10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

RERVM CHYMICARVM EPISTOLICA FORMA AD PHILOSOPHOS ET MEDICOS QVOSDAM IN GERMANIA excellentes descriptarum Liber primus. IN QVO TVM RERVM QVARVNDAM naturalium continentur explicationes ingeniosae; tum CHYMIAE disciplina pyronomica, sceuastica et vocabularia cum quibusdam inter arcana habitis declarantur fideliter. AVTORE ANDREA LIBAVIO MED. D. Poeta et Physico Rotemburgo tuberano [gap: Greek Word(s)] Ecce vestibulum Chymiae. [gap: illustration] Cum Priuilegio Caes. Maiest. special. ad decennium. FRANCOFVRTI, Excudebat Ioannes Saurius, impensis Petri Kopffi.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

NOBILITATE, GRAVITATE ET PRVDENTIA PRAECLARIS VIRIS et D. D. Consulibus et Senatoribus inclytae Reip. et Imperialis ciuitatis Ratisbonae, D. D. suis officiose colendis, ANDREAS LIBAVIVS M. D. ET POETA SVMMAM felicitatem.

MEDICINAM esse artem praeclaram quidem admodum et praestantem, sed quae propter ignorantiam eorum, a quibus exercetur, et ob vulgi ruditatem iudiciumque sinistrum, dum tales pro Medicis habet, et vnumquemque cum herbula, et verborum inani de viribus eius strepitu occurrentem medica scientia honoreque ornat, omnium artium longe vilissima, abiectissimaque censeatur, Consules


image: as004

et Senat. Nobilissimi, in LEGE sua scriptum pridem reliquit Hippocrates. Idem infortunium experiri CHYMIAM, quae est scientiarum naturalium longe praestantissima, proclamatum est passim. Nescio enim qua infelicitate euenerit, vt, cum olim in Regum et Principum statim a primis inuentoribus possessione, et a summis Philosophis exculta fuerit, nunc a nemine fere attendetur, nisi qui deserta functione sua turpi inhiat lucro, otioque abundare quaerit: populus item adeo deprauata sit censura, vt nullum chymicum existimet, nisi qui vitiosissimi Paracelsi institutum et vestigia sequitur, estque tum mendax deploratus, tum impostor nefarius, et in veterem medicinam iniurius. Nemo tamen prudentum est, quin intelligat immerito artis id fieri. Dum enim cum improborum hominum flagitioso conatu conspir auit plebis vesania, quam perinde de artibus iudicare fas est, ac de Musica harmonia cuculum, arte immuni ad suos autores referunt crimina. Itaque etiam in medicinae complexus recepta est, iudicatumque ab intelligentibus chymico apparatu medendi scientiam, humanamque salutem carere non posse. Non defuerunt


image: as005

etiam summi ingenii et existimationis laudatissimae Viri, qui in ea addiscenda, amplianda ornandaque et illustranda plurimum collocarunt operae. Sed et inter optimates inuenti sunt, qui et praeclare de ea statuerunt, suisque sumptibus et liberalitate ipsam ad maiorem excellentiam prouexerunt. Collegit Hieronymus Rubeus, Philosophus et Medicus Rauennas non tantum vetustatis, sed et dignitatis chymiae plura argumenta, inter quae et hoc est, quod refrente Albucase REGES Abarach destillationis arte plurimum sint delectati, quodque Robertus Neapolis, et Odoardus Angliae Reges cum aliis in summo precio habuerint eius professores. Recenset idem, multos Italiae Principes, qui magna cum voluptate in isto studio sint versati. Nefas est tantis heroibus quicquam quod sordes plebeculae sapiat assignare. Splendorem itaque suum ars ista in veritatis concilio, et amplissimae dignitatis theatro conseruauit. Quantum nostris temporibus in Germania nostra absumptum sit in ea percolenda operae, nemo ignorat, nisi qui fastos rerum et annales. Taceo Cratones, Zvingeros, Gesneros aliosque qui


image: as006

summam eruditionis laudem et viui sunt adepti, nec amiserunt defuncti, quot Regum, Principum heroumque familiae; quot respublicae eam sunt amplexae? Nec fere gens in vniuersa nobilitate est, quae non aliquid chymicae scientiae foueat, certisque preciosarum operationum formulis tanquam patrio gaudeat thesauro. Patet itaque longe lateque huius artis honor et amplitudo. Inueniuntur quidem in physicorum medicorumque ordine aliqui solertiae tenuioris, qui quod ipsi ob imbecillitatem aut fortunam suam nequeunt assequi, cum vulgo non erubescant imperito calculo condemnare. Sed tangit eos grauissimum Iacobi Syluii Ambiani philosophi, medici et chymici summi iudicium, quo inter Idiotas et receptarum compilatores habentur, vtpote quibus aliquid egregii sapere sit denegatum. Occurrunt etiam passim ex vesani Paracelsi fauilla enati stelliones, et scarabaei, qui cum insanis auri pollicitationibus in aulas Principum et magnatum sese ingerunt, et dum deprehenduntur vanissimi mendacissimique aliquid labis verissimae castissimaeque arti videntur inurere. Vnde et in patibulis


image: as007

ostenduntur Parachymicorum vertices, et eculei tormentaque, aut turpes fugae, scelerataeque defectiones in opprobrium artis producuntur. Sed viri ingenui sapientesque semper discreuerunt inter hos, qui sibi artis titulos et honores perper am rapiunt, tvsur pantque, et inter legitimos modestosque eius Professores. Plaerunque etiam excantu vitaeque genere iudicantur. Proiiciunt enim impostores illi ampullas [gap: Greek word(s)] , et profugi ex officina Vulcaniam irrepserunt. Qui periurus fuit aurifaber qui astrologus mendax, et Calendariographus, qui pastor, imo mercenarius pestilens et fugitiuus, qui Organicen contaminatus et de lerna hac similes, vbicunque aureo ramusculo somnium viderunt, et scedulam mysticam philosopho surripuerunt, aut ab impostore impetrarnt, aut Germanismos Paracelsi perfunctorie limis aspexerunt oculis, possuntque iam aliquid de filtris et aliis balbutire, chymicos statim prae se ferunt, et Carboniperdae post suos furnulos fiunt, quicquid inde per lusum exiit, id e vestigio pro essentia chymica obuiis imperitisque ostentantes, et per multorum mortes iter ad experientiam


image: as008

facientes. Quasi vero tam plebeium artificium foret chrysurgia, vt eam sutor, cui non raro magnae est industriae, calceum aut ocream bene periteque suere, primo statim aspectu queat addiscere. Est quidem chrysopoeia, siue verum aurum efficiat, siue vero similimum, aut excellentius metallum, quemadmodum contestantur vno ore philo sophorum et artificum plurimi, nec desunt historiarum experientiaeque adminicula neutiquam absona a potentia naturali et veritate. Sed e mechanica prorepentes, et officinarum desertores, qui magnates emungunt, pecunia, illosque per fumos Parachymicos circumscribunt, eam callere probeque exercere posse, qui factum est, vt vnquam sit creditum? Vtinam per suadere Principibus possem vt ab eiusmodi omnibus se se abalienarent, qui grandia magnis promittunt verbis, cum tamen res ipsa sumptus quidem paucos (Nam Arnoldus quinquaginta coronatis constare totum opus asserit; theoremata turbae praefixa non vltra, auri puri vnciam requirunt, vanitatis conuicto


image: as009

libello quodam, quem ad autorem Paracelsum referunt, in quo quatuor besses seu marcae exiguntur) postulet, at acumen Philosophorum et rerum natur alium peritiam veram eamque non exiguam, qualis in sutrinae desertores cadere non potest. Vestram ego amplitudinem, Viri Consultissimi, sicut praeclare de vera Chymia sentit, et ad imitationem magnorum Regum et Rerumpublicarum laudatissimarum professores eius non auersatur, sed fauore amplectitur: ita ab impostoribus esse alienissimam, hancque animo sententiam deliberatam circumferre, non esse honore suo spoliandam artem, quanquam a fauillis Paracelsicis pessime tractetur, per sua sum statutumque animo habeo, Equidem elabor aui inea, quantum per reliqua studia licuit. Sed quo amplius eam verso, eo arridet magis adeo, vt ad formam perfectarum scientiarum accommodare praecepta eius, et Aristotelea artium constitutione methodoque Ramaea illustrare animum induxerim. Vidi nempe, quam obscure, perplexe deprauateque eam descripserit Paracelsus. A veris Philosophis membratim est explicata dispersimque tradita. Nam alicubi praecipitur de sola Chrysurgia. Alicubi de sola


image: as010

destillatoria. Quidam varia congesserunt opera, omissis praetis catholicis, et operationibus generalibus. Lullius et Vlstadius vnam quintae essentiae destillationem cum elementorum separatione attigerunt; reliquum pene totum est infusio seu extractio quaedam. Addidit Vlstadius etiam de lapide quaedam, et Lullius aliis libris de eo est copiosus. Paracelsus in Archidoxis praeceptiones specialium operum est molitus, sed suo more [gap: Greek word(s)] perplexe et incondite. Quidam pollicitus est Alchemiam magnam. Vidi librum primum. Indignus est tanto hiatu. In omnibus quos conspexi methodum integrae artis, et euidentiam desidero. Consilium it aque cepi, quoniam eiusmodi labor non videbatur nec esse vnius hominis, nec debere esse, de adeundis viris doctis et amicis per epistolas, quibus animum et institutum non declararem tantum et significarem, sed et facta quasi [gap: Greek word(s)] operis ita proponerem, vt iudicare facile rem possent, et si quid ipsi per experientiam cognouissent, addere. Vbi manus admota est, euasit in iustum commentarium opus, quod ita edere quomodo alij epistolas virorum doctorum consueuerunt


image: as011

longe apparebat consultius praestabiliusque quam singulis mittere liter as singulas. Ita enim diffusa accepissem iudicia, et fortassis ea scripsissem quibusdam, de quibus alius potuerat iudicare rectius, ne quid de mittendi difficultate dicam. Nunc vno volumine omnes possunt intueri consilium omne. Iustius itaque libro res est comprehensa. Verum enimuero non facile consentiunt multi, nisi vno quodam colligati vinculo, et ad concordiam in vno redacti. Cum itaque ab vnius principatu pendendum foret, quasi per spectas omnium mentes ad vestram amplitudinem, Viri nobiles, adduxi, quam, vt autoritate et tutela sua hoc opus complecti velit, submisserogo. Decet Statum Imperij, et Remp. nobilem iste labor. Vbi enim Aristocratia cum Monarchia, laudatissimis nimirum gubernationum poloticarum speciebus ad formam optimi Imperiy iucunda contemperatione conspirauit: ibi necesse est, sicut in alia optima quaeque redundant, ita quoque literis praeclaris suum essepraesidium. Et fouet vobis praeclare constituta Respub. non tantum, vt cognoui a fide dignis, alios viros industrios a Chymicarum contemplationum operationumque studio non alienos, sed et MARTINVM


image: as012

RVLANDVM, Martini Chymici summi, et optime de ea arte, vt et dere medica meriti filium; cuius tum adhuc in academiis versantis noui indolem praeclaram, tum summis aucti honoribus et in Repub. vestra laudatiss. publica auctoritate medianam facientis, et eruditionem et dexteritatem probo. Quod mihi certissimo est argumento verae chymiae suum apud vos esse non ornamentum tantum, sed et perfugium. Est istud laudis instar consummatae; est autoritatis incompar abilis, tanquam ad portum tutisimum ex importuno mari ad vos se recipere, liberalium honestorumque studiorum olim in Regum et Principum vlnis acquiescentum familiam, nec repulsam ferre, sed gratissimo foueri complexu etiam inter tumultus et dissidia mundi. Vos videbantur eruditorum designare mentes; vos consecr atum dignitati vestrae hoc opus accipite, vos honore vestro inscriptum amplectimini. Vos decet, sicut aliis rebus estis celebres, ita arcanae chymiae patrocinio non esse ignobiles. Non itaque dubito, quin gratus vestrae amplitudini hic meus sit futurus conatus. Multae sunt Respub. qua non tam bellicarum, et iustitiae artium fama celebrem sibi quaerunt memoriam,


image: as013

quam eruditorum virorum frequentia et stipatione. In hoc ipsum sumtus expendunt non contemnendos. Vestra sitne ab isto instituto aliena? Imo certare eam cum plarisque, testimonio est eruditiss. in omni genere sacrae Philosophiae virorum numerus apud vos copiosus. Eo itaque confidentius vestrae grauitati dignitatique hunc meum laborem offero, quo id apud me est certius. Valete Viri Nobiles et Consulti, et foelicisma gubernatione Rempub. perpetuo possidete florentissimam. Pridie Calend. Augusti Anno CIC. IC. XCV. Rotemburgi ad Tubarim.



image: as014

Ad Lectorem

VARIA iudicia subeunda sunt illi, qui publico committere labores suos, vulgarique subiicere censurae sustinet. Placuit de aliquibus in vestibulo lectorem monere, ne in primo statim limine aliquid sinistri de hoc opere suspicando impingat. Principio eum in fronte huius libri vocabulum CHYMIAE conspicies, noli putare, lector, me [gap: Greek word(s)] aliquoties iam explosam, postliminio amplecti et profiteri. Longe diuersae res sunt Paracelsia et Chymia. Non est honestum, artem castissimam purissimamque ab impurissimo homine, et veritatis deprauatore denominari. Veterum sequor instituta. Haec coniuncta cum Philosophorum recentium, non Paracelsicorum, sed Peripateticorum, Hippocraticorumque; obseruationibus explicata methodice, et illustrata perpetuitare prae ceptorum velim. Si item quid inuenies, quod eodem modo praecepit Paracelsus, aut etiam eius nomen productum conspicies; id non huius autoritate niti, sed veritate veterumque et recentium ante dictorum philosophorum cogites. Verum propter se amplector, et optime sentientium calculo illustro. De Paracelso perinde est, siue neget quid, siue affirmet. Deinde me forma epistolica vsum potius quam scientifica instructione, et non tam praecepisse, quam consuluisse, ne mireris. Non vnius


image: as015

esse debere iudicaui, ad quod requiritur opera plurium. Si etiam has modestiae partes asscripseris, ex officio feceris. Si praeterea in autorum es versatus lectione, et veram tradendarum scientiarum leges nosti; non arbitrabere, me actum agere, et id quaerere, quod pridem ante sit absolutum perfectumque. Lege haec nostra, intellige et iudica. Vbi cum reliquis contuleris, discrimen agnosces. Desiderabis insuper, opinor, aut saltem expectabis commentationem particularem de oleis, aquis, calcibus et reliquis: Quin inhiabis totus aureae arti. Ego vero tibi spem fecerim etiam istorum, quantum fas est, de singulis praecipere. Tu fac vt aequitate in iudicando vtaris. Si DEVS vitam prorogauerit, accipies et de illis. Sin gestit tibi animus maturius cognoscere, adire te iubeo viros in ea re praeclaros, eorumque; monumenta consulere. Praestitit autem in chrysurgia laudabilem operam Thomas de Aquino ad fratrem Reinaldum; Alanus item et Bernhardus Comes ad medicum Bononiae. Nihil euidentius in eo genere est Rosario Arnoldi, turba philosophorum, Richardo et aliis. Poteris et Paracelsi tincturam quandam et manuale percurrere. Nam in his sunt praecepta veterum. Iohan Dee Londinas et Geberus coruum ludunt hiantem. Quod si te illos quoque intelligere non posse conquerare; vtere conuersatione eruditotum.


image: as016

Si gratus eris, poteris informari, sed astrictus artis legibus. multi. Diligens admodum est Iohan. Baptista Porta; et Hieronymus Rubeus. Suppeditat aliquid Paraeus, Matthiolus, cum magna copia recentium. Inter veteres est Geberus, et alij quibus ob Paracelsi memoriam addo Lullium de quinta essentia, Vlstadium, Albertum et coaetaneos. In variis artis partibus eminet industria Gesneri, Cratonis, Zvingeri, Guintherij, Euchiontis, Geberi, etc. quibus adiungi potest qui nuper scripsit, Penetus, et, si forte alios quoque Paracelsicos desideres, Dornaeus, Turneisserus et similes, quanquam vix hauries lucem e tenebris. Si praxin expetis, adi magnas illas Respublicas, Norimbergicam, Brunouicensem, Augustanam et alias. Magnae spei confugium est in familia Ranzouiana, et castro Vraniburgo. Habent et aliae ciuitates principatusque praeclara exercitia, a quibus vsus artis esse potest. Ego in hoc occupabor, vt quae ratione et experientia optima sunt inuenta iudicataque colligam, et ad principia naturalia et artis exigam, additis parachymicorum notis, et informatione scientifica. Quod si interim est, qui haec laudabiliter expedire possit, eum vt hoc faxit rogatum velim, tantum abest vt praereptum quid putaturus sim, aut inuisurus. Estautem is quoque labor necessarius. Non enim cogemur,


image: as017

vt hactenus, pro auri essentia vorare cinabarim; pro sale veneris, vitriolum cupri, pro oleo spiritum et aquam, pro auri praecipitato turbith vulgare, etc. acceptare si exterminatis erroribus verae praeparationes secundum demonstrationes scientificas fuerint in lucem protractae. Habebunt et tyrones, in quo certo acquiescant, ne in impostorum scopulos incidant, et magna pecunia redimant nugas maiores. Vtinam vero ad academiarum professionem syncerum artificium vocaretur. Si quis hodie periculum facere velit, eum vesanos Paracelsitas consulere oportet, aut aniculas, aut aurifabros inertes desperatosque, aut seplasiae famulos rudissimos similiaque artis honestissimae piacula. Apud liberales professores omnis eius vox obticuit. Ars quaeritur apud inertiam, sapientia in prostibulo vesaniae, et lumen inter tenebras. Hinc euenit vt si quid scribendum sit de chymia pene ad alphabetarios sit redeundum, et ante sententiam discendum quae res sit chymia, quae cucurbita, alembicus, et reliqua. Sed mitto ista. Quod non omnes qui chymiae fama sunt celebres attigi, aut etiam forte aliquos compellaui, qui chymicarum operationum habentur imperitiores, excusatum me quaeso habeas Lector. Non poteram omnes nosse, nec relicta Germania et amicorum consortio adire Galliam, Italiam, aut peregrinos. Hoc sibi persuadeant omnes


image: as018

vbicunque sunt, periti, me aliquibus nominatis intellectos voluisse omnes. Quicumque ergo aliquid ad publicum emolumentum comportauerit, ei suus erit relictus et locus et honor. Nec nos quispiam tam inopes ex Dei gratia rerum putet, vt graculis Paracelsitis nequeamus occurrere, si pungere et inquieto strepitu interturbare velint. Sunt ad manum ea praesidia quae ipsi vix per somnium viderint. Loquor de praesidiis scientiae. Opum multitudinem non moror. Est et admonenda simplicitas quorundam hominum, qui negant chymica ita esse diuulganda, vt tyronibus sint vtilia, quia seruandum illud Hippocratis in stitutum, quo a sacris medicis arcet profanos. Ego vero neminem admittendum puto nisi artis tyrociniis initiatum. At non est occludenda ad initia ianua. Vt multi possint fieri sacri, multos aduoco Ne dubita; non est tam leuicula chymia, vt illotas patiatur manus. Tu nihil inuita dices faciesve minerua. Si quem Deus ad chimian per naturam aptum reddidit, itaque consecrauit, tune eum iterum profanes, aut a lege sacrorum prohibeas? Tune Deo, naturae, et officio in societatem bellum inferas? Si docere quid laudabiliter potes, cur sis minus praeceptor quam vesanus Paracelfus? An ignoras te per donum istud ad docendum esse vocatum? Occultesne commissum talentum? Auarorum infamia est quod ipsis


image: as019

tam desit quod habent, quam quod non habent. Tu schedulam chymicam possides, nec exerces ipse, nec aliis communicas. Quid ab auari iudicio distas? Metuis ne arcanum desinat esse arcanum, neque inquinetur impuris manibus. Quo magis metuis eo plus degeneras ab imagine Dei primaeua. Non debuerat nimirum te iudice Deus ab aeterno tacitum mysterium mundo reuelare, quia desiit esse occultum, et male tractatum est a multis. O te stule sapientem. Quot dies putas superfuturum mundum? Beaueris nempe te si cum schedula arcani chymici tineis potius commissa et pulueri, quam fratri homini, coram tribunali Christi apparueris. Multum praestiteris si breui vsura nos pauci aeui ditaueris. Cui vero reliqueris id magisterium tuum a morte? Dignisne an indignis? Ne reformides indignos, viuus publica et manifesta dignis. Heredes tui non pulpita vermiculosa puluerulentaque scrutabuntur, sed nummorum capsulas. Tuum vero arcanum forte etiam ad inhonestiora perueniet, nec tu inde praedicabere. Hoc tibi lucro erit, nec viuus per ora virûm volitabis, nec mortuus fuisse aliquando intelligeris. Sed relinquamus caninas sordes canibus. Non deerunt porro iniqui iudices, qui me gratis petere reuelationes iniuste clamabunt, et offerent cum pecunia conditiones silentij iuramento firmatas.


image: as020

Non quidem aequum est suo commodo fraudari quemquam qui in disciplinam multos contulit sumtus. Sed cum sint plures quibus nihilo ars constitit, aut cui venali ob nimium precium non inuenitur emtor, quid emolumenti hi expectent? An vero parum est fama bene meriti de publico frui? Si tanti aestimas tuas schedulas vt nullus possit aequiualens dare, quin donas gratis, imitatus exemplum Zeusidis pictoris? Poterant hi qui thesauris abundant liberare ab occultatoribus apparatus, eofque publici iuris suo beneficio facere, et immortale consequerentur nomen. Sed plaerunque magni aestimantur nugae a pauperrimis. Felicius agerent si a paruo principio ad profectum aspirarent. Cum tanta sit stipendiariorum copia, et mendicantium publice prouentus, e stipis reliquiis poterat tantum cogi quantum satis erat ad artis initium, praesertim si sit spe foecundum. Eos tandem ad quos epistolae sunt exaratae rogatos velim, ne putent sua nomina hîc ita proponi, quemadmodum agyrtae in nundinis tabulas suas solent. Semper fui studiosus honoris bonorum. Eum etiamnum sartum tectumque, volo. Ratio epistolaris mea tantum abest a consultis Paracelsitarum et fraude extortis literis, inuitisque autoribus diuulgatis, quantum a fraude doloque honestas, et a turpitudine liberalitas. Ideo etiam non doctorem et magistrum me exhibeo,


image: as021

sed discipulum et consultorem, quasi examini ingenuo amicis et doctrinae egregiae testimonio ornatis mesistens. Rogo autem vt colloqui respondendo non dedignentur. Ita enim speratus profectus emerget. Praesagit et hoc mihi animus, fore quosdam qui me nimium dicent in declarationibus per documenta externa fuisse: Debuisse sua sententia omnem praxin nude, distincte, et maxime pueriliter proponi, vt etiam hi qui nunquam ne elementum quidem chymiae aspexerunt, potuissent rem penitus intelligere et cum fructu in lectione versari. Aliis ero obscurus nimium et mysticus, quemadmodum sunt, qui conqueruntur se priora scripta mea eandem ob causam non posse intelligere. Atqui artifices me palam pro stitutae artis accusabunt. Scitote vero censores mei, me familiariter hîc cum eruditis colloqui. Horum captui non erant nimis rancida et plebeia offundenda, sed paulo acutiora. Nec nihil dandum oblectamentis. Nam epistola non fert tantum rigorem, quantum praecepta sola. Itaque liberius indulsi rerum physicarum contemplationi. De obscuritate si conquereris, iniquus es. Nam ideo ex naturae et officinae apparatu addidi commentarium, vt non tantum fontes monstrarem, sed et euidentius docerem. Si naturalia non assequeris; nondum es aptus chymicis operibus. Disce physicen ante [gap: Greek word(s)]


image: as022

chymicas. Vocabulis vsus sum valde popularibus, vt agnoscent periti. Sed tamen loquendum fuit non raro cum artificibus. Si non asse queris; haec tibi esto prima cura, vt sermonem disciplinae intelligas, id quod facere cogimur in omni arte. Vbi id consecutus fueris, lege et relige quae scripsi; omnis fugiet difficultas. Quae plura impedimenta afferes; ea, vbi intellexero, curabo sublata in artis informatione, quanquam nullus est qui omnibus queat satisfacere, et vt vetus habet, ne Iupiter quidem, siue pluat, siue ab stineat. Tantum est.



image: as023

IN OPVS CHYMICVM EPISTOLICVM ANDREAE LIBAuij Viri clarissmi, Medici et Poetae ELEGIA D. BARTHOLOMAEI Hubneri Philosophi et Medici Erfurdiani.

VT noua iam non sunt medicamina chymica, primum
Nec medicis hodie cognita facta scholis:
Sed priscis Arabum, Saracenorumque libellis
Eruta, nunc vultu splendidiore nitent,
Nostraque nouerunt ea pharmacopolia dudum,
Ac his aucta suum sponte dedere locum:
Sic neque depellunt omnes e corpore morbos,
Artit constituunt nec documenta nouae.
Pars tantum dici, sed non ars tota medendi,
Rem si perpendas dexteritate, queunt,
Exornantque magis cumulantque Machaonis artem,
At que ancillantur, non dominantur ei.
Concidit ergo gregis vani iactantia mendax
Admiratorem quem Paracelsus habet,
Et confunduntur bombastica somnia, multi
Per quae nunc medici protinus esse volunt,
Quantumuis artem nullam, methodumve praehendant,
Quam docet Hippocrates, quamque, Galene, tenes.
Ingenij qui sunt adeo petulantis, vt omnem
Doctrinam veterum nil valuisse velint,
Pharmaca nec toties per secula cuncta probata,
Et quae naturae prouida cura dedit,
Humanae quicquam dicant conferre saluti,
Ni prius haec ignis flammea visque nouet.
Et licet haud cupiant rerum cognoscere vires,
Quas in nostra dedit commoda terra parens;
Nec norint quantum possit Vulcanus in illat,
Et quae sint nobis apta, vel apta minus,


image: as024

Ludicra sed tantum vocum portenta sonare
Pauca queant, ipso pene timenda sono;
Aut aptare lutum fornacibus, addere prunas,
Et torrere mali tradita more coqui:
Setamen antiquis cunctis, cunctisque modernis
Doctrina claris conspicuisque, viris,
Absque pudore ferunt parasangis pluribus ante:
Vmbrae sunt reliqui; Rectius hi sapiunt;
Si nempe hoc sapere est, homines deludere vanit
Promissis, fumos vendere, falsa loqui,
Et pro perspectis, notis, et saepe probatis
Noxia, tecta dolis et fugienda dare,
Ac hominum plenas sic exhaurire crumenas,
Certaque pro vita tradere telanecis.
Quis tanto fastu tam vanas, obsecro, nugas
Vel sine fronte prius vel sine mente dedit?
Quam quos nunc iuuat a Paracelsi nomine dici,
Ac vna morbos quosque fugare lyra?
Astipulatores tamen haec vesania multos
Inuenit, et non est absque patrocinio.
Scilicet est auidum vulgus nouitatis, amatque
Affectu potius quam ratione regi.
Inde fit vt sua committant iis corpora plures,
Pauca quibus nemo crederet ara catus,
Et conducuntur precio maiore pericla,
Et mors, quam redimi vita salusque queant.
O caecat hominum mentes, o secula caeca.
His quot sufficient moribus anticyrae?
Quando rogo, sapiet mundus post mille tot ictus?
Quando suo damno cautior esse volet?
Porriget aut sanis quando monitoribus aures?
Quando sequi rectos perget in arte duces?
Optima maiorum cur non vestigia mauult,
Calcatamque probe quisque tenere viam,
Auia quam tantis sectariplena periclis,
Tot foedis monstris corput et obijcere?


image: as025

Si quid habet sani chemia, vel vtilis in se
(Commoda multa autem, sanaque multa tenet)
Omnia dexterius tibi pharmacopolia nostra
Et medici quorum mens bona, fida manus,
Quam leuisimpostor, quam stellio vanus, et audax
Histrio, nulla quibus mensque fidesque, dabunt.
De quo ne dubites, vel aberres, optime Lector,
Perlege LIBAVII quod modo cernis opus.
Iratas habeam musas, et Apollinis arcum,
Ac faueant ceptis numina nulla meis:
Chymica si quisquam dextre magis hoc, vel aperte
Maiorivefide, candidius ve dedit.
Gratis est vlnis occasio digna: iuuentus
Hunc praceptorem nunc velit ergo sequi.
Recte perdiscet noua pharmaca iungere priscis,
Amborumque simul tergore corpus ope.
At te, LIBAVI medicorum gloria, nostras
Qui scriptis auges, atque tueris opes,
Prosperet incolumem clementis gratia CHRISTI.
Nestoreosque dies hîc superare sinat,
Pluribus ingenii decores vt foetibus artem
Poeoniam, qua nil hic prius orbis habet,
Confundasque styli telis felicibus omnes
Quos insectari cunque iuuabit eam.
Sic immortali celebrabere nomine, cunctis
Et toto fies notior erbe bonis.

IN EPISTOLAS CHYMICAS LIBAuianas [correction of the transcriber; in the print LIBAbauianas] D. Bernhardi Stiberi Elegia.

REs medicas, magicasque dolis vitiisque patere
Iam pridem grauiter scripsit ARISTOTELES.
Idem naturas rerum feliciter olim
Scrutatus solide Plinius asseruit.
Apparet ratio, turpis quod inertia belle
Famosis titulis tecta latere potest.
Grande sonant auri sulphur, Tinctura superba,
Sal veneres, stibii magna magisteria.


image: as026

Sunt tamen ad fraudes haec singula sape parata,
Nec nisi praeclaris cognita rite viris.
Imponit multis varia versatilis arte
Mercurius, cordi perniciosa lues.
Nobile nomen habet, Turbith, Sol, Luna, planeta:
Nobilior reliquis res PANCEA fuist.
Attamen haec potuit seducere Teutonas oras,
CINABEII saltem nixa colore leui.
Saeuius hi peccant, aegris qui certa venena
Non bene per chymiam cocta recocta, serunt.
Hîc seges erronum foe cundaque messis habetur.
Fors cur id fiat, lector amice, rogas?
Stant academiae sanctissima templa mineruae:
At ceu nulla, in eis chemia spreta silet.
Mordicus affixos libris plaerosque Galeni,
Quid possint medice, chemica facta fugit.
Inde super cilio non intellecta refutant,
Exemplisque malis corda tenella trahunt.
Talia conspicisens ciniflonum turba nefanda,
Arcem chemiae mente furente petit,
Carbonesque mouet tiliae, atque superbit inique
Vendens pro essatis quae Paracelsus habet.
Sic aliquot lente Paracelsia creuit ab annis,
Nempe impune tulit funera multa diu.
Hanc cupit ingenii validis succidere neruis
LIBAVIVS, fucis non toleranda sudes.
Conficit id formâ listerarum, vt si quid amici
Conferrent operae, stellio nudus eat.
Vix vnius enim res haec operosa videtur:
Plura oculos plures cernere posseputat.
Sic CRATO, GESNERVS, ZVINGERVS, BACCIVS, aeque
Adiuti a multis multa dedere foras.
Hactenus ille quidem propere clarissma scripta
Impiger expressit, singula marte suo:
At potiora dabit sua si coniungere docti
Rerum vsuque graues, quae didicere, volent.


image: as027

Et quare inuideant orbi, quae publica fient,
Inuitis ipsis, vitam vbi reddiderint?
Inseruire decet mundo, celare nec vnquam
Quae conferre aliis emolumenta queas.
Ostendit liber hic quoque, quae paracelsicus erro
Vix summis precibus, muneribus ve daret.
Idem si facerent alii, qui mystica magna
Naturae callent, ars bene culta foret.
DET DEVS hoc semper votis ardentibus opto;
Vt veri faueant artibus artifices.
Sic sancte rerum verus seruabitur vsus:
Cedet agyrta procul; transfuga nullus erit.

IOACHIMVS CAMERARIVS PATER PHIL. et Med. summus Andr. Libauio.

OPVS tuum [gap: Greek word(s)] probo. Hortor te etiam atque etiam illud vt perficias et in publicum edas. Erit vtile studiosae iuuentuti, etc.



image: as028

IOHANNES HARTMANNVS BEYER, MEDICVS REIpubl. Francofurtensis ad Moenum.

STVDIVM tuum in ornanda augendaque medicina indefessum, vehementer equidem probo: et polydae dalam miror vim ingenii. Chymiam enim, quod multi desiderarunt hactenus, ab inquinamentis et tenebris, quibus lucifugae Bombastaei artem nobilissimam conspurcarunt, vindicare et perpurgare, pristinoque suo restituere nitori, satagis. Id licet tentasse quidam videri possint, aut velint potius eos tamen, vel rei difficultate victos ac deterritos a coepto destitisse, vel pari obscuritatum labyrintho discendi cupidos delusisse, constat. Quare palmam tibi merito viri docti deferendam statuunt: quam et gratulor, et diuturnam perpetuoque florentem opto, etc.

ZACHARIAS BRENDELIVS PHILOS. ET MED. excellens Ienensis academiae Professor, etc.

MAGNA me tandem cura liberasti, cum scribis te chymicam artem ita elaboraturum, vt saluis principiis physicis et medicis, studiis nostris possit esse commoda.


image: as029

Magnopere te hortor, vt quod cum Deo incepisti, bene absoluas. Quid ego vero te? Camerarium scribis tibi autorem esse. At quem, quantumque; virum? Id vero est quod votis omnibus expetiuerunt tum alii tum Lipsensis Academiae professor Barthius, sperans fore qui chemiam medicinae copularet, quandoquidem altera alterius opem poscere necessitate quadam videtur, etc.

BERNHARDI PRAETORII Poetae Caesarei Anagrammatismus ANDREAS LIBAVIVS Dan aureus Labiis.

Dan in odoratis Libani radicibus ortus
Aureolas scatebris eiaculatur aquas.
AVREVS es LABIIS DAN nobis clare Libaui.
Aureus e labiis nam tibi sermo stuit.
Seu tibi Moeonium libeat deducere carmen;
Aureus e labiis en tibi sermo fluit.
Seu tibi Poeonium libeat describere succum:
Aureus e labiis hîc quoque sermo fluit.
Iure igitur merito LABIIS DAN AVREVS audis
Cum rebus quoniam nominis omen habes.



image: as030

STVDIOSIS CHYMIAE.

MIracla rerum calluit abdita
Pellaea qui praecordia consciis
Doctor rigauit gnauus vndit,
Et Macedûm eruditt tyrannum,
Id propter immortalia laurea
Nactus virentis munera. Tollitur
Nunc vsque coelo pridem ad vmbrat
Missus, et e tumulo refulget.
Nec Parua mansit gloria paeonem
De rupe Coa. Firma Machaonis
Laus Pergament est. St sagaces
Protulerint chymiae labores
Ecquos triumphos ferre nequierant?
Cognosce Tyro, quid Stagyreius
Argutet heros, quid Galenuss
Personet, Hippocratesque dius.
Coniunge sed mysteria Lemnij
Miranda fabri, soluereque artisex
Edisce clausarum arcta rerum:
Multa profundius enitescent.

A. L. D.



image: s001

EPISTOLARVM CHYMICARVM Liber primus.

EPIST. I. DE VITVPERIIS CHYMIAE PARACELsicae et aduersantium argumentis. AD COSMAN CRENANDRVM virum eruditum, et medicinae Doctorem Stadae.

VALDE placuit mihi tuum, CRENANDER, studium, postquam conspexi te non vulgariter philosophiae et medicinae adiicientem animum, quasi ad cupiditatem, qua ad sciendum res praeclaras natura duce ferebaris explendam quaeuis satis esset notitia, sed aliquid solidius diuiniusque vestigantem summo cum conatu ad abstrusa, a vulgoque remota contendere mysteria naturae. Huc tyrociniorum tuorum spectarunt anni: huc, postquam honores ex virture doctrinaque praestante consecutus es amplissimos incredibiliter


page 2, image: s002

aspiras, cumque cognoueris inter chymiae professores, quemadmodum prodigiosa illa testantur praeconia, aliquid singularis, et maxime secretae latitare sapientiae, ad quod peruenire non cuiuis fas sit, propterea quod, licet ipsi inter se sat disserant aperte consuetaque vtantur et lingua et scriptura; tamen exteris omnia significent tecte per literas, quas hieroglyphicas olim AEgyptiorum nominarunt philosophi, qui arris illius et inuentores duce Hermete quodam ter maximo creduntur, et ampliatores, perfectoresque: totum te huic professioni consecrare, et in abyssum eius scientiae demergere, quantum animaduerti, decreuisti. Verum enimuero sicut philosophicum illum ardorem, et medicinae sitim commendauerim; ita in chymia [gap: Greek word(s)] fieri debere contenderim, et cum Catone literas quidem chymicas inspectandas delibandasque, sed non perdiscendas, adeo vt cuiuis te credas magistro, et absque iudicij acrimonia sectere, verumque pures quiduis, suaserim. An ignotum tibi potest esse quantum huic arti, sicut olim exorientis Euangelij lumini, contradicatur locorum vbique tam a summis quam ab imis? Nati et veri Dei religioni sumus, et humanae societati colendae, iuuandae, tuendaeque. Stationem hanc deserit, parumque sortis suae memor est, quisquis in solitudinem


page 3, image: s003

fornacum chymicarum ingressus inter Vulcani latet tripodas, et quasi nec diuinorum officiorum nec humanarum rerum ad se pertineret cura, posthabita sacrarum literarum lectione, iuris ciuilis inspectione repudiata, et legum domesticarum sanctione neglecta, cum flammis prunisque conuersatur, colluctatur fuliginibus et nidorum acumine sensus perdit. Si accedas, et quid rerum geratur, explorare velis, non accipias responsum illud liberale, quod olim in casula sedens se accedentibus dedisse fertur Heraclitus: Ingredimini; Nam et hîc Dij habitant: sed torua fronte et titanicum prospectante vultu morose aspereque excipiaris; mox etiam sus, canisque audias, qui sis ab illis arcendus margaritis, et vel flagrorum verbere a templo illo abigendus. Si qui in transcursu vrbis vrbanitatis quiddam, aut conspectu ciuis semiuiri ciuilitatis arripuerunt, illi te verborum inanitatibus detinent, et tricas apinasque immensis extollendo laudibus ita dementant, vt, cum nihil nisi murmura manium, et portenta strepitus Vulcanij audiueris, mirifice tamen tibi placeas, putesque eximium quid nosse cum scias nihil, id quod vere est a saeua illa Dea Circe potentibus dicteriis ex hominis facie in arrogantem transmutari leonem, qui postea socios aliquado suos rugitu denteque


page 4, image: s004

persequatur hostili, tantum abest vt illis, quod lex naturae exigit, sit emolumento. Iam tu intelligis ipse hominem exuisse eum, qui humanum dedidicit morem; quique finem non amplius seruat spectatque suum, eum ad bestiarum vel aliam quampiam defecisse transiisseque familiam. Sed nolo apud te in epistola ambitiose declamare. Nuda saltem argumentorum produco pondera. Qui naturam destruit, potestne is eius esse amicus? potestne is probare, quod a sapientissimo architecto eâ. est instructum facie, quâ et optimum esse visum est, et ad omnem humanae vitae rationem commodissimum? Contemplare chymicorum instituta. Integros quasi a matre sua accipiunt interdumque rapiunt partus. Hos satis decore apteque informatos reformant; natiuam faciem exuere cogunt, nouaque inducta ita adulterant, vt non agnoscas rem naturae. Tantamne in hominem cadere proteruitatem? Qui cerussatam miniatamque vulgo ostentant faciem, qualis olim inter scorta sua concubinasque sedisse dicitur proclamatissimum turpissimarum voluptatum mancipium Sardanapalus, suo vitio omnibus bonis sunt inuisi, molesteque inter homines versantur. At extremae salrem cuticulae illeuerunt mangonium, facile ad natiuum reditura illa. Quo odio illos prosequaris,


page 5, image: s005

qui intima cum externis peruertunt? Imperfectam dices, inabsolutamque naturae sobolem perficiunt. Sed isto portento scelus scelere cumulabis grandiore. Nego tibi naturam sibi relictam imperfectum quid parturire, nisi vitio alieno. Nego si quid non perfecit natura, id arte chymicorum posse absolui. Ab intimo motus perfectionis est. Nisi omnem temperaturae vim in manu habeat sua chymicus, edere perfectius quid nequit. Sed quid ille perficiat? Imo perfectissima quaeque naturae opera exquisitissimo congerit studio. In his elaborat. Vesaniae est perfectissimo addere velle perfectionem. In vltimo quies est, nec vllus ei motus accedere potest alius quam in contrarium. Imperfectum autem aduersatur perfecto. Corrumpit ergo chymicus, non perficit amplius. Sed dono tibi aliquid perfectionis. Cum absolutum est opus, quidnam tandem factum est? Phantasma nempe hominis vesani. Coctionibus enim fortuitis dum assidet chyrnicus, quicquid fortuito prodit, id eximie effert, id pro essentia ignaris exhibet, cum non raro effugiente essentia restent stercora. Male agitur cum hominum incolumitate cum aegrotantium mente somnia coguntur pro veris exosculari. Tu ipse iudica an non essentia misti sit mista. At suis coctionibus misturam perdit ille tam praeclarus


page 6, image: s006

artifex. Crasi destructa quidnam promet ex olla? Lutum nempe [gap: Greek word(s)] seu cineres fauillamque, vt pronunciat philosophus. Si ita laborare artis est; quemcumque corruptorem deprauatoremque naturalium pro artifisice habeas. Quicquid in natura destruitur mistum, id simul perit totum, inque vltima redit. Non enim equi cadauer soluitur in truncum et membra, nec haec vicissim in homogenea et hete rogenea, ossa, carnes, cartilagines, cutem et reliqua. Ita si quid comburas, non exit seorsim sanguis, neruus, vena; sed omnia simul eodem atteruntur infortunio. Iam autem quod ad vltimum redactum est, id ancipitem habet ad omnia facultatem. Omnium enim materia est [gap: Greek word(s)] . Elementa [gap: Greek word(s)] vere sunt [gap: Greek word(s)] quaedam seu omniseminarium. Quamcunque formam contingit ab aliquo operante immiti ti; eam capit. Si chyrrticus formarum esset largitor; creator foret, qui nouas generare posset rerum species. Omnium irem motuum naturalium, articulorumque esset conscius. Sic enim, non aliter, pro arbitrio formam materiae largiretur. Sed quis tam prodigiose amens sit et impius, vt vel sibi istud vel alteri hominum, ne si Prometheus quidem ille fabulosus sit, tribuere ausit? Si itaque quid procurat, id totum fortunae erit, quo pacto cur non fiant omnia


page 7, image: s007

ex omnibus? cur non pro alexipharmaco venenum? Rectius horae collocantur in naturae integritate spectanda. Abundantissima haec sylua est. Innumeris hominum aetatibus non potest considerari percurrique; quin semper aliquid denuo notandum illa sibi seruauerit. Hem tibi diuitiarum copiosissimarum mare. Hoc ingredere. Hîc te exerce contemplando. Vita te deficiet prius quam omnia lustraueris. Sunt et veterum philosophorum monumenra tam plena abstrusae cognitionis, et solertium inuentorum, vt haec cognosse sit laboris studiique pene infiniti. Multas vidisti academias Germanas Italasque et Gallicanas. In qua non laborem illum laboriosissimum, quo explicantur saltem veterum sensa et phrases, deprehendisti? Tantum negotij est homini studioso, tantumque difficultatis, vt saltem sermonem philosophicum diseat intelligere et recte interpretari. Hinc tot controuersiae scriptae scriptae; hinc tot certamina instituta; hinc tot amplissimae enatae sunt laudes, vt si quis interpretem duntaxat agat bonum, nihil sibi deesse ad omnia summa putet. Quo vultu ergo ausit quis posthabitis illis omnibus chymian irrepere? Possitne in illa versari sine interprete? An tam delirus sit, vt quae a mundi exortu tot anxia ingenia solicite inuenerunt, tradideruntque per tot seculorum successiones, se vnum,


page 8, image: s008

eumque momentaneae vitae sine magistro inuenturum comprobaturumque arbitretur? Sed et finge istud fieri posse; excidet tandem omnis artis artificisque existimatione. Ars enim non est nisi quae vsu et ex perientia, multorum est constituta compertaque seculorum, et a plurimis sapientissimis. commendata. Mitto ista omnia. Quod operae precium ex sudore chymico te reportaturum opinaris? Hominem (vt ante dixi) obliuisceris: corporituo sulphureis et mercurialibus fumis, ignium halituosis spiritibus, et prunarum fauilla immedicabilem comparaueris noxam. Tempus insuper quod corporis debetur quieti perdes. Nam non diu tantum, sed et noctu aduigilandum est flammis. Vsum valetudinis tuae subtrahes Deo; subtrahes patriae; intercipies amicis; surripies filiis, et propinquis, non nisi iam tabe correptus exesusque morbis et sepulchralis factus manus hominum incurres, nec Deo nisi in lecto seruies. Quo scelere potestne quippiam esse maius? Ingenium a natura accepisti ad omnia praeclara natum, quodque laude hominum poterat coelum attingere. Tu chymicus factus illud damnabis tenebris, et in imum terrae barathrum praecipitabis in Trophonij antro. et specu plutonico auernoque mineras manium per ignes exagitando frustra.


page 9, image: s009

In oculis et admiratione omnium poteras versari. Chymiae opera eris in contemptissimis. Quid enim vilius rerum decoctore? Quid abiectius chymista? Mendacem et futilem hominem nominare qui volunt, Calendariographum dicunt; at qui sceleratum simul impostorem, chymicum. Chymico conueniunt, et astrologica mendacia, conueniunt adulteria auri, gemmarum et omnium rerum. Chymicus si fuisset nullus, mundus exquisita infamia et facinoribus turpissimis careret. Qui tonitrua illa humana, pestem perniciemque et stragem non viuentium tantum, sed et inanimatorum inuenit, chymicus fuit. Execrabile illud omnibus sapientibus inuentum est. Qui chymiae suam operam addicit, illorum omnium se approbatorem cultoremque profitetur. Hic sitne vel vita dignus? Intellexerunt nimirum hoc viri prudentes, et tot cruces chymicorum ceruicibus plenas erexerunt, totque compleuerunt carceres. Tollendae ex hominum memoria sunt pestes, non augendae. In chymicos impactae sunt et iureconsultorum sententiae. Chymicos imperatorum praetorumque; damnartunt decreta. Chymicorum libri Vulcano sunt consecrati. Vbiuis pene gentium male excepti chymici perierunt, adeo vt medicus ille summus Arnoldus post saeuum carcerem martem saeuiorem vix euitârit.


page 10, image: s010

Si chymicus fueris, continuo etiam magus audies. Est enim hoc scelus crimini illi affine. Et quia vtrum que exercuit nostro tempore, aut saltem prae se tulit Paracelsus. Et paracelsista simul et omnium deliriorum reus existimaberis titulo chymiae. Poeta, Platone censore, ex libera ciuitate est exigendus, nec defuit, qui suo sibi carmine iugulum penefregit. Qiud de chymicis idem starueret viuus, quorum male perditorum exempla extant passim? Non abest a chymico beneficii suspicio, non abest adulterandae monetae crimen. Quicquid vbique scelerum est, id omne congeritur intorqueturque in chymiae professorem. Palam est conuitium hominis perditi profligatique. Opes Deus sustentacula humanae vitae iussit esse. His adiuuatur religio, ornaturque. his belli pacisque tempora ad salutem vtuntur humanam. Chymicus vt naturae, cui destruendae vnice incumbit, hostis est, ita et opum tabes barathrumque et funus vltimum. Quicquid habet patrimonii, quod contulerunt amici; quicquid fraudibus congessit, et expilandis diuitum loculis comportauit, id in fauilllam vertit. Poenitet nimirum ipsum natum esse aurum argentumque Ad perniciem eorum se studiosissime accingit, et tanto bono miseram mortalium vitam fraudat. Legibus aliquando cautum fuit, ne quis chrysurgorum monetam poculorum


page 11, image: s011

gratia frangat. Qualege prohibebitur ab integris et fractis chymicus? coruorum. Sunt tamen chymici ipsi suotum suppliciorum non raro inuentores. Dum enim transimutando hydrargyro inhiant, seipsos transformant citius in mendicos fauillamque et quisquilias hominum, quam mercurium. Grari sunt principibus, dices. Grati sunt, inquam ego, sed dum spe aurea iucunde demulcentur. Seruantur item et compellantur blande tanquam multi precii homines; sed aut ad auri maria, aut suppliciorum tormenta. Itaque vbi in principum venerunt manus, aut offa eos explere aurea nullo fine coguntur, aut vltima quaeque expectare. Non sunt amplius sui. Dicunt se medicinae propagandae et sanitatis procurandae, nomine extitisse. Sed cuius medicinae? Cuius nempe quae veneficiis hominum minuit numerum, quasi non sat venenorum produxisset natura, ni chymicus sua professione illam augeret labem. Carnificinae faciendae, non medicinae, et omnibus aetatibus mundi honestissimo excepta fuit ornataque hominum sapientissimorum praeconio natos arbitreris. Si enim huic inseruirertt sua certe omnia ad eius amussim instituerent. At Domini, non ministri diuinae illius artis, quam etiam solis sibi arrogare dementer non erubescunt, esse quaerunt. Tam ergo procul absunt a medicinae honore, quam


page 12, image: s012

quod longissime. Tantum illis est cum hac commercii quantum cum amaracino sui. Specta operas eorum, quibus nefarie non restituerunt homines, sed necarunt; non adiuuerunt sanitatem, sed violarunt. Vtuntur stibio furiosissimo et hydrargyro cerebrum et omnia membra lacerante, eaque praebent ingerenda in ventriculum, quae certa venena esse constat. Quidam ex tartaro nitroque senis ignibus aquam eliciunt, quam aqua regis mistam aegrotis magna quantitate propinant. Porrigunt cinabarim tam natiuam quam factitiam ex hydrargyro et sulphure confectam; chalcanthi aquam haurire praecipiunt, omnia tanto cum cruciatu saepe coniuncta, vt quidam conuulsi interierint; aliqui laceratis erosisque faueibus ventriculoque cum in credibili vlulatu ad inferos discesserint; quibusdam cordis vena disrupta sanguinem vitalem cum anima profuderit; aliquibus puncturae totius corporis exitiales extiterint, et omnino tot sunt exempla miserrime a chymicis afflictorum, vt non immerito omnibus bonis ad mentionem eorum cutis obrigescat, et veluti tertiana concutiatur febri. Erastus certe non dubitauit ista medicamenta Diabolica nominare, vt quorum vim ne solertissimo quidem vsu possis anteuertere. Augent crimen istud et flagitium satis atrox mendacio atrociore. Negant ista sua corrosiua esse,


page 13, image: s013

quia ex salibus fiant, et his succis qui a veteribus et recentibus corporicum cibo immittuntur. Sed quis non deprehendat vesaniam? Si nihil ab arte illa et ignibus acquirerent acerbitatis et acrimoniae venenatae, ferendi forent. At cum saeuissimis exugantur parenturque ignibus, adeo vt nulli fere metallo parcant, ligna corrodant, vitra comminuant, cutem exulcerent et in vesicas attollant, non raro etiam carnes corrodant, quis non agnoscat ex bonis et tutis rebus factas esse aquas nocentissimas? Ipsi suis diffidunt rebus adeo, vt vix seruare eos succos praeterquam in vitris densissimis soleant, et non nisi minimam quantitatem porrigere ausint, eamque cum diluto copioso, quae res non nisi in certissimis venenis a medicis solet obseruari. Quot tu censes hominum millia sanata olim fuisse sine chymicis, et adhuc hodie in vniuerso mundo conualescere? Si medicina optime caruit chymicis per tot aetates, et loca, quae intemperiae agitent medicum, vt ea in artis vsum assumat? Felicius agitur cum his, qui ne nomen quidem chymiae audiuerunt. A pessimi enim veneni exulant suspicione. Cogita quaeso quanta vis veneni sit eius, quod in praesens iuuare creditur, sed postquam a confidentibus et temerariis assumptum est longo tempore post incautam naturam adeo opprimit, vt noxa sit inemendabilis. Hoc modo


page 14, image: s014

Patacelsi laudanum infame factum est. Hoc modo et alia. Quid enim potest spei et securitatis inesse illi, quod ante praeparationem fuit indubitatum venenum? Finge chymica arte tolli aliquid. Certe si actum in praesens remoratur, aut propinquam potentiam retardat; remotiorem certe non potest auferre nisi re totaliter destructa. Nihil perit totum. Nec quoduis corrum pitur in quoduis, sed omnia in determinatum sibi, quod prioris aliquam et adhuc obtinet potentiam, ex qua potest eluctari et in actum venire. An non animaduertisti scammoniam toties corruptam etiam in lacte purgare? Ne dubires ergo ex venenata re confectam essentiam chymicam ignibus non totam exuisse naturam, sed ex proxime veneno saltem factum venenum remote, quod tandem interficiat, statue. Ita cinabaris primum iuuare creditur, sed tandem emergit pernicies, in his qui improuide copioseque deuorarunt, nec ante noxam inflictam egesserunt, philosopho se nominant chymici. In hoc quanta est vanitas? Si vel vmbrae somnium de philosophia chymiae inesset, eamne in descriptione artium philosophicarum putes praeteritam? Quod quis philosophus praestantior est, eo se alieniotem a chymicorum cohorte exhibet. Omnib. numeris ea sapientia, quanta cadere in hanc naturam potest, est absoluta a veteribus: omnem est complexus Plato, Aristoteles, et


page 15, image: s015

reliqui. De chymia quid hi? Tantum nempe quantum de carbonaria. Si aduertas posteriores philosophos, quibus artificium innotuit, condemnatum deprehendes. Tot sunt academiae in vniuersa Europa. Nullibi valet eius artis professio, nempe indigna iudicata est liberalium. et ingenuorum studiorum conditione. Et quis eam in publico sapientiae suggesto pulpitisque doceret, ni vellet fraudum et imposturarum magister, imo barbariei buccinator proclamari? Non conueniunt castis scholis portenta illa vocabulorum, Turbith, Mercurius, Elixin, Rebis, Et quae aliis vovibus longe aliud dicuntur indicare, sulphur, elementa, essentia quinta et his similia, quae quantum habent rei, tantum imposturae et mendaciorum. Non in philosophorum possessione chymia est, sed in hominum improbissimorum. Horum collegia admittunt quicquid vbique est fugitiruum. In his sunt aurifices nefarii, et adulterati auri argentique; rei; in his flagitiosi et a diuina vocatione desciscentes capellani; Organicines temerarii, vetulae putidae, barbitonsores olidi, rabulae periuri, et ad peierandos Deum hominesque parati; astrologi mendacissimi; monachi maximse deliri. Iudaei virulenti sceleratique magi pestilentes et eius generis multi. Quo enim vesanior quisque est, et vanitatum studiosior; eo chymiae deditior quo ordinis sui desertor contaminatior;


page 16, image: s016

eo chymiae appetentior, vtita chymiae professio sit proluuies et chaos impuritatis et fecum humanarum, et hominum nefariorum illecebra portusque. Huic tu locum inter philosophos concedas? Cum tali homine tu vel ambulare nauigareve sustineas? Ad autorem Hermetem refertur quem eximia sapientia praeditum fuisse narrant. Si scripta eius intuearis, tenebrionem agnoscas, et mundi deceptorem. Si enim bonus fuit et posterorum consulere commodis voluit, non debuit caligine inuolutam doctrinam spargere, et amplissimis prornissionibus nihilominus ad inexplicabiles perplexitates lectorem inuitare, quae res postea camarinam impostorum progenuit. Passus ille fuit se trismegistum appellari, aut etiam ipse Mercurii, qui pro Deo habitus est, nomine arrepto sibi istud imposuit vocabulum. Hîc quid non latet arrogantiae? quid non impietatis? A tali arbore potestne bonus legi fructus? Si consideres successores et totam illam turbam [gap: Greek word(s)] philosophorum, ipsam obscuritatem, et plusquam AEgyptias Cymmeriasve inuenias tenebras. Semper fuit magiae, Idolomaniae, et similium artium suspecta AEgyptus. Matri consentit filia. Itaque nullus erit chymicus quin tergiuersator sit, magus sit, impostor, tenebrio, et falsa pro veris specie religionis cum magno supercilio proponens, quales homines si nun quam euomuisset


page 17, image: s017

tartarus, a tartareis medicinis et insidiis viueremus immuniores. Persuadent simplicibus se auri succos et quintas essentias apparare. Item et modum aperiunt nulli. Quis sutor tam est extreme inuidus aut delirusVeritas gaudet propatulo, nec subterfugit peritorum iudicia. In publico opera sua aestimanda proponebat Apelles, nec dissimulabat artem. Chymici censores ferre non possunt; artemque tam occultant quam sacra Eleusinia. Si discipulum profitearis; oportet te silentium iurare, non aliter ac hi qui in impro bissimorum nebulonum sicariorumque admittuntur gregem. Cui bono non est illa res suspecta fraudis? Sanctitas, maiestas et bonitas non ita in angusto se premunt, sed agnosci quaerunt. Illi nullam aliam celandi causam habent, quam vt omnium rerum imperitissimi, vanissimique cum sint nihilominus nescio quam sapientiam, et maiestatem mereantur, quod studium primitus fuit, omnis arrogantiae et mendaciorum parentis mali genii, cuius naturam id sapit, quod ab eo est progenitum aut informatum. Et ne dicas me verbis te circumducere aut circumscribere, considera portentosa ipsorum praeconia. Essentiis et medicinis suis singulis ea asscribunt, quae nec diuinis nec humanis literis vlli creaturae assignata legas, et quae ipsa refellit experientia. Assyluanus, quem nosti,


page 18, image: s018

suae cinabari quid non tribuit? Quid vspiam est blandimentorum, facilitatis, auxilii, quod non cum maxima nugacitate et precio immenso vili abiectoque arrogat pulueri? Alius quidam oleo salis per quod sit factum aurum potulentum, aut dissolutum incredibilem ad omnes morbos omnis aetatis, ad passiones omnes efficaciam assignat. Mentiri iam impudenter vir bonus erubescit, Putasne illos esse bonos? Obtunderem te si tibi faciem disciplinae paracelsicae depingerem. Omnia monstra in vnum congesta cum summa audacia, temeritate, inscitia, impietate, vesaniaque audires. Itaque desines tandem nimis admirari chymicos, nec facile te credes arti fallaci. Haec placuit tecum hac epistola disserere. Si contexenda foret oratio Ciceroniano genio Philippicae numemero longe vincerentur. Tu tibi de impostoria chymia caue, et me mo nitore ab illa ab stine. Vale.



page 19, image: s019

EPIST. II. DE VERAE CHYMIAE HONORE. AD SOLERTEM VIRVM D. Cosman Pegandrum Medicinae Doctorem Stadae.

