10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

SACRA SVPERIORIS AEVI ANALECTA, In quibus VARIORVM AD VENCESLAVM LINCVM EPISTOLAE, plures, quam septuaginta, MART. LVTHERI SERMO In I. Io. V. comm. IV. Eiusdem ad BERNARDVM, e Iudaismo conversum, Epistola. M. ALBERTVS MENO VERPOORTENNIVS, Ex tabulis MSPtis in lucem protulit, Vitam Linci praemisit, epistolasque additis argumentis et Scholiis illustravit. Xenophon: [gap: Greek words] Coburgi, formis Io. Nicol. Monachi Dux Sax. Typogr. CIC IC CCVIII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

PRAELVSTRIS REIP. NORIMBERGENSIS PRAETORI ac SENATORIBVS Splendissimis, Viris illustribus, generosissimis ac Prudentissimis, Patriae Patribus longe meritissimis, Sacrum.


image: as004

[gap: blank space]


image: as005

QVamuis tum reipublicac dignitatisque VESTRAE illustris splendor, tumlibelli huius parva moles, et ignotum VOBIS meum, hominis exteri, nomen facile me a peragendo hoc, quod suscipio, solennis nuncupationis officio absterrere potuissent: non tamen passa est iuris et aequi reverentia, vt hoc, quicquid est, multis certe modis VOBIS vnice debitum, aliis inscriberetur nominibus. Vindicat sibi Lincum iure suo Norimberga: nec aua fidelior tanti viri memoriae custos erit, quam quac alumna fuit et Patrona


image: as006

viventis. Quo itaque iustius, quam ad VOS, referatur, quod de reliquiis Bibliothecae eius temporum vicissitudini superest, et publico vsui nuncdemum consecratur? Quanquam et alia me caussa movit. Nam in his epistolis, prelo praeparandis, non poterat non venire in mentem onixum atque singulare Praelustris SENATVS et verbi divini ministrorum in Vrbe VESTRA studium in assertione et propagatione doctrinae salutaris periculosissimis temporibus constanter, et, aspirante DEIO. M. numine atque gratia, felicissime navatum. Qua enim prudentia, subdola illa variisque artibus involuta pacis iniquae consilia, quibus coetuum Evangelicorum salus in celeberrimis Imperii Comitiis A. CIC IC XXX. Augustae Vindelicorum habitis petebatur,


image: as007

senserunt maiores VESTRI? qua firmitate animorum ac pietatis constantia, illa depulerunt, aliisque, vt sibi rectius caverent, sapientissime auctores fuere? Nihil eos ab agnitae veritatis amore atque patrocinio dimovit non obscure denunciata Caesaris ira, etiam oblatum hospitii officium non sine aculeo suscepta sacra puriora repudians. Non eos remorata est illata semel iterumque legatis ipsorum, violato gentium iure, vis publica, quo minus, quae ad caussam DEI ac patriae pertinebant, et susciperent animose, et strenue atque indefesse exequerentur. Neque tamen in ea re vel suae sapientiae, vel humanis opibus atque auxiliis confisi sunt, sed DEO gloriam suam verbique decus curae esse scientes, quicquid eo nomine sibi sustinendum foret, a


image: as008

DEO ipso sustentatum, atque in rem suam egregie tandem conversum iri, nulli dubitabant. Memorabili ad omne aevum exemplo, in summo Germaniaemetu, cum plelisque salutem suam vix aliter, nisi propriis et sociorum armis iunctisque viribus tutam crederent, inclyti Norimbergenses nec armis, nec federibus sibi in hac caussa opus esse putarunt, sed fiducia in DEVM, cultuque verae doctrinae et pietatis solide nixi reliqua providentiae commiserunt. Animo tamen et studio propugnatores caussae melioris inter primos: qui nec Praesulis Bambergensis, antiquum sibi ius in Vrbis ecclesias ascribentis, auctoritatem, nec praesentiam Principum, absente Carolo, rebus Imperii moderantium, veriti, instituerunt publicam sacrorum emendationem,


image: as009

neque, nisi perfecta re, ab opere destiterunt. Nihil hic per factiones, aut tumultum, nihil nuda auctoritatis praescriptione gestum est, sed, conscientiarum ratione sollicite habita, iis gradibus, quos res ipia, DEO duce, commonstrabat, sanctum hoc negotium promotum. Nec suis prospexisse contenti, opportunitate commerciorum vsi, literarum librorumque communicatione lucem sincerioris doctrinae in exteras quoque regiones, ipsamque Pontificis sedem, Italiam, intulerunt. Vt adeo omnibus laudum praeconiis celebranda sit pia haec Norimbergae VESTRAE cura, qua illa, quantum plerisque omnibus Germaniae vrbibus potentia et splendore praestat, tantum etiam patrocinio piae iustaeque caussae antecelluit, vere, Lutheri encomio,


image: as010

Sol inter sidera. Quam equidem gloriam omnibus triumphis congestisque opum maximarum cumulis longe anteponendam existimo, quippe quae non, brevi temporis circumscripta spatio, mox evanescit, sed in omnem perdurat aeternitatem, praemiumque non ex terrenarum caligine sordium, et fortunae incerto, verum ex benignissima ipsius DEI manu gaudia DOMINI sempiterna capit. Atque haec quidem omnia eo me non iniuria induxerunt, vt in ipsam pio tatem, Maioribus VESTRIS, et caussae sacrorum communi, debitam, grauiter peccare mihi videar, nisi ad VOS, PATRIAE PATRES, haec prioris aevi monumenta, iam a prima sui origine Doctori VESTRO, Linco, in scripta, attulero; Vos enim estis, qui non tantum in


image: as011

decus generis et honoris, sed curam quoque reip. et sacrae et civilis successistis: Vos estis, quorum humeris, veluti totidem Atlantibus, incumbit ingens illa civitatis VESTRAE: VOS estis, quorum sollicitudine tutis civibus VESTRIS et praeterita DEI in se benefacta recolere, et nova indies adipisci licet. Perstat, DEI O. M. beneficio immortali, VESTRAQVE, SVMMI VIRI, opera, oraculis divinis suus apud Vos honos: manet bonis literis et in VRBE VESTRA, et in celeberrima Academia VESTRA Altorfina laus sua et praesidium: praesto est iustitiae, honestati, virtuti, bonae copiae apud Vos patrocinium. Nec vereor, ne patum VOBIS grata sit hominum priscorum, de Civitate VESTRA optime meritorum commemoratio;


image: as012

qui et ipsi animorum religione, prudentia, iustitia, assiduitate laborum, civibus VESTRIS perennem nominis VESTRI commendare memoriam studetis: pietate vero, maioribus sancte integreque praestita, optime ostenderitis, quid et VOBIS olim grata debeat posteritas. Atque ostendit provida coelestis Patris cura facto ipso luculenter, quo amore Norimbergam amplectatur: et quam gratas habeat vigilias VESTRAS, pro communi salute susceptas. Vidimus (vt Vrbem superioribus Germaniae bellis saepius servatam nunc taceam) vidimus, inquam, proximis his annis hostes in ipsis Germaniae visceribus ferro flammaque grassantes; vidimus exigua spe salutem pendere omnium vicinorum; VESTRAE inprimis VRBI praesentissima audivimus,


image: as013

non sine hostis iactatione, intendi pericula: Sed et Vrbem VESTRAM, quasi obicem quendam, hostilibus consiliis oppositam vidimus, quam vbi aggredi conati sunt, ipsius DEI clypeo tectam relinquere illaesam, quia alia postmodum cogitare omnia coacti sunt. Neque ea in re VESTRAE solum civitati, sed toti Patriae communi, atque inprimis Franconiae nostrae vniversae, cui Vrbs VESTRA praesenti praesidio fuit, divinitus est consultum. Quod quum par sit omnibus supplicationum gratiarumque generibus agnoscere omnes ac praedicare, tum VOBIS itidem, PATRES PROVIDENTISSIMI, gratulandum est maximopere, quos in magna hac tempestate clavum tenere, reique publicae navem tam feliciter in portum reducere divina iussit, benignitas.


image: as014

Faxit DEVS immortalis, vt inposterum quoque inclyta VESTRA civitas ab omnibus defensa turbinibus in sede sua stabilis ac laeta consistat, et perenni flore beata, pietatis, virtutis, artium gloriam aliis super alia operibus augeat, VESTRIS que adeo prudentissimis consiliis et fructus praesens, et grata apud DEVM praemia constent: Eiusdem ope atque auxilio ecclesiae quoque VESTRAE cum ab externis veri hostium invasionibus atque fraudibus, tum ab intestinis dissidiis, atque inconsulta novaturientium atque impiorum temeritate sartae tectaeque serventur. Vos itaque benevola mente ac manu haec ad Lincum VESTRVM spectantia suscipite, atque si mea in his opella parum rei ipsi votisque VESTRIS respondere videatur, me, quod prae


image: as015

manibus erat, sincere offerre existimate; quae vero desunt, ex gaza VESTRA libraria, vere regia, atque tabulariis, per idoneos homines, bono publico, explete. Dab. Sonnebergae Coburgensium, die MARTINI memoriae in fastis sacro, qui erat a. d. III. Nov. A. C. CIC IC CC VIII.

VESTRAE, VIRI ILLVSTRES, GENEROSISSIMI AC PRVDENTISSIMI,

DIGNITATI AMPLISSIMAE

addictissimus

M. Albertus Meno Ver-Poortennius,

Coetus Christi Sonnebergae Pastor, atque Ephoro Neustadiensi ad ericas in procuranda parte Diocceseos adiunctus.



page 1, image: s001

PRAEFATIO AD LECTOREM.

HAbes hic, Lector candide, sacras quasdam aevi prioris reliqvias, epistolas scilicet virorum Magno Luthero non tantum aetate, sed et laboris in instauranda domo DEI, periculorumque societate conjunctorum. Familiari, fateor, sermone scriptae sunt ad familiarem, neque isto, ut publicae, luci exponerentur, instituto: nihil tamen nec in publica commoda, nec in pietatem, praeclaris virorum illorum meritis debitam, nec in amicitiae, secreta sua sibi iubentis servare, jura me committere hac editione, aequis judicibus facile probari existimo. Neque mihi nunc ad mores nostrae aetatis provocare necesse erit, varias variorum literas ex arcanis scriniorum recessibus passim protrahentis; forsan enim in eo nonnunquam curiositate, aut imprudentia peccatur: hoc solum affirmo, tantas isto saeculo


page 2, image: s002

in coetu DEI res vel in sola Germania nostra esse gestas, ut earum quavis occasione renovare memoriam, seriemque illustrare, et grati erga DEVM O. M. veritatis coelestis auctorem atque statorem benignissimum, animi, et egregiam illorum virorum operam suo pretio aestimantis, prorsus esse videatur. Occupavit quidem bonam partem in hoc argumento jam olim eximia multorum industria; ejusque rei inprimis vir et genere, et muneris dignitate, et innumeris in omnes reip. partes meritis longe illustrissimus, V. L. Sekendorstus, nostra aetate sine controversia palmam tulit, ut pote praeter insitam ingenii vim, omnemque vitae civilis usum, cum incredibili diligentia conjunctum, longe pluribus, quam ante ipsum quisquam, vel ope amicorum, vel ex tabulariis Principum, subsidiis instructus: nondum tamen hic unus adeo perfecit omnia, ne post messem istam quamvis copiosamalicubi spicilegium supersit. Orbi certe erudito cognitum perspectumque est singulare Divi RVDOLPHI AVGVSTI, Serenissimi nuper Brunovicensium et Luneburgensium Ducis,


page 3, image: s003

de conscribenda pleniore reformationis Evangelicae historia consilium, cui longe amplissima praeparare adminicula ne sua quidem Princeps optimus indignum judicavit cura, eaque opes literarias, auro contro caras, publico ecclesiae usui in Academia Iulia solenniter dedicavit. uo quidem exemplo utinam multi omnium ordinum ad justam divini in coetus nostros beneficii agnitionem, sanctam observationem, et stabilem fructum, sedulamque commemorationem excitentur! Ita foret, quod torpori saeculi, atque adversariorum, multis modis, vel vi aperta, vel per cuniculos, nostros aggredientium, artibus opponeres. Interea autem, dum ab aliis majora et pleniora exspectamus, liceat mihi has ad Venceslaum Lincum epistolas cum adjectis consecrare publico, unde alibi dicta uberius confirmentur, obscuriora illustrentur, perperam posita nonnulla corrigantur, et, quorum crebra in illius aetatis descriptionibus occurrit mentio, clarius patescat ingenium atque institutum. In quibus si nonnulla levioris momenti videantur, hoc tecum, velim, cogites,


page 4, image: s004

non eadem omnibus vel levia videri, vel praeclara, sed, quod huic rejiculum sit, alteri certa de caussa impensius placere; neque mihi tam in eligendo aut rejiciendo judicium, quam fidem in edendo atque diligentiam praestandam fuisse. Videbis hic, neque, ut arbitror, sine ingenua quadam animi voluptate, Bilibaldi Pirckeimeri egregium in sacras elegantesque literas, non obstante quorundam invidia, ardorem; Staupitii animum a Lutheri quidem caussa non alienum, sed trepidum nimis ac demissum; Spalatinum diligentem amicitiae cultorem, et de ecclesiarum evangelicarum salute sollicite satagentem; Draconitae pietatem; Viti Theodori lenitatematque prudentiam; Iustum Ionam et animo et stilo promptum; Langi sollicitudinem religiosam; Aquilae in caussa DEI impetum; Forsteri magnitudinem animi; Amsdorffi virtutem, aequitate mentis utrisque fortunae parem; Plateani in re scholastica industriam et fidem; Menii ac Venatorii operam Muhlhusinis et Rotenburgensibus non sine fructu impensam; Brentii moderatum piumque in omnes studium;


page 5, image: s005

laeta Myconianae fidei jublia; Baumgartneri casus et animum piis faventem; Oecolampadii in caussa sacramentaria offensiones; et alia. Erit in his, quo considerato nostrorum temporum deplores lentitudinem et teporem: ubi varias de controversiis, et ecclesiasticis, et Politicis, et literariis, sententias audias: nonnulla hinc, sine quibus vel ordo rerum gestarum, vel ratio, apud alios scriptores sibi non satis constat, alibi minus explicata, suppleas, De quibus tamen omnibus in rem praesentem venire te, quam meo duci praeconio, malim. Vt tamen expeditior esset et lectio et usus epistolarum, visum est, argumento uniuscujusque epistolae complecti summam, itemque ad illustranda quaedam dicta obscuriora, aut lectores, quibus minutiora ista non semper in promptu sunt, de hominibus rebusque illius aetatis admonendos, nonnulla aspergere. Quod quidem consilium bona cum pace tua, mi Lector, cepisse me confido.

Nunc, unde has promam epistolas, paucis habe. Codex, mihi ad manus fuit ab nomine quodam erudito inter annum


page 6, image: s006

seculi post C. N. decimi sexti quinquagesimum et sexagesimum, sigillatim, ut arbitror, circa A. C. CIC ICLIII. quod ex ejus inspectione conjecturis non levibus intellexi, exaratus, qui praeter alia, in farraginem collecta, duas has et septuaginta epistolas complectebatur. Videntur illae, Linci Bibliotheca post ejus obitum (ut Aurifaber in Tomi 1. Epp. Luth Episto nuncupatoria queritur) turpiter dissipata, in manus amici devenisse, qui, ne alio casu plane perirent, eas hoc volumine vel descripserit ipse, vel describi curaverit. Nam et alia, Lincum spectantia, habuisse vel ex descriptione itinerum viri, ipsius vitae a me adjecta, sermone item Lutheri, ex eadem supellectile libraria, nisi fallor, decerpto, jure colligas. Atque hic codex tandem in manus venit Viri, talium monumentorum perquam studiosi, M. Samuelis Cnauthii, propter collecta atque edita Aug. Buchneri. et Conradi Samuelis Schurzfleischii Carmina, aliosque labores, orbi erudito non ignoti, a quo frater meus, Ioannes Burcardus Ver Poortennius, certa pactione traditum Vitemberga ad meista


page 7, image: s007

misit lege: curarem, ut lucem epistolae viderent publicam. Non enim obscurum erat, in tenebris adhuc istas delituisse; nisi quod de Bilib. Pirckheimeri et Oecolampadii literis haereo, quoniam nec volumen Orationum Gregorianarum in Latinum sermonem a Bilibaldo traductarum, nec Zvinglii atque Oecolampadii epistolas olim collectas inspicere hac vice licuit. Ea autem conditio quum aequissima videretur, de ea quamprimum explenda, quantum res meae, susceptique negotii rationes ferrent, statim cogitavi: cum consentientibus eximiorum virorum, haec literarum monumenta luce publica dignissima censentium, suffragiis, (in quibus illustem virum, Io. Burc. Roslerum, Serenissimorum Saxoniae Ducum Cancellarium Coburgensem, et Sanctiorem Consiliarium, acerbo nuper funere reip. et mihi ereptum, Theologum item Vitembergensem Clarissimum, Grottlieb VVernsdorfium, cui hae epistolae ita placuerunt, ut ex XXII. nonnulla in eruditam suam de Osiandrismo disputationem conferret, nunc nominasse sufficiat,) tum vero inprimis aureo illo Lutheri


page 8, image: s008

sermone, publicis usibus omni jure debito, mirifice delectatus, atque ad exequenda haec cogitata impulsus. Cui quidem hac ratione longe benignius fatum, quam aliis quibusdam Lutheri lucubrationibus, ante motum cum Pontificiis certamen scriptis, obtigit. Nam eae pleraeque coecis tectae tenebris jamdiu delitescunt, vel etiam per varios casus plane sunt e medio snblatae. Extitisse? autem istius generis plura, quam quae inter scripta Lutheri typis expressa hactenus leguntur, quaedam etiam cum amicis communicata fuisse, vel eo constat, quod Lutherus ipse Epp. T. 1. Ep. XVI. orationis meminir, a se Gothano in capitulo habitae, quam Lango mittit, ejusque aliis quoque copiam fieri jubet; cujus tamen hodie nec pagina nec apex apparet. Hunc vero, quem nunc publico damus, sermonem primis illis Lutheri, nondum in acie versantis, annis tribuendum esse, nemo facile iverit inficias, quiintegrum attente-perlegerit. Insunt enim in eo doctrinae, quam postea Lutherus professus est, consiliorum item, quibus in eadem instauranda usus, semina


page 9, image: s009

egregia, et capita adeo praecipua caussae melioris; sed ita tamen, ut nondum adsit impetus ille animi, apparatusque sententiarum; quo post primas velitationes hanc caussam auctor egit. Praeterea ubi semel sacris istis certaminibus immersus est Lutherus, vix tantum a re ista fuit ipsi otii, ut eam, quam hic vides praestitam, operam dare amicis posset. Scriptus enim est sermo Praeposito Litzkensi, cui cum Luthero magna intercessit familiaritas, ut ex epistola I. II. et III. T. II. Epp. Luth. patet; inde forsan nata, quod ibi coenobio Augustinianorum Vitembergensi piscina esset, cujus Lutherus aliquando fuit Terminarius. vid. ep. XXI. T. 1. Epp. Neque enim praepositus ille Augustinianorum sectatus est instituta, quum Lutherus vim statutorum ordinis ipsius sc affirmet ignorare, ep. 1. T. 11. Quod si in re nonnihil obscuriore coniecturae locus est; videtur sermo hic Praeposito ad Synodum Pisanam vel Lateranensem (hae enim in ista tempora incidunt) ituro scriptus esse, ut haberet, quod diceret illo conventu dignum et salutare, si forte ad orationem


page 10, image: s010

sacram publice habendam invitaretur. Disertis enim ibi verbis synodi mentio fit, in qua (ut loquuntur) pro utriusque status reformatione laboretur: quod vix alio circa illa tempora, nisi ad illustres illos et communes orbis Christiani conventus, retuleris. Sed quicquid ejus sit, non plane periisse Linci supellectilem librariam, pro uberrimo monumentorum ad illius aevi historiam pertinentium armario olim (vid. inf. ep. XLV. et XLVII.) habitam, putabimus, dum inde his Analectis frui datur. Qvorum ut tibi gratior usura esset, amice Lector, vitam Linci praemittere visum est, ut quidem nonnulla de ipso non nimis anxie inquirenti se obtulere. Plura de eo, et uberiora ex scriniis vel ecclesiae vel urbis inclytae Norimbergensis, quippe quae Lincum sibi fere et mancipio et usu vindicaverat, si cui huic rei incumbere illic loci placuerit, exspectes. Interea his bene utere, et vale.



page 11, image: s011

Venceslaus Lincus Colditii [note: Fide dico Sekendorfii, qui Colditiensem appellat.] in Misnia circa A. 1483. [note: vid. inf. ep. XXXIII.] in lucem editus est.

De Parentibus nihil constat certi, hominibus ejus aetatis in consignanda talium rerum memoria fere negligentioribus, partim diuturnitate temporis, partim bellorum violentia, partim negligentia posterorum deletis atque amissis. Ipse quoniam tunc temporis opinione plerorumque omnium genus vivendi monasticum optimum sanctissimumque judicari intelligebat, cupiens et ipse DEO se ac literis totum consecrare, adolescens mature Augustinianorum sectae, in Misnico coenobio, Waltheim, [note: vid. inf. ep. XX.] nomen dedit, in ea propter morum atque instituti similitudinem mox Staupitium, Langum, Lutherum, [note: Luth. Epp. T. 1. Ep. LXVI. Dulcissimus frater meus, Magister Venceslaus Lincus, qui ab ineunte aetate pari mecum studio adolecit. Idem T. III. Altemb. p. 151. eum ebarissimum in Christfratrem, suumque in omnibus calamitatibus socium appellar.] quin et extra fratrum


page 12, image: s012

claustra, Spalatinum, Amsdorfium, alios, amicos nactus, in omni fortuna ad extremum usque spiritum fidissimos.

Inprimis vero literas sacratiores tunc sensim in mediis regni Pontificii tenebris renascentes summo amore, alacri studio, memori et piamente complexus tantum in iis profecit, ut anno aetatis XXVIII. Vitembergae, in prima novellae istius Academiae celebritate, inter sodales cum paucis dignus videretur, cui munus publice ad populum sacra verba faciendi in coenobio mandaretur. Quod ita quidem executus est, ut spretis hominum commentis, superbaque virtutis et religionis iactatione, ad Christum regia via duceret, eique quam posset plurimos adjungere sedulo studeret. Testis hujus rei locuples est Iustus Ionas, qui doctrinae divinioris semina ubere et pura manu a Linco in paupertina Augustinianorum aede sparsa fideli mente reposuit, atque doctori huic suo etiam post annos complures grati animi sinceraeque laudis fructum reddidit. Neque auribus viri dedisse aliquid, remque in majus, extulisse censendus est, quum nemini tum


page 13, image: s013

esse potuerit opprobrio, superioris aetatis, si quae fuissent, vitia agnoscere, atque luculenta eorum emendatione gaudere: nec sine caussa Ionas credi debet Lincum ob auditas ejus conciones sacras Patris in Domino [note: vid. inf. ep. XVIII.] honore venerari.

Multum hic Staupitii ac Lutheri familiaritati debuisse nostrum, non dubito: quorum ille, etsi extremo vitae actu parum sibi constans, a principio tamen egregie doctrinae sincerioris initia fovit ac sustentavit; hic autem non sine numine et consiliis DEI O. M. inde a primis officii publici auspiciis perplexam superstitionum et nugarum molem aspematus, sua melioribus curis sacrare tempora constituit. Hos adeo quum Venceslaus passibus prope aequis [note: Luth. Epp. T. 1. Ep. LXXX. Venceslao Sinistro, Theologo dextro.] sequeretur, non diu intra angustos monasterii carceres ipsius contineri potuit industria, sed majoribus subinde rebus admoveri depoposcit.

Primum quidem supremo studiorum sacrorum honore, qui tunc promiscue Magistri


page 14, image: s014

et Doctoris nomine veniebat [note: vid. Epp. Luth. T. 1. Ep. LXIX. item ep. LXII. coll. cum ep. LXVI.] auctus, deinde sociis in conventu, Prioris appellatione, praepositus, hoc autem liberatus [note: vid. T. I. Ep. XXI. ubi illud. absolutus, significat, Venceslaum Prioris officio, bona cum Vicarii, gratia, decessisse.] onere, ob pietatis, eruditionis et facundiae laudem a variis, ut sibi praeconio salutaris doctrinae praesto esset, certatim expetitus est: eamque operam Bavaris primum Monachii, [note: vid. l. c. ep. XXI.] deinde Norimbergensibus [note: vnde A. CIC IC XVIII. Nurmbergensium Ecclesiastem Lutherus appellat l. c. ep. LV. et LXXX.] potissimum egregie praestitit.

Constat illud gravissimo senatus populique Norimbergensis judicio, qui ubi semel virtutis ac doctrinae Linci experimentum cepit, cum primum eum legibus monasticis solutum intellexit, non conquievit, donec cum sibi plane et in perpetuum asseruisset. Priusquam autem hoc fieret, variis gradibus ad quaeque in ordine suo praeclara ascendit. Nam et sub Staupitio, Vicario Generali Provincialis


page 15, image: s015

vicarii [note: vid. Sekendorf. Hist. Luth. lib. 1. p. 17. ex Myconio.] dignitatem sustinuit, eoque nomine, praeter ceteras occupationes, Luthero Augustae Vindelicorum cum Cajetano agenti [note: vid. Epp. Luth. T. 1. Ep. LXII. et LXVI.] astitit: et Staupitio magistratu Ordinis in Islebiensi capitulo [note: Factum id A. C. CIC IC XX.] decedenti, consentientibus fratrum suffragiis successor [note: vid. Epp. Luth. T. 1. Ep. CXCI.] datus est.

Quo quidem in officio coetus fratrum diligenter invisit, testibus binis [note: Placet ea hic integra inserere: ut veteres Augustinianorum habitationes videamus. Peregrinatio D. Vinc. Linci Anno MDXX. § Ex Islenb. in Vitenbergam et e contra. 22. millia: § A Vitenberga in Erphurdiam et e contra. 18. mill. §. Inde in Northusiam 7. mill. § Inde in Salzam 5. § Inde in Esschvegen 5. mil. § Inde in Creutzberg 2. § Inde in Gotham 4. § Inde iu Salzam 2. § Inde Erphurd. et econtra 8. § Inde Northusiam et Islebiam 12. § Inde Vienbergam 11. § Inde in Grimmen 9. § Inde VValtheym 3. § Inde Dresden 6. § Inde Hertzperg. 10. § Inde Vitenbergam 6. § Inde Magdeburgam 11. § Inde Sternberg, et econtra 50. § Inde portam cocl: 8. § Inde ad Ducissam 2. § Inde Quedelburgam 3. § Inde Ialeb. 5. § Inde Grimmen 10. § Inde Neustadt 10. § Inde Culmbach 10. § Inde Nurmbergam 12. Summa: 251. Anno XXI. post pascha. Ex Nurenberga in Kunsperg et econtra. 26. § In Moricis 24. § In Rasain et econtra 13. § In Munde Iheim. 10. § In Vlm 7. § In Esslingen 8. § Hinc in Pfortzen 7. § In Rastat 5. § In Strasburg 6. § In Schlestat 6. § In Rappersvvie 2. § In Rastat 14. § In Dormintz 1. § In Milberg 1. § In Grabbo 2. § In Heidelbergam 4. § In Franckford 10. § In Confluentiam 10. § In Merlenam 8. § In Colopiam 5. § In Berchen 3. § In Iuliacum 3. § In Aquisgrauum 4. § In Mastricht 4. In Hasselt 4. § In Dist 3. § In Lyram 7. § In Antverpiam 2. § In Gandavum et econtra 10. § A Antverpia in vetus Buscum 7. § In Dordracum 5. § In Roterodam 3. § In Delfft 2 § In Leiden 3. § In Harlem 5. § In Alckmar 4. § In Horn 3. § In Enkhusen 2. § Ex Enckhusen redenndo per Hagum Comitis ad Antverpiam 35. § In Mechlin 14. § In Bruxellam 4. § In Angiam 5. § In Bruxellam 5. § Lovanium 4. § hinc Tungarim 3. § Mastricht 3. § Coloniam 14. § E Colonia in Seburg 3. § In Merlen 2. § hinc per Eittorf, Allzendorf, Birmich/ Altenkirch in Hachenberg 4. § hinc per Hofen, Dresseldorf, Hayn in Tillenberg 5. § hinc per VVaydbach lor in Marpurg 5. § 10 Kirchain 1. § In Ziegenhaim 3. § In Spiskappel 1. § In Homburg 1. § hinc ad Fuldam 1. § In Spangenberg 1. § In Cappel 2. § In Esschvegen 2. § In Muhlhusen 3 § In Creuzperg 3. § In Muhlhusen 3 § In Creutzperg 3. § In Gotham 4. § In Neustadt 7. § Culmbach 10. hinc 12. NOtinbergam. § Adde a Norinberga ad capit. Illenben 37. Facit 451. Pariter A. CIC ICXXII. Islebia fuit. vid. T. II. Epp. Luth. f. m. 26. et 60. Sed isto anno, propter odia Pontificiorum jam vehementer gliscentia, ad inspiciendas in aliis Germaniae regionibus sociorum res excurrere non potuit.] Itinerariis, et simul expurgandis erroribus pro virili operam navavit.



page 16, image: s016



page 17, image: s017

Atque huc inprimis spectant, quae Vitembergae in synodo Augustinianorum de votis monasticis et Missa privata abroganda statuta sunt, [note: vid. T. II. Luth. Altenh. p. 15. et 21.] Luthero maximppere [note: vid. Luth. Epp. T. II. Ep. IX.] probata.

Eodem consilio monitor Luthero extitit, ut coeptum ugeret opus, et caussam vertatis contra adversariorum aggressiones fortiter tueretur, missi inter, alia Cotharini libro, cujus confutationem deinde Lutherus Linco [note: vid. Luth. T. 1. Alt. p. 654.] nuncupavit.

Verum his rebus Pontificiorum in se concitavit odia, per quos impulsus Caesar [note: vid. Luth. Epp. T. II. f. 20. b. conf. f. 79 a. superiores et inferiores partes terrae tibi probibitas sunt.] Augustinianis in Belgio, ne ad comitia ordinis a Linco indicta irent, severissime edicebat.



page 18, image: s018

Praenunciaverat viro fatum hoc Lutherus, [note: T. II. Epp. f. 56. a. ad Guttelium scribeni.] eo quod evangelium, non leges ordinis, doceret.

At vero, ille propterea nequaquam statione decessit, hastamue aut clypeum abjecit, sed tanto acrius, quod DEI esset, quaerere, et susque deque habitis superstitiosorum clamoribus soli Christo servire coepit. Cujus quidem occasionem vehemens populi Altenburgensis in puriorem doctrinam studium mox suppeditavit: qui quum frustra a Canonicis (quorum alias fuisset, pro suo jure populo in tempore de idoneis doctoribus prospicere) verioris disciplinae praecones: exspectari viderent, ex ipsa re capientes consilium, Gabrielem Didymum per senatum arcessiverunt, per quem pleniore modio verbi divini fierent participes. Displicuit factum non tantum Canonicis, qni sibi jus suum eripi fremebant, Didymoque, quas poterant, ciebant molestias; sed et Friderico Septemuiro Imperii vel quod Canonicos offendere vereretur, vel quod aliquid sinistrae suspicionis adversus


page 19, image: s019

Didynium, tanquam non ita pridem tumultus Carolostadiani socium, apud animum ipsius resederat, neque Lutheri literis [note: vid. Luth. T. II. Alt. p. 153. et T. II. Epp f. 50.] plane evelli posset.

Suffecit ergo Gabrieli Princeps [note: vid. inf. ep. V.] Venceslaum nostrum, qui vero tantum abest, ut alio amoto locum sibi vacuefieri laetaretur, ut ipse potius ultro et liberaliter Gabrieli amplissimum [note: vid. Luth. Epp. T. II. f. 88. b.] perhiberet testimonium, indeqve Lutherus denuo de eo retinendo, sed incassum, cogitaret.

