10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as001
EPISTOLAE diversi argumenti maximam partem a Variis ad Clarissimum multorumque meritorum Virum LUCAM LOSSIUM illustris LYCEI apud LUNEBURGENSES dum viveret PRO-RECTOREM et post eum a DURAEO, LANGWEDELIO, BOECLERO, PORTNERO, BERNEGGERO, FREINSHEMIO aliisque ad alios exaratae, partim excerptae, et in compendium redactae, partim vero integrae ex autographis descriptae. Nunc primum in lucem protraxit ac DISSERTATIONEM de multiplici Eruditorum studio epistolis hactenus impenso praemisit ADAMUS HENRICUS LACKMANNUS. HAMBURGI, Apud viduam b. THEODORI CHRISTOPHORI FELGINERI, CIC IC CCXXVIII.
image: as002
[gap: blank space]
image: as003
AMPLISSIMO SENATUI In Celebri ac pervetusta Civitate LUNEBURGENSI. VIRIS quos Natalium splendor munerumque dignitas ornat. Dignissimis Reipublicae Statoribus, et in ea illustris JOHANNEI almae virtutis ac litterarum nutricis prosperis pridem auspiciis ibidem conditi et quod magis est, ducentis abhinc annis in hunc usque diem conservati, MECENATIBUS atque PATRONIS, pari mente ac pietate qua insignis Theologus LUCAS BACMEISTERUS suam olim Commentationem De LUCA LOSSIO, Formatore
image: as005Studiorum Juventutis sedulo et felici tam nobilissimo ORDINI inscripsit, has itidem Epistolas res utpote LUNEBURGENSES ac Vicinorum locorum non parum illustrantes, et quotquot praeterea litteras haec sibi vendicat Collectio lubens meritoque D. D. D. simulque Vires tantis muniis suffecturas, felicem consiliorum successum et quidquid ad florem et emolumentum URBIS pertinet ardentissime adprecatur Adamus Henricus Lackmannus.
Ad Lectorem candidum et benevolum.
EFfluxerunt anni aliquot, quum consilium institutumque de edendis hisce, quas vides, epistolis, publice aperui. Satisfecissem dudum nonnullorum bene de meis qualibuscunque conatibus sentientium expectationi et desiderio, ni, aliis in hunc usque diem districtus negotiis, mihi ipse pene defuissem. Jam vero nactus pusillum laxamenti, in lucem ex authenticis erutae exeunt, quae jacuerunt hactenus, nescio an desertae ac derelictae propemodum. Verum non omnes sine discrimine, quas scrinia mea servant reconditas, hic sisto, nec integras semper, sed selectas
image: as006tantummodo, aut excerptas nonnunquam, variis impulsus causis, quas viris quoque doctissimis hautquaquam displicuisse cognovi.
Primum locum occupant, quae exaratae sunt quondam ad LUCAM LOSSIUM, Pro-Rectorem suo aevo LUNEBURGENSEM, emendatae religioni serio addictum [note: Singulari omnino casu LOSSIUS excitatus est, ut de LUTHERO non modo diligentius cogitaret, sed et summo desiderio flagraret, tantum coetus divini doctorem videndi audiendique, Cl. LUCAS BACMEISTERUS oratione, praeceptori suo veteri sacra (ab. GEORGIO HENRICO GOEZIO Elogiis Germanorum quorundam Theologorum Sec. XVI. et XVII. inserta) ita narrat: Venit ipsi soli ambulanti miles obviam, qui ut eum terreret, secure alloquitur, quaerens, utrum LUTHERANUS sit an PAPISTA. simul verbera minitans, nisi veritatem diceret. Adolescens trepidans et dubitans, tandem respondit se LUTHERANUM esse, nesciens quid diceret. Nam de LUTHERO nihil in eum usque diem audiverat, nec quis esset aut quid doceret sciebat. Ibi miles, vade inquit, nam nisi id dixisses, statim te hoc gladio transfixissem.] , variisque editis scriptis de re litteraria praeclare meritum [note: Sic CASPAR SAGITTARIUS in memorabil. Historiae LUNEBURGICAE ingenue confitetur: neminem, si exceperimus brevem illum LUCAE LOSSII libellum, cujus vestigiis THOMAS MAWERUS gener ejus visus est insistere, in rebus LUNEBURGENSIUM describendis singulariter fuisse occupatum.] . Potuissem
image: as007iis subjungere multo plures, et commendatitias cumprimis, siquidem LOSSIUS a doctrina non modo, sed et ab instituendi felicitate tam celebris fuit, ut a plerisque, si non totius Germaniae, inferioris saltim Saxoniae tanquam communis praeceptor coleretur. Sed quum ejuscemodi chartae steriles plerumque sint, ex iisque vel parum vel nihil utilitatis in rem litterariam redundare queat; abdite eas latere jussi, aeque ac in illis, quas hic dedi, sermones inanes et subfrigidos, cuncta item, quae de privatis et domesticis agunt negotiis, de industria velut neglexi. Adposite ad rem praesentem, et de suis nominatim Epistolis ERASMUS ROTERODAMUS [note: in limine operis Epistol. BASIL. evulgat. 1558.] : Titulos solemnes, non solum ambitiosos, verum etiam indoctos ac lectori molestos, omisimus. Quod obsecro ne quis sinistre interpretetur, quasi contemptus gratia sit factum. Quis enim nescit reges esse invictissimos, serenissimos, Abbates venerabiles, Episcopos venerandos, Cardinales reverendissimos,
image: as008Pontifices sanctissimos ac beatissimos? Haec igitur, ut illa, invictissima Majestas, reverendissima dominatio, gratiosissima Celsitudo et reverenda Paternitas non modo vitiant Latini sermonis puritatem, sed lectorem etiam supervacaneis ac molestis onerant.
Haec licet omnem extra controversiae aleam posita videantur; nihilo tamen secius erunt fortasse, qui ne sic quidem delectum me satis habuisse dicent, felicissimum praedicantes seculum nostrum, quo stili nitor et rerum praestantia magis commendat Epistolas, et artes ac scientiae ad apicem quasi pervenerunt. At enim vero movent me, fateor, nequicquam fastidiosi illi aestimatores, rem ipsam recta ubi mecum reputo via. Historia et doctrina antiquitatem respiciunt quoque, veritasque per omnes sparsa est aetates, pariter ac ad omnes pertinet. Quo magis (ut mea faciam maxime post fata etiam venerandi FECHTII [note: Vid. apparatum ejus ad MARBACHIORUM Epistolas nominatimque Cap. IX. p. 313.] , a quaesitis verborum pigmentis abeunt nostri, quo majore studio a politico seculi nostri genio recedunt, quo simplicius
image: as009veritatis candorem legentibus instillant, hoc sacro magis amore et veneratione eosdem prosequi decet. Alii epistolas suas in publicum edunt, ut eruditionem ostentent, ut scribendarum epistolarum viam praeeant, ut stili elegantia et sententiarum acrimonia delectent. Nostris dum is solummodo scopus praefixus est, ut nudum veritati testimonium perhibeant, quis phaleratas istas verborum praestigias et conquisitas loquendi ambages ab iisdem requiret?
Sedent praeterea in communi orbis litterati coetu omnes, varia sunt ingenia, variae scientiae, variae denique voluntates et sententiae. Leguntur in epistolis quaedam, quae nec mihi, nec tibi, aliis tamen arrident et placent mirum in modum. ANGELUM POLITIANUM, quem bonas literas, in ITALIA intermortuas, excitasse novimus, summis alicubi ornant elogiis SCALIGER et LUDOVICUS VIVES, vituperat contra MANUTIUS, in cujus vicissim epistolis praeter verba nihil haberi COLOMESIUS affirmat. Proinde eas merito epistolas in pretio habendas dixerim, quae vel pertinent ad rerum cognitionem, vel ad amussim verae eloquentiae
image: as010factae et ea propter cultoribus stili Latini purioris commendandae jure quodam suo. Sed satis de his, pergo ad alia.
In animum induxeram ipsius quoque LOSSII epistolas cum coeteris producere. Quia autem curta duntaxat earum penes me supellex, nec alias ego plures conquirere potuerim, consulto istas, unicam si exceperis, praetermisi, adjectis interea aliis, quae notae sunt melioris, et a diversis exaratae ad varios. Atque ut hoc mihi sumam, non ea tantum ratione inducor, quod idem ab aliis subinde factitatum meminerim facile: verum etiam quod non omnino abludat a more et genio, quem nostrum sibi postulare videtur seculum. Ad haec igitur litteraria monumenta quod attinet, ex iis certe quae MARTINUS UNDERMARCK opposuit AUGUSTINO GOETEL [note: conf. Venerandi BERTRAMI Histor. Eccles. LUNEB. p. 59. seqq.] manifesto apparet, quanta confidentia dicam an? pertinacia machinationes struxerint doctrinae nostrae infensissimi hostes Romanae curiae sectatores acerrimi. Quid dicam de consiliis
image: as011Irenicis haud obscure a JOANNE DURAEO et sociis iterum iterumque Cimbris meis et ipsi celsissimo Principi CHRISTIANO ALBERTO, gloriosissimae memoriae, propositis, qui vicinos DANOS et quos non? jam anno MDC XXXIV. ad unionem nos inter et Reformatos (ut vocant) serio invitaverant. Neque desunt, quidquam profuturae Medicinae sectatoribus literae, ex BERNHARDI LANGWEDELII Schedis collectae, quarum lateri adhaerent vel subsequuntur JOANNIS BOECLERI, ALBERTI PORTNERI, MATTHIAE BERNEGGERI, et denique JOANNIS FREINSHEMII, agmen quasi claudentes et lectu dignissimae. Nec est quod quaeris, cur integras istas e MSS. exhibuerim? Nimirum recensentur in iis arcana politica et scriptae sunt ad viros, qui in Reipublicae functione constituti fuere. Multa hic occurrunt judicia, multae de libris et actionibus hominum censurae, agnoscunt praeterea auctores nonnisi doctissimos. Magnum utique nomen famamque promeruit BOECLERUS in Gymnasio jam tum HEYLBRONNENSI ob stili
image: as012et humanitatis peritiam, quae postmodum studia idem vir, usu rerumque experientia insignis, ARGENTORATI propagavit felicissime. Multam quoque operam studiumque ad meliores litteras ornandas attulere BERNEGGERUS ejusque gener FREINSHEMIUS, qui postremus a Regina CHRISTINA in SVECIAM vocatus [note: Ejus tamen stilum tanquam dissicilem ascitumque non probavit REGINA, sed LOCCENIUM, ob dictionem simplicem et planam, magis aestimavit atque honore idcirco Historici Regii auxit postea.] patriam repetiit et anno 1656. HEYDELBERGAM concessit, ubi Electori Palatino a consiliis ac Professor honorarius factus, decessit A. 1660. aet. 52.
En meum, lector candide et benevole, quem oculis tuis subjicio epistolarum selectum, pro arbitrio factum, nullo annorum, auctorum, sed materiarum quodammodo ordine observato. Quodsi quis earum lectione proficere poterit, integra constabit opusculo laus sua, sin minus, abstinendi ab eo, quotquot velint, aequam facio potestatem. Dummodo rationem temporis mei, molestissimo huic negotio haud male prorsus collocati, mihi soli reddendam arbitrentur, nec quantum quidque prosit, sed quantum quidque sit ponderandum censeant. Vale.
image: as013
De Multiplici Eruditorum studio, Epistolis hactenus impenso, DISSERTATIO ab EDITORE his litteris praemissa.
§. 1.
TAnto pridem ardore studium, Epistolis impensum, fervet, ut merito mihi ea de re amplius distinctiusque paulo disserendi ansam occasionemque praebeat. Multiplicem enim, quem Litterarum commercia afferunt subinde fructum, ad animum revocantes viri doctissimi, inter se velut partiti sunt labores, non secus ac haeredes in parte, vel, qui ad suum munus pensumque revocantur, operarii. Nolo huc referre, hoc argumentum pertractaturus in praesentia, quae de Epistolarum usu, stilo, structura periodorum, excerptis, imitatione, inscriptionibus, salutatione, clausula, tabellariis item, et ejus generis aliis, dici poterant et afferri in medium. Certe id adeo haud scio improbandumne sit, cum compluribus
image: as014aliis de causis, tum maxime, quod, qui magno numero epistolographicae artis praecepta tradiderunt [note: Vide prae reliquis MORHOFII de ratione conscribendarum Epistolarum libellum, novis accessionibus adnotamentisque adauctum, cura JOH. BURCHARDI MAJI. add. SIMONIS VEREPAEI de Epistolis latine conscribendis libri V. exactiore methodo, Schematismis et Scholiis illustrati, et accessione nova postremum aucti ANTVERP. 1591.] de his omnibus scripserint dudum, feriasque mihi fecerint et otium. Ego potius in edendis et illustrandis Epistolis operam Eruditorum sectabor, sic tamen, ut ne limites parergicae velut Commentationis transiliisse prorsus videar.
§. 2.
Ita est, nec temere ausim dubitare, quin tanta sit seges illorum, qui vel in suismet ipsis vel aliorum epistolis publicandis industriam collocarunt adeo impense gnaviterque, ut verbis vix satis exprimi queat. Sane horum auctorum multos licet recensuerit DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS [note: Polyh. Litterar. L. I. cap. XXIII. et XXIV. libello item de conscribendis epistolis modo laudato, et iterum iterumque commendando.] , accessionibus has commentationes identidem posse locupletari, non ex vano censeo [note: Sane analecta, si quis desideret, dari possunt, opinor, nullo prope negotio, post uberrimam messem, modo Catalogi librorum, Ephemerides, Lexica, et ejuscemodi thesauri evolvantur, tum prisco tum recentiori aevo feliciter admodum eruti.] . Multae
image: as015enim prodierunt, quas nonnisi peritissimus Historiae litterariae putet Epistolas, quorsum merito referas ROBERTI BOYLII tractatum de praestantia divini amoris; VINCENTII DE VOITVRE opera: JOANNIS VALENTINI ANDREAE Saleniana Augustalia: MATTH. BOSSI Recuperationes Fesulanas [note: a JUL. AMBROSINO recognit. et exposit. V. Bibliothec. TELLERIANA p. 401.] : JOANNIS HALESII Historiam Concilii Dordraceni, quam ex Anglico sermone Latine vertit, variis observationibus, vita auctoris, et erudita consultatione auxit novissime maxime venerabilis Abbas Mariae Vallensis, JOANNES LAURENTIUS MOSHEMIUS, ingens parnassi Helmstad. decus et litterarum ornamentum. Longe plures vero seorsim editae sunt v. g. MASCARDI, LANGUETI, CAMERARII, STURMII [note: Epistola scilicet ad JOACHIMUM CAMERARIUM luctus inscripta Argent. 1542. Alioquin extant itidem ejus de emendatione Ecclesiae et religionis dissidiis ad JACOBUM SADOLETUM ib. 1540. nec non classicae Epistolae ib. 1565. Quas vero scripsit ad ROG. ASCHAMUM, qui Reginae ELISABETHAE fuit a scribendis epistolis magnumque nomen in his est consequuntus, recensuit pariter clarissimus ACKERUS Jen. 1712.] , PEUCERI, CRATONIS et fere innumerae, ut
image: as016laude utique mactandi sint, quotquot vel separatim, vel nunquam rarove obvias, junctim in lucem emiserunt [note: Immo et ex re et emolumento Rei litterariae est, Epistolis adjungere responsiones. JOANNES ANDREAS BOSIUS, edens THOMAE REINESII, Medici ac polyhistoris excellentissimi, ad V. C. CHRISTIANUM DAUMIUM Epistolas, in praefat. ita: Adjeci DAUMIANAS, quod satis alias intelligi REINESIANAE non possent, quodque non ignor abam, magnos viros doluisse, quod idem SCALIGERI, CASAUBONI, aliorumque clarissimorum Virorum epistolis factum non esses. Eundem fere in sensum PETRUS BURMANNUS in limine praestantissimi operis Epistol. quod, adplaudentibus musis, Ultrajecti 1697. lucem vidit: praemisimus ipsius GUDII ad viros, quibus cum ipsi amicitia et usus intercessit, Epistolas, quibus subjunximus, quas ejus amici ad illum dederunt. Add. GERARDI JOANNIS VOSSII et Clarorum Virorum ad eum Epistolae. JOANNIS KEPPLERI, item, PAULISARPII, ISAACI CASAUBONI et aliorum. Quis enim omnes recenseat?] . Hoc pacto HIERONYMO FROBENIO, DESIDERII ERASMI ROTERODAMI Epistolarum opus, complectens, ceu nimis praeclare fortasse ipse editor testatur, quotquot auctor unquam evulgavit aut evulgatas voluit: HIERONYMO DONZELINO Principium, Rerumpublicarum, ac sapientum; SIMONI VEREPAEO, BEMBI: JOANNI MICHAELIBRUTO Clarorum Virorum: ac quibus non? debemus Epistolas. Quas sicuti grato animo jure
image: as017complectimur; ita hic haudquaquam pedem illico sistamus, vetant bene multi, qui non tantum denuo eas praelo subjecerunt, sed et intentiorem curam adhibuerunt, ad illas locupletandas ex divite adparatu. PLINII Epistolarum non plures quam octo libri JOANNI MANSIONARIO fuerunt cogniti, comparentque novem solummodo in Codicibus APOLLINARI SIDONIO coaevis, perinde ac in primis editionibus 1471. 76. cet. impressis [note: Non ergo PHILIPPUS BEROALDUS primus PLINIUM Bononiae A. D. MCDXCVIII. in lucem emisit, prout tuto nimis arbitratur THOMAS HEARNE in limine edit. PLIN. Oxon. e theatro SCHELDONIANO 1703.] . Sed decimum librum A. 1502. vulgavit HIERONYMUS AVANTIUS VERONENSIS, a PETRO LEANDRO in ITALIAM e GALLIA adlatum. ALDINA MANUTII Epistolarum editio, quinque tantum libros agnoscit, quum duodecim dudum prostent, quos praeter KIRCHMANNUM et THOMASIUM cum appendice et libro adoptivo recudendos fecit JOANNES GOTLIEB KRAUSIUS, in illa Historiae parte, quae ad litteras pertinet, plane incomparabilis. Istis duodetriginta libris Epistolarum ERASMI a FROBENIO anno 1540. evulgatis, tres postmodum alios addidit Bibliopola Londinensis, quorum primus, vigesimus nonus videlicet,
image: as018Epistolas nuncupatorias, seu praefationes, exhibet, trigesimus, eas continet, quas PAULUS MERULA anno 1607 et PETRUS SCRIVERIUS, anno 1615. Lugduni Batavorum ediderunt, trigesimo denique primo libro ex IX. Tomo operum ERASMI desumto. Tertium Epistolarum LUTHERI Tomum, magnae famae Theologus, JOANNES FRANCISCUS BUDDEUS produxit, frustra penitus a GEORGIO COELESTINO et JOANNE CHRISTFRID. SAGITTARIO expectatum, non semeltamen intelligentium votis expetitum. JOACHIMUS CAMER ARIUS, qui omnem aetatem in litterarum studiis exegit, suas ipsemet 1568. protraxit, dehinc vero libri VI. Francof. 1583. ibidemque 1595. libri V. posteriores accessere. Idem accidit epistolis CAMPANII, FERRARII, BUCHNERI, NEUHUSII, SCHLUSSELBURGII, LANGVETI, VOSSII, CONRINGII et infinitis propemodum [note: Huc faciunt quoque Epistolarum CASPAR. HOFMANNI ad varios fasciculus. Spicilegium post messem illustrium Epistolarum, quas Viri celeberrimi VICT. DE RUBEIS, JOS. DE AROMATICIS, GAES. CREMONINUS, ANDR. SPIGELIUS, JO. RHODIUS, JO. BENEDICTUS, JO. MEURSIUS, GUIL. HARVEJUS, JO. WALAEUS, VOPISC. FORT. PLEMPIUS, P. LAURENBERGIUS, MATTH. BERNEGGERUS ad CASP. HOFMANNUM aliique ad alios scripserunt. Clarissimorum et doctissimorum Virorum qui superiore et nostro seculo floruerunt Epistolae ex Bibliotheca MARQUARDI GUDII. Supplementum egregii operis Epistolici BURMANNIANI, epistolas vel a KIRCHMANNO vel ad KIRCHMANNUM scriptas, a V. C. JOH. HENR, a SEELEN editas, complectens. CLAUDII SARRAVII, SENATORIS Parisiensis, Epistolae ex Bibliotheca GUDIANA auctiores. THOMAE REINESII Epistolae ad CHRISTIANUM DAUMIUM, in quibus de variis scriptoribus disseritur, loca obscura multa illustrantur, corrupta emendantur, multaque alia ad Historiam, philologiam et rem Grammaticam pertinentia eruuntur, ac discutiuntur. Accedunt aliae ejusdem et ipsius DAUMII Epistolae ad REINESIUM. THOMAE REINESII Epistolarum ad JOHANNEM VORSTIUM, HOFMANNUM et RUPERTUM scriptarum fasciculi, quibus varia ad litteras pertinentia, itemque ingenuum de quibusdam hujus temporis controversiis Theologicis judicium cxponitur. Quid plura?] . Quamobrem recte omnino illustris MENCKENIUS monet [note: In Catalog, Bibl, instructissimae.] , quod discursus et litterae SAMUELIS DE
image: as019SORBIERE, Lut. Paris. 1660. excusae, cum iis minime conveniant, quae eodem titulo ibidem eodemque anno in forma quarta prodiere, utpote quae hoc ipso libro continuantur potius. Nec dubito, quin, post sedulam inquisitionem haud exiguus earum numerus his adjici queat inposterum. Non adeo enim in angustum se coegit doctorum Virorum industria, ut unis seculis cunctas protulerit, nullas reservarit posteris. Non delebit praesens aetas, auguror, hoc quoque nomine de re litteraria
image: as020praeclare merendi studium, nec diminuet sequens. Novae occupationes veteribus saepe substituuntur, spes spem excitat, dies subinde diem monet. Nolo latius haec exponere, probe gnarus videlicet, me actum acturum, si id mihi sumerem. Satis abunde provisum erit, dummodo e tenebris eruantur monumenta ejusmodi MELANCHTONIS, CHEMNITII, MANUTII, SELNECCERI, CASELII, WOUWERII, REUCHLINI, AGRICOLAE, TRITHEMII, GROTII, GRONOVII, KIRCHMANNI, BöCLERI, FöRSTNERI, LEIBNITII, quaeque alias latitant passim, dicam an? cum blattis pugnant et tineis. Praestent igitur, quod publice promiserunt, qui communicare nobiscum in animum induxerunt, Bezae, Piscatoris, Ursini, Junii, Meisneri, Gerhardi, Parei consimiliumque epistolas, quarum maxima semper fuit tum apud suos, tum apud omnes idoneos existimatores, auctoritas.
§. 3.
Sed pede, quod ajunt, sicco, haud est praetereundum, ut proposito meo serviam, scopumque dissertationis porro assequar, negotiis publicis, actis litterariis, diariis, bibliothecis, epistolas inserendi nonnullorum institutum, neutiquam vituperandum. Quemadmodum enim ex medicina nihil oportet putare
image: as021provenire, nisi quod ad corporis utilitatem spectat, quoniam ejus causa est inventa, sic ab eo, quem indicavimus, more, nihil convenit arbitrari, nisi quod Reipublicae litterariae conducat, proficisci. Quo quidem manifestior est commendatio decretorum, tabularum, chartarum huc sigillatim pertinentium, quaeque in libris veterum historicorum affatim reperiuntur. Quid? quod oceanus patet recentiorum, e quibus, ex praestantissimis tanquam arboribus pares fructus decerptos, licet colligere. Est tamen et hic, ut alibi, opus, scriptorum ac minutissimorum cumprimis notitia, quandoquidem immiscentur nonnunquam litterae, quae rarissime tantum observantur. Recordor quoque Commentariorum, vitas doctorum virorum adcurate copioseque exponentium, simulque exultantium opima velut epistolarum praeda. Hi certe vel hanc ob causam praeferendi sunt iis, qui programmatibus, theatris aut lexicis suis pro instituti et spatii ratione fata eruditorum breviter duntaxat recensent, eaque non nisi strictim cursimque commemorant [note: e. g. ANT. VERDIER II prosopographia Virorum illustrium, opus tribus voluminibus gallica lingua scriptum. Elogia MASSONII, NICOLAI CRASSI, MIRAEI, STARAVOLSCII, SCAEVOLAE SAMMARTANI, JULII CAESARIS CAPACCII, TEVETII et si quae sunt praeterea, qui quidem soli scriptores grandem satis possunt conficere Bibliothecam, si quid ego video] . Indicio sit ex
image: as022antiquis DIOGENES LAERTIUS, Graeciae sapientes ita depingens, ut sint lineis istis, immo oculis cunctorum dignissimi. Praestitit idem fere PLUTARCHUS, ac habemus vitam EPICURI ex epistolis itidem a PETRO GASSENDO egregie illustratam. Sed et huic se adsociant numero sat multi, si proxime delapsa, et nostra respiciamus tempora. Quis quaeso, ignorat magni ERASMI vitam, partim ab ipsomet Autore, partim ab amicis descriptam, cum mantissa epistolarum illustrium plusquam septuaginta, quas aetate provectiore scripsit, P. SCRIVERII et fautorum auspiciis? Quis CAESARIS BORGIAE, qui Dux VALENTINUS postea vocatus est, vitam, THOMASO THOMASI scriptore [note: edit. non modo MORHOFIO judice, Polyh. L. I. c. XIX. §. 28. Claramontii 1655, sed et in monte chiaro. Appresso GIO BAPTISTA VERO 1671. Habemus etiam in Gallicam linguam conversam ejus vitam.] praedicare unquam intermittat? Quis curas in scriptores selectos vitarum, virorum aliquot, qui doctrina, dignitate, aut pietate inclaruere, collocatas, GUILIELMI BATESII [note: Ipse licet non conscripserit vitas, quin ex variis potius autoribus ac epistolis, nonnullis de novo additis, eas collegerit; haud vereor tamen eodem illum encomio, paululum mutato, decorare, quo CAROLUS RINALDUS, Patritius Capuanus, NICOLAUM TOPPIUM, Bibliothecae Neapolît anae conditorem cultissimum ornat, ita canens: A Te defuncti captarunt munera vitae A Te qui florent, ne moriantur habent.] nobis grata mente recolendas esse neget? Subjicio summi Angliae Cancellarii FRANCISCI BACONIS
image: as023de VERUL AMIO Historiam Regni HENRICI septimi, Angliae Regis, opus vere politicum non immerito inscriptum. Res quoque praeclaras et utiles complectitur JOACHIMI CAMERARII narratio diligens et adcurata, de ortu, totius vitae curriculo et morte PHILIPPI MELANCHTONIS, e cujus schola in omni disciplinarum genere celebratissimi ac doctissimi Viri prodierunt, qui deinceps quasi colonias deduxerunt et bonas litteras alio propagarunt. Atque inde est, cur hodie vitae, a viris eximiis non sine laude peractae seriem ad posteros transmittentes, omnes vias et occasiones quaerant, subsidia potius hujuscemodi comparata habendi adprime necessaria, quam nuda verba et elogia. Quod adeo verum, ut exemplis, comparatione praeteritorum atque praesentium facta, satis superque id confirmari queat. Neminem fugit, quod bonas litteras caligine velut obrutas feliciter prae reliquis instauraverit et multam operam studiumque ad barbariem dissipandam contulerit ULRICUS HUTTENUS, sorte nascendi nobilis, et judicio ERASMI [note: Ep. 493.] orator bellacissimus, candidissimi ingenii, bonorum
image: as024amore dignus. Adeo tamen angustis terminis fortissimi Equitis honorem circumscripserunt HENR. PANTALEON, THEODOR. BEZA, JANUS JACOB. BOISSARDUS, NIC. REUSNERUS, JOANNES PETRUS LOTICHIUS, MELCHIOR ADAMUS et PAULUS FREHERUS, ut ejus fata ac merita integris commentariis comprehensa, nuper demum Clarissimus JACOBUS BURCKHARD immortalitati consecrare debuerit, quibus vel praemisit vel subjecit complures ab HUTTENO ad summos Viros scriptas epistolas, inter quas nunquam antea editae. Memoriam quoque DAVIDIS CHYTRAEI, quem CONRINGIUS, doctissimos inter nostri aevi Historicos numerat, posteritati commendavit perreverendus SCHüTZIUS eleganti opere, pari item fide et industria. Jungendus his Venerandus FISCHERUS, utpote qui in JOANNIS GERHARDI vita exponenda palmam praeripuit omnibus, quotquot rerum suarum scriptores invenit Theologus ille insignis et antiquitatis sacrae scientissimus. Tum et memoranda hic est viri doctrina et diligentia amplissimi L. JOHANNIS HENRICI a SEELEN memoria Stadeniana, sive de vita scriptis ac meritis DIEDERICI a STADE Commentarius, complectens varia simul Historica, philologica, et inprimis Teutonica, cujusque cap. V. Sectio I. suppeditat brevem notitiam Virorum Doctissimorum,
image: as025quibus cum STADENIUS habuit litterarum commercium, sectio vero II. exhibet STADENII ac laudatorum doctissimorum virorum epistolas, vel integras, vel excerpta ex iisdem. Sed de his plura dicere supersedeo, siquidem in materia adeo divite, vix meliorem mihi video laudem relictam esse quam delectus pariter ac brevitatis.
§. 4.
Venio ad specimina [note: Tale specimen Epistolae LEONIS Papae ad PULCHERIAM AUGUSTAM, cujus exemplar graecum Regia Paris. Bibliotheca asservat, COTELERIUS suppeditat in monumentis Ecclesiae Graeca T. I. p. 54. et clarissimus Gissensium Jurisconsultus IMMANUEL WEBERUS decades tres Epistolarum HUBERTI LANGVETI, JO. CAMERARII, JO. CRATONIS et CASP. PEUCERI, promulsidis loco apparatui Epistolarum Theologicarum majori praemisit. add. Epistolarum ad MARTINUM CHEMNITIUM a NICOLAO SELNECCERO scriptarum specimen collectore GEORGIO HEINRICO GOETZIO.] , fragmenta et Epistolarum excerpta, quorum omnino singularis usus, nisi me omnia fallunt. Atque haec circumspectanti et ponderanti hiatus et lacunae de industria haud raro factae [note: Interdum et casu. Hinc ERASMUS in Censura Epistolae S HIERONYMO adscriptae: Vidimus in Epistolis PLINIANIS tot jam seculis pro una lectam, et ab eruditis pro una expositam, cum in medio decem intercederent epistolae. Quod quidem ex uno duntaxat exemplari deprehensum fuit, sed adeo vetusto, ut aetate PLINIANA scriptum videri possit. Nam quis hoc alioqui divinare valuisset?] , ut
image: as026eo melius magnorum virorum honori consulerent editores, quibus autem defectibus mallem nonnunquam modum posuissent et limites [note: Imo famae multorum recte consuluissent multi, fi vel sua sponte vel rogati suppressissent ipsimet nonnulla litterarum arcana. Id quod enixe alicubi injungit JOANNI MEURSIO, GERHARDUS JOANNES VOSSIUS, de HEINSIO singularia quaedam tradens: Tu vero inquit, hanc partem liter arum cum legeris, litura una obduces, vel totam epistolam conscindes. Nihil enim attinet alios posthaec scire, quae scriptitamus libere inter nos. Id eane de causa, quam rerum irrecuperabilium optimum vocant remedium, an studio intermiserit MEURSIUS, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse ponendum.] . Ego etiam nunc indog are nequeo, cur ELMENHORSTIUS in epistola 27 JOANNIS WOWERII ista penitus omiserit, quae vocem RELINQUERE p. 51. subsequuntur in MSS.: At vero quam invitus conscientiam meam testem laudo. Nescio enim quo fascino tactus, amorem istius urbis exuere non possim. Sed arripui libertatem meam parere Deo. Hoc noris, me apud ROMANOS memoriam mei reliquisse, non minus jucundam quam magnam. Poterant vel haec, si cum antecedentibus probe comparentur, ostendere, quam inique Vir illustris a recentissimis quibusdam accusetur Naturalismi aut indifferentismi, (sit venia vocabulis) qui tale
image: as027quid in scriptis prodidit nunquam, idemque nec CASAUBONO, GRUTERO, BARTHIO, MORHOFIO, et quod mireris, ne LINDEBROGIO quidem et SCALIGERO, hostibus coeteroquin ipsi satis infensis, hoc nomine suspectus. Neque a re alienum est illud hic narrare, eundem WOWERIUM Epistola XXIII. ad SEBASTIANUM a BERGEN, Senatorem Reipublicae Hamburgensis perscripta, Romaeque 1. Calend. Januar. data, acerrime ita conqueri de ingrata patria [note: Quae verba itidem ab Elmenhorstio praetermissa sunt perinde ac infinita alia.] : Quanquam nulla aut exigua apud vos speranda mihi aut aspiranda, qui ingenii mei dotes, quales tandem sint et virtutes (quarum acerrimum sectatorem libere me profiteor) apud vestros homines, eviluisse sciam. Quanti enim me aestiment, diuturna apud illos mansione, sat is super que explor avi, qui ne quidem eo censu veniam, quo studiosi vulgares (ita enim loquuntur) qui ex Academiis vicinis domum redeunt. Sed eo nomine multum mihi placeo, quum vel in alio orbe terrarum inveniantur, qui me meo pretio aestimare didicerunt. Quis vero, illa si penitius introspiciamus, cogitet hic de celandi mysterio? Anne consimilia alias ad nauseam usque multa in his leguntur epistolis, pari jure, habito scilicet rerum delectu, expungenda? Ejusmodi secum reputantes Viri docti, haud inutili sane consilio id sibi quam
image: as028diligentissime agendum censuerunt, ut haec et talia luci suae restituerent felicissimeque, solis instar, nebulas discuterent. En! novam viam qua epistolis consuluerunt. Publicavit eapropter claves epistolarum SCALIGERI, CASAUBONI, SALMASII et aliorum COLOMESIUS, quales in MELANCHTONIS passim quoque reperiuntur. Ex quo etiam luculenter patet, qui factum, ut recusae sint CONRADI SAMUELIS SCHURZFLEISCHII Epistolae, magnorum virorum nominibus consulto quondam praeteritis, nunc additis, aliisque lacunis suppletis, sine ullo, quod nemo difficulter fatebitur, cujusdam incommodo et periculo. Editionem Epistolarum PHILIPPI MELANCHTONIS a MANLIO publicatam vehementer serioque dolet CASPARUS PEUCERUS, quum sit consarcinata stolidissime plerisque in locis mutila, depravata, hians, aberrans, nihil pene integrum appareat, nil congruum, nil cohaerens, sed lacerum, imperfectum, dissonum, in iis praecipue, quae continent res maximi momenti, ut impossibile sit cuiquam mentem autoris assequi. Londinenses contra in istis MELANCHTONICIS repetendis, bona se fide, exemplaria vetusta Germanica fuisse secutos, libellosque priores duos, ad exemplar Witebergicum a PEUCERO evulgatum expressisse, in libro autem tertio, CHRISTOPHORI PEZELII
image: as029editionem Bremensem et in quarto denique ERNESTI VOGELINI Codicem Lipsiensem pro Prototypis habuisse affirmant. DANIELEM HEINSIUM non pauca in JOSEPHI SCALIGERI epistolis temere mutasse, ut authenticis et MSCtis multum dissimiles sint, ecquem latet? DOMINICIBAUDII Epistolarum centuriae tres lacunis aliquot suppletis aspexerunt lucem Amstelodami 1642. ISAACUS SARRAVIUS parentis Epistolas procurans, plurima ex iis sustulit, quibus in offensionem hominum eo tempore viventium incurrere verebatur: GUDIUS vero, Lutetiae parisiorum quum versaretur, opportunitatem nactus est, ipsa SARRAVII ad SALMASIUM Epistolarum autographa inspiciendi, describendi et lacunas, quae in editis relictae erant, supplendi. Novam ARNOLDI OSSATI Epistolarum editionem, quam AMELOTUS HOUSSAEUS curavit, tot ornamentis splendere, refert summe venerandus BUDDEUS [note: Dissertatione de aucta insigniter per recentissimas quasdam Epistolarum collectiones re litteraria et ecclesiastica.] , ut vita quasi illis reddita denuo censeri queat. Ut enim, inquit, alia taceamus, quae in priori editione data opera resecta erant, ea illustris editor in nova hac restituit vulneraque sanavit. LUTHERI Epistolas, castratas multisque in locis a Codice MSS, quem publica Jenensis Bibliotheca custodit, discrepantes
image: as030prodiisse, testis est modo laudatus BUDDEUS [note: l. c.] , qui simul id magnopere improbat, sive imperita sive negligentia hoc fecerit AURIFABER, monetque praeterea, minime istud negligendum esse, cumprimis, si quis forte novam omnium Epistolarum LUTHERI editionem moliretur. Haec sicuti rata omnino quilibet habet; sic eorum vicissim praeceptum durum reor, vi cujus, nihil prorsus ex litteris resecandum censent quidam, quod non nisi cum grano salis accipiendum, suffragante ratione sana et recte sentientium consensu. Non me fugit equidem seculi nostri polygraphi quid objiciant. Haud ideo, ajunt, florum princeps posthabendus videtur penitus, quia spinis et rubis vestitur, nec aurea vestis relinquenda, quam coenum polluit. Ut in fidibus Musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos magna saepe intelligimus ex parvis. Non talem sibi aliquis usum promittere valet ex epistolarum particulis, qualem ex chartis integre descriptis sperare licet. Haud multum abludunt, qui GROTII epistolas 1687. Amstelodami excudi curarunt: Videbuntur forte (en ipsa verba!) quibusdam hic esse nonnulla, quae potuissent omitti, sed piaculum fuit oculis lectoris vel minimum ductum, ut it a dicamus, GROTIANI
image: as031ingenii, subtrabere. Amantur enim merito magnorum virorum etiam minima dicta ac scripta, quia ex bisce aliquando melius eorum perspicitur indoles, quam ex iis, quae summa cum cura egerunt. Tum enim eas tantum sui partes ostendunt, ex quibus fama ipsorum potest augeri, intimos animi recessus abscondunt, quos cum apud familiares loquuntur aperire solent. Hoc quasi velum est, quod nobis secus existimantibus obtenditur, hoc ore calamoque etiam atque etiam inculcant, qui omnia volunt venalia, cunctaque cumulant citra judicii adcuratioris censuram, parum solliciti, an prosit, et in vita verum ferre possit fructum, quod typis exscriptum, propiori omnium conspectui offerunt. Utut erit, certe integris nonnullorum Epistolis praeferenda sunt extracta, quod perinde ac par est adornata, rerum notatu dignarum nucleum porrigunt, multoque insuper taedio Lectorem sublevant. In hunc censum veniunt TENZELII excerpta ex CONRADI MUTIANI RUFI, Canonici Gothani epistolis: clarorum virorum Epistolae singulares, collectore PAULO COLOMESIO: Excerpta Epistolarum mutuarum BOINEBURGII, PRüSCHENCKII, EICHELII et CALIXTI, nec non Miscellanea litteraria ex Epistolis GEORGII THORMANNI, GEORGII FABRICII, JOHANNIS WIGANDI, CORNELII van DALEN, LUDOVICI CAMERARII, LINGELSHEIMII, BONGARSII,
image: as032DAVID. HOESCHELII, SALMASII, GRUTERI, JANI GUILIELMI, DOMINICI MOLINI, RAUSCHERI, BOECLERI, MAGNI HASENTHALERI, CHRISTOPHORI FORSTNERI, JOH. GEORGII GRAEVII, JOH. HENRICI HORBII, JOBI LUDOLPHI, JOACHIMI CAMERARII, BOHUSLAI BALBINI, CAROLI GOBIENI, LEIBNITII, MELCHIOR. LEYDECKERI, CASPAR. BARTII, PAULI FUCHSII, GEORG. SCHUBARTI, J. E. THOMANI et JACOBI THOMASII, quae celeberrimus STRUVIUS actis suis litterariis et manuscriptis erutis passim inseruit [note: Ubi simul Vitam BOINEBURGII praemittit, tacitus autem, quod mireris, praeterit prorsus Collegium universale Eruditorum celebratissimum anno 1670. per omnes imperii Romani provincias publice indictum a BOINEBURGIO, cujus hac de societate, optanda magis quam speranda, epistolam ad WINCKELMANNUM scriptam citat TENTZELIUS colloquiis menstruis A. 1689. pag. 80. et A. 1692. pag. 189.] . Taceo RITTMEIERUM, LAMBECIUM, FELLERUM, COLERUM et alios, qui ita hujusmodi monumenta publicae luci stiterunt, ut ad rerum potissimum momenta animum adverterint, ac potiora tantummodo ex iis excerpserint, quos recensere omnes nostri non est instituti [note: Haud dissimulandum tamen, quosdam integras quidem, at selectiores solummodo dedisse epistolas. Etenim praeter TULLII, PLINII, ac SENECAE litteras habemus GERHARDI JOANNIS VOSSII epistolas, operibus ejus ita insertas, ut primo omnes dedicationes omiserint editores, deinde et quendam fecerint delectum, plurimis, quae domestica tantum ae privata tractant, expunctis, iisque tantum, quibus aut bonarum litterarum studia promoveri, aut rerum gestarum historia illustrari, atque adeo aliquid ad posteritatem utilitatis redire potest, exhibitis: divi HIERONYMI STRIDONENSIS Epistolas aliquot selectas, in usum et utilitatem adolescentium, qui Lat. lingv. dant operam, nunc multo majori diligentia et cura quam antea correctas, auctas et expurgatas per FR. HIERONYMUM GOMEZ. Antwerp. 1697. GEORGII RICHTERI ejusque familiarium epistolas selectiores ad Viros nobilissimos clarissimosque datas ac redditas Norib. 1662. PHILELPHI breviores elegantioresque Epistolas Daventria 1504. tum Hamburgi 1651. et denique Rom. 1705. Ad REINERUM REINECCIUM Epistolas historicas Helmst. 1583. LUCAE HOLSTENII epistolas XXII. ad PETRUM LAMBECIUM scriptas seorsimque editas Jen. 1708. Illustrium et clarorum Virorum Epistolas selectiores vel a Belgis vel ad Belgas scriptas Lugd. Batav. 1617. Insignium virorum Epistolas selectas ex Bibliotheca JANI GUILIELMI MEELII Amstelod. 1701. ANGELI POLITIANI Epistolas quasdam familiares Romae 1705. CHRISTOPHORI CELLARII Epistolas selectiores et praefationes. Mitto alias ad hanc classem referendas.] .
image: as033
§. 5.
His igitur missis, jam mihi integrum est, si unquam alias, illorum mentionem injicere hoc loco, qui omnium Epistolarum vel manu vel typis consignatarum nervum et medullam
image: as034suppeditare operae pretium duxerunt. Hoc modo non intempestivae profecto cogitationes de florilegio Epistolico, sive Polyanthea ex epistolis colligenda JOHANNI HENRICO HOTTINGERO [note: Bibliothecar. quadripart. Part. I. cap. VI. p. 110.] jam olim fuere natae. Idem laudat CAMERARIUM, qui inter tot publicas curas et occupationes, consilium de colligendis virorum magnorum epistolis nunquam deposuerit, eo dubio procul scopo, ut quod per MELANCHTONIS Epistolas ostendit, in reliquis itidem continuaret. Addit tandem: Percurri ex Tomis variarum Epistolarum et tractatuum MSS. quadraginta octo, plerosque, eos praesertim (sunt autem 28) qui superioris seculi faciem nobis per universam Europam describunt, et reapse deprehendi, plurima ubique occurrere, quae lucem gravissimis saepe quaestionibus foenerantur. De simili etiam societate serio quondam cogitasse WILHELMUM ERNESTUM TENZELIUM Bibliothecam curiosam A. 1704. inspicientibus patet luculentissime. Ulterius negotio huic laboriosis. simo manum admovisse fertur, majori licet conatu, quam effectu, JOANNES LUDOVICUS HANNEMANNUS, Med. D. et Physic. P. P. quondam Kiloniensis, Nestor II. vulgo appellatus, socium nactus MICHAELEM MANZELIUM, qui in eodem prope stadio
image: as035ardentius decurrens opinione citius animam. efflavit, pietate et ingenio nemini secundus [note: Is et MARQUARDUM GUDIUM tot tantisque animi dotibus, quot et quantae in absoluto Polyhistore suspici possunt, illustrem, haud injuria dignum judicavit, cujus vitam inque rem litterariam merita, oratione non impolita comprehensa, in publica Academiae Kiliensis suce recitaret nondum tamen typis exscripta.] . Manifestior hic est commendatio dignissimi olim praesulis HENRICI LUDOLPHI BENTHEMII [gap: Greek word(s)] , quem utpote in celebrium virorum Historia Epistolari, cujus ideam, seu rudimenta potius, acta Eruditorum Lips. Latina [note: A, MDCCXVI. p. 288.] exhibent, idem intendisse mihi coram non solum sed litteris etiam declaravit identidem. Verum vitae ejus finem Deus, e cujus nutu cuncta mortalium pendent, imposuit, ac quae nobis affulserat spes, morte viri extra controversiam doctissimi, plane concidit. Utinam vestigia ejus legentes, excitentur etiam tendantque ulterius, praesertim quum opus hic prudentia et judicio, tantaque sit hujus laboris foecunditas, ut eam exhaurire nequeat unus alterve, si recte calculum pono humanarumque virium conditionem cogito. Nemo interea huic se potest subducere officio, modo utilitatem inde redundantem ad animum sibi revocet.
image: as036An verum dixerim, vel tacente me, declarant tot singularia, tot arcana de scriptis et scriptoribus, quae in Epistolis hinc inde continentur. Testis jam sit vel sola PETRI MOSELLANI ad JULIUM PFLUGIUM de colloquio LUTHERI cum ECCIO in arce Lipsica anno 1519. habito. Epistola, ita exarata, ut totum processum velut in tabula luculentius depictum, vix ac ne vix quidem, alibi reperias. Ostendit nimirum, quod dies 27. Junii 1519. ad illud indictus fuerit, mane hora sexta in prosperiorem coepti negotii successum, apud THOMAE sacrum conventum, et ipsi MOSELLANO Principis nomine esuggestu perorandum fuisset in tanto confluxu hominum, ubi omnis ordinis homines, Abbates, Comites, equites aurati, docti simul et indocti, eventus videndi studio convenerant, MARTINUS ac CAROLSTADIUS etiam optimam suae Academiae Wittebergensis partem secum traxerant. His quasi [gap: Greek word(s)] antemeridiano tempore consumpto, in prandium discessum est, et per praeconem totum auditorium a prandio redire jussum. Reversis illis, CAROLSTADIUS atque ECCIUS uterque pro se ex more veniam praefati, in arenam descenderunt. Certatum inter illos fuit de libero arbitrio, videlicet, ut illud se habeat erga opus hominis salutare. CAROLSTADIUS obtinere studebat: quidquid in
image: as037dictis et factis falutare esset, totum Deo, ceu soli bonorum omnium fonti, deberi. Porro hominis voluntatem suo consensu nihil bonitatis addere, sed tantum coelestis gratiae influxum excipere. Breviter: Deum esse fabrum, nostrum arbitrium malleum, quo ille nostram salutem fabricet. Cui sententiae hautquaquam absurdae (siquid in his ipse intelligo, scribit MOSELLANUS) totum pene triduum ab ECCIO reclamatum est, opus meritorium (sic enim vocare solebat) partim gratiae, partim hominis voluntati tribuente. Huc tandem res devolvebatur, ut ECCIUS daret, totum opus bonum esse a Deo, sed non totaliter [gap: Greek word(s)] . Quam distinctiunculam non tantum in praesens elusit CAROLSTADIUS; sed et postea longissima epistola in vulgus edita frigidissimum commentum confutavit. Successit CAROLSTADIO MARTINUS sustentaturus hoc: Romanam Ecclesiam ejusque Episcopum caeteris superiorem, probari tantum ex decretis, contra quae staret et scriptura et Niceni concilii authoritas. Quam sententiam ut everteret ECCIUS, nihil non tentavit, hucque omnes ingenii sui machinas admovit, et dies continuos octo impendit, obiter illud potissimum studens, ut plerisque Bojemicae factionis articulis objectis hominem in majorem invidiam adduceret. Quas
image: as038insidias statim MARTINUS intelligens graviter, et velut spiritu quodam infremuit, huc se [gap: Greek word(s)] insidiose trahi. Porro objecta dogmata partim magna cum indignatione rejecit, partim etiam, ut Christiana amplectebatur, nisus ubique Scripturae literatissimis testimoniis, vel veterum conciliorum decretis. In summa nihil tam studuit, quam Bojemici dissidii per se approbandi suspicionem procul â se amovere. Rursus ECCIUS in hoc erat totus, ut hanc de MARTINO opinionem omnibus ingereret, ipso MARTINO quamvis reclamante. His et idgenus aliis, de statu animarum in purgatorio degentium, de poenitentia, de condonationibus etc. 20 pene dies consumebantur, nec dum finis suisset ullus, nisi nunciatum esset, JOACHIMUM, Marchionem Brandeburgensem, Francofurdia a principum Electorum Comitiis redeuntem, in propinquo adesse. Ei enim principis nostri jussu hospitium Lipsiae in arce adornandum esset. Itaque sic est discessum, ut utraque factio victoriae palmam sibi vendicaret. ECCIUS enim triumphabat apud omnes, qui velut [gap: Greek word(s)] totum negotium non intelligunt, vel jam inde a pueris in PETRO HISPANO consenuerunt, vel quia aliqua ex causa WITTEBERGENSIBUS male volunt. MARTINI ac CAROLSTADII victoria eo minus est celebris, quo docti et judicio
image: as039praediti sunt pauciores, et in suis rebus depraedicandis modestiores! Una vero belli hujus duces, qua corporis, qua animi dotes, hic homo papicus, nervose et accurate, ceu APELLES bona side depinxit, MARTINUM ita describens: MARTINUS est statura mediocri, corpore macilento, curis pariter et studiis exhausto, sic ut propius intuenti omnia pene ossa licet dinumerare, aetate virili adhuc et integra, voce acuta et clara, doctrina vero et scripturae cognitio admirabilis in eo, adeo, ut pene omnia in numerato habeat. Graece et Hebraice hactenus didicit, ut de interpretationibus judicium facere possit. Nec deest dicendi materia, suppetit enim rerum et verborum sylva ingens. Porro in ipsa vita et moribus civilis et facilis, nihil Stoicum, nihil superciliosum prae se fert, imo omnium horarum hominem agit. In congressibus festivus, jucundus, alacris, et securus, ubique semper laeta facie, florens, quantumvis atrocia comminentur adversarii, ut haud facile credas, hominem tam ardua sine numine Divum moliri. Sed, quod ei vitio dant plerique omnes, in reprehendendo impudentior, paulo et mordacior quam vel tutum sit [gap: Greek word(s)] , vel decorum homini Theologo. Quod vitium haut scio, annon cum omnibus [gap: Greek word(s)] habeat commune. Haec pleruque omnia in CAROLSTADIO paulo minora
image: as040deprehendas, nisi quod huic statura est brevior, facies autem nigricans et adusta: Vox obscura et inamoena, memoria infirmior et ad iracundiam promptior. ECCIO status est procerus, corpus solidum et quadratum, vox plena et plane Germanica, lateribus fortissimis subnixa, ut non tragoedis tantum, sed et praeconibus sufficere possit, aspera tamen magis, quam expressa. Tantum abest, ut nativam illam Romani oris suavitatem FABIO ac CICERONI laudatam tantopere referat: Os et oculi, totus denique vultus sunt ejusmodi, ut hinc certe quemvis Samum aut Carem militem citius, quam Theologum possis agnoscere. Quod ad ingenium, memoria pollet insigni, quae si in parem incidisset intellectum, jam omnibus numeris naturae opus fuisset absolutum. Deest homini intelligendi prompta vis, deest judicandi acumen, sine quo caeterae dotes omnes frustra contingunt. Atque haec causa est, quod dum disputat, tot argumenta, tot scripturae testimonia, tot Authorum dicta, citra ullum omnino intellectum congerit, interim non advertens, quam pleraque sint frigida, quam suis locis recte intellecta ad praesens nihil faciant, quam denique sint vel [gap: Greek word(s)] , vel Sophistica. Hoc enim tantum curat, ut copiosam farraginem spargens auditoribus magna ex parte stupidis, fucum faciat et victoriae opinionem de se praebeat.
image: as041Adde his incredibilem audaciam, quam mirabili tegit vafricie. Etenim, si quando per hanc in Adversarii laqueos incidisse se sentit, disputationem paulatim alio deflectit [note: Hinc LUTHER US ipse Tom I. Lat. Jenens. fol. 227. b. in defens. contra malignum ECCII judicium. Hoc eo facilius eredo, quod multae similia ab eisdem mihi impacta sint. Nam cum dicerem: Opera quaedam bona male fieri, mox criminati sunt: quod omnia bona opera negarim. Et cum sanctos in vocari, pro pecunia aut re temporali, parum Christianum esse docuissem, statim invidia magistra, jactaverunt: me cum PIGHARDIS negare Sanctorum culturam. Adeo his ECCIANIS Theologis placet error et populi Christiani seductio, ut eos, pro ventre suo, non pudeat etiam aperta veritati resistere. Explicat quoque mentem suam Tom. l. Lat. Jen. supra Cap. 2. Epist. ad Gal. fol. 413. b. Nos oportet hic justitiam ad intellectum scripturae accipere, quam Apostolus plane negat esse, nisi per fidem JESU CHRISTI. Caetera omnia opera, etiam sacratissimae legis Dei adeo non prastare justitiam, ut etiam peccaeta sint, et hominem pejorem faciant coram Deo. Quin tanta esse peccata et a justisia tam longe, ut necessarium fuerit, filium Dei mori, quo justitia nobis donaretur. Ne ergo in Theologia justitiam vocaveris, quae extra fidem Christi fuerit. Si autem justitiam non esse certum est, certum pariter est: peccatum esse, et damnabile peccaetum. Sine fide enim dicit AUGUST. Lib. 3. ad BONIFAC. etiam quae videntur bona opera, in peccatum vertuntur. Et ibid. supra Cap. 6. ad Galatas: PAULUS non agit de ipso opere; quod sine opinione justitiae nihil obest, sed de fiducia et justitia operi adjecta. Extra causam justificationis nemo potest vere bona opera satis magnifice commendare. Quis vel unius boni operis, quod CHRISTUS ex fide et in fide facit, satis praedicare potest? Est enim pretiosius, quam caelum et terras.] .
image: as042Nonnunquam vero et Adversarii sententiam aliis verbis conceptam pro sua amplectens, absurdam suam in Adversarium mirabili calliditate detorquet, ut quemvis SOCRATEM vincere videri posset, nisi quod ille [gap: Greek word(s)] professus, nihil decernebat. Hic peripateticam sciendi siduciam professus [gap: Greek word(s)] exprimit. Tantum ex MOSELLANI Epistola extractum pro re nata sufficiet.
§. 6.
Accedo ad Criticos, quorum curis multa in Epistolis inprimis veterum egregie restituta reperiuntur loca et emendata, quoque in studio etiamnunc desudat laudabilis doctorum hominum industria. Variantes hujusmodi lectiones et emendationes nituntur partim conjecturis, debito tamen fundamento nequaquam carentibus, partim subsidiis manu exaratis, iisque vetustis ac genuinis, judicandi insuper facultate, quam [gap: Greek word(s)] haud male vocaveris. Prolixe hic excurrerem, sed manum de Tabula. Piget definire controversias, DIONYSIO LAMBINO, ALDO MANUTIO et quibus non? a philologis motas. Sufficit namque [gap: Greek word(s)] disputanti
image: as043vel PETRI VICTORII, PAULI MANUTII, JANI GRUTERI, JACOBI GRONOVII, JOANNIS GEORGII GRAEVII, ISAACI VERBURGII, POMPONII LAETI, ISAACI CASAUBONI et JACOBI THOMASII exemplo comprobare, quam clara lux accensa sit vexatissimis CICERONIS ac PLINII locis, quae si non ignota penitus majoribus, perperam saltim intellecta, et minus commode fuerunt interpretata. Quid? quod tantum abest ut Graecorum ac divinorum oraculorum, virorum item, qui primaevo in Christianorum coetu vel postea floruerunt epistolae, immo et interpolatae ac spuriae litterae iisdem sint destitutae praesidiis, ut potius nihil tam minutum in codicibus deprehensum fuerit, quod non scrupolose adnotarint post ROBERTUM STEPHANUM, THEODORUM BEZAM, ERASMUM ROTERODAMUM, ISAACUM CASAUBONUM, JOANNEM HENRICUM BöCLERUM, STEPHANUS CURCELLAEUS, JOHANNES MILLIUS, JACOBUS USSERIUS, ISAACUS VOSSIUS, RICHARDUS SIMON, JOHANNES BAPTISTA COTELERIUS, STEPHANUS LEMOYNE, BERNARDUS DE MONTFAUCON, LAURENTIUS NORMANNUS, JOANNES BOIVIN, JOANNES CHRISTOPHORUS WOLFIUS, JOANNES ALBERTUS FABRICIUS et quorum alias exquisita in hoc eruditionis
image: as044genere peritia et maxima in linguas atque antiquitates merita aestimari merentur numero fere innumerabiles.
§. 7.
Sed et ordinis temporisque rationem habuit Musarum cohors plane singularem, studium, epistolis impensum, si curatius porro contemplemur, neque existimandum est, ac si ejusmodi minutiis bonae horae male penitus collocentur. Frustra neutiquam observavit SAMUEL PETITUS [note: in diatrib. de jure principum edictis Ecclesiae quaesito pag. 37.] , Epistolas amoeboeas PLINII et TRAJANI locatas esse temporis, quo exaratae sunt, ordine. Nec fortuito aut sine consilio adnotatum arbitror, quod in editionibus antiquioribus, teste illustri FABRICIO [note: Bibl. Latin. Volum. II. p. 764.] et illa sigillatim CATANALI, liber octavus noni et nonus octavi locum occupaverit, quandoquidem revera librum octavum serius quam nonum a PLINIO editum fuisse disputat JOHANNES MASSON [note: in Vita PLINII pag. 164. seq.] , eundemque ordinem probat GAUDENTIUS MERULA in suis commentariis. SENECAE epistolas dividi a quibusdam in libros mirum non est, quum olim sic pridem fuerit. Provocat JUSTUS LIPSIUS ad scriptos manu Godices,
image: as045GELLIUS vero vicesimum secundum Epistolarum moralium librum citat [note: Noct. Att. Lib. XII. C. 2.] , judicium pariter hujus philosophi de M. CICERONE et Q. ENNIO et P. VIRGILIO ad considerandum ponens. Idem LIPSIUS censet [note: Praefat. de epistolis L. ANNAEI SENECAE, quare quando et ad quem scriptae.] : SENECAM obiter has suas et carptim scripsisse, per intervalla, ut quidque meditatus erat, aut incidebat, inter ambulandum, exercendum, in borto, in domo, in lecto. Quando enim (ita pergit) illud ingenium quieverit? Sunt igitur cottidiani conceptus sive [gap: Greek word(s)] : sed ita me DEUS, pulcrae, utilia, alti animi atque bonesti. Quin tamen et verae quaedam epistolae intervenerint, haud fortiter eo negatum, sed quaedam. Hoc vel argumento temporis astruas quo sunt scriptae. Omnes enim intra biennium, ut facile ex ipsis colligas: Consulatu MEMMII REGULI et VIRGINII RUFI, itemque LECANII et LICINII: id est, haud longe ante ejus mortem. Meminit in Epistola XCl. Lugdunensis Coloniae exustae, et deplorat: atqui clades ea illis extremis consulibus incidisse videtur, cum TACITUS scribat, NERONEM solatum cladem Lugdunensem quadragies HS, anno sequenti. Neque enim ist a remedia differri diu solent. Sed et ipse SENECA non uno loco ostendit, epistolas has in senio suo scriptas. Hactenus LIPSIUS. Quos Eruditorum Epistolas disponendi conatus, si
image: as046quis aequa lance ponderet, recte ab omnibus si non in pari, haut tamen in inferiori laudis gradu collocabuntur SIGONIUS et MANUTIUS, quorum in ordinandis TULLII sigillatim Epistolis, industriae, suum dudum decus manet et pretium. Haec vestigia presso pede secutus ADAMUS THEODORUS SIBERUS non potuit non familiari juventutis usui gratam navare operam, aliis praeterea adminiculis suffultus probeque instructus. Quo in loco numeroque habendus itidem est JACOBUS FRIDERICUS REIMMANNUS, qui CICERONIS Epistolas cum Chronologia perpetua et notis Germanicis illustrans, adplausum meruit. In ISAACO vero VERBURGIO V. C. nitidissimam cui novissimamque Amstelodamensem editionem TULLII debemus, multa hic desiderat JO. MICHAEL HEUSINGERUS, ubi FRANCISCI FABRICII, Marcodurani, Historiam CICERONIS per consules descriptam, cum adnotationibus GRONOVII recenset nuperrime, quam censuram, si quis duram nimis interpretabitur forte, aequam judicandi facio potestatem, assensum siquidem sustinere praestat, quam interposito judicio, liti, si quae oriatur, inhaerere. Utut est, CHRISTOPHORI CELLARII Historiam explicandis epistolis CICERONIS accommodatam artium ingenuarum cultoribus innotescere utique cupio, post auctoris quantumvis obitum ni divulgata
image: as047esset, comtior paulo et locupletior apparuisset. Sed et reliqua recentioraque, de quibus nobis jam sermo est [gap: Greek word(s)] evulgata esse secundum annorum seriem, peregrinus et hospes plane sit oportet in historia litteraria, qui in dubium vocare audeat. En quam justo procedunt ordine JOANNES AURIFABER in Megalandri nostri LUTHERI et JOACHIMUS CAMERARIUS in MELANCHTONIS Epistolis! Quem finem ut assequerentur etiam, qui saepius laudati VOSSII opera junctim foras ire jusserunt, Epistolas ad tantum Virum scriptas, non ad calcem VOSSIANARUM, uti in COLOMESII editione, rejecerunt, sed observato temporis charactere, inter ipsius VOSSII epistolas collocarunt, ut et responsa epistolis quibus respondent subjungerentur, et aliae, ad quas nullum extat responsum, eo legerentur ordine, quem temporis, quo scriptae sunt, calculus requirit. Eandem ob causam Epistolae PETRI MARTYRIS ANGLERII Mediolanensis, Amstelodami typis ELZEVIRIANIS recusae, audiunt chronologicae, perinde ac BOXHORNIANAS eo quoque nomine JACOBUS THOMASIUS merito commendat. Nec HUGONI et JANO GROTIIS fratribus germanis poenituit operae insumtae et impensae in Epistolis ita locandis [note: Nescio tamen, qui factum, ut epistola ad NICOLAUM PEIRESCIUM bis exscripta sit pag. nempe 225. num. 572. et p. 314, n. 737.] . Avi, summi viri, cujus
image: as048multo plures adhuc ineditas vidi inter MSSta HEUBELIANA praestantissima. Atque haec uti luce sua radiant; sic rursus haut pauces Epistolarum collectiones reperisse mihi visus sum, in quibus locum habent dierum annorumve definita spatia plane nulla. Absit vero culpam editoribus semper tribuas. PLINIUS suis litteris nihil fere vulgatam praeter salutandi formulam VALE adscripsit. Quod ipsum HENRICO DODWELLO disserendi ansam praebuit et argumentum. SENECA dicendi genus multo brevius adornans nec locum nec tempus curat. Longa fuit aetas, quae nullum prope humani cultus adeoque et ordinis vestigium reliquit, et hac quoque in re miram peperit negligentiam. Ipse ERASMUS litterarum humaniorum instaurator instaurandaeque religionis praecursor, suas Epistolas juxta temporum seriem digere ob certas causas (ut ait) non ccnsultum duxit, diem tamen et annum in calce singularum adjecit. Alii chartas serius aliquando ad seperlatas dolent. Quid multa? Communicatas aliquot cum GRAEVIO a. V. C. HERVAEO PETRO SIMONE de VALHEBERT ex penu MENAGIANA, GUDII, ubi ad BURMANNUM pervenerunt, quum jam GUDIANAE
image: as049essent typis mandatae, coactus est Vir egregie doctus prooemio ad lectorem eas subjicere.
§. 8.
Aequum est perlustremus indices, quorum maximus omnino usus, nec mirum, si et ii subinde comitati fuerint epistolas. At occurrit inter alios MORHOFIUS, nullaque circuitione usus, liberrime profitetur, [note: Polyh, Tom. I. Lib. I. C. 23. §. 8.] magnopere reprehendendum esse in plerisque epistolarum Scriptoribus, nullum illis adjici indicem, qui de potissimis litterarum contentis docere possit. Non destituimur equidem scio, adjumentis hujusmodi penitus, corum tamen (eccur dffitear?) laboramus penuria, ê quibus animus eruditus promere semper valeat, quod prodest, quod delectat. Non est tamen contemnendus prorsus index ille in CICERONEM Historico-Politicus, qui reperitur in penu illo TULLIANO editioni FROBENIANAE et GRUTERIANAE adjecto. GERHARDI JOANNIS VOSSII, HUGONIS GROTII, GABRIELIS NAUDAEI, TANAQUILLI FABRI et alias coplurium epistolis nil nisi Catalogum Alphabeticum auctorum quibus scriptae sunt, adjunctum vides. Novam ERASMI et MELANCHTONIS editionem si respicimus, plus simplici vice adductam, in fronte conspicitur
image: as050index epistolarum, commonstrans, quis, cui scribat et quoties: in calce rerum, verborum et scripturarum. PETRI MARTYRIS litterae indice gaudent omnium cum argumentis Epistolarum tam historialium quam moralium solerti cura, quo anno quaeque scripta fuerint, in suos libros digestarum. JUSTI LIPSII exornantur repertorio (liceat ita loqui) locupletissimo, ut nonnullae praeclare nimis de se testantur editiones, rerum aliquot insignium et elegantissimarum similitudinum. GEORGII RIGHTERI ejusque familiarium opus, quaesitis ac responsis Theologicis, Juridicis, Politicis, Medicis, Philosophicis, Historicis, Geographicis, Philologicis, Criticis refertissimum, in quo eminent et elucent eae, quae â Graecis, Italis, Gallis, Anglis, Belgis, aliisque missae fuerunt, indicibus auctorum, rerum ac verborum instructum est copiosissimis. Verum enim vero haec loculamenta, sub quocunque etiam nomine veniant, non ita comparata esse liquet, ut sitim omni ex parte musarum possint restinguere. Provoco ad illorum omnium, qui haec intelligunt, assensum. Illud igitur suaserim, si quis hanc operam sumere velit, ut in omnes praecipuasque eruditorum Epistolas adcuratissimos numerosissimosque tam verborum quam rerum optimarum ac notatu dignissimarum perficiat indices. Dubium certe non est, quin omnium
image: as051seculorum doctrina et historia efflorescere possit magis atque magis, praesertim si promus condus ejusmodi ingenuarum artium suis cuncta momentis pensitans, singula probe subjiciat judicio. Vidi tale quid cum diariis et Ephemeridibus â nobilissimo JOANNE CHRISTIANO WOLFIO, Gymnasii Hamburgensis hodie Professore solertissimo dexterrimoque institutum, quod utinam cum aliis ejus generis, quae meditatur vir doctissimus, lucem aliquando adspiciat.
§. 9.
Ad specialia quaedam circa epistolas tentata, referenda etiam sunt peregrina in litteris occurrentia vocabula, interpretata haud raro; nec minus scholia, commentarii, argumenta, lemmata, notae et observationes variorum, diversis epistolis dicatae, siugularem observationem merent. PLINII Epistolas aliquoties recudit HENRICUS STEPHANUS, cum Graecarum vocum et sententiarum interpretatione. Praemiserunt et eam suis editionibus alii. CICERONEM taceo, LIPSIUM vero quominus dimittam, stilus, non tantum ad nauseam ferme acuminibus, velut SENECAE imitatione collectis, indulgens, sed et immoderata Graecorum verborum proverbiorumque mixtura superbiens, facit, adeo frequens, ut affluentiam, nescio
image: as052quam, affectare videatur omnibus, quibus naris non obesa est, excepto uno, aut summum altero. Quamobrem ejus quoque epistolas, addita vocum et sententiarum aliunde adscitarum explicatione, excusas idemtidem invenire licet. De veterum autem epistolis, ad quas jam regredimur, copiosis tot adnotationibus illustratis quid dicam? Eccui ignoti sunt eo nomine JO. BAPTISTA, LEONHARDUS MALAESPINA, SEBASTIANUS CORRADUS, P. VICTORIUS, JOH. MICHAEL BRUTUS, FRANCISCUS JUNIUS, ANTONIUS GOVEANUS, SIMEON BOSIUS, PAULUS MANUTIUS, AUSONIUS POPMA, FULVIUS URSINUS, ERASMUS ROTERODAMUS, SIMON BOSIUS, ISAACUS CASAUBONUS, ANTONIUS MURETUS, CHRISTOPHORUS CORNERUS, JOHANNES FISSINUS, ROL. PETREJUS, MARIUS BAUMLERUS, JOHANNES OBSOPAEUS, JANUS GRUTERUS, JOANNES MARIA CATANAEUS, AUGUSTUS BUCHNERUS, CASP. BARTHIUS, uterque GRAEVIUS, JOH. FRIDERICUS GRONOVIUS, CHRISTIANUS KORTHOLTUS, GERHARDUS JOHANNES VOSSIUS, CONR. RITTERSHUSUS, JOH. TESMARUS, JOH. CHRISTOPHORUS ARTOPOEUS, CHRISTOPHORUS HEGENDORPHINUS, GIBERTUS LONGOLIUS, CHRISTOPHORUS
image: as053CELLARIUS, JOHANNES HARDUINUS, et innumeripene TULLII [note: Ejus vero Epistolas, inprimis ad ATTICUM, plenum civilis prudentiae opus, in quo recondita est omnis illorum temporum arcanior historja, ac plerumque sub aenigmatibus et verborum involucris proposita, multi quantumvis dedita opera illustrarint, dignam tamen magno ingenio rem censet celeberrimus JOH. BURCHARDUS MAJUS, dissert. de conversione liberae Romanorum Reipublicae in Monarchiam p. 21. si quis politicum in illas commentarium adornaret.] PLINII ac SENECAE interpretes. Neque vero solum de antiquis scriptoribus litterariisque eorum monumentis bene mereri Viri docti decreverunt, sed et de iis, quae propiora attingunt secula. Dubitas? Testor illustrium virorum epistolas ab ANGELO POLITANO partim scriptas, partim collectas, cum SYLVIANIS Commentariis et ASCENSIANIS Scholiis, non parum auctis et rursum diligenter repositis, cumque vocularum minus idonearum aut minus rite usurpatarum adnotatione: Intueamur, obsecro, ANDREAE ALCIATI ad BERNARDUM MATTIUM cum mantissa GIPHANII, VULCANII, BRAHEI, SCRIVERII, PONTANI, VOSSII, SIBRANDI, SICCAMAE, GRONOVII, BOXHORNII et notis ANT. MATTHAEI; spectemus JOH. GOTTFRIED. OLEARII Scrinium antiquarium,
image: as054seu summorum virorum Epistolas ineditas cum notis: perlustremus historicas et politicas notas, quas OSSATI, patris purpurati, Epistolis, AMELOTUS HOUSSAEUS addidit: JACOBI TOLLII Epistolas itinerarias ex Auctoris schedis postumis recensitas, suppletas, digestas, annotationibus, observationibus et figuris adornatas, cura et studio HENRICI CHRISTIANI HENNINII [note: Quorsum et faciunt: Epitres de FRANCOIS RABELAIS ecrites pendant son Voyage d' Italie avec des observations Historiques.] : Epistolarum libros XIV. PAULI MANUTII cum summariis ac notis juventuti Scholasticae apprime utilissimis JOANNIS KIRCHMANNI [note: Rubrum vero nigro non prorsus hic respondere, evolventi editionem istam, patebit facillime, mihique oblata occasione non fuit dissimulandum.] : Lettres de meilleurs Auteurs avec des notes par P. RICHELET: Epistolas familiares varii, Theologici potissimum, argumenti, ex manuscriptis editas notisque illustratas a JOH. HERMANNO AB ELSWICH, OLAI WORMII et illustrium ac doctorum virorum, quae quidem repertae fuerunt, ad eum Epistolas ex autographis, subjectis ad calcem notis, cura JOHANNIS GRAMMII: denique ut multas alias mittam, centum Epistolas, varia notatu digna, imprimis ad sanctiorem doctrinam atque Historiam
image: as055Ecclesiasticam spectantia, continentes, quas JOH. HENR. a SEELEN V. C. e MSStis edidit, notisque itidem illustravit nuperrime.
§. 10.
Juvat de praefationibus Epistolarum quaedam delibare, quanquam, quod dissertationis fines exposcunt, genetatim velut et breviter. In universum nemo fere litteras sine praeloquio publici juris fecit, ita tamen ut alter alterum ex solido non aequaverit semper, quin hic potius digressus subinde sit ad varia, ille curtam magis et amputatam quasi instituti negotiique rationem habuerit. Antiqui perinde ac recentioris aevi speciatimque MELANCHTONIS, VOSSII, GROTII, TOLLII, NAUDAEI, CASAUBONI [note: Hujus Epistolis adjecta est de morbi CASAUBONI mortisque causa Epistola, deque iisdem narratio RAPHAELIS THORII.] , REINESII aliorumque epistolis pauca admodum: ERASMI, BAUDII, Consolatoriis Regum, principum, comitum ad HENRICUM RANZOVIUM, Pro-ducem Cimbriae, CONRINGII et alias complurium praeter excerpta quaedam de vitis auctorum, nihil fere praemissum vides. GUILIELMI CAMDENI et illustrium Virorum ad eum epistolae prodierunt cum appendice varii argumenti, accesserunt insuper annalium Regni, Regis JACOBI I. apparatus et commentarius
image: as056de antiquitate, dignitate et officio Comitis Marescalli Angliae THOMA SMITHO obstetricante, qui et vitam auctoris naviter industrieque descripsit, et elogia ac testimonia [note: Attamen vel sciens vel nesciens praeteriit silentio doctissimus SMITHUS, quod scribit alicubi ROBERT. FLUDD. in Epist. dedicat. ad ROBERTUM COTTONUM, Equitem auratum, his verbis: CAMDENII Britaenniae, unde quaeso, flores suos praestantiores decerpsit? nonne ex tui Musaei sacrario praecipuam suam exsuxit animam? Nonne tuo in re qualibet est usa consilio? si tua hoc modestia negaverit, ego illius rei testis fui ocularis et per consequens sciens loquor: et tamen sibi soli omnia, nihil tibi in eo opere adscribere videtur.] clarissimorum et doctissimorum Virorum de illo adjunxit. MARCI ZUERII BOXHORNII litteris Lipsiae recusis, luculentam addidit praefationem JACOBUS THOMASIUS [note: Idem THOMASIUS PLINIUM juniorem cum eruditis de auctore, et qui eum illustrarunt, prolegomenis, variorum et ineditis hactenus CASP. BARTHII notis Lips. 1675. vulgavit, quae [gap: Greek word(s)] minus emendate, ut observat FABRICIUS B. L. part. I. p. 482. repetita est Hal. Saxon. 1686. 8.] qualem jam ante eum de vita obitu ac scriptis BOXHORNII editioni Amstelodam. praefixerat JACOBUS BASELIUS, in qua multum ad mores et prudentiam civilem comparandam reconditum esse constat. GEORGII RICHTERI ejusque familiarium epistolis selectioribus ad viros
image: as057nobilissimos clarissimosque datis ac redditis accesserunt. I. RICHTERI vita. II. orationes duae: de arcanis aulae JUSTINIANEAE: de poetarum raritate ejusque caussa. III. Mantissae sex, quarum prima Epistolas continet CASP. HOFMANNI ad varios: secunda variorum ad HOFMANNUM: tertia ANDR. DINNERI JC. ad varios; quarta variorum ad DINNERUM: quinta variorum ad varios: sexta judicia septem. IV. denique spicilegium Epistolarum illustrium. PETRUS BURMANNUS, vir ingenio et doctrina florentissimus, ex Bibliotheca GUDIANA clarissimorum et doctissimorum virorum, qui superiore et nostro seculo floruerunt Epistolas, ad posteros transmittens, de LAZARO BONAMICO, ROMULO AMASAEO, ANDREA CAMUTIO, ANTONIO MINTURNO, BENEDICTO THEOCRENO, THOMA PHAEDRO aliisque Reipublicae litterariae luminibus eleganter disseruit. Disputant Critici, utrum THEMISTOLIS, clarissimi Atheniensium Imperatoris, epistolae, quas primus ex vetusto Bibliothecae Vaticanae Codice JOANNES MATTHAEUS CARYOPHILUS Archiepiscopus Iconiensis Romae MDC. XXVI. publico stitit conspectui, pro genuinis habendae nec ne. Prius statuere videntur ERYTHRAEUS MEURSIUS, LEO ALLATIUS, REINESIUS et BOSIUS. Posterius contra DODWELLUS, KüSTERUS,
image: as058SCHURTZFLEISCHIUS, FABRICIUS et inprimis BENTLEJUS peculiari dissertatione Anglico idiomate aliquoties Londini impressa. Huic postremo potissimum vindicias suas pro virili opposuit CHRISTIANUS SCHOTTGENIUS V. C. idque in limine, has ipsas epistolas denuo prelo subjiciens notis et indicibus inlustrans. Virorum clarissimorum ad GüNTHERUM CHRISTOPHORUM SCHELHAMMERUM Epistolas selectiores, rem litterariam, philosophicam, naturalem ac medicinam potissimum spectantes, recensuit novissime, simulque vitam SCHELHAMMERI cum indice scriptorum ejus tam editorum quam prelo destinatorum et promissorum, quorum occasione simul controversiae, quae illi cum J. C. STURMIO et B. RAMAZZINI obtigere, breviter enarrantur, variaque Eruditorum de iis judicia inseruntur, una cum programmate celeb. J. B. MAJI in vitatorio praemisit CHRISTIANUS STEPHANUS SCHEFFELIUS, Medicinae Doctor hodieque in Academia Gryphiswaldensi artis salutaris, medic. puta, professor publicus et meritissimus. Prae omnibus autem aliis suspicienda hic est diligentia indefessa et studium, insignis quondam Theologi, JOHANNIS FECHTII, cujus Historiae Ecclesiasticae seculi A. N. C. XVI. Supplementum, plurimorum et celeberrimorum ex illo aevo Theologorum Epistolis,
image: as059ad JOHANNEM, ERASMUM et PHILIPPUM MARBACHIOS antehac scriptis, constans, divisum in VIII. libros ad illustrandas plerasque ejus aetatis in Ecclesia puriore Historias, quo adplausu exceptum sit, frustra sum, si commemorare prolixe instituam. Nec minus eximius apparatus et tabulae Chronologico-Historicae ita confectae sunt, ut opus illud ex omnibus partibus perfectum et absolutum haud temere pronuncies, cui utpote, me judice, nihil quidquam superaddi posse videtur, indicem, in eruditissima prolegomena, si excipias [note: Dabimus tamen in praesentia indicem Capitum, quem desideras itidem, apparatum, ad opus hoc Epistolicum, si consideres. Nimirum agit Caput I. de occasione hujus operis edendi pag. 1. II. de vario Epistolarum Theologicarum genere. p. 16. III. de Marbachiorum vita et in Ecclesiam meritis pag. 24. IV. de Epistolarum harum scriptoribus p. 49. V. de studio imitandi veterem Ecclesiam, ex his epistolis elucente p. 186. VI. de usu harum Epistolarum, in recentioris Ecclesiae Historiam redundante p. 220. VII. de variis religionis controversiis ex his Epistolis lucem accipientibus p. 244. VIII. de prudentia conservandae et propagandae Ecclesiae in his Epistolis apparente p. 274. IX. de quibusdam offendiculis, quae praesentis operis editioni objici posse videntur, p. 308.] .
image: as060
§. 11.
Sequitur, ut ad Versiones procedamus, quandoquidem sat multi in iis quoque adornandis pridem et etiam nunc occupatur. Sic CICERONIS ad diversos Epistolas italice vertit ALDUS MANUTIUS, et post eum JOANNES FABRICIUS, ad Atticum vero MATTHAEUS SENAREGA, Hungarice GEORGIUS BALOGIUS, Gallice le Sieur de SAINI REOL [note: Extant praeterea les Epitres familieres de CICERON, en Latin et en françois, nouvelle Traduction Tom. II. corrigee en cette nouvelle edition d' une infinite de fautes et d' omissions remarquables tant dans le Latin que dans le Grec, et le françois. A Brusselle 1716. de pluribus vide laudatum saepe Fabricium.] , universos XVI. libros L. MONGAULT, et denique selectas aliquot nonnemo Halae Magdeb. 1722. expressit Germanice. Gallicam versionem Epistolarum PLINII debemus SASSIO, Italicam GIOVANN. ANTONIO TEDESCHI, Germanicam JOANNI SARTORIO. Plerasque SENECAE litteras transtulerunt GODOFREDUS de la CHASSAGNE, Pressaci Dominus, et qui cuncta alioquin hujus philosophi opera dederunt, interpretata. Sacri Codicis, patrum Apostolicorum aliorumque Graece exaratarum Epistolarum largiorem Versionum copiam praebet integrasque subinde immiscet [note: Hoc pacto vel recentissime editum volumen decinum quartum ultimumque exhibet epistolas venditatas sub nomine DIODORI SICULI, interprete V. C. ABRAHAMO PREIGERO, nec non Epistolam S. Paulo APOSTOLO tributam ad CORINTHIOS et CORINTHO ad PAULUM ex Armenico Latine vers. a viro eruditissimo M. V. LA CROSE.] in
image: as061voluminoso praestantissimoque Bibliothecae Graecae opere doctissimus FABRICIUS, cui, quod ex animo Viro celeberrimo gratulor, colophonem imposuit nuperrime. Ex viciniori aevo nominabo saltim Scriptores epistolographos singulari libro ab ALDO MANUTIO partim collectos, partim in latinam linguam conversos ac Basileae apud OPORINUM a BUCHLERO editos: GUILIELMI BUDAEI Epistolas Graecas cum versione ANTONII PICTONII: Epistolarum Turcicarum variorum et diversorum auctorum libros V. in quibus epistolae de rebus Turcicis, Pontificum, Imperatorum, Regum, Principum aliorumque mundi procerum jam inde a primordio regni Saraceni et Turcici usque ad haec nostra tempora leguntur, ultro citroque a Christianis et Turcis aliisque exteris nationibus scriptae, ex recensione NICOLAI REUSNERI LEORINI. Succedant RENATI CAR. TESII epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae inter opera ejus Tomos III. efficientes: Personati LUDOVICI MONTALTII litterae provinciales [note: Prodierunt alias quoque gallice: les provinciales ou lettres par LOUIS DE MONTALTE i. e. BLAISE PASCAL avec les notes de GUILLAUME WENDROCK i. e. PIERE NICOLE.] de morali et politica Jesuitarum disciplina
image: as062a WILHELMO WENDROCKIO Salisburgensi, Theologo, e Gallica in latinam linguam translatae, et Theologicis notis illustratae, quibus tum Jesuitarum adversus MONTALTIUM criminationes repelluntur, tum praecipua Theologiae moralis capita a novorum Casuistarum corruptelis vindicantur: L' Excellence de l' amour divin, et les motifs qui nous y peuvent porter, contenus dans une lettre de M. ROBERT BOYLE a un de ses Amis, traduit de l' Anglois par le Sieur de PIERRE VILLE: Lettres et negociations entre M. JEAN DE WITT, Conseiller pensionnaire et Garde des Sceaux de provinces de Hollande et de Westfrise et Messieurs les plenipotentiaires des provinces unies des Pais-Bas aux cours de france d' Angleterre, de Suede cet. traduites du Hollandois. Adde JACOBI BONGARSII, ab HENRICO IV. Galliae Rege ad diversos Germaniae principes ablegati, Epistolas, per quas cum iisdem eorumque ministris et maxime cum CAMERARIO ea communicat, quae pacis bellique tempore rebus praefuturos multum adjuvant, praestantia tam rerum quam verborum. Editione autem harum Epistolarum Parisiensi multo melior est, quae, manus obstetricantes FRIDERICO SPANHEMIO adhibente
image: as063lucem adspexit Hagae Comitum A. 1695. ubi nempe Latinis BONGARSII Epistolis versio Gallica et plures insuper Gallicae sunt adjectae. Sed haec satis multa, vel plura potius, quam necesse fuit.
§. 12.
Tam varium, tam multiplex, omnia huc usque in scenam producta sit in summam colligas, litteris consecrarunt studium, hactenus quos recensui scriptores aliique passim innumeri. Quod quidem non nuper natum, sed pridem in pretio habitum et a majoribus quasi de manu in manum traditum nobis apparet. Nec enim aliter hoc se habet, quandoquidem decantantur jam ab longa usque hominum memoria, quod Epistolae ad magnam velut et reconditum sibi parandam notitiam versatae fuerint inter manus hominum. Quin immo de gentibus, Ceremoniarum admodum studiosis, Celtis puta, quo nomine Illyrios, Germanos, Gallos, Hispanos et Britannos adpellitatos, PETRUS LAMBECIUS [note: Commentar. de Biblioth. Caes. Vindobon. Lib. I. pag. 93.] arbitratur, DIODORUS SICULUS memoriae prodidit [note: Bibliothecae Historicae lib. 5.] eos in funeratione mortuorum quasdem epistolas propinquis defunctis inscriptas, in rogum conjecisse, quae ab iis legantur. Quam
image: as064consuetudinem, sicuti a superstitione non immunem fuisse, nequaquam dubitamus; ita quilibet isque bonus orbis litterati Civis sic merito existimat, ad se pertinere multo maxime rectiori modo istud cum vivis et mortuis commercium, cujus scilicet in omni re litteraria usus est insignis et admirabilis.
Atque hic pedem sisto, nil quidquam additurus in praesentia. Constringunt me leges brevitatis, ideoque nec iis, quae attuli in medium uberius explicandis, nec pluribus ex amplissimo historiarum cumpo. cujus jugera accuratius contemplari haud vacat, depromendis, immorabor, ne studii argumentique suavitate abreptus, dissertationis fines temere migrasse arguar. Quodsi interea meliora dederit quispiam, non mihi fuerit invidiae, quin cujusvis potius honestis ausis gratulabor lubentissime, siquidem ego. ex hoc quali quali labore gloriolam aucupari cupio plane nullam.
image: s001
Epistolae 1. Fragmentum. ad LUCAM LOSSIUM.
Scribis ut certiorem te faciam, quid D. PHILIPPUS in conventu LIPSIO concesserit, idque breviter expediam. Scias autem, ipsum nihil quod sine impietate suscipi non possit, concessisse. Et vere iudico, omnes, qui hoc de praeceptore nostro PHILIPPO dicere audent, quod quaedam concesserit, quae hactenus impugnaverit, et quae sine impietate suscipi non possunt, ipsi magnam facere iniuriam, et D. PHILIPPUM non novisse, nec eius divina et salutaria scripta legisse etiam mediocri intentione. Haec etsi a me multis contrarium asserentibus, sine iudicio scripta videri possunt; tamen verissima sunt, et bono et simplici studio dicta. Optandum esset, si quid vota valerent; in omnium animis et pectoribus, similem verae religionis amorem, et coelestis doctrinae propagandae studium esse. Ipsa veritas est, et vero verius, praeceptorem nostrum D. PHILIPPUM nihil concessisse, quod contrarium sit verae religioni, et quod sine impietate suscipi non possit. Hoc ipse voce sua confessus est, et alii omnes de ipso praedicant.
page 2, image: s002Unde autem sit rumor iste, sacile est coniicere; videlicet, quia non invehit in principes et animos illorum, editis scriptis, irritat. Quod si hac ratione possit consuli ecclesiae, et illius status melior futurus esset; nemo ipso artificiosius praestare posset. Sed ipse et alii sui consilii longe aliam rationem habent. Dissimulant quaedam, quae [gap: Greek word(s)] sunt et nullius momenti, ut: an debeant sacerdotes esse barbati, et propter gravissimas caussas, videlicet, ut foveatur coetus scholasticus, qui animis principum tam levibus rebus irritatis, alias dissiparetur. Libenter dissererent, disputarent et erudirent non recte sentientes, sed non audiuntur. Et SALOMO ait: ubi non est auditus, ibi non est sermo. Attamen nostri praeceptores dicunt suas sententias de rebus magnis et necessariis, taxantque nervos papatus. Et in hoc consistit verae doctrinae confessio. Non est existimanda confessio, quod quidam in bene munitis locis vociferantun, nescio quid, se nolle tondere barbam, nec uti veste hac vel illa, sed retinere, tueri et defendere fundamenta et capita doctrinae, seu principalia, ut nostri praeceptores faciunt. Non recipiunt nec applaudunt iis, quae videri possunt contraria doctrinae, quam vera occlesia amplectitur. Igitur iniuriam faciunt ipsis omnes, qui putant, imitari eos principum mores, sub quorum sunt imperio, et ad illorum voluntates inflectere religiones: ut de ECCEBOLO sacro refert historia; qui sub CONSTANTINO Imperatore fuit christianus, quia vidit CONSTANTINUM
page 3, image: s003esse christianum sub JULIANO Apostata, CONSTANTINI successore, factus est ex christiano ethnicus, quia Imperator talis erat. Aperte et sine ulla ambiguitate aut sophistica, veras sententias de rebus magnis et necessariis dicunt nostri praeceptores, et potius mille cruciatus vel mortes sustinerent, quam concederent ea in principum gratiam, quae sine impietate suscipi non possunt, et quae hactenus impugnarint. Etiam novi istius libri errores acriter damnant et taxant, nec non eius auctores publica voce. Sed haec nunc sufficiant, quia scio, te magis inclinare ad eam sententiam, quae verior est, et cum mea congruit.
Datum Witenbergae 5. Aprilis.
Jodocus Matthias Göttingensis.
Epistolae 2. Fragmentum. ad Eundem.
Laetabar sane ante octiduum, cum Serenissima Danorum regina in domum meam diverterat, et principem nostrum ADOLPHUM ad coenam vocarat; aliquam cum principe de te loquendi occasionem dari, et tuum negotium promovendi. Nam inter labores domesticos et tuum negotium mihi magnae curae fuit. Sed fuit utriusque celsitudo colloquiis tam occupata, ut
page 4, image: s004intempestive, aut rustico quodam more, prorumpere non liceret. Neque id aulicis ministris, qui simul invitati aderant, consultum videbatur. Nec prospera alia commoditas mihi oblata. Accessus enim perdifficilis ad principem erat, et aulicorum magnus strepitus et multitudo. Dolui igitur vehementer, occasionem, quae oblata videbatur, mihi praecidi. Alii quibus tu negotium idem commisisti, horumque fidem et diligentiam ardenter exspectas, plurimum quidem tibi servire et prodesse possent, cum singulis diebus aulam accedunt. Verum, quid et quantum negotium promoveant, ipse vides. Ego autem, quidquid erit in quo meam operam et fidem tibi praestare potero; non committam, ut tu merito me accusare possis. Ac hoc velim tibi persvadeas, nihil esse, quod tuo nomine non suscepturus sim libenter; modo offeratur tempestiva occasio. Conscripsi ego librum, cui titulum feci: de aethere et elementis liber; cui postea accessit omnium meteororum explicatio prolixa etc. quem per hunc tabellionem Witebergam mittam typis excudendum, eumque ex consilio et iussu clarissimorum virorum, quos docta Witeberga fovet, et aliorum, inclyto vestro senatui dedicabo. Cuius rei caussas habeo pias et honestas, quas in praefatione legere facile licebit. Laborem certe difficillimum sustinui, ut fatebuntur omnes docti, et rem simpliciter explicui, ut simplex est animus meus. Sed nescio, utrum haec mea diligentia senatui vestro grata futura. Vehementer igitur peto, si forte
page 5, image: s005liber ad tuas pervenerit manus; ut tuam quoque commendationem mihi praestare velis: nec hoc mihi imputetur, si forte princeps minus erga te liberalis fuerit, neque putes, fidem, diligentiam, et officium meum tibi defuisse. Scribam quoque LUCAE MOLNER, veteri amico et de me optime merito, ut sua etiam voce me senatui vestro commendet. Res enim per illos videtur maxime conficienda et promovenda, qui gratia et auctoritate plurimum valent. Nec STANGII, viri integerrimi, officia mihi defutura confido. HESHUSIUM minime acquiescere, et singulis concionibus in EBERUM, MAIOREM et PHILIPPUM, sanctissimae memoriae praeceptorem, praeclare de me meritu, debacchari crudelissime; ex doctoris Draconitis et aliorum litteris; non sine insigni animi dolore percipio. Tempora in haec nostra aetas pro dolor! venit, quae sunt tristissima et omnis calamitatis plenissima. Non enim theologis plerisque de aureo pomo contentio est; verum de rebus amplissimis et omnium maximis, ad animorum salutem pertinentibus, h. e. de doctrina verae religionis. Obiit SLIGELIUS, et VICTORINUS ad intermissos labores redibit, quod faxit DEUS, quem ardentibus votis et vero pectore sedulo oro, ut ipse cymbam suam, in tantis fluctibus et procellis misere pereclitatam, custodiat, et publicas calamitates mitiget, propter sui nominis gloriam.
Tuus Stanhusius.
page 6, image: s006
Epistola 3. ad Eundem. S. P.
Reverende carissimeque praeceptor. Cum Reverentia tua annum diem et aetatem, qua amplissimi Consules in litteris nominatis, defuncti sint, scire cupiat; latere Rever. tuam nolo, me ex quodam, qui his de rebus certus est, ipsis interfuit, et manu propria conscripsit, comperisse, quod D. HERDERICUS STOTERROGGE A. C. 1539. die lovis ante festum Bacchanale; D. HINRICUS GARLOP anno 1553. ipso die nativitatis MARIAE; L. HIERONYMUS WITZENDORP vero, anno 1556. die lunae, ante ritum, ex hac vita demigraverit. De aetate ipsorum nihil certi cogn oscere adhuc temporis potui, et si quid posthac ad me devenerit; Rev. tuam hac de re certiorem faciam. His Rev. tuam, cui faustum et felicem annum precor, Deo omnipotenti commendo. Vale in Domino.
Joannes Gering, Hannoverensis.
Epistolae 4. Fragmentum. ad Eundem.
Non potui unquam maiorem laetitiam capere ex ullo nuntio quamvis optatissimo, quam quod
page 7, image: s007cognovi, non citra ingens gaudium, pestilitatem, quae pro dolor! longo iam tempore misere afflixit vestram urbem, nunc sopitam esse. Qua in re mihi nihil fuit potius, nihil antiquius, quam ut quamprimum de tua incolumitate certior fierem; quae me (credas hic mihi affirmanti velim) sollicitum plane habuit, cum mihi veniret in mentem, in quantis periculis, quae tuo capiti imminebant, esses. Nunc autem omnem metum, qui me hactenus male torsit, missum facio: pro certo enim habeo, tuam humanitatem cum ceteris omnibus periculis tuis defunctam esse. Augustanus liber MINDENSIBUS et vicinis aliquot civitatibus oblatus est; sed illi in evangelica professione perstantes, infracto animo reiecerunt.
Jonas Hamelensis.
Epistola 5. ad Eundem.
Quanquam post tuum a nobis discessum, amantissime Luca, nihil admodum novi accidit, quod tibi litteris significandum existimarem; tamen, cum hic noster ANTONIUS, qui Iovi proximus, Mercurii nomine dignus est, proficisceretur; cuius et diligentiam et fidem in perferendis litteris perspexeram: sinemeo qualicunque epistolio ad te eum venire, his de caussis nolui, quod et tuis litteris, omnis humanitatis, amoris et officii plenissimis, quas MAGDEBURGI scriptas ad
page 8, image: s008nos misisti, aliquid respondendum putarem, et quod illa, vel tui recordatio, vel absentis desiderium, quo te absentem semper prosequor, non tam temporis longinquitate, quam frequentioribus litteris, in quibus aliquod mei erga te amoris monumentum relinquam, leniri posse existimem. Primum igitur, ut a capite tuarum literarum exordiar, de exemplaribus quaestiuncularum, quae numero 12. misisti, hoc accipe, nos omnia probe curasse; ita ut non modo non redundet aliquod exemplar, verum etiam, si plura adfuissent, multis potuerimus hoc tam novo dono gratificari. Nam Ioannes Paedagogus VISCULIORUM nobiscum expostulavit, quod, cum tria catechismi et tria quaestiuncularum exemplaria mittere pollicitus sis; iam ne in uno quidem mittendo fidem serves: cui nos, ne tu sanctissimum illud humani pectoris bonum, quod nulla nec prece, nec pretio corrumpi, aut a recta via seduci potest, solvisse dicereris, quocunque modo opitulati sumus. Tu, si voles, poteris et aliquot catechismos, quos hic multi anxie desiderant, transmittere. Correctorium, tuae morem gerens voluntati, denuo descripsi, et omissas tertii libri mendas addidi, obtulique TOBINGIIS; qui conqueruntur, suorum exemplarium unam ita a typographis distractam inter imprimendum paginam, ut, si complicata discindi debeat, totus scripturae ordo interrumpatur. De pretio velim nobis scribas, num debeamus a debitoribus, quod quidem multis de caussis nobis grave erit, postulare, aut in adventum bibliopolae,
page 9, image: s009quod faciemus libentius, rem differre. Habes de prima epistolae tuae parte. In altera, qua ad omne litterarum et pietatis genus amplectendum, nos, brevibus quidem sed ex intimo amore profectis verbis, adhortaris, agnosco mi LUCA, perpetuam illam erga nos, et plus quam paternam benevolentiam, qua a primis mei studii, cujus qualemcunque successum tibi uni acceptum refero, initiis suscepta, et cum aetate simul aucta, nunc quoque absens absentem ita prosequeris, ut nec mei oblivio unquam obrepat, nec quenquam plus a se ipso, quam me a te amari existimem. Quem quidem ingenuum et primum amorem, mihique in rebus dubiis saepe probatum, tanto amplector libentius, quanto te quoque me ipso cariorem habeo. Non solum enim imago tua mihi semper ob oculos versatur, sed ipse quoque meo pectori penitus affixus mihi ita in medullis haeres, ut sine te vitam mihi acerbam putem. O fortunam malignam! o fata nobis plus quam ferrea! quae non diutius tuo dulcissimo conspectu perfrui sinunt; imo quae tanto nos intervallo separant. Sed quoniam tu in hoc afflicto rerum statu, concepta de nostris studiis expectatione te consolaris; quod nos aliquando ab omni genere litterarum instructissimos te visurum speres: (quam quidem spem, Deo favente, non modo non fallemus, sed vincemus etiam,) mihi una haec tantum consolatio relinquitur, ut tui absentis desiderium creberrimis et mutuis litteris leniam. Sic enim fore spero, ut, cum distantia locorum disiuncti simus, animorum
page 10, image: s010tamen voluntatisque coniunctione, quod nunquam simplicius et certius quam in familiaribus litteris detegitur, nunquam non una esse videam. Tu modo, id quod nobis dubium nunquam fuit, hoc pio et perpetuo studio perge, absens absentium profectum in litteris promovere et defendere, et nos erga te semper optime animatos pari amore redama. Nam si amicitiae immortales, inimicitiae mortales esse debent; ut nuper ex CICERONE D. PHILIPPUS admonuit: quanto magis mutuus amor talem se ostendet, ut vel in praesenti periculo fidus et immutabilis permaneat. Sed de his plura quam statueram. Singula enim, quae magis magisque utriusque desiderium accendunt, persequi non est necesse. Quod nobis IOANNEM CELLENSEM, adolescentem modestum et tam nostri quam litterarum studiosum, commendas; facis tu id quidem ex abundantia illa amoris, qua omnes tuos discipulos prosequeris et promovere studes: sed quid nobis eum commendas, qui iam et summo fludio a nobis diligitur et nostra opera plurimum est adjutus. Quanquam enim plurimum profecerint tuae litterae; tamen aliquanto plus commendationis habuit ipsius erga nos animus perspectus et cognitus. Persolvi nunc ut opinor omnibus tuae epistolae partibus. Reliquum est, ut tuum discessum amore prosequar, reditum aliquem spe expectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris accipiendis et mittendis leniam. Tu velim, mi LUCA, tua in me studia et innumera
page 11, image: s011beneficia multum tecum recorderis: quae, cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci; non modo gratum me adolescentem existimabis, verum etiam me a te plurimi fieri iudicabis. Vale, et has litteras nescio ex quo amore profectas, tibi soli tantaque nostrae amicitiae monumenta conserva, nec ut in alterius manus perveniant permitte. Quod negligentius quam doctius exaratae sunt; in caussa fuit et festinantia tabellarii et quod tibi soli scriptas arbitrabar. Aliter enim, inquit CICERO, scribimus, quod eos solos quibus mittimus; aliter, quod multos lecturos putamus. Vale iterum cum tota familia, parentibus et toto discipulorum tuorum grege, quos omnes una cum praeceptoribus salutabis diligentissime. Deus vos omnes conservet diu incolumes. Amen.
Subscriptio Balthasar ille tuus, studio tibi deditus omni, Mittit ab Albiacis haec tibi scripta vadis.
Epistolae 6. Fragmentum. ad Eundem.
Ago tibi magnas gratias mi Domine LOSSI pro novitatibus istis tuis. Epistolam BRENTII nondum vidimus. Quid CAPITONES isti petiverint, quaeso ad nos scribe. Apud nos ut multa, sic nil certi. Nihil igitur scribo. Quid
page 12, image: s012enim attinet scribere incerta. Unum tamen scribo, quod narratum est D. Doctori nostro. Videlicet quod Brema relicta, alio, nescio quo, incipiant fugere et dissipare se latrones isti. Sed nullo tamen certo auctore. Sparserant etiam ante dies octo, MISNAM civitatem ab electore occupatam. Item CYGNAEAM quoque. Sed rumores isti non continuantur. De caesare verum est, quod fuerit NURENBERGAE. Nam miserant et senatus et quidam ex civibus, qui in istis urbibus audirent et explorarent viam. Alter ex his narrat, NURENBERGAE sibi caesarem visum. Narrant etiam apud nos, ab electore captum esse MORI fratrem AUGUSTUM, sed nondum credimus. Quod in novitatibus de rege FRANCIAE erat, videlicet quod esset in armis, et iam occupasset urbes aliquot; id quidam apud nos constanter negant esse verum.
T. Frederus.
Epistola 7. ad Eundem.