VEtvs dictum est, quod turbare mouereque Remp. sit facile, et pene hominis cuiusuis; at restituere et in tranquilio ponere solius Dei. Visus sum superiore ad te epistola vim intulisse societati chymicae, atque ita perturbasse professorum huius artis mentes, vt si placandae sint rursum, opus esse videatur [gap: Greek word(s)] , quo pacto in fabulis explicatu difficillimis fieri solitum ab antiquo legimus, verum, mi Cosma, quicquid dictum acerbius est, id non ingenuinam illam veramque, quae syncero, infucatoque vultu virginem prae se fert castissimam iuxta ac sua natura venustissimam, sed in spuriam adulteramque, et sceleratissimarum artium mangonio vndiquaque oblitam et cerussatam cum indignatione dictum intortumque arbitrare. Hanc in publico prostituere, nudatamque et cum dedecore peretpetuaque ignominia sub tigilla missam, et tandem in crucem sublatam e medio tollere animus est: illam vero omnib. bonis ita commendatam amabilemque et familiarem


page 20, image: s020

reddere, vt regio honore, et consuetudine honestorum castissima in maiestatis dignae resplendeat solio, sitque humano generi saluberrima. Diuinae vero sapientiae depraedicandae maximo adiumento. Saepe cum vulgo locutus sum, fateor, et ita de chymia disserui, quasi [gap: Greek word(s)] absque distinctione artingerem vniuersam. Sed tu relicta vulgari mente moreque cum Socrate in plurainspice, et vt bene doceas, bene item distingue. Vna quidem est ars ipsa perpetuo secundum essentiam, sed non vnus eius apud quoslibet habitus colorque, quemadmodum omnibus pene magnis euenit artibus veluti Theologiae, Astronomiae, Physicae, Iurisprudentiae, Medicinae et reliquis. Incorruptae hae, totaeque sunt in possessione bonorum. Malitiosi et lucro turpi inhiantes, praestantesque scientias in quaestum sordidum vertentes aut apparentem quandam dignitatis illorum speciem sibi aucupantes, mutilatas distortas, et plurimis fraudibus, fucis, ineptiis, et alienis illicitisque studiis inquinatas et foedis mendaciis conspurcatas, sub nomine prioris circumgestant, ostentantque quanto maximo cum fastu et supercilio. possunt. Haec res effecit, vt, cum natura nihil haberer nisi [gap: Greek word(s)] ; admittendum in vsu fuerit [gap: Greek word(s)] , Ratio ipsa,


page 21, image: s021

quae logica arte seu Dialectica vocata comprehenditur, non potuit carere axiomatis falsi fortuitique iudicio, quanquam in omni artenihil valeat nisi quod cum rerum consentit natura. Degenerant autem eiusmodi deprauationes in tantum a veris propriisque, vt etiam substantia sint aliae. Itaque iure poteramus adulteram illam chymian, quae eadem est cum hodie vocata paracelsica, quouis vanitatis nomine appellare potius, quam dicto. Sed ferre honestae scientiae nominum abusus propter similitudinem coguntur, omni mundi aetate vitiis in locum virtutum aspirantibus, id quod [gap: Greek word(s)] illum genium ab initio tentasse non est obscurum. Sperem te breui hac apologia contentum, non desideraturum plura verborum lenocinia, nisi iustitia suam laudem verae quoque chymiae tribuendam admoneret. Commodissime id fieri posse puto, si et macula ex vituperio paracelsicae in genuinam artem impingi visa abstergatur, et eâdem operâ, quantum sinit epistola, gloria dignitasque huius illustretur. Faciam ita et verborum compendium, et iudicia minus attentorum certiora. Quod ergo primum infamiae chymicae fuit argumentum? Aduersatum inquam, fuit chymiae a primo eius exortu. Quomodo vero aduersatum? Vtnascenti interhomines Euangelio.


page 22, image: s022

O praeclarum verae artis testimonium; O iustum vero adulterinae, at cum Euangelio non comparandum supplicium. Quae maiestas sanctitasque vnquam in mundo fuit tam a sceleratorum hominum conatu tuta, vt inuiolata permanserit, cumque sit dissimillima improbitatis, non ab hac ipsa extremo odio attentata? Quod bonum sanctumque est, non nisi malus impiusque inuisum habet. Malorum semper foecundior seges est. Si itaque optima artium hoc est passa, splendor eius apud bonos est commendatior. Itaque bene cum re sanctissima Euangelio nimirum, casta comparatur in pari chymia. Vtrique apud sanetos bonosque locus est. Vtraque idem a profanis patitur, Plebeia illa vox est; vulgi est. Et in vulgaribus fastis annotata de more hominum, quo id signari solet quod est proclamatius; quod iactari in publicum solet crebrius. Qupd ergo vulgatae descriptiones contemptum fuisse passim depraedicant; id dignitatem quandam in occulto habet. Quo enim diuinius nobiliusque quid est, eo plebi est vilius abiectiusque, quia a captu eius. remotius. Plebs nil celebrat nisi quod sit ad saliuam, seque crasso fumo in oculos conijcit. Quod foris non splendet, sed in abdito nobilitatem ornamentaque gerit sua,


page 23, image: s023

damnatur. Sapienti vero et bono iudicium non in fronte extat, nec is fulgorem intuetur externum. Plerumque fucatum est, quod foris fulget. Sed vt hoc plebi solemne est et gratum; sapientibus vero suspectum contemptumque; ita donem vltro veram chymiam omni semper honore, maiestateque apud sapientes excelluisse abundasseque, at non apud plebem, cuius iudicium ab omni sapientiae memoria fuit infame adeo vt Graecorum sapientissimus scribere non dubitauerit, non esse iudicandum multitudine, quod bene iudicari debeat, sed scientia, quae ex ipso causarum essentialium exoritur penetrali fano, et non est nisi in possessione sapientum Sed mitto illud. Viruperium secundum quodnam erat? Fini nempe quem et Deo et societati debemus, dicebatur obstare chymia, argumento inter Vulcanicas ollas latibuli. Hoc ipsum profecto germanum est vitiosae illi inscientiae. A vera arte tam est alienum, vt nihil alienius. Si qua Dei glotia in natura abscondita latet; eam producit, et palam ostendit chymicus naturae rimator contemplatorque verus. Quî, fieri possit, vt non assequatur diuinitatis scopum? Dicitur Archimedes ex inuento quodam fere plebeio tantum cepisse laetitiae, vt nudus e balneo in publicum eruperit


page 24, image: s024

proclamans suum? [gap: Greek word(s)] . Commune nempe voluit id esse sociis, quod inuentum eratsoli. Longe feruentius studium est vero chymico. Operatur is in officina sua, rerum naturalium penu instructissima. Absolutum opus vbi est, non id abscondit, sed promit ad vsus publicos; rationem miraculorum exponit, itaque locat, vt satisfactum sibi putet humana consuetudo. Insitum hoc est mentibus bonis, vt operum suorum fideles requirant testes et comprobatores, quo pacto et saluator dicebat, quod lucem amarent, Itaque ex officio absque pudore bona sua communicat chymiae professor, et iudices peritos ferre potest. Qui falsarios agunt, et adulteria chymica coquunt, non quidem ita latitant, sicut in cubiculis subterraneis glires aut talpae; Nam vel in forum prorumpere cum imposturis suis non erubescunt. Verum operum rationes adeo occultant, vt magni constet vel verbulum. Non enim possunt lucem ferre adulteria furtaque metu poenarum, et redargutionis. Vero chymico est ingredienda officina, sed non ita vt ad vitae vsus reliquos sit inutilis. Varia sunt officia humana, sed omnibus sua tempora, suaeque horae. Ita colitartem, vt non negligat [gap: Greek word(s)] , non rempub. abiiciat, nec domum deserat. Vbique suo tempore in statione


page 25, image: s025

apparet fidelis, quod non deprehendas in Paracelsicis, qui ab his se subducunt vni lucello imposturaeque intenti, qua captata ad sua regrediuntur antra, et non raro vno in loco plus quam semel non apparent. Verbis quidem sibi arrogare omnium scientiam solent aliqui; sed quibus rem credere nequeas, nisi pessundare omnia velis, et diuina humanis miscere. Hi arcent accessores a suis latebris, et mille ambagibus et repagulis laboratorium seu ergastulum, quod vocant, ab hominum atque etiam amicorum aditu remouent. Memini me aliquando petere conspiciendam fornaculam philosophorum et arcanorum tripodem, ab eo qui se mihi amicissimum simulabat. Sed repellebar. Assyluanus dicitur in secretissimis furnulum cinabaris coquendae habere. Verus chymicus non arcet sapientes bonosque sed ingredi more Heracliti iubet, quandoquidem in naturalium resolutione manifestissime appareat mirabilis illa Dei potentia, quam ipse autor iubet inde spectare, et summa prosequigloria. Verborum inanitatibus consultores sapientiae ludere, non est nisi hominum flagitiose scurrilium, quod quam proculabest a verae chymiae consuetudine, tam prope accedit ad Paracelsicam quae est spuria et adulterina. Haec audet etiam commentaria scribere, et onomastica, sed quae ipsa obscuritate sint obscuriora,


page 26, image: s026

adeo vt nec hinc nec inde aliquid reportare certi possis. Verte ergo istorum stultorum sermone, ipsosque canes nomina quia sanctuarium Dei foede permingunt et allatrant turpiter mordentque rabide, si quos verae sapientiae indagatores incidunt. Voca eosdem porcos propter turpitudinem immundam, et grunnitum omni imperitia imperitiorem, quando quidem de naturae mirabilibus interrogati porcinam grunniunt ruditatem, cumque gryllo Homerico lutum suum pluris faciunt, quam quicquid est in abditis verae sapietiae balsami generosi. Vera chymia humanitatem colit, asperitatem morosam odit: affabilis est; blanda est, nihilque cum supercilio agit; nihil cum simulatae religionis praetextu. Vnumquodque naturae et artis opus suo nomine et honore decorat, nec pro margaritis stercora vendit. Itaque chymicus talis nec hominem exuit, nec in sues, luposque se transformari sinit. Quod si gloria quaedam inde est, cum intra professionis humanae cancellos manens, vera propriaque tractas, exercesque, non erit suae expers laudis chymicus. At destruit naturam chymicus, seque cius declarat inimicum. Certe si id ex affectu diuinis aduersante et quicquid factum a Deo est, infectum volente detestanteque dimanauerit; non possim facere quin damnem eiusmodi conatum. Si item contemtu integrorum, et profligata ea fiat malicia, qua vtuntur Paracelsitae negantes in


page 27, image: s027

integris aliquid ad salutem humanam praesidij esse, imo omnia eiusmodi veneni rea peragentes, tantum vt iuscula sua eo obtrudant plausibilius vendantque carius, improbem id quoque et iure detester. Sed sanctum est chymici veri propositum, vtile est et humano generi proficuum, tantumque non aduersatur diuinae creaturae, vt ex amplissimo mundi campo cum reuerentia petat operi suo materiam, in qua inue stiget arcana maie statis Dei, et non foris tantum, sed et intus miracula naturae cognoscat. Non ignorat [note: Cur non nascantur purae essem tiae.] cursum mundi. Scit puras essentias propter varias coeli terraeque iniurias, et incommoda non potuisse sine adminiculis nasci, sicut in animalium genere multa foris accersita sunt adiumenta ad noxas propulsandas. Ea toliit ad vsum commodum salutaremque non chymia tantum, sed et coquina, statuaria, et totum artium manuariarum genus. Has naturae ad vsum humanum diuinumque repurgationes, adeo non improbat eius creator vt et ipse monstrauerit, iusseritque reiectanea seponi. Non ex totis fiunt generationes nutritionesque. Quanquam ergo singularis rei integritas isto destruitur opere; non tamen [gap: Greek word(s)] . Sua est cuique perfectio, quae naturae integritatem ad contemplandum foris commendat exornatque. Arti vsum spectanti illa est imperfectio. Relinquitur naturae gloria sua; sed ne quid detrahat arti,


page 28, image: s028

et non minus est Dei donum, quam natura eiusdem inuentum. Longe autem distat veri [note: Paracelsitae.] chymici operatio a fucis Paracelsitarum. His cerussata competit facies, non chymico. Solentilli pro essentiis quintis ab omni elementorum contagione, vt aiunt, liberatis vendere quoduis opus suum. Impossibile hoc est omni arti humanae. Itaque fieri nequit, quin mendacia pro veris offerant. Chymicus verus quodque artis effectum suo ostendit vultu, et non transcendit veritatem, sicut et statuarius candidus non pro aureo Mercurio gerit ligneum. Ab elementis productum, horum classe non eximit, et in coelum tollit. Oleum pro oleo, aquam pro aqua probat; et partes essentiae materiatae non euehit in honorem dignitatemque et precium essentiae integrae. Non est ergo vt hinc aliquid dedecoris sibi expectet chymicus. Naturalibus suam donamus perfectionem; sed non est ignotum naturam a lapsu multum admittere inordinati siue id fiat materiae contumacia, in qua claboranda citius deficit virtus quam ad finem perueniat; siue externo impedimento, aut non respondentibus his, siue quibus actus vltimus non solet esse praesto. Quicquid id sit, ars tentat amoliri, errataque corrigere. Hoc cum agricolae et animalium curatores praestent magna cum laude, [note: Perfectio duplex.] potestne in chymico vero vituperari? Sed et alia perfectio naturae in se est, alia ad


page 29, image: s029

vsum in penuria commodarum rerum. Sat perfectum forma naturali olus est; sat perfecta bouis caro: At vt bene nutriat, ab arte accipit commoditatem. Tauros non comedimus, sed taurorum carnes igni elixante praemollitas. Post peccatum Deus ipse non integra oue amiciebat Adamum, sed detracta pelle, et, vt credi par est, longe artificiosius diuina arte elaborata, quam fieri a pellionibus nostris forte potest. Ita in exaranda lege non rudi vtebatur lapide, sed affabre per digitum Die exculpto. Omnino quod natura perfectum est, id ad vsum exarte est imperfectum. Nulla ergo hinc exurgere potest chymico vero contumelia; sed potius tanto excellentior gloria, quanto eminentior est perfectio ad vsum imperfectior. Quorum vero hominum sit pro artis opere genuino fortuita quaeuis, eaque falsissima exponere saluti sociorum, repetitione non eget. Cum summo vitae fortunarumque dispendio, et aegrotantium tormentis, lachrymisque id de Paracelsitis est compertum, quorum similior is est, qui in opere [note: Mistio non semper tollitur.] oscitantior, et in vsu flagitiosior. Mistura natiua non in omni perit opere. Extractus [note: Etiam crasi pereunte non frustra laborat chymicus, certo collimans.] Rhabarbarae succus crasi effectuque consentit cum integro. Vbi vero destruenda est; non agitur sine certo et consilio et scopo. Non ignoramus [gap: Greek word(s)] in quauis re esse diuersos, cosque non vna instructos facultate. Constat


page 30, image: s030

et hoc, quod non corrumpatur quoduis in quoduis, sed in id quod priorem adhuc redolet substantiam. Si ergo id quaerimus elicimusque quod praesenti necessitati inseruit recte; etsi mistura integri periit, non est illegitimum artis, adeoque absonum a natura opus. Paracelsitarum id crimen est. Hi enim obiter et secundum deprauatae mentis opinionem operantes quid producant parum habent pensi. Omnia illis sunt pro omnibus. Ideo et omnia omnibus accommodant, ne quid vesaniae vspiam esse putes, quod in ipsis non sit. Industria artificiosa, et electio in conspectu habens finem certum, quo operando collimet, non est sine veri chymici sapientia. Haec quanta meretur praeconia? In quo admirationis culmine non requiescit? Falsum dicit qui verum chymicum vsque ad vltimum destruere pronunciat. Non erat hoc artis. Termini sui singularum sunt praeparationum, in quibus ars cessat. Inde tam studiose de regendo igni et administrando calore praecipitur: hinc articuli mutationum, et signa tam inculcantur fideliter. Vrgent quae dam ignibus seuerioribus, quibus res fugacior ad cineres et elementa redigeretur; sed spectatur simul concretionis tenaci, tas, quae in aliquibus vinci non potest, nisi [note: Chymici propositum.] multo feruore. Hinc statue chymico propositum vt plurimum esse non misturam


page 31, image: s031

soluere, sed hac seruata concretionis materiatae seras et vincula dissipare; quo aditus sit ad intimam sub stantiam, quam natura arctissimo conclusit complexu, ne externis pateret facile iniuriis. Huius gratia modo adhibentur ignes, illique pro cuiusque firmitate, magni, mediocres, parui; modo alia in strumenta. Euanescititaque et haec verae artis calumnia, qua dicuntur omnia fieri ex omnibus. In Paracelsitis autem non est calumnia, sed obiectum verum. His enim iure competit demens operatio. Hi omnia ex omnibus fabricare vesano ridiculoque conatu multis iam annis attentarunt, nisi quod suo aliorumque malo edocti quidam propius aliquanto ad veros artifices accedere [note: Forma chymica] consueuerunt. Quas formas largiatur chymicus beneficio instrumentorum naturalium et artificialium in propatulo est. Naturam mouet per naturam, sicut agricola et hortulanus ex pomo producit pyra. Haec forma non aduersatur creatori. Est alia artis nudae. Haec materiae potentiam spectat, et consilio prodit. Neque huius poenitere creatorem potest, vt qui homines artibus donauit et libera agendi voluntate instruxit. Si inde formarum dator dicitur, hoc cum laude creatoris, non cum ignominia coniunctum est. Is enim est prima causa. Si honorare humanum genus isto modo voluit, quis inuideat? Nouas naturae species


page 32, image: s032

non producit homo; at nouas artis operando [note: Homo potest tramsmutare quaedam vt ouum in pullum.] efficere nihil habet absurdi. Concedenda illi est et transmutatio quaedam per adminicula naturae, cum vel ex potentia propinqua vnico motu procreat a priore diuersum, vel ex remota motibus pluribus, veluti cum ex aqua vinum per vitem facit et ex olere carnes per nutritionem animalis. At subito et vno motu remotas [gap: Greek word(s)] immutare et statim praestare actum, aut etiam ex priuatione habitum ante nunquam in natura aut arte humana compertum nec possibilem elicere, ne praesumit sibi quidem qui bonus est. Scit enim hoc in solius Dei potentia residere. Itaque aridos baculos flore et fructu vnius momenti ex intimo penu non donat; neque pedum pastorale in naturalem vertit anguem, neque sistit solem nec ferrum ponderosum perse citra magica incantamenta, aquae innatare iubet. Multos autem Paracelsitas eo impietatis prolapsos esse non ignoramus. Magica enim cum profiteantur vna, non abstinentista vesania. O syncerum ergo veri chymici propositum, artemque ab omni eiusmodi delirio longe exulantem. Esse tantas naturae diuitias, vt ab vno homine peruestigari nequeant omnes; [note: chymicus non se immiscet alienis professi onibus.] Multa etiam in philosophorum monumentis extare, quae si cognoscenda sint debite, nihil chymiae relinquant temporis, largior haud inuitus. Sed neque vnius hominis ea


page 33, image: s033

prouincia est. Multa eaque dissentanea rectiusaguntur a multis. Itaque et in ecclesia et officia et personae sunt a diuo Paulo distinctae. Quid sires vnius professionis spectes, quae tamen plurimis constat membris; suam portionem suo locabimus tempori, et diuersis conficiemus id quod eodem non poterat. Alia hora docebimus in schola et magistrorum placita interpretabimur. Alia manu administrabimus naturarum anatomias. Multitudo et copia non est in mora. Satis est si quae turpiter ad vsum humanae vitae ignorantur, inuestigentur probe. Maxima pars ad Theoriam coelestem est reiicienda. Qui in imperfecto viuendi et potentiarum manco ministerio perfectionem exigit, is se parum aequum rerum iudicem [note: Veterum dicta obscura] esse declarat. Veterum dicta explanare illis difficile est, qui artis vsum non fecerunt laudatum, quanquam dandum aliquid sit iniuriae temporum, quibus historica fides est labefactata. Artium sunt incrementa mirifica; varietates etiam per tempora, regiones et ingenia multae. Vbi non extat historia, non facile te expediueris. Nam temporum consuetudo non est in omnibus constans. Si itaque etiam vbi optime nosti artem in interpretando volumina aliena hallucineris, non id vndiquaque est infame. Remedio est praesentis praecepti secundum praesentem consuetudinem inculcatio,


page 34, image: s034

vt si non assequaris quo illi modo ad finem peruenerunt, saltem non ignores [note: Genus loguendi] quo commode iam queat perueniri. Quod loquendi genus attinet, vix potest fieri vt vnus omnium calleat linguas. Si nos decepit interpres, vbi error valde est foe cundus, quid tum postea? Non laborandum censeo in obscura dictione, vbi in luce est [gap: Greek word(s)] Omnia puncta et apices literarum solicite disquirere, superstitiosi est, et homini vetusto omnem errandi potentiam cum magna vesania detrahentis. Arrogare sibi omnium inuentionem nouam, ita vt veteribus vel nihil vel parum relinquas, deliri Paracelsi est, et huius asseclarum, quos quia stulticiae se consecrarunt totos, in hoc censu relinquamus. [note: Valetudo chymici.] Damnum corporis, et valetudinis iacturam non incurrit chymicus nisi imprudentiae culpa. Qui temere periclitari volet, artis exercitium praese non ferat. Sed et vix omnia caueris humana. Itaque si chymicus manum forte prunis adusserit, sitne illi minus conssilij aut adiumenti, quam barbitonsori? Qui publicae sanitati consulere per apparatum medicamentorum variorum consueiut, is ne nihil pro se concinnauerit? Nec is se Deo iam capularis factus aut vitae desperatione addicet. Etiam in ipsa officina sacrarium est. nec subtrahet se hominibus, qui omnem suam operam in horum adiumentum confert. Paracelsitae damnose operantur. His


page 35, image: s035

mala mens est, mala manus. Hifucos et imposturas machinantur lucri turpis causa. Hi die nocteque cogitant, quo pacto, sicut de suo conterraneo scribit Cardanus non melior, imponant simplicioribus, et vitreas massas pro preciosis gemmis maximo diuendant precio. His remittatur vituperium. Si ingenium tibi est summum, ne dubita chymiae verae te tradere, et parachymiae subducere. Sivlla artium requirit industriam excellentem, chymia postulat; Si vlla a stupidissimo quoque potest administrari, paraehymia quae est Paracelsitarum, potest. In hac enim quisque perditissimus proficir egregie, cum per se procliues in deterius mentes, facillime arripiant sceleratas machinationes. At in illa nemo proficit laudabiliter nisi qui est admirabilis solertiae. Vbi profecerit, nihil ei potestad summam deesse laudem, ob artis valde diuinae et a vulgo remotissimae; admirationem admirabilem. In contemtis sunt Paracelsitae. In hos cadunt omnia vanitatum portenta; quicunque in artibus abortus est, et abominatio, is est proprium Paracelsitarum et pabulum et incrementum. Horum ceruices et caluariae passim in crucibus patibulisque spectantur. Hi ob facinora, metu suppliciorum publicorum veneno se perdunt ipsi. In hos sunt intorrae Iureconsultorum sententiae. Omnia dixeris conuitia, si Paraclesitam


page 36, image: s036

dixeris, vtpote cuius nomen satis est ad extrema tormenta. Chymicus verus eo altius bonorum assequitur fastigium, et in throno gloriae ponitur eo sublimius spectandus, quo deterior et sceleratior poena est Paracelsita. Tolluntur aliquando in altum etiam huius factionis mancipia, et lateribus principum iunguntur, sed iure morionum. Vestiru in aulis magnatum eleganti et ostro superbiunt sed lege scortorum. Irrepunt in thronos potentum, sed quo pactovirtutum sedem occupare solent vitia, Tolluntur in sublime, sed vt lapsu grauiore ruant. Scortum Alexandri non erat honestius, quia regis temulenti animum ad inflammandam regum orientis aulam incitabat, et censura sua sapientissimorum premebat calculos. Conspicere adulatores perniciosissimos, et stultissimum quemque inter stipatores regio consiliariosque coguntur sapientes, sed eorum mores non approbant. Vt vita studiumque talium ad pompam et fucos comparatum est; ita nec honor solidus est, nec splendor syncerus. Veri chymici gloria non amat aularum magnificentiam, sed prae stantissimorum coronas philosophorum; et fructus huius pullulat etia post obitum, cum honorificentissimâ posterorum sententiâ eius perpetuo floret memoria. Paracelsici aut cum vita perdunt gloriam, aut ante finem de culmine deturbantur,


page 37, image: s037

aut eam merentur posteritatis memoriam quam sceleratissimus quisque. Ipse certe Paracelsus etiam adhuc viuus audiit ab Imperatore Maximiliano impostor nefarius, et fuga se propter homicidia ex Bohemia surripere coactus fuit. Assecla eius Dorneiserus etiam a sceleratiore crimine non abstinuit non tantum transfuga periurus factus, sed et religionis, quam ante professus voce scriptoque fuerat desertor ignominiosus. Hem tibi Paracelsistas. Verorum chymicorum sama optima nunquam intermoritur. Sed autiperdae vocantur chymici, qui et suam substantiam et aliorum in fauillam vertunt. Qua nota rectius descripseris Paracelsitam? Euolue mundi historias, et praesertim Germanorum principum excute argiua; vix numerare poteris preciosissimorum thesaurorum pondera, quae a Paracelsitis nefarie sunt interuersa. [note: Chymia non sumtuosae.] Scribit Arnoldus summus chymicus, ipsam artem non esse sumtuosam: in ipso aurificio experimentum copleri posse auxilio quinquaginta nummorum aureorum: subesse vero lucrum honestum tantum, vt non opus habeas aliorum scrutari et exhaurire loculos. Quin ergo tandem sapere incipiunt magnates et nummis suis a Paracelsitarum in sidiis cauere? Hoc persuasum est mihi certissimum ignorantiae argumentum et imposturarum signum esse multiauri et sumtuum grandium postulationem. Itaque de Paracelsitis


page 38, image: s038

id totum intellige, quod de chymicorum pernicioso conatu miseriaque dictum erat. Quod ad medicinam spectat, inficias ire nemo potest, etiam verum chymicum ad eam conferre plurimum emolumenti. Et si medicus simul est chymictis, orhamentum eius eo est illustrius, quia cum inuento praeclaro optime vsurpandi coniungit rationem. Non tamen vulgaria parat chymicus verus. Nobilissima sunt eius artisicia, et ob id virtute praestantisima. Quo longius fugiunt imperitorum [note: Nobiles medisnae non sunt vsus plebes.] ciniflonum turbam. Nam quo praestabilius quid est et efficacius, eo maiorem in vsu requirit sapientiam, neque quicquam potest ferre temeritatis. O insanum Paracelsitarum et infelix genus. Agnoscere quodammo do potuit chymicas essentias coelestem sortiri praestantiam, et virtutem coeli aemulari. At videre non potuit, quam nihil in coelo sit temeritatis, quam nihil fortunae; vnde consequens est nec in essentiis chymicis tale quid inueniri debere. Atilla fexin diem et operara est, et medicata, non solicita de vllo boni circumspectique [note: Chymia Dominaper se est et famulatur medicinae ex accidente.] vsus signo. Sed cum medicinae iuuandae esse chymian dico, ne putes tam seruilem esse artem, vt nihil habeat doininij nec quitquam splendoris proprij et magnificentiae. Siseruitium et mimsterium contemtam redderer scientiam, cum omnes sibi mutuo seruiant, quaenam aliqua dignitate et honore frui posset? Non semper nec tantum ministrat


page 39, image: s039

chymicus. Sed caput exerit tam alte, quam vlla philosophicarum contemplationum exeruit vnquam. Ipsa in sua perfectione acquiescit primum, et cum eius opera inseruiant aliis, primus tamen sinis et proprius seruitium non est, sed beata quaedam [gap: Greek word(s)] Hoc principaliter spectat chymia, vt naturae arcana contempletur in intimo eius recessu si physicae contemplationi potes donare istud absolutionis genus, vt contenta sit seipsa, nec defideret quid amplius, postquam naturam apte Considerauit; quid haesites in chymia? Si me interroges, audacter tibi intrepideque confitear me multa naturae opera resoluisse tantum cognitionis illius mirabilis causa, vt quid in rebus esset potentiarum passionumque scirem. In nulla physicae parre tantum credo oblectamenti esse quantum in sola chymia. Agnouit id et Zvingerus solertissimus ille inuestigator admiratorque diuinitatis in natura. Disputant multi de vacuo, de infinito, de motu, de aetemitate mundi et reliquis. Vbi anxie admodum singula euoluerunt, nihil amplius in singularitate rerum profecerunt, quam forte [note: chymiti praestantior notitia quam acroatar ram.] mediocriter eruditus. Chymicus sympathias et antipathias, catisas, effectaque et reliqua in natura singulari habet explorata, et sic non scir indeterminate et vage, sed terminate certoque: Et multa solerter


page 40, image: s040

inuenit, quae maximos olimlatuerunt physicos. Possem tibi hoc ipsum copiosis declarare exemplis, et iucundissimâ chymicarum mistionum voluptate animum demulcere tuum, nisi prolixitas foret metuenda iusto maior. Si itaque antehac putasti chymian praeter ancillam medicinae, nihil esse augustius; corrige sententiam, et dignisaimarum artium vnam hanc esse iudica. In Paracesistarum vero [gap: Greek word(s)] nihil inuenies [note: Paracelsia sordities] tale. Non enim sinis eius est liberalis et iucunda rerum noticia; sed lucrum turpe, auri captatio; et vesana ostentatio. Haec vbi non licet assequi, nihili ae stimantsuum studium. Vt autem assequantur quibus non vtuntur [note: Medicationes chymicorum] imposturis? Qua non vanitate? Quae asseruntur de execrandis chymicorum medicationibus, ea a veris omnino exulant. Chymicus per se medicum nonagit. Si sanat;

medicus simul est, et aliis agit principiis,

quae ipsa ars praescribit, repetita ex Hippocratica et Galenica diligentia quae ex mundi historia experimenta collegit, et euidentissimarum rationum iudicio stabilita descripsit axiomata. Secundum haec qui operatur et chymica adbibet, eum errare, et perperam sanare non contingit. Paracelsitae dum omnia veterum placita aspernantur, et nouam medendi methodum suae stulticiae congruentem confingunt, non minun est si

atrocibus aegrotantium pasionibus quam sint


page 41, image: s041

[note: Stibium.] execrandi, contestentur. recte parata a chymico et a medico ex artis praescripto vsurpata, vires exhibet non poenitendas, et cum magna aegrotorum salute coniunetas. Paracelsicinebulones non tantum temere et caeco impetu praeparando, sed et inepte nefarieque porrigendo eam pene reddiderunt infamem. Ita actum ab illis est cum aliis a Deo cum magno mortalium adiumento in natura exhibitis. Caruit et carere potest medicina chymico apparatu quodartis essentiam artinet. Suntenim [note: Medicina ad vsum chymain desiderat] artes inter se distinctae. Sed melioris vsusgratia non potest sine hac esse illa tam perfecta. Itaque et veteres necessitate ducti particulas chymiae agnouerunt, receperuntque multas, et recentes verecunde eam totam constitutam iam et exornatam amaplificatamque exorauerunt, vt licet sua niteretur perfectione, essetque vna ex theoricis praestantissimis, ratione finis sui praestantissimi, tamen haud grauate veluti de suo iure decesserit, et quantum ipsa habet dignitatis, medicinae intulerit, cui etiama dhaeret tam side, tamque amice, vt, quanquam interdum solitaria sit, secedatque in contemplationis suaeTheatrum, tamen subinde ad complexum medicinae redire gestiat. Sciunt enim artifices chymici non tam prodesse societati humanae solitariam speculationem, quam cum ea coniunctam praxin vsumque


page 42, image: s042

salutarem, et nullam artem diuinam excellentemque esse, quae non actionem Theoriae habeat consequentem. Paracelsitae idem sibi proponunt; sed non necessitate illa iuuandi homines, aut naturali quadam conspiratione. Detrahe lucellum ex impostura quaerendum, ne cassae quidem nucis aestimabunt chymian. Princeps eorum gratis dicitur sanasse, gratuitamque condixisse operam agrotis; sed eius felicior fuit crumena [note: Paracelsitarum nullus paracelsum est imitatus aurificio.] ex chrysopoeia coniuncta. Assecla rum quis monarcham imitatur suum? In conuenticulis agyrtarum, inque nundinis circumuagantes cum pixidibus et ampullis videas plaerosque, nec tanti exponentes, quantum iustitia requirebat, suam mercem, sed inaestimabili intollerabilique pene precio, cum tamen illud ipsum quod tanti vendunt vix constet ipsis teruncio. Ita sunt excoquendae diuitum crurrtenae; Ita pauperibus sanguis exugendus, vt nobilis fias et maneas, possisque illos cinabarini pulueris voratores egregie eludere et postica sanna circumducere Ab hac medendi ratione merito abhorret asclepiadarum familia. Hanc chymiae deprauationem nullus non detestatur [note: chymica venena.] hone stus probusque. Deveneno quod producitur tanti non est vt chymia sit frigienda. Non illa quicquam porrigit, sed et facit, proponit, viresque eorum diligenter

explicat, quo pacto et herbarum collectores.


page 43, image: s043

Sivenenum est quod praeparatum est; sugiet id medicus, aut ita adhibebit; quo pacto compertum in arte est de opio et similibus. Qui malorum bonum vsum ignorat; is medicinae professione ab stineat. Saepe venenum non sua natura est, sed vsu imprudente, aut nefario, quod paracelsitis admodum est familiare. Vtere recte pereteque, nihil erit quod conqueraris. Laudat chymiam non vituperat, qui ei tribuit remotionem potentiae in praesens nociturae. Hoc saepe quaerunt medici exquisitis misturis et attemperatione, et vix inueniunt. Non dantur medicinae vt corpori inhaereant perpetuo. Si tamdiu quiescit potentia nocens donec vis salutaris suo [note: Paracelsitae tantummodo consulunt externis sensibus.] functa est officio, salua res est. Paracelsitae suo apparatu falsario non vere remo rantur laesiones, sed impostorio inducunt colore, quo facile euicto euanescenteque pernicies grassatur impune? Sigustum non laedit, si non offendit nares, si non violat teneritatem oculorum, saris illis est. Interim in recessu longe grauius latet malum. Et qui scire possunt quatenus occultata fuerit potentia, cum non sint peritiores naturae operumque verorum, quam asinus lyrae? Sapientem aesti matorem et peritum requirit chymia. His dictis tolletur et iile de philosophia nodus. Omnino enim vera chymia pars


page 44, image: s044

physicae contemplationis est, quae postea cum sacra conspirat mediana, sicut aliae multae. Paracelsica professio tunc philosophica erit, cum scorta virgines honestae et sophismata ipsa veritas indubia. [note: Opera vera chymiae do cumenta in narura habene.] Demonstrabo aliquando si me Dominus adiuuerit, quam omnes operationes verae chymiae sint ipsius naturae documenta. Qui naturam tam in vago quam singularitate contemplatur, chymicus quodammodo esse a re ipsa cogitur. Falsae et adulterinae chymiae principia ignorarunt philosophi; verae nescire non potuerunt. Dandum tamen aliquid temporibus est. Nihil enim simul inceptum est perfectumque. Satis est si vestigia in illorum monumentis extent, et generalium praeceptorum complexu vniuersa scientia sit comprehensa. Nemo sustineat adulteria paracelsica profiteri palam, nisi agyrta temerarius. At sanae chymiae praecepta non exulant ab academiis, quanquam non vbiuis pari cum splendore [note: Nouavocabula.] doceantur. Vocabulorum nouitates non amat verus chymicus. Paracelsita nihil tam venatur. Latitare enim perplexitate vocum, vt Daemon delphicus, quam optime potesteius vafricies. Non tamen vsque adeo absurda videri debent, quae ab Arabibus, AEgyptiis aliisque sumpta iam frequente vsu sunt emollita. Loquetur artifex latinus vbi potest latinius. Non tamen omnia mutare ausit.


page 45, image: s045

Nam eiusmodi mutatio res obscurat. De primis chymiae autoribus, per quos illud bonum Deus hominibus concessit, multa sunt in coniecturis quam pii, morati, bonive fuerint. Si Hermes est inuentoris cuius [note: Hermes qui aliis vetustior aliis recentior est.] scripta quaedam et dogmata cum Zoroastri decretis etiamnum hodie circumseruntur apparet non fuisse illi ingenium abiectum, nec diuinarum rerum expers. Et consentaneum est ex doctrina Abrahae aliquid sibi rapuisse AEgyptum, viuo adhuc Hermete. Sed cum magnae virtutes in hominibus, magnis saepe vitiis sint contaminatae; criminain deliciis habere eaque sectari, non est nisi paracelsi. Si Hermes se vocauît satis arroganter trismegistum, et pro Deo gessit, [note: Parcelsitarum arrogantia.] sicut aliquando simon magus; Pracelsus id egregie est imitatus, vt qui nescio quam monarchian sibi rapere non est reueritus. Istum praeceptorem nostris temporibus ad [note: Amvvaldus stolide superbus.] viuum exprimunt discipuli. Nam et Assyluanus quatuor facultatum scientiam publicis literis, et trismegisti titulum proponere, et de proclamare non erubuit. Et quinam Paracelsita est, qui non simulin Theologia et iurisprudentia dominari contendat? Nulli debetur id conuitium praerer Paracelsitarum stolidissimam cohortem. Hanc

si non parturiisset vesaniae abyssus, non conflictaremur cum humani generis portentis. Que veteres laudabiliter excogitarunt in


page 46, image: s046

[note: Deus benefacit etiam per malos.] auxilium vitae no strae, tan quam autore Deo peri llos data, agnoscimus, et admiramur. Non enim laret Dei bonitas in artibus etiam per hos manifestata, qui alioquin non sat correcte de diuinis senserunt, et in gentilitatenati idolomania ethnica fuerunt inquinati. Sed inde nilmaculae trahit [gap: Greek word(s)] quemadmodum [note: Locutio non est spernenda, etiamsi per asinum olim sonuerit] nec Spiritus sanctus polluitur, cum per Saulem abiectum; et Pileamum concionatur. Itaque probro est hocillis qui cum bono malum simul ab ethnicis in se transferunt. Qui relicta prauitate artem sequuntur vtilem laudatamque, his nihil accedit ignominiae. Hac se laude vera effers chymia. Evitiis eluctatailla est, seque per niciosissimorum errorum stipatu liberauit. Quo non illi gratulemur plausu? Quem non conferamus triumphum? Laurea pariter imperatoribus et currui triumphali corouati sunt olim poetae. Laurum veraechymiae debemus, quae victis paracelsitarum flagitiis in throno suo resplendet purâtrabeâ. Haec ideo in sublime se effert, vt se suaque opera luci exponat, nullique inuideat arcanorum suorum notitiam, modo legitime initiatus per artium inferiorum subsellia accedat, animoque honesto et liberali sine pigritia oseitantiaque strenue operetur, et quantum potest ad Dei gloriam humanamque salutem inde conferat. Fuga lucis operum improborum est,


page 47, image: s047

[note: Paracelsita sterquilinia immensi percii et mysterii.] Qualia potissimum sunt paracelsitarum. Hoctibi sancte affirmare posum, mihi multa eiusmodi nomine immensi precii et summorum arcanorum commendata fuisse: sed quae spectata iudicataque nihil aut parum habuerunt synceri. Fabulas anicularum, et tenebrosorum hominum fumos somniaque maximi aestimare, paracelsitarum est proprium. Incredibile est quantum sibi placeant arrogentque vitiosae nucis analsi. Hoc secretum secretorum est, hoc arcanum arcanorum; hoc magisterium; hic tripes arcanorum. Cum de illo dicendum est, verba sat ponderosa et magnifica deficiunt. Ipsum aeternitatis my sterium quo pacto a spiritu sancto est pronunciatum. Non assequitur, ipsis iudicibus, maiestatem putoris paracelfici. Hi sunt viui horum scelerum colores. Deprehendis, facile de quibus ad te superius scripserim. Omne robur conuerte in paracelsica deliria. Summis viribus ista oppugna. Veram autem chymiam asser, et a nefariorum hominum inquinamentis libera quantum potes. Vera quedam scripsit etiam Paracelsus; sed non de suo. Operam da vt stercore paracelsico absterso suis autoribus suoque nitori restituantur praecepta laudata bonaque, Itasine Gloria non obibis. Vale.



page 48, image: s048

EPIST. III. DE DIFFICVLTATIBVS QVIBVSDAM IN vsu etiam verae chymiae. AD COSMAN PEGANDRVM virum eruditum et Medicinae Doctorem.

QVOD ipsa perse chymia ob praestantiam suam, et emolumenta praesidiaque quae humanae confert saluti, amplissimis dignasit, et celebranda semper praeconiis; facile tibimecum. conuenire video. Cum vero ad disciplinam vsumque eius peruentum est; et de possessoribus exercitii quaeritur, non parua se obiicit difficultas. Verisimile est res chymicas in se tam planas perspicuasque esse, vt nihil possit deesse etiam ad mediocrem captum. In expositione vero [note: Artificum sermo discendus. Lex Hipp Res sacra sacru hominid demonstranis id fas non est, priusquam scientiae orgiu initientur] et traditione autorum salebrae et obscuritates se offerunt crebrae, adeo vt non rarosubsisterer haesitareque in operando cogâris. Ego vero, mi Cosma, hoc ipsum nec arti tribuo, nec artis autoribus. Scripserunt hi qua side et sanctitate potuerunt idiomate suo. Hoc tibi sedulo est aduertendum. Sisermonem artificum non intelligis; nondum secisti tyrocinium, aut plane oscitanter sineque fructu inter illos es versatur. Non estignotum tum aliis, tum hoc quoque sine disterminari artes, vt vnaquaeque fuis


page 49, image: s049

sua enunciet verbis. Haec si intelligas; dimidium operae est. Nam incredibili compendio ipsa artis proprietas per verba sua est exposita, ita vt non raro vna nota vicem suppleat magistri. Nullibi pene proprius sermo valet magis quam in artibus. Hic non fortuito natus est, sed ab experientia et operibus artificii caussisque prodiit. Diligentiae itaque hîc adhibendum plurimum est vt bene proficias. Queruntur nouitii et exrernise non posseailequi dicta chymica. Si iidem sutoriam aut metallicam ingrederentur, et putasne eos disserentes artifices intellecturos, et non potius pari cum querela disceffuros? Scribunt doctrinae filiis seu discipulis suis, vt loquuntur Arabes. His est assuescendum. Non negem tamen interdum studiose aliquid occultatum, aut peruersum fuisse a primis; idque non artis inuidia, sed importunorum hominum metu. Sed huic quoque difficultati est occursum. Consuetudo enim legem secit, adeo vt peritus operum chymicorum, et ordinis, faciIe intelligat, quorsum tendat autor. Qui omnia sophismatis impleuerunt distorseruntque adeo vt etiam phrases artificum repudiarint, vt paracelsus factitauit, eos merito suo odio habent omnes veritatis amatores. Nec nos primum tales improbamus. Ex commencariis vetustorum patet, suis temporibus non defuisse et deprauatores artis, et horum


page 50, image: s050

oppugnatores. Notandum insuper et hoc est, quod multa non possint scribi dicive, sicut nec Cicero omnia in oratore potuit verbis tradere, nec Quintilianus. Huic defectui fuccurrere debet [gap: Greek word(s)] et manuum admotio. Artifex nemo euadit sine artis vsu. Experiendum itaque chymico futuro est, et laborandum. Multa admonet vsus, quae in praeceptis occultabantur. [note: Sumptus chymici.] Sed hoc si tentes, mox aliud occurrit impedimentum. Patrimonia enim dicunt prius absumi amplissima, quam peritus quis euadat; nec disci posse sine nummorum iactura. Ego vero non sumptuosam arrem puto nisi illis qui aliâs soliti sunt opes profundere, aut qui perniciosa subito ditescendi cupiditate ad artem aduolare consueuerunt. Requiruntur aliquae impensae. Vix enim ita in structus est quispiam, vt gratis suppetant instrumenta materiaeque. Sed si illae non ex liberalitate opulentorum patronorum praesto sunt, in tenui faciat experimenta tyro. Hîc tanti iactura [note: Chymianon icho anda a chrysopoeia] non est, si non respondet euentus. Quod si auri amore ad Croel opes festines; memineris te auspicia debita non facere. Itaque temeritati acceptum ferendum damnum est, non arti, quae te non a transmutatoria inchoare iubebat, sed ab operibus facilibus. Verumenimuero hoc quoque vbi exuperatum est iugum; mox se infert aliud. Indignum


page 51, image: s051

[note: Chymia in manibus vetularum.] esse chymian veram quoque homine liberali iudicant, quia non nisi a mulierculis et seplasiariis exerceri conspiciatur. Hoc enim hominum genus plurimum operae in eam impendit; aquas destillat, succos extrahit et reliqua peragit eo cum supercilio et iactantia, vt nulli medico aut philosopho tantum artis tribuatur quantum vetulis. Hae quod proserunt, id eximium est solum, id bonum, id efficax et maeximopere excellens. Medicus cum sua pyxide posteriores tenet. Hunc contemnunt ridentque astantes, illas commendant. Hic stupidus est insipidusque; illae induitriae et sapientes. Est [note: De artibus statuunt inertes.] ille quidem seculorum mos deprauatus, vt statuunit de artibus non iudicent nisi inertes. Itaque quod his placet, id praecellit. Sed philosophi non ideo suam deserant stationem. Si paucos habent astipulatores, satius id est, si sunt sapientes. Qui a multitudine imperita pendet, is vel nullum habet. Quid enim caecus de pictura? vt colorum iudex non potest esse Thamyras, etiamsi mille calculos afferret, et innumefos sibi adiunxisset caecos; ita nec sapientum operum multitudo desipiens. Illae vetulae nonnunquam adinsignes artifices reserunt sua. Id potest alicui esse solatio. Sed potius contemnenda sunt ista quam odio prosequenda, quod qui non potest, eum saepe necesse est cum laruis temere luctari. Non aute desunt etiam artifices


page 52, image: s052

celebres nobilesque Multae res publicae solertes alunt, quod te latere non potest, qui vicinam Angliam, Daniamque pene habes in prospectu. Medicos autem plurimos aut leuiter degustare, aut negligere chymian, Seplasiaeque relinquere, partim non sine vitio est, partim excusatione no vacat. Non est medicinae propria professio chymia. Philosophorum naturalium est. Qui itaque tantum occupantur aegrotantium calamitatibus, vt physicis contemplationibus operibusque singularibus operam et tempus impendere nequeant; illis, modo non superbe et contumaciter eam explodant, et disciplinae annis tantum didicerint, vt pharmacopoeum instruere et de operibus iudicare queant, omissionem condonem. Qui vero cum otio in academiis docent; eos crimine neglectae naturae non liberem. Physici enim illi non contemplatione et doctrina duntaxat esse debent, sed et exercitio. Solent autem artifices periti non pendêre a seplasia tanquam Domina; sed ea ministrante vti. Itaque quemadmodum [gap: Greek word(s)] non ipsi laborant, sed aliis laborandi rationem ex sua experienria praescribunt: ita excellentes physici et medici agunt. Si quos aliqua infelicitas a chymica disciplina olim abstinuit, qui nihilominus eius operibus delectantur, consueuerunt ab aliis artificibus quorum fides spectata est, et experientia


page 53, image: s053

perientia comprobata, quo ad medendum vtantur accipere. Quanquam ergo sunt malitiosi chymiae vituperatores etiam inter philosophos et medicos, cum nulla scientia ferme sit, quin vlceribus quibusdam interdum deformetur; non tamen plane desunt eius admiratores, celebratoresque, qualis superiori memoria fuit Crato, Gesnerus, Zuingerus cum multis aliis. Principibus quorum cura et sumptibus academiae nutriuntur, etiam de chymia promouenda illustrandaque erat dispiciendum, elocato stipendio chymico. Sed omnia in peius ruunt. Si veterum insituto non existerent academiae, nescio an hodie exorirentur, cum et illae indies magis magisque deserantur, et a Liberalirate in seruilem quandam redigantur angustiam, vt videatur professio academica quorundam nihil esse aliud quam splendida miseria. Est et illud in remoris disciplinae chymicae, quod ad finem artis peruenire nemo posse videatur. Nam veteres praestantissima eius parte, nempe transmutatoria nihil videntur habuisse notius explorariusque. Vnde et tot commentaria ad posteros transmiserunt, quae ne intelligant quidem hodierni philosophi, nedum opere assequi queant. Quis est qui Se profiteatur [gap: Greek word(s)] talem, quales fuerunt illi, nisi mendacissimi impostores? sed et in aliis chymice apparandis non


page 54, image: s054

raro frustrari contingit; vt credant multi praeter exiguam particulam vix quicquam esse in chymia certi, aut saltem promittere sibi posse cultorem. Hunc nodum facile soluit singularum partium excellentia. Diuinae artes et nobiles vix omni sua parte in hac vita absoluuntur. Hinc illud vulgare; quod artium ideae sint assecutu impossibiles, cum nemo inueniat talem sapientem, qualem postularunt stoici; nemo talem oratorem, qualem descripsit Cicero. Verum nos oportet illas Ideas nobis tanquam scopos proponere, summisque eo collimare virib. Si non assequimur exacte: opera danda est, ne nimium aberremus. Iraque et in chymia siyltima absolutio omnium partium non obtinetur; non tamen pigeat aliquô processisse, et id fecisse, quod tum erudiat nos de diuina potentia, tum ad communem salutem aliquid [note: Ars auri faciendi.] afferat emolumenti. Aurum ex hydrargyro non est a natura tantopere remotum quin possit fieri, si eam ingeniose tractet artifex. Verum industriae tantae est, vt hebeti ingenio et tardo qui est, non sit ad cam rem idoneus. Qui veteres declaret, fortassis aliquando Deo dante erit. Non tamen manca est vita nostra, etiamsi illa ars non extet vulgô, consentaneum est Deum ideo a conspectu multitudinis eam arcere, quia cupiditatum improbarum nullus pene est finis, quanquam et vilescant vulgata,


page 55, image: s055

sicut olim argento euenit tempore Salbmonis, et auro apud Indos antequam experirentur Hispanorum Gallorumque auiditatem. Vae illi magistro, qui officinam auri faciendi aperuerit. Itaque sapientes qui callent artem, sibi tacendum putant, et consortia procerum vitandum, vt praeclare monuit ex veteribus quidam. Paracelsus ex magia et consuetudine daemoniorum aut aliunde potius nummos parare creditus est, quam ex chrysurgia. Aliâs non effugisset improborum et harpyiarum vngues. Quod si professus eam aperte est, et praestitit quae dicitur, nae inter innocentes est versatus, quorum animos nondum imbuit auri praeceps appetitus. Omnino chymia etiam sine aurificio magno mortalium bono est inuenta, nec fallit nisi imperitum et oscitantem, et si quid improuida hominum mens, perinde vt in aliis artib. omnibus cauere nequit. Chymica contemplatio naturam intus ostendit; haec singulare oblectamentum parit, exprimitque non raro eximiam diuinae munificentiae et admirationem et gloriam, quo pacto veteres de lapide aurifico scripserunt, eius artificium tantum esse, et effectum tam stupendum, vt non possit facere artifex, quin in se reuersus religione quadam et pietate in Deum commoueatur. Saepe euenit vt cum de reb. naturae disserendum est vsitato more, astans chymicus tacite ineptas rationes redarguat, et vix sibia risu temperare possit. Debebant


page 56, image: s056

artem amplecti physici eo studiosius, quo rerum naturam aperit demonstratque. certius. Sed plaerique cum Platone errare malunt, quam cum aliis vera sentire, qua voce nescio an insipientiorem aliam vnquam protulerit sapiens ille Romanorum et philosophus et orator Tullius. Chymia, vera est physica, et vera honestaque veterum magia, quanquam hanc quoque vocem corrupit omnis mali autor cacodaemon, pro naturali magia inueniendo scele ratam aliam et Diabolicam. Sed non es detinendus pluribus. Vale.