Quanto autem plus damni Altenburgenses in discessu Didymi fecisse existimabat, tanto ipse ad explendas omnes officii partes incumbebat acrius, nec odio hominum se a suscepto veritatis patrocinio patiebatur deduci. Sacris aedibus publicis ab initio inimicorum invidia exclusus sub tilia primum, ante hospitale majus, deinde in aedibus civis cujusdam ad forum, verba fecit publice, donec in templum Franciscanorum, tandemque in


page 20, image: s020

primarium, D. Bartholomaeo sacrum, aditus pateret. Ibi demonstrata verbisque confutata proximae aetatis inscitia ac fraudibus, meliori scientia imbuit populum, sacra etiam coetus DEI mysteria ad primae institutionis legem mature revocavit. Nam et A. CIC IC XXIII. in quadragesima Sacramentum Eucharisticum sub utraque specie petentibus quibusdam exhibere coepit: et anno sequenti formula Baptismi Germanica uti, [note: vid. Sekend. Hist. Luth. lib. 1. p. 314.] Luthero dictata.

Disciplinae item publicae curam gessit, eamque inter alia edito monumento, Cygneae typis excuso, von Arbeit und Betteln/ wie man solle der Faulheit. vorkommen/ und jederman zur Arbeit ziehen/ [note: vid. Schlegel. in Vita Georg. Spalat. p. 83.] testatam fecit.

Quin et ipse, ut se legibus Papae, ceterarumque humanarum constitutionum religione solutum reapse comprobaret, eodem A. CIC IC XXIII. die quarto post Quasimodogeniti [note: Schlegel. l. c.] uxorem Altenburgi duxit honestae gentis famaeque integrae


page 21, image: s021

virginem, atque isto glorioso vicariatu suo, ut Lutherus [note: Luth. T. II. Epp. f. 99. 112. et 113.] jocabatur, liberatus est.

Nuptiis interfuisse Lutherum cum aliis viris Vitembergae primariis, ex hujus literis [note: Epp. T. II. f. 113. et 130. b.] vero consentaneum est, qui et, si vera narrat constans apud Altenburgenses [note: vid. Sekend. l. c. p. 214.] fama, sponsos solenni ritu consecravit, sed, propter metum a Canonicis, per cives armatos ex templo domum deducendos.

Neque tamen capiebat dotes viri Altenburgum, quod Lutherus [note: Epp. T. II. f. 88. b. Venceslaum illic durare non praesumo. Caussam tangit f. 296. b.] praesenserat.

Nam quum A. CIC IC XXV. quam maxime de constituenda firmius urbis ecclesia cogitaret, atque ea de re cum Luthero consilia conferret, [note: vid. Epp. Luth. T. II. f. 272.] ecce propensissimae in se voluntatis significationem a Norimbergensibus fieri cernit, qui ipsum in sacris plenius reparandis sibi optabant adjutorem.



page 22, image: s022

Sonuerat quidem inde ab A. CIC ICXXII. in illa urbe, ocello Germaniae, vox purior Evangelii, Osiandro, Lutheri discipulo, praecone constituto; annoque proxime praeterito CIC IC XXIV. Praepositi ad D. Sebaldi et D. Laurentii rationes sui consilii et scripto et voce, habita coram senatu cum adversariis sententiarum collatione, [note: vid. Sekend. l. c. p. 240. et 299. sqq.] reddiderant: visum tamen est, non parum momenti in eo fore, si huic negotio perficiendo Venceslai auctoritas, industria, fides, prudentia accederet.

Quamvis itaque Princeps Elector eum e terris suis discedere [note: Luth. T. II. Epp. f. 296.] aegrius ferret, quoniam tamen Lincus et pristini Norimbergensium amoris reverentia ipsis se obligatum crederet, et ampliores, laborum successus in urbe hac speraret, respondit illorum desideriis, atque stabile deinceps domicilium ibi locavit: quum praesertim Altenburgensibus videret, praefecto sacris Georgio Spalatino, socioque ei Eberhardo Brisgero adjuncto, post discessum suum satis fore prospectum.


page 23, image: s023

Neque enim prius abiit, quam Spalatinus, habito publice sermone, prima cepisset sacri muneris auspicia: quibus peractis ipse coetui vale dixit, atque una cum Spalatino a senatu [note: Schlegel. ad Vit. Spalat. p. 83.] convivio exceptus, bonaque cum gratia dimissus, magnum sui desiderium reliquit. Factum id mense Augusto A. CIC IC XXV.

Sed nec minus desideratus Noricis ejus adventus fuit, qui eum statim Hospitali, sacris peragendis, praefecerunt, [note: Spalatinus ex literis Linci, ap. Schlegel. in Bit. Spalat. p. 226.] adjunctis Thoma Venatorio et Volfango Volprechto, olim Augustinianorum Priore.

Et prima quidem haec fuit occasio, qua senatus auctoritatem, in gubernandis rebus ecclesiasticis Principibus civitatum divinitus tributam, vindicaret sibi postiliminio, atque re et facto ipso exerceret. Primus enim hic gregis sacri Pastor fuit, a senatu [note: vid. Sekend. Hist. Luth. lib. I. p. 301.] constitatus, quum priores, etiam Osiander et socii, Praepositorum arbitrio essent electi.



page 24, image: s024

Hic latissimum ingressus bene agendi campum munus susceptum ornare quavis ratione studuit sedulo, et quantum plerisque Collegis suis [note: vid. inf. ep. XV.] aetate atque auctoritate anteibat, tantum etiam exemplo et doctrinae et integritatis [note: huc spectat adu onitio, Venatorio proposita, cui ille respondet inf. ep. LV.] antecellere contendit: talemque se ubique praestitit, qui bonis omnibus multo esset gratissimus.

Inter varia Collegarum ingenia, in quibus Andreae inprimis Osiandro praefervidum obtigerat, ita sibi et illis moderatus est, ut adjutores eos atque amicos in opere Domini haberet, et arctius, qua liceret, inter ipsos astringeret vinculum concordiae. Neque enim facile signa alicujus simultatis eorum cum Linco deprehendas, multa vero, vel in paucis his epistolis, reverentiae et amoris. Parum quidem aberat, quin A. CIC IC XXXIX. Osiander propter publicae absolutionis formulam cum Collegis acrius collideretur, qui et alioquin ingenio indulgebat, atque opinionibus semel animo conceptis inhaerebat tenacius: at nulla Linci


page 25, image: s025

in hoc certamine mentio speciatim fit, quin, si ceteram viri vitam specto, conciliatorem pacis et arbitrum potius, quam pugnatorem egisse credidero. Ipse sua perfecisse videtur industria, ut Osiandro atque aliis ecclesiarum Noricarum ministris integrum esset, sine majori civium detrimento interesse communibus de caussa sacrorum deliberationibus, anbi locorum institutis, nec hon aliis civitatibus operam suam aliquandiu addicere. Sane Venatorii studium Rotenburgensi ad Tubarim ecclesiae impensum cives isti, quamdiu veritati divinae suum apud ipsos pretium constabit, (quod DEVS jubeat esse perpetuum!) grati celebrabunt. Impertiri autem se vir hic eximius non potuisset vicinis, nisi auditoribus suis in Collegae Linci pietate atque industria satis praesidii et adjumenti esse cognovisset. Quod enim Venceslaus noster non ita frequenter apud exteros in negotiis publicis, atque alii nonnulli ecclesiae Norinbergensis administri, versatus est, nequaquam ita est accipiendum, ac si rebus agendis minus idoneus fuerit, aut parum animi vel fidei attulerit


page 26, image: s026

ad caussam: sed quod Patres populusque ipsum, quasi sacrum quoddam Palladium, in urbe omnibus modis retinendum censerent, quippe cujus religione, assiduitate, prudentia, eruditione, ceterorum solarentur absentiam. Apparuit hoc, quum A. CICIC XXXIX. ab Heinrico Saxone ad sacrorum ritus, in provinciis, morte fratris Georgii sibi hereditario jure obvenientibus, constituendos [note: Sekendorf. Hist. Luth. lib. III. p. 219.] vocaretur.

Quamvis enim Norimbergenses quam optime vellent Saxonibus, ipsorumque caussa nihil non facturi viderentur, Lincum tamen a se amittere noluerunt: quem paullo ante in Francofurtensi conventu [note: Sekend. l. l. c p. 205.] inter praecipuos ecclesiarum evangelicarum propugnatores nominatim laudatum noverant, literariis adversariorum copiis opponendum.

Quid, quod Elector Lutherum ipsum de ineundis concordiae rationibus in capitibus doctrinae controversis consulens, ita ejus et collegarum sententiam poscit, ut


page 27, image: s027

et cum aliis, Linco [note: Sekend. l. c. p. 257.] nominatim, hac de re agere jubeat?

Ipsi quoque Norimbergenses, ubi in urbe de sacris eorumque defensione agendum erat, plerumque prae ceteris Linci et Osiandri opera utebantur, velut quando cum Moshamo vid [note: Sekend. in App. Ind.] de instauratione sacrorum, rectene an secus instituta foret, erat disceptandum: semel etiam extra urbem ad conventus Hagenoicum [note: vid. quae inf. ad ep. XXIII. et XXIV. notata.] et Vormatiensem ablegarunt.

His autem curis atque laboribus domi assidue intentus, atque simul in ista urbis celebritate, tanquam in specula, ad inspectionem atque procurationem communis ecclesiarum salutis collocatus, abunde invenit, quod ageret, neque otium habuit, quo ad alia abuteretur. Non itaque ipsi licuit multa scripto complecti, atque hac ratione ad majorem inter posteros famam grassari; sed hoc potius, quod in manibus erat, sibi agendum esse, jure existimabat. Neque tamen ex


page 28, image: s028

numero virorum, editis ingenii monumentis de publica re bene meritorum, plane eximendus est. Atenim praeter Papae Cerimoniarium, cujus aliquoties in epistolis nunc editis fit mentio, scholia scripsit in divinos Mosis libros, quae a Luthero praefante [note: vid. Luth. T. VIII. Alt. p. 303.] commendata A. CICIC XLIII. lucem viderunt.

Propius tamen factum est nihil, quam ut posteriori hac aetate prae aliis, majori scriptorum numero notioribus, praeclara viri merita obliterarentur fere, nomenque ut obscurioris cujusdam homuncionis nonnullis [note: Hoc sensu videtur eum vir quidam celeberrimus, Venceslaum quendam Lincum appellare.] haberetur.

Sed praeclarius de eo existimarunt, quibus dotes viri cognitae magis perspectaeque fuere, cum Proceres reip. suae, tum alii societate caussae et studiorum aequales. Bilibaldo Pirckeimero, Hieronymis Ebnero et Baumgartnero, (at quibus viris? quos certe columina patriae fuisse, grata fatetur posteritas) quo in pretio fuerit, vel hae, quas nunc publico damus,


page 29, image: s029

literae satis doceant. Lazaro item Spenglero, pio illi ICto, quam familiaris fuerit, variae Lutheri epistolae [note: T. II. f. m. 332. 369.] ostendunt.

Nec minus eruditis hominibus placuit. Nam cum statim post ipsius reditum Senatus captum paullo ante consilium de aperiendo ludo literario exequeretur, advocatoque in partem curarum Melanchthone, honestis stipendiis Ioach. Camerarium, Eobanum Hessum, inter literatorum principe, in suo quemque genere, merito suo numerandos, aliosque, conduxisset, hi libero et acri judicio viri et Lincum ubique faventem habuere, et ipsi ex omni sacerdotum coetu Lincum praecipua veneratione semper sunt prosecuti. Eobani de ipso judicium [note: vid. Camerar. et Melch. Ad. in vita Eobani.] non sine egregia Linci laude Camerarius in vita illius expressit, et, dum amici sententiam retulit, descripsit suam.

Instar vero ceterorum omnium unus esto Lutherus, acerrimus ingeniorum existimator, qui Linci amicitiam semper


page 30, image: s030

fecit maximi, et quaecunque, pro mole impendentium sibi negotiorum et locorum intercapedine, potuit, cum eo communicavit. Testantur id literae ad Lincum scriptae, atque ab Aurifabro una cum aliis collectae; (ex quibus tamen longe plura de Linco haberemus, si vel Aurifaber perficere atque ad umbilicum perducere institutum opus potuisset, vel Bibliotheca Linci, unde, quod Aurifabro deest, potuisset sarciri, post ejus mortem non adeo foede fuisset disjecta.) Modo enim narrat ei Lutherus, quo in loco vel res suae privatae vel publicae sint sitae: modo de suis laboribus atque institutis ipsum edocet: modo de variis argumentis sententiam suam roganti dilucide respondet; eaque omnia non sine singulare amoris testificatione. Inprimis de scripturae divinioris editione Germanica crebro [note: vid. Luth. Epp. T. II. f. m. 99. 332. conf. inf. ip. XII.] agit, procul dubio, quod ardentissimo illius desiderio teneri Venceslaum, maximamque in ea voluptatem capere intelligebat; istaque in re optat cum alicubi adjutorem sibi.



page 31, image: s031

Nec satis digno praeconio celebrari possunt literae [note: T. V. Altenb. p. 268. Franz. de Interpr. S. scr. p. m. 959.] d. VIII. Sept. A. CICIC XXX. Coburgi ad Lincum exaratae, quibus heros ille rationem suae reddit interpretationis, calumniasque adversariorum refellit.

Eidem Linco elicienti debentur et aliae Lutheri, d. XIV. Iul. A. CICIC XXVIII. [note: in T. VIII. Alt. p. 588. relatae sine die et consule, qui intelligitur ex T. II. Epp f. 381.] scriptae, bonae frugis plenissimae, in quibus, de suppliciis Pseudoprophetarum, de furiosis et tentatis quid sibi videatur, edisserit.

Maxime autem, quantum ei Lutherus tribuerit, inde elucet, quod libere adeo cogitata et interiores animi recessus illi aperuit: quod quum saepe alias, tum sigillatim de Georgio, Saxoniae Duce, fecit, diversis propterea hominum judiciis varie jactatus. Vnde de eo pluribus agere, non fuerit inconveniens. Scilicet quum Otto Packius, Georgii Consiliarius de federe a Pontificiis Principibus contra


page 32, image: s032

Evangelicos clam inito, Cattorum Principem submonuisset, at vero paullo post calumniae argueretur, Lutherus conceptam in animo suspicionem tam cito evellere sibi non potuit, sed eam omnem scriptis literis in sinum amicorum, [note: Extant enim T. II. Epp. Lutheri etiam ad Fridericum Abbatem et Amsdorfium epistolae, in eandem sententiam.] speciatim Linci, effudit, in consilia simul Georgii, DEO et vero adversa, graviter invectus.

Eas Lincus pro concione recitat, facitque aliis describendi copiam. Quibus accidit, ut in manu ducis venirent tandem, qui illis gravissime commotus a Luthero severe qvaerit: an agnoscat pro suis? Hoc autem, praeter jus et aequum sibi de ea re negotium exhiberi, respondente, Heidius, qui Georgio a secretis erat, Norimbergam mittitur, exemplar ipsius Lutheri manu exaratum, si posset, ablaturus, vel certe coram inspecturus. Is Scheurlio persvadet, literas istas a Linco postulet, sibique tradat. Lincus nil primum suspicari mali: at quum literas intelligeret in Heidii esse manu, animo


page 33, image: s033

angi, graviter cum Scheurlio conqueri, denique non conquiescere, donec ab eo reciperet, et flammis deleret. Sed non ita facile deleta erat ex animo Georgii offensa, qui longo satis libro de federis istius suspicione se purgans denuo, Luthero simul ejusque doctrinae acerbissime insultabat. Ast eo ipso adversarium in se Lutheri scriptum provocavit, de literit furtivis, quo hic, nullum Georgio in literas istas ullo nomine jus esse, contendit [note: vid. de his Sekend. lib. III. p. 99. sqq.] multis.

Non defuere etiam ex nostris, qui in hac caussa vel Lincum, vel Lutherum, vel etiam utrumque varie accusarent: Lincum quidem imprudentiae, quod [note: vid. Sekend. l. c.] literas privatim scriptas publicarit, easdemque in manus Secretarii Dresdensis passus sit venire: Lutherum vero calumniae et injuriarum, quod [note: vid. Io. Strauchius, Linci nostri municeps, dissert, Exeter. IX.] objectum de federe satis jam confutatum reduxerit in seenam, indignis convitiis Ducem


page 34, image: s034

onerarit, et, quum manifestus teneretur calumniae, mera verba, sine ullo argumentorum pondere, reposuerit.

Ast nec desunt vicissim, quae ex re et vero pro utroque dicantur. Lincum excusat sollicita pro ecclesiarum salute cura, qua ductus communia ecclesiae pericula indicare suis, precumque exemplo praeire, suum esse duxit: et, quoniam seipsum Lutheri literis ad piam illam sollicitudinem magis excitatum, fideique exemplo confirmatum esse sentiebat, parem inde et apud alios fructum exspectavit: ratus, quae intra coetum ecclesiae, unius instar corporis jure conjunctum, ad communem salutem fierent, nec laedere alios posse, nec ab iis, qui membra coetus esse vellent, alio abripi, multo minus in fraudem sociorum disseminari debere. Optime certe cum rebus nostris ageretur, si ista esset concionum publicarum conditio, ut, qui professione unius doctrinae, et societate coetus continentur, ea quoque animorum, fidei atque amoris unitate DEO sibique invicem


page 35, image: s035

adhaererent, qua communibus ecclesiae rebus communibus etiam subvenire consiliis, ac publice universorum opem poscere sibique polliceri liceret. Sed haec alias. Praeterea illis temporibus multo simplicius atque apertius, etiam in concione media, agebant, quam nostrorum vel timiditas, vel aurium judiciique teneritudo dicam, an superbia? toleraret: ut Lincum adeo, si qua maxime imprudentia lapsus esset, mores illius aetatis magnopere excusent. Neque ipse etiam Georgius dicam hoc nomine viro scripsisse legitur. In Heidii autem negotio, palam est, si qua intercesserit culpa, non tam Linco imprudentiae, quam Scheurlio animi minus sinceri atque aperti impingendam: quem tamen et ipsum forsan simulatione Heidii deceptum, non nisi bona fide egisse, credere multo malim. Quanquam Luthero scrupulus inde injectus est, [note: vid. Epp. T. II. f. m. 390.] ut subdubitaret de Scheurlii integritate.

Pro Luthero vero faciunt jura amicitiae,


page 36, image: s036

quae non violat tantum, sed prorsus tollere videtur, si quis in literis amici ad amicum liberam vocem emitti noluerit. Nam quis expetere hominum loci intervallo disjunctorum amicitias et colere cum fructu possit, si communicatio curarum et sensuum animi alieno subjaceat arbitrio, et secretioribus intimorum vocibus, publici criminis nota inuratur? Habet quidem ista res, fateor, certos limites, ne hominis et boni civis officia negligantur, aut libidini privatorum reip. salus sit exposita: Sed illi tamen ita sunt describendi, ut altera ex parte itidem salvi maneant humanitatis, fidei, necessitudinis termini. Quod si illud momordit Ducem, literae quod emanarunt in vulgus, eoque laesa videbatur dignitas sua, jure cum Linco prius, per quem, inscio Luthero, vulgatae sunt, quam cum Luthero ipso, experiendum ipsi fuisse, aequos judices arbitror pronunciaturos. Quod quia facere noluit, sed recta in Martinum impetum convertit, neque magistratus auxilio, verum sua auctoritate in eum usus est, iracundia potius


page 37, image: s037

et veteri odio, quam jure et ratione ductus fuisse non immerito existimabitur. Neque adeo est mirandum, hominem imperterriti animi, et sub alius Principis imperio ac ditione constitutum, liberius respondisse, et, hac ratione se ad agnoscendas vel negandas literas jure adigi non posse, credidisse; praesertim bene sibi conscium consiliorum, semper ad pacem atque otium, etiam in hac Packiana caussa, [note: vid. Sekend. lib. II. p. 97. sqq.] succensentibus propemodum Cattis, unice spectantium.

Quod vero fedus illud non fuisse merum nihil, dixit, privatum est privati hominis de re omnium sermonibus celebrata judicium; quo si quis vi, vel lege lata, aliis interdicere se posse crediderit, certe et potestatis humanae fines excedit, et nihil, nisi irriti consilii pudorem, inde referet. Neque temere suspicatur, sed affert suspicionis suae argumenta: monstrum esse fedus illud, i. e. nec plane se ei fidem adhibere posse, nec prorsus denegare; quod ei non facile vertet vitio,


page 38, image: s038

qui artes Packianas, quibus fidem sibi facere conatus est, praesentes item justi metus caussas [note: vid. Sekend. lib. II. p. 94. sqq. 97. Luth. Epp T. II. f. 380. a.] cognoverit: quum potuisset contingere, tali de federe cogitasse nonnullos, indeque vel ad uberiorem deliberationis materiam, vel ad praeparationem consiliorum quaedam ejus generis descripta fuisse, utut nullum deinceps exitum res haberet: orbi etiam constare dicit, quo animo dux Georgius aliique in doctrinam sint evangelicam, [note: vid. Luth. Epp. T. II. f. 380. b.] a quo hujusmodi consilia nequaquam sint aliena.

Agit itaque privatus apud privatum, idque non nisi ex gravi praesumptione, quae satis eum a calumnia defendat. Quod vero stultissimum stultum, Graeca voce, Georgium appellaverat, id quidem dure sonat in auribus hominum, ad seculi mores, sapientiaeque speciosae magis quam solidae rationes se suaque et aliorum omnia exigentium, sed summi judicis, infinitaeque sapientiae decreto


page 39, image: s039

in eos jure convenit, qui humana prudentia, et praejudicatis opinionibus fascinati sapientiam DEI agnoscere recusant, et supremae veritati atque potentiae consiliis viribusque suis obicem ponere, prudentes vel imprudentes, conantur. Quo quidem in numero Principem hunc, alias in civili reip. administratione laude sua nequaquam defraudandum, a Luthero repositum fuisse, constat. Sed nimis tenuiter et infra dignitatem de Martino nostro censere videntur, qui in ista sacrorum caussa non ultra privati hominis modum de eo existimant. Is enim ad tantum opus a DEO singulariter excitatus, summo animi robore, aliisque dotibus eximiis instructus, quum in hac caussa DEI agit, nequaquam ad mensuram, qua vulgo sunt homines, est redigendus, sed DEI potius agnoscenda benignitas et virtus, quae heroem hunc Pontificis et Curiae Romanae, quin summorum aeque ac infirmorum odio, insipientisque sapientiae tot offensionibus, velut murum quendam aheneum, objecit, cui - dum fragili quaerunt illidere dentem, offendant solido.



page 40, image: s040

Venceslaus quidem noster quo illa Lutheri loco habuerit, in literis ad Electorem ostendit, ubi non sine numine scripta, et pro pia iustaque notatione atque animadversione in Georgium habenda [note: apud Sekend. l. c. p. 99.] censet.

Atque huc bonam partem referas, quod plerumque ne amicis quidem, humanae sapientiae cautionum nimis amantibus, dicta et facta viri satis probarentur. Quemadmodum in hac caussa de illo Melanchthon: [note: in ep. ad Camer.] Nunquam, inquit, magnopere videre studuit, quid hominum judicio deceat, idque certo quodam consilio, vel fato etiam.

Sane, qui Principi, ut cum Luthero in hoc certamen descenderet, auctores fuere, nequaquam bene ei consuluisse videntur. Veniam dabis, Lector, quod, dum nostros tueor, aliquanto longius, quam volui, fluxit oratio. Videbantur enim haec, cum Lutheri, tum vero ipsius Linci caussa, cui hac ex re labes aliqua affricari


page 41, image: s041

potuisset, non esse negligenda. Vt ut vero ista se habeant, illud certo constat, nec ista, nec alia ulla occasione amicitiam inter Lincum et Lutherum olim coalitam vel rescindi, vel labefactari potuisse, sed eodem candore et fide usque ad extremum perseverasse. Cujus unum adhuc specimen in medium adduxisse sufficiat. Exarserat inter doctores coetuum a superstitione Romana discedentium principes gravissima de sacramentis N. T. controversia, quae maximo animorum motu agitata veritatis divinae incrementis ulterioribus summopere officiebat. De ea sopienda Bucerus quidem et alii multum laborabant, sed non statim eo, quo optaverant, successu. Lincus autem, quum huic negotio humeros supposuisset, non tantum declarationem sententiac suae a Luthero satis perspicuam ac lenem obtinuit, [note: vid. Luth. T. V. Altenb. p. 568.] sed ea quoque gavisus est felicitate, ut his consultationibus ad propiorem animorum concordiam Svinfurti A. CID ID XXXII. aditum patefactum esse cerneret, tandemque in formam, a Luthero descriptam, A. CID ID XXXVI. Superioris


page 42, image: s042

Germaniae Theologos plenius consentire. Atque ex eo, quantum apud Lutherum Linci valuerit auctoritas, facile colligitur.

Restat, ut de vita Venceslai nostri domestica aliquid addamus. Quum vitae monasticae nuncium misisset, pio conjugio animum applicuit, honestam civis Altenburgensis filiam domum ducens, quae ipsi, quantum constat, duas filias, alteram Margaretham [note: Luth. Epp. T. II. f. 342. a.] A. CIC IC XXVII. alteram [note: ibid. f. 376.] anno sequenti, filium deinde Salomonem [note: vid. inf. epp. Plateani et Besoldi.] pepent: quorum quae postea fuerit fortuna, mihi incompertum est, nisi quod filium, Patris voluntate literarum studiis [note: vid. ibid.] devotum, vel praematura morte ereptum credo, vel animum ad aliud vitae genus, Patre mortuo, applicuisse: neque enim alias libros viri adeo negligenter paucis post ejus mortem annis haberi potuisse, mihi fit credibile.


page 43, image: s043

Ceterum quum Norimbergae satis feliciter et laute vitam degeret, [note: vid. Spalatini epp. a Schlegelie editae, p. 226.] non sibi tantum, sed DEO potissimum et reip. tum et amicis atque pauperibus vivere decrevit.

Vnde post diligentem muneris publici administrationem, amicis officia cum fide praestitit: et opibus Noricorum, aliorum vel succurrit inopiae, vel commoditati amicissime prospexit. Hinc toties Lutheri [note: Luth. Epp. T. II. f. 292. et alibi. Compara ep. XII. inf.] hortum variis instruxit seminibus; valetudini item et animi refocillationi missis tornis succurrit.

Nec ipse suam operam amicis approbasse contentus, alios quoque iis ornandis sibi socios ascivit, in quibus Luthero Fridericum, ad D. Aegidii Abbatem, amicum conciliavit, a quo ille aeneum horologium, et alia [note: Luth. l. c. f. 332. b. 376. b. 381.] accepit.

In aedibus quoque suis tutum miseris receptum


page 44, image: s044

praebuisse, Io. Rosae [note: vid. inf. ep. XLIV.] exemplo constat.

Nec minus, quos amici commendabant, qua re cunque poterat, adjuvit. Vnde et passim hae literae vel ipsius fidei tradunt [note: vid. ep. XIII. XV. XXXVI. LVI. LXV.] miseros, vel, quantum ejus commendatio profuerit, [note: vid. ep. LXVII.] declarant.

In quotidiana vitae consvetudine comis amicis, gravitatem temperare humanitate [note: vid. ep. LXX.] noverat.

Si quid a laboribus publicis et cura suorum ipsi superesset otii, amicis et rei hortensi [note: Neque enim frustra est, quod Lutherus toties ab ipso perit semina.] videtur tribuisse.

Tandem quum mortuo Luthero civili bello conflagraret Germania, et res Evangelica in ultimum adducta esset discrimen, Venceslaus noster, annis, meritis, curisque gravis, missionem a suppemo


page 45, image: s45

vitae nostrae Imperatore, DEO O. M. impetravit, atque discessit ex hac vita A. C. CIC IC XLVII. annum agens fere sexagesimuna quintum aetatis. Corpus Christiano ritu Norimbergae, non sine sucrum et bonorum omnium luctu, sepultum est, pietatisque et memoriae ergo sequens lapidi insculptum monumentum:

Auctorem vitae, dum viveret, atque salutis
Asseruit, docuit, glorificavit, habet, [note: Ex Selneccero Sekend. lib. 1. p. 301.]



page 46, image: s046

Variorum epistolae ad Venceslaum Lincum.

I. Bilibaldi Pirkheymeri. Argumentum. Gregorii Nazianzeni orationes aliquot a se ex Graeco in Latinum translatas sermonem Linco dedicat, suumque in ea re institutum contra sinistra malevolorum judicia tuetur, interpretationis vero agnoscit difficultatem.

Reverendo Patri, Vinceslao Linco, Sacrae Theologiae Doctori, ac Augustinensium Vicario dignissimo, [note: Vitam ejus scripsit Rittershusius, atque ex illo repetiit Melchior Adamus in Vitis ICtorum.] Bilibaldus Pirkheymherus.

En tibi, Pater Reverende, Divi Gregorii Orationes; quas ni tantopere efflagitasses, diutius pressissem. Verum memineris, et jubentis et obsequentis periculum


page 47, image: s047

esse commune. Nosti enim, quam moleste quidam ferunt, cum Laicos, ut appellant, sacra manibus versare cernunt, tanquam committatur piaculum, si Christianus Christiana tractare audeat. Accedit his Juris-Consultorum quorundam reprehensio, quoniam, veneranda et fructifera legum majestate neglecta, ad sterilia haec, et, ut ipsi contendunt, inania diverterim studia, cum nec interim amici boni consulant, quod tot curas, cum publicas, tum privatas, etiam literarum degravem incommodo, ut obiter criticorum contemnamus latratus. Adde, quod haec non tam eruditis, quam sacris scripta sunt virginibus, nempe [note: Plures enim. Pirckeimero fuere sorores, quarum uns, Iuliana, Martino Geudero nupta, reliquae in sanctimonialium numerum adscriptae, quarum hic habes nomina. Latinam calluisse linguam apparet, ut plures illo aevo virgines, in quibus Catharina, Vdalrici Zasii Anna, Philippi Melanchthonis silia.] Charitati et Clarae, sororibus meis svavissimis. Qua propter longe tutius fuisset, tacendo invidiam effugere, quam sua sponte grassantem ultro irritare. Verum cum ita tibi videatur, age, contempto


page 48, image: s048

livore, ratem procellis committamus: forsitan aequus lector conatum meum laudabit, aut saltem non reprehendet. Cacterum de Viri sanctitate, eruditione ac eloquentia, nil scribere attinet, cum omni aevo ob virtutes innumeras major sit habitus, quam cui invidia possitnocere humana. Hoc vero haud mihi praetereundum erit, longe me labore minori, imo felicius, ni fallor, Demosthenis orationes totidem vertere potuisse, quam vel umbram quandam Gregorianae assequi facundiae. Id verum esse experietur, quicunque in eandem descenderit palaestram. Nil igitur mirum, si quaedam duriora, et etiam obscuriora videbuntur, cum Latinis non eadem liceant, quae Graecis, et Auctor ipse multiplici verborum novatione [note: Guissa videntur: non minus.] sit varius, quam sententiarum gravitate insignis. Quod si aemulis haec nostra displicuerint, fingart me interim potasse, aut etiam nucibus lusisse. Alius majora ac splendidiora in DEI templum afferat, ego, quod potui, feci, non ignarus, bonitatem divi.


page 49, image: s049

vinam animum etiam, ubi vires deficiunt, paterne respicere. Bene vale, Pater observande. Nurmbergae ex aedibus nostris, IV. Non. Mart. Anno 1521.

II. Joannis Staupitii. Argumentum. Queritur, sibi a Leone X. P. R. per Cardinalem Salisburgensem injungi, ut doctrinam Lutheri damnet, suamque deplorat imbecillitatem animi, quam a Linco sublevari petit. Simul duos socios commendat. Vinceslao Linco fidelis filius [note: De Staupitio passim Lutherus in Tomis et Epistolis, Sekendorfius item in Hist. Luth. lib. 1. §. XXXVII. Add. II. et alibi, Melch. Adamus in Vitis Theologorum Germanorum, p. m. 3. sqq. In anno mortis errant Aurifaber in Hist. anni 1526. T. III. Alt. p. 658. h. et Melch. Ad. p. 9. ex Sekendorfio corrigendi.] Jo. de Staupitz, Christi servus.