S. in Christo. Non semel nec unum in locum vocatus sum a POMERANIS meis et aliis etiam, sed tamen a D. Doctore AEPINO, patre altero meo, viro sancto et praestanti multis eximiis virtutibus, avelli non potui; nec passus fuissem avelli me, nisi multae et graves caussae me tandem huc invitissimum perpulissent. Vocavit
page 13, image: s013enim me civitas STRALSUNDENSIS litteris diligenter scriptis. Etsi autem munus superintendentis, quod obtulerunt, gravius sit humeris meis; tamen cum esset inter Pomeraniae, quae patria mihi est, civitates pene praecipua, cumque caussas haberem mutandi locum, cumque tam me diligenter expeterent: auctores mihi fuerunt amici quidam mei in eadem civitate agentes, ut vocationem oblatam susciperem. Nolui tamen, antequam statum ecclesiae ejus propius cognovissem. Profectus sum itaque ad eos ut viderem omnia. Ubi autem veni, statim egerunt mecum tam diligenter et ministri ecclesiae eius et senatus, ut persuaserint. Deus, pater domini nostri Iesu Christi, Spiritu sancto suo studia, actiones et consilia mea gubernet ad suam gloriam et fortunet. Te vero frater in Christo carissime, idemque vir optime et pientissime, etiam atque etiam rogo, ut piis precibus tuis hanc caussam Deo commendes. D. Doctor AEPINUS, optimus vir et mei studiosissimus, in locum meum fortassis hoc anno aut semi anno non est vocaturus alium: eam praecipue ob caussam, ut si parum placiturii essent mores eorum hominum, quibus operam meam addixi, aut si onus tam grave ferre non possem; redirem Hamburgum. Idque sum facturus, si ei muneri me parum idoneum et imparem cognovero. Potest itaque fieri ut redeam ad vos. Deus gubernet omnia ad suam gloriam et ecclesiae utilitatem. Ego e SUNDIO post mensem unum atque alterum sum rescripturus meam sententiam.
page 14, image: s014Nam puto, me intra duos aut tres menses posse ibi cognoscere omnia et periclitari vires meas. Nec quenquam scimus, qui in meum locum substitui possit. Sunt quidem Hamburgenses aliquot, qui non infeliciter studuerunt; sed in sacris nondum satis exercitati, nec ea aetate, ut huic muneri praefici possint. Si tu scis virum pium et doctum, et qui jam concionatorem egerit, et utrumque munus tum concionandi, tum legendi atque etiam disputandi, obire voluerit; scribe ad me. Sed tamen de consilio D. AEPINI nil cuiquam dices; videlicet qui non statim post meum discessum est vocaturus alium. Discessurus sum, volente DEO, statim post festum paschatis. Nostra tamen amicitia non disiungetur, ut maxime corporibus disiungamur. Ego certe, mi optime LOSSI, te nunquam amare desinam atque etiam in Domino colere, et te inter praecipuos amicos et non in postrema parte pono, te mihi amicum obtigisse: nec dubito, quin idem sis tu facturus, qui hactenus fuisti amicus amico. Nunc ad tuas litteras. Ego reversus unas tantum non binas reperi. Alterae fortasse redditae mihi sunt ante profectionem. Et tibi habeo gratiam, quod tam es impiger in scribendo. Nam, credas hoc meae fidei, recreor animo, quoties tuam manum video. Scripsi aliquando ad te de iudicio D. Doctoris, quod fecit de monstrosa puella, etiam me constituisse vertere. Sed nil responsi est allatum ad me, puto interceptas tuas litteras. Habeo gratiam quod et nova ista communicas, etsi tristia sunt. Multa sparguntur
page 15, image: s015etiam apud nos sed cum sint [gap: Greek word(s)] , non temere credo nec libenter narro aut scribo aliis. De caesare scripsit ad nos D. PHILIPPUS, corpore toto intumuisse; scribit et uxorem FERDINANDI excessisse e vivis. VITUS THEODORUS e NORIMBERGA ad me scripsit, caesarem ULMAE curare valetudinem satis afflictam. Idem scribit omnes civitates praeter ARGENTINAM sese in fidem caesaris dedidisse; postquam hoc eis confirmatum est, neque religioni neque privilegiis ipsorum quidquam adempturum. De LANTGRAVIO quae spargunt, nondum sustineo credere. Si vera sunt; non temere nos monuit Spiritus sanctus: nolite confidere in principes infirm. homin. etc. Nos milites conscribimus, sed nondum tamen civitati meae indictum est bellum, nominatim aut privatim. Sed cum non procul absint hostes communes; in tempore prospiciendum sibi putant. Quantum intelligo bona pars conscriptorum militum alio mittetur, ut tueantur ALBIM. PHILIPPUS etiam scribit, Turcam irruere in PANNONIAM et AUSTRIAM, et terra et mari. Scribit VITUS NURENBERGENSIS et hoc mihi, quod quidam ex ministris ecclesiarum, dum metuerent dolos, secesserint in loca tutiora, et approbante caesare nunc ad suas ecclesias redierint, et quod inter hos quoque BRENTIUS fuerit. Legati regis Daniae missi sunt ad caesarem, ut aequis conditionibus pacem impetrent et emant. Sed quaeso te, mi Domine LOSSI, num istae leges et conditiones aequae vocari
page 16, image: s016possunt, cum cogimur fateri, nos contra DEUM et legitimum magistratum peccasse gravissime, et nos seductos, et per DEUM et innatam caesari clementiam, veniam et clementiam suppliciter petere, et his tamen tam supplicibus tam impiis etiam precibus vix nos pacem impetrare, nisi pene infinitam summam argenti numeraverimus. Audio enim, FRANCOFORDIANOS hoc modo pacis illas conditiones tam aequas (ut vocas) impetrasse. Ego vero affirmo, et etiam cum periculo vitae meae palam ubique fatebor, defensionem confoederatorum fuisse legitimam, sanctam, piam et necessariam, utcunque res ceciderit, et hac quoque in parte nihil in DEUM peccasse. Si nostri hoc modo pacem impetrarent; tum demum vere DEUM non offenderent, et laudem, quam hactenus tulerunt apud vere intelligentes, omnem amitterent. Sed non vacat nunc plura scribere. Vale in Christo una cum tuis. Quaeso, ubi incideris in DOMINICUM; interroges, quanti vendiderit mihi AUGUSTINUM de civitate cum commentariis VIVIS. Nam est apud nos qui eum librum sibi velit emi. Etiam rogabis, ut mittat mihi, si habet librum VITI, cui titulum fecit: AREND Büchlein de ceremoniis ecclesiae. Hem interroga quaeso, quanti ematur AUGUSTINUS totus et HIERONYMUS et CHRYSOSTOMUS et AMBROSIUS, et an possit intra duos aut tres menses curare ut habeamus. Sed ante cupimus scire pretium. Bene vale, mi Domine LOSSI.
page 17, image: s017Boni consules tam negligentem scripturam. Dominica Reminiscere. Resalutat te D. Doctor diligenter.
T. Frederus.
Epistola 8. ad Eundem.
M. JOANNES FREDERUS theologiae professor in academia GRIPHESW ALDENSI et RUGIAE superintendens, vir doctissimus, optimus, innocentissimus et vere pius, principio (ut qui pietate, vitae integritate, sacrarum litterarum cognitione et iudicio reliquos facile vincat) una adhibitus est ad quasdam deliberationes usitatas nostro hoc calamitoso saeculo; in quibus officii et conscientiae ratione, libere, pie et graviter suam dixit sententiam, improbans quasdam fucosas conciliationes, et nonnihil dissentiens ab aliis, quibus magis interdum arridet potentium favor, et lucri spes, quae in tali casu a Christo permittitur. Ex eo tempore coepit aulae suspectus esse, et invisus quibusdam ex nostris, qui apud principem et quosdam praecipuos plurimum valent, qui a sua sententia dissentire aliquos, iniquiore quam par est animo, ferunt. Nec dissimulare diutius odium Cainicum poterant, sed anxie quaerebant omnes occasiones, quibus ipsum ulciscerentur. Eas vero M. FREDERUS cum studiose
page 18, image: s018vitaret, et nihilo minus suum officium fideliter et diligenter faceret; tandem eo deducta res est, ut removere eum ab officio, non obscure amplius, molirentur, hancque arripuerint occasionem: non posse ipsum cum bona conscientia, et cum sructu ecclesiae versari in ministerio, quia non sit ordinatns per impositionem manuum; cum tamen legitime vocatus sit primum ab ecclesia HAMBUR GENSI, magno cum consensu, et a superintendente et pastoribus ejus loci approbatus, et dignus iudicatus: cum et publice pro eo sint factae preces et a reliqvis ministris publice commendatus ecclesiae. Ideo ipse FREDERUS, suam sententiam ea de re conscripsit; cumque adversarius eius nihil haberet quod responderet, multo minus, qvod obiiceret: magis excoecatus scripsit contra FREDERUM magnum volumen arcuum 30. in quo non tam caussam ipsam tractat, quam conviciis, calumniis et mendaciis, hominem innocentissimum lacerat et proscindit. Hoc scriptum, cum passim sparsisset, tandem et M. FREDERO exhibuit. FREDERUS rem ad principem detulit, conquerens de libello famoso, quo indignis modis exagitaretur. Caussa coram principe est acta: sed quia alter videbatur excessisse terminos viri boni et theologi; ab iis, qui ab eius partibus erant, res composita est, ita, ut sanciretur [gap: Greek word(s)] . et utrinque iniuriarum fieret condonatio. FREDERUS, etsi atrociter laesus; publice tamen ecclesiarum et scholae utilitatis caussa, negotium hoc sopiri permisit. Quae vero interea
page 19, image: s019per practicas et [gap: Greek word(s)] HISPANICAS ex altera parte acta sint; longum esset commemorare. In summa, quia caussam plausibilem et verisimilem saltem non inveniunt, ut quocunque praetextu eum ulciscantur; decurritur eo, non posse inter regem DANIAE et nostrum principem convenire de iurisdictione ecclesiastica, seu iure patronatus, in Ducatu RUGENSI, cui prae est M. FREDERUS tanquam superintendens. Igitur principem, tuendae et retinendae suae libertatis gratia, non velle in eo ducatu ferre diutius superintendentem, iuramento obligatum episcopo DANICO, in praeiudicium suorum privilegiorum. Nec episcopus reditus annuos diutius concessurus est ulli, nisi a se ordinato et confirmato. Nam iurisdictio ecclesiastica ducatus RUGIANI pertinet ad episcopum ROTSCHILDENSEM, qui est sub rege Daniae. Ita cessante stipendio, cessante vocatione eius cuius interest; nihil certius restat, quam dimissio. Ita qualiscunque praetextus tandem excogitatus est, ut honeste dimittatur M. FREDERUS, qui sibi optime conscius, tametsi dimissionem hanc impetratam non obscure intelligit, ut odium paucorum expleatur; tamen forti animo hanc iniuriam fert, nec in caussa bona supplex fieri vult: praesertim, cum ipsi omnem de dimissione culpam in episcopum DANICUM reiiciant; sed auxilium a Domino expectat. Haec pluribus ad te scribo, ne suspiceris, aliam subesse caussam dimissionis. Nam talem virum eum (qui mihi unus hoc in loco ex intimis
page 20, image: s020fuit) cognovi, ut nec in doctrina, nec in vita, nec in moribus, a quoque etiam inimicissimo iure reprehendi possit; candidus, pacificus, doctus, pius, expers mundi, rectus, beneficus et conscientiosus est, verus LUTHERI discipulus. Ac doleo, ex nostra schola virum tantum et facile summum eripi, non sine magno damno. Nec possum de eo non vehementer esse sollicitus, ac cuperem ei rursus honesta vel mediocri aliqua conditione prospectum. Cum autem audirem, apud vos desiderari unum adhuc theologiae professorem; volui hunc tibi indicare: si aliis familiarius notus esset; haud dubie laborarent, ut talem virum, qui et usui et ornamento scholae esse posset, attraherent.
M. Eusebius Menius.
Epistola 9. ad Eundem.
Litteras tuas, svavissime avuncule, accepi, idque quod scire cupiebam ex iis cognovi, tuam coniugis et filiolorum valetudinem. Deus, pater domini nostri Iesu Christi, vestrae vitae custos, vos incolumes diu conservet. Et quia etiam ipse filius Dei, intercessor et pontifex noster, in ultimo agone haec tria petiit: primo, ut ecclesia retineat lucem evangelii; deinde, ut maneat concordia inter nos et donemur propter ipsum vita aeterna;
page 21, image: s021eademque nos vult serio et ardenter petere: precor etiam tota mente et animo, ut rursus collectas ecclesiae reliquias, et hos discentium et docentium coetus, sua manu tegat, defendat et foveat, et lucem veritatis conservet, prohibeatque religionum horrendam (quam multi quaerunt) confusionem; retineat in ecclesia concordiam animorumque coniunctionem et copulationem, faciatque nos vasa misericordiae et propter filium mediatorem donet aeterna vita. Haec recito, non ut sim longior; sed ut res altae maximae et necessariae mihi sint in conspectu, et prodest ea saepe repetere. Porro, mi avuncule, quod ad emendationem Enchiridii attinet; promitto, pro mea tenuitate me omnem quam potero adhibiturum esse diligentiam ea in re. Libenter et saepe accedo librarium etiam cum non opus est. Mittam brevi ad GEORGIUM STANGE, ut petiit, probam notularum a librario. Scribis etiam, si fieri posset sine molestia, ut petam tuo nomine a Dno. PHILIPPO, ut biblia tua sua manu ornet: id hoc tempore propter multas et magnas occupationes incommodum est. Igitur exspectabo commodum tempus. Venit ad nos IOANNES MANDELSLO, olim tuus discipulus: illi propter tuam commendationem omnia quae potui officia praestiti, nec unquam defutura erit illi mea opera, in quibuscunque rebus. Emi illi omnia necessaria, mensam, spondam, libros: curavi ut haberet mensam apud civem in singulas septimanas pro septem grossis. Et cum haberemus commodam habitationem;
page 22, image: s022eum ad me recepi, ut una cohabitet. Si voluerit obtemperare; efficiam, ne ab aliis corrumpatur, quod facile fieri potest. Quod ad studia attinet; qvantum possum iuvabo illum et admonebo, ut suum faciat officium. De reliquis rebus scribam proxime. Vale seliciter et liberos et coniugem officiose ex me saluta. Item D. Rectorem. Datae Wittenbergae 25. die Maii.
Tuus
Justus Matthias, Göttingens.
Epistolae 10. Fragmentum. ad Eundem.
Mitto tibi exemplar disputationis meae, ut videas specimen eruditionis et industriae meae. Scribo hoc tempore in VIRGILIUM, qui mihi publice enarrandus est, commentariorum libros totidem, quot sunt libri Aenedum: non eos quidem vulgato more; sed ita, ut et grammaticum et dialecticum et rhetorem agam. Itaque utor continua oratione, in qua ad CICERONIS imitationem me compono. Quod si vidisti commentaria CAMERARII in Tusculanas CICERONIS; eorum similitudinem exprimere conabor. Vale. Marpurgae 23. Maii.
Joannes Richmundus.
page 23, image: s023
Epistolae 11. Fragmentum. ad Eundem.
Hac academia ROSTOCHIANA fere non amplius delector, propterea quod nulli adsint studiosi, et adhuc illa minima pars, quae hic versatur, sunt Dani et alii Fandalici homines, rudes et indocti aselli, et multo viliores barbaris illis et aliis sorditatis nebulonibus. Et quod maius est, nostros praeceptores, (ut rumor extat) scilicet doctorem DRACANITUM, doctorem BORDINGIUM medicum, M. DAVIDEM, M. ARNOLDUM BUCENIUM, et alios quosdam, qui praecipui sunt ac caput nostrae academiae, brevi ante MARTINI festum adhuc, velle in conventum venire ad Güstrow; quod oppidum 4. aut 5. milliaria distat (ut credo) a ROSTOCHIO, ibique se consulere, et ex consensu et iussu principis parare iter ad visitationem totius principatus ducum MEGAPOLENSIUM: quo tempore parum, aut prorsus nihil praelegetur, (absque dubio) sed per hoc semestre sive hiemem ferietur in praelegendo. Quapropter multi studiosi se in dies adhuc VITEBERGAM conferunt, nec amplius harum feriarum delectantur; et vix in numero adhuc centum studiosi adsunt aut circiter, alii omnes discesserunt, et adhuc quotidie discedunt. Novarum rerum nihil habeo, praeter quod in mensa ex ore mei magistri percepi, D. PHILIPPUM
page 24, image: s024MELANCHTONEM esse profectum Norimbergam, ad dirimendas controversias de articulo iustificationis, inter ipsos pastores ortas; quae secta ex foedissima illa OSIANDRI doctrina est profecta. Praeterea baptizatus est hic quidam iudaeus 30. annorum, in aede divi JACOBI, a doctore DRACONITO, qui iudaeus magnum specimen pietatis prae se ferebat, multaque veri christiani officia simulabat; intrinsecus vero, utiam patet, insignis turpis ac foedissimus nebulo fuit. Nam baptismo accepto, ab omnibus suis susceptoribus, quorum fere 16. erant, thaleros et aureos aliquot nummos aecepit. Praeterea magnam fidem habuerunt illi cives ac vulgus, a quo mutuo etiam fortassis aliquot florenos acceperat; postea tamen ubi posset, rursus persolvendos. His florenis sive thaleris bona fide acceptis, tacitus ac clanaculum aufugit, nullique neque creditoribus neque herae suae pro victu aequum fecit, sed tacitus tanquam improbus ac ingratus (ut supra dixi) aufugit ac discessit.
Rostochii VIII. Octobr. 1555.
Tuus
Johannes Culmannus, iunior.
Tyro Rostochianus, tuae excellentiae deditissimus adolescens.
page 25, image: s025
Epistolae 12. Fragmentum. ad Eundem.
Cum iam bonis avibus Vitebergam devenissem, et domino PHILIPPO litteras tradidissem; porrexit mihi ingentem auream pateram plenam Ungarico vino : ex illo poculo coactus sum bis terve bibere. Deinde mecum familiariter colloquebatur, quaerens num LUNEBURGI scholam frequentassem. Ego affirmabam, ostendens illi vestras litteras commendaticias: quibus perlectis, magna commiseratione motus, coepit conqueri de difficultate iuvandi inopes; promisit tamen mihi suam operam in prospicienda aliqua paedagogia: verum ob nimiam frequentiam vereor hic nihil posse impetrari. Sed abrumpo iam talia. Etiamsi, observande Praeceptor, vestra commendatione nulla impetrata sint subsidia; tamen gratias ago vobis quam maximas, et gaudeo datam esse mihi occasionem conveniendi et consulendi tantos viros. Porro scitote D. PHILIPPUM ante aliquot septimanas, et quidem cum magna lectionum et studiorum nostrorum iactura, profectum esse NORIMBER GAM, ad refutandos OSIANDRISTAS, CULMANNUM et alios, qui pernicioso et diabolico illo furore sunt dementati. Datae Vitebergae die 10. Octobris anno Domini 1555.
Job Gigas.
page 26, image: s026
Epistolae 13. Fragmentum. ad Eundem.
Dominus praeceptor PHILIPPUS MELANCHTON Dei beneficio pervenit ad finem tertii capitis epistolae ad Colossenses. Incepit rursus explicare epistolam Pauli ad Romanos: dolendum est et deplorandum, ipsum toties impediri longis et periculosis profectionibus, quas instituere cogitur, nunc ad principem MAURITIUM, nunc ad alios eiusdem gregis homines; quibus non adeo gratus est ipsius adventus, ut saepius eum venire malint. Nam quo saepius venit, eo vehementius et clarius taxat et refutat ipsorum errorem et impia dogmata: quae quidem speciosa et plausibilia sunt in praemissis, (ut semper fuerunt et erunt) sed in conclusione falsa. Dictata in epistolam ad Colossenses edentur: quamprimum habuerimus, ea mittam tibi. Continent multa, quibus scribendis ipsi occasionem dederunt praesentia tempora. Quae restant in finem tertii capitis et totum quartum, non dictabit ut audio; quia ethica seu moralia. Iam primum domum redierat D. praeceptor, a MAURITIO duce; vocatus statim LIPSIAM, quo et 22. die Septembris profectus est, propter publicam disputationem quae ibi erit. Propositiones proposuisse dicitur quidam [gap: Greek word(s)] , et magnam persuasionem scientiae habere, sese admirari et supra
page 27, image: s027omnes alios efferre: quomodo proprio vocetur nomine, nescio. Nec possum eum suis depingere coloribus. Ut autem aliquid de eo scribam, est ex genere hominum quod vocatur [gap: Greek word(s)] . Est autem tale genus, quod non omnino sanum est iudicio, et illas ipsas disputationes, de quibus certat, non intelligit recte, sed fascinatum est suis quibusdam opinionibus. Deinde habet persuasionem, sese admiratur ac longe effert supra alios. Et si quis dissentit; furit superbia et odio, nec quaerit veritatem aut publicam salutem, sed vel de sua gloria dimicat et de suo commodo; estque saevum, malevolum, maledicum, et ardet cupiditate nocendi. Novi quod perscribam porro, nihil habeo quod delectet. Tristi tempore tristia et mala audiuntur ac accidunt. Die 22. Septembris, circiter quartam, domini studiosi et famuli ligna seponunt: oritur inter illos contentio: alter, natus annos 17. alium cultello intersecit statim. Post coenam eodem die domini studiosi et sodales qui una habitarunt, ita sese mutuo vulnerarunt, ut chirurgi de ipsorum vita desperarint. De nocturnis grassationibus quorundam, quas audio tales fuisse, ut cives urbem ab hostibus superatam putaverint, nihil dicam; de ipsis cognosces ex scripto quod tibi mitto. Praeterea mitto etiam tibi duo exemplaria orationis, habitae a PHILIPPO MELANCHTONE in proxima renunciatione gradus magisterii philosophici. Unum dabis domino rectori, homini, praeter alias insignes dotes, antiqua probitate
page 28, image: s028et diligentia in omni re praedito, meae erga ipsum benevolentiae signum. Scripta contra INTERIM et similia hic non eduntur: MAGDEBURGI citius ea quis invenerit. Interdum huc adferuntur. Mitterem libenter ea, si scirem, non praeveniri nostros nuncios ab iis, qui ad vos ea perferre solent. Datae raptim Witebergae 27. die Septembris.
Jodocus Gottyngensis Matthias.
Tuus in omnibus.
Epistola 14. ad Eundem. S. D.
Quod superioribus tuis litteris Vir ornatissime et Amice carissime, nihil hactenus responderim, eo accidit, quod ratione suscepti muneris valde impeditus fuerim. Tibi autem, viro integerrimo et optimo, gratias ago et habeo maximas, pro fideli tua commendatione; quae mihi apud reverendum D. praeceptorem (piae memoriae) multum haud dubie profuisset, si Deus eum diutius superstitem esse voluisset. Sed nescio quo fato acciderit, ut paullo ante obitum illius, ad munus ecclesiasticum in patria administrandum, vocatus sim; tanta vocationis celeritate et necessitate, ut in die palmarum, ordinationem a D. praeceptore (felicis memoriae) et aliis reverendis et eruditis viris acceperim.
page 29, image: s029Quae functio etsi valde est exigua; (nondum enim 60. thaleros habeo) tamen hoc semestri spatio eam exercitii caussa subire, et ecclesiae Dei servire volui. Sed quia in ista rerum omnium difficultate et caritate, inde me et familiam meam honeste et commode sustentare non possim; de commodiori loco mihi prospiciendum esse existimavi: praesertim cum adhuc coelebs sine magnis sumtibus alio commigrare possim. Tibi igitur gratias ago, quod mea caussa initio laboraveris, ut locus docendi in templo, sicut aliorum sermone et litteris accepi, mihi apud vos decerneretur, ac amanter et officiose iterum peto, ut mihi per hunc ipsum significare non graveris, quae conditio et quod stipendium fuerit, quisve ei functioni iam praefectus sit. Quod si locus aliquis adhuc vacuus fuerit, aut aliqua bona spes ostenditur; pro nostra perpetua amicitia etiam atque etiam rogo, ut opera et consilio meorum fautorum ea in re usus, me iuves, ut docendi locus, in vestra ecclesia bene constituta, mihi tribuatur: si modo citra offensionem aliorum, et salvo iure veteris nostrae amicitiae id tibi facere licebit. Multae enim sunt caussae, cur hunc locum mutare constituerim; praesertim, quod metuendum est, ne novis ceremoniis oneremur. Si aliquid spei de conditione mihi decernenda apud vos relinquitur; officiose peto, ut id mihi quam primum significes. Sin id nihil erit; certior tamen fieri cupio per hunc tabellionem, ut de alio loco prius cogitem, quam
page 30, image: s030saeva hiems ingruat. Me eum erga te et tuos fore intelliges, qui tibi a teneris pene sum cognitus. Verum haec quae in sinum tuum effudi recondita servabuntur; nisi quantum iis patefacere volueris, quibus res meas vere cordi esse senseris. Salutem opto JODOCO FUNCKEN; sed mandatum domini praeceptoris conficere non potui. Nam postridie eius diei, quo tuas litteras ipsi meo nomine scriptas obtuli, Lipsiam avocatus erat. Inde reversus, tot ac tantis oneribus conficiendarum litterarum obrutus fuit, ut interpellandus non esset. Postridie palmarum isthinc etiam discessi et erat iam tum affecta valetudine. Post pascha WITEBERGAM rediens ad avehendam supellectilem meam. D. Praeceptorem iam agentem animam et postero die extinctum invenio. Haec ad tuas litteras breviter respondere volui, et peto conservare eam inter nos amicitiam, quae coepta est, et frequentioribus litteris confirmare. Erit id mihi omnibus modis gratum. Vale feliciter. Stendaliae Anno 60. 30. Iunii.
T. T. ex animo
Arnoldus Praetorius. Stendaliensis diaconus ad S. Jacobi.
Epistola 15. ad Eundem.
Te cum tota familia tua belle valere gaudeo, et precor Deum, patrem Domini nostri Iesu
page 31, image: s031Christi, ut vos omnes deinceps incolumes conservet. Deinde eundem etiam tota mente oro, ut puritatem coelestis doctrinae inter nos conservet et tempora tranquilliora concedat. Haec ardentissimis votis petere summe necessarium est. Videmus et sentimus, quam tristis sit ecclesiae et rerum publicarum facies, et quanta sit praesentium temporum asperitas; quae fortasse ideo asperiora sunt, ut nobis Deus excutiat veternum securitatis, quo sumus et fuimus oppressi, nosque accendat, ut nostra vota cum ecclesiae precibus coniungamus, et ardentius in tantis angustiis Deum invocemus. Dolendum est, homines qui videri volunt sapientes et docti, tam petulanter grassari in ecclesia, et doctrinam ad suum arbitrium inflectere. Verissimum est, nihil aliud agi ab iis, qui volunt, nos recipere in ecclesias nostras novas ceremonias seu adiaphora, (ut scribis) quam ut doctrinae, patefactae ex sinu patris, puritas corrumpatur. DOMINUS PHILIPPUS saepius dixit, eos nihil aliud quaerere, quam ut totum papatum in nostras ecclesias reducant. Hoc cum sit timendum; tutum non esse quidquam concedere, quilibet sanus intelligit. Quod autem clamitant quidam, multa esse concessa; (at hac concessione multi vulnerantur) id profecto debemus non DOMINO PHILIPPO, aut aliis, sed istis principibus, qui tanquam potiora ecclesiae membra debebant et possent istos turbatores reprimere. Vocantur Dii, quia debent esse custodes rerum divinarum, vel
page 32, image: s032doctrinae de Deo, disciplinae et bonarum artium. Multa sunt levia ingenia, curiosa, ambitiosa, quae contradicendi studium habent, et res recte traditas corrumpunt et depravant. Illa demum reprimi et removeri necesse est ab illis; si modo doctrinam puram conservari voluerint. Si differendo et erudiendo adversarios res confici posset; profecto iam non laboraremus. Nostri praeceptores hoc agunt omni diligentia et summo conatu, ut puritas doctrinae in eccleesiis conservetur, et ad posteros incorrupta perveniat. Turbatores illos reprimere externa vi non possunt; nec est illorum officii aut muneris: armati prodeunt, et disserunt cum illis, et certamina sunt illis cum adversariis difficilia, odiosa, et fere inextricabilia, in quibus dicunt res veras et necessarias. Sed nos in hac tanta confusione et dissipatione ecclesiae certo statuamus, ecclesiam, sicut mirabili modo colligitur, mirandis etiam eam servari modis a filio Dei, qui est custos ecclesiae. Ille filius Dei, ecclesiae custos, sine dubio uti servavit IONAM prophetam in foeda tempestate ac mediis fluctibus, atque etiam in ipsa alvo belluae marinae; ita servabit ecclesiam suam et pias scholas, quas oportet ecclesiae coniunctas esse, in maximis mundi tumultuantis procellis. Porro litteras Dno. PHILIPPO tuo nomine obtuli; quam fuerit illi gratum munus, poteris ex GEORGIO STANGEN, qui ipso die paschatos apud ipsum in prandio fuit, cognoscere. Praefationem etiam in librum cantionum perlegit, et
page 33, image: s033pollicitus est GEORGIO STANGE, se epistola quadam commendaturum librum. Ego adstabam, donec legisset litteras tuas, cum quae scripseras de GROPPERO legeret, adeo affectus est ut ingemisceret. Pollicebatur etiam, se prospecturum mihi, quandocunque offerretur occasio. Scribis te petiisse DOMINUM PHILIPPUM, ut ornaret sua manu biblia tua germanica. De eo nihil dixit. Erat tum valde occupatus multis et magnis negotiis. Ubi minus occupatus erit, ego eum admonebo. Enchiridion, qua quidem ego potui diligentia, percurri, et errata in scriptione commissa, ut sunt crudelitas pro conditas, peregrinum pro cerebro, et alia sustuli. Typographum, una cum GEORGIO STANGE, qui me eo deduxit, conveni: is me, si forsan in legendo haeserit, ad se vocabit, ut extricem illum. Ego saepius hanc ob caussam conveniam illum, et ut breviter dicam, quaecunque potero faciam. Libellum cantionum vidi etiam, sed nihil in eo legi. Thaleros quinque a GEORGIO STANGE accepi et florenum. Ipsi nihil magis ex animo vellem, quam me diu versari posse in hac schola. Tamdiu autem versari in ea continget, donec sumtus non deerunt: iis desinentibus, si non alia via mihi prospectum fuerit, id non licebit. Valde exigua pecuniola est, quae restat mihi: si manendum erit, opus erit sumtibus. Vestri etiam domini, etsi in omnibus aliis summam merentur laudem; tamen parum laudis in hoc uno obtinent, quod tam tenues sumtus
page 34, image: s034civium filiis concedant. Vellem, meae patriae senatum et etiam vestrum, in hoc uno imitari exemplum SENATUS NORIMBERGENSIS: cuius quanta sit in hoc liberalitas, satis dici non potest ab iis, quos hic alit. Sed de his rebus alias commodiori tempore. Novi quicquid est, id ex GEORGIO cognosces. Ego iam nihil scio, quod sit alicuius momenti. Alias plura. etc. Dat. Wittenbergae 5. Mai.
Tuus
Fustus Matthias Göttingensis.
Epistola 16. ad Eundem.
S. Etsi, CLARISSIME LUCA, quotidie nostris laboribus occupamur; minus tamen ita sum occupatus, quin litterae tuae satis opportune mihi veniant. Si caussa aliqua multo levioris momenti ad scribendum te impulisset, quam quae nunc necessitas ursit, ut ad me scriberes; licuisset id sane amico, quem habui per multos annos, et semper habiturus sum inter amicos sincerissimos et quantivis pretii. In rebus multo maioribus tibi gratificaturus, summa nunc voluntate petenti morem gessi, et annotavi in charta. Salaria nostri ludimagistri in singulos annos constituta habent. De pecunia, quae didactri nomine datur a scholasticis, accipiunt singuli annuatim ad minimum 24. marcas nostrates. Paedagogi infra
page 35, image: s035cantorem constituti, non parva accipiunt commoda ex funebribus exsequiis; quorum partem aliquam supremi aliquando sibi vendicare cogitant. Canentibus hymeneum datur florenus. Maior est hic frequentia scholasticorum propter civitatem populosam, itaque plures quam isthic paedagogi praesunt, et sustinent scholasticos labores. Nostri itaque in duplo fere tantum nume. rant, quantum vestri. Cum operarius dignus sit mercede sua, et opus sit vi longe laboriosissima et utilissima, pueritiam recte instituere; iustissimum fuerit, desudantibus in illo pulvere scholastico digna reddere praemia, et de necessariis honeste providere. Non potest satis compensari diligentia et fides, quae in hoc ministerio maxime necessario praestatur. Multum autem in hac re ordinarii scholae visitatores, et inter eos praecipue Dn. superintendens, cum suis collegis, apud senatum et scholarchas, prodesse vobis poterunt, et in eo navare operam, ut auctis tenuioribus stipendiis suppleatur, quod usus poscit. Iidem illi multum vos sublevaverint contra iniquos sugillatores, addentes molestias plus satis oneratis, et scholae usitatam ac utilem instituendi et gubernandi rationem perturbantes. Nam visitatio scholae inprimis ad hoc quoque instituta est, ut sit remedium et antidotum adversus venenum calumniae, visitatoribus iudicantibus et ferentibus testimonium, de quibus minime valent iudicare diaboli isti, qui quidvis sibi arrogant et sumunt. Si ita necessitas exigat; contra malevolos iudicium de tota
page 36, image: s036vestra administratione vel ad WITTEBERGENSES, vel ad vicinos amicos deferre, atque ab illis obtinere comprobationem et testimonium, de vestra in instituendo dexteritate: ad eam rem si quid suo loco et modo poterimus commodare, vobis id facturi sumus haud difficiles. Ad mutationem loci non permoveant vos ullae calumniae. Scribis malorum ubique nimis fertilem esse proventum, et nota mala esse optima, quae patientia et insracto animo ac consvetudine superare oportet. De illo, quod cavere monuisti, nihil sis sollicitus; nihil erit periculi. Vale felicissime, Amice integerrime, et saluta meis verbis dominos et fratres venerabiles, in statione ecclesiastica in procinctu stantes, et tuos commilitones. Hamburgi eodem die 12. Augusti, quo tuae mihi sunt redditae.
Tuus
Foachimus Westphalus.
Epistolae 17. Fragmentum. ad Eundem.
Praeterea idem tabellarius dixit, pestem non adeo ut ante apud vos saevire, quod sane gratum et iucundum nobis fuit auditu. Gratias Deo aeterno, patri Domini nostri Jesu Christi agimus, quod illam (quamvis paternam poenam) mitigaverit,
page 37, image: s037ac deinceps nostras preces et vota vestris gemitibus adiungemus, ut DEUS pater pro sua immensa bonitate ac sapientia deinceps mitigare ac tollere velit poenam istam, sibique servare semen ecclesiae suae: quae etsi hoc tempore multipliciter cruci subiecta est; tamen in ipsa cruce mirabiliter servatur. Grassentur et insultent impii ecclesiae, donec poterunt: brevi futurum est, ut ecclesiae lacrimae convertantur in perpetuum gaudium, impiorum vero tripudia in aeternos inferni cruciatus. Interim tamen dolendum est, multos homines corrumpi etiam, propter incertas ratiocinationes ac opiniones de futuris. Sic enim ratiocinantur: non aliter caesar opprimet hos vel illos, illis oppressis et nos opprimet; consulamus igitur reipublicae, nec tantopere moveamur theologorum disputationibus. Et sic multi, quos enumerare longum esset, anteferunt confessioni nescio quas imperiorum et rerumpublicarum commoditates. Sed recte omnium, quos hic sol vidit, doctissimus praeceptor noster PHILIPPUS MELANCHTON, qui dicere solet: Wenn der Kayser de und jenen gedämpfe hat, so mag ers wohl wyssen, daß Et gen Himmel nicht stygen wyrde. Est enim homo et mortalis. Porro scripsit ad dominum praeceptorem nova quaedam vir fide dignus, cuius nomen iam mihi non subit; ea licet dominus praeceptor non magni fecerit, tibi communicare volui. Summa novorum haec est: Parisiis in templo sub missam mus, forma et magnitudine inusitata, prodiit, ac hostiam seu corpus
page 38, image: s038Christi sacrificulo e manibus eripuit, et continuo se in antrum non procul ab ara recepit, idque non sine stupore et admiratione spectatorum; qui etiam statim aram destruxerunt, ut murem deprehenderent, hostiamque reciperent, sed non invenerunt. Vale. Wittebergae celeri calamo 10. Septembr.
Tuus
Fodocus Matthias Giöttingensis.
Epistola 18. ad Eundem.
Etsi Clarissime Domine Praeceptor, satis difficulter responsum de scripto tuo a domino praeceptore Philippo accipere potui; videtur enim hoc praecipue tempore valde occupatus esse seriis negotiis, ut saepe publice in lectione conqueritur: tandem tamen creberrime submonitus (plus enim decies ipsum accessi) restituit mihi chartas cum litteris suis, ac mandavit, ut ipse complicarem et tibi transmitterem. Quare apud aurigam tibi salvas chartas transmitto, cum aliis adhuc pagellis, quas mihi una transmittendas dedit, quarum quasdam tu, alias D. superintendens habebit. Ipse sua propria manu subscripsit. Rogo, ut aequo animo hanc meam executionem fuscipias; seci qua potui diligentia. Si quid tibi amplius mea opera efficere hic possum; tantum
page 39, image: s039mihi impera, faciam sedulo ut debeo. Habeo tuae humanitati ingentes gratias pro tua fideli commendatione, qua me domino praeceptori commendasti, quae magnum pondus apud ipsum habuit. Obtulit enim ipse dominus praeceptor mihi suam operam in emendandis scriptis meis, et aliis rebus, in quibus sua ope indigeo. Hoc profecto omne tribuo tuae commendationi. Vale diu feliciter. Datae Wittebergae 29. Mai. quo die urbs florentissima totius mundi, Constantinopolis, Ao. 1453. a Turca capta est.
Tuus
Christianus Schuler.
Epistolae 19. Fragmentum. ad Eundem.
Si vales, dulcissime Avuncule, cum coniuge et liberis tuis, bene est; ego DEI beneficio adhuc utcunque valeo. Emeram a typographo pridie cum haec scriberem, decem exemplaria iam primum impressa orationum de DOCTORE CASPARO CRUCIGERO, quae animns erat non ad te mittere per aurigam, sed coram offerre tibi. Instituissem autem fere hoc iter, non quia voluptati mihi sit saepe locum et sedem mutare, sed tantum, ut haberem valetudinis meae rationem. Mitto igitur tria tantum exemplaria,
page 40, image: s040ex iis unum velim offeras domino rectori, et simul salutem i...i [reading uncertain: print faded] ex me nuncies. Emi etiam coniugi tuae libellum, quem hortulum animae vocant: compactum mittam, quam primum potero. Datae raptim, ut vides, Wittebergae 5. die Septembris.
Tuus
F. Mathias Giöttijngensis.
Epistolae 20. Fragmentum. ad Eundem.
Primo igitur scias ad caeteras calamitates, quibus ecclesia hoc tempore premitur et exercetur, interitum doctissimi et clarissimi viri, DOCTORIS CASPARI CRUCIGERI accedisse; cuius corpus moesti 8. Novembris 4. hora humo mandavimus. Non mediocrem schola nostra item ecclesia accepit cladem, tanto viro orbata, cuius voce et auctoritate erudienda et conservanda erat, hoc praesertim tempore. Certum est, et experientia edocti fateri cogimur omnes, cum DEUS avocat ex hac vita tam praestantes et claros viros; non levia impendere mala ecclesiis, scholis pie constitutis, et politiis. Igitur toto pectore et animo orandus est DEUS pater per Christum, ut pro sua clementia ea mala vel tollat, vel saltem nobis mitiget ac leniat. Quanti
page 41, image: s041motus et tumultus exorti sint post mortem reverendi viri, D. MARTINI LUTHERI, quilibet novit. Deus pater avertat, ne experiamur maiora ac triftiora mala. Adversarii non mediocribus consiliis, nec usitatis viis, nobis mala struunt. Inveniunt consilia extinguendi verbum DEI, nomen Lutheranum et libros: quaerunt viam trucidandi ac tollendi pios doctores. Ecclesia igitur valde nunc periclitatur, et actum esse videtur, quia destituta est humanis praesidiis et auctoritate, nisi filius DEI, custos ecclesiae, singulari clementia ecclesiae suae opem tulerit. Non est consilium, nec sapientia adversus dominum, et is adversariorum, quantumvis sapienter excogitata et instituta consilia, absque dubio incerta faciet, et ad nihilum rediget. Porro scis etiam abesse praeceptores nostros, D. PHILIPPUM, D. POMERANUM et GEORGIUM MAIOREM, et vocatos esse a MAURITIO duce in oppidum quoddam a FRIBURGO non longe dissitum, ubi erit synodus. DEUS pater spiritu suo sancto regat omnium mentes, (maxima enim res agitur) ut talia decernant, quae non ad vastationem ecclesiarum et oppressionem doctrinae, sed ad aedificationem ecclesiae, et propagationem coelestis doctrinae cedant. Tristis admodum erat D. PHILIPPUS, discedens a nobis; nescio an propter CRUCIGERUM, qui ante biduum dixerat ad PHILIPPUM, se cupere, ut una curarent et sequerentur funus, sed fore ut conderetur corpus humo, absentibus istis,
page 42, image: s042idque factum est. Vale. Datae Wittebergae 22. Novembr.
Tuus
Justus Mathias.
Epistolae 21. Fragmentum. ad Eundem.
Scias dominum praeceptorem et alios doctores ad nos rediisse, et in dies in ea esse exspectatione, ut revocentur. Imo iam LIPSIAE indictus est conventus, quo post octiduum ituri sunt. Si quaeris, anne aliquid audiverim, quid actum sit in habita synodo; scias, omnino nihil actum esse, nec quidquam decretum. Quidam non Germanus, sed ex caesarea aula, dixerat suis verbis, principalem articulum in INTERIM non esse taxandum aut labefactandum; alias non fore consensum. Fortiter, ut audio, opponunt se nostris adversarii, et maximam putant esse sapientiam, epicureo contemtu contemnere DEUM et religionem; prophetica et apostolica scripta obscurare, et ad suos affectus inflectere. Nolunt erudiri a quoquam, nec etiam sunt docibiles, sed ut ait D. PAULUS [gap: Greek word(s)] , quorum mentes sunt obsessae a diabolo, et impulsiones adeo violentas habent, ut ipsi iudicare non possint. DEUS pater respiciat nos et misereatur
page 43, image: s043nostri. Vale. Datae Wittebergae raptim 25. Novembr.
Tuus
Justus Mathias Giöttijngensis.
Epistolae 22. Fragmentum. ad Eundem.
Pridie ante discessum aurigae redierat (D. Philippus) Wittebergam a Misia, ubi synodus habita est, et caesaris Interim a D. PHILIPPO, D. CREUTZIGERO et MAIORE, doctoribus responsum est et labefactatum. Refutationem Interim una cum epistola domini praeceptoris tibi iam mitto. Ego spero multis modis mihi profutüram esse commendationem. Potuissem afferre illi citius, sed arbitratus sum esse aliquid tempestive et opportuno tempore afferre illam. Porro scribis etiam, me commendatum esse D. PHILIPPO a DOCTORE CURIONE, meque hortaris, ut illi gratias, ut aequum est, agam; quod et iam fecissem, si litteras ipsius constaret huc allatas esse. Tuas litteras in domo aurigae legi, et statim quaesivi: essentne sibi a D. CURIONE traditae litterae? respondit nullae. Si tamen sensero per alium perlatas esse, me quod monuisti, qua potero diligentia faciam. Nova etiam libenter aspergerem, si quid esset boni,
page 44, image: s044certi, et iam non ante apud vos exauditum. Constans fama est, caesarem Interim misisse NORIMBERGENSIBUS, ut ad illud praescriptum sacra et cultus instituerent. NORIMBERGENSES vero, quia est impium et valde ineptum, repudiasse et remisisse. Hoc non parum mordebit caesarem. Hoc magno studio et conatu agitur, ut verae doctrinae puritas in ecclesiis deleatur: verbum e sinu patris a Christo nobis traditum obscuretur, et horrendae corruptelae misceantur. Et quanquam undique impugnatur ecclesia; tamen non est dubium, quin tuta sit mansura. Tegitur enim manu filii Dei, qui novit furores impiorum suo tempore reprimere. Attamen dolendum est, adeo nullos esse principes, qui oppressae, fluctuantis, et quasi volitantis ecclesiae curam et defensionem suscipiant; summumque istum gradum teneri a tetris portentis. Verissimum dictum est inprimis hoc tempore, quod et dominus praeceptor citare solet: omnium bonorum principum imagines in uno annulo sculpi posse. Dicere solet etiam, bonos et fortes principes quaerendos esse in historiis et libris veterum. In den gantz sehr allten Büchern, sunst fende man see nergendt. Praeterea ferunt, marchionem Brandeburgensem consensisse in Interim, et suis subditis omnibus serio mandasse, proposita poena corporis et omnium bonorum, ut illud accipiant, et in illo acquiescant. Ferunt praeterea, eundem marchionem Brandeburgensem veterem et verum ducem electorem monuisse amice, ornatis et
page 45, image: s045splendidis verbis, ut in Interim consentiret; hoc enim et non alio modo posse illum recuperare ditiones suas, et omnia alia bona. Talibus verbis dicitur respondisse marchioni: quare tam esset impudens, ut cum effecerit, quod a coniuge et liberis distractus sit, etiam insuper cupiat, se a DEO eiusque verbo avelli. Inter alia verba ultro citroque habita, etiam sic dixit ELECTOR: se non tam esse captum, quam ipsum marchionem et similes.
Mitior aliquando videtur esse refutatio haec. Acrior et rigidior prodibit paulo post, sive placeat illis, sive non. Sed saeviant et grassentur ad tempus, DEUS suo tempore frena ipsis iniiciet. Nam ut ille ait: [gap: Greek word(s)] . Deus supra captum et rationem humanam defendet et conservabit sibi ecclesiam et hanc scholam. Et quod hactenus conservata est, in tot et tantis tumultibus; evidentissimum testimonium est praesentiae DEI, qui eam conservabit, donec ipse voluerit.
Impressa est visio ducis ELECTORIS IOANNIS, eam tibi misissem, sed exemplaria distrahebantur, ut accipere eam non potuerim. Datae raptim Wittebergae 16. Iulii.
Jodocus Mathias Giöttijngensis.
page 46, image: s046
Epistolae 23. Fragmentum. ad Eundem.
Scripsi proximis litteris, quantum cuique depositio constiterit; addidissem etiam, quid dominus praeceptor PHILIPPUS MELANCHTON interrogaverit, si propter temporis angustiam tum licuisset. Hoc igitur nunc reliquum est, ut faciam. Prima quaestio fuit: an vita scholastica placeret DEO? ad quod cum mediocriter respondisset HENRICUS, dixit: proba ex sacra scriptura: et pertulit ipse testimonium seu locum: insistite consolationi; si recte memini. In principio erat verbum, quae, qualis et quanta? quod subiectum, quod praedicatum est? Laudibus arguitur vini vinosus Homerus. Quod est subiectum, quod praedicatum? Ad haec cum esset mediocriter responsum; interrogavit me deinceps: pascha nostrum immolatus est Christus: quod subiectum, quod praedicatum? Ad hanc quaestionem cum promte responderem, dixit: Ich muß dich ein anders fragen, du hast darauf gestudieret. Postea proposuit: epulemini in azymis sinceritatis et veritatis. Inde argumentum confecit, si recte memini in hunc modum: quicquid adest, non opus habet expurgatione: Nos sumus azymi: Ergo non opus habemus expurgatione. Cum dicerem: respondeo ad minorem, et non repeterem argumentum; festinanter admodum
page 47, image: s047subridens dixit: hoc interest inter studiosum et ignarum. Studiosus repetit argumentum, ut interim excogitet, quid respondeat. Deinde: Ante tibi Aeoo Atlantides abscondatur, etc. et quaedam alia, quae poterit tibi Christophorus Hildesheimensis recitare. Ab eo tempore nunquam cuique nostrum verba fecit, etsi ego saepius in conspectum illius prodiverim. Cum illi offerremus litteras commendatitias, omnes una eramus: arbitror illum me prae aliis non agnovisse: praestitisset si solus obtulissem litteras. Rogo autem vehementer, ut me denuo illi commendes, meamque conditionem et fortunam illi aperias, et procul dubio me iuvabit. Non audeo, nescio equidem quo impeditus pudore, sine litteris solus accedere ipsum. Rogo igitur ut litteras mihi, offerendas DOMINO PHILIPPO, mittas: spero me hoc modo plus profuturum esse. Famulaturam tolerabilem libenter susciperem, quae studia mea non impediret, quo minus his haerere possem, si posset contingere. Sin vero minus, res ipsa monebit, quid faciendum mihi sit. Nova hic iam nulla sunt. Milites, qui relicti erant ad praesidium, discesserunt, vocati a duce MAURITIO TORGAM. Is quid moliatur, latet et tectum est adhuc. Datae raptim 7. die Iunii.
Tuus in omnibus
Jodocus Mathias Giöttijngensis.
page 48, image: s048
Epistolae 24. Fragmentum. ad Eundem.
De nuptiis Torgae celebratis etsi arbitror te ex aliis cognovisse, nuncii enim sine dubio praevenerunt nostris litteris; tamen breviter aliquid scribam, et inprimis de domo exstructa ibi, in quam hostium more, ad id delecti milites impetum ferunt. De pompa seu comitatu reginae et sponsae nihil scribo. Talis erat, ut putem verbis nostris describi non posse. Currus, quos habebat quam plurimos (ne interim quid de equitatu dicam) inaurati erant mira arte, adeo eleganter, ut aurea catena quasi suspensi visi sint. Domus, quae exstructa dein Torgae, militibus aliquot ad eam rem conductis tradita est, ut eam defenderent ac tuerentur. Aliis militibus hoc negotii datum est, ut impetum facientes in eam irrumperent ac demolirentur. Capitaneus seu summus militum in ea domo fuit D. MAURITIUS. Tela ab utraque parte missa fuerunt, ollae et nescio quid simile. Et tamen non sine periculo talis est commissa pugna. Multi itaque vulnerati sunt, ut vitam cum morte commutarint. Alii praeterquam quod toto corpore lacerati sunt, etiam aures, nasum et oculos amiserunt. Quin etiam praefectus huius arcis pedem, quem [gap: Greek word(s)] ARISTOTELES vocat, amisit. DUX MAURITIUS incolumis evasit,
page 49, image: s049servatus, nisi resipuerit, atrocioribus, suisque meritis dignis, poenis. DUCEM ELECTOREM IOHANNEM dicunt elapsum ex manibus hostium, et liberatum vinculis ab Helvetiis, de quo adhuc nihil certi affirmare possum. Datae raptim Wittebergae 21. Octobris.
Tuus
Jodocus Mathias Giöttijngensis.
Epistolae 25. Fragmentum. ad Eundem.
Cogitanti mihi, Carissime Luca, rescribere aliquanto plenius et accuratius ad epistolam, quam bene copiosam et eruditam, nec non amoris erga me tui plenam, ad me dederas; a primoribus et senatu nostrae civitatis adferebantur mihi inexspectatissimae litterae, quae omnes rationes meas iam compositas et destinatas ad obeundam ante decretam provinciam sursum et deorsum iactarunt et miscuerunt. Nunciabant enim, quod consentientibus suffragiis et sententiis aedilium et iuratorum, ecclesiae ad divam Catharinam electus et designatus essem pastor, et eam electionem antistites sacrorum totumque senatum approbasse, et mihi vim quandam inevitabilem facientes, imo obstringentes quadam religione, non tam praecludebant, quam praecidebant,
page 50, image: s050omnes caussas excusandi, deprecandi, recusandi, detrectandi. Sic spes optima, in quam optimi viri mecum erecti erant, subito concidit, omniaque quasi momento commersa, imo eversa sunt. Cum igitur hoc tempore multiplices curae de negotio obiecto inopinantem et in alia intentum ac paratum, me distrahant, et variae cogitationes versent mentem volutantem, quid consilii in talire capiatur; quid respondeatur, quod primum mihimet ipsi, deinde heroibus nostris, adde etiam DEO, non omnino displiceat: vel non rogante me contentus eris, si quemadmodum debui et volui non satisfaciam iucundissimis tuis litteris. Video me eluctaturum non esse; ita me tenent nostri et conclusum et irretitum, qui me in patria, nolim velim, retineant. Si ita DEO visum est, quid faciam aliud honestius aut melius, quam ut illius me voluntati et bonitati dedam? Si igitur tam prope una vivere nos contigerit; mea omnia in tua potestate esse putato. Cum enim quae in scholarum usum paravi, et docendi copia non dabitur; amicis tum communicando ea in aliorum commodum convertam. Rescribite mature: nam cum mihi iam quasi de integro ineunda sit ratio vitae, ac propemodum vita ipsa relaxanda; necesse erit quamprimum me levari laboribus aliis, nec vacabit diu discipulis operam dare. Bene et feliciter vale, nostrasque res et onera, precando et petendo opem atque auxilium
page 51, image: s051coeleste, pie adiuta. Wittebergae XIX. Ianuarii anno M. D. XL.
Tuus
Joachimus Westphalus.
Epistola 26. ad Eundem. S. D.
Accepi tuas gratissimas litteras mi LUCA, quae non solum me sed et ceteros meos commilitones mirum in modum exhilararunt; sumus enim ex his tuis amantissimis litteris certificati, atque nobis ordine declarant statum tuae vitae sive conditionis, gavisique sumus vehementer, quod scribis, res feliciter tibi apud D. URBANUM REGIUM, virum tum doctissimum, tum piissimum, succedere, precamurque tibi a Deo optimo maximo, ut gratia, quam in oculis D. URBANI adeptus es, quotidie tecum crescat, et ad optabilem ac salutiferum finem pervenias. Ceterum scriberem tibi nonnulla, quae pleraque sub novo principe renovabuntur; sed plenius omnia ex honesto adolescente Clemente Luneburgensi intelliges. DOMINUM PHILIPPUM MELANCHTONEM, cumita opportunum fuerit tempus, conveniam, eique tuo nomine, quemadmodum scribis, gratias agam, quas possum, diligentissimas. Precor, ut indices mihi,
page 52, image: s052si aliquando D. URBANUS REGIUS quidquam ex suis scriptis facit inprimi. Salutat te Ioannes Lubeck. Raptim die lovis ante nativitatem Mariae. Mitto tibi mandatum caesareae maiestatis. Anno 1532.
Conradus Meltzing.
Epistolae 27. Fragmentum. ad Eundem. S.
Quod in tua molestia et acerbitate acquievisti meae consolationi, plurimum gaudeo, et ipse minus doleo; cum amicus alter ego sim levatus dolore. Neque enim te fugit, veros amicos utramque fortunam, sive prospera, sive adversa eveniat, communem dicere, et adfligi cum adflictis, et cum laetis laetitia efferri. Itaque cum in tua adversitate acceptae calamitatis vulnus tentavi sanare; meum una opera deligavi, ac simul id cum tuo paulatim coivit: quod cum recrudescere volet, recordatione mali refricante; recurremus identidem ad idem, aut etiam fortius, si erit, remedium. Quapropter cum tibi medicinam adhibendo ipse mihi fuerim medicus, nullam promerui gratiam; siquidem mihi bene feci, praesertim cum adhibita medicamenta nullo sane mihi pretio fteterint. Vulgo
page 53, image: s053medici ad. quaestum suam artem conferunt, non curant vel pustulam, nisi conducti mercede, citiusque sinant aegrotum lecto adfixum morbo consumi, quam opem ferant sine pecunia. At amici suis, id est, sibi caris et devinctis, benigne subveniunt, et medelam afferunt, mehercle! molle et blandum medicandi genus; multo tamen praestantius omnibus opibus Apollinis, propterea quod nulla malagmata ita molliunt et pellunt dolorem, atque consolatio, rite et iusto modo ac accurate temperata, et composita ex salutaribus herbis, collectis in rationis horto bene exquisiteque culto, et succis mellitis, expressis ex intimis medullis philosophiae et sacrae doctrinae, ubi tam salubria remedia conficiuntur, ut vehementer praestent illis medicamentis, quae adhibentur adfectae parti corporis: nam animum aegrum et male adfectum erigunt et confortant, qui cum recte se habet, etiamsi corpus langueat, leviter id perferet. Talis medicina propter peculiarem suam virtutem medicos omnes longe superat; quod nullis constet dispendiis, et amicis, accepta aliqua acerbiore plaga, cum animus sauciatus et cruciatus sentit, sine sumtu vel unius teruncii, mederi potest. Age! vero numne sordida et mercenaria existimanda amicitia, ubi quis vendat, quae ipsi nullius nummi iactura constant? Quare vide ne nostra amicitia te accuset, se laedi, quod parum honorifice de ea sentias, et non bona nota a te adficiatur; qui eam existimes tam illiberalem, tam amantem sui, ut
page 54, image: s054non nisi mercede sua venditet, et lucrum, non aliter quam turpis praedo, cui praeter nummos et sua commoda nihil dulce, sectetur. Nam id videntur arguere verba epistolae tuae: tantum pro uno hoc officio debere me fateor, quantum solverim nunquam. Quia tantam ineo gratiam meis pagellis; reliquas insuper addo, unaque remitto quaternionem amissum exscriptum a IODOCO nostro. Valeto athletice. Wittebergae d. 12. Iulii, anno 1535.
Joachimus Westphalus.
T. deditissimus.
Epistolae 28. Fragmentum. ad Eundem.
HEGENDORPHINI, viri doctissimi et celeberrimi, epitaphium in obitum CONSULIS LUNEBURGENSIS perlegi; non sine dolore primum, quod ista respublica veluti altero oculo orbata sit, deinde elegantia et commemoratione laudum viri tanti acquiescere coepi. Sed mirum est, D. CHRISTOPHORUM, qui recens isthuc venit, ut existimo (quem civitati illi gratulor) de ignoto potuisse certo pronunciare, ac tam bene scire, quod nesciat. Sed virtus ipsa facile elucet. Vitricus filioli D. STACKMANNI (felicis memoriae) qui alienum
page 55, image: s055puerum pro suo sepelierat, ex ditioni omni Principis Electoris exterminatus est. Vale feliciter etc. Ulzen, anno Domini - 37. postridie Cruc.
Tuus
Bernhardus Bomgarde.
Epistolae 29. Fragmentum. ad Eundem. S.
Porro iucundissimum lectu mihi fuit, et non parvam animo percepi laetitiam, quod hic aliquando nos sis visurus, qua laetitia tum plena perfruar, cum coram iungere dexteras et familiariter colloqui et conversari una continget. Ego quibuscunque potero officiis praesenti declarabo, quam nihil de nostra mutua benevolentia et studiis tempus longum, quod omnia carpit, diminuerit. DEUS quaeso! perficiat tuum ad nos adventum, procuret etiam, ut diu nobiscum maneres, nisi utriusque votis imbecillitas visus tui adversaretur; quod incommodum nobis moderate ferendum est, quemadmodum mihi persuadeo te sapienter et commode ferre, cogitantem contra, esse alia et maxima et plurima bona, quae illius mali sensum magna ex
page 56, image: s056parte levent, vel prorsus adimant; ex quibus vel unum omnium summum, quod DEUS optimus eam dedit aciem mentibus, qua pulcherrimarum artium, aliorumque operum DEI, harmoniam, ordinem et rationem perspicis, adeoque in ipsum veritatis et cognitionis filii DEI obtutum et conspectum penetras, et pervides quid pectoris, quid animi, DEUS erga nos habeat. Quis in tanta luce, in tanta claritate, non omnium malorum obliviscatur, dispulsis illis nubibus aerumnarum per tam immensae lucis radios. Est autem sapientiae, non tantum oculos intendere in miserias et calamitates, et in earum intuitu haerentem dolore confici; sed a tristioribus rerum malarum spectaculis avertere conspectum ad illa bona, quae benignus DEUS gemina (ne dicam multiplicia) semper dat iuxta unum malum, quemadmodum praeclare PINDARUM dixisse puto, si rite recordor. Itaque heros ille poetarum HOMERUS illud celebravit de suo Demodoro:
[gap: Greek word(s)] .
Quare mi LUCA, si non possis tantum oculis contendere, quantum Lynceus, etsi aegritudinem parit infirmitas oculorum; huc te revoces et memineris, nil ultra homini concessum, quam
page 57, image: s057DEUS dederit, pariterque cogites, multa divinitus et donata et denegata hominibus, in ipsorum bonum atque salutem. Hoc genus remedii tute adhibe, hisque animus tuus aequus et pius acquiescat: ita grave onus non solum leve, verum etiam iucundum tibi reddideris. Quod si minus sinant oculi multos assidue evolvere scriptores; saltem legas paucissimos, eosque optimos, et in horum contemplatione animus diligentius obversetur: nec minor fructus ad te perveniet, quam si oculos, plurimos legendo, conteras.
His exaratis, supervenerunt litterae tuae, cetera iucundissimae, hoe uno pene molestae, quod resonent, te de meo aliquid audisse adventu. Ego suspicans, te fortasse ex MAGISTRO GEORGIO aliquid accepisse, continuo ad illum propero, rogito, satisne salva omnia? compertumne aliquid habeat, quod ad me attineret? obtestor, si quid sciat, ne me celet. Ibi ille recte inquit omnia. Nihil mihi constat, nisi te porro quid facis, facturum. Tum mihi veniebat in mentem, fortasse ad te allatum fuisse, meum Antonium propediem isthic adfuturum. Ille autem nuncius ideo accidit praeter opinionem, meque nonnihil primum sollicitum reddidit, quia verebar, ne mihi praestitutum tempus, adhuc ultra biennii tempus prorogandum, subito abrumperetur, quo meis rebus et studiis nihil magis foret adversum. Ego, mi LUCA, veluti e speculo prospicio, et tanta cogitatione horreo
page 58, image: s058illas procellas, quibus gubernatores sursum et deorsum iactantur, ad quas sustinendas et prudenter regendas, quantum datur commoditatis pro virili me paro; non ignarus, cum artis magnae, tum sapientiae et felicitatis esse, in saeva tempestate rectum cursum tenere, et ita moderari omnia, utte aliosque simul incolumes serves. Proinde in tranquilla statione libenter persisto, quoad DEUS velit nos [gap: Greek word(s)] vela dare. Eodem tum rectore usuri meliora sperabimus, et quaecunque ingruent parum secunda leniter et modeste feremus. Si quid forte ad te emanaverit per auctores non omnino vanos, aut famam incertam, quod nostri tantum teneant tanquam mysterium, sicuti solent; ne mihi clam habeas, rogo. Si quid in rebus tuis est fatale, quod acciderit, aut eventurum praevideas, opto fata tibi esse secunda et mitia, aut si quid adversi minentur, exorabilia; ut quicquid isthoc est, aut avertant clementer, aut laeto concludant exitu, maioribusque bonis compensent. Valebis prospere, et salutabis amicos et familiares nostros, si quos nosti. Wittenbergae calendis Iulii A. 1539.
Tuus
Joachimus Westphalus.
page 59, image: s059
Epistolae 30. Fragmentum. ad Eundem.
Etsi aliud non erat, quod tibi significarem, tamen ne parum officiosus viderer, statuebam has propositiones ad te mittere; quas tibi gratissimas fore non dubitabam. Sunt enim D. MAGISTRI HENRICI S. praeceptoris mei carissimi, quem a te quoque plurimum diligi scio. Hae propositiones plurimum a magnifico DOMINO PHILIPPO MELANCHTONE sunt approbatae, postea quinto calendarum Augusti a MAGISTRO HENRICO in disputatione ordinaria publice, in magna frequentia auditorum et doctissimorum virorum, disputatae et defensae, magna cum dignitate, constantia et laude, non tamen sine quorundam invidorum, et calumniandi cupidorum, invidia et acerbitate. Estque ab ipso PHILIPPO in facultatem (ut vocant) inscriptus, antequam disputandi molestiam et laborem HENRICUS susciperet. Haec ideo ad te scribo, quod sperem, te quoque una mecum gaudere, et illi gratulari. Nam videmur nobis, qui SAXONES sumus, aliquo modo huius laudis etiam participes. In quanto enim contemtu hic sint SAXONES, te ignorare non credo. Datae Witembergae, anno Domini -- 39. sexto iduum Augusti.
Tilemannus Cragius.
page 60, image: s060
Epistola 31. ad Eundem.
Nisi scirem meas litteras tibi gratas esse, LUCA CARISSIME, non te tam saepe molestarem. Nunc vero nihil dubito, quin benigne illud quicquid a me litterarum ad te proficiscitur, sis excepturus; siquidem hoc mihi de te polliceor, cum iure hospitalitatis, quae tibi (licet brevi temporis spatio) apud me olim fuit perbenigna, cum in meas aedes cum IODOCO RINTELENSI te reciperem, tum nostrae familiaritatis et amicitiae fiducia, qua semper tuam probitatem, tuaque studia complexus sum plurimum. Adhaec scripsisti, tuam operam semper mihi fore repositam, ubi haberem aliquot studiosos, quos provehere tibi in scholam tuam liceret. Hunc igitur adolescentem, ex HADELERIA, DITHMARSIS vicina, oriundum, tibi diligenter commendo, ut pro virili tua eum adiuves consilio tuo, ut habeat hospitium commodum. Est mihi commendatus per pastorem quendam, qui in illius patria verbi ministerio fungitur. Quantum ego de illius ingenio iudicare potui, videtur et musicae et aliarum artium studiis idoneus. Ante paucos dies de GEORGIO nostro scripsi; idem et hic tibi in mentem revocare volui, ut eum ita habeas, sicut et parentibus illius et mihi gratum fore probe nosti: pater pro sua liberalitate tuam operam fideliter et benigne agnoscet. Caeterum
page 61, image: s061de FRANCOF. COMITHS hoc accepi hodie: caesaream et regiam maiestatem cum suis squamis, papam et eius regnum velle salvum et intactum esse; sed sic purpurata meretrix suo calice inebriat reges et potentes huius mundi, ut cum illa pereant. Vale et pro me ora Christum. Saluta D. Glosecampium, et D. Io. Lampe, ac M. Hermannum Tullichium. Datae raptim HANNOVERAE anno -- 39. post mille quingentos in ipso die pascha, non iudaicised christiani.
Tuus
Mollerus.
Epistolae 32. Fragmentum. ad Eundem.
Cum saepe hactenus optarim, occasionem aliquam idoneam ac dignam nobis dari, qua nostrum erga te animum et voluntatem tibi declarare possemus; tum maxime hoc tempore doleo, quod oblata qualicunque occasione, qua tamen maxime tibi gratificari me posse intelligo, studio et voluntati meae fortuna, quae optime cogitata pessime cadere permittit, non respondeat. Exspectas fortasse quid hoc sit? Nihil mihi gratius fuit, quam hunc dulcissimum laborem tuo nomine subire, ut encomium tuae catecheseos
page 62, image: s062a PHILIPPO impetrarem, nisi certae caussae, et quidem illae ipsae, quas tu excipis, studium meum remoratae fuissent. Nihil est enim, mihi crede, optimo praeceptore nostro hoc tempore occupatius; incumbit illi soli omnis religionis cura; solus ille ecclesiae onera sustinet, et ea quidem, nisi adiuvante divino auxilio, perferre non poterit. Die ab hinc quarto in hostes christiani nominis acerbissimos, COCLEOS, ECCIOS, et nescio quos SADOLETOS mittetur: cum his bestiis confliget, et quidem in tali synodo, in qua videtur omnis nostrae religionis doctrina aut sustentanda, aut plane interitura. Sed DEO gratia, qui per Christum dominum nostrum suis dabit victoriam. In his ergo tantis occupationibus quam molestum sit hoc oneris PHILIPPO, cuius consilio religio nostra aut stabit aut cadet, imponere, tu pro tua prudentia facile considerabis, et tanto aequiorem meo dolori iudicem te praebebis, quanto melius intelliges, per me non stetisse, quo minus tuis votis sit satisfactum. In privatis enim rebus nullum neque officium meum neque studium desiderabis. Nec in publicis quidem, si quid erit, in quo me interesse necesse sit, unquam deero, ne cum periculo quidem meo, rebus tuis. In his autem rebus, quae nihilominus, ut ego desim, confici possunt, velim et temporis rationem habeas, et salutis meae. Quartum librum quaestiuncularum, quod tu putas, nondum accepimus, et tamen anxie desideramus; nisi in vase erit, quod brevi nos accepturos
page 63, image: s063speramus. Nescio apud quem debeamus exspectare. De solutione quaestiuncularum, de qua toties non unis in litteris me obtundis, diligenter egi, et praesente GEORGIO, et saepe alias. Si qui nolunt solvere; ego cogere nequeo, nec insto libenter, ut verum fatear, apud illos, quos scio nobis, et nostris conterraneis, vel qualemcunque eruditionem invidere, immo qui nullis non conviciis et contumeliis, quibus carissimos praeceptores nostros quotidie afficiunt, parcunt. Scis quos dicam, nec opus est pluribus. Puto me non semel tibi scripsisse, me exemplar, quod HENRICO LENIGENSI destinaveras, ad IOANNEM BUSCHIUM, cum ille recusaret accipere, detulisse. Is an solverit, ignoro. Cum LIPSIA revertatur, instabo ut solvat. Haec, propter subitum tabellarii discessum, rapui magis, quam scripsi; quare rogo, ut boni consulas, et praeceptores omnes amantissime salutes. Wittebergae 6. idus Octobris, anno Domini -- 40.
Tuus
Balthasar.
Epistola 33. ad Eundem.
Quod HORATIUS ridiculum putat, cum amphora institui caeperit, currente rota, exire urceum; eius rei plane contrarium eventum,
page 64, image: s064MI LUCA, in tuis litteris video. Nam cum plurimis de causis te breviorem in scribendo fore promittas; ita meo plane more laconismum tuum transilis, ut instituto urceo plus quam amphora exeat. Sed istud tibi facile remitto; partim quia video, amorem illum quo erga me perpetuo flagras, abunde verba suggerere; partim quia eodem morbo et ipse teneor, ut cum tibi scribo, ultra institutum in multas paginas haec excurrant. Quae res, tametsi me fortasse in suspicionem aliquam apud parentes avocet; tamen non erit satis idonea caussa, quae me a scribendo deterreat. Neque enim quidquam mihi iucundius, quam, cum coram tecum loqui non possum, aut ad te scribere, aut tuas legere litteras; quas quanto frequentiores accipio, tanto et facilius tuum erga me perpetuum amorem ex scriptis iudico, et maiori impetu, in pulcherrimam illam ingenii tui indolem, svavissimos mores, fidelissimumque erga me studium exardesco. Sed haec tibi notiora sunt, quam ut saepius repeti conveniat. Orationem in crudelissimam et acerbam TULICHII mortem, ad quam me scribendam patris iussu adhortaris, iam ante septimanam absolvi, et publice pronunciavi; non eam quidem doctorum adolescentum auribus dignam, aut magno studio elaboratam; (quippe quam intra octiduum maiori festinantia quam diligentia componere coactus sum) sed quia praeceptori de me optime merito relinquere volui munus, ut inquit CICERO, levidense, crasso filo, et qualecunque mei amoris testimonium.
page 65, image: s065Eam, nisi denuo describenda esset, quod huius temporis angustia non patitur, per hunc tabellarium misissem. De reliquo actu non est quod multum scribam. Scis quomodo soleant in hac schola orationes haberi. Convenit qualiscunque studiosorum adolescentum coetus, advocatus his HENRICI GROTONII mei, quos pridie in tabula affixi, versibus:
Crus, ubi sol radiis totum patefecerit orbem,
Nonaque iam clarum fecerit hora diem;
TULICHIO meritos laudis referamus honores;
Si tamen annuerit, qui regit astra, DEUS.
Vos, quibus est curae pietas, virtutis alumni,
Candida CASTALIO turba dicata choro,
Huc agite, huc adferte pedes, adferte favorem:
Non erit haec doctis cura pudenda viris.Accesserunt et praeceptores nostri, dominus decanus M. ERASMUS REINHOLDT, M. VITUS WINSHEMIUS, et M. AMBROSIUS. Neque enim vel plures vel pauciores haec ludicra audire solent. Post habitam orationem quisquis sua tecta repetiit. Nonne est egregius actus? Sed nosti huius scholae consuetudinem. Utinam, quod in litteris de ultima voce TULICHII scribis, antea rescivissem; certe nec instituto meo aliena, et praeceptori vehementer grata fuissent. Inseram tamen cum denuo correxero. WESTPHALUS tuus heri mihi hanc qualemcunque dicendi fortunam gratulabatur; adhortatus ut sic pergerem; se nihil adhuc tua
page 66, image: s066commendatione indignum in me reperire. Ac pollicebatur tuo nomine, quicquid praestare posset obsequii. Cui et ego, quantum potui, verbis gratias egi; et tu velim litteris tuis me in viri doctissimi amicitiam amplius insinues, et pluribus gratias agas. Reddidit etiam duo quarti libri quaestiuncularum exemplaria, quae MAGDEBURGI a typographo sumserat; quorum alterum IOACHIMO MEGGER, alterum ADENSENIO tradidi: pro uno item exemplari nondum numeravit pecuniam; quam a parentibus exiges. Dixit, sibi non improbari tuam operam, nisi quod prolixior es, quam ut tenerae aetati haec moles praeceptorum conveniat. De conventu WORMATIENSI ante aliquot dies scripsit MELCHIOR, nec dum habemus certiora. Illud non vocamus in dubium, quin dimissa hac synodo RATISBONAE, alius statim congregabitur coetus, cui ipsum CAESAREM interfuturum dicunt. Tu si quid habes de MEZENTIO, fac ut sciamus. Bene vale, et tam ignotos quam notos saluta omnes. Dominica l. Adventus, anno -- 40.
Tuus
[gap: Greek word(s)] .
page 67, image: s067
Epistolae 34. Fragmentum. ad Eundem.
Conditiones pacis iniquissimas, cum GENUENSIBUS factas, iamdudum, antequam tu misisti, videram, ex quibus intelligo quidem, qua tyrannide hanc civitatem, fortasse ita meritam, CAESAR oppresserit; sed tamen de bono principe meliora spero. Video enim, nihil magis illi curae esse, quam perpetuam et tranquillam in religione concordiam, id quod litterae eius, ad illustrissimum SAXONIAE DUCEM, et HASSIAE LANDGRAVIUM, missae, quibus conventum in HAGANOA indixerat, satis declarant, eas, nisi a bibliopola nostro advehi ad vos existimarem, ad te mitterem. Quanquam autem nihil certi adhuc actum intelligimus; tamen bona spes est, nisi episcopi nostri REGI FERDINANDO quidpiam suggesserint, felicem fore rei exitum. Profecti sunt eo ex nostris D. PONTANUS, ac CANCELLARIUS ELECTORIS, et D. CASPARUS CRUCIGERUS. D. PHILIPPUS et D. MARTINUS LUTHERUS et ceteri morantur in WINMARIA, exspectaturi rei exitum. PHI. LIPPUS per aliquod tempus graviter decubuit: nunc aiunt ita revaluisse, ut nullo tempore a scribendo vacet. HAGANOAE, certum est, ingentem numerum PAPISTARUM, EPISCOPORUM, totumque diaboli exercitum, adversus
page 68, image: s068miseros LUTHERANOS confluxisse. Nuper admodum a pio quodam concionatore, ab obsesso, piis et christianis verbis, eiectum diabolum magna voce exclamasse ferunt: se HAGANOAM abiturum, visurum quid illic rerum geratur. Id quod pro concione D. POMERANUS enarravit. Sed habitat in coelis DEUS, qui omnia pro suo moderabitur arbitrio. Quid sub initium conventus actum sit, inclusae M. FRANCISCI cancellarii litterae declarabunt. Interea relatum est, propter varia arbitrorum, quos D. FERDINANDUS instituit, iudicia, nondum institutam esse disputationem. COLONIENSIS episcopus, et PALATINUS RHENI, volunt, rem sine sanguine et caede peragi et sedari. BAVARUS contra, et MEZENTIUS noster, HENRICUM dico BRUNSVICENSEM, nihil aliud nisi bellum moliuntur. Sed, si ita contigerit, experientur verum esse, quod POETA ait:
[gap: Greek word(s)]
Praeterea in superiori GERMANIA multos huc illuc Anabaptistas cursitare nunciant; qui, cum impia doctrina christianam religionem corrumpere non possint; incendio in urbes et pagos grassantur, et ad hoc nescio quibus utuntur symbolis, ut incensis in aliquot angulis civitatibus, admoniti invicem, aufugiant. Horum aliquot capti vel maximis tormentis adigi non possunt, ut fateantur, quo consilio tam immane facinus susceperint. Ita vides [gap: Greek word(s)] illum nihil intentatum
page 69, image: s069relinquere, ut divini nominis honorem prorsus opprimat et subvertat. Tu velim nobis scribas, quid apud vos in conventu civitatum confoederatarum, et in Anglia, in qua miras tragoedias agitatas esse non dubie hic nunciatur, actum sit. Die sabbathi futuro disputabit M. IOACHIMUS REINECKE, respondente FRANCISCO, cui omnes ex iussu MAGISTRI AMBROSII, praeceptoris nostri, cogemur opponere. Disputationem, una cum aliis quibusdam collectis, tibi quoque legendam mittam. Vale.
Ex museo nostro Wittebergae A. 1540.
Tui studiosissimus
[gap: Greek word(s)]
Epistolae 35. Fragmentum. ad Eundem.
De tuo animo erga patriam nostram et scholam, cui tuam operam perpetuo devovisti, hoc scribis, quod nos semper speravimus. Perge tu, MI LUCA, in hoc pistrino ita desudare, ut in maxima hominum ingratitudine, aliquos tandem tui studii et laboris praecones invenias, aut si nullos, certe tibi ipse conscius sis, te scholae Luneburgensi ex animo bene voluisse. Nosti CICERONIS illud: conscientiam bene actae vitae, multorumque benefactorum recordationem,
page 70, image: s070esse iucundissimam. Tametsi enim non ubique pari animo et gratitudine beneficia accipiuntur; tamen et haec quaedam voluptas est, ingrato exprobrare meritum, et eos, qui maxime possint remunerare, superasse beneficiis. Nec tamen, ut ex tuis litteris intelligo, permittent aliqui boni viri, ut talia merita in ingratos et immemores collocasse videaris: et nos sedulo dabimus operam, ne, cum tibi plurimum et privatis et publicis de caussis debere fateamur, prudentes hanc rem cum silentio praetereamus. In litteris, quas a patre accepimus, video culpari bonos adolescentes, CHRISTOPHORUM ADENSENIUM et ARNOLDUM LEMGENSEM, quasi vix academia conspecta titulum Baccalaureatus adspirarint. Ita fit, ut re, aliter atque est, accepta, et errore quodam depravata, boni quoque viri, aut de humanitatis studiis perverse iudicent, aut de honestis factis inhoneste pronuncient. Quanquam autem nec mei est officii, nec adolescentem liberalem et ingenuum decet, alienos mores, vitam aut studia, quae bonis viris suspecta sunt, pertinacius defendere; ne eorum, quos defendis, inhonesta facta amplecti videaris: tamen cum intelligerem, vos, errore quodam et iniusta suspicione imbutos, probos ac honestos adolelescentes mihique multis nominibus devinctos, ob alienam culpam in odium vocare; videbantur mihi quoquo modo vobis conciliandi, et hac suspicione liberandi. Quare sic velim existimes, eos
page 71, image: s071non privatim quodam consilio, sed iuslu atque auctoritate praeceptoris, eo tempore decani facultatis artium, non persvasos sed coactos hunc gradum suscepisse; quo an indigni fuerint, doctissimorum virorum testimonia, qui actui interfuerunt, facile declarant. Ego certe ADENSENIUM, cum quo initam a pueritia familiaritatem his temporibus plurimum auxi, ita in dialectices et grammatices studio hac una aestate profecisse scio, ut nec eum studii, nec parentes impensi sumtus poenitere debeat. Nec servatur apud nos in hac promotione tanta pompa, quanta in aliis academiis servari et exhiberi solet. Promoventur baccalaurei privatim, adhibito uno atque altero, in examine, artium magistro, nec vel tantillum huius rei ad PHILIPPUM pervenit, et si perveniat, tamen, ut est ille homo sincerus et humanus, nihil improbat, quod honeste a bonis adolescentibus fiat. Quare velim bonos et studiosos iuvenes hac suspicione liberes, inprimis ARNOLDUM, qui et iuvenis hunc gradum suscepit, et tamen certis de caussis suscipere coactus est. Nam quod tibi soli dictum velim, oblata est ei satis opima conditio apud nos docendi iuventutem, ubi praeter reditus ex iuvenibus collectos, annua capit duodecim aureorum stipendia; nec interim ullas lectiones vel publicas vel privatas negligere cogitur. Solebas tu, MI LUCA, aliquando honestissime de gradibus pronunciare. Idem fac nunc quoque experiamur, et ostende
page 72, image: s072te honestis studiis bene cupere: patrem quoque, si quae eius animum obsedit suspicio, concilia; ita tamen, ne me putet horum facta plane aut approbare, aut sequi velle. Ego is sum, qui populares applausus et inanes titulos, qui quanquam nihil doctrinae vel conferunt vel detrahunt, tamen honestis de caussis a viris doctissimis instituti sunt, semper contemserim; non quod inutiles esse rebuspublicis vel ecclesiae existimem, sed quia vereor fuco quodam ascititio aliis me venditare, et interim, si repetitum venerit olim grex avium plumas, moveat cornicula risum. Sed haec alias pluribus, cum patri scripsero, exponam. Pacis fundamenta inter principem et patriam iacta esse vehementer gaudeo. Faxit Deus ut diu durent, et communis tranquillitas felicem statum obtineat. Utinam et in tota Germania aurea illa saecula prodirent, quibus firmam in religione concordiam proceres imperii inirent, vel ecclesia, iam satis multis fluctibus obruta, tandem caput erigeret: id quod Deo dante his comitiis futurum omnino confidimus. Ad ea profecti sunt PHILIPPUS, D. CRUCIGER, et D. CHILIANUS GOLDTSTEIN, ex nostris: quid obtinuerint, nullis adhuc litteris ad nos perlatum est. Cum perferentur, faciam vos certiores. Tu interim, quid MEZENTIUS ille moliatur, si quid habes perscribe. Eum, rumor est, ductorem et principem esse eorum, qui nunc passim in Germania incendiis grassantur, quorum aliquot captos
page 73, image: s073EVANGELICI PRINCIPES ad comitia secum abduxerunt, ut praesente CAESARE Papistarum dolus in lucem prodeat, et arcana consilia patefacta in auctoris caput redundent. Wittebergae 6 Novembris, anno -- 40.
Tuus
B. B.
Epistolae 36. ad Eundem. [gap: Greek word(s)]
Tametsi dubium non est, tibi, Vir praestantissime, cumprimis mirum videri, quod ab indocto et plane ignoto litteras accipias; si tamen, quod vel ad ignotum litterae mittantur, non esse novum aut inusitatum cogitaveris, caussamque ad te scribendi intellexeris: haud diffido, quin pro tua erga quoslibet benevolentia, meum hoc institutum sis probaturus. Primum enim praecipua est, quae huc me impulit caussa, tuae nimirum, vel toti orbi notissima testatissimaeque tot libris editis eruditionis fama. nec non humanitas: deinde, ut Praestantiae tuae Excellentiaeque observationis aliquam significationem hoc qualicunque scripto praeberem: hinc ut et me notum tibi quodammodo facerem: denique ne receptam huc usque consvetudinem negligerem. Fuit namque et adhuc
page 74, image: s074est, hisce nostris etiam, quamvis exulceratissimis, temporibus in Germania nostra, haec, meo iudicio non solum non reprehendenda, sed cumprimis etiam commendanda, summaque diligentia ad posteros conservanda, derivandaque consvetudo: ut tum ii, qui sangvinis aliqua coniunctione ac cognatione, tum etiam ii, qui quodam amicitiae societatisque vinculo, aliove quovis pacto inter se essent copulati devinctique, ipsis lanuarii calendis, hoc est, novi principio anni, felices ominis, perque totum annum prosperi successus erga [reading uncertain: print faded] , bona sibi mutuo comprecentur: strenas item, ac apophoreta mittant: nec non litteris et mutuo colloquantur etc. Atque hic mos laudatissimus, non nuper inventus aut novus, sed vetus plane, priscisque illis, et exteris quoque gentibus fuit usitatus; quod liquido ex Imo Fastorum Ovidii apparet. Quam et consvetudinem iucundissimam videtur aeternus pater Domini ac liberatoris nostri Iesu Christi comprobare voluisse, ac confirmare, eo ipso, quod eodem ineuntis scilicet anni tempore ante 1559 annos, pretiosissimam illam, et ambabus, ut aiunt, manibus excipiendam, gratoque pectore venerandam et exosculandam strenam, filium, [gap: Greek word(s)] , ex spiritu sancto conceptum, et ex Maria, semper pura virgine natum, misit: ut ille, tum verus Deus a patre ante saecula genitus, tum carne humana
page 75, image: s075ad divinam naturam assumta, verus etiam homo, soloque peccato excepto, in omnibus nobis plane similis, ab omnibus sordibus nos repurgaret, et ab aeterna liberatos maledictione (ipse pro nobis factus execratio) in sempiternam regni sui coelestis hereditatem collocaret. Quae cum ita sint, et misericors pater Domini nostri Iesu Christi, pro sua ineffabili bonitate ac clementia, nos ad praesentem annum (cuius initio, ut dixi, pro more strenam amici a se mutuo exspectant) salvos et incolumes venire concesserit; paravi equidem ac adornavi hanc tuae praestantiae, vir integerrime, strenam, non qualem vulgus hodie pueris dare solet, ut crepundiae, nuces et poma, vel, ut Ovidii utar verbis, caricas, palmas, mella, et id genus munuscula: nec talem etiam, quae te digna sit viro; sed qualem ex chartophylacio potui obiter depromere, nimirum chartaceum hoc, quod cernis, munus et apophoretum, ieiunam sane et aridam epistolam; exiguum quidem illud, sed tamen, si mittentis animum respicias, non usque adeo contemnendum, utpote a cognato, tuique studiosissimo proficiscens amico; iuxta illud vulgare: [gap: Greek word(s)] . Atque hoc ipsum, qualecunque est, ut strenae loco accipias, atque aequi et boni consulas, etiam atque etiam vehementer rogo. Verum ut quis sim, cognoscas, haec accipe paucis: ecclesiastes GREBENSTEINENSIS, parens meus, natus fuit ZENHAUSII, nomine SEBALDUS HELMBRECHER:
page 76, image: s076duxit in uxorem, quandam cui nomen ELISABETH: ea mater est, oriunda ex IMMENHAUSIO HESSIAE oppido, ex familia TOSCHLACH, a quibus aliquando audivi, matrem meam ex sorore (nisi fallor) patris tui prognatam. Illi vero ipsi me progenuere parentes, qui te videre aliquando, et colloqui summopere desiderant. Ut, si quid certi mihi sit de propinquitate nostra statuendum, litteris peto communicare digneris. Erit enim mihi multo gratissimum. Deum vero patrem aeternum Domini nostri Iesu Christi precor, ut is sancto suo spiritu nobis semper adsit, ut iuxta voluntatem ipsius viventes, non modo hunc annum currentem prosperum nec non salutarem experiamur; sed etiam ut idem ille omnium conditor saeculorum, et Dominus misericors, per et propter filium mediatorem unicum, multos deinceps subsecuturos annos faustos nobis esse sinat omnibus, ad sui gloriam nominis, nostrarumque salutem animarum. Valeto bene ac feliciter, Vir praestantissime, cum tuis omnibus, meque, tuum consangvineum, tibi commendatum habeto. Omnes etiam tuos, mihi quidem adhuc ignotos, meo nomine quam poteris officiosissime humanissimeque salutato, cunctaque illis fausta precator. Denique de omnibus, maximis et minimis, si tuae permittunt occupationes, meque dignum, cui rescribas, iudicas, litteras ad me per praesentem mittas. Naevos et errores condonato. Iterum atque
page 77, image: s077iterum valeto. Exaratae Marpurgi pridie calendar. Februarii, anni post Christum natum quinquagesimi noni post mille quingentos.
Tuus propinquus toto pectore tibi deditus
Sebaldus Helmbrecher
Grebensteinensis.
Epistola 37. ad Eundem.
Observande Dn. Praeceptor. Tuae humanitati indicatum volo, me seriis parentum meorum litteris hinc avocari in patriam. Tuae igitur prudentiae gratias ago immortales, quod me primum in tuam disciplinam humanissime suscipere non dedignatus es; deinde ex quo tuae scholae fui sectator, fideliter et accurate tam bonis litteris quam rectis moribus expolire studuisti: agnosco igitur, me (secundum hoc ARISTOTELIS: diis, parentibus, et praeceptoribus non redditur aequivalens) nequaquam pro tantis beneficiis satis magnas tuae humanitati referre posse gratias. Sed quemadmodum legum poenae nonnisi voluntaria maleficia manent, nec inculpatae tutelae, aut malis casu subortis infliguntur; ita veniam precor sive meae ingratitudinis, sive imperfectae obedientiae, sive aliarum rerum defectus. Porro, quia ut dixi amplius hic morari non licet, quam possum amanter
page 78, image: s078tuam humanitatem oro, ut qua humanitate me hactenus tractasti, eandem et remigranti concedas, litterasque commendatitias mihi dare digneris; non autem de vita mea hic exacta, (de qua Dn. Rector satis copiosas mihi dedit) sed ut apud doctos et praestantes viros eo acceptior fieri possim; pauculaque mihi ad studia mea necessaria per tuas litteras darentur. Celebris enim tua fama (gratia Deo) est in nostris regionibus, et non solum propter optimos et convenientissimos nostris scholis et ecclesiis libros, multo sudore et vigiliis frequentibus a te elucubratos; sed etiam insigne docendi et iuventutem informandi donum, quod eximium et valde praestans: nam omnes qui de te loquuntur, non aliter quam ipsum praeceptorem PHILIPPUM MELANCHTONEM existimant. Rogo tuam humanitatem, si quid ponderis apud te mea petitio habere possit, ut hoc facere digneris, non solum propter meam petitionem, (quae nihil apud tuam humanitatem efficere potest) sed etiam propter mandatum Dei, qui iubet, ut potentes auxilium ferant pauperibus scholasticis, qui eius verbum et voluntatem discere, et alios docere student. His vale felicissime: valetudine tua nihil mihi gratius.
Laurentius Joannis.
discipulus tuus deditissimus.
page 79, image: s079
Epistolae 38. Fragmentum. ad Eundem.
Accepi BENEVENTI mei commendationem non vulgarem, Vir eruditissime, quae, mihi crede, vicit exspectationem meam; non enim tale elogium exspectaveram: filium meum modestia, pietate, et summo bonarum artium studio, sciibis ornatum. O fili mi! absentem te amplector ex animo, ut qui tam sis alter, quam hactenus putaveram. Quid gratius, quid melius, quid dignius scribi potest? tria haec sunt, quae adolescentem decorant, illustrant et provehunt. Faxit DEUS optimus maximus, ut haec lumina in BENEVENTO meo extingui nunquam possint. A me tam non abesse videtur, ut qui in politiorum litterarum et morum ratione, patrem alterum sit nactus, et qui bonarum artium viam probe traditurus sit, a qua Christo auspice non decedat. Nam in pueris haec discessio valde timenda. Rudem et impolitam iuventutem formare, quam laboriosum, quam grave sit, dici non potest. In animum induxeram, meum filium maiorem minutissimarum grammatices praeceptionum partem utramque tenere. In quibus magnus, ut audio, labor tibi insumendus est. In hoc iudicio tuo, cum viris doctis, subscribo, fieri non posse, ut qui minutissima
page 80, image: s080non didicerit, ad maiora perveniat. etc. Rupollae 3. Nonar. Mai. 1547.
Joannes Beneventus.
Epistolae 39. Fragmentum. ad Eundem.
Quod ad te hactenus non dederim litteras, hac de caussa est intermissum, quod apud me concluseram, puerum meum ad repetenda studia illico tuae disciplinae remissurum. Sed quia DEO optimo maximo sic beneplacitum est, urbem HAMBURG, per pestilentiae saevitiam, ad eorum et aliorum poenitentiam allicere; oportet nos cedere divinae clementiae, et meritum supplicium deprecari. Tuam autem promtitudinem animi et benevolentiam in accipiendo meo puero officiocissime expertus sum: pro quo beneficio me semper gratum invenies, et experieris, me tibi in omnibus fore devinctissimum. Hoc unum a te flagito, ubi dominus DEUS a flagello pestilentiae clementer suas manus retraxerit, et melior aer apud vos flare occeperit; ut tum puero meo apud te locus reservetur. Nam bonorum omnium iudicio persuasus sum, me nunquam meliorem praeceptorem filio inventurum. Nova apud nos varia sunt, de quibus aliquid certi scribere inane est. Sed opinor tibi
page 81, image: s081iam ad manus esse caesareae maiestatis reformationem cleri, quae videtur esse exegesis boni istius Interim. Avertat DEUS istas inventiones Baalis, quas nobis ex istis monstris minitantur. MAGDEBUR GENSES iusto exeritu prope SEHUSEN castra metati sunt, et iam aliquot monasteria, in quibus hostes eorum delituerant, spoliaverunt. Hispanos, nunciatum est, apud constantias tentasse, ut iam suburbia tenerent, eos cives abegerunt, ut quingenti in loco occisi sint. In hoc immiti saeculo oportet nos ad Deum, patrem Domini nostri Iesu Christi, confugere, ut et eos et suam caussam defendere velit. Amen. Vale in Christo servatore. Datum altera post Bartholomaei anno Domini, - - 48.
Joannes Ripe.
Epistolae 40. Fragmentum. ad Eundem.
Valde gratum mihi fecisti, mi LUCA, quod et constitutionem et leges scholae vestrae mihi communicaveris, quam constitutionem ac leges summo studio approbo, neque video, quid in illa schola vestra desiderari possit. Quo magis miror, eo nomine calumnias in vos esse exortas. Nostra instituendi ratio, si in litteras mittetur, plane cum vestra consentit; nisi quod
page 82, image: s082exercitia quaedam, vobis dudum usurpata, defuerint nobis hactenus: profecto non multum est discriminis, si parva licet componere magnis; nisi quod hic, parvitate et commoditate loci, septem horas utplurimum frequentant scholam nostram pueri. Et omnes pariter frequentant templum quotidie, sed semel tantum ad matutinas preces canendas, idque ad semihoram tantum, ex templo ientatum eunt usque ad octavam. Sed quid attinet ista minutatim commemorare. Nos et constitutioni vestrae et legibus honestissimis ac sanctissimis subscribimus, easque subsequi decrevimus. Quanquam, mi LUCA, scholae nostra hac publica bellorum procella sic dilapsa est et dissipata, ut valde langveat, et vix instaurari posse videatur. Adde, quod nostri cives stomachantur in nos, inquientes: quorsum attinet, hanc civitatulam tantos facere sumtus in scholam, quam exteri magis, quam nostri, frequentant. Sed nos Deo istam curam committimus. In dictione abolita, de qua scribis, ego quoque semper haesi, et haec mihi mendum esse videtur; tamen nescio, an aliquid mysterium ibi ponere voluerit homo poeta. Quod si opus illud perfeceris; D. PHILIPPO disticha prius inspicienda censeo, ac nominatim quaerendum de dictione abolita. Bene vale.. Ex Ulyssea, die Martis post Iubilate a. Domini 1547.
Tuus
Commentarium tuum tibi remitto.
Bernhardus Bensen.
page 83, image: s083
Epistolae 41. Fragmentum. ad Eundem.
In acerbissimo hic luctu versamur ob inopinatum, adeoque inprimis ecclesiae et reipublicae nostrae miserandum casum, quo nobis nuper immatura morte subtractus est D. HERMANNUS BONNUS, unicum, vere summum, et celebre nostrae familiae columen: cuius mors, ut sunt res nostrae et totius ecclesiae, dira, imo atrocissimam ruinam brevi, nisi id Christus benigne averterit, minitari videtur. Quare is unicus salvator, et mediator noster apud patrem, supplicibus votis invocandus est, ut propter gloriam sui nominis, et horrendas impiorum blasphemias, exortam evangelii lucem, per sinceros et fideles doctosque ministros, etiam propter posteros, propitius conservare velit, nec permittere, ut ea, operum humanorum encomiis tenebrisque, per satanae mancipia et Antichristi apostolos denuo obscuretur, aut extingvatur. Porro libellos D. DRACONITIS hic impressos tibi per hunc Thomam transmitto, libenter tibi in alio maiori officio gratificaturus. Effigiem D. BONNI a pictore expressam nedum vidi: audio illam 4 thaleris, aut amplius eo, comparari. Bene vale. Datae raptim ex schola nostra Lubecana, 10 die Martii 1548.
Tuus
Hermannus Wippermannus.
page 84, image: s084
Epistolae 42. Fragmentum. ad Eundem.
Rogo te, mi LOSSI, ut hospiti nuncies, ne quid filio meo impune concedat. Tu ipse, ubi re postularit, grave de eo supplicium sume, facque si lubet, ut id temporis, quod ille misere periit, aliqua diligentia compensetur, ne omnino vacuus ad nos redeat. Magnum, sat scio, laborem insumsisti, ut tuae diligentiae responderet. Quod fieri non potuit. Fecisti pie, amice et fraterne mi Lossi, quod mihi filium meum citra ullum fucum descripseris. Vale. Rupollae 3. Calend. Novemb. 1547.
Joannes Beneventus.
Epistola 43. ad Eundem.
Gratiam et pacem per Iesum Christum, unicum redemtorem nostrum. Reddidit mihi nuper HENRICUS litteras tuas, quae cum alias mihi gratae essent; tamen ut gratiores, fecit officium illud, quod nobis adferri feceras scriptum nostrorum concionatorum adversus AUGUSTANAM SPHINGEM. Video enim, et ut spero, porro videbo et patriae et maritimarum urbium
page 85, image: s085in retinenda doctrinae puritate constantiam. Deus et senatum et ecelesiae doctores spiritu suo sancto gubernet, ut eadem animi constantia et magnitudine, qua coeperunt, porro agnitam veritatem tueantur. Apud nos cum magno dolore restaurationem impietatum in monasteriis videmus, et vix credo hic futurum locum evangelio. Sed de his statim plura coram. De HENRICO nostro quod scribam, non habeo; nisi quod ex hospitio, quod ei apud pium civem curaveram, et ex nostra disciplina abiit ad quendam nobilem in vicina arce MARIENBORG, idque sine meo consilio et voluntate. Audio enim nobilem ipsum impium, et papisticae impietatis asseclam: persvasus est ab impio canonico quodam ad illam functionem suscipiendam. Habet instituendos duos pueros in ipsa arce. Sed mihi dixit, nobilem se una cum pueris ablegaturum ERFORDIAM ad festum paschatis proximum: si id fit, bene est: sin minus; ego adhuc eius consilium improbo. Haec breviter significare volui, coram haec melius. Nunc peto, ut hunc puerum Iohannem Wever, honesti civis et mihi amicissimi filium, tibi commendatum habeas, et mea caussa, si quid potes (scio autem te posse plurimum) et in curando hospitio, et si qua in alia re tuam expetet operam, adiuves. Hoc mihi gratius fieri nihil poterit. Vale. Hildesiae, anno 1549. 21. Martii.
Tuus
Joachimus Degenerus.
page 86, image: s086
Epistolae 44. Fragmentum. ad Eundem.
Te primum certiorem facio, quod Deo gratia iter feliciter sum emensus, et WITTEBERGAM veniens a BEANIO, cum aliis, et praeceptore D. PHILIPPO sum absolutus. Examen nostrum institutum erat in frequentia omnium fere professorum, quorumdam magistrorum, nobilium et ignobilium. D. PHILIPPUS mihi huiusmodi syllogismum proponebat: qui est absque fermento, non opus habet expurgatione: PAULUS dicit, nos esse azymos: ergo non opus habemus expurgatione. Hic respondebam ad minorem per distinctionem: PAULUS nos vocat azymos imputatione. Huic solutioni applaudebat. Tractabat in examine D. PHILIPPUS hoc dictum PAULI: pascha nostrum immolatus est Christus, et grammatice et dialectice. Haec tibi Dn. Praeceptor de examine nostro, ut pollicitus eram, breviter significare volui. Nunc de litteris tuis et chartis exhibendis DN. PHILIPPO haec accipe nomine omnium. Cum venimus WITTEBERGAM 9 Aprilis, fere vespera erat. Itaque, svasi ab aliis quibusdam, DN. PHILIPPUM nostra praesentia interpellare nequaquam ausi fuimus. Distulimus igitur in sequentem diem, quo ipso nobis nunciatum
page 87, image: s087est a GEORGIO STANGEN, DN. PHILIPPUM abiturum altero die statim BRANDENBURGUM versus; praeterea admodum moestum esse propter obitum sui famuli Ioannis. Molestum igitur fortassis ei fore, si nos statim accederemus. Quare ob has caussas ei non tradidimus tuas chartas, et habemus adhuc salvas, non dum solutas: nemo adhuc novit, quid contineant. Dabimus, quamprimum reversus fuerit DN. PHILIPPUS. Postea ego ad verbum, ut debeo, tibi scribam, quid responderit PHILIPPUS, et salvas tuas chartas apud certum tabellarium transmittam. Haec puto Dn. Praeceptor tibi non displicere, cum aliter fieri nequeant. Vale. Datae Wittebergae 16. Aprilis, anno - - 53.
Tuus
Christianus Schuler.
Epistola 45. ad Eundem. S. P.
De editione ecclesiastici libri, quem ad nos anno superiori misisti, nunc tu quidem expostulas nobiscum mi LUCA. Prodit enim et meis promissis, et tua exspectatione, serius. Sed quid nos hactenus impedierit, id tibi iam aliquoties litteris significavimus, si non omnia
page 88, image: s088perferuntur ac redduntur, quae reddenda suscipimus, ac litterarum baiulaverimus. Multae enim sunt caussae, cur potissimum libri impressionem in hoc tempus reiecimus, quas hic nunc enumerare nimis longum foret. Praecipue etiam in caussa bellici tumultus fuere, quos et superiori aestate, qua urbs Noriberga gravi obsidione cincta fuit, et hac praesenti, qua bellum redintegrare inceperunt, nostri vicini excitarunt. Nam omnino superiori aestate absolvere editionem statueram; hieme propter dierum brevitatem impossibile fuisset. Quare boni consules, quod diuturnior mora intercesserit, quam vel nostra promissa, vel tua exspectatio requirebat. Liber ad iustam magnitudinem excrescit, ferme ad triginta quinque terniones. Non enim alia forma propter scholia et annotationes marginales excudi potuisset, nisi scholiis a suis locis revulsis. Retinuimus igitur mediam istam formam, quam commodissimam ad hoc opus arbitrati sumus, sicuti in ternionibus, quas his litteris inclusas ad te transmisimus. Deo volente ad proximum autumnum nundinarum FRANCOFORDIAE habebis librum integrum et absolutum. Ceterum quod scribis, te, si nos animum de editione libri istius mutassemus, IOANNI MONTANO imprimendum daturum esse, qui omnem et editionis et sumtus operam promisit; falsa cogitatione te decipit, cum nemo magis nobis editionem dissvaserit, quam ille. Si frater noster esset, nolit nobis persvadere, ut librum
page 89, image: s089tuum excuderemus. Porro de mutanda praefatione plane sero scribis, cum iam diu sit excusa. Propter temporis angustiam cogimur musices epitomen obmittere, alias fortasse hoc dispendii resarcituri. Bene ac feliciter vale mi doctissime LUCA, et moram responsionis non nobis, sed tabellariorum negligentiae, adscribe. Noribergae 8. Aug. anno - - 53.
Heredes Petraei.
Epistolae 46. Fragmentum. ad Eundem.