EPIST. IIII. DE MAGNIFICIS CHYMICORVM PROmissis in nutritione et medicina. AD MODESTVM ET ERVDITVM iuuenem Thobiam VVindium Angustanum phil. et med. Candidatum.

MEMINI, Thobia, cum in Salana versareris quantum studii operaeque cum commilitonibus tuis iam partim summa cum laude medicinae Doctoribus, partim eodem aspirantibus, in Asclepiadeo priuato in co. gnitione rerum medicarum posueris. Non enim simplicium tantum historias vultusque natiuos ibiloci vbi eorum copiosus est prouentus, vna cum virtutibus indagare sedulo es conatus, sed et in abdita medicinae,


page 57, image: s057

tanquam in ditissimam intimae cognitionis mineram, te immergere, et de fecunda aduersaque hominum valetudine defendenda reparandaque quidem illa, hac autem profliganda [gap: Greek word(s)] disquirere non intermsisti. Nec te abiecisse post meum ex illo lyceo discessum istam curam, sed tum ibi, tum in aliis, quas adiisti, academiis ardentius in eam incubuisse, literis amicorum mihi est relatum. Non dubito quin breui ad finem laborum sis peruenturuss, et cum magna Dei, patriae, parentumque et tua gloria, lauream, praemium virtutis, et profectus laudati argum entum praeclarum, consecuturus. Ego vero tibi et refricandam conuersationis pristinae memoriam putaui, et amicitiae etiam in posterum colendae excitadum desiderium, idque epistola chymica. Cum enim notitiâ simplicium in natura aliquando studueris excellere; consentaneum est re nec ab ea abhorrere quam ars promittit, praesertim tam ambitiosis praeconiis, vt non tantum allici vehementer animus cupidus soleat, sed et vel in vno, tanquam nectareo melle delibutus, aut suauissima Sirenum Platonicarum harmonia demulsus possit [note: [gap: Greek word(s)] magniloquiorum.] acquiescere. Nihil fere est quod chymicus ( [gap: Greek word(s)] loquor) procreat, quin idem sit essentiâ purissimum, gustu suauissimum, visuque non minus gratum; sed et viribus tam efficax, vt singulae res singularum sint


page 58, image: s058

instar panacearum ad omne genus affectionum morborumque incredibiliter sufficientes, et ad vsum tam commodae delicataeque vt nihil vtilius, nihil tenerius, facilius, dexterius, quemadmodum illa [gap: Greek word(s)] plurimorum sonant. De horum veritate nos quaerere fas est. Nam et ipsi gaudemus professione chymica, et non minus post Deum amicosque in illis solatij quaerimus quam alij. Ingeniosissimis vsus praeceptoribus proculdubio praeclarum eruditionis congessisti thesaurum. Quid ergo iudicij de illa magnificentia profers? Estne chymia tanti, vt ab ea expectare liceat tot panaceas, quot absoluit operas? Et hae ipsae suntne tam commodae vt in vsu suo, qui fingitur omnium mollissimus, hominis viram vsque ad a Deo decretum terminum sine vllo languore possint producere? Si asseris, nae diuinitatem quandam medicinae ex chymia tam nobili scientia asscribis. Sed multa sunt quae iudicium in diuersa trahunt. Primum videntur mihi illi laudatores non satis expedire rationem. [note: Termini vitae.] termini quem a Deo praescriptum dicunt, et ad quem curando se peruenire polfe credunt. Generalis vnus est a Deo in vniuersum humanae vitae praestitutus, et a Mose ad annum aetatis octogesimum perductus. Hunc designare non possunt. Certum enim est paucissimos eum viuendo


page 59, image: s059

assequi, quique assequuti sunt, potius sine medicina attigissent, ne dicam sine chymia. Deinde tantum potest promittere chymicus, quantum est in natura generatrice prima, et vitae administratrice. At vitio gignuntur multi adeo vt ne quidem, si a primo vitae ingressu statim astes, et chymicis pascas medicerisque hominem, producere ad istud aetatis eum queas, nedum posteris remporibus accedens. Si supponunt absolutam sanitatem: ludunt nasoque suspendunt credulos potius, quam vere docent. Quotus enim quisque est, qui ita nascatur? Sed et dem tibi istud. Nutrire chymicis essentiis, et iisdem constituere tam geniturae corpus deberent, quam genitorum. Ex quibus constamus, iisdem nutrimur: et nutrimentum in substantiam cedit. Quod creatum est ex materia in corruptionem prona; respuer nutrimentum ex chymicis incorruptibilibus. Quod ex his satum est; non aletur sanguine, non olere, non carne. Si postquam editus in lucem est infans, mutare corpus eius inproprietatem essentiarum chymicarum velis, alteratione id non perficies. Nam genitum erat secundum substantiam. Mutabis igitur materiam. Sed tunc totam vitae rationem destrues, quia naturam corrumpes. Arguit et experientia huius promissi vanitatem. Si infantem destillatis chymicis


page 60, image: s060

alere aggrediare, non sustinebit nec quantum nec quale. De est item exemplum huius custodiae. Sed misce chymica aliis. Non dico te actum acturum, polluenda id quod studiosissime depuraueris, sed et operam lusurum inquam. Appetitu enim suo ad consueta feretur natura; inconfuetam tam tenero corbusculo negliget, aut grauiter inde patietur. Non addo praedicare chymicos nescio quam simplicitatem suorum. Corpus vero non nutritur simplici. Quo pacto vero iniurias cauebunt externas? Sintne infantes etiam in essentiis lauandi? Nihilne gignent superfluitatum? Si tam pertinaces sunt essentiae Vt non possint corrumpi facile; natura aulem mutat corrumpitque cibos, et ex dissimilibus facit similes; ea vero in teneris valde est tenera, nec potest conco quere satis panem et similia paulo robustiora, quomodo vincet essentias? Sed stultum forte est ad stulta multum sermonis afferre. Videntur illi praecones non hunc terminum genericum designare, sed cuiusque proprium, ad quem peruenire posset natura singularis, si hullam experiretur foris violentiam. Sed hîc omnis vitae terminus a Deo praeuisus constitutusque est. Fixit enim hunic Deus non sine praecognitione in nobis futurae vitae, et permisit hominem mori, quanquam ipse causam mortis nec praebeat nec probet semper. Ludunt ergo iterum nos praetendendo


page 61, image: s061

fata, quandoquidem velinfanti suum tempus fatale est, suie id a violentaforis causa [note: Chymiel falsi praedicant id cuius nullum habent exiplum.] sit, siue connata. Potestne autem aliquid certi in promisso esse, vbinihil nec demonstrationis certae, nec exemplorum est? Quem hominem sua arte se perduxisse ad fatalem terminum possuntiure gloriari? Ad eum omnis mors desinit; at causam in chymica potione fuisse cum salute, et non potius suspicione dativeneni, quî demonstrabunt? Sed aliud tibi argumentorum profero genus. Quod axiomata medicinae promittere non queunt, id a singulari materia, siue chymica, siue alia, modo naturae vini spectes, praestari non potest. E singularitate enim [note: Hip. de arte.] processit vniuersalitas per experientiam. In his, quorum morbo natura est victa, nescit salutem medicina; nec in his quibus ab ortu in radice vitium est; quin in epidemicis occultis diuinus ille senex Hippocrates [gap: Greek word(s)] [note: I. pranotienum.] potius implorat quam medendi methodum. [note: Paetus in epistola ad Artaxerxen.] Legisti opinor quae nobilis, ille. Dudithius ad Raphanum medicum scripsit. Serio ille ioco affirmat nihil valere medjcinam Therapeuticam in morbis, quos omnes ait sua natura desinere in vitam vel mortem: Quin multos curari tunc citius et rectius. cum omnis de medicina spes abiecta est. Nec fallit interdum experientia. Sponte enim conualescunt multi, qui se a medicinis factos infirmiores testantur. Quidam se morituros


page 62, image: s062

potius quam pharmaco vsuros indicant. Ambrosius Paraeus fere eo nomine [gap: Greek word(s)] nostram infamem reddidit, dum aut nihil aut parum eam praestare scripsit. Astipulantur his Theologi, ex quorum axiomatis et hoc est, quod Deus longitudo dierum cuiusque quod sortes cuiusque in manu eius; illo reprehendit regem qui medicos prae Domino consuluerat. Filius Dei potente verbo curauit, non medicinâ, testatus nempe ipso opere quam parum sit in hac praesidij. Aliqui ex praeuisione Deiargutant, sibi necessario ex praeuidentia Dei aut viuendum aut moriendum. Vtrumque fore vel citra medicinam, cum quae Deus praeuidit, sint immutabilia. Si quis ergo ex potione conualescit, is Dei prouidentia conualuit frustra datâ medianâ. Nonnulli ab ips anatura petunt opinionis suae firmamentum. Hanc mederi ipse asserit Hippocrates. Quid ergo opus est medico? Illa conseruatur similibus, non contrariis. Haec tractat medicina. Inutilis ergo. Plato cum veteribus vitae fatales praefecit Deas, quas Parcas vocarunt. His non medicinae vitae assignarunt regimen. Si itaque vniuersa medicina ignorat medicationes veras, chymia parum afferet adiumenti, vt quae non praecepta condit, sed materiam saltem medicamentariam porrigit. Si parum praesidij vel in minimis habet, quorsum ergo illa grandia? Non reuocabitur, qui in limine mortis est per chymicum


page 63, image: s063

succum, cuius leuiorem affectionem is non poterat tollere. Non perducet ad longiorem vitae terminum, cui iam praeuisa praestitutaque a Deo immutabiliter mors est. Quin ergo contemnimus chymian? Quin explodimus? Temerarium omne studiu est, quod in re non commodatura ponitur. Speculationes otiosorum hominum sunt pabula. Animus illis tanquam illecebris oblectatur. At medicina diuiniorem opem policetur. Haec et similia aduersus chymiae finem dici possunt solentque. Sed non proferenda [note: Quid chymicis promissis debeatur.] tantum sunt. Iudicanda res est. Si igitur ex me queras, num plane nihil dem chymicis promissionibus in medicando, negem. Nam si non assequitur chymia ista magnifica [gap: Greek word(s)] ; multum tamen praestat, idque interdum non sine miraculo, praesertim vbi tempestiue et indu strie a solerte medico adhibentur eius opera. Optimam rerum virtutem habent, eamque arte ex remotiore tardioreque potentia ad viciniorem, seu exintimo abditoque in propatulum productam, et longe maiore donatam ad agendum procliuitate quam prius. Medicus recte adhibens agentia patientibus diuinarum operationum per Dei gratiam admiratione non carebit. Obiectis superioribus occurrere pene est cuiusuis. Explodo ipse quoque ambitiosas illas laudes et fatua promissa parachymicorum. Definitum semel est ob peccatum morbos et morteim tandem nos sustinere debere: et in Die manu sunt occasiones. Is medio naturae


page 64, image: s064

vsus potentiae suae opera varie exercet, et vt mente conualescamus, non raro exoriri sinit prouocatque corporis morbos ipse. Quis medicorum sit tam impie confidens, vt ausit promittere omnibus stabilem ab initio vsque ad finem vitae sanitatem? Naturae ductum sequimur. Vltra hanc medicando non assurgimus, etiam in his, vbi maxime praecellere medici opera videtur. Naturam sustentamus cibis conuenientibus. Medicinam adhibemus cum noxa imminet, aut praesto est. Et scimus omnem vitae termin um fatalem esse, siue medicamento procuretur, siue aliis causis. Itaque nemo moritur nisi cum fato. Abstinemus talibus promissis. Quod si dicant moriturum quempiam ante diem fatalem fuisse, nisi medicina vsus conualuisset: referam moriturum quidem; sed non sine fato. Qui terminum vitae praeuidit et praestituit, is etiam quo medio seruandus vsque eo fores praeuidit. Itaque non est eleuanda virtus medicinae Dei praeuisione immutabili; sed potius quaerenda vsurpandaque tanquam medium solenne, quo te vti iussit voluitque [note: Dei praenisie connexa cum mediis Citae et mertis.] ille naturae autor. Non protes negare. nutrimentorum vires argumento, quia Deus vidit quandiu futurus esses superstes. Quid haesites de medicinis? Inclusae hae sunt vitali ordinationi, vt et cibi, non exclusae. Itaque necesse est medicina vti, si necessaria est praeuisio devita seruauda per medicinam. Qua


page 65, image: s065

ratione dictum sit, praeuisionem diuinam non afferre necessitatem euentibus intelligis. Est illa quidem immutabilis; quia quocunque actu rus passurusque foresmodo, id omnein diphthera manuque Dei est ab antiquo descriptum et indelebile. Sed interim effectus causa non est praeuisio, verum alia sub praeuisione contenta: quo pacto et Theologi hodie disputant de electionis necessitate immutabili, quod ea includat causas subordinatas, et effectui proprias. Quia enim vidit Deus sic fore, certo; decretum fecit immutabile, et elegit ad possessionem salutis, quem credentem constanter conspexit. Ita ergo praeuisio et necessitatem habet, et non est causa euentuum necessaria. Quae praeterea attuli argumenta, euanida sunt. Dicit Dudithius terminare morbum ad vitam vel mortem. Causas efficientes omisit. Mors enim et vita sicut et morbus aliis fit et exasperatur causis, quae non debebant excludi. Non itaque consequens inde est medicinam nihil praestare. Nihilautem sanabile esse, nisi quod spontaneo motusanatura erat natura, mendacissimum est. Quas luxationes illa [gap: Greek word(s)] persanat? Cum decumbit illa, aut ad motum pigra, captave est, an non a medicina actum accipere potest? Vincula tollit medicina; somnolentam exuscitat; imbecillem roborat. Tunc itaque bene agere potest, cum ipsa per medicum


page 66, image: s066

disposita est bene. Certeinfixa spicula magnasque haemorrhagias non tollit bene sine medente. Spiritus et calor non perueniunt ad partes obstructione praepeditas, nisi hac sublata. Diaetae praeest medicus. Si sine medicina natura conualescit, cur in magna fame non sine cibo, et in siti non sine potu restituitur? Multum itaque debet naturae adiumentum medico. Paraeus studio commendandi chirurgian, non debuerat deprimere nobiliorem [gap: Greek word(s)] . Apparet iudicij imbecillitas ex quodam argumento. Concludit enim chirurgian praestantiorem esse medicamentaria patte, quia illa egeat huius ope, non autem haec illius. At nobilibus id est quodin se est [gap: Greek word(s)] . Perfectum non est, quod ab altero perficitur vt chirurgia a Therapeusi: sed id quod alterius subsidio non eget. Contrarium conclusisse debuit. Deum non aduersari medicinae argumento regiae reprehensionis, ipse ostendit Esaias, qui verbo recreatum Ezechian nihilominus sanat medicamento. Quae historia etiam confirmatid, quod de praeuisione dixi. Iam certus rex erat de annorum augmento. At quiainclusa erat naturalis ratio; ideo curatur ficu. Et ille terminus etiam initio erat fatalis, Deo praeuidente etiamhanc accessionem, et singulari consilio exemplum omnipotentiae suae, fideique in rege ad ecclesiam erudiendam, edente. Sortes igitur nostrae


page 67, image: s067

sunt in manu Dei principaliter gubernantis et decernentis moderantisque omnia non initio nunc facto, sed ordine posito [gap: Greek word(s)] . Ille autem ordo mundana simul respexit media. Ita ipse longitudo dierum, non quia nunc determinat, sed quia et nunc administrat, et olim antequam nasceremur sanciuit, et media per quae seruaremur instituit. In illis mediis est et chymia, quae si vsitatum vitae cursum spectes, et alios medicinarum reliquarum effectus, miraculosam, seu nobilem et quam proxime ad diuinorum conditionem accedentem procurat in medendo operationem. Veraigitur chymia magni est aestimanda quidem, sed ita vt nihil ei asscribatur, nisi quod a Deo per naturam accepit, quodque ratio et experientia monstrat. Quod exemplo praestitit nullo, id nolis ei asscribere. Itaque magnifici parachymicorum [note: Hip. in 2. de praedict. et in lege, Item de decente ornatu: et de praeceptio nibus vbi dicit: Non oportet asseuerare, quod aliquid solum exhibitum proderit.] fumi pereunt. Quidam officiose mentiri non putant sibi dedecori. Sed officium nego esse, quod cum vitio est coniunctum. Nec medicus inde quicquam lucratur praeter ignominiam. Multa enim promittere in sanando, et parum vel nihil assequi, dignitatem artis non extollit, sed prosternit. In aliis vitae modis dissimulatio interdum valeat: in praedictione de virtute medicamenti, quae habet coniunctam salutem aegri, aut mortem, Si quis inanem spem amplissimis facit


page 68, image: s068

verbis apud plerosque, turpitudo primam sortitur aleam. Hanc nosti reportare Paracelsicos gloriatores. Sed vale tandem, et meama.

EPIST. V. AN CHYMIA PROPTER MORBOS EPIDEmicos sit inuenta, vt substantiâ totâ totius substantiae sanari passiones queant. AD TOBIAM VVINDIVM AVGVstanummedicinae et candidatum.

[note: Hip. de decente ornatu.] MEDICVM philosophum esse [gap: Greek word(s)] , quod omnia quae ad sapientiam requiruntur, sint in medicina, pridem scrip sisse Hippocratem. ignotum tibi, Thobia, esse non potest. Sed neque illud obscurum est, quod in [note: De diaete in acutis.] maxime eum commendet, [gap: Greek word(s)] , quo pacto et alibi admirabilem facit hunc et [note: In praenotipnibus.] bonum, [gap: Greek word(s)] . Arripuerunt eiusmodi [note: Paracelsitarum argumenta de cura morborum totius substantia.] praeconia parachymici, et mulomedici, vtque cum magna auctoritate et diuinitatis cuiusdam existimatione medicinam facerent, praetenderunt, repudiari ab Hippocrate medicos qui circa qualitates elementares et humores haererent, se vero veros legitimosque pronunciari, propterea quod chymiae fiducia apprehenderint illud [gap: Greek word(s)] , virtutesque


page 69, image: s069

potentiarum cognouerint, et soli substantialibus morbis remedia per chymiam ad essentias redacta, siquidem similia sint curanda similibus, occulta occultis, diuina diuinis, possint afferre. Auxit horum impudentiam quod Galenus fateatur methodo ad curam eiusmodi morborum perueniri non posse, quod Paetus Artaexerxi scripserit [gap: Greek word(s)] , quasi diceret, non posse sanari constitutiones pestilentes elementaribus medicinis et qualitatum primarum adminiculis; requiri coelestes a natura elementari per spagirian liberatas, quales cum habuerit Hippocrates, coaetaneus Democrito chymico absolutisimo, ideo scripserit Paetus hunc posse illos morbos sanare. Accedit quia Galenus sacras eiusmodi pasaiones antiquitus ad deos reiectas, indeque curam petitam, tanquam nihil in mediana sit auxilij, scriptum reliquit. Imo cum omne genus naturalium sanabiliumque morborum in similares, dissimilares et communes diuiscrit, fassus videtur ad artem suam illos [gap: Greek word(s)] non pertinere. Negant item talium extare apud Galenicos experientiam vllam, vtpote cum subinde exoriantur noui, quibus opponenda sint noua seu chymica remedia. Quod si incidant in istos, omnem operam ludi affirmant, et vel non fieri curationem vllam, vel fortuito fieri. Se itaque in throno medicinae collocant; sibi


page 70, image: s070

id arrogant quod a Diis olim est expectatum, vt non procul ab adoratione diuinoque honore putentur abesse. Haec adeo est Paraelsitarum gloria. Hoc triumpho miserorum Galenicorum obscurare famam totam satagunt, praesertim cum aliquot locis tum Hippocrates, tum Galenus videantur innuere, artem suam suis aetatibus nondum fuisse perfectam. Sed ideone vere sibi id tribuunt? Num quid confert chymia substantiae totius morbis nulla ante methodo curatis? Indignabere procul dubio tantam labem vetustae inuri arti, tamque foeda professores eius macula in quinari. Vt incelligas plenius quid mihi in hac contentione videatur, disseram paucis de totius sub stantiae morbis, et quo pacto ineptiae illorum sit occurrendum [note: Totius sub. statiae ratio.] monebo. Plaerique interpretes audita tota sub stantia nescio quid monstri sibi fingunt, et extra naturae principia id, quod in natura maxime est, quaerunt, cumque omnia phantasmata congesserunt, item negant naturali sanatione obuiam iri morbis talibus posse, constanter asserentes nihil pertinere ad classem Galenicam, sudorem Anglicum, Gallicam luem, Vngaricas febres et alia. Ego persuasum habeo totam substantiam nec materiam esse, nec formam, nec crasin elementariam, sed conspirationem quandam omnium substantiae virium ad effectum eundem, illisque consentancum. Nec materia


page 71, image: s071

nec forma agit separatim, sed in vnione per contemperationem coeuntium elementorum facta. Neutra etiam per se agit, sed interuentu in se existentium communiter virium, quarum quaedam propius referunt elemento. rum simplicitatem, vt calor, frigus, humor, siccitas, asperitas, leuitas, acumen et reliquae; quaedam propter mistionis rationem longius discedunt. Nam mistio in pluribus non statim fit post elementa, sed post longas easque ad mirabiles prius factas congredientium temperaturas, et alterationes siue ab ortu, siue foris acquisitas. Nec, licet in quibusidam aliqua prae reliquis excellere videatur, vna saltem inest; aut vna ad effectum accedit. Totae vires a calore in actum vocantur. Itaque cum operatur tum id qtiod elementorum gratia inest, tum quod materiae misturâ, tum quia ex crasi pro pria hoc incidente, illo retinente, alio calefaciente, alio refrigerante, alio dissipante, et sic reliquorum vnoquoque operante ex sua natura, vnde, sicut contemperatio illa est occulta et inexplorabilis, ita et effectus mirificus; totâ substantiâ agi pronuncio. Huic agenti opponetur non simnliciter calidum, nec simile quid; sed totidem viribus aduersans, aut si non plane totidem, talique mistura secundum omnes; certe secundum potissimam virtutem. Vere ergo si nobis constaret misturarum et omnium virtutum simul operantium ratio; possemus ex aperta et euidente methodo


page 72, image: s072

[note: Remedium ad occulta aut totidem viribus debat esse praditum, aut vna valida, velutqueignea excellere vt soluere occulta misturam possit potenter.] remedium occultis inuenire. Nuncautem, quoniam vsu et experientia talium morborum vim cognoscimus; necesse est etiam remedia ita reperire, nulla arte ad id afferente certam euidentemque in singularibus doctrinam, sed sola experientia iudicante. Iam inteliigis opinor chymicos blaterones nihil nisi fumos meros et caliginem offundere de essentiis suis gloriando. Non enim talis morbus essentia [gap: Greek word(s)] curatur, sed essentia specifice et singulariter secundum crasin et omnes vires intellecta. Id solum est [gap: Greek word(s)] ; id solum certa [note: Parachymici fumum viderunt, sed flammam non senserunt.] habet theoremata. Si non possunt intelligere eiusmodi crases et vires omnes; nec in essentiis nec integris remedium in vsu inuenient. Itaque temeraria est illa iactantia. Deinde etiam [note: Ars medica non deficit etiam ad occulta.] hoc certum est, quod ars Hippocratica Galenicaque neutiquam in se deficiat theorematum certitudine et methodi expositione. Nam euidentissimae est veritatis tot esse constitutiones praeter naturam, quot sunt secundum naturam. Nam in omni sanatione finis est vt deleto, [gap: Greek word(s)] , restituatur. [gap: Greek word(s)] . Frustra autem et insane introducitur in naturam id quod ab ea alienum est, nec eius vnquam fuit. Iam autem illi principes medicinae ex omni naturae parte secundum genus eduxerunt morbos. Quocumque igitur tempore, quocumque statu aliquis pridem non obseruatus exortus fuerit, cum necesse est intra genera ista inueniri. Simplices sunt morbi, aut misti. Misturae ratio


page 73, image: s073

non potest explicari, et documentis comprehendi propter singularium infinitatem. Simplices omnes continentur aut intemperie, aut organica ratione, aut coniunctione. Intemperies omnis in misto mista est, et nomen accipit a praedominante. Itaque cum Hipp. et Galenus morbos in intemperie nominant, non respiciunt puram elementorum simplicitatem, sed eam quae est in mistura. Iam autem in hac aut vnica virtus excedit, aut plures. Et hae vel ratione primarum qualitatum; vel omnium simul. Ibi vulgares fiunt morbi in intemperie, qui curantur leuiter per qualitatem contrariam, si hâc saltem est factus decessus, aut reliquae non magnopere sunt laesae, idque fatetur et Hippocrates in lib. de veteri medicina. Accuratior est cura cum aliae simul sunt labefactatae; Et tunc ridentur hi, qui elementares simplices in adiumentum accersunt. Vbi autem omnes vel plaeraeque laborant; morbi oriuntur totius substantiae, quorum numerus et conditio non potest certo initi. Itaque hic ars cessat; et diuinitati reliquam noticiam, cuius ea est propria, commendat. Farrago morborum vbi est, vt in Gallica lue, in peste et omnibus similibus, in quibus effecta et symptomata sunt tum per se mirabilia; tum ratione dispositionibus hominis patientis, et varietatis causarum; methodus eadem iubet contrario remedio sanationem fieri, vt soluta


page 74, image: s074

vniantur, distemperata reuocentur ad temperiem, et deprauationes organicae restituantur omnia secundum artis leges. Nullibi itaque ars ex se deficit; sed vbi finem suum est assecuta, quiescit. Artifex in vsu et accommodatione praeceptorum istorum haesitat ideo non, quia ars non praescripserat legitimam curam; sed quia ipse ob imbecillitatem humani iudicii non potest ita agere, vt ars requirebat. Ea ergo res aut diuina tota est, aut saltem non est pars artis statuenda. Exemplo rem capies melius. Sit in aere ex certa ratione putredinis, aut contemperationis seminarium pestiferum, quod in corpus humanum agat propter dispositionem singularem, quae est huius patientis ad illud agens; et sit (liceat ita fingere) calor eius non simplex, sed in mistura, ita constitutus, vt ille qui putredines procreat, habens coniunctam vim penetrantem, spiritum in quinantem, foetentem, strangulantem acrimonia, astrictione et similibus; conspirauerit certo modo frigorifica vis, quae internum calorem necans corpus disponit ad putredinem; possit humor putrilaginosus, qui dominetur in siccum, possitque soluere terminum coniunctorum; Adde et reliqua, quae vix vlla humana cogitatio ita potest fingere, sicut in natura vna fiunt et existunt. Adde receptionis diuersitatem, et [gap: Greek word(s)] mirificas secundum membra varie affecta. Adde gradus


page 75, image: s075

et quantitatem. Adde totius constitutionem hominis, conuersationem, loca, alimenta et reliqua. Omnia haec conspirent. Cum illa agente causa modo inexplorabili, fiatque morbus Epidemicus. Aduocetur in auxilium medicus. Hîc non vagabitur circa Ideas, et humanitatem seu imaginariam totius substantiae cogitationem: sed recurret ad artem. Haec iubet contraria contrariis curare ita, vt agentem totam causam, si adhuc est, amoliatur, et subiectum indispositum reddat ad patiendum, noxasque inflictas propulset; acumina retundat, calorem restinguat, putredinem arceat, frigus depellat, soluta integret et totum seminarium extinguat. Si iam praesciret medicus ille varietatem virium et gradus, omnesque latebras mali et grassationes; intelligeret etiam et in promptu haberet ad tales misturas remedium certum aequaliter aut magna ex parte aduersans: optime ageretur cum salute humana, et artis iussa medicus ad vnguem implere posset. Sed cum non sit humanarum virium, nec nosse tam varias constitutiones praeteritas, praesentes, futuras, nec medicamenta singulis vllo tempore praeparare; ars quidem iusta et legitima euincitur esse, sed agendi ad eam [gap: Greek word(s)] erit in medico. Hinc euenit, vt illa optima sint medicamenta [note: Remedia spidemialium.] ad Epidemialia mala, quae vires


page 76, image: s076

habent plurimas, aut maxime cuidentes, quaeque ipsa experientia comprobauit alexipharmaca esse. Inde opium, sulphur et similia praedicantur; inde Theriacales compositiones, et alia quae vel frigore vel calore in crasi sunt, non tamen extra omnem modum, excellentia. Ignis enim plurimis simul resistit et fomitem absumit. Frigus impetum mali coercet et extinguit. Qui artificio se potest accommodare ita vt non comburatur natura vel frigore enecetur, sed seruetur exacto morbo, is artifex. est. Praestant hîc chymica nullam aliam ob causam, nisi quia valde agentia sunt, sicca, calidaque aut quia penetrantia vt mali insidias possint cito attingere; vel quia plures simul vires ex compositione sunt sortita. Redolent enim essentiae tales integrorum naturam. Verum enimuero non tam solicitus debet esse medicus de qualitae et modo [gap: Greek word(s)] , quam de artis axiomatis generalibus, ex quibus specialis morbisit petenda curatio. inexplicabilem esse rationem eius constat. Et si posset definiri certo, vix tamen in curando vltra vnam atque alteram [gap: Greek word(s)] praestaret. Itaque non multum laborandum deillo, censuerim. Hinc intelliges quare non multa de eiusmodi morbis peculiariter extent praecepta. Nam praeter rationem causae occulta temperatione praeditae, communibus subiacent iudicanturque medicinae


page 77, image: s077

indicationibus. Prima [gap: Greek word(s)] est a morbi essentia, secunda ab effectis adiunctisque seu omnino symptomatis, ex quibus fieri vix potest, quin causae modum cognoscas, sitne ea in actu adhuc, an fuerit et quid minitetur porro. Ex his indicationib. praeceptum est, quod, vbi intelligitur ex morbi genere, eius originem esse ex aliquo communi, tunc hoc sit corrigendum, aegrotusque quantum fieri potest inde arcendus, et ita disponendus ne facile possit a vi agentis affici. Illud autem commune est aer, velaqua, vel frumentum publicum, vel contagio etc. Horum etsi non intelligas crasin; sat tamen est, si noxiam deprehenderis. Nec si quid occulti est, id sine manifestis qualitatibus, tanquam satellitibus, per quos grassetur aut promoueatur, est. Has vbi amolitus fueris; coniiciendum est aut prohibitum impetum eius esse, aut disturbatam substantiae misturam. Probabilis enim est [gap: Greek word(s)] , ab adiunctis destructis de subiecti integritate labefacta ta. Ita si in contagio valere pestem animaduerteris; hoc prohibebis, etc. Effectus celer et malignus arguit efficientis seu morbi, seu huius causae (Nam alterum alteri respondet) vehementiam et malignitatem. Inde arguitur quam nobile et citum debeat esse remedium, et quidnam primum agendum, quid secundo. Si omnia percurreris; in occultis nihil habebis nouae doctrinae, praeter


page 78, image: s078

obseruationem occulti. Scopi reliqui sunt lidem genere cum aliis. Nam essentia morbi, causae, symptomata, locus affectus, vires aegri, aetas, tempus, fortunae, et alia hîc quoque arguunt, causa operans tollitur; morbus factus in intemperie adhibito alexipharmaco cum qualitatib. manifestis constitutioni contrariis, reducitur ad naturalem temperaturam; in organis, organicâ curâ soluitur; in solutione aut vnione suo sanatur modo; vires reficiuntur. Causae insultus prohibetur; misturae misto remedio, abundantiae subtractione et sic aliareductione ad naturam abolent. Videsitaque omnia comprehensa esse artis vetustae axiomatis, quae si accommodes ad singulares morbos, et quamque occultorum speciem et agas vt quaeque requirit, nonpotest deesse consilium. In accomniodando vero qui vir sies, patebit. Manifestum itaque est, quid de primo sit sentiendum. Nullo modo artem medicam statuo mancam; vsum autem eius ex parte humanum esse iudico, ex parte diuinum, vnde patet cur dictus sit medicus [gap: Greek word(s)] et cur, [gap: Greek word(s)] sit contemplandum. chymica remedia non aliam habent methodum quam integra. Itaque ob praeparationem quidem aliquid ei accedit gloriae; ob vsum medicum vero tantum, quantum [note: Nostri morbi an ignoti veteribus.] est in medicina Industrie facta. Veteribus nostrates morbos fuisse ignotos dicunt. Ratione praeceptorum artis nego. Nihil est in


page 79, image: s079

nostris morbis quod non ad intemperiem, solutionem et organicam habitudinem, et illorum misturam possit referri. Si mistionis species et singularitas effectaque seusymptomata et gradus fuit ignoratus; nihil inde imperfectionis accedit illis, sicut nec nobis, si caetera probe tencamus; ignoremus autem singularitates anti quas. Gallicam, Hungaricam, Anglicam, etc. nesciuerunt; at non intemperiem calidam, anginam, sudores et similia. Quidquid et experimento pene iidem morbi singulares ab illis descripti extent? Quod vnaatque altera circumstantia in singularib. variant, non ideo toto genere aut specie est diuer sum, sicut nec genere, pestis Dionis distat a peste Dioclis, quanquam hunc haemorrhagia vexet, illum non, et alia quaedam dissimilia depre, hendantur. Notum est eiusmodi singularitates non mutare sub stantiam praeceptorum artis, [note: Ars persequitur gene ra, eaque in singularib. vsu distinguit.] posse arte comprehendi ob inexplorabilem varietatem, sicut nec physicus omnium singularitates docet. Satis est illi quodque suo genere comprehensum explicasse. Mistiones et varietates in singularibus non exprimere cogit; sicut de humido, frigido, sicco, curuo, recto, etc. disserit [gap: Greek word(s)] ; quo pacto autem illa in quercu et similib. [gap: Greek word(s)] sint commista, sensus percipit, indeque ratio secundum vniuersalia iudicat. Confusionum autem multitudinem non exponit. His ita se habentib. plane friuolum et nugatorium


page 80, image: s080

[note: Gallica scabies.] est, quod praedicant de essentiis nouis aduersus Gallicam luem ex Mercurio parandis. Non curatur Gallica lues, vt est Gallica, sed vt est certi generis intemperies, vt solutio continui, vt organicum vitium; Et ea modo solitaria, modo cum humoribus, et varia mistura. Itaque si praesidia sunt inuenienda; scopi veterum nihilonainus erunt tenendi. Optimum illudinuenietur, quod cateruae aut principali causae variis modis aduersanti resi stit facilius, potentius, celerius, eamque persequi integris viribus potest ibi, vbi existat, quale praesidium est in hydrargyro recte parate et exhibito: vel quale fit ex Indicis lignis cum theriaca destillatis inuento Ferneliano, quod ipsum et quartanae et elephantiasi et aliis est alexiterium. Iudica idem de reliquis morbis. Quod nergant methodo vulgata posse inueniri in ocultis remedia; id quale habeat iudicium, [note: Chymia eommodam medicandi materiam medico suppeditare potect, sanare non potect.] ante dixi. Sed si Galenicae arti id est negatum, chymicae non poterit esse tributum. Neque enim chymicus, neque alius quispiam hominum sic exploratas habet rerum mystarum crases, et virtutes, vt in vsu id praestet quod erat ex arte faciendum. Imo videtur impotentior esse in multis chymicus, quia crasin integrorum disperdit praeparando, magna ex parte. Si itaque alicubi excellit apparato remedio conueniente; non vbique se excellere arbitretur. Nisi medicus sit simul,


page 81, image: s081

ne spectat quidem ad eum totum hoc [note: Remediorum inuentio est solius medici.] negotium. Est enim alienum a chymia remedia inuenire, et medicinae proprium. Non possunt autem propria artis per aliena principia [note: Poeti indidicium.] iudicari. Quod Poetus scripsit naturalia non succurrere pesti; id a multis pessime deprauatur. Tribuit Hippocrati sanationem. Hic per naturalia operatus est. [note: Vide de nature humana com. 2. Vbi duo traduntur sanationis [gap: Greek word(s)] ] Deinde idem concedit arti. Ita enim loquitur: [gap: Greek word(s)] . Arti asscribit sanationem epidemiaruth. Ars non curat sine natura, sicut Hippocrat. ait: [gap: Greek word(s)] . Erit ergo et haec sanatio naturae, et licet artificiosa vtatur methodo, non tamen excludet sed includet naturam, vtpote circa quam bene maleve habentem occupatur, et cuius motus procurat dirigitque, vt sint ad salutem accommodi. Quis Poetum tam stultum putet, vt naturam plane absoluat? Confert duo principia mouentia, alterum ars est, alterum natura. Negat ab hac solui epidemiam nempe sola sibique relicta, aut saltem cibo potuque et solitis adminiculis vulgariter adiuta. Artis motum requirit, quae corporum [gap: Greek word(s)] artificiose iudicet, et sic dirigat motum naturae, vt morbum adiumento alexipharmacorum superet. Ita fere loquitur Hippocrates etiam de inuentione artis et praua quo


page 82, image: s082

[note: Sententia Verborum Poeti de sponte connualescentibus et arte sanandis, quorum illa dicuntur physica, haec epidemica.] rundam medela in veteri medicina et alibi. Omnino quomodo natura non sanet ista mala, indicat vox [gap: Greek word(s)] , quod leuia mala ipsa per se ad sanitatem peraucat; grauia vero sine adminiculo non possit. Reliqua pa racelsicorum deliria praetereo, tum quod alibi a me sint refutata, tum quod euanida per se sint, inaniaque. Tu quae scripsi bono accipe animo, et vale.

EPIST. VI. DE NOTA TIONE CHYMIAE. AD LVDOVVICVM HENCKELIVM Virum industrium et Medicinae Candidatum, Saxonem.

TV quoque, Ludovice, Asclepiadei nostri quondam gaudebas consortio. Te non minor reliquis arcanorum naturalium cepit voluptas. Quî ergo placet tibi diuina chymia? Quî displicet parachymia? Quanto cum feruore desiderioque, ni fallor, illam amplecteris, tanto hanc fugis execrarisque, et paracelsicus tam non esse cupis, quam non impostor, et nefariae factionis assertor. Fuerunt olim chymici philosophorum prae stantissimi, qui maximum operae in abstrusorum naturae cognitione posuerunt. Id enim et nomen indicat. Nam dictam chemian putant plaerique [gap: Greek word(s)] , quod latinis est liquare. Opera metallurgorum in ima terrae penetra tum est, indeque montes egesti, et in succos


page 83, image: s083

praestantissimos eliquati, qui Platoni aquae fusiles et concretiles appellantur. Multum hîc secretorum sese ostendit in omni mineralium genere, et in primis ambigua metallorum natura transimutationes, de quibus Geberus plurimum praecepit, excitauit. Ea res visa est depura non quaedam esse et essentiarum confectio. Itaque in aliis naturae partibus similiter agendo ars est amplificata. Non displicet etiam alia notatio [gap: Greek word(s)] , hoc est succo vel sapore, quem arte sua exugunt chymici, sicut natura ex nutrimentis. Vnde Alchymia dicta Arabibus et AEgyptiis, quos a Graecis consentaneum est id nominis accepisse. Graecorum enim lingua literaeque quondam per totum Orientem pene fuerunt cognitae, vt et in AEgypto et vicinis austri regionibus. Nec Hispania aliaeque occidentales prouinciae eas ignorarunt. Fuisse autem non tantum in Oriente fertiles metallorum fodinas, aut scaptensulas, sed et in AEgypto, Asia minore, Hispania, Barbaria, seu Mauritania, et illarum noticiam habuisse chymicos, vt Auicennam, Geberum et alios, certissimum est. Qui Paracelsum sequuntur, Spagirian vocant, et exponunt artem segregatoriam puri ab impuro. Nisi fallor alludit ad Graecum [gap: Greek word(s)] , quasi execoctoriam [reading uncertain: page damaged] metallorum et succorum nominares. Sed quaecunque sit tandem artis huius [gap: Greek word(s)] , vera eius noticia


page 84, image: s084

exercitiumque est pulcerrimum. Bene feceris si, vbi quid proficeris, ad communem id vtilitatem contuleris, reque et facto ostenderis te veteri collegio adhuc assentiri. Vale.

EPIST. VII. QVID CHYMIA. AD IOH. CONRADVM ZINNIVM Phil. M. et Medicinae Candidatum.

INTERROGANTI aliquando, quidnam spagiria Paracelsicorum esset, responsam fuisse separationem puri ab impuro, non opus est ad persuadendum argumentis. Nota enim res est, et memini me aliquando cum quodam istius gregis ciniflone saltum Thuringiacum percurrentem, seduloque idem quaerentem nihil aliud audiuisse praeter purum ab impuro. Hinc euenit, vt vbicunque delectus eiusmodi et purgatio rerum est, ibi cognatum quiad chymiae sibi fingant. Gramanus ait, Molitores, Coquos, Seplasiarios, triturones, etc. Chymiae fauere, eamque inscios honorare; quod si est; non immerito in album ciuitatemque spagyrorum admittas etiam figulos, vnguentarios, pigmentarios, et quid non? Cosmeticam certe excludere minime poteris, et cerussandarum virginum adornatrices artes. Tu si definire chymiam velis; artem esse facile agnoueris. Constat enim praeceptis homogeneis, methodica forma ordineque dispositis. Officium eius est succos


page 85, image: s085

e rebus heterogeneis purissimos elicere; aut eos praestantiores reddere nobilitate et synceritate sub stantiae viribus effectuque quod extaltare, aut graduare, interdum etiam sublimare vocant, fitque tum secundum essentiam tum qualitates viresque coniunctas, modo addendo aliquid, modo sub trahendo, modo alterando, interdum transmutando, et ex vno corrupto gignendo alterum; interdum tingendo, et si quae sunt artificia plura. His autem occupari chymicum, ostendunt scripta artificum et operationes. In omnibus aut soluunt mixtum in partes, hasque depurant quantum ars praecipit; autipsum totum elaborant vt vires accipiat summas; aut transmutare in nobilius ignobile satagunt, vbique abiectis impuriratib. inutilibus. Neque tamen cum Rhizotomus radices a sordib. expurgat terrenis, et eluit; cum pharmacopoeus medicamenta per cribrum traiicit, et inutilia abiicit; cum lotrix amicula et indusia lixiuio, sapone et aqua purificat; Pellio emundat praeparatque pelles animalium; sutor coria. etc. chymiae opus peragitur. Talis expurgatio, exaltatioque in hac arte non spectatur. Quin et minerarum venarumque metallicarum praeparatio et excoctio non est, proprium spagiriae ministerium, nisi nimiam ei tribuere velis amplitudinem. Plu rima tamen vtrobique opera sunt communia, quemadmodum tibi non est ignotum, adeo vt


page 86, image: s086

bonum spagirum seu chymicum, Mineralia traaetaturum oporteat metallicae artis scientiam optime esse in structum. Vtitur etiam metallicus non raro chymicis segregationib. et instrumentis: veluti, chymiae est ad finem suum segregare heterogenea, soluereque compositum, et vel principiis quod se solis vti, vel ea depurata correctave aut exaltata iterum componere ad essentiae praestantioris vsum. Hoc ipsum saepe praestat et metallicus, sed fine inferiore subsistens, vt hic quasi minister sit illius. Geberus visus est totam metallicam Alchymia complexus, quanquam ad finem triplicis transinutationis. Quid si dicerem metallurgian illam esse foetum chymicum commissum seruitijs ob operis administrationem rudem crassamque, quo pacto solent abiectiora magnarum artium ministeria demandari famulis? Multa etiam habet pharmacopoeius tum confinia tum eadem, siue totas operationes respicias, vt cum fiunt olea per expressionem, siue particulas, veluti cum Medicinae infunduntur: imo pharmacopoeium nihil tam ornat perficitque quam chymicarum rerum industria, quam imitantur, etiam illi qui pinguiore Minerua ex nucibus, semine lini, raparum et aliis exigunt partem oleosam. Sed non statim chymicus est, qui aliquam artis callet particulam, aut simile quid operatur. Ex his aliisque manifestum est difficulter admodum dari posse definitionem chymiae. Si


page 87, image: s087

posses contentus esse crassiore Minerua; ita definiendam censerem, quia videlicet ars sit (scientiam proinde dicas) rerum in se concretarum (vt remoueas ea, quae foris adhaerentia facili segregant artificio) essentias, essentiarumque partes proseparationem intus commistorum elaborandi, et ad purissimum efficacissimumque perducendi, seu omnino optimum in eadem specie efficiendum. Hic enim artis finis primus et summus est: quanquam non semper ad summum eius gradum contendat, et non raro subsistat in sola partium per se segregatione elaborationeque prout vsus in praesens postulat. Nam non tantum, integrae essentiae vtiles sunt nobilesque, sed et quaeuis per se partium. Itaque si dicerem artem essentias elementaris naturae ad puritatem internam remotis alienis producendi, non aberrarem. Nec tunc mihi obijcias huius finis [gap: Greek word(s)] cum id potius diuina virtute quamhumana, praesertim in hac vita possit fieri. Artis perfectio definitione exprimenda est, suie in hac siue altera vita assequamur [gap: Greek word(s)] , modo id sits coperus quidam vltimus, ad quem operando contendamus. Diuina autem. virtute scopum attingi, non abnuerim. Quid. n. praeclari habent artes oens, si ademeris [gap: Greek word(s)] Qui destillandi scientiam, aut metalla transmutandi methodum vocant, mancam definitionem pro integra traduut. Nec destillatio sola est chymiae, sed quaedam eius operatio, nec metallorum metamorphosis; vt ex praedictis facile colligere est.


page 88, image: s088

Videmus item aliqua in natura similia artis operib. fieri, veluti cunsolis calore ex pinguib. exudat oleum, et similia. Ob haec ars non perdit dignitatem suam, sicut nec medicina cum multa sponte conualescunt. Ars in multis naturam exuperat, dum ad vsum praestantissima reddit, quae perse sibi relicta futura erant incommoda, veluti spiritus vitrioli contestatur, quem constat ventriculo gratum esse remedium, vbi a putridis humoribus occupatur, aut nausea, atonia et aliis quibusdam grauatur; atqui vitriolum integrum illi est infestissimum. Ita arsenicum venenum est, at arte elaboratum noxam dediscit, vt ad vulnera possit tuto adhiberi. Sed non addo plura. Si quid desideraueris in data definitione; me admonebis. Non me pudebit exercitiis literariis proficere, et oculatiorem euadere. Vale.

EPIST. VIII. DE EADEM DEFINITIONE. AD M. IOH. CONRADVM ZINnium Oringensem med. Candidatum.

NOn me latet [gap: Greek word(s)] plurimum ab ingeniorum censuris variis periclitari. Minimum nobis notae sunt, rerum [gap: Greek word(s)] . Definitio vero eas exigit vtpote quae [gap: Greek word(s)] explicationem quaerit. Non itaque facile est satisfacere alicui [gap: Greek word(s)] definiendo. Adiuncta substantiarum et reliqua tanta in plaerisque sunt varietate, vt vix etiam descriptionem a


page 89, image: s089

reprehensione immunem dare possis. Inde et [gap: Greek word(s)] sunt tam rarae quam arduae, vtpote in quibus proprium [gap: Greek word(s)] per propriam causam de subiecto immutabili est demonstrandum. Propria vero in paucissimis sunt explorata. In congerie plurium prona ad errandum via est. Recensui tibi epistola superiore officia chymiae, quae hactenus consensu artificum sunt illi attributa, nempe soluere essentias concretas, et misturas; partes solutas repurgare, iterumque componere, vt quam syncerissima, viribus validissima, et ad vsum commoda maxime emergat essentia, quanquam non semper coniunctio expetatur. Eadem ars etiam transmutat quaedam et ex aquis facit aerem; exaere aquas, olea et reliqua, vt ita fine quodam generali perfectio artificiosa in mistis seu imperfecte seu perfecte, spectetur. Quaedam exaltat, seu peralterationem sub stantia manente integra perficit virtute. Si ergo his officiis specialibus coniunctis, praeposueris nomen generis; non inscite denfiniueris. Nam membra essentiam integri complent, fitque inde definitio non improbanda, perinde ac si dicas, Homo est animal corpore animaque constans rationali: Dialectica est ars notiones simplices in inuentione, et dispositione ad iudicandum complexa. Sed haec sunt plana. Illud dubitandum potius occurrit, an non, cum chymia a fundendo seu liquando


page 90, image: s090

dicta videatur, definiri possit ars bene fundendi, sicut medicina bene medendi scientia, Arithmetica bene numerandi, Geometria bene metiendi, Musica bene canendi, Philosophia bene sapiendi? Sed tu facile intelligis eiusmodi definitiones non vbique commodas esse. Etenim nomina artium non semper integrum complectuntur officium, quod tamen definitio exigit, vt quae de omnibus subiectis debeat vera esse, non attingere, saltem partem, idque ideo, quia generalissima est, et omnium partium homogenearum essentiam comprehendit. Vox chymiae non complectitur omnia artis membra, sed tributa est arti ab vna quadam operatione quae maxime incurrit in sensus imperitorum. Itaque non potest definiriars fundendi: vt nec ars suecos extrahendi propter defectum, et angustiam. ItaTheologia de Deo quidem sermonem et rationem notat; at plura diuina quae non sunt Deus, vt angelos, ceremonias, ecclesiam, etc. continet. Sic pharmacopoeia plura habet ministeria, quam voce indicantur. Quidam appellant artem essatam, quasi sit essentiarum conficiendarum scientia. Sed hoc nomen parti saltem artis competit, nisi quis putet etiam transmutata integra, et alterata esse extractas solutasque essentias, quod a vanis Paracelsicis facile affirmari possit, vt qui omnia pro essentiis venditant; sed


page 91, image: s091

a perito et artificioso chymico neutiquam. Neque sat latina vox est, ars essata. Figmentum ex somniis Paracelsicis, et scurrili immutandi appellationes rerum libidine extitit, vt alia plura. In libro Rogerij Bachonis haec legitur Alchemiae definitio: Alchemia est scientia docens facere et generare medicinam quae vocatur Elixin, quae quando proiicitur super metalla, perficit ipsa complete in momento proiectionis. Haec descriptio manca est. Vnum enim saltem officium chymici attingit, idque propterea, quia veteres [gap: Greek word(s)] , aut ex vulgi opinione eum potissimum chymicum putabant, qui profitebatur metallorum transmutationem, quae sententia etiam nostris temporibus valde est vsitata. Videtur quaerendum esse, an non chymia sit pars spagiriae, vt hac voce tota ars designetur; illa vero saltem metallica metamorphosis. Sed inutilibus quaestionibus praecisis Alchymiam nominemus, siue id nomen ex parte siue tota natum sit. Spero tibi de definitione ita satisfactum. Vale.



page 92, image: s092

EPIST. IX. DE ESSENTIAE VOCABVLO. AD CLARISS. VIRVM D. ZACHAriam Brendelium Ph. et Med. Profess. Ienensem.

SCIO te philosophum eximium esse, nec scientiae experientiaeque medicae instrenuum ampliatorem. Chymica vero studia excoluisti non contemnende. Mireris ergo meam in te compellando audaciam. Sed si consideres [gap: Greek word(s)] , admirationem pones, meaeque ignosces importunitati. Garrire tecum placet de Essentia chymica, quaenam ea sit, et quid designet appellatio. Noui illa vestra philosophemata, [gap: Greek word(s)] , quod essentia seu substantia sit triplex; materia, forma et totum ex vtrisque. Noui etiam [gap: Greek word(s)] . Abstracte non vagor neque phantasmatum et specierum cura tangor. Mitto illa [gap: Greek word(s)] quod essentia sit absolutum quid, [gap: Greek word(s)] rei secundum se determinans, maximeque competens formae, a qua sit omnerei esse, seu [gap: Greek word(s)] : substantia vero relata accidentibus, et non raro subiectum designet; quodque haec potius physica, [gap: Greek word(s)] sit; illa [gap: Greek word(s)] pertineatque ad Theologiam seu primam philosophiam aut etiam logicam. Nullam intendo litem Theologis, qui interdum etiam accidentia nominant substantias, vt fides est substantia


page 93, image: s093

quanquam Graecus loquatur conuenientius nomine [gap: Greek word(s)] . Multo minus me ingero disputationibus de Essentia diuina, vnica et simplici, tribus hypostasibus manifestata. Relinquo item substantiam suam patribusfamilias, nec Ethicam aut ciuilem artem inuado. In foro chymicome contineo. Hic quidnam sit Essentia, scire desiderem. Quid perceperim ex aliis et lectione acquisiuerim, tibi indicabo, tu iudex eris. Vulgus chymicorum, seu potius impostorum et parachymicorum, Essentiae nomine quiduis a se praeparatum producit ostenditque. Aquae destillatae, olea, pulueres, sales, et nescio quae alia, imo et alterata solum modo et transformata in aliud essentiae vocantur. Non ignoro etiam artificibus quibusdam, vt Andernaco, Zvvingero, et aliis ita vsurpari vocem, veluti cum aurum potabile, auri sulphur, Turbith solis; liquor perlarum, sal et alia ipsis sunt essentiae. Sed in artis perpetuitate [gap: Greek word(s)] non valent, vt maxime in epistolis et aliis orationibus locum habeant. Quidam vesani putant se essentias formales et specificas a rebus separare posse; ita vt non amplius ad censum elementorum pertineant, sed qualitatibus elementaribus spoliatae transierint in coelestium [gap: Greek word(s)] naturam. Inde quinta natura et essentia appellatur liquor ille e vino nobilissimus, a Lullio quidem et aliis ob purissimam


page 94, image: s094

elaborationem, qua aemulatur naturam coelestem, essentia quinta, dictus, sed ab aliis male ad somnium suum defendendum, ducta maleque explicata. Reuera essentia vini non est; sed quaedam eius pars nobilissima efficacissimaque artificiosa separatione elicita. Nec naturam elementorum exuit, cum ardeat, et calorem obtineat insignem cum siccitate [gap: Greek word(s)] . Quod afficitur ab elementis, id necesse est his homogeneum esse, et tangi compatique. Quae enim generibus dissentiunt totis; non se tangunt mutuo. At essentiae chymicorum viribus elementorum afficiuntur. Oleum plumbi et spiritus vitrioli mihi hac hyeme in solidam abierunt glaciem vi frigoris. Eam resoluit calor. Oleum succini et sulphuris, cum aliis suo congelationis modo a frigore concreuerunt. Patiuntur a qualitatibus elementariis. Itaque et ab elementis. Quin nec fieri potest vt proprietates specificae et essentiae verae ab elementari materia et qualitatibus in elementaribus seiungantur. Portentosum itaque hoc est figmentum. Qui sapientius de chymia statuunt, extractos succos eodem indigitant nomine. Sed Tabernae-Montano non satisfaciunt, quin nec arti, quae certae rei certum iniungit, et infallibile vocabulum. Mercurius, sal et sulphur inique ista nuncupantur nomenclatione. Qui balsamum esse artbitrantur; non procul a vero discedunt,


page 95, image: s095

nisi obseruatum esset, balsami nomine oleosam partem potius designari. Quae ergo tandem est artificiosa essentia? Dicam quod sentio. Nosti essentiam potissimum id vocari, quod ex causis essentialibus consistit, quodque proprietates rei omnes in se primo habet, non foris adhaerentes, sed insistentes. Hinc euenit vt etiam se arguant mutuo quam arctissimo post causas essentiales et definitionem aliaque quae sunt essentia ipsa, nec essentiae partes, consensu: nec possunt ab essentia separari virtutes propriae. Haec tibi sunt nota. Sed neque hoc ignotum est, quod vt simplicis essentia simplex est; ita mistorum mista, quo pacto solemus de materiatis disputare. Chymia potissimum in concretis seu mistis occupatur. Pura enim simplicia non egent praeparatione chymica, cum nihil habeant heterogeneum. Si quid adhaeret; id sacili artificio potest tolli, veluti cum aer ex vaporum mistura, quae secum vehit pulueres atomos impurior redditus, depuratur, suaeque restituitur simplicitati. Si mistorum essentia est mista; non constabit ex vno elemento. Itaque neque sulsphur chymicorum essentia est, neque sal, neque Mercurius, neque aqua stillaticia, neque calx, quanquam non negem essentias ipsas talibus formis per artem posse donari, vt sit essentia in forma olei, pulueris, aquae, etc. Quin et si in essentia extra cta et depurata non sunt omnia ea, quae in toto; essentia integra non est. Nosti


page 96, image: s096

solutione partium solui crasin vt quae ex mistura resultat. Crasis est forma misti qua mistum. Ex hac pendent virtutes. Itaque et quid essentia reuerasit vides, et qua arte praeparanda, quomodoque spectanda. Si resoluitur totum: certe partes seorsim purgatae vires et qualitates suas ita debent retinere, vt post coniunctionem, seu vnionem, (nam soluta iterum sunt ad vnum integrum coagulanda) emergat prior mistura secundum substantiam quidem eadem, at viribus aucta, et ad vsum promtior reddita. Si ars nequit ita coniungere denuo; essentias certe non elicit; sed potius perdit, et ex illis aliud gignit priori analogum. Essentia magnetis longe validius debebat attrahere ferrum, magnetis lapide. Si hoc non praestat; ne voces essentiam. Si natura ipsa per se praestitit essentiam mundissimam: facile intelligis non esse periclitandum in solutione. Tunc autem de solutione consilium ineundum est, cum impuritas inest propter partes ante mistionem coactas. Si vero non inest propter has; sed foris extra radicem, seu non radicaliter quid adhaeret; satis est hoc tollere absque solutione. Vides, quam difficilis res sit essentiarum artisiciosus apparatus, cum tamen Paracelsicus grex sibi omnia somniet facilima, et exploratissima. Moneo tamen, artisices hanc [gap: Greek word(s)] non semper spectare. Nam essentiam etiam hanc vocant, quam ex resoluto


page 97, image: s097

integro post repurgatas partes iterumque coniunctas et vnitas effecerunt, licet non omnes obtineat vires specificas, imo non raro eas, quae nunquam in integro fuerunt obseruatae, quanquam hoc indicio est vetus periisse, nouum vero exortum esse. Ita ex cynamomo proliciunt prius aquam; deinde oleum, tandem purissimam terrae partem seu salem. Coniuncturi haec denuo; potant salem oleo, donec imbiberit. Aquam separato phlegmate inutili, cum sit paucissimae quantitatis vltimo, vel etiam cum oleo simulingerunt; et sic coagulant in substantiam seu liquidam seu solidam pro libitu. Haec vires cynamomi retinet omnes; proprietatesque ex mistione reseruat cunctas. Potissima vis est in balsamo seu oleo. Vnde hoc [gap: Greek word(s)] in plaerisque nomine substantiae accipitur. Nosti enim in tali humore radicari quasi fundamentum essentiae et virium essentiae comitum. Vnde et radicalis pinguedo vocatur. Aqua propria raro separatur ab externa, quae macerationis gratia est affusa; tum quia pene sunt inseparabiles, vt cum duos Mercurios confundis: tum quia parum obtinet illa efficaciae, oleumque compensat satis vim eius. Hoc student, vt men struum separationis sit virtute conforme. Vnde ad similes vsus, vbi requiritur vis moderata, postea in medendo adhibetur. Sed haec nimis prolixe. Tu considera et iudica. Vale.



page 98, image: s098

EPIST. X. DE PRIMO ENTE. AD CLARISS. VIRVM ZACHAriam Brendelium D. M. et Profess. Ienensem.