Salutem cum sui commendatione. Repleta est terra nostra [note: i. e. de Martino Luthero, ejusque doctrina et instituto sparsis.] Martinianis


page 50, image: s050

rumoribus, et oculi nostri suspenduntur, exspectantes, utra vincet, potentia an veritas? sed ad nos quoque rugitus [note: Eleganti [gap: Greek word(s)] et Leonem X. P. R. notat et architectum consilii istius, Diabolum innuit, animarum saluti per haec Romanae Curiae destinata insidias struentem.] leonis pervenit, quaerit, quem devoret. Injunctum est siquidem [note: Is erat Matthaeus Langius, familia patricia Augustae Vindelicorum natus, Episcopus primum Gurcensis, postea Archi-Ep. Salisburgensis, gratis apud Maximilianum I. Imp. plurimum florens, quem ubi cum Julio II. P. R. in gratiam reduxisset, ab hoc inter purpuratos Patres receptus est.] Reverendissimo Cardinali, ut me cogat asserere, quod [note: De consilio hoc Papae, et Staupitii responso, videantur, quae ad ipsum Staupitium et Spalatinum scripsit Lutherus T. l. Epp. ep. 211. et 252.] Martini articuli sint respective haeretici, erronei, et offensivi piarum aurium; abnegareque eosdem coram notario et testibus. Sed quia, quae non asserui, revocare non valeam neque abnegare, quae mea non sunt, supplicavi Domino Cardinali, quantumvis me excusatum reddat. Quid futurum sit jam.


page 51, image: s051

non constat mihi. Haec de iis, quae me contingunt, ad patrem scripsisse sufficiat, uno duntaxat adjecto. Videbar abundantius frui pace, et supervenit perplexa ista tentatio. Volare non valeo, quia neque doctrina, nec vitae sanctimonia fulgeo: veruntamen veritatem deserere summum nefas existimo. Calicem igitur salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Et tua Reverenda Paternitas adsit mihi consilio et auxilio. Martinus ardua coepit, et magno spiritu, divinitus illuminatus, facit: ego autem balbutio, et parvulus, lacte opus habens. Valeat tua Rever. Patemitas, et nos [note: Ita pro more suse aetatis. Quod saeculi noste aures vel delicatiores vel purgatiores vix ferrent.] zum finstern Stern in culo mundi ne deseras. Salutant te [note: i. e. in eodem haerentes monasterio, iisdem pressi conscientiae angustiis. Neque n. Staupitius in carcere fuit.] concaptivi mei, Patres Mayer et [note: Est hic Georgius Peslerus, cujus etia 3. ep. 4. mentio fit: postea Praepositus Paroch 18. e S. Sebaldi Noribergas.] Bessler, cupientes videre facem


page 52, image: s052

R. V. P. et simul gustare [note: Cujus Salisburgi copia. Id fastidien. Conradus quidam Polonus episeopatum Salisburgensem repudiavit seculo decimo tertio, ob cerevisiae defectum. Cromerus.] vinum, quod et quale Salzpurgae melius inveniri poterit, sed et adversa tecum aequanimiter ferre promittunt. Ex Salzpurga 4. Jan. 1521.

III. Ejusdem Staupitii. Argumentum. Consolanti se Linco gratias agit: Luthero, qui ipsius arguerat timiditatem, se respondere scribit, et quid Vormatiae fiat, exspectare. Nondum contra Lutherum egisse aliquid Salisburgensem. Tandem, si quid Vitemberga novi, de eo certior fieri cupit.

OBedientiam et Reverentiam pro salute. Iterum literis dignatus es consolari [note: Fuerat quidem Staupitius paullo ante Vicarius Augustinianorum generalis, Lincus autem non nisi Provincialis. Sed A. M IC XX. mense Augusto, in solenni Ordinis conventu, munere Staupitius se ahdicavit, succedente Linco. Vid. Lutheri Epp. T. I. Epp. T. I. 171. 191 et 312. Inde se se h. l. Staupitius Linco subd itum dicit, et ep. praec. filium.] subditum tuum, Reverende


page 53, image: s053

in Christo Pater; tribuat tibi IEsus meus gratiam pro gratia! Sed et prioris gratiae memor, ago gratias, responsurus aliquando in humilitate spiritus. Quod literas aperuisti, jus tuum erat, nec me in minimo perturbat. Vtinam te coran omnia facere possem, ac te duce post Christum currere concederetur! Inhabitamus hic modicam speluncam, in qua P. T. R dam videre cupimus. Verum. si absque incommodo fieri nequit, jubeat P. T. quid velit: Ego cum his, qui mecum sunt, parebimus mandatis tuis obedientes. Respondeo Martino nostro, qui tecum sentiens [note: Literae Lutheri, de quibus hic agitur, habentur T. 1. Epp. Ep. 211.] meam arguit pusillanimitatem. Cum autem tu mihi Petrus sis, et alter Paulus, libens recognosco culpam, tametsi verbis contendere possem. Tribuat nobis sapientiam, qui Sapientia est, et robur spiritus, qui virtus


page 54, image: s054

Dei est, sine quo nihil est validum, nihil sanctum. Nova apud nos non sunt. Verum exspectans exspecto, quae ex Wormatia futura venient. Reverendissimus Dominus Cardinalis [note: Praebuerat Archi-Episcopus hic Salisburgensis, idemque Cardinalis, inter initia caussae Lutheranae nonnullis speciem animi ab illa non alieni. Vnde et Lutherus A. 1519. cum Carolo Milticio agens cum cum Trevirensi et Freisingensi (aut Numburgensi, vid. T. 1. Ep. 86.) Praesule arbitrum nominatim legit: (vid. T. 1. Ep. 97.) et auctores ejus consilii Fabianum a Feilitsch atque Spalatinum habuit, ut ex epistola Lutheri MSpta ad Fridericum Electorem data commemoravit Sekendorsius Hist. Luth. lib. 1. p. m. 64. Sed annis proximis, nihil boni Luthero a se esse exspectandum, satis declaravit; Judicio Planitii, Legati Saxonici, jam A. 1524. Lutheranis infestuis: et posten A. 1538. solus fere Praesulum, federi Noribergensi, ia Protestantes inito, nomen dedit. Vid. Sek. lib. 1. p. m. 289. lib. 111. p. m. 171.] prorsus nihil contra Martinum hucusque in Dioecesi Saltzpurgensi tentavit, speramusque, ita supersedere in pace, donec fortiores in fide ac Evangelio bene pasti virum agamus. Rogo, si quid novi venerit ex Witenberga, participes nos facito. Nos quoque, quae tibi sunt gratissima, facere curabimus. Datum Saltzpurgae 5. Martii. 1521.



page 55, image: s055

IV. Ejusdem Staupitii. Argumentum. Se ad Chiemum lacum agere nunciat. Ernesti, ducis Bavariae, voluntatem in Lutherum laudat. A Linco invitatus, venire se posse negat. Schmanfium commendat.

SAlutem et robur Spiritus, cum sui commendatione. Reddiderunt mihi literas Reverendae Paternitatis Tuae [note: S. d. 10. Oct.] altera Dionysii in Chiemseh, ubi nunc [note: i e. extra coenobium Salisburgense, vbi alias vivebat. Forte minas Curiae Romanae veritus, aut invidiam amicitiae Lutheri, ex celebritate Salisburgensi recedere aliquan diu consultum duxit.] exul ago, et tam erant mihi gratae, ut non possint facile gratiores fuisse. Videor enim mihi te solum habere superstitem patrem, qui mei curam agat, [note: Lutherum intelligit, qvem epistola etiam superiore cum Linco conjunxerat. Is autem tum, post comitia. Vormatiensia, in arce Vartbergensi prope Isennacum, paucissimis negotii consciis, laschas.] altero, proh dolor!


page 56, image: s056

destitutus, cujus nec vocem audio, neque apicem video vnum. Consoletur eum Spiritus Domini, qui et retribuat ipsum nobis sui juris aliqvando! Verumtamen finem facio qverelis, quoniam voluntas Dei est. Stetit hic nobis cum [note: At postea idem hostis Lutheri acerrimus, ut ex iispater, quae in Leonardum Keyser / neglectis variorum principum et Nobilium virorum deprecationibus, designavit; de quibus Lutherius T. III. Altenb. p. 780 sqq. et brevius Sekendorf. Hist. Luth. lib. II p. m. 84. Tantum imerest, animi curiositate, an veritatis amore, quaeratur de vero.] Princeps Bavariae, Ernestus Pataviensis Episcopus, seu administrator, magnus valde et indeger Lutheri fautor.

Is, ni fallor, conversationem in illis, quae Lutheriana dicunt, pro deliciis amplectitur. Sunt et multi alii, quibus gloriosum est nomen Lutheri. Ex gratia vocaverat me R. P. T. ad se, pro quo gratias ago tibi, patrono meo et pastori in primis, deinde Venerabili Patri Priori, cujus charitas vulnerat cor meum: Reddat sibi DEVS mercedem copiosam! Ego quoque nihil libentius faecrem, sed, qui modus


page 57, image: s057

faciendi sit, ignoro. Accedit [note: Stylo ecelesiastico sie appellat tempus, quo Adventus Christi publice celebratur memoria.] Adventus Domini, et non est alius subintrans labores meos. Non timui valde, quando reliqueram Salisburgam. Reditus mihi gravior est, et, ut ajunt, periculosior. Sed scriptum est: Cum esses junior, cingebaste, et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, alius te cinget, et ducet, quo tu non vis. Exivi persuasus, introibo fere coactus. Attamen cum leproso loquor ad P. T. Domine, si vis, potes mo salvare. Venturus est in Norinbergam cum Reverendissimo Domino Cardinale Physicus electus. Doctor Schmanfius, [note: Videtur hic esse D. Ludovicus, quem Lutherus T. 1. Epp. Ep. 211. Staupitio acribens salvere jubet, et doctissime ad se seripsisse memorat.] veritatis acerrimus indagator: quem R. P. T. commendatissimum facio. Dignus namque est, ut ametur. Nova apud nos nulla sunt te digna. P. T. Rev. da diffundat, si quid in se est consolationis, memor deserti: digneturque salvos dicere


page 58, image: s058

Patrem [note: Hujus Prioris mentio etiam fit in literis Lutheri T. II. Epp. f. m. 75. insertis, atque a Sekendorfio ex MSP to denuo in Hist. Luth. p. m. 48. ediris. Qui tamen in eo salsus est, quod Venceslaum ipsum Priorem hunc fuisse putavit, quod his, quas nunc edimus, literis facile refellitur. Nomen viri docent epistolae Spalatini, a Schlegelio edltae, p. 226. esse Wolfgangi Volprechti: mortuus est 1528. vid. T. II. Epp. Luih. f. m. 376.] Priorem, et Lectorem [note: Idem videtur esse, cujus et supra ep. 11. facta mentio.] Peslerum, cum ceteris amicis et fratribus. Datum in Coenob. Chiemensi, 16. Oct. 1528. [note: Post has literas Staupitus videtur sensima a Lutheri caussa factus fuisse alienior, forte turbis Vitenbergae ab sente Luthero motis, aliisque nonnullorum factis offensus. De eo certe Lutherus jam sub finem anni 1522: Literas Staupitii non intelligo, nisi quod Spiritu inanissimas video; ac non, ut solebat, scribit. Dominus revocet eum! T. l. Epp. f. m. 98. a. Alius epistolae Staupitii ad Lincum mentio est Ibid. f. 110. a.]

V. Georgii Spalatini [note: Spalatini vitam peculiari dissertatione accurate descripsit Vir Cl. Christianus Schlegelius.] . Argumentum.


page 59, image: s059
Nomine Electoris Lincum ad munus Pastoris in ecclesia Altenburgensi vocat.

INter proficiscendum hodie Princeps noster mihi mandavit, tibi [note: Timidiuseule enim, multisque humanae Sapientiae cautionibus interpositis, curam sacrorum puriorum agebat Frideticus hic III. Elector, quo nomine in epistolis ad Spalatinum passim eum. Lutherus notar.] clanculum scribendum, ut patereris te suffici [note: Gabriel hic Didymus intelligitur, qui paullo ante nonnulla Vitembergae cum Carolostadio turbulentius egerat, sed a Luthero in viam revocatus ab eodem Senatui Altenburgensi, praeconem Evangelii postulanti, commendatus erat. Quia autem canonici, qui jus sibi, constituendorum praedicatorum, asserebant, acriter repugnsbant, aliique, interquos Spalatinus, Didymo non nihil diffidebant, ipse etiam propter vocis exilitatem populo forsan minus gratus erat, frustra dissuadente Luthero, post menses sane pauculos dimissus postea Torgaviac non sine fructu docuit. Vid. Lutheri Epp. Sekendorf. Hist. Luth. lib. i. p. 181. et 213. sq. Tandem, mutato per bellum civile Saxoniae statu, Didymus una cum Michaele Schulthesio, diacono Torgensi propterea, quod se consiliis Interimistarum mascule opponeret, in carcerem abductus post sexennium in eo obiit. Flacius in Responsad Acta Synod. Vitembergensium. Artibus Melanchthonis illud tribuit Matth. Razenberger/ vel quisquis auctor est historiae Secretioris de rebus ea gestis.]


page 60, image: s060

Gabrieli, ita ut aliquandiu ecclesiae Aldenburgensium evangelizes. Qua in re scio te certo rem gratam Principi, populo utilem, et te dignam facturum. Itaque cum hoc mittimus hunc cursorem, ut per eum tu nobis statim respondeas, et rem non omnibus dicas, imo secreto serves, nisi vero putes communicandam cum [note: Nomen ei Guttelio fait. De eo multis Seck. 1. c. p. 247. squeq. Istum Zviocaviae fuisse videtur, ex iis, quae habet Sekendors. l. c. p. m. 250. b.] Doctore Casparo: Cui et ipse scribo hoc nomine. Ego si quid et meae apud te possunt preces, te oro, ut meo quoque rogatu non fugias hanc vocationem, sed populum Aldenburgensem doceas verbum Domini, ad sedandos motus tantos, et instruendos rudes animos non solum fide, sed etiam charitatis verae officiis. Facile vero poteris Coenobio [note: Neustadium ad Orlam in Thuringia videtur signifiecari, quod non procul ab oppido Pesnick fere ad fine Ducarus Altenburgensis, ut nunc descripti sunt, situm. Hic Venceslaus paullo diutius, Luthero moram hanc aegre non nihil ferente, (vid. T. 11. Epp. f. 79.) substitit.] Neustadiensi aliquem alium praeficere,


page 61, image: s061

hoc curaturum, quod tu praestares isthic degens. Neque adeo aberis, quin Aldenburgi agens possis continere fratres in officio. Quo magis te rogo, ut gratificeris hoc postulantibus. Bene vale in Domino, et responde citissime. Cursim ex Pesnick die S. Johannis Baptistae 1522.

VI. G. Spalatini. Argumentum. Crebriores a Linco literas, precesque postulat. Soceri Linci sollicitudinem de ira ducis Georgii commemorat.

NIhil prorsus ab te jampridem habeo literarum, mi amicissime Doctor Vincilae, incertus etiam, an meas nuper Tibi sub Novembri proximo, nisi fallor, adscriptas acceperis. Ego certe nunc totus flucto, variis occupationibus pene obrutus. Tuigitur DEVM pro mea tenuitate ora, ut durare possim, vel potius, si ita DEO visum fuerit, concedere, Quid


page 62, image: s062

enim aliud requiram? [note: Altanburgi enim A. 1523. post festum Pascharis, quum ibi Pastorem asgeres, Lincus uxopem duxerat. Meminit barum nuptiarum Lutherus T. II. Epp. s. m. 113. b. 130. b.] Socer tuus vehementer solicitus fuit, ne tibi sit damno, quod [note: De his Lutheri ad Lineum literis, et Ducis Georgii indignatione pluribus T, III. Altenb. p. 457. sqq. Sekend. Hist. Luther. lib. II. p. 99.] Dux Georgius tantopere indignatur, nescio quas literas isthuc ad te transmissas a communi Patre, nunquam sine praefatione nominando, D. M. Luthero. Quanquam multum dubitat tale quicquam tibi ab eo scriptum. Et si scriptum est, [note: Quin potius miraudum, nec ex Luthero Spalatinum intelleXisse, nec Altenburgi aliquid de negotio, in aula varie jactaro, inaudiisse. Sed aliia occupatiouibus distentum haec praeteriorant.] miror, mihi hactenus abs te celatum. DEVS ergo nos omnes praefervet ab illius modi. Vides enim, quid moliantur, quem non moveant lapidem. Nos hic nihil habemus novorum: alioqui liberaliter isthuc pervolaturum. Bene cum uxore, liberis, tota et domo et Norinberga vale, et pro nobis ora, et rescribe, quae tuto licet literis mandare. Tam enim


page 63, image: s063

enim frequens est fides Graeca, ut vix tuto etiam apud multos taceas. Aldenburgi die Magis sacro 1529.

VII. G: Spalatini. Argumentum. Lincum, ut certamine nupero Georgii ducis et Lutheri de literis a Linco publice recitatis et admonitus imposterum cautius agere discat, amice ac modeste hortatur, studiumque suum erga Bubalum significat, itemque de Visitationis et negotio.

TRansmitterem et ipse tibi vicissim, mi amantissime Doctor Vinceslae, novitates, siquas haberem tedignas. Sed quia non habeo, non dubito te boni acquique consulturum, donec Dominus aliquid dederit, quod recte scribi possit. Quanquam sunt pleraque ejusmodi, quae melius taceas, quam temere omnibus scribas. Cujus rei periculum procul dubio et tu expertus nuper, probe nosti, quid sit


page 64, image: s064

scribere, quid [note: Literas n. Lutheri, de quibus epistola superiore, Lineus in concione de suggestu recinverat, et Scheurlio miserat, quum Georgii Ducis Secretarius Heidin (Miritianus, ut Latina voce pro more illius aetatis appellabatus,) de iis Norim berga quareret. Sekend.] communicare literas omnibus, ut vel hoc uno documento discas, non facile omnibus omnia credere, Reliqua ex D. Johanne Bubalo cognosces: cui utinam tuo nomine et rogatu multis commodare potuissem. Verum ne nihil prorsus facerem, dignatus hospitio in aedibus socrus meae, praefecto nostro fideliter commendavi. Porro [note: De qua pluribus Schegelius in Vita Spalatini XXII.] Visitationem meam in Misnia ultra Cygneam nondum absolvimus, DEO adjuvante post Saturnalia, vel, si mavis, Lupercalia in Voitlandia idem operis facturi, nisi Dominus aliud voluerit. Bene in Domino vale. Aldenburgi IIII post purif. Mariae Anno 1529.

VIII. G. Spalatini. Argumentum.


page 65, image: s65
Abitum se ex Comitiis mox sperare, Pontifici in ipsa Italia nasci adversarios narrat: quousque adversariis cedendum sit, quaerit, et nonnulla ex epistola Erasmi ad Melanchthonem refert.

PEr tuum Cyriacum et Martinum clientem Fuccariorum fortassis plura. Nunc vehementer petimus tuum responsum. Speramus nos non adeo diu hic substituros. Heri enim praemissa sunt aliquot vectabula cum arcis, hippoperis, fortassis, ut eo expeditius domum proficisci liceat. Vtinam sic, quicquid hoc est caussae, componatur, ut et verbum DEI nobis et pax publica toti Germaniae maneat! Verum usque ad aram, ut est in veteri adagio. Hodie audivi ex Consule Eslingensi, extitisse in Italia, qui acerrime contra Pontificem Rom. scribat. Sparsus etiam est rumor, Pont. Rom. [note: Accidit tale quid A. 1526. quo Cotumnen sec Vrbem invadentes dementem VII. P. R. in molem Adriani compulerunt. Vid. P. Suabar Hist. C. T. lib. 1. p. m. 44. sq. Astidem A. 1530. contigisso non legitur. Falsus ergo hic rumor fuit. Praeterea Vrsini contra Columnenses partibus Pontificis R. stabans.] ab Vrsinis


page 66, image: s066

et Columnensibus in arce S. Angeli obsidione cinctum esse: quod nobis omnibus magnae est voluptati. Philippus Melanchthon pertaesus malignitate et impietate incredibili adversariorum, videtur paullo quidena amplius ipsis [note: Cujus de consiliis, et timore, et praepostera sapien tia infectis, passim in epstolis ad eum datis hoc tempore Lutherus. Add. Sekendorf. lib. II. §. LXVII. et alibi.] cessurus. Tantum tu nobis responde statim, [note: Factum hinc est, accedente Senatus auctoritate, ut de actis Augustanis Norimbergenses sententiam suam prudenti et pio scripto complecterentur, quod Chytraeus habet in Histor. A. C. Germ. f. m. 172. b. in quo concinnando Venceslai quoque nostri operam intercessisse, credibile est.] quid tuto et incolumi DEI gloria et verbi ejus, et nostra salute permittere possimus, et an debeamus, si ita vrserint, facultatem postulare a Legato et Caesare [note: Videtur aliquid deesse.] Hodie accepit Philippus literas ab Erasmo, datas [note: Eo concesserat Erasmus a. 1529. m. Aprili, Basileam tamen reversus A. 1535.] Friburgi, die Augusti hujus 17. in quibus inter initia statim scribit: si quid ponderis suae haberent, nihil minus futurum, quam vt bellum suscipiatur.


page 67, image: s067

Anemine jussum, vt nomine Caesaris his comitiis adesset. Nec Caesari, nec Ferdinando se scripsisse in hoc conuentu, ne sepericuloso negotio sponte admisceret. Neque se clam esse, [note: f. quod.] quam sint quidam, quorum arbitrio hic res agitur, qui ipsi non admodum bene velint. Certe ab Eccio positas ipsius sententias aliquas inter haereticas, nisi quod pro Erasmo dicat quidam, quod ab illo nunquam exspectarat. Vtitur et his verbis: Me tamen nulla privata injuria huc perpellet, ut belli sim auctor. Iampridem me geltientem [note: Mutato tamen pestea consilio in Germania mansit, et Basileae 1536. d. V. Id. Jul. obiit.] a Germania recedere nunc compellit necessitas. Hic aegre habemus, quod edamus aut bibamus. Quid fieret in bello? Salutant te omnes nostri et amanter et reverenten, Tuum pulchrum [note: Lutheri liber est in Psalm. CXVIII. Commentarius, Friderico, Abbati ad S. Aegidii Norimbergensi inscriptus das schone Confitemini. Linco tribuit Spalatinus, forte quod ejus opera Norimbergae in lucem editus esset: quod et de literis Lutheri ad Albertum Cardinalem factum. vid. Lutheri Ep. ad Ruelium T. V. Altenb. p. 244. vel quod eum se librum in oculis, quod dicitur, ferre, Spalatino per literas confirmasset.]


page 68, image: s068

videre, neque legere hactenus. [note: Non indicatur locus tempusque scriptionis. In Comitiis tamen illis celeberrimis, Augustanis, A. 1530. scriptam, res ipsa clamat: et quidem sub finem Augusti, vel Septembri ineunte.] de literis Lutheri ad Albertum Cardinalem factum. vid. Lutheri Ep. ad Ruelium T. V. Altenb. p. 244. vel quod eum se librum in oculis, quod dicitur, ferre, Spalatino per literas comfirmasset.

IX. G. Spalatini. Argumentum. De conventu Svinfurtensi Linco quaedam refert.

ETsi deest, mi amantissime D. D. quod scribam: incerta enim hic sunt omnia: tamen scribendum ducebam. Quicquid enim actum sit, quicquid adhuc agetur, propediem fortassis intelligemus plerique. Interim rogo, vt Dominum oremus pro pace, pro verbi cursu, pro optimis Principibus nostris, pro tota ecclesia. Videmus eim securim [note: Pariculum enim erat, si instituta de pace actio parum procederet, ne tota bello cirili cunflagraret Germania.] radici


page 69, image: s069

arboris impositam. Vtinam igitur Dominus vel innocentis sanguinis misertus, custodiat et ecclesiam suam, et Germanicam nationem, alioqui modis multis miserrimam. Credo te nosse [note: Cujus consilio Argentinenses in isto conventu Augustanam formulam subscriptione approbarunt, et in fedus Saxonis et Hassi, Principum, sunt recepti.] Bucerum hic esse cum suis Argentinensibus. Hessorum Princeps non adest. Noster verp Princeps [note: Joannes Fridericus, peullo post Elector.] vere religiosissimus et sanctissimus loco patris optimi, Electoris Saxoniae, hic in tertiam hebdomada divertit vna cum duobus Electoribus, Mogutino et Palatino, imo cum duce Francisco Luneburgio, et Principe Wolfgango ab Anhalt. Dominus igitur det diebus nostris, vt pacem, ita veritatem. Bene vale cum conjuge, liberis, D. Osiandro, [note: Plenum ei Dominieo Slenpnero nomen erat.] Dominico, Venatorio, Friderico Abbate Egidiano, Sebast. Furnschildio, Poetarum [note: Regis nomine inter sodales Fobanus Hessus per jocum insigniebatur, quod ipse, nt erat ingenio festivo, non aspernabatur. Vid. inf. ep. LIX. Appellationis hujus occasionem ex Jo. Capnionis litetis captam, recenset Melch. Adamius, in Eobani Vita,ipse que Eobanua, peculiari carmine sub finem libri II. Sivarum.]


page 70, image: s070

rege Hesse, [note: Forte Michael Rotingus intelligitur, qui tum Norimbergao Dialecticam in Schola publice docuit. Vid, Eobani Elegia de Schola Nonca.] Michaele: ac pro nobis ora. Schvvinfürdiae die IIII. post Misericord. Dom. 1532.

X. G. Spalatini. Argumentum. De duabus Lutheri epistolis, quas Lincus flagitaverat, perscribit, itemque pareliis, Altenburgi visis.

ACcepi aliquot literas tuas, mi Doctor. Nonnullis etiam respondi. Nequedubito in manus tuas venisse. Verum quam tantopere postulas et petis epistolam Rev. Patris D. M. L. [note: Videtur significari liber Lutheri de abroganda Missa, quem Patribus Augustinianis Vitembergae 1521. conventum celebrantibus inscripsit. Relatus est in T. II. len. et T. II. Altenb. p. m. 21. seqq.] ad convocationem Witenbergensem, quamvis diu quaesuam, prorsus non possum invenire.


page 71, image: s071

Consolatoriam autem [note: Haec A. A. 1531. ad matrem morti propinquam scripta, et T. V. len. et Altenb. p. n. 587. inserta est.] ad Matrem ejus, mittente M. Vito, proximis diebus consecutus sum. Magnifice consolatoria sunt, vt illius tanti viri omnia. Quae enim [note: Ea 1. C. Sagittarius cereris Lutheri scriptis addidit T. V Altenb p. 1280. sq. exarata, quum Princeps ille in Tureas iret A. 1532. Nam alteras, de usu S. Coenae sub altera, ut vocant, specie, ea tempestate publieo statim commissas vix credo.] ad Joachimum Marchionem Iuniorem Brandenb. Scridpsit, nondum vidi. Hic Aldenburgi nonnulli spectatae fidei homines toto pene die tres viderunt soles. Ex Vitenberga bonos exspectamus libros post nundinas Lipsenses. Bene vale cum Conjuge, liberis, Patre Garthusiano, amicis omnibus, praesertim [note: Sebastiano Honodo. De quo inf. ep. 21.] Honoldio et suis, et pro nobis ora. S. Ioannis Apostoli et Evangelistae [note: Observandum hic est, illa aetate anni primordia a Nacali Christi capta esse; nostra vero numerandi ratione has literas ad finem anni 1532. referendas. Idem etiam in ep. 20. 27. 60. et 65. vsu venit. Eobenus Hessus libro 111. Sylvarum:]

Cum gelidus decimam Sol aspirabis ad vmbram,
Sumpturus mecum prandia parca, veni.
Gaudia nam suader magni natalis IESV,
Vt novus hic nobis candidus annus eat etc.

[note: Vide et inf. ep. XVI.] 1533. XI.



page 72, image: s072

XI. G: Spalatini. Epistola Laconica

Reverendo D. Vincilao Linco, Doctori, amico excellenti, Georg. Spalat.

DEi gratiam et pacem. Caetera posthac, mi D. Doctor. Nunc vale cum tota domo et sanctis istic omnibus. Plura enim non vacat. Ora pro nobis. Die Cinerum 1533. Haec per [note: Stephanum, vt pato: de quo plurib. infra ep. XLII. conf. ep. XIV.] fratrem vsthic iturum.

XII. Viti Theodori. Argumentum. Luthero semina quaedam mitti postulat. De famula rituum ecclesiis Noricis praescripta: Alberto quodam, item laborib. Lutheri scribit.

S. in Christo. Iamdudum nihil ad te scripsi, vir Optime, quod sentiam otiosas


page 73, image: s073

literas minus gratas tibi esse, quae nihil continent praeter officii commemorationem. [note: Nunc autem Non dubium est, quin ita [gap: Greek word(s)] Lutherum appellet, qui et ipse a Lineo variarum semina herbarum petere est solitus. Vid. T. II. Epp. Luth. f. 292. 327. 332. 342. b. 365. b. 369. 376.] D. noster, qui jam aliquandiu post longos et periculosos capitis morbos convaluit, argumentum obtulit. Petit enim a tua humanitate, vt sibi vel poraginis vel buglossae hortensis semina alicunde conquiras, quibus delicati mercatores utuntur zum Salat/ und soll sehr wohr schmecken. Est jam apud nos [note: Ioannis, anno praecedente lochaviae vita suacti.] Electoris mortui Medicus, D. Caspar, is mirum in modum eam probat, ac dicit Nurnbergae quoque in protio ac delictis esse. Audio, absolutam vestram [note: Ea communi Georgii Marchionis Braid. et Senatus Norimbergonsis consilio edita est: De qua pluribus Sekendorf. Hist. Lath. lib. III. p. m. 71. sqq.] Cerimoniarum formam. Sed nondum eam hic vidimus. De qua cum omnes gauderemus mirum


page 74, image: s074

in modum, audimus tamen bonam senatum partem non candide eam vel probasse, vel in lucem edi curasse. Sic conveniunt Christus et Baal, verbum DEI et sapientia mundi, praedicatio gratiae et mersatura omnium vitiorum nutrix. Quod si suum honorem verbo et ejus ministris non dabunt nostri, actum est de tam pultra Republica, quae una cum [note: Hieronymum hunc Ebnerum A. 1532. ense Augusto vita functum Eobanus carmine Epicedio celebravit.] Ebnero concidisse videtur. Est jam vobiscum Albertus meus, is si quando ad te veniet, quaeso, eum benigne excipito, et, si qua re potes, juva. Ego vicissim h. t. gratificabor. Nova nulla habemus: nisi quod [note: Haec ad Historiam Bibliorum Germanicorum notanda.] Lutherus rediit ad Biblia corrigenda, et ad Apocryphos libros edendos. Dominica Oculi 1533. [note: Extat in eodem codice MSPto. Viti Theodori Epigranima De assumptione humanae natuiae in filio Dei.]

Huc me sidereo descendere jussit Olympo,
Hoc me, ceu reli, vulnere fixit amor.
Langueo, nec nofiro quicquam succurrit amori,
Quem nequeunt dirae frangere jura cruci.


page 75, image: s075

Pungentem capiti (dirum) gestare coronam,
Fortis amor docuit, vulnera tanta pati.
Felle sitim magni Regis satiavit acerbo,
Pectus ut hauriret lancea, fecir amor.
De me solus amor potuit proferre triumphum:
Ille manus clavis fixit, et ille pedes.
Si cupis ergo animi mihi signa rependere grati,
Dilige: pro tantis sat mihi solus amor.