Cum audissem, nobilem quendam apud nos iturum ad vos, mi carissime Domine LOSSI, Vir doctissime et optime; non potui committere, quin pauca ad te scriberem. Facis mentionem annotationum tuarum in testamentnm novum, in litteris tuis postremis. An absolveris, aut quousque progressus sis, scire cupio. Ego, in vertendis Lutheri germanicis monumentis, quotidie horam unam atque alteram colloco. Versio psalmi Confitemini prodiit Lipsiae, excusa a WILHELMO GüNTHERO. Misi ad illum versionem libelli, de usura pastor ab auctore nuncupati, quam dedicavi regi Daniae. Novi apud nos nihil, nisi quod M. RORARIUS revocatus est ex DANIA ab electore
page 90, image: s090nato. Scripsit ad me DN. D. IACOBUS BORDINGUS, archiater ducis Megapolensis, 34 signa peditum missa esse marchioni ALBERTO, ex mandato caesaris, ductore LAZARO VON SCHWENDEN. Miror eum iuvari a caesare, cum episcopis et duci BRUNSSVICENSI sit infestissimus. Valde metuunt quidam, ne struantur novae insidiae a BURGUNDIS, omnis calliditatis architectis, et ne id agatur potissimum, ut germanorum vires debilitentur, auctaque potentia caesaris, novum idolum rursus erigatur. De morte regis ANGLIAE sparsus hic etiam rumor quidam est. Aiunt venenum ipsi propinatum. DN. DOCT. AEPINUS, vir maximus et praestantissimus, sanctae memoriae, vaticinari solitus est: miraculi simile fore, si princeps ille a toxico illaesus ad plenam aetatem perveniret. Non ducito, quin sanctus vir D. AEPINUS magnum desiderium sui et luctum moriens HAMBURGENSIBUS reliquerit. Quanto cum dolore ego tantum virum amiserim, non facile credideris. Quidam putant, HAMBURGENSES vocaturos D. MORLIUM in locum eius. Si quid audisti ea de re, attinge uno atque altero verbo. Legatos electoris nati ex BORUSSIA rediisse audio, sed D. MENIUM ibi substitisse propter valetudinis incommoditatem. Audio ducem BORUSSIAE tenacem esse sententiae OSIANDRICAE. Utinam falsa essent, quae narrantur. Quidam dicunt devolutam rem ad BRENTIUM, ut is decidat; sed de his fortassis apud
page 91, image: s091vos certiora. Scribere tamen ea, quae apud nos sparguntur, volui, ne inanes ad te litteras mitterem. Ex Gripes. 3 Augusti, anno 1553.
Tuus totus
Frederus.
S. R.
Epistola 47. ad Eundem. S.
Binas a te litteras postridie dominicae Iudica, adiunctas exemplari annotationum tuarum in novum testamentum, accepi; in quarum alteris consilium tuum de mora mittendi ad regiam maiestatem annotationes tuas in nov. testamentum, eiusque caussas exponis: in alteris vero, quas iam prioribus obsignatis seripsisti, de alio quodam consilio, quod tibi tum subito inciderat, refers. Ego itaque, ut volebas, D. CHRISTOPHORUM MOLNERUM allocutus sum, ac librum quem miseras ei obtuli, simul litteras tuas ipsi exhibens, ut et tuam voluntatem et consilium videret, et ipse, quid in hac re faciendum esset, deliberaret. Quia vero hoc exemplar regiae maiestati offerre non consultum arbitrabatur, sed potius differendum iudicabat, donec ambo tomi una compacti huc a te mitterentur; exemplar ipsi tuo nomine, tanquam donum
page 92, image: s092benevolentiae, et promti tui erga ipsum animi declarandi caussa, missum tradidi, quod etiam candido et grato animo suscepit. Pridie vero diei palmarum, ut vocant, iterum litterae mihi a te sunt redditae. Adiunctas D. CHRISTOPHORO tradidi. D. CASPARO, quod de nepote ipsius scribis, indicavi, id quod ipsi valde gratum fuit. De reliquis, quae in istis litteris continebantur, existimo D. CHRISTOPHORUM sententiam et consilium suum tibi significaturum, ut quid facto opus erit, scire possis. Librariorum avaritia et lucri captatio, quod libros, donec iis quibus dedicantur, oblati fuerint, apud se retinere nolunt aut non possunt, et tibi et nobis in hoc negotio multum molestiae praebuit. Porro illud etiam a te summopere peto et cupio, ut non mihi tantum, sicut hactenus fecisti, de tuis rebus scribas; sed D. CASPARO potius, et D. CHRISTOPHORO et aliis, qui propter auctoritatem et dignitatem quam hic in aula habent, tuum negotium maxime promovere possunt. Ego, quia novitius sum in aula, atque ideo aliorum adhuc consilio et opera indigeo, parum tibi prodesse potero; quamvis nihil, quod ad tui commendationem facit, apud illos qui te iuvare possunt, intermittam: tamen ut D. CASPARUM in scribendo non negligas consulo: et si otium ambobus scribendi non dabitur; ad ipsum potius, quam ad me litteras des, velim. Vereor enim ne in malam id accipiat partem D. CASPARUS, cum mihi saepe litteras
page 93, image: s093a te adferri videat, sibi raro; cum tamen ipse plurimum in negotio tuo laboret, idque promoveat, et promovere possit; ego parum. Haec animo profecto candido et tibi benevolentissimo scripsi, atque eodem accipias ea rogo. De THOMA quod scribis gaudeo: consecutus id est quod diu petiit. Vale felicissime. Koldingae, raptim ipso die passi et crucifixi Christi, anno 1554. Salutat te D. Casparus et illustris dux Magnus.
Tuus
Lucas Backmeister.
Epistolae 48. Fragmentum. ad Eundem.
Fuit hic vir probe doctus et eruditus, vobis fortasse notus, nomine MATH. LAUTERWALD, qui ante annum in Ungariam, suscipiendi munus ecclesiasticum caussa, vocabatur, cum quo magna familiaritas nostro praeceptori PHILIPPO intercesserat, qui novum schisma in Ungaria sparsit, quod praeceptorem et alios doctores maxime sollicitat. Propositiones, de quibus publice disputare proposuerat, quas ex UNGARORUM litteris inde mihi excerpsi, una cum propositionibus, de quibus viri doctissimi tres, praeside PHILIPPO MELANCHTONE,
page 94, image: s094disputavere, obiectaque argumenta facile diluere, vobis transmitto. Plura scribere iam non vacat; sed unicum etiam hoc de D. GEORGIO MAIORE subiiciam, qui religionis et fidei caussa incusatur, maleque apud nostrates audit. Hic ut scitis est publicus professor, iam dominicales epistolas explicat, et concionatur in corona multorum doctorum virorum; qui sine dubio verbum Dei pure et sincere intelligunt: quod si huiusmodi opiniones de bonis operibus habuisset; procul dubio ab officio, si a propofito desistere nollet, removeretur: sed constanter sua scripta corroborare conatur, et nostris praeceptoribus suam de bonis operibus sententiam explicavit, quibus iudicium sufficit. In lectionibus saepe conquestus est de iniuria sibi illata, et maximopere efflagitavit, ut si quis aliquid negotii adversus se haberet, id privata epistola efficeret, hocque addidit: illos asinos, qui ita labem suae famae fidei caussa inurunt, nec suam sententiam, nec quicquam de religione christiana recte intelligere: dixitque, ego inde me facile extricarem; sed quis omnibus, cum uno ore loquuntur, reclamare potest: quod si facerem, fortasse magis crabrones excitarem. Quid scripsi, scio et defendam. Deus in extremo iudicio de illis hoc exiget; cui omnem hanc controversiam commendavi, qui erit vindex et iudex. Quare cum ille doctrinam verae religionis sincere amplectatur; et nostri officii est, ut praeceptores defendamus: vobis haec significare volui,
page 95, image: s095ut honeste de illo sentiretis, suamque famam, quantum fieri potest, coram nostratibus defenderetis, qui pro concione saepe illum nominarunt et vituperarunt. Si sciret, certe durum illis imponere posset, cum religionem bene cognitam habeat, et in disputationibus satis sit auctus. Haec omnia dudum vobis scribere volui, sed propter caussas-ante nominatas posthabui. Valete. Datae atque scriptae 28 die Iunii, anno 1554.
Henricus de Saventen.
Epistolae 49. Fragmentum. ad Eundem.
Haud opus esse ducimus, ut quicquam amplius cum Regia maiestate de ea re litteris tuis agas. Animi tui gratitudinem ex nostra relatione iam abunde satis cognovit. Honestissimam semper tui mentionem facit, atque laborem tuum in omnibus tuis lucubrationibus valde commendat. Inprimis etiam placet suae serenitati, quod cantiones illas ecclesiasticas in tam bonum ordinem redegeris, atque obscuriores versus in illis tam diligenter ac pie explicueris. Malim te haec ab aliis audire, quam ut ego ea referam, ne videar tuis auribus aliquid dare. Mittimus iam istos pueros ad vos, de quibus antea
page 96, image: s096ad te scripsi: sunt ingenui, probi ac studiosi pueri. Quare eos diligentissime in officio retineri velim, et si aliquam negligentiam aut contumaciam in illis cognoveris; pro more vestrae scholae graviter punito. Scriberem quidem de hac re plura, si de tua aliorumque praeceptorum diligentia, in instituenda iuventute, dubitarem. ALCUINUM vestrum magno desiderio exspecto: quamprimum prodierint in lucem exemplaria, mihi unum ut mittas rogo. Plura iam ad tuam humanitatem scribere occupationes meae non permittunt. Sed alias latius de omnibus rebus scribam. Vale bene ac feliciter. Raptim Niburgi 17 die Aprilis, anno Domini 1555.
Tuus ex animo
Casparus Mule.
Epistolae 50. Fragmentum. ad Eundem.
Salutem a Domino. Rediit ad nos hisce diebus familiaris meus IOHANNES QVERCIMONTANUS. Status huius nostrae academiae (Deo omnipotenti, ecclesiae suae atque omnium disciplinarum tutori, sit laus) mediocris est, at studiosorum numerus quotidie crescit, ut quidam affirment, nullo ante hoc tempore maiorem hic frequentiam diversarum nationum conspectam
page 97, image: s097esse. Praeceptorum quoque non culpanda diligentia est, et praecipue theologorum. DOCT. POMERANUS incepit contexere opus utile, et meo quidem iudicio necessarium, Historiam quatuor Evangelistarum, cuius ultima pars erit historia passionis Domini, iam ante aliquot annos ab ipso conscripta, unde coniecturam facere licet, qua ratione reliqua sit conscripturus. D. MAIOR versatur adhuc in epistolarum dominicalium explicatione, ubi sententiam suam de iustificatione operum satis declarabit. Incepit autem et ante triduum praelectionem epistolarum PAULI, quas ordine breviter et absque longis commentariis enarrabit. De scriptis autem contra eum editis, et de multorum calumniis, ego mihi iudicium sumere nolo; verum hoc affirmare ausim, eum et dextre et iuxta catholicam veritatem (salvo tamen aliorum iudicio) nobis articulum iustificationis tradere, quem de novo etiam Dn. praeceptor mactare suscepit. Deus omnipotens pater Domini nostri Iesu Christi in tranquillum ecclesiam statuat, et puritatem doctrinae ad sui nominis gloriam, et multorum salutem conservet, nosque contra grassantes multorum fanaticas opiniones confirmet: cui et te, coniugem tuam et totam familiam commendo. Bene ac feliciter vale. Dat. Wittebergae, anno 1555. 11 calend. Febr.
Tuus
Dionysius Bredekow.
page 98, image: s098
Epistola 51. ad Eundem.
Tibi vero vel pietati tuae, Ornatissime Dn-LUCA, maximas et immortales habeo et ago gratias pro regio apparatu, quo me excepisti. Mirari queas novum dicendi genus; sed non est quod mireris. Etenim licet tenuiculo apparatu te me excepisse dicere velis; ego tamen pro regio adparatu habeo; ob id nimirum, quod hunc animum tuum pientissimum, quo promtissime benefaciebas, regalem existimem: regia, crede mihi, res est succurrere lapsis: regia, crede mihi, res est propensa voluntas. Verum cum sit inter nos conglutinata amicitia, quae a iuventute profecta est; spero eam usque ad extremum vitae halitum permanere posse. Nihil de me persumtuose sumo, nec in me gloriari soleo, qui pulvis et umbra sum, sed in DEO creatore meo: qui si voluerit, ut certe velle mihi praesagiit, faciet virum clariorem, si diis placet, S. LUTHERO. Nimirum D. AEPINUS, cum me examinasset in schola patriae meae, quam adolescens visitabam, cumque ingenii vigorem, si quid est, percepisset; acrimonia iudicii, quo valebat vir ille, hoc de me reliquit praesagium: me in virum doctum evasurum. Cum vaticinia excellentissimorum virorum praecedunt res futuras; tunc nescio quid praeclarum, egregium, excellens ac mirificum soleret existere. Cetera
page 99, image: s099sapienti sat dicta. Habebis amicum me tibi deditissimum, et in omni officii genere, quantum quidem in me est, paratissimum. Valeat pietas tua, et rectorem plurimum salute impartiatur. 24. die Aprilis, anno 1556.
T.
Constans Rodenborg.
artium et philosophiae magister anno 19. aetatis meae.
Epistolae 52. Fragmentum. ad Eundem.
Scias Vir Doctissime, me acceptis tuis litteris paulo post subito occupatum esse variis inprimendis libellis, quia magistratus et senatus NORIBERGENSIS mandavit, ut inprimerem ordinationem nostram, sive institutionem ecclesiarum, ut vocant, una cum catechismo maiori GERMANICE, quemadmodum et ante annos aliquot ab aliis excusus est iste liber. Ideo illud negotium in me suscepi, et quamprimum potero absolvam, et quod alia multa exemplaria nova sequentur, facile coniecturam facio, et suspicor, me in unius anni, aut sesquiennii spatio ea vix absoluturum. Propterea istum laborem et operam in imprimendis canticis ecclesiasticis levare cogor, et rogo humanitatem tuam,
page 100, image: s100ne aegre ferat, cum non omnia nobis ex sententia procedant. Cum igitur hoc tempore, quo maxime optabam, cantica typis meis imprimere non possum; plane statui etiam posthac omnino intermittere. Et remitto hic ea, quae addenda erant, et maxime necessaria, ut si forte alium quendam nacturus esses, (ut non dubito) qui ea cantica suis typis imprimeret, quod et ipse excuperem fieri. Datae Norimbergae 29 die Iunii 1556.
Grabriel Heyn, iunior, Ioa. Petrei heres.
Epistolae 53. Fragmentum. ad Eundem.
Avestra humanitate discedens, recepi me vobis missurum orationem, habitam a D. MAIORE de deuastatione CONSTANTINOPOLIS: libentissime quidem promissis stetissem, sed nulla exemplaria prostabant. Brevi autem, ut intellexi, quartus tomus orationis PHILIPPI publicabitur; cui erit inserta. Litteras vestras praeceptori PHILIPPO tradidi, et hae, ut cognoscere potui, gratae acciderunt. Valeto. Datum Wittembergae, anno 1556. 5 Novemb. quo die magister CONRADUS BECKER declaratus publice est in doctorem.
Jacobus Franckstenensis.
discipulis Vestrae Humanitati obsequentissimus.
page 101, image: s101
Epistolae 54. Fragmentum. ad Eundem.
Scriptum WERNERI ab ILLYRICO subornatum, in quo iudicium de [gap: Greek word(s)] a Dn. praeceptore petit, T. H. mitto, ac velim tuam mihi sententiam rescribas. Videtur ILLYRICUS multa non necessaria movere, quin et causa abrumpendi colloquii fuisse dicitur, quamvis alii eam culpam in BRENTIUM referunt; quem tamen de omnibus doctrinae partibus recte hactenus scripsisse et docuisse apparet. Quid autem apud vos de his rebus dicatur, scire aveo. Filius Dei [gap: Greek word(s)] , qui mirando foedere sibi hanc miserrimam massam naturae humanae copulavit, ut eam sibi insertam sustentaret, ac imaginem Dei in ea, h. e. veram lucem et sui agnitionem restitueret. Haec odiorum et distractionum incendia et ecclesiae vulnera pro sua bonitate reprimat ac sanet, et salutarem concordiam in ecclesia reddat, nec sinat extingui doctrinae puritatem Deus misericors pater. Wittebergae, anno partus virginei 1558. 15. Ianuar.
T. T.
Arnoldus Schulte.
page 102, image: s102
Epistola 55. ad Eundem.
Gratiam et pacem per Christum. Etsi, Vir Reverende, de facie mihi ignotus es; tamen ex tuis libellis doctissimis, quos iam dudum plurimos edidisti, quos etiam multi pii et eruditi homines non sine magna voluptate atque aeternae beatitudinis utilitate assidui legunt; non mihi solum, sed multis etiam aliis praestantissimis viris longe es notissimus. Cum igitur cognoverim, tua aliorumque doctissimorum virorum opera, ac inprimis divina providentia venerabilem, pium et eruditum virum D. M. EBERHARDUM OVERMANNUM, mihi amicissimum in Domino fratrem, apud vos (quod per Christum felix atque faustum esse cupimus) susceptum esse ad divini verbi ministerium; toto pectore gavisus sum. Officii quoque mei esse arbitratus, ut hanc ecclesiae vestrae felicitatem qualicunque hoc epistolio ex animo gratularer. Deinde gratias cumulatissimas ago filio Dei, Domino nostro Iesu Christo, quod, postquam ascendit in coelum, sedetque ad dexteram Dei patris, non desinit dona dare hominibus, sed curat pro sua divina erga nos benignitate, ut ecclesia sua habeat adhuc idoneos evangelistas, pastores ac doctores suos, ad instaurationem sanctorum, in opus administrationis et in aedificationem corporis Christi. Postquam vero hic venerabilis
page 103, image: s103D. M. EBERHARDUS, cuius vitae et morum integritas, et insignis bonarum artium eruditio, ex diuturna ac dulcissima vitae consvetudine, satis nobis est explorata, ad vos iam salvus accessit, ut istic Dei ecclesiam, quam Christus suo sangvine acquisivit gubernet, illamque sincero divini verbi pabulo pascat; precor et illi et vobis omnibus, ad hoc sanctissimum munus, aeternam Christi benedictionem, et oro omnipotentem ac clementissimum Deum patrem in nomine filii, Domini nostri Iesu Christi, ut spiritu suo sancto illi vobisque omnibus adesse, et opus suum, quod nunc coepit, confirmare dignetur. Tandem hunc nostrum amantissimum M. EBERHARDUM, non solum propter varia et insignia Dei dona, quibus egregie praeditus est, sed etiam propter meam erga te, et omnes pios ac eruditos viros observantiam, tibi commendatissimum habere velis. Reliquis quoque piis, eruditis, ac praestantissimis viris, et divini verbi fidelibus ministris, meisque in Christo fratribus dilectissimis, meo nomine officiosissime salutem dicas. His vos omnes diligentissime commendatos cupio Christo Iesu; qui omnia vestra studia atque consilia gubernet, atque dirigat in nominis sui gloriam, atque vestram et ecclesiae suae aeternam salutem. Amen. Dat. Rostochii 17. Octob. anno 1556.
R. T. D. Addictiss.
Georgius Reich.
ad D. Nicolaum Pastor.
page 104, image: s104
Epistola 56. ad Eunden.
Scribit EUSEBIUS libro VIII. capite 3 tio Ecclesiasticae Historiae, quod impium tyranni impii DIOCLETIANI edictum fuit, ut non modo tecta christianorum omnia funditus everterentur; sed etiam scripturae sacrae lectiones abolerentur. IULIANUS, ille apostata, iussit omnes christianorum scholas claudi, ut eo facilius christiana religio extingveretur. Profecto, Mi LUCA, haec sunt horrenda; sed eveniunt certe et nostris hominibus, nisi optimis ingeniis patrocinatur, quae propter inopiam et nimios studiorum sumtus, optimas artes in medio cursu deserere coguntur, et ad quaestuosas illas artes, tanquam ad sacram anchoram confugere, ut navitae solent, coguntur. Illis enim patrocinandum est pro posse, ut felicius, absoluto ceterarum cursu, possint eo commodius ecclesiae Dei et reipublicae inservire. Quapropter, LUCA Eruditissime, te etiam atque etiam oro et obsecro, ut pro tui ingenii dexteritate, huic adolescenti prodesse velis hospitio. Est enim eo in litteris progressus, ut tolerabilem versum et orationem solutam scribat. In hoc enim praestabis DEO gratissimum officium, et mihi rem longe gratissimam: possis enim id feliciter sacere, modo tantum otii molesti scholae labores permitterent. Porro efflagito, ut tua ingenua humanitas haud
page 105, image: s105graviter ferat, ut tanta audacia et abiecto omni pudore, bonos adolescentes, viros litterarum amatores, tuae pietati litteris commendo: facit enim hoc inprimis flagrans amor, quem erga recta studia a teneris annis habui: deinde sollicitudo et ecclesiae et reipublicae. Lapso enim harum studio, quam habebit et ecclesia et respublica miseram faciem? Precor patrem Domini nostri Iesu Christi, ut tuam humanitatem longissime incolumem conservet, non modo ut electum organum in rem ecclesiae, verum etiam scholae et optimarum artium. Testantur enim praeclara edita monumenta, quantum multis illis adiuvetur humanis litteris Christi doctrina. Profitentur id non pauci eruditi. Luca vale, et meam audaciam in scribendo aequo feras animo. Datae cursim Hannoverae 2 Octobr. anno. 1557.
Tuus ex animo deditissimus
Georgius Strabaeus.
indignus evangelii Iesu Christi minister.
Epistolae 57. Fragmentum. ad Eundem.
Novi hic nihil admodum habemus, quam quod LUCAS BACKMEISTER, gradu magisterii ornatus, primum locum obtinuerat, sicut ex
page 106, image: s106oratione in promotione habita colligere licebit, quam ad T. H. se missurum esse recepit; et quia eodem die quo WITTEBERGAM veni, gradus doctoris in arte medica decerneretur clarissimo viro DN. PAULO LUTHERO, reverendi D. MARTINI LUTHERI filio; orationem in ea pompa habitam T. H. mitto. Misissem etiam quaestiones variis de rebus publice hic propositas, et iam editas; verum eas T. H. iam emisse putavi, quod omnia, quae hic vulgantur, protinus ad vos perferantur. Quod si T. H. eas mitti sibi velit; faciat me quamprimum certiorem. Retulit etiam Dn. praeceptor paullo ante abitum, TAMERUM sibi mortem conscivisse: sed [gap: Greek word(s)] esse addidit; de quo vos aliquid certius habere credo. Abiit autem 14 Aug. adiunctis sibi comitibus et sociis M. PAULO EBERO, CASPARO PEUCERO et D. CRACOVIO POMERANI genero, et comite quodam de WüRTZBURG, ut opinor, qui in concilio WORMATIENSI partes electoris AUGUSTI, ad regem DANIAE modo profecti, tuebitur. Praeceptoris vero absentiam omnes vere studiosi et pii conqueruntur, et veris gemitibus eum nobis quam primum incolumem restitui exoptant, ut saluberrima eius doctrina quotidie perfruantur. Oro autem filium Dei custodem ecclesiae suae, ut hunc virum nobis quam diutissime firma valetudine conservet, et salvum ad nos reducat; sicut et ipse Dn. praeceptor iter ingressurus his verbis filio Dei se commendavit:
page 107, image: s107exul erat Christus; comites nos huius exulis esse decet, cuius nos quoque cura sumus. Et quia filius Dei [gap: Greek word(s)] auctor est salutaris concordiae et utilium consiliorum; eum ardentibus votis precor, ut consilia et actiones eorum, quid ad hanc synodum convenient, ita gubernet, ut repressis hominum fanaticorum aliquot impiis furoribus, lux purioris doctrinae perpetuo maneat, et incorrupta ad posteros quam latissime propagetur. Wittebergae, anno 1557. 20 Aug.
T. H.
deditissimus
Arnoldus Schult.
Epistola 58. ad Eundem.
Ne committerem, aurigam ad tuam humanitatem sine meis litteris venire; qualecunque sumsi argumentum ad te scribendi, et de iis, quae nostro praeceptori maxime colendo scripta sint, te certiorem faciendum esse putavi. Scio enim mentem hominis natura avidam esse novitatis, ac gestire maxime earum rerum cognitionem, quae in regionibus peregrinis aguntur et geruntur. Etsi haec quae nunc tuae humanitati mitto, minus iucunda sint et grata auditu; tamen commonefaciunt nos de ira Dei adversus nostra multiplicia peccata, minanturque poenam
page 108, image: s108propter temulentiam et ebrietatem, quae praecipue apud TEUTONES pro laude censentur. Ad verbum autem, humanissime praeceptor, descriptam tuae humanitati mitto epistolam Dn. PHILIPPO missam; ex qua famem maximam, et fere, ut in proverbio dicitur, SAGUNTHINAM et MILIAM, quamque graeci [gap: Greek word(s)] nominant, grassari in BELGIO, intelliget tua humanitas. Hanc etiam epistolam praeceptor ideo, ut intellexi, permisit legi in diversoriis a studiosis, cum, ut ipsi ad modestiam et sobrietatem excitarentur, tum, ut aliis scriberent ita accidere vicinis nostris, et nobis similia exspectanda, nisi conversi fuerimus, vitamque emendaverimus. Quamvis non dubitem citius ad vos famam de his omnibus esse perlatam; tamen tuae humanitati non ingratum futurum duxi, si eadem ex litteris praeceptori missis intelligeret. Dixit etiam Dn. praeceptor hesterno mane in praelectione evangelii, se nuncium accepisse, in quodam loco, non procul hinc, (nomen enim loci non addebat) patrem compressisse propriam filiam: quod cum mater comperisset; filium natum interfecit. Tandem re patefacta capti sunt pater, mater et filia, et forsam iam extremo supplicio affecti. Oremus autem Deum, ut propter filium suum unigenitum, intercessorem nostrum, et spiritum sanctum paracletum, poenas mitiget pro sua bonitate, atque hospitia aliqua ecclesiae tuta et tranquilla clementer concedat
page 109, image: s109et defendat. Data Witembergae, anno 1557 28. die Iunii.
Jacobus Scholz Franckenstenensis semper obsequentiss. T. H.
Verba epistolae missae.
Si tu et tui omnes, Domine praeceptor, valetis, bene est; ego valeo. Legi ex litteris ad DN. HUBERTUM tuis, a comite palatino RHENI te HEIDELBERGAM accersitum esse, factamque esse aliquam spem, te optimae principis voluntati esse pariturum. Quae res summae profecto laetitiae mihi fuit. Gestit enim animus mihi, te in hisce regionibus futurum. Neque potui praetermittere, quin oblata huius nuncii, conterranei mei, opportunitate, id tibi significarem. Quod si tribus a te verbis certum de tuo huc adventu scire possem; ego si qua in re vel usui esse possem, ad id sane, si quis alius, ero paratissimus. Ita enim tua illa singularis humanitas, de me et conterraneis meis, cum WITTEBERGAE iam ante biennium ageremus, merita est, ut existimem, me tibi ad omne officium praestandum esse tuo merito obligatissimum. Quare te quaeso Dn. praeceptor, certiorem me de tuo adventu per hunc nuncium facito, ut gaudium hoc et ego ante animo praecipere, et aliis communicare possim. Erit hoc mihi profecto gratissimum. ANGLIAE res afflictissimae sunt:
page 110, image: s110summa annonae non solum illic caritas sed et penuria: parem e glandibus, quod est illis ante inauditum, pauperes faciunt: cadavera in via proiecta edunt: multi fame moriuntur. PHILIPPUS rex initio Aprilis in insulam venit, subsidium militum et pecuniae adversus GALLUM petit et sperat. Fama spargitur, eum sine consensu publico regni coronandum; quod mihi minus verisimile videtur. Puto enim illum tam turbulenta et periculosa consilia de re maxima non initurum hoc tempore, quo rerum suarum in bello GALLICO satagit. Omnes in ANGLICA nostra, maxime sacerdotes et nobiles, nescio quod magnum et malum exspectant, et fortasse impius quod timet eveniet illi. Saluta mihi optimam uxoram tuam et DN. PEUCERUM diligenter. Conterraneus meus DN. ALEXANDER NOWELLUS te ex animo salvere iubet. Vale Dn. praeceptor, et faxit Deus, ut te hic incolumem et laetum propediem videamus.
Tuus ex animo
Gregorius Raslor.
Anglus.
Epistolae 59. Fragmentum. ad Eundem.
Misissem librum de martyribus, quem nunc bibliopolae nostri attulerunt, nisi me GEORGIUS
page 111, image: s111STANGE, internuncius noster sidelis, certiorem fecisset, libri istius iam dudum tibi copiam fuisse. Si itaque alia in re tibi reliquisque fautoribus meis possum gratificari; faciam id libenter. Salutem plurimam tibi, reliquisque praeceptoribus nostris, optant conterranei nostri, M. IOHANNES EKENBERG, HIERONYMUS HENNINGES, et contubernalis meus CASPARUS BORCKHOLT. Bene et feliciter vale. Dat. Wittenbergae, 1557. 3 Mai.
Dionysius Bredekow.
Epistola 60. ad Eundem.
Cum eundem tibi erga me animum, studium et benevolentiam esse non dubitem, quem antea ex plurimis tot annorum beneficiis et ex proxime in me collatis meritis abunde cognovi; non arbitror longa aut aceurata apud te de non missis litteris excusatione opus esse. Quod enim scribere hactenus non potuerim, multae caussae fuerunt. Nam redeuntem ex patria varia cum privata tum aliena negotia impediverunt. Neglectae lectiones et repetendae et resarciendae, ac praesentes non negligendae fuerunt. Non parum et molestiae depositionis convivium THEODORICI DORINGII, in quo adornando ipsi operam meam promiseram, his negotiis addidit.
page 112, image: s112Tunc etiam hospitalitatis tutori et hospiti meo prolixius de statu rerum mearum et successu itineris rescribere, et pro acceptis beneficiis gratias agere coactus sum. Ad quae et hoc accessit, quod litteras meas ad dominum praeceptorem missas, pro quibus gratias immortales ago, primo congressu tradere ipsi non potuerim. Intentus itaque in occasiones rei expediendae, ne impeditum aliis negotiis, aut moestitia affectum offenderem, eum, cum hilariorem esse in lectione quadam observassem, accessi, et litteras tuas obtuli: quibus lectis de incolumitate tua diligenter quaesivit, studiumque et operam suam mihi omnem promittens dixit, se mihi non defuturum in commoda conditione acquirenda, cum videret, me per aetatem recte scholastico aut ecclesiastico muneri adhiberi posse; seque id eo promtiori animo facere aiebat, quod me orphanum esse intelligeret, quorum tutoribus maiorem Deus dilectionem, quam matris erga sobolem in ecclesiastico promitteret. Librum de actis martyrum, iam dudum ante meum reditum divenditum, apud nullum bibliopolam reperire potui, nec ullo pretio eum mihi ab alio comparare. Quod reliquum est, tibi et coniugi tuae, una cum omnibus liberis et tota familia fecundum atque pacificum annum a Deo optimo maximo per Dominum nostrum Iesum Christum opto. Saluta meo nomine officiosissime reliquos meos praeceptores omnes, et Dn. Arnoldum.
page 113, image: s113Iterum bene et feliciter vale. Dat. Wittebergae 11. Ianuar. anno 1557.
Tuus
Dionysius Bredekow.
Epistolae 61. Fragmentum. ad Eundem.
Quod nihil ad te longo tempore scripserim; haud negligentiae praeceptor carissime adscribas, sed occupationibus meis, quibus usque ad hoc tempus detentus fui. Litteras tamen ad dignitatem tuam perferendas dedissem discipulo tuo NICOLAO LEMGENSI, qui me hic convenit, cum haec tibi pauca scripsissem, sed per tempus non licuit; quandoquidem illo die huc veniebam, HAFFNIAM videlicet. Sed cum hunc nactus sim, non potui profecto multas ob caussas intermittere, quin paucissimis tecum loquerer. Inprimis autem dignitati tuae ingentes atque immortales gratias ago, pro institutione tua fideli, et pro multis beneficiis, mihi multis modis exhibitis: pro quibus omnibus me D. T. plurima debere fateor, quandoquidem animum meum rudem, tardum, et puerili modo stultum, ad honesta studia colenda et discenda erudiisti: praeterea me diligentia tua a diabolo (ut ita dicam)
page 114, image: s114ad Deum perduxisti: cum rudis essem in moribus, meliora praestare docuisti; quandoquidem consilium tuum semper, ut decet, sum secutus, quod mihi multum profuit. Nam CICERO dixit lib. 1. officiorum: est adolescentis maiores natu vereri, ex hisque eligere optimos et probatissimos, quorum consilio et auctoritate nitatur: ineuntis autem aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Sic ego quicquid feci, tuo consilio et iussu feci; cuius nunquam poenitebit. Sed quoniam nemo Deo, parentibus, et praeceptoribus (quod aliquando cum apud dignitatem tuam essem, ab illa accepi) referre satis gratias potest, sed ut animum meum benevolum erga D. T. cognoscas, et ne sim aut reperiar plane ingratus; paucissimis nunc tibi gratias ago: Deo autem volente referam aliquando, quantum possum pro tenuitate meae fortunae. Quare rogo ut animum, quem semper erga me habuisti, retineas, idem ego dignitati tuae semper ex animo polliceor. D. cum a tua dignitate discederem, petiit a me, ut tibi quam primum significarem, an essemus profecturi WITTEBERGAM, an alio. Scias igitur, velim me HAFFNIAE nunc vitam agere studiisque incumbere, et gratia Dei bene cum parentibus et fratre valere, (quod D. T. et uxori tuae amantissimae simulque liberis honestissimis ex pectore precor;) et non profecturos WITTEBERGAM. Quare summopere me poenitet, nos bonum istum virum LUCAM BACKMEISTERUM
page 115, image: s115scriptis nostris molestasse, ut hospitium nobis idoneum procuraret: quare rogo, ut me apud ipsum excusatum habeas; excusationem quam profero, iam nosti; ego tamen pro labore hoc aliquando honeste ipsi satisfaciam. De depositione nostra pauca etiam nunc scriberem; sed propter festinationem hujus, omnia ut volui, non potui absolvere: hoc autem dignum putavi cognitu, me et fratrem in examine (non ut me ipsum laudem) bene stetisse; quod etiam ex litteris parentum aliquando cognosces, et nactum esse hic praeceptorem doctissimum, nomine M. NICOLAUM HEMMINGIUM. Sumus apud hunc mansuri per annum, aut circiter; deinde profecturi WITTEBERGAM. Quod autem hic operam damus litteris, non fit sine gravi caussa. Nam pater noster metuisset alioquin fervorem regis, si alio nos misisset ad universitatem, quam huc, ac si aliam anteposuisset huic: sapienti sat dictum. Bene et feliciter vale. Dat. Haffniae, anno salutis nostrae 1557. die 7. Augusti.
Hermannus Hoyer.
tuus deditissimus discipulus.
Epistolae 62. Fragmentum. ad Eundem. S. P. D.
Si tu cum coniuge et liberis bene valeres, gauderem ex animo: nos hic gratia Dei bene
page 116, image: s116valemus. Haud te fugit praeceptor carissime, te a nobis petiisse, ut quocunque nos pater mitteret, tibi id significaremus. Quare tuae humanitati ignorare nolo, nos vitam agere HAFFNIAE, ibique studiis operam navare: quod tibi scio displicere, quoniam nos adhortabaris, ne nos eo, sed WITTEBERGAM conferre debebamus: quod et nobis gratissimum fuisset, si iuxta nostram voluntatem successisset. Caussa autem est haec, quare nos pater hic esse voluit: fuit omnino voluntas regiae maiestatis, ut in suo regno et in sua academia operam litteris daremus. Timebat etiam pater ne illi regia maiestas offenderetur, si nos alio mitteret; videretur quoque alias patrem contemnere hanc Academiam. Quaeso ut mittas mihi unum exemplar tuae Arithmetices, quam curasti edere, cum ego apud te fui, et manu propria subscribas: tradidi etiam duci MAGNO chartas, quas ei per me misisti, quae ei admodum gratae fuere: credo ipsum tibi forsan brevi aliquid iterum missurum. Princeps dux MAGNUS hic iam non est, sed tamen brevi huc venturus est. His paucis te Deo omnipotenti commendo, qui et te et coniugem tuam et liberos tuos quam diutissime incolumes conservet. Significes mihi quoque quaeso, quonam profectus sit CONRADUS RANTZOU. Iterum vale. Dat. Haffniae, anno Domini 1557. 6 die Augusti.
T. S. A.
Casparus Hoyer.
page 117, image: s117
Epistolae 63. Fragmentum. ad Eundem.
Clarissime vir et amice carissime, gratiam tibi habeo pro tua erga me perpetua benevolentia, quam et litteris ostendis, et conterraneis offers. Colloquium WORMATIENSE post discessum D. MORLIVI et VINARIENSIUM rursus inchoatum esse dicitur; in quo reliqui coniuncti eiusmodi responsionem denuo exhibuerunt, ut adversarios poenituerit, quod ad colloquium eos admiserint. Etsi autem caussas dirimendi colloquii astute hactenus quaesiverint, et multum hoc nomine apud regem laborant; tamen a rege pronunciatum est, omnino continuandum esse: regis enim non parum interesse videtur, aequos habere GERMANIAE principes, et papistarum caussae impediendi colloquium et malae et nullae sunt. Ideoque nostri praeceptores iam HEIDELBERGA WORMATIAM redierunt, finem colloquii exspectaturi. Adversariis autem tanta animi constantia et severitate se opposuisse D. praeceptor PHILIPPUS perhibetur, ut magna omnes admiratione ceperit, et res felicem eventum consecutura existimetur. Querelam Annae et Helcanae RITZENBERGIUS Hamburgensis edidit, facem, ut apparet, maiorum dissidiorum, ad declarandam suam quoque erga hanc scholam et praeceptores gratitudinem.
page 118, image: s118Nos Deum, patrem Domini nostri Iesu Christi toto pectore oremus, ut in his turbulentissimis temporibus et maximarum dissensionum incendiis, ecclesiam suam clementer tegere, et salutarem in ea pacem et concordiam resumere et servare velit; sicut et Christus pro ecclesia huius extremae et delirae senectutis haud dubie rogavit, ut omnes unum sint, sicut ipse et pater unum sunt. Deus clementissimus pater tuam humanitatem una cum honestissima coniuge et dulcissimis liberis quam diutissime sospitet. Wittebergae, an. - - 57. 16. Decembr.
Arnoldus Schultz.
Stendal.
Epistola 64. ad Eundem.
Gratiam ac pacem per Christum. Procul dubio satis cognitum atque perspectum habes LUCA, praeceptor humanissime, quam magni referat adolescenti, eum a primis annis pueritiae suae semper in vera fide, vera doctrina de Christo, et regno eius educari: et contra quantum damni ei adferat, si in diabolica ista doctrina papistarum et aliorum [gap: Greek word(s)] -christianorum instituatur. Quapropter ne in eum locum, in quo ita Deus blasphematur, et ista diabolica doctrina invalescit, me conferam, et huius doctrinae
page 119, image: s119particeps fiam, unaque cum aliis diabolo inserviam; cum in animo habeo conditionem aliquam scholasticam suscipere: orator venio ad te, tanquam ad summum meum amicum et fautorem, et quod maius est, verae pietatis cultorem, supplicans, ut velis me adiuvare, vel in vestra schola, vel ad sanctum Michaelem, vel alibi ubicunque opus sit, quodam [gap: Greek word(s)] conditionem suscipere. Certum est enim, in ducatu vestro verbum Dei sincere ac recte doceri, Deoque rectum cultum praestari: quod ni timendum in hoc nostro ducatu non suturum; (ut fama fertur) sine dubio iam conditionem suscepissem. Fateor quoque, Humanissime LUCA, me adhuc valde imbecillem et rudem esse ad hanc provinciam suscipiendam, ideoque ne pro meo arbitrio fieri putes, verum ex consilio et instigatione multorum doctorum virorum, qui mihi auctores sunt hac in re, propter multa et innumerabilia fere commoda adolescenti hinc provenientia. Ne igitur morem mihi gerere in hac re gravaris, rogatum volo, atque si non in vestrae civitatis aliqua schola locus vacat; tunc inquiras, anne ULCENIAE, an LüCHNITZ, an alibi vacabit, in quem ego, et ope tua, et rectoris viri (quem multum salvere cupio) et aliorum doctorum virorum promoveri possem: promitto enim me ita futurum, ut nihil merito in me reprehendi possit. Si igitur aliquid in hac re efficies, quod obnixe te manibus pedibusque praestiturum non dubito; quam primum mihi id
page 120, image: s120significari peto. Bene vale. Datae Hannoverae 23. Febr. anno salutis nostrae 1557.
T. deditissimus.
Joachimus Barckhausen.
Hannoverensis.
Epistola 65. ad Eundem. S.
Etsi Vir Clarissime, et Collega ac amice carissime, non ignoro, me his litteris tuae humanitati acerbum ac triste nuncium allaturum, tamen quia T. H. communibus aerumnis non parum afficitur, earumque mitigationem piis et assiduis precibus a Deo petit; H. T. nostri quoque doloris participem facere volui. Nam [gap: Greek word(s)] prorsus et [gap: Greek word(s)] esse oportet, qui piorum calamitatibus, quibus privatim et publice obruuntur, non movetur. Nos vero, etsi absentiam reverendi Dn. praeceptoris PHILIPPI quotidie doleamus et conqueramur; tamen longe maius vulnus accepimus ex morte coniugis ipsius, sanctissimae et castissimae feminae, quae diuturnis calculi doloribus tandem victa et exhausta, 3 tia hora noctis 10 Octobris, vera fide et ardenti invocatione se filio Dei, custodi piarum animarum, committens, ex hac vita aerumnosa in coelestem
page 121, image: s121academiam commigravit. Et quamvis praeclare cum ipsa agitur, cui iam aspectu et laetitia Dei, cum omnibus angelis et electis perfrui licet, sicut ait scriptura: pretiosa in conspectu Dei mors sanctorum ejus etc. Solent enim plerumque obitum pientissimorum hominum dirae pestes et inusitatae calamitates sequi, ut et propheta ait: iustus perit, et nemo est, qui considerat; a facie enim malitiae colliguntur visu, ne sint spectatores ingentium et futurorum malorum, quibus posteri exercebuntur: quod et experientia hac nostra aetate pro dolor! satis docuit. Deinde ne Dn. praeceptor ex hac improvisa morte dulcissimae suae coniugis, quae ipso abeunte firma et constanti valetudine erat, iam vero expiravit, ipso absente tanquam in exilio et certamine eiusmodi, in quo [gap: Greek word(s)] a nostris et ab adversariis agitatur, tantos dolores accipiat, quibus vel morbum sibi contrahat, vel, quod Christus avertat, omnino in hac itineris longinquitate extingvatur. Quare filium Dei dominum nostrum Iesum Christum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, veris gemitibus oramus, ut imminentes poenas pro sua bonitate clementer mitiget et avertat: atque hunc virum, qui veluti columna ecclesiae, quamprimum nobis reducat, et incolumi ac firma valetudine quam diutissime conservet: et sibi inter nos ecclesiam voce ipsius et aliorum recte docentium evangelium, virtute et efficacia spiritus sancti colligat, tueatur ac regat, coetus docentium et
page 122, image: s122discentium, necessariam ecclesiae doctrinam, eiusque hospitia protegat, propter sui nominis gloriam: nec sinat fieri maiores ecclesiarum dilacerationes: et odia auctore diabolo inter ipsos doctores accensa restingvat, et nos miseros ac imbecilles benigne gestet ac servet. Amen. Postremo tuam humanitatem amanter peto, ut si meas litteras per studiosum quendam ad te perlatas acceperis, iis T. H. respondeat. Christus filius Dei T. H. una cum tota familia, uxore et dulcissimis liberis, firma ac perpetua valetudine conservet. Wittebergae, anno Christi 57. 20. Octobris.
T. T.
Arnoldus Schulte.
Epistola 66. ad Eundem.
Tanta apud omnes circaiacentes et vicinas nationes, Doctissime nec non Humanissime Domine LUCA, nominis atque eruditionis tuae rara est celebratio, ut qui liberos suos recte et feliciter, solida pietate, moribusque incorruptis imbui velit, a nullo hominum, qui sub sole vivunt, hoc melius fieri posse autumet, nisi D. M. LUCALOSSIO doctore et praeceptore. Cum itaque praeterlapso Michaelis die apud CORBASIENSES scholastica abirem functione,
page 123, image: s123horum adolescentum parentes et consangvinei (adhibito me in consultationem, studiorum continuandorum gratia) sollicitarunt me, negravarer eis communicare meum consilium, ad quam potissimum scholam adolescentes essent ablegandi. Ego, licet rudis atque indoctus, LUNEBURGENSEM (cui ad multos annos magna cum laude praefuisti) ceteris longe antetuli, eo quod mihi vestrae ecclesiae compositissimus status, administratio gubernationis civilis laudatissima, gymnasii vestri frugis regimen, et communis vitae sanctissima innocentia esset cognita. Taceo civitatis splendorem et magnificentiam, item senatus sapientem prudentiam, qua certe reliquis maritimis civitatibus (quibus confoederatam scio illam vestram) longe est superior. Haec cum iustiori trutina pensitassem apud animum; auctor fui adolescentum horum parentibus, ut tuae fidei eos commendarem. Insuper recipiens fore, ut tu homo pius et doctus fortassis moveare iusta mea pro hisce tribus adolescentibus intercessione. WESTPHALI natione sunt omnes, populus ut rudior vulgo habetur; (libet uti verbis ERASMICIS) tamen multos dedit nobis summis ingeniis, minimeque vulgari doctrina praeditos. Documento nobis esse possunt vigilantissimus et magnificentissimus rector vestrae scholae; nec non doctissimus GLANDORPIUS, ut pie defunctos (quorum memoriam apud te sanctam et gratam novi) silentio praeteream. Profectus omnium neutiquam tibi displicebit. Parentibus
page 124, image: s124nati tenuioribus, attamen piis et honestis. Fidem, integritatem et laboris patientiam, in singulis nequaquam desiderabis. Ipsemet enim ex ipsorum consangvineis, et quorum hospitio usi sunt, didici, quomodo se gesserint. Omnes certe (absit adulatio) ad singulorum doluerunt abitum. Postremo et sub mea ferula haud impigram navarunt operam. Cum itaque, ut ingenuos adolescentes decet, sub lectione nostra attenti, in ediscendis scholasticis pensis fideles et studiosi fuerint; piaculum me commisisse arbitratus fuissem, si studiorum et vitae testimonium ipsis denegassem. Quod quamvis tenue et ieiunum fuerit; attamen ob harum [gap: Greek word(s)] aliquid ponderis et potius gratiae apud te inventurum spero, sic ut bonis pueris aliqua ex parte sit commodatius. Quamquam non diffidam, quin ipsimet donis suorum ingeniorum sese omnibus doctis et honestis viris sint commendabiliores (ut sic loquar) reddituri. Vale, et studiosum, imo admiratorem tui nominis, albo tuorum amicorum adnumerare dignare. Datum ex Corbachio, oppido comitatus Waldeck in viciniis Hassiae. Anno ab incarnatione 1558. octavo Idus Novembr.
T. h. deditissimus
Johannes Kemmer.
Corbachius.
page 125, image: s125
Epistolae 67. Fragmentum. ad Eundem.
Salve. Mirum videri potest, LUCA doctissime, quod de rusticis in puteo extinctis, certissimo domini doctoris relatu, nuncias. Sed tamen quia temporibus nostris similia plus quam in uno loco accederunt; non est quod tantopere miremur. Sive hoc pestiferi halitus, aut inclusi spiritus vehementia, sive ibidem latentis basilisci veneno (quod te magis credere puto) fiat; in medio relinquendum mihi est. Scio inter doctos aliquando disputatum. Sed controversiam illam hactenus non omnino discusserim. Quod autem de forma, natura et vi basilisci ex me desideras; candorem tuum libenter agnosco. Quid enim nocet, ex indoctis candide quaerere quod nescias? Basiliscum describit PLINIUS libr. VIII. cap. 21. ac aliis quibusdam locis, ubi de remediis tractat. Sed copiosius habet SOLINUS cap. 40. ALBERTUS de nat. libr. 25. multa ex AVICENNA DIOSCORIDES libr. 8. quorum scripta si relegeris; crede mihi de forma et natura basilisci amplius non dubitabis. Idque fit apertius, si ea, quae in casu consimili Magdeburgi ante decennium facta fuerunt; quae et typis excusa sunt, revoces in memoriam. Tu vale ac Nicolaum tuum communium studiorum
page 126, image: s126gratia solito amore prosequere. Ex aedibus nostris raptim. Anno 58.
N. Carstens.
Epistolae 68. Fragmentum. ad Eundem.
Redditae sunt mihi litterae tuae, Praeceptor optime, quibus duo exemplaria tua Arithmetices adiuncta erant, pro quibus tibi, sicut pro ceteris omnibus tuis maximis officiis ingentes gratias ago; nam certe relaturum me affirmare non possum, qui mihi vix videor, omni conatu, ad minimum tuorum beneficiorum respondere posse: sed tamen quantum in me virium est, summa opera, cura, diligentiaque providebo, ne ingratus a te iudicer. Cupis mentionem fieri de statu IOHANNIS IOHANNIS, et de libris ei, ad regem perferendis, commissis: de quibus hoc scias volo, eos per patrem ad regem perlatos esse. De celebri gradu LUCAE BACMEISTERI scribis: nempe ipsum gradu magistri ornatum esse, et primum inter 36. locum habuisse. Hoc quam sit nobis gratum, vix exprimere possum. Novi nihil habeo, nisi quod reverendus vir, doctor IOH. MACHABAEUS ALPINUS, ex hac aerumnosa vita in aeternam, dominica IIda Adventus piissime evocatus
page 127, image: s127sit: cuius mors certe ab omnibus piis, et praecipue a nostratibus deplorari debebat; talis enim erat, cuius similem vix nos recepturos puto. Quantus enim fuit doctrina et gravitate, tantus et fuit pietate et benignitate erga omnes; sic ut omnia, quae in bono doctore ecclesiae requiri debent, in ipso vere, et singulari quadam gratia, eminebant. His paucis cum tota familia vale. Salutat te pater meus carissimus, et MAGr. CASPARUS MULE, praeceptor meus colendissimus. Dat. Haffniae anno 1558. ipso die Ianuarii, qui est primus dies huius anni: precor autem ut sit tibi cum omni tua familia felix et faustus annus.
T. D. C.
Casparus Hoyer.
Epistolae 69. Fragmentum. ad Eundem.
Iam uterque scribendi officium aliquamdiu intermisit: ego, quia nihil hactenus fuit, quod ut scires tua interesse arbitrarer, tu fortasse, quod et domesticis, et scholasticis molestiis, occuparis, et aurigae praesentiam, nisi meis litteris allatis, plerumque ut existimo, ignoras. Quamvis autem fieri interdum solet, ut quo rariores
page 128, image: s128amicorum litterae adferantur, eo sint gratiores; et hac quoque in parte ut in aliis intermissio auget officii exspectationem, et cum ad id reditur, iucundius efficit. Tamen animus ita fert, nescio quo aut amoris affectu, aut [gap: Greek word(s)] , ut si momentis etiam singulis per litteras coramve haud colloqui liceret; nihil tamen molestiae aut taedii inde capere posse omnino mihi persvadeam. Quapropter diutius intermittere nec volui nec potui, quin hac vice litteras iterum ad te darem, Humanissime Dn. LUCA, testes amoris ac studii erga te mei, quo occasionem rescribendi tibi quasi porrigerem, ne ulterius svavissima ista, quae mihi per litteras hactenus tecum fuit, consvetudine carendum esset. Sed iam ad alia. ILLYRICUS ad postremum scholasticorum scriptum respondit satis frigide, cantilenam semper eandem repetens, nos ADIAPHORISTAS, MAIORISTAS, fornicatores cum BABYLONICA meretrice, corruptores verae religionis appellans: huic contraria nuper edita est studiosorum apologia, in qua ut videbis multa recitantur de negotiis adiaphoricis scitu digna, et ita PAPHLAGON iste exagitatur, ut numquam antea. Eandem epistolam cum alia quadam de Historia Ecclesiastica Magdeburgi edenda, et carmine aenigmatico de horto libani nunc mitto. Nuper ego et M. HENRICUS ELBECHIUS, cum discipulis meis, et HIERONYMO filio superintendentis, animi et valetudinis caussa, IENAM et inde ERFFURDIAM
page 129, image: s129exspatiati fuimus. Inter studiosos Ienae vix unum audivimus, qui homini favebat; cumque id non ignoret, diploma principum WINARIENSIUM impetravit, quo severe quaevis convitia, ignominiose dicta aut facta contra eum, neve quis ullam ipsi molestiam exhibere praesumat, prohibetur. Diplomate hoc publico affixo, altero die subscriptum fuit: ILLYRICUM soll man nicht vexiren, denn es hat Brieffe, quod iam ibidem in proverbium abiit. DN. SCHNEPFFIUM concionantem audivimus Dominica XV. post Trinit. tanta facundia et gratia, ut nihil supra. Post quinque dies iussus est deinceps intermittere coneiones, quamvis praetextu honesto, quasi iam seni conveniet quies; cum tamen laborem istum singulis dominicis concionem habendi, sponte, nulla mercede, tantum ad ecclesiae et scholae utilitatem susceperit. Reliqui professores praecipui, etsi quod fit, non omnino probent, tamen tacere coguntur. Deus, qui pacis auctor est, tollat quod in ecclesia est dissidiorum, et faciat, ut unum simus in ipso. Filius Landgravii WILHELMUS electoris BRANDENBURGENSIS filiam in uxorum ducet, aliam quoque eiusdem nostro principi LUNEBURGENSI desponsatam esse aiunt. Medius natus VINARIENSIUM principum apud regem GALLIAE stipendia facit, huic NIVERNENSIS, GALLICI principis, filiam desponsatam esse certis huc nunciis allatum est, et inducias paucorum annorum inter ANGLIAE et GALLIAE
page 130, image: s130reges pactas esse: qua de re plus vobis constare arbitror, quam in his locis. Editus est et quartus tomus declamationum PHILIPPI, et in MATHAEUM PHILIPPI commentaria; quae si habere volueris, proxime mittam. Porro, quia et hoc in mentem venit, audio non tantum me, ac factum meum in tragoedia proxima a multis istis agitari, et satis sinistre exponi, verum etiam de conscientia mea iudicia fieri, praesertim ab his, quos et circumspectius de talibus rebus, etiam professionis ratione, loqui conveniebat, et amicitiam melius colere existimaveram. Scio mihi bona conscientia opus esse apud Deum, bona fama propter proximum. Utrumque critici isti, ut apparet, adimere mihi conantur. Sed Deo [gap: Greek word(s)] testimonium conscientiae meae notum est, cui gratias ago, [gap: Greek word(s)] ; de qua, ut PAULUS iubet, glorior, ac peto Deum assiduis gemitibus, ut me deinceps regat ac gubernet, ac faciat me [gap: Greek word(s)] , ut in omni vita bonam militiam militem, fidem ac bonam conscientiam retinens. Ad famae quod attinet, et boni nominis existimationem; operam dedi hactenus, et annitar deinceps, Deo auxiliante, ut laudatis viris studia, vitam, et mores meos probem, a quibus cum HECTORE NEVIANO laudari me pluris faciam, quam [gap: Greek word(s)] insulsis et temerariis iudiciis carpi.
page 131, image: s131Ego interim Aristarchos istos cuperem [gap: Greek word(s)] , praesertim de ignotis, et quod si facere videri volunt, diligentius legere ac considerare, quae LUC. VI. Rom. XIV. IACOB. IV. scripta habentur. Nec quidquam aliud vicissim eis, pro tali erga me animo et voluntate detrahendi mihi studiose optarem, quam talem ipsos vitam semper agere posse, in qua quam minimum sit naevorum, erratorumque; deinde et mentem eam, quae nec suspicionibus, nec detractionibus aliorum gaudeat, sed candoris et dilectionis studium habeat. Haec ut tibi, tanquam amico, in sinum, ut aiunt, effunderem, animi dolore, quem istis rumoribus cognitis satis magnum concepi, impulsus sum, ac vehementius a te peto, ut sicubi in criticos tales incideris, mihi non desis, sed ea facias, quae amicitiae iura requirunt, meamque existimationem, et bonam apud bonos famam, tuearis et defendas, quantum potes. Verum omnia haec Deo commendabo, et officia vocationis sedulo faciam, ac spe auxilii divini me sustentabo, ut PSALMISTA iubet: Subditus esto Dev, et ora eum. Id etiam quicquid est crucis et adversi, quod contingit sive divinitus impositum, seu propria culpa accersitum, feram patienter, praesertim cum conscientia sit illaesa. Copiosius scripsi, quam volebam, sed amicum nihil earum rerum latere velim, utque haec boni facias et vicinos cognoscere et rectius
page 132, image: s132perspicere discas, peto. Vale. Dat. Wittebergae d. 12. Octobr. an. 58.
T. ex animo
Lucas Backmeisterus.
Epistolae 70. Fragmentum. ad Eundem.
Sciat humanitas tua, praeceptores nostros salvos et incolumes a colloquio VORMATIENSI domum rediisse, sed absque dubio salutaria ecclesiae ibi acta fuissent, et honorificentissimam a PAPISTIS retulissent victoriam, nisi intempestiva interpellatione et obtestatione IENENSIUM doctorum et similium (qui privato odio, quem erga praeceptorem absque caussa conceperunt, indulgent) hoc colloquium turbatum et interruptum fuisset. Praeceptoris etiam coniux, matrona piissima et honestissima, in eius absentia vitam cum morte commutavit. Verum praeceptorem non tam domestica mala affieiunt et excruciant, quam quae ad ecclesiam pertinent: quae nunc non solum a tyrannis persecutionem patitur; verum sophistarum morsibus misere ac crudeliter laceratur. Mitto tuae hum. scriptum D. MENII, quo calumnias FLACCI ILLYRICI vere refutat. Ante paucos vero
page 133, image: s133dies ILLYRICI editus est liber, plenus calumniarum, malevolentiae et virus, in MENIUM, D. MAIOREM et PHILIPPUM MELANCHTONEM. Ei libro nostri scholastici tantum hac epistola (quia omnia in eo sunt ementita) responderunt, quam hic inclusam, una cum confessione D. MAIORIS de articulo iustificationis, invenies. His Deo tuam humanitatem commendo una cum ceteris praeceptoribus. Data Vitembergae 18 Ianuarii, anno 1558.
Jacobus Scholtz.
Franckenstenensis.
Epistola 71. ad Eundem.
Gaudium et pacem in spiritu sancto, per dominum nostrum Iesum Christum. Amen! Hi duo pii, modesti, honestique adolescentes, ENGELBERTUS, huiusque frater PETRUS, qui meas ad te perferunt litteras, Clarissime simulque Doctissime LUCA, domine ac frater in Christo carissime, cuiusdam pastoris, (nomine BENEDICTI HUGONIS) viri valde pii et egregie docti, sunt filii, ab eo, in quo pastorem ago oppidulo, non procul nati atque educati. Horum parens, cum filios in nostratibus scholis, primis grammaticae artis rudimentis mediocriter institutos, discendi gratia alio emittere
page 134, image: s134statueret; animi mei consilium sibi communicari magnopere rogavit, quonam filios bonis litteris exornandos potissimum mittere consulerem. Cui (utpote de me meaque familia semper optime merito) tam pium a me efflagitanti, non nisi optimum consilium dare cupiens, consultissimum facturum dixi, si eos LUNEBURGUM, ubi rectiora litterarum studia vigerent, ac litterae humaniores inprimis florerent, ubive doctissimi et fidelissimi diligentissimique eius scholae gubernatores, et adolescentiae formatores, qui nullos scholasticos labores defugerent, essent; in quorum numero te, mi optime Luca, magna cum laude versantem, multorum piorum doctorumque praeconia, et gravi testimonio, propter eximiam tum pietatem, tum excellentem doctrinam, nec non singularem in formanda iuventute diligentiam commendatum iri saepe audivi: bonis, quod aiunt, avibus, sub initium verni temporis mittere non vereretur. Quod quidem meum consilium optimo viro non displicuit. Ceterum cum pius vir vestrae scholae rectorum nullius, cuius fidei filios regendos et instituendos traderet, notitiam haberet; humaniter ac amanter a me petiit, quo ipsius filios alicui primario vestrae scholae praefecto, cuius opera tum publice tum domestice uti, a quove veram pietatem, bonas litteras, honestatem vitae morumque integritatem commodissime discere possent, meo amico ac breviusculo scripto commendare non gravarer. Ego, quamvis afflicta
page 135, image: s135valetudine et molesto morbo impeditus; tamen pio viro id humanitatis officii denegare nolui. Verum ut aliquale meae singularis erga ipsum dilectionis signum ostenderem, nonnihil ad te, mi svavissime Luca, scribere dignum duxi. Quem, quamvis facie non agnoscam; tamen pietatis, doctrinae, ceterarumque virtutum fama humanissimum adeo, ut cuivis sine discrimine tuum officium nec non operam benignissime promtissimeque te deferre audiam. Mihi itaque, pio viro rogante, ad tuam humanitatem scribenti, et optima quaeque bona de te pollicenti, propter christianam religionem, fraternam dilectionem, commune litterarum studium atque arctissimum ordinis litterarii vinculum, quibus nos devinctos esse confitemur ac gloriamur, ex animo gratificaturum, measque ad te inconditas litteras aliquid ponderis habituras, nihil dubito. Commendo igitur atque committo tuae, Optime Doctissimeque Luca, fidei, dignitati et curae hosce duos litterarios tirones, maximopere, obnixe ac unice te propter Christum rogo oro atque obtestor, quo eos in tuam tutelam recipere, inque album tuorum dilectissimorum discipulorum referre, eorumque studia, quantum possis, provehere et promovere velis; ut quantum corporum crescant viribus, tantum et crescant virtutum auctibus. Quo quantum accrescat aetas, tantum et accedat et honestae eruditioni et morum integritati. Sustinent enim non vulgarem exspectationem, cui respondere
page 136, image: s136necessarium, et vincere pulcherrimum fuerit, qui fallere sine magna turpitudine non possunt. Quare tuam humanitatem magnopere propter Christum orare velim, mi amicissime LUCA, ut eos ad felicem studiorum cursum diligenter excites, currentibus stimulos addas, quo currant alacrius; praecipue cum ea sint aetate, qua ad discendam pietatem et comparandam eruditionem feliciorem sibi contingere non sperent. Verum cum iuniores natu, quanti hoc scire referat; parum intelligant; eo diligentiore monitore et hortatore opus habent, ut iuvenilem aetatem non sine fruge turpiter transigant, neve bonas horas male collocent. Haecque eos graviter moneant, et sedulo moneant:
Discite, discendi quando est occasio spreta,
At fugit, et tristis nos Metanoea coquat.Quare fideliter et diligenter eos horteris, ut ignaviam, otium et luxum inprimis fugiant, ne segniter discendo, et tempus terendo, parentum pecuniam anxie quaesitam luxu decoquant, et tandem parentes expilent. Etiam sedulo ac serio eos ad studium pietatis, officiumque virtutis et humanitatis, ut verbum Dei libenter audiant et discant, Deum semper timeant, ament, diligenter studeant honestasque artes fideliter discant, moneas. Demum ut quamlibet inobedientiam, nocturnas grassationes, tumultus, itiones et deambulationes, balnea atque natationes in locis prohibitis, etiam mala sodalitia et omnia pericula diligentissime vitent. Postremo te mi
page 137, image: s137dilectissime Luca ex animo rogo, ut et ad quotidianam invocationem eos excites, quo in vera fide Deum patrem domini nostri Iesu Christi ardenter invocent, ut eorum studia totamque vitam spiritu sancto regat et gubernet: nam sine dominica gratia ac ope nullum studium felix esse potest, iuxta illud:
[gap: Greek word(s)] .
Et ut sapientia Dei inquit: penes me est consilium et successus. Igitur ardentibus votis et iugibus precibus petant a Deo ipsorum studia gubernari, ut aliquid boni de Deo discant, ad gloriam Dei et salutem ecclesiae. Quare ut fideliter et feliciter discant, sedulo eos ad pias preces commonefacias, quo ipsorum studium felicius procedat. Hoc si facies, feceris Deo et mihi longe gratissimum; et si quid erit, in quo vicissim possim tuae dignitati humanitatique gratificari, nihil unquam sum recusaturus. Aeternus Deus pater domini nostri Iesu Christi conservet te quoque diutissime incolumem, salvum ac sanum, ad gloriam sui aeterni nominis, utilitatem christianae iuventutis ac ecclesiae Christi salutem. Amen. Datae Appenradae die annunciationis Mariae, anno Domini 1558.
T. Humanitati addictiss.
M. Petrus Geveranus.
Pastor Apenradensis.
page 138, image: s138
Epistola 72. ad Eundem.
Gratiam Dei per Christum redemtorem mundi unicum. Etsi non aliqua singulari familiaritate me tibi, Vir humanissime, iunctum esse sciam, unde quid litterarum tuae praestantiae scribere ausim; tamen scriptis tuis et adnotationibus in sacrosanctos evangelistas et acta apostolica, tam eruditione quam pietate plenis, excitatus, tuaque fideli institutione erga meos quondam (quando hic ludi habenas vexi) discipulos commotus, non possum non brevissimis iisque insulsis verbulis tibi, et gratae mentis indicium significare, et tuam dignitatem in re mihi dubia consulere nescius. Id autem ut mitiori feras animo, (quo te semper esse cognoverim) etiam atque etiam rogito. Cum ergo in actis versemur apostolicis, caetui nostro ecclesiastico pie utiliterque exponendis, tuisque in eadem adnotationibus vere piis, et doctrina atque consolatione scatentibus undique, non sine magno fructu inhaeream; incidi forte in locum quendam, mihi (ut puto) non satis integrum; quia membrum unum ibi prorsus abesse censeo. Ceterum defectus ille patet cap. I. pag. 17. apud litteram A. ubi exemplar habet: quatuor igitur Christus praecipue etc. ibique tertium membrum (cum primo, secundo, et quarto quae adsunt) non positum esse video. Tuam ergo praestantiam, Vir
page 139, image: s139Eruditissime, quam possum, amanter oro, ut mihi defectum illum brevi quodam epistolio implere dignetur. Quod si feceris; me tibi aequum vereque sincerum lectorem fore polliceor, significaturumque candide, si ibi pluris (meo iudicio) defectus, qui typographi festinatione nimia fieri solent, nobis legentibus obrepserint. His brevibus ad te, animo vere fraterno et sincero scriptis, valeat humanitas tua in Christo semper et felicissime. Datum Ripis Cimbrorum, anno a virginis partu salutifero 1558. postridie D. Martini episcopi.
Praestantiae tuae addictissimus
Jacobus Severini Ripen, ad D. Catharinae Ripis verbi Dei symmystes.
Tirunculum sub tuo vexillo militantem Nicolaum Iacobi Ripen, tuae fortasse fidei commissum, si quantum fieri poterit promoveris; rem mihi praestabis gratissimam. Is enim suis idem est, quod TOBIAS iunior parentibus, nempe senectutis baculus. Iterum vale.
page 140, image: s140
Epistolae 73. Fragmentum. ad Eundem.
Redditae sunt mihi tuae litterae, Optime Praeceptor, ex quibus animum tuum erga nos benevolum perspeximus, quo nos adhuc complecteris, et simul exemplaria duo arithmetices a te missa accepimus, pro quibus tibi summas gratias ago: grata enim fuerunt, tum quia tu auctor es, tum quia hic non venduntur: est enim liber doctus, compendiosus et utilis, et necessarius pueris, quem tuo nomine digitis conteram, ut artem illam aliquo modo exacte acquirere possim; cuius usus in multis rebus reperitur. Scribis praeterea de libris, quos ad regiam maiestatem, et ad excellentem virum cancellarium IOHANNEM FRISZ misisti. De his rebus nihil certi habeo, nec unquam habui, priusquam inquirerem, ut petiisti in litteris. IOHANNES IOHANSSEN, cui libros tradidisti admodum negligens fuit, quod non petierit responsum. Nam sicut tabellarii, ita etiam procuratores. Iam tamen cum certus a CASPARO MULE sim factus; nihil de his, sed ipse omnia etiam minutissima (ut comperies) tractabit. Non igitur necessarium duxi, ut copiosius haec scriberem. Scribis etiam quaedam de LUCA BACKMEISTERO, ipsum titulo magisterii ornatum, cui multum felicitatis precor, utque
page 141, image: s141promotio haec aliquando cedat in honorem Dei, et ornamentum reipublicae et ecclesiae, quod futurum spero. Ad ipsum quando venturi sumus dubito: poenitet me molestasse scriptis nostris optimum istum virum, ipsius animo erga nos aliquando gratos declarabimus. Inchoavimus enim hic in nostra academia HAFFNIENSI quaedam studia, quae ante festum paschatis non poterimus absolvere: quare non existimo ad nos ipsum hoc anno venturos; idcirco rogo, ut nos excusatos aliquando apud ipsum habeas. Ego et CASPARUS MULE brevi de his illi scribemus: quod si fecerit erit nobis id gratissimum, et si vicissim simili in re tibi gratificare potero, promtum et paratum me semper habebis. Mitto tibi exemplar novae editionis doctissimi et excellentissimi viri, summi theologiae in academia nostra professoris, doctoris NICOLAI HEMMINGII; hoc perlegas peto, et iudicium tuum rescribas: nam fautor tuus est et promotor; utque tuis rebus optime cupit; eius admoneo ut familiaritatem primis litteris expetas: nam is plurimum valet apud regiam maiestatem, quam cum nactus sis, puto te omnia maiora et maxima quaeque impetraturum a rege. Summus noster Doct. MACCHABAEUS ante sex hebdomades oppetiit mortem, et ad patrem domini nostri Iesu Christi commigravit, cuius consvetudine fruitur. Novi praeterea quae scribam, non habeo; his enim novis caruisse melius fuisset, sed Deo ita complacitum est: nam vult suos meliori
page 142, image: s142vita uti, ne commutationes et horrendam poenam Dei adversus genus humanum videant, quandoquidem malitia hominum quotidie accrescit; quod dolendum. Ego pro tuis summis laboribus, quibus semper occupatus fuisti in docendo, admonendo et instigando nos cum apud te essemus, tum propter fidelem institutionem, pro qua multum tibi debeo, quaedam mitterem ad sustentationem domus, sed iam non licet; nam difficile est iam navigare: quamprimum autem erit navigatio, memores tui erimus. De CONRADO QUIDDOUW et HERMANNO ET IACOBO cognatis meis, quid agunt et quomodo vivunt, cupio certiorem fieri. Quinque vel sex exemplaria Enchiridii, grammatices nempe et dialectices et rhetorices, de klenen vor den Kindern, ad fratrem meum minimum, et ad alios transmittas obsecro, ego pretium numerabo. Bene vale. Salutat te pater meus officiosissime. Dat. Haffniae, A. 1558. dominica prima post epiphanias.
Hermannus Höjer.
Epistola 74. ad Eundem.
Quod scribis Vir integerrime et doctissime, collega et amice carissime, paedagogum Iohannis de Coller hospitio eiectum esse, non valde miror; praesertim cum hospes etiam me praesente
page 143, image: s143hoc mali aliquoties ei minatus sit, nisi paedagogiam diligentius administraret. Sed quo sit ingenio praeditus hospes, non obscurum est. Quod si hoc meretur conterranei istius fides, probitas et diligentia; tuam humanitatem unice rogo, (velim meae audaciae ignosci, cum aliorum nomine opportune et importune petam) ut aliud ei hospitium vestra opera inveniatur. Si id minus commode fieri poterit; oro ut vestrarum litterarum testimonio instructus Hamburgum dimittatur, aut alio, quavis ratione ei prospiciatur. Quod officium Deo gratum esse, ac multis vicissim beneficiis ab eo comulari, tua humanitas non ignorat. Nomine PAULI cognati mei tuae humanitati et Dn. rectori ac vobis omnibus gratiam ago et habeo pro laboribus, quos in ipso erudiendo sustinuistis. Etsi autem moleste fero, eum a vobis discessisse; tamen cum id parentibus ac ceteris cognatis ita visum fuit: dissvadere nolui. Nam de hospitii incommoditate et seueritate hospitis eum aliquantulum conquestum esse intelligo. Ideoque parentes voluerunt, ut alio sese conferret, quo mutatione aëris et loci vicinitate valetudini ipsius melius consuleretur. Quod ut faustum sit, ac feliciter ipsi cedat, Deum ex animo precor. Loco huius alterum PAULUM CHRISTIANI apud WINCKELMAN tuae humanitati commendo; quem ut tuae humanitati diligenter commendarem, unice me cognati eius rogarunt. Est enim admodum pauper et orphanus,
page 118, image: s144excepto quod unicum habet affinem, qui eius cura praecipue afficitur, et hactenus ipsi vitae necessaria ut plurimum suppeditavit. Quare tuam humanitatem etiam atque etiam peto, ut eum sibi commendatum esse velit, et in procurando alio hospitio, si ita res postulabit, iuvet. De gratitudine et probitate ipsius pueri non dubitabis. Imo Christus ipse hoc genus officii egenis et probis exhibitum cum fenore quondam non exiguo remunerabit. PASCHASII litteras, quae me de statu rerum suarum erudirent, non accepi, et exputare non possum, quid caussae sit, cur ad nos rarius scribat. Cantori honestiorem et auctiorem conditionem obtigisse, gaudeo, ac ipsi gratulor, et felicem ei rerum omnium successum opto. Sed vereor ne (quod Deus avertat) [gap: Greek word(s)] permutata esse aliquando queratur. Cum GEORGIO STANGEN de cantore vobis inveniendo ita egi, ut magis idoneum habere non potuerimus, quam hunc IOHANNEM BER TRAMUM CELLENSEM, olim discipulum vestrum, cui et mores vestrorum hominum probe perspecti et cogniti sunt, et ea eruditione praeditus est, ut commode et utiliter inservire vestrae iuventuti posse videatur. Quod autem aetati deest, id eruditione et aliis ingenii dotibus haud dubie compensabit. Mores ac reliquam vitam ita eum recturum esse confido, ut vestrae scholae ac caetui ornamento et laudi sit futurus. Quare peto, ut si aptum iudicaveritis, tua humanitas sua commendatione
page 145, image: s145et suffragio efficiat, ut hoc munus ei decernatur. Gratitudinem ipsius ac modestiam vos coram experiri, quam ipse magnifice praedicare malo. Novi nihil habeo, quam quod brevi temporis intervallo duos clarissimos et doctissimos viros amisimus, reverendum virum, Dn. doct. IOHANNEM BUGENHAGIUM Pomeranum, evangelistam multarum gentium, et huius ecclesiae pastorem, qui 19. Aprilis ex hac miseria et statione sua ad caelestis ecclesiae societatem abductus est. Deinde eiusdem ecclesiae minister M. LUCAS HETZER TORGENSIS, vir eruditus et pius 21. Mai. in vera invocatione et fiducia filii Dei mediatoris discessit. Nos ardentibus precibus oremus filium Dei, ut voce evangelii sibi colligat ecclesiam, servet et discentium et docentium agmina, et doctoribus aliis, quasi ex aëre cadentibus alios ecclesiae salutares restituat, ac lucem verae doctrinae tueatur et conservet. Deus clementissimus pater tuam humanitatem una cum honestissima coniuge et charissimis liberis quam diutissime sospitet. Wittebergae, anno Domini 1558. in pentecoste; quam et Israëlitae, ex Aegypto egressi, in solitudine ad montem Sinai celebrarunt ante annos 3067.
T. T.
Arnoldus Schulte.
page 146, image: s146
Epistola 75. ad Eundem. S. D.
Accepi heri litteras pietatis tuae, una cum pagellis in enarrationes varias in Acta, quae mihi gratissimae fuerunt, nec quidquam iam in isto opere desiderari existimo. Pietati tuae habeo gratias quam maximas. De propinquiori adventu regiae maiestatis DANICAE et principum HOLSATIAE hoc tempore nihil certi T. pietati significare possum. His tamen proximis diebus eos in monasterium RHEINSFELDENSE prope LUBECAM venturos intelligo, qua de re propediem certior ero. Ubi scivero, faciam ut pietas tua sciat quamprimum. Mea officia qualiacunque humanitati tuae de me paratissima polliceor. Datae ex aedibus maternis 4 Iulii, anno Domini 58.
T. P.
deditissimus
Lucas Möller.
Epistola 76. ad Eundem. S.
Venit ad tuam humanitatem, Doctissime Vir et amice mihi semper colendissime, ante
page 147, image: s147ferias paschatis, una cum mea ad T. H. commendatione, SIMON DETHMELDIENSIS, cui de hospitio et victu T. H. haud gravatim prospexerat. Sed SIMON insciis dominis diaconis, quibus serviit (agit enim hic organicum) discesserat. Ut ergo adolescentem in templo suo retinerent, et stipendium auxerunt, et de libera mensa ei prospexerunt. Ne igitur frustra tua humanitas eius reditum exspectet; hunc adolescentem DETHERUM MAURITII, civem Mindensem, eius loco ad T. H. remittere volui; ac rogo, ut in SIMONIS hospitium eum introducat. Habuit patrem doctum et honestum, ducat. Habuit patrem doctum et honestum, MAURITIUM MAURITII, qui hic Evangelium Dei multos annos pure ac fideliter docuit. Scit T. H. ministrorum ecclesiae liberos, defunctis parentibus, piorum ac honestorum hominum patrocinio indigere. Quocirca pie fecerit tua humanitas, si hune adolescentem SIMONIS pueris praefecerit: est enim bonae indolis et ingenuus puer, et a litteris non alienus. Quod autem pro aetate non adeo profecit in studiis, uti decuisset, penuria, quae adolescentem saepius a studiis revocavit, et honestos conatus impedivit, in caussa fuit. Spero tamen eum, si modo eius ingenio faveatur, et frugi futurum, et ecclesiae Dei et reipublicae olim inserviturum. Conetur ergo tua humanitas, ne frustra tam longo itinere confecto ad nos redeat, et remunerationem ab ipso Deo exspectet. Ego quoque animum gratum ac memorem tuae humanitati
page 148, image: s148polliceor. Bene vale mi Domine LUCA, amice mihi perpetua fide colendissime. Mindae 6. Aprilis, anno Domini 1559.
Tuae humanitatis
observantissimus
Hermann Hudde,
pueritiae Mindensis Informator.
Epistola 77. ad Eundem. S. D.
Non parum doloris attulerunt mihi litterae vestrae, Praeceptor et amice carissime: quibus intellexi D. HARDEVICUM EKENBERGIUM, pietate, eruditione et virtute praestantem, et longo tempore de vestra ecclesia bene meritum, tandem ex hac vita in caelestem ecclesiam a Deo evocatum esse. Et cum per aetatem diutius vivere potuisset; maturius in caelestis vitae consvetudinem abductus esse videtur, ne esset spectator confusionum et aerumnarum, quae orbi terrarum impendent. Sicut scriptum est: Iusti colliguntur, ne videant ventura mala. Gratulor tamen filio eius M. IOHANNI, quod patri successerit, et Deum oro, ut eius labores regat et secundet, ad gloriam sui nominis et multorum salutem. Quod meum conterraneum tua commendatione
page 149, image: s149iuveris, ut paedaegogiam splendidiorem acquisierit, gratiam habeo, ac vicissim, ut debeo, meam tibi operam et industriam polliceor in omni officiorum genere. CASPARUS ad nos venit idibus Martii: qui cum antea mihi patris et ipsius nomine carus esset, tua commendatione factus est longe carissimus; nec ulla in re, consilio vel opera deero, quantum quidem in hac tenuitate mea praestare potero. Novi nihil habeo, quam quod principes WEINMARIENSES condemnationem aliquot articulorum seu errorum ediderint; quem librum ad vos iam pervenisse existimo. Scripsit contra hanc condemnationem Dn. praeceptor PHILIPPUS ad principem, HASSIAE Landgravium, quod vobis mitto, et ora, ut hoc scriptum vobis describi curetis, et meum exemplar mihi aliquando remittatis; siquidem autographum mihi non reservavi. Deinde D. AMSDORFFIUS scripto aliquo proposuisse et tueri hanc propositionem dicitur: Bona opera esse perniciosa ad salutem: quae quanta sit non solum rabies et insania; sed etiam impietas, omnes sani intelligunt. Oro autem Deum, ut ipse regat et doceat nos, et mentes nostras flectat ad veritatem et modestiam. Intimationem de paschate, quam mitto, boni consule. Peto ut me certiorem T. H. faciat de rebus PASCHASII, quem officio motum iri audio; certum tamen non scimus. Deum precor, ut tuam valetudinem, honestissimae coniugis et carissimorum liberorum, quam diutissime
page 150, image: s150incolumem conservet. Wittebergae, anno Christi 59. calend. Aprilis.
T. T.
Arnoldus Schulte.
Epistolae 78. Fragmentum. ad Eundem.
Cum ad affinem litteras hinc darem, facere non potui, quin et ad te, amicorum optimum et carissimum, scriberem aliquid; etsi tuas litteras iam rarius habeam. Nos cum serenissima regina nostra in comitatum OLDENBURGENSEM ad sororem ipsius imus, ubi negotia aliqua necessaria nobis expedienda sunt. Ita aulica vita semper habet molestias, nec hiemem saltem quietam agere possumus. Sed Deo et occasionibus haec commendanda sunt, et quae accidunt, hilariter facienda et perferenda. HAFFNIAE historiam audivi ab electore principe, quam et tibi, tanquam dignam memoratu, recitabo. Cum CAROLUS imperator iam in extremis esset, monachum confessionarium rogavit, ut firmam aliquam consolationem sibi suggereret, cui moriens niti posset. Respondit monachus: se firmiorem nullam et efficaciorem scire consolationem, quam fiduciam meriti filii Dei,
page 151, image: s151eiusque passionis et mortis. Ergo, inquit CAROLUS, LUTHERI doctrina vera fuit. Quid LUTHERUS docuerit aut senserit, nescio, ait monachus, sed hanc ego iudico esse optimam morientis hominis consolationem et praesidium. Ibi CAROLUS, faciam ergo quod dicis, et ea fiducia, solius meriti domini nostri Iesu Christi, moriar, nec ab eo divelli me sinam. Atque ita mortuus est imperator. Monachus paulo post mortem CAROLI, propter istam caussam, ignis supplicio affectus est. Haec, ut audivi, recito. Iudicia Dei sunt inscrutabilia, et misericordia inexhausta. Vale, et me, ut semper facis, ama. Datae raptim Itzehoae die 4 Octobr. anno 59.
Tuus.
Lucas Backmeister.
Epistola 79. ad Eundem. S. P.
In hodierna Dn. praeceptoris lectione insignes historiae et doctrinae audiebantur multae de CONSTANTIO imperatore, filio CONSTANTINI MAGNI: de interfecto ab eo GALLO, patruele, quem caesarem appellavere, et cum ipse in occidentem adversus ALEMANNOS proficisceretur, orienti praefecerat: de IULIANO ad societatem imperii vocato, et malam gratiam
page 152, image: s152domino reddente: de gentium GERMANICARUM antiquis appellationibus et migrationibus in alia atque alia loca: de bellis civilibus, et aliis multis humani generis calamitatibus. etc. Ea cum audirem, afficiebar plurimum, et mecum quoque cogitare coepi de miseriis huius vitae, (quae vere ut dicitur in tragaedia [gap: Greek word(s)] ) de dissipationibus in ecclesia, et regnis, de fortunae inconstantia, de miserrima migratione, toti generi humano propter peccatum imposita, et simul occurrit tristissimum CAROLI QUINTI imperatoris exemplum, qui 20 Septemb. anni praeteriti mortuus est in monasterio, quod VALLEM docti appellant in HISPANIA, nec amplius 8000 florenorum reliquit, quae pecunia inter pauperes postea est distributa. Fuit is ad senectam usque fortunae alumnus, et maximis rebus gestis, tandem erratis consiliorum insigniter impiger, moto bello GERMANICO, et filium in regnum istud cruentum, et manifesta mala detrudens, et hanc esse caussam sapientes omnes indicant, melancholiam istius moestitiae, in quam in senecta incidit, et imperium sponte reliquit, quod consiliis eventus non responderint. Iam in ANGLIA, mortua regina, novi sunt motus: electa est soror altera in reginam, et factum decretum, ne posthac unquam princeps peregrinus in regimen admittatur. Cardinalis POLUS venenum sumsisse dicitur, et duos alios summae auctoritatis episcopos sibi ipsis manus intulisse. Revocantur
page 153, image: s153ergo exules missis litteris et navibus ad traiectionem ordinatis. Habet apud se PAULUS EBERUS filium ROBERTI BARUS, combusti in ANGLIA, quem secum FRANCOFORDIA, cum ex WORMATIENSI colloquio rediret, huc duxit: huius mater FRANCOFORDIAE hactenus cum aliis exulibus fuit, et ea quae narro huc ad filium scripsit. Ita PHILIPPUS, ut apparet, etiam ANGLIA excludetur. Sic Iudit in humanis divina potentia rebus. Sed de ANGLIAE motibus vobis fortassis melius constabit, quam nobis, ideoque plura non addo. Illud vero silentio praeterire nolui, quod RATISBONA huc allatum est. NICOLAUS GALLUS in ea urbe, ut scis, superintendentem agit, et ILLYRICI caussam tuetur acerrime. Is pro concione dixisse fertur, electos tantum salvari, non electos damnari, quaecunqne sit vita hominis, et si sint electi aliqui, his dari tantum spiritum sanctum, qui regeneret eos ad vitam aeternam, sin minus, manere eos et mori in peccatis. Contra hanc sententiam quidam ex reliquis concionatoribus verba fecit, ac de electione non ex priori, sed ex posteriori iudicandum esse; audientes vocem evangelii, et credentes in filium habere vitam aeternam, et esse electos dicens, iuxta usitatam et veram nostrarum ecclesiarum explicationem. Qua re GALLUS graviter offensus est, eamque offensionem alia quaedam quasi [gap: Greek word(s)] auxerunt. Scripsit GALLUS contra scriptum electorum, quod nominant
page 154, image: s154INTERIM SAMARITICUM, item contra PHILIPPUM et scholam WITTEBER GENSEM, item contra omnes electores, quod FERDINANDUM, papisticae religioni deditum, et non evangelicum (ut vocant) principem, imperatorem elegerint. His omnibus subscribere coegit concionatores suos; cumque et ab illo, de quo antea dixi, postularet subscriptionem, ipse recusavit, atque eam ob caussam urbe eum pepulit. Venit is AMSBERGAM in PALATINATU sitam, et ibi a senatu rursus susceptus est, atque ea, quae recitavi, D. PHILIPPO perscripsit. Vides quid istae purae passiones agitent: certe id se pure passive non est habere, sed pure active: nam alterum pedem in suggestu, alterum in foro seu consessu principum, iam habere velint. Ac senatus RATISBONENSIS in magno est periculo propter vicinum BAVARUM, FERDINANDI generum, qui eam iniuriam et ignominiam socero fieri gravissime feret, et alioqui non admodum aequus esse dicitur in civitate. Comitia celebrantur AUGUSTAE, inchoata sunt Imo die Ianuarii, ac vocati sunt nominatim omnes electores, utque compareant omnes scripto mandavit imperator. Quare et noster princeps AUGUSTUS, novis adhuc litteris vocatus, iter ingreditur die Ianuarii 14. Faxit Deus, ut salutaria toti imperio GERMANICO et nobis omnibus ibi agantur. De theologiae contentionibus non dubium est, quin tractabitur inter alia. Deliberatum etiam fuit de
page 155, image: s155alio colloquio iterum instituendo; sed quid conclusum sit, nondum scimus: processurum vix speramus. Mitto novum scriptum contra ILLYRICUM editum, quae omnia si hominem istum et alios non movent, fatalem arbitror esse insaniam. Magnos motus IENAE excitat, conscientiae terroribus ita divexatur, ut quod tyranni, et homines male sibi conscii solent, connexos ubique habent, qui etiam tenuia quaeque observent, et ad eum deferant, et vel verbo saltem offendentes in carcerem coniici iubet: qua de re quid nuper IENAE acciderit, tanquam historiam scribere possem, nisi ocio destituerer, et vere in eum congruit, quod est apud STATIUM: Non opus est furiis, tantum mirantur et astant, Laudantes, hominumque dolent plus esse furores. Quos versus fortasse etiam in alio quodam brevi scripto legas. Sed haec inter nos, ut solemus interdum [gap: Greek word(s)] .
Addo unum adhuc, quod amicus amico in sinum effundo. Quantum hactenus pecuniae ad studiorum usum insumsi, et patrimonii partem mediocrem ea ratione sustuli, non ignoras. Constitui itaque rursus fructum aliquem studiorum meorum et sumtuum quaerere, et Deo auxiliante ad proximum paschatis festum, et interea bonorum hominum, praeceptorum et amicorum opera, ad honestum aliquem locum adipiscendum, uti. Nuper ex DANIA litteras accepi, quibus non obscure significabatur de regiae maiestatis erga me voluntate, et fieri posse, ut aliquando
page 156, image: s156et quidem brevi opera mea peteretur. Sed ego, ut ingenue fatear, in GERMANIA esse, et aut in patria aut alicubi in hisce locis vivere malo: cuius rei caussas non paucas habeo, et praecipue sororis valetudo afflicta saepe et plurimum me movet, ut in loca procul a patria dissita non libenter abeam. Nolui igitur hoc meum consilium te latere, et tuam quoque sententiam intelligere cupio et si quid consilii et adiumenti habeas, mihi communicari. Nondum enim quidquam apud alios tractavi, quorum opera et studium mihi non deerit, si quid petiero, id quod fretus praeceptorum hic erga me benevolentia dico. Sed tuum adhuc responsum exspectabo: quod si spem nullam faciat, in huius academiae vicinia consistam, et pulchram aliquam focillam, quarum plurimas hic habemus, mihi vitae sociam adiungam. Es muß doch ein mahl gewaget seyn. Haec ludens [gap: Greek word(s)] . Et hanc postremam litterarum partem, aut HIEROSOLYMAE praefecto, aut claudo IOVIS filio, tradas, omnino postulo, idque imperiose. Vale feliciter mi Dn. LUCA cum coniuge et liberis, et me, felix novi anni auspicium et curriculum tibi precantem, redama. Wittebergae 10 die Ianuar. an. 1559.
T. ex animo et integerrimus
Lucas Backmeister.
page 157, image: s157
Epistola 80. ad Eundem. S. P.
Clarissime et optime Vir. Cum hic vir doctus M. BARTHOLOMAEUS (quem D. M. DAVID CHYTRAEUS mihi diligenter commendavit, de quo et inter alia scribit, quod in eo vere [gap: Greek word(s)] illud luceat, de quo dixerunt sapientes, [gap: Greek word(s)] ) cum, inquam, hic vir ad vos iret, et ad nos rediturus esset, nolui eum inanem mearum litterarum ad te venire, non tantum ut haberet occasionem te conveniendi (quod non obscure significabat se expetere) sed ut ex eo, ad nos reverso, cognoscerem, qua esses cum tuis valetudine, et etiam quid tuarum lucubrationum recens esset editum. Si in forma minori enarrationes tuae in evangelistas et Acta nunc extarent; eme mihi: exponet M. Klingius pretium. Mitterem quidem, si scirem, quanti venderentur. Vellem mihi mitti etiam pro meo filio grammaticam tuam, cui dialectica et rhetorica iunctae sunt, et libellum tuum, continentem vocabula et formulas pro pueris. Si non exponit pretium, scribe mihi, quanti vendatur. Vidi nuper scriptum PHILIPPI, in quo Dn. WESTPHALO imputat, quod scripserit: corpus Christi esse in omni loco, etiam in saxis et lignis. Sed
page 158, image: s158ego non memini me id legisse in eius scriptis. LUTHERUS [gap: Greek word(s)] corporis defendit satis prolixe. Sed cum LUTHERUM non audeat palam erroris arguere, oblique eum per latus WESTPHALI petit. Spero te stare a partibus D. WESTPHALI. Deus ignoscat ipsi. Idem te cum tuis tueatur et servet quam diutissime incolumem, doctissime et eximie Vir, amice ac frater charissime et in domino colende. Raptim 22 Februarii, anno 1559.
T. Frederus.
In libello tuo consolatorio facis 4012. annos a condito mundo usque ad Christum natum, cum LUTHERUS et alii quidam magni viri faciant 3962. Quem auctorem tu sequaris, scire cupio. Pro donato libello consolatorio et aliis nullam gratiam reposui, sed reponam tamen aliquando aliquam.
Epistola 81. ad Eundem. S. P. D.
Etsi non levi obiurgatione, Clarissime Vir, dignus sum, quod non statim ad tuas litteras nuper respondi, tamen rogo ut mihi veniam des, et meae excusationi fidem adhibeas: nam
page 159, image: s159ab eo tempore, quo litteras tuas accepi, gravissime quartana febri laboravi, et adhuc ea graviter laboro. Nunc vero paullatim hoc morbo levatus et ad studia reversus tibi scribo. Mitto itaque tibi historiam ex IIdo LIBRO MACCHABAEORUM de 7 fratribus cum matre, quos ANTIOCHUS TYRANNUS misere cruciavit, ut desisterent a lege patrum suorum, elegiaco carmine a me descriptam; et spero hanc tibi non ingratam fore: nam eam quam brevissime ex ipso textu verti. Porro multa nova hic sparguntur de multorum principum interitu. Rumor hic est, regem HISPANIAE PHIL IPPUM, CAROLI QUINTI filium, submersum esse, ac ita misere periisse. Item PAPAM diem obiisse. Certum est autem regem GALLIAE, hasta laesum a proprio capitaneo, animam expirasse. Hi interitus principum plerumque ruinas imperiorum (quod tamen Deus avertat) minari solent. Oratio HEMMINGII, de qua mihi antea scripsistis, non extat hic venalis; alias eam tibi libenter misissem. His bene vale, et uxorem tuam una cum liberis meo nomine saluta. Datae Wittembergae 4 die Octobris, a. 1559.
H. T. A.
Hermannus Schmidt.
Husensis.
page 160, image: s160
Epistola 82. ad Eundem.
Salutem a Domino. Cum te unum Reverende atque humanissime praeceptor habeam, qui a prima infantia me singulari es prosecutus amore; merito prae ceteris amicis et fautoribus meis te colo atque veneror. Quare cum nihil a me absente gratius accidere tibi possit, quam ut de salute et statu rerum mearum cognoscas; hoc quoque officio tibi deesse nolui. Salvum itaque me et incolumem Deo duce et comite ad ecclesiam meam perductum esse scias; ubi an tristior fuerit discessus, an vero laetior reditus, nescio. Hoc unum affirmare audeo, singulos mihi obvios laeto atque hilari me excepisse vultu, omnes vota et preces suas pro incolumitate mea iactitantes. Quare et te, praeceptor colende, oro, ut pro tua erga Deum et in me pietate, aeternas quoque Immanueli nostro gratias agas, eique me, consilia, et actiones meas, precibus tuis in posterum commendare velis. Ego quod habeo et facio, aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi, cum filio ipsius [gap: Greek word(s)] , gubernatore ecclesiae suae, assiduis gemitibus imploro, ut tibi, reliquis amicis meis, vestrisque domesticis adsit ecclesiis. Res meae hic in eodem adhuc statu permanent. Omnes maritum me esse volunt, et nullum non movent lapidem, ut persvadeant. Vulgus obiiciendo, me contraria
page 161, image: s161in doctrina de coniugio docere et facere: pastor et [gap: Greek word(s)] meus urgendo scandala, et provocando ad iudicium propriae conscientiae; et quem antea amaverunt, nunc fere odisse incipiunt. Ego in his perturbationibus et saevis conscientiae laqueis, quid faciendum sit, cogito, et cogitando contabesco. Saepius quoque dulcius mori, quam vivere, fore puto. Haec brevibus ad te de itinere peracto et vita mea scribere volui. Quod reliquum est, iterum te oro atque obtestor, ut me precibus tuis commendatum habeas. Mali enim si quod sentiam, scribere debeo, et vitae et saluti meae metuo. Vale feliciter. Datae Schwibusii 8 Iulii, an. 1560.
T.
Dionysius Bredekow.
Epistola 83. ad Eundem. S. D.
Legi vestras litteras, Humanissime Dn. LUCA, quibus T. R. ad me scribit, pergratum T. R. esse, ut quam saepissime per me de statu mearum rerum et academiae nostrae certior fiat, et si quid novi apud nos typis excusum sit, permittam. Neminem autem posthac praetermittam, quem ad T. R. perventurum putarem, cui non meas, una cum quibusdam novis, litteras dem.
page 162, image: s162Quod autem rarius hactenus est factum, non negligentiae T. H. adscribat velim: nam id fuit morae, quod non eius generis meae fuerunt litterae, ut eas ausus fuerim temere committere. De vestra vero in me benevolentia et studio gratificandi nunquam dubitavi; et libere fateor, tanta Tm. Rm. in me contulisse beneficia, vix ut maiora potuissent: igitur meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla unquam delebit oblivio. Sed ne modum excedere videar, de his finem imponam. Novi apud nos parum est: permitto tamen tuae reverentiae secundum librum chronici PHILIPPI, una cum duabus orationibus, paucos ante dies publice habitis, quas ut T. R. una cum chronico aequi bonique consulere velit, oro. Tuam quoque reverentiam etiam atque etiam peto, ut huic studioso vestra ope prodesse velitis in functione scholastica acquirenda: ex quorundam enim relatu percepit, IOANNEM SCHILT renunciasse suae provinciae, et ad maiora aspirare. Fretus igitur T. R. petiit me (apud me et FRIDERICUM a WEIGE HANNOVERENSEM in musaeo per exactam hiemem fuit) ad T. R. darem litteras commendatitias, propter vestrum enim summum in me amorem studiumque gratificandi, et necessitudinem, quae inter parentem meum, cognatos et vestros fratres intercessit; quam non minimam a me intellexit, vehementer confido his meis litteris ipsum apud tuam reverentiam gratiosum fore, quae spes ne eum fallat, vehementer
page 163, image: s163rogo. Quod si illi ea conditio non contingeret, peto ut apud rectorem ipsius nomine intercedatis, ut et huic suam quoque operam communicet. Est hic studiosus modestus, doctus et diligens, et ad annos 2 aut 3 praefuit scholae REINENSI, et ita totam substantiam, quam ibi corraserat, consumsit, quod diutius apud nos propriis sumtibus vivere non possit. Quare, ut supra, iterum peto, ut tua humanitas eum ita habeat, ut intelligat meam commendationem non vulgarem fuisse. Promitto vero tuae reverentiae meam operam. His paucis bene et feliciter valete. Anno -- 60. 29. Martii.
T. R. D.
Joachimus Göertzius.
Epistola 84. ad Eundem.
Non exiguam operam praestant ecclesiae Dei, doctissime D. M. LUCA, ii, qui in hac postremo mundi barbarie utiliter praesint scholasticis; siquidem horum labor, qui ad institutionem iuventutis confertur, nec diaboli furiosa oppugnatione, nec tetra hominum ingratitudine, caret. His enim communis et evangelii et ceterarum artium hostis diabolus bene prospicit, ut si gubernatores sedulo iunioribus veras opiniones
page 164, image: s164de Deo, et aliis utilibus communi vitae rebus instillaverint, fore, ut per has adhuc tenues plantulas, quae quam primum inseruntur bene constitutis scholis, ingentes utilitates ad propagationem ministerii et ad reliquarum artium studia excolenda promanaturae sint. Quam bene et praeclare igitur ii, qui industrii sunt in hac puerili gubernatione, merentur de omnis generis doctrinarum et totius vitae conservatione; omnibus, vel per nebulam hanc rem intuentibus, non est obscurum. Quare Clarissime D. M. LUCA, cum fama haec complures Germaniae et Daniae oras pervaserit, in vestra schola tanquam in amoeno et irriguo excrescere et emergi adolescentes, doctrina et modestia praestantes; illud quod inde aestimo, quia multi vestri Gymnasii alumni ad magnarum rerum gubernationem praecipue apud nostrates vocantur. Audimus praeterea apud vos retineri magnam disciplinam, quam hoc potissimum tempore praecipuum compescendae ferociae puerilis nervum esse censemus. Hoc ingens decus vestrae scholae multi pii gratulantur. Etsi quoque multi ingrati sunt, qui hanc provinciae vestrae difficultatem et magnos labores non agnoscunt; Deo vero et omnibus bonis probari suo tempore experiemini. Hac igitur optima constitutione vestrae scholae motus duxi hunc nostrum puerum vobis commendandum esse, ut semel ad nos et doctrina et morum honestate instructior redeat. Quia igitur tua excell. praecipuas Gymnasii operas et rectionem
page 165, image: s165obtinet; e re huius nostri filii putamus, ut eum tuae fidei commendemus. Natus est enim hic puer clarissimo patre M. ANTONIO REISER, cuius relictam viduam ex ordinatione divina in uxorem ego duxi Hic ad multos annos in ministerio filii Dei servivit regiae maiestati et ceteris nostratibus principibus. In agone iam pene exspirans, et in caelestem consvecudinem evocandus, obnixe petiit, ut quamprimum ad studia doctrinarum adhiberetur. Sine dubio quoque huius pueri tutores ad te de conditionibus eius copiosius scripserunt. Rogamus igitur omnes, ut tua humanitas hunc nostrum filium in numerum tuorum privatorum discipulorum recipiat. Hactenus fere ipsius ingenium et adversa valetudine et praeceptorum incuria computruit. Opus igitur habet accurata inspectione; et magna et dura disciplina est frenandus, donec praecipuam partem grammaticae utcunque cognoverit. Precamur quoque ut eum ad ceteros tuos commensales adhibeas, et quoscunque fecerit sumtus apud tuam excell. grati et ubertim satisfaciemus. Et si non esset molestum, peteremus responsum quam primum, ut significares, quidnam numerare debeamus pro mensa, et disciplina publica et privata quotannis, et si quidquam mutuo (quod petimus) ipsi dederis ad necessaria emenda, grati reddemus. Haec si feceris, Deo rem gratam feceris, et illustriss. nostrum principem et ceteros tutores perpetuis
page 166, image: s166offlciis tibi obstrinxeris. Valeat tua excell. Datae Flensburgi 28 Aprilis, anno - 60.
Petrus Brantius
pastor ad D. Virginem.
Epistola 85. ad Eundem.