LAETOR tua amicitia, mi Brendeli, magnopere. Cotem nactus sum. Tua industria meum acuetur ingenium. Quaerere mihi videris cum istam putem esse essentiam, quidnam primum ens vocem. Conquereris etiam de vocum obscuritate, qua non illustrata non cognituri sint tyrones meam mentem. Multa me disserere de Mercurio, sulphure, sale, menstruo et aliis dicis, quae non videantur vulgaribus consentire. Itane sit mutanda lingua, vt in latinitate educatus non possit intelligere loquentem latine? Nimis grandem mihi vna opera intrudis bolum. Loquar hac epistola de primo ente. Alia occasione tyrones accipient de reliquis. Essentia vnde Grammaticis dicta sit, et quidnam tum parachymicis tum chymicis connotet aduertisti. Addo, quod eius gratia et vi significandi etiam vsurpetur interdum vox essatus, et essentisicatus effentialis et similes. Essatum explicui in arte essata, quae de essentiis eliciendis praecipit. Cum vsurpatur de re quadam, vt vino essato, nihil aliud designat quam ad essentiam redactum: interdum etiam liquorem rerum essentiis


page 99, image: s099

praegnantem: veluti, quinta vini essentia vocari potest vinum essentificatum vel essatum, (licet barbare): Cum infunduntur herbae, Vel aliae res e quibus succum quendam substantialem euocat, item dicitur, praesertim a Paracelso, essatum; alij a nomine infusi appellant vinum Melissatum, Borraginatum, cinamomisatum, etc. fingentes vocabula pro libitu ex libertate disciplinae chymicae. Licebat et eundem humorem essentiis alias extractis contemperatum iisdem adiectis, honorare. Ens autem quid philosophice sit, non es ignarus. Prima logicorum entia sunt genera summa. Aliâs quod in vnaquaque arte primum est, aut in quouis genere. Vocatur et materia prima ens primum. Genus enim maxime subiectum et materiam notat. In metaphysicis primum entium immobile est, et in physicis primum mouens immobile. Aliâs etiam prima substantia Deus vocatur. Quidam vetustus auctor aquam primi entis vocat Lullij ex vino essentiam quintam odoratissimam, et pene fabulosam millies destillatam, circulatamque Vim eius inquit esse ad conseruandam naturam. Paracelsus nihil fere nisi quod vulgus extractum appellat, isto indicat nomine. Herbas redigit tundendo in pultem. Putrefacit per mensem calore equini ventris. Auget calorem secundo vsque ad arenam. Segregat purum ab impuro, seu traiicit per colum et feces tollit.


page 100, image: s100

Quod exceptum ex colato est in clauso vitro cum soluto sale per mensem apricat. Quod in fundo subsedit, primum ens herbarum infusarum est. Vulgo negligitur apricatio; sed post colaturam destillatione segregatur spiritus. Eodem modo gemmarum calcinatarum entia consicit prima, nempe vt crasso segregato, per colaturam simplicissimus seu potius subtilissimus puluis in vitro per quietem secedat ad fundum; alij essentiam vocant et ita attenuant, vt per alembicum cum liquore exeat. Liquorem postea in balneo moderatissimo separant. Sed haec res in artis perpetuitate aliud acquirit nomen. Nec satis dignus autor est Paracelsus, cui soli in scientia credas. Haec de primo ente. Si quid certius comperero, faxim ne te lateat. Vale.

EPIST. XI. DE ENTE SIMPLICITER. AD CLARISS. VIRVM D. ZACHAriam Brendelium Med. et Phil. Ienae Professorem.

NOVI vero istd, mi Brendeli, quod de entis simpliciter significatu ex chymicis penetralibus promis. Vocant ens formalem cuiusque essentiam, specificis armatam virtutibus, quae elementorum simplicibus qualitatibus inesse non deprehenduntur, imo si exactius rem aestimes, negant quicquam elementare coniunctum. Grande hoc


page 101, image: s101

est, et ad impudentiam vsque assurgens postulatum. Nam ipse nosti per artem genera rerum summa non excedi, esseque aliquod vltimum. Omne corruptum transiit in analogum. Si integrum fuit elementare; quod'inde exiit, coeleste perse, nisi coparatione quodammodo, non est. Arguit id corruptionis potentia. Quicquid enim elementarem resipit naturam, transimutari etiam porro potest, materia nunquam exuente contrarij appetitum in elementarium genere, quandiu futurus est hic mundi vultus. Si qui itaque ens chymicum proponunt tale, vt ab omni absolutum elementari contagio, per artem in coelestem transmigrauerit naturam, falluntur, et ambitiosis versuteque confictis mendaciis potius operum suorum emtores admiratoresque quaerunt, quam veritatis illustrationem. Qui vero docendi gratia et quid diuersum a maculis impuritatibusque elementariis ostendendi animo ita vtuntur vocabulis, explicatione vero nihil intelligunt aliud, quam quod res est; illis debetur venia propter duciplinarum et artificum libertatem. Quandocunque ita ens appellatur chymicum, rem quandam materiatam accipiemus, quam, cum natuta non sine superfluis alienisque et multum impuritatis afferentibus, si vsum in sanitate conseruanda recuperandaque per medicinam (Nam alio naturae seu nascendi fine nihil est superfluum, quod perpetuo coniunctum deprehenditur) spectes, produxerit, chymia


page 102, image: s102

eo deduxit puritatis, nobilitatisque vt cum coelestibus possit concertare. Haec non est omnis qualitatis elementaris expers, sed saltem ad moderationem perducta eam, vt potius vires substantiales, quae crasin insitam sequuntur, in operatione deprehendantur, quam calor aut frigus et reliqua. Est inter philosophos quaedam contentio de elementorum natura, vt haec per se est, absque passionibus externis et mistura; quin et de mistorum quorundam conditione. Aiunt quidam omne elementum omneque mistum in radice suae [note: Puritas elementorum.] substantiae tam esse purum, vt pelluceat, nisi comminutione in puluerem definiatur seu terminos accipiat, sed continuitatem seruet suam. Hoc vultu quam maxime acceditur ad naturam coeli puri. Itaque et nobiliora elementa non vacant perspicuitate, et in ipsis mistis, quodcunque tale ratione integritatis naturalis, eo aestimatur plerunque pretiosius. Iam autem entia chymica cum depurata sunt, continuitate sua pene omnia translucent. Hoc ipso luminis coelique aemulantur conditionem. Non absurde itaque tum in se inter elementata pro nobilissimis habentur, tum foris cum coelo aliquid commune habere existimantur. Sed tu me dices patrocinandi gratia haec protulisse non ignorantem in mistis plurima esse nobilitatis absolutae, vt et in coelo astra, quae tamen non sunt diaphana. Ego tibi istud lubens concesserim, si pro ingenio tuo


page 103, image: s103

aliquo me lucello velis ditare. Velim enim ex te scire an non terra tunc magis sit suae naturae cum pellucet; et an non aurum praestantius sit cum opaci nihil habet. Astra certe ob vsum mortalium sunt coacta. Primaeuum lumen, ex quo sunt addensatione confecta, fuit pellucidum, quod ego ex conditione prima et radiis solaribus lunaribusque in perspicuo purissimo firmiter concludo. Quod ex accidente est, aut fine seruili factum, proprietatem substantiae in se non labefactat. An non tu putas omnia fore pellucida in altero mundo? Vtinam saltem pectus hominum hîc persplenderet, quo possemus in abdita cordis penetrare, et versutias deprehendere. Sed haec oblectamenti gratia obiter tanquam sales ad epistolam condiendam aspersi, ne ad te perueniat mucida putidaque. Caeterum ens chymicum non procul distat ab essentia. Aliquando enim alterum pro altero ponitur. Sed vt philosophus in categoriis suis ente fuit vsus; ita velim in chymia idem vsurpari vocabulum, vt designet latissimo ambitu quoduis artis opus seu [gap: Greek word(s)] , cum essentia recte dicatur de his quae materia formaque vnitis et specificis proprietatibus armatis secundum totam misti substantiam, nulla subtracta parte, sunt absoluta. Vocabitur itaque ens chelidoniae tum tota substantia, tum quaeuis


page 104, image: s104

pars huius; essentia vero totum duntaxat Chymice praeparatum nullo omisso, quod ad integritatem pertineat ita vt contineat salem, sulphur, et aquas simul. Itase habent et generum entia. Nam est ens alimenti; est ens veneni; ens alexipharmaci, ens morborum et reliqua. Nonignoro quod aliquando tenuius quid designetur per essentiae vocem, quodque contra ac ego scripsi, soleat sumi pro quauis seu parte seu toto operis chymici; ens vero puram putam substantiam cum proprietatibus significet, et in generibus comprehendat [gap: Greek word(s)] , quo pacto solent definitiones perfectissim ae ex genere et forma solis fieri: veluti; ens alimenti, est absolute substantia primum et perse nutriens, sine omnibus adiunctis, quae natura tanquam superflua excernere solet: Ens morbi, ipsa eius Galeno vocata essentia: sed neque hoc ignoro, quod vulgaris iste vsus sit. erroneus, nihilque habeat certi. Ego velim ad philosophorum placita respici potius, in quorum explicatione [gap: Greek word(s)] ens communius quid est, quam essentia seu substantia. Si qui ens in chymia dicunt pro essentia; eos per synecdochen [gap: Greek word(s)] loqui crediderim. [note: Ens morbi.] Sed quid tu de ente morbi a Paracelsicis de scripto iudicas? Potestne id explicari per Galenicam [gap: Greek word(s)] Fingunt illi substantiam quandam separabilem intra nos existentem, quae constet materia physica formaque. Vnde


page 105, image: s105

dicunt febrim expui posse. At Galeno morbus constitutio praeter naturam inseparabilis est, nec substantia sed accidens, cuius proprium est non [gap: Greek word(s)] . Itaque cum morbi definiuntur Galeno: formaliter potius quam materialiter explicantur, materiae loum obtinente genere et subiecto, vt febris est calor praeter naturam in corde; non autem febris est bilis inflammata. Si molliter tractandus esset paracelsus, pro stultitia sua diceretur forte causam externam aut subiectum quoddam pro substantia materiali posuisse, sed ni fallor, tu ita expuentem febres [note: Ens veneni.] ad coruos ablegabis. Ens veneni Galeno est [gap: Greek word(s)] . Etiam hoc separant a corpore parachymici, dicentes in Arsenico aliud esse essentiam arsenici, aliud ens veneni, perinde ac si diceres in homine aliud esse ens hominis seu essentiam, aliud ens animalis. Nam ita comparatio est. Arsenici genus ponitur venenum. Habet autem id insuper suam formam sicut logici dicunt in specieplus esse quam in genere. Si logice loquerentur; ferendi essent. Reuera enim alia ratio est animalis, alia hominis. Sed deterius id est, quod praetendunt se posse ista separare, et ens veneni Arsenico subtrahere, manente nihilominus arsenico, et ita subtrahere non vt pereat plane illius ratio, sed in peculiari restet subiecto, non aliter ac si ex napello succum virulentum ita educas,


page 106, image: s106

vt reliquiae nihil retineant veneni. Vbi vero crasis rei? Arsenicum, napellum et similia toto genere et substantia venena esse pronunciant sapientes. Nam pernicies ex misturae dependet proprietate, nec potest ea tolli nisi perdita dissipataque crasi, quae est forma misti, vt mistum. At forma destructa, res perit. Itaque ens veneni re vera ab arsenico non poterit ab strahi, quin desinat arsenicum esse, et non nisi aequiuoca ratione [gap: Greek word(s)] retineant nomen. Nec crases sunt separabiles. Itaque dementiae proximum est, quod putant se posse ab Arsenico auferre ens veneni, si hoc illi inest per crasin. Occurres mihi Erasticis epicherematis, quibus confici solet, Rhabarbarum non esse nisi [gap: Greek word(s)] . Sed ego me contineo in foro chymico, dicoque si ens veneni arsenicalis separabile est, id ita segregarisicut a crassis corpulentisque partibus succus, in quo nihilominus restat crasis, cuius gratia extractum vocatur essentia; id autem quod restat inde, caput mortuum et fex non autem arsenicum. Quod si vaganturin generum separatione, putantque [gap: Greek word(s)] ens veneni ab arsenico tolli, non autem ens veneni arsenicalis; stultitiae eos consecrem. Eadem sententia est de ente Bezoardico, Corollarii loco peto ex te, vt mihi explices iudicium controuersiae horum, qui venenum sub stantiane sit an accidens, inter se


page 107, image: s107

disceptant: veluti sitne scorpio venenum, an aliquid accidentarium in ipso. Intelligo autem scorpionem ea ratione, qua solemus Zingiber appellare in pharmacopolio. Expedies simul possitne diciscorpio, si vim ex crasi perdiderit; sicut an sit magnes primum, cum non amplius trahit ferrum nec obseruat lineam mundanam. Ego inclino ad negantes; et si mihi obiiciunt vim saltem, ostenduntque residuum corpus; crasin, a qua res est id quod est, demonstrari peto. Non enim si corporis continuitas a vi specifica perdita manet, crasin restare necesse est. Haec enim est ratio misturae interna. Sed non exonerandus nimium, Vale, et te mihi beneuolum praebe.

EPIST. XII. DE CONstitutione artis chymicae. AD VIRVM ORNATISS. D. ZAchariam Brendelium Phil. Med. et Professorem Ienensem.

AEgyptios olim cum aliis hominibus de vetustate gentis et primatu originis contendisse, et Psammiethici regis leuiculo argumento Phrygibus, quod horum lingua Beccus, quam vocem inclusi infantes impetu naturae spontaneo citra disciplinam, ediderant primam, panem designaret; ea autem putaretur gens prima, et quasi sponte naturae facta, cuius lingua esset solius naturae


page 108, image: s108

opus, quasi non [gap: Greek word(s)] tantum, sed et actum loquendi, sicut Socratis testimonio sapiendi sciendique [gap: Greek word(s)] , ipsa produceret ingeneraretque, cessisse, autor est Herodotus. Sed illam litem diuina pridem soluerunt oracula, Chaldaeis et Babyloniis, seu quod in eorum terra Adamus sit primumconditus, seu quod duce primum Enocho ex Caino genito, postea Nimrodo prima ibi extiterit Respublica, et imperium, dignitatem istam attribuentia. Sicut autem autoritate illa contentio originis primae sublata est; ita et altera, qua de artium inuentoribus decertatur. Idem enim locus qui primam Rempublicam vidit, vidit et artium exercitiorumque tanquam vinculorum societatis humanae et auxiliorum primordia. Musicae inuentum ad Iubalem refertur, sartoriae ad Noemam; Metallurgiae ad Thubalcainum. Si me, Brendeli, interroges de chymiae primo exortu, quid respondeam aliud quam ante diluuium in orientali parte, occupata a Cainitis, cum metallurgia ingenio Thubalcaini extitisse? Scientia enim elaborandorum metallorum, quicquid habet operum prae stantiorum, id sibi vendicauit chymia, quanquam vt fieri initio Solet, non ita primitus nominata, sed post incrementa culturamque seculis posterioribus. Est autem verisimile ex Cainitarum regione ad Setheos peruenisse inuentum. Vnde


page 109, image: s109

in possessione horum postea fuit solum, illis diluuio ad internecionem extinctis. A diluuio cum tribus Noei filiis iterum diuideretur orbis, alia fuit orta dubitatio, ad quodnam principium seu quem propagatorem primum tum aliae artes, tum etiam chymia sit reuocanda. Platonici, vt videntur, AEgyptiorum narrationibus admoniti, Prometheum illum fabulosum nominant, qui hominibus stultitia et temeritate Epimethei omni ornamento auxilioque vacuis ignem artisiciosum ex Vulcanica, quae vna comprehendit Metallurgian, et sapientiam, ciuilemque consuetudinem ex Mineruae templo et rota solis raptam donauerit, atque ita sufficientibus eos ad colendam humanitatem instruxerit adminiculis. Horum autem sententia apte congruit cum historia. Nam Vulcanus ille et Minerua, qui alii suntpraeter Thubalcainum et Noemam? Hi officinam instruxerunt in Orientali plaga, vbi solis calor insignis, et vbi Vr seu ignis colebatur pro Deo. Inde Prometheus, qui Iapeti filius, aut ipse Iapetus fuisse creditur, disciplinam petiuit, postque diluuium posteris commendauit. His resistunt alij. Omnem enim artis inuentionem referunt ad Chameos, quibus obuenit sorte plaga australis cum AEgypto. Prometheum quoque AEgyptium fuisse tradunt, qui in Orientem profectus, vbi imperium habebant Nimrodei,


page 110, image: s110

item ex Chami gente, quae suam regionem per vim subtracta semitis parte orientis ampliauerat, artificia inde detulerit. Ex AEgypto etiam oriundus fuit Hermes, qui tempore Galeni quoque fuit notus, et Abrahae fuisse coaetaneus traditur. Sed hanc conciliare dissensionem [note: Historica explicatio Promethei.] facile est. Palam enim est patriam artium primam vt et imperii fuisse Babyloniam seu Chaldaeam. Huic et prima debetur inuentio autore Bubalcaino, et post diluuium prima cultura vtpote haerente adhuc metallorum memoria, ob quae Nimrodus Aegypto egressus potissimum eas terras petiuit, et materia artis denuo effossa artem exerceriiussit. Solent enim artisices eo confluere, vbi copia est vtendi artificii, sicut Iberi fossores in Hispaniam et Mauritaniam ob id transierunt. In AEgypto nondum apertis specubus metallorum, nondum tunc fuit vsus artis. sed postea occasione sese ostendente, et inuentis metallis, ex oriente apparandi scientia per Prometheum fuit petita; et tunc quasi homines inciperent nasci, inque formam Reipubl. et imperii ornatiorem redigi, diuites venae allicientes multitudinem et adminicula suppeditantes, ansam fabulae de Prometheo et Epimetheo praebuerunt. Inde autem iterum ad Caucasum in Asiam missus idem artifex, venas scrutatus est plures tanto cum feruore, vt etiam dictus fuerit alligatus in poenam


page 111, image: s111

furti, illi monti fuisse, ita vt aquila addita, hoc est, argentum viuum vel hydrargyrus, quae de signantur voce aquilae, potissimum chymicis vsurpata in lapidis mysterio, eius absumpserit immortale, subindeque renascens cor. Quis dubitet, cum et Hermes chymicae transmutationis parens secundum vulgi famam, in AEgypto fuerit, et aquilam chymicam summo studio excoluerit, in eandem curam in Asia in officinis Caucasi incumbentem prometheum cor sibi suum macerasse? Quicquid ergo de chymia metallica sciui AEgyptus, quicquid partes Septentrionales, id totum oriens produxit, primis inuentoribus Cainitis ante diluuium; primis autem a diluuio restauratorib. propagatoribusque Cha maeis. Sed quorsum tandem ista dices? Autores audio non sat castos. Nota. n. impietas Caini est: nota Chamaei et Nimrodi. Ab his, subsidio metallorum omne ferri ius ortum est, et quocquid malorum ex metallis et aurificio orbis passusque est et patitur, ad illos redit principes, vt sit digna seminario planta. Verum ego, mi Brendeli, istud non curo, nec quam boni malive autores extiterint in praesens quaero. Illud vehementer admiror, quod tantis mundi tam vetusti studiis quaesita accersitaque chymia, nondum ita sit exculta, vt a nobis legitima artis forma comprehensa, et axiomatis necessariis, aeternis primis verisque ita exposita, quemadmodum in demonstratiuis


page 112, image: s112

scientiis fieri consueuit, legatur. Excepta Theologia, nulla est ars vetustior fabrili, hoc est, metallorum fodiendorum, et excoquendorum scientia, quae simul initium fabricae ferrariae et alijs praebuit. Quis ergo secula occupauit torpor, vt hac sola neglecta, reliquas tantopere arripuerint, suoque ornarint cultu? An non quod optimum diuinissimumque est, contentissimis petitur studijs, et elaboratur praestantissime? Sed non est chymia instar aliarum artium. Hae sunt vulgo commissae et ab eo ideo arreptae quia captui simplici viciniores. Chymia abstrusae et inuentionis est et exercitij, excepta parte abiectiore, quae ruditer tractat metalla. Itaque in abditis philosophorum est retenta, et ob difficultatem etiam ab externis neglecta. Autores et propagatores ipsi non tam vt praeceptis comprehenderent scientificis artem studuerunt, quam vt tectis mysticisque eloquijs operationem adumbrarent, indeque sibi diuinitatis cuiusdam admirationem conciliarent. Potest et haec omissae informationis causa esse, quod nondum tota fuerit inuenta, aut solicice culta. Nam priscorum monumenta duntaxat mineralium doctrinam comprehendunt, et in transmutatione plurimum absumunt operae. An bellis et alio infortunio perierunt libri? Recentiore aetate Geberus de Alchymia plurima exhibuit praecepta,


page 113, image: s113

eaque diuisione, definitione, causarum, effectorum adiunctorumque argumentis ita illustrauit, vt nihil fere desit ad speciem Aristoteleae per [gap: Greek word(s)] informationis. Sed omnia fere ad transmutationem et naturae metallicae cognitionem adhibuit, sicut qui eum sequuti sunt, (quidam etiam antecesserunt) philosophi quos in volumen vnum congestos exhibent no strates typographiae. Lullius celebrauit etiam vegetalium chymiam, cumque eo alii plures. Extant aliqui libri de destillatione. Haec enim mature in officinas medicas est recepta. Sed neque metalla transformare et adulterare, nec quintas essentias extrahere per vini subtilem spiritum; nec destillare, omnia chymiae officia complent, etiamsi coniungantur. Iohannes Guintherius Andernacus, et Gesnerus (si huius est Euonymus) multum ad istam scientiam attulerunt lucis. Sed illi pauca praeceperunt de generalibus artis. Speciales elaborationes habent plures. Paracelsus non sectatus est vltimas. Primatum sibi tam in hac quam in medicina violente rapere fuit conatus. Ille archidoxa progenuit, in quibus videtur voluisse quidem artis formam constituaere, sed non est assecutus. Praecipit enim de conficiendis magisteriis, quintis essentiis, et reliquis. Vbi vero praecepta operationum generalium, ex quibus necesse est hauriri modum specialium?


page 114, image: s114

Quid prodest iuberi destillatione oleum conficere. Si ignores quae sit destillandi ratio? Sed nec speciales operae omnes industriis placent artificibus et experientiae. Plures repudiantur. Itaque artis [gap: Greek word(s)] sufficientem ille non dedit. Et qui possit dare homo eiusmodi informationum, et logicae methodi, quae fons est constitutionis artium, prorsus ignarus? Eius asseclae Dornaeus, et Durneiserus chymias et magnas Alchymias pepererunt. Sed et ille sine arte artem facere tentauit, et hic amplissimae policitationis titulo plus ambitionis quaesiuit, quam praestitit artificiosae descriptionis. Nec absoluit, quod est auspicatus. Nec video quid, si etiam ad finem perduxerit, amplius aliis sit daturus. Physiologias enim quasdam et historias recitat, indeque promittit speciales operationes, vt quo pacto sit oleum salis, essentia auri et reliqua conficienda, quae etiam vidi rythmico libello ab eodem descripta. Hocautem mihi non est recte docere. Principiis enim primis neglectis ad infinitatem singularium discipulos statim assuefaciunt quasi operae, pretium sit scire, quo pacto nucis oleum eliciatur, et non prius intelligere parandi oleum [gap: Greek word(s)] rationem [gap: Greek word(s)] ; aut posse oleum Iuniperinum comparare descendendo, et non prius didicisse catholicam descendendi methodum. Sienim postea iusseris


page 115, image: s115

oleum Guaiaci item descendendo facere, nisi praecognouerit generale praeceptum discipulus, hîc haesitabit, ignorans omniumne idem sit modus an diuersus. Ita videntur mihi dialecticam docere, qui in stillant axiomatum veritatem et falsitatem ex rerum natura aestimandam, prius quam ipsam naturae affectionem, qua latente iudicium veri latere necesse est, explicarint. Pollicetur Tabernaemontanus chymiam quandam destillatoriam in commentario botanico. Sed illa non apparet. D. Crato mentionem facit monastici cuiusdam libri apud clarissimum Singmoserum inuenti, quem vt sibi compararet, acriter institit apud viuum, celebris Norimbergae Medicus Ioachimus Camerarius. Sed is quoque aut latet, aut periit. Quin ergo accingeris ad artis plenam constitutionem perfectionemque? Eo in loco viuis, vbi tibi non desunt praesidia. Ea es conditione, vt professio ipsa exigere tale quid videatur. Non eruditio, non facundia, non experientia, non methodus tibi deest. Instaurator Astronomiae dicitur esse Vraniburgi Tycho de Brahe. Quin tu laudem ex chymia tibi asseris? Archimedi sepulchro inuentionis argumentum imposita sphaera dicitur. P. Ramus instauratae logicae sibi poposcit monumentum. Alii suum Azoth sibi praeferunt. Tibi pie defuncto


page 116, image: s116

statuam ponemus chymicam, si tuae industriae artis absolutionem debebimus. Non desunt quidem etiamalibi. viri docti peritique. Sedillis sua prouincia tantum creat negotii, vt vix vacare chymiae adornandae queant. Quod si otii quid et facultatisillis est, pariter tecum rogatos velim, vt publicae consulant vtilitati; et chymiam artis integrae, forma donatam tyronibus velint concinnare. Non addo plura. Vale.

EPIST. XIII. METHODVS constitutionis artium. AD VIRVM CLARISS. D. ZACHAriam Brendelium Phil. Med. et Profeß. Ienae

QVOD te nuperad artis chymicae informationem, Brendeli docte, sum adhortatus, fiducia ingenii tui et diligentiae factum arbitrere. Quem enim in aliis naturae operibus solertem industriumque, et minime oscitantem deprehendas, cureum non in chymia, cuius singularem item sibi acquisiuerit noticiam, idoneum putes? Sed quid tu mihi oppositurus sis, dudum, nisi fallor, praeuisum habeo. Vt alia omittam, de artis modo plurimum videris mihi dubitare posse, idque propter contentiones, et increpationes hodiernas, cum vixinueniatur in Aristotelea schola, quin a recentioribus logicis


page 117, image: s117

egregrie exagitetur propter consuetas vetustis artium [gap: Greek word(s)] , quas illi contemnunt. Nec deerunt fortassis chymici, qui eodem tibi molesti futuri sint argumento. Videri enim ex his aliqui volunt Ramaea industria confidere, et methodicas scientiarum elaborationes ad ingenium istud accommodare. In hac ipsa difficultate quidipse sentiam, anteuertens factum tuum, non grauabor aperire. Non probo illorum rationem, qui varias artis particulas a diuersis seu inuentas seu excultas varieque tractatas in vnum compingere volumen sine iudicio et methodo vera satagunt. Quid est facilius quam alienos conscribere sermones et in cumulum coniicere? Obiter percurrunt autores, inductionibusque asteriscis aut obeliscis in transcursu notant sententias. Has vel librorum ordine, vel elementaria initiorum designatione, vel quouis tumultuario caecoque plane iudicio per amanuenses describunt, et nomine artis ad prelum mittunt. Hoc modo cui inseruitur praeter librario? Nihil putidius inertiusque illo studio. Alli cum audiunt philosopho [gap: Greek word(s)] definiri [gap: Greek word(s)] ; artem compleri operationibus credunt. Itaque quascunque conuasare possunt, vndecunque conscribunt operationes, et in libellum coniectas pro chymia


page 118, image: s118

vendunt. Sed omissis talibus, ipse iudico non discedendum esse a vetusta artium et scientiarum constituendarum methodo quam accuratissime prosecutus est in posterioribus analyticis philosophus. Huic qui insistere velit, ei scire conuenit, quod [gap: Greek word(s)] re et essentia non differant, sed saltem [gap: Greek word(s)] . Ars enim vocatur eadem [gap: Greek word(s)] cum accomodatur ad generationem, qua opus aliquod fieri debet. Scientia nominatur ratione principiorum operationis, quae extructa sunt ex causis aliisque scientificis, quanquam proprie appelletur scientia ea, quae ex principiis est, per demonstrationem, quasi sciantur [gap: Greek word(s)] tantum necessaria ex causa immota deducta. Chymia itaque vno eodemque opere pro arte et scientia accipietur, et ita adornabitur. Iam autem philosophus vtramque constituit ex principiis seu axiomatis primis, quae vel sua euidentia statim manifesta ponuntur, vel demonstratione firmantur. Principia vult esse catholica, ad quae perueniendum sit sensu et experientia. Cum enim non sint insita nobis nisi [gap: Greek word(s)] ; in actum veniunt istis duobus instrumentis, quibus [gap: Greek word(s)] constituitur [gap: Greek word(s)] . Hinc recte dictum est ab Aristotele:


page 119, image: s119

[gap: Greek word(s)] . Ex experientia principium est artis et scientiae, siue omnino vniuersali quiescente in anima, siue singulari praeter multa, quod inest vnoquoque vnum idem cum ipsis; quasi velit in informatione scientiae, aut vniuersalia pridem ex collectione inductioneque singularium facta et in anima reposita, esse respicienda, aut singularia ea, quae cum in multis sint, vnam tamen perpetuam habeant ideam, sitque vnum pro omnibus. Qui itaque chymiam velit constituere, illum oportet sensibus, et experientia pollere, nec minus mente et intellectu diuitem esse. Sed nec omne quod expertus est, erit eiusdem artis essentiale. Itaque iubet philosophus compingere [gap: Greek word(s)] quae sunt homogenea, exclusis omnibus heterogeneis. Iuxta hanc doctrinam nihil in chymiam recipietur, quod non sit chymicum: Nihil nisi quod verum. Omne enim falsum heterogeneum. Praeterea in omni quaestionum genere, tantum quatuor sunt scientificae, hoc est, quae per propriam causam rem explicent. Scire enim est per causas cognoscere, easque primas et immotas, Vna


page 120, image: s120

est, [gap: Greek word(s)] . Haec ponit subiectum artis constitutum iam causis essentialibus, veluti in Arithmetica est numerus; in Geometria magnitudo; in musica harmonia, et sic in aliis. Ponetur hoc etiam in chymia, et non simpliciter [gap: Greek word(s)] ponetur, sed expandetur diuisione a summo per intermedia vsque ad vltimum, quo pacto requirit forma scientiae methodica. Diuiso autem quomodo artificiose sit instituenda, suis declaratur praeceptis. Moneo tamen hîc plurimum esse difficultatis, et faepe numero non posse nos ad essentiam peruenire, aut totam artem vno distributionis genere vsque ad vltima deducere. Plurimum obseruamus diuisionem integri in membra, et generis in species vel formas. Vsus et consensus artificum hîc multum habet ponderis: sed ingenio iudicioque exacto est opus. Cum positum est, distributumque artis subiectum: alia oritur quaestio [gap: Greek word(s)] . Et haec iam estaxiomatica. Illa potius erat topica. Quaerimus enim de definitione rei; vnde emergit dispositio rei definitae cum definitione, sicque constituitur axioma. Perducetur autem definitio a summo genere per omnes species vsque ad vltimam, et vbi fieri potest essentialis perfectaque dabitur. In axiomatis quoque [gap: Greek word(s)] sunt quaedam pscienda. Non enim quoduis axioma est scientificum principium,


page 121, image: s121

quanquam philosophus angustiore vocis vsu solummodo demonstrationi largiatur axioma. Verum quidem omne est; sed cum hoc sit duplex, [gap: Greek word(s)] : solum necessarium est scientiis proprium, contingente excluso. Quod enim scitur, et scientiae principium est; id aliter se habere non potest. Itaque et particularia axiomata ab artibus remouentur, cum in his quod praedicatur partim insit, partim non; seu dari possit, vbi aliter se res habet. Consequens his est, omnia debere esse [gap: Greek word(s)] . Catholica esse, ante monui; catholica autem [gap: Greek word(s)] , ita vt sint [gap: Greek word(s)] in quibus nihil dari possit prius. Debent enim axiomata esse principia. Tertia quaestio [gap: Greek word(s)] , qua exigimus proprium effectum de sua causa, et proprium perpetuumque adiunctum de suo subiecto. Huic vicina est quarta, quae postulat [gap: Greek word(s)] , quaeritque causam formalem, seu primam immotamque cur propria passio sit in subiecto suo, et totam rationem syllogismo comprehendit demonstratiuo. Hae vero duae quaestiones non in von saltem sunt diuisionis membro, sed in omnibus. Itaque quoties noua species definitur, toties de propriis effectis adiunctisque quaerendum est, et ratio reddenda per causam sormalem, quantum fieri potest. Inseruiunt ergo ad artium informationem diuisio ipsius rei artificiosa a summo vsque ad indiuiduam speciem


page 122, image: s122

continuo eoque essentiali ductu, cum genus sit causa effectaespeciei, et vtrumque eandem comprehendat essentiam materialem formalemque. Deinde definitio, et axiomata proprietatum in effectis adiunctisque ex causis suis inuentarum. Plura non requiruntur. Quod enim aliqui addunt interpretamenta et modum inuentionis et praxeos cum disputationibus variis; id docendi potius explicandique coram discipulis fit consilio, quam artis constituendae, quae sua per se gaudet synceritate. Si quis velitaddere exegeses; seorsim a praeceptis eas ponere potest, sicut et singulares operationes in loco exemplorum. Saepenumero mancae traduntur regulae, quas inepti non attendentes, inuenerunt postea exceptiones pene innumeras, dicentes nullam regulam esse sine exceptione. Sed illi asscripserunt arti defectum sui intellectus. Si res recto ponerent ordine, recte considerarent, enunciarentque; non opus foret tantis exceptionum, notationum, obseruationum, et aliorum deliramentorum plaustris. Aristoteles certe ita praecipere non solet. Demonstrarem tibi singula quae dixi ipsis Aristotelis verbis, nisi putarem tibi posteriora analyseos logicae esse quam maxime cognita. Scripsi autem de ista compendiose perspicueque in praesatione operis cuiusdam logici, in quo potissimum de scientiis per regulas Aristoteleas constituendis et iudicandis agitur. Si


page 123, image: s123

meam sententiam nonsatis assequeris; inde pete. Quod si denuo philosophum euoluere tibi placuerit; rogo legas sine interprete. Longe selicius assequeris per se loquentem, quam scrupulosissimis ineptissimisque quorundam leptologematis obscuratum. Videor mihi iam videre ingenium tuum, quam probe sis artem exornaturas. Iam cogitas de subiecto artis chymicae, quodnam id sit ponendum. Ponis autem hoc quod vsus artisicum notauit. Hoc diuidis in membra duo. Postea singula per genera decurris, definisque quam optime. Inde contemplaris effecta adiunctaque propria et singula ponis suo loco generalia generali, specialia speciali, nihil otiose repetendo. Hic quasi in intimo naturae sinu omnia apparent pulcerrimo et ordine et facie. Omnium causae per se cognoscuntur. Nihil facilius quam bene diuisorum essentias desiniendo exprimere. Semper enim genus speciem continet, et eius naturam monstrat. Haec in homogenia et generis habet essentiam, et praeterea suam formam; vnde et definitio essentialis est ex genere et forma. Video item te consectaria nectere scientiasque educere praeclaras. Video operationes instiruere necessarias, et vnanquamque iudicandam spectandamque ex principiis praemissis infallibilibus proponere. Quantum vicerimus labouris, cum non amplius in tanto operationum falsarum


page 124, image: s124

numero dubitabimus? Quanto afficietur humanum genus bono, cum illustri noticia adulterinum a genuino statim redarguetur? Tyrones tibi omnia debebunt: Iam enim non amplius in vastissima errabunt solitudine, sed ob tutum facili tanquam in synopsi omnia artis membra perspicient, arripientque, quo quid in discendo est dexterius? Sed vale tandem et me tui amantem redama.

EPIST. XIIII. [gap: Greek word(s)] AD CELEBREM VIRVM ET PRAEstantem D. Iohannem Posthium Phil. Med. et Poetam, etc.

GRATA admodum iucundaque mihi intercedit cum viro celebri et perito D. Ioachimo Camerario primario Noricorum medico, venerabilisene, amicitia et literaria consuetudo. Ex eo nuper cognoui, quam honorifice, vir laudatissime, de meis aduersus imposturas Assyluani panacificis et cinabaripolae laboribus sentires. Non est aequum vt virorum praestantium perita prouidaque nec ex vlla temeritate [gap: Greek word(s)] profecta iudicia quisquam contemnat sanus. Accipio itaque illud tuum modeste, et rogo vt et in parte aliqua amicitiae ponere me velis, quo pacto et ego tum antehac ex splendore nominis tui te dilexi semperque magnifeci,


page 125, image: s125

tum iam exanimi erga me inductione singulari tui, etiam amo, nec in postremis meis loco. Huius mei studij, vt non verba saltem accipias, sed et monumento quodam constituto, euidens sempiternumque testimonium; cum peropportune iam prae manibus haberem, et mente admodum solicita [gap: Greek word(s)] meditarer, consultis ob hoc per epistolas viris mihi in Germania nostra aliquo merito aut beneuolentia notis; te horum numero inserere placuit, et aequo honore ad commune opus iudicandum inuitare. Hocautem scias velim, me non vulgarem, et qualemcunque consignationem preaceptorum cum fusissimis, inconditis, et alienis interpretamentis, et artium conturbatione requirere; sed eo modo adornatam scientiam, quem philosophus in libris [gap: Greek word(s)] copiose persequitur, et solerter. Huius ideam si tibi proposuero, iudicandamque commisero, non puto me quicquam ab officio et amore inter nos gliscente facturum alienum. Praedico autem tibi ne sis in censura Catonianus Manlianusve. Tener adhuc foetus est. Molliter tractari quaerit. Plagas Orbilij, Vallae rigorem et exquisitam Rami compositionem nondum tolerat. Dies docebit diem. Quin ergo iam frerus fauore tuo et aequanimitate facio initium? Chymian concisis verbis, vtpote in arte quae longas circumductiones odit, nomino


page 126, image: s126

concretas substantias in materia ad purum elaborandi scientiam. Desinitionem illustro notatione primum; quod, cum fundendo soluendoque concretionem fiat; aut nobilissimo opere succos radicales, balsamaque eliciendo; inde quidem chemia, hinc chymia ars sit appellata. Deinde finem artis declaro, quod quidem puritas cuiusque per se spectetur in omni opere, vna cum illa vero etiam perfectio in virtute et nobilitate. Horum autem vsus est non in ornatu tantum, vt inde fiant splendida quaedam vtensilia; sed et, imo potius in sanitate conseruanda, affectionibusque et morbis propulsandis et omnino vita humana aliquanto possit duci commodius. Ratione scientiae non parum in ea arte praesidij est ad desiderium cognitionis mysteriorum narurae explendum, et diuinam gloriam ampliandam. Sed ego hos fines generales in speciali arre non appofuerim, nisi interpretis officio. Chymian porro dixerim bimembrem esse: Quia enim in elaborando eius vis consistit, et quidem non quouis modo, sed arti conformirer, quod nescio an possim verbo apto dicere; (obscuri grammatici vocem ESSARE vsurpant, quasi eius propria actio sit essare, vnde illa Ars bene essandi) primum erit [gap: Greek word(s)] , qua voce ipsae chymiae operationes comprehenduntur. Operationibus fiunt essentiae chymicae, si laxa vocabuli sit vsurpatio,


page 127, image: s127

ita vt in his artifex vbi absoluerit, quiescat, vsumque porro medico vel patrifamilias commendet. Secundum itaque membrum placetne tibi, vt [gap: Greek word(s)] appellem? Continet enim [gap: Greek word(s)] seu opera operando chymice effecta. An rectius prima pars erit chymia operatrix; secunda operum designatrix? Vtinam ingenia praestantia in hoc certent. Quicunque commodius vocabulum inuenerit; ei poterit esse eo in loco sua statua honorifica. Continet quidem etiam secundum membrum operationes; sed eas a primo accepras mutuo, tanquam ex principio. Primum enim membrum operationes omnes [gap: Greek word(s)] explicat. Secundum eas accommodat ad species chymicas extruendas. [gap: Greek word(s)] quaedam sunt simplices; quaedam compositae. Quam vellem me hîc posse loqui [gap: Greek word(s)] ? Simplices sunt quae vna fiunt operationis forma: compositae quae pluribus. Haec si accipias vt pronunciantur, impingent in artis leges. Neque enim per se dicuntur, nec catholice. Sed omnia intelligi chymice volo, quanquam non vbiuis addam determinationem, quod sine taedio deficientibus propriis locutionibus non eueniret. Incepit currere rota. Quam vereor ne vrceus exeat in stituta amphora? Procedendum erat diuidendo, desiniendo et proprietates exponendo. Sed sentio aquam haerere. Cum enim vitiosum sit ita diuidere, vt aliquando concidant genera; hoc


page 128, image: s128

quomodo ex instituto vitem, vix video. Nam quaedam operationes fiunt simpliciter et composite simul. An non attendendum est quid fieri possit, sed quid ex vsu artificum fiat bene? Ita certe. Itaque me excusabunt facile in vsu [gap: Greek word(s)] . Dichotomias tacebo, et Delium natatorem experectabo. Simplices [gap: Greek word(s)] voco expressionem, filtrationem, seu colaturam, assationem, solutionem, calcinationem et similes. In compositis habeo destillationem, et huic conformes. Non tantum valeo ingenio vt sine longa et attenta consideratione effundam ordine omnia. Primitias iam degustasse satis sit. Non autem nego quin alio diuisionis principio constiruto quis possit facile decurrere ad species indiuiduas, quo pacto Dornaeus in solutionem et coagulationem mistasque operationes partiri omnia conatus est. Sed mihi in oculis est ipsa natura formae, quae vt in aliis artibus, ita in chymicis operationibus per simplicitatem et misturam videtur apte posse repraesentari. Si mihi ex mea sententia, et non potius ex vsu artisicum liceret deducere artem; nominibus confictis facile rem expedirem. Sed id nulli concessum est. Itaque non immerito Paracelsi vesania bonis viris est inuisa. Sed quî placet tibi haec [gap: Greek word(s)] : Chymia est extrahendi elementarium essentias exaltandique scientia. Hanc qui exercere bene velit,


page 129, image: s129

eum oporret gnarum esse [gap: Greek word(s)] continet [gap: Greek word(s)] in specie, quam possis [gap: Greek word(s)] appellare. [gap: Greek word(s)] materiae ignis, et regiminis tradit noticiam. Haec statim a desinitione ponenturideo, quia vtrique artis parti sunt communia. Sequetur distributio in membra. Chymia est partim ergastice, partim poetice. (Liceat enim mihi in praesens ita vti vocabulis) In ergasia communia sunt, electio materiae, et temporis, eiusque duplicis, initij nempe et durationis, item locus, repurgatio, et si quae sunt his similia. Eadem etiam aut extrahit, aut exaltat, et non raro vtrumque simul spectat. Exaltatio fit graduando, multiplicando, digerendo in pelicano, quod circulare nominant, item transmutando: vt ita tota ratio nuius sit in alteratione, incremento et generatione. Extractio vtitur operationibus communibus. Omnis item elaboratio aut in vno moratur et ad vnum tendit, aut ex vno facit plura; altera tamen magis altera. Nam tam diues haec scientia est, vt per varios modos possit praeparari vnum idemque, et illi modi ad multa sint accommodati. Caeterum operatio chymica aut segregatio est, aut congregatio; et vtraque modo secundum homogenian modo hecerogenian. Vtrique etiam competit reductio. Segregatoria artificia heterogeneorum in vno commistorum


page 130, image: s130

sunt putrefactio, expressio, cui accedit colatura, sublimatio, destillatio, calcinatio Destillationi ancillatur cohofatio, et congruit etiam descensio. Sublimationi et destillationi competit rectificatio, et volatilitas. Vtraque etiam vno opere fit in circulatione, licet fine diuerso. Segregatoria homogeneorum, solutione vocata continentur, cui accedit ceratio, liquatio seu fusio. Fit autem hîc amplior moles transitu sicci in humidum aqueum. Itaque ei inseruit et calcinatio et alia opera quaedam. Notandum autem est non raro [gap: Greek word(s)] interuenire, sibique minus proprie interdum famulari labores, veluti fixatio fit aliquando per sublimationem, aliquando per circulationem, calcinationem et similia. Ita sublimario non semper segregat: non raro etiam vnit, vt in cinabari, hydrargyro sublimato, et similibus. Congregantur heterogenea imbibitione, amalgamatione, fermentatione, digestione: Homogenea vero coagulatione. Hac ratione facile videtur ars integra comprehendi posse. Sed eget diuturniore consideratione. Non enim semp succurrunt aptissima, [gap: Greek word(s)] . In altero membro vbisunt [gap: Greek word(s)] , generalis admonitio est, chymica opera crebro rectificando debere ad conuenientissimam formam virtutemque adducta esse. Est et hoc notandum quod eaedem res nomina mutent plus minus elaboratae, aut respectu rationeque variata. Caput mortuum


page 131, image: s131

vocatur, quod residuum ab extracta essentia est, nec quicquam habet virium aut perparum totius quod ante fuit, et in cuius extracto balsamo vita seu efficax virtus est reposita. Menstruum nominant medium extractionis aut putrefactionis liquorem. Tinctura nuncupatur chymica essentia tunc cum colorem integri potissimum habet. Quinta essentia dicitur, cum astrale vt loquuntur factum est, seu summam nobilitatem, quae cadere in elementare potest, est adeptum. Sanguis a rubro colore aliquibus impositus est. Mercurius est, cum aquositatem refert; sulphur quicquid pingue est. Fiuntitem opera ex mutuis, vt ex salibus spiritus, etc. Componuntur insuper, fiuntque modo ex vna modo ex pluribus rebus. Haec et similia generatim annotasse sufficit, quia non suntin vna specie stabilia. Quae vero substantia speciatim differunt, sunt olea, aquae, calces, sales, croci, flores, turbith, crystalli, vitra, succi extracti, elixiria. Magisterium, primum ens, essentia et extractum pro eodem sunt. Vix enim praeterquam ratione differunt. Consentit illis clissus. Spiritus aquis continentur. Balsamus congruit cum oleo. Quae vero quibus sint [gap: Greek word(s)] facile est videre. Sales et calces congeneres sunt. Succi extracti possunt contra distingui oleis et aquis: et horum genus opponisiccis. Non ignoro plura adducirerum chymicarum vocabula,


page 132, image: s132

quibus videntur peculiaria expressa [gap: Greek word(s)] . Sed reduci ad pauca possunt facile, sicut Dornaeus ad tria redigit, aquam, scilicet oleum et sales. Parachymici Paracelsitae multa sunt commenti friuola, vt Realgar, Xenechdon, aurum potabile, aurum vitae, butyrum arsenici, axungiam solis, arcana, lac virginis, leonem viridem, rubeum, aquilam albam et similia, quae partim etiam antiquis fuerunt vsurpata; partim operum singularium sunt tegumenta ad conciliandam admirationem; partim comprehendunt plura vt arcana, quae sunt tinctura, quinta essentia, lapis, etc. de quibus ante monui, quod non sint distinctarum specierum nomina peculiaria. Ego te rogo, vt pro tua industria de eiusmodi informatione, qualis rudimentum crassa, vt aiunt, minerua proposui, diligenter cogites, si forte vel nostratibus vel posteris ad integritatem scientiae adiumento esse possis, aut saltem professoribus academicis tractationis chymicae compendium monstrare. Tyronibus ea res erit gratissima, et ad celerem artis cognitionem maxime accommodata. Vale, et has primitias nostri inter nos officij non aspernare. Pridie Cal. Ianuar. anni 1595. Rotemb.



page 133, image: s133

EPIST. XV. DE CINABARI, MINIO, CERVSSA, LAzurio factitio, plumbagine, lithargyro, scoriis et similibus, an sint operum chymicorum genera. AD VIRVM CLARISS. D. IOHANnem Posthium Phil. Med. et Poetam celebrem.

QVI merces chymicas in nundinis passim inusitata quadam arcanorum specie, et titulis hieroglyphicis adingenerandam populo praestantiae cuiusdam et occultae virtutis opinionem venandosque inde nummos, proponunt, Posthi erudite, saepius illudunt veris artificibus, atque imperitis persuadent, esse quid sublimius, ad quod nondum peruenerintilli, imo quo aspirare nulli praeter se liceat, aut vllo fato sit concessum. Ita cum maxima vanitate, et aucupio fructuosissimo viderunt regiones Germaniae Assyluanum impostorem cinabarin paulo secius a vulgari praeparatam, sub titulo panaceae proponentem, conuolantibus aere grauissimis emtoribus vndiquaque, nec tantum ementibus precio indicato, sed et donaria conferentibus vt saltem emere potuerint. Pari artisicio est qui angelicum passim distrahit puluerem modo citrinum, modo purpureum, modo hyali colore et violaceo, quem coelestem vocat, et


page 134, image: s134

hoc ipso nescio quid diuinae efficaciae promittit, propterea quod scripserint autores chymiae, ita praeparatum ingeniose debere apparere. Minus tamen illi hoc praeconium lucrosum est ac Assyluano. Nec desunt alij. Nosti enim impudentiam huius farinae nebulonum. Cum autem adulteria tam sint foecunda feliciaque vt etiam artifices lateantinterdum; artis discipulus aut amator non immerito quaerere potest, sitne tandem aliquis determinatus artis finis, et numero definitae species, an vero in infinitum quaeuis res ignibus chymicis excocta, intra essentiae eius limites sit recipienda. Facilis quidem, et expedita responsio est per Socraticam sententiam, oportere artificem in multa simul et pauca intentam habere aciem, quanquam Plato neget recte philosophari quenquam extra ideas sempiternas. Atqui omne opus artis determinatum est, nec quod fortuitum est aut infinitum, comprehendi potest, nec sciri. Quomodo ergo quaeuis poterunt admitti? Et ne vagetur cognitio, certis includitur praeceptis pro vsum et experientiam a ratione constitutis, quibus omnium operum forma exacte definitur, vt quod artisiciosum, et quod [gap: Greek word(s)] iudicari possit. Exigendaitaque sunt circumforaneorum mercimonia ad regulas artis, indeque spectanda. Dicere vero chymiam incomprehensam esse, et aliquid amplius habere quod summos effugerit artisices, nec dum in vsum venerit; solum


page 135, image: s135

autem innotuerit improbis stellionibus; insaniae proximum est. Quaecunque consensus artificum approbauit, id chymiae legem habet. Quod repudiauit, aut non homogeneum agnouit, syncerumque et perpetuum, id ne chymicum quidem censendum est. Procedit autem chymia more aliarum artium a summo genere per intermedia desinitque in indiuiduis speciebus et exemplis. Finita itaque praecepta habet. Sed horum tamen potentia infinitis numero competit singularibus. Hic opera danda est, vt quoduis ad suum reuocetur genus, quod cum ali quanto sit peritioris iudicij, causa est cur tyrones haesitent, et interdum non tantum confundant opera, sed et artem imperfectionis accusent. Cerussa certe, Lazurium factitium ex argento, et similia genera chymica non sunt, quae possint aequo cum aliis ordine poni. Appellantur tincturae, aut magisteria, aut crocis accensentur, aut calcibus. Itaque aut species pene vltimae erunt, aut exemplaria seu species indiuiduae. Sandyx seu minium, quid aliud est quam colore alterata calx quaedam metallica aut mineralis? Scoriae non referuntur inter essentias, quan quam non sint plane inutiles. De molybdena, lithargyro, cinabari, hydrargyro sublimato et similibus quaestio difficilior est. Videntur enim haec ideo inter essentias aliquo genere summo numeranda,


page 136, image: s136

quia dissimilem habent aliis naturam, vtpote ex compositione genita. Neque tamen chymia excludenda fuerint, cum chymico artificio apparentur, veluti cinabaris et sublimatum per sublimationem; molybdena et lithargyros per descensionem et segregationem, quin et transmutationem metallarem, quae solis conuenit chymicis. Ego quidem studui summa chymiae genera in priore ad te epistola complecti omnia: at vereor ne me assecutum rem neges, et his quoque aliquid loci assignes. Elixiria genus compositarum essentiarum sibi vendicant. Habent et extracta et magisteria quid tale. Num ergo elixyribus accensebimus? Vide an non classe magisteriorum sint comprehendenda, eo demque explicanda titulo. Si mihi astipularentur eruditi; Magisterij vocem ei assignarem generi quod continet duas species, alteram crocorum dictorum; alteram sub limatorum eiusmodi, qualis est cinabaris, etc. Lithargyros in recrementis est. In plumbi essentiam aut cerussam abit elaborando, aut etiam singularem liquorem suo respondentem generi. Fit quidem transmutato plumbo. Sed non quaeuis transmutatio est chymica. Nosti philosophum [gap: Greek word(s)] tunc vocare potius cum ex meliore sit deterius. Nam ex categoria et affirmatione transitus tunc est in priuationem, qui est finis corruptionis. [gap: Greek word(s)] vero est


page 137, image: s137

cum ex ignobili fit nobilius. Iam autem [gap: Greek word(s)] chymicis ex accidente conuenit, [gap: Greek word(s)] vero per se quemadmodum etiam omni arti, vt idem contestatur philosophus. Nihil ergo euincit argumentum transmutationis. Ita causa proposita paucis est. Tu iudex eris. Si me amas, me litem perdere non concedes. Solent iudicibus manus inaurari, argentove obduci vt secundum partem fauentem pronunciare ratio velit. Cape id a me quoque munus, auctarium nempe quaestionis prioris. Cum enim dictum sit omnem artem essentia sua finitam esse; numero vero sensilium seu singularium exemplorumque infinitam, quaero non iniuria, differantne indiuidua secundum substantiam, an non. Audio quosdam dicere non differre substantia, quia distent solo numero. Numerus autem adiunctum est. Risi fallaciae efficaciam, quae etiam solertioribus imposuit, vt id literis pro vero prodere non dubitarint. Ergone inquam ego et tu; mas et foemina non seiunctisumus substantia, quoa discernimur numero? Est Socratica fabula de homine olim geminato, postea vero in duo dimidia secto. Est et de amico, quod sit alteridem sententia. Diuinum oraculum pronunciat marem et foeminam matrimonio coniunctos esse non duas, sed vnam carnem. Veritas naturalis autem his aduersatur. Ego enim anima et


page 138, image: s138

corpore proprio me gero, tuitem propriis. Nec sumus accidentia, sed substantiae, vtpote separabiles et seorsim existentes. An illud philosophorum quorundam somnium est, omnes animas indiuiduas esse animam vnam genericam non in ratione, sed natura existentem, adeo vt diuersa fiat secundum subiecta et vires, sicut calor solis in ligno, lapide, luto, aqua, etc. non secundum essentiam? Ego, quae mea simplicitas est, puto sub stantiâ artis conuenire omnia indiuidua; cumque sint numero infinita; negatum esse substantias singulares in arte locum habere; sed saltem numero designatas absque ordine subiugari generibus. Atisto modo negata non est existentia indiuidualis in natura singulari. Itaque cum dicimur differre numero, non est numerus accidentarius intelligendus, sed substantialis, ipsis indiuiduis non disclusis certis speciebus, sed vna comprehensis, cui quodque suam singularem substantiam conferat, quâsitipsa. Reuera autem tunc illa species genus est, quod non existit extra singularia. Quid enim est indituiduum aliud quam species vltima, quae genus non potest fieri ob negatam vlteriorem in species diuisionem? Itaque et singularia reuera inter se distant specie, quod est Aristoteli numero differre. Sed a te expecto quaestionis explicationem. Vale et ex voto viue.



page 139, image: s139

EPIST. XVI. DE SCRVPVLIS QVIBVSDAM VERsanti in chymicorum lectione obuiis. AD VIRVM ORNATISS. DOCTISSImumque D. Hieronymum Reusnerum Phil. et Med. Nordlinganum.