XIII. G. Spalatini. Commendat Nic. Sentium.

VIdes, mi amantissime D. Vincilae, quid roget D. Nicolaus Sentius, olim Augustinianus, nunc Parochus Lembensis, in ditione Schlaniensi. Rogo igitur vehementer, vt ita commendatum habeas miserum apud Senatum Norinbergensem, ut intelligat meam sibi commendationem non parum [note: In mendo locua hic cubat: constat tamen de sententia.] plurimum valuisse. Feceris enim rem et te dignam, et utrique nostrum gratissimam. Recte vale cum tuis omnibus: et [note: Seil. Thomac Chiliani arcularii.] avunculi mei viduam et liberos fideliter habe commendatos, propter Christum. 1. Maii. 1535.



page 76, image: s076

XIV. G. Spalatini. Argumentum. De mala tabellariorum fide queritur, et obitus multorum insignium virorum deplorat. De sacro sermone a Luthero Torgae habito, et convento trium Electorum Lochae, Episcopisque Daniae a Rege in vincula conjectis narrat, et Monatessaron Osiandri se exspectare significat.

VTrisque tuis literis, fratri Stephano datis, multo eitius respondissem, si habuissem tabellarios certos, et isthuc ituros et huc redituros. Incertis enim cur darem? nisi interceptas aut retentas, aut prorsus perpetuo amissas cuperem. Video enim Graeca saepe fide literas et cetera reddi. Cre de mihi, dolenter intellexi tot tantisque viris defunctis nuper, nudatam esse Nurenbergam. Idem fieri video etiam in multis non solum urbibus et oppidis, sed etiam regnis, regionibus et ditionibus, vt metuam esse, signa pereuntium rerumpublicarum: si


page 77, image: s077

modo non solum Esaiae, sed etiam historiis veteribus fidem habemus. In quibus fere vbique est legere, amissis magnis civibus, et foris et domi insignibus, collapsas etiam tandem esse resp. Merito igitur Dominum oramus, ut suorum misertus eos paterne reservet incolumes. Interim sane nobis magno est solatio, quod tantam Evangelii lucem, tantam Christi cognitionem assecuti, certo scimus, Christum servatorem esse benignissimum omnium nomen ipsius confitentium coram hac perversa et impia et prodigiose ingrata generatione. Nostros adhuc feliciter valere et hic et Vitenbergae non dubito tibi liquere. Reverendus pater noster Lutherus [note: Di hac Lutheri Concione nullum adhuc vestigium alibi reperire porui. Extai quidem T. VI. Alt. p. 911. Concio nuptialis, quae in arce Eilenburgensi dicitur habita, pro qua forsan Torgensem arcem reponi debere; aljcui in mentem venire posset: quum Torgae fuisse Lacherum, et iam ex ipsius literis ad Pontanum l. c. p. 917. conflet. Eilenburgensis vero itineris nulla fiat alibi mentio. At vero vetat haec dicere remporis intercapedo, quum sermo ille nuptialis circa Pashatis solennia sit habirus, hic vero, de quo Spalatimus, circa mensem Septembrem. Legate Ferdinandi literae, quae anno sequenti ab eo ad Lutherum scriptae perbibentur, nominant lo. Offlingium, Cancell. Boem. et Andr. Vngnadium, Baronem. An ex hac Spalatini commemoratione aliquid pro fide illarum literarum confici possit, viderint prudentiores.] Torgae coram Principe


page 78, image: s078

Electore Saxoniae et legatione Regis Romanorum et Boermae etc. concionatus est, vt mihi dixit inde ad me reversus amicus. Ex Torga habeo literas, Dominica post Matthaei, [note: Vterque consilium de purgandis a veteri superstitione sacris in proviaciis suis ceperas; eusus prima molimina, sed enuia, Hermannus hic Coloniensis hoc ipso anno, habita Coloniae Synodo, suscepit, postea vltra progressus: loachi. mus vero 11. Brandenburgicus ad eam rem literis Philippi, Hessiae Principis, excitatus hoc anno, publice eam peregir post triennium. Atque in hoc conventu eos ab Electore Saxone in proposito confirmatos fuisse, dubitandum non est.] Archi-Episcopum Coloniensem, et Ioachimum Brandeburgicum ad Principem nostrum venisse Locham, et ita tres Electores Romani Imperii convenisse. Rarissimus certe conventus hactenus. Ex Vitenberga mihi scriptum est, regem [note: De eo ex idoneis auctoribus post alios agit Sekendorf. l. e. lib. III. p. m. 142.] Danorum


page 79, image: s079

VII. Episcopos in carcerem conjecisse, et missos ab eo Vitenbergam, qui cum D. Philippum, tum [note: Abiit hic paullo post in Daniam, et coronato in Comitiis Regni Christiano 111. formulam constituendarum ecclesiarum conscripsit.] D. Pomeranum, et alios eruditos in Daniam ad constituendas pie illic ecclesias deducant. Monotessaron, ut vocas, Osiandri nostri sitienter exspecto, opus haud dubie vt eruditissimum, ita mirificum. [note: i. e. d, 1. Oct.] Dominica Remigii 1536.

XV. Georgii Spalatini. Argumentum. Caussam cognatae suae ministris ecclesiae commendat.

Doctissimis Viris D. Vincilao Linco, Theologiae Doctori, D. Andreac Osiandro, D. Dominico Schleupnero, D. M. Vito


page 80, image: s080

Theodoro, et D. Thomae Venatono, Sinceriss. Ecclesiae Nurmbergensium Ecclesiastis, amicis in Domino, tanquam fracribus, charissimis.

NOndubito auditum vobis, viri amicissimi, Leonardum Nabensem arcularium, quamvis publice et consensii parentum et amieorum charissimae meae cognatae Virgini Magdalenae, Thomae [note: Annam, Spalatini filiam primogenitam, M. Michael Chilianus, Norimbergensis, Scholae Altenburgensis Rector, vxorem duxit. Schlegel. in Vita Spalat. §. 16. Hunc ex Thomae istius genere fuisse, atque adeo Spalatino propinquitate quadam sanguinis conjunctum, non improbabile est. Certe Thomae hujus filium stipendio juvari, epist. XVII. rogat, et Michaelem Cailianum, cognatum agnoscit ep. XXXIX.] Chiliani arcularii, avunculi mei amantissimi, filiac sponsalia ante aliquot annos pollicitum, nescio quo profectum, nunc affirmare, prius idem pollicitum, nescio cujus, istic Nurnbergae lanii filiae matrimonium; nunc nihil boni secuturum, etiamsi adactus duceret meam cognatam:


page 81, image: s081

imo qvamvis Senatui amplissimo vestro jaratum, non discessurum, nisi re confecta et caussa cognita atque definita, tamen clam clapsum non redire: interim miseram meam cognatam retineri fluctuantem et pendentem prorsus animi, non sine gravissimo et corporis et conscientiae periculo. Quade re nunc denuo ad Ampliss. Senatum Vestrum scribo, orans, ne caussam diutius extrahi sinat. Cum igitur non dubitem, vos omnes, vt gratia, ita auctoritate apud Senatum valere, vehementer rogo, vt ipsi quoque Senatum meo nomine et rogatu ita rogetis, vt publice citet et in jus vocet Leonardum Nebensem, vt vel puellam ducat domum, vel, sive compareat detrectans, sive non compareat, puella ab eo liberata per sententiam alii in Domino possit nubere. Neque enim sponsus, sed desertor habendus est talis nebulo. In ecclesia certe tum Witenbergensi, tum nostra, diu esset absoluta puella. Cur enim innocens diutius in tanto discrimine captiva retineatur? Mihi certe nihil gratius vnquam


page 82, image: s082

facere poteritis, curaturo summis viribus, vt eadem me animi propensione erga vos vestrosque perpetuo sentiatis paratissimum. Bene valete, cum vestris omnibus. 9. Oct. 1538.

XVI. G. Spalatini. Argumentum. Literas Erh. Sthaubigii mittit, et elegos in auspicia anni natali Christi ineuntis: Cognatae causam denuo commedat.

QVamvis non adeo suppetente argumento scribendi, tamen haec scribebam maxime hoc nomine, vt tibi mitterem literas D. Erhardi Sthaubigii, ne diutius domi meae retinerentur. Cetera apud nos, quod sciam, salva sunt omnia Dei beneficio. Ne autem meae prorsus inanes ad te venirent, dedi profecturis elegos meos pro strena, h. e. novo anno de puero Iesu nuper editos, vt videas, qualis sim poëtaster senescens, aliquando a seriis et gravioribus caussis et negotiis feriatus.



page 83, image: s083

Annus eat praesens CHRISTO duce laetus vbique,
Quo puero miseris coelica regna patent.
Principibus cunctis et gentibus omnia recte,
Ordinibus cunctis omnia fausta cadant.
Hoc puero fautore sat est, et ubique salutis,
Quicquid et ambrosiae sidera lucis habent.
[note: Heptameter. Forte: nocent nec mille pericla.] Hoc puero fautore nocent nec mille pericula rerum,
Nec Satanae miseris ignea tela nocent.
Hoc puero fautore favet Pater ille benignus,
Qui digito verbi cuncta creata fovet.
Hoc puero fautore favent pia numina cunctis,
Omnibus inque malis pectora laeta vigent.



page 84, image: s084

De verbo Dei:

Salvus eris verbo, verbo tutissimus ibis,
Hoc sine spes homini nulla salutis erit.

Sed parce, quaeso, et ignosce [note: Iocari et ludere h. l. est. versus facere. Hi enim Spalatini versus in re bus maxime seriis occupantur.] jocanti. Quamvis quid vetet ludere Spalatinum, si Davidi non fuit religioni saltare ante arcam Domini? Bene vale cum tota et domo et Norinberga, et pro nobis omnibus ora, et si poteit fieri, cura, vt cognata mea, [note: De qua pluribus epistola praocedente; item sequente.] arcularii filia, ab arculario profugo ac perfido liberata alteri, auctoribus propinquis, in Domino possit nubere. Gratissimum enim mihi feceris. Cursim 4. Febr. 1539.

XVII. G. Spalatini. Argumentum. De itinere suo Vitembergensi, et Lutheri


page 85, image: s085
libro de Conciliis et ecclesia commemorat, et avunculi liberos diligenter commendat.

SI recte cum tuis vales, gaudeo. Nos enim hic tui omnes, quod sciam, DEI Patris optima voluntate mediocriter valemus. Inveni etiam et reliqui [note: Saepius enim Spalatinus, etiam Bibliothecac Electoralis caussa, cujus ipsi cura coneredita, Vitembergam adibat.] prorimis diebus R. Patrem nostrum D. D. M. Lutherum, et optime valentem, et hilarem, imo etiam scribentem librum de Conciliis et Ecclesia ad nundinas Paschales proditurum in lucem; Opus toti ecclesiae vere Catholicae haud dubie modis plurimis eximie profuturum. Iam excuditur. Partem vidi hospes homini duabus coenis, imo toto binoctio. Nunc te rogo vehementer, primo vt literas meae affini, arculariae viduae in hospitali cures reddendas: Demde vt vna cum D. M. Vito Dietericho, D. Hieronymo Baumgartnero, D. Erasmo Ebnero des operam, vt meus cognatus, Thomae avunculi


page 86, image: s086

mei arcularii filius, stipendium nactus a Senatu Inclyto, studia sua prosequi possit in Schola Vitenbergensi, modis omnibus reverenda: postremo, vt te adjutore, te provectore, te cohortatore, filia arculariae Magdalena, cognata mea, ab infideli arculario, quia profugo, liberata alteri in Domino, suorum consilio, nubat. Istis enim modis mihi mirum in modum gratificaberis, ad talia officia me quoque nunquam non vel cupidissimum habiturus. Recte cum tuis omnibus a nobis omnibus vale. 16. Martii 1539.

XVIII. Iusti. Ionae. Argumentum. Invehitur in P. R. De pace Francofurti constituta agit, et se librum Lutheri de Conciliis et ecclesia latine reddere significat. Clarissimo viro D. Vincilao Linco, Theologiae Doctori, amico veteri


page 87, image: s087
et charissimo, [note: De quo Melch. Adamus in Vitis, et passim Sekend. item Adr. Beierus in Syllabo Prof. Ien. p. 445.] Iustus Ionas.

GRatiam et pacem DEI in CHristo! Gaudeo, mi Charissime in Domino Pater, (Conciones enim tuas sanctissimas et evangelicas Anno XI. i. e. ante annos XXVIII, [note: Mendum. f. vt scis.] tu, senis, ego XIX annorum juvenis, [note: f. aditis.] additis festis diebus, audivi Vitenbergae; stante adhuc [note: Erat hoc templum Vitembergae in monasterio Augustinianorum, quod verbis Myconii describit Sekend Hist. Luth. lib. I. p. m. 17. b.] ligneo illo templo, contexto exasscribus) et mi Charissime in eodem Christo amice et frater, Officium hoc meum gaudeo tibi gratum esse, quod curavi Argentorati excudi Cerimonias Papae abs te in nostra lingva Germanis, [note: Haec alquantum luxata sunt. Certe sine tribus his verbis rectins sibi sensus constat.] dedisse in Ebraico, et bonis Christianis propositas, vt non obliviscantur coronae triplicis, quam, vt audio, Romae


page 88, image: s088

veteri nomine vocant Regnum mundi, ad quam stulti Germani, tot jam seculis dederunt, imo effuderunt, non chiliades solum multas aureae monetae, sed totum pene aureum flumen et auri montes. Pro auro illo plurimo infinito interim bene bullati, bullizati, plumbati, cerati, chartati, indulgentiati. Excitant ejuscemodi libri Lutherum et nos et Vitenbergam totam, vt eo tenerius amemus Papam, et sanctissimum illum, illum sacrum, qui non vno genere imposturae depeculatus est non remp. vnam aliquam, sed tot regna, tot opulentas et varias gentes per totum orbem. O furem non vulgari modo patibulandum! Sed ignosce nugis et ineptiis. Pax [note: De ea fuse Seckend. P. III. p. 200. sqq.] Francofordii constituta dicitur: de quo latius in proximis literis. Iam latine reddo librum [note: Eutheri puta, qvi hoc anno de Conciliis et Ecclesia Germanice scripsit. Conf. ep. superiorem Spalatini.] de Ecclesia, [note: Videtur esse error exscriptoris.] de regnis. Vale in CHristo. Raptim Vitenbergae


page 89, image: s089

4 ta post Cantate 1539. Saluta amicissimum, clarissimum Virum M. Vitum Theodorum, donum DEI patriae datum.

XIX. Iusti Ionae. Iocatur de Lutheri erga Lincum benevolentia.

GRatiam et Pacem DEI in CHristo. Apud D. Wolfgangum [note: Hunc patricia apud Norimbergenses Srromeicrorum familia fuisse, ex qua etiam D. Ioannes Stromerus, Cancellarius Altenburgicus, tandemque Conventuum Iuridicorum Ienae, incunte seculo decimo septimo, Praeses, sanguinem duxit, non improbabile est.] Stromerum D. Doctor Martinus graviter questus est, quod vnum ad me dederis nuper literas humanissimas et hilares, se amicum veterem asperrimo [note: Inf, n. LXXI. extat Linci ad Lutherum epistolae fragmentum, sollicitudinem Linei, neanimus Lutheri erga se immutatus sit, ostendens. Forte ad istem haec pertinent.] epistolio, ob intermissum literarum officium objurgaveris. Verum ab eo die D. Doctor dicit te tam tetricum factum, quo factus es


page 90, image: s090

[note: Ludit de edito per Lineum Papae Ceremoniario.] Magister Cerimoniarum Papae. Sed ignosce nugis. Lutherus miratur, quod se irritare ausus sis objurgatrice epistola, quem alii, modo ipse sileat, facile patiuntur quiescere. D. Doctor sprach/ Doctor Vincilaus ist wohl meiner liebsten Freund einer auf Erden/ ich kan ihm aber nicht so offt schreiben/ als ich gern wolt. Verum si illi mecum rixari libet, arripiam Cerimoniarium, non aliter atque ipsum Papam; pro epistola, quam asperiorem mihi scripsit, facile eum remunerabor. De statu rerum nostrarum, et maxime de conventu Francofordensi audies ex D. Stromero. Iam impedior negotiis. Vale in CHristo! Datae raptim Vitenbergae, 6 ta post Cantate 1539.

XX. Iusti Ionae. Argumentum. De 300 florenis, quos a Coenobio VValtheim


page 91, image: s091
Lincus repetebat, perscribit, et Visitationis in Ducatu Heinrici Saxonis explicat rationem.

EPistolam tuam amicissimam illam proximam, mi Domine Doctor charissime, his verbis auspicaris: Cum tu, mi Iona, in ducatu illius Principis Heinrici, Ducis Saxoniae, supremus sis visitator, rogo etc. Et petis, vt ex Coenobio Waltheym possis per meam operam et diligentiam recuperare aliquid de illis 300. florenis, quos olim in vsum et commodum illius monasterii convertisti. Verum in hac et longe maiori re, quae quidem ad te pertineret, quoque modo libenter te juvarem omni mea opera et studio. [note: Haec conferantur cum iis, quae de hac Visatatione Sekend. lib. III. p. 220. sqq. habet.] Iustus Menius autem, et ego Ionas, vna cum aliis collegis ejuscemodi sumus inspectores, vt nobis tantum sit commissum examen pastorum, et quae ad constitutionem ecclesiarum, quoad doctrinam, et parochiales ac minutiores reditus attinent. Verum monasteriorum


page 92, image: s092

cum Waltheym, tum et maxime pinguium Abbatiarum curam gerunt alii, illarum ecclesiasticarum opum [gap: Greek word(s)] , satis oculati. Deinde de ipsa forma visitationis (quod ad [note: Hoc eo pertinet, quod visitationi sub finem anni in Misnia repetitae nemo Electoralium interfuit. Coenobii Waltheim mentio extat in priori Linci itinerario, Vitae ipsius adiecto.] Electorales attinet) alia est et nostri Electoris, et Principis Heinrici deliberatio. Sed tamen cum illi 300. flor. omni jure tibi debeantur, potes scribere literas et supplicationem ad illustrissimum Principem Heinricum, tum [note: Qui et ipse inter Misniae Vifitatores erat.] Spalatinus et ego, aut ego solus addemus literas, et promovebo hoc negotium tuum apud [note: Ille, a Georgio Duce, Doctrinae evangelicae caussa multa passus apud Henricum Frcibergas receptum habuit, primumque gratiae locum tenuit. De quo multa Sekend.] D. Antonium a Schonbergk, (qui iam potens [note: f. prae aliis.] aliis est, in aula dicitur secundus) quantum omnino possum. De Caesaris [note: Incidit ille invinitia anni 1540. cum propter morus Gandavenses pet Galliam inter fecisset.] adventu in Belgicum nihil certi hic audivimus. Tabellarius


page 93, image: s093

vester affirmabat se summo mane abiturum: latius scribam alio tempore. Rogo, si quid de [note: Ferdinando.] Rege, de Caesare, Cameracensi Synodo habes, communices nobiscum. Vale in CHRISTO Domino nostro. Saluta Dominos et amicos. Raptim Vitenbergae 4 ta post Innocentum [note: ini tio anni a feriis CHristi natalitiis computato.] 1540.

XXI. Casp. Aquilae, Argumentum. De libro Lutheri contra vsurarios scribit, atque in eiusmodi homines acriter invehitur: sententiamque Linci de Seb. Franci libro, das verpitschirt Buch/ explorat.

Celeberrimo et vere pio Domino Vinc. Linco, Sacrae Theologiae Doctori, ac Noricae Ecclesiae vigilantissimo Pastori,


page 94, image: s094

Domino ac Patrono suo colendissimo, tanquam veteri et summo amico. [note: Hic Augustae Vindelicorum natus, sub primam renascentis sincerioris doctrinae lucem apud Fr. Sikingium fuit, post ejus cladem Isenacum venit, et anno 1528. Pastor et Superintendens Saalfeldensis constitutus est, vir pius et doctus, prudentis item et constantis animi, quem imprimis in illa ecclesiarum vexatione, quae victo Io. Friderico Electore contigit, satis declaravit.] Casparus Aqvila.

DIc, quaeso, per DEVM viventium, qvali apparatu, quibus facierum gestibus, qua specie exceptus sit gravissimus iste liber Magnifici nostri praeceptoris, D. M. Lutheri de funesta vsura? Dic obsecro, quas turbas excitarit apud vestros tragica ista Comoedia contra vsurarios? Incipiuntne quidam resipiscere vel erubescere patrati flagitii? Dic, possuntne tenerrimi isti huius scelerati seculi filii ferre vestra dira Iovis fulmina, adversus istos immanes ac barbaros impostores, Cerberi soboles, qvi hactenus


page 95, image: s095

exuxerunt hoc commento, quod appellitant turpi et cruenta nomenclatura, den Umbschlag. (Infernalis draco.) Valde exhorreo, quum eius memoriam facio. Ego sic divino: quandoquidem abominatio missarum graviter et magna spiritus audacia profligata est verbo DEI, sic tamen quod maxima pars desciverit ob hanc cauam a veritatis doctrina; ita vereor, nunc plurimos ex optimis et summis hujus seculi mercatoribus ab Evangelio deficere, quando audiunt palam funestam vsuram sic abominari, et a DEO, et ab omnibus piis. Imo timeo, plures constantes praecones CHristi ob hoc vnicum scelus proscribi, vel clam pressum iri, vel omnino negligi. Habet enim hoc pestiferum vsurae scelus pulchram speciem recti: nempe longitudinem temporis, multitudinem heroum et Optimatum, qvi hac infecti contagione sunt; indulgentiam Caesaris, qui sic concedit iure licere c 100. flor. 5. flor. tollere. Nil ponderant, quid CHristus, quid David Ps. XV. Hezech. 18. contra clamitent. Continget nobis omnibus perinde, ac Prophetis,


page 96, image: s096

qui speciosum cultum abrogare contendebant excelsorum, vitulorum, lucorum, da musten sie über die güldene schöne Göttliche Kälber die Hälse verlieren. Mundus enim vult decipi, non argui; vult reformare nos, non converti a tenebris Mammonae ad lucem veri. Sed satis. Rogo propter CHristum, rescribe, quid tibi suggerat Spiritus, quid tuum sit hic videre, quid tui ogganniant. Brevi dilucidiora respondebo, praesertim qui placeat haec doctrina contra foenus Mecaenati nostro, Dno. Sebast. Honoldo, et reliquis huius farinae. Sed rogabimus, vt Dominus IESVS nos conservet in firma fide in Christum, et laeta patientia in finem vsque, Amen! Pro me orabis indesinenter. Nos semper in excubiis sumus; Ignoramus, quid cruentus Mars mali machinatur. Gestiunt vndique belligerari osores veritatis, omnia dira nobis minantur. Sed qui in coelis est, subsannabit eos. Amen! Editus est nuper liber ab isto fanatico Spiritu, Sebastiano, Franck/ hoc insignitus titulo, das verpitschirt Buch


page 97, image: s097

über sein gülden Arca. Quaesitus sum a quodam optimate, vt judicium ferrem de hoc stupendo libro: respondere nihil certi potui, quia librum non vidi, nec audivi excusum esse. Sed arbitror, esse reliquis suis libris similem, i. e. omnino sacri verbi ministerio vocali contrarium. At quia ignoro, quaeso, si incidisses in huiusmodi spineta sua, narra, quid tibi videtur de eo. Bene vale et saluta reliquos Symmystas, imprimis M. Vitum, veterem amicum et solidum. Si quid novi eprelis prodiisset, fac quaeso fruar. Expensas restituet Sebast. Honold. Do. Invocavit, Anno 1540.

XXII. Casp. Aquilae. Argumentum. De statu amicorum, imprimis lo. Honoldi, quaerit, animosque contra terrores imminentium periculorum munitos cupit: in Seb. Frankii [gap: Greek word(s)] censuram exercet, et de v. [gap: Hebrew words] ab Osiandro disentit.



page 98, image: s098

NVper summa exspectatione tuas desiderabam literas: sed forte ob ingentia tua negotia scribere tam celeriter non licuit. Quare nunc te obsecro, vt huic nostro adolescenti, redeunti e patria, abundantius literas dare velis, et id, quod hactenus neglectum, vbertim resarcire. Habebis enim interim satis prolixum tempus, quo nostris votis, praesertim de hac immani bellua, Vsura, satisfacere queas. Te enim veneror, et ex animo colo, vt nimirum electum quoddam pietatis vas, e quo non immerito refocillari cupio. Caeterum quia Dominus Sebast. Honoldt domi quoque tunc non erat, reor Augustae fuisse. Rogo, si quid literarum ad me dare vellet, exigere ab eo possis, eo quod nunc tam certum. et opportunum nactus sit nuntium; si nolit, tuum tamen conatum laudabo. Libens profector scire vellem, quidnam egregius iste noster herus, Io. Honold ageret, Nosco autem, quod te quoque amore non modico prosequitur: quare facile subindicare potes, quonam in loco res suae sitae. De corporis adversa valetudine ipse pernovi,


page 99, image: s099

ipsum bonum virum podagra vexari. Quare tantum id quaero, quo animo nunc sit erga verae pietatis negotium. Audio enim plerosque nimis fluctuare et animo incerto vagari, [note: Nam ex conjunctione, quae putabatur, Ceesaris cum Galliarum Rege periculum caussae Evangelicorum imminere credebatur.] ob rumorem bellicum fere animum despondere. Moliora quippe de Io. Honoldo spero, quandoquidem persuasum habet, neque Tarrareas portas quid posse adversus nostrum fundamentum, quo aedificati DEI gratia per sacrum Evangelium sumus. Quid bullas, Caesaris minas, Turcarum et Papae incursiones sic formidamus, cum [gap: Greek word(s)] iste noster, dux [gap: Hebrew words] , deberet esse pavor noster? Is fortiter pro nobis pugnaturus est, modo constantes perduraremus sub ejus vexillo in sanctimonia et pietate. Sed merito requiritur poena digna ob foedam ingratitudinem Germanorum et nostram oscitantiam. Incidi nuper in [gap: Greek word(s)] [note: His et similibus inter Theologos de Seb Frankio quaestionibus tum factum est, vt in Conventu Smalcalding mense Martio et Aprili habito, communi sententia libris hominis nota inureretur. Sekend. lib. III. p. 268. sq.] Sebast. Franck:


page 100, image: s100

ODEVM immortalem, quam versatile ingenium! Irascor, quod tam pene nihil honoris sacro vocali ministerio verbi attribuit, quasi omnino sit theca, vel cortex, vel arcula quaedam, cum reor similiter esse potentiam DEI, modo cor serio id inserat, quod sacrum verbum per sonum intulerit. Deinceps nimis svaviter applaudit nostro libero arbitrio, cui quandam [gap: Greek word(s)] tribuit, etiam in salutis nostrae campo. Tu quid de istius hominis stilo et animo sentias, rogo, si vacat, revela, Aliud audi. Superioribus diebus, sincero quidem animo, vestrum Osiandrum admonui de hac vocula [gap: Hebrew words] , cur praecise in tota scriptura assereret non aliter posse interpretari, quam beneficentiam, gratiam, Woltbar/ Gunst/ cum Lev. 20. et Prov. 14. item 25. Iob. 30. [gap: Hebrew words] non potest aliter transferri, quam perditionem, egestatem seu ignominiam; quae quidem non cohaerent cum publico suo scripto, in libello von Blutschanden/ vbi non sine injuria nostrum pium Patrem,


page 101, image: s101

venerandum D. Lutherum, sugillat in eo, quod ipse Osiander tonitruat: Lev. 20. [gap: Hebrew words] welches unrecht verdeutscht wird/ das eine Blutschande/sondern soll und muß verdeutchet werden/ das ist eine Gnade etc. reliqua tu lege. [note: Apparent in hac caussa, pariter vt in aliis, signa elatioris in Osiandro animi, qui saepius aciem mentis ei obnubilavit, ne fatis videret verum. Ipsam tamen Ofiandri sententiam hac in parte non improbat Chemnitius P. III. LL. CC. de Coniugia. c. III.] Te judicem et censorem hic statuo de hac nostra controversia. Sentio ex suis scriptis ad me datis, Osiandrum non parum esse commotum. Scribit enim, se nondum poenitere suae sententiae. Si commodum arbitraris, vt rursus ei respondeam et confutem validis argumentis eius opinionem, subindica, quaeso, et instructior prodibo in aciem, quandoquidem ipse iussit. Sed valebene. 2. post ludica 1540.

XXIII. Erh. Schnepfii. [note: De hoc vid. Melch. Adamus.] Amicitiae constantiam pollicetur.



page 102, image: s102

NOn tulimus aegro animo [note: Id factum post conventum Hagonöensem, cui Snepsius interfuit, et ex Theologis Norimbergensibus, vt probahile est, Lincus. Nam et ex Ducatu Virtambergiro, et Norimberga derant Theologi: et Forsterus in epistola sq. Amsdorffius item ep. 32. Lincum in Vormatiensi conventu praesentem fuisse confirmat, vbi coeptum Hagenoac negotium denuo in manibus fuit, iisdem deputatis.] discessum vestrum occultum, Sciebamus enim, quali fato vrgeremini. Noli proinde de nostra amicitia dubitare: perseveramus in ea, et ipsam omni officiorum genere alere et confirmare conabimur. Spero illi Christophoro consultum esse permeam commendationem. Stutgardiae V. Sept. 1540.

XXIV. Io. Forsteri. [note: De Forstero nonnulla habet, sed pauca, Melch. Adamus. Augustano Senatuia Luthero 1535. commendatus, ecclesiae minister fuit vsque ad annum 1539. quo a Senatu propter dissidium cum Cellario dimissus, variis in locis et instaurandis ecclesiis, et linguae sanctae docendae operam addixit, enius rei testes Ratisbona, ditio Hennebergica, et Vitemberga sunt. Ex his literis patet, eum Augnsta digressum hoc tempore Tubingae fuisse, postea Norimbergam concessit, vnde Ratisbonam evocatus est.]


page 103, image: s103
Lincum ad Colloquium Vormatiense missum egregie excitat et confirmat.

Clarissimo Sacrae Theologiae Doctori et militi Christi probatissimo Vincelao Linco, Domino et majori suo plurimum colendo.

QVod tibi nunc, serioribus occupato negotiis, scribo, Doctor egregie, meus id ergate, vt par est, facit amor, quo vt antea propter eximiam et pietatem tuam et eruditionem, ita nunc quoque ob hanc tuam [note: Ita labores nominat, quos in instituto cum Pontificiis eolloquio et consiliis de summa rei ecelesiastica Lincustum exantlaturus erat.] militiam, quam pro CHristi ecclesia sustines, te amplector atque exosculor. Etsi vereor, ne veteratorius ille Spiritus pro sua calliditate non ausit congredi, quod ad verbum DEI et verbi potentiam et virtutem contremiscat ac fugiat: tamen, vt est ipsius ingenium, armis rem expedire et Evangelion CHristi extinguere conabitur. Quare confortare,


page 104, image: s104

viriliter age, esto robustus, et confortetur cortuum. Habemus, qui pro nobis pugnet, Dominum Zebaoth; et is si est pro nobis, (quod equidem haudquaquam dubito) quis contra nos? Et esto sane, vt astu nos superent, et vi actyrannide nos opprimant, quid tum postea? Scientes, quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profunditas, neque alia creatura nos a dilectione DEI, quae in CHristo IEsu Domino nostro est, nos seiungere queat. Macte igitur virtute ac magnanimitate esto, et nos Spiritu precum vobis non deerimus, Hoc volui eam ob causam ad te perscribere, Doctor eximie, vt et nos vestri curam et rationem habere cognoscatis. Et licet ipsi in praelium non simus ad missi, tamen quia sarcinarum relictarum curam et custodiam gerimus, ac suspiriis nostris vos pugnantes adiuvamus, aequale praedae gaudium de caesis hostibus sumus reportaturi. Bene vale. Tubingae 2. Ianuarii Anno 1541.



page 105, image: s105

XXV. Io. Draconitae. Argumentum. De Comitiorum. Ratisbonensium statu nonnulla refert. Doctissimo et Humanissimo Viro, Vincilao Linco, Doctori et Evangelii et omnis humanitatis, Fratri in CHristo.

PAx in CHristo Servatore nostro! Quum apud Consulem Bremensem pranderemus, tuae literae, [note: Literae seil. ad Io. Tiemannum, a patria Amsterdamum dictum, Bremensium Pastorem, tum in Comitiis cum consule vrbis praesentem, a Linco scriptae. Acriter annis sequentibus hic Amsterdamus contra Hardenbergium prosententia Lutheri de S. Coena propugnavit.] mi Vincilae, sunt Amsterdamo perlatae, in quibus et me salvere jubebas. Ago pro salute gratias, Quid igitur hic agatur vis scire? Hodie Caesar de caussa religionis acturus fertur. Quid spei promittant initia, si non ex aliis cognoris, a me tibi fortasse


page 106, image: s106

perscribetur. Sentio, verum esse, quod dicitur: Cor regis in manu esse DEI. Cor vero Papae [note: Da consiliis Papan vid. P. Svavis Hist. Conc. Trid. lib. 1. p. m. 103. et Sekendorf. lib. III. p. m. 355.] in manu Diaboli. Quid tibi videtur? Episcopus Salzburgensis galero Cardinalitio redimitusa DEO suo Romano est. Papistae [note: De his vid. Sekend. p. m. 353] Colloquium tam aversantur, quam Diabolus Evangelion. Si vero DEVS est pro nobis, quis contra nos? Sed interim DEVS valde sit orandus, vt propter gratiam in CHristo promissam regnum filii sui IESV promoveat, disrumpantur licet inferorum portae. Si igitur et vos, DEI servi, cum ecclesia CHristi, quae Norimbergae est, pro nobis peccatoribus oraretis Patrem in nomine CHristi, Servatoris nostri, minime gentium diffidimus propediem nos docturos, haec comitia nil aliud fuisse, nisi regni CHristi promotionem. Saluta cum meo, tum [note: Medici, vid. inf. ep. 63.] Magenbuchii nomine, Vitum, Venatorem,


page 107, image: s107

[note: Michaelem Rotingum indicare videtur, quem Micali nomine appellat etiam Eohanus Carm. de Schola Norica.] Mycalum, Dominixum, Baumgartnerum, Blasium, Ebnerum, Grevium hospitem nostrum, sed pene praeterii, hos omnes etiam nomine doctissimi viri [note: Forte hic est, quem et Henricum Stolonem nominant.] Curii Stolli, mystae Principis Electoris apud nobilem Heidelbergam. Reliqua ex Hieronymo [note: Is postea Norimbergae ecclesiastes fuit, et Commentarii Lutheri in Genesin, a Vito Theodor, primum, deinde Michaele Rotingo edi coepti, parcem vltimam luci publicae dedit.] Besoldo, praedocto et modesto juvene, cognosces. Vale et rescribe. Cursim Regenburgi 1541. [note: Mense Aprili, quo actionam Comitialium capta sunt primordia.]

Ioannes [note: De cuius vita nonnulla Melch. Adamus. Libros quosdam illius ornavit epigrammatibus. Eobanus. vid. Lib. VII. Sylvarum. A. 1527. Valtershusae primum in Thuringia verbum DEI dotuit, a Luthero contra varias adversitates scripta epistola confirmatus, vid, T. II. Epp. Luth f. m. 327. b.] Draconites.



page 108, image: s108

XXVI. Viti Theodori. De Colloqio Ratisbonensi, et variis vtriusque partis vitiis.

SI vxor tua peperit, gaudeo: Si non, precor, vt feliciter pariat. Vehementer mihi dolet, quod in tanta exspectatione eorum, quae hic geruntur, nihil dignum literis haberi potest. Adhuc hodie litigant de Confessione: volunt eam, nescio ad quas res, vtilem facere. Philippi sententia scripta bis repudiata est. Quid in hodierna actione futurum sit, nescio. Heri satis gravi oratione rogavit a [note: Hi erant Friderieus Palatinus, et Nic. Granuellanus.] Praesidentibus, primum, vt librum sibi traderent, qui legi solet. Se cum suis intra biduum responsurum ad singulos articulos, quid possit concedi, qvid non. Hic Granvella, suo more incensus, respondit, Caesarem noluisse scripto agi: per hos duos, Bucerum et Philippum stare, quo minus Germaniac, imo toti terrarum orbi, pax firma contingat.


page 109, image: s109

Nam [note: Qui Caesaris voluntate cum Bucero et Melanchthone ad hoc colloquium lectus erat.] Pistorium audio non adfuisse. Multa tragica dixit, quae recensere non est locus. Philippus petiit secundo, vt excusetur Caesareae Majestati, si posthac non intersit. Non enim videre se, quid ex talibus actionibus vtiliter possit constitui. Hic inclementius multo [note: Inde nata Melanchthoni necessitas, Caesaris per literas rectius edocendi, quae extant in Coolectione Pezeliana P. 1. p. 453.] a Granuella est acceptus. Ita bonus homo, et vere sanctus, affligitur, promitur, atteritur, ac si inter duos molares esset positus. Hodie igitur iterum conveniunt. Suspecta nobis multa sunt. Principes [note: De Landgravio nonnulla extant in Sekend. l. c. p. 354. sqq. Eodem consilio legati ex Comitiis videntur ad Lutherum missi. ib. p. 363. sqq.] non satis firmi sunt. Aliqui enim optarent, quibuscunque rationibus constitui pacem, vt liceret eis sine metu et extra periculum esse. Itaque lentius procedunt Theologorum consilia. Profecto omnia plenissima periculorum [note: Convenit ilia Melanchthonis vox, qua non invenire se dixit, quomodo humano consilio laquei isti ab Evangelicis evitarentur. Sekend. l. c. p. 353.] et insidiarum sunt. Ideo


page 110, image: s110

per CHristum vos communiter omnes oro, vt primum pro gloria CHristi, et doctrinae puritate, deinde etiam pro nostra salute rogetis in ecclesiis vestris. Scribere non audeo omnia. Sed ea aliquando coram exponam, quanquam satis significavi. Vtrimque periculum est, et ab adversariis, et a nostris, qui cum suam auctoritatem interponere debebant, aliud agunt, vt discamus illud: Nolite confidere in Principibus. Tanto diligentius orabitis contra Satanam, et orationi etiam, sicut ego soleo, addetis imprecationes, ne successum habeant impia consilia. Amen. Datae postridie Cantate 1541. Collegis communicabis haec, et salutabis coniugem tuam meo nomine.

[note: De hoc Melchior Adamus. Eiuidem vitam conscripsisse fertur Audr. Osiandri gener, to Funccius.] Vitus Theodorus.



page 111, image: s111

XXVII. G. Spalatini. Argumentum. De Carolo V. Imp: novo genere morbi: de Schola Altenburgensi, et rebus domesticis.

TVas literas, mi amantissime et Reverende Vincilae, etsi terribilia et horrenda nunciantes, tamen vel hoc nomine sunt gratissimae, quod tam plane testantur, te adhuc veterem et constantem esse nostrum amicum. Pro quo coelesti munere gratias merito agimus primum DEO Patri misericordiarum, deinde et tibi, quod hoc loco et meos et me habes. Poteris igitur vicissim eadem de me polliceri. Vtinam vero brevi meliora [note: Pertinent haec ad infelicem illam Caroli V. expeditionem Algerianam, de qua gravissimi tum per Europam differebantur nuncii, Caesarque ipse naufragio periisse dicebatur.] et jucundira de Imperatore Carolo V. sequantur nova! Id quod multi sperant futurum. Nam inter eas, quas hactenus legi, novitates non convenit. Scribunt


page 112, image: s112

enim, vt Genuenses pessima, ita Patavini optima. Quae res mihi spem iniecit, Imperatoris res meliore esse loco, quam fama sparserit. Porro peste apud nos et finitimas gentes et nationes non ita laboratur. DEO sit laus. Sed novo vexantur morbo, tam incognito medicis, vt nulla possint remedia adhibere aegrotantibus, contenti suasisse bonam rationem diaetae. Pauci etiam eo moriuntur, exceptis senibus et pueris. Saepe totae domus hoc morbo correptae fuere. Mihi coniux charissima [note: Meibomius quidem inter maxima domus litigia Spalatinum ogifle in Introd. ad Histor. observat, verum ea non ab vxore, sed socru mota, Luther declarat epistola, a Schlegelio edita cum Vita Spalatini, p. 246.] ad 12. hebdomadas gravissime laboravit, cum febri, calculo et nescio quibus non morbis ad mortem conflictata, vixdum etiam plane confirmata. Dolet mihi graviter discessisse [note: Simonem puta.] Grynaeum, et Bucero vxorem et liberos. Quamvis feliciter cum his agitur, qui in Domino magis obdormiunt, quam moriuntur. Evadunt enim omnia huius seculi et corruptissimi


page 113, image: s113

et ingratissimi incommoda, vt infinita pene, ita gravissima, quia novissimis et pessimis mundi ruinam minantis temporibus nata. Scholam habemus hic Aldenburgi optime constitutam et frequentem, ad 200. et amplius discipulos: Ludi moderatorem Andream [note: Lucem hinc capiunt, quae Spalatinus ad Camerarium, in literis inter epistolas Eobani Hessi ab hoc editis, habet, vbi Misenum primum ludi Alden burgensis magistrum vocat, non a prima Scholae constitutione, sed quod inter collegas primo et praecipuo loco esset. Nam ante eum A. 1525. iam Dieter. Reismannus fuit. Vid. Schlegel. in vita Spalat. p. 139. Hinc etiam patet, isti Spalatinianae ad Camerarium epistolae mendose annum 1522. adscriptum esse.] Misenum, eruditum Graecae, Latinae, Hebraicae, mercede 80. flor. exceptis accidentalibus et frumento. Sed vix vnus aut alter fovet discipulos. Nosti enim civium nostrorum res esse [note: Id profitetur etiam 1523. Lineus concione von Arveit und Betteln. Vid, Schlegel. l. c. p. 83.] tenuissimas. Neque facile tibi suaserim his periculosis temporibus extrudendum vel huc, vel alio filium, donec videas, quo pestis et bellorum minae sint evasurae. Iam Dux Mauritius


page 114, image: s114

conventum habet Lipsiae. Propediem Principes nostri habebunt Vinariae, pro collatione et exactione contra Turcam. Ego, quod faustum felixque sit, aedes Simonis [note: Rascae huius mentio in epistolis est a Schlegelio Vitae Spalatini adiunctis p. 209. et 234.] Rascae emptas [note: deest nonnihil.] certe magno emptas, non tamen sine duobus agris. Si [note: De hae emptione plurib. Schlegel. l. c. p. 164. sq.] exolvissem, daret Dominus conjugi et liberis, vnde me defuncto panem haberent. Sed incidunt bella, incidit collatio, quae multas difficultates rerum non solum publicarum, sed etiam privatarum vbique gentium invehent. Cur autem non patienter feram, quae video non cum paucis, sed cum plurimis ferenda? Datae die S. Stephani [note: Vid. ad epist. X. not. (e).] 1542.

XXVIII. Io. Langi. Temporum miseriam deplorat.

Doctissimo ac Integerrimo Viro, Domino Doctori Vincislao Lincko, apud Norinbergenses Ecclesiastae Evangelico, in CHristo reverendo suo. [note: Hic Augustinianorum Erfurtensium primum Prior, deinde Vicarius medius. Luthero assensus A. 1522. cucullum exuit, et egregiam Erfurti in emendandis sacris populoque instituendo operam navavit. Circa A. 1525. vxorem duxit. Inter praecipuos Lutheri amieos, quod multac ad eum perscriptac, atque in duos Epp. Lutheri Tomos relatae, testantur epistolac, eique superstes fuit: ab aliis quoque, inprimis Eobano Hesso, quum Erfurti ageret, doctrinae atque ingenii nomine prae ceteris cultus. Huius aliquot ad Mutianum epistolas reoensuit Tanzelius in App. ad Historiae Gothanae supplementum; p. 31. itemque T. 1. Bibl. Cur. inter reliquias Lutheri numerat Psalterium, quod Lango a Luthero dono dotum esse; huius inscripta manus testetur.] Joannes Langus Doctor.



page 115, image: s115

NOn volui committere, vt tibi cum hoc meo cive non scriberem. Is etenim te probe novit, et diu fuit Norinbergae in Myropoliis. Deinde mihi aliquid consolationis concedere videtur, dum ad veteres meos amicos scribo, et illi ad me vicissim. Equidem in mundo nullum solatium solidum video, nisi verbum


page 116, image: s116

DEI, et fidos amicos, in quorum sinus liceat affectus effundere: et illi quoque pauciores fiunt hac tam periculosa tempestate. Miseranda et horrenda de Turca feruntur; Principes dormitant vel voluptuantur, et interim pecunias corradunt rationibus quibusvis: Populus miris modis [gap: Greek word(s)] : graecantur omnes fere et pergraecantur, et nos nihil, nisi miserias, experimur. Ego iam [gap: Greek word(s)] , laboravi aliquot diebus, donec hic morbus mutatus est in veterem [gap: Greek word(s)] , quae me occidere conatur, nisi brevi increpet CHRISTVS. Apud nos fertur, Ferdinandum Regem apud vos esse, venturumque eodem Electorem Saxoniae. Miramur, quid iam cum miseris Viennensibus agatur, et an verum sit; quod tam prope sit Turca. Quid facit Imperator? quid regnum [note: Perfecit tum iste a Turcis metuo, vt magna Ferdinando auxilia ab Imperii Principibus mitterentur.] sacrosanctum Romanum? O miseros nos, quo nos discordia, et illud


page 117, image: s117

maledictum Plus [note: Symbolum Caroli V. Imp. et ambitionem commune proh dolor! magnorum ingeniorum, et excelsae fortunae malum, notat.] vltra, perduxit? Mori nunc esset lucrum, si CHristo placeret. Et est tamen adhuc tanta miseria in ecclesiis nostris, vt opus esset nostrum multo plurimis. Moderata illa ingenia defunguntur, callida et [gap: Greek word(s)] turgent, audent quaevis, irritant Magistratus. DEVS bene vertat et gubernet ecclesiam suam! Amen. 4ta Invocavit 1542.

XXIX. Nic. Amsdorfii. Consilium suum, quo se Episcopum Numburgensem creari sivit, explicat, et de obitu Carolostadii quaedam addit.

Venerando ac doctissimo Thelogo, D. Vinceslao Linco, CHristi ministro Norinbergae, in CHristo Fratri et Domino suo amantissimo



page 118, image: s118

[note: De Amsdorfio quaedam habes apud Melch. Adamum, multa etiam in Lutheri Epistolis. cons. Sekendorf.] Nic. Amsdorff.

LIteras tuas, mi in Christo frater charissime Vinceslae, grato animo accepi. Admonent enim, ad hortantur et confortant me in hoc [note: Haec ad veterem amicum candide scripta, facile ab ambitionis labe in isto negotio absoluunt Amsdorsium.] misero meo statu, quem tantum in Satanae et suorum sacrificulorum odium suscepi, vt DEI gloria clarius in orbe terrarum illucesceret. Longe enim melius, honorificentius et commodius vixi Magdeburgae, quam hic nunc vivo, solo titulo dempto, quo intoto mundo nihil vanius est et futilius. Sed quia DEVs sic voluit, ideo ejus voluntas fiat ad gloriam nominis sui, et mei misereatur, vt nihil eorum, quae suae gloriae contrariantur, committam. Aratrum [note: Iulium Pflugium intelligit, a Canon icis electum, et paucis post annis, Caroli Imp. armis victricibus, expulso. Amsdorsio, in sede Numburgensi collocetum.] illud nihil timeo, neque Papam aut puppam; quales quales et quanti sint,


page 119, image: s119

DEVS illis maior est. Ille faciat ad gloriam nominis sui, quaecunque voluerit. Ego sum lutum eius et ipse est figulus. Vtinam in meam Magdeburgam me retruderet ad populum Senatumque optimum et sanctissimum, erga CHristi ministrosita affectum, vt in Germania similem civitatem non habeat ipsa, etiam quanta sit tua [note: Ita Norimbergam liberiori voce appellat. Solent enim vrbes pra egrandes ac populosae magnorum quoque scelerum theatra esse.] Sodoma. Mira et magna de Carolstadio [note: Apparet hine, famam de Spectro, quo territus Carolostadius mortem obierit, tum temporis longe lateque disi eminatam fuisse. Cui quae opponatur, an satis idonea sit Boquini, vtut tum Basileae praesentis, auctoritas, alibi dispiciendum.] scripsisti. Vtinam iis commotus poenitentiam egisset et pie obiisset. Quam anxie mortem timebat homo miser! Puto cum ex isto spectro tantos animi cruciatus et cordis dolores hausisse, vt ipsum occiderent. DEVS nostri misereatur! Amen. Vale in CHristo! 21. Aprilis 1542. in CZeitz.



page 120, image: s120

XXX. G. Spalatini. De Dissidio electoris lo. Friderici et Ducis Mauritii, redintegrataque concordia perscribit.

TV vero, Rev. D. D Vincilae, quid agis? Quid item tui? Nostri, quod sciam, mediocriter valent. Atque vtinam vos et vestri omnes! Nos, his pessimis temporibus ne quid desit malorum, parum abfuit, quin etiam invitos traxissent [note: De tumultu in caussa Wurzensi haec loquuntur, quem postea iocoso nomine den Fladen-Krieg appellarunt.] ad arma Vicini, et quidem illi ipsi, a quibus minime omnium decebat. Sed DEO pacis sit laus et gloria, qui tam subito, adiutore fideli [note: Patet hine, literas Lutheri in hac caussa scriptas, et T. VIII. Altenb. p. 42. insertas, non fuisse tum emissas in vulgus, quum intercedente Philippi, Cattorum Principis, opera, concordia inter Principes opinione citius restituta esset. Neque enim tacuisset Spalotinus, si in publicum emanasset, Lutheri huic negotio impensum studium.] ac sincero pacificatore Philippo Hessorum Principe, agnatos mira et celeritate et dexteritate sic


page 121, image: s121

reconciliavit, vt proiectis armis pacem amplecterentur ambo, det Deus, perpetuam. Quid enim miserius esset nobis omnibus, etiam bellis plusquam civilibus, quin domesticis, dissidentibus? Bene vale, cum tota vt domo, ita Ecclesia, et pro nobis omnibus ora. Celerrime d. II. Maii 1542. Commendo tibi isthic omnes, quia totannos, semper tuos.

XXXI. Casp. Aquilae. Affinem se Linco esse, significat et gaudet.

IMmortales Deo meo per IEsum CHristum gratias ago, quod te, venerabilem et vere pium senem, sacri Evangelii ministrum, et mihi longe omnium charissimum patronum, audio mihi, et praecipue familiae, ex parte vxoris meae, esse affinem. Et vt certior hac de re sis, meus iste charissimus affinis, Iohannes Kühn/ de hisce rebus te certiorem reddet. Tua enim honestissima coniux est mihi affinis, imo amici vel patrui D. Magistri N. Fueß


page 122, image: s122

vxoris soror. Quare te rogo, vt me non solum vt veterem amicum colas ob iucunda olim colloquia apud [note: De quo sup. ep. 22.] Dn. Io. Honoldum, piae memoriae: Sed quia nunc arctiori vinculo affinitatis constricti sumus, flagrantiori mutua prosequemur benevolentia. Nihil autem vehementius a te desiderare possum, nisi vt tuis ardentissimis votis apud CHristum pro me intercedas, vt suae ecclesiae bene et constanter praeesse valeamus in CHristi gloriam et ecclesiae salutem, Amen. Rescribe, si quid habes. Apud nos plane nihil boni, nisi quod terra vndique [note: Conversus est iste belli apparatus in Henricum Brunsuicensem, quem paulio post Saxo et Hassus provinciis avitis eiecerunt.] bellico tumultu concutitur, et gliscit cruenta manu gladios strictos serere mutuo. DEVS, pacis auctor, avertat, et nos protegat ab hoc pestilenti Marte! Bene vale. Datae Saatfeld secunda post Io. Bapt. 1542.



page 123, image: s123

XXXII. Nic. Amsdorfii. Familiaris epistola. Sacrificulorum scelus in milites contra Turcas missos commemorat.

HVnc annum futurum tibi profuturum opto et desidero ex toto corde, mi charissime in CHristo Frater Vinceslae. Oblata hac pulcherrima occasione non potui tibi non scribere ob veterem amicitiam et consuetudinem, qua simul viximus, tum ob renovatam Wormatiae, et per epistolam tuam iam tertio renovatam, quae plena erat humanitatis et consolationis. Vidi enim in ea veterem animum, veterem amicum, non fucatum, verum fidum, constantem et perpetuum. Talem quoque perpetuo me habebis, mi amantissime Vinceslae. Respondi tamen ad eam, sed nescio, an vidisti responsoriam nostram. In Comitiis [note: Ea intelligit, quae hoc anno Norimbergae Caesaris auspiciis a Rege Ferdinando habita sunt.] vestris multa et magna sunt tractanda, et certe maiora et magis


page 124, image: s124

ardua, quam vnquam: quid autem perficient proceres imperii, et Dies et tempus indicabunt. Sacrificuli per Vngaros, pro quibus pugnaturi eramus, nostros milites veneno extinxerunt, circiter 30000. His vale in CHristo, mi Frater venerande et amantissime; iam non licet pluva propter fe stinationem oratorum [note: Qui tum per Saxoniam iter ad Comitia Norimbergensia fecerunt.] Pomerari. In carcere, arce volebam dicere nostra. C Zeitz 8. Jan. 1543.

XXXIII. Nic. Amsdorfii Argumentum. De metu belli Turcici: bello Iuliacensi: Caesaris morbo.

CVm Pomerano Oratore tibi proxime scripsi, mi venerande et amantissime Vincislae, et nunc per hunc pium et fidelem verbi ministrum ad nos recursurum


page 125, image: s125

tibi has salutationes scribere placuit. Neque habeo, quae digna ad te perscribenda sunt, quia in angulo mundi sedeo nihil audiens, neque vel verbum scio, quid apud vos in Comitiis agatur. Si non habebimus inter nos intestinum bellum, tum certe Turcicum futurum puto. Nostri omnes dormiunt, et contemnunt tam potentem hostem, cuius potentiam vix represserimus etiam iunctis concorditer omnibus nostris viribus. Iam quid fiet in tanta discordia Principum Germaniae? Nisi Dominus mirificabit misericordias suas adversus resistentes dexterae suae, tum actum erit de Germania ante paucos annos. Iuliacense [note: Hoc tamen bellum ab ipso Caesare administrarum hoc anno finem accepit, Duce Iuliacense ad pacem petendam adacto.] bellum nondum sedatum erat: puto ex quibusdam coniecturis, illud nunc in tractatu esse. Dominus det successum sperantibus in se, et glorificet timentibus eum! Caesar dicitur phthisi laborare, et graviter: tum vix ad comitia venient. Ego pro senectute mea sanus sum, licet quotidie is morbus


page 126, image: s126

crescat, et imbecilliorfiam. Vale in CHRISTO, mi venerande Frater, et veterum amicorum amantissime: omnes coaetanei nostri decesserunt, praeter vnum Ieronymum [note: De quo Melch. Adamus in vitis IC torum. Religiosiorera eo et innocentiorem IC tum se non vidisse, loach. Bergerus memerabili voce testatum reliquit, ap. cund.] Schurff. C Zeitz 27. Ian. 1543.

XXXIV. Io. Langi. Dolorem suum de perturbatione ecclesiae et reip. testatur, et quid in comitiis agatur, stire expetit.

POsteaquam hic Rhomanus Myropola ad vos proficisci voluit, non volui designare, vt ad te non scriberem, vt ad amicum et veterem et constantem, quae amicitia nunc rara esse solet. Equidem ad te eam ob caussam praecipue scribo, vt me super Ecclesiae Christianae atque totius reip. Statu consoleris. Haec vna est cura sollicitudoque, quae me angat. Vtinam haec, quac apud vos sunt comitia, reip. ac


page 127, image: s127

Christi ecclesiae bene cedant! Apud nos magnae sunt querelae de [note: Ioachimo Electore, Duce belli in Hungaria.] Marchione, ac de neglectu circa milites in Hungaria; et nescitur, vbinam Caesar sit. Ferdinandus forte apud vos est, sed qua cum auctoritate, nescimus. Episcopi non tarde veniunt ad comitia, sed tempori sapiunt, et moliuntur pro suo more [gap: Greek word(s)] Verum non est consilium contra Dominum, qui dissipat consilia impiorum. Oro te mi Doctor, vt me de his aliisque rebus, quae apud vos geruntur, certiorem reddas, vt etiam Dominum Deum, vel laudare, vel precibus pulsare possimus. Quid vero vos sciatis de pessimo [note: Henricum Brunsuicensem notat.] Mezentio, resciscere cupimus. Vale. Erphurdiac 17. Febr. Anno 1543.

XXXV. Petri Plateani. [note: Petrus hic Plateanus natione Brabantinus tandem in Marpurgensi Academia docuit, vt ex Catalogo Prof. Marp. refert Io. Dietericus, T. VIII. Dispp. Giss. p. m. 188. Complures ad eum extant Philippi epistolae, a Manlio collectae. Eidem Melanchthon donavit Pindarum, a Caloergo Romae editum; his titulo libri ascriptis: D. Plateano, praedito egregia Doctrina et virtute Donat hunc codicem Philippus Melanchthon. 1557. Extat nunc in Bibliotheca Academiae. Vitembergensis publica.]


page 128, image: s128
De filio Lincii, et rationibus pecuniariis.

Nihil facio libentius, quam bene mereri de eis, qui propagandae gloriae CHristi operam et studium declararunt. Cupiebam itaque perfiecre, vt filius tuus hic gratis aleretur. Sed obstabat mihi aeras eius et eruditio. Hoc quod potui, praestiti, vt sumptu quam minimo et in ludi vicinia aleretur, et apud homines, vt ego quidem arbitror, non malos. Pollicitus autem fui hospiti, singulis anni quadrantibus numerandos aureos duos, quo aequiore pretio modios aliquot frumenti emere posset, eamque conditionem statim Parocho et Eringio, quibus tu videbaris omnia mandasse, indicavi; et apud hospitem quidem prote, apud illos autem pro hospite spopondi. Ac tunc quidem statim accepit a mercatore quodam, vestrate,


page 129, image: s129

vt opinor. Nuper autem in mercatu nostro venit ad me et promissi admo nuit. Ibi ego, certus de illorum in te voluntate, et de tua vicissim, quam de illis habere mihi es visus, fiducia, iussi vt altervtrum accederet: ait, se convenisse vtrumque; dixisse autem eos, non dedisse mercatorem, a quo ante acceperant; sibi autem, vt tuo nomine darent, non esse integrum. Quod vt audivi, nec ego dare volui: (credo te facile caussam inteiligere,) tamen pollicitus sum, si cessaretur, fidem meam me liberaturum. Videbatur enim filio renunciaturus hospi tium. Egi blande cum homine, vt saltem paucos dies, dum tibi scriberem, quiescetet. Si igitur gratum tibi est officium meum, cura, vt stato tempore mittatur pecunia, (est enim homo tenuis, manu ario opificio victum quaeritans) aut manda, vt tuo nomine solvatur. De mea fide, voluntate ac studio in te non debes dubitare. Vale 12. Cal. Mart. 1543.



page 130, image: s130

XXXVI. Petri Plateani. Iterum de filio Linci, eiusque hospite.

HOspes filiia Parocho pecuniam promissam aecepit: Sed causatur, filium tuum non esse idoneum, vt suum filium erudiat; fortassis quod minus auctoritatis apud eum teneat: Puer enim apuero plerumque disecre fastidit: tamen si vnum florenum adiicere velis, tum se retenturum eum ad finem anni, sed ita, vt nihil ei prorsus negotii, nec pucro erudiendo, nec aliis in rebus exhibeatur, sed vt liber suis studiis possit vacare: eamque pecuniam mitti sibi ad mercatum nostrum postulat. Si meum consilium requiris, videtur mihi satis commode esse puer, et necdum est idoneus ad paedagogiam aliquam, vt ei praeficiatur. Tamen, quod tibi videtur, facias. Ego, quod etiam antea scripsi, efficiam profecto, ne meam possis accusare fidem. An hospes Iacobi Laurentii, (is Presbyter est quidam) etiam filium tuum recepturus esset, si remireretur, et an id e


page 131, image: s131

re pueri sit, nonscio. Dominus vitus fortassis aliquid ex suo puero compertius habet. Ego in alterius domibus non sum notus. Vale. 9. Cal. Maii 43

XXXVII. Io. Laugi. Dolorem haec epistola prae se fert de praesentibus, et metum de futuris, tandem tamen animum fiducia in Deum reposita confirmat.

QVid afferunt nobis haec vestra longa lataque [note: Quae tum Norimbergae per trimestre inde mense Februario durarunt] comitia, nisi forte marsupia vacua, et vobis incorumoda multa, vt sunt blasphemiae adversus Dominum, et adversus CHristum eius, scortationes, stupra, adulteria, ebrictates et alii nobilium et purpuratorum fructus secundum carnem? Nos hic dolemus et gemimus, quum nihil alioqui possimus, non parum conturbati obvaletudinem admodum adversam D. D. Lutheri, Patris nostri. Quid


page 132, image: s132

videbimus, [note: Nimis quidem verus hic vates Langus fuit, vt tempora Lutheri mortem consecuta satis docurunt. Io. Agricolae ingenium cum ante ex controversia de vsu legis, tum post ex edicto Caroline A. 1548 cuius hic cum Iulio Pflugio et Mich. Sidonio archirectus fuit, patuit.] si hic moriatur? Exurgent centum iuvenes, qui Lutherum referre volent. O quam aegre exspectat Agricola, quam difficulter D. Iacobellus [note: Iacobus hic Schenekius Agricolae in quaestione de vsu legis assensus erat.] Schenkius, et reliqui! nisi sint aliqui etiam [note: Andream Osiandrum videtur tacite notare.] in climate vestro. Conserva hunc virum, Domine Deus, quem etiam Diabolus veretur! quid cogitamus de [note: Io. Friderico, Saxone.] Electore Principe nostro, tanta mole, tam gravi corpore? Vbi erit alius, qui hac auctoritate in mundo polleat? quid si Caesariani et Mezentiani hoc maxime agunt, vt omnia differant, an in duo [note: Videtur hio subesse mendum,] intercidere velint. In pecuniis [note: Argentum intelligit, anno superiori in bellum Turcicum ab Evangelicis collatum.] exantlandis metuo, ne illud effecerint, quod voluerunt. Et tamen, si DEVS pro nobis,


page 133, image: s133

quis contra nos? Et breve est tempus: iudicium Domini aderit. DEVS misereatur nostri, et benedicat nobis! Illuminet vultum super nos! Ego tres hebdomadas graviter decubui in asthmate, iam incipit podagra. Vale in CHristo. Erphurdiae do: Vocem iucunditatis 1543.

XXXIIX. Petri Plateani. De Filio Linci, et Paedagogii constitutione.

CVravi, vt filius tuus esset cum Laurentio in eodem hospitio: Sed hospes. Noluit 4. Gr. accipere in septimanam. A Laurentio tres accipit, quod is filium eius doceat, et in ludum ducat. Dabitur a me opera, ne te eius pecuniae poeniteat, nec tamen cessabo interea, si melior aliqua conditio, offeratur. De me omnia velim tibi pollicearis. Pueroscribas, me illum accusare, quod vestem, libros et reliquas res suas male curet, et est revera in ea re non sine culpa. Quod scribis te cupere, vt discat aliis ministrare, fiet sane


page 134, image: s134

hoc, vbi et literis et moribus paullulum progressus fuerit. Quamobrem hortare eum, ne hic sibi ipsi obstet. A me omnia fient, quae fieri aequum est. Munus tuum mihi. est gratissimum, quanquam nullum a te neque exspectabam neque cupiebam: et pro hoc ego ipse vicissim hospiti nostrae vulgaris monetae florenum pueri nomine numerabo; alterum a mercatore accepi, vt duos possim hospitidare: sic enim inter nos convenerat. Molimur hic pulcherrimum Paedagogium, sed Sathanas valde conatus nostros oppugnat. Ora tu cum tuis pro nobis ad communem Patrem per CHristum, vt diaboli impetus frangat, et opus, quod operatus est in nobis, confirmet. Vale. 8. Calend. Iun. 1543.

XXXIX. G. Spalatini. De Michaele Chiliano cognato; et itinere suo Vitembergensi: Adventu item Caesaris in Germaniam. et Bibliotheca Electorali scribit.

PRo tuis proximis tam novitatibus, quam literis, tibi gratias plurimas ago.


page 135, image: s135

Quod petis, cognatum meum, Nichaelem [note: Mich hic Chilianus, postea Altenburgensis Scholae Rector, et Spalatini, in Anna silia, gener fuit. Vid. Schlegel. Vit. Spalat. §. 26.] Chilianum, DEO adiutore, libenter habeo commendatum, tum quod iure cognationis hoc officii DEO ipsi debeam, tum, quod spero nostrae de eo spei non vulgari egregie responsurum. Profectus huc Vitenbergam his diebus eum in meo vectabulo mihi ab Illustrissimo Principe nostro, Electore Saxoniae, [note: De est aliquid, add. donato.] adduxi: vbi, DEO sit laus et gratia, patri misericordiarum, et omnis et gratiae et spei, vt divi Pauli verbis vtar, vt Reverendissimum Patrem nostrum, D. D. Martinum Lutherum, ita reliquos et ecclesiae et Scholae proceres sanos et incolumes inveni: quos vtinam suae ecclesiae DEVS et Dominus noster diu servet, praesertim his pessimis, quia novissimis et decrepitae aetatis, temporibus! Nova adeo magna et te digna non habeo, alioqui tecum vel libentissime communicaturus. De adventu vel potius reditu [note: Transiit tum potius Imperator Germaniam ex Italia ab bellum Iuliae ense properans.] Imperatotis Caroli in


page 136, image: s136

Germniam Aldenburgi mihi renunciavit nudius tertius, statim huc Vitenbergam profecturo [note: Legebatur hic in in exemplari meo: per meum amaram est: nullo sensu. Deesse videtur h. l. eius, qui Spalatino nunciavit, nomen.] Hoc vero ex Dolore Melchiore [note: Qui paullo ante Cantellarius Electoris, tum inter Iureconsultos Vitembergonses erat.] Clingo Iuris- Consulto, pridie Schmollae andivisse. De quo si quid acceperis certi, scribe, quaeso, mihi. In hoc enim sum, vos Norimbergae id citrus multis, vt talium rerum cupidissimos, rescituros. Interea optime vale. Cursim exarce Vitenbergensi, mandato Principis Bibliothecam [note: Cuius ei cura iam a Friderico III. Electore commendata, magnoque studio suscepta et praestita fuit. Vid. Schlegel. Vit. Spalat. §. 8. et 30.] visens, certe optime et instructam et constitutam, DEO sit gratia! Est enim rarum in Principibus Regibus donum, curare literas, architectari Bibliothecas, savere ingeniis et literis vere liberalibus. Dominica post Viti. 1543



page 137, image: s137

XL. Iusti Menii. De Epistola Lutheri ad Cruciburgenses:

Egregia Doctrina et pietate praedito viro D. Vinceslao Linco, S. Theologiae Doctori, Concionatori Norimbergensi, Domino et amico praecipuo suo [note: Eius vitam, sed nimis ieiune, describit Melch. Adamus. Plura de eo passim Sekendorsius.] ustus. Menius.

CVm D. Eberartus [note: Praefectus Isenacensis, spectata fide et prudentia minister Saxonis, in multis magnisque negotiis cum laude versatus.] Thann, ex Comicti is isthinc reversus tuum mihi epistolium Isnaco huc transmitteret, quo petebas, vt Reverendi Patris D. Lutheri epistolam ad Cruciburgenses [note: Inserta illa est postea T. VIII. Altenb. p. m. 274. Quod confirmat ex Spangenbergio Sagittarius in nota margini adiecta, cui haec Menii epistola pulcre convenit. Sekendorsius tamen in Hist. Luth. P. III. p. 468. ad Arnstadios pertinere coniecit, ob Morlini caussam. Sed id negotium scripta hac epistola demum contigit, aliisque Lutheri literis notatur.] scriptam publice


page 138, image: s138

edi curarem, valde mirabar, quomodo illa ad te pervenisset, cum D. Lutherus Pastori Crucibergensi, pro quo scripta erat, tanto studio mandasset, vt ne cui mortalium illam describendam, imo ne legentiam quidem, quam D. Myconio et mihi legendam exhiberet. Non licuit itaque ea in re tibi gratificari, imo ne stomacho meo satisfacere, qui et ipse idem factum cupiebam. Proinde non aegre feres, quod contra auctoris voluntatem et consilium edita non sit. Nondum est sortita catastrophen suam haec fabula, et forte res ipsa coget, vt adhuc edatur. Rescivere autem Cruciburgenses, venisse vsque ad vos epistolae exemplum, nec veriti sunt Pastorem insimulare, vt qui ipse ad vos misisset, led est excusatus per eos, qui se, per quos ad vos venisset, compertum habere affirmabant. Haec scribo, mi charissime Dne D. ne nihil scribam. Nova enim quaescribam, prorsus nihil habeo, exspecto abs te autem, maxime de rebus Hunaricis. Bene vale. Datum Mulhusiae V. post [note: Duorum celibrium Dionysiorum publice quo annis reno vatur memoria, alterius Cotia thii, alterius Atheniesis. Quotum illa a. d. VI. Id. Apr. haec a. d. V. Id. Oct. incidit. Has autem literas Octobri mense scriptas illud docet, quod Thannius exeunte Aprili adhuc Norimbergae fuit. vid. Sekendon f. l. c. p. 417.] Dionysii 1543.



page 139, image: s139

XLI Petri Plateani. Argumentum. Gratias agit pro missa Erasmi effigie, et officia erga Filium Linci pollicetur.

PRo Erasmi effigie gratias tibi ago: fuit enim gratissima. Dilexit ille me: ego vicissim illum ardentissime amavi, et mortui memoriam colo, colamque dum vivo. Tuum autem munus etiam artificium [note: Ferte effigies haec ab Albertol Durero, Apelle Germanorum, aut alio ex eius disciplina profecto, picta fuit.] egregie commendavit, sed dabo operam, vt in filio erudiendo munus hoc compensetur. Nunc scribere de eo nihil possum: paucis his diebus in ladum redii, postquam octo septimanas febri decubui. Nunc autem, quod quot annis bis fieri solet, singulorum puerorum


page 140, image: s140

progressus exploramus publice, ibi vbi de tuo filio periculum fecerimus, scribam omni diligentia. Quando autem tu in Ptochodochio animarum, D. Hieronymus autem Schallerus corporum Medicum agit, scripsi ei et oravi, vt mihi selibram optimae Theriacae emi curet. Quaeso, vt in hac re, vt fideliter possit persici, et me, et illum, si quid potes, adiuves. Si nihil aliud, ores illum, vt hanc mihi operam dare non gravetur. 15. Cal. Novembr. 43.

XLII. G. Spalatini. Calamitates seculi et Speciatim Hungariae, deplorat. De Frid. Nausea, et fratre Stephano nonnulla addit.

VEhementer mihi gratum facis, Rev. D. Doctor Vincilae, quod toties scribis. Agnosco enim vetus tuum et perpetuum erga me et meos studium, favorem et amorem. Praeterea pro tuis novitatibus qualibuscunque, ago tamen gratias multas. Quis enim mieliores hoc


page 141, image: s141

facculo det pessimo? Quis etiam commodiores exspectet? Vbique terrarum plus nimio est onerum. Aureum enim et reliqua meliora saecula transierunt: succedit saeculum pessimum, vt spero, consummationi proximum. Quem enim delectet diu in tantis malis immorari? Beatos igitur terque quaterque adventum Domini nostri IEsu CHristi cum gaudio optantes! Pannoniorum nos merito miseret, quicunque aliquid fraternae habemus Charitatis. Periit enim regnum illud florentissimum olim, Turcis iam obnoxium, nedum tributarium. Credo Nauseam [note: Frid erieus hic Nausea inter a cerrimos ac impuden tissimos Evangelicorum adv ersarios fuit.] sic garrire. Qui enim daret meliora Nausea, vere nausea, vt ita dicam, nauseatissima. Novis enim monstris quis prohibeat etiam dare verba nova? Frater [note: Quam misere randem Stephanus hic obieris, colligere licet ex ep. LXV. quam Langus seripsis.] meus, mihi crede, est commendatus; longe felicior futurus, si in multis non incommodis conditionibus, a me magno labore et negotio impetratis, mansisse


page 142, image: s142

sisset. Sed noluit manere, quia ad currendum et divagandum, vt video, natus, imo etiam ad temere devorandum et absumendum, quae magnis et multis laboribus alii consequuntur. Scio enim, quid scribam. Habet etiam ab Inclitissimo Principe nostro satis egregiam beneficentiam, quotannis etiam a me aliquot aureos, sed quid dicam? Regnum consumeret ille Lurco meus Stephanus. Bene valecum tuis. Pridie Cal. Novembris. 1543.

XLIII. G: Spalatini. Argumentum. Calamitates temporum, ac vitia hominum accusat: De rebus Turcicis et statu imperii subiicit nonnulla.

SIrecte vales, Rev. Domine D. Vincilae, gaudeo: equidem, DEO sit gratia, cum meis belle valeo, nisi quod coniux mea amantissima [note: Ha aliquot post maritum annis, vi calculi oppressa ex vivis discessit, A. 1551. Vid. Schlegel. in Vita Spalatini, §. XLI.] nuper pene XI hebdomades


page 143, image: s143

cum calculo gravissimo certamine conflictata, pene extincta fuit. Convalescit tamen, BEI gratia, non tam atam saevo et potenti hoste plene liberata, quam ex eius tyrannide non nihil revocata respirat, nescio, quamdiu: tam incerta sunt omnia. Te quaeso, quid fiet tandem cum rebus humanis? Tam variant omnia; tam plena sunt omnia armorum tamparum est vbique candoris; tam plena [gap: Greek word(s)] omnia, etiam in his, quos diceres sanctissimos; tam parum respondent opera et corda, et verbis et gestibus. Sed sic sunt homines omnes a DEO non servati. Quorsum enim non ruimus omnes DEO non sustinente? Mundo breviter consenescente, imo pereunte, crescunt, adolescunt, reflorescunt mala omnia. Sed haec nobis spes merito est nobis consolatio eximia, propediem veturum CHristum, malis his omnibus finem facturum, et suos liberaturum. Hic enim meliora quis speret? Te mei omnes vna mecum salucant. Si nosti,


page 144, image: s144

scribe, quaeso, mihi nomen et familiam Episcopi Pataviensis in Bavaria, item Ratisbonensis, et an isthic quoque sit fama, Turcorum [note: Falsua hic rumor fuit.] Imperatorem mortuum esse sexta Decembris: maiorem natu filium cum Sopho bellum gerere; minorem moliri, vt patri succedat in Imperio, fratre ger mano maiore non tam excluso, quam offenso. Bene vale cum tota domo, quam a nobis diligenter salutabis, et pro nobis omnibus ora. Cursim VIta post Lactare. 1544. Vtinam Dominus nobis det bonum finem Comitiorum Spirensium, hoc est, pacem, tum ecclesiae, tum imperio Germanico, summopere necessariam. Iterum vale.

XLIV. Iusti Menii. Io. Rosam commendat.

COncessit huc nuper ex Hassia [note: Commemoratus etiam inter primos Academiae Isnensis Professores Io. Rosa, sed cum hoc non confundendus. Is enim Hellingae, pago prope Heldurgum Franconiae fito. A. 1531. natus est. Vid. Adr. Beieri Syll. Prof. Ien. p. 81. 448. et 966.] Io. l Rosa, qui cum proter singularem fidem


page 145, image: s145

et diligentiam in administratione ecclesiae, cui pracest, mihi percharus sit, est eo etiam nomine mihi charior, quod multos annos notum se tibi familiaremque esse affirmat. Sic, enim sentio omnino, te, nisi optimus sit, in familiaritatem tuam neminem prorsus accipere. Quia vero liberos Rosa, interque eos filias nubiles habet, opus quoque habet testimonio nuptiarum seu coniugii sui. Cum itaque isthic duxisse se vxorem suam, atque adeo in tuis aedibus, te patre, nuptias celebrasse dicat, rogavit me, vt flagitaturo abs te testimonium, pro se ipse quoque inter cederem, non eo, quod gravatim te id facturum crederet, sed vt ex meis literis intelligeres, se id non temere, sed certis gravibusque de caussis abs te petere. Oro itaque te, mi Domine D. vt id officii viro optimo praestare non graveris, id quod eo facies libentius, sicogitabis nos in eo hic loco esse, [note: Muhlhusinos enim tumultus Mutaeriani causa] vbi de Evangelii doctrlna


page 146, image: s146

permulti non optime sentiunt, sensuri forsan rectius aliquando, vbi melius fuerint instructi. Benevale, et ora pro me. Datae [note: Huc Menius, permittente Saxone, concesserat A. 1542. Pastoris et Superintendentis officio functurus Sekend. P. III. Hist. Luth. p. m. 517. Mansit vsque ad annem 1544. quo Isenacum reversus, successorem habuit Sebastianum Bohemum. Vid. inf. ep. LVI. et LIX.] Muhlhusae XIV. Cal. Maii. Anno 1544.

XLV. G. Spalatini. Argumentum. Literas Cardinalis Caietani, quibus Friderico Electori respondes, itemque Raphaelis a Linco petit.

SI et tibi, et tuis est bene, gaudeo. Hic enim, DEO sit laus, mediocriter valemus. Ad proximas meas literas spero te


page 147, image: s147

mihi responsurum per Rholhansen ad nos redeuntem, missurumque, si habes, quae petivi, ad primum Tomum operum Latinorum Reverendissimi Patris Domini D. M. Lutheri. Nisi igitur misisti, non desino orare, vt mihi mittas, si vel habes ipse, vel apud vllos isthic invenire poteris, primo epistolam Cardinalis S. Xysti, sive Caietani, [note: Et haec Caietani, et altera Raphaelis epistola hodieque desideratur.] qua respondit literis Serenissimi Principis nostri Electoris, Saxoniae ducis, Friderici, beatae memoriae, quibus cum Cardinale expostulavit, quod tam indigne eum et accepisset et dimisisset Augustae, in fine vltimorum Comitiorum Imperatoris Maximiliani. Nam Principis nostri epistolae ad Cardinalem Caietanum eo nomine scriptae exemplum sive copiam habeo. Deinde flagitant nostri, imo etiam Reverendissimus Pater D. D. M. Luth. epistolam Raphaelis [note: De eo quaedam extant in Sekendorf. P. I. Hist. Luth. P. 53.] Cardinalis, ordinis Augustiniani Generalis, ad Principem nostrum Electorem Fridericum


page 148, image: s148

Saxoniae, qua Principem cohortatur, vt sibi caveat a Luthero, ne suscitet, nescio quas Tragoedias. Haec si habes, te obsecro, vt nobiscura communices, quia multis profuturae, et recta Vitenbergam mitte Luthero, quia crebriores illuc, quam huc Aldenburgum, tabellarios et nuncios habes. Gratissimam enim rem multis isto vnico vere sancto feceris officio. Bene vale. Aldenburgi 6. Maii. 1544. postridie transitionis optimi Principis, olim nostri ducis, Friderici, Electoris Saxoniae, anno abhinc XIX.

XLVI. Thomae Venatorii. Argumentum. Successum sacrorum puriorum apud Rotenburgenses Linco narrat.

Summae pietatis viro Vinceslao Lynco, apud Norinbergam magno Theologo, Domino suo observando


page 149, image: s149

[note: Vir hic pulchre doctus A. 1525. Linco in Xenodochio Norimbergensi collega datus est, vna cum Volfango Volbrechto. De omendatis Rotenburgi sacris conf. quae in compendio refert I. L. Hartmannus Concionum Miscellanearum XIV ta. atque ex eo Sekendorf. in Hist. Luth.] Thomas Venatorius.

SAlutem et pacem a Domino. Nuncium nactus idoneum, et qui rursus ad nos rediret, committere nolui, quin vel paucissimis verbis, quae hic aguntur, significarem tibi. Magna est Senatus huius vrbis diligentia, ingens studium, vt constituatur ecclesia optime ad verbi dei sanctissimi regulam: et est hodie ecclesia sive templum Spiritus sancti ab omni prorsus abominatione Papistica repurgatum, verbo Dei et Sacramentis et locus et vsus liber factus. Fanum B. Virginis cum suis horis desertum, abactis aliis, duobus ad nos vltro concedentibus sacrificis. Sed qui summam aedem occupant, de ordine Tentonicorum Domini, vt sunt impudentes in sequendis vitiis, ita in recte instituendis ecclesiae rebus voluntatem nostram remorantur non parum: coguntur tamen


page 150, image: s150

verbo DEI concedere locum, etiam in summa aede. Ex Monachis nemo nos impugnat palam, canes facti muti, nescientes latrare. Nihil eis Dii gentium rogati respondent. Exclusis publicis concionibus ab templis suis, praeter ruditus asinorum auditur nihil. Nec secus habet Nonnarum infaustus coetus. Haec volui, vt scires in praesentia. Vale diu felix cum tuis omnibus. Ex Rotenburgo ad Tuberam, in Vigilia ascenfionis Christianae, 1544.

XLVII. G. Spalatini. Epistolam Cardinalis denuo petit.

PEr Rholhansen, Rev. D. Doctor, nuper tibi scripsi, sed intem pestivus ille tabellarius reversus, nihil prorsus neque abs te, neque ab aliis amicis quicquam attulit literarum. Quod etsi satis me vrat, tamen quid facerem? Caeterum nunc mirabiliter nactus D. Martinum Pfintzingerum iam hic Altenburgi divertentem isthic Norinbergam haec ad tescribebam, an andem a te


page 151, image: s151

responsum elicere possem, imo exemplum sive copiam literarum Cardinalis [note: Conf. sup. ep. XLV.] Raphaelis, Augustiniani ordinis olim Generalis, ad Serenissimum Principem nostrum beati nominis Dominum Fridericum, Ducem Saxoniae, contra Reverendissimum Patrem nostrum D. D. M. Lutherum, ne eum tueretur contra Pontificis Romani auctoritatem. Nam eam epistolam aliis in primo tomo operum D. Lutheri volunt Vitenbergae insertam. Ego vero quantumlibet scrutatus plurima, hactenus neque in mea Bibliotheca, neque Torgae, neque alibi invenire potui. Quare obsecro, vt si quid tale habes, saltem Vitenbergam mittas, quod facile poteris: tantum vt habeant etiam eam, si poterit fieri, epistolam. Hic enim ad tanti operis promotionem omnes merito operam nostram conferimus. Quis enim dubitet toti ecclesiae perpetuo profuturum? DEO sit laus! hic mediocriter valemus omnes. Vtinam prosperum Comitiorum Spirensium finem habeamus. Mei


page 152, image: s152

omnes vna mecum et tuos et te amantissime salutant. IESV bone, quam pauci, quam rari sumus veteres, tribus Electoribus Saxoniae, amici. Sic est mundus. Dominus det nobis indies maiorem gratiae CHristi notitiam et lucem! Amen. Bene vale cum tuis, ac pro nobis omnibus ora. 3tia post Exaudi 1544.

XLVIII. Th. Venatorii. Argumentum. Germaniae male ominatur: Baumgartnerum captum nunciat, et dolet: Osiandri librum de fine mundi vult ad se mitti.

Sacrae Theologiae Doctori, Domino Vinceslao Lynco, apud Norinbergam a sacris concionibus, Domino suo observando

Thomas Venatorius.



page 153, image: s153

QVod vnus tu scribendi ad me officium in tereceperis, multis nominibus mihi gratum est, cum praecipue, quod hac via in earum rerum cognitionem venire possumus, quarum alioqui, nisi tu scribores, prorsus essemus alieni. Quanquam hodie nulla se nobis offert laeta scribendi occasio: tam omnia perverso gradiuntur ordine. Ego profecto parum bonae spei de salute Germaniae mecum concipio, quod videam omnia periculis exposita esse, patriam, cives, nomen et gloriam maiorum nostrorum. Vtinam oculos recipiat tandem nostra iam prorsus exuta atque exhausta nervis suis Germania! Certe nisi respiciat nos CHristus, brevires nostrae eo loci prolabentur, vnde nobis parva futurae explicationis spes relinquatur. Haec in parabolis ad te scribere placuit. Nosti, non dubito, captum atque abductum [note: Vid. Ep. I.] Hier. Baumgartnerum, optimum Senatorem, qui rebus Christianis vt multum debuit, ita nihil non salutaris operae illarum nomine insumpsit. Qui comites illi itineris dati


page 154, image: s154

fuerunt, manumissi sunt, ita tamen, vt vulneribus inflictis laesi, sub ipsis primum Iulii Calendis Halam Suevorum pedites, non amplius equites, applicuerint. Visum est Halensibus minime cunctandum esse in re neutiquam contemnenda. Itaque, praeter alios, etiam Rotenburgenses certiores faciunt insoliti facti. Nec dubito, quin illi magno studio et cura erga nostros Norinbergenses suam fidem sint declaraturi. Nemo enim hic est civium, qui non severissime illatam hanc optimo viro iniuriam vlcisci petat. Ego iniquissimum factum (vt qui praeterea facere possum nihil) gloriae et gratiae DEI primum, deinde etiam precibus ecclesiae nostrae palam in concionibus commendo. De fine mundi D. Osiandri librum, si editus est, meis sumptibus ad me transmitte. Cupio etiam scire, quid M. Vitus valeat, anne lavet adhuc, an natet? Sollicitus sum de vobis, de mea vita prorsus nullam curam in me recipiens. Haud ita multo post reddar vobis, nisi aliter visum fuerit DEO nostro, cuius voluntati nemo vnquam repugnavit feliciter.


page 155, image: s155

Quid agant, dic, quaeso, Dominicus, Osiander, Abbas [note: Fridericus, Abbas S. Aegidii.] quoque et reliqui nostri, quibus cordi est CHristus. Rotenburgi ad Tub. 6. Iunii 1544.

XLIX. Th. Venatorii. De Culmanno scribit: librum Osiandri se accepisse refert. Baumgartneri casum dolet.

CVlmannus noster hic suos maiores cum inviseret, ad me quoque divertit, sed amicorum, imo consangumeorum crebris precibus pulsatus mensae meae congerro esse non potuit. Si nescis enim, ad Ioannem Brentium properabat, deinde etiam ad patriam. Cogitabat forte etiam ad Domum, ad vxorem et liberos, id quod nemo bonus vir in ipso Culmanno queat improbare. Attulit secum multorum amicorum salutem, quorum nomina non omnia nunc occurrunt, tui praesertim et Osiandri, cum ille etiam scripserit ac miserit epistolam vna cum libello,


page 156, image: s156

cui titulum fecit: Coniecturae de vltimis temporibus: deinde eorum nomine, qui pauperibus praesunt, Caspar Corus, Caspar Sturius, et aliorum hospitalariorum, quos (oro te) rursus obsequio meo salutare digneris, interim dum redierit Culmannus. Salutabis praeterea amicos nostros omnes, Abbatem et concionatorem Aegidianum, etc. Baumgartneri iniquissimum casum, vt debeo, aegerrime fero, et hoc fero impatientius, quod hic nihil audire liceat mihi, quo in statu salus optimi viri sit reposita. Sed vale. Rotenburgi ad Tubarim, 18. Iunii Anno 1544.

L. Io. Brentii. Argumentum. De intermisso literarum officio se Linco excusat, amicitiamque firmat: nonnulla de Turcarum motibus, Baumgartnero captivo, Cochlaco, Comitiis Spirensibus, belloque Gallico addit.



page 157, image: s157

[note: De eo in vitis Theologorum Melchior Adamus.] Ioannes Brentius Vincilao Linco.

ACcepi, observande mi Doctor, tuas literas a Culmanno. Quaeso autem te, quod verbum tibi in his excidit? Scribis enim te existimare, quod fortassis non magnopere tuis literis delecter. Num vero sic iudicas, quod hactenus nullas a me acceperis literas? Quare, quod ad meam scriptionem attinet, obsecro te per CHristum, vt sentias eam magis casu quam consilio a me omissam esse. Nam si mihi de meo erga te affectu loquemdum est, quod res est, ego certe iam olim te ob singularem tuam pietatem, ac professionem sanae Doctrinae; magno amore complexus sum, et nunc etiam te ob alias virtutes, ac propter venerandam quoque canitiem ex animo diligo et veneror. Cum igitur sic, quod DEVS novit, affectus sim, quomodo posset fieri, vt tuae literae non essent mihi gratissimae? Constituamus autem inter nos hoc pactum, vt ego pergam te amare, colere, et salutem tuam CHristo precibus commendare, tu vicissim


page 158, image: s158

etiam me tua oratione comprehendas, et in conspectum CHristi offeras, ac per occasionem ad me scribas. Dabo operam rescribendo, ne deinceps vnquam suspicariqueas, tuas literas non esse mihi gratas. Quae scribis de bellicis motibus et Turcicis incursionibus, prorsus Tragica sunt; sed accidunt haec non absque divino consilio in terris, verum vult nos Dominus ablactare ab hoc mundo et assuefacere, vt suspiremus ad accipiendam coelestem vitam. Baumgartneri [note: Hierony mi Baumgartneri ex Comitiis Spirentibus domum reversuri, sed in itinere a Io. Thoma Rosenbergio intercepti calamitas multorum bonorum virorum animos excitavit ad misericordiam. Extat epistola Lutheri consolateria ad coniugem Baumgartneri T. VIII. Altenb. p. 355. Plura vid. ap. Melch. Adamum in vitis ICtorum, quibus Baumgartneri Vitam descriptam a se inseruit, et Sekendorf. in Hist. Luth. P. III. p. 517. Conf. Ep. 48. et 64.] casus maximo nobis est dolori. Tantus virdignus profecto esset meliori fortuna. Sed cedendum est nobis divino iudicio. Nec dubito, quin Deus per hunc casum perducturus sit Baumgartnerum, virum tam pium, ad magna, praeclara et altiora dona. Et


page 159, image: s159

audio eum a tali captum esse, qui non quaerat [note: Non fefellit plane Brentium coniectura. Nam post annum Baumgartnerus, interposita pactione, ex custodia liberatus est.] Baumgartneri vel opes vel mortem, sed tantum speret se hac via sua bona, olim bello amissa, recuperaturum. Quod si verum est, certe honeste tractabitur. Precor autem ex animo, vt brevi restituatur suis incolumis. De Cocleo [note: Io. Cochlaeum intelligit, impudentissimum Lutheri adversarium.] quod scribis, dignissimus certe est, cui tantum respondeatur eiuscemodi epistolis. Homo stultus est et ardelio, qui etsi nec nostram doctrinam, nec etiam sua papistica intelligit, tamen implet scriptis suis orbem terrae. Comitia Spirensia [note: quibus bellum in Franciscum I. Galliae Regem, cum Turcis societate armorum in Carolum coniunctum, communi nomine decrerum est.] pro pace, quam nobis pollicentur, obtrudunt Germaniae novum hostem, Gallum, qui etsi profitetur confirmatione earum propositionum, quas Sorbona peperit, se esse adversaturum verae ecclesiae et piae doctrinae, multi tamen sentiunt hoc exemplum novum esse, quod qui nec legitime


page 160, image: s160

auditus sit, vt illi dicunt, nec convictus, sit publicus hostis Romani Imperii et Christianae religionis. Sed fortassis temerarium est, quod illi mei similes audeant de tantorum heroum consiliis iudicare. Nobis reliquae sunt preces et lacrymae, quas offeremus pro salute Germaniae. Quicquid enim in terris acciderit, certissimum tamen est, quod CHristus regnet perpetuo, et quod nos cum ipso simus regnaturi. Amen. Bene ac feliciter vale. Ex Hala Suev. die 21. Iun. 44.

LI. Nic. Amsdorfii. Argumentum. Excusat tarditatem literarum: de pace Spirae Protestantibus indulta, Episcopatu Merseburgensi quaedam monet, accusataque nobilium in bonis ecclesiasticis rapacitate, de Ordinatione sacrorum Episcopi Coloniensis Lincum sententiam rogat.

IAm diu siluisti, mi opt. Vinceslae, et recte;


page 161, image: s161

quia et ego silui, nec respondi ad tuas proximas literas: quamvis semper respondere volui mecum crocitans, Cras, cras; et sic transierunt dies et menses. Hoc plane est peccatum meum. Nuncii quoque in hoc angulo non occurrunt, nec ego eos quaero. Hinc extractum est silentium meum, non tamen amico ac fraterno animo inte mutato, quem vetus inter nos consuetudo olim plantavit et cum tempore auxit. Maxime autem, dum Nicolaum [note: Videtur innuere Nicolaum, Tolle minas dictum, quiseculo vixit XIII. atque ab Eugenio III. P. R. inter divos relatus est, inprimis abstinentiae nomine celebratus.] Tolentinum, patronum tuum, cum in maximo periculo ambo essemus, invocabas, dum equis currentibus fracto curru, de curru ceciderunt Vinceslaus et Amsdorfius, vt bene meministi. Nec frustra invocabas, sed efficax erat invocatio, et a tuo patrono impetrabat, ne vllum sentiremus damnum. De Comitiis nihil certi audio. A Caesare, vt dicitur, impetra vimus pacem, [note: Recte haec intelligentur, si contuleris, quae Sekendorfius habet P. III. Hist. Luth. p. 475.] non autem


page 162, image: s162

a Papistis. Sed qui pacem et ius aequum hucusque nobis dedit, dabit et deinceps, nolentibus volentibus sacrificulis. Ii enim Caesari imponunt, et ita dementant, vt non recte cogitare, multo minus recte facere possit, Postulatus [note: Erat is Augustus, Dux Saxoniae, postea Elector, et socium sibi in curandis sacris adsciverat Georgium Anhaltinum. Vid. Sekend. l. c. p. 497.] Mersburgensis et eius coadiutor in spiritualibus quomodo tibi placent? Numquid egregium commentum ad fallendum sacrificulos excogitaverunt principes huius mundi? Memini te scripsisse pro filio tuo: sedprofecto ego ipse pro meis nepotibus exfratre, pupillis et orphanis nihil adhuc habere potui: adeo omnia ad se rapiunt nobiles illi Centauri, qui a Prin cipe omnia impetrant. Si Dominus dederit, quod aliquid ad manus meas venerit, et tui recordabor. Rogo te atque iterum rogo, vt mihi significes iudicium tuum de libro [note: Cuius summam exhibet Sekend. l. c. p. 443. sqq.] Episcopi Coloniensis, quomodo tibi eius ordinatio placeat; de Baptismo, de confirmatione, de Coena Domini etc.


page 163, image: s163

His inclusis mitto tibi nummum [note: Forte is est, quem Amsdorfius fieri curaverat, altera facie Cardinalis, altera morionis caput referentem; illi: Effigies cardinum mundi; huic: Effeminati dominabuntur eis, adscripserat. Sek. p. 478.] argenteum, atque vxori tuae vnum, quem vocant ein Bent=Pfenning. Superinscriptio ipsa tibi indicabit, cuius sit moneta haec nova. Vale in CHristo, mi amantissime Vinceslae. Czeitz 28. Iunii 1544.

LII. Th. Venatorii. Argumentum. Desiderium suum redeundi Norimbergam exponit, et Baumgartneri casum denuo desset.

Optimis atque doctissimis viris, Doctori Vinceslao Lynco, Dominico Schleupnero, Andreae Osiandro, Vito Theodoro, amicis et Dominis suis merito observandis

Thom. Venatorius.



page 164, image: s164

SAlutem et pacem a Domino! quo magis hic ex spectamus virum aliquem pium et doctum, qui, quod ego plantavi, rigare possit imbre verbi sancti, hoc magis nostra nos fallit opinio. Ex Heidelberga adventurum sperabamus Heinrichum [note: De quo Melch. Adamus in vitis Theologorum, p. m. 147.] Stolonem, de quo spem nobis fecerata principio vir optimus, Io. Brentius, sed etiam illum nobis abstulit malus error. Ego liberari hinc cupio, et reddi vobis in tempore. Hic torpeo totus, langueo quoque ac pene iam tabesco. Si nescitis enim, perpetuo hic cum febre mihi conflictus fuit, neque nunc hastam et arma deponere licet, nisi periculo velim exponere vitam, id quod nullo modo faciundum esse censeo. Volarem ad vos, iamiamque inviserem vos, nisi alio respicere me admoneret illa iam recens institutae ecclesiae ratio, quam destituere praesentia mea, hoc praesertim tempore, non debeo. Vos pro nobis orate ad DEVM, vt, quod coepit apud nos, perficere velit in gloriam nominis sui sanctissimi. De optimo


page 165, image: s165

Senatore, Hieron. Baumgartnero, si quid exploratum habetis, facite, quaeso, me certiorem. Ipse in hac nostra ecclesia casum hunc vt amarissime fero, ita salutem illius DEO nostro diligentissime commendo. Quid facerem enim aliud? Sed valete in Domino cum vestris omnibus felices. Novarum rerum nihil huc advehitur, nisi quod longo tempore ante apud vos est decantatum. 2. Iulii, statim a concione. 1544.

LIII. Th. Venatorii. Argumentum. Hofmannum quendam remittit, eumque vulgi exspectationem non sustinere scribit.

Optimo viro D. Vinceslao Lynco Thomas Venatorius.

[note: Intelligi credo Io. Hofmannum, A, 1528. Vitembergae magisterij honore ornatum, quem Linco et Friderico Abbati Lutherus saepe diligenter commendavit. Vid. Tom. II. Epp. Luth. f. m. 374. b. 379. b. 386. a. 389. a.] HOfmannum nostrum ad vos remittimus,


page 166, image: s166

alioquin non remittendum, nisi magnum aliquem futurum sibi somniarent simplicissimi nomines, a cuius doctrina, tanquam e coelo, mens humana tuto sibi omnem fortunam polliceri queat An eiusmodi aliquem, isthoc praesertim tempore, inventuri sint, nescio. Ego profecto propediem me absolvere studebo, domum petiturus, nec me committam periculis spumosi pelagi huius, Caetera ex ipso Hofmanno plenissime audies. Ego negligam adhuc ad breve tempus salutem, meam non illi benter, modo intelligam, senatus curam et studium pro instituenda ecelesia hic CHristi, non languescere. Secus, si cadere videam omnia, viam inveniam, qua me in littus exponere considam. Tu vale et salutabis obsequio meo Abbatem et alios omnes. Rotenburgi ad Tub. 4. Aug. 1544.

Linco et Friderico Abbati Lutherus saepe diligenter commendavit. Vid. Tom. II. Epp. Luth. f. m. 374. b. 379. b. 386. a. 389. a.



page 167, image: s167

LIV. Eiusdem Venatorii. Argumentum. Nuncium de statu ecclesiae Rotenburgensis Vitembergam missum esse nunciat, seque huic negotio explicatum, senectutis excusatione, cupere significat, denique de Baumgartneri fortuna quaerit.

DE ecclesia nostra quod scribam, opus esse non video cum praesertim sciatis, in hoc Vitenbergam [note: De eo Hartmanum in Concion. Miscell. XIV. p. m. 167. sq.] Senatus nostri nomine transmissum esse nuncium. Cupiunt enim omnino gloriae Christi apud cives suos consultum esse optime. Nec dubito, quin, quod verbis me coram exprimunt, factis sint et revera exequuturi. Nuncius mox vt adnos redierit, significaturus, qua in nos affecti sint voluntate Vitenbergensis Academiae proceres; vel privato ad vos misso nuncio haud obscure explicabo vobis omnia, Sed hoc vix sub finem mensis huius polliceri mihi possum.


page 168, image: s168

Vtcunque, vsque, et vndequaque impulla constiterit haec nostrae navigationis tempestas, ipse profecto vela colligere secum meus conclusit animus.

Iam canos etenim gero capillos,
Et toto capite albicant pruinae.
Nunc Thomam fugiunt aquae marinae:
Nunc Thomas fugit ipse aquas marinas.

Sed haec missa. Scire cupio, quid vobis cum audiat optimi viri, Hieron. Baumgartneri, calamitas? quid bonae spei nobis deinde concipere possimus, aut quomodo libertati donabitur iustus? Bene vale. Rotenburgi ad Tubar. 3. Septemb. 1544.

LV. Th. Venatorii. Argumentum. Calumnias quasdam diluit, de se absente sparsas.


page 169, image: s169
Excellenti Theologo, Domino Vinceslao L. Domino et amico suo primario.

GRatias ago tibi, quod me tam amice admones. Sed miror tamen, tam plures esse apud vos, quibus et doctrina et vita mea curae est adhuc. Amici, vt coniicere possum, sunt. Nam hostes revera cum sint mei, amicos tamen vocare placet. Quomodo autem ego tantopere vino maderem, qui non amplius tribus vicibus extra habitationem meam prandia sumpsi? quid temereloquar solus? aut quas mihi narras profanatas per me Dominicae Coenae reliquias? Testem habeo factorum meorum Senatum, testem ecclesiam, vt iam vel apud parum aequos iudices ab illis intentatis mihi falso criminibus absolvi possim. Dominus protector meus; non timebo: quid faciat mihi homo? Vale in Domino felix. Opto etiam valere omnes, qui tecum sunt, in Domino Fratres. Rotenburgi 7. Septemb. 1544.



page 170, image: s170

LVI. Iusti. Menii. Argumentum. Hieronymum Volsium commendat, et bella Theologorum intestina execratur.

ETsi nihil habeam, quod ad te scribere possim; quia tamen incivile iudicavi, sihunc Hieronymum [note: Hieronymus hic wolsius est, qui ab anno 1541. in alterum vsque annum Rector Scholae Muhlhusinae, Norimbergam deinceps ad erudiandos duodecim selectos adolescentes a Senatu vrbis avocarus est. Vid. in cius vita Melib. Adamus.] nostrum, qui in Xenodochio, quo tu doces Evangelium, professurus est bonas literas, sine meis ad te literis abire paterer, volui vel duobus tribusve verbis te salutare, idque, quantulumcunque est officii, gratum tibi fore existimavi. Precor itaque DEVM, vt et mnisterium tuum ita fortunet et regat, vt sit salutare ecclesiae. Ac video precationes tales hoc tempore vel cumprimis. necessarias, cum Sathan Sophistis torpescemibus vel exhaustis id agat multis in locis,


page 171, image: s171

videlicet [note: Forte haec ad certamina Lutheri cum Helvetiis, indeque notas Lutheri et Melanchthonis simultates pertinent, quae incidunt in hunc annum. Nam Melanchthonis auctoritati plurimum tribuisse Menium, anni sequentes docuerunt.] vt nos ipsos inter nos committat, Notum vero est, quam sint exitiosa domestica bella, quantoque domesticus hostis peregrino perniciosior atque crudelior. Proinde Deumoremus, vt diaboli consilia dissipet atque impediat. Amen. Gratia Domini tecum! Datae Isenaci Cal. Octobris 1544.

LVII. Th. Venatorii. Argumentum. Rotenburgensis ecclesiae incrementa laudat, et hostibus ecclesiasticae disciplinae in Norico vt obviam eatur, admonet.

NIhil habeo in praesentia, de quo vos facerem certiores. Nam vt de me, deque ecclesia nostra hic conqueri non debeo: ita si non agam gratias CHristo.


page 172, image: s172

Deo et Servatori nostro, merito censeri queam ingratissimus. De ecclesiis autem nostris in Norico non aeque bona mihi nunciantur. Audio enim, esse praefectos quosdam, qui, quae bene per nos sunt statuta ad disciplinam ecclesiasticam, rescindere conantur, ac nimium audacter, privato ausu, claneulum omnibus illis, quae nos pro religione conservanda statuimus, adversantur, ac revera, si non obviam eatur illis, penitus aboleri student. Testis harum rerum erit tibi dominus Bartholomaeus Comerer, Parochus in Lauff, qui, rogatus a te vbi fuerit, non ferenda a vobis narrabit. Vos, qui prope estis, rebus adhuc integris consulite. Vale. Rotenburgi XI. Octob. 1544.

LVIII. Th. Venatorii. De Sigismundi Standacheri adventu perscribit.

Eximio Doctori Vinceslao Lynco, Theologo primario apud


page 173, image: s173

Norinbergam, Domino suo venerando Thomas Venatorius.

Cripsit ad me nomine Georgii [note: Voglerus hic praefectus Cancellariae Georgii, Marchionis Brandenburgici fuit, quo A. 1543. pie defuncto videtur missione impetrata Vinehemium ad vitam quietiorem secessisse.] Vogleri ex Wintzhemio Petrus [note: Forte Plateanus.] noster, cuius epistolam hic legendam tibi transmitto. Cum autem nihil de hac [note: Incertum, qua de simultate loquatur, Lutherine et Melanch thonis, de quafamam loage lateque fuisse disseminatam, multa docent, an Osiandri et Viti Theodori, de qua ex Melanchthone nonnulla refert Melch. Adamus in vit a Theodori.] simultate intellexerim, incerta illi scribere nolui. Tusi quid exploratum habes, aut me aut Voglerum in Wintzheim facies cernorem. Venit paullo ante ad nos ex Vitenberga missus Sigismundus [note: Sigismundo huic Staudachero cognomen fuit, vt annotat Hartmannus. Ex his autem Venatorii literis apparet, Erasmum Alberum, cuius itidem apud Hartmannum, et quidem tanquam inter Venatorium et Sigismundum interiecti, mentio sit, spem forte adventus sui Senatui Rotenburgensi fecisse, sed aliunde impeditum ad eos non accessisse.]


page 174, image: s174

Austriacus, qui, puto, hic a sacris concionibus constituetur: qua conditione, scire non possum, Ego hoc vnum studeo, vt quam ocissime reddar meis. Vos omnes cupio valere et diu vivere in CHristo felices. Rotenburgi 20. Oct. 1544.

LIX. Friderici Myconii. Rediisse sibi vocem, non sine pia divinae bonitatis et maiestatis praedicatione, nunciat, et de statu ecclesiarum in vicinia perscribit.

Clarissimo et ornatissimo viro, D. Vinceslao Linco, Sacrae Theologiae Doctori, Norinbergensis ecclesiae fideli Pastori, Maiori suo in Domino Fridericus [note: De insigui hoc viro vid. Melch. Adamus in eius vita, et Sekendorfius passim, qui et epistolas viri nonnullas aeterno suo operi inseruit. Vid. im primis P. III. p. 619. sq.] Mecum.



page 175, image: s175

Quando tam commodum tabellarium, nactus sum, hunc civem nostrum, qui ad nos est recursurus, nolui, vt ad vos sine meis literis veniret: Tu cura, vt non sine tuis ad me redeat. Rediit mihi [note: Nam A. 1541. gravissimo oppressus morbo, divinae bonitati et Lutheri precibus vitam. se debere professus est; remansit tamen pertinax raucedo per trinnium, in qua animum eius solatio erigare Luthero visum est d. 23. Febr. 1544. ap. Sekend. P. III. p. 518. Donec rediret vox, atque myconius in pristinois officii laboribus strenue iterum elaborare posset, quod fecit vsque ad fatalem morbum, qui d. 7. April 1456. ad meliorem vitam ipsum evocavit.] muto post triennium iterum paullatim vox, et iterum cum pueris clamo in templo, Osianna filio David! non sine maximo miraculo, licet nondum perfecte redierit pristina valetudo. Sed ita agit rexille noster, dum vult se vlcisci de inimicis suis, de principe mundi, qui iactat se habere omnium regna, et ea dare suis adoratoribus, et procedit hastatus, armatus, clypeatus cum omnibus portis suis, vt obiiciat ei non alios milites, quam infantes lactentes, piscatores, nihil aliorum armorum contra ferentes, quam orationes,


page 176, image: s176

clamores, gemitus, suspiria, eiulatus, et [note: F. infantile] infantuli hoc Osianna, ne glorietur hostis se obrui potentia carnis et mundi. Confide, mi D. D. Vincilae, vicimus, iam vicimus in rege mansueto et paupere. In Thuringia omnia recte habent. Forstemius [note: Rectius Io. Forsterus, quem Vilelmus, Henne bergiu Princeps, Vitemberga ad constituendas res ecclesiarum in suis ditionibus evocaverat: rediit tamen hoc anno, vt videtur, in Saxoniam, ordinato Hennebergensium terrarum Superintendente, Christophoro Vischero, qui auspicia muneris sui anno hoc 1544. capta esse, in de dicatione Concionumde Passione et Resurrectione CHristi ipse annotavit Merseburgi docuit A. 1548. et consiliis tandem de formula saerorum Augustana, isto anno ab Imp. Carola promulgata, implicitus est infelicibus. Vid. Acta Synodica Vitemb.] Schleusingiae pergit restituere CHristum ecclesiis, et ecclesias CHristo. D. Langius Erphurdiae valet. Menius quoque recte habet. Muhlhusii recte instituitur grex Domini, quo missus est vir eruditus et gravis, Sebastianus Bohemus, qui ante annos aliquot fuit cum Menio Isenaci. Spalatinus [note: Id rumore incerto ad Myconium perlatum esse, credibile fit. Nam aegroiavit quidem iamtum Spalatinus, verum decessit demum d. 16. Ian. anni sequentis. Vid. Sehlegel. in vitae Spalatini §. XL.] nuper antevertit


page 177, image: s177

vertit me ad patres nostros, in sinum Abrahae et requiem aeternam. Vale. Gothac 4. Decemb. 1544.

LX. Io. Langi. Graviter queritur de importunitate adversariorum.

EGo non dubito, quin tua humanitas cum Symmystis et in Evangelio cooperariis sit valde pro nobis sollicita, et praesertim eam obrem, quod nos versari, et ecclesias nostras in medio luporum et basiliscorum, plus fortasse quam olim prophetas aliquos, sciatis. Iam iterum, quandoquidem Comitia appropinquant, suo more eristas erigunt, ac si CHristum ipsum mox essent deglutituri, Taedet animam meam cum propheta vitae meae, et praesertim, quod tam diu permanserirm Erphurdiae. Episcopales diaboli et [gap: Greek word(s)] non cessant malis suis artibus


page 178, image: s178

evangelium et nos impugnare. Nisi vero aliud quiddam nobis metuendum esse tiam constituissemus vno momento simul relinquere, functionem nostram in Evangelio. Orate pro nobis, apud quos sponsus est, et ideo iure gaudetis. De consule vestrate Baumgartnero varius est apud nos rumor: sunt, qui revenisse dicant, et sunt, qui negent. Nos pro eo sumus ideo solliciti, quod vir non prudens tantum, sed etiam valde pius dicatur. Vale et rescribe, nihil celans, si quid est rerum novarum. Datae Erphurdiae die Innocentum [note: Initio anni in Natalem CHristi collato.] 1545.

LXI. Nic. Amsdorfii. Literas Pontificis a Luthero natis declaratum iri, magnum a Turcis impendere bellum, Electori Coloniensi adversari Capitulum, et ab Heinrici Brunsuicensis artibus incendia metui nunciat.

AGo tibi gratias quam maximas, mi optime et charissime Vinceslae, procopia


page 179, image: s179

epistolae [note: Binas habet Sekendorf. P. III. p. m. 480. sqq. et 487. Eae Venetiis ad Vitura Theodorum venerant, vt ex epistola Lutheri ap. Sekend. p. 593. paret.] papalis. Digna enim est, vt scholiis illustretur et declaretur, quemadmodum eam illustratam et clariorem factam a patre nostro [note: Factum id libro, cui titulus: Wider das Pabstum zu Rom/ vom Teusel gestisstet; T. VIII. Altenb. p. 418.] Reverendo mox videbis. De Caesaris et Angli simultate hic nihil dicitur. De fide frago Gallo quoque silentium est. Sed ad nostros Principes de apparatu Turcico scribit Imperator tam valido et magno, vt terra marique ecclesiam CHristi expugnare conetur. Librum Electoris de tribus caussis, cur Iulium Pflugk nolit, hic tibi mitto. Capitulum et Senatus [note: Vid. Sekend. l. c. p. 433. sqq. item q. p. 553. sq.] Coloniensis valde adversantur suo Episcopo. Arbitror te vidisse, quid Episcopo per sues legatos denunciarit capitulum, et quid Episcopus responderit, certe pie et prudenter. Mitto tibi carmen, quod legas, verum secundum Canones in fine Carminis adiunctos, et videbis mirabile ingenium


page 180, image: s180

cuisdam stadiosi. Praeterea nihil habeo, quod ad te scribam, nisi quod dieitur Heiuricum Brunsuicensem archi - in - cendiarium rursum ordinasse et emisisse trecentos incendiarios contra Germaniam Lutheranam: et tamen laudatur a multis, [note: Neque enim hic omnium Protestamtium eadem erat sententia, Vid. Sek. l. c. p. 553. a.] qui eius caussam praedicant et iustam faciunt. Et vtinam ab iis non defenderetur, qui eum damnare et punire deberent. Lis bene vale in CHristo, frater, et DEVM pro me ora, et age officium CHristiani fratris. CZeitz 9. Martii. 1545.

LXII. Iusti Menii. Tolerabili statu ecclesiae Thuringicas agere, et militem in Hassia conscribi refert.

ETsi nihil habeam, Vincilae Doctor humanissime, quo oblectare animum tuum admodum me posse existimem, tamen nactus tabellarii huius occasionem, non potui te non salutare, deque statu


page 181, image: s181

cum nostro, tum ecclesiarum nostrarum certiorem te facere, quem scias beneficio DEI esse satis tolerabilem. Conscribuntur hic in vicina Hessia [note: Factum id ob suspicionem bolli Brunsuicensix, quod mox palam erupit; Sed clade et captivirate Heinrici statim a principio oppressum est. Vid. Sekend P. III. p. 567.] milites, et cives armati classicum in omnem exspectant horam. Quid caussae subsit, nos certo non scimus, et variant sermones vulgi. Nos vero securi in vtramque aurem dormimus. Pestem apud vos saevire aiunt: precor itaque Deum acternum patrem domini nostri IEsu CHristi, vt vos ecclesiae ministros servet incolumes. Si quid apud vos rerum est novarum, gratum feceris, si communicaveris. Isenaci 12. Septembris 1545.

LXIII. Iusti Ionae. De negotio quodam matrimoniali rescribit.

IN negotio coniugali, Clarissime D. Doctor, Domini Schurstabii, iam ante aliquot hebdomadas rescripsissem, sia Magistro


page 182, image: s182

Kelner (quem nostis) potuisset certum haberi responsum. Verum ipse, vt adversarius aut certe non admodum amicus doctrinae nostrae sanae, non magni facit auctoritatem Evangelicae ecclesiae, adhaerens Papisticis partibus, fugit nostros congressus, et vitat, quantum potest, nostra colloquia. Adhibui tamen interim (quantum fieri potuit) in hac caussa diligentiam: vocauimus ego et Synergus meus in templo Mauritii vxorem eius, matrem puellae. Haec pene omnia fatetur, quae Schurstab, et vt id perscripsistis, datam esse catenulam, sudariolum: Sed dicit se et M. Kelner habere caussas, quae post haec omnia exortae sint, quare nunquam in acternum filiam velit dare Domino Schurstabio. Et cum nos multis feminam a marito obduratam, exhortati essemus, nihil aliud accepimus responsi. Quantum nos intelligimus negotium, Dn. Schurstabium existimamus bonam caussam fovere: Post multas deliberationes vtrinque, vere et definitive, datam esse fidem coniugii. Et si res apud legitima tribunalia deducta fuerit ad cognitionem


page 183, image: s183

tionem, haud dubie pro Leopoldo Schurstabio pronunciabitur. Proinde quod. attinet ad petitionem vestram, nos hic Halae, nisi primum apud legitimes et dignos judices caussa cognoscatur, non feremus in hac ecclesia, vt nubat puella alteri, et cum petierit se pronunciari vel proclarmari, memores erimus literarum vestrarum et petitionis Schurstabii. Interim, cum facile cognovenmus, Dn. Schurstabio, et honestissimae familiae, moram (quam M. Kelner, callide nectit et quaerit) molestam esse, consulerem, vt literas impetraretis ab Electore Saxoniae Illustrissimo nostro hic Halaead nouum et futurum Archi - Episcopon, per eam rationem commodissime possetis cogere et percogere in [note: Hic in MSPto lacuna erat.] M. Kelnerum. Sed totum, mi D. Doctor, pater et frater in Domino Charissime, vestro permitto arbitrio. Audio Dn. Schurstab fuisse aiiquandiu apud Landtgravium Leuchtenberg, hic est iunctus (ni fallor) consanguinitate novo Episcopo. Quod ad novitates attinet, nosti diem Nicolai praefixum esse,


page 184, image: s184

vt conveniant die Protestirenden Fursten und Stande Franeofordi, [note: De hoc Conventu Sekend. P. III. p. 613.] de inventa apud Brunsuicensem arcula plena literis, mirandis conspirationibus, technis, consiliis Cain, quae non revelabuntur. Salutare velis D. A. Osiandrum, virum Clarissimum, et Vitum Theodorum, et D. D. Magenbucchum, [note: De hoc nonnulla sub Megobaconi nomine habet Melch. Adamus in vitis Medic. p. m. 34. conf. ib. p. 23. b. Megabucchum appellat Eobanus lib. VI. Sylv. p. 541. sq.] qui quaeso scribat, quid pro medicinis missis dandum sit: nollem donatas. CHristus, mifrater in Domino, te cum tota ecclesia Norinbergensi quam diutissime conservet incolumem. Halac Saxonum Sabbatho post Elisabeth 1545.

LXIV. Hier. Baumgartneri. Linco peregre profecto reditum suum nunciat.

GRatia CHristo, qui me sua benignitate patriae et familiae restituit, vbi maior est


page 185, image: s185

copia Medicorum et familiarium ministeriorum. Ecclesiae precibus me conservatum esse nihil dubito: atque vtinam vicissim ecclesiae prodesse queam. Ego sic valeo, sicut in itinere: Sed D. Magenbuchius [note: De quo adep. praec.] cras mihi porriget medicamentum, a quo spero solidam valetudinem. Vtinam et tibi haec profectio feliciter erveniat. Vale. [note: Hpistola haec A. 1545. scripta, quippe que Baumgartnerus ex captivitate domum rediit.]

LXV. Io. Langi. De Heinrico Brunsuicensi captivo: colloquio Ratisbonensi, et Stephano Spalatino.

IN CHristo pax tibi a DEO patre, qui mirabili consilio Mezentium Brunsuicensem fecit scabellum pedum suorum. Nos publicitus egimus gratias DEO pro hac insigni victoria, quae tantum non perdidit Papistas primum. Mirum quam placeat bonis omnibus libellus D. D. Lutheri [note: Qui extat T. VIII. Altemb. m. 462. sq.] ad Principem Electorem Saxoniae et


page 186, image: s186

Landtgravium Hessorum, in quo doctissime cencionatur, ne iste diaboli Satrapa libertati restituatur, illud multis firmisque argumentis confirmans. Dirigat Dominus corda Principum nostrorum, quo his in rebus prudenter agant. Caesar tentabit quaevis, ne hunc Commissarium et diligentem et audacem dereliquisse videatur. Eam ob rem etiam Papistae animosiores efficiuntur. Atqui de Colloquio Regenspurgenfi quid rumoris apud vos est? Apud nos est his de rebus magnum silentium, et fertur Papam inhibitionem Caesari transmisisse, ne fiat colloquium. In solius namque sedis Romanae potestate esse Synodos et concilia cogere. De his tu certiores nos reddere potes. Stephanus [note: De eo sup. ep. XLII.] Spalatinus leprosis adiudicatus est, et valde est infirmus et pusillanimis. Is orat, vt eius miserearis, pro eo ores, et aliquid DEI caussa communices. Vale. Erphurdiae die Innocentum [note: Qui nostra computandi ratione adhuc ad annum 1545. perrinet.] 1546.



page 187, image: s187

LXVI. Hier. Baumgartneri. Theobaldi Nigri honorificam mentionem facit.

PErgratum fecisti, optime Vinceslae, qui legendam exhibueris epistolam Theobaldi [note: Hic Ecclesiastes Argentoratensis, atque illius ecclesiat concessione aliquandiu Augastanus fuit.] Nigri, cuius memoria adeo mihi non excidit, vt, si coram esset, inter multos a facie etiam mihi foret notus. Ego vero si sciam iam hic esse peculiarem nuncium ab Argentinensibus missum, ipse ad eum scribam, ac nihilo minus te rogo, vt et ipsum ac M. Matthiam [note: Primus hic Argentorati sincerioris doctrinae praeco fuit, A. 1548. vita functus. De quo plura Melch. Ad. in Vitis Theologorum p. m. 92.] Cellium cum vxore reverenter meis verbis salutes. XXII. Februarii 1546.



page 188, image: s188

LXVII. Hier. Baumgartneri. Remittit Myconii literas, adiuncta Huberini epistola.

REmitto ad te, optime Vinceslae, Friderici Myconii literas ad te et collegas scriptas, (alteras simul senatui inscriptas par est in archivo publico asservari) quibus confectum est, vt iam in promptu sint aurei centum, ex publica collatione, quibus fortassis, accedet aliquid a privatis. Eam pecuniam curabimus quamprimum istuc transferri. Id ideo tibi significo, ut, cum commodum tibi fuerit, habeas, quod Myconio respondeas. Vix tantum erat rediturum ad eos, si ostiatim stipes collecta fuisset: et novo hoc exemplo multis indignis et improbis daretur occasio impudentioris flagitationis. Casp. [note: Augustanus hic Ecclesiastes fuit, A. 1535. ad Lutharum missus.] Huberini epistolam huic adiunxi, atque vtinam, vt ipse iperat, Hohenloenses Comites recipiant Evangelium. Ei quem ipse tibi commendavit, dedi dimidiatum Ioachimicum. Vale. 1546. 13. April.



page 189, image: s189

LXVIII. Hier. Besoldi. [note: Besoldus hic discipulus atque hispos Lutheri, et postea Ecclesiastes Norimbergensis fuit, cuius diligentiae partem vltiruam Commentationum Lutheri in Genefin debamur.] Viduae cuiusdam, cui Linci filius debebat, negotium Patri commendat.

REverende D. Doctor, Scripsit ad te per Scholasticum quendam vidua, quae fuit Salomonis, filii tui, hospita, petivitque, vt pecuniam, quam debet filius, mittas, cum ipse solvendo non sit, et illam, quam proximis nundinis accepit, in alios usus insumpserit. Interim vero responsum nullum accepit, et quamvis id nuncio imputat, tamen vehementer a me contendit, vt te per literas herum admonerem. Angitur vehementer in tantis difficultatibus rerum et publica trepidatione, cum de voluntate tua incerta sit, et vereatur, ne solutionem aut protrahas diutius, aut recuses omnino. Itaque questura erat apud D. Philippum et Rectorem Academiae de filio, quum contra datam sidem discesserit initio, et contra leges Academiae


page 190, image: s190

hospitae non satisfecerit. Sed obstiti ego, quantum potui, ne res permanaret ad D. Philippum, vel ad D. Camerarium, Rectorem Lipsensem, ne quid detrimenti oriretur puero, et tuo nomine promisi, te primo quoque tempore satisfacturum pro puero. Quare valde te oro, vt hac in re ipsius viduae honestissimae et optime de filio meritae, et existimationis vestrae rationem habeas. Nam et iure, quod debetur, exigit, et in his motibus haud scio an quisquam alius hanc moram tam aequo tulisset animo. Ego cum mea disciplina vsus sit, et ipsae commendassem initio Salomonem, ipsius precibus adductus haec scribo, et vestro commodo. Nolim enim vel tutum, vel filii nomen ad Rectores vel Senatum nostrum deferri, quod facturam se minitatur ipsa, nisi de tua voluntate mature certior fiat. Bene et feliciter vale, et hoc meum scriptum, bono et simplici animo ad te missum boni consule. Vitenbergae 15. Sept. 1546.



page 191, image: s191

LXIX. Io. Oecolampadii. De Controversia Sacramentaria agit: Anabaptistarum hypocrisin notat, et Zvinglii contra eos librum commendat, Papistarum denique oppositionem memorat. Vincilao Linco Ioannes Oecolampadius.

QVi tuus est candor, et non fucata [gap: Greek word(s)] , mihi dubium non est, me tibi fratris adhuc loco haberi, quamlibet literarum vicissitudo inter nos hactenus nulla fuerit, tum et [gap: Greek word(s)] Illa Sacramentaria res nostras plurimum turbarit. Equidem te ex animo diligo et colo, quoniam non dubito, CHristi nomen praecipuo cum studio praedicare. Vt mihi enim salva fide in mortem CHristi, et veritatem Scripturarum, eam libertatem enarrandi loca scripturae posco, vt, dum ab analogia fidei non recedo, non cogar in alterius verba iurare, et amplecti, quod non assequor: ita vicissim haec aliis haud gravatim


page 192, image: s192

concedo, imo scio debitorem me, vt fide infirmos quoque suscipiam. Quare iis, qui mecum confirentur, nos natura filios irae, exgratuita DEI benevolentia, CHristique merito iustificari et salvari donatospiritu, quo ad pietatem impellamur et spe firmemur, olim fore vt per omnia iusti et beati evadamus, interea fratribus pro virili, in sermonibus ob Eucharistiae negotium renunciare amicitiam nunquam sustinui, quanquam non dubitem, magnam fidei infirmitatem esse, non agnoscere Dominum iam in coelestibus, hoc est, Spiritu regnare et omnia in nobis officere, multoque esse infra regni eius maiestatem, [note: Lacuna. f. l. vt carnali] et corporali sumptione conscientias roboret, Sed et luce clarius videtur, ex vnicis istis verbis, hoc est corpus meum, nihil tale coneludi posse. Nam et adversarii fatentur, huiusmodi orationes non semper substantivam vnitatem extremerum significare: et quî non faterentur, cum nusquam non in Scriptura orationes similes, sed diverso sensu, occursent?


page 193, image: s193

Proinde, Charissime Vincislae, scico te mihi et fratribus hic ex animo diligi: id et abs te vicissim precamur, vt et nos fratres tuos somplectaris, quod sane, sive consentias, sive dissentias vno et altero in loco enarrando, te facere nihil ambigimus. Dabit namque Deus et huic contentioni finem. Nobis tamen hic longegravior conflictatio est cum Catabaptistis, qui Scripturam, CHristum, et Magistratum cupiunte medio sublatum, hypocrisi nocentissima instructi, quanquam Dominus illam subinde satis detegat. Optarim vos legere Zvinglii Elenchum contra hanc haeresin: praeclare enim strophas eorum detexit. Libellus sane lectu dignissimus, ad has nundinas primum editus. Caeterum tuentur adhuc turba Papistarum quatuor excelsa, quae si sublata essent, non modicum CHristi regnum hic floriturum sperarem. Principes enim sunt Canonici et Comites, qui cum toto fere equestri ordine, qui hic potens est, illa propugnant. Confidimus tamen CHristum victurum. Bene vale. Salutatte


page 194, image: s194

Capitonoster, et fratres alii. Argent, IX. Sept. [note: Annus non erat adscriptus. Videtur tamen ad annum 1525, quippe quo Zvinglio cum Catabaptistis plurimum negotii fuit, pertinere.]

LXX. Eobani Hessi. Iocatur cum Linco, et remittit poema quoddam.

Supremo regni nostri Consiliario, Domino Vincilao Linco, illustri amico suo, T. Eobanus [note: Linci et Eobani amicitiam commemorat in huius vita Camerarius, atque ex eo Melch. Adamus.] Hessus, [note: De origine huius cognominis vid. Adamus et Eobanus ipse lib. II. Sylvarum.] Rex.

REmitto tibi, sicut promiseram, fide regia, Pasquillum tuum, magis nunquam, quam hoc tempore, veriorem Poetam, quiquum alias malta mentiri sit solitus, hic certe rem ipsam acu, quod dicitur,


page 195, image: s195

tetigit. Habeo tibi, optime Vincilae, maximam gratiam pro munere non vulgari mihi impertito. Si quo hodie [note: De ambulasio Eobani descripta ap. eund.] expatiari voles animi gratia, vel ad Bernhardum vel alio, fac sciam: non gravabor, te tantus rex sequi vel cum exercitu. Vale. Ex Regia.

LXXI. Linci ad Lutherum. D. Martino Luthero Vinceslaus Lincus.

S. Si valent quidpiam meae apud te preces, Martine charissime, rogo, ne me deleas ex albo tuorum amicorum. Vix enim scio hominem in hoc mundo, in quem plus operae, fiduciae et amoris vnquam collocarim, praeter te. [note: Videtur inicium esse longioris epistolae, quae vero non fuerit integre descripta.]

LXXII. Andr. Osiandri. In Prov. VI, 26. commentatur.



page 196, image: s196

Andreas Osiander Vincilao Linco S.

QVoniam propter mulierem meretricem vsque ad massam panis: At vxor viri animam pretio sam venatur. Huius textus ex Hebraeo, talis est sensus: Id quod ex pendis propterscortum, vel, quod captat et quaerit scortum sua scortatione a scortatore, etiamsi multum fuerit, non tamen excedit pretium massae panis, ein Laib Brodts. Vxor autem alterius viri, i. e. coniugata, dum te ad concubitum allicit, animam tuam venatut. Adulteri enim deprehensi occidebantur in lege. Haec autem sententia plane est moralis, quales sunt quam plurimae; ita vt ego sentiam, omnia dicta huius libri, nisi alias in lege sint comprehensa, nihil aliud esse, quam consilia, et sapientiam saccularem, quatenus homo pius eam potest amplecti. Et est argumentum a minori, q. d. vides, quam foeda res habeatur fornicatio, quamque passim exibiletur et prohibeatur, cum tamen damnum scortationis,


page 197, image: s197

(civiliter loquendo) non. excedat valorem massae panis: quanto igitur magis vitandum et detestandum erit adulterium, cuius poena (in civili iudicio) mors est. Vtrumque tamen coram Deo peccatum. Sed Salomon non de conscientia loquitur, quod. non est eius propositum, quanquam frequenter hortetur ad legem Dei, quae proprie pertinet ad conscientiam, eamque vocat legem patris, et matris, quod parentibus lege praecipiebatur, vt filios in lege erudirent: Sed eius propositum est, aequum et bonum civem instituere, qui commodus aut saltem proximo tolerabilis: etsi quid in Salomone est in hoc libro, quod ad conscientiam pertinet. Quare cavendum est ne, fi quid vituperet, aut ab eo dehortetur, ita inculcetur, vt populus peccatum esse putet, nisi et alibi a Deo fuerit prohibtium. Ita et hic, nisi intelligas civiliter locutum, non evades, quin concedere cogaris, scortationem non esse peccatum. Sedhaec satis sunt, praesertim tibi. Vale.



page 198, image: s198

SERMO D. MARTINI LVTHERI. praescriptus praeposito in Litzska, in illud Ioannis: Omne, quod natum est ex DEO, vincit mundum, etc.

§. 1. SAnctus Apostolus Ioannes, sermonem hodie nobis facturus pro corrigendis vitiis nostris, et dirigendis pedibus nostris in viam pacis, in hunc modum, de coelo sonans, exorsus est: Omne quod natum est ex DEO, vincit mundum, et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est autem, qui vincit mundum, nisi quicredit, quoniam Iesus est Filius DEI? Familiare est Apostolo huic S. Ioanni, de nativitate loqui divina, qua nos in Christo nascimur, quam fidei tribuit: [note: Io. 1.] Sicut et in Evangelio dicit: Dedit eis potestatem, filios DEI fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus,


page 199, image: s199

neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sedex DEO natisunt.

Cum autem ita habeat omnis doctrina, vt iis, qui literas et voces eius ignorant, barbarus sit, qui loquitur; rursus qui 1. Cor. 14. loquuntur, neque intelligunt, quid loquantur, neque quibus affirment, vt ad Timotheum scribit Apostolus: 1. Tim. 1 et nobis quoque necessarium est prius linguam Apostoli intelligere, et signum eius cognoscere. Quare, quid illa nativitas sit? quid mundus? quidve Victoria? dicendum est.

§. 2. Nativitas DEI est generatio, qua ex DEO nascimur. Sic enim ait cap. V. idem Ioannes: Scimus, quoniam omnis, qui natus est ex DEO, non peccat, sed generatio DEI conservat eum, et malignus non tanget eum. Fit autem generatio haec nulla alia re, quam verbo DEI, vt ait Iacobus cap. 1. Voluntarie, inquit, genuit nos, verbo veritatis. Voluntarie dicit, h. e. gratuito liberoque bene placito, non nostro merito, neque dignitate. Non enim nobis quaerentibus, petentibus, pulsantibus, sed ipsius misericordia volente generantur


page 200, image: s200

hac generatione, quicunque generantur: Multo certe magis, quam carnis filius generatur, ipso, nihil agente, petente, merente, sed aut voluptate carnis, aut viri volente. Quomodo enim in Spiritum queat formari aeterne victurum, qui in foedam peccati carnem mox morituram non potuit suis viribus formari? Multo ergo magis opus est Patre coelesti ad vitae generationem in iustitia et veritate. Vtrobique enim nihil est, qui generatur tantum [note: Lacuna in MSP 10.] vt fua opera, suoque merito generari non possit: totus autem qui est, in voluntate Patris est, quo voluntarie et cum voluptate generantis, generatur.

§. 3. Vt autem generatio diversa est, carnis et Spiritus; vt pater diversus est, coelestis et terrenus; vt filius diversus est, immortalis et mortalis, iustus et peccator, sanctus et pollutus: Ita et semen quoque diversum est, alterum coeleste, quod est verbum DEI; verbo enim veritatis (inquit) genuit; alterum carnale, non verbum veritatis, sed spuma


page 201, image: s201

sanguinis, venenum peccati antiqui. Ideo illic generantur filii veritatis, seminis sui vim et naturam referentes; hic filii vanitatis, ipsi quoque vim et naturam sui seminis referentes, adeo vt omnis homo hinc vanitas et mendacium vocetur. Sicut enim ex semine tritici, triticeus nascitur culmus, deinde idem fructus, triticum: ita ex verbo veritatis non nisi verax homo nascitur, ex semine peccati non nisi homo peccator: Deinde vtriusque fructus, veritas aut mendacium, in verbo et opere vnius cuiusque secundum genus et speciem suam. Sublucet autem in isto verbo lacobi Apostoli et aliud. Nam cum dicit: Verbo genuit nos, satis discernit evidenter hanc coelestem nativitatem ab omni communi terrena nativitate, cum illa verbo, haec opere fiat et ne seminali. Quod autem addit: Verbo veritatis, iam nos attentissimos, reddit, et observare nos, aliam quandam esse nativitatem, quae quidem verbo fiat, sed non veritatis, imo mendacii et vanitatis: quae, quia verbo fit, coelesti illi miro modo similis est, plurimosque fallit, at quia falsitatis


page 202, image: s202

verbo fit, omnes horribiliter perdit. Neque enim aut Prophetis, aut Apostolis, aut etiam [note: f. Doctoribus.] doctis maiorem fuisse curam, sudorem, afflictionem videmus, quam vt his adulteris resisterent, Pseudoapostolis, Pseudoprophetis. Hic enim quia verbum DEI (vt 2. Cor. 4. scribitur) adulterantur, speciem quidem praetexunt verbi veritatis, sed sub verbo DEI venenum mortiferum erroris sui infundunt, generantes non nisi filios iniquitatis, filios [note: Ezech. 16. et. 23.] diaboli, cuius sunt et apostoli. Ita in Ezechiele et Osea arguitur [note: Hos. 1.] Synagoga, quod adulteros dilexexit, et insanierit libidine: [note: lacuna in MSPto.] i. e. (vt Apostolus interpretatur) magistros prurientes auribus, quibus docentibus et generantibus foecundatur, et generantur filii mendacii et iniquitatis. Haec sane pessima omnium generatio, ipsa quoque, quae ex carne peccati fit, deterior est; quia caro generat quidem peccatorem in spiritu ad mortem sempiternam. Peccator carne genitus iuvari potest in spiritus


page 203, image: s203

substantiam; at spiritu adulterino genitus irrecuperabiliter perseverat periturus. Habet tamen originem suam ex carnis nativitate. Nam cum per carnem nascatur homo vanus et mendax totus, fit vt cum [note: f. carne.] sapiat quoque ea, quae carnis sunt, non raro sub magna specie spiritus: quae quum secutus observarit et docuerit alios, iam quoque spiritus eius et illorum verbo impietatis generantur in impietatis vitam seu mortem potius; Et tamen vivunt impie, sapiunt impie, docent impie, vt Psalmus l. dicit: Beatus vir, qui non abiit. Hi sunt, qui cum carnem sapiant, eadem sententia in spiritu ruunt, iam carnaliter spirituales, h. e. horribili spiritus specie pereuntes.

§. 4. Haec autem ad nos, Reverendi et Optimi Sacerdotes CHristi. Quod enim [note: Omissum aliquid, ad pendet etiam sententia.] conventus hac nimirum ratione sit institutus, vt sacerdotes conveniant, et hi, qui populis praesunt, et ministri nativitatis huius spiritualis et divinae sunt, vt qui verbi veritatis nuncii sunt, sicut Zachariae


page 204, image: s204

[note: Mal. 2.] dicitur: Angelus Domini exercituum sacerdos est, et de [note: leg. ore.] ordine eius requiremus legem DEI, et lahia eius custodiant scientiam DEI: Conveniunt autem in communi, vt consulant rebus totius huius ecclesiae, et (vt vocant) pro vtriusque status reformatione laborant. Maxima et prima omnium cura est, (atque vtinam flammantibus atque ardentibus verbis id possem in corda vestra pertonare, ac vt Propheta dicit, grandinem et carbones [note: Esa. 6. Psalm. 126.] ignis, carbones desolatorios, et sagittas potentis acutas fulminare! adeo est res ista hodie omnium maxime necessaria,) vt sacerdotes primo omni verbo veritatis abundent. Scatet totus orbis, imo inundat hodie, multis et variis doctrinarum sordibus: tot legibus, tot opinionibus hominum, tot denique superstitionibus passim populus obruitur magis, quam docetur, vt verbum veritatis vix tenuiter micet, in multis vero locis ne scinstillet quidem aliquando. Et quae otest esse nativitas, vbi verbo hominum, non


page 205, image: s205

DEI, generatur? quale verbum, talis et partus: qualis partus, talis populus. Mirari nos solemus, tantam in populo Christi regnare discordiam, iram, invidiam, superbiam; inobedientiam, libidinem, gulam, penitusque frigere charitatem, fidem extingui, spem evacuari: desistite, quaeso, mirari. Non sunt ista mirabilia. Nostra haec Praelatorum et sacerdotum culpa est. Hi potius admirandi sunt, [note: f. tam. e. e. c. tam sui etc.] iam eos esse coecos, iam sui officii oblitos, vt qui verbo veritatis huic nativitati servire debuerant, aliis intenti, rerumque temporalium curis suffocati penitus illud omittant: maior vero pars fabulas (vt dixi) docet, et humana commenta. Et ad huc miramur, talibus verbis talem populum fieri?

[note: Satan patitur mores Clericorum corrigi, non autem doctrinam.] §. 5. Hic mihi quispiam dicet, Magnum esse crimen et scandalum sornicationem ac potationem, lusus, et si quae alia in Clero, reprehensione digna. Fateor, haec magna sunt, arguenda sunt, mutanda sunt: verum haec ab omnibus


page 206, image: s206

agnoscuntur, crasse sunt corporalia et sensibus exposita, ideo et movent animos: Sed heu! haec labes et pestis incomparabiliter nocentior et crudelior est, non tractasse verbum veritatis, aut illud adulterasse; atque hoc malum, quia crassum corporale non est, non agnoscitur, non movet, non terret, quod tamen solum agnosci maxime oportuit. Quotusquisque sacerdotum est hodie, qui non maius peccatum dicat, si lapsus sit in peccatum carnis, si non oraverit, si titubaverit in Canone, quam si verbum veritatis omniscrit, aut non recte tractaverit? Nam hi, alias boni et sancti viri, gravissime errant. Solum verbum veritatis est, in quo putant se non posse peccare, cum pene solum sit, in quo sacerdos peccet, vt sacerdos. In ceteris sane peccat, vt homo: hic, si verbum omittit aut adulteratur, in officium suum et vt sacerdos, i. e. longe horribilius, quam homo, peccat. Adeo, proh dolor! dure et insensate Pontifices hodie securi sunt, vt non modo tacuerint, sed quicquid tandem e bucca in populum spiraverint, hoc praedicasse ac docuisse appellitent;


page 207, image: s207

nullum prorsus rationem habentes, nullo timore commoti, an sit verbum veritatis, ad nativitatem divinam appositum, nec ne; pro quo tamen solo sunt, quicquid sunt, h. e. sacerdotes et clerus. nam in ceteris omnibus non est opus sacerdotibus. Proinde si Pontifices aut sacerdotes alioqui essent rotunde sancti et beati, si in hoc vno sint incuriosi, (sicuti ferme omnes sunt) vt verbum veritatis non curentrecte tractari, certum est, eos inter lupos, non inter pastores numeratum iri, inter idola, non inter Pontifices coram DEO haberi. Sit alias castus, sit humanus, sit doctus, augeat reditus, ac dificet domus, dilatet ditionem, demque faciat miracula, suscitet mortuos, eiiciat daemones: Ille sacerdos solum est et pastor, qui angelus Domini exercituum est, i. e. nuncius DEI, h. e, qui verbo veritatis populo praeest, servit ad nativitatem hanc divinam. Non ergo ista sunt pericula pastorum, quae vulgo iactantur, de altitudine gradus, de regimine conscientiarum, de ratione reddenda pro divitiis ac potestate; levicula haec sunt: Verum


page 208, image: s208

omnia superat pericula, verbo veritatis defuisse, et populum CHristi non auxisse, qui sola hac nativitate augetur, solo verbo isto alitur et perficitur. Hos enim [note: Ier. 29.] filios ac filias Dominus generari praecipit in Hieremia: hic nos crescere et multiplicari iubet. Hoc enim si fuerit servatum, iam conscientiarum regimen, animarum cura, gradus altitudo, abunde feliciter habent, ac sine periculo agunt. Quare etiamsi in hac venerabili Synodo multa statueritis, si omnia bene ordinaveritis, et huc manum non apposueritis, vt sacerdotibus [note: I. populi doctoribus, aut, populos docturis: aut, populus doctioribus.] populus doctoribus mandetur, quatenus recisis fabulis, quae auctorem non habent, puro evangelio sanctisque evangeliorum interpretibus incumbant, intendant, populoque cum timore et reverentia verbum veritatis pronuncient, denique et doctrinas quascunque humanas omittant, aut parce cum exposita diversitate earum admisceant, et sic ad nativitatem divinam cooperati fideliter fuerint: si, inquam, haec non curaveritis


page 209, image: s209

studio summo, piis precibus, constanti, serio; ego liberrime pronuncio, cetera omnia nil esse, frustra nos convenisse, nihil profecisse. Nam hic rerum cardo est, hic legitimae reformationis summa, hic totius pietatis substantia. Quae est onim dementia, et tam perversa perversitas, vt de bonis moribus cogites, et non magis cures, quomodo hi fiant et sint, quibus bonos mores paras? Hoc certe iam non est aliud, quam in ventum aedificare domum: hoc insania omnium summa. Stat fixa sententia, ecclesiam non nasci, nec subsistere in natura sua, nisi verbo DEI. Genuit, inquit, nos verbo veritatis. Non ergo aliud verbum quaerendum, tractandum, acceptandum; nisi velis similiter nativitatem hanc divinam tollere, ecclesiam extinguere, et populum Christi more Pharaonis in fluminibus Aegypti submergere, quod est humanis verbis perdere. Nam, vt verum est, omne, quod natum est ex DEO, DEIque verbo, non peccat: ita verum itidem est, Omne, quod natum est ex homine hominisque verbo, peccat et peccatum


page 210, image: s210

est, ideo necessario peribit in aeternum. O vtinam rectoribus ecclesiae, nobis, inquam, haec res cordi sederet aliquando, et apertis oculis! Non enim malitiam populi, non radicem observaremus. Radix autem malitiae huius est defectus verbi veritatis. Quid enim nisi male agat populus, quando verbo caret, quo non peccat ex DEO natus? Proinde scriptura recte perditionem populi pastoribus imputat, de manibus eorum requirit. Nos tamen, excusantes nos ipsos, populum accusamus, id, quod foris malum operantur, videntes, id, quod intus est, nos non damus, non videntes. Haec de primo.

§. 6. Iam, quid mundus, videndum. Non de Mundo visibili hic loquitur, qui neque vincit, neque vincitur per CHristi fidem; sed neque homines in mundo nunc accipiemus, quia quis vincere putetur se debere homines, nisi Turca esse velit? Mundus ergo proprie sunt mali affectus, in quibus Satan regnat, mala opera, irae, superbiae, libidinis, avaritiae, vanae gloriae et similium, sicut clare ipse Ioannes


page 211, image: s211

[note: 1. Io. 2.] dicit: Omne, quod est in mundo, est concupiscentia carnis et oculorum, et superbia vitae, q. d. praeter ista nihil est in mundo, et mundus non esset, si haeo non essent. Fit tamen, vt mundus iste visibilis et homines sic appellentur, quia in hominibus et mundo istae pravitates versantur; sicut continens pro contento, civitas pro civibus. Infames enim et mali cives infamant quoque civitatis suae nomen, vt: Ierusalem, quae occidis [note: Matth. 23.] eos, qui mittuntur ad te. Et alibi: Aegypte, noli flere. Sic mundus dicitur malus, et nos impugnare, quia affectus nostri, qui sunt in hoc mundo, mali sunt, et nos impugnant. Consequens est, [note: Sicut enim regnum Dei est intra not, sie et Satanae. Iac. 1.] quod mundus sit in unoquoque homine: non extra nos mundus vllus est. Vnusquisque peccat (inquit Iacob) a concupiscentia sua (non alterius vtique) abstractus et illectus. Sic Paulus Tit. 2. Abnegantes impietatem et secularia desideria (et mundanas concupiscentias) sobrie et iuste et pie vivamus in hoc seculo. Forma, [note: Pravus affectus aut mundus omnia DEI do na depra vat.] divitiae, gloria, honor etc.


page 212, image: s212

non sunt mala, neque ad peccatum trahunt, imo, cum sint bonae creaturae DEI et pulchrae, erigunt potius et ad DEVM ducunt natura sua. Omnia enim, quae fecit DEVS, valde bona sunt. Itaque nil in mundo creatum est, quod non ad bonum promoveat. Sed malitia concupiscentiae nostrae perverso affectu illa quaerit. Hic est vere mundus, qui suo vitio formosis rebus ad concupiscentiam trahitur, quibus ad castitatem trahi debuit: suo vitio in adversis tristatur et dolet, quibus ad fortitudinem et victoriae coronam animari debuit; et nulla prorsus re mundi [note: Cur praesens vita dicatur mundus, futura veto colum?] recte vtitur, omnibus autem abutitur, et malo suo vsu nomen tribuit infame mundo, in quo habitat, et tales abusiones exercet. Quoniam ergo vergo veritatis iam nati sumus, et in novam naturam mutati, mox cum hoc ipso mundo bellum nobis oritur, sicut Petrus ait: Abstinete [note: 1. Pet. 2.] a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Rursus nos quoque militamus adversus ea, sicut


page 213, image: s213

Gal. V. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem sibi adversantur, Et Iob. 7. cap. Militia est vita hominis. Hic vero sumus eximie stulti, qui vocabulo mundi nescio quid extra nos cogitantes, interim cupiditates et affectus nostros (verum mundum) prorsus nihil observamus, securi dormimus, pacifice vivimus, dicentes cum filiis Israel, Pax, pax, cum non sit pax. [note: Ier. 6.] Nam non minore cura hoc quoque nobis persvaderi indigemus, scilicet nos esse in assiduo, periculosissimo, maximoque bello cum istis affectibus. Adeo obliti sumus, quae etiam sentimus quotidie. Nonne et hic invenimus plurimos, quo plus observent, quonam modo lotis manibus celebrent, nitidis ornamentis non omittant, quam quomodo cupiditatibus velint resistere, quomodo libidinem extinguere, avaritiam opprimere, ambitionem calcare etc. omnia agere praeterea, quae ad rem proprie pertinent? S. Ioannes dicit: Omne, quod


page 214, image: s214

natum est ex DEO, vincit mundum: evidenter indicans, bellum nobis esse cum mundo, et a nobis vincendum. At nos nescio [note: Sic nostri Germani multa tractant et machinantur, interim negligentes resistere Turcae. Sic nos multis studiis et exercitiis vacamus, in terim pra vis affecti bus neglectis.] de quibus nugis consultamus, seria haec raro in mentem veniunt. Proinde alterum officium huius Synodi venerabilis est, vt in Clero non tanta cura statuatur, quid legendum, orandum, qua die, quae festa agenda, quibus vbique cerimoniis vtendum, quam provideatur, vt sint regulae et statuta, quibus frenentur cupiditates, quibus discant et moneantur, in acie sese stare, hostes suos iam domesticos esse, nec die nec nocte ab eis tutos esse, vt in Clero boni Episcopi lux luceat coram hominibus in castitate, humilitate; modestia, et omnia ille catalogus virtutum, quem Paulus Tit. 1. et 1. Tim. 3. commemorat. Nihil profuerit, his omissis, alia quaedam temporalia et spiritualia in Iuribus, privilegiis, dignitatibus solum curasse, cum haec illorum, non illa horum gratia sint. Neque digna res est


page 215, image: s215

Synodo, res leviores magnifice disposuisse, et gravissimas non attigisse. Cetera omnia sunt extra nos, non semper nos occupant: at pravae cupiditates intra nos sunt, assidue nos captivantes, vt Paulus Rom. 7. dicit: denique multos captivos tenent: et hic nihil consulemus? nihil moliemur? quo his malis succurratur, milites instituantur, hostes aggrediantur? Tum sane merito ridebit nos Synodumque nostram mundus iste noster, vt qvi sentiat solo vocabulo, solo apparatu, solo loco adversus se Synodum cogi, nec bellum sibi iudicandum, sed nec de bello cogitandum, quod videbitur [note: Hiuleus locus.] securus triumphabit, et spolia auferet atque distribuet; hunc in luxus, illum in libidines, istum in avaritiae, alium in invidiae tyrannidem raptans, et disperget in Assyrios, ac in omnes Babyloniae confusionis terminos. Tum videbitur fructus simulatae et fictae Synodi; quod avertat Dominus!

§. 7. Tertia est laeta illa victoria. Et, quae illa sit, Ioannes exposuit: Haec est,


page 216, image: s216

inquit, victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Ita et Paulus: DEO [note: 1. Cor. 15.] autem gratias, qui dedit victoriam per IEsum CHristum, Dominum nostrum! Docuit, nos in bello assidue agere, nempe adversus mundum: docuit, qui milites sint, puta, qui ex DEO nati sunt. Iam hoc deerat, vt sciremus ita bellari, quo victoriam obtineremus. Nam bellum inire, et nescire, qua ratione pugnes et vincas, hoc est nimirum caedi et ridiculo se exponere, praesertim tam robustis, tam multis, tam astutis, tam insidiosis, tam exercitatis hostibus, inveteratis, inquam, concupiscentiis nostris. Quae est ego pugnandi ratio? quae spes certa victoriae? Fides nostra. Sic et S. Petrus docet: Fratres, [note: 1. Pet. 5.] sohrii estote et vigilate, quia adversarius vester, diabolus, tanquam leo rugiens circumit, quaerens, quem devoret, cui resistite fortes in fide. Ecce fortitudo fidei resistit diabolo, sicut et Isaias II. dicit: Erit iustitia cingulum lumborum eius, et sides cinctorium renum eius. Ecce fides cingit et restringit lumbos ac renes, i. e. libidinem, non autem solum libidinem, sed


page 217, image: s217

omnem prorsus cupiditatem. Quocirca clarum est, his, qui cupiditatibus pravis cedunt et obsequuntur, solam fidem deesse, veram loricam et armaturam DEI. Rursum et illi errant, qui humanis viribus et studiis praesumunt vitia sua vincere, saepius incipientes, rursum relabentes. Non vincuntur, nisi fide, et hac robusta.

§. 8. Quomodo haec possunt [note: Modus victoriae. Hebr. 11.] fier? Nempe cum fides substantia sit rerum non apparentium, qua mens abstrahatur ab omnibus his, quae videntur, et quibus cupiditates irritantur, in ea, quae non videntur, proiicitur; si ibidem fixa permanserit, sine dubio omnes cupiditates conculcat, de visibilibus commotas. Ideo fortitudine in fide opus est, vt visibilibus motas cupiditates invisibilium intuitu contemnat. Cum vero ista fides in corde fuerit, similiter Christus praesens est, in quem ea fide creditur: Christo autem praesente, omnia superabilia. Nec est alia ratio vincendi efficacior et nobilior; imo haec sola est victoria, Fides nostra. Tunc enim vincunt cupiditates, quando suis commotibus


page 218, image: s218

oculos fidei, velut nube et turbine obnubilaverunt, et in tuenda, in visibilia nos detraxerint, vt obliti invisibilium, interim illarum illecebrarum expleamur. Proinde etsi vigiliae, labores, reliquaque studia corporalis exercitationis sint vehementer vtilia et necessaria, non tamen sunt satis ad expugnandam cupiditatem: quia, si carnis illecebra his expugnetur, non tamen ira, invidia, superbia, ambitio: haec sola fide vincuntur.

§. 6. Verum quoniam res ista multa et magna est, hac vice sat est dicere, quia fides impetrat, quae lex imperat, vt Augustinus dicit, h. c. in omni tentatione mundi nostri, ipsa clamat in corde, et invocat manum invisibilis DEI, levans in montes oculos suos, vnde veniat auxilium sibi. Quare hoc nobis reliquum est, vt, cum in viribus nostris non sit, fidem habere, atque ita nec feliciter bellari, neque cum gloria triumphare, ad Dominum clamemus, dum tribulamur, et exaudiet nos; de coelo victoria est. Ita fiet, vt omnis, qui invocaverit nomen domini, salvus sit: invocat autem solus, qui credit: credit


page 219, image: s219

autem solus, qui audit verbum veritatis: audit autem solus verbum veritatis, qui Evangelium audit: audit Evangelium solus, qui sacerdotem angelum DEI audit. Quare primum et novistimum est, vt omni studio satagamus, evangelium commendatissimum habere, nocturna versantes manu, versantesque diurna: quo efficiemus, vt ex DEO nascamur, ex DEO nati non peccemus, non peccantes victoria laeti fruamur. Quod nobis concedere dignetur IEsus CHristus, filius DEI, auctor et verbi et fidei victoriae, benedictus in aeternum! Amen.



page 220, image: s220

DVm priora excuduntur, incidi in epistolam Lutheri ad conversum quendam Iudaeum exaratam. Descripta quondam fuit a matthaeo Reisnero, Neapolitano ad Orlam Thuringo, circa A. C. CIC IC XCIII. vt ipse sua manu testatum reliquit: eiusque ex re libraria ad Seidenbecheros primum, et tandem ad me pervenit. Eam, quum nondum extet, quod sciam, publice, exhibere hic Tibi, Benevole Lector, aequum existimavi. Videtur autem scripta esse circa annum vel CIC IC XXIII. quo de nativitate CHristi ex genere Iudaeorum peculiari libello Lutherus egit, vel CIC IC XLIII. quo Iudaeeorum mendacia coarguit publice, atque de Christi genere ad Matth. I. itemque de vltimis verbis Davidis est commentatus: fit enim in ea expressa libri cuiusdam Lutheri, vsibus etiam Iudacorum, agnoscendo ab ipsis Servatore, inservituri, mentio. Malim tamen ad A. CIC IC XXIII. referre, praesertim, quum in libro tum temporis adito de Iudaeis per Pontificios ad sacra


page 221, image: s221

Christiana traductis in eandem fere, quam his in literis ostendit, disputet sententiam.

EPISTOLA MART. LVTHERI ad BERNHARDVM, e Iudaismo conversum.

GRatiam et pacem a Domino! Infamis est fere toto orbe Iudaeorum conversio, non modo apud Christianos, sed et apud Iudaeos: his dicentibus, neminem bona fide a Iudaismo deficere ad Christianismum, sed quod, qui id tentet, aliquo facinore insignis apud Iudaeos manere non potuerit; illis vero experientia testatibus, solitos eos vel redire ad vomitum, vel ficto nomine Iudaismum deserere. Nobilis est historia illa, quae sub Sigismundo Imp. gesta dicitur, vbi aulicus Iudaeus apud Imperatorem multa prece ambivit Christianismum, tandem admissus et baptizatus, postea et tentatus est, sed ante tempus et vltra vires. Nam mox


page 222, image: s222

baptizato duos struxit ignes Imperator, alterum Iudaeorum, alterum Christianorum appellans, iussitque Iudaeum baptizatum eligere, vtro mallet exuri? Iam enim, ait, baptizatus et sanctus es, melior imposterum haud temere fies. Hic miserabilis homo vel fictae vel imbecillis fidei suae testis, elegit Iudaeorum ignem, et Iudaeus insiliit, et Judaeus arsit. Nota est et illa de testamento Iudaei baptizati Coloniae, et multae aliae. Sed huius infamiae caussam esse puto, non tam pertinaciam et nequitiam Iudaeorum, quam insulsissimam ruditatem, asininamque ignorantiam, tum sceleratissimam impudentissimamque vitam Pontificum, Sacerdotum, Monachorum, Scholarumque, vt qui nec doctrina, nec moribus Christianis vllam scintillam lucis aut ignis exhibuere Iudaeis: sed omnibus contrariis, tenebris et erroribus traditionum suarum, et exemplis pessimorum morum, corda et conscientias eorum alienarunt, et solo nomine Christiano imbuerunt, vt recte illud Christi de illis dictum intelligas: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui circuitis


page 223, image: s223

mare et aridam, vt faciatis vnum proselytum, et, quum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Matth. 23. v. 15. Scilicet ii Iudaeos culpant, quod ficte convertantur, sese vero non culpant, quod eso ficte et impie convertant, imo de errore vno in alium peiorem duplo seducunt. Quae, rogo, gloria, imo quae furia sit eius magistri, qui puero bonae spei et indolis non tradat, nisi pestrilentissima, tum vita ipsa monstret nihil nisi corruptissimos mores, postea lavet tamen manus, et dicat, puerum non didicisse a sese bona? Sic lena doceat puellam meretricari, postea accuset, quod non vivat virgo. Plane hanc fuisse rationem convertendi et instituendi Iudaeos apud Sophistas et pharisaeos nostros, ipsa tua quoque experientia testis est. Verum quum iam oriatur et fulgeat lux aurea Evangelii, spes est, fore, vt multi Iudaeorum serio et fideliter convertantur, et sic rapiantur ex animo ad Christum, sicut tu raptus es, et quidam alii, qui reliquiae estis seminis Abrahae per gratiam salvandae. Nam qui incepit, perficiet, nec sinet verbum


page 223a, image: s223a

suum ad se reverti inane. Proinde ad te visum est mittere hunc libellum, pro roboranda et certa facienda fide tua in CHristum, quem recenter ex Evangelio didicisti, ac nunc demum etiam in spiritu baptizatus, et ex DEO natus es, quem velim tuo exemplo et opere, et apud alios Iudaeos vulgari, vt, qui praeordinati sunt, vocentur, et veniant ad David regem suum, qui pascat et servet eos, qui apud nos a Pontificibus et Pharisaeis, in hoc iudicium praedestinatis, incredibili insania damnatur. Vale in DNo [abbr.: Domino], et ora pro me.

S. D. G.