Gratiam et pacem a DEO patre per dominum nostrum Iesum Christum filium DEI et MARIAE virginis, redemtorem et mediatorem nostrum. Quod scribendi officium, vir ornatissime et amice carissime, aliquamdiu a me praetermissum est; partim propter occupationes accidit, partim etiam quod vestras litteras hactenus exspectaverim, quae crebriores ad me antea venire solebant. Quia vero negotia vestra mihi nota sunt, tuae humanitati facile ignosco. Cumque a me scribendi initium hoc anno fieri oportuerit; primum gratias ago DEO omnipotenti creatori coeli et terrae, et filio eius domino nostro Iesu Christo et Spiritui sancto, quod hoc anno clementer nos omnes servavit, vitae incolumitatem nobis concessit, mediocrem pacem ecclesiis et honestis rebuspublicis dedit: eumque veris gemitibus oro, ut hunc venientem annum nobis det faustum et felicem, ut sit mediocris tranquillitas ecclesiae et politiarum; tueatur honestam disciplinam, studia et alias res bonas et salutares, quae ad purioris doctrinae
page 167, image: s167propagationem et vitae sustentationem pertinent. Nominatim vero precor, ut DEUS aeternus, pater domini nostri Iesu Christi tuae humanitati, uxori honestissimae, filiis et filiabus carissimis, laetum ac prosperum annum tribuat, ac vobis omnibus perpetuam vitae incolumitatem, et in aliis actionibus salutarem dexteritatem largiatur, et nos omnes regat et protegat. Hoc initio litterarum ad te, vir humanissime, uti volui, ut cogitatione impendentium periculorum ad precationem accenderemur. Et notum est illud SOLONIS: intrant in thalamos publica damna tuos. Multorum enim litteris domino praeceptori et aliis relatum est: in GALLIA tantam crudelitatem exerceri in homines pios et recte sentientes, ut indicta caussa in vincula coniiciantur, et plurimi [gap: Greek word(s)] LUTHERANI (ut vocant) accusemur, et misere interficiamur: alii praedivites et nobiles viri, matronae, puellae et adolescentes ex suis possessionibus et nidulis excutiuntur, et in exilium pelluntur: et iam quaedam vingentae familiae hominum nobilium ARGENTORATUM et BASILEAM appulerunt, quae ab his urbibus et aliquot vicinis hospitia petunt. Rex ipse DELPHINUS, qui patri successit, lepra percussus esse dicitur. Rex Turcarum SOLIMANNUS tandem vita cessisse perhibetur. Et metuendum est, ne successor, cum se hostem christiani nominis profiteatur, ad parandam gloriam et benevolentiam suorum, bellum GERMANIAE inferat, inito foedere cum rege MOSCORUM.
page 168, image: s168Vere enim sumus, de quibus in PSALMO dicitur: Vae mihi, quod sum exul inter MESECK et KEDAR. Nos vero hoc ingens beneficium DEI agnoscamus, quod mediocris aliquis status ecclesiae et politiarum, hactenus in his regionibus fuerit, DEUMque ardentibus votis oremus, ut hoc anno et deinceps quoque his regionibus salutarem tranquillitatem et gubernationem donet, et venturas calamitates pro sua bonitate mitiget ac tollat. Sermone aliorum ad tuam humanitatem perlatum esse non dubito, me ante aliquot septimanas ad ministerium docendi evangelium in ecclesia ULZENSI vocatum esse. Sed cum meae rationes non paterentur, ut eam susciperem; renunciavi. Concionando enim hactenus nihil me excercui, quod hanc reliquam partem hiemis hic transigere constitueram, in qua illud exercitii genus Deo iuvante non praetermittam: quamvis non diffiteor mihi onus erudiendae iuventutis magis arridere. Sed quia eius muneris gubernatio titulo me ornatum esse requirebat, id eo modo fieri non potuerit. Cognati enim sumtus ad percipiendum gradum necessarios, quod antea promiserant, se iam suppeditaturos esse negarunt. Ut aliquid sumtuum ad consequendum eum honorem colligerem, exercitii caussa haec scripta edidi. Sed spe frustratus, eius rei curam et studium omnino abieci: quorundam benevolentia usus, tantum pecuniae commodato accipere potuissem; verum serius id consilii amicorum cognovi, quam ut alios de mittenda
page 169, image: s169pecunia appellare licuerit. Sed haec in sinum vestrum effundo, ex quo temere proferri ea non velim. ULYSSAEAE quidem illam functionem obiissem; sed in litteris vocationis nulla stipendii mentio fiebat: quae ob exilitatem haud dubie omissa erat. Dicebatur enim pro stipendio vix numerari 80 aut 100 marcae. Ne igitur temere huic laborioso et difficili muneri me remitterem, renunciandum esse iudicavi. Haec eo fusius ad tuam humanitatem scribo, ut me apud alios tueri possit, si qui id meum factum sinistre accipient; praesertim ut hospiti me excuset. Ea vero nunc est rerum mearum conditio, ut apud festum paschatis, Deo dante, munus aut scholasticum aut ecclesiasticum, quodcunque primo mihi oblatum fuerit, in quo honeste vivere possim, suscipiam. Quare si T. H. meis rebus consilio aut opera prospicere poterit, mihi gratissimum et amicitia nostra dignissimum fecerit. Deum oro, ut H. T. una cum uxore honestissima et carissimis liberis quam diutissime servet incolumem. Det vobis omnibus faustum et fortunatum annum. Vale feliciter. Wittebergae, anno partus virginei 1560. 3 Ianuarii.
T. T.
Arnoldus.
Domino rectori eadem precor, cui has litteras legendi copiam facere poteritis: peto ut humanitas tua rescribat.
page 170, image: s170
Epistola 86. ad Eundem.
Vere dolendum est Collega et Amice carissime, tantam impudentiam et ferociam petulantium ingeniorum a diabolo excitari, ut his turbulentissimis temporibus maiora ecclesiarum vulnera et distractiones animorum sine caussa facere conentur. Etsi autem saevissimis flatibus et procellis hoc tempore navicula Christi miserrime agitatur; tamen cum sciamus nos in hac cymba nequaquam solos et sine auxilio esse: Deo placide obtemperemus, et freti opitulatore filio Dei labores vocationis assiduos, curas et dolores in ecclesiis, scholis et oeconomiis aequo animo feramus, sicut enim semper adfuit humano generi filius Dei, ita semper assidet ad clavum huius suae naviculae, est IMMANUEL et custos humani generis, sicut inquit: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi, et oves meas nemo rapiet ex manibus meis. Deinde et humanam naturam assumsit, et factus est os ex ossibus nostris, ne haec nostra massa funditus periret. Hunc igitur ardentibus votis oremus, ut ipse nos protegat, servet, armet, sustentet et adiuvet, ne in hac tanta mole aerumnarum oppressi extingvamur; sed ut inter nos servet aliquem coetum recte sentientem, quo tandem illum dulcissimum portum caelestis patriae hoc aerumnoso cursu petamus. Hac consolatione
page 171, image: s171erectus sequar consilium tuum, Vir humanissime; cuius nomine tibi gratias ago et habeo maximas, et hunc docendi laborem Deo gratum et ecclesiae utilem, et hanc meam qualemcunque militiam non deseram, nec Deo dante huius mei muneris exercitia et operas abiiciam. Sed in his oneribus oro filium DEI, ut me faciat [gap: Greek word(s)] , et ipse hanc [gap: Greek word(s)] gubernet ac provehat. Obsequar etiam hac in re, ut pie mones, domino superintendenti et pastori meo, ita ut frequentius communicem; modo iugum conscientiae non iniiciatur, et ex libertate christiana coactionem et necessitatem non faciant, id quod ipsi praecipue conati videntur, cum EISLEBIO gratificari studeant. Cur ULSIANAM functionem non susceperim; antea mei consilii rationes tibi exposui: et quia [gap: Greek word(s)] , haec qualiscunque fortunae tenuitas boni consulenda est; etiamsi multae res molestae eam comitentur. Te rogo ut mihi significes, utrum M. SIMON PAULI adhuc SUERINI agat. Ad ipsum perscribere constitui, aut si ita consultius videbitur, litteras ad te mittam, ut eo commodius ad ipsum perferantur. Nam si daretur occasio; ex hac servitute ad festum paschatis liberari cuperem: sed oro filium Dei, ut me regat et confirmet, ut ipsi grata et ecclesiae salutaria semper et ubique faciam. Postremo amanter peto, ne graveris accedere compactorem librorum HANS MEYER, ut tibi significet, utrum R. totum, h.
page 172, image: s172e. 1.2.3. et 4. in ea littera primi alphabethi desiderentur; quod non satis ex ipsius litteris intellexi. Mitto ad te aliquot exempla elegiae de angelis ameo PAULO, olim paedagogo HIERONYMUS SNICKERS compositae. Gratiam tibi habeo pro tuo carmine, quod mihi valde placet. Peto ut mihi unum exemplum elementalis grammaticae mittas, olim a te editi; quo uti solent Quintani in vestra schola. Tres, ni fallor, terniones habet. Si quid novi habueris de disputatione ILLYRICI et VICTORINI, quem palmam obtinuisse intelligo, facies ut sciam. Famam congressus et amicitiae inter PAPAM et imperatorem FERDINANDUM ad vos pervenisse iam pridem existimo. Deum precor, ut humanitatem tuam, una cum honestissima coniuge, et carissimis liberis, quam diutissime sospitet et bene incolumem conservet. Cumque festum S. MARTINI brevi celebraturus sis, quod olim laeto et hilari animo tecum celebrare solebam; omnia iucunda et laeta tibi precor. Salutem opto domino rectori et reliquis collegis et notis. Vale feliciter. Stendaliae. Anno partus virginei 1560. 8 Novembr.
T. T. ex animo
Arnoldus Schulte.
page 173, image: s173
Epistola 87. ad Eundem. S. P. D.
Pergrata mihi fuit declaratio singularis vestrae benevolentiae erga me; quae quidem in communicatione multarum rerum antea mihi saepe cognita est, sed in superioribus litteris maxime ostenditur, quod vestra humanitas nostri memoriam perpetuo se servaturam esse iudicat. Idem de me tua humanitas sibi polliceri debet. Gratiam vobis habeo, quod vitam et studia mea vestris piis precibus DEO commendetis, et felicia precemini, quod apud DEUM aeternum, patrem domini nostri Iesu Christi ratum esse non dubito. Deinde quod tua humanitas mihi aliquid novi communicaverit. Ut autem tuae humanitati vicissim aliquid novi impertiam, sciet, quorundam litteris huc allatum esse, decem satellites regis PHILIPPI HISPANICI, ob confessionem evangelii in HISPANIA supplicio affectos esse. Inquisitores vero seu accusatores, ipsorum pia confessione et constantia permoti et quasi conversi, veris gemitibus et lacrimis testati sunt, se iniuste fecisse, quod homines innocentes detulerint, et eripiendae vitae auctores fuerint. Hi statim ad supplicium rapti sunt, et in vera invocatione et confessione filii DEI alacres discesserunt. Ita verum esse hoc tempore videmus in multis locis id, quod vulgo dicitur:
page 174, image: s174
Sanguine fundata est ecclesia, sanguine coepit,
Sanguine succrevit, sanguine parta salus.In HISPANIA enim et aliquot vicinis locis tanta saevitia exercetur in recte sentientes, aut parum a PONTIFICIA idolomania et crudelitate dissentientes, ut brevi ipsum imperatorem CAROLUM effodere tentaverint, quod LUTHERANIS quaedam concesserat, cum et confessarium eius monachum hominem senem, ob suspicionem LUTHERANISMI, (ut vocant) paulo ante igni cremassent. Praeterea reverendo domino praeceptori et aliis hic significatum esse audio, regem TURCICVM iam petere transitum per POLONIAM et AUSTRIAM; quem si impetraverit, magna vastitas ecclesiarum et scholarum pertimescenda erit. Sed nos vera animorum conversione et ardentibus votis oremus filium DEI, custodem ecclesiae suae, ne sinat inter nos extingui lucem sui verbi, et verae doctrinae studia, sed in his regionibus servet aliquem coetum, a quo agnoscatur et celebretur, et imminentes ac meritas poenas a nobis clementer avertat. Postremo cum nulla mihi iam vocatio offeratur, et hic diutius ob inopiam sumtuum consistere non liceat; operam ac studium meum ad ecclesiae utilitatem retuli. Ideo reverendum dominum praeceptorem et pastorem brevi convenire, iisque meam voluntatem de subeunda functione ecclesiastica exponere constitui, ut ad futurum festum paschatis idoneum et honestum munus ipsorum opera mihi decernatur. Sed
page 175, image: s175quia hic paucorum notitiam habeo, et aliorum exemplo admonitus, tutius esse illud [gap: Greek word(s)] iudicantiam, quam consuetudine multorum uti; metuo ne mei ratio habeatur, cum plurimi hoc tempore conditiones petant. Quare amanter et officiose peto, ut, si id grave non erit, tua humanitas reverendo domino praeceptori me commendet, eumque meis verbis oret, ut in decernenda functione idonea et honesta mei rationem habere velit. Id commodius quam abs tua humanitate fieri poterit nemine, quod tua humanitate iam longo tempore usus sum valde familiariter, qui et vitam meam, studia, et mores optime novit. Deinde quod tua auctoritas apud D. praeceptorem multum valeat, quae aliis etiam non parum profuit, Postremo videt tua humanitas me summa necessitate adductum ipsi iam aliquid oneris praeter meam opinionem imposuisse. Ego enim speravi hactenus me in patria docendi locum habiturum esse, qui mihi propter matrem viduam, et sororem parvulam fuisset gratissimus. Id cum fieri nequeat, opem et consilium tuae humanitatis implorandum esse iudicavi. Quare pro vestra veteri benevolentia etiam atque etiam rogo, ut huic meae audaciae ignoscat, et suam mihi operam hac in re praestet, ac iam cum auriga rescribat. Ego Deo iuvante vicissim efficiam, ut tua humanitas ipsa, vel uxor, aut liberi aliquando experiantur, homini bene memori et grato id beneficii exhibitum esse. Bene et felieiter vale
page 176, image: s176cum tota familia. Wittebergae, anno partus virginei 1560. 10 Martii.
T. T.
Arnoldus Praetorius,
Stendaliensis.
Epistola 88. ad Eundem.
[gap: Greek word(s)] . Tabellionem hunc, ornatissime Dn. LOSSI, cum me conveniret; non potui, occupatissimus quidem, sine meis litteris ad humanitatem tuam remittere: quare si cum tuis bene vivis et vales, ex animo gaudeo, et optaverim, aliquando res et occupationes tuas ferre posse, ut nundinas nostras inviseres, ut sic per litteras contractam familiaritatem et amicitiam facie tenus confirmaremus. Lucubrationes in epistolam ad ROMANOS exspectamus: maturabimus enim editionem, ut per hiemem absolvi opus tantum possit. Cogitamus igitur ante autumnales nundinas inchoare. Novi quod scribam, nihil fere habeo, nisi quod magna annonae caritas ob peccata nostra quotidie se ostendit, propter ingentem ventorum tempestatem, quae longe lateque in vicinis nostris regionibus segetes maturas et demessas partim prostavit et disiecit. Tanta fuit apud nos ventorum vis, (3 Iulii huius) quanta nullius memoria nostri aevi hominum
page 177, image: s177visa est: tecta disiecit de aedibus plurima, aedificia diruit. Caminos extra tecta in civitate nostra circiter ducentos deiecit. Patibulum a quatuor lapideis columnis amplissimis erectum, et ferramentis munitum, apud nos totum ex vi illa ventorum corruit. Praesagia sunt haud dubie magnorum futurorum motuum. Deus pro clementia sua miseros peccatores nos respiciat. Cum tota familia optime vale. Raptim Francofurti 18 Iulii 1561.
T. T.
Adamus Lomicerus.
Med. Francofurt.
Epistola 89. ad Eundem.
Quotiescunque ad me tuae perferuntur litterae, praeceptor et amice perpetuo colende, veniunt eae mihi gratissimae, ac testes sunt veri et constantis tui erga me amoris et benevolentiae: quam sicut inde a teneris meis annis et deinceps expertus sum, argumentis multiplicibus; ita nuper in adverso meo casu et tristi luctu eandem plenius intellexi, cum viderem te amici dolorem tibi quoque communem esse sentire, et consolatiotuam piam et salubrem legerem, quae ideo plurimum apud me momenti habuit, quod officium
page 178, image: s178ab homine mihi amicissimo profectum esset. Iusta certe dolendi caussa mihi et tum fuit, et nunc est, quoties in mentem redit eius viri memoria (fit autem hoc saepissime) recrudescitque identidem. Verum certe illud PLAUTI esse ego didici: ita in vita humana comparatum esse, ut voluptatem moeror comes semper consequatur. Brevi certe gaudio ex affinitate et familiaritate tanti viri ego fruebar, fuitque vere ut scripsisti, eo dolor ex morte eius vehementior, quo magis hic casus fuit post gaudia propinquior. Ideoque nunc adhuc quotidie fere ipsius imago mihi ob oculos versatur, in qua non externa tantum lineamenta considero, sed animum omnis generis virtutibus excellentem, quanta viri prudentia et sagacitas, quam eximia in omnibus disciplinis et lingvis eruditio, quanta gravitas, et cum ea mirabili temperamento mixta insignis comitas, quam svaves, honesti et sapientes sermones, quam egregia erga me voluntas et amor fuerit. Horum omnium cum recordor, quo me animo esse putas? Sed moderor dolorem cogitatione divina, vi consolationum, quas mihi tuae et aliorum amicorum litterae proponunt, et scio praeceptum esse, ne doleamus sicut gentes, quae spem non habent. Audio vero apud vos, nescio quam fabulam, de ultimo isto actu vitae BORDINGI, sparsam esse, vanissima levitate fortasse quorundam, qui virtutum in tanto homine hostes fuerant: qua de re ad M. EBERHARDUM scripsi, nec spero te quoque aures taIibus rumoribus praebere, sed admirari
page 179, image: s179magis virtutem, et veritati, quam ex litteris meis intellexisti, patrocinium ferre. Nolo nunc prolixius ad te scribere, cum occasionem me habiturum esse brevi Deo dante sperem, quo coram tecum sermones caedam, ac tum cantilenas quasdam pro IODOCO, symphoniaco vestro, adferam. Mea omnia se recte Dei beneficio habent: oeconomia non admodum difficilis et incommoda: uxor pia et honesta ac sana: reditus honesti: ac sentio Deum clementer meos conatus gubernare, meque in hoc adverso casu consolari et confirmare mirabiliter; cui etiam deinceps me meaque omnia commendo. Vale, tuamque coniugem meo meaeque nomine amanter saluta, et inter liberos inprimis Lucam tuum. Salutes M. Iohannem Echenbergium. Coldingae, 18 Martii, anno -- 61.
T.
Lucas Backmeister.
amicus perpetuus et constantissimus.
Epistolae 90. Fragmentum. ad Eundem.
Iudicium autem de me tuum perhonorificum, tum viri doctissimi, nostri praeceptoris summa fide venerandi, etsi quae praedicas, non agnosco;
page 180, image: s180ut humanitate potius et amore erga me singulari, in eam me duci opinionem videam. Est mihi tamen propterea quam maxime gratum. Quid enim homini iucundius, quam a laudatissimis viris (ut inquit CICERO) laudari et ab iis diligi, quos ipse diligas etc. Elegiam tuam de conventu et colloquio theologorum in nostra urbe habito, quam ad me misisti, libentissime legi, vel potius cupidissime. Redolet enim (si modo meum hac in re habes iudicium) OVIDIANUM morem et lenitatem illam scribendi. Itaque multum tuae humanitati debeo, quod me ea voluptate affeceris; et non pro hoc solum, verum et pro aliis, quae mihi extant, beneficiis. Quae tanta sunt, ut si me totum quidem, quantus sum, pignori opposuero, possum nulla ex parte solvendo esse. Verum scio tuam humanitatem hac gratia non egere, quam referre non possum, sed interdum bene egisse gratias, ut ait SENECA, retulisse est. Siquidem, ut refert ERASMUS, AESCHYNES grata et modesta oratione SOCRATEM sibi devinctiorem reddidit, quam ALCIBIADES animo liberalissimo paucos divitiis. At his quoque quam impar sim, agnosco. Datae Luneburgi ex musaeo meo 7 Septembris, anno [gap: Greek word(s)] 1561.
Ludolphus a Dossel Chr. filius tuus ex animo totus.
page 181, image: s181
Epistola 91. ad Eundem.
Clarissime et doctissime Vir, frater in Christo dilecte. Ego, senatus et tota civitas inviti mittimus ad coetum vestrae ecclesiae Dn. Dionysium, compatrem mihi carissimum: quem insignis eruditio, pietas, in docendo fidelitas, morum atque vitae integritas et innocentia, ita nobis commendarunt, ut eius operam et laborem tradendi vocem divinam, maximo cum luctu et dolore, tota huius oppidi ecclesia sitiat atque desideret. Sed tamen obtemperandum fuit legitimae vocationi, quam illi divino consilio contigisse intelligimus. Nec vero sumus tam [gap: Greek word(s)] , ut non agnoscamus, quod pro debita in patriam pietate et amore, partem aliquam suorum studiorum natali loco debeat, ubi olim puer, sedens in tenero coetu discentium, didicit seminaria doctrinae caelestis et bonarum artium, quarum fructum conferre in eum locum, unde hos pietatis ac disciplinarum fontes hausit, iustissimum est. Sicut autem in hoc nostro coetu fidelem se mihi comitem et adiutorem in propaganda luce evangelii adiunxit; ita non dubito, quin apud vos fidelis regni coelorum oeconomus futurus sit. Sonuit hic puram et incorruptam legis et evangelii vocem, ac vero intellectu interpretatus est fontes doctrinae prophetarum et apostolorum, et AUGUSTANAE confessionis assensionem docendo
page 182, image: s182comprobavit. Ceteras laudes recensere inutilis labor est, quem conspectus propriae virtutis atque vitae vobis commendatiorem reddet. Quod reliquum est, oremus filium Dei, sedentem ad dexteram patris, et dantem prophetas, apostolos et doctores, ut et in vestra et harum regionum urbibus conservet accensam lucem evangelii, et efficiat nos salutaria organa sui regni, ut simus [gap: Greek word(s)] . Amen. Bene et feliciter vale. Dat. Svibosii 9 Sept. anno Christi 1561.
T. deditissimus
Sigismundus iunior
pastor ecclesiae Svibosianae.
Epistola 92. ad Eundem. [gap: Greek word(s)] .
Nihil mihi potius est, Vir humanissime et doctissime, quam ut audiam, te et totam familiam incoluem esse diutissime. Precor etiam DEUM aeternum, fontem omnis boni, qui dixit: Ego sum vita tua et longitudo dierum tuorum: ut novi anni inchoatum curriculum et tibi tuisque, tum mihi et toti ecclesiae suae faustum et felix esse concedat. Amen. Succenseo mihimet ipsi, quod
page 183, image: s183maturius non scripserim tuae humanitati, sicut omnino par fuisset, sed huic morae veniam peto dari, eo quod peregrinationes nostrae fuerint tardiores, ac ratus fueram: tum his peractis casus multiplices, et valetudo anceps omnino et mirabiliter variata me exercuit. Peto perhumaniter, ut si quae habes ad me pertinentia; ea litteris mihi communices. BAVARICAM academiam inspexi, HEIDELBERGENSEM, et celeberrimam ARGENTINAM: multa in ista peregrinatione et vidi et audivi: ita studium doctrinae iuris me magis in sui amorem pertraxit; quod scio non fuisset factum, si WITTEBERGAE haesissem. Sed DEO volente ad futurum aequinoctium vernum praesentem locum deseram: cum ut valetudinem potiorem mihi quibusvis opibus rectius conservem, quam hic impuro victu admodum labefactatam esse comperio, tum ut et mores et eruditionem emendem ac stabiliam. Ceterum mitto tibi haec scripta, ut, si non detur otium penitus cognoscendi, saltem perlustres velim. Praesertim HEINRYCHII BULLINGERI scriptum, in quo quid ipse, imo tota ecclesia HELVETIANA de coena dominica sentiat, liquido adparebit. Non dubito quin sit ad te delatum epistolium D. MELANCHTONIS scriptum ad illustrissimum electorem BAVARIENSEM et excusum HEIDELBERGAE, eius sententia, quanquam non diserte ac perspicue explicatur ibi, an declinet a sensu LUTHERI vel minus; tamen hodie venit in meas manus alia eiusdem PHILIPPI epistola, scripta
page 184, image: s184paulo ante obitum ad doct. artis medicinae WRATISLAVIENSEM, etiam HEIDELBERGAE excusa, quae satis aperte indicat, quae eius sit sententia de coena dominica. Dicit se retinere sententiam veteris ecclesiae, quae extat potissimum in luculentissimis voluminibus graecorum theologorum: haec sunt eius verba. Mittam, quamprimum potero, multorum veterum dicta. Fuit enim mihi curae, ut quantum possem, antiquitatem et inquirerem et consulerem. Et ad finem epistolae scripsit dictum [gap: Greek word(s)] Theologi: [gap: Greek word(s)] . De LUTHERO ita ait: Memini me LUTHERO ante annos XX. in itinere, cum et placidior et hilarior esset, recitare GRAECORUM et LATINORUM dicta, quae expresse dicunt, panem et vinum [gap: Greek word(s)] . Cumque adderem, recentem errorem esse, ponere [gap: Greek word(s)] ; (sic enim recentiores loquuntur) ibi ille haec verba subiecit: Mirum esset, in ecclesia recenti potuisse tantum errorem tam diu haerere, et tam late recipi. Repressi me et mirabar eum tempore moveri, cum in aliis non moveretur. Nititur certe D. praeceptor non speculationibus proprii cerebelli, ut quidam temulenti, confidentes, et [gap: Greek word(s)] de ipso vociferantur, sed iudicio et consensu
page 185, image: s185veteris ecclesiae, cum qua omnes HELVETII, ego quoque et omnes vere docti malunt errare, quam cum LUTHERO in recto tramite am bulare. AUGUSTINUS ad ADAMANTUM expresse inquit: Non dubitavit dominus dicere: hoc est meum corpus, cum daret signum sui corporis. TERTULLIANUS expresse inquit: Hoc est corpus meum, id est, figura ( [gap: Greek word(s)] ) mei corporis. Id LUTHERUS (PHILIPPUS ita scribit in epistola) interpretatur figuram geometricam. Vidi legentes (idem ibidem) cum gemitu viros eruditos et recte invocantes DEUM. ORIGENES expresse inquit: [gap: Greek word(s)] . Sed desistam de his luculentius ad te scribere, praesertim cum non ignorem, te, ut pium virum assidue haec certamina meditari. Peto, ut quam primum mihi tuum in hac re iudicium significes. Bene et feliciter vale. Ex academia Wittebergensi. Ao. MDLXI. penultimo Decembris.
Tui studiosissimus
Johannes Sthenius.
Epistola 93. ad Eundem. S. P.
Reverende Vir, Praeceptor colende. Quod a M. IOANNE rectore scholae vestrae, praeceptore et amico meo mihi demandatum fuit, ut
page 186, image: s186de successore IOANNIS BERTRAMI, in hac academia inquirerem; feci id ea qua potui diligentia. Tandem vero hoc die, opera BERNHARDI MONASTERIENSIS, qui notus est domino rectori, cum quodam iuvene de ea conditione egi: quod ut significes domino rectori peto. Nam et veteri instituto, et occupatus festi huius quotidianis concionibus ad te tantum scribo, existimans me hisce litteris utrique vestrum satisfacere. Iuvenis is, cui conditionem cantoris in vestra schola proposui, talis est aetate, forma et moribus, usu etiam artis musicae, sicut mihi ab aliis est relatum, ut ad functionem istam non videatur ineptus. Natione POMERANUS est, nomen ei est SAMUEL TUNNEUS, et aliquamdiu in scholastico pulvere in hac urbe exercitatus. Addit et barba personae aliquid auctoritatis. Cum hoc itaque egi, ut vestram de eo voluntatem inquiram prius, quam certi aliquid pollicear de ipsa conditione. Exspectabo igitur vestras litteras, quibus et me de vestra sententia certiorem faciatis, et iuvenem vocetis: quae ut quam primum ad nos perferantur, velim. Vult enim iuvenis, quandocunque vos adventum ipsius petiveritis, ad vos se conferre. Ego, si quid mea apud vos commendatio haberet momenti, hunc hominem non propono tantum, sed etiam idoneum esse iudico, qui iuventuti una vobiscum, cum laude praeesse et scholae vestrae ornamento esse possit. De successore EWALDI (nam de eo etiam scripto mandatum dederat D. rector) quae sit mea sententia, per
page 187, image: s187affinem meum tibi ostendi. Itaque nihil hic de eo tentavi. Mea sic satis bene se habent, uxor cum filiolo meo valet recte DEI beneficio. Dissensio concionatorum huius urbis cum D. RITTELIO superintendente, ante meum reditum placide composita fuit, ideoque pace optata nunc in hac ecclesia fruimur: quam ut DEUS diu inter nos conservet, precor. A te litteras quam primum exspectabo. Vale. Saluta meo nomine reverenter D. rectorem M. Ioannem Echenberg, et alios mihi notos. Rostochii ipso die paschatis. anno -- 62.
T.
Lucas Backmeister.
Mitto ordinem lectionum in nostra academia, quae nunc in florido est statu.
Epistola 94. ad Eundem.
Salve, clarissime Vir, Amice colende. Iam annus est, quod fasciculum lucubratiuncularum mearum ad te misi, nec dubito illum ad te venisse. Iam iterum ad te aliquot exemplaria meorum versuum mitto, utorque opera Dn. magistri LAURENTII MOLLERI, rectoris in schola LUBECENSIUM, in iis ad te transmittendis: precor autem ut pro tua summa humanitate et promtitudine
page 188, image: s188ea exemplaria, quae aliis inscripta sunt, data occasione iisdem reddi curare velis. Horum te breviter admonere volui, teque etiam atque etiam precor, ut hac amici libertate et fiducia offendi nolis. Fuit ante aliquot hebdomades apud me M. IOHANNES STHENIUS LUNEBURGENSIS, veniens BERLINO, iturusque ad MONTEM REGIUM. Quaerebat conditionem: an eam invenerit, nondum scire potui. Dux FINLANDIAE, regis SVECIAE GUSTAVI filius, duxit sororem regis POLONIAE iuniorem CATHARINAM: celebratae sunt nuptiae in LITHUANIAE metropoli WILLNA 4. Octobris. Inde se ipse recepisse dicitur RIGAM, traiecturus cum coniuge in FINLANDIAM. Rex SVECIAE adhuc obsidere et oppugnare dicitur castrum WEISSENSTEIN in Livonia. Haec nova ex hoc mundi angulo scribi potuerunt: cupio ut ex ista luce etiam aliquando ad me aliquid scribatur. Bene vale et feliciter mi LOSSI, et amicos saluta. Dantisci ex novo gymnasio, pridie Octobris Iduum. Anno Christi 1562.
Tuae praestantiae
studiosissimus
Henricus Mollerus Hessus.
page 189, image: s189
Epistola 95. ad Eundem. S. P. D.
Si vales Venerande Dn. Praeceptor et iucundissime amice, cum tota familia tua, bene est; ego beneficio divino valeo. Postquam carissime LOSSI iam longo temporum intervallo nullas ad te litteras dedi; scias, hoc non ignavia vel ingratitudine erga te factum esse, sed materiam scribendi mihi defuisse. Quapropter etiam atque etiam, ut aequi bonique consulas, rogo. Nunc demum adhortatione fratris mei incitatus, ut ad te scriberem, proposita etiam ab illo materia, certiorem te facere conor pro mea virili et quantum mihi notum est, de principibus et statu POMERANIAE. Spero enim gratum tibi fore, et voluntati fratris in hac re libenter obtemperabo. Primum igitur scias hanc partem Germaniae, illustrissimos, et doctrina, virtute, pietateque praestantes habere principes, quorum BARNIMUS Dei gratia dux STETINENSIS POMERANIAE, CASSUBIAE ac WANDALIAE, RUGIAEQUE princeps et comes GüSTROWIAE hanc STETINENSIUM POMERANIAE partem occupat: alteram IOHANNES FRIDERICUS Dei gratia dux STETINENSIS POMERANIAE, CASSUBIAE etc. Hi illustrissimis et omni saeculo laude celebrandis parentibus sunt nati. BARNIMUS patre Bugslao, qui papistarum coecitate seductus,
page 190, image: s190ob animae suae salutem temporali suae vitae et corpori non pepercit, sed per varios casus et tot discrimina rerum, HIEROSOLYMAM versus profectus est anno 1496. Totam historiam seu descriptionem facinorum illius in itinere, alias si potero ad te mittam, ubi mirabiles casus et tristia bella BUGSLAI, pii principis, cum TURCIS gesta, leges. Tristia quidem, nobis tamen iucunda. Nihil enim aptius ad delectationem lectoris, quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines, ut CICERO inquit. BARNIMUS filius BUGSLAI secutus vestigia patris a teneris ungviculis ad tristem usque senectam, religionem, in regionibus et civitatibus suis puram incorruptamque conservavit. Paedagogium quoque STETINI ante annos 20 fundavit, beneficio etiam tali donavit, ut adolescentes 60. singulis annis, accipiant florenos 8. quibus addunt 6. et in paedagogio cibum eis largitur pro necessitate. IOHANNES FRIDERICUS anno 1542. natus est patre PHILIPPO piae memoriae. Hic PHILIPPUS educatus apud PFALTZGRAVIUM RHENI electorem, et post mortem patris in patriam revocatus. Uxorem habuit MARIAM, IOHANNIS FRIDERICI electoris Saxoniae, pie semper vixit, erat virtutis amans, sanctas religiones et scholas iuvabat, et praecipue academiam GRIPHISWALDENSEM a WARTISLAO IXmo anno 1456. fundatam. Demum anno 1559. ex hac miseriarum valle praereptus est in coelestem patriam, quae sanctis angelis et
page 191, image: s191omnibus electis est praeparata, ubi procul dubio Deum patrem, filium eius dominum nostrum Iesum Christum, et spiritum sanctum a facie ad faciem videt, coelesteque gaudio fruitur. IOHANNES FRIDERICUS filius PHILIPPI educatus est in timore Dei, liberalium artium studiis GRIPHISWALDI institutus, et post mortem parentis, cum ex ephebis vix excesserat, gubernationem patriae suscipere coactus est, anno Christi 1560. Dicunt hunc FRIDERICUM ita in studiis profecisse, ut etiam in adolescentia sua, et perfecte graeca scribere, et ex tempore loqui possit. Doctis viris et studiosis clementissime favet. Nam (ut et pater) supra dictam academiam GRIPHISWALDENSEM, paedaogium etiam STETINI, una cum BARNIMO sustentat. Fratres habet BUGSLAUM, ERNESTUM, LUDEVICUM, BARNIMUM et CASIMIRUM. De principibus his plura narranda essent; sed ne nimis prolixus videar, vela contraham. POMERANIAE latitudo est mea computatione milliarium 24. longitudo vero milliarium 38. Civitates praecipuas STETINUM, SUNDIUM, GRIPHISWALDIAM, STARGARDIAM, ANCLAMIAM, WOLLGASTIUM, COLBERGAM, RUGENWALDIUM, oppida etiam quamplurima habet. De statu regionis te non celabo, quod annonae caritas hactenus increvit, et hoc propter lites, mercatoribus POMERANIAE cum IOHANNE MARGGRAVIO ortas. POMERANI enim diminuerunt vectigalia Marggravii; quapropter
page 192, image: s192frumentum ex sua regione in POMERANIAM vehere prohibuit. Iam autem sedatis litibus, DEO volente meliorem speramus conditionem, tum in POMERANIA tum in MARCHIA secuturam. Oremus aeternum patrem domini nostri Iesu Christi, ut una cum Spiritu sancto principes pios GERMANIAE aliarumque nationum (ubi verbum suum evangelii pure sonat, ipseque vere invocatur) regat, in sua agnitione conservet, et pacem placidam largiatur. His te Reverende Domine Praeceptor, iucundissimeque amice, cum omnibus tuis DEO omnipotenti commendatum volo. Avunculus meus salutem tibi adscribit. Tu me fac ames, vale. Exarata Stetini, anno 1562. 19. Novembris.
Tuus deditissimus
Helmoldus de Peterssen.
Epistolae 96. [correction of the transcriber; in the print 69.] Fragmentum. ad Eundem.
Magnae turbae apud nos inter ecclesiae ministros iam excitatae sunt, propter levissimum et mendacissimum puerum, doctoris BORDINGI filium, quem ex CHITRAEI et LUCAE BACKMEISTERI commendatione adolescentiae nostrae erudiendae adhibui. Vixit duos menses in domo
page 193, image: s193mea, et accepit multa beneficia, pro quibus ipse iam reddit mihi sputa, convitia et mendacia, seque levibus quibusdam ingeniis adiungit, mihique et aliis honestis viris, luminibus huius ecclesiae mirifice insidiatur. Doleo ex animo tam perniciosam bestiam ex tanto patre natam, eamque vixisse in domo mea. Vixi ego hic dum fui cum omnibus tranquille, quod testatur tota haec civitas. Iam prodit homuncio impudentissimus et mendacissimus, qui communem turbat tranquillitatem, quem puniat DEUS. Sed abrumpo haec: poteris enim tu omnia plenius ex affine meo cognoscere. Commoratur iam apud nos Doctor PAULUS, ecclesiae HAMBURGENSIS praeses, et dicitur ab illustrissimo principe nostro susceptus, et brevi introducendus, ut episcopi vice fungatur. DEUM oro toto pectore, ut ipse omnes, qui doctrinam de DEO sine corruptelis sonant, et honestas artes magna cum dexteritate tradunt, suo spiritu et gratia regat, et faciat nos omnes organa hominibus salutaria. Ipse etiam tollat ex ecclesiis dissidia, et concedat nobis pacem et tranquillitatem. Amen! Bene vale, Optime Luca, et me amare perge. Schlesvici Idibus Quintilis, anno a Christo 1562.
Tui studiosus
Michael Stanhusius,
canonicus ecclesiae Schlesvicensis.
page 194, image: s194
Epistola 97. ad Eundem. Salve.
Nihil est hoc tempore, quod ad te scribam, Praeceptor observande; tantum ut instituto nostro non deesse videar, aliquid ad tuas litteras respondendum fuit. Quae de homagio principibus nostris isthic facto, seu de pacis confirmatione scribis; etiam ex aliorum litteris et sermonibus intellexi, ac laetor plurimum de eo patriae tranquillitate et statu: qui ut diuturnus sit, nec inquietis consiliis aut erroribus turbetur, (quod fieri plerumque solet) DEUM pacis precor. Senatui huius urbis etiam multae cum suis principibus dissensiones intercedunt, de quarum aliquibus nunc agitur, iis maxime, quae ad academiae et ecclesiae statum pertinent: quibus actionibus ut DEUS adsit, opto. Ego in meo ministerio et docendi munere, DEO auxiliante, progredior, et principia video esse mediocria: conatus certe et voluntas talis est, ut in rebus utilibus et necessariis tradendis, ecclesiae et scholae utilitatem meo loco adiuvare cupiam, et in mea tenuitate, cuius mihi ingenue conscius sum, aliqua saltem dicam, faciamque, quae DEO grata, et salutaria aliis ac mihi ipsi, esse possunt. Hac ego contentos auguror esse bonos et candidos auditores. Tua scripta ego magni facio, propter peculiarem in iis ordinem et eruditam brevitatem, qua necessaria maxime
page 195, image: s195simpliciter explicas: quam docendi rationem non incommode scholasticam appellamus, in qua qui excellit, non minori, meo iudicio, laude dignus est, quam qui copioso dicendi genere, ad delectationem etiam composito, auditorem et lectorem detinet; ubi non facile aut cito percipiunt animi dociles, retinentqne fideles, quae nimia copia mentem onerant, et quasi in diversa saepenumero trahuntur. Perge igitur, ut coepisti, mi Praeceptor, et nobis multa scholasticalia relinque. Ea enim scholasticis, quales nos fuimus et sumus, erunt gratissima et utilissima. De affine meo PHILIPPO, quae audivisti, nobis adhuc incerta sunt. Raro litteras inde accipimus. Si meas adhortationes sequetur; non committet aliquid, aut nobis aut se indignum. Sed sunt nunc iuvenum ingenia plerumque ferocia, quae in multis per miserias mitescunt. Scio et te experiri saepe hanc iuvenilis aetatis huius temporis constitutionem. Sed inter alias cruces, etiam hanc perferre oportet. Vale. Salutabis tuam honestissimam coniugem, liberos et Lucanum, M. Ioannem Echenberg rectorem et alios amicos. Uxor mea te tuamque plurimum salutat. Rostochii die 7. Septembr. 1562.
T.
Lucas Backmeister.
page 196, image: s196
Epistola 98. ad Eundem. S. P.
Ad litteras tuas, colende Dn. Praeceptor, aliquid etiam in maximis occupationibus respondendum fuit, ne te, qui ad lucernam tuas etiam in aestate exaras, viderer negligentior, aut in instituto nostro servando remissior. Quae de vestrorum scholasticorum facinore scribis, iam ante ad nos perlata erant. Res atrox, et eo magis dolenda, quod homicidium a vestris discipulis sit perpetratum: unde non ad parentes tantum, sed ad vos quoque non levis sine dubio dolor pervenit. De BREMENSIBUS nihil nobis etiam ante tuas litteras incognitum fuit. Sed pro versibus RICHIANIS gratias ago. In GALLIA multos tumultus esse audimus, ac nuper atroci proelio decertafse utriusque partis, PAPISTICAE et LUTHERANAE, proceres, in quo victores fuerunt LUTHERANI. SVECUS, quia detinet naves aliquot LUBECENSIUM, bellum fortasse sibi contrahet; nec enim inter ipsum et DANIAE regem bene convenire aiunt. Frater SVECI nuper DANTISCI fuit, id certum est, et ambire dicitur regis POLONICI sororem. Rex SVECIAE, nunc relicta ANGLICA, ad SCOTICAM reginam viduam, quae GALLO FRANCISCO nuper mortuo nupta fuit, nunc animum applicat. De scandalo et tragoedia isthic
page 197, image: s197exorta, cum dolore audio; sed quaedam iam ante ad nos perlata erant, non tamen ita exacte, ut ex tuis litteris intellexi. Ego certe patriae et ecclesiae in ea felicem et tranquillum statum perpetuo opto. In hac civitate non incommoda esset vita, praesertim homini studiis dedito, propter academiam et doctorum consvetudinem. Et nunc in tali est slore academia Dei beneficio, qualis multis annis non fuit. Professores docti et assidui, lectiones et materiae, quae proponuntur, selectissimae et eruditissimae, et ornamentum praebet CHYTRAEUS, post eum RITTELIUS et SIMON PAULI, et alii. Sed nescio, quod urbis sit fatum, ut semper sit aliquid vel in politico vel in ecclesiastico regimine turbarum. Idem et nunc in utroque experimur, maxime vero in politico: sed in ministerio maxime suas difficultates habet D. RITTELIUS, quamvis innocens, et nunc per invidos et aemulos nova contra eum consilia agitantur, quae tamen et ipsa levitate sua concidere incipiunt. Ego me meaque Deo commendo, qui me in hanc civitatem et ecclesiam duxit, nec de ipsius auxilio dubitabo. Adolescentem, quem mihi commendas, iuvabo quibus potero officiis, si ea a me petierit. Vale. Salutat te uxor mea: salutabis tuam tuosque omnes. Rostochii 19 Iulii -- 62.
T.
Lucas Backmeister.
page 198, image: s198
Epistola 99. ad Eundem. S. P.
Commendasti mihi iam aliquot adolescentes, iis, cum petierint meam operam, libenter gratificor: postremus fuit MATHIAS BRETSTADENSIS, qui nuper admodum ad nos venit, et tuas litteras, ante multas septimanas scriptas attulit. Ei et tuo et affinis THEODORICI MöLLERI, cui inservivit, nomine, officia et benevolentiam exhibebo. Inseruisti chartam aliquibus litteris, in qua supplicium ERASMI WUNDERHAU mihi significas, et quaestionem, an iure occisus esse videatur, proponis, propter exempla summorum hominum, quae non admodum ab his discrepant. Ad eam quaestionem respondere hactenus non potui, quia nuper primum ea ad me perlata fuit. Dissimilitudo est casuum: nam duorum fratrum aut sororum liberi contrahere matrimonium iure civili possunt. IUST. de nuptiis. Etiam sacra sunt exempla: REBECCA soror fuit LABAN. Filius REBECCAE IACOB ducit filias LABAN. Item Ios. XV. KALEB et KENAS fratres sunt, filia KALEB ACHSA nubit OSSONIELI filio KENAS. Nunc quidem ea exempla nonnullis legibus prohibita sunt, ut inter collaterales intra quartum gradum non fiant connubia, ideoque dispensatione in eo Maximiliani
page 199, image: s199facto fortasse opus fuit. ERASMUS vero et adulter fuit, sicut audio, et incastus. Prohibetur talis commixtio expresse Levit. XVIII. et ipse parentis loco fuit puellae, quam postea vitiavit. Ea omnia te ex fontibus disputationum de coniugio non ignorare scio, sed praeceptori quaerenti his aliquid respondendum fuit. Mitto pagellas aliquas, ex quibus, quid hic rerum agatur, videas. Interfectus est a furiosis messoribus homo pius et bonus: meo convictu utebatur, et absque omni sua culpa in tristem illum casum incidit; nec tantum fuit rixae etiam inter alios, ut caussa esset messoribus hominem interficiendi. Sed diabolus mirum in modum grassatur in genere humano. Meam lectionem hactenus ordiri non potui, impedimentis quibusdam obiectis: nunc Deo iuvante in ea progrediar. Dissidia docentium passim exeitantur, stulta etiam multorum ambitione et levitate, et vere sunt illa tempora, de quibus scriptum est: angeli pacis amare flebunt. Sed pii in timore Dei et concordia suum faciant officium. Vale. Noster HENRICUS NIGIDIUS in hac regione circumvagatur: nuper apud me fuit, et de sua miseria mihi querelam fecit. Dimittitur nunc iterum ex sua ecclesia, odio nobilis, cui ius est in eam parochiam. Tales sunt miseriae humanae. Utinam cantor Luneburgensis mansisset; quod coniugem eius saepe cum gernitu deplorare audio. Iterum vale. Salutabis Dn. rectorem M. IOANNEM ECHENBERGIUM, M. SIMONEM WILHELMUM et
page 200, image: s200alios, ac pagellas distribuas. Rostochii 13. Aug. anno -- 62.
T.
Lucas Backmeister.
Epistolae 100. Fragmentum. ad Eundem.
In litteris tuis primum de confessione EBERI nuper edita me certiorem facis, et exemplar te missurum esse promittis; sed parces ea in re sumtibus. Nam longe ante redditas tuas litteras ea ad me WITTEBERGA missa fuit. Valde nobis omnibus scriptum istud placet: quod utinam ante biennium, vel etiam vivo D. PHILIPPO editum fuisset. Nihil hic nuper est editum, quod alicuius sit momenti. Mitto chartam unam a fratre DOCT. DAVIDIS nuper editam, speramus autem quaedam a doctoris DAVIDIS commentationibus in novum testamentum brevi proditura esse. Gratum erit mihi exemplar tuarum in epistolam ad ROMANOS annotationum, cum accepero. Ego absoluto tertio epistolae capite, nunc materiam de iustificatione aliquanto plenius tractandam suscepi, in qua iam aliquousque progressus sum. Video autem me difficilem plane et fortasse etiam periculosum laborum (ut nunc sunt tempora) suscepisse, sed nitor divino auxilio
page 201, image: s201et consolatione: non labor in domino vester inanis erit. Ac quid possum facio, ut studia discentium meo loco adiuvem. Vale felicissime cum omnibus tuis. Rostochii die 13 Decembr. anno -- 62.
T.
Lucas Backmeister.
Epistolae 101. Fragmentum. ad Eundem.
Quod vero una nobiscum doles de carissimae sororis obitu; facis dignum amico perpetuo et constante. Mihi et voluntas Dei, ipsiusque de nobis, imo de capillis nostris, cura, et placidus ac vere beatus sororis decessus dolorem mitigavit; ac precor Deum ut nos regat, et quamdiu placuerit, adhuc incolumes et superstites conservemur. Cum D. SIMONE PAULI de tuo filio locutus sum: promittit is erga te et ipsum benevolentiam, studium et beneficentiam. HEINONEM BACHOLIUM, nepotem rectoris, in meum convictum recepi tamdiu, donec commoda erit occasio ipsum iuvandi. Nostra DEI beneficio hic sunt tranquilla. Pharmacopola WISSMARIENSIS detinetur in carcere. IOANNES LUCANUS, cancellarius ducis IOANNIS
page 202, image: s202ALBERTI, qui nunc est in PRUSSIA, 1. Mai. diem suum obiit. Addo etiam illud: D. ELIAS MEDICUS, qui cum regina LUNEBURGI fuit, nuper invidorum forte opera, a munere docendi in schola HAFFNIENSI remotus est, ut mihi HAFFNIENSIUM amicorum litterae nunciant. Vir conveniens nostrae reipublicae, doctus, in praxi felix, et popularis: sed ubi nunc sit, iam nonscio, sciam vero brevi. Vale ultimo Mai. -- 62.
T.
Lucas Backmeister.
Epistola 102. ad Eundem. S.
Cum hinc abiret BRUNO [gap: Greek word(s)] , sine meis litteris ad vos venit, Doctissime LUCA: putabam ego satis esse, si secum afferret STANHUSII, affinis mei commendationem. Eum ego scio tecum alere haud vulgarem amicitiam, ob commune musarum studium, et animi tui singularem candorem. Nunc autem cum parens eius ad vos iter fecerit, dignum duxi te salutare, ac immensas agere gratias, ob praeterita in ipsum BRUNONEM officia. Et non diffido, quin ipse responsurus sit officio et labori tuo. In ipso medius fidius, si quid desideraveris, ex me
page 203, image: s203exspectato. Scio ego quid merentur tuae virtutes et amor propensus in omnes scholasticos, de quibus spei aliquid conceperis. Facito igitur, ut naves omnem operam BRUNONI; senties, quales erga te futuri simus rursum. Si ei providere poteris libera mensa, ut habeat quos instituat, apto tamen loco, ne quid detrimenti in studiis capiat; non eris [gap: Greek word(s)] per me. In summa: Ingratitudo pessimum vitium est. Non enimtibi, mi LUCA, viae, quibus ingrediaris, ut cupita nobis impetres, praescribendae sunt: tumet melius omnia nosti quam nos. Itaque nos addemus currenti calcaria. Sed vale in Christo cum tota familia tua. Dat. Schlesvici 14. Kalend. Julii, anno -- 62.
T.
Hieronymus Cypraeus.
Monuisti etiam me in scripto tuo, ut operam impenderem, apud ducem ADOLPHUM, ut liberalem manum extenderet, ob exhaustos labores tuos. Quod seci apud cancellarium doctorem ADAMUM, et FOLQUARDUM aulae concionatorem. Hi nondum responsum dederunt, quod mihi arrisit. Sed opportunitas temporis aliquando exspectanda erit. Nunquam munera respondent laboribus. Et si scirent principes, quanti constent
page 204, image: s204huiusmodi lucubrationes, sane largiori manu expenderent sua, et in meliorem usum converterent, quam saepenumero faciunt. Sed pascuntur equi saginati avena, strigosi stramine. Ita nunquam pabulum respondetlabori.
Epistola 103. ad Eundem.
[gap: Greek word(s)] . Litteras tuas, amantissime Domine LOSSI, accepi: ex quibus intelligo, te nondum, neque ea quae missa sunt hoc exacto mercatu nostro, neque scriptum ullum a nobis habere. Non autem dubito, quin hactenus, vel ad hoc modo temporis omnia fideliter tibi tradita sint. Sunt autem haec: SAMUEL SCHELFISCHIUS certo pollicitus est se XX. florenos, quos a nobis accepit, humanitati tuae curaturum. Eidem tabella cosmographica, quam amico constitueras, demandata est, quae quatuor florenorum pretio constitit. Praeterea secundus et tertius tomus historiae ecclesiasticae, et exemplaria secundi tomi declarationis exemplorum grammatices. Ad instantem autumni mercatum ampliore munere humanitatem tuam donabimus pro labore in epistolam ad ROMANOS collocato, ne sentias te minime ingratis operam hactenus collocasse. Cupimus enim grati esse. Coepimus, ut
page 205, image: s205vides, duos modo tomos: unum in LUCAM et IOHANNEM: alterum in epistolam ad ROMANOS. Novo charactere et nova forma impressimus, quia emtores diu talem litteram et formam expetiveruut; ut videlicet emtionis pretium tolerabilius esset. Et perplacet haec forma domino BRUTACCHIO, et aliis quibuscunque monstravi. Primum tomum eadem forma, simul et in ACTA, imprimemus, ubi priora exemplaria distracta fuerunt. In ACTA restant nobis adhuc ultra mille exemplaria. Non diffiderem, si hac nova forma prodiissent, vendibiliora esse; sed habebunt forte suos quoque emtores. Studemus, ut quam diligentissime et venustissime opera tua inprimantur, et magis magisque in hoc elaborabimus. Quod scribis, WITTENBERGENSES egisse tecum, vel cupere agere, de operibus tuis in tomis distinguendis; satis mirari non possum. Quod enim ad annotationes in testamentum novum; non video quomodo aliter in tomos dividi aut debeant, aut possint. Nec officium est christianae mentis, proximo damnum dare: in hoc enim omnino damnum nostrum per WITTENBERGENSES quaeritur; siquidem exemplarium omnium copiam habemus magnam, et sumtus non leves fecimus, quorum omnium iactura facienda foret. Inferioris enim GERMANIAE homines hos libros, utpote qui papatui omnibus in locis sunt addicti, non emunt. Plus autem tribuo candori et integritati tuae, quam quod tale quid ipsis concessurus sis. Sin quid in nostra gratitudine
page 206, image: s206desideras, aut si quid hactenus negligentius est factum; uberius in posterum complebimus. Quod ad libros scholasticos; non videtur mihi adhuc ex re esse, illos in unum volumen coniungi: siquidem in his, quae ad scholas pertinent, quotidie iam haec mutantur, modo aliqua adduntur, aliqua minuuntur. Successu vero temporis, ubi colophon extremus additus fuerit; ii ipsi quoque libri poterunt in unum coniungi volumen. Rogo ergo, de singulis mentem tuam nobis aperte declares: intelliges, nos tuo commodo favere, et etiam gratos esse, re ipsa velle nos ostendere. Haec igitur hactenus. Quae BRUTBACHIO misisti carmina, si ipse non impresserit ante mercatum hunc, vel in hoc gravetur; nos tibi gratificabimur. Occupamur modo tribus integris prelis, solis tuis scriptis cudendis, ut hac aestate absolvi possint. Habent haec tria prela impressores sex, et compositores totidem, quorum singuli hebdomadatim florenum accipiunt. Correctori itidem datur hebdomadatim florenus. Papyrus insumitur hebdomadatim ad hos libros pro R. 28. Summa facit per singulas septimanas R. 41, praeter alios sumtus, qui itidem ad hoc necessarii sunt. Sed quicquid hoc sumtuum sit, libenter ferimus, modo non fuci irruant, et alvearia nostra depraedentur. Sunt enim homines eiusmodi fucis similes, qui ex alieno labore commodum sibi quaerunt. Spero tamen nihil huiusmodi futurum, quod humanitas tua providere omnium optime poterit. In Christo
page 207, image: s207cum tota familia tua felicissime et diutissime vale. Francofurti ad Moganum die 26. Aprilis 1562.
T. H.
Adamus Lomicerus.
Doctor medicinae.
Epistola 104. ad Eundem.
[gap: Greek word(s)] . Litteras meas, ut intelligo, sine forma impressionis accepisti, Ornatissime Domine LOSSI: quod per absentiam meam factum est; abfui enim peregre, et socero litteras mittendas reliqui. Nolui modo tabellionem multis chartis nondum absoluti operis gravare. Tradidi ergo solummodo primas paginas. In ACTIS simili forma novos titulos residuis adhuc exemplaribus, ut tomorum digestio aequalis sit, praefigemus. Epistola ad ROMANOS in multa folia crescit: omnia prela modo his duobus operibus occupantur, ut proximis nundinis in lucem edita habeantur. De carminibus spero adhuc tantum temporis reliquum futurum, ut et haec publicentur: modo non bellici tumultus, quibus omnes fines scatent, omnia interturbent. Ego suspicor omnes illos bellicos apparatus contra Germaniam tendere, hoc est, contra evangelicae sinceros doctrinae assertores in GERMANIA,
page 208, image: s208sub praetextu dissensionis in Gallia componendae. Christus avertat malum clementissime. In quo cum omnibus tuis felicissime vale. Raptim Francofurti 7 Iunii 1562.
T. H. V.
Adamus Lomicerus.
D. medicinae.
Epistola 105. ad Eundem.
CAROLUS MAGNUS in privilegio, quod ecclesiae BREMENSI a se constitutae ante annos 774. dedit, praefatur, se ideo cum Saxonica gente tam diuturnum bellum gessisse, ut ea victa pristinam libertatem retineret, et armis et fide redemtori nostro Iesu Christo serviret. At plerique principes GERMANIAE, hoc CAROLI exemplo nihil considerato, levissimis de caussis bella quaerunt non necessaria: neque consilia sua dirigunt, non ut Christi gloria et hominum libertas quaeratur; sed multae terrarum partes aut exhauriantur, aut devastentur. Tale bellum iam susceptum a marchione BRANDENBURGENSE, et FRANCIAE orientalis episcopis, de quorundam WITTENBERGENSIUM litteris cognovi. Hi non vident se ad summum dignitatis fastigium et gradum collocatos, ut soli Christo serviant, et
page 209, image: s209ad subditorum salutem omnes labores dirigant, et sic nulla muneris sui consideratione moventur. Hos videmus quoque sedulo imitari plerosque ecclesiae ministros, ut in sua functione neque Christi gloriam, neque ecclesiae aedificationem amplius quaerant, sed ipsi ex odiorum acerbitate, gigantum more, inter se dimicent, ac non sine religionis ingenti periculo. In haec tristissima et prorsus deploranda tempora incidit proh dolor! haec aetas nostra. Quare Deum aeternum, patrem domini nostri Iesu Christi, toto gemitu oro, ut in his tantis tumultibus suam ecclesiam conservet et benigne tueatur. FLACIUM ex principum SAXONIAE, quorum fretus defensione, multa tristissima et iniqua tentavit, gratia et favore cecidisse, constans apud nos fama est; et circumferuntur pagellae, caussam relegationis complectentes: quod si ita est, gratulor ecclesiae WITTEBERGENSI, quam ipse miserrime, et extremo odio hactenus persecutus est. Sin haec minus vera sint; Deum oro, ut reprimat illum. Cuius partes multi hoc tempore strenue secuti sunt, qui eum tanquam GERMANIAE prophetam magni faciunt, atqui WITTEBERGENSES misere damnant, non considerantes satis, qualis sit horum confessio, et quanta pietas, virtus et eruditio, et tantis viris merito parcendum, et imperitae plebeculae rationem habendam esse: quae quantum offendatur huiusmodi dimicationibus, testes sunt omnes pii. Sed magna est quorundam malitia, quineque doceri volunt, neque
page 210, image: s210ullis rationibus se flecti patiuntur. Haec autem scribo, Ornatissime Vir, ut videas me plurimum quoque eiusmodi vociferationibus moveri. Nec dubito, quin tu maxime praesentibus ecclesiae vulneribus perturberis, et nobiscum sedulo vota et preces coniungas, ut Deus suum coetum regat ac tueatur. Sed de his satis. Operam et diligentiam meam in negotio tuo, apud principem expediendo, perlibenter communicarem; sed video prorsus me nihil iuvare posse: nec parum propterea doleo. Plerorumque enim eruditorum qui hic vivunt, nulla est auctoritas in aula, et censeo ego optimum consilium esse, si res tota ADAMO imponatur, qui mediocriter apud principem gratia valet. Miror ego admodum tantam principis esse [gap: Greek word(s)] , nec intra triennium tuorum sumtuum, quos in edendo fecisti, rationem habuisse, nec de laboribus cogitasse. Eandem sortem DRACONITIS nostri concio, de pharisaeo et publicano, ipsius celsitudini dedicata habuit, quam ipse non sine auctoris honorificentissima commendatione, quam meretur excellens eius eruditio et virtus, ei obtuli: et licet diligenter eius caussam in aula agerem; nihil tamen extorquere potui: quod tulit reverendus ille vir gravissime. Fratris FRIDERICI, episcopi HILDESHEIMENSIS, piae memoriae, qui me ex schola WITTEBERGENSI huc vocavit, maxima et summa erga me fuit liberalitas: totus enim eruditis favebat. Sed pauci iam sunt huius similes. Ceterum si qua alia in re mea opera tibi prodesse
page 211, image: s211potuerit; nihil erit, quod tui caussa non suscepturus sim libentissime. In hoc tamen negotio, si ulla mihi data fuerit occasio, meam commendationem sancte tibi polliceor. Litteris, quas ante octiduum ad te perferendas dedi, peto respondeas. Bene vale, et me amare perge. Schlessvici 5. calend. Febr. 1562.
T.
Stanhusius.
Epistolae 106. Fragmentum. ad Eundem.
Quod ad vocabulum teter attinet; magis quidem Grammaticum est, sed quantum quidem ego memini, in hoc casu cum substantivo iunctum, non ita crebro usurpatur. Sicut vocabulum veter, quo prisci pro vetus usi sunt. Quod admones de plebiscitu, scio quid significet in genere neutro, quando est compositum: sed in meo scripto significat idem quod conscia plebe seu sciente plebe, ita ut scitu sit quartae declinationis, ut possem huius vocis citare auctores. Quod ad vocem exitiabilis attinet, miratus heri sum, quod eam repudies: sed recte hodie tuam sententiam corrigis. Denique non sum ita scrupulosus in grammatica, ut definitione nominis, si modo in
page 212, image: s212definitione rei theologicae, quae proprie nunc mea est professio, non impingam. Vale. Lüneburgi 28. Februar. Anno 1582.
Musaeus.
Epistola 107. ad Casparum Becker.
Litteras tuas, amantissime frater, quas tu MAGDEBURGUM ad nos miseras, longo post tempore accepi WITTEBERGAE: sed tamen non minori cum voluptate legi, quam si praesens praesenti exhibuisses. Ita grata est mihi tua in nos perpetua voluntas et fraternus amor, quo et de valetudine nostra diligenter sciscitaris, et ad bonarum litterarum cognitionem, qua nescio an quidquam sit in rebus humanis, excepta pietate, praestantius, brevibus quidem verbis, sed efficacibus, nos incitas et adhortaris. Equidem iam demum experior, acriores ex mutuis litteris ad virtutem addi stimulos, quam ex familiari sermone. Quanquam enim non negem verissimam PLINII sententiam: Viva vox magis afficit: et altius animo insident, quae pronunciatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis affigit: tamen nec mihi CICERO noster improbatur, qui affirmat litteras audacius exponere, quae coram et pudor et dolor pluribus enarrari vetuit. In familiaribus etiam epistolis, quae nihil aliud sunt, quam mutuum inter absentes colloquium, breves
page 213, image: s213quoque amicorum admonitiones magnam vim habent, et veluti monumenta quaedam mutui amoris reservantur, quae nefas est violare et transgredi. Itaque ego quoque, quanquam id penitus, a vobis discedens, decreveram, nihil mihi pietate, valetudine, et bonarum litterarum studio, fore antiquius; tamen acceptis tuis iucundissimis litteris, nescio quos acriores stimulos sensi, ut ad quod antea mea sponte satis inclinatus eram, nunc magis dem operam, ut mei studii fructus aliquis ad patriam, parentes, fratres et amicos redeat. Est enim haec una mihi meta constituta, ad quam omnes studiorum ictus dirigo, utilitas proximi et salus ecclesiae: illa quidem, ut aliqua parte meorum laborum communem societatem tuear et sustentem: haec vero, ut omnem diligentiam et omnes conatus ad ornandam gloriam Christi, ad propagandam evangelii doctrinam, et sustentandam veram religionem conferam. Haec ad te scripsi fusius, ut intelligas, et tuas litteras mihi esse gratas, admonitionem vero gratissimam, meque nihil ab eo animo, quo hactenus bonarum artium studia prosecutus sum, discessisse. Tui vicissim erit officii, mi IASPAR, ut quod praesens praesenti pollicitus es, etiam absens re ipsa comprobes, et diligentissime caveas, ne culpa doctorem redarguat. Me adhortaris, ut bonis litteris sedulam navem operam, in quo quidem tuum agnosco fraternum amorem. Nitere tu quoque, ut sis talis, qualem me esse desideras, hoc est, litteris et morum probitate
page 214, image: s214omnium carissimus. Vides te iam maiorem natu esse, absentibus nobis, in te omne negotium recumbit, tu princeps es inter fratres et unicum parentum solamen. Annitendum igitur, ut quantum accreverit aetas tua, tantum accedat et honestae eruditioni, et pietatis studio, et morum integritati. Scio te nos absentes non exiguo desiderio prosequi. Da igitur operam, ut litterarum cognitione auctus, et hac florentissima academia, in qua non solum honestae disciplinae, sed pietas quoque et vera religio recte traduntur, et ab antiquo squalore reparatae in lucem prodeunt, non indignus, brevi nos incolumes videas. Sustines non vulgarem exspectationem: cui ut respondere necessarium, ita vincere pulcherrimum fuerit, certe fallere sine summo dedecore non potes. Nec hoc dico, quod me hactenus tui profectus poenituerit, ut qui non tardo ingenio, sed alacriori aliquantulum, quam par est, erga omne genus studiorum et es, et fuisti semper; sed ut currenti equo calcaria addam, quo curras alacrius. Es enim eam ingressus aetatem, qua non alia continget felicior, ad imbibenda haec pietatis et litterarum semina. Et ceteros quoque fratres, quibus aeque ac tibi prodesse studeo, ad easdem virtutes incitem et adhorter. Quod uni enim scribo, omnibus me pariter scribere existimo. Dabitis igitur, mi IASPAR, ANDREA, HIERONYME, DIONYSI, IOHANNES, LUCA et MARCE, carissimi fratres, operam, ut intelligam, meas admonitiones non parvum apud
page 215, image: s215vos pondus habuisse. GEORGIO NIGIDIO, puero quidem probo, et nostri studioso, pro misso eius erga me animi non tam magno, quam grato, et opportuno monumento, quod et candide accepi, et servabo diligentissime, ingentes ages gratias, et meam licet exiguam operam et studium polliceberis. Novi cuiuspiam facti, cuius vos studiosos intelligo, nihil aliud audio, quam quod insignes illi heroes, et verae ecclesiae columnae, D. PHILIPPUS MELANCHTON, D. IONAS et POMERANUS, a comitiis SCHMALCALDIENSIBUS incolumes WITTEBERGAM reversi sunt: et quanquam omnium principum consilia, ut solet, secreto tenentur, rumor tamen incerti auctoris in vulgus emanavit: perpetuas inter caesarem et evangelicos, aut certe multorum annorum, factas inducias. Utinam pro tanto beneficio Deo grati esse possimus, qui et pium nobis caesarem dedit, et ab imminenti periculo totam GERMANIAM, si modo verum est, quod praedicant, liberavit. Retulit mihi D. PHILIPPUS MELANCHTON ridiculam admodum de HENRICO BRUNSSVICENSI cucullato historiam, quam et festinantia tabellarii et papyri angustia non passa est adscribere. Alias fortasse carmine, id quod mihi oneris DN. PHILIPPUS imposuit, enarrabo. Vale cum parentibus, fratribus, et tota familia, praeceptoribus et omnibus condiscipulis dic salutem. ANTONIUM quoque THULICHIUM admone, ut et nostrae amicitiae et ultimi mandati sit memor. Datae
page 216, image: s216Wittebergae, anno -- 40. die sabbathi post lubitate.
Tuus frater
Balthasar Becker.
Epistolae 108. Fragmentum. ad Dn. Dionysium Bredecow.
Etsi statueram nullas ad te litteras mittere, amantissime Pater, nisi eas, quas tu maximopere exspectares, hoc est, quibus et statum nostrarum rerum et successum studiorum, quo tibi nihil est antiquius, exponerem; tamen amico, commendatorias a me litteras roganti, non potui tam leve negare officium, partim studio, partim iudicio meo. Studio; quod a primis pueritiae meae annis eidem uni dedi operam, ut turpissimam [gap: Greek word(s)] maculam, quam inter alia vitia, et [gap: Greek word(s)] sequi scripsit XENOPHON, effugerem. Iudicio vero; quod id persvasum mihi habeam, convenire, ut nos adolescentes, qui sub eisdem ducibus, in iisdem castris, uni domino Christo militantes, humanitatis studia profitemur, eodem animo, mutuo amore, mutuaeque benevolentiae officiis, inter nos divincti vivamus, nec plane, quod ceteri faciunt, a litteris alieni, importunitatem, morositatem, et nescio
page 217, image: s217quam [gap: Greek word(s)] invicem exerceamus. Ac quidem res ipsa loquitur, eruditionem concordiam, coniunctionem et consensum, in tradendis et adiuvandis artibus, inprimis salutarem esse rebus humanis. Quare has scholasticas amicitias omni officiorum genere tueri cupio, easque ad rempublicam pertinere existimo. [gap: Greek word(s)] inquit POETA. Cui succinit OVIDIUS vates:
Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
Et servat studii foedera quisque sui.
Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubiae navita puppis amat.O beatas Respublicas! O felicem Ecclesiam: Si summus esset litteratorum in rebus bonis consensus, et tam vera amicitia, quam vel est in bestiis illis irrationalibus, vel aliis, quorum pectora politiori doctrina sunt exculta; nec vel clancularium odium, vel fraternae gratiae invidia, mutuae studiorum concordiae aliquid detraherent. Quis enim non videt communem societatem praecipue regi litteris, et litteratorum iudiciis: quae cum, hoc nostro ferreo seculo, multis sunt pestilentissimis simultatibus infecta; quid miremur, et publicae tranquillitatis statum misere dissipari, et religionem plane pessundari, cum non unanimes sint, vel qui rerumpublicarum gubernacula tenent, vel qui in ecclesiis docent. ISOCRATES, Orator ille ATHENIENSIS, cum sacrilegis ac vastatoribus templorum alicubi comparat eos, qui
page 218, image: s218litteras et earum doctrinam vituperant ac damnant. Quare mihi contra videntur Diis proximi esse, qui donum hoc omnium pulcherrimum, maximeque divinum, adversus BARBARORUM incursiones tuentur et defendunt. Nam si HERCULI propterea divini honores decreti sunt, quod GRAECIAM aliquando a belluis et feris animantibus pacavit, quanto maiores honores illis merito constituendi, qui feritatem et barbariem ab ipsis hominum mentibus prohibent et propulsant. Quod cum tu inter paucos, non sine multorum invidia, diligenter facias, et illis adolescentibus, quorum studia ecclesiae et rebuspublicis aliquando usui fore iudicas, hoc officium debitum bonis litteris praestes; oro, ut huius quoque ARNOLDI LEMGENSIS studia omni opera, diligentia et favore, in re facillima ita provehas, ut intelligat meam commendationem apud te magnum pondus habuisse. Wittebergae ipsis Nonis Octobr. anno -- 40.
Tuus filius
Balthasar Becker.
Epistolae 109. Fragmentum. ad Eundem.
Adolescentes probos et honestos, ARNOLDUM LEMGENSEM et CHRISTOPHORUM
page 219, image: s219ADENSENIUM, quos video tibi suspectos, quod immature ad titulos et gradum aspirarint, in litteris ad LUCAM datis, pro familiaritate, quae mihi cum illis multis annis intercessit, diligenter excusavi. Eam excusationem sic velim accipiatis, ut nunquam in ea sententia nos fuisse existimetis, ut sine vestro consilio et auctoritate, ex qua nostra studia et tota vita dependet, ullum gradum suscepturi simus, aut inani titulo, velut ascititio fuco, aliis nos venditare conemur. Memini TULICHIUM nostrum, cuius exactum in multis rebus iudicium cognovimus, me olim adhortatum, ne ante triennium ullius gradus promotionem temere venarer. Illius manibus hoc dabo, huic viro doctissimo, et de me optime merito, libentius morem geram, quam, ut vel omnium praeceptorum meorum consilio ab instituto me flecti permittam. Nec video, ut tu in tuis litteris honorificentissime scribis, quid conferat egregiis titulis ornatum esse, eruditionis suae amplissima testimonia a doctissimis viris collata praeferre, si doctrina et vita titulis non respondeat, et cornicula alienis plumis ornata, detractis ornamentis, omnibus risum moveat. Haec libuit mihi brevibus ad tuas litteras rescribere, ut de nostra voluntate certior fieres. Brevitati litterarum facile, ut spero, ignosces. Nam et multae occupationes, et tabellarii festinantia, et quod fratribus quoque scripturus eram, non passae sunt iustam operam huic negotio impendere. Matrem velim quam officiosissime salutes, diligentissime
page 220, image: s220consoleris, et omni opera pristinae valetudini restituendam cures: idque, non quod de tua voluntate dubitem, sed quia matris salus nobis maximae curae est, rogo. Wittebergae. Sexto Novembris. Anno Domini -- 40.
Tuus filius
Balthasar Becker.
Epistola 110. ad Eundem. S. D.
Cum mihi a fratre imperatum esset, ut hoc tempore ad te scriberem, quando iamdudum nullas a me acceperis litteras; nolui ipsius honestae voluntati repugnare. Itaque has perbreves exaravi litteras, ex quibus totum nostrorum studiorum statum intelligas. Etsi enim aliud argumentum mihi obtulerunt proximae tuae litterae; in quibus nobis quorundam invidorum calumnias miserabili querela exponis: tamen et tibi de hac re iam ante a fratre copiose responsum est, et iam res ipsa cogit, ut magis necessaria proponam. Nos existimamus hoc unum remedium sufficere, ad perferendas horum malevolorum obtrectationes, ut forti animo praesens incommodum feras. Deus meliorem spem ostendat, optimus insolentiae vindex: item varietas humanae conditionis. Quod si senseris tutores inique ferre, quod aut saepius
page 221, image: s221nobis postulantibus pecuniam mittas, (credo enim homines rerum imperitos haec in nuda sua venena spargere) aut etiam nos mercaturae potius, quam studiis, adhaerere malle; velim nobis hanc ipsorum sententiam communices: et te ab omni obtrectatione immunem praestemus, et ipsis, ad quos usus pecunia nobis expendenda sit, significemus. Nam hoc affirmat BALTHASAR, se non litteris tantum, sed etiam praesentem aliquando, tutoribus suam sententiam ita expositurum, ut amplius a convitiis et invidia illa, qua te obruunt, abstineant. Hi enim nos a studiis domum revocaturi sint? venturum se quidem ait, sed ita ut maluerint ipsum WITTEBERGAE mansisse. Eum ita suam caussam acturum, ut intelligant, se curatores nostros, non vero tutores esse. Nec in eorum sententiam vel precibus, vel minis motum, discessurum, etiamsi nostrarum facultatum sibi debita portio postulanda sit: quin ita utiliter sic in studia sua collocaturum sperat, ut ea consumta ad summam pauperiem non adigatur. Illud enim verbum semper in ore habet: Deum non relinquere pios, suae vocationi diligenter insistentes. Affirmat se multos mercatores novisse, qui ex divitibus subito facti sunt pauperrimi. Pauperes vero studiosos, qui fame mortui sunt, se vidisse nunquam. Itaque de Dei erga se benignitate nihil dubitat, etiamsi humano praesidio destituatur. Imo ait se iam eo pervenisse, ut ex studiis suis facile victum quaerere possit. Nam sunt, qui pollicentur ipsi quotannis
page 222, image: s222quatuor thaleros, pro privata institutione: quos tamen non suscipit pro mercede, sed gratis docendos. Neque enim ad eum finem studet, ut inde lucrum petat; et ait quaerenti regnum Dei non defuturam vitae alimoniam. Sed his omissis redeo ad institutum, et ad ea, quae magis sunt necessaria. Etsi pro tua prudentia, Pater amantissime, facile animadvertis, studia nostra sine magnis impensis non posse perfici, et intelligis vetus illud: honos alit artes, non solum de gloria et populari favore, verum etiam de qualibuscunque opibus, quibus haec studia sustentantur, dictum esse; tamen cum hoc tempore vel maxime indigemus pecunia, rogari te a nobis non moleste feres. Cum igitur non ignores, Pater carissime, quam care hic omnia vendantur, quamque magno pretio etiam minutissima quaeque aestimentur: non puto te in re necessaria difficilem futurum. Sumus autem hoc tempore ad aliam transire coacti, propter inopinatam mortem praeceptoris nostri, M. AMBROSII, viri optimi et doctissimi, qui nobis nuper admodum fato ereptus est. Eius uxori, pro disciplina et victu, viginti quinque florenos debemus. Eos ut perquam primum solvamus, et nostri et ipsius interest. Praeterea illi, apud quem hodie vivimus, in singulas hebdomadas 8. grossos pro victu numeramus. Quare ut quam primum ad nos pecuniam et vasculum mittas, vehementer etiam atque etiam a te petimus. Nihil de tua voluntate dubito. Nam et superioribus litteris scripsisti, si quibus
page 223, image: s223indigeremus, te nobis missurum. Itaque in ea spe has ad te litteras nostra caussa mitto: quas ut boni consulas, rogo. Ut et fistulas nobis transmittas, rogamus. ANNAE, cognatae nostrae, plurimum salutis precamur, quae multum nobis esset gratificatura, si uno atque altero thalero nos invitaret ad nuptias, quanquam non venturos. Bene vale. Saluta quam officiosissime matrem, Lucam, et omnes nostros amicos. Raptim Wittebergae 30. Calendar. Ianuarii, anno 1542.
Casparus Becker.
Epistolae 111. Fragmentum. ad Eundem.
De iurisprudentiae studio gaudeo tibi meam sententiam non displicere: quam tamen tutoribus aeque commendatam esse pervelim, ne gravatim sumtus, quos haec professio requirit, suppeditent. Nam ut alia taceam, ante omnia certe Corpore iuris civilis mihi opus est, sine quo hoc studium ne inchoari quidem potest etc. Audio ARNOLDUM ADENSENIUM, civem quondam nostrum, in alienis regionibus e vivis excessisse. Eius filius CHRISTOPHORUS, qui hic iurisprudentiae operam dedit, nuper domum reversus, reliquit hic corpus iuris non tantum emaculate
page 224, image: s224impressum, sed etiam satis scite ligatum. Cum vero eum ad haec studia rediturum defuncto parente vix existimem, possetis, ut puto, de his libris facile cum eo convenire, ut et ipse a vobis isthic dignum pretium acciperet, et mihi libri ab amicis, quibus commendavit, traderentur. Nova quae adiiciam, non multa suppetunt. Rumores enim TURCICI prorsus consilescunt. Regem POLONIAE iuniorem certum est ducturum uxorem filiam FERDINANDI, nuptiae ad adscensionis festum celebrabuntur, nam legati iam vagantur per germaniam, ad invitandos principes. Ferunt TURCAM minantem, se quoque his nuptiis cum aliquot militibus, quod Deus avertat, interfuturum. Heri pro concione POMERANUS narravit, in comitiis NORIMBERGENSIBUS inducias factas esse quatuor annorum, inter papistas et nostros, ut interim communibus auxiliis TURCAE occurri possit. Interea caussam TYRANNI BRUNSSVICENSIS, quem BAVARI nitebantur reducere, in iudicio camerae tractandam esse, ad quod non adversarii tantum, sed nostri quoque principes suos doctores mittant, qui totum negotium componant. Quod si hoc quadriennio non transigatur, liberum esse DUCI HENRICO armis suam rursus ditionem occupare. Aiunt et ducem MAURITIUM DRESDAE milites colligere, datis cuilibet muneri tantum duobus coronatis, quod ne rex FRANCIAE quidem hactenus fecit. Omnes existimant eum bello petiturum marchionem electorem:
page 225, image: s225quod si fiet, actum erit de GERMANIA tot bellis civilibus occupata. Mitto tibi themata disputationis ex iure canonico a Doct. MELCHIORE proposita, quibus valde refragantur nostri Theologi. Incertum adhuc est, utrum sic processura disputatio, impediente LUTHERO, qui POMERANUM in publica concione ius canonicum damnare iussit, et omnes eos reprehendere, qui se utriusque iuris doctores nominant, et in promotionibus candidatos iurare cogunt, se utrumque ius defensuros. Si processerit disputatio proximo diei Veneris destinata, scribam quis fuerit exitus. Bene vale mi Pater, et meam garrulitatem boni consule. Matrem meo nomine plurimum salutari cupio. Ex Witteberga postridie paschatis, anno Domini -- 43.
Balthasar Becker.
Epistola 112. ad M. Philippum Melanchtonem.
Gratiam ac pacem in Christo Iesu domino nostro. Selegi ex grammaticis tuis latinis, observande Dn. Praeceptor, ea, quae inferioribus classibus proponenda iudicavi in his nostris scholis trivialibus. Nam ita iam est auctus tuus liber a doctissimo viro DN. MYCILLO, ut pleraque contineat, quae non est necesse, imo operosum
page 226, image: s226et grave initio omnia simul tradere rudioribus. Hoc consilio dispartiverim, et multi alii, ut scis, quae fusius pertractarunt in longioribus commentariis, in rudimentorum et compendiolorum libellos, in usum primum incipientium discere, contractius includetur, ut generaliora primo cognoscant pueri, quibus perceptis, maioribus deinceps esset locus commodior. Hunc libellum, ex tuis grammaticis selectum viderunt Dn. DOCT. AEPINUS, M. IOANNES FREDERUS, M. MATHIAS DILIUS, HAMBURGENSIS ecclesiae et ludi litterarii praesides, viri sane doctissimi. Hi meam operam in seligendo approbant, et utilem ipsi iudicant, in iis scholis, quibus tua grammatica traduntur: (traduntur autem fere in his regionibus ubique) nam cum classium sit distinctio, necessum etiam ipsi iudicant, ut non totus liber tuus aeque omnibus proponatur discendus, sine discrimine, sed opus esse prudenti iudicio, quid cuique aetati conveniat. Ego autem, etsi lucem fugiam; tamen quidam mihi auctores fuerunt, ut libellum ad tuam humanitatem mitterem: ad quod inprimis hic noster bibliopola institit, qui sumtus editionis facit. Quare te rogo, observande Dn. Praeceptor, ut huic GEORGIO libere significes, quid de hoc libello censeas. Si utilem iudicabis pueritiae, rogo, id uno atque alio verbo publice testeris. Sic, cum libellus erit pueris commendatior; minus damni faciet GEORGIUS. Vir est integer et pius, alit falmiliam numerosam. Erit mihi gratum, si ex
page 227, image: s227hoc libello aliquid lucri ad ipsum redierit. Vale. Datum Luneburgi 15. Aprilis ---
Lucas Lossius
tuus discipulus deditissimus.
Epistola 113. ad Augustinum Götel.
Accepisti scribis AUGUSTINE invectivam meam, si fas est dicere verum, ut dicis: nemini enim verum dicere prohibitum est. Si igitur tu verum hoc esse affirmas, epistolam scilicet meam fuisse invectivam; sit tibi invectiva. Forsitan si ad illorum manus pervenerit, quibus acrius iudicium; non eam invectivam, verum adhortatoriam censebunt. Cum tamen (ut cum COMICO dicam) primum animum ad scribendum appuli; solum id negotii credidi mihi dari, ut tibi errata ob oculos ponens, ad erroris cognitionem te inducerem: verum aliter evenire cum COMICO intelligo. Nam pro Deum atque hominum fidem! quantae insunt tuis litteris calumniae, quanta scommata, quot inania verba? Ego te tuo nomine adpellare non sum dedignatus, scribens ubiqne: AUGUSTINE, AUGUSTINE; interim tu me sycophantam, philavtum, insulsum, superbum, arrogantem, calumniatorem,
page 228, image: s228mendacem, apostatam, sophistam, et id genus plura, proclamas. Tolle e medio calumnias, sed et sophisticas nugas; quid quaeso boni in litteris manebit. Tu mihi hanc notam (quam facile diluere possum) impingis, quod plaustrum inutilium verborum et consequiorum (tuo enim more latine scribere debeo) et nihil praeter calumnias scripserim. De te autem sic scribis: passus sum tandem urgeri popularibus auribus; nec tantulum quidem murmur illud reddas iis, qui te audierunt, quasi summa modestia et tranquillitate concionatus esses. Si litteris respondent conciones, egregiam modestiam habent. Verum id mihi auditores tui, priusquam tuas acceperim litteras, significarunt, te adeo ad insaniam redactum, ut nec verba nec gestus aliquam modestiam prae se ferrent. Ego igitur AUGUSTINE maledictis tuis non respondebo: non enim malo nodo semper malus quaerendus est cuneus. Praetereo igitur acerba dicta et scommata tua, nec responso quidem digna; falsae doctrinae obviam ire teneor. Et ut prius scripsi, tuam, inquam, doctrinam falsam probabo, non multis inutilibus rixis et sophisticis nugis, non inquam hominibus et ecclesiae, quod fingis, innixus; verum nudo et sincero, non adulterato, verbo Domini. Dum interim odor mortis sim tibi in morte, iuxta PAULUM, cum sano palato indigeas, iudicium piis lectoribus committo: quis nostrum aliena a nugis, deinde a calumniis, sincerius sua e sacris litteris probaverit? Nec tamen ut tu, tantummodo
page 229, image: s229chartas maculando, tempus conteram, brevibus respondebo. Primo AUGUSTINE more illorum, qui scripturae aliquid exordium capiunt, ne tam multa scrip sisse videantur ut tu parum intellectus lectori afferant; scripsi rationem, quare tibi errata tua manifestare obligarer: nempe si hoc par est facere privatum, ut ore confiteatur, quod corde credit; quanto magis id mihi impositum est, cui munus evangelizandi commissum est. Ideoque cum PAULUS, non ego, scribit: episcopum non larvatum debere tenacem esse fidelis sermonis, qui est secundum doctrinam, ob eam causam audire debeo a te poeticum hoc: fastu turgidus, sibi grandis, insano finitimus est: profecto rem acu tetigisti: quid si ergo clavum clavo retundam, omineris tibi aliud in tui similes sincere dictum, tamen te ATTALUM illum esse da:
Declamas belle caussas, agis ATTALE belle,
Hiftorias bellas, carmina bella facis.
Componis belle minas, epigrammata belle,
Bellus GRAMMATICUS, bellus es ASTROLOGUS.
Et belle cantas, et saltas ATTALE belle:
Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil bene cum facias, facis attamen omnia belle.
Vis dicam, quid sis? magnus es ardelio.Verum sino iudicium tuum. Superbus et arrogans sum: ratio est, quia AUGUSTINO scripsi, oportere episcopum esse tenacem fidelis sermonis
page 230, image: s230etc. Ex iis qualem te coniicere harum litterarum lectores possint, illis iudicium relinquo: sed vide: quam quaeris multis et inanibus verbis chartas maculare, nihil interim sani in medium adducendo, scribis alienum fundum aras etc. quaeris, quisnam me constituit episcopum super vestram ecclesiam? cur invocatus accesserim? AUGUSTINE, principem meum accerse, is rationem meae vocationis reddet, annon illi liberum est concinatorem circumducere, nisi AUGUSTINO id placuerit? quis denique tuum gregem appellavit? verum verae oves in ecclesia Lunaepolitana verbo edoctae, te ut lupum fugiunt, absit, quod pastorem expostularent, dum fonte aquae vivae derelicto nihil praeter lacrimas illis proponas, sicque tuas conciones fastidientes, verbum autem domini sitientes, non gravabuntur tantum itineris ambulare, ut collocarentur in loco pascuo, ubi Dominus pascit. Hic denuo clamabis: sic arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui etc. Verum scrutator cordium Deus novit nos: nihil enim illi absconditum. Quale iudicium habeas de episcopis, ex litteris coniecturam facere licet. Scribis enim in posterioribus litteris (eas enim iam recepi) me nostri seculi episcopos mordere, nullo respectu nec officii mei, nec caussae, ut dicis: quis enim me constituit iudicem super episcopos, ais: rogo AUGUSTINE: nonne, si verus es evangelista, psevdoprophetas et seductores cavendos docere necesse est, quare ergo hoc idem mihi vitio vertis?
page 231, image: s231nec est quod scricis, me scorpionis more a tergo ferire: palam scripsi, tu tua insania: putas neminem arguendum praeter praesentem. Annon litteris cavendos dicit canes PAULUS ad PHILIPPENSES? Annon vigilanti animo CHRISTUS nos esse vult? dum inqnit: attendite a falsis prophetis. Et iterum: cavete a fermento pharisaeorum. Quare si te probem falsum prophetam ex sacris litteris: quid si ego cum CHRISTO te furem, et latronem, ac mercenarium, et cum PAULO canem vocem? an ego iudex temerarius accusabor? Profecto nequaquam. Nam non ego, sed sacrae litterae te iudicant. Verum cum tu me sycophantam, calumniatorem, et scurram arrogantem, ad nauseam usque proclamas; sine litteris merito quidem temerarius iudex haberis. Et ut istis finem imponam AUGUSTINE, quemadmodum prius scripsi, incautum muli .... eos pungere destines. Times enim vestri fundi calamitatem. Verum ut ad scripta tua redeam: quis ille mos scribendi quaeso? quicquid prioribus meis litteris exaratum erat, idem tu, quasi aliquid contradicturus, in medium adducis, dum nihil neque argumentis, neque ratione, neque sacris litteris, contradicas. Nam dum scribo: non potui ego, cui munus evangelizandi commissum est, impiam tuam concionem heri factam silentio praeterire, quasi aliquid contradicturus, scribis: arrogantia tua decepit, et superbia cordis tui; et multa alia. Quid iam vis? si me male scripsisse ostendere conaris, id fac et
page 232, image: s232vives: verum istis verbis nihil efficis: si recte scripsi, quare venditas te, multis inutilibus verbis, quasi contradicturum meis scriptis? Testor Deum, talem modum scribendi in adversarios nunquam vidi, profecto helleboro opus habes, quo cerebrum purges. Praeterea quod de caesare multum gloriaris; hoc unum scio refugium: anchora spes vestra. Caesar est: quid aliud tui similes in ore habent, quotquot evangelio contradicunt. Verum hoc certum est, ab initio mundi semper magnates et potestates sese verbo Domini opposuisse. Ideo apostoli, aliorum prophetarum exemplo, ut ELIAE, MICHAE etc. commoniti, IUDAEORUM edicta, ne Christum annunciarent, flocci pendebant. Oculi O! AUGUSTINE non in caesarem, sed in Dei verbum flectendi sunt. Tandem ut adhuc videaris egregium quid litteris mandare; insaniae signum esse dicis, quod caecos facio vos omnes. Heus! quam optarim hic palinodiam cantare, et cum gratiarum actione de LUNAEPOLITANA ecclesia canere: Deus qui iussit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in LUNEBURGENSIUM cordibus. Et iterum: populus, qui ambulabat in tenebris, videt lucem magnam. Verum AUGUSTINE: quam errat ovis a pastore neglecta; imo quam misere mactationi destinatur, dum in vestimentis ovium lupi rapaces accedunt? satis proh dolor! Si non abundaverit iustitia etc. Opera nostra reiiciuntur, vis ut addam optima: libenter etiam optima. Ego autem sic dico: hic
page 233, image: s233omnia opera reiiciuntur, etiam optima. Nam quod dicit iustitia vestra, optima opera intelligit, alias non diceret iustitia. Denique cum dicit: non intrabitis in regnum caelorum; reiicit illa utpote inutilia ad iustificationem. Verum O AUGUSTINE! quomodo ad eam dementiam venisti, quod me indoctas fabulas et stultas argutias, evangelii loco, effutire, auderes scribere, eo quod hanc unicam voculam non sic magni fecerim. Praeterea subridens dicis: en totus ille strepitus sedatur tribus litteris non: Es tibi cognitus. Nonne in omnibus litteris propositiones affirmative et negative multum differunt? Tu iudica: nonne istae voculae, non et ita in sacris litteris nobis bene perpendendae sunt. Verum det tibi Dominus meliorem mentem: stat mea propositio firma: et quam nihil facias tuis inutilibus verbis, semel populo luce clarius demonstrabo. Tu me mittas ad paedotribas, ut dicis, et ferula dignus proponam consequium supinum, dubio procul risu dignum. Veni ergo a meis praeceptoribus sic edoctus, ferula dignus, AUGUSTINE, docto viro, omni laude digno, propono tale argumentum: Quicquid est inutile ad aliquam rem, id merito, quasi inutile ad eam rem, reiici potest: hic opera nostra, etiam optima, inutilia scribuntur ad iustificationem; ergo opera nostra etiam optima merito hic reiiciuntur. Nega maiorem vel minorem, tum probabo. Ecce habes meum argumentum.
page 234, image: s234
Praeceptum, non occides, non est nobis impossibile dixisti. Hic me mendacii arguis; tamen eandem sententiam in tuum caput affirmas, dicens: legis apud quendam, altius esse hoc praeceptum, quam quod possit quispiam adimplere: non ausus tamen verum fateri, dicis, id non est usquequaque verum. Quid est, usquequaque verum vel falsum est? exspecto interim probari propositionem tuam veram; et nulla in medium adducis; praeterea meam falsam affirmare nosti, verum sacris litteris probare ignoras. Tantum hoc (cum nolis praecepta impossibilia esse) affirmo, dices nobis: quis es tu, TURCA, an fidelis? quasi tantummodo TURCIS impossibilis est lex: praeterea quasi etiam fidelis non sentiat infirmitatem carnis; cum PAULUS dicat: quod volo bonum, hoc non ago; et quod nolo malum, hoc ago. Qualis erat? TURCA, an fidelis? summae tuae caecitati respondere cum debeo, quales nos putas absque carne et sangvine? Testor Deum, te temetipsum ignorare.
Non omnes irascimur, dixisti. Hic denique me mendacem proclamas, et sic te dixisse dicis: hic assumunt nonnulli: necessario irascimur omnes. Sit: nonne hoc idem est, hoc idem ego affirmo: omnes peccatores irae necessario esse obnoxios. Hic denique nihil video, nisi rixas et inutilia verba. Dico PETRUM iratum fuisse, dum servo pontificis auriculam amputavit: respondes egregie: caritas, non cupiditas, iram extrusit PETRO: si non peccaverit; quare quaeso
page 235, image: s235Dominus arguit illum? Nihil demum hic sani scripsisti, quemadmodum in aliis omnibus locis: ubique de lana caprina rixaris.
Iusto lex est posita. Hoc adhuc niteris contra PAULUM, qui dicit: iusto non est lex posita, et hoc ut cetera, sophistica quadam distinctione, qua talis est, lex posita est: impio ut carnifex et tortor, flagellum eqvo, et virga in dorso insipientium: Iudaeo ut paedagogus et tutor: iusto lucerna et doctor etc. Brevibus AUGUSTINE: non admitto tuam distinctionem, textum habeo, qui dicit: iusto non est lex posita. Tu mihi alium ostende, qui dicit: iusto est lex posita, et tibi fidem dabo. Quod iusti lucerna est lex, ex PSALMO habes: lucerna pedibus meis verbum tuum etc. Certum est, hoc toto PSALMO DAVIDEM magno desiderio cupere, se firmiter posse adhaerere verbo Domini, ne erret sicut ovis, quae periit: ideoque nunc mandatum, nunc legem, nunc iustificationes vocat verbum Domini. Et ut prius scripsi, iustus legem scriptam in corde habet, iuxta illud: ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum ISRAEL, et super domum IUDA, testamentum novum: non iuxta testamentum, quod feci patribus illorum, in die cum apprehenderem manum illorum, et educerem eos de AEGYPTO. Nam hoc est testamentum, quod disponam domui ISRAEL: post dies illos, dicit Dominus Deus, leges meas in mentem illorum inscribam, et ero illis Deus, et ipsi erunt mihi populus. Ecce AUGUSTINE:
page 236, image: s236sibi ipsi iustus est lex, non indiget lege posita. Vale cum sophistica distinctione.
Restant adhuc duo, quod haec sententia: Conclusit Deus omnia sub peccato, non sit amica carni, contra te, qui aliud affirmabas. Nam christianus, audiens se peccato conclusum, dolet et tristatur etc. Tu more tuo hic nihil multis verbis probas: nam tantummodo dicis nonnullis ex meis et aliorum concionibus, qui hunc textum saepe fidelibus exponunt --- - Simile quid dicis, cum unicum esse peccatum incredulitatis affirmo. AUGUSTINO ego has propositiones veras esse declamo: cum falsas probaveris; tibi cedam. Nondum autem hoc fecisti. Scio tum Christum, tum eius verbum positum esse aliis in ruinam, aliis in resurrectionem. Ipse etiam PAULUS dicit se esse nonnullis odorem vitae ad vitam, ac aliis odorem mortis ad mortem. Ego non sum melior PAULO. Verbum Domini annunciandum est: si qui inde liberiores facti fuerint in peccatis; mihi non imputandum est: nam satis, quod debeo, scio CHRISTUM, PAULUM, PETRUM, sic concionatos fuisse, et falso mihi imponis carnalibus fenestram aperire. Testantur auditores mei. Verum de hac re plura semel. Deinde quod sententiam PAULI invertebas; omnibus notum est. Nam sic dixisti: Conclusit Deus omnia sub peccato, propter incredulitatem. Ad GALATAS PAULUS sic dicit: Conclusit scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Iesu daretur credentibus. Ad
page 237, image: s237Rom. XI. conclusit Deus omnes sub incredulitatem, ut omnium misereatur. Videsne AUGUSTINE, PAULUM aliud dicere, quam tu illi falso adscribis. Haec AUGUSTINE scripsi: omnibus tuis rixis respondere non valeo. Verum video te misere auditorum animos seducere, mihique imponis, quod mendax sim et calumniator. Igitur scripta tua cum habeo, te seductorem et sacrarum litterarum falsum interpretem e tuis litteris populo, si vires Deus dederit, propediem demonstrabo. Nolis interim victoriam canere ante triumphum. Quibus iudicium est sacrarum litterarum, hi iudicabunt. De te vero nulla est mihi spes. Porro nec te, nec tuos praepositos, nec illos impios ex --- - merito explosos, timeo. Veritas victoriam dabit.
Martinus Undermarck.
Epistola 114. ad D. Iohannem Reinbothium.
Gratissimae erant, Vir plurimum Reverende et Excellentissime, Amice honoratissime, epistolae tuae, animi et affectus pristini indices. Pergamus sic in amicitia et in iis, unde orta est, virtute litterisque. Disputationem tuam inauguralem avide legi, et reconditam quandam priscamque eruditionem ad admirationem usque depreheudi.
page 238, image: s238Gaudeo sane, quoties video nostrorum in patrum monumenta iri, eorumque sensus erui, quos hactenus PONTIFICII, decepti vel barbaro interprete, vel ignorantia secularis litteraturae, sibi tantum vindicabant. Quae nostrorum theologorum de NORMA sit sententia, vel ex DN. DOCT. DORSCHEI consilio, ad DN. DOCT. MISSLENTAM transmisso, vel DN. DOCT. DANHAWERI disputationibus syncretisticis intelliges. Fateor tamen me hactenus ignorasse normam illam etiam ad PHOTINIA. NOS extendi, nisi thesin tuam 85. legissem. Nuper DN. DOCT. CALIXTUS in disputatiobus ad nos transmissis amari sermonis licentia lancinavit nostros theologos. Sic scilicet vulnera, quae fere coivere, recrudescunt. Deus optimus maximus atras illas nubes, quae ecclesiae tanto iam sangvine purpuratae novum schisina portendunt, pellat, et huic [gap: Greek word(s)] doctorum ecclesiae medelam adhibeat. Ego me his certaminibus miscere non constitui. DN. DOCT. DANHAWERUS, a quo salutem scribo, novos adversarios nactus est, NIHUSIUM, qui calamo exaratum DANHAWERUM NUTHETICUM ad academiae nostrae rectorem misit, et fratres WALENBRUCHIOS. DN. M. BOECLERUS, historiarum hactenus professor celeberrimus, a regina Sveciae UPSALIAM vocatus, a nobis abiit, et forsan iam HAMBURGI subsistet. Ita sane regina illa aquilonis, non minus ac regina olim austri, scientiarum avida, tres viros iam e nostra
page 239, image: s239universitate transportavit, FRENESHEMIUM historiographum regium, SCHEFFERUM professorem Schyticum, et DN. BOECLERUM professorem regium.
DN. SCHMIDIUM, qui ultimas ad me tulit, ulnis extensis amplexus sum, quia probum honestumque vidi e probis honestis. Tu illum commendas, et ipse se: ego autem utrinque impellor, ut laxatis animi mei rivis, totum me ei effundam, tua atque eius caussa. In domo iam vivit, quae ei aditum ad meliora facit, ad corruptelas obstruit. Sane doctrina et rerum gerendarum prudentia laudabiliter instructus est, quam utrumque comitem olim habiturus est ad famam et dignitatem. OSEAM tandem tuum de manu deprome, ut in manus multorum veniat. Hisce salve et vale, amice honoratissime. Dat. ARGENTINAE 27. Mart. Ao. 1649.
Tuae Rev. Excellent.
studiosissimus
Jacobus Schaller,
D. et P.
Epistola 115. ad Eundem.
Ut sanctum inter se atque pernecessarium est pacis et arctioris unionis ecclesiasticae inter protestantes Reformatos et Lutheranos, sic nomenclatos,
page 240, image: s240studium; ita merito a piis et cordatioribus utrinque compluribus hactenus promotum, sancte etiamnum sollicitatum promovetur. Quos inter et nos ab aliquot annis, sub sacrosanctis divinae providentiae praesidiis, et piis serenissimorum fautorum auspiciis, et serenitatis suae COLLIGNIOWIR TEMBERGICAE, pro sacra et ministeriali apud serenitatem suam functione, speciali nutu, tum omnibus etiam nostratium ecclesiis et academiis subinde consultis, tum cum eximiis ubique viris, et reverendo domino IOHANNE DURAEO nominatim, laboribus coniunctis, nostras eo contulimus operas, collaturi quoque in posterum, quamdiu DEO pacis lubuerit. Et siquidem primarius in hisce laboribus obex ab immerita, de dissensu partium fundamentali, opinione suam trahit originem de hacce fundamentalium materia, in PROPEMTICO nostro proin indigitata, specialiter et sancte cum cordatis agere proposuimus, quo veritas gratiae salvificae, utrinque divinitus concessae, omnibus ad DEI gloriam, suaeque ecclesiae solatium, luculentissime patescat. Quod ipsum [gap: Greek word(s)] negotium Reverend. V. rae Dignitati, spectatissime et eximie Vir, christiano et irenico affectu communicaturi et commendaturi quoque venimus; quippe quam animitus, ceu huiusce pacis evangelicae sincere amantem, studiosamque, veneramur, ea spe freti, fore, ut pro singulari sua benevolentia, compellationem nostram humilem sit aequi bonique consultura. Si etenim officium a communi
page 241, image: s241domino nostro Iesu Christo de sancta hacce sectanda pace, toties totiesque suis inculcatum, susque deque habere, per piam conscientiam minime liceat; e re profecto fuerit, ut quotquot sunt in ecclesiis et academiis evangelicis pie docti et [gap: Greek word(s)] DEI servi ad sanctas de studio hocce irenico curas et operas suscipiendas, fovendas, et quantum fieri poterit, promovendas, atque per institutam correspondentiam familiariter inter se communicandas, provoventur et impellantur: eo fine, ut rebus, ad pacem desideratam spectantibus, congrue praeparatis, salubrique consilio digestis, tandem aliquando publica magistratus accedente auctoritate sanciatur et restauretur salutaris ecclesiarum evangelicarum unio et pax, ad maiorem regni Christi promotionem, Anti-Christi vero utriusque Orientalis et Occidentalis remotionem. Novimus equidem pro dolor! Seculi ad mala quaeque ruentis genium et ingenium; ast nobis iniunctas divinitus officii irenici et oecodomici partes minime propter id destituendas pia statuit conscientia, quae precibus sanctis divinae providentiae felicem laborum suorum commendat eventum, ac illum inde sperans exspectat. Sunt sane hoc motu nobis passim fautores irenici, cordatique ex vestra etiam parte haud pauci, qui dextre de re ipsa diiudicant, plura suo tempore huc facientia promoturi, renuant licet eminentissimi D. D. WITTEBER GENSES, qui irenicas operas et sanctos pacificorum conatus sufflaminare videntur. De quibus haec ex venerandi et celeberrimi
page 242, image: s242viri, DN IOHANNIS AMOSI COMOENII, fratris et fautoris nostri optimi epistola, haud ita pridem ad nos lata subdere lubet: ?iuvate me precibus sanctis. Inter alia edenda vobis destino christianismum reconciliabilem, cuius rei occasionem dant tot capitalia dissidia, etiam communi hoste ante portam constituto, et quia id a me obtestando exigunt Hungaricae eccesiae Augustanae confessionis, nuperrime a Wittebergensibus solleniter sollicitatae, ne Rintelensium exemplum sequi, sed in calvinismi odio perseverare (et quod velint scripto sibi fidem facere) vellent. Sed responsum est intempestive, odia et intestina bella redintegrari ecclesiis, inter utriusque Antichristi malleum et incudem constitutis etc. Haec ad me ab uno e medio illorum, viro pio et sapiente, qui conventui et consiliis ea de re interfuit, scribuntur: utque de remediis cogitem, per omnia sacra orant. Sumo animum, et Deus robur addat. Iuva orare suncte frater etc.? Viderint itaque illi Dn. doctores WITTEBER GENSES quid non solum loca ferant ac templa, sed et christianae conscientiae momenta requirant, ne instituti sui (prout iam olim in simili caussa factum) suffragia et subscriptiones cogere potius, quam colligere videantur etc. Praestat, imo longe longissime praestat, Rationes Status Protestantium fundamentales, quas idcirco SYNDROMO nostro breviter insertas commendavimus, ita attendere et observare, ut omnium EVANGELICORUM
page 243, image: s243debita cura geratur, et ecclesiae (utriusque partis) universae non solum sartae tectaeque, contra communes infensos et nefarios evangelii hostes, semper subsistant, sed et earum augeatur prosperitas. Quod ipsum absque hac, exoptata proin et expetita, de qua agimus, unione et pace, fieri neutiquam potest. Et quia tam in PRODROMO et MEDIO NOVO, ante triennium praemissis, quam praesertim in SYNDROMO NOSTRO IERENICO, ante annum in lucem emisso (in quo sanctum hocce negotium duobus serenissimis heroibus, potentissimo nempe MAGNAE BRITANNIAE monarchae, et celsissimo SAXONIAE electori, peculiaribus praefationibus commendatum ivimus) rem fuse satis explicuimus, et de fundamentalibus materiae, quam prae ceteris expendendam selegimus, sufficiens facta est in PROPEMPTICO insinuatio, plurae non addemus. Interim, Vir praeclarissime et plurimum colende, Reverendam Vestram Dignitatem, per et propter Iesum Christum, pacis principem, et per sanctorum communionem, rogatam et obsecretam habemus, ut de negotio hocce irenico curas et operas fovere et promovere, eumque in finem nostra haecce proposita, et in PROPEMTICO praesertim insinuata, perpendere dignetur. Et quae spiritus pacis et caritatis subinde suggeret momenta, consilia et responsa, ea nobis transscribere haud gravetur: eadem insuper studia et scripta nostra irenica, tum superioribus vestris, cum reverendis dominis collegis
page 244, image: s244et vicinis, atque amicis aliis, quibuscum sacra intercedit correspendentia, commendare velit. Veni sancte spiritus! reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende, qui per diversitatem lingvarum gentes in unitatem fidei collegisti! fac ut pax tandem succedat aurea sanctissimaque! Amen. Non possumus tandem non obiter etiam monere, nos mirari ingentem, quem non modo in nos, nostrumque irenismum, sed et in Reverendam Vestram Dignitatem, exercuit et exercet adhucdum rigorem, vicinus noster D. DANHAVERUS, in utraque cathedra. Cum eo coram et scriptis agere susceperamus, sed bilis modo commota fuit. Verum si talem se Reverendae Vestrae Dignitati praebeat virum; aequo nobis illud ferendum animo, et Deo atque piis caussa commendanda etc. Ipse Dn. DANIEL LE BLON, marcator FRANCOFUR TENSIS, ad manum est, qui hasce curat, et desideratum responsum vestrum ad nos dirigendum excipiet. Optime itaque ac feliciter in Christo vale Vir optime. Dabam in Alsatia, in fano Mariano 25. August. 1665.
Ex irenicis subscripsit Rever. Vestrae Dignitatis cultor in Christo observantissimus Johan. Mellet. V. D. M.
et ecclesiarum reformatarum in Alsatia super. pastor.
page 245, image: s245
Epistola 116. ad Principem Christianum Albertum.
Reverendissime, Serenissime atque Celsissime Princeps,
Domine clementissime.
Axiomata communia, quae anno elapso Ecclesiis fuerunt oblata, occasionem dederunt oppositae huic disquisitioni in medium proferendae: nam inter axiomata positiva quartum, quod de fundamentalibus veri christianismi doctrinis agit, et requirit, ut omnia concordiae procurandae media iis adaptentur et superstruantur, desiderium quorundam excitavit videndi meum de fundamentalibus christianismi conceptum. Illorum postulato ut fieret satis, hanc disquisitionem de illa materia institui, quam utriusque partis ecclesiis, et omnibus aliis, quorum interest, offerre me debere iudicavi. Liceat ergo, reverendissimae serenissimaeque celsitudinis vestrae benigno permissu, CONSISTORIIS et ACADEMIAE KILONIENSI, quibus additae chartae inscribuntur, notitiam hac de re communicare, ut ansam habeant inter se, aut mecum, de consiliis hisce deliberandi, ne ullus, cui ius suffragii competit in communi caussa, se praetermissum esse conqueratur. Quod enim in tali casu mihi fieri nollem,
page 246, image: s246cavere debeo, ne id a me adversus alios fiat; hoc enim de sundamento demonstrando studium, quod fidelium conscientias spectat, ad omnium curas pertinet, ut quid in eo deliberetur, intelligant, et videant, nihil agitari, quod afferat praeiudicium salutari veritati evangelicae, unde radix amara subpullulans obturbare et multos pollue e possit. Etenim praeceptum est omnibus, ut prospiciant, ne tale quid fiat. Hebr. XII. 15. Ergo et mihi praeceptum est, ne tale quid a me fiat, aut ne a me fieri putetur ab iis, qui odiosum Syncretismi nomen temere tribuunt omnibus, qui praeceptum de spiritus unitate conservanda, per connexum pacis observare student. Quod aliter fieri non posse mihi videtur, hoc rerum distracto inter protestantes statu, quam obediendo istis mandatis, quibus iubemur observare alii alios, ut nos invicem acuamus ad charitatem et ad bona opera, eoque fine obligati sumus, alii alios quotidie hortari, quoad dies hodiernus est, ne quis induretur seductione peccati. Heb. X. 24. et cap. III. 13. Iubemur etiam sectari iustitiam, fidem, charitatem et pacem cum iis, qui Christum invocant, ex mundo corde, et stultas atque ineruditas quaestiones, quae pugnas gignunt, aversari. 2 Timoth. II. 22. 23. Haec mundata evangelica quia non observantur, ideo controversias multiplicari necesse est, nec illis minuendis, aut e medio tollendis remedium inveniri poterit unquam, si deliberatio nulla suscipiatur, ut sine praeiudicio difficultates removeantur, per casus conscientiae,
page 247, image: s247ex Dei verbo clare decisos. Atque in hoc ipso cardine iam versatur studium meum: ut consciis cuiusque loci summis potestatibus, scrupulos rationales, qui obversantur theologorum et ministrorum animis, recognoscamus, diiudicemus, et e medio tollamus, amicabili correspondentiae litterariae commercio. Quod consultando de fine, ab omnibus probato, per media idonea assequendo, Deo benedicente, fieri poterit, si de modo procedendi conveniamus. Nam si unus idemque modus scandala tollendi, et veritatem salutarem publice contestandi, in quolibet statu adhibeatur, praeiudicia cessabunt, et ipso facto per concursum intentionum, in communionem sanctorum, concordiae via praeparabitur. Inter omnia autem praeiudicia, quae obicem ponunt progressui in hac negotiatione, nullum est vulgarius, nullum minus verum, nullum magis fictitium, imaginarium et fastidio dignum, quam est imperium, quod ego syncretismum quaesivi aut quaero, id est, quod miscellam religionum mero imperio introducendam, per pacem fraudulentam, sine controversiarum legitima decisione, moliar. Huius criminis imputatio valde iniuriosa est meo instituto: naminde ab initio id est abhinc annis 40. ex quo, in hoc negotio, egi sollicitatorem, nullus invenit in ullo scripto meo, aut publice edito, aut privatim cuiquam oblato, ullam de syncretismo mentionem, de quo tam multus est sermo apud nonnullos; sed de vera, in christianismi professione, salutari concordia
page 248, image: s248semper egi, et adhuc ago, nimirum ut definiatur ab iis, quorum interest, qualis illa esse debeat, et ut de viis et mediis, quibus procurari possit, communibus suffragiis deliberetur. Itaque conatus meus proprie quaerit conspirationem in consiliis, ad procurandam animorum religiosam coalitionem; hoc enim est, quod in appendice huius disquisitionis, per voces [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] indigito, ut a syncretismi notione distingveretur huius studii tractatio; ut qui ex vero intelligere volent scopum meum, habeant occasionem aut suggerendi, atque submonendi, quod operi promovendo conducit: aut scrupulos amicabiliter movendi, ut difficultates percipiantur et removeantur. Utrumque enim a cooperariis in hisce consultationibus expetitur, et ne extra limites rerum tractandarum suas evagari permittant cogitationes; nam in eo plerumque peccatur, quod ea, quae directe scopo assequendo serviunt, non aeque attendantur atque collateralia nonnulla, in quibus ingenium suum aliqui, ut eminere videantur, exercent, n am superflua saepe nos magis delectant, quam sobria et seria aedificationis exercitia, quae conscientiam adsiciunt. Ego autem nec in theoria, nec in praxi quicquam scire aut agere cupio, nisi id, quod ad pietatem facit, quoniam ab APOSTOLO didici, [gap: Greek word(s)] veritatis esse pietatem. Dicit enim Tit. I. 1. se esse apostolum secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae est secundum pietatem, ad spem vitae aeternae
page 249, image: s249Unde concludo, in hisce totum EVANGELICI ministerii opus esse occupatum; quatenus a verbo Dei spes vitae aeternae pendet, per promissiones in praedicatione EVANGELII revelatas. Nam APOSTOLUS fundamentum spei de vita aeterna explicans, praecedentibus verbis haec subiungit sequentia v. 2. et 3. Quam (scilicet spem vitae aeternae) Deus ille, mentiri nescius, promiserat ante tempora seculorum, manifestam autem fecit praestitutis temporibus suis, videlicet, sermonem illum suum per praeconium, quod concreditum est mihi ex imperio servatoris nostri Dei. Sermo igitur ille concreditus APOSTO. LIS, quem ex imperio Dei mundo annunciarunt, de spe vitae aeternae quondam promissa, et nunc mundo manifestata, qui veritatem, quae est secundum pietatem, docet, ut per eius agnitionem fides electorum Dei mentibus hominum detur: sermo (inquam) ille unicum est nostrae fidei, veritatis, pietatis et spei de vita aeterna fundamentum, cui omne studium nostrum, de concordia EVANGELICA, quam quaerimus, superstruitur. Quicquid ergo extra et praeter hunc sermonem adducitur: nihil ad pacem atque unitatem, quam quaerimus, proderit. Nam pacem fine fidei unitate stabilire velle; Christianum non est. Fidei autem unitas sine coneordia existere non potest, nec concordia sine veritate agnita in ullius animo locum inveniet, nec veritatis ulla cognitio animum subit, quae ad pietatem non ducit, secundum testimonium Iesu, in foedere revelatum:
page 250, image: s250verbum ergo foederis clarum, quod conscientiam ad pietatem obligat, est unicum et summum salutaris veritatis [gap: Greek word(s)] , quod sanctificat corda, et ad unitatem spiritus illa disponit, secundum illud, quod Christus a Patre suo petiit pro discipulis suis Ioh. XVII. 17. Sanctifica illos in veritate tua, sermo ille tuus veritas est. In hisce ergo versamur, et extra hosce limites concordiae EVANGELICAE media, et scandalosi schismatis remedia non quaerimus: qui de aliis rebus nobiscum disserit, quae huc non pertinent, nec ad conscientiae directionem in viam veritatis referri possunt, praeter scopum instituti operis vagatur. Cupimus enim coram Deo, in Christo mediatore, coniuncti ambulare, sine omni dolo, sincere per agnitionem eius voluntatis; et quaecunque scientiae speculatio animum nostrum non conformat eius voluntati, ea in omni conatu, et in hoc praesertim, inanis et infructuosa est: nec aliud profert quam pugnas et contentiones de notionibus, in quibus gloriam quaerunt homines, qui sibi placent in opinionibus suis defendendis.
Iam ut a tali proposito, quod omnem pervertit in rerum sacrarum tractatione rectitudinem, homines ingenuos abducamus; haec de fundamentalibus christianismi consideratio omnibus offertur, tam doctis quam indoctis, ut ad conscientiam suam unusquisque rerum momenta referat, una enim eademque salutis obtinendae via tam doctis quam indoctis constituta est. Christus Iesus in foedere gratiae est unica illa via, veritas
page 251, image: s251atque vita, nec ullus datur ulli ad patrem aditus, extra, aut praeter illum; qui per eundem spiritum omnes manuducit ad eandem suae vocationis spem, quam Deus infantibus et simplicibus, potius quam sapientibus et intelligentibus revelat, nam hi suis contemplationibus magis dediti sunt, ad res reprehendendas suo marte, quam sibi applicandas, in foederis pactis observandis, quod infantibus et simplicioribus curae est. Ergo hi, Deo fidentes, in pace cum ipso ambulant, et charitatem eius sibi patefactam omnibus manifestare cupiunt, sine omni offendiculo. Sed sapientes huius seculi et doctores, qui disputando mysteria omnia exhaurire gestiunt, ecclesias dividunt, et animos rudiores distrahunt, dum alii alios condemnant, et horribilium errorum reos peragunt: quos tamen neutra pars pro suis doctrinis agnoscit, sed se falso accusari conqueritur, quae res tractandi ratio non alio tendit, quam ut altera pars aliam reddat odiosam suis auditoribus, ad schisma fovendum, quod EVANGELII professionem summopere dehonestat, et liberum eius cursum impedit; cui malo remedium mea qualicunque sollicitatione consiliorum exquiro, et omnium cordatorum auxilium imploro, ut ex eo loco pro re nata officium faciant, et suos ad charitatem atque bona opera excitent.
Haec fere summa est meorum consiliorum, quae hoc tempore praeveniendis aut diluendis, de hac negotiatione, praeiudiciis inservire posse videntur. Deus O. M. solus omnium consiliorum et
page 252, image: s252conatuum eventum habet in sua manu, et illius beneplacito omnia submittamus. Is tuis, SERENISSIME PRINCEPS, consiliis praesideat, ac viis se directorem praebeat, ad omnem in spiritualibus et corporalibus felicitatem, et nominis sui gloriam. Quod constanter precabitur
Reverendissimae Serenissimaeque Celsitudinis Vestrae.
humillimus in Christo cliens
Johannes Duraeus.
Dab. Cassellis ad d. 1/11 Iunii A. 1672.
Epistola 117. ad Eundem. Durchleuchtigster Fürst, Gnädigster Herr.
Von Ihrer Durchleuchtigkeit mir zugesendeten des DURAEI Brief, und beyliegenden Druck, habe ich mit unterthänigster reverentz empfangen und gelesen. Ich berichte Ihro Durchl. darauf unterthänigst, daß schon vor vielen Jahren, und etliche mahl mir solche Briefe und gedruckte Friedens-Meynungen sind zugesendet, die ich aber zu beantworten, und etwa mit Duraeo mich einzulassen, bedencken getragen. Erstlich weil dieser DURAEUS von den REFORMIRTEN Kirchen nicht legitimiret noch einige Vollmacht
page 253, image: s253hat, und weil noch die meisten CALVINISTEN seiner Confession mit ihme nicht es halten, habe Ich nicht sehen können, was sonderlichs zum besten unserer Religion mit einen solchen privato auszurichten.
Darnach habe ich erwogen, daß zwischen so Hohen und weitläuftigen zweyen Partheyen einen Vergleich anzustellen, oder nur darinne sich gebrauchen zu lassen, nicht allein keines privati, sondern es würde schwerlich auch ein grosser Herr sich, ohne Rück-Sprache und Bey-Rath seiner Glaubens- und Religions Genossen, in einen solchen Werck einlassen. Daferne aber ein Herr, oder privatus, es thun würde, so wäre es doch nicht mehr, als daß mit einem Englischen, von einem Ertz-Bischoff commendirten, CAPELLAN, man sein Schreiben würde wechseln, und ihme vielleicht veranlassen, seine Feder wider ihm zu gebrauchen, und dadurch ihm ein Ansehen zu machen. Ihrer Durchleuchtigkeit gnädigste Meynung bey expedirung Ihro Durchleuchtigkeit Hertzog ERNSTES von GOTHA Sohnes hat mich in meiner, von so vielen Jahren hergeführter, resolution confirmiret.
Vor das dritte habe ich gesehen, daß DURAEUS bloß in generalibus bleibet mit seinen Vorschlägen: die aber zum theil ausser Streit seyn; zum theil weder das Gewissen ruhig machen, noch die Kirche vereinigen können. Et muß beweisen, daß die Sacramenta blosse zeichen, und nicht zu Mittheilung der Gnade, und Erlangung der Vergebung der Sünden eingesetz, und das aus dem, daß G Ott nicht aller sich
page 254, image: s254wolte erbarmen, Christus nicht für alle gestorben, noch der Heil. Geist allen gnugsame Hülffe zu glauben und beständig zu seyn geben wolle, und doch einer könne sich in solche zu etlichen nur sich erstreckende Gnade, Verdienst und Hülffe schliefsen.
Vierdtens habe ich erwogen, daß wenn auch von vielen hohen Interessenten ihre Theologie legitimiret, die Colloquia und Zusammenkünffte, und also noch weniger die Schreiben sonderlichen Nutzen unsere Kirchen zuwege gebracht, noch unser Aufnehmen befordert. Gemeiniglich ist es über die armen Prediger unserer Religion ausgelauffen, und haben sich die CALVINISTEN solcher der unsrigen Gütigkeit gemeiniglich mißgebrauchet. Ob nun etwa diese meine Gedancken Ihro Durchleuchtigkeit Ihr werde gefallen lassen, stelle ich zu Ihro Durchleuchtigkeit allergnädigsten arbitrement, und befehle Ihro Durchleuchtigkeit, neben Dero Gemahlin und Hoch Fürstlichen Kindern, und gantzen Familie in GOttes Schutz, und mich und die Meinigen zu Dero beharrlichen Gnade. Datum Schlessvick d. 13. Iulii Ao. 1672.
Ihro Durchleuchtigkeit
unterthänigster Diener und Vorbitter
Johannes Reinboth
D. et Superintend.
page 255, image: s255
Epistola 118. ad M. Georgium Henricum Burchardum. Salutem a Iesu!
Accepi litteras tuas, et cum litteris eruditionis tuae egregium monumentum, librum nempe, cui titulus: Christliche gründliche Anmerckungen etc. tradente per famulum nobiliss. Dn. KIRCHMANNO, cuius in litteris tuis honorificam mentionem facere voluisti; dabo operam, ut hystaticarum tuarum fructum sentiat, quamprimum sui compellandi copiam mihi fecerit, quam, spero, proxime faciet; nam amice eum ad me ipsum invitavi. Gratias autem maximas debeo, et quas possum, hisce paucis lineolis plurimum reverendae tuae dignitati persolvo, quod me vix sibi cognitum, neque aliquid meritum, litteris tamen suis honorare, et insuper donativo aliquo dignari sustinunrit. Aliquam quidem operam in excolenda antiquitate olim posui, nec ad hoc temporis illam deposui, eiusque aliquot specimina vulgavi. Sed ea tanti non sunt, ut favorem tantorum virorum, suo aliquo merito, mihi conciliare potuissent. Quare singulari tuae benevolentiae illud omne honorificum, de me meisque scriptis iudicium imputo. Liceat mihi per Dei gratiam paria reddere, et dignum me reddere, quem alii suo favore et amore prosequantur. Quam
page 256, image: s256olim exorsus sum telam antiquitatum trisecularium, eam hactenus intra privatos parietes pertexui; collectis ex seculo IV. et V. iis, quae ad rem ecclesiae nostrae facere videbantur: sed nondum sustinui ea publici iuris facere, quandoquidem, ut ipse nosti, in hisce seculis copiosissima variarum rerum messis sit, quam angusto volumine et iusto ordine complecti, unius fere labor non est. Subinde occurrunt negotia cum in academia tum in ecclesia (nam utrique servio) quae praecipuas curas et tempus in sese derivant, ut nonnunquam tanquam furto subducendum sit tempus, quod privatis studiis et antiquitati excolendae collocetur. Sub manibus meis est libellus DE OFFICIO HOMINIS CHRISTIANI, NATURALI et REVELATO. Quo ostendere conabor, principia ista ex sacris potissimum litteris et articulis fidei desumenda esse, secus ac hodie faciunt; cum vel iuri naturae nimium tribuunt, vel suis indulgent [gap: Greek word(s)] . Erant quoque qui me animarunt in quendam CHRISTOPHORUM SANDIUM, ARIANUM, et eius --- libellum, de praeexistentia animarum, --- --- et haec exercitatio prelo imminet, decerpitque sibi aliquid temporis, quod alias pertexendae telae seculari deberetur. Sed ut ad tuum librum veniam, clarissime Vir, gratissimus ille mihi fuit, ut propter alia multa, ita propter perspicuam relationem de ENERGUMENA ILLA INSULANA; sic enim distincte didici, quod hactenus vix confuse noveram. Utilem ecclesiae
page 257, image: s257operam collocasti, quod scripto deliras aniculae blasphemias notare et confutare volueris; etsi enim eruditis viris eiusmodi nugae hominum male feriatorum non facile imponant, imponunt tamen incautis, dum velo pietatis palliantur et commendantur. Non est periculosior spiritus, quam SANCTULUS ILLE, nam speciem prae se fert virtutis et zeli divini, sub qua tamen sanctissimum Dei ordinem, ministerium, et huic coordinatas academias, adoritur et impugnat. Laboravit hac hominum fece olim nostra quoque ARGENTINA, imo metropolis aliqua ipsorum fuit, sicut homogeneae sectae CALVINIANAE, sed per Dei gratiam ita liberati sumus, ut vix nomen apud nos supersit. CALVINISTAS adhuc toleramus, sed legibus ita constrictos, ut emergere non possint. Ausi sunt quidem aliquoties hactenus ambire exercitium suae religionis in urbe concedendum, idque favore HELVETIORUM, quorum nonnullas cohortes praesidii gretia, ex antiquo foedere, intra civitatem adversus iniustam vim depellendam recepimus, sed resistente ministerio ab incluto magistratu toties repulsam tulerunt, etiam postquam GALLI domum, sacris ipsorum in diaecesi HANOVICA destinatam vastarunt. Deus hactenus nos incolumes servavit, etiam in politicis, etiamsi enim GALLIS undiquaque obsessi simus, ipsi tamen hostilitatis nihil adversus nos et nostros tentarunt. Neutrarum sumus partium ex indulgentia et gratia ipsius etiam sacratissimi imperatoris ROMANI; interea
page 258, image: s258vigilamus et oramus, dum circuit leo rugiens, et quaerit quem devoret. Deus et vestram HOLSATIAM servet, et in ea te praecipue ornamentum eius et praesidium in ecclesia singulare, donec aliquando ex hac militante ecclesia in triumphantem transferamur. Vale in domino Iesu, meoque nomine saluta (si quidem in vivis superest) plurimum reverendum Dn. GABRIELEM WEDDERKOPP, meum quondam auditorem et commilitonem academicum, nunc amicum et fautorem singularem. Scribebam argentorati Ao. 1624, die pentecostes profesto, quo ipso litteras tuas accepi
Tuae Plur. Rever. D.
cultor observantissimus
Balthasar Bebelius
S. Theolog. Doct. Prof. P. et summi templi ecclesiastes.
Epistolae 119. Fragmentum. ad Iohannem Clusium.
Quis status sit reipublicae nostrae, quis priuatus Dn. Agnati, quid agat Dn. M. SCHMIDIUS noster, quid reliqui amici, scire aveo. Transibat
page 259, image: s259hic nuper exulans quidam, Marchio de SERRA, nomine IOHANNES BAPTISTA, ipsius pontificis ROMANI ALEXANDRI VII. cognatus, de quo visae mihi et lectae, non sine stupore, sunt litterae, quas contumeliosissimas ad memoratum papam avunculum suum, de [gap: Greek word(s)] sua a ROMANA ad LUTHERANAM ecclesiam, scripserat. Sed visae, inquam, et lectae modo mihi sunt, quas si a quopiam recepero, describam et Dn. Agnato transmittam, aut ipse brevi fortasse afferam. Adhaec marchio aliquis DE PARET cum principe electorali SAXONICA nuptias faciet in aula DRESDENSI, ubi tanta sollemnia tantaque spectacula instituentur, quantae haud usquam hoc seculo instituta vel visa fuere, sicuti ex ipso ore serenissimi Domini electoris, ista promittentis, homines referunt. Magdeburgi Anno 1662.
Lucas Stolterfoth.
Epistola 120. ad Doct. Iohannem Reinboth.
Audivisse te de aegritudine mea, quae officii functionibus obstet, et non leviter me affligat, Dn. FRANCISCUS SCHROEDERUS adfinis meus, qui hodie hic apud nos fuit, mihi attulit.
page 260, image: s260Integro iam biennio cum ea conflictor, quam hactenus equidem medicamentis oppugnare frustra conatus sum. Deus Opt. Max. tandem mei misereatur, et diuturnum hoc malum, quod humana ope vix abigi posse videtur, clementer auferat. Disputatio tua de catechesi veterum valde mihi placuit. MYSLENTAE eam non probari quid mirum? ita enim comparatus est ille homo, ut nihil certum aut verum esse putet, nisi quod ipse profert, aut a sui similibus proferri videt. Cumprimis studium antiquitatis et concordiae ecclesiasticae plerisque hodie est exosum, cum tamen sine dubio nihil gratius Deo accidere posset, quam si hodierni Christiani, in tot partes tam misere proh dolor! dissecti, primitivam ecclesiam audirent, et sublatis odiis, dissidiis et contentionibus, in eius doctrina svaviter conspirare instituerent. Quam inique cum DOMINO DOCT. CALIXTO, qui hunc sibi finem unice semper propositum habuit, agatur, non potest tibi esse ignotum. Eduntur contra eum libri, calumniis, convitiis et maledictis plenissimi, eoque res rediit, ut nihil tam commode a Viro hoc dici amplius queat, quod non in calumniam statim rapiatur, tantum iudico, nisi fallor, quod a CALIXTO, utpote pacis et concordiae studioso, profectum. Quorsum tandem evasura sit ista maledicendi, et omnia perturbandi ac pervertendi libido, novit is, qui omnia. Hic ecclesiae suae subveniat, et te, Vir excellentissime, omnesque
page 261, image: s261recte sentientes, diu servet incolumnes. Vale feliciter!
Rev. Excellentiae tuae observantissimus
M. Job. Henichius.
Bardovici d. 22. Iunii Ao. 1650.
Epistolae 121. Fragmentum. ad M. Georgium Henricum Burchardum.
Existere Deum seu Numen aliquod et supremum Ens, quod a nemine dependeat, et a quo pendeant cetera omnia, ex naturae lumine constat. Nec minus naturae est consentaneum, et recta monstrat ratio, Deum illum agnitum ab homine esse colendum: neque coli rectius quam puritate mentis, integritate vitae, iustitia ac virtute. Peccatis proinde et vita improba maxime Deum offendi, eundemque, ni placetur, acerbissimum impietatis vindicem fore, itidem naturae lumen dictitat. Ceterum quo pacto Deus placari, et homo ei reconciliari possit ac debeat, id sibi relicta ratio penitus ignorat, nec sciri potest, nisi Deus ipse suam, de re tam abstrusa, voluntatem patefaciat. Cum igitur vero nequaquam sit simile, Deum, qui suam [gap: Greek word(s)] in rebus
page 262, image: s262ad praesentem vitam spectantibus tot illustribus documentis patefacit, peccatorum labe infectos mortales, reconciliationis suae incertos, atque adeo spem inter ac desperationem dubios, et consequenter de aeterna felicitate obtinenda ambiguos relinquere voluisse; fatendum utique est extare oportore revelationem aliquam supernaturalem, qua reconciliationis istius modus hominibus sit manifestatus. Illa autem revelatio quandoquidem nec apud gentiles, nec IUDAEOS hodiernos, nec MUHAMMEDANOS reperitur, ut quorum superstitiones, vanitatis, absurditatis, pudendorumque mendaciorum, dudum sunt convictae, unam et solam Christi religionem coelitus patefactam esse necesse est. Possuntque et solent, ad huius Christianae religionis veritatem ostendendam, varia argumenta afferri, e quibus unum illud (ceteris alii occasioni reservatis) solum nunc urgemus, quod cum in scriptura sacra, cuius unius auctoritate religio nostra nititur, sine probatione et demonstratione proponantur, humanum captum plane excedentia, mysteria, tamen ut verissima citra ulla dubitationem ea fuerint ab orbe admissa. Etenim quid impulit, obsecro, mortales, ut desertis, quibus a teneris assveverant, et quibus adeo tenaciter adhaereri alias solet, patriis ritibus, illa ex nullis, natura notis, principiis manantia dogmata tam cupide catervatim amplecterentur? an forte quod proponerent, quae carni grata essent, humanisque blandirentur desideriis? imo vero nihil
page 263, image: s263carni gratum doctrina christiana in se continet, non fibulam licentiae laxat; non ad voluptates, non ad honores iter pandit, non commoditatibus huius vitae homines allicit, sed illis potius eos exuit, inque pravas cupiditates ac voluptates proclivi mortalium pectorum inelinationi plane adversatur. Et qui ad credendum homines induxerit spes opum, dignitatum, potentiae? cum, christianam qui fidem recipiebant, spoliarentur potius facultatibus, exuerentur dignitate, mortalium abiectissimi haberentur; quid? atrocissimis suppliciis et inauditis tormentis longo agmine ex ipsa vita eiicerentur. An vero docentium forte auctoritas aliquam potuit ex se inevidentibus dogmatibus conciliare probabilitatem? sed quinam erant primi Christianae fidei doctores? annon homines abiecti et viles, idiotae, piscatores, opibus, armis, similibusque adminiculis, quibus existimatio apud homines conciliari solet, prorsus destituti; oportet igitur intervenisse singularem ductum divinum et supernaturalem efficaciam, quae doctrinae Christi indita, ad assensum ei praebendum animos induxerit. Quod e SYBILLINIS carminibus, pro Christianae religionis veritati, peti solet argumentum, missum faciendum putamus; quod, quae inde solent hoc fine afferri, conficta haud dubie sint.
Christianus Kortholt. D.
page 264, image: s264
Epistola 122. ad Dn. Johannem Elerum Physicum Luneburgensem et medicum caesareum.
Postquam de statu tuo felici, Vir Clariss. et Experientiss. amice colendissime, certior factus fui per vestrum pharmacopaeum, non potui quin litteris hisce T. Excell. compellarem, ne diuturno et alto silentio amicitia iam pridem inter nos contracta, et per litteras stabilita, collabascere videretur, sed radices ageret altiores. Si commoda offerretur occasio, tua gauderem praesentia, ut de rebus medicis ac casibus singularibus, in praxi occurrentibus, inter nos conferre possemus. Quod autem hoc tempore coram non licet, in absentia per litteras perficiendum existimavi. Mitto itaque T. excellentiae casum militarem de pollutatione nocturna ab ipsomet nobilissimo ac litteratissimo Dn. capitaneo conscriptum, qui consilii et auxilii suppeditandi gratia ad me missus. Ego ut petitioni ipsius satisfacerem, cognita prius morbi essentia, partibus affectis, et causis, optimam praescripsi victus rationem, nec non medicamenta convenientia, quibus symptoma illud valde molestum tolleretur. Quocirca medicamenta modice refrigerantia, ac vasa debilitata corroborantia intro assumere, iuxta et topica vasa adstringentia spermatica ac semen incrassantia
page 265, image: s265(hepati quoque prospiciendo) extrinsecus applicare methodice visum fuit. Ceterum quia vir nobilissimus ac strenuus militiae deditus, veneri atque baccho nonnunquam indulget, neglecta exquisiti victus ratione, ex medicamentis hactenus praescriptis parum levaminis etiamnum persentire potuit; quaenam remedia in simili casu et quanam methodo, a T. excellentia filici cum successu fuerunt adhibita, ad nos perscribas quaeso. Alias satis liquido constat, hoc symptoma tollendi difficultate carere, modo aeger velit obsequi, ac praescriptis conformem agere vitam. Hisce vir praeclare vale, et me amare perge. Litterae tuae responsoriae, de quibus nullus dubito, ansam dabunt, ut in posterum sim in scribendo frequentior ac prolixior. Dabam festinanti calamo Hamburg. 13. Decemb. Ao. 1628.
Bernhardus Langwedel.
Epistola 123. ad Dn. Doctor. Rolevincium Medicinae Professorem Ienensem.
Litterae tuae, cum disputatione transmissa, fuere gratissimae, quo nomine gratias ago, daturus operam, ut chartaceo munere recompensem. Interim vestros conatus academicos laudo. Quoad praxin medicam in hac urbe, ea non
page 266, image: s266tam ex confluxu medicorum dogmaticorum, quam Agyrtarum et Psevdo-Medicorum malitia atque technis, indies magis ac magis labefactatur, nec digna labore merces legitimis apollineae artis filiis amplius exhibetur, quia ita comparatum est, ut nobilitate holsata ad angustias redacta, ac civibus nostris largiore ex mercimoniis proventu defraudatis, citius e pumice aquam elicere, quam argentum satis promeritum extorquere sit possibile. De uxore S. nihil nobis adhuc certi constat, utrum sit gravida nec ne, credo potius, quod sit ova subventanea paritura. Alias hoc certum est, quod nonnullus (quem nosti) voluerit ipsi, ante mensem unum atque alterum, pestem affricare, ulcus ipsi emplastro quodam vesicatorio excitando, et diaphoretia exhibendo; nihilominus tamen matre ac reliquis cognatis libere cum praedicta conversantibus, et sudorem linteis detegentibus. Hem egregiam pestem! Hem foeminarum honestarum affinitate et propinquitate coniunctarum ausus temerarios! quod peste scilicet affectae madorem singulis vicibus abstergere conatae fuerint, ubi sat notum est, eiusmodi genus hominum esse valde meticulosum. Ceterum videtur morbus extitisse inprimis periculosus, dum medicus gloriabundus hinc inde iactitavit se mille Marcas Lubecenses ex illa curatione accepisse. Si vero hoc est consentaneum (quod tamen in maximo versatur dubio) contingant et mihi eiusmodi aegrotantes liberales, valeant tenaces eucliones. Ne sim prolixior, occupationes
page 267, image: s267quaedam sunt in causa. Interim a salutatis resalutaris, praesertim a meo, D. EBELINGIO et D. GERKENIO. Hisce Vir clarissime felicissime vale. Datae Hamburgi 23. Decembr. Ao. 1628.
T. quem nosti ex stylo et animo
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 124. Fragmentum. ad Dn. Doct. Elerum.
Inter nostra, pacis iamdudum exulantis mentionem iniicis, quae quidem a piis et cordatis Christianis toties exoptata, verum nondum dies aureae pacis nobis illuxit. Deus optimus maximus tandem aliquando nostrae germaniae misereatur, populo germanico ob peccata satis punito, et imperatori nostro potentissimo ac semper Augusto cor atque mentem CAROLI QVINTI augustissimae et laudatissimae memoriae largiatur, ut in pace religionis christianae, tot comitiis celebratis stabilita, conservanda, atque augustana confessione semel approbata defendenda, eius vestigiis perpetuo insistat.
Tractatum DREXELII de bona intentione quod concernit, non prostat hic in officimis.
page 268, image: s268Nam apud FROBENIOS, seniorem et iuniorem, nec non MICHAELEM HERINGIUM et alios duos bibliopolas inquisivi. Notum est tuae excellentiae eiusmodi libros in hisce locis saxonicis, ubi per divinam gratiam lucem verae, orthodoxae et evangelicae religionis etiamnum splendet, nunquam aut raro reperiri venales. Dab. ocyssime Hamburg ultimo die Februar. Ao. 1629.
Bernhardus Langwedel.
Epistola 125. ad Eundem.
Pacem Christi mihi exoptas, Vir Perillustris et Excellentissime, quae sane propter discordiam principum romani imperii (Deo permittente) iamdudum exulavit. Nam, ut inquit SILIUS libr. 9. Discordia demens intravit coelos, superosque ad bella coegit. Nunc vero si Deo ter optimo maximo visum foret immensam iram a nobis auferre, ut alma videlicet pax, bellicis tumultibus profligatis, tandem laeta reverteretur; ardentibus votis christiano orbi esset optandum. Sed quibusnam mediis aut remediis exquiris, vir clarissime; caesareos, ais, in comitiis Lubecensibus ad pacem inclinare. O utinam vera pax absque religionis dispendio ipsis cordi ac curae esset. Notum enim est, quantis cum molestiis, quanto cum disscrimine bonorum ac vitae maiores nostri, praeeunte D. Luthero, et aliis principibus
page 269, image: s269christianis constantibus, ex tenebris papatus plusquam cimmeriis eluctati sint, illos enormes abusus summopere detestando, in quos errores relabi proceres ac magnates nonnulli (proh dolor!) haud verentur. Et nuper quoque apud nos rumores spargebantur de tua excellentia, quasi romanae catholicae et idololatricae religioni esset addicta, quibus tamen fidem hactenus denegavi, cum animi tui constantia ac Saxonica integritas mihi iam pridem sit satis cognita atque explorata, levitate plusquam gallica procul relegata. Alioquin mihi exprobrare coeperunt illud vulgare dictum: Noscitur ex comite, qui non dignoscitur ex sese. Et monitus fui, amicitiam usque ad aras excolendam. Volo itaque omnem suspicionem mutati animi atque religionis avitae a tua excellentia et a me longissime esse remotam. Nam secundum adagium Hispanicum: Antes mierto, che mundato. Sed intelligenti de hisce satis. Ad regem Daniae me converto, quem animum a pace alienum habere asseris, nec immerito, cum rex pacem, ut aiunt, universalem, piam, honestam, citra religionis orthodoxae iacturam, inclusis confoederatis reliquis, mire desideret; ex altera autem parte particularem saltem intendere videatur. Ceterum haec particularia politicis relinquamus, quorum actiones summus Iehovah dirigat in nominis sui gloriam, et religionis christianae incrementum. Moscum fragrantissimum quod attinet, illum optimae notae pro argento transmisso emtum tuae excellentiae mitto. Non
page 270, image: s270pluris venditur in mei gratiam, quamvis aliis maiori pretio aestimetur. Hisce vir praeclare vale felicissime cum minerva tua, bellonae facibus tandem aliquando exstinctis. Dab. festinanter Hamburgi 14. April. Anno 1629.
Bernhardus Langwedel.
Epistola 126. Fragmentum. ad Dn. M. Paulum Niebuhr.
Rumores ais, Vir Reverende, esse sparsos, de pace inter Imperatorem nec non Regem Daniae inita. Utinam non essent solummodo rumores, quin fama perenni in nervum pacis constantis ac minime fucatae tandem erumperent. Utinam splendor pacis, toties exoptatus, denuo eluceret, et genus humanum atque adeo universam rerum naturam suo vigore refocillaret. Illam certis conditionibus utrinque esse stabilitam politici quoque nonnulli, qui transactionibus Lubecensibus nuper interfuerunt, asserere haud dubitant. Sed sunt politici, quibus omnia tanquam pictoribus et poetis licent. Ast confirmationi pacis, inter alia, haec tria obstare videntur, salvo aliorum iudicio: primum quod proceres regni daniae, sive commissarii (non obstante plenaria
page 271, image: s271tractandi pacem potestate) nisi in praeiudicium regiae maiestatis, tamen cum religionis orthodoxae iactura, ac confoederatorum quorundam laesione, quibusdam conditionibus subscripserunt, quibus subscribere rex daniae dicitur recusaturus. Alterum est quod WALLSTEINIUS, alias dux fridlandiae (ut vocant) ducatum MEGAPOLITANUM, tanquam feudum, ab imperatore dicitur accepisse. Tertium, quod civitates nonnullae, velut BREMA, BRUNSSWIGA ac SUNDIUM, non fuerint sub transactione pacis compraehensae, quod si sit, de pace firma et constanti, imo universali, valde a quamplurimis dubitatur, quin potius verendum, ne bellum iesuiticum magis ac magis recrudescat. Verum haec paucula (ne respondedi officio deesse viderer) annectere placuit, quia intelligenti pauca sufficiunt. Alias pluribus, si quid certius occurret. A salutatis resalutaris officiose. Hisce vir praestantissime salve et vale cum coniuge tua dilectissima, nec non pignoribus charissimis. Dab. illico Hamburgi Ao. 1629. d. 19. Mai.
T. Reverendae Dignitati
omni officiorum genere addictissimus.
Bernhardus Langwedel.
page 272, image: s272
Epistola 127. Copia litterarum scriptarum ad Medicos Hamburgenses de Theriacae Venetae et aliarum compositionum falsificatione et vario abusu, acceptarum mense Februarii A. 1630.
Omnibus ac Singulis, Perillustribus ac Excellentissimis Medicinae Doctoribus, Dominis suis perpetuo colendis.
Conradus Sloterus S.
Postquam Medicinae lauream assequutus, multarum viderim regionum mores, nempe GERMANIAE, magnae BRITANNIAE, GALLIAE, BELGII, ac denique ITALIAE, tandem VENETIAS me contuli, ad indaganda et cognoscenda varia medicamentorum simplicia. Cumque, Deo favente, proximo veris tempore BIZANTIUM sim petiturus, atque inde fortassis discendi causa ulterius profecturus, operae pretium duxi vobis significare, quae hausi ex diligenti inquisitione, atque assidua consvetudine, quam habui VENETIIS, non tantum cum variis simplicium mercatoribus, et pharmacopolis, sed etiam cum materialistarum, quos vocant, GERMANICORUM et BELGICORUM curatoribus, vobis scilicet indicans maximum quaestum, quem inique faciunt in hisce tribus, quae summopere et miserandum in modum depravant, minirum in
page 273, image: s273Theriaca Andromachi Mithridatio Damocratis et Trochiscis viperinis.
Pharmacopolae ergo Veneti, ut de Theriaca primum dicam, eam in magna quantitate conficiunt cum drogis vilissimi pretii, recipiendo, ut aiunt, quid pro quo, ita ut ea quantitas singulis vicibus usque ad duo millia librarum ascendat. Eam deinde vendunt nostratibus materialistis, usque ad summam ducentarum et trecentarum librarum, per vices, idque pretio quam exiguo, nimirum libram infra florenum germanicum. Concedunt etiam ipsis attestationem medicorum venetorum singrapho firmatam. At hi medici etiam a pharmacopaeis hoc modo fraudantur. Pharmacopaeus singulo secundo aut tertio anno componit, ad fastum et ostentationem, aliquam Theriacae aut Mithridatii portiunculam, cui medici, post inspectionem requisitam, suum testimonium applicant, sibi nimirum persvadentes, hoc testimonium non nisi ad publice illis ostensam portionem fidem faciendam adhiberi, atque ita medici decipiuntur, dum ad illam maximam, quam supra dixi, quantitatem id testimonium faciunt sibi inservire. Idem dicendum de Mithridatio, quod pharmacopolae nostrates hic emunt vilissimo pretio, scilicet medio floreno plus minusve. Hoc igitur modo nostrates materialistae, summo suo cum quaestu, at maximo totius GERMANIAE atque aliarum regionum damno decipiunt ementes. Ad viperarum Trochiscos quod attinet, dicam prius
page 274, image: s274quae vidi PATAVII, in celebri et certe laude digna pharmacopaea nostratis DN. FRANCISCI MACOPII, tempore veris maximam vidi apud eum viperarum quantitatem, quae in collibus Euganeis capiuntur, atque illas ibi, neque usquam alibi captas esse affirmatur testimonio authentico, quod per cancellarium illustrissimi huius civitatis praesidis omni meliori modo formatur. Vidi eundem MACOP in praesentia multorum medicinae professorum, nec non germanorum, belgarum, aliarumque regionum studiosorum, earum viperarum ingentem numerum occidentem, atque Trochiscos componentem. Quam inspectionem nullus alius pharmacopaeus, nisi medicinae studiosis concedit. Ideo iure merito ab inclyta natione germanica atque ab aliis nationibus laudabilis ille senex tantopere diligitur. Videbatur maxime laetari, cum nos animadverteret ponderantes Trochiscorum carnem, atque panem bis coctum, caeteraque omnia diligenter inquirentes. Vidi apud ipsum omnia ingredientia Theriacae atque Mithridatii, et observavi ab ipsis ITALIS eius composita ceteris omnibus praeferri. Quapropter et ego ad tuendam (per institutum iter) meam sanitatem, eorum aliquam portionem mihi comparavi. Valeat itaque diu diligendus atque amplectendus ille senex. Iam ad Trochiscorum fallaciam quod attinet, dicam breviter, quae vidi Venetiis. Pharmacopolae VENETI, qui publicam et fastuosam illam Theriacam conficiunt, veniunt PATAVIUM ad emendam eam viperarum
page 275, image: s275quantitatem, qua indigent, et vidi eos solvere pro singula vipera usque ad medium florenum, quam deinde in medicorum praesentia praeparabant. At decipiuntur medici doctores ab his fraudatoribus hoc modo: comparant enim sibi multas viperas, quae a fidis pharmacopaeis reiici debent, eaeque sunt, quae inveniuntur in sylvis iuxta stagna VENETIARUM. Ex his Trochiscos clanculum conficiunt, atque nostratibus materialistis vendunt unciam infra medium florenum. Hi mittunt eas pharmacopolis GERMANIS, qui hac ratione fraudantur, dum nimiam fidem adhibent testimonio, quod illi a medicis dolose extorserunt. Haec omnia quidem nota sunt nostratibus materialistis, at lucri dulcedo efficit, ut animam cum falsa merce perdite vendant. Ut excellentiae vestrae veritatem acu, ut aiunt, attingant, dicam me divisse, cum multis aliis discendi cupidis, ponderari Trochiscos, et observasse singulam eorum unciam exsiccatam atque praeparatam levare carnem quatuor et etiam quinque viperarum, quae viperae absque ceteris sumtibus constant solum novem aut 10. lb huiusce monetae, quae ad duos florenos germanos ascendunt. Hos Trochiscos ipsi Venetiis sibi comparant minori pretio, quam uno floreno. Fraus merito ab omnibus detestanda atque punienda. Vidi VENETIIS vere praeterito in pharmacopaea POMPEII SPREGII, quae signum fert duorum maurorum, viperarum ingentem numerum, quae omnes erant pessimi generis. At dum ipse sperabat medicos decipere, quibus
page 276, image: s276eas ostendebat, decepit seipsum; detecta enim fuit eius fraus ab excellentissimis medicinae doctoribus, qui ut spurias reiiciebant eius viperas. Ideoque a magistratu fuit coactus eas comburere, cum maximo sui nominis damno. Quae dico, urbi toti VENETAE sunt notissima, eaque, et quae dixi superius, cum solemni meo iuramento affirmo. Visumque mihi fuit haec omnia vobis manifestare, ad generis humani utilitatem atque sanitatem, ad cuius tutelam vos estis constituti a Deo optimo maximo, cui excellentias vestras commendo. Dabantur VENETIIS 24. Decemb. Ao. 1629.
Epistolae 128. Fragmentum ad Dn. M. Iodocum Edzardi.
Statum coniugis vestrae dilectae quod concernit, is ita se habet, uti apparet ex signo allato et a me viso, quod facultas naturalis omnino langveat, quandoquidem ventriculus ratione suae dyscrasiae frigidae, crudis atque phlegmaticis succis abundat: venae meseraicae et vena portae, per quam beneficus chymeus ad parenchyma hepatis transfertur, sunt obstructae. Hinc facultate naturali suo officio haud fungente, reliquae facultates in consensum trahuntur; animalis videlicet,
page 277, image: s277quia adest dolor capitis, non solum gravativus, sed interdum quoque punctorius, ex vaporibus a minera morbifica sursum delatis: cor et langvet propter diventilationem sangvinis ex obstructionibus denegatam. Quapropter consultum duxi pro vestra uxore honoratissima decoctum quoddam praescribere, partes affectas respiciens, ex quo ut dosin ad cochlearia 6. aut 7. matutinis horis assumat, cum custodia et debito victus regimine. Alias occasione per otium arrepta, consilium pro sanitate utriusque vestra, diu longeque conservanda (in quantum licet per summi Iehovae benignitatem) in V. reverendae dignitatis gratiam sum conscripturus. Dab. 24. Mart. Ao. 1630.
Bernhardus Langwedel.
Epistola 129. ad Dn. Petrum Chamberlanum Medicinae Doctorem.
Quoties Vir Clarissime et Experientissime, Domine et amice plurimum colende, iucundae conversationis Londini habitae recordor, (recordor autem saepissime) toties singularis quaedam oblectatio atque desiderium vestrae regionis mihi occurrit, praecipue cum memoria mecum repeto
page 278, image: s278eximiam tuam humanitatem atque benevolentiam, qua me LONDINI tunc temporis commorantem cumulatissime afficere voluisti. Quo nomine antehac per litteras creberrimas egi gratias, officia ac studia mea vicissim offerendo, sed nihil responsi ad meas a tua excellentia hactenus accepi. Quocirca et nunc gratias denuo ago, annexa hac promissione, me pro virili recompensaturum. Si quid novi apud vos in praxi; ad me tua excellentia perscribat quaeso. Me quod attinet, ego hic versor in vita practica, humanae vitae miseriam interim contemplando. Conflictamur namque quotidie cum scorbuto morbo, huic regioni admodum familiari, adeo ut vix febris, aut aliud morbi genus detur, cui non sit admixtus, monstrosam exhibens faciem. De legibus atque statutis, deque privilegiis regiis vestri inclyti collegii medici cupio quam primum exacte a tua excellentia erudiri, habebit me vicissim ad omnia honorata officia paratissimum. Hisce vir Excellentissime vale, et me tui amantem redama. Dabam festinante calamo Hamburgi d. 16. Iunii Ao. 1630.
Tuae excellentiae
addictissimus
Bernhardus Langwedel.
page 279, image: s279
Epistolae 130. Fragmentum ad Dn. Doct. Christianum V. Lengerken Medicum Lubecensem.
Si aves nonnihil cognoscere de statu nostro medico practico, multum exulcerato et deplorato, is ita se habet, (proh dolor) ut agyrtae atque empyrici (inter quos iste socius d. primas tenet) medicis legitimis dogmaticis mercedem, arte medica dignam, suis technis atque fallaciis praeripiant, adeo ut veri apollinis filii prae istis spuriis empyricis indies quasi vilescere videantur; sed gratiae agendae erunt ob hanc [gap: Greek word(s)] introductam uni capiti perverso, quod pilos quidem, mores autem mutare haud quaquam conspicitur. Interim vir excellentissime te felicem, teque beatum praedico, cui se [gap: Greek word(s)] Hamburgensi mature subducenti, nunc Lubecae rerum abundantia gaudere, noc non in tranquillitate animi corporisque vitam transigere licet, nobis interea cum eiusmodi quisquiliis, pessimis nebulonibus ac iudaeis, quotidie erit conflictandum. Verum prognostico digno illos relinquendo, carnifici, conscientiae propriae, istos reipublicae fures ac homicidas fideliter commendo. Dab. HAMBURGI Ao. 1630. 18. Iunii.
Bernhardus Langwedel.
page 280, image: s280
Epistolae 131. Fragmentum ad Dn. Petrum Mastorpium Academicum Wittebergensem.
Quod attinet propositum de studio Philosophico incepto omnino approbo; est namque clavis reliquis Facultatibus superioribus, inprimis Theologicae ianuam aperiens. Svasor quoque essem, ut animum adiungeres studio eloquentiae sive oratorio, futuro concionatori inprimis necessario. Non dubito, quin prudentis ac docti cuiusdam viri monitum ac consilium in hoc studio inchoando fueris sectatus; quicquid enim agendum, prudenter agendum, ac finis respiciendus. Praeterea cuilibet necesse est, ut sumat materiam suis viribus aequam. Non itaque video, qua in re meo consilio aut favore indigere queas, quandoquidem in tam loco illustri theologorum celeberrimorum, praecipue D. IACOBI MARTINI, philosophi ac theologi eminentissimi, familiaritate uti, ac ab ipsorum ore pendere poteris. Fama, de satyricis adversus IDEAM de peste D. EBELINGII a D. FABRICIO Wilstriense medico edendis, allata, fuit vana. D. EBELINGIUS namque statim ex me cognoscens machinas FABRICII, ablegavit famulum cum litteris ad M. WINSENIUM, exploratum, utrum
page 281, image: s281res ita se haberet, nec ne? is interrogatus constanter negavit, asserendo, D. FABRICIUM contra D. EBELINGIUM nihil sinistri unquam meditatum fuisse. Nova quod attinet, sunt talia proh dolor! ut, danico furore ingravescente, magna rerum penuria premamur. Sumtus etenim ingentes bello navali impenduntur, aerarium publicum exhauritur, contributiones civium augentur. Quantis igitur rerum in angustiis versamur, facillimum erit divinare, adeo ut rex Gothorum hoc bello, minime bello nobis, praeter spem et meritum intentato, catholicis ansam sit exhibiturus bona ecclesiastica repetendi et invadendi. Verum Deus ter optimus maximus illud malum horrendum averruncet. Hisce vale. Dab. Hamburgi Ao. 1630. d. 18. Iun.
Bernhardus Langwedel.
Epistola 132. Fragmentum ad Dn. Mag. Iodocum Edzardi.
Tussis, cuius causa V. Reverenda Dignitas meum qualecunque consilium et auxilium expetit, est symptoma, pertinens ad actionem laesam facultatis motricis laesae ipsius pulmonis, quod hoc tempore brumali, propter aeris inclementiam
page 282, image: s282ac frequentes mutationes extitit malum epidemicum. Est autem symptoma sequens morbum in via, nempe obstructionem viarum spiritus. Vid. Galen. l. 4. de locis affect. Pars primario affecta sunt vasa et bronchia pulmonum, viscosis humoribus ut plurimum infarcta. Caussa coniuncta proxima partim est materia tenuis, et acris ut in tussi sicca, quatenus nihil aut parum potest expectorari, natura frustra ad expellendum insurgente; partim crassa, viscida et glutinosa, quae nisi cocta, expelli potest.
Hisce praecognitis pro illo symptomate admodum molesto tollendo intentiones curativae sese offerunt, quae ex triplici fonte, videlicet diaetetico, pharmacevtico et chirurgico petuntur. 1.) Quoad diaetam, aerem eligat V. R. D. ad calidum et siccum moderate vergentem. Contra, aerem humidum et frigidum, in quantum licet, devitet. Cibi sint optimi nutrimenti et facilis digestionis; a pingvibus, ab acidis, nimium salsis et acribus, pipere aut zingibere conditis, abstineat. Potus non frigidus sed tepefactus exhibeatur. Alvus quotidie respondeat. 2.) Quoad pharmaciam, materia illa, in arteriis pulmonum contenta, indicatsui ex pectorationem. Id quod commode praestari poterit medicamentis praescriptis, nempe rotulis, exquibus unam pro viceteneat in ore liquefaciendo, et sensim deglutiendo. Poterit quoque alternatim uti linctu cum bacillo de glycyrrhiza lambendo et sensim deglutiendo, ad materiam coquendam et expectorationem
page 283, image: s283facilitandam. Quoad decoctum, assumat indies dosin ad cochlearia 6. provice, sine tamen impedimento negotiorum publicorum. 3.) Chirurgia in hoc casu locum non habet. Haec sunt, quae V. rever. dignitati nota esse volui. Interim cum omnibus intime dilectis aeternum valeat.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 133. Fragmentum ad Dn. Doct. Fabricium Hildanum.
Forsan Tua Excellentia admirabitur, me tanquam ignotum ad ignotum litteras dare. Sed caussa cognita Tua Charitas mirari desinet. Cognatus namque Tuus Dn. PETRUS STRASSERUS, civis quondam AUGUSTANUS, nunc apud nos ad tempus incola, extitit mihi auctor et svasor, ut tuam excellentiam hisce litterulis salutarem, qui tuam claritatem de singulari humanitate atque benevolentia summopere commendavit. Qua, inquam, humanitate fretus audaciam scribendi in me suscepi. Quamvis haud ignorem tuam excellentiam ratione scriptorum medicorum et chirurgicorum, in lucem hactenus editorum, satis inclaruisse; ne autem litteris molestus
page 284, image: s284esse videar, casum quendam consignatum transmitto. Si licuerit per otium, quaeso perleget, et quid sentiat de affectu, deque eiusdem curatione, ad me rescribere dignetur. Alias, vir clarissime, nolo te celare, observationes tuas chirurgicas a quamplurimis desiderari, exemplaribus iam pridem divenditis. Idcirco optandum foret, ut denuo prelo committerentur, atque in uno aut altero volumine in 4to comprehenderentur, quo in rempublicam et posteritatem medicam quamplurimum emolumenti inde redundare posset. Praeterea ex relatione alicuius accepi, tuam excellentiam prae manibus habere tractatum egregium de examine vulnerum, quod an ita sit, quaeso, ut opus lectu dignum, necessarium ac proficuum, maturetur, atque in lucem edatur. Ceterum ne tua claritas meam petitionem aegre ferat, submisse rogo, quin favore, quo solet alios litteratos, me quoque prosequi dignetur. Dabam. 25. Septembr. Ao. 1632.
Bernhardus Langwedel.
Epistola 134. ad Dn. Doct. Rolevincium.
Mortalibus innatum esse videtur, Vir Magnifice et Clarissime, amice plurimum colende, ut summi alicuius boni desiderio teneantur. Ad
page 285, image: s285eius vero inquisitionem sapientissimi homines plurimum semper studii et laboris impenderunt, sed diversa plane ratione, pro diversitate ingeniorum, alii alia amplexi sunt bona. Nam qui rebus, sensum quoquo modo titillantibus, afficiuntur, voluptatem summum bonum esse statuerunt, eamque in rebus omnibus quaesiverunt. Alii qui ad utilitatem studia sua retulerunt, fortunae bonis summam inesse felicitatem laetitiamque sunt arbitrati. At melioris notae homines in animi bonis vitam beatam positam esse existimantes, totum vitae suae tempus studiis litterarum et virtuti consecrarunt. Hoc ipsum summum bonum, in exquisita animi cultura ac praecellentia consistens, videtur tua magnificentia a teneris annis naturae instinctu elegisse, in florida iuventute sedulo quaesivisse, et nunc in aetate virili apprehendisse. Ob quae praeclara animi dona tua excellentia ad summam rectoratus dignitatem a magnifico et amplissimo senatu academico nuper fuit provecta: quo nomine animitus tibi gratulor, exoptando divinitus, ut ardua illa provincia suscepta summa cum laude perfungi valeas. Dab. ocyssime Hamburgi Ao. 1632. d. 14. Decembr.
Bernhardus Langwedel.
page 286, image: s286
Epistolae 135. Fragmentum ad Eundem.
Pro transmissa intimatione Anatomica, ut et carminibus gratulatoriis Tuae Excellentiae gratias ago maximas. Nova quod attinet, inter alia non possum tuam claritatem celare, scaturiginem quandam novi fontis continuo prosilientis in via ampla, quae tendit versus HAM prope collem e regione alterius viae, dictae der Uthschleger weg, ante dimidium annum (Dei providentia) exortam fuisse.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 136. Fragmentum ad Dn. Henricum a Qualen Equitem Holsatum.
Statum vestrum felicem, atque secundam valetudinem, cognoscere, desiderio flagro maximo, ut loco praeservationis commoda remedia opportuno tempore adhiberi queant. Nam tempus digestioni et evacuationi humorum peccantium adventasse videtur. Et quamvis ARNOLDUS
page 287, image: s287DE VILLA NOVA doctr. 4. c. 5. aphor. 1 vernum tempus omni evacuationi prae ceteris anni partibus electissimum esse statuat; nihilominus tamen autumnale tempus (iuxta Hippocrat. 6. aphor. 47. Galen. libr. 6. aphor. comm. 47. Aeginet. lib. 7. c. 4. Averr. libr. 7. Colliget. c. 4. Fallop. tractat. de medicament. purgantib. simpl. c. 21.) remediorum usui quoque aptum existere censetur. Quapropter vestrae nobilitati svasor ero, ut loco praeservationis et nunc ante aequinoctium instans, utatur quibusdam medicamentis ad defluxiones a capite revellendas, ne denuo ad dextrum confluant humerum, ibique impedimentum in motu brachiique actionibus concilient. Dixi ante aequinoctium: Hippocrates namque libr. de aere, aquis et locis, inquit: circa aequinoctia et solstitia non esse valida adhibenda remedia, nisi per 10. dies antea et postea. Quod si itaque propter breve temporis intervallum ante aequinoctium haud licuerit, post elapsum poterit Vest. Generos. nobilitas uti convenientis remediis. Et quia nuper mihi accidit casus, in quo necessum habeo, ut astrologicas praedictiones OBICII consulam, idcirco quaeso ut V. nobilitas per certum tabellarium mihi quamprimum mittat, poterit eundem tractatum in posterum semper a me commodato accipere. Felicissime ave ac vale. Dab. ocyssime Hamburgi 28. Augusti Ao. 1633.
Bernhardus Langwedel.
page 288, image: s288
Epistolae 137. Fragmentum ad Dn. Doct. Petrum Chamberlanum Medicum Londinensem.
Observationes medicas, quas scio V. Claritatem a tot annorum serie ex multiplici quotidiana praxi habere consignatas, mecum communicet rogo. Ego vicissim, si haud pares, aut copiosiores, tamen aliquot haud parvi momenti (absit iactantia) referam. De statutis, deque privilegiis regiis vestri inclyti collegii medici, de quibus antehac ad vestram claritatem scripsi, nunc tandem (nisi molestum fuerit) certior fieri cupio. Habebit me vicissim ad omnia honorata officia paratissimum. Salutaris officiose a Dn. Doct. EBERHARDO GERKLINO, qui V. excellentiae PATAVII fuit notus. Dab. Hamburgi d. 14. Septembr. Ao. 1633.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 138. Fragmentum ad Dn. Christianum von Lengercken Medicin. Doct. Lubecens.
Litterae tuae priores duo praecipue argumenta
page 289, image: s289continere videbantur, ad quae, prolixitate supersedendo, respondere, amicitia nostra postulat: unum erat de flagello calumniantium a BENEDICTO de CASTRO medico LUSITANO, sub titulo PHILOTEI CASTELLI edito: alterum erat de vestro NICALAO MORTANO (ultramarinum vobis optarem) nobili empirico, nec non histrione lepidissimo. Quod attinet primum genus, ego quidem scriptum istius Apellae, hactenus a me non perlectum, sed in quantum relatu aliorum percepi, mordax non possum omnino adprobare, quandoquidem veluti Christi hostis (quamuis sacro baptismatis fonte in infantia statim ab ipsa natiuitate irrigatus fuisse dicatur) in medicos christianos, et praecipue in anonymum acerbe invehitur; nec tamen istius anonymi tractatulum Germanico idiomate, et exhortationem ad Medicos Hamburgenses latino sermone conscriptam approbare queo, quandoquidem auctor istorum scriptorum, quisquis sit, privata auctoritate (seu potius gloriolae captandae stimulo) commotus, inscio Dn. Physico, sine consensu et consilio reliquorum medicorum in lucem edidit, crabrones irritando. Quapropter istum anonymum soepius dictum, exhortationem contra LUSITANOS medicos consarcinantem, vicissim sedulo exhortati fuimus, ut illius flagelli, frivolis argumentis connexi, nodos dissolvendo, solidam refutationem adornaret. Sed videtur laborare vecordia, atque peponem pro corde gerere.
page 290, image: s290
Alterum quod concernit, vestrum scilicet NICOLAUM DU MORT, hominem perfractae frontis, circulatorem et histrionem egregium; non possum satis admirari hominis impudentiam, seu dementiam, qui ausus fuerit in vestra republica amplissima vestros perturbare circulos, vestroque incluto ordini et honoratissimo non levem extremam infamiae maculam affricare. At vero animus vester generosus est celebrandus, quo patrocinio Magnifici Senatus innixi, istis Pseudo - Medicis, veluti quisquiliis merito reiiciendis, mascule resistere novistis. Si forsitan solatio vobis fuerit opus, hoc saltem addam, nos eandem vobiscum experiri fortunam; non enim tantummodo cum agyrtis et empyricis nobis conflictandum, sed et cum gloriosis quibusdam medicis exulantibus, qui mera miracula (vanitates, nugas et praestigias puta) crepitantes, omnes morbos curabiles more empiricorum statuunt, ad fiduciam maiorem conciliandam, et affluxum aegrotantium sibi acquirendum, non sine praxeos medicae summa mutilatione, et artis nostrae (virginis sacratissimae) prostitutione, cum aliorum medicorum, onera civilia sustinentium insigni detrimento, dum interim isti miselli mortales nec phtisin, nec hydropen, nec alios morbos eradicare, multo minus mortem ipsam sua vana iactantia praecavere norunt. Ceterum gloriosis istis, multa iactitantibus, pauca vero praestantibus, valedicendum, saniorem mentem precando, et cum empyricis ad anticyras relegando.
page 291, image: s291
Statum nostri N. N. a praenominato nostro N. N. coram forsan cognovisti, alias notum est, senectutem ipsam esse morbum. Laborat is scorbuticis maculis, obstructione et dolore lienis tensivo ac gravativo, imo melancholia hypochondriaca. Intelligenti pauca sufficiunt. Nunc symptomata illa (Deo sint grates) sunt remissiora. De seminibus exoticis proxima occasione scribam, utrum quorundam particeps fieri liceat, nec ne? cum Hortulano Matronae BEERENBERGIAE collocutus fui, is semina NORIMBERGAE vidit, et per tabellarium exspectat. Quorum catalogum ad te propediem mittam. Dabam ocyssime Hamburgi 20. Martii Ao. 1634.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 139. Fragmentum ad Dn. Doct. Iohannem Ebelingium Medicum Hamburgensem.
Etsi inter nos hactenus nullum litterarum intercesserit commercium, non potui tamen intermittere, quin oblata occasione scribendi, eam inpraesentiarum usurparem, tibique ob studiorum, quae uterque colimus, similitudinem, casum nobilissimae cuiusdam virginis, quae ab ineunte
page 292, image: s292aetate hebetiorem fuit passa visum, aperirem. Illa vitio primum conformationis meatus optici angustia, non defluentibus sufficiente quantitate spiritibus, aliquot abhinc annis, matutinis et vespertinis horis parum vidit; in ipso autem meridie lucente sole, etiam minutissimas litteras et legere et decenter internoscere potuit, irradiante nimirum externo lumine oculorum orbitam, et internum defectum resarciente, adeo ut malum hoc a medicis Nyctalopiae accenseretur. Interea spe omnimodae restitutionis et curae perculsa non paucos consuluit, eorumque opera satis infeliciter usa, hebetem istum visum omnino perdidit, ut iam proh dolor! omni diei hora nequidquam hactenus cernat. Ante sexennium, et quod excurrit, ego adhibitis vniversalibus institi, et demum ad topica Nuchae et pone aures adhibita progressus, non quidem obfui, parum tamen, quod euentus docuit, prodesse potui: Cauterium suasi, sed istam molestiam auersari maluit, quam fructum inde experiri, ut et ideo neglectis ophtalmicis, duntaxat verno et autumnali tempore, conueniente cathartico usa fuerit, cetera Deo patientissima tolerantia committens. Quandoquidem vero ad illam fama fontis alicuius medicati prope Hamburgum pervenit, et felicissimum eius usum in coecis, aliisque catarractis oculorum obnoxiis, intellexit, ex me, quid sibi facto opus esset, et num aquam illam tuto adhibere, et qua methodo, posset, scire desideravit. Ego, qui istius notitiam ignorarem, sponte mea litteras ad
page 293, image: s293Physicum Hamburgensem pollicitus fui, indubitato credens fore, ut ipsius ductum, aquarum istarum qualitates, ac legitimum utendi modum addisceret. Istius porro mei promissi adimpletionem quum hisce diebus ex me peteret nobilissima virgo, voto eius nec potui, nec volui deesse, atque ideo protinus ad te scribere animum induxi, maiorem in modum rogans, huic meae de te conceptae benevolentiae subscribere, et quae ad rectum usum praedicti fontis erunt necessaria, explicate proponere illi, qui propterea Hamburgum proficiscitur, ne recuses. ROSTOCHII die 20. Iul. Anni Iuliani 34.
T. D.
studiosissimus
Jacobus Fabricius
Medicinae Professor in Academ Rostochiensi.
Epistolae 140. Fragmentum ad Dn. Doct. Wernerum Rolevinckium.
Inter alia mentionem iniicis cuiusdam Medici, nomine LAURENTII, de cuius statu certior fieri cupis. Quamvis autem enarratione status
page 294, image: s294hominis istius vilissimi libenter supersederem, gratificari tamen visum fuit. Nolo itaque tuam excellentiam ignorare, te rem ipsam acu tetigisse, exprimendo in litteris hominis istius inconstantiam, plus quam effoeminatam. Is ante biennium fere, vento nescio quo, et pennis Icariis, ad urbem nostram advolans, coepit, instar avicularum nidificantium, amicitiam quorundam medicorum nostratium ambire, ut imprimis meam atque Dn. Doctoris GERKENII, utpote quorum notitiam superficialem PATAVII quondam nactus fuerat. Ego quidem nil mali suspicatus, hominem antiqua virtute ac fide aestimando, commendavi ipsum de optima nota Clariss. Dn. Doct. EBELINGIO, ut nempe LAURENTIO tanquam exulanti omnia humanitatis studia atque officia mecum exhiberet. Placuit etiam praedictum LAURENTIUM in pharmacopolio nostro senatorio colloquio medico excipere, et honorifico poculo beare atque amicitiam quandam inire. Sed quid fit? pauculis diebus elapsis, homo iste inconstans, et foeda ingratitudinis lepra laborans, coepit instinctu et svasu PARKI nostri inquietissimi (quem optime nosti) molestias et turbas infinitas excitare, calumniis proscindendo medicos HAMBURGENSES, ideo ut etiam temerario ausu conatus fuerit chartas quasdam contumeliosas (pasquillum alias vocant) adversus Clariss. Dn. Physicum dirigere; verum iste simplex SYLVAS -- seductus, cum maxima sua infamia, in praesentia Magnificorum et Amplissimorum
page 295, image: s295Virorum palinodiam cantare coactus fuit. Sed haec sub fide silentii non sint enarranda. Cognovi praeterea, quod sit ingenium inquietum, et ad turbas quasi excitandas natum, quandoquidem non solum Dantisci, verum et Lipsiae, de turbulentis quamplurimis negotiis reliquis practicis satis innotuit. Et cum simile ingenium, videlicet inquietum Albinianum, malitiae foco aestuans, nactus hic fuerit, non est admiratione dignum, quomodo tot tantasque molestias iste audaculus nobis creare potuerit. Pauculum saltem de summa istius homuniconis stoliditate addam: is cum semul atque iterum morbo arrogantiae, et stoliditatis miseria, laboraret, et in conventu publico, nimirum in funere deducendo praecedentiam affectaret: ecce Dn. Doct. Kirckhofius, magna medendi dexteritate pollens, hominis istius stupidum affectum, fatuitatem puta, morbum alias chronicum, miraculose contra opinionem ALBINI, et ipsiusmet aegrotantis, subito vel unico ictu eradicavit, nebulas arrogantiae verbis asperis ex cerebro vicit, laute discutiendo, adeo ut nunc ad saniorem mentem reversus, ad publicas solennitates accedere erubescat, et ad pristinam stoliditatem redire vereatur. Hinc factum est, ut praenominatus D. KIRCKHOFIUS, unicus noster honorandus, unanimi omnium medicorum cordatorum consensu, in monte Parnasso HAMBURGICO declaratus fuerit non tantum insignis AESCULAPIUS, sed et strenuus ac primarius velitationis Medicae antesignanus.
page 296, image: s296Quapropter LAURENTIUS criticus, cautelis abundans, minus cautus et clarens, animum induxit sese subducendi (instar vulpis, cui cauda fuit abscissa) modo GLüCKSTADIUM, affectando titulum medici regii, modo ad oppidum ITZEHOeNSE, medicinae faciendae causa. Nuper audivi, quod in episcopatu SCHLESSVICENSI aedes conduxerit, forsan ut ibi, instar monachi castrati, vitam transigere possit, quanquam viri excellentes hominem istum, cum sardanapalo effoeminato, ad colum et lanas tractandas longe aptiorem, quam ad medicinam faciendam, et virginem sacratissimam ac generosissimam amplectendam, idoneum iudicabunt. Haec paucula tuo rogatui indicasse sufficiat. Vale. Dat. HAMBURGI Ao. 1634. d. 22. Septembr.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 141. Fragmentum ad Dn. Iohannem Schwabium Physicum Dantiscanum.
Occasionem scribendi exhibuit quidam Medicus, nomine Georgius Friedericus Laurentius, natione Lusatus, homo parva quidem statura et rauca uoce praeditus, sed insigni philavtiae
page 297, image: s297morbo laborans. Intellexi ab aliis, quod ante decennium, et quod excurrit, DANTISCI per integrum quadriennium medicinam fecerit in eollegiali societate cum certo quodam empirico, nomine HARTWIGIO. Utrum tuae excellentiae is fuerit notus, nec ne? et quomodo tunc temporis in conversatione erga alios medicos practicos sese gesserit, ad me perscribere dignetur. Postquam certior ero redditus a tua excellentia, tunc rationes meae petitionis lubens aperiam. Dabam ilico HAMBURGI Ao. 1635. d. 3. Mart.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 142. Fragmentum ad Dn. Doct. Wernerum Rolevinckium.
Non potui intermittere, quin oblata praesenti occasione te denuo compellarem de statu nostro, per Davum nostrum iamdudum perturbato, quidpiam certificando, quod videlicet nuperrime vulpecula LAURENTIANA LUSATICA (cuius in prioribus litteris mentio facta) ausibus temerariis et astutia, nescio qua, commissionem petiit ab Amplissimo Senatu in controversia sua nugaci de praecedentia, quam et ex parte impetravit contra me et DN. DOCT. KIRCKHOFIUM,
page 298, image: s298collegam meum honorandum. Ceterum nos illam commissionem utpote illegitimam omnino recusavimus et reiecimus, quandoquidem commissiones cum utriusque partis consensu instituendas esse, legibus cautum est; adductis rationibus, nos istius hominis impudentis et inquieti conversationem atque familiaritatem aversati, propterea quod non solum non contentus esset, ut hic cum nostro damno lucraretur, verum etiam praeeminentiam quandam instar filiorum Zebedaei affectare haud erubesceret; cum tamen non modo exempla adsint, nos nemini peregrinorum, euiuscunque etiam aetatis existeret, unquam cessisse, sed et tanquam cives iuratos, maioribus privilegiis gaudentes, onera civilia hactenus sustinuisse, et adhuc immensis sumtibus sustinere. Econtra exulantes, ab operibus civilibus hactenus immunes extiterunt, habentes libertatem tempore gravioris afflictionis bellicae alio commigrandi, quae nobis reliquis ob familiam ac bona immobilia est ademta. Praeterea aequitati haud consentaneum duco, ut peregrinus quispiam, dono impudentiae praeditus, ac soco calumniarum aestuans, nobis sit praeferendus, cum tamen nec ministerium venerandum, neque magnificus senatus, quempiam exulantium concionatorum, aut consulum senatorumve ullum sibi praeferri unquam sit passurus, cur igitur et nos medici haud deterioris conditionis, atque ratione collegii physicatus medici collegiales concederemus nobis praeferri stolidam quandam aniculam
page 299, image: s299pipientem cum SARDANAPALO ad colum et lanas tractandas ablegandam, quin potius illa stet sententia, cordatos medicos citius suo iuramento civili alioquin satis oneroso renunciaturos, quam contra collegialem societatem a Dn. physico dependentem, et consvetudinem introductam, de non cedendo exulantibus, quidpiam fieri permissuros. Tu vir excellentissime et iudicio exquisitiore praedite, quid hac de re vanitatis plena sentias, mentem aperias quaeso. Nos interim iura et immunitates in republica patria, ratione posteritatis, sartas atque tectas conservabimus. Dab. HAMBURGI An. 1635. d. 1. Mai.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 143. Fragmentum ad Dn. Doct. Adamum Mieslerum.
Postquam de statu tuo felici certior factus fui (quem hodie demum a studioso artis Pharmacevticae, qui Londini per integrum triennium commoratus fuit, dignoscere licuit) non potui intermittere, quin hasce litterulas ad tuam excellentiam darem, ut amicitiae pristinae, ante 13. annos inter nos coalitae, memoriam renovando, de prospera tua conditione atque magnifico vitae genere
page 300, image: s300tibi animitus gratularer. Effatu est incredibile, quanto flagrarim tuae vitae superstitis atque felicitatis desiderio. Ante annos aliquot elapsos rumusculus quidam ad aures meas perveniebat, te medicum castrensem egisse in excercitu sub general. Illustr. Dn. Hammilton, sed praeterea nihil certi. Ceterum quo maiore cognoscendi desiderio flagravi, eo profusiore me laetitiae nectare nunc imbutum persentio, te nempe in honorifica functione medica esse constitutum, atque apud regni anglicani proceres in maximo honore ratione artis asclepiadeae haberi. Me quod attinet, ego a discessu meo ex ANGLIA iam per integrum tredecennium in patria republica medicinam faciendo, totum me praxi medicae mancipavi; et illud temporis, quod alii turpi otio atque compotationibus impendere solent, consultationibus medicis atque elaborationi remediorum chymicorum adiicere consvevi; (id quod citra iactantiam dictum volo) nam medicamenta exquisita elaborata atque specifica in promtu habere, eaque in morbis tum acutis, tum chronicis, gravissimis atque quasi deploratis, iuxta medendi methodum ac leges usurpare, res est haud parvi momenti; ut puta in febribus malignis petechialibus, in Epilepsia, in Paralysi, Phthisi, Hydrope, Iliaea passione, suffocatione uteri, podagra nodosa etc. Praeterea inter consultandum de morbis difficilioribus et desperatis, si quae controversiae respectu partium affectarum, causarumve intus latitantium, subortae fuerunt (suboriuntur
page 301, image: s301autem saepissime) illarum nebulae confusae post obitum, beneficio apertionis cadaverum, et anatomicae demonstrationis, discutiuntur, veritate ipsa ex [gap: Greek word(s)] elucescente. Si tuae excellentiae placuerit commercia medica mecum instituere, in eiusmodi casibus difficilioribus proponendis, causis investigandis, et remediis idoneis applicandis, quemadmodum per litteras cum aliis medicis GERMANIAE communicare more meo receptum est, mihi sane nihil continget gratius, et promtissimum me reperiendo equum in planitiem (ut aiunt) provocabis. Interea vir excellentissime vale. Dabam Hamburgi Ao. 1636. d. 15. Apr.
Bernhardus Landwedel.
Epistolae 144. Fragmentum ad Dn. Doct. Medic. Horstium Iuniorem.
De amplissima conditione apud Illustrissimum Principem Hassiae, nec non de honorifica functione in Universitate Marpurgensi Tuae Excellentiae animitus gratulor. Litterarum commercium cum viris solide doctis mihi est pergratum. Praeparationem gummi de Goa quod attinet, illam, tibi a Chymico Gallo communicatam, praefero, utpote
page 302, image: s302rationi atque experientiae magis consentaneam, respectu tartari praecipitantis, vimque vomitivam inhibentis. Eius usus apud nos non est admodum frequens. Alias de isto gummi purgante epistolam edidit in lucem D. REUDENIUS, Medicus Bambergensis, in qua prolixe disserit de eiusdem origine, qualitatibus et efficacia. Econtra radix Ialappae rite praeparata in maiori apud nos habetur pretio et usu in serosis atque scorbuticis humoribus evacuandis. In calce litterarum mentionem facis spiritus terrae sigillatae Hassiacae, eiusque usus in febri petechiali. Ego sane felicissimo successui fidem adhibeo. Ast praeparationem eiusdem scire aveo. Nos terra sigillata Hassiaca carentes, eius quoque spiritu caremus. Interim in illius defectu ad febres malignas, ex minera scorbutica propullulantes, eradicandas uti consvevi Sale C. C. Volatili cum lap. Bezoart. Aliquando spir. cornu cervi cum aqua cordiali Herculis Saxoniae etc. De granis dilli purgantibus (medicis nonnullis Francofurtensibus alias in usu) quid sentiat Tua Excellentia, ad me proxima occasione perscribat quaeso. Dab. HAMBURGI Anno 1638. 12. Febr.
B. L. D.
page 303, image: s303
Epistola 145. ad Generos. Dn. Danielem Ranzovium, Equitem Holsatum.
Hippocrates lib. 5. aphor. 62. tradit, quod mulieres, quaecunque frigidos et densos uteros habent, non concipiunt; similiter quae humidos nimis habent uteros: semen namque in ipsis extinguitur. Nec desunt rationes: 1. Quia frigiditas calorem innatum seminis, ad foetus generationem requisitum, extinguit. 2. Quia nimia humiditate semen viri, in matrice diffusum, extinguitur et suffocatur. Signa causarum facile innotescunt: nam sterilitas ob frigidam uteri intemperiem cognoscitur ab mensibus suppressis, vel parum emanantibus, ab urina aquosa, pauca siti, pulsu tardo, victu praecedente frigido. Intemperies autem humida tactu percipitur, post menses expurgatos matrix humida perseverat, pudenda in coitu valde inquinantur, coitus cum pauca celebratur voluptate, stillant ab utero humiditates limosae. Semen (inquit GALENUS) in istis extinguitur, ut in solo palustri. Nullam hic mentionem iniiciam intemperiei, calidae et siccae, nec tumoris aut callositatis in utero, sterilitatem incurabilem inducentis, quam in hoc casu non subesse existimo. Ceterum quoniam omnis curatio methodica exactam morbi, caussarumque affectus
page 304, image: s304cognitionem praesupponit, et iuxta caussarum diversitatem indicationes curativae variant in remediorum applicatione; idcirco operae pretium erit, ut de praedictis caussis Tua Nobilitas me quamprimum certiorem reddat, quo [gap: Greek word(s)] luna decrescente medicamenta dextre adhiberi queant. Interim tua generosa nobilitas cum coniuge nobilissima et virtuosissima feliciter vivat et valeat. Dab. HAMBURGI -- 38. 12. Augusti.
Bernh. Langwedel.
Epistolae 146. Fragmentum ad Dn. Doct. Schvabe Medicum Gedanensem.
Occasionem (scribendi) praebuit Vir Clarissimus atque Doctiss. Dn. THE OPHILUS RINGIUS Medic. Doctor, natione Borussus, cui ad vos abiturienti, post curam studiorum atque peregrinationum absolutam, hasce tradere placuit, annexa petitione, ut tua excellentia praedictum Dn. Doct. RINGIUM dignetur sibi habere commendatum, ipsique omnia humanitatis studia atque officia exhibere. Beneficiorum collatorum nec tuam claritatem, nec me unquam
page 305, image: s305meae commendationis poenitebit. Pro litteris humanitatis plenis, ante annum et quod excurrit, ad me datis, tuae magnificentiae gratias ago maximas, quandoquidem istius Medicastri, LAURENTII vocati, (qui olim apud vos cum Empirico quodam HARTWIGIO commercium habuit practicum) mores graphice erant depicti. Is modo hic, modo Lubecae, instar circulatoris, seu potius civis transfugae, hactenus divagatus, nunc demum maioris lucri spe ac desiderio ad nos sese contulit, ad colum et lanas cum sardanapalo effoeminato tractandas, instar aniculae stridula voce garrientis, aptior, quam ut sacram medicinam illotis manibus aggrediatur. Sed mittamus istum hominum sciolum. Vale. Dab. HAMBURG. Anno -- 38. 24. Septembr.
Tuae Magnificentiae
officiosissimus
B. L. D.
Epistolae 147. Fragmentum ad Dn. Guilielmum Philippum Zapponium.
Litteras meas commendatitias, tui caussa ad Dn. Doctor. VORSTIUM antehac datas, fuisse
page 306, image: s306gratas, mihi fuit cognitu periucundum. Nunc denuo occasionem quaesivi, ut in notitiam atque familiaritatem alterius medici, excellentissimi practici, Dn. Doct. FLORENTII devenire posses hoc pacto, videlicet praedictum Dn. Doct. FLORENTIUM salutando, ipsique litteras praesentes inclusas Dn. Doct. THEOPHILI RINGII, natione borussi, hic pro tempore degentis, tradendo, ab ipsoque postea responsorias instanter efflagitando. Nam praenominatus Dn. Doct. RINGIUS per litteras petiit a Dn. Doct. FLORENTIO, ut sibi curaret perfici per artificem, e regione aedium Dn. Profess. CUNAEI habitantem, subligaculum aliquod ferreum, in hernia intestinali. Tu poteris exponere argentum pro dicta fascia, quod si haud gravate feceris, ipsamque scatulae inclusam ad me transmittere velis, pretio indicato, ego lubens Dn. parenti tuo, medico experientissimo, pecuniam impensam hic restituam. Praeterea officiose rogo, ut catalogum librorum medicorum, inprimis Lugduni et Amstelodami impressorum, qui sunt alicuius momenti, chartis traditum cum annexo pretio ad nos mittere velis. Hisce vale. Dab. raptim Hamburgi Ao. 1638. d. 18. Octobr.
Monita amica.
1. Litteras inclusas quamprimum Dn. Doct. FLORENTIO trade, atque responsum urge cum Fascia in entrocede.
page 307, image: s307
2. Allabora, ut a praedicto Dn. Doctore FLORENTIO ad praxin medicam pedetentim deducaris, theoriam cum praxi coniungendo.
3. Nosocomia diligenter visitato, cum chirurgis praestantissimis familiaritatem inito, in ulceribus, vulneribus, luxationibus, fracturis, et similibus casibus externis dignoscendis atque medendis.
4. In disputando et consultando te frequenter exerce. Nam iuxta SENECAE dictum: ut neminem timeas antea te exerceas.
5. Quod si forsan aemulatio nonnulla inter FLORENTIUM et VORSTIUM intercederet (de qua tamen mihi non constat) ad declinandam invidiam, in omnibus te modeste atque prudenter gerito.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 148. Fragmentum ad Dn. Adolphum Vorstium Medic. Doctorem.
Humanitate tua pristina fretus Tuam Excellentiam hisce litterulis iterum atque iterum compellare visum fuit. Occasionem praebuit CAROLUS PISO, quem, ob defectum exemplarium,
page 308, image: s308nunc enucleaturus, renatum et quasi redivivum in lucem prodire decrevi. Quo autem, sub inspectione ac directione alicuius viri clarissimi, absque mendis inprimetur, idcirco tuam excellentiam obnixe rogatam volo, velit DN. ELZEVIRIO (ad quem misi tractatum) svasor esse, ut prima data occasione, sine ulla mora interiecta, prelo subiiciatur, propter instantes nundinas Francofurtanas et Lipsienses. Tum enim sumtus typographici, quos DN. ELZEVIRIUS impendet, brevi et ilico refundi possunt. Nam hoc opusculum medicum ob materiae novitatem a quamplurimis hic et alibi locorum fuit maximopere desideratum, quorum rogatu, imo instinctu, luce dignum iudicare, operae pretium duxi. Ceterum caussam si exquirat tua excellentia, ob quam praedictum Tractatum in hoc emporio patrio, mercatorio et litterario, inprimi non curem, duplicem adfero: una est, quia nostri typographi elegantioribus typis sunt destituti: altera est, quia tantam solertiam atque industriam non adhibent; alioquin ratione meae praesentiae, et accurationis, emendationisque futurae, impressio foret commodior. Destinaveram quoque primitus, hunc Tractatum, ob multa accepta beneficia tuae excellentiae consecrare, ac nomini tuo clarissimo inscribere, verum animum mutare coactus fui, ob illustrissimos duces Saxoniae inferioris, principes meos clementissimos, quibus hunc tractatum dedicare singularis principum erga me clementia, atque animi mei devotio,
page 309, image: s309postularunt. Quod si animadvertero te annuente, favente, ac dirigente, hoc opusculum in lucem proditurum, efficiam, ut in posterum publicum aliquod amicitiae nostrae, nunquam intermoriturae, monumentum erigatur. Nam alia quaedam scripta medica (Deo benigne adspirante) elaboranda prae manibus habeo. Si quid occurit, quod admonitione sit dignum, libere et amice commonefacito. Interim huic opusculo faveas quaeso. Dat. HAMBURGI 16. Ianuar. Ao. 1639.
B. L. D.
Epistolae 149. Fragmentum ad Dn. Guilielmum. Philippum Zapponium.
Litteras meas, praeterito anno 18. Octobr. ad te datas, non dubito quin recte acceperis; ad hasce nihil responsi ad me fuit perlatum. Erant autem inclusae litterae cuiusdam Viri Clariss. Dn. Doct RINGII, ad Dn. Doct. FLORENTIUM conscriptae. Ceterum postquam nunc demum intellexi, Dn. Doct. FLORENTIUM, ante annum ferme elapsum, ex hac vita aerumnosa in coelestem emigrasse, proinde rogo, ut eaedem litterae D. RINGII tuis coniunctae ad me remittantur;
page 310, image: s310id quod praedictus Clariss. Dn. RINGIUS a me instanter petiit. Praeterea te rogatum volo, velis adire DN. ABRAHAMUM ELZEVIRIUM, ipsum meo nomine salutando ac percontando, utrum litteras meas nuperrime datas, una cum tractatu imprimendo medico, a mercatore Amstelodamensi, nomine IOHANNE RINDFLEISCH, acceperit, nec ne? et utrum velit propriis sumtibus typis exscribere, nec ne? sin minus, quaeso, ut aliorum Typographorum mentem explores, utrum propriis sumtibus typis mandare cogitent, nec ne? quod attinet instrumentum, pro hernia intestinali curanda, aptissimum, ad me proxima occasione mittas, sumtus impensos Dn. parenti gratissimo animo persolvam. Dedi quoque nuperrime litteras ad D. ADOLPHUM VORSTIUM, ratione istius Tractatus medici inprimendi, ut colloqueretur cum Dn. ELZEVIRIO, ipsiqui esset svasor. Interim si DN. ELZEVIRIUS recusaret prelo submittere propriis sumtibus, tunc aliorum Typographorum animi sunt explorandi. Haec mentis meae sensa poteris D. VORSTIO exponere, ipsum meis verbis salutando. Tuas responsorias quamprimum exspecto. Dab. HAMBURGI A. 1639. d. 18. Ianuarii.
Bernhardus Langwedel.
page 311, image: s311
Epistolae 150. Fragmentum ad Dn. Doct. Iohannem Philippum Engvisgch Medicum Nienbargens. in Camitatu Hoyensi.
Litteras vestras solidae eruditionis ac benevoli affectus liquore imbutas 6 Mai. accepi, quibus perlectis non tantum de statu praesente Illustr. et Generos. Dn. Baronis certior factus fui, sed et quod sua Generos. meam qualemcunque praesentiam desideret; sin minus, consilium super casu proposito efflagitet. Quapropter eximia clementia Illustriss. Dn. Baronis fretus, atque singulari benevolentia tuae claritatis innixus, officium scribendi reciprocum et epistolarum commercium, inter litteratos consvetum, intermittere nec debui, nec volui, quin animi mei atque studiorum promtitudinem observanter declararem. Paucis itaque mentis meae sensa aperiam. Iter suscipere ad Dn. Baronem, non tam locorum distantia, et itineris molestia, hoc tempore impediunt, quam praxis medica amplissima, qua in hac civitate populosa fruor, recusare videtur. Quocirca tuam excellentiam officiose rogo, ut coram sua generositate me submisse excuset, gratias interim agendo maximas pro singulari clementia,
page 312, image: s312qua me semper dignata fuit. Alterum quod concernit, consilium videlicet, ego lubens communicabo, in quantum a mea tenuitate absente proficisci potest. Omissa itaque partium affectarum, nec non caussarum, a tua claritate luculenter propositarum, sufficienti enarratione, de scopis medendi, deque eventu, nonnulla subiungere consultum duxi. Intentiones curativas quod attinet; illae sane aliquo modo implicitae apparent; ob affectus complicatos, symptomatumque syndromen. Hinc diversa indicantia ortum trahunt; nam intemperies hepatis, atque adeo totius corporis calida et sicca refrigerantia ac humectantia requirit; contra vero gonorrhaea virulenta, et dolor arthriticus remedia exsiccantia ac fluxum inhibentia postulant.
Quod prognosin, utrum sua generositas pristino vigori restitui queat, nec ne? dubitatur. Quandoquidem humido radicali, caloris nativi pabulo absumto, calor praeternaturalis, per omnia membra serpendo, altiores egit radices, adeo ut corpus sensim evaserit exsuccum, et quasi exanime. Hinc natura repugnante (iuxta Hippocratis enunciatum) omnia fient irrita. Ceterum utut sit, dum spiramus, bene sperandum, et generoso Dn. Baroni animus erit addentus, naturae labefactatae, optimo victus regimine et pharmacis benignioribus succurrendo.
B. L.
page 313, image: s313
Epistolae 151. Fragmentum ad Dn. Doct. Theophilum Ringium Medicum Gedanensem.
Thesauri mei HIPPOCRATICI ad umbilicum, ut aiunt, summo Archiatro benigne aspirante, iam perducti, titulum et indicem generalem tuae claritati per praesentium latorem transmitto. ELZEVIRIORUM responsum praestolor, utrum typis velint exscribere, nec ne? Fasciam, pro hernia intestinali concinnatam, Lugduno batavorum nuper accepi. De statu tuo tuorumque felici certior fieri indies aveo, qui tuae prosperiratis sum cupidissimus, ratione amicitiae ac benevolentiae inter nos coalitae. Unicum restat, quod te rogatum volo, id quod et paulo ante discessum abs te obnixe petii, ut animadversiones medicas collectas, et nunc forsan adauctas, mecum communicare, atque descriptas ad me per certum nuncium transmittere digneris. Ego reciproca humanitatis studia atque officia tuae claritati lubens defero. Responsorias tuas quamprimum exspecto. Dab. Hamburg. Ao. 1639. d. 5. Iulii.
B. L. D.
page 314, image: s314
Epistolae 152. Fragmentum ad Dn. Doct. Wernerum Rolevincium.
Silentii filum abrumpendi occasionem praebuerunt binae litterae ad me perlatae. In prioribus Vestra Excellentia mihi congratulabatur de statu meo felici; pro quo benevolo affectu eximias ago gratias. Sed si conditionem molestiarum ac aerumnarum, imo aemulationis plenam, fortunatam nuncupare liceat, tunc sane felicissimus dici mereor; nam eiusmodi felicitatem in praxi medica quotidie experiri cogor. Interim miser habetur aemulo carens; me esse mea sorte contentum ingenue fateor, quandoquidem nihil ab omni parte existit beatum. Et certe rationem status (ut cum politicis modernis loquar) hic locorum cuncta prudenter disponendo, in suo vigore conservare, hoc opus, hic labor est, singularem industriam atque ingenii acumen requirens, ob advenarum colluviem, invidorum malitiam, et amicorum legitimorum atque constantium summam inopiam. Hinc dissimulationum, simultatum, diffidentiae ac contentionum uberrimus est proventus, adeo ut nusquam tuta reperiatur fides, et in tacito gaudere sinu praestare videatur. CAROLUM PISONEM in quintam essentiam redactum (absque iactantia dictum
page 315, image: s315esto) vestrae excellentiae gratum fuisse gaudeo, ut boni consulat, officiose rogo. In litteris nuperrimis, heri mihi oblatis vestra excellentia mentionem facit aphorismorum HIPPOCRATIS, ex quibus bibliopola noster HERTELIUS decem exemplaria ad vestrum iam pridem transmisit. Utinam! opusculum illud, horis subcisivis concinnatum lucem ac lectionem mereretur. Interea quoniam vestra excellentia exemplar istorum desiderat, amico postulanti deesse nolui, quin aphorismos, Typographi incuria erratis refertos, nunc autem revisos, et a mendis repurgatos, transmitterem. Nova de exercitu REGIS GALLIARUM atque GENERALIS BANNERII fuere grata. Verum cum VIRGILIO canam:
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
De statu vestrae universitatis, atque inprimis facultatis medicae florentissimo vestrae excellentiae animitus gratulor, voto annexo, ut Deus ter optimus maximus illam in vigore ac flore perpetuo conservare dignetur. Dab. Hamburgi Ao. 1641. d. 20. Ianuar.
Bernhardus Langwedel.
page 316, image: s316
Epistolae 153. Fragmentum ad Dn. Andream Swarten Academicum Wittebergensem.
In litteris tuis ad fratrem GARLEVUM datis, Medici WITTEBERGENSES morbi essentiam recte determinasse, et rem ipsam acu tetigisse videntur, nempe quod sit affectus hypochondriacus in mesenterio et partibus circumiacentibus primariam sedem occupans, et ab obstructionibus, a scorbuto atque serosis humoribus redundantibus causam continentem ac foventem obtinens.
Reliqua membra, videlicet caput et pulmones in consensum trahuntur; hinc uberrimus symptomatum proventus, veluti dolor capitis gravativus, respirandi difficultas, levis cardialgia subinde recurrens, distensiones circa praecordia, dolor dorsi iuxta regionem renum, atque totius corporis langvor.
Quapropter ne malum altiores agat radices, secundum indicationes curativas, salvo iudicio medicorum praesentium, obstructiones erunt reserandae ac tollendae, intemperies viscerum corrigenda, ac vires conservandae. Quas intentiones assequi licet, omittendo chirurgiam, diaeta et
page 317, image: s317pharmacia. Diaetam, utpote potissimam medicinae partem, ac naturae humanae maxime congruam, quod concernit, illa exquisite erit instituenda. 1.) Aerem purum atque temperatum eligendo. 2.) Cibos optimi succi ac facilis digestionis assumendo. 3.) A motu corporis nimio abstinendo, qui nunc per se pro tempore, ratione decubitus est inhibitus. 4.) Vigilias et lucubrationes instar pestis fugiendo. 5.) Heterogenea ab homogeneis iusto tempore ac debito modo indies segregando. 6.) Animi pathemata sedulo evitando. 7.) Quibus addo, immoderata et immodica studia esse intermittenda; nam ita studiis incumbendum, ut sit mens sana in corpore sano.
Quod pharmaciam attinet, obstructiones tollendas existimo, digerendo primo materiam peccantem apozematibus et aperientibus, incidentibus et attenuantibus; deinde per vices leniter evacuando; nam in hoc casu curatio per epicrafin erit suscipienda, habita virium ratione. Usus quoque clysterum emollientium est admodum utilis ac necessarius pro alvo lubricanda; contra frequens purgantium usus censetur noxius, vires prosternens.
Intemperies viscerum erit corrigenda partim iulepis, partim electuariis, nec non rotulis atque morsulis confortantibus.
Vires reficiendae tum somno, tum optimo victus regimine; praeterea pulv. bezoartico necessitate urgente adhibito.
page 318, image: s318
Enarratio remediorum:
1.) Apozema aperiens. 2.) Nodulus laxationis aut Elect. laxativum. 3.) Usus clysterum emollientium. 4.) Iulepi, electuaria, rotulae ex chalibe, rotulae ex acido Tartari et morsuli confortantes. 5.) Pulvis cordialis. 6.) Unguentum emolliens.
In medicamentorum superius enarratorum usu semper juvantium et laedentium accurata habenda est ratio, nam ab illis in methodo medendi maxima de sumitur coindicatio, quae penes medicorum praesentium iudicium, et medendi dexteritatem, ac prudentiam singularem, stare videtur. Dab. Hamburgi Ao. 1641. d. 26. Febr.
B. L. D.
Epistola 154. ad Dn. Doct. Iohannem Elerum. Medicum Lunaeburgensem.
Non potui intermittere Clariss. Dn. Doctor, quin paucis hisce litterarum notis significarem, Nobiliss. Dominam 66. annorum, temperamenti phlegmatici, materteram Generosi Dn. N. N. a N. ante 14. dies correptam fuisse morbo quodam, cum horripilatione ac siti ingenti instar febris lentae phlegmaticae. Quapropter generosus Dn. N.
page 319, image: s319N. tuam excellentiam utpote ordinarium medicum, per litteras ilico accersendum curavit, ut nobilissimae matronae consilio et auxilio praesens adsisteret. Quoniam vero tuae claritati huc sese conferre propria corporis infirmitas prohibuit, idcirco consilium medicum per scriptionem libenter impertire dignata fuit, schedulas iuxta medendi methodum accurate conscriptas ad caussam morbificam, videlicet serosorum humorum colluviem et symptomatum vehementiam respicientes, huc transmittendo.
Ceterum urgente necessitate ac medici praesentiam requirente, tua excellentia meae tenuitatis in litteris honorificam faciens mentionem svasit, ut me vocaret.
Quocirca morbo perseverante et symptomatibus ingravescentibus hodie 2. Decembr. circa secundam pomeridianam accersitus, generos. matronam invisi, statum morbi per interrogatoria consveta investigando, et primo signa universalia considerando, deprehendi pulsum satis debilem, exilem, atque a materiae peccantis redundantia oppressum, et urinam limpidam, crudam, ac hypostasi carentem observavi.
Partes primario laesas quod attinet, mensenterium atque genus venosum praecipue in iecore, fere exsangvi, affici videntur, quandoquidem urina cruda insignes arguit obstructiones, unde ex obstructionibus et forsan ex materia flatulenta, in hypochondrio dextro contenta, dolor tensitivus persentitur.
page 320, image: s320
Ventriculus quoque crudis scatet humoribus. Cerebrum autem et cor in consensum trahuntur, quatenus vapores, ad cerebrum elevati, caput aliquo modo vertiginosum reddunt; ad cor vero exhalantes, spirituum vitalium quasi suffocationem et cordis angustiam per intervalla excitare solent.
Caussas ulterius indaganti, occurrunt duplices, una externa procatarctica, nimirum esus pro tempore non tantum ciborum difficilis concoctionis, atque pravi nutrimenti, sed et nuperrime carnis suillae, a cuius absumtione statim peius se habuit. Altera causa interna, coniuncta, et continens, merito statuitur serosorum humorum colluvies, qui hactenus in ambitum totius corporis, et membra exteriora, videlicet in brachia atque pedes fuerunt dispersi, arthriticorum dolores per intervalla excitantes; nunc vero membra exteriora deserentes, et ad inferiora regurgitantes, ac circa praecordia quasi concentrati, sedi facultatis vitalis ruinam minitari videntur; quia natura ab onere nimium suppressa, illud quod est noxium, a centro ad circumferentiam corporis expellere, et ad partes remotiores ablegare nequit.
Hisce praesuppositis, antequam curationem ipsam aggrediamur, quid de eventu sit statuendum, operae pretium erit praemittere atque indicare, ne nobilissima domina aegrotans (cui alias ultimus vitae terminus divinitus forsan erit praefixus) nostra sive ignorantia, sive incuria, neglecta
page 321, image: s321medendi dexteritate, diem suum obiisse dicatur. Oportet namque medicum (iuxta HIPPOCRATIS monitum) esse prudentem, cuius prudentia atque sagacitas ex prognosi clarissime innotescere solet.
Quapropter ad dignitatem artis medicae conservandam, et ad auctoritatem medicam stabiliendam (salvo tamen excellentiae tuae iudicio) ita praenuntio, eventum fore valde ancipitem, inter spem metumque pendulum, quandoquidem generos. domina antehac valetudinaria, et morborum insultibus saepe obnoxia, iam exsangvis viribus prostratis, in aetate senili constituta, humido radicali, tanquam vitae balsamo et calidi innati pabulo est fere orbata; calor itidem nativus est valde exiguus, qui ab humoribus excrementitiis, mirifice adauctis, propemodum extingvitur, unde viribus deficientibus, natura debilis morbi vehementiae vix poterit resistere, quin fracta et superata tandem succumbere cogatur, nisi summus ac potentissimus archiater, pro sua clementia, annos (sicuti regi Hischiae) prolongare decreverit.
Hac praemissa prognosi, ad curationem ipsam properandum erit, siquidem morbus, veluti acerrimus hostis, vitae insidias struens, diuturnas non permittit inducias.
Curatio autem methodica, dogmatica et rationalis, iuxta indicationes erit suscipienda, ad morbum, caussam morbi, et ad vires respiciendo. Morbus non potest auferri, nisi caussa continens
page 322, image: s322prius eradicetur, qua permanente, affectus quoque in suo vigore persistit. Ad morbum vero debellandum, iusta ac sufficiens requiretur virium proportio, quarum sollicita habenda est ratio, praesertim in hoc nobilissimo subiecto grandaevo et caduco; nam virium conservandarum gratia tota instituitur curatio. Ergo curatio per Epicrasin, a GALENO toties decantatam, erit perficienda, remediis dextre adhibitis; quae remedia ex duplici saltem fonte, diaetetico et pharmacevtico, petuntur, tertium remedii genus, videlicet chirurgicum, omittendo, cui in hac Nobilissima Matrona locus non conceditur.
Diaetam itaque quod concernit, quae in sex rerum non naturalium observatione consistit, hoc pacto instituenda videtur.
1. Aerem purum ac temperatum hauriendo.
2. Cibos boni succi, ac facilis digestionis, eligendo; ex quorum numero sunt iuscula ex carnibus caponum, gallinae etc. consummata, et inde panatella praeparata.
3. Quietem amplectendo, siquidem motus est inhibitus.
4. Vigilias summopere fugiendo, et somnum moderatum, cruditates concoquentem praeferendo.
5. Alvum quotidie lubricam servando, vel cum medicamentis benigne laxantibus, aut et clysterum beneficio, ex herbis, seminibus et fructibus emollientibus, atque flatus dissipantibus,
page 323, image: s323quorum usum ut tutiorem, ita frequentiorem reliquis medicamentis, per superiora adhibendis longe praefero, modo nobilissima domina morem gerere vellet. Ad alvum quoque sollicitandam potest propinari decoctum prunorum dulcium, prunellorum et passularum corinthiac etc.
6. Animi pathemata, veluti moerorem, et alios affectus animi vehematiores, sedulo evitando.
Pharmaciam quod spectat, materia in prima regione contenta cum medicamento minorativo erit blande subducenda, ex quorum censu est illud laxativum a tua clarissima dominatione ordinatum, deinde materia erit digerenda attenuando, incidendo et aperiendo, nam cocta, non cruda (iuxta Hippocratis sententiam) evacuare oportet. Possunt igitur attenuantia, incidentia et aperientia ex attemperatis praeparari, quia natura nobilissimae dominae a medicamentorum ingratorum farragine abhorrere videtur.
Quoad vires conservandas, et ad symptomata mitiganda, illa confortantia, a tua excellentia methodice praescripta adprobo, quae et angustiis cordis depellendis inserviunt.
Atque haec sunt vir clarissime, quae pro re nata chartis mandare consultum duxi; quid vero in posterum facto sit opus, quaeso nobis tuo consilio fideliter adsistas. Interim tuum LANGWEDELIUM favore prosequi perge, et felicissime vale.
page 324, image: s324Datum ilico inter occupationes medicas in hac populosa civitate. Ao. 1641. d. 3. Decembr.
B. L. D.
Epistolae 155. Fragmentum ad Eundem.
Quamvis dubia cogitatione de eventu hactenus fuerim districtus, attamen nunc spe firmiori niti incipio. Interim statum praeteritum ac praesentem enarrare atque communicare, amicitia nostra medica postulare videtur, quo curatio nobilissimae matronae, communi consilio suscepta, ulterius coniunctim suscipiatur. Quapropter pro alvo adstricta solvenda medicamentum benignum laxativum a tua claritate praescriptum 4. Decembr. fuit propinatum, verum absque operatione, forsan ob pituitae crudae, non tantum in genere venoso, sed et in primis viis stabulantis copiam. Proinde ad syruporum laxantium usum devenire coactus fui, ut facultas expultrix, segnis et quasi sopita, paullatim ad excretionem excitaretur. Syrupi autem extiterunt sequentes: rum Syrup. Violar. Solut. de prun. laxativ. ana s. Unc. ex quibus per triduum, cochleari uno mane, et altero circa quartam pomeridianam usa fuit, sine tamen alvi exoneratione. Unde tandem commotus fui, syrupis praedictis adiungere syrupi de carthamo
page 325, image: s325unciam dimidiam loco stimuli, et pro materia crassa pituitosa, in prima regione atque in visceribus hepatis ac lienis contenta, subducenda, quandoquidem per novem dies alvus fuerat adstricta. Tandem ex syruporum, praenominatorum et mixtorum, adsumtione ad cochlearia duo heri circa 4tam, et hodie mane circa 8vam reiterando, alvum semel 8. Decembr. mane exoneravit, cum insigni levamine. Idcirco svasi, ut indies per biduum semel matutinis horis usum syruporum ad cochlear unum continuaret, pro materia pituitosa et viscosa sensim incidenda, attenuanda et digerenda, et nisi interea temporis alvus corresponderit, in dupla quantitate assumtos syrupos spero alvum ita dispositam laxaturos, ut namque alvus quotidie, vel alternis diebus sit lubrica, sanitati non modo recuperandae, sed et conservandae conducit.
Quoad symptomata illa, non sunt adeo vehementia, sed remiserunt, videlicet immensa sitis et anxietas cordis; praeterea adsunt vigiliae, verum somnus nocturnus placidus. Appetitus quidem comedendi hactenus deficit, sed cum tempore, sublata caussa morbifica, optatus adveniet.
Statu praeterito hucusque propofito, nunc ad praesentem progrediendum erit; et primo pulsum considerando, is nunc tardior et aequalior siti ingenti cessante apparet, interdum inaequalis adhuc tactui occurrit post potum cerevisiae assumtum, praecipue horis pomeridianis: verum tamen
page 326, image: s326illud senibus, ob prohibitam transpirationem ac sangvinis diventilationem, consvetum esse experientia edocti sumus. Hisce vir clarissime vale. Dabam Hamburgi Anno 1641. d. 9. Decembr.
Bernhardus Langwedel.
P. S. Ex praeludiis exercitationum anatomicarum duos tantum casus pro hac vice tuae excellentiae transmitto; plures adhuc apud me reservantur; nam eiusmodi studio anatomico practico valde oblector. Ut autem boni consulat, officiose rogo.
Epistola 156. ad Eundem.
Siqua in re ulla difficultas eximia in praxi medica occurrit, certe in iudicio de vulneribus, violento modo inflictis, ferendo, manifeste elucescit, ubi a foro iuridico ad forum transitur Aesculapii, et medici ordinarii respectu muneris publici, super eiusmodi casibus, in re tam ardua, vitam atque necem concernente, mentis suae sensa, non sine levi conscientiae scrupulo aperire tenentur. Talis autem casus funestus nuper apud Vos extitit, cuius tua excellentia in litteris responsoriis mentionem fecit. Ad quem casum diventilandum tres potissimum quaestiones agitatae
page 327, image: s327fuere: duae ab amplissimo domino praetore vestrae civitatis; quarum prima erat, utrum vulnus esset per se lethale censendum, nec ne? altera in hoc continebatur, an reus capitis supplicio sit afficiendus, nec ne? tertii quaesiti cardo in eo vertebatur, utrum iudicium a tua excellentia, in gratiam rei prolatum, fuerit legitimum, nec ne?
Ad primum interrogatiorum quod attinet; an vulnus mortiferum extiterit, nec ne? distingvendum videtur inter vulnera pulmonibus inflicta. Alia namque sunt levia, superficiaria et recontia, mature ac sedulo convenientibus tractata praesidiis diaeteticis, pharmaceuticis et chirurgicis, quae omnium medicorum, multiplici experientia edoctorum, consensu, curationem admittunt. Alia vero sunt magna atque profunda, phlegmone obsessa, in quibus vasa maiora sunt sauciata, rami venarum insigniores sunt sauciati; et haec esse lethalia testatur, non solum HIPPOCRATES in praedictionibus coacis, sed etiam CELSUS libri 5. c. 26. ob sequentes rationes:
1. Propter ingentem sangvinis ex vasis largis, multoque sangvine refertis, nempe ex arteria venosa atque vena arteriosa profusi copiam, et ob spiritum quoque vitalem, cum sangvine arterioso cardiaco promanante dissipatum.
2. Quia sangvis, qui vasis diffectis e conceptaculis suis effluit, pulmonum bronchia implet, pars etiam in thoracis cavitatem effusa grumescit, putrescit, ac symptomata pessima, videlicet pectoris gravitatem, respirandi difficultatem,
page 328, image: s328febrim atque suffocationem excitare solet.
3. Quia pulmones ob calorem et vitalis sangvinis abundantiam promte inflammantur. Quod malum etiam assiduus illius motus haud parum promovet.
4. Quia cor ratione viciniae statim in consensum trahitur. Est enim pulmo cordis pulvinar, duoque vasa amplissima, venam arteriosam a dexto eius ventriculo, et arteriam venosam a sinistro sinu mutuatur.
5. Ob difficilem et periculosam puris ac sordium evacuationem, sine qua impossibile est vulnus posse curari. Difficilis est, quia magna ex parte per loca fieri debet superiora. Periculosa, quoniam nonnisi per tussim praestari potest, qua tamen vulnus magis dilaceratur.
6. Quia vis medicamentorum ad partes laesas difficulter pertingit, ideoque etiam parum proficere queunt.
Contra vulnera pulmonum non esse semper lethalia et insanabilia, quamplurimis exemplis demonstrari potest, desumtis ex PLATERO libr. 3. obs. pag. 690. et 691. nam ibi asserit posse sanari, si modo puri per vulnus detur exitus. Idem affirmant GREGORIUS HORSTIUS libr. 3. observ. medicinal. de morbis pectoris observ. 11. GUILIELMUS FABRICIUS HILDANUS centur. 2. observ. chirurg. obs. 32. et centur. 3. obs. chimic. observ. 36. VALLERIOLA libr. 4. obs. medic. observ. 10. GLANDORP in speculo chirurg.
page 329, image: s329observ. 24. et plures alii, qui testantur pulmones vulneratos, transfossos, et secundum quid etiam ablatos, pristinae sanitati fuisse restitutos. Verum enimvero rarissimi, stupendi, et iuxta AVERROIS pronunciatum monstrosi, sunt huiusmodi eventus: soliusque Dei potentiae et clementiae acceptum ferendum (inquit VALLERIOLA loco citato) quod plagis lethalibus vulnerati, propeque ad internecionem caesi, incolumes interdum evadant. Quapropter tantum abest, ut communis medicorum adsertio hisce exemplis particularibus tollatur, quin ratione et experientia stabilita firmiter persistat.
Atque haec de primo quaesito prolata sufficiant. Nunc ad alteram quaestionem progrediamur: num reus, ob facinus perpetratum, sit ordinaria poena nempe capitis plectendus, nec ne? quae sane quaestio est ardua atque maximi momenti, mere ad forum iuridicum potius, quam ad iurisdictionem medicam spectans, et proinde a magistratu politico, secundum acta et probata, cum omnibus circumstantiis exacte ponderanda venit. In quem finem varia quaesita pro altiori indagine proponi queunt. 1.) Num malitiose, ex praeconcepto odio, facinus perpetraverit, nec ne? 2.) Utrum ad iram provocatus. 3.) Utrum animo saltem laedendi, non autem occidendi. 4.) Utrum post factum commissum statim paenitere ipsum coeperit. Haec et similia quaesita varia possunt in medium adduci; quae tamen, ne falcem in alienam mittere messem videamur, ICtis decidenda
page 330, image: s330permittuntur. Interim medicis medice loqui incumcit.
1. Reum, prae nimia iracundia, mentis compotem haud extitisse, nec animo occidendi, sed laedendi tantum, facinus commisisse praesumitur: nam ira furor hrevis est.
2. Poenitentia statim insequens animum quidem laedentis, sed non interficientis satis declaravit.
3. Eventus lethalis saepissime contingere solet non ex vulneris inflicti violentia, verum ex symptomatum supervenientium vehementia, imo ex prava viscerum male affectorum, et quasi corruptorum, constitutione.
Quocirca si sangvini ex vasis magnis incisis profluenti aditus ad cordis penetralia inhibeatur, ne fiat suffocatio, vel sangvinem partim adhuc fluentem, partim concretum cum tussi per superiora reiiciendo, vel etiam per vulneris orificium a famulo chirurgi exsugendo, tunc sane quamplurimos vulneratos e faucibus orci ereptos fuisse experientia docet. At vero occasio rerum gerendarum ab HIPPOCRATE aph. 1. libr. 1. statuitur momentanea, nec est in chirurgo, semper ut vulneratus relevetur. Et haec de altero quaesito iuridico obiter dicta sunto.
Nunc tandem ad tertium interrogatorium accedamus, ubi tua dominitio percontatur, utrum iudicium pro reo prolatum sit approbandum, an vero improbandum? ego profecto in hac ardua et ancipiti controversia quidpiam decisive propnere
page 331, image: s331non audeo, sed cuncta cum grano salis ac prudentiae enuncianda esse arbitror. Idcirco iudicio tuo conditionaliter (salvis scilicet vulnerati pulmonibus, nisi aliena labe infecti fuissent) prolato lubens acquiesco. Nam praestat unum servari, quam decem perire, et in eiusmodi casibus dubiis satius est caussam favorabiliorem fovere, quam rigorose summam iniuriam in summo iure quaerere. Atque haec sunt, quae per disserendi modum (salvo tamen rectius sentientium iudicio) a me proposita volui. Interea tuam dominationem officiose rogo, ne legendi afficiatur fastidio, quod prolixius in manifestis ac tritis nonnullis, ad artem tamen medicam spectantibus, calamum tamdiu contriverim. Hisce itaque filum scriptionis abrumpendo, Tuam Excellentiam divinae perpetuae protectioni commendo. Dabam Hamburgi anno 1641. 17. Decembr.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 157. Fragmentum ad Dn. Petrum Paschalium, Med. Doct. Geneven.
Ante biennium elapsum, anno 1639. succisivis horis ex CAROLI PISONIS observationibus medicis coepi adornare CONCLUSIONES PHYSICO-PATHOLOGICAS, quae amicorum
page 332, image: s332svasu ac rogatu hic primitus impressae fuerunt in forma octava, quarum editio postmodum LUGDUNI BATAVORUM fuit reiterata in forma duodecima elegantiori. Praeterea eodem anno THESAURUM HIPPOCRATICUM sive aphorismos HIPPOCRATIS singulari quadam methodo concinnare, et succinctis rationibus illustrare coepi; utrum vero eiusmodi opuscula medica levidensia ad manus tuas pervenerint, nec ne, scire aveo. Alias ex catalogo librorum Ao. 1639. et Ao. 1640. FRANCOFURTI ET LIPSIAE edito, tuae claritati satis innotuisse haud dubito. Si quae nova scripta medica, luce ac lectione digna, spatio decem annorum apud vos, in vestra typographia, per totam Europam celeberrima, fuerint typis exscripta, ad me perscribas quaeso. Hisce paucis litterarum notis memoriam pristinae nostrae amicitiae refricare consultum duxi, omnia fausta atque felicia quaevis tuae excellentiae animitus comprecando. Dab. Hamburgi Ao. 1642. d. 4. Februarii.
B. L. D.
Epistolae 158. Fragmentum ad Dn. Doct. Ioh. Elerum.
Litteras tuas gratissimas accepi, in quibus Tua Excellentia mentionem facit observationum
page 333, image: s333medicarum SCHENCKII, quod exemplar pro tolerabili pretio comparari poterit. De tuo erga me benigno affectu nullus dubito, quin tua dominatio eo sit allaboratura, ut exemplaris praedictarum observationum prima oblata occasione particeps fieri queam. Dab. Hamburgi A. 1642. d. 28. Iulii.
B. L. D.
Epistolae 159. Fragmentum ad Eundem.
Relatum mihi fuit a quodam tabellione Hesso extraordinario, apud vos in hospitio ad insigne ciconiae albae commorari Svecicum Generalem Dn. DUWAL, affectu quodam oculi gravissime laborantem: cuius curationi dicitur praeesse medicus quidam, nomine GEORGIUS FABRICIUS, in diversorio ad insigne coronae sese pro tempore sustentans; is quoque famam sibi acquisivit, se DN. DOCT. HUNNIUM, qui superintendentem Lubecae agit, a paralysi lingvae (divina favente gratia) liberasse. Ceterum quia isti homini laico fidem adhibere nequeo, tuam excellentiam officiose rogatum volo, ut me de omnibus planius ac plenius informare dignetur. Interea ne vacuas hasce mittere videar, exemplar litterarum quarundam Imperatoris, regis
page 334, image: s334Daniae, legatorum Galliae et Sveciae adiungo, ut boni consulat, obnixe rogo. Dab. Hamburgi Ao. 1642. d. 24. Augusti.
Bernhardus Langwedel.
Epistola 160. ad Dn. Beniaminum Mussaphiam Dionysium.
Denuo ad Te mitto Mimosae iconem, domum iterum relatus mittam quoque Mastaladae portionem. Roborans vero illud indorum, Cachuate dictum, penitius scire desidero. EZECHIEL A CASTRO in suo lambente igne illius et Bethelis usu cottidiano MAGNATES INDIAE svaves odores, instar MAGNI illius ALEXANDRI, spirare toto corpore scribit. Zacuti descriptio satis pretiosa videtur, tu pretium adderes, si defectum suppeditares, quem (inquam) arguis. Saporem et odorem promittit, et alia, quae tu inculcas. Nostri magnates, ac cumprimis elector eminentissimus, AR CHIEPISCOPUS MOGUNTINUS, magno et felici cum successu CATO utuntur. Descriptio vero ignota nobis; accepimus confectionem illam BRUXELLIS, sub nomine ut dixi catecheii. Grana Tilli a Brasiliensibus comedi miror. Accidit non ita pridem mihi, cum in conficienda eorum emulsione,
page 335, image: s335huiusque praecipitatione, occuparer, ut forte et incuria faclem tangerem, quae ob tactum illum adeo intumuit, ut intra biduum in conspectum prodire puderet. Miror (inquam) Brasilienses innoxie citra inflammationem illis frui posse. Dn. LANGWEDELII et PLACCII, tuique favorem porro mihi hisce deposco. Valete. Dab. Darmstadii ex aula, d. 16. Decembr. Ao. 1643.
T. T.
addictissimus
J. D. Horstius.
Epistolae 161. Fragmentum ad Dn. Doct. Iohannem Elerum.
Agitur dimidius annus, ex quo nobilissima ac virtuosissima virgo Anna Margareta von Maltzburg, aetatis suae circiter 20. annorum, complexionis phlegmatico-melancholicae spleneticae, levem quendam ac vix sensibilcm tumorem in parte colli anterioris persentire coepit. Qui tumor ab initio neglectus, frigida ac humida victus ratione accedente, paulatim increvit, adeo ut nunc hoc anno 1644. mense novembri late sese extendat, partem colli anteriorem fere totam occupando,
page 336, image: s336et ad sinistrum latus aliquantulum inclinando, cum deglutiendi difficultate per intervalla recurrente. Praeterea tumor in gutture amplo spatio est extuberans, reliquae cuti concolor, doloris expers, interdum tamen cum tensione coniunctus, durus ad tactum, immobilis fere nisi inter deglutiendum, tunc sursum elevatur a pomo Adami ad digiti latitudinem. Haec est affectus externi historia breviter designata. Quoad caussas illas tuam excellentiam non latere arbitror, alias prolixius easdem proponerem. Curationem autem quod attinet, a nobilissima Dn. matre intellexi, tuam excellentiam pro menstruis provocandis pulverem quendam viridis coloris exhibuisse. De ingredientibus mihi non constat, quandoquidem schedula hic non fuit relicta. Quoad curationem, nolui sine tuo consilio ac consensu, hanc solus suscipere, tum ob loci affecti angustiam, tum ob caussae pituitosae et melancholicae contumaciam, et hinc curandi difficultatem ac diuturnitatem necessario consequentem. Quapropter tuam excellentiam officiose rogo, ut quid de huius affectus essentia ac indole, de caussis, de eventu, et tandem de futura curatione in hoc nobilissimo subiecto statuat, ad me quamprimum perscribere velit, utrum in usu istius pulveris viridis nobilissimae virgini ulterius sit pergendum. Dabam Hamburgi Ao 1644. 9. Novembr.
B. Langwedel Doct.
page 337, image: s337
Epistolae 162. Fragmentum ad Eundem.
Litterae tuae responsoriae fuere gratissimae, quod in communicanda animi sententia promtitudinem luculenter demonstrabant. Convenimus quidem in cognitione caussae et in genere tumoris pituitosi, ad scirrhum inclinantis, designando, sed nondum ad speciem deventum fuit, utrum bronchocelae, struma, vel aliud quidpiam sit futurum, id quod ex signis uniuscuiusque tumoris pathognomonicis facile determinare licebit. Duo alia exempla tumoris in collo habeo, iam obvia, unum confirmatum in sutore quodam 55. circiter annornm, qui abhinc decem annis laboravit tumore duro in regione colli dextra strumam imitante. Pro qua emollienda ac discutienda, praedictus sutor usus fuit per intervalla Diachylo symplici, et interdum de Meliloto; at nunc emplastris omissis, linteo saltem mundo, cum salvia exsiccata suffumigio facto, collo adplicato, fonticulum gerit in brachio sinistro pro humoris peccantis diversione, maximo cum emolumento, ad catarrhum suffocativum soepe imminentem praecavendum. Alterum exemplum cum sorore meae coniugis observavi, quae ex moerore animi diuturno concepto, per dimidium annum protuberantia quadam in parte colli anteriori affici coepit,
page 338, image: s338et nullo alio extrinseco remedio, praeter suffumigium ex salvia exsiccata, linteo exceptum, et collo adplicatum, unde levamen percipere solet. Quod virginem nobilissimam attinet, ipsi hactenus nullum topicum adhibere ausus fui, praeter suffumigium ex salvia exsiccata, linteo mundo exceptum. Nam emplastro, statim in principio applicato, veretur frui ob nimiam attrahendi vim. Nihilominus tamen, praemissa universali corporis evacuatione, semel atque iterum reiterata, cum pulvere vestro viridi Emmenagogo, nunc emplastri diachyli simplicis applicationem tentare decrevi, utrum tumor alias per se, ratione caussae chronicus, paulatim decrescere velit. Ad praenominatum tumorem discutiendum, temporis diuturnitate atque patientia erit opus.
Libellum istum HELMONTII de febri admiranda recepi. Hisce finem imponens tuam excellentiam divinae protectioni perpetuae commendo. Dab. Hamburgi Ao. 1614 d. 14. Novembr.
Bernhardus Langwedel D.
Epistolae 163. Fragmentum ad Dn. Pastorem Hermannum Lonnerum.
Licet in affectu vestro chronico medicamenta convenientia hactenus fuerint adhibita; attamen
page 339, image: s339hic morbus diuturnus (alias scandalosus vulgo dictus) non tam cito ex medici sententia atque aegrotantis voto cedere solet, tum ratione partium primario affectarum, nempe lienis et mesenterii, tum respectu caussae morbificae, videlicet humoris melancholici adusti, feculenti, ac contumacis, altius impacti. Quae etiam vera admirandae periodicationis caussa a PLATERO, SANCTORIO, et aliis, statuitur, nimirum partium affectarum situs et a corde distantia; nam quo distantia loci affecti a corde maior est, eo longior est periodus, tardiusque affectus praeter naturam revertitur: si autem humor peccans cordi est vicinus, tunc affectio fit sine circuitu. Quapropter recte statuitur febrium continuarum causalem focum residere in vasis cordi vicinis, et venae cavae trunco, eiusque ramis: intermittentium vero humores peccantes in vasis mesenterii stabulari. Haec sunt, quae ad T. R. D. hac vice perscribi visa fuerunt. Interea morbi praesentis statum atque medicamentorum usurpatorum successum quotidie exspecto. Dab. Hamburgi Ao. 1644. d. 21. Decembr.
Bernhardus Langwedel.
page 340, image: s340
Epistola 164. ad Dn. Doct. Hermannum Westhoff Medicum Lubecensem.
Miraberis fortasse clarissime et experientissime Dn. Doctor, quod litteras ad tuam excellentiam dare haud verear, quandoquidem nullum unquam litterarum commercium inter nos hactenus intercessit; verum caussa prius cognita, atque interpretatione benigna adhibita, mirari desines: cum singulari tua humanitate et exima benevolentia (quam olim in universitate Patavina pluries expertus fui) fretus, tuam claritatem hisce litterulis compellare ausus fuerim. Praeterea occasionem scribendi mihi exhibuit clarissimus ac doctissimus Dn. CHR IS TOPHORUS BAUTZMANNUS, medicinae doctor, qui marte saeviente, medicinae faciendae gratia, apud nos ad tempus commoratus fuit, nunc vero certior factus de honorifica quadam conditione medica, Schlesswigae iam vacante, nempe ut sub directione tuae excellentiae Medicus quispiam idoneus munus illud nancisci queat. Idcirco summopere a me petiit, ut per litteras tuae excellentiae ipsius personam, per se alias satis commendatam, ulterius commendarem; cuius petitioni ut honestissimae, ita aequissimae, locum merito concessi, posteaquam praenominati Dn. Doctoris encheiresin
page 341, image: s341chymicam, solidam eruditionem atque experientiam, cum iudicio confirmato coniunctam, penitus exploratam habeam. Quapropter tuam claritatem obnixe rogatam volo, ut in isto officio medico publico adipiscendo, saepius dicto D. BAUTZMANNO sua favoris aura benigne aspirare dignetur. Quod si effecerit, de quo nullus dubito, non modo DN. DOCT. BAUTZMANNUM in perpetua observantia atque officiis gratissimis sibi devinctum habebit, sed et memetipsum ad quaevis humanitatis studia praestanda promtissimum reperiet. Dab. Hamburgi Anno 1655. d. 3. Octobr.
Bernhardus Langwedel.
Epistolae 165. Fragmentum ad Dn. Cancellarium Danielem von Mithofen.
Ex relatione Symptomatum, per litteras facta, signa calculosae materiae renis sinistri, pathognomonica evidenter apparent. Unde idea morbi, tanquam basi, praesupposita, ad curationem ipsam properandum est, quae suis indicationibus absolvitur, a morbo, a caussa morbi, et a symptomatibus, quatenus caussae rationem induunt,
page 342, image: s342desumtis. Ad hasce vero intentiones assequendas requiruntur praesidia, quae ex triplici hauriuntur fonte, nempe ex diaetetico, pharmaceutico, et chirurgico. Imo Quoad diaetam: (1.) Aer esto temperatus; magis tamen ad caliditatem vergat. (2.) Cibi eligantur boni succi et facilis digestionis, potius elixi, quam assi. Ex hisce iuscula, pingvedinis expertia, cum pane intrito (panatella Italis dicta) praeferuntur. Contra lacticinia, caseus et cuncta viscida, cum omnibus leguminibus ac fructibus crudis, flatus et calculum generantibus, evidentur. Quoad potum, laudatur cerevisia limpida et defecata, diuretica: commendatur etiam assvetis vinum album oligophorum respectu debilis ventriculi. Decoctum tamen hordei et radicum glycyrrhisae cum seminibus anisi, et tantillo cinnamomi crebrius assumtum praefertur, tum pro fervore renum contemperando, tum pro feroci humorum biliosorum ebullitione compescenda.
Pro siti forsan superveniente sedanda, serum lactis cum succo limonum praeparatum valde prodest. (3.) A motu corporis intempestivo ac vehementiori cavendum. (4.) Somnus solito diutius admittatur. (5.) Alvus quotidie respondeat, nisi sua sponte tunc diaeta laxativa ex prunis Damascenis dulcibus, ex prunis de prunellis et passulis Corinthiacis instituta, aut etiam clysteribus frequenter iniectis provocanda. (6.) Animi perturbationes, et praecipue iracundia, procul absunto.
page 343, image: s343
IIdo [abbr.: Secundo] Quoad pharmaciam (I.) opus est remedio praeparante sequ. rum Aq. petrosilini, saxifragae, pp. m. Unc. 3. Syrup. de 5. radicibus, de althaea Fernelii, ana Unc. 1/2. Spirit. Salis rectific. gt. 5. M. F. iulepus humores digerens pro duabus dosib mane ac vesperi tepide assumendus. In quem finem et chrystallor. Tartar. Scrup. 1. vel Drachm. 1/2 cum liquore conveniente alternatim exhiberi potest. Deinde pro materia praeparata educenda conducit sequens medicamentum: R. [abbr.: Recipe] Cassiae fistul. rec. extract. Drachm. 10. vel Unc. 1 1/2. cum tantillo essentiae anisi, vel per se in forma boli, aut cum decocto flor. et fruct. in forma potionis mane calefactum propinetur. Et hoc remedii genere hebdomadatim bis uti poterit indicatione praesente. Diebus autem intermediis, a leni evacuatione vacantibus, intestina cum clysteribus emollientibus indies sunt abluenda, renes demulcendi, ac viae urinariae dilatandae, quorum usus semper tutissimus et saluberrimus est habitus. Contra medicamentorum fortiorum (veluti pilularum ex diagrydio et colocynthide praeparatarum) usum omnino dissvadeo, quandoquidem materiam morbificam crudam ab universo corpore trahendo, ad renes et locum affectum praecipitant, morbum exasperantes ac symptomata augentes. Praemissa universali evacuatione reiterata, tunc pilulae de terebinth. Veneta, cumaqua ononidis, soepius lota, numero V. aut VII. vesperi sub horam somni utatur. In quem finem quoque oleum
page 344, image: s344amygdalar. dul. rec. express. cum succo limon. recent. adhiberi potest. Huic scopo etiam inservit usus spiritus terebinthinae ad gutt. 5. aut plures cum aqua fragorum mane assumtus.
Pro Symptomatibus mitigandis conveniunt: 1.) Inunctiones cum oleo amygdal. dulc. liliorum albor. et chamoemel. ana partib. aequal. mane ac vesperi calide instituenda. 2.) Fomentum fiat cum herbis emollientibus et anodynis, in lacte vaccino decoctis, et vesicae impositis, parti dolenti crebro applicandis.
IIItio Quoad chirurgiam, si adsit calor febrilis, cum horrore praecedente, tunc primum vena interna brachii sinistri aperienda ad sangvinem diventilandum; deinde perseverantibus doloribus, aliquot diebus elapsis, vena ad pollicem pedis sinistri tendens secari potest, pro sangvine assato ad partes inferiores revellendo.
Cetrum ut digressionem ad aliena instituam, controversia illa inter me et adversarium LAURENTIUM ad locum permanet. Atque isthaec sunt, quae hac epistola comprehensa tuae nobilitati significari visa fuerunt. Dab. Hamburgi Ao. 1646. d. 23. Ianuarii.
B. L. D.
page 345, image: s345
Epistolae 166. Fragmentum ad Dn. Doct. Iohannem Elerum.
Iudicium tuae Magnificentiae eximium de exercitationibus Laurentianis perplacuit; nam rem ipsam, ut aiunt, acutetigisti. Alias tuam claritatem ignorare nolo, me ab excellentissimo D. VORSTIO, professore LEYDENSE, ante quatriduum litteras humanitatis ac benevolentiae plenas accepisse, in quibus, proposito meo approbato, promisit se fore procuraturum, ut scriptum illud qualecunqne apologeticum, pro HIPPOCRATIS defensione susceptum, quamprimum et quidem exacte inprimatur in typographia DE LA MAIRE, iam vacante. Proinde per tabellarium AMSTELODAMENSEM istud transmisi. Petitionem tuae excellentiae quod attinet in CAROLO PISONE, et exercitationibus istius scioli ANTI-HIPPOCRATIS, transmittendis, isti non possum quin locum concedam. Ecce! utrumque mitto, et tuae excellentiae dono offero, ad aliquale saltem grati animi signum contestandum, pro tot et tantis humanitatis studiis atque officiis, a multis annis exhibitis. Dab. Hamburgi Ao. 1647. d. 27. Mai.
B. L. D.
page 346, image: s346
Epistolae 167. Fragmentum ad Dn. Doct. Sebizium.
Agitur octennium, et quod excurrit, Magnifice, Nobiliss. et Excellentiss. Dn. Doctor, ex quo primo CAROLUM PISONEM enucleatum illustrissimis et celsissimis principibus, Dn. Dn. IULIO HENRICO et FRANCISCO CAROLO, ducibus saxoniae, ob munus archiatri atque annuum salarium in me clementissime collatum consecrare; ac deinde THESAURUM HIPPOCRATICUM ex GALENO, PHIL OTHEO, VALLESIO, FUCHSIO, FORESTO, et aliis collectum, et in compendii formam absque inani verborum apparatu redactum, magnificis et nobilissimis reipublicae patriae consulibus dedicare, singularis devotio ac debita observantia postulabat. In cuius tractatus epistola didicatoria praeter D SENNERTUM optime meritum, et D. HORSTIUM praeceptorem meum per integrum triennium existentem, adeoque aeternum venerandum, tuae excellentiae quoque honorificam mentionem iure merito iniicere debui. Nam inter medicos nostrates germanos, quemadmodum LIPSIUS in centur. 2. epist. 44. ad DOUSAM, inter triumviros litteratos, ab omni aevo claros existentes, connumerat HOMERUM, HIPPOCRATEM
page 347, image: s347et ARISTOTELEM; vos (sine adulationis crimine dictum esto) instar trium luminum solarium, longe lateque nempe per universum terrarum orbem vestros exquisitae doctrinae radios, cum vestris ingenii monumentis, accurate elaboratis, et nunquam interituris, spargentium, non tantum praesentibus philiatris, sed etiam posteris, gratificari et inservire dignati fuistis.
Ceterum nihil quidquam (iuxta LIPS. libr. de una religione) tam probe aut provide dici potest, quod a malevolis cavillatoribus in perversum sensum trahi, seu potius detorqueri, nequeat. Ex quorum classe nuper exortus fuit ZOILUS, qui vel rancoris zelo, vel invidiae et malitiae oestro percitus, vel novitatis studio flagrans, per integrum, et ultra, instar muris alpini aut tenebrionis latitans, et nunc demum ex latebris prosiliens, cunctis convitiis ac cavillationibus, ex variis auctoribus anxie et de industria corrasis, antiquam HIPPOCRATIS auctoritatem labefactare conatus est, aphorismos eiusdem reformando, seu potius deformando, et novos suos spurios incrustatos substituendo. Praeterea rationes meas qualescunque annexas et suggillare ausus est.
Quod vero tunc temporis aphorismos HIPPOCRATIS, cum prolixis commentariis, omnium caussarum et signorum complexum continentibus, in lucem edere non potuerim, illius rationem in praefatione ad lectorem reddidi, tum ob commentatotum locupletiorum cumulum, tum
page 348, image: s348ob practicarum mearum occupationum impedimentum, commentariis prolixioribus et magis elucubrandis in aliud tempus commodius reservatis. Ceterum quoniam in auctoritate HIPPOCRATIS stabilienda, eiusque scriptis defendendis, praecipuus artis medicae honor consistit (eius enim auctoritate mutilata, et scriptis in dubium vocatis, aut falsitatis accusatis) dignitas totius facultatis medicae facile corruet.
Quapropter tuam nobilitatem obnixe rogo, ut quantum temporis hactenus GALENI scriptis illustrandis impenderit, velit et tantillum temporis, succisivis horis, commentariis etiam novis, super aphorismos HIPPOCRATIS elaborandis, atque in publicum edendis, benigne concedere, quo isti nugatori homuniconi multae quidem lectionis, sed pauci iudicii, aphorismos HIPPOCRATIS imperfectionis et falsitatis temere arguenti, frenum suae malitiae, vestra eximia auctoritate iniiciatur.
Quod si tua excellentia fecerit, non modo meipsum, sed plurus et alios sibi plurimum addictos et devinctos habebit. Ego quidem in caussa communi, omnes medicos concernente, loco prodromi, defensionem qualemcunque HIPPOCRATIS contra eiusdem obtrectatores et convitiatores susceptam, et typis evulgandam, LUGDUNUM BATAVORUM nuper misi; sed ob practicas occupationes, quotidie ingruentes, me ex animi voto non usque adeo elaborare potuisse fateor. Idcirco doctoribus atque professoribus
page 349, image: s349academicis, subtiliori ingenio, acriori iudicio, experientia habituali et calamo celeriori pollentibus, in his et similibus scriptis expoliendis, palmam longe praefero. Interim tua claritas meae in rogando sive confidentiae, sive audaciae, pro sua innata benevolentia ignoscat. At coronidis loco tuam magnificentiam longum valere iubeo. Dabam Hamburgi Anno 1647. d. i. Iunii.
Tuae nobilitatis
addictissimus et studiosissimus.
Bernhardus Langwedel D.
Epistola 168. ad Dn. Iohannem Albertum Portnerum. Illustriss. Comitis Ortenburg. ad Comitia Ratisbonensia Legatum.
Postquam ex tuis et alteris tuis litteris ad CL. KOENIGSMANNUM datis plurima egregii tui animi virtutisque ad magna succrescentis documenta hausi, statim impetum cepi, amicitiam tuam propius mihi conciliare. Cum praesertim non obscure ostenderes, te pristinae inter nos benevolentiae memoriam conservare. Quo nomine
page 350, image: s350gratias exsolvere hac epistola placuit, tibique de prospero in patriam reditu, de eximiis peregrinationis fructibus, et praesertim de cordato civilique animo, plurimum gratulari. Et quoniam non dubito, te, qua es diligentia et solertia, negotia comitiorum et cogniturum penitius, et perspecturum studiosius, veniam mihi abs te dari peto, si interrogem, an libeat mecum de singulis communicare. Si quid est, quo minus id fieri possit, audacter et citra figuram significes rogo. Sin placet hanc mihi operam dare, primum, secreta erunt inter nos omnia, nemine prorsus conscio, deinde ausim polliceri, fore, ut huius officii te non poeniteat. Quod dum ostendere meditor, tua interim mandata expecto maneoque.
Tuus omni studio officioque
J. H. Boeclerus,
Historiographus Regius.
Argentorati 7. Octobr. 1652.
Epistola 169. [reading uncertain: print faded] ad Eundem [reading uncertain: print faded]
Binas abs te eadem hora accepi, quarum priores itineris tui profectum iucundissima commemoratione prosequebantur; alterae de meis rebus inquirebant; utraeque desiderio meo, in illis,
page 351, image: s351quae constituimus inter nosagere, plenissime satisfaciebant. Cuius benevolentiae ac officii tui tanta apud me aestimatio est, quanta esse potest apud hominem, qui eximias ingenii dotes, virtutem ac doctrinam tuam singularem exquisita caritate colit. Sed de illo quidem in te animo, ventura dies testis erit: nunc gratias ago maximas, impenseque rogo, ut in posterum quoque ne graveris, quam diligentissime, i. e. more tuo, ad me perscribere, quae coepisti. Prorsus enim spero futurum, ne te laboris studiique tui poenitere possit. Sed quae ratio perferendi tutissima? nisi aliud placet, nomina mihi mercatorem, aliqua familiaritate tibi coniunctum, ut meae litterae, illius potius quam tuum nomen praeferant, demptoque demum involucro tibi inscriptae cognoscantur. Tuae autem, nomen meum, sed absque elogiis, more GALLORUM, et sicut ad KOENIGSMANNUM nunc scripsisti, gerant, et ad magistrum cursus publici huc destinentur. Quod si affinis optimus FRANTZIUS transmittendas interdum susceperit, suis ad parentem includere debebit; ne ad obviam inspectionem curiosis pateant. Quaecunque autem tibi alia commodior videbitur via, quin mihi grata sit futura, non debes dubitare. Caeterum de illustri dignatione, qua illustriss. comes ORTEMBUR GICUS te consiliarium sibi, et ad comitia legatum adornavit, tibi et patriae, cui omnia magna tua virtus promittit, plurimum gratulor, precorque, ut tam eximio honorum auspicio facilior ad metam,
page 352, image: s352quam designavi, cursus tibi contingat. Mercatoribus vestris tradam panegyricum, quem nuper, cum serenissimae reginae meae natalis ora piorum civium in laudes gratesque solveret, comiti KOENIGSMARKIO (qui cum patre paucis mensibus in meo convictu egit, mox ad exteros iturus) suggessi: non ut dignum materia sua, aut doctorum cognitione, sed quia aliud nihil habeo. Historia enim belli DANICI postremi, quam in suecia scripsi, idoneo instrumento gestorum adiutus, tabulisque publicis, ne videat lucem me vivo, dabo operam. Quod etiam in caetera historia, sl quid eius a me confici poterit, tenendum mihi arbitror. Caetera nondum ad aliquam spem profectus perducta nil attinet memorari. Quod superest, sic tibi persuadeas velim, me de amicitia tua plurimum mihi gratulari, eamque omni ope conservatam firmatamque cupere. Vale, nobilissime domine, et, nisi grave est, illustrem virum, Dn BERENCLUVIUM, quem in Suecis patronum singularem expertus sum, ex me reverenter saluta. Argentorati 7. Ianuar. St. v. Anno 1653. quem tibi tuisque publice ac privatim felicem precor atque salutarem.
Amplitudinis Tuae
Cultor perpetuus
J. H. Boeclerus.
P. S. Ausus sum has ad fratrem litteras includere tuis: quod salva in te observantia factum interpreteris rogo.
page 353, image: s353Si quid occultius perscribendum censebis, finge formulam steganographicam, quae tibi promptior visa fuerit, et mihi transmitte.
Epistola 170. ad Eundem.
Reditum ad vos parantem civem tuum, ut has litteras cum fasciculo perferret, exoravi. Boni consules interea, vir nobilissime, officium hominis de serio gratae mentis pignore deligenter cogitantis. Quid hactenus RATISBONAE agatur, tuis, quas desidero, docebor. Post priores enim, XI. Cal. lanuar. et XXVII. Octobr. scriptas, nullas a te recepi. De SUECIS excludendis varia hic fama. Nonnulla scripserunt, fuisse in animo caesari, edicto eos arcere, nisi BRANDENBURGICO satisfacerent; sed exemplum conventus LUNEBURGICI, qui citra contradictionem iura ordinum usurparunt, mitiora CAESAREIS consilia suppeditasse. Alii scribunt, perstare CAESAREOS in proposito. Certiora vel tuae, vel communis fama, afferent: sicut et illud, quid profecerit intercessio sive deprecatio civitatum Imper. pro BREMENSIBUS? qui denique SUECIS portendant, tam aversa A. C. voluntas contemtusque? an plane pro exarmatis victisque habeantur? non possunt effugere talia tuam diligentiam, et in iudicando solertiam; et
page 354, image: s354mihi nihil gratius fieri possit, quam tuam cognoscere de praecipuis quibusque negotiis sententiam. Vale, nobilissime Domine et fave
Nobilissimae tuae Amplissimaeque etc.
observantissimo Cultori.
J. H. B.
Argentorati 18. Ianuar. Ao. 1653.
Epistola 171. ad Eundem.
Carmen tuum, si dematur primus versus, adeo mihi elegantia et ingenio placuit, ut paene furor inde animo conciliaretur. Ita enim tu mecum appellare debuisses, si numeros, nunquam mihi feliciter tentatos, tuo exemplo, quod aequari non potest, post longam in hoc genere scribendi inertiam, denuo ausus essem fidibus aptare. Tibi florens aetas et animus, et propiora in egregios impetus auspicia. Mihi satis est, amare in aliis et suspicere ea studia, quibus impar sum. Nunc resumentur, puto, negotia, in quae intentus est orbis universus. Quanquam forte in illis ludicris non parum seriarum rerum, dissimulanter confectum est. Vidi enim saepius, aulam nunquam minus otiosam esse, quam cum larvas negotio alienas ac inimicas induit. Quae de ISMAELE BULLIALDO speras, valde grata
page 355, image: s355erunt omnibus eruditis: qui vel ab illo vel a GASSENDO astrologiam, nugis vacuam, in eiusmodi rebus, expectant. Hactenus addit fama prioribus observationibus illam stellam crinitam, 8. Octobr. ipso die natali Serenissimae meae Dominae, in SUECIA primum visam, tandem etiam in Suecia evanuisse, largo in curiosas interpretationes argumento. Sed haec melius non tangere; illud equidem, sine omni hariolorum divinatione, vereor, ne Suecia, otium non nisi armis tueri queat aut redimere. Adeo per omnes populos suum virusdiffundit, infausta illa Noctis Filia, quae solet - - unanimes armare in praelia fratres atque odiis versare domos, ac verbera tectis funere asque inferre faces.
Et SUEDICIS incrementis pleraque quidem Europa invidet. Vale, nobilissime mi Domine, et illustrem Dn. BERENCLAVIUM reverenter ex me saluta, itemque, si RATISBONAE est, EMRICUM STAUFFERUM; praesertim autem fave
Amplissimi nominis Tui
Cultori perpetuo
J. H. B.
Argentorati pridie Cal. Martii MDCCLIII.
Epistola 172. ad Eundem.
Quod de bimestri silentio conquereris, amice, abs te et merito factum iudicari debet, siquidem
page 356, image: s356huius culpae convincor. Aliquoties enim bimestre intra spatium dedi litteras, infelices, si perierunt. Nunc in tertiam hebdomadem peregre profectus, tacui, donec redux, prolixius exsequerer grates tuis meritis et insigni in me studio debitas. Faciam id propediem, quod facerem certe frequentius, nisi verendum esset, ne ipsa assiduitas litterarum te offenderet. In HELVETIIS adhuc omnia turbida et minacia. In GALLIA CONDAEI partes omnino nutant; solique fere BURDIGALENSES foederis initi memores habentur. AURELIANENSIS quoque cum rege in gratiam rediit. HIERON. BIGNONII inter clarissimos GALLIAE viros antiqua laude eminentis, admirationi fuit libertas, qui rege coram, vehementi oratione, exilia tot clarissimorum virorum cardinali MAZARINO exprobravit De caetero mirifice me exhilaravit consilium, de quo scribis, condendae comitiorum Historiae. Fac quaeso, nobilissime Domine, quod tibi et locus, et occasio, et aetas, et litterarum prudentiaeque compos animus ultro persuadent. Vale et ama
Tuum
omni cultu officioque
J. H. B.
Scr. Argentorati 19. Maii. Ao. 1653.
P. S. Illustri Dn. legato Berenclavio observantiam ex me et salutem, nisi grave est, memores rogo.
page 357, image: s357
Epistola 173. ad Eundem.
Totidem mihi videor commentarios accipere rerum, quae apud vos agitantur, quot Epistolis me exhilaras. Interim mihi pudori est, nullam tam egregiis tuis officiis referre gratiam; et iam pridem vereor, ne me ingratis accenseas: a quo vitio procul semper cupio abesse. Nulla hic aut sterilis materia rerum, quas tua cognitione dignas iudicem. Et studia mea nondum id fiduciae assumserunt, ut nominatim audeam polliceri, quae meditor. Quidquid in posterum erit, tibi certe inter primos approbare cupio. Quae de SUPERIORIS CIRCULI RHENANI tarditate in exsolvenda pecunia scribis, quin reliquis ordinibus molesta sint, dubio caret. Neque minus tamen interea iis quoque locis atroces querelae audiuntur, ob missos milites exactores, rem in bello quoque acerbam, pace intolerandam, et firmando dominatui, cui pax obicem parabat, opportuam. Quod LOTHARINGUS tam diu, haud dubie ad alia consilia, quibus pridem inservit, exequenda, munimentis in GERMANIA occupatis inhaeret, miserum nec paci securiori consentaneum est: longe miserius, quod arcana et privata proposita publica ordinum pecunia ali pariter ac redimi oportet. Haec vulgo iactari audeas, quae DEO curae erunt; qui te servet, nobilissime
page 358, image: s358Domine, sospitetque! Scr. Argentorati d. 29. Augusti Ao. 1653.
Amplissimi nominis tui
observantissimus Cultor
J. H. B.
P. S. Venerando Domino Praesidi tuas litteras statim tradidi.
Epistola 174. ad Eundem.
Graves fuerunt et prudentes, ut solent, tuae litterae, unum subtraxerunt, quod vel maxime cupiebam scire. Quid enim SUECI nostri RATISBONAE? quae ipsorum consilia? quae de ipsis iudicia? rumor multa iactat, quae nullo autore se tuentur. Vidistine scriptum GERMANICUM pro SUECIS contra BREMENSES a CONRINGIO (licet subticuerit nomen) compositum? de BRISACENSI negotio omnia ad vos accurate perscribi scio. Miles praesidiarius videtur gradum constituisse in illo praecipitio, unde non facile recedi potest: postquam BAISEMONTIO et GRAVILLEO, BASILEAE, responsum expectantibus missus est libellus, quo praefecti omnes militum regi supplicant, ne HARCCOURTIUS repulsam patiatur in iis, quae desiderat; alias omnino fore, ut quaerat quibus
page 359, image: s359accedat partibus, sive in partes abeat. Hic ite rum fama nescio praesagiat potius an nuntiet illustrissimi cuiusdam principis de eiuranda religione avita consilium. Itaque paulatim vereri habemus, ne vi armorum inconcussae, pacis calliditate subruantur res nostrae! nisi [gap: Greek word(s)] providerit. Cuius auxilium unice implorandum nobis est, si sapimus. Vale, nobilissime Domine, et face. Argentorali d. 13. Octobriis Anno 1653.
Amplissimi nominis tui
Cultori observantissimo
J. H. B.
P. S. Litteras tuas communi patrono Dn. D. SCHMIDIO statim tradidi, qui te plurimum salutat.
Epistola 175. ad Eundem.
Quanquam vehementissime dolui, excidisse me spe, quam toto animo hauseram, tui videndi, et quibus possem obsequiis demerendi: non potui tamen non recreari tanti fautoris cognita incolumitate et dignitate, quam patriae et tibi plurimum gratulor. Non parum autem meum augebis gaudium, si colendae mihi subinde arctius prolixiusque amicitiae ius et potestatem dederis. De studiis meis non possum multa polliceri.
page 360, image: s360MANILIUS ante festum paschatis absolvetur. Meditor quaedam privatim, in publico, longe aliis mores academiae, quam cum tu et ego olim eam nosceremus, bonos auctores versare, civili prudentiae serio operam dare, pro crimine est, apud eos, qui iuris civilis obtentu regnum in academia moliuntur. Excogitantur barbara convitia, in id genus studiorum, quod solum barbariei obstat. Civilistae, Generalistae vocantur, inaudito ausu, cuius quod primum exemplum argentinae proditur, doleo; et loci caussa, quem plurimum amo, et solidioris doctrinae ergo, cui exequias parat ista rabies. Sed erunt haec Deo curae, cuius opera exposcere mecum debent, quicunque aliquem boni publici sensum habent. Interea de rebus GERMANICIS A CAROLI M. TEMPORIBUS, aliquid conscribo, cuius specimen prima occasione videbis. Vale, et hoc, quem nuper auspicati sumus, anno, et longissimo dehinc tempore; et, si BULLIALDO rescribere velis, meam operam non dedignate. Scr. Argentorati d. 21. Ianuarii Ao. 1655.
Nobilissimi tui nominis
observantissimus
J. H. B.
Epistola 176. ad Eundem.
Mirum in modum mihi gratae fuerunt binae tuae
page 361, image: s361litterae, in quibus prudentiae tuae, et adversum me benevolentiae tam luculenda sese prodiderunt documenta. Utinam respondere possem, quae tibi satisfacerent. Ac de Serenissima quidem regina Sueciae, facile puto vel contemni vel redargui, quae vulgo plerique saepinus opinantur. Publice autem respondere, nec ipsam velle credo, nec quenquam iniussu eius id muneris decore usurpaturum. Essent enim quaedam in medium proferenda, quae rectius tacentur aut praetereuntur. Cumque ista inopinabilis commutatio rerum, et abdicatio imperii ea in se contineat, quae intima status SUEDICI arcana tangunt, nemini tutum fuerit proloqui aut expeditum. Accedit judicii subtilis et accurati gravitas, quam necesse est ab omnibus peritis formidari, recordantibus, nihil unquam potuisse reginae illi probari, nisi quod, antequam publicaretur, ipsa perlegisset et examinasset. Nunc arma Suecica publicae expectationis materia sunt: quibus ut bene precentur, qui libertatis GERMANICAE studiosi sunt, hactenus fas esse reor, quatenus, si quid adversi patientur, occasionem praebebunt turbarum in patria nostra cupidis, SUECOSQUE distineri et ad alia omnia circumagi unice optantibus. FR. GAYETI TERENTIUS bene apud nos curabitur, si littera sit, quae legi possit. Ei, qui mandata tua serat, totam molem nugarum mearum tradam, non munus, sed testimonium obsequii. Proximis plura scribam, quibus me tempus nunc excludit.
page 362, image: s362Vale, amicorum summe, et fave. Argentorati d. 7. Iunii Ao. 1655.
Tuo
J. H. B.
Epistola 177. ad Eundem.
Eo ipso die, quomeas ad te exaraveram, tuas mihi tradidit DN. GRUNDLERUS, cui dedi fasciculum ferentem pleraque eius generis quae cum venia legi debent; nec nisi indulgenti lectori approbari queunt. In caesaribus praesertim Germanicis pag. 108. quae de iudicio procerum habentur, abolebuntur, in publicatione plena operis, dissectaque pagina, alia substituetur. De regibus enim non de proceribus sermo est. Festinationi interim extemporalis scriptionis ignoscas rogo, et ita rescribas. ?Iudicii singularis mentio fit in Capitulis, MARSNENSIS conventus secundi; in cuius auctoritatem compromittunt ipsi reges paciscentes, si quem eorum contingat a pactis discedere. Verba sunt: Et si aliquis de senioribus (reges intelliguntur) de hac conuenientia, etc.,, Cum FORSTNERO iuniore aliquot dies iucunde transegi. Quo successu is studia tractaverit, ex quo eum primo nosse coepi, non satis possum scire. Videtur dum in SUECICO itinere fuit, non multum temporis potuisse
page 363, image: s363litteris dare. De caetero, satis curiose se adhibuit in observandis quae ad rempublicam pertinent; quatenus aetas eius patiebatur. Nam externam rerum SUECICARUM scenam multa praeferre, quae ab interioribus mysteriis status discrepant, tu melius iudicabis. Ego quotidie magis magisque confirmor in ea sententia, reginam nihil privatim cogitare ac moliri. Loquetur eventus. Academiae nostrae res eo loco sunt, ut quantum ad bonas litteras, peiore nunquam fuerint; adeo per artes, quas Deus novit, invaluit illa secta, nefas esse ab ullo, qui ius civile vel obiter attigit, intrari auditoria, quibus historia aut civilis prudentia docetur. Sed haec paucis explicari non possunt, multis non debent; donec caussam optimarum litterarum publice agam. Interim aliae curae me occupant, in quibus tuum quoque, ampliffime Domine, consilium expeto. Scis, virorum optime, magnum BERNEGGERUM [gap: Greek word(s)] ad editionem FLORI, TACITI, CUR TII impensas impetrasse a viris litteras amantibus et foventibus, hac conditione, ut perfecto opere, cui emtor non poterit deesse, redderet illam pecuniam, caeteram pretii partem, iustissimum laboris praemium nancisceretur. Ego de libris quibusdam, qui scholis GERMANICIS non poterunt non grati acceptique esse, publieandis cogito (siout alias de illo proposito iuvandi contentione iuventutis profectus plura perscribam) si modo patronos tales liceat adipisci. Sed praemittenda multas ob caussas erit editio historiae
page 364, image: s364meae. Ponam tamen in exemplum hanc ipsam; et apud fautorem tantum non dissimulabo, me rem familiarem aliis rebus nunc ita occupasse, ut de alieno adiumento cogitandum sit; et SUECORUM surdae per haec tempora aures sunt, si quis de pecunia sermonem apud eos ordiatur. Dicam autem e. c. si quis sit, qui 200 imperiales numeret ad imprimendum, quod dixi, opusculum: cuius perfecti exemplaria statim praesenti pecunia, requisitis interim certis emtoribus, venum irent; intra X. menses a die nnmeratae sortis, redderetur pecunia cum foenore, 5. de centum. Dicas forte, non deesse bibliopolas, qui suis impensis edant eiusmodi libros. Certe non desunt; et certatim etiam in hac urbe sibi id muneris deposcerent. Sed capere me laboris mei fructum aliquem, non iustum modo, sed, si velim continuare istud propositum, necessarium est. Erunt autem talia, quorum pars maior de exemplaribus citra moras emtorem certum, provisu non inani habebunt. Si quid tibi, amplissime Domine, in mentem venerit, quo iuvari propositum forte non inutile queat, non opus esse precibus, quibus ut in medium consulas, permovearis, iam pridem enim natum te bonis consiliis iuvandis, omnes sciunt. ISM. BULLIALDI favorem, qua potero ope, conabor tueri. Propositum edendorum scriptorum, quaeso te, vir nobilissime, commenda iis, quibus non frustra commendari talia iudicabis. Erit enim, cur te eius favoris
page 365, image: s365non debeat poenitere. Et ego sum eroque
Amplissimo nomini tuo
omni observantia et side addict.
J. H. Boeclerus.
Scr. Argentorati d. 8. Iul. Ao. 1655.
Epistola 178. ad Eundem.
In postremis tuis suades, ne contemtoribus et obtrectatoribus illis honestissimorum studiorum respondeam: fore enim, ut in vitam et mores meos arrepta occasione incurrant. Gratias ago amicissimae voluntati tuae, qua de plurimum mihi gratulor. Atque is quidem metus procul esse debet a me, cuius vita nihil pudendum habet, adeo, ut paene optandum sit, calumniam aliquid audere in medium proferre, ex eo genere, quod clanculariis forte susurris unice tenebras desiderat. Statim in auctores recideret mandacii turpitudo, fieretque ut sceleris manifesti tenerentur, cuius nulla, nisi in occultatione, siducia est. Credo tamen, te de occultis obtrectationibus aliquid inaudivisse, idque, ut mecum velis communicare, summo te opere rogo quaesoque. De caetero nihil aliud, quam hoc constitueram: publice nimirum rationem reddere studiorum meorum, quid didicerim aut docuerim; quas commendandi civilia studia caussas
page 366, image: s366habuerim, quos auctores secutus sim; quamque immerito et mendaciter me impudentissima calumnia quasi comtemtorem iurisprudentiae infamaverit. Nemo nominabitur. Quicunque autem ad se pertinere contendit, suum ipse facinus confitebitur. Scis, amplissime Domine, nihil esse existimatione honesta homini carius. Neque aequum esse, ut grassanti furori atque calumniae per ignaviam victas manus dem. In quo ipso tamen nihil mihi dulcius fuerit, quam tuis consiliis regi. Quod si fortuna meis votis annuisset, omnia accuratius coram, tibi potuissem approbare, nisi reditum ex GALLIA tuum res rationesque tuae ad alia itinera deflexissent. Interea desiderio tui conspectus, humanitas litterarum tuarum et germana amicitiae sinceritas medebitur. A BULLIALDO litteras et spem recipiendi commentarii GUYETIANI in Terentium paucos ante dies obtinui. Quo nomine tibi quoque gratias deberi intelligo. Sed quid de SUECORUM consiliis armisque iudicatis quaeso? DEUS illa prosperet! etiam nobis profutura adversus insolentiam, paci perpetuae parum faventium. Interea legati CAESAREI (quod te scire arbitror) FRANCOFURTI apud ordinum legatos inceperunt disserere: maiorem esse apparatum belli SUETICI, quam ut POLONIA tantum peti videatur, itaque caesari necessitatem imponi, conscribendi militem, et ad urbes quasdam opportunas respiciendi, easque (RATISBONA ET AUGUSTA nominabantur) securitati publicae accommodandi. Bonum
page 367, image: s367consilium, ut ordines pecunia operaque sua sublevent, aequum esse. Haud male fieri arbitror, quod statim ab initio nudant animum, qui ita sentiunt, ita enim cavendi diligentia excitari potest, si quod pacis ac libertatis studium apud nostros superest. Ante dies 10. transiit hac HEIDELBERGAM IO. HENR. HOTTINGERUS, cuius scripta te vidisse arbitror. Is retulit mihi, se ab electori vocatum, ut per biennium HEIDELBERGAE subsisteret, et instaurandae academiae operam navaret. Postea enim omnino se TIGURUM rediturum, ubi familiam interea reliquerit. Eodem consilio propositoque MARESIUM et vocari aiunt. Placet consilium; ut, quo non potest familia transferri, saltem usus praestantium virorum ad tempus transferatur. Quam rem facilius scilicet civitates et principes, veluti mutuatione quadam officiorum, inter se usurpare possunt, si quid novi moliendum, aut antiqui instaurandum est. Vale, nobilissime domine, et fave. Scr. Argentorati d. 13. Augusti Anno 1655.
Tuo
J. H. Boeclero.
Nobilissimo Domino affini Lenszio et praesertim venerando seni deque patria praeclarissime merito Dn. parenti tuo, obsequia mea nuntiari cupio.
page 368, image: s368
Epistola 179. ad Eundem.
Ante hos octo dies serenissimi principis ERNESTI WEIMARIENSIS GOTHANI filius natu moior, dissimulata persona hic egit. Quae res effecit, ut obsequendis mandatis eius occupatus, amicissimis tuis litteris respondere distulerim. Et gratias quidem ut ageres, illustris domine, nulla ratio permiserat tibi, si voluisses, quantum ego tibi debeam, meminisse, onerasti certe pudorem meum tum ista comitate, tum amplissimis benevolentiae testimoniis caeteris. Quod ad propositum edendi quaedam de meis attinet, illud non ideo te scire volui, ut e domesticis inclytae civitatis vestrae copiis sublevarer; sed ut, pro amplissima qua ubique vales auctoritate, quosdam rei, forte non displiciturae doctis, conciliares. Quod si autem stat sententia inde auspicari opus, unde demonstrasti, tu quidem more tuo facis, i. e. prolixe et perbenigne amicorum studia promoves; illi autem qui pecuniam numerare vult, significes rogo, anno vertente redditum iri sortem 200. Imperialium, cum usura, quam nominabitis, sive RATISBONAE, sive ARGENTORATI. De tempore bene habet, si nundinis nostris hiemalibus accipere licebit. Scribam autem de meo consilio paulo accuratius, ut primum potero, tuoque iudicio haud parum niti studebo. GUYETI memoriae gratulor, tuo calamo
page 369, image: s369grande decus debiturae. Curabuntur omnia diligentissime, neque quicquam gratius facere potes, quam si mandabis et praescribis omnia, quae in editione operis putabis observanda. IOANNIS LAUNOII opera nostris typis destinari, lubens intellexi: neque est cur parcas operae meae, si qua in re usui esse possem; quod desidero. Clarissimus amicus noster, quem nominas, minimum quodque negotiolum pro maximo habet: quod inter nos dictum velim. Facit illa res me vereri, ut recte mandetur ei, si quid curatum cupies. Vale, illustris domine, et fave
Amplissimi nominis tui
Cultori observantissimo
J. H. Boeclero.
Scr. Argentorati d. 3. Octobr. Ao. 1655.
P. S. Cum brevis esse nunc cogar, veniam peto ob praetermissa. In quibus id est, quod desummo viro H. Bignonio suggessisti, quem studiossime veneror, et quandoquidem ita suades, dabo operam, ut ex me id sciat.
Epistola 180. ad Eundem.
Binas abs te litteras attulit mihi amplissimus affinis tuus, Reip. vestrae inclytae legatus LENTZIUS.
page 370, image: s370Cuius exoptatissimo conspectu et singulari favore, quantum sim recreatus, nullis tibi verbis satis expressero. Omnia in eo, amore et honore digna; longe supra eam laudum mensuram, quam tibi modestia dictavit. Hoc uno torquebar, quod colloquiis eius satiari nullo modo contigit. Historiam belli DANICI, quam tibi descriptam adferet, quamprimum puclicabo, si subsidio, quod vester singularis favor ostendit, potiri licebit. Inde enim faciendum censeo initium edendi libros, qui per alia argumenta, eo tamen delectu subinde procedent, ut de celeri distractione bibliopolarum nemo dubitare debeat. Privilegium Caesarum et Reg. Suec. muniet editionem. De modo reddendi pecuniam, intra hunc mensem puto me aliquid explicatius perscripturum. Excitabit, sat scio, exemplum vestrum, alios, ad iuvanda proposita, fortasse non inutilia. Et quanquam in me quidem tantum opis non sit, quae ad gratiam referendam tantis meritis unquam valere possit, spero tamen, et mea cogitatione et tuis, patrone, consiliis viam iniri posse, quae me ab ingrati animi suspicione quam longissime submoveat. Atque adeo vel nunc per omnia Germanae fidei et amicitiae sacramenta obtestor te, vir amplissime, ne quid me celare sustineas, si quid in mentem tibi venerit. De tuo enim candore nihil mihi non polliceor. Quod de nobilissimo viro affine GUMPELZHEIMERO scribis, id in documentis illustribus tui favoris pono, qui foecunditate beneficii sui omnem vestram domum
page 371, image: s371mihi conciliat. Sed qua voce, imo qua fronte alloquar magnos illos viros, magnificum et venerandum senem, parentem tuum, tum, quem modo laudavi, affinem? Quaeso te, non patiaris me consilio tuo carere. KERSCHERO vestrati, quicquid a me officii, laboris, amicitiae proficisci potest, polliceor. Patet mensa, museum, animus. Et quoniam domi meae nunc nullum conclave vacat, forte non incommodum fuerit, apud magni nostri praesidis SCHMIDII generum in vicinia habitantem (ex qua domo etiam nobilis SILESIUS cum ephoro cottidie mensam meam adit) tantisper locum hospitii capere, donec vacare pars meae domus incipiat. GUYETIANA nondum accepi. Libellum LAUNOII de fabula BRUNONIS tradidit mihi amplissimus LENTZIUS noster, propediem praelo subiiciendum. Consilium de concilianda voluntate summi illius H. BIGNONII ambabus manibus amplector, si praesertim tua suffragatione, aditus mihi ad illud oraculum muniatur. Ad BULLIALDUM nostrum infeliciter hactenus a iqua a me viam affectarunt. Demonstraverat is mihi BAUSSANUM rebus GALLORUM ALSATICIS BRISACI praefectum, illustrissimi PUTEANI affinem, cui committerem, si quid parisios perferri vellem. Miso primo HAINLINI solem temporum, cum litteris illum fasciculum periisse ipse BAUSSANUS ad me perscripsit. Ante trimestre tempus MANILIUM cum litteris illuc destinavi. Aegrotante subinde BAUSSANO, nuper etiam defuncto,
page 372, image: s372remittitur ad me fasciculus, quem pridem BULLIALDO redditum opinabar. Quam moram crastinis ad ipsum litteris excusabo. Conclave pontificis ex ITALIA ad me misit SCHUMANNUS, quod FRIDIUS noster describi per ITALUM curavit, et amplissimo LENTZIO nostro tradidit. Verbosius tecum ago, nobilissime domine, ut vel sic te a nimia contentione laborum avocem. Cum enim in omnes alios perbenignus sis et facilis, in te videris crudelius consulere, nec valetudinis rationem habere, cui imprimis studendum etiam sapientes monent. Quae negligentia, si ita pergis, non parum obscurabit reliquam deligentiae laudem. Quid? quod familiae, quod optimo parenti diutius te debere, quem repraesentare pridem oportuit, non ut bonum factum fama loquitur. Hic ergo vir non meritis tantum suis, sed felicitate meritis condigna, ad summa provectus, eo votorum fine frustrabitur, ut nullas filio nuptias apparet, ut nurum in domo nullam, nullos nepotes conspiciat? Et quam gravis accidat venerandi seni auribus oportet, ille rumor qui longe lateque propagatur, filium ipsius, sapientiae fama clarum, ingeniiqne dotibus et animi artibus nulli secundum, hactenus tamen ab institutis maiorum degenerare, quod prae complexu musarum, omnem illum sexum fastidiat, cui non amorem modo sed honorem deberi divinis humanisque litteris docemur? Ubi interim illud vetus: philosophandum, sed paucis. Quod qui dixerunt, quid aliud quam hoc voluerunt
page 373, image: s373dicere: musarum illecebras, ubi nimiae sint, sedulo vitandas esse? Deus meliora tibi suggerat consilia, neque patiatur tua cunctatione prodi fortunam illius domus, quae certe posteros habere meretur. Vale cum tuis, quorum numero nova indies augmenta precor! Scr. Argentorati d. 24. Octobr. Ao. 1655.
Tuus
omni cultu et observantia
J. H. Boeclerus.
Magnifico domino parenti, itemque Dn. KERSCHERO obsequia mea promtissima adscribo. Nam GUMPELZHEIMERUM, virum itidem magnificum, FRANCOFURTI puto nunc agere; cui nihilo minus commendari opto.
Epistola 181. ad Eundem.
Debueram ante hos octo dies suavissimis tuis litteris respondere, sed domo absentem tenuerunt ruri aliqua negotia. Ante omnia securum te esse iubeo, de Launoii libello, quo minus enim statim praelo subiiceretur, primum ideo factum est, quod BOCKENHOFERUS nondum FRANCOFURTO redierat; deinde, quia Rev. D. SCHMIDIO communicaveram; ita exigente
page 374, image: s374more urbis nostrae, si quid rem theologicam aliqua ex parte spectans imprimendum est, ut consultis id fiat theologis. Differetur ergo omne negotium, donec mandata nova, cum supplemento libri, submisseris. GUYETI TERENTIUS nondum ad nos pervenit; quod miramur. Si forte aliud interea placuit, interest bibliopolae, ut sciat. Quod caelibatum tuum nobilissime domine, attinet, si quid fiducia amicitiae liberius excidit, deprecor. Id certe nunquam mihi in suspicionem venit, quasi, extra et praeter negotiorum usum ac industriam, litteris inertibus operam dares. Aliter enim me sentire pridem, non potes dubitare, si observantiae meae sincero animi cultu tibi dicatae proposita recognoscere non pigebit. Bene tamen factum, quod ita obiurgas meam libertatem, ut spem eius voti, quod mihi cum aliis commune est, non ademeris. Faxit Deus, ut gratulandi occasionem, quam minaris, mature feliciterque praebeas. Ego certe, quanquam carmina me oderunt, vel claudicante versu profitebor animum, quem dixi, tuisque gaudiis applaudam. Pro singulari illo favore, quo me illustrissimo BIGNONIO commendatum ivisti, maximas ago gratias: timide tamen amplectens tantam felicitatem, cui an sustinendae par sim, non una me ratio dubitare iubet. DOUATII consilium de ANNALIBUS EUROPAEIS quale sit, nemote melius iudicaverit. Titulum THUANI continuati nescio an ferant eruditorum aures, etiamsi vel aequaret vel superaret THUANUM.
page 375, image: s375Quae autem spes sit impetrandi, praesertim a GERMANIS communicationem instrumentorum aut tabularum publicarum, non video. Primum, pauci hoc possunt facere, etiamsi vellent, deinde res est non modici laboris, quem sine magna caussa nemo susceperit. Aut, si qui hoc facient, illi erunt ex eo genere, quod partium studio, suis rebus laudem aut colorem ab alieno calamo ambiet, nisi tu, quem nec facultas nec occasio deficit, in hanc te curam intendas, nobilissime domine, quod facturum te tamen citius, vix arbitror, quam donec tibi de ingenio et facultate scriptoris illius GALLI abunde constiterit. Gratissimum mihi fuit videre responsum inclytae V. reipublicae ad litteras illustrissimi comitis OXENSTERNII. Hic nondum responsum est: puto autem, non multum aliter responsum iri. Interim, Deus SUECORUM arma, omnium fere invidiae exposita secundet! id nisi fiat, parum spei in comitiis, utut studium rei conficiendae ostentatur, relinqui vereor. Magnificis amplissimisque viris, domino parenti, et domino Affini tuo GUMPELZHEIMERO, observantiam et obsequia mea dicata cupio. Vale et ipse, nobilissime domine, et fave
Nobilissimi nominis tui
observantissimo cultori
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 22. Octobr. Ao. 1655.
page 376, image: s376
Epistola 182. ad Eundem.
Accepi, quas altera e vice misisti, annotationis ad LAUNOII libellum, qui hactenus adhuc inter manus theologorum nostrorum haesit, nunc autem propediem praelo dabitur. Titulo priori, nisi aliud iubes, addetur: Editio secunda austior. Locus: COLONIAE. Certas et his paene necessarias ob caussas. Typographi nomen nullum. Ita saepe olim, similia BOCKENHOFERUS, et ipse BERNEGGERUS noster ediderunt. Exempla, quot voluisti, accipies. Hodie porro est dies octavus, cum GUIETI TERENTIUM tandem accepi. Dubitavimus adhuc, utrum potius ex mente vestra esset, si GUIETIANAE curae libello singulari ederentur, ipsis comaediis non ad ditis; an, si TERENTIO ipsi subiungerentur GUIETIANAE animadversiones. Iam, si TERENTIUS simul edendus foret, iterum dubitari posset, an velletis textum exprimi ad mentem GUIETI emendationum, an alio modo. Atque, ut verum tibi fatear, sicut GUIETIANAE curae exquisitam et doctrinam et elegantiam referunt, ita non obscure significasse videtur auctor, se emendationes suas notis, non ipsi textui insertas voluisse. Quid enim opus fuisset, repetere toties in notis et rescribere, quae in ipso textu semel essent reformata et rescripta? Itaque, nisi dissentis, textus quam emendatissime edendi,
page 377, image: s377collatis prioribus editionibus, et MSc. codice, qui penes me est, mihi arbitrium relinquatur: cum et alioquin sic auctor inter eos sit, quos edere summa diligentia destinaveram. GUIETIANAE autem curae, itidem summa fide et dexteritate a me publicabuntur. An uno volumine? Primum putaverim rectius consuli summi viri GUIETI famae, si accuratississimae et politissimae ipsius animadversiones, doctis viris unice destinatae, seorsum edantur: ne, si in eodem volumine aliquid de aliorum curis longe minus eruditis compareat, quanquam distincta separataque voluminis parte, ipsa tamen comparatio parum dignitatis habeat. De editione FAERNI, quae inter emendatissimas princeps est, et quam usurpavit, cum animadversiones scriberet GUIETUS, monebitur. Optime auten factum, quod utrumque istud exemplum, cum ipsis animadversionibus transmissum est. Ita enim de mente et consilio GUIETI facilius constare potest. Haec apud te: in cuius manu est, consulere, monere, praecipere non detrectaturo tuam auctoritatem. Interea vale, nobilissime amplissimeque domine, et ama
Tuum
omni observantia cultuque
J. H. Boeclerum.
Scr. Argentorati d. 5.
Octobr. Ao. 1655.
P. S. Magnifico domino parenti nobilissimisque affinibus, obsequia mea reverentissime adscribo. De superioribus hoc tantum repeto. Quae
page 378, image: s378in textu TERENTIANO GUIETUS perpetua emendatione reformat, ab ingenio sunt omnia, non a libris. Igitur dubium nullum est (quod in ipsa lectione statim quivis deprehendit) quin vel solas emendationes voluerit edi, vel cum textu, sicut libri et codices optimi hactenus, FAERNUS praesertim, retinuerunt. Cum ergo praesidia ad ipsum textum, ex libris et MSC. quam emendatissime edendum nulla adsint, sed aliunde mihi suppetant; optarem mihia te concedi, ut TERENTIUS ipse mea recensione (cui etiam aliquae non indiligentes notae accedent) ederetur: GUETI autem curae, peculiarem libellum constituerent, sunt, ut dixi, pleraque omnia ab ingenio, sed tam terso elegantique, ut licet eruditi in multis non credituri sint ita scripsisse TERENTIUM, melius tamen ita scripturum fuisse, non dubitaturi sint.
Epistola 183. ad Eundem.
Bonum factum, quod promittis a te titulum libello LAUNOII, qui apud nos curatur. TERENTIUS tanta diligentia curabitur, ut sperem nihil vos desideraturos in ea editione. Sed, ut nuper scripsi, si textus addendus est, nemo nostrorum typographorum auderet illum publicare, ad arbitrium Magni GUIETI nostri reformatum.
page 379, image: s379Atque adeo, si ipse edidisset, propemodum certus sum, imo plane non dubito, quin ad fidem MSC. codicum et editionum optimarum editurus fuerit, suas autem emendationes et perpetuas immutationes tantum in notis additurus. Porro, non consultum esse, ut ex ullo codice edito, quamvis optimo, textus typgrapho exprimendus detur, sine cura et [gap: Greek word(s)] (quod subinde nonnulli hactenus nec jure fecerunt) ipse judicabis. Ego certe puto, hoc praecipuum, maximique laboris, nec ingenii nullius esse, textum cum optimis quibusque codicibus collatum, praecipuo delectu et diligentia singulari exhibere. Et de subsidio MSCti sane boni nuper mentionem feci. Tota igitur deliberatio (cuius Te arbitrum facio) ista est: an malitis, GUIETIANAS IN TERENTIUM curas seorsum prodire, solas, cum laudatione Auctoris, quam paras; an accedere debeat textus TERENTII: si prius placet, desiderio vestro (festinatis enim, ut video) rectius satisfieri poterit. Testudineo gradu de caetero incedunt typographi nostri, ut nostis, eritque libellus eximius ac bene vendibilis. Sin existimas textum debere addi, tum ego sane nunquam id ausim, nisi adhibito singulari studio, labore, delectu, [gap: Greek word(s)] . Forte, nisi aliud iubes, optimum factu foret, si GUIETIANA sola ederentur Ita maneret mihi integra editio TERENTII, quam pridem moliebar, et inter destinata praecipue apparabam. Si enim mea, cum GUIETIANIS jungerentur, valde metuo, ut GALLIS
page 380, image: s380placere hoc institutum posset, qui pannum assui purpurae domesticae suae vix aequo animo ferrent, et facile invenirent, quod inscitum in me iudicarent. Interea nobis ad GERMANIAM nostram, mihi etiam ad institutum, de quo saepius, respiciendum est. Interea, ut videas confidentiam meam, quicquid a me in TERENTIO ponetur operae, novae diligentiae specimen erit, neque de caeteris olim editis iudicari debebit. In LAUNOII libro, titulum dabimus (nam caetera omnia accepi) quem voles. Si posset omitti in ipso titulo, defensio correcti breviarii R. et tantum mentio poni: causarum verarum secessus BRUNONIS in eremum; bene fieret. Sed obtemperabitur vobis; modo locum non respuatis, COLONIAM. Vale, amplissime domine, et magnificorum ac illustrium virorum Dnn. parentis et affinium favorem cum tuo mihi conserva. Scr. Argentorati d. 12. Octobr. Ao. 1655.
Amplissimi nominis tui
observantissimus cultor
J. H. Boeclerus.
Epistola 184. ad Eundem.
Quae de titulo libri LAUNOYANI mandasti, recte et ex praescripto tuo curabuntur omnia: neque defugimus apertae veritatis auctoritatem.
page 381, image: s381Valde etiam placet, quod de TERENTIO suggeris consilium. GUIETIANA libello singulari diligenter curata, ita exhiberi poterunt, ut vel seorsum, si quis volet, tractentur, vel ipsi textui, ante meas notas, semper tamen, ut libellus singularis, adiungantur. Sed typographi aliis rebus iam districti tarditas, non parum scrupuli movet mihi. Si illum expectamus, ante pashca initium fieri nequit. Mihi interea crescit TERENTIANAE editionis cura; prorsusque spero, me et textum TERENTII daturum, ut diligentius a nemine recensitus videri queat, et adiecturum ea subsidia quae nec eruditissimis displicere, et scholis tamen GERMANICIS praesentissima ope inservire debeant. Itaque quaeso te, vir nobilissime, paulo attentius legas et examines, statimque vel probes vel reformes, quae mihi in mentem venerunt. Caepi enim cogitare, an non satius esset, dilata Historia DANICA, vestro subsidio TERENTIUM potius excudere. Auctor est latini sermonis, ut scis, optimus, et quod hic omittendum non est, in plerisque Gymnasiis GERMANICIS publice tractari solitus. Non est periculum ne distrahatur difficulter, si praesertim interea meum institutum innotescat, et doctis per GERMANIAM viris commendetur. Quod si placeret, vestro sumtu sane editionem tolerare, viae, ni fallor, hae sunt negotii expediendi, nisi aliud vobis in mentem venerit: 1. Quoniam propius auctoritate apud NORIBERGENSES amicos potestis, facile, puto impetraretis,
page 382, image: s382ut ENDTERI librum vestro sumtu hic excusum, a vobis statim redimerent praesenti pecunia. Sumtuum rationes vobis a me et BERNEGGERO reipubl. nostrae secretario accuratissime et ad obolum usque reddentur. Hinc vobis pronum erit aestimare, qnid lucri possitis facere. Eius lucri partem dimidiam (quia sine levamento rei familiaris tantus labor suscipi nequit) si ad me patiemini pervenire, contentus ero. Constaret totus liber 70. amplius foliis (bis in 75. Bogen aut circiter) absolvi posset intra 6. mensium spatium, aut 7. 2. Quod si vestro nomine non placeret negotium venditari, ac commendaretis saltem meum propositum et hoc desiderium domino DILHERRO et HARSDOERFERO, quibus adiutoribus ad destinata perveniri posse nullus dubitaverim. Non dissimulo apud te, vir nobilissime, me ad Dn. DILHERRUM ante hunc mensem scripsisse, sed nulla mentione TERENTII facta, verum Historiae DANIAE. Nihil responsi tuli, nec ignoro nostros typographos obicem apud NORIBERGENSES posuisse. Sed vestrae auctoritati patebit via. 3. Ita perfectum opus, vel in reip. vestrae, vel in vestro (debes enim mihi citra omnem dissimulationem demonstrare nomina inscribenda) nomine appareret: laudisque vestrae exemplum pro iuvandis scholis studiisque, omnibus ostentaret. 4. Difficultas initii semel expugnata, caetera omnia reddet facilia. 5. Pretium posset statui tolerabile Hrr. Bockenhofer S. hat Hrn. BERNEGGERO und FREINSHEMIO
page 383, image: s383bezahlet für den Ballen Schreib-Papier 60. Fl. oder 40. Rthlr. wir wolten den Ballen um 50. Fl. oder wolfeiler geben. Quin conquesti sunt et adhuc queruntur de immodico pretio. Man könnte auch auf allen fall fast lauter Druck-Papier nehmen, aber schön und grosses (doppelcreutz) wie das format in TACITO und FLORO ist. Hrr. Bernegger hatte neulich, als ich noch willens gewesen, die historiam helli DANICI erstlich vorzunehmen (quae tamen, ut dixi, potest differri) in eventum eine Rechnung aufgesetzt, nach welcher der Ballen Druck-Papier zum wolfeilsten um 28. Rthlr. Es wäre aber zu versuchen, wie man mit ihnen handeln könnte. 6. Si non omnia vellent ENDTERI exemplaria redimere, fortassis 1000. rediment. Caeterea aliis redimenda dabo. 7. Nemo metuat ne KOCKERTI editio TERENTII, nostrae officiat. 8. Plane spero, etiam DANTISCO, et aliunde, suo tempore, sublevatum iri propositum meum, sed vobis gloria principii debebitur. 9. Scio, quid caussentur typographi. Dicent enim: mittatur nobis opus totum et imprimemus nostris impensis; et honorarium auctori numerabimus. Sed hi homines non intelligunt quid dicant. Non enim possunt haec me absente curari, et, quando de bonis scriptoribus sermo est, soli sciunt eruditi editioni quid praestat. 10. Denique, si quid aliud vobis in mentem venerit, suadete, praecipite libenter obsequii gloriam amplexuro. De apostasia reginae longissimam a me epistolam expecta. Unum adiiciam: cur litteras tus per nescio
page 384, image: s384quem opificem velis ad me perferri, nescio. Nam et longe tardius accipio, quam a magistro cursus publici, et duplo pretio redimo. Quod mihi quidem molestum non est: sed ordinaria via magis in expedito res erit. Vale, nobilissime domine, et illustribus viris, domino parenti affinibusque observantiam et obsequia mea memora. Scr. Argentorati d. 23. Octobr. Ao. 1655.
Tuus totus
J. H. Boeclerus.
P. S. De Terentio, quaeso te, fac statim sciam quid decreveritis. Sed sumtus requireret minores, usque ad 500. Fl.
Epistola 185. ad Eundem.
Quae litteris 27. Novembr. datis iubes, accurate curabuntur omnia. Libellas LAUNOII iam ad 7timum folium (Bogen) processit, ac per mercatores e nundinis nostris in GALLIAM et ad vos mitti poterit. Titulus a te descriptus omnino in singulis apicibus retinebitur. De TERENTIO expecto tuam sententiam. Grata fuerunt, quae ad notiam libri de praeadamitis pertinent: et movisti salivam, ut SARRANII epistolam, cuius spem facis, videre cupiam. Refutabit hoc scriptum DANHAUERUS noster, amplissimi
page 385, image: s385LENTZII (cui propediem scribam) litteras FRIDIO tradidi. Is mecum faciet, ut suspicio illa supprimatur, si aliunde exoriri denuo velit. Iampridem enim conquievit. Deprehendimus, ex sermone longe aliud spectante suspicandi occasionem tractam: quae tamen auctoribus non ita placuit, ut pertenderent. Non opus est, ut ad SEB. SCHMIDIUM eo nomine scribatur. Egi iam cum eo, non omissuro apologiam, si qua occasio ferat. Ita genius est rumoris: cito oritur, cito cadit. Quanquam nec rumor iste fuit, sed paucorum opinio. Quae de serenissima regina promisi, mercatoribus vestris dabo. Quantum ad nostra negotia attinet, nihil non boni in spe haberem, si clarissimorum virorum DILHERRI et HARSDöRFERI voluntas instituto nostro posset conciliari. Illorum auctoritas ENDTEROS facile traheret. Neminem poenitebit operae, curabitur enim, ut editiones valde sint vendibiles, et forte novo exemplo utiles. ICtus noster Tabor cum omnibus, a quibus dissedit, nuper reconciliari voluit: in quo, cupide et libenter obsecutus sum, ut et caeteri. Speroque amicitiam inter nos firmam in posterum fore. Multum in hac re debetur dexteritati et solertiae FRIDII, tum auctoritati SCHMIDII praesidis. Taborem quidem evocavit ad munus cancellarii capessendum dux MEGAPOLITANUS: sed amplissimus senatus noster non spernendis conditionibus eum retinere studet. Dabo operam, ut et CONRINGIO nostro reconcilietur: quem generosum novi, et
page 386, image: s386deponendis simultatibus facilem. Si KERSCHERO adhuc placet ARGENTINAM adire, iam non mensa tantum sed et domo recipi poterit. Viris maxime venerandis, parenti, affinibus, KERSCHERO, ut et URSINO (de quo ecclesiae vestrae gratulor) mea obsequia nunties rogo. Deus vos servet! Scr. Argentorati d. 18. Octobr. Ao. 1655.
T. T.
J. H. Boeclerus.
Epistola 186. ad Eundem.
Dum expecto tuas, paene culpam silentii contraxissem. Nunc nulla dilatio tardare debet, quin tibi nuntiem vota, quae pro tua incolumitate in exordio huius anni iterum nuncupavi, Deumque ut solvere mihi contingat exoravi. LAUNOII libellus absolutus est, nisi quatenus tuam praefationem desiderat. Quod ad meum attinet propositum, fateor me nimis bonam spem de NORIBERGENSIBUS ENDTERIS concepisse. Dn. DILHERRUS, post longissimas tandem moras hocunum respondit: illos videre cupere exemplar publicandorum. Multa sunt, cur mihi iniquum videatur, quod postulant. Apud te nobilissime vir, hoc unum tantum dicam libere, sed vere: nunquam in hunc diem tam male mecum est
page 387, image: s387actum, ut bibliopolas laborum meorum censores et iudices constituere opus habuerim, aut illis meum nomen pro ignoto approbare. Certe in hoc consilio, quanticunque sibi videantur ENDTERI, ne inter pedaxios quidem admiserim eos. Memini quidem Cl. BERNEGGERO p. m. idem accidisse, ut detrectarent salubris propositi rationes bibliopolae, donec excusis iam operibus potiri, quam obtrectare maluerunt. Sed ego illis cautum volebam, qui sumtus suppeditarent. Impediri autem video rem fortasse publice non inutilem: et opto, ut vel magis idoneus, vel felicior suscipiat aliquid tale. TERENTIUM tamen cum GUIETI animadversionibus bibliopolae nostrati dabo excudendum, ut exolvam fidem: et relicta spe omnis compendii ex editione librorum, ad alia in posterum, Deo iuvante, praevertar. GERMANIA nostra videtur bella parturire. Id quod futurum semper credidi. Deus tueatur suos, teque cum tuis, vir amplissime, sospitet! Scr. Argentoratid. 7. Ianuarii Ao. 1656.
Nob. Amplitud. tuae
observantissimus cultor
J. H. Boeclerus.
P. S. Magnifico domino parenti et amplissimis dominis affinibus meam observantiam cum obsequiis adscribo, et fausta cuncta precor.
page 388, image: s388
Epistola 187. ad Eundem.
Quas ad me ipsis Kalendis Ianuarii dedisti, plenas humanitatis solitae exosculatus sum. Optabam statim respondere: sed cursores eo tempore quo aliorum litterae adveniunt, abitum comparant. Significavi tibi tamen, consilium meum, quod a tuo, quantum ad caput negotii attinet, non devertit. Repeto ante omnia gratias, quas prolixae tuae in me voluntati nunquam dignas agere, nedum referre possum. De caetero, solicitius visus et mecum agere, quam oportebat fieri, cum eo, quem in tam arctam amicitiam admisisti, cuiusque voluntatem prorsus ex tua deberes aestimare. Primo omnium enim sancte tibi testor, fixum mihi decretumque fuisse iam inde ab initio, ne obolum quidem a quoquam accipere, nisi comparassem mihi bibliopolae cuiusdam necessitudinem, qui vel omnia vel tot exemplaria statim redimeret, undeiestitui commendata pecunia posset. Deinde, quae de TERENTIO scripsi, unice hac conditione nitebantur, si ENDTERIS posset persuaderi, quod dixi. Itaque, si vel in domum meam illata fuisset pecunia, nunquam tetigissem, sed statim remisissem, spe illa perdita, quam animo de ENDTERIS hauseram. Nunquam enim petii, ut ad me aliquid mitteretur, nisi praestructo illo fundamento. Ad rem non praecipue pertinet, interest tamen integritatis meae,
page 389, image: s389ne putes, me ad curandam TERENTII editionem 500. aureos nominasse 500. florenorum (teutscher Gulden i. e. imperialium 333.) mentio facta est. Sed iterum non nisi Endteri de refundendis sumtibus nos certos reddidissent. Quo frustra sperato, pro non dictis omnia erant. Vides ergo, nobilissime domine, quam tibi non fuerit opus tam solicite consilium tuum mihi persuadere. Nihil aliud unquam in animo habui; id quod rerum argumentis, luce meridiana clarius esse iam vobis, plane confido. Quae porro addis de incluta vestra republica, de vestro animo et favore, sicut non dubito ab ea mente proficisci, quam amici in te venerantur, ita non debes credere me tam impudentis animi esse, ut talia mihi expectanda arbitrer, ab iis, quibus me iamiam tantum debere et serio sentiam et candide profitear. Propositi, quod moliebar, exemplum non longe requirendum fuit: habeo domesticos, ut sic dicam, testes, fructuosissimum fuisse BERNEGGERIANIS consilium, de quo hactenus agimus. Dum autem Argentorati nemo iam bibliopola est, qui possit facere, quod tum BOCKENHOFERUS fecit (vera dico, nec explico) dispexi, an alibi posset talis reperiri: cuius rei spem iam plane deposui. Sciebam non multos forte posse, paucissimos velle ita consulere studiosae iuventuti, sicut ego agitabam animo. Putavi ergo officii mei, relictis aliis plus speciei et gloriae habentibus, huc transferre operam. Nunc, quoniam frustra tentari talia expertus,
page 390, image: s390conscientiae satis consului, ad alia praeverti tutius erit. TERENTIUM tamen, sicut nuper scripsi, et sicut tu suades, BOCKENHOFERI impensis edam: de quo tuum deinde iudicium erit, cui potestatem in me meaque lubens transcribo. LAUNOII libellus absolutus est. Accepi a bibliopola 24. exemplaria mundiori charta. Misissem de his aliqua ad te; nisi GRUNDLERUS recusasset quicquid esset paulo maioris fasciculi. Unicum itaque tantum dedi 5. alia videbo ut ope domini THOMAE KAUN ad te perferantur, 18. reliqua PARISIOS mittam, si prius significaveris (expectabo enim) an velis litteras adiicere, aut quid omnino iubeas: itemque an ipse commodiorem transmittendi rationem scias. Vale, nobilissime domine, et obsequia mea venerando domino parenti et affinibus tuis, quaeso, interpretare. Scr. Argentorati d. 14. Ianuarii Anno 1656.
Tuus totus
J. H. Boeclerus.
Epistola 188. ad Eundem.
Prioribus tuis elegantissimum carmen, quo suprema magni illius GASSENDI prosecutus es; alteris, MONMORII epigramma satyricum, inclusum accepi. Gratias ago maximas pro utroque:
page 391, image: s391quanquam postremum ex eo genere est, quod tantum virum vix decere potest. Sed illa nimirum scabies est invidiae GALLICAE in nomen SUECUM. Nec ignorant SUECI, GALLOS sub amicitiae et foederum speciosis nominibus, haud minus adversi struere, quam apertos hostes. Sed haec ipsi viderint. Tuo carmine plurimum delectatus sum, tum doctrinae in eo emicantis undique; tum memoriae GASSENDIANAE nomine, quam ex animo veneror. Quanquam apud nos non defuit, qui publica oratione GASSENDUM, inter vitanda studiosae iuventuti nomina seductorum et pseudophilosophorum (vide saeculi mores!) traduceret. ISMAELIS BULLIALDI scriptum, qua tenus misisti, itidem accepi, daturus praelo, ut primum licuerit. Sunt enim nunc paulo occupatiores typographi, qui suis impensis aliquid curare possunt. Quod ad Cl. CONRINGII scripta attinet: prius de iure MOGUNTINO legi; in quo aliqua festinantius forte scripta sunt. Alterum de iustitia armorum SUECICORUM in POLONOS nondum vidi. Nihil tamen causae arbitror, cur reprehendi eius institutum debeat. Idem, qui stimulavit, ut BREMENSEM caussam examinaret, BüORNECLAVIUS, etiam hanc materiam ei suggessit, neque dissimulanter, sed aperte SUECORUM se partibus addictum ostendit. Si nihil aliud de libertate publica superest, liceat saltem liberam interdum vocem mittere. Et quid lucratur tandem illud silentium, quo omnia, quae
page 392, image: s392CATHOLICI non sane pro nobis agunt, vel probantur vulgo, vel dissimulantur? FRANCOFURTENSIS diaeta loquitur puto, etiam cum nihil loquitur. At enim non decebat, has doctorem academicum sibi partes sumere! posset forte ad antiquum illud confugere; non quis, sed quid dixerit, spectandum esse. Deinde, PONTIFICII certe hoc parum decere nobis obiecerint. Quis nescit, VERNULAEUM omnium in bello GERMANICO partium caussas, eventusque, et quaecunque emerserunt nova, pueris declamitanda dedisse, et principibus etiam viris suam temeritatem (ita enim dixerim) approbasse? Suos loqui, nostros conticescere si optant, nihil insolens faciunt. Prorsus scio, et tecum sentio, saeculum nostrum libertatem historicam ferre non posse. Sed id ad ignominiam et dedecus aevi pertinet. Gravamur SUECORUM successus. Atqui ista qualiacunque certe remedia sunt, quibus servitus nostra differtur. Dubitamus an iure potuerint SUECI POLONIS arma inferre. Qui, nisi hoc fecissent, fortasse alii non dubitarent iure an iniuria libertati nostrae bellum movere. Quod si CONRINGIUS stylum adversus SUECOS strinxisset, omne in GERMANIA punctum ferret. Scio GERMANIS nunquam ita SUECOS placuisse amicos, quin dominos metuerent. Sed, quod illis in tantum aures praebemus, qui nomen SUEDICUM infamant, et ex memoria nostra deletum cupiunt: valde dubito an ex re patriae sit. Ab utra enim parte maius periculum
page 393, image: s393sit, vix obscurum est. Sed haec apud amicum pro amico. Tabor ad cancellariatum MECKLEBURGICUM abiit, cui ut prospere cedat novum munus, opto. Exempla quinque libelli LAUNOIANI AUGUSTAM VINDELICORUM misi ad M. LEONH. LORENTZ, qui haud dubie adte curavit. Interim Vale, nobilissime amplissimeque domine et fave
Amplissimi nominis tui
observantissimo Cultori
J. H. B.
Argentorati d. 11. Febr. Ao. 1656.
Magnificos amplissimosque viros Dnn. parentem et affines veneror!
Epistola 189. ad Eundem.
Accepi tuas cum KERSCHERIANIS inclusis. Volebam et omnino debebam utrisque respondere. Sed hac vice fieri non potest, adeo urgeor in ipso articulo temporis, negotiis interpellantibus. Exemplaria libelli LAUNOII nunc curabuntur, sicut iussisti. FORSTNERUS pridem suum accepit. Non licuit tutius aut commodius Francofurtum destinare caetera, quam per mercatores nostros paulo post profecturos. Bullialdi libellus imprimetur, ut primum licebit. Vale, nobilissime domine, et mea obsequia nunties
page 394, image: s394quaeso magnificis viris Dnn. parenti et affinibus itemque Kerscheris. Si huc venerint KERSCERUS et PRASCHIUS, intelligent me studiosissimum esse approbandis, quae vobis debeo, officiis obsequiisque. Scr. Argentorati 20. Martii Ao. 1656.
Amplitudinis tuae
observantissimus Cultor
J. H. Boeclerus.
Epistola 190. ad Eundem.
Exemplaria libelli LAUNOIAN FRANCOFURTUM misi, utiussisti. Alterum fasciculum domino SCHWARTZKOPFF, alterum Dn. PUTEANO inscriptum, et Dn. OCHSIO commendatum. De maiori opere, cuius mentionem fecisti, nunc quidem nihil est, quod speremus a nostris bibliopolis; donec commodius tempus adventarit. Epistola, quam de serenissimae reginae admirandis consiliis et fatis conscripsi, nondum audet egredi cancellos musei nostri. Itaque ejus vel pudori vel metui venia danda est. Quae superioribus tuis litteris contra SVECOS disservisti, jucundam sane colloquii familiaris materiam suggererent; sed nec obiter de illis respondere audeo, neque accurate possum. Illud unum dicam: me non posse capere, quod afferebas de
page 395, image: s395pace nostra GERMANICA, cui omnes boni cives et merito et solicite timemus. Quid si enim, aiebas, bello POLONICO Caesar implicaretur, et nostra pax turbis permutaretur? Male ageretur nobiscum, fateor; sed quae in eo SUECORUM culpa? Scilicet, ne aliqui in media Patria nostra pace parum laeti ad arma prosiliant, SVECIS domi quiescendum, injurias ferendum, damna immensa expectandum fuit? Ergo suas res exequi, ne alii alienas effectent, nefas est? Finge autem, quievisse SVECOS, et extra SVECIAM suam oculum non reflexisse. Haec quies scilicet paci nostrae consuluisset? nunquam crediderim te dubitare inre, quae nemini dubitabilis esse potest. Quid enim voluere sibi, illud non iam in sinu gaudium, sed male dissimulata consilia PONTIFICIORUM, qui SUECIAM exarmatam, et protestantes oppressos, eodem sidere, iisdem momentis augurabantur? Ex iis certe, quae acta sunt, non obscurum esse potest, quid paulo post expectandum fuerit: nisi consiliis magnis et periculosis, Deus aliquam obiecisset moram; id est caepisset agere, quod semper egit, ne opprimeretur pars imperii nostri, qua extincta, vincere necesse est ea consilia, quae divinis adversa fronte opponuntur. Nemini profecto concesserim in amanda patriae quiete, et venerandis subiectissime caesaris ac magnorum principum nominibus. Sed an propterea opinari debeo: nihil in consiliis et studiis hominum versari, quod paci debilitatem, parti nostrae interitum minitetur? Haec,
page 396, image: s396quia fere manibus palpare licet, eo me ducunt, ut Dei consuetudinem et sapientiam, evagantibus extra modum propositis semper novas aut inopinatas alicunde opes exadversum struentis, adorem, amem, et, quatenus licet, praedicem. De historia libenter aliqua responderem: sed excessi iam epistolae modum. Faxit Deus, ut pax nostra firmior sit, quam hactenus sperare licet! Duorum saeculorum historiam per seriem GERMANICORUM caesarum descriptam, cuius partem iam habes, prima quaque occasione submittam; eademque opera rogabo, ut praefationem illam liberrima censura prosequaris. Mihi enim nihil unquam gratius potest accidere. Magnificos viros Dnn. parentem et affines observantissime veneror et saluto. Deus vos servet, verissima in paucis patriae decora! Scr. Argentorati d. 24. Martii Ao. 1656.
Amplitudinis tuae
observantissimus Cultor
J. H. Boeclerus.
P. S. Inclusae Kerschero iuniori tradantur rogo.
Epistola 191. ad Eundem.
KERSCHERUS et PRASCHIUS vestrates tuas mihi litteras, et simul fidem argumenti exhibuerunt.
page 397, image: s397Gaudeo mihi offerri occasionem subinde testandi, quantum vestris meritis et benevolentiae debeam. De qua re malo, ut inposterum ipsis, quam huic nunc epistolae credatis. Accipies residias de historia imperatorum Germ. paginas et in iis 107. et 108. aliter impressas, abolitis prioribus. Ut ad illustrissimum BIGNONIUM mittam exemplum, non possum hactenus animum inducere. Licet enim consiliis tuis obsequii plurimum gaudeam, quia tamen saepius BARONIUM perstringo, et PONTIFICIS dominatum; vix decorum fuerit, in primo aditu ad tantum virum, obiicere aliquid conspectui, quod aegre ferat. Expectanda igitur mihi est occasio opportunior. Utinam et amplissimo LENTZIO licuisset mittere exemplum charta mundiore. Sed duo omnino erant, quae tali chartae impressa sunt; caetera vulgari omnia papyro; his tamen locis paulo elegantiore, quam alibi. Quid ornatissimi cives vestri, hospites carissimi, agant, quibus operam dent libris et studiis, quaque ratione, quo successu, diligenter ad vos ut perscribant, instabo: faciet illa res excolendo stylo, et vestri consilii copiam eliciet. In TERENTIO recensendo plurimum laboris insumo. Nemini forte apparebit (expertus loquor, et citra iactantiam) sed conscientiae servio, et utilitati horum studiorum. LEIDENSES editiones, quid praeter elegantiam typorum et chartae habeant, nescio. Sed pro captu lectoris habent sua fata libelli: caedam imo mea ipse vineta, exceptis postremis nepotis mei
page 398, image: s398editionibus, et N. Testamento olim edito, nihil est quod diligentiae TERENTIO destinatae comparari possit. Quanquam, nec ad illa tot subsidiis instructus fui. Sed quo delabor? nihil aliud hac vice, quam mea obsequia vobis omnibus, tibi, magnificisque et amplissimis viris, parenti, ac affinibus tuis volui deferre. Valete et favete
Nobilissimi vestri nominis
observantissimo Cultori
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 30. Martii Ao. 1656.
Epistola 192. ad Eundem.
ROTICHIUS vester, cui de gratuito convictu prospexeram, in maximum incidit infortunium, hypochondriaca passione non parum vulnus et morbum aggravante. Nunc res in eo est, ut diutius hic manere nequeat, (etiamsi domum mutaret) ob caussas graves, sed quas litteris explicare haud perinde promtum fuerit. Itaque eius nomine plurimum rogo, ut inclyta republica vestra, tua suffragatione permota, prioribus beneficiis hunc cumulum addat, miserumque civem viatico suppeditato domum deduci curet. Periculum enim est, ne, si deseratur, in novas incidat aerumnas: quibus rectius, quam in patria, nemo medebitur. Res est defletu quam descriptu
page 399, image: s399facilior; et quae misericordiam popularium merito eliciat. Bis itaque dabitur, quod cito dabitur. An humanioribus litteris velitis eum evocare, vestri arbitrii est. Solatio certe, ut qui maxime, eget. KERSCHERUS et PRASCHIUS vestrates paulatim incipiunt litteras tractare, post ferias solennes quibus prosperum auguramur successum. Valete, patroni et fautores magni, quorum nomina semper veneror. Scr. Argentorati d. 14. April. Ao. 1656.
Amplissimi nominis tui
observantissimus Cultor
J. H. Boeclerus.
Epistola 193. ad Eundem.
Munificentiam inclytae vestrae reipublicae in civem suum ROTICHIUM, nemo est quin summis laudibus depraedicandam existimet. 40. Imperiales accepi, atque ut chirurgo persolveretur pretium, et alia quaedam nomina disiungerentur curavi, et quoniam iter, multas ob caussas, maturatum est, praesente hospite et patrono eius Dn. Doctore SCHRAGIO reip. huius consiliario, in eius manum tradidi pecuniam, sicut testabitur chirographum eius, quod nunc submitto, eademque opera, implevisse me mandata vestra significo,
page 400, image: s400atque invicem, an recte ad vos pervenerint, tum quas mercatori dedi, tum quas mihi ROTICHIUS dedit litteras, scire cupio. Quae de KERSCHERO et PRASCHIO a me scripta suspicaris, ea hoc quidem animo sensuque scripta non sunt. Ferias, ut res ipsa ostendit, intellexi solennes paschales. Accesserunt huc pridie palmarum. Non fuit integrum, statim adoriri studia, nisi rebus quodam modo praeparatis. Neque tam de ipsorum labore, quam de meo cum ipsis sociando agebam: et id ipsum excusatum ibam, quod citius mihi non licuisset ordiri, quae destinaveram. An in phrasin velis coniicere caussam eius opinionis, quam significias, nescio: paulatim incipinnt tractare litteras. Nihil hic de genere studiorum, aut profectuum gradu, ex mea quidem mente, subaudiendum: sed meum propositum, eiusque propositi initium unice signatur, et qui possem de illis suspicari, ne dicam queri, qui vix haud urbem ingressi erant? Quicquid vel olim vel nunc litterae tuae de ipsorum ingeniis studiisque praedicarunt, res ipsa cotidie comprobat: adeo ut de eorum amicitia convictuque mihi gratuler. Itaque nihil erat causae, cur brevitatem epistolae meae, solicitudinis materiam arriperes. BULLIALDI epistolae iamiam excuduntur, cum tua praefatione. GUIETI notae, tertiam partem absolutae sunt. Quod vitam tanti viri ad me scribere voluisti, in eo benevolentiam tuam agnosco singularem, cui pridem maiora debeo, quam quae exsolvia me possint. PAULI VENETI
page 401, image: s401epistolae ut hic excudantur, nulla spes est. Unicus est, ut scitis, apud nos typographus, qui suo sumtu talia possit curare. Sed is nihil patitur sibi commendari, nisi quod in plurium manus aptum est ire. Quae soli docti aestimant, ultra captum huius generis sunt. VOLMARI saltatio FRANCOFURTANA, ut placet vobis? Mihi, qui altiora ista mysteria non penetro, monstrum est, legatus, senex, saltans ob cladem eorum, quibuscum foedus pacis est, et quorum arma nemo impune in hac diem irritavit. Vale, nobilissime domine, et mea obsequia magnificis viris domino parenti et affinibus interpretare. Scr. Argentoratid. 5. Maii Ao. 1656.
Amplissimi tui nominis
observantissimus
J. H. Boeclerus.
P. S. In Bignonii illius morte incredibilem fecit iacturam elegantia et felicitas saeculi.
Epistola 194. ad Eundem.
BULLIALDI libellos typis impressos esse, nuper PRASCHIUS ad vos perscripsit, opinor. Tuum erit mandare, quid exemplaribus tibi destinatis faciendum. Vidisti motus animorum in EUROPA et ASIA super bello Polonico? et nostin
page 402, image: s402authorem? FRISCHMANNUS is est, olim consiliarius MONTISBELGARDENSIS, nunc privatus, ESLINGAE rem familiarem curat. Fingit autem in ista scriptura, se esse militem togatum SUEC. quasi professor aliquis GRYPSWALDENSIS scripserit. Ita in dissimulationem sui compositus, nescio an alios fefellerit, nimis certe in errorem duxit scriptorem trudinae. Parnassi Germanicae; qui non potest esse alius nisi HARSDöRFERUS, vel styli argumento, partim curialis, partim AMADISICI, mixti scilicet, sed non bene compositi. Ego, qui firmo animi proposito ab eiusmodi libellis conscribillandis semper abhorrui, de FRISCHMANNI chartis non possum magnifice sentire. Sed HARSDOERFERI temeritatem non potui non mirari, qui pro lubitu, nescio quo affectu dictante, fingit pro FRISCHMANNO auctorem, qui pensione SUEDICA donetur, quistudiosis eloquentiae, facundia styli inservire consueverit, qui libertatem GERMANIAE vendere non dubitet. Quem designare velit, non opus est in turba quaerere. Si quicquam temporis auderem utilioribus curis subtrahere, ostensufacile esset, illum censorum nec in PARNASSO bicipite somniasse, nec APOLLINIS favorem promeruisse, sed obtrectatorem agere virorum innocentium. Sed placeant sibi sua sapientia illi censores. Mihi si qua libido veniet, de republ. scribendi, dabitur opera, ne quid temere, ne quid inepte. Certe istis monitoribus non habeo opus. Molestissimum interim
page 403, image: s403fuerit, vel Conringio, vel mihi aliquid tale tribuere. Ego POMERESCHII professoris GRYPSWALDENSIS partum credidi, antequam de FRISCHMANNO rem veram comperi. Tu, nobilissime amicissimeque domine, non patieris meum nomen invidia tam ineptae suspicionis onerari, si quid tale audies. Quin enim ipse scias, nec profectas a me illas schedas, nec proficisci potuisse, ne dubito quidem. PRASCHII et KERSCHERI vestratium et ingenium et studia singulari industria profectuque se mihi approbant, nec in moribus quicquam est, quod disconveniat tam nobilibus propositis. Spero, favente Deo futurum, ne unquam illos meae consuetudinis queat poenitere. Sed de his rationem ipsi et ego reddemus. Tu, nobilissime amicissimeque mi PORTNERE, cum tuis, i. e. reipubl. vestrae ornamentis et praesidiis maximis, quibus obsequia mea semper dicata volo, vale ac fave
Amplissimi nominis tui
cultori observantissimo
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 16. Iun. Ao. 1656.
Epistola 195. ad Eundem.
Elegantissimum tuum carmen, quo illustrissimi BIGNONII memoriam prosequeris, accepi, et BOCKENHOFERO traditis tuis litteris, rem
page 404, image: s404quam potui accuratissime commendavi. Verum is varia causatur, cur manum admovere nequeat operi. Sunt, ut nosti, tenaces suae sententiae: et credunt, quod vident. Frustra illis Bignonii gloriam, tuam doctrinam et in pangendo carmine felicitatem explicavi. Nam et FRID. SPOORIUM ea de re conveni. Itaque, quid porro iubeas, expectamus. De BULLIALDI opusculis, faciam, quod iubes. Simul et LAUNOII libellum transmittam. ROMAE LEO ALLATIUS edidit librum de consensu utriusque ecclesiae circa purgatorium contra Cl. CONRINGIUM. Itemque PALLAVICINUS historiam concilii TRIDENTINI. 2. Tomis, contra P. PAULUM. PATAVII RHODIUS MINERVAM SANCTIANAM sive observationes SCIOPPII et SANCTII in linguam LATINAM, praelo commissit. Sed haec forte iam vobis innotuerunt. Vale, nobilissime domine, et salve cum venerandis illis capitibus, quae solenni perpetuoque cultu prosequor. Scr. Argentorati d. 29. Iunii Ao. 1656.
Amplissimo nomini tuo
dicatissimus
J. H. Boeclerus.
Epistola 196. ad Eundem.
Mitto quae voluisti exempla libellorum BULLIALDI,
page 405, image: s405et cum iis unum LAUNOVIANI scripti, non quidem charta mundiore: neque enim ullum superest: 25. omnino, non amplius illa charta edita sunt. De trutina PARNASSI intellexi nuper tuam mentem. HARSDöRFERUM auctorem nemo dubitat: neque enim stylus sinit rem dubitabilem. Mea nihil refert: neque enim moveor talibus, ut ab illa quiete agendi scribendique devertam, quam semel elegi. Amicum illum credam nec ne, ignoro equidem. Olim quidem amplissimis verbis amicitiam inivit: quam ego sancte colui, et, quod sciam, ne verbulo laesi. Ipse tamen pertinaci silentio tandem abrupit, quod tam ambitiose contraxerat. Nuper adeo, cum in senatum ascito gratularer, et vel ea occasione ostenderem, nihil in me mutatum; ne verbulo respondit. Hoc est, salutantem, ne resalutavit quidem. Quae omnia apud me eiusdem generis sunt: fiant nec ne, in nullo ponam discrimine. Ut enim, quod res est, fatear, amicitias, quibus nullus amor inest, nec ambio, nec amissas valde requiro: hac una re STOICIS, quibus merito et saepe refragamur, suffragari nil abnuens. Sed tu, amplissime domine, vale et fave
Nobilissimi nominis tui
cultori observantissimo
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 9. Iulii Ao. 1656.
page 406, image: s406
Epistola 197. ad Eundem.
Non debes putare, me tam negligenter tua mandata obsecuturum fuisse, si qua in nostris typographis spes. Praeter BOCKENHOFERUM non est, qui paucas paginas audet aut potest suo sumtu curare. Sed quae de singulis perspecta habeo, illis commemorandis non fas est tua tempora morari. Hactenus certe nihil potui efficere. Ascivi in societatem huius curae PRASCHIUM et KERSCHERUM nostros: qui non meliore sunt hactenus usi fortuna. Apud surdas aures laudamus scriptorem, argumentum, caetera. Denique, ea est horum hominum pertinacia, ut si ego scripsissem (quanquam sciunt me ipso teste, me nihil tam praeclare scribere posse) non profutura mihi esset amicitia, affinitas, aut ullum aliud nomen ad impetrandos editionis sumtus. Sed haec forte litteris, ut sunt, non sanon satis accurate possunt perscribi. Quod de eximendis versibus, ARGENTORATI laudes habentibus statuisti, non reprehendo: qui et alias oraturus eram, ne indebitae laudes mihi tribuerentur. Vale, amplissime domine, et fave
Amplissimi nominis tui
observantissimo cultori
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 21. lulii Ao. 1656.
P. S. Praesidia reip. vestrae i. e. parentem et affines plurimum et reverenter saluta.
page 407, image: s407
Epistola 198. ad Eundem.
Pertinebit ad augendam inclytae reip. vestrae gloriam, quae nullo non genere laudis magis magisque antecellit, si generoso et nobilissimo domino a FLEMMING, et eius comiti aliquid humanitatis praestabitis, eumque, si ad persequendum iter GERMANICUM consilium vos rogabit, qua poteritis ope iuvabitis. Constituit enim cum ephoro suo complures GERMANIAE urbes visere, et fortasse, Viennam usque procedere. Vale, et fave
Tuo
omni studio et observantia
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 25. Aug. Ao. 1656.
P. S. Magnif. Dnn. parentem et affines reverentissime saluto. De rebus tuis verbosiores litteras die Lunae proximo exarabo.
Epistola 199. ad Eundem.
Quae de impudenti calumnia in vos conficta scribis, talia sunt, ut sua se vanitate prodant interimantque, neque apud ullum hominem,
page 408, image: s408cui sanum quidem sinciput sit, fidem invenire possunt. Nimis soliciti essetis, si vos ista tantillum commoverent. Iter CONSTANTINOPOLITANUM ex GALLICO LATINE conversum a te, BOCKENHOFERUS suis impensis curabit, si id impetrare potest, ut paulatim procedat editio, et quasi subsecivis temporibus, dum praelum perficiendis, quae coepta sunt, aliis, festinat. Si transmittes, curabo diligenter et bona fide. FR. GUIETI commentarius duabus tertiis partibus amplius processit. Aerumnabilis est labor quem in eo accurando sumo. Sed praeftantia operis et eruditio facit, ut aequiore animo tolerem. Motus animorum, de quibus olim ad te, omnino FRISCHMANNUS scripsit: qui et nuper cum typographo nostrate egit, ut recuderet una cum Germanica responsione ad trutinam PARNASSI. Sed nostra civitas, laesa praesertim impotenti dicterio, nihil tale capit. Vale, nobilissime domine, et meo nomine venerare Heroes vestros, magnif. Dn. parentem, inquam, et affines. Scrib. Argentorati d. 25. Aug. Ao. 1656.
Tuus
omni cultu et observantia
J. H. Boeclerus.
page 409, image: s409
Epistola 200. ad Eundem.
Ordiuntur hae litterae, unde nollem, i. e. a deprecatione; non negligentiae tamen, sed morae tuis rebus praeter opinionem interpositae. Superioribus nostris nundinis, mercator quidem FRANCOFURTENSIS in se receperat exempla epistolarum BULLIALDI ad OCHSIUM curanda, qui postea parum memor promissi, fasciculum apud me reliquit, neque asportavit. Igitur nunc demum cum mercatorihus nostris FRANCOFURTUM mitto ad OCHSIUM, cui mandare caetera potes. FORSTNERO autem tum statim transmisi exemplum. In aliis noli putare, quenquam promtius diligentiusque tibi obsecuturum, quatenus exiguae vires patiuntur: omnesque illas suspiciones aufer, quarum specimen etiam tum in litteris tuis praebuisti, quando in mentem tibi venit putare, Gallicarum partium odio me subterfugere impressionem elegantissimi carminis tui BIGNONII memoriae consecrati. Crede mihi non ita viuitur ARGENTORATI. Quin potius persuasissimum tibi esse cupio quod dicam: nisi penitus me tenerent labores unde deverti vix licet, scripsissem carmen, quo veneratus essem officiosissime memoriam BIGNONII, et id, libentissime quidem Argentorati, si per morositatem typographorum licuisse, sin, AMSTELODAMI aut LEIDAE imprimendum curassem.
page 410, image: s410Nemo est hic, qui eam rem graviter ferret. Atque, ut videas, ARGENTORATENSES non trepidare ad quemvis sonitum ruentis aquae, nuper fama distulit, ARGENTORATENSES legionem militum Suecis alere sua pecunia. Id affatim et iucunde rident nostri; neque periculi quidquam inde augurantur. Mendacia non perennant: pleraque sua sibi vanitate statim perdelentur. Sed haec hactenus. Neque enim crediderim, RATISBONENSES plus timere; nisi quotiens inter artes est timere. De SUECIS sane silendum video, postquam nemo hodie de republica aliquid intelligere aut iudicare videtur, nisi qui SUECOS impense odit. Id ego ut facerem, nondum (fateor) animum induxi meum: vel hoc ipso pretio, ne imperitia aut caeco affectu prolabi dicar. Relinquo vobis, qui in rep. versamini, omnia expendenda. Mihi inter privatos non est necesse sententiam dicere: neque quicquam aequiore animo fero, quam imperitiam status publici in me accusari. Possum enim et decore fateri, quod dixi; et gaudeo, mihi nullam necessitatem imponi dicendae sententiae. Ea si venerit, fortasse an visa fuerit pedum vim. De BOCKENHOFERO nuper scripsi. De vestratibus Dnn. PRASCHIO et KERSCHERO, consilium tuum exquiro. Versantur in studiis iuridicis et philosophicis singulari industria et dexteritate. Nec dubito multum momenti accessurum esse, si uterque argumentum memorabile proprio elaboratum marte (unde profectus queant accuratius
page 411, image: s411locupletari) solenni auditorio exhiberet. Potest, si opera datur, hoc negotium longe maiori solennitate, quam in ulla GERMANICA academia, tractari. Quia tamen non audet, nisi vestro iussu, vestra auctoritate niti, egerunt mecum, ut caussam hanc tibi commendarem. Tuo consilio arbitrioque stabitur. A ter optaret, de libertate senatoria paulo diligentius disserere: alter legisatorem exhibere paratus est. Quomodo, res ipsa indicio erit, si permiseritis. Sumtuum pauxillum i. e. 12. Imperiales praeterpropter, requiruntur. Maior autem longe hodie disputationum eiuscemodi, quam orationum aestimatio est. Me adscire praesidem vellent, nisi vobis aliud placet. Iamiam in opere versantur, succeditque non infeliciter scriptio, quae, ut ex dignitate vestra, et ex usu ipsorum publicetur, venia a vobis impetrata, operam dabo. Sed nimis teneo te. Vale, nobilissime domine, et fave
Tuo
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 1. Octobr. Ao. 1656.
Epistola 201. ad Eundem.
Et tuis et amplissimi affinis tui litteris plurimum debeo: neque quicquam mihi antiquius erit, quam obsequi eorum consilio, qui optimi possunt
page 412, image: s412esse observantiae erga inclytam vestram Remp. meae interpretes. Tardius interea procedit opus, sive, ut rectius dicam, in maius, quam ab initio destinaveram, volumen excrescit, absolvendum sub initia (si Deus concesserit vitam) anni insequentis. Tum denuo opus erit ad vestram opem confugere, quibus et mittam praefationem, antequam imprimatur, ut vestro iudicio stet cadatve. Si amplissimus affinis LENTZIUS SPIRA domum redierit, istas ei litteras tradi expeto. Ante dies pauculos GALLI BRISACENSES BOULLIACUM (qui olim tribuni vicarius meruit in BRISACENSI praesidio, Obrist-Lieutenant) ex praedio suo (im Vachwerth) captivum abduxerunt, et in turrem arcis BRISACENSIS condiderunt. Crimini datur, quod CAESAREANIS pollicitus sit operam et consilium ad expugnandum BRISACUM. Omnes eius chartae conquisitae, eodem asportatae sunt. Praesidiariis BRISACENSIBUS addiderunt 400. delectos, numerumque ad 2000. expleverunt. Alveum RHENI, qua muros alluit, arenae cumulatae distorserant, is magno studio repurgatur. Carmen, quo CALIXTI suprema deflevisti, multis apud nos impense placuit: VOSSIO praesertim nobili MECHLEBURGICO theologiae candidato, qui per 8. annos a latere CALIXTI non discesserat. De PRASCHII et KERSCHERI nostrorum proposito nuper ad te uberius perscripsi: tuo, quod dederis, consilio parebunt. MOSCOVITARUM in LIVONIAM irruptionem
page 413, image: s413SUECI nunquam credent, POLONIS tantum datum esse. Neque obscuri sunt instinctores alii. Ego, ut primum audivi, ab initio huius belli, missum esse illuc cum summo imperio, illum aliis rebus potius quam militia M. additumque ducem, manu quam consilio praestantiorem, rebus LIUONICIS vehementer timere coepi. Neque fefellit me opinio. De nobilissimo 15000. hominum exercitu, supersunt 3000. nullo praetio, sed ita absumtis caeteris, ut defleri magis quam memorari ista satius sit. Sed SUECIS utique salva erunt omnia, si salva erit RIGA, satis permunita, et fortissimis militibus insessa. Hoc enim est novum initium, quod serenissimi regis SUECIAE gloriam ad magna incrementa ducet: dum candidissimum nullisque saeculi nequitiis imbutum pectus Herois tanti, ad debellandos iniuriarum lacessentium auctores provocatur animaturque. Sed haec Deus suo tempore toti orbi demonstrabit spero, quae nunc fortuna in occulto tenet. Vale, nobilissime domine, et fave
Nobilissimi nominis tui
observantissimo
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 15. Octobr. Ao. 1656.
P. S. Lumina illa domus et urbis vestrae veneror!
page 414, image: s414
Epistola 202. ad Eundem.
Litterarum ad HARSDöRFERUM exemplum, ut omnia a tua manu munera grato accepi animo: iuxtaque tecum sentio. Itaque semper abstinui eiuscemodi scriptura, sicut omnes norunt, qui me non ignorant. Quod mandas de omittendo nomine tuo in fronte vitae GUIETIANAE, video tibi parendum esse, quanquam ratio mihi non apparet. Ita iam innotuisti, nobilissime mi PORTNERE, ut qui aliquid iudicant in litteris, statim tuum opus, etiam dissimulato nomine, agnituri sint. Ego certe semper ita profiteor testorque, post BUCHNERUM (cuius tamen stilus proprio quodam, et quem ab aliis facile distinguas, charactere praecellit) solum esse PORTNERUM inter nostrates, cuius scripta viuidam indolem, profluentem eloquentiam, et solidam doctrinam referant. Erat mihi et alia caussa dubitandi. Quid enim? Si nomen omitteretur, ergo totum omittendum foret exordium, quod magnificum praestruxisti, atque ita corpori hoc caput annexuisti, ut sine aliqua notabili deformitate detruncari omnino nequeat. Venit ergo in mentem, si loco nominis tui hae litterae ponerentur P. A. I. R. C. Faciam tamen, quicquid iusseris: quanquam ipsa necessitas videtur nominis alicuius signa expostulare, nisi velimus eruditis ludibrium debere, et suspicionibus viam aperire,
page 415, image: s415quae, quales esse possint, aut futurrae sint, iuxta mecum vides. Doleo interea vicem tuam, si tibi peribit ex parte fructus scriptionis, quae non poterit non iucunda esse omnibus doctis, tum scriptoris ingenio, tum praeclara cognitione variarum rerum. Verum, uti dixi, obsequii gloriam video mihi relinqui: si quid tamen mitius animo decreveris, fac statim sciam, et vale cum tuis, quos veneror salutoque, et fave
Tuo
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 13. Octobr. Ao. 1656.
Epistola 203. ad Eundem.
Ut hic annus, quem inchoavimus, multas vobis bonas felicitates afferat, servet, augeat, ex animo precor! Fasciculi tui GENEVAM destinati, partim per cursores publicos, partim per civem vestrum ad me allati, pervenerunt iam puto, quo tendebant. Neque enim tam negligentem me credere debes in negotiis tuis curandis, quam hactenus in litteris exarandis fui. Necessitas apud nos vocatur, quae an hoc nomine vobis approbari possit, nescio. Nunquam tamen aeque constrictus fui et ad singula quasi momenta temporis alligatus, ut nunc. Ut inclytae reip. vestrae titulum, sive quomodo velis inscriptionem fieri
page 416, image: s416(quoniam permittitis mihi, ut dedicatione TERENTII mei circa festum paschatos prodituri, mea obsequia profitear) ad me perscribas, etiam atque etiam rogo. Simula me uberiores propediem expectes ad te, et amplissimum LENTZIUM affinem, salvete et valete, colenda mihi nomina. Argentorati d. 19. Ianuar. Ao. 1657.
N. T. A.
observantissimus
J. H. Boeclerus.
Epistola 204. ad Eundem.
Adiuro tibi per amicitiae nostrae sacra, quae per omnem vitam summo ex studio venerabor, nulla negligentia rarius me scribere ad vos, sed inevitabili necessitate ad differendum hoc officium obstringi. Duobus praelis typographicis, opera diurna nocturnaque ita distringor, ut non cibo non somno sua suppetant tempora: uno interim solatio fretus, quod ad finem spectat labor ille, cui similem per omnem vitam nullum suscepi. Itaque nunc quoque paene siluissem, nisi te diutius in errore versari, quem ignorabam, periculosum credidissem. VICTORINI PETAVIONENSIS libellum per LANDSHUTERUM ad me ais misisse. Non mediocriter perturbavit me hic error, ut primum se oculis obtulit tua epistola. Nihil
page 417, image: s417vidi, nihil accepi de eo. Attulit LANDSHUTERUS duos fasciculos, quorum unus CHOVETIO GENEVENSI inscriptus, a me nec apertus est, nec aperiri omnino debuit. Alterius inscriptio meum nomen praeferebat. Resignavi. Inerant paginae ITALICAE numeris signatae. Ad me nullum verbum perscribebatur. Illas paginas alteri et prioribus fasciculis, ante LANDSHUTERUM acceptis, adiunxi, eique qui nomine Chovetii a me repetebat i. e. FRANCISCO CHRISTOPHORO CAROLI XV vir. Secretario tradidi: tibique, curata esse, quae volueras, rescripsi. Valde itaque doleo, me in eam negligentiae suspicionem apud te venisse, quasi silentio transmissurus fuerim, si quid aliud aut aliter curandum ad me pervenisset. Litterae tuae uno in loco, tanquam cimelia quaedam apud me custodiuntur: nedum ut effugeret diligentiam meam, si quid amplius adiectum esset, quod curari velles. Habes rem totam, sancta fide perscriptam. Vale, cum omnibus venerandis mihi capitibus, et pauxillum adhuc moram indulge, non segniter ad officium redituro. Scr. Argentorati d. 23. Febr. Ao. 1657.
Tuus
omni observantia et cultu
J. H. Boeclerus.
page 418, image: s418
Epistola 205. ad Eundem.
Tandem, inquies, ad officium redis? Ego vero redeo laetus lubensque; nec minus nunc, quam ante hanc cessationem, si ita vocari libet, tua humanitate et comitate confido. Itaque et me, nobilissime domine, et, qui mox subsequetur, TERENTIUM ita suscipias rogo, sicut PORTNERUS solet bonarum litterarum studiosos suscipere: praesertim, quos in clientelam simul suam admissos voluit. Tardius molitur iter Terentius, quam hae litterae, neque aliter fieri potuit: viginti et quatuor exemplaria cistae inclusa ligneae, numerum a vestratibus mihi demonstratum, transmitto, quae ut vos magnifici illustris reip. RATISBONENSIS proceres totusque amplissimus ordo benigne accipiatis, atque ut aeterni obsequii erga vos mei et reverentissimi cultus testimonium interpretemini, quanto possum opere oro atque contendo. Tu, nobilissime domine, cum affine honoratissimo, auctores mihi fuistis rei, sine magnis patronis non audente; vestro beneficio vel placebit mea pietas, vel ex cusabitur. Non leue ornamentum elegantissimo carmini tuo imposterum debebit TERENTIUS; si praesertim abessent, quae mihi nihil merenti tribuis. Amplius est, quod tuo favori commendem, nobilissime domine. Cum TERENTIUS iam ad multa folia processisset neque ego
page 419, image: s419quicquam tum de inscriptione et dedicatione deliberassem, vestris litteris fiduciam coepi, quam videtis. Non potuit autem mutari quod inchoatum erat. Typographus enim 12. tantum exempla mundiori charta (Schreib-Papier) exprimi iusserat, impressoriam chartam (Druck-Papier) apud nos satis mundam et elegantem caussatus. Itaqne nunc non eadem charta omnia funt impressa, quae a me reverenter mittuntur, exempla. Adeo autem iste mos nunc apud nostros typographos inolevit, ut magnificus FRANTZIUS ne unum quidem exemplar libri sui apud BOCKENHOFERUM impressi atque invictissimo CAESARI nostro dedicati, alia quam impressoria charta acceperit. Hoc quoque, ut excuses, nobilissime domine, et partem simplicitatis in hoc toto negotio amatae comiter interpreteris. Vale, cum magnifico Dn. parente et affinibus; quos omnes et singulos pie ac studiose veneror! Scr. Argentorati d. 23. Martii Ao. 1657.
Amplissimi nominis tui
Cultor perpetuus
J. H. Boeclerus.
Epistola 206. ad Eundem.
Prioribus litteris, quas ad amplissimum Dn. affinem LENTZIUM dederam, magnum me
page 420, image: s420per ignorantiam peccatum admisisse, sero deprehendo. Postquam enim ex FRANTZIO nostro hisce diebus cognovi, syndici appellationem apud vos, non ut alibi consiliarii dignationem, sed multum infra, significare, vehementer dolui, me isto quoque nomine litteras inscripsisse. Id ut meo nomine depreceris interim, valde rogo. Facturus et ipse sum postea. Ad explendam arculam, cui TERENTIUS commissus est, tria exempla NEPOTIS rudia inculcavi: in quorum uno, Emblema tituli TERENTIANI, mundissima charta seorsum vicies et quater impressum latet. In libris compactis, qui se primum conspectui offert, inditas ponat litteras ad Inclytum Senatum vestrum Germanice a me scriptas, et cum ipsis 24. voluminibus tradendas. Arcula ipsa panno, ut mos est, celata, Tuo nomine inscribitur. Tu enim, Nobilissime Domine, cum Amplissimo Affine, patrocinium vestrum TERENTIO, mihi veniam non denegabitis. Ita vos DEUS sospitet! Scr. Argentorati Ao. 1657. d. 30. Martii.
Nobilissimo nomini tuo
omni observantia et studio addictus
J. H. Boeclerus.
Epistola 207. ad Eundem.
Et gaudio me affecerunt litterae tuae, et tristitia non mediocri. Quid enim dulcius mihi accidere
page 421, image: s421potuit, quam incrementa honoris tui tam insignia, cognoscere; eademque opera favorem erga me tuum nulla fortuna immutatum, iterum exosculari? Ita tamen applaudo et gratulor novae dignitati tuae, ut omnino optem, non deseri a te patriam; praesertim eo tempore, quo magnorum virorum excessu (quem ex animo lugere me dixi) tuam et LENTZII nostri virtutem, pro subsidio fata constitutam voluerunt. Atque haud scio, an honoroficentius tibi sit, patriam ornanti attollentique, maximorum principum amicitiis ambiri; et ex uno loco, in praecipuas aulas consilia dispertiri: quam mutare sedem, tot modis tibi sanctam et familiarem. Ecce, nobilissime amicorum, RATISBONA egregio profectu efflorescit: cupitque vestris meritis adhuc multa debere. Nec obscura sunt divini numinis pro amplificatione reipublicae consilia. Quibus ne ullo pacto intercedas, et in praesens et in posterum tua permultum interesse credito. Felices, quorum virtutem incrementa patriae, non rudera exercent! nullibi rectius et iucundius sudatur. Sed haec verissimus in remp. vestram amor, et fides amicitiae mihi dictat: cui paratam apud te veniam non ignoro. Neque parum me movet respectus egregiorum iuvenum, cognatorum tuorum: qui apud latus tuum ad decus patriae succrescere, postquam domum redierint, honestissimo desiderio concupiscunt. Terentium, quin interea acceperis, nullus dubito. Is se tibi cum editore suo totum committit: atque hoc insuper
page 422, image: s422orat, ne graveris, quatenus inspicere licebit, liberrima censura fungi. Destinaveram ab initio, discentium adolescentum aetati et disciplinae propius admovere nobilissimum scriptorem: sed, ut manus operi admovi, potior haec opera visa est, quae decentibus inservire queat forte. Neque moles libri producenda in maius erat. Sed tui, nobilissime patrone, arbitrii facio, quicquid scripsi. Vale, cumtuis, quos reverenter saluto et veneror
Illustri vestro nomini
aetatem addictus
J. H. Boeclerus.
Argentorati d. 27. April. Ao. 1657.
Epistola 208. ad Eundem.
Quod diu optavi, accidit tandem, ut nihil de favore tuo pristino decessisse mihi intelligerem. Quo nomine gratias ago maximas, munificentia inclyti Senatus vestri, quam significas, non tantum meritis meis, sed et praedicatione indisertae vocis maior est ac sublimior. Multum esse tuae, vir nobilissime, et amplissimi affinis LENTZII suffragationi datum, satis intelligo. Conabor, quibus potero, obsequiis gratam vobis mentem approbare. Ubi GRUNDLERUS vester advenerit, et reditum ad vos adornaverit,
page 423, image: s423gratias agam amplissimo ordini, si ita tibi videtur. Sin ex instituto reipublicae vestrae, privatos non decet, saepius totum senatum alloqui, docebis me, quaeso, an ad magnificos Dnn. Camerarios scribere, modestius sit. Sum enim in his solicitior, et tuo consilio regi desidero. Ausus sum litteris offerre toti amplissimo ordini tenuem libellum: itaque simplicius cogitanti, grates quoque ad totum illustre collegium perscribendae videbantur. Sed mores et instituta cuiusque loci officiorum ordinem et modum definiunt. Neque mihi quidquam dulcius est, quam amicorum bene consulentium imperiis obedire, si responso perbrevi statim me dignari libuerit. De instituto tuo gratulor patriae, tibi, nobis omnibus. Neque enim quicquam tibi vel ad famam gloriosius, vel adversus fortunam tutius est; quam in amplissima domi statione constitutum, celsissimorum principum amicitiis florere. Praeterito die iovis KERSCHERUS noster in solenni auditorio praeclarissime respondit de argumento a se conscripto. Interrogantium primus et praecipuus fuit, vir nobilissimus et doctissimus Dn. MATTHIAS IOHANSEN, celsissimi principis ac ducis HOLSATIAE, qui hic agit, secretarius. PRASCHII dissertatio sub praelo est. Nolui interpolare quicquam in scriptura, pulcerrimorum ingeniorum etiam tum teste, cum non omnino proficitur, quod susceptum est. Dabimus in posterum operam, ut uterque in implenda cuiusque loci philosophia probe erudiantur; et KERSCHERUS
page 424, image: s424ubertati explanationis natura et instituto idoneus, ad exemplum antiquitatis expoliat quae scribit, ne quid peregrinum aut molestum praeclaro alias stilo insit. Controversia interregni curae sit maioribus ingeniis. Moderationem tamen eius partis, quam vos probatis, multi desiderant. Scis, vir nobilissime, GERMANICAE libertati parum amicas bellorum in pace minas; et imperia animosius usurpata. Sed, ut dixi, manum retineo, teque cum tuis omnibus, quos veneror plurimum, quam felicissime valere iubeo. Scrib. Argentorati d. 22. Iunii Ao. 1657.
Nobilissimi tui nominis
observantissimus cultor
J. H. Boeclerus.
P. S. CHOVETI ante triduum ad me venit fasciculus, Victorinum adferens, sicut ex ipsius litteris animadvertere potes.
Epistola 209. ad Eundem.
Quoniam scio, serius ad te perventuras esse has litteras, nolo verbosus esse. Hoc unum te, vir nobilissime, exoratum cupio, ut gratiarum actionem inclyto senatui vestro per LANDSHUTERUM transmissam, benigna interpretatione tua iuves, meaque obsequia rudi brevitate indicata,
page 425, image: s425efficaci eloquentia et auctoritate tua amplissimi ordinis animis denuo insinues. Absolves ita beneficium tuum, quo me tibi perpetuum devinxisti. Vestris civibus, ad nos studiorum causa commeantibus, quod potero, libens bene faxim, si me familiariter uti non aspernabuntur. KERSCHERUM et PRASCHIUM in dies luculentis profectibus augeri, laetus lubensque nuntio, eoque nomine plurimum vobis gratulor. Vale, nobilissime domine, et fave cum tuis, quos veneror
Illustris tui nominis
observantissimo cultori
J. H. Boeclero.
Epistola 210. ad Eundem.
Valetudo et acidularum usus intercesserunt officio, quod pridem explere debebam. Ante omnia autem repeto, quas tibi immortales debeo, gratias, pro conciliato mihi favore inclyti vestri senatus: cuius munificentia ad aeterna obsequia me obligari sentio. Nondum praeterea ad te perscripsi, quam perclare et raro exemplo, de conscripto a se argumento responderit PRASCHIUS noster. Nam de scriptura ipsi iudicare optime potestis. De responsionibus aliorum relatu erudiri vos oportet. Gratulor reip. vestrae,
page 426, image: s426quae non poterit non tam elegantibus ingeniis gaudere. Exemplaria TERENTII ad BULLIALDUM curanda suscepit BOCKENHOFERUS noster. Est autem BULLIALDUS, quod apud te liceat dicere, valde morosus in rescribendo. Quae res, fateor, me in scribendo negligentiorem facit. Libellum GENEVA transmissum, promisit te typis exscripturum| BOCKENHOFERUS: sed adhuc distulit. De transmittendis LUTETIAM exemplis LAUNOIANI opusculi quae scribis, effuse ridet ille; sublatis pridem inter GALLOS et nostros librariis commerciis, nullam rationem parendi tuis desideriis relictam ostendens; uberius id quidem, quam epistola fas est comprehendere. Quod ad LAUNOII epistolam ad BLUMIUM attinet, patieris aequo animo, nobilissime domine, si fateor tibi, non magni momenti mihi visam esse. Adeo, quae pridem scriptoribus GALLORUM praecipuis annotata sunt de coronatione regia, non meminit: et, cum velit videri ex professo hoc agere, quod pollicetur, valde obiter id agit. Ita mihi quidem videtur. Tuam interim auctoritatem non defugerem, nisi me summa ratio a tali obsequio distineret. Potuisti ipse hic audire, quantis olim turbis involverit, quantis odiis obiecerit BERNEGGERUM nostrum, (cuius memoriam veneramur:) non alia res, quam quod scripta quaedam eiuscemodi, religioni nostrae iniqua, typis excudi, in gratiam amicorum curaverit. Estque a candore meo plurimum alienum, istas nugas blanditiarum,
page 427, image: s427quibus Apostatam demulcet LAUNOIUS, typographis commendare. Dicam amplius, nemo typographorum hic excuderet. Haec licuerit mihi apud te impune profiteri, ut intelligas, non animum tibi obsequendi, sed facultatem in hoc quidem negotio deesse. In aliis enim non minus promtum, quam obstrictum me habebis. Vale, nobilissime domine, et magnificum Dn. parentem, cum amplissimis affinibus reverenter ex me saluta. Scr. Argentorati d. 24. Aug. Ao. 1657.
Illustris tui nominis
observantissimus
J. H. Boeclerus.
Epistola 211. ad Eundem.
Fecisse te tandem, quod ut faceres, nobilissimae domus tuae, et patriae plurimum intererat, ex amplissimi affinis tui litteris laeti lubentesque intelleximus. Gratulationem uberiorem, nuptiis, ut primum inaudire licebit, destinamus: Deum interea toto pectore rogantes, ut felix tibi ac reipublicae velit esse matrimonium, unde PORTNERIANORUM meritorum perennis propagatio expectatur. Agit hic nobiscum nobilissimus ac doctissimus EMERICUS BIGOTIUS, qui te salutat plurimum, excursurus et ipse ad visendas urbes GERMANICAS, et RATISBONAM vestram.
page 428, image: s428Iverat cum illustrissimo THUANO HAGAM; inde huc pervectus, ut dixi, GERMANIAE interiori visendae intentus est. Cl. BULLIALDUS pridem recepit, quae destinabantur. Vale, nobilissime domine, et salve cum tota domo tua, quam veneror. Scr. Argentorati d. 25. Octobr. Ao. 1657.
Nobilissimi nominis tui
observantissimus cultor
J. H. Boeclerus.
Epistola 212. ad Eundem.
Quale flagitium admiserint homines male curiosi, ex epistola FORSTNERI nostri intelliges. Significavi statim homini, et invicem recepi hanc epistolam. Dolemus omnes plurimum, neque enim quisquam amicorum FORSTNERI hoc pacto insons videri potest. Nimirum, quando incidimus in hominem doctum, reique publicae non incuriosum aut imperitum, honori FORSTNERI hoc dandum videbatur, ut amicitiam et reverentiam erga illustre viri nomen professo aliquid communicaretur. Fateor sane, tribus circiter amicis me communicasse. Idem alios hic factitasse novi. Sed quis potest praestare ne in proditores incidat, aut quis satis digncscere ab amico insidiatorem? Expecto, an fort asse aliquid
page 429, image: s429suo facinori praetexere parent, homines maleferiati, tum sane nec ego omittam hoc flagitium insectari. An et quid tu facturus sis, nobilissime domine, expeto scire. KERSCHERUS et PRASCHIUS vestri plane industrios se praebent in caeteris studiis: sed in iure civili stimulo opus habent. Itaque ut meis cochortationibus tuas coniungere velis rogo. Nobilissimus EMERICUS BIGOTIUS hodie a nobis discedit, AUGUSTAM petiturus, et, ubi substiterit aliquantisper ibi, RATISBONAM. Interim te salutat plurimum. Vale, nobilissime domine, et fave
Tuo
omni observantia et fide
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 7. Dec. Ao. 1657.
P. S. Si posses efficere, ut Epistola FORSTNERIANA etiam NORIBERGAE imprimeretur, rem gratissimam ei et nobis omnibus faceres.
Epistola 213. ad Eundem.
Pro humanissima invitatione ad nuptias, maximas ago gratias: et quaecunque vobis, nobilissimi sponsi, pie riteque exoptari possunt, ea ut abunde contingant, in perpetuum, Deum veueror: meam in scribendo carmine imbecillitatem
page 430, image: s430supplebunt KERSCHERI et PRASCHII vestratium ingenia, quae exosculor. Quis sit auctor censurae in FRISCHMANNI collegium electorale, ignoro. Maiora forte et plura, et explicatius merebantur notari. Si moderatio fuit, parum providit cum quo homine sibi res esset, atrocem amicae censurae censorem nactus. Sed haec vos rectius videritis. Valete, veneranda mihi nomina et salvete
Ab
Illustris vestri nominis domusque
observantissimo cultore
J. H. Boeclero.
Argentorati d. 8. Febr. Ao. 1658.
Epistola 214. Boeclerus ad Christophorum Forstnerum Cancellarium quondam Mombelgardensem.
Proficiscuntur ex abundantia bonitatis tuae, non ex ullo meo merito, quibus me dignari libuit, laudes. Mihi sufficit, si qualibuscunque studiosae iuventutis utilitatibus non defuisse comperiar. Nam ad magna et eximia aspirare; ne vitae quidem, cui mancipatus sum, conditio patitur.
page 431, image: s431Quod tibi, vir, non studiorum minus, quam tuae dignitatis fastigio eminentissime, audeo aliquid de meis allegare, non alia de caussa fieri denuo testor, quam ut venerationis erga te meae qualiacunque indicia edam. Quod si inter cultores fidos, bonosque (nam id unum polliceri habeo) me admiseris, tuoque favore aliquo dignatus fueris, implevisti iam vota mea. Adiunxi his litteris dissertationem, de politicis Lipsianis, quae an peritiorum iudiciis se approbare possit, nescio. Neque tu ignoras, vir magne, qualis, et unde opinionum ea super re et libro diversitas. A Belgis, excepto Vossio, non minus moderati, quam recti iudicii viro, Lipsii politica valde sperni audio. Esto tu arbiter: cuius auctoritatem ambabus manibus venerabor, sive reieceris meam opinionem, sive correxeris. Vale, decus tuorum temporum et principum. Dabam Argentorati Kal. Febr. Ao. 1643.
Ill. Magnif. tuae
omni observantia cultuque addictus.
Epistola 215. Idem ad Eundem.
Potuissem dubitare, an adhuc ulla tecum mei viveret memoria, si meum ipse pudorem et
page 432, image: s432raritatem litterarum, meam tibi observantiam insinuantium, voluissem respicere. Sed quia aequitatem animi tui probe cognitam habeo, et hactenus indulsi facilius meae verecundiae, et nunc audacius repeto testationem obstritae tibi ad omnia voluntatis, devotique affectus, quam semel tibi in perpetuum dicavi. Utinam documento aliquo clarius fieri posset, quod dico. Sed occasionis opportunitas expectanda mihi est, si forte aliquando prolixius mihi liceat desiderium Tibi inserviendi explere. Repetitionem eruditissimarum notarum tuarum in Tacitum bibliopola avide expectat. Si quis mei usus esse potest, in relegendis typographi laboribus, faxo, ne desiderare obsequium meum possis. Caetera Rumplerus noster orabit de acuratissimis scriptis tuis: cuius precibus multorum bonorum virorum vota congruunt. Quae de meis nugis adiunxi his litteris, tuae censurae subiecta sunto. N. T. editio nihil a me habet, praeter adiectum illud venerandae antiquitatis monumentum, qnod eruditis, spero, non ingratum erit. Vale, illustrissime domine, et mihi fave. Argentorati d. 20. Iunii Ao 1645.
Ill. tuo nomini
devotus.
Epistola 216. Idem ad Eundem.
Accepisse te, quas nuper scripsi litteras, non
page 433, image: s433dubito. Sed quia tabellio vester salutem a te nunciavit, simulque monuit, ut de filio, in novum hospitium transferendo, cogitationem aliquam susciperem: breviter mihi repetenda duxi, quae prioribus meis exposueram. Reichardum designaveram, cuius parentes honestissimo loco, et re familiari optime constituta, commodam filio tuo convictionem sponderent: ipse autem, tuae domui gratus, nec ulla re molestus esset futurus Hoc ita esse, sicut dixi, adeo vere mihi videor confirmare posse, ut melior conditio hoc tempore, hoc loco destinari voto aut electione nequeat. Comperta mihi adolescentis indoles, moresque propiore commercio aestimati: in quibus commendandis, nihil a meis verbis aliorum iudicia dissentient. Nihil superest, quam ut mandatum tuum expectemus, quod si dare expressum fuerit, nulla amplius mora ei negotio intercidet. Vale, illustrissime domine, et perpetuo fave
Ill. N. T.
devoto cultori.
Argantorati d. 18. Febr. Ao. 1648.
Schefferus noster in Sueciam ibit, accepturus stationem mihi ab initio destinatam. Ego novis et melioribus conditionibus invitatus sum, cum et antea, et hoc tempore, nihil minus, quam de Suecia, somniarem. Caussae multae et magnae in oculis sunt, quae parere me iubent divinae voluntati. Argentorati autem vix ulla ratio maioris momenti me retinet, nisi uxoris de regionibus
page 434, image: s434peregrinis errorem, argumenti loco habendum, libeat putare. Res ardua et difficilis, quae domum mentemque meam impense agitat. Hic parum boni in spe: ibi satis luculenta spes. Hic contentio litterarum et hominum litteratorum: ibi extolli studia et in quendam florem adornari, satis constat. O si optimus et benignissimus Deus meus suam mihi voluntatem paulo propius insinuaret! Vix enim quisquam me hactenus expedit ex ambagibus tam ardui consilii. Iterum vale, patrone magne. etc.
Epistola 217. Idem ad Eundem.
Venit ad vos Reichardus noster, quem ut favore et patrocinio amplectaris, valde rogamus. Dabitur opera, ut filio tuo, quae possuns, officia praestentur. Orationem serenissimae Suecorum reginae a Freinsbemio nostro dictam, haud dubie, transmittente filio, accepisti, communicavi enim. Si patietur auctor, apud nos imprimetur. Singularis exempli viraginem esse, multa sunt, quae demonstrant. Nunc graecis litteris dat operam, et docenti Freinshemio. Deus stabiliat thronum eius, cui multi metuunt, si quid humanitus acciderit Atlanti Suecico, antequam matrimonium eius consummaretur. Feruntur n. factiones augeri
page 435, image: s435inter proceres, quorum certaminibus nihil aeque obstat, ac magni illius cancellarii auctoritas. Sed quorsum ista apud te, vir summe, qui solus fata regnorum percalles? Deus te Sospitet nobis patrone! Argentorati d. 9. Martii Ao. 1648.
I. T. nominis
Cultor observantissimus.
Epistola 218. Idem ad Eundem.
Fecerunt tuae litterae, ut impatientius expectem, quas praecessisse ais. Nihil enim videre contigit, aut scire de curis in veterem multisque nominibus tuum clientem Tacitum. Sicut autem magnopere iis cupio frui, ita gratulabor mihi, si contingat offerre tuo nomine Serenissimae dominae tam nobile donum. Ego vero, ut dixi, lubens, quantaque fieri potest industria, parebo iussis, ut primum ad manus meas venerint, de quibus spem facis. Utinam adiecisses, a quo curari ad me deberent. Perscribam sine mora, si quid accepero, neque putem ingratum tibi, si, donec aliud exemplum Leida paravero, illud, quod mihi destinasse scribis, a te offeram illustrissimo legato Io. Oxenstiernae, qui satis familiariter me admittere, tuique honorificam mentionem facere solet. Rosenhanio, apud Bremenses
page 436, image: s436nunc agenti, facile hinc transmittam, et sine omni incommodo. In aula nostra subinde multa aliam faciem induunt, de quibus fors, aliunde fama ad vos pervenit. Me quod attinet, si in Germania commodam stationem impetravero, non errare videbor reginae, quod de patria mihi repetenda cogitaverim, transigenturque haec omnia facile, et decore. Vale, illustris domine, et fave.
Holmiae. 22. Nov. 1651. cum accepissem tuas 21. Octobr.
Inscriptio litterarum ne quid, propter Historiographi nomen praeferat, rogo; omissis aliis.
Epistola 219. Idem ad Eundem.
Nondum accepi tuas in Tacitum curas: neque per quem curari volueris, rescire potui. Si recepero, fiet, quod iussisti. Questus est nuper Fridius ad Röttlinum, quod ego talia ad te, illustrissime domine, scripsissem, quae sibi permolestae acciderent; adiecit, ut solet superbas voces et minaces. Atque ego nihil caussae habui, cur celarem rem vulgari fabula in aula nostra celebratam, ex quo ille impotenter iactare coepit, sibi offerri vice cancellarii Mombeligardensis munus:
page 437, image: s437quae res (nam apud ipsum comitem talia iactavit) non modo liberavit eum priore contemtu, sed effecit, ut retinere aliquantisper comes cuperet. Fateor, postquam omnem fortunam meam ingratissimus homo perturbavit, suaque superbia omnibus bilem concivit, indignissimam rem mihi visam esse, quod Vice cancellarii titulos iactaret, cui tot litteras inepte scriptas comes concerpserat. Quid? quod longe aliter comes, et ii, qui negotium tractarunt, referunt omnia, negantque retentum esse unquam insolentem hominem, sed statim dimissionem oblatam: quam ipse, longe aliter tum loqui doctus, distulit. Haec adeo clara et certe sunt, ut celari non cupiam: quin potius ostendi optem, paratusque sim, illum minacem fastum iniquissimi hominis quovis modo iuri consentaneo retundere. Te autem, illustris domine, haec ignorare nolui, quia in expiscandis meis litteris aliquid doli usurpatum esse ab ipso, non debeo dubitare. De caetero, neque huius generis, neque ullas alias molitiones spero effecturas, ut favor mihi tuus intercipiatur, cui me totum commendo. Vale cum illustri familia, magnifice domine. Scr. Holmiae. d. 13. Octobr. Ao. 1651.
Epistola 220. Idem ad Eundem.
Ante omnia exponam de negligentia typographi
page 438, image: s438Moyardi, qui notarum tuarum exempla, licet pridem per manus hominum vulgatae, ad me, quamvis exigentem, non misit ante abitum e Suecia meum, adeoque pulcherrimam occasionem mihi eripuit, tibi, sicut debeo, obsequendi; feci tamen, quantum potui litterisque sub discessum meum exaratis, Moyardum monui, ut exempla notarum, quae mihi noluerit transmittere, ad secretarium regium Petrum Iulium Coyet destinet. Is et ipse doctissimus et doctorum amator, tui certe nominis observantissimus, tradet reginae et Rosenhanio, efficietque, utregina in tempore memor sit tui officii. Litteras tuas reginae ipse tradidi, ut et Rosenhanio, exposita morae caussa et excusata. Et regina quidem valde gaudere videbatur tua salutatione: Rosenhanius insuper mandavit, ut accurate tibi perscriberem desuo studio et amore, addebat, venisse occasionem, qua ostendere cuperet, quantum tuis meritis deberetur. Bremensis Cancellarii locum, cum extraordinario salario tibi offert, et in oculis esse liberalitatem reginae, ipsius officii dignitatem et commoda, eiusque generis plura. Volebat, statim tibi significari, statim responsum exigi. Et speravi quidem fore, ut praesens praesenti latius explicarem huius consilii rationes. Verum, quia spem meam, valetudo aliaque obstacula differunt, crassiorie minerva cogor agere; accepi etiam litteris tuis inclusam partem epistolae Serenissimi Principis ad Lansium nostrum, qua patere mihi occasionem Tubingae, si mecum, ea de re conveniri
page 439, image: s439possit, significat. Neque omisissem alloqui, qui nominantur in litteris principalibus, si domi reperissem, cum nuper Stuttgardiam me cursus itineris deduxisset. Res tota sic se habet; retinuit me in suo ministerio regina, sine cuius nutu nihil possum agere; non tamen dubito, me posse ab ea impetrare, ut salva gratia regia, et forte etiam stipendio manente, in amici principis academia, locum adipisci liceat, si prius docear, quaspe, quibus commodis, qua conditione denique mei status Tubinga me vocet; nam ut citra notabile commodum, et spem ponendae in meliorem statum familiae, caeco impetu aripiam ullam in terris stationem, eamque praesenti meo statui perferam, non tu illustris domine, non Lansius magnus fautor meus, non amicorum quisquam suadebitis. Satisque clarum est, hanc conditionem semper a viris honestis intelligi, etiam cum non nominatur. Quamvis memini, me olim litteris ad te scriptis disertis verbis posuisse. Ne igitur quisquam de me possit conqueri, nihil muto ex priore sententia, cuius summa haec est; si ea offeruntur, quibus et honori meo, et commodis memorabili aliqua ratione consultum velit serenissimus princeps, scribam dominae meae, facileque, ut puto, impetrabo, ut annuat faveatque huic negotio. Plura propediem. Argentorati d. 29. Iunii Ao. 1652.
page 440, image: s440
Epistola 221. Idem ad Eundem.
Quae postremis litteris mandasti, curata sunt, missis ad nobilissimum Coyetium notis tuis in Tacitum longe prudentissimis, selectissimisque. Adventus praeterea tui spes infecta quantum me exhilataverit, difficile est, verbis exprimere. Ad Rosenhanium illustrissimum regni senatorem itidem perferenda censui, quae respondisti, ut mature negotium conficiatur; nisi magna rerum mutatio interea accidit, valde gaudebit ille, qualicunque spe boni eventus ostensa; nam pleniora post colloquium tuum perscribere licebit, non distulissem autem, statim ab adventu meo ad te convolare, nisi valetudo acidulis reficienda, tum alia quaedam me attinuissent. Deus te sospitet, illustris domine, cum honoratissima familia. Argentorati d. 2. Aug Ao. 1652.
Epistola 222. Idem ad Eundem.
Prorsus me pudet, tradita in manus tuas lineamenta historiae, quae auctoris sui famam deminutum ibunt. Accedit ex alia solicitudo, sed
page 441, image: s441levior, ex qua tuus me favor ultro liberabit. Scio e curiosis non neminem imperfecti oporis notitiam affectare. Itaque valde rogaverim, ne cuiquam tradatur, aut per tuos describatur. Exibit enim longe alia facie, et curiositatem aliorum sic quoque fallet. Quin inutiles apud scrinia tua paginas recipere liceat, ubi commodum tibi erit, non est, quod dubitem. Vale cum omni familia, illustris patrone, et mihi fave. Scr. Argentorati d. 24. Sept. Ao. 1652.
Epistola 223. Idem ad Eundem.
Recepi historiam, quae nec lectionem nec benevolentiam, qualem declarasti, ex ingenio scriptoris merebatur. Mitto nunc litteras illustrissimi Rosenhanii, qui responsum, ut primum a te recipere licebit, me iussit transmittere. Hoc ipso die perlatae ad me sunt viri illustrissimi litterae. Cur tam sero, inquies? Miseram enim in Sueciam, antequam constaret Lubecensi legationi praefectum. Holmia ergo Lubecam secutae sunt legatum; inposterum tarditas eadem non est, cur metuatur. Rentzii serior fuit responsio, et negantis speciem praeferens: uxore et liberis impeditum, nunc demum cognovi. Est tn. et alius comitibus Königsmarchiis praefectus, annos habens
page 442, image: s442aetatis 38. variis peregrinationibus exercitus, egergiisque functionibus pridem expetitus. An tn. dimitti possit, quod nunc varias ob caussas impetrare cupit, ignoro. Vale illustrissime domine, et fave
Argentor. d. 22. Octobr. Ao. 1652.
Epistola 224. Idem ad Eundem.
Iam dimiseram ad te illustrissimi Rosenhanii litteras, cum tuas Richenvillae scriptas accepi. Quid post Rosenhani epistolam imperaturus sis, nunc expecto, nihil reliqui facturus, quin curae mihi esse tua mandata, intelligas. De successore tuo nunc potissimum laboro, non frustra, ut spero; quicquid erit, faxo, in tempore scias. Quod de notis aureolis in Tacitum, nondum e Suecia responsum est, miror et doleo: suspecta tibi tn esse non debet mora, nimis usitata magnis aulis. Vale, illustris domine, et fave. Argentorati d. 26. Nov. Ao. 1652.
Epistola 225. Idem ad Eundem.
Binas ad te dedi, quarum priores comitabatur
page 443, image: s443illustrissimi Rosenhani epistolam, qui responsum a te haud dubie desiderat; iussit enim me quam primum remittere, si quid a te accepissem. Alterae meae respondebant tuis Richevillae datis. Accedunt nunc tertiae, quibus te certiorem facio, de Renzio quidem frustra esse, ad locum Syndici Campodunensis vocato; esse autem duos alios, nec aetate, nec artibus idoneis impares conditioni, quam offerebas. Igitur, si adhuc stat sententia, explicatius impera, quid velis, et vale. Argentorati d. 24. Octobr. Ao. 1652.
Epistola 226. Idem ad Eundem.
Quae in successuro Tibi desideras, ex literis tuis perspexi. Quanquam autem speraveram, non ineptos fore, quos reperi, cognitionem tamen juris civilis plane accuratam non ausim polliceri. Alter est Comitum Königsmarkiorum Ephorus, Petrus Mollius, annos natos circiter 40. Gallice et Italice doctus, experientiamque non vulgarem, cum eruditione ad vitam comparata, multis peregrinationibus adeptus, moribus valde probatis, solers, industrius; Tibique (quod ingenuus candor eius spondet) obsequio, cultu, officiis filii instar praesto futurus. Alter Gravius, praefectus adolescentiae cuiusdam nobilis Dani, Tubingae agentis, aetate minor, ingenio pollens,
page 444, image: s444non ineruditus, Gallicae lingvae peritus mediocriter, sed moribus infra Mollium puto, nominandus. Mollium ipse perspexi: de Gravio aliorum consentientes tamen laudes, refero. Quicquid iubebis, sine mora exequi studebo. Quod de traditis reginae notis tuis nihil adhuc dum comperire licuit, pudore Coyetii credo fieri, qui mallat addere suis litteris pignus voluntatis regiae, si negotia publica, et aulae genius maturari rem concessissent. Vale, illustrissime domine, et fave. Argent. d. 21. Ian. Ao. 1653.
Epistola 227. Idem ad Eundem.
Cogitanti mihi diligentius de caussa non impetratae a Coietio responsionis, quantum ad notas tuas attinet, nihil vero similius videtur, quam suspicari nos debere; Naudaei mentionem in praefatione factam, morae caussam suggessisse. Sive enim putavit aut animadvertit Coietius, non satis probari eam rem Naudaeo, non ausus est forte reginam hactenus interpellare; sive Naudaeus ipse, cui nunc regina valde indulget, distulit negotium. Igitur, si probas, quae agito, ad Naudaeum cuperem scribere, adiuncto exemplo notarum tuarum, et petere, ut me certiorem faciat, acceperitne reginae pridem transmissas, et
page 445, image: s445nunc denuo ipsius suffragatione commendandas. Forte et tibi illustris domine, placebit adiungere aliquid litterarum. Quicquid sit, sive per me rem agi, satius putabis, sive tuam auctoritatem in subsidium vocabis, volenti et obsecuturo imperabis, et praescribes, quid factu optimum videatur; est alia via, si per Rosenhanium hoc agamus. Sat scio, non omittet vir illustrissimus, si a me appelletur eo nomine, serenissimae dominae meae vel in memoriam vel in notitiam revocare negotium, quocunque tandem fato interceptum. Quae de comitum Königsmarckiorum Ephoro Mollio, nuper scripsi, vereor ut exitum invenire possint, retinente virum nimiopere Comite patre. A Rosenhanio nondum recepi ad tuas responsum. Vale, illustrissime domine, et fave. Argent. d. 14. Febr. Ao. - - 53.
Epistola 228. Idem ad Eundem.
Hoc ipso die accepi litteras ab amico, cui commendaveram negotium, quod nosti, atque ut Coietium urgeret, rogaveram. Ipsa eius verba haec sunt: Der Herr Secret. Coyet grüsset meinen Hr. zum dienstlichsten, entschuldiget sich wegen unterlassenen Schreibens. Ihr. Königl. Mai. habe es zwar Hr. Forstneri Büchlein übergeben: aber noch
page 446, image: s446zur Zeit keine mehre ordre drauf erhalten: welches Ihn auch vom Schreiben bisher zurück gezogen. Wolte darnebst gerne von realen Schreiben, und lebe indessen Hoffnung: itaque dubium, de quo nuper, sublatum censeo, omnemque in mora aulis solenni, culpam. Id nescire te nolui, quin statim perscriberem. d. 21. Feb. Ao. 1653.
Epistola 229. Idem ad Eundem.
Gratulor, ex voto successisse, quae circa eximium iuvenem, filium tuum, consultata sunt, planeque spero, ea in posterum fata ipsi processura, quae fortunam illustris domus vestrae plurimum exornent. De itinere nihil videtur melius statui posse, quam ut Lipsiam properet. Nundinas celebrat ea urbs dominica iubilate, eae protrahuntur in tertiam hebdomadem. Satis ibi comitum, et commoditatum, sive Lubecam sive Hamburgum proficisci animus sit. Si Noribergam statim iret, ibi quoque defuturos non puto, quibus comitibus Lipsiam peteret, etiam durantibus, sive coeptis iam nundinis. Brevior forte alicui videatur via, Francofurto Lubecam ire; nam et Francofurto currus subinde Hamburgum et Lubecam commeant. Sed prius illud iter haud paulo facilius commodiusque mihi semper visum est, Quicquid
page 447, image: s447sit, licet certi commites Noribergam aut Francofurtum proficiscenti non possint ostendi, inde vix saltem deerunt, et in harum urbium alterutram pervenire, non est difficile tutis, notisque itineribus. Si forte hac transibit, non omittetur, quicquid a me officii tanti patroni filio, et iuveni amicissimo praestari potest. Vale, illustris domine, cum omni familia, et fave. d. 22. April Ao. 1653.
Epistola 230. Idem ad Eundem.
Nimis infeliciter cecidit, quod filius tuus me nec Argentorati, nec Francofurti receperit: periit ergo mihi, quod summopere doleo, pulcherrima occasio demonstrandi, quantum tuis meritis debeam. Sequar eum tamen in Sueciam litteris, et iamiam Coyetium rogavi, ut se amicum praeclarissimo iuveni praeberet. Si quid inposterum voles, faxo intelligas, quam mihi tua mandata cordi sint. De caetero non possum non apud tantum patronum conqueri, quanta vehementia me apud omnes salutatores, praesertim Suecos et Danos, non desistat insectari Lansius, quem semper colui, et in quem nullum meum extat malefactum aut dictum. Capita ponam acerbissimae criminationis: me stationem Tubingensem tam humiliter ambiisse, utcontentum me fore
page 448, image: s448ostenderim, si vel in pago quodam (vide quam monstroso figmento libido insectandi decipiatur, desipiatque!) conditio mihi assignaretur. Inde elusam a me expectationem eorum, cum nullae conditiones oblatae possent satisfacere: affectatum a me primum inter omnes professores locum, (ecce quae monstra mendaciorum) aliaque praeter modum postulata. Denique superba epistola et in principem contumeliosa a me responsum. Nolo enim omnia, quae plurima sunt, et iniquissima referre. Primum respondebo ad id, quod ultimo posui. Quae Tabori et Mockelio responsa sunt a me, non serenissimo principi, aut magnificis eius consiliariis respondi, (novi pridem et ni fallor, haud paucos docui, quae reverentia magnis fastigiis debeatur) id mihi unice propositum fuit, ut Taboris importunitatem coarguerem, qui non me Tubingae adiunctum, sed Argentina abstractum cupiebat. Hinc est, quod ea, quae in familiari colloquio ipsi soli dixi, maligna interpretatione corrupta sunt. Dixi aliquando, etiamsi liber ab illa obligatione essem, qua constringor, non debuisse tamen me ad capessendam provinciam illam accedere, nisi ante mihi constitisset de salario, de loco (cum per tot annos professione functus, post omnes collocari vix feram) et caeteris rebus. Ex hoc innoxio, ad virum, ut putabam, amicum, colloquio, nata est illa calumnia, me ambiisse omnibus proponi. Qvam parum etiam meminerit Lansius ante scriptorum factorumque illud ostendit, quod in accusatione
page 449, image: s449plane confundit duo illa tempora, quorum primo, ante aliquot annos, ea quae desiderabam, disertis verbis denegata sunt. Posteriori tempore, sera fuit responsio, cum interim Serenissima Regina mea in suo ministerio retinuisset. Quod unquam ullius pagi mentio sit facta, nescio unde hauserit Lansius. Id scio figmentum esse putidissimum; in quo refutando nolo prolixus esse. Id mirari satis non possum, quid velit sibi Lansius, quod tanta vehementia me compulsum cupit, ut a cultu et observantia, quibuscum prosequebar, discedam, et vindicias parem famae meae, quam ut negligam, nullus me terror, nulla iniquorum hominum auctoritas adiget. Si absque incommodo tuo, illustris domine, fieri posset, mone, quaeso, vel ipsum, vel generum, (quem puto virum aequi iustique amantem esse) ut modus et finis imponatur tot in me convitiis, quae tacitus perpeti diutius nequeo. Si non placuerit mea defensio, meminerint antiquum illud: qui quae vult dicit, quae non vult, audit. Minas etiam in me spirat! Quousque haec? certe innocentia mea, ut sua luce radiet, efficiam. Nunc enim epistolae modus non patitur: neque in animum inducere possum, ut tuo tempore abutar. Nempe simili intemperie iam in Dorscheum debacchatus est ille vir, nescio an impune. Nemini enim suae iniuriae parvae videntur, et mirum est famaeque tandem credendum, increbilia pridem narranti, si se metui putet. Sed tu, illustris domine, vale et fave. Scr. Argent. d. 22. Maii Ao. 1653.
page 450, image: s450
Epistola 231. Idem ad Eundem.
Hodie a Coietio litteras accepi: in quibus, excusato diuturno silentio, ostendit, valetudinis caussa se pridem ab aula exulare; mox reversurum, et rem tuam, quod ad notas in Tacitum attinet, diligenter et cum indubio successu acturum. Simul interrogat, an Suecis tuam operam velis addicere serio et reipsa; adhuc enim vacare Cancellariatum Bremensem. Quamquam autem paene scio, quid respondere velis, parebo tamen, si quid adiiciendum putabis, idque mox significabis. Haec nescire te nolui, illustris domine, cum praesertim nobilissimus dominus Bernoldus suam in tradendis tibis litteris operam mihi obtulisset. Vale et fave. d. 6. Iun. Ao. 1653.
Epistola 232. Idem ad Eundem.
Quas mitto filii litteras, Argentoratum allatae sunt, dum acidularum usu valetudinem instaurabam. Itaque diebus aliquot serius ad te veniunt, reditum meum praestolatae. Quod ut boni consulas, rogo. Nulla erit in posterum mora, si quid mandabitur. Vale, illustris domine, et fave Argent. d. 4. Iul. Ao. 1653.
page 451, image: s451
Epistola 233. Idem ad Eundem.
Litteras ad filium sedulo curavi, neque est, quod dubitem perventuras. De Heckero non est, cur solicitus sis: qui ad omnia se paratum omnibus praestat, si usus poscit. Sed non est opus. Plura enim meritis tuis debeo, quam ut hac, quantulacunque est, referendae gratiae vicem, velim dimittere. Ad Coietium misi tuas, qui hactenus nihil respondit. Vale, illustris domine, et fave. Argent. d. 9. Sept. Ao. 1653.
Epistola 234. Idem ad Eundem.
Dum ad te filii litterae commeant, non debui omittere testationem observantiae et obsequii, quod multis nominibus debeo. Si quid invicem mandaveris, recte curabitur. Neque enim quidquam magis in votis habeo, quam ut semper mihi contingat in tuorum numero haberi. Vale, illustris domine, et fave. Scr. Argent. d. 3. Octobr. Ao. 1652.
page 452, image: s452
Epistola 235. Idem ad Eundem.
Diu iam est, quod nihil ad te litterarum dedi, dum occasionem imperiis tuis obsequendi et capto, et expecto. Qui de Frantzio apud te, illustris domine, mentionem fecit, fortasse inter eos est, qui homini, patriae suae addictissimo, et iam votorum suorum finem prospicienti, invident. Agit hic doctor iuris Raschius, homo eruditus: lingvaeque Gallicae apprime peritus, Generosissimi Baronis Zinzendorffii aetati praefectus. Si ille non potest ad propositum, quod nosti, traduci, nunc quod nescio, an alius hic locorum possit reperiri. Nihil tn. ille volet pacisci, nisi re accuratius exposita, ac per singulas partes revelata. Vale illustris mi Dn. et fave. Argent. d. 13. Febr. Ao. 1654.
Epistola 236. Idem ad Eundem.
Prolixe diuturnum silentium excusarem, nisi de aeterna observantia animi tibi addictissimi aliunde constare posset. Itaque nolo verbis violare illam reverentiam tuarum occupationum, quam re ipsa hactenus testatum facere studui.
page 453, image: s453Quantum autem denuo me devinxeris, communicatis duabus illis epistolis, tuo more scriptis, i. e. prudentissime ac elegantissime, deque gravissimis rebus, non possum verbis abunde exprimere. Erunt apud me inter selectissimas Musei opes, tuo honori nominique dicatae. Quae de filiis, et duce quodam studiorum ipsis praeficiendo, scribis, curae habui, sicut fas erat. Et quanquam rarissima, imo nulla nunc apud nos copia est eorum, qui meliores litteras amant, aut modice saltem sectantur, coepi tamen credere, non ineptum, qui praeficeretur huic negotio, quen dam Martinum Hertzog, iuris candidatum, annos 30. circiter natum, moribus bonis, et fortasse ad alia deinde munia, siplacebit, provehendum. Sed is 40. Imperialibus cuperet adiici adhuc 20. idque ne omitterem petere, instantius monuit. Ego quidem respondi non putare me, caussas tibi fore augendi salarii in munere, quod a pluribus ambiretur. Est praeterea unus et alter non impromto ingenio, et eruditi homines, philosophiae magistri, ut vocantur; sed alter a politioribus studiis nimis ieiunus; alter simplicior moribus, quam ut videatur vestrae expectationi facturus satis. Si porro imperaveris, quae velis fieri, diligenter curabo. Augustus Lunaeburgicus princeps serenissimus, nostram republicam monuit, decretum comitiorum moguntiae typis expressum, non respondore exemplo, Ratisbonae scripto. Puto ea de re etiam ad alios protestantium missas epistolas; elector quoque Brandenburgicus communicavit,
page 454, image: s454quae ad Caesarem de iudice imperiali aulico liberrime conquestus est. An tandem oculos aperient protestantes? Frustra puto; nisi sit unus aliquis auctor inter aemulos et discordantes. Sed haec melius tibi nota. Vale, illustris domine, et fave. Argentorati d. 25. Aug. Ao. 1654.
P. S. Litteras tuas Cal. Aug. scriptas serius, id est, heri demum accepi.
Epistola 237. Idem ad Eundem.
Quanquam litteras meas ad te interea pervenisse nullus dubito, neque nunc scriptione digna materies se offerat; nolui tamen vestrum civem, sine meis ad te litteris, redire. Utinam potuissem aliquid adiungere, sed quid tua cognitione dignum a me proficisceretur? Igitur boni consules ista, qualiacunque sunt, observantiaeque in te meae dabis, quam non possum in praesens meliore testimonio declarare. Quantum ad negotium attinet, quod nosti, faciam, quae iubebis, ut primum tuas videro. Princeps Adolphus regis Suec. frater quotidie hic expectatur, in Italiam iturus. Vale, illustris domine, et fave. Scr. Argent. d. 4. Sept. Ao. 1654.
page 455, image: s455
Epistola 238. Idem ad Eundem.
Non licet'mihi nominare eos, per quorum manus hae ad te litterae venient, nisi se ipsi indicaverint. Scio tamen, te facturum, quod soles, ut comen benignumque te praebeas, praesertim illustribus personis. Quae de Salmasii opere scribis, curabo sedulo, si possim impetrare a bibliopolis, quod petitur, et propediem perscribam. Pro communicata mecum Epistola, de abdicatione reginae, maximas ago gratias; alteram, qua Brandenburgico suadetur, quomodo se gerere debeat in bello Polonico, a Portnero nostro accepi. Quae sicut omnia mea commendatione maiora sunt, ita me debere tibi, tum aliis, tum hoc nomine agnosco et profiteor. Iterea succedunt Suecorum consilia, etiam apud anglos iam confoederatos, neque caussa supererit metuendi a superbis et vanis Hollandorum, pridem Suecis infestorum, conatibus. Merentur enim, arbitror, importunissimi homines, ut optemus in irritum revocari, quae contemtu omnium nationum moliuntur, fortasse paulo post contemnendi. Libellum Launoii, valde diligenter scriptum, nomine Portneri nostri charum habebis. Vale, illustris domine, et fave. Argentor. d. 22. Ian. Ao. 1656.
Quem annum felicem, faustumque tibi
page 456, image: s456tuisque omnibus precor. Filium et Forerum nunc adscripta salute, mox litteris compellabo.
Epistola 239. Idem ad Eundem.
Non parum nuper dolui tuo nomine, cum epistolas de pacis Monasteriensis negotio, addita Auctoris et loci (Montisbelgardi) mentione, impressas vidi. Quin enim te inscio, inconsultoque id esset factum, non poteram dubitare. Auxit dolorem meum altera editio, tuum itidem nomen praeferens, dissimulato loco; additis Epistolis de abdicatione reginae, de negotio Brandenburgico, de Befortensi una, et de Comitiis Ratisbonensibus anni 1630. Et bibliopolae quidem nostri iactant, Ulmae impressam hanc alteram editionem, ego credo Argentorati impressam, curante homine Suecis infestissimo, quibus, auctoritate nominis tui, invidiam undecunque conciliatum ibat. Quae res sicut mali exempli est, ita nihil consultius forte fuerit, quam si, edita alia quapiam Epistola, iniuriam tibi factam conquerereris, et temeritatem editorum (nisi facinus potius est) accusares. Quod si placebit aliquid mihi praecipere in hoc negotio, libentissime in omnibus inserviam. Vale, ill. domine. Argentorati d. 13. Sept. Ao. 1657.
page 457, image: s457
Epistola 240. Idem ad Eundem.
Epistolam tuam his adiunctam recognosces, cuius plura exempla, nundinis paulo post futuris submittam. Dedi exempla tuo nomine, in curia quidem D. Imlino Consiliario praecipuo, Fridio utrique, Iohanni Iacobo, Syndico, et Iohanni Ulrico, Commissario, tum Ioh. Casparo Berneggero, Registratori: Francofurtum etiam misi Legato Suedico, Biörnclavio, et Residenti Snoilshikio. Dimittemus, et ego, et amici, etiam alia in loca: et iam bibliopola noster Francofurtum destinavit idoneum numerum. Praeclare omnino instituta est apologia, et, nisi me omnia fallunt, opportune appositum esset nomen bibliopolae, et loci, et meum, nisi, quae de Fertaeo liberius dicuntur, nobis, ad omnia, Gallicum nomen spectantia, timidis, dubitationem aliquam iniecissent. Interim nunquam subterfugiam, aperte in caussam descendere, nec aliter faciet Portnerus noster, puto. Quis proditor fuerit secreti litterarii, coniectura non dubia, ut arbitror, deprehendimus. Sed pars consilii erit, ignorationem simulare. Amici tui, illustris domine, ut alibi, ita hic, si quem virum non indoctum, aut publicarum rerum non imperitum, tuum nomen suspicere animadverterunt, et depraedicare, tuorumque scriptorum desiderio teneri, ei communicarunt
page 458, image: s458aliqua de tuis, fide amicitiae, et communis humanitatis commercio freti. Sed, si quis amicitiam simul et omnem humanitatem proiicit, ab eo qui cavere possumus? Hoc enim unum est, quod candidissimum quodque ingenium vitare nequit, amicorum perfidiam: quando sanctissimi iuris reverentiam tam speciose ementiuntur, qui fallere decreverunt. Voluit et hic, et ille, ex iis, qui toto pectore te colunt, participem unum et alterum esse tuarum litterarum. Me quoque fateor, tribus circiter amicis, alio atque alio tempore, copiam eorum fecisse. Imo (non ignota loquor) nemo tuorum amicorum innocens est, si hoc crimen est. Honori tuo id dabatur, et pars reverentiae in nomen tuum erat, unum et alterum paris voluntatis implere. Potest fieri, ut ego, ut alii decepti simus; et, pro amico, in proditorem inciderimus. Itaque cupide expecto, an, et quid responsurus sit ille, qui hoc pessimi exempli facinus in mores Argentoratensium intulit: tum enim aperte incusabo flagitium, et plenis tybiis canam; denique, quicquid mandaveris, etiam de caetero quod ad rem faciat, lubenter, meritoque obtemperabo. Caeterum, ut curiae nostrae voluntas retineatur, praeclare faceres, illustris dominc, si ad Fridium (Io. Iac.) Syndicum, aut Casparum Berneggerum, aut utrumque, placeret aliquid litterarum dare, quae testarenter, te mandate, oblatam a me ipsis apologiam tuam, nihilque tibi hactenus decedere de bona spe, quam de amicitia eorum conceperis,
page 459, image: s459qui forte in manu habeant ulcisci hanc iniuriam, et noxam exempli praevenire. Si statim hoc fieret, puto et spero impressorem saltem, sive potius bibliopolam, ex lege huius reipubl. poenas daturum, et exempla confiscatum iri; non enim latere potest bibliopola, qui excudi curavit, et frustra Ulma huc pervenisse iactavit, cum typi satis prodant officinam. Vale, illustr. domine, ex animi sententia, et fave. Argentorati d. 4. Dec. Ao 1657.
P. S. Die Briefe am Hr. Friden, und Bernegger will ich gern überliefern, und hat man sich nicht zu scheuen, wegen des temeratoris Secretorum. Massen es von ihm, als einer hier fremdem Person, gar nicht wohl aufgenommen wird, daß es sich solcher Händel annimmt, die sonst hochsträflich seind.
Epistola 241. Idem ad Eundem.
Habet hoc quoque ingenitae virtutis illustriss. Baro Guldenstierna, meus hactenus convictor, ut viros magnos colere, et adiungere sibi cupiat. Igitur non debui committere, ut meis sine litteris istud desiderium explicantibus, ad vos veniret. Magni putabit, te vidisse, quem pridem ob
page 460, image: s460merita publica veneratur. Neque patitur nunc tempus, ut aliquid addam. Deus te servet, vir summe.
Illust. nobilitati T.
dicatissimus.
Epistola 242. Idem ad Eundem.
Tüfferdus vester afferet plura exempla Epistolae Apologeticae, quam et Francofurti imprimi curavit Dominus Samuel Röttlinus, Legati Suedici Secretarius. Nam et ibi Epistolae tuae recudi coeperant. Typographus noster in curiam quidem vocatus est: sed quoniam consulum unus, cui censura edentorum mandata est, in fraudem inductus est, (dum monstrabatur ei exemplum Epistolarum Monasteriensium, tanquam Montisbelgardi impressum tuo auspicio, ac ut recudere sic liceret, rogabatur nulla mentione aliarum Epistolarum) frigidius agi coeptum est; et dum nec Berneggerus urget, plane res evanuit. Remedium ergo unicum superest tua Epistola Apologica, quam Portnerus quoque Noribergae edendam suscepit. Vale, illustris domine, et fave
Illustris T. nominis et familiae
observantissimo Cultori.
Argentorati 12. Ian. 1658. anni, quem Deus tibi illustris domine, prosperet! Eadem filiis precor, et mea obsequia defero.
page 461, image: s461
Epistola 243. Idem ad Eundem.
Quod aestuet labore fessis, umbra, aegrotantibus alloquium Medici; id mihi tuae fuerant litterae: quas tanquam divinum munus exosculabar. Quam in me seriem mali machinatus sit Frischmannus, partim ex filio cognoscere potuisti; nec is scelerum finis, postquam vidit in Deastri sui impostoris Burri caput recidere technas, odio furens ea de me mentiri coepit, quae paucis narrari nequeunt. Nunc egressi impostoris vestigia omnibus invisa sunt: postquam praesertim Legatus Christianissimi regis, Granvellius uni ex praecipuis mercatoribus nostris litteras Cardinalis Mazarini ostendit, quibus illum, a Frischmanno in Deos relatum, un Fourbe appellat, meliusque aulae Galliae, quam laudatori isti, notum ostendit. Sed merentur quaedam scitu non indigna verbosius narrari, ut primum fabula Catastrophen attigerit. Nunc illud tantum deproperare volui, ut scires, omni observantia et obsequio devotum esse et fore
Magnifici Nom. T. meritis
Boeclerum.
Argentorati d. 7. Maii Ao. 1660.
page 462, image: s462
Epistola 244. Idem ad Eundem.
In quas me tricas coniecerit ille, qui olim apud vos omnia turbavit, adiuncta epistola ostendet; quanquam de infinitis technis ne minima pars apparet legentibus: dum rem actam, et quidem censurae publicae submisso scripto unice exequor. Mallem laetiora tuis oculis offerre, illustris domine, sed quin existimatio mea curae tibi sit, nolim dubitare. Fruor imo benevolentia etiam filiorum, quos semper colam, veluti patriis moribus tradita. Frater autem tuus, in ipsa turbarum tempestate, veluti beneficum sidus, mihi illuxit, favorisque sui fidem abunde fecit. Quibus ego nominibus totus vester sum, eroque dum ero. Deus vos servet! Scr. Argent. d. 17. Sept. Ao. 1660.
Epistola 245. Idem ad Eundem.
Ne putes, me segnius officii, et, quam tibi debeo observantiae meminisse, Burnierio vestrati tradidi librum, cuius, si aliqua, non tamen omnia vidisti. Bibliothecae enim Augustae unicum id exemplum, mittente Boineburgio, ad
page 463, image: s463nos venit. Plura deinde expectamus. Rogo itaque, si non gratia novitatis, animo tn. offerentis, patiaris tibi placere munusculum leve, ab eo profectum, qui, inter illustria huius seculi nomina, primo te loco veneratur. Salmasiani, adversus Miltonium, operis posthumum Fragmentum tandem recepimus: sed ut libere, quae sentio, dicam, parum satisfecit, vel meae, vel aliorum expectationi. Quanquam malim tuo, quod non potest non accuratissimum esse, iudicio acquiescere, si contingat rescire. Litterae rariores et selectiores, Holstenii obitu in Italia, Freinshemii et Buchneri in Germania coeperunt deficere. Nec in Belgis est, praeter Gronovium, qui Barbariem possit morari: ab Isaaci enim Vossii desultorio et maligno ingenio, nescio, an multum expectare debeamus? In Gallia Bullialdus quidem Mathematicarum disciplinarum, ex utraque antiquitate, et nostri aevi inventis, singulari scientia praecellit. Henricus autem Valesius valetudine parum propitia, quo destinavit, vix pervenire poterit. Nam Hadrianum Valesium, et Menagium, praeclaros quidem viros autumo; sed intra modum primae illius sortis: cuius laudem, post Bignonios et Puteanos, si quid auguror, Emericus Bigotius suo merito possidebit. Iuvit plurimum mensium consuetudine perspicere ingenium, mores, doctrinam exquisitissimae praestantiae: admiranda sunt certe, quae in Iosephum, Suidam, Hesychium, scriptores raros, et plerisque inaccessos, confecta habet. Samuel Bochartus
page 464, image: s464in suo illo campo, quem delegit, sine aemulo decurrit; sicut, praeter geographica, ex illis audivi, qui historiam de animalibus adhuc ineditam inspexerunt. Tanaquillus Faber in Graecis felicior criticus est, quam in latinis. Sed quid noctuas Athenas fero? Tu enim, illustris patrone, unus es, qui non tantum civilium studiorum decus, gravitate exempli, etiam ad posteros sustentas; sed interiores quoque illas litteras, et mysteria musarum, non ad ornatum modo, sed multiplicem humanitatis omnis in republ. usum pertinere iudicas. Veniam certe dabis reputationi temporum, quae calamum longius tulit. Mei otii rationem, alio tempore, nemini libentius quam tibi, vir summe, reddidero. Heri festino itinere hac transiit Ferdinandus, episcopus et princeps Paderbornensis (olim Baro de Furstenberg, intimi cubicularii munere apud Alexandrum VII. Pont. M. functus) et ex bibliopolio, in quod subito diverterat humanissimas, easdemque elegantissimas litteras ad me exaravit, omnemque favorem obtulit. Tibi, illustris domine, forte notus est vir tantus, de quo hactenus ego nihil compertum habebam. Sed verbosior sum, quam decet. Deus, te, magnum seculo et principi tuo praesidium decusque servet, sospitetque. Scr. Argent. d. 9. Iulii Ao. 1661.
Illust. T. nomini
devotus famulus.
page 465, image: s465
Epistola 246. Idem ad Eundem.
Contigisse mihi, quod omni expetieram voto, gaudeo et glorior, ut te, virorum summe, valentem et vigentem coram venerarer, meaque obsequia, quae toti familiae debeo, iterum vobis atque iterum edissererem. Quare facile caetera voluptate, quae ex loci nobilissimi curiosa inspectione petitur, nisi quod per transennam quaedam delibare licuit, carere volui. Quamvis autem satiari nullo modo potuerim tuo conspectu colloquioque, faciam tamen, ut loci dieique illius uberrima memoria perfrui videar. Gratias interim ago maximas singulari tuae comitati, qua me, et mea caussa, itineris comites beasti. Dabimus operam, ut memores nos gratosque domus FORSTNERIANA in perpetuum sentiat. Interea Deum precamur, ut te, illustrissimum seculi decus, tuosque omnes sospitet, servetque! Scr. Argent. d. 26. Iulii Ao. 1661.
Epistola 247. Idem ad Eundem.
Exoptatissimum munus tuum, quo soleo omnia tua animo recepi, id est, reverenter, et maxima cum observantia. Praeceperam festinata lectione,
page 466, image: s466ut primum ex nundinis huc delatus est liber; antequam prodiret in lucem, tot votis a me expetitus. Veneror prudentiam singularis genii, et brevibus signis rerum summarum notata vestigia, et disciplinam reipubl. velut in re praesenti enitescentem, cum libertate ingenua, posteris usui et admirationi futura. Doleo equidem nihil nunc esse, quod remittam; fiet tn. ut primum aliquid tuo conspectu dignum ad nos allatum fuerit. Commentarios illos historicos, de quibus inter nos sermo fuit, sine aliqua impudentiae nota non potuissem petere, cum praesertim spes esset facta, fore, ut filii tui industria publicarentur. Si tamen illa expectatio longiores moras traheret, et sine ullo vestro incommodo aliquid huius generis posset huc transmitti, gratissimo animo debebo vobis eius beneficii nomine, et citra dilationes remittam; nactus sum nuper diarium obsidionis Hafniensis accuratum et diligens: quod si describi curavero, tibi commune esse volo. Museum aliis laboribus interruptum mox resumetur. Respublica nostra ab initio dubitaverat, imo recusaverat, ducem Mazarinum ingressurum festo tormentorum fragore excipere, quoniam is honor principibus imperii non est hactenus habitus; Sed, postquam rex christianissimus nativitatem Delphini, non sine insigni comitate, per residentem suum significavit, exemta est omnis dubitatio. Itaque nuper, quanto potuit fieri honore, receptus est obviam missis consule, praetore, secretario, et turmis equestribus studiosorum nobilium
page 467, image: s467ac civium. Intra urbem 8. vexilla iuventutis urbicae idoneis locis, sclopis displosis, praetereuntem salutarunt. Tormenta displosa sunt ter, quatuordecim; postridie convivio exceptus est non inelegante, ubi faustis inter potandum ominibus in regem, reginam, delphinum, regis matrem, fratrem, ipsumque ducem Mazarinum inter tormentorum applausus singulis vicibus suffragabatur. Monstratum Armamentarium, et summum Templum. Ipse in vicem XIII. viros excepit coena; quam excepit personata saltatio. Syndicus reipubl. Fridius ad aulam missus nunc in reditu est. Gratulationis ab natum Delphinum caussa in aperto. Caeterum Colbertus apud Mazarini aures, atque ut creditur, etiam in aula per litteras incusaverat Argentoratenses, tum, quod ad electorem Moguntinum querelas de Gallis detulissent, tum quod decem civitates pro libertate, adversus Gallos, consiliis firmare non dubitassent. Cuius rei invidiam, haud dubie sedulo amovit Syndicus noster. Interea qui Gallis adversa sapiunt, valde reprehendunt nostros, et contumaciam in caesarem interpretantur. Falsi haud dubie, sed quia negotium Homagii reproducitur, veri vicem apud multos obtinet. Si comitia agitabuntur, quod fama distulit, vicerit puto in iustissima caussa respubl. nostra. Sin comitiorum inane nomen est, nescio, quae consilia sint valitura: sed puto vix decedendum iure, nisi motu novissimi casus, ad quem non per praeceps venitur. Mazarinus cum hic esset, inescandae
page 468, image: s468plebi panes et pecuniarum (certe parce, neque ultra 8. Imperialium summam) aliquid proiecit. Consilia haec sunt vana et inania. Apertior enim fuit, quam quae falleret popularitas. In caussa X. civitatum Trassium incusasse fertur dux Mazarinus; is enim ante multos menses, cum Colmariae et Selestadii opipare et comiter esset exceptus, in aula regia facturos imperata quaecunque civitatenses affirmaverat. Nunc parum pro spe: sed ita discessum est, ut pars utraque se aliquid profecisse putet. Verum ista vobis notiora fuerint. Deum precor, illustris domine, ut anno, quem inchoavimus, prospere finito multos addat felices beatosque, ita, cum omnibus reipubl studiosis, tibi, vir summe, ornamento et praesidio seculi optat.
Argent. d. 5. Ian. Ao. 1662.
Epistola 248. Idem ad Eundem.
Dum frustra amicus quidam ostentat occasionem, fasciculum perferendi Montbeligardum, cessavi ab officio, quod tuis meritis perpetuum debeo. Nunc etiam remissum Baroni Boinebourgio responsum me exstimulavit, ut moras abrumperem, teque quanto possem opere cohortarer, atque adeo obsecrarem, si, quod ille
page 469, image: s469petiit, velles aggredi victurum et publice profuturum opus, de quo multus nobis sermo fuit. Quid sperare a te debeamus, vel illae epistolae ostenderent, quibus earum rerum quasdam, quae in formulam Instrumenti pacis ivere, prudentissime exposuisti. Quam in museo feci tui mentionem, candoris sinceri auspicio se tibi approbatum it, non facundia: quae tuis meritis longe, longeque inferior est. Deus te, cum filiis, sospitet servetque. Scripsi Argentorati d. 1. Dec. Ao. 1662.
Perillustris tuae excellentiae
observantissimus.
Epistola 249. Idem ad Eundem.
Iam in eo eram, ut novissimis tuis responderem, et quicquid excogitari incitamentorum potest, animo tuo adhiberem, si impetrari abs te posset, quo non magis illustrissimi Baronis Boineburgii, ad publicum decus et posterorum disciplinam, alta quadam et provida solertia, tendentibus curis, quam ipsius patriae cordatioris desideriis votisque obsecundandum, vel uno specimine operis te solo digni edito, existimares: cum alteram abs te epistolam, non, quo solebam tua gaudio arripere, sed, moestitiam scilicet colore vinculi, et cera
page 470, image: s470statim praesagiente, solicitus et argumenti anxius recepi. Heu mihi, quae vulnera tua, quae mea, quae publica lego? Paulus Christophorus Forstnerus vixit; filium amisisti, filiorum sine controversia decus, paternae virtutis effigiem, familiae lumen, qua proh fidem seculi, indole, quo ingenio, qua doctrina, qua laudum publice utilium in flore aevi maturitate? hic erat, quicum partiri secreta electissimi Musei, in quem inclinare partem curarum, quo solari et levare seniles annos solebas. Spectaculum domi forisque laetabile, ad magni parentis latus constitutum coelitus nobile germen: quod, si quid humanitus accidisset honestissimae domui, totum patrem imputare civibus, patriae, seculo posset. Non incomperta loquor: noveram hominem, ut contubernio aestimatum: diligebam, ut filium: suspiciebam, ut praesidio reipubl. ornamentoque certissimo, si fata sinerent, futurum. Saepe tibi, officii caussa; saepius tacite gratulabar, neque enim patrias apud aures venditare, decorum videbatur, quae nulla re magis, quam exempli tui imitatione commendarentur. Inter amicos liberius fruebar fama nominis vestri, et in Paulo Christophoro mores illos comitate erudita, lenitate iucunda, gravitate modesta mixtissimos, ad rarissimae laudis decus, nec vulgaria commoda longe lateque exigebam. Magna erat admiratio, comparatam peregrinatione exquisita variarum rerum, intimoque recessu reconditarum peritiam tam dextre, et quodammodo senili iudicio dispensantis:
page 471, image: s471nihil infra magnitudinem negotiorum, nihil extra propriam momentorum rationem sentientis. Accessit disciplina patris, tum cognitione omnis sapientiae, tum rectissimis circa ea, quae pro more aevi, aut ingenio hominum ancipitem habent aestimationem, sententiis, copiosa, magnanima, familiaris. Neque quicquam perire aut imminui visum est, quod auribus oculisve, fidelis custodia memoriae non vane fretis, semel offerretur. Iam mihi, iam amicis, non levis pulcerrimae spei auctor fieri coeperam, non de iis modo, quae exterarum gentium linguis edita, latini sermonis genio donabat Paulus Christophorus, sed de plurimis optimarum rerum opibus, quas parentis distractae per publica commoda curae, et recurrentes saepius valetudines, huc tanquam in partem haereditatis distulisse videbantur. Languet, ut vides, nec argumento suo par est stilus. Falleris enim, vir magnifice, si te solum luctu praepediri existimas. Non tam obtuso amicitiae sensu utor, ut potuerim lachrymas tenere, aut remedia vulneri extemporalia reperire. Adhuc totus in imagine iacturae multiplicis haereo, modo te, modo omnia, cladis late pertingentis haud expertia, miserans. Licuerit nobis recenti dolore, ipso luctu frui, et ex moerore solatia petere. Quanquam animus certe referendus est ad firmitudinem; Si iusta Paulo Christophoro nostro pie cupimus et rite persolvere, domi nobis praesidia adversus casus mortalitatis nasci debent, qui magnificas philosophorum veterum voces,
page 472, image: s472scenae et ostentationi comparatas, pridem arguere et fastidire didicimus. Quid enim illi de necessitudine fatali, et immutabili rerum lege disputarent, qui ne Deum quidem talem agnoscunt, unde legi isti modus et ordo accederet? Quae autem potest esse, de dignitate et officio sapientis, eorum oratio, quibus summa lex est, sapientiam humanitati opponere, et homini nihil humani relinquere? Non in re, sed in verbo est, superba illa, et in Deum hominesque iniuria virtus. Solida sint, et certa explorataque, quae nostras aerumnas demitigent, necesse est. Quid autem vel clarius, vel sanctius, levamenta nostri casus circumspicientibus occurrere potest, quam voluntas eius, qui nihil nisi bonum velle intelligitur, et volendo humanas voluntates simul et vota definire, moderari, ac terminare merito creditur? Voluit optimus maximus rerum hominumque auctor et moderator Paulum Christophorum nasci feliciter, educari excellenter, alte supra aequales exsplendescere. Voluit eum parentibus gaudio, generi subsidio, patriae exemplo esse. Voluit eum e loco stare, unde, ad sui principis et reip. utilia ac honorata ministeria produci pridem potuit. Dum id agitur, dum omnia praeclara et eximia in spe ac expectatione sunt, novum divinae voluntatis decretum promulgatur, (quod privilegium, beneficiumque verius appellaveris) cuius ope Paulus Christophorus terris memoriam sui moris, studiique relinquere, ad aulam Servatoris sui strenue contendere, omni spe metuque
page 473, image: s473immune aevum agitare, vivere, vigere, laetari, sine modo, sine termino iubetur. Quis intercedere, quis obrogare beatissimae legi, vel, si vellet, posset; vel, si posset, vellet? Hac iter, hac cursus fuit. Citius pervenisse, quam homines putassent, in lucro est: non enim dicam, citius, quam homines voluissent. Non esset hoc velle; sed primum quidem repugnare Deo, deinde invidere, ut caeteris malis nostris, ita invidia omni defuncto. Quid sit hodie vivere, quid rempublicam gerere, frustra apud te sermonem ordiar: qui et aliunde intelligis, quanto beatius sit habere, quam sperare decora illius civitatis, in qua servire, regnare est. Sed quid nisi balbutire licet de illa felicitate, quam nemo, nisi consors animo concipit, lingua profatur. Igitur, cum, qua es pietate, revolveris, quibus sancti patres suum, alienumque luctum levare, inter tales casus vitae, solebant; cum Hieronymi et Ambrosii, cum Basilii et Gregorii Nazianzeni epitaphiis, elogiis parentalibus acquiesces, quantillum eius solatii animum mulcebit, quod primus tibi filii coelitis aspectus, quandocunque caritates reddi caritatibus in fatis erit, plena dulcedine propinabit? Interea memoriae filii fas est favere, non abstrusis ingenii et industriae ejus speciminibus: quae amici et fratres excipient fidis manibus, expostulabit seculum, tuebitur posteritas. Tibi autem, Vir summe, Deus addat illos annos, qui aetati filii decessisse videntur: ut revirescens senecta diu fructus illos pariat, quibus nulla tempora satiari
page 474, image: s474poterunt. Debebam et carmine aliquo testari amicitiae fidem: et testabor utique in loco et tempore. Nunc in vicem pignoris paucos illos, nec poetico more cultos versiculos patere venire. Meliora ferent, tum clarissimus affinis noster Schallesius, cuius epicedium tuo honori, et meis precibus datum, has litteras comitatur, tum florentissima Io. Iacobi Kerscheri et Ioh. Ludovici Praschii amicorum, quos in officium tam celebre excitabo, ingenia. Deus te vir illustris, servet, soletur, ac sospitet! Scr. Argent. VII. Kal. Februarii anni MDCCLXIII.
Quem seclo specimen perire nostro,
Quem non degeneris decus iuventae,
Exemplumque boni, probique moris,
Instar sideris inter eruditos,
Instar principis inter elegantes,
Candoris nivei modestiaeque,
Comis dotibus, artibusque mentis
Trans vulgi genium eminere doctae
Spectari voluit supremus auctor
Humani officii, arbiterque rerum:
FORSTNERUS IACET HIC, iacere dico
Autem, quid, nisi corpus et cadaver?
Nam qui posiit is, obsecro, iacere,
Quem dulci gremio fovet beatque
Selectae pater Abraham catervae!
Qui cernit celebratque cum beatis
Deum mentibus? ac honore suppar
Aeternis geniis, viget micatque
Astris purior, ac triumphat orbem?
page 475, image: s475
Tu, qui mentis habes bonae, viator
Gustum, non iacet, aut iacere, dices
Potest, quem gemitis, gravique planctu
Lugetis, generisque temporisque
Sui Paulus honos nec ossa, paullo
Post surrecta, sub hac humo iacebunt,
Totus viget, agetque totus aevum
Inter coelicolas, beatiora
Nostris fata secutus ille noster
Forstnerus, memori deinde nomen
Colendum officio, sacrumque fastis.
Epistola 250. Idem ad Eundem.
In festinatione illa nupera omissa et subscriptio nominis mei Epistolae et carmini subiicienda, quod ut in meliorem partem interpreteris, rogo. Baronis quoque, Boineburgii animum tuo luctu sauciatum, credas velim: qui omnia tibi laetiora precatur. Nemo ne apud vos vivit, qui idonea esset aetate, et aliqua eruditione, tum peritia linguae Gallicae praeditus, qui posset praefici studiis Principum Gothensium? posset hinc gradus ad maiora strui. DEUS Te servet, erigatque! scr. Arg. 2. Febr. 1663.
P. S. Illustri Tuo Nomini et Familiae etc.
Si quis ad Spartam illam praesto sit,
page 476, image: s476quaeso, fac statim sciam per Filiorum aliquem.
Epistola 251. Idem ad Eundem Illustris et Magnifice Domine.
En Kerscheri et Praschii pietatem, nobiscum dolentium excessum Pauli Christophori. Illustrissimus Boineburgius gravissimo etiam tuo luctu afficitur, moeroris subinde testimonia ad me perscribens; ut est vir candoris nivei, et peritus officiorum humanitatis. Spero autem te recte valere, certe opto plurimum. Scr. Argent. 16. Febr. 1663.
Tuus omni observantia obsequioque.
Ob immaturum Viri Nob. PAULI CHRISTOPHORI FORSTNERI, Illustriss. CHRISTOPHORI Filii natu maximi, et paternarum virtutum, Patre etiam superstite, heredis, excessum,
page 477, image: s477
Scripta ad Virum Nob. et Cl. JOH. HENR. BOECLERUM, a Joh. Jac. Kerschero Elegia.Quae memoras, Boeclere, orbi communia damna,
Nec modo, quod defles, tangere crede caput.
Per latus, heu! petimur FORSTNERI, quotquot ubique
Virtuti ac musis gens operata sumus.
Cirrha tremit, multumque haerens, Agannipis in ortus
Ipsa redire suos velle videtur aqua.
Templa Dei ingentem, ceu mox lapsura, ruinam,
Et geminus casum pene minatur apex.
Excessere omnes adytis, capitique camoenae
Exanimes spondent ultima fata suo.
Nec fere abest quicquam, cupiant quin sumere pennas,
Utque pyrenea se eripuisse domo.
Ipse metus auget pavidae dux gentis Apollo,
Numinis oblitus totus opisque suae.
Non secus, ac quondam superis instante Thyphoeo,
Ac terra subitae deficiente fugae,
Hunc in mentita corvi trepidasse figura,
Mortalesque manus pertimuisse ferunt:
Et tunc communis metus omnibus; at sibi soli
Iratos reliquos tunc putat esse Deos.
page 478, image: s478
Nec minus in Patrem meditari fulmen Olympum,
Quam fuerat, cuius natus ab igne iacet.
Si nescis, hoc Parca tuo, bone Delie, templo,
Adversi motus non ciet ira Jovis.
Hoc signum, e numero quendam cecidisse tuorum,
Ingenio cuius regna stetere tua.
Hinc moles, nunc tanta movens procumbere terrae
Quaerit, et haud lentam cernua posscit opem.
Vah! tantum licuisse neci! non consitus annis,
Non etiam morbis pluribus aeger erat.
Et medio aetatis flore, et quo tempore talem
Non poterat quisquam iure timere diem.
Surgens Aonidum tandem lux occidit astrum,
Quod potuit quondam solis obire vicem:
Sic quam vidisti late modo spargere lumen,
Cogitur a ventis lux agitata mori.
Sic nocturna, sui pulchrum quae praebuit usum,
Interit abs udâ pressa lucerna manu.
Quid nunc innumeras animo complectier artes,
Quid labra Pimplaeo fonte rigasse iuvat?
Quid Patris exemplo Tacitum cepisse Magistrum,
Hincque aulae morem, hinc ius didicisse togae?
Inde per omnigenam graium, populique latini
Historiam vastam corripuisse viam,
Explorasse Soli leges natalis, et orbis
Pene omnem studio pervolitasse plagam?
Adde inspecta oculis vicina, remotaque nostris
Sedibus, atque gelu conscia regna sui:
page 479, image: s479
Quid cuncta haec prosunt, si tantos una paratus,
Tot decora evertit, praecipitatque dies;
Si quum spectat opem iam nostram patria, mors nos
Corripit, ac tumuli claustra subire iubet?
Sicne Patris fessi senio succurrimus? eius
Sic humeros onerum parte levare datur?
Eheu! chare senex, ubi nunc tua gaudia, magnae
Mentis ubi et meriti duicis imago tui?
Non tu dilecti nunc intra limina nati
Aspectu pasci, colloquioque potes;
Non hunc heredem partae relinquere famae,
Non sperare, oculos claudat ut ille tuos.
Sed quid agas? comitere libens tua fata; volentes
Ducunt, nolentes imperiosa trahunt.
In magno haec posita est nobis lex omnibus orbe;
Qua iubeat Summus, protinus ire, Deus;
Dissentire nefas: quia quae quoque dura videtur
Ac instrata meris sentibus esse via,
Si facilis pergas, diversum in fine revelat
Ingenium, molles desinit inque rosas.
Sunt iustae, fateor, lacrymae quae fundis, at illis
Non omnis penitus debet abesse modus.
Quis ferat in nati consumi funere patrem?
Non ita nos magni numinis ira premit.
Huic saltem medicina sua est; illa altera multo
Flebilior nulla plaga coiret ope,
Transegit, puto, nobiscum fortuna, tibique
Est nato demptos addere pacta dies.
Ipse pius sensu moriens defecit in isto,
Et vitae merces gestiit esse Tuae.
page 480, image: s480
Laetare hac subolis pietate, vir inclyte, teque
Servatum cunctis ne miserare bonis.
Aegre FORSTNERO careat respublica, quisquis
Hanc amat, illi aevi tempora longa vovet.
Perdimus ah! satis in nato, spesque altera nostra
E terris propero, cessit in astra gradu;
Hic positum veneramur adhuc, monumentaque laudi
Ejus flagrat amans ponere crebra manus.
Felicem! totus cui Pindus, tota laborat
Castalis, atque suas vatibus addit aquas:
Felicem! in magna cui fas superesse Parente,
Et pariter terram syderaque incolere.
In natis multi Patres vixere; sed extat
In vivo Natus mortuus iste Patre!
Epigramma Joannis Ludovici Praschii.
FORSTNERO, Taciti menti; Tacitoque Magistro
FORSTNERI, haec laudis pars fuit aequatenus
Si FORSTNERE, cupis (debesque cupisse profecto)
Tale tibi proprium si cupis esse decus:
Qua socerum Tacitus planxit ratione sepultum,
Hac nati rapidam tu quoque plange fugam.
page 481, image: s481
Epistola 252. Idem ad Eundem.
Ex novissimis tuis intelligo, non ingrata fuisse, quae honori et memoriae filii tui destinavimus. Non quidem eam gratiam merebantur, quam tu rependere paras, (quid enim a me proficisci potest, quod tibi non debeam?) sed quia tamen imagines Illustrium virorum praecipua musaeorum ornamenta sunt, et Nicolai Serenii, herois maximi, virtus me pridem cepit, et admiratione summa perculit, non potest non exoptatissimum esse munus, quo me auctum ivisti. Dabo operam, si quid possim, invicem conari, quo gratum testari liceat animum. Musei primum specimen exire passus sum. Plura submittam, ut primum occasio se obtulerit. Ex litteris Domini Joh. Georgii Metzgeri, Holmia missis, et 14. Martii scriptis haec excerpsi: Der gute Boissard hat auch zu Upsala sterben müssen. Fürstenhaußa sagt mir, es seyen 100. Ducaten, 16. Rthlr. und ein Pferd nach ihm vorhanden gewest. Vom Herrn Graf Magnis hat es das Jahr 300. Rthlr. Bestallung gehabt. Was es seither A. 1660. drauf bekommen, weiß ich nicht, ob es Freunde zu Mömpelgard im Leben hat, ist mir unbekandt. Si propinqui ejus volunt aliquid petere, scribant, et Domino Metzgero negotium commendent. Aliter enim non video, quomodo rei consulatur. Es müste eine Gewalt an Herrn Metzger
page 482, image: s482geschicket werden. Deus te servet, Perillustris Domine, perillustris tui nominis, etc. Argent. 6. April. 1663.
P. S. Praecipuus architectus, et auctor meorum incommodorum, in hunc diem, esse perseverat is, quem in museo quondam meo educavi, majorique cura et labore, quam discipulorum ullum, magno cum successu erudivi. Is apud procerum praecipuum, et in apice principalis gratiae constitutum, omnia ad me opprimendum machinatur. Sine hoc, primus ille et unicus adversarius meus fuisset crabro absque aculeo. O quam dissimilis Patri proles. Sic quidem iudicant, qui eum norunt. Ego enim nolim mihi nunc iuducium sumere, neque haec alio nomine, sub velo secretae communicationis scribo, quam ut observantiae erga te meae ratio constet, si forte, ad te quoque pertineat, Patrone magne, attendere moribus eius, qui vocationum Wurtembergicarum et Argentoratensium praetextu maiora, quam capit, his locis affectat, et hero suo necessarium se facere malum agitat, etc. Mihi interim innocentia, quippe qui nec verbo ullo eum laeserim, pro muro est: neque dubito, quin fortunae, quamcunque DEus permiserit, eventus, in lucro sit futurus. Haec hodie praemia sunt amicitiae, et fidei, tecta specie candoris perfidia, et falsi pectoris insidiae: quibus omnem civilem prudentiam Germanici Nominis probra metiuntur, etc.
page 483, image: s483
Epistola 253. Idem ad Eundem.
Tanta fuit tui muneris gratia, ut verbis eam nullis possim exhibere, multo minus factis repensare. Versabitur tamen in hac cogitatione animus, si queam, non ingratus apparere. Boissandi Fratrem Affinemque non potui aliter multum iuvare, quam commendatione negotii apud Metzgerum. Inde quicquid habuero responsi, statim ad vos faxo perferatur. Fasciculum adferent tibi, partim Coringio partim me mittentibus. Ab illustrissimo etiam Boineburgio en litteras! Deus te servet, illustris Domine! Scrips. Argent. 1663. 11. Maii.
Tuus omni observantia obsequioque etc.
Epistola 254. Idem ad Eundem.
Si crederem, dubitare te posse de mea in te colendo constantia, crebra profecto testimonia tibi allegarem; sed id quidem procul abest, ut nulli velim hac in re secundus esse. Caeterum ioco tuo etiamsi voluissem satisfacere, fortuna hactenus intercessit. Utrumque diploma Comitis
page 484, image: s484Palatini, et consiliarii Caesarei dignitatem impertiens, hactenus versatur in manu consiliarii imperialis Aulici Schülzii, qui transmissurum se recepit. Is est inter eos, qui rem, non mei ambitus, impetrarunt. Fatalem Hungarorum perfidiam, Germanorum ignaviam, res Turcarum vastationi tam opportunas, nulla aetas excusabit. Proh! dedecus! Deus te sospitet, decus nostrum! Scr. Argent 7. Sept. 1663.
Perillustri et magnifico tuo nomini
devotissimus.
Epistola 255. Idem ad Eundem.
Flagitium a me admissum tam diuturno silentio, fateor, et deprecor. Dum Obrechtus noster semper ad vos iter minatur, et illi occasioni ego immineo, delusus, an delatus sum, in hunc diem. Quamvis autem nihil oculis tuis dignum nunc quoque submittere possim, obsequii tamen et observantiae debita non aspernaberis. Tenuerunt me hactenus alia, nunc Grotiana resumsi. In conductore Carolino, quae de Limburgio Comite habentur, ad Limnaei annotationem sunt accomodata, ut quivis videre potest. Igitur frustra nonnulli erratum in duplici familia, diversaque contenderint. Quanquam vicepincernae non aliam
page 485, image: s485originem referunt in superiore Germania, quam duces Limburgii in inferiore, sicut ex genealogiis eorum constat. Moguntiam tempore Caroli IV. non fuisse urbem imperialem, archiepiscopi imperio exemtam, mihi hactenus invictis argumentis constat. Igitur parum curavi illos, qui ex Stumpfio et Kyriandro, nulla argumenta afferentibus, contrarium describunt, sed explicabuntur ista latius in plenioribus ad A. B. notis. Epistolas tuas, et si quae alia velles publico donare, impatienter expectamus, atque si vis hic imprimi, libenter curabo, ne vitiose imprimantur. Nihil enim mihi optatius acciderit; quam si tuis me jussis dignum haberi intellexero. Vale, et salve decus seculi! Scr. Argentorati 11. April. 1664.
Illustris tuae magnificentiae
observatissimus.
Epistola 256. Idem ad Eundem.
Ex acidulis Swalbacensibus redux salutem tibi plurimam Boinebourgii nomine nuncio, qui Epistolas tuas publicari summopere petit et expostulat. Vidi Bibliothecam ejus sane quam praestantem; legi etiam labores Ratisbonenses, optimi et efficacis pro republ. consilii, si diutius ibi manere contigisset. Caetera aulae, (negotia) non
page 486, image: s486ingrediuntur epistolae modum. Qui has feret, vietoris mei filius, in iustissima causa opem tuam implorat, mea voce. Et sane si tantorum tibi beneficiorum nomine obstructus, auderem ultra aliquid rogare, mihi imputari, quicquid huic praestiteris gratiae, lubenter cuperem. Verbo sublevare potes negotium ejus: quod tibi etiam atque etiam commendo.
Turcarum vis, summo cum opprobrio nominis Christiani, invalescit: inter duces nostros nemo meritis et autoritate praecipuus: militum fracti, et parere dedignantes animi: dispositio mala, aut nulla: pecuniarum in ipso limine egestas, mala in futurum omina, nisi DEus ex machina respexerit collabentem remp. Is te sospitet, illustrissime domine. Scribebam Argent. 21. Iul. 1664.
Tuus
omni obsequio et observantia.
Epistola 257. Idem ad Eundem.
Retulit, et antea Frischmannus, et postea Rumplerus, serenissimum principem vestrum cogitare de collegio illustri instituendo, duobusque praesertim professoribus conducendis, politico et mathematico. Mihi tota circumspicienti Germania, nemo occurrebat, qui evocari illuc posset vel vellet: talis scilicet, qui inferret loco celebritatem. Hinc simplicius opinari coepi, non esse
page 487, image: s487meliorem huic instituto promovendi viam, quam si idonea ingenia serenissimi principis munificentia conducerentur, ad condiscenda eiusmodi studia, quae nemo discit aut discere potest, nisi qui maiori auctoritate et auspicio huc traducitur et invitatur. Quae ipsa caussa est, cur, florentibus coeteris studiis, ea, quae dixi, paulatim intereant, et mox nulla sint futura. Qui autem semel in his severa lege profecerit, collegio vestro statim celebritatem conciliare, faciliusque ibi, quam aliunde evocatus, vivere poterit. Est nunc apud nos vestratium unus Belliguard, qui, si toto animo haec studia civilia amplecteretur, dubium non est, quin posset se talem vobis sistere, qualem optatis. Dum apud me versabitur, fidelem me habebit ad omnia, etiam interiora, ducem. Postea Principis impensis et mandatis peregrinabitur, huius eiusdem instituti perficiendi caussa. Si placeret haec conditio, facile tua ope, illustrissime domine, a principe senerissimo stipendium impetraretur, memorabile scilicet, et quod soletur diligentiam vestris iussis impendendam. Non dubito, intra triennium circiter vos huius liberalitatis fructus metere posse. Fallor, an haec unica via est perveniendi, quo destinatis: sed tuum iudicium audisse, instar oraculi erit Belliguardio nostro, quem etiam tibi atque etiam commendo, et, ut filiorum, quos plurimum saluto, opera verbum unum alterumve reponas, rogo. Deus te servet! Scriptum Argentorati. 26. Aug. 1664.
Illustrissimi nominis tui
observantissimus.
page 488, image: s488
Epistola 258. Idem ad Eundem.
Valetudinem tuam dolori mihi fuisse maximo, non credo te dubitare. Ut enim bene valeas, quod in posterum precor, reip. interest. De collegio apud vos instaurando, fateor certiora alios asseverasse, quam tuae indicant litterae. Hinc nata mihi illa cogitatio, cum de viris idoneis appellares, educandos a vobis tales esse, quibus facile postea ex officio et successu auctoritas paretur. Belliguardi ingenium opportune offerri videbatur; cui certe etiam aliunde fortuna gradum ad altiora struit. Heri enim ducis Saxoniae Ernesti filius, qui te nuper viso gloriatur, exposuit mihi, desiderare serenissimum parentem hominem Gallica lingva probe imbutum, principali interim soboli, mox officio maiori operam daturum: et nominatim Belliquardum desiderare coepit. Ostendi, me quidem invitum dimittere eum e domo mea: si tamen non temporariae, sed perpetuae stationis spes offeratur, non esse mei in eum amoris, intercedere maioribus commodis. Non debere eum tamen, animum huc adiicere, nisi Serenissimi Principis sui et Patronorum Montisbelgardensium voluntatem exploraverit. Igitur si vobis vindicare vultis hoc ornamentum, res ipsa hortari videtur, ut praesenti beneficio obstringatur. Qua de re etiam Rumplero scripsi: qui conficiendae
page 489, image: s489rei spem nondum visus est abiecisse. Epistolas tuas non pervenisse, quo destinatae erant, atque iterum privato carcere attineri, doleo. Nimirum captivitas Mecaenatis Germanici multa undique damna concivit. In aula Caesarea non dubitatur, e coelo Gallico id fulmen conflatum. Si qua tibi aura aulica ex illis partibus aspirat utere, quaeso, pro amico. Solum est, si e Gallia sperari posset, auxilium. Aiunt quidem, Christianissimum Regem, ne morte afficeretur, deprecatum esse. Sed videntur imminere, quae morte non multo mitiora sunt. Circumferuntur enim litterae eminentissimi electoris ad episcopum quendam, quibus significat, se eum ita contundere ac deprimere (mortificationis vocabulo utens) velle, ut nocere in posterum nequeat. Electoris non moderatio minus, ac civilitas animi, quam prudentia, nota est. Ignovit maioribus aliorum peccatis. Hic ne cogitare quidem, nedum proloqui, promptum est mihi. Ex tanti patroni calamitate nihil incommodi cepi, nisi quod commercio litterarum carendum est. Distulerant sane rumigeruli, partem iracundiae ad me pertinere; sed per rerum naturam fieri non potuisse, ut ullius rei, quarum insimulatur, particeps essem, nemo prudens non intelligit. Litterae meae, inter coetera e scriniis eius lectae, collectae, redditae sunt. Potius favorem mihi illa res auxit: nulla enim fuit mea epistola, quae non aliquid boni ominis aut voti pro eminentissimo electore haberet. Si quid de publicis inerat, ex
page 490, image: s490voluntate aut iussu Electoris curanda negotia spectabat: cum ego iussus essem, ad Boineb. referre; aut ab ipso requirere aliqua. Caetera privati generis, ad studia, aut fortunam meam pertinebant. Quare eminentissimus elector et ab initio statim, me de propitio animo suo, neque imminuenda, sed augenda in posterum benignitate, certum esse, iussit; et hactenus litteris et negotiis suis indulgentissime dignatur. Commemoratio tua, de nova Academia Vesontina, accurata mihi imprimis visa est: pro qua gratias ago. Si luberet de Gallorum instituto commercio Indicano, epistolam exarare, quam, typis exprimi in ipsorum gratiam optares, nunc occasio esset; dum apud nos dissertatio illa Gallica, haud dubie visa tibi, cum versione imprimitur. Volunt enim illam notitiam latius spargi. Deus te, illustris domine, servet sospitetque. Scripsi Argentorati 18. Nov. 1664.
Illustris tui nominis
observantissimus.
Epistola 259. Idem ad Eundem.
Non sum nescius, quam parum ab arrogantia absit, si te dulcissimae Uxoris, matronae ornatissimae obitum lugentem, meo colloquio erigi posse, aut debere, autumem. Ea tibi cum sapientiae
page 491, image: s491studiis familiaritas, cum ipsa virtute necessitudo est, ut nihil novum auditurus sis, etiam si vel Cicero, vel Seneca aliquis, quicquid levando moerori, aut permulcendis animis excogitari potest, exquisita facundia edisseret. Officii tamen visum est, eam, quam ex tuo dolore contraxi, aegritudinem apud te profiteri, Deumque rogare, ut vulneris tanti medicinam interiore illo ac penetrabili curationis genere, admoveat, quod venerando potius, quam describendo intelligitur. Altiora illa, eademque prima omnis solatii auspicia ultro consequetur iucunda memoria eius necessitudinis, quam secundis iuxta et adversis, unice probasti atque dilexisti, non brevem utique si humani aevi modum cogitemus; imo aeternam, si mutui caritatem animi, et instauran dam feliciore copula coniunctionem, spe nihil minus quam dubia, praeripiamus. Forte et temporis ipsius sanctissimi maiestas et laetitia plurimum momenti habet: quando cum ecclesia nativitatem eius, qui omnibus vita est, celebras ac meditaris. Quod cum tecum saepe fecisset decus et ornamentum sui sexus, piissima Uxor tua, cuius nunc desiderio cruciaris, nunquam laetius, nunquam fructuosius fecisse putanda est, quam hoc ipso tempore, extra temporum rationes et mensuras in posterum constituta, dum adhuc audis coelestes genios, Deo gloriam canentes, terris restitutionem nunciantes, ipsi beatitudinem gratulantes. Huic coetui praestat accedere, puto, quam mortalibus curis angi, et inter cuncta
page 492, image: s492morientia, viventes lugere. Vivit enim, vivetque melius beatiusque, ut nunquam moriatur, quam tu vivere tecum non alio fine optabas diutius, quam ut tandem moreretur. Atque si vere illam amasti, de quo nemo mortalium dubitat, non optare certe debuisti, ut post te moreretur: cupiebas enim ei omnia sausta, nihil triste, aut funestum: denique nihil tale, quale tu nunc experiris. Iucundius longe tibi erit gratantibus olim ulnis excipi, (contingat autem tibi ex voto, fera tamen, quantum ad nostras preces attinet, aeternitas) quam relictae turturis gemitu et plangentibus alis inclamari ac desiderari. At enim domus regimine orba, filii matre destituti, moerorem renovant! Tales vobis, nec dubito, voces aegritudo animi dictat; non iniusta illa quidem, veri tamen iudicii importunior interpellatrix. Si quis enim, omni perturbatione animi liber, vestram domum invisat, dicet utique felices filios, qui prudenti matris indulgentia eo usque profecerunt, ut disciplinam Magn. parentis non sustineant modo utiliter, sed decore tueantur. Faxit Deus T. O. M. ut optimae coniugis matrisque recordatione omni solatio dulcius fruamini! Ita ex animo vovet Argent. d. 25. Dec. Ao 1664.
Illustris tui nominis
observantissimus Cultor.
P. S. Quid de Weidenkopio nostro fiat, desideramus cognoscere.
page 493, image: s493
Epistola 260. Idem ad Eundem.
Non modicum inter molestias valetudinis, cum qua conflictor, levamentum mihi attulerunt litterae tuae, quibus amantissime de mea salute requiris. Et de rumore illo quidem, merito tale iudicium fecisti, quale res ipsa suppeditat. Magnorum tantum hominum sunt ista pericula, a quibus mea me fortuna tutum praestat. Moguntiae mihi cum nullo lesuitarum sermo, nisi cum eminentissimi confessario, qui in Electoris mensa aliquoties mihi assedit. Celebrabant tum Ignatio suo solenne anniversarium, totamque cum eminentissimo aulam convivio excipiebant. Eo me, in aula degentem, Marescallus voluit secum deducere; sed excusavi negotia; et avaritiam temporis mihi necessariam ostendi: adeo expers omnis Iesuiticae convictionis, ut ne viderim quidem eorum coenobium. Igitur hoc quidem nomine nullus suspicioni locus superest. Vera causa, quod morbi periculosi, quo sub initium huius anni tenebar, reliquias non sustulis medicus. Hinc infirmitas stomachi crevit, et hactenus nullis medicamentis confirmari potuit- Alternat vices morbus, et hebdomadam mitiorem haec excepit saevior. Tuam autem senectam, illustrissime domine, ut Deus fulciat, servetque, ex animo
page 494, image: s494precor; paulo post plura scripturus. Argent. d. 7. Nov. Ao. 1665.
Illustrissimi nomini tuo
dicatissimus.
Epistola 261. Idem ad Eundem.
Ut annus, quem ingredimur, praeteriorum omnes molestias minuat, sarciatque, suoque auspicio multorum in posterum prospera spondeat, publicis privatisque nominibus Deum precari non desinam: Forstnero enim non potest carere bona seculi fortuna: et quo maioribus obligamur meritis, eo minus ferre ullam in hoc genere mutationem possumus. Scio quidem te, divinis intentum litteris, curis praeterea reipublicae non levatum, vix ad studia amicorum oculum reflectere. Non contineo me tamen, quin enixissimis te exorem precibus, ut suggerere non graveris, si quae vel ipse de Friderico Imp. qui vulgo Tertius usurpatur, scripsisti, vel observatu digna iudicasti. Extabit huius comitatis memoria, pie grateque inserta operi, quod paro. Veniam dabis, intempestivis forte precibus, et semper mihi favebis. Ita te Deus servet, longumque sospitet! Argent. d. 1. Ian. Ao. 1666.
Illustrissimi nominis tui
observantissimus.
page 495, image: s495
Epistola 262. Idem ad Eundem.
Litterae tuae VI. Jan. scriptae tantum mihi recreationis et levamenti attulerunt, quantum non sensi ab eo tempore, quo aegrotare coepi. Polliceris enim perbenigne, quod maximi beneficii loco duco, MSC. Friderici, qui Tertius vulgo usurpatur, historiam. Non enim serum, sed in tempore, hoc officium accedit. In cuius repraesentandi proposito, ut persistas, obsecro: quanquam Rumpleri litterae VIII. Jan. scriptae, iam in via esse exoptatissimum librum, referunt. Celebrabitur tua comitas ex merito. Si quid praeterea in mentem tibi ad hoc argumentum venerit, nulla erit pretiosior pagina, quam quae tuum sibi nomen praescripserit. Deus te sospitet, servetque seruli decus. Scr. Argent. 15. Jan. 1666.
Illustrissimi tui nominis
Observantissimus.
Epistola 263. Idem ad Eundem.
Inter ea, quae oculis meis gratissima obiecta sunt, ex quo domum redii, litterae tuae comparuerunt. Quid enim laetius mihi accidere potest,
page 496, image: s496quam videre pristinum in me favorem tuum, nulla parte imminutum? Geminasti gratiam beneficii tui, antevertendo officium meum. Si scirem, non ingratam tibi commemorationem diaetae Heilbronensis fore, ex diario meo facile esset referre. Quanquam acerbitas Palatini odii, omnibus rumusculis intenta, stilum mihi non semel excutit. Securitati autem meae quin tu quoque Illustrissime Domine, consultum cupias, nolo ambigere. Interea mitto formulam compromissi, cum duplici annexa conventione, libellum Foederatorum: eorundem replicas: et Laudum S. sententiam vitiosissime, ut primo aspectu deprehendi, impressam. In replicis deest aliquid; quod submittam: nunc enim absolvi scribendo non potuit, Palatinus exceptiones et duplicas, ipsis submittentibus forte malis debere: nec tenaces in hoc genere sunt. Si tamen hinc voles, describi curabo, et mittam, ubi innuere placebit. Decrevi nunc omnibus itineribus et evocationibus nuntium remittere, domique musis meis vacare, atque adeo Fridericiana tandem pertexere; quibus absolutis ad te forte excurram, Illustrissime Domine, ut tuis consiliis et sermonibus erudiar amplius. DEUS te sospitet, servetque, Domine! Scr. Argent. 28. Febr. 1667.
Illustrissimi nominis tui
Observantissimus.
P. S.
Cum Domino Rumplero communicari adiuncta optaverim.
page 497, image: s497
Epistola 264. Idem ad Eundem.
Quod bene vertat, venit ad aulam Serenissimi vestri Stubeckius noster, ut obeat locum, tua suffragatione et favore procuratum. Noluit iter differre, et occasionem sibi oblatam dimittere, tum quia de reditu tuo, cuius aliqua nobis spes iniecta erat, nihil amplius audire datum est, tum ne cunctantior videretur in aestimando accipiendoque beneficio, cuius tibi solidam et plenam gratiam debet. Non debui retinere vota festinantis, donec praescriptum a te legeretur tempus opportunioris accessus: cum praesertim summam spem in tua gratia reponeret, quae facile in commodiorem statum restituet, si quid circa tempus aut similia deerratum fuerit. Rogat autem denuo, ut tuum beneficium inposterum tuearis; nominatim etiam desiderat per tantum Patronum ad serenissimum Principem deduci, et qua fas est, commendari: tum etiam de moribus aulae vestrae, et officii sui decore admoneri ac erudiri percupit. Est in aetate et natura eius quaedam simplicitas, ab extemporali aestimatione rerum, quae innuuntur tantum, paululum remota; aperte et claris expressisque verbis monitus side liter parebit, iussus aperire oculos, de caetero non cupiet connivere. Accidit enim quodammodo semper iuvenibus, ut in novam sui operis officiique palaestram deducti,
page 498, image: s498aliquantulum morae desiderent, ad recolligendam suae animadversionis industriae intentionem. Quicquid porro favoris in eum contuleris, id generosa mater, a qua propediem accipies litteras, gratissimo animo agnoscet, tuumque patrocinium in parte secundioris fati reputabit. DEUS te servet, Illustris Domine, nobilissimaque merita tua seculo nostro sospitet. Id quod perpetua votorum pietate optat
Illustris tuae magnificentiae
Dicatissimus.
Epistola 265. Idem ad Eundem.
Filiorum tuorum neutri me obsequia approbare potuisse mea, cum hac transirent, doleo plurimum. Eram tum abditus in archivo reipublicae et comperto illorum adventu, in cauponam accurri, sed non reperi, quos venerari volebam. Misi altera vice; sed renunciatum est, iam illos abiisse. De itinere Mombelgardum instituendo, quamvis mirifico tenear tui videndi desiderio, spes mihi omnis ademta videtur. Moram, quae Fridericianis nostris intercessit, non modice solatur procerum meorum benignitas, quae archivi usu plenissime mihi patefacto, in multis rebus explevit mea desideria. Reperi enim, quae de illorum
page 499, image: s499temporum moribus mihi non pollicebar: publica acta Austriaca, Hungarica, Bohemica, etiam quoad formalem scripturam: ne de propioribus dicam. Debitorem me hoc nomine habet amplissimus Syndicus noster, et, qui ad omnia praesto fuit, prompteque suppeditavit, cupita, Berneggerus. Omnino autem impetravi ab eminentissimo electore Moguntino ne in posterum evocationibus distrahar: quippe post expletum 56. aetatis annum, homini non firmissimo ista in aulis commoratio non potest non esse molestior. DEUM precor, ut te tuosque, Illustrissime Domine, conservet, sospitetque.
Argentorati 21. Jun. Ao. 1667.
Epistola 266. Portnerus ad Boeclerum.
Exsilui ad litteras tuas et depulsa contracti ex tam diuturno silentio tuo maeroris nube exporrigere frontem et gaudio meo favere ausus sum, postquam te et memorem mei et propositi tenacem esse intellexi. Valetudinem tamen tuam aliquid adversi passam fuisse invitus admodum legi, sed gratulor restitutam tibi sanitatem et recuperatas vires, quas in posterum, si me
page 500, image: s500audis, studiorum moderatiore usu tueberis. Parcius enim illis, ut omnibus bonis utendam, ut diutius utamur, et quod multum placet, ut diu placere queat, curandum est. Locum quem in dissertatione tua de peregrinatione Germanici vestratibus bilem in nasum concivisse scribis, diligenter inspexi, nec quicquam illic dephrehendi, quod viros legum Romanarum doctrinam tradentes iure merito possit offendere. Eadem nimirum ibi statuis, quae sapientissimus quisque censuit, et cur veteri adversario non respondet ille, qui novos lacessere, dein reticere, ut pavida ingenia solent, nihil pensi habet? Conringianae prius sententiae fundamenta subruat, quae tam in praefatione, quam libello Taciti de moribus germanorum praefixit, tum in dissertatione, quam commentario de O. iuris germanici subiunxit, vir extra controversiam eruditissimus [gap: Greek word(s)] , sed linquamus homines sibi, quam aliis infestiores, et a quibus poenam ipsa altercandi, qua laborant, prurigo exiget. Quo enim alio modo forenses se rabulas esse approbarent, nisi optimas artes, laudatissimosque viros eorum more allatrarent? Itaque suis ipsi moribus peribunt, vehementer vero me tibi obstrictum profiteor, quem participem lucubrationum tuarum, quae non possunt esse nisi eruditissimae, fieri cupis. Quia autem occasionem transmittendi tibi compertam non esse scribis, intra pauculas septimanas, appropinquante mercatus vestri
page 501, image: s501aestivi tempore Argentoratum quidam a nostris negotiatoribus proficiscentur, quibus quicquid ad me perferri volueris, tuto tradere poteris. Ne autem forte, ubi commoraturi sint, nescias, litteras eis ad te dabo, et hic illis auctor ero, ut te ipsum conveniant, neminique alii quam tibi epistolam reddant. Hac ratione facile erit de hospitio eorum cognoscere. Utinam hinc redhostimentum aliquid tibi vel polliceri vel exhibere possim, sed neque corporis, neque ingenii mei infirmitas aliquid certi et te non indigni meditari nondum patitur.
De republica quae scribam pauca sunt. Caesarem Hungari arctioribus vinculis tenerint, quam nuper Germani, qui primo clavam sibi e manibus per blandimenta eripi aegre non tulerunt, ereptam demum, sed nimis sero quaesti sunt. Certe nec Caesar prius filio imperium in reliquiis Hungariae firmabit, quam negotia gentis et preces tractarit, nec Hungari mentem mutabunt, neque blanditiis, quas non intelligunt, neque mimis, quas non curant, nec muneribus, quae aspernantur, cessuri. Transylvani potissimum Turcaeque in proximo potentia, homines suopte ingenio feroces, audaciores ad postulandum, duriores ad optemperandum facit; at Germanos insita ipsorum moribus cunctatio, et memoria priorum temporum ad generosa consilia et libertatem negandi prosilire non sinit. De Clivensi negotio parum mihi liquet, praeter
page 502, image: s502ea, quae vulgari fama circumferuntur. Cum autem Serenissimam Reginam Christinam illud praecipue apud Hispanos egisse scribas, variisque rumoribus sed immerito hactenus infamatam fuisse, non sine gravi profecto caussa adiicias, patere me, vir clarissime, amplissime, mihique faventissime, modesta et quae de summorum principum actionibus percunctanti convenit, verecunda libertate interrogare, ullane veritate nitantur, quae vel paullo ante abdicatum regnum vel deinceps de regina CHRISTINA, tota Germania, Gallia, Italia, Belgica, indigna sane et pristinae de tanta viragine conceptae opinioni penitus contraria, non exiguo famae eius damno, sparsa fuere? Non sumis qui meum esse ducam in aularum secreta, et abditos regum sensus inquirere, utpote qui probe novi, ea quae principes in occulto parant, nec exquirere, nec adsequi licere, et omnino de actis Heroum melius credi, quam cognosci. Idcirco si talis esset res, quae privatam principis vitam, cui sua libertas, reverentia, existimatio constare debet, tantum spectaret aut paucorum intra notitiam et obscuros incertosque rumores, (quos nec optimorum principum innocentia effugere, nec pessimorum saevitia coercere unquam potuit;) contineretur, utique tacendum mihi, neque in arcana domus regiae, quae religioso potius silentio custodiri, quam profana curiositate adtrectari debent, inquirendum esse existimarem. Nunc vero totus orbis
page 503, image: s503variis de serenissima regina iudiciis personat, et qui reginam adoravit, privatam et extra patriam agentem tantum non execratur. Neque mirarer ego, si vulgi tantum, quod neminem sine convicio sinit, hi sermones essent, verum, quod doctissimi viri, qui suos alienosque libros ei nuncuparunt, qui Panegyricis eam laudibus in coelum usque extulerunt, qui COELESTEM MINER VAM, PRAESIDEM MUSARUM, MIRACULUM SECULI singulis fere paginis suis appellitarunt, iam verso rerum statu stylum quoque vertunt, parique facilitate, insectantur privatam, quanta reginam laudaverant, id vero me capere non posse ingenue fateor. Diversorum affectuum diversas esse caussas verisimile est, et malo certe facinore nomen suum conspurcarent musae, si eadem levitate ad elogia pariter et convicia raperentur. Neque hodie demum aut heri illa seu malignitas iudiciorum, seu acerbitas coepit; vix gentibus innotuit, armis positis simul armorum socios seponi, Ferdinandi IV. consecrationem et per hanc continuationem servitutis Germanicae, commendatitiis, quarum exemplaria typis excusa omnium in manibus sunt, promoveri, Hispanum legatum, proceres ab aula Caesaris Holmiam profectos solos reginae aurium caeteris praeclusarum potentes esse viros litteris claros primo speciose in Sveciam vocari, et mox contumeliose dimitti (id quod Gabrieli Naudaeo et aliis evenisse scimus, de comoediis, histrionibus, citaraedis praecipuum
page 504, image: s504illic honorem haberi, neque eundem ibi praeclaris artibus, quem olim locum superesse, et dici non potest, quam ex eo, ne quid aliud dicam, fervor ille illustrium ingeniorum et communis quidam celebrandae CHRISTINAE impetus non paullatim, sed subito tepuerit, refrixerit, resederit. Postquam autem ponendi sceptri, quod alii per ignes ferrumque expetunt, consilium non vago et fallaci hominum imperitorum sermone differri, sed ipsius serenissimae Reginae litteris ad Chanutium Gallicum apud Batavos legatum, scriptis ac imprudenter, si quid iudico, in vulgus sparsis publicari coepit, primo id, ut novi exempli propositum, dubiae fidei, postremo magnae vastaeque cogitationis, quam unusquisque pro suo captu interpretari audebat, suspectum fuit. Longum foret, omnium coniuncturas persequi, cum vanas plerasque extitisse eventus approbaverit. Cautiores tamen arbitrabantur, serenissimam Reginam tum studiorum amore captam, tum negotiorum regni pertaesam hoc rarae moderationis documento otium suum velut mercari voluisse, vix autem quisquam, adeo futuri providus fuit, ut non regno solum, sed et patria obituram solioque simul et solo aucto cessuram, nisi postquam cessit, crederet. Ac quamvis ad aquas Spadanas profecturam, rumor incederet, acidulis tamen gustatis reversuram domum omnes existimabant, et ubi lucem primum viderat, ubi parentem, avum, proavum, invictae virtutis reges
page 505, image: s505floruisse noverat, ubi infantiam inter annuas Magni Gustavi Palmas, adolescentiam inter ducum suorum victorias, iuventutem inter triumphales statuas, adultiorem aetatem inter faustas, redditae orbi pacis, conservatae libertatis alienae, positae in tuto religionis, aucti imperii acclamationes transegerat, ubi matrem, lares, cognatos, habebat, ibi reliquum vitae acturam nemo non sibi persuaserat. Sed serenissima Christina dissimulato aut mutato consilio Hamburgum primo, dein vitata, ubi expectabatur, Batavia, Antverpiam ac inde Bruxellam in ipsam Hispanici imperii arcem delata mirum quanta vocum, sententiarumque etiam inter viros gravitatem asseverantes exorta sit confusio. Accedebant de itineris eius ratione, comitibus, licentia, parum bellae aut honorificae voces, quae non tam internos ejus sensus, quam externos gestus, nec tam virilem reginae animum, quam plusquam vililem habitum intoleranda dicteriorum petulantia, perstringebant. Neque verecundius de vita eius, quam hactenus apud Hispano-Belgas egit, pronuntiatur, et ipsi lesuitae, qui tamen paullo ante invidiosis encomiis reginam oneraverant, de moribus eius foeda et indecora passim scriptitant. Haec atque talia aut ingentem fati in humanarum mentium mutationem vim, aut quod credere malo, pravae calumniandi libidinis malitiam prodentia, si vera fuerint, non negari, sin falsa, serio refelli non tuae tantum, qui reginae optimae de te meritae
page 506, image: s506famae, uti grati animi virum decet, studes, non mea duntaxat, qui in principe nec beneficio nec iniuria cognita prodigas naturae, doctrinae, fortunae opes semper venerabundus suspexi, verum, tum praesentis tum secuturi aevi atque adeo posteritatis interest, huius quidem aetatis, ne aut vitiis ab omni fuco exutis, et detracta larva in publica generis humani luce positis ab iis quaeratur, vel excusatio, vel patrocinium quibus omnia principum laudare mos est, aut regina de litteris egregie merita (quod ne inimici quidem et obtrectatores eius negaverint,) ab ipsis litterarum cultoribus malevole iniurioseque traducatur. Futuri autem seculi historiam neque vitiis sub virtutum nominibus expositis decipi, neque tanta reginae et immerentis quidem infamia inquinari debere certum est, cum plerumque sinistra de principibus etiam optimis traditio pronis auribus accipiatur, vera narratio adulationis suspicione pressa fidem vix inveniat. Proinde mihi nequaquam vitio vertas, Nobilissime et Amplissime Domine, si hanc mihi libertatem sumpsero, ut a te hic doceri argumentisque, quibus fama serenissimae Christinae muniri, aut iniquis de ea iudiciis occurri queat, instrui petam. Non id quaero, cur Hispanis magis quam Gallis faveat, neque meum est suscitari, cur regnum, cur Sveciam reliquerit, haec enim altiora, et captu meo maiora sunt, sed id tantum ex te intelligere velim; an vita a semet ipsa discesserit et verbo, an ita sese habeant, quae de ea,
page 507, image: s507talia sane, quae nemo vir bonus de se iactari velit, passim inter doctos indoctosque sparguntur. Uti enim regnorum Consilia, mobiles principum ac saepe sibi adversas voluntates, magnarumque domuum [gap: Greek word(s)] nulli nisi consciis et administris secretorum patere ius fasque est, ita fama stare imperia et mores imperatium quanto magis in conspectu positos, tanto non a culpa magis, quam a culpae suspicione securiores praestari debere nemo iverit inficias, certe nemo maius maximae principi beneficium, (si Senecae credimus) etsi nullius ipsa egeat, contulerit, quam qui nomen eius famamque varie laceratam ab iis, quae in eam iaciuntur, aut deplorandis, si vera, aut severe puniendis, si conficta sunt; probris vindicaverit; bene merebitur, quisquis hanc operam susceperit, de Svecia cui turpe sit talem civem genuisse, nedum eiusmodi paruisse foeminae, qualem nobis Christinam fama describit, uti nostri Corbuloni iratum fuisse Teridatem, quod Neronem principem tulerit, maioribus quoque Serenissimae CHRISTINAE gloriosum erit dignam suae stirpis propaginem non ab hostibus solum bello victis, sed et alivore et malitia pacis artibus superata felicem triumphum toto orbe in ASSERTAE VERITATIS spectaculum effuso coram egisse. Religio insuper Christiana laetabitur, non degenerasse magnanimam sobolem ab invicti parentis zelo, quo templa et castra ex aequo complexus, coelestium animarum consortium laureatus adiit: eadem opera mulie bri Sexui consuletur, cuius pudicitia,
page 508, image: s508iis, qui de foeminarum huius aetate principe promiscui serebantur, rumoribus non parum in discrimen vocabatur, praeterea etiam constabit nascituris, non in sola Elizabetha constitisse simul et defecisse, capacem sceptri foeminarum indolem, sed superesse adhuc Christinam, eo ipso omnibus regnis maiorem, quod sua sponte cesserit; quicquid ad me ea de re scripseris, fidis auribus credes, et boni viri fide tibi de silentio meo caveo. Ignosce, nobilissime et amplissime vir, abutenti amicitia tua, neque existima me haec perperam de tanta Heroina sentiendi animo scripsisse, (qui semper tum caeterorum regiorum capitum, tum praecipue CHRISTINAE, ut litterarum nutricis, nomen humillima reverentia sum prosecutus) sed veritatis cognoscendae potius studio disseruisse puta. Modestia interrogandi ad veniam mihi apud te, et ad gratiam valebit, neque mea etiam in odiosis timida et verecunda curiositas accurati iudicii tui censuram incurret. Vale nobilissime et amplissime domine et perpetua benevolontia me complectere
Nomini tuo
Omni observantia et fide devotissimum.
Ratisbon. V. Id. Maii. 1655.
page 509, image: s509
Epistola 267. Portnerus ad Christophorum Forstnerum.
Pauculae septimanae sunt, cum litteras tuas, X. Kal. Martii datas, accepi, citius utique satisfacturus officio, nisi occupationes nonnullae obstitissent. Rerum equidem nostrarum is, quem sapienter memoras, hodie est status, ut, dum alii immoderatam libertatem quaerunt, alii extremam servitutem liberis hominibus imponere conantur, pacatus esse diu nequeat. Accedit praeter insitam genti nostrae diffidentiam, religionis dissidium, quod cum fidem tantum, atque ea, quae supremo numini debentur, spectet, semel tamen animis insinuatum, cum ecclesia, quam in partes distrahit, rempubl. quoque factionibus et odiis implet. Remedia vero, quae adhibita huic malo antea fuerant, differre potius vim eius, quam mitigare, aut omnino tollere videntur; offensarum enim, tam quae aliis illatae, quam quae ab aliis acceptae sunt, memoria tam alta in plerorumque pectora descendit, ut nulla pactionum fide, aut severitate legum evelli possit. Mutuo profecto metu, et, quae omnes fere premit, virium inopia ab armis hodie retinentur Germani, qui formidine soluti, et pecunia instructi bellum illico parabunt. Praesertim si quem ad res novas
page 510, image: s510ducem nanciscantur, quem ut per invidiam e corpore suo vix deligunt, sic externum, et gerendo bello opibus, fortuna ac virtute parem, facile sequuntur. Interim inermes et togati quoties consilium de republ. capiendum est iuriis inter se ac convitiis decertant, ut conventum eorum, hodie non de patriae utilitatibus cum dignitate consultantium Senatum, sed hominum inter se incruento marte confligentium Gymnasium esse dicas. Quae consiliorum labes atque macula cum alibi antehac saepius observata est, tum inprimis in eo, qui nunc Francofurti a delectis agitur, conventu deprehenditur. Illic alterum iam annum desidetur, nullo operae pretio adhuc effecto. Tarde coierunt; id inveterato more gentis, et distantia locorum excusatum; at quam veniam mereri possunt, dum ob duo, non maximi, ad summum rerum momenti, capita, semestre, et amplius deliberando conterunt? nimirum nec Catholici concedunt Protestantibus, nec hi vicissim quicquam de rigore suo remittere volunt; licet e nostris videas nonnullos, qui Catholicorum potius, quam suas partes agunt, et sociorum caussam ac necessitatem, si non produnt adversariis, certe negligentius tuentur, et contemtim, tanquam alienam, a se removent. Hoc Saxonicis non raro et Hassiacis obiectum, qui privati commodi aspectu, odio gentilium, aut in dominantes adulatione, caeterorum iniurias et mala immotis oculis aspexerunt, neque questibus eorum preces suas et autoritatem commodarunt. Sic
page 511, image: s511comperto semel, disiungi protestantes a se invicem, et disiunctos primo artibus et blandimemtis capi, vel, si abnuant, armata manu debellari posse; cuncta Caesari, Austriacis et Pontificiis patuerunt. Et cum principes a rebus gerendis, nimio in luxum et saginam corporis studio, fere abstineant, ac comitia, non ipsi, magnitudine sumtuum, ut aiunt, deterriti, sed per Legatos, adeant, parum sua interesse putant alii, an principum voluntatem sibi conciliaverint, an eorum potius, qui cum negotiorum omnium sint administri, arcanorum conscii, consiliorum arbitri, ipsum principem in manu habent, et quo illis visum, circumducunt. Minore etiam impendio et maiore fructu, in consiliariis expugnandis laboratur; nam hi modicis domi stipendiis habiti numerosam saepe familiam exiguo reditu alunt, ac nihilominus curru vehi, famulitio stipari, fortunae suae amplitudinem, externorum quoque apparatu, vel ostendere vel tueri cupiunt; quod cum ob penuriam, qua premi fere solent, facere non possint, legationes ambiunt, ut nomine ac sumtu principis a quo mittuntur, venerationem sibi conciliare, divitias acquirere, ac deliciis etiam et voluptatibus vacare queant. Nam pro libertate, fide ac prudentia, quibus olim ornamentis instructi Legati ad exteros proficiscebantur, hodie ambitio et avaritia, cum luxu, in eorum comitatum irrepserunt; ac ambitio quidem, ut honores, inanem Consistoriani titulum, aut alia superbae vanitatis nomina adipiscantur; avaritia
page 512, image: s512autem, ut occultis praemiis ditescant, fidemque patriae obstrictam, iis vendant, quibus animos venales aureo hamo capere, inter usitatas artes est. Luxum vero eorum, quis, nisi rerum ignarus, nesciat, aut honesti incuriosus dissimulet? mane consultant, a meridie compotant, a prandio in seram noctem nunquam sicci, et cum in Senatum postero die veniendum est, ex hesterna, quam nondum edormiverunt, crapula, semisomnes ac oscitabundi. Hinc pridiana compotatione irritata gula, ut matutinam sitim, in ipsa curia, spectante Conso, extinguant, magnos crateres vino Rhaetico aut Malvatico impletos evacuant, et tum laeti atque ut sibi videntur, bene compositi in loca sua quisque discedunt ac tumultuarias sententias promunt. Atque hi Comitiorum defectus longe magis a Censore aliquo notari, imo prorsus aboleri merebantur, quam quos alios, in re sua talpa coeciores, in aliena Argo oculatiores, Critici observarunt. Praeterea non leve rerum gerendarum impedimentum ab ingenio hominum est, quos ad Conventus Germaniae mittunt principes; hi plerunque nihil aliud quam legum Romanarum nodos solvere, caussas in foro agere, aut clientibus patrocinari edocti, alienissimis ab ea, quam didicerunt atque norunt, arte occupationibus admoti, pares se gravioribus negotiis simulant, et impares praestant, ac, super reipubl. quam ad iustinianeorum temporum decempedam metiuntur, inscitiam, rabularia quidvis cavillandi, et fluctus in simpulo movendi prurigine
page 513, image: s513contacti, non aliter, quam si in iudicio caussas dicerent, molesta, indigesta ac inepta prolixitate declamant, et tum optime se dixisse credunt, ubi plurimum locuti sunt; plane ac si eloquentiae, non prudentiae, aut salutis publicae certamen esset. Nan non ideo sapientior est eorum oratio, quia longior, imo nihil fere aliud quam, quod ab iis, qui ante ipsos censuerunt, dictum est, repetunt, ac saepe inutili verborum apparatu involvunt potius, quam explicant; ita, ut qui hodie Comitiorum acta describunt, ac custodiunt, pro responsis prudentum, ac gravibus, et Germanici Imperii Maiestatem redolentibus SCtis, ingentia difficilium nugarum volumina in scriniis asservent; quae posteritas, nisi aut nullam, aut prava, quod timendum est, educatione peiorem, ac deteriorem, habituri sumus, sine visu et indignatione non aspiciet. Ad haec, quae nunc satis perspicue ob oculos tibi posui, Comitiorum vitia, cum studium in partes, et contentionis fervor accedit, extremum malorum, discordia supervenit, et animos, corruptioni, odio, invidiae, pecuniae, ambitioni obnoxios ac insuper vix unquam sobrios, a curanda republ. ad privata vel emolumenta, vel oblectamenta avocat, et in commune consulere non patitur. Nihil iam dicam de eorum, qui singulis conventuum classibus praesunt, arrogantia, et, quam in collegas exercent, Tyrannide, dum penes illos consultationum capita deligendi, sententias rogandi, Senatum dimittendi, imo disserentes nonnunquam
page 514, image: s514Legatos interpellandi, sive potestas, sive audacia est. Istis, quae dixi, aliisque compluribus vitiis, dum scatent comitia, non profecto mirum est: illic nihil recte geri, ubi non sapientia, aut in patriam studio, sed affectu in partes, et amore in suos, odio in caeteros, cuncta peraguntur. Nihil de Hildesiensi caussa dicam, quae certe in provinciali curia, a pedaneis iudicibus, intra paucos dies poterat expediri, ac Francofordiensem delectorum e tota Germania conventum per integros quinque menses fatigavit. In restituendis Haganoicis Protestantibus quam diu, Deum immortalem! quam inutiliter desudant, ac quemadmodum in Hildesiensi caussa cuncta sibi a nostris dari volebant, ita in hac nihil omnino nobis largiri cupiunt. Imo Haganoici ab instinctoribus suis in occulto moniti sunt, melius esse regis Christianissimi patrocinium subire, ac sine ulla conditione Gallis se dedere, quam protestantibus concivibus ac fratribus suis in sacris, in civitate ac republ. vel minimam partem concedere. Nunc, cum neutri de rigore, aut nimia postulandi, aut aequa renuendi, remittere velint, ad dissolutionem illius conventus spectant omnia. Neque diu in eodem statu, sine publico consilio, manere res poterunt. Et post ferias paschales (quod plerique cum Volmaro affirmant) soluto absque operae pretio conventu, quid inter arma passim fulgentia sperandum, aut metuendum habeamus, fugere sapientiam tuam, illustris domine, non potest. Caesar dimissa sorore, quae magnam argenti
page 515, image: s515vim, partim in proceres, ac servitia aulae, profudisse, partim fratri mutuo, sed sine recuperandi spe dedisse scribitur, non Pragam, quo, in gratiam filii, illo quoque diademate ornandi, profecturus paulo ante credebatur; non Ratisbonam, sed uti videtur, arma ac bellum et nova discrimina volvit animo. Huc Pontificis cum litterae ac promissa, huc imminentis a vicina Suecorum potentia periculi metus, huc male cultae pacis conscientia, et detectae contra leges amicitiae molitiones eum stimulant. Segniter tamen res geruntur et ostenditur potius bellum, quam infertur. Deest ad militem colligendum favor principum Germaniae, ad alendum, qui conscriptus iam est, pecunia; provinciae continuis oneribus fessae, tributa et hyberna deprecantur; donationes eaedem, quae in summa fortuna, et florentibus adhuc Caesaris rebus. Nec consilia rectius se habent; ministri nec Caesaris rerum, nec Germanorum reipubl. satis gnari, ad Hispanorum, Viennae non minus, quam Madriti, aut Bruxellae, dominantium arbitrium, ac nutum, circumaguntur; meliora et sana suadentibus per imperitiam et arrogantiam, praecipua validiorum vitia, obstrepunt, ac consiliis et rationibus victi, ad ius Imperii tianseunt, et sic CAESAREM VELLE, clamant. Catholicis pacem, quam inviti admiserunt, excutere nituntur, ac modo Condaei trans Mosam cohibendi, modo Brandenburgicorum cum Neoburgicis dissidiorum obtentu, arma parant, consilia conferunt, loca praesidiis, tanquam manifesto iam
page 516, image: s516bello, firmant. Leopoldus Guilelmus Archidux, et Belgicae pro Hispanis rector, tradita Ioanni Austriaco provincia, reditum ad fratrem molitur. Princeps pacis magis, quam belli artibus deditus, tempora, consiliis rebusque gerendis debita, pictoribus, statuariis, Chymicis denique visendis impendit, ac cum auctoritate, qua nunquam illic valuit, etiam amorem, non provincialium minus, quam Hispanorum perdidit. Sueci Casimirum, ultima pro recuperando regno audentem, antequam coniungere cum Crimaeensibus Tartaris copias, ac tormenta convehere posset, inito ex tempore praelio oppresserunt, ac Mariaeburgo, Leopoli, Lublinio post victoriam subactis, thesauros quoque Casimiri, Dantisco in Galliam tendentes, in medio cursu, non longe a Stralsunda, interceperunt. Ita secura ipsis Poloniae possessio est, eritque, nisi Moschus hostilia moliatur. Quicquid enim dicant Sueci, Legatio Russorum ad Caesarem, barbaria gentis ferocia, et retinendae, quam armis pepererunt, Lithuaniae cupiditas, non diuturnae inter eadem, sed sibi, volentes concordiae sunt indicia. Et Legatus apud Russorum Imperatorem Caesaris non amica praestabit officia Suecis. In hoc rerum motu prae caeteris anxii sunt Batavi. Anglus e propinquo, nisi faciant, aut omittant, quod ipse iusserit, aut vetuerit, statim potentioris in ipsos, ut imbelles ac recenti praeteritarum cladium sensu fortunam experiri non ausuros, iura exercet. Accedit nun Suecus Anglo faederatus, Batavis ob
page 517, image: s517cultam cum Dano amicitiam, et vetera, ac recentia odia, diu infensus, ac posthac commerciorum libertatem ex usu suo circumscripturus. Legationem ad ipsum miserunt splendidam, et si externo aspectu aestimare consilia fas est, honorificam; at in occulto alia Hispanos legatione demereri, arctiora cum antiquis hostibus contra veteres amicos foedera inire, Anglum contra Hispanos pugnantem, non consiliis, non armis, non commeatu aut navibus iuvare volunt; quae ut reipublicae ipsorum, cuius hodie salus tutis potius, quam fortibus consiliis innititur, valde contraria; ita Anglo opportuna ad Batavos plane subiugandos esse existimo. Helvetii pacem tandem sanciverunt Catholicis amplam et speciosam, Protestantibus foedam et intolerandam. Tale bellum tali pace componi debuit; uti enim omnia inconsulti impetus coepta initiis valida, spatio languescunt; ita Tigurini ac Bernates arma, maiore festinatione, quam iudicio arrepta, a ducibus proditi, a sociis deserti, bis in fugam versi, alieno arbitrio deponere coacti sunt. Scaphusiani ac Basileenses cautiora seculi consilia, illibatam famam, ac res suas salvas retinuerunt. Superest belli inter Gallos ac Hispanos proxima aetate magnis viribus gerendi alea. In Flandriam, planitie soli, et propinquitate situs opportuniorem, praecipua tempestas desaeviet. Proxima vis Italiam petet, ubi Estensis, ac cum ipso Mercurius Mutinensis, sororius, armis Gallicis praeerunt. In Catalonia frigide, uti desperatis iam rebus,
page 518, image: s518omnia gerentur, ac satis ad gloriam et securitatem erit, nihil e partis amisisse. Apud Hispanos pro Archiduce, Ioannes Austriacus, pro Fuensaldagnio, Caracena, veteri bello, novi duces praeficiuntur. Inter hos etiam belli apparatus pacis aliqua, conciliante ac annitente inprimis Pontifice, iniicitur mentio. Et Facchinettus ad Caesarem, Ottobonus ad Regem Christianissimum, Imperialis ad Catholicum Legati a latere mittentur. Ipse Caesar pacis inter hos Reges firmandae cupidus, Ratisbonensem Episcopum, iudicio, et rerum usu magnis negotiis non imparem, cum cominibus Schwarzenbergio, rarae prudentiae viro, et Fraunio, Romam, eandem ob rem, ablegat. Quae Condaei fortuna, quis Lusitaniae status, quae Colloquiorum de pace initia qui progressus futuri sint, magister praesentium futurus, dies docebit. Christina Sueca, dum reliquias Sanctorum negligentius spectat, ac erga Pontificem eiusque ministros irreverentius se gerit, odium Pontificis ac taedium incurrit. Inter haec reip. negotia miraberis, aliquem litteris ac litteratis locum dari. Hi quoque in scenam prodeunt, et tanquam non minus ad academiam, quam ad curiam pertineret, iura regum ac caussas regnorum disceptare, sententiam de iis, velut ex ebore curuli ferunt eruditi. Vidisti, non dubito, Conringii, sub fictitio Cyriaci Thrasymachi nomine, pro iustitia armorum Svecicorum ad amicum quendam epistolam. De qua quid mihi videatur, ex hoc epistolae, ad Cl. Boeclerum scriptae, exemplari cognosces. Illa
page 519, image: s519modestia me, nisi cum vita, et sana mente, non deseret. D. O. M. precor, ut te, Illustris et Magnifice Domine, cum tuis omnibus diutissime salvum ac incolumen praestet. Vale et fave.
Illustris magnificentiae tuae
Cultori devotissimo.
Epistola 268. Idem ad Eundem.
Si quantum in illustrissimi viri Iacobi PUTEANI obitu iacturam fecerim, mecum serio cogitaveris, miraberis, scio, me prae ingenti luctu, vel litteras ad amicos dare, vel aliis civilibus vitae officiis fungi. Et fatendum sane est, me ad primum mortis illius nuncium ita concidisse animo, ut tota in auxilium ratio advocanda fuerit, quae modum dolori faceret, et acerbissimum moerorem salubrioribus praeceptis mitigaret. Itaque prima quidem tristitiae vehementia resedit, ac cessit rationi impetus; alta tamen mente defixa manet Viri, non de patria tantum sua, ac omni litterarum genere, sed et de me privatim optime meriti memoria, quae, nisi mecum, interire non poterit. Cum enim eum parentis instar coluerim, ille me vicissim, ut filium, dilexerit, neque quisquam extra Germaniam sit, cui plura debeam, nunquam profecto admittam, ut adversus praeclarissimos manes
page 520, image: s520ingratus fuisse, et viventis potius beneficia, quam defuncti cineres coluisse videar. Igitur his, si Deus faverit, diebus monumentum parabo sanctissimis eius manibus, thorumque extincto, imo Aram excitabo, quam sicut ab aliis, praesertim Lutetiae, majore honoris et eloquentiae pompa extructum iri, non ingnoro; ita a me summa pietate ac fide curabitur. Id vero inprimis animum meum lacerat, successorem ei obtigisse, non Launojum aliquem, e theologorum Parisiensium ordine; non Ismaelem Bullialdum; non e fratribus Valesiis unum; nec Aegidium Menagium; nec Franciscum Mottham-Vagerium, quorum unusquisque, licet non passibus aequis, aliquo tamen modo ingentem Puteanorum Fratrum famam, longe, sed proximo nihilominus intervallo, sequi, et translatam in se regendae Bibliothecae provinciam, post Casaubonum, Rigaltium, et Puteanos Fratres non indecore sustinere potuisset. Nunc in locum ejus delectus est Colbertus quidam, XXVII. annorum iuvenis, ac vix primos in Theologia gradus consecutus, nullo adiutus merito, nisi quod Frater eius familiam Seiani Gallici Procuratoris titulo administrat. Huius suffragio potentiaque fretus eum in locum conscendit, unde, ad solum eius espectum, Musis Gratiisque alio fugiendum fuit. Proinde illic, ubi quondam Archi-Episcopi, Praesules, supremae curiae praesides, ac Senatores, Consistorii Regii Comites, ac viri omnium ordinum clarissimi quotidie visebantur, mira vastitas ac solitudo occurrit, ipsique nisi
page 521, image: s521fallor, libri ac selectissimi codices dilaberentur, nisi tanquam glebae asscriptitios, catenae, quae iis post obitum Puteani a novo Bibliothecario iniectae sunt, retinerent. Conventus autem iste eruditorum, praeside suo amisso, et relictis aedibus, quas per integrum duodecennium ornaverat, eo, unde venerat, et ubi primum coeperat, rediit, ac in illustrissimi IACOBI AUGUSTI THUANI domum, vetus litterarum asylum, migravit. Bibliothecam suam copiosissima pariter ac rarissima librorum supellectile instructissimam, Regi Christianissimo testamento legavit Puteanus, ea lege, ut inserta Regiae, nunquam ab ea divelleretur; manu autem exaratos codices DCCCC. numero illustrissimo Thuano, quem olim ut papillum, velut in sinu suo ac disciplina educaverat, et adultum conjunctissimo amore fuerat prosecutus, iisdem tabulis donavit; caeteram haereditatem, quae cc [gap: Greek word(s)] . librarum Turonensium conficere perhibetur, ad nepotem ex fratre Caesarem integram, nec aliis legatis aut donationibus imminutam, pervenire voluit. Habes brevem de rebus eius historiam, et qualis epistolae convenit; prolixiorem dabunt iusta aliorum elogia, in quibus et ego forte aliquid ausurus sum. De republ. quia nec praesentia placere possunt, nec de futuris bene ominari licet, pauca dicenda sunt. Mortuo Saxone magni inter fratres motus timebantur, sed a natu maximo convocati, rebus omnibus inter se amice transactis, magna concordiae ac benevolentiae specie invicem discessere. Certiora
page 522, image: s522metus indicia erant, orta inter electores Moguntinum et Palatinum dissidia, statimque ut inter infensos et praepotentes solet, ad vim et arma progressa; sed et hanc formidinem discussit Landgravii Darmstadini, qui medium se partibus interposuit industria, et vagina eductos enses iterum recondidit. Quid Poloni in aula Caesaris adversus Brandenburgicum disseruerint, ex adiecta hic ipsorum oratione cognosces. Eadem ad caeteros electores, et ab ipso Rege Casimiro, et a Legatis Viennae agentibus, perscripta sunt; quae tamen neque ipsis usui, neque rebus Brandenburgicis damno erunt. Inferioris Saxoniae principes per litteras monuere, viderent Ordines, ne quid respubl. Germaniae e vicino bello detrimenti caperet; sed surdis fabulam cecinerunt, dum alii omissa publica, suam tantum rem curant; alii aliis in occulto favent; alii, quod pessimum hominum genus est, turbida et incerta, prae tutis et praesentibus, malunt. Quae Caesaris cum Gallis futura sit agendi ratio, proxime instantis anni primordia docebunt, quae ut felici sidere tibi tuisque illucescant, Deum ex animo precor. Vale, illustris et Magnifice Domine, ac me crede
Celeberrimo nomini tuo
omni veneratione et obsequio addictissimum.
page 523, image: s523
Epistola 269. Ioannes Caspar Lentzius ad Eundem.
Epistola brevis, quae a te scripta est, sane mihi fuit iucunda de favore tuo et de vinculis meis. Utrinque securus non mirum est, quod vel differo negotium, vel minus frequenter ambio. Quanquam pro eximia humanitate ista multum me tibi debere profitear, votumque invicem redhibeam, et, cum scias, me pauca dicere, plus tamen sentire optareque reputes. Comitia nostra diutina procrastinatione non nisi inter protribunalia subsistunt, atque omnino difficile est, initium eorundem, aut eventum providere; Adeo res Germanorum in incerto sunt, et obscurae; nunc Sueci, nunc Brandenburgicus praetextui sumitur, et rem omnino compositam divulgantes, nihilominus rejiciunt. Plane quid de exordio statuendum sit, ordinibus imperii nuperrime committebatur, ita vero videas committi, ut neque coire, neque disquirere tutum sit. Apud paucos, et si quod res est, dicere velim, apud unum solum Germanorum, inter optimates primum, vis potentiae residet, quem reliquis legem imponere aequo ferunt animo, nec quisquam licentiam reprimit, inevitabili necessitate, ut, cum singuli de dignitatis nomine aut praecedentiae jure pugnent, universi succumbant, consilioque adversi paucorum potentiam extollant. Quae fatalis rerum negligentia,
page 524, image: s524quantum alias noxae damnique, tantum profecto circa divina impietatis habet. Nimirum Ecclesiastica, quae vocant, gravamina, solicitudine tanta laboribusque composita, postea vel omnino apud inferiores transmissa, vel restituta quidem, nunc iterum restituenda, Caesaris et Imperii cognitionem non amplius, sed ultimam manum anxie desiderant, apud religionis socios subsidia quaerunt, et cum impotens comitum, civitatumque turba potentiorum ope destituatur, hanc sibi necessariam plane existimat; irrito conatu opeque. Separata collegia, tanquam illegitima, modo Caesaris iram, nunc patris patriae, proprium denique exitium cogitantes, nihil sibi amplius cum religionis negotio commune pertendunt, et culpam in innocentes, tanquam improvidos, derivant. Qua in re nimium est, quantam fidei nostrae Advocati impugnantibus contra nitendi persequendique occasionem concedant. Equidem deterioris conditionis Austriacos esse nemo ignorat; sed quod iure omni et religionis libertate excidere debeant, tam solennis et stipulata interventionis facultas nec prohibet tantum, sed, si velis, consilio locum relinquit. Ita cum intercessio ad summam rei parum proficiat, tamen valituras preces, quae tanta animorum contentione vix locum obtinuere, existimare licet. Imo neget, qui vult regnare; neque vero conscientiam, industriam hominum, et, quod caput religionis est, spem bonam, fiduciamque deserere fas est; quibus tamen neglectis, illi ad deteriora incitantur.
page 525, image: s525Sane paucos ante dies negotiorum publicorum actor quidam, Agentes vulgo vocant, nomine Ringhamerus, cum austriacos in comitiis apud principes, et legatos, ope, consilio, precibus iuvaret, fidem auxiliumque implorans, subito a comite Starenbergio invitatus, et improvide securus extra urbem vectus, statim naviculae commissus, quod fatum habiturus sit, dubitatur. Grave plerisque visum fuit hoc facinus, in comitiis, tanta sociorum multitudine, libera commeandi libertate, hominem iusta et licita procurantem, absque vitae turpitudine, fraudulenter circumveniri, vi expelli, parum abesse, ut ultima experiatur. Nam quod domi, et in Austria, tam egregio sanguini emigrandi vendendique bona facultas denegetur, quod pessimus quisque religionem imperare velit, quod cruciatus corporis, tormentaque sustineant, id, quasi inter alios actum, ad alios non pertinere, pars multo maxima existimat. Nisi quod recenti exemplo, et temerario ausu invitati principes legatique tandem coeant, et quid de Austriacorum fortuna cum Imperatore agendum sit, consultent. Precamur Deum, ut preces, suspiria, votaque afflictorum exaudiat, Imperatori bonam et rectam mentem concedat, denique pessima pessimorum hominum meditamenta praepediat. Tibi illustris Domine salutem conterraneorum cordi esse abunde perspexi, nec te salutem et pericula illorum ignorare velle. Quae mihi facile veniam agrestis scriptionis apud te potissimum
page 526, image: s526seculi nostri decus, impetrabunt. Vale, vir illustris, et quod facis constanter fave Nominis et eminentis tuae virtutis doctrinaeque
observantissimo devotissimoque.
Epistola 270. Portnerus ad Eundem.
Nuper Beniaminus tuus hac transiit; is egens omnium, et, quemadmodum contubernali meo retulit, in itinere spoliatus, me frustra quaesivit; Lenzium tamen reperit, qui ipsi litteras dedit, quas tum scripseram. Etsi enim nec benevolentiae tuae, nec sapientiae respondere unquam possim, malo tamen me styli poeniteat, quam silentii pudeat. Brevius tunc me et succinctius scribere memini, quam aut meritum tuum, aut mea observantia postulabat. Ne nunc quidem plura licet, dum a maioribus et summis negotiis vacatio est minoribus occupato. Hic aulae, et Domus eius, quae rempubl. in se transtulit, mos est, utipsa in occulto, et cum electoribus praecipua rerum expediat, caeteros autem ordines ne in commune consulere velint, inutilibus inter se liticulis involvat. Sic elector Palatinus in Simmerensem patruum concitatus; sic controversia inter Suecos et Brandenburg. data opera in longum tracta est. Bremensis proscriptio, quid aliud,
page 527, image: s527quam exemplum est, in posterum Civitates odio Principum, aut potentiorum contactu invalidas, ante puniri, quam damnari posse. Hervordia Pacis conditionibus libertati reddita, nunc vi subacta et immiti Domino permissa est. Coloniensis patientiam Lotharingus aggreditur, et, quae Condaei miles in Eburonum agro, quae canonici Leodicenses intra urbem agitant, quis tam hebes, aut futuri improvidus, ut forte evenisse existimet? Nudius tertius acceptis Brandenburgici litteris convocari ordines Caesar, et consultare iussit, utiliusne sit totius Germaniae nomine reginam compellare, ut paucis vectigalibus totius reip. salutem praeferat, neu sub fortunae ictum et ancipitem belli aleam relabi omnia patiatur, et ob id differre comitia, donec veredarius responsum tulerit: An vero expediat reip. abrumpere moras, ac tempori et sumptibus parcere? Austriaci, primo loco rogati, assentiendi necessitatem caeteris praebuere; itaque dum litterae conficiuntur, dum ordinibus exhibentur, dum it cursor, dum redit; hic et alter, et fortasse tertius mensis, nec opinantibus, effluet. Interim FIET ALIQUID, eligetur nempe filius a parente commendatus imperio successor; neque eo modo, qui Monasterii praescriptus est, sed illo, qui privata electoribus commoda, publicam omnibus servitutem afferet. Hoc nimirum est, quod optat Caesar, ordd. timent, non levibus argumentis persuasi, fore, ut confirmatae in domo dominationis certus imperator comitia nondum coepta dissolvat. Civitates tamen
page 528, image: s528plura Principibus ausae sunt: Nam cum iisdem artibus tentarentur, abituras se potius, quam passuras, ut in paucorum gratiam amplissimi conventus maiestas ludibrio exponeretur, minatae sunt. Sed Caesar proceribus concors, et gnarus, dissitas locis, distractas viribus nihil ultra verba ausuros, hanc popularem sententiarum libertatem dissimulato intellectu transmisit. Elector Moguntinus pilentolnuper evolutus, luxato brachio, peraliquot septimanas decubuit: id sive casu, sive fato, accidit, triste plerisque infelicis eventus augurium suppeditavit. Proxima hebdomade paulo plus otii nactus, si quid interea memoratu dignum obtigerit, perscribam. Galliae res quemadmodum se habeant, iuxta cum ignarissimis scio. Vale, illustris et magnifice domine, cum domina et sobole, quibus me commendo.
Illustri Magnificentiae tuae
omni reverentia et cultu addictissimus.
P. S. A Maria Cunitia litteras accepi, egregia et supra sexum foemina rogaverat me per litteras senex PUTEANUS, ut ipsam prior alloquerer, ausus sum; successit; eam epistolam impetravi, quam non ipsa suada recusaret. Medico nupsit, et Bicinii Silesiorum degit, SCHURMANNAE (Deum immortalem quantae viragini) non linguarum notitia, non artium facultate impar; Matheseos (sublimis, et quam paucissimi virorum capiunt, disciplinae) ad miraculum perita. Nuper
page 529, image: s529URANIEN VINDICATAM, ingens opus, et immensae eruditionis monumentum Wratislaviae excusum Caesari inscripsit. Exemplar epistolae hic adieci. Iterum vale, et hoc novum scientiarum sidus, quod VII. tuo retexit mecum complectere. Filiorum utrique proxime scribam. Tardum nomen sum, sed aes illud cum usura luam. Erant, qui, dum reditus tabellarii a Suecia expectatur, de L. Regia ad Osnabr. formulam concipienda agendum ducerent; sed praeeunte nullo; ne solis gloriae et offensae cedent, quae offerebantur, secuti sunt; more Germanorum, qui in consilio de republ. dando, aliorum saepius ductu, quam suo reguntur.
Epistola 271. Matthias Beneggerus ad Eundem.
Sub finem anni praeteriti tuas accepi, vir eximie: quae tanto mihi gratiores acciderunt, quod benevolentiae in me tuae fidem fecerunt, nihil tale speranti, utinam promerenti! Nam iila quidem opella, quam praedicas, in hypomnematum tuorum editione navata typographo, tenuior est, quam ut mihi favorem tuum conciliare debuerit. Sed nimirum insignita illa, quam et naturae benigniori, et bonis litteris debes, humanitas, ultro
page 530, image: s530amicitiae mihi tuae fores aperuere. Quam ego sane cupidissimis ulnis amplector, eamque deinceps alloquio litterarum crebriore sancturus ac firmaturus, hoc epistolium (alibi districto iam non vacabat plura scribere) metatoris vicem praemitto. Vale, vir praestantissime, et (quod utriusque felix faustumque sit) amicissime, Patriae nostrae certissimum ornamentum.
Argent. 5/15 Febr. 1624.
T.
omni studio ac officio.
Epistola 272. Idem ad Eundem.
Dixit mihi heri Ionas noster, ad te se litteras parare, quibus meas, quin adjungerem, facere non potui.
Valde enim cupio, amorem illum tuum ac benevolentiam, quam et litteris unis alterisque, et vero alloquio humanissimo demonstrasti, in futurum quoque propagare: id quod, nisi hoc epistolico commercio, non video, qui possim.
Existimo te vidisse notarum tuarum in Tacitum exemplum a Bockenhofero Zezneriano excusum. Homo morosus initio rogatus a me saepius, ut librum imprimeret, subinde tergiversatus est: postea
page 531, image: s531non rogatus, imo postquam tuo monitu interdixi etiam, tum demum excudit, me inscio. Cum aliquo progressus esset, egoque cognossem: obtuli meam operam, eamque gratuitam, in emendandis erratis typographicis. Et hanc quoquerepudiat: pagellas tamen exhibet, indicis conficiendi causa, qui qualis sit, videbis. Opto meliorem tibi videri quam mihi. Nam feci eum a morbi sane quam periculosi reliquiis adhuc languidus. In quo languore sensi me lectione libri tui mirifice recreatum. Perge, mi FORSTNERE, talibus scriptis meliores litteras, meliorem orbem, ipsamque posteritatem, tibi porro devincire: Et pretium operae tibi sponde gloriam immortalem, cujus parte vivus iam nunc frueris, et ut diu fruere, calidum meum votum est. Val. Scrips. Argent. d. 17/27. Aug. 1628.
T. Clar.
omni studio et obsequio.
P. S. De Curtii primo secundoque libro, quaeso, nisi grave est, inquire, numquid ex bibliotheca Caesarea possint erui. Quanquam hoc supra spei meae audiciam est. Sed quid vetat tentare?
page 532, image: s532
Epistola 273. Idem ad Eundem.
Amicitiae nostrae tam bonis auspiciis coeptae nescio quae fati malignitas adversatur, ei suffurando praecipuum officii litterarii, si non unicum, quo debebat ali foverique, succum. Anni hujus initio (nam priorum non bene memini) Ulricus Lechner Welsensis, olim capitaneus Yglaviensis, ad te, Lugduni tum agentem, commendatitias petiit et obtinuit.
In iis litteris scripsi quoque de libris, quos scis, I. N. Germanicae apud Aurelianos, missis tardiuscule, propter valetudinem, quae mihi longius adversa fuit, et anceps. Iterum ante mensem circiter, aut summum sesquimensem, cum Ionas noster ad te se scripturum diceret, ei meas quoque tradidi mittendas. In utrisque pluscula scripsi de notarum tuarum in Tacitum editione Argentinensi. Sed nihil horum tibi redditum, iam primum e tuis non sine stomacho cognosco. Quanquam neque post illas, quas Aurelia cum I. N. G. ad me dedisti ullas a te mihi redditas, velim [gap: Greek word(s)] affirmanti credas. Sed et hoc tibi persuadeas, me etiam cum scribo rarius, etiam
page 533, image: s533cum sileo, semper in amore tui cultuque fore constantissimum. Vale.
Scrips. [gap: Greek word(s)] . Argentorati 6/16. Octobr. 1628.
T.
omni obsequio et fide.
Epistola 274. Idem ad Eundem.
Ionas noster, hoc est, ipsa modestia, ipsa probitas, ad vos redit, nec debuit absque litteris meis: quarum tamen prolixitate onerare te nihil attinet: cum in iis referendis, quae de publico privatoque statu nostro scire forte desideras, is ipse, qui fert, epistolae vice fungi possit. Haec modo sunt, quae te maximopere rogem, primo memineris, ut facis, promissi tui de eruendo e bibliotheca Caesarea Curtio. Deinde si quid ad manum est, quod ad historiam Flori pertineat explicandam illustrandamve, id mecum communicare digneris. Illum enim authorem, rogatu typographi, sub autumnum, cum notis quoad fieri potest et succinctis et nervosis, edere constitutum habeo. Quicquid dederis, cum elogio clarissimi tui nominis extabit, eritque publicum vel ad posteritatem amicitiae nostrae monumentum.
page 534, image: s534Denique permittas oro, ut Eberhardus Zeznerus, typographus nostras, qui Argenidis editionem quoad potest, ornatissimam meditatur, epistolam totam ad Pignorium, accuratum de illo opere iudicium complexam, cuius copiam Ionas noster mihi fecit, libro praefigat: et quicquid adeo subsidii, vel certe consilii potes, ad honestandam illam editionem conferas. Publico dabis, quae dabis: et hoc ipsum tibi, qui bono publico natus es, abunde satis est: Sed nos insuper curabimus, ut nec nostram gratitudinem desiderare merito queas. Vale.
Scrips. Argent. 27. Maii. 1629.
T. Cl.
omni obsequio, cultu, fide deditiss.
P. S. Cum iam obsignaslem epistolam, Ionas noster mihi obtrusum ivit imperiales taleros sex, munus splendidum, omnibusque officiolis, quae praesenti praestitimus, multo majus. Quod cum admittere nullo modo vellem, ivit ad uxorem, inscio me, et, ut reciperet, obtinuit. Itaque statui, qualecunque [gap: Greek word(s)] ei prima quavis occasione submittere. Proximis tuis literis, oro, significes, quid libri ei convenire aut gratum fore putes. Sed oportet, ut hoc ipso non conscio fiat. Ego nunquam habui in domo mea
page 535, image: s535hominem probiorem, suaviorem, atque etiam, ut in hac aetate, prudentiorem. Proinde iam nunc valde me poenitet, quod non pluribus officiis praesentem percoluerim. Sed in absentia sarcire, te ostendente, conabor hactenus omissa. Vale iterum.
Epistola 275. Idem ad Eundem.
Accepi tuas svavissimas: et quas Tubingam curandas addidisti, recte curavi. Utinam aeque potuissem alteri desiderio tuo de Notis Cornelianis satisfacere: quas quo minus Basileensis typographus aut hactenus excuderit, aut excudere deinceps cogitet, obstare sibi ait, ut ex Bockenhofero audivi, difficultatem temporum, et prope iacentem omnem negotiationem librariam. Autor eidem Bockenhofero, nostrati bibliopolae, fui, hanc operam ipse in se ut reciperet. Quod cum ab initio [gap: Greek word(s)] negasset, ad extremum visus est propemodum assensisse. Nec omittam hominem amplius ad id incitare. Sic meretur scriptum (cave credas auribus hoc tribui tuis) egregium, meo quidem certe stomacho mirifice gratum: Sic mereris ipse tu, cuius surgenti,
page 536, image: s536imo iam robustae famae qui non ex animo favet; Hoc ipso ostendit, prava magnorum ingeniorum aemulatione sese quam admiratione iusta tangi, aut ignoratione recti, vitio illo parvis magnisque civitatibus communi, laborare. Vale. Scr. Argentorati, d. 24. Jun. Anno Christi 1627.
T.
Omni fide, obsequio, cultu.
Per Olivierum Picques, mercatorem Parisiensem mittendae Aureliam.
Epistola 276. Idem ad Eundem.
Nihil habeo scribere, quod magnopere tua scire intersit: sed quia tamen mea plurimum interest, ingrati crimen evitare, bono consilio iuvari, statui te paucis appellare, quod bona cum venia tua fiat. Ac initio gratias ago maximas, de prorsus extraordinaria illa et insigni humanitate, quam Lutetiae filio meo praestitisti. Sane quamvis ea mihi tantae voluptati fuerit, quantae potuit esse maximae: tamen aliquanto plus laetitiae ex eo cepi, quod video, meum illum
page 537, image: s537in ista ingenii sui mediocritate saltem hoc indolis bonae signum ac specimen edere, ut magnos viros intelligat, et pro eo ac par est, admiretur atque colat. In tuis certe praedicandis laudibus apud me iam ante conscium adeo sese diffudit, ut non erraturum te, praestare audeam, si eo ipsum loco numeroque habueris, quo observantissimos tui clientes habere soles. Caeterum is inter alia significavit mihi, vidisse Te apud se, atque adeo perlegisse Fricii de emendanda ecclesia libros, nec improbasse consilium heri sui D. Hotomanni, qui censet id opus Francofurti recudendum esse. Non debeo celare te, iam ante quinquennium, instinctu eiusdem Hotomanni a Grotio missum ad me syllabum autorum eiusmodi pacificorum, et cum praefatiuncula, sed sub ascititio nomine hic editum, cumque desiderarentur exemplaria, Lutetiae recusum fuisse. Muneri mitto, quod boni consulas, exemplum. Nunc de novo, D. Hotomannus autor est mihi, ut et Fricium istum Francofurtano alicui typographo seu bibliopolae commendem, et una praefationem aliquam irenicam his accommodatam temporibus adiiciam. Viro tam bene de me merito annuisse hoc minus poenituit, cum iudicii tui, quod mihi plurimi est, autoritas accessisset. Exequar autem id quicquid est haud paullo promptius, ubi consilii tui copiam ampliorem mihi feceris, et ex illo doctrinae prudentiaeque thesauro, quem et usu rerum et multiplici lectione parasti, nonnulla suggesseris, quae ad rem maxime pertinere videbuntur. Id
page 538, image: s538quod ut facias, enixissime contendo. Semper habui persvasum, nec muto sententiam, hunc sacerrimum rixandi morbum, nunquam a Theologis, hoc est, morbosis ipsis, iri sanatum: cordati principes interveniant oportet, qui maxime quidem rationibus et autoritate, sed nonnihil et iam imperio rem componant. Itaque praefationem illam (occultato tamen aut mutato nomine meo) ad orbis Christiani principes dirigere animus est, eosque quantum sibi liceat, imo quid se deceat, commonere. Cum autem tu, si quis alius, Genios principum habeas perspectos, omnium maxime poteris institutum meum sapienti consilio iuvare. Vale: scr. Argentorati d. 16. Decembr. 1633.
T.
Magnificentiae
perpetua fide, obsequio, cultu addictissimus.
Epistola 277. Idem ad Eundem.
Binas tuas accepi, hoc ipso gratissimas, quod inexpectatas. Ita namque vulgus illud amicorum insvevisse multo usu didici; cum abeunt, etiam amare, imo meminisse desinunt. Tu vero,
page 539, image: s539ut nostrum tui studium et morum svavitate, et tot officiis in longum pigneratus es praesens: ita nec absentis memoria, ac ne benevolentia quidem excidimus, quam ut mihi serves perpetuam, obnixe rogo. Barclaii vitam, abs te submissam, incredibili voluptate legi. Vellem quis latine verteret, ut praemittere possem Argenidis editioni, quam typographi nostrates cogitant; sed cogitant, nec ita brevi, ut facies rerum est, exhibebunt. ?In hac enim tanta tamque diuturna publicarum calamitatum pertinacia (egregio Ingnatianae politicae specimine) artes hae nostrae et studia prope conticescunt, si non exolescunt.? Verum solemus nos corniculae Svetonianae cantu, quae est bene, non potuit dicere, dixit erit. Ista quidem insolentissima, et a genio mitissimae domus alienissima consilia, nec ad potentiae diuturnitatem valebunt (aut omnia me fallunt) et vero suis autoribus exitiosa denique deprehendentur. Quid Forstnerus noster agat, quo cogitet, sciae pervelim. Opto praeclarissimo viro dignam se stationem obtingere. Si tam excellens, bonoque publico plane natum ingenium ideo solum exesse iubetis, quod histrioniam illam sacram exercere abnuit, quid porro sperem de patria mea? Certe posteritas ad publicum hunc furorem obstupescet. Oro meis verbis eundem officiose salutes, et de Curtio submoneas. Salve tu quoque a Schödelio nostro, (nam is, quod mireris, adhuc est in urbe, propediem in Galliam iturus) a meis, et qui te norunt
page 540, image: s540omnibus, et vale. Argentorati 6/16 Septemb. 1629.
Te perpetuo studio et obsequio colens.
Epistola 278. Idem ad Eundem.
Reddidit mihi tuas Perdricius filius, cui largiter obtuli studia et officia mea, quibus an uti velit, per ipsum stabit. Ego quidem certe paratus sum, verba rebus sancire. Ne quid dissimulem, etiam de [gap: Greek word(s)] , quam ostendisti displicere tibi, quaedam inieci, quae ille silendo nescio probaveritne, an damnaverit. Nostram etiam academiam ista pestilentissima tabes infecit, a qua quia dehortari et avertere soleo bonos adolescentes, infamiam prope contraxi apud plerosque studiosos, et vulgo hostis philosophiae audio. Nimirum eam isti philosophiam appellant, quae in argumentatiunculis, in nugis Sophisticis, in puerilibus argutiolis, [gap: Greek word(s)] denique [gap: Greek word(s)] , quod sua iam aetate Themistius Euphrades conquerebatur, est occupata. Ego selectioribus nonnullis recto iudicio adolescentibus authores utriusque linguae, classicos et optimos quos praelegere soleo, non operose dictando, sed inter legendum
page 541, image: s541explicando, qua ratione non multis annis multos absolvi, non sine fructu, opinor, eorum. Nunc in Tucydide versamur, ubi graecam una linguam illi discunt, felicius, quam initio sperare fuissem ausus. Sed quid te scholasticis meis occupatiunculis obtundo? Quod Schachius animum suum mutavit, nihil est caussae, cur Perdricius pater (quem, rogo, meis verbis officiose salutes) magnopere doleat. Filiolus materna indulgentia corruptus est, ut ex ipsius praeceptore cognovi. Taceo caetera. Dabitur occasio, ut aliunde mutuum aliquem nanciscamur: nec omittam diligenter inquirere. Est et mihi filiolus, decem circiter annorum, bonae indolis, nisi storge me fallit. Eum vere proximo dimittere constitui. Forsan ibit ad vos; qua de re alio tempore tecum consultabo, postquam experimento non uno didici, te mihi meisque tam bene cupere. Marconetus honeste se gerit. Non cessabo precibus abs te contendere, mittas, de quo significasti, scriptum tuum: nec hoc tantum, sed etiam ut permittas, et istud, et caetera tua, quae habeo, aliaque huius argumenti, quae forsan adhuc domi premis, uno iuncta volumine hic excudantur. Habeo domi meae typographiam, sub cuius prelo Galilaei systema Copernicanum, ex Italica lingua a me conversum, nunc gemit. Elzevirii dant impensas. Curabo, dent etiam ad excudenda tua, quod scio cupide facturos. Dixit mihi filius meus
page 542, image: s542Casparus, se Parisiis vidisse tuam de Ratisbonensibus comitiis epistolam recusam et Lipsiae, et Leydae, et Londini. Vides, quam tua probentur? Noli ergo tam elegantes foetus aeternis tenebris, durus nimium pater, damnare. Nec est, quod periculum metuas. Quid enim Leydae (nam id nomen Elzevirii curabunt inscribi) cum Vienna? Si responsum et permissionem maturas, adhuc ante vernas nundinas rem expeditam dabo. Velim autem, a teipso nervosam aliquam, ut stylus tuus est, praefationem scribi, ut et titulum voluminis, alia quoque mandari, quae ad rem faciunt. Vale. Script. Argentorati 7. Jan. 1635.
T. A.
Omni obsequio et cultu.
Epistola 279. Ioannes Freinshemius ad Eundem.
Litterae tuae, vir nobilissime et amplissime ad desideratissimum Socerum meum scriptae, paucis ante horis redditae sunt, quam reliquiae eius efferrentur; ut sero in defunctum officio, ita superstitibus opportuno solatio, quibus in hac calamitate non una caussa gratissimae fuerunt: nam et benevolentia tua in Berneggerum nostrum
page 543, image: s543spem nobis praebebat, adversus haeredes eius pari animo te fore; et ipsum epistolae argumentum purioris sapientiae refertissimum intendebat cogitationes nostras, et quae diuturna prius Soceri valetudo, deinde ipse excessus meditari docuerat, pulcherrimis verbis sententiisque affirmabat: quas et Socrui uxorique meae, religiosissimis mulieribus, qua fieri potuit, interpretatus sum; quae et ipsae magnum exinde solatii fructum ceperunt. Utinam omnes qui haec studia tractamus, curas vigiliasque nostras unam hanc ad metam referremus! multum profecto et scientiae quae inflat, decederet, et quae aedificat charitati adiiceretur, communi omnium bono. Sic enim uti oportebat spoliis istis --- - ut eiusmodi eruditionem pereleganter appellasse videntur veteres ecclesiae doctoris. Caetera epistolae tuae quod attinet, nihil possum significare, nisi quod ea ipsa die, quo perlata est, eam quibus oportuit ostendit adfinis meus Caspar Berneggerus, neque usquedum quidquam rescivimus, quod tua intersit cognoscere: quandoquidem autem quod ad hanc caussam pertineat intellexerimus, statim perscribemus: optantes ut omnia confiant ad Dei gloriam, ex commodo publico tuoque, nam ut tantis atque talibus ardentissimi voti nostri caussis nostram etiam utilitatem (cuius in tanti patroni praesentia maximum pignus esset) inseramus, verecundia prohibet: de obitu autem soceri sic habe. Excessisse eum A. D. mensis huius V. fine placido et
page 544, image: s544miti, ad extremum usque gemitum egregie mentis compotem, et precibus nostris, quas circumfusi lectum ad DEUM fundebamus, intentum, quibus etiam extremum manuum iam paene emortuarum usum commodavit. Elatus est ad D. VIII. Febr. succollante studiosorum Argentoratensium flore, nec enim peregrinos in consortium huius decoris admittere voluerant. Carmina ab amicis atque discipulis conscripta, cum programmate, transmitto, submisse rogans, ut qua perturbationi, qua festinationi meae (nam ista sors variorum negotiorum origo mihi est) ignoscas, et nos omnes commendatos Tibi habere velis, quem cum universa familia pro cuiusque conditione reverenter et officiose salutamus. Vale. Dab. Argentorati, A. D. XVI. Febr. Anno Christiano MDCXL.
Virtutum tuarum
perpetuus cultor.
Epistola 280. Idem ad Eundem.
Postridie, quam priorem epistolam Tyrsello tradi curavi, novas scribendi caussas praebuit negotium, quod, pro spe votoque omnium, quibus auctoribus consciisve hoc agimus, reip.
page 545, image: s545nostrae, tibique bene ac feliciter eveniat! id enim fore confido, atque adeo in hac familiae nostrae calamitate magni solatii instar habeo, quod Amantissimi soceri primo, deinde affinis mei, meaque qualicunque pararia opella res ista conficitur, ex qua neque tu inglorius, aut commodorum exsors, et nostra civitas, tanti viri accessione auctior, tuisque consiliis et laboribus (sic ominor) adversus horum temporum nubila firmior atque instructior erit: cui propemodum hoc imputare audeam in partem pretii, quod ei pro vita partim hic exacta, partim etiam accepta, debemus. De caetero intellexi, D. Immelinum, virum authoritate facundiaque, et publici privatique iuris exacta cognitione cum paucis comparandum, aliis quidem de negotiis ad te scribere, at iisdem litteris explorare, quid tibi consilii sit in praesenti caussa, et utrum nostrorum petitioni cessuris sis. Quum autem facile sit divinare, istam domicilii munerisque mutationem viro prudenti cogitari non posse, quin multorum in mentem veniat, quae prius pacisci et providere utile sit, quam composita et fundata vitae ratio convellatur: neque tamen D. Immelino, nulla dum familiaritate noto, mentem tuam ea libertate, qua negotium postulat, aperturus videaris, existimatum est, me, et Soceri mei arcta et ad finem usque constantissima amicitia subnixum, et per me non omnino nullius apud humanitatem tuam gratiae, facilius a te impetraturum esse, ut animi tui sensa omnia dilucide exponas,
page 546, image: s546et nisi grave sit, tempus constituas, quo hic aut alibi porro tecum omnia possint componere, quibus id negotii dabitur. Hoc ut tibi significarem, Superioribus placuisse, affinis meus renunciavit. Ego licet neque ab ipso (qui fidei silentiique egregie tenax, ?nihil praeter mandata solet eloqui) ex amussim, quae tui commodi caussa rescire cupissem, compererim, et alias nulli curarum publicarum parti immixtus, longe diverso vitae instituto tempus transigam, tamen argumentis non vanis deprehendisse videor, quorum praecipuo consilio studioque ferrum istud cudatur. ?Nosti enim, si quis alius, iis, qui ingenio non usquequaque stupido, neque negligenti cura temporum eruditionem tractant, solenniter evenire, ut in tam amplo illustrique speculo defixis luminibus ea quoque perspiciant, quibus tergum obvertisse videntur.? Itaque haud valde animi fallor, aut inter omnes (sunt autem bene multi, apud quos illustris iste tui nominis splendor ex admiratione favorem atque benevolentiam invenit) neminem priore loco nominandum, quam Archigrammatea nostrum, Ulricum Fridium, qui singularem eloquentiam, rerumque maximum usum egregio auctoritatis modestiaeque temperamento, per quotidianos labores ad patriae commoda strenue transfert, cuius amore hanc quoque tui evocandi telam primus, aut certe inter primos, videtur orsus esse. Etiam D. Immelinus tuae famae virtutique egregie favet, quos ut eximios excerpo
page 547, image: s547ex eorum numero, qui et ipsi, quidem ex merito tuo studium tui prae se ferunt, sed nullo dum, quod sciam, evidenti testimonio mentem suam approbaverunt. Nam et tibi iniuriam facerem, si te diutius ignorare paterer, quibus inniti possis ut amicissimis: et ipsis, quos pulcherrimi affectus debita laude, atque etiam mutui amoris favorisque mercede defraudarem. Me quod attinet, totus nunc sum in expoliendo Curtiano indice, quem ante biennium [gap: Greek word(s)] noster inter arthriticos dolores collegerat. Eo claudetur opus Curtianum, quod universum, praeter authoris historiam atque Commentarios, Supplemento variisque lectionibus absolvitur. Si qua possum eniti, proximis his nundinis lucem videbit. Utinam autem praesenti tibi exhibeam. Ista nunc vitae meae conditio est, quae pulchre mihi placet: neque quicquam ulterius animo volvo, securus futuri, quod satis Deum Curatorem habet. Ei nos omnes suppliciter commendo, tibique vir nobilissime et amplissime, Archigrammatei nostri, item adfinis mei verbis plurimam salutem nuncio. Vale et a me, qui tuum animum, tuamque eruditionem atque prudentiam ex multis annis non ficta veneratione suspicio. Dabam Argentorati. A. D. 12. Cal. Mart. Anno Christiano, MDCXL.
Tuae virtutis dignitatisque
Candidus Cultor.
page 548, image: s548
Epistola 281. Idem ad Eundem.
Non vereor, ut fingi a me negotia putes, ubi dixero, me vix ex acri morbo resurgentem, reditum in patriam parare. Fui tamen inter ipsum morbum, mandati tui, ut debui, memor. Et cum ego non possem per me ipsum, per fratris mei filium litteras tuas perlegendas curavi serenissimae et optimae Reginae, quae hilari vultu promissa tua excepit, sibique grata et iucunda fore testata est. Sentit illa de te prorsus magnifice, nam et olim, cum per Dom. Rosenhanium mentio tui facta esset per litteras, multa de te locuta mecum est, et si mutare locum potuisses, haud dubie conditiones Attalicas fuit oblatura. Sed, ut dixi, utque res ipsa monet, festino spero autem post aliquod hebdomadas maiorem mihi tecum copiam, et ex propinquo colloquendi fore. Dom. Rosenhanius senator regius superiore anno factus, iam in Bremensi Ducatu erat, cum litteras tuas acciperem. Vale. Dabam A. D. XV. Kal. Aug. Anno Christiano MDCLI.
T.
omni officio studioque.
page 549, image: s549
Epistola 282. Idem ad Eundem.
Quas Oberkirchae dedisti, non simplici laetitia me adfecerunt; nam et vivere et valere te nunciabant; quod mihi certe iucundissimum est, et quod par isti, benevolentiae tuae, imo amicitiae certa signa praeferebant. Ego vero cum ante annum vertentem huc venissem, nondum potui res meas componere, quando post septimum et vicesimum a morte matris annum, herciscunda demum hereditas fuit, et per haec tempora, praesertim per absentiam longi temporis, quid aliud, quam ruinae aedium, situs arvorum, mala nomina, tricae, lites? His deliciis hactenus vaco, nam interea Bibliotheca mea carui, sic dispensante DEO, ut per tot annos illam curarem, haec negligerem; nunc quia tempus haec curandi, essem ab illa occupatione liber. ?Ego vero non magnopere puto referre, quid agamus homines, quum videam omnia illa opera, etiam quae imperitis maxima videntur, cito disparere, certe ut sint vivacissima, aeternitatem non ingredi. Hoc igitur unum puto magnum esse, ut, quod officii nostri est, agamus, etiam in rebus oppido parvis.? Sed ad tuas redeo, quae ruborem tuum, quasi ob omissum officium, referunt;
page 550, image: s550tanquam ego meruissem, ut me dignum putares Epistola tua. Sed tamen, quia sic es comparatus (nam te serio loqui credo et scio, gnarus praeter alias pulcherrimas laudas tuas, illius ingenuae probitatis, quam singulariter amo, et, quantum licet, aemulor) intelligo, maiores tibi a me deberi gratias, quod hoc beneficium confers etiam immerenti. Vicissim autem credas mihi velim, me constanter virtutem tuam, moresque et sapientiam cum eximio rerum usu pulcherrimisque studiis coniunctam, venerari, et quoties occasio est, apud homines idoneos sincero testimonio prosequi. De Fratre tuo, Amico meo, diu est, quod nihil audio. Et illi autem, et si qui praeterea tui sunt, vel quia tui sunt, inservire cupio, magis etiam, si te digni sunt, ut olim ille videbatur. Hac hyeme Wormatia me tenebit, opinior. Si quid in his oris tibi gratum facere potero, tantum modo indicato erit opus. Vale; Dabam Wormatiae, A. D. 13. Cal. Nov. Anno Christiano, 1652.
Virtutis et eruditionis tuae
perpetuus Cultor.
Epistola 283. Idem ad Eundem.
Si vacaret adferre causas brevitatis minus essem occupatus. Quod scribis, sciebam,
page 551, image: s551et consilium tuum probo. Illum bis improbo, qui temere vulgando, quae nondum debuerat, effecit, ut plurium eiusmodi spes omnino omnis eriperetur. Quod ex me scire cupiebas, sic habet. Hospitem, nisi quid sit melius, filio tuo destinatum, heri demum reversum, hodie compellavi. Gerlachius est, Stephani nepos, quem licet nostrorum sacrorum professorem, inter suos esse voluit elector meus, et historiam docere ecclesiasticam, sed ille negat sibi esse museum quod filio tuo praebeat. Ergo si videbitur, et donec videbitur, uti poterit eo, quod a me praebebitur. Quid doceam, quando videris hoc velle cognoscere, adiuncta scheda significabit. Pretium convictus oblitus sum quaerere: sed qui domi meae est studiosus, ipse quoque usurus eodem hospite, dicit putare duos florenos. Quantum tibi polliceri debeas de me, dicam, quantum de homine neque pessimo, et qui te novisse videatur. Vale. Dabam A. d. Id. August. anno 1655.
T. T.
Epistola 284. Idem ad Eundem.
Siquidem interea pervenerunt litterae, quas A. D. Non. Jan. dedi, satisfactum desiderio
page 552, image: s552tuo arbitror; sin minus vero, ex his saltem noveris, diligenter a me factum, quod petiisti. Manzii responsum, postulavi enim scriptum, in haec verba fuit:
Quae ex litteris viri ubique magni, Domini Forstneri, Cancellarii Montisbelgardensis, in autographo, quod ad me attinet, communicatis, percepi, de serenissimi celsissimique principis ac domini sui erga me immeritum clementia, et proposito vacandi tenuitatem meam ad vacantem Superattendentiam Montisbelgardensem, illico sic animum commoverunt, ut extemporaneum, sed conveniens hoc suggesserit responsum, quod etiamnum non retractat, functionem praedictam superiorem esse, quam ornarem. Verum cum precibus hactenus iteratis [gap: Greek word(s)] requisiverim, neque alium obtinuerim, quam logitimae cuivis vocationi, nisi quae hic Christo colligitur ecclesia, contradixerit, non admisso obstrepentis rationis iudicio, obtemperandum, talem a Deo, celsissimi principis serenitate expectabo.
Hactenus ille.
Quem paulo ante, modo enim a me discessit, interrogavi, quorsum pertineret illa exceptio: nisi quae hic Christo colligitur, ecclesia contradixerit? respondit, minime obfuturam eam
page 553, image: s553exceptionem, quin vocationi pareat: nec enim se obligatum esse cuiquam; et eos, a quibus retinendus esset, libertate concionum offendisse. Supplementum Livanum misi nuper Argentoratum: alio tempore mittam orationes cum prolixo catalogo erratorum. Nunc convasandis rebus meis occupor, translaturus Heidelbergam castra militiae meae. Ignosces igitur brevitati, feliciterque valens cum tuis, mihi pristinae benevolentiae tuae possessionem conservabis. Dabam Wormatiae, A. D. 3. Cal. Mart. Anno Christiano 1656.
Amplissimi nominis tui
perpetuus cultor.
Epistola 285. Idem ad Eundem.
Sicuti tuum silentium inde natum est, quod filio tuo bene esse opinabaris, sic et ego tacui, quod quemadmodum esset, ab ipso perscribi putabam, et nihil adversae valetudinis aliusve cuiuslibet querelae inciderat, quod a me perscriberetur. Accedunt praeter alia, ex morbo crebra et longa impedimenta, quo nunc iterum ultra septimam hebdomadem attineor, ne museum possim revisere. Interim postquam iterum assidere mensae
page 554, image: s554potui, in meo cubiculo studiosos doceo. Quos inter bona fide tibi narro Henricum nostrum gnaviter exerceri: Sed et in reliqua vita se gerit prudenter et modeste, ut neque me, neque quemquam ex familia vel minima in re offenderit hactenus Domo raro, nisi justis et necessariis caussis abest: non ut plerique adolescentes otio, ineptiis, vino disperdit tempus, sed plane est in studiis assiduus. Cave quicquam auribus tuis dari putes: scelus esse non officium censeam, parenti fumum vendere, et in utriusque detrimentum efficere, ut melius de adolescente sentiat, quam opus sit. Hoc enim qui faciunt, non mala, sed remedia malorum morantur. De supplemento quod quaeris, ad indicem usque absolutum est. Ego cum Bilenio Parisiensi Bibliopola de editione, et recepit scripturum, ubi cum socio fuerit locutus. Postea nihil accepi litterarum. Non erit opus exspectatione tua, virorumque tibi similium dignum, quibus domi nihil non felicius provenit; ego tamen fateor cepisse fructum laboris, cum et alia quaedam et praecipue Romanae Reipublicae nobilissimam conversionem, ex hoc centone perspexi accuratius, quam olim eadem omnia legens, sed divulsa sparsaque, cognoveram. Utrumne ad Tacitum notare pergas, an aliud quid moliare litterato orbi in deliciis futurum scire aveo. Certe bono gloriae tuae feceris, quamquam olim eo provecta est, ut incrementum inter homines sperare
page 555, image: s555vix debeat. Vale vir nobilissime et amplissime, et me inter eos qui te vere aestimant amantque securus numera. Dabam Heidelbergae A. D. Id. Ian. Anno Christiano MDCLIX. quem tibi tuisque feliciter decurrere iubeat bonorum omnium largitor DEUS.
Dign. T.
veteri fidoque cultu addictissimus
Epistola 286. Idem ad Eundem.
Dici non potest, quam iucundae mihi litterae tuae fuerint, Calend. Maiis exaratae, quibus filii tui reditum et studiorum ejus incrementa tibi adprobata denunciasti. Si quid ad ullius boni adeptionem opera mea adjutum putas, est quidem id oppido gratum: coeterum neque minus quam potui praestare debui; neque sane plus potui, quam volui. Nam et officium boni viri, qualis profecto esse optem, et tua merita, et ipsius adolescentis optima indoles, satis assidui mihi monitores exstiterunt. Quod vero non respondi citius, id nolo mihi imputes; valetudini quinimo isti, quae me in his officiis crebro efficit cessatorem. At quia nunc illa incipit esse mitior,
page 556, image: s556dabo operam ut hoc quicquid est culpae sequentis temporis diligentia scribendi deleam: quandoquidem hoc iuris mihi donas, et velle ostendis olim coeptam inter nos amicitiam, amore, benevolentia, officiis, et epistolari commercio foveri, quantum utrique commodum erit. Nam illa tam suavia verba tua, tam benigna lubenter repeto, meaque facio. Vale, dabam Heidelbergae A. D. VI. Kalend. Aug. Anno Ghristiano 1660.
T.
omni officio cultuque.
Quoniam praesenti esse non licuit editori, oper asque recognoscere, [gap: Greek word(s)] extantiora, quae vel ex authographorum descriptione, vel typothetarum et aliorum culpa irrepserunt fortasse, B. L. qua est humanitate ipse emendabit, nec vitio nobis vertet, quod index in has epistolas confectus, ob nimiam librarii festinationem, et instantes urgentesque nundinas Lipsienses, adjici haud potuerit.