EGo vero, Reusnere. vellem, me, quemadmodum adhortaris, posse tantum afferre lucis, et adiumenti chymiae, vt detersa carbonariorum fuligine, et explicatis hieroglyphicorum monumentorum perplexitatibus, syncera et aperta amatoribus suis appareret facie, et more aliarum artium ad vitae laudatae vsum inuentarum exercendarumque perspicuam, minimeque erroneam proponeret doctrinam. Ita enim futurum sperem, vt, quae hactenus propter obscuritatem et erroribus obnoxia fuit plurimis, et multum nobilitatis suae splendorisque perdidit dignitatis suae gloriam recuperet, et in scholis philosophorum locum recipiat veterem. Sed vix in me tantum est ingenii, praesidiorumve. Neque enim ignoras absque artis vsu non posse quenquam aut promittere, aut conferre quicquam praeclari. At hic in me est exiguus. Artificum vero sententias assequi et recte interpretari, quantae sit difficultatis nemo non intelligit. Regna pene exhausta sunt et perditi principatus, dum operationum sides ad prescriptum


page 140, image: s140

magistrorum est explorata, et incerta artis certitudo inuestigata. Quid ipse sperem, aut obtineam pauper? sed ne puto quidem per sumptus prosusos posse ad artis fastigium perueniri. Satis sunt sumptus pauci cum ingenio, diligentia et circumspectione, otioque et animo tollerantissimo coniuncti. At et horum curta mihi suppellex est. Cogor vulpinam induere. Simulo aliquam artis peritiam, et eruditorum assector familias. Apud hos dum balbutio et haesitante lingua ad disserendum de chymicis eos prouoco, paulatim inuolo in artis penetralia, donec tandem admissus igniculum illum coelestem velut prometheus alter deportem. Cognoui ex illorum sermonibus, eum qui laborare ad praecepta artificum chymicorum velit, non oportere pecunias pluere, et immensam vasorum preciosorum et plaerunque inutilium congerere farraginem, et in diem operari; sed naturam intueri, huiusque opera contem plantem de arte aestimare. Vix enim ars est, quae tam imitatur naturam quam chymia. [gap: Greek word(s)] . Naturae postea consideratio perpetuitate exemplorum et multo studio solertiaque est confirmanda. Vbi hîc profectum est, doctrinae, non ciniflonum vulgarium, et impostorie plebeiorum chartae, sed artificum sapientum, de quibus constat, quod laudabiliter in ea scientia sint versati,


page 141, image: s141

sunt cognoscendae, donec disciplinae phrasin arripuerimus, artisque consuetudinem fuerimus assecuti. Multa item sunt in opere, quae nec scribi nec dici possunt. Oculis vsuque ista erunt cognoscenda. Assistendum peritis et omnia momenta notanda. Consueuerunt etiam docti vti laconismo. Taedet enim ipsos [gap: Greek word(s)] . Nihilominus tamen praeteritum hîc, alibi est explicatum. Conferenda itaque praecepta, et operationum congruentiae. Solent plaerunque titulis proponere artificii finem. Hoc cognito, quomodo sit quam optime secundum experientiam artis obtinendus, in multis patet simul. Si non patet; naturae opus consulendum, et dicta sapientum. Haec plaerunque et ipse sum secutus, et vt sequantur alii, soleo monere. In promissis amo modestiam, et candorem. Si experiundum quid est; in pauca repericulum iudico tollerabilius, donec de opere euadas certus. Iterandum enim opus est, quod prima tentatione periit. Non itaque semel profundendi sumptus. Qui sympathias et antipathias naturarum habet exploratas; illum pu to non infeliciter in chymia versari posse. Cognoui enim isto praesidio etiam metallurgos excellere, quandoquidem in excoquendis metallis, tantum momenti habent additamenta non ad sumptuum compendia duntaxat, sed et facilitatem operis et lucrum


page 142, image: s142

praestantiamque, quantum vllibi. Inimicachymia est temeritati, oscitantiae, somnolentiae, praecipitibus et ventosis. Antequam singularia tententur, vniuersalia notissima esse oportet. Temporum occasiones, rerum delectus et similia minime oportet praeterire. Multa scripserunt veteres, quae nos arguimus mendacii, sed iniuste. Ideo non assequimur eorum labores, quia non ita attenti ad rem sumus, et plaeraque vix perfunctorie inspecta iudicamus. aut etiam adminiculis paribus nec materia sumus in structi, aut non omnia ita adaptantur et pariter in opus veniunt. Vides Hieronyme, quam timide aggressus sim chymiam, et quam callide ad eam aditum moliar. Si quid profecero, libenterid communicabo sociis. Neque enim par est bonorum studiosum inuidentia infamem effe. Ego te rogo, vt si quid praecepti illustris habes, item in commune conferas. Opera enim tui similium confluente, ars ad summum perfectionis aspirabit. Paracelsitae, de quibus scribis, quod me contumeliis incesto ore lacerent, et maximo infortunio mactare conentur, perfectionem sibi somniant arrogantque solis: sed nimis impudenter. Quid enim illis tribuendum sit, qui non cognitionem naturae synceram, sed inania verba; non animum scientia vera imbutum, sed aureorum montium persuasione vesana delibutum,


page 143, image: s143

non modestiam legitimamque professionem, sed libidinem omnia perturbantem, et ex officij desertione alienae artis praematuram illegitimamque inuasionem adducunt? Quod in modesta genuinaque philosophia omni seculo fuerunt Sophistae, id in chymica disciplina sunt Paracelsitae. Mirarer quosdam in tanta verae pietatis luce iuueniri, qui sibi a Paracelso porco illo immundo et naturalis scientiae deprauatore, nomen vel somnient, nedum arrogent cum supercilio, nisi notum esset, nihil tam turpe esse, tamque vesanum, vt non suos inueueniat [note: Lectio scriptorum Paracelsi.] asseclas admiratoresque. Legunt Paracelsi scripta quidem etiam nostri, sed ita vt Plinius olim etiam abiectissimos libellos. Si quid boni est, quod ille ex aliis transscripsit, aut visum annotauit, probant caetera contemnunt. Spero fore aliquando qui non vesaniam in praeceptis catholicis, haec enim suo se confutat luculenter flagitio: sed operationum modos fraudulentos et perniciosos, a quibus hactenus pependerunt etiam boni quidam, redarguat, et risui exponat omnibus. Tu vt cepisti fauere chymiae castae, ita perge feliciter, et studia publica iuuare non omitte. Vale.



page 144, image: s144

EPIST. XVII. EXPERImentum explicationis hieroglyphicae in tabula Smaragdina Hermetis. AD VIRVM CLARISS. D. HIERONImum Reusnerum Phil. et Med. Nordlinganum.

COGITANTI mihi, Vir praeclare, impensius ea quae ad me de chymica veritate neglectis hieroglyphicis in aperto proponenda, scripsisti maior subinde oritur difficultas, adeo vt visus mihi sis autor esse artis Lullianae, aut numerorum Platonicorum expediendorum. Est enim illud artificium obscurissimis inuolutum perplexitatibus, quas qui enucleabit, ille artem explanabit docebitque diserre. Istud autem qui possim sine alis ingenioque daedalaeo, aut filis ariadnaeis, Mercuriive caduceo, aut Alexandri gladio et AEneaeaureo Ramo, hesperidumque pomis? Longe inexplicabilior error labyrintho est; longe periculosior via quam quâ Phaeton, et Icarus incessit: multo tenebrosior praecepsque magis auerni faucibus, et impeditior Gordiano nodo tela. Medeae artibus ad aureum vellus peruenisse Iason dicitur. Ego ne si copia quidem esset, vti eis velim. Ex hieroglyphicis vna est circuli quadratura. Hanc inexplicabilem iudicauit summus Philosophorum Aristoteles. Tunc


page 145, image: s145

mihi excellentius ingenium tribuas? Quis monadem hieroglyphicam philosophi Londini declaret? Scribit Herodotus Apollinem Delphicum ambiguitate oraculi lusisse Croesum, eumque tunc amissurum regnum dixisse cum Medorum rex Mulus forer. Hoc postacceptam calamitatem exprobranti Croeso explicuit Pythia. Oraculis Delphicis intricatiora sunt chymicorum praecepta. Periculum praesens incurrerim non consulta prius vate. Illa vero vix comparet vspiam. Per coelum volare vni contigit Daedalo. Reliquis is conatus attulit exitium. Mutato nomine de me fabula narratur, inquit poeta. Quam risurime essent et plane deuoraturi paracelsitae, si a summo delapsus Icari in morem vitreo darem nomina Ponto? Atqui, inquies, petit ardua virtus coeli et negata tentatiter via. Audendum est: fortes fortuna adiuuat. Multis non licuit ad solis currum peruenire; at licuit Prometheo. Studendum est vt in raris exemplis nomen inueniatur tuum. Agnosco Sirenum illecebras. Sed ero Vlyssaeus. Audiam te suauissima personantem; sed vinctus, ne me trahas in abrupta. Experiar tuam sententiam in smaragdina Hermetis, quae exceptis patrum ante diluuium sententiis, hieroglyphicarum est vetustissima, [note: Hermes. Zoroaster.] quandoquidem Hermes coaetanus dicitur fuisse Zoroastro: hic autem


page 146, image: s146

est Chamesenuus seu Cham Noes filius; et Isis vxor Chamesenui in columna testatur se eruditam ab Hermete seu Mercurio. Experiar autem interpretationem in tabula illaideo, quia dulcius exipso fonte bibuntur aquae; et cum antiquissimum quodque sit verissimum; a veritate minus me aberraturum, atque ideo maius operae precium facturum iudico, vbi rem acu tetigero. Adde quod de hac tabula Bernhardus affirmet, artificium in ea proprie et perspicue descriptum comprehendi, cum alias incredibile sit ex parabolicis veterum libris rem assequi. Erit ergo in illa explicandalabor facilior. Non ignoro Paracelsum iactare apocalypsin Hermetis et Hortulanum pridem commentatum in tabulam illam fuisse: sed hî aenigmata auxerunt aenigmatis, nec vlli inseruierunt sua explicatione, id quod non dissimulat Hortulanus, cum dicit: O lector chare si scis operationem lapidis, tibi dixi veritatem. Sinescis, nihil tibi dixi. Ipse quoque Paracelsus sua occulta fore vaticinatus est vsque ad Eliam artistam seu calendas graecas. Eiusdem versutiae est Bernhardus, Geber et ferme omnes alii. Nam et in Arnoldo et Thoma et Alano, qui maxime perspicue de isto artificio scripserunt, non deest obscuritatum pelagus. Narrant aquilam pullis iam volatum meditantibus


page 147, image: s147

praeire, eosque ad volandum apte sicut Daedalus Icarum exemplo inuitare suo; Mihi aquilae loco erit diuina clementia, cuius acumen in eiusmodi abditis maxime estaccersendum et imitandum. Sed [note: Tabula Smaragdina.] aggredior rem ipsam. Ita habet Smaragdus. Verum; sine mendacio, certum, et verissimum. Pro oemium hoc mysterii est, ne quis putaret ex obscuritate et operis [gap: Greek word(s)] post experimentum primum, mendacio sibi illusum, sed seipsum, stuporem suum, imperitiam aut oscitantiam accusanda sciret, si non respondisset scripto euentus. Sequitur res ipsa: Quod est inferius, est sicut quod superius: et quod superius, est sicut quod inferius ad perpetranda miracula rei vnius. Duo nominantur per loci superioris et inferioris differentias, quae cum non sint separabiles, necesse est vt in von tertio designentur. Fingo id tertium esse aquam philosophicam vitro, quod violam vocant, contentam. Huius [gap: Greek word(s)] supra et infranotant res duas; vnam leuem et ex imo in sublime eleuatam; alteram grauem quaevt cinis in fundo restat. Vtrique autem tribuitur vna eademque natura secundum substantiam et qualitates: et ex vtroque coniuncto dicitur procreari res vna mirabilis. Indicat philosophus in aqua philosophica solui corpora coniugata aurum scilicet et argentum; solui autem in elementa. Nam aque


page 148, image: s148

pars commiscetur aquae, et ab eanon separatur. Ignea aereaque eminet et in summo facie fuliginis apparet, nec aliud est quam verum auri sulphur et quinta essentia. Terrea portio restat in fundo. Neque tamen haec alterius naturae est quam illa. Nam eadem est radix, idemque principium, quod in compositione vnioneque apparet, cum alterum altero tanquam familiari gaudet, sicut et Democritus olim scripsit, et Calid repetiuit. Idem cernere est, etiam inquintis essentiis vegetalium, dum elementa separantur. Omnia sunt eiusdem naturae, saltem differentia leuitate subtilitateque grauitate et crassitie. Itaque et illa celeriora sunt magisque penetrant, haec tardiora. Postquam coniunguntur iterum, res mirabilis inde fit, quae caelestium et elementarium virtutem obtinet. Itaque ex vera essentia chymicorum, nempe ea quae depurata maxime est, et ex separatis partibus seorsimque elaboratis in vnum coaluit denuo. Porro de vi seminali istius miraculosae naturae ex summis imisque genitae ita philosophatur cum illustratione per comparatum simile: sicut omnes res (inquit) fuerunt ab vno meditatione vnius: ita omnes res natae fuerunt ab hac vna re adaptatione. Nondum oblitus Hermes fuit patrum doctrinam de mundo. condito. Itaque


page 149, image: s149

hinc tanquam noto principio suae artis declarationem petit. Vnus ille meditator est naturae conditor. Hic exemplaria mundi, vt habet Timaeus, in se ipso ponens meditatur facitque res omnes. Huic respondet Hermetica illa genitura. Praeficitur ei vnus quidam nomine artificis. Hic res solutas coniungit iterum adaptatque et rem miraculosam producit. Hanc porro adaptando patienti materiae; per naturam gignit quaeuis. Natura enim est causa secunda per quam a creatione per adaptationem et dispositionem conuenientem omnia producuntur prout seminale principium est. Itaque tam in mineralibus quam vegetalibus magister, vbi semen naturae instinctu produxit, eodem vtitur ad generandum veluti ex tritico elicit semen; hoc adaptat terrae matri, iterumque adhibito naturae regimine profert triticum, numero tamen auctum. In mineralibus exauro naturam legit, qua aquae philosophicae tanquam matri terrae insita, conficit aurum, et sic in reliquis. Non potest illares vna accipi nisi [gap: Greek word(s)] de principio seminali. Nam effectus ei tribuitur, quod ex illo omnes res natae sint; non meditatione sicut in creatione factum est, sed adaptatione, id est interuentu naturae, ita vt magister suum semen suo coniungat patienti. Ex hoc intelligitur quod nihil possit chymicus sine


page 150, image: s150

natura; et quod cum hac possit omnia secundaria; proprium autem eius officium nihil sit aliud quam adaptare, iungere et concinnare, adhibitisque adminiculis externis in opus vocare principium internum. Verumenimuero cum illud superius et inferius vnam rem miraculosam constituerint, ex quibus parentibus materialibus tum ipsa tum res [note: Pater sol. Mater luna.] illa vna prodierunt? Pater eius est sol, inquit Hermes, mater luna. Portauit illud ventus in ventre suo. Nutrix eius terrae est. Proponit nobis generationem naturalem, et ad vnum sub stantialem effectum duas causas procreantes mutuo amplexu vnitas describit; vnam vero conseruantem seu nutrientem augentemque. Signum hieroglyphicum generatoris estsol, qui in terris est leo, aurum intra terram; in homine cor; in plantis vinum. Generatricis signum Luna est quae argentum, etc. Ex his parentibus gignitur illa praeclara soboles, quae seminariam vim habet ad vnumquodque sui generis. Intelligendum itaque est ad foeturam in plantis et animalibus requiri naturam solarem, quae est calida sicca addens terminum et mistionem procurans: Deinde lunarem concurrere, quae humida est et cum frigida ad illam censeatur. Corruptiuum tamen frigus non habet sed generatiuum. De his duobus principiis disseruit Aristoteles in tertio de Gen. anim. c. vlt. vbi de calore


page 151, image: s151

viuisico per vniuersum sparso, et principio in terra foecundo sermonem facit. Chymicus quoque in arte sua essentias procreaturus non obliuiscetur huius naturae duplicis, et ex aqua igneoque terrae principio quod est sulphur foecundum illam conflare annitetur. Si percurrere agriculturam placeret, multis possem haec declarare. Sed in re manifesta verbis opus non est. Genita vero ilia res mirabilis ex superiore et inferiore, nutrienda est terra, quae in se obtinet materiam quandam aptam ad conseruationem tam animalium quam plantarum sicut notum est. Chymicus sobolem suam conseruabit modo eodem. Sciendum autem nihil nutriri plane dissimili; sed quo vicinius seu cognatius nutrimentum est; eo melius. Hinc artifices studuerunt omni impuritate abiecta essentiis ipsis nutrire substantias suas, ne naturae negotium fiat in separandis impuris. Itaque et in lapidis magisterio terra sumitur optime repurgata, quae nihil est aliud quam lac virgineum, seu Mercurius philosophorum. In modo nutritionis opera danda est ne esuriat infans, aut copioso lacte suffocetur. Est et discrimen in vetustate, et nouitate. Quod tenerius et recentius a partu est, parum lactis requirit, adeo vt quinquagesimam vix partem exigat. AEtate ingrauescente, nutrimentum postulatur vberius. Dixit ergo


page 152, image: s152

hactenus Hermes ex auro et argento gignendum esse lapidem seu naturam quandam, quae educanda sit cibo ex terra petito, seu philosophorum Mercurio imbibenda. Ego vero tibi mysterium ex his reuelo. Cum dicit id quod superius est, esse sicut quia inferius; non tantum ex coniunctis fieri posse illam rem miraculosam innuit; sed perinde esse vtrum sumatur etiam seorsim. Nam et anima auri innatans Mercurio philosophico efficax est, et id quod de natura eius in fundo substat. Itaque et illud et hoc separatim ad maturitatem per nutritionem perducere potes, idque tentarunt philosophi et assecuti sunt. Si superius inescatur; prolixus quidem et operosus labor est; sed fit inde longe validissimum elixin. Thomas absterret ab hoc fratrem Reinaldum ob nimium tempus et vacationem. Vocat autem opus maius si inferius elabores; operae pretium quidem est sed minus, at minore cum tempore et negotio. Pauperes philosophi qui finem illius expectare non potuerunt; hoc vsi sunt artisicio. Vocant praecipitationem. Quod praecipitatum est, hoc augent Mercurio philosophico paulatim affuso, et simul praecipitato. Vbi iusta copia est; reducunt in Catillo, faciunrque aurum laudabile. Ego tibi dico quod, ex hoc quod fit, id sit verissimum electrum, cuius vtraque pars in igni et aqua forti est constans et inseparabilis, et in


page 153, image: s153

quo Paracelsus summam inesse medicinam pronunciauit. Ne tibi desit testis: VIDI. Puluis ille, qui vocatur ab Hermete inferius, ex cinereo cum quadam flauitie nigricat: et est ille cinis, de quo philosophi dicunt, quod non sit contemnendus, quanquam ex eo artisicium magnum non fiat. Sed quid est quod inquit; Portauit illud ventus in ventre suo? Signum hieroglyphicum [note: Ventus.] est. Ventus designat spiritum chymicum, in quo est calor et natura illa coelo analogos, sicut inquit Aristoteles. In minerali lapide est philosophorum Mercurius ex auro argentoque extractus, qui et aquila et spiritus ob volatilem naturam vocatur. In huius ventre inuisibiliter antequam edatur, portatur infans. Mira res est, ita ab hydrargyro absorberi aurum, vt nihil appareat praeter aquam densiusculam, cui post putrefactionem insistit nigredo fuliginosa, vt ita quod in occulto est fiat manifestum, et manifestum occultetur. [note: Pelagus do satthalia.] Hoc est pelagus de sathalia, in cuius medio mons conspicitur, seu venter infante praegnans. Non me fugit alios ventum explicare aliter; sed ista senrentia est mea, quae congruit cum naturali generatione animalium et plantarum; quaeque in opere chymico item est attendenda. Spiritus enimvini seu quinta natura est illa soboles genita ex vino ipso, in quo est natura triplex, tartarea scilicet, aquea et vinosa. In aquea portatur


page 154, image: s154

essentia tanquam in ventre. Terra imum obsidet, sed non minus nobiles spiritus possidens, qui si vniantur priori essentiae, valde efficax constituunt medicamentum, sicut et ante dixi. Quod si nutriatur vtraque haec pars coniuncta sui simili substantia; amplisicatur copiose. Illa autem nutritio distat in vnoquoque genere seruata tamen analogia. Si spiritum vini velit augere chymicus seruata nobilitate; elaboratissimam eius essentiam vasi Hermetis seu pelicano includet. Huic post debitam circulationem affundet sub stantiam congenerem, et circulo ferri item sinet. Ita nutrietur prius, et hoc cedet in substantiam eius eandemque sortietur nobilitatem. Poteris augere ita quousque libuerit. Interim autem ad vsum certam partem promere. Ex hac explicatione longe excellentiora principia, longeque aliam elaborationem rerum chymicarum colliges, quam ex vllo Paracelsico scripto. His enim autoribus omnia nascuntur in lingua; omnia peraguntur perfunctorie absque certis artis principiis. Hermes et veras consicere essentias ex vnione docet, et vera augmenta virtutis monstrat. Pergit autem in smaragdo sua: Pater omnis thelesmi totius mundi est hic. Vis eius integra est. Quicquid [note: Perfectio.] perfectionis (inquit) sortitus est mundus, id ad exemplum magisterij huius est confectum. Omnino enim ex virtute duarum substantiarum generatiuum principium obtinentium


page 155, image: s155

omnia fiunt secundum naturam. Omnia item nutriuntur eodem modo, et antequam procreentur spiritu fouentur eius veluti ventre clausa, quo pacto olim spiritus Domini aquis in cubuit terra intra aquam occultata, ex qua postea naturae extiterunt variae. Quod additur de vi integra, ancipitem habet intellectum ob distinctionis ambiguitatem. Nam hortulanus puncti notam hîc remouet, et verba haec; vis eius integra est, coniungit sequentibus; si versa fuerit in terram. Reuera autem postquam infans ita genitus est, et educatus in se quidem perfectus est; sed seminalis virtutis actum, quo gignere possit, nondum est sortitus. Itaque vtraque lectio non est improbanda. In vegetalibus essentia summas in se habet vires industrie enutrita. In mineralibus restat multiplicationis amplissimae munus. Vt hoc quoque conferatur per naturam ingenio artificis gubernatam additur. Si versa fuerit in terram. Nam creatus lapis resoluendus denuo in Mercurium est. Hoc vbi factum est, emergunt duae substantiae; vna ignea, altera aquea (terra enim hîc matrix est et Mercurius philosophorum) vna subtilis, altera spissa. De his dicit Hermes, quod separanda sint leniter cum magno ingenio, seu caute circumspecteque nec sine industria sigulari. Et nota quod hic caput mortuum seu cinis relinquatur nullus. Omnia enim


page 156, image: s156

sunt pura essentia saltem in virtute exaltanda. Quod autem sit separationis ingenium; natura rerum in opere indicat, nec vna est apud omnes ratio. Ne putes destillatione aut sub limatione aliave vulgari operatione [note: Corum.] institui separationem. Coruus est decollandus, et nigredine sua priuandus. Hoc modo absoluta secunda operatio est. Sequitur tertia: Ascendit a terra in coelum iterumque descendit in terram; et recipit vim superiorum et ninferiorum. Duo his indicantur verbis. Primum est causa virtutis in essentia chymica, quasi dicat, ideo tam preciosa res est et efficax, quia circulo acta in sublime est iterumque depulsa ad imum, volatilis et sixa facta, vt ita ad omnem vsum sit accom modatissima. Deinde innuitur operis tertiatio, quod vbi in aquam rediit, sit coagulanda iterum, iterumque eodem cursu ad carceres reuocanda, quod vbi factum est; [note: Gloria.] addit Hermes; sic habes gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Fructus laboris chymici hic est, tantum scilicet gloriae diuinae ex arte haurire, quantum in omni re mundana secundum naturam est. Re vera enim chymicus miracula operum diuinorum in sua arte maxime syncere contemplatur. Itaque et hinc Deo oritur laus plena, si quam ex creaturae noticia Deo debemus, quam debere nos vndiquaque Diuus admonet Paulus. Sed et ipsi artisici non parum


page 157, image: s157

est inde emolumenti. Obscuritas enim ab eo fugirura dicitur, hoc est, artifex ipse euasurus ingenio alacer, et peritus, ita vt ignorantiae caligine non amplius sit circum datus, quod est reuera in naturalibus ex specu Platonico emergere et in clara solis verorumque luce poni. Hunc fructum autem reportare sedulum inuestigatorem ipsa arguit experientia. Longe enim alij oculi et iudicium est artificis quam imperiti hominis. Vnde cum Democritus non externum rerum vultum contemplaretur, sed naturam internam perinde vt ex chymia didicerat; ridet humana facta et pro stolidis habet. Haec est illa ingenij et sapientiae lux quam lucratur spagirus verus. Sed et externus splendor famaque nominis non deest, si ad vsum conferat bene; quae speculatus est sapienter, quanquam hîc honor non sit perpetuus. Sed pergit Hermes: Hic est totius [note: Fortitudo.] fortitudinis fortitudo fortis; quia vincet omnem rem subtilem, omnemque crassam penetrabit. Non putandus est de lapide minerali solummodo disserere. Quomodo enim vir sapientissimus tam generaliter dixisset? De termino virtutis omnium chymicarum essentiarum concionator, quod scilicet artifex ad summam praestantiam, nobilitatem et efficaciam perducat opera chymica, adeo vt nihil in natura possit esse subtilius; nec quicquam tam crassum quin penetret;


page 158, image: s158

vnumquodque tamen in suo genere. Qui ergo spiritum vini summe prout ars praecipit, vult elaborare, is debet eo excellentiae ipsum perducere, vt in eo genere nihil sit praestantius. Quod si solidis crassisque adhibeatur; penetrare ea promte debet, sicut notum est etiam de oleo iuniperino. Ita lapis philosophoum in mineralium metallicorum genere nihil habet sublimius. Vincit hydrargyrum eumque in solidum corpus mutat; et reliqua metalla penetrat et nobilitat ita, vt in optimum transformet. Cogita iam an Paracelsitarum opera eo perfectionis peruenerint. Moneo tamen ab Hermete hic saltem essentiae perfectionem indicari; non autem de vsu praecipi. Vsum medicum si spectes, aliud erit iudicium. Non enim morbi omnes et affectiones tam subtili medicina curari possunt. Imo in aliquibus nihil foret perniciosius. [note: Paracelsita furiosimedici.] Detestandus ergo Paracelsitarum error est, qui in medicinam temere irrum pentes, essentias suas nudas cuiuis exhibent, et subtilitatis nomine extollunt, cum hoc ipsum non vsum medicum commendet, sed saltem perfectionem in praeparatione. Ita lapis vbi summe absolutus est, ad vsum ineptus est in illa sua perfectione. Non enim potest vniri cum metallis impuris ob dissensum et nimiam subtilitatem. Itaque fermentatur prius, et calce propria saginatur, et nihilominus quaeuis


page 159, image: s159

eius particula millecuplas superat. Quod si in tinctura metallorum inutilis est subtilissima essentia quid in morbis habebit commodi, vbitam penetrans virtus plane est indisposita? Sequitur in tabula. Ita mundus est creatus. Illustrat triplicem suam operationem in natura exemplo conditi mundi. Omnia habuerunt initio aquae vultum. Ita chymica omnia consistunt in aquea natura seu actu seu potentia. Et sicut spiritus viuificus foecundusque omnia penetrauit et foecunda effecit, nobilitauitque; ita in opere vsuque euenit chymico. Addit plurade vsu. Hinc (ait) erunt adaptationes mirabiles, quarum mundus hîc est. Vultartisicem miraculosa opera efficereposse per essentias ad id excellentiae perductas, et adaptatas, quae vox notanda bene est. Signat enim non fortuitam accommodationem agentis ad patiens, sed industriam aptamque. Itaque et veteres magi ob hunc ipsum vsum maxima in admiratione sapientiae fuerunt. Scribit in epistola Zvingerus quantum fuerit delectatus mirabilibus rerum chymicarum affectionibus, adeo vt ex Platonicis ideis et logis tantum voluptatis nunquam possit suppetere. Hoc non Zvingero tantum vsuuenit, sed commune est cum omni chymico vero. Quantum enim deliciarum est cum oculis ipsis contueris mirabi les sympathias? Quod nullo igni vinci potest, vili cedit aquae et ab ea in fuliginem


page 160, image: s160

soluitur. Quas natura gemmas occulte fabricat, eas chymicus imitatur ad viuum; vitra [note: Vitra malleo extensilia.] ductilia malleoque extensilia ex metallis depuratis conficit; metalla transmutat, et quae mirifica non operatur quasi in sua pote state totam haberet naturam? Considera antimonij cum lixiuio tartari; spiritus tartari cum auro et aliis congruentiam, et sic in reliquis, mira cognosces. Itaque non immerito Hermes dicit eiusmodi miraculorum modum et summam et veluti mundum totum esse in isto suo arcano, quo pacto dicunt Venetias compendium orbis habitabilis esse. Vtinam vero ille ter maximus Chami silius non tantum generaliter ita praecepisset, sed et specialiter artem elaborasset integram, modo ab inuidis et portentis humani generis salua mansisset, felices foremus. Quid si etiam edidisset singularia, eaque iniuria temporum intercidissent? Sed addo reliqua. Itaque (concludit philosophus) [note: Hermes trismegistus.] vocatus sum Hermes trismegistus habens tres partes philosophiae totius mundi. Completum est, quod dixi de operatione solis. Hactenus ille. Non tantum in naturalium anatomia eiusmodi miraculosam scientiam esse innuit, sed et in diuina contemplatione et vita hominum gubernanda. Itaque; vndequaque gloria Dei et maximarum vtilitatum pondera sunt praesto, quae cum ipse sit assecutus et in maxima omnium suae aetatis fuerit


page 161, image: s161

admiratione, ter maximum se appellatum tradit. Hortulanus putat alludi ad lapidem triplicem, mineralem, vegetalem et animalem, in quorum noticia sibi principatum vendicarit Hermes. Sed parum consentatanea vero mihi videtur dicere. Cum potuerit mirabiliter adaptare istud suum opus, et inde theologica principia explicare; politica illustrare, naturamque totam demonstrare, inde sibi natum nomen asserit. Ne autem confudisse omnia videatur, in calce ostendit sermonem sibi factum esse de auri elaboratione, seu artificio lapidis mineralis principaliter, cuius tamen ratio ad totam chymiae artem est accommodanda. Nam hoc arcanum est reliquorum exemplum. Adhuc expositio hieroglyphiae vetustissimae. Qui tibi iam, Hieronyme, videor? an non pulchre me ridebunt parachymici? Ego vero in angulo latitans expectabo donec attulerint certiora. Si nihil inuenturi sunt, promturique, quid me decebit, videro. Explicui autem tibi purissimam veritatem, nec potui verbis clarioribus loqui. Si me non assequeris; differenda res erit ad [gap: Greek word(s)] spagiricam. Vsus te docebit conuincetque veri. Vale.



page 162, image: s162

EPIST. XVIII. DE OBSCVRA CHYMICORVM locutione. AD HIERONRMVM REVSNErum Phil. et Med. Nord.

QVI in chymicorum commentarios incidunt imperiti, nec dum assueti terminis disciplinae, videntur mihi legenti condimenta Plautini coqui similiter affici posse. Sicut enim hic repudiatis vulgaribus condituris, coriandro, allio, foeniculo, olere atro, rumice, sinapi et reliquis, quas striges viuas nominat, sua illa rara et mirifica effert, et inusitata nominum barbarie commendat cicilendrum, polindrum, macidem, capsidem, cicimandrum, happalopsidem, cataractriamque, quae ipsi sunt escae diuinae absque igni in patinis sponte feruentes, vnde surgens odor Ioui veniat in coenam; et quibus qui vescatur, viuat vel ducenos annos: ita et chymici cum maximis elogiis promissisque plusquam diuinis occinunt perplexitates suas et barbariam Leonem rubeum, viridemque cohoph, Alcool, vinum alcolisatum, menstruum, lunariam, caput corui, vespertilionem, sputum lunae, vsifur, Rebim, Etheliam, Kuhul, Kibric, Corsuffle, et quid monstri non? Quemadmodum etiam coquus Plautinus policetur ex virtute suorum condimentorum aetatem grandem, et odorem mirifice extollit: ita chymici ex


page 163, image: s163

suis essentiis promittunt omnia, tribuuntque secundum Lullium et Vlstadium quintae vini [note: Odor incredibilis] naturae tantum odorem quantus credi non potest, qui se eleuans in sublime est illa aquila Iouis Ganymedis structoris epularum coelestium raptu nobilis; aut aureus imber in quem mutatus Iupiter iuit rediitque in sinum Danaes. His auditis non mirum sit, si cum Ballione exclamet tyro; at te Iupiter diique omnes perdant cum condimentis tuis. Sed, mi Hieronyme, nos oportet aliquo modo cum chymicis stare, [note: Barbarae voces vsis mollitae.] et lenonibus non permittere singula. Si enim ars ideo vituperanda esset, quia non omnes voces sapiunt eloquentiam Ciceronianam; etiam medicina nostra vim pateretur, in qua item audias mirificos sonos macidis, capsici, malicorij, Zurumbet, Taborzet, Alcol, Albali, Tereniabim, et eiusmodi plurima. Quemadmodum autem Tullius ex Graecia ampliauit linguam patriam, idque licere Horatius attestatur; ita nos non aegre feramus, sed concessum putemus ex Arabia, AEgypto, Chaldaea et aliis locupletari thesaurum scientiae nostrae. Non est veritus Plautus etiam in theatro Romano Punica personare verba, et Graecis sententiolis, voculisque latinitatem aspergere. Quid nos hesitemus? In consuetum res abiit. Mutatio non vacat periculo nouitatis obscurae. Et hanc vnam existimo causam


page 164, image: s164

esse sermonis occultioris. Interpretes enim non habentes Latina verba, quibus Arabica aut Graeca commode exprimerent, haec retinuerunt, quae vsu et terminatione Latina mollienda sunt, sicut Ciceroni species et similia ad imitationem Graecorum efficta. Alia causa est [gap: Greek word(s)] , seu tropica ex similitudine enunciatio, quo pacto non verba tantum, sed et sententiae depingi solent, vt festinandum lente esse monemur anchorae implicato delphine; et sic de caeteris de quibus editi sunt varij emblematum libri. Hanc rationem voluit sequi Paracelsus a veteribus accepta manuductione; sed nimium ineptiuit. Commentus erat Lullius quintam vini essentiam summe depuratam nobilitatamque. Eam vocârat coelum. Huic debebatur duplex astrorum genus, erroneum nempe et stabile. Hoc ex animalibus, vegetalibus et mineralibus per chymian praeparatis sumtum est. Itaque astra nuncupata sunt, quaecunque a terrea impuraque concretione liberata in ordinem essentiarum transeunt, et coelo affiguntur: Planetae vero potissimum eae essentiae quae vires obtinent maximas, sicut pene totius mundi gubernatio erronibus coelestibus accepta fertur. Vires aestimatae sunt auxilio humanae naturae, in qua septem principalia apparent membra, quibus quae in mineralibus et reliquis essent


page 165, image: s165

familiaria; ea Planetis sunt addicta. Sed et vniuersus homo cum passionibus suis accommodatus est ad mundum magnum, sicut olim astrologi mundum superiorem ad animalium adhibuerunt conditionem fingentes in coelo varia animalia, partesque dextras et sinistras, cor et quaedam alia. Quod in homine coeloque factitatum est; id et in coelo et vegetabilibus. Hinc transitum est ad mineralia, vt ita omnis coeli virtus in ima diffusa repraesentaretur suis rebus. Animaduersum autem est, quae quibus stellis essent familiariora [note: Sol.] ex passionibus et effectis. Hinc itaque Sol praefectus est cordi animalium. Cor vinum recreat et aurum. Plato cordi item tribuit partem leoninam et calorem. Cum itaque et sol in leone coele sti dicatur habere domicilium; hieroglyphice in vno designantur omnia; et quicquid cordiale est, id solinum, et leoninum. Potissimum tamen in auro vox haesit. Sed Paracelsus etiam porro sibi audaciam sumens ad plura extendit, idque pene sine discrimine. Leo viridis illi est vitriolum, seu spiritus eius rectificatus. [note: Ruber Leo.] Nam ruber vocatur Sanguis lacertae. Leo rubeus materia tincturae est, quae arte pyronomica ex tribus coagulat in vnum, hoc est lapis factus ex essentia auri, argenti et hydrargyri philosophici. Pergendum [note: Lunae.] ita est in astris reliquis. Luna debetur cerebro.


page 166, image: s166

Quicquid huic conuenit; id lunare est, [note: Lunaeria.] vt argentum, cuius liquor etiam lunaria nominatur Lullio, quanquam ea sit herba. [note: Suputum Lunae] Nominatur et sputum lunae, quod mihi videtur esse argentum viuum ex lapide factum, cui accessit fermentum lunare. Non ignota tibi est accommodatio reliquorum Planetarum. [note: Mercurius.] In Mercurio quid peculiare est. Nam praefectus non tantum hydrargyro est, sed omni humori aqueo ex rebus elicito, ita vt sit tertium principium chymicum, quanquam veteres Lunae crediderint aquarum dominium. Inter caetera astra potissimum aquila spectabilis est, vocaturque in chymicis tum argentum viuum philosophicum, tum sal ammoniacus praeparatus. Paracelsus vtitur etiam Oriente coeli, et meridie. Alij Cardinibus, Horizonte et aliis. Commutantur autem etiam inter se ipsa elementaria. Hinc [note: In homine emnia.] in homine dicitur esse quicquid est in mundo externo, sal, sulphur, Mercurius, vitriolum Tartarum, et reliqua, vnde Paracelsus omnem sanitatis et morborum rationem explicauit. Audiui qui assereret nihil apud hunc autorem suo nomine dictum extare, sed omnia designare quiddam minerale, quod tamen mihi non fit verisimile, quanquam mirifice confundat omnia, et herbarum nomenclationes improbe permutet. Veteres philosophi in sua arte habent rosas albas et rubeas in horto chymico, per


page 167, image: s167

quas intelligunt lapidem duplicem, vnum ad aurum faciendum, qui auro est fermentatus; alterum ad argentum cuius fermentum argentum. De lunaria ante dixi. Animalia quoque aliqua ad minerale artificium sunt accersita, [note: Coruus.] veluti vespertilio et coruus, per quae designatur nigredo, quae Mercurio philosophico [note: Serpens.] innatat: item serpens qui deuorat suam caudam, qui est siccus puluis imbibens proprium humorem antea destillatione inde prolectum. Et hic titulus hieroglyphicus etiam aliis operibus tribuitur, in quibus paulatim irrorando sicca pars cogit absumere humidam, [note: Pauonic caudae.] et coagulare. Est et cauda pauonis tunc vocata cum elixin fermentatum in coagulatione innumeros edit colores intra vitrum, sicut ego aliquando vidi in praecipitatione hydrargyri, et auri. Nam hydrargyrus, imo et cinabaris et stibium in omnes pene se vertunt colores, vnde et metalla et eorum spiritus tum varie tinguntur. Aliqui vtuntur et columbino collo propter emphasin colorum; aliqui [note: Aues Hermetis. Lacerta.] iride. Sunt et aues Hermetis ipsi spiritus mercuriales. De leone supra monui. Lacerta viridis vitriolum est; Rubea, colcothor vel aqua huius quae vocatur sanguis. Est et [note: Salamandra.] rubeta et salamandra fixa essentia quae in igni constans est. Et vocatur tunc lapis Salamandra cum non amplius est volatilis sed indomitus ignem respuit. Mitto animalia. [note: Numeri.] Numeros etiam accersiuerunt, imitati


page 168, image: s168

Pythagoricos, sicut Geometricas figuras more Platonicorum. Itaque audiuntur in chymia vnio, ternarius, quaternarius, millenarius, denarius, binarius, triangulus, circulus, quadratura et reliqua, quibus potissimum est vsus Londinas. Numeris non contenti, transierunt ad res sacras, et quicquid ibi simile est vel dicitur congruenter; id ad chymica artificia est accommodatum. Hinc monachi et Londinas non sine pollutione diuinorum oraculorum, Christi Saluatoris passione lapidis apparatum explicant. Alij quicquid est arcanorum in Genesi, cantico Salomonis, Ieremia, Ezechiele, etc. eodem inquinant crimine. Non parsum magiae est. Haec cruces variasque literas et ductus contulit; haec Horizontes temporalem, aeternitatis, Ensoph literam Pythagorae et nescio quae alia ex multis scientiis corrupta maleque adhibita. Sunt autem hae duae causae satis probabiles. Nam omnibus temporibus inopiae linguae vnius succursum est copia aliarum, et licuit metaphoris vti disciplinae proprietatum causa, sicut videre est in omni arte mechanica. Sed licentia nimia in vitium abiit. Ita enim deprauata plurimum est chymia et in obscurissimas coniecta tenebras. Satis erat metaphoricovno vnum designare; modo designatio in vsum veniret, et perpetua esset. At tantum sibi indulsit libertas fingendi, vt omnia omnibus comparata mille nomina adderent


page 169, image: s169

rei vni. Itaque in nugas et perplexitates pene demersa est chymia, hacque ansa extiterunt temerariis paracelsicis latebrae suae. Non possum omittere causam hanc tertiam, nempe temerariam immutandi libidinem, dum quiuis, vt suum celaret inuentum, quo monstrosius excogitauit nomen, eo plus sibi placuit: Idemque obseruatum non tantum in vocibus ipsis est, sed et in vocum characteribus seu signis, quae peculiaria habet paracelsus; alii alia. Visus est Dornaeus et Thurneiserus aliquid lucis voluisse ad scripta paracelsica afferre conscriptis Dictionariis chymicis. Si cui placet in illius hominis libellis versari (versandum autem est doctis ob veritatis explicationem vt vulgati errores Paracelsitarum refutentur) is poterit opera lexicographorum dictorum vti. Ediderunt aliqui etiam chiromanticas declarationes, et artem signatam autore paracelso [note: Signaturae rerum.] conscripserunt. Hîc quod capiti simile est, caput animalis nominatur, cuius essentia dicitur ci conferre peculiariter vt nux moschata, papauer, iuglans, etc. Ita de reliquis. Ioannem Baptistam portam persecutum eiusmodi nugas non ignoras. A simplicibus inter se commistis nomen traxerunt [note: Menstruum.] etiam composita. Menstruum vocatur liquor, per quem ex re integra extrahitur [note: Mensis philosophicus.] essentia seu astrum, propterea quod maceratio duret mensem philosophicum


page 170, image: s170

determinatum non triginta aut quadraginta diebus, sed tanto tempore quanto integra [note: Alcool.] virtus seponitur. Vocatur et vini Alcool, essentia eius, seu exasperata aqua ardens. Haec duo nomina in vnum coeunt, diciturque menstruum alcolisatum; illud ex officio; hoc ex materia, quae per feculas vini est penetrantior reddita; et alcoli nominata ob calcem tartari dissolutam. Est autem alcool puluis subtilissimus, quem chymici nominant impalbabilem. Ita men struum Terebinthinatum est aqua, terebinthi ceu oleum: cinamomisatum aqua Cinamomi, Melissatum aque ardens infusionis melissiae, aut aquae huius. Haec qui attenderit in chymicorum scriptis; facile assequetur sententiam. Quod si temeritas stolida in vocibus aut phrasi deprehensa fuerit; iusserim rem contemptam abiicere. Quis enim vesanias cuiusque euoluerit? Siars sit conscribenda; elegerim probatissima quaeque et veteribus primum vsurpata, diuturnoque vsu emolita. Non ita temerarium fuit antiquorum iudicium. Non quaeuis cuiuis imposuerunt nomina, sed ipsis vocib. plaerunque artis arcanum quoddam complexi sunt. Itaque in illis explicandis, et porro vsurpandis est opere pretium. Stoliditates Paracelsitarum, et nimiam licentiam ad coruos ablegarim. Haec tecum volui de chymicorum obscuritate colloqui. Amabo te amplius, si quae non sum assecutus ex te didicero. Vale.



page 171, image: s171

EPIST. XIX. DE NVMERIS quibusdam in chymia vsitatis. AD VIRVM ORNATISS. D. M. Georgium Limnaeum Matheseos et aestrologiae Profess. Ienae.

QVAENAM tandem illa res est, Georgi, quam ambitioso nomine circuli quadraturam, in qua inuenienda frustra sudauerit Archimedes, quam impossibilem explicatu credidit Aristoteles, nuncupant? Iure enim id ex te quaero, non tantum pro veteri nostra inter nos amicitia, sed et ob singularem tuam in Mathesi et Astronomia eruditionem. Librum, nisi fallor, de isto problemate editum memini, sed qui ad oculos meos nondum peruenit. Londinas Philosophus dare quadratum circulo aequale facillimum esse chymico innuit. At ego tam sum ingenio tardus, vt assequi satis nequeam. Tu chymiae quondam deditus eras. In te concurrit praeclara Geometriae, Arithmeticae, Astronomiae et chymiae noticia. Si fauebis, proculdubio omnem mihi adimes quod te rogo, scrupulum. Sed et de numeris quibusdam et Astrologicis aenigmatis tuum desiderem iudicium. Quanquam enim Pythagoras olim fuerit in his tam exercitatus, ipsaque res tam vulgaris in ea factione, vt statim intelligerent numerosos istos sermones, atque ob id Socrati Platonico non fuerit difficile naturalia


page 172, image: s172

et Ethica praecepta hieroglyphia Geometrica et Arithmetica dilucide explicare, cum mathematicae artes ipsius tempore fuerint tritissimae et tyronum exercitia familiaria: tamen nostro seculo et mos ipse desiit, nec nisi inter chymicos cabalistas inuenitur, et qui docere poterant, maxime deprehenduntur inuidi itaque intricati vt Delio natatore ad ipsas aenigmatum interpretationes egeas. Sed cum multa de eadem re quaeri possint, quid velim a te mihi [note: Quadraere circulum.] ostensum, paucis aperiam. Qui circulum quadrare velit secundum consuetudinem Geometrarum, hypothesibus illorum artificum et instrumentis vti ex arte potest. Chymicus lineis angulis, circulis, et similibus non occupatur. Quî sit ergo vt polliceri ausir quaestionis explicationem? Mitto materiales circulos et descriptiones tetrahedrorum. Mente capiendum quoddam perfectum est, quod sit instar circuli totum rotundum, omniaque potentiâ complectatur, quae sunt in imagine magni mundi. Hoc cum dilatatur, in aliud similiter ab omni angulo et latere aequale perfectumque abit, indeque iterum redit in circulum priori prorsus consentaneum. Fit ergo ex circulari quadratum, et ex quadrato circulare ad amussim vtrobique seruata ratione eadem substantiae et perfectionis, cum alias nec in descriptionibus Geometricis nec corporibus


page 173, image: s173

tam exacte id fieri possit. Illud nihilaliud est quam materia lapidis philosophici. Haec cum vndiquaque sibi similis sit, totaque ad oculum aquea continens in se certa proportione omnia elementa, vim vegetalem, animalem mineralemque complexa: resolui in principia quatuor potest tanquam in sub stantiales lineas, quae suis punctis angularibus perfecte coniunctae quadratum conficiunt, nulla nec maiore nec minore circuli amplitudine. Inde vero reuocantur elementa ad naturam circularem, fitque ex quatuor vnum, et hoc est vnius indiuiduaeque naturae nec principium nec finem more circuli habens, cum quadratum ex circulo priori factum diuersitatem quandam repraesentaret, sed concordem et angularibus punctis connexam. Hocne ergo est quadrare circulum et ad eundem reuocare? Certe materia lapidis philosophici tota est vniformis initio. Postea emergunt quatuor qualitates tanquam ex occulto in apertum prodeuntes: fitque quod prius erat frigidum, humidum, postea calidum siccum: et hinc liquescit denuo in chaos pristinum. Ideo vero ex tribus vna forma prodiit, quia vt Ostanes et Democritus dicunt, natura gaudet natura; et sol, luna Mercuriusque philosophorum in vnum conspirant consensu amicissimo. Ideo postea discedunt in principia quatuor manente familiaritate, quia


page 174, image: s174

eadem tria diuersas obtinent facultates, ita vt in vno absque actuali segregatione tandem arte pyronomica emergant quatuor dispositiones. Haec quidem ita se habere scio ipse; sed vtrum attingant mysterium circuli quadrandi, nondum sat persuasum habeo. Sed iam accipe quiddam astrologicum. Nosti quibus characteribus soleant insigniri aries et taurus signa illa dodecatemorii [note: Hieroglyphia Mercurii.] coelestis. Iidem repraesentantur in hieroglyphia Mercurii philosophorum, cuius nota haec est: [gap: sign for Mercurius] Circulus cum puncto indicat solem seu aurum. Semicirculus impositus repraesentat lunam corniculatam, quo pacto argentum indicatur. Hae duae imagines coniunctae notam constiuunt Tauri coelestis; cuius pars corniculata, arguit coelestem arietem. Dicunt chymici ostendi hac hieroglyphia Solem et Lunam Mercurio immersa et in ipsum redacta; exaltanda esse quandoquidem artis exaltatio solis est, taurus exaltatio lunae. Et quia taurus signum foecunditatis est; aries igneum principium; volunt illo terminum indicari; hoc causam intus forisque agentem, vt illa materia per calorem ita exaltetur, quo seruata caloris proportione quae congruit seminali principio, vis ei concilietur foecunda ad transmutationem metallicae materiae dispositae in aurum et argentum. Quid tu de his mysteriis? In scientia numerorum adhuc


page 175, image: s175

[note: Numeri Philosophici] sint spinofiora. Dicunt in artificio esse monadem, binarium, triadem, tetradem, septenarium, denarium ex quo prodeat quinquagenarius, centenariusque, ex quo iterum millenarius et deinceps in infinitum. Habent et proportiones vnius ad duodecim et tria et alias. Quaternarium in ternario quiescere aiunt. In libris qui Paracelso tribuuntur frequentia sunt eiusmodi [note: Aenigma Paracelsi.] aenigmata, quale hoc: Natura dedit rem quandam in qua duo, tria, quatuor mystice tanquam in arca quadam sunt conclusa et quiescunt. Vbi monas, dyas, trias et tetras nominantur, quae suo concursu constituunt decada a. Romanis litera crucis signatam, in qua item multum est hieroglyphiae. De illa vero re alibi dicit, quod sit minerale, in quo tres substantiae seu naturae, Mercurius nempe, sulphur et aqua mineralis inueniantur, et quod ex istis sit per naturam compositum, resoluaturque chymia per suum ipsius succum crudum, qui in suo autumno in viscere terrae nondum maturuerit; occultetur autem ibi et accedentibus astris coeli ad naturam, prodeat Martio et successiue maturescat. Alibi tales numeros habei: si velis, inquit, de vnitate per dualitatem in trinitatem cum aequali cuiusque permutatione perducere, versus meridiem te verte, etc. Item materia tincturae est res vna, si me spagyrice intelligis, quae


page 176, image: s176

de tribus in vnam essentiam arte Vulcani abire et manere potest. Ea dicitur Ruber leo, qui auxilio naturae et artificis transmutat se in albicantem aquilam, vt ex vno fiant duo, ne solis fulgor post spagirum splendeat, praeter duo in vno reseruatus. Item de proportione misturae; accipe partem vnam ad duas; et tres ad quatuor. Alibi: cape liquoris mineralis partes quatuor; salis rubei terrae partes duas; sulphuris solis partem vnam. Haec et similia in numeris valde dicuntur obscure, quemadmodum etiam in Platonis Parmenide de vno et altero, et quae reliqua is autor de numeris habet. Geberum inuenisse Algebram tradunt. Genio huius non carebit, qui istas tricas euoluet. Archimedes de numero arenae commentatus est. Ego ne si praeter arenas etiam stellas numerare possem, chymica ista intelligerem. Sed faciendum periculnm est. Iuuabit prodisse tenus, si non datur vltra. Per monadem vnam rem actu suo seu forma vndiquaque simplicem et vniusmodi designari certum est. Ita enim affirmant artifices opus suum fieri ex vno minerali metallico, cui nihil alienum aut absonum a natura eius accedat. Itaque quicquid additur, id amicum intime esse oportet. Vsurpantur quidem interdum etiam alia extranea, vt spiritus minerales, tartarum et similia; sed ad praeparandum saltem. Nam aurum difficillime


page 177, image: s177

soluitur, nisi prius spiritu tartari, quem Paracelsus vocat astrum vini, ter fuerit maceratum, vt ita septem sphaerae caelestes, hoc est, secundum mobile in chymia, quod in se continet septem metallorum potentias, ter sit peragratum, quanquam per illas sphaeras possit intelligi etiam liquor seu menstruum ex essentiis septem metallorum concinnatum, in quo aurum soluiturter, et postea calx eius abluitur tartari arcano seu spiritu, quo facto postea facillime reseratur. Illam rem vnam potentiâ compositam esse, indicant numeri reliqui. Dicitur in illa esse dyas seu binarius, quod ego interpretor de [note: Paracelsus docet veteres appellasse spiritus humidos et siccos.] syndyasmo partium elementarium, quarum vna apparet sicca; altera humida; quae etiam segregandae sunt, et iterum commiscendae vincente primum humido postea sicco. Intellige etiam superius et inferius; volatile et fixum, de quibus disseruit Hermes. Sequitur trias. Hanc conficiunt corpus, anima et Spiritus, Sol, Luna, Mercurius, Sulphur, Aqua, Mercurius; sicut ipse loquitur ex veterum sententia Paracelsus, quanquam innuat illos aqueum principium non agnouisse. Quaternarius numerus elementorum qualitates potius designat quam elementa; item quatuor operis dispositiones; dum initio est humidum frigidum; postea calidum siccum. Haec quatuor mutant vices per syndyasin, vt duo sint in aperto;


page 178, image: s178

duo in occulto. Septenarius arguit vim metallorum, quae est in lapide, et deprehenditur per colores cuique metallo conuenientes. Per denarium fit augmentum virtutis, adeo vt prima operatio praebeat vim decuplam; secunda decies decuplam in vna parte; tertia centies centuplam, atque ita porro, vnde infinitus pene exurgit numerus. Numeri proportionales in collatione obseruantur, vt aliquando sumantur tres partes humidi, et vna sicci; interdum vna sicci; et duodecim humidi. Interdum quinquaginta sicci et vna humidi. Non raro vna sicci et mille humidi, aut pro viribus lapidis. Aliquando proportio non exprimitur, sed ad arbitrium artificis colligitur. Attendendum est quod triniras etiam sit in operis repetitione; et dualitas in materia menstrui; quaternitas in regimine ignis; vnitas in vase fornaceque. Londinas meminit etiam aliorum numerorum vt octonarii, quinarii, senarii, nonarii, etc. Sed hi sunt obscuriores dependentes non tam ex artis ratione, quam artificis singulari consideratione. Tempus consideratur vario numero: potissimum quinario, octonario, quadragenario, nonagenario, centenario et sic deinceps pro vt artifex operatur. Non enim semper certi prae scribuntur dies, cum instrumenta et operationis industria quin et materiae apparatus, et modus artis varient. Ita de nouem mensibus


page 179, image: s179

plaerique loquuntur. Alii hos reiiciunt. Alii dies pauciores, alii annos plures poscunt. Colorum apparentia senario discernitur. Articuli operum definiuntur octo denario, tricenario et ita deinceps. Pro materia operis postulatur auri vncia pura, et fermenti grana quindecim, sicut ait axiomatica operis doctrina turbae praemissa. Septenarius etiam solet obseruari in praeparatione aquae crudae. Sed satis nugarum est. Tu Geometra, Arithmeticus, et Astrologus Chymicusque inuenies plura, eaque pro tua solertia commode explicabis. Vale.

EPIST. XX. DE OVO PHISOPHICO eiusque partib. et essentiis chymicis. AD VIRVM ORNATISS. D. M . GEORgium Limnaeum Mathematicum et Astronomum Ienensem.

NVllam esse negotiationem neque honestiorem neque Deo acceptiorem, quam si veritatis amatores per terras mariaque ad virorum sapientum emporia appulsi, loco mercimoniorum inde reportent sapientiam, multarumque rerum cognitu et iucundarum et necessariarum copiam, autor est in epistola ad Dionysium Plato. Si itaque te, Georgi, cum aliis eruditis adiuero crebrius, qui mihi paratus sit fructus, vides. Quo praeclarioris est, quoque honestior eius acquirendi conatus, eo me magis anniti et viribus contendere oportere satis intelligis. Neque tu mihi hanc mercaturam


page 180, image: s180

inuidebis, nec te compellari aegre feres. Bonum enim nulla tangit inuidentia. Sed et libenter mecum communicabis, si quid arcanae habes scientiae. Quanquam enim Plato iubeat Dionysio cauere, ne quid sapientiae contractae et occultioris ad aures hominum disciplinae et eruditionis expertium perueniat, propterea quod nihil sit tam ridiculum populo; Hippocrates etiam sacra manife stari sacris praecipiat; Et Londinas religiosam admodum a Deo veniam petat propter dictam quaternarii in ternario quietem: tamen cum me filium doctrinae profitear, et in ingenuorum quibus secreta illa, vt ait Plato, sunt maxime mirabilia diuinaque, tribu esse studeam; nec diffidat Londinas, quin nominata mysteria nihilominus ab intellectu multitudinis sint futura remota: nihil haesitabis, sed quicquid habes mercium sapientum, id expones totum. Nosti figmentum AEsopicum [note: Fabula scarabaei et apuilae] de inimicitia aquilae et scarabaei, et quo pacto hic illius iniurias sit vltus corrumpendo oua et in praeceps etiam ex Iouis sinu effundendo, quo fractis deprauatisque prosapia aquilina gentis ampliandae spe priuaretur. Accommodauit fabulam ad chrysurgian chymicam Londinas, iussitque agnoscere quae sit albuminis ouorum aquae quod ex vitellis oleum; quae calx ouorum, in quibus turpissime halucinentur


page 181, image: s181

imperitissimi Alchymistae, quemadmodum Bernhardi docet historia, conquerentis se olim magno cuiusdam supercilio inductum frustra in ouis vulgaribus quaesiuisse id quod illis non inest. Est autem mirabilis expositio Londinatis. Suadet vt artem discamus ab Heliocantharis, qui certis temporum curriculis latitando viuant, (alludit ad illud [gap: Greek word(s)] ) quique velint suis iudiciis de suo inimico sumi posse vindictam. Innuit vtendum esse artificio scarabaei, qui fimo se inuoluit, cuius ope dissolutum est ouum aquilinum: deinde calcem eius cum puro albumine totoque temperandam: temperamentum toto vitelli liquore artificioso ordine oblinendum, voluendo reuoluendoque, quo magna oui fiat metamorphosis iam scilicet disparente et quasi inuoluto albumine ipso in ipso vitellinoso liquore. Haec ille. Tune intelligis interpretem? Quantum ego iudico non erat opus veniam manifestationis petere. Dicta enim indicta sunt, sicut et illa Platonica ad Dionysium de rege omnium circa quem sint cuncta, cuius gratia omnia, qui [note: Aenigmae Platonis.] pulchrorum omnium causa; circa secundum secunda; tertia circa tertium. Certe affectamus quidem illa intelligere per nobis familiaria sed vbique apparet defectus et aqua, quod aiunt, haeret. Non autem iudico inconcinnam esse interpretationem,


page 182, image: s182

nec fefellisse discentes Londinatem, quod vt accipias, aperiam tibi mentem meam, inque sinum effundam cogitationes. Ouum philosophicum modo instrumentum apparatus chymici est, modo materia ipsa. Nominis ratio ibi a forma dependet. Oualem. n. obtinet figuram, quanquam et globosa depingatur. In medio eius cubiculum concauitasque est capiendo vitro philosophico congruens. Fit ex ligno querno orbib. sectilib. Et plicatilibus, vt aperiri claudique possit. Materia vero ouum appellatur propter analogian contentorum et partium. Sicut enim in ouo naturali vitellus citrinus est medium sortitus locum: est et albumen cum spiritu virtuteque seminali in grandine dicta ambientib. cuticulis: sicut item ex ouo incubatu volucris prodit pullus, cuius nutrimentum initio est in eadem testa; postea vero foris petitur: ita est in materia lapidis philosophici. Omnes partes forma apparent aquea, sed diuersis tamen affectae virtutib. In medio occultatur vis ignea: in ambitu humiditas aquea actu existit et spiritum prolificum continet. Aurum vitellus est, philosophorum Mercurius albumen. Virtus in vtroque prouocatur calore fimi vel gallinae. Ita coquitur ouum, et crepitat rumpiturque cum dissoluitur aurum et inliquorem effunditur parte ignea innatante. Haec vbi segregata est; calx oui vocatur. Fit enim calcinatione philosophica perignem Gehennae seu acetum


page 183, image: s183

philosophorum, quo pacto scis dissolui plumbum in cerussam. Haec calx temperatur oui oleo imbibiturque et vnitur. Oleum autem nihil est aliud quam Mercurius philosophorum factus ex auro et argento per destillationem philosophicam. Hic quia amicus est calci; vtrumque enim ex vna factum est natura: ideo eidem prompte suscipitur coagulatque vna. Sed [note: Heliocantharus.] quis est ille Heliocantharus? artifex non gloriosus, quales sunt illi vani nugatores qui principes deludunt et nescio quos illis Thesauros policentur nefarie, sed taciturnus, qui sustinuit illam metamorphosin Platonicam, et olim visa sibi incredibilia, nunc post aetatem maturam et experientiam scit valde credibilia esse certa et perspicua, quique votum silentii Harpocrati fecit, maxime admiratus arcanam Dei in natura potentiam. Hinc a vulgo se seiungit et clam philosophatur, quae etiam causa est, cur nulli appareant in propatulo artifices, nec taberna auri fabricandi aperiatur certo iudicio quia artem ignoret, quisquis multa vane temereque de ea in aulis magnatum deblaterat. Ecce coniectorem. Si scopum attigi, labore docendi supersedebis vacabisque, sin minus, sudandum erit alacriter. Verendum. n. est ne inuida et fugax illa aquila tam alte ouum ponat; vt assequi non possimus. Nisi fallor, vt corui hiantes ludimur. Nam in ipsa fabula additur Iouem curasse, vt eo tempore oua aquilina edantur, quo nulli comparent scarabaei


page 184, image: s184

si rumpi non potest ouum nisi horum opera: hi autem nusquam tempore inueniuntur suo, idque fatali decreto summi Dei, an nonirrita spes omnis est; Ouum semen animalium quorundam est aut potius seminarium. Animal ipsum foetus legitimus. Si auri semen lapis est congruens cum ouo; quid aliud innuit apologus, nisi quod aurum natura tantum fiat, non autem arte? Artifice non comparente artis opus non est. Post festum, vbi naturaaurum perfecit, frustra prorepunt, sicut canthari temere tunc insidiantur aquilis. An additamentum istud [gap: Greek word(s)] ; Naturam animalem spectat decretum Iouis, non autem mineralem nec artem. Omne simile cum idem fit, desinit esse [gap: Greek word(s)] . Sed tu ingeniosa excogitabis diuerticula, et laboranti rationi aliquod [gap: Greek word(s)] accommodabis [gap: Greek word(s)] . Vale.

EPIST. XXI. DE PRINCIPIIS et elementis chymicis. AD VIRVM ORNATISS. D. M. GEORGIUM Limnaeum Phil. Mathem. et Astronomum Ienensem.

NOn immerito maximo in honore apud veteres mathematicae fuerunt disciplinae. Geometria enim et Arithmetica rerum mensura videntur esse, in quam intuitus omnipotens conditor singula fecit ad amussim. Quam mirabilis est harmonicus


page 185, image: s185

astrorum septenarius? Quam mystica trias? Nobilissimi philosophorum, academici veteres et Pythagoraei in explicatione numerosae Geometricaeque sapientiae maxime elaborarunt. Resistit quidem Peripat. princeps praeceptoris sui planis triangulis, et Pythagorae numeros conatur infringere: at si intellexisset omnia essentialia esse, non tam fuisset aduersatus, quanquam ego putem non tam magistris illis se opposuisse hunc quam perperam explicantibus doctrinam discipulis, et philosophiam totam ad numeros et figuras mysticas neglecta vtilitate publica transferentibus. Ita nos opponimus etiamnum hodie illis qui numeris abstractis figurisque insolitas tribuunt ex fundamanto magiae perniciosae virtutes. Philosophorum sententiae de concretis seu essentialibus loquuntur, et arcana diuinarum humanarumque rerum ista hieroglyphia, repraesentant. Coelum Plato [gap: Greek word(s)] complectitur, quae figura conficitur duodecim pentagonis aequalibus et aequilateris. Crediderim ipsum materiam quidem eius simplicem, et vndiquaque sibi homogeneam respexisse, sed quae vires quatuor naturarum comprehenderet, et simul trium rerum seminale contineret principium. Pentagonum enim includit tres triangulos, per quos, puto, ipsi designantur tres potentiae, vegetans, sentiens, et rationem conferens; seu vt chymici


page 186, image: s186

exponunt, mineralis, vegetalis, animalis; aut elementa illa sulphureum, Mercuriale, salsum. Ita iudicant spagyri cum omnia materiata ex duplici triangulorum genere constituat primum; eum admodum veneratum esse ista principia coelesti terrenoque distincta, quanquam binarij multiplex possit esse interpretatio, et Platonis locus potius respiciat motum tribus elementis congruum, et [gap: Greek word(s)] quae est in cubo terrae. Sed ego tibi ista euoluenda committo. Es enim in numeris et figuris exercitatior. Cur terrae sit tributa figura cubica senorum tetragonorum, quorum quilibet quatuor complectitur triangulos aequilateres; curigni pyramis, aeri octaedron; aquae; [gap: Greek word(s)] tu optime noueris. Nunc cum ternarius et tetras tum sint [note: Numeri chymici.] vsitati philosophis priscis, iisque designentur in natura principia et elementa dicta; de his libet tecum paulo fusius colloqui. Omnis natura corporea duplici constat eoque maxime vniuersali principio, materia nempe et forma, quae fatali lege ita sunt colligata, vt alterum sine altero esse nequeat, nec alterum ab altero separari, nisi analogia aut cogitatione quadam, possit. In Genesi, philosophus adiecit, [gap: Greek word(s)] vt trino numero perfecto constaret omnis rerum ortus. Plato adhuc altius philosophatus ante coeli ortum ratione triplici tria fuisse statuit, Existens nempe, generationem, et locum. Generatione comprehendit motum et materiam,


page 187, image: s187

quam et nutricem eius appellat, ex qua progenitae sint quatuor elementorum species, sicut et Aristoteles in meteoris naturam illam coelo inclusam primum informem, proponit, quasi materia quaedam et potentia sit, qui agente coelo diuersas induerit formas, factaque sit ignis ex calido sicco materiae infuso; aer ex calido humido; aqua ex frigido humido; terra ex frigido sicco. Numerus iste ternarius etiam arrisit chymicis, quanquam res sint mutatae. In sale constituunt foecundantem naturam aliqui, dicuntque inde esse nascendi vigorem. Terminat enim humidum et formâ donat. Vim itaque plastica et formatiuam sibi vendicare videtur, idque tum nutritio et accretio in animalibus comprobat, tum generatio. Nihil enim gignitur in terra marique nisi beneficio calidi siccique agentis et informantis. Materia patiens, et omnium formarum susceptiua illis nuncupatur principium mercuriale, quod et aqueum est, et Mercurij tum coelestis tum mineralis mutabile ingenium repraesentat. Hoc terminatum ab agente calido sicco vitam cuiusque et virtutes dicitur continere, et verus balsamus esse cui, quicquid essentialium proprietatum rei inest, referunt acceptum. Sulphur complere corpus asserunt et semen [note: Tria elementa.] continere. Qui analogias explicant, in triplicem substantiam mista distinguunt, aqueam nempe, terream et oleosam. Haec sulphur est; aquea mercurius, terrea sal. In nutritione praerogatiuam


page 188, image: s188

Mercurius obtinet. Nam sulphur et sal adiuuantia perhibentur, vnde fiat vt officio peracto tanquam recrementa segregentur, quanquam non tota. Haec et similia, Georgi, nosti prolixe disputari et cum magno supercilio a chymicis vulgaribus proponi. Sed non carent ambiguitate, nec sine iudicio certo determinatoque possunt comprobari. [note: Veterum principia.] Paracelsus veteribus tribuit quod tantum sulphur et mercurium agnouerint; omiserint autem tertium principium quod in aqua iacet. (Salem innuit qui prodit ex decocta aqua, quique ex combustis percolatione aquae et tabe terrearum partium a flammis victarum fixarumque elicitur.) Saed veteres de metallicis disseruerunt et ad agens patiensque respexerunt potius quam ad materiae heterogenian. Agens et pater metallorum sulphur nominatur. Eius determinatum patiens est hydrargyros. Vtraque vero non sunt plane simplicia, sed mista, Itaque nec principia sunt primum; sed certi generis, nempe metallorum. Nec opus est sale ad constitutionem substantialem. Elicitur quidem sal ex rebus. Sed hoc argumento non magis principium vniuersale est, quam aliud quiduis. Si illa forent rerum initia, quae artificiosis operibus ex mistis euocantur; potiores sibi vendicaret caput mortuum et halitus vaporesque. Nam haec duo potius sunt vltima. Vapor cum coagulat, aqua fit.


page 189, image: s189

Halitus transit in oleum aut siccam substantiam. Sed haec posteriora esse, argumento est, quia ex illis fiunt et in illa resoluuntur denuo. Adde quod sulphurea salsaque substantia etiam hoc nomine non possit esse primum principium rerum, quia mista est vtraque et crasin rei suae obtiner, potestque resolui in elementa. Dem itaque hoc chymicis vt ista tria pro artis suae proponant initiis; quorum natura in mineralibus metallicisque sit maxime per se; in aliis vero non nisi secundum analogian: at primorum principiorum nomine non acceperim. Sunt enim priora elementa. Nec sat liquida demonstratio est per ignem chymicum. Hic enim vim affert rebus, et transmutat cognata in id quod determinatum est. Naturae ratio spontaneam naturalemque solutionem postulat, in qua nullum sit agens violentum, sicut in putrefactione cernimus naturali. Quod afficitur valido agente; suspectum de simplicitate est. Est autem lex quaedam iudicij etiam in naturali solutione. Nam non quodcunque per putredinem existit, principium est; sed quod simplex est, quodque dum mutatur, in homogeneum simplex abit, indeque redit, qualis permutatio est elementorum. Haec enim ideo prima et simplicia corporum censentur, quia in his status est, nec daturilla mutatio simplex in aliud quam in ipsa, idque; circulariter. Ita et omne mistum cum corrumpitur


page 190, image: s190

totum, non in sulphur, salem et mercurium facessit, sed in aquam et [gap: Greek word(s)] Si chymici artem suam no transiliunt, donabimus illa tria propriae eorum disciplinae, sicut anatomicis conniuendum est, dum similaria membra pro elementis habent, itaque faciendum etiam in Grammatica, Geometria et reliquis scientiis, quarum quaelibet suis vtitur elementis. Agnoscunt hoc ipsum etiam artifices. Nam ex corporibus mistis elementa quatuor educunt, depurantque, quorum tamen nullum est mercurius, sal, sulphur; neque his nominibus dicitur, sed ignis, aer, aqua, terra more consueto. Porro vnumquodque elementum chymicum trium est generum, vegetale nempe vnum, aliud minerale, aliud animale, ex quo ipso item intelligimus, haec a priscis non pro omnium primis fuisse habita. Mineralia non in mistis tantum aliis inueniuntur, sed et seorsim ipsa sunt certa mistorum species. Vegetale et animale non sunt nisi in mistis, [gap: Greek word(s)] , indeque vel arte vel colore naturae educuntur, aut potius fiunt per generationem ex aliis corruptis, quanquam ego animale sulphur comprehenderim vegetali, nisi quis distinguere vellet plantali et animali. Vegetale enim inest etiam animalibus nec quicquam fit ex illis quâ sunt animalia, sed qua naturam vegetam habent. Lubet ex te quaerere essentiae perfectae ad quodnam referantur genus, cum


page 191, image: s191

in illis nullum principium sit solum, et tamen arte sint extractae. Non mera principia fieri a chymicis dices, sed et alias essentias, quarum quaeuis possit illi principio assignari, cuius naturam habeat ampliorem praestantioremque. Argutum responsum. Sed spiritus quonam pertinent? Alij olea eos nominant, alij aquas. Nec sunt sine sale. An non refert quanam quiduis sit facie vultuque externo, modo aestimetur ex naturae proprietate? Itaque sal erit etiam muria et aqua regia: Mercurius acetum et turbith minerale: sulphur tum cinabaris, tum oleum. At in mercurio erat balsamus. Hic autem oleosa est natura. Non itaque quoduis pingue erit sulphureum. Vellem mihi hunc scrupulum tollerent Paracelsitae, quorum ista sunt commenta. Nam ex principiorum inuentione et explicatione illis nihil debetur praeter corruptelas et inanes nugas. Est et aliud quod scire velim. Cum enim omnis virtus rei in illis tribus recumbat, an non fas sit vt quaternario numero omnis substantia chymica comprehendatur, sitque omnis vel mercurius, vel sal, vel sulphur, vel essentia integra? Si affirmare velis, non absurdum statueris, modo certum esset trium principiorum fundamentum. Vereor enim ne aer et halitus et capita mortua sibi quoque aliquid vendicent. Aliâs chymici cum elementa educunt non tam


page 192, image: s192

consistentia et facie externa diuersa, qua virtutibus istum obseruant numerum et aquosum liquorem aquae nomine, flauum aeris, rubrum ignis designant; terram autem repraesentant puluere quodam coagulato. Sed haec variant in diuersis generibus. Annoto obiter illa tria etiam distingui medicina, nutritione et excrementis vt quoddam sulphur sit medicamentosum, quoddam nutritiuum, quoddam excrementicium. Nullum tamen horum per se est. Quid enim chymiae cum excrementis? Primam vim nutriendi assignarunt parti mercuriali. Itaque Paracelsus deprauans etiam hanc sententiam, vt solet, scribere non est veritus salem et sulphur separari; alere vero tantum mercurium, quod absurdum est si animalia et plantae constant ex illis tribus simul, neque tamen vegetalia secernunt ista manifeste. Sed fortassis, inquient, ex mercurio solo secundum corpus constare res, reliqua designare vires. Nam sulphur metallicum est vt stannum quod cupro miscetur, et formantis seminisque; virilis rationem obtinet, quanquam Paracelsici confusores ei corpus addicant, et sali formatiuum figuratiuumque donent officium. Si ita dicent; videant quomodo tria ex mistis secundum materiam seu corpus promittant. An [gap: Greek word(s)] ex distinctione [gap: Greek word(s)] vulnus sanabit? Philosophus sane elementa aliquando calore humoreque et


page 193, image: s193

reliquis qualitatibus designat, idque in lapidis generatione etiam attendunt chymici; aliquando aerem, terram, aquam, ignem vocat, sicut et spagyri. Ita videntur sulphur, sal, mercurius interdum corpora esse, interdum virtutes corporeae. Si corpora; ex his ante misturam secretis et coeuntibus fit mistum, sicut philosophus ex aqua et terra corpus misti constituit. Velim tamen tunc intelligi potius analogica, quam synonyma, quae in natura separatim existunt praesertim extra metalla, quorum ratio est alia. Si virtutes; cum his sub strata sint elementa alia, facile est quoduis ex quouis conficere, et interdum separare, interdum non. Inuenias apud chymicos praeter distinctionem illam, etiam alias, vt quod mercurius alius sit crudus, alius corporum; quod de minerali accipitur; item alius philosophorum qui est ex crudo et corporum mercurio conflatus artificiose. Est et viuus et extinctus; hocque vel per naturam, velartem. Salitem plurimas habet differentias, de quibus iam non vacat verba facere. Ego te haec considerare et valere iubeo.



page 194, image: s194

EPIST. XXII. DE VSV PRINCIPIORVM ET ELEMENTORUM apud chymicos, et praecipue de pyronomia. AD VIRVM ORNATISS. D. M. Georgium Limnaeum Phil. Mathematum Et Astronomiae Profess.

OMAGNAE fidei homines copernicianos. Quid enim credere non possunt, si coelum stare, terram vero in gyrum duci persuasum habent? AEquant eos pene chymici. Hi enim pyramidem ignis ad cubum perducunt, et cubum terrae permutant vicissim, illa. Mobilibus motum adimunt, sessilia donant alis, faciuntque volatilia. Non mirum est, homines nasci volucres, quando et coelum ipsum in contrariam adigerent speciem, nisi remotius ab ollis esset. Lapides Amphionis alites, et quercus ambulones absurde nisi sunt confinxisse veteres. Chymicus erat Amphion. Mutare naturas rerum poterat. Desinat mirari imperitia, et suo sensu solidam refellere veritatem. Spagyrico terra in aquam liquescit; aqua aere permutatur, et inde aetheream assumit velocitatem. Sed et redit in gyrum transmutatio. Fiunt elementa ex elementis circulo, quanquam ad Amphionis fabulam explicandam non opus sit chymia. Cum lapides pluit; discimus ex aere illos venire. Asychis rex AEgypti celebrem e lateribus


page 195, image: s195

pyramidem fecisse traditur, collecto luto quod ex perturbatione stagni contis adhaesit. Quid si Amphionij muri e puluere per aerem ducto concretoque; fuissent excitati? Nimis plebeia est de aequoreo itinere et nauali opera sententia; nimis item pingue, quod vi sapientiae persuasi saxei homines in coetum coierint, et iussa executi lapides per aerem comportarint. Miraculi quid subesse credendum est. Ideoque et magiae autorem damnant. Sed nos iam illum interpretemur chymica magnificentia. Facit haec elementa ex elementis et mistis, iterumque in vultus pristinos mutat, tum ad mirabiles illos, tum alios vsus, de quibus quid obstat, quin adiiciam plura? Vtar tua beneuolentia cum licet. Scis chymicorum principia accipi bifariam, sicut et elementa; interdum scilicet [gap: Greek word(s)] , interdum [gap: Greek word(s)] . Synonyma sunt, cum ignem, aerem, aquam, terram, et quintam naturam: item salem, sulphur, et mercurium perinde nominant, intelliguntque ac naturae per se contemplatores. AEquiuoca et analoga modo ipsas formas qualitatesque, vt et apud Aristotelem designant; modo res concretas consistentiam aut vim elementorum obtinentes. Itaque calidum siccum cum est; ignem appellant; humidum frigidum aquam et sic deinceps. Quod item phlegma et humor aqueus ex solutione prodit; pro aqua habetur; qui liquor


page 196, image: s196

aereus pro aere, igneus pro igne, terreus puluis pro terra, depuratissima natura vires totius et proprietates secum vehens, pro elemento quinto. Ita est et de principiis, sale nempe et congeneribus. Non enim semper viuit mercurius chymicus, et voluitur quo pacto hydrargyros. Congruunt autem terra et sal; aqua et mercurius, aer ignisque et sulphur, quanquam aliqui chymici ignem repudient, et vt tria principia ita et elementa totidem agnoscant; aliqui ignem seruent. Differunt tandem etiam gradu virtutis, et commistione seu contemperatione, de quibus nunc non est dicendi locus. Vsus omnium geminus est. Aut enim ad artis opera tanquam seruitia accersuntur; aut externae necessitatis gratia, vt ad medicandum, ornandum, permutandum, aliasque vitae sustentationes concinnantur. De hoc non curo in praesens. Aquae chymicae non raro men strui vicem sustinent, eodem modo quo Rhabarbari essentia peraquam endiuiae extrahitur. Aliquando acrimoniae temperandae eluendaeque adhibentur, vt in calcinatis per sales, ignes, aquas fortes, et similia. Sed et quaeuis alia qualitas peregrina, quae inter praeparandum accessit, ab stergi aqueo elemento, potissimum ex vulgari aqua, aliquoties extracto, solet. Est quando per phlegma essentia ignea aereaque et terrea salsedo ex capitibus mortuis exigitur. Nam aqua vel eleuat secum aerem ignemque, licet hoc non possit


page 197, image: s197

fieri in omnibus; vel eluit. Est quando eiusdem opera soluimus, diluimusque coagulata. Reliquos vsus taceo. Aer ministrat rarius. Vbi penetrantior vis requiritur, aut quae dam correctio; seruit. Alioquin, cum balsamum fere habeat coniunctum, ipse sibi finis est. Terra item ministratin acuminibus addendis, veluti cum vini essentia ad frangendum aurum accommodatur; aut spiritus tartari aur sal ingeritur. Quinta natura et maxime dominatur et ministrat maxime. Nam et principali educitur sine; et ad essentias alias eliciendas adhibetur sicut notissimum est de vsu coeli philosophici, cui accommodantur astra chymica. Non tantum autem id praestat, sed et rectificat, corrigitque admistione sui, si quod inexpugnabile est in pertinacibus vitium. Inter principia chymica sulphur maxime ad compescendum coagulandumque adhibetur mercurium, quod te secundum analogiam in aliis similiter accepturum confido. Est et vsus aliquis in separatis. Nam quidam mercurius soluit corpora; quidam coagulat in lapidem, cuius est materia; quidam nutrit infantem; quidam est metallicae transmutationis materia: Nec vnus vbiuis est accommodus. Qui chymicum peritum velit agere, circumspiciet vbi locum habeant tum [gap: Greek word(s)] mineralia in mineralibus, et haec in vegetalibus; tum [gap: Greek word(s)] quaenam mineralia, in quibus mineralibus et vegetalibus, idque propter naturarum


page 198, image: s198

consensum dissensumque. Non autem vsurpat chymicus tantum elementa artis legibus adaptata; sed et externa. In aere frigido humido soluit calces salesque; in terra putrefacit; aqua eluit, soluit, mundat, praesertim pluuiâ vbi synceritas requiritur exacta. Temperat eorundem interuentu etiam ignes, vnde cineres, arena, balneum et caetera. Igni gaudet maxime. Hic praestantissimorum operum minister est, vt quanquam Orimasda sit olim victus ab hydropico aduersario, nihilominus sacer maneat spagyro et suo modo venerabilis. Eius decreta et leges, vnde nata est pyronomia, non facile percensueris. Vna instar omnium est, vt nempe vtaris pro rei natura et operis fine ingeniose; quod ni fit, cum intendi possit vis eius et remitti, ab vtroque extremo et ignominia et damnum est praesto. Vnde pistores, coqui, metallurgi et reliqua vulcani factio sunt artifices nisi ab ignis industria? Non vnius est modi ignis chymicus. Est ignis coelestis, isque potissimum occultus, nec nisi effectu suae naturae consentaneo deprehendendus: est elementaris: alius [gap: Greek word(s)] alius [gap: Greek word(s)] Flammeus prunarum aliorumque ignitorum, et quiferuor accensusque halitus in cremiis est, oculis etiam patet. Sed et calor quiuis appellatur ignis. Philosophicum ignem vocant qui e lege sapientis operationis cuique patienti


page 199, image: s199

est determinatus, et genesi subseruiens non aberrat a scopo. In hoc est quidam vaporosus nominatus, qui in opere lapidis calor est inuisibilis in spiritu halituve attemperato consistens. Ignem gehennae dicunt esse in hydrargyro, propterea quod metalla, et in his aurum flammis inuictum donet, itaque adurat vt in fuliginem soluatur. Sed ignis Stygius est etiam in aqua Stygia, quam acutam fortemque appellant; est in lixiuiis et horum coagulis saleque et similibus. Ignis trium filorum valde est moderatus; languidior illo ignis vnius et duorum. Ita autem appellantur hi gradus, quasi intelligatur calor tantus quantus fit incensis tot filis cera obductis. Reuerberatorius est, cum flamma reciprocante, reflexaque. Circulatorius plerunque nuncupatur is, qui vas chymicum amplectitur circulo, aggestis vndique prunis, seu incensa materia, vt fit in destillatione, per descensum. Artifices obseruarunt quatuor eius gradus, inter quos primus est lenis admodum, et vocatur ignis fimi vel balnei, quanquam etiam aliis comparari possit rebus, vt foeno madefacto, gigartis et similibus, modo non excedat vim gallinae incubantis oua, excludentisque pullos, aut calorem humanum, qualis est in sinu nostro cum valemus, seu quo omnino veris tempore gignuntur plantae et animalia.


page 200, image: s200

Quidam eo circumscribunt gradum, quo liquatum plumbum nec amplius efferuescat, nec concrescat, quoque infans in vtero gignitur, aut palma manus per se calet. Hic ali quando plane est vaporosus, vt in fimo per asbestum praeparato et aliis ex humectatione incalescentibus: interdum fouetur ab alio principio, nempe aut a sole, aut flamma sicut cum ad fornacem quid maceramus, aut balneum fouemus, quo [note: Potissimum duplex catinus cinereus, quorum alter alteri imponitur, ita et alter cucurbitam contineat: et in balneo canthari, etc sunt in vsu, quanquam et misceri ista queant, etc.] pacto etiam lapis coqui solet. Interuenit nonnunquam vas simplex, duplex, triplex, etc. Sicut et in aliis; vnde in diplomate, triplomate, etc. coquere est, cum res in vase peculiari contentae seu aquae fimove immittuntur, seu in cacabo suspenduntur vt vapore feriantur, etc. Est hîc interdum siccus, interdum humidus; hoc est, halituosus vel vapidus. Ibi spiritus ignei dominantur; hic aquei, vt cum super musto feruente peragitur coctio. Halituosus plaerunque interuentu cinerum, et similium procuratur. Sol, calx viua, ignis stupharum, fimetum et similia plurimum hîc accersuntur. Multiplici ingenio modi eius extiterunt multi. Vsus eorum in prima lapidis genesi et lactatione; in rectificatione per circulationem; in putrefactione solutioneque naturali; in subtilissima parte spirituum segreganda, in alterando, et similibus. Videbit artifex


page 201, image: s201

quousque sibi sit elaborandum, et quomodo. Hocigni multa assequetur, quae maiore nunquam. In hoc maxima estad peccandum procliuitas. Solet hic gradus etiam praemitti reliquis in omni pene opere, non materiae tantum causa, sed et vasorum; modice et sine noxa siccat, et corruptiuam hu, miditatem tollit. Eleuat etiam et separat ea, quae aliâs nequeunt. Attendendum autem hunc etsi leuis sit respectu aliorum, gradus tamen admittere, quorum non omnis vbiuis, nec semper locum obtinet. Scribi dicive non possunt omnia. Qui nequit rerum naturam cum agente causa in proaeresi ad finem praestitutum liquido et industrie componere regereque, vix quicquam in arte pyronomica praestabit laudati. Secundus gradus ignis est cinerum, ab his appellatus, quod plaerunque accessu cinerum administretur, quanquam per cineres assequamur etiam gradum primum, et non tantum hos sed et alia vsurpemus media, quo pacto constat fimi calorem et similium eodem excellentiae perduci posse. Modus eius est, vt manum sat euidenter calefaciat; nondum tamen adurat. Tertius est cum laesione manife sta per se sine vnguento aut medicamine adhibitae manus. Vocatur ignis arenae tum quod haec plaerunque interueniat, tum quod solidiore substantia calorem concipiat adurentiorem. Loco arenae scobs


page 202, image: s202

metallorum in vsum venit. Vasa luto sunt obducenda, nisi quis satis firma habeat, aut industrie per gradus progredi possit. Vlstadius ait hunc esse summum in operibus chymicis, quae genesin artificiosam spectant. Gradus enim quartus corruptiuus potius est propter excessum caloris, et in apparatu quorundam fixione vltima examine et aliis remansit. Multorum calces fiuntillo gradu. Quod si non [gap: Greek word(s)] essentiarum spectes, sed omne opus chymicum; non potest excludi quartus. Omnino in aquarum fortium spirituumque; extractione ex mineralibus fortiter commistis, necessarius est ignis vltimus, isque; interdum etiam plurium dierum. Magis itaque respexerit Vlstadius ad vini essentiam et vegetalia, astraque; illi affigenda. Ignis potentialis est quidem certarum operationum, et eaperagit quae vel ab actuali omnino non, vel non tam besse poterant perfici; interdum tamen etiam praestat eadem, vt et in chirurgia notum est. Auri sulphur ab igni elementari produci posse vix crediderim, cum eliciatur ab igni Gehennae; at ab vtroque erubescit; stibium calcinatur ab vtroque et sic in aliis. Admittit et hîc gradus quosdam praeterquam quod magnam varietatem habeat in generib. certis secundum [gap: Greek word(s)] de quib. si disserendum copiosius esset, in quantum pondus euaderet oratio? Requiritur in omni actus aliquis praeexistens, homogeneus. Nihil enim seipsum de


page 203, image: s203

potentia in actum ducit. Multum autem refert quomodo actuetur. Idautem ita disputant philosophi, et chymici in opere experiuntur. Sed ego tibi problema propono, quod igne ingenii tui dissoluas, et quintam ex eo naturam elicias. Cum aqua chrysolytos seu regia affundit hydrargyro, aut stanno, aliive metallo, imo et marmori, perinde vt aceto cancrorum lapilli aut astroites lapis immissus; statim ex se ipsa calorem concipit feruescitque adeo vt si manu teneas vitrum non parum caloris percipias, idque etiam cum vtrumque actu est frigidum. Si ignis in potentia fuisset, absque caloris energia non apparuisset, perinde vtaxioma philosophicum sonat. Iam autem nevllo quidem calore feruet. Sed neque actu calidum est vllum. Ex hypothesi enim frigidum sumitur, [gap: Greek word(s)] Qui fit ergo vt tantum incalescant mutuo amplexu? Dices subtilitatem sub stantiae actum habere. Hac cum se insinuat liquor, soluitur compages inque spiritum et calcem comminuitur corpus. Hoc sine attritu fieri nequit. Attritus et rarefactio fomes caloris est. Ethinc quo diutius in se agunt, eo calidior fit materia, vsque ad statum. Valde probabile hoc responsum est. At ego tibi oppono naturam aceti affufi pulueri lapillorum cancri. Si ista causa esset; cur non et haec incalescunt? In asbesto poteras [gap: Greek word(s)] primam indicare dicens


page 204, image: s204

ex frigidae natura intro refugere et congregari calorem, qui mox eluctatus vires ostetet: esse autem in calce viua seminarium quod dam eius, et spiritum dispersum, qui non sentiatur actu proprer imbecillitatem ex disgregatione: in vnione a contrario apparere: qui spintus vbi vetustate calcis expirauerit, simul sustulerit caloris fomitem, vnde in vetere calce non euenit idem. Dem tibi istud; at non est similis ratio in metallis et aqua regia. An etiam ob attritum exeuntium spirituum incalescit lapis cancrorum et similia, sed propter aceti frigiditatem maiorem nonita percipitur? Itaque actum omnino praeexistere necesse est, siue is sit substantia homogeneus, siue effectu, quo statim gigni substantia queat. Philosophus certe concludit argute rarefactionem, attritumque et motum corporum inter se esse caloris causam procrearricem. Quae causa attritum facit; ea item calorem prouocat, idque in valde actiuis tanta peragitur celeritate, vt momenta progressuum distingui nequeant, sed statim vt vnum operatur, alterum simul videtur existere, sicut globi bombardarum et fulmina simul sentiri et ferire. Differentia autem graduum est ex subtilitate agentis maiore minoreque. Et patientis proeliuitate et spirituum foecundirate. Quae ignauius ob angulos obtusiores agunt; effectum in calore assequuntur


page 205, image: s205

imbecillius. Sed haec ad physicos. Gradus ignium potentialium in aquis fortibus inde aestimes, quod quaedam sit quae nec argentum nec aurum corrodit; quaedam quae omnia praeter aurum, quaedam etiam aurum. Spiritu tartari putant sulphur distingui in colorem et corpus, hoc est tincturam extrahi. Hoc non assequaris aquaforti. Spiritus vini non tangit aurum, vt nec aqua mellis. At si exasperaueris sale fecularum, non parcit. Itaque gradus diuersos etiam in eodem animaduertas. Mirum est qui acetum radicatum, succus berberum et limoniorum, quin et spiritus vitrioli, quae non verentur autores natura frigida pronunciare, idem possint. An confugiendum ad illud Galenicum est, quod natura confuderit in his igneas partes cum aqueis, quae cum sint subtiles, adiuuent illas in penetratione? Spiritum vitrioli frigidum censere nescio an sit magnae temeritatis, nisi velis etiam oleum sulphuris seu potius aquam ex spiritu coagulatam pari censu habere, quod qui putat, non est mentis compos. Possumus autem illum sulphuris spirirum tam mitem reddere vt nihil violentius, nec aliud sapiat quam depuratum limoniorum succum aut acorem citri, quanquam niger ille ex impuro sulphure elicitus, si infuderis manui, addiderisque parum spiritus vitrioli aut tartari, tam vrat quam ignis. Sed et haec exorbitant.


page 206, image: s206

Potentialibus annumeres vim lixiuiorum, quae capitella vocantur, et virtute multum differunt pro vt plus vel minus ignearum vehunt partium. Sunt et globi saponum aliique ex igneorum contemperatione facti adeo mirifice, vt quidam in aqua ardeant. Sed quid refert ignes scire multos nisi vtendi industriâ valeas? In hac tantum est momenti, vt etiam in inopia plurium, inuenias consilium, sicut cui sol deest, is confugiet ad fornacem; cui ligna et prunae, is fimum compellabit; cui non est fimus is vtetur flamma molli, et sic accommodabit etiam fere quoduis agens cuilibet patienri. Succedit ingenium naturae, et hanc non raro exuperat, quo pacto Aegyptii defectum gallinarum compensant clibano, et cui desunt ligna, is calescit a cespite pingui. Vtitur autem industrius artifex ad ignem bene admouendum etiam locorum et temporum commoditatibus; vtitur foci fornacumque et materiae seu alimentorum, quin et vasorum dexteritate ad magnum, paruum aut mediocrem calorem producendum. Locus conclusus, et ab aeris iactatione tutus calorem et multiplicat et seruat fideliter. Loquor autem de situ ergasterii. Fumis tamen suus est relinquendus meatus. In aperto, vix moderandi ignis potestas est propter aeris crebram mutationem, et allapsum copiosiorem. Itaque hîc plerunque flamma


page 207, image: s207

est violentior. Non deest tamen consilium ingenio, vbi deest commodior. In lapide monent artifices, vt taberna Vulcania e conspectu accessuque multitudinis remotasit. Sed hoc nihil ad ignem. Temporum constitutiones obseruantur potissimum ratione caloris, frigoris, flatuum et tranquillitatis. Coelum super igni consulere, ineptum est, nisi sole vti velis qui quo propior est nostro vertici, eo rectiores et fortiores deiicit radios. Hyemis externum frigus, nisi a loci situ remedium petas, et instrumentorum aptitudine, fortiorem; aestatis calor debiliorem poscit flammam, si eam non ad opus, sed ad ignis conditionem referas. Non absurde hybernum ergastulum subterraneum facias; aestiuum apogaeum. Flatus inaequalitatem pariunt. Haec itaque tempora sunt incommodiora, nisi occurras arte. Fornax non contemnendam requirit solertiam. Si ea bene fuerit disposita; opus procedit recte. Sin minus; inquinas rem, non coquis. Est autem certarum operarionum certa forma. Aliter concinnatur reuerberatoria, aliter destillatoria, descensoria et sic in aliis. Oens autem respiciunt commoditatem operis sui, cogente necessitate aliena sornace alienum inrerdum peragit opus; sed attendendum est diligenter. Non quiduis vbique fit bene. Non desunt tamen qui praeter rem furnis luxuriant. Ad ignem quod attinet; quae lucida est, seu multis foxaminibus peruia adhibita materia validum


page 208, image: s208

calorem praestat caeteris respondentibus. Si etiam folles intendas, calorem augeas; si remittas, minuas. Fornax clausa in totum; intermori flammam cogit. Aliquod semper, spiraculum relinqui necesse est, ne suffocetur ignis, et alimenti parte destitutus marcescat. Gradus quoque in potestate bene constructi furni sunt materia eadem. Nam conis et valuulis exemtilibus tubuli et aditus aeris plus minus patescunt. Vnde subrepit aer intenditurque aut minuitur spiritus pro libitu artificis. Est aliquid momenti etiam in situ eius secundum regiones mundi, aut prouinciae. Est aliquid in laterum, tecti et pauimenti spissitudine, procliuitate, tenuitate et similibus. Spissa latera calorem fidelius continent. Itaque hyeme solet furnus crassius oblini: aestate tenuius. Amplitudo pro pabulo et quantitate ignis est. Vasta fornax non impletur iusto calore nisi materia sit grandis. Sed et tunc operis est habenda ratio. Si iusto angustior est, vasa vero magna; non assequeris optatum feliciter. Fornax teres, et leui cemento intus probe inducta, promouet vim ignis, et in centrum cogit: Angulosa non coercet. Attende et catini situm. Vidiquae illum pene in medium fornacis vsque ad ostium propendentem habebat; vidi cuius vastitas pene implebat latera. Vterque situs est vitiosus. Non enim operarirecte calor potest. Qui furni


page 209, image: s209

cratem habent, si haec est recte perforata; operi conducit. Foramina grandiora, aut angustiora impedimento sunt [gap: Greek word(s)] Cernimus hoc in naturae item conatu. Ego profecto, cur non perueniat illa ad vltimum metallorum vbique, plurimum deberi ergasterio puto, et natiuae fornaci, quorum vitium calorem et vim agentem deprauat, nec materiae prodest, cuius motum intercipit, spiritusque foecundos citius elabisinit, quam optimum formarint. Qui plumbum candidum Slaccevaldae fodiunt, arte compensant naturae defectus, et non raro obiectis muris calorem ministrantem coercent. Sed ista mitto. In furnulo sapientum peculiare quid ad vaporosi ignis artificium spectatur. Cognosces eius rationem ex Rupe scissa. Circa pedem cinerarium est. Huic incumbit crates mediocriter in medio saltem perforata. Post hanc est focus quantus pro opere, quod definitur vncia, satis est, quique hyeme et aestate possit secundum laterum spissitudinem mutari. Focum terminat lamina vnius in centro foraminis, quod interuentu regularum laxatur, aut stipatur, prout opus est calore multo vel pauco. Ibi est ergasterion continens arcanorum tripodem, cuius crura sunt vincta lamina, vt recta ollam verberet flamma. Tripodi innititur ouum sectum pro catino cinerum. Hocintus claudit violam seu ouum philosophorum cum


page 210, image: s210

vitello et albumine. Summus locus est coelum cum foramine exploratorio. Faciunt omnia ad calorem suppeditandum iuste. Nam in caloris administratione tota peise ars consistit. Est in fornacum constructione etiam vigilantiae, et somnolentiae argumentum. Qui peruigilare, aut ministris talibus vti nequeunt, furnos acediae confinxerunt, adiecta turri, vel canali ad latus foci. Replent hunc carbonibus, in summo arena vel ferreo tegumento stratis, vtin locum absumptorum paulatim deferantur. In furno philosophico ignis luminum, vel candelarum aut lampadum adhibetur, succurritque pigris. Sed adignium pabula. Agnouit pridem etiam Macrobius non eundem ignem caloremve ab omni procedere alimento. Agnoscunt et Halenses mei, quibus durabilior et acrior sal efficitur densorum lignorum praesidio quam stipularum. Chymicus conscius diuersitatis materiarum mollem flammam materia leui pascet; acrem robusta et densa. Constantius ardent carbones querni et fagini quam picei. Sed non soliditas tantum et raritas respicienda est; humiditas et siccitas multitudo et paucitas et similia non sunt omittenda. Flagrans ignis lucide, vehemens est. Itaque in reuerberio potissimum adhibetur, vt in fornacibus vitrariis. Qui lenem calorem desiderant, si nihil intercedit inter vas et focum raras paucasque adhibent prunas, quales putria


page 211, image: s211

et salices praebent; aut a militibus mutuo accipiunt stuppas intortas: aut candelas tenues accendunt: aut viuas prunas subiiciunt iuniperorum cineri: aut lignorum xesmata vrunt. Aliquibus ad momentanea opera aqua ardens adhibetur. Nonnulli exiccatos fimos more ferramentorum pedetentim serpente flamma instruunt. Saxonum hoc est funes stramineos ollae circumducere, et feruenti cineri admouere. Paulatim enim inflammantur, et assationes perficiunt. Meridionales ad camelinum coquunt. Nonnullis operibus sol, et tepor fornacis, balnei, fimi, satis est. Sarmentorum manipuli nisi valde laborioso non conducunt, sicut et arbusta, et folia, ferulae, putamina nucum, Iuli, fructus herbaeque exiccatae. Fungi arborum tum solidi tum rari, modo sint sicci, non sunt reiiciendi in certis operibus. Ita lithanthraces, terrae pingues, et cespites; quin et recrementa eliquatae picis, sulphura asphaltum, naphtha, resinae, cortices pingues aliaque multa cremia pro operum et locorum naturâ valent. Solent metallici flamma patentem eminentemque in furnis non tectis compescere aqua affusa. Non negliget hanc artis commoditatem magister. Plinius et Dioscorides, imo et vulgares destillatores indicant plures modos ignis vaporosi, et stufarum. Inde quoque suam augebit supellectilem chymicus. Olea et similia


page 212, image: s212

plaerunque cum ellychnio vsurpantur. Fiunt ad lampades etiam misturae ex resina soebo, oleo, butyro et similibus. Et quis recenseat omnia? In prunis elaboratur frequentius vsitatiusque. Ignes potentiales non minus materia variant. Calx viua aqua fortis ex vitriolo, sale, alumine, cinabari, aerugine, hydrargyro et similibus; spiritus salis, vitrioli, sulphuris, etc. coagula lixiuiorum, lixiuia ipsa, euphorbium, cantharides, aqua mellis, spiritus fecularum vini, aqua ardens exasperata, antimonii oleum, calces vstae, terrae vstae et in mineralium genere plura alia; acetum item radicatum, succus ex limoniis et berberi. bus extractus exasperatusque proprio sale; muria, borax, vrinae, aquae stygiae naturales, cadmiosae, chalcanthosae, ros et succi acrium, vt flammulae, ramunculi minoris, vitis nigrae; gummi anacordiorum, biliosi humores animalium et similia pene innumera, in ignium potentialium habentur censu, quanquam non omnia vsurpentur a chymicis. Vt finem tandem faciam, postquam Theoria mediocriter est explicata, quaeso faciamus artis periculum non quidem in praxi, sed saltem magistrorum interpretatione. Quaero exte quo ignis regimine possim assequi id quod turba dicit; arcanum ne fumiget, cauete: quid item sit ignem immittere in aquam frigidam; et quid


page 213, image: s213

sibi velit Bernhardus cum praecipit: Fac ignem vaporosum, blandum, perpetuo digerentem, non violentum sed subtilem, perficientem, lucidum, occlusum, repressum, incombustilem. Videntur mihi haec nec de eodem gradu nec tempore accipienda. An interpres est Rosarius cum scribit: Ignis in solutione semper erit lenis; in sublimatione mediocris, in coagulatione temperatus, in dealbatione continuus, in rubificatione fortis? Ignis enim Gallinae excludit pullum; fortis ex albo facit rubeum, etc. vide ne per te aberrem. Vale et me ama.

EPIST. XXIII. DE ORnatu et supellectili chymica. AD IOANMEM BIRDVMPHELIVM, Chymiae et Medicinae Studiosum Philos. M.

QVOD vero te ad chymian agit desiderium Iohannes? Video enim te alacriter admodum ad eam ferri, postquam te in Amvvaldina inuestiganda tam solicitum indicasti. Non quidem inepte sapis: Quem enim non moueat tam suauis summae dignitatis [gap: Greek word(s)] ad spem plenam odor? Veruntamen iusserim te animaduertere, quae sit prouinciae huius, quam ambis, conditio, quae que adesse chymico oporteat, si non ignaue velit in sua arte versari. Scribit Philosophus [gap: Greek word(s)] , circa Philippos


page 214, image: s214

Macedoniae metalla reperta eiecisse frustra [gap: Greek word(s)] et aurum producentia: apud Poeoniam item cum factae sint pluuiae continuae, colliquatam terram aurum aperuisse [gap: Greek word(s)] , peneque deaurasse solum: et in Bactris flumen Ozum auri plures glebas deuexisse, sicut et in Iberia flumen Theodorum. Huiusmodi terrarum et fluuiorum chymicum possessorem esse oportet, vt possit vel ipso Croeso et Xerxe liberalius expendere opes, et pythium lydum vincere. Nec quouis ille tuguriolo est contentus. Vraniburgum Daniae, quam magnifice commodeque sit extructum nosti. Tales requirit aedes. Ad aquilonem et austrum posito [gap: Greek word(s)] sydera contemplatur. Ad ortum et occasum locat Musaeum et conuictorium. Est illi hortus amplissimus, omnique plantarum varietate instructissimus. Est [gap: Greek word(s)] omnis generis animalium. Non desunt aestiuaria, non vaporaria, non essentiarum apothecae, non cellae subterraneae. Cum. n. modo sicco aere, modo humido egeat; copia vtriusque non debet esse destitutus. Possitidem locus et puteos et cisternas excipiendae pluuiae, et viuarium piscinamque et Rhenum praeterlabi foret satius. Huius. n. commoditate et mercimonia vteretur varia. In praediis syluam spaciosam, pratum, arua et vineam illi optauerim, vna cum magna stercoris copia, ne cum tepor fimi postulatur, foris sit accersendum. Ergasterium eius et carbonarium lignariumque non


page 215, image: s215

tantum amplum esse oportet, sed et commodo loco inferiorum aedium ad fluuium positum, itaque conclusum, vt adid non nisi per multas ambages et vestibula munitissima sit aditus. Intus est supellex chymica, constans variis et spaciis et in strumentis. Hic figulina erit; ibi vitraria, vt ad libitum artificis prae sto sint vasa. Erit alibi calcaria, quandoquidem haec quoque ad perfectionem artis pertinet. Quanta vero turba fornacum partim perpetuarum, partim momentanearum extruenda est? His cum inseruiat lithotomia et lateritia, artesque aliae, quam felix foret, si omnia suo inclusa haberet dominio, possetque in mancipia ius obtinere summum? Tota metallurgia merito ad chymicum migraret. Non possum tibi fingula describere, nisi integrum volumen sit meditandum. Catalogum accipe. Fornax hic erit tostoria, non tantum ea qua metalla iam eliquata torrent, sed et qua venae ipsae fiunt tractabiles, quam cratem aliqui vocant, quae quomodo sint apparatae; disces apud metallurgos. Est alia liquatoria, cuius tamen facies diuersa in venis et metallis, variatque pene pro artificum industria. Qua ven ae eliquantur plerunque in summo aperta est, follibusque inflatur et in anteriore parte per oculum in subiectum catinum effundit aquam ignitam. Qua vero metalla, ea variar. [gap: Greek word(s)] instructa est catino ad metalli fluxum


page 216, image: s216

recipiendum modo profundiore, modo planiore. Carbones aut supponuntur, aut affunduntur, sicut videre est in eliquando plumbo, in excoquendo ad purum cupro; in purificando argento, vbi tamen ligna adhibentur, in segregando cupro et argento, in aurichalco conficiendo et aliis. Germani fere distinguunt certis vocabulis, nominantes Röstofen/Schmelotzfen/Treibherdi/Seigerherdt/Gahrofen/etc. Chymici tamen propriae sunt fornaces destillatoria, sublimatoria, descensoria, reuerberatoria, quarum haec omnium liquatoriarum, atque etiam furnuli docimastici vim complectitur, quanquam vario vultu soleat concinnari. Ingeniosus chymicus artem exercet in vasorum et instrumentorum paucitate pro necessitate rerum. De stillatoria congruit balneis, et cineribus et arenis mutato vel catino, velsaltem materia. Per eandem licet etiam sublimare. Paulo variat cum per retortam destillandum est, quanquam hoc fiat interdum sine catillo, interdum eodem adhibito. In omnibus est pauimentum et capsula cinerum, quae finitur crate, quam sequitur focus, quem terminat catinus, aut ipsum vas nudum pro vt necessitas exigit. Summa pars mobilis fieri potest pro vsu vario. Focus et cinerarium conftantia sunt, nisi amplitudo sit mutanda. Adiectae sunt valuulae suae, ostiola et spiracula. Hinc coniicis chymicum debere


page 217, image: s217

item partem quandam Lybiae arenosae obtinere, et AEtnaeae planiciei, quo supperant illi arenae et cineres. Sed et Vulcanum demerebitur Neptunumque. Vt non desint scobes ferratae, et balneae. Furnus descensorius sursum admirtit carbones, inque medio vas figulinum continet, vnde promittitur canalis in receptaculum. Qui rudius eum apparant, ollis vtuntur seu in se conuersis iunctisque per orificia interueniente crate; seu vnius pertuso foraminibusque peruio fundo inserto in alterius inhumari orificium, operculo vero integente. Reuerberatoria fornax vel concamerata est, ita vt in se reuertatur flamma, quam speciem etiam pistorum clibani et metallicorum tostoriae fornaces repraesentant, quin et illa qua minij vena excoquitur; vel turrita, ita vt collum sit strictius, quo in angustum compulsa flamma vriatur; in summo relicta quasi crena gemina, quo spirirus exeant. Hac vtimur in calcinando, quin et destillando per retortam; potestque tuncita concinnari, vt duo vel pluravasa admittat simul; vtimur et in eliquando, probando et aliis. Vocatur fornax aliquando etiam fimus. Sed potentiam fornacis tepidae aut balnei saltem habet, estque; vel fouea in humum depressa, strataque calce viua et fimo equino vel simili recente, vel canalis amplior ex asscribus aut simili materia, repraesentans foueam. Nec ego balneum


page 218, image: s218

recte dixerim fornacem, quanquam fornacis auxilio possit procurari. Sed non desunt plurimi eiusmodi, quos expressos apudalios inuenies artifices. Furnulus probatorius, imitatur pene liquatorium metallurgorum, nisi quod catillum peculiarem exemptilemque habeat, et tegulam qua defenditur a prunis. Nihil dico de camino orichalchi, in quo ollae sustinent catinorum vicem. Sunt et plurima non tantum apparandarum fornacum praecepta, sed et in opere regendarum mutandarumque, claudendarum, aperiendarum et aliâs administrandarum. Sed ne me fornacariam profiteri putes, omitto illa. Athannoris mentio non erat posthabenda. Sed ego te Iohannem de Rupe scissa adire iubeo. Ille plane Geometricam eius dat descriptionem. Ina aliis quoque non desunt quos consulas, in quibus est Geberus, Vlstadius, Dornaeus, Lonicerus, pluresque alij. Est et aliqua catinorum disciplina. Non enim fiunt similiter vbique. Ollae apodes exluto vel metallis quibus continentur cineres, et similia, instar cacaborum aut ahenorum, catini vocantur; si parui sunt, catilli, vulgo copellae, quae peculiaris sunt formae in probatoria, et insternuntur ossium combustorum alioque cinere; vnde catillus cinereus. Hi catilli idem pene sunt, quod focus cinereus in segregando argento. Hinc [gap: Greek word(s)] talis, vocari solet cineritium, et copella, interdum quarthier prob/ nisi fallor. Catini nuncupantur


page 219, image: s219

etiam triquetrae ollae aurifabrorum, quae vulgo tigilla, seu tigella, et crusibula. Vocauerim ita conoides quoque vasculum ex aurichalco fusorium, quod Giehßbuckel dicunt. Sed quam numerosa seges est materiam artis continentium, recipientiumque? Aludelem Arabes (opinor) appellant cucurbitam luteam sublimatoriam proceri colli ex fundo modo piano, modo circulari producti. Eius operculum est alembicus caecus, quanquam aliquando in summo foramen relinquatur exiguum, quo sit subtilibus spiritibus fuga. Cucurbita destillatoria ratione amplitudinis est varia. Cucurbitula separatoria tibi nota est. Matulam vocam eam quae ampla est, vt manus inseri possit, et materia absque vasis laesione eximi. Aliae maiores separatoriâ, vel rectae sunt, vel incuruae; et hae nominantur botiae, vel retortae, vel cornua musae. Rectae operculum nuncupatur alembicus seu galea rostrata. Fiunt hae ex vitro plurimum. Aliquando vero etiam ex merallis, et terra figulina tenaci. Sunt et modo simplae, modo duplae. Operculum seu alembicus interdum ex eadem est materia, interdum ex diuersa; sicut nec perpetuo est eiustiem formae, cum nunc campanam rostraram referat, nunc craneum. Rostrum ipsum canalis est curtior, prolixior pro rei necessitate. Interdum additamentum habet ex serpentinis vocatis siue in gyrum ductis siue multiplici lapsu


page 220, image: s220

vltro citroque extentis, et iam per cupas refrigeratorias tendentibus iam in ventres immissis. Alembicus item vestitur interdum vesica velalio vasculo refrigeratorio, interdum pannis madidis inducitur, interdum lutatur, interdum nudus relinquitur. Inducuntur et cucurbitae ipsae luto, quanquam non semper. Sed nec incrustantur tantum; conglutinantur etiam circa commissuras, et sicubirimas agunt. Cornu musae non opus habet operculo. Nam committitur statim receptaculo, sustinetque collum eius vicem rostri et galeae. Receptacula plerunque sunt vitrea variae formae. Quaedam ampullae sunt colli breuis, aut prolixi; Quaedam cucurbitulae oblongae; quaedam incrustatae, quaedam pannis tectae, quaedam nudae. Pro vitreis seruiunt et sigulinae. Sed hic non possunt bene dignosci liquorum mutationes. Numerus recipientium variat interdum vel in vno opere. Qui enim diuersas essentias. repetito opere segregare volunt; diuersis temporibus egredientes mutatis excipiunt vasis. Itaque tunc simul attendendum erit, vt reclusio sit artificiosa, et ne a grauibus spiriribus violentur nares, quod facile fieri vel ad animi deliquium potest in mineralibus acribus, sicut sibi a Paracelso euenisse aliquando testatur Oporinus. Est autem tunc instituehda permutatio, cum alio tempore exit phlegma, alio humor citrinus, alio rubicundus,


page 221, image: s221

quae diuersa elementa vocant. Quidam duo receptacula eodem committunt collo, ita vt paulo incuruatum sit superius, cui per foramen colli iungitur sub statque inferius rectum et breuius. Videre est illo excipi vaporem seu spiritum; hoc liquorem iam in alembico coagulatum. Retortae vsus potissimum est in his quae non facile ascendunt, quanquam non perpetuo. Nam et hydrargyros licet grauis valde sit in sublime agitur, et pulueres sicci terrei vi ignium in altum compelluntur: Et non raro vtroque instrumento fiunt eadem. Sales minerales, alumina, chalcanthum et similia vbi reuerberij igni opus est, per retortamvsitate aguntur, sicut et oleum antimonij, sulphuris et similia. Campana non tantum alembici officio fungitur, sed et seorsim suum habet vsum in spiritu sulphuris excipiendo, et hydrargyro ex vena sua eliciendo: quanquam abuti possimus etiam olla, et galea. Tunc autem receptaculum est paropsis, nisi rostrata sit et laciniata seu imbricata canaliculatave in margine. In medio paropsidis vasculum ponitur figulinum cum sulphure incenso; vel cum vena hydrargyri, alio vase continente prunas. Ad extremitates debet aeri ingressus relinqui. Loco paropsidis adhibetur tabula canaliculata. In hoc opere attendendum est vt flamma surgat, non autem reciprocet ressectaturque. Coquit chymicus


page 222, image: s222

interdum in ouo, et resoluit. Intellige vero tum ouum philosophicum in opere lapidis; tum physicum cuius vsus est in oleis quibusdam per solutionem faciendis, nec quicquam est aliud quam albumen dimidiatum, vbi induruit, in cuius fouea tanquam acetabulo liquescit myrrha vel simile quid. Oui philosophici rationem disces ex Rupescissa. Munimentum eius est gossypium, et globus quernus per medium sectus et complicatilis: et hoc in tepore. Vbi ignis validior est, cinis pro gossypio et figulina testa pro quercu petitur. Oualis figura obseruatur interdum etiam in pelicanis circulatoriis cum multiplici gyro; sed et globus idem praestat, variis constans sphaeris oculatis, instar Polyphemi. Non in hortis tantum crescunt violae, naresque oblectant. Inter vasa chymica non postremas habet. Est autem ampulla cum prolixo augustoque collo, quod cum hermetice stringitur, testam oui vitream relinquit. Dilatatur tamen aliquando colli summitas, vt imposito alembico exugi liquor possit, cum nos taedet transfundere materiam, aut hoc non sat commode peragi potest. Quantitas harum interdum vix iuglandem assequitur; interdum maior est, pro materiae multitudine. Collum ideo est procerum, vt tum spiritibus fuga sit impedita, tum stringi recludique saepius possit; quin et eminere ex fimo altius, et agitari. Crebro frangenda sunt vitrea. Itaque numerosa


page 223, image: s223

merosa esse oportet. Pelicanus vas circulatorium est cum reflexo collo vtrinque ita vt fistula promineat sursum, et appareat instar ansatae obbae. A picti pelicani pectus suum aperientis similitudine dictum volunt. Veteres adeo mirabile vas descripserunt, vt pingi potius, quam fingi possit. Ideoque officium eius demandatum est, aliis factu commodioribus. Quidam applicant retortam retortae, vocantque botiam contra botiam; quidam matulae imponunt cucurbitam; alij simile quoddam vas confingunt illi, quo muscae excipiuntur; alij tres veluti globos coaptant, ita vt communi via intus iungantur. Mira est solertia. Quo putrefiunt digerunturque materiae, vas in star oui oblongi est, aut cacabi quo aqua in vaporariis incalescit; addita tamen fistula. Sed non desunt etiam aliae formae, quae passim extant depictae. Nec sine industria cucurbitae destillatoriae et matulae imposito caeco operculo. Inseruire etiam putrefactioni possunt, multitudinem vasorum fugiente chymico perito. Si mihi aliquid iuris in chymia esset, monerem tyrones ex Platonica consuetudine, vt ex specie operationis fineque et vsu perito colligerent formam internam, externae facile illi adaptantur. Matrix vocata ad circulandum, et putrefaciendum commoda est. Est autem vitrum triquetrum cum foramine, quantum mihi constat. Rectificatio non vtitur vasis nouis, destillatoriis, circulatoriis,


page 224, image: s224

et ampullis reseruatoriis contenta. Apud Hieronymum Rubeum describitur hydrargyri in aquam soluendi vasorum coniugatio et series per fornacem transiens, desinensque vtrinque foris initio in fundibulum, fine in retortam recipientem. Vasa intermedia collo, ventre et cauda constant, quibus sibi mutuo inseruntur. Idem autor calcinandi stibium et flores colligendi singulare exhibet artisicium. Fit figulinum dolij instar, cuius cauda desinit in cupam; caput vero follem insertum prae se fert. Id vbi positum in ignem cum stibio est, iamque aliquid calcis seu florum extitit; perflatur folle, agunturque in cupam flores. Hi excipiuntur etiam commode triplici olla, vel galen figulina aut ferrea accommodatis sibimutuo, et in medio perforatis. Sedin summo paruum foramen est relinquendum vt transeant spiritus subtilissimi. Alioquin fauilla reflectitur. Hoc puto esse simulacrum sublimationis per alembicos multos. Imponitur autem incumbitque priori posterior. Haec praecipua sunt chymici organa. Reliqua turba pene sine numero et honore est. Conchis vtitur ad eluendum, filtrandumque, et sedimenta. Sunt et pocula seu calices et patinae ollaeque ad recipiendum destillantia et alios vsus. Trullarum officium indicat forma: sicut et operculorum, doliorum, pyxidum, vitrorum, lebetum et eiusinodi. Pyragra


page 225, image: s225

et forceps se produnt nomine. Tu collige similiter de cochlearibus, follibus, tripode, spatulis, ignirabulis, fomite, filis sulphuratis, infundibulis (quanquam haec non tantum ad infundendum, sed et separandum vsurpantur) siphunculis, circulis, candelis, malleis, silicibus, calce, arena, lima, epistomiis, coriis, vesicis, cucullis, bacillis ferreis, scopis, flabellis, mortariis, pistillis, libellis, ponderibus, radicula, pannis, manica, laciniis, charta, cribro, vinculis, tabulis marmoreis, et vitreis, canalibus, craticulis, scoriis, cupis, et quis omnia commemoret? Quicquod enim culina, pharmacopoea, metallurgia et similes artes sibi vendicant, idem pene omne etiam chymia. Nam et praefurniis vtitur et caminis quibus excipit fugaces partes. Ego tibi optem crumenam Fortunati et pileum. Nam et his est opus. Quidam ex magia et cabala asciscunt characteres, literas, imagines; ex astrologia stellas, etc. Sed ego homini pio seduloque oranti et circumspecto istis non opus esse iudico, sicut nec genio Paracelsico et arbatelico eget is, qui Deum habet propitium. Sed quinam sunt chymici mores, qui vestitus? Nosti quo pacto Stoici suum describant sapientem, quod si nunquam commoueatur affectibus, et vultum habeat ad omnem fortunam saexeum, qui possit sempro [gap: Greek word(s)] et spirare ignem. Longe rigidiorem aliqui requirunt chymicum, ne dicam pollutiorem. Quasi commertia hominum


page 226, image: s226

eiurasset, ex eo faciunt vespertilionem; qui in antris latitet instar trophonij aut vt troglodytae, aut mures alpini; qui non admittat colloquia tanquam alter Timon, aut melancholicus ille Homericus: qui toruum prospiciat velutitaurus; qui cum loquendum est, fundat mysteria, neque quicquam aperte dicar, non raro etiam mussitet verbanon aliter ac Horatiana aut Lucanica strix dum verbaterrae immurmurat ad prouocandos manes; qui neminem patiatur aliquid scire, sed sibi soli cuncta assigner, tanquam in concilio Iouis, velut alter AEacus enutritus, aut Tiresias rediuiuus, ad quem reliqui sunt vmbrae: qui item de daemoniis tam confidenter pronunciet, ac si aliquot annos praefuisset familiis eorum; qui carbonibus fauilla fumoque sit atratus, vt qui caminos perpurgare consueuerunt; qui nauseet annulos Galenicorum et pelliceas vestes et collaria emundata emaculataque; quanquam non tota secum consentiat factio, quibusdam splendidius penem ipso Attalo ex fructu imposturarum incedentibus, atque etiam pinguia praedia et nobilitatem turpitudine fraudum sibi comparantibus, vt sicutin aliis flagitii, ita hic nihil sit medium; qui cucullum gerat sordidatum, sicut qui laruas imitantur in bar chanalibus; qui totus oleat caminum, vt Paracelsus ille putidus, quanquam (si vera scribit famulus olim eius Oporinus) non


page 227, image: s227

carbones tantum et fauillam oluerit, sed et hircum, et tabernas, et fimum, et quas non spurcitias? Tandem, ne quid desit obscoeni, etiam cynicam impudentiam, tanquam in schola Diogenis educato eidem asscribunt; vnde nemini seruire sustinet; ipse est monarcha, solus liber et suus, quique perpetuo gaudeat moribus non vulgari honestati probatis, sed SVIS. Quidam ex recentioribus armant eum non rationis spectatae adminiculis, non sensu certo, et experientia; sed forcipibus, acerra, ollis, bidentibus et huiusmodi. Si me ille auscultaret, adderem collo monile ex equinis pilulis, caputque munirem disco vaccino, aliaque similia excogitarem ornamenta, vt impurus esse qui vellet, esset sat impurus. Veri chymici non ignorant quid distent lupinis aera, quoque sit officina ingredienda habitu, quo adeundum tribunal. Hic est comis et affabilis; est [gap: Greek word(s)] ; non omnia sibi arrogat; cupit autem discere, audireque et conferre sententias cum plurimis, maxime vero peritis. Non discedit ab officiis societati debitis; non religiones fingit et diabolorum contubernia; nec ducit vultus; pius est; modestus est, cumque potest, etiam liberalis. Naturam vt condita a Deo est, et vsu sedulaque indagatione cognita in auxilium post Deum accersit, non consulit diabolos et genios exastris trahit. Tempora actionum distribuit; vigilat, dormit, laborat domi; minstrat foris; coenat,


page 228, image: s228

abstinet, quandocunque est oportunum. Mentiuntur qui dicunt chymian aduersari ciuilitati et consuetudini publicae. An opulentus chymicus sit imprudentior opifice vel vilissimo, qui sordida opera per famulos, aut cooperarios administrat, ipse vero saltem modum docet? Opera autem quae consultorem collegamque non patiuntur, neutiquam sunt sordida. Quod si alere ministrum Vulcanium nequit; nihilominus ipse feriabitur. Vtcunque enim polluerit fumo vestem; mutabit eam exiturus ad populum; si inquinauerit argilla manus; praesto est aqua. Sed receptui est canendum. Ego tibi speciem quandam chymici proposui, vt deliberes amplius, sitne hoc studium sequendum, an proiiciendum. Quid tuae vitae et moribus congruat, videbis. Vale.

EPIST. XXIIII. DE COLIS CHYMICIS, VITRORVM munimentis, reclusione, luto, etc. AD M. IOHANNEM BIRDVMphelium Coburgicum Medicinae candidatum.

[note: 2. part. 5.] CVM de animalium partibus contemplationem meditaretur philosophus, nihil sibi omittendum vel vilius vel nobilius putabat, quod ingenue philosophantibus,


page 229, image: s229

si modo causas intelligerent, vtrobique mirae excitarentur voluptates, neque dignum sit viliorum disputationem perpensionemque fastidio puerili spreuisse, cum nulla res sit naturae, in qua non mirandum aliquid habeatur, nec furnariae Heracliti casulae Deus desit. Idem mihi, Ioannes, in chymica inuestigatione propositum esse debere, facile intelligis. Sicut enim in natura minima quoque et dignitatem et diuinitatem obtinent suam; ita in arte. Necminus necessarium est hic de illis praecipere, quam in natura contemplari. Etenim in vilibus sunt preciosorum momenta, adeo vt nihil laudabile possit ars gignere nisi ministerio sordidorum, et non raro ex his ipsis, quo pacto in figulina ex luti, rei nimirum abominandae bene tractandi scientia, vasorum optimorum dependet fabrica, ita in aliis artibus ex imperfecto, rudi, turpique scienter elaborato adhibitoque prodit perfectum, pulcrum, honestumque. Age itaque conferamus nos in ergastulum chymicum contërplaturi pannos, cola, lutum, signaturas et resignationes ampliationesque vitrorum, in quibus quanquam delicatulis nausea est, tame non parum est industriae, adeo vt si imperite administres, opus pereat totum, aut sit in periculo. Ecce tibi lacinias et pannos laceros quidem et obsoletos; mundos tamen. Horum vsus est in extergendis vasis: Est et in destilando per descensum, tunc nempe cum


page 230, image: s230

a sedimento purum volumus abstrahere, et exugere liquorem. Laciniae enim mundae praemadefactae latiore extremo immittuntur in concham, ea industria, vt non alte immergantur in limum, nec hunc turbis excitatis vna combibant: altero in partes acutas fisso in receptaculum dependeant. Ita enim absorptum humorem stillando reddunt transfunduntque sicut hirudines praesecta cauda sanguinem. Vocari hae laciniae etiam filtrasolent, et earum [gap: Greek word(s)] filtratio. Sed hoc nomen generalius est. Complectitur enim etiam cola quaedam seu setacea, seu carbasea ex dense coactis filis, vt in panno ex gossypio et similibus videre est; seu chartacea, seu hederacea, seu medullacea et alia. Nam Variae sunt non formae tantum, sed et materiae. Non loquor de Mystica Iachi vanno, nec de Bromij crate, nec cribro Osiridis; sed colis chymicis, per quae traiiciuntur liquida, aut transferuntur. Ex setis equinis quo pacto confectum sit colum, cuius vsus est in oleis potissimum expressione eliciendis, notum est. In locum eius venit pannus ex filamentis vrticae, aut canabis, aut bombace. Chymicus incuruat et in cuculum veluti intorquet chartam emporeticam, repraesentans ita manicam Hippocraticam, et modo vtitur in solutis calcium humoribus, muriaque depurandis: Nam vix effugiunt hic etiam tenuissima capillamenta: modo in segregando ab aquis oleo. Illis enim


page 231, image: s231

ob fragilitatem dilabentibus, hoc restat ob tenacitatem crassitiemque substantiae. Manicae Hippocraticae et cuculli figura tibi non est ignota. Chymicus per eam elementum salis ex calcibus et cineribus, deposium in liquorem, qui cum illo coniunctus lixiuium vocatur, euocat. Sed et in vsus venit alios. Bonae enim rei fines sunt multi. Quod hîc vides corium, et pellem hoedinam, agninamque, inseruit percolando hydrargyro. Nam cum abundantior citra iacturam ab amalgamate segregandus est, nec tamen labor destillatorius placet; cum item depurandus; compendio traiicitur exprimiturque per corium hircinum, aut ceruinum; aut pelles ouillas, quarum tamen vicem sustinent etiam panni carbasei. Per angustissimos meatus magna vi tunc vrgetur, cum a sublimatione ignauior est, et corpulentius fluit. Sicut enim vina lenta dissipantur verberibus et colo; ita et ille. Sed praestringendum arctissime orificium et faux seu collum panni est, ne resugere possit. Hederaceum poculum et sistulae ex quouis raro ligno, vt exarundinibus solidis seu cannis, exsambuco et similibus, quam subtilissimam transsudant humiditatem. Itaque in accuratissimis adhibentur operibus. Interdum sal vrinarius per figulinum rarius exigitur. Nam sudor in altera concrescit foris parte, indeque abraditur. In coli vsum etiam cortices rari possunt transferri. Frequenternobis


page 232, image: s232

ministrant gausapa villosa, et pilei, vnde credo chymicorum filtrum dictum. Nam ex pilis coactis in formam panni fit, quod Germani Filtz vocant; vnde vulgo traiicere est Filtziliren. quasi per lacernam aut penulam pilosam agere. Colis eiusmodi interdum sustentaculi loco subiicitur cribrum seu ligneum, seu metallicum, modo nihil inde capiat peregrini liquor. Sed mittamus cola. Alae anserum et aliarum auium; sicut et leporini pedes, pulueribus dissipandis emundandisque vasis, aut eriam subtiliter conuerrendis calcibus inseruiunt. Expurgantur adhaerentia tenacius echinis seraceis aut ex ferreo filo factis. Soluuntur et scalpris, et limis. Itaque vides eiusmodi instrumentorum copiosam seriem. Cultelli hi et organa rasoria commoda sunt signis et glutini detrahendo aperiendisque commissuris, nisi sufficiat aquae solius mador, et epithemata. Cereae obsignationes nisi friabiles duraeque sint, calore prompte recluduntur. In friabilibus diligenter cauendum est, ne quid delabatur in mareriam, quam alienare misceri nefas est. Circulus ille plumbeus, et stramineus alter, [note: Idem etiam aptus est receptaculo in auqa, dum spiritus fortes destillantur detinendo] substernuntur vasis balnei, vt his innitantur; Et plumbeus quidem commodioris est vsus, quia sua grauitate in imo vas leuius detinet. Ideo et denticulis, seu retinaculis est instructus, quibus collo cucurbitae iniectis reuinctisque coerceatur. Sunt et varia ahenorum fornacumque tectoria seu opercula in medio perforata:


page 233, image: s233

sunt et vitrorum pedamenta, et grues seu rostra ciconiarum, a quibus dependent vasa. Quosibi vide sacculos; illi referti sunt varia ad lutandum materia. In hoc est bolus et rubrica. In hoc scobes metallorum elimatae; in aliis serramenta, flocci, cineres, vitrorum pulueres, arenae, fuligines, rubigines, calces, simus siccatus excussusque, testarum contritarum et laterum excretiones, quin et fragmenta catinorum non abiiciuntur, sicut nec scoriae. Varium praestant vsum etiam olea, albumina, farinae, ramenta metallorum, collae, cera, resinae, pices, et his affinia, quae vix numero comprehendas. Vitrorum colla non raro sunt angustiora exilioraque quam par erat. Ea velampliantur, vel refringuntur. Ampliatio fit cum emollita seu ignibus seu aquis forpice extenduntur explicanturque, quo pacto nosti in officinis vitrariis poculorum spacia dilatari. Aquae emollientes dicuntur fieri ex sanguine hirci Isatide, gallio seu senecione, cineribus vitri et aliis sine succo, sine lixiuio, sine destillato effecto. Sed chymicus tantum otii non habet. Decollatio peragitur vel perforcipem qua detruncatur partim seu frustulatim; extremitatum aspredo corrigitur lima: vel per smirin, quod obseruatur a fenestrariis; vel circulum ferreum candentem, quo stringitur fracturae locus, incalescitque. Dissilit autem affusa frigida


page 234, image: s234

stillatim. Quidam prius sulcant smiri, et fracturam dirigunt. Ille vero circulus est complicatilis extensilisque vt possit exilibus tam competere, quam crassis. Quidam diuersos sibi curant fabricari. Loco circuli ingeniosiores adhibent sulphurata fila sexies circumducta incensaque. Haec vbi conflagrarunt iniecta frigidae gutta, dissilit, vbi vehementius incaluit, aut quâ praestrinximus smiri, quod fieri solet ad locum filorum. Cum rimas agunt vasa, aut perforantur, frangunturque in partes, ita vt compensari restituique Labes possit; glutinari solent pro cuiusque natura. Metallica varie vniuntur, nempe vel malleo, vel clauo, vel luto forti, vel plumbo, cupro et similibus. Huius restitutionis gratia non deest oleum, quo interueniente plumbea coeunt et stannea, nec borax, fel vitri, et sinilia. Quibus vero redintegrentur lutis, moxaudies. Artifex prouidus metui rupturarum inductione luti securi medetur. Fissuris praesto est pannus vel charta cum oui albugine et farina: quanquam vbi spiritus copiosi subtilesque aguntur, non multum in illis est praesidii. Vasorum obstruendorum circaaditus non vnus est modus. Violarum colla, et fistulae pelicanorum putrefactoriorumque stringuntur hermetice, ita vt ne tenuissimus quidem meatus relinquatur. Qua autem arte id fiat, explicauit Vlstadius, repetiuitque in vestibulo botanici sui


page 235, image: s235

Lonicerus. Foculus est cum prunis sursum patens, et ad imum oculo seu foramine peruius. In hoc immittitur fistula vitrea, incalescitque donec mollescat. Desuper incumbir forceps item ignitus, et manu artificis actus comprimit intorquetque collum, sed cautio sit ne frangatur. Postea sensim frigescit. Quae vasa non ita exacte claudendasunt vel luto tantum aliove glutine obstruuntur, vel cono aut operculo exacte congruente. Metallicis cochleata competunt tegumenta. Sed haec occlusio non prohibet perspirationem nisi accedat gluten. Nec satis tuta est cera vulgaris. Valde castiganda erat temeritas pharmacopolarum, qui fragrantissimas aquas et olea admodum ruditer obstruunt, vel leui cera impulsa, vel cono papyraceo vel complicata charta astrictaque, vel vesica, vel tegumento alio simplici, sicut pixides solent vulgo claudi. Necesse estita multum perire virtutis, et medicos emptoresque decipi. Commissurae vasorum non minori diligentia sunt muniendae. Nisi enim hoc fiat, spirituosa essentia antequam figatur elabitur. Id autem non tantum attendendum est in destillando, sed et macerando alibique. In sublimatione quorundam velad tempus, vel omnino parua relinquitur via, sicut et in cementatione, tum ne frangat vasaspiritus, tum vt nimis volatilis, qui ad praesens opus non est commodus, discedat. Nec vnus vbique claudendi modus et materia est. In quibus ad excandescentiam


page 236, image: s236

vsque vasis operamur, inutilia sunt ea quae comburi possunt. Quae aquae inseruntur; non sunt obducenda luto in humore solubili. Incrustantur aliquando vasa intus foris'que, interna incrustatio in cypriis locum habet. Stanno enim illinuntur. Externa in vitreis magis, quam terreis aut metallicis. Haec enim si solida sunt, vt VValdenburgica, non rumpuntur facile. Vitrea obducuntur vel tota vel ad fundum saltem: idque vt perspici motus internus in collo possit. Sed interdum et alembicus et rostrum et receptaculum luto in cludendum est ob flammae vehementiam, et metum aliarum iniuriarum. In aliquibus id fit crassius, et ingeniosiore forma; in aliquibus subtilius. Fines sunt respiciendi, et operationes. Aliud lutum pro aqua aliud pro sicco igni requiritur: quanquam in balneo non semper luto; sed et lana, et cespite similibus'que vtamur, aut ex soeno stramineve funibus: nonnunquam linteis multiplicibus et coreis. Est autem in balneo bulliente collum vitri semper muniendum vallo aliquo aduersus afflatus frigidos. Rumpitur enim nisi obualles. Id etiam tutius est in siccis operibus, vbi vix omnis ventus arceri potest. Cum consilium est longo tempore in igni reuerberante vas tenere, aut forte figulinum sit, vt auri fabrorum et metallurgorum lebetes; aut eo luto inducatur,


page 237, image: s237

quod vi ignium confundatur concrescat'que tum inter se tum cum vitro, vt firmissime cohaereat, possitque continere materiam vel rupto vitro. Aliquando lutatio arbitraria est. Sed tutius adhibetur a tyrone. Artificibus peritis vsus concessit eam industriam quae non est cuiusuis, quem afflauit Vulcanus. Sed nec vasa tantum incrustantur. Ahena et fornaces saepenumero egentitem munimento, quod tamen ab aliis est diuersum. Notandum est vt luto obducta antequam succendatur ignis probe sint exiccata, et vt ignis gradatim admoueatur. Vbi inter opus reclusio facienda est in spirituosis; expectanda refrigeratio est. Sed et ipsa rei natura laborantem admonebit. Ita et circumspectio est in rimis obiter factis inducendis, ne nimis frigida feruentib. candentibusque immittantur. Sed percurramus glutinum lutique formas. Quaedam simplices sunt, quaedam compositae. In simplicibus est cera, viscum, pissasphaltum, axungia (Nam et haec solet allini praesertim, vbi alembici sunt mobiles) lutum figulinum tenax, gluten, et quaecunque solidant metallica tanquam poro interiecto. Mistae sunt vsitatiores. Vitra obstruuntur massa ex olibano et mastiche calido pistillo subactis: vel cera hispanica. Vlstadius ceram eiusmodi componit. Resinam et ceram virgineam probe subigit additque olei momentum. Multae compositiones


page 238, image: s238

eiusmodi possunt fieri, ex melle, terebinthina, resina abiegna, pice, cera, et similibus. Qui clepsammidia coniungunt, sua quadam vtuntur temperatura, non inepta signandis vitris. Aliqui panem azymum in tenues placentas deductum affigunt. Huius vsus potest esse cum cono et operculis, sicut et charta mellita, aut glutine tincta. Vulgo miscent albumen, farinam'que et illinunt chartae vel linteis item ad rimas. Attendet tyrone igni liquanti admoueatur signum liquescens, sicut nec adurenti combustile, et aquae resolubile, vt ante monui. In aqua prostat hoc, quia ex chirographo quodam excepi. Oui albumen agitando in aquam limpidissimam diducendum est. Huic ingerendus pollen excretus, aliquantulum boli, tantundem sanguinis draconis, et eiusdem cum polline quantitatis caseus albus excorticatus siccatusque et tritus. Haec subacta illitaque panno lineo applicantur vasi. Eidem vsui inseruiet mistura calidae picis cum lapidum farina vel calce. Sed haec ad alia quoque commoda est. Aceto macerant ouorum testas: molliunt item cornua; aut testarum puluerem tragacanthi gummi confundunt, innumeraque similia excogitant, quib. gloriantur quidam impostores, quod artem calleant insuendi epistolam lapidi. Ad aquas fit aliud ex vernice liquida, calce viua cerussaque contritis commistisque in marmore. In sicco conducit hoc, sed ne flamma


page 239, image: s239

feruoreve tangatur, quod fit ex creta, fimo equino et papyro carminata. Aliud ex calce viua et albumine, quo dicunt glutinari partes vitrorum fractorum posse, ita vt vsum integrorum praestent. Sed manus requiritur agilis. Ego aliquoties feci periculum frustra. Calx enim viua albumen statim coquit, et instar gelatinae coagulat, quae postea non amplius haeret. Conficitur aliud exfimo asini, vel equi, pannis et argilla. Notabis lutum fornacarium aptius esse argilla figulina propter tenacem pinguedinem. Itaque mundatum illud a lapillis subigere soleo floccis, paleis et similib. Non autem sustinet ignem validum. Facile etiam potest tolli affusa aquâ. Nonnulli pilos admiscent. In igni valido praestat quod sequitur. Figulinae et arenae partes singulae miscentur pari cineri cribellato, iungunturque aqua. Quo intensior ignis est, eo validius haec stipantur confluxuque suo veluti armatura vitrum includunt. Ex eiusmodi terra vitrosa fiunt crusibula, quae vides in igni valido quasi vitrescere. Id vocatur lutum sapientiae. Vbi illitum est, siccatur, et insternitur linteis duplis triplisve, quae tamen comburuntur tandem. Firmius conflatur ex ferri scobe, cinere clauellato, arena puluereque laterum, quae ingeruntur luto fornacario subacto cum fimo equino, aut paleis. Non autem illini crasse solet. Puto tyronem in omnem euentum satis instructum esse. Quid. n. attinet cumulare


page 240, image: s240

stercorum et signaturarum vultus varios? cui materiae sunt praesto, facile misturae rationem inibit. Tu haec tenuia non aspernare, et valetudinem tuam cura.

EPIST. XXV. VETERVM PHYSICAM A PARIPATETIcis explicatam comprobatamque non mutari obseruationibus chymicis. AD VIRVM PRAESTANTEM ET INgeniosum D. Casparum Bauhinum Phil. Med. Anatomicum et Botanicum Basileensem.

PLATO in Timaeo cum de anima disserit, conflatam eam esse ex eodem, altero et essentia, distinctamque et compactam ratione proportionis pronunciat. Non puto quicquam illum senem, non profunde excogitatum, sapienterque iudicatum secundum rei ipsius naturam nomine Socratis edere voluisse. Latebit itaque in enunciato illo non parum acuminis. Non sum nescius quomodo in Parmenide de simili dissimili, vno altero, eodem diuerso, genere et specie philosophetur, quodque intelligi recitata sententia secundum ista et declarari possit. Essentia enim per se ipsa est anima, quae ratione communitatis genericae identitate complectitur omnia; ratione vero differentiae


page 241, image: s241

iterum segregat species, facta ita idem et alterum. Sed nec hoc obscurum est, quod ab Aristotele explicatum diligentius meminimus animam nempe cognoscendo res cum illis ipsis vniri facultate quadam sua, quae mens et intellectus appellatur, ita vt intellectus actu sit idem cum re intellecta, quemadmodum sensus [gap: Greek word(s)] idem cum sensili. Itaque cum ipsa per se substantia sit, alterum idem'que potestate complectitur, et ad naturam rerum conuersa illis se accommodat, et tota fit idem in iisdem; diuersa in diuersis, nec hoc absurde. Dixerunt enim veteres animae substantiam cognosci operibus. Quomodo ergo diuersa distinctaque intelligeret nisi in sua natura quid distinctum haberet? Quomodo eadem nisi homogenian? Simile cognosci simili male quidem expositum ab aliquibus est, sed a vetustate non male dictum. [gap: Greek word(s)] multi declamant multa et quo pacto discors concordia rerum fuerit principium probe sibi intelligere videntur. Sed hoc nihil ad Platonicum illud. Est et in mente rationis facultas, quae descripta praeceptis vsu rerum, cognitis eleganter ostendit, omnem rerum naturam comprehendi dissensu consensu'que affirmaro, negato, et nihil esse quod, siue in se spectetur siue ad aliud referarur, simpliciter, comparate, primo orte, non istis occurrat formis, sitque


page 242, image: s242

affectum consentane e vel dissentanee, et possit affirmari vel negari. Et ipse quidem Plato in isto Dialogo tum cognoscentis cum cognito congruentia, tum ratione suam interpretatur mentem. Sed mihi nunc arridet amor ille Socraticus, quem in symposio mirifice declaratum nouimus, non quidem quod corpora attinet, sed quod animam cuius virtute et scientia praegnantis impetus gignendi occasionem quaerit, nactus'que materiam producit alterum eundem nempe sui similem in discipulo imaginem, quae cum generantis conuenit natura; et nihilominus ab eadem distat. Eadem ratio est amiciciae. Sed quorsum haec tam multa? Non profecto vt te doceam; ea enim es ingenii sagacitate et doctrinae praestantia, vt ex te discere proficere'que scientia non erubescam. Sed vt tibi animum aperiam meum, amore philosophico tuo eundem; cum post Deum non tantum honoris mei fueris parens et procreator, sed et augmentum ingenio addideris tuique similitudinem insculpseris meo. Fatendum itaque est animos nostros ita concinnatos esse, quemadmodum Plato volebat, nec haec delebitur coniunctio distinctioque dum durabit vita. Velim vero tibi, vir praeclare, etiam hoc subiicere, quod, quae animarum est natura, eadem mihi videatur esse etiam scientiarum, quas si animas quasdam


page 243, image: s243

dixero, non absurde loqui fortassis apparuero. Illae enim ipsae in anima rationis potentia et vsu donata, substantiam habent, et non genere tantum, sed et harmonico consensu ita conspirarunt, vt inter summas imas'que mutua sit constansque concordia, quin communes suam ipsarummet essentiam insinuent in inferiores subiectasque, quô licet quaeque suis constet axiomatis et forma, nihilominus participent communi quadam copula, virtute substantiali dispersa in singulas, quo pacto de virtute mundana commentatus est Plato, et Aristoteles de seminario generationum principio pulchre disseruit. Non immerito summa laude affecit philosophiam Timaeus dunscripsit; illo bono nihil vnquam maius mortalium generi datum esse Deorum munere, nec datum iri. Quae enim laudabiliter et praeclare in superioribus artibus sunt inuenta constitutaque, eiusmodi sunt, vt nihil inueniri porro possit quin inde dependeat, et ante corpus suum pridem in rerum natura existat anima, quod de nobis, aut omnino animalibus pronunciauit olim Socrates: quae res potestne ab alio profecto esse principio quam ab eo, cui ante omnia, meditata perspectaque fuerunt cuncta? Pollutae quidem artes sunt multae deprauatorum ingeniorum corruptelis; attamen in


page 244, image: s244

singulis elucet [gap: Greek word(s)] , et verorum praeceptorum virtutes non possunt omnino occultari. Quid vero mirum inquinatas esse? Omnia humana par inuoluit infortunium. Quanta iucunditas erit quantum oblectamenti cum, quod Plato de virtutibus exoptauit vultus species'que earum contemplabimur synceras infucatas'que? Sed ne te multis detineam, chymian admiratione diuinae originis et praestantiae non vacuam, animae philosophicae ita cognatam assero, vt et essentiae congruat et eidem alteri'que. Non enim poterit quisquam numero scientiarum eam eximere, quanquam non defuerint homines importuni, qui hoc honore priuare illam sunt annisi. Fusa itaque erit illa artificiosa, et scientifica scintillula et vigor animalis etiam per eius systema. Hinc quicquid habet genuini; iudicio philosophico congruet, et ab eodem aestimabitur; quicquid vero fatali quadam iniuria irrepsit adulterini; arguetur legibus eiusdem. Non arbitrabitur in philosophia exercitatus, artis huius fundamenta nihil commune habere cum solennitate philosophica, quanquam homines extiterint, qui nihil ei asscripserint nisi mysteria, et tam abstrusa, vt nec intelligi nec cognosci multo minus explicari queat humano more, sed discenda sit in speluncis Vulcaniis ad exemplum magicarum superstitionum


page 245, image: s245

a singulariter accersitis geniis. De arcanis salutis nostrae certum est, nos nihil scire nisi manifestante saluatore, qui ex sinu Patris ad nos detulit veritatem. Sed non est ita in chymia. Non dissentiunt huius axiomata a catholicis physicae. Non admittitur vacuum et dimensionum penetratio in vniuersali natura. Sed nec in chymia. Abhorret mundus infinitum. Idem nec chymiae placet. Nescit Archimedes aequale circulo constituere quadratum. Chymicus non didicit idem. Si vere scripsit Aristoteles circa Siciliam aquae stagnum esse, in quo si quis aues coererave suffocata animalia intinxerit, recuperent vitam; chymia id non refellit. Si item verum, quod secundum naturam a priuatione vitae ad eius habitum non detur regressus; comprobat chymia idem. Atqui inquiet quispiam, asserunt chymici multa in sua arte inesse, quae reliquis plane sint miraculosa, quale est, inueterata renouare, morbos deploratos persanare; integram illaesam'que valetudinem vsque ad praestitutum diuinitus terminum conseruare; quosdam iamiam animam exhalaturos momento ex faucibus orci et cymba charontis reuocare; circulum quadrare; rerum species praesertim in metallis transformare, et omnino nihil non diuini fere sibi arrogare, vt saluatoris miracula chymicorum


page 246, image: s246

promissis collata miracula esse desinant. Sed intelligunt prudentes artium praestantium praetextu multa obrepere vana, falsa'que. Videri voluit paracelsus principia et elementa physica mutasse, supposito sale, sulphure et hydrargyro: idem humores Galeno et Hippocrati confessos, ex medicina extirpare, et ne quidem in humano corpore ferre; axioma sanationis per contraria in contrarium transformare; causas morborum et sanitatis ex mineralibus petere abiectis veterum explicationibus et similia multa. Sed delirium hominis arguitur rerum euidentia. Licet quidem metaphoris res obscurare inter loquendum. Sed ideo non mutatur natiuus earum vultus. Terra est terra et principium corporis misti, etiamsi paracelsus eam vocet salem. Circulus humano ingenio non quadrabitur, etiamsi Londinas et alii id affirment, non respicientes istam Geometricam designationem, sed aenigmatice aliud quiddam repraesentantes, quo pacto in hieroglyphicis equus alatus fingitur, quem tamen natura prorsus ignorat. Si qui chymici parabolis sunt vsi, earum interpretatio dependet ex natura quae est inuestiganda. Si qui commenta inania deblaterarunt, iis ne debetur quidem chymiae nomen vtpote plane explodendis. Ne ergo abhorreant a sana arte philosophi, sed eam pro sua agnoscant


page 247, image: s247

possessione, vt quae corpori philosophico secundum essentiam et identitatem sit inclusa, propriis vero praeceptionibus a partibus eius aliis seclusa, sicut membra corporis animati et eadem sunt et altera et vnitate substantiae conueniunt. Haec tu, mi Caspare, num confirmas tuo calculo? Imo non aduerfari multiplex tua testatur eruditio, et in iudicando acumen praestans, cum singulari dexteritate coniunctum. Gaudebo, si consenseris, meque tuo iudicio roborabis. Vale.

EPIST. XXVI. ARGVMENTA CHYMICARVM operationum ex Aristotele. AD CELEBREM PHILOS. ET MED. Casparum Bauhinum Anatomicum, et botanicum Basileensem.

QVOD veterum sermone pronunciatum iam in vsu est ore'que omnium prouerbium artium nempe verarum vtiliumque omnium vnam esse copulam, id in chymia arteque naturae et vtriusque interpretibus seu commentariis perspicue elucet. Vt enim de aliis taceam, Aristotelis volumina, quae ille de natura reliquit posteritati a nullo tam intelligi declararique possunt quam bono chymico; nec qui chymian docet discitve in ea bene versatur nisi Aristoteleis, quae eadem


page 248, image: s248

sunt naturae ab illo interprete exposita, principiis sit munitus. Non opus est ad te, vir praeclare, prolixa demonstratione. Tu enim ipse dicti veritatem intelligis. Sed vt me te censore confirmem, proponam tibi cogitationes meas, quibus non tantum operam illam mutuam euinci posse arbitror, sed et Aristoteli ipsius scientiae chymicae non pauca deberi principia et operationes. Qui in chymia elaborant, non raro comperiunt, quod igni leni moderato'que per ascensum vaporum ab extractis succis insipida quaedam aqua, quam phlegma vocant, segregetur, ita vt nihil deprehendas in ea seu substantiae succi, seu qualitatum quod sit admodum memorabile. Quod si ignem intendant, aut etiam semel euocatum liquorem refundant saepius, iterumque educant; iam non simplex egreditur aqua, sed sapiens naturam rei, et interdum etiam oleum seu balsamum intimum secum euehens. Horum principia causasque solerter admodum exposuit philosophus cum de mari et pluuiis disseruit. [gap: Greek word(s)] inquit, [gap: Greek word(s)] . Vinum cum euaporet cogiturque iterum, in aquam abit. Causam reddit ille, quia aqua fuerat materia, cui certo modo commistae partes terreae aut exhalationes,


page 249, image: s249

gignunt affectiones reliquas. Itaque in separatione redit ad suam naturam. Sciat itaque chymicus hoc ipsum suo congruere operi. Nec obstat quod ex vino elicitur aqua non insipida, sed calida, ardens, sapidaque valde. Caute loquitur philosophus per vocem [gap: Greek word(s)] , designare volens discrepantiam inter opus hoc, et opus [gap: Greek word(s)] . Haec cum vna eleuatur, non simplex egroditur aqua, sed mista; idque, magis si ignis resoluens est violentior. Inde enim philosophus rationem petit, cur autumno cadant guttae ampliores, et cur ventus sua natura frigidus euadat calidus, curque pluuiae aquae nonnihil sint salsae. Auster, inquit, [gap: Greek word(s)] . Eadem mistio terreae, siccae'que exhalationis etiam reliquorum secus affectorum causa est. Hinc praeclarum nascitur chymico [gap: Greek word(s)] , nempe interuentu aquositatis posse quam commodissime siccas partes easque nobilissimas eleuari, et deinde modico igni segregari iterum. Deinde quod, qui velit penitius soluere et efficaciores aquas producere, illum oporteat igni vti paulo efficaciore, et eundem liquorem saepius reponere, quo soluta integri compage, fidelius eliciatur essentia. Nam aliter non ascendet nisi maximo igni qui non conuenit chymiae. Vides itaque experientiam


page 250, image: s250

chymicam confirmare Aristotelicum axioma, et vicissim inde lucem artisque suae principia petere. Ita deprehendit artifex, quod crebrioribus aut validioribus agitatum ignibus acrius euadat semper, tandemque eo perducatur acuminis, vt non nisi in parua quantitate possit adhiberi, quando in ea obtineat vires penetrantissimas. Huius si petit causam; axioma Aristotelicum inspiciet, quod habet: [gap: Greek word(s)] . Agens enim naturale passum sibi conforme reddere satagit; et in calore igneo esse penetrantem acremque naturam non est obscurum. Si idem separationem quandam subtilissimam sine igni expetat, et quo pacto magna muriae debilis quantitas sine sumtu possit reuocari ad paruam; ex eodem autore discit, aquam marinam, muriam'que terrearum partium et aquearum mistura constantes, cereo colo segregari, ita vt per capsae ex cera latera transsudet humor aquosus relicto sale. Compendiosiore itaque via et minus sumtuosa ex lixiuiis eliciet sales, et ea promtius coagulabit. Ita non negabit philosophum expertem fuisse rerum chymicarum, cum satis notum habuerit quo pacto ex muria fontium, stagnorum, fluuiorum'que sal coagulando fiat. Ita enim inquit de chaonibus: [gap: Greek word(s)]


page 251, image: s251

[gap: Greek word(s)] . Nemo neget fortassis sales quos Alkali vocant, ad chymicam pertinere officinam. At eorum modum describit idem philosophus his verbis: [gap: Greek word(s)] . Quod si quaerat horum rationem: praesto est philosophus respondens ignem in materia elaborasse, eiusque esse restinctum principium; terram autem retinuisse affectionem, et mansisse velut cinerem et calcem. Per hanc cum colatur humor; liquescunt glebae, tenuissimaeque partes ab igni affectae vna egeruntur aquae commistae. Haec separata denuo, salem vel calcem relinquit. Ne vero putet in terra istud fieri non posse, cum teste philosopho ignis hanc sphaeram fugiat; ex eodem alia instruitur sententia, quae asserit in terra multum existere ignis, multumque caliditatis. Notum est in chymica destillatione aquas fieri per vaporum concretionem: Fieri alias per corrosionem; alias per colliquationem. Haec ipsa Aristoteles ita enunciabat: [gap: Greek word(s)] (quod nihil est aliud quam id quod in destillationibus vsitatis euenit) [gap: Greek word(s)] (quod fit in corrosionibus, et salibus calcibusque cellarum humore aut balnei dissolutis, quanquam


page 252, image: s252

crassiore modo eueniat etiam in liquationibus metallicis, et glaciei similiumque tabe.) [note: Vina fumo macerare.] Patet ex Horatianis odis veteres olim in Italia solitos vina nobilia vtribus aut testis includere, eaque non in cellis subterraneis condere, sed in fumariis locare, vt ita fumo bibito paulatim absumta aquositate excoquerentur optimaque euaderent virtute, et consistentia nonnihil spissa. Est quidem hoc exemplum coagulationis chymicae, per quam succi e rebus per humorem extracti solidescunt. Sed philosophus non tantum id nouit, verum et causas addidit, cum scripsit: [gap: Greek word(s)] . Succos extractos nomine musti designat. Operationem nominat coctionem, cuius finis est coagulatio. Modus operationis est exiccatio per discessum aquae. Quod autem non in se considant, sed aqua reuera egrediatur arguit experientia. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Constantius Varolius, cuius anotomian tibi non improbari puto, destillationis artificium exortum putat ex analogia fabricae olfactus. Cum enim aer halitusque ex amplo per angustum elati, loco'que concluso excepti, vi frigoris concrescunt in guttas, et tandem reseruntur; destillationem appellamus. Iam autem ex aere per nares attrahimus spiritum, qui si vapidus valde est,


page 253, image: s253

et proportione magnitudinis cerebri capacitatem excedit, coagulat. De stillationis itaque ingenium repraesentat. Philosophus autem [note: 2. depart. anim. 7.] rem explicat longe, mea sententia, solertius cum scribit: Fluxiones ob eam rem ex capite oriuntur in iis corporibus, quibus cerebrum frigidius est, quam temperamentum modicum postulet. Cum enim alimentum per venas sursum respirat, vbi excrementum ob eius loci vim refrigeratum est, fluxiones pituitae, saniemque mouet, quod simile generationi imbrium euenire intelligendum est, quoad magnum conferre cum paruo licet. Cum enim ex terra vapor exhalat, efferturque in sublime a calore, vbi supemum aerem subierit frigidum, consistit denuo in aquam propter refrigerationem, atque in terram defluit. Haec ille. Quantum lucis possit huic loco afferre ex sua arte chymicus? Sed et quantum euidentiae ad reddendas suorum operum causas indidem retulerit? Taceo causas efficientes resolutionis et coagulationis; taceo materiam formamque operationis: [gap: Greek word(s)] , quae non quiuis attendit, ex eodem suppetunt loco. Qui adhuc rudimenta artis tractant tyrones; liberales admodum solent esse in ignibus admouendis, parum pensi habentes quorsum tendat calor. Monet philosophus eam proportionem in eleuando obseruandam esse, vt calor non prohibeat


page 254, image: s254

coagulationem, sitque locus huius ad locum materiae frigidus. Haec causa est cur eleuetur collum cucurbitae. Quod si nihilominus flammaintensior requiritur; arte frigiditas capiti praestanda est. Hinc exorta est serpentinarum et doliorum, quin et vesicarum refrigerantium industria. Si causam quaeras quare statim manet liquor rostro producto et per brachiorum multiplices gyros varie distributo; ex refrigerandi praesentia efficaciaque eam iuste petas. Secus euenit in his quae canales habent curtos ignique sunt propiora. Nam et difficilius cogitur vapor, et minus aquae tardius profluit. Manum itaque chymico dextram porrigit Aristotelea philosophia, sicut vicissim haec ab illo quam euidentissime potest in naturae operibus illustrari. Negant quidam pertinaciter philosophum istum quicquam eius artis sciuisse. Si intelligunt integram constitutamque et omnibus praeceptis elaboratam, non abnuerim. Si vero omnibus artibus e tenui impfectoque est origo; si etiam euenit vt dispersa passim sint praecepta antequam vnita in artis formam redigantur; tantum non consenserim, vt confidenter pronunciem potissimorum principiorum explicationes Aristotelicis contineri scriptis. Neque id operosum demonstratu est. Non placet quidem coniectura eorum qui librum quendam de artificio lapidis titulo Aristotelis citant, eumque quintum meteororum faciunt. Vix


page 255, image: s255

enim vero est consentaneum Stagiraeum philosophum peripateticae disciplinae principem istum composuisse, quanquam alius forte fuerit eiusdem nominis, nisi supposititius foetus est; veruntamen aliquid ad eum peruenisse non dubitarim. Is enim fuit ad quem ex toto oriente et meridie tanquam ad mare scientiarum, quicquid vbique potuit deprehendi [note: Potest tamen et conuersim esse, etc.] congestum est. Originem suam traxit chymia ex metallurgia, quam pene totam descripsit Geberus. Aristoteles autem passim ostendit se illud studium non neglexisse, praesertim cum fossilium et aquarum mineralium naturam praeceptis comprehendere instituerit, quod fieri non potest sine singularium, quae vniuersalibus sunt priora, cognitione. Sed non sunt tanti qui nobis aduersantur. Ego tibi, quod sentio, aperire volui, nec dubito quin recte sis accepturus. Vale.

EPIST. XXVII. DE GALENI VOTO, QVO AIVNT EXOptasse eum sibi chymicas segregationes ignotas. AD CASPARVM BAVHINVM PHIL. Med. anatomicum et botanicum Basileensem.

FVNDAMENTA et principia artis nostrae Deum quidem habere autorem, primis patribus vim ingeniumque cum optima propter vitae prolixitatem manifestandi


page 256, image: s256

experiundique et comprobandi occasione ad eam constituendam liberaliter elargientem, confitemur recte: sed cum postrioribus sculis prauitate hominum et poenis partim fuisset obsurata; partim dispersa, adeo vt pene noua fuerit ad inueniendum obseruatione opus; quandoquidem et in AEgypto vetustissima disciplinarum post orientem nutrice, vt ex Herodoto videre est, nihil admodum egregij de ea constitutum legitur, et Homerus tempore Troiani belli chirurgian potius excultam memorat, quam partes alias; Hippocrates autem Cous in Graecia primus extitit, qui praecepta per manum quasi a familiaribus et aliunde accepta, suisque animaduersionibus et experientia aucta, stabilitaque conscripsit, et in artis quo dammodo corpus redegit: haud stulte nos facere opinor, cum ad illum principem scientiae medicae constitutionem reuocamus. Hic, quae reliquit scripta posteris, ita vera solidaque deprehenduntur, vt, cum omnia vetera arroserit Paracelsus, iusseritque se sequi antiquos et nouos; tamen Hippocratica quaedam non ausus fuerit improbare, quanquam ea neget Galeno intellecta. Eiusdem sententiae est et Raimundus, qui interpretaturus illud [gap: Greek word(s)] in morbis, non erubescit illum senem in chymicum transformare, qui ista voce notauerit non morborum causas, conditionem et


page 257, image: s257

euenta occulta mirabiliaque, sed remediorum ad quintam essentiam adductorum prodigiosam efficaciam. Non possunt carere tanto autore chymici. At non semper videtur loqui Paracelsice. Quocirca vt et Paracelsitis honorem addat, diuidunt illum quidam in nothum et genuinum, qua de re alibi mentionem feci. Verum non est vt Paracelsici eo glorientur duce. Tantum abest ab ipsorum stolida disciplina, quantum verum a falso, et a spurio [gap: Greek word(s)] . Nostrorum quidam coniiciunt eum, quanquam nec exercuerit chymian nec descripserit, tamen non fuisse eiusdem imperitum, propterea quod consentaneum sit a Salomone scientiam ad ipsum peruenisse. Sed non opus est disquisitione multa. Cum chymiae fundamenta sint eadem cum naturae primordiis, nec dissentiant ab axiomatis verae medicinae: concedenda seni nostro est, si non singlaris notitia [gap: Greek word(s)] ; attamen vniuersalis scientia, et principiorum intellectus. De Galeno res est contentiosior. Omnia videntur concedere posse Paracelsitae. Galenum quid chymiae cognouisse, donare neutiquam possunt. Cum hoc est bellum plane [gap: Greek word(s)] . Ex reliquis chymicis, quos veros appello artifices, vt discernantur a vesania Paracelsica, non desunt, qui et huic tribuunt plurimum, idque non immerito. Si enim Galenus non tantum Hippocratis est fidelissimus


page 258, image: s258

assecla et interpres, verum etiam omnis scientiae medicae remediorumque indefessus explorator; quis dubitet Hippocrate chymissante (vt ita loquar) Galeno eius artis cognitionem assignare? Bernhardus certe comes, cuius liber de Hermetica philosophia superioribus annis opera Michaelis Toxitae in publicum prodiit, non tantum inter inuentores cultoresque artis numerat Hermen, Pythagoran, Aristotelem, Alexandrum, Platonem, Auicennam, Halin, aliosque permultos; sed et Hippocratem Galenumque, quasi et hisciuerint non modo destillare, sed et lapidem aurificum fabricare. Fides huius penes autorem esto. Cum Paracelsicae vesaniae a nostris obuiam itum est, quanquam ruditas et achymia Galeni creberrime fuerit opposita; tamen non est dubitatum, quin ex illo ipso etiam pro spagiria Paracelsica peteretur atgumentum. Aiunt enim hostes veritatis, nos perperam oppugnare feces Paracelsicas, quandoquidem Galenus voto suo eas comprobarit, cuius desiderio motos nos oporteat similiter [gap: Greek word(s)] absentem quidem exoptare, praesentem vero cum magna gratia exosculari: Illum caput vitamque suam nescio quibus non astrinxisse periculis, quo ea, si vspiam esset, potiretur; nos debere eam longe procliuioribus paratioribusque amplecti vlnis, vt pote quibus sine vitae discrimine euenire possit. Quid tibi


page 259, image: s259

hîc, vir praeclare, est sententiae? Putasne aut Paracelsicos nobis suam artem notam velle, cum non tantum occultent eam studiosius vllis eleusyniis, sed et aperte negent margaritas suas proiiciendas nobis porcis; aut Galenum paracelsian exoptasse? Crediderim quidem ei veram artem quadamtenus fuisse notam. Si enim vspiam eius aetate fuit; et Galenus vel formam scientiarum et remediorum etiam in remotas terras est persecutus: non certe fuerit eius ignarus. Sed Paracelsica deliria quî potuit voto petere? Sed producatur ille locus voti Galenici. Impostores Paracelsitae ita citant eum, quasi scripserit se omnia pericula subiturum, si quam machinam aut artem inuenire, possit, vt, sicut in lacte contrariarum partium fit separatio, ita in medicamentis idem experiri possit. Verum ego primum neque votum ex Galeni verbis agnoscere possum, neque deinde periculum, neque tandem talem separationem qualem vsurpant chymici, licet non negem Galeno artificia similia fuisse nota, vt nec ignota principia. Verba in I. Simpl. med. cap. 17. ita habent: [gap: Greek word(s)]


page 260, image: s260

[gap: Greek word(s)] . Haec Galenus. Cum disceptaret de natura aceti, dicerentque aliqui, quasdam ei partes inesse calidas, quasdam frigidas, vtpote cum veluti intermortuum vinum esset, in quo non plane extinctum esset seminarium caloris: Galenus laudata hac sententia, vltro accessit eius autores, et vna cum illis periculum fecit attentando possetne inuenire artificium quoddam, quo segregarentur eius partes calidae a frigidis eo modo quo euenit in lacte. Hanc esse mentem Galeni ad verbum expressam qui non videt, non intelligit Graece loquentem. Hîc vbi votum? vbi discriminis et periculi sponsio? vbi separatio chymica? Tale quaerit artificium segregationis, quale est in lacte. Huius tres sunt substantiae. Vna pinguis, quae vel sponte emergit, absque vlla arte. Alia serosa; tertia terrea, vt caseus, quae duae separantur vi aceti, aut coaguli similiumve, quanquam diuturnius asseruata item secedant vltro, et cum calefacta pani affunduntur, modo lac non sit recens, non vna manent. Itane chymici segregant? Dicit quidem Galenus in aceto nec inuentum esse quippiam tale, quale in lacte, neque euidenter demonstrari posse; at vbi negat


page 261, image: s261

segregationem omnem? Quin imo illo ipso in loco exponit modum sibi perspectum, et chymiae consentaneum, vt videas hinc Galenum, licet lactis [gap: Greek word(s)] nouerit, eam tamen pro approbata postea chymicis ratione non habuisse. Quem ergo modum adducit? Quiddam ait innatare, quod sit aquosum et frigidum; quiddam subsidere instar fecis in vino, quod sit calidum: additque: [gap: Greek word(s)] ; idque asserit in omni expresso annotari succo. Ecce tibi modum separationis Galenicae, quae fere [gap: Greek word(s)] est chymiae. Nam chymici quo pacto segregant? Includunt cucurbitae acetum, ignisque beneficio primum exugunt partem aqueam, quam phlegma appellant, et more aquae frigidum humidum statuunt. Inde valentiore calore ex fecibus eliciunt acetum radicatum asperrimae eiusque calidae admodum virtutis. Quod Galenus ratione est assecutus, id expediunt chymici instrumentis. O ergo procul absentem a chymia Galenum; O se deuouentem et periculi alligantem. Lactis autem vsitatum secessum non esse chymicum, quiuis videt. Sed et vere chymicum non ignorauit. Nam destillaturi lac spagyri, illud putrefaciunt coguntque discedere prius. Galenus ignoraritne separationem partium per putredinem, qui tamen [gap: Greek word(s)] statuit, et ex sententia Aristotelis


page 262, image: s262

de putredine est commentatus? Ecce iterum [gap: Greek word(s)] et arte habuit, quod operarij exequuntur laborando. Contrarium ergo concludatur ac parachymici volunt, nempe cogitasse quidem Galenum an non ita vt lac possint segregari succi; sed cum hoc fieri non posse videret, chymicam rationem probe intellexisse. Sed et non adeo difficile erat filtro elicere innatantem aquam, partesque calidas seorsim capere. Ingenionsiora sunt chymica instrumenta. Fateor, sed non ideo non est chymicum quid plane, si non tam sit ingeniose. Nihil simulinuentum vbiuis et excultum est. Concedunt Paracelsitae exemplum spagiricae separationis lac esse, quod tamen non vsque quaque placet: qua fronte negant Galeno notam omnem spagirian? Quod autem nihil admodum dignum chymia sit in secessu lactis arguit leuis eius concretio, et potius confusio, quam Galenus non ignorabat. Ait enim non plane esse [gap: Greek word(s)] , quod tamen omni vero misto conuenit. Donemus itaque Paracelsitis istud artificium, et inde vtilitatem rusticamque noticiam arguamus. Galeno vero nostro tribuamus aliquid sublimius et magis industrium. Haec ego iam ad te exarare volui, iudicioque submittere tuo. Non dubito quin gratum fecero. Vale.



page 263, image: s263

EPIST. XXVIII. DE ARGVMENTIS ET CONIECTVRIS, quibus constet quodnam quomodo sit elaborandum. AD CASPARVM BAVHINVMPHIL. Med. botanicum et anatom. Basileensem.

EST apud Theophrastum in metaphysicis quaestio quaedam non iniucunda, vtrum nempe omnia fiant finis alieuius gratia in natura, an vero quaedam temere et necessario. Aristoteles quidem saepe vsurpat hoc, quod Deus et natura nihil faciant frustra. At tum ipse agnoscit causam fortuitam, naturaeque monstra: tum discipulus Theophrastus quibusdam exemplis temeritatem probat. Quorsum enim, inquit, sunt fluxus maris et refluxus? In ipsis etiam animalibus multa existunt temeraria, veluti masculorum mammae, et pilorum quibusdam in locis productiones; et alia non pauca quispiam deprehendat eiusinodi. Haec multis Theophrastus. Cogitaui similiter de externo rerum vultu, sitne is a natura productus ad indicandum virtutis internae harbitum, emolumentumque an vero nihil praeclari inde possit colligi. Huic quaestioni finitima est alia, qua inquirimus quidnam in chymicis operationibus sit sequendum; fortuitone segregationes apparatusque instituendi, an adarbitrium consensumque artificum solo vsu rerum


page 264, image: s264

absque naturae argumento inuentum comprobatumque confugiendum; an vero etiam in natura sit aliquid indicij certi, quo discamus operandi morem, et ex quo sit facienda medicina ad caput vel ad pedes; ex quo item oleum, aqua, puluis. Non desunt qui nihil horum attendendum putant; sed operandum secundum artis leges. Naturam enim ipsam postea vnumquodque accommodare suo membro citra nostram curam; euadere etiam vnumquodque ita, vt per naturam est adaptatum. Itaque iudicant si facta sit medicina ad caput; eam sponte sua pectori non inseruituram, natura gaudente natura, et sibi familiare attrahente. Hos oppugnant alij, qui nihil discriminis statuunt, opinantes omnia esse accommoda omnibus, et quod vni parti nocet, non parcere alteri; quod vnam purgat, idem totum. Itaque gloriantur de vniuersalibus purgationibus et auxiliis. Neutri horum indigent signatura rerum. Alij signa rerumque notas neutiquam contemnunt, sed omnia quae in externo mundo sunt ad hominem ita referunt, vt caput capiti, epar respondeat epati, vitriolum vitriolo, sal sali. Itaque foris quaerunt corda humana, cerebrum, pulmones et reliqua. Quod tam rarum apparet vt pulmo, id huic socium et familiare faciunt; quod capitis cerebrique repraesentat effigiem, id cerebro; quod maculas rubeas obtinet, id sanguini addicunt; quod mentulae et testiculorum formam refert; id


page 265, image: s265

conciliant his ipsis. Graui iudicio videtur res egere, quodnam ex his tanquam verum sit sequendum. Non refellam iam sententiarum absurditates. Quid sentiam ipse in tuo deponam sinu. Fortuitum absolute vix quicquam esse iudico. Vt enim logici aiunt, fortunam causarum ignoratio peperit. Quodammodo vero, [gap: Greek word(s)] aliquod esse nihil prohibet. Cum enim philosophus [gap: Greek word(s)] ita contrahat, vt tantum videatur [note: 1. part. 1.] in naturalibus agnouisse: Inquit enim Rem a materia abstractam nullam scientia naturalis contemplari potest, quia natura rei alicuius gratia facit omnia: rebus autem abstractis abiunctum id est quod sub hoc [gap: Greek word(s)] , verbo intelligimus: certae artis respectu eiusque physicae dicetur fortuna, vbi perse quidem generatione vniuoca, nihil fit temere; at aequiuoce et ex accidente fiunt multa. Est autem omnium vniuocarum generationum finis ipsa forma rei et perfectio, sicut ipse philosophus iterum disseruit, cum scripsit: principatum illa causa obtinet, quam sub hoc verbo, cuius gratia, significamus. Haec enim ratio est; ratio autem principium est pariter in rebus tam arte quam natura constituendis, quanquam naturae operibus potius quam artis coniuncta est ratio boni et pulchri; et alibi: ponimus causarum genera quatuor; primum cuius gratia, vt finem; secundum substantiae rationem, quae


page 266, image: s266

quasi vnum quoddam fere existimanda sunt. Nam homo ideo sic genitus est, quia hoc homini est esse, seu in hoc finis et pfectio eius consistit. Ita et herba ideo sic facta est, quia hoc erat ei bonum pulchrumque secundum substantiam. Quae declinant hinc, vt monstra, quanquam suas et haec habeant causas, et sic absolute non sunt fortuita; tamen in fortuitis habentur, quia praeter rationem solitam naturae perfectamque vltimo, sunt genita. Ex hac sententia aurum non genitum est ita quia cor est hominis; sed quia hoc auro est esse. Si qua ergo est analogia quorundam, qua videtur alterum esse alterum, vt argentum, hominis cerebrum; ea nec principalis est, nec perpetua. Qui vero chymicus scire cupit quodnam cui conueniat, et quodnam ex quo sit comparandum; is vtatur sensibus suis et ratione, et saepe experiundo certitudinem venetur. Axiomata physica de materia naturali in vniuersum testantur, quod sit omnium formarum naturae susceptiua. Sed cum non inueniatur nisi informata singulariter; in hac autem potentia mutationis interdum remota sit, interdum propinqua; prudenter coniiciet, ad quidnam statim procliuis res sit, et ad quid non nisi per longas mutationes perueniri possit, et quo accedere sit artifici impossibile. Deinde contemplabitur virtutes maxime secundum gustum


page 267, image: s267

et tactum; proxime odorem et colorem. Inueniet hinc quod nam elementum et quod elementare; et hoc vel proxime vel remote. Quae ergo in aerem, quae in aquam, terramve possint apte deduci, nouerit simul. Ita discernet inter oleosa, spirituosa, odorata, sapita et caetera. Si deprehendet vni plures adesse [gap: Greek word(s)] ; nec tamen separare volet crassa a subtilibus; quanam forma commode possint donari per artem deliberabit. Adiuuat hanc considerationem vtendi artificium. Si enim calidum siccum requiras; non studebis aquae; si penetrans; negliges crassum, et sic deinceps. Vbi certus es de ratione vsus; ars monstrat operationem et proaeresin dirigit. Ita in mistis sunt duo corporis principia, quae possunt inde exire denuo. Haec in se mutuo transmutari queunt. In multis sunt diuersae humiditates, vt in plantis et animalib. In radicali crasis cum virtute specifica consistit. In elementari parum in est. Plus in alimentaria quae iam immutata est quodammodo. Ita discretae sunt crases ossium, carnium et reliquorum. Obseruatum item est quaedam durare, quaedam fugere certo apparatu; Quaedam sic elici, quaeda aliter. Omnino pondus, leuitas, raritas, crassities, et reliquae affectiones monent, sitne calx et sal, an humor efficiendus, calxent et sal promte abeunt in liquores. Itaque pro ea ad hos iter est. Ita considerabitur fortis mistio et leuis; fixitas et fugacitas homoe omeria


page 268, image: s268

et heterogenia, vapor et halitus, quorum omnium naturam probe persecutus est in 4. meteor. philosophus. Quae vero indicia ex medicina summantur; patet ex catalogo [gap: Greek word(s)] auxiliique modo. Adulandum nonnunquam aegroti palato et naribus est. Reliqua patefacit ars ipsa et industria vtentis. Ego tibi plurib. molestus esse nolo. Vale, et si bene sentio, comproba.

EPIST. XXIX. AN CHYMICVS APPARATVS DEPENdeat ex consideratione chyli, chymi, et [gap: Greek word(s)] . AD CELEBER. VIRVM D. FELIcem Platerum Phil. Med. et Profess. Basileensem.

AMo te, vir praeclare, non tantum propter eruditionem et experientiam tuam singularem, sed et insignem qua me aliquando complexus es, humanitatem, quam non spero vllo vnquam mortali clausum iri termino. Amo vero etiam et admiror vehementer incomparabilem virum, D. Theodorum Zvingerum familiarem tuum et amicum pridem in Christum pie defunctum, postquam, plusquam Herculeis in arte medica illustranda beneficiis affecit seculum nostrum. In huius cum nuper inciderem epistolam ad Petrum Monauium scriptam


page 269, image: s269

et a clarissimo Scholtzio cum Cratonianis editam, legi de chymicis quaedam, quorum explicatiorem doctrinam tu proculdubio qui eius viui mentem cognouisti, probe tenes, quam'que vt mihi communices per humanitatem tuam te rogo. Videri is sibi scribit vt in animalibus, sic in plantis triplicis concoctionis velut effectus quosdam esse, [gap: Greek word(s)] , licet in aliis appareant magis, quorum singulis suus insit spiritus: singuli etiam solidae parti tanquam carnibus, et ossibus inhaereant. Exempli loco adducit vinum, quod ratione partis spirituosae, spiritus reficit: respectu [gap: Greek word(s)] terrei penetrat suo modo et deterget: respectu [gap: Greek word(s)] sic nutrit, quia orta a principiis vim attestantur suorum principiorum, et ex tribus illis humoribus quidam terrae, alius aquae, tertius aeri proportione respondet. Addit, quod horum ipsorum singuli rursus a reliquis separati in partes alias iisdem principiis respondentes separari a natura possint argumento chymicae analyseos. Haec Zvingerus. Non est obscurum irrepsisse in chymian prauam quandam libidinem, ignorantiaeque turpissimae praetextum, dum quiuis delirus ollis igneque chymico res aggredi coquereque sine modo annititur, et quicquid forte prouenit, id ad peculiarem redigit classem, cum magno supercilio de nouo inuento sibi gratulatus, gloriatusque. Huic


page 270, image: s270

vitio occursurus ille philosophus naturae fontes monstrat, et terminum quo sit consistendum ita vt quicquid fit vltra praescriptum naturae, id ab arte tanquam alienum adulterinumque exulare iubeatur. Scripsit pridem Hippocrates in corpore nostro tria esse; spiritus, humores et solida, quibus inseruire necesse est omnia quae foris in eius accersuntur auxilium. Tanquam enim terminus rerum post Deum sit homo; omnium naturae proportione respondent humanae. Itaque et in externis est pars spiritalis; est humida; est solida; et spiritus resident in humoribus, humores infiguntur solidis, vt ita haec sint substrata omnibus. Humores autem non sunt vniusmodi, sed triplices ex distinctione Zvingeriana, quos et ipsa experientia in plantis et animalibus obseruat. Hinc euenit vt et spirituum genus sit triplex, vnicuique in existente suo. Omnis item humor inexistens corpori non est simplex sed mistus. Itaque artificio separatorio ex quolibet principia possunt elici corporea, quae respondeant naturis elementorum nempe terrae, aquae et aeri. Probe sane videtur subducta ratio esse, et inuentus chymicarum essentiarum numerus. Pars enim solida, cum non tantum constituta sit principio ex humoribus sed et nutriatur iisdem potissimumque chymo, ex quo transmurato


page 271, image: s271

fit [gap: Greek word(s)] ; si resoluatur praebet initio aqueam eam'que elementarem humiditatem, quam chymici appellant phlegma interdum. Deinde exhibet oleosam substantiam humori radicali congruam, et tandem salem. Oleum autem duplicis est naturae. Quoddam enim aereum est, quoddam igneum. Itaque hinc apparet, quod aqua chymica, oleum et sal, in ipsa natura sint fundata, quae cum etiam principia et elementa vocentur propter virtutis diuersitatem et consistentiam; constat non quidem principaliter, analogice tamen, et [gap: Greek word(s)] etiam elementa spectari achymico. Hinc discimus operationem circa elementorum separationem non distare a resolutione in aquam, oleum et salem. Sequuntur humores triplices. De his ait idem autor quod similiter possint resolui. Verum cum nondum sint ita perfecte excocti, sicut partes solidae: sunt enim harum gratia, et ad harum naturam tendunt, nisi forte excipere [gap: Greek word(s)] velis, qui tamen, si pinguedini et adipi respondet, non potest eximi nutrimentorum classe: Ideo minus elaboratas essentias praebebunt; et hic quidem etiam non sine discretione. Chylus enim crudior est chymo, et hic non ita coctus, sicut [gap: Greek word(s)] . Vnde patet optimam vim expectandam esse ex solidis; proximam ex opo, tertiam e chymo, vltimam e chylo. Quod spiritus attinet, quoniam a chymico non petuntur in sua forma: neque enim


page 272, image: s272

ita veniunt commode tum ad elaborationem, tum ad vsum; sed liquidae consistentiae vultu, eoque duplici, vaporoso scilicet et halituoso; illum aquis annumerem; hunc oleis. Quoniam autem etiam in apparatu extractioneque non segregantur aut seorsim exeunt humores, sed cum parte solida magna ex parte coniuncti, nisi quod elementarem aquositatem vaporosamque interdum ante opus detrahimus exiccando: praeter tres illas substantias, aquam scilicet, oleum et lalem, constituenda est quarta, quam aliqui extractum vocant, omnem rei vim continens, quandoquidem et salis plurimum et aquae et olei adhuc commista et naturali crasi donata, secum vehit, et sic ab essentia totaque natura non distat, nisi quod haec est subtilior et multiplici industria magis elaborata, vt quintam naturam referat sui et nobilitate et perpetuitate; extractum vero corpulentius, crassiusque est. Quinario itaque iam numero ex his principiis omnis chymicae elaborationis comprehendetur ratio, quod quidem attinet finem artis principalem. Nam quae ministrant his, vt menstrua, lixiuia et similia, obiter accedunt; et sic aqua, oleum, sal, esentia, et extractum chymicam absoluent disciplinam. Ostendit idem etiam vsus. Nam aqua inseruiet omnibus, in quibus abluendum est, detergendum, humectandum, refrigerandum. Oleum,


page 273, image: s273

quia duplicis naturae est aere ae et igneae; adhiberi poterit ad penctrandum, resoluendum, calefaciendum, siccandum, humectandum et reliqua; quin et aduersabitur putredini id quod igneum est; et cum balsamus rei sit; simul roborabit tota natura. Sed hoc praestabit melius essentia. Extractum nutritioni inseruiet, si est ex nutrientibus; purgationi et aliis medicationibus si expurgantibus. Sal roborat vnitque partes, humiditates absumit, incidit et alia peragit, secundum naturam eius ex quo est factus quam seruant item reliqua. Nihil enim ita mutatur, vt nihil pristinae naturae redoleat. An non ergo pulchram nobis viam monstrauit Zvingeriana industria? Sed non desunt quae opponi possint. Chymici enim longe plura ex rebus comparant. Primum namque elixiria componunt non minori industria, nec vsu vilipendendo. Sed huic obiecto occurri facile potest. Nam Cum elixiria apud artifices praestantiores compositione essentiarum fiant; Zvingerus autem hanc non prohibuerit, sed liberum reliquerit ius componendi; non excluserit haec sed inclusa comprehenderit. Deinde constat in chymia, multa fieri per modum tincturarum, et exaltationum. Nam integra quaedam saltem foris expurgata efficacibus immutant tinguntque essentiis, itaque elaborant


page 274, image: s274

vt non inferiore sint ab optimis censu, quo pacto metalla transimutant, et varie colorant vt pro praestantissimis veneant. Quaedam gradu exaltantur purificanturque citra resolutionem, vt sales, etc. Ab aliquibus saltem abstrahunt colorem, vocantque tincturas veras. Insuper pulueres concinnant, et Turbith; et tota mineralium classis neutiquam videtur, attacta a Zvingero esse, vtpote cuius [gap: Greek word(s)] se non extendit vltra vegetalia et animalia, neque fieri communis potest, cum in mineralibus nec chylus nec chymus sit nec [gap: Greek word(s)] . Vbi calces, vbi spiritus, et aquae fortes minerales? Vbi Mercurii? Aurum poculentum quam celebre est inchymia Hoc classi praedictae non consentit. Omitto magisteria, arcana, ens primum, primam materiam, quorum nihil memoratur a Zvingero. Anitaque adiiciendum quid est descriptioni superiori? Quid si analogsce mineralia aecommodaremus vegetalibus? sal quidem vtrobique conuenit, vt et aqua, nisi quod natura generis seruetur. Calx et turbith pulueresque sint vel essentiae vel extracta forma sicca puluereaque repraesentata. Nam non latet vario vultu donari posse rem eandem. Andicendum est quod sint non vltimi fines, sed disposita ad eum materia? Nam resolui in liquores possunt. Spiritus congruunt aquis vel oleis. Tincturae


page 275, image: s275

ratione saltem ita vocantur. Arcana, magisteria et reliqua iudicem esse otiosa nomina paracelsicae superstitionis, quanquam ab aliquapassione, aut communitate disciplinae item conficta sint quaedam. Sed de his deliberandum vberius est. Si non sufficit Zvingeriana [gap: Greek word(s)] ; non tamen est [gap: Greek word(s)] . Tu viue et vale.

EPIST. XXX. DE TINCTVRIS. AD VIRVM PRAESTANTEM D. FElicem Platerum, Phil. et Archiat. Basil.

MVLTA tincturarum alchymicarum apud philosophum inueniri argumenta, praesertim autem earum quae ad rem metallicam, in qua primitus fuisse artificium Hermetica disciplina et commentaria Gebritestantur, specrant, neminem latere puto nisi qui in operibus philosophi non admodum est versatus. In fine tertii meteororum meminit [gap: Greek word(s)] , quorum quaedam sint [gap: Greek word(s)] , qualis est ochra, sandaraca, minium, et ex puluere facta cinabaris: ex quibus verbis elici etiam Graecum tincturae nomen potest quasi; [gap: Greek word(s)] vocanda esset. Artificiosas vero attingit in fine primi de ortu, vbi de stanno ( [gap: Greek word(s)] ) disserit quod [gap: Greek word(s)] , apparente aere tanquam materia susceptiua; stanno vero


page 276, image: s276

tanquam forma. [gap: Greek word(s)] et (inquit) [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] Ita in mirabilibus meminit aeris Indici adeo lucidi, puri et rubigine carentis, vt colore distare ab auro percipi nequiuerit: et inuentos plures in Darii poculis cados, qui non alio pacto quam odore aenei sint an aurei cognosci potuerint. Qui illum libruni est interpretatus, chalybibus attribuit sophisticas metallorum tincturas. Ita enim refert: chalybes in insula quadam parua aurum ex pluribus rebus componere inquiunt, qua de causa et in metallis id tefundunt, vt emptores decipiant. Sed Aristoteleus textus non vult istud. Nam ita habet: [gap: Greek word(s)] . Hoc tu iudicabis. Illa certe historia chymicum aurificium manifeste comprobat, quemadmodum et poculum. Esdrae quod fertur e Babylonia Hierosolymam deportasse. Hoc saltem interest, quod veteres videantur fuisse in confessione veritatis candidiores plaerisque chymicis qui pro ipso auro talem tincturam habent, cum aeris natura non plane sit abolita. In eodem libello describitur etiam aes moscynicum non commistione stanni factum, sed terrae quae cum


page 277, image: s277

eo vel nascitur vel decoquitur; vnde euadat ludicissimum candidissimumque. Addit autorem temperamenti, qui proculdubio chymicus fuit, si quidem chymia ab initio eiusinodi tincturas est professa; neminem docuisse artem, vnde euenerit suo tempore aerea vasa eius regionis minus praestantia fuisse superioribus. Notandum inde videtur; quod eiusmodi tinctura etiam naturae fiat ingenio, sicut de orichaleo fossili reserunt quam imitata postea ars etiam suo motu simile temperamentum confecerit, quo pacto vistate quatuor centussibus aeris mista vna centusse cadmiae citrinae, aurichalcum sit artificiosum. Secundum istam Aristotelicam sententiam etiamnum hodie chymici elixin suum tincturam appellant. Cui itaque dubium esse, Felix honorande, potest, quin de tinctris separatim sit praecipiendum in chymia, cum certum sit eas substantiam in ea arte habuisse longe ante Alexandri Magni tempora. Sed nec in metallicis seu mineralibus tantum illae locum habent. Vt progressum ad humana corpora, vel omnino animata in reliquis est, ita et in tincturis. Itaque chymiatri tincturas etiam essentias nominant chymicas, quae alterandis corporibus humanis adhibentur siue vt confortentur, siue dyscraisias amittant et renouentur,


page 278, image: s278

quo pacto loqui consueuerunt. Itaque non tantum alia erit naturalis alia artisicialis; sed et quaedam metallica, quaedam animalis. Paracelsus pro sua audacia etiam tunc tincturam nominat, cum medicina non tollit morbum, sed colore inducit membum aegrotans, vt sano videatur simile. Haec quid distat a pigmentaria? Non quidem negem tincturae amplitudine vel quamuis colorationem comprehendi, adeo vt Indi sua corpora pingentes, et fullones pannos imbuentes colorib. tingere dicantur, sicut et foeminae colorem alienum faciei illinentes: veruntamen chymicae illae nonsunt, sicut neque medicae, quanquam in cosmetica aliquid de illis dicisoleat. Idem autor vult etiam tunc tingi corpus, cum hydropis causa non eiicitur ex corpore, sed mutatur in salubritatem. An non rideas hominem? Quî potest illa ita mutari absque abolitioneVidetur palliatiuam curam velle notare. Sed haec longe diuersa est, cum causam non ita mutet, sedsaltem actum effectumque eius compescat et dissimulet. Quanquam autem ita deliret; tamen interdum cum artificibus loquitur, appellando tincturam quamuis essentiam chymicam quae cum colorenatiuo rei est, et efficaces in medendo obtinet virtutes, quales praedicant de tinctuta auri, antimonii, croci, rosarum et fimilium. Meminisse autem oportet quafdam simplices esse, quasdam compositas. Vtraque rursum est


page 279, image: s279

aut exintegris (Naminueniuntur etiam integra quae totasunt tincturae) aut extractis. Extrahuntur vero vel quae actu in rebus sunt, vt ex croco rosis et similibus, vel quae prius viignium expotentia in actum sunt productae. vt in antimonio, margaritis et similib. Hoc modo etiam tota integra abeunt in tincturam sicut aurum crebrius caementando summam acquirit rubedinem, qua tingere argentum potest. Est et quaedam fixa, quaedam fugax. Fixa tinctura ex auro fixo paratur, potissimumque valet in mercurio. Non fixa vulgaris est rerum fugacium commistio, quanquam altera constantior est altera. Paracelsus crocum et sulphur habet in censu naturalium integrarum. Sed fallitur. Nam ex his separari tincturam relicto corpore certum est. Extrahuntur tincturae interuentu menstrui alicuius vt spiritus vini, aceti, aquae forris, lixiuii, aquae, et aliorum, ita tamen vt rei compages prius sit domita, quo possit reddere colorem. Sulphuris colorem negant extrahi posse nisi arcano tartari. Quaedam exeunt cum proprio succo vt purpurae sanguis, violarum et aliorum colores. Abstracta aquositate inspissantur. Illorum sententia, qui putant colores seorsim sine aliquo corpore exire posse, aut explicanda est aut explodenda. Quasdam autem exaltari posse antequam educantur non est ignotum, veluti in praefllio cui adiicituralumen. Vbi in tenui haeret spiritu, magna requiritur attentio,


page 280, image: s280

et singulariter electus liquor, ni cum suo succo exprimatur. Eiusimodi tincturae etiam studiose sunt asseruandae. Exolescunt enim ad aerem, Quaedam ignem non serunt, Quaedam statim deponuntur, adeo vt etiam in transcursu aqua coloretur, quod euenit etiam in destillationibus, vbi flores alembico imponunt crebroque mutant, et aquam eliciunt cum colore floris. Alii tincturas allinunt rostris. Sed non addo plura. Inclino in hanc sententiam, quod tinctura chymica sit essentia suo colore affecta: qoud si tibi quoque videbitur, confitmabor. Vale.

EPIST. XXXI. DE VENtriculo Struthionis et astro-chymico. AD EXCELLENTEM PHIL. ET MED. Felicem Platerum Profess. Acad. Basileensis.

NON esse simplicem calorem qui in ventriculis animalium cibos terit, soluit, coquitque et immutat, sed crasi et proprietati totius substantiae coniunctum, ex euidentia operationis naturalis in ipsis est manifestum. Leones canesque aliqui ossa comminuunt et in succum vertunt: serpentibus dictum est: TERRA vesceris, arena creduntur victitare conchylia quaedam: Gallinaea liaeque aues lapillos atterunt etiam ipsis


page 281, image: s281

[note: Arist in mirab.] oculis cum admiratione intuentibus extractum e ventre lapillum semiabsumptum: mures rodunt [note: In Cypro dicunt met ferrum comedere] ferrum: formicae Indicae aurum in cibum comportant: inuenta et aurea moneta est, quae cum aliquandiu in humano ventriculo et intestinis latuisset, in valde tenue lamellam signo extrito abiit: Struthionem pene ipsamvincere admirationem fama est. Tradunt enim aliqui non aurea tantum et argentea hunc deglutire et concoquere, (quanquam aliqui eludant obseruationem) sed et ferrea et lapidea. Haec quinam ignis elementaris praestare queat? A quonam vnquam absumpta digestaque terra est? Non absque re itaque chymiciid quo metalla edomantur, voranturque et digeruntur ita vtinsuccum partim abeant, partim cineres, ventriculo struthij adaequarunt, sumtamque; inde appellationem huic tribuerunt. Est id non aqua caustica, quam fortem appellant; non spiritus acer, nec flamma vulgaris, sed ignis gehennae, qui nulla re domitum aurum omnique flamma naturali superius adeo vincit, soluit et mutat, vt de tota sui decedat natura, inque; principia redeat, ex quibus est procreatum. Opinantur aliqui spiritum salis tartarei, cuius ope per aquam viuam mineralem, in hydrargyron mutatur aurum et argentum, ita appellari. Sed quia hinc non prodit seminarium principium, et nutritiuum; non consentit cum re ipsa. Venter


page 282, image: s282

struthionis est mercurius philosophorum ex crudo fabrefactus, quanquam et corporum mercurius mineralis ita soleat appellari. Sed is principaliter notatur, et addita determinatione, qui in terra crescit, solet distingui. Non negem athannorem seu furnum arcanorum etiam isto vocabulo designari; sed is non est sine hydrargyro philosophico. Quid tu hîc Platere? Acune rem tango? Nitor coniecturis non friuolis. Veruntamen si tibi erudiendus videor, non aegre feram. Ita de astro chymico sententia mea est, quod nihil sit aliud quam essentia cuiusque rei extracta et coelica puritate efficaciaque, quantum concessum est rei elementari, imbuta. Vnde astrale, quicquid astrorum naturam imitatur eum in modum elaboratum. Non desunt qui in omni elementari aliquid de ipsa coeli substantia inesse dicunt. Hoc cum separatur ab elementis, non imitatione sed natura propria coele ste esse volunt, argumento quod Plato in lucentibus coelestem agnouerit igniculum. Sed ego de his quod pro certo affirmem non habeo. Tibisi quid est explorati, quaeso ne me caeles. Valetudinem cura diligenter.



page 283, image: s283

EPIST. XXXII. DE AQVA PARACELSICA IMMATVRA, lilio et lapide philos. AD D. FELICEM PLATERVM PHIL. et Med. Basileensim.

NV L L V M autorem tam malum putabar Plinius, quin ex eo aliquid boni succi possit exugi. Perniciosus scriptor est Paracelsus: sed in his quae confinxit, mutauitque; ipse. Quae ex veterum doctrina hausit; ea aliquando syncerius, quasi ipsa necessitate tractus ac voluisse credit, exponit. Itaque libros eius non plane putauerim inutiles esse. In eorum vno scriptum est. In minerali lapidis inueniuntur tres substantiae seu naturae mercurius, sulphur, et aqua mineralis per quae est a natura compositum. Soluitur autem chymia persuum ipsius succum seu aquam, quae nondum maturuit in viscere terrae in quo occultatur, et accedentibus astris coeli ad naturam martio prodit et successiue maturescit. Quid quaeso his designat verbis? videntur antiquitatis esse. Nisi fallor, aurum minerale vocat; succum proprium, hydrargyrum philosophicum, qui, cum in terra est, crudus est et occultus. At cum sublimatione chymica educitur, et pastra, hoc est, essentias chymicas purgatur, prodit calore foecundo qualis est martij, et coctione philosophica ad maturitatem perducitur. Sed quid lilium? De hoc par dubitandi est


page 284, image: s284

causa. Paracelsus nuncupat ita materiam uncturae philosophicae. Aliis est ipsa tinctura et lapis. Dornaeus cum descripsit tincturam antimonij, addit, esse altissimam Lili praeparationem, quod mihi ambigue dictum videtur, cum possis intelligere, processum istum consentire cum praeparatione Lili veri, vel ipsam tincturam stibij esse lilium. Quid si lilium non esset lapis perfectus sed saltem id quoda prima exit operatione, quo vtun tur ad medicandum morbis? Foret sane infans natus ex coniugio maris et foeminae in mercurio crudo, qui nondum maturuit in terra, seu nondum in metallum coaluit, quique praeparatione sua transit in mercurium philosophorum. Foret et serpens, qui propriam deuorauit caudam; et puer suo nutritus lacte, quod et virgineum nominatur Lapis autem elixio dicitur ob essentiarum trium compositionem, quarum natura maxime estamica. Interdum nominatur aqua permanens in praxi tertia, vbi non amplius metuit poenas ignis. Tinctura dicitur, cum iam ad tingendum est aptus. Omnino videntur praeter rem multiplicari res chymicae. Breuitati studendum est in artibus, et quorum vnum est artificium, aut quae vno commode fieri possunt; non sunt temere diuellenda. Itaque lilium et lapidem inter essentias haberem a suis sordibus liberatam illam; hanc etiam exaltatam, et compositione


page 285, image: s285

in elixirium classem admissam. Tibi quid videatur, vbi libitum fuerit, aperies, Vale.

EPIST. XXXIII. DE VITRIS CHYMICIS, CLISSO, acida muria, regulo, lixiuiis, etc. AD MAGNIF. D. FELICEM PLATErum, Archiatrum Basileensem.

VERSANTI mihi nuper in scripto quodam chymico variarum rerum spagyricarum tum virtutes eximie praedicante, tum praxes operationesque docente, occurrit mirisicum admodum spiritus salsi encomium, vt et vitriolati. Dicit autor nullum esse morbum, et ne cogitari quidem posse vllum, cui non sit exigendo, adeo vt eo salis spiritu quo corrosum sit et potabile factum aurum, ab agone reuocati sint quidam domitique morti vicini morbi. Non immerito mirari subiit, cur tanta nobis arcanorum, essentiarum, magisteriorum, entium et aliorum obtrudatur copia, cum vnius spagyricae essentiae tanta dicatur esse virtus. Ars non consistit in superflua rerum multitudine, sed in his quae ad operis integritatem sunt necessaria. Cogitaui itaque an non clissus, vitra chymica, acida muria, regulus, lixiuia seu capitella, vt vocant, sint exterminanda, et velin praeparatoriis saltem habenda, vel ad


page 286, image: s286

capita artesque genuinas reducenda, remittendaque [note: Clissus.] Clissum describunt, quia sit commistio diuersarum essentiarum ex diuersis vnius plantae partibus, quarum quaeque sit suae perfectionis tempore collecta, purgata, digesta, et in essentiam redacta, extractarum; veluti cum ex vna oleum, ex altera sal, ex tertia aqua, et sic deinceps facta sunt; ea coniunguntur ad ignem modicum, vniunturque vel formâ liquoris, vel pulueris, idque velsemel diuersis cucurbitis vno alembico conclusis, destillationeque facta; vel ordine quodam, more imbibitionum. Non absurda est haec congeries. Refert enim lapidis philosophici confectionem, et veras rerum essentias omni sua virtute instructas. Imitatur etiam elixiria, quae nobilis efficaciae esse nullus ignorat spagirus. An ergo peculiare quoddam artis caput est clissus? Ego essentiis vel elixiriis aggregarem. [note: Vitrum stibii.] Inter chymica vitra maxime vsitatum est, quod e stibio conflatur, quod tamen differentis est virtutis. Quoddam purgat validissime. Quoddam paulo mitius, vt Ranzouianum. Quoddam sudorem saltem mouet; quoddam plane nihil fatigat corpus. Potest et hoc referri ad aliquod ex superioribus. Aiunt arcana in vitris esse. Referantur ergo ad essentias, vel turbith, nisi mauis annumerare his, quae chymum purgantium proportione referunt. At operatio seu [gap: Greek word(s)] discreta est. Poterimus


page 287, image: s287

essentiarum speciebus, quae dissentiente fiunt modo, asscribere. Sed quid [note: Scoria stibij.] tunc de scoriis seu recrementis antimonij fiet? Ita enim nominant vulgo ob similitudinem quandam Regulum corruptum. Num chymica essentia etiam est in recrementis? Atqui fugiunt artifices haec cane peius et angue. Repraesentant scoriae vitrorum naturam. Dicemusne illas quidem per se esse reiectaneas; at quia aliquid essentiae continent, in precio haberi tanquam magisteria, donec id sit extractum? [note: Sal stibij aurum medcorum.] Et certe ex Reguli corruptione oritur tum sal antimonij, quod aurum medicorum vocant, tum oleum valde praestans. Multa fiunt inter vias ad finem, quae partim purgata sunt, partim impuriora manent. His vtuntur interdum etiam solis. Itaque non quidem habenda fuerint inter opera praecipua; sed tamen nec omnino abiicienda. Verum aliud oboritur dubium. Si vitrum et scoriae vitratae sint eo ponenda loco, conqueretur purissima antimonij glacies, Carneolus, [note: Purissima stibij glacies.] Rubinus, etc. se praecipitatam suae dignitatis fastigio. Ita enim essentiarum titulo excidet. Quid etiam respondebimus Paracelsicis, qui per magisteria res totas vertunt in magisteria, et stercora quoque ita expurgant, vt tota fiant essentia? Ita ex salibus, vitriolo et aliis pene nihil


page 288, image: s288

[note: AErugo.] interdum abiiciunt. AEruginem asserunt esse magisterium Veneris: et ita de aliis. An [note: Essentiae mutabiles] concedendum essentias non plane immutabiles, incorruptibilesque esse, licet id glorientur fanatici quidam; sed in se transmutari? Concedendum etiam non omnia per naturam dari impura; et quaedam ab arte non meliora, sed deteriora redi, itaque relinqui sibi oportere, saltem alienis foris ahaerentibus reiectis? Certe videntur vitra et scoriae arti maculam quandam aspergere velle, ni eas recipiamus sede quadam excellente, qualis [note: Regulus.] est magisterium dictum. Regulus speciatim exit exantimonio, quanquam metallici excoctores suum quoddam argenti satis depurati indicium eodem vocent nomine. Vulgares officinae pro marcasita vendunt. [note: Stella.] Aliquoties liquatus abit in stellam, eodem plane vultu, quem exprimunt pictores, et statuarij, cum radiis distentis. Plurima ei tribuunt arcana, adeo vt inde prolicitum puluerem, aurum medicorum appellent, sicut ante monui. Quid de hoc sentiendum? Num reseruandus, an ad liquatoriam ablegandus? Mihi videtur materia essentiae chymicae esse potius, quam essentia, perinde vt et [note: Oxalme. Lixiuia.] de scoriis iudicaui. Acida muria, et lixiuia ministrant operationibus chymicis. Fit autem illa ex aqua, aceto, et sale: aut etiam ex sale et aceto tantum, qua mistura vtuntur ad mercurium nigredine sua exuendum, vt


page 289, image: s289

videre est apud Lullium, Vlstadium et alios, et ipse verum expertus sum. Sed non est excedendus epistolae modus. Iudicium tuum etiam hîc expecto. Vale.

EPIST. XXXIIII. DE AVRO VITAE, REALGARE, SANguine lacertae, xenechdo, lacte virginis, et aliis. AD MAGNIF. D. FELICEM PLATErum, Archiatrum Basileensem.

INEXHAVSTVS est thesaurus chymia. Subinde aliquid oritur noui, et quantum didiceris, semper aliquid discendum restat. Concinnant artifices vitae aurum, aurum potabile, sanguinem lacertae, Realgar, xenechdon, lac virginis, risam galli, laudanum opiatum, et nescio quae alia. Si omnia in artem sint assumenda, vltra Caucasi magnitudinem crescet. Tuo acumine mirifice delector. Apud te effundo mea cogitata. Tu delectum facies. Aurum vitae non primariam [note: Aurum vitae.] chymiae partem assero, sed opus quoddam, quod ex chymicis existit ad vsum nempe certum destinatum. Referri potest ad elixiria sicca, vel turbith composita. Fit enim ex turbith minerali edulcorato et auri subtilissimo puluere ex amalgamate producto et ab igni purpureo puniceove colore donato, postque misto illi. Si omnes tales misturae peliare


page 290, image: s290

membrum artis constituant: negem artem vnquam conformari complerique posse. Sunt enim compositiones eiusmodi, vt plurimum non necessitatis, sed arbitrij, quod [note: Sanguis lacerta.] in infinitum se extendit. Sanguis lacertae oleum vel liquor vitrioli rubeus est. Ministrat essentiis chymicis, perinde vt aqua fortis seu regia. Illa enim praecipitatur mercurius, vt fiat Turbith. Illâ soluitur aurum, et quaedam comparantur alia. Elicitur ex illo etiam [note: Vitrioli spititus] spiritus vitrioli acidus et dulcis cum phlegmate. Itaque etiam materiae rationem obtinet. [note: Realgar.] Realgar; inquit Dornaeus, fumus mineralium est; qui concrescit excipiturque non raro, vt in metallinis spodium, pompholyx; item flos [note: Realgar fixum.] antimonii. Realgar fixum nominant misturam ex auripigmento et sale petrae non amplius ebullientem in igni. Materia est olei arsenici, quod nuncupatur etiam balsamus et butyrum arsenici, licet aliâs etiam obliterato vocabulo arsenici substituant vocem. [note: Butyrum solis.] Solis, vocantes butyrum solis, oleum compositum ex oleo arsenici, ol. Hydrargyri, vitellorum et aliis; tunc tamen, nisi fallor, non arsenicum sed auripigmentum intelligentes. Non probo tales mutationes. Sunt enim tegumentum maliciae et imposturae, qua pro auro venditur auripigmentum. Et aurum medicorum dicitur, quod ne gry quidem auri obtinet, quomodo superiorib. temporibus, viuente Erasto, euenisse, ex scriptis


page 291, image: s291

eius notum est. Esto ergo realgar arsenicale quiddam. Referri cum butyro ad essentias pocest; siue olei, siue pulueris, aut florum fiat forma. Vbi componicur; compositorum classi subiungetur. Quidam Italus putat, Paracelso realgar etiam dictum esse mercurium sublimatum certo artificio. Fides esto penes ipsum. Xenechdon peculiaris compositio Paracelsi est. Fit ex venenis, vt et risa galli, quanquam adiiciant alexiteria quaedam, et. interdum essentias. Cum integrum sit: ad spagyricas [gap: Greek word(s)] non pertinebit. Negant autem chymici suam artem. relinquere venena; quia haec sint heterogenea, et separabilia ab essentiis. Atqui ens veneni admittunt? Scrupulus hinc orietur non paruus. Si venenum quoddam est substantiale, quod habet suam formam in materia, et ens proprium; certe non erit accidens, necrelatumquid. Sietiam substantia, chymici interdum non essentias et specisicas proprietates venabuntur: sed neglectis illis, retinebunt cortices, vt loquuntur, veluti in arsenico; quod si venenum natura sua est; butyrum et oleum eius aut venena erunt, aut non essentiae arsenicales. Verum vtvt se res habet, certum est, foris applicandum in peste, quo magis miror Assyluani stupiditatem, qui scripsit, spiritum vit ae a foris adhibito veneno tam assici, qua ab assumto. Sed haec facessant. Laudanum


page 292, image: s292

[note: Laudanum opiatum.] opiatum compositionem quandam esse no est obscurum. Itaque titulo com positorum accenseatur, nec habeatur pro peculiari capite chymicae artis. Lac virginis ex lithargyro solutoaceto, vel lixiuio, aut alio liquore aluminoso et salso concinnant. Nihil hîc video chymicum. Nam lithargyri totum corpus abit in ceruffam. Eiusmodi lac fit etiam ex aqua et menstruo turbith mineralis. Si enim. aquae forti, in qua solutus est hydrargyros, affundas fontanam: tota albicat, craffessitque instar lactis. Colligunt inde artifices, in omnibus illis mercurialem substantiam esse, ex quibus tale lac conficitur, vt in. stibio, in tartaro, et aliis. [note: Lac virginis philosophotrum.] Abstrusius est lac virgineum in opere lapidis. Vocatur ita argentum viuum summe depuratum, in quo solutum est electrum, postquam iam caput corui est detractum. Illo lacte alitur recens natus infans, id est, sulphur electri cum eo vnitur, et coagular in lapidis fofmam. Est aliud alio nobilius. Nobilissimum est tertiae operationis, quando iam bis coagulatus lapis resoluitur, et iterum vnitur. Hoc nihil aliud est, quam partim menstruum, partim essentia ex duplo mercurio facta. Itaque referatur ad sua loca, nempe essentiarum certarum membra. Menstruum enim est ratione et officio potius, quam natura et substantia, quae essentiam lapidis ingreditur


page 293, image: s293

Reuocat mihi istud lac in memoriam etiam rubedinem illam, quae extrahitur ex stibio per lixiuium calcis tartareae, et acetum, lac citrinum diceres. Mentione faciunt etiam angelici pulueris, et rubei Henrici, et praecipitati corallini, auri diaphoretici, aquae volantis, rubeae fixae, citrinae, et aliorum innumerorum. Angelicus puluis nomine distat a praecipitato; sicut rubeus Henricus a colcotare, et lacerta rubea. Corallinum praecipitatum a colore punicei coralli ita nominatur, quem accipit cohophatione [note: Aqua Volans.] crebriore. Aqua volans accipitur de oleo mercuriali, vt et aqua citrina. Aqua rubea [note: Aurum diaphoreticum] fixa, est praecipitatus corallinus. Diaphoreticum aurum interdum parum habet au ricum turbith sit certo modo ad proliciendum sudorem paratum. Interdum ita vocatur oleum ex linteis intra patellas aureas combustis factum. Interdum idem est ac [note: Ostrutium minerale] aunum vitae et ostrutium minerale. Sed sat prata biberunt. Tu vale, et loquacitati ignosce.



page 294, image: s294

EPIST. XXXV. DE SANGVINIBVS CHYMICIS, CROcis, galbaneto, crystallis, corallato, et theriaca minerali. AD VIRVM MAGNIF. D. FELIcem Platerum, archiatrum Basileensem.

MOlestiam tibi saepius te compellando creare velle videri poteram, sed obstabit beneuolentia tua, quae tanta est, vt etiamsi impudentis notam subirem, tamen obliterare et inducere eam posset, meque tibi satis purgare. Fiducia itaque huius superioribus addo quae sequntur. Quaesitum ex me fuit, in artis informatione instituenda videri quidem non absurde multitudinem ad pauca redactam; sed in illo numero non apparerelocum croco chymico, sanguini, galbaneto, corallato, theriacae minerali, crystallis spagyricis, et similibus. Vt verum [note: Grocus.] fatear, copia me pene obtundit. Crocus est id, quod efflorescit ex superficie metallorum, vbi conspersa fuerint liquoribus vel spiritibus acutis: veluti: acetum et salsugo, quin et ignis, crocum Martis elicit, totumque ferrum in croceum puluerem mutare potest. Acetum euocat ex aere aeruginem, quam inter magisteria collocant. Ex auro quoque paulo impuriorea aliquid


page 295, image: s295

efflorescit, vt et ex argento lazurinus color. Noster Rulandus in vsu habet medicamentum quoddam, quod crocum metallarem vocat. Sed hoc, opinor, crocus talis non est. Nec subsistitur in crocis eiusmodi. Itaque non plane erunt essentiae. Mutantur in aquas, olea, et alia. Quin cum essentia per se restet in illis, (nisi cum ferrum totum per aquam fortem aut ignem; vel cuprum per acetum et aquam fortem absumitur in crocum) videntur potius impuritates et vitia quaedam esse, quam essentiae. Si tincturae stabilem haberent separatamque ab aliis classem, cum vsurpentur non raro ad tingendum, in tincturis ponerem. Omnino tandem huc applico, vt reponam in materiis chymicis ad essentias faciendas praeparatis, quo pacto et alias efflorescentias, veluti sunt salsugo, mumia capitum suspensorum, et similia. Absurdum enim foret lepram et scabiem metallorum pro spagyrica essentia vendere. Si tamen depurantur ad summum; dem illis locum non inuitus. Qui pro excellentissimis arcanis, solius naturae ingenio productis talia habent, videant ne nimis generaliter loquendo decipiantur. E succino excrescit subtilis quaedam substantia, perinde vt et ex venis metallicis nobile interdum exrat metallum, cerniturque auram more


page 296, image: s296

crinium, aut subtilissimae lanuginis, aut alcool [note: Anatron.] assistere suae venae. Salanatron, petrae, nitrum, etiam eodem modo efflorescunt. Pro magisterio habetur sal vrinae, qui transudat fictilia. Sed si omnia talia pari sunt habenda censu; vlcera terrae et arborum fungi, et vlcerum crustae cum similibus item extollantur. Discernendum est inter excrementa, quae foras a centro a purgante se natura protruduntur. Etinter ea, quae ex thesauris spirituum nobilium per sublimationem [note: [gap: Greek word(s)] quando essentia, et quando impuritates.] naturalem existunt. Si pura res est; essentiae vim assequetur id quod effloruit, nisi quid coagulet ex impuro, vt fit in veristallis et salibus, in lixiuiis, vrinis, aquis sacharatis, vnde exit sacharum, quod Candi vocant, etc. Sin impura, adeo vt certis constet indiciis, id quod extremum est, lepram esse, fecibus et [note: Fungi.] excrementis inutilibus accenseatur. Fungi tamen potius peculiaris sunt naturae, et proprio nascuntur principio, non egredientes ex arborum substantia, quanquam illis vtantur pro matrice. Ita interdum in putrefa ctionibus vna cum calore exit humiditas spirituosa, quae consistit, et generatione in rem aliam transmigrat. Hoc modo plantae quaedam fiunt, vt quam vocant epaticam, fungi et similia. Merus mucor, qualis vino, cereuisiae, lacubus, et similibus innatat, et in pane conspicitur, qui non constitit abiitque; in sub stantiam, manet in vitiis. Sed haec alieniora sunt.


page 297, image: s297

[note: Sanguis chymicus.] Sanguis, liquor aqueus rubicundus est, putrefactionibus chymicis et destillationibus, licet quaedam non egeant putrefactione, extractus. Ita sanguis hydrae ex vitriolo est. Sanