10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as0001

LITERAE PROCERUM EUROPAE, AB IMPERATORIBUS, ELECTORIBUS, PRINCIPIBUS, STATIBUSQUE SACRI IMPERII ROMANO-GERMANICI, AD REGES, PRINCIPES, RESPUBL. LIBERAS, ET VICE VERSA, In multifariis, Tam Laetitiae, quam Tristitiae casibus nec non Belli ac Pacis negotiis, itemque Religionis causa, Ab Anno 1552. usque ad Annum 1712. Latina Lingua exaratae, IN TRES PARTES DIVISAE, ET IN LUCEM EDITAE a JO. CHRISTIANO LÜNIG. CUM ELENCH. ET INDICE. LIPSIAE, Apud JO. FRIDER. GLEDITSCH ET FILIUM. Anno M. D. C. C. XII.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

SERENISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO LUDOVICO RUDOLPHO, DUCI BRUNSVICENSI ET LUNEBURGENSI, etc. DOMINO MEO CLEMENTISSIMO.



image: as0004

Serenissime Princeps, Domine Clementissime!

REs magnae maximo Jure consecrantur magnis Principibus. Cum enim, Princeps Serenissime,


image: as0005

omnia in hoc Libro collecta, ejusmodi ponderis sint, ut a Proceribus Europae, inter quos potentissima Brunsvicensium et Luneburgensium Domus, concordi Scriptorum suffragio, non postremum locum obtinet, originem trahant; facile mihi reddenda est ratio, qua inductus, Serenitati Vestrae, tanquam Principi, cujus propensus in Literas animus toti Europae est notissimus, illum devotissimo et promptissimo corde dicare audeo. Accipiat ergo Serenitas Vestra hocce munus chartaceum, obsequiosissima mente oblatum, clementi ac sereno vultu, et illustret eum pretiosissimae gratiae Suae radiis, qui Numen immortale indefessis fatigabit precibus, ut Serenitatem


image: as0006

vestram cum tota Serenissima Familia incolumen, ac omni gloria florentissimam conservet. Dabam Lipsiae d. 18- Aprilis MDCCXII.

Serenitatis Vestrae

Humillimus, obedientissimus et devotissimus Servus, IO. CHRISTIAN. LUNIG.



image: as0007

AD BENEVOLUM LECTOREM.

QVantum utilitas Literae Procerum Europae tam in Historia Ecclesiastica, quam Profana, de Stylo nihil dicam, habeant, ac quam insigne momentum afferant ad tractanda Negotia publica, illud praedicari satis non potest. Et hoc est, Benevole Lector, quod Autorem hujus Libri commovit, hasce Literas, quas praesens luci exponit, ex variis fide dignis Scriptoribus ac diversis Manuscriptis admodum raris colligere, et hanc in formam, quae Tibi illas exhibet, redigere. Initia sumunt a fatali isto Termino Transactionis Passaviensis, post quem gloriosissimis


image: as0008

Caesar Carolus V. Imperio se abdicavit, usque ad initium Regiminis Invictissimi nunc Imperatoris Caroli VI. cui Deus Ter Opt. Maxim. vitae felicissimae exoptatum cursum dare, et contra hostes Romanae Aquilae victorias, aliam super aliam concedere velit, quo tandem Europa, positis armis, secum conveniat, et quasi postliminio Pace memorabili VVestphalica mox gaudeat, Vale.



image: as0009

[gap: ELENCHUS LEMMATUM LITERIS ab Anno Christi 1552. usque ad Annum 1658.]

page 1, image: s0001

LITERAE PROCERUM EUROPAE.

I. Literae MAURITII, Electoris Saxoniae, ad EMANUELEM PHILIBERTUM, Sabaudiae Ducem, quarum vigore ipsi causas, quibus inductus cum Galliae Rege foedus inierit et arma contra Imperatorem sumserit, recenset, proque oblata ab ipso mediatione, grates persolvit, Anno 1552.

Illustrissime Princeps et Consanguinee Charissime.

REddidit Nobis hic Colonellus Insulanus literas Celsitudinis Vestrae, et simul adjecit literis Orationem, qua Nobis Celsitudinis Vestrae erga Nos animum uberius atque prolixius declaravit. Quorum sane utrumque Nobis gratissimum accidit. Nam et commemoratio ipsa Veteris communionis, quae Domui Nostrae, cum Vestra Nobilissima Sabaudiae Ducum familia, intercedit, Nobis perjucunda fuit, (qui hoc semper animo fuimus, ut Nobis Domuique Nostrae, hanc tam illustrium Principum conjunctionem non vulgari honori atque ornamento esse duceremus) et significatio studii, et benevolentiae, qua Celsitudo


page 2, image: s0002

Vestra, pro humanitate sua, Nos tam constanter persequitur, non potuit Nobis non gratissima esse. Neque sane quicquam aeque Nobis in votis est, quam ut Celsitudini Vestrae mutua benevolentia, mutuisque officiis cumulate aliquando respondere possimus, Quod quidem rebus potius ac factis praestare, quam verbis promittere malumus. Caeterum quod Celsitudo Vestra scribit, ad se esse delatum, Nos in Regis Francorum partes transiisse, eaque ex re magnum se dolorem cepisse non solum quod vires ejusdem Regis, qui Illustrissimae Celsitudinis Vestrae Patrem ac consanguineum Nostrum Charissimum continuis damnis atque injuriis afficere non desinat, ex accessione auxiliorum Nostrorum augeri, seque ea spe, quam semper in Nobis repositam habuerit, sic tandem destitui, sibi merito grave sit: Verum etiam quod certam inde Domus Nostrae ruinam secuturam esse vereatur, ideoque pollicetur, sese pro veteri cognationis vinculo, suaque in Nos benevolentia, relictis negotiis bellicis, quibus nunc isthic distineatur, relicto etiam grandaevo inter bellicos tumultus Parente, Ipsammet ad Caesaream Majestatem profecturam, ad hosque tantos motus componendos tantaque pericula avertenda, omne suum studium, operam, curam, fidem adhibituram esse. Nos quidem omnis humanitatis atque officii prorsus expertes essemus, nisi hanc Celsitudinis Vestrae tam praeclaram erga Nos, Nostramque Domum voluntatem et sollicitudinem, omni summa animi gratitudine amplecteremur: Nec vero leviter dolemus, semperque doluimus, si quid Celsitudinis


page 3, image: s0003

Vestrae Patri Ipsive damnorum, aut injuriarum, hactenus illatum est, aut adhuc infertur: Quos potius pro jure mutuae necessitudinis, meoque summo ac singulari erga Celsitudinem Vestram amore, omnibus fortunae bonis quam florentissimos, nec non ab omnibus malis, quam maxime sartos tectosque semper esse mallemus. Tantum abest, ut unquam Nobis in mentem venerit, Nostra auxilia ad oppugnandas fortunas Vestras, cuiquam mortalium accommodare velle. Quod vero ad ipsum Francorum Regem attinet sic sese res habet, ut Nos non tam in illius partes transiisse, quam rebus ita postulantibus, opes et auxilia illius, partibus Nostris adjunxisse videri debeamus. Cum enim fidei Nostrae, quam infaustissimo illo tempore, quo socer et consanguineus Noster Landgravius Hassiae, praeter formulam transactionis cum Caesarea Majestate tum initae, custodia mancipatus fuit, illi filiisque illius dedimus, liberandae, infamiaeque ac ignominiae, quam eo nomine totum jam fere quinquennium sustinuimus, a Nobis amoliendae, nec non communis Germaniae libertatis, multis partibus jam imminutae atque oppressae, utcumque vindicandae causa, inviti prorsus et diu reluctantes ad ea arma capienda compulsi sumus, quae antea saepe pro ipso Caesare ferre consuevimus; facile existimari potest, Nos tanto oneri minime pares futuros, nisi dicti Regis Francorum et nonnullorum aliorum Principum societate atque auxiliis sublevaremur. Neque tamen ii sumus, qui, ubi, quae aequa sunt, impetraverimus, et tam honoris Nostri quam communis libertatis ratio habita


page 4, image: s0004

bita fuerit, non facile ad pristinum erga Caesaream Majestatem (cujus causa Nos ante hac toties vitam fortunasque Nostras periculis exposuisse, Celsitudo Vestra non ignorat) obsequium redire, et haec ipsa arma, quae nunc cepimus, aut rursus deponere, aut etiam recta adversus communem Religionis Nostrae hostem, Turcam, convertere possimus. Qua quidem de re hac meliore spe sumus, quod serenissimus Rex, cujus literis huc ad res disceptandas evocati sumus, jam pridem totus in hoc sit, ut causis armorum sublatis, res ex aequo et bono componantur, et ad optatam rursus pacem et quietem deducantur. Quod cum ita sit, officium et operam, quam hoc eodem nomine offert Celsitudo Vestra, libenter remittimus, et nihilo secius illi, de sua tam amica erga Nos voluntate, gratiam habemus, ac quibuscunque studiis, officiis atque obsequiis, Nostram illi benevolentiam vicissim declarare potuerimus, ad ea ipsa, pro veteri utriusque Domus conjunctione, mutuaque Nostra necessitudine, Nos nunquam non paratissimos fore recipimus. Quam Eandem, una cum Illustrissimo Ipsius Patre, quam rectissime valere, omnibusque prosperis successibus frui exoptamus. Datum Lintii die 29. Aprilis, Anno 1552.

Ejusdem Celsitudinis Vestrae, semper amicissmus

Mauritius, Saxoniae Dux Elector.



page 5, image: s0005

II. Literae SIGISMUNDI AUGUSTI, Poloniarum Regis, ad FERDINANDUM I. Rom. Imp. exaratae; quibus commendat Legatum Caesareum, seque de pacanda Hungaria anxie sollicitum profitetur, ac omni cura effecturum promittit, ut Nepos JOHANNES SIGISMUNDUS se in officio contineat, 1562.

SErenissimo ac Excellentissimo Principi ac Domino Ferdinando Regi, Principi Nostro charissimo ac honoratissimo, Sigismundus Rex salutem. Revertitur ex aula Nostra ad Majestatem Vestram Generosus Valentinus Saurman, Orator Majestatis Vestrae. Qui quoniam toto eo tempore, quo legatione Majestatis Vestrae apud Nos functus est, et fidem Nobis et industriam et diligentiam in rebus Majestatis Vestrae magnopere probavit, facere recte non potuimus, quin has ipsius virtutes Majestati Vestrae commendaremus. Rogamus itaque Majestatem Vestram, ut eum ad se revertentem clementer complectatur. Jussimus autem in ipso fere ejus discessu exhiberi illi literas Serenissimi Nepotis Nostri, ex quibus intelligeret Serenitatem ejus optima fide cum Majestate Vestra agere. Cum enim ad Nos de judiciis Aprilibus, deque postulatis quibusdam suis a Majestate Vestra recentibus perscripsisset, petit, ut postulata Serenitatis ipsius apud Majestatem Vestram adjuvemus, et de pacificanda Hungaria cogitemus. Ac de postulatis quidem alias videbimus. Allatum enim ad Nos est, Secretarium Majestatis ejus cum Responso ad ea Majestatis Vestrae jam inde discessisse.


page 6, image: s0006

Nunc a Majestate Vestra magnopere petimus, ut salute, pace ac tranquillitate Regni illius Hungariae nihil apud se prius esse patiatur. Nos quidem recte, quod in Nobis erit, daturi sumus per id induciarum tempus operam, ut Serenissimus Nepos Noster sese in officio adversus Majestatem Vestram contineat: Ac denique suae dominorumque suorum paci et saluti in omne futurum tempus et consulat ipse et ab aliis consuli patiatur. Quamobrem si Majestati Vestrae communibus Commissariis ejus rei summam committere visum fuerit, nostrosque item Commissarios una adesse placuerit, perficiemus, ut si modo de tempore et loco cognitum habuerimus, nihil in Nobis ad tantarum rerum tamque salutarium conficiendarum curam atque studium desiderari videatur. Bene valere Majestatem Vestram cupimus, eique studium et amorem Nostrum iterum atque iterum commendamus. Dabantur Vilnae 8. Augusti, Anno 1562.

III. Literae SIGISMUNDI AUGUSTI, Polonorum Regis ad MAXIMILIANUM II. Romanorum et Bohemiae Regem, de constantia in pacandi cum Nepote suo proposito, et modis, quibus pax fieri possit adinveniendis, agentes, 1562.

SErenissimus Augustus Rex, Serenissimo Principi, Domino Maximiliano Regi. Serenissime, Princeps, Domine Frater et Consanguinee Noster charissime. Accepimus inter Caesaream Majestatem, Nostrum et Serenitatis Vestrae Parentem charissimum,


page 7, image: s0007

ac Serenissimum Dominum Nepotem Nostrum, inducias summo Serenitatis Vestrae studio pactas esse proximo Aprili annuas. Quae res Nobis, cum sua sponte, tum nomine etiam Serenitatis Vestrae, quae ex eo facto magnam optimae suae voluntatis in Rempublicam Christianam laudem cepit, jucundissima extitit. Verum quoniam earum induciarum ille demum maximus fructus erit, si unquam inter eos Principes ulla stabilis et aeterna Pax coierit, ob cujus imprimis rei tractandae facultatem, tantopere induciae istae sermonibus hominum celebrantur, Serenitatem Vestram fraterne hortandam esse duximus, ne in hoc quasi primo ejus laudis gradu consistendum sibi esse existimet, ut obtentis induciis conquiescat, sed pergat porro, et hac semel bene gestae rei facultate instructa, etiam reliqua adgrediatur, deque pacis perpetuo constituendae conditionibus ipsum Caesareae Majestatis animum oportune pertentet, nobiscumque communicet. Erit id Serenitati Vestrae tum apud Nos, tum ubique gentium gloriosum. Nos autem quoque inclinatum jam ad pacem Serenissimi Nepotis Nostri animum in eodem studio retinebimus, illique honestae tranquillitatis autores erimus. Meminerit modo Serenitas Vestra aliquando maturandum id negotium esse, ut quatuor jam menses a constitutis induciis praeterlapsi diligentia Nostra in reliquum sarciantur. Bene valere Serenitatem Vestram cupimus, eique fraternum nostrum amorem commendamus. Dat. Vilnae die 8. Augusti Anno 1562.



page 8, image: s0008

IV. Literae SIGISMUNDI AUGUSTI, Polonorum Regis, ad MAXIMILIANUM II. Romanorum et Bohemiae Regem, quibus causam Bernhardi Fogliolae commendat, 1562.

SErenissimo Principi Domino Maximiliano, Divina favente clementia Romanorum et Bohemiae Regi, Archiduci Austriae, Duci Burgundiae, Comiti Tirolis, Fratri et Consanguineo Nostro charissimo et honorando, salutem et fraterni amoris continuum incrementum. Serenissime Princeps, Domine frater et consanguinee Noster charissime et honorande. Etsi decreto Magistratus Goritiensis sublata sit pridem controversia de possessione quorundam bonorum in territorio Proseviensi inter Venerabilem Alphonsum Mercadum et Bernhardum Fogliolam, mercatorem Venetum, Agentem Nostrum, ita, ut Agenti Nostro et possessio pacata eorum bonorum adjudicata sit, et damma, quae illata erant, ab adversario jussa resarciri. Tamen quoniam veretur homo pacis et quietis studiosus, ne non satis sit ad pacem et quietem perpetuo, constituendam in illis possessionibus, decretum Magistratus minoris interpositum esse, supplicavit Nobis, ut a Majestate Vestra peteremus, ut ipsa, pro Regia et in illis ditionibus summa autoritate sua, edicat per Literas Mercado ipsi, atque adeo ejus successoribus omnibus, ne quas deinceps in illis possessionibus turbas ejusmodi dare aut difficultates movere audeant, quae in damnum aut praejudicium ipsius Fogliolae,


page 9, image: s0009

Agentis Nostri, vergere videantur. Magistratui autem Comitatus illius injungat Majestas Vestra, ut praefatum Fogliolam, dum is tranquille sub ditione Majestatis Vestrae vixerit, vectigalia solverit et reliqua onera aeque cum aliis obierit, a vi et impressione cujuslibet tueantur et defendant. Quod Majestatem Vestram vel aequitatis suae, vel Nostra etiam causa facturam esse, uti Nobis persuademus, ita ab illa etiam atque etiam petimus. Erit id Nobis ab illa gratissimum. Bene valere Majestatem Vestram cupimus, ejusque Nos fraterno amori commendamus. Datum Petricoviae die 14. Aprilis, Anno 1563.

V. Literae SIGISMUNDI AUGUSTI Poloniae Regis, quibus FRIDERICO II. Daniae Regi, victoriam ex Svecis reportatam gratulatur, eumque de armorum suorum successu, futuro belli apparatu, rebusque aliis certiorem reddit 1563.

Serenissime Princeps etc.

ETsi antea quoque intellexeramus de victoria Serenitatis Vestrae, quam ex Svecis recens est consecuta, tamen e literis Serenitatis Vestrae jucundum fuit Nobis eam cognoscere. Ac misimus Nos jam quidem his diebus ad Serenitatem Vestram internuntios Nostros, quibus mandavimus inter caetera eam victoriam Serenitati Vestrae, nostro nomine, gratulari, quam nunc etiam per literas vere atque ex animo gratulamur, Deumque precamur, ut hos successus Serenitati Vestrae perpetuo fortunet. Nostri quoque, quod se Serenitas Vestra scribit accepisse, bene in Livonia rem


page 10, image: s0010

gesserunt, arcem Lodensem obsidione liberarunt, tormenta aliquot acceperunt, hostem denique ipsum intra muros coegerunt; socios autem, qui illic sub auspiciis Serenitatis Vestrae militant, magnopere recrearunt ac confirmarunt, quemadmodum de eo quoque per eosdem Internuntios Nostros Serenitati Vestrae significavinus. Quod cum ita sit, ut societas Nostra haec non solum animorum consensione, sed etiam successibus ejusmodi divinitus confirmetur, debemus sane consiliorum Nostrorum fructum hunc capientes, Deo optimo maximo gratias agere, et Nos ad reliqua, quae supersunt, tanto fidentius praeparare. Nos quod attinet, exercitum nostrum Livonicum in hyberna jam deduximus, impositis per oportuna loca praesidiis; Svecos enim quoque ipsos campis fugatos ad arcium aliquot praesidia accepimus confugisse. Vere novum bellum majoribus viribus redintegrare, exercitumque Polonici Nominis conscribere constitutum Nobis est, nisi quid aliud intervenerit; neque enim adhuc rumor ille conquiescit de studiis Principum Germaniae ad Pacificationem tentandam excitatis, a qua Nos neque unquam abhorruimus, si modo id, quod Nostrum est, tenere quiete potuissemus, neque nunc etiam pro Nostro Christiani Regis more atque instituto abhorremus, si Nobis liceat, quae bello repetimus, per pacem obtinere. Equidem, si eo ventum fuerit, neque Nos quidem quicquam inconsulta Serenitate Vestra tentabimus, neque a Serenitate Vestra praeter voluntatem atque scientiam Nostram tentatum iri arbitramur; quemadmodum in conditionibus societatis


page 11, image: s0011

nostrae praescriptum extat. Quod attinet naves ab illustri Domino Prussiae Duce Serenitati Vestrae subministrandas, meminimus nos quoque jam pridem cum Illustritate ejus ea de re egisse. Videbatur autem Illustritas ejus difficultatem allegare. Agemus tamen nunc etiam iterum; quicquid vero responsi retulerimus, faciemus Serenitatem Vestram certiorem. Nuper allatum ad Nos est, proditionem in Livonia eorum, qui ab Illustri Domino Finlandiae Duce arcibus nonnullis praefecti illic fuerunt, detectam esse. Fere fit enim, ut in Provincia illa Livonia magnae suspiciones proditionis a Germanica Natione oriantur, sicuti et in multorum aliorum, et in Furstenbergii negotio cognitum est, qui in Livonia Magistrum gerens a suis Germanis desertus ac Moscovitis proditus est. Itaque de nonnullis arcium istarum proditoribus et proditionis consciis nuper Rigae supplicium sumptum est; de autore ipso proditionis Comite ab Arcz sententia Nostra expectatur. Equidem videndum Nobis existimamus, quatenus cuique deinceps fidendum sit, eaque res commovit Nos, ut vere ipsum militem Nostrum potius, quam externum in Livoniam adducamus. De Duce Christophoro Megalopolensi, praeter id quod nuper etiam Serenitati Vestrae significavimus, nihil accidit novi; laboratur pro eo a quibusdam Germaniae Principibus. Inter caeteros autem affuturus est hic propediem Illustris Dominus Joannes Albertus Frater ipsius. Cum Nobiscum de conditionibus dimittendi ipsius actum fuerit, certius aliquid Serenitati Vestrae significare poterimus. De


page 12, image: s0012

illustri Domino Duce Finlandiae, Affine Nostro charissimo, praeter id, quod Nobis stipendiarius Noster Swarcynski e Serenitate Vestra retulit, interemptum illum esse, nihil certi cognoscere possumus. Si quid Serenitas Vestra habuerit, ad Nos perscribi jubebit; Quam bene valere cupimus. Datum Varsaviae 24. Decembris, Anno 1563.

VI. Literae MAXIMILIANI II. Rom. Imperatoris, ad CAROLUM IX. Galliae Regem scriptae, quibus declarat, se ejus Oratoris desiderio, ut priorem locum ante Hispaniarum Regis Oratorem consequatur, satisfacere non posse, 1564.

Serenissime et Christianissime Rex.

EGit hucusque multoties Nobiscum summo studio Serenitatis Vestrae Orator, Reverendus, devotus, Nobis dilectus, Episcopus Rhedonensis, ut sibi, tanquam Oratori Serenitatis Vestrae, priorem locum ante Oratorem Serenissimi Catholici Hispaniarum Regis, patruelis et fratris Nostri charissimi, in aula Nostra Caesarea assignare vellemus, eamque rem ab aliquo tempore, majore cum instantia, quam antehac unquam, urgere coepit. Etsi autem Nos Serenitati Vestrae, uti Fratri charissimo, quoad ejus unquam fieri potest, omni loco et tempore cupimus gratificari, in hac tamen re Nobis tot et tam graves occurrunt difficultates, ut nihil iis molestius aut gravius accidere possit: siquidem non videamus, qua ratione desiderio praefati Episcopi Rhedonensis, Serenitatis Vestrae Oratoris, in hac parte satisfacere possimus. Etenim recordamur, eandem rem a serenissimo et potentissimo


page 13, image: s0013

quondam Principe, Domino Ferdinando, Electo Romanorum Imperatore, augustae memoriae, Domino ac Genitore Nostro observandissimo, non solum ob praedictum Episcopum Rhedonensem ex parte Serenitatis Vestrae, verum etiam per praefati Serenissimi patruelis et fratris Nostri Regis Catholici Oratorem, qui tunc in Aula Majestatis suae residebat, Comitem a Luna, vehementer petitam fuisse, verum Majestatem suam Caesaream praeclarissimae memoriae, neque potuisse neque voluisse judicium tam acris controversiae suscipere: Quoniam non abs re dubitabat Majestas Sua, si ipsa hunc laborem subire et operam dare vellet, ut hujusmodi differentia, aut amicabili compositione transigeretur, vel jure decideretur, utrum Serenitas Vestra Majestatem suam Caesaream judicem vel arbitrum esse vellet, nec ne: eamque ob rem Majestas sua Caesarea, adhibita matura deliberatione, constituerat, sese ejusmodi controversiae nullo modo immiscere, sed omnibus praecavere modis, ne alterutrius partis juribus, de quibus illa nullam haberet judicandi vel decernendi facultatem, quippiam praejudicii attulisse, aut alterum eorum offendisse, videretur. Neque Majestas Sua Caesarea eam viam ac rationem, tanquam commodissimam et tutissimam sibi ineundam censuit, de qua haud dubie Serenitas Vestra tum temporis ab Oratore suo certior reddita fuit, quam nimirum Majestas sua Caesarea tunc inter alios quoque inferioris Ordinis Principum Oratores observabat. Et licet tunc temporis ambo Oratores, de ratione et ordine illo Divi Imperatoris, Genitoris Nostri, et praecipue multo vehementius


page 14, image: s0014

Comes a Luna, pro parte Serenissimi Regis Hispaniarum, conquesti fuerint, praetendente ipso Oratore Serenissimi Regis Hispaniarum, majorem debuisse haberi rationem Regis sui, quam Serenitatis Vestrae, propter mutuam et arctissimam sanguinis conjunctionem, quae Majestati suae Caesareae ipsique Regi intercederet: tamen postquam Divus quondam Genitor Noster, in sententia sua permansit firmiter, ipsique Oratores tunc acquieverunt, atque interdum etiam apud Majestatem suam in Templo comparuerunt, in eoque statu res in hunc diem fuit valida, ita ut nihil difficultatis, aut molestiae in hoc negotio amplius, et praesertim hoc tempore suboriturum crediderimus. Sed cum res, uti dictum est, aliter se habeat, praetermittere non possumus, quin Serenitati Vestrae per praesentes benevole ostendamus, Nos hunc Ordinem, de quo diximus, a praelibato quondam Domino Genitore Nostro, felicis recordationis, quasi per manus traditum accepisse, atque Nos ea, quae per Majestatem Suam in aliis quoque rebus ordinata et constituta sunt, haud facile mutare: sed ea, ut pie et prudenter deliberata et constituta, lubenter sequi: Ideoque non posse neque debere etiam in hoc negotio Nos diversum quippiam ab eo, quod Divus Genitor Noster ordinavit, absque ulla causa, et post tot annorum intervallum, statuere, quemadmodum et Serenitas Vestra, pro sua prudentia, ipsamet facile considerare potest, id Nobis, si faceremus, non immerito vitio verti posse. Ad haec Serenissimus Rex Hispaniarum, si tam facile ab instituto et exemplo Serenissimi Potentissimique


page 15, image: s0015

quondam Domini Genitoris Nostri, discederemus, eam rem haud dubie molestissime laturus, et suspicaturus esset, Nos paternam concordiam, benevolentiam et unanimitatem, atque arctissima sanguinis vincula, quibus Deus Optimus Maximus Nos cum Serenitate Ejus conjunxit, parvi pendere, imo prorsus negligere, atque de industria, ansam et occasionem hujusmodi antiquam necessitudinem et concordiam disrumpendi, nulla prorsus a Serenitate sua causa vel injuria accepta, quaerere. Etsi enim ad Nos antehac ex Urbe perlatum et nunciatum fuit, sanctissimum Dominum super ista controversia decretum quoddam promulgasse, quod Nos suo loco relinquimus, neque id hoc tempore probare vel improbare cogitamus: Novit tamen Serenitas Vestra, ea, quae Sanctitas Sua in Curia sua de rebus ejusmodi profanis statuere et praescribere solet, ad Nos nihil pertinere: Neque enim credimus, animum Sanctitatis Suae unquam fuisse, vel adhuc esse, quod Nos, instar nudi Executoris, debeamus ejusmodi decreta et constitutiones Sanctitatis Suae executioni mandare. Nam, quemadmodum Nobis videtur, non aequum est, Nos indifferenter in omnibus rebus, in quibus Sanctitas Sua se judicem constituit, simpliciter et absque omni, sive judiciali, sive extrajudiciali cognitione, judicium et voluntatem Sanctitatis suae sequi. Haec sane omnia antedicto Serenitatis Vestrae Oratori, Reverendo Episcopo Rhedonensi, sedulo ac diligenter inculcavimus, et fuisset Nobis longe gratissimum, quod hoc negotium in pristino statu reliquisset, eo scilicet, quo ad Nos post mortem


page 16, image: s0016

Serenissimi et observandissimi Domini Genitoris Nostri, praeclarissimae memoriae, pervenit: sed ipse non solum videtur se excusare mandatis Serenitatis Vestrae, sed cogitat etiam ex aula Nostra omnino discedere: quod Nobis quidem, ut verum fateamur, molestum accidit, quia Negotia Serenitatis Vestrae ea prudentia, eaque modestia tractavit, et in aliis quoque rebus se ita gessit, ut hoc nomine devotionem ejus singulari benignitate complectamur, ejusque praesentia et conversatione libenter diutius frueremur: Sed quoniam res hoc loci redacta est, non possumus, nisi quod Serenitatem Vestram amanter et fraterne rogamus, ut haec quae acta sunt animo certe sincero et Serenitatis Vestrae amantissimo, cum aliud facere nullo modo potuerimus, in meliorem partem interpretari, atque Nos hoc Nomine excusatos habere velit. Neque dubitet, si Serenitati Vestrae videbitur vel hunc ipsum Episcopum Rhedonensem, vel alium etiam ipsius loco Oratorem ad Nos ablegare, eum Nobis fore gratissimum, eandemque illi benevolentiam et favorem expectandum fore, quo hunc Reverendum Episcopum Rhedonensem complexi fuimus, ac etiamsi Serenitati Vestrae non fuerit commodum, posthac Oratorem aliquem in Aula Nostra tenere: Nos tamen nihilominus Serenitati Vestrae fraternum et sincerum animum Nostrum quovis loco et tempore declarare, et mutuis fraterni amoris officiis contestari studebimus. Id quod Serenitati Vestrae ingenue pollicemur, Eandem, quod reliquum est, rectissime valere optantes. Datum Viennae 14. Decembris, Anno 1564.



page 17, image: s0017

VII. Literae EMANUELIS PHILIBERTI Ducis Sabaudiae, ad AUGUSTUM Electorem Saxoniae, quibus Ipsi pro humanitate in Balthasarem a Rauoyra, Oratorem suum, collata gratias agit, nec non Baltasarem ac Christophorum Hallerum ab Hallerstain, suum ad Maximilianum II. Rom. Imperatorem Legatum, ipsorumque fidei commissa, porro commendat, 1566.

Illustrissime et Amplissime Princeps, Elector, Agnate et Domine observantissime.

BAltasar a Rauoyra, Dominus Crucis, Orator meus, ad me scripsit, quanta Celsitudinis vestrae fuerit in se benigne et honorifice accipiendo humanitas, quanta egregiae voluntatis in Nos suae significatio, quam amanter Illa in omnibus rebus, quae ad commoda et dignitatem nostram pertinerent, studium, operam, officium suum sibi detulerit. Quae res, ut mihi minime mira sane fuit, cum ob generis et sanguinis necessitudinem, tum ob singularem virtutem et humanitatem Celsitudinis vestrae; Ita ad eam voluntatem et observantiam, quam erga Celsitudinem vestram semper habui, mirificum cumulum attulit. Neque dubito, quin, quae Baltasar et Christophorus Hallerus ab Hallerstain, Consiliarius et Orator Noster Ordinarius apud Caesarem et conventum istum, meo nomine sunt acturi, ea Celsitudo Vestra gratia autoritateque sua sit complexura. Ita quicquid a Statibus et a Caesare Ipso sint impetraturi, id munere


page 18, image: s0018

Celsitudinis Vestrae accessurum existimem. Ego me, omnia mea summa studia et officia Celsitudini Vestrae, et debere intelligo, et omni loco sum praestaturus, nihilque mihi Celsitudo vestra gratius facere poterit, quam si omnibus in rebus, quae ad Amplitudinem suam pertinebunt, mea hac propensa voluntate usa fuerit. Quae praeterea eisdem Oratoribus mandavi, ut cum Celsitudine Vestra agant, ea ex illis plane cognoscet, et a quibus etiam intelliget, quo ardentissimo teneor desiderio, Celsitudinem Vestram visendi. Idque, si commodo suo fieri poterit, Celsitudo Vestra mihi gratificabitur, ut nihil gratius mihi fecerit. Deus O. M. Celsitudinem Vestram salvam et incolumem diutius vivere faciat! Dabantur Augustae Taurinorum IX. Calend. Maji, MDLXVI.

Ejusdem Celsitudinis Vestrae

Addictissimus Agnatus et servus

Dux Sabaudiae.

IIX. Literae AUGUSTI Electoris Saxoniae, ad Magistrum Hospitalis Hierosolymitani, Fratrem Johannem de Valetto, exaratae, quibus fortitudinis ab ipso, in defendenda Insula Melite, exhibita specimina summa laude extollit. Anno 1568. P. P.

QUantum apud Nos ponderis, Vir illustris, et generose, literae tuae habuerint, ex Nobilis Johannis Georgii Schoenborn benigne a Nobis clementerque in rebus, ad commendam de Weissensee pertinentibus, habiti, commemoratione cognosces.


page 19, image: s0019

Cum enim non tantum de Ordinis Vestri antiquitate, nobilitate ac rebus terra marique fortissime, pro Christiano orbe, gestis praeclare sentiamus, sed et de insigni virtutis et fortitudinis Tuae splendore omnia summa praedicare audiamus; gavisi sumus, occasionem Nobis declarandae erga Te benevolentiae nostrae dari, tametsi tenuior est commendae illius fortuna, quam Nostri erga Ordinem Vestrum animi favor et propensio. Magnum omnino decus et gloria, praeconio major est, vitam et fortunas omnes Patriae impendere, et pro focis et aris contra crudelissimum Christiani nominis hostem Turcam fortiter pugnare. Qua laude cum Ordo Vester alios longe antecellat et vincat, fieri non potest, quin magnum sibi apud omnes orbis terrarum Principes admirationem et benevolentiam conciliet. Tua vero etiam fortitudine, qua Melite Insula anno superiore adversus Barbarorum incursiones et oppugnationes defensa ac servata est, nominis Tibi sempiternam gloriam peperisti. Cum enim plurimum in bello pollere videantur, militum copia et virtus, ingenia Imperatorum, et per omnia humana maxime in res bellicas potens fortuna; Tu prioribus quidem, quantum intelleximus, propter inopinatam incursionem non satis instructus, eam jacturam ingenio et virtute tua, adeoque fortuna sive divino Numine annuente, ita compensasti, ut plurimum Tibi Orbis Christianus hoc nomine debere fateatur. Reliquum est, ut quam de Fortitudine Tua opinionem multis jam populis concitasti, eam infracto animi robore, virtute et rerum fortiter gerendarum


page 20, image: s0020

animosa cupiditate constanter tueare. De Nostra vero erga Te benevolentia tantum tibi polliceberis, quantum et Dignitas Tua multis praeconiis amplissima meretur, et Nostrum erga Ordinem Vestrum promptissimum studium postulat. Datae 18. Kalendarum Maji, 1568.

IX. Literae STEPHANI BATHORII, Poloniae Regis, ad STANISLAUM CARNCOVIUM, Episcopum Vladislaviensem, exaratae, quibus ipsi victoriam e Gedanensibus reportatam, nihilque Poloniae a Tartaris metuendum esse, nunciat 1576. Stephanus Rex Poloniae Stanislao Carncovio, Episcopo Vladislaviensi.

PLenius et certius jam cognovimus de praelio a Nostris cum Gedanensibus commisso; victoria Divina benignitate a Nostris est parta, summo tamen labore et virtute militum Nostrorum, quibus paucis cum majori quam quadruplo hostium numero res fuit, et cum bene armato et tormentis majoribus instructo. Si tardabimus, putamus eos sibi supplementa a civitatibus Anseaticis et aliunde comparaturos, unde de novo quasi rem gerendam, si vero celeritate utamur, brevi Nos istius rei reliquias conficere posse. De Tartarico periculo cum cogitamus, videmus eos, cum habeant equos strigosos, non posse ditiones Nostras, nisi sub messem aut paulo ante invadere. Praeterea etiam credimus jam a Turcarum Imperatore mandata ad illos de pace ex pactis servanda data, cujus injussu id factum apparet ex eo, quod nullus Bialogrodensium


page 21, image: s0021

et aliorum Tartarorum Caesaris Turcarum in hac excursione adfuerit. Praeterea significatum Nobis est, venire ad Nos a Tartaro Legatum. Ita ut ex dilato hoc Gedanensi negotio, propter incertos de Tartaris nuntios, tunc cum verum periculum aderit, ita ut nunc distineremur ancipiti periculo, nec Russiae Terris auxilium justum ferre possemus. Perfecto autem hoc negotio paucis, ut credimus, diebus illuc cum numerosiore exercitu venire possemus. Id quod certe Deo volente faciemus, eoque recta contendemus ac efficiemus, ne is perfidus hostis imposterum Nostris nocere possit; ac si Deus juverit, fortasse etiam vindictam perfidiae de illo sumemus, facere sane id enitemur. Nunc vero versus Gedanium XXIIX. die hujus Mensis contendemus, Hortamur igitur Sinceritatem Vestram, ut copias, quas Nobis promisit, quamprimum mittat. Facturam id Sinceritatem Vestram pro sua singulari erga Nos observantia confidimus. Quam bene valere cupimus. Datum Varsaviae die 23. Aprilis, Anno 1576.

X. STEPHANI BATHORII, Regis Poloniae, Literae ad STANISLAUM CARNCOVIUM, Episcopum Vladislaviensem, scriptae, quibus eum hortatur, ut consilia adversariorum secum communicet. 1576. Stephanus Rex Poloniae Stanislao Carncovio, Episcopo Vladislaviensi.

TArdius quam constitueramus Cracovia discessimus,


page 22, image: s0022

quod post discessum Sinceritatis Vestrae novae Nos difficultates excepissent: qua de causa conventus Regni paulo diutius extractus est. Verum omnia demum cum nuntiis terrestribus conclusa et constituta sunt. Cum vero jam in itinere simus, et perendie Petricoviam venire constituerimus, hortamur Sinceritatem Vestram, ut Nos de rebus et consiliis eorum, qui adhuc a Nobis dissentiebant, certiores reddat: nam sinceritatem Vestram sedulo curasse, pro sua erga Nos et Rempublicam fide ac prudentia, ut ea perspecta et explorata haberet, plane confidimus. Deinde vero a Sinceritate Vestra postulamus, ut sine ulla mora ad nos Petricoviam veniat, ut ejus consiliis de rebus, quas prius quam proficiscamur Petricovia Varsaviam, perficere in animum induximus, uti possemus; nec vero diu illic subsistere volumus. Itaque non dubitamus Sinceritatem Vestram cunctatione sua negotia Nostra et Reipublicae ac institutum iter Nostrum non moraturam. Bene valere Sinceritatem Vestram cupimus, Dabantur Predbory die 3. Junii MDLXXVI. Regni I.

XI. Literae STEPHANI BATHORII, Poloniaerum Regis, ad STANISLAUM CARNCOVIUM, Episcopum Vladislaeviensem, quibus eum hortatur, ut in negotio, quo cura ALBERTI FRIDERICI, Borussiae Ducis, Georgio Friderico, Marchioni ab Anspach, committenda sit, Commissarii partibus fungatur. 1577.



page 23, image: s0023

Stephanus Rex Poloniae Stanislao Carncovio, Episcopo Vladislaviensi.

LAtere Sinceritatem Vestram nolumus, Nos jam post tractatus istos, quos nunc cum Oratoribus Germanicis habuimus, in eo esse, ut juxta deliberationem et conclusionem Vladislaviensem, cura Ducis Prussiae et ditionum illius Illustrissimo Domino Marchioni ab Anspach committatur, et ut jam ea in re Commissarii Nostri in terras illas mittantur, qui cum Ordinibus terrarum illarum conferant, et rem ac negotium totum perficiant et ad debitum effectum deducant. Inter quos Commissarios, cum Sinceritatem Vestram adesse quoque cuperemus, non quod illam non sciamus Nostri et Reipublicae causa multa hoc tempore non sustinuisse, ac majoribus curis ac impensis illam onerari vellemus: sed quod neminem alium melius ac utilius negotium hoc obire existimemus, pro illius prudentia ac negotiorum Nostrorum experientia, qua illam Deus inter alios praecellere, voluit. Itaque, si hoc commode sine magno dispendio et jactura rerum Sinceritatis Vestrae fieri potest, hortamur Sinceritatem Vestram, nostri et Reipublicae causa hoc munus commissoriale in se suscipiat, et in terras illas una cum aliis sub finem Octobris descendere non gravetur. Numeroso comitatu non opus esse Sinceritati Vestrae ad iter illud perficiendum existimamus: imo quanto minori suorum numero illud absolvere poterit, vellemus, ut id perficiat, ut etiam posthac eo celerius ad Nos in conventum Regni, qui fortasse sub illud


page 24, image: s0024

tempus quoque celebrabitur, redire, ac relationem omnium facere possit. Rem ut necessariam, ita Nobis gratam et toti Reipublicae huic perutilem Sinceritas Vestra faciet. Quam bene valere cupimus. Datum Marienburgi 26. Septembris Anno 1577.

XII. Breve GREGORII P. P. XIII ad GEBHARDUM Archiepiscopum et Electorem Coloniensem, quo eum, ut in fide catholica persistat, nec quicquam huic sedique Apostolicae adversum committat, graviter hortatur, 1582. Gregorius Papa XIII.

VEnerabilis Frater, Salutem et Apostolicam benedictionem. Truchsiorum Domum non minus generis nobilitate, quam fidei Catholicae studio et constantia ante hac floruisse, testis est insignium virorum, qui ex ea prodierunt, tum antiqua, tum recens memoria, praecipue vero Cardinalis Augustani, qui principem in ea locum obtinuit: apud quem tu pie et religiose, et quasi in conspectu et gremio sanctae Romanae Ecclesiae educatus, non parvam olim praebuisti spem, fore, ut dignus tali genere ac disciplina evaderes. Hinc Nostra erga te propensio, nosterque paternus amor initium habuit, qui postea ex gravium virorum testimonio non solum confirmatus, sed etiam auctus fecit, ut de Te Nobis vicissim optima et rectissima quaeque polliceremur. Successit tempus istud, cum electus fuisti a Capitulo Coloniensi in Archiepiscopum illius Ecclesiae, quae electio cum


page 25, image: s0025

maximis implicaretur difficultatibus et vehementissime oppugnaretur et quasi expugnaretur, tamen ea erga te usi sumus benignitate, ut, sublatis omnibus impedimentis, Capituli judicium, et electionem de te factam approbaverimus, confirmationisque Apostolicae robur adjecerimus. Ex his putabamus, neminem te, aut religionis orthodoxae, aut sanctae hujus sedis, aut etiam disciplinae Ecclesiasticae studiosiorem vel observantiorem fore, sperabamusque in tua fide, constantia et probitate vel maxime debere Nos conquiescere: sed dolemus, et quidem graviter dolemus, nostram hanc expectationem ex his, quae de multorum literis, sermonibus et fama ipsa quotidie ad Nos perferuntur, non solum labefactatam et imminutam, sed pene deletam, ac illa, quae circumferuntur, talia esse, et loco munereque tuo adeo indigna, ut sine magno pudore exprimi non possint. Sustinuimus Nos certe, quoad potuimus, ne quidquam, quod te indignum esset, crederemus, sed cum rumor quotidie ingravesceret, coacti sumus suspenso ac sollicito de te animo esse, nec id diutius dissimulare voluimus. Monemus igitur te, ut famae et saluti tuae in tempore consulas, et si fortasse longius, quam oportuit, progressus es, te revoces: Sin vero falsa sunt, quae objiciuntur (quod potius vellemus) animum et sensum tuum aperias et declares, nec patiaris ex malevolorum sermonibus perpetuam notam et ignominiam tibi tuaeque agnationi et Ordini Ecclesiastico inuri, cogitesque, quid Deo, qui te ad istum sublimem gradum


page 26, image: s0026

evexit: quid sedi Apostolicae, quae te singulari quodam amore et gratia complexa est; quid patriae, quid generi, quid Christiano nomini, quid publicae utilitati, quid denique tibi ipsi debeas: Qui cum honorificentissimum locum teneas, non alii magis, quam tibi ipsi inimicus fueris, si ita te gesseris, ut merito inde exturbandus sis, cum tamen nullo negotio eum tibi conservare, et magnus in Ecclesia Dei, ac summa cum autoritate inter Imperii Principes esse possis. Memineris, quam difficiles et periculosi sint novarum rerum exitus, quantopere cavendum sit prudenti et pio viro, ne temere famam, statum, dignitatem, animam denique ipsam in extremum discrimen abducat: Cujus rei non desunt Nostra aetate exempla, quibus doceri possis. At si longius fortassis provecti sumus, amori Nostro, dignitatisque ac salutis tuae desiderio id assignabis: Non enim dubitamus, quin paterna haec monita Nostra id apud te pondus habitura sint, quod omnibus nominibus et justissimis de causis debent, atque reipsa eam pietatem ac reverentiam erga sanctam hanc sedem sis ostensurus, qua nos recreati, te in dilectissimi filii loco, sicut antea, ita et posthac habere, et ea re magnopere laetari possimus, sed hoc literarum officio non contenti, mandavimus venerabili fratri Archiepiscopo Trevirensi, ut ad te proficiscatur, tecumque fusius eadem de re quam diligentissime agat, ac consilium deliberationemque Nostram clarius patefaciat, cui plenam fidem te habiturum non dubitamus. Datae Romae apud sanctum Petrum,


page 27, image: s0027

sub annulo Piscatoris, die 17. Dec. MD LXXXII. Pontificatus Nostri anno undecimo.

Johannes Bapt. Canobius.

Et a tergo: Venerabili fratri Gebhardo, Archiepiscopo Coloniensi, S. R, Imperii Principi Electori.

XIII. Responsoriae GEBHARDI, Archiepiscopi et Electoris Coloniensis, ad GREGORIUM XIII. Pontificem Romanum datae, quibus mentem suam de vera fide, et legitimo, quod initurus erat, conjugio, clare exponit, 1582.

PAternum omnino tuum animum, Pontifex Gregori, et tali Praesule dignum, ex epistola tua cognovi: Primum quod suspicionibus non temere locum dare, neque sinistris rumoribus, de meis institutis sparsis, fidem adhibere voluisti. Si enim accusare sufficeret, quisnam malevolorum insidias, foecundissimo hoc praesertim culpae seculo, quo optimi quique ab omnibus invidiae ventis circumflantur, effugere posset? Deinde vero Patrium vereque Apostolicum illud est, ad constantiam, in fide integritatem, et disciplinam in moribus, denique ad Ecclesiae Apostolicae, Catholicae et orthodoxae observantiam hortari, et de ingentibus ac inevitabilibus periculis praemonere, qui eos manent, qui rebus novis, aut suis libidinibus servientes, ex Ecclesiae Apostolicae societate se subducunt. Meas igitur partes esse video, ut tam paternae et tam sanctae admonitioni obtemperem, juxta illud Salomonis Proverb. 15. Qui abjicit disciplinam, despicit animam


page 28, image: s0028

suam: Qui autem acquiescit admonitioni, possessor est cordit. Et fateor ego quidem, me remissius fortassis et languidius ea agentem, quae ad animae meae salutem, conscientiae tranquillitatem, Apostolicae Catholicae Ecclesiae dignitatem et Dei gloriam pertinent, non parum tuis literis excitatum et expergefactum fuisse, ut omnibus dissimulationis integumentis evolutus, sicut tua epistola pie monet, animum et sensum meum aperiam, et declarem, cogitemque quid Deo, qui me ad sublimem istum gradum evexit, quid Ecclesiae Apostolicae, quid Patriae, quid publicae utilitati, quid mihi ipsi debeam. Verissima quippe et memorabilis est magni illius Aurelii Augustini commonefactio, quae citatur distinctione 83. can. 2. Neminem videlicet in Ecclesia Dei plus nocere, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Postquam igitur eam aetatem sum ingressus, quae non tam suo, quam alieno regitur arbitrio et ad arduum illud Archiepiscopi munus a Domino Jesu Christo sum vocatus, (ut hominis propria est veri inquisitio atque investigatio) nulli vel consuetudini, vel autoritati humanae addictus, reputare apud me, et ex scripturis ecclesiasticis historiis indagare coepi, quidnam is, qui ante omnes est, filius Dei faciendum praeceperit, quid muneris episcopalis ratio postulet, quid in Baptismate sacro Deo, quid Ecclesiae postea voverim, quid denique et sacri Apostolici canones, et ratio ipsa Nobis imperent: Id dum facio, dici non potest, quantopere animus, qui a seipso dissidens nullam partem liquidae et liberae voluptatis gustare


page 29, image: s0029

potest, aestuarit, et me conquiescere non siverit, donec de mea ad Christi praescriptum et Apostolicae Ecclesiae exemplum, confirmatione cogitationes et deliberationes susciperem. Pudebat enim me nomine tantum, non autem reipsa esse Episcopum: pudebat sub virgineae castitatis titulo pectus gerere tetris ardens libidinibus: pudebat Christi servum mancipium esse humanarum traditionum: pudebat nobilem et generosam stirpem meam dedecorari, si ad foedas quasvis et turpes voluptates hujus seculi, quibus totus immersus eram, me diutius projecissem. Vellicabant mihi etiam aurem tam multi integritate spectati, eruditione celebre, dignitate praecellentes et sedis apostolicae observantissimi viri, qui salva debita reverentia Ecclesiae Catholicae de magna aberratione nonnullorum Pontificum et Ecclesiasticorum ab Apostolicis decretis et exemplis palam saepe et graviter conquesti sunt, quales fuêre ante annos 700. Sanctus Uldaricus Religiosissimus Episcopus Augustanus, divus Bernhardus Abbas Clarovallensis, Cardinalis Cusanus et alii quamplurimi hujus notae, et similis ordinis Viri, ita ut non solum contra juramentum meum nihil me tentare aut peccare, sed illi demum me satis facere, dum me totum meaque instituta ad Apostolicae et sanctae illius Ecclesiae normam compono, demonstrare sit facillimum. Primum enim et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et omnium Apostolicae doctrinae virorum constans haec semper et concors sententia fuit, fundamentum aliud poni non posse, quam id, quod a Deo positum est, Jesum Christum, qui solus est via, veritas et vita, in cujus solius Nomen,


page 30, image: s0030

sicut et Patris et Spiritus sancti baptizati sumus, cujus denique est Catholica ecclesia, quam sanguine suo redemit. Huic fundamento, dum nititur Ecclesia, tunc vere magnificis titulis illis digna est, quos ei D. Paulus 1. ad Tim. III. tribuit: Domum Dei viventis, veritatis columnam et stabilimentum eam appellans. Sicut Romana Ecclesia D. Pauli temporibus, et iis, quae ad aliquot annos consecuta sunt, laudem illam habebat, ut fides ejus in Christum in toto terrarum orbe celebraretur, quam fidem unicum fuisse illius Ecclesiae decus, ipsi Romanae Ecclesiae Presbyteri et Diaconi, Divo Cypriano scribentes Epist. 7. libro secundo fatentur, diserte haec verba subjicientes: harum laudum et gloriae, quam D. Paulus Romanis tribuit, degenerem fuisse, crimen est summum. Minus quippe est dedecoris, nunquam ad laudis praeconium accessisse, quam de fastigio laudis ruisse. Quotiescunque igitur de vera, germana, Apostolica Ecclesia agitur, video et rationem ipsam velle, et id sapientes perpetuo monuisse, ut inter eam, quae vere talis est, et Christo Petrae ejusque Evangelio innititur, cujus semper honos nomenque bonum, laudesque manebunt, et eam, quae degeneraverit, frustra, teste Christo, Deum colentem, juxta mandata hominum, discrimen ponatur: Sicut et aurea illa Tertulliani in Praxeam regula, omnibus bonis semper placuit: Rectum esse quodcunque primum, adulterinum, quod posterius. Et eo me quoque juramentum deducit, talemque me Ecclesiam Apostolicam agnoscere jubet atque obstringit, quae nimirum vetus illud Romanae Ecclesiae


page 31, image: s0031

Symbolum, ex Apostolico, Nicaeno et Constantinopolitano conflatum, mordicus retineat, quae unum Baptisma in remissionem peccatorum, videlicet per sanguinem Jesu Christi, qui solus mundat ab omni peccato, agnoscat et credat, quae non alias, quam apostolicas traditiones, qui id certe, quod a Christo Jesu acceperunt, bona fide tradiderunt, admittat, ita etiam expresse me meum juramentum obligat, ut sacram scripturam non juxta cujuslibet Pontificis aut Concilii sensum, sed juxta eum sensum, quem Apostolica olim tenuit et Apostolorum vestigiis insistens, vera et sancta mater ecclesia tenet, et juxta Patrum et piae vetustatis unanimem sensum accipiam, intelligam atque interpreter. Ad illam, inquam, normam, ad illud fundamentum, cum me meum revocet juramentum, nihil vel credere vel amplecti teneor, quod cum illo fundamento non congruat, sive sit Arimini, sive Romae, sive Tridenti decretum: vetera enim recentibus, vera adulterinis, Apostolica humanis placitis, merito sunt anteponenda. Nam et Nostri Canones, ut apparet Distinct. 15. Canon. 3. ipsis illis oecumenicis, nobilissimisque et vetustissimis conciliis, eam autoritatem non tribuunt, quam scripturis vel Apostolicis scriptis. Ibi enim in hunc modum scribitur: Sancta Romana Ecclesia post illas veteris Testamenti et novi scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet, Synodum Nycaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam et Chalcedonensem etc. Hactenus ostendi, quod sit juramenti mei fundamentum, et quatenus me constrictum teneat: Sic, ut sancte profiteor,


page 32, image: s0032

me nec a vera fide in Jesum Christum, neque ab illa Apostolicae Ecclesiae societate, cui omnem reverentiam me debere profiteor, unquam per Dei gratiam esse sejuncturum, semperque memorem futurum, quid Deo in Baptismo, quid Ecclesiae voverim. Ceterum et istud quoque apud omnes bonos et intelligentes dubitatione vacat, ut maxime res illicitas, et cum prima fide in Baptismo data pugnantes juraremus, talibus juramentis Nos neque teneri neque obligari: Id, inquam, trita illa juris Pontificii regula docet: Non esse videlicet obligatorium, contra mores bonos praestitum juramentum. Contra bonos mores autem secundum jus Canonicum ea juramenta esse dicuntur, quibus inducitur peccatum. Sic etiam sapientissime Magister sententiarum ex D. Hieronymi sententia monet: Jusjurandum tres habere comites, veritatem, judicium et justitiam, qui, si defuerint, non tam esse juramentum, quam perjurium. Sed expressissima et copiosa de hujusmodi juramentis commonefactio extat apud Gratianum in 2. parte Decreti: In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod incaute vovisti, ne facias: impia est promissio, quae scelere adimpletur: non solum in jurando, sed in omni quod agimus, haec est moderatio sollicite observanda, ut si in talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine atiquo peccati contagio surgere non possumus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernimus; Ita etiam ibidem temeraria et incauta juramenta non esse servanda, definiunt patres: et tolerabilius


page 33, image: s0033

esse non implere juramentum, quam permanere in stupri flagitio: Item ex Augustino ibidem demonstratur: Si propterea fides non servatur, ut ad bonum redeatur, non ideo violari fidem, cum non sit appellanda fides, quae ad peccatum faciendum admittitur. Non autem difficile esset demonstrare, et id luculentis rationibus ex scripturis et tota vetustate a multis summis viris demonstratum est, partim inertissima segnitia, partim avaritia et malitia multorum Pontificum, quod Platina ipse, alias Romanae sedis observantissimus, dissimulare non potuit, multa in Romanam Ecclesiam irrepsisse, quae non solum cum illa Apostolica et Catholica non congruant, verum etiam in Christum ipsum, quem solum proposuit Deus, ut esset placamentum per fidem in sanguine ipsius, contumeliosissima sint et plane idololatria, quae si quis retinere velit, nae is et in Deum, cujus, inquit Arnobius lib. 7. contra Gentes, proprium est liberales venias et concessiones habere gratuitas, et in Ecclesiam, et in Conscientiam suam peccet. De his autem, quia tu, Pontifex Gregori, mihi litem adhuc non moves, et magnis ac praeclaris viris jam saepe occasionem dederunt sese sejungendi, non ab Ecclesia Apostolica catholica, sed ab iis abusibus et corruptelis, quae illius Ecclesiae fundamentum evertunt, nolo in praesentia longam orationem instituere: sed ad illud crimen diluendum sermonem converto, quod paulo expressius a te mihi objici video. Video autem, video inquam, aut saltem subodorari me existimo, quodnam sit grande illud nefas et vel morte, vel exturbatione a munere


page 34, image: s0034

meo piandum, propter quod apud te sum delatus, et in magnam illam invidiam et suspicionem vocatus, quod nimirum omnis disciplinae quod officii, quod famae immemor, cujus te suppudeat, de matrimonio, quod Divus Paulus ad Hebraeos alias honorabile inter quosvis vocare non est veritus, et Ecclesia Romana inter sacramenta numerat, cogitare videas. Id autem si facio, aut dum facio, quid ego quaeso vel a sanctissimorum Apostolorum exemplo, vel ab eorum canonibus et decretis alienum instituo? Quid a vetustissimi Clementis Alexandrini judicio? Quid a Nostris Canonibus, in quibus Dist. 28. Can. 11. et 12. mentio fit uxorum Presbyterorum et Diaconotum: et Canon. 17 ex consilio Gangrensi haec describuntur: Si quis discernit Presbyterum conjugatum, tanquam occasione nuptiarum, quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo abstineat, anathema sit. Laudatur etiam in secunda parte Decreti, gravissima vox Paphnutii, qui in Concilio Nicaeno asserere non dubitavit, in conjugio etiam esse castiatem. Cum igitur vel Siricii vel Pelagii autoritas apud Nos plus valeat, quam Apostolorum, quam nunc memoratorum Conciliorum et Patrum, quam Dei ipsius, pronuntiantis, non esse bonum, hominem esse solum? Quae vero amentia, quis furor scortatores, adulteros, masculorum concubitores in ministeriis Ecclesiasticis potius vult ferre, quam legitimo conjugio juxta mandatum Dei copulatos? Ex quo fonte, ex quo ore manet Dogma illud, quod conjugia diffamat, prohibet, videre est apud Danielem cap. 12. 1. Tim.


page 35, image: s0035

cap. 4. Testatur certe ipse AEneas Sylvius in Germaniae descriptione, sanctum illum Udalricum Episcopum Augustanum, leges illas de coelibatu contra Pontifices sui temporis oppugnasse. Imo extat Udalrici illius Epistola ad Papam Nicolaum, in qua conqueritur, sacerdotes et Magnos Praelatos, praesertim in Italia adeo libidinosos, ut non tantum a virginibus et conjugatis non abstineant, sed etiam cum consanguineis, cum masculis, cum brutis se commisceant. Et narrat memorabilem Historiam, quod Divus Gregorius Papa, primum quidem mandaverit coelibatum sacerdotibus, postea autem, cum forte in piscinam piscatum misisset, ibique ad 6000. capitum submersorum infantium inventa fuissent, videns id ex suo violento coelibatu prodiisse, ingemiscens abrogarit decretum, recitataque Pauli sententia: Melius est nubere, quam uri, adjecerit: Melius est nubere, quam caedis causam dare. Recenset etiam Abbas Urspergensis in suo Chronico Epistolam celebris Synodi Ecclesiasticorum et Politicorum Procerum, Brixiae Noricae, contra Hildebrandum Papam, congregatae, in qua inter alia queruntur, quod inter conjugatos Sacerdotes divortia poneret, et cum foedo illo Pontifice Ecclesia periclitaretur, testantur illi, Papae nullam obedientiam promissam deberi. Longe quippe aliud est, CHRISTO et Ecclesiae Apostolicae obedientiam vovere, quam singulorum Pontificum placitis obtemperare. Memor ego itaque, quid Christo, quid Ecclesiae debeam, et ut Episcopum, ut virum generoso et nobili loco


page 36, image: s0036

natum, castam et ab illecebris carnis et pravis libidinibus tutam cupiens servare mentem, de remedio libidinum legitimo, et omnibus ordinibus sine exceptione concesso, cogitare volui, nulla levitate contumaciave adductus. Sed postquam me diu excussi, et ad coelibatum, cujus donum nec omnibus, nec semper datur, me minus idoneum sensi, juxta Canones Ecclesiae supra memoratos, a temerario, quod in potestate mea non fuit, coelibatus voto, discedere, ad majus malum evitandum et Votum Castitatis Christo factum, servandum et explendum fas esse duxi. Denique semotis et contemtis hominum profanorum judiciis, minis, periculis, aliisve considerationibus, divinae ordinationi, Providentiae, Protectioni acquiescere decrevi, illud subinde memoria repetens, quod Theodoretus libro 4. cap. 20. Historiae Ecelesiasticae de veteribus illis Christianis memorat, eos nullum majus tormentum esse arbitratos abnegatione pietatis. Ideo licet Tyranni undabundi spumarent, et instar venti vehementis irruerent, a pietate non passos sese depelli. Extremum autem hoc erit, ut Justini Martyris exemplo in apologetico pro Christianis, ad judicia omnium recte sentientium provocem, quae submissio, Justino teste, ideo aequissima est, quod pii veritatem solam honore dignantur, et ad eam omnia merito referre debent. Te vero, Gregori Pontifex, nunc appello, ut in proposito meo vere Apostolico, vere casto, verae disciplinae veteris Ecclesiae Catholicae conformi, apud Te mihi sit aliquid praesidii. Te, inquam, oro et


page 37, image: s0037

obtestor, ut quo animo ad me monendum accedere dignatus es, eodem meam justissimam defensionem accipias, et memineris, eos tui et Ecclesiae observantissimos esse, non qui adulantur, palpant, parasitos agunt, vulnera gravia molli et indulgenti manu tractant aut tegunt: sed ut pulcerrime Plutarchus docet de discrimine adulatoris et amici, qui ingenue, qui libere loquuntur, agunt, monent, arguunt; sed non pro animi libidine et arbitrio, quis enim alias essem, qui summo Pontifici obloquerer et obstreperem? Verum ex Dei omnipotentis, cujus in Reges ipsos et Pontifices Imperium est, verbo, statutis, mandatis, Propheticis, inquam, et Apostolicis libris, super quorum doctrina Ecclesiam et Pontifices fundari et aedificari decet, omnia depromunt. Atque utinam diem illum videre liceat, qua tu Pontifex non de me, et Apostolicae Doctrinae et vitae studiosissimis hominibus opprimendis, sed de Ecclesia a tot stipulis, tot idololatriis repurganda, de Simoniacis, de sacrilegis, de mollibus, de adulteris et moechis, de scortatoribus, aleatoribus, ebriosis, quos Canones Nostri a sacris arceri jubent, coercendis, exturbandis, seriam suscipies et non nimis seram deliberationem, ut Ecclesiae tandem Romanae vetus dignitas, Orbi Christiano pax et tranquillitas, vulneratis tot conscientiis quies et solatium restituatur. Quam meam cohortationem, cum vel olitor nonnunquam opportuna sit locutus, ab homine et Episcopo Germano, qui nihil minus, quam dissimulare novit, te, quem Dei Tutelae commendo,


page 38, image: s0038

paterno, pio et aequo animo accepturum esse, confido.

Gebhardus Dei gratia Archiepiscopus Coloniensis, Sacri Romani Imperii Princeps Elector.

XIV. Literae fiduciariae seu credentiales, quas HENRICUS, Rex Navarrae, Jacobo Segurio Pardeliano, Suo ad Status S. R. Imperii Protestantes Ablegato, ad JOACHIMUM ERNESTUM, Principem Anhaltinum, dedit, 1583. Henricus Dei Gratia Navarrorum Rex. Princeps Bearniae, Dux Vindocenensis, Belmonrensis, Albretensis etc. Comes Toxensis, Armeniacus, Ruthenensis, Bigerronensis, Marlensis, Petragoriensis etc. Vice-Comes Lemovicensis etc.

Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Joachimo Ernesto Principi Anhaldino, Comiti Ascaniensi etc. Consanguineo suo charissimo S. P. D.

CUm Nos ab ineunte aetate purioris Doctrinae rudimentis imbutos succenderit mira quaedam et pene incredibilis cupiditas Principes eos invisendi, quorum opera Dominus ad propagandum Nominis sui gloriam usus esset, ut tam pio desiderio nostro satisfaceremus, induxeramus superiori anno in animum, Nos itineri tam longo, tamque laborioso committere, nisi piorum et prudentum


page 39, image: s0039

Virorum consiliis paruissemus, qui judicarunt, ob nostram absentiam plus detrimenti longe Ecclesias, quae Christi auspiciis in Galliis sunt collectae, passuras esse, quam peregrinatio illa nostra posset adferre commodi; Itaque substitimus, et ad ea curanda, quae ex re nostrarum Ecclesiarum fore putaremus, animum adjunximus, tum etiam ut malum toti regno imminens, ob nonnullorum hominum, novis rebus, et repurgatae religioni nocere studentium, impios conatus, atque adeo propter Romani Pontificis insidias, quantum possimus, averteremus. Porro cum jucundissimo Illustrissimorum Germaniae Principum conspectu frui per publicas, easdemque necessarias occupationes impediti fuissemus, neque consilia nostra, de Pace in Ecclesiis et Galliis stabilienda, cum iis conferre possemus, quod proximum fuit, faciendum curavimus. Ablegavimus igitur ad dictos Germaniae Principes, D. Segurium Pardelianum Virum honestissimo loco natum, Domus nostrae et Interioris Consilii praefectum, dedimusque ei in mandatis, ut Celsitudinem Vestram nomine nostro salutet, gratuleturque felicem rerum vestrarum statum atque Ecclesiarum, quae sunt in ditionibus vestris, tranquillitatem. Quoniam autem omnium multo magis Principum interest, ut quo arctioribus religionis scilicet vinculis sunt obligati, eo major inter eos sit amicitiae necessitudo et benevolentiae nexus, quem ea, quae concilianda restat inter nostros opinionum dissensio, abrumpere non possit, neque debet, cum in praecipuis doctrinae articulis conveniat, communesque habeamus adversarios,


page 40, image: s0040

Celsitudinem Vestram rogamus, ut quae ad Ecclesiarum restitutarum concordiam et securitatem, doctrinae Christianae unanimem consensum, et non modo Galliae, sed etiam ad Germaniae pacem publicam pertinent, animo expendere, cum aliis Principibus communicare, et totis viribus promovere velit. Celsitudo Vestra rem fecerit Deo acceptam, toti Europae salutarem, et provinciae suae in tanta animorum rerumque omnium perturbatione necessariam. De nobis sic statuat velimus, nos omne officium nostrum, summamque erga Celsitudinem Vestram voluntatem, erga vero Rempublicam, studium atque operam re ipsa semper declaraturos esse. Cetera ex Legato nostro Celsitudo Vestra intelliget, cui ut fides adhibeatur, a vobis etiam atque etiam petimus. Deus Optimus Maximus Celsitudinem Vestram diu incolumem, ad nominis sui gloriam, servare dignetur. Neraci 15. Cal. Augusti 1583.

Vester bonus Consanguineus

Henricus R.

XV. Responsum. JOACHIMI ERNESTI, Principis Anhaltini, ad praecedentes Regis Navarrae literas, 1584.

Serenissime ac Illustrissime Rex, Domine et Consanguinee observandissime.

ETsi omnino confidimus, Serenitatem Vestram Regiam, per Legatum ad nos missum, posse de omnibus, quae hic acta fuerint, fieri cetiorem, tamen


page 41, image: s0041

ut aliquid literarum etiam Serenitati Vestrae Regiae daremus, tum rerum gravitas, tum Serenitatis Vestrae Regiae, quae apud nos valet plurimum, autoritas, requirere visa est.

Tantas enim res, a tam Christiano Rege suscipi, quae non solum ad gloriam Dei, salutem Reipublicae Christianae, pacemque publicam spectent, sed quae ruenti etiam huic seculo, et ad terminos suos quasi fatales properanti, consilia et auxilia offerant, ac spondeant, quis non nisi forsan omnino [gap: Greek word(s)] , summis evehendum laudibus mirumque in modum praedicandum esse duxerit? Incredibili itaque voluptate affecit nos tanti Regis tantus zelus ac ardor, rerum tam gravium, quam divinarum, conatus hosce sanctos ac plena laude dignissimos, ut Deus Optimus Maximus regat, ac invicto faustoque successu gubernet, nostra cura omnium piorum votis conjungemus, et ipse irritas nostras non sinit esse preces.

Accedit ad hoc, quod Regii Legati, qui alias et generis splendore ac virtutum ornamentis est amplissimus, tanta fuit erga nos humanitas, tanta rerum conficiendarum industria, facundia, rerumque peritia ac generosus candor, ut et literis et nunciis Serenit. Vest. Reg. ornatos nos esse, merito affirmare et praedicare possimus. Pro quibus omnibus et officiis et beneficiis, nisi etiam per literas Serenitati Vestrae Regiae gratias ageremus, argui nos vel inhumanitatis vel ingratitudinis posse, testes nosmet ipsos libenter constituimus. Merito itaque probatur nobis totum, quod a Serenitate Vestra Regia suscipitur, et a Legatis dignissimis, praeclarissime


page 42, image: s0042

perficitur, negotium. Quale vicissim fuerit erga ipsos nostrum studium et promovendi tam sanctos conatus desiderium, maluimus Serenit. Vest. Reg. ex ipsis coram, quam nostris literis, praedicare.

Certe sibi Serenitas Vestra Regia persuasum habeat, omnia nostra in omni officiorum genere studia, semper fore Serenit. Vest. Reg. quam promptissima paratissimaque et Serenit. Vest. Reg. de nostra erga se voluntate sibi haec omnia polliceatur, quae a fidelissimo Amico ac studiosissimo quoque proficisci expectarique possunt. Nec unquam patiemur apud nos residere aliquid impedimenti aut oblivionis, si poterimus honestissima Serenitatis Vestrae Regiae consilia ulla ratione fovere et adjuvare, id quod reliquos Status sanae Religioni addictos, facturos quoque esse, optamus et speramus, nec intermittemus, freti occasione, quae Vestris Nobis ostensa est, saepius Seren. Vest. Reg. literis compellare.

Commendamus etiam Nos et familiam nostram, quam dignissimus Legatus Serenitatis Vestrae Regiae vidit satis amplam, foveri a benevolentia vestra, et precabimur, ut Deus Optimus Maximus Serenitatem Vest. Regiam ad nominis sui gloriam ac Reipublicae Christianae salutem, multorumque incolumitatem, conservet diutissime incolumem, roburque ac successus piis conatibus addat. Dessaviae 17. Calend. Febr. Anno restauratae salutis 1584.

Serenitati Vestrae Regiae

Addictissimus

D. G. Joachimus Ernestus, Princeps Anhaltinus, Comes Ascaniae, Dominus Servestae ac Bernburgi.



page 43, image: s0043

XVI. Literae JACOBI SEGURII PARDELIANI, Henrici Regis Navarrae Legati, ad JOACHIMUM ERNESTUM, Principem Anhaltinum, quibus illi Regis sui causam, Protestantium Germaniae Principum auxiliis indigentem, commendat 1586.

ILlustrissime Princeps, cum mihi haud procul Aula Illustrissimae Celsitudinis vestrae iter esset, putabam equidem, me ex officio meo facturum, si de recto itinere meo ad salutandum Illustrissimam Celsitudinem Vestram diverterem; sed veritus, ne repentino adventu meo Illustrissima Celsitudo Vestra offenderetur, et a gravissimis, quibus distinetur, negotiis, intempestive avocaretur, satius duxi Doct. Grays ad Illustrissimam Celsitudinem Vestram mittere, qui eam et verbis meis quam officiosissime salutaret, et de rerum nostrarum statu plenius certiorem faceret. Quae sane eo loco sunt, ut ad Illustrissimorum Principum Electorum egregias in causam nostram voluntates promovendas et ad felicem rebusque nostris salutarem exitum perducendas pii tantum alicujus Principis, qui autoritate et prudentia valeat, studio et opera opus sit. Quod cum animo meo diu multumque cogitavi, neminem invenio ad id exequendum aptiorem Illustrissima Celsitudine Vestra, apud quam (eadem Illustrissima Celsitudine Vestra maxime contendente) suppetias Serenissimo Regi Navarrae et Ecclesiis nostris Illustrissimi Electores olim decreverant, Eas cum hodie praeter Illustrissimorum Principum Electorum animum (quem erga


page 44, image: s0044

Serenissimum Regem Navarrae et causam nostram optime affectum novi) malis quorundam hominum consiliis, magno cum bonae causae periculo differri videam, non potui non obnixe ab Illustrissima Celsitudine Vestra petere, ut quam jam dudum nobis egregiam operam navavit, eandem nobis hodie praestet, ut decreta illa apud Illustrissimam Celsitudinem Vestram Serenissimo Regi Navarrae auxilia, quam primum (celeritatem enim rerum nostrarum angustiae postulant) parata nobis adsint; Facile hoc ab Illustrissimis Principibus Electoribus Illust. Celsitud. Vest. impetrabit, quorum mihi studium probe perspectum est. Et faciet Illustrissima Celsitudo Vestra rem non solum bonis omnibus, sed Deo Optimo Maximo, cujus hic causa serio agitur, gratissimam, Serenissimum autem Regem Navarrae sibi in perpetuum devinciet, qui praestitum hoc sibi pia in causa pium officium, de quo Illustrissimae Celsitudinis Vestrae Virtus et singularis Pietas, egregia etiam in me studia toties probata certam mihi spem faciunt, Illustrissimam Celsitudinem Vestram causae nostrae hoc maxime tempore minime defuturam. Caetera pluribus Illustrissimae Celsitudini Vestrae explicabit D. Grays. Ego is in Illustrissimam Celsitudinem Vestram semper ero, quem me esse maxima Illustrissimae Celsitud. Vestrae merita volunt. Peto autem ab Illustrissima Celsitudine Vestra, ut quid mihi deinceps faciendum sit, quid tentandum, qua ratione Serenissimi Regis Navarrae negotia persequenda, benigne significare velit, et prudentissimis consiliis suis haesitationem meam sistere. Deus Optimus


page 45, image: s0045

Maximus Illustrissimam Celsitudinem vestram omni prosperitate florentem quam diutissime conservet. Datum Halberstadii 27. Julii Anno 1586.

Illustrissimae Celsitudinis Vestrae

Addictissimus et observantissimus

Jacobus Segurius Pardelianus.

Regis Navarrae Legatus.

XVII. Literae PROFESSORUM MARPUGENSIUM ad WILHELMUM IV. Hassiae Landgravium, de egregiis MAURITII Principis, filii ejus, in literis profectibus, testantes, 1587.

Illustrissime Princeps, Domine Clementissime.

SAEpe ut fideles in Academia Celsitudinis Tuae subditi, cogitamus hanc gravissimam sententiam, scriptam a duobus summis Viris, Platone et Xenophonte: nullum animal regi posse nisi a superiore natura. Equos enim non regi ab equis, sed ab hominibus; ita et homines ab eminentiore natura regendos esse, videlicet ab heroica. Id Nos quidem in Ecclesia sic corrigimus, ut dicamus, a Deo genus humanum regi, per excellentes homines, instructos a Deo et Naturae et Spiritus sancti donis majoribus, quam qualia cadunt in inferiores aut mediocres alios. Quare non solum distinxit Deus hominum gradus et multitudini praefecit paucos, sed et ornat omnibus temporibus, felices et salutares gubernatores, donis singularibus, virtute et consilio magis, quam caeteros in Republica


page 46, image: s0046

et Ecclesia Viros. Amamus igitur et reverenter amplectimur hunc Ordinem a Deo institutum, in quo cum videamus Principes natos in illustrissima familia Landgraviorum Hassiae, longo ordine ac serie excelluisse, tum vero imprimis hoc Nostro Seculo tuam Celsitudinem, cum illustrissimis Principibus fratribus heroica virtute et pietate omnibus ornamentis velut gemmam nobilissimam ac pretiosissimam eminere ac publice lucere, mirifice laetamur, ob publicum non solum Hassiae Nostrae, sed et totius Germaniae Patriae communis commodum atque incrementum. Toto etiam pectore gaudemus ac Reipublicae gratulamur, quod Deus Autor generationis Hominum talem illustrissimae Celsitudini Tuae filium nasci voluit, qui illustrissima habet semina maximarum virtutum, omniumque Doctrinarum capax est, atque instructissimorum majorum suorum imprimisque Celsitudinis Tuae praeclarissimae virtutis insistens vestigiis, vere est Dei bonitate, Ecclesiae et Reipublicae uberrimum felicissimumque seminarium. Saepe autem Naturae etiam optimae ac generosissimae degenerant, nisi adhibeatur recta et accurata institutio. Ideoque vult Deus etiam bonis ac praestantibus ingeniis addi culturam. Gratum igitur Deo ac Reipublicae utile et necessarium officium praestat illustrissima Celsitudo tua, quod illustrissima ac generosissima indole praedito filio, una cum aetate et Doctrinam de vera agnitione et invocatione Dei, et de aliis artibus Ecclesiae ac Reipublicae necessariis, deque omnium virtutum


page 47, image: s0047

officiis tradi benignissime curat ac mandat. Ut enim tua Celsitudo praeclarissima didicit et intelligit, atque in usu quotidiano habet et exercet omnia genera doctrinarum, ita pie vult illustrissimam sobolem suam instrui atque praeparari ad Rempublicam multiplici cognitione. Ac initia quidem, Dei propitii beneficio, sunt laeta atque praeclara. Placide enim collocuti sumus cum ipsius Celsitudine de multis partibus eruditae doctrinae, ut clementer fieri voluit tua Excelsitas. In eo quidem colloquio ita respondit singulis Collegii Nostri Professoribus, in Latina et Graeca Lingua, in Logicis, in Poesi, in Ethicis et Historicis, ut non possimus non admodum probare Celsitudinis ipsius laudatissimos, et Principe adolescente dignissimos mores, progressus, ingenium, memoriam, judicium, studium atque industriam, quam praestitit in hac tenera aetate in perdiscendis felicissime harum Doctrinarum initiis, ita ut vere de ipso usurpare possimus, id quod olim de heroico impetu Poeta scripsit:

Ingenium coeleste suis velocius annis,
Surgit et ingratae fert mala damna morae.

Cum igitur intelligamus, quam utile et salutare bonum sit, Principem, qui aliquando post accessurus est ad Reipublicae gubernationem, quique futurus est, ut nominat vox divina, Ecclesiae nutritor, esse recte eruditum, Deo, fonti omnis sapientiae et doctrinae, toto pectore gratias agimus, quod et illustrissimae Celsitudinis tuae animum rexerit ita, ut maximae laudis atque expectationis


page 48, image: s0048

filio, veram de Deo atque liberalibus artibus tradi volueris doctrinam et filii pectus juvenile flexerit ad obediendi et discendi summum heroicumque studium. Eundemque Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi et Dominum Nostrum Jesum Christum et Spiritum sanctum veris ac piis animi gemitibus oramus, ut deinceps quoque et illustrissimae Celsitudinis Tuae et illustrissimi Landgravii Mauritii mentem et voluntatem regat ac flectar, ad Nominis Divini et honestarum artium gloriam ornandam, ut exemplo et beneficentia Celsitudinis Vestrae mox caelestis doctrinae et optimarum literarum studia in hac gente et vicinis Regionibus longe lateque spargantur atque propagentur; utque Celsitudo Tua cum amplissimae spei Principe filio, in tota aeternitate sit in coetu eruditorum et beatorum Principum, Davidis, Salomonis, Josaphat, Ezechiae, Josiae, Cyri, Constantini, Theodossi et similium. Hanc nostram demissam ac simplicem responsionem, ut Celsitudo tua clementer accipiat, atque hanc scholam Nosque singulos sibi benigne commendatos habeat, demisse oramus. Bene et feliciter vale atque age, illustrissime Princeps, ut Deo largiente diu adhuc Celsitudo Tua sit vox publici, honestissimi atque illustrissimi Consilii in Germania, eaque Celsitudinis tuae pia ope et auxilia in hoc incendio aliorumque regnorum ruinis, feliciter fulciatur ac tranquilla conservetur. Marpurgi, die 24. Martii Anno Christi Salvatoris 1587.



page 49, image: s0049

XIIX. Literae credentiates HENRICI Regis Navarrae ad JOHANNEM GEORG. I. et CHRISTIANUM, Principes Anhaltinos, Huralto Hospitalio Fayo, Ejusdem Regis ad Status S. R. Imperii Protestantes Legato, datae, 1588. Henricus, Dei Gratia Rex, Navarrae etc. Illustrissimis Principibus ac Dominis, Johanni Georgio, et Christiano Principibus Anhaltinis, Comitibus Ascaniae, Cerwesti et Bernburgi, Dominis et Consanguineis nostris Charissimis.

Illustrissimi Principes, Consanguinei Charissimi.

JAm annos aliquot concordiam Ecclesiarum et conjunctionem consiliorum atque virium, quae Pontificiorum audaciae opponi possit, petimus a Regibus et Principibus, quibus divini verbi lumen affulsit. Serenissima quidem Regina Angliae Soror nostra fidelissima, et Serenissimus Rex Daniae Frater noster charissimus, et aliquot alii Principes non pauci consilium nostrum probaverunt. Inter eos scimus de fideli Legato nostro Generoso Domino Segurio et ex literis etiam vestris, quod Celsitudines Vestrae juxta alios amicos Principes ad defensionem Ecclesiarum communi consilio promovendam et adjuvandam pro viribus suis fuerint semper paratissimae! Quo nomine quantum vobis debeamus, facile intelligimus. Sed fructum harum tractationum nullum videmus. Hostes quidem publicos quotidie magis magisque audere omnes vident, plerique etiam sentiunt:


page 50, image: s0050

Ante aliquot menses Affinis vestri, Imperii Principis, provinciam crudelissime devastasse: Et hodie ad ipsas portas Imperii Exercitum habere comperimus; Ingentes autem Hispanorum terra marique apparatus quo spectare dicamus, nisi ad Antichristum, in templo Dei, quo ejectus est, reponendum? et jugum intolerabile liberis cervicibus imponendum? Sunt ista Celsitudinibus Vestris non ignota, quae prudenter judicant, etsi primum impetum non sit exceptura Germania, tamen superatis aliis viam hosti in Germaniam aperiri. Haec etsi crebris literis et per praedictum Legatum nostrum Dominum Segurium saepius exposuimus: repetenda putavimus per dilectum nostrum Legatum Dominum Huraltum Hospitalium Fayum, quem ad Charissimos Consanguineos nostros Illustrissimos Principes Electores ablegamus, quemque cum Celsitudinibus Vestris nomine nostro de remediis publicorum malorum conferre jussimus, et statum omnem rerum nostrarum exponere, notum ipsi et cognitum, qui multos annos consiliis nostris et actionibus interfuit. Certe tot tantisque calamitatibus tot annos pressi, Illustrem sentimus Numinis Divini opem. Ita exercet nos Deus, ut tamen ostendat, non se curam nostri abjecisse. Caeci sumus, nisi divinam ejus manum videamus, ingrati, nisi praedicemus. Sed gravissimam nuper jacturam fecimus, morte optimi fratris nostri Illustrissimi Principis Condaei, quem nobis Deus dederat curarum laborumque socium, cujusque in posterum praesentem virtutem saepe cum gemitu desideraturi sumus. Eum nobis Ecclesiaeque


page 51, image: s0051

abstulit scelus hostium, quibus jam familiare est Principes viros, quorum pietas virtusque improbissimis ipsorum cupiditatibus obstat, aut veneno aut per insidias perfidiose tollere. Ex eo et nos per sicarios aggressi sunt, sed Deus Protector noster, hactenus proditoribus manicas injecit, uti vobis explicabit praedictus noster Fayus, cui ut tanquam nobis ipsis, fidem habeatis, vehementer a Celsitudinibus Vestris petimus. Per eundem certiores de Celsitudinum Vestrarum consiliis et aliorum Principum in nos animo fieri cupimus. De nobis hoc sibi polliceantur Celsitud. Vest. nos et in suscepta Ecclesiarum causa et in amicitia vobiscum colenda constates semper futuros. Deus Optimus Maximus Celsitudines Vestras suis Ecclesiaeque servet, quam diutissime salvas et incolumes. Datum Rupellis 12. Martii 1588.

Amicissimus Consanguineus tanquam

Frater

Henricus R.

XIX. Literae commendatitiae a JACOBO SEGURIO PARDELIANO ad CHRISTIANUM I. Principem Anhaltinum, Domini de Fay, Regis Navarrae ad Electorem Saxoniae ablegati, causa exaratae, 1588.

Illustrissime Princeps.

CUm in Aulam Saxonicam, atque etiam ad ipsam Celsitudinem Vestram cum literis et mandatis Regiis proficisceretur Generosus Dominus Huraltus Hospitalius Fayus, Legatus a Serenissini


page 52, image: s0052

Rege meo, non potui non compellare literis Celsitudinem Vestram, quam saepe de me peramanter quaerere intellexi. Accipio hoc, illustrissime Princeps, Celsitudinis Vestrae amoris in me testimonium. Sed illud amplector avidius, quod Celsitudinem Vestram audio ubique de Serenissimo Rege Navarrae, de statu rerum nostrarum sollicite et anxie inquirere. Magni amoris magnum argumentum, quod non visum amas: Nempe non faciem, sed virtutem amas, quam fama late sparsam animo contueris. Perge, Princeps Illustrissime, Dignus est, quem ames, de quo sollicitus es. Nam et ipse Celsitudinem tuam amat, et dolet ingentes animi tui fructus in ipsa spe subsistere: maturos videre gestit, ut eos colligere Christiana possit Respublica, de rebus nostris nihil addam: omnia plene hauriet Clesitudo Vestra ex ipsius Domini Fay ore, qui Majestati Regiae toto hoc bello adfuit, et testis est ejus consiliorum atque actionum oculatus. Gratissimi erunt, ut spero, Celsitudini Vestrae sermones hominis eloquentis, prudentis, pii, quiu de multis publicis privatisque edocere Celsitudinem Vestram poterit. Sed neque commendabo Celsitudini Vestrae nunc, cum publica sint, et ad totius Christianae Reipublicae salutem pertineant, complectetur ea Celsitudo Vestra, Illustrissime Princeps, tot magnos Principes, turbato toto orbe Christiano, et in praeceps ruentibus Imperiis, Ecclesiis Christi misere afflictis, tam profundum dormire et sua illa negligentia aditum lupis in ovile Christi patefacere. Scribo ad Celsitudinem Vestram, ut meus est mos, et ut ad pium Principem licet, de


page 53, image: s0053

publicis rebus libere. Totum hoc quod videmus, malorum mare, quod jam magnam orbis Christiani partem inundavit, quodque impune in objecta omnia ruit, totum hoc debemus iis, qui cum Antichristi furoribus obsistere facile potuissent, quiescere, quam officio suo defungi, maluerunt. Non nihil etiam, imo plurimum auxit hostium insolentiam infelix exercitus nostri perversa administratio. Sed cum malorum nostrorum mare cogito, ipse si vela explicare velim, altum jam mare imprudens teneam. Itaque permittam Celsitudinis Vestrae prudentissimo judicio, et Domini Fayi fidelissimae relationi caetera. Deus Optimus Maximus Celsitudinem Vestram quam diutissime incolumem et florentem conservet. Datae Hamburgi 12. Julli An. 1588.

Illustrissimae Celsitudinis Vestrae

Addictissimus

Jacobus Segurius Pardelianus Regis Navarrae Legatus.

XX. Responsum JOH. GEORGII I. Principis Anhaltini, ad praecedentes PARDELIANI literas, 1589.

GEnerose Seguri, Aberat peregre frater meus, cum afferrentur literae tuae, solus ergo respondeo, me judicio de nobis Tuo et Tua erga nos affectione mirifice delectari. Ambo autem, ut a teneris singulari cura Illustrium Parentum nostrorum de Deo recte eruditi et in religione sincera pie instituti atque educati, ita ea quoque praestituri loco


page 54, image: s0054

nostro sumus, quaecunque ad tuendam eam nostratrum erunt virium; Nec Deum affuturum nobis consilio et auxilio coelesti dubiramus.

Sed quantum publice nos possimus cessiantibus iis aut renitentibus, qui nos antecedunt rebus omnibus, et quibus ferre leges non possumus, tibi ignotum non est, qui spectator fuisti eorum, quae fiunt in Germania, et expertus ipse es, quantum assiduis interpellationibus profeceris aut obtinueris. Cum fratre reverso, quem in horas propemodum expecto, communicato consilio colloquar, ac decernam de iis, quorum fit in Epistola tua mentio. Nosque illos et nunc esse ac manusuros deinceps quos perspexisti, Tibi persuadeas.

Caetera ex Bongarsio cognosces coram. Datae Dessae ultima Aprilis Anno 1589.

XXI. Literae fiduciariae, quas ELISABETHA, Angliae Regina, Horatio Palavicino, suo ad Principes per Germaniam Protestantes Legato, ad CHRISTIANUM I. Saxonum Electorem tradidit, 1589. Elisabetha Dei gratia Angliae, Franciae et Hiberniae Regina, fidei Defensatrix etc. etc. Illustrissimo Principi, Christiano Duci Saxoniae, Electori etc. etc. Consanguineo et Amico Nostro Charissimo, salutem.

Illustrissime Princeps, Consanguinee et Amice charissime.

INantegressis Nostris literis exposuimus Excellentiae Vestrae pericula, quae Nobis universis, qui stamus a partibus Evangelii, parantur a Pontificiis:


page 55, image: s0055

ad quae declinanda de communibus inter Nos consiliis conferendis egimus quoque, deque comitiis ad eam rem habendis Francofurti ad Moenum ante proximas ejusdem loci nundinas, seu alibi, ubi Illustrissimis Principibus Sacri Romani Imperii videretur maxime commodum et opportunum. Tam modicam enim dilationem res nobis pasi visa est. Nunc cum acrius urget, cunctandum diutius non esse existimavimus, quin potius omni cum festinatione acceleranda, quae ex usu Nostro omnium, communi sunt. Propterea Nobilem hunc Horatium Palavicinum, Equestris Ordinis virum, Nobis percharum et fidum, cum mandatis plenissimis ad Excellentiam Vestram et alios sacri Imperii Principes ablegandum duximus, cui juxta ac Nobis ipsis, si praesentes essemus, fidem haberi in iis, quae nomine Nostro Vobiscum aget, quam diu apud Vos haerebit, etiam atque etiam flagitamus, et Deum optimum maximum precamur, ut Excellentiam Vestram quam diutissime incolumem. et florentem conservet. Datae Grinvichi in Regia Nostra, ultimo die Januarii, Anno Domini 1589. Regni vero Nostri 32.

Vestra bona Consanguinea,

Elisabetha Regina.

XXII. Litterae fiduciariae ab ELISABETHA Anglorum Regina ad CHIRSTIANUM I. Principem Anhaltinum, pro suo ad S. R. Imp. Principes ablegato, Horatio Pallavicino, exaratae, 1589.


page 56, image: s0056
Elizabetha Dei Gratia Angliae, Franciae et Hiberniae Regina, fidei Defensor etc. Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Christiano, Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Sevesti ac Bernburgi, Consanguineo et amico nostro charissimo, salutem.

ILlustrissime Princeps, Pontificiorum diligenia in promovendis incoeptis fuis, in rerum nostrarum communium eversionem destinatis, non sinet nos absque nostro magno malo esse negligentes. Propterea fit, ut, dum parum nobis ipsis satisfacimus, eam, qua supra usae summus apud Excellentiam Vestram monitione, de integro renovemus, misso ad illustrissimos Sacri Imperii Principes praesenti Nobili Equestris Ordinis Viro, Nobis praeclaro et fido, Horatio Pallavicino, rogatum, non solum ut in seriam cogitationem descendant gravissimi impendentis periculi nobis universis, qui a partibus Evangelii stamus, sed etiam de iis remediis in commune conferendis, quae nostro nomine propositurus est. Quod dum praestat apudque vos moratur, ut eam illi habeat Excellentia Vestra fidem, quam nobis haberet, si essemus praesentes, majorem in modum precamur, Deum Optimum Maximum simul rogantes, ut eandem velit quam diutissime incolumem et florentem conservare. Datae e Regia Nostra Greenvichi ultimo Die Januarii Anno Domini 1589. Regni vero nostri 32.

Vestra Cognata

Elizabetha Regina.



page 57, image: s0057

XXIII. CHRISTIANI I. Principis Anhaltini Responsoriae ad ELISABETHAM Angliae Reginam, quibus debitam ipsi nunquam in se cessaturam venerationem, suumque, erga rem Protestantium communem, studium testatur, 1590.

SErenissima Regina, Serenitati Vestrae Regiae salutem dicimus, ac operam Nostram in omni honoris et officii genere paratissimam reverenter deferimus, Domina et Cognata charissima. Literas Sernitatis Vestrae Regiae, ultima Januarii Grewichii ad me exaratas reddidit mihi Magnificus ac nobilis Vir Dominus Horatius Palavicinus, Legatus huc a Regia Vestra SErenitate ad Illustrissimum Ducem et Electorem Saxonicum missus: Ex quibus, quemadmodum etiam ex Domini Legati sermone literas Ser. Vest. Reg. subsecuto, curam illam et sollicitudinem, qua Regia Vestra Serenitas pro Republica Christiana assidue detinetur, luculenter perspexi. Quamquam vero cum meam singularem erga Regiam Vestram SErenitatem observantiam, tum officiosissimum in omni genere studium superioribus meis et fratris mei Principis Johannis Georgii literis, quas accepisse eam arbitror, ita Regiae Vestrae Serenitati declarare studui, ut propterea me ab ea vehementer amari putem: tamen in eo affectu praeclaro me etiamnum perseverare, et Regiae Vestrae Serenitatis causa omnia cupere, Regiae Vestrae Serenitati per literas has rursus significandum esse duxi: Spondens me omnia facturum, e quibus Reg. Vestra Seren. meum erga se amorem, rum incredibili


page 58, image: s0058

observatia conjunctum, haud obscure intelligat. Caeterum Reg. Vest. Serenitatem certo sibi persuadere volo, nemini in ea me cura cessurum unquam, quam suscipere decet nos, qui Rempublicam Christianam quam maxime salvam volumus. Quod si a me in Eam aliqua commoda proficisci possent, qui est, quod magis cuperem et optarem? Verum, quantum in me est, conabor, ut si re minus, at certe voluntate egregia in ea tutanda laudandus esse videar. Idque Seren. Vest. Regiae Dominus Palavicinus exponet prolixius. Quod reliquum est, summis precibus, summaque reverentia obsecro, ut Reg. Vest. Serenitas eo me amore eaque benevolentia, qua hactenus in me fuit, perpetuo complecti pergat. Serenitatem Vest. Reg. quam rectissime valere et prosperrimis rerum omnium successibus perpetuo frui ex animo precor. Dresdae 5. die Mensis Junii Anno 1590.

XXIV. Literae HENRICI Regis Navarrae ad CHRISTIANUM I. Principem Anhaltinum, quibus ipsi praeter causam Religionis, Bongartiuns, Legatum suum, commendat, 1589. Henricus Dei gratia Rex Navarrae, Haeres Franciae, Dux Vindocinensis, Belmontensis, Albretensis etc. Princeps Bearniae: Comes Foxensis, Armeniacus, Ruthenensis, Petragoriensis, Berionensis, marlensis etc. Vice-Comes Lemoviensis etc. Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Christiano, Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Cerbesti et Bernburgi Domino etc. Consanguineo nostro charissimo.



page 59, image: s0059

Illustrissime Princeps, Consanguinee charissime.

REdiit ad nos diu expectatus nobis, exoptatusque Illustris vir, dilectus noster Jacobus Segurius Pardelianus, post exactum in laboriosissima legatione quadriennium, non tali quidem successu, qualem et de laboribus ejus, et fide singulari atque prudentia sperabamus: Sed nos Dei voluntate acquiescimus. Retulit is, quod antea nobis, et ex literis ipsius, et ex laudatissimae memoriae Principis parentis Vestri in Rempublicam Christianam meritis constabat, excellentem esse, et certam ubique omnium bonotum spem de virtutibus vestris, et praeterea, quod et ipsum nobis dubium non erat, animum in nos resque nostras egregium. De surgantibus virtutibus vestris gratulamur Ecclesiae Christi, amori autem in nos vestro nos plene et ex animo respondemus, nostrum reipsa, cum eum vobis experiri libuerit, comprobabimus. Sed illa in florente aetate virtus vestra explicare se hoc tempore, aut alias nunquam dedet, quo et Ecclesiae Dei graviter pressae Principum virorum auxilium implorant, et expectant, et amplissima se gloriae seges in Gloria Christi propugnanda offert. Nos Dei benignitate etsi pene attriti diuturno hoc bello, stamus adhuc, nec de gradu dimovemur, et de Ecclesiarum commodis cogitare, eaque, quantumin nobis est, promovere indefessi persistimus: Socium laborum optamus, et expectamus; quem si Deus aliquando excitaverit, spes nos magna tenet fore, ut brevi malorum finem videamus, et hostes Dei iisdem


page 60, image: s0060

molestiis conflictantes cernamus, quibus hodie viros bonos implicitos dolemus. Ingentem nobis spem ipse Deus ostentat, cum et laboribus nostris propitius benedicit, et nobis aliud agentibus hostium suorum, et ob nomen ejus nostrorum capita potenter dejicit. Ipsius manu sunt ista facta, patrataque, quae et majora ut ab eo speremus jubent. Sed mittimus ad vos nobilem virum Bongartium nostrum, qui Celsitudini Vestrae exponet rerum nostrarum statum plenissime. Operam quidem, quam in hoc negotio Celsitudo Vestra navabit, eam sciat se Reipublicae Ecclesiaeque Christianae navare: Nostra neque nobis nata est, et vobis erit privatim semper paratissima. Vitam sane nobis Deus et olim dedit, et nuper ex periculosissimo morbo reddidit, non ut nobis, sed ut ipsi, Ecclesiaeque ejus viveremus. Erga vos vero nos et Virtus Vestra et Amor in nos Vester obligant. Deus Optimus Maximus Celsitudinem Vestram quam diutissime servet incolumem. datum Rupellis quindecima Februarii, 1589.

Vester bonus Consanguineus

Henricus.

XXV. Literae JOHANNIS GEORGII I. Principis Anhaltini, ad HENRICUM, Regem Navarrae, quibus illi nomine suo fratrisque exteras oras lustrantis ad praecedentes respondet, 1589.



page 61, image: s0061

Serenissime Rex, Consanguinee ac Domine clementissime.

REgiae Serenitatis Vestrae literae redditae sunt mihi cum alteris Fratri meo Principi Christiano inscriptis, qui per semestre abfuit a patria, profectus peregre, nec adhuc redierat hoc tempore. In lectiione autem literarum mirifice et delectavit et affecit me cum eximia testificatio clementissimae erga me voluntatis, tum vero imprimis grata commemoratio ac praedicatio mirandorum operum Dei, demonstrantis toti orbi terrarum tam illstribus testimoniis justitiae et vindictae adversus mendacia sophistarum suum judicium, de sua, id est, aeterna et immota veritate coelesti verbo patefacta, quae hactenus tot modis oppugnata atque enixa ex omnibus supra hostes sese extulit; Adversus machinationes hostiles vero praesentiam suam in protectione et defensione Ecclesiae et mirandis liberationibus sanctorum. Quae et nos qua decet ac par est, pietate agnoscimus, gratitudine celebramus, cum Regia Serenitate Vestra Deo gratias agentes, quod illam servatam inter summa ac perpetua pericua violentiae et occultarum machinationum, nuperque a morbo prope desperato restitutam, exemplo Regis pii Ezechiae, victoriis etiam perpetuis et illustribus, praeter et contra spes et expectationes hostium, sine externis auxiliis, ornare pergit. Nos divina benedictione propagatum in nos a sanctae venerandaeque memoriae Illustribus et piis majoribus nostris, exemploque traditum et mandatis eorundem commendatum


page 62, image: s0062

nobis, imprimis ab Illustri parente nostro, studium amoremque et curam Religionis sincerae, quantis poterimus conatibus et viribus, ostendere probareque Deo et piis omnibus, nostro loco contendemus. Confisi divinae gubernatioinis praesidio, quod non defuturum esse nobis certo scimus, quaecunque hostes Filii Dei moliantur et struant.

Quae divinitus exhibeantur opportunitates regno superstitionum, idololatriae, tenebrarum et tyrannidis Pontificiae debellando, ante oculos est, et in conspectu omnium; Sed quando ex adverso intuemur judicia et affectiones maximae multitudinis, fatalem in aliis aut socordiam aut timiditatem, in aliis coecitatem et duritiem agnoscimus, quae poenas fatales attrahit.

Vincet tamen Rex Regum et Dominus Dominantium, Dominus noster Jesus Christus, qui tunc se profert, cum desperata videntur ac deplorata omnia. De nobis, de me et fratre, Regiae Serenitati Vestrae persuasum esse cupio, quod indicatum et confirmatum ab aliis esse intelligo. Ac Deum percor, ut consilia, bella et gubernationem omnem Regiae Serenitatis Vestrae dirigat successu eventuque prospero, in nomen, laudem et gloriam suam, et testimonium evidens ac perpetuum suae veritatis. Datae Dessae ultimo Aprilis Anno 1589. Regiam Serenitatem Vestram

Reverenter colens Consanguineus Vester,

Johannes Georgius, Dei gratia Princeps Anhaltinus, Comes Ascaniae, Servestae ac Bernburgi Dominus.



page 63, image: s0063

XXVI. Literae ELISABETHAE, Reginae Angliae, ad CHIRISTIANUM I. Principem Anhaltinum, monentes, ut foedus inter Protestantes Principes adversus sacram Catholicorum ligam ineatur, et certus de eo firmando Francofurti ad Moenum statuatur dies, 1589 Elizabetha, Dei Gratia, Angliae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei Defensatrix etc. Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Christiano, eadem Gratia Princip Anhaltini, Comiti Ascaniae, Domino Servesti ac Bernburgi, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo Salutem.

Illustrissime Princeps, consanguinee et Amice Charissime.

POstulant periculosa haec tempora, in quibus nunc versamur, ut et privatim singuli, et publice universi, qui Evangelii Veritatem profitemur, de salute publica, verae religionis defensione, et Statuum nostrorum conservatione sollicite cogitemus.

Quas enim tragoedias in Gallia Pontificii excitarunt, ut Regem Christianissimum de statu dejiciant, et Hispanum in ejus solio constituant, concitatis ad rebellionem perfidis subditis, et inter se, cumque exteris, sacro quod vocant foedere, convictis, toti Europae arbitramur inotescere.

Nec vero a quoquam sapiente dubitari potest, quin hoc, quod Franciae Regi Christianissimo intentatur


page 64, image: s0064

bellum, id omnium cervicibus immineat, qui religionem reformatam profitentur. Non enim illis, praecipue Regis persona (cujus in illo regno indubitatum jus esse dignoscitur) sed religio exosa est, quam optimus iste Rex, cum Regni ac vitae etiam periculo, acerrime tuetur, illi vero pertinacissime conantur evertere.

Haec causa, quoniam non minus nobis quam illi communis est, quin periculum etiam commune futurum sit, ambigi non potest. Quod ut caute ac prudenter declinemus, foedere contrario opus est, quo sacratum hoc (ut illi volunt) foedus refutemus. Quemadmodum igitur ad alios Imperii Principes, hac de re nunc scripsimus, ita Excellentiam Vestram summe oratam esse volumus, ut certus dies ac locus Comitiorum communi consensu statuatur, in quibus de hoc tanto negotio exquisite pertractetur; quae nos (si ita Principibus visum erit) commodissime Francofurti haberi posse putamus, idque omnino, ante proximas ejus loci nundinas.

Eo etiam nos aliquem ex nostris oratorem aut nuntium mittemus, cum amplis mandatis et autoritare, ea ex parte nostra statuendi, quae in rem communem utilia et opportuna videbuntur. Qua in re, ne forte aberreraus, scripsimus ad Illustrissimum Principem, Dominum Johannem Casimirum, Electoratus Palatini Administra torem ut diligenter hanc causam apud Principes Imperii procuret, et de die ac loco ab illis constituto, nos quam primum certiores faciat.

Oramus itaque etiam atque etiam Excellentiam Vestram, ut huic operi manum, operam et consilim


page 65, image: s0065

cum omni cura admoveat, quo res Orbi Christiano tam salutaris optatum exitum sortiatur. Ita Excellentiam Vestram bene ac feliciter valere ex animo precamur. Datum ex Regia nostra Richemundiae die Mensis Decembris 10, Anno Domini 1589. Regni vero nostri 32.

Vestra bona Consanguinea

Elisabeth Regina.

XXVII. Literae ELISABETHAE, Reginae Angliae, Principem Anhaltinum, JOHANNEM GEORGIUM I. exhortantes, ut certa ratio, qua Orbis Evangelicus contra vim Pontificiorum perpetuo defendi queat, ineatur, ac dies de ea adinvenienda Franco furti statuatur, bonumque istud opus omni studio ab eo promoveatur, 1589 Elizabetha Dei Gratia Angliae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei Defensor. Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Johanni Georgio, Principi Anhaldino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti ac Bernburgi, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo.

Illustrissime Princeps, Consanguinee et Amice Charissime.

IN re ignota quoniam non versamur, aut ejusmodi, quae dubia sit, erimus breviores: Salus est publica, quam conservari desideramus, quam peti Celsitudo Vestra videt in persona Christianissimi Regis, cujus quam sint afflictae res, ex Legatis ejus accepistis. Multos jam annos objecimus nos


page 66, image: s0066

communibus periculis, nulla implorata ope a confoederatis Principibus, nullamque ipsis offerentibus: Sic voluit Deus, ut imbecillioris foeminae Virginis vires vel superbissimorum Regum minuerent potentiam; Viri principes interea, suis quisque sedibus, quieti in pace cum otio degerent. Jam nunc, ingravescente malo, Virginisque foeminae viribus tantam molem haud valentibus sustinere, cavendum praeterea cum videatur, ne periculi communitas, suae dum paci et commodis singuli studemus, nos universos, tempore quemque suo, pessundet, excitandos Illustrissimos Sacri Imperii Principes duximus, ad seriam cogitationem conservationis rerum, tum suarum, t um publicarum, viamque ineundam, qua Orbis Evangelicus, contra vim Pontificiorum in praesens et futurum defendi queat. Peti enim vitas, Regna, Diademata, ditiones, opes ac fortunas nostras ex ratihabitione parricidii Henrici tertii Christianissimi Regis, ex Cajetani Legatione, de donando regno Galliae Catholico Regi, ex Subditis Henrici quarti contra ipsum concitatis a Pontifice Romano, constat. Quod si extra dubium est, nostrae quin saluti defuturi simus, ni mature de remediis cogitemus, in aperto est. Quae cogitatio facit, ut diligentioribus verbis Vestram, Celsitudinem et illos rogemus, ut Comitiorum locus et dies constituatur, ad consilia conferenda, et de melioribus mediis, quibus nos universos et singulos conservemus, eaque, ut habeantur, ad ultimum ante proximas nundinas Francofurdianas, ne nimium rejiciendo tempus consiliorum sero de mali nostri remediis


page 067, image: s0067

statuamus. Ad hoc autem negotium promovendum, quoniam Celsitudinis Vest. auctoritatem plurimum posse non diffidimus, summopere rogamus, velit in eam curam studiosissime incumbere. Nos, prout ab illis decretum fuerit, Mandatarium nostrum ad eadem Comitia ablegabimus, cum amplissima potestate statuendi ex parte nostra, quae statui velle vos videbit. Temporis autem et loci conventi certiorem nos faciet Illustrissimus Princeps Electoratus (scil. Palat.) Administrator Casimirus, cujus curae et fidei hanc provinciam amice commendavimus, qui nobis in ea parte rem gratam facere non refugiet. Interea Deum Optimum Maximum precamur, ut Vestram Celsitudinem salvam et florentem conservet in longissimos annos. Datum e Regia nostra Richmondiae 10. die Mensis Decembris, Anno Domini 1589, Regni vero nostri trigesimo secundo.

Vestra bona Consanguinea

Elisabeth R.

XXIIX. Literae HORATII PALAVICINI, Legati Anglicani, ad CHRISTIANUM I. Saxoniae Electorem, quibus Ipsum, quo decet animi cultu rogat, ut sibi secum colloquendi et fidei suae commissa exponendi quamprimum libertas detur, 1590.

Illustrissime et Potentissime ac Domine Colendissime.

QUemadmodum Serenissima Regina, Domina mea, in Celsitudinem Vestram Illustrissimam


page 68, image: s0068

oculos conjecit maxime; sic mea haec Legatio, Illustrissime Princeps, Celsitudinis Vestrae Consilium ac deliberationem praecipue intuetur. Nam Majestas Vestra (pro Illius) Serenissima sic existimat futura omnia, quae in publicam causam Celsitudine Vestra adjuvante fient, dignitatis tantae ac virium, ut timere hinc inimici hostesque, amici autem et causae istius consortes fidere vehementer habeant. Quod itaque gestum hactenus a me cum Illustrissimis Casimiro Duce, et Principe Guilielmo Landgravio est, hoc duntaxat aditu viam faciliorem ad Celsitudinem Vestram mihi munire studui, ut, consiliis rationibusque, quantum fieri potuit, explicatis, paratior accederem ad Celsitudinem Vestram, quam scilicet et hortarer Serenissimae Principis meae nomine, et invitarem ad opus longe nobilissimum, cum occasiones, conditionesque publicarum rerum egregie ad id accommodatae videantur; At vero, quantum matura hic deliberatione et expedita executione opus est, tanto vehementius opto, ne ad Celsitudinem Vestram accedam, nisi ex liberrima ejus voluntate et propenso ad hanc rem animo, ut inde optatus ac certus sequatur fructus; Hujus autem rei liquidum indicium fuerit ex promptitudine vel mora, quam Celsitudo Vestra ad audiendam Legationem Nostram adhibere voluerit, quam quidem enixe rogo, ut de rebus omnibus mature considerare velit, pro singulari illa sua a Deo eximie donata prudentia et magnitudine animi, rerumque gerendarum scientia. Ipse hic significationem voluntatis ejus expectabo, cui meamque semper aptare


page 69, image: s0069

curabo, ut Serenissimae Reginae Dominae meae consilium est. Deum optimum maximum hic precor, ut Celsitudinem Vestram incolumem ac florentissimam servet quam diutissime. Datum Gueterboch 25. Maji 1590.

Vestrae Celsitudinis

Addictissimus

Horatius Palavicinus, Serenissimae Reginae Angliae Legatus.

XXIX. Literae JACOBI VI. Scotiae Regis ad JOH. GEORGIUM I. Principem Anhaltinum, exhortantes ac rogantes, ut missam a se ad Principes Protestantes legationem, suamque, quam per eam offerri jusserit, mediationem, sibi habeat commendatam, 1590. Jacobus Dei gratia Rex Scotorum, Illustrissimo Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Zerbesti et Bernburgi, Affini et Consanguineo nostro charissimo salutem.

COgitantibus saepe nobis, quot quantasque Nomini Christiano clades Hispanici, Anglici, Gallicique belli eventus posset adferre, quantisque foederatorum factionibus miserrimum sincerae religioni exitium minitentur, quibusque ex adverso rationibus Respublica Christiana tot undequaque agitata procellis in aliquem tranquillitatis portum perduci possit, operae pretium nos facturos putavimus, si tam oportunam conventus Illustrissimorum Germaniae Principum occasionem studiose


page 70, image: s0070

arripere conaremur, quos et in unum congregatos et singulos interpellare decrevimus, ut, quibus melius fieri posset rationibus, Reipublicae Christianae consulere, discrimina sincerae Religioni imminentia avertere, et nutantem Ecclesiam sustentare ac sublevare velint; Celsitudinem praesertim Vestram, alioquin satis propensam in Christiani nominis propagationem, per Legatos nostros, Guilielmum Stuartum a Pittenweme, Commendatarium, et Johannem Svanaeum, in supremo nostro Senatu Advocatum, Consiliarios nostros, sollicitandam putavimus. Neque enim Celsitudinem Vestram latere arbitramur, non tam privatarum injuriarum vindictam, quam aliquam extirpandae Religionis occasionem ab Hispanis expeti, eandemque in Gallia bellorum Civilium subesse causam, facile perspicient, quotquot in eorum initia et progressus diligentius inquirere conabuntur. Quare cum Religionis incommoda vicinaque mala iis proxime imminere videntur, qui et maxime animati, et sincerae Religionis professione et vitae integritate sese vero Christo dediderunt, Celsitudinem Vestram imprimis curaturam, ne quid detrimenti Respublica capiat Christiana et egregiam in ea tuenda novaturam operam non dubitamus. Facillime sane et non magno negotio caveri posse arbitramur, si communi Serenissimorum ac illustrissimorum Principum consensu et auctoritate publica ac illustri Legatione aequae pacis conditiones a dictis Principibus requirantur, utque res controversae Christianorum potius Principum arbitrio, quam incerti martis aleae aut judicio permittantur.


page 71, image: s0071

Quod si minus concedatur et per Regem Gallorum Reginamque Angliae steterit, quo minus publicae Europae tranquillitati consulatur, obstinatos pacis publicae turbatores deserendos, et suis consiliis permittendos judicabimus. Si vero Hispaniarum Rex aequas pacis conditiones recusaverit, aliud moliri nobis, puraeque religioni inhiare, communesque injurias communi Christianorum conspiratione esse propulsandas, spretosque nos repulsa, ac praedae destinatos, puramque Christi religionem arcti foederis communi tutela et praesidio muniendam esse censebimus. Melius autem auguramur, nec tam piae petitioni tantae prudentiae Principes refragari velle, omniaque nobis pro votis cessura confidimus. Quodsi, ut speramus, eveniat, eorum sane tranquillitati, nobis sinceraeque Christi religioni probe consuletur. Nos profecto nostram in eo promovendo negotio operam et industriam omnem pro virili pollicemur; nec quicquam, quod vel ad pacis publicae procurationem, vel privata Celsitudinis Vestrae studia, quae vel a religionis sincerae studiosissimo, vel Celsitudinis Vestrae consanguineo amantissimo, expectanda sint, in nobis ulla ratione desiderari patiemur. Caetera per Legatos nostros Celsitudo Vestra cognoscet, quorum relationi fidem certissimam adhiberi postulamus. Interea, Illustrissime Princeps, Consanguinee nobis longe charissime, Deus Opt. Max. Celsitudinem vestram quam diutissime florentem et incolumem faxit. Datae e Regia nostra Sanctae crucis die 8. mensis Junii,


page 72, image: s0072

Anno salutis millesimo quingentesimo nonagesimo, Regnique nostri vigesimo tertio.

Jacobus R.

XXX. Literae ELISABETHAE, Anglorum Reginae, ad CHRISTIANUM I. Saxoniae Electorem datae, auxilium Galliarum Regi ferendum spectantes, 1590. Elisabetha Dei Gratia Angliae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei Defensatrix etc. etc. Illustrissimo Principi ac Domino Christiano, eadem gratia Duci Saxoniae etc. etc. Consanguineo et Amico Nostro salutem.

Illustrissime Princeps, Consanguinee et Amice charissime.

LIteras Vestrae Excellentiae Dresdae scriptas quinta Junii ultimo elapsi, reddidit Nobis Nobilis iste plurimum Nobis charus Horatius Palavicinus, Eques auratus, Legatus Noster, una cum responso Vestro ad certa mandatorum capita, quae Nostro Nomine Excellentiae Vestrae exponenda, ipsius fidei commisimus. Utrumque hoc grati animi officium grate accepimus; gratius autem eo, quod sermonibus suis testatus Nobis est constantem Excellentiae Vestrae voluntatem erga tam propagationem propugnationemque Religionis orthodoxae, quam communibus consiliis et auxiliis, ex officio cuique Nostrum incumbenti, defendendam suscepimus, quam erga non minus justam, quam necessariam defensionem Coronae Galliae, hoc ipso


page 73, image: s0073

nomine hodierno die saevissime petitam oppugnatamque. Utrum autem ex tum Excellentiae Vestrae, tum aliorum Illustrissimorum Sacri Romani Imperii Principum Protestantium voluntatum cum nostra consentientium pariumque officiorum spei praedicatione, cum usus postulabit plus recrementi acceperimus, quam aegritudinis ac doloris, ex inopinato Legati Nostri reditu, cum mandatis Vestris intermissaque spe cogendi in praesentem annum exercitum, quem destinavimus, fatendo quod verum est ingenue, nescimus. Non quod ejus in eo factum vel improbamus, vel invitae cum Rege Christianissimo agimus, ut Excellentiae Vestrae satisfiat in omnibus, quae postulat quaeque desiderat; sed quod metuimus Nobis, ne subiti ipsius ad Nos recursus, cogendique exercitus morae fama ad hostes perlata, publicae quam sustinemus causae incommodet, hostemque satis in omnes occasiones intentum, omni jam ab Germania metu liberatum, praecipitem magis agendo et festinantem, ad sua consilia et auxilia acceleranda, Galliamque opprimendam inducat. In medio autem vicinae gentis incendio, velle de conferendis cogitare consiliis, nimis intempestivum est, ut sunt nullius usus sera morborum remedia. Jam vero, quamvis Christianissimum Regem, tum ad omnem verae Regiae Dignitatis, fidei, gratissimaeque indolis laudem, natum et factum Principem esse sciamus, Nobis, ut verendum non fuerit, quin cumulatissime postulationibus quibuscunque non minimum importunis sit satisfacturus, ad voluntatem cujusque Nostrum: tamen cum id a Nobis


page 74, image: s0074

postulat Excellentia Vestra, volumus hunc nobilem Horatium Pallavicinum, Legatum Nostrum, ad ipsum mittere, nostro nomine expositurum ea, quae certa sibi cupit esse et indubitata, Vestra Excellentia, ut quam primum, quid animi habeat Christianissimus Rex, quidve faciendum sibi judicabit, per hunc ipsum Legatum intelligat. Nos interea, quantum in Nobis erit (habita ratione sumtuum, quos a profectione praefati Legati Nostri in Germaniam ad defensionem praefati Regis plus quam necessariam fecimus atque impendimus, facturas atque impensuras Nos esse in dies singulos non est inverisimile) in comparandis conferendisque iis rebus, quas usus belli desiderabit, delectibusque promovendis, non erimus negligentes, pro decreti inter Nos initi ratione, proque ea voluntate, qua tum Excellentiae Vestrae, tum reliquis Sacri Romani Imperii Principibus cupimus satisfacere. In qua Nostra sanctissima fide etiam atque etiam rogamus, ut Excellentia Vestra conquiescat, faciatque ad levamen et recrementum doloris Nostri, quem ex Legati Nostri ad Nos inopinato reditu ac re infecta concepimus, ut praesentis anni jactura in delectibus faciendis, in sequentem resarciatur, eo cum studio, cura, sollicitudine ac diligentia, ut in procinctu exercitus sit, paratis rebus omnibus, quae ad belli usus videbuntur necessariae, quamprimum, in quas necesse erit partes ducendus. Spectat enim quam maxime ad salutem et incolumitatem Regis, ne in hoc capite fallatur, expeditumque ac paratum suum militem habeat in agro prius, quam hostis. Nos


page 75, image: s0075

quod supra et saepe per Legatum Nostrum testatae sumus, prout oportunitates incident, bono publico non deerimus, in eam potissimum Regni Galliae Defensionem intentae, quae navalem opem desi derabit. Ubi autem in praesenti re, paratissima cum voluntate consilia opemque Nostram cum Excellentia Vestra, aliisque Sacri Romani Imperii Principibus consociamus, sic in quacunque causa, quae ex honore cujusque nostrum erit, pariter in futurum conjungemus. Quod superest officium et pietatem, quod suis literis Vestra Excellentia Nobis defert et pollicetur, pergrate accipimus, parem officiorum vicissitudinem Vobis relaturae ad incrementum antiquae benevolentiae et amicitiae, quae Serenissimis Regibus praedecessoribus Nostris cum Illustrissima gente Vestra intercessit, quam diutissime florentem et incolumem Deus optimus maximus conservet. Datae e Regia Nostra Guinaici die Mensis Julii decimo, Anno Domini 1590. Regni vero Nostri XXXII.

Vestra bona Consanguinea

Elisabetha Regina.

XXXI. Literae ELISABETHAE, Angliae Reginae, ad CHRISTIANUM I. Principem Anhaltinum, quibus ipsi Legatum suum ex Gallia redeuntem bonique publici studium commendat, 1590. Elizabetha, Dei gratia, Angliae, Franciae et Hiberniae Regina, fidei defensor etc. Illustrissimo


page 76, image: s0076
Principi ac Domino Christiane, eadem Dei gratia Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti et Bernburgi, Cognato et Amico nostro Charissimo salutem.

Illustrissime Princeps, Cognate et Amice Charissime.

UT Illustrissimi Principis Ducis Saxoniae Electoris petitioni satisfaciamus, mittimus nobilem nobis percharum, Horatium Pallavicinum, Equitem auratum, in Galliam ad Christianissimum Regem, unde in Germaniam omni cum celeritate veniet. Eo appulsus, dedimus in mandatis, ut Vestram Excell invisat, profectionis suae in Galliam rationem ei redditurus. Interea significandum vobis duximus, literas Vestrae Eminentiae ab ipso nobis redditas, gratissimas fuisse, ea in opinione haerentibus, affictas Reipubl. Christianae res, Vestram perinde atque aliorum in Germania Principum opem, quam maxime desiderare, in quarum favorem facere non possumus, quin vos rogemus, ut non nisi perfecta de re, si necessitas postulabit, Vest. Excellentia acquiescat. Quicquid in eam partem Ex. Vest. praestabit, perinde nobis gratum erit, atque quod est gratissimum, et quibus possumus meritis amplectemur. In eam sententiam nonnulla adjecimus iis, quae Christianissimo Regi, per eundem Horatium communicanda censuimus, uti vobis testabitur fusius, ubi in Germaniam ad vos veniet. Ad caetera quod attinet, studiis et officiis suis honestis Vest. Excellentia nos prosequetur, ut solet, uti quoque promittit: Intelliget autem,


page 77, image: s0077

haud apud ingratam Principem se sua merita posuisse, neque Reipubl. Christianae sua obsequia frustra detulisse. In qua verborum nostrorum fide Deum Optimum Maxim. precamur, ut Excell. Vest. in perpetuum protegat et conservet. Dat. e Regia nostra Grinvici die Mensis Julii 15. Anno Domini 1590. regni vero nostri tricesimo secundo. Vestra Amantissima Cognata.

Elizabetta Regina.

XXXII. Literae ELISABETHAE, Reginae Angliae, ad CHRISTIANUM I. Principem Anhaltinum, quibus Horatio Pallavicino, suo ad Primipes Germaniae Protestantes Ablegato, fidem adhiberi, causamque Religionis promoveri rogat, 1590. Elisabetha Dei Gratia Angliae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei Defensatrix etc. Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Christiano, Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti ac Bernburgi, Consanguineo et Amico nostro charissimo salutem.

Illustrissime Princeps, et Consanguinee Charissime.

EX literis Vestris et Sermone Legati nostri, Domini Horatii Pallavicini Equitis probe cognovimus, quanto studio et cura Excellentia vestra negotium proxime praeterita aestate propositum promoverit, de auxilio Regi Christianissimo e Germania mittendo, ad subjugandos rebelles ejus subditos et inimicorum impetus repellendos.



page 78, image: s0078

Qua de re, uti gratias immortales agimus, ita ab Excellentia Vestra vehementer petimus, ut eidem D. Horatio Pallavicino Legato nostro, de eisdem magnis et necessariis rebus a nobis in Germaniam nunc remisso, aures praebeat, eique mandata nostra exponenti, et quantum spei in hac expeditione concipimus, declaranti, omnem fidem, tanquam nobismet ipsis, adhibeat: Tum etiam, ut omni auctoritate et gratia cum Illustrissimo consanguineo nostro Electore Saxoniae caeterisque Imperii Principibus Evangelium sincere profitentibus contendat, ut haec causa tam necessaria, et non solum Regno Galliae, sed omnibus, quae undique per Europam sunt, reformatis Ecclesiis utilissima ad exitum optatum perducatur. Quod (sicuti) Excellentiam Vestram pro ardenti suo in veram religionem zelo ac studio libenter facturam summe nobis persuasum habemus; Ita Excellentiam Vestram bene semper valete ex animo precamur. Dat. e Regia nostra Civitate Londini die mensis Novembris 25. Anno Domini 1590. Regni vero nostri 33.

Vestra Amantissima Consanguinea

Elizabetta Regina.

XXXIII. Literae a CHRISTIANO I. Saxonum Electore, ad ELISABETHAM Angliae Reginam scriptae, de suppetiis Galliae Regi ferendis et summa subsidiorum promissorum ab ipsa complenda, agentes, 1591.



page 79, image: s0079

Serenissima Regina.

ETsi benevolentiae et amori singulari erga Nos Serenitatis Vestrae Regiae, ac praeclarissimis in Rempublicam meritis omnia jam antea debeamus: nova tamen hac legatione arctius Illi ad omnem gratitudinem obstricti sumus, cum ex ea studium quoddam singulare atque praecipuum Ejusdem, Reipublicae Christianae gravissimis et extremis periculis, quibus undequaque circumsusa videtur, eripiendae, et Regis praesertim Regnique Gallici ad interitum laborantis omni ratione conservandi elucescat. Quanti vero Literae Serenitatis Vestrae Regiae 25. Novembris Londino datae, apud Nos ponderis sint, quibus Nobis Ejusdem Regis Regnique causam tam diligenter et accurate commendat, re ipsa potius, quam verbis testatam facere cupimus, hujusque animi ac voluntatis testem amplissimum Legatum Vestrum Dominum Horatium Palavicinum allegamus, et ut speramus effectus ipsos in omnium oculos incurrentes propediem habebimus. Etsi enim non ignoramus et gratissima memoria repetimus, quantos labores et sumtus Serenitas Vestra Regia hactenus ob bellum Gallicum sustinuerit, tamen illud etiam expectamus, ut pro insita animi sui magnitudine et more perpetuo, communi causae, ibi maxime est opus, ibi adesse praecipue omni ope sua et auxilio esse velit. Nunc autem id Vestrae Serenitatis Regiae hortatu praecipue agitur, ut Christianissimo Regi justa Equitum et peditum auxilia quamprimum submittantur, quam ad rem cum sponte sua 75000.


page 80, image: s0080

florenorum Vestra Serenitas Regia quidem spem fecisset, et nunc 50000. statim repraesentanda benigne et liberaliter offerat, quin his reliqua mox summa accessura sit, nihil dubitamus, praesertim ubi illa ex Legato suo, quomodo res se habeant in Germania hoc tempore, rectius intellexerit. Excusationem enim ejusdem Legati ita accipimus, ut non negata pars summae reliqua, sed numeratio ejus tantisper dilata esse videatur, dum Serenitas Vestra Regia expeditionis hujus tam necessariae initia videat, et ab aliis quoque rem serio geri animadvertat, quod brevi ita futurum speramus, ut conatus aliorum ad majora omnia praestanda Vestram Serenitatem, quamvis ad praeclare agendum promptam et paratam, magis tamen semper incitet, Summo Illa quidem et oportunissimo beneficio Regem Christianissimum tot nominibus jam ante sibi devinctum, magis etiam in perpetuum obstringet et exemplo suo alios, ut Ipsi quoque promissa faciant libentius et alacrius, impellet. Quodsi dubium Nobis ullum esse posset, Vestram Serenitatem Regiam, quae sibi omni cura Regnum Galliae tuendum semel constituit, ulla re tantae gloriae et laudi suae defuturam, peteremus ab ea pluribus, ne vel ejusdem Regis Christianissimi necessitati, vel juvandi illius occasionibus, vel aliorum Principum expectationi deesse vellet, qui nulla re magis, quam promptissima illius voluntate, ad expeditionem hanc, pro viribus adjuvandam, adducti sunt, Sed ita Nobis est persualum Serenitatem ipsius Regiam, quod magni et excelsi animi, qualem ipsa hactenus semper et quasi proprium


page 81, image: s0081

ostendit, opinionem et expectationem omnium, in eo Rege modis omnibus adjuvando superaturam, qui Ipsi vicinitate proximus, religione et praestantissimarum virtutum similitudine et vinculo conjunctissimus, non aliam ob causam ab hostibus et rebellibus suis in extrema pericula Vitae fortunarumque omnium conjectus est, quam quod Regnum divina providentia Sibi concessum, legibus divinis et humanis omnibus debitum, qua decet pietate, clementia, justitia conservare et regere conatur. Nihil igitur aliud superest, quam ut, qui justae causa favemus, et in periculis amicissimi Regis discrimen Nostrum aspicimus, ac in celeritate omnia posita esse animadvertimus, certatim ad hoc quasi incendium Galliae restinguendum accurramus. Nobis quidem quantae curae hoc negotium sit, ex amplissimo Legato suo Serenitatem Vestram, quam ex literis Nostris intelligere malumus, ut et caetera omnia, quae cum illo tractata, Epistolae minus recte committuntur, qui causas etiam copiosius exponet, cur existimemus, non tam Regi Christianissimo quam Serenitati Vestrae expedire, ut tantilla pecunia, quae ad 75000. aureorum summam conficiendam desideratur, non modo diutius non emaneat, sed ad eam major etiam accessio ad maturanda rectius auxilia fiat, Vale. Datae Dresdae 21. Februarii Anno 1591.

Christianus Electon

XXXIV. Literae CHRISTIANI I. Principis Anhaltini, ad ELISABETHAM Angliae Reginam, quibus illam


page 82, image: s0082
certiorem reddit, quod in Galliam cum exercitu suo transeundi in procinctu sit, eique curam exercitus, quo coeperat ardore, continuandam injungit, 1591.

LIcet Serenissima Regina, ex prioribus nostris binis literis, Vestra Majestas, causas quae nos, ut curam Exercitus hujus Germanici pro Rege Galliarum Christianissimo conscribendi ducendique susciperemus, impulerunt, quo item in loco res nostrae versentur, satis intelligere potuerit, non committendum tamen putavimus, quin in Angliam redeundi Majestatis Vestrae Legato, Magnifico Domino Horatio Palavicino, hasce daremus, ut Vestra Majestas, cujus potissimum autoritate moti, hoc munus seu potius onus humeris nostris suscepimus, Nos cum exercitu jam instructo, Rhenum propediem, Deo faciente, transituros sciat: quod citius prae tot difficultatibus, quae nos (nisi animo alacri tam juste susceptam causam nulla ratione nobis deserendam animus firmus stetisset) pene obruissent, fieri praeterspem nostram non potuit. Optime tenet Vestra Majestas, quaenam ad hujusmodi Exercitum cogendum alendumque requirantur, et quinam belli nervus: novit quin etiam quam nonnullorum erogatio negotii hujus magnitudini parum respondeat. Fecit tamen nostra in Majestatem Vestram, post Deum, fiducia, ut res in hunc usque statum deducta sit, quam etiam obnixe rogatam volumus, ut quae tam liberalem se hoc initio praebuit, eodem pede eademque benignitate pergere, et quod Majestatem Vestam facturam omnino confudimus, de hoc exercitu tuendo, fovendoque


page 83, image: s0083

sollicite cogitare dignetur. Quantum enim in eo hisce temporibus situm, nemo non videt, Nos quod attiner, non laboribus, non diligentiae, non vitae denique nostrae (si opus sit) parcemus, ut inceptum opus feliciter perfici posset: Cui rei ut supremus ille sospitator propitius esse velit, et Majestatem Vestram Reipubl. Christianae, cui nata est, quam diutissime incolumem servare, ex animo precamur. Dat. in Castris prope Moguntiam 27. Julii Anno 1591.

XXXV. Literae fiduciariae seu credentiales ab HENRICO Navarro Rege ad Principem Anhaltin. JOH. GEORGIUM I. pro Domino du Fresnes, suo ad Principes Germaniae Protestantes ablegato, exaratae, 1591. Consanguineo meo, Principi de Anhalt, Principi Sacri Romani Imperii.

MI Consanguince, magis studiosum et gratum pignus studiosi affectus et animi benevoli ex Domo Vestra, ad commodum negotiorum meorum, quam Consanguinei Fratris Vestri Personam ipsam recipere, sane non potui. Et praeterquam quod sit praeditus excellentibus virturibus, quae magis commendatum eum reddunt, maximam mihi voluptatem exhibuit, atque plane satis mihi fecit in recte administratis rebus, quae ad felicem auxiliarii exercitus, qui mihi inde ex Germania missus est, ductum pertinent, atque si unquam alias bonam de illo opinionem ante ipsius adventum concepi, certe multo magis nunc ea ex ipsius praesentia, cum summa animi mei expletione, mihi aucta et prorsus


page 84, image: s0084

confirmata est. Unde sicut ille mihi in dies argumenta et materiam ejus rei suppeditat, ita non intermittam ego omne id maturare et promovere, quod modo illi honorem, autoritatem et reputationem conciliare et conferre possit. Eaque cum nunquam non satis laudanda sint, in aeternum erga domum vestram bonum retinebo animum in retribuendis illi omnibus amicitiae officiis, quae ex me proficisci unquam possunt. Et quando ad dictam amicitiam, quam cum omnibus istis Principibus, qui experimentum mihi istius amoris, quo erga me affecti sunt, ante hac praebuerunt, sancte et sincere colo, certiorem ea in re stabiliendam fecerim ordinarium meum apud Germanos Legatum, Dominum de Fresnes, in consilio meo Regii Status Consiliarium, eique id negotii conficiendum speciatim commiserim. Oro vos, utpote in isto amicissimorum meorum numero imprimis comprehensos, ut fidem et credentiam ei taliter habeatis, quasi mihimet ipsi, si praesens essem, in omnibus occasionibus, quae se pro negotiis status mei praesentis offerre possunt, quorum respectu me ad totum illud, quod vobis mei causa explicabit, remitto, Deum precatus, Mi consanguinee, ut vos in sancta sua custodia habeat et conservet. Scriptae Sedani 20. Octobris Anno 1591.

Henricus.

XXXVI. Literae fiduciariae ab ELISABETHA Regina Angliae ad Principem Anhaltinum, JOHANNEM


page 85, image: s0085
GEORGIUM I. Christophoro Parthingio, suo ad Imperatorem Roman. Legato, datae, 1593. Elisabetha Dei gratia Angliae, Franciae et Hyberniae Regina, Christianae fidei Defensatrix. Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Johanni Georgio Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servestae ac Bernburgi, salutem ac rerum prosperrimarum optatissimum incrementum.

Illustrissime Princeps, Consanguinee Charissime.

ORatorem justissimis de causis ad Sacram Majestatem Caesaream mittere hoc tempore decrevimus, nonnulla videlicet nostro nomine tractaturum, quae cum gravissimis quibusdam Sacri Imperii et nostris pariter negotiis conjuncta videntur; neque vero ab Illustrissima Celsitudine Vestra quatenus Principis Sacri Imperii et locum et munus amplissimum sustinet, aliena illa fuerint. Eandem igitur per Oratorem hunc nostrum Christophorum Parthingium compellare statuimus, eidemque fidem in his, quae nostro nomine expositurus est, haberi cupimus; Ea vero cum ad communem Sacri Imperii Orbisque adeo Christiani utilitatem, atque nobis certe optatissimam tranquillitatem pertineant, grata et accepta illustrissimae Celsitudini Vestrae fore non dubitamus. Cui interim a Deo Optimo Maximo florentissima omnia ex animo precamur. Datae e Regia nostra


page 86, image: s0086

St. Jacobi 21. mensis Aprilis, Anno Domini 1593. Regni vero Nostri tricesimo quinto

Vestra Amantissima Consanguinea Elizabeth Regina.

XXXVII. Principis Anhaltini JOH. GEORGII I. Literae ad ELISABETHAM Angliae Reginam, qui bus a Parthingio sibi, quae in commissis habuerit, exposita esse refert, ac rei communis suaeque familiae studium et amorem, decenter commendat, 1593.

SErenissima et Potentissima Regina, Domina Clementissima. Serenissimae Majestatis Vestrae literas, 21. superioris mensis Aprilis datas, mihi nobilis vir, Dominus Christophorus Parthingius, ultimo Julio reddidit: Et quae in mandatis a Serenissima Regia Majestate Vestra habuit, magna dexteritate explicavit. Ex cujus culta oratione et imprimis Regiae Serenitatis Vestrae Selectissimis et mihi acceptissimis literis, piam serenissimae Regiae Majestatis Vestrae voluntatem, qua ea non tam erga domum nostram Anhaltinam, quam potius ad totius orbis Christiani prosperitatem, et Sacri Romani Imperii dignitatem sartam tectam conservandam affecta est, cum gratiarum actione, debita reverentia et maxima animi voluptate intellexi; Quamquam egregia ea voluntas, ex Serenissimae Regiae Majestatis Vestrae rebus hactenus feliciter gestis et toti Reipublicae Christianae utilissimis, obscura, aut mihi ignota esse non potuit. Quamobrem certo scio, Majestatem Vestram, tam bonum animum de genere humano universo et imprimis Ecclesia


page 87, image: s0087

Christiana bene merendi nunquam deposituram, sed in tuenda veritate, in procuranda et conservanda tranquillitate publica, atque adeo in singulari erga me, et fratres meos charissimos, qui Sereniss. Regiae Majestati Vest. nos, ut ejusdem studiosissimos submisse commendamus, affectione constanter perseveraturam.

Nec dubito, quin ipsamet Sacra Caes. Maj. et reliqui Imperii Ordines tam laudabiles Sereniss. Maj. Vestrae actiones et salutaria consilia, prorsus et summe approbaturi, et si occasio dabitur, re ipsa animi gratitudinem sint declaraturi. Ipse cum dilectissimis fratribus nunquam patiemur, ut ullum servitii et officii sancte et sincere praestandi genus erga Seren. Reg. Majestatem Vest. in nobis desiderari merito possit. Fusius et latius credo praedictus Seren. Reg. Majestatis Vest. Orator, animi nostri sensum et responsum ad propositionem ab eo factam, Majestati Vest. exponet.

Quod restat, Deum Opt. Max. ex animo precor, ut Seren. Reg. Maj. Vestram ad illustrationem nominis sui divini, ad amplificationem et defensionem Ecclesiae orthodoxae afflictae, et ad Reipublicae Christianae stabilimentum quam diutissime florentem et incolumem conservare velit. Dabantur Dessavii 31. Jul. Anno Christi 1593. styl. vet.

Serenissimae Regiae Majestatis Vestrae Addictissimus Consanguineus Johannes Georgius, Princeps in Anhalt, Comes Ascaniae, Dominus Servestae et Bernburgi.



page 88, image: s0088

XXXVIII. Literae HENRICI IV. Galliae Regis, ad CLEMENTEM VIII. Pontificem Romanum, nuntiantes, quod catholicae Religionis Sacra sit amplexus, 1593.

SAnctissime Pater, cum Dei instinctu, ut ei placuit, cognoverim, Ecclesiam Catholicam, Apostolicam Romanam, veram esse Ecclesiam, plenam veritatis, in qua reposita est hominum salus, et confirmatus sim in hac religione et fide, doctrina Praelatorum et Doctorum S. Facultatis Theologicae, quos eo fine congregavi, ut mihi ea dubia solverent, quae hactenus tenuerunt me ab ea separatum; statui me cum hac S. Ecclesia unire, deliberans in ea vivere et mori, auxilio ejus, qui me prae benignitate sua compellavit. Ac ut bonum opus auspicer, quod mihi licuit, per Praelatos instituto et ceremoniis, quas indicarunt, necessariis rite imbuto, submisi me Dominico die ad 25. Julii, audivi missam, junxi preces meas cum precibus Catholicorum, ut membrum Ecclesiae, cum decreto perseverandi totius vitae meae spatio, deferendaeque obedientiae et honoris debiti Sanctitati Vestrae et Sanctae sedi, more a Regibus Christianissimis majoribus meis accepto. Et certo mihi persuadens, Sanctissime Pater, quam Deus, in quo est, loco voluit constituere, Sanctitati Vestrae sanctam hanc actionem meam jucundam fore, volui, priusquam ample satisfaciam, quemadmodum diebus hisce post decrevi, hac de caussa solenni legatum mittere, virum magnae dignitatis, paucis lineis autographis


page 89, image: s0089

testimonium exhibere pietatis meae, ut filii erga Sanctitatem Vestram; supplicans ex animo tenerrime, ut habeat acceptum et ita boni consulat, ut a bono et sincero corde procedit, cupidissimoque promerendae sanctae benedictionis tuae, actione mea. Hisce, sanctissime Pater, rogo Deum, ut velit quam diutissime servare Sanctitatem Vestram in continua sanitate et felici gubernatione S. Ecclesiae. Ad fanum S. Dionysii 18. Augusti 1593.

Vester bonus et devotus Filius Henricus.

XXXIX. Literae SENATUS CIVITATIS WESALIENSIS ad Admiralium Arragoniae, FRANCISCUM PRINCIPEM de MENDOZA, datae, quibus precatur, ut sibi literas salvi conductus gratiose impertiri velit, quo munera, ipsi destinata, in castra secure possint transferri, 1598. Illustrissimo Principi ac D. D. Francisco de Mendoza, Admiralio Arragoniae, Marggraffio de Guadalesta et de Jamayca, Commendatori de Vadepennas, Ordinis de Calatrava, potentissimi Hispaniarum Regis aulae, ejusdemque consiliariorum belli praefecto, Capitaneo generali equitum levioris armaturae.

Illustrissime Princeps, Domine clementissime.

OBsequiorum nostrorum oblatione debita cum reverentia praemissa Illustrissimae Vest. Celsitud. humillime celare nequimus. Etsi ab eo tempore,


page 90, image: s0090

quo de ejusdem ad hunc Rheni tractum adventu audivimus, nihil magis in votis habuimus, quam ut erga Illustriss. Vest. Cels. propensum nostrum animum munere aliquo testatum faceremus; tamen propter itineris pericula nos hactenus impeditos fuisse ac etiamnum de praesenti impediri in comperto est. Quo melius autem, postposita mora, voti compotes reddamur, Illustr. Vest. Cels. rogamus, ut literas salvi Conductus gratia, equos cum plaustris in castra mittendi et tuto huc redeundi, in meliori forma clementer nobis decernere, et per latorem praesentium transmitti mandare dignetur. Istam Illustriss. Vest. Celsitud. gratiam humillimis nostris officiis demereri studebimus, eandemque, omnia prospera ac felicia et mulque precando, protectioni divina humillime commendamus Datum 10. Septembr. Anno 1598.

Illustriss. Vest. Cels. Humillimi Consules, Scabini et Senator Civitatis Wesaliensis.

XL. Responsoriae Principis FRANCISCI de MENDOZA, Admiralii Arragonum, ad praeinsentas SENATUS WESALIENSIS literas, 1598. Magnificis ac specta bilibus Dominis Consulibus, Scabinis et Senatoribus oppidi Wesaliensis, amicis nostris.

MAgnifici et spectabiles Domini et amici, literas vestras 10. hujus ad nos datas accepimus, quibus significatis animi vestri propensionem et


page 91, image: s0091

desiderium vestrum nobis deferendi muneris, ac ob pericula pro equis ac plaustris, literas salvi conductus petere; quam quidem animi vestri promptitudinem nobis imprimis gratam esse testamur. Sed quia nostri instituti aut moris non est, habere rationem munerum, eaque de causa majorem vel minorem gerere curam, in obsequium et commodum amicorum, ac potius desiderare, ut omnes nobiscum pro temporis et rerum facultate, studium et operam suam impendant, et simul allaborent, quo tollantur occasiones et materiae tot malorum et calamitatum, quibus Ecclesia et Respublica continuo dilaceratur et devastatur, et in praesentiarum etiam istae preces nobis invitis adeo multis incommodis objiciuntur; quare cum in eo maximam partem bene merendi de Republica et in conciliandis amicitiae nostrae vinculis consistere putamus, nullum munus nobis gratius offerri potent, quam si intelligamus vos serio incumbere, in praeseindendis causis malorum et redintegrandis iis partibus Reipublicae et Ecclesiae, quibus pristinis et superioribus temporibus, extra motus bellorum, tumultuum et seditionum in omni prosperitate et tranquillitate floruere. Quae dum a vobis speramus, et reipsa explebuntur, satis munerum nobis a vobis deferetur, et in praesentiarum reliquum periculi in mittendis equis et plaustris excusare et parcere poteritis, ac desuper vos Deo commendatos optamus. Ex Orsoy 12. Sept. Anno 1598.

Vestrarum Magnific. Amicus paratus Admiralius Arragonum.



page 92, image: s0092

XLI. Literae Episcopi Seccaviensis ad Comitem quendam S. R. Imperii, modum in reducendis ad Romanam Ecclesiam haereticis, Carinthiae observatum, exponentes, 1600.

Illustris ac Generose Domine, Domine charissime et observande.

POstquam pridie nativitatis B. Mariae Virginis, ex Gamundia Carinthiae ad Vestram Illustrem Dominationem literas dedi, quibus significavi, totam Styriam circa Religionem, Dei praepotentis beneficio, reformatam esse: sequenti die ibidem in templo Parochiali Carinthiae fecimus initium reformationis. Commissarii mihi adjuncti erant, Dn. Johannes, Comes de Ortenburg, Carinthiae supremus Capitaneus; Hartmannus Zingel, ejusdem Provinciae Vice - Dominus; D. Angelus Costede, Serenissimi Consiliarius; et Joannes Christophorus a Pranck, Guardiae nostrae Capitaneus. Eodem igitur plane modo, sicut et Styria, Carinthia a nobis reformata est. Imprimis haeretica templa cum coemeteriis, sectariorumque Praedicantium aedibus ubique, partim arietibus, partim pulvere tormentario sunt eversa. Praedicantes ubique ex provincia expulsi; Clericorum uxores putativae, et concubinae, ab eorum consortio abactae, illisque reditus sub poena proscriptionis ex omnibus Provinciis interdictus. Omnes Catholicae Ecclesiae, quae erant in haereticorum potestate, sunt recuperatae, Catholicis Pastoribus impositis. Omnes civitates, omnia oppida, omnes pagi diligenter reformati. Pertinaces


page 93, image: s0093

haeretici, ex omnibus suae Serenitatis Provinciis proscripti. In omnibus fere, maxime vero principalioribus locis, exhortationes a me ad populum, in tertiam et quartam usque horam habitae. Communio sub utraque specie, et viva voce et per patentes literas (autoritate Apostolica a Domino Nuntio Apostolico, Episcopo Adriensi, mihi concessa) a me sublata. Insuper literae patentes, Archidiaconis, Gmindensi, Frisacensi, Gurcensi, Lavacensi, Aquilejensi et nonnullis Praelatis datae, salutaria continentes remedia, quibus reformatio maneat stabilita, et ad Ecclesiam reductis omnis occasio ad vomitum redeundi sit praecisa. Multa millia librorum haeretico: rum publice in variis locis combusta, quamplurima animarum millia ad ovile Christi, divina gratia, reducta. Et sic tota Carinthia, spatio duorum mensium, integre reformata est, innumerabilibus hominibus de suo ad Ecclesiam reditu sibimetipsis gratulantibus. Turbae rusticorum et Villacenses sunt quidem tumultuati: Attamen ipsorum furor non ita diu duravit. Civitas quoque Clagenfurth contra nos semper fuit in armis, tam diuque nos ab ingressu prohibuit, donec tandem per terribile Principis mandatum commota, reformationi se subjecerit. Itaque pridie S. Martini, vexillum 500. militum ex Clagenfurth in Civitatem Velckenmarckt est translatum, eodemque die omnes Sectarii Praedicantes ex eadem civitate discesserunt. Quibus omnibus postquam Clagenfurthensis civitas ita fuit evacuata, nos in festo S. Martini, cum nostro militum vexillo ingressi sumus,


page 94, image: s0094

tota in armis contra pactum posita civitate. Sequenti postea die, quae erat Dominica, in templo parochiali ad populum, qui erat numerosissimus, exhortationem in quartam usque horam habui. Et postmodum hac rebelli civitate, more solito, in omnibus per triduum reformata, domum quisque discessimus. Reformationis et Carinthiacae et Styriacae acta forsan aliquando publicis typis committentur. Haec quoque Commissio. perquam feliciter et praeter omnem expectationem (Deo sit laus) sine omni sanguinis effusione peracta, ita nostro Serenissimo placuit, ut inde plurimum ceperit voluptatis. Haeretici multa de rapinis nostrorum militum et de tyrannide, quam nos Commissiarii in populum exercuissemus, sparserunt, Sed omnia ea, cum suit falsissima, et mendacia ac per se se evanescere soleant, nulla, pro innocentiae nostrae declaratione, apologia opus erit. Haec eo libentius ad V. III. Dominationem scripsi, cum existimem, hanc narrationem saltem aliquam illius doloris, quem Vestra Dominatio ob Canisam (proh dolor) turpiter amissam percepit, mitigationem fore. Raptim Graecii, die vigesima prima Novembris, Anno 1600.

XLII. Literae invitatoriae, a CAROLO EMANNUELE I. Duce Sabaudiae, ad CHRISTIANUM II. et JOHANNEM GEORGIUM, Electorem et Duces Saxoniae scriptea, quibus Igsos, ut ex itinere in Itatiam clanculum suscepto ad Aulam Sabaudicam divertant, amice compellat, 1601.



page 95, image: s0095

Serenissime Princeps, Elector et Domine Colendissime.

LUx illa, quae magnae fortunae Vestrae comes, Serenissimas Celsitudinis Vestrae et Fratris sui, Personas nusquam gentium in obscuro latere patitur, mihi subita de furtivo Eorum in Italiam adventu, tanto me repentinae laetitiae impetu perculit, ut statim Magnificos Antonium Dominum Scarnafigii, Equitem Divi Mauritii, et Johannem Franciscum scaglionum, Nobis a Secretis, in varias partes, ad caeca eorum vestigia legenda et exploranda dimiserim, secuturus et persecuturus e vestigio, ubi primum certius aliquid hac de re ab altero eorum rescivero. Lex profectionis Vestrae et consanguinitatis Nostrae ita fert, ut Celsitudinibus Vestris Italicum solum et coelum peragrantibus, non solum ea provincia sit invisenda, quae extremas Italiae oras claudit, sed etiam ea Familia hospitali adventu exhilaranda, quae familiae Vestrae Columina in has terras dimissa, effuso sinu, et profuso gaudio, generis sui auctores, excipiet. Per sacro sancta sanguinis pignora et ejus, quam religiosissime colitis, humanitatis jura Celsitudines Vestras supplex cum novem Principum liberorum meorum et sobrinorum Uviorum choro adjuro, ut vel felices gresses ad haec limina dirigatis, vel mihi ad Eas provolandi brevissimam moram indulgeatis. Nullum habet fortuna Vestra quod possit, nullum benignitas Vestra quod velit beneficium gravius gratiusque huic


page 96, image: s0096

familiae conferre: quae hujusce voti compos facta, diem illum, qui tantae laetitiae auspex illuxerit, tanquam gentis suae natalem, anniversario cultu consecrabit. Dabantur Augustae Taurinorum 7. Idus Maji, 1601.

XLIII. Literae invitatoriae, a CAROLO EMANUELE I. Sabaudiae Duce, ad CHRISTIANUM II. Electorem Saxoniae, in itinere, quod Italiae lustrandae causa ingressus erat, aegrotantem, exaratae, quibus Ipsi transmissum a se Medicum et medicinam, suique ipsius visitationem, quam primum per valetudinem liceret, commendat, 1601.

Serenissime Princeps, Domine et Agnate Colendissime.

NEque morbi aegritudo, neque sanguinis necessitudo ullam diu simulationis artem moramque possunt admittere; quo minus statim vim suam eo clarius promant et proferant, quo violentius clausas abditasque cohibere studemus: Italia ita aurita et oculata est, ut cum in ea nihil diu latere possit, Latii nomen amiserit, clarissimaeque speculae et speculi ad res omnes explorandas penitusque introspiciendas promeruerit. Quin etiam Saxonicae Majestatis splendor ita suam in regio Celsitudinis Vestrae aspectu totiusque corporis habitu claritatem effundit, ut nullo artificii fuco, nullis latebris tenebrisque obrui possit. Quamobrem cum indicio suo et judicio Nostro, et


page 97, image: s0097

publico ipsius famae testimonio, quae eam e sui Imperii limine pedem efferentem secuta, et in hunc usque locum prosecuta est, Celsitudinem suam proditam et manifestam habeamus, Magnificum Cursorem Nostrum Generalem ad Eam mittimus, ut Ei Nostro nomine exhibeat lapillum Bezoar lectissimum et alia praesentanea remedia, et medicum e cubiculariis Nostris praestantissimum, eundemque ex intimis Secretariis Nostris, qui lapsa aestate coeca per Italiam vestigia Celsitudinis Vestrae legerat. Ego vero Celsitudinem Vestram per gravissimas conjecturas laesae et depressae Majestatis suae crimine convictam, quam maxime enixis precibus oro et obsecro, ut hanc assumtam personam deponere velit et Ipsam Mihi Saxonici Nominis cultori religiosissimo ostendere et ostentare, omni simulationis amoto velo; quod antiquissimae necessitudinis Nostrae candor ultro rejicit, ut obvius factus, Eam in istam regionem, Saxonicum aerem, mores, observantiam et benevolentiam spirantem, valeam deducere: Cui gloriam et felicitatem valetudinis autori generis suae restitutae debitam et coelitus promissam esse auguror. Augustae Taurinorum 13. Octobris, 1601.

XLIV. Literae CAROLI EMANUELIS I. Ducis Sabaudiae, ad CHRISTIANUM II. Electorem Saxoniae, cui pro exoptata aulae suae visitatione gratias agit, et iter paucorum dierum a se suscipiendum nuntiat, 1601.



page 98, image: s0098

Serenissime Princeps, Domine et Agnate Colendissime.

ACcipio et exosculor hanc praeclaram, qua jam pridem nihil magis in votis habui, humanitatis benevolentiaeque suae promissionem. Quam nunc demum intelligo non alio consilio priorem legationem precesque meas exclusisse, nisi ut Eum graviori desperatae laetitiae cumulo obrueret, quem longiore desiderio languentem torsisset. Enimvero ei repulsae, quam superiore aestate Secretarius meus est passus, ingentes gratias habeo, quae fecit, ut ab eo, pro dilato beneficio, Celsitudo Vestra veniam poscat, a quo pro collato aeternae nexum obligationis reposcere debeat. Perdifficile mihi erit tantos exaestuantis laetitiae fluctus continere: sed ita Celsitudinis Vestrae mandatis obsequar, ut Majestas Sua eo fiat omnibus obscurior, quo Mihi humanitas Sua facta est clarior. Dum Me paucorum dierum itineri accingo, magnifico Baldo Basso, aulico meo, qui hasce meas Celsitudini Vestrae exhibebit, praecepi, ut quotidie hospitis sui limen observet; meque de invalescentium virium Suarum progressu in singula momenta faciat certiorem. Pro quarum pleniore et firmiore restitutione Deum interea nocturnis diurnisque precibus supplex fatigabo. Augustae Taurinorum die 25. Octobris, 1601.

XLV. Literae CAROLI EMANUELIS I. Ducis Sabaudiae, ad CHRISTIANUM II. Electorem Saxoniae datae, quibus Ipsi pro visitatione


page 99, image: s0099
Sui grates persolvit, et Petrum Leonardum Roncassium illi in viae ducem et comitem a se missum, exponit, 1601.

Serenissime Princeps, Domine et Cognate Colendissime.

HUmanitatis Suae ingenium mirari nusquam desinam, quae ita se mediam inter maternae obedientiae et arctissimae benevolentiae cultum necessitudinemque composuit, ut, cum Celsitudo sua matrinorum praeceptorum autoritatem audierit, obsequentissimi studiosissimique Agnati preces etiam exaudierit, aequissimoque arbitrio suo desiderium Istius, quod haud scio, an ulla alia explicandi occasio sit exoritura, illius obedientiae, quam totius vitae officia et obsequia possunt implere, praetulerit. Quod si vis ea fuit sanguinis, qui longa temporum serie deferbuisse videbatur, ut Celsitudinem Vestram Vercellas impelleret, majorem tum ejus vim futuram non inani spei augurio mihi pollicero, cum ex mutui aspectus amplexusque calore iterum efferbuerit. Interea Magnificum admodum Petrum Leonardum Roncassium, Dominum Casti Argenti ad Eam praemitto, ut Ei sit viae dux fidissimus et gratissimus, qui mihi ab Intimis est secretis, et Serenissimo Divo Augusto, Avo suo, fuit acceptissimus alumnus. Deumque optimum maximum precor, ut Celsitudinem suam perquam incolumem quam primum in extremis istius regionis oris sistat, quae pro Jure Imperii Dominiique sui in omnes res meas, intra ejus intima penetralia recepta aequius fuit. Datae in Monte Regati, die 5. Novembris, 1601.



page 100, image: s0100

XLVI. Literae, quibus JACOBUS I. Angliae Rex, CHRISTIANO II. Saxoniae Electori, se bene valere, ac ei perpetuis amicitiae et fraternae necessitudinis vinculis adstrictum esse, refert, 1604. Jacobus Deo Gratia etc. etc. S.

CUm hasce literas ad Celsitudinem Vestram conscribimus, illud Nobis propositum est, ut una et eadem opera utrique Nostrum pariter gratificemur; Vobis, quia non dubitamus, quin cum valetudinis, tum benevolentiae erga Vos Nostrae significatio Celsitudini Vestrae grata futura sit; Nobis itidem, quia eodem nuncio, qui istas perfert literas, redeunte Nos vicissim similem eamque exoptatissimam a Vobis significationem accepturi sumus. Itaque tametsi negotium quodam a Nobis illi commissum est, cujus causa ad Imperatoriam Majestatem proficiscitur, tamen illi in mandatis dedimus, ut ad Celsitudinem Vestram diverteret, Nostrisque Vierbis salutem plurimam Vobis nunciaret. Quod genus officii, si omnium Amicorum est commune, quanto magis inter Nos convenit exerceri, qui non vulgari quadam benevolentia, sed maximis tum amicitiae, tum propinquitatis et fraternae necessitudinis vinculis sumus adstricti, atque alias quidem, ut occasio feret, aliis de rebus scribendi argumentum capiemus; Nunc tantum, uti diximus, hasce literas benevolentiae testes atque indices esse voluimus; Neque aliud restat, nisi ut Celsitudini Vestrae summam perpetuamque felicitatem exoptemus, atque istum famulum


page 101, image: s0101

Nostrum dilectum Andream Keysh, cum ad Nos redierit, jucundissimum de Vestra valetudine rebusque prosperis nuncium allaturum speremus. Dabantur e Palatio Nostro Westmonasterii die 30. Januarii, 1004.

XLVII. Literae mutuae benevolentiae testes, a CAROLO EMANUELE I. Duce sabaudiae, Comiti Lucernae, Legato Suo, ad AUGUSTUM, Principem Saxoniae, datae, 1600.

Serenissime Princeps, Consanguinee et Domine Colendissime.

SAlve Serenissime Auguste, et hanc ab Eo nunc primum salutem accipe, qui Saxonicae Virtutis indolem in his primordiis aetatis Tuae exorientem et inclarescentem veneratur. Scio Saxonum Principum animis amorem erga Sabaudum familiam, quae genus et decus omne suum a Vestra metitur, innasci, non inseri debere. Naturales tamen igniculos Illustrissimus Orator Meus Lucernae Comes Meo et Principum liberorum meorum nomine excitabit, et perpetua observantia erga Celsitudinem Tuam Nostra omnimodi officii et obsequii genere propagabit. Respice, Serenissime Princeps, Familiae Tuae in Sabauda Domo imaginem non decolorem, quae gloriae suae lumen in tua suscipit. Vale! Augustae Taurinorum 24. Maji. 1604.



page 102, image: s0102

XLIIX. Literae credentiales D. Carolo Pauli a JOH. GEORGIO I. Principe Anhaltino, ad HENRICUM IV. Franciae Regem traditae, 1605.

Christianissime et Serenissime Rex, Consanguinee Charissime.

CUm apprecatione salutis, et continuae felicitatis optatissimae incrementi Serenitatem Vestram Regiam nolumus celare, quod ad eandem praesentem hunc, D. Carolum Pauli, Consiliarium nostrum dilectum et fidelem, misimus, eique in mandatis dedimus, ut Regiam Serenitatem Vestram in causa, quae Illustrissimum Dominum Henricum dela Tour, Ducem Bullionarum, amicum, fratrem et affinem nostrum charissimum concernit, et ob quam alii itidem Electores, Principes et Ordines Sacri Romani Imperii, certos Ministros suos ablegarunt, una cum iisdem, mentis nostrae declarationem, debito modo exponat. Quare ut Regia Serenitas Vestra eundem cum aliis delegatis patienter audiat, illique, quasi nos ipsi coram essemus, plenam fidem habeat, atque se ad petita facilem atque exorabilem praebeat, etiam atque etiam majorem in modum oramus. Id tum nobis, tum omnibus aliis Sacri Romani Imperii Statibus, qui hanc legationem ad Serenitatem Regiam Vestram modo procurarunt, ram erit gratum, quam quod gratissimum. Et hujus maximi beneficii loco et intuitu, Regia Dignitas Vestra, apud bonos omnes non vulgarem clementia et moderationis andem obtinebit.


page 103, image: s0103

Vicissim pro virili studebimus, ut omni officiorum genere, tantam nobis exhibitam gratiam Regiae Serenitati Vestrae recompensare queamus. Deus Optimus Maximus, qui dat salutem Regibus, Serenitatem Vestram Regiam incolumem et florentem in commune bonum conservet et tueatur quam diutissime. Dabantur Dessaviae, Idibus Martii Juliani Anno 1605.

XLIX. Commendatiae a JACOBOI. Angliae Rege, ad CHRISTIANUM II. Electorem Saxoniae, Guilielmo Ritter datae, 1605. Jacobus Dei Gratia etc. etc.

NOn libenter ullam occasionem elabi patimur, quae Nobis obveniat, ut Nostram erga Vos benevolentiam testificemur. Hoc enim postulat fraterna inter Nos necessitudo, ut istam propinquitatis et cognationis conjunctionem, mutuis officiis, quantum in Nobis est, magis magisque confirmemus. Itaque cum famulus hic Noster Gulielmus Rytter, generosus, fratrem Nostrum charissimum atque illustrissimum eundemque Vestrum, Udalricum Holsatiae Ducem ad bellum contra Turcas sequi constituerit, eoque proficiscens, per ditionem Vestram iter sit facturus, illi in mandatis dedimus, ut Celsitudinem Vestram Nostro nomine invisat, plurimaque salute Nostris verbis impertiat. Utque non dubitamus, quin Vobis pergratum atque jucundum fuerit, cum ex illius sermone atque ex hisce literis


page 104, image: s0104

Nos optima valetudine rebusque secundissimis frui intelligetis, quod quidem divinae benignitati animi gratissimi summa devotione acceptum referimus; ita Nobis non minori erit voluptati, si, quoties occasio dabitur, de Vestra salute vitaeque prosperitate certiores facti simus, quam quidem Celsitudini Vestrae quam maxime diuturnam esse cupimus. Datae e Palatio Nostro Westmonasterii die 26. Mensis Junii Anno Domini 1605.

L. Literae, quibus JACOBUS I. Angliae Rex, CHRISTIANO II. Saxoniae Electori, renunciat, Stephano Bogdano, Principi Moldaviae, Electorales ad se datas commendatitias multum profuisse, Ipsique vicissim memoratum commendat Principem, 1607. Jacobus Dei gratia. etc.

REcte judicavit Moldaviae Princeps, Stephanus Bogdanus, quod Celsitudinis Vestrae literas ad Nos commendatitias sibi profuturas existimavit. Nam ut ea laus ad bonam existimationem acquirendam maxime conducit, quae a Laudato viro proficiscitur, sic benevolentiam ac amorem alteri facillime conciliat, qui ipse plurimum diligitur. Quantum vero commendatio Vestra illi apud Nos profuerit, qua gratia, quove favore sit exceptus, quid denique illius sublevandi atque ornandi causa praestiterimus, ab ipso potius, quam a Nobis commemorari convenit. Cui quidem ita favemus et bene cupimus, ut discedentem jam a Nobis,


page 105, image: s0105

Vosque iterum invisere statuentem Celsitudini Vestrae vicissim commendemus, ope et benignitate Vestra, quoquo modo commode a Vobis fieri possit, juvandum; Nec ad eam rem opus est, ut pluribus verbis utamur, cum a Celsitudine Vestra ad Nos commendatus accesserit. Sed ei libentius facimus, quod istud etiam benevolentiae Nostrae testimonium secum auferre cupiat, et aliquid porro esse videatur, in quo potissimum a Celsitudine Vestra sublevari possit. Quod reliquum est salutem et felicitatem Celsitudini Vestrae optamus. Datae e Regia Nostra Hamptoniae, die 25. Mensis Octobris 1607.

LI. Literae commendatitiae a JACOBO I. Angliae Rege, Jacobo Hill, ad CHRISTIANUM II. Saxoniae Electorem, traditae 1609. Jacobus Dei gratia etc. etc.

PErmultos esse, qui Celsitudini Vestrae cupiant inservire, non est mirum, quod nonnulli ad eam gratiam obtinendam, Nostra uti commendatione velint. Quorum alterum dignitati pariter ac virtuti Vestrae tribuendum est, quae multos undiquaque ad se alliciunt atque invitant; alterum mutuae inter Nos benevolentiae, qua efficitur, ut qui a Nobis probantur et commendantur, Celsitudini Vestrae se etiam gratiores fore confidant. Hac spe fretus hasce literas a Nobis impetravit vir iste haud quaquam certe indignus vel nostra commendatione vel gratia Vestra, Jacobus Hill, qui, licet


page 106, image: s0106

in ditionibus Nostris natus, magnam tamen anteactae vitae suae partem in Suecia et finitimis Germaniae locis transegit, ibique non exigua cum laude multis bellicis muneribus perfunctus, atque etiam e nobili ibidem familia uxore ducta, se ipsum tum affinitatis illius nomine, tum etiam rerum usu et experientia commendatiorem reddidit. Sed quid plura de illo commemorari opus est? Istud satis sit, huic jam propositum esse, in Germaniae partibus illis Sueciae vicinioribus reliquum vitae cursum conficere, et Celsitudini Vestrae studium atque operam suam officiose deferre, ut spem facere videatur eam vobis fore non inutilem, ea spe Nos etiam adductos esse, ut libentius hasce literas commendatitias illi ad Celsitudinem Vestram daremus; Pergratum Nobis denique fore, si pariter illius operam Vobis usui, atque illi eam quam expetit gratiam concedi intellexerimus. Deus optimus Maximus Celsitudinem Vestram diutissime salvam et incolumem conservet. Dabanture Palatio Nostro Westmonasterii, die ultimo Mensis Aprilis Anno Domini 1609.

LII. Literae CAROLI GONZAGAE Ducis Nivernensis, ad CONSILIARIOS ET STATUS JULIACENSES, etc. quibus, se verum et legitimum ditionum Juliacensium etc. haeredem esse, exponit, eosque, ut juri suo faveant, blande compellat, 1609.


page 107, image: s0107
Carolus Gonzaga Clivensis, Dei Gratia Dux Nivernensis et Rethellensis. etc.

NObiles, Magnifici, sincere dilecti. Superioribus diebus reditum parans ex Regia legatione in Galliam, certior factus fui in Italia, de obitu Serenissimi Ducis Cliviae, Juliae etc. consanguinei mei, quem casum ita graviter tuli, quod acerbius quicquam accidere non potuerit. Cum ergo propter negotia in Germania mihi occurrentia eo itinere nunc propius appulerim, quemadmodum D. Marchionem de Reinel ad Serenissimam viduam Dominam cognatam, Ducissam Cliviae, Juliae etc. antehac eo nomine ex Italia praemisi, ita intermittere nolui, quin officium istud condolendi per hunc nostrum fidelem et nobilem D. Carolum der l' Orme, quem ad hoc specialiter ablegavi, ex hac vicinia apud Dominationes vestras etiam complerem, eosdemque admonerem, antiquae in Domum Clivensem legitimae actionis, indubitataeque ex hoc casu successionis meae, certum et persuasum habens, quod nollent mihi, qui unicus demum ex illa familia, et verus ac legitimus haeres cum nomine et armis remansi, alium quenquam praelatum iri, promittens jus meum, uti incepi, apud Sacram Caesaream Majestatem, cujus justitiae me submisero, statim ubi ad lares et archivum meum rediero, super eo et accuratissime deducturum, et DD. Vras. omnesque subditos contra quoscunque indemnes servaturum, et eorundem injurias, totis meis ac meorum viribus, cum


page 108, image: s0108

imploratione auxilii Christianissimi Regis, elementissimi Domini mei et avunculi, intrepide propulsaturum, prout circa hoc dictus Dominus Carolus de l'Orme defensionem oportunam offeret Dominationibus Vestris, qui me sibi gratiose addictum perpetuo invenient. Datum Confluentiae, Die Nona Maji M. DC. IX.

Vester semper amicus Carolus Gonzaga Clivensis, Dux Nivernensis etc.

LIII. Responsoriae Consiliariorum et Statuum Juliacensium etc. ad praecedentes Ducis Nivernensis literas, 1609.

ILlustrissime Princeps, Domine gratiose.

Illustrissimae Cels. Vestrae literas nona hujus Confluentia ad nos Consiliarios horum Ducatuum et Comitatuum datas, ejusdem Legatus nobilis Dominus Carolus de l'Orme hodie nobis obtulit, eorundemque tenorem viva voce exposuit. Agimus imprimis eidem Cels. Vrae., quas debemus gratias, quod dolorem suum, quem ex obitu Serenissimi Domini Ducis et Principis nostri clementissimi percipere se testatur, nobis tam gratiose significaverit, nobisque, quos dolor ille propius contingit, magisque premit, condolere voluerit. Caeterum de asserta antiqua Cels. Vrae. contra Domum Clivensem legitima actione, ut nobis hactenus nihil solidi constitit, ita de illa aliquid asseverare aut credere nostrum non est, sed cum multo


page 109, image: s0109

propiores praedicti Serenissimi Ducis nostri cognati et haeredes existant, quod Cels. Vestram, ut undique notorium latere non potest, optime fecerit, si aliquam actionem sibi competere putabit, ut eandem adversus tales suo loco et tempore civiliter intentet, et Justitiae Imperialis (cui Cels. V. se submisit) administrationem expectet, nec, ut ante quinquennium vivo supradicto Serenissimo Duce nostro attentavit, armis quietem publicam, contra omnia jura et Constitutiones Imperiales turbare velit. Confidimus certe Christianissimum Regem, prout hactenus Justitiae amantissimum, pacisque undique conciliandae, et nominatim in hisce Provinciis tranquillitatis conservandae non dubiis argumentis studiosissimum se ostendit, qua de re suae Majestati nos plurimum obligatos, volentes habentes profitemur, ita consilium hoc magis probaturum, si Cels. Vra jus, quod sibi competere arbitratur, contra propinquiores haeredes et successores, legitima via potius quam armis et prohibitis mediis prosequatur. Quod reliquum est Illustrissimae Cels. Vestrae nostra obsequia, quantum licet et possumus, humillissime offerimus. Datum Düsseldorpii 12. Maji, Anno 1609.

Illustr. Cels. Vestrae

Obsequentissimi

Juliae, Cliviae et Montium Comitatuumque Marchiae et Ravensburgi Consiliarii.



page 110, image: s0110

LIV. Literae CAROLI EMANUELIS I. ad JOHANNEM I. Electorem Saxoniae, quibus se Praedecessoris ejus mortem acerbe dolere profitetur, et felicia ipsi successionis auspicia gratulatur, 1611.

Serenissime Princeps Elector, Domine et Agnate colendissime.

ENimvero succumberet animus aegritudini ejus doloris, quem ex Serenissimi Electoris Christiani, Domini mei colendissimi, immatura et improvisa morte contraxi; nisi eum comperta in me successoris benevolentia erigeret et recrearet, ut Orator meus Baro Bastiae, ex Marchionibus Lullini, praetorianorum Equitum meorum Praefectus, et inter nobiliores Domesticos meos intimus, Ei copiosius exponet. Non poterat tantae cladi, nisi tanti successoris adventus, remedium vel solatium ullum quisquam afferre. In cujus prudentia, consilio, gravitate et humanitate prope divina, non solum desiderium, quod moriens publice privatimque sui reliquerat, conquiescit: sed omnium suspiria respirant, et omnium studia, vota et judicia certissimo maximae expectationis augurio conspirant. Ego, qui superstite Serenissimo Fratre Tuo, benevolentiam Celsitudinis Tuae primo gradu voveo habeoque, atque illud vicissim ab exploratae mihi tuae benignitatis indole contendo, ut tuum mihi et Principibus liberis meis amorem prorogare et fraternum repraesentare, atque ita duplici affectu, proprio et haereditario, res Nostras amanter intueri et potenter tueri velis, ne quid ego, vel ulli


page 111, image: s0111

Saxonicae Majestatis Clientes et cultores peracerbae hujus mortis injuriam Sibi decessisse et deperiisse Celsitudine Tua superstite conquerantur. Quam Deus Optimus Maximus Nobis et terris Nostri sospitem et conlumen florentissimamque diutissime conservet. Augustae Taurinorum die 25. Septembris 1611.

LV. Literae CAROLI EMANUELIS I. Ducis Sabaudiae, ad MAGDALENAM SIBYLLAM Electricem Saxoniae, quibus ei de felici Mariti sui, JOH. GEORGII I. ad Electoratum successione gratulatur, et ut ejus luctum solatio suo temperet ac mutuum inter utrasque familias amorem magis magisque confirmet, peramanter injungit, 1611.

Serenissima Princeps, Electrix, Domina et consanguinea colendissima.

CUm ita a superis comparatum sit, ut luctum et moestitiam laetitia comes consequatur, et semper adversis et eversis rebus lux aliqua melioris eventus affulgeat: luber Mihi Saxonicae Familiae, quam toto orbe terrarum diffusam Serenissimi Electoris Christiani mors inopinata funestavit, novae felicitatis incrementum augurari, et hujus mei augurii spem certissimam colligere ex Tuae Serenissimi mariti in tantae dignitatis fastigium successione. Qui non solum Saxonicorum Principum Majestatem redditurus est, sed etiam ad veteres titulos nova elogia additurus, et cum singularis et pene incredibilis mea erga eum observantia in


page 112, image: s0112

Celsitudinem Tuam animi ejus consciam et fortunae sociam necessario reflectatur: Orator meus Bastiae Baro ex Marchionibus Lullini inter nobiliores familiares meos intimus, et praetorianorum Equitum meorum Praefectus, nomine meo pluribus a Celsitudine Tua contendet, ut contractum ex Serenissimi Christiani morte dolorem exoriente mariti felicitate, tanquam in glorioso rogo velit deponete, et pro sua prudentia mariti lachrymas abstergere, et me mariti sui amantissimum et observantissimum inter Clientes suos reponere, reciprocamque benevolentiam gratiae suae spiritu et afflatu confovere: sic enim prudentissimorum et benignissimorum suorum officiorum merito major omnium in eam veneratio insurget. Augustae Taurinorum die 25 Sept. 1611.

LVI. Literae CAROLI EMANUELIS I. Ducis Sabaudiae, quibus ad JOH. GEORGIUM I. Saxonum Electorem, quod Ducem Nemorensem in generum asciverit, nuntiat, et negotia, apud Imperatorem per Oratorem suum tractanda, ipsius patrocinio commendat, 1611.

Serenissime Princeps, Elector, Domine et Agnate colendissime.

Ducem Nemorensem in Generum ascivi meum, ut eundem proxime affinem haberem, cum quo praeter jura sanguinis summa mihi animorum et studiorum consensio semper intercessit. Et quoniam filios coeco casu gignimus et sortimur, generos


page 113, image: s0113

certo consilio et judicio eligimus et consequimur, Orator meus, Baro Bastiae ex Marchionibus Lullini hujusce mei consilii et judicii rationes Celsitudini Tuae exponet. Quam ut familiae et fortunae Nostrae autorem et tutorem ambo agnoscimus et praedicamus, oratum volo, ut eundem generum meum et veteris agnationis et novae hujus affinitatis necessitudine Saxonicos Principes attingentem, autoritatis suae patrocinio et praesidio velit amplexari. Inciderunt gravissima negotia, quae me resque meas magnopere premunt et urgent, consilio et auxilio Celsitudinis Tuae apud Caesarem pertractanda, quae idem Orator meus Celsitudini Tuae explicabit exponetque, quid res meae ferant et postulent. Et quoniam magnanimitatis est prodesse velle, quantum possis, felicitatis vero, posse quantum velis, non dubito, quin et magnanimitatis et felicitatis Tuae fructus sim degustaturus. Augustae Taurinorum, die 25. Sept. 1611.

Celsitudinis Vestrae propensissimus Agnatus et deditissimus servus

Carolus Emanuel, Dei gratia Dux

Sabaudiae, Chablasii, Augustae et Gebenesii, S. R. Imperii Princeps, Vicariusque perpetuus, Marchio in Italia et Salutiarum, Princeps Pedemontium etc. etc.

LVII. Literae a SIGISMUNDO III. Rege Poloniae, ad ORDINES BOHEMIAE exaratae, hortantes, PARS I.


page 114, image: s0114
ut sese, rejectis turbulentis consiliis, Caesare Majestatis Imperio subjiciant, 1618. Sigismundus Tertius Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livioni aeque etc. Nec non Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Haereditarius Rex.

ILlustres, Magnifici, Generosi, Nobiles, grate nobis dilecti.

Cum ex nuntiis famaque ipsa, tum ex literis Sac. Caes. Majestatis affinis et cognati, vicinique Nostri charissimi, non obscure cognovimus de turbulentis in Bohemia rebus, et de tumultu, qui nuper a nonnullis, rerum novarum cupidis, est excitatus. Qui quidem perturbatus rerum status pro Nostro erga Regnum istud, quod huic nostro jam inde a majoribus et praedecessoribus nostris conjunctum et vicinum, studio, non potuit nos non commovere. Nec dubitamus istiusmodi turbarum atque seditionum autores, justas pro meritis poenas, Deo immortali vindice, brevi exsoluturos. Caeterum nunquam rati sumus, tam contumaces, tamque rebelles erga sacram Caesaream Regiamque Majestatem fore Status atque Ordines Bohemiae, ut non modo bellum contra legitimi Principis imperium suscipere non dubitarent, sed etiam paratam, cum ad ignoscendum clementiam, tum et aequas rerum componendarum rationes (quod extremae atque incrodibilis est temeritatis) repudiarent et contemnerent. Summa siquidem laus subditorum integra constat erga magistratum fide ac observantia. Porro classicum


page 115, image: s0115

canere, monitis ac mandatis legitimi Magistratus reniti, fidosque et obsequentes subditos violare, quid est aliud, nisi publicae pacis et tranquillitatis studium perturbare, jura Majestatis, fideique et constantiae nexus, penitus convellere; atque quod extremum est temeritatis et audaciae signum ipsi Deo resistere velle? Proinde etiam atque etiam secum expendant ii, qui Caesareae atque Regiae Majestatis refragantur imperio, Status et Ordines Bohemiae, quid agant, quorsum consilia conatusque suos dirigant, quantisve se totumque Regnum involvant difficultatibus. Nam ut sunt graves et acerbae violatae Principum dignitatis injuriae, ita gravion plerumque et acriori expiantur animadversione. Quapropter eosdem Ordines atque Status Regni Bohemiae amice hortamur, ut quantocyius ab armis nefariis discedant, benignitatique et clementiae Sacrae Caesareae atque Regiae Majestatis potius se permittant, eoque modo et ratione sibi, commodis suis, patriae, posterisque consulant. Caeterum mature hoc parandum et nondum rebus ad extremum exulceratis haec est urgenda occasio. Sera enim delicti poenitentia tollit clementiam, et acuit nonnunquam animadvertendi severitatem. Haec ad Ordines Bohemiae pro Nostro erga eos studio scribenda esse existimavimus, quae et saluti eorum conducere, et imprimis ad pacem, cui maxime serviendum est, pertinere arbitramur. Quod si huic nostrae benignae monitioni locum non reliquerint, dissimulare non possumus, nos pro antiquis pactis et foederibus, quae nobis cum sacra Caesarea Majestate intercedunt,


page 116, image: s0116

et quae non ita pridem in Comitiis Posoniensibus utrinque renovata sunt, pro mutua nostra conjunctione, communique officio, tam Sacrae Caesareae, quam Regiae Majestati, omnibus rebus et imprimis commodo opportunoque subsidio praesto futuros. Sin vero quod magis optamus, saniora consilia hisce turbulentis commutaverint, nostra quoque illis Regia gratia et benignitas benigne patebit. Quod, quod reliquum est, salvos incolumesque esse cupimus. Datae Varsaviae XVII. Sept. Anno M. DC. XVIII. Regnorum Nostrorum Poloniae XXXI. Sueciae XXV.

LVIII. Literae responsoriae ORDINUM BOHEMICORUM ad praeinsertas SIGISMUNDI III. Regis Poloniae, adhortatorias, 1618.

Serenissime et Potentissime Rex, Domine, Domine Clementissime. Praemissis et oblatis nostris, ea, qua par est observantia, humillibus et paratis officiis, precamur Vestrae Majestati, et toto inclyto Regno Poloniae, omnia salutaria, tum ad hanc, tum ad alteram vitam nobis in Christo paratam, pertinentia.

LIterae Majestatis Vestrae Varsaviae die XVII. Septembris datae, nobis sunt XXIX. ejusdem mensis redditae. Quibus perlectis, cognovimus, Vestram Majestatem de motibus in Bohemia non satis insormatam esse. Neque mirum! Nam et ad Sacram Caesaream Majestatem, Dominum nostrum Clementissimum, Sacri Romani Imperii Electores,


page 117, image: s0117

Principes, Provincias, Respublicas et Civitates, ita innocenter ab adversariis nostris delati sumus, ut, nisi de rei statu plenius a nobis edocti fuissent, facile nos non modo cupidos rerum novarum, sed penitus contra magistratum nostrum a Deo nobis datum inobedientes, contumaces, rebelles pronunciaturi, atque ita delatoribus istis assensuri fuissent. Qui sane delatores, quantum in ipsis esset, universum orbem Christianum contra nos ad ruinandam charissimam patriam nostram concitarent, commenti etiam quam plurioma, quae Ordinibus Regni nec in mentem quidem unquam venerunt: Idque eo fine, ut hoc Regnum Bohemiae in nihilum redigi, sancta concordia, per Diploma Caesareum et pacta conventa inter Status sub Una et sub Utraque confirmata infringi, et libertates ac Privilegia nostra tolli possent. Atque istud nesandum facinus meris artibus, nonnulli inquieti homines, suas potius res agentes, quam quieti Caesareae Majestatis et publico bono consulentes, clam cudere veriti non sunt. Quod ut Sacrae Caesareae Majestati, Domino nostro Clementissimo, et universo orbi Christiano innotesceret, edidimus, pro eo tempore, publice Apologiam nostram, quam non dubitamus ad Manus Vestrae Majestatis pervenisse. Seripsimus insuper compluries ad Caesaream Majestatem, summa cum demissione et subjectione petentes, ne Caesarea Majestas fidem adhibeat istis delatoribus, qui nos ita inique apud Sacram Caesaream Majestatem criminati sunt, et adhuc criminare non desinunt. Nos enim sancte Deum et conscientiam nostram in testem vocare possumus, nihil esse


page 118, image: s0118

a Nobis contra Caesaream Majestatem non modo susceptum, sed ne cogitatum quidem. Quae autem turbatoribus pacis evenere, ea urgente inevitabili necessitate, tum certis de causis, uti ex Apologia nostra apparet, tum occultis, justis tamen Dei, veluti vindicis malarum machinationum, judiciis, a Statibus Regni facta esse: Nimirum, ut qui enormiter peccarunt, acriore animadversione punirentur: Si quidem sacrosancte sancita et inviolabilia, apud nos Regis et Statuum Regni Pacta violarunt, templa Evangelica alia solo aequarunt, alia occluserunt, in carceres virio pios conjecerunt. sententiam condemnatoriam contra innocentes Ordines Regni non auditos tulerunt Et quod gravissimum est, aditum omnem ad Caesaream Majestatem conquerendi super his intercluserunt. Imo eo progressi sunt Regio, summo cum Majestatis ejus dispendio, libere patrarent. Unde nihil mirum, si zelo Dei tacti Ordines, in fervore suo quosdam ex his obstinatiores puniverunt. Quod vero Majestas Vestra et hoc in literis suis addit, nos a Caesarea Majestate nobis oblatam et paratam cum ad ignoscendum clementiam, tum et aequas rerum componendarum rationes repudiasse et contempsisse, unice, et ae qua par est observantia, Vestram Majestatem humiliter oramus, ne talibus de nobis sparsis sermonibus fidem adhibeat: Quinimo certe credere dignetur, Ordines hujus Regni, submisse et humillime facta sui purgatione, Caesareae Majestari supplicasse, ut per interpositionem Electorum Sacri Romani Imperii,


page 119, image: s0119

origo motuum cognosci, mali Caesareae Majestatis Consiliarii a bonis dignosci, et tandem publicae tranquillitati, et pacatissimo, felici atque diuturno Caesareae Majestatis Regimini (id quod omnes assiduis votis expetimus) consuli posset. Super quibus, etsi spem conceperimus, fore, ut illa omnia, per dictam interpositionem Sacri Romani Imperii Electorum ad optatum finem perducerentur: obstitit tamen inquietorum hominum et malorum Consiliariorum conceptum odium et propositum evertendi patriam, nostram, quo ipsi in turbatis aquis commodius piscari, vitae et fortunis nostris inhiare, atque ita ex ruina nostra crescere quirent. Unde ad hunc usque diem non modo illa interpositio Electorum suspensa manet, sed etiam hoc adversarii nostri agunt, ut sub spe futurae tractationis, nos securos reddant, et interim charissimam patriam nostram, ingressi in eam cum hostili et magno exercitu, et subsecuturum majorem expectantes, armis et flammis devastent, et nec sexui, nec aetati, nec ipsis infantibus parcentes, crudelitatem plus quam Scythicam exerceant: Ita ut nos patrocinio divino innixi, atque ponitati causae confidentes, cogamur inevitabiliter, injustis et crudelibus inimicorum armis, justa nostra arma opponere; sic tamen ut pro felici, secura et diuturna pace, vota nostra ad Deum dundamus, et Caesareae Majestati supplicemus: Prout Regia Vestra Majestas ex copia literarum, quas ad Sacram Caesaream Majestatem dedimus, adjecta cognoscere, et criminationes obtrectatorum, ab hac vera nostra informatione


page 120, image: s0120

dignoscere poterit. Gratum autem nobis fuit legere et audire ea, quorum Vestra Majestas in literis suis meminit; Nimirum, se pro suo jam indea majoribus et praedecessoribus suis erga Regnum Bohemiae studio, non potuisse non commoveri hisce in Bohemia motibus, adhortando Ordines, ut omnia ad pacem dirigant, et optando illis, ut salvi et incolumes sint. Pro quo clementi et benevolo in nos affectu, Vestrae Regiae Majestati submisse gratiae agimus, oramusque, ut apud Caesaream Majestatem, Dominum nostrum Clementissimum, pro nobis clementer intercedat, quo petitio nostra finem optatum sortiatur. Suadet hoc vicinitas Regni Bohemiae cum Regno Poloniae; suadet et una gentis origo, eadem lingua, antiqua mutui et constantis amoris et benevolentiae utriusque gentis pacta; suader pietas erga Deum; suadet denique amor erga Caesaream Majestatem. Quo pacto fiet, ut nos sub selici, pacato et diuturno Caesareae Majestatis regimine et paterna protectione, in pace quoque Deo et Caesareae Majestati, salvis nostris privilegiis et immunitatibus, serviamus. Quod si abversarii nostri, inimici nimirum illi publicae tranquillitatis et perturbatores, spreta dextra horum motuum et pacifica per Sacri Romani Imperii Electores interpositione et compositione, quam tantopere expetimus, non desinent Caesareae Majestati suadere, ut sicut ab aliis, sic a Vestra Regia Majestate, auxilia contranos, Caesarea Majestat petat: cognita causae nostrae bonitate et aequitate, Caesaream Majestatem ad Paternam


page 121, image: s0121

harum rerum compositionem adhortaturam. Hisce Vestram Regiam Majestatem, cum potentissimo ipsius Regno, et Illustribus atque Inclytis Regni Poloniae Ordinibus, tutelae Dei, sinceris ad Deum votis, commendamus, nec desinimus de clementi Vestrae Regiae Majestatis erga Nos affectu optima quaeque nobis polliceri. Datae in Arce Pragensi III. Octobr. Anno M. DC. XVIII.

Serenissimam Regiam Majestatem Vestram

humiliter

Venerantes

N. N. N. Directores et Consiliarii a Statibus Regni Bohemiae delecti.

LIX. Literae credentiales JACOBII. Regis Angliae ad JOH. CASIMIRUM Principem Anhaltinum, Jacobo Hajo, suo ad S. Rom. Imperii Vicarios Legato, traditae, 1619. Jacobus Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Illustrissimo et Celsissimo Principi ac Domino, Domino Joanni Casimiro, Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servestae et Bernburgi, Consanguineo et amico nostro charissimo, salutem et felicitatem.

Illustrissime Princeps, Consanguinee et Amice Charissime.

QUum ad Christiani orbis tranquillitatem et Germanici Imperii stabilimentum, et religionis,


page 122, image: s0122

cujus communi foedere tenemur, propagationem non leviter conducat, honestis conditionibus sopiri bellum illud, quod in Bohemia superiore anno concitatum, vicinas quoque regiones implicuit; Nobilem hunc et Illustrem Virum Jacobum Hajum, Doncastriae Vice-Comitem, Consanguineum et Consiliarium et familiarem nostrum ab interiore Cubiculo, quem eo praecipue nomine ad Sacri Romani Imperii Vicarios legatum misimus, ad Vestram quoque Celsitudinem et officii et consilii causa voluimus accedere: ut, dicta nostris verbis salute, suam operam, sicubi ea opus esset, offerret, simul Vestrae prudentiae opem pro re nata et ea, qua valetis, totius controversiae notitia, exposceret; quod non dubitamus, quin prompte et benevole praestitura sit Celsitudo Vestra, memor ejus, quae inter nos intercedit, necessitudinis; memor negotii ipsius, cujus transactio, qualiscunque demum ea futura est, non solos tangit Bohemos, sed plerosque omnes Germaniae Principes laetos aut sollicitos habebit. Caetera intelligere erit es ipso Vice- Comite, cui eandem per omnia fidem haberi volumus, quae nobis ipsis praesentibus deberetur: Deus optimus Maximus providentiae suae nutu hominum mentes ad sana flectat consilia, et Vestram Celsitudinem quam diutissime sospitem et florentem conservet. Dat. e Palatio nostro Westmonasterii 30. Aprilis Anno 1619.

Celsitud. Vestrae

Consanguineus et Amicus

Jacobus R.



page 123, image: s0123

LX. Literae FRIDERICI V. Electoris Palatini ad PHILIPPUM III. Regem Hispaniarum, quibus se a turbis et odio erga Domum Austriacam valde alienum, et pacis ac concordiae amantis simum esse asserit, 1619.

LIteras Regiae Vestrae Dignitatis 23. Aprilis datas recte accepi, et ut ex iis sollicitudinem suam de Sanct. Rom. Imperii incolumitate libens cognovi: ita vicissim spero testes mihi futuros omnes, quicunque vitae et instituti mei rationes norunt, de meo ardenti desiderio, conservandae pacis publicae et amoliendis omnibus ingruentibus turbis atque dissidiis, meque unice laborare, ut pax et concordia conservari, omnes causae discordiarum rescindi et aboleri possint, quemadmodum Jacobo Bruneo, quem Comes de Ognate Regiae Dig. Vest. Legatus, huc misit, latius coram explicavi. Caeterum, uti mihi constat, majores meos in inclytam Domum Austriacam omni officio paratos perpetuo fuisse, ita non minori studio feror, ad testificandum ipsi quavis occasione promptam paratamque voluntatem meam, Regiam Vest. Dignitatem Deo Opt. Max. devote commendans. Dat. Heidelberg. 10. Julii 1619.

LXI. Literae Principis Transylvaniae, GABRIELIS BETHEN, ad BOHEMIAE DIRECTORES, quibus se ad auxilia Regno Bohemiae ferenda, ac exercitum proxime in Moraviam deducendum paratum esse declarat, 1619.



page 124, image: s0124

ILlustrissimi Domini, Amici nobis observandissimi etc.

Serviriorum nostrorum commendatione praemissa: optandum sane bonis omnibus videbatur, ut statim a primo periclitationis rerum Bohemicarum initio, publica tam inclyti Regni calamitas, non nisi incertis iisque diversissimis apud nos circumducta rumoribus, a vicinioribus rei Christianae studiosis Principibus ac Dynastis, in eam vocata fuisset sollicitudinem; qua nobis tanto locorum intervallo dissitis, prius de complanationibus earum salutiferis, laeta, quieta et pacata omnia, quam de injuriis invicem perpetratis innotescere potuisset. Sed cum ab eo temporis spatio, nec Regia Serenissimi Domini Ferdinandi clementia, nec cura aliorum Principum tantum valuerit, ut tam noxium in Christiana Republica incendium ullum vel repressionis, vel extinctionis modum invenire potuerit, quin exacerbatis indies utrinque hominum animis, longe lateque serpsisse, divagasse, majoresque sibi vires eundo acquisivisse, palam est. Unde in tanta rerum Christianarum perturbatione et longe majorum hinc assurgendorum periculorum certissima expectatione, utrum otiosos saltem spectatores nos esse, vel animum manumque curae ac salutari sollicitudine in medium adhibere debuisse convenerit? facile sanorum omnium judicio subjicere licebit. Nam cum Patria haec Regnumque Nostrum in apice ac faucibus Turcarum constitutum sit, qui in suis consiliis, instar fluctuum vastissimi maris, nunquam quiescere, sed ad minores qualescunque Christianorum discordias arrectis animis intentissime vigilare soleant,


page 125, image: s0125

praesertim nunc, cum in Asia Persiaque res suas pacatas habeant, scientes nullum istorum in Europa motum sine nostro motu, nullum periculum sine nostro periculo versari: ut et ipsis nocendi et in Regna viciniora irrumpendi, occasiones praecluderemus: et sopitis quantocius Christianorum dissidiis, rem undique in majorem longe, quam hactenus securitatem locaremus: Duo simul et semel nobis attentanda proposueramus; Unum ut favorem voluntatemque Imperatoris Ottomannici ad parandam talem concordiam nobis redderemus devinctissimam: alterum, ut statum simul et intentionem Vestrarum Illust. Dominationum in nosque affectum haberemus quam exploratissimum. Igitur Deo praepotentissimo Duce et Consultore, cum fatales utrinque occasiones ita occurrerint, ut et de Illustr. Dn. Dn. Vestrarum animi in nos propensitate et alacritate, ex literis earundem die 14. praesentis Mensis certiores facti simus: Et ex Porta 17. ejusdem assensum et favorem, supra quam sperabamus, in conservationem rei Christianae accepimus. Talibus jam jactis et praeparatis fundamentis, quamtumvis nos multae magnaeque Domus Austriacae, Romani Pontificis, aliorumque ipsis faventium autoritates et potestates a tali instituto deterrebant; vicit tamen zelus pro gloria Dei, vicit fides et pollicitatio a Vest. Illustrissimis D. D. proprio, et Ordinum nominibus per nostrum Marcum Waiwodam allata, quam cum justa veneratione amplectimur, omni mora et cunctatione postposita, in nomine Domini Dei Exercituum, itineri nos statim accingemus, ac nisi


page 126, image: s0126

in Hungaria causae morarum (quod nequaquam speramus) nobis objectae fuerint, maximis conatibus mense Septembr. ad fines Moraviae contendemus. Interim Illustrissimas Dn. Dn. Vestras amanter et sedulo monendas existimantes, ne cum hostibus ullam belli aleam interea periclitari velint, sed se suaque solummodo diligenter tutando, viribus integris adventum nostrum omnino praestolari studeant; Spem firmam in Deo habentes, junctis animis, junctis consiliis longe certiore facilioreque modo hostes a nobis depellendos fore. Quod ut pro voto nostrorum omnium ac felicissime succedat, Divinum Numen assidue ardenterque implorandum. De reliquis negotii circumstantiis fideli Nostro Nobili Stephano Hattwanii praesentium allatori oretenus etiam Vestris Illustrissimis Dominationibus referenda commisimus. Quarum amori, sinceritati et constantiae nos, nostraque omnia diligenter commendantes, easdem feliciter ac prospere valere exoptamus. Datum in Civitate Nostra Alba-Julia, die 18. Augusti, Anno M. DC. XIX.

Illustrissimarum Dominationum Vestrarum

Amicus benevolus ad serviendum

paratus

Gabriel Princeps.

LXII. Literae Intercessionales a PHILIPPO IV. Hispaniarum Rege, ad FERDINANDUM II.


page 127, image: s0127
Rom. Imperatorem, pro FRIDERICO V. Comite ac Electore Palatino exaratae, 1619.

Serenissime et Potentissime Imperator, Domine frater, Consanguinee et amice charissime.

AB initio eorum, quae in Bohemia transacta sunt, Serenissimus Rex Magnae Britanniae certiorem reddidit Regem, Dominum et Patrem meum (cujus anima sit in gloria) Instantiae, quam adhibebat cum Comite Palatino genero suo, ut illum a perniciosis conatibus, quos postea executus est, averteret, quodque semper, tanquam Princeps adeo zelosus boni publici, simile officium continuo praestiterit, desiderans, ut re ipsa ad obedientiam Majestatis Vestrae reduceretur. Nunc autem idem Rex mihi scripsit, Comitem desiderare gratiam Vestrae Majestatis, instatque ut ad hoc dirigendum, causam hanc et negotiorum suorum cum Majestate Vestra compositionem adjuvem; ego vero propter bonam amicitiae et consanguinitatis correspondentiam, quae huic Coronae cum eodem Rege semper intercessit, exoptans, ut, quantum ad me spectaverit, continuetur, Majestati Vestrae significandum putavi, quod si Comes tanquam obediens Vasallus et Consanguineus sese reduxerit ad voluntatem et arbitrium Majestatis Vestrae, magni faciam, quod conservato imprimis decore suae dignitatis et personae, utatur, quacunque poterit, clementia et liberalitate erga Palatinum, reducendo ipsum ad servitium ac gratiam suam Imperialem; testabitur hoc ipso Majestas Vestra singularem curam


page 128, image: s0128

et aestimationem, quam domus nostra habere debet cum persona Regis, et considerationem rationi consonam cum Filia et Nepotibus, eorumque prosperitate et quiete. Deus conservet Majestatem Vestram uti desidero. Madriti 20. Junii, Anno 1621.

LXIII. Literae Apologeticae SENATUS RIGENSIS, ad SIGISMUNDUM III. Regem Poloniae, post expugnationem urbis suae, a Rege Sueciae, GUSTAVO ADOLPHO, factam, scriptae, 1621.

Serenissime ac Potentissime Princeps, Domine Clementissime; Servitia et obsequia nostra promtissima cum veneratione.

NOn dubitamus, Regiam Majestatem Vestram auditione jam accepisse, summoque dolore affici, in eam fortunam nos fatali quadam rerum conversione devenisse, quam nec ipsamet Regia Majestas Vestra unquam credidit, nec nos eventuram aliquando opinati sumus: Sed Deus Regnorum et Imperiorum terminos constituit ac mutat, prout ei visum fuit, nec humanae sagacitati datum est, reconditos divini mysterii recessus perscrutari, qualemcunque tandem duritiem vel iniquitatem prae se ferre videantur. Meminit Reg. Maj. Vestra in proxime praeteritis Generalibus Comitiis per Nuncios Nostros tam publice quam privatim literis Nostris frequentibus periculi magnitudinem a Sueciae Regno nobis imminentem,


page 129, image: s0129

nos humillime ac querula voce exposuisse. A nonnullis sane, rem et tempus prudenter pensitantibus, fides nobis habita fuit, a nonnullis vicissim derogata, qui vel praeoccupati animi affectione, vel sinistra aliorum credulitate et opinione ducti fuerunt. Gavisi tamen fuimus, quod Republica gravissimo Turcico bello alibi implicata, Regia Majestas Vestra partem aliquam sollicitudinis suae in miseram Livoniam derivare ac perficere dignata fuerit, ut Illustrissimo Principi, Domino Radzivilo, Campiductori Magni Ducatus Lithuaniae, cura tuendae Livoniae, publica autoritate committeretur. Collegerat is mox copias aliquas, ut nobis relatum est, sed quae alio postea abductae sunt, quod non leves autores securitatem Livoniae, quocunque tandem animo pollicerentur. Deinde aures Regiae Majestatis Vestrae iteratis literis cum fatigaremus, responsum tulimus, Illustrissimo Domino Palatino Vilnensi hanc curam Livoniae defendendae incumbere: Quo audito haud parum turbati sumus; quippe jam notum erat, eundem Dominum Palatinum, ad subeundas Generalis in Polonia Ducis vices, esse a Regia Majestate Vestra in Podoliam evocatum. Cui gravissimo oneri suscipiendo, ut maxime suffecturus sit, tamen Livoniae curam eum vix in tanta rerum mole gerere posse, et jure fore excusatum statuimus: Postea iterum ad Illustrissimum Dominum Campiducem remissi fuimus, cum bona pars temporis effluxisset, hostis vero noster summo studio ac diligentia ad rem conficiendam pergeret.


page 130, image: s0130

Quamobrem non destitimus deinceps quoque tam Regiam Majestatem Vestram, quanquam maximis occupationibus distentam, quam ipsum Dominum Campiducem, orare, interpellare, obsecrare, ut qua fieri possit, summa celeritate, auxiliares copiae cogerentur, ac in Livoniam mitterentur, facilem enim et expeditum, brevemque esse e Suecia in Livoniam transitum, qui a nemine praesentiri vel praenuntiari queat. Itaque operam dandam esse Domino Campiduci, ut prior possessionem campi adipistatur; sic enim multis rebus potior futurus sit, posteriorem vero ut et bene instructus armatusque veniret, multis incommodis obnoxium fore. Quamvis autem Dominus Campidux ad summam diligentiam nihil reliquum fecisse videatur, quo minus justum exercitum, et mature colligeret ac in Livoniam duceret: Tamen ab hoste tum nostro, diu bellum praeparante, praeventus fuit, qui classe sua instructissima portum flumenque Dunae mox occupavit, militemque in continentem exposuit, ac post paucos dies, adventantibus reliquis copiis terrestri itinere, in urbis conspectum universus exercitus prodiit et castra metari coepit, aggeres, fossas, munitionesque plurimas, admirabili festinatione duxit et firmavit: Deinde grandioribus tormentis summa vi ac vehementia pinnas munitionum nostrarum ita verberavit, ut vix consistendi locus fuerit: Nihilominus animo impavido, quantum omnino per vires nostras licuit, restitimus et vices reddidimus, ut non pauci in castris hostilibus ceciderint.


page 131, image: s0131

Sane non parva nos sollicitudo curaque incesserat, quod trecentos tantum milites, licet summo studio, in viciniori Germania ac Livonia conquisitos, conducere potuimus. Nam Daniae Rex, aliique Principes militem cogentes, et amplo stipendio allicientes, magno nobis impedimento fuerunt. In ipsa vero Livonia, armis virisque omnino exhausta, frustra milites conquisiti fuerunt. Huic tamen malo, ut quacunque ratione mederemur, Equitum Praefectos, Ceridonem et la Barre, qui Illustrissimo Domino Zamoscio Palatino operam obstrinxerant, sed sero venturi erant, peculiari stipendio conduximus, ut arci in communi periculo praeessent: Quae res vires nostras distraxit et labefactavit. Quamvis autem cives nostri militesque mira animorum alacritate, quaevis pericula subire non detrectaverint: Tamen singulis fere diebus, non paucos fortuna belli absumpsit. Sed spes auxilii a Republica ferendi animos diu sustentavit, praesertim cum Illustrissimus Dominus Campiductor ultra Dunam conspiciendum se praebuit, ac velitando hostiles ibidem copias aggressus fuit, quae tamen vix duodecimam partem exercitus efficiunt, qui, ut ex certissimis autoribus didicimus, nonaginta novem vexilla peditum, equitum viginti et unum, in singula vexilla centum et quinquaginta viris computatis complectitur. Postea vero quam a duabus septimanis aliquotque diebus, ex quo Dominus Campiductor, unam tantum noctem moratus, recesserat, nulla amplius spes suppetiarum affulsit, civitas autem arctiori indies obsidione


page 132, image: s0132

premeretur, numerus militum ad dimidiam partem imminueretur, civium quoque juvenum non pauci interiissent; non ita ex omnibus partibus hosti occurri potuit, ut voluntas et necessitas nostra requirebat. Igitur propius ad munimenta nostra movens hostis, nocturno tempore ea suffodere, cuniculosque agere ita properavit, ut tribus in locis eos perfecerit, longumque in spatium, quatuordecim nimirum orgyarum diduxerit, suppositis viginti quatuor cadis pulvere nitrato repletis, jam jamque in aerem cum certissima superstantium pernicie vallum disjecturus erat, nisi foeminei sexus et parvulorum misericordia animum oppugnantis subiisset. Itaque omni humani auxilii respectu nobis praeciso, cum ne unus quidem de quingentis illis peditibus, quos Gedano submissum iri, Regia Majestas Vestra promiserat, compareret, essetque res ad extremum adducta discrimen, habito cum Domino Castellano Venden, aliisque Nobilibus, tum Equitum Praefectis, Capitaneisque rei bellicae peritis, consilio, rem desperatam esse, omnibus conclamantibus, in colloquium descendimus; pactique incolumitatem uxorum, liberorum, tum omnium jurium ac libertatum nostrarum, in fidem ac ditionem Serenissimi Regis, Gustavi Adolphi, concessimus. Qua in re admirabilem Victoris clementiam et lenitatem satis praedicare non possumus, qui summa moderatione animi hanc fortunam suam superavit, ac nos vivere coegit; idque supplicantibus nobis benignissime largitus est, ut, si intra triennii spatium, pax aequis conditionibus inter utrumque


page 133, image: s0133

Regem coiret, cum omni jure et libertate illibata in ditionem Regiae Majestatis Vestrae redeundi nobis potestas sit. Sancte coram Sacra Regia Majestate Vestra affirmamus, idem coram Dei justissimi et omnium Angelorum facie, in ultima illa mundi disquisitione testificaturi, paratissimos nos fuisse, una cum uxoribus et liberis, omnibusque fortunis, certissimam oppetere mortem, si ulla vel laus, vel utilitas ad Sacram Regiam Majestatem Vestram et Rempublicam promanare potuisset; nisi quoque pietas erga Deum, et fidei nostrae commissos, e tam crudeli facinore ac furore nos revocasset; quin et ipsam Regiam Majestatem Vestram id improbaturam, persuasum nobis fuisset. Quorum autem culpa hoc Reipublicae Polonae detrimentum acciderit, Deus judicabit, qui omnium animorum occultos recessus perspicit. Dum autem facere coacti sumus, quod divina humanaque jura, ac naturalis ratio, tum omnium gentium laudata exempla permittunt, quaesumus Regiam Majestatem Vestram, non voluntati vel ulli culpae nostrae, sed fatali cuidam ac immutabili rerum conversioni imputare dignetur: Quin summa ope in eam curam incumbat, ut omnis causa fundendi innoxii Christiani sanguinis in coelum clamantis, e medio tollatur, pax firma tandem stabiliatur, vastationibus ac direptionibus finis imponatur, quiesque oppressis et defatigatis populis restituatur. Alioquin coelum et terra testimonium contra injustos oppressores perhibebunt, et ira divina magis magisque incensa, iisdem dolorem sempiternum inuret.


page 134, image: s0134

Certe Livonia omnis, tantam Christiani sanguinis effusionem nunc nauseat ac horret. Deus victoriarium autor Sacrae Regiae Majestati Vestrae optatissimum triumphum contra barbaras gentes largiatur, cujus gratiae innocentiam nostram commendamus. Datum Rigae, die 20. Sept. Anno 1621.

LXIV. Literae ejusdem cum praecedentibus argumenti, a SENATU RIGENSI, post occupatam a Suecis Urbem, ad CHRISTOPHORUM PRINCIPEM RADZIVILIUM exarae, 1621.

Illustrissime Princeps, Domine Gratiosissime, Obsequiorum nostrorum promptitudinem debita cum observaentia.

QUantas in difficultates gravissimum hoc bellum, nostram Civitatem, diuturnis calamitatibus jam antea concussam, conjecerit, Ipsamet Illustrissima Celsitudo Vestra jam antea, tam ex publica fama, quam ex crebris literis nostris cognovit. Equidem memoria tenemus, in nuper praeteritis Comitiis, apparatum hostilium armorum praesentientes, per nuncios nostros, et Sacrae Regiae Majestati, et universis Ordinibus, nos periculi magnitudinem ob oculos posuisse, maturaque auxilia nobis submitti, opemque ferri, prout Respublica tenetur, ac fides publica exposcit, summis precibus orasse: Non enim esse in nostra potestate, totius belli molem cervicibus nostris suscipere aut sustinere, non esse prudentiae, cum universi


page 135, image: s0135

Sueciae Regni viribus, nostras imminutas et afflictas vires comparare, aut vana ostentatione supra sortem fortunarum nostrarum, imbecillitatem aegrae civitatis extollere, id agentes, ne publica cura imminueretur, et nostrae fortitudini onus gravissimum permitteretur. Eandem quoque in sententiam Illustrissimam Celsitudinem Vestram multa dixisse et scripsisse non ignoramus: quo minus autem secundis auribus haec omnia acciperentur, fatalis quidam torpor, aut praeconcepta ex privatis opinionibus et sinistris suggestionibus securitas effecisse videtur. Quamvis autem ex publico Comitiorum decreto, Illustrissimae Celsitudini Vestrae Livoniae defendendae partes, ut publica dignitas fidesque efflagitat, commissae fuerint: Tamen postea nescimus, quorum instinctu aut artificio, multa objecta fuerunt impedimenta, quo minus tam necessaria defensio tempestive susciperetur. Quamobrem non destitimus, frequentibus literis, aures Regiae Majestatis et Procerum fatigare, ne tantum periculum negligerent, aut longe remotam enervatamque Provinciam Livoniam, incendio proximam, tempestivis subsidiis destituerent. Non defuit quidem Regiae Majestati voluntas aut animus clementissimus, sed, quod contra commune Comitiorum placitum ad Illustrissimum Dominum Palatinum Vilnensem rejecti fuerimus, qui Livoniae defensionem praestiturus sit, valde mirati et simul turbati sumus, quod Dominum Palatinum ad totius Regni et Reipublicae universae tutelam, et supremi Ducis munus jam in Podoliam evocatum et designatum esse sciremus. Interim non parum


page 136, image: s0136

temporis pretiosissimi periit; cujus quidem jacturam nos summo cum dolore deploravimus. Itaque literis iterato ad Regiam Majestatem missis, hanc moram deprecati sumus; tum demum responsum nobis fuit, Illustrissimae Celsitudini Vestrae hanc Provinciam esse commissam. Ab eo tempore non quievisse Illustrissimam Celsitudinem Vestram statuimus, quin omnia, quae tanti negotii magnitudo requirit, summa diligentia et celeritate parasse, ut in tempore rebus laborantibus succurreret, ac muneris sui dignitatem, ac Reipublicae fidem tueretur, idque pluribus literis suis testatum fecit. Sane non mediocriter, hisce auditis, recreati fuimus; attamen temporis et rerum momenta ponderantes, solicitudinem nostram de partis adversae mirifica vigilantia et celeritate omittere non potuimus, jam tum animo providentes, qui prior campi possessionem adeptus fuerit, eum multis modis fore potiorem, positisque ac firmatis semel castris, difficultates maximas alteri objecturum. Non inficias ibit Illustrissima Celsitudo Vestra, crebras in eam sententiam nos literas scripsisse, quarum Exempla, si opus fuerit, bona fide publice ubique exhiberi ac recitari non abnuimus. Nunc plurimo labore ac molestia, militis conscribendi et necessaria parandi diligentiam Illustrissimae Celsitudini Vestrae constitisse, facile conjicimus, eo praesertim tempore, quo immanissimus Christiani nominis hostis Turcarum Imperator, bello Regnum Poloniae aggressurus erat, omnesque vicinae regiones, armis virisque exhaustae, vix domestico suo subsidio sufficerent. Interea, quod


page 137, image: s0137

valde metuimus, classis Suecica instructissima portum nostrum occupavit, militem exposuit, exercitus reliquus una cum Serenissimo Sueciae Rege, terrestri itinere Pernavia supervenit. Nec mora ubi locorum opportunitatem contemplatus fuit, castra et tentoria fixit, aggeres et municiones circa Civitatem, cis ultraque Dunam extruxit, magnaque festinatione, quod valde mirandum est, omnes viarum aditus et itinera interclusit, arctissimaque obsidione civitatem terra marique circum vallavit. Haud tamen ita animis consternati fuimus, ut non modis omnibus pro vuium nostrarum mediocritate resisteremus: Et quamvis numerus conductorum militum supra trecentos non assurgeret, tamen promptissima civium et juvenum alacritas supplevit et summo conatu vim hostilem propulsavit. Caeterum singulis diebus, aliquot ex tam exiguo numero tum civium tum militum, violentissima et continua tormentorum verberatione fortiter ceciderunt: Spe tamen auxilii Reipublicae animos sustentarunt; praesertim cum Illustrissima Celsitudo Vestra ante dies circiter novendecim ultra Dunam in conspectum hostis venisset, ac velitando eum provocasset. Verum enim vero cum praeter opinionem Illustrissima Celsitudo Vestra, perspecta hostilis aggeris firmitudine, tum militis copia ibidem collocata, quae tamen vix duodecima pars totius exercitus fuit, ab eo die succurrere nobis non potuerit: Civitas autem majori vi in dies, non tantum aperto Marte, sed clandestinis quoque cuniculis oppugnaretur, et pulvis nitratus in locis subtus aggerem et propugnacula nostra, circa portam


page 138, image: s0138

arenosam positus et occultatus, certissimam ac inevitabilem perniciem nobis omnibus minitaretur, nobisque nulla ratione tanto periculo obviam ire liceret: habito cum Domino Castellano aliisque Nobilibus, tum Capitaneis et equitum praefectis, rei bellicae peritis, consilio, rem desperatam esse animadvertimus; ac proinde in ipso extremo periculi articulo, ut omnes jam tum fatebantur, et nunc, visa adversae partis potentia ac horribili apparatu, sine dubitatione affirmant, colloquendi veniam petiimus, eaque impetrata, certis conditionibus, in potestatem ac ditionem Serenissimi Sueciae Regis, omnium consensu, juxta certae formulae praescriptum, concessimus, vitamque ac salutem omnium reliquorum civium, uxorum et liberorum, tum fortunas, admirabili ac perpetuo praedicanda victoris clementia, cujus animum Deus ipse inclinavit, conservavimus, id quod jure divino et humano, tum laudatis exemplis omnium gentium, concessum esse omnes sana ratione praediti noverunt, satius habentes, fatali dispositioni, cujus mysteria perscrutari mortalibus non est datum, ceu vi majori cedere, ac meliori fortunae nos Civitatemque, prudenter tam validum ictum declinando, reservare, quam vana ac stolida ferocia, viriumque nostrarum ignoratione, instar brutorum in caedem promiscuam ruere, uxoresque ac parvulos innoxios, furentis militis libidini caedique prostituere: ex qua re nulla laus nobis, nullum emolumentum Reipublicae fuisset expectandum. Nunc divino beneficio, tum Serenissimi Sueciae Regis, Domini nostri Clementissimi, summa moderatione


page 139, image: s0139

Christianum sanguinem fundere abhorrentis, vivimus, et intuentes exercitus robur viginti millium virorum bene armatorum numerum superans, tum cuniculorum tribus in locis stupendo opere factorum, qui universae civitatis ruinam attraxissent, summis in coelum laudibus efferimus clementiam Serenissimi Regis Gustavi Adolphi, qui insciis nobis ac minime credentibus, militis impetum, praedae ac direptionis avidissimum, imperio ac sapientia sua cohibuit; alioquin ante dies aliquot extremam cladem ignorantes passi fuissemus. Nunc Illustrissima Celsitudo Vestra sine animi passione aut affectione judicet, judicent omnes Christiani Reges et Principes, num praeter jus ac fas quicquam commiserimus, quod cum cives nostri continuis sex fere septimanarum diurnis ac nocturnis vigiliis, excubiis ac laboribus in restauranda munitione defuncti essent, militum vero pars dimidia ac non pauci civium juvenumque, jam bajulorum occubuissent, nobisque validissima hostilis impressio, diversis in locis, tum subterraneum periculum, ubi viginti quatuor cadi pulveris pyrii, occultabantur, ob oculos versaretur, suppetiarum spes nulla appareret, denique alia quoque necessaria nos deficerent, humanitatis quam crudelitatis majorem rationem habuerimus, ac certam victoris clementiam experiri quam interire maluerimus. Quanta animi magnitu dine ac moderatione fortunam suam temperaverit victor, vel hinc apparet, quod subjectionis nostrae pacto hanc conditionem apponi permiserit, ut si interea pacis negotium aequis legibus transigi posset, eadem fide et integritate,


page 140, image: s0140

qua nos suscepit, salvis juribus et libertatibus nos e nexu suo dimittere ac redire ad pristinum Dominum pateretur. Damnosissima nobis fuit haec obsidio, in qua supra quindecim millia globorum in civitatem sunt missa, a nostra quoque parte in principio pro virili responsum fuit: At postea, propugnaculis superioribus violentia hostili deturbatis, cessare coacti sumus. Igitur hoc solum superest, ut Illustrissima Celsitudo Vestra summa animi contentione, pro sua autoritate, elaboret, ut funestissimo huic bello Livoniam consumenti, Lithuaniae similem fortunam minitanti, invito quoque Rege, a Prudentissimis Ordinibus finis imponatur, Reipublicae decus et existimatio vindicetur, et oppressis per summam injuriam populis ac subditis fidelissimis et innocentissimis, de quorum sanguine luditur, pax et tranquillitas tandem restituatur. Hanc multis precibus ac votis continuis supra annos jam viginti oravimus, hanc etiamnum jure exposcimus: Alioquin ad sanctissimum Domini nostri Jesu Christi tribunal, in ultimo et aequissimo judicio eos sumus accusaturi, qui privatae suae cupiditati, gloriam Dei et Ecclesiae salutem postposuerunt. Deum autem sine pace nemo videbit. Haec libero et soluto animo, nullo metu aut minis oppresso, ingenue scribimus, ut utraque fortuna animi nostri firmitudinem probaremus. Deus Optimus Maximus, Illustrissimam Celsitudinem Vestram salvam conservet, ac Rempublicam Polonam contra immanissimos Christiani nominis hostes tueatur. Datum Rigae 20. Sept. Anno 1621.



page 141, image: s0141

LXV. Literae CHRISTOPHORI PRINCIPIS RADZIVILII ad SENATUM RIGENSEM responsoriae, 1621. Christophorus Radziwil, Dei gratia Dux Birzarum et Dubinkorum, Sacri Romani Imperii Princeps, Exercituum Magni Ducatus Lithuaniae Dux. Spectabili Senatui ac omnibus Ordinibus Civitatis Rigensis salutem.

POstea quam de deditione urbis vestrae certis primum nunciis, deinde literarum vestrarum significatione accepi, equidem pro eo, ac par erat, graviter casum hunc et acerbe tuli; non quod jacturam istam Sacrae Regiae Majestati Domino nostro clementissimo et Reipublicae damnum aliquod irreparabile afferre existimem, sed quod vobis fortunisque vestris fatalem quendam ac funestum diem praesentiscere mihi videar. Non enim tam inhumanus sum, ut humanis non ingemiscam casibus, nec tam durus, ut amicitiae, quam vobiscum integre colui, oblivisci queam. Qualem itaque habueritis amicum hactenus, nunc tandem cum Sacrae Regiae Majestati et Reipublicae, eademque opera mihi quoque amici esse desiistis, cognoscite, et simul, quid de facto vestro sentire cogar, quidque Sacram Regiam Majestatem et Rempublicam de eo judicaturam putem, accipite. Urbem florentissimam omnique rerum et armorum copia instructam et abundantem, cum spes propinqui auxilii praesto esset, ultro hosti tradidistis, obliti


page 142, image: s0142

nexus et sacramenti, quo Regiae Majestati et Reipublicae obstricti tenemini, nec memores, tam festinatum et praeceps consilium quis tandem maneat exitus. Quod enim destitutionem primum, deinde vim hostilem querimini, excusationem hanc quonam pacto Sacrae Regiae Majestati totique orbi sitis approbaturi, vobismet ipsis reputandum relinquo. Ac primam quidem praetensionem quod attinet efflagitasse vos opem et auxilia Reipublicae, verum et fatendum est; sed nec id falsum aut diffitendum, opem et auxilia Reipublicae in Comitiis Regni decreta, ac tandem ingruente bello submissa vobis esse. Hic fortassis vel tarditatem, vel infirmitatem accusabitis; sit sane aliqua in ferendo auxilio mora interjecta; idcircone vos a nobis publice desertos, usque ad invidiam apud exteros jactabitis? cum auxilia, licet non ita, ut cupiebamus, mature, non tamen vicissim sic sero venerint, quin praesentem calamitatem saltem ad paucos adhuc dies durando declinare in manu vestra esset, ac tarditas ista cuivis potius causae, quam oblivioni et incuriae vestri periculi imputari deberet. Quicquid enim hic morae fuit, totum id cum in hostem Commissarios nostros in tractatibus ludentem, et sub induciarum spe bellum integro triennio contra nos praeparatum occultantem, rejici debet, tum in sinistras suggestiones, quae, ut scribitis, effecerunt, ne nos priores possessionem campi adepti fuerimus. Quodsi penes eos, qui infidam pacem suggesserunt, haeret crimen hujus tarditatis, quid causae est, quo minus vestra vos istius culpae condemnet confessio, qui literis quibusdam vestris pacis


page 143, image: s0143

fucurae spem facere, non dubitastis? Quid multis? venisse auxilia multos ante deditionem dies, diffiteri non potestis, cum ante vigesimum diem coeptae obsidionis exactum, signa nostra volitare in vestro ac hostis conspectu videretis. Nempe nostra vos paucitas animos despondere coegit? An vos fortunam belli numero bellatorum metimini, ac non potius praepotentis Dei patrocinio, qui meliori causae deesse non solet? Quoties in eadem causa eundem hostem longe imparibus copiis congressi superavimus? Exciderantne animis tot inclyta nostrorum decora et victoriarum trophaea? quibus magnum illud numen testatum est, esse sibi curae inique suscepti belli ultionem. Nec mihi deerat animus, per ausa et vestigia majorum vadendi; dedisset mihi, utinam, nuper ad ripam Dunae pugnandi copiam hostis, cum etiam afflictam morbo et profligatam valetudinem meam, decernendi cupidus, in propulsationem periculi vestri impendere non dubitarem. Sane longo jam post hominum memoriam tempore, Regiones istae non nisi exigua manu contra numerosos hostium exercitus defensae sunt; ut mirari mihi subeat, potuisse vos hoc tempore numerum exercitus nostri despicere, cum praesertim indies auctior fieret, et confluentes undique copiae expectarentur. Paucitatem quoque conducti praesidii praetenditis; Id vero sub admirationem venit, civitatem longo jam tempore praesentis belli praesciam, tam male de mercenario milite sibi prospexisse, cum tamen memoriam hominum nondum excesserat, tempore pacis longe majorem eorundem


page 144, image: s0144

numerum intra moenia sua alere consuevisse: Quid? quod praeter urbanam cohortem, equitum quoque praesidium a me concessum tuendae urbi superfuit. Sed praeterea, itane masculae virtutis Riga inops fuit, ut etiam absque conducto milite vigiliis ac laboribus civium vestrorum ultra exiguum mensis unius et octo dierum spatium defendi nequiverit? Miles stipendio adstringitur; vobis vero pietas, vobis fides, vobis omnia divina humanaque jura in tanta praesertim plebis concordia et constantia, necessitatem durandi imponebant. An pauca praeteriti praesentisque temporis habuistis urbium exempla, quae in tristissimam conditionem et deploratissimam fortunam (licet in causa haud justa) sese ultro dejicere, quam in fidem oppugnantis concedere maluerunt? Vobis vero quid defuit? An vos inopia Civitatis commeatu et annona non modo ad necessitatem, sed etiam ad abundantiam instructissimae terrebat? An de suppetiis Serenissimae Regiae Majestatis jam jam redituris desperabitis? At literis meis per vestros internuntios transmissis, testatum vobis feceram, me ab urbe recipiendarum reliquarum copiarum causa saltem ad castra digressum, ac interea minime otiatum fuisse, licet id in conspectu vestro non fieret. Quis animo suo praesentiscere aut conjectura assequi poterat, vos nulla fracti animi significatione data, interea dum redeunte morbo implicitus, jam jam ventura auxilia praestolor, tam festinatam deditionem, me nullo modo praemonito, deproperaturos fuisse? Sed nimirum ruinam turrium supposito pulvere pyrio machinatam declinare voluistis.


page 145, image: s0145

Primine Rigenses hoc genere oppugnationis sunt petiti? aut nulla ex arte militari evitandi cuniculos ratio ostendebatur, cum in affluentia promtissimae plebis fossores deesse non possent? Denique cum tanta vos premeret necessitas, aut jam animos despondere inciperetis, grave videlicet aut factu nimis difficile fuit, me vix aliquot milliaribus ab urbe distantem impendentis discriminis commonefacere, qui dedecus hoc et decrementum Reipublicae etiam capitis mei periculo, si qua forte sineret causave Deusve, avertendum putavissem. Clementiam Victoris praedicatis. Haec quidem homine et Principe Christiano, si quae alia virtus, maxime digna est. Sed si haec vera sunt, ut vera ex nostratibus intelligo, ac ideo libenter ipsi licet hosti laudem hac in parte tribuo, certe in istam clementiam deliquistis, siquidem vano terrori ac metui ante deditionem nimium indulsistis. Quantum dedecus, quaeve culpa commissa sit, videtis! Nunc quam miser sit futurus ac calamitosus adeo praecipitis consilii eventus, considerate. Ac nescio sane, an non perire semel expugnatis satius fuerit, quam lento veluti cruciatu confici, et cum sempiterna nominis infamia, non uno letho interire? Riga enim, ut Suecis nunc, ita brevi nostratibus expugnabilis erit. Sed Vos, o Rigenses, qualem sortem Civitati Vestrae, ex quo castitatem et integritatem fidei suae amisit, tempora minitentur, videte. Taceo mala, quae vos ab hostilibus praesidiis maneant, utut se prima initia dant, qui vobis Civitatis vestrae munitiones, quas tam parvo negotio capi permittitis, nunquam sine


page 146, image: s0146

numerosa militum custodia concredent. Nam libertatem quidem verbis polliceri, quam re vobis incolumem praestare proclivius erit, qua semel delibata florem suum utinam recuperare possit. Judicate, quantum de opibus vestris decrescat, mercatura Civitati adempta? Sed quid dico de opibus? Immo quam angustam sortem extremamque pauperiem rationes vestrae subiturae sint, mature expendite. Quid vobis nunc vestra in Rempublicam prosunt merita? Quid decantata fides et fortitudo? Si, cum maxime florere debebant, exaruerunt. Infelix et nefastus dies ille, quo primum ad tractatus allecti estis, vobis invidit, quo minus fiducia meritorum vestrorum, jura et libertates vestras apud Regiam Majestatem et Rempublicam longius proferre possetis. Bene cum iis actum video, qui pulcherrima morte damnosam patriae deditionem in ista obsidione praeverterunt: Melius cum iis, qui pro aris et focis strenue dimicantes, ab omnibus tractatibus puros et immunes animos retinuerunt; optime cum illis, qui spontaneum exilium amplecti, ac desertis patriis laribus, clementiam Sacrae Regiae Majestatis, et fidem Reipublicae implorare constituerunt. Vestra de pace obtestatio satis est pathetica, sed hoc tempore, permissis Marti habenis, vix aliquid ponderis habitura, nisi tota res in integrum restituta fuerit. Quis enim non vitio verteret Sacrae Regiae Majestati et Reipublicae, si tam enormem injuriam, quam nobis Barbarico bello intentis, hostis hic, nulla Christiani sanguinis ratione habita, intulit, negligeret? Ut ut tamen est, vestrum est pacem


page 147, image: s0147

optare, non vero nos ad eam, Rege invito, faciendam commonefacere: Apud nos enim, ut cuivis ordini, ita multo magis Magistratui a Deo nobis concesso sua debet constare libertas et praerogativa, quam imperiosis contentionibus, in causa praesertim tam iniqua, violare fas non est. Quamvis autem Dei gratia ita comparatus sum, ut aequitate causae fretus, modo pugnam non detrectet neque defugiat hostis, de summa rerum decernere possim et audeam: Tamen ne a pacis consiliis abhorrere videar, siquidem pars adversa animum suum nobis candide declaret, pro ea, quam a Sacra Regia Majestate et Republica accepimus facultate, non parceremus labori, ut aliquid in salutem harum provinciarum confici posset. Haec sunt, quae literis vestris provocatus respondendum duxi, quae quidem a vobis eo, quo a me scripta sunt animo, acceptum iri confido, cum in his literis non hostem, sed veterem vestrum amicum egerim, plus condolentiae quam iracundiae, benevolae commonefactioni, quam minacibus verbis, utpote salutis non exitii vestri cupidus indulserim. Non possum enim dissimulare meum vestri causa dolorem, cum non moenia, non aedificia, non turres vestras, sed virtutum Rigensium toties a me summo conatu defensam et laudatam, concidisse, elanguisse, fractam, conculcatam, insultationibus malevolorum, qui talia de vobis dudum ominantes, meum in vos affectum criminabantur, prostitutam intelligam. Valete, pristinos animos capessite, et Regiae Majestati et Reipublicae nostrae de profligatis ante viginti septem dies barbarorum quinquaginta


page 148, image: s0148

millibus, ac obtento in Wallachia campi Dominio, congratulamini. Datum ex Castris ad praedium Newgut, die 12. Octobris Anno millesimo sexcentesimo vigesimo primo.

LXVI. Literae MAXIMILIANI Ducis Bavariae ad JOHANNEM DIGBIUM, Magnae Britanniae Regis Oratorem, quibus nihil amicitiae et consanguinitatis legibus contrarium, sed obligationi et fidei suae, Caesari et Imperio debitis, satis se fecisse, ac minime aequarum pacis conditionum abstemium esse, declarat, 1621.

Illustrissime Domine,

SUb noctem heri redditae fuerunt nobis literae Illust. Dom. Vest. et simul relata, quae per Consiliarios Nostros nobis exponi petiit. Ex quibus intentionem ac studium pro restituenda firma pace, et medendis Imperii vulneribus, mandata Regia; et operam III. Dom. Vest. Viennae in obtinendis interea induciis praestitam, ac quoad Mansfeldium praestandam; nec non singularem Sereniss. Regis Magnae Britanniae in Nos propensionem, fusius intelleximus. Optassemusque occasionem loci et temporis ferre, ut Legatum Sereniss. Regis, Domini Consanguinei nostri charissimi, pro ea, qua decet, dignitate, et nostra in eum devotione, excipere, et quae exponenda habuit, audire licuisset; sed id, quod est impedimento, Vest. Illustriss. Dominatio ex dictis nostris Consiliariis ad eam missis percepit. Ac persuasum sibi habeat, alioquin id fuisse nobis tam gratum, quam quod speremus posthac, quae intermissa


page 149, image: s0149

sunt, majori cum foenore restitui posse. Caeterum ad propositionem suam deveniendo: Nos a principio turbulentissimi hujus Status Bohemiae, Hungariae, reliquarumque Provinciarum Austriacarum publice et privatim officium fidelissimi amici et consanguinei egimus, pericula haec praevidimus; pacem quietemque publicam, occupatione eorum, quae alterius sunt, non turbandam petivimus, et sumus contestati, ac ingenti dolore vidimus. Videmus quoque quorundam inordinato desiderio, Caes. Majestatis ejusdem Domum, Provincias, S. Rom. Imperium, et Nos ipsos, in deplorandum hunc statum, extremumque quasi praecipitium incidisse, probe noscentes, Quid Sanguini, Naturae et Familiae debeamus. Sed in publica hac calamitate, ubi officium consanguinei et amici veri sine fructu processit, observandum quoque fuit, vinculum et obedientia, quae Supremo Nostro Capiti, extreme periclitanti, eamque obedientiam a Nobis instantissime efflagitanti, Natura, Legeque Divina et Humana, astringimur: Et citra injuriam, felonias ac alias Constitutionum poenas, nostro quamvis maximo labore, sumptu ac incommodo, Jura Caesaris et non Nostra, praestare erat necesse: Ita tamen ut semper Naturalis inclinationis, Consanguinitatis et Amicitiae memores, Amicum, Consanguineumque ab incepto desistere, aliena reddere, sese Clementissimo Caesari submittere, ac extremam belli fortunam non tentandam esse, etiam sub ipso praelio Pragensi fuerimus adhortati. Et cum ab illo tempore, ob Caesaream Majestatem nobis incumberet, ut Bohemia tota Caesari Regi et Domino


page 150, image: s0150

suo restitueretur, paxque alma tandem revivisceret, unum hisce partibus obstitit, nempe Mansfeldius, primo sub specie defensionis Palatinatus Superioris exiguo numero: postea vero pedetentim ad 20. millia in finibus Bohemiae auctus; deinde in ipsam Bohemiam, et quidem in locum ad irrumpendum aptissimum, omnique arte praesidio et instrumentis militaribus instructissimum deductus. Ex quo irruptiones, spolia, depraedationes, in Bohemiam ipsam, et vicinas partes sunt subsecutae, Nostris et aliis multa mala illata, ac exercitus noster intra fines Bohemiae, praeter expectationem et praecedentes declarationes, invasus; Et cum ex altera parte Marchio Jaegerendorffensis, cum Ungaris rebellibus, Bohemiam petere, sese cum Mansfeldio conjungere. Nos undiquaque includere velle nitebatur, coacti fuimus magno incommodo copias nostras augere, loca vicina munire, ac tandem contra hostem Caesaris et sui Regni procedere, et quidem ea via, quae patuit (ordinaria praeclusa) per Palatinatum, in quo erat primaria sedes et confluxus belli. Facile quidem judicandum erat, id sine omni damno incolarum fieri non posse, maxime, si progressum nostrum impedirent; a parte Mansfeldii starent, in promovendo ejus commeatu, munitione, et aliis, non cessarent, et Nos de sua devotione ad parendum Commissioni, Nobis a Caes. Majestate demandatae, non redderent securos. Ac proinde eos omnes ac singulos et in specie Cives et milites Cambenses, singulari studio et declaratione nostrae intentionis admonuimus, omnemque operam, ne quid inde


page 151, image: s0151

illis adversi accideret, illis obtulimus. Sed praeter opinionem, non solum aequissima petita denegarunt, verum ipsi primi, antequam noster exercitus in Palatinatum ingrederetur, incendio, et praeda ablata, in nostro territorio sese hostes demonstrarunt; magno (ut videbatur) praejudicio, quo ad progressum expeditionis contra dictum Mansfeldium, quem a fronte cum copiis maximis instructum, a tergo vero statim primam haberemus inimicam Civitatem. Unde quod amice fieri debebat et potuit, armis coacti sumus assequi. Meliusque longe cessisset res, si armis visis sese dedissent, quam se et cives in apertum discrimen conjicere; militem nostrum armis, injuriis, calumniisque, tam verbo quam facto lacessere et pertinaciter defendere id, quod non erat conveniens, aut in eorum viribus, conati fuissent. Quodsi paruissent monitis et nostrae justae requisitioni; Civitas haec potuisset gaudere ac uti iis, quae ex benigna intimatione Nostra intellexit. Proinde, quod minus id factum sit, non per nos stetit, sed ipsi, quod inde secutum est, culpae suae imputare debent. In ipso progressu nostri exercitus, et inchoato jam opere, Sac. Caes. Majestas nobis quidem petitam suspensionem armorum significavit, mentemque nostram expetiit quidem: Sed illico revocare gradum, negotium suspendere, nec erat integrum, nec possibile: maxime quod haec ipsa suspensio fuerit principaliter ad Ser. Infantem Hispaniae remissa: ac Nos, cum quibus opus erat, nondum rem communicassemus, Mansfeldius foret prae foribus: et cujus miles Landgraviatum


page 152, image: s0152

Luchtenberg jam antea depraedatus, facili negotio, paucisque horis, exercitum nostrum ac Provinciam invadere potuisset: praesertim quod Vest. Illust. Dom. nullam absolutam potestatem in dictum Mansfeldium et Marchionem Jaegerndorffensem haberet, aut uti vellet; sed firmatis indueiis, Reg. Dign. Magnae Britanniae, ad eas observandas Mansfeldium, revocata ab eo et Jaegerndorffio per Generum potestate, primum inducturam, sin nollet, demum hostem declaraturam. Nullo itaque modo consultum erat, in Inducias, adeo inopinate et celeriter significatas, consentire, hoste instructo ob oculos versante, qui interea praesentissimam nobis nocendi occasionem nancisceretur: Nos revocato exercitu sub figura suspensionis ex Anglia et Belgio, si Mansfeldius nollet, revocationem potestatis collatae, vel ad actionem primam expectaremus processum. Itaque nullo modo a pace et conditionibus aequis alieni fuimus. Sane putabatur ea multum promoveri, vel etiam ab eo tempore majori ex parte forte concludi potuisse. Si Vest. III. Dom. dum a Caes. Majestate reconciliationem Palatini ante omnia urgeret, una etiam vel prius, conditiones pacis, ut sua Maj. suasit, adderet. Nec suspensionem denegandam censemus. Ubi prius juxta voluntatem Sac. Caes. Majestatis Votum Sereniss. Infantis Hispaniae, et quid in inferioribus partibus rerum geratur audivero, nec non mens eorum, quorum interest, pateat. Res namque magni momenti aliquo deliberandi egent spatio. Sed et in effectu ipsa suspensio tantopere desiderata et via ad pacem sese offerre videtur, dum ob stipendia aliquot


page 153, image: s0153

annorum et mensium non soluta, et crescente indies penuria, miles Mansfeldicus impatientissimus, sublevationi proximus, nostram opem implorat: Ut solutione certa summa pecuniarum, ejus inopiae succurramus, et Palatinatum hunc ab imminenti praesentissimo periculo depraedationis, devastationis, neve ibidem hybernet, eripiamus; et medio hoc, is miles sine damno dimittatur. Quo ipso Provincia haec aliena ope salvaretur, et incommoda belli everterentur: Modo beneficium hoc agnoscatur, et coeptum opus, in medio, per diversa consilia et conatus, non interrumpatur. Siquidem Palatinatus hic superior, modo velit, ab omni injuria belli et hostilitate, securus reddi, et pax quamprimum accelerari potest. Sed dubitare licet: An negotium hoc serio nobiscum geratur? Et annon ab alio in praejudicium et nostrum, et Caesaris sit excogitatum? Et miles Mansfeldicus, licentiae nimiae assuetus, ne sine damno dimitti, facile alia consilia capere, vel caput factionis tumultuantis sibi constituere, urbes et loca fortiora occupare, novos motus et sublevationes hisce in partibus excitare queat? Ac pro moderno statu Bohemia nondum secura esse potest. Interea Ungari rebellionem, excursiones, direptiones, incendia, capturas, occisiones, ad portas Viennenses usque; nec non Marchio Jaegerndorffensis, exercitum inimicum contra Caesarem ducere continuat. Palatinatus inferioris Gubernator, Horatius Veer, Episcopatus Spirensis loca hostiliter invasit: eidem Dno. Episcopo, et Dn. Electori Moguntino bellum et hostilia denunciavit: Reliquis Catholicis vicinis similes


page 154, image: s0154

invasiones imminent. Nos in omnem eventum, quod e re publica et Caesareae Majestatis erit, attendimus et curamus. Nec tamen pacis salubris et jucundae ratio difficilior reddatur, spe firma sumus, ubi tam Regia Magnae Britanniae Dignitas, quam Illust. Dom. Vest. rem omnem, principia et cursum, cum circumstantiis, mature consideraverint; reperturos ipsos, negotium longe alio modo se se habere; nec causam esse aliquam offensionis, quam quae a quibusdam imprimitur. Eidem Regiae Dignitat officia grata exhibere, deferre, salutem publicam Imperii, satis convulsam, Pacemque aequam et justam curare, promovere, augere, stabilire, sumus parati, quantum licet, convenit, nostrarumque est virium et partium. Ac ideo nemo actiones nostras, quarum rationes reddemus semper, male interpretabitur, aut offensione sinistra aliquid adversi molietur. Alioquin intentiones optimae diverti, majora pericula ac incommoda loco remedii inferri, salusque Publica impediri possent. Illust. Dom. Vestram ejus praeclari scimus esse judicii et prudentiae, qua facile contraria moderabitur, magnumque sibi conciliabit nomen. Rem porro nobis gratam faciet, dum Regiae Dignitati Nostrum propensum ad serviendum animum testatum fecerit.

Et nos habet Vest. Illustriss. Dominatio ad benefaciendum promtos. Data ex Castris 27. Sept. a. 1621.

Illustriss. Vest. Dominationi ad gratificandum paratus amicus Maximilianus,

Inscriptio: Ad Illustriss. Baronem, Johannem Digbyum.



page 155, image: s0155

LXVII. Responsoriae Domini JOANNIS BARONIS DIGBII, ad praeinsertas MAXIMILIANI, Ducis Bavariae, Literas, 1621.

ACcepi literas a Celsitudine Vestra 27. Septembris ad me datas: proque summo illo favore, quo in iis immerentem me dignara fuit, gratias, quas possum cumulatissimas, submisse refero. Quod responsionem Celsitudinis Vestrae de induciis attinet, aliena certe fuit illa cum a voto tum ab expectatione mea: Magis autem alienum, quod accipio indies de impressione a Celsitudine Vestra in Palatinatum facta, ejusque incolis in obedientiam Vestram sacramenti religione adactis. Caesarea quippe Majestas in se recepit, sancteque (ni fallor) promisit, durante hac cum Magnae Britanniae Rege, de pace ineunda, tractatione, ulteriorem se, pro Banni Imperialis executione in superiore Palatinatu, Commissionem non concessuram. Quantum autem ad priorem excusationem, in qua delegata Celsitudini Vestrae potestas asseritur, Mansfeldium, tanquam hostem publicum, aggrediendi, Bohemiam ab imminenti procella liberandi; illa dudum exolevit: cum haec jam sit extra omnem periculi aleam, ille autem propositis conditionibus de deditione cogitet. Non est ergo, quod in malam partem accipiat Celsitudo Vestra, si hac in causa Caesarem appellem, Vosque obnixe obtester, ne soli, Christiani orbis pacem copiis vestris difficilem redderetis; quae tanti Principis conatibus facta, brevi revivisceret.


page 156, image: s0156

Quantum ad clausulam illam in literis, qua statuit Celsit. Vestra, Negotium hoc a me felicius promoveri potuisse, si propositionibus meis, Pacis etiam conditiones adjunxerim: dabit veniam Celsitudo Vestra, si in ulteriorem (responsionem) illud adjiciam: Saepius me ad hoc, cum Caesarem, tum illius Consiliarios, invitasse; illos autem ad Conventum Ratisbonae indictum rejecisse, ubi communicanda prius consilia cum iis Principibus, quorum hac in tempestate ope et auxilio usi fuerant. Et quamvis ad eos magis proprie spectaverit, satisfactionem urgere, quam ad me afferre: Non detrectavi tamen saepius, in me recipere, Principem Palatinum Caesaris voluntati in omnibus responsurum, quae aut ad Caesaris dignitatem, aut ad pacem ditionum suarum instaurandam, offensosve Principum animos leniendos, conducerent. Restat ergo denuo roganda Celsitudo Vestra, ut coeptum hoc opus non tantum non impedire, sed et pro viribus promovere dignetur, operamque suam conferre, ad belli hujus civilis flammam, aliquantulum jam sopitam, penitus restinguendam. Quae si in incendium rursus proruperit, merito non Germaniae tantum, sed et Universo Christiano Orbi timenda erit. Extrema quippe pericula, consilia plerumque suggerunt inexpectata et funesta. Quod malum avertat Deus, Vestraeque Celsitudini in animum inducat, Christiani Orbis et Imperii Paci, quae jam Vest. Celsit. est in manibus, consulere, Deus Opt. Max. Cels. Vest. servet incolumem. Dat. Ratisb. die 1. Octobris, 1621.



page 157, image: s0157

LXIIX. Responsoriae MAXIMILIANI, Ducis Bavariae, ad proxime praecedentes, BARONIS DIGBII, responsorias, 1621.

Illustrissime Domine.

REsponsorias Illustr. D. Vestrae ad nostras literas, 27. praeteriti mensis Septembris ad eam scriptas, accepimus: Atque ex iis animadvertimus, plurimum ipsi, tam circa nostrae expeditionis statum, quam Caesareae Majestatis jussa, et utriusque scopum, verae ac genuinae informationis deesse. Asserit enim, Nos impressionem in Superiorem Palatinatum fecisse, et incolas in obedientiam nostram sacramenti religione adegisse. Norunt autem omnes, qui post ingressum nostrum in dictum Palatinatum, vel vi militari adacti vel ultro sese offerentes (quorum sane major pars est) juramentum praestiterunt, se nullatenus in obedientiam nostram sacramenti vinculo coactos, sed ab ipsis petitum ac praestitum fuisse, de non officiendo Nobis, nec de proficiendo adversariis, juramentum; utpote non injustum, sed Caesareae Majestatis mandato conforme et debitum. Praeterea scribit Illustrissima Dom. Vestra, Nostram Commissionem, in qua nobis potestas de liberanda Bohemia ab imminenti periculo Mansfeldii concessa fuit, exolevisse. Quod unde ipsi suggestum sit, aut in mentem venerit, ignoramus. Hoc tamen probe scimus, et sciunt alii aequi rerum arbitri, nec Bohemiam, nec nostras et vicinorum Provincias, a periculis et invasionibus


page 158, image: s0158

Mansfeldii immunes esse, donec ejus copiae militares dissipentur. Commissio insuper a Caesarea Majestate nobis injuncta, quod expiraverit, tantum abest, ut novis etiam rescriptis fuerit repetita: Quod ex incluso literarum, a Sacra Majestate Caesarea hisce diebus ad Nos directarum, exemplo videre, et exinde duo praesupposita aliter, atque ipsa sibi persuadet, sese habere, intelligere potest: Videlicet, Mandatum Caesareum non exolevisse, et Nos multo remissius ac restrictius, atque Caes. Majestari mens fuerit, ob certos respectus, executos fuisse, eamque moderationem adhibuisse. Proinde liberum et integrum III. Dign. Vestrae est, Caesarem appellare. Nos jussis Caesareis, et quidem moderatius, ut dictum est, paruimus Quid vero Caesaream Majestatem ad haec rescripta moverit, Nobis inquirere aut indagare non convenit: Conjicere tamen cuilibet facile licet, quod nempe Princeps Palatinus, non tantum nullum poenitentiae aut submissionis signum hactenus ediderit; verum etiam in coepto suo contra Caesarem perstiterit et adhuc persistat, aliosque eo invitet. Cujus rei testimonium est, quod de Propositione, Hollandicis Statibus facta, ad nos perfertur: Ut patet ex inclusa copia. Quae porro sit mens nostra, et quis nostri ingressus in Palatinatum finis, ex nuperis literis, et Mandato Caesareo, intellexistis. Quapropter, si et Mansfeldius et Palatinatus incolae sibi consultum velint, Caesareis jussis parere convenit. Interim Illustr. Dom. Vestra persuasum sibi habeat, Nos nihil nisi Pacem et securitatem tranquillitatemque


page 159, image: s0159

publicam quaerere. Unde est, quod ad praecavendam Christiani sanguinis effusionem, pacemque tanto celerius reducendam, tractatum ab ipso Mansfeldio propositum amplexi fuerimus et in conditiones honestas consenserimus. Quod Universo Orbi testimonium sit, nos pacem non respuere; quin eam deposcere, quaerere et desiderare. Proinde alii, qui hanc impediunt, sibi, non nobis, culpam, et quae funesta Christiano orbi inde evenire possunt, adscribant. Deus Illustrissimam Dom. Vestram longum sospitet. Ex castris nostris ad Schwartzfelden, die 2. Octobr. 1621.

Illustr. Dom. Vestrae

ad gratificandum paratus amicus

Maximilianus.

LXIX. Literae FERDINANDI II. Rom. Imp. ad Dn. BALTHASAREM ZUNIGAM, PHILIPPO IV. Hispaniarum Regi intimum ac amicorum longe charissimum, de Electoratu in Ducem Bavariae transferendo agentes, ac, uti sequentes docent, propria ejus manuscriptae, 1621. Ferdinandus.

ILlustris sincere dilecte.

Quae circa translationem Electoratus in Bavariae Ducem, vigore promissi ei facti, mihi mens et animus sit: Et quamobrem existimem, negotium illud tam Universae Germaniae, quam imprimis Domui nostrae


page 160, image: s0160

Austriacae, ab Haereticorum machinis vindicandae, necessarium ac utile, ulterius non differendum (prout et Sanctissimus Pontifex me hortari non desinit) amplius ex Patris Hyacinthi, quem ea de causa Pontifex ad Me, ac Serenissimum Hispaniarum Regem, Consanguineum et Nepotem meum nec non alios Germaniae Catholicos Principes, destinavit, relatione intelligetis. Rationes vero potissimum hae sunt: Quod quando regiminis mei cursum ab initio reputo, easque difficultates, quibus Regna Provinciasque adivi, perpendo; admirabilem quandam Dei circa me providentiam venerans suspicio: Eoque magis Deo confidere, neque occasionibus ejusdem honorem et gloriam proferendi deesse, tamque admirabiliter expertae divinae providentiae, quam humanae prudentiae, majorem rationem ducere, me obligatum censeo: Eaque maxime de causa, divinitus ante annum praeclarissimam mihi victoriam oblatam, ut ea ad Dei gloriam et honorem proferendum, et exstirpandas seditiosas factiones, quae a Calvinistica potissimum haeresi foventur, uterer; Meque illo judicio subtraherem, quod Propheta Israelis Regi comminatur: Quia dimisisti virum, dignum morte, erit anima tua pro anima ejus. Nunc Palatinus jacet apud Hollandos exul, non tantum Regno Meo, quod male tentavit, sed propriis ferme ditionibus exutus, ac extremum quasi fortunae ictum praestolatur. Quem si prava miseratione, vel callidis precibus persuasus, tanquam torpentem et semianimem colubrum, sinu foveam, ac Electorali dignitati restituam, aliud nihil


page 161, image: s0161

quam lethalem ab eo morsum expectem. Frustra enim est, ut beneficii magnitudine illum demereri posse existimem. Nimis siquidem verum Politicorum effatum est, Ultionem quaestui, Gratiam oneri, haberi. Praecipue cum tam atroces illius in me sint injuriae, tam subdolae artes; ut quamvis Christiana charitate ego animum vincere, ille tamen tot facinorum conscientiam nunquam exuere, aut solidam mihi fidem praestare possit, quin semper occasioni inhiaturus sit, quomodo se ejus, quod promeruisse scit, timore exsolvat, et semel prostitutam famam, novis facinoribus cooperiat. Accedit Calvinistica institutio, cujus sectae hic proprius genius est, nullam fraudem, nullum scelus putare, quod pro eorum religione suscipiatur: nulla hic juramenti sanctitas, nullus sinistrae famae metus obstat. A tali vero, quam Cautionem, vel Domus Austriaca, vel Catholici reliqui Principes, quibus ille non minus infestus est, et ob religionem, quia nobis hoc bello adstiterunt, possunt recipere? Spondebit Angliae Rex? At eadem religione. Neque quidquam facilius est, quam ubi occasio patrandi sceleris datur, laesae, fidei praetextum obducere. Plena est historia exemplorum. In summa, Nulla in tali re cautio est, quam eo redigere inimicum, ut nocere nequeat. Caetera fragilia sunt. Et is qui credidit, denique contemnitur. Est ea quoque non minoris ponderis consideratio, illuc Palatinum restitutum, machinas omnes atque cuniculos, uti hactenus, ita et deinceps admoturum, ubi maxime et facillime se nocere posse existimat:


page 162, image: s0162

Per Bethlemium nimirum et Turcas, quos jam ante contra me hostes conscivit, neque adhuc incitare cessat. In his Calvinistarum spes omnis sita est. Hos, donec ipsi respirent ac vires recolligant, ad me exarmandum, ac sumptu exhauriendum, vastatis meis ditionibus, quemadmodum hactenus ferro flammaque, substituere nituntur. Quodsi et cum illis pacem (cui tamen aeque fidere non possem) inire velim, quas conditiones Gabor nondum victus praescribet, si Palatino victo Electoralem digitalem cum ditionibus restituam.

Ergo, cum jam olim, antequam celeberrimam mihi Deus victoriam concessit, constitutum fixumque haberem, non posse Palatinum sine extremo Catholicorum omnium et Domus meae periculo, semel proscriptum, ad Electoralem dignitatem restitui, Bavariae Duci, Catholicae Religionis Defensori acerrimo, cujus ditiones ex altera parte, contra Germaniae Principes, ditionibus meis, veluti pro vallo objacent, adhaec consilio et opibus ad dignitatem eam sustinendam pollenti; Electoratum (ultro ac sponte) a Deo absque dubio impulsus, obtuli. Cujus ex eo tempore opera cum tam utiliter, in Regnorum ac Provinciarum mearum recuperatione, usus sim, atque adhuc hod ie utar, tempus modo magis etiam quam ipsemet Dux flagitare videtur, ut promissi fidem, sine ulteriori dilatione, exsolvam; translatoque Electoratu, spem quoque Palatino, et iis qui ejus restitutionem a Nobis importune flagitant, ut Nos molestia liberent, adimam. Quae res cum


page 163, image: s0163

Serenissimi Hispaniarum Regis subsidio atque auxiliis porro indigeat, quamvis per se inclinatum ad omnia, quae ad Dei honorem et Domus nostrae securitatem pertinent, admonendum nihilominus hac occasione existimavi, ne hanc imposterum Domus Nostrae ac Religionis simul stabilendae opportunitatem deserat. Id quod per vos commodissime me facere posse putavi. Neque enim Serenitatem suam latere arbitror, ita semper a majoribus nostris judicatum fuisse; Domus nostrae Austriacae, Dei gratia, tam late per orbem terrarum regnantis, fundamenta esse in hac Germania: quae eo magis ab hostium vi defendenda sunt, quo propior iis suffossis ruina. Multos haec Domus potentiae suae adversarios hactenus experta est: sed nullos inter Germaniae Principes pertinaciores Palatinis: quemadmodum Historiae sub Maximiliano I. Carolo V. Ferdinando I. ac Rudolpho II. Imperatoribus satis docuerunt.

Hollandica sane erga Philippum Regem, Serenitatis suae Avum, perfidia, alimenta sua ex Palatinatu traxit; Neque Serenitas ejus unquam rebelles in Belgio subditos ad obsequium reducet, nisi hac in Romano Imperio radice succisa. Quae quidem sola res, si caetera non essent, de quibus superius monui, merito eam impellere debeat, ne jacentem hostem resurgere, et vires in Nos, (nam animus nunquam deerit) resumere patiatur. Etsi vero dissimulandum non sit, Lutheranos Principes et imprimis Saxoniae Electorem, hanc Electoratus translationem in Bavariae Ducem, fortasse non aequo animo laturum, quod Catholicam rem ex ea


page 164, image: s0164

nimium accrescere vereri possit: Cum tamen is accusare nequeat, quod in majoribus suis, Mauritio nimirum, Proavo suo, cui ex multo levioribus Joannis Friderici delictis, Electoralis dignitas a Carolo V. concessa fuit, probat: Adhaec, quia Calvinistarum consilia eo pertinere jam animadvertit, ut absque dubio, nisi obviam eatur, Turcae imperio aditus per eos praeparetur: Neque minoribus odiis Lutherani in Calvinianos quam Catholicos ferantur, vel minus ab his, quam ab illis, periculum sibi imminere existiment: Sperandum omnino est; Saxoniae Electorem, caeterosque Principes Saxonicos, ubi rem eo deductam esse intellexerint, non usque adeo hanc translationem improbaturos, ut hac causa mihi bellum intentent. Id quod ex Serenissimo Archi-Duce, fratre meo Carolo, hac de causa ad Electorem Saxoniae ablegato, brevi certius comperiam.

Atque haec quemadmodum magni momenti sunt, ita non minus vos, qui Sereniss. Suae Regiae imprimis a Consilio estis, quam me ipsum diligenter jam dudum cogitare existimo; neque omissuros, quicquid ad Consilium hoc porro stabiliendum pertinere arbitrabimini: ut diu desideratos ex eo fructus, Dei Omnipotentis honoris per Imperium propagatio, ac Communis Domus Nostrae Salutis ac Dignitatis augmentum consequatur. Hoc ipso gratiam meam Caesaream, qua jam ante Tibi addictissimus sum, magis magisque promereberis. Datum Viennae 14. Octobr. Anno 1621.



page 165, image: s0165

LXX. Literae CAROLI de CARAFFA, Episcopi Aversani, Nuncii in Aula Imperiali Apostolici, ad ARCHIEPISCOPUM de PATRASSO, Nuncium itidem Apostolicum Bruxellis degentem, in causa Electoratus e Domo Palatina in Bavaricam transferendi exaratae, 1621.

Illustrissime et Reverendissime, mi Domine observandissime.

ADeo bene diposita est Sacra Caesarea Majestas ad conferendam Vocem Electoralem in Ducem Bavariae, ut de ipsius intentione nullo modo dubitandum sit. Verum Illustrissima Dominatio Vestra pro certo habeat, quod totius illius negotii determinatio ommimodo dependeat ab Hispanis. Quod ego affirmare non anderem, nisi ipse Dominus ab Eckenberg mihi hoc arcanum credidisset. Quod nisi obstaret et praeterita et praesens Hispanorum oppositio, res ab Imperatore jam decisa foret. Omnes me hercle vires suas Hispani adhibent, cum alia effugia non habeant, vt oppositionem, quam Bavaro faciunt, tegant praetextu Electoris Saxoniae. Sed haec est rei veritas: Displicere ipsis dicti Ducis potentiam, et quod velint sine molestia ulterioris belli retinere Palatinatum Inferiorem: Cumque metuant, ne Saxo, qui Constitutiones Imperii (quae peregrinos et exteros in Imperio non admittunt) singulari zelo conservari cupit, desideriis ipsorum se opponat; omnibus modis ipsius animum sibi devincire et placare student ac volunt, ut saltem apparenter


page 166, image: s0166

ipsi satisfiat. Casu vero, quo ille alienetur et adversarius existat, illo singulari artificio toti orbi persuadere nituntur, ejus rei veram causam non fuisse, quod ipsi Palatinatum Inferiorem retineant, sed quod vox Electoralis in Bavariae Ducem collata fuerit. Ut igitur hanc ipsis excusationem eriperet, profectus est, quamvis sub alio praetextu, ad Saxoniae Ducem nuper Archidux Carolus: et brevi expectamus ejus responsum, quod ob multas circumstantias speramus fore commodum. Quod si illud vel indifferens, vel neutrale, aut saltem non aperte contrarium fuerit; tum spes est, et ego omnem movebo lapidem, ut Imperator sine ulteriori dilatione pro Bavaro se declaret; maxime quod ipse Comes de Ognate jam ostenderit, Regem Hispaniarum assentiri, ut Electoratus concedatur Bavaro, modo ne Saxo alienetur ac repugnet. Verum quia nos, etiam non repugnante Saxone, pertinaciam Ognatensis metuimus; Idcirco Patrem Hyacinthum quam secretissime in Hispaniam ablegavimus, ut ibi actionibus istius Ognatensis Comitis et Digbyi, Legati Anglici, qui ad aulam illam profecturus est, se opponat. Et Imperator sua propria manu nulli mortalium rem communicans, scripsit ad Regem Hispaniae, Don Balthasar de Zuniga, et ad Infantem Monialem, in favorem Patris et negotii. Et istae literae, sub involucro ad Nuncium Hispaniae colligatae, cum his adferuntur. Quas rogo, ut Illustrissima Dominatio Vestra, prima quaque occasione, quae se offerret, transmittat. Plurimum sane Hispanis arridet, tum ut modum ponant Bavari potentiae, quam respectu rerum in Belgio, ut


page 167, image: s0167

Palatinatus Inferior in illorum potestate maneat. Et quantum ad nostras intentiones, unum et idem est, sive illos habeamus, sive alium Principem Catholicum. Quamvis etiam, ne ex illo facto bellum in Imperio exoriatur, quidam vereri possent: nihilominus praesens rerum status non admittit, ut multum timeamus. Nam, quantum ad Catholicos attinet, illos Bavariae Dux, ad promovendam utilitatem suam facile tranquillare potest: Et sine ipso reliqui, utpote ex majori parte Ecclesiastici, nunquam se movebunt. Calviniani vero jam Unione sua soluta distincti sunt; nec possunt eos incitare Correspondentes ipsorum in Gallia et Hollandia: Cum in illis utrisque locis ipsimet versentur in periculo suarum rerum. Rex Christianissimus, dum distractus est in subditis ad obedientiam reducendis, non potest aurem praebere iis, qui consulere ipsi vellent, ut crescenti Hispanorum potentiae in Germania se opponerent. Neutrales nec vires habent nec animos: sic ut existimem, Hispanos jam habere magnam oportunitatem, ut consequantur propositum sibi scopum. Absque quo si sit, persuadere mihi non possum, ipsos permissuros, ut Bavarus quidquam obtineat: non obstante, quod anno praeterito, Moguntiae, Marchio Spinola in praesentia Cardinalis Zollerensis, affirmaverit, omnino adversari menti et mandato Regis Catholici Investituram Palatinatus Inferioris, quam illi Comes de Ognate procurare vellet. In summa, status hujus negotii talis est, qualem Illustrissima Dominatio Vestra intelligit: et tantum etiam, ex sermonibus jam dicti Legati Hispanici colligitur


page 168, image: s0168

assensuros esse Hispanos, a quibus omnia dependent; ut tota rei decisio concludatur quatuor istis Capitibus.

Primo; ut Bavarus Austriam Superiorem restituat.

Secundo; ut ille ratione sumptuum factorum, Vocem Electoralem, una cum superiore Palatinatu habeat: Cujus reditus cum sumptus illos superent, hoc pacto contentus erit Bavarus.

Tertio; ut Hispanis concedatur Palatinatus Inferior: Et ut Bavarus renunciet et cedat cunctas praetensiones, quas respectu Vocis Electoris ad illum statum habere posset, et quas intelligo tantum esse de quatuor locis non adeo magnis.

Quarto; ut foedus ineatur inter Ligam Catholicam, Sacram Majestatem Caesaream et Regem Hispaniae, Offensivum et Defensivum, contra quemcunque, qui vellet se praedictis rebus opponere. Ultimum hoc caput, quamvis aliquid difficultatis habere posset, cum tamen non adeo urgentis necessitatis sit, reliqua sane (modo Hispani vere agant et non alium occultum finem sibi propositum habeant) facillima sunt ad obtinendum et stabiliendum.

Quod superest, Illustrissima Dominatio Vestra pergat, ut Serenissimam infantem, ejus ministros in illa aula, recte instruat, ipsisque persuadeat, ut bene sperent de Saxone. Vereri autem motum et seditionem aliis in locis hoc tempore, suspicio est sine fundamento. Bonum etiam factum foret, urgere occupationem ejus, quod in Palatinatu Inferiori adhuc restat: quamvis mihi persuadeam,


page 169, image: s0169

tempus illos non perdere, exemplo Bavari, a quo heri cursorem habuimus cum indicio, quod ille totum Palatinatum Superiorem in potestatem suam redegerit, et Mansfeldius, quem persequatur, sit in vicinia Aichstadii, qui aut coactus aut volens sit adimpleturus transactionem inter Bavarum et illum factam. Certiorem etiam facio Illustrissimam Dominationem Vestram humanissimarum literarum suarum novorumque remissorum redditionis, singulares ipsis gratias agens, animitusque exosculans ei manus. Viennae 20. Octobr. An. 1621.

Hoc addere debeo: Cum Hispanorum intentio de Palatinatu Inseriori sit ea, quam diximus, tanti non facient Saxoniae Electoris declarationem, uti nunc prae se ferunt. Et ob eam causam foedus illud expectant, ut possint parta tueri sine magno suo incommodo in Belgio: Et quoniam haec nonnihil prolixiora sunt, ut nullis characteribus aut numerus in scribendo usus sim; idcirco Illustrissimam Dominationem Vestram rogo, ut simul atque hanc epistolam legerit et praecipua capita sibi annotaverit, quae pro oblata occasione utiliter observet, illam in ignem conjici curet, cum nullo modo consultum sit, ut alii quae in illo negotio acta sunt, aut alias etiam res illud concernentes, videant aut sciant. Et iterum manus illius exosculor. Manens

Ill. Dom. Vest.

Devotiss.

D. C. Episcopus Aversanus.

Ut negotium perduceretur in eum statum, in quo nunc est, multum certe sudandum et laborandum


page 170, image: s0170

fuit, non tantum ob causas supradictas, sed etiam propter potentiam, quam habent Haeretici his locis. Sed Deus Dominus est rerum omnium.

Inscriptio. Illustrissimo et Reverendissimo Domino meo Observantissimo, Domino Archiepiscopo de Patrasso, Nuncio Apostolico, Bruxellis.

LXXI. Literae FERDINANDI II. Rom. Imp. ad JOHANNEM DIGBRUM, Anglicanum Oratorem, quibus Ducem Bavariae excusat, quod nihil supra ea, quae ipsi commiserit, fecisset, seque in eodem semper perstiturum consilio declarat, 1621. Ferdinandus.

UT ad Nostras et Imperii ditiones in securitatis portu collocandas, Serenissimi Bavariae Ducis copiis Superiorem Palatinatum necessario praesidio contra hostium Nostrorum molitiones firmari, ratio ipsa suaserit; neque id in eum sensum trahi debeat, quasi consilio mutato, quoad Palatinatum Superiorem, Banni executionem mandaverimus, facile partim ex literis Nostris, duodecima hujus ad vos datis, partim ex adjuncto exemplo ulterioris Nostrae in Bavariae Ducem commissionis, deprehendere poteritis. Qua in re, quod eam, quam decebat, curam recte prudenterque adhibuerimus, ex eo intelligetis, quod certis ad Nos nuntiis adfertur, Palatinum proscriptum, sub signis Christiani Junioris, Ducis Brunsuicensis, justum exercitum ad Superiorem Palatinatum hunc, vix tandem a Mansfeldio respirantem, submittere. Quare,


page 171, image: s0171

etsi cum Mansfeldio transactum esset, si vacuum Palatinatum alius hostis occupasset, nihil a Nobis, pro Regnorum et ditionum nostrarum securirate, quam spectamus, actum fuisset. Interim de progressibus exercitus Bavarici querelae Vestrae supervenerunt: Et, quod ea expeditio, neque veteris de Mansfeldio a Bohemiae finibus propulsando, neque novae alicujus Commissionis Nostrae fundamento, niti potuerit. Quod vestrum judicium non dubitamus, quin justissimis nostris rationibus et causis, ex superius allegato vobis incluso exemplo, ac rerum ipso eventu perspecto, qua estis ad omnia justa propensione, commutaveritis.

Quamobrem hoc quoque nimis cito credidistis, cum Mansfeldio sic transactum esse, ut ab eo, ejusque milite, periculo vacui simus: cujus actiones vafrae, dubia fides, et in extremam patriae perniciem structae machinationes, efflagitant, ut subditorum saluti, et vicinis Imperii Principibus, quoquo modo consulendum fuerit: ne, dum ille tempori se accommodans, tractatus fingit, et pro lubitu refingit, atque interim a tempore vires redintegrat, et cum milite suo pabulabundus in Ordinum Imperialium subditos et ditiones, supremae protectioni Caesareae commissas, impune grassatur, opportuna insolentiae ejus compescendae remedia tardius, quam expediat, adhibuisse, a quoquam culpari possimus. Itaque et ratio ipsa, et prudentia vobis vestra suggeret, neque Bavariae Ducem contra mentem nostram egisse, neque alias hoc rerum statu firmandae tranquillitatis publicae rationes, contra versipellem Mansfeldium iniri potuisse.


page 172, image: s0172

Porro de induciis eadem Nobis, quae antehac, perstat sententia, idem in Rempublicam animus, aequa pacis et concordiae consilia amplectendi, eademque erga vos benignitatem Nostram Caesaream crebris occasionibus testificandi voluntas. Datum Viennae 27. Octobr. Anno 1621.

LXXII. Literae JACOBI I. Angliae Regis ad FERDINANDUM II. Rom. Imp. per quas FRIDERICI V. Comitis et Electoris Palatini, generi sui, restitutionem in integrum urget, seque eam, si denegetur ulterius, armata manu quaesiturum, minitatur, 1621.

JAcobus Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, fidei defensor, Potentissimo atque Invictissimo Principi ac Domino, Domino Ferdinando, eadem gratia Romanorum Imperatori semper Augusto, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae etc. Regi, Archiduci Austriae, Duci Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Comiti Tyrolis, etc. Fratri, consanguineo et amico nostro charissimo, salutem.

Potentissime atque invictissime Princeps, Frater, consanguinee et amice charissime. Ex iis, quae in bello Bohemico et Legatorum opera et maximorum Europae Principum advocatis intercessionibus, fecimus, cum Christiano Orbi, tum Caesareae Maj estati Vest. abunde liquet, quanto pacis studio teneremur. Quamobrem nemini mirum videri debet, nos magnopere mirari, eo ipso tempore, quo consilia nostra tam salutaria omni


page 173, image: s0173

conatu promovemus, ac suscepta etiam utrinque pacis tractatione, et Caesar. Maj. Vest. responso dato, (cui, quae statim secuta sunt, valde quidem repugnant) Generum nostrum etiam ea patrimonii parte, quae tum illi reliqua erat, exutum esse, erepto superiore Palatinatu Ducis Bavariae armis, qui eam Provinciam Caesareae Vest. Majestati, ex mandato Vestro, vindicare professus est, idque ob causas, quae omnino novae sunt et hactenus inauditae, cum tamen ex eo, quod Legato nostro publice responsum fuit, videtur concessam fuisse a Caesarea Maj estate Vest. suspensionem Banni in ea Provincia, nec resumenda prius arma, quam tribus ante mensibus nobis ea de re publice constaret. Quid quod etiam post idem Responsum in Palatinatu inferiore, Caes. Majestate Vest. sic mandante bellum denuo acerrimum exarsit, magna ejus Provinciae parte Regis Hispaniarum copiis occupata, cum manifesto totius periculo, nisi ex inopinato et praeter spem fuisset sublevata? Nos autem haec omnia sedulo expendentes, cum plane perspiciamus, quam gravia incommoda ex dilationibus hisce ac moris jam exorta, et imposterum absque dubio exoritura sint, quae forsan difficilius componantur, quam principalis ipsa dissidii causa: aequissimum censemus, ut jam tandem huic infelicissimo negotio a Caes. Majestate Vest. terminus aliquis statuatur: quem in finem nobis hoc tempore visum est tum ea proponere, quae Genero Nostro concedi cupimus, tum ea, quae ab eodem Genero Nostro Caesareae Majest. Vest. praestanda existimavimus. Et priora quidem illa apud nos


page 174, image: s0174

semper erunt eadem, qualia nimirum Genero suasimus prosperrima gaudente fortuna, et quae postea quicquid illi adversus attulerit casus, nullo modo non urgebimus, nempe, ut Caes. Majestas Vest. dignetur ipsum in pristinam gratiam et favorem recipere, eique haereditarias ditiones et titulos in integrum restituere, quos tenebat, priusquam Bohemis se adjunxit. Posteriora vero, quae scil. ab ipso praestanda existimamus, sunt

I. Ut idem Gener noster quicquid juris in Regnum Bohemiae, annexasque Provincias obtendere queat, ei pro se, et pro Filio in solidum renunciet.

II. Ut debita submissione et reverentia Caesareae Majestati Vest. se subjiciat, quemadmodum in ejusmodi eventis fieri a Principibus consuevit genere et dignitate paribus.

III. Ut hoc reconciliationis beneficium a Caesar. Majestate Vestra supplex petat.

IV. Ne per foedera clandestina, aut alium quemque modum pacem, et tranquillam Caesareae Majestatis Vest. regnorum, ditionumque administrationem impedire, aut conturbare conetur, sed contra ea omnia prompte, sincereque faciat, quae ad stabiliendam in illis autoritatem, potestatemque Vestram conducant.

V. Quod ad caeteros Imperii Principes attinet, tam Ecclesiasticos quam seculares, quibus cum illis lis aliqua nova ex his dissidiis intercesserit, iis quoque, quantum in ipso est, ut reconcilietur, et sinceram postea amicitiam colat, easque ineat aequitatis vias, quas compertum est optimas esse,


page 175, image: s0175

et facillimas ad lites componendas, quo sanciatur tandem eorum omnium amnestia, quae ex civilibus hisce malis acciderunt.

VI. Cum multa se possint offerre necdum satis perspecta, aut plane ignota, quae huic disceptationi postea inserere necesse sit, in nos recipimus (modo Caesarea Majestas Vestra, quid constituerit de summa negotii, palam ostenderit) fore, ut Gener noster in hisce omnibus rationi et aequitati obsequatur. Quam intercessionem nostram si Caesarea Majestas Vest. eo animo acceperit, quo nos eam offerimus, erit hoc insigne benevolentiae vestrae testimonium, quod, quam gratum nobis futurum sit, omnibus sincerae amicitiae officiis tam erga Vos quam Universam Domum Austriacam, nos vicissim testabimur, ulteriorem etiam, si ita videbitur, foederis conjunctionem inituri. Sin vero (quod absit) eorum, quae tam juste et moderate proponimus, nulla habebitur ratio, aut novae demum nectentur ex prioribus morae, quando multi jam menses effluxerunt, dum Caesarea Majest. Vest. cum aliis Principibus de postulatis nostris deliberat, in proximo autem responso, publice dato, eadem Majestas Vest. promiserit brevi se sine aliis indicaturam, quid de hoc negotio constituerit, et quid agere decreverit, tum sane nihil erit causae, cur miretur, si palam et orbe teste sumamus arma pro patrimonio et haereditariis nepotum nostrorum honoribus, quorum vindices facti sumus ex naturae et justitiae et dignitatis lege, praesertim cum non illis acquirere studeamus novos titulo, sed retinere avitos, quos Comes Palatinus


page 176, image: s0176

tum citra controversiam possidebat, cum nos illi unicam bona fide Filiam collocavimus; cujus liberos (Deo propitio tam multos) patrocinio nostro destituere omnino nefas esset; Neque vero Caesarea Majestas Vestra aegre deinceps ferre, aut jure de nobis queri possit, si, cum omnia simus experti, quibus tam justi voti sine vi compotes fieremus, post tot irritos conatus, nova a nobis et armata defensionis via ineatur. Cum autem certissimum sit, hoc fieri non posse sine Christiani orbis damno, et publicae pacis, nostraeque cum Domo Austriaca amicitiae, cujus semper studiosissimi fuimus, multiplici concussione, reliquum est, ut Caes. Vest. Majestas pro pietate et prudentia sua tantis malis in tempore occurrat, nostraque malit fraterna uti benevolentia, quam Nos ad violenta consilia adigere invitos. Deus Opt Max. Caes. V. Majestatem diu servet incolumem, mentemque eo flectat, quo pax publica, et Christiani totius orbis vocat concordia. Datum Roistonae, 12. Novembr. 1621.

Majestatis Vestrae

Frater amantissimus

Jacobus Rex.

LXXIII. Literae FERDINANDI II. Rom. Imp. ad PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem, quibus eum de promissa a se Bavariae Duci Electorali dignitate edocet, utque eam ob causam Anglici Legati precibus refragetur, amice contendit, 1622.



page 177, image: s0177

Ferdinandus etc.

INtelligimus Baronem Joannem Digby a Serenissimo Magnae Britanniae Rege Legatum in aula Serenit. Vestrae, nisi jam tum advenerit, propediem adfuturum; Qui cum inter alia proscripti Palatini restitutionem urgendam verisimiliter in commissis habeat, non abs re futurum esse existimavimus, tempestive, et pro consueta fiducia nostra Serenitatem Vestram praemonere, nos jam pridem Bavariae Duci, qui turbulento hoc reipubl. tempore, tam praeclare de nobis, Sacroque Imperio, de Religione et Augusta Domo nostra meritus est, atque etiam nunc immensis sumptibus, non sine vitae et Provinciarum suarum discrimine, meretur, justis gravibusque de causis dicti Electoratus ad nos devoluti dignitatem et praerogativam, per tabulas publicas, diplomate superinde confecto, et Dil. suae consignato, promisisse, atque id solum restare, quod a temporis successu dependebit, ut praevia solenni investitura in Collegium Septemvirale, et realem possessionem introducatur. Placebit itaque Seren. Vestrae, si quid eo nomine a Legato Britannico requiretur, convenienter hujus intentionis nostrae rationem habere, quemadmodum publice, privateque interest verbi nostri fidem constanter observari. Quod Seren. Vestram latere noluimus, cujus prudentia facile distinguet, quantum hoc loci alterius cujuscunque postulatis, re non amplius integra, tribui debeat. Caeterum Seren. Vrae gratificandi, quotquot se occasiones offerent, cupide amplexuri. Datum Viennae 1. Maji, 1622



page 178, image: s0178

LXXIV. Literae CHRISTIANI WILHELMI, Archiepiscopi Magdeburgensis, ad SIGISMUNDUM III. Poloniae Regem, quibus redintegrari et confirmari sibi in Borussiam Ducalem jus conjunctae manus, et fidem Legatis suis haberi petit, 1628.

Serenissime Potentissimeque Rex, Domine et Consanguinee admodum observande, Regiae Majestati Vestrae salutem ex animo precor, cum prolixa studiorum et officiorum meorum oblatione! Serenissime Rex.

PErscriptum ad me superioribus diebus fuit, Sacram Regiam Majestatem Vestram non ita pridem comitia publica indixisse, ad tertium proxime sequentis Mensis Novembris, stylo novo, Warsaviae magna Senatorum et Ordinum Regni frequentia celebranda, ad quae Illustrissimus Princeps Dominus Georgius Wilhelmus, Marchio Brandenburgensis, Sacri Romani Imperii Archicamerarius et Elector, Prussiae, Juliae, Cliviae, Montium Dux et Agnatus meus charissimus, profecturus quoque sit, hoc fine, ut a Sacra Regia Majestate Vestra investituram Ducatus Prussiae observanter petat et homagium praestet. Cum autem Regia Vestra Majestas memoria teneat, Me in comitiis, Anno supra millesimum, sexcentesimum undecimo habitis, non modo simultaneam investituram


page 179, image: s0179

in pactis antiquis, investituris et trasactionibus fundatam, per Legatos meos petiisse, sed etiam ex gratia singulari, qua Regia Vestra Majestas, me et Domum meam benigne semper prosecuta est, solenni ritu impetrasse, omnino nunc juris hujus redintegrationem Mihi necessariam judico, ex quo Illustrissimus Princeps Dominus Johannes Sigismundus, Marchio Brandenburgicus, S. Romani Imperii Archicamerarius etc. etc. Frater quondam meus dilectus felicis memoriae, Deo sic disponente, fatis anno superiori concessit. Ablegavi igitur ad Regiam Vestram Majestatem Viros Nobiles et claros Consiliarios et dilectos Fideles meos, Amoldum Engelbrechtum, Juris utriusque Doctorem et Georgium Albrechtum a Weidenbach, Equitum Magistrum, cum mandatis plenissimis et quid proponere potissimum, coram Regia Majestate Vestra, in Consessu Illustrissimorum inclyti Regni Procerum, petereque condecenter debeant, iisdem praescripsi. Sicut sacra Regia Vestra Majestas ex literis mandati suo tempore et loco reverenter exhibendis uberius cognoscet. Quae cum ita sint, observanter sacram Regiam Majestatem Vestram rogo, ut praememoratis Legatis meis, non solum in iis, quae proposituri sunt nomine meo, non secus ac Ipsimet mihi, si in persona adessem, plenam fidem adhibeat, sed etiam petitioni meae regium adsensum praebeat, et jus conjunctae manus mihi ritu solenni denuo confirmet et redintegret. Hoc a Regia Vestra Majestate si impetravero, sicut omnino confido, obligabit Regia Vestra Majestas et devinciet sibi


page 180, image: s0180

me multo etiam arctius. Certe rem faciet Regio sceptro maxime dignam et apud posteros cum laude et bonis recordationibus depraedicandam. Et Sacrae Regiae Majestati Vestrae vicissim observantiam, fidelitatem, studia et officia mea, omni tempore promptissima, paratissimaque futura prolixe defero et polliceor. Quod reliquum est Regiam Majestatem Vestram cum Conjuge Serenissima Serenissimoque Filio Principe divinae protectioni atque tutelae fideliter commendo. Halae Saxonum, die 2. Octobris, 1628.

LXXV. Literae Dn. CAMERARII, Legati Suecici ad ORDINES FOEDERATI BELGII GENERALES, de expeditione Regis sui in Germaniam facta, agentes, eosque rogantes, ut communem libertatem pari cum dicto Rege studio ac fervore tueri ac illaesam contra insultus Hispano-Austriacorum servare conentur, 1630.

Illustres ac Praepotentes Domini.

MEministis, postquam ex conversione rerum in Germania nimium adcrescens Hispano-Austriaca Potentia omnium pene aliorum Regum et Statuum libertati insidiari coepit, quantopere de salute ac securitate publica et Vos solliciti fueritis, (tum etiam per Legatum proprium ante paucos annos suam Regiam Majestatem ad opem oppressis ferendam admonuistis) et quam candide ac confidenter Sac. Reg. Maj. cogitationes ac Consilia Vobiscum semper communicaverit, studia


page 181, image: s0181

simul et operam aliquoties obtulerit. Illud etiam nunc reipsa iterum facit, cum Vobis amice indicat, quibus de causis mota in animum induxerit, ut cum exercitu mare trajecerit. Non ita pridem, nempe sub dato 24. Martii sua Regia Majestas Vobis significaverat, quod ad Intercessionem Serenissimi Regis Daniae in pacificos tractatus Dantisci instituendos consensisset, facta Vobis facultate, ut si Vobis ita videretur, ad illos etiam ex Vestris mitteretis, qui suis consiliis et causam publicam adjuvare, et Vestras etiam rationes ac commoda promovere possent. Nescio in quam partem optima ista Serenissimi Regis mei intentio hic accepta sit; quod serius aliquanto literae istae Vobis redditae sint. Sed nunc ex reipsa deprehendistis, nullum fuisse in mora periculum. An vero et quid Sacrae Regiae Majestati ad illas Literas responderitis, hactenus intelligere non potui. Verum cum Suam Regiam Majestatem indignari nonnihil animadvertam, quod hactenus de re tanti momenti nihil ad illam scripserim, confido Vos, si non aliud praestituros, saltem culpa me liberaturos esse, qui quae comperta a Vobis non habui, etiam perscribere ad suam Regiam Majestatem non potui. Sperat autem Sacra Regia Majestas sua, ut quemadmodum ipsa nihil suorum consiliorum aut actionum Vos celare hactenus consuevit; sic Vos quoque pro amicitia, quae Vobiscum ei a tot annis intercedit, pari reciprocae confidentiae Lege cum Sacra Regia Majestate acturos, ut in tempore eo rectius ac tutius sua tam belli quam pacis consilia instituere ac prosequi


page 182, image: s0182

possit, maxime ubi ad eundem recuperandae Libertatis scopum vos quoque unanimiter concurrrere intellexerit. Jacta nunc est alea: Transivit sua Regia Majestas non Rubivonem sed Vastum mare, et quam sibi aliisque securitatem literis et legationibus hactenus impetrare non potuit, cum bono Deo armis obtinere, aut eo saltem perducere rem conabitur, ut sub clypeo felicius succedat pacis negotium.

Cum vero non ullius privatae utilitatis, sed tantum afflictae. Reipublicae causa, imprimis vero utmari Baltico (cujus Dominio Hispano - Austriaci in Vestram potissimum perniciem inhiant) in ptiorem statum vindicato, commerciorum usus reflorescat, Sacra Regia Majestas Sua tantum in se onus in Vestrum etiam bonum et commodum susceperit, omnin sibi persuasum habet, Domini, Vos non tantum favore et votis, sed consilio etiam ac ope Vestra praeclaros Suae Regiae Majestatis conatus adjuvaturos ac sublevaturos esse.

Non ignara est Sacra Regia Majestas incertitudinis rerum humanarum, et quae in bellis potissimum vicissitudines saepius emergere soleant. Igitur in utramque partem et in omnem eventum Vos minime commissuros Sacra Regia Majestas sperat, ut ab amicis suis in communi causa ac periculo prorsus neglecta et destituta, aur secunda minus alacriter prosequi velit, aut adversa (quae Deus clementer avertat) eo difficilius restaurare et redintegrare posset. Ea vero nunc ex tot victoriis et emolumentis superiori anno cumulatim Vobis, velut e coelo transmissis, vestra felicitas, ut


page 183, image: s0183

nec hostes Vestri ullo pacto credere possint, vos exoptatissimis occasionibus contra ipsos in Vestram et communem causarum utilitatem nunc non usuros esse.

Non igitur permittetis, ut fructus victoriarum Vestrarum non ad Vos, non ad amicos, sed ad communes hostes perveniat. Quod Sacrae Regiae Majestatis judicio aliter fieri non potest, quam cum aut ipsi res Hispanorum jam satis nutantes et dubias, assidue magis magisque fregeritis, aut saltem amicis, qui Hispano-Austriacos a Vobis animose divertant, facultatem Viresque suppeditaveritis.

Et haec sunt, quae Sacra Regia Majestas, ut Vobis exponerem, clementissime jussit, mihi vero severe mandavit, ut sententiam Vestram in hoc maxime arduo negotio quantocius ad se referrem, quo suis rebus possit sive belli sive Pacis artibus mature et prudenter consulere. Itaque ut responsum Vestrum, quantum fieri poterit, maturetis, enixe rogo. Quod si forte per Deputatos ex Collegio Vestro de his accuratius mecum agere Vobis placuerit, lubens volensque Voluntati Vestrae, Illustres ac Praepotentes Domini, obsequar,

Vobis omni cultu ac observantia addictissimus

Hagae Comitis 26. Julii, 1630.

L. Camerarius.



page 184, image: s0184

LXXVI. Literae a COLLEGIO ELECTORALI, ad LUDOVICUM XIII. Galliae Regem exaratae, Pacem Legatorum suorum studio conclusam esse docentes, ejusdemque ratificationem ex parte Regia expetentes, 1630.

Christianissime Rex.

MAximo omnino gaudio nos affecit Regia Dignitas Vestra, dum tam opportuno tempore ad Ratisbonensem conventum Legatos suos misit, eo fine, ut tandem aliquando desideratissima Christiano orbi tranquillitas redderetur, etinter Christianos et Catholicos maxime Principes pax firma coalesceret. Et magnum etiam Dei beneficium esse duximus, hanc a Deo mentem Reg. Dignitati Vestrae injectam, hoc maxime tempore, quo hic pariter cum Sacra Caesarea Majestate communicantes ejus Majestatem vidimus ejusdem pacis intimo flagrare desiderio, ut adeo speremus ex hoc animorum consensu salutem certam Christianitati, non minimo Regiae Dignitatis Vestrae officio, oblatam. Rem adeo Religionis, Imperii, Regnorumque saluti necessariam, etsi omni festinatione expeditam quidem cupimus, eoque omne studium nostrum contulimus. Quoniam tamen ipse tractatus, ut solet, alias ex aliis difficultates pepererit, tantis rerum momentis plusculum indulgendum fuit tempori; maxime cum ex parte Guastallae Ducis, oblata in satis factionem pecuniae summa, tanquam opinione sua, aequo minor reputaretur:


page 185, image: s0185

et ex parte Senioris Ducissae Lotharingiae, cum ut illius etiam praetensionis ratio prius haberetur, ejusdem Legatus, vigore specialis mandati, vehementer instaret, ut ne pax, nisi hujus etiam ratione habita concluderetur. Extitit toto tractatus hujus tempore, ea Regiae Dignitatis Vestrae Legatorum prudentia, dexteritas, studium et sollicitudo, ut eis hoc testimonium omni fide debeamus, eas et fide egisse, ne quid vel minimum a Regiae Dignitatis Vestrae mente et intentione deviarent. Verum cum rei evidentia et periculum, quibus fere totum orbem Christianum quotidie magis videbamus involvi, magnitudo prudentissimum quenquam moneret, e re Christianorum, et Ecclesiae Catholicae ac Regnorum omnino esse, hanc pacem propter commune bonum nullatenus comparandas difficultates, nequa quam differri, de Regiae Dignitatis Vestrae justissimo zelo et aequissimo animo omnia nobis polliciti, ita rem, quantum fieri potuit, consiliis nostris moderandam duximus, ut Regiae quoque Dignitatis Vestrae calculum nobis nequaquam defuturum et nos credamus et Legatis Regiae Dignitatis Vestrae persuadere conati simus. Atque hac ipsa freri fiducia ipsi quoque Legati tantum Nostrae auctoritati et consilio attribuerunt, ut pacis tractatum secundum tenorem Regiae Dignitatis Vestrae exhibendum, una nobiscum censuerint amplectendum. Quod utrinque fide integra, mente sincera, cum observantia, tum Caesareae Majestatis, tum Regiae Dignitatis Vestrae, actum est. Id ut Regia Dignitas Vestra quoque sub calculo ratificet,


page 186, image: s0186

desideramus, simulque ejusdem Legatos ob tam gratam expeditionem omnino favore nostro complectimur, Regiae Dignitati Vestrae tanquam meritissimos recommendamus, Deum rogantes, ut et Regnum suum pacificum conservet, eamque cum Regia felicitate Christianitatis perpetuo hono annis plurimis conservet. Datae Ratisbonae 13. (3) Octobris 1630.

Electores et

Absentium Legati.

LXXVII. Literae GUSTAVI ADOLPHI, Suecorum Regis, ad COLLEGIUM S. R. IMP. ELECTORALE, Urbis Stralsundiae Apologiam continentes, ac causas, quibus ipse adactus Imperatori ejusque foeder atis bellum intulerit, exponentes, 1630.

GUstavus Adolphus Dei gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, magnus Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae, Careliaeque nec non Ingriae Dominus. Reverendissimi, Celsissimi et Illustrissimi Principes, Consanguinei et Amici charissimi: Dilectionum Vestrarum literas 29. Julii, 8. Augusti ad nos datas, ante paucos dies accepimus, quarum exteriori forma inspecta, quem admodum aequum agnovimus, nunc emendata esse, quae ante et in superioribus Dilectionum Vestrarum literis circa titulum Regium Nostrum desiderabantur, ita cum praefatas novissimas Dilectionum Vestrarum literas aperiremus, mirari subiit, cur praeter morem consuetum et contra stylum


page 187, image: s0187

in literis Electoralibus non modo ad Nos, aliosque Reges, verum etiam Principes Imperio Romano subjectos usitatum Dilectionum Vestrarum Nomina huic illarum epistolae praefixa sint, quasi studio id quaesitum esset, ut aliorum nomina titulo nostro Regio; praeponendo, aliquod dignitati Nostrae sublimitatique Regiae crearetur praejudicium. Libenter vero hoc quicquid est cum prioribus in descriptores derivandum censemus, quorum forsan calamum, publicae tranquillitatis quidam osores ita moderati sunt, quo omnis inter Nos et Dilectiones Vestras ulterior communicatio et Litetarum in posterum commercium tanto redderetur difficilius, cum facile intelligant Nos nihil accepturos nec admissuros esse, quod a Dignitate Nostra Regia sit alienum. Quam ob causam Literas quoque Caesareas, in quarum inscriptione Nos Caesar (Unsern Fürsten) appellat, adeoque veluti sibi subjectos compellat, nulla ratione acceptare sive admittere nuper potuimus: quandoquidem nec glebulam terrae Imperatoris beneficio tenemus, sed quaecunque Nostrum regit Imperium soli Deo et Ensi, et divina clementia bellis hactenus gestis atque exantlatis justissimae causae Nostrae serimus accepta. Verum hisce diutius immorari nolumus, praesertim cum satis conster, non magis per ejusmodi actus Regiae Majestati quicquam derogatum iri, quam Dilectionum Vestrarum Dignitati aliquid exinde accedere posse. Res ipsas quod attinet, gratum Nobis est, quod Dilectiones Vestrae injurias et indignitates, a communis quietis turbatoribus, Nobis injuste atque indigne


page 188, image: s0188

illatas vix se probare affirment, longe autem gratius id Nobis futurm esset, si convenientia remedia hisce malis tempestive adhibita fuissent, neque nunc Dilectiones Vestrae contra Nos admissa, elevando quicquid hactenus ab inimicis Nostris gestrum quodammodo excusare, nec omnino improbare viderentur. Antea autem cum per Literas Nostras contestati sumus; tum per servos Nostros fuse exponi curavimus, quae Nos urgentissimae rationes impulerint, imo adegerint prope, ad opem Civitati Stralsundensi ferendam, et quantum ad Nos pertinebat, satagere, ut vicinae et multiplici vinculo Nobis Coronaeque Nostrae a multis retro seculis conjunctae, saluti consulendo periculum Nostris Statibus ac Mari Baltico imminens, (si pedem ibi figere, tanta contra Nos hostilitate notatis licuisset) mature praeverteremus: quo tamen consilio nihil hostile in imperium Romanum moliti sumus, imo nihil in Imperii Romani praejudicium factum est, quin potius Nobis persuasum fuit, eo comine Nos gratias ab Imperio Romano relaturos, certe commeritos fuisse, quod Civitatem, quae alias vel contra Ipsam Caesaream autoritatem ab iniquis persecutoribus oppressa fuisset, vel tum Romani Imperii hostibus cessisset, mediam veluti viam amplexi, conservavimus imo Imperio Romano servavimus salvam et incolumen, quae singula hic repetere seu prolixius enarrare vix necessarium sive conveniens arbitramur, cum facile conjicere posimus, neminem, cujus, animo priora Nostra satisfacere nequeunt, ea iterata et aequa lance ponderaturum; habuerit ne propterea Civitas


page 189, image: s0189

Stralsundensis satis justas et praegnantes causas, externum praesidium atque auxilium contra vim non minus injustam quam extremam implorandi, donec ei planior et expeditior via patuerit vel ad Vestras Dilectiones vel Caesaris clementiam, tanquam ad aram vel portum salutis, ubi ipsi Stralsun denses coram aequis quibusvis terrarum arbitris, causam suam extendere ac docere parati sunt: Facile hoc quoque intelliget, quisquis norit, quam parum tunc temporis efficaciae in ipsis Caesareis decretis fuerit, non modo ad Civitatem innoxiam a praesenti ultimoque discrimine liberandum, vel paululum refrigerandum temperandumque, flagrantissimum internecini odii immaniumque irarum fervorem, quo in ejusdem loci perniciem atque exitium quidam, jus omne in armis atque violentia ferentes, iniquissime exarserant. Dilectiones Vestrae porro nullatenus se credere asserunt, Caesarem non provocatum armis ac apparatibus in Saxoniam inferiorem et postmodum Baltici maris oras deductis, Nostras ditiones ac Status infestare aut offendere decrevisse, quod Nos libenter quidem credissemus, nisi oculis Nostris tot funesta exempla observata luculenter demonstrassent, quam multi hisce temporibus nimiae et intempestivae credulitatis acerbissimas poenas dederint. Regia autem Dignitate et munere Nostro indignum judicavimus, in rebus tanti momenti, quae proprii Status incolumitatem, populorumque Nobis a summo omnium Rectore commissorum, salutem concernut, nimus credulitati indulgere. De Caesare, etsi haud mediocribus injuriis a quibusdam ejus ministris effecti, nihil mali


page 190, image: s0190

Nobis polliciti fuimus, sed cum ejusmodi pacis perturbatores minime a Nobis provocati. Nos tamen indignis modis lacessere et provocare, nec non injunas injuriis et indignitates indignitatibus cumulare indesinenter pergerent (prout ex gravaminibus Dilectionibus Vestris jamdudum transmissis manifeste liquet) nemini mirum videri deber, si non inani et inopinabili aliquo, sed justissimo motu impulsi, processus ejusmodi plusquam suspectos habere cupimus: Ideoque jure aequissimo Defensionis ac Gentium freti, aliis quoque mediis Dignitatem Nostram tueri in animum induximus, adeoque coacti sumus saluberrimum talibus malis praeventionis remedium arripere, solliciteque providere, ne provincias Vestras sibi adjacentes vellicare assueti, validiores et transmarinas in Regnum Nostrum impressiones tentarent, Directum Dominium in feuda ab Imperio dependentia, quod Caesari Imperioque Romano competat, haud refragamur, minime tamen Jus illud et vinculum vicinitatis, amicitiae et consanguinitatis solvere potest vel efficere, quo minus amicorum, Vicinorum ac multo magis Consanguineorum adversis condolere liceat, Nobisque Regi ac Principi externo integrum sit, locum, rationem, causam que commendatam habere: praesertim cum non tam propria culpa quam sinistris inimicorum machinationibus indefensi atque indicta causa, nec eo juris ordine servato, quem in Statu sive Ordine Imperii Romani convincendo et condemnando servare moris est, in tantam calamitatem sint praecipitati. Persuadent sibi


page 191, image: s0191

insuper Dilectiones Vestrae peculiares Caesari causas fuisse, cur amici et consanguinei Regis partes non plane judicarit deserendas; Ideoque Polonis in Borussiam subsidia missa esse, quod proinde tanti non esse existiment, ut eidem alia supersint rerum componendarum pacifica media, ac ideo bellorum motibus Imperium non esset turbandum. Nos e contra facile Nobis persua deri patimur, causas impulsivas ac suasorias, subsidia ista hostibus tunc Nostris submittendi non defuisse: an vero illae rationes ad causas negotii justificandas, vel nostras actiones improbandas quicquam pertineant, velimus ipsae Dilectiones Vestrae dijudicent. Amicitia, quae Imperatori cum Serenissimo Poloniae Rege intercedit, nequaquam Nobis necessitatem imponit ejusmodi invasiones ac hostilitates non aegre ferendi, nec ullo prohibet jure, quo minus Nobis fas sit, Digniratem Nostram contra ejusmodi violatores digne tueri, et illos, qui in Statuum Nostrorum Nostrique praejudicium hostilia quaevis omni injuria exercuerunt, justo talionis jure, vindicta debita persequi, et demum hostes potius alibi quaerere alienisque in oris sistere, quam Domi in Regni Nostri Visceribus non sine perpetua sollicitudine expectare, quodque jus Nostrum induciae inter Nos et Regnum Poloniae stabilitae nulla ratione tollere, aut minuere possunt. Quae singula etiamsi ita se habeant, ultima tamen minime a Nobis sunt tentata primo loco: Meminerunt equidem Dilectiones Vestrae, quoties per amicabilem compositionem omnis discordiae fomitem tollere conati simus; quod vero optime


page 192, image: s0192

cogitata Nostra, optato caruerint successu, id Nobis non venit imputandum, sed illorum iniquitati et tergiversationi ac technis, qui omnia a Nobis proposita media partim indigne rejecerunt, partim eluserunt et frustrarunt. Quapropter cum leniora nihil proficerent, nulla prorsus admiratione dignum, quod Nos ad asperiora inviti adscenderimus: Et quia Dilectiones Vestrae in prioribus suis Literis, nec verbo quidem attigerunt remedia, quae Dilectionum Vestrarum Autoritate et interpositione justissimis querelis Nostris adhibenda, haud injuria poltulavimus, quid aliud inde colligendum fuit, quam Nobis optionem, imo necessitatem relictam fuisse, alia via, Nobis Statibusque Nostris interim prospiciendi? Quod autem saepius protestati sumus, hic repetitum quoque volumus, nimirum Nos ab Imperio Romano, Dilectionibus Vestris, seu aliis Imperii Romani Ordinibus ac membris, quae nos non offenderunt, nequaquam alieniores esse, et nisi provocati fuerimus, non alienos futuros, verum hoc armis nostris solummodo quaeri, ut privata quorundam in turbido piscari suetorum ambitio, ferocia ac licentia, ne in immensum exerescant, retundantur, nec non Nostra securitas et amicorum, vicinorumque salus in tuto collocentur, quo facto Imperium Romanum non turbamus, nec debitam Imperatori Imperioque obedientiam detrectantium partes juvare, nec Statum Imperii laedere, sed multo magis turbatores publicos coercere, inclytaque Imperii membra ab exitio servare et a turbatorum injuriis vindicare Nobis animus est. Tandem Nos hortantur Dilectiones Vestrae, ut arma mota sistamus


page 193, image: s0193

et abducamus, quod tum demum faciendum arbitramur, ubi certius aliquid, cum de Injuriarum Nobis illatarum satisfactione, tum Nostra, vicinorumque securitate constiterit. Et si ante annum et quod excurrit, alii non semel moniti ad manifesta signa e Borussia educenda atque abducenda promptiores se ostendissent, nec exercitus noster in has oras nunc forsan ductus fuisset. Caeterum si etiam nunc conditiones Pacis aequae, honestae ac tutae in medium allatae fuerint, remque hanc ab altera parte serio tractari animadvertemus, tamtum abest, ut a pacis tractatione Nos alienos ostendamus, quin justam et securam pacem unicum ac praecipuum armorum Nostrorum scopum esse ingenue profiteamur. Ideoque Orbi Christiano Dilectionibusque Vestris gratulamur, quod eos in spem solidae pacis erectos intelligamus, quam Dilectionum Vestrarum praeclaram in communem Orbis Christiani pacem propensionem et studium instituti Collegii Vestri Virtur omnino polliceri videtur. Et quemadmodum Nobis omnia bona, omnemque amicitiam de Dilectionibus Vestris promittimus; ita, si qua in re illis vicissim gratificari poterimus, ad id Nos semper invenient benevolos et paratos. Datum Stralsundi die 13. Septembris, Anno 1630.

Vestrarum Dilectionum

Praesentatae Ratisbonae

9. (19). Oct. An. 1630.

Bonus Amicus et Consanguineus

Gustavus Adolphus.



page 194, image: s0194

Inscriptio:

Reverendissimis, Celsissimis, Illustrissimis Dominis Consanguineis, Affinibus et Amicis Nostris Charissimis, Romani Imperii Electoribus Principibus.

LXXIIX. Literae JOH. GEORGII I. Electoris Saxoniae, ad VLADISLAUM IV. Poloniae Regem, quibus dolorem suum ob mortem SIGISMUNDI III. Regis et Constantiae Regina Parentum ipsius, gaudiumque, quod in Successorem ac Regem Poloniae electus sit, testatur, 1633. P. P.

EX Regiae Serenitatis Vestrae Literis die 14. Novembris anni praeteriti datis, at hisce primum diebus Nobis exhibitis, plenius intelleximus, quod cum divinae Majestati placuisset Regiae Serenitati Vestrae per obitum Serenissimi Domini Parentis, Domini Sigismundi III. Poloniae et Sueciae Regis, Magni Ducis Lithuaniae etc. etc. gloriosae recordationis, acerbum doloris vulnus infligere, Eidem nunc placuerit orbitatem et luctum Ejus efficaciter solari, ex quo ad 13. diem Novembris ab inclytis Ordinibus in Regem Poloniae, Magnumque Ducem Lithuaniae electa ac renunciata fuerit, ac ad solennem inaugurationem die 30. praeterlapsi Mensis Januarii post peractas Serenissimorum Dominorum Parentum, laudatissimae memoriae exequias, praestituta, cum annexa petitione, ut utrobique quanto affectu et benevolentia Regiam Vestram Serenitatem, Regalemque ejus Domum prosequamur,


page 195, image: s0195

testatum faceremus. Nunc confiteri oportet singulos et universos, et quotidiana subinde id comprobat experientia, praepotentem illum Deum, qui omnem hunc mundum regit ac moderatur. laeta solere permutare tristibus, quosque in casum adversum incidere permittit, hos juxta beneplacitum propitiae suae voluntatis rursus erigere ac solari, et quos caedit ac vulnerat, eorum plagas et vulnera iterum obligare et sanare. Plane Nos quod attinet, persuasissimum Regia Vestra Serenitas sibi habeat, non uno nos modo affectos fuisse. Nam quam primum Regiae Vestrae Serenitatis Ejusdemque Domus Regalis splendi dissimae moerorem ac luctum ex obitu Serenissimorum Parentum contractum cognovimus, non potuimus non ad compassionem Christianam et condolentiam commoveri. Posteaquam vero ex Regiae Vestrae Serenitatis Literis percepimus, Inclytos Status Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae, tam fortem, tamque heroico spiritu praepollentem, nec non tanta sapientia, tam excelso ingenio, adeoque tot virtutibus regiis praecellentem Magnatem ac Dominum in Regem suum unanimi consensu elegisse, Ejusque Capiti, solenni inaugurationis ritu Regale dia dema imponere decrevisse, equidem ingenti laetitia tam laeto accepto nuntio perfusi sumus. Magnas Regiae Serenitati Vestrae gratias non tantum agimus, quod ea de re certiores Nos reddere, atque hoc ipso publici sui gaudii participes facere voluerit: verum etiam tantae dignitatis accessionem, qua Deus optimus maximus Serenitatem Vestram in Thronum hunc regalem


page 196, image: s0196

subvexit, Eidem ammitus gratulamur, voventes et optantes, ut spiritu Consilii, Sapientiae, Intelligentiae, Roboris ac fortitudinis induta, Regnis ac Provinciis suis secundo vitae cursu, optime vigens valensque in pacis et quietis publicae perpetua fruitione, florentissimaque fortuna ad Christian populi laudem atque emolumentum laudatissimaeque coronae Polonicae honorem, decus ac incrementum, per spatia annorum ac decursus quam plurimos immortalis Dei munere prae esse valeat. Quod reliquum est Regiam Serenitatem Vestram perstudiose rogamus, ut in Regia illa ac singulare illa affectione atque amicitia erga Nos Nostramque Domum Electoralem constanter perseveret et continuet, li qua in re Regiae Serenitati Vestrae vicissim grata officia, amicitiam et honorem praestare poterimus, omni tempore Nos Regia Vestra Serenitas promptissimos ac paratis simos inveniet. Dabantur Dresdae die 15. Febr. 1633.

Johannes Georgius Elector.

LXXIX. Literae STATUUM S. R. Imperii Heilbronnae congregatorum ad CAROLUM I. Angilae Regem, quibus Ipsi foedus Heilbronnae, inter Princupes Protestantes, libertatis Religionis publicaeque securitatis tuendae causa initum, nuntiant, 1633.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

OMnium Principum et Rerumpublicarum maximopere interesse, ut Status vicini in Libertatibus,


page 197, image: s0197

juribus et Privilegiis suis conserventur, ne unus ita praevaleat, ut postea tractu temporis leges omnibus reliquis, etiam iniquas, pro lubitu imponere possit, iis notissimum est, qui res politicas vel summis labris gustarunt saltem. At quid per hosce quindecim annos in Germania actum, qua ratione una Domus Libertatem Nostram opprimere, absolutum dominatum apud Nos primum stabilire, et Monarchiae universalis fundamenta ponere, quibus innixa reliquis quoque Regibus, Principibus et Rebuspublicis graves esse eosque desideriis suis implicare possit, conata sit, nemo, quam qui omnia, ignorat.

Hisce gravissimis argumentis inter caetera, quae plura enumerari possent, Serenissimus, Potentissimus et Gloriosissimus quondam Suecorum Rex beatissimae memoriae, Gustavus Adolphus, motus, arma expedivit, ut libertatem Nostram et omnium vicinorum securitatem vindicaret. Postquam autem arcano omnipotentis consilio ipsius Regia Dignitas et Majestas, pro omnibus pugnans, egregie vincendo occubuit, aeternum triumphatura, nostrum esse duximus, nobis ipsis non deesse, vestigiis bene monstratis insistere, libertatem stabilire, oppressos restituere et quantum in Nobis securitatem praestare. Hac igitur de causa in Urbe Imperiali Hailbrunn convenimus, et quod non solum ipsi justum et necessarium duximus, sed etiam ad id a Regibus, Principibus et Rebuspublicis amicis, et inter illos etiam a Regia Dignitate et Majestate Vestra per Legatum ipsius, generosum Equitem, Dominum Robertum Arbstruder adhortati fuimus, in nomine


page 198, image: s0198

individuae Trinitaris foedus arctissimum inter Nos conclusimus, ad nullius, praesertim pacifici, offensam, sed pro Nostra legitima et in omni tam divino quam humano jure fundata defensione, pro Religione et Libertate, pro aris et focis tam diu duraturum, donec securam, certam et aequam pacem recuperare queamus, vel armis, vel tractatu, quem, si aequivocationibus, si captionibus, si cavillationibus careat, et debito modo et loco idoneo propositus fuerit, non rejiciemus, ea tamen lege, ut omnia sub clypeo agamus. Quoniam ergo hoc Nostrum foedus non tantum jumstisimum, nullaque alia de causa factum est, quam ut religio, libertas Nostra et omnium vicinorum securitas sarta tecta maneat, non dubitamus Regiam Vestram Dignitatem et Majestatem id non solum approbaturam, praesertim cum ipsa quoque Nos ad id hortata sit (pro quo Regio et clementi officio debitas et humillimas gratias agimus) cum ipsius quoque res per consequentiam hic agatur, cumque sciat, quantum emolumenti ad Ipsius charissimos Nepotes Domus Palatinae, quorum restitutionem et defensionem, utpote Corporis Nostri membrorum, vigore hujus foederis suscipimus, inde pervenire possit: sed etiam quin dictas ob causas Nos consilio et subsidio sit juvatura, quo sasutaria ipsius consilia tanto melius ad effectum speratum perducere queamus.

Quod superest, Deum Ter Optimum Maximum oramus, ut Dignitatem Vestram Regiam et Majestatem diutissime conservare et omni felicitate spirituali et temporali cumulare


page 199, image: s0199

velit. Dabantur Hailbronnae 6. April, 1633.

Per Vestrae Regiae Dignitatis et Majestatis

Observantissimos et humillimos Augustissimae Coronae Sueciae Legatum, et Principes ac Status Imperii, p, t. congregatos et confoederatos etc.

LXXX. Literae STATUUM AC LEGATORUM PRINCIPUM S. R. IMPERII Heilbronnae degentium ad LUDOVICUM XIII. Galliae Regem, quibus ei pro salutaribus consiliis sibi suppeditatis gratias agunt, Illumque de foedere inter semetipsos inito ac proxime cum ipso ac Sueciae Regina ineundo certiorem reddunt, 1633.

Serenissime et Potentissime Rex Domine Clementissime.

TRes sunt causae, quae nos impulerunt ad Regiam Vestram Dignitatem et Majestatem hasce literas exarare; Prima, ut gratias agamus pro benevolis et salutaribus adhortationibus, quas Regia Dignitas et Majestas Vestra per Legatum suum, Illustrem Dominum De Fequiers Nobis fecit. Secunda, ut Regiae Vestrae Dignitati et Majestati notum faciamus, quomodo ipsius consilio usi fuerimus et foedus arctum inter Nos primum, post etiam cum Corona Sueciae sanxiverimus. Tertia, ut, quid statuamus de foederis inter Coronas Galliae et Sueciae initi Nobis permissa participatione eandem


page 200, image: s0200

certiorem reddamus. Primum, quod attinet benevolentiam, quam Regiae Vestrae Dignitatis et Majestatis dictus Legatus nobis obtulit per consilium salutare, quod Nobis dedit, quodque ipsi unicum salutis Nostrae medium esse judicavimus, Nos autem Regiae Dignitati Vestrae et Majestati obligatos, pluribus adhuc eidem obstrinxit, et ad gratias ingentes, quas etiam hisce agimus, pro solicitudine et affectu singulare in nos devinxit; quanquam jam ante vidissemus, Nostram salutem et omnium Vicinorum Nostrorum securitatem a Nobis conjunctionem animorum et virium tam inter Nos, quam cum inclyta Sveciae Corona, postulare, tanti tamen Regis, patriae Nostrae amicissimi, adhortatio, nos jam currentes, non leviter impulit. Quod ergo secundo loco dicendum, in nomine individuae Trinitatis foedus, cujus exemplar Dignitati Veltrae Regiae et Majestati transmittimus, sanxivimu, ad nullius, praesertim pacifici, offensionem et ad securitatem vicinosum, quorum aeque Nostri interest, nos subsistere; nam acta proxime elapsorum annorum in bello Mantuano in seminibus discordiarum per Helvetiam seminatarum, in aliis machinationibus satis superque demonstrarunt, cupiditatem dominandi hostis, terminis Patriae Nostrae non coerceri, sed adumbratam Monarchiam universalem ad vicinos Nostros etiam spectare, cupereque hanc Domum super ruinas libertatis Nostrae fundamenta struere, quibus innixa, reliquos etiam Reges et Respublicas tanto facilius evertat. Et Gallia ipsa aliquot ab hinc lustris experta est, quo Hispania tendat, et quod Deus avertat, si nos hostis superasset,


page 201, image: s0201

etiam tunc experiretur. Tertio invitavit Nos Illustris Dominus Fequieres, ut intraremus in foedus, quod Regia Vestra Dignitas et Majestas cum Corona Sueciae renovavit; sed cum minima pars Nostrum praesens adesset, et absentes Deputatos suos solummodo misissent, non aliter instructos, quam ad tractandum de iis saltem articulis, qui in Literis, per quas convocati fuimus, continebantur, tum nihil concludi potuit, inopia mandatorum. Interim in consessu nostro nihilominus foederis istius articuli propositi fuerunt, cumque maximam partem aequos et bene positos esse agnosceremus, et in sexto non dubitaremus, Regiae Vestrae Dignitati et Majestati eam esse mentem, ut velit Statibus protestantibus omnia et singula jura, quae iis vel jure Magistratus, vel vi et respectu territorii aut superioritatis, tam circa ecclesiastica, quam Politica competunt, salva, integra et illibatata manere, et persuasum Nobis sit, Regiam Vestram Dignitatem et Majestatem non permissuram, ut ex Regno suo, vel ex vicinia hostes nostri, neque directe neque indirecte, juventur vel supportentur, et demum speremus, eam hoc belli difficillimi tempore, cujus sumptus, quam immensi sint, satis novit, ut quae ipsa bella maxime gessit, nos subsidio nummario esse juvaturam, cognitum habens, quanto minori cum damno ignis in aedibus vicini, quam in propriis extinguatur, tanto minus absentium Legati dubitarunt, Dominos et Principales suos huic foederi, ubi per Literas Dignitatis Vestrae Regiae et Majestatis edocti fuerint, eos in his non errare, lubenter subscripturos.


page 202, image: s0202

Quod reliquum est Dignitari Regiae Vestrae et Majestati omnia felicia et prospera optamus et illam curae Omnipotentis Dei commendamus. Dabantur Haylbrunnae 26. April. 1633.

Per Vestrae Regiae Dignitatis et Majestatis Observantissimos etc.

LXXXI. Literae GEORGII II. Landgravii Hassiaco - Darmstadiensis, vigore quarum CAROLO I. Angliae Regi exponit illam juris dictionis partem, quam secum Elector Palatinos in Oppidum Umbstadiense habuisset communem, sibi ab Imperatore, in compensationem damnorum ditionibus Hassiacis per milites Palatinos illatorum, adjudicatam esse, atque abs eo enata inter se et dictum Electorem hac de re controversia aequis et amicae transactionis conditionibus tandem decidatur, assidue flagitat, 1633.

Serenissime et Potentissime Rex, Domine Consanguinee, summa observancia colende.

NOn dubitamus, quin Regiae Vestrae Serenitati abunde satis constet, quantum exercitum Caesareae Majestatis accitu et auspiciis, Marchio Ambrosius Spinola, Circuli Burgundici Archistrategus, anno M. DC. XXI. in Palatinatum inferiorem duxerit, quamque brevi temporis spatio pleraque loca munitiora, tantoque magis alia, citra et ultra Rhehura, in potestatem suam redegerit: ne quidem illis locis parcendo, quae Domino Palatino


page 203, image: s0203

Electori non in solidum propria, sed cum vicinis Principibus aliisque immediatis Statibus Inperii communia fuerunt. Unde contigit, ut non minus alii in communione constituti, a bello isto alieni, in praeliis illis affligerentur, quam qui tanquam belli autor petebatur, ipse Dominus Elector Palatinus.

Est oppidulum in parte Sylvae Hercyniae, Ottonica dicta, nomine Umbstadium, cujus possessio Principibus Hassiae Landgraviis, jam ab annis amplius centum, cum Domino Palatino Electore communis erat. Verebatur Dominus Parens noster, inclytae memoriae Ludovicus Hassiae Landgravius, ne illud, quia planum est, et immunitum a Caesareo et Hispano exercitu, interciperetur, et eodem modo quo alia loca, cum Domino Palatino communia, infestaretur. Ipsi etiam subditi et incolae, supplices Domino Parenti nostro facti, enixissimis precibus contendebant, ut se universos in protectionem suscipere, et eripere his malis ingruentibus vellet. Quibus vota sua Consiliarii Electorales in Regimine Heidelbergensi accommodantes, egerunt cum eodem Domino Patre nostro, ut Umbstadium cum suis attinentiis, veluti ex parte ad se spectans, in suum Patrocinium ac Clientelam ex toto suscipere acquiesceret. Id quod et factum est; atque ita Umbstadiani cives et subditi, tanto periculo liberati, secure sub alis tum dicti Domini Parentis, tum nostris exinde usque huc degentes, salurem omniaque commoda sua, Nobis accepta esse ferenda, ultro fatentur. Quorum fecuritate suisque propriis afflictionibus stimulati, alii quam


page 204, image: s0204

plurimi Palatinatus subditi, relicto patrio solo, tanquam ex tempestate quadam in nostris provinciis sese subduxerunt, quos ceu profugos ac miseros in luctu et lamentis jacentes exules, jure communi humanitatis, Dominus Parens noster recepit, ac Benefice clementerque habuit: nec minori postea commiseratione et amicitia Nos ac subditi nostri eos tractavimus. Cujus beneficii Palatini subditi adeo non immemores erant, ut nonulli ex ipsis, suae gratitudinis speciem, etiam lacrymis professi fuerint. Quin et ipse Dominus Palatinus literis ad Nos, Haga, repetitis vicibus perscriptis, eo nomine gratias Nobis non exiguas agendas putavit. Durantibus autem illus belli indies magis magisque ingravescentibus motibus, et jam ante, id apprime sibi faciendum rebatur Dominus Parens noster, ut in omnibus suis actionibus et negotiis ambularet circumspectissime, neve quidquam, cujus ipsum poenitere unquam posset, committeret. Et cum pacis ac tranquillitatis amantissimus fuerit, belligerantium armis sese haudquaquam immiscuit: Verum medius inter utrosque manens, consiliorum et actionum suarum studia eo unice intendit, ut ante rerum omnium ruinam, huic exitioso bellorum incendio meta praestrueretur, partes discordantes ex aequo compositae Sacrae Caesareae Majestati conciliarentur, utque sublatis tam aerumnosi belli ac ingentium confusionum malis, ex fatali quasi rerum occasu, public quietis et pristinae concordiae vigor refloresceret.

Quae pientissima Principis sollicitudo, ut plerisque moderatis hominibus, omni laude dignissima


page 205, image: s0205

visa fuit: ita praeter spem atque expectationem, non leves invidiae stimulos apud nonnullos conciliavit, aegre ferentes, quod isto tempore Dominus Parens noster pacis cultor, quod quietis cupidus, quod salutis Patriae amans, legum Imperii fundamentalium observans, ac a partium studiis alienus esset, neque Regiae Vestrae Serenitatis Sororii, Electoris Palatini, Domini Friderici V. factum, quo sese motuum Bohemicorum participem reddidit, coronamque Regni Bohemici controversam, et maximis periculis obnoxiam, sibi imponi, tantamque inde belli molem Patriae inferri fustinuit, approbare, aut Confoederationi inter nonnullos Principes initae nomen dare voluerit. Qua tamen in re non tam constans suae mentis consilium, quam praeter Regiae Vestrae Serenitatis Domini Parentis, Magni illius Jacobi, gloriosissimae et felicissimae recordationis, prudentissimum judicium, etiam Serenissimi Domini Electoris, plurimorumque Evangelicorum Saxoniae Superioris et Inferioris Principum, nec non aliorum Imperii Procerum atque Ordinum exempla sequebatur. Neque vero solo odio res constitit Domino Parenti nostro, Principi integerrimo, optimeque de Regiae Vestrae Serenitatis Sororio, Domino Electore Palatino, ipsiusque subditis merito, utpote quos profugos tam benigne, ut supra commemoravimus, susceperat, ac re auxilioque adjuverat; sed pro tanto salutis publicae studio, pro benemeritis istis, haec ei gratia relata fuit, ut exitium ei excidiumque totique suae Domini Hassiacae Darmstadianae subito et praeter omnem expectationem


page 206, image: s0206

intentaretur: Provinciae et terrae ejus pacatae atque inermes, praesente ipso Domino Friderico Palatino, sub specie amici et innoxii transitus, invaderentur, inque illis passim incendiis, caedibus, rapinis, expilationibus aliisque horrendis malis saeviretur. Nam et oppida habitatoribus evacuata, villae eversae ipse Dominus Parens cum dilectisimo fratre nostro secundo genito in captivitatem, violato hospitalitatis et omnium gentium jure, Manhemium, Palatinatus fortalitium, abductus; summatim omnia insolentiarum et crudelitatum genera edita. Quod tamen omne Regiam Vestram Serenitatem malumus ex adjuncta succincta delineatione, quam ex nostris verbis, sine acerbissimo animi dolore non commemorandis, cognoscere. Damna autem in hac injustissima invasione Domino Patri et Subditis illata, ut post inquisitionem factam apparuit, ad multa centena aureorum millia, (thonnas auri appellant) computata fuere: quorum aliqualem saltem reparationem et retributionem Dominus parens noster citra tacitam Injustitiae approbationem, salvaque sua Principali existimatione, negligere nec potuit nec debuit. Hoc enim jure in Imperio Romano Germanico, Legibus Comitialibus et Constitutionibus, communi Imperii Ordinum consensu introducto, sancito et confirmato utimur, quod etiam ubivis gentium obtinet, ut damna, quae quis in bello intestino medius ac Neutralis existens, absque culpa pas sus est, ab eorum autoribus et suapte sponte resarciantur, vel si ii, qui damna dederunt, ea restituere tergiversentur, per viam juris ad ea recompensanda


page 207, image: s0207

compellantur, utque quilibet correus in ejus generis commissis, possit in solidum pro tota summa conveniri, usque dum laesae parti sufficienter satisfiat. Itaque querimonia ad Caesaream Majestatem et Electores, Delegatosque Ordinum Imperii, in conventu Ratisbonensi anno M. DC. XXIII. congregatos, a Domino Parente nostro ibidem praesente delata, par et aequum Supremo Imperii capiti et Electoribus, nec non aliis Principibus consultis visum fuit, ut damna eidem Domino Parenti nostro illata, ab autoribus, Domino Electore Palatino, Comite Eisenburgico (adversus quem etiam rerum rite ac legitime judicatarum nobis autoritas assistit) aliisque resarcirentur. Cum igitur, ut supra diximus, Umbstadium jam ante ex parte, ad Dominum Parentem nostrum, ut Principem et Landgravium Hassiae, jure haereditario spectarit, Palatinatus etiam in varias partes miserrimis modis laceraretur et discerperetur, et Dominus Parens noster enormissime a Domino Palatino laesus et damnificatus, metueret, ne se dormiente, et aliqualem reparationem damni negligente, alii vigilarent, locumve illum in jus suum acquirerent, sibique haeredibusque suis Hassiae Principibus novae molestiae, ex nova communione accrescerent: Praefecturae Umbstadianae partem Palatinam, sibi a Sacra Caelarea Majestate, etiam damnorum istorum intuitu ultro oblatam, et jure haereditario concessam, non spernendam ratus fuit, eamque confirmari, pactisque successioriis inter Principes Saxoniae et Hassiae contractis inseri curavit. Hinc oppidulo Umstadio, imminet Ottisberga, montana


page 208, image: s0208

quidem, sed ruderosa et ruinis oppressa domus, cui exilis pagorum numerus paret. Ejus tamen situs ita comparatus, Umstadioque in tantum vicinus est, ut sine adjuncta arcis Ottisbergicae possessione, belli tempore, nemo unquam illius dominio libere et pacate frui possit. Ideoque et hanc praefecturam Ottisbergicam, sane non magnae alias aestimationis, si territorium et reditus spectentur, Caesarea Majestas Domino parenti nostro contulit. Et harum quidem sesqui-Praefecturarum Palatinarum (quas pie defunctus noster Parens, sibi haeredibusque suis Hassiae et confratemis Saxoniae Principibus, ex causa jam dicta, adeoque jure conquisivit) ea conditio est, ut extra Palatinatus fines sitae sint, nec antiquitus ad eum, sed ad Abbatiam Fuldensem spectarint: terminos insuper habeant, ac limites, adeo angusto terrae tractu, uniusque aut ad summum sesqui - millaris Germanici circumferentia inclusos, ut annui ipsius proventus rarissime octingentas aut mille libras Anglicanas aequent aut excedant. Has autem sesqui - praefecturulas (ut eas ita vero nomine appellemus) uti sine praeviis a Domino Electore Palatino datis damnis, dictus Dominus Parens noster, alieni nequaquam appetens, minime desiderasset: ita impares longe, imo vix decima parte pares sunt, injuriis et damnis a Domino Palatino datis recompensandis. Sed reservavit Dominus Parens noster actiones sibi, propter ante dictas injurias et damna, omni jure debitas, et in Dominum Palatinum Electorem, ejusdemquo haeredes jamtum quaesitas, nempe (1) ex Constitutionibus Imperii, ratione poenae pacis publica (2)


page 209, image: s0209

pro damnis injuria datis, et (3) in commissium directum rerum Feudalium dominium competentes. Quae actiones, quamvis morte Domini parentis nostri ad Nos, haeredem et successorem ejus devolutae sint, et in Domini Palatini liberos, haeredes ac successores jure transierint, nihilominus tamen Dominus Administrator Ludovicus Philippus Comes Palatinus ad Rhenum, etc. iis non consideratis, aliquoties dictas sesquipraefecturulas a Nobis repetere et vindicare instituit. Et quamquam Nobis adsit jus quaesitum, nemini per vim auferendum, legitima item possessio autore Praetore, ex justa causa ad Dominum nostrum Parentem translata, posteaque ad Nos, tanquam successorem et haeredem, rite devoluta, nec non summa aequitate subnixum jus retentionis; tamen ad redimendam (quod dici solet) vexam, nullo ex debito, sed solo pacis amore pro bona vicinitate et amicitia inter tam conjunctos sanguine Principes, Domino Palatino Administratori, amicae compositionis conditiones obtulimus, non aequitate solum plus quam justas, ac communem transactionum formam superantes, verum etiam tam Palatinae, quam Hassiacae Familiae honorificas et salubres, quas schedae hisce inclusae exhibent.

Quamvis autem meliorem, de praedicto Domino Administrator, spem concipiamus, quam quod illis sese similem sit exhibiturus, qui viribus potius quam justitiae causae confisi, jus in armis positum habent, iisdemque magis quam jure experiri malunt. Attamen cum ad hunc modum, nec


page 210, image: s0210

sequius haec omnia se se habeant, necessarium esse duximus, ad Regiam Vestram Serenitatem ea perscribere; tum ut ei de re tota, deque toto hoc tractatu, quemadmodum ex vero a Nobis relatus exposicusque est, constare possit; tum ut simul non modo de pii Domini Parentis nostri, nostrisque ipsius justis honestisque actionibus, verum etiam de ipsius causae nostrae justitia et oblationum Domino Administratori Palatino factarum aequitate, judicare ex aequo et bono quear. Sancte autem profitemur et testatum volumus, neque in hisce ad Regiam Vestram Serenitatem datis literis, iisdemque adjecta factorum delineatione, neque alias Nos, sponte aut ultro, multoque minus animo detrahendi quicquam honori ac existimationi Domini Electoris Palatini, ipsiusque honoratissimae Familiae, (id quod a Nobis alienissimum est) sed invitos plane ac demonstrandi, tuendique juris ac justissimae possessionis nostrae causa, rerum harum, alias pro voto nostro sopiendarum, mentionem facere, eandemque longe lubentius intermissuros, nisi a Nobis sesqui istae praefecturulae tam instanter, quasi res ad Nos non jure pertinentes, postularentur, Regiaeque Vestrae Serenitatis auctoritas, ipsiusque Dominae Sororis, tanquam restitutionem hanc desiderantis, merita tamen causae procul dubio ignorantis, enixa voluntas, tanquam obstaculum quoddam amicabilis composicionis allegaretur. Non dubitantes, uti Regiae Vestrae Serenitatis beatissimus Dominus Parens, gloriosissimus Magnae Britanniae Rex Jacobus, in quadam sua Epistola, anno 1622. memorabile hoc, et Rege


page 211, image: s0211

tam justissimo, quam prudentissimo, oppido dignum judicium, de Domino Parente nostro, rebusque hisce pronunviavit; Nihil nempe aequius esse, quam ut Domino Landgravio Ludovico, illatum damnum resarciatur: Ita et Vestram Regiam Serenitatem, pro aequissimo, multisque rerum luculentissimis exemplis abunde cognito judicio, perspecta causae nostrae justitia, explorataque conditionum a Nobis oblatarum exuberante aequitate, Nos sibi commendatos habituram, nec passuram, ut Nobis pacifico et quieto S. Imperii Principi iniquior conditio inferatur, aut is qui se, sive juri in Sacro Romano Imperio recepto, sive honorificae et aequae transactioni committere paratus est, per injuriam et vim ullo modo laedatur. Ideoque Regiam Vestram Serenitatem officiosissime rogamus, ut autoritatis suae auspiciis, pro summa Regia sua prudentia et aequanimitate, pro rei totius ex nostra parte militante justitia, Domino Administratori Palatino suadere haud gravetur, quo hanc inter nos exortam contentionem, amicae transationis interventu expirare, quam ad majorem animorum exasperationem devenire malit. Faciet certe Regia Vestra Serenitas rem Deo pacis autori non ingratam, Regiarumque suarum virtutum laude dignissimam, nec non Palatinis et Hassiacis Principibus, territoriorum connexione sibi invicem vicinis, ipsorumque posteris salutarem. Quod reliquum est, Deum precibus veneremur, ut Regiam Vestram Serenitatem longe in terris sospitem esse, et coelesti benedictionis rore adeo ubertim perfundere velit, ut Dominorum Antecessorum suorum


page 212, image: s0212

rum prosperitate felicior, florentissimam Regnorum trigma, ad summum divini Numinis honorem et immortalem gloriae et laudum suarum famam, pacato ac fausto regimine diutissime gubernet. Dabantur in Fortalitio nostro Giessen, XXVI. Octobris, Anno aerae Christianae CIC DC. XXXIII.

LXXXII. Literae AXELII OXENSTERNII, rerum per Protestantes in Germania gerendarum Directoris, ad LUDOVICUM XIII. Galliae Regem, quibus nihil certi de Philippsburgo, ob causas sat praegnantes, concludi et in Regii desiderii satisfactionem statui adhuc potuisse, exponit, 1633.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

APpulit pridie a Serenissima Regia Majestate Vestra ad me ablegatus, Praenobilis Dominus de Gournay, traditisque Serenissimae Majestatis Vestrae Literis eam, quam Serenissima Majestas Vestra his inclusam reperiet, de Philippsburgo ore et scripto mihi Statuumque consiliariis fecit propositionem. Juxta quam Serenissimae Regiae Majestatis Vestrae Literas, qua par est reverentia accepi, imprimisque pro favore animique Regii testificatione in Patriam meam, ejusque confoederatos Serenissimae Regiae Majestati Vestrae humillimas gratias dicendas duxi. Ad rem quod attinet, nullus dubito Serenissimae Regiae Majestati Vestrae memoria excidisse, quae ei ejusque secretioribus Dominis


page 213, image: s0213

Consiliariis et primae notae Ministris a Serenissimae Majestatis Dominae meae clementissimae et Confoederatorum Legatis nuper e Gallia reversis in hoc ipso, quod ad Philippsburgum attinet, negotio, debita reverentia proposita, solidisque rationibus ac circumstantiis remonstrata fuerunt: Nimirum ipsum Philippsburgum praeterquam quod non multis abhinc annis et contra Imperii constitutiones et factam cum nonnullis Electoribus Principibus et Statibus Imperii conventionem insigni Statuum et causae comunis praejudicio, forsitan et figendo Dominatui Hispanico in superiori Germania pedi, contra jus fasque in vallum et propugnaculum surrexerit, non tantum vi pactae cum Serenissima Regia Majestate, Domino meo quodam clementissimo, Sacratae memoriae, Neutralitatis ab Reverendo Electore Trevirensi ex hostium manibus justo tempore non ereptum, sed neque post gloriosissimi Regis mei sata cum Corona Sueciae ejusque Confoederatis de ulla Neutralitatis reassumtione aut renovatione quicquam unquam actum tentatumque fuisse. Qua contraventione lentaque ac destinata cunctatione, quoniam factum, ut interim hosti rebus suis consulere liceret, et viribus, animo, commeatu ita crescere, ut inde vicini praesertim Electores, Principes, Status, totaque circum Regio in immensas difficultates prolaberentur, usque adeo, ut Confoederati occupato Palatinatu de Philippsburgo, ratione Status et belli necessitate, milite et obsidione cingendo commeatuque praebendo, labore sumptuque maximo et non aestimanda viciniarum devestatione consilium inire


page 214, image: s0214

coacti fuerint. Hinc spem mecum certissimam sibi fecerunt Confoederati, fore, ut Sacra Majestas Vestra, eas, quas tam ultimo hac in urbe conventu, quam postea per ipsorum Legatos Sacratae Majestati Vestrae repraesentarunt considerationes, non tantum ut justissimas et sufficientes, sed et causae communi utilissimas acciperet eisque clementissime acquiesceret, eoque magis, quid capto forte a Nostris munimento, ne Sacrae Regiae Majestati Vestrae Regnove Galliae aut causae communi quicquam inde incommodi aut periculi resultaret, mihi ac Statibus ante omnia studio propositum fuerit. Sed cum tam e dictorum Dominorum Legatorum datis e Gallia ad me literis, quam a Sacrae Regiae Majestatis Sueciae ad Aulam Sacrae Majestatis Vestrae Residente Ordinario, novissime vero adventu Dominorum Legatorum eorumque relatione Sacram Regiam Majestatem Vestram non pensatis rationibus et fundamentis Nostris licet praegravibus, priori instantia expeditis de Praesi dio in Philippsburg immittendo, certis tamen oblatis conditionibus etiamnum insistere intellexerim. Ideo Sacrae Regiae Majestati Vestrae, per ea quam ei me debere agnosco studia humillima observantia significandum duxi, eam nunc esse et Sacrae Suae Majestatis Dominae meae Clementissimae Patriaeque meae Regni Sueciae, non minus quam meam et caeterorum consilii formati mentem ac intentionem, ut de Sacra Regia Majestate Vestra ac Republica quam optime mereri ex animo cupiant, adeoque nihil aeque in votis habeant, quam ut Sacrae Majestatis Vestrae desiderio etiam in praesenti


page 215, image: s0215

negotio satisfaciendi copia viresque superfuissent. Verum cum ea res tanti momenti atque universi Confoederatorum Ordinis quam maxime intersit, ut qui ultimo conventu ad ulteriora, quam quae Legatis ad Sacram Regiam Majestatem Vestram in mandatis dederant, praegnanti rationum motu condescendere non potuerunt, exspectatui desuper, quid apud Sacram Majestatem Vestram efficerent Legati. Eadem quoque ratio est, cur mihi consilioque Statuum formato non habita prius cum foederatis omnibus et singulis nova deliberatione fines mandati et legationis Nostrae, sine gravi culpa egredi, atque Sacrae Regiae Majestati Vestrae Nostrum gratificandi animum, utut maxime vellemus, hac in re probare hactenus non liceat. Quo tamen Sacrae Regiae Majestati Vestrae meam juxta et Consilii formati erga ipsam ad paratissima obsequia promptitudinem revera demonstrarem, et ipso momento, quo Praenobilis ac Magnificius Vir Dominus Jacobus Löffler Sacrae Regiae Majestati et Coronae Sueciae a Consiliis secretis et per Germaniam Vicecancellarius, nec non Ducis Würtembergensis intimus Consiliarius et Cancellarius ad me ex Gallia redux, quid apud sacram Regiam Majestatem Vestram hoc in negotio peractum sit, plena relatione patefecisset, in animum induxi generale denuo Confoederatorum consilium ad necessariam, tam hujus rei, quam aliarum summi momenti deliberationem, quam fieri potest ocyus, convocare, eoque rem omnem dirigere, ut dicti Conventus Sacrae Regiae Majestati Vestrae justo tempore facta sit notificatio, atque inter alia etiam certa de


page 216, image: s0216

Philippsburgo resolutio, ac inde quanto studio Confoederati communem causam mecum persequantur, quantoque affectu Sacrae Regiae Majestati Vestrae, Regnoque Galliae sint addicti, omnibus liquidissimo argumento esse possit. Proinde Sacram Regiam Majestatem Vestram humiliter requisitam volo, ut hanc meam et consilii formati, non nostra voluntate aut composita mora, sed mandati potestatisque defectu causatam excusationem non sinistre interpretari, sed regia eaque prudentissima dijudicatione, quaque solet humilitate ac clementia, accipere, ac de caetero secura esse velit. Quod si saepedictum Philippsburgum de deditione interim agere, aut quocunque modo in Confoederatorum manus transire contingat, omnia nihilominus in antiquo mansura, nec ante Confoederatorum conventum quicquam, quod inde in Sacrae Majestatis Vestrae Regnique Galliae praejudicium vergere, aut juste ei displicere possit, me permissurum, quin potius summo studio curaturum esse, spondeo, ne hostium suppetiis cis-Rhenum liberare, aut Hispanica signa Vallo suo figere possit Philippsburgum; quod autem hosti factu difficilius erit, si Sacra Regia Majestas Vestra, si, quacunque tandem via Mosellae transitum Hispani paraverint, ibidem victoriosum suum militem opponi, prorsusque a citeriore fluminis ripa eos prohiberi jusserit. Itaque Altringeri, Feriaeque Ducis inclinantes vires utroque, non sine jactura suorum, superiorem Bavariam petente protinus infringere, Nostrorum vero felices hucusque divina Benedictione in Bavaria inferiore successus,


page 217, image: s0217

cura et potentia sua Regia porro adjuvare velit. Quod ut Sacra Regia Majestas Vestra regio prorsus et nunquam satis laudando zelo summa cum gloria hactenus testata est; Ita Sacram Regiam Majestatem Vestram hanc meam excusationem citra ullam suspicionem aut Regii animi alienationem clementissime suscepturam deque Reipublicae causa meliori et salute universali, Eandem quam optime merituram esse confido, quibus ut potenti Deus dextra, publico orbis Christiani bono, benignius aspiret, voveo, et Sacrae Regiae Majestati Vestrae me ad constantissima obsequia humiliter devoveo. Datae Francofurti die 15. Decembris 1633.

LXXXIII. Literae VLADISLAI IV. Regis Poloniae, ad AMURATHUM IV. Imperatorem Turcarum, querelas ob laesam a Turcis pacis ac foederum sanctitatem in se continentes, et firmioris scuriorisque pacis rationes commendantes, 1634. Serenissime etc. etc.

POstquam nuper in Regali solio inclytae hujus Coronae consedimus, missis ad Sereniss. et Potentiss. Imperatorem, caeterosque vicinos Principes et amicos nostros, testandae amicitiae, renovandique foederis causa Legatis, ipsi, Deo auspicante, contra Moscos signa movimus, qui freti inimicorum nostrorum auxiliis, rupto foedere, bellum contra nos movebant, et Smolensium arcem nostram summa vi oppugnabant. Ubi ad primum nostrum adventum arcem obsidione solvimus, et ipsum prope innumerum hostilem exercitum victum


page 218, image: s0218

obsessumque ad deditionem adegimus, castris, tormentis atque caetero bellico apparatu exuimus, ac demum prorogato felicis victoriae cursu Moscoviae supplici hosti pacem obtulimus, postquam tribus ingentibus Ducatibus ac Provinciis cessit, quos jure belli ac victoriae Regno nostro in perpetuum adjunximus: Quem quidem victoriarum nostrarum cursum minime impedivit, rupta ex parte Serenitatis Vest. pax, cum nunerosus Serenitatis Vest. exercitus, Duce Machmet Bassa Silistricen, violato sacrosancto foedere, infesta signa in Regnum nostrum intulit: Nam aequus foederum custos, vindexque Deus, sicut Moscos, eorum ruptores, armis nostris domuit, sic etiam Abbassae conatus ita fregit, ut excedere Regno nostro non sine clade ac violatae Pacis labe cogeretur. Caeterum idem Regnorum Praeses Deus opportunam nobis ex Moscis dedit victoriam, ut nimirum illis dedellatis, victrices copias nostras ex septentrione in Orientem tempestive, eodem Duce ipso, verteremus; dumque jam victores redivimus, occurrit nobis in itinere Generosus Selim Aga Nuncius Serenitatis Vest. quem etsi pax erat, nec statim ad Majest. nostrae Thronum admitti, sed eodem modo, quo Legatus noster ad Portam Vest. Serenit. tractari sivimus, tamen id juri gentium dedimus grataeque ac perenni memoriae clarissimorum Seren. Domus Ottomannicae, Serenitatis Vest. Majorum, qui nostrorum amicitiam caeterorum Regum ac Principum amicitiae semper anteferebant, factum, ut ipsi aditum ad Majestatem nostram patere juberemus. Qui amica salutatione praemissa,


page 219, image: s0219

cum reliquam legationem se persequi non posse, nisi lectis Serenit. Vest. literis responderet, in aula vero nostra Regia tunc nec Consiliarii supremi aderant, nec is, qui literas legere et nobis exponere possit, jussimus eum iter nobiscum Varsaviam usque persequi, qua in urbe frequens nos Senatus et publicus Procerum Regni conventus praestolabatur. Itaque statim ut Varsaviam venimus, legi nobis literas Serenit. Vest. mandavimus, in quibus recte Serenit. Vest. commemorat, Nos adepto, post divum parentem, nostro Regno voluisse per legatum ea de re certiorem Seren. Vest. facere, ac sinceram amicitiam, quae inter Majores utriusque nostrum tot seculis floruisset, testari pacisque foedera ex formula antiquorum pactorum renovare unaque Abassam incusasse, qui eadem foedera ducto in Regnum nostrum infesto exercitu violasset. His adjungit, sibi eundem animum esse amicitiae colendae, pacisque tuendae, qui Sereniss. Majoribus suis fuisset, gratoque animo complecti studium nostrum, quod per literas et Legatum nostrum Serenitati Vest. aperuimus redintegrandae pacis, renovandique foederis ex formula pactorum cum invicto Imperatore Sultan Soliman sancitorum. Verum etsi Serenit. Vest. iisdem literis suis atque etiam per ipsum, qui eas tulit, Selim Agam omnia amica et parata Nobis, Regnoque Nostro polliceatur: In re ipsa tamen omnia hostilia ex parte Seren. Vest. geruntur; Nam praeterquam quod Abassa Bassa Pacis foedera hostiliter violaverit, Legatum etiam nostrum ad portam Seren. Vest. contra gentium foederumque jura et vetustum morem, non statim admisit, demumque


page 220, image: s0220

procuravit, ut is admissus auditusque sine responso et debito Magnorum Regum Legatis honore dimissus sit. Tartari etiam aliquoties in ditiones nostras, qui ferro et igne eas vastarent, immissi, non Amicitiam ac Pacem, quam Serenitas Vest. offert, sed hostilitatem ostendunt, et quamquam illi magna ex parte a copiis nostris caesi ac repulsi sint, omnia tamen praeterea illinc hostilia nobis nunciantur, Bellum contra nos edici ac proclamari, exercitus scribi, et per Danubium in Moldaviam Valachiamque trajici. Quibus etsi minime permoveremur, utpote Deo, causae aequitate, victricibusque armis freti, tamen mirari jure debemus de pace et amicitia a Seren. Vest. scribi, contra pacem et amicitiam agi. Quanquam non tam Nos Seren. Vest. incusamus, quam eos, qui privati commodi sui causa, bellum contra nos concitant, quique per hanc viam non tam nos, quam Serenit. Vest. non secus, ac Sereniss. fratrem vestrum perdere volunt, ea ad aures Serenit. Vest. per summam fraudem deferendo, quibus pacem et tranquillitatem publicam turbent, et Serenit. Vestram rupti foederis atque jurisjurandi obnoxiam reddant. Nam, quod queruntur Ducem et exercitum nostrum prius in Valachiam, quam Abassan Bassam in ditiones nostras intrasse, id, tametsi verum sit, si tamen causam hujus rei Serenitati Vest. exposuissent, facile Serenitas Vest. pro innata prudentia et aequitate judicasset, nos ea in parte omni culpa vacare. Exercitus noster Tartaros, qui Regni nostri ditiones proxima aestate igne et ferro vastraverant, in Valachiam fugientes secutus, ipsis quidem


page 221, image: s0221

praedam et captivos eripuerat; caeterum sine damno et noxa Valachia excessit, idque defensionis justae ac licitae rei, non offensionis ac hostilitatis erat; Quod vero de Castellis seu Palanchis intra limites Serenitatis Vest. extructis ad Serenit. Vest. deferebant, id, quam impudens commentum esset, etiam Serenitati Vest. innotuit, cum nullum omnino intra fines ditionum Seren. Vest. reperiatur, et ea, quae ad limites nostros extructa sunt, magis paci tuendae quam hostilitati alendae serviant; ut ea de re Illustr. Castellanus Cracoviensis, Magnus exercituum Dux, Serenitatem Vest. edocuit: Immerito etiam ac inique pacis osores Kosacorum in mare incursiones apud Seren. Vest. exaggerant, cum satis constet a nobis et Ducibus nostris hanc colluviem, ex omnibus fere gentibus collectam et latrociniis deditam saepius armis castrigatam, quodsi autem nunc ad officium et obsequium redacti non sint, per Tartaros stetit, qui incursionibus suis et duces nostros avocabant, et eandem colluviem augebant, dum incolas et Russiae et Poloniae, vastatis eorum agris, igneque absumptis eorum villis vitam Kosacorum capessere cogunt. Haec aliaque per summum dolum apud Seren. Vest. illi incusant, qui non minus sunt ipsi Serenit. Vest. quam nobis inimici. Implicari enim illam bello, contra fas, aequum, juraque divina ac humana suscepto, volunt, eundem ipsius successum sperantes, qui praeteriti belli fuisset. Neque vero alium quis sperare possit, cum experientia tot seculorum constet, displicere Superis bellum intra has Gentes, illasque ideo succumbere, quia belli causam violato foedere dederunt.


page 222, image: s0222

Quod Sapientissimi Serenitatis Vest. Majores probe expendebant, eaque de causa, licet victricia arma per orbem Terrarum circumferebant, Regno tamen Poloniae abstinebant, injecta animis eorum hac religione, Domum Ottomannicam tamdiu incolumen ac florentem fore, quamdiu Amicitiam et Pacem cum Regibus et Regno Poloniae coluerint. Quamobrem Serenitatis suae interest, ut videat, quibus credat fidatque, neque se fallacibus commentis, consiliisque a vetusta amicitia, foederibus ac Majorum suorum vestigiis abduci patiatur. Nos vicissim nec pacem pristinam aspernamur, nec bellum pertimescimus, cujus successum Deo committimus, quo aspirante nuper foederum violatores debellavimus. Proinde si Serenitati Vest. cordi erit amicitia, quae inter Majores Nostros perennavit: Nos aeque studiosos ipsius experietur, dabimusque operam, ut et Tartaris, si se ex praescripto gesserint, solitum stipendium exsolvamus, et Kosacos in officio contineamus, ac ab incursionibus in ditiones Seren. Vest. arceamus. Caeterum, ubi ea in parte mentem Seren. Vest. exploratam habuerimus, reque ipsa amicum Ejus animum cognoverimus, renovandi foederis rationes sincero animo amplectemur, et bonae Vicinitatis, Pacis, amicitiae jura cum Serenitate Vest. constanti fide tuebimur, modo deinceps securioris stabiliorisque pacis ratio ineatur, quam hactenus fuit, quando illam levissimorum hominum fraudulenta machinatio pro libitu surripere voluit. Malunt nimirum sani Principes apertam hostilitatem, quam fluxam ac ad quemvis ventum nutantem pactorum


page 223, image: s0223

fidem; Reliqua Serenitati Ves. Selim Aga coram supplebit, quem salvum et incolumen, quamprimum potuimus, ad Serenitatis Vest. remisimus. De caetero Serenitati Vest. diuturnam incolumitatem a Deo precamur. Datum Varsaviae 24. Julii 1634.

Vladislaus Rex.

LXXXIV. Literae CHRISTINAE Svecorum Reginae ad JOHANNEM GEORGIUM I. Saxoniae Electorem, quibus eum de pace, quam se inscia ac inconsulta, nec condigna Dignitatis suae ratione habita, cum Imperatore Ferdinando II. Pirnae (Pragae) composuisset, objurgat, aliarumque injuriarum accusat, 1635.

NOs CHRISTINA, Dei gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Designata Regina et Princeps hereditaria. Magna Princeps Finlandiae, Ducissa Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina, Celsissimo Principi, Affini, Consanguineo et foederato Nostro charissimo, Domino Johanni Georgio, Saxoniae, Juliaci, Cliviae et Montium Duci, Sacri Romani Imperii Archi-Mareschallo et Electori, Landgravio Thuringiae, Marchioni Misniae, Burggravio Magdeburgensi, Comiti Marchiae et Ravensburgi, Domino in Ravenstein etc. salutem et prosperitatem. Celsissime Princeps, Affinis, Consanguinee et Foederate charissime! Quam arcta foederis necessitudine Divus Parens Noster, inclutae recordationis, Dilectioni Vestrae devinctus fuerit


page 224, image: s0224

et quam sancta sincereque eam semper coluerit, id cum pacta publica caeteraeque heroicae actiones suae, tum ea, quae extremo Dilectioni Vestrae, etiam cum morte sua praestitit officia, luculenter testantur. Neque enim chartis tantum illita vel aereis incisa tabulis, sed Orbis terrarum conscientiae, regio plane sanguine inscripta sunt. Nos quidem prout in Regium ejus thronum, ita in eandem quoque voluntatem consiliaque successimus: nec post gloriosum suae Majestatis decessum, quidquam in nobis desiderari passae sumus, quod ad eanpem excolendam augendamque ullo modo conducere posse visum fuerat. Quando enim ipsae per aetatem sexumque a parium praestatione excluderemur, Legatis et Ducibus in Germania Nostris semper mandavimus, ut paternis vestigiis presse inhaerentes, a partibus Dilectionis Vestrae caeterorumque foederatorum mascule starent, donec finis foederis universalis, honesta, securaque Pax tandem forent. Et quanquam exercitus annonae pabuloque interdum ex agricolarum voto, minus parcere potuerint, ac per hoc alicubi subditorum querelas causati forte fuerint (novit enim Dilectio Vestra talia omnia bellorum incommoda rectissime) in militaribus tamen officiis, me minimam quidem eos alienae suspicionis ansam dedisse, quin potius ita se in cunctis erga Dilectionem Vestram gessisse persuasum habemus, ut, si nihil gratiae et favoris, certe nec odium vel hostilitatem ullam meruisse speremus.

Quod cum ita sit, non potest non grave et acerbum


page 225, image: s0225

Nobis accidere, quinimo nec vel intelligere vel mirari possimus, quo ex fundamento proveniat, quod de die in diem contraria fere omnia experiamur. Parum fortasse videri posset, Pirnensem Pacem, praeter expressissimas foederis tabulas, nobis insciis et inconsultis, factam esse, si condigna Nostri ratio in ea habita fuisset. Etsi enim Nos etiam, ut magnam belli partem saltem per Legatos eidem interfuisse, par erat, communi tamen tranquillitati hunc quoque defectum facile condonassemus, modo ipsa pacis substantia in caeteris non fuisset neglecta. Nunc cum adversum Nobis foedus potius, quam ullam pacis umbram continere dicatur, atque ut res inter alios acta, Nos minime obliget: qui fieri potest, ut absque praevia vel extensione vel restrictione, atque ita ulteriori tractatu, eidem salva existimatione Regia subscribamus? Certe si vel Dilectio Vestra ea de re Nobiscum decenter tractasset, vel saltem pati voluisset, ut cum Imperatore ipso uberius ageremus: aequiori forte animo cuncta ferrentur. Sed cum neutrum horum hactenus admiserit: quin ipsa de facto procedat, et alieni actus praejudicia, Nobis vel invitis obtrudere contendat; quae poterit aequanimitatis demissio suadere, ne non jure queramur, plane indignissime haberi merita Nostra. Ac tametsi haec omnia quocumque praetextu in Dilectione Vestra excusarentur; Illud tamen omnino non videmus, qua Juris specie veletur, quod percipiamus etiam caeteros tum Principes et Ordines Imperii, foederatos Nostros ad foederum rupturam


page 226, image: s0226

stimulari, tum Legiones Nostras Germanicas ad sacramentorum violationem et nefaria in Nos arma vertendum tantopere sollicitari et impelli, ut nisi de candore gentis persuasum haberemus, neminem hactenus Germanis ambitiosius fidem coluisse, non immerito de plurimorum constantia dubitari posset. Quicquid autem hoc totum sit, quam primum ejusmodi consilia agitari, et Dilectionem Vestram armata in Nostros manu movere perciperemus, confestim jussimus, ut quousque par esset, cedendo, consiliis prius omnia, quam armis experirentur; nec facile committerent, utjustissima in hunc diem signa Nostra, nisi valde lacessita, ullius foederati cruore temerarentur. Cessisse etiam per aliquot Principum territoria intelleximus, donec ipso etiam albi tranato, nihil ultra praeter mare esset, quo cederent: quando continua exercitus Vestri persecutione, necessariam tandem defensionem prestare, eamque, quae per obsidionem Domitzii eis intendebatur, propulsando cladem avertere coacti sunt. Quae, quamvis justa Numinis vindicta, in propria auctorum capita reciderit; magnopere tamen dolendum est, amicitiam, foedusque Evangelicum ejusmodi catastrophe maculari. Videre enim tanquam in speculo Nobis videmur, quam rideant in sinu suo communes adversarii Nostri, tam belle cessisse artes suas, ut jam exultabundi cernant Evangelicos ipsos inter se commissos reciprocante clade in propria viscera saevire, atque ita mutua attritione vix diu emansuris aemulorum direptionibus velut sponte sese adaptare.



page 227, image: s0227

Quae universa, cum diu non possint absque Dilectionis Vestrae et mutuorum Consanguineorum Nostrorum, quorum penates belli jam moles involvit, ruina, ac irreparabili Reipublicae Evnagelicae detrimento continuari: per communia eam sacra obtestamur, ne tam periculosis consiliis se amplius circumduci patiatur; sed mentem animumque serio sincerae honestaeque Pacis tractationi tandem adjiciat. Quod si fecerit eoque Nos respectu habuerit, quo Reges exteros Regnaque tractari, publica Imeprantium Majestas postulat: per Nos minime stetisse videbit, quo minus sua Germaniae Pax optata brevi refulgeat; quemadmodum ab Illustrissimo Domino Axelio Oxenstirna, vel in ejus discessu a caeteris cum potestate substitutis Legatis Nostris, et Dilectio Vestra et caeteri omnes, quorum interest, pluribus intelligetis. Sin vero propudioso infidarum conditionum objectu necessitas Nobis imposita fuerit in bello adhuc continuandi, coram Deo et Universo Nos mundo excusatas fore confidimus, si extremae Nos quoque Defensionis mediis usae fuerimus. Quo quidem remedio quemadmodum adversus foederatos et necessarios Nostros libentius supersederemus: Ita quo sit Dilectio Vestra animo, expectamus cum praesentium exhibitore Colonello Nostro, Nobili Nobis sincere fideli, Melchiore Falckenbergio, quem eo Nomine ad Dilectionem Vestram expedivimus. Interea saniora Dilectioni Vestrae consilia ex animo voventes Divino Eandem Numini amice commendamus. Dabantur in Regia


page 228, image: s0228

Nostra Stockholmensi die 2. Decembris, Anno 1635.

Sacrae Regiae Majestatis Regnique Sueciae respective Tutores et Administratores.

Gabriel Oxenstierna Gustavi Reg. Suec. Archidapifer mppr.

Jacobus de la Gardie R. S. Marschall mppr.

Carolus Gyldenhielm Regni Ammirallius mppr.

Petrus Sparre nomine Regn. Suec. Cancellarii mppr.

Gabriel Oxenstiern L. Baro in Morebii et Lindholm R. S. Thesaurarius.

Inscriptio.

Ad Serenissimum Electorem Saxoniae.

LXXXV. Literae Responsoriae priores a JOH. GEORGIO Saxoniae Electore ad REGIAS SUECICAS praecedentes datae, quibus foederis olim cum Gustavo Adolpho Suecorum Rege initi obligationem cum ipsa dicti Regis vita desiisse, seque vinculo foederatitio non amplius teneri exponit, 1636.

Serenissima Regina. Regiae Serenitati Vestrae, quicquid honoris, officii et studii a Nobis proficisci potest, illud omni tempore locove promptum paratumque offerimus, Domina Consanguinea et Affinis Charissima.

EX Regiae Vestrae Serenitatis ad Nos transmissis et per Colonellum Ejusdem, Melchiorem Falckenbergium


page 229, image: s0229

bene traditis Literis, illarumque inscriptione animadvertimus, Regiae Vestrae Serenitati complacitum fuisse, nomen Nobis titulumque Confoederati Principis ut impertiret. Quod sane licet ab optima intentione profectum sit, attamen relationibus et persuasionibus aliorum in eo aliquid datum arbitramur, quasi scilicet foedus inter Regiae Vestrae Serenitatis gloriosae memoriae honoratissimum Dominum Parentem, Serenissimum Principem, Dominum Gustavum Adolphum, Suecorum, Gothorum et Wandalorum Regem, Magnum Principem Finlandiae, Ducem Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Dominum et Nos, prima Septembris luce, Anno 1631. initum, mutuaque sponsione firmatum, pro haereditario sit habendum, plenissimumque validitatis robur adhuc obtineret, etsi unus vel alter fatis sic urgentibus discesserit. Id quod tamen Capitulationi penitius introspectae consentaneum non est, quippe in qua ne verbum quidem extat, quod ad hunc sensum intellectumque detorqueri possit: ac ut maxime de Regiae Suae Serenitatis intentione id fuisset, luculentioribus Verbis Regia ipsius Serenitas hoc expressisset: E contra vero in Nostro arbitrio ex juris dispositione situm fuisset, constituere, num ad hunc quoque casum, confoederationis quoque Leges accommodare placeret. Etenim verissime affirmare possumus, Nobis in mentem nunquam venisse, alios praeter Regiam Sueciae Serenitatem, in hanc foederis societatem admittere, eamque ad haeredes successoresque extendere. Merito igitur fixum inconcussumque manet, pactiones istas subsecuta


page 230, image: s0230

Regiae Suae Serenitatis morte fuisse dissolutas, nosque pro foederato amplius non esse habendos, sed laxam nullisque vinculis adstrictam illigatamque potestatem recepisse, ea omnia peragendi tractandique, quae publicae utilitati proficua ac salutaria fore duceremus: Quemadmodum nec in Domo Nostra Electorali receptum, ejusmodi foederibus se implicare, quae in haeredes et successores sint transitoria, ipsasque adeo ditiones et Provincias hoc nexu afficiant: Neque insuper videmus, si ad ulteriora progredi et latius extendere capitula foederis voluissemus, quo pacto erga Patriam Nostram charissimam, Romanum videlicet Imperium, id excusare potuissemus. Quod si Vestra Regia Serenitas capitula confoederationis accuratius introspexerit, statim animadvertet, contra quas nempe Personas cum Regiae Serenitatis Vestrae Domino Parente gloriosissimae memoriae, foedus depacti fuerimus, quae ipsae post in belio occubuerunt, et proinde in rerum Natura esse desierunt. Inveniet insuper causas istas, quae Nos ad contrahendum cum Regia Sua Serenitate foedus permoverunt, dudum sublatas esse omnes, neque ad bellicas illas expeditiones, quae post Regiae Suae Serenitatis decessum susceptae fuerunt, extendi posse. Quemadmodum et illud toti Imperio notum, quod quamdiu post Regiae Serenitatis excessum, cum Caesarea Majestate Nobis controversia fuit, nunquam a Suecicis partibus in qualitate confoederati Principis steterimus, neque copias Nostras cum Suecicis conjunxerimus. Quae omnia eo probantur fortius, quo Regni Suecici


page 231, image: s0231

Cancellarius, Dominus Axelius Oxenstierna, postquam Dresdam in Aulam Nostram mense Decembri Anno 1632. venit, inter mutuos sermones ac discursus de bello habitos, ne quidem minimam significationem prae se tulerit, quasi post secutam Regiae Serenitatis mortem vinculo isto foederatitio adhuc teneremur; Caeteroquin de dissensu Nostro contestati fuissemus, quin potius Ipsemet confessus est, obligationem istam socialem morte Regis Serenissimi jam totam exspirasse. Etenim si Regiae Vestae Serenitati visum esset, inquirere diligentius, an actus ejusmodi mortem Regis subsecuti fuerint, qui Nostra ex parte animum continuandi et persistendi in foedere arguant, utique apparebit, quod armis pariter ac consiliis, a Suecicis partibus Nos separaverimus, insuper etiam Principes aliquot Imperii et Civitates Liberas occasionem commodam nacti, antequam cum Caesare tractationem Pacis aggressi fuimus, amice et serio commonefecerimus, ut accurata et sedula circumspectione in re tam gravi ac ardua uterentur, in publicas Imperii leges, tanquam pacis et tranquillitatis adamantina vincula diligenter intuerentur, ac potius de iis conservandis quam abolendis, et nova Regiminis forma introducenda cogitationes susciperent.

Qua in re nihil indecorum aut Nobis ipsis indignum admisisse videmur; quin potius illud sollicite egimus, quod Nobis ceu fideli ex sanguine Germanico electorali oriundo Electori, et columnae Imperialis aedificii, toto terrarum orbe maxime decantati, pro honore Nostro, conscientia, jurejurando,


page 232, image: s0232

sublimi officio et statu conservando incubuit, quodque sin vel omissum vel oscitantius tractatum fuisset, gravem conscientiae Nostrae labem, et erroris apud seros posteros nunquam purgandi notam, nobis inurere potuisset. Quemadmodum igitur post mortem Regis fortissimi, cum Regis Vestra Serenitate in novam foederis obligationem descendere, neque e re neque ex usu Nostro fore duximus, ita nemo inficias ie poterit, Nos in vivis adhuc existente Rege Serenissimo, contracti foederis retinentissimos fuisse, ut cum Serenissimi Hispaniarum Regis in Aula Imperiali Residens Ambasciator, Dominus Marchio de Ladereita, per generosum Dominum Henricum Paradeyser, Baronem, Anno 1631. Nobis significandum curasset, id negotii sibi datum esse a Rege, omni ut studio curaret, quo subortae inter Caesaream Majestatem et Nos simultates et dissidia, felicissima compositione sopirentur, animique invicem exasperati in mutuam concordiam iterum coalescerent, tamen Nos oblatam transactionem modeste recusaverimus, hanc afferentes excusationem, Nobis id per Serenissimum Regem Sueciae ac Evangelicos Protestantesque Ordines minime licere, ea ratione, quod per id tempus foedus cum Regia Serenitate Sueciae adhuc inconvulsum duraret, quod ipsum vero morte Regis bellicosissimi secuta concidit et exspiravit. Quae cum ita sint, Regiam Serenitatem Vestram officiose rogatam volumus, ut peramicam hanc ac propemodum necessitate quadam Nobis extortam informationem, aequo animo ferat, in eamque omnino sententiam


page 233, image: s0233

accipiat, quod Electoralis Nostri officii Dignitas, honor proprius, et Sacramentum sacro Romano Imperio praestitum, id a Nobis omnino efflagitent. Quippe qui facile subodoramur, quid plerique Ministri Suecici, adversarii Nostri, per usurpationem praedicati supratacti, ad Nostram injuriam et praejudicium moliantur et quaerant. Non igitur possumus, certe nec debemus ad haec conticere, ut obtrectatoribus Nostris omnem materiam calumniandi praecidamus, quasi per receptionem literarum Regiarum saepedictum praedicatum tacite agnoverimus, eo ipso confitentes, aeque Regiae Vestrae Serenitati Nos foedere junctos esse, atque ejus gloriosissimo Domino Parenti, quod secus esse supra demonstratum est. Interea Regia Vestra Serenitas sibi habeat persuasissimum, Nos amicitiam ejus magni aestimare, inque summo habere pretio, ac pro ea quae inter Nos intercedit necessitudine, omnem ipsi honorem, amicitiam et studia, nullo non tempore promptissima futura, exhibere paratissimos esse. Quo cum Regiam Serenitatem Vestram divinae Protectioni et tutelae ad incrementum omnis Regiae felicitatis quam diligentissime commendamus. Dabantur in Castris Hallensibus, die 28. Februarii Anno 1636.

Johannes Georgius Elector.

LXXXVI. Responsoriae JOHANNIS GEORGII I. Electoris Saxoniae posteriores ad CHRISTINAE,


page 234, image: s0234
Suecorum Reginae, Literas secunda die Decembris anni praeteriti datas, quibus ipsi causas, quae sibi paciscendi cum Imperatore necessitatem imposuerint, recenset, ac culpam ingrati animi et violati foederis sibi objectam modeste diluit, 1636.

Serenissima Regina. Regiae Serenitati Vestrae quicquid honoris, officii et studii a Nobis proficisci potest, illud omnitempore locove, promptum paratumque offerimus, Domina, Consanguinea et Affinis charissima.

REgiae Serenitatis Vestrae Literae 2. Decembris praeteriti anni 1635. ad Nos perscriptae a Colonello ejusdem, Nobili singulariter Nobis dilecto, Melchiore Falckenbergio, in Salinis Saxonicis recte Nobis exhibitae fuerunt. Ex quibus summatim percepimus, grave et acerbum Serenitati Vestrae Regiae accidere, Nos non attento foedere, quod inter Serenissimum quondam Principem Dominum Gustavum Adolphum, Suecorum, Gothorum Vandalorumque Regem, Magnum Principem Finlandiae, Ducem Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Dominum gloriosissimae memoriae, et Nos contractum, quodque defuncta Regia Serenitas adeo sancte et sincere semper observaverit, ut Regium ob illud sanguinem profuderit, Regiaque Vestra Serenitas Legatis et Ducibus in Germania suis, idem ut facerent, serio mandaverit, certoque statuerit, quique ita se in administratione militarium officiorum gessissent, ut si forte nihil


page 235, image: s0235

gratiae et favoris, certe nec hostilitatem meruerint, contraria tamen omnia peregisse, plane suo nunc loco relinqui, Nos et inscia se, et absque praevia communicatione pacem conclusisse. Omnibus autem rebus recte ponderatis, potius eam pro Confoederatione adversus Regiam Serenitatem Vestram quam pro pace, imo nec pro umbra pacis habendam esse, quae et ipsa ceu res inter alios acta, Regiam Vestram Serenitatem in nullo obligaret, tantumque abesse, ut ei salva reputatione Regia possit subscribere. Ac ferri quidem hoc posse, si cum Regia Serenitatem Vestra vel ipsi Pacem tractassemus, vel, ut cum Sacra Caesarea Majestate Regia Vestra Serenitas tractationem susciperet, permisissemus. Nunc cum a Nobis id impetrari haud potuerit, sed de facto processerimus, Regiae Vestrae Serenitati invitae et reluctanti conclusam Pacem obtrudere intendentes, causam utique justissimam Serenitatem Vestram Regiam habere conquerendi, tam contemptim merita ejusdem haberi ac elevari, potissimum vero de eo, quod foederatos Principes et Ordines ad rupturam foederis stimulaverimus, adeoque etiam ejus Legiones Germanicas, ad nefaria in Regiam Serenitatem Vestram arma vertendum incitaverimus; in tantum, ut si certo ei non constaret, nullam Nationem cum Germanis, quoad pacta servanda et fidem placitis praestandam, comparari posse, utique in eam propemodum posset opinionem induci, ut de constantia Germanorum dubitandum esset. Quicquid autem hoc sit et quam grave Serenitati Vestrae Regiae id accidat,


page 236, image: s0236

jussisse se tamen potius cedere, quam arma ullius foederati cruore foedare et polluere: Ex quo factum, ut exercitus ejus ex Principatu uno in alium eo usque cesserit, donec Albi tranato, quo ulterius cederet, locus nullus reliquus maneret. Quae res accedente continua hostili persecutione, Suecis extremam necessitatem attulerit arma defensoria capiendi, et cladem, quae per obsidionem Domizii eis intendebatur a se propulsandi, qui conatus Nostrorum etsi infelicem exitum habuerit, et malum in propria nostrorum militum capita reciderit, dolendum tamen esse pactam cum Corona Suecica amicitiam et foedus Evangelicum ejusmodi Catastrophe conspurcari. Etenim cernere Regiam Vestram Serenitatem velut in speculo, quam rideant Evangelicae Religionis adversarii, Evangelicos ipsos nunc inter se commissos, reciprocanti clade sese invicem evertere et aliorum direptionibus ultro exponere. Quae universa sicut absque ruina et irreparabili Evangelicae Reipublicae jactura, diu continuari haud possent; Ita Vestram Regiam Serenitatem nos rogare et obtessari, ne tam periculosis consiliis Nos amplius circumduci pateremur, sed mentem animumque serio, sincerae honestraeque pacis tractationi adjiciamus. Hoc si faceremus, et Regiam Serenitatem Vestram eo respectu haberemus, quo Reges exteros Regnaque tactari, publica Regnantium Majestas postulet, experturos Nos esse, per Regiam Serenitatem Vestram minime stetisse, quo minus Pax exoptata in Germania reducatur; Sin vero propudioso (ita enim Regiae Vestrae Serenitati de Caesare et Nobis


page 237, image: s0237

loqui placuit) infidarum conditionum objectu, necessitas Regiae Vestrae Serenitati imponeretur in bello continuandi, coram Deo et universo mundo se excusatam fore confidere, si et Ipsa extremae defensionis mediis uti cegeretur. Quemadmodum autem erga foederatos et necessarios hoc remedio supersedere mallet, ita quo simus animo Regiam Vestram Serenitatem nunc expectare.

Ad ea nunc responsuri Regiam Vestram Serenitatem celare haud possumus, Literas ejus cum propter sanguinis propinquitatem, tum quia a Regia sublimi Persona profectae, Nobis valde jucundas et acceptas fuisse, gratiamque habemus de contestatione Regii affectus et Inclinationis erga Sacrum Romanum Imperium, Nosque ipsos, potissimum vero quod pacis negotium in eo promovere Regia Vestra Serenitas sit percupida. Pergrave autem Nobis accidit, quod animadvertimus, causam hanc paulo odiosius atque aliter quam se habet ad conflandam Nobis invidiam relatam esse. Ac initio quidem, Foederis, quod inter praememoratum Serenissimum Regem Sueciae et Nos primo die Septembris An. MDCXXXI. constitutum fuit, probe meminimus. Damus quoque Regiae Serenitati Suae liquidum hoc et nulla oblivione delendum testimonium, quod a principio usque ad beatum Suae Serenitatis ex hac vita excessum, Foederi constanter inhaerens, promissa auxilia occasionibus aliquot habitis, adeo heroice et fortiter praestiterit, ut scriptis et viva voce in legationibus et conventibus distinctis, decenter


page 238, image: s0238

praedicaverimus prudentiam, autoritatem, felicitatem, et quae praeterea in Duce belli virtutes requiruntur, uti fas aequumque fuit, meritis laudibus extulerimus, ad debitam Nos gratitudinem, in quantum id possibile foret, teneri, ultro confessi. Quemadmodum vero Regiae Serenitati Vestrae, quod defuncto Domino Parente in Regium ejus thronum successit animitus gratulamur; Ita voluptatem percipimus ex eo, quod in consilia quoque Ejusdem successerit hactenus, ut nihil eorum omnium intermissura sit, quae ad honestam amicitiam et vicinitatem excolendam augendamque ullo modo conducere posse videbuntur. Plane extra dubium ponimus, Regiam Serenitatem Vestram Legatis et Ducibus in Germania suis mandasse, a partibus Nostris ut starent mascule. Qualiter autem et quemadmodum assistentia illa in effectum deducta fuerit, suo loco relinquimus, neque Serenitati Vestrae Regiae longa recensione, quomodo plerique se gesserint, quot quantasque clades Provinciis Nostris attraxerint, extra eas vero in Silesia et locis aliis intentiones Nostras ac consilia impediverint, quot quantaque damna ac injurias agnati Nostri, cum primis Saxoniae Duces Lineae Altenburgensis, et Comites aliquot Vasalli Nostri a Suecico milite perpessi, quam nullam opem auxiliumque in prohibendis ac amoliendis hostilibus eruptionibus Nobis tulerint, molesti esse non cupimus. Interim tamen liquet hinc et solis luce refulget clarius, etiam illos Ipsos, qui a Suecicis sunt partibus in ea sententia fuisse, quod morte Regis Serenissimi foedus peremptum fuerit; In quo et


page 239, image: s0239

Ipsi acquiescimus, haud ignari, eam esse naturam ac notam propriam foederum, ut ad haeredes non sint transitoria, nisi in formula pactorum aliter cautum ac provisum sit, vel post obitum unius aut alterius foederati, foedus renovatum. Quae cum ita sint, equidem non videmus, nec intelligimus, quae causa sit, Vestra quod Serenitas Regia tantopere de Nobis queratur. Si enim foedus dissolutum existit, Rege gloriosissimo fatis concedente, Regia Serenitas Vestra pro ingenii sui acrimonia facile judicabit, Nos quod in Pirnensem, postea Pragensem Pacis tractationem consensimus, nihil admisisse, quod vel absurdum sit, vel Principe Electore indignum et minime honestati consentaneum. Etenim nullam in capitulis foederis cum Serenissimo Rege, Parente Regiae Veltrae Serenitatis dulcissimo, initi obligationem possumus deprehendere, qua teneamur cum consilio et consensu haeredum ac Successorum Regni, in pacis tractatione procedere, et jam ante sufficienter probavimus, una cum Serenissimo Rege, illud sublatum et extinctum fuisse, in tantum, ut vel Suecicus Cancellarius, vel Campi Mareschallus, diu Nobis titulum foederati Principis tribuere, non sint ausi, quippe haud nescii, et obligationem ipsam et facta in capitulis foederis expressa, meram personalitatem denotare, etsi, quantum in Nobis, nunquam vetuimus aut impedivimus, Svecicam partem ad tractatus de Pace habendos requiri et adhiberi; Certe, qui in Causa, de qua agitur Interesse praetendit et actum suo dissensu impedire se posse confidit, is, ut in tempore sui copiam faciat


page 240, image: s0240

ac interveniat, necesse est. Plane in conventu Francofurtensi ad Moenum Anno 1634. ad antegressam notificationem, quam Regni Svecici Cancellario fieri mandavimus, mox palam divulgata fuit, de pace inter. Caesareanos et Nostros Legatos suscepta actio, neque tamen quisquam ausus est Legatis objicere, id minime nobis licere, nec jure fieri posse; quin potius post acceptam cladem apud Nordlingam a Legatis Nostris inter valedicendum per praedictum Cancellarium, studiose flagitatum, ut reversi, pacis tractationem subjectissime urgerent, caeteroquin futurum, ut a Galiis novo Theatro adornato, bellum crudele ac perniciosum excitaretur, ex quo major clades toti metuenda sit Germaniae. Cogitet et expendat Regia Vestra Serenitas non absolute penes Nos stetisse modum et formam, qua ratione in tractatione pacis procedi oporteat, praescribere, sed Sacrae Caesareae Majestati jure delatum fuisse Directorium. Vehementer autem Nos turbat, nec sine sensu doloris acerbissimi comperimus, impingi Nobis, quasi Regiae Vestrae Serenitati non eum, qui ipsi debetur, honorem ac respectum tribuerimus, et neglectis substancialibus, pacem cum Caesarea Majestate fecerimus, quae magis sit mutua conventio de gerendo bello adversus Svecos, quam Pacis pactio. Rogamus autem Regiam Serenitatem Vestram, ut ipsa inspiciat vel legi Sibi mandet pacis tabulas; intelliget enim ex iis, diserte ibi caveri, quod Transigentes omnes illos Principes et Potestates, a quibus uni vel alteri parti in nupero bello auxilia subministrata, Tabulis illis comprehendi


page 241, image: s0241

voluerint. Itaque cum Rex Sveciae Protestantibus et Evangelicis Ordinibus, cum Legionibus suis auxiliaribus suppetias tulerit, utique nemo queri potest, eum exclusum a Pace, sed fateri oportebit, vel maxime esse inclusum, dummodo quod ab Anno 1630. occupatum est, sive Ecclesiassici, sive seculares sint Principatus, Ditiones, Territoria, Civitates, oppida, Forralitia, arces, loca munita, Portus, Flumina et reliqua belli tempore occupata, sine dilatione et mora, prioribus Possessoribus, aut iis, quibus ea vigore transactionis Pacificae, restitui oportet, restituantur; Cautum quoque fuit, ne qua perpetuis temporibus cogitatio suboriatur de vindicando, sed generali oblivione praeteritarum rerum sancita, omnes actiones et petitiones, quas belligerantes ratione assistentiae adversus se invicem intentare possent, pro extinctis haberentur ac essent. Quae omnia sic comparata sunt, ut confidamus Regiam Serenitatem Vestram causam habere nullam gravatam se conquerendi, quippe cum nihil sit constitutum, quod cum jure Divino, Naturali, Gentium et positivo pugnet, quin potius quicquid id sit, illis ipsis vel maxime sit consentaneum, ratioque ipsa dictet ac jubeat ea sollicite attendi, cum tranquillandis Conscientiis veraeque Concordiae reducendae et ulteriorrbus animorum exacerbationibus impediendis inserviant. Hinc Regia quondam Serenitas in edito manifesto, antequam in Germaniam cum exercitu suo transiret, palam contestata fuit, se expeditionem illam non suscepisse ullius privati commodi intuitu, aut animo Imperio quicquam adimendi,


page 242, image: s0242

vel inde abradendi, ac ad se transferendi, sed ut propriam vindicaret injuriam, ac tantum non oppressis Ordinibus Evangelicis auxilio veniret, quam Vestrae quoque Regiae Serenitatis intentionem esse, Nobis firmiter pollicemur. Quod si forte non omnis suspicio aut diffidentia ex animo Regiae Serenitatis Vestrae nunc exempta est, sed adhuc scrupulus aliquis in eo est reliquus, Sacra Caesarea Majestas, post acceptam relationem Nostram, ne quid dabitationis remaneat, sed ex re ipsa palam fiat, quam ea sit ad pacanda et componenda omnia proclivis, expresse sic animum suum declaravit, sibi non displicere, ut Regni Svecici Cancellario, Sacrae Caesareae Majestatis et Imperii nomine caveatur, velle suam Majestatem ut sub dispositione §. In diesem Friedens - Schluß, etc. Corona Svecica cum omnibus attinentibus sit comprehensa ac inclusa, et ut Sacrum Romanum Imperium ejusque assistentes, hujus belli causa nullum impedimentum, molestiam, aut adversitatem Ipsi inferant, omnesque adeo officiarii militares, summi, medioxumi et infimi, item milites caeterique, qui vel Toga vel Sago in Ministerio Svecorum steterunt, sine omni fraude discessum tutum et securum ex Imperio in Patriam suam redeundi habeant; Novam autem tractationem ex ea causa instituere, non esse hoc tempore necessarium, nec etiam possibile, et tendere id solum ad bellum in Germania trahendum. Ex his omnibus manifestum evadit, quam singularis Regiae Vestrae Serenitatis non modo in tabulis pacificationis, verum etiam subsecuta Caesarea declaratione,


page 243, image: s0243

ratio habita fuerit, et quam ancipites curae ac cogitationes animum Nostrum subeant, quod cum fere Electores, Principes et Status Imperii omnes Conclusa Pacis amplexi sint, Paci tamen aliquot Regiae Vestrae Serenitatis et Coronae Ministri adeo praefracte se opponant, in Imperio et extra, eam elevent, traducant et contumeliis, quantae quidem cogitari possunt, indigne afficiant. Sacra Caesarea Majestas et Imperium Romanum, laudatissimae Coronae Svecicae, sublimia ejus Jura, Dignitatem, Honorem et superioritatis axioma non invident; subditos autem Coronae Leges Imperio praescribere velle, quo Pacto Caput Imperii summum, cum membris et membra cum Capite transigere et concordare debeant, res est inaudita, pugnans e diametro cum sublimi Imperii Jure et praerogativis seu praeeminentiis ejusdem, neque credi potest Regiam Serenitatem Vestram et Coronam, ista omnia mandasse, aut gesta post mortem Serenissimi Regis habere rata, et pro suis agnoscere, seque ut Principalem belli contra totum Romanum Imperium declarare; Ac licet praetendatur pacis quidem conditionem suo relinqui loco, at ferendum non esse, eam Regiae Serenitati Vestrae velle obtrudere, quippe quae Coronae Suecicae contemplatione, res sit inter alios acta, verumque adeo relinqui, cum Regia Vestra Serenitate et Corona pacem tamen non fuisse tractatam, ac ea quae hucusque ex parte Coronae Svecicae bello gesta et peracta sunt, ex causa necessariae defensionis acta fuisse. Attamen certo Regia Vestra Serenitas statuat: non esse de intentione Caesaris et Imperii Romani eidem


page 244, image: s0244

pacem velle obtrudere invitae ac renitenti, quod vero coronam Svecicam in pacem includi allaboravimus, existimavimus id cedere illius commodo, et inter assistentes ita veteri more receptum esse: Cancellario autem Regni sane quidem pacificationem communicavimus, non ut ipsi pacem obtruderemus repugnanti, sed ut voluntati ejus exemplar postulantis, clementissime moram gereremus. Quod si de intentione Regiae Vestrae Serenitatis fuit cum ipsamet Sacra Caesarea Majestate Pacem tractare, penes ipsam jus stetit id faciendi vel omittendi, Nos illud nunquam impedivimus; Sin aliud Regiae Majestati Vestrae suit suggestum, de eo respondere non tenemur, et omni culpa vacamus. Quam comiter Svecici Ministri et Consiliarii mandatu Nostro semper habiti sint, loquuntur acta, et certo scimus Illustrissimum Principem, charissimum Nostrum consanguineum, filium ac compatrem, Dominum Adolphum Fridericum, Megapoleos Ducem, luculentum Nobis ea de re perhibiturum esse testimonium, cujus Dilectio ad Nos sub finem Mensis Octobris, elapsi Anni 1635. Sandoviam excurrens, confirmavit Nobis, si, quae pacis causa hucusque actitata fuerunt, ea in formam Conventionis ab utraque parte subscribendae redigi curaremus, observasse suam Dilectionem, Regni Cancellarium calculo suo eam approbaturum, nec difficultates novas objecturum, sed assensurum esse, ut causa haec inter Sacram Caesaream Majestatem ac Imperium Romanum ex una, et Regiam Vestram Serenitatem una cum Corona ex altera


page 245, image: s0245

parte, transactione decideretur. Quod cum Nobis placere significaremus, et formulam desuper conscribi juberemus, habitis ultro citroque ea de re multis sermonibus, tandem convenit inter Nos, ut Dilectio sua cum formula utrinque approbata Stralsundiam properaret, ea spe concepta, fore, ut Dilectio ipsius cum Tabulis confectis ad Nos reverteretur. Interim cum exercitu Parchimum movimus, quo Dilectio ejus Stralsundia excedens, mox citatis equis venit, ubi prius relatione audita, cum formula praesata Nobis redderetur, et animadverteremus eamin compluribus locis substantiali, bus interpolatam, utut permolestum id Nobis fuerit, non tamen ideo a continuatione Tractatus concordiae discessimus, sed mutatum exemplar, praesente Ipsius Dilectione ejusque Consiliariis Secretioribus, iterum perlegimus, universa et singula expendimus, discrepantias notavimus, et praehabita deliberatione, tantum pacis studio ac ut ostenderemus, quantae Nobis curae sit pacem restaurare, nihilque praetermittere, quod ad consequendum illum scopum quoquo modo conducere videretur, aliam formulam unanimi consensu conscribi mandavimus, de qua sic judicavit ejus Dilectio, se in ea esse sententia, ut plane confideret, Svecicum Cancellarium nihil amplius desideraturum esse. Quae causa fuit, ut praeter exemplum in Cancellaria acceptum, Illius Dilectioni duo quoque tradiderimus exemplaria a Nobis subscripta et sigillo majori roborata, quorum unum approbatione Cancellarii impetrara, penes ipsum relinqueretur, alterum Nobis redderetur. Verum


page 246, image: s0246

et illa spes Nos frustrata est, Duce Megapolitano, paulo ante ferias Natalitias cum ejusmodi responso ad Nos reverso, ex quo aliud nihil concludere potuimus aut debuimus, quam, simulate tractari hoc negotium et pacis instaurationem istis hominibus nec curae nec cordi esse. In quorum fidem Regiae Serenitati Vestrae postremam formulam, transactionis communicamus, prout ea in actis, reposita est. Caeterum Suecicam, ut vocant, satisfactionem quod attinet, non ambigimus Regiae Vestrae Serenitati insinuatum, qualiter nos partim per Legatos apud Regni Cancellarium, Magdeburgi die 18. Julii Anno 1635. partim erga Legatos ipsius Lipsiae, mox Barby resolverimus. Similiter ad eam perscriptum speramus, quod in compensationem qualemcunque meritorum Regiorum, nec minus in sublevationem aliquam stipendii militaris, viginti quinque Tonnas Auri, nomine eorum, quibus assistentia praestita, certo modo numerandas proposuerimus, utile ac necessarium rati, ut Evangelici ac Protestantes Status, Lüneburgam evocarentur, expectaturi quemadmodum super illo articulo deliberatio institueretur. Sed consilio hoc a Svecicis insuper habito, cum sermone, tum litetis ad Nos perlatum, Campi Mareschallum Bannerum, praeterito Mense Januario, Anni currentis, cum exercitu per Marchiam summa celeritate retrogressum, Archipraesulatum Magdeburgicum hostiliter invasisse, ibique plurimis in eo et adjacentibus Praefecturis, Episcopatibus, Civitatibus, Oppidis et pagis Nostris miserandum in modum crudeliter vastatis, direptis, exsponatis, partim


page 247, image: s0247

totis exustis, innocentissimis immaniter trucidatis, Civitatum Rectoribus et incolis abductis, per ingentes Contributiones ad extremam inopiam et mendicitatem redactis, uxoribus et virginibus per vim ad mortem usque stupratis, nulla nec sacri nec profani ratione habita, sed templis, coemeteriis, aliisque locis religiosis foedatis ac pollutis, longe saevius ac virulentius, quam Turcae et alii Barbari facerent, grassatum esse, in tantum, ut hominis lingua omnia percenseri nequeant. Quae omnia sub praetextu Belli incommodorum ac necessariae defensionis nequaquam extenuari queunt. Ad fidem ejus rei aliquo modo faciendam petimus officiose, ne gravetur Regia Vestra Serenitas suis Ministris mandare, ut recitent, quae in adjunctis chartis expressa habentur. His ita expositis, Regiae Vestrae Serenitati judicandum relinquimus, num vere et citra calumniam de Nobis affirmari possit, quod Regiae Vestrae Serenitatis merita contemtim ac injuriose habuerimus, et an non potius hinc liqueat, Svecicos Ministros et alios ab iis dependentes id agere, ut viam ad insultandum Romanorum Imperatori et Imperio, insolenter affectent, cujus Personam cum Nos repraesentemus, publicum Imperii negotium exequentes, quis non videt injurias et contemptum Nobis allatum, in ipsius Caesaris et totius Imperii contumeliam redundare. Negamus Nos Principes et Status Imperii ad foederis rupturam sollicitasse; negamus etiam Nos legiones Germanicas, ut Sacramentum violarent, et arma in necem Regiae Vestrae Serenitatis converterent, inducere voluisse. Id autem fatemurultro, quod


page 248, image: s0248

ceu Praefectus summus Circuli Saxonici superioris, et Sacrae Caesarea Majestatis et Imperii Generalissimus, Status fideliter admonuerimus, ut omnia prudenter expenderent et cogitarent, quam sancte Caesareae Majestati, Imperio ac Patriae essent devincti, contra quod nullum foedus legitimum validum et obligatorium esse possit, etiamsi valde arcte quis fidem suam extraneis obligaverit. Deinde cautum est Legibus Imperii publicis, neminem posse contra Caesarem aut membrum aliquod Imperii arma capere, aut extraneis opem et auxilium afferre, aut quenquam ad id faciendum instigare, sub gravibus poenis in mandatis Caesareis et Imperii constitutionibus expressis. Quicquid igitur hic fecimus ex officii Electoralis debito ac necessitate, ex causa item juris jurandi Imperio praestiti, et ex obligatione, qua Patriae dulcissimae obstricti sumus, ad conservationem ejus, non destructionem fecimus, et quidem Lege non permittente solum, sed etiam jubente. Neque ideo quisquam eo praecipitantiae deveniet, ut de Germanica Nationis candore et constantia in servandis promissis dubitandum dictitet? Nam quae contra afferuntur accipienda sunt de foederibus, juramentis et obligationibus, jure publico non prohibitis. Quantum studium, operam, laborem et industriam, pene per Menses novem integros, nullis parcentes sumptibus, impenderimus, ut bellici tumultus, potius mediis adhibitis amicabilibus, consopirentur, quam per arma lis decideretur, eo nomine provocamus ad testimonium omnium veritatem serio amantium. Sive autem Svecicus miles ex eo capite, ut


page 249, image: s0249

praetenditur, de loco uno in alium cesserit, sive singulare aliquod momentum hic spectarit, quo felicius contra Nostrum militem pugnare posset, in medio relinquimus. Certe multo foret expedientius, si Exercitus Svecicus ejusque Director in Germania, legibus, ordinationibus et statutis Germanorum se attemperarent. Norunt enim ipsis, ut peregrinis, jus non esse in alieno Imperio Leges dandi; quo facto sinistrae adversariorum objectiones et tripudia facile conticescerent. Quibus Regia Serenitas Vestra sola convenientem medicinam adhibebit, si curaverit, ut Suecicus Miles e finibus Romani Imperii excedat et in Patriam se recipiat, Germanicae Nationi quietem et tranquillitatem non invideat et occupata prioribus Dominis ac possessoribus quam primum restituat. Non dubitet quoque Regia Serenitas Vestra Nos, qui divina adjuti gratia ad gubernacula Reipublicae diu sedimus, Nostrisque Provinciis per integros viginti quatuor annos, et quod excurrit, praefuimus, Vicariatum etiam Imperii, juxta auream Bullam, bis administravimus, bene didicisse, quomodo Reges extranei tractandi, et erga eos se gerere oporteat. Quod si Regiae Vestrae Serenitati curae erit, ut voto totius Imperii Romani respondeat, equidem gloriosius reddet nomen suum Regium et immortalitati consecrabit. Sin minus, publice protestamur, Nos coram Deo et toto Christiano orbe, de omnibus malis, aerumnis, calamitatibus ac miseriis, quae ex neglectu salutarium nostrorum mediorum Pacis et ex continuatione exitiosi belli secutura sunt, excusatos fore, quippe qui in


page 250, image: s0250

eam curam serio incubuimus, ut Pax in Imperio refloresceret. Postremo cum videamus Regiae Serenitati Vestrae a Nostris adversariis persuasum esse, ut allegatio Pacis Pragensis, emblemate propudiosi infidarum conditionum objectus insigniretur, honor et respectus quem Sacro Romano Imperio debemus, a Nobis postulant, ut contra ejusmodi inculpationes utique acerbas et minus promeritas decenter protestemur. In reliquo Regiam Serenitatem Vestram Dei omnipotentis praesidio commendamus, ab eodem precati, ut Serenitatem Vestram omnibus divinae et humanae felicitatis incrementis beet ac ornet, et studia eidem ac officia Nostra cum debitae amicitiae cultu conjuncta, prolixe deferimus et pollicemur. Datae in Salinis Saxonicis 5. Martii, Anno 1636.

Johannes Georgius, Elector.

LXXXVII. Breve Urbani VIII. Pontificis, ad STATUS XIII. PAGORUM HELVETIAE, quo eos monet, ut firmam inter se invicem stabiliant concordiam, 1636. Urbanus PP. VIII. etc.

NObiles Viri, Tranquillitatem et Salutem. Ingentes calamitates ab armorum tumulribus, quotidie promanantes, eum in nobis excitant moeroris sensum, quem a Paterna charitate atque animorum zelo proficisci par est. Neque enim


page 251, image: s0251

dum filios acerbis aerumnarum fructibus agitari videmus, anxia nos solicitudine carere unquam possumus. Propterea in communis pacis curationem, assidue incumbentes, Pastoralis curae nostrae magnitudinem omni officiorum genere, et non ita pridem Apostolica legatione declaravimus. In posterum quoque pari diligentia cuncta adhibebimus consilia, quae publicis rebus aliqua ratione profutura in Domino judicabimus. Caeterum cum ob eximias laudes vestras tum praecipue ob ampla veterum gentilium vestrorum erga Catholicam fidem, et Ecclesiaaticam libertarem promerita, inclytae isti Nationi multum tribuamus, sedulam a Nobilitatibus Vestris operam impendi, quemadmodum nuper nobis significastis, ut sublatis dissidtis, stabilis concordia coalescat, plurimum gaudemus. Ita optati eventus fructum benigne concedat Altissimus pacis auctor, quem nos enixe rogamus, ut vobis praesto sit, et divinam suam gratiam clementer larglatur. Datum Romae, apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die 20. Sept. Anno MDCXXXVI. Pontificatus nostri anno quarto decimo.

Julius Rospigliosius.

Inscriptio.

Nobilibus Viris, Deputatis totius Corporis Helvetii, Badae congregatis.



page 252, image: s0252

LXXXIIX. Literae Credentiales, a CHRISTINA, Regina Sueciae, Petro Spiringio, suo ad ORDINES GENERALES FOEDERATI BELGII Legato, datae, 1636.

CHristina Dei gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque designata Regina etc. Illustres et praepotentes, boni Amici et foederati: Reversus ad Nos a Vobis Consiliarius Noster Financiarum, nobilis nobis sincere fidelis, Petrus Spiringius de Norsholm, summa fide retulit, quam fuerit a Vobis praeterito vere, cum a Cancellario Nostro ad Vos esset missus, humaniter habitus et cum resolutione mutuae Nostrae amicitiae confidentiaeque congrua dimissus. Nunc rebus ubique locorum ita fluentibus, ut conqueri quidem de plerisque confoederatis Nostris per Germaniam liceat, quod Nos non modo deseruerint contra datam fidem, sed haud saepius audito exemplo etiam se cum hoste nostro conjunxerint, et Nos oppugnatum ierint. Verum cum istiusmodi querelis nihil proficiamus, id Nobis restat remedium, ut secundum Deum, et Viribus Nostris coeptum bellum prosequamur, et amicorum Nostrorum, quorum interest, et de quorum amicitia et favore certae sumus, ope et opera utamur, donec justa ac secura pax obtineri queat. Inter hos, postquam Vobis haud infimus debetur locus, visum est dictum nostrum Consiliarium Financiarum, Spiringium, ad Vos denuo mittere, cum mandatis pro praestito Nobis subsidio


page 253, image: s0253

gratias agendi, reciprocum studium Nostrum contestandi, opem ac subsidium Vestrum in posterum solicitandi, atque negotia Nostra alia peragendi, rogantes, ut ipsum benevole audiatis, verbis ejus fidem habeatis, et ita Vos declaretis, uti confidimus et mutuae Nostrae amicitiae conforme est. Si quid vicissim in gratiam Vestram a Nobis fieri poterit, nihil officii sumus intermissurae. Hisce Vos Remque publicam Vestram divinae tuitioni amice commendamus. Dabantur in arce Stockholmiensi die 5. Octobris 1636. per Sacrae Regiae Majestatis Regnique Sueciae respective tutores et administratores.

subsignatum Gabriel Oxenstiern, Reg. Suec. Archidapifer. Claud. Christierni Horn, loc. R. S. Generalissimi. Claudius Flemming, loco R. S. Ammirallii. Axelius Oxenstiern, L. Baro in Moerebii et Lindsholm, loco R. S. Thesaurarii.

LXXXIX. Literae JOHANNIS GEORGII I. Saxonici Electoris, ad PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem, quibus ipsi de filia recens nata, MARIA THERESIA, gratulatur, 1638.



page 254, image: s0254

P. P.

NObis pro certo renunciatum est, Serenissimam Principem Regiae Vestrae Majestatis Conjugem dilectissimam, Deo opem benigniter et largiter ferente, partu iterum feliciter levatam Vestram Serenitatem Regiam Filia recens nata non ita pridem exhilarasse. Relatio haec ut Nobis extitit longe jucundissima et Nos singulari gaudio perfudit: Ita de Filiola illa Regia Regiae Vestrae Serenitati divinitus donata ex animo gratulamur; serio apprecantes et voventes, ut in vera pietate virtutibusque Regiis alta ac educata laeta succrescat, Parentesque Regii honoratissimi olim ex illa honorem, gaudium, decus et gloriam immortalem consequantur. Id quod in Gaudii Nostri testificationem ad Regiam Serenitatem Vestram perscribere voluimus. Cui ad omnia officiorum genera semper parati sumus. Dabantur Dresdae, die ulima Octobris, Anno 1638.

XC. Literae CHRISTIANI IV. Daniae Regis, ad LUDOVICUM XIII. Galliae Regem, quibus ei, quousque in tractatibus Pacis Lubecae inchoatis perventum sit, refert, atque se nihil inde in gratiam Ordinum foederati Belgii Generalium efficere posse asseverat, 1639. Christianus IV.

SErenissime Princeps. Literas Serenitatis Vestrae, quibus ipsa Nos in studio conciliandae pacis universalis confirmare, et Ordinum uniti


page 255, image: s0255

Belgii causam et rationes sollicitudini Nostrae commendare nititur, reddidit nobis heri idem, per quem, aestate praeterita, fidem de hoc studio Nostro Vobis fecimus. Gratissimae Nobis illae fuerunt, quod in Nobis confirmant opinionem jam dudum documentis non vulgaribus excitatam, vestrae erga Nos benevolentiae atque in Nos collocatae fiduciae, tum et propensionis Vestrae singularis ad pacem Orbi Christiane recuperandam. Nos cum toto hoc tempore, ex quo turbari Germania coepit, in eam curam evigilassemus quam diligentissime, ut motus isti perniciosi componerentur, et pristina tranquillitas Imperio Romano restitueretur: Tum vero maxime in eo studio versata est Nostra sollicitudo, ex quo signa Suecica in Germania constitui coeperunt. Tentavimus antehac aliquoties, possetne, sin minus alia via, interventu tamen Nostro negotium hoc expediri et arma Suecorum tranquillari, sed sumus experti subinde, suisse animos utrinque exulceratiores, quam ut remedio locus esset: Nos tamen nihil deterriti difficultate rei, in ea cura deinceps firmiter perstitimus, spe freti, non defore semper conatibus Nostris successum: Neque veroparum spei illi Nostrae accessit, cum ante annum utrinque, tam in Aula Imperiali, quam in Svecia, et pacis mentionem et ad pacificationem operam Nostram gratiorem animadverteremus. Itaque officia ad rem illam Nostram iterum parti utrique coepimus offerre; tanta majori contentione, quod tunc audiremus esse destinatos Coloniam, et propediem sub auspiciis Pontificis Romani et


page 256, image: s0256

Venetorum inchoandos tractatus, quibus Vestra Serenitas, si fieri posset, ad pacem et concordiam cum Domo Austriaca reduceretur. Verebamur enim, quantumvis dissidia Vestra inter vos sopirentur, bellum tamen Germaniae sopitum ante non fore, quam et cum Corona Sueciae res, modo conveniente, transacta esset. Cum igitur utraque pars operam in hoc negotio nostram sibi placere nobis significasset, id egimus, prout decebat, sollicite, ut et nos bona partium voluntate, rem ad tractatus perduceremus. Dum his consiliis occupamur, supervenit ecce renovatio foederis inter Vestram Serenitatem et Reginam Sueciae, in qua, quamvis consiliorum facta est unio et communio, tractatuum tamen futurorum pacis (si forte rem eo pervenire contigerit,) remansit separatio talis, ut Vestrae Serenitatis negotia Coloniae, Suecorum Lubecae conjunctim tempore, utrobique vero communium foederatorum per Germaniam res peragi deberent. Quemadmodum autem Vestrarum partium mediatores Pontifex Romanus et Respublica Veneta ea tantum curae habebant, quae ad promovendos tractatus Colonienses pertinere ipsis significabatur: Ita nec nobis alterarum partium recepto mediatori integrum videbatur, aliorum curam gerere, quam quae maturando Lubecensi tractatui Nobis videbantur necessaria. Quapropter cum ex parte Coronae Sueciae haec tantum promovendo utrinque congressui narrabantur requiri, primum potestas tractandi in debita forma et deinde salvi Conductus 1.) Pro Legatis Coronarum 2.) Pro earum agentibus 3.)


page 257, image: s0257

Pro earundem Confoederatis et Adhaerentibus Communibus per Germaniam, in genere et in specie pro Duce Bernhardo Vinariensi et Landgravia Hassiae, hoc addito promisso, itum iri illico ad tractatus utrinque, simul ac haec omnia praesto fuerint: id egimus diligenter, ut ea ab Imperatore obtineremus. Quae, cum jam consecuti simus, in forma a Nobismet ipsis ex aequo et bono praescripta, nec non ab ipso Legato Suecico, antequam ad Imperatorem mitteretur (in eum casum, si illa obtineri in meliori forma non posse contingat) recepta. Vestrae Serenitati judicandum relinquimus, quid jam facultatis nobis sit reliquum in hoc negotio, antequam ad congressum perventum sit. Ordinibus foederati Belgii pro jure nostrae vicinitatis et amicitiae, certe quam optime cupimus; nec ignoramus, quantum nostra et omnium vicinorum intersit illos conservari; neque etiam apud Tractatus, siquidem opus erit, faciemus, ut ullum amicitiae et benevolentiae officium in nobis desiderare possint. Quoniam autem ipsi in ordine dictorum Communium confoederatorum non sunt, ipsorum negotia in partem Lubecensis Tractatus non venient, eorum quoque apud nos debito tempore nulla facta est mentio, et ipsi a nobis tale quid hactenus non petierunt. Proclive erit Vestrae Serenitati hinc prospicere, omnia, quae hactenus acta sunt, impedimento nobis esse, quo minus quicquam ante congressum, quantumvis velimus, in gratiam ipsorum faciamus. Si qua autem alia in ne Serenitati Vest. gratificari poterimus, volumus studia sibi nostra


page 258, image: s0258

parata sciat. Ita illi faustissima quaeque precamur. Dabantur Rensburgi die 30. Jan. 1639.

Christianus IV.

XCI. Literae Theologorum per Helvetiam Reformatorum, quibus a D. GUILIELMO M. Britanniae Primate et Archiepiscopo Cantuariensi sollicite efflagitam, ut CAROLO I. Magnae Britanniae Regi, bellum in Scotos destinatum omni, qua polleret industria, dissuadeat, 1639.

REverendissime et Amplissime Domine Praesul. Scitum naturae est, Apostolica autoritare firmatum: sive patitur unum membrum, simul dolent omnia membra, sive honore afficitur unum membrum, congratulantur omnia membra. Ad hoc quia accedit communio sanctorum illa, quam credimus et profitemur, quin Amplitudo Tua hanc nostram epistolam in partem meliorem sit acceptura, dubitamus nulli. Amplitudo Tua ignorare haud potest, Germaniam nostram, quanta miseria, quanta calamitatum abyssus inundarit, annos jam continuos viginti, et quod excutrit. In Palatinatu imprimis, non ita pridem florentissima Imperii Romani Provincia, quanta desolatio invasit domos privatas, Scholas, Collegia, Templa, Curias, Palatia. Tacemus crudelitatis genera, omnibus retro seculis inaudita. Acerba haec et tristia sunt, cum illis, qui experti sunt ipsi, tum aetati etiam posterae, si posteritatem aliquam esse Illustris Domini adventus permiserit.

Caeterum haud minore acerbitate urit animos


page 259, image: s0259

nostros, quod Serenissimum et potentissimum Magnae Britanniae Regem, exercitum in Scotos suos ducendum conscribere, sermone omnium percrebescit, et literae amicorum confirmant. Equidem nullas hic nobis omnino vel cognoscendi vel judicandi sumimus partes, qui et conscii nobis sumus nostrae mediocritatis, et falcem in alienam messem, aut non feliciter, aut non sine dedecore mitti non ignoramus. Sed nec dubitamus, quin viri ingenio et virtute praestantes, quibus Mag. Britanniae Regnum abundat, ardui hujus negotii causas, naturam, incommoda, denique serio serioque trutina pietatis examinent, Hoc unum vero Amplitudini Tuae, honoratissime Domine praesul, significare nos cogit, ingenuus Helvetiae nostrae spiritus, nempe difficillimis istis temporibus, nihil acerbius, nec tristius bis turbis vestris omni Reformatae Ecclesiae accidere posse: Regem vestrum Serenissimum et Regnum amamus, columus, veneramur: Regni statum suspicimus, admiramur, Deo voto et prece commendamus jugiter. Nec piae mentes, quarum certe in remotiore hoc territorio nostro est numerus ingens, antiquius quicquam habent felicitate, tranquillitate, ac omni beatitatum affluenha Magnae Vestrae Britanniae. Affectum hunc erga vos nostrum non nuper assumpsimus, sed hausimus a Majoribus nostris, viris Religiosissimis, Ecclesiarum Anglicarum observantissimis. Hoc, ut imitaremur strenue, peculiari instituto quodam a pueritia nostra ultima studuimus. Et quoniam aliud nihil ad testandum amorem et observantiam nostram proficisci a nobis potest, id unicum nobis relictum est, ut in Paternitatis


page 260, image: s0260

Tuae sinum, curam et sollicitudinem nostram, suspiria ac gemitus nostros, pro Regni Vestri tranquillitate conceptos, ac quodammodo viscerum nostrorum affectum omnem exoneremus. Intelligimus omnes, quam atrox sit bellum civile, sive intestinum omnino omne. Verum omnem crudelitatem excedit illud bellum, quod suscipi contingit ab iis, quos prius vel vicinia vel consanguinitas, vel Religio arcte conjunxerat. Hos ubi ad arma compellit, sive causa quascunque vera, sive praetextus causae sponte vel speciose quaesitus, quicquid in partibus belligerantibus superest zeli, jam totum in furorem convertitur, per quem nec humanis parcitur, neque divinis. Quodsi severitas Divina malum hoc Regno Vestro immitteret, Deus bone, quanta ludibria et gemitus Ecclesiae Reformatae, orthodoxae veraeque Catholicae arma vestra attulerint! Hanc igitur gloriam Tibi, Vir Magne, pectore toto optamus, ut Tibi, et praesens et postera aetas secundum Deum debere possit florentissimae Monarchiae vestrae incolumitatem: Nempe ut hoc efficias, ne res armis, sed Regia Autoritate, clementiaque efficiatur. Certe praeter suavissimas conscientiae Tuae laetitias immortalitatem etiam celeberrimi nominis Tui felicissime consequi poteris: Nec non omnium piorum, praesertim auxilium vestrum exspectantium, animos Tibi habebis faventes, Deo gratias illi agent perpetuas, quod is per pietatem et prudentiam tuam, Serenissimum Magnum Britanniae Regem hisce periculosissimis motibus, tot cives caede, Ecclesiam Vestram persecutione, Regnum


page 261, image: s0261

incendio, matres stupro, patres orbitate, tot piarum denique mentium myriades sollicitudine, plurimos desertionis discrimine, metuque liberaverit. Deum Optimum Maximum rogamus supplices, ut Regiae Majestati, quam humillime veneramur, Amplitudini Tuae, ac toti Senatui Regio consilia inspiret, quae Majestati ipsius divinae grata, Regi gloriosa, Regno salutaria et Ecclesiae militanti universae utilia sint, per Dominum Nostrum Jesum Christum, Amen, Mense Martio, 1639.

Amplitudinis Tuae Observantissimi, Ecclesiarum et Academiarum, Tigurinae, Bernensis, Basiliensis et Scaphusianae, Pastores et Professiores.

Inscriptio.

Reverendissimo et Amplissimo Domino, Domino Guilielmo, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Britanniae Primati et Metropolitae, Serenissimae Regiae Majestati a Consiliis intimis, Domino honorando.

XCII. Literae CHRISTINAE, Reginae Suecorum, ad Regem Galliae LUDOVICUM XIII. quibus eum ut Carolus Ludovicus, Princeps Palatinus, e custodia, in qua Molini asservabatur liberetur, amice compellat 1639. Nos Christina Dei Gratia, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finnlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina.


page 262, image: s0262
Serenissimo, Potentissimoque Principi, Fratri consanguineo, ac Foederato nostro charissimo, Domino Ludovico XIII. Franciae et Navarrae Regi Christianissimo, salutem et prosperos rerum successus!

SErenissime ac Potentissime Princeps, Frater, Consanguinee, et Foederate charissime.

Serenitatem Vestram celare amice noluimus, Serenissimam Reginam Bohemiae nobis significasse, Filium suum Palatinum Electorem, cum iter faceret per Galliam, Rhenum versus cogitans, Molini detentum fuisse. Quem cum nullo alio id fine fecisse asseverata, quam pro stabilienda istic loci causa communi, Nos quam diligentissime per literas requisivit, ut apud Serenitatem Vestram commendatione nostra studiosissima interveniremus, quo dictus Elector a detentione ista relaxari, et iter susceptum denuo ingredi atque absolvere possit. Nobis equidem nihil constare potest, quibus de causis Serenitati Vestrae visum fuit hujus ipsius itineri remoram injicere: Quibus operose indagandis tanto minus sumus sollicitae, quanto sine omni causa Serenitatem Vestram id fieri haud passam fuisse speramus. Anxiis dictae Reginae nihilo minus desideriis si detulerimus, praestandis tam afflictae domui, ad rogata Matris, officiis, displiciturum Seremtati Vestrae minime existimamus. Nam praeterquam ex longo jam tempore, a communi hoste ac Domo Austriaca oppressionem domus isthaec passe fuit, et non tantum quoad personas inclytas magnis injuriis atque violentia affecta, sed


page 263, image: s0263

et ditionibus propriis ac Patria longe exesse coacta est, justa commiseratione non immerito ducimur, quod indignationem aliquam Serenitatis Vestrae fortassis incurrerit Princeps, cujus beneficio et ope ad restitutionem in pristinum statum ac libertatem maxima cum fructus et affectus spe promoveri potuisset. Nobis sane et eo nomine commendandus, quod socius nobis foederis extitit in Germania, et qui inter caeteros Germaniae Principes, praecipuum locum et causam obtendit, ac quod ad praesens negotium magis spectat, in consultationibus et consiliis ad Serenitatem Vestram plurimum respexit, veteris observantiae memor, qua Praedecessores in illa Electorali Domo Regno Galliae promptissimis officiis addicti fuere. Quorum intuitu, nos non modo intercessionis officio apud Serenitatem Vestram, pro eo, quod nobiscum invicem intercedit arctioris necessitudinis vinculo defungentes, amice rogamus, ut benevolum nostrae requisitioni locum concedat, sed et id beneficii in Reginam Viduam et Principem Electorem, adeoque totam istam domum conferat, quo detentus Princeps, benigne, ac primo quoque tempore dimittatur. Tantum Serenitatis Vestrae beneficium, omni procul dubio debita gratitudine ipsi agnoscent, et nos singulari id amicitiae loco habiturae sumus, ut quem custodiae mancipatum Serenit. Vest, detinuerat, Nostrae intercessionis beneficio dimissum ac liberatum Principem Domus praefata tribuat. Hinc quoque Ordinario Nostro apud Serenitatem Vestram Legato, Nobili et Magnifico nobis sincere fideli, Domino Hugoni Grotio,


page 264, image: s0264

commisimus, hasce Serenitati Vestrae literas offerre et animi nostri sensa pluribus exponere: Quem ut benigne admittat, fraterne Serenitatem Vestram requirimus, atque hisce eandem divinae tutelae animitus commendamus. Dabantur Copiae Vesmannorum, 19. Decembris 1639.

Serenissimae Regiae Majest. Sueciae respective Tutores et Administratores.

Gabriel Oxenstierna, Gustavi

R. S. Archidapifer.

Axelius Oxenstierna, R. S.

Cancellarius.

Jacobus de la Guardie, R. S.

Mareschallus.

Erycus Ruyningius, loco S. R.

Admiralii.

Gabriel Oxenstierna, L. B. in

Moereby et Lindholm, R. S.

Thesaurarius.

XCIII. Literae CHRISTINAE, Suecorum Reginae, ad ELISABETAM, Friderici V. Electoris Palatini viduam, quibus se omni effecisse studio refert ut Elector filius ejus, custodia, cui Molini commissus erat, quam primum emittatur, 1639. Christina Dei gratia etc.

SErenissima Princeps, consanguinea, et amica charissima. Literas Seren. Vestrae Hagae 21. Novembris praeteriti datas, hisce diebus recte accepimus:


page 265, image: s0265

e quibus praeter opinionem imelleximus Serenissimum vestrum filium, Dominum Electorem Palatinum, (Carolum Ludovicum) cum ex Anglia per Gallias iter faceret, Rhenum versus, eo fine, cujus in literis vestris mentionem injecistis, Molini detentum, et quo minus iter susceptum maturaret, perficeretque, remoram ipsi injectam fuisse, causae communi multum officientem. Nosque amice requirere, ut operam Nostram contribuamus, imprimisque Nostro in Gallia Legato mandemus, omni ope et officiis ibi in id inniti, quo dicti Electoris relaxatio promoveri, et propositum iter citius ab eius dilectione ingredi atque absolvi possit. Nos attendentes Dominum Electorem, Serenissimum Vestrum Filium iter illud, pro communi bono suscepisse, atque ut foederatorum exercitui ad Rhenum agenti subsistentiam conciliet, statumque istum conservet, operam contribuere voluisse. Non potuit non grave nobis accidere, quod a tam salutari proposito retentum eum fuisse comperiamus. Cumque nos huic intentioni effectui mandandae, occupatum eum pro mutua necessitudine secundare, alienae non fuerimus, ansam nobis hoc interjecto impedimento praereptam, dolemus. Et quamvis causa jam minus sit integra, tamen ad requisitionem Serenitatis Vestrae relaxationem Dilectionis suae, quam operosissime apud Christianissimum Regem sollicitabimus. Quod officium cum serio peragere Ordinario nostro inibi Legato manda verimus, non dubitamus, quin omnem eo operam sit collaturus, quo et mandato Nostro, ut et Serenitatis Vestrae desideriis, quantum possibile,


page 266, image: s0266

satisfiat. Quo nomine et Dilectionem Sereniss. Regis Galliae, studiose per literas compellavimus, ita ut locum rogationi nostrae relictum iri speremus. Etsi praeterea affectum, quo Domini Electoris Dilectionem, adeoque totam ejus inclytam Domum, semper prosecutae fuimus, et etiamnum prosequimur, opere ipso etiam in aliis contestari poterimus, nihil reliqui faciemus, quo magis magisque demonstremus. Datae Holmiae 19. Decembr. 1639.

XCIV. Literae, quibus Theologi Scotici, Reformatis per HELVETIAM Theologis Ecclesiae Scoticanae faciem a primis ejus incunabulis ad sua usque tempore brevibus delineatam repraesentam, seque a perduellionis et seditionis crimne purgant, 1640.

LIteras Vestras, fratres in Domino plurimum honorandi, 10. Jan. datas, vertente Martio accepimus, cum Apographo Epistolae mense ante Junium exaratae: ex quibus curae esse Vobis et cordi Regni et Ecclesiae Nostrae pacem ac salutem perspicimus, quod non modo incolumitatis ergo, nos orare, hortari pergatis, sed et apud eos, qui gratia et autoritate apud Regem valent atque pollent, laborem, operam et studium ad Nos sublevandos interponere non gravemini. Debemus et hoc humanitati Vestrae, quod adversariis temere fidem non adhibendam duxeritis, qui Nos etiamnum calumniis onerare, ac sinistris rumoribus diffamare ac deferre satagunt. Quibus arctissimis benevolentiae vinculis Nos ita obstrinxistis, ut tanti beneficii


page 267, image: s0267

memoriam nulla aetas, nulla oblivio delere possit. Quod vero Vos angi et cruciari scribitis, tristi accepto nuntio, Regem orthodoxum, in subditos orthodoxos eosque in sui defensionem parare arma, atque idcirco tantorum motuum totiusque Controversiae causas edoceri a Nobis studiose exoptatis, quae quia in abdito non sunt reconditae, sed in aprico positae, sollicita investigatione non egent. Malorum etenim omnium fontes, in Regni hujus et Ecclesiae perniciem redundantes ex Episcoporum typho, tyrannide et hererodoxia certo certius promanare cernimus. Non pigebit ergo in Vestri gratiam, fratres in Domino plurimum colendi, rem altius repetere, atque a Christianae fidei initiis in hoc Regno exordium paucis ercessere. Tenete igitur: Depulsis Ethnicarum superstitionum tenebris, Scotia per Apostolos, aut Apostolorum Discipulos saltem anno a salutari partu, plus minusve CC. subditos publice cum Rege Christo nomen dedisse: Exinde per totos ducentos annos Genti Scoticanae, Episcoporum potestatem et Nomen non innotuisse, sed Presbyteros Ecclesiae gubernacula tenuisse, quo temporis spatio exacto, ad annum Christi usque M. quatuor titulotenus Episcopos, nullis distinctis limitibus, nullis divisis Dioecesibus, non Imperio sed sanctimonia, in communi Ecclesia rexisse tradit Boetius. Quantum vero a praesidentia Episcopali abhorruerit Nostra Ecclesia, testis locuples venerandus Beda, qui in Insula illa, in qua sepultus est Columbanus. Presbyterorum dicto Episcopum esse audientem refert. Unde tria ista constant, existimasse majores


page 268, image: s0268

Nostros, commodissime sine Episcopis administrari posse Ecclesiam, censuisse etiam jure divino Episcopum Presbytero non superiorem fuisse, tantum itidem Dioecesium Divisionem illis displicuisse, ut Dioecesanis Episcopis ad annum Christi M. Ecclesia nostra caruerit. Post quae tempora e tenebrarum carcere vinculis exsolutus Satanas, Ecclesiam Christi majorem in modum infestare, turbare et tantum non pessundare occoepit, perfecitque suis artibus, ut perpetua errorum nox Ecclesiae huic incumberet totos quingentos, et quod excurrit annos, donec misericordia summa commotus Deus Religionis purioris vindices excitavit, qui ex Antichristi faucibus Ecclesiam ereptam, natalibus suis restituere, et Apostolicae simplicitati conformare enixe studentes, Episcopalis [gap: Greek word(s)] nullam rationem habuerunt, sed eodem esse loco Presbyterum, quo Episcopum duxerunt. Politiam quoque Ecclesiae, verbo Dei consentaneam, ita descripserunt, ut retinendae puritati morum et Doctrinae, quatuor in eo consessus constituerentur, quorum infimus Parochianus ex unius Ecclesiae Pastore cum ejusdem Senioribus, cui proximus, sed autoritate major, ex plurium Pastorum in vicinia degentium, conventus, quem Galli classem, Nos cum veneranda antiquitate, presbyterium indigitamus, subjacet hoc Provinciali Synodo, atque ea generali: In quibus ab inferiori ad superiorem datur provocatio; Quamdiu stetit integra haec rerum scena, nulla emersit corruptela, quae, si non in herba enecata, robur aut matu ritatem aliquam non est assecuta. Sed ubi Reformatorum


page 269, image: s0269

antesignani, praecipue Joan Knoxus, in omni laude, cumulatissimus, et Prophetico plane spiritu praeditus, ubi (inquimus) confectis vitae stipendiis, ad coelestem Patriam migrasset, pro Regis auspiciis, qui tum rerum potiebatur, atque aulicorum artibus et cupiditate, qui suis commodis velificabantur, procuratum est, ut in Episcopos legerentur, qui maxima redituum parte illis cederent, sed factum hoc fuit reclamante Ecclesia, quae generali Synodo sancivit, ut unus uni tantum Parochiae Episcopus non pluribus praeficeretur, Sympresbyteris non se anteferrent, magnatum titulis abstinerent, nec se seculi negotiis miscerent, redirus haberent, non ad pompam et luxum, sed ad honestatem tuendam idoneos. Verum mox has lineas transilientes, cum neque modum neque modestiam servassent, publicis indictis Comitiis in jus vocavit Ecclesia multorum criminum postulatos, ad unum omnes damnavit, gradu Episcopali dejecit, gravioribus flagitiis coopertos, anathematum vinculis innodavit: Episcopatum denique omnem tollendum decrevit. Eodem, quo haec gesta sunt, Anno, edita est brevis fidei confessio, in qua cum Pontificiae doctrinae corruptelis, Antichristiana omnis Hierarchia in perpetuum damnata est. Ad quam confessionem sartam tectam tuendam, qua doctrinae, qua Regiminis forma ante memorata, Rex Serenissimus Jacobus, cum Augusta familia et Regni omnes Ordines, sanctioris Senatus edicto, fidem jurejurando, additis, chirographis obstrinxerunt. Hinc aurea insecuta sunt tempora, in quibus pax et concordia maxima inter fratres vigebat, orthodoxia florebat, pietas


page 270, image: s0270

magis ac magis invalescebat. Sed istis Alcyoniis diu non frui tulit Ecclesiam Nostram reciprocans adversae sortis aestus. Nam vix emenso integri decennii cursu per clandestinas artes et cuniculos Episcopatus instaurari coeptus est. Ad perjurii autem maculam incrustandam, verius quam abstergendam, fucus hic est factus, ut crearentur ex Pastorum Albo, non qui Episcopi, sed commissionarii dicerentur, quibus in publicis Regni comitiis sententiae dictio daretur Ecclesiae nomine, ne quid ea detrimenti caperet. Huic cum a sagacioribus restitum fuisset, ista est exeogitata ratio, ut quibus munus hoc demandatum, certis finibus et cancellis circumscriberentur, extra quos si pedem efferrent, sibi et officio fraudi futurum. In hos tamen postquam Serenissimus Rex Jacobus, titulos, reditus et honores Episcopales contulisset, tum procerum titulis compellari, in foro se jactare, in sanctiori Senatu sedere, exosi vulgo et Ecclesiae formidabiles esse coeperunt. Nec tamen ulla lege, vel legis colore, dominandi aliquam potestatem in Ecclesiam habuere, donec reparatae salutis Anno 1610. in Glascuensi conciliabulo, conductis suffragatoribus, divenditis sententiis, potestatem ordinandi, excommunicandi, et praesidendi in Comitiis Ecclesiasticis surripuerunt potius quam acceperunt. Ad hanc [gap: Greek word(s)] ubi per gradus istos ascendissent, ne quid Pontificiarum ceremoniarum deesset, Presbyterorum Ordination! Episcopalem consecrationem superadjici voluerunt. Quam quia in Ecclesiis Nostris consequi non poterant, Londini, non sine patriae et Ecclesiae Libertatis diminutione, ab Episcopo


page 271, image: s0271

Cantuariensi obtinuerunt, tum succum, sanguinem, et colorem pristinae Ecclesiae amisimus. Hinc omnia in pejus ruere, et retro sublapsa referri coeperunt, adeo ut Antichristiana Hierarchia ante ejecta, bonorum summo cum gemitu et moerore, ab inferis in lucem revocaretur. Non enim Vos fugit, Viri doctissimi et fratres venerandi, quatuor, istis, Ordinationis nempe, Jurisdictionis, Confirmationis, et Locorum sanctorum consecrationis potestate, Hierarchiae illius munia perfici et absolvi, quae omnia sacrae paginae largitioni, non humanis insticutis accepta ferunt Pseudo Hierarchiae illius Patroni, quod quam putidum sit commentum, refellendi Nobis nec locus, nec animus. Utut est, haec sibi ut propria vendicarunt, licenter, an crudeliter potius in fidos Dei administros exercuerunt, quorum alios exauctorarunt, alios silentio damnarunt, carceri non paucos manciparunt, patrium solum nonnullos vertere compulerunt, quin et eo superbiae pervenerunt, ut in compitis et plateis, magno stipante clientium numero, holosericis amicti se jactarent. Si quae sacra domi obeunda (quae perrara) Sacellanis suis ea demandarunt, jus utriusque gladii sibi arrogarunt, in sanctioris Consilii Senatu dominabantur, jus in foro dicebant, vectigalibus et Fisco Regio praesidebant. Generalis Synodi indictioni, ne male administratae Ecclesiae postularentur totos XX. annos intercesserunt. Ad Cancellariatus fastigia, ubi tandem pervenissent, ut ne mutire aut hiscere contra, quempiam existimarent, Canonum libellum in lucem ediderunt, quo jus omne Ecclesiae in se transcripserunt, ad eorum


page 272, image: s0272

nutum et renutum omnia geri imperantes, Presbyteros [gap: Greek word(s)] esse jusserunt, ac praeter Verbi et Sacramentorum administrationem (quae moralis tantum, ut loquuntur in scholis, potestas) iis nihil reliqui fecerunt. Atque haec hactenus de [gap: Greek word(s)] , et Tyrannide Episcoporum pauca delibavimus. Restar heterodoxia, quae vel hinc constar, quod ingrati ingratiam Dei Arminianisimum, hoc est Pelagianismum recoctum ex ambone promulgare, et populo ingerere non sint veriti, manubriisque Dei gratiae voluntatem humanam exornare non perhorruerunt. De Statuis in templis reponendis, ambigue pro concione disserebant; Pontificem Romanum esse illum Antichristum et purpuratam meretricem, asseverare nefas ducebant; Praesentiam in sacra coena, non objectivam tantum, et fide contrectandam, sed subjectivam in terris et loco certo circumscriptam asserebant, et quod horret animus meminisse, Christi justitiae imputationem, in quo salutis cardo vertitur, ex eorum numero non postremi, pro somnio et figmento habuerunt. Nihil crebrius, nihil frequentius in omni coetu et congressu, quam concordiam inter Orthodoxos, et Romanam Ecclesiam iniri facile posse, quod in articulis fidei palmariis, et fundamentalibus nullum esset dissidium. Adde quod mensam Domini in Aram transformarint quam ad orientem sisti, cancellis circumdari praeceperint: illam flexis genibus, quoties praeterirent, venerabantur, solis ortum adorabundi spectabant ac Liturgiam idololatricis refertam ritibus Ecclesiae nostrae, pro norma cultus divini, obtruserunt, quam si amplexa


page 273, image: s0273

esset, actum de cultu Dei fuisset, tantum enim aberat, ut Anglicanis, a quibus scatet, foecibus repurgaremus, ut contaminatiorem multo Nobis exhiberent, sanioribus expunctis, nequiora inseruerunt, quaeque vero Stylo D. Bucerus, eximiae pietatis et reconditae eruditionis Theologus, olim delerat, ea reposuerunt, adeo, ut nullus sit in farragine et pontificiorum etrorum mole error, cujus in ea fere non maturam messem, aut sementem saltem oculatus et judiciosus Lector deprehendat. Hinc novorum motuum et tot malorum origo, quae exterorum aures atque animos implevit. Nam cum Regio Diplomate in eas angustias Pastores et populos conjecti essent, ut vel perduellionis crimen subire, aut illam liturgiam, contra jusjurandum, fidem Ecclesiae ac Patriae instituta amplecti cogerentur, effectum est, ut Regni omnes Ordines, quorum jam dudum in tolerandis Episcopis patientia obmutuit, hujus liturgiae experrecti, nuntio, de profligandis corruptelis et primaeva puritate restauranda consilium iniverint.

Regem itaque Serenissimum cum primis supplicibus verbis et libellis, et sanctiorem ejus Senatum rogare, orare, hortari non destiterunt, ut afflictae, Ecclesiae succurrerent, in Episcopos vero tantorum malorum Auctores serio animadverterent, dum tardius auxilium parari, supplicibus non responderi, postulata sua nihil pensi haberi cernerent, in se altius descendunt, mentis latebras penitius excutiunt, violati foederis memoria conscientias pungit, laniat, perfodit: quare seria poenitentia ducti, Foedus cum fidei confessione renovare statuerunt,


page 274, image: s0274

quae chirographis primo conugnarunt, deinde, solenni indicto jejunio, jurejurando sublatis dexcris, multorum cum gemitu et lachrymis, publice in templis confirmarunt. Dum haec aguntur, missus est a Serenissimo Rege Marchio Hamiltonius ad controversias has cognoscendas, lites componendas et tempestates omnes in tranquillum redigendas, cujus ope et industria hoc consecuti sumus, ut his tollendis insidiis comitia Ecclesiastica Glascuae habenda indicerentur. Ad condictum diem et locum convenerunt frequens Pastorum numerus et seniores, quibus Jus ferendi suffragii ab ecclesiis demandatum, Episcopi per apparitores citati et adesse jussi superbe renuerunt, Ecclesiam ferre Judicem recusarunt, ventilata itaque eorum causa, quod ingentia et innumera in Ecclesiam mala intulissent, omnium calculis de Epistopali gradu dejecti fuerunt, Episcopalem etiam Hierarchiam, quod ex humano instituto profecta, multisque nominibus exitialem et noxiam Nostrae Ecclesiae semper essent experti, ex Nostris Ecclesiis eliminandam censuerunt. Episcopi ira perciti et efferati ad Regem confugiunt, apud quem partim importunis precibus et clamonbus, partim gratia et potentia Episcopi Cantuariensis (quem conatuum, molitionum et superstitionum auctorem, fautorem et Patronum habent) tantum profecerunt, ut Sac. sanctum ejus pectus contra indo lis probitatem, et innatam clementiam impulerint, ut bellum in Nos, tamquam perduelles indiceret; imo jam paludatus ipse in Nos ducit exercitum, quo terra marique cingimur. Cum in


page 275, image: s0275

procinctu utraque acies staret, et viderent adversarii nec numero, nec animis Nostros inferiores, conventum est utrimque, suffragante Rege, ut Ecclesia ab Ecclesiastica Politia suis legibus regeretur. Serenissimus Rex, quae recepit, praestare visus est, Ecclesiae congregandi Synodum potestatem fecit, in qua omnium suffragiis annuente etiam Fraquarii Comite, qui Regis personam sustinebat, repetita et confirmata est Episcopis et Epsicopalis Hierarchiae damnatio, sed salvo aliarum Ecclesiarum judicio. Synodum hanc Parliamentum excepit, in quo ante omnia (quod usu et consuerudine semper obtinuit) postulat a Verbi Dei praeconibus, ut Canones Ecclesiastici sanciantur et cum primis ille de damnato et conclamaro Episcopatu.

Ad hoc a Fraquarii Comite, qui Regis nomine comitiis praeerat, cunctanter respondetur, tempus trahitur, diverticula quaeruntur: fallacia tandem haec reperitur, ut si Episcopis Regni Corpus careret, praecipuo membro truncaretur, quare in eodem loco ad absolvendum Regui Corpus substituendos censent Abbates, Priores et ejus farinae homines, sed perpaucorum fuit haec, aut pene nullorum sententia; qua nihil absurdius dici potest, si antiquitatem consulamus, quam Monachos et Mandritas, qui in locis subterraneis, aut solitudine latebant, in lucemultorum, Urbium frequentia, publicis congressibus versari. Quid a decoro magis alienum, quam illos quorum erat non docere, sed plangere, in cilicio et cinere sordescere, in suprema Regni curia, murice aut bombycina veste splendescere? Sed quia dominante Papatu in Regno hoc


page 276, image: s0276

receptum fuit, ut Abbates et Priores suffragium in his Comitiis ferrent, tolerandum hoc, quod non dum exolevit, at novos et inauditos Abbates renunciari, qui Episcoporum vicem supplerent et numero exaequarent, nullo jure nitebatur, eoque spectare videbatur, ut quando recta, ad restituendum Episcopatum, aditus non pateret, his artibus per posticam intromitteretur. Quamobrem isti de Archimandritis sententiae jure restitum fuit a Regni Ordinibus. Comitiorum Praeses, partim metu, partim aulica versutia inescatus, Serenissimum Regem de eo nec non de comitiorum ordine, suffragatorum numero, aliisque subditorum querelis consulendum censuit. Dum rescriptum Principis expectabatur et sperabatur, praeter expectationem contra morem majorum Regis solius auspiciis Regni comitia dissolvuntur. Magnates reliquique Regni Ordines, graviter molesteque ferentes, vulnera Ecclesiae et Reipublicae non sanata recrudescere, ex primaria Nobilitate supplices ad Regem delegerunt, qui omnium nomine, ut par est, omnem illi observantiam et obsequium deferrent, sed inauditi sine fructu et effectu in Patriam sunt reversi. Hanc etsi repulsam tulimus, non cessamus Regi supplicare, viasque quaerere, quibus ad ejus benevolentiam aditum aperiamus, parati utique pro ejus salute fortunas omnes et vitam profundere. Interea certis ad Nos perfertur rumoribus, Regem exercitum contra Nos conscribere, quod non sua sponte, sed adversariorum hortatu et impulsu facere persvasissimum habemus. Verum Episcopi Nostri, aliique Babyloniae meretricis Leones, classicum canere, caedem


page 277, image: s0277

spirare, Regni et Ecclesiae eversionem moliri non desinunt. Nee harum Tragoediarum sunticas causas, alias esse scimus, quam quod nefariis illorum conatibus, typho, tyrannidi et heterodoxiae via a Nobis praecludatur.

Videtis, fratres plurimum observandi, quam immerito seditionis et rebellionis traducamur, quantaque injuria nos Pastores, tribunitii concionatores ab Adversariis audiamus, quibus non carceres, non cruces, sed mentem meliorem exoptamus. Quid autem in casu inculpatae tutelae praestandum, quoniam vos doctissimos non latet, insuper habemus scriptis mandare. Vobis autem, a quibus solis literas benevolentiae testes accepimus, gratias quantas possumus agimus, relaturi etiam, si sacultas dabitur. A Vobis autem etiam atque etiam petimus, ut innocentiae testimonium perhibeatis, causae Patrocinium suscipiatis, ab obtrectatorum calumniis famam vindicetis: et uti Nos afflictis Ecclesiis auxilio et adjumento fuimus, benignitatis vicem similiter speramus. Quod superest, votis omnibus apud Deum contendite pro Nobis, Nostrarumque Ecclesiarum pace ac salute, quem et Nos obnixe rogamus, ut Ecclesias vestras aeternum incolumes et florentes velit Vobisque et vestris laboribus ita propitius sit, ut mortalitatis hoc studio feliciter in munere decurso, palmam coelestem assequamini. Dat. Edimburgi Cal. Apr. 1640.

R. R. V. V. A. A. addictissimi

Pastores et Doctores Ecclesiae Scoticanae,

atque illorum nomine,

M. Andreas Ramsaeus, Ecclesiae

Edinburgenae Pastor.



page 278, image: s0278

XCV. Literae FERDINANDI III. Romanorum Imperatoris, ad URBANUM VIII. Pontificem Romanum, quibus eum sollicite rogat, ne avocando Cardinatem Gineddi, Legatum suum a latere, tractatibus de Pace Coloniae Agrippinae habendis destinatum, exoptato Paris negotio remoram injiciat, 1640.

Beatissime in Christo Pater.

RElatum Nobis fuit, tuma Nostris ad tractatus Pacis Coloniae instituendos Deputatis Plenipotentiariis, quam Nuncio hic ad Aulam Nostram residente Vestrae Sanctitatis, sibia (tit.) Cardinale Gineddi ejusdem Sanctitatis Vestrae ad dictos tractatus Legato a Latere, tam verbis quam scriptis significatum esse, quod Sanctitas Vestra, tametsi magis, quam alias unquam in id incumbat, quo tandem congressus speratus Coloniae ineatur, nihilominus habita ratione incommodorum dicti Domini Legati sui eidem in dulserit, ut possit redire in Italiam, iter suum instituendo adversus Ferrariam, ubi ulteriora mandata Sanctitatis Vestrae expectare debeat, substituto interim in ejus locum electo Patriarcha Constantinopolitano, tanquam Nuncio extraordinario; Unde ipse modo memoratus Dominus Legatus, non attentis quibuscunque rationibus et dissuasionibus a dictis Plenipotentiariis Nostris allatis, ad finem hujus vel initium proximi instantis Mensis inde proficisci constituerit, ita praese ferens, quod postquam tam integer fere annus in una voce accommodanda


page 279, image: s0279

consumtus sit, ac neque dum liqueat, quo in statu negotium versetur, in sinistram partem non possit accipi, si Vestra Sanctitas Legatum suum avocet. Quem in modum Nos haec tam repentina tamque inexpectata vel resolutio Sanctitatis Vestrae, vel ipsa communicatio affecerit, hoc praesertim tempore, quando caeteris omnibus tanta cum patientia et longanimitate tamNostrae, quam gloriosissimae memoriae Domini Patris et Praedecessoris Nostri peraequalis, jam non alia, quam quae ab Hollandis movetur difficultas, superest, quo minus initium tractatibus fiat, arbitramur haud difficulter quenquam, ac quam facillime Sanctitatem Vestram secum reputaturam, utpote quam minime omnium lateat, cum qui labores hactenus in his praeliminaribus componendis fuerint exantlati, cum quod id, quod nunc a Dominis Hollandis praetenditur, petitum omnino novum et inexpectatum sit, cum ab initio aliquid postulatum non fuerit, nec creditum postulatum iri, quam literae passus in ea forma, qua alias ad induciarum tractatus illis concessae fuerant: Omnium autem maxime mirum nobis accidit, quod cum haec res acatholicos, eorumque favorem concernat, ac tam Sanctitas Vestra, quam Ejusdem Legatus, jam tum ab initio susceptae Interpositionis suae ac hactenus semper constantisiime professi contestatique sint, se cum acatholicorum rationibus nihil negotii habere velle, nunc inter alias hujus avocationis causas haec potissima allegetur, quod Hollandis, quoad novam illam praetensionem suam, non omnino, ac


page 280, image: s0280

quam exactissime satisfactum sit. Intelligimus quidem dictum Patriarcham (Virum non vulgaribus ornatum virtutibus) eatenus substitutum essa, ut in qualitate Nuncii extraordinarii, rebus ad tractatus pertinentibus attendat: At cum is etiam in praesentiarum absit Colonia, ac certe verendum sit, ne ista mutatio majorem alteri parti det ansam ad minimum differendi missionem suam, si non plane ab iis, quae hactenus tanta temporis, laboris et sumptuum impensa accommodata fuere, resiliendi. Non possumus equidem Nobis persuadete, hanc tam praecisam Voluntatem ac perpetuam esse Vestrae Sanctitatis, ut Dominus Legatus, tam subito a loco congressus discedat, praesertim cum is Deo propitio optime illic hactenus valuerit, ac praeterea Sanctitas Vestra, uti ex communicatione ipsiusmet Legati, jam denuo ad alias Coronas pro promotione horum tractatuum missiones decreverit. Eadem igitur, qua solemus fiducia, hisce Sanctitatem Vestram reverenter requirere voluimus, non modo, ut Legatum suum in loco congressus expectati porro subsistere et perseverare jubeat, ac deinceps quoque ipsa, quod facit, quae ad promotionem hujus tam gravis negotii conducunt, paterne curare non desissat, sed officia quoque sua, tam apud Rempublicam Venetam, quam Regem Franciae ad hoc interponat, ut ipsi vel cum Hollandis hoc agant, ut ii a pertinacia sua in urgenda illa nova praetensione recedant, aut certe ipse Rex Galliae, omissa cura praetensionis illius, suos ad locum congressus, sine alia mora, mittat, id quod et aequum et intentioni


page 281, image: s0281

primaevae, cum Vestrae Sanctitatis, tum Nostrae ac Regis Catholici, circa susci piendos hos tractatus est conformius. Confidimus autem, quod si id, quod minime credimus, haec tam tationabilis petitio Nostra locum non haberet, ac inde nova Paci tam diu desideratae mora, atque ex hac majores Christiano Orbi calamitates inveherentur, earum rerum culpa Nobis nullatenus imputanda sit. Qui de caetero Sanctitati Vestrae omnia filialis observantiae officia reverendissimo affectu deferentes, Eidem vitam longaevam et beatam ad Nostrum et militantis Ecclesiae solatium ex animo vovemus. Ratisbonae, 20. Septembris, Anno 1640.

XCVI. Literae Salvi Conductus a FERDINANDO III. Rom. Imp. Suecicis foederatis, quo tutius ad Tractatus Pacis Lubecae vel Hamburgi instituendos accedere possint, traditae, 1640. Ferdinandus III. divina favente etc.

UNiversis et singulis, quorum interest, aut quomodolibet interesse potest, notum testatumque facimus. Nos ad instantiam Serenissimae Reginae Regnique Sueciae consensisse, prout vigore harum consentimus, ut omnes et singuli Suae Serenitatis foederati Status et adhaerentes per Germaniam, qui negotia sua in futuro inter Nos, dictamque Reginam tractatu Pacis, per se, vel per Plenipotentiarios suae Serenitatis peragere voluerint, secure Lubecam vel Hamburgum veniant, vel mittant, et ut tam ipsi, quam qui mittentur secure ibidem ad finem tractatus commorentur et


page 282, image: s0282

res suas peragant et secure vicissim ad suos quisque revertantur, et ut ipsi quoque ac eorum Mandatarii una cum comitatu, Ministris, Nunciis et Tabellariis ultro citroque eo nomine mittendis, tam quoad personas, quam res et bona, omnimoda hac securitate et libertare inviolabiliter fruantur, verbo Imperatorio et Regio promittentes hoc salvo Conductu generali, singulos eorum in specie aeque tuto ac secure fruituros, ac si nominatim hic inserti ac expressi essent. Quae quidem securitas ut eo commodius ad unumquemque eorum perveniat, parem autoritatem transumptis hinc apographis, quae autographo huic ipsi debetur, tribuimus, ex abundanti insuper daturi Nostris ad dictum Tractatum constitutis et constituendis Commissariis plenam potestatem, ut, si ita postulatum fuerit, nomine Nostro singulis eorum, singulos ejusmodi salvos conductus in optima forma dent ac distribuant. In quorum fidem praesentes manu Nostra subscriptas sigillo Nostro Imperatorio firmari jussimus. Quae dabantur in Civitate Nostra Imperiali Ratisbonae, altera die Mensis Octobris, Anno Domini supra Mille sexcentos quadragesimo, Regnorum Nostrorum Romani quarto, Hungarici quinto decimo, Bohemici vero tertio decimo.

Ferdinandus etc.

(L. S.)

Ferdinandus Comes Curtius

ad Mandamm.



page 283, image: s0283

XCVII. Literae S. R. Imperii ELECTORUM, PRINCIPUM et STATUUM LEGATORUM Ratisbonae in Comitiis congregatorum, ad CHRISTINAM, Suecorum Reginam, quibus ei Comitta ista non belli prorogandi, sed componendi mediis adinveniendis dicam esse exponunt, atque ab ea, ut ad destinata Paci concludendae loca Legatos suos mittere tandem dignetur, honeste precantur, 1641.

Serenissima Regina, Domina Clementissima.

NUllatenus dubitamus Regiae Vestrae Dignitati satis superque innotuisse, quod Sacra Caesarea Majestas, Imperator et Dominus Noster Clementissimus, cum Electorum suffragio ante semestre circiter publicum conventum indixerit, et ad eum Imperii Romani fideles Status eo fine vocaverit, ut ardens suum Pacis restaurandae desiderium toti Christiano Orbi probaret, et cum Electoribus Principibus et reliquis Imperii Ordinibus de ejusmodi salutaribus mediis, quibus divini numinis ira cohibeatur, publicis hactenus patienter sustentis calamitatibus finis imponatur, sanguinis Christiani profusio sistatur, suborta dissidia interna tollantur, caput et membra Imperii distracta in pristinam concordiam reducantur, et aqua, tuta honestaque Pax Imperio, vicinis et universo Orbi Christiano restituatur, ageret, deliberaret, statueret. Neque illi intermiserunt debito suo officio sungi, utpote qui hic Ratisbonae frequenti numero, partim in persona, partim per suos


page 284, image: s0284

Ablegatos comparuerint, statimque de dictis pacis restaurandae mediis convenientibus agere et deliberare coeperint, idque tanto desiderio ac studio, ut Sacra Caesarea Majestas et Imperii Status certo apud se statuerint, omnes facile deprehensuros, quod instituti hujus conventus scopus ac finis sit Imperii tranquillitas, et Orbis Christiani pacificatio, post tamen praeter omnem expectationem constare coepit, non defuisse, qui animo malevolo Regiae Vestrae Dignitati persuadere, imo constanter imprimere conati sint, quasi haec a Sacra Caesarea Majestate Imperialia comitia non tam pacis restabiliendae, quam belli continuandi causa indicta, proindeque Caesaream Majestatem cum Imperii Statibus ad hoc quam ad illam procliviorem esse, quod Nobis incitamento fuit, ut Regiam Dignitatem Vestram hisce adiremus, et de Sacrae Caesareae Majestatis et Imperii Statuum pacifica intentione certiorem redderemus. Quantam Sacra Caesarea Majestas ipsiusque Dominus Parens piissimae memoriae tollendis internis dissidiis, et cum vicinis Regibus restaurandae amicitiae operam impenderit, imo a primordio regiminis nil intermiserit, quod publicae paci stabiliendae et avertendis bellis, tam intestinis, quam externis inservire posset, quin potius pro paterno, quo fertur erga Patriam amore, et ex innata Caesarea Clementia omnes actiones et consilia eo direxerit, ut tot annis in Imperio cum tot millium Christianorum innocentum interitu continuata bella, tractatione amicabili, digna et honorifica componi ac sedari, et hinc omnis discordiae fomites tolli possent, non


page 285, image: s0285

opus est pluribus demonstrare. Neque enim Regiam Dignitatem Vestram latere potest, quod Imperator ante quadriennium fere suos cum plenissimo mandato Coloniam miserit, qui ibidem etiamnum, non absque sumptu commorantur, et Regis Galliae aliorumque Confoederatorum Legatos praestolantur. Omnibus quoque constat, quoties per Regiam Daniae Dignitatem, et alios cum Regia Corona Sueciae de pace transigenda agere coeperit, ita, ut Hamburgum aut Lubecam conventui destinaverit, salvos Conductus dederit aliaque praeliminaria tractaverit et omni cura in id incubuerit, ut obstaculis subinde subortis remedium inveniret. Imo vero, quod etiam jam ante biennium et amplius in ipsis materialibus et punctis substantialibus Pacis erga Militiae Praefectos, et alios Regiae Vestrae Dignitatis Ministros in Germania commorantes sese declararit. Cum vero Imperatoria Majestas videret, omnibus justis adhibitis modis et laboribus desideratos tractatus in negotio principali Pacis promoveri, et ad ipsum effectum deduci non potuisse, de Imperii Comitiis universalibus instituendis, cum Electoribus agere coepit, nulla alia intentione et fine, quam ut cum Electoribus caeterisque Principibus et Statibus Imperii deliberaret, qua tandem ratione Pacis tractatus promoverentur, et remoris injectis obviam iretur. Atque inde factum est, ut inter alia etiam de salvi Conductus Diplomatibus eo successu actum sit, ut ad Instantiam Statuum Imperii eo prorsus modo concepta et expedita sint, quo ea Regiae Vestrae Dignitati Deputati expediri


page 286, image: s0286

desiderarunt; Neque est, quod dubitemus Regiam Daniae Dignitatem ad Instantiam et petitionem a Sacra Caesarea Majestate et Electorali Collegio factam, Regiae Dignitati Vestrae pluribus jam significasse, quod jam dicti salvi conductus in originali, Caesareo Hamburgi residenti Consiliario, Conrado Lutzovio illa lege missi sint, ut Regiae Vestrae Dignitatis deputatis illos, ita tamen tradat, ut pari passu Regii Suecici in usum Sacrae Caesareae majestar. et Electoris, tum Moguntini, tum Brandenburgici Legatorum et Deputatorum petiti extraderentur. Et licet alii alia spargere malint, Nos tamen nullatenus dubitamus, quin Regia Vestra Dignitas una cum Consiliariis et Statibus Regni in ea, quam semper palam professi sunt, adhuc constanter persistans, cura et studio Pacis, neque aliud optent, quam ut inter se Regnumque Suecicum et Sacram Caesaream Majestatem Romanumque Imperium, certa, tuta et honesta pax conciliata, orbi Chriitiano restituatur. Hinc eo meliori spe et fiducia Regiam Dignitatem Vestram officiose requirimus, insuper et obnixe rogamus, quatenus supradictos salvos conductus, eorumque exhibitionem maturare et suos Legatos cum sufficienti mandato Hamburgum et Lubecam, vel si universo Pacificationis negotio magis expedire judicaverit, Norimbergam, aut aliam huic vicinam Civitatem ablegare, et sic Pacis tractatus ejusdemque Conclusionem promovere dignetur, certo persuasi, quod Regia Vestra Dignitas plus fidei hisce Nostris contestationibus, quam malevolorum sinistris persuasionibus habitura, nec ulla etiam ratione, vel pactione


page 287, image: s0287

consensura sit, ut sibi Regnoque Libera facultas, cum Caesarea Majestate et Imperio Romano de pace tractandi et concludendi, quando et quomodo sibi videbitur, eripiatur; negotio vero pacificationis procedente experietur Regia Vestra Dignitas id, quod hisce Nostris asseruimus, Sacram Caesaream Majestatem ipso facto probaturam et una cum Imperii Statibus demonstraturam esse, quod nihil ad speciem agat, neque aliud quaerat, quam ut pristina amicitia inter Imperium Romanum et Regnum Suecicum stabiliatur et commercia, quae a multis seculis utriusque subditis et incolis communia fuerunt, cum incremento rursus efflorescant. Hisce Regiam Dignitatem Vestram Deo Ter Optimo Maximo, a quo eidem omnia felicia enixe apprecamur, commendantes officiose rogamus, ut primo quoque tempore nobis ad has literas respondere velit, quo durantibus adhuc hisce Comitiis tractatus Pacis inchoari, et ad optatum finem deduci possint, et de rebus eo certius quid statuere possimus. Datae Ratisbonae 17. Januarii 1641.

Regiae Dignitatis Vestrae Officiosissimi

Sacri Romani Imperii Electorum, Principum ac Statuum ad haec generalia Comitia Deputati Consiliarii ac Legati.

XCVIII. Literae ab ELECTORALIBUS ET ALIORUM SAC. ROM. IMPERII PRINCIPUM AC


page 288, image: s0288
STATUUM ad Comitia Ratisbonensia ABLEGATIS ad STATUS REGNI SUECIAE missae, quibus ipsis comitia ista non tam belli continuandi quam pacis restabilienda causa indicta esse referunt, utque sibi facultatem cum Caesarea Majestate et Statibus S. R. I. paciscendi non eripi patiantur, amantissime contendunt, 1641.

Illustres, Generosi, admodum Reverendi, Spectabiles, Magnifici, Amici ac Domini multum colendi.

NObis Dominorum Electorum, Principum ac Sacri Romani Imperii Statuum in hac Imperiali diaeta congregatis Legatis atque Plenipotentiariis, non absque singulari admiratione et justo animorum dolore, diversimode innotuit, non deesse, qui non erubescant, Serenissimae Reginae Regnique Sueciae Tutoribus et Administratoribus speciose ac animo malevolo persuadere, imo constanter imprimere, quasi a Sacra Caesarea Majestate, Imperatore ac Domino Nostro Clernentissimo haecce Imperialia Comitia non tam Pacis restabiliendae quam belli continuandi causa indicta, proindeque Caesaream Majestatem cum Imperii Stasibus, ad hoc quam ad illam procliviorem esse. Cum vero palam sit cuilibet etiam mediocriter in publicis versato ex scriptis et factis, imo omnibus suae Imperatoriae Majestatis ipsiusque Domini Parentis piissimae memoriae actionibus et consiliis liqueat, eandem non modo a primordio Regiminis statim ex innata Clementia nulli rei magis incubuisse, quam ut simultates inter illam et Coronas exteras, imprimis


page 289, image: s0289

vero Regni Sueciae natae, amicabili tractatione sopirentur, et omnis discordiae fomes, cessantibus cruentis, hucusque cum tot millium Christianorum innocentium interitu, continuatis bellis, tolleretur. In hac pacifica Caesarea ac Christiana intentione, una cum Electoribus, Principibus, caeterisque Imperii Statibus etiamnum constanter perstat, nec alius hujus Imperialis Diaerae scopus praefixus, verum omnes hucusque deliberationes eo fine sollicite directae, non minus ac oblata eo tendentia consilia avide arrepta sunt. Hinc est quod justo dolore moti pro veritate demonstranda coacti simus, Regiam Suam Dignitatem et dictos Regni Sueciae Administratores omnes ac singulos, hisce Nostris interpellare, et de intentione Sacrae Caesareae Majestatis et Imperii Statuum insimul et hujus Conventus scopo ac fine, eo tenore, certiores reddere, prout adjuncta Pagina latius explicat. Proin illustres ac magnificas Dominationes Vestras et Vos amice et officiose requirentes, ut hisce Nostris contestationibus plus fidei, quam malevolorum sinistris persuasionibus tribuant, et eo tanquam Regni Sueciae potissima fulcra et Nobiliora membra amore Patriae et pro ea, quae ipsis incumbit, sollicitudine, actiones et consilia dirigant, seduloque incumbant, ut a multis jam annis, in Imperio oborta, hucusque continuata dissidia, et hinc profecta cruenta bella, interpositione sua, apud Reginam Sueciae Dominam Suam cumprimis digna et honorifica, componi ac sedari possint. Quemadmodum e contra Sua Caesarea Majestas, una cum Imperii Statibus eorum, quae publicae paci stabiliendae


page 290, image: s0290

et avertendis bellis, tam intestinis, quam externis inservire poterunt, nil quicquam est intermissura, nobis certo persuadentes, in pacis congressu non defutura media, quibus, favente gratia divina, ad felicem exitum res perducatur, cui ip si promovendae vel maximum commodum adferet, si consiliis suis imprimis quidem suam Regiam Dignitatem, dein Regni tutores et administratores in praesentibus Comitiis ad arripiendam una secum pacis resolutionem disponant, et cum Imperio Romano et universis ejusdem membris in amicitiam prittinara redeant, nulla vero ratione vel pactione fieri patiantur, ut Regiae Dignitati Regnoque libera facultas cum Caesarea Majestate et Imperio Romano de Pace tractandi et concludendi, quando et quomodo sibi videbitur, eripiauir. Hisce Illustritates et Dominationes Vestras et Vos, Deo Ter Optimo Maximo commendantes, iisdem omnia fausta ac felicia ex animis apprecamur. Ratis bonae 18. Januarii 1641.

Inscriptio. Ad Regni Sueciae Status.

XCIX. Literae EORUNDEM LEGATORUM ad CONSILIARIOS REGIMINIS SUECICI, quibus ab eis obnixe flagitant, ut in animum Reginae suae pacisita inducere consilia, comiter sustineant, 1641.



page 291, image: s0291

Illustres, Generosi, Nobiles et Magnifici, Domini et Amici plurimum honorandi.

COgitantibus Nobis jam pridem, quam gravi Christianae rei damno non aemulis duntaxat studiis, sed infestis palam armis et aciebus committantur, Principes Populique Europaei, non potuit non confestim ad animum occurrere, haud aliunde quam hoc ipso e fonte dimanasse cladium et calamitatum mala potissima, quae per tot intervalla annorum non modo diversis Orbis tractatibus atrociter desaevierunt, sed et continuis pene bellorum, tam civilium quam externorum tempestatibus agitarunt Germaniam Nostram. Unde mox Causae intervenerunt, magnae equidem et graves, queis serio consulendum esse, in medium decrevimus, quibus maxime rationibus sisti turbatae Patriae Status, et in solido rursus tranquilloque locari, recomposita cum finitimis pace, queat. Quam in rem dum sollicitudinem pro tanta mole haud segnem intendit assiduo conventus hic Noster, id conandum sibi et efficiendum censuit cumprimis, ut quae Nos causae ante menses complures hanc in urbem ad solennia Imperii Comitia contraxerint, iis omnibus, quorum id quoquo modo referre arbitramur, palam atque quantocius innotesceret. Quam sententiam cum et Augustissimo Imperatori ac Domino Nostro summo ante omnia, tum et Ordinibus universis non parum probari animadverteremus, enim vero nihil ultra procrastinandum rati, literas extemplo ad


page 292, image: s0292

Serenissimam Reginam, tum et ipsos quoque Illustres Ordines Regni Vestratis destinare hoc nomine pro ea, quam hic publice gerimus autoritare, omnium Electorum Principum atque Urbium liberarum Legati Deputatique, istiusque facti rationem aperire vobis in praesentia pretium duximus, partim ut falsis et acerbis nonnullorum vocibus, queis passim jactari non sine doloris aliquo sensu accipimus subinde, quasi haud perinde pacis et concordiae reducendae, quam armorum ac belli adversus Regnum Vestrum proferendi, hostile hoc loco consilium habeatur, partim vero, ut si quid forte opinionis istius aliorum artibus irrepsit, jam et insinuavit pectoribus Vestris, id omne liberrima professione earundem Literarum eximi statim et coargui queat, simulque sinceris ac integris animis jam dijudicetur, quam indignam Imperatoris Fastigio, tum Dignirari Ordinum Germaniae injuriam factum eant hominum quidam non satis aequi, ut suspicamur, publicae tranquillitati, qui turbida ejusmodi ac truci oratione miscere imperitiorum mentes et actiones, consiliaque conventus hujus odiosis sermonibus vocare in invidiam, (quod nulli Vestrum probari magnopere confidimus) nihil quicquam verentur. Quippe universo terrarum Orbi constat, adeo non abhorruisse unquam pacatioribus Consiliis heroicum et magnificum placidissimi Caesaris pectus, ut contra ea, quo ruptam armis publicam quietem refoveret et undique munitam redderet, nec labori immenso, nec effusis in id facultatum ingentium jacturis uspiam pepercerit: pronis huc semper et accensis Ordinum studiis, quemadmodum literis


page 293, image: s0293

paulo ante memoratis disertim declaravimus. Vobis autem, illustres ac generosi Domini, commendandi negotii totius praecipue Nobis ratio est, valida illa ac eminens, quae humeris Vestris innititur administrandis supremis Suecici sceptri curis potestas: Unde ominari lubet simul ad literas Nostras Vestrae quoque auctoritatis suffragatio, Vestra consulta et hortamenta, id quod officiose admodum et enixe rogamus, insuper accesserint, causam deinceps haud fore, quo minus, quae fato hactenus et Numinis indignatione dirempta fuere pacis commercia, melioribus auspiciis nunc denuo instaurentur non modo, sed et optatum aliquando finem consequantur, ut omnia ad compositionem aequis Legibus ineundam quam integerrima hinc adferantur, Nobis sedula cura erit, pari modo Vos quoque animatos esse, dubitari vetat sapientiae Vestrae ac Virtutis honorificae penes nos aestimatio. Non erit inglorium Nomini Vestro hoc operis. Nobiscum aggredi, quo compescatur nimia illa et vecors, quae passim tenet, belligerandi feritas, atque sic parcatur immensae hominum multitudini, quos ferri acies quotidie ac ferme tetrior fames, hinc dira morborum funerumque tabes miseranda strage haurit. Illud vero imprimis ad pietatis laudem illustre, ad animi conscientiam laetum, ad ipsius denique nominis honorem egregium erit, vindicare a contemtu et ludibriis jus divinum humanumque, quorum per bellorum scelera exiguus ferme respectus manet, atque ita demum domesticis rationibus caute et prudenter attendere, ne illa interim lex projiciatur, quae salutis humanitatisque


page 294, image: s0294

publicae tuetur partes, quae caedes et vim cruentam inter cognatos atque consanguineos immane quantum detestatur. Loquatur Europa miseras et infandas clades, quas ab aliquot retro annis inter potentiorum dissidia ad exitium pene sui perpessa est; Nobis vel ad memoriam aut conspectum tantae foeditatis horret animus, sed enim ubi singulis, quae in hanc rationem veniunt, cogitationem paulisper advertere volueritis, horrendorum criminum inanis ubique et obscoena facies occurret, nihil tristius tamen et Christianae Charitati adversum magis fateri ratio coget, quam tantum nullibi non cruoris innoxii temere fusum, ac si [reading uncertain: print blotted] cum Barbaris aut belluarum efferatissimis depugnandum fuisset, ut jam pleraeque causarum, quae armis tam crudelibus pabulum subministrant, nequaquam sat dignae videri possint, tametsi justissimae habeantur, uti propterea humanitarem ipsam dediscere, aut quod exitiosum plane, Numinis jam ante infensi flagitiis Nostris incendere poenas contumaciter velimus. Nec enim inexpiabiles alere inimicitias Christi Sacra professos decet, quibus alio fine arma sumere maxime alienum, nisi sola pacis cupidine et adipiscendi aequi juris, qua una praescriptione bellorum facinora non illegitime se tuentur. Neque vero reformidamus multum, ne forte, quod primi venire in conditiones haud iniquas, et concordiae hanc viam periclitari non abnuimus, ad timoris aut humilitatis Interpretationem vulgo trahatur. Quippe fixum imo notumque Nobis, mollis longe verius et infirmi animi esse, ob multitudinis paucissima pro sano aestimantis


page 295, image: s0295

judicia et vanissimos decoris obtentus dimoveri a recto. Et praestare ducimus longe id genus minutae aemulationis dimittere publicis utilitatibus, dum tali impendio plurimorum innocentium vita, incolumitas, decus atque securitas omnium redimatur. Scimus familiares res gerentibus, uti pro successu spiritus gerant et securiori paululum flatu expendant potius, quam contrahant vela. De Vobis, quos exactus Disciplinarum cultus et longinquo rerum usu consummata sapientia ad verum erudiit, nulla vanitatis istius suspicio incesset, nec prospera tamen, si recte ratio putabitur, inulta Vobis usque quaque, aut citra damnum steterunt, quibus ipsis quantillum ad rerum Vestrarum stabilitatem profeceritis adhuc, illud argumento est, quod post ejusmodi gesta nondum voti compotes novos semper labores, nova subinde provocatis aut sustinetis pericula, ut illam quoque, quae favere nonnihil visa est, in praesens vereri fortunam atque suspectam habere par sit, ne mox invidiae rursum et incertis casuum pateat. Quae quidem haud ideo scribuntur prolixius, quasi non praesto sint prudentiae Vestrae utriusque fortunae documenta, sed quo simpliciter potius et aperte moneamus de iis, quae turbante maximo hoc bello, communiter rebus Nostris conducere videntur. Quas partes amore publicae tranquillitatis et patriae salutis, pro qua nihil laboris aut discriminis recusamus, imponi Nobis eo libentius passi sumus, quo major fiducia tenet fore, ut ex ipsa literarum Nostrarum sincera ac minime fucata indole manifeste deprehendatis magnitudinem affectus atque desiderii


page 296, image: s0296

nostri ad serio capescendum pacis negotium, neque majus aliud hujus animi Nostri pretium nunc petimus a Vobis et avemus, quam ut Serenissimae Reginae ac Dominae Vestrae ita conciliare comiter sustineatis Literas ad Regiam ejus Dignitatem, ut id, quod summopere auguratur Nobis animus, Heroina, sicut fertur, lenitatis eximiae et ab omni violentia in tantum aliena, in quantum necesse est, generoso atque sanctissimis praeceptis imbuto pectori, arduae pietati ac muneri Christianae Regnatricis haud indecorum statuat. Plane Nobis persuasum est, nihil a Vobis isthac parte praetermissum iri, dum id perfeceritis, quo non praesens modo aetas, sed et posteritas ipsa ad aeternum laetetur. Nec Nostra Vobis officia, si qua Reipublicae tempora permittent, non prolixe pollicemur, majori longe eodem praestituri studio, si quando erepta praesentissimo discrimini Europa, ac reddita sacro pariter et profano publico otii et concordiae felicitas, post Deum immortalem Vestrum quoque munus non minima sui parte esse coeperit, Deum ardentibus suppliciis veneramur, ut intervenire consiliis Nostris, atque ea subjicere cunctorum pectoribus curae sibi habeat, quae justa, quae pacifica et gratulatione totius Christiani Orbis digna erunt, imprimis autem adspiret flagrantem unius aequi honestique ardore mentem et egregiis adeo ac salutaribus coeptis nequaquam dissimilem largiatur eventum. Dabantur Ratisbonae 18. Januarii 1641.

Ad Regni Sueciae Consiliarios.



page 297, image: s0297

C. Responsoriae CHRISTINAE, Reginae Sueciae, ad Electorum, Principum et Statuum S. Romani Imperii LEGATORUM literas, quibus se a pacificis consiliis, si justae, decorae ac tatae et Pacis ratio haberetur, non alienam esse, declarat, 1641.

NOs Christiana, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina etc. Reverendissimis, Celsissimis, Illustrissimis, Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis et spectabilibus Romani Imperii Electoribus, Principibus et Statibus, Consanguineis et Amicis Nostris charissimis et Nobis sincere et grate dilectis salutem, studia amicitiae, et felicia quaeque offerimus et precamur!

Reverendissimi, Celsissimi, Illustrissimi, Reverendi, Illustres, Magnifici, Generosi et spectabiles Domini, Consanguinei et amici charissimi, nobisque sincere et grate dilecti. Quas literas Vestro nomine datas Ratisbonae in Comitiis Vestris die 7. 17. Januarii nuper elapsi, Consiliarii Vestri atque Legati, ad Nos ut transmitterentur, Serenissimo Regi Daniae, Consanguineo, Amico et Vicino Nostro charissimo: Tum Nostro Regnique Nostri Consiliario et Senatori atque Generali per Germaniam Campi - Mareschallo, Domino Johanni Bannerio concrediderunt, illae unius ejusdemque tenoris hisce diebus rectae nobis redditae sunt, neque Nobis minus gratae fuerunt, quod visum sit Dilectionibus Vestris atque Vobis, per illas


page 298, image: s0298

dempta suspicione aliud agi, Nos certiores reddere, comitia Vestra indicta et convocata nullo alio fine, quam ut deliberetur ac statuatur de mediis salutaribus tollendi belli, sistendi profusi sanguinis Christiani atque Concordiae et pacis aequae, honestae, tutae, Imperio, vicinis et universo Orbi Christiano restituendae. Licet vero aliud a Dilectionibus Vestris atque Vobis non minus quam a Serenissimo Imperatore Ipso hactenus actum non sit, id tamen dolere Dilectiones Vestras atque Vos, non de esse, qui Nobis persuadere nitantur, Comitia Vestra continuandi belli causa indicta et Imperatorem cum Imperii Statibus ad hoc, quam illam procliviorem esse, idque Dilectionibus Vestris et Vobis fuisse incitamento, ut Nos literis Vestris adiretis et de Imperatoris ac Vestra pacifica intentione redderetis certiores; Hujus vero nunquam satis laudati studii, et desiderii rationes Dilectiones Vestrae atque Vos constare scribitis, et Serenissimi Imperatoris divi Parentis, atque propriis consiliis et actionibus huc directis: Ex missis Coloniam quadriennio abhinc cum plenissimo Mandato Legatis ibidem adhuc commorantibus: Ex tractatu per Regem Daniae et alios coepto, Hamburgo aut Lubeca Conventui destinatis Praeliminaribus et aliis, imprimis Salvis Conductibus, ad Instantiam Statuum Imperii ad eum modum, quo Nostri deputati expediri desiderarunt, pertractatis, facta ex occasione cunctorum substantialium erga militiae Nostrae Praefectos atque alios declaratione. Denique ex eo, quod promovendo Pacis tractatui, amovendisque remoris et impedimentis


page 299, image: s0299

omnibus, comitia Vestra essent indicta. Dilectiones itaque Vestrae atque Vos, non attentis iis, quae in contrarium de Nobis sparguntur, confiditis, Nos cum Consiliariis et Statibus Regni Nostri constanter perstituras in cura et studio (quod professae sumus) pacis Nostro, neque aliud Nos velle, aut optare quam ut inter Nos Regnumque Nostrum et Serenissimum Imperatorem atque Imperium Romanum, certa, tuta, honesta pax reconciliata Christiano Orbi restituatur, atque hinc Dilectiones Vestrae atque Vos Nos requiritis et rogatis, ut supradictos salvos Conductus, horumque exhibitionem ex nostra parte maturare, Nostrosque Legatos cum sufficienti mandato Hamburgum aut Lubecam, vel (si id universo pacificationis negotio magis expedire judicaverimus) Norinbergam aut aliam vicinam Comitiis Vestris Civitatem ablegare, pacisque tractatus et ejus conclusionem promovere dignemur, certo persuasi, nos plus fidei contestationibus Vestris, quam malevolorum sinistris persuasionibus habituras, neque consensuras ulla ratione, aut pactione, ut Nobis Regnoque Nostro libera facultas de pace tractandi, et concludendi eripiatur, facta spe, Imperatorem procedente pacificationis negotio ipso facto probaturum, et cum Statibus Imperii demonstraturum esse, nil agi ad speciem, sed ut amicitia atque commerciorum usu utrinque restitutis, cuncta cum incremento rursus efflorescant, sicuti haec ipsis Literis uberius explicant. Gratae acceptaeque Nobis fuere literae et per illas Nobiscum suscepta communicatio Dilectionum


page 300, image: s0300

Vestrarum atque Vestra, quo adeo libere contestaremini studium Vestrum componendi dissidii, et revocandae concordiae domesticae, restaurandaeque amicitiae cum exteris et vicinis, imprimis Nobiscum et Regno Nostro, ac licet de universis Imperii Statibus aliud suspicari nunquam Nobis in mentem venerit, cum non ignoremus plures Nobis sanguine junctos, caeteros non improbare consilia et Intentionem Veteris Libertatis Imperii reducendae et confidentis Amicitiae cum vicinis et exteris Regibus conservandae: Attamen vel maxime Nobis gratulamur, quod per proprias Vestras Literas certiores redditae simus, huc inclinare Serenissimum Imperatorem una cum Imperii Statibus, neque aliud in Comitiis Vestris agi, quam ut salutaria media honestae, tutae et justae pacis atque tranquillitatis inveniantur, hucque cuncta consilia Vestra conferri. Libera haec atque evidens communicatio non parum erexit atque firmavit fluctuantem animum Nostrum et dubium Voluntatis ac Intentionis Serenissimi Imperatoris et plurium Imperii Statuum. Si igitur exemplo Vestro motae eadem communicandi libertate usae, causas diffidentiae, quae Nos hactenus exercuit, summatim exposuerimus, et pacis impedimenta praecipua amoveri, et prudentissimo Vestro consilio et opera fundamenta in Comitiis Vestris futurae domesticae concordiae et justae Pacis cum Vicinis atque Nobis collocari petierimus, confidimus aequanimitati Vestrae, studio id pacis atque tranquillitatis universalis Nostro adscriptum iri. Non diffitemur, nos reputantes causas belli inter


page 301, image: s0301

divum Parentem Nostrum gloriosissimae memoriae et moderni Imperatoris Parentem exorti, in nos continuati atque longo tempore gesti, tum quibus modis consiliisque tractationes hactenus tentatae sint, nihil minus unquam credidisse, quam serio in Pacificationem Orbis Christiani animos adversae partis, eorum imprimis, qui res et consilia regunt, inclinasse. Etenim bello divus parens Noster cum nuspiam offendisset, bis in Borussia extra Imperii Limites petitus est. Mare Balthicum primo Piratica intutum redditum, brevi sternendum ingenti classe, quam parabat Fridlandus contra morem majorum, liberum commerciorum usum, et Jus aecolarum maris Balthici, addito ne quid destinati lateret, insolenni titulo dignitatis marinae, oppressi ejectique Duces Megapoleos atque alii Consanguinei nostri, Ducatibus territoriisque suis, et innocentissimus Dux Pomeraniae contra fas et aequum plurimaque Caesarea promissa subjugatus, et suis territoriis atque portubus exutus, ut omnia pararentur infestandis subjugandisque Regibus et Civitatibus ad mare Balthicum habitantibus et sitis, Quod si quis ejus temporis Imperii faciem, detracto velamine adspiciat, cum Principum Statuumque territoria a numeroso et perpetuo milite, ex arbitrio Leges Imperii et libertatem evertente essent insessa, et consilia ac destinata penitius rimetur, poterit ne quis rerum saltem mediocriter peritus intentionem ignorare? nihil per Germaniam antiquae Libertatis erat reliqui; rationes componendae Litis cum dicto Parente Nostro contemptae atque rejectae, postquam bellum exarserat


page 302, image: s0302

et plurimi Principes ac Status Imperii se justissimis Parentis Nostri armis conjunxerant ac feodere sociarant, non id actum a parte adversa, quomodo sanarentur Imperii vulnera, et vetus amicitia Imperatorum atque Imperii cum vicinis Regibus et rebus publicis restabiliretur, sed quomodo distractis confoederatis, his ejectis, illis oppressis, aliis enervatis, Dominatus per Germaniam cum discrimine, et extremo periculo vicinorum firmaretur ac stabiliretur. Si alia deforent argumenta, documento erit Pax Pragensis et inde secutae rerum temporumque confusiones, fax et fundus, si verum fateri libet, calamitatum, quae exinde florentissimam olim Gerrnaniam inundarunt, atque in hanc usque diem tum autores ipsos tum alios immersos tenuerunt. Si moderatis consiliis suus locus, et supremi Numinis Justitiae atque omnipotentiae cuncta mortalium ad sui nominis gloriam et aequi leges regenti suus honos relictus fuisset, jam per Germaniam et vicinia quiescerent omnia. Facta quidem mentio aliquoties est tractatuum de Pace, neque dubitandum, quin Dilectiones Vestrae, atque vos nihil magis pensi habueritis, quam ut pacificandi Orbis Christiani justae atque honestae rationes reperirentur. Ast si tractandi tanti negotii modi hactenus quaesiti usurpatique ponderentur, facile cuivis patebit, nihil aliud hactenus actum esse, quam ut tractatus non abruptus, sed suspensus servaretur ex occasione et eventu rerum dirimendus. De Praeliminaribus actum est, non cum uno sed pluribus, pluriumque interventu, de Salvis Conductibus expeditis et necessariis antehac convenire


page 303, image: s0303

non potuit, tametsi a Nobis aliisque confoederatis Nostris nihil peteretur non consonum aequitati, promovendo negotio pacificandi Orbis Christiani, et dignirati atque Libertati Statuum Imperii Remani, Dilectionum Vestrarum et Vestra de caetero Laus est, quod ad instantiam petitionemque Vestram sint expediti. Hisce atque aliis id genus (summatim enim tangere illa, non describere voluimus) recte et accurate pensitatis, non mirabuntur Dilectiones Vestrae, atque Vos, si memores ante actorum et diligentius examinantes ea, quae in telligimus in Comitiis Vestris proposita et ventilata fuisse, diffidendi rationes gravissimas hucusque habuerimus, et re exactius ponderata easdem adhuc non omnino negligere possimus. Verum hisce sepositis et Dilectionum Vestrarum fidem secutae, animum tranquillando Orbi Christiano et colendae augendaeque cum omnibus vicinis Nostris, imprimis Serenissimo Imperatore atque cum Dilectionibus Vestris ac Vobis, sincerae amicitiae multo ante cupidissimum retenturae, id asseverare firmiter valemus, nihil Nobis gratias contingere posse, quam ut justae securae atque honestae Pacis conditiones reperiantur, collapsum turbatumque Imperii Statum (quem conservari integrum Neque ad servitutem detrudi non Vestrae tantum, sed et cunctorum Regum et Rerumpublicarum Europae interest) antiquis moribus et Libertatibus restituendi; pressos et oppressos Imperii Status, confoederatos Nostros sublevandi atque in suis territoriis, bonis atque jure veteri collocandi; Alios suis bonis juribusque dejectos, quipartes Nostras secuti


page 304, image: s0304

sunt consolandi satisfaciendique; denique pacem universalem Nobiscum et cum Christianissimo Rege Galliae, Fratre, Consanguineo, Amico et foederato Nostro charissimo, ac caeteris, qui hac comprehendi volunt, conditionibus decoris justis et aequitati consonis ineundi arque firmandi, ut quandoque sublatis dissidiorum atque diffidentiae causis animi utrinque in amicitiam mutuam coalescant et collapsae jam diu res sociatis affectibus et reducto commerciorum usu reflorescant. In hunc finem communicatos Nobis per Regem Daniae Salvos conductus, Vestra opera expeditos, acceptavimus, hac conditione, ut pauci errores, seu scribarum vitio, seu studio illati corrigantur (Exemplaria enim tantum, non originalia sunt communicata) et Regi Galliae itidem approbentur. Commendavimus quoque de meliori nota Dominorum Ordinum Generalium foederati Belgii, amicorum foederatorumque Nostrorum causam Regi Daniae, idemque hisce literis Nostris repetimus, ut, si hi velint, eorundem quoque ratio habeatur, ne quid hinc inde tractatui obsistat, aut eundem remoretur. Nos Instrumenta Salvorum Conductuum pro Imperatoriis, Electorumque Moguntini et Brandenburgici Plenipotentiariis ac Deputatis jam dudum Hamburgum transmisimus, ibidem cum Imperatoriis permutandos, habemus quoque jam multo tempore ibidem Legatum et Cancellarium Aulae Nostrae Johannem Salvium destinatum inter alios tractandae Paci, cum mandato quasvis occasiones justas arripiendi, et super omnibus, quo magis maturetur tractatus, cum Legato Christianissimi Regis


page 305, image: s0305

Galliae ibidem commorante communicandi. De locis tractatuum id quidem hactenus visum est haud inconveniens instituto, ut Lubeca aut Hamburgum Nostratibus, Colonia Agrippina Regis Galliae Legatis seligerentur; verum cum Christianissimus Galliae Rex foederatus Noster, ut magis suum studium pacis universalis tollendique impedimenta omnia contestaretur, loca tractandis hisce maxime negotiis propria svasisset, nullo alio fine, quam ut omnia commodius conjunctiusque et in usum tam Imperii quam vicinorum Regnorum et Rerumpublicarum, sine longiori mora peragi pertractarique possent, noluimus vel consilio hortatuive foederati et amicissimi Regis, vel promovendo pacificandi Christiani Orbis negotio deesse, quin facile assensum Nostrum daremus, ut Coloniensis Tractatus Monasterium, Lubecensis aut Hamburgensis Osnabrugam transferrentur, eoque directis, et quo ad sola loca congressus mutatis salvis Conductibus, ut de caeteris conditionibus et tempore per Legate utrimque Nostros Hamburgi residentes, certi quid concluderetur. Quae quidem non existimamus Serenissimo Imperatori, Dilectionibus Vestris aut Vobis ullo modo improbari posse. Missurae quoque sumus primo vere in Germaniam, qui Nostro Regnique Nostri nomine loco suprascripto illico aggrediantur hunc tantopere Orbi Christiano expeditum ac necessarium tractatum Pacis, ut ex his atque caeteris constet, Dilectionibus Vestris, Vobis atque omnibus, quorum interert, nos nihil magis detestari quam sanguinis Christiani profusionem, et illam per Germaniam grassantem et


page 306, image: s0306

propemodum bello durante immedicabilem militarem saevitiam, neque quicquam magis expetere, quam ut his malis imposito fine ac sedatis motibus, quibus conquassamur utrinque aut metuimus, et tranquillaris animis refocillati, et veteri benevolentiae restituti, quam Majores Nostri ac Praedecessores, multis retro seculis coluerunt amicitiam et animorum officiorum que conjunctionem, excolamus, amplificemus et firmatam ad posteros transmittamus. In nobis nihil erit vel impedimenti vel morae, quo minus ad tractatum justae, decorae ac tutae Pacis deveniatur. Eandem novimus mentem et vota esse confoederatorum Nostrorum per Germaniam, neque de Christianissimo Galliae Rege Confoederato Nostro, quin idem velit, dubitandum. Ex hac igitur parte parata erunt omnia, ubi innotuerit salvos Conductus esse commutatos et traditos, et de loco Conventus et die inter Nos Nostrosque confoederatos atque Imperatorem per Legatos utrimque Nostros Hamburgi residentes constitutum: procedente vero Pacis negotio, sicuti Dilectiones Vestrae atque Vos Nobis voluistis spem facere, nihil aliud futurum, quam ut vetus amicitia ac commerciorum usus reflorescant, ita Dilectionibus Vestris ac Vobis persuasissimum de nobis esse cupimus, Consilia Nostra nunquam alio collata fuisse, nunc vero eo cumprimis intendi, ut tranquillatis hisce atrocissimis motibus, quibus concutitur Orbis Christianus, et mitigata armorum saevitia, animi et consilia reuniantur, tutaque ac secura pace reflorescente, occasiones istiusmodi animorum Distractioni in posterum praecidantur. Cui


page 307, image: s0307

elaborando ac perficiendo Dilectiones Vestras atque Vos non minus quam Nos studiosissime in Comitiis Vestris, atque ubi et quomodo res postulaverit, incubituras neutiquam dubitamus. Hisce Dilectionibus Vestris atque Vobis felicissima quaeque apprecamur. Dabantur ex arce Nostra Stockholmensi die 22. Martii 1641.

Sacrae Regiae Majestatis Regnique Sueciae respective Tutores et Administratores

Matthias Soop, loco R. S. Archidapiferi.

Jacobus de la Gardie, Reg. Svec. Mareschallus.

Carolus Gildenhielm, R. S. Admiralius.

Axelius Oxenstirn, Reg. Sveciae Cancellarius.

Gabriel Oxenstirn, L. Baro in Moereby et Lindholm, R. S. Thesaurarius.

Andreas Gildenclau.

CI. Responsoriae CONSILIARIORUM REGNI SUECIAE, ad Electorum, Principum ac Statuum S. Romani Imperii LEGATORUM literas, quibus pollicentur, se omnia sua eo directuros consilia, ut S. R. Imperio, si modo id etiam


page 308, image: s0308
alteri parti curae cordique sit, justa, secura ac constans tandem restitui tranquillitas possit, 1641.

Reverendissimi, Celsissimi, Illustrissimi, Reverendi, Illustres, Magnifici, Generosi et Nobiles, Domini et Amici observantissimi, honorandi et plurimum colendi.

VEnerunt in manus Nostras Celsitudinum, Illustritatum atque Dominationum Vestrarum, quas earum nomine Consiliarii et Legati Vestri, ad S. Regiam Majestatem Dominam Nostram clementissimam, nos, et Illustrissimoc atque amplissimos Regni Sveciae Status, e Comitiis Vestris Ratisbonae die 7. (17.) et 8. (18.) Januarii nuper elapsi dedistis, easque Nobis in hunc finem convocatis communicatas, et in absentia Statuum, ex ratione moderni Regiminis hujus Regni, resignatas, vidimus, legimus, summa diligentia ponderavimus. Non possumus non summopere laudare et approbare ingens studium Celsitudinum, Illustritatum et Dominationum Vestrarum locandi turbatae suae Patriae statum in solido tranquilloque et pacem cum finitimis componendi: Neque minus admiramur insignem prudentiam et dexteritatem amovendi ea, quae hisce consiliis utrinque obsistere aut remorari, vel ullo modo ab his cogitationibus Nos divertere queant, gratissimum habentes, Celsitudines, Illustritates et Dominationes Vestras adeo sincere atque aperte voluisse mentem suam explicare, Nosque adeo studiose hortari, ut cunctis, quae veniunt in considerationem et summo judicio memorantur, perpensis, id consulamus in medium atque


page 309, image: s0309

agamus, quo pace et tranquillitate Orbi Christiano restituta, grassanti per Germaniam armorum saevitiae, et quae hanc comitari solent, malis aliis, exoptatus, bonisque omnibus expetitus ubique finis aliquando inveniatur. Optime et ex usu tranquillitatis Orbi Christiano admodum necessariae fecere Celsitudines, Illustritates et Dominationes Vestrae, suscepta hac fidente communicatione, quae non grata modo Nobis extitit et jucunda, sed intentionem Nostram pacificandae Europae Vestrae quidem congruam, ast rationibus quibusdam nonnihil turbatam, mirifice excitavit et firmavit. Cognitae sunt Nobis Nosque haud parum afficiunt calamitates, quibus affligitur et quassatur Germania olim florentissima, magnaque Christiani Orbis pars: neque ignoramus fortunae varietatem, aut oblivisci facile possumus, quanti Nobis steterit hoc bellum, aut quae inde adhuc evenire queant. Id vero dolemus ex animo, tantum hactenus potuisse consilia hominum suum ex bello facientium commodum, ut inter tot vota pro pace concepta nulla firma ratio reperiri potuerit reconciliandi dissidentes affectus, et Orbem Christianum grata atque suavi pace beandi. Serenissima Regina Nostra, ut Regni, sic ingenii divi Parentis sui, Gustavi Adolphi Magni gloriosissima neque unquam intermoriturae memoriae haeres, nihil aeque expetit, quam sibi facultatem praeberi contestandi, quantopere cupiat conservato Romani Imperii libero statu, veteri cum Ejusdem Imperatore atque Statibus omnibus amicitia redintegrata, atque pace universali


page 310, image: s0310

cum vicinis constituta, ut Orbis Christianus, restinctis incendiorum flammis, conquiescat et adversus paganos Nominisque Christiani Hostes, hanc mutuam et civilem quasi lanienam forsan in suos usus versuros, consolidetur. Idem sentire Regni hujus Status Celsitudines, Illustritates et Dominationes Vestrae pro certo putabunt. Nos id et olim et nunc consuluimus cupimusque, neque ullam occasionem elabi patiemur ad scopum justae, decorae atque tutae Paris collimandi ac penetrandi, dum modo Nobis ab adversa parte non praecidatur spes, eo usque eluctandi, ac Celsitudines, Illustritates et Dominationes Vestrae laudabili suo instituto inhaerentes, modum atque rationem invenerint, vulnera Imperio, cum summo Vicinorum Regum ac Rerumpubiicarum discrimine ac praejudicio, inflicta, sanandi et consolidandi. Quae huc faciunt, et quae conferre aliquid posse videntur, de eis, cum sint uberius explicata Literis S. Regiae Majestatis, Dominae Nostrae propriis, aut inter Commissarios utriusque Partis commodissime pertractari poterunt, non erimus in praesens prolixiores: Hoc unum ubi addiderimus, nos confisos, hac contestatione desiderii Vestri in pacem universalem et amicitiam cum vicinis atque Nobis, pacificandique Orbis Christiani, id studiose acturos, ut Reginae Nostrae Regnique Commissarii primo Vere in Germaniam mittantur, qui adjuncto Legato Hamburgi residente, et jam diu tractatuum negotio destinato hoc aggrediantur, quam primum constiterit inter Serenissimum ac


page 311, image: s0311

Potentissimum Imperatorem Romanum ac Christianissimum Regem Galliae, ut eodem tempore tractatuum inter eorundem Caesaream Regiamque Majestates initia fiant, ac simul coepta ad felicem exitum eodem gradu provehantur. Locus Tractatuum Nobis Lubecae aut Hamburgi non displiceret, verum cum Christianissimus Rex Galliae, foederatus Reginae Nostrae prudenter judicet, loca tractatuum Nostris suisque Commissariis destinata propius contrahi debere, et promovendo Paris negotio, tollendaeque conclusionis protractioni et dilationi convenientius esse, si illi Monasterium, Nostrates Osnabrugam venirent, non improbatis, quas attulerat, rationibus, nihil recusandum duximus, quod maturare pacis et tranquillitatis reductionem possit: Ideoque, si Imperatori ac Celsitudinibus, Illustritatibus ac Dominationibus Vestris placeat, Salvos suos conductus isthic dirigere, ac Imperatorio Legato Hamburgi residenti injungere, ut cum Sacrae Regiae Majestatis, Dominae Nostrae, atque Christianissimi Regis Legatis ibidem commorantibus de his atque caeteris praeliminaribus transigat, valde promovebunt tractatus, Nosque in eo laborabimus, ut Legato Regni Sveciae plena super iis mandata mittantur. Denique divinam benignitatem veneramur, ut dignum tantis Principibus Christianis negotium Pacis adeo salutare et universis et singulis necessarium, parificis consultis, amicabili Tractatu et felici, cunctisque, quorum interest, jucundo exitu beare


page 312, image: s0312

velit. Dabantur Stockholmiae 27. Martii 1641.

Celsitudinibus, Illustritatibus et Dominationibus Vestris ad servitia et officia paratissimi.

Jacobus de la Gardie, Comes de Lecko, Reginae Sveciae Maresch.

Axelius Oxenstirn, R. S. Cancellarius.

Joh. Skilte L. Baro in Duxderoff, ac supremi per Regnum Gotiae Judicii Praeses.

Claudius Flemminck supremus Praefectus Stockholm. et Amir.

Petrus Brahe, Comes in Wistensborg, n. p. Finlandiae, Alandiae, utriusque Careliae Gubernator Generalis.

Carolus Bonde, Camerarius Regni, Consiliarius et Collegii Matani Praeses.

Axelius Banerius, Reginae Sueciae Maresch.

Joh. Curck, supremi per Finlandiam Judicii Praeses.

Carolus Gildenhielm, L. Baro de Berquara R. S. Amiralius.

Gabriel Oxenstirn, L. Baro in Moereby et Lindholm etc. R. S. Thesaurarius.

Petrus Banerius, Eques Aur. Consiliarius Cancellariae.

Mathias Soop, Judicii Regii supremi Assessor.

Hermannus Vrangelius, Reg. Sveciae Campi - Mareschallus.

Achatius Axelii d. Gebholm, Consiliarius Camerae Regni.

Ericus Rining, Amiralius.

Johan. Oxenstirn, L. Baro in Kimitho, Consiliar. Cancell.



page 313, image: s0313

CII. Literae, quibus STATUUM S. R. IMP. LEGATI PHILIPPO IV. Hispaniae Regi, pro concessis Ordinum foederati Belgii Generalium Legatis, salvis conductibus gratias agunt, ac ut quamprimum caeteros ad tractaus deputatos Oratores suos mittere velit, eum submisse requirunt, 1641.

Catholice ac Potentissime Rex.

INtelleximus Regiam Dignitatem Vestram superata tandem ea, quae congressum Plenipotentiariorum ad tractatus Pacis Coloniae instituendos Deputatorum adhuc remorari videbatur difficultate, Ordinibus et Statibus foederati Belgii literas Passus ad eosdem tractatus ea, qua desiderabatur forma concessisse, easque ad manus Oratoris Veneti, Parisiis residentis, perferendas curasse, omni momento, quibus oportet locis tradendas, quando Serenissimus Rex Christianissimus Plenipotentiarios etiam suos eodem ablegarit. Agnoscimus exinde Regiae Dignitatis Vestrae in pacandum Christianum Orbem studium, atque eo nomine Regiae Dignitati Vestrae gratias agimus, et cum omnino considamus etiam Regem Christianissimum propediem quosdam Coloniam ablegaturum esse, de quo eundem peculiaribus ad Regiam Dignitatem suam Literis scriptis modo interpellare omittere noluimus, quin simul Regiam Dignitatem Vestram ea, qua par est, observantia et honore requireremus, ut ipsa quoque caeteros ad dictos tractatus deputatos Oratores suos plena facultate instructos, eodem quam ocyus mittere velit, erit Regiae Dignitati Vestrae


page 314, image: s0314

summe honorificum, et non minus propriis suis Regnis haereditariis, quam Imperio, Orbi Christiano, et bono publico maxime proficuum a Regia Dignitate Vestra nil omissium esse, quo pacis negotium maturari et juvari potuerit. Neque omnipotens Deus bonis conatibus deerit, sed, pro sua immensa bonitate, omnium consilia sic moderabitur, ut deinceps gloriari possimus, quod per Regiae Vestrae Dignitatis singularem cooperationem Imperio certa, tuta ac honesta pax et Orbi Christiano tranquillitas restituta sit, et Sacri Romani Imperii Electores, Principes ac Status pro viribus operam dabunt, ut summum istud beneficii genus omni data occasione pro possibili compensare possint. Hisce Regiam Dignitatem Vestram divinae Protectioni commendamus, eidemque omnem felicitatem comprecamur. Ratisbonae 2. Martii 1641.

CIII. Literae ab ELECTORUM, PRINCIPUM et STATUUM S. R. Imperii ad Comitia Ratisbonensia deputatis Consiliariis et Legatis ad LUDOVICUM XIII. Galliae Regem, exaratae, quibus, ab eo, ut Oratores suos, extraditis et receptis invicem salvis conductibus, Coloniam Agrippinam ad restaurandos Pacis tractatus ablegare dignetur, obnixe contendunt, 1641.

Christianissime ac Potentissime Rex.

MInime dubitamus, quin ad Regiam Dignitatem Vestram jam pridem perlatum sit, quemadmodum Sacra Caesarea Majestas, Dominus noster


page 315, image: s0315

Clementissimus ante semestre circiter omnibus Imperii Statibus, tam cum Regia Dignitate Vestra, quam cum Serenissima Regina et Corona Sueciae, ejusque Confoederatis, literas salvi conductus ad Tractatus Pacis, qua Coloniae, qua Lubecae vel Hamburgi instituendos, ad eum plane modum, quo vel Regia Dignitas Vestra, vel praedicta Serenissima Regina et Corona desiderabant, sit Impertita, a Serenissimo quoque Hispaniarum Rege, Statibus et Ordinibus confoederati Belgii Literas passus ad eosdem Tractatus, in ea, qua petebantur forma, concessas, et ad manus Oratoris Veneti, Parisiis Residentis missas esse; facile Regia Dignitas Vestra ab eodem Oratore, prout et illud intellexit a Sacrae Caesareae Majest. ad tractatus Coloniae habendos Deputatis tractatus, autographum ipsum salvi Conductus, pro Regiae Dignitatis Vestrae colligatis in Imperio, dicto Oratori transmissum esse, omnia omni momento, quibus oportuerit, tradenda, quando Regia Dignitas Vestra Literas Passus, pro Deputatis Sacrae Caesareae Majestatis et Domo Lotharingica, quae non minus in manibus ejusdem Oratoris in forma debita asseruntur esse, iis quibus debentur, consignari curaverit, et Plenipotentiarios suos Coloniam proficisci jusserit, adeo plane, ut quicquid alii de consiliis, quae hic agitantur, circumferant, Nos Regiam Dignitatem Vestram merito credere velimus, Comitia haec, prout a Sacra Caesarea Majestate ex sincero pacandi Imperii, simul et reliqui Orbis Christiani studio, indicta sunt; ita eo prorsus a Nobis animo celebrari, ut, si quae ulterius obstacula pacis


page 316, image: s0316

tractandae vel concludendae obveniant, tanto facilius et celerius ex parte Nostra removeantur, quibusvis aliis considerationibus omissis, ut Deo et homnibus satisfaciamus, nostrum erga tranquillitatem publicam desiderium omnibus modis explicantes. Proinde non ex hoc solum, sed ex eo etiam capite, quod Regia Dignitas Vestra prae se tulerit, ut se collaborante Christianus Orbis ex diuturnis bellorum tempestatibus in tranquillo ponatur, tanto certius expectamus, Regiam Dignitatem Vestram non minus suos ad locum tractatibus designatum, Oratores missuram, ac tandem promoturam id, quod pro ea, quam publicae tranquillitati, ex munere nobis commisso, debemus, sollicitudine communi nomine eandem obnixe requirimus, nullatenus dubitantes, quin ut palam professa est, ita etiam reipsa missis ad tractatus conventus quam primum fuis, comprobatura sit, nil sibi esse tranquillitate Orbis Christiani, suorum quoque subditorum antiquius, certo vicissim confisa, quod sicuti in saepe dicta Sacra Caesarea Majestate Sacrique Imperii Ordinibus et Statibus, idem studium hactenus semper constitit; ita nec imposterum ejus quicquam omissuri sint, quod ex sua parte illuc conferri possit. Qui de caetero Regiae Dignitati Vestrae omnia fausta et felicia comprecamur. Datae Ratisbonae 2. Martii Anno 1641.

Regiae Dignitatis Vestrae

Officiosissimi

Sacri Rom. Imperii Electorum, Principum et Statuum ad haec generalia Comitia Deputati Consiliarii ac Legati.



page 317, image: s0317

CIV. Literae FERDINANDI III. Rom. Imp. ad FERDINANDUM, Infantem Hispaniae, Cardinalem et Archiepiscopum Toletensem, quibus, ut Archidioecesin et vectigalia Trevirensia, a militibus et Ministris Hispanicis vi occupata confestim evacuari mandet, postulac, 1641. Ferdinandus Tertius etc.

Serenissime Princeps, Consobrine et Affinis Charissime.

CUm non modo Nos jam alias ad Reverendissimam Paternitatem ac Dilectionem Vestram, cum super molestiis ac acerbitatibus ab ejusdem Praesidiario Civitati atque Archidioe cesi Trevirensi imposito milite illatis, levandis, arcendisque, tum vectigalibus, et teloniis eorumque procurationibus a Ministris Hispanicis vi occupatis, ejusdem Archidioeceseos administratoribus restituendis, aliquoties benevole requirendo scripserimus, sed inclytum quoque septemvirale Collegium eodem super negotio, velut ad summam Rempublicam spectante, apud eandem Reverendissimam Paternitatem ac Dilectionem Vestram, enixissime semel atque iterum institerit: Omnino pro Nostro de cognito Reverendissimae Paternitatis ac Dilectionis Vestrae Nobis gratificandi studio concepta singulari fiducia expectabamus, ut eandem uni atque alteri toties instauratae impensiori requisitioni volens lubensque concederet, tamque acerbarum querelarum causas penitus submoveret. Verumtamen cum easdem apud Nos praelibati Administratores denuo


page 318, image: s0318

dolenter redintegrarint, quod non solum Archidioecesis illa prioribus oneribus ac molestiis non liberetur, quin aliis super aliis aggestis gravaminibus magis magisque opprimatur, ac velut hosticum solum hostili plane modo infestetur, quippe cum tam dilatandis stativis, introducendis atque hospitandis indies majoribus copiis, quam occupatis ejusdem Praefecturae arcibus, castris atque oppidis, Sarburgo nimirum, Pfalzello, Grymburgensi arce atque oppido, et Hammersteiniana imprimis arce atque oppido, teloniis suis ac vectigalibus abreptis, novis ac gravioribus impositis exactionibus, reciproco mercimoniorum usu ablato, atque interrupto, penitus exhauriatur, atque hinc in vicinos quoque Electores gravissima redundent damna, adeoque non modo praedicti Archidioeceseos illius administratores, sed idem septemvirale Collegium atque universi praeterea hic in Comitiis congregati Sancti Imperii Ordines ac Status, omni majori submissione, cura ac sollicitudine a Nobis petierint, ut in id benigne dignaremur intendere, quo tandem Electoratus ille, nobilissimum Sancti Romani Imperii membrum, gravioribus id genus molestiis elevetur, nec omnino funditus evertatur evasteturque. Augustalis sane muneris nostri partes a Nobis flagitare visae sunt, ut aequissimis juxta atque enixissimis id genus precibus, lubentes benigni deferremus, ac proinde Reverendissimam Paternitatem ac Dilectionem Vestram de integro amanter, pro solita nostra fiducia, iterum ac saepius requirimus, uti competentia ac necessaria tandem mandata, quo supra memorata gravamina


page 319, image: s0319

prorsus amoveantur, atque una cum Civitate Trevirensi dictae Praefecturae, arces, castra, oppida, aliaque loca, telonia, ac vectigalia a praedictis Ministris vi occupata, cum omnibus suis pertinentiis, juribus ac redditibus, dictae Archidioeceseos administratoribus primo quoque tempore ac durantibus adhuc praesentibus Comitiis plane atque integre restituantur expedire velit. Faciet in eo Reverendissima Paternitas ac Dilectio Vestra rem justitiae conformem et tam Nobis gratam, quam inclyto septemvirali Collegio atque universis Imperii Ordinibus, desideratam et acceptam. De caetero Reverendissimae Paternitati ac Dilectioni Vestrae constantem amantissimi consobrini et affinis affectum benevolentissime offerentes, eandem diutissime superstitem, sospitem ac fortunatam ex animo precamur. Ratisbonae, 9. April. 1641.

CV. Literae ad CHRISTINAM, Reginam Sueciae, a S. ROMANI IMPERII ELECTORUM, PRINCIPUM et STATUUM LEGATIS exaratae, quibus eam, ut maturandorum pacis tractatuum ergo Oratores suos quamprimum ablegare, et necessarias salvi conductus tabulas transmittere haud gravetur, studiose compellant, 1641.

Serenissima Regina, Domina Clementissima.

PErvenerunt ad manus Nostras Literae Responsoriae, quae Stockholmii a Regia Vestra


page 320, image: s0320

Dignitate proxime elapso 27. Martii die ad Sacri Romani Imperii Electores, Principes et Status datae sunt, et in illis invenimus multa adduci, quibus causas tam belli inter Augustissimum Imperatorem Ferdinandum II. et Serenissimum Regiae Vestrae Dignitatis Patrem ante aliquot annos coepti, et hucusque continuati, quam etiam tractatus Pacis tam diu protracti, a suis partibus amoliri, et in alios derivare conatur. Etsi vero materia non desit ad ista omnia respondendi, quia tamen et in prioribus et in hisce literis causas belli et moras pacis examinare non intendimus, sed omnis Nostra cogitatio et cura eo tantum directa fuit et adhuc est, qua ratione ex praesenti discordia iterum ad veram concordiam, et ex diuturna tempestate belli ad exoptatum pacis portum quam primum, caeteris ambagibus sepositis, pervenire possimus, illud solum quam officiosissime respondere voluimus, imprimis Nobis et lectu jucundum et cognitu gratum fuisse, quod Regia Vestra Dignitas una cum Regni Sueciae Tutoribus, Administratoribus et Proceribus, iis insuper habitis, quae alias suadere possint, bello continuando pacis reducendae desiderium praeferat et Nobis ejus certam spem faciat, eandem et invictissimi Imperatoris Domini Nostri Clementissimi et dictorum Imperii Statuum mentem esse, Regia Vestra Dignitas nullatenus dubitet, sed certo sibi persuadeat. Id vero non diffitemur in hisce Comitiis ad factam S. Caesareae Majestatis Propositionem etiam de iis deliberari, quae ad conservationem Exercitus, et ad Imperii defensionem necessaria


page 321, image: s0321

sunt, donec illud paci et quieti restituatur. Propterea tamen nihil causae subest, ut Regia Vestra Dignitas, vel de Imperatore, vel Imperii Statibus depositi Pacis desiderii suspicionem concipiat, tantummodo enim ad eum finem omnia ista consilia spectant, si praeter omnem spem tractatio et conclusio pacis longius differantur, quid tum factu opus sit, ut et pax promoveri et aequis conditionibus sanciri, atque interea collapsa militaris disciplina reduci queat. Quod vero continuatio belli horum Comitiorum primarius finis et principalis scopus sit, Regia Vestra Dignitas sibi haud persuaderi patiatur, quin contra certo apud se stratuat, id etiamnum hic agi, ut bello penitus remoto Orbi Christiano publica tranquillitas reddatur, et coeptum Pacificationis negotium quoad ejus fieri potest, maturetur. Neque enim Vestram Regiam Dignitatem latere credimus, hic ab Augustissimo Imperatore Nostro et Imperii Proceribus potissimum consultari et praeparari, quae stabiliendae Paci et necessaria et proficua videantur, quippe eo nomine Serenissimum Galliae Regem non minus per literas invitavimus, et eadem de causa Serenissimum Hispaniae Regem compellavimus, ut mature Statibus Hollandiae, desiderati Salvi Conductus Tabulas transmittat, haud dubia spe freti, fore, ut isti invitationi et compellationi locus detur. Al Nostram etiam Intercessionem factum est, ut Imperatoria Majestas Salvos Conductus pro Legatis Coronae, tam Galliae quam Sueciae conscriptos; in iis locis, prout Legato Regis Daniae insinuatum fuit, emendaverit et


page 322, image: s0322

sic emendatos Legato et Residenti suo, Cunrado Lutzovio, Hamburgum transmiserit, simulque in mandatis dederit, ut cum utriusque Coronae ibidem commorantibus Legatis, de certis locis et die, quoad Tractatus instituendos conferat et conveniat, neque dubitamus, si Regia Vestra Dignitas coeptis vestigiis deinceps institerit et pari studio pacificationi promovendae operam impenderit, brevi et Imperio totique Orbi Christiano pacem restitutum iri. Ut autem id facere, omniaque maturare, et non, tantum ad eum locum et diem, de quibus Hamburgi ad supradictum modum conventum est, suos Legatos cum pleno mandato quantocyus ablegare, sed etiam tam pro Electorum quam aliorum Principum et Civitatum Imperialium ad pacificationem Deputatis Legatis sufficientes dicto Lutzovio exhibendas Salvi Conductus literas transmittere velit, obnixe efflagitamus, non dubitantes Deum optimum maximum bonis conatibus nullatenus defuturum, sed negotium pacificatorium eo directurum, ut profusi sanguinis Christiani fluvius inarescat, publica tranquillitas ac pristina amicitia reviviscat, et commercia, quae durantibus hisce belli motibus marcere coeperunt, inter Imperii Romani et Regni Sueciae Incolas et subditos rursus efflorescant. Hisce Regiam Vestram Dignitatem Divinae Protectioni commendamus et ut nihil eorum, quae suum testatum Pacis desiderium reipsa probare et ejus etiam maturationem juvare possunt, intermittere velit, etiam atque etiam petimus. Dabantur Ratisbonae 4. Julii 1641.



page 323, image: s0323

CVI. Literae EORUNDEM ad REGINAE REGNIQUE SUECIAE TUTORES, ADMINISTRATORES et CONSILIARIOS, quibus ab eis, ut literas suas ad Reginam datas, omni meliori modo commendare et animum regium ad pacis quamprimum restaurandae negotium indies proniorem reddere studeant, sollicite efflagitant, 1641.

Illustres, Generosi, admodum Reverendi, Nobiles et Magnifici, Domini et amici plurimum honorandi.

REcte Nobis exhibitae sunt literae, quibus Nostris, ad Illustres et Magnificas Dominationes Vestras et Vos, proxime praeterito 18 Januarii die datis, respondere voluerunt, ut earum summam hic prolixius repetamus, neque necesserium esse neque magnopere desiderari putamus, tantum hisce significare voluimus, quam jam inde ab initio hujus Conventus de Illustribus et Magnificis Dominationibus Vestris, ac Vobis et pacifica eorum intentione spem concepimus, eam supra dictis literis ita comprobatam esse, ut jam firmiter sperare liceat, Deum optimum maximum ulterius et Serenissimae Reginae, vestra et Nostra, imprimis vero invictissimi Imperatoris, Domini Nostri Clementissimi consilia ita executurum esse, ut propediem bellum, quod hucusque cruento plane conflictu et eventu gestum est, pace mutetur et publica tranquillitate constituta aboleatur, ut tamen


page 324, image: s0324

omnia felicius et facilius cedant, quae in adjunctis ad Regiam suam Dignitatem datis literis petivimus, Illustribus ac Magnificis Dominationibus Vestris et vobis omni meliori modo commendare voluimus, bona spe nixi, fore, ut Regia Dignitas ad ulteriorem admonitionem Vestram sine omni mora tractatus pacificatorios praeparet, eosque quantum fieri potest, maturet, et ita quidem sua ex parte dirigat, ut omnibus innotescat, ipsi una cum Regni sui Proceribus nihil prius fuisse, quam ut humani sanguinis profusione occlusa, Germanorum, Suecorum et Gallorum animi coalescant, et pristina amicitia florescat. Nos e contra, ut hactenus, ita etiam deinceps omni ope connitemur, ut a parte Romani Imperatoris nihil eorum intermittatur, quae inter Caesaream suam Majestatem, Galliae Regem et saepe dictam Reginam desideratam pacem conciliare videbuntur. Hisce finimus et ut Deus omnipotens Illustribus ac Magnificis Dominationibus Vestris ac Vobis quaevis, tam fortunae, quam animi et corporis bona cumulatim largiri velit, ex animo precamur. Dabantur Ratisbonae 4. Julii, 1641.

CVII. Literae FRANCISCI DE SOUSA COUTINII, Legati JOHANNIS IV. Lusitaniae Regis per septentrionem extraor dinarii quibus pro Principe EDUARDO, Fratre Regis sui Carceri Vienniae incluso APUD STATUUM S. R. IMP. RATISBONAE CONGREGATOS


page 325, image: s0325
DEPUTATOS intercedit, eumque tanquam omni culpa immunem defendit, 1641.

Reverendissimis, Celsissimis, Illustrissimis, Illustribus, Magnificis, Spectabilibus et Nobilibus Dominis, Ordinibus Sacri Romani Imperii et eorum Legatis, Ratisbonae congregatis, Dominis et amicis observandis, honorandis et plurimum colendis.

FRanciscus de Sousa Coutinius a Consiliis Serenissimi Regis Portugalliae Johannis, nomine quarti, Eques militiae Ordinis Christi, ejusque Commendatarius et Custos Major arcis de Sousel, et ipsius Regiae Majestatis Legatus Extra ordinarius in Partes septentrionales, humillime et debito cultu, felicitatem et salutem precor, et ab omnibus simul per has literas dicendi licentiam reverenter imploro.

Notorium est, Sacri Romani Imperii Patres gravissimi et omnibus titulis dignissimi, Principem Eduardum Brigantinum, qui fideliter Imperio inservierat, in illo violenter hodie detineri, ablata Libertate in Patriam et Lusitaniam proficiscendi, arresto, et repressaliis factis ejus Personae suorumque servorum et familiarum. Res quidem nova fuit et eo admirabilior, quo Celsissima Congregatio Ratisbonae justissima et aequissima est, et nusquam Principibus Liberis, nisi sub hoste hoc fieri consuevit. Notum est omnibus, quod ille Celsissimus Princeps, relicta Patria, deserto fratre, tunc Principe et Duce Brigantiae, hodie Lasitaniae Rege, Domino meo, relictis bellis et exercitibus aliorum


page 326, image: s0326

Regum et Principum vicinorum, Sacrum Romanum Imperium adierit, ut ei sua officia, servitia, operas et sumptus offerret. Nemo negabit, quod et ipsi Potentissimi Sueci et Galli hostes publice protestantur, quod aemuli fateri non recusant, quod tota Germania novit: Illum semper strenuum et egregium bellatorem et ducem in omnibus locis et Imperii muneribus, sibi commendatis, sese gessisse, multisque quotidianis oblatis occasionibus vitam et pericula despexisse, sive in urbibus obsidione cingendis, sive in eisdem ab ilia liberandis, vel aperto campo, vel castris metatis, victorem multoties exivisse, et semper pro Imperio gloriose pugnasse, et hoc equidem non illius sumptibus, sed suis, per septennium libentissime peregisse. Ecce ille ingenuus Dux et Princeps, solus Imperii servitor, non alterius, qui se liberavit ab hostibus, jam captivus habetur ab amicis, et ubi libertatem quaesivit, invenit servitutem, ubi praemia spectabat, repressalia patitur et arrestum; Et ei non solum omnis communicatio humana prohibetur, sed et potestas, ut ei pro alimento et victu suppeditentur necessaria, denegatur. Quid amplius hostis faceret, si eum caperet? certe minus, nam hodie liber esset. Quae Principibus in tota Europa securitas dabitur ab Imperio? Qui poterunt illi se offerre et libere inservire? Quo exemplo allicientur animi; dum illud meritorum exemplar jam exemplum considerant servitutis? Ubi est juris gentium et fidei publicae, sub qua iller militaverat, observatio? Ubi est illa sacra Imperialis, vel Germanica libertas, quae etiam fugatis


page 327, image: s0327

ab aliis Regnis et criminosis datur, si de Imperio benemerito Principi innocenti et inculpabili denegatur? Ubi est peregrinorum et exterorum favor? Ubi praemia bene merentium? Sic solvitur effusus egregii militis et Ducis sanguis? Sic septennalis labor indefessus, sic electio servitii Sacri Romani Imperii aestimatur? Si in aliquo circa munera et obligationes suas offendit Imperium, Libellus Criminum offeratur, convincatur et legitime veniat puniendus; sed si Imperii nec pacem publicam fregit, nec aliquid contra eam moliebatur, imo totis viribus pro ea defendenda pugnabat, quid restat culpae, quid flagitii restat? nisi habentur officia et beneficia pro injuriis, et unum idemque sit defendere, quod offendere. Si ad Instantiam Regis Castellae, et forsitan per Ministros, qui a Domo Brigantina panem et honorem obtinuerant, opponatur, quod Principis Eduardi Frater, Serenissimus Rex Portugalliae, omnium sui Regni et Populi acclamationi consentiens, injuste a Rege Castellae discesserit et rebellaverit, hoc contra veritatem est; neque enim rebellio dicitur restitutio, neque violentiae repulsa appellari potent injustitia. Omnibus patet, quod Catholicus Rex Philippus II. armis invadens Lusitaniam, eam majori vi oppressam, non ut haeres, sed hostis occupavit, nec resistere poterat Serenissima Domina, Domina Catharina, haec enim si tuncjura valerent, jam regnaret; nam a juve per beneficium repraesentationis, in locum Infantis Eduardi, Patris sui, ingressa, ut agnata, ad successionem Regis Henrici, ipsum Patrem, ac si viveret, repraesentabat,


page 328, image: s0328

et Catholicus Rex Philippus II. cognatus, Imperatricem Dominam Elisabetham matrem foeminam referebat, et uterque non ex propria persona, sed ex persona Parentis concurrebat, ac proinde quemadmodum Eduardus, si viveret, Elisabetham Sororem excluderet, sie etiam sua filia Catharina, ut agnata, illum repraesentando, Catholicum Regem, qui cognatus erat et Elisabetham foeminam repraesentabat, excludere jure merito debuit. Et praeter hanc veritatem tritae et notissimae leges sunt, secundum quas et causae et possessionis jus amittit, qui jura deserit et armata contendit manu, sic ex illis fit certum, quod Catholicus Rex, si aliquod jus haberet, (quod negatur) illud amiserit, ubi primum, relicto juris ordine, sumpsit arma, quorum viribus inniti non potuit ad praescriptionem, nam praeterquam quod contra legitimos Regni successores nulla praescriptio currit, quis titulus, quae bona fides, quis partium consensus pro illo et suis successoribus poterant considerari? Extortis Lusitanis Vasallis, et majori vi oppressis contendentibus, praesidiato Regno, ubi omnes arces, castella, et fortalitia armato Castellano milite compleverunt. Ultra haec aliud insuperabile obstaculum opponebatur Catholico Regi, ex Lege Comitiali Lusitana: in Lamecensi Civitate edita, jam a tempore primi Portugalliae Regis Alphonsi Henrici, quae quasi Salica vel Gallica fuit. Ex ea enim prohibetur Regnum Lusitaniae ad Reges exteros pervenire et sic, quod per infantes filias Regum Portugalliae, non posset ad eorum maritos externos jus


page 329, image: s0329

aliquod ad Regnum pertinere, et jam hoc et suae acclamationis jure usus Joannes primus Rex Lusitaniae, cum tamen nothus Regis Petri filius esset, exclusit Beatricem, filiam Legitimam Regis Ferdinandi, cui ille successit et praedictae Dominae Beatricis maritum Joannem Regem Castellae debellavit. His et aliis fundamentis, quae melius et uberius eo jam tempore explicarunt omnes jurisprudentiae Professores, Libris editis, in celeberrima Academia Conimbricensi et aliis. Conscius sui Juris erat Serenissimus Brigantiae Princeps, sed inter arma Castellae, quamvis Lusitanorum amori fideret, non tamen ei aperte de illorum voluntate constabat, et ita nihil moliebatur. Sed Deus Optimus Maximus, per quem Reges regnant et Legislatores justa decernunt, sumsit Castellae ministrorum Tyrannidem pro libertatis et Justitiae instrumento: Nam eo tyrannidis, et injustitiae duorum potentium Ministrorum generi et soceri, Didaci Soares et Michaelis de Vasconcellos, qui Regii Status Portugalliae Secretarii erant, Madriti et Olisipone, intolerabilia ab eis arbitrata tributa, despectus et exstirpatio nobilitatis, bonorum, locorum, justitiae et militiae equestrium insignium venditiones, velut in hasta publica, pervenerunt, ut solum residuum esset quod jam moliebantur, ut antiquissimum Lusitaniae Regnum foralibus et legibus fractis, reduceretur in miseram Provinciam. Quibus et aliis multis incitati omnes Praelati Ecclesiastici, omnis Nobilitas et populus, nemine discrepante, acclamarunt, restituerunt et juvarunt Regem suum Joannem IV. cui per breve temporis spacium, omnes


page 330, image: s0330

arces et praesidia, in quibus Castellanae Cohortes erant, obedierunt, et omnes Regiones et Insulae Portugalliae ubique ensium ictu vel armorum strepitu traditae sunt; Ecce quomodo Serenissimus Rex meus Joannes IV. tuendo jure suo, pro suorum Vasallorum tuenda libertate gubernat et regnat, nec sui juris defensio et restitutio ei in culpam poterit imputari, et si contrarietur Catholicus Rex, et ad jus provocet, quod armorum vi coeperit Lusitaniam, illud ipsum pro Rege Domino meo est, quod enim armis extorsit, hoc licet armis regnum repetere, et sic inter sese uterque jura et uterque arma revolvat.

Sed dato et nunquam concesso, quod Serenissimus Rex Portugalliae aliquam injustitiam et hostilitatem committeret contra Catholicum Castellae Regem, quae culpa, quis dolus, quae machinatio considerari potest in innocenti Principe Eduardo? Filius ipse obligationibus Paternis, si non sit haeres, exuitur; uxor mariti debitis, nisi per successionis vincula, non tenetur; clamant Jure Consulti, quod crimen vel poena paterna nullam maculam filio infligere possit, nam unusquisque ex suo admisso forti subjicitur, nec alieni criminis successor constituitur et alibi quod satius est impunitum relinquere facinus nocentis, quam innocentem damnare: Quomodo igitur innocens ex culpa alterius obligabitur? Anne fuit motionis Portugalliae et fratris sui particeps Eduardus? Respondet veritas, nullo modo, nam si sciret et in ea, vel scientia, vel ope concurreret, juxta liberas Civitates erat, quo petere et ubi se recipere poterat,


page 331, image: s0331

sed nihil scivit, conscius ipse sibi nihil timuit, et externa securitas satis interiorem demonstravit. Sed ulterius pergendo, permissa (et nunquam concessa) quacunque aliqua praesumptione, juxta quam censeretur, illi gratos fuisse Lusitaniae motus, eis consensisse et voluisse ab Imperio exire, quod negatur, quid deinde sequitur contra Imperium? Illi Princeps Eduardus non Castellae inserviebat, et secundum Regnorum diversitates, Dominia et Possessiones, nihil Imperio et Germaniae est commune cum Castella, nihil cum Portugallia. Unde quamvis etiam pro offensis Imperii possit innocens detineri, nihil debet, ratione Imperii, Eduardus, nec Serenissimus Rex Johannes frater ejus aliquod cum Imperio debitum contraxit, nec a Germania aliquid abstulit. Si pacem Castellae fregit, non fregit Germaniae Pacem, et si adhuc e contrario illa antiquissima accusantium allegatio repetatur, quod omnis qui se Regem facit, contradicat Caesari, non habet locum in utroque fratre, nec debet audiri, nec valere apud Sacram Catholicam et Caesaream Majestatem. His et aliis Juris, aequitatis et rationis monumentis instructus ante Celsitudines, Illustritates et Dominationes Vestras et ante ipsam Sacram et Caesaream Majestatem praesentialiter adesse desiderabam, ut justitiam ab omnibus humiliter implorarem, sed jam non conceditur ire, et quae mihi securitas servabitur de jure gentium, si in Persona tanti Principis frangitur? Quae mihi ipsius servo libertas dabitur, si et ipsi Domino denegatur? Juste igitur per has literas a Celsitudinibus, Illustritatibus et


page 332, image: s0332

Dominationibus Vestris, nomine Serenissimi Portugalliae Regis, Joannis IV. Domini mei, peto, ut Princeps Eduardus, ejus frater innocens, liberetur, et in pristinam et debitam libertatem restituatur, et ad meliorem promotionem ejus effectus, innocentis Ducis et Principis justitia, Suae Sac. Caes. Majestati a Congregatione Celsissima proponatur, ut suis ipsius Legibus obligetur, et satisfactionem praebeat actioni, in quam omnes alii Reges et Principes prospiciunt et mirantur, ita, ut in Causa Celsissimi Ducis ac Principis Eduardi, justitiae, non sanguini deferatur, et non fiat, quod unde jus oritur oriantur injuriae. Et sic confido et spero firmissime me assecuturum a tanta Congregatione, in qua generaliter omnibus et particulariter singulis Dominis congregaris, et gratulationem Regis Domini mei, et officia mea humiliter offero, praestaturus. Holmiae, 24. Julii, Anno Domini 1641.

Franciscus de Sousa Coutinius.

CVIII. Literae FERDINANDI III. Romanorum Imp. quibus FERDINANDO, Infanti Hispaniae, Rom. Ecclesiae Cardinali et Archiepiscopo Toletano Salvos conductus pro Legatis ad Pacis negotium deputandis ratione locorum esse mutatos et mutandos nuntiat, 1641. Ferdinandus Tertius etc.

CElare Reverendissimam Paternitaten et Dilectionem Vestram noluimus, quod cum Regina et Status Regni Sueciae literis suis ad Electores, Principes et Status Imperii 27. Martii nuperi datis


page 333, image: s0333

iisdem significarint, desiderare Regem Galliae ad Tractatus pacis secum et cum Regina ac Corona Sueciae instituendos, in locum Civitatum Coloniensis ac Lubecae vel Hamburgi (de quibus alias conventum fuerat) nunc ad Tractatus quidem Gallicos Monasterium Westphalorum, ad Suecicos vero Osnabrugam, civitates Episcopales denominari atque constitui, Dictorumque Electorum Legati ac caeteri Principes et Status, absentiumque Deputati in praesentibus Comitiis congregati ea super re Nos (quemadmodum Reverendissima Paternitas et Dilectio Vestra ex adjunctis exemplis videbit) interpellarint; Studio Pacis etiam in dicta loca, Monasterium et Osnabrugam consenserimus, jamque adeo Literas passus petito modo transcriptas Deputatis Nostris, ad Gallicos tractatus Coloniam transmiserimus, proinde ad Oratorem Venetum Parisiis residentem transmittendas, ab eodem ad manus Deputatorum, sive Deputandorum a Rege illo (receptis tamen prius similibus literis passus pro Nostris Plenipotentiariis ad eundem modum, in conventa forma expeditis, quas simul ad eosdem Plenipotentiarios Nostros transmittere debeat) consignandas, ne qua igitur ex parte Serenissimi Hispaniarum Regis Catholici, consobrini et Affinis Nostri charissimi, vel Reverendissimae Paternitatis ac Dilectionis Vestrae sit mora, eidem hac de re hisce benevole significare voluimus, amanter requirentes, ut et ipsa salvos conductus desideratos ad eundem modum transcriptos similiter dicto Oratori Veneto quantocyus transmittat. Qui de caetero eidem Reverendissimae


page 334, image: s0334

Paternitati et Dilectioni Vestrae affectum Consobrini et Affinis amantissimi benevole confirmantes, eidem omnia prospera optamus. Ratisbonae 6. Augusti 1641.

CIX. Literae CHRISTIANI IV. Dniae Regis ad CLALUDIUM DE MESMES, Ludovici XIII. Galliae Regis, ad tractatus restaurandae in Germania Pacis Legato, quibus ne pacis diutius negotium protrahatur, postulatis ipsius ab Imperatore satisfactum iri, verbo suo regio spondet, 1641.

Christianus IV. Dei gratia Daniae, Norwegiae, Vandalorum Gothorumque Rex etc.

SIngulari favore et gratia Nostra praemissis, Illustris ac Generose, sincere Nobis Dilecte. Relatum Nobis, ex quibus causis arbitramini, vobis non licere, quoad duo illa postulata, in Praeliminaribus, hactenus tot annos tractatis, restantia, etiamnum in Resolutione Caesaris acquiescere. Spes fuit non parva cum ad manus Nostras ea perveniret, nihil Vos amplius desideraturos. Quia vero Vestris mandatis stricte inhaeretis, et ad finem horum praeliminarium non properatis, antequam salvi conductus cum Titulo Tutricis et Regentis pro Serenissima Ducissa Sabaudiae traditi fuerint, simulque adsit a Rege Hispaniarum Plenipotentia, et ratihabitio eorum, quae circa haec Pacis universalis Praeliminaria Hamburgi cum Legato Caesareo concludentur. Cum Nos etiam ex literis Imperatoris intellexerimus, quam enixe ille cupiat, remoto omni obstaculo, in causa Principali fieri initium, nosque ipsimet consideraverimus, quam necessarium


page 335, image: s0335

universae Christianitati sit, hoc ut quo citius fiat; Vobis expromittimus, praedictos Caesarem Regemque Hispaniae his vestris desideratis quantivis etiam momenti, locum daturos, et amore aureae pacis et dolore tot calamitatum, quibus Imperium Romanum, totaque Christianitas est implicata, requisitioni Nostrae non defuturos. Contendimus itaque a Vobis benevole, velitis ultimam hisce Praeliminaribus addere manum, et hinc inde traditis salvis conductibus, qui sunt ad manus, sine ulteriori mora de certo die determinando cum Legato Caesareo convenire, Nos Vobis gratiam et benevolentiam iterum pollicemur. Dabantur in Castris Nostris Fulsbuteliae, die 25. Novembr. An. 1641.

Christianus.

CX. Responsoriae Legati Gallici CLAUDII DE MESMES ad praecedentes REGIS DANIAE Literas, 1641. Serenissimo et Potentissimo Principi, Christiano quarto, Daniae, Norwegia, Gothorum, Vandalorumque Regi.

Serenissime ac Potentissime Rex.

IN verbo Vestro laxavi rete, et quamvis nec literae Salvorum Conductuum nec alia adessent, quemadmodum oportuit antequam Conventui de pace universali dies praefiniretur; tamen in tractatum non invitus consensi, quem nunc ad Majestatem Vestram belligerantium Principum Legati mittimus. Valuit apud me securitas Regiae expromissionis, ut praeter ordinem usumque rerum gerendarum


page 336, image: s0336

et praeter ipsa mandata eousque progredi auderem, arbitratus contra Jurisperitorum Regulas hac vice inesse cautionis tantum in persona, quantum in re, quod is fidem interposuerit suam, qui et Rex est et arbiter publicae concordiae, et armatus; spero equidem fore, ut tantam autoritatem secutis, nemo nobis impune et afflicti Orbis expectationi illuserit: nec dubito, quin Reges ac Principes Christiani considerate religioseque habituri sint judicium ejus, qui inter ipsos et aetate est primus, et longo regnandi usu coalitam prudentiam, vel his maxime difficillimis temporibus exerit. Saltem id certo spondere possum Majestati Vestrae, Christianissimum Regem una cum belli Sociis ac foederatis impleturum abunde, quicquid suarum esse partium ex praesenti Tractatu intelliget et gratissimo quoque animo (non segnius ac caeteri omnes, qui communibus miseriis finem impositum vere cupiunt) aestimaturum labores, officia, studiumque incomparabile, quo Majestas Vestra promovere negotium Pacis et Reipublicae Christianae pristinam conficere tranquillitatem, consilio praeclaro, illustrique conatu, tot jam annos perseverat. In re tam ardua, si nec opera mea inutilis fuit, eamque Regiae Vestrae Majestati probare potui, equidem me summam habere votorum meorum libens profitebor, qui sum jam pridem

Serenissimae Majestatis Vestrae Hamburgi prima Januar 1642.

Humillimus et Observantissimus Servitor

Claudius de Mesmes.



page 337, image: s0337

CXI. Literae FERDINANDI III. Rom. Imperatoris, ad CHRISTIANUM IV. Daniae Regem, quibus eum, quo ultimam manum inchoando pacis in Germania restabiliendae negotio imponere, illudque omni studio promovere haud gravetur, amice compellat, 1642.

Ferdinandus Tertius etc. Serenissimo Daniae Regi etc.

UTrasque Dilectionis Vestrae 19. Novembris et 24. Decembris Anni proxime elapsi datas literas recte accepimus, atque ex iisdem pariter atque ex appositis scripturis liquidius intelleximus, quantum ac quousque in compositione Praeliminarium ad instantem Congressum universalem adhibita, quoad Gallicos simul ac Svecicos Hamburgi commorantes Ministros Dilectionis Vestrae operatio profecerit; Imprimis vero quema dmodum apud Nos Titulum Tutricis ac Regentis pro Ducissa Sabaudiae se obtenturam, Legato Gallicano, quasi in antecessum expromittere sit coacta; Nos proinde amanter atque enixe requirendo, ne datam in hac expromissione suam fidem destitui, simulque praesentis aperturae occasionem denuo elabi, negotiumque hoc in cassum ac nihilum recidere patiamur. Tametsi igitur neutiquam dubitemus, quin Noster tum Hamburgi commorans consiliarius Imperialis Aulicus Conradus a Lutzow, juxta praescriptum ac tenorem Caesarei Nostri ad ipsum 19. Decembris expediti mandati, ad Dilectionem Vestram pluribus retulerit, quibus et quam


page 338, image: s0338

gravibus ducti rationibus petitum Titulum Ducissae Sabaudiae hactenus censuerimus denegandum et Dilectio Vestra quoque intellexit, hocce ad Tractatus Principales, non vero ad praeliminaria spectans, negotium, non esse idoneam neque sufficientem causam, aut Franciae Rex a congressu illo sese potuerit aut debuerit abstinere; tum Dilectioni Vestrae satis notum est, quot et quam diversis adversae partis petitionibus jam ante detulerimus, neque tamen ille ab omnibus desideratus congressus, post tot tantasque a summae autoritatis interpositoribus factas sincerationes, a parte adversa ad optatum fuerit promotus effectum. Utut autem sit, amicam atque enixam Dilectionis Vestrae requisitionem benevole accipimus, imprimis vero in facta expromissione, vel hoc consideramus, quod Dilectio Vestra petitum salvum Conductum eum in modum desideret, ut ambobus Sabaudiae Principibus, ratione tutelae, a Nobis ipsis commissae, neutiquam fraudi praejudiciove sit. Ac proinde Nos erga Dilectionem Vestram ita declaramus. quod dictum salvum Conductum pro Ducissa Sabaudiae, eo plane modo, quo Dilectio Vestra postulavit, sub die hodierna (Tit.) Comiti ab Auersberg transmittamus, Illique simul clementer praecipiamus, ut eundem tam diu penes se retineat, neque antea extradat, donec omnia in praeliminaribus sint transacta et composita, et universum negotium a sola extraditione hujus salvi Conductus pendeat; Verum tamen excipimus et reservamus Nobis hic expresse, quod quando tandem ad realem extraditionem fuerit perventum,


page 339, image: s0339

quod hujus Tituli in his duntaxat salvis conductibus facta concessione praedictis Sabaudiae Principibus, in juribus ipsorum realique possessione concreditae per Nos ipsis, et de jure commissae tutelae, ne vel minimum quidem praejudicium creari, sed ad almam saltem pacem provehendam, liberandamque Dilectionis Vestrae hac in parte datam Regiam fidem, hac tantum vice concessum intelligi velimus. Ad reliqua omnia, quae a Consiliario Nostro Imperiali Aulico, mediante Dilectionis Vestrae Consiliario, Domino Langermann, cum Svecicis Gallicanisque Ministris acta sunt, et partim ex Nostrae, partim etiam ex aliorum Interessatorum ratificatione atque ulteriori resolutione pendent, quod attinet, exinde singulari cum grati animi affectu agnoscimus indefessum et constans Dilectionis Vestrae studium, quod hactenus promovendo Congressui illi sedulo atque indesinenter impendit. Id Dilectioni Vestrae merito sempiternam Nominis sui gloriam conciliabit. Et licet neque dum (quod Nobis quidem liqueat) ulla istiusmodi legitimatio ad tractandum cum Caesareis Nostris Ministris a Galilcis legatis fuerit exhibita, atque ipsemet fassus sit, id, quod hac vice, hac in re actum est, absque mandato actum esse, nihilominus tam pro Nostra, quam Serenissimi Hispaniarum Regis parte inprimis in duarum ad dictos Tractatus Urbium Monasterii nimirum et Osnabrugae electione conquiescimus; nec secius acceptamus ac consentimus, ut statim, post traditos hincinde sasvos conductus, praesidia moderna, quae Civitatis disciplinae non sunt obnoxia, educantur, et quam


page 340, image: s0340

diu hi Tractattis in una alteraque urbe duraverint, tam diu earundem custodia ac defensio Ipsismet Civibus atque Incolis concredatur. Volumus etiam, ut Civitas Osnabrugensis, durantibus hisce Tractatibus, Privilegiis suis gaudeat, in eorumque fruitione manuteneatur ac conservetur, nec Magistratus in praesenti Ecclesiarum quam Scholarum dictae Civitatis constitutione, ulla ratione perturbetur. Demum etiam, licet salvi conductus Nostri Caesarei, tam loco ad Tractatus assignato, quam etiam personis, quibus ii sunt concessi, omnem sufficientem praestent securitatem; Ex supra abundanti tamen charissimi fratris Nostri Dilectioni et omnibus ab ipsius ductu militantibus gratiose ordinatum volumus, quemadmodum sub Dato hodierno ordinamus atque inhibemus, ne durantibus hisce tractatibus, adversus Civitatem Osnabrugensem et Petrusbrugensem, postquam Nostri et Interpositorum et aliorum Regum ac Principum Legati, Osnabrugam intraverint, quicquam infestum aut hostile, consilio aut facto (quocunque tandem nomine id vocari possit) suscipere aut attentare ausint. Idem Dilectioni Vestrae tam de Serenissimi Hispaniae Regis Catholici armis (quoad hostes quoque ipsius id veniant quaesitum) quam duorum Bavariae et Saxoniae Electorum concreditis Imperialibus copiis promittimus et asseveramus certo confisi, partem quoque adversam vicissim similiter stipulaturam, neque Dilectionem Vestram hoc nomine idoneam ab ipsis fidem et sufficientem securitatem accipere recusaturam, sibique necessaria ad hoc mandata militaria ad manus suas tradenda curaturam,


page 341, image: s0341

quemadmodum NosNostra talem ineventura Dilectioni Vestrae transmittenda, tradendaque curare non detrectamus. Et cum jam de Omnibus, quae ad promovendam necessariam hinc inde correspondentiam et reciprocam literarum transmissionem, cursorum et nuntiorum expeditionem, et caetera hisce annexa pertinent, jam in accordatis ex utraque parte salvis conductibus optime provisum sit, in eo lubentes penitus conquiescimus, certa freti spe, ut quemad modum ex hac parte fiet; ita etiam ex altera, quicquid ita factum conventumque est, rite adimpleatur. Quod si vero praeter omnem spem atque expectationem Congressi s et Tractatus isti absque conclusa desideratissima Pace dissolvantur, volumus nihilominus, ut intra sex hebdomadas contra Osnabrugam et Petresburgum nihil hostile attentetur, vel Svecica Corona impediatur, quo minus Praesidium suum denuo illuc introducat, dummodo idem respectu Civitatis Monasteriensis observetur. Ad diem quod attinet, quo cum reciproca salvatorum conductuum extraditio fieri, tum congressus ille universalis initium suum reipsa sumere debeat, Nobis et Serenissimo Hispaniarum Regi Catholico etiamnum eo erit gratius, quo maturius et is constituetur, et congressus ille realem suum sortietur effectum, et jam pridem Nostris ad hoc Deputatis Plenipotentiariis, ut in procinctu sint, benigne injunximus, praestolabundi, quod et Gallicus Hamburgi commorans Minister petitos ex Nostra parte salvos conductus in debita forma tandem ad manus Dilectionis Vestrae traditurus sit, prout etiam praefato Legato Nostro


page 342, image: s0342

Comiti ab Aursberg idonea dedimus mandata, quo tractatibus hisce inchoandis praefixus dies falvis conductibus inseratur, adeoque Caesarei Nostri salvi conductus perfecti et absoluti Dilectioni Vestrae tradantur, quin etiam, ut loco fratrum Palatinorum, Ducum Brunsvicensium cognatorum ac Fratrum, et Landgraviae Hassiae Casselensis Domus Palatina, Brunsvicensis et Luneburgensis, uti et Hassiae casselensis in salvis conductibus perscribatur, similiter consensims, atque ita de integro expeditos salvos conductus saepe dicto Nostro Comiti ab Aursberg transmisimus. Super unico duntaxat loco, qui inter Monasterium et osnabrugam ad promovendos Tractatus, necessariaque inter Legatos instituenda colloquia et conferentias opportunus, et omnibus partibus gratus esse possit, declaramus Nos ac resolvimus, quod quicquid per Nostros Caesareos atque alios Regios Monasterii et Osnabrugae tum futuros Legatos, ea super re determinabitur, id ratum firmumque erit, prout ad Tractationem illam Legatus Noster satis comparebit instructus. Quoad illud autem, quod inter Consiliarium Nostrum Imperialem Aulicum et Gallicos Svecicosque Ministros agitatum est, ut nimirum, ad lucrandum tempus omnia, quae in hoc congressu universali reciproce extradere necessum est, Hamburgum deferri atque ibi per Dilectionis Vestrae Deputatos eorundem extraditio fieri debeat, Nos quidem jam olim omnes eos salvos conductus, quos Nostris ad Colonienses Tractatus deputatis, quos Nostris ad Colonienses Tractatus deputatis Legatis transmiseramus, Nostro itidem Hamburgi commoranti Consiliario Imperiali Aulico


page 343, image: s0343

eum in finem transmisimus (quemadmodum Eosdem ibi in Protorypis reperire est) si res ita postularit, etiam illic extraderentur, sed illos tamen sub dato etiam hodierno Legato Nostro Caesareo denuo mittimus, et adhibebitur debitis locis curatio necessaria, ut ii Salvi Conductus, qui a Serenissimo Cardinali Infante Hispaniae, felicis recordationis, Oratori Veneto Lutetiam transmissi, in ejusdem adhuc versantur manibus, Hamburgum quoque remittantur. Ad Serenissimum etiam Hispaniae Regem super confirmatione omnium a praedicto Serenissimo Cardinali Infante datorum Salvorum Conductuum, primo quoque tempore scribemus, nihilominus verentes, quod ne propterea, donec inde veniat responsum, dicti Tractatus non inchoentur. Quicquid vero in illa inter Consiliarium Nostrum Imperialem Aulicum et Svecicos Gallicosque Ministros agitata et conclusa, ac benignam ratificationem a Dilectione Vestra Nobis transmissa transactione supremae Nostrae et Sacri Imperii Autoritati repugnans comprehenditur, huic neutiquam assentimur, neque approbamus. Dilectionem Vestram amice ac studiose requirentes, ut juxta hanc Nostram Declarationem, partem quoque adversam eo velit disponere ac permovere, quo et ipsa congressum hunc sincere absque ulla fraude et captione suscipiat inchoandum ac promovendum, quem in finem saepe dicto Legato nostro Comiti ab Auersberg benigne mandavimus, ut si ita Dilectioni Vestrae placitum fuerit, Ejusdem Deputatis ulteriorem super omnibus proponat explanationem, conjunctaque opera ac studio


page 344, image: s0344

eo incumbant, ut ab omnibus optatae illius Pacis transactioni exordium reipsa ponatur. Insuper Dilectioni Vestrae pro felicis et pacati anni precatione condignas merito agimus gratias vovemusque vicissim, ut Dilictionis Vestrae laudanda sollicitudo ac cura desideratum ab eadem atque aliis omnibus scopum consequatur, atque ipsa una Nobiscum Sacri Romani Imperii, Patriae Nostrae charissimae, tum Regnorum ac Provinciarum suarum, atque universae Reipublicae Christianae constituta Pace, adeoque impensae suae laudabilis operae fructu, in plurimos consequentes annos prolixissime gaudeat. De caetero Eidem Dilectioni Vestrae constantem sincerae benevolentiae et amicitiae affectum cumulate offerentes. Viennae 1. Februarii 1642.

CXII. Literae CLAUDII DE MESMES, Ludovici XIII. Galliae Regis, ad Praeliminaria Pacis in Germaniam reducendae pertractanda Plenipotentiarii, ad CHRISTIANUM IV. Daniae Regem, cui artes ac dolos a Ministris Caesareis in protracto per quinquennium componendorum Pacis Praeliminarium negotio adhibitos candide exponit, seque proxime e Germania discessurum nuntiat, 1642.

Serenissime ac Potentissime Rex.

CUm assiduam Majestatis Vestrae pro publica salute contentionem et continuatos hactenus labores exceperit silentium, ex quo Viennenses ad Ipsam literae super tractatu Praeliminarium pervenerunt,


page 345, image: s0345

satis ex ista intermissione liquere potuit, Austriacos Majestati Vestrae non approbasse suas tricas, qui prolixo scripto in omnes se partes versant, ut pactionis illius, vestraeque adeo Majestatis auctoritatem detrectent. At vero Christianissimus Rex, ne et ipse silendo, aut aequissimae causae defuisse, aut quod adversa pars publicae tranquillitati intervenerit, non aegre admodum tulisse videretur, per me animi dolorem sui, et constans pacis, licet adhuc fugientis studium Majestati Vestrae testatum voluit. Id sane non modo pientissimum Regem, sed omnes bonos Christiani Orbis Principes male habet, quod tot votis expetitum, tot consiliis et tractationibus praeparatum de pace colloquium (cum Galliae Sveciaeque placitum Regiae ratihabitiones docuerint) sola Domus Austriacae declinatione eludatur. Nos quidem, Serenissime Domine, miris modis antehac delusi Regnorum foederatorum Legati, sensimus hostium artes diximusque palam (ubi illi ad concordiam propendere visi sunt) aliud nimirum agi, aliud simulari. Licebit mihi appellare memoriam Majestatis Vestrae, atque ut puto pudentius, quam qui ejusdem judicium rejiciunt. Novit illa quantis flexibus negotium hoc impeditissimum fecerint, in id unum sedulo intenti, ut foederatos diducerent. Procancellarium Imperii Curtium olim huc miserunt, qui Nos conclusioni propiores cum animadverteret, statim discessit, nec cur id faceret, ullam rationem reddidit. Curtio Lutzovium, Lutzovio Auersbergium substituerunt. Sed mutatis Personis eadem semper fabula: Provisum duntaxat volentes, ne


page 346, image: s0346

per varias manus erranti negotio novamque subinde formam induenti, certus aliquis modus finisve imponi possit. Neque in hac suorum subrogatione quievere, quin etiam (ut pergerent turbare) ipsis utique, quos semel probaverant disceptandae causae arbitris non steterunt, et novos nunc e Domo Brunsvicensi, nunc e Lauenburgica Mediatores, indecora Vestrae Majestatis praeteritione, non semel adsciverunt. Sane excusari verecundia eorum posset, quibus forsan Religio fuit, Regium nomen tot obtendere ludibriis, nisi et ipso demum in hac postrema tractatione parum honeste usi essent, dum cujus autoritate, sententia, sapientia perfectum fuerat, ut jam pateret omnibus ad concordiam via, id apud ipsam Majestatem Vestram et improbant, et improbandi causas non adferunt. Quam decenter utrumque, Ipsi viderint, Ego rem ut se habet recensebo ordine. Annus est, ex quo Vestram apud Majestatem, cum per Literas, tum per Legatos non modo animum pacis cupidissimum prae se tulerunt; verum etiam quotidie ab ea flagitabant, ut initium Conventus, quantum fieri posset ocissime, ipsa constitueret; passim per Germaniam concitantes sinistram de Regnis opinionem, et multa de cessatione Gallorum Svecorumque conquesti. Quis adeo impatientibus votis non crederet? Igitur Majestas Vestra utriusque partis Ministros urgere, sua Nos adhortatione et autoritate impellere, in eundem denique locum rem deducere coepit, ut spes futuri congressus magna tum demum affulserit. Sed eam indies labefactabant Austriaci, Salvos conductus, quos


page 347, image: s0347

exhiberent, ex multis saltem aliquos habebant, nec sine vitio: Regnorum vero nullus deerat, neque in formula eorum quicquam desiderabatur, nam et petitum ab adversa parte titulum Christianissimus Rex studio Pacis addi salvis conductibus jusserat, quos Majestati Vestrae legendos exscribendosque permisi. Unde manifesto constitit non retrogradi Gallos neque diverticula quaerere, quin potius quacunque possunt compendiosiori via properare ad pacem. Deerat quoque a Rege Hispaniae Legatus aut saltem procuratorium mandatum: imo pro illorum morositate satis mihi facturos profitebar, si vel autore Cardinali infante Luzovius negotium cum Hispanis commune susciperet. Sed nihil horum; perdidimus operam, ego Hamburgi, Madriti vero et Bruxellis Oratores Serenissimae Reipublicae Venetae, quibus spes expediendi illius mandati injecta est centies. Idem affirmarunt Michaelis Salamancae Literae, ad ejusdem Reipublicae in Aula Christianissima Legatum, non ita pridem datae. Quid autem mirum, si tam lubricos tamque elabendi certos constringere non potuimus? Nonne Ipsa Majestas Vestra exeunte Novembri scripsit, se sperare futurum, ne Plenipotentia Hispanica contumacius protraheretur? At necdum adest, Serenissime Rex, et cum his moribus videri ambiunt Pacis amantissimi, quae quomodo cohaereant, nemo non sentit. Defectum tantum caeterosque non pauos Lutzovius expleri posse ratus, proposuit sponsionem Majestari Vestrae, mihique (fatendum est enim) propter rei insolentiam nonnihii nutanti fecit convitia,


page 348, image: s0348

ubique dictitans, rationem iniri mecum nullam posse, quando tam commoda non uterer. Scilicet ille, si Deo placet, impiger, et illius Principales de concludendo negotio valde solliciti, qui sub exitum diuturnae tractationis, toties, quid requireretur, admoniti, egebant adhuc fidejussore; Ego lentus, et Galli publicae tranquillitatis osores, quibus omnia erant in numerato. Nihilominus ne possent adversarii vel minimam suis tergiversationibus speciem Juris induere, accepi conditionem paratus de Praeliminaribus pacisci, modo Majestati Vestrae (quod pollicebantur) praestarent eventum. Inexpectatus ut apparuit Consensus et liberale responsum nulli omnino usui suit: qui rem confectam paulo ante, et jamjam secuturos Congressus magno promiserant hiatu, elingues factisunt, et deferbuit ille ad pacem tantopere simulatus ardor. Sed nolim propterea grandem iis dicam scribere, nisi quatenus obliquando rursum, et perplexa, ut solent, faciendo omnia, sponsorem Regem paulo confidentius liti obtulerant: siquidem id in se recipere Majestas Vestra, quo pollet magnarum rerum usu, inconsultum duxit, non sibi satis constare professa de mente consiliisque contrariae partis. Tum illi (ut suis se artibus involverent) inividiam in omnes promiscue derivare, nemini parcere, et quo sanctam pacis impatientiam melius venditarent, in ipsis quoque Mediatoribus diligentiam requirere sunt annisi. Magnum quid loquar, at verum tamen: Certe hic, Rex Serenissime, crebrius nihil jactabatur ab eorum sequacibus, quam processurum expedite negotium,


page 349, image: s0349

si ab alio Interprete vel etiam nullo administraretur. Nempe extremum hoc deerat ostentationis genus, ut tale quidpiam dicere auderent. Nos interim sociorum Regnorum Ministri ipsis jam haud diffitentibus adversariis, extra omnem culpae adfinitatem positi, si non spe optatae pacis, et promoti per Nos, quacunque licuit optimi operis, et Nostra et omnium conscientia fruebamur. Ibi diu res haesit, donec Lutzovius acceptis tandem ab Aula Viennensi mandatis, ut ipse praedicabat, amplissimis, novae tractationi locum invenit. In eam Nos statim, ductu Majestatis Vestrae ingressi sumus, et pro innata sperantibus credulitate, dum varia hinc inde agitantur, mensem Nobis unum frustra exiisse vix sensimus. Cum vero propius conferre pacem coepissemus, jamque in eo essemus, ut definiretur aliquid certi, Lutzovius omnes sibi cunctandi vias occlusas cernens, insalutatis Nobis derepente hinc sese proripuit, dignus Curtio hac in parte successor, desideratusque est totas sex hebdomadas. Interea de pacificatione vox nulla, quam quae Goslariae, ut quondam Pragae, seorsim cudebatur, circumveniendis foederatis belloque redintegrando accommodata. Nec defuere qui secessionem cum tractatione connecterent, eandemque esse rationem utriusque affirmarent, ne, si generalis pax imminere videretur, in ea videlicet mallent Celsissimi Duces Brunsuico-Luneburgenses, utpote dignius tutiusque, res suas seorsim agi, putantes. Utut sit, aberat quo cum tractaremus. Vix reversus coepit in Nos suo more invehi, non secus, ac si ipse hic permansisset, nos evasissemus.



page 350, image: s0350

Sed ubi tertio restituta est res; tertio ille vel caruit, vel carere se finxit petitis dudum literis salvi Conductus, famosaque illa Plenipotentia Hispaniae. Moram idcirco deprecatus Viennam se scripturum recepit. Quid faceremus? expectavimus crebro jam usu duratis ad hujusmodi patientiam animis. Longo exinde intervallo protulit sui Domini mandata, quae in antigrapho Majestatem Vestram penes se asservari proinde jussit, et haec illum sistendi se Nobis pro Hispano quoque capacem faciebant. Exhibuit et salvos Conductus fere omnes (nam juvat aliqua semper ex parte retinere arbitrium rei.) Tum autem Majestati Vestrae visum est Regiam expromissionem accommodare negotio, et de ratihabitione tractatus, qui circa praeparatoria pacis universalis cum Legato Lutzovio iniretur, cavere. Poteram equidem jure optimo suspensam habere tantisper conclusionem, dum aut Regis Catholici, aut certe Fratris consensus tamdiu promissus ederetur: poteram graves suspicionis causas opponere, quod nimirum anni unius spatio tam expeditum fuerat Austriacis (modo Pax cordi esset) ipsa instrumenta Salvorum Conductuum, et Plenipotentiae Hispanicae, quam eorum pollicitationem huc transmittere: Id eo fecissem justius, quo sciebam tunc temporis eodem artificio frustra haberi Serenissimi Magnae Britanniae Regis Legatum, qui post annum et quod excurrit, variis modis locisque circumductus, ne multi laboris fructum pro Majestatis Vestrae Nepotibus ullum serret, neve ad ullum rediret. Aliis forte consiliis rem acturi, susceperant Viennae


page 351, image: s0351

partes Hispanicas, ac si praesenti ibi jam pridem Hispanico Oratori potestas tractandi nulla nec esset, nec esse aliquando posset: Ac si ille non qua Legatus tantum, sed qua Hispanus Regis sui voluntatem minus exploratam haberet, quam Germani, quibusque ab eodem Rege nec negotium in hac causa datum est, nec judicium. Quid? quod dicere veritus non erat, se habere quidem hujus generis Plenipotentiam suis permixtam chartis, sed quo pertineret, non satis meminisse. Adeo sibi placent Austriaci, dum ejusmodi ambages consuunt, quibus totum orbem ludificant. Haec me exempla, Screnissime Domine, totque anteriores causae, dubiam esse Imperalium fidem, praesertim vero in rebus Hispanicis, et minime sequendam monebant. Accessione tamen Vestrae Majestatis firmatus ostendere volui, quam liberalster quamque libenter in tam illustri Expromissore conquiesceremus. Quod itaque felix faustumque foret, vestris auspiciis rem absolvimus: habendis consiliis selecta sunt loca, et inchoandis dicta est dies, cautum denique, qui Salvi Conductus, quave forma hinc inde, prius commutandi essent. Quodnam quaeso, in istis omnibus abominabile illud est, quod tantopere aversantur Austriaca, aut quid succensere Conventioni tam innocenti queunt? Ecce illam tamen irritam faciunt, quodque omnes Regio Majestatis Vestrae Consilio divino gestum ferebant, id datis ad eandem confidentissime Literis subvertere, et tantum non exprobrare haud dubitant. At Legato Gallico defuit Pleniopotentia, nam ita scribunt, et ip. semet fassus est, se


page 352, image: s0352

absque mandato convenisse. Ast illos potius defecit consilium, qui ad has nugas confugiunt, cum ego et eorum et Majestatis Vestrae Ministris saepius ediderim factam mihi a Christianissimo Rege potestatem de Praeliminaribus deque ipsa Pace transigendi, quemadmodum Regia ipsius Ratificatio, quae postea secuta est, id abunde demonstrat et locum dubitationi nullum relinquit. At fassus sum me absque mandato convenisse; imo vero plane non diffiteor. Innuere volunt datas a me Vestram ad Majestatem literas, quibus peracta omnia cum significarem, inserui forte, me praeter usum rerum gerendarum ac praeter ipsa mandata dixisse diem Congressui ante acceptos salvos Conductus. Nec igitur pepigi absque mandato, et circa unam duntaxat Tractatus particulam scripsi, extra Mandatum, Regio Mediarori, eoque tempore, quo omnis jam merito cessabat tractatio, me illius reverentia fines mandati nonnihil transiliisse, ne tam sancto operi ullum per me accideret impedimentum. Quod si ex tali Epistola, non exsolenni tractatu pactisque conventis jus petendum est, cur tacent quod ibidem subjunxi, atque etiam conceptis verbis spopondi, Regem Christianissimum impleturum abunde (ut et fecit) quicquid suarum esse partium ex praefata Conventione intelligeret? Rem miram isti pacifici mihi vitio verrunt, quod promoverim pacem, et potestatem defectus non causatus uberem illis materiem eripucrim cum detestandi nostras moras jactandique multa magnifice de studio suo, tum citra invidiam, quod praecipue optassent, a pacis


page 353, image: s0353

consiliis discedendi. Sed ne verbosae eorum Epistolae responsurus, eandem ipse prolixitatem cum Majestaus Vestrae taedio usurpare cogar, attexui ad singula illius capita, quod adstruendae et tutandae veritati necessarium fuit, atque ita recognitam hisce annecto. Si Vestrae Majestati quid temporis vacui comites Regum curae concesserint, non pigebit Eam, ut arbitror, in rei hujus causas et momenta penitius inquirere, et si non Nostris, at publicae quietis hostibus indignari. Nec ipsos haud dubie Electores Principesque Imperii tantus Austriacorum amor, aut tantum tentet avitae libertatis fastidium (quam deinceps) ut non etiam aperire oculos, non dispicere velint, per utrum stet, quo minus discedatur ab armis. Repetant saltem memoria, quam diffidenter secum sit actum, quamque perplexe communicatum fuerit hoc negotium pacis. Nuper enim Ratisbonae, dum anxii postulant edoceri, quo res essent loco, quodve Hamburgi cum Legatis Gallico Suecicove tractasset Procancellarius Curtius, plena illis et liquida facta enarratio saepe promissa est, nunquam tamen secuta. Ita ut ne Imperii quidem Ordinibus ad eum praecipue finem convocatis et de ineunda pace deliberantibus, status causae unquam vere innotuerit. Quae loquor plana sunt. Interfuerunt iisdem Comitiis et a Majestate Vestra Delegati, neque quisquam ibi fuit, qui non moleste ferret, iis literis, quas ad Socios Reges scripserunt, non nisi generalia quaedam et indenfinita contineri, quae maturando tractatui minus idonea videbantur.


page 354, image: s0354

Tali apud amicos quoque dissimulatione Austriacis uti visum est, ne si totum negotium permitterent judicio eorum, quos ad concordiam proclives esse constabat, ipsi fortassis impellerentur, quo pervenire nolebant. Nempe fuit honestius largitionibus multis et iniquissimis Legibus, pagorumque ad ipsius Austriae fines ducentorum deditione ac servitute pacem Ottomannicam redimere, quam Germanicae operam dare. Nisi fortasse leve est denegasse amico et venerando nomini Majestatis Vestrae id, quod ab ipsis eodem omnino tempore Osman Aga, Mehemet Effendi, Trinar Tefftedar, et Mustapha Alai ultro delatum acceperunt. Nam qui annus et mendi nobilitari debuit exordio foederis per totam Chridtianitatem sanciendi, is novissime inito inter Austriacos Turcasque foederi inscriptus est. Ad cuncta haec quasi per se non satis gravia et omnibus bonis exosa ut aliquis veluti cumulus accederet, placuit adversariis denuo experiri, qua fraude commodissima possent, Suecos a foederis societate divellere, ibi demum sui copiam facturi, ubi semotis arbitris clam et precario pacem ita cauponentur, ut pax non sit. Comes Aversbergius cum apud Dominum Salvium per emissarios aliquot ejus rei periculum frustra fecisset, multis subinde precibus ab ipso Majestatis Vestrae non hos in usus Deputato, Domino Langermanno, aegre impetravit, ut per eum quoque certior fieret, idem Serenissimae Reginae Sueciae Legatus, se brevi instructum fore mandatis et Plenipotentia, unde Regnum illud, modo res tantum suas agat, plus quam abunde sibi


page 355, image: s0355

satisfactum sentiret. Nil moratur tam strenuos corruptores; et tunc et saepe ante repulsam passi, Lutzovium audenter submittunt, qui specie honestatis, tamquam valedicturus Suecico Legato et acceptum Illi laturo commeatum, quem pro Itineris sui securitate a Campiductore Torstensohnio petierat, prima quidem haec officii verba praesatus, coepit de Tractatu Praeliminarium et declaratoriis sui Domini literis dicere, quas Ratificationis loco haben volebat. Sed gravissimas rationes opponentem. Suecicum Legatum et multa adhuc parantem interpellavit alter (quippe qui de his sermonem non instituerat, nisi transitum sibi facturus ad alia) sumpsitque inde occasionera respondendi: Etiamsi ratihabitus fuisset tractatus, non tamen inveniri exitum potuisse tam arduo et multiformi negotio pacis universalis, consultius futurum, multoque magis e re Suecorum, si soli transigant. Et hoc quidem argumentum ab utili copiose tractavit, ostenditque illis omnia Regna mundi et gloriam corum, si fidei servantes, hoc est, Succi esse desierint. Ni faciant, fore, ut bellis implicentur aeternis, quia nec Gallia magno tractandi desiderio flagret (jam horruit dicere nullo) nec, cui pacis generalitati consentire videtur, illius assequendae ratio reperiri ulla unquam possit. Plura in eandem sententiam importunus Orator congerebat, fatiscente jam dudum auditore, qui tentatos toties ad fastidium dolos, tandem quoque risu prosecutus est; velut apud merces obsoletas solemus, quae saepius venales, ubi vitium transparuit, quodcunque. etiam pretium statuatur, nemini tamen obtrudi


page 356, image: s0356

possunt. Ex his Austriacorum, quantumlibet irritis conatibus patet evidemissime, contra quod professi sunt, nihil eos minus in animo habere, quam Monasteriensem et Osnabrugensem Congressum, et suarum utique artium fiducia Tractatus singulares, bello acrius persequendo aptissimos, uno Verbo, Pragenses etiamnum moliri, conjunctos praefracte repudiare, quantacunque cum suae existimationis jactura et mundi laborantis calamitate judicent alii. Nemini contra non perspectum est, quae ad accelerandos conventus conferre potuerint, eorum nihil a Christianissimo Rege praetermissum, ipsum studio Pacis ea tribuisse, quibus alias nullo respectu cessurus fuisset, denique Pactionem Praeliminarium non cunctanter, idque rebus suis ad votum fluentibus, confirmasse. Et profecto nihil se per hoc bellum malle, quam ut publica repraesentetur tranquillitas. vel hoc ipso luculenter docuit, quod ab instauratis cum Regno Sueciae productisque ad belli exitum foederibus statim assensu firmavit suo, quaecunque communi utrinque Delegatorum sententia Regioque imprimis Majestatis Vestrae interventu in negotio pacis acta hic et constituta fuerunt. Caeterum paris animi indicium in gente Austriaca, cum ne ullum quidem hactenus prodierit, quin et novissimum hunc tractatum violarit, sine Religione rem ad otium deduci patiens, quasi in eo ingens aliquod commodum suum verfetur, si fracti ac debilitati Imperii Proceres magis magisque opportuni fiant injuriae. Ego quid hic ultra incassum morer, non video. Itaque, Serenissime Rex, postquam Sociorum


page 357, image: s0357

Regum ac Principum usibus, mandante Rege Christianissimo, hinc prospexi curavique pro mea mediocritate, ne quid detrimenti causa communis accipiat, dum adversa pars libidine bellandi victa armis insistit, illinc pacis tractationem quam maxime aptam explicatamque confeci, discedo tandem e Germania. Facio id equidem cumsummo doloris sensu, quod pro quiete nobilissimae, quam late patet, Provinciae, Christianitatisque totius sollicitum Regem meum in tam pio laudabilique instituto deseruerint Austriaci. Nec profecto minus cupide expeto. ut eximiis Ipsius pro publica tranquillitate studiis demum consentientes causam ei praebeant, brevi me ad Tractatus Pacis, (cui meam negotto operam dicavit) in hasce oras iterum ablegandi. Supplico Maj. Vest. per eam quoque abire mihi ut liceat, et repetitis obsequiis Regium obtinere favorem, etiam cum ab Ipsius Regnis longius abero, atque adeo ab illis quae hic infrequentes non fuerunt, rerum cum Ea gerendarum occasionibus.

Quod si meam toto hoc quinquennio vel superioribus temporibus operam atque observantiam Majestati Vestrae ulla unquam in re probavi, idem promereri haud segnius enitar, ubicunque suorum horore mandatorum porro dignabitur

Serenissimae Majestatis Vestrae

Hamburgi die 30. Maji 1642.

Humillimum et ob sequentissimum Servitorem

Claudium de Mesmes.



page 358, image: s0358

CXIII. Literae CHRISTIANI IV. Regis Daeniae, ad Legatum Gallicum CLAUDIUM de MESMES exaratae, quem, quod Auersbergius Haffniam inopinato appulsus omnia praestare promiserit, quae Caesareis e Lege Praeliminarium praestanda essent, certiorem reddit, ac requirit, ut iter exinde, quo redire in partriam parabat, differat. 1642.

CHristianus IV. Dei gratia Daniae, Norwegiae, Vandalorum, Gothorumque Rex, Dux Slesuici, Holsatiae, Stormariae ac Ditmarsiae, Comes in Oldenburg et Delmenhorst. Salute et gratia nostra praemissis, etc. Illustris et Generose, Nobis sinncere grateque dilecte. Venit ad Nos Haffniam paucos ante dies Caesareus Legatus Comes ab Auersperg, Nobisque exhibuit omnia ea, quae vigore transactionis Hamburgi cum Lutzovio inita ex parte Imperatoris praestari oportet, exceptis duntaxat iis, quae a Rege Hispaniarum desiderantur, quae et ipsa se intra breve tempus exhibiturum, atque ita dictae transactioni, quantum ex ea ad Imperatorem et Regem Hispaniarum pertinet, usque quaque satisfacturum esse promisit. Cum igitur nihil quod sciamus, supersit, quod Tractatus Paris ulterius remoretur, reliquum nunc est, ut extraditioni eorum Instrumentorum, quae jam unicuique, Legatorum ad manus sunt, et Congressui auspicando dies dicatur; quorum illi quidem 29. hujus Mensis, huic autem (ne Legatus Caesareus in exhibitione promissa, eorum, quae Regi Hispaniarum praestanda sunt, temporis. angustiam accusare possit)


page 359, image: s0359

Calendas proximi Decembris constituimus. De Vobis spem indubitatam concepimus, fore et Vobis haec gratissima, Nobisque Libenter Vos consensuros, et propterea iter, cui Vos accinxistis, tantisper suspensuros esse: certi navem illam Nostram securitati itineris Vestri destinatam paratam fore deinceps, quandocunque Vobis in Patriam reverti placuerit. Cupimus autem, ut Nos Voluntatis Vestrae de his omnibus et singulis quantocyus et per exhibitorem praesentium certiores faciatis. Nos Vobis vicissim gratiam Nostram Regiam deferimus. Datum in Nostra Glückstadia die 13. 23. Augusti 1642.

NB. Ejusdem fere argumenti datae quoque sunt ad Suecicum Legatum, mutatis tamen mutandis.

CXIV. Responsum CLAUDII de MESMES, Legati Gallici, ad praecedentes CHRISTIANI IV. Regis Daniae Literas, quo ab Auerspergio novam tantum frustrationum scenam instructum iri docet, seque non ideo, sed solummodo ut ipsius voluntati obsequatur, discessum suum dilaturum esse promittit, 1642.

Serenissime ac Potentissime Rex.

QUae Majestati Vestrae Comes Auersbergius, tam luculenter promisit, etiam apud me fidem invenirent, si sincere tandem Austriaci sine ambagibus ullis, sine reservationibus aut diverticulis studium pacis profiterentur. Norunt omnes, quam justis de causis plenam Tractatus Hamburgensis Ratificationem Legati Galliae Sueciaeque reposcimus, parati talem accipere ab Imperialibus


page 360, image: s0360

et Hispanicis, qualem Ipsi jam dudum exhibuimus. Scilicet ad id obligantur Religione pactorum solennium, et vi sponsionis a Majestace Vestra incomparabili exemplo interpositae. Quid hactenus secutum sit, res ipsa indicat. Jam non autem verbis et pollicitationibus, sed facto opus est. Promissionum satis a Legato Luzovio, satis ab Aula Viennensi superque tulimus. Quid ille nunc ad sui Praedecessoris fidem amplissima potestate muniti, quid ad Regiae cautionis autoritarem sua promissione accessurum putat? Si poterunt adversarii fidem et suam et Mediatoris fallere, ac solennitate Conventionis publicae nihil moveri, quid profecto foret praesidii in unius Ministri pollicitatione. Equidem, quae mandata nuper acceperit Comes Auerspergius, mihi compertum non est.

Ea si coram inspicere licuisset, minus fortasse haereret animus meus, qui nunc praeter incerta quaedam et generalia, adde toties nec quicquam venditata promissa, in quo acquiescat, non invenir. Obtelstor Vestram Majestatem, ut infirmitati meae der, veniam, si inter tot ambigua, tot implicata Austriacorum consilia toties deprehensus, nunc iterum objecta nova ac satis confusa specie, nihil ipse subito expediam. Nihil cit manifestius, quam fecisse eos infectum, quicquid Luzovio promiserant, publicisque Literis declarasse Majestati Vestrae Orbique universo, nunquam futurum, ut Tractatui: de Praeliminaribus Pacis assentiantur. Quae omnia cum hodie contrariis promissis subruant, quomodo se a tergiversationis suspicione purgare possint, non video: Apparet enim, quam lentis passibus


page 361, image: s0361

in hoc negotio incedant, quanta incertitudine modo referant pedem, modo proferant, quam denique, quod dici solet, nec navigare Ipsos ventus suus, nec manere sinat. Nescio quam sim rerum intelligens, videor tamen animad, vertisse totum hoc, quod novis nunc consiliis moliuntur adversarii, non alio pertinere, quam ut publica judicia, quorum favorem amiserunt, si reolligere non datur, vel impediant saltem aut interturbent. Sed excussa tota serie tractationis hujus, faciie pellucet artificium. Omnia enim egerunt membratim et per particulas temporibus diversis saepe deserentes, quas ante probaverant rei gerendae, occasiones, delati demum ad conclusionem, sed cujus statim poenituit ipsos, et quam ulla non arte dissolvere conati sunt, ita ut animus a quiete aversus distincte proderetur. Octavus jam est Mensis, quod consummatus signatusque Hamburgi Tractatus Viennae pertinaciter displicuit, ratihabitioque ejus plane denegata est. Grandi Epistola Ministri illi professi sunt, nimium quantum existimationi Domini sui dignitatique Imperii in plurimis articulis praejudicari, perque Legatum suum, Comitem Auerspergium contenderunt, Legatos foederatorum Regum ad redordiendam novam tractationem esse protrahendos. Sed tandem postquam agnoverunt tam successum consiliis suis, quam justitiam defuisse, obruti pene ac oppressi liberrima indignatione, adeoque convitiis bonorum omnium, ut tantam invidiae tempestatem, aliqua saltem ex parte discutiant, post octo demum menses aliam novarum frustrationum


page 362, image: s0362

scenam instruxerunt. Nihil nunc est, quod in tractatu praeliminarium desiderent, non jam amplius peccavit quicquam Luzovius: omnia nunc recte et pro sublimitate Imperii Domusque Austriacae. Quia in mutatione tam opposita, utrum integro sinceroque animo etiamnum versentur, multas dubitandi causas habeo, atque idipsum, ut reor, suspicabitur Majestas Vestra, si et partes secum invicem et earum acta utrinque comparet. Primum Ratificatio a Legatis Regnorum subito et sine effugiis, tum simul ac semel secuta est. Neque enim cum Galli ratum haberent, quod gestum erat, Suecorum consensus abfuit; neque offerentibus se Suecis, latuerunt in insidiis Galli, speculaturi opportunitates perturbandi omnia, ubi lubitum foret. Econtra Imperiales diu prolixeque refragati, nec nisi pudore publicarum querelarum, fortasse et Suecorum victoriis permoti, tandem se quidem omnia ea executuros ajunt, quae Transactione Hamburgensi continentur: Hispani vero adhuc absconditi obmutescunt, alto supercilto omnes hactenus pro pace exhaustos a Majestate Vestra labores, alio rumque Mediatorum toties repetitas admonitiones ac summam sollicitudinem despicere ausi, quaeque pro iis saepius sposponderunt conjunctissimi Imperiales et foederati charissimi spontaneae oblivioni tradere, aut, si mavis, etiam ignorare. Quid potest esse collusione tam manifesta liquidius? Omnino id agunt Austriaci, ut negotii partem aliquam velut vestem laciniam manibus prehensam teneant, retracturi hoc pacto totam, ubi id ipsis opportunum visum fuerit.


page 363, image: s0363

Quae omnia cum docuerit eventus, Nobis Regnorum Legatis non succensebit Majestas Vestra, si territi vestigiis prioribus veremur primum, ne inter illa, quae nunc ostentat Comes Auerspergius, ratificatio Viennensis vel desit, vel imperfecta offeratur: deinde si et Hispanicam requirimus promissionem, eam plane non acepturi sumus. Nimirum, serenissime Rex, Nobis enc ab expressa formula solennis Pactionis discedere, nec a Mandatis Regum Nostrorum licet, quibus diserte jubemur dare operam, ut quemadmodum ab ipsorum parte pridem factum est, nullis circumscriptam dilationibus, promissis, exceptionibus, sed plenam ac praesentem Imperialium, Hispanorumque ratihabitionem obtineamus. Quandocunque autem Majestati Vestrae contigerit, eos hoc limite defigere (quae res sane difficultatis plenissima sponte errantes divagantesque reducere in viam) nulla neque per Gallos mora neque per Suecos erit, quo minus tradantur utrinque cum ratificatione salvi conductus, et congressui initium fiat. Interim cum id sibi persuaderi nec dum possint Austriaci, nihil superesse videtur quod discessum meum producere debeat. Quoniam tamen Majestati Vestrae placere intelligo, ut sustineam me ad diem usque 29. Mensis hujus, qui erit Octavus Septembris anni Gregoriani, promptissime, ut par est, licet jam in procinctu, obsequar, non quod interea perfici quicquam posse existimem cum adversariis tam morosis, sed quia sic voluit, sic jussit Majestas Vestra. Caeterum maximas ipsi gratissimasque gratias habeo, quod navem praetoriam securitati


page 364, image: s0364

itineris mei benigne destinaverit: quo nomine aliisque permultis quantum sibi me devinxerit, coram, si Deo visum, testabor. Neque enim insalutata Majestate Vestra discedam a complexu Regiae Dexterae, tanquam captato institutae Profectionis omine felicissimo, patriam meosque post tot annorum intervallum, repetiturus. Datum Hamburgi 18. (28.) Augusti 1642.

Serenissimae Majestatis Vestrae

Observatissimus Servitor

Claudius de Mesmes.

CXV. Responsoriae JOHANNIS SALVII, Legati Suecici, ad REGIAS DANICAS Glucksburgi die 13. (23.) Augusti ad se datas, 1642.

Serenissime ac Potentissime Rex.

ELiteris Regiae Majestatis Vestrae datis Glücksburgi die 23. Augusti, laetabundus percepi, Caesareum Legatum, Dominum Comitem ab Auersberg nuper Hafniam ea omnia, quae Caesarea Majestas vigore ultimi Praeliminarium conclusi Hamburgensis praestare tenetur, tandem attulisse, exceptis tamen iis, quae nomine Regis Hispaniarum promiserat. Quia igitur inter Praeparatoria Pacis nihil Majestati Vestrae amplius restare videtur, nisi ut instrumenta, quae jam utrinque ad manus sunt, reciproce commutentur, et dies tractarui principali dicatur: ideo Majestatem Vestram commutationi Instrumentorum nominasse diem 29. hujus Mensis, Tractatus autem principalis Terminum ad


page 365, image: s0365

futuri Mensis Decembris initium protendisse, ut interea spatium habeat Legatus Caesareus, quod pollicetur, Hispanica quoque Instrumenta adferendi; clementer requirendo, ut nomine Serenissimae Reginae meae in utrumque diem consentiam. Pro obsequioso responso, imprimis nomine suae Regiae Majestatis Sveciae maximas ago Regiae Vestrae Majestati gratias, quod tam indefessa constantia, tam taediosi laboris negotium eo usque perducere voluerit. Spes jam per Dei gratiam affulget propinquior, ejusdem Majestatis Vestrae autoritate, etiam quae desunt, caetera brevi secutura: modo sincere serioque res ab altera quoque parte tractetur. Sed cum ea, quae die 15. anni elapsi, sub fide publica promiserunt Caesareani, se intra octo septimanas integre pleneque praestituros, jam primum post octo demum menses vix media sui parte praestentur; optant revera magis quam sperant hominum judicia, candidius rem tantam ab iis agi. Et ut bona cum Majestatis Vestrae gratia dicam, quod ipse sentio, si pari tergiversatione morave Reges confoederati consensum jam suum ex totidem Mensium rerumque revolutione suspenderent: nihilo proniores ad nutum hunc primum hostilis oportunitatis se declarantes, quam hostes ad fidei publicae observantiam hactenus fuere, haud injustius, credo, jure talionis uterentur. Verumtamen sicut Regia Majestas Sveciae nunquam temporum insidias captavit, ad pacem pacisque tractatus constanter propensa quocunque rerum armorumque suorum statu; ita etiamnum suae Regiae Majestatis nomine haud invitus consentio in


page 366, image: s0366

diem a Regia Vestra Majestate dictum Instrumentorum omnium commutationi. Quinimo, si certo Nobis persuadere possemus, ab altera tunc parte cuncta rite praellitum iri praestanda, vel saltem Dominum Comitem ab Auersberg intra paucas certoque definitas numero hebdomadas, ea, quae desunt, infanibiliter suppleturum, haud difficilius in alterum, quoque Principalis nempe negotii diem statim consentiremus. Adeo enim nihil ad hoc ex hac parte deest, ut in singulas etiam horas ad utrumque parati simus. Sed quoniam adhuc valde incertum videtur, an tantillum Ministri promissum, rem tantam tam brevi tempore praestare valeat, cum ne Regia quidem sponsio majorem, tot mensium spatio hactenus, nisi magna cum difficultate, potuerit extorquere: Ideo zelum quidem Majestratis Vestrae in maturando tam pio opere grate agnoscimus et depraedicamus, heroicae tamen suae tot annorum regnandi usu firmatae prudentiae reverenter subjicimus considerandum, sitne vel de more gentium, vel tot, quorum interest, statuum sive dignitate sive securitate, adeoque proprio Majestatis Vestrae respectu, ut Major pars Regum et Rerumpubiicarum Europae ad certum diem locumque aut sponte confluat, aut quod necessum est, debite invitetur, nondum acceptis, quae invitatorias et notificationem merito comitari debent, tabulis publicae securitatis? Quodsi ratihabitiones et instrumenta, quae vi pactorum adhuc desiderantur, pro hostium ingenio, vel omnino non compareant, vel non justo tempore talive forma ut super iis honeste tutoque tractari possit (nihil


page 367, image: s0367

enim horum adhuc certum est) judicet Majestatis Vestrae aequanimitas, annon honestius tunc foret, dictum diem fuisse tantisper non dictum, quam tot Principes et Status defectibus tantis eludi? De voluntate Domini Comitis ab Auersberg nolumus non honorifice sentire. At tertii factum praestare et quidem extranci tantique Regis, idque tam firmiter certoque, ut ad nudum solummodo verbum tot gentes undique convolare debeant, sitne id in alicujus Legati potestate, prudentius metui quam credi posse arbitramur. Quare quo magis publica: interest et fidei et securitatis, et tot Regum Principumque Dignitatis, adeoque totius Reipublicae Christians, ut rebus, non verbis amplius, nitatur tanti momenti negotium, eo impenstus Majestatem Vestram rogamus, ne dignetur etiam nunc strenue urgere Caesareanos, ut totum Tractatum Hamburgensem, tum integre ratihabeant, tum reipsa plenarie exequantur. Ita fiet, ut non tam cito ii pacta impleverint, quam Nos ad diem dictum plane, prompte paratique futuri simus. Alias, evitari vix posse praesagio, quod foederati denuo juste querantur, vel hostes perfide Nobiscum egisse, vel Nos sine Ratione ac Fundamento rem praecipitasse. Atque his Regiam Majestatem Vestram divini Nurninis protectioni, meque suo favori obsequiosissime commendo. Hamburgi die 18. Augusti Anno 1642.

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

Humillimus et obsequentissimus Servitor.



page 368, image: s0368

CXVI. Literae CHRISTIANI IV. Daniae Regis, ad CLAUDIUM DE MESMES, Legatum Gallicum, quibus terminos commutandis instrumentis et inchoando Pacis tractatui positos, ob causam sonticam productos esse nuntiat, scireque ex eo cupit, num, praestitis ab Imperatore et Rege Hispaniarum praestandis, plenam deinde facultatem ipsos Pacis tractatus instituendi sit habiturus, 1642.

CHristianus IV. Dei gratia Daniae, Norwegiae, Vandalorum, Gothorumque Rex, Dux Slesvici, Holsatiae, Stormariae, ac Ditmarsiae, Comes in Oldenburg et Delmenhorst. Singulari Gratia Nostra praemissa. Illustris et generose, Nobis sincere dilecte. Exhibitioni et commutationi Instrumentorum eorum, quae in manibus Vestris et reliquorum utrinque Legatorum jam versantur, terminum tam augustum ideo constituimus, ut tempus superesset Vobis utrinque, si quos forte in illis deprehendi defectus contingeret, eos vel corrigendi vel supplendi, dum quae ex Hispania expectantur, et dies Tractatibus ipsis dictus adveniant: Cum Vos autem Verbis Pactionis cum Lutzovio initae stricte, prout Literae Vestrae Nobis redditae docent, inhaereatis, ut ab illa ne latum quidem unguem discedere, neque etiam ante admitrere quicquam eorum velitis, quae vi pactionis dictae praestari ex parte Imperatoris et Regis Hispaniarum debent, quam illa omnia et singula simul et semel repraesentari possint, et in eo mandaris Regis Vestri potestatem Vestram constringi testemini: sufficiet


page 369, image: s0369

Nobis ea, quae Nostri officii sunt, fecisse, et quae ex altera parte ad Nos delata sunt, mentemque desuper Nostram significasse. Cum igitur exhiberi ad 29. hujus mensis ea, quae a Rege Hispaniarum desiderantur, non possint, expedire Nobis videtur, diem illum exhibitioni et commutationi instrumentorum dictum in primum Decembris produci, et tractatibus inchoandis deinceps, quando exhibitio et commutatio utrinque facta erit, alium constitui. Interea scire ex Vobis cupimus, si ea, quae ex parte Imperatoris et Regis Hispaniarum, vi dictae pactionis, praestanda sunt, plene et nullis circumscripta dilationibus, promissis, exceptionibus intra jam dictum terminum obtinueritis, sitne et tunc futurum in Vestra potestate, quemadmodum nunc esse affirmatis, congressui diem illico constituendi, et illo constituto, quantum ad Galliam pertinet, initium faciendi, an vero aliquid supersit autintervenire queat, quod tractatus morari possit, aut accedere illis, quae jam praestanda sunt necessum sit, antequam dicti Tractatus inchoentur. Ita gratiam Nostram Vobis deferimus. Dabatur ex arce Nostra Glücksburgi, die 23. Augusti Anno 1642.

Christianus.

NB. Ejusdem fere tenoris literae ab eodem Rege ad Svecicum Legatum scriptae fuerunt.

CXVII. Responsoriae CLAUDII DE MESMES, Christianissimi Regis Legati, ad CHRISTIANI IV. Danorum Regis praeinsertas literas, 1642.



page 370, image: s0370

Serenissime ac Potentissime Rex.

QUod tuemur publicam fidem Vestrae Majestatis autoritate suffultam, speramus id ipsi non polle improbari, neque Nos religiose nimis inhaerere solennibus pactis. Verumtamen dum reverenter admodum operimur diem illum, quo tandem aliquando dignentur Austriaci transactioni de Praeliminaribus gratiose assentiri (videmus enim ad eorum nutum et tempora totum hoc pacis negotium quasi ad scopulum aliquem adhaerescere) per Nos nihil nec obstitit, nec etiamnum obstat, quin interim exhibeantur, quae hic adsunt instrumenta ratificationis et Salvorum Conductuum, si quid in iis peccatum est, emendanda. Sed ut vel iniqua permutatione Nos omnia (nihil enim per foederatos de est) adversarii partem duntaxat, et illam fortasse vitiosam extraderent, vel otiosa diligentia utrique partem commutaremus, quae et causam continentiam divisisse videretur, id vero illud est, quod non admittendum existimavimus. Imo equidem, Serenissime Rex, ab hujusmodi praevia communicatione, ubi fraus abesset, adeo non alienus fui, ut potius, quod ea omissa fuerit. postremis ad Majestatem Vestram Literis ostenderim mihi non liquere, nec de acceptis nuper a Comite Auersbergio mandatis promere posse quid sentiam, antequam illa inspiciendi cognoscendique copia fieret. Quoties itaque visum fuerit Imperialibus descendere in hanc cum Majestate Vestra sententiam et proferre, quae jactitant, in Nos illi nec imparatos, nec idem secum mutuo facere difficiles


page 371, image: s0371

unquam inciderint. Durum sane videri possit, penes eos stare tanquam belli pacisque arbitros, ut suo more modoque transigendi occasiones nunc pervertant, nunc revocent, et hoc rursum serius, ocius, pro lubitu. Ita quippe fit, Serenisime Rex, ut ipsi temporibus, omnes ipsis serviant. Quod tamen malum, ut a Capitibus Germanorum arceamus, bella sunt. sed quoniam in angusto limite octo Mensium aestuant adhuc Austriaci, neque satis potuerunt, tam iniquis scilicet pactis coarctari, absolutam ratihabitionem Tractatus Hambugensis et salvos Conductus huc transmittere, diemque Instrumentorum omnium commutationi jam bis frustra definitum produci rursus amant ad primum Decembris. Detur et hoc illorum morositati, probe intelligimus indulgenter tenereque habendos, qui ad reddendam Orbi quietem duriusculi sunt, quique, ut suum illud fastidium vincant, opus habent intervallis longioribus. Sin autem ne tunc quidem tergiversando fessi, aut denuo vadimonium deserent, aut rebus necessariis parum instructi Nobis se sistent (verendum enim, ne Calendis Decembribus, postquam per menses undecim parturierint, nascatur aliquid monstri, et tam tardi foetus multa sint vitia) tum omnino eos ejurasse pacem, nemo usquam erit qui inficias eat. Certe si, quod abominor, ita eveniet, haud dubitamus, quin tot tantisque cunctationibus tam manifesto frustratam Majestatis Vestrae illustrem curam consequatur demum indignatio justissima, et quo id ipsi modo placuerit, tantus Rex palam faciat, quam indigna suis Majoribus suaque interpositione


page 372, image: s0372

sint perplexa ejusmodi et illiberalis artificii plena consilia. Haec a me eo scribuntur, Serenissime Domine, ut toties monitos ac tam diu deliberantes adversarios nihil tum demum, exacto fere anno, deficiat eorum, ad quae ipsi pactis conventis obligantur. Honeste, nisi fallor, nec impatienter id petimus. Quod ubi rite praestitum erit, et rebus transactis fas jusque suum constabit, scio affirmoque iterum Majestati Vestrae, sicut in exequendo hactenus tractatu Praeliminari foederata Regna, et quidem tanto intervallo, post se reliquerunt Imperiales et Hispanos, ita tunc quoque nihil prius futurum Christianissimo Regi, nihil propius, quam ut auspicando congressiui dies altera constituatur, quando per illos prior frustra est constituta. Atque interim me Regio Majestatis Vestrae favori obsequiose commendo. Dat. Hamburgi 30. Augusti, 9. Septembr. 1642.

Serenissimae Majestatis Vestrae

Observantissimus Servitor

Claudius de Mesmes.

CXIIX. Responsoriae JOHANNIS SALVII, Legati Suecici, ad Literas CHRISTIANI IV. Daniae Regis, die 23. Augusti (styl. vet.) ad se exaratas, 1642.

Serenissime ac Potentissime Rex.

QUam zelose Regia Majestas Vestra prioribus Literis negotium pacis maturare videbatur, tam grate id a me tunc agnitum fuic ac depraedicatum.


page 373, image: s0373

Etsi enim nuperis Majestatis Vestrae de 23. Augusti videtur responsum meum de 18. (28.) Ejusdem, priorem tantum diem, pro praeparatoriis consummandis simpliciter acceptasse, alterum vero desiderasse protensum: tantum tamen abest, ut vel hunc vel illum productos cupiam, ut si per adversam partem licuisset, etiam breviores optassem. Neque enim in menses et dies modo, sed in singulas etiam horas nos ad utrumque paratos profitebar. Aliquot quidem considerationes adduxi, cur incerta deficientium instrumentorum promissio suspendere debere videbatur figendorum terminorum certitudinem, non tamen eo animo, ut ad primum Decembris motum cuperem; sed ut Regiae Majestatis Vestrae prudentiae ac sollicitudini occasionem praeberem, si qui viderentur, certiores modos proponendi, quo hostium his artibus, remoris, et tergiversationibus vel finis tandem, vel modus saltem aliquis poneretur, tot Christianorum suspiriis attemperatus. Si Sveciae solius res agerentur, potuisset Pacis Germanicae Tractatio confestim inchoari, dum caeterorum defectus emendantur. Sed quoniam nec Galli vel Batavi, nec Domus Palatina vel Hassiaca (pactis Hamburgensibus omnes comprehensi) ad diem locumque condictos tuto convenire possunt, nisi etiam Hispanica securitate muniti: dandum id fuit amicitiae ac foederi, ut Serenissima Regina mea pro iis loqueretur. Etiam propterea, ne admissa semel publicorum pactorum mutilatione ansa praeberetur adversariis imposterum plura majorave violandi. Nunc cum e proximis Majestatis Vestrae


page 374, image: s0374

literis, tam ad Regiam Majestatem Sveciae, quam ad me, appareat, Eam ipsam continua ac pertinaci adversariorum cunctatione motam commodius judicare, ut commutatio Instrumentorum fiat primo Decembris, eaque rite peracta, tum demum dies principalis dicatur; etiam his Majestatis Vestrae placitis, pro majori hostium commoditate, ex abundanti deferimus. Certi autem sumus, nisi tunc adversarii, post undecim nempe Mensium spatia praestiterint, quod ab initio duos intra menses et se praestituros receperunt et praestare potuerunt; nihil minus quam pacem ab iis serio sincereque agitari. Quod si vero opinionem hanc Nostram multorumque fefellerint, promissis pactisque rite adimpletis: nihil ulla ex parte obstarevideo, quo minus tunc dies certa tam congressui, quam actioni principali et praefigatur et servetur. Neque enim spero, Majestati Vestrae praetextus videri, quae scripseram, cum et Ipsi Majestati Vestrae et Majestatis Vestrae Ministris dudum omnia instrumenta Nostra, partim in sua origine, partim in authenticis apographis realiter monstrata sint. Nec alium ob finem vel ego hic Hamburgi jam ultra sexennium haereo, vel in Pomerania jam diu degit Senator Regni Sveciae, Dominus Baro Oxenstirna, nisi ut toti mundo, etiam cum adversae partis confusione ostendamus, falso Nobis moras pacis, ab alienissimis hactenus a Pace adversariis imputari. Laudabile vero exemplum praebet Regia Majestas Vestra caeteris Mediatoribus, ut cum viderint Majestatem Vestram tam fervide Congressus urgere Sveco-Caesareanos, haud segniu ii quoque


page 375, image: s0375

caeteros promoveant. Deus auctor Pacis piis ejusmodi consiliis et conatibus ex alto benedicat, ut optatum tandem sortiantur eventum. Cujus divinae tutelae Majestatem Vestram obsequiosissime commendo. Hamburgi die 30. Augusti Anno 1642.

Sacraae Regiae Majestatis Vestrae

Humillimus et Obsequentissimus Servito

J. Salvius.

CXIX. Literae JOHANNIS SALVII Plenipotentiarii Suecici, ad DN. LUZOVIUM, Plenipotentiarium ad Pacis tractatus Caesareum, cui caeteros Plenipotentiarios Sueciae Stralsundiam appulisse nuntiat, ac ut dies inchoando ipsi tandem Pacis tractatui dicatur, amice ab eo flagitat, 1642.

Nobilissime et Excellentissime Domine Legate.

Nuper in Sveciam notum feci, Excellentiam Vestram accepisse desideratos hactenus Salvos Conductus pro Galliae foederatis, nihilque magis desiderari, quam ut dies Tractatui Pacis dicatur, et Legati vestri approperent. Advenere postea Legati Suecici Stralsundiam, nihilque jam morae in nobis est, quo minus sine ambagibus cuncta rite consummentur. Hoc Excellentiae Vestrae significare debui ut si jam ipsi quoque placuerit finem praeparatoriis imponere, de animo voluntateque ejus quantocius certiores reddamur. Nam et


page 376, image: s0376

mihi alias hinc discedendum erit: non quidem (quod de Excellentia Vestra falso, ut spero, spargitur) ut quaesito absentiae praetextu pacem declinem, sed ut alibi negotia publica curem. Ad ultimas Excellentiae Vestrae non respondi: nullo argumenti defectu, sed quod eae magis ex malevolorum instinctu, quam propria conscientia sua profectae viderentur. Novit enim Sveciam non sua sponte, sed partim necessariorum precibus sollicitatam, partim multiplieibus Jacessitam injuriis arma induisse: dum non contenti Germaniae vexatione, aquilas in Borussiam, portenta Titulorum in maria extenderunt Caesarei officiales. Quin imo dum pro re Dominos Vertros, Archi Episcopum Bremensem et Duces Megapolitanos di tionibus exutos restitueremus, nemo acrius Exccilentia Vestra justitiam armorum Svecicorum asserebat. Nunc cum caeteros quoque Religionis nostrae Consortes, Conscientiae, Statusque securitati, per honestam tutamque pacem restitutos cupimus, ut Dominis mutatis, consilia quoque animus eorum mutavit, non possumus Nobis de Excellentia Vestra idem persvadere, nec tam sevore plebis, quam ipsorum Protestantium Imperii Ordinum consensu, votisque, adeo foedere ac societate, bellum hactenus a Svecis gestum est. Si cum multorum damno, id consiliis partis Vestrae imputandum est, qui nunquam serio pacem, sed velut asfectatam belli protracti et inde secutae ruinae seriem procurastis. Spolia Germaniaein Magnatum Suecicorum Domos portata, calumniae quam veritati propinquius est. Quotusquisque omnium Magnatum Svecicorum, qui toto belli hoc tempore


page 377, image: s0377

in Germania fuerunt, non pro spoliis mortuus in Sueciam illatus est? Sed haec obiter tantum allegasse sufficiat. Opto Excellentiae Vestrae prosperitatem, mihique brevi occasionem dari, qua reipsa potius, quam verbis ostendere possim, quam cupiam ex animo esse etc. Hamburgi ultima die Octobris, Anno 1642.

Salvius.

CXX. Literae ad STATUS SACRI ROM. IMPERII, Francofurti ad Moenum congregatos, a PLENIPOTENTIARIIS SUECICIS datae, quibus eis, quid Paris tractatus moretur, quidque promoveve possit, exponunt, illosque, ut ipsi operi manum cuneumque tandem admoveant, sedulo hortantur, 1644.

Illustres, Generosi, Magnifici, Nobilissimi ac Consultissimi.

SI aliquod fatum Imperiorum, multi certe putant, vel fato regi, vel fatis destinari Germaniam Omnes Status bellum execrantur, omnes pacem inclamant: paucissimi aut remedia pacis promovent, aut removent obstacula. Atque utinam non plura bella ex bellis sererent, intestina externis aggravantes. Alter annus agitur, ex quo universi et singuli, quorum interest, Osnabrugis et Monasterii, pro statuenda pace comparere debuerunt. Exteri fere omnes, e locis etiam dissitis mature comparuerunt; Germanorum Ipsorum, licet et proximi sint; et eorum praecipue intersit


page 378, image: s0378

adhuc dum nemo. Bini Electores hic, bini Monasterii adfuturi jam dudum promittebantur; adhuc tamen nemo venit. Pro caeteris Ordinibus tam Augustanae Confessionis, quam Romanae Religionis foederata Regna, per annos septem, tractatu armisque laborarunt, ut ad hunc diem convenienti salvo conductu munirentur. Muniti sunt, ut tuto convenire et interesse ac negotia sua qualiacunque hic secure peragere possent: Nemo tamen adhuc comparet. Interim Germania ruit ad excidium! Si Patriae Patres non majori ejus cura aut commiseratione tanguntur: Si Columnae Imperii tantopere cunctantur ruinosae compagis minas suffulcire: Si Status et Ordines ipsi susque deque habent, ordo anconfusio regnet, stet vel cadat Respublica, quid tandem ab exceris sperari debet, cernentibus, non solum omnes amicitiae et restaurationis oblatae vias rationesque sperni, sed et sibi pro gratia moram culpamque protracti tractatus falso a quibusdam imputari? Quod si contra Imperatorem aut Imperium a Faderatis evocarentur in campum aliquem Martium, nemo renuentium constantiam tantopere miraretur. Nunc cum ad legitima Majestatis decora, autoritatem Comitiorum, propriam libertatem, amicitiam finitimorum, et in summa, ad pristinam pacandae Patriae felicitatem stabiliendum, tam frequenter et amice invitentur; cum videant manifeste, non armis, sed amico tractatu, miseriarum finem aut modum sperari posse vel debere; mirari profecto subit, quid eos tamdiu moretur? neque enim. credere possumus, eos sibi persuadere, absentiam suam


page 379, image: s0379

praesentia Caesareae Deputationis pensari. Nam ut id experiremur, et simul sincerum seriumque in Germaniae Pacis redintegrationem obfirmatum Sacrae Regia; Majestatis Sueciae animum ipso facto ostenderemus, cum Nostro in hanc urbera adventu, obtulimus Caesareis Commissiariis, non modo mutuam legitimationem Nostram, verum etiam aliquoties tractatus Ipsius auspicia. Tantum vero abest, ut actionem principem acceptare voluerint, ut ne quidem ad sola procuratoria saltem ostendendum induci potuerint. Nunc Mediatoris defectum; nunc lites Sueco Danicas, nunc Gallicas moras, nunc alia vana causati. Gallia jam satis ostendit, se pari cum Suecia assectu pacem promotam cupere. Certe Gallica legatio nihil acrius urget, quam ut omni remora sublata, res ipsa quamprimum inchoetur; parata, si quid in procuratoriis adhuc desideretur, ad satisfaciendum unicuique ex aequo et bono, modo idem pars altera velit. Litigia Sueco Danica pertinere ad forum aut censuram Imperatoris, aut Imperii, quis dixerit! Nisi qui putaverit patriam suam nondum satis intestina clade subactam, externis insuper bellis acrius affligendam esse. Quin et Galliae, Bataviaeque Legati in eo jam alibi gnaviter desudant, non sine spe bona, fore, ut eae controversiae ad collimitia Regnorum, more solito, brevi componantur. Adeo ut iste praetextus trahendis potius, quam avertendis Germaniae calamitatibus excogitatus videatur. Scimus quidem Regem Daniae sibi etiamnum reservare interpositionem inter Imperatorem et Status


page 380, image: s0380

Imperii. Ut autem simul, rebus uti nunc stantibus, Mediatorem agat inter Sueciam et Imperatorem; Id nec ipse desiderat amplius, nec rationi magis congruum est, quam per rei naturam fieri potest, ut hostis non sit hostis. Quod cum ita esse animadverteremus, ne tamen propterea Caesareani, vel Mediationis vel modi defectum, ullo aequitatis colore praetendere possent, oblata est iis vel ex abundanti, tractatio vel immediata, vel per subdelegatos, vel mediante Legato Veneto, vel cooperantibus Imperii Statibus, vel tandem in scriptis. At illa repudiata, ista non admissa: Scriptum vero ipsum (cujus exemplar hic addimus) bis oblatum, tantum abest ut inspexerint, ut ne quidem tangere dignati sint; vultu, manibus, toto corpore adeo aversati, ac si contagiosum fuisset. Atque hanc tergiversationis serram, praetenso singulis. perpetuo mandati defectu, nobiscum reciprocarunt, usque ad diem primam Mensis Septembris, quando ex Holsatia constans fama increbuit, non omnia illic ex voto Caesarei exercitus cedere; jamque Comes Auerspergius in procinctu esset ad discedendum. Tum demum se mandata cepisse professi, tabulas Caesarei procuratorii ostenderunt: Verum non ut Nobiscum tractarent (quomodo enim potuissent potestate revocati Comitis ipso abitu exspirata?) sed ut majori ludibrio videremus, eos hactenus, non tam potestatequam voluntate, sive permissu tractandi caruisse. Haec indignitas postea quidem excusari velle videbatur, superventu Comitis a Lamberg; cujus novam Plenipotentiam videndam nobis die


page 381, image: s0381

20. Septembris misit, non quidem ipse sed abituriens Comes ab Auersperg cum collega Domino Crane. Veruntamen habeatne is simul instructionem, sive utrum ei permissum sit, ut revera de Pace Nobiscum agat, aeque adhuc incertum est, cum incognitus adhuc degat, Ex quibus Omnibus haud obscure patet, quantum Sibi Germania de solis Caesareanis promittere possit. Quia tamen ab aliis paulo jam major successurae negotiationis spespraebetur, ne osores pacis sub hac consiliorum rerumque vicissitudine novis eam, pro more, tricis iterum involvant; necessitas aut salus ipsa postulat omnino, ut ipsi Ordines Imperii, praesentia, autoritare et impulsu suo, huic tandem operi manum cuneumque admoveant. Etenim multa experientia ratum firmumque apud Nos, absque efficaci Ordinum cooperatione, non modo nullam pacem, sed vix ullos pacis tractatus sperandos esse. Sciunt ipsi, nec solos Caesareos posse, nec velle foederatos Reges et Principes absque iis tractare. Habent omnimodam ab utraque parte securitatem: Caesareum et Imperialem Consensum: Jus suffragii quaesitum, summum denique Interesse proprium. Nec vocantur ad conventicula seditiosa, sed ad honesta pacis colloquia: de viis, nempe mediis rationibusque aequis, quibus, citra ullius legitimae potestatis praejudicium, tranquillitas et amicitia publica ita stabiliri possint, ne vel ipsi suae libertati, vel regna finitima suae securitati, inposterum metuere necesse habeant. Longe minori sumptu ac difficultate pacifica haec negotiatio institui, et per Dei gratiam, absolvi potest, si


page 382, image: s0382

serio res agatur, quam bellum continuari. Ac tametsi centum adhuc annos duraret bellum, pax tamen aliquando tandem tractari debet. Quidni ergo nunc potius, spirante adhuc partim Patria, quam post animam plane exhalatam ? Quae onania ideo conventui nunc Vestro prolixius referenda cenluimus, ut quoniam ipsi praecipue promovendae pacis causa Francofurti adhuc degere dicantur, quid hactenus hic actum; quo loco nunc sint tractatus Pacis, quid eos moretur, quid promovere possit, tum ipsi videant, tum Principalibus suis aperiant, omnesque tandem pro suo in Rempublicam affectu, ad communem Pacem mutuis operis et consiliis promovendam Nobiscum valide concurrant. Quodsi, ut sperabimus, prompte fecerint; annuet procul dubio Deus piis pacificorum conatibus, et optata Nos tandem pace beabit. Sin ulteriore mora alii quicunque praetextus communi tranquillitati ac bono praelati fuerint, eoque inopinatum aliquod praejudicium posthac pace bellove enascatur: coram Deo et universo orbe Christiane protestamur, non id Nostra, sed renuentium culpa factum esse. Cogimur enim hic queri fidem publicam Nobis non servari; sed violatum in Nobis esse jus gentium aliquoties: interceptis quinquies Nostris Nunciis, effractis retentisque Nostris literis saepius: Semel capto Legationis Secretario, aliis caesis, aliis spoliatis, aliis aliter male habitis e Comitatu Nostro. Nec sontes manifesti, temeratae legationis sanctimo niae postulati, vel puniuntur, vel deduntur. Multa quidem hactenus favore boni publici dissimulando


page 383, image: s0383

transmisimus; Ut plura expectemus, nec Dignitas Majestatis Regiae, nec Nostra securitas patitur. Veniant itaque, si placet, mature, ut debitum finem his miseriis imponamus: Vel ignoscant, si tandem, et Nos, cum sociis Nostris, consilia quoque mutare cogamur. Atque his eos divinae Protectioni officiose commendamus. Dabantur Osnabrugis, die 4. 14. Octoctris, Anno 1644.

Illustritatibus, Generositatibus, Magnificentiis et Nobilitatibus Vestris ad officia paratissimi

Joh. Axelii J. A. Salvius.

CXXI. Literae LEGATIS PRINCIPUM et STATUUM S. R. IMP. ad PLENIPOTENTIARIOS HISPANICOS, quibus ab eis, ne Spira, Nemetum proxime a praesidio Galilco liberanda, per milites Hispanicos occupetur, modeste contendunt, 1646.

Serenissimi ac Potentissimi Principis ac Domini, Domini Philippi IV. Catholici Hispaniarum Regis Reverendissimi, Illustrissimi et Excellentissimi Domini Legati Domini ac Amici plurimum observandi.

QUid commemoremus totius Imprü etiam atque etiam interesse, ut Spira Nemetum


page 384, image: s0384

bellorum liberata malis, undequaque sit in tuto, interpellavimus nomine Christianissimi Francorum Regis Legatos, et certa spe ducimur, Gallicum militem propediem abductum iri, si certo constiterit, Spiram a vicino Hispano milite aeque immunem fore. Cum igitur Nemetum Urbs Imperialis justitiae sit domicilium; cum omnes ad unum, qui iliic justitiae deserviunt, totius Imperii sint Ministri, promiscue Status Imperii una operam impendere aequum est, ne justitiae Sacra bellorum miseriis prostituantur.

Quo circa non possemus non confidere, Catholicum Regem, militem suum ita libenter cohibiturum, ne Spira Nemetum quicquam inde detrimenti accipiat, neve finitima loca irruptionibus reddantur infesta. Excellentias igitur Vestras magnopere rogamus, ut Spirensis Libertatis velint satagere, ac adeo conniti, ne habeat Spira Nemetum, quod Sibi a Hispano milite metuat. Osnabrugae, die 23. Januarii, Anno 1646.

Excellentiarum Vestrarum

Observantisstmi

Principum ac Statuum Imperii Legati.

CXXII. Literae EORUNDEM ad PLENIPOTENTIARIOS GALLICOS, in causacum praecedente pari exaratae, 1646.



page 385, image: s0385

Serenissimi ac Potentissimi Principis ac Domini, Domini Ludovici XIV. Galliae et Navarrae Regis Christianissimi, Domini Legati Eminentissimi. Celsissime Princeps ac Domine, Illustrissimi Comites, Domini et Amici, etiam atque etiam suspiciendi.

IMrnitis Bellona a multo jam tempore Spiram Nemetum diris calamitatibus immersit, sedem ac domicilium Dicasterii Imperialis, et certo Nobis innotuit, jamjam exitium imminere, nisi propediem praesidiis militaribus crepta fuerit. Cum igitur totius Imperii magnopere intersit, praeclarum illud justitiae domicilium omnibus belli oneribus prorsus sublevari, et Christianissimi Regis encomium omnino sit futurum illustrius, si justitiae Sacra Ipsius beneficio in tuto collocata fuerint. Id circo Nos tenet spes indubia, Justitiae in Imperio Administrationem Christianissimi Regis auspiciis nequaquam impeditum in, Spirenses justitiae Sacerdotes et Ministri, totius Imperii impendiis, officio suo funguntur, quo circa omnes promiscue Imperii Status obstricti sunt, communes suos ministros in tuto poncre. Nec Status ac subditi. Imperii, qui Spirae rerum suarum satagunt, tabellarios mittere, sive justitiae acta perferre et referre poterunt, nisi locus omni omnino milite propediem sublevabitur. Luculentam igitur et Christianissimus Rex et Celsitudo Vestra, Vestraeque Excellentiae ab omnibus Imperii Statibus gratiam iniverint, si Spita Nemetum, milite amoto, in pristi


page 386, image: s0386

Libertatem quamprimum restitueretur. A Caesarea Majestate nos aeque impetraturos confidimus, ut Spira Nemetum, Caesarei quoque praesidii sit expers futura. Vangionum item Civitas, Mavortiis quassata malis magnam partem ad internecionem usque exinanita est. Si igitur Celsitudo Vestra, si Vestrae Excellentiae miseris Civium reliquiis quidquam opis afferre possent; id ut velint impendere, extimis precamur sensibus.

Vestrae Celsitudinis Vestrarumque Excellentiarum Osnab. die 23. Januar.

1646.

Observantissimi

Principum et Statuum Legati.

CXXIII. Literae MARCHIONIS de CASTELL RODRIGO, Regias vices in Belgio Hispanico sustinentis, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus Tractatum Monasteriensem tarde procedere, novumque inter ipsos et Galliae Regem de occupando per Gallos Gandavo praesidio nudato clanculum confectum esse, conqueritur, 1646.

Praepotentes Domini.

QUandoquidem animadverti non eadem diligentia Tractationem Monasteriensem continuari, quam Mihi quidem e responsione Vestra


page 387, image: s0387

ad Literas a me, secundo die Decembris proxime elapsi, ad Vos missas, in animum induxeram, sed vero ea tarditate, qua pleraeque hujusce Conventus Tractationes, peragi solent; insuper etiam propter rumores, qui ad Nos Parisiis perferuntur, Gallos videlicet novum aliquem Vobiscum Tractatum iniisse, quo Gandavensium oppidum, quamprimum utriusque partis Copiae eductae fuerint, obsideant; Idcirco quam maxime necessarium esse duxi, ut ad memorati Gandaviensium Oppidi defensionem ac propugnationem copiae quaedam educerentur; majorem in modum rogans atque obsecrans, ut hanc Copiarum Nostrarum eductionem pro Vestra singulari benevolentia excusatam habere, Tractationemque porro continuatam velitis, prout in universi Orbis Christiani Pacem decet. Ego autem literas hasce ad Vos dare eo volui, quo consilium animique propositum indicarem, simul etiam peterem, ut non dissimili animi Vestri studio et Voluntate Tractationem hanc transigatis, qua Eandem incoepistis, praecipiendo et mandando, ut ea omnia, quae Tractationi moras aliquas injicere possunt, dissolvantur prorsusque amoveantur. Ac si Vobis, dum haec statuentur, visum consultumque fuerit, Inducias quasdam sive armorum suspensionem decernere, ad Tractationis Universalis conclusionem ac confirmationem, paratum me semper habebitis; quo cognoscere possitis, quid animi Rex Hispaniarum, Dominus Noster, Ejusdemque Ministri habeant, quemque Vobis semper exhibuerunt, ad bonum publicum quibuscunque modis optime possent


page 388, image: s0388

promovendum. Quod facturos Vos esse confidens, Vobis me semper officiosissimum praestabo. Notatum erat, Marchio de Castel Rodrigo. Dabantur Bruxellis, vicesimo et quinto die Aprilis, Anno 1646.

CXXIV. Responsum ORDINUM FOEDERATI BELGII GENERA LIUM, ad praeedentes MARCHIONIS de CASTELL RODRIGO literas, 1646.

Nobilissime Domine.

LIteras ad Nos Bruxellis quinto et vicesimo die Aprilis proxime elapsi exaratas misisti, iisdemque indicalii, Tractationem scilicet Monasteriensem non ea diligentia peragi, quam Tibi quideme responsione Nostra ad Tuas, nono die Decembris Anno 1645. missas, literas persuasum habueras; deinde etiam rumores sive indicia Parisiis allata esse, de novo scilicet Tractatu cum, Gallis inito; Quapropter in rem existimavimus de iis ad Te scribere, Legatos videlicet Nostros et Plenipotentiarios, eum in locum, qui ab omnibus, quorum interert, destinatus ac constitutus fuit, cum omni potestate atque auctoritate munitos pervenisse ad pacem et tranquillitatem universi Orbis Christiani componendam et confirmandam; Nostramque insuper voluntatem atque intentionem et fuisse hactenus et etiamnum esse, connes confusiones, dilationes aliaque impedimenta, quibus negotium tam bonum, tamque utile aliquae ex parte dissolvi


page 389, image: s0389

atque abrumpi posset, longissime semovendi. Interim tamen in memoriam Tibi revocare visum fuit, necdum a Rege Hispaniarum, Domino Vestro, ejusmodi defectibus occursum fuisse, quibus Legati et Plenipotentiarii Noirri literas auctoritatisa Rege, Legatis et Plenipotentiariis suis concesias, laborare indicarunt, quamvis, ut eaedem faciliores reddantur, Conceptus quidam novarum Auctoritatis Literarum, tricesimo die Martii proxime elapsi Dominis Legatis et Plenipotentiariis ejusdem Monasterii traditus fuerit: adeo, ut satis superque appareat, cujusnam culpa Monaiteriesis Tractatio tam negligenter socorditerque peragatur: De novo autem tractatu, cujus similiter mentionem fecisti, nihil quidquam Nobis innotuit; Quapropter hoc Tibi persuasum ut habeas, etiam atque etiam rogamus, Nos unanimiter ad id operam daturos esse, quo salus omnium atque incolumitas, quibuscunque mediis optime fieri poterit, promoveri queat; Quod Te non minus curaturum confidentes, praesentibus subsignavimus. Dabantur Hagae Comitum Batavorum, secundo die Maji, Anno 1646.

CXXV. Literae PLENIPOTENTIARIORUM SUE CICORUM ad CHRISTIANISSIMI REGIS PLENIPOTENTIARIOS, quibus illis mentem Reginae suae circa satisfactionem ab ipsa desideratam, et Pomerania ulterioris restitutionnem, et Pomeranniae ulterioris restitutionem exponunt, 1646.



page 390, image: s0390

Celsissime Princeps, Illustrissimi Domini.

QUanto zelo Celsitudo et Excellentiae Vestrae ferantur ad maturandam satisfactionem Suecicam, Pacemque communera, id exiis, quae ipsis una cum Legato Veneto, Domino Contarini die 20/30. Novembris mihi Salvio Monasterii proponere placuit, abunde libenterque percepimus. Nos equidem, ut pari promptitudine responderemus, contulimus eam oblationem illico cum Instructione Nostra: Verum post omnes chartas excussias invenimus, Regiam Majestatem Dominam Nostram Clementissimam, firmiter constanterque insistere propositioni priori, quam initio Novembris Caesarea Legationi ibidem in scripto exhibuimus: Ita quidem, ut si Eiector Domusque Brandenburgensis in translationem perpetuam Pomeraniae citerioris, cum ibi annexis consenserit, tum praeter id, quod ab Imperio vicissim recepturus est, Serenissima Regina paratam se profitetut, ad restituendum ei, (pro aequivalente tamen interim in pecunia oblata numerata a Caesarea Majestate accipiendo) non modo reliquam Pomeraniam Ulteriorem, una cum Episcopatu Caminensi et Colberga, sed etiam quicquid insuper praesidiis suis tenet per universam Marchiam Brandenburgensem, cum perpetuae amicitiae oblatione. Quod si vero his contentus esse consensumque suum praestare noluerit, tunc Regia Majestas Regnumque Sueciae oblatam sibi antehac Pomeraniam et cum omnibus et singulis ecclesiasticis et secularibus suis appertinentiis in perpetuum


page 391, image: s0391

immediatum Imperii feudum retinebit. Quo casu Caesarea Majestas et Imperium Romanum, Status subditosque utriusque Pomeraniae priori Sacramento exsolvet, et ad homagium Majestati Regiae praestandum remittet, tum eandem Regiam Majestatem Regnumque in pacata et inviolabili totius Pomeraniae omniumque ejus appertinentiarum possessione contra quemcunque perpetuo conservabit et manutenebit. Quae declaratio alternativa cum sit Suae Regiae Majestatis ultima, Celsitudinem et Excellentias Vestras perofficiose rogamus, ne graventur eam Domino Comiti Trautmannsdorffio quantocyus aperire, ut optione Electori data brevi constare possit, quam partem eligere velit, ne Christianitatis Tranquillitas ulteriori licitatione vel mora in longius extrahatur. Nos idem hic Caesareis Dominis Legatis hodie quoque communicari fecimus. Quamprimumvero responsum ad hanc Declarationem Nostram et satisfactionem Militiae Suedicae atque Hassiaca postulata ceperimus, dabimus operam, ut exhibeantur totius satisfactionis Articuli plenius adornati, prout Instrumente Pacis inseri debere videantur. Atque his Celsitudinem et Excellentias Vestras divinae protectioni commendamus: Osnabrugis die 25. Novembris (5. Decembris) Anno 1646.

CXXVI. Literae CHRISTINAE Suecorum Regina ad LUDOVICUM XIV. Gallia Regent, quibus Maximilianum Electorem Bavariae conventioni de armistitio facta renunciasse refert, eumque ne se


page 392, image: s0392
quaesitis ejusdem coloribus a foederis secum initi sanctitate seduci patidtur, sed potius perfidiam in dicto Duce vindicet, amice hortatur, 1647. Nos Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina, Serenissimo et Potentissimo Principi, Fratri, Consanguineo, Amico et Foederato Nostro charissimo, Domino Ludovico XIV. eadem gratia Franciae et Navarrae Regi Christianissimo etc. Salutem, prosperosque rerum successus!

SErenissime et Potentissime Princeps, Frater, Consanguinee, Amice et foederate charissime. De nullius Principum Germaniae affectu, in causam communem dubitandi majores Nobis unquam extitere rationes, quam de Electoris Bavarici animo applicando communis rei ac Regnorum utrinque Nostrorum. Tot enim tantisque nexibus jungitur Domui Austriacae Princeps, suopte ingenio non Nobis tantum, sed Vobis etiam infertus, ut hactenus maxima parte consilia Domus Austriacae per Gerrnaniam, si non direxerit, particeps tamen fuerit et sustinuerit, nullo habito nec consanguinitatis, sive vicinitatis, multo minus exterorum Regum respectu. Ideoque et divus Parens Noster gloriosissimae memoriae, et Nos ejus exemplo ac rationibus motae, nullius amicitiam minus afrectavimus, facile animad vertentes, quicquidstudii, operaeque in eo collatum fuisset, id sine


page 393, image: s0393

fructu ac usu, et Nobis amicisque Nostris, fraudi ac nocumento futurum. Haec licet Nobis non essent ignota, atque quoties Tractatuum cum Duce Bavariae a Serenitatis Vestrae Ministris injsceretur mentio, jusserimus Nostrates illos declinare; praeterita tamen hyeme, cum exercituum Nostrorum Duces, Campimareschallus Noster, Dominus Wrangelius et Mareschallus Vester, Dominus de Turenne conjuncti in Franconia ac Suevia agerent, et ea occasione invaderent Bavariam, fixo illic pede, Bavarus nullo alio consilio sui tuendt reperto ad Tractatus accurrit, desertoque in speciem Imperatore, Armistitium Nobiscum, et cum Serenitate Vestra pepigit, Suo quoque Fratre Electore Coloniensi induso, conditionibus sibi in praesens proficuis, et ut videri voluit pacisicandae Europae non ineptis, duraturum usque ad generale Armistitium aut Pacem universalem, cum amplissimis promissis, se nihil studii operaeque intermissurum, quo haec obtineri possent. Annuinus hisce Tractatibus motae autoritate Serenitatis Vestrae, et suasu Ministrorum Vestrorum, quicquid Tractatuum fuit Ulmae conclusorum nostrarumque erat partium, ratihabentes executioni dari jussimus, transmisso ratificationis Nostrae solenni instrumento, et ante praescripti temporis exitum reddito, atque ut cuncta Majori sinceritate peragerentur, versis armis in haereditarias Provincias Caesaris, bellum omne a Limitibus Ejus transferri jussimus, ea spe, fore, ut Princeps ejus aetatis ac dignitatis datam fidem esset perseveraturus, praesertim cum ad Nos esset delatum, illum Legatione


page 394, image: s0394

ad Serenitatem Vestram missa multa de suo candore et sinceritate dixisse. Nos jam expectantes Ejusdem ratificationem, primo intelligimus, Electorem Coloniensem armistitio, quod primum acceptarat, renunciasse, nunc paulo post, ipsum Electorem Bavariae, missis Literis ad Nostrum Campimareschallum, quo die ratificationem suam mittere debuisset, nostra retenta armistitium repudiasse; quemadmodum et Nobis ille particulari Epistola id indigitavit atque haec, et quae illi responsa sunt, Serenitas Vestra, ex adjunctis exemplaribus in latinum translatis, cognoscere poterit. De praetextibus infringendi armistitii ab eo excogitatis nihil dicimus, sunt enim per se manifesti, nec aliud quam quaesiti colores, et inserviunt Nobis, ne in futurum amplius fidamus.

Hoc tamen Nos movet, quod armistitio Nobiscum inito renuncians, cum Vestra Serenitate pactum conservare videri vult, ac si technis Ipsius capi Serenitas Vestra posset; cui, quod credat suis his artibus amicitiae, foederique et confidentiae Nostrae mutuae aliquid detrimenti apportare posse. Nos itaque pro summo studio, quo flagravimus, Nostri conservandi foederis, considentiae et cooperationis cum Serenitate Vestra in hoc bello adversus Domum Austriacam et Ejus adhaerentes, donec divini Numinis benignitate Pax universalis, justa, decora, et tuta obtineri queat, longe meliora ac destinatis utrimque Nostris accommodatiora sperantes, non possumus non insistere apud Serenitatem Vestram, ut conjunctis Nobiscum studiis, consiliis et viribus, hanc a Bavaro Ejusque Fratre


page 395, image: s0395

acceptam injuriam vindicemus, reducto suo in Germaniam exercitu, quo Pacis tractatus nunc aliquo tempore non parum turbati, iterum institui, et suos habere progressus queant; tunc, ne solae relictae et cautius magisque pro defensione agere coactae, deserere haereditarias Imperatoris Provincias, inde bello in solos Nostros exercitus redundante, necesse habeamus. Haec pro amicitia Nostra communicare operae pretium duximus, nullae dubitantes, quin Vestra Serenitas sua sponte in id inclinet, quod e re et statu communi, tum etiam ex foedere et amicitia Nostra futurum judicaret, ac imprimis, ut hostes Nostri sentiant, nihil seposse, vel viribus, vel armis, quod ullo modo foederis Nostri et conjunctionis rationes infringat aut debilitet. Denique cum destituamur in praesens ordinario in Aula Vestra Residente, jussimus Cubicularium Noitrum generosum Carolum Sopium, qui hoc tempore in Gallia moratur, hasce literasNostras Serenitati Vestrae offerre, ac responsum ejusdem desuper sollicitare. De caetero Serenitatem Vestram divinae tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Regia nostra Stockholmensi die 24. Octobris Anno 1647.

CXXVII. Literae paris cum fraecedentibus tertoris a CHRISTINA Suecorum Regina, ad ANNAM MARIAM MAURITIAM, Galliae Reginam, exaratae, 1647. Nos Christina, Dei gratia Suecorum designata Regina etc.

SErenissima ac Potentissima Princeps, Soror, Consanguinea, Amica et foederata charissima;


page 396, image: s0396

Non equidem praeter, sed contra expectationem Nobis accidit, quod Elector Bavariae, pactis armistitii praeterita hyeme Ulmae solenniter initis, inter utramque Coronam Nostram et ipsum, quo die ex promisse rata haberi deberet, renunciavit; Nobis multae diffidendi cauiae fuerunt, ideoque semper cum illo Principe declinandos Tractatus judicavimus; verum cum urgeremur per Vestrates, assensae sumus, et quod per Ministros utriusque Nostrum transactum fuit, habuimus ratum, ratificationisque instrumentum in solenni forma transmisimus, et reddendum curavimus tempestive: Recepimus vero Literas Electoris Armistitium nunciantes, scriptasque eo die, quo ratum haberi deberet. Neque mora ulla injecta, quin illico se hostem facto declararit, et Civitates Nobis traditas, Nostroque praesidio insessas aggressus sit; ut hisce occupatis tanto commodius ad Vestras accederet. Technas Principis senis et callidi observavimus in eo, quod videri vult cum Christianissimo Rege Fratre et Foederato Nostro charissimo armistitium servare sartum, nobiscum rupto, ut dissolvat rationes conjunctionis, et facilius singulos aggrediatur, suffultus Imperatoris subsidiis; Verum cum haec ejus destinata neminem praeteritorum et praesentium gnarum latere possint, rem omnem Christianissimo Regi aperuimus, et certae de suae ac Vestrae Serenitatis constanti affectu in rem communem ac Nostram, imprimis conservandi Nobiscum mutui foederis confidimus, hanc Bavari ini quitatem non relictum in inultam; sed Serenitatem Vestram technis ejus observatis, et ponderatis


page 397, image: s0397

deratis id, quod Nobis est renunciatum, non aliter accepturam, interpretaturamque, quam si Christianissimo Regi fratri et foederato Nostro renunciatum fuisset, quod bellum conjunctis viribus gestum, eodem tempore adpositum fuerit, et armistitium cum utroque Nostrum simul initum, a Nobis autoritatem Vestram sequentibus ratificatum et executioni datum, nec ullam recontraventum, ut nonnisi cum utroque simul rumpi potuerit. Non detinebimus Serenitatem Vestram prolixioribus Literis, sed consisae ejusdem constanti in Nos affectu divinum Numen veneramur, ut Serenitatem Vestram cum Regiis suis filiis, totoque Regno Galliae salvam, incolumem et florentem diutissime conservet. Dabantur in Regia Nostra Stockholmensi die 24. Octobris, Anno 1647.

CXXVIII. Literae ejusdem cum proxime praeinsertis argumenti ad JULIUM MAZARINUM, amicorum Regis et moderandi Regiminis Gallici Principem, a CHRISTINA Suecorum Regina scriptae, 1647. Christina, Dei gratia, Gothorum designata Regina etc.

ILlustrissime et Eminentissime Domine Cardinalis, Amice Nobis sincere dilecte. Non dubitamus ad aures Eminentiae Vestrae famam de rupto rejectoque Armistitio Ulmensi ab Electore Coloniensi primum, et paulo posta Bavaro jam dudum pervenisse; ut non sit operae pretium onerare Eminentiam Vestram prolixiore ejus relatu. Scripsimus


page 398, image: s0398

de eo ad fratrem et foederatum Nostrum charissimum, Regem Christianissimum, ejusque dilectissimam Matrem, Reginam Regentem, Sororem Nostram charissimam, conquesta de summa Bavari iniquitate, tam de technis atque astu dicti Bavariae Electoris armistitium non Regi Christianissimo foederato nostro, sed Nobis solis renunciantis, haud alio fine, quam ut Nostra arma distrahat, mutuum amorem et consiliorum conjunctionem dissolvat et diffidentiae causas excitet. Ideoque amice monuimus, ut Serenitas ejus bene ponderatishis ce Bavari praemeditatis in ipso initio armistitii, et praeteritis mensibus occultatis technis tanto ardentius hanc iniquitatem ulciscatur, quanto is ausus est magis in utriusque Nostrum ac mutuae amiciriae praejudicium id tentare ac aggredi. Res magis perspicua est, quam ut indigeat declaratione, et ea Nostra in Eminentia Vestra collocata fiducia est, ut urgere illam velle speciem habeat alicujus diffidentiae. Commendamus ergo prudentiae et affectui Eminentiae Vestrae in rem communem et prosperam, et Chrisuanissimi Regis fratris et foederati Nostri, totum hoc negotium; et confidimus vos ita consilia isthic directuros, ut foedus Nostrum mutuum sartum tectumque conservetur, et hostis communis infidum consilium in ipsum potissimum redundet. Saepe ante hac inter Nostros et Christianissimi Regis Ministros sermones inciderunt, de abstrahendo Bavaro a partibus Domus Austriacae, quod ille crederetur, hujus potentiam habere suspectam, quod in partes contrarias putaretur inclinare. Suasere


page 399, image: s0399

semper Ministri Gallici, ut ejus haberetur ratio, et cum praeterita hyeme armistitii injiceretur mentio, Vestrates valde institere, ut Noster Campi-Mareschallus in Tractatus illos descenderet. Nos consideratis aretissimis ejus cum Domo Austriaca nexibus, et imprimis, quod tota ejus Dignitas et magnitudo ab Imperatore penderet, tum quod Princeps esset callidus et cautus, nihil dicens ex animi sensu, et cuncta tempori accommodare gnarus, declinavimus cum illo Principe Tractatus particulares omnes, nec voluimus Ministros Nostros illis implicari, donec tandem hi Vestratum hortatu et Senis Principis contestatione persuasi, ad hoc Ulmense Armistitium accesserint, deinde executioni dederint, nostram ratisicationem sollicitarint, datamque in amplissima forma, et transmissamilli justo ac praescripto termino reddiderint; qua accepta ac retenta loco propriae ratificationis literas misit, renunciantes armistitium, eodemque momento urbes paulo ante ab ipso Nobis traditas et noltro praesidio insessas hostiliter aggressus est; simulata pactorum observatione cum Rege Christianissimo, ut, Nobis inde rejectis, Gallica deinde praesidia commodius aggrederetur. Vix: credimus toto hoc bello, adeoque multis vitiis obnoxio simile factum reperiri; Nam caetera qualicunque praetextu colorari possunt, haec praemeditato consilio facta, et ad decipiendum congesta fuere. Confidimus ergo Eminentiae Vestrae prudentiae et dexteritati, factum hoc Bavari in utriusque Coronae praejudicium, ipsum non laturum impune; Sed ut consilio et opera Vestra, id. quod


page 400, image: s0400

Nobis Bavarus renunciavit directe, Christianissimo Regi indirecte Armistitium, pro utrinque facto habeatur, et ad defendendas Civitates et castra occupata Vestrae cum nostris viribus conjungantur aut ad minimum cooperentur; id quod certo facturum Residens apud Nos Christianissimi Regis Fratris et foederati Nostri certam Nobisspem fecit; neque Nos putamus, ea de re ambigendum, cum Nobis de constanti proposito Fratris et foederati Nostri in conservanda firmitate foederis nostri mutui, et vestra sinceritate ac prudentia, quae sua perspicacia sacile discutit istiusmodi nebulas, nulla dubitandi causa occurrat. Ideoque Eminentiam vestram divinae protectioni commendantes, ex animo vovemus, ut diu superstes, salva et incolumis suo Regi ejusque Amicis consilio et opera adesse possit. Dabantur in Regia Nostra Stockholmensi 24. Octobris, Anno 1647.

CXXIX. Literae LUDOVICI XIV. Gallia Regis, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus inter ipsos ac Hispaniae Regem Tractatum privatim conclusum esse conqueritur, ac ut Legato suo Extraordinario fidem in eis, quae propositurus sit, habeant, rogat, 1648.

CHarissimi et Dilectissimi Socii ac Foederati Nostri, tanta animi demiratione percepimus, quae Monasterii trigesimo die Januarii acta sunt, ubi Deputatorum Vestrorum plurimi privato cuidam Tractatui cum Ministris Hispaniae subsignarunt, ut intentioni ac Voluntati Vestrae hac in parte


page 401, image: s0401

satisfactum ab Ipsis fuisse in animum Nobis inducere nequeamus: neve ullo modo dubitamus, quin simul ac ea Vobis innotescent, omnia remedia adhibituri sitis, quibus obviam eatur iis, quae cum summo tot solennium Tractatuum, quos status Vester variis temporibus cum hoc Regno iniit, qui, ut pacis Tractatio pari passu procederet, et nisi conjunctim concluderetur, postulant, summo cum praejudicio conjuncta sunt. Eo magis huic nostrae sinceritatis ac fidelitatis demonstrationi confidimus, quod media optima, quae a parte Nostra ad Pacem promovendam adhibuimus, Vos minime lateant: quae nihil in hostibus Nostris effecerunt, quam ut tanto magis ab ea abhorrerent. In hisce Nos ad Extraordinarium Nostrum Legatum in multis referimus, cui, ut Nostro nomine Vobis tantarum rerum casum proponeret, praecepimus, atque ut plenissimam Ipsi fidem habeatis rogamus; Interea ut coeleste Numen Vos, charissimi et Dilectissimi socii ac foederati, protegat atque defendat, supplices precamur. Dabantur Parisiis decimo et quarto die Februarii, 1648. subsignatum erat, Socius et foederatus Vester Ludovicus. Paulo infra, de Lomenie.

Inscriptio autem haec erat.

Charissimis et Dilectissimis Sociis ac foederatis Nostris, unitarum Belgii Provinciarum Dominis, Dom. Ordinibus Generalibus.

CXXX. Literae, quas CHRISTINA, Regina Sueciae, ad CONGREGATOS Osnabrugae et Monasterii


page 402, image: s0402
STATUUM S. R. IMPER. LEGATOS, de negatae militi Suecico satis factione agentes, scripsit, 1648. Christina Dei gratia, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, nec non Ingriae Domina.

REverendi, Illustres, Magnifici, Generosi atque spectabiles Domini, Nobis sincere dilecti. Postquam divus Parens Noster, pientissimae atque gloriosissimae memoriae, plurimis injuriis provocatus, et magni momenti rationibus motus, ad sui, suorumque atque amicorum defensionem arma suscipere coactus fuisset, nihil habuit, prius, quam ut inter arma, et indultas a divina bengnitate victorias, res sua cum adversa parte controversa, et Status Romani Imperii, jam multos annos summo cum discrimine vicinorum turbatus, justis tutisque mediis componeretur, et pristino nitori ac quieti restitueretur; neque dubitandum de pii hujus ac prudentis consilii et intentionis certo effectu, nisi divino Numini placuisset, abrumpere optimi Parentis Nostri vitae terminos, eoque modo permittere, ut coepta Orbis Christiani conquassatio non modo protraheretur in hos multos annos, sed se quoque extenderet in vicina Regna et Respublicas, cum plurimorum florentium Statuum ruina et nominis Christiani summo discrimine atque dispendio. Nos haeredes ut Regni jurisque, sic belli atque oneris paterni, id unice ac impense intendimus, atque a Nostratibus, quibus rerum Nostrarum,


page 403, image: s0403

imprimis Pacis ac belli curam per Germaniam commisimus, intendi voluimus atque mandavimus, ut observatis rerum temporumque momentis, quaslibet occasiones justas et aequas arriperent, tranquillitati Orbis Christiani ac Romano Imperio, nostro Regno, confoederatis nostris atque aliis in bello suas partes agentibus, vetera jura amicitiae ac quietis renovarent. Et quae hisce motibus causam tribuerunt, aut animorum distractiones pepererunt, justis, aequis ac tutis rationibus ac mediis componerent, adsopitis iis omnibus, in quantum obtineri potuit, quae diutius disjunctos et alienatos detinere animos dissidentium posse viderentur. Non detinebimus Nos longa enarratione eorum, quae acta antehac sunt bello, quae rerum facies fuit a tempore Pacis Pragensis, et quae subsecuta sunt, quantum temporis, operae et impendii insumptum est, antequam praeliminaria tractatuum Pacis haberi potuerunt; quantum studii, laboris, industriae impensum est, in Ipsos Pacis Tractatus, ab omnibus iis, quorum aut res acta est, aut qui deputati negotio conficiendo fuere, cum nemo id accuratius norit, quam Vos ipsi, qui Principum Principaliumque Vestrorum nomine tanto tempore gravissimo huic et ponderosissimo operi insudaveritis. Nobis certe nihil magis curae fuit, quam divina aspirante clementia, firmam cum amicis et confoederatis Nostris in et extra Imperium retinere amicitiam, et Paci publicae ac Universali adaptatam intentionem, tum quoque ita moderari armorum fini, ut quocunque fortunae cursu non impedirentur, sed promoverentur Tractatus Pacis justae


page 404, image: s0404

et universalis, licet aliud intendi atque agi ab adversa parte non difficulter animadverterimus. Nunc postquam ex relatu Nostrorum Plenipotentiariorum intelleximus, pleraque omnia majoris momenti quae bello causam dederunt, aut ex ipso bello enata sunt, mutuo assensu maxima sui parte adsopita et conventa, spes fit, si transactis insistatur, et pauca, quae supersunt, leniore manu habeantur, cunctam malorum segetem brevi resecari et pacem restabiliri posse, ut praeter stipendiorum militi Nostro debitorum solutionem, nonnisi pauca restare videantur. Id Nos maxime afficit hanc militis Nostri satisfactionem invidiose traduci, et non nisi convitia in Nos et militem Nostrum, de Statu publico omnium benemeritum spargi, et adjunctis minis praeter omne fas in deterius verti. Ideo quanquam non dubitemus, Plenipotentiarios Nostros suum fecisse facturosque officium, innocentiam et Nostram et militis Nostri perspicue declarando, atque Jus et aequitatem postulati ac intentionis Nostrae asserendo, ut iis non difficulter acquiescere possemus; tamen cum omnia hucusque adeo probe successerint, ut spes nunc affulgeat, non pacis tantum et quietis publicae, sed etiam consolidationis animorum inter Nos, Regnumque nostrum et confoederatos atque Imperatorem Statusque Imperii, id ex re visum est esse, ut literis hisce Nostris Plenipotentiariorum Nostrorum asserta firmaremus, et quae mens Nostra sit, circa militis Nostri stipendia paucis explicaremus. Notum est et Vobis et universis rerum praesentium gnaris, militem Nostrum sine differentia, cujuscunque


page 405, image: s0405

sit generis, non tantum pro Nostra, sed communi Imperii salute, multis nunc retro annis pugnasse et summas difficultates ac labores, vulnera et pericula exantlasse, summa et admirabili cum constantia ac fortitudine, ut negligi aut transiliri sine turpitudine aut infamia non possit. Haud equidem negari potest, Status Imperii diuturno bello exhaustos, et florentes olim Provincias, caesis hominibus atque animalibus, ferme in solitudinem redactas, per bellicas hospitationes, stativa, transitus atque excursiones; At cum hi bellorum comites sint, et si bella continuent, adhuc genio belli ejusdem comites futuri, nihil mirum, si durante bello arceri nequiverint; Neque in praesens tam anxie cogitandum, quomodo quis sublevari difficultatibus et oneribus, quam quomodo malorum principia tolli possint, etiamsi id fieri nequeat, nisi grandi onere, quod speciem mali habere necesse est. Cogitate vero et perpendite secundum Deum nostro studio et optima intentione; nostri vero militis indefesso labore ac opera id contigisse Imperii Statibus felicitatis, ut sopitis, quibus hactenus exagitati sunt, litibus et controversiis, coalescere coeperint, et magis coalescere possint, in conformitatem unius corporis atque consilii. Neque tantopere aestimate malorum sensum, quo affecti bello Status fuerunt, quam bona, quae inde eveniunt: Siquidem Libertas publica Statuum Imperii, neque aliis rationibus olim acquisita neque nunc conservari potuerit. Idque a Vobis nomine Principum ac Principalium Vestrorum ex parte observatum animadvertimus; dum militi Nostro satisfactionem


page 406, image: s0406

quandam haud recusatis in toto, sed eandem ita accisam et decurtatam offertis, aliis quoque adjectis clausulis, ex quibus militum Nostrorum multo citius distractio, quam satisfactio subsequi possit. Admonendi igitur ea de causa videmini, ut cunctis recte ponderatis, militis nostri virtutem atque servitia non Nobis tantum, sed magis Principibus ac Principalibus vestris hactenus praestita perpendatis, et ex eo quid aequum et justum, tum quid fieri possit et debeat, sua lance libretis, atque exinde quid opus facto statuatis. Quod si rem accuratius paulo examinare volueritis, non difficulter pro Vestra prudentia deprehendetis consilia contraria, specie quidem forsan jucunda et laeta, sed tractatu difficilia, ipsoque eventu tristia futura, ut quam viam elegeritis mitiorem, eandem fore magis lubricam et salebrosam actu ipso sentiatis. Nos optimo jure et propter summa militis nostri praestita servitia, tam Nobis, quam Statibus Imperii, magni aestimamus ejusdem constanter exantlatos labores, et difficultates justa recompensatione dignas judicamus, et Vobis statum conditionemque ejus optimo modo, commendamus; Neque tamen hanc Nostram commendationem a Principibus et Principalibus Vestris, aut a Vobis reputari volumus, quam cum justa consideratione aequitatis et praesentium rerum Vestrarum, ut et meritorum militis Nostri, et quid jure fieri possit ac debeat, aequa lance ponderentur; Merita enim militis et fructum conservatae libertatis publicae in Imperium redundantem ex una parte aestimari exoptamus, ex altera vero praesentem Principum et Principalium Vestrorum conditionem


page 407, image: s0407

recte librari et ponderari aequum est, ne haec supra modum oneretur, neve miles se neglectum, Jure quaeratur, cujus rei justam et aequam rationem Vos habituros, et praesenti tempori adaptaturos haud ambigimus, ne vel Paci mora et executioni impedimentum injiciatur, vel sub nimio onere Status ipsi succumbant, quod prudentissimo Vestro judicio relinquimus. Nos quidem super quanti ratione hactenus fuimus sollicitae, ut utriusque aequus respectus haberetur, verum postquam eousque Pacis negotiationem deductam animadvertimus, non possumus non et militem ad aequa postulata hortari et Vobis autores esse, ut ejus merita denique pacem ipsam, quae sine militis justa satisfactione nunquam haberi poterit, expendatis, atque in eo tam promptos Vos exhibeatis, quam non dubitamus Pacem a Statibus ipsis et vobis summopere desiderari et exoptari. Nihil erit in Nobis morae aut impedimenti, quo minus Pax exoptata, et tranquillitas universalis, tot annos jam exulans, divina aspirante clementia, rursus reflorescat, ac si quid amplius ad illum scopum contribuere poterimus, opere et consilio nihil sumus studii Nostri intermissurae, Deum Optimum Maximum animitus precantes, ut voto Nostro annuat, et vestris consiliis, laboribus atque industriae dignos effectus largiatur. His vos Deo commendamus. Dabamus in arce Nostra Stockholmensi die 17. Junii 1648.

Christina.



page 408, image: s0408

Superscriptio.

Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis atque spectabilibus, nobis sincere dilectis, Dominis Romani Imperii Electorum, Principum et Statuum ad Tractatus Pacis Osnabrugae et Monasterii in Westphalia Deputatis Consiliariis ac Legatis.

CXXXI. Literae DN. BRUINII, Legati Hispanici, ad. S. R. Imp. PRINCIPUM et STATUUM LEGATOS Pacis tractatibus in Westphalia consummandis destinatos, quibus eos, ut modum enormibus Gallorum postulatis ponere studeant, modeste compellat. 1648. Domini.

CUm intellexerim Dominum Servientium nuperrime Instrumentum Pacis, de quo Galliae nomine cum Imperiali Majestate pacisci cupit (exclusis tamen ab ejus communicatione Caesareis Legatis) ad Vos transmisisse, eodemque tempore conatum fuisse, sinistras quasdam impressiones circa Regis Clementissimi, Domini mei, ad quietem publicam, animum Vobis ingerere; petito in hunc finem a Domini Comitis de Penneranda absentia praetextu, et ab hac erronea suppositione, quod nullus hic amplius sufficienti ad Pacem Hispanicam tractandam facultate praeditus supersit, mearum partium esse duxi, oculis Vestris subjicere, aut vobis in memoriam revocare eam Plenipotentiam, qua Dominus Comes de Penneranda, et Ego hactenus, usi fuimus, illamque pariter, qua Domini Galliae Legari usi fuere, inter utrasque Partes Dominorum


page 409, image: s0409

Mediatorum directione fuisse compositas et formatas, observata utrinque ad reciprocam contractuum ineundorum validitatem et integram contractantium satisfactionem in praedictis Plenipotentiis aequalitate, ut nuda lectione earundem Plenipotentiarum, quae publice editae, et in manus dictorum Dominorum Mediatorum extraditae fuerunt, nec non ex mutua collatione ultra apparebit, unde perquam manifestum est, eandem prorsus penes me modo tractandi potestatem remanere, quae me absente apud Dominum Comitem de Penneranda remansit, dum a die 9. Februarii ultimo praeteriti ad 30. Martii in Belgio agerem et commorarer, et cum non ulterius ipse ab hoc Conventu hodie distet, quam tunc ego distabam, nulla idcirco subesse potior ratio querelarum videtur, quam tunc temporis id ipsum quoad Dominum Longevillanum inferri potest, dum Domini ejus Collegae ab illo sejuncti essent: sed quamvis ultima procuratio, sen Plenipotentia, quae Domino Comiti de Penneranda, Mihique hactenus inserviit, tunc pro me solo non sufficeret, ipsiusque separatione dissolveretur, hoc tamen casu uti possem alia mea praecedenti data 11. Junii Anno 1643. qua sua Catholica Majestas mihi separatim plenam et absolutam potestatem tribuit ad audiendum, proponendum, tractandum, conferendum, capitulandum et paci subscribendum, tum ad ea praedictam suam Majestatem obstringendum, de quibus ego convenissem, fidem promissaque Regia oppignorando, sese in forma debita, quocunque tempore, illa eadem approbaturam, ratihabituram et executioni,


page 410, image: s0410

mandaturam, quaecunque a me gesta fuissent (ipsa sunt expressa et formalia Procurationis verba) quam sua Majestas sufficientem et nulli contradictioni obnoxiam existimat, quemadmodum suis Literis 2. Junii, Anni hujus 1648. datis declarat, quibus jubet Dominum Comitem a Penneranda ad Serenissimum Archiducem Leopoldum, et inde Hagam Comitis ad Dominos Provinciarum unitarum Status Generales proficisci, intra quod itineris spatium unaque hebdomada et quovis triduo, certior reddi eorum omnium, quae hic peraguntur, atque responsum subinde eodem temporis intervallo subministrare, nec non huc statim regredi, si ad conclusionem Pacisque subscriptionem res vergere videantur; Adeo ut non parum mirari liceat, Dominum Servientium in hanc assertionem prorupisse, quod nullus in hoc congressu amplius reperiatur, cui de pace Hispanica agendi facultas competat, et hinc manifeste eas intentiones, quas semper fovimus, a Pace aberrandi omnibus patere; quasi vero quispiam dubitet, ab annis integris unice per Galliam stetisse, quo minus Pacis conclusio iniretur, isque Tractatus absolveretur, qui magis emolumenti ipsi Galliae collaturus sit, non aliis solum omnibus, quos ipsa instituit quovis tempore, sed qui inter quoscunque Principes Christianos peracti unquam fuere, concessis nempe iis omnibus, ex Nostra parte, quae a Nobis ejusdem Galliae nomine, Domini Legati Generalium foederati Belgii Ordinum, mense Julio Anno 1646. petierant, et aliis adhuc supradictis, quae a Nobis utique concedi ulterius efflagitaverant, quae tamen


page 411, image: s0411

omnia in cassum abiere, adeo ut non modo ipsi Legati, sed et eorum superiores aversionem tandem Gallicam a Pace, nulla emendationis spe, plenarie cognoscentes, et aliunde coacti Nostrum procedendi modum ob suam singularem sinceritatem depraedicare, eo adducti fuerunt, ut peculiarem suum cum Nobis Tractatum concluderent; nec solum antiqui Galliae Foederati hoc suae a Pace declinationis, nostrae vero in eam propensionis Testimonium praebuere, sed ipsi etiam Galliae populi, totiusque Regni Parlamenta et Ordines, etsi praelibata tantum eorum superficie, quae polliciti fueramus, conquesti sunt de nimia praecipuorum quorundam Ejusdem Regni Ministrorum retinentia, quam hujusmodi Tractatuum Coronae Galliae adeo proficuorum omnibusque Christianissimi Regis subditis necessariorum conclusioni opponebant, praeter hujusmodi tam apertas rationes poterunt Dominationes Vestrae earum recordari, quas modus procedendi Gallorum in Tractatibus cum Imperio Vobis abunde suppeditabit, ob mutationes quae identidem ab ejus parte supervenerunt, cum finis quarundam petitionum suarum (licet jure merito postremae ab omnibus censerentur, nullasque amplius adjungendas ipsimet Galli assererent) esset, tamen tantum initium aliarum magis enormium tot admixtis dependentiis et connexitatibus, cum praetensionibus aut indigenarum aut exterorum in Germania, tot machinationibus et peculiaribus Tractatibus, cum quibusdam Imperii membris, in totius corporis praejudicium, ut inde nihil sperandum fuerit, praeter confusionem ex una parte, ex


page 412, image: s0412

alia vero divisionem, quam Dominus Servientius ulterius adhuc promovere velle videbitur, per exclusionis circuli Burgundici et causae Serenissimi Ducis Lotharingiae propositionem, quamvis uterque ab Imperio nulla ratione seu status, seu honoris, seu securitatis, seu gratitudinis possit separari: insistendo praeterea, ne quis Imperii Princeps vel Status, quicunque ille sit, seu generice seu specifice, imo, ut nec ipsa Caesarea Majestas Regi Catholico, Domino meo, quodcunque auxilii genus nullatenus possit subministrare, quae omnes praetensiones ipsa Naturae jura cum caeteris omnibus perimunt, libertatemque Imperii destruunt, cujus tamen patrocinium pro invasionum, hostilitatumque suarum praetextu Gallia absumpsit, multotiesque et solenniter contestata est, se nullam unquam compensationem ob eas, quas Imperio illatura esset, suppetias praetensuram, quin suas copias gratuito immissuram, propriisque expensis, absque ullo Imperii onere sustentaturam, tum ejusmodi libertate restituta revocaturam. Suae quidem libertati vim illatam esse somniabat, quorum promissorum loco, majori ejusdem Imperii parte devastata, aliam sibi reservare praetendit, et in perpetuum ab eo divellere, quemadmodum alias eodem auxilii titulo tres Episcopatus, Tullensem, Metensem et Verodunensem avulsit et retinuit. Nec dum ex eo damno satiata, quod per se ipsam Germaniae inferebat, advocavit, impulit et sustentavit Coronae Sveciae vires, Societatem cum ea ineundo, ut cum illa utique Imperii spolia divideret. Tum demum hodie, ut funditus evertat, magnis instantiis urget Domesticorum


page 413, image: s0413

Principum, et omnimodo de eodem Imperio benemeritorum sejunctionem, a quibus tamen solis posset deinceps in extremis suis angustiis opem aliquam expectare. Quod a Vobis peto, ut pro solita Vestra prudentia, vestroque in utilitatem et conservationem dulcissimae Patriae zelo considerare velitis, et si lubet, id ipsum, quod in hac materia sentio, toti illustri coetui, cujus directio penes Vos est, communicare, aliqua spe fretus, eum qui mihi alias contingit, honorem, meum etiam suffragium in eodem percelebri Collegio emittendi Ratisbonae et Francofurti, majorem mihi fidem conciliaturum, ob eam, quam habere potestis notitiam rectitudinis, actionum mearum et singularis reverentiae, quam semper Vobis exhibui, a qua nunquam recessurus sum, nec a voluntate contestandi quam vere sim

Dominationum Vestrarum

Monasterii Westphalorum die 24. 14. Jul. An. 1648.

Observantissimus

A. Bruin.

CXXXII. Literae a STATUUM S. R. IMP. ad generales Pacis tractatus DEPUTATIS CONSILIARIIS ET LEGATIS, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem exaratae, quibus ipsi mentem, suam circa satisfactionem a Gallicis Plenipotentiariis desideratam, declarant, 1648.



page 414, image: s0414

Serenissime, Potentissime et Christianissime Rex.

DIuturno ac salutari Pacificationis opere, divina favente Clementia, eo perducto, ut quantum Caesaream et Regiam Majestates concernit, omnibus suis numeris sit absolutum, colophonem ei Gallicorum negotiorum perfectione imponere, atque publicis calamitatibus, quibuscum Germania tam misere hucusque conflictata est, finem facere contendentibus, obstitit Nobis, praeter spem et expectationem, satisfactionis Gallicae, ante annum circiter Monasterii inter Caesareae et Regiae Vestrae Majestatis Plenipotentiarios inita conventio. Quis scopus, aut quae intentio armorum Gallicorum ab initio horum motuum fuerit, publica literarum, nec unquam intermoritura loquuntur monumenta. Nimirum nihil aliud, quam ut Statibus Romani Imperii sua jura, Dominia atque Libertates, in quibus illa securitati tam Imperii, quam Vicinorum Praesidii non parum collocavit, restituantur, atque eo modo sarta tecta maneant, quo ante hos motus constitere; Nec tamen renuimus, quin praeter tres illos Episcopatus, Metensem, Tullensem et Verodunensem, quatenus illi cum territoriis aut districtibus eorum ante hos motus possessi fuerunt, etiam quantum in Nobilissima Germaniae Provincia Alsatia, Domus Austriaca hactenus haereditarie possedit, satisfactionis loco cedat; ut tamen omnibus et quovis tempore constare de hac Nostra voluntate queat, scripto eam comprehendimus, itaque Regiae Majestatis Vestrae Plenipotentiario,


page 415, image: s0415

Illustrissimo Domino Comiti de Servient. etc. per manus Excellentissimi Domini Salvii tradi fecimus. Verum ut juxta tenorem adjunctae copiae Ipsi satisfactionis contextui generalius loquenti declarationem hanc Nostram et consensum adderet, impetrare ab ipso, defectum mandati jugiter allegante, non potuimus, dehinc autem non exigua negotio Pacificationis remora injecta est. Unde rem omnem ad Regiam Majestatem Vestram perferre, necessarium esse duximus, nulli dubitantes, quin consensum hunc Nostrum aequitati consentaneum ita comprehensura sit, ut desiderari a Nobis hac in parte ulterius nihil queat. Sane quemadmodum Domini Caesareani, sese plus juris, quam Domui Austriacae in Alsatia hactenus competiit et olim Episcopi in praedictis Episcopatibus possederunt, in Coronam Galliae, neque transferri voluisse, neque potuisse serio affirmant, eoque nomine ad fidem Protocollorum provocant; Ita nec in Nostra situm est potestate ulli Constatuum Imperii praeripere, quae neque Nobis accepta ferunt, neque precario, sed jure suo possident. Idque ut speramus tanto minus Regia Majestas Vestra a Nobis exiget, quo magis compertum exploratumque habemus, eandem sumpsisse arma non ad infringendum, sed recuperandum et reservandum jura Imperii et Statuum, ceu amicorum et ex parte Confoederatorum Coronae Galliae. Ut igitur Tractatus Pacis eo citius ad optatum perduci finem, et patria Nostra ex diuturnis bellorum tempestatibus in portum tranquillitatis venire queat, pro ea, qua publici boni gratia urgemur fide et


page 416, image: s0416

sollicitudine, communi omnium Ordinum ac Statuum Imperii nomine certo confidimus et rogamus, ut Regia Vestra Majestas immutabili huic declarationi, utpote Legibus Imperii, Juribus Statuum, intentioni Dominorum Caesareanorum et promissionibus Regiis per literas et Legatos saepissime iteratis omnimodo conformi, locum relinquat, nec contra illam supra memoratam conventionem ullo modo extendi patiatur, atque ita quod subinde palam professa est, reipsa comprobet, nihil sibi tranquillitate Orbis Christiani prius esse, nihil antiquius. Nos nihil intermittemus eorum, quae a Nobis conferri illuc poterunt, omniaque fausta ac salutaria insimul toto pectore apprecantes, quavis inter manus nascente occasione testatum reddere cupimus, quam simus

Regiae Majestatis Vestrae

Monasterii die 19. 29. Septembr. 1648.

Humillimi et ad officia paratissimi

Sacri Rom. Imperii Electorum, Principum ac Statuum ad hosce Generales Pacis Tractatus Deputati Consiliarii et Legati.

CXXXIII. Literae SENATUS POPULIQUE ANGLICANI nomine ad SENATUM HAMBURGENSEM exaratae, quibus popularibus suis Hamburgi commorantibus, fidelitatis et homagii


page 417, image: s0417
Sacramentum praestare sibi per quosdam ipsius Ordinis homines non licere, impense queruntur, 1649. Senatus Populusque Anglicanus Amplissimo Civitatis Hamburgensis Senatui salutem.

PErspecta nobis aequanimitas vestra dubiis in rebus nostris, facit nunc, ut sane prosperis, ac bene gestis, de vestra voluntate, et amico in nos animo nequaquam dubitemus. Nos quidem, confecto jam paene bello, et profligatis ubique Patriae hostibus, nihil aequius, aut ad Pacem, Remque publicam stabiliendam firmius esse duximus, quam ut illi, qui vel libertatem, ductore semper Deo, per Nos adepti sunt, vel vitam atque fortunas, post belli civilis facinora, nostro dono atque gratia receperunt, nobis vicissim suis Magistratibus fidem et officium, solenni, si opus esset, more testarentur atque praestarent. Praesertim cum tot homines inquieti et inimici, semel atque iterum in fidem accepti, nullum neque domi neque foris perfidiose agendi, novasque turbas excitandi finem faciant. Itaque formulam quandam sponsionis perscribendam curavimus, qua omnes, qui aut munus aliquod in Republica sustinerent, aut Legum praesidio muniti incolumitate, otio, caeterisque vitae commodis fruerentur, conceptis verbis se obstringerent. Hanc etiam per omnes Colonias et quacunque gentium nostri cives negotiandi causa agerent, mittendam censuimus; ut eorum quibus praeficimur fidem, prout decet atque necesse est,


page 418, image: s0418

exploratam et cognitam habeamus. Quo magis mirari subit, quod ex urbe Vestra mercatores Nostri scribunt, sibi mandata Nostra per unum atque alterum Vestri Ordinis exequi non licere. Sane quod potentissimae foederatorum in Belgio Provinciae, suarum rerum et rationum consultissimae, nihil ad se pertinere existimarunt, si peregrini scilicet Angli debitam suis domi Magistratibus in haec vel illa verba fidem astringant, id quo pacto Vestrae Civitati suspectum aut molestum esse possit, fatemur plane nos nescire. Verum hoc a privato quorundam sive studio sive formidine profectum, quos errabundi quidam et pulsi Patria Scoti, minis dicuntur impulisse, ut mercatores nostros a fide sua nobis obliganda deterrerent, Civitati non imputamus. Interea tamen summo vos opere hortamur atque etiam rogamus (non enim mercatura jam, sed Respublica ipsa agitur) ut ne quenquam apud vos patiamini, cujus hoc nihil potest interesse, autoritati, quam Nos in nostros populares, non exterorum arbitrio aut judicio, sed jure patrio obtinemus, suam quamcunque autoritatem interponere. Quis enim non aegre ferat, si Nos Vestris hic Hamburgensibus sua erga vos fide interdiceremus. Valete. Dabantur 4. Januarii, 1649.

CXXXIV. Literae, quibus PARLAMENTUM REIPUBLICAE ANGLIAE, PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem requirit, ut Antonio Ascamo, nomine suo in Hispaniam transituro honestum ac tutum


page 419, image: s0419
ad se aditum, ac quo volet abeundi potestatem largiri dignetur, 1649. Serenissimo ac Potentissimo Principi, Philippo Quarto, Hispaniarum Regi, Parlamentum Reipublicae Angliae salutem.

ANtonium Ascamum Virum probum, eruditum et luculenta familia ortum, de rebus in commune tam Hispanorum quam Anglorum genti, ut spes est, valde utilibus, ad Majestatem Vestram legamus. Quamobrem ut ei honestum iter, atque tutum in Urbem Regiam, sicut moris est, nec non et reditum concedere et praestare velis, parem referre gratiam parati officiose petimus. Sin id minus placuerit, ut quae Vestra hac in parte sit voluntas, ei quamprimum significetur, utque tuto quo volet abeundi potestas fiat. Dab. 4. Febr. 1649.

CXXXV. Literae Credentiales a PARLAMENTO REIPUBLICAE ANGLIAE ad PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem Antonio Ascamo datae, 1649. Serenissimo ac Potentissimo Principi Philippo IV. Hispaniarum Regi Parlamentum Reipulicae Angliae salutem.

QUis rerum Nostrarum status sit, quamque atrocibus injuriis subacti, sumptis tandem armis capessendae libertatis consilium ceperimus,


page 420, image: s0420

constituta, qua nunc utimur, Reipublicae forma, neque Majestatem Vestram potest latere, neque alium quemvis, qui evulgata super hac re scripta Nostra aequo animo perlegerit. Nobis profecto fidem Nostram, aequitatem, patientiam, testatam cunctis et probatam reddere, autoritatem etiam, honorem et decus Nostrum adversus infames exulum et perfugarum linguas tueri, apud idoneos rerum aestimatores difficile non debet esse. Nunc quod exterarum nationum magis interest, deletis aut depressis Patriae hostibus, Deo nempe mirifice adjuti ad pacem et amicitiam omni Imperio potiorem cum vicinis gentibus habendam paratos Nos esse palam atque ex animo profitemur. Has ob causas spectatae solertiae et probitatis Virum Antonium Aschamum in Hispaniam ad Majestatem Vestram misimus; qui de amicitia deque solito inter utramque gentem commercio cum Majestate Vestra agat; vel etiam ad novas pactiones, si ita visum fuerit, de integro sanciendas viam muniat. Huic igitur Vestrae Majestatis adeundi copiam ut faciatis, ejusque incolumitati, nec non etiam honori, quoad isto apud Vos munere perfuncturus est, velitis prospicere rogamus: Ut et ea quae a Nobis mandata habet, utrique genti, ut speramus profutura, libere exponat, et mentis vestrae, qui sensus his de rebus sit, nos quam primum certiores faciat. Westmonasterio dat. Febr. IV. Anno MDCXLIX.

CXXXVI. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE


page 421, image: s0421
ANGLIAE, ad JOHANNEM IV. Lusitaniae Regem, cui administrandae Reipublicae suae rationem ex parte mutatam esse, seque ad ipsum promovendi commercii et intercludendi defectoribus suis, piraticam exercentibus, refugii causa, Carolum Vane, fide digni Oratoris loco habendum, misisse, referunt 1649. Serenissimo Principi, Johanni Quarto Lusitaniae Regi Parlamentum Reipublicae Angliae salutem.

MUlta nos et infidae pacis, et intestini belli mala ultima perpessos, eo demum loci redactos fuisse, ut si salvam Rempublicam vellemus, ejus administrandi ratio magna ex parte immutanda esset, ex iis, quae a nobis hac de re scripta publice et declarata sunt, Majestati Vestrae jam pridem notum esse arbitramur. Quibus ut par est, si fides potius haberetur, quam improbissimis perditorum hominum calumniis, sane qui foris de rebus Nostris pessime jam sentiunt, iis fortasse multo aequioribus uteremur. Nam quod Nos jure Nostro proque gentilitia Anglorum libertate, recte et majorum more fortiter fecisse contendimus, de eo pravas et obstinatas nequissimorum hominum opiniones ex animis evellere, humanae opis aut ingenii certe non est. Nunc autem quod Nobis cum nationibus externis commune, et in rem utrinque magis existit, amicitiam et commercium, quod nostris hominibus, cum vicina quacunque gente consuevit esse, non imminutum sed auctum atque ratum magnopere cupimus. Cumque


page 422, image: s0422

Vestro in Regno populares nostri permagna, et per utrique genti quaestuosa habeant negotia, iis ne impedimentum aliquod aut incommodum afferatur, quantum in Nobis est, curabimus. Id vero praedicimus frustra fore, dum piratis et defectoribus Nostris perfugium sibi Vestris in portubus reperire, et onerariis Anglorum navibus, vi captis atque direptis, bona civium nostrorum sub hasta vendere Olissipone, ut nuntiatur, permissum est. Huic malo, quo maturius occurratur, et de ea, quam petimus amicitia clarius ut constet, Nobilissimum Virum Carolum Vane Oratoris munere praeditum cum mandatis atque diplomate, commissi sibi muneris teste, ad Majestatem, Vestram legavimus: Eum itaque benigne audire, fidem ei adhibere ejus denique incolumitati atque honori per omnes regni Vestri fines, ut velis consulere obtestamur. Haec omnia et Nobis pergrata, et Majestati Vestrae, si forte usus venerit, nostra omnium officia mutua fore pollicemur, Westmonasterio datae 4. Febr. 1649.

CXXXVII. Literae SENATUS POPULIQUE ANGLICANI, ad SENATUM HAMBURGENSEM, quibus si mercatoribus suis Hamburgi degentibus, ut imposterum meliori fide ibidem agant, mandasse nuntiant, utque popularibus suis contra perduellium Anglorum insultus praestent in urbe sua praesidium, serio precantur, 1649.


page 423, image: s0423
Senatus Populusque Anglicanus Amplissimo Civitatis Hamburgensis Senatui salutem.

QUam diu, quamque multis de causis instituta a majoribus Nostris cum amplissima civitate Vestra amicitia in hunc usque diem permanserit, et vobiscum una libenter agnoscimus, et saepius etiam recolere non est molestum. De eo autem quod ex literis Vestris 25. Junii datis intelligimus, homines quosdam Nostros non ea, qua soliti sunt fide ac probitate in suis apud vos negotiis versari, nos quidem ad certos ejusmodi rerum peritos statim retulimus, ut in lanarios, caeterosque panni opifices acrius inquirerent; eamque porro operam daturos nos esse pollicemur, ut et aequi bonique studium apud Nos, et nostra omnia erga vos officia constare sentiatis. Verum et quiddam est, quod etiam a Vobis vicissim, non nos duntaxat, sed ipsum jus et fas omne postulat; ut nostrae gentis mercatoribus, vestris hospitibus et sua privilegia conservare, et eorum vitam atque fortunas, prout ea civitate dignum est, vestris opibus defendere velitis. Quod, ut prioribus literis enixe petivimus, ita nunc etiam ut vehementius efflagitemus, faciunt quotidianae mercatorum querelae, quas ad Nos deferunt, suam nimirum salutem atque rem omnem rursus apud Vos in dubio esse. Quamvis enim literarum nostrarum, quas pridem ad Vos dedimus, fructum aliquem ad tempus percepisse se fateantur, et ab injuriis nefariorum hominum aliquantum respirasse, nunc tamen post adventum


page 424, image: s0424

Cochrani illius in Urbem Vestram (de quo etiam prius questi sumus) qui mandatam jam sibi a Carolo defuncti nuper Regis filio legationem nescio quam praedicat, se omnibus contumeliis, minis, armis etiam sicariorum petitos solita vestra defensione atque tutela caruisse. Adeo ut cum unus atque alter e mercatoribus cum ipso etiam Societatis Praefecto, in navem quandam praedatoriam per insidias abducti essent, caeterique Vestram fidem implorarent, a vobis tamen nullum auxilium impetrare potuerint, donec ipsi suo marte Mercatores, non sine magno suorum discrimine, captos in eo flumine, cujus Vestra urbs domina est, ex latronum manibus eripere cogerentur. Quos cum illi bonis auspiciis domum reduxissent, et ab indigna servitute veluti manu asseruissent, captos etiam piratas ipsos in custodiam dedissent, Cochranum illum perfugam et perduellem eo audaciae processisse accepimus, ut et praedatores dimitti liberos et mercatores tradi sibi vinctos postulet. Vos autem etiam atque etiam exhortamur et obtestamur, si pactiones et foedera, et pervetustum utriusque gentis commercium, id quod petitis, inviolate servari studetis, ut nostri certum aliquod atque firmum sibi praesidium in Vestra fide, prudentia, autoritate collocare demum possint; Vos autem uti eos his de rebus benigne audiatis, tam de Cochrano, caeterisque sceleris illius sociis, quam de iis, qui nuper in Concionatorem, impune adhuc impetum fecerunt, supplicium sumere velitis, aut e finibus exire jubeatis. Neque pulsos atque exules Tarquinios amicitiae atque opibus populi Anglicani


page 425, image: s0425

anteferendos existimetis. Si enim per Vos non steterit, quo minus Reipublicae nostrae hostes quidvis licere sibi contra nos in urbe vestra confidant, quam non tuta aut honesta amplius nostrorum ibi commoratio sit, vos cum animis vestris cogitate. Haec Vestrae prudentiae et aequitati; Vos ipsos Divino Numini commendatos volumus. Valete. Dat. Westmonasterio, die 10. August. 1649.

CXXXIIX. Literae CHRISTINAE, Suecorum Reginae, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus eos, ne quicquam foederi inter Sueciae Regnum et eorum Rempublicam inito, ejusque genuino scopo ac suae expectationi contrarium committi patiantur, solicite hortatur, 1649.

NOs Christina Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque etc. (tot. tit.) designata Regina et Princeps haereditaria etc. etc. Celsis et Potentibus bonis Amicis et Foederatis Nostris, Dominis Ordinibus Generalibus uniti Belgii salutem et prosperos rerum successus. Celsi et Potentes, boni Amici et Foederati. Non dubitamus, quin literae Nostrae, die 31. Augusti nuper elapsi mensis ad Vos perscriptae, in manus Vestras recte pervenerint, ad quas responsum Vestrum primo quoque tempore praestolamur. Appulit hic secundum mandatum Nostrum diebus hisce Residens apud Vos Noster Petrus Spiringius Silbercrona Nobisque resolutionem Vestram, super facta


page 426, image: s0426

a se de foedere Danico propositione scripto comprehensam humillime obtulit. Quae cum prae se ferat, constitutum Vobis esse, nullum admittere vel inire foedus defensivum cum Serenissimo Daniae Rege, illis, quae Nobis aliisve Regibus ac Potentibus vobiscum intercedunt, adversum, grata quidem Nobis fuit haec, et annexa illi animi Vestri Declaratio, in amicitia Nobiscum colenda persistendi. Ea vero cum nonnihil dubia et obscura Nobis visa sit, neque expectationi Nostrae, quae de intentione in hac re Vestra cupimus certiores fieri, et explicite de ea informari, satis faciat, quin potius e re et usu utriusque Nostrum atque imprimis conservatione foederis Nostri mutui, et obtinenda ejus intentione, esse judicemus, ut collatis utrinque consiliis Nostra, et Vobis Vestra, circa negotium praetactum foederis, sententia indilate aperiatur. Constitueramus Eundem Residentem Nostrum illico ad Vos certis cum mandatis et accepta justa et sufficienti de mente Nostra informatione expedire, sed cum per incommodam valetudinem tam celeriter iter reditumque ad Vos suum maturare is nequeat, alium quempiam Ministrorum Nostrorum, qui Vobis animi Nostri de toto hoc negotio sensa coram exponat, et quae sint circa idem Vestra, desuper referat, hisce diebus amandabimus. Interea literis hisce Nostris denuo Vos adeundos et praemonendos esse censuimus, ne quicquam committatur foederi Nostro mutuo ejusque genuino scopo et expectationi nostrae dissonum, quin potius differatur negotium, usque dum fidelis communicatio per ministrum praefatum


page 427, image: s0427

institui Vobiscum poterit. Neque enim comprehendere animo aut assequi possumus, qua ratione ac fundamento comparari invicem nonnulli utriusque foederis articuli queant. Et metuendum insuper est ex reductione vectigalis Oresundici, ejusve occasione, Nobis atque subditis Nostris contra jura et Privilegia Nostra, nec non receptam consuetudinem, ipsaque adeo Regnorum pacta, intolerabile praejudicium, vel actutum vel temporis lapsu creatum iri. Quae, ut caetera incommoda in praesens taceamus, cum prudentia Vestra, re adhuc salva praecaveri poterint, certo Vobis confidimus, ut aequam horum rationem habeatis, nec causam Nobis suppeditetis de obtorra aliqua foederis Nostri mutui interpretatione imposterum querendi, vel turbatores tam sanctarum legum jure merito reconveniendi. Apud Vos non attinet haec prolixius commemorare, qui Nobiscum juxta probe noveritis rerum Nostrarum statum aeque ac Vestrum, ex insperata aliqua foederis mutui ruptura non mediocriter adfici, nec ullam Nos causam Vobis praebuisse, de re Nobis invicem comuni tam adversum in modum statuendi. Si quae minutiora inter privatos subinde obrepserint, invidiae quantillum obnoxia, ea sane apud Nos firmam foederis consistentiam haud quaquam debilitabunt, et aegre pariter adducimur, ut, quod apud Vos id efficere possint credamus. Quibus Vos Divinae Protectioni amice commendamus. Dabantur in Regia Nostra Stockholmensi, die 11. Octobris, 1649.

Vestra bona amica et foederata

Christina.



page 428, image: s0428

CXXXIX. Literae commendatitae, a JOHANNE GEORGIO I. Saxonum Electore, Domino de Schoenburgk, ad CAROLUM III. Mantuae Ducem traditae, 1650. P. P.

AD Nos perlatum est, juvenem generosum, Vasallum et subditum Nostrum, Dominum Johannem Ernestum a Schoenburgk, Dynastam in Glauche et Waldenburgk etc. una cum Johanne Ernesto de Milkau et Christiano Ludovico morum directore, in Dilectionis Vestrae Ducatu prope oppidulum Altare, non ita longe a Reipublicae Genuensis territorio dissitum, die 2. Novembris praeteriri anni a quibusdam nebulonibus et praedonibus in primo aetatis flore saevissimis manibus improviso interceptum, transfossum, trucidatum et ijoliatum esse. Sicut igitur immaturam hanc mortem proprer juvenum innocentiam, aggressorum nequitiam, Parentum, quorum unici fuerunt filii, vicem et affectionem graviter dolemus: ita intermittere non potuimus, quin genitori praedicti Domini a Schoenburgk etc. Literis Nostris commendatitiis, quas submisse petiit, in miserando et luctuoso hoc statu subveniamus. Proinde pro ea quae Nostris antecessoribus et Nobis cum Dilectionis Vestrae Domo Serenissima multis abhinc annis intercessit familiaritate et amicitia, imo et pro nominis sui Excellentia et effusi sanguinis humani atque Christiani dignitate peramanter rogamus, ut in pessimum id genus hominum


page 429, image: s0429

inquirere et nefandum istud scelus ac sacinus, quantum fieri potest, modis omnibus persequi, punire et ulcisci velit. Id erit aequum, justtim et pium et tanto Principe dignum, ejusque caeteris egregiis factis paret laudabile. Si quoque Nostras hasce literas aliquid ponderis apud Dilectionem Vestram habuisse intellexerimus, id oblata occasione amice demereri, et cuncta quae ab animo proficisci possunt optimo, studia deferre, nunquam intermittemus. Interim Dilectionem Vestram quae praedictum Dominum a Schoenburgk pro praestito sibi beneficio ad perpetuam gratitudinem devinciet, salvere et cum suis recte valere cupimus. Dabantur Dresdae, die 20. Januarii, MDCL.

CXL. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAAE, ad SENATUM GEDANENSEM, quibus ab eo, ne tributum mercatoribus Anglis a Magno Polonorum Concilio in urbe sua imperari permittat, obnixe contendit, 1650. Illustri et Magnifico Civitatis Gedanensis Senatui.

Magnifici atque Amplissimi Domini, Amici Charissimi.

FRequentes ad Nos literae Mercatorum nostrorum, qui Borussiae per oram negotiantur, allatae sunt, quibus tributum grave quoddam et insolitum nuper in magno Polonorum Concilio imponi


page 430, image: s0430

sibi queruntur; ut decimam scilicet facultatum suarum omnium partem sublevando Scotorum Regi, nostro hosti suppeditarent. Quod cum juri gentium contrarium plane sit, tractari hunc in modum hospites et mercatores, iniquissimum etiam, ut cujus Tyrannide sint domi, divina ope, liberati eidem in aliena Republica stipendia persolvere cogerentur, non dubitamus, quin pro illa libertate, qua frui vos intelligimus, tam grave onus mercatoribus imperari in urbe vestra pati nolitis; in qua amicitiam et commercium, nec sine magno Vestrae civitatis emolumento, per tot annos habuere. Si est igitur, ut nostrorum hominum apud vos mercaturam facientium tutelam suscipere velitis, quod quidem cum ab aequitate et prudentia vestra, tum etiam a dignitate splendidissimae urbis haud dubitanter expectamus, eam operam dabimus, ut gratissimum id esse nobis omni tempore sentiatis, quoties in ditione nostra Gedanenses vel negotia habuerint, vel naves, quod saepe fit, ad portus nostros appulerint. Westmonasterio Dat. 6. Februar. 1650.

CXLI. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE, ad LEOPOLDUM, Ducem Austriae, Provinciarum in Belgio Hispanico sub Philippo IV. Praefidem quibus eum, Janam Pucheringam, Virginem Anglicanam, a Walcio quodam praedatorium in modum in Belgium abductam, ut liberam ac incolumem domum redire sinat, studiose rogant, 1650.



page 431, image: s0431

Serenissimo Principi Leopoldo, Austriae Archiduci, Provinciarum in Belgio sub Philippo Rege Praesidi.

UT primum ad Nos non sine gravissima querela perlatum est, Janam Pucheringam illustri et opulenta familia puellam haeredem, cum adhuc propter aetatem sub tutoribus esset, haud procul ea domo, in qua tum forte Grenovici agebat, de manibus et complexu famularum raptam fuisse, et parato ad id navigio in Flandriam subito deportatam, Walcii cujusdam insidiis, qui per fas et nefas omnia molitus est, ut pupillam locupletem vel ostenso mortis metu, ad nubendum sibi adigeret, huic tam atroci tamque inaudito sceleri primo quoque tempore occurrendum esse rati, dedimus quibusdam negotium, ut cum praefectis Neoporti et Ostendae (nam in ea forte loca infelix illa dicebatur appulsa) agerent de ingenua raptoris manibus eripienda. Qui utrique pro sua singulari humanitate et honesti studio, captivae, perque latrocinium domo abductae opem libenter tulerunt; illa vero ut praedatorum vim quoquo modo effugeret, in Caenobium votarum virginum veluti sequestro deposita est. Quam ut ille Walcius inde abduceret, actionem in foro ecclesiastico Iprensis Episcopi de contracto secum matrimonio instituit. Veruntamen cumet raptor et rapta nostrates omnino sint, ipsum etiam facinus in nostra ditione perpetratum, quod juratis testibus abunde liquet, haereditas denique tam lauta, quam illum imprimis, inhiasse constat, in nostra potestate sit,


page 432, image: s0432

hujus propterea causae cognitionem totam atque judicium ad Nos duntaxat pertinere arbitramur. Veniat huc igitur qui se sponsum nominat, suam hic litem instruat, quamque jure suam esse contendit uxorem, tradi sibi postulet. Hoc interim a Celsitudine Vestra vehementer petimus, quod et per nostrum internuntium Bruxellis commorantem jam aliquoties petivimus, ut afflictam et indignis modis habitam puellam, honestis parentibus bus ortam, sua ex patria praedatorium in modum abductam, quoad potes, liberam et incolumem redire domum sinas. Hoc abs te non nos tantum, si quam Vestrae Celsitudini parem a Nobis gratiam, parque beneficium reddi posse acciderit, sed ipsa etiam humanitas, ipse pudor, qui ad tuendum sexus illius honorem et pudicitiam viris bonis atque fortibus inesse debet, junctis una precibus efflagitare videntur. Vale. Westmonasterio, die 28. Martii, 1650.

CXLII. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE, ad SENATUM HAMBURGENSEM datae, quibus Richardo Bradshaw, Oratori suo, fidem haberi postulat, 1650. Parlamentum Reipublicae Anglicanae, Amplissimo Civitatis Hamburgensis Senatui Salutem.



page 433, image: s0433

Amplissimi, Magnifici et spectabiles Viri, Amici charis simi.

DE controversiis mercatorum, nonnullis etiam aliis de rebus, quae Reipublicae nostrae dignationem aliquanto propius attingere videntur, scriptum inter Nos haud semel atque responsum est. Cum vero istiusmodi negotia solis literis confici vix posse intelligamus, esse autem a Carolo Stuarto immissos in urbem vestram seditiosos quosdam, nulla re magis quam scelere atque audacia instructos, qui id agunt, ut nostrorum horninum, quorum praesertim fides in Patriam perspectior sit, commercium tam vetustum in civitate vestra funditus tollant, idcirco virum nobilem et spectatissimum Richardum Bradshaw nostrum apud Vos Internuncium esse jussimus: qui secundum ea, quae a nobis mandata habet, de rebus iis atque negotii, quae cum utriusque Reipublicae utilitatihus conjuncta sunt, vobiscum uberius communicare et transigere possit. Hunc igitur ut benevole quamprimum audiatis rogamus; utque ei per omnia fides ea, isque honos habeatur, qui hujusmodi munus recte obeuntibus ubique gentium haberi solet. Valete. Westmonasterio. Dat. 2. Aprilis 1650.

CXLIII. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE, quibus a JOHANNE IV. Lusitaniae Rege, ut Odoardo Poppamo Classis, debellandae ac captivandae piratarum Anglorum in Lusitaniae oris latitantium cohorti destinatae Praefecto ferre


page 434, image: s0434
auxilium, et istam perfugarum colluviem pelli ditionibus suis jubere velit, amice contendunt, 1650. Serenissimo Principi Johanni Quarto Lusitaniae Regi.

QUod Oratorem nostrum et honorifice acceperit Majestas Vestra et benigne statim audierit, nullam interponendam esse moram statuimus, quin alteris quamprimum literis nostris intelligeres, gratissimum id Nobis accidisse, nosque nihil sanctius decrevisse, quam pacem, amicitiam, commercium, quod nobis cum Nationibus plerisque exteris, et inter eas cum Lusitanis jamdiu est, nullo nostro dicto aut facto, non prius lacessiti, violare; nec alia mente aut consilio classem Anglicanam Tagi fluminis ad ostium misise, quam hostes jam toties fugatos persequendi resque nostras repetendi, quas per vim et proditionem suis dominis ablatas, colluvies ista perfugarum vestras in oras, ipsamque etiam Olissiponem tanquam ad certissimas latrocinii sui nundinas asportavit. Verum isti homines cujus audaciae, furoris et insaniae sint, ex ipsorum moribus flagitio sissimis omnes jam pene Lusitanos abunde perspexisse arbitramur. Quo facilius a Majestate Vestra impetraturos nos esse confidimus, primumut illustrissimo viro Odoardo Poppamo, quem huic novae classi praefecimus, quibus potes rebus ad praedatores hosce debellandos, adjumento esse velis, utque cos cum Duce suo, non hospites sed piratas, non mercatores sed commercii pestes, jurisque gentium violatores, intra regni vestri portus et munimenta diutius


page 435, image: s0435

consistere ne sinas; sed qua patent Lusitaniae fines terra marique pelli jubeas: sin hoc minus, ut Nobis saltem pace Vestra liceat defectores nostros, et praedones propriis duntaxat viribus aggredi, et, si Deus dederit, in Nostram potestatem redigere. Hoc ut prioribus literis vehementer petivimus, sic jam idem studio maximo atque opere ab Majestate Vestra contendimus. Hac sive aequitate sive beneficio, non justitiae solum tuae famam per omnes gentes bene moratas adauxeris, sed et Nos imprimis populumque Anglicanum Lusitanis jam antea minime adversum, Tibi tuoque Populo majorem in modum devinxeris. Vale. Dat. Westmonasterio die 27. Aprilis 1650.

CXLIV. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE ad SENATUM CIVITATIS HAMBURGENSIS, quibus eum, ut oratorem suum, contra exulum suorum violentas manus tueri, et in hos serio animadvertere velit, denuo rogat, 1650. Parlamentum Reipublicae Anglicae Amplissimo Civitatis Hamburgensis Senatui Salutem.

Amplissimi, Magnifici et spectabiles Viri, Amici charissimi.

STudia Vestra, quibus venientem ad Vos Residentem nostrum accepistis, tam propensa, tamque egregia extitisse, et libenter intelligimus, et in eadem erga nos voluntate atque animo perseverare velitis, magnopere hortamur. Idque eo


page 436, image: s0436

vehementius, quod perlatum ad Nos est, exules illos nostros, de quibus jam saepe scripsimus, efferre se solito insolentius in urbe Vestra, nec contumelias solum, sed et minas quasdam atrocissimas in Oratorem Nostrum palam projicere. Hujus itaque salutem atque etiam debitum honorem hisce rursus literis commendatissimum vobis esse volumus. In illos autem perfugas et sicarios, tam veteres quam recentes, si maturius animadvertetis et nobis gratissimum et autoritate atque prudentia vestra dignum feceritis. Valete. Westmonasterio, Datae 31. Maj. 1650.

CXLV. Literae PARLAMENTI REIPUKUCM ANGLU CANAE ad PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem, quibus Antonium Ascamum, Oratorem suum, foedo parricidio Madriti corfossum esse graviter conqueruntur, utque de parricidis comprehensis conveniens sceleri supplicium sumatur, precantur, 1650. Philippo Quarto Hispaniarum Regi.

ANtonium Ascamum a Nobis ad Majestatem Vestram nuper missum Oratorem, eoque nomine a Praefectis vestris perhumaniter et publice acceptum, post itineris pericula tam longinqui, primo statim adventu in Urbem regiam, omni praesidio nudatum, tam foedo parricidio confossum in diversorio quodam, et cum Johanne Baptista de Ripa ejus interprete mactatum esse magno sane cum dolore accepimus. De illis autem parricidis


page 437, image: s0437

jam comprehensis, ut fertur, et in custodiam datis, qui non nos duntaxat per illius latera, sed vestram quoque fidem et honorem consauciare ac poene transfigere sunt ausi, deque eorum quibuscunque hortatoribus ac sociis ut supplicium tanto scelere dignum primo quoque tempore sumatur, opere quam maximo a Majestate Vestra petimus. Quanquam id nihilominus factum iri, quod petimus, utpote a Rege sua sponte pio atque justo, etiamsi nemo peteret, non dubitamus. Quod reliquum est, ut corpus exanime amicis suis atque famulis in patriam deportandum tradatur, utque eorum saluti, qui supersunt, ea, qua par est, ratione consultum atque provisum tantisper sit, rogamus, donec responso ad hasce literas, si fieri potest, secum ablato, vestrae pietatis atque justitiae testes ad nos quam primum redierint. Dat. Westmonasterio 28. Junii 1650.

CXLVI. Literae, quibus CAROLUS EMANUEL II. Dux Sabaudiae, JOH. GEORGIO I. Electori Saxoniae. Adeleidem Henriettam, sororem suam, Ferdinando Mariae, Electori Bavariae, matrimonii vinculis junctum iri nuntiat, 1650.

Serenissime Princeps, Elector ac Domine, Agnate colendissime.

MUneris Nostri esse duximus, Serenissimam Vestram Celsitudinem Electoralem, pro singulari, qua in eam profitemur observantia, initi consilii participem facere de Domina Principissa Adelaide, sorore mea charissima, Serenissimo Principi Bavarico primogenito matrimonii vinculis


page 438, image: s0438

jungenda. Cum enim novo isto affinitatis nexu certum sit arctiorem iri, quae inter utramque inclytam Domum hactenus intercessit sanguinis, amoris et animorum conjunctionem, in commune utriusque incrementum, propagationem et gloriam. Piurimum afferet laetitiae Serenissimae Celsitudini Vestrae Electorali Domum Sabaudicam multis retro seculis sua agnatione gaudentem, proprio splendori illustrium affinitatum addidisse claritatem. Superest ut Celsitudo Vestra cumulum Nobis addat gaudii optata benevolentia sua, quam omni obsequiorum genere cupimus excolere. Datae Augustae Taurinorum die 15. Mensis Augusti 1650.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

Propensus Agnatus et deditissimus servus

Emanuel.

CXLVII. Literae PARLAMENTI REIPUBEICAE ANGLIAE ad FERDINANDUM II. Magnum Etruriae Ducem exarat et, cui pro favore poptilaribus suis exhibito gratias agit reciprocaque amoris et observantiae officia spondet, 1651. Parlamentum Reipublicae Angliae Serenissimo Principi, Domino Ferdinando II. Magno Duci Etruriae etc. Salutem.

LIteras Celsitudinis Vestrae 22. April. 1651. Florentiae datas et a Residente Vestro Domino Almerico Salvetti, nobis redditas accepimus, in quibus anglico nomini quantopere faveat Celsitudo


page 439, image: s0439

Vestra, gentemque eam quanti faciat facile perspicimus, id quod non solum mercatores nostri, qui in portubus vestris multos jam annos negotiantur, verum etiam adolescentes quique nostrae nationis nobilissimi atque honestissimi, qui vestras per urbes aut iter fecere, aut excolendi ingenii causa commorati sunt, testantur atque confirmant, quae cum nobis pergrata sane sint et acceptissima, tum hoc etiam atque etiam petimus, ut quo animo, quoque studio in Nostros mercatores, aliosque Nostrae Reipublicae Cives Hetruscam ditionem peragrantes, Serenitas Vestra consuevit esse, in eo velit perseverare: nosque vicissim pollicemur atque recipimus, quod ad Parlamenten attinet, nihil defuturum, quod et commercio et amicitiae mutuae, quae inter utramque Gentem jam diu inveteravit, firmandae ac stabiliendae possit conducere, quam quidem omnibus utrinque humanitatis officiis, mutuaque observantia in perpetuum conservari cupimus, atque optamus. Westmonasterio Datis 20. Januarii 1651.

Subscripsit et Parlamenti sigillum apponi fecit

Guilielmus Lenthal.

Prolocutor Parlam. Reip. Angliae.

CXLVIII. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE ad SENATUM HAMBURGENSEM, quibus a Residente suo illius ditionis justitiam aliquoties contra quosdam genti suae insidiantes sine


page 440, image: s0440
debito effectu efflagitatam esse perfert, utque suos homines pro mutua amicitia cum Residente suo prolegere, nominatim autem in quendam, Garmis nomine insignitum, ammadvertere velit, amice monet, 1651. Parlamentum Reipublicae Angliae, illustri et magnifico Civitatis Hamburgensis Senatui, salutem.

Amplissimi, magnifici et spectabiles Viri, Amici charissimi.

PArlamentum Reipublicae Angliae, cum antiquam amicitiam, mutuumque commercium, quod inter gentem Anglicam Vestramque civitatem est, continuatum magnopere vellet et conservatum, haud ita pridem Richardum Bradsha warmigerum Residentis munere praeditum illuc misit, eique inter alia mandata eo spectantia disertis verbismandavit, ut contra quosdam vestrae ditionis justitiam efflagitaret, qui Societatis Anglicae concionatorem interficere sunt conati, quique Deputato et mercatoribus quibusdam illius Societatis praecipuis impias manus injecere, eosque in navem praedatoriam abduxerant, et quamvis praedictus Residens, cum exciperetur primum et audiretur, accepta ab hac Republica mandata illa sigillatim vobis nota fecerit, quibus justitiae Vestrae exemplum in maleficos illos edendum expectabatur, tamen cum expectationi nostrae responsum non esse intelligeremus, illud nobiscum cogitantes, quanto in periculo et nostri homines et illorum facultates versarentur, si de incolumitate illorum


page 441, image: s0441

et tutela adversus hostium malitiam et iniquos oppugnatores non satis provisum esset, rursus praedicto Residenti in mandatis dedimus, ut nostrum ejus rei sensum repraesentaret: Utque hujus Reipublicae nomine Vos, ut amicitiam et necessitudinem inter hanc Rempublicam vestramque civitatem initam magnumque usum, qui huic Reipublicae cum Vestra civitate intercedit conservare, adeoque mercatores nostros cum eorum privilegiis sine ulla violatione protegere velitis, hortaretur; utque nominatim in quendam, cui nomen Garmes est, qui se in hanc Rempublicam contumeliose gessit, certosque ex Societate Mercatorum Anglica, Vestra in Urbe commorantes, ad contumeliam hujus Reipublicae magnamque Nostrorum mercatorum molestiam in Spirensem Cameram publice citavit: quare reparationem ejusmodi expectamus, quae aequitati et justitiae consentanea est. De hisce capitibus et si quid amplius ad hujus Reipublicae cum Vestra civitate amicitiam pertinuerit, praedictum Residentem hujus Reipublicae nomine ad Vos jussimus accedere: cui, ut fidem amplam in iis, quae huc spectantia proposuerit, habeatis, rogamus. Westmonasterio, Datis 12. Martii 1651.

Subscripsit et Parlamenti sigillum imprimendum curavit

Prolocutor Parlam. Reipub. Angliae.

CXLIX. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE, ad CHRISTINAM, Suecorum Reginam,


page 442, image: s0442
quibus acceptissima sibi Oratorem et Literas ejus fuisse, seque praematuram praedicti Oratoris mortem acerbe dolere nuntiant, 1651. Parlamentum Reipublicae Angriae Serenissimae Christinae, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Reginae etc. Salutem.

Serenissima Regina.

Majestatis Vestrae Literas ad Parlamentum Reipublicae Angliae 26 proxime elapsi Septembris Stockholmia datas per Petrum Spiering Silvercron accepimus et perlegimus: et veterem quidem amicitiam nec non commercium magnumque usum, qui Anglis cum Suecorum gente antiquitus intercedit, permanere atque indies augere vehementer atque ex animo cupimus: Neque dubitamus, quin Legatus a Majestate Vestra ampliter instructus venerit ad ea maxime proponenda, quae in rem atque decus genti utrique futura imprimis fuissent, quaeque Nos audire ex eo paratissimi fuissemus, et quod utrinque potissimum salubre atque utile videretur, id primo quoque tempore effectum reddidisse: Verum summo rerum Moderatori ita visum est, ut is, antequam audiri se petiisset de iis, quae Parlamento exponenda ab Majestate Vestra in mandatis habebat, ex hac vita excederet (cujus quidem desiderium ita aegre atque acerbe tulimus, ut qui simul in divina voluntate acquiescere debeamus) ut et Majestatis Vestrae quae mens esset adhuc scire nequeamus, ejusquerei progressibus in praesens mora injecta sit: Quocirca optimum nobis visum est hisce Literis, quas misso hac ipsa de re nuntio nostro, dedimus, significare Vestrae


page 443, image: s0443

Majestati, quam gratae Literae vestrae quamque acceptus Vester publicus minister Parlamento Reipublicae Angliae fuerit, simulque Majestatis Vestrae amicitiam quantopere expectemus; quamque etiam, ut par est, tantae principis amicitiam plurimi faciamus: deque illo quod inter hanc Rempublicam et Majestatis Vestrae Regnum est commercio exaugendo ita existimabimus, quemadmodum de re maximi utrobique momenti existimare debemus: quod et ea de causa Parlamento Reipublicae Angliae acceptissimum erit. Adeoque Vestram Majestatem divinae tutelae recommendare volumus: Quorum nomine et autoritate datis Westmonasterio, Mense Martio, Anno Dn. 1651.

Subscripsit et Parlamenti Sigillum imprimendum curavit

Prolocutor Parlamenti Reipublicae Angliae.

CL. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE ad PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem, quibus de novis tributis Mercatoribus Nationis suae impositis et injuriis illis in portubus Hispanicis, nominatim autem in Insulis Canariis illatis impense conqueritur, ac harum reparationem, illorum vero abrogationem obnixe ab eo effiagitat, 1651. Parlamentum Reipublicae Angliae Serenissimo ac Potentissimo Principi Philippo Quarto Hispaniarum Regi.

PErmagnas Nobis querelas deferunt hujus Reipublicae Mercatores, qui in ditionibus Majestatis


page 444, image: s0444

Vestrae mercaturam faciunt, de vi multa atque injuriis tibi illatis, deque novis etiam tributis sibi impositis a praefectis aliisque officialibus vestrorum portuum et locorum, ubi negotia habent, et nominatim in Insulis Canariis, idque contra foederis articulos, quos commercii causa utraque natio inter se sanxit. Quas eorum querelas veras esse jurejurando confirmavere. Nobisque demonstrant, nisi jus suum obtinere possint, suaque damna resarciantur, nisi denique contra vim istiusmodi atque injurias praesidium aliquod certum, atque tutelam et sibi et fortunis suis habituri sint, non posse se amplius iis in locis negotiari. Quibus eorum querelis graviter a nobis perpensis, cumque facta illorum Ministrorum iniqua, aut non omnino aut secus, quam res se habet, ad notitiam Vestrae Majestatis pervenisse existimemus, visum est nobis ipsas eorum querelas cum hisce literis ad Majestatem Vestram una mittere, nec dubitamus, quin Majestas Vestra cum ipsius Justitiae amore, tum etiam commercii causa, quod vestris haud minus quam nostris hominibus fructuosum est, suis praecipere velit, ut ab iniquis illis nostrorum vexationibus abstineant, utque hujus gentis mercatores expetitam justitiam obtinere queant, nec non debitam earum injuriarum reparationem, quae a Domino de Carillo de Guzmann, atque aliis illatae sibi sunt, contra praedictos foederis articulos, utque perficere velit Majestas Vestra, ut praedicti mercatores fructum illorum articulorum percipere queant, in eaque vestra tutela sint, ut tam ipsi, quam fortunae suae ab omni injuria liberae et incolumes


page 445, image: s0445

esse possint. Hoc autem magna ex parte consecuturos se esse putant, si ademptam sibi illam de judice conservatore schedulam, qui eos a novo quodam consulatu in se quidem iniquiore defendat, Majestas Vestra rursus concesserit; ne si nullum ab injuria refugium sibi detur, abrumpi illud commercium, quod utrique genti commoda haud parva attulit, violatis hunc in modum foederis articulis necesse sit. Westmonasterio, Mense Augusto, 1651.

CLI. Literae CONCILII STATUS PARLAMENTI REIP. ANGLIAE ad DUCEM SENATUMQVE VENETUM, quibus inter Joannem Dickons et Jobum Throckmorton mercatores Anglos ex una, et Joannem Piattum mercatorem Venetum ex altera partibus, de centum doliis Caveari controversiam esse nuntiat, utque memoratum Piattum ad Curiam Ammir alatus Anglicani, ubi lis penderet, ad jus ex lege audiendum remittant, amice contendit, 1652. Serenissimo Principi Venetiarum Duci, Senatuique Celsissimo, Concilium Status Parlamenti Reipublicae Angliae Autoritate constitutum salutem.

Serenissime Princeps, Celsissime Senatus, Amici Charissimi.

MErcatores quidam Nostri, quorum alteri Joannes Dickons, alteri Job Throckmorton nomen est, simulque alii apud Nos questi sunt, quod


page 446, image: s0446

cum Novembris octavo et vigesimo 1651. ex jure et autoritate Curiae nostrae Ammiralatus occupassent in navi Hirundine vulgo nuncupata, cui in Dunis consistenti Isaacus Taylor Magister erat, centum dolia Caveari vulgo dicti, quae sua propria bona essent, inque sinu Moscovitico Archangeli dicto eandem in navem imposita; atque in ea Curia, prout lege agitur, decretum obtinuissent, quo dicta Caveari dolia sibi traderentur, fide sua prius interposita, se in illius Curiae sententia acquieturos; quodque eadem curia, quo lis illa ad exitum perduceretur, cum pro more scripsisset ad Magistratus Judicesque Venetos, literas, quibus petebant uti Joannem Piattum (Veneta sub ditione degentem, qui Cavearum illum sibi vendicat) citarent, quo re per procuratorem in Ammiralatus curia Anglica se sisteret, ubi lis ista pendet, jusque suum probaret, tamen idem Piattus, et quidam David Rutts Hollandus, dum causa haec in nostro hic foro pendet, multum supradicto Joanni Dickons aliisque illis Mercatoribus de Cavearo isthoc negotium facessit; eorumque bona et facultates nexu occupandas Venetiis curat: quae omnia singulatim, et quid hactenus in praedicta nostra curia sit actum, in literis illis requisitoriis fusius exponuntur; quas, postquam a nobis inspectae essent, ad Serenissimam Venetiarum Rempublicam, ut Mercatoribus in hac causa adjumento esse possint, transmittendas censuimus; atque ab ea vehementer petimus, ut non solum illae literae vim suam atque pondus illic habere queant, sed etiam, ut bona illa et facultates Mercatorum, quas praedictus Piattus et David Rutts


page 447, image: s0447

nexu illigandas curarunt, liberentur; dictique rei ad nostram hic curiam remittantur, quid sui sit Juris in hoc Cavearo sibi vendicando lege experturi. Qua in re Celsitudo Vestra et Serenissima Respublica fecerit et quod aequissimum in se est, et quod illibata utriusque Reipublicae amicitia est dignum, quod denique, oblata quavis occasione, pari hujus Reipublicae benevolentia atque officiis compensabitur. Datis ab Alba Aula die--- Febr. 1652.

Subscripsit et Concilii Sigillum imprimendum curavit

Concilii Praeses.

CLII. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE, ad FRIDERICUM III. Daniae Regem, cui Regiminis in Anglia formam quidem, nihil vero amicitiae, necessitudinis ac commercii cum vicinis Regibus ac Statibus mutatum, seque facile in ejus consilia mutui commercii florem spectantia consensurum esse, refert, 1652. Parlamentum Reipublicae Angliae, Serenissimo Principi, Friderico Tertio, Daniae Regi etc. Salutem.

Serenissime ac Potentissime Rex.

LIteras Veltrae Majestatis undevigesimo proximi Decembris ad Parlamentum Reipublicae Angliae ab arce Regia Haphniae datas per virum nobilem Henricum Willemsen Rosenwing de Lysacker


page 448, image: s0448

accepimus, eoque animi affectu, quem res illic propositae merentur, libentissime perlegimus, Vestraeque Majestati persuasum hoc esse cupimus, eundem animum, eadem veteris amicitiae commercii, ac necessitudinis, quae Angliae cum Dania per tot annos intercessit, continuandae et conservandae studia, quae in Majestate Vestra sunt in Nobis quoque esse; haud nescientes, quamvis divinae Providentiae visum sit gentem hanc tam benigne et placide respiciendi receptam apud nos prioris Regiminis formam in melius mutare, easdem tamen utrinque rationes, eadem in commune commoda, eundem mutuo usum atque liberum commercium, quae pactiones priores et foedera inter utramque nationem pepererunt, etiamnum durare vimque priorem obtinere, utrasque etiam obligare, ut communem dent operam, Foedera illa quam utilissima sibi mutuo reddendo, ut amicitiam quoque propriorem ac stabiliorem indies reddant; cumque Vestrae Majestati placuerit ea persequi consilia, quae in literis Vestris regiis scripta sunt, Parlamentum eadem amplecti cum alacritate omni ac fide paratum erit, eaque omnia pro virili sua parte conferre, quae illum ad finem conducere arbitrabuntur, Sibique persuadent, Majestatem Vestram hac de causa, ea itidem consilia capturam esse ad hanc rempublicam spectantia (cui etiam provisum pactis prioribus est,) quae ad hasce res facere possint ab Majestate Vestra nobis tam cupientibus propositas. Parlamenten interea Majestati Vestrae ac populo felicitatem prosperaque omnia precatur.


page 449, image: s0449

Daris Westmonasterio die - April. Anno Domini 1652.

Sub Sigillo Parlamenti subscripsit ejus nomine atque autoritate

Prolocutor Parlamenti Reipublicae Angliae.

CLIII. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE, ad HANSE. ATICARUM CIVITATUM PROCONSULES AC SENATORES, quibus se eorum Legatum et fidei ipsius commissa propenso animo excepisse ac sibi pergratam fore mutuae inter gentem Anglicanam et eorum civitates necessitudinis et commerciorum continuationem nuntiat, 1652. Parlamentum Reipublicae Angliae, Illustribus et magnificis Hanseaticarum Civitatum Proconsulibus ac Senatoribus, Salutem.

Amplissimi, magnifici et spectabiles Viri, amici charissimi.

PArlamentum Reipublicae Angliae literas Vestras sexto decimo Januarii proxime elapsi datas, perque vestrum publicum Ministrum Leonem ab Aizma allatas accepit atque perlegit, eumque ex earum autoritate audivit, qui et Vestrarum Civitatum erga hanc Rempublicam propensum et amicum animum exposuit et antiqua illa inter easdem amicitia, ut porro maneat, petivit. Parlamentum itaque pro se testatur atque confirmat pergratum sibi esse, pristinam illam amicitiam atque necessitudinem,


page 450, image: s0450

quae huic genti cum illis Civitatibus intercessit, et renovari ratamque permanere, seque fore paratum, quavis occasione commodum oblata, quod verbis in se recipit, id reipsa solide praestare eademque fide et integritate antiqui illi amici et foederati sui, ut secum agant, expectat: quae autem praeterea Residens Vester speciatim in mandatis habuit, cum ea ad concilium Status integra a nobis remissa fuerint, quaeque proposuisset ibidem consultata, responsum illic atque transactum cum eo ita suit, prout quidque maxime cum aequalitate et ratione consentire visum est, quod et Residens Vester renunciare ad Vos poterit: cujus prudentia et spectata probitas collata in eum a vobis publici muneris nota dignum praedicat. Westmonasterio die - - Aprilis Anno Dn. 1652.

Sub Sigillo Parlamenti subscripsit ejusque nomine et Autoritate

Prolocutor Parlamenti Reipublicae Angliae.

CLIV. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE ad SENATUM HAMBURGENSEM, quibus se literas ejus debito ipsi favore accepisse refert, utque suo Residenti vicissim paria amicitae documenta omni tempore exhibeat, amice rogat, 1652.


page 451, image: s0451
Parlamentum Reipublicae Angliae, Illustri et Magnifico Civitatis Hamburgensis Senatui, Salutem.

Amplissimi, Magnifici et spectabiles Viri, Amici charissimi.

PArlamentum Reipublicae Angliae literas vestras quinto decimo Januarii proxime elapsi Hamburgo datas, perque nobilem Virum, Dominum ab Aisema, Vestrum et caeterarum civitatum Hanseaticarum Residentem allatas accepit atque perlegit, eumque ex earum autoritate audivit, et quae amplius ab Vestra civitate mandata speciatim habuit, de iis ad Concilium Status remisit, quibus ut exciperent, quae ab eo proponerentur, deque iis, quae justa et aequa viderentur, cum eo quamprimum transigerent, autores fuimus; quod etiam exinde factum est. Utque Parlamentum earum rerum, quae a vobis afferentur, debitam rationem semper se esse habiturum ostendit, suumque erga vestram civitatem singulare studium, misso illuc Residente suo, ibique manere jusso testatum reddidit; ita vicissim expectat et merito quidem postulat a Vobis aequa reddi iis in rebus, quae hujus Reipublicae ex usu, ab suo dicto Residente suoque nomine Vestrae Civitati, antiquitus amicae Nobis et foederatae, vel jam exposita vel imposterum exponenda erunt. Westmonasterio, Datis die- - Aprilis Anno Domini 1652.

Sub sigillo Parlamenti subscripsit ejus nomine atque autoritate.

Prolocutor Parlamenti Reip. Angliae.



page 452, image: s0452

CLV. Literae ab ARCHITALASSO TROMPIO ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES exaratae, praelii navalis inter eorum et Anglicanam classes commissi circumstantias exponentes, 1652. Praepotentes Domini.

NOvissimae meae fuerunt de 21. hujus Mensis per tabellarium, qui instructionem mihi attulerat. Hucusque per mare discurrimus, ad Mosam, Wielingam, Ostendam et Neoportum, ad vigesimum quartum ejusdem; Tunc prae nimia tempestate marisque aestu anchoris insidentes, usque ad 28. mane hinc inde fluctuabamus. Tempestate vero dicto die in tranquilliorem mutata, anchoris levatis velificantes, diversi Capitanei navium Directores praetoriam appellebant, conquerentes, anchoras et rudentes sese perdidisse, imo quibusdam non nisi binas anchoras cum duobus rudentibus superstites esse: Consultum igitur censebamus, recrudescente tempestate ad promontorium Douveranum tendere, ne naves perirent. Horula autem nobis adhuc a Duyns distantibus, Commendatorem Johannem Matthaei Vlissingensem, et Capitaneum Petrum Eldersen, ad Dominum Bournium Commendatorem navium Parlamenti in statione Duynensi, ablegavi, ut illum meis salutarent verbis, ipsique indicarent, animum nobis fuisse circiter oras nostras mare sulcare: Amissis vero per nimiam tempestatem quibusdam anchoris, Nos coactos fuisse, infra Douvram anchoris


page 453, image: s0453

insistere, ut nobis invicem succurreremus, quo peracto cursum nostrum prosequi moliremur: Nihil aliud quoque in mandatis nos habere, quam ut onerarias naves et piscatores hujus Status protegamus, et honorem Patriae conservemus, propterea nobis visum fuisse, dicto Domino Commendatori id ipsum notum facere, ne in sequiorem sensum adventum nostrum assumat, qui maxima cum civilitate me resalutari, gratiasque agi pro notificatione facta voluit. Vigesimo nono ejusdem hora secunda, expansis velis, flante Aquilone, tempestate tranquilla navigabamus versus Caletum, hac intentione, oras nostras appellendi; appropinquantibus vero nobis Caleti promontorium obviam veniebat Capitaneus Gregorius a Zanen, Amsterodamensis, cum Capitaneo Huyrluyt ex freto Gaditano, comitantes naves septem ex praefato freto velificantes, ultra 50. auri tonnarum pretium aestimatas, quas 28. die anchoris insidentes in loco Vierley reliquerat, ubi 12. Parlamenti naves erant et diversae Celoces (vulgo Fregatten) illas speculabantur. Ac quandoque dictus Georgius a Zanen 22. ejusdem circiter Goudstaert Parlamenti celocibus adfuerat, quod propter demissionem velorum hostiliter ipsum exceperunt, adversus quas sese spatio duarum horarum defendens, celox ipsum deseruerat; quapropter Commendator Huyrluyt et dictus a Zanen dubitaverant, ne naves Parlamenti sese congregarent et propter dicta litigia ipsas una cum navibus onerariis invaderent, qua de causa ipsis consultum videbatur, ut Georgius a Zanen quantocius classem maritimam inquireret,


page 454, image: s0454

statumque navium indicaret, uti fecit metuens nimium, ne dictae onerariae naves jam ablatae essent. Quapropter etiam me statim eo recipiebam, ad illas protegendas et forsan jam ablatas, si fieri posset, liberandas, juxta Articulum 7. et 8. Instructionis meae de 16. hujus Mensis, in via 15. Parlamenti naves reperimus tam majores quam celoces, et inter illas Admiralium quem compellare mihi proposueram, contractis omnibus velis, exceptis duobus istis, quae antennis applicari solent, quae usque ad medium antennarum contraximus. Intra bombardae jactum venientes, globos ferreos trans navem nostram mittebat, Nos vero non respondebamus, ille adhuc tormentum semel displodebat, cui respondebamus, statim ille nobis latus praesentabat inter sclopeti fere jactum constitutus, transfodiens omnibus suis ad latus positis tormentis navem nostram et vela, ubi multi brachiis et alus mutilabantur membris; propterea et nos latus nostrum obvertebamus defendentes nos pro viribus, infcii tamen cujus animi et intentionis ipsi essent, sicuti et nondum scio, cum nos invicem non allocuti simus; Et sic incidebamus in generalem conflictum; Interea accesserat praefatus Commendator Borg et Duyns, cum duabus ejusdem Sortis navibus et celocibus, omnibus necessariis instructis, quas dictus Commendator Johannes Matthaei et Capitaneus Petrus Eldersen referebant (prout viderant in nave ipsius) naves 60. ad 70. et celoces 38. ad 50. tormentis munitas fuisse, quae eodem tempore classem nostram a tergo adoriebantur. Et sic pugnabamus a sesquitertia usque ad nonam, donec


page 455, image: s0455

tenebrae nos sejungebant. Tum uterque Admiralius paululum extra globi jactum ad latus flectebat, ut quilibet classem suam congregarent, et naves globis perfossas repararent, nos per totam noctem lucernis impositis fluctuabamus. Trigesimo ejusdem mane classem Anglicanam ex adverso velificantem conspiciebamus, qui vela sarcientes promontorium Douvernanum versus navigabant. Binas ex nostris navibus desiderabamus, classem insequentes, Capitaneum Lunemans Middelburgensem et Stipkenium Focken Amsterodamensem, utrumque naves directorias habentem, quarum alteram circa meridianum tempus fluctuantem absque malo inveniebamus, Capitaneum nempe Stipkenium Focken; Nauclerus reliquique officiales nautici narrabant, se duabus horis post occasum Solis a tribus parlamenti navibus fuisse ablatas, quae Capitaneum et Locum tenentem cum 15. nautis navibus Anglicis et Anglos magno numero navi nostrae imposuissent, metuentes tamen, ne mergeretur navis, inde discessisse eadem hostiliter spolita. Asserebant etiam se vidisse Capitaneum Luneman, et hasce postremas nostrae classis horae spatio ante ipsas captas fuisse. Vento hoc subsolano hinc inde et transversim discurremus, ut, (si fieri potest) dictas naves ex freto redeuntes inveniamus unaque cum illis alias forsan nobis obviantes tuto in patriam reducamus: Perscripta haec 20. Maji 1652. in navi Praetoria dicta Brederode.



page 456, image: s0456

CLVI. Literae, quibus CHRISTINA, Specorum Regina, FERDINANDO III Romanorum Imperatore modeste contendit, ne jura vectigalium, sibi vigore Instrumenu Pacis IV estphalicae concessa, per Electoris Brandenburgici et Domus Megapolitanae infestos tonatus patiatur labefactari, 1652.

Serenissime ac Potemissime Imperator Domine Frater, Consanguinee et Amice charissime.

RElatum Nobis est apud Majestatem Vestram Electorem Brandenburgicum per nuncios et Literas instanter agere, ut autoritare Caesarea non solum Orientalis Pomerania ei statim restituatur, sed etiam, ut obtento ad ejus littora portusque telonii jure Nostro desistamus, imo vero, ne ad accipiendam investituram aut Imperii Comitia vocemur, nisi utroque adimpleto, ast potius persvasum Nobis, ut Majestatis Vestrae prudentia non patitur Nosdubitare, quin ipsa longe aliter sit aestimatura; ne tamen importunae solucitationes etiam silentio Nostro abutantur, speramus, Majestatem Vestram non aegre laturam, si et Nos paucis ostenderimus, quam inique et indigne ista postulentur: Neque enim Nos unquam recusavimus, quin, et quae tam Electori, quam Dormui Megapolitanae, vi Pacis, competunt, restituantur, modo ipsi praestanda praestiterint. Sed quoniam non solum Instrumento Pacis, verum etiam Recessu executivo Norinbergensi sancitum est, ut quae ad peculiares conventiones remissa sunt minutiora obstacula, ante ejusmodi


page 457, image: s0457

restitutionem plenaria definitione removeantur, per ipsos vero hactenus steterit, quo minus id factum sit, ideo ipsis, non Nobis, imputanda est restitutionis ipsius mora. Sicut enim nihil aliud desideramus, quam ut loca Nobis designent, ubi obtenta vectigalia commode capiantur: Ita vicissim Nos offerimus, eo praestito, ad ulteriorem Pomeraniam Electori, et Varnemundam Megapolitanis confestim tradendam. At cum non modo locum Nobis hucusque denegent; sed etiam jus Ipsum exercendi telonii controversum faciant, quid mirum, si et Nos publicorum pactorum observationi constanter inhaereamus? Cum Nomine Majestatis Vestrae et Imperii occidentalis Pomerania nobis offerretur, regesserunt Legati Nostri, Praefecturas ejus adeo obaeratas fuisse, ut in nullam satisfactionem computari possent, nisi defectus iste aliter pensaretur: Pensatus fuit adjudicatione perpetua eorum Vectigalium (vulgus Eicenten vocat) quae non tantum in locis cessis (nulla enim restrictio vel admissa, vel instrumento Paris inserta fuit) sed indefinite et illimitate in eis quoque, quaecunque eodem tempore ad Littora portusque Megapoleos et Pomeraniae possidebamus: hujus itaque concessionis favor, cum per solennem trium summarum potestatum conventionem, aequissimus judicatus sit, ut a solo jam Electore per sub et obreptitie emendicatas attestationes aut cavillationes grammaticas eludatur, et ad loca tantum cessa restringatur, summam sapit iniquitatem. Nulla profecto aequitas svadet aut svadere potuit, ut octo Principatus ei soli per Pacem procurarentur,


page 458, image: s0458

pro paucis tantum dimidiae Pomeraniae obaeratissimis Praefecturis, nisi vectigalia quoque cessissent, Scimus quidem spem eum antea habuisse consequendi Pomeraniae Caminensem Principatum, extincta Antecessorum linea, sed satis debilem atque obscuram: at neque ignotum est, quo jure et quantilli temporis firmitudine, Lebujensem, Brandenburgensem et Havelbergensem, una cum tot Annorum Imperio debitis tributis per seculum usurparat. Haec tamen omnia in perpetuum retinenda, a Majestatis Vestrae Statuumque Imperii benevolentia fideliter ei procuravimus, nec dum ei sacisfactum putatur. Solus Archiepiscopatus Magdeburgensis in matricula Imperii pluris aestimatur, quam utraque Pomerania simul sumta. Huic tamen et Halberltadensis et Mindensis cooperatione Nostra adjecta fuere, nullo alio fine vel merito, nisi cessa qualiacunque sint dictorum Teloniorum additamenta, et adhuc tamen fundit querelas. Hand dispar est ratio Postulati Mechelburgensis, cujus Domus procuravimus restitutionem periculo sumptuque magno, si Wisinariam cum dictis Teloniis ultro Nobis obtulisset, sicuti non nimium gratus fuisset, ita nec Nos in jura gentium peccassemus, si eam eo invito retinuissemus. Ea tamen moderatione benignitateque usae sumus, ut non modo Ducatus Megapolitanus restitutus sit, sed et insuper addiri duo Principatus haereditarii, duae commendae, bina ad Albin vectigalia, bini Canonicatus, et superpondii loco ducenta Imperialium thalerorum millia, nequaquam ob ulla ejus merita, nec ob nudum Vallum


page 459, image: s0459

Wismariense, cum annuo trecentorum plus minus thalerorum reditu cessa, sed ut eo patientius ferret, quae Nobis jam controversa facit exigua vectigalium jura. At quid ingratitudinem utrinque miramur, cum ea sit magnorum beneficiorum indoles, ut tantisper grata sint, dum videntur rependi posse, ubi modum excessere, pro gratia ultionem reportent. Alio sane titulo aestimare nequivimus iniquitati superadditam indignitatem, qua dictus Elector utitur, postulans, ut, si neglecta, quae in factae Pacis et Recessus Norinbergensis executione praecedere debet, Conventione, tam jura telonii Nostri deseruerimus, quam Provinciam ei debitam restituerimus, pro non statu declaremur.

Quid autem hoc aliud est, quam non amplius occultis cuniculis, sed manifesta injuria Pacis publicae fundamenta subruere? Constat Orbi Christiano, Nos, Regnumque Nostrum non per investituram futuram, sed ab ipso pacis signatae momento factos esse Imperi Status, pactisque publicis stabilitum, quid Nos Majestati Vestrae et Imperio debeamus, quid ea vicissim Nobis. Investituram potius esse ceremonialem omnium solennisationem, Instrumentum vero indelebilem characterem; denegatam autem seu conditionaliter limitatam investituram esse vel ad Comitia invitationem Nobis facere controversam, sicut idconjunctum foret, cum summa indignirate: ita nemo aequus rerum arbiter id posset aliter, quam pro publicae rei pacisque violatione accipere. At quemadmodum neque Nobis id ut pateremur


page 460, image: s0460

quisquam persvadere potest, ita longe aliud Nobis de laudabili Majestatis Vestrae justitia et aequanimitate promitrentes hic subsistimus, reliqua Residentibus apud Aulam Majestatis Vestrae commorantibus commisimus, minime dubitantes, quin Majestas Vestra, sicuci facta pace spospondit, se Nos regnumque Nostrum in semel obtenta bonorum juriumque Nostrorum possessione quieta, contra quemcunque inviolabiuter conservaturam, ita velit Nobiscum indignitates dictas et iniquitates a Nobis Regnoque Nostro avertere, infestantes in officio continere, nec Nos aliter, quam pro legitimo Imperii statu tractare. Promittimus vicissim quamprimum de loco exercendi Telonii nostri conventum fuerit, Nos non modo Electori debitam Pomeraniam, et Megapolitanis Warnemundam insallibiliter restituturas, sed etiam Pacem publicam in caeteris exacte servaturas: imprimis vero Majestati Vestrae omnem reciprocam gratitudinem et honorem exhibituras, Eamque hisce divino Numini peramanter commendamus. Dabantur in arce Nostra Stockholmensi die 5. Junii Anno 1652.

Majestatis Vestrae

Bona Soror, Consanguinea et Amica

CHRISTINA.



page 461, image: s0461

CLVII. Literae CAROLI II Magnae Britanniae Regis tunc exulis ad JOHANNEM GEORGIUM I. Saxoniae Electorem, quibus se execrandis perduellium moliminibus Regnis suis ejestum esse conqueritur, atque sibi ut opem consiliaque ferre velit, obnixe rogat. 1652. P. P.

QUam infelici successu praelium a Nobis adversus numerosissimum perduellium Nostrorum exercitum apud Worcestriam commissum sit, cum ex Scotia una cum copiis Regnum Nostrum Angliae repetiissemus, Celsitudini Vestrae jam pridem significatum fuisse non dubitamus. Idcirco eandem calamitosi illius Nostri casus longiori narratione non morabimur; sed cum a Conjuratorum Rebellium Nostrorum insidiis evadendi facultatem Nobis indulserit Deus, spe non excidimus, quin aliquando armis, ut causa, superiores simus; quod ut assequamur dum Amicorum et Foederatorum Nostrorum opem imploramus, Celsitudinem Vestram etiam oramus obtestamurque pro Nostra et Majorum Nostrorum vetere conjunctione et necessitudine, proque prona Ejusdem in Nos voluntate, ut Nos juvareconsilio, Nobis auxiliis et suppetiis adesse, eodemque studio quo erga Nos eandem affectam esse olim sensimus, Nobis consulere dignetur. Et prout Eadem illis beneficiis Nos sibi devinxerit; ita etiam studiose diligenterque curabimus ea omnia, quae ad Celsitudinem Vestram, vel ad suos pertinere arbitramur, etsi


page 462, image: s0462

merita non assequemur, Ejusdem erga Nos benevolentiam imitabimur. Cum autem fidei et curae fidelis atque Nobis apprime dilecti Doctoris Guilieimi Curtii Nostri in Germania Residentis rerum nostrarum isthic administrationem commiserimus, atque illi expresse mandaverimus, ut cum Celsitudinis Vestrae Ministris omne genus officiorum et communicationis colat, ac de Nostro et communi Interesse cum illis conferat, eandem peramice rogamus, ut concredita ipsi rerum Nostrarum momenta serio promovere, atque illi benevolentia et protectione favere velit. Quod superest Celsitudinem Vestram perenni Dei Optimi Maximi tuitioni ex animo commendamus. Datum apud Divi Germani fanum die 26. Julii Anno Salutis 1652. Regnorum Nostrorum quarto.

CLVIII. Literae CONCILII STATUS REIPUBLICAE ANGLIAE, ad FERDINANDUM II. Magnum Etruriae Ducem, quibus ei pro tutela mercatorum Anglicorum navibus in portu Liburnensi contra Hollandos praebia, gratias agit, ac populares suos perfide illorum armis appeti refert, 1652. Concilium Status Reipublicae Angliae Serenissimo Principi, Dn. Ferdinando Secundo, Magno Duci Hetruriae, Salutem.

COncilium Status cum a Carolo Longlando, qui in Portu Celsitudinis Vestrae Liburnensi, mercatorum Anglicorum negotia procurat, certius per literas fieret, quatuordecim naves praesidiarias Foederatorum Belgarum in eum Portum


page 463, image: s0463

nupervenisse, qui naves Anglorum in ipso portu vestro aut incensuros se esse ut depressuros minati palam sunt, Vestramque Serenitatem, cujus fidem atque opem Angliae mercatores ibi commorantes imploraverant, Liburnensis Praesidii praefecto mandasse, uti illis Anglorum navibus auxilio esset, sui muneris atque officii judicavit esse, ut Celsitudinem Vestram certiorem faceret, quam huic Reipublicae gratissima sit benevolentia illa atque tutela, quam mercatoribus Anglis tam benigne praebuistis, Vestraeque Celsitudini promittit atque in se recipit mansuram apud se in omne tempus hujus benemeriti gratiam, paratumque se omni occasione fore, parem amicitiam pariaque officia vestro populo reipsa praestare, omniaque facere, quae conservandae inter hanc gentem atque Vestram solitae benevolentiae atque commercio possint conducere. Cumque naves foederatarum Belgii Provinciarum inter ipsa de fordere colloquia a semetipsis oblata in Classem Nostram summa cum perfidia non solum in ipsis stationibus hostilia inceptaverint (quo in facinore Deus tanquam arbiter justissimus, adversum se illis atque infensum ostendit) verum etiam in exterorum portubus naves mercatorum noistrorum capere aut demergere conatae sint, necessarium etiam censuimus scriptum hoc Parlamenti Reipublicae Angliae ad Celsitudinem Vestram una miteere; cujus emittendi occasionem dedere controversiae inter hanc Rempublicam et Belgii Provincias in praesentia coortae. Ex quo Celsitudo vestra facile perspiciat, quam iniqua, quam contra fas omne atque jus gentium facta


page 464, image: s0464

illius Populi in hanc Rempublicam exstiterint, et quam ex animo Parlamentum studuerit publicae Pacis causa amicitiam eorum et societatem pristinam retinuisse. Datis ab Alba Aula 29. Julii, 1652.

Subscripsit Concilii nomine atque autoritate

Concilii Praeses.

CLIX. Literae CHRISTINAE, Reginae Suecorum ad FERDINANDUM III, Romanorum Imperatorem, quibus Tutorium ab Ipso Canonicis Bremensibus Pacis Westphalicae contentis e diametro contrarium indultum esse, graviter conqueritur, utque memoratum Protectionis Diploma revocare ac subditos suos renitentes ad obedientiam sibi debitam praestandam severius remitiere haud gravetur, obnixe contendit, 1652.

Serenissime et Potentissime Imperator, Domine Frater Consanguinee et Amice charissime.

RUmore ad Nos non ita pridem perlatum est, id in Aula Majestatis Vestrae agitari, ut pristini Capitulares Bremenses, subditi plerique nostri, Nobiscum seminatis dissidiis committantur. Nos quidem fidem sparso huic Rumori prius adstruere non potuimus, quam Nobis a Praefecto Nostro, caeterisque in Ducatibus Nostris Bremensi et Verdensi Regiminis Ministris nuperrime relatum fuit, in Urbe Brema valvis primarii templi Nostri, D.


page 465, image: s0465

Petri, affixum conspici Majestatis Vestrae Diploma, quo sub specie miserandae Protectionis, dicti homines in pristinum Canonicorum statum, dignitatem, jura, privilegia, bona atque reditus asseruntur. Quae res inopinata, et quae non Nostrum tantum circa ista collegia quaesitum jus convellit, sed ipsi pariter Instrumento Pacis repugnat, rapuit Nos plane in admirationem; Quippe quae credere nullo modo possumus Majestatem Vestram commirtere aut pati velle, ut vel paci publicae contraveniatur, vel Nobis grave ac intolerabile praejudicium creetur. Quod si vel ipsorum Capitularium, vel malevolorum hominum aliorum, qui fundandae inter Nos arctioris Amicitiae invident, sinistra quaepiam narratio (quod Pace Majestatis Vestrae dixerimus) Majestatem Vestram commovit, ut derepente protectorio pridie, quum Ea nupera aestate Vienna proficisceretur, tumultuaria opera subscripto se ingesserit, summa aequanimitatis Majestatis Vestrae laus fuerit, pati se de re universa rectius informari. Cum enim absurditatem rei et publicati protectorii formulam, eamque vulgarem et promiscue usitatam Nobiscum evolvimus, nec ulla fit in ea mentio vel Instrumenti Pacis, vel motarum adversus Nos querelarum Capitularium, aegerrime inducimur, ut credamus, praevio scitu et deliberato Majestatis Vestrae consilio in vulgus id emissum esse: Concessi scilicet Nobis sunt in praesenti a Majestate Vestra de consensu totius Imperii, Archiepiscopatus Bremensis et Episcopatus Verdensis, cum omnibus ac singulis ad eos pertinentibus bonis et juribus Ecclesiasticis et secularibus,


page 466, image: s0466

ubicunque sitis, et quocunque nomine vocatis, in perpetuum et immediatum feudum sub titulo Ducatuum, cessante Capitulorum caeterorumque Collegiorum ecclesiasticorum non modo eligendi et postulandi, sed etiam omni alio jure, administratione et gubernatione, terrarum vel bonorum ad hos Ducatus pertinentium, et remissis ad amicabilem compositionem vel processum, si quae Civitati Bremensi cum Capitulis sint, controversiis, sicut usu venire plerumque solet, maximeinter eos, qui diversam Jurisdictionem obtinentes iisdem moenibus continentur. Quo immoto fundamento, cui strictissime, uti par est, inhaeremus, sane multa mentis consideratione assequi possumus, qua vel ratione vel simulacro rationis vel necessitate aliqua inferri aut evinci possit, extinctis caeteris, putativa illa Capitularium jura Consistentiae et Fisci integra et inconcussa mansura esse. Cum enim cessant et desinunt omnia Capitulorum jura, atque inter ea expresse aboletur administratio bonorum, transeuntibus cum Ducatu seculari universis et singulis in potestatem et dispositionem nostram, quid reliquum Capitularibus superesse poterit? Ac quamvis acquisito hoc jure Nostro e vestigio conclusae pacis uti et Capitulares ipsos, eorumque dependentes actutum removere loco et beneficiis potuissemus, Cananiales tamen Reditus ipsis ad vitam fruendos, data eorum huc Commissario Anno 1649. desuper resolutione, ex mera gratia indulsimus; Quam quidem clementiam Nostram illi non


page 467, image: s0467

modo debita veneratione amplectebantur, sed et mense Majo proximi elapsi anni, cum Commissiariis Nostris, quos formando in Ducatibus Nostris nominatis Regimini destinavimus, tractatus super hac re iniverunt, quibus rite et ad placitum ipsorum Canonicorum conclusis, scrinia et acta literaria, sigillum, claves et ejusmodi alia extradiderunt, omni se administratione abdicarunt, et factae a Nobis bonorum Dispositioni submiserunt, Reditus conventos pro isto anno plene recipientes, ut mirari subeat, eo istos audaciae et impudentiae processisse, ut spretis omnibus anteactis, Majestatem Vestram intempestivis, nullique fundamento suffultis querelis, deque impetrando Tutorio (cujus beneficio in pristinum ferme statum se vindicari et restitui posse putant) onerare, jamque nuper in unum corpus coaliti, quae Nobis solis atque unice competunt summa jura ecclesiaitica exercere temerario ausu praesumserint. Igitur cum haec sint cum manifesto Nostro praejudicio, summaque Nostra cum injuria, indignirate et contemtu conjuncta et publicae transactioni atque Instrumento pacis, nec non edicto executionis Majestatis Vestrae contraria, intermittere non possumus, quin convenientia et optata huic malo remedia mature adhibeamus, et Jura nostra illaesa, nec non pacta publica illibata circa hunc pariter articulum vindicemus, in transgressores pro culpae ratione animadversurae. Quae vero Majestatem Vestram (si exactam habuerit, quod valde dubitamus, hujus rei notitiam) causa moverit, seorsim et ad nudam hominum tam per versorum


page 468, image: s0468

sollicitationem, illis in hac causa deferre, nec honore Nos dignari, Ministrum in Aula Majestatis Vestrae nostrum sesquiannum jam versantem super eadem audiendi, non attinet operose inquirere: id majorem in modum Majestatem Vestram rogamus, velit pro ea, quae Ei incumbit summa cura tranquillitatis Imperii, et concordia inter Capita et membra Provinciarum, imprimis pro justitia et aequitate causae hujus et postulati Nostri, rebellibus istis hominibus impertitum Diploma revocare, et si quam habet vim obligandi (habet autem in se vigore instrumenti Pacis nullam) expresse illi detrahere atque praecidere, dictos vero subditos Nostros ad obedientiam Nobis praestandam severius remittere, et rem adeo ipsam genuinae suae et instrumenti pacis congruae integritati restituere. Dici non potest, quam faciet hoc ad promovendas et amplificandas sincerioris arctiorisque inter Nos et Majestatem Vestram amicitiae rationes, quas vel maxime fovimus, Nobis credat Majestas Vestra, cum Tractatus tum Pacis, tum Executionis promoveremus. Et immortalis apud omnes erit Majestatis Vestrae Laus, pactis conventis quam firmissime stetisse, et pacem tam magno pretio pactam, et tot non homines modo, verum etiam gentes atque populos Christiani Orbis afficientem, exactissime servasse, quae, ut omnium optime noverit Majestas Vestra, tanquam perpetua lex et pragmatica Imperii sanctio observanda, et aeque ac aliae leges et constitutione Imperii proximo Imperii Recessui, ipsique Capitulationi Caesareae inserenda venit. Ejus praeterea


page 469, image: s0469

naturae atque conditionis haec publica pacta sunt, ut neminem, qui Judicis aut arbitri partes super iis cognoscendis in se suscipere praesumserit, vel admittant vel agnoscant. Haec sunt de quibus in praesens Majestatem Vestram literis hisce Nostris adeundam et compellandam fuisse e re et usu Nostro et publicae pariter causae esse existimavimus, spe indubia fretae, fore, ut ae quissimo huic postulato Nostro et ejus impletioni locum sit concessura. De caetero Majestati Vestrae longam vitam, felicius imperium, et prosperrimos successus ex animo apprecamur. Dabantur in Regia arce nostra Stockholmensi, die II, Septembr. 1652.

Majestatis Vestrae

Bona soror, Consanguinea et Amica

CHRISTINA.

A. Gyldencra.

CLX. Literae. CONCILII STATUS REIPUBLICAE ANGLIAE, ad FERDlNANDUM II Magnum Etruriae Ducem, cui singularem ipsius in tutandis navibus Anglicanis benevolentiam se plurimi facere sibique eam etiam gratissimam fuisse significat, et reciproca amicitia officia promittit, 1652. Concilium Status Reipublicae Angliae, Serenissimo Principi, Domino Ferdinando Secundo, Magno Duci Hetruriae Salutem.



page 470, image: s0470

Serenissime Principes, Amince Charissime.

COncilium Status, cognito tam per Oratorem Celsitudinis Vestrae hic commorantem, quam per Carolum Longlandum Mercatorum Anglicorum negotia Liburni procurantem, quanta cum benevolentia ac fide Celsitudo Vestra navium Anglicarum in Libumensem Portum se recipientium tutelam susceperit, contra Belgarum naves praedatorias exitium illis atque direptionem minitantes literis undetrigesimo Julii datis (quas ad Celsitudinem Vestram jam dudum pervenisse sperat) significavit, quam id sibi gratum acceptumque accidisset, eodemque tempore scriptum Parlamenti Reipublicae Angliae de controversiis inter hanc Rempublicam et foederatas Belgii Provincias in praesentia exortis ad Serenitatem Vestram una missit. Cumque rursus per eundem Carolum Longlandum Concilium intellexerit, quae ulterius mandata dederit Celsitudo Vestra de incolumitate atque tutela navibus Anglicis praestanda, etiam Belgis, ne id fieret, importune contra nitentibus, ne hanc quidem occasionem praetereundam esse censuit, significandi rursus Celsitudini Vestrae se Vestram justitiam et singularem in tutandis navibus suis constantiam cum plurimi facere, tum sibi etiam gratissimam habere. Quod cum solidae amicitiae studiique Vestri in hanc Rempublicam haud leve indicium sit, persuadere sibi poterit Celsitudo Vestra paria officia atque studia in nobis erga Vestram Celsitudinem nunquam se esse


page 471, image: s0471

desideraturam. Quaeque declarare possint quam nobis deliberatum sit eam amicitiam, quae huic Reipublicae cum Vestra Serenitate est, quam constantissime atque diutissime pro virili nostra parte conservare. Nos interim navibus nostris omnibus, quae Vestros portus intraverint disertis verbis mandavimus, ut salutationes explosione tormentorum consuetas, omnemque honorem debitum Vestrae Celsitudini exhibere meminerint. Datis ab Alba Aula die Septembr. 1652.

Et consilii sigillo deinde consignandis subscripsit,

Concilii Praeses.

CLXI. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE, ad FERDINANDUM II Magnum Hetruris Ducem, quibus navem Oryza onustam, cujus restitutionem pro Cardio ursisset, per Curiam Ammimlatus Anglicanam abjudicatam quidem fuisse a Cardio, sed ipsius procuratori per Parlamenti mandatum in testimomum favoris erga intercedemem restitutam esse nunciat, 1652. Parlamentum Reipublicae Angliae Serenissimo Principi, Dn. Ferdinando Secundo, Magno Duci Hetruriae Salutem.

Serenissime Princeps, Amice Charissime.

PArlamentum Reipublicae Angliae Literas Vestrae Celsitudinis Augusti septimo decimo, Florentia


page 472, image: s0472

datas accepit: In quibus de restitutione navis cujusdam agitur Oryza onustae, quae navis a Capitaneo Cardio Liburnensi vendicatur. Et quamvis in Nostra Ammiralatus Curia contra praedictum Cardium in ea causa sententia judicum lata jam sit, et apud Delegatos provocatio tum penderet, tamen cum hoc Celsitudo Vestra petat, Parlamentum, quo tam amici Principis benevolentiam ac necessitudinem quanti faciat testificari possit, mandavit, quibus curae ea res est, ut navisi illa cum Oryza, vel saltem justumejus pretium praedicto Capitaneo Cardio reddatur; cujus mandati fructum procurator ejus apud Nos re ipsa jam percepit. Et quemadmodum Celsitudo Vestra suum navibus Anglorum in portu Liburnensi patrocinium atque tutelam benigne praebendo Parlamentum sibi magnopere devinxit (cujus rei gestae narratio tam ab Oratore hic Vestro, quam a Carolo Longland mercatorum nostrorum illic procuratore delata nuper ad Nos est) ita Parlamentum summo vicissim studio dabit operam, quotiescunque occasio dabitur, ut sua omnia sincerae amicitiae atque benevolentiae officia in Celsitudinem Vestram solide constare possint; quam adeo divinae benignitati atque tutelae commendatissimam vult esse. Datis Westmonasterio die Novembr. 1652.

Subscripsit et sigillum Reipubl. apponendum cumvit.

Prolocutor Parlamenti Reipublicae Angliae.



page 473, image: s0473

CLXII. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE, ad FRIDERICUM III. Daniae Regem, quibus navibus suis redeundi in patriam potestatem Hafniae ademptam esse conqueritur, utque Oratori suo ea de causa ad ipsum misso aurem benignam et fidem amplam praebere velit, amice precatur, 1652. Parlamentum Reipublicae Angliae, Serenissimo et Potentissimo Principi, Daniae Regi etc.

Serenissime ac Potentissime Rex.

PArlamentum Reipublicae Angliae postquam accepit ab illius Clallis Praefecto, quae nuper ad Hafniam Majestatis Vestrae portum missa est, ut navibus mercatorum nostrorum inde redeuntibus domum praesidio esset, praedictis navibus permissum non esse secum discedere; verum illic Majestatis Vestrae jussu retineri; productis etiam ab eo Regiis literis vestram ea in re sententiam declarantibus, negat explicatas in iis literis rationes, cur naves illae retineantur, ulla in parte sibi satisfacere; ut igitur in re tanti plane momenti quaeque ad prosperum utriusque gentis statum tantopere conducit, sequuturo fortasse majori incommodo maturius occurratur, misit Parlamentum Virum Illustrissimum et spectatae fidei, Richardum Bradshaw, Armigerum, Hamburgi Oratorem, qui itidem ad Majestatem Vestram Oratoris munus impleat, cum iis diserte mandatis, ut de praedicto negotio


page 474, image: s0474

agat: Vestramque adeo rogamus Majestatem eidem velit Viro et aurem benignam et fidem amplam perhibere, quicquid super hoc negotio Vestrae Majestati nostro nomine proposuerit: Quam nos divinae tutelae et providentiae commadatam volumus. Datis Westmonasterio 6. die Novembr. An. Dn. 1652.

Sub sigillo Par lamenti ejusque nomine atque autoritate subscripsit

Prolocutor Parlamenti Reipublicae Angliae.

CLXIII. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE, ad DUCEM VENETIARUM, ejusdem singulare studium et benevolentiam erga Rempublicam Venetam declarantes, 1652. Parlamentum Reipublicae Angliae, Serenissimo Principi Venetiarum Duci Salutem.

PArlamentum Reipublicae Angliae literas Celsitudinis Vestrae primo Junii 1652. datas per Laurentium Palutium accepit, ex quibus cum et Vestrum et Senatus propensum in hanc Rempublicam animum prospiciat, occasionem hanc suum vicissim erga Serenissimam Rempublicam Venetam singulare studium ac benevolentiam declarandi libenter arripuit, quam et reipsa idque ex animo demonstrare, quoties usus venerit, haud quaquam gravabitur,


page 475, image: s0475

cui et omnes vel conservandae vel etiam au gendae amicitiae usque mutui rationes in medium allatae erunt itidem acceptissimae, Vestraeque adeo Celsitudini et Reipublicae Serenissimae fausta omnia ac prospera exoptat atque precatur. Datis Westmonasterio die Decembr. Anno Domini 1652.

Subscripsit et Parlamenti Sigillum imponendum curavit.

Prolocutor Parlament Reipublicae Angliae.

CLXIV. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE, ad FERDINANDUM II. Magnum Hetruriae Ducem, cui Navarebum Appletonum commissum a se facinus non impune laturum, sed poenam et rei gestae wagnitudini et voluntati ipsius consonam daturum esse significat, 1652. Parlamentum Reipublicae Angliae, Serenissimo Principi, Ferdinando Secundo, Hetruriae Magno Duci, Salutem.

CUm Parlamentum Reipublicae Angliae antehac suis Navarchis atque Praefectis. navium ad loca sub Vestrae Celsitudinis ditione appellentibus, etiam atque etiam mandaverit, ut se pacate atque modeste gererent, eaque, qua decet observantia erga Principem Serenissimum, cujus haec Respublica et conservare amicitiam tantopere studeat, et tantis beneficiis affecta sit; prorsus inopinatum sibi quidem accidit, quod a Navarcho Appletono in Luburnensi


page 476, image: s0476

portu insolentius factum esse accepit; eum nimirum vigili, dum in mole stationem ageret vim attulisse, idcjue tum contra fidem atque obsequium huic Reipublicae ab eo debitum, tum contra observantiam atque honorem, qui Vestrae Celsitudini sua in ditione jure optimo debetur: Quam rem totam, sicuti gesta est, ex literis Vestris 7. et 9. Decembris Florentiae datis Parlamentum intellexit; uberius etiam per spectatissimum virum Almericum Salvettum, vestrum hic Residentem, atque Vestrae Celsitudinis honorem, qui hac in re agi videtur, usque adeo sibi commendatum habet, ut Concilio status id negotii dederit, uti literas Navarcho Appletono quam primum scribendas curaret, quibus is terrestri itinere confestim huc advolare juberetur, insoliti hujus facti et extraordinarii rationem redditurus (quarum exemplum literarum his inclusum una mittitur) qui ubi advenerit et facti postulabitur, de eo id statutum iri pollicemur, quod testificari possit, se Vestri juris violationem haud minus moleste ferre, quam si ipsum jus suum violaretur. Quin etiam de nave dicta Phoenice Liburni recuperata consultatione habita, quae res a Celsitudine Vestra nec non ab Oratore suo narratur atque urgetur, contra datam a Navarcho Appletono fidem fuisse, qua obistrictus erat, ne Hollandos intra conspectum portus aut laternae adoriretur, vestramque Celsitudinem ea fiducia nixam, Hollandis fide data de incolumitate promisisse, debere proinde eorum satisfactioni prospicere, quibus Vestra sub fide damnum datum est, Parlamentum ab Excellentia Vestra petit, ut hoc sibi persuasum habeat, hanc rem quemadmodum


page 477, image: s0477

sine suo consilio, aut mandato est gesta, ita hoc etiam ab sua voluntate ac mente longissime abesse, ut Celsitudo Vestra ullo incommodo aut honoris imminutione ex illo facto afficiatur; quin imo se operam daturum, ut vobis satisfaciendi aliqua ratio ineatur, prout sibi quaestione habita de re tota constiterit: quam ut plenius intelligere possit, ipsum Navarchum Appletonum ab se audiri necesserium esse judicat; qui et eadem fide obstrictus erat, et ab Excellentia Vestra creditur ejusdem violationi saltem assensisse; praesertim cum is tam brevi sit ad Nos reversurus, atque illum postquam Parlamentum audiverit, et cum dicto Oratore Vestro rationes amplius contulerit, hac de re haud exigui sane momenti eam sententiam feret, quae et aequa erit, summaeque benevolentiae, qua Celsitudinem Vestram prosequitur, consentanea, collatis denique a vobis in se beneficiis haud indigna. De qua ne interim dubitaret Celsitudo Vestra, literis per eundem hunc tabellarium statim missis certiorem factam primo quoque tempore volebat; seque nullam occasionem esse praetermissurum, qua possit reipsa testari, vestram amicitiam quanti faciat. Datis Westmonasterio 14. die Decembris Anno Domini 1652.

Subscripsit et Parlamenti Sigillum imprimendum curavit.

Prolocutor Parlamenti

Reipublicae Angliae.



page 478, image: s0478

CLXV. Literae CAROLI II. Magnae Britanniae Regis tunc exulis ad FERDINANDUM III. Romanorum Imperatorem, quibus opem ac patrocinium ipsius implorat, et Henricum Comitem de Rochester de rebus suis, plenius acturum, ut benigne audiat, ipsique fidem habeat, impense rogat, 1652. Carolus Dei Gratia magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, fidei Defensor, Serenissimo, Potentissimo ac Invictissimo Principi ac Domino, Domino Ferdinando Tertio, Divina savente Clementia Romanorum Imperatori semper Augusto, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Damatiae, Sclavoniae etc. Regi, Archiduci Austriae, Duci Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Camiolae, Marchioni Moraviae, Duci Lucemburgiae, superioris et inferioris Silesiae, Comiti Habsburgi, Tyrolis etc. Fratri, Consanguineo et Amico Nostro charissimo, salutem, perpetuamque felicitatem.

Serenissime, Potentissime ac invictissime Princeps, Frater, Consanguinee et Amice charissime.

CUm varus Testimoniis Nos, resque Nostras Caesareae Vestrae Majestati esse curae jam pridem agnoverimus, et novissime per fidelem et Dilectum Dominum Johannem Taylor, agentem Nostrum edocti fuerimus; ab eadem saepius illi significatam esse pronam mentem et institutum, de suscipiendo rerum Nostrarum patrocinio, cum


page 479, image: s0479

aliis particularibus instantiis singularis sui erga nos affectus, neutiquam dubitamus, quin pro solita sua erga Nos benevolentia eodem etiam erga Nos constanti seratur animo. In tristissimis itaque casibus Nostris eo considentius ad Caesaream Vestram Majestatem accedimus, majorem in modum petentes, ut pro ea, quae inter Praedecessiores Nostros intercessit et adhuc inter Nos intercedit amicitia, et pro perpetua in nos benevolentia, atque ea, qua in summo fastigio supereminet dignitate, Nos et consilio et suppetiis adjuvare velit; Ut autem id facilius assequamur, quo in loco res Nostrae nunc sitae sint, Caesaream Vestram Majestatem edoctam esse cupimus. Idcirco utrumque in finem, perquam fidelem atque dilectissimum Consanguineum Nostrum Henricum Comitem de Rochester, Dominum de Wilmot, Baronem de Adderburg, Vice-Comitem Wilmot de Athlonia, Dominum Praesidem Provinciae de Connaugth, unum ex primariis cubiculi Nostri Aulicis et ab interioribus Consiliis Nostris, virum non minus singulari Prudentia, quam eximia erga Nos observantia et fide conspicuum, cujus consilio et quo Comite post cladem Vigorniensem ex parricidarum Nostrorum manibus evasimus, ad Caesaream Majestatem Vestram mittimus, qui institutum mentemque Nostram eidemfusius exponat, ac Nos, et negotia Nostra concreditaque illi rerum Nostrarum momenta etiam atque etiam eidem, nostro nomine, commendet. Vehementer itaque Caesaream Majestatem Vestram rogamus, ut illi benigne auscultare, et in omnibus cumulatam fidem adhibere dignetur, quod dum


page 480, image: s0480

Nobis concesserit, prout eadem maximo Nos beneficio afficiet, ita et Nos, ut par est, gratiam habebimus semper debitamque, ubi dabitur facultas, pro virili referemus.

Quod superest, Deum Optimum Maximum precamur, ut Caesaream Majestatem Vestram omni felicitate beare pergat. Datum Lutetiae Parisiorum die 21. Decembris, Anno Salutis M. DC. LII, Regnorum Nostrorum quarto.

Caesareae Vestrae Majestatis

Amantissimus Frater et Consanguineus

Carolus Rex.

CLXVI. Literae fiduciariae a CHRISTINA, Suecorum Regina, Heraldo Appelboomio, Legato suo, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, mediationem inter eorum et praetensam Anglorum Rempublicam oblaturo traditae, 1652. Nos Christina, etc. Celsis et potentibus bonis Amicis, ac Foederatis Nostris, Dominis Ordinibus Generalibus Uniti Belgii, salutem et prosperos rerum successus.

CElsi et potentes, boni Amici et Foederati; AEgerrime nos habuit, quod non tam rumore, quam ex informatione Vestri, ad Nos praeterlapsa aestate missi, etiam nunc hic degentis Mandatarii intelleximus, apertum fere bellum inter Ves et Parlamentum Reipublicae Angliae oriri. Quod malum


page 481, image: s0481

ne latius serpat, sed in herba opprimatur, pro ea, quae Nobis vobiscum intercedit amicitiae, foederis ac commerciorum necessitudine, committere non potuimus, quin summa cura et diligentia caveremus, ne gliscentes inter Vos et dictum Parlamentum simultatum cineres, in ardentem belli cruenti flammam erumpant. Igitur, cum Nostro apud Vos Residenti nobili, Nobis sincere fideli, Haraldo Appelboomio injunximus, ut operam Nostram mediatricem Vobis offerret, et mentem Vestram super oblata desuper cognosceret, deque Responso optato Vos sollicitaret, Nobisque illud quantocyus per literas vel internuncium referret; a Vobis amice requirimus, velitis Eundem benevole audire, illique in iis, quae nomine et Mandato Nostro vobis propositurus est, fidem indubiam adhibere, et de tali declaratione prospicere, quae confidentiae Nostrae in Vos positae, mutuoque Interesse Nostro consentanea est. De Eadem re Parlamentum Reipublicae Angliae per alium Ministrum Nostrum requirimus: Responsum ejus pariter inde praestolantes; ut rescire possimus, quid facto in re tam ardua praeterea opus fuerit. De caetero Vos Divinae tutelae amice serioque commendamus. Dabantur in Regia Nostra Stockholmensi, die 20. Januarii, Anno 1653.

Vestra Bona Amica et Foederata

Christina.

A. Gyldenklau.



page 482, image: s0482

CLXVII. Intercessionales CHRISTINAE Suecorum Reginae ad FERDINANDUM III. Rom. Imp. pro incolis inferioris Austriae aliisque sub ditionibus Caesareis habitantibus Aug. Confessioni addictis, ut ipsis liberum suae Religionis exercitium gratiose impertiri velit, scriptae, 1652.

Serenissime et Potentissime Imperator, Domine Frater, Consanguinee et Amice Charissime.

NOn potest Majestatem Vestram latere, quam sollicite in Tractatu Osnabrugensi per Nostros Plenipotentiarios, productis aliquot gravaminum scriptis, una cum Augustanae Confessionis Ordinibus in Imperio Romano, in id incubuerimus, ut, qui in haereditariis inclytae Domus Austriacae Regnis et Provinciis eidem Augustanae confessioni sunt addicti Status et subditi, in pristina sua jura et conscientiae libertatem restituerentur: Quodque a parte Majestatis Vestrae tum fuerit regestum, prolata scripta, a nullo subsignata, pro supposititiis haberi, neminem adesse, qui dictorum Statuum Evangelicorum procuratorio esset munitus: quin imo vix aliquem reperiri, qui de ejusmodi gravaminibus jure conqueri possit: Sin aliqui deprehenderentur, se contra jura et privilegia gravatos, decenti modo monstrare possent, non defuturam illis justitiae administrationem et remedia pro rerum exigentia. Optandum quidem fuisset supradictos Status ditionum haereditariarum in ea tum fuisse conditione, ut ipsi suo nomine ad Conventum Osnabrugensem


page 483, image: s0483

mittere potuissent, melius utique de Ipsorum juribus et statu constitisset. Quod quia temporis illius incommodo facere nequiverunt, provisum est in Instrumento Pacis Articulo V. §. 13. Silesii etiam Principes etc. ut Comites, Barones et Nobiles, eorumque subditi, tam in Silesiae Ducatibus, quam Austria inferiori degentes (comprehensis merito eorum samulis et ministris) sine discrimine aetatis, conditionis et sexus gauderent libertate Augustanae Confessionis exercitium in locis vicinis frequentandi; Nobis vero et Augustanae Confessionis Ordinibus in Imperio Romano reservata facultate ulterius pro illis et quidem pro majore Religionis libertate et Exercitio in Domus Austriacae Regnis et Provinciis, in praesentibus Imperii Romani Comitiis, aut alias apud Majestatem Vestram respective amice interveniendi et demisse intercedendi. Freti hac solenni et a Majestate Vestra ratihabita facultate intercedendi, Comites, Barones et Nobiles in Austria inferiori degentes, non ita pridem Nos per literas de statu et Privilegiis suis certiores fecerunt; imprimis quod jam diu Majestati Vestrae pro avertenda reformatione atque dictorum Privilegiorum confirmatione humillimi supplicarint; rogantes, ut quum Comitia Imperii Romani tum ingruerent et nullum adhuc remedium in propinquo esset, interventione Nostra apud Majestatem Vestram desiderium ipsorum omni meliori modo procuraremus. Quibus dictorum Comitum, Baronum et Nobilium Literis, adjunctisque Privilegiis et gravaminibus perlectis, cum negotium hoc non paucos aliquot, sed ultra septuaginta illustres et


page 484, image: s0484

Nobiles familias et innumeram praeterea multitudinem subditorum in Austria inferiori concernere perpenderimus; non potuimus intermittere, quin dicta Privilegia et Gravamina, prout Nobis sunt communicata, hisce nostris Literis adjungeremus, atque ita durae illius, et in praejudicium instrumenti Pacis et Praesentium Comitiorum institutae reformationis faciem Majestatis Vestrae ob oculos poneremus: Idque eo magis, quod Nobis non possumus persvadere, talem viam convertendi homines a Majestate Vestra adprobari, sed potius urgeri ab iis, qui zelo quidem, sed destituto scientia ducuntur. Hactenus non inaudivimus, nec ex allegatis An. 1627. sublati Exercitii Religionis in Austria inferiori causis apparet, totum Corpus Statuum Augustanae Confessionis in haereditariis Provinciis aliquid perpetrasse, cujus causa tantis et tam magno pretio acquisitis privilegiis privarentur. Inde indubitatam spem concipimus, fore, ut quum omnia et singula momenta penitius considerata fuerint, Majestas Vestra fidelibus suis, et praeclara quaeque de se et inclyta Domo Austriaca promeritis Statibus et subditis, sponte sua consultura pariterque permissura sit, ut quae Majestatis Vestrae Majores et Antecessores Imperatores Romani, pro se et haeredibus atque successoribus suis, auctoritate Imperiali et territoriali animo deliberato pioque concesserunt jura et Privilegia, et usque dum de Religionis dissidiis in Imperio per Dei gratiam conventum fuerit, sancte et inviolabiliter conservatum iri, verbo Imperiali sposponderunt, nunc sub suo Regimine et Imperio vigorem pristinum recuperent et ad posteros


page 485, image: s0485

propagentur. Qui hucusque cum Con-statibus suis Catholico-Romanis, fide et obsequio erga Majestatem Vestram et totam Domum Austriacam certarunt et adhuc indefesso labore bonis et sanguine suo certare parati sunt, acceptum hoc clementiae Imperialis Documentum aeternitati mandabunt, agnituri renovata et confirmata Privilegia, non tam a majoribus in se derivata, quam Majestatis Vestrae gratia noviter concessa et quasi coelitus in tot piorum animorum solatium esse demissa. Nec minus attinget haec Majestatis Vestrae benevolentia Augustanae Confessionis Ordines in Imperio: utpote qui videntes Religionis suae consortes in haereditariis Regnis et Provinciis gaudere per omnia acquisitis Privilegiis et libertate conscientiae, in partem obligationis venient, sublata omni ansa diffidentiae et querelarum, quasi Judaeis, Christianae Religionis hostibus, dirae eorum impietatis et blasphemiae exercitium indulgeretur; Evangelicis vero, qui tot Imperatorum privilegiis nituntur; et secundum Agendam Ecclesiasticam Imperatoris Maximiliani II. auspiciis concinnatam, cultui divino sine cujusquam scandalo, ordine et Christianis Ecclesiis decenti modo, operati sunt, publica et privata eorum devotione interdiceretur. Quae omnia ut et considerationem merentur, et zelo pietatis atque justitiae Majestatis Vestrae commendantur; ita si intellexerimus, amicam hanc Nostram interventionem optato effectu coronatum iri, magna Nos amicitiae testificatione nexuque devinctas agnoscemus. De quibus Nostro nomine pluribus agere et contestari jussi sunt Nostri ad Imperii


page 486, image: s0486

Romani Comitia Deputati Consiliarii et Legati, Nobiles Nobis sincere fideles, Fridericus Bohle, haereditarius in Prutzlou et Wolfsburg etc. et Matthias Biorenklau in Elmahoff et Wannestadt etc. quibus ut Majestas Vestra clementem audientiam, et in hoc renovandorum et confirmandorum Privilegiorum negotio, speratam benignam resolutionem impertiri dignetur, peramice rogamus; Majestati Vestrae paratissima sinceri animi et officiorum studia deferentes, Eandemque divinae Protectioni serio commendantes. Dabantur in Regia Nostra Stockholmensi, die 26. Martii 1653.

CLXIIX. Literae GENERALIUM BELGII FOEDERATI ORDINUM ad PARLAMENTUM REIPUBLICAE ANGLIAE, quibus utriusque Nationis suae Incolas religione, statu, et naturali Provinciarum insessarum sitis conformes belli et discordiae invicem calamitatibus, cum hostium communium laetitiae consumi, acerbe dolent, 1653.

ORdines Hollandiae et West-Frisiae considerarunt, esse manifestam punitionem a justo Dei judicio, ob multiplicia populi peccata lacessito provenientem, quod, cum communio purae et incorruptae religionis utramque Nationem debebat connected ad charitatem concordiamque, et ad procuranda mutuo alterutrius bona et commoda, (quo et natura ipsa propter vicinitatem Regionum videtur invitasse) Lites exortae occasionem causamque dederunt, ut, contra naturae ipsius scopum, media,


page 487, image: s0487

quae utriusque saluti inservire debebant, ad mutuam destructionem fuerint adhibita; et Religio, qua nihil in mundo charius pretiosiusque est, in summum periculum adducta. Cum vero utrique nationi a Deo media per se subsistendi satis superque sint data; adeo quoque ut altera alteram possit, si opus fuerit, et Divina id Gloria desideraverit, juvare: Nescio tamen quo fato communibus Inimicis materiam laetitiae dederint, et quod illi non potuerunt, haec una alteri fecerint. Interim maxime dolendum est, quod in hac collisione, cujus eventus est incertus, ipsa semper victoria sit vincenti luctuosa, cum videtur effusio tam copiosi domesticorum Fidei sanguinis, hostibus utcunque cadat belli alea, grata, Ecclesiaeque DEI tristis. Propterea praedicti Ordines pio zelo, nullo autem alio intuitu, moti sunt, haec Parlamento Reipublicae Anglicanae ob oculos ponere, ut, si eadem ipsi est men, idem sensus, expendatur, quid Divino honori consentaneum, quid utrique Nationi expediat. Deus optimus Maximus procul dubio, tam sancto proposito benedicet, et ulteriora media subministrabit. Quodsi autem aliud Parlamento sit propositum, praedicti Ordines tamen abunde, quod sui erat officii, ostenderunt, animoque tanto magis tranquillo expectabunt eventum, quem per hasce perplexitates Deus providerit. Datum Hagae 18. Martii 1653.

Ad Mandatum Ordinum

Herib. de Beaumont, Secretarius eorum.



page 488, image: s0488

CLXIX. Responsoriae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE, ad proxime praecedentes ORDINUM FOEDERATI BELGII GENERALIUM Literas, 1653.

PArlamentum Reipublicae Angliae literas ad se missas, Hagaeque Comitis octavo decimo Martii datas, et ab Herberto van Beaumont, Ordinum Hollandiae West-Frisiaeque Secretario, Eorundem jussu subscriptas, accepit, quae quidem recitatae rerum in utroque hoc populo vicino praesentem statum exposuerunt, utriusque rei et rationibus plane repugnantem, iisque omnibus vinculis solutum, quibus ejusdem Religionis cultus purior utrumque mutuo devinxerat; Deliberari idcirco inprimis oportere, qua potissimum ratione in praesens Dei gloriae, et communi utriusque emolumento consuli possit. Ad quae Parlamentum Responsum hoc reddit: Obscurum non esse, quam propenso animo quantoque studio Gens Anglicana cum omni tempore, tum praecipue ex quo restituere apud nos Rempublicam Deo optimo maximo visum est, ad ea semper incubuerit, quibus a micitiam arctumque foedus utriusque inter se populi fundari firmissime posse arbitrabatur, iis adducta maxime rationibus, quae et propriam ac veram utriusque populi utilitatem ac salutem domi, et communes utriusque Socios atque Amicos foris respiciebant, quibus et Pars utraque veluti obstricta sibi invicem erat, ut suas omnes opes utrinque adhiberet, et ad se se mutuo conservandas, et


page 489, image: s0489

ad Religionem orthodoxam, quam uterque profitetur, defendendam: quae contra, si in se mutuo converterentur, quantum conjicere humanitus licuit, prorsus nihil aliud erant effecturae, quam quod palam jam est, et ab ipsis Hollandiae West-Frisiaeque Ordinibus in hisce literis suis agnoscitur. Cumque Parlamentum sincera sua studia, insolitis belli apparatibus, multisque hostiliter et extra ordinem factis, excipi animadvertit, tamen cum praesentiret, animo, quantum Christiani sanguinis profundendum necessario esset, si res ad extrema deduceretur, quantumque commodi ex hac nostra discordia ad libertatis, veraeque Religionis eversionem, Pacis denique et salutis ad utrorumque hostes proventurum esset, medicandi illius vulneris causa, per amicam, si fieri posset, compositionem, non solum ad colloquium annuebat descendere, verum et in eo moderationem haud sane exiguam adhibuit, quod inter alia vel ex conditionibus, Domino Heemstedio propositis, satis perspicuum est, per quas etiam optata pax redintegrari potuit, nisi is domum inopinato revertisset, nullo ad eas responso, quod quidem certi aut expliciti quicquam haberet, dato. Quapropter ut Parlamentum in hoc sibi satisfacit, seque solatur inter has belli turbas et calamitates, ab se omnia ex animo fuisse prius tentata, pro virili sua parte, quo istae omnes averti potuissent; ita Ordines Hollandiae West-Frisiaeque praeterita secum reputantes, singulaque justa lance trutinantes, nullam invenerint dubitandi ansam, quin Parlamenti sensus


page 490, image: s0490

ac voluntas recte, et prout aequum est, se habitura sit in iis mature considerandis, quae nunc fieri oportebit, ad inhibenda haec, ne gliscant, mala. Quemque etiam affectum ut demonstrare queat, sumpta occasione a literis ab Ordinibus praedictis, ex quibus eos praesentibus malis commotos intelligit, paratum se esse haud gravatim, ostendit, super iisdem Articulis porro agere, quos prius obtulit in responsionem ad illam partem chartulae supradicti Domini Heemstedii, in qua ab hac Republ. petebat, ut, quod aequum justumque foret, proponeret, ad componendas hasce controversias, idque sine ulla mutatione, praeterquam tali, qualis in iis rebus incidit, quae inter utramque Rempublicam, in hoc quam minime grato bello deinde acciderint: atque idem etiam suis ad Ordines Generales literis significavit, quarum exemplar his est inclusum. Quae quidem Amica et Christiana propositio, si a dictis Ordinibus Generalibus consimili affectu excipiatur, poterit, adspirante Deo, ad componendum in praesentia dissidium haud parum conducere, et utrumque populum pristinae amicitiae reddere. Utcunque Parlamentum suo officio perfunctum, quocunque rerum eventu aequo atque sedato animo acquieverit, seque clementissimi Dei providentiae libens permiferit, cujus tam in se propitium praesensque numen exemplis tot editis ubique sensit. Die 11. Aprilis 1653.



page 491, image: s0491

CLXX. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus se ad conficiendos motus bellicos inter utramque Rempublicam ferventes quam maxime pronum esse asseverat, 1653.

QUae studia sincera quaeque perpetua benevolentia hujus Reipublicae in Foederatas Belgii Provincias, oblata quavis occasione, semper ex titit, usque adeo manifestum est, ejusque indicia tam clara atque omnibus nota, ut locus dubitandi nullus plane sit: quin Parlamenti eo inclinet animus atque consilium, ut funesti hujus belli restinguendi, ne plus Christiani sanguinis profundatur, omnes justas atque honestas rationes amplecti promptissime velit atque fovere, bellique loco pacem reducere, nec non amicitiam, foedusque mutuum restituere atque in perpetuum stabilire. Tamen Parlamentum, cum ab Ordinibus Hollandiae West-Frisiaeque recentes literas acceperit, in quibus de suscepto hoc bello, quod sentiant, exponunt, quaeque et quam gravia necessario secutura sint mala, hac data occasione haud invite fecit, non solum ut Ordinibus Hollandiae West-Frisiaeque de rerum praesenti statu in utroque populo, collatis utriusque rationibus, quem habeat sensum significaret: sed etiam ut Dominis Ordinibus Belgii Foederati Generalibus, sicuti nunc facit, ostendat, quemadmodum Parlamenti studia atque conatus ante haec non defuere, quo minus hisce malis inter ipsa initia mature obviam


page 492, image: s0492

iretur, ita se, ne successibus quidem postea ullis immutatum, cum a sua pristina in Foederatas Belgii Provincias benevolentia nequaquam discesserit, paratum esse, iis propositis, quorum in literis ad Ordines Hollandiae West-Frisiaeque datis, mentionem fecit (quarum exemplum his est una involutum) omnem suam operam conferre, uti haec dissidia, si fieri possit, amica tandem compositione aliqua finiantur, amicitiaque et foedus firmissimum inter utrumque populum denuo sanciatur, quod faventis Dei benignitate atque proptio Numine brevi confici possit, si supradicti Domini Ordines Generales eundem animum et voluntatem retineant. Sin minus, Parlamentum tamen hanc sibi satisfactionem utcumque perceperit, se quod sui erat officii praestitisse, sedatoque animo atque tranquillo, omnem opem atque praesidium, in hac rerum commisa sibi administratione, ab uno Deo speraverit. Die 11. Aprilis 1653.

CLXXI. Responsoriae ORDINUM FOEDERATI BELGII GENERALIUM ad praeinsertas PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE literas, 1653.

ORdines Generales Foederatarum Belgii Provinciarum, accepta et lecta Epistola, Parlamenti Reipublicae Angliae data die 1. Aprilis, styli veteris, continente inclinationem ad amplectenda justa, et extinguendo huic aerumnoso bello, et effusioni sanguinis Christiani sistendae, restituendae paci et amicitiae, stabiliendoque aeterno inter utramque Nationem foederi idonea media, habita matura deliberatione declararunt atque declarant, tam


page 493, image: s0493

dicto Parlamento, quam toti mundo satis apparuisse, praedictos Ordines semper sincere et candide colendae ampliandaeque amicitiae operam dedisse, et ad ejus confirmationem paratos semper se fuisse, ut fieret arctum et perpetuum foedus, eoque adhuc candide tendere, et quantum in ipsis est, contributuros. Ad cujus rei testimonium admittendos suo nomine Legatos cum plena potestate, loco aliquo medio ad id eligendo, atque ibi cum similibus a Republica Angliae missis instructisque Legatis conferendum et tractandum de transactione harum litium, omniaque contribuenda, quae ad tam sanctum opus sunt factura. Se itaque a Parlamento expectaturos expressionem loci medii, temporisque, ut initium fiat; quo audito, se quam celerrime ulterius decreturos. Datum 30. Aprilis 1653.

CLXXII. Literae FERDINANDI III. Romanorum Imperatoris ad CHRISTINAM, Suecorum Reginam, quibus suum omniumque Electorum, Principum ac Statuum S. R. Imperii nomine, ut ulierior Pomerania Electori Brandenburgico confestim restituatur, vel quid sibi circa istam restitutionem sit consilii, cathegorice respondeat, instantius urget, etc. 1653. Ferdinandus Tertius etc.

NUlla tenus dubitamus, quin Serenitati Vestrae probe constet, quanto studio mox post conclusam pacem et conventum Norinbergensem tractationis Recessum, quam primum in id incubuerimus,


page 494, image: s0494

ut quicquid vigore ejusdem cuivis partium competit, reali demandaretur executioni, institutis in hunc finem sumptuosis Legationibus variisque Commissionibus; quod denique, ut cunctis hujusmodi pro executione pacis susceptis transactionibus plenarius imponeretur finis, et publica Sacri Romani Imperii quies atque tranquillitas, quoad ejus fieri possit, stabiliretur, praesentem Imperii Diaetam indixerimus: quam et Serenitati Vestrae consuetis Literis invitatoriis eo fine denunciavimus, quatenus et Ipsa ratione Principatuum et Ditionum per pacificationem in Imperio Germanicae Nationis sibi cessarum Consiliarios et Legatos suos deputaret, ac una cum reliquis comparentibus Statibus, quae ad incolumitatem et utilitatem Imperii spectant, conferret, plane confisi, fore, ut interea Serenitas Vestra, ex sua etiam parte iis, quibus vigore pacis atque executionis conventae aliquid restituere tenetur, satisfieri curaret.

Sicut igitur Nos, postpositis quibusvis charissimis Regnorum et Provinciarum nostrarum haereditariarum negotiis, in termino praefixo personaliter huc in Nostram Sacri Romani Imperii Civitatem Ratisbonam Nos contulimus, atque ibidem Electores, Principes et Status Sacri Imperii partim in persona, partim per Consiliarios, Legatos et Deputatos magno numero comparuisse invenimus: Ita Nobis sane nec gratius nec acceptius quicquam fuisset, quam si pro more recepto mox post adventum Nostrum materia deliberandi publice proponi et Comitiis initium fieri potuisset.

Postquam autem compertum est, ulteriores Pomeraniae


page 495, image: s0495

ditiones Electori Brandenburgico hactenus non esse restitutas, nec per Serenitatis Vestrae ad haec Comitia Deputatos certi aliquid affirmari potuerit, quid tandem de hac restitutione expectandum esset, re cum praesentibus Electoribus, Principibus et Statibus mature deliberata, communem Imperii securitatem et tranquillitatem ab hoc negotio plurima ex parte dependere animadvertimus: Eapropter ne alterutra partium de praejudicio aliquo rationibus suis illato, conquerendi causam vel ansam se habere putaret, satius esse judicavimus, publicam Comitiorum propositionem per aliquod tempus differre, quemadmodum et ipsi quoque Electores, Principes et Status hanc moram hactenus non sine magno singulorum incommodo patienter tolerare voluerunt, indubitatam spem habentes, tanto temporis intervallo finem negotio impositum fore, praesertim quod Elector Brandenburgicus plures sibi ea in re competentes praetensiones dudum remiserit, nihilque obstet, quod ulterioris Pomeraniae restitutionem diutius de jure et aequitate retardare possit: ideoque juxta claram Instrumenti Pacis dispositionem jampridem effectui datam esse oportuisse.

Cum autem Nobis nec non singulis Electoribus, Principibus et Statibus hic congregatis diuturnior mora intolerabilis, et simul erga universum sacrum Imperium minime excusari posse videatur, omittere non potuimus, quin super gravitate rei communem cum dictis Statibus institueremus consultationem. Quemadmodum igitur dubitandi locus non est, Serenitatem Vestram ex Instrumento


page 496, image: s0496

Pacis perspectum habere, ob Provincias sibi in Imperio cessas, inter status quidem Imperii sessionem datam, sed pariter etiam ad ulteriorem Pomeraniam, mox post conclusam et ratificatam pacem, citra exceptionem praefato Electori Brandenburgico restituendam, obligatam; ideoque sua sponte propensam inclinatamque fore ad satisfaciendum hujusmodi obligationi, nec vero passuram, morae hujus tantum negotii causa quietem publicam turbari. Ita quoque Nos una cum Electoribus, Principibus et Statibus Imperialibus omnino necessarium judicavimus, ut tandem quae Vestrae Serenitatis circa hoc negotium mens esset, certo scire possemus, praesentibus literis eandem compellare, quod ut faceremus Nostro et communi omnium Imperii Ordinum nomine dicti Electores, Principes et Status a Nobis instantissime postularunt. Cum igitur tam necessariae et justae postulationi annuere officio Nostro Imperatorio incumbat, confidentes, Serenitati Vestrae non minus curae ac cordi esse, ut mutua amicitia ac benevolentia per initam pacificationem inter Nos utrinque, Sacrumque Romanum Imperium Coronamque Sueciae contracta, stabilis, firma et inconcussa maneat, eaque omnia, quae contentioni aut altercationi erga ullum vicinum Imperii Statum causam est ansam praebere possint, libenter e medio sublata esse velle et cupere: adeoque minime refragaturam, ut dictae Pomeraniae ulterioris restitutio, tandem desideratum consequatur effectum, compositis jam praesertim ut relatum Nobis fuit, finium contentionibus, caeterisque differentiis, juxta designationem


page 497, image: s0497

a Vestrae Serenitatis Commissariis statim sub initium illorum tractatuum exhibitam, Idcirco hoc ut fiat, eandem Nostro, ac omnium Sacri Romani Imperii Electorum, Principum et Statuum nomine hisce instantiis requirere voluimus, indubitata spe freti, hanc Nostram requisitionem, utpote in Pace conventa fundatam, aequo animo acceptam fore, insuper enixe postulantes, ut per expressum hunc Cursorem mentis suae declarationem ad Nos perscribere, ac sine longiori mora eundem remittere ne gravetur: Quo tandem perlato ad Nos Serenitatis Vestrae responso, ad tractanda more solenni et consueto comitialia negotia, quae quidem diutius differri e re Imperii non esset, progredi, eaque juxta dictamen pacificationis communemque Imperii utilitatem perducere possimus. Vicissim Vestra Serenitas certo sibi persuadere potest, nos una cum Imperii Statibus, eadem, quae Ipsis juxta Pacificationem Imperii competunt, fideliter observaturos esse: de caetero eidem benevolentiae Nostrae studia offerimus. Ratisbonae 12. April. 1653.

CLXXIII. Literae CHRISTINAE, Suecorum Reginae, ad ELECTORES S. R. IMPERII Ratisbonae de eligendo Romanorum Rege occupatos, quibus ab eis, ut in ipso electionis actu suffragia sua de eligendo Ferdinando Hungariae et Bohemiae Rege consociare haud graventur, amice contendit, 1653. Nos Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regina, Magna Princeps


page 498, image: s0498
Finlandiae, Dux Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Princeps Rugiae, nec non Domina Ingriae et Wismariae etc. Reverendissimis et Celsissimis Principibus, Consanguineis, Affinibus et Amicis nostris charissimis, Dominis Sacri Romani Imperii Electoribus, Salutem et omnigenae prosperitatis incrementum!

Reverendissimi et Celsissimi Principes, Consanguinei, Affines et Amici charissimi.

COepit jam rumor increbescere inter arduas Dilectionum Vestrarum curas, earum consilia circa electionem novi Romanorum Regis pariter occupari. Nos probe considerantes providam non minus in negotio tanti momenti, quam rebus Imperii Romano-Germanici caeteris Dilectionibus Vestris solicitudinem, persuasissimum Nobis habemus easdem Dignitati et saluti Imperii, nec non necessitudini cum vicinis Europae Regnis Rebusque publicis amicitiae conservandae tanquam e speculo prospecturas. Cui imprimis gravissimae, qua destinemini, deliberationi Vestrae Divini Numinis benedictionem coelitus apprecamur, ex animo voventes, eum a Dilectionibus Vestris designari atque adeo eligi Romanorum Regem, qui in praefatam Vobiscum intentionem promovendam et tuendam magno animo feratur. Relatum vero Nobis jam nuper fuit, Serenissimum Hungariae, Bohemiaeque Regem, Dominum Ferdinandum Quartum circa hanc Electionem a plerisque omnibus indigitari, et ab Ipsius Serenitatis


page 499, image: s0499

Domino Parente, moderno Romanorum Imperatore Dilectionibus Vestris nominatum esse, quorum pariter ac Dominorum praedecessorum atque Majorum seriem, praecipuam facile dignitatem, respectum, valorem atque in Imperium merita cum ad animum Nobis revocamus, et indubia praeterea spe ducimur fore, ut a praefato Rege, dum in Romanorum Regem et subinde Imperatorem electus fuerit, salus atque incolumitas Imperii, et conclusa Osnabrugi Monasteriique pax publica et universalis, nec non fidens cum externis populis amicitia aliarumque rerum commercium mutuum, promoveatur ac conservetur. Non possunt non tanto fastigio dignae virtutes atque encomia Suae Serenitatis ad ejusdem commendationem Dilectionibus Vestris impertiendam Nos pertrahere. Quod si ad summas et Imperatorem in praetacto Serenissimo Rege Fratre, Consanguineo et Amico Nostro charissimo prae se ferentes administrandi tanti officii dotes, nostrae insuper huic amicae apud Dilectiones Vestras commendationi pondus accesserit et momentum, est quod Vobis ipsis et Dignitati sperataeque saluti Imperii, nec non publicae Regnorum vicinorum ac rerumpublicarum tranquillitati animitus gratulemur, neque deerit Nobis, sive causa sive occasio, quidquid honoris et amicitiae Nobis in subsidium, perfectionem et stabilimentum desiderii hujus Nostri, Dilectiones Vestrae detulerint, grato erga ipsos animo agnoscendi, et de iisdem omnibus sinceri affectus documentis demerendi. Deus Imperiorum stator et conservator, consilia et actiones


page 500, image: s0500

Dilectionum Vestrarum caeterorumque Principum atque Statuum Imperii in Comitiis modernis congregatis moderetur, et ad optatum ea finem perducat, cujus tutelae Dilectiones Vestras amice et serio commendamus. Dabantur Stockholmiae die 23. Aprilis, Anno 1653.

Dilectionum Vestrarum

Bona Consanguinea, Affinis et Amica

CHRISTINA.

A. Gyldenclau.

CLXXIV. Literae ejusdem cum immediate praeinsertis argumenti ad PRINCIPES et STATUS S. R. IMP. a CHRISTINA, Sueciae Regina, exaratae, 1653. Nos Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regina, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Princeps Rugiae, nec non Domina Ingriae et Wismariae etc. Reverendissimis, Illustrissimis, Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis et spectabilibus, Sacri Romani Imperii Principibus et Statibus, Consanguineis et Amicis Nostris charissimis et Nobis sincere grateque dilectis, salutem, studia amicitiae et felicia quaeque offerimus et precamur!



page 501, image: s0501

Reverendissimi, Illustrissimi, Reverendi, Illustres, Magnifici, Generosi et spectabiles, Domini Consanguinei et Amici charissimi, Nobisque sincere et grate dilecti.

QUod ad Comitia ab Imperatore indicta Dilectiones Vestrae et Vos frequenti numero Ratisbonae comparuistis, cognitu Nobis fuit gratissimum. Optandum sane esset, ut initium ea pridem coepissent, ne culpa suspensae hactenus propositionis Nobis, ut comperimus, ex serotina ulterioris Pomeraniae restitutione a nonnullis imputaretur; Qui cum vel non satis ignari istius rei sint, vel sequiori erga Nos adfectu ducantur; non attinet aut justitiam causae Nostrae, aut quod serius, quam fortasse a quibusdam expectabatur restituta sit dicta Pomeraniae pars Dilectionibus Vestris et Vobis operose deducere; Transactis jam Stetini rebus omnibus, quae ejus restitutionem hactenus tardare visa sunt: Prouti Nostri ad Comitia Deputati Consiliarii et Legati certitudinem transactionis omnem Dilectionibus Vestris et Vobis enarrabunt; Et Nos Ipsae ad Imperatorem de hac re jam perscribimus. Id vero nuper intelleximus inter Comitiales consultationes novi quoque Romanorum Regis electionem versari atque imprimis in considerationem venire Caesareae Majestatis filium, Serenissimum Hungariae et Bohemiae Regem. Quod si memoria revocamus et ob oculos Nobis ponimus, Imperium Romano-Germanicum, aliquot jam seculis ab Inclyta Austriaca Domo, ex eaque longa serie progeneratis Imperatoribus


page 502, image: s0502

laudabiliter administratum floruisse. Nec dubitamus, quin ejus Serenitas insistens Domini Parentis atque Praedecessorum, Majorumque suorum vestigiis, summo studio, conatu et opera, id omne sit observatura et promotura, quod Dignitatem et salutem Imperii, conservationem Pacis publicae Osnabrugi et Monasterii conclusae, et stabilimentum sincerae constantisque amicitiae cum vicinis Regibus, Regnis atque Rebuspublicis, in iisque Nobis cum majoribus incrementis colendae et consolidandae maxime concernit: In electione Romanorum Regis praetacti Ungariae et Bohemiae Regis ratio prae caeteris merito habenda videtur. Et praeterea cum non modo ditionum Nobis Regnoque Nostro Sueciae cessarum, sed et aliarum pariter necessitudinum nomine ac respectu Dilectionibus Vestris atque Vobis, nec non universo Imperio, tanquam Constatus unitae sumus, committere non possumus, quin haec animi Nostri sensa Dilectionibus Vestris atque Vobis, pro confidentia et interesse mutuo aperiremus, et praefatam Ejus Serenitatem, tum meritis majorum, tum virtutibus propriis et sublimi pristinae dignitatis Regiae atque duorum Regnorum splendore abunde jam ante commendatam, ad Imperii Germanici fastigium amice et benevole recommendaremus. In quo arduo negotio non minus quam caeteris gravissimis Imperii rebus atque Deliberationibus Dilectiones Vestras et Vos consilia Nobiscum sua, pro incolumitate et utilitate Imperii omniumque in eo statuum juncturos esse, firmiter Nobis persuademus;


page 503, image: s0503

Deumque ardentibus votis veneramur, ut consilia Dilectionum Vestrarum atque Vestra paterna sua benedictione coelitus secundet, Easdemque et Vos potenter conservet. Dabantur Stockholmiae die 23. Aprilis 1653.

Dilectionum Vestrarum

Bona Consanguinea et Amica et Vobis singulari benevolentia adfecta

CHRISTINA.

A. Gyldenclau.

CLXXV. Literae HENRICI, Comitis de Rochester, Legati CAROLI II. Britanniae Regis tunc exulis, ad Ferdinandum III. Romanorum Imperatorem, quibus ejus sacrique Romani Imperii opem et consilia nomine Regis sui instantissime implorat, 1653.

Augustissime, Invictissime Caesar.

DOmini Regis mei afflicta conditio et ejus acerbissima causa magis innotuit, quam ut verbis imparibus eam Caesareae Vestrae Majestati cum dolore et horrore in memoriam revocare liceat, cum nullus Christianorum Principum sit, qui non desuper compassionem et facinoris indignationem sit contestatus. Cum igitur Rex meus ea, qua debuit et potuit pietate et fortitudine, quamvis adverso effectu reparationem tentarit, et nunc Regnis suis pro maxima parte indignissime exutus, a Consanguineis


page 504, image: s0504

et amicis Principibus et Statibus benevolam opem flagitare cogatur. Ideo ad Caesaream Majestatem Vestram confugiens eandem pro salubri consilio et efficaci auxilio impartiendo Regiis precibus confidenter et instantissime implorat rogatque, ut etiam in praesenti Diaeta, omnes Sacri Romani Imperii Dominos Electores, Principes et Status similiter pro eo ad heroicam declarationem insigne tempestivumque subsidium effective disponere velit. Devincient certe hoc facto excelso Caesarea Majestas Vestra et Sacri Romani Imperii Electores, Principes et Status Regem meum ad aeternam gratitudinem, quam ipse ejusque successores, rebus restitutis, in quacunque necessitate omnibus et singulis pariter promptissime exhibebunt. Haec sunt quae Caesareae Majestati Vestrae nomine et jussu Serenissimi Regis mei proponere debui.

Caesareae Majestatis Vestrae

Dab. Ratisbonae Anno M. DC. LIII. die 1. Maji.

Humillimus obsequentissimus servus

Rochester.

CLXXVI. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus se a justis honestisque


page 505, image: s0505
mediis restaurandae in utraque Republica pacis non alienum esse declarat, 1653.

LIterae ab Ordinibus Generalibus Foederatarum Provinciarum, inscriptae Reipublicae Angliae, quae a Thilmanno Aquilio eorundem Ordinum Nuntio, Excellentiae suae Oliviro Cromwello, Praefecto Exercituum pro Republ. traditae nuper erant, et ab eo Consilio status Albae Aulae nunc sedenti exhibitae, a Consilio deliberatae fuerunt, quae cum responsum prae se ferant literis a nupero Parlamento hujus Reipublicae ad Ordines Generales scriptis, de componendis dissidiis inter utramque Rempublicam exortis, visum est Consilio, renunciare et declarare, se, non obstante nupera rerum mutatione, quae a DEO sapientissimo omniaque providente et gubernante in hac Republica facta est, eodem animo, quo prius erga Provincias confoederatas bene affectum esse, et sincero studio ductum praesentia bella finiendi, firmaeque et duraturae pacis inter utramque Rempublicam stabiliendae et praedictis literis a Parlamento ad Ordines Generales primo ultimi Aprilis missis, una cum illis ad Ordines Hollandiae et West-Frisiae ejusdem diei, hac occasione a Consilio relictis et expensis, cum in iis animadverterit a Parlamento proponi, super iisdem Articulis porro agere, quos prius obtulit in Responsionem ad illam partem chartulae Domini Heemstedii, in qua ab hac Republica petebat, eam, quod aequum justumque foret, proposituram, ad componendas


page 506, image: s0506

hasce controversias, idque sine ulla mutatione, praeterquam tali, qualis iis rebus incidit, quae inter utramque Rempublicam in hoc quam minime grato bello deinde acciderit; Consilium his praesentibus declarat: se paratum esse cum Ordinibus Generalibus super iisdem Articulis procedere; quae, prout illius fert sententia, media sunt, ad ante dictum finem assequendum, maxime probabilia. Quantum vero ad Tractatum in loco neutro per Legatos ab Ordinibus Generalibus propositum, siquidem possibile sit, rebus sic stantibus, hoc in effectum deduci; utcunque tamen plurimas secum necessario trahit moras, multasque difficultates patitur, quae in re utriusque status salutem tantopere concernente sedulo evitari debent, atque adeo cum Ordines Generales nondum iis, quae a Parlamento proposita fuere, responsum applicaverint, Consilium quoque a parte sua necessarium duxit eadem iterum proposita revocare, atque omni posthabita dilatione paratum deinceps erit, colloquium cum aliquibus autoritate plenaria instructis, qui ad hoc ab Ordinibus Generalibus suo nomine delegati fuerint, super iisdem inchoare, declarans insuper, et recipiens se quidquid a parte sua rationabiliter expectari potuerit in ista negotiatione collaturum, quo sanetur et obducatur praesens vulnus, rectoque inter utramque Rempublicam intellectu reddito, benevolo invicem affectu sese imposterum prosequantur. Dat. Albae Aulae 6. die Maji 1653.



page 507, image: s0507

CLXXVII. Literae commendatitiae a CAROLO II. M. Britanniae Rege tunc exule, ad JOHANNEM GEORGIUM I. Saxoniae Electorem, Domini Samuelis Bosii, Colonelli causa, exaratae, 1653. P. P.

CUm fidelis atque Nobis apprime dilectus Dominus Samuel Bosa, Eques Auratus et Celsitudinis Vestrae Subditus, nuper in Scotia et novissime nostra in Angliam expeditione, Colonelli Regiminis Equitum munus obiens, Nobisque militans adversus perduellium Nostrorum copias, fortitudinis, prudentiae et illibatae fidei praeclara ediderit facinora, atque Nobis significaverit se decrevisse in Patriam ad Celsitudinem Vestram reverti, Virum de Nobis optime meritum, sine Nostra ad Eandem commendatione dimittere noluimus, et cum eo animo ad Celsitudinem Vestram se conferat, ut Eidem officia et servitia voveat et omnibus debitis obsequiis atque observantia favorem Ejusdem promereatur, accepta ferat quaesumus illius studia, ut, quam ambit apud Eandem gratiam consequatur, id vero dum precibus Nostris et meritis illius concedere dignabitur, Virum Ejusdem adpetentissimum devinciet, Nobis autem pergratum fecerit, et data occasione vicem rependemus. Quod superest Celsitudinem Vestram Dei Optimi Maximi tuitioni ex animo commendamus. Datum Parisiis, die nona Maji, Anno 1653. Regnorumque Nostrorum quinto.



page 508, image: s0508

CLXXIIX. Literae CONCILII STATUS REIPUBLICAE ANGLIAE, ad FRIDERICUM III. Ducem Holsatiae, Lineae Gottorpiensis, quibus Regiminis formam quidem, non vero favorem et debitam exteris Principibus venerationem in Anglia mutatam esse, seque ingenti animorum propensione erga ipsum ferri profitetur, 1653. Concilium Status Reipublicae Anglicanae, Serenissimo Principi Frederico, Haeredi Norwegiae, Duci Slesuici, Holsatiae, Stormariae, Ditmarsiae, Comiti in Oldenburg et Delmenhorst Salutem.

QUanquam Sapientissimo Deo visum est rerum omnium moderatori Clementissimo praeter illud onus, quod nobis cum majoribus Nostris commune imposuit, ut pro libertate Nostra contra tyrannos honestissima bella gereremus, iis nos etiam auspiciis eaque divina ope prae illis insigniter adjuvare, ut non solum civile bellum restinguere, sed et causas ejus in futurum praecidere, nec non et hostium externorum inopinatos impetus propulsare valuerimus, eundem tamen supremi Numinis in nos favorem ac benignitatem gratissimis, quantum possumus, animis agnoscentes, non ita rerum nostrarum successibus efferimur, ut non singularem potius Dei justitiam ac providentiam edocti atque nosmet largiter experti, et bellum omne quantum licet, aversemur, et pacem cum omnibus cupidissime amplectamur. Quemadmodum igitur quae amicitia, quaeque foederum jura Nobis cum populis


page 509, image: s0509

quibuscunque ac Principibus antiqua intercessere, ea hactenus cuiquam nec violavimus priores, nec violata voluimus; ita et Celsitudo Vestra pro vetusta sua cum Anglis et a majoribus accepta amicitia poterit certissima animi persuasione de nobis aequa omnia atque amica et sibi et suis polliceri. Denique ut delata a Celsitudine vestra nobis sua studia atque officia plurimi, ut par est, facimus; ita operam dabimus, ut neque nostra ullo tempore vel sibi vel suis deesse sentiat: Vestramque adeo Celsitudinem Omnipotentiae tutaminique Dei Omnipotentis quam maxime commendatam cupimus. Datis in Alba Aula die - Julii, Anno 1653.

Subscripsit et Concilii Sigillum imprimendum curavit Concilii Praeses.

CLXXIX. Literae PARLAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE, ad CANTONUM HELVETIAE ORDINES, reformatam Religionem profitentes, eorumque confoederatos, quibus eis, quod tam praeclare de vindicata Anglorum libertate sentiant, grates persolvunt maximas, sibique admonitionem eorum de Pace cum Belgis foederatis concludenda curae et cordique fore promittunt, 1653. Parlamentum Reipublicae Angliae, Illustribus et Amplissimis Consulibus, Scultetis, Landammannis et Senatoribus Cantonum Helvetiae


page 510, image: s0510
Evangelicorum, Tigurini, Bernensis, Glaronensis, Basiliensis, Schaffusiensis, Abbatiscellani, nec non ejusdem Religionis Confoederatorum in Rhaetia, Genevae, Sanctogalli, Mulhusii et Biennae, Amicis Nostris Charissimis Salutem.

LIteras Vestras, Illustres Domini atque Amici Charissimi, Decembris 24. 1652. ad Nos datas accepimus, omni humanitate, benevolentia, studioque erga Nos Nostramque Rempublicam egregio refertas, quodque Nobis semper majus et antiquius debet esse, charitatem fraternam et vere Christianam spirantes. Deoque imprimis optimo maximo gratias agimus, qui vos, totque Vestras Civitates nobilissimas, non tam illis montium claustris, quam insita Vestra fortitudine, pietate, et prudentissima aequissimaque rerum civilium administratione, mutua denique foederum fide circumvallatas atque munitas, firmissimum universis orthodoxis praesidium illis in locis excitavit atque constituit: Vos deinde, qui per omnem Europam primi fere mortalium post invectas ab Aquilone Barbarorum Regum tyrannides, Deo Vestram virtutem prosperante, libertatem Vobis peperistis, partam haud minore prudentia ac moderatione, tot per annos illibatam conservastis; de nobis nostraque libertate nuper vindicata tam praeclare sentire, tamque sinceros Evangelii cultores de nostro in orthodoxam fidem amore ac studio, tam constanter persuaderi, id quidem longe nobis gratissimum est. Quod autem ad pacem Nos pie sane et affectu, ut Nobis est persuasissimum, vere Christiano


page 511, image: s0511

adhortamini, permagnum certe pondus apud Nos ea adhortatio habere debet; cum propter ipsam rem, quam suadetis, maxime expetendam, tum propter summam etiam autoritarem, quae vobis prae caeteris hac in parte merito tribuenda est, qui inter maximos circumquaque bellorum tumultus, et ipsi summam pacem domi forisque tam diu colitis, et aliis omnibus pacis colendae simul hortatores et exemplum optimum extitistis; cum id denique suadeatis, quod Nos dedita opera, idque haud semel, non tam nostris rationibus, quam universae rei Evangelicae prospicientes, per Legatos aliosque publicos Ministros petivimus, amicitiam nimirum et arctissimum foedus cum foederatis Belgarum Provinciis feriendum. Verum illi (sive illa perpetuo nobis infesta, regiis adicta partibus, tyrannidis et ipsa apud suos affectatae comperta Arausiana factio potius dicenda est) quo pacto Legatos Nostros, non de pace, sed de fraterna amicitia ac foedere arctissimo venientes acceperint, quas postea belli causas praebuerint, ut Nos, inter ipsa Legatorum suorum de foedere colloquia, instructa classe, nihil tale cogitantes, in ipsis navium stationibus nostris, ultro lacesserint, ex illo a Nobis ea de re publice scripto, et nunc una cum hisce literis ad Vos misso abunde intelligeris. Nos autem in id sedulo incumbimus, Deo bene juvante, quamvis re hactenus tam prospere gesta, ut neque Nostris quicquam viribus aut copiis tribuamus, sed uni omnia Deo, neque successibus insolenter efferamur: Eundemque animum retinemus conficiendae justae atque honesta pacis omnes


page 512, image: s0512

occasiones amplecti paratissimum, Vos interim, Illustres ac Praestantissimi Domini, quibus pium atque praeclarum hoc studium est, solo Evangelico amore impulsis, fratres inter se certantes componere atque conciliare, et omni apud homines laude digni coelestis illius pacificorum praemii apud Deum haud dubie compotes futuri, cujus summae benignitati atque gratiae Vos vestrosque omnes ex animo commendatos volumus, si qua in re Vobis usui esse possumus, adomnia cum amicorum tum fratrum officia promptissimi. Datis Westmonasterio die -- Octobris, Anno Domini 1653.

Subscripsit et Parlamenti Sigiuum imprimendum curavit

Prolocutor Parlamemi Reipublicae Angliae.

CLXXX. Literae CHRISTINAE, Suecorum Reginae, ad FRIDERICUM III. Ducem Holsato-Gottorpiensem, quibus se Legatis suis Ratisbonae in Comitiis versantibus mandasse refert, quo omnem lapidem moveant, ipse ut alternantium Principum numero includatur, 1654. CHRISTINA, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regina, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Princeps Rugiae, nec non Domina Ingriae et Wismariae.



page 513, image: s0513

Illustrissime Princeps, Consanguinee et Amice Charissime.

TEnuere Nos aliquanto tempore suspensas variae rationes, quae receptioni Dilectionis Vestrae inter Principes alternantes adversari videbantur, ne tamen in mora simus, vergentibus jam ad exitum Imperii Comitiis, quo minus ex omni parte testatum sit, nihil Nobis esse antiquius, quam ea omnia fectari, quae ad confirmandam concordiam mutuaeque inter Principes, Statusque Imperii amicitiae incrementum facere possunt; haud aegre intercessioni Serenissimi Imperatoris, Regis Daniae, Collegiique Electoralis concessimus. Inprimis vero permultum ponderis attulit contestatum saepius erga Nos resque nostras studium Dilectionis Vestrae, denique propinquus ille, quo conjungimur, sanguinis nexus, eoque propere Legatis nostris ad Comitia Ratisbonensia mandavimus, ut curae suae esse ducant, eo maxime modo Disectionem Vestram alternantium Principum numero includi, ac transmissium nobis a Deputatis Collegii Electoralis Schema uberius commonstrat.

Haec ut acceptissima Dil. Vest. fore confidimus; ita neutiquam dubitamus, quin Dilect. Vest. summa animi contentione omnia ea sit actura, quae ad procuranda porro in Imperio Romano commoda nostra facere possunt, atque argumento esse, manere etiam tunc Dil. Vest. hujus benevolentiae nostrae illibatam memoriam; hoc pacto et certissimae expectationi nostrae fatisfiet, et interventu temporis nascentibus subinde aliisque amicitiae


page 514, image: s0514

vinculis, mutua necessitudo nostra perpetuas et nunquam intermorituras radices aget. Atque hisce Dilectionem Vestram Deo amice commendamus, rectequevalere cupimus. Dabamus in Arce Nostra Upsaliensi, die 10. Martii, Anno 1654.

Dilectionis Vestrae

Bona Consanguinea et Vicina CHRISTINA.

Chantersten.

CLXXXI. Literae OLIVERII CROMVELLII, Protectoris Reipubl. Anglicanae, ad ORDINES ZEELANDIAE, quibus eos, ne se et Ordines Hollandiae per quosdam Hagae latitantes pacis et concordiae osores a constanti quietis publicae conservandae proposito averti patiantur, sed pari secum zelo idem indies magis magisque firmare contendant, blande compellat, 1654. OLIVERIUS, Protector Reipublicae Angliae, Scotiae et Hiberniae etc. Celsis ac Potentissimis Dominis Ordinibus Zeelandiae, bonis amicis et foederatis Nostris salutem et prosperos rerum successus!

Celsi ac Potentes Domini, boni Amici et Consoederati.

COnventu Vestro Provinciali (jam uti accepimus) instante, Nos Christiano et pacifico affectu commoti, ac ferio Nobiscum reputantes,


page 515, image: s0515

quantum. Christiani sanguinis superiori bello, inter ejusdem fidei consortes mutuo datum haustumque sit, et quanto plus adhuc sanguinis, ingruente iterum bello (quod Deus averrat) daudum hauriendumque sit, Christiani officii esse censuimus, Dominationibus Vestris (ut pote Nobis una cum Hollandis maxime vicinis, et propter mutuum commerciorum usum pluribus amicitiae vinculis innexis) hisce praesentibus amice et sincere exponere, Nobis dicto foedere pacis nihil prius neque antiquius fore, modo praecipua ejus cautela et securitas aliunde non labefactetur, rescindatur aut infringatur, quod ne ullo modo ullisve malevolorum artificiis fiat, tum Nobis majori studiorum zelo contendendum, tum Dominationibus Vestris commendandum judicavimus, quando quidem ex fama publica multisque aliis tam Haga quam aliunde fide dignis nuntiis admonemur, nonnullos ibi omnem lapidem movere, ut sincera et laudabilis Celsorum et Potentum Dominorum Ordinum Hollandiae in pace non ita pridem inter Nos et foederatum Belgium facta, rite colenda, confirmanda et stabilienda intentio et propositum traducatur atque intervertatur, unde verendum est, ne omnis pactorum conventorum certitudo et securitas (sine qua nunquam pacisci nec debuissemus nec potuissemus) una eademque opera Nobis emanibus rapiatur, ac firma illa et perpetuo (quod faxit Deus) duratura pax concutiatur, labefactetur, et postremo etiam, si fieri possit, omnino etiam rumpatur, rursusque in cruentum bellum convertatur et erumpat in utriusque Reipublicae,


page 516, image: s0516

imo universae Reipublicae Christianae opprobrium et detrimentum irreparabile, tandemque (quod Deus misericors avertat) purioris et reformatae Religionis in utraque gente et ubique gentium exterminium et ruinam: Nos vero constanter Nobis propositum habemus, dictum foedus sancte et religiose observare, veramque et firmam amicitiam cum Celsis et Praepotentibus Universi Belgii singularumque Provinciarum Ordinibus et speciatim una quoque cum Dominationibus Vestris perpetuo colere, nulli dubitantes, quin Dominationes Vestrae una cum Dominis Ordinibus aliarum Provinciarum, pro singulari prudentia sua huic Nostrae justissimae intentioni responsurae, adeoque cum dictis Dominis Ordinibus Hollandiae obviam iturae sint perversis conatibus et inclinationibus eorum, qui pacem publicam propter privatum usum ac commodum fractam, et unacommunem libertatis et Religionis causam pessiundatam, nec non communi utriusque hostium ludibriis et insultibus obnoxiam et expositam velint. Nos quidem, uti hisce praesentibus, conscientiae Nostrae satisfacere voluimus; ita etiam Deum optimum maximum pacis unicum et concordiae auctorem, ex animo precamur, ut super solida securae adeoque duraturae pacis et amicitiae fundamenta, omnes ac singulae foederati Belgii Provinciae non solum Nobiscum colant pacem et amicitiam, verum etiam inter se ipsos mutuo eademque, qua creverint hactenus, augescan indies, et quam diutissime fruantur concordia, in quem finem Deum veneramur, ut Dominationibus Vestris moderata et tranquilla


page 517, image: s0517

consilia inspirare velit, et porro totum hoc pacis negotium, magis magisque indies stabile ac firmum reddere dignetur, ut ante omnia divino Numini debitus honos, puro ejus cultui ac sacrosanctae Religioni reformatae, quam utrique profitemur, splendor, mari ac navigaturis prisca securitas, mutuisque commerciis vetus vigor reddatur, ac postremo inter utrasque gentes antiqua, vera et fraterna amicitia, tot vinculis religionis, vicinitatis et commerciorum astricta, ad majorem Dei gloriam, et ejusdem Religionis incrementum in perpetuum coalescat, et haec avita amborum populorum libertas, utriusque Reipublicae Pax et tranquillitas contra omnes malevolorum et pravas molientium machinas, omnesque insultus hostiles, tam domi quam foris, inconcussa maneat, quod benigne velit misericors ille Deus, cujus Divino Numini Dominationes Vestras commendamus. Da tae ex Alba Aula, 16. Junii styli veteris, 1654.

CLXXXII. Literae OLIVERII CROMVELLII, Reipublicae Angliae etc. Protestoris, ad ANTONIUM GUNTHERUM, Comitem Oldenburgicum, quibus ipsi pro gratulatione de suscepta a se Anglicanae Reip. administratione grates, seque Oratorum ejus postulatis satisfecisse refert, 1654.

Illustrissime Domine.

PEr Literas Vestras Januarii die vigesimo 1654. datas certior sum factus, nobilem Virum Fridericum Matthiam Wolisogum, Secretarium Vestrum,


page 518, image: s0518

et Christophorum Griphiandrum cum certis mandatis ab illustrissima Dignitate Vestra in Angliam missos fuisse. Qui cum ad Nos accessissent, et susceptam Anglicanae Reipublicae administrationem Nobis Vestro nomine gratulati sunt; et uti Vos Vestraque ditio in hanc pacem, quam cum foederatis Belgü Ordinibus proxime fecimus, assumeremini: Ut denique Salvam-Guardiam illam quam vulgo vocant, a Parlamento nuper Vobis concessam nostra nunc autoritare confirmarermus, petiverunt: ob istam itaque gratulationem tam amicam maximas, ut aequum est, gratias agimus: et illa duo postulata libenter concessimus; nulli etiam occasioni in posterum defuturi, quae studium in vos nostrum poterit ullo tempore declarare. Idque ex supradictis Oratoribus Vestris plenius vos arbitror intellecturos, quorum fides ac diligentia in hoc Vestro apud Nos negotio praeclare constitit. Quod reliquum est, Vobis, rebusque Vestris felicitatem, atque ex voto pacem omnem exopto. Westmonasterio, 27. Junii, 1654.

Illustrissimae Dignitatis Vestrae

Studiosissimus

Oliverius Angliae, Scotiae, Hyberniae etc. Protector.

CLXXXIII. Literae OLIVERII CROMVELLII, Protestoris Reipublicae Angliae etc. ad ANTONIUM GUNTHERUM, Comitem Oldenburgicum, quibus sibi literas ejus non uno


page 519, image: s0519
nomine gratissimas fuisse, seque amicitiam ipsius et munus transmissum plurimi facere nuntiat, 1654.

Illustrissime Domine.

LIteras Vestras Maji secundo die Oldenburgo datas accepi haud uno nomine gratissimas, cum quod essent ipsae singulari erga me humanitate ac benevolentia refertae; tum quod Illustrissimi Domini Comitis Antonii, perdilecti filii Vestri manu redditae. Id quod eo magis honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta stirpe dignas, moresque eximios, studium denique in me egregium, non tam acceptum ab aliis, quam re ipsa cognitum atque perspectum jam habeo. Neque dubium esse potest, quin eandem quoque suis domi spem faciat, fore se Patris optimi praestantissimique similimum; cujus praeclara virtus atque prudentia perfecit, ut tota illa ditio Oldenburgica permultis ab annis, et summa pace frui, et pacis commoda percipere inter saevissimos undique circumstrepentium bellorum tumultus potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego quam plurimi facerem, quae potest inimicitias omnium tam sapienter ac provide cavere. Pro munere denique illo magnifico est, Illustrissime Domine, quod gratias habeo; pro jure est ac merito tuo, quod ex animo sum

Illustrissimae Dignitatis Vestrae

Westmonasterio 29. Jun. A. 1654.

Studiosissimus

Oliverius Angliae, Scotiae, Hyberniae etc. Protector.



page 520, image: s0520

Superscriptio.

ANTONIO GUNTHERO, Comiti in Oldenburgh et Delmenhorst, Domino in Jehvern et Kniphausen.

CLXXXIV. Literae CAROLI GUSTAVI, Suecorum Regis, ad JOANNEM CASIMIRUM, Poloniarum Regem datae, quibus Ipsi summam rerum Suecicarum in se translatam esse refert, ojficiaque sua paxatissima et Principibus tot nominibus conjunctissimis digna offert, 1654. Nos Carolus Gustavus, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Magnus Dux Finlandiae, etc. etc. Serenissimo Principi, Fratri, Consanguineo, Vicino et Amico Nostro Charissimo, Domino Joanni Casimiro, Regi Poloniae, Magno Duci Lithuaniae etc. etc. salutem et omnia prospera.

Serenissime Princeps, Frater, Consanguinee, Vicine et Amice Charissime.

CUm illius motu, qui cuncta Mortalium disponit Regesque Regnis dat, visum sit Serenissimae ac Potentissimae Principi ac Dominae, Dominae Christinae, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Reginae, Magnae Principi Finlandiae etc. etc. Matri Nostrae omni filiali cultu ac venoratione prosequendae, plusquam Materna cura amoreque erga Nos, atque certis de causis Gubernaculis Imperii Haereditarii se abdicare, summamque rerum ad Nos, accedente omnium Ordinum hujus regni consensu,


page 521, image: s0521

transferre, sequentibus confestim Coronationis Nostrae solemnibus, alienum ab officio animoque Nostro fore judicavimus, nisi exordio Regiminis Nostri Deum Optimum Maximum precaremur, ut hoc orbi Christiano, Nobis, Regnoque Nostro, et Serenitati Vestrae, Communibusque Amicis, felix ac faustum esse velit, et Serenitatem Vestram, considerantes scilicet propinqui sanguinis nexum, qui Nos cum eadem jungit, atque antiquam illam inter utraque haec Regna necessitudinem per complures jam annos induciarum pactis restauratam continuatamque, de hisce Imperii Nostri auspiciis edoceremus, atque omnia prospera Serenitati Vestrae Poloniaeque Regno ac populo comprecaremur, denique officia nostra paratissima, et quaecunque ab Amico et tam propinquo sanguine procedere possunt, Eidem optimo affectu deferremus. Proinde, si qua in re gratam Serenitati Vestrae operam praestare poterimus, est quod Nobis indicet, ita de Nobis dispositura, quemadmodum utrique Nostrum conducere existimaverit, prout Nos etiam confidimus, Serenitatem Vestram hunc affectum Nostrum pari erga Nos Regnumque Sueciae voluntate pensaturam. Has literas perferendas, et si opus fuerit, explicandas uberius, tradidimus Ministro Nostro Dantisci, egregio et spectabili Nobis sincere fideli, Joauni Kock, quem ut Seren. Vestra Nostra causa benevolentia sua complecti velit, rogamus, confidimusque. Quibus finientes Deum veneramur, ut Serenitatem Vestram tueatur florentem et incolumem, laetisque et secundis


page 522, image: s0522

rebus semper gaudere sinat. Dabantur in Regia Nostra Stockholmensi, die 3. Julii, Anno 1654.

Serenitatis Vestrae

Bonus Frater, Consanguineus et Amicus

Carolus Gustavus.

CLXXXV. Literae OLIVERII, Protectoris Reipublicae Angliae etc. ad CAROLUM GUSTAVUM, Suecorum Regem, quibus ipsi de felici in solium Regni Suecici exaltatione gratulatur, sibique oblatam foederis inter utramque gentem mutui tontinuationem acceptissimam fuisse, asseriti, 1654. OLIVERIUS, Protector Reipublicae Angliae, Scotiae, Hyberniae etc. Serenissimo Principi, CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandiae, Duci Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Principi Rugiae, Domino Ingriae, Wismariae, nec non Comiti Palatino Rheni, Bavariae, Juliae, Cliviae et Montium Duci etc. Salutem.

Serenissime Rex.

CUm Suecorum Regnum per hosce dies summis Populi studiis, omniumque Ordinum suffragiis liberrimis translatum ad vos esse, toto orbe terrarum percrebuerit, id maluisse Majestatem Vestram suis literis amicissimis quam vulgata fama nos intelligere, et summae benevolentiae erga Nos Vestrae, et


page 523, image: s0523

honoris inter primos attributi argumentum haud leve esse ducimus. Illam itaque Vestris meritis egregiis accessionem dignitatis, praemiumque virtute tanta dignissimum, et sponte et jure vobis gratulamur: idque ut Majestati Vestrae, Svecorumque genti, reique toti Christianae bonum atque faustrum sit, quod et vobis maxime in votis est, junctis precibus Deum oramus. Quod autem foederis inter hanc Rempublicam, Sveciaeque Regnum recens icti conservationem Majestas Vestra, quod ad se attinet, integerrimam, usque eo curae sibi fore confirmat, ut quae nunc intercedit amicitia, non permanere solum, sed, si id fieri potest, augescere etiam indies possit, id vel in dubium vocare nefas esset tua tanti Principis fide interposita, cujus eximia virtus non solum in peregrina terra regnum tibi haereditarium peperit, sed tantum etiam potuit, ut augustissima Regina, Gustavi filia, cui parem omni laude Heroinam multa retro secula non tulere, possessione Imperii justissima inopinanti tibi ac nolenti ultro cederet. Vestrum denique tam singulare erga Nos studium, tamque praeclaram animi significationem nobis esse gracissimam, omni ratione persvasum vobis esse cupimus; nullumque Nobis pulchrius certamen fore, quam uc vestram humanitatem nostris officiis nullo tempore defuturis, si id potest fieri, vincamus.

Majestatis Vestrae

Westmonasterlo, die 4. Jul. 1654.

Studiosissimus

Oliverius Reipublicae Angliae, Scotiae, Hyberniae etc. Protector.



page 524, image: s0524

CLXXXVI. Literae SENATUS CIVITATIS BREMENSIS, ad CAROLUM GUSTAVUM, Svecorum Regem, quibus gubernacula, Regni Suecici in manus ipsius devoluta gratulatur, ac de hostilibus Gubernatoris in Ducatu Bremensi Regii adversus urbem suam insultibus valde con queritur, eosque tu pro ea, qua polleret autoritate et in publicam tranquillitatem propensione irritos reddere gratiose dignetur, humiliter rogat, 1654.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

QUandoquidem Serenissimae ac Potentissimae Dominae, Dominae Christinae, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Reginae etc. Dominae nostrae clementissimae, gubernacula Regni ac Regiminis deponere placuit, eaque, ita dirigente Summo Numine, jure optimo maximo, applausu totius populi, ad Sacrae Majestatis Vestrae manus sunt devoluta, dici vix poterit, quam nos inde solido gaudio simus perfusi, subdubii, utrum potius Majestati Vestrae de adepto Regno, an Regno, Provinciis et subditis de tali ex asse perfecto Principe gratulari conveniat, quem post flagrantissimum tot annorum bellum rite compositum pacemque reductam, jam totus fere orbis admiratur ac observat, et ob animi magnitudinem suspicit, proindeque de suscepta gubernatione gaudium laetitiamque contestatur; ut proinde etiam pro tenuitate nostra, quam volupe nobis sit haec inauguratio, publice attestari debeamus; idque cum voto omnis Regiae incolumitatis,


page 525, image: s0525

prosperique aeternantis Regni successus, qui et felix faustusque sit, ac, ut Sacra Majestas Vestra sub eo diuturna lucis usura fruatur, ex animo vovemus, apprecamur! nulli dubii, sicuti ante annos aliquot in transitu Urbis Nostrae jam experimento edocti sumus, quin Regia clementia nunc altiores radices sit actura, quam omni officiorum genere humillime demereri nunquam desistemus.

Dolemus autem, sub ipsis novi regni Regiae Vestrae Majestatis auspiciis malevolorum quorundam prava consilia hisce in oris adeo praevaluisse, ut parum absit, quin nos cum ipsis, et alii nobiscum, novo incendio (quod Deus Optimus Maximus pro sua benignitate avertat) implicemur et involvamur. Dudum quidem est, quod precibus, patientia ad extremum usque lacessita, contestationibus, protestationibus, remonstrationibusque solidis, cum per literas, tum per Legatos, ad Dominum Gubernatorem Comitem Koenigsmarck aliosque Regimini Ducatus Bremensis praefectos, a nobis missos, igni gliscenti ejusque eruptioni obviam ire allaboravimus. At, quod eventus docuit, ferendo unam injuram, indies non nisi novam (proh dolor) invitavimus. Videntes itaque, nullum Sacrae Caesarea Majestatis, Domini nostri clementissimi, nullum Sacr. Rom. Imperii ejusque Constitutionum et Conclusorum, nullum pacis publicae, uti nec protectorii, conservatorii, aut Mandatorum Caesareorum respectum, impetum illorum inhibere ac coercere potuisse, quibus animus fuit,


page 526, image: s0526

territorium nostrum una cum ipsa Civitate, licet per Instrumentum Pacis ab omni impetitione liberum esse jussum, perditum ire; imo videntes, possessiones notorie nostras, directo contra Instrumentum Pacis articulo decimo, Vers. Civitati vero Bremensi etc. aperta vi invadi, tormentis bellicis et globis igneis expugnari, apparatum bellicum majorem, in perniciem nostram indies, magis magis que praeparari, coacervari, et in vicinia comportari, fortalitiis contra pacta noviter exstructis et acriter instructis, undique etiam in territorio hu jus Civitatis nos cingi, liberae navigationi in Visurgi et per consequens ipsis Commerciis frenum inj ici, equos aliaque subditis nostris eripi, ereptos in nos armari, excursiones ad portas usque Civitatis nostrae institui, atque (ut uno verbo quasi omnia comprehendamus) de bonis, de vita, et quae cum vi ta pari passu ambulat, de ipsa libertate nos periclitari, tandem coacti plane et inviti, unicum, (quod supererat) ad necessariam defensionem, post Deum refugium sumsimus, atque turbatoribus hisce pacis publicae, nos legitimo tramite opposuimus, rati, etiam de jure divino, naturali et gentium, defensionem licitam esse, ubi offensio est illicita. Nec propterea ab humillima in Sacram Regiam Vestram Majestatem atque Coronam Svecicam devotione vel minimum recedimus, certa spe freti, tantum abesse, ut probe inspecto atque cognito hoc Regiae Vestrae Majestatis ministrorum processu eorundem pacifragis molitionibus atque attentatis assensum sit praebitura, quin potius condigne


page 527, image: s0527

eosdem coercitura, et in ordinem redactura. Ut enim Regia Vestra Majestas et tota Corona Svecica publicae conclusae pacis religiosam observantiam profitetur; ita eandem nunquam admissuram aut consensuram credimus, ut contra disertam Instrumenti Pacis artic. 13. §. 4. Vers. Et nulli omnino Statuum etc. dispositionem dictus Gubernator Regius ejusque asseclae, vi aut armis persequantur, quodcunque demum juris sive praetensionis sibi competere, licet erronee, persvasum habent. Eidem itaque fiduciae insistentes, ad Regiae Vestrae Majestatis pedes humillime devoluti, enixissime rogamus, velit, jubeat eadem, ut vis contra Instrumentum Pacis publicum, contra protectorium, conservatorium et Mandata Caesarea, nobis nostrisque subditis illata sistatur, possessio aliaque ablata cum omni causa restituantur, ac de non amplius turbando legitime caveatur, igni serpenti oleum subtrahatur, aqua affundatur, adeoque bono viciniae et totius Imperii publico tranquillitas his quoque in oris reducatur, stabiliaturque. Sic Regiae Majestatis Vestrae tam ex justitia, quam clementia vere Regia promerita laus et gloria in aeternum perennabit, quam Nos cum posteris nostris non modo depraedicare, sed et pro viriculis omni nisu humillime demereri studebimus. Deus Opt. Max. Regiam Vestram Maj. diu conservet incolumem, eidemque omnes prosperos successus largiatur! Sic Regiae Vestrae clementiae, Nos, Nostrosque Civitatem, Territorium, Cives et subditos humillime commendamus. Dabantur


page 528, image: s0528

sub Secreto Civitatis Nostrae VI. Julii Anno a nato Christo M. DC. LIV.

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

bumillimi ac observantissimi

Consules et Senatores

Reipubl. Bremensis.

CLXXXVII. Literae credentiales a CAROLO GUSTAVO, Svecorum Rege, Comiti Carolo Christophoro de Schlippenbach, Legato suo, ad JOHANNEM GEORGIUM I. Saxoniae Electorem, traditae, 1654. Nos CAROLUS GUSTAVUS Dei Gratia Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, tot. tit. Celsissimo Principi, Consanguineo et Amico Nostro charissimo, Domino Johanni Georgio, Saxoniae, Juliaci, Cliviae et Montium Duci, Sacri Romani Imperii Archimareschallo et Principi Electori etc. etc. Salutem et prosperos rerum successus!

Celsissime Princeps, Consanguinee et Amice charissime.

CUm e re Nostra communique Nobis visum sit ad Dilectionem Vestram ablegare supremum Cubicularium Nostrum et cohortis praetoriae praefectum, Illustrem et Generosum Nobis sincere fidelem et dilectum, Dominum Carolum Christophorum de Schlippenbach, Comitem in Schevede, et Liberum Baronem in Liusala, Dominum in Kozenhausen et Salnig, utpote Virum


page 529, image: s0529

summa prudentia et dexteritate insignem, denique singulari erga Nos fide conspicuum, quam multis modis, imprimis vero circa susceptos Imperii Nostri fasces Nobis approbavit. Ideirco a Dilectione Vestra amice contendimus, velit non tantum dicto Domino Comiti in iis, quae Nostro nomine apud Dilectionem Vestram egerit et proposuerit, omnimodam fidem velut Nobis Ipsis adhibere, verum etiam haud vulgari erga dictum Comitem favore testatum facere, quam bene Nobis rebusque Nostris cupiat. Nos, quicquid grati acceptique saepius nominato Domino Comiti acciderit, ita aestimabimus ac si Nobis ipsis evenisset, re ipsa testaturi, quanti affectum erga Nos Dilectionis Vestrae faciamus aestimemusque. Quibus finientes Dilectionem Vestram Deo exanimo commendamus. Dabantur in Regia Nostra Civitate Holmensi die 15. Julii 1654.

Carolus Gustavus.

CLXXXIIX. Literae CAROLI GUSTAVI, Suecorum Regis, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus, quantos qualesque motus Civitas Bremensis in Ducatu Bremensi concitare sit aggressa, exponit, nec vicinis ex bello inde enato aliquid periculi metuendum esse asseverat, 1654. Nos Carolus Gustavus Dei Gratia Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Celsi et Potentibus Nostris Amicis et Foederatis, Dominis Ordinibus Generalibus Uniti Belgii salutem et prosperos rerum successus.



page 530, image: s0530

Celsi et Praepotentes, boni Amici et Foederati.

NOn potest Vos latere, quantos motus Civitas Nostra Brema in Ducatu Nostro Bremensi ab aliquo jam tempore concitare sit aggressa, tum ut injuria praetensam suam immedietatem hoc pacto fulciret, tum ut jura Nostra Ducalia et territorialia controversa faceret et labefactaret, arrogando sibi in territorio Nostro jus muniendi et propugnacula extruendi. Cumque non dubitemus, quin dicta Civitas pro consueta sibi irreverentia actiones Nostras et injectam Nobis necessitatem Nostros subditos juraque Ducalia tuendi apud Vos traducere sit conatura, hisce pauculis amice Vos commonendos esse duximus, ea fiducia freti, ut pro summa prudentia et aequanimitate Vestra, denique antiqua illa qua conjungimur amicitia, nullam fidem dictae Civitatis criminationibus adstruatis, atque ut ab iis omnibus alieni esse velitis, quae ad augendos illius inanes spiritus trahendosque tam noxios motus facere possunt, quin etiam Eidem auctores sitis, ut ad debitam Nobis reverentiam officiumque redeat, Vobis certo persvadentes, Nobis nihil aliud constitutum esse, quam ea, quae vigore instrumenti pacis nacti sumus, jura Ducalia tueri, atque Civitatis illius insolentias et hostilitates arcere et propellere, nec quenquam vicinorum (cum quibus firmam semperamicitiam colendi in animo et votis habemus) hisce, quod speramus, non diu duraturi belli fluctibus involvere, vel ex eorum occasione damno aut detrimento aliquo afficere. Quos praeter justitiam causae Nostrae,


page 531, image: s0531

a Residente Nostro apud Vos de constanti affectu amicitiaque Nostra certissimos esse volumus, divinae tutelae Vos amice commendantes. Dabantur Stockholmi 15. Julii 1654.

Vester bonus Amicus et Foederatus

Carolus Gustavus.

CLXXXIX. Literae OLIVERII, Reipublicae Angliae etc. Protectoris, ad CAROLUM GUSTAVUM, Sveciae Regem, quibus ipsi dolorem suum de fervente inter Svecos et Bremensium Civitatem bello aperit, utque quamprimum conficiatur optat et svasor est, 1654. Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO, Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi.

CUm de Voluntate Vestrae Majestatis in me singulari ex Vestris sim nuper literis persvasus, quibus et ipse pari studio rescripserim, videor mihi ex ratione prorsus amicitiae Nostrae deinceps facturus, si quemadmodum, quae grata acciderint, ad laetitiam mutuam communicem, ita, quae contraria, de iis tanquam Vobis amicissimis, animi mei sensum doloremque aperiam. De me equidem sie existimo, eo me in loco Reipublicae jam esse constitutum, ut communi Protestantium paci imprimis, et quantum in me est, consulere debeam. Quo gravius necesse est feram, quae de Bremensium et Svecorum praeliis mutuisque cladibus ad Nos perferuntur. Illud primum doleo amicos utrosque


page 532, image: s0532

nostros tam atrociter tamque Protestantium rationibus periculose inter se decertare; pacem deinde illam Monasteriensem, quae Reformatis omnibus summo praesidio credebatur fore, ejusmodi infelix peperisse bellum: ut nunc arma Svecorum in eos conversa sint, quos inter caeteros paulo ante religionis causa acerrime defenderunt; idque potissimum hoc tempore fieri, cum Pontificii per totam fere Germaniam Reformatos ubique rursus opprimere et ad intermissas paulisper injurias vimque pristinam redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem, dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam esse factas, non potui sane, quin Majestati Vestrae, occasione hac data, significarem, quam cupiam ex animo, quamque enixe Deum pacis orem, ut istae induciae utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmissimam ex compositione utrinque commoda possint desinere. Quam ad rem si meam operam conferre quicquam aut usuifore Majestas Vestra judicaverit, eam vos libentissime, ut in re divino Numini procul dubio acceptissima, polliceor atque defero. Interea Majestatis Vestrae Consilia omnia, ut ad communem Christianae rei salutem dirigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito, quin et vos maxime velitis, animitus exopto

Majestatis Vestrae

Dar. Ab Alba Aula

Octobr. 26. 1654.

Studiosissimus

Oliverius, Protector Reipublicae

Angliae, Scotiae et Hyberniae etc.



page 533, image: s0533

CXC. Literae OLIVERII, Protectoris Reipublicae Angliae etc. ad SENATUM Bremensem, cui se Regi Sueciae pacem et concordiam svadendo scripsisse refert, 1654. Magnificis Amplissimisque Consulibus ac Senatoribus Civitatis Bremensis.

EX literis Vestris per Oratorem Vestrum Henricum Oldenburgum ad Nos datis, coortum Civitati Vestrae cum vicino potentissimo dissidium, quasque exinde ad angustias redacti sitis, eo majore cum molestia ac dolore intelligo, quo magis Bremensem Civitatem praeter caeteras orthodoxa religione praestantem diligo atque amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius, quam ut universum Protestantium nomen fraterno consensu atque concordia in unum tandem coalescat. Laetari interim communem Reformatorum hostem hisce nostris contentionibus et ferocius passim instare certissimum est. Ipsa autem controversia, cum decisionis nostrae non sit, quae vos jam exercet, Deum itaque oro, ut quae coeptae sunt induciae, possint felicem exitum sortiri. Equidem quod petiistis ad Svecorum Regem ea de re scripsi svasor pacis atque concordiae, Deo nimirum imprimis gratae, meamque operam, ut in re tam pia libens detuli, vos uti aequum animum, neque ab ullis pacis conditionibus, honestis quidem illis, abhorrentem


page 534, image: s0534

suadeo geratis, vestramque civitatem divinae tutelae ac providentiae commendo.

Amplitudinis Vestrae

Datae ab Aula Alba

Octobr. 26. 1654.

Studiosissimus

Oliverius, Protecror Reipublicae Angliae, Scotiae et Hyberniae etc.

CXCI. Literae SENATORUM REGNI SVECIAE ad SENATORES REGNI POLONIAE MAGNIQUE DUCATUS LITHUANNIAE, quibus Regem suum pacis inter utramque gentem restaurandae studiosissimum esse probant, ac ut Respublica, Polon, remotis omnibus ambagibus, ad obtinendum salutarem adeo scopum majori sinceritate sua conferat studia, obnixe contendunt, 1655. Nos SENATORES INCLYTI REGNI SVECIAE, Reverendissimis, Illustrissimis, Reverendis, Illustribus, Magnificis et Generosis Dominis SENATORIBUS REGNI POLONIAE, MAGNIQUE DUCATUS LITHUANIAE, vicinis et amicis nostris observandissimis, salutem et prosperam rerum incolumitatem.

Reverendissimi, Illustrissimi, Reverendi, Illustres, Magnifici et Generosi Domini, vicini et amici observandissimi.

VIdimus eos non raro, praeterlapsis nuper annis, qui sub eximio provehendae pacis titulo,


page 535, image: s0535

et Serenissimam ac Clementissimam antehac Reginam nostram Christinam, et Serenissimum hodiernum Regem, Dominum nostrum Clementissimum, nomine Serenissimi Poloniae Regis convenerunt. Praesenti etiam tempore adesse quendam nobilem Morstenium intelligimus, qui negotia prioribus non dissimilia, mandato Regis Vestri expedienda susceperit. Quamvis vero ex iis, quae indicare necessum, habuit, antequam ipsi integrum esset sperare, ut in conspectum Regium admitteretur, talia pateant, quae irritamento dissidiorum nostrorum, quam eorum reconciliationi propiora sunt: integritati tamen suae concedendum existimavit Serenissimus Rex, Dominus Noster Clementissimus, ut nihilominus pro munere nostro, Senatorium Ordinem Vestrum, nonnulla candide et tempestive literis hisce moneremus; scilicet Regiae illius Majestati constitutum est, aut candore suo res utrinque nostras ad solidum et securitati nostrae convenientem amicitiae usum revocare, aut alias id agere, ut quandocunque suae, Regnique sui dignitati ac conservationi, divina adjuvante gratia, ab aliorum injuriis et imminenti periculo prospicere cogatur, tum apud orbem universum, et in ipsis Illustrissimarum Dominationum Vestrarum conscientiis, justissimae illius sollicitudini ratio sua constet. Quamdiu internunciis reciproeum tractandi studium excitari invicem decuit, non modo Vestros Serenissima Regina Christina benignissime admisit, sed Ipsa paribus vicissim humanitatis officiis nequaquam defuit. Nihil in se defiderari passa est, sive tractatus Pacis urgere oporteret, sive Commissarios suos iis peragendis


page 536, image: s0536

rite constituere. Ubi vero depreher. sum fuit iteratis Lubecae legationibus vestris, neque convenientes negotio tanto adfuisse plenipotentias, neque Commissarios vestrates, favore quietis publicae, commoveri potuisse, ut in iis, quae nobis statuique nostro indignissimum erat negligere, vobis vero in pacem pronis obtinuisse nequicquam profuit, ab opinione sua nonnihil recederent, non nisi facillimum erat praevidere, similes semper congressus pares exitus habituros. Nemini itaque mirum videri poterit, si internunciis deinde vestris aperte testati sumus, ambagibus et verbis ipso eventu irritis, circumagi gentem nostram, neque decorum illi, neque tolerandum esse. Constans avis parentibusque nostris fuit institutum, idemque nobis adhuc manet, honestam Vobiscum Pacem sincere potius quam speciose admittere et persequi, dummodo Regum juste nobis imperantium, Regnique hujus honori et securitati recte provisum fuerit. Eo quidem animo Serenissimus Rex, Dominus noster clementissimus, cum nuper, evidenti Numinis benignitate et clarissimis virtutibus suis ad summam rerum apud nos evectus esset, in ipsis regnandi initiis expeditissimam tranquillitati inter Nos reducendae viam aperuit. Contigit enim, Canazilium ipso momento translati in Suam Regiam Majestatem Imperii, hic praesentem esse, quamvis ille vero ad Serenissimam Reginam Christinam, a Serenissimo Poloniae Rege advenerat, quoniam tamen saepius de pacis parandae negotio, in hoc regnum missus fuerat, et tunc quoque eam praecipue ob causam accessisse se affirmaret, Sacra Regia Majestas illi mentem


page 537, image: s0537

suam, per defunctum nunc piae memoriae Regni hujus Cancellarium, integerrime declarari mandavit. Quandoquidem enim ingenuum Regis et Reipublicae vestrae studium summopere testabatur, in mutuam nobiscum amicitiam propendere, eandem quoque nobis haud ingratam esse intellexit. Caeterum neque conducere ullius nostrum honori, neque ad finiendas lites nostras prodesse, priorum tractatuum more, vanis tantum rumoribus praebere materiam, mediatorum officio creare Regibus et Principibus aliis molestiam, tandemque specioso apparatu, quasi res maximas in conspectu Orbis acturos, convenire, deinde quocunque iterum praetextu discedere, unde vicinis nationibus ludibrium, nobis vero in mutua odia suspiciones moventur, atque sic animis ad conciliationem minus aptis ab invicem recedamus, quam quibus congressi fuimus. Hoc pacto nullos pacis tractatus placere, neque iis semel iterumque in vanum tentatis pluribus vi pactorum nos adstringi. Spem duntaxat solidam in eo consilio superesse, si Serenissimus Rex Vester et Respublica vestra, loco tot internunciorum quemquam sufficienti in eam rem potestate instructum, ad Suam Regiam Majestatem destinarent. Dissidia nostra alias gentes non attingere; ipsa annorum decursu magna sui parte obliterata merito esse debere, quo compendiosius, eo optatius componi posse. Sin istud Serenissimo Regi Vestro et illustrissimis Dominationibus Vestris nequaquam arrideret, per S. Majestatem Regiam Dominum nostrum Clementissimum, id quidem licere, sed pariter etiam prodesse, ut nemo


page 538, image: s0538

amplius, imperfectiori potestate munitus, in ea causa huc mitteretur, quum non alio argumento nobis esset futurus, nisi quocunque alias consilio, quam ingenuo pacis desiderio ejusmodi ambages nobiscum institui. Hoc responso, quo evidentius aliud expectare non poterat, Canazilius in Poloniam rediit. Serenissimus vero Rex, Dominus noster Clementissimus, ut Majestati Regiae humanitatem nihil derogare testaretur, primus ipse ministrum suum Joh. Cock ad Serenissimum Poloniae Regem amandavit, cum literis, quibus indicavit se Sueciae Imperium suscepisse, et simul amicissima Regi vestro studia obtulit. Nihil postea inter nos actum est, donec paucis antehac septimanis Morstenius in hanc urbem accederet, Internuncium se dicens, ad Suam Reg. Majestatem, Dominum Nostrum Clementissimum, a Serenissimo Rege Vestro ablegatum. In ipso statim initio reiterata toties inanis ea mittendi ratio, praesertim post luculentissimam in contrarium declarationem nostram, nihil solidi afferre ominabatur. Contigit autem multo magis praeter expectationem, quod eodem momento, quo calentes maxime Regis Vestri affectus nobis persuadendi essent, ex Copia Literarum credentialium, quas ille secum apportaverat, deprehenderetur, praejudicio et Dignitatis Regiae et Status Nostri esse refertissimas. Ita incipiunt, ut paritati Regum Nostrorum nonnihil detrahant, ita finiuntur, ut sub Regnorum pluralitate, etiam in nullius momenti minutiis, intolerandae Regis vestri adversus statum nostrum praetensioni faveant. Caeterum quod alias excusari,


page 539, image: s0539

nisi frigide, non potuit, Internuncius ipse incuriae Cancellariae vestrae imputandum censuit. In scribarum vestrorum negligentiam inquirendum nobis esse non censemus, neque anxii sumus, an et admodum callida sit, ut nullibi impingat, nisi quando nobis imponendum est. Dignius multo de conspicua vestra prudentia judicamus, quam ut negotia, quibus tot populorum tranquillitas constat, adeo incaute tractari sinat. Istius rei indignitas facile movisset Regiae Majesteti dubium, quomodo aequissimum esset, eam excipere, tandem tamen sufficere sibi rata est, literas neque recipere, neque internuncium admittere. Praeterea vero, cum nihil illi potestatis esse intelligeret, nisi ut iterum de praeparatoriis ad pacem ageret et alia quaecunque antequam ea firmata sit, inani opera proponantur, moneri illum benignissime voluit, ne alias quascunque literas a Rege suo expectare constitueret. Serenissimo nostro Regi, Domino Nostro Clementissimo, id esse propositum, ipsi indicatum fuit, ut quamvis declarationi suae Canazilio datae ulterius quidem obstringi non possit, cum hactenus irrita fuerit, divelli se tamen a constanti instituto non passurus sit, quo pacem caeteris omnibus ambagibus antehabet, modo de illa, sicuti Canazilio dictum est, et ex necessitate horum temporum prompte agatur, et ea obtineri possit, qua Dignitati Regiae, Regni Subditorumque suorum securitati imposterum satis prospectum videat. Eadem ut Nos illustrissimis Vestris Dominationibus praescriberemus, haec potissimum ratio, quod mentem atque institutum Serenissimi Regis


page 540, image: s0540

nostri genuinis verbis innotescere vobis cuperemus. Id enim est de amplissimo Ordine Vestro Suae Regiae Majestatis honorificum judicium, et ita nobis est persuasissimum, ut quum viris egregia prudentiae laude insignibus, in Patriae suae conservationem propensissimis et antiquae gentis suae generositatis aemulis emineat, tum praesentium temporum et rerum omnium momenta nullibi accuratius quam apud Illustrissimas Dominationes Vestras examinari arbitremur. Nos quidem cum penitius nonnihil inquirimus, ubi vitia lateant, unde irritus toties extitit pius in tranquillitatem nostram conatus, non dubitamus eorum instinctui illa adscribere, qui, nisi aliquid semper moveant, quod dissidiorum nostrorum memoriam et acerbitatem exacuat, satis cauti sibi esse non videantur. An vero ea sit expeditissima sanandi vulneris ratio, obductam cicatricem frequenter infricare, ipsae illustrissimae Dominationes Vestrae secum cogitent. Arduum omnino fuit et vix etiam post ingentes bellorum clades licuit, flagrantibus primo fervore animis persuadere, ut arma deponerent, et indulgerent sibi nonnihil intervalli, unde leniri possent. Postquam vero DEI Optimi Maximi rerum beneficio primo sex, deinde iterum sex annorum induciis modus repestus esset, amplissimum profecto spatium patuit, quo infensissimi etiam cujuscunque affectus vel rerum ipsarum circumstantiis, vel ipsa temporum diuturnitate et quietis publicae mitigarentur. Neque tamen induciae illae ingratae nobis adeo extiterunt, ut unquam


page 541, image: s0541

commoti simus ad captandas eas occasiones, quae vel ex propriis viribus, vel aliunde in incommodum vestrum enatae fuerunt. Serenissimi Reges nostri suis privatim studiis in Serenissimos Principes Consanguineos suos, imprimis hodiernum Regem Vestrum, certa indicia deesse noluerunt, adeo quidem, ut quidquid Seren. Regina Christina, commendatione sua apud Rempublicam Vestram assequi potuerit, id omne ad provehendam Serenissimi Regis vestri electionem impenderit. Litibus enim nostris, si sopiri debebant, mutua paulatim officia, non irritamenta conveniunt; An vero pari voluntate ex parte Regum Vestrorum responsum nobis fuerit, et an ea, quae in contrarium facta intelleximus, Reipubl. etiam vestrae culpa contigerint, examinare nunc nobis in animo non est. Agitari complura in detrimentum nostrum et praeteritis antehac temporibus hodieque, non ignoravimus quidem: ast ea negligenda existimavimus, quo liberius inhaerere nobis liceret tranquillandorum nostrorum dissidiorum occasionibus. Tandem vero cum eodem quoque momento, quo Paris consilia nobiscum ineunda perhibentur et apud alios non exigua in praejudicium Regni hujus fieri cognoscamus, et ipsae Regis Vestri Credentiales literae non careant vilipendio Regis atque Status Nostri, Illustrissimis Dominationibus Vestris haec significanda duximus, ut illae judicent, an sic nobiscum agi nunc oporteat, et num id excitando in usum ac quietem communem affectui nostro congruat. Quicunque eventus votis nostris integerrimis mansurus est, literas hasce cupimus testes


page 542, image: s0542

esse, sincerae et pacis ineundae et securitatis nostrae conservandae intentionem, Illustrissimis Dominationibus Vestris ex parte nostra fuisse detectam. Quae uti nos, pro integerrimo nostro affectu in Regni utriusque incolumitatem, Illustrissimas Dominationes Vestras ignorare noluimus; ita de reciproco earum candore non dubitantes, Reipublicae Vestrae salutaria quaeque precamur, et Illustrissimas Dominationes Vestras optime valere cupimus. Dabantur Holmiae die 8. Martii Anno 1655.

CXCII. Responsoriae SENATORUM REGNI POLONIAE MAGNIQUE DUCATUS LITHUANIAE, ad praeinsertas SENATORUM REGNI SUECIAE literas, 1655. Nos SENATORES INCLYTI REGNI POLONIAE, MAGNI DUCATUS LITHUANIAE, Illustribus, Magnificis et Generosis Dominis SENATORIBUS REGNI SUECIAE, Vicinis et Amicis nostris observandissimis, salutem et prosperam rerum incolumitatem.

Illustrissimi, Illustres et Generosi Domini Vicini, Amici Observandissimi.

NOn tantum inter inclyta Regna hoc est institutum, sed conventionum et pactorum fide stabilitum, ut, quamvis Serenissimis Regibus nostris non desint aliquae dissentiendi causae, Regna tamen haec amplissima, quae publicae conventiones expresse voluerunt esse pacata, in eo debeant impendere curam ac sollicitudinum vires, quatenus


page 543, image: s0543

gentium ac populorum utrorumque Regnorum publicae sit prospectum tranquillitati, idque muneris vel utriusque Gentis amplissimo Senatui est commissum, ut eo mediante fida pax et fides pactorum inconcussa maneat. Rite igitur atque ordine a Dominationibus vestris facctum est, quod vetusto mori insistentes vestrae illustrissimae Dominationes, de his, quae ad communem Regnorum quietem visum est pertinere, per literas suas, quas ab Ablegato earundem non ita pridem accepimus, Nobis, prout candor mutuus postulat, aperire voluerint; Quod pronum in utilitatem publicam studium vestrarum Illustrissimarum Dominationum, ut gratissimo acceptamus animo, ita praeter omnem spem ac expectationem, imo metitum nostrum, intelleximus, vestras illustrissimas Dominationes nos remissae curae pacis arguere; At nos conscientia pactorum tuti, judicem Orbem Christianum non fugimus, nihil a Nobis commissum nec omissum esse, quod ad mutuam benevolentiam sacrosanctam Pactorum fidem, inter hos Reges et populos facere videbatur. Quamprimum enim Sacra Regia Majestas Dominus noster clementissimus rerum in Polonia potitus est, quamvis adhuc haud paucorum annorum induciarum continuandarum restaret spatium, autor tamen Serenissimo Regi fuit hic Senatus, ut interventu Principum Christianorum pax solida et duratura utriusque constaret populis. Quo nomine viri illustrissimi Legati Ordinis Senatorii et Equestris missi erant Lubecam, ut ea quae pacis sunt, agerent. Quod ut factum est, ita Studium Legatorum


page 544, image: s0544

nostrorum Illustrissimorum, quo ferebantur in folidam conjunctionem Inclytorum Regnorum, viderunt Principes Amici utriusque Generis, et sinceritatis ac candoris nostri omni exceptione majores extiterunt testes, ita, ut quamvis primus re infecta solveretur consessus, continuare eundem paucorum mensium interjecta mora, pacis studio non dubitarent: Quibus autem de causis et continuatus actus iste non sortitus sit optatum finem, id judicii nobis non sumimus. Cum autem ultimis Stumdorffensibus pactionibus provisum sit, ne ex levibus occasionibus in odia publica et bella exasperentur Reges et Regna nostra, ac non semel tantum, sed et iterum, durante interstitio, hi pacis publicae tractatus reassumentur, et quamvis iidem non succederent, illaesae tamen ab utrinque manerent induciae, Nobis autoribus ablegavit in Sueciam Sacra Regia Majestas delegatum Canasilium, qui et testaretur pronam Suae Majestatis voluntatem et vestram expiscaretur. Qui quamprimum detulit hoc Sacrae Regiae Majestati Domino nostro Clementissimo, vos non alieno animo esse ad reassumendos tractatus, et componendi causa invitare, ut Sacra Regia Majestas Dominus noster clementissimus et Respublica cum plena potestate Legatos ablegarent Stockholmiam, qui ibidem de negotio principali transigerent, ipsa intempesta hyeme, occluso Oceano, misit ablegagatum suum Generosissimum Dominum Morstenium, qui aperte testaretur, non simulatam Majestatis suae in pacis studium voluntatem, ac is idem, ut esset praenuntius futurorum Legatorum, qui jam


page 545, image: s0545

tum viri illustrissimi erant destinati. Quamvis enim satis grave visum sit, Sacrae Regiae Majestati, non intermedio loco reassumi debere tam gravissimum negotium, facile tamen assensa est Sacra Regia Majestas, cum non id tantum animo conciperet, ut per hos Legatos vetusta componerentur dissidia, sed praecipue, ut compositis iis, strictior amicitia et foedus perpetuum contra communes hostes iniretur. Qui Legati, cum jam essent in procinctu, moram promovendi iter destinatum interposuit, non habita accepti internuncii nostri notitia, de quo postmodum ex literis Illustrissimarum Dominationum Vestrarum intelleximus, quod in conspectum Regis Vestri ne admissus quidem est, tum nec literae fidei ab eo acceptae, nec auditus a Rege vestro, ut exponere posset Regis nostri Desiderium sincerum pacis. Quo autem nomine reus fuerit hic internuntius, certe satis levi, vel vobis ipsis Judicibus, si praejudicium deponatis, ob intermissam unam alteramve rationem, quae non a legibus pactorum est jussa, sed exemplo tantum eorundem pactorum inter nos inolevit. Quod ipsum nec studio factum fuisse, in promptu Vobis erat judicare, cum proxime praeteritas literas ad Serenissimum Vestrum Regem per Generosissimum Kockium relatas, legissetis e voto vestro et intentione scriptas, cum ipse internuntius alias venturas e Polonia promitteret, atque promisso jam steterit. Cum certe tam levis iste defectus, affectum utrinque sincerum, ad conciliationem animorum negotiumque stabiliendae pacis inter haec Regna perpetuae, turbare non debuisset. Quo factum est,


page 546, image: s0546

ut nescii Legati nostri, quo tandem res eruptura esset, subsisterent paulisper ad informationem internuntii, quo tandem dirigendum esset iter, cum iterum aliae expectantur literae e Polonia in Sueciam, Princeps Legationis Vir, Illustrissimus Castellanus Kioviensis fato cedit, ac ita nova successit cura Serenissimae Regiae Majestati de surrogandis novis Legatis, qui et jam nominati sunt, his diebus abituri cum plena potestate a Serenissimo Rege et Republica. Quod quidem negotium longe gravissimum, quamvis optaremus tractari interventu mediantium Principum, quod etiam ex pactis conventis faciendum esset, et ne optime meriti de nobis Principes, qui Nobis jam operam suam semel impenderant, immerito a Nobis excludi videantur, si tamen Serenissimo Regi vestro, ac vestris Dominationibus Illustrissimis magis expedire communi tranquillitati videatur, eo compendiorem tanti momenti transigi, nec nos ab eo consilio alieni sumus, saltem tamen Serenissimi, Regis Christianissimi et Electoris Brandenburgici Oratores in Regia vestra existentes adhibendos esse putamus. Interim vero non dubitamus de Serenissimi Vestri Regis inter Reges usitata humanitate, quod et grate jam nostrum Ablegatum acceperit, atque eundem cum testificatione reciproci affectus ac pronae in tranquillitatem publicam voluntatis dimiserit. Caeterum quemadmodum nihil antiquius habuimus, quam conservationem publica fide initorum pactorum; Ita declaratae Illustrissimarum Dominationum Vestrarum erga Nos voluntati, parem studiorum significationem referimus, ac


page 547, image: s0547

prosperrima omnia, diuturnamque incolumitatem ex animo precamur. Datae Lovicii, 15. Maji. 1655.

CXCIII. Literae OLIVERII CROMVELLII, Protectoris Reipublicae Angliae, ad CAROLUM EMANUELEM II. Sabaudiae Ducem, quibus abs eo, ut pulsos patria vallium Pedemontanarum incolas, Reformatorum sacris deditos, ad lares patrios tuto redire gratiose permittat, omni studio efflagitat, 1655. OLIVERIUS Protector Reipublicae Angliae Serenissimo Principi IMMANUELI, Sabaudiae Duci, Pedemontii Principi Salutem.

Serenissime Princeps.

REdditae sunt Nobis Geneva, nec non ex Delphinatu aliisque multis ex locis ditioni Vestrae finitimis literae, quibus certiores facti sumus, Regalis Vestrae Celsitudinis subditis, Reformatam Religionem profitentibus, vestro edicto atque autoritate imperatum nuper esse, uti triduo, quam hoc edictum promulgatum erit, suis sedibus atque agris excedant, poena capitis et fortunarum omnium amissione proposita, nisi fidem fecerint, se derelicta Religione sua, intra dies viginti Catholicam Religionem amplexuros: Cumque se supplices ad Celsitudinem Vestram Regalem contulissent, petentes, uti edictum illud revocetur, utque ipsi pristinam in gratiam recepti, concessae a Serenissimis majoribus vestris libertati, restituantur, partem tamen


page 548, image: s0548

exercitus Vestri in eos impetum fecisse, multos crudelissime trucidasse, alios vinculis mandasse, reliquos in deserta loca montesque nivibus coopertos expulisse, ubi familiarum aliquot centuriae eo loci rediguntur, ut sit metuendum, ne frigore et fame brevi sint misere omnes periturae. Haec cum ad Nos perlata essent, haud sane potuimus, quin hujus afflictissimi populi tanta calamitate audita, summo dolore ac miseratione commoveremur. Cum autem non humanitatis modo, sed ejusdem religionis communione, adeoque fraterna penitus necessitudine cum iis conjunctos nos esse fateamur, satisfieri a Nobis neque nostro erga Deum officio, neque fraternae Charitati, neque Religionis ejusdem professioni posse existimavimus, si in hac fratrum nostrorum calamitate ac miseria solo sensu doloris afficeremur, nisi etiam ad sublevanda eorum tot mala inopinata, quantum in nobis est situm, omnem operam nostram conferamus. Itaque a Vestra imprimis Celsitudine Regali majorem in modum enixe petimus et obtestamur, ut ad instituta serenissimorum Majorum suorum, concessamque ab iis omni tempore et confirmatam subditis suis Vallensibus libertatem se velit referre. In qua concedenda atque confirmanda, quemadmodum id praestiterunt, quod Deo per se gratissimum procul dubio est, qui conscientiae jus inviolabile ac potestatem penes se unum esse voluit; ita dubium non est, quin subditorum etiam suorum meritam rationem habuerint, quos et in bello strenuos ac fidelissimos et in pace dicto semper audientes experti fuissent. Utque


page 549, image: s0549

Serenitas Vestra Regalis in caeteris omnibus et benigne et gloriose factis avorum suorum vestigiis optime insistit, ita in hoc nolit ab iisdem discedere, etiam atque etiam obsecramus; sed et hoc edictum, et si quod aliud inquietandis Reformatae religionis causa subditis suis erogatum sit, uti abroget, ipsos patriis sedibus atque bonis restituat, concessa jura ac libertatem pristinam ratam iis, accepta damna sarciri, et eorum vexationibus finem imponi jubeat. Quod si fecerit Regalis Celsitudo Vestra, et rem Deo acceptissimam fecerit, miseros illos et calamitosos erexerit et recrearit, et a suis omnibus vicinis, quotquot Reformatam Religionem colunt, maximam gratiam inierit, nobisque potissimum, qui Vestram in illos benignitatem atque clementiam obtestationis nostrae fructum arbitrabimur. Quod et ad omnes officiorum reddendas vices nos obligaverit; nec stabiliendae solum, verum etiam augendae inter hanc Rempublicam, Vestramque ditionem necessitudinis et amicitiae fundamenta firmissima jecerit. Neque vero hoc minus ab justitia vestra et moderatione animi Nobis pollicemur: Quam in partem Deum Optimum Maximum oramus, uti mentem Vestram et cogitationes flectat, Vobisque adeo Vestroque populo pacem ac veritatem et successus rerum omnium felices ex animo precamur. Datae ab Aula Alba Mense Maj. 1655.

CXCIV. Literae OLIVERII Protectoris Reipublicae Angliae, ad GEORGIUM RAGOCZIUM II. Principem Transylvaniae, cujus promovendae et defendendae


page 550, image: s0550
rei Christianae studium, dignis effert laudibus, Vallensesque Pedemontanos, Reformatae Religionis dogmata profitentes, a Duce Allobrogum sedes avitas et bona omnia relinquere coactos esse, valde conqueritur, 1655. OLIVERIUS Protector Reipubl. Angliae etc. Serenissimo PRINCIPI TRANSYLVANIAE Salutem.

Serenissime Princeps.

EX Literis vestris sexto decimo Novembris 1654. ad Nos datis singularem erga nos benevolentiam vestram atque studium perspeximus; et internuntius vester, qui illas nobis literas dedit, de contrahenda nobiscum societate et amicitia, voluntatem vestram amplius coram exposuit. Nos certe occasionem hanc esse datam, unde nostrum quoque erga vos animum, et quanti Celsitudinem vestram merito faciamus, declarare atque ostendere possimus, haud mediocriter sane gaudemus. Cum autem vestra in Rempublicam Christianam praeclara merita laboresque suscepti ad nos usque fama pervenerint et haec omnia certius, et quae amplius rei Christianae vei defendendae vel promovendae causa in animo habeatis, Celsitudo Vestra suis literis communicata nobis amicissime voluerit, ea uberiorem insuper laetandi materiam nobis attulere: Deum nempe iis in Regionibus excitasse sibi tam potentem atque egregium suae gloriae ac providentiae ministrum; qui cum virtute atque armis tantum possit, de religione communi Protestantium tuenda, cui nunc undique male et dictum et


page 551, image: s0551

factum est, nobiscum una sociare consilia cupiat. Deus autem, qui utrisque Nobis tametsi locorum intervallo tam longe disjunctis, idem religionis orthodoxae defendendae studium atque animum injecit, dubium non est, quin earum praecipue rationum auctor nobis futurus sit, unde et nobis et inter Nos et Reformatorum reliquis Principibus ac civitatibus hac in re maximo esse adjumento atque usui possimus, occasionibus certe omnibus intenti, si quas Deus obtulerit, iis quod ad Nos attinet, eodem Deo bene juvante, non deerimus. Interea Celsitudini Vestrae sine summo dolore commemorare non possumus, quanta inclementia Dux Allobrogum subditos suos Alpinarum quarundam vallium incolas orthodoxam religionem retinentes persequutus sit. Quos non solum severissimo edicto, quotquot Romanam Religionem suscipere recusarunt, sedes avitas bonaque omnia relinquere coegit, verum etiam suo exercitu adortus est, qui multos crudelissime concidit, alios barbare per exquisitos cruciatus necavit, partem vero maximam in montes expulit fame et frigore absumendam, exustis domibus, et si quae illorum bona ab illis carnificibus non sint direpta. Haec ut ad vos jam dudum nuntiata sunt et Celsitudini vestrae tantam crudelitatem graviter displicuisse et vestram opem atque auxilium, quantum in vobis est, illis miserrimis, si qui tot caedibus atque miseriis adhuc supersunt, non defuturum, nobis facile persuadetur. Nos literas Duci Sabaudiae ad deprecandum ejus infensum in suos animum jam scripsimus; sicut et Gallorum Regi, idem ut is etiam velit facere;


page 552, image: s0552

vicinis denique Reformatae Religionis Principibus, uti de illa saevitia tam immani quid Nos sentiamus intelligere possint: quae quamquam in illos inopes primum coepta est, ita tamen omnibus eandem religionem profitentibus minatur: eoque majorem illis prospiciendi sibi in commune suisque omnibus consulendi necessitatem imponit: quam et nos eandem rationem, prout Deus Nobis in animum induxerit, semper sequemur. Id quod Celsitudo Vestra persuadere sibi potetit, quemadmodum et de singulari nostro erga se studio atque affectu, quo prosperos rerum omnium successus Vobis animitus exoptamus; et vestra incepta omnia atque conatus, quibus Evangelii cultorumque ejus libertati studetis, felicem exitum sortiri volumus. Dat. ab Alba Aula Mense Maji 1655.

CXCV. Literae OLIVERII Protectoris Anglicanae Reipubl. ad CAROLUM GUSTAVUM, Sueciae Regem, cui vallium Alpinarum incolas Reformatae Religionis cultu exosos, a Duce Sabaudiae patria exterminari jussos esse refert, utque miseris istis exulibus preces suas apud eum interponere suaque tuendae communi Religioni studia commodare haud gravetur, amice injungit, 1655. OLIVERIUS, Protector Reipublicae Angliae, Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Suecorum Regi, Salutem.

PErvenisse nuper in regna vestra illius edicti acerbissimam famam, quo Dux Sabaudiae subjectos


page 553, image: s0553

sibi Alpinos incolas, Reformatam Religionem profitentes, funditus afflixit, et nisi Religione Romana suam mutare fidem a majoribus acceptam intra dies viginti velint, patriis sedibus exterminari jussit, unde multis interfectis, caeteri spoliati et ad interitum certissimum expositi, per incultissimos montes, hyememque perpetuam fame et frigore confecti cum conjugibus ac parvulis jam nunc oberrant, et haec graviter tulisse Majestatem vestram nobis persuasissimum est. Nam Protestantium nomen atque causam, tametsi inter se de rebus non maximis dissentiunt, communem tamen et pene unam esse, adversariorum par in omnes Protestantes odium facile demonstrat. Et Suecorum Reges suam cum Reformatis conjunxisse semper causam, illatis etiam in Germaniam armis, ad Protestantium Religionem sine discrimine tuendam, nemo est qui ignoret: petimus imprimis igitur, idque majorem in modum a Majestate Vestra (nisi id jam fecerit, quod et Reformatorum aliae Respublicae et Nos fecimus) ut cum Sabaudiae Duce per literas velit agere, suaque autoritate interposita et hanc tantam edicti atrocitatem ab hominibus, cum innocuis, tum religiosis deprecando, si fieri potest, avertere conetur: etenim haec initia tam saeva quo spectent, quid nobis omnibus minentur, admonere vestram Majestatem supervacuum arbitramur. Quod si is irae suae, quam Nostris omnium precibus auscultare maluerit, nobis profecto, si quod est vinculum, si qua Religionis charitas aut communio credenda atque colenda est, communicato prius Vestra cum Majestate, caeterisque


page 554, image: s0554

Reformatorum primoribus consilio, alia quamprimum ineunda ratio erit, qua provideri mature possit, ne tanta innocentissimorum fratrum nostrorum multitudo omni ope destituta miserrime pereat. Quod idem, quin Majestati Vestrae visum jam sit atque decretum, cum nullo modo dubitemus, nihil consultius, ut nostra quidem fert sententia, esse poterit, quam ut gratiam, autoritatem, consilia, opes, et si quid aliud necesse est, in hanc rem primo quoque tempore conferamus. Interea Majestatem Vestram Deo Optimo Maximo commendatam volumus. Dat. ex Aula Alba, die - Maji, 1655.

CXCVI. Literae paris cum pracedentibus tenoris ad FRIDERICUM III. Daniae Regem; ab OLIVERIO, Anglicanae Reipublicae Protectore, scriptae, 1655. OLIVERIUS, Protector Reipubl. Angliae, Serenissimo Principi FREDERICO III. Daniae, Norwegiae etc. Regi, Salutem.

QUam severo nuper et inclementi edicto Allobrogum Dux Immanuel suos ipse subditos Alpinarum Vallium incolas, innoxios homines et religionis cultu purioris jam multis ab seculis notos ac celebres, religionis causa finibus patriis exegerit, et occisis permultis, reliqua per illa desertissima loca malis omnibus et miseriis, inopes ac nudos exposuerit, et audiisse jam dudum arbitramur


page 555, image: s0555

Majestatem Vestram, et gravissimum ex ea re, prout tantum reformatae fidei defensorem ac Principem decuit, dolorem percepisse. Siquidem pro institutis Christianae Religionis, quae mala atque miserias pars aliqua nostrorum patitur, earum sensu penitus eodem tangi omnes debemus, et sane omnibus Nobis et universo Protestantium nomini hujus facti eventus atque exemplum, quid periculi ostendat, nemo vestra Majestate, si nos ejus pietatem atque prudentiam recte novimus, melius videt. Scripsimus itaque libenter, ut quem dolorem ob hanc fratrum innocentissimorum calamitatem, quam sententiam, quod judicium de re tota vestrum esse speramus, idem plane et nostrum esse significemus. Itaque ad Ducem Sabaudiae literas dedimus, in quibus uti miseris atque supplicibus parcat, illudque atrox edictum porro esse ratum ne sinat, magnopere ab eo petivimus. Quod si Majestas Vestra, caeterique Reformatorum Principes fecerint, ut jam fecisse credimus, spes est leniri posse Serenissimi Ducis animum, et hanc iram suam tot saltem vicinorum Principum intercessioni atque instantiae condonaturum; sin perseverare in instituto suo maluerit, paratos nos esse testamur cum Majestate Vestra, caeterisque Religionis reformatae sociis eam inire rationem, qua tot miserorum hominum subvenire quamprimum inopiae, providere saluti ac libertati pro virili parte nostra possimus. Vestrae interea Majestati bona omnia atque fausta a Deo Optimo Maximo precamur. Westmonasterio, die - Maji, 1655.



page 556, image: s0556

CXCVII. Literae OLIVERII, Protectoris Reipublicae Angliae, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus Vallenses communibus utrinque sacris addictos, sedibus avitis exactos omnibusque fortunis exutos esse docet, ac ut secum caeterisque Reformatis consilium capere velint, quo periclitantium istorum saluti consuti commodissime queat, impense precatur, 1655. OLIVERIUS, Protector Reipublicae Angliae etc. Excelsis et Praepotentibus Dominis FOEDERATI BELGII ORDINIBUS.

EDictum Ducis Sabaudiae nuperrimum in subjectos sibi Alpinos incolas Orthodoxam religionem antiquitus profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem Romanam amplectantur, exuti fortunis omnibus, patriae quoque sedes relinquere jubentur, et quanta crudelitate in homines innoxios atque inopes nostrosque, quod maxime refert, in Christo fratres, illius edicti autoritas grassata sit, occisis permultis ab exercitus parte contra eos missa, direptis reliquis atque domo expulsis, unde illi cum conjugibus ac liberis fame et frigore conflictari inter asperrimos montes, nivesque perpetuas jamdiu coacti sunt, rumore et vicinis undique ex locis creberrimis literis ac nuntiis cognovisse vos jamdudum existimamus. Qua autem animi commotione, quo sensu fraternae calamitatis haec vos affecerint, facile ex dolore nostro,


page 557, image: s0557

qui certe est gravissimus, intelligere videmur. Qui enim eodem religionis vinculo conjuncti sumus, quidni iisdem plane affectibus in tam gravi atque indigna fratrum nostrorum calamitate commoveremur. Et vestra quidem in orthodoxos ubicunque locorum disjectos atque oppressos spectata pietas atque in multis ecclesiarum difficultatibus et adversis rebus jam saepe cognita est. Ego certe, nisi me fallit animus, quavis in re potius, quam studio et charitate erga fratres Religionis causa violatos atque afflictos vinci sustineam: quandoquidem ecclesiarum salutem atque pacem incolumitati etiam propriae libens praetulerim. Quod igitur hactenus potuimus, ad Sabaudiae Ducem scripsimus, suppliciter pene rogantes, ut in hos homines inno centissimos, et subditos et supplices suos, placatiorem animum ac voluntatem suscipiat, suas sedes atque fortunas miseris reddat, pristinam etiam in Religione libertatem concedat. Scripsimus praeterea ad summos Protestantium Principes et Magistratus, ad quos haec maxime pertinere judicavimus, ut in Sabaudio Duce exorando suam conferre operam nobiscum una velint. Haec eadem et plura forsitan vos quoque fecistis. Nam exemplum hoc tam periculosum, et instaurata nuper in Reformatos tanta crudelitas, si autoribus bene cedat, quantum in discrimen adducta Religio sit, vestram commonefacere prudentiam nihil attinet. Et is quidem si flecti nostris omnium precibus et exorari se passus erit, praeclarum nos atque uberem suscepti hujus laboris fructum ac praemium reportabimus.


page 558, image: s0558

Sin ea in sententia perstiterit, ut apud quos nostra religio vel ab ipsis Evangelii primis Doctoribus tradita per manus et incorrupte servata, vel multo ante quam apud caeteras gentes sinceritati pristinae restituta est, eos ad summam desperationem redactos, deletos funditus ac perditos velit, paratos Nos esse commune aliquod Vobiscum caeterisque Reformatis fratribus ac sociis consilium capere, quo et saluti pereuntium justorum consulere commodissime queamus, et is demum sentiat Orthodoxorum injurias atque miserias tam graves non posse nos negligere. Valete. Dat. Westmonasterio die - Maji, 1655.

CXCIIX. Literae ejusdem cum prioribus argumenti ab eodem OLIVERIO ad Civitates Helvetiorum Evangelicas exaratae, 1655. Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

NOn dubitamus, quin ad aure vestras aliquando citius quam ad nostras illa nuper calamitas pervenerit Alpinorum hominum religionem Nostram profitentium, qui Sabaudiae Ducis in fide ac ditione cum sint, sui Principis edicto patriis sedibus emigrare jussi, ni intra triduum satis dedissent, se Romanam religionem suscepturos, mox armis petiti et ab exercitu Ducis sui occisi, etiam permulti in exilium ejecti, nunc sine lare, sine tecto, nudi, spoliati, afflicti, fame et frigore moribundi, per montes desertos atque nives cum conjugibus ac liberis miserrime vagantur. Multo est minus,


page 559, image: s0559

cur dubitemus, quin haec, ut primum vobis nuntiata sunt, pari atque Nos tantarum miseriarum sensu eoque fortasse graviore, quo illorum finibus propiores estis, dolore affecerint. Vestrum enim imprimis Orthodoxae fidei studium egregium summamque in ea cum retinenda constantiam tum defendenda fortitudinem abunde novimus. Cum itaque Religionis arctissima communione fratres, vel potius unum corpus cum his miseris vos pariter Nobiscum sitis, cujus membrum affligi sine sensu, sine dolore, sine detrimento atque periculo reliquorum non potest, scribendum ad Vos hac de re et significandum censuimus, quanti nostrum omnium interesse arbitremur, ut fratres Nostros ejectos atque inopes communi ope atque auxilio, quoad fieri potest, juvemus et consolemur; nec eorum tantummodo malis et miseriis removendis, verum etiam ne quid serpat latius, ne quid periculi exemplo atque eventu vel nobis omnibus creari possit, mature prospiciamus. Literas nos quidem ad Sabaudiae Ducem scripsimus, quibus uti cum subditis suis fidelissimis pro clementia sua lenius agat, eosque jam prope perditos suis sedibus ac bonis restituat, vehementer petivimus, quod facile concessurum speramus. Sin illi in mentem secus venerit, communicare vobiscum consilia parati sumus, qua potissimum ratione oppressos tot injuriis atque vexatos innocentissimos homines, nobisque charissimos in Christo fratres sublevare atque erigere, et ab interitu certissimo atque indignissimo conservare possimus.


page 560, image: s0560

Quorum salutem atque incolumitatem pro Vestra pietate Vobis quam maxime cordi esse confido: Ego eam certe vel gravissimis meis rationibus, imo incolumitate propria potiorem habendam esse existimem. Valete. Westmonasterio die 19. Maji, 1655.

Oliverius, Protector Angliae.

Superscriptio.

Illustribus atque Amplissimis Dominis, Helveticorum Pagorum Protestantium Confoederatarum Civitatum Consulibus ac Senatoribus Salutem.

CXCIX. Literae CAROLI GUSTAVI, Suecorum Regis, ad JACOBUM, Curlandiae Ducem, cui condignam se Ducatus ejus sive amica conventione, sive armis lites cum Polonis glisientes tandem decidantur, rationem habiturum esse, promittit, 1655. Carolus Gustavus, Dei Gratia, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Magnus Princeps Finnlandiae, Dux Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Princeps Rugiae, Dominus Ingriae et Wismariae, nec non Comes Palatinus Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae et Montium Dux etc.

Illustrissime Princeps, Consanguinee et Amice Charissime.

OPtassemus equidem, ut major Regi, Reipublicaeque


page 561, image: s0561

caeque Polonae, ad pacem perpetuam animus fuisset, utique nec vota hujus Regni, nec Dilectionis Vestrae, aliorumque qui innisi sunt, spes et studium, tentatique toties congressus, irriti et inanes mansissent. Tametsi vero eventus communi desiderio nostro non responderit, id nihilominus nobis firmum statutumque erit, iis qui mutua consensione decernuntur, tractatibus, Dilectionis Vestrae causam nobis habere commendatissimam, quippe et meretur Dilect. Vest. insignis erga Nos, Regnumque Nostrum affectus, ut ejusdem in dictis tractatibus curam agamus, et certare cum Antecessoribus Nostris Regibus Sueciae optima erga Domum Ducalem voluntate, non minus congruens instituto Nostro, quam gloriosum nobis ducimus. Si vero ad arma descendere obstinatus Polonorum animus, et a pace perperua alienus nos coegerit, hoc Dilectioni Vestrae persuasum volumus, nos nulla re defuturos, quae ad salutem et conservationem Dilect. Vestrae ejusdemque Ducatus subditorumque spectare possint, prout etiam Nostro Regnique Nostri Mareschallo, et eidem brevi in Livonia successuro nostro Regnique nostri Thesaurario demandavimus, necessariisque mandatis ad tractatus cum Dilectione Vestra super ea re ineundos instruximus. Illi etiam fusius Dilectioni Vestrae explicabunt, quam id Nobis cordi sit, ut quae ad emolumentum Dilectionis Vestrae, totiusque Ducalis Domus facere existimamus, omni meliori modo procurentur. Quibus finientes Dilectionem Vestram Divinae tuitioni


page 562, image: s0562

amice commendamus. Dabantur in Regia nostra Stockholmensi, die 1. Junii, Anno 1655.

Dilectionis Vestrae

Bonus Consanguimus et Amicus, Carolus Gustavus.

Inscriptio.

Illustrissimo Principi, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo, Domino Jacobo, in Livonia, Curlandiae, et Semi-Galliae Duci etc.

CC. Literae OLIVERII CROMVELLII, Protectoris Reipublicae Angliae, ad CONSULES SENATORESQUE CIVITATIS GENEFENSIS, quibus, ut transmissa a se duo librarum Anglicanarum millia in exules Vallenses distribuere haud graventur, obnixe contendit, seque collectum pro eis per Angliam aes proxime missurum asserit, 1655. Oliverius, Protector Reipublicae Angliae, Amplissimis Consulibus et Senatoribus Civitatis Genevensis Salutem.

Summum dolorem Nostrum, quem ex maximis et inauditis Protestantium calamitatibus Valles quasdam Pedemontanas incolentium percepimus, quos Allobrogum Dux tanta crudelitate persecutus est, jampridemvobis exposuissemus, nisi id magis operam dedissemus, ut eodem tempore intelligeretis, tantis eorum miseriis non affici Nos solum,


page 563, image: s0563

verum etiam de sublevandis iis atque solandis, quantum in nobis est, prospicere. Quapropter eleemosynas per hanc totam Rempublicam colligendas curavimus: quas ejusmodi fore haud immerito expectamus, quae nationis hujus affectum erga fratres suos tam immania perpessos demonstrare possint, et quemadmodum Religionis eadem utrinque communio est, ita sensum quoque eundem calamitatum Christianus amor postulat; interea dum pecuniae collectio maturatur, quod sine spatio temporis fieri nequit, et miserorum istorum egesitas atque inopia pati moram non potest, necessarium duximus duo millia librarum Anglicarum, quanta fieri potuit celeritate, praemittere inter eos distribuenda, qui praesentissima ope atque solatio indigere maxime videbuntur. Cum autem nescii non simus, innocen tissimorum hominum miseriae atque injuriae quantopere vos affecerint, nec Vobis quicquam labori aut molestiae fore, quod illis adjumento atque auxilio esse possit, praedictam pecuniae summam illis calamirosis curandam ac numerandam ad Vos transferre, non dubitavimus; idque Vobis negotii dare, ut pro Vestra pietate ac prudentia providere velitis, qua ratione aequissima quamprimum illa pecunia egentissimis quibusque distribui queat, ut quamvis summa sane exigua sit, aliquid tamen sit saltem, quo illi inopes recreari ac refici in praesens aliquantum possint, donec uberiorem iis copiam suppeditare poterimus: Vos hanc Vobis datam molestiam aequi bonique consulturos esse cum non dubitemus, tum etiam Deum optimum maximum


page 564, image: s0564

oramus, uti populo suo Religionem Orthodoxam profitenti det animum sui in commune defendendi, sibique mutuo opem ferendi contra hostes suos immanissimos; qua in re nostram quoque operam ecclesiae utcumque usui fore laetaremur. Valete. Westrnonasterio, 8. Junii, 1655.

Mille quingentae librae de praedictis bis millibus a Gerardo Hensch Parisiis, quingentae reliquae per literas a Domino Stoupio curabuntur.

CCI. Literae CAROLI GUSTAVI, Succorum Regis, ad FERDINANDUM III. Rom. Imperatorem, de causis et occasionibus belli Poloniae inferendi, ac constanti Pacis Westphalicae ex fide et religione pactorum servandae, amicitiaeque ipsorum conütinuandae proposito agentes, 1655.

Serenissime et Potentissime Imperator, Domine Frater, Consanguinee et Amice Charissime.

ETsi non dubitamus, quin Majestas Vestra jam diu ex Residente suo in aula Nostra hactenus commorante, cognoverit, cui fini apparatum armorum in Regno et Provinciis Nostris ultra solitum proxime praeteritis mensibus institutum destinaverimus, suadent tamen amicitiae et vicinitatis leges, ut Majestati Vestrae occasionem, et causas actionis, quam nunc contra Regem Poloniae aggredimur,


page 565, image: s0565

etiam literis aperiamus. Intercessit jam diu inter Antecessores nostros Reges Sueciae ex una et Poloniae Reges ex altera parte controversia: quae quia in herba non potuit sopiri, bellis satis diuturnis et gravibus utramque gentem implicuit, et tandem una cum Sueciae sceptro, ad Nos est devoluta: sed tamen cum quadam armorum cessatione, ita, ut cum gubernacula Regni susciperemus, ex induciis anni circiter sex restarent. A nobis itaque rerum in Suecia potitis, muneris nostri ratio exigebat pervidere, quid hactenus durantibus induciis inter utraque regna actum, et quo loco res utrinque tum essent: Ne dum et animi nostri inclinatione, et ex lege Conventionis Stumsdorffiensis conservationi induciarum, pacique perpetuae faciendae religiose consuluerimus, praeter spem tricis inevitabilibus, et bello exitiali involveremur. Ut autem tota haec res eo melius intelligatur, considerandum venit, quod inter alia dictis induciarum pactis conventum sit, primo ut ex Regno Poloniae, Magno Ducatu Lithuaniae, et caeteris ditionibus Polonicis, nullae molitiones, nedum hostiles actiones tentarentur adversus Regem et Regnum Sueciae: Deinde, ut Rex et Respublica Poloniae, adversus Regem et Regnum Sueciae nulla classe utatur, vel aliis quibuscunque auxilio submittat: Tertio ut currentibus induciis agatur de pace perpetua, ita tamen, ut si tractatus ejusmodi semel aut iterum non successerit, firmae nihilominus et inviolabiles manerent induciae. Quod contra expressas hasce pactionum conditiones, Poloniae Rex Uladislaus nunc hostilem irruptionem in Livoniam:


page 566, image: s0566

Sive conniventia, sive auxilio promoverit: Nunc alibi aliorum nobis tum infesta arma adjuverit: nunc Sueciae a Dania cessam, et debitam Insulam Oseliam subtrahere, et quocunque alio modo ex amicis inimicos, et hostes Sueciae reddere, imo subditos ad defectionem sollicitare annisus sit: ita omnibus vicinis tam ex rerum notorietate, quam publicis scriptis nota sunt, ut uberiori deductione non egeant. Nos nostris temporibus propiora partim ludibria, partim damna, et quidem Nobis ipsis et Regno Nostro a moderno Poloniae Rege, sub specioso pacis simulacro praeparata, et jamjam imminentia exitiosa consilia paucis commemorabimus. Cum honoratissima Nostra Mater et Consanguinea, Screnissima et Potentissima Sueciae Regina Christina, post mortem Regis Poloniae, Uladislai rogaretur, ut fratres ejusdem Principes superstites, Johannem Casimirum, et Carolum Ferdinandum commendaret Senatui, et Ordinibus Poloniae Magnique Ducatus Lithuaniae, quo eorum cumprimis ratio in Electione novi Regis haberetur: Id equidem pro ambobus singulari cura fecit, et cumprimis Principis Johannis Casimiri, ut aetate provectioris, promotioni omnem suam operam et studium accommodavit: hoc sibi emolumenti exinde expectans, ut vel ipse Princeps Johannes Casimirus, ad Regiam dignitatem evectus, tanto sincerius ad perpetuam pacem aequis conditionibus faciendam excitaretur: vel si eam negligeret, orbi tamen constaret, quantum Heroica mens propinquo sibi sangnini tribuisset. Verum enim vero, quam Johannes


page 567, image: s0567

Casimirus Princeps commendationis causa venerabatur, eandem postea Corona Poloniae insignitus, contra pactorum praescriptum, debito Coronae honore afficere detrectabat. In ipsis induciarum pactis expressa est mutuae titulaturae ratio, quae, ceu fundamentum, cessationi armorum substructa, utrique postea erat observanda: idque in Tractatu Stumsdorffiensi ratione Poloniae, ejusdem primarius Commissarius, datis literis ad Sueciae partis primarium Commissarium, testatum fecit, confirmantibus insuper id ipsum, non modo Regis Angliae, et Ordinum uniti Belgii Legatis, sed ipso etiam usu. Hanc mutuae correspondentiae basin subruturus hodiernus Rex Poloniae, vel non dedit altememoratae Reginae titulos, stylo pactorum congruentes, usus Gallico sermone, a titulorum congerie alieno: Vel in Latinis literis, et scriptis titulum quidem Regni Sueciae ci actribuit, Sed sibi et titulos et insignia Regni Sueciae reservando, idque nunc in literarum et procuratoriorum scriptura, nunc in Sigillorum partim integra structura, partim eorundem sive incrustationibus. sive involucris. Cum Mediatorum interventu Lubecenses, bini congressus ad pacem perpetuam constituendam essent decreti institutique: primum et praecipuum obstaculum tam salutari proposito objecit Rex Poloniae, indebita sibi titulorum Sueciae usurpatione. Nam praeterquam, quod Polonici Commissarii ibi producebant plenipotentias variis vitiis refertas, etiam Rex Poloniae in iiisdem ipsis plenipotentiis sibi titulum Regis Sueciae retinuit. Et cum inculcatum satis esset,


page 568, image: s0568

talia praejudicium afferre conventioni, usitato stylo, et tractatus tum praesentis initio progressuique, Commissimi Polonici, agnoscentes errorem, fidem dant Regis Christianissimi Legato, intra tres, vel ad minimum quatuor hebdomadas, Sueciae Commissariis iri satisfactum. Verum tantum abest, ut ex condicto emendatas retulerint plenipotentias, ut post longi temporis jacturam, tandem sint causati, se non fuisse ausos compellare Regem suum super tituli Suecici omissione. Huic irrito congressui successit alter ejusdem modi et eventus. Nam tum quidem Rex Poloniae in Procuratoris scriptura titulis Sueciae abstinebat: Verum retinuit eosdem, et Regni Sueciae insignia in ipso sigillo, plenipotentiae adnexo. Paratis Sueciae Commissariis expectare emendationem sigilli, ut ita integris Procuratoriis rem sibi propositam aggrederentur: Tandem aliquando respondetur, Regem Poloniae, Cosakis debellandis occupatum, vix admissurum hanc sigilli mutationem: Et si illud induci posset, non habiturum illic locorum artificem, novo sigillo conficiendo idoneum: Adeo ut ob hanc tergiversationem alter congressus sit abruptus, et honoratissimae Nostrae Matri et Consanguineae, tum Sueciae imperanti satis superque patuerit, Regem Poloniae, mutatis tantum ludificationibus, tempus trahere, et insidiari ejusmodi occasioni, qua rebus domi compositis, Sueciae possit imminere. Cum alte memorata, et honoratissima Nostra Mater superiori anno rerum in Suecia adhuc potiretur, et missus tum illuc nomine Regis Poloniae internuncius Canasiles contestaretur,


page 569, image: s0569

Regem suum, et Rempublicam Poloniae velle Legatos suos plena cum potestate Stockholmiam ablegare, de toto negotio transacturos: eidem Polonico Delegato, nos illico post susceptum Regni sceptrum, per nostrum Regnique Nostri Cancellarium fecimus significari: Nos equidem teneri singulari desiderio componendi haec diuturna et cruenta dissidia, sed antecedentium tractatuum vestigiis admonitos, vereri vel ingesta hactenus ludibria et injurias, vel rerum inanes et elusorias procrastinationes; a parte Sueciae abunde esse satisfactum pactis induciarum, quod semel atque iterum in primo Lubecensi congressu ludibria Regis Poloniae tolerata sint: Quod vero tam solenniter per primi congressus acta admonitus idem Rex, sustinuerit tamen in altero repetitis vicibus in ejus usque finem priori ludificationi insistere, id vel patientissimi Principis animum laederet. Si Regi Poloniae cordi esset solida et duratura pax, missis non necessariis et praejudiciosis missitationibus, cito et sine ambagibus per suos et Reipublicae Plenipotentiarios in rem praesentem veniret, experturus in omnibus aequanimitatem nostram: sin pergeret in proposito suo, mittendis scilicet ad decipiendum Nos, orbemque universum internunciis, literisque juribus et dignitati nostrae Regiae derogantibus, non posse nos, tot documentis edoctos, aliud de illius actionibus judicium ferre, quam Regem Poloniae susque deque habere sacrosanctam pactorum fidem. Hisce tamen spretis venit praeterita hyeme in Sueciam, non Legatio aliqua Polonica cum plena potestate, sed, ut


page 570, image: s0570

ipse prae se ferebat praeliminaria, ratione loci et temporis ad futurum congressum complanaturus, Regius Cubicularius Morsteinius. Apographum literarum fidei, a Rege Poloniae ad nos directarum continebat equidem titulos utrique nostrum convenientes: sed Rex Poloniae, ut imaginarium illud Jus, quod in Regnum nostrum praetendit, aliqua ratione expunctis jam titulis Sueciae, reservaretur, in fine literarum adscripsit sibi plura Regna, quum tamen uno tantum gaudeat: ut nihil nunc addamus de intermissa una ex pactorum praescripto et stylo inserenda etcaeteratione, quo etiam defectu Regum aequalitati derogatum ibat. Non potuimus non aegre ferre, nobis post sincera illa monita, quibus Canasiles dimittebatur, ita adhuc illudi. Qui sine praejudicio rem considerat, deprehendet, non levam et minutulam interpungendi rationem hic verti: sedinjusta plurium Regnorum vendicatione, quasi gravi ictu, concuti, et Regiam nostram Coronam et fundamentum pactorum, praecisa plane spe futurae transactionis. Passi itaque sumus, ut Nostri, Regnique Nostri Senatores apud Senatum Poloniae super hac indignitate quererentur, Interea et dum haec agitantur, ex variis locis certiores reddimur, eundem Regem Poloniae non modo superius indigitatae Suecicorum subditorum defectioni in Livonia magno studio insudasse: sed pacandis etiam Cosakis Livoniam praedam et sedem jam diu offerre. Et quod nos, Regnum, Provincias et subditos nostros quam maxime afficit, eo ipso tempore, quo Rex Poloniae apud nos videri vult serio agere de pace, vicinos et Amicos nostros, praesertim


page 571, image: s0571

mare Balthicum vel accolentes vel frequentantes, ad communem Societatem, Nobis exclusis, pollicere, et concepta jam foederis formula peregrinam classem dicto mari, in manifestum et irreparabile juris et rationum nostrarum praejudicium, inferre satagit. Qui vel non satis consideratis partium rationibus et rerum circumstantiis, vel Poloniae addictiores de supra dictis ultimis incidentibus judicium ferre deprehenduntur: ingerunt, tam graves querelas vigore pactorum, et induciis salvis, ab utriusque partis Commissariis, loco aliquo ad Livoniae fines, debuisse ventilari, decidi et sopiri. Niteretur haec eorum objectio aliqua juris specie, si Polonia tum, cum vel Senatores Sueciae, vel armorum Suecicorum ductores, aliique Ministri saepius questi sunt de Poloniae Regum molitionibus, et hostilibus attentatis adversus Sueciam, Commissionem talem, medendis justis Sueciae querimoniis, vel semel serio procurasset. An Rex celaverit Senatum, et Ordines querelas Sueciae, vel ipsa Respublica se talium consiliorum participem fecerit, nunc non inquirimus. Hoc tamen certum est, Sueciae querelis quandoque responsum esse, vel facti extenuatione, velcjusdem ignorantia, quandoque nihil responsi relatum est. Nemo a partium studio alienus judicaverit, consiliis animisque Polonorum ita comparatis, esse e re et decore Regum Sueciae commissiones a Regibus Poloniae emendicate. Ec quis commissionum, ad Livoniae fines instituendarum, alium sibi eventum, quam habuere binae illae Lubecenses, praefiguraret? Nam in ejusmodi Commissionibus nihil,


page 572, image: s0572

quod summam rei concernat, potest agi absque plenipotentiis, quas Lubecae protulerunt Poloni vitiosissimas. Quum itaque Poloniae Rex legitimis transigendi modis spretis, ludibria ludibriis cumulet, floccique faciens damna antea Sueciae illata, nunc ultimum status nostri jugulo exitium admovere paret, Maj. Vestrae perpendendum relinquimus, quid ipsa in tali rerum articulo sibi faciendum judicaret. Nos frustra tentatis omnibus mitioribus, et pactorum tenori conformibus remediis, id demum, quod turandis vindicandisque nostris juribus, conservandae dignitati, et protegendis subditis, ditionibusque nostris, divina nobis Majestas concredidit, arripere sumus coacti. Quae omnia et singula vel ideo Majestati. Vestrae nunc paulo fusius exponimus, ut ipsa non modo hujus nostri contra Regem Poloniae facti rationes penitus videat: sed simul etiam certior reddatur, nos velle non modo pacem, Osnabrugae et Monasterii Westphalorum factam, ea cura, qualem data fides et pactorum religio requirunt, servare, sed praeterea etiam nihil eorum intermittere, quae ad bonam amicitiam et correspondentiam facere videbuntur. Quibus Majestatem Veltram Divinae tuitioni peramanter commendamus. Dabantur Wolgasti die 18. Julii 1655.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, Consanguineus et Amicus

Carolus Gustavus.

M. Biorenklau.



page 573, image: s0573

CCII. Responsoriae FERDINANDI III. Rom. Imp. ad praeinsertas CAROLI GUSTAVI, Suecorum Regis, literas, 1655. Ferdinandus Tertius etc. etc.

LIteras Serenitatis Vestrae 18. Julii proxime praeteriti Wolgasti datas, quibus amice nobis communicat, quibus causis impulsa, arma sibi contra Serenissimum Regem ac Rempublicam Polonicam arripienda duxerit, tum praeterea de constantisua, Pacis Osnabrugis et Monasterii Westphalorum factae ex fide et religione pactorum servandae voluntate contestatur, accepimus ac perpendimus. Et ad gravem sane animi nostri sensum pertinuit, quod ex iisdem literis intelligere debuerimus, controversias illas, quae Serenitati Vestrae cum dicto Serenissimo Rege et Regno intercedebant, tandem in apertum bellum prorupisse: Gratum tamen fuit, quod aliunde ad Nos perlatum sit, non esse plane omnem earum controversiarum amicabiliter componendarum viam exclusam, cum dies 14. hujus Tractatui super iisdem Stetini instituendo sit praefixa. Sicuti igitur non dubitamus, quin praememoratus Serenissimus Rex et Regnum Poloniae ad aequas Pacis conditiones ineundas, eum, quem par est, animum sit allaturus, ita de aequanimitate Serenitatis Vestrae eam conceptam habemus fiduciam, fore, ut nec ipsa quidem in se quicquam eorum, quae ad dissidia illa aequis potius rationibus, quam armis finienda spectant, desiderari sit passura. Quo quidem eandem Serenitatem


page 574, image: s0574

Vestram benevole hortamur et requirimus. Caeterum ad contestationem ejusdem de firma et perpetua sua non pacis modo, sed et Amicitiae Nobiscum colendae voluntate quod attinet, sicuti de ea nullum Nobis unquam dubium fuit, ita Serenitatem Vestram de pari nostro, in ea omnia, quae vel paci vel amicitiae conservandae et amplificandae inservire potuerunt, studio, securam esse volumus. Quod reliquum, eandem Divinae tuitioni ex animo commendantes. Ebersdorffii, 24. Aug. Anno 1655.

CCIII. Literae OLIVERII, Protectoris Reipubl. Angliae, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quibus ab eo, ut Ministros et Duces suos, crudelitatis proprio ausu in persequendis Vallium Alpinarum exulibus commissae, poenas dare jubeat, dictorumque exulum restitutionem apud Allobrogum Ducem instantius urgeat, solicite contendit, 1655. Serenissimo Potentissimoque Principi, Ludovico Galliae Regi.

Serenissime Potentissimeque Rex.

EX literis Majestatis vestrae, quibus illa ad meas quinto et vigesimo Maji proximo datas rescribit, facile intelligo, nequaquam fefellisse me eam opinionem, qua mihi quidem persuasum erat, caedes illas immanissimas, barbaramque eorum hominum stragem, qui religionem reformatam in Sabaudia profitentur, a cohortibus quibusdam vestris factam, neque jussu vestro, neque mandato accidisse. Quae quantum Majestati Vestrae displicuerit,


page 575, image: s0575

id Vos vestris militum tribunis, qui haec tam inhumana suo solo impetu injussi perpetraverant, ita mature significasse, deque tanta crudelitate Ducem ipsum Sabaudiae monuisse, pro reducendis denique istis miseris exulibus, unde pulsi sunt, vestram omnem gratiam, necessitudinem, autoritatem tanta cum fide atque humanitate interposuisse, majorem equidem in modum sum laetatus. Ea nempe spes erat, illum Principem voluntati ac precibus Majestatis Vestrae aliquid saltem hac in re fuisse concessurum. Verum cum neque Vestro neque aliorum Principum rogatu atque instantia in miserorum causa quicquam esse impetratum perspiciam, haud alienum ab officio meo duxi, ut hunc nobilem virum extraordinarii Commissarii munere instructum ad Allobrogum Ducem mitterem; qui tantae crudelitatis in ejusdem Nobiscum religionis cultores, idque ipsius religionis odio adhibitae, quo sensu afficiar, uberius eidem exponat. Atque hujus quidem legationis eo feliciorem exitum speravero, si adhibere denuo et adhuc majore cum instantia suam autoritatem atque operam Majestati Vestrae placucrit, et quemad modum fideles fore illos inopes dictoque audientes Principi suo ipsa in se recepit, ita velit eorundem incolumitati atque saluti cavere, ne quid iis hujusmodi injuriae et calamitati atrocissimae innocentibus et pacatis deinceps inferatur. Hoc cum in se justum ac vere regium sit, nec non benignitati Vestrae atque clementiae, quae tot subditos Vestros eandem illam religionem frequentes ubique salvos et incolumes praestat, summe consentaneum, a


page 576, image: s0576

Majestate Vestra, ut par est, non possumus quin expectemus. Quae hac simul opera, cum universos per sua Regna Protestant, quorum studium erga vos summaque fides maximis in rebus perspecta jam saepe et cognita est, arctius sibi devinxerit, tum exteris etiam omnibus persuasum reddiderit, nihil ad hoc facinus contulisse Regis consilium, quicquid Ministri Regii atque praefecti contulerunt. Praesertim si Majestas Vestra poenas ab iis Ducibus ac Ministris debitas repetierit, qui autoritate propria, suaque pro libidine tam immania patrare scelera sunt ausi. Interea cum Majestas Vestra factum hoc inhumanissimum, quo dignum est odio, aversari se testetur, non dubito, quin miseris illis atque aerumnosis ad Vos confugientibus, tutissimum in regno suo receptum atque refugium fit praebitura; nec subditorum suorum cuiquam, ut contra eos Duci Allobrogum auxilio adsit, permissura. Extremum iliud est, ut Majestatem Vestram, quanti apud me sua amicitia sit, certiorem faciam: Cujus rei neque fidem neque fructum ullo tempore defuturum confirmo

Majestatis Vestrae Dat. ab Alba Aula Julii 29. 1655.

Studiosissimus Oliverius Prot. Reipubl. Angliae etc.

CCIV. Literae fiduciariae ab OLIVERIO, Anglicanae Reipublicae Protectore nobili cuidam Viro ad CARDINALEM MAZARINUM traditae, 1655.


page 577, image: s0577
Eminentissimo Domino Cardinali Mazarino.

Eminentissime Domine Cardinalis.

CUm Nobilem hunc Virum cum literis, quarum exemplar hic iuclusum est, ad Regem mittere necessarium statuissem, tum ei, ut Eminentiam Vestram meo nomine salutatet, simul in mandatis dedi certasque res Vobiscum communicandas ejus fidei commisi: Quibus in rebus Eminentiam rogo Vestram, uti summam ei fidem habere velit, utpote in quo ego summam fiduciam reposuerim.

Eminentiae Vestrae Dat. ab Aula Alba 29. Julii 1655.

Studiosissimus Oliverius Prot. Reipubl. Angliae.

CCV. Literae JOHANNIS CASIMIRI, Poloniae Regis, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus auxilia eorum contra infesta Suetorum arma, et fidem Residenti suo, mentem Regiam clarius exposituro, adhibendam, implorat, 1655. Johannes Casimirus Dei Gratia Rex Poloniae etc. etc.

Celsi et Praepotentes, Domini Nostri charissimi.

TAntis tot annorum malis concusso Regno Nostro nova a Principe Sueco recens illata accessit


page 578, image: s0578

injuria, cum Dominia Nostra et publica pactorum fide, inter Regna haec ab utrinque intercedentium, secura, et Suetici Senatus literis ad Senatum nostrum datis facilitatem ad concludendos Tractatus pacis prae se ferentibus ad eosque invitantibus tanto magis securiora, infestis armis invasit, ac subditos Nostros ad deditionem cogere contendit. Hunc insolentem inter Christianos Principes agendi modum Celsitudinibus Vestris innotescere censuimus, ut et quid incommodi ex eo bello in Celsitudines Vestras, perturbata commerciorum consuetudine redundet, intelligant, et Nobis ad reprimendum hostem (quod amice et amanter postulamus) auxiliares copias submittere velint. Caetera Generoso Nicoiao de Byl, Nostro apud Celsitudines Vestras Residenti, nomine nostro aperienda commisimus, majorem in modum rogantes, ut et fidem proponendis per eum habeant, et propositis ab eo desideriis Nostris voluntates suas accommodent. Praestitum tam gravi Reipublicae tempore officium et vicissim redhibituri sumus, et impensas refundere restitutis Nostris viribus promittimus. Interim Celsitudines Vestras bene et feliciter valere cupimus. Datae Warsaviae die 6. Mensis Augusti Anno Domini 1655. Regnorum Nostrorum Poloniae 7mo, Sueciae vero 8 vo.

Signatum

Johannes Casimirus.



page 579, image: s0579

CCVI. Literae CAROLI EMANUELIS II. Ducis Sabaudiae, ad JOHANNEM GEORGIUM I. Saxoniae Electorem, quibus pulsis patria Vallensibus intercessionales ipsius egregie profuisse, eosque, Christianissimo Rege, pacificationis autore, sedibus suis restitutos esse, nuntiat, 1655.

Serenissime Princeps Electo, Domine et Agnate Colendissime.

COmmendatitiis Serenissimae Celsitudinis Vestrae Electoralis Literis sub die 24. Julii conscriptis non modo satisfecisse, sed etiam vota sua antevertisse persuasum habemus, dum eo fere tempore, quo Nobis illae redditae sunt, subditos Nostros Alpinos praetensam Religionem reformacam profitentes, quibus officiorum suorum auctoritate adessevoluit, gratiae Nostrae et licitis sedibus suis, suadente Christianissima Majestate, Pacificationis autore, clemente restituimus. Verum incolas istos suarum poenarum autores extitisse, e tabulis condonationis videre est, et facile judicabit Celsitudo Vestra Electoralis, si sciverit, quanta pervicaritate et contumacia autoritarem Nostram spreverint, et inobedientes sese gesserint, dum Nos majoresque Nostros continuatis benevolentiae argumentis clementes semper et in se abunde munificos experti sunt; unde sicut clarior emicuit venia et clementia Nostra, sic itidem majus obsequium et securiorem subditorum fidem speramus in futurum. Caeterum ut Celsitudinem Vestram Electoralem singulari prosequimur observantia, sic illam


page 580, image: s0580

enixe rogatam volumus, ut datis ad Nos saepius mandatis, gloriam agnationis Nostrae augeat, ansam praebens, singularem sibi testari, quam toto animo profitemur, devotionem. Dabantur in Castro Nostro Ripularum Agri Taurinensis, die ultima Augusti 1655.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

Propensus Agnatus et addictissimus servus

Carolus Emanuel.

CCVII. Breve ALEXANDRI VII. P. P. ad. CLERUM ECCLESIAE GALLICANAE, cui serio injungit, ut ardentioribus Deum precibus fatigare contendat, quo gliscentes simultates inter Hispaniarum et Galliae Reges clementer assopire dignetur, 1655. Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Clero, religiosis Viris, et omnibus Christi Fidelibus Ecclesiae Catholicae. Alexander Papa VII. Venerabiles Fratres, dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem.

E summo Apostolatus fastigio per Orbem Universum, nostras videlicet curas, solicite circumspicientibus Nobis, misera sane luctuque plena se offert Christianae Reipublicae facies, sortem enim Domini, atque ipsius haereditatem, veris ejectis


page 581, image: s0581

filiis, alieni sibi diripiunt. Gentes, quas pro Pontificia charitate in nostrum, hoc est in verae fidei sinum traducere, arctissimeque complecti voluissemus, hunc ipsum sinum, dilaniare conantur, et ruptis maris atque ultimis terrarum claustris, in Christi gregem effunduntur. Male denique concordes Catholici Principes in se ipsos feruntur, et (quae olim extrema minatus est Deus inimicis nostris, atque iis, qui insurgunt adversus Nos) se invicem depascuntur, ac proprio sanguine quasi musto inebriantur. Haec eadem jam pridem cum tacite Nobiscum doleremus, visum est ei, qui facit magna et incomprehensibilia, quorum non est numerus, invitos trepidantesque vocare Nos ad Ecclesiae gubernacula, atque inclinare in Nos onus immensum, humerisque, quamvis firmissimis, formidandum. Testes autem moeroris nostri sunt publicae supplicationes, quas, ubi primum Summo Pontificatui admoti sumus, universis indiximus: Testes literae, quas ad charissimos filios, non solum Ferdinandum, Hungariae et Bohemiae Regem Illustrem, ac in Romanorum Imperatorem electum; verum etiam ad utrumque (Scil. Hispaniarum et Galliae) Regem dedimus, ad quos iterum, cum importunissimum Adversarium, perinclytae Reipublicae (scil. Polonae) damna, totique Europae funera ac vastitatem inferre meditantem videremus, magno cum animi dolore scripsimus, ut eos a mutuis discordiis in nefarium hostem converteremus, et quos nunc mittimus, eos admonentes, ut dum hyemis interventu tantisper bellorum impetus resederit, ad pacem constituendam omni conatu atque


page 582, image: s0582

opera incumbant: Praeter haec omnia, unam dies noctesque obversari animo sollicitudinem, quoniam ad tanta, ac tam acerba mala sedanda, nulla nisi in communi concordia reliqua spes est, hanc omnium cordibus ac voluntatibus inserendo. Verum, quia non hoc humanae vires, aut terrena consilia moliri possunt, sed illius donum esse debet, per quem est disciplina pacis nostrae, qui aufert Spiritum Principum, atque increpat mare, ut obmutescat; quantum in Vobis est, Venerabiles Fratres, ac dilecti Filii, non modo opera, studio, consilio, officiis, autoritateque vestra contendite; verum etiam in oratione, in lacrumis, in jejuniis atque eleemosynis, scindite corda vestra, arripite thuribulum, hoc est preces fanctorum, et medii inter ignem, et arsurum populum consistite. Vos, qui statuti estis custodes super muros Hierusalem, noctu atque interdiu clamate, tanquam coelestis irae ac divinae ultionis placamina. Exinanite calicem furoris et ruinae, calicem quo potati sumus, doloris et tribulationis meracissimae, Nobis, quippe quibus non prius tuto creditas oves suas putavit Christus, nisi postquam iterum ac tertio de amoris magnitudine admoniti fuimus in Petro, quibus solis sanctuarium ingredi, et ante altare populorum preces Deo repraesentare concessum est, sedulo elaborandum, ne irascatur Dominus, et dicat: Quaesivi virum, qui interponeret maceriam et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni, et effudi super eos indignationem. Hoc enim habet divina ultio, ut tum maxime Altissimus sit exorabilis et ad lenitatem clementiamque,


page 583, image: s0583

hoc est, ad ingenium suum redeat, cum in brachio forti, et manu valida gladium exerat, ut feriat. Sint pedes vestri pedes Evangelizantium pacem, ut conterantur arcus et sagittae, atque imperet Deus ventis, et faciat tranquillitatem, quam per Vos praesertim assequi vehementer optamus, Vobisque Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die 20. Sept. 1655. Pontificatus nostri Anno primo.

Natalis Rondininus.

CCVIII. Literae CAROLI GUSTAVI, Regis Succiae, ad FERDIN ANDUM III. Romanorum Imperatorem, quibus ei successus armorum suorum per Poloniam prosperos significat, eumque, ut Residenti suo fidei suae commissa explicaturo aures benignas fidemque praebeat, blande compellat, 1655. Serenissime ac Potentissime Imperator, Domine Frater, Consanguince et Amice charissime.

QUae pro consueta nobis erga Majestatem Vestram fiducia, de causis hujus belli, partim per literas, partim per Ministros Nostros, Majestati Vestrae explicuimus, ea Majestati Vestrae jam pridem cognita esse non dubitamus. Huic armorum nostrorum justitiae ita suffragata est divini Numinis bonitas, ut pluries fuso fugatoque hoste, ac expulso demum Rege Poloniae, maximam illius Regni partem ditionis nostrae fecerimus, compluresque


page 584, image: s0584

urbes, et inter has Cracoviam, caput Regni, ante paucos dies ceperimus; certa spe freti, Deum Opt. Max. consilia actionesque nostras porro prospero eventu beaturum. Cumque hujus rei laetitia, non ad nos duntaxat, verum etiam amicos nostros pertinere debeat, pro singulari illo, quo Majestatem Vestram aestimamus, affectu, eandem Majestatem Vestram hujus rei participem facere voluimus, nullo modo dubitantes, quin Vestra Majest. pro optima erga Nos voluntate sua, illius gaudii sensu haud leviter tangatur. Atque ut per hosce successus nostros Majestati Vestrae viciniores facti sumus; ita nihil nobis erit serius antiquiusque, quam amicitiam Majestatis Vestrae omni meliori ratione tueri, et iis rebus studere, quae vicinitatis leges inter amicos sibi vendicare videntur; prout etiam confidimus, Majestatem Vestram paria semper relaturam, assectumque nobis conservaturam. Haec et nonnulla alia commisimus Residenti nostro apud Majestatem Vestram, ut Majestati Vestrae convenienter referret, majorem in modum Majestatem Vestram rogantes, ut Majestas Vestra eidem fidem adhibere velit, adeoque super iis, quae propositurus est, animum suum declarare, amicitiae mutuae expectationique nostrae congruentissimum, quibus finientes Majestatem Vestram divinae tutelae ex animo commendamus, omniaque laeta et prospera Majestati Vestrae comprecamur. Dabamus Casimirio ad Cracoviam die 12. Octobris Anno 1655.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, consanguineus et Amicus

Carolus Gustavus, etc.



page 585, image: s0585

CCIX. Responsoriae a FERDINANDO III. Romanorum Imperatore, ad proxime praecedentes CAROLI GUSTAVI, Suecorum Regis literas, quibus ipsi simul operam suam componendis inter eum et Poloniae Regem ferventibus dissidiis dicatam, offert, 1655.

LIteras Seren. Vestr. 12. mensis proxime praeteriti, Casimirio ad Cracoviam datas accepimus, et ex iisdem praeter ea, quae de suis in dicto Regno successibus nobis benevole communicat, perquam libenter intelleximus, nihil ipsi in illa vicinia prius antiquiusque fore, quam ut et amicitiam nostram omni meliori ratione tueri, et iis rebus studere possit, quae vicinitatis leges inter amicos sibi vendicare videntur, prout etiam confidat, nos semper paria relaturos, affectumque Nostrum erga Serenitatem Vestram integrum illibatumque ipsi conservaturos esse, et admonuit sane nos hac tam amica contestatione Serenitas Vestra non modo eorum, quae Serenitas Vestra partim per literas, partim per ministros suos jam ante in hac materia ad nos perscripsit et perferri voluit, verum etiam responsi ad eam a Nobis 24. Augusti proxime clapsi dati, quo eam, cum de mutuo sincerae benevolentiae affectu assecurabamus, tum id quoque in proximis significabamus, nihil Nos magis optare, neque Reipublicae Christianae magis expediens ac necessarium judicare, quam ut exortae inter ipsam et Serenissimum Regem ac Regnum Poloniae differentiae quantocius amicabili compositione sopirentur;


page 586, image: s0586

quae quidem literae, quin recte ad eandem Serenitatem Vestram pervenerint, neutiquam dubitamus; Jam quod ab illo tempore eadem illa pacis restaurandae cura apud Nos minime diminuta, sed aucta potius intensa que fuerit, utpote qui concussionem et strepitum tot tamque variorum armorum in vicinia non nisi graviter sentire possimus, existimamus Serenitatem Vestram pro sua prudentia facile judicare posse, fuit quidem ea spes nostra, fore, ut tractatus amicabiles, communi consensu Stockholmiam ac postea Stetinum indicti ad effectum perducerentur, perque eos periculum S. R. Imperio et finitimis ejusdem Provinciis ex illo tot tamque variarum Gentium in Regno Poloniae inter se digladiantium concursu imminens averteretur; Et dolemus sane, quod vel primus ille exardescentis belli impetus, vel aliae forte causae tractationi illi locum tum non dederint, et habuit interim Seren. Vestr. eos in illo Regno successus, a quibus per novissimas suas amice nobis significare voluit. At enim, cum per eos ut belli facies alterata sit, causas tamen ejus mutatas, aut animum Serenitatis Vestrae a pacis consiliis aversum esse censendum non sit, cum id Serenitatis Vestrae contestatum semper amicae compositionis studium non ferat, nobisve persuadere permittat. Quippe quam (ut de aliis taceamus) non lateat, quanti totius Christiani orbis intersit, Regnum Poloniae, quod contra quosvis hostiles insultus stetit, post tot aliunde perpessa bellorum incommoda, non enervari penitus, et ad extremae debilitatis terminos reduci, omnino confidimus,


page 587, image: s0587

eandem nostram reducendae pacis sollicitudinem a Serenitate Vestra non aliter quam in optimam partem acceptum iri. Et quandoquidem non dubitamus, quin Serenissimus Rex et Regnum Poloniae ad eandem compositionem non minus propendeant, pro eo sane munere, quod nobis in Republica Christiana inter Reges et Principes ejusdem suprema divinitas summum imposuit, aliter non potuimus, quam ut tot tamque praegnantium rationum ad id nos impellentium momentis manus daremus, adeoque operam interpositionis nostrae ad reconciliandos animos inter se dissentientes utrique parti amice offerremus. Cumque eam in aequanimitate Serenitatis Vestrae repositam habeamus fiduciam, fore, ut nec ipsa huic pacificae et tam ad universae Reipublicae Christianae, tam non minus Serenitatis Vestrae quam cujusvis alterius partis bonum collimanti intentioni nostrae sit adversatura, sed potius gratam acceptamque eandem habitura, quin etiam moderatae pacis gloriam cuivis alii non sine multorum innoxiorum sanguine parto vel pariendo triumpho praelatura: ac vel maxime cum non dubitemus, quin et divina bonitas huic consilio nostro benigne adspiratura, idque concessura sit, ut bello sanguinolento omniaque vastanti ac per aequam satisfactionem ad omnium securitatem finis imponatur. Idcirco Serenitati Vestrae cum per literas hasce nostras, tum per earundem exhibitorem expressum ablegatum nostrum (tit.) Franciscum Eusebium Comitem a Pottingen, de hoc consilio nostro significare voluimus, prout non minus per


page 588, image: s0588

alium expressum ablegatum nostrum praedicto Serenissimo Regi Regnoque Poloniae significandum curamus, expectaturi super hoc a Serenitate Vestra non modo desideratam, de qua non dubitamus, declarationem, verum etiam expressionem, quo loco et tempore id negotii pro commoditate tam sua et Serenissimi Regis Regnique Poloniae, quam nostra suscipi quam opportunissime posse existimet, quo et nos et dictus Serenissimus Rex Poloniae, quae ad id inchoandum promovendumque pertinent, mature disponere et apparare possimus. Caeterum sicuti nobis ea, quam Serenitas Vestra nobis tam per literas quam Consiliarium etiam suum hic ad Aulam Nostram Residentem de sincero suo in nos amicitiae et benevolentiae studio praestare voluit, contestatio admodum grata accidit: Ita Eandem de pari nostro in se affectu securam esse volumus, quo ad reliqua a Domino Residente Serenitatis Vestrae scripto proposita ad responsum nostrum super his eidem datum nos referentes, Serenitatem Vestram divinae tutelae ex animo commendamus. Viennae 16. Novembris, 1655.

CCX. Literae PROCERUM QUORUNDAM POLONIAE, ad CAROLUM GUSTAVUM, Suecorum Regem, Poloniam victoriis peragrantem, quem ne rebus secundis, populoque in occursum ruenti nimium fidat, sed justa honestaque pangendi cum Rege suo media amplectatur, candide hortantur, 1655.



page 589, image: s0589

Serenissime et Potentissime Rex, Domine Clementissime.

SIquidem ea est sors Majestatis Vestrae, ut felicitate sua consilia nostra anteverterit, et rerum apud nos summa in Majestatem Vestram vergere videatur, non hoc intentum nobis est, urgentibus obluctari fatis, et per abruptam contumaciam novos patriae motus inferre: Sed nec credimus, placiturum Majestati Vestrae deforme obsequium, speramusque brevi Majestati Vestrae approbatum iri, quod nos divisos a caeteris tenet, Majestatis Vestrae gloriae et stabilimento impensum. Quicquid hactenus Majestas Vestra in rem suam profecit, fortunae et armis debet, quibus, utut suum maneat decus, ille infirmus victor rerum et armorum erit, qui non exstitit animorum. Neque invitis quisquis imperat diu, nisi qui jure quoque victor, conscientiam legitimi Imperii a subditis extorsit. Adeo haec conjuncta sunt, ut et privatis excedere debito obsequio aegre libeat, ne auspicantem nova in liberum populum imperia juvent subditi, primo non soluti sacramento. Hinc est, quod rebus in Majestatem Vestram inclinatis, fidei nostrae exsolvendae, et rebus imposterum firmandis consilium coeperimus, Serenissimum Regem Dominum nostrum Clementissimum adeundi, et cum reliquis Collegii Nostri penes Regiam Majestatem subsistentibus, conferendi, quibus mediis aut Serenissimus Rex Dominus Noster cum Majestate Vestra transigere queat, aut fides nostra sibi satisfaciat. Tantillum morae est, quod a Majestate Vestra petimus,


page 590, image: s0590

ut fortunae et successibus suis injiciat, suspendatque armorum progressus et caetera belli meditamenta, donec itineris hujus, cujus nobis Illustrissimus Dominus Palatinus Lencziciensis comes futurus, eventum Majestati Vestrae renuntiemus. Nec improbabit Majestas Vestra hos obsequii in Principem conatus nostros, quibus hoc quoque curae erit, si fata ita velint, ex hoc turbido incruentum, nec cujusque praetensionibus concutiendum educere imperium. Nec tantum properantis in obsequium vulgi aestimabit applausum, ut levem putet partium a primoribus regni et numerosa fidaque nobilitate accessionem, qui eo erga Majestatem Vestram sic ferentibus fatis, constantiores futuri, quo clariora fidei in Principem modernum dederunt specimina. Perferet hasce literas Generosus Dominus Uladislaus Lubomirsky, nostraque humillima Majestati Vestrae deferet obsequia: Qui ut cito redux Majestatis Vestrae sensum nobis cito referat, humillime a Majestate Vestra petimus. Dabantur in Arce Lublinensi d. 17. Oct. Anno 1655.

Sereniss. Majestatis Vestrae

Humillimi Servitores

Uladislaus Dominicus, Dux in Ostrorog. Palatinus Cracoviensis.

Joh. Tarlo, Palatin. Lublinensis.

Georgius Lubiensky, Supremus Regni Mareschallus.



page 591, image: s0591

CCXI. Literae FERDINANDI III. Romanorum Imperatoris, ad JOHANNEM CASIMIRUM, Poloniae Regem, quibus ipsi, se res ejus in tot tales que angustias redactas, aegro percepisse animo refert, suaque officia, partibus belligerantibus interponenda, offert, 1655. Ferdinandus III. Divina favente clementia Romanorum Imperator semper Augustus etc. Serenissimo Principi Domino Johanni Casimiro, Regi Poloniae etc.

Serenissime Princeps etc.

REddidit Nobis literas Seren. Vestr. 7. hujus ex superiori Glogovia datas, Ejusdem Residens Baro Johannes Baptista Visconte, simulque tum viva voce, tum scripto fusius retulit, quibus causis coacta Serenitas Vestra tandem in ditiones Nostras recipere se debuerit, explicando etiam, prout alias saepe, in quas difficultates ac angustias ipsa resque suae ac incliti Regni Poloniae ex bello a Serenissimo Rege Sueciae sibi illato sint redactae. Quemadmodum igitur vices, statumque afflictum Serenitatis Vestrae et florentissimi nuper Regni pro eo, quo cum erga omnes, tum vel maxime erga eum, qui Nobis ob Regii fastigii dignitatem frater, et ob sanguinis conjunctionem consobrinus et affinis sit, tum etiam erga Regnum vicinum et amicum propendemus affectu, non possumus non condolenter considerare: Ita pergratum


page 592, image: s0592

Nobis fuit intellectu, quod Serenitas Vestra, uti nunquam antea, sic ne nunc quidem ab amicabili aequaque compositione abhorreat. Non omisimus quidem Nos saepe dictum Serenissimum Regem Sueciae etiam post bellum motum, cum de ejus causis ad Nos fusius perscripsisset, ad pacem hortari. Ac tametsi deinde ea subito rerum in Regno Poloniae successerit mutatio, ut facile conjicere liceat, animum inde Regis non ad assumendum Tractatum compositionis, sed bellum prosequendum propensiorem esse factum. Non idcirco tamen Nos curam pacis Nostram remittendam, sed pro eo, quod Deus Opt. Maxim. summum inter Reges et Principes Christianos imposuit, munere intendendam potius et augendam, adeoque saepe memorato Serenissimo Regi Sueciae (quod certis de causis hactenus distuleramus) officium Interpositionis Nostrae ad compositionem aequam inter ipsum et Serenitatem Vestram conciliandam ultro offerendum duximus, prout tam per literas, quam expressum etiam Ablegatum Nostrum, Generosum, Fidelem Nobis dilectum, Franciscum Eusebium, Comitem a Poettingen obtulimus. Et cum pro illa, quam cum in aequanimitate et moderatione Serenitatis Suae, tum contestato saepius pacis studio repositam habemus, fiducia, omnino speremus, Eam huic consilio optimaeque intentioni nostrae minime repugnaturam esse, quippe qua nihil aliud quaerimus, quam ut extincta feralis omniaque devorantis belli flamma, aequa et tam uni quam atleri parti non poenitenda instituta pace ulterior


page 593, image: s0593

Christiani sanguinis effusio sistatur, majoraque pericula, nisi aqua affundatur, non in Regna modo Provinciasque Nostras haereditarias, aliasque finitimas ditiones, sed in universum orbem Christianum eruptura, vitentur; adeoque spem firmam foveamus, supremam Divinitatem, in cujus nomine totum hoc negotium suscipimus, id ita felicitaturam esse, ne exoptato careat exitu; tum etiam Nobis non possit, nec debeat esse dubium, quin Serenitas Vestra cum inclyco Regno Poloniae, pro eo, quod semper prae se tulit studio, hanc eandem pacis curam Nostram sit approbatura, officiumque praelibatae oblationis Nostrae grato animo acceptura, benevole eidem cum per hasce Nostras, tum per expressum etiam Ablegatum Nostrum, Comitem de Kueffstein, de eo significare voluimus, expectaturi simul per eundem responsum optatum Serenitatis Vestrae, quo et Nos, quae ad id negotii inchoandum promovendumque pertinent, mature disponere et apparare possimus. Qui de caetero Serenitati Vestrae benevolentiam Nostram Caesaream amice conservantes, eandem divinae tutelae ex animo commendamus. Viennae, 16. Novembris, 1655.

CCXII. Literae CAROLI GUSTAVI, Suecorum Regis, ad FRIDERICUM WILHELMUM, Electorem Brandenburgicum, quibus ei faciem foederis inter semet pangendi, irritosque ab utraque parte conatus repraesentat, eumque ut oblatas foederis conditiones tandem amplectatur, amice monet, 1655.


page 594, image: s0594
Nos Carolus Gustavus, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Magnus Princeps Finlandiae, etc. etc. Serenissimo et Celsissimo Principi, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo, Domino Friderico Wilhelmo, eadem gratia Marchioni Brandenburgensi, Sacri Rom. Imperii Archi-Camerario ac Principi Electori etc. etc. Salutem!

Serenissime et Celsissime Princeps, Consangguinee et Amice Charissime.

AD nullam unquam expeditionem invito magis animo, quam nunc in Celsitudinis Vestrae Electoralis Ducatum accessimus; non quod non jamdiu justas indignationis et belli causas habeamus; sed quod amicitiae Nostrae fundamenta, jura et commoda, ut et innocentia subditorum, sacris iisdem Nobiscum gaudentium, mitiora omnia suadeant, cumprimis ut Celsitudini Vestrae Electorali spatium cogitandi indulgeamus, et interea militem quoad fieri potest, a violentiis cohibeamus. In eum finem die 3. hujus mensis literas nostras cum Celsitudinis Vestrae Electoralis Legato et Consiliario Freystadio expedivimus. Et quia heri demum responsum nobis de die 9. et 19. hujus mensis Regiomonti scriptum desuper est relatum, coacti sumus, hac interposita mora arma nostra in viscera Ducalis Borussiae proferre, ut hic tanto propius Celsitudinis Vestrae Electoralis ultimam resolutionem cognoscamus. Conatur Celsitudo Vestra Electoralis in supradictis suis literis culpam turbatae


page 595, image: s0595

amicitiae a se amoliri et eam in nos conferre, inter alia allegans, primum quod nostri Ministri et quidem publica apud Celsitudinem Vestram Electoralem Legatione fungentes, sibi indicarint, quae nos in animo haberemus de portubus Pillaviensi et Memelensi, nobis adeo necessariis, deinde quod Stetini sub initium Tractatuum a nobis praesentibus, non modo praedicti portus, sed et in illis Teloniorum participatio et Commerciorum directio, aliaque durissima flagitata sint; et quod nos non modo ab indigitatis non potuerimus dimoveri, sed novis etiam existimationem et securitatem Celsitud. Vestr. Electoral. exposuerimus periculis: Accesserunt Campi-Mareschalli nostri Comitis Wittenbergii literae, quibus Celsi, tudinis Vestrae Electoralis Generalibus scripserat, se copias, quas Celsitud. Vestrae Electoralis nomine in Borussiam essent ducturi, pro hostibus habiturum et excepturum: Imo Nos Legatis Celsitudinis Vestrae Elect. apud nos subsistentibus saepius indicasse, noscum Celsitudine Vestra Elect. in Borussia non aliter atque cum hoste atque alio Poloniae Statu acturos. Haec et alia, quae in nos ibi cumulantur, nisi quodque eorum ad tempora sua et in iis nata consilia, expendantur, facile imperitos rerum utrinque gestarum in sinstras de nobis cogitationes conjicere possent. Itaque brevibus faciem rei Celsitudini Vestrae Elect. ob oculos ponemus, ut vel ipsa actionum suarum meminisse possit, vel si injussu ejus quaedam gesta sunt, de iis ulteriorem rationem ineat. Perpendentibus nobis, mutuae amicitiae vincula, sanguinis scilicet


page 596, image: s0596

propinquitatem, ditionum utriusque vicinitatem, jurium etiam et rationum communionem, adeoque nostras utrinque benefaciendi opportunitates, facile persuasum fuit Celsitudinis Vestrae Elect. contestationes non in labris, sed imis sinceri animi penetralibus esse natas. Neque alienos nos a mutua propensione ostendimus, qui mox post suscepta Regni Nostri sceptra priores Celsitudinem Vestram Elect. per Ministrum Nostrum invisimus et omnibus deinde occasionibus pignora sinceri animi Celsitudini Vestrae Elect. exhibuimus. Nihil equidem dicto Nostro ministro in mandatis dedimus, quo reus possit peragi indicationis alicujus de portubus Pillaviensi et Memelensi. Et nescimus, quis alius ex nostra mente secretum tale, quod animum Nostrum nunquam occupavit, evulgasset. Excutiantur omnes discursus, et cognoscetur ex nimia et intempestiva sollicitudine natam esse hanc suspicionem. Tantum vero abest, ut dictos portus quaerere ex nobis ipsis intenderimus, ut decreto contra Poloniam bello, parati fuerimus assecurare Cels. Vestr. Elect. nihil exinde damni in Celsitud. Vestram Elect. proventum iri, modo Celsitudo Vestra Elect. intra suos terminos se contineret, et nobis in nullo officeret. Verum Celsit. Vestra Elect. arctiori adhuc unionis vinculo nobiscum vinciri cupiens ultro primum per Principalem suum ministrum, et deinde ipsa propria persona Residenti Nostro ad Aulam suam significavit, sibi et antecessoribus suis Ducibus Borussiae jamdiu tot a Regibus et Republ. Poloniae ingesta esse gravamina, et quia nullum justis querelis


page 597, image: s0597

remedium sit inventum, aliam viam iis excutiendis esse quaerendam et dudum quaesitam fuisse: si ergo placeret nobis adsciscere Cels. Vestram Elect. in belli socium, et in compensationem et satisfactionem onerum belli promittere, eidem non modo Episcopatum Warmiensem titulo et jure secularis Ducatus, sed etiam partem Samogitiae et Lithuaniae atque adeo dictum Warmiensem Ducatum, et Samogithiae, Lithuaniaeque partes una cum Borussia Ducali in plenum et absolutum dominium eidem confirmare, et in eo tueri tum velle Cels. Vestram Elect. usque in finem belli contra Poloniam et alios huic motui sese immiscentes fideliter nobis adsistere. Et ut tanti propositi consilium in secreto haberetur et in Poloniam non emanaret, additum est, paucos ejus esse conscios, Nobis in tantum hostem moturis et non nisi ingenua ab amico Principe expectantibus non displicuit Celsit. Vestrae Elect. intentio et societas armorum, neque conditiones pacis propositae impossibiles, sed immensae videbantur. Constitutis ergo Commissariis, qui Mense Majo proxime praeterito cum Cels. Vestrae Elect. ministris congrederentur, injunctum a nobis fuit, ut (citra tamen scopi principalis laesionem) istis duabus attemperandis operam omnem, studiumque impenderent. Quod vero portus istos duos Pillaviensem et Memelensem, participationem teloniorum et commerciorum directionem postea praetenderimus, causas habuimus et justas et necessarias. Et ut a postremo postulatorum Commerciorum directione nunc inchoemus, nos equidem tum novimus, Regibus et Reipublicae


page 598, image: s0598

Poloniae tam ratione Regiae Borussiae, quam directi dominii in Ducalem Borussiam non exigua competere jura: quae vero in particulari tum fuerint, non ita in promptu fuit discernere. De jure itaque Regis et Reipublicae Poloniae conventuris, cautione utique opus erat, dum cuique competentia jura elicerentur. In ejusmodi casibus pars altera alterius rationes indagat, non ut suis, si nullo fundamento nitantur, insistat, sed ut cognitis fundamentis tanto securius paciscatur. Participatione teloniorum vulgo Licenten vocatorum, quid justius a nobis praetendi unquam in tali casu potuit? Introduxit illa gloriosissimae memoriae praedecessor et avunculus noster, Rex Gustavus Magnus jure belli. Et cum vigore pactorum inducialium novissimorum deberent tolli, de facto a Celsit. Vestra Elect. tanto tempore contra pacta continuantur. Licuit itaque nobis, sive nostrum respectu Sueciae jus, sive foedus cum Cels. Vestra Elect. et Regiam Borussiam spectemus, in hanc quaestionem venire et continuandi telonii participationem jure optimo nobis asserere: idque eo magis, quod merces, a quibus vectigal exigeretur, aeque a Regia Borussia ac Ducali descendant; atque ideo Celsit. Vestra Elect. non possit sola de jure sibi ullos proventus arrogare. Quod attinet portuum Pillaviensis et Memelensis postulatum, si Celsit. Vestrae Elect. Ministri occasionem, causas et quousque illis potiri voluerimus, mature et sincere explicuerunt, jam ipsa ex se nos illa suspicione liberavit, quasi loca illa, unde salus et securitas Ducalis Borussiae dependere dicitur, obtentu solius nostrae


page 599, image: s0599

utilitatis praetenderimus. Cum in procinctu discedendi e Regno nostro staremus et deinde praeterito mense Julio in Pomeraniam essemus delati, intelleximus Cels. Vestram Elect. eodem tempore, quo nos ad commune foedus contra Poloniam invitat et super eodem nobiscum tractatum init, in praejudicium jurium nostrorum, et quidem ejusdem contra Poloniam expeditionis summum impedimentum, in unito Belgio foedus moliri. Suasimus itaque, ut si prius, quam noster tractatus initium sumsit, alter in Belgio esset inchoatus, coepta tum demum desisteret. Sed ubi sine ulla nostrorum monitorum consideratione, Belgicum tractatum urgeri audivimus, utique jure postulavimus, ut, si Cels. Vestra Elect. omnino vellet, Belgicum tractatum perficere et serio tamen nobiscum ageret, nobis ideo in finem usque belli duos istos portus Pillaviensem et Memelensem pro securitate nostra detinendos permitteret. Legatio Cels. Vestrae Elect. parum pensi habens circumstantias hujus justi nostri postulati, loco adaequatae responsionis, minas acerbas, et nescimus quas ex barbaris et ipso orco contra nos arcessendas suppetias jactans, Stetino discessit. Cum ergo Stetini adhuc consistentes illico copias Celsit. Vestrae Elect. in Electoratu et Pomerania convocari audivimus, non sine causa Campi Mareschallo nostro Comiti Wittenbergio in Majori Polonia constituto mandavimus, ut talia et loquentibus et agentibus Electoralibus ministris, frequentatisque tum correspondentiis inter Polonicam et Celsitud. Vestrae Elect. aulam sibi prospiceret, admoneretque


page 600, image: s0600

etiam Cels. Vestrae Elect. Generales, ut quamdiu foedere non essemus conjuncti, vel nos melius de Cels. Vestrae Elect. intentione certiorati, cum Exercitu Borussiam non intrarent, nisi pro hostibus haberi vellent. Paulo post ipsi e Pomerania movimus, atque in illo itinere die 4. Augusti ad nos, limites Poloniae tum ingressuros, venit Celsit. Vestrae Elect. Legatio ad reassumendum priorem tractatum. An dici possit, nos tum ab indigitatis supra postulatis nullo modo potuisse dimoveri, atque nova subinde et existimationem et securitatem Celsit. Vestrae Elect. afficientia conatibus vestris opposuisse, ipsa ex conscientiae suae dictamine judicet. Novit Cels. Vestra Elect. nos tum condescendisse in Borussiae Ducalis et Warmiensis Episcopatus supremum et liberum Regimen, reservato tantum nobis et nostris successoribus aliquali beneficentiae jure: novit nos voluisse liberare eandem canone illo annuo: novit etiam nos abstitisse praetensione portuum Pilaviensis et Memelensis. Quod vero vicissim participationi teloniorum inhaeserimus, et simul postulaverimus, ut foedus in Belgio ictum eatenus cessaret, quatenus huic a nobis ineundo praejudicaret, nemo talium rerum aequus aestimator nobis vitio vertet. Quid praeter caetera saepe memorata postulata in Borussiam Ducalem praetenderimus, quia non exprimitur, nos quoque ignoramus: nisi forte qualitatem dependentiae et investiturae intellectum vult. Desideravit equidem Celsit. Vestra Elect. dictorum Ducatuum plenum et absolutum dominium: sed postmodum nostrae remonstrationis intuitu, Legatio


page 601, image: s0601

ejusdem, exhibito nobis die 9. Augusti projecto suo Rogosni, agnovit, Celsit. Vestram Elect. in perpetuum animi devinctissimi testimonium velle a nobis et Corona Sueciae saepedictos Ducatus Borussiae et Warmiensem in feudum recognoscere. Ecquid aliud a nobis in sequentis diei projecto exigitur, quod gravissimi postulati nomine posset indigitari? Et quandoquidem Celsit. Vestra Elect. nunc est contenta in Rogosno oblatis, cur tantopere Rogosniana postulata incusat? Quin imo Celsit. Vestrae Elect. Legatio abiens visa nobis est obtinuisse suum scopum, nisi quod causabatur, se super quibusdam non satis instructam, et propterea velle ulteriora a Cels. Vestra Elect. mandata requirere. Nos freti Celsit. Vestrae Elect. contestationibus, firmandi rem semel adeo religiose inchoatam et tractari coeptam, non in Borussiam, sed versus majorem et minorem Poloniam arma nostra vertimus. Dum d. 5. Sept. circa Opozno substitimus, tertia vice ad nos venit saepedicta Celsitud. Vestrae Elect. Legatio afferens nobis literas Celsit. Vestrae Elect. propria manu scriptas, et pristinum, eumque infucatum erga nos amorem spirantes. Ubi vero dicta Legatio rem praesentem variis conatibus evertere studuit: excogitatae sunt rationes, quibus conventarum Conditionum aliae limitarentur, aliae exemtionibus enervarentur et totus tractatus in nihilum redigeretur. Interea et dum Celsit. Vestrae Elect. Legatio sub velo continuandi tractatum nobis imponere studet, urgetur a Cels. Vestra Elect. in Belgio non modo commutatio ratificationum, sed classis etiam mare Balthicum contra nos intratura.


page 602, image: s0602

Exaggerantur etiam passim propositi nostri perversitas et postulatorum iniquitas: quasi a nobis omnia provenissent, et Cels. Vestra Elect. nihil contra jura amicitiae admisisset. Invitantur etiam Borussiae et vicini Poloniae Palatinatus ad communem contra nos defensionem. Nos vero talia deprehendentes, si Legatis Cels. Vest. Elect. diximus, nos, si Celsit. Vestra Elect. in his actionibus perseveraret, velle cum eadem non aliter atque cum hoste aut Poloniae aliquo Statu agere, haud praeter meritum nos talia locutos existimamus. Quod vero Cels. Vestrae Elect. Legatio tanto tempore apud nos detenta sit, non nobis, qui accordatis inhaerere voluimus, et discedere cupientes in nullo, nisi forte aliquantum per continuas belli actiones, sumus remorati, sed potius vel Cels. Vestrae Elect. intentioni in contraria omnia directae, vel Legatorum alienis praetensionibus erit imputandum. Cels. Vestra Elect. potuisset intra terminos amicitiae consistere, et tum vel danda a nobis scripta assecuratione, vel verbo Regio tuta in suis ditionibus manere. Sed ipsa elegit belli societatem, qua intentione, sincerane, an vero ut nos ea opinione distineret, dum ipsa posset armari, ipsius conscientiae relinquimus. Certe cum in belli communionem contra Poloniam reciperetur, aliquandiu partes foederati sequi visa est, sed mox in contrarium versa, nulla non hostilitatis indicia verbis et re ipsa nobis ostendit. Quod se Borussiae quibusdam Statibus consilia et fortunam Regis Casimiri sequentibus associare voluerit, quam maxime nos afficit. Erant, fatemur, dicti Borussiae


page 603, image: s0603

Regiae Status nondum omnes a nobis subjugati et belli jure nobis subditi: sed mansit illos eadem, quae caeteros, fortuna; et inter Poloniae Status in hoc casu non nisi beneficio Ordinis fruuntur. Poterunt dictorum Borussiae Statuum contra Nos directae actiones aliqua ratione excusari, eo quod nondum vel exercitu nostro eos adierimus, vel iis protectionem obtulerimus. Et eventus, et propria quorundam confessio nunc docet, multos eorum magis instigatione potentiorum, quam destinata opera in extremam illam defensionis aleam esse prolapsos, Cels. vero Vestra Elect. quae nos in bellum paratos suae societatis oblatione magis adhuc animavit, et Borussiam Regiam per pacta nobis (si suas per omnia praetensiones obtinuisset) dudum attribuere coepit, contra nos Poloniae et Borussiae rebus vix ante se ingerere potuit, quam tractatui adhuc duranti debito modo renunciasset. Conventum utique fuit, ut Regia Borussia nobis cederet; in quo proposito ita religiosa videri voluit Celsit. Vestra Elect. ante tractatus initium, ut nobis adhuc in Suecia existentibus per suum ministrum significare fecerit, se velle in nostrum et Communis foederis usum occupare locum quendam ad Vistulam. Et cum Legatio Cels. Vestrae Elect. adhuc Cracoviae apud nos haereret, missus est ad nos nobilis quidam Puikamer, ut contestaretur Celsit. Vestram Elect. cepisse quaedam in Borussia Regia loca, suae ditioni vicina, ne colluvies perditorum hominum, hinc inde sine alicujus imperio vagantium, se ejusmodi locis infunderet: nobis eadem velle tradere, cum foederi ultima manus fuerit


page 604, image: s0604

imposita. Nunc confectis novis in praejudicium nostri foederibus, oretenus traditionem promittit, reapse vero in perpetuum retinere intendit. Neque enim opus est monstrare, an contra nos directum sit foedus, cum quibusdam Borussiae Ordinibus initum, quum clara sint verba et conditiones nobis satis injuriosae et iniquae. Judicet jam orbis universus, imo judicet Deus, unde turbatae amicitiae rationes, utrum postulatis nostris Ragosnovianis, quae Cels. Vestra Elect. jam adprobat, et iniquitatis accusari nequeunt, an vero ab alio aliquo, qui invidia progressuum nostrorum Celsitudinem Vestram Elect. in nos, nihil tale meritos, animavit, arcessenda sint? utrum laedat, qui amicum et socium complecti, inque suis non modo conservare, sed auctiorem etiam reddere cupit, an qui contra oblationem propriam, et constantiam verae amicitiae in hostilia consilia, nulla justa de causa prolapsus, ultima amico detrimenta parare videtur? Ea tamen est animi nostri erga Celsitud. Vestram Elect. ejusque inclytam Domum verae amicitiae radicibus firmata propensio, ut supradicta omnia, perpetua oblivione sepelire velimus, si modo aliquando videamus serium nobiscum transigendi propositum, nec tempus teri, ut nobis agendi opportunitates decedant, malevolis vero nostris accrescant. Praecipuum et immotum est nostrorum postulatorum, ut qui hactenus inter Regem Johannem Casimirum et Rempublicam Poloniae ab una et Celsit. Vestram Elect. ab altera, ratione Ducalis Borussiae viguit nexus, posthac quoque inter nos Regnumque nostrum, ut et Celsitud. Vestram


page 605, image: s0605

Elect. quoque intercedat: Si Celsit. Vestra Electoralis aliquid in reliquis mitigatum cupit, de eo salva nostra securitate amicabili et facili ratione convenietur. Quod si vero haec nostra oblatio nunc non attentatur, fieri potest, ut et Provincia penitus devastetur, et Celsit. Vestra Elect. excidat tractandi occasione et bono, eidem et inclytae ejus Domui posthac irreparabili. Quibus Celsit. Vestram Elect. divinae tuitioni serio commendamus. Dabantur in Oppido Borussiae Ducalis Creutzberg. die 16. Decembr. Anno 1655.

CCXIII. Literae OLIVERII Protectoris Reipublicae Angliae, ad VENETIARUM DUCEM, a quo, ut navis Principis magni nomine insignita, Mercatoribus Anglis infausto casu erepta, restituatur, obnixe contendit, 1655. OLIVERIUS Protector Reipublicae Angliae Serenissimo Principi, VENETIARUM DUCI.

Serenissime Princeps.

CUm rebus Vestris omnibus contra hostem praesertim Christiani nominis prospere gestis laetari semper consuevimus, tum et illo navalis praelii novissimo successu, nequaquam sane dolemus, quamvis id aliquo nostrorum cum detrimento accidisse intelligamus. Ostenderunt enim Nobis per libellum supplicem negotiatores quidam Nostri, Guilielmus et Daniel Guilielmi, nec non Edoardus Bealus, navem suam, cui nomen Princeps


page 606, image: s0606

magnus, Constantinopolin ab se commercii causa missam nuper fuisse; eam navem ab Aulae Turcicae ministris ad commeatum et milites in Cretam Insulam deportandos retentam, dum in illa classe Turcarum coacta eo navigaret, quae a Classe Venetorum oppugnata in itinere et superata est, captam et Venetias abductam ab maritimarum causarum judicibus adjudicatam publico fuisse. Cum itaque inscientibus Dominis et nullo modo probantibus navis illa Turcis operam dare invitissima coacta sit, seque ex ea pugna explicare militibus referta non potuerit, Serenitatem Vestram magnopere rogamus, ut sententiam illam maritimae curiae velit nostrae amicitiae condonare, navemque illam suis Dominis, de vestra Republica nullo suo facto male meritis restituendam curare. Qua in re impetranda Nobis praesertim petentibus, cum mercatores ipsos de Vestra clementia bene sperare videamus, nos utique de ea dubitare non debemus, qui et praeclara Vestra consilia remque Venetam terra marique maxime, uti pergat fortunare Deus omnipotens, ex animo optamus.

Serenitatis Vestrae, Venetaeque Reipublicae Westmonasterio die - Dec. 1655.

Studiosissimus Oliverius, Protector Reipubl. Angliae.



page 607, image: s0607

CCXIV. Literae OLIVERII Protectoris Reipublicae Angliae, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quibus eum, ut mercatoribus Anglis navem, cui unicornu insigne, per naves Gallicas in mari mediterraneo captam, restitui jubeat, impense rogat, 1655. Oliverius Protector Reipublicae Angliae etc. Serenissimo Principi Ludovico, Galliarum Regi.

Serenissime Rex.

MErcatores aliquot Nostrates, quorum nomina sunt, Samuel Mico, Guilielmus Cocainus, Georgius Poynerus, aliique complures per

libellum supplicem nobis ostenderunt, se anno 1650. in navem quandam, cui insigne unicornu erat, permagnas rationes suas contulisse: eam navem bombyce, oleo aliisque mercibus onustam, quae plus minus, triginta quatuor millibus librarum nostrarum ab iisdem aestimata sunt, ab nave praetoria, et propraetoria Majestatis vestrae in mediterraneo mari orientali oppressam atque captam fuisse: nostros autem illa in navi, propterea quod nobis eo tempore cum Gallis illibata Pax erat, cum contra naves regias vi se defendere noluissent, promissis Pauli et Terrerii Navarchorum inductos, qui velle se nostros dimittere ajebant, prolatis onerum libellis, maritimis legibus paruisse: mercatores proinde supradictos procuratorem suum, qui navem illam ac bona restituenda sibi peteret, in Galliam misisse, ibi post triennium eoque amplius consumptum, cum ad sententiam de restitutione perventum


page 608, image: s0608

jam esset, Cardinalis Mazarini Eminentiam eorum procuratori Hugoni Morello factam Mercatoribus istis injuriam agnovisse, datumque iri satisfactionem, ut primum confirmata pax inter utramque gentem foedusque, quod tum agitabatur, confectum atque ratum esset, in se recepisse: imo recentius Majestatis vestrae apud Nos Legatum Excellentissimum Dominum de Bourdeaux ex mandato Vestro vestrique concilii, disertis verbis confirmasse, hujus navis atque bonorum peculiari exceptione habitum iri rationem, etiam seorsim ab iis controversiis, de quibus in commune decidendis ex foedere provisum est: hujus promissi Legatum ipsum, qui nunc percommode negotiorum quorundam suorum causa ad vos transmeavit, testem esse posse locupletem. Quae cum ita sint, jusque horum mercatorum in repetendis rebus suis tam praeclare constet, a Majestate Vestra majorem in modum petimus, ut in eo obtinendo nulla iis mora diutius afferatur, velitque Nostro rogatu has nobis redintegratae amicitiae et instaurati recens foederis esse primitias. Quod et fore confidimus, vobisque fausta omnia Vestroque Regno a Deo Optimo Maximo precamur

Majestatis Vestrae Westmonasterio die - Dec. 1655.

Studiosissimus Oliverius, Protector Reipubl. Angliae etc.



page 609, image: s0609

CCXV. Literae JOANNIS CASIMIRI, Regis Poloniae, ad CIVITATEM THORUNIENSEM, quibus se aegerrima mente praecipitem deditionem ejus ferro testatur, utque juratae sibi fidei memor sit, clementer monet, 1656. Johannes Casimirus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae etc.

Spectabiles ac Famati fideles nobis dilecti.

ADversa Fidelitatum Vestrarum fortuna non mediocriter Nos afflixit, postquam intelleximus, quod hostis urbem hanc Nostram, praeclare servata aliis occasionibus fide, insignem inter suam numeret praedam. Credebamus potius, quod fractis ad ipsorum moenia suis viribus, pro gloria turpitudinem et audaciae suae poenam erat reportaturus, praesertim cum nihil Fidelitatibus Vestris ad sustinendam longiorem obsidionem defuerit. Sed, quia casum hunc sive necessitas, sive dolus extorsit, fato potius, quam voluntati Fidelitatum Vestrarum imputandum censemus. Mirum tamen, si Fidelitates Vestrae (prout relatum Nobis est) nudae perfidi cujusdam traductoris insimulationi, non viso, nec habito ullo documento, cesserunt, cum asserere auderet, Prussiam a Nobis hosti esse concessam, Procul omnino ab ista cogitatione distamus, et quamvis hoc prosperum scelus jam omnia spe devoraverit, adest Nobis causa justa et vindex Deus, qui invasorem alienorum


page 610, image: s0610

justioribus terminis circumscribet. Non desunt et humana subsidia; Jam etenim Regnum Nostrum feliciter ingressi sumus, Cosaci, qui tot malis hactenus Nos implicaverant, praestito recenter fidelitatis suae juramento, ad obsequium Nostrum, suadente Tartarorum Principe, redierunt, qui centum millia sui exercitus in auxilium nostrum libens adduxit. Stipendiarius miles hosti infensus catervatim ad Nos convolat; Praecipui Regni Proceres lateri nostro adsistunt, quos prompta sequitur Nobilitas. A Sereniss. etiam Imperatore auxilia promissa expectamus, apud quem per Legatum Nostrum, Magnificum Palatinum Lanciciensem, Viennae praesentem, agimus. Quod significandum Fidelitatibus Vestris simulque easdem adhortandas esse duximus, ut memores juratae nobis fidei, quod subditos decet, cogitare et exequi velint, quo et injuria nobis illata resarciri, et hujus urbis spectatum nomen ad posteritatem celebre esse possit. De caetero Fidelitatibus Vestris gratiam nostram Regiam offerimus. Dat. Crosnae 4. Januarii Anno 1656. Regni Nostri Poloniae 7. Anno.

Johannes Casimirus, Rex.

Inscriptio.

Spectabilibus ac famatis, Burggrabio, Proconsuli, Consulibus, totique Magistratui et Communitati Civitatis Nostrae Thoruniensis, fidelibus nobis dilectis.



page 611, image: s0611

CCXVI. Literae OLIVERII CROMVELLII, Protectoris Reipublicae Angliae, ad CIVITATES HELVETIORUM EVANGELICAS, quibus, res earum non optimo esse loco, acerbe dolet, ac solita ut fortitudine foederum, libertatis et fidei sanctitatem, laesosque orthodoxae Religionis sectatores strenue defendant ac vindicent, impense hortatur, 1656. Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

EX Vestris ad Nos tam actis publicis per Commissarios nostros Geneva transmissis, quam literis 27. Decembr. Tiguri datis, quo in loco res Vestrae sint, cum non sint optimo, satis superque intelligimus: in quo etsi pacem Vestram tamque diuturnum sociale foedus ruptum dolemus, tamen, cum id vestra culpa nequaquam accidisse appareat, novum hinc vobis ex adversariorum iniquitate et pertinacia illustrandae fortitudinis, constantiaeque vestrae in Evangelica fide jam olim cognitae parari rursus materiem confidimus. Nam Svitenses, qui religionem nostram si quis amplectatur, capitale censent, quid moliantur, quibus hortatoribus tam hostiles spiritus in orthodoxam religionem susceperint, latere neminem potest, cui modo indignissima illa fratrum nostrorum in Pedemontio facta strages animo nondum excidit. Quapropter dilectissimi Amici, quod soletis esse, asirantes Deo, fortes estore; jura Vestra atque foedera, immo conscientiae libertatem, religionemque ipsam idolorum cultoribus obculcandam concedere


page 612, image: s0612

nolite; vosque ita parate, ut non propriae duntaxat Libertatis atque salutis propagatores esse videamini, sed ut fratribus quoque vicinis, Pedemontanis praesertim illis aerumnosissimis, quibus potestis rebus, opitulari atque adesse possitis; hoc certo persvasi per illorum corpora ac neces ad vestra latera illum nuper aditum fuisse patefactum. De me scitote, incolumitatem Vestram resque prosperas non minus mihi curae ac solicitudini esse, quam si in hac nostra Rep. coortum hoc incendium, quam si in nostras cervices expeditae Svitensium secures illae (sicuti revera sunt in omnes Reformatos) strictique enses essent. Ut primum itaque a Vobis de statu rerum Vestrarum, et obstinato hostium animo certiores facti sumus, adhibitis in consilium viris quibusdam honestissimis et Ecclesiae aliquot ministris pietate spectatissimis, de subsidio Vobis mittendo, quantum quidem rationes nostrae in praesentia ferre possunt, ea decrevimus, quae Commissarius Noster Pellus vobiscum communicabit. De caetero Vestra omnia consilia, causamque imprimis hanc Vestram justissimam sive pace sive bello tuendam, Deo Optimo maximo fautori commendare non desinimus.

Vestrarum Amplitudinum ac Dignitatum

Westmonasterio Mense Jan. 1656.

Studiosissimus Oliverius, Protect. Reip. Angliae, etc.



page 613, image: s0613

CCXVII. Literae OLIVERII, Protectoris Reipublicae Angliae etc. ad CAROLUM GUSTAVUM, Suecorum Regem, de filiolo Principe recens nato gratulatoriae, 1656. OLIVERIUS Protector Reipublicae Angliae etc. Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandiae etc.

Serenissime Rex,

CUm amicorum inter se mutua omnia, tam adversa quam prospera, atque communia debere esse nemo non intelligat, quod jucundissimam amicitiae partem Majestas vestra, gaudium nempe suum impertitum nobis per suas literas voluerit, non potest id quidem nobis non esse longe gratissimum, quandoquidem et hoc singularis indicium humanitatis vereque regiae est, ut nec vivere, ita ne: gaudere sibi soli velle, nisi amicos quoque et foederatos eadem, qua se laetitia affectos esse sentiat. Itaque Regi tam praestanti et natum esse filium Principem, quem paternae virtutis atque gloriae speremus haeredem, merito gaudemus, et idem, quod Regi olim fortissimo, Philippo Macedoni sive felicitatis sive decoris, domi simul et foris, contigisse, gratulamur: Cui eodem tempore et natus Alexander filius, et Illyricorum gens potentissima subacta memoratur. Nam et Poloniae regnum Vestris armis ab Imperio Papano quasi cornu quoddam


page 614, image: s0614

avulsum et cum Duce Brandenburgico pax piorum votis omnium exoptata, frendentibus licet adversariis, facta, quin ad ecclesiae pacem atque fructum per magnum sit momentum habitura non dubitamus. Det modo finem Deus tam praeclaris initiis dignum, det modo filium, virtute, pietate, rebusque gestis patri similem: id quod et auguramur sane et a Deo Optimo Maximo tam Vestris rebus jam ante propitio, ex animo precamur.

Majestatis Vestrae

Westmonasterii, Die 13. Febr. 1656.

Studiosissimus Oliverius, Protector Reipublicae Angliae etc.

CCXIIX. Literae JOHANNIS MATTHIAE, Episcopi Strengnensis, ad CAROLUM GUST AVUM, Sveciae Regem, quarum vigore ab eo, ut quibus valeret autoritate et potestate a Deo sibi concessis, Religionis inter Protestantes concordiam assequi strenue annitatur, submisse contendit, 1656. Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

IN ea nos, Te Rege, summus ille rerum humanarum Arbiter et Moderator Deus, singulari sua gratia et favore, post acerbiora nonnulla fata et minus speratas rerum vicissitudines, servavit tempora, ut incertus haeream, sit ne felicitati nostrae domesticae vel externae potius gratulandum. Quippe


page 615, image: s0615

domi natus est Filius Regius, Princeps haereditarius primogenitus, spes Regni, fulcrum Domus et familiae, Te Patre, extra Regnum, intra horrisonos belli clangores, triumphante, in quorum duorum salute et incolumitate universae patriae nostrae salus conquiescit; foris vero sub justis et victricibus tuis armis, per immensam Dei bonitatem, mirabili et inusitato rerum successu, hostes terrore sunt perculsi, et validae gentes ac Nationes sine ulla fere sanguinis humani effusione sub imperium et obsequium tuum redactae. Tot et tanta sunt haec, tamque inaudita et gloriosa, quae Deus optimus Maximus paucorum mensium decursu in Te et orbem hunc septentrionalem contulit beneficia, ut neminem adeo vecordem et ingratum suspicari possim, qui non exultet, et totus gaudio non perfundatur. Ego certe, pro ingenuitate mea, ex tot tantisque DEI in Te misericordiae testimoniis, nihil aliud colligere mihi videor, quam Te ad majora adhuc natum et ad altiora a Deo destinatum esse. Videris enim mihi rebus praeclare gestis, non ad unius populi duntaxat, sed Orbis Universi salutem temporalem et aeternam collimare, atque angusta rerum mente circumversare, qua ratione, quove pietatis pignore, coelum ipsum Tibi obligare debeas. Factum est divina providentia, Rex Potentissime, ut multi populi Imperio Tuo jam subsint, quorum integrae provinciae virulentis controversiarum clamoribus et stomachosis opinionum conflictibus, incolarum animis in diversis de sacris sensus distractis ita resonant, ut ferreus plane sit, qui tot rupturis non ingemiscat, et tantis malis non indoleat.


page 616, image: s0616

Nam plerumque evenire solet inter tot sententiarum divortia et mutua omnium odia, ut illi, qui Christianorum optimi sunt, angantur maxime animis, qui imbecilliores ad desperationem fere adigantur, et sicubi eminus qualemcunque unitatis vel stricturam vident, ad eam per errores etiam ac praecipitia tendant, qu idistinctiores ingenio et vita sunt, male de Religione sentire incipiant, tandemque in Atheismum prolabantur, extremum, quod in hominem cadere potest in hac vita, maximeque omnium horrendum et exitiale malum. Quin etiam ipsa experientia docuit, quam contra vim alienam invalidum fuerit illud Regnum, jam tua virtute bellica occupatum, quod domi tot sacris dissidiis et civilibus contentionibus satis diu fuit attritum. Omne Regnum, inquit Dominus Dominantium, omnis urbs in se divisa devastabitur. Diversae quidem in Religione sententiae tolerari possunt, dum quietae, turbarum fugientes et sic sine noxa sint Reipublicae. Interim tamen ut nunc sunt comparata ingenia humana, nescio quo deterrimo Christianorum more fatoque, ex diversitate Doctrinae facile in diffidentiam mutuam nulla etiam Jurisjurandi Religione securam, in odia internecina, in convitia injuriasque, in seditiones denique et bella publica eaque intestina plerumque, bellorum omnium maxime abominanda degenerant. De quo dubitare non sinunt cum historiae veteres et novae, tum ipsa totius Europae Regna, quae ut bellis immanissimis non ita pridem arserunt omnia, ita primam mali flammam ex sacris dissidiis concepere: unde liquido constare potest,


page 617, image: s0617

quam res sit periculi plena, habere imperium in populum, qui in diversa studia trahitur et in discordantes circa Religionem opiniones scinditur. Quietem enim Politicam sine pace Ecclesiastica raro bonam, nunquam certe tutam, nunquam securam esse tetantur annales, multi viri eruditi et magni terrarum Domini loquuntur. Haec omnia pia mente mecum perpendens, Clementissime Rex, non potui pro debito meo in Tuam Majestatem obsequio et sincero affectu, nec non devoto in promovenda veritate et pace Ecclesiastica studio (quod novit ipse, qui scrutatur renes et corda) intermittere, quin has ad tuam Majestatem literas, ea, qua par est ac decet, omni animi submissione darem, quibus hoc unice intendo, quod Deo gratum, Ecclesiae salutare et Reipublicae omnino utile esse videtur; scilicet, ut sacra Tua Majetas pro autoritate, quam Deo in terris secundam habes, pias aliquas cogitationes suscipere digneris, de sanandis Ecclesiae Christianae vulneribus, et resarcienda inter dissentientes concordia Ecclesiastica, prout decet vere Christianum Principem optare, et in eam curam incumbere, ut sepositis omnibus erroribus fundamentalibus efflorescat aliquando Ecclesiae status, et Regnum Domini sub toto coelo amplietur. Cum vero sciam, rem esse difficilem, imo impossibilem, omnes omnino diversas in sacris sententias conciliare, donec absurdum illum affectum, quem nonnulli intendunt, omittant: videlicet, non ut coalescat Ecclesia in unam simplicem veritatem, sublatis ab omni parte erroribus, scandalis et abusibus, qui in illam irrepserunt, sed ut pars


page 618, image: s0618

altera cedat, transeatque in alteram tota: quod nunquam fieri potest, praesertim cum partem Ecclesiae Reformatae ad non Reformatam transire velint, licet non ignorent causam, propter quam ab illis secessum est, fuisse desideratae orbi tot abominabilium abusuum Reformationis defectum. Idcirco de concordia Christiana inter Evangelicos ineunda pium et maturum consilium a Tua Majestate clementer capessendum esse existimo, quo feliciter formato, ad reliquam partem conciliandam facilior ratio patescet. Inter Protestantes autem pacem et concordiam Ecclesiasticam redintegrandi viam nostro quidem seculo non adeo difficilem et arduam esse arbitrantur omnes tam Theologi quam Politici, quicunque rem absque praejudicio, saniore mente, contuentur. Nec desunt illi suo officio in promovendo et stabiliendo, quantum in ipsis est, negotio tam pio, tam pulchro, et Reipublicae Christianae tam salutari et necessario. Nam et Principes Illustrissimi, et Praesules Vigilantissimi, et Doctores piissimi, verbis et factis vehementiam istam nimiam nonnullorum hominum in disputationibus et contentionibus de rebus dubiis et abstrusis, ac minus necessariis, aversantur, et quantum possunt, retundunt, et Pacem Ecclesiasticam, pacis Politicae matrem, pacis aeternae anteambulonem, multis modis restaurare satagunt. Et ne longius procedam, habes in Polonia matrem, pacis aeternae anteambulonem, multis modis restaurare satagunt. Et ne longius procedam, habes in Polonia, Rex Serenissime, in Borussia et vicinis Provinciis Viros Evangelicos quam plurimos, moderatione insignes et eruditione probatos, qui scriptis et vocibus pacifficis amices et sincere compellare


page 619, image: s0619

solent zelotas alios et intemperatiores, eosque ad pacis, charitatis, benevolentiae et amoris leges dandas et accipiendas descendere, per viscera atque miserationes Domini nostri Jesu Christi orare et obtestari. Imo spirat jam universus prope orbis Evangelicus Sacrarum litium pertaesus, dissidiorum Ecclesiasticorum, turpissime per Europam tot annis Ecclesiam DEI vexantium compositionem. Nec unquam sanior pars Mundi ab hoc opere victa desistet, donec turbae Ecclesiasticae et litigia in rebus sacris aut prorsus consilescant, aut ad Evangelii cursum, ad florentem Ecclesiae conditionem, ad DEI gloriam et totius orbis bonum, ringentibus frustra ingeniis rixosis, pacatiora, quod Deus clementer concedat, evandant omnia. In Te autem, Rex clementissime, omnium oculi hoc nostro aevo sunt conversi: Te Caput et velut Angelum caeterorum Principum aspicit jam et veneratur universa Protestantium cohors: Tuum consilium, patrocinium et auxilium implorat: Te primum et ultimum, sanandis suis vulneribus in tempore nunc opportuno a Deo datum esse, certo sibi persuadet. Tibique Divinam providentiam tot provincias cessisse et tot populos REligionibus inter se discordes esse credit, ut sub Tuo Celsissimo auspicio, cura et prudentia, per veritatis et pacis vinculum in unum gregem aliquando coalescant. Agnoscit quidem vulnera sua Ecclesia Orthodoxa: Agnoscit et dolet distractiones suas in partes; sed tamen agnoscit haec omnia sanabilia esse, si modo sub Tuo Augustissimo Imperio conveniens adhibeatur medicina, convocatis in principio, loco


page 620, image: s0620

commodo, paucis numero Theologis, eruditiones justa, eloquentia pia, prudentiaque simplici conspicuis, et moderatione ingenii ac honestate vitae insignibus, qui ad normam Verbi Divini amicis, placidisque inter se collationibus negotium illud pacificatorium in timore Domini aggrediantur, et seclusis ac sepositis dubiarum et inutilium quaestionum spinis, quibus nullum non Religionis caput hodie a nonnullis gravatur (quas tamen priora et meliora secula aut ignorant, aut sapienti consilio devitarunt) absque rixis et litibus veritatem eam, quae secundum pietatem est, pia et sincera mente quaerant, et unanimi consensu approbent. De successu operis et optato eventu dubitare non sinunt severissima Dei praecepta de charitate Christiana inter omnes colenda, ejusdemque divina vaticinia de felici, tranquilla, et gloriosa Ecclesiae conditione sub ultimis his temporibus mundi, ubique in Sacris Literis obvia. Hoc autem commodi exinde in Ecclesiam redundabit, ut cum illi, qui a Religione Evangelica alieni sunt, quibus nunc per nostras discordias opprobrio exponitur, ne de illa discenda, recipiendaque vel cogitationem suscipiant (quis enim sibi persuaderi patitur, ut ad eos accedat, quos inter se in factione videt esse divisos?) cum gaudio et exultatione ex variis mundi plagis ad unitatem et veritatem accurrerint; Tum et ipsi Judaei, qui jam horrent ad veritatem Novi Testamenti accedere, quamprimum intellexerint nobis inter nos de doctrina inde deprompta convenire, absque ulla tergiversatione, juxta prophetias de isto populo factas, nobiscum convenient. In


page 621, image: s0621

statum vero Civilem quam multiplices provenient fructus, si extinguatur incendium illud Religionis Evangelicum, utrique jam parti perniciosum, longum esset recenfere. Ita enim Protestantes mutuo veritatis et charitatis vinculo jucti, juctis quoque viribus et armis, feliciores contra hostes communes successu pugnabunt, juxta vetus illud: Concordia res parvae crescunt, discordia maximae dilabuntur. Docet ipsa experientia, quam perniciosum et exitiale sit malum, in ipsis Rebuspublicis civium, adeoque nec magis tolerandum, quam membrorum in corpore humano inter se dissidium. Certe non fert Dux belli suos milites, nec navis Gubernator nautas, nec Dominus servos animis et operis discordes: nisi enim Capiti suo se praebeant morigeros, et conjunctis viribus alii aliis subserviant, nunquam quae suscipiunt, probe succedent, aut ad optatum finem perducentur. Et, quemadmodum navis, cujus latera, prora, puppisque; et domus, cujus fundamenta, parietes, trabes, tectum et caeterae partes, minus frimas et fixas habent juncturas, quavis tempestare et procella concutiuntur, percelluntur et tandem ruunt; ita jure nos existimare oportet politiam nostram infirmari, subrui et funditus subverti, si singula membra inferiora non se regenda et dirigenda submittant capiti; si non suo quaeque loco sociorum et conservorum commodis sese applicent, et mutuo subordinato consensu auxilia sua efficiant firmiora; sicut enim non est ferendum membrorum cum capite dissidium, sic nec membrorum inter se distractio; Quid multis? Deus pacis, nunquam secum disconveniens,


page 622, image: s0622

vult, ut nobis inter nos conveniat, ut unum sentiamus omnes, ut unum loquamur. Te igitur iterum atque iterum propter DEI gloriam et communem Evangelicarum Ecclesiarum salutem temporalem et aeternam, omni animi subjectione oro et obtestor, Rex maxime et felicissime, ut non dedigneris consilia haec irenica a pia mente fidelissimi Tui servitoris profecta clementer acceptare, et cum confoederatis Monarchis et Principibus Evangelicis, deliberationibus mature habitis, Evangelium pacis apud omnes ita promovere, ne gaudium, quod sub Tuis auspiciis ex Belli Civilis felicissimo progressu Ecclesia cepit, infelici schismatis Ecclesiastici continuatione cum dolore et tristitia piorum omnium diutius sufflaminetur. Sic fiet, Serenissime Rex, ut Respublica Christiana gloriosa et tuta sub DEI alis et Tua protectione subsistat; et mutuis consiliis et auxiliis magis firmetur et invalescat, nec non arctius unita, solido veritatis et pacis coagulo, hostium non modo ad vitam degendam necessaria, sed et omnia, ut tempore Davidis et Salomonis ad ornatum facientia, Deus affatim suppeditet. Sic fiet, ut Dominus exercituum perturbet in aestu irae suae omnes inimicos Tuos, et orthodoxae Religionis oppugnatores, et virga ferrea, omnes contra Jehovam et Christum ejus consultantes et machinantes, contundat, et ut vas figulinum confringat. Sic fiet, ut caeteri quoque Terrarum Domini et Principes orthodoxi ad unanimitatem faciles concurrant, et sopitis inter se controversiis, juncta


page 623, image: s0623

opera cum Tua Majestate, indesinenter operam impendant, ut omnes et caeterae Nationes credant, Jesum esse Christum illum Filium Dei: et credentes per ejus nomen vitam aeternam habeant. Deus pacis sancta pacificorum omnium consilia ex alto prosperet, ac illis benedicat, qui praecipuis ac primis votis atque conamine, et prae reliqua hujus mundi gloria et potentia, Christi regnum promovere student, ac tuam imprimis Majestatem Ecclesiae et Reipublicae Christianae bono salvam et incolumem diutissime servet, atque tandem in seculo futuro aeternae pacis et felicitatis corona frui concedat. Hoc ex animo submissius vovet et impensius precatur.

Sacrae Tuae Majestatis

Streng. die 7. Martii 1656.

Subjectissimus et Humillimus Servus Joannes Matthiae, Episcopus Strengnensis.

CCXIX. Literae OLIVERII, Protectoris Reipublicae Angliae, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus eos, ut navem variis bonis onustam, Mercatoribus Anglis Flissingae injuste adjudicatam, restitui legitimis possessoribus jubeant, amice rogat, 1656.


page 624, image: s0624
Oliverius Protector Reipublicae Angliae etc. Excelsis et Praepotentibus Foederati Belgii Ordinibus, S. D.

Excelsi et Praepotentes Domini, Amici charissimi.

OStendunt nobis mercatores quidam, cives nostri Thomas Busselus, Richardus Bearus aliique socii, navem quandam suam Edmundi et Johannis nomine insignitam, dum ab ora Brasiliana Olyssiponem contenderet, ab navi quadam praedatoria Flissingensi, cui nomen Ruber Leo, Magister Lambertus Bartelsonus, oppugnatam se dedidisse; verum ea lege et pacto (id quod ipsum Lamberti chirographum obsignatum testabitur) ut navis, et quaecunque in illa fuissent Anglorum bona, Flissingae restituerentur: eo cum appulsum est, navem quidem et nauticorum peculia reddita, mercatorum Anglicorum bona adempta eorumque auctionem statim esse factam: se mercatores nempe, quibus hoc damni datum est, cum in foro Flissingensium suas res repeterent, iniquissima sententia lata, litem cum grandibus impensis post quinquennium perdidisse, ab iis nimirum judicibus abjudicatam, quorum nonnulli cum in illa navi praedatoria suas rationes collatas habuissent: et judices et adversarii et rei simul erant: nihil jam sibi superesse spei, nisi in vestra aequitate et incorrupta fidei, ad quam nunc demum confugiunt: eam sibi fore propensiorem existimarunt, si nostra commendatio accessisset. Et hoinibus istis condonandum hoc sane est, si in tanta hac fortunarum suarum


page 625, image: s0625

dimicatione omnia timentibus, quid ab summa auctoritate atque potentia vestra sibi metuendum, quam quid apud integros praesertim judices de sua causa sit bene sperandum, saepius in mentem veniat; nos quin religione, justitia, integritate Vestra potius, quam rogatu Nostro adducti, quod aequum, quod justum, quod vobis denique dignum est, judicaturi sitis, non dubitamus: Deus Vos, Vestramque Rempublicam ad gloriam suam, suaeque Ecclesiae praesidium conservet.

Westmonasterio Die 1. April. 1656.

Oliverius, Protector Reipublicae Angliae, etc.

CCXX. Literae MATTHIAE BIOERENKLAVII, Secretarii et Consiliarii Suecici, ad HIERONYMUM RADZIOWSKIUM, Regni Poloniae Vice-Cancellarium, cui statum exercitus Suecici, et quo in loco res Suecorum in Polonia sint, candide exponit, 1656.

Vir Excellentissime.

NUbes illa, quae oculis nostris nuper sese infudit, nunc discussa est, et clare patefactum, quam incerto rumore multa tam de Sacrae Regiae Majestatis Sueciae et exercitu ejusdem ad Sandomiriam consistente, quam de pugna ad arcem Czirskoviensem commissa, hic Warsaviae fuerint sparsa. Non est, quod Excellentiae Vestrae referam circumstantias conflictus Czirskoviensis, quum


page 626, image: s0626

praesens hic audiverit, quam mature Sacrae Regiae Majestatis Sueciae, et per literas et internuncium Colonellum Weyherum monuerit Dominum Marchionem Badensem de hostium appropinquatione, et receptu ad loca tutiora: quodque ipse Marchio Badensis, equitatus Polonici celeritate deprehensus, et necessitate ad pugnandum adstrictus, egregii strenuique Ducis officio functus sit. Novit etiam Excellentia Vestra, ipso pugnae Czirskoviensis die et insequente nocte, circiter quingentos equites, (peditatus nullus copiis illis interfuit) Warsaviam rediisse, et postea in hunc usque diem plures e sylvis et paludibus emerserunt. In arcem quoque Czirskoviensem integra turma Dragonum Finnonicorum, centum et octo militibus constans se recepit. Ipse quoque Lubomirschius Equitum Svecicorum Magistrum Postium sub fide publica huc remisit, ut de captivorum commutatione ratio iniretur. Ipsius Postii indicio compertum est, ducentos et sexaginta Suecicorum militum captos fuisse in praelio. Exinde de caesorum numero facilis erit computatio. Nam Excellentiae Vestrae constat, Suecicas copias non excessisse numerum 1500. equitum Dragonumque: in quibus maxima pars nuper militiae nomen dederat, et tyrocinium non expleverat, nisi excipi mereantur armatissimae Dragonum Finnonicorum aliquot Compagniae. Poloni vero habebant robur Quartianae militiae, tredecim militum millia, et adhuc ex nobilitate varias cohortes. Hinc Czerniskius Suecis captis dicitur exprobrasse, quod tantilla manus ausa fuerit gladios stringere, nedum tanto tempore


page 627, image: s0627

et adeo obstinate multitudini Polonorum resistere. Pugnatum enim utrinque est acritor, cadente hinc et inde magno militum numero: neque Suecici prius terga verterunt, quam pugnando essent fatigati et hostium copiis circumfusi. Ipsi Marchioni Badensi, ejus fratri, Comiti Schlippenbachio, Colonellis Pens et Weyher, ut et Secretario Regio Philipsonio, una cum integra Compagnia Dragonum arx Czirsko receptum dedit. Lubomirschius, postquam semel iterumque eodem die praesidium dictae arcis ad deditionem invitasset, nihilque nisi fecem aliquot Polonorum arci appropinquantium importasset, quietem tandem suis, itinere et pugna fessis, indulsit. Circa medium noctis nuncius illis advenit; quid vero attulisset novi non pro certo dici potuit; Verisimile tamen visum est, ipsis tum innotuisse, Sacram Regiam Majestatem parta prius victoria duplici, transiisse Sanum. Nam die 29. Martii hora nona matutina uno omnes impetu et quam celerrime versus oppidum Warka contendunt. Reversus Warsaviam, 3. Martii ipse Marchio Badensis, una cum reliquis in dicta arce obsessis, et de insperato hoc Polonici exercitus regressu referens, variam conjectandi ansam multis praebuit. Suecini Ministri, qui cum Colonello Weyhero literas Sac. Reg. Maj. datas die 24. Martii in castris ad Sanum et simul certitudinem de ponte in Sano jam strato et de altera ripa a Colonello Radeke occupata, ut et de seria Sac. Reg. Maj. intentione trajiciendi fluvium Sanum et inter versus fluvium Wieptz dirigendi acceperunt, sibi praefigurabant Sanum jam esse superatum, et ideo


page 628, image: s0628

Polonicum exercitum avocatum, ut reliquo itineri sese objiceret. Verum nec omnium animos potuit occupare haec spes: Nam Poloni, Regi Casimiro addicti, et in his Jesuitae constanter asserebant, pontes quidem in Vistula et Sano fuisse inchoatos, sed illum jam plane destructum, et ripam Sandomiriensem a magna Quartiani exercitus parte insideri; hunc vero non pertingere ad Orientalem Sani ripam, propterea, quod Suecicus Colonellus in illa festinatione inaedificasset illum cuidam insulae, ita, ut adhuc superandum esset alterum Sani brachium, quod Palatinus Vitebsensis Sapieha, ducta insuper ad latus dicti brachii fossa, septem militum militibus et multitudine rusticae plebis tutaretur: quin imo asseverabant, Colonellum Suecicum pulsum, constructa munitione, et pontem esse disruptum, ita, ut Sacrae Regiae Majestati nullus, nisi Cracoviam, pateret regressus: istic vero obstare multos et rapidos amnes, impeditas sylvas, paludes et montes: omnes pontes esse avulsos, et nobilitatem, plebemque transitus ubique praeclusisse, et, quod omnium maximum judicabatur, addebant, Czernischium magna militum, nobilitatis et plebis manu Suecicorum exercitui a tergo imminere, et praecipuam ejus partem jam detrivisse; posse nunc Sac. Reg. Maj. capi, et totum exercitum ad incitas redigi. Erant, qui conjiciebant, Sac. Reg. Maj. transjecisse Vistulam inter Sandomiriam et oppidum Paronow, jam versus fluvium Pilezam progredi: quod Praefectus etiam arcis Czirskoviensis confirmabat, dicendo, se vidisse speciem incensi alicujus oppidi versus Pilezam, et


page 629, image: s0629

praeterea audivisse majorum tormentorum sonos; indeque incolas divinare, utrumque exercitum Polonicum in hac ripa, Svecicum vero in altera consistere ad oppidum Warka, inde dictum oppidum in cineres redactum. Nobis in re dubia sollicitis advenit 31. Martii missus a Sac. Reg. Maj. Nobilis Saxonicus Borstel cum Literis Regiis, die 30. datis ad ripam fluvii Wieptz, ex quibus et internuntii relatione tandem comperimus, Sac. Reg. Majestatem decoratam victoriis fluvios Sanum et Wieptz felicissime transiisse. Exponam autem omnia, prout relata sunt, sed nude et breviter, ut veritas noscatur et Excellentiae Vestrae desiderio satisfiat. Sac. Reg. Majestas deprehendens Jarosloviae, hostem nullibi justam pugnandi copiam facere, inde 12. Martii movit, et 14. fluvium Wislokam trajecit, iter suum Sandomiriam dirigens. Polonici exercitus ductores suspicati, Sac. Reg. Majestatem velle vel Vistulam vel Sanum trajicere, exercitum ita sunt partiti, ut Lubomirskius et Czerneskius Vistulam ad Baronowam oppidum transierint, prohibituri Sac. Reg. Majestatem trajectu Vistulae; Palatinus vero Witebscensis Sapieha transitu Sani. Poloni, quia ad Baronowam transierunt, ope Jesuitarum mox Sandomiria potiuntur. Et cum praefectus Svecicus in arcem se reciperet, et Poloni vicinas arci aedes incenderent, ignis primo turrim collegii Jesuitici, deinde totam urbem corripit, et in cineres redigit. Quod cum conspexit Sac. Reg. Majestas e regione consistens, Praefecto arcis Sandomiriensis imperat, ut arce relicta in castra se reciperet. Et quandoquidem pulverem tormentarium


page 630, image: s0630

secum vehere non potuit, reliquum ejus conclavi ita apposite et arcte conclusit, ut qui serum et alia aspiciebant, crederent isthic thesaurum reconditum: addidit vero pulveri funem igne accensum, ea circiter longitudine, ut exacto dimidiae horae spatio pulverem posset attingere; postea arce excedit et Vistulam trajicit. Poloni triumphabundi arcem ingrediuntur, et nulla non laetitiae signa edunt: ex fenestris vexilla vibrantur et turbarum sonitus audiuntur. In medio vero laetitiae funis igne accensus pulverem attingit, totamque arcem et omnes Polonos triumphantes ad astra extulit. Qui in castris Sac. Reg. Majest. rem conspexerunt, arbitrati sunt, se extremi judicii speciem videre: adeo tremendum visum est hoc incendium, quo cum mille ducentis circiter Polonis aliquot Suecorum cadavera sepulta sunt: Nam funus cumprimis Olai Wallenstedt, Secretarii Regii, aliorumque quod arcis templo illatum, in illa festinatione una in naves referri non potuit, ruinis illis est involutum. Quamprimum ergo Sac. Reg. Maj. intellexit, Polonicum exercitum ad Sandomiriam consistere, illico Colonellum Weyher ad Marchionem Badensem expedivit, monuitque, ut sibi prospiceret. Et licer tota Vistulae ripa a Sandomiria Casimiriam usque obsessa esset rustica plebe, fluvius vero Vistula infinitis navibus et cymbis in dicti Weyheri, aut cujuscunque Svecici nuncii perniciem paratis; per medios tamen hostes navigio suo et ope sedecim sclopetariorum incolumis transiit, et die 25. Dn. Marchionem Badensem ad oppidum Janovitz, e regione Casimiriae situm,


page 631, image: s0631

invenit. Ipsa vero Sac. Reg. Majest. ponti in Sano fluvio struendo allaborans, cognovit 24. Martii, Colonellum Sapieham, transfugarum Quartianorum ultimum, cum 14, cohortibus ad Baronowam consistere, illuc cum suorum selectis contendit, et post levem velitationem omnes in fugam convertit, acceptis quatuor vexillis et trecentis trucidatis, multis vero in Vistulam praecipitatis, in castra reversa, et pugna cum Palatino Vitebscensi intenta, invenit pontem in altera Sani ripa non continenti, sed insulae innexum, alterumque Sani brachium fossa circumdatum, difficilem sibi transitum reddere, potissimum, cum Palatinus Vitebscenus, militari laude conspicuus, tanto militum numero adversam ripam tutaretur. Nocte ergo ingruente, Colonello Gustavo Krusio imperat, ut adscitis sibi 300. sclopetariis, paulo infra pontem, ubi alter Sani alveolus majori se jungeret, Sanum trajiceret, fossamque a militibus Vitepscianis obsessam occuparet, successit res adeo prospere, ut ante medium noctis non modo hostis ejectus esset fossa et munitione sua, sed Sani quoque alteri brachio pons impositus. Confestim ergo et ante diluculum sit transitus, et mox promiscua plebis caedes interque milites utriusque partis pugna, in qua, Palatinus Vitepscensis fuga sibi consulens, primo Lublinum, deinde, cum ibi non intromitteretur, Zarnoyscium petiit, trucidatis a Sueco milite, hostem insequente, quadringentis Pololonis, captisque Sarcinis Vetipscianis. Hac ergo sibi apertavia, Sac. Reg. Majestas peditatum suum et impedimenta 24. navibus imposuit, et


page 632, image: s0632

secundo Vistulae fluvio ad Wiprum deduxit, iisdemque navibus constructo ibidem ponte Wiprum transiit, et suos Versaviam usque deduxit. Pulcherrima visu res, classem tot navibus, tantoque peditatus numero, et convenienti ordine, pansisque vexillis, secundo Vistulae cursu, cum tympanorum sonitu ferri; equitatum vero terrestri itinere, paribus quasi passibus incedere. Sac. Reg. Majest. aliquot milliaribus obviam processerunt Suae Majest. frater, Dn. Generalissimus, Marchiones Badenses et Dux de Croy; Copiis vero, ad Excellentiae Vestrae oppidum Pragam consistentibus, praefuerunt, Campi Mareschallus Dn. Comes Wrangelius et Dn. Princeps Solisbacensis, Ingressam Sacr. Reg. Majest. die 3. Aprilis, paulo ante totius exercitus adventum, castra dictarum copiarum applausu omnium tormentorum ex arce et vicinis munitionibus salutarunt, AEdes Excellentiae Vestrae Pragenses Sac. Reg. Majestatem hospitem exceperunt, ibique 4. Aprilis, in omnium hic praesentium Principum, Senatorum et Generalium praesentia, auditus est Caesareus Ablegatus et Vice - Cancellarius Bohemiae, Dn. Comes a Pöttingen. Proposito erat conformis his adjunctis Imperialibus literis, quibus Sacr. Caes. Majest. ut antea Regi Johanni Casimiro per Comitem Kuffsteyn, ita nunc Sac. Reg. Majest. Sveciae hac legatione interpositionem suam ad sopiendum hoc bellum offert. Nunc exercitus per novum pontem transductus in castris ad arcem Jasdowa, Principem Bogislaum Radzwilium, cum tribus militum


page 633, image: s0633

millibus, et imperium Sac, Reg. Majestatis expectat: Varsavienses, dementati falsis Jesuitarum rumoribus, non ante credebant Sacr. Reg, Majest. Sveciae vivere, et aliquid Svecicarum copiarum in Polonia adhuc superesse, quam cum hisce diebus Svecicae Majestatis personam et exercitum florentissimum integro quatriduo per pontem transduci viderent. Quocunque tendunt Quartianorum copiae, eo falsa illa fama penitus deleti exercitus Svecici una circumfertur, et in longinqua etiam spargitur, ut ita Nobilitas in Palatinatibus, Sacrae Regiae Majestatis fide et obsequio devinctis, ad rebellionem et armorum societatem concitetur. Nemini vero magis nocebunt talium autores, quam patriae suae, et cumprimis Nobilitati: quae si hoc modo a fide Sac. Reg, Majestati data se abduci patietur, variis periculis se objiciet. Crastina die hinc movebimus versus Bloniam. Quicquid in hac expeditione evenerit, Excell, vestrae datis occasionibus exponam, maneboque semper

Excell. Vestrae

Varsaviae die 6. 16. April. Anno 1656.

Dicatissimus Servitor

Matthias Biörenklau.



page 634, image: s0634

CCXXI. Literae recredentiales Petro Julie Coicto, Legato Suecico, ab OLIVERIO, Anglicanae Reipubl. Protestore, ad CAROLUM GUSTAVUM, Suecorum Regem, traditiae, 1656. Oliverius, Protector Reipubl. Angliae etc. Serenissimo Principi, Carolo Gustavo, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandiae, Duci Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Principe Rugiae, Domino Ingriae, Wismariae, nec non Comiti Palatino Rheni, Bavariae, Juliae, Cliviae et Montium Duci etc.

Serenissime Princeps.

PErfunctus legatione sua apud nos Petrus Julius Coictus, atque ita perfunctus, ut sua debita laude non inornatus a nobis dimittendus sit, ad Majestatem Vestram revertitur. Fuit enim cum vestro praecipue nomine, quod jure apud Nos plurimi esse debet, nobis gratissimus, tum suo etiam merito, suo nempe munere diligentissime obito, haud parum acceptus. Quam igitur commendationem Vestram de eo accepimus, eam (si quid ad eam accedere testimonio ullo potest) et ab ipso impletam, et a vobis meritissime datam, libentes utique testamur: Quemadmodum et is poterit nostrum erga Majestatem Vestram singulare studium et observantiam, eadem fide atque integritate ad Vos referre, verissimeque exponere. Extremum, illud est, ut Majestati Vestrae felicitatem


page 635, image: s0635

omnem victoriarumque cursum contra omnes hostes Ecclesiae perpetuuma Deo Optimo Maximoque optemus.

Majestatis Vestrae

Westmonasterio die 17. April. 1656.

Studiosissimus

Oliverius, Protector Reipublicae Angliae etc.

CCXXII. Literae Intercessionales ab OLIVERIO, Anglicanae Reipublicae Protectore, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem datae, quibus Mercatoribus quibusdam Anglis navem per praedatorem Anglum ereptam et Dunkerckam abductam, reddi petit, 1656. Oliverius, Protector Reipubl. Angliae etc. Serenissimo et Potentissimo Principi, Ludovico, Galliae Regi, S. D.

Serenissime Princeps.

ADierunt ad Nos per libellum supplicem, Johannes Dethic, urbis Londini in hunc annum Praefectus, et Guilielmus Wakefield mercator, conquesti, se anno 1649. Calendas circiter Octobr. navem quandam, cui nomen Jonae Londinensis, Jona quoque cognomento Lighthaghe Magistro, suis mercibus, quae Ostendam mitterentur, onerasse:


page 636, image: s0636

eam naven a praedone quodam Barckingensi, cui nomen White (is filii Regis Caroli defuncti nomine piraticam faciebat) inipso Thamesis ostio oppresiam, atque inde Dunkirkam, quae eo tempore in ditione Gallorum erat, fuisse abductam; cum autem edicto Majestatis Vestrae anno 1647. et anno rursus 1649. aliquot etiam consilii Regii decretis, in gratiam Parlamenti Anglicani, cautum esse intelligerent; ne naves ullae aut merces, illius belli tempore, quoquo obtentu Anglis ereptae, in Majestatis Vestrae portus quoscunque asportarentur, venalesve essent, misisse se statim Dunkirkam procuratorem suum Hugonem Morellum negotiatorem, qui a Domino Lestrado illius oppidi per id tempus Praefecto, reddi sibi suam navem cum mercibus postularot, cum eas praesertim magna ex parte adhuc integras, neque dum permutatas aut divenditas, in ipso oppido deprehendisset, respondit praefectus, se Regis Galliae dono, ob navatam Reipublicae operam, praefecturam eam accepisse; curaturum proinde, uti ea sibi pretium operae sit. Hoc responso frustratus, post magnum cum temporis, tum pecuniae dispendium, procurator domum revertitur. Petitores, quae restat sibi spes, eam in sola vestra clementia atque justitia repositam esse vident; ad quam per Nostras literas faciliorem sibi aditum fore erediderunt: ea ne desit hominibus contra jus omne et repetita Vestra interdicta spoliatis, rogamus. Quod tamen, si impetrabimus, quandoquidem hoc sane aequissimum videtur, ab insita


page 637, image: s0637

aequitate Vestra potius, quam rogatu Nostro, impetratum id esse statuemus.

Majestatis Vestrae

Westmonasterio die -- Maji, 1656.

Studiosissimus

Oliverius, Protector Reipubl. Angliae etc.

CCXXIII. Literae, quibus OLIVERIUS, Protector Reipublicae Angliae, apud GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, pro Londinensibus quibusdam mercatoribus, a Belgis nonnullis mercatoribus, de reparatione damnorum istis illatorum in sextum jam annum dilationibus iniquis elusis, intercedit, 1656. Oliverius, Protector Reipubl. Angliae etc. Excelsis et praepotentibus Dominis Foederati Belgii Ordinibus, S. D.

Excelsi et praepotentes Domini, Amici Charissimi.

DEmonstrarunt Nobis per libellum supplicem Johannes Brunus, Nicolaus Guilielmus, aliique Londinenses, se, se, cum in navem, cui Bonae Spei Londinensis nomen inditum erat, in Orientalem Indiam navigaturam, sortem quisque suam contulisset, procuratori suo negotium dedisse Februario mense 1644. ut bis mille quadringentas libras


page 638, image: s0638

Belgicas ad illius navis periculum praestandum Amstelodami curaret: Ea navis cum in itinere ad oram ipsam Indiae ab Hollandica quadam, quae ex navibus Orientalis illius societatis erat, capta esset, qui praestando periculo se obligaverant, pactam pecuniam numerare recusasse; et sextum jam annum passim Nostros, qui summa cum assiduitate maximisque impensis jus suum persecuti sunt, dilationibus variis eludere. Quod cum petitoribus grave admodum atque iniquum videatur, et nonnulli ex iis, qui se obligarunt, vel jam diem obierint, vel solvendo non sint, ne quid forte ad priora damna summi discriminis accedat, magnopere a Vobis petimus, ut per tot annos in foro jactatis ac prope naufragis istis Vestram aequitatem portum esse atque perfugium velitis; utque de causa sua, quam illi justissimam esse confidunt, primo quoque tempore judicium fiat. Vobis interim omnia ad Dei gloriam ecclesiaeque praesidium fauste atque feliciter evenire volumus.

Excelsarum et praepotentium Dominationum Vestrarum

Westmonasterio die -- Maji, 1656.

Studiosissimus

Oliverius, Protector Reipubl. Angliae etc.

CCXXIV. Literae CAROLI GUSTAVI, Regis Sueciae, ad FERDINANDUM III. Romanorum Imperatorem,


page 639, image: s0639
quibus eum, Regem Poloniae injurias injuriis cumulando Suecisque tot irritis sua culpa tractatibus ludibrio expositis ansam cruentissimo bello dedisse, et adhuc dum a serio pacis studio alienissimum esse, docet 1656.

Serenissime et Potentissime Imperator, Domine Frater, et Consanguinee Charissime.

PErcepimus ex iis, quae Majestas Vestra cum per expressi sui Ablegati, Generosi Nobis sincere dilecti, Francisci Eusebii Comitis a Poettingen, Majestatis Vest. Consiliarii, Camerarii et Germanici Vice-Cancellarii in Regno Bohemiae, vivam vocem, tum et iam in literis scriptis Viennae die 16. Novembris Anno proxime praeterito, Nobis vero Pragae ad Warsaviam die 5. et 15. April. nuper elapsi traditis amice ad nos perlatavoluit, placuisse Majestati Vestrae repraesentare Nobis non modo quod antehac de die 24. Augusti superioris anni erga Nos contestata sit, scilicet nihil magis optare neque Reipublicae Christianae quicquam magis necessarium judicare, quam ut exortae inter Nos et Regem Johannem Casimirum differentiae quantocyus amicabili ratione sopiantur, sed etiam, quod eadem illa pacis restaurandae cura vel ideo apud Majestatem Vestram postea aucta sit, quod concursum et strepitum tot tamque vatiorum armorum in vicinia non nisi graviter sentire possit: Sperasse propterea Majestatem Vestram, fore, ut tractatus amicabilis communi consensu Stockholmiam et postea Stetinum indicti ad effectum perducerentur, perque eos periculum


page 640, image: s0640

Rom. Imperio et finitimis ejusdem Provinciis ex illo bello imminens averteretur: nunc vero dolere, quod vel primus exardescentis belli impetus, vel alie fortae causae tractationi illi locum non dederint; Censere tamen Majestatem Vestram, quod licet per successus nostros belli facies alterata sit, animum tamen Nostrum a pacis consiliis non esse aversum, cum et talia semper contestati simus, et nos non fugiat, quanti totius Christiani Orbis intersit, ne Regnum Poloniae, post tot aliunde perpessa incommoda jam ad extremos debilitatis terminos reducatur et enervetur; Maj. itaque Vestr. ejus intuitu atque etiam pro eo munere, quod in Republica Christiana inter Reges et Principes ejusdem suprema Divinitas Majestati Vestrae summum imposuit, aliter non potuisse, quin utrique parti operam suae interpositionis ad animos conciliandos amice offerret: prout etiam super hoc negotio desiderat non modo Nostrum Responsum, sed etiam expressionem, quo loco et tempore existimaremus id negotii quam opportunissime posse suscipi. Commune Nobis Antecessoribusque Nostris Regibus Sueciae cum multis aliis Principibus et Rebuspublicis votum, desiderium et studium fuit jam diu, ut illa inter dictos Antecessores Nostros Sueciae et Poloniae Reges exorta, et una cum Sceptro Sueciae in Nos derivata, posteaque inter Nos et Regem Johannem Casimirum variis modis exasperata dissidia quantocyus amicabili ratione terminarentur. Licet enim una injuriarum, quibus Rex Johannes Casimirus Nos lacessivit, Nobis vindictae causam justissimam


page 641, image: s0641

potuisset praebere, nedum addita plurium continuata series et nexus earum directus in Reigae Nostrae Dignitatis derogationem, Regnique detrimentum: pacis tamen spe et amore sivimus, ut Nostri Regnique Nostri Senatores in tempore monerent, Regni Poloniae Senatum de arripienda ansa maturandae compositionis. Nihil vero minus respexerunt, quam salutare et pene necessarium illud consilium: quippe quod tamdiu impedimentis involutum deprehendimus, dum praeterita aestate ulciscendis talibus injuriis exercitum Nostrum Poloniae imminere, Nosque altero velle insequi intelligerent. Nam Legatio Polonica ad Nos in Sueciam superioris anni vere missa tum demum Stockholmiam venit, cum Noster Regnique Nostri Senator et Campi-Mareschallus, Comes Wittenbergius jamdiu accepisset mandata aggrediendi Poloniam, et Nos in procinctu essemus trajiciendi in Pomeraniam: adeo ut Nobis tum fuerit nec facultas revocandi dictum Mareschallum, neque tum consultum subsistendi domi, neque etiam rationi consentaneum suspendere semel decretum bellum, quando in prioribus induciis nulla fuisset securitas, et Polonia binis antea tractatibus Lubecensibus Sueciam elusisset. Utriusque ergo partis consensu tractatio amicabilis Stetinum est indicta. Discedimus ergo Nos in Pomeraniam et Legati Polonici in Borussiam. Nostro etiam nomine bini Commissarii cum plena potestate et sufficientibus mandatis agendi et concludendi Stetini relinquuntur. Verum ex quo nos in Poloniam movimus, primarius Commissariorum Polonicorum Palatinus


page 642, image: s0642

Lenciciensis Comes Lessinius, scriptis ad Nostrum Regnique Nostri Cancellarium Comitem Oxenstierna literis monuit, dictum Tractatum Stetino destinatum non posse ibi commode institui. Quinimo ipse Rex Johannes Casimirus superiori aestate petiit, et in castris nostris ad Sobotha statim obtinuit Salvum conductum pro suis Commissariis, ut tractationi in Polonia se accingerent. Venerunt iidem, qui in Suecia fuere Nostro Salvo Conductu muniti Mense Septembri Warsaviam: sed reipsa neglecta recessere iterum, alter in Lithuaniam, alter vero Cracoviam ad Nos, unde postea in Silesiam ad suum Regem concessit. Post menses aliquot iterum pro Polonicis Commissariis petuntur literae securi commeatus: et dantur etiam a Nobis; verum dicti Polonici Commissarii non comparuerunt, neque a Rege Johanne Casimiro ulla jam longo tempore audita est certa mentio assumendorum tractatuum, ita, ut in alte memoratum Regem vix videatur posse quadrare, quod in Majest. Vestrae literis Viennae die 16. Novembris Anni proxime elapsi, etiam in hac materia ad eundem Regem scriptis extat, scilicet, quod quemadmodum Rex Casimirus nunquam antea, ita nec nunc quidem inchoato hoc bello ab amicabili compositione abhorruerit. Nam ut Commissariis Polonicis, qui Anno 1651. Lubecensi congressui interfuerunt, per literas (quod Nobis ex certis rerum documentis nunc constat) die 11. Augusti supra dicti anni ex castris ad Beretstesko allatas injunctum erat, ut penetratis Suecicorum Commissariorum animis et praetensionibus,


page 643, image: s0643

congressum Lubecensem dextre dissolverent, idque etiam eodem ac repetito ibidem tractatu non sine Sueciae et Mediatorum ludibrio sunt executi: Ita Rex Johannes Casimirus toto Nostri Regiminis tempore, etiam in mediis belli flammis pacem quidem in lingua promptam, bellum vero in pectore meditatum habuit: ut de illo optime (de Nobis vero nescimus quo fundamento conjiciatur) dici possit, animum videlicet ejus non ad assumendum tractatum compositionis, sed bellum persequendum et fuisse, et adhuc esse propensiorem, atque ideo dolendum merito esse, quod vel primus exardescentis belli impetus, vel aliae forte causae, imprimis vero imaginaria ejus in Nostrum Regnum praetensio, ut prioribus ante duobus Lubecensibus Tractatibus, ita etiam nunc illis toties a Nobis oblatis transigendi occasionibus locum non dederint. Commovet merito Mentem Nostram, quod pertinacia pravorum Consiliorum causam dederit cum aliis, tam vicinis, quam Poloniae subditis, tum etiam Nobis infestandi Poloniam et eam enervandi. Regna et Status alii, atque adeo societates inter diversos Principes Populosque stant et firmantur cumprimis cultu et observantia fidei et constantiae dictorum factorumque. Quando ergo Polonici sive Rex, sive Proceres una cum Rege censuere tractatus pacis causa, et communi tam partium, quam Mediatorum consensu, decretos, et bona fide a parte Sueciae bis Lubecae institutos dextre, h. e. per fraudem esse dissolvendos: Quando fidem et juramenti pactorumque conventorum religonem insuper habere,


page 644, image: s0644

et eam pro ratione temporum et ob utilitatem propriam sine ullo sacrosanctarum transactionum respectu sursum deorsum versare: Quando nunc vicinos invicem ad diffidentiam, nunc vicinorum subditos ad defectionem concitare pro nihilo ducere: Quando moniti tam Rex, quam Senatores de mediis tanto malo adhibendis omnia justa et aequa contemnere decrevere: simul quoque expendere debuerunt, malas artes et prava consilia autoribus et consultoribus ut plurimum esse exitiosa; quodque Polonia propterea sibi, non vero aliis imputare debeat praesentem suam eamque deplorandam faciem. Est tamen in ejus adhuc potestate, ut ex his malis emergere possit, modo bonis consiliis, tractationibus et ipsi fidei locus debite relinquatur. Quod vero concursum et strepitum armorum in Majestatis Vestrae vicinia concernit, si Majestati Vestrae placet memoria repetere tempus, quo hae Maj. Vestrae literae ad nos scriptae sunt, deprehendet, Majorem et Minorem Poloniam aliasque Provincias, ut et integram militiam Quartianam partim spontanea deditione, partim armis, partim etiam pactis conventis Nostrae Protectioni et Imperio jam tum se subjecisse. Magnus quoque Moschoviae Dux paci tam religiose Nobiscum inhaesit: et Zaporoviana gens eodem tempore pro Nobis stetit; adeo ut quiescentibus Nobis illisque omnibus, non possimus percipere, ubi et quis fuerit ille tot tamque variorum armorum concursus et strepitus, quem Majestas Vestras in sua vicinia non nisi graviter sentire potuerit. Si Rex Johannes Casimirus et Proceres,


page 645, image: s0645

Nobilesque e Polonia profugi, vel non invenissent sedes in Silesia, vel ab iis nihil incommodi Nostro Statui Bellico in Polonia illatum fuisset, jamdiu nullus armorum conflictus in Vestrae Maj. vicinia esset. Et illa etiam de causa potiti cum aliis provinciis, tum etiam utraque Polonia tam per literas de die 12. Octobr. Anno proxime praeterito Casimiriae ad Cracoviam exaratas, quam viva Ministri Nostri ad aulam Maj. Vestrae Residentis voce Majestati Vestrae amice de praedicto rerum Nostrarum in Polonia statu significavimus et simul innuimus, Nos fretos non modo pactis Osnabrugensibus, sed recentibus etiam et mutuis officiorum plenis contestationibus, in talium rerum eonstitutione velle et ipsos relgiose colere, et a Majestate Vestra expectare fidam, sinceram et innoxiam vicinitatem. Nam spretis a Rege Johanne Casimiro aliis componendi viis, illa fuisset expeditissima ratio et sedandi armorum conflictum in Polonia, et avertendi a Romano Imperio finitimisque provinciis pericula. Et Nobis quoque est relatum, Majestatem Vestram severe prohibuisse, ne ullae e Silesia in Poloniam contra Nos a profugis Polonis fierent excursiones: inde tamen postea, quorundam forte ministrorum conniventia, contra Nos prodierunt et vicissim in alia loca receptum habuerunt integra armatorum agmina: Atque tota pene officina machinationum nuper contra Nos erumpentium apud Regem Casimirum et reliquos Polonos in Silesia degentes, originem habuit, ut non sit mirum, si nunc ad Silesiae fines infesta arma concurrant et strepant.


page 646, image: s0646

Quemadmodum vero Majestas Vestra laudatissimo instituto Polonos intra sua territoria cohibere voluit et jussit, Nos etiam, ut hoc fieret, aequanimitatem Majestatis Vestrae imploravimus: Ita nunc nulli dubitamus, quin Majestas Vestra intellecta ex hisce literis ulteriori et amica Nostra requisitione curet non modo, ut ejusmodi turbatores quietis posthac condigne reprimantur, sed Nostris etiam per Majestatis Vestrae provincias iter facientibus, liber et noxius pateat transitus. Principe Christiano dignum et munere, quod in Romano Imperio et Majest. Vestrae Regnis Deus Ter Optimus Maximus eidem summum imposuit, conveniens est, quod ut antehac Rex Christianissimus et nonnullae aliae potestates summae dissidiis Sueciam inter et Poloniam componendis insudarunt, ita nunc quoque Majest. Vestra praeter peculiarem Imperii et Regnorum suorum curam, etiam ad vicinorum Principum Christianorum discordiam et cumprimis hoc bellum sedandum operma et studium ultro offerre voluerit. Si Majest. Vestra, pro summa sua prudentia et procul affectibus, tempora priora et cumprimis negotia, quae circa hanc Sueco-Polonicam controversiam sopiendam ventilata sunt, velit excutere, deprehendet non per Sueciam stetisse, quo minus pax dudum inter Sueciam et Poliniam sit facta, sed Reges Poloniae Sigismundum et ejus filios vel propria animorum obstinatione, vel instigatione aliorum, et quidem eorum, quorum interfuit, dissidium hoc ali, et Seuciam eodem distineri, in culpa esse, quod media pacis aequissimae toties sint rejecta


page 647, image: s0647

et causae dissidiorum magis magisque cumulatae, totusque novissimae compositionis apparatus in ardentissimum hoc bellum conversus sit. Audet Suecia in sincerae suae intentionis et actionum probe institutarum testimonium provocare non modo ad mediatorum conscientiam, sed etiam ad Scriptores Polonicos Senatorii ordinis, imo ad ipsa acta et Comitialia Congressuum Lubecensium a Polonis consignata. Itaque post infeliciter tentatos Lubecenses tractatus et binis illis vicibus inani opera fatigatos Mediatores, utrinque placuit institutio tractatuum sine arbitris, cui etiam proposito adhuc inhaeremus, non quod diffidamus vel causae nostrae, vel compertae Mediatorum aequanimitati, sed quod horum numerus fuerit antehac major, quam hostiles animi in pacem per se propensi opus habere videantur, quodque exemplo tractatus Osnabrugensis didicerimus, maximas et difficillimas controversias, remotis arbitris, inter solas partes belligerantes, in pacem tamen utrinque pronas, posse componi. Quandoquidem ergo Majstas Vestra adeo sancte contestatur, se et verbis et opere ipso velle promovere hujus dissidii et belli optatum exitum, et ipsa ex se facile judicare posset, quod si post utrinque approbatum tractatum sine Mediatoribus, iterum aliorum et quidem Majest. Vestrae nova interpositio sit admittenda, priores Mediatores sint asciscendi; quodque exinde suspicio possit oriri, quasi vel ex intervallo locorum, unde re quirendi essent omnes Mediatores, ambages et moras tractatui objiciamus, vel ex numero arbitrorum aucto augere velimus


page 648, image: s0648

impedimenta et ipsius rei inter hostes expediendae, et modorum inter tot mediatores procedendi: Ideo speramus fore, ut Majestas Vestra, consideratis omnibus supra indigitatis circumstantiis, hanc Nostram excusationem aequissimo animo ferat, idque eo magis, quod elusa a Rege Johanne Casimiro priorum Mediatorum solenni diligentique cura et postea utrinque approbare tractatu sine arbitris, difficillimum Nobis nunc sit, vel pristinos Mediatores ad rem incretam accersere, vel illis praeteritis novos acceptare. Caeterum, sicuti Nobis is, quem Majestas Vestra erga Nos tam per literas, quam ablegatum suum Comitem de Poettingen contestata est amicitiae et benevolentiae sincerum affectum, gratissimus accidit; ita eandem nunc benevole et amice de reciproco et candido Nostro animo, in studium, cultum et observantiam pacis propenso cetiorem reddere voluimus, commendantes ex animo Majestatem Vestram divinae protectioni in multos, eosque prosperos annos. Dabantur Strasburgi Borussorum, die 24. Junii, Anno 1656.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, et Consanguineus

Carolus Gustavus.

CCXXV. Literae FRIDERICI WILHELMI, Electoris Brandenburgici, ad JOHANNEM CASIMIRUM, Poloniae Regem, cui se necessitate coactum foedus cum Suecorum Rege arctissimum iniisse,


page 649, image: s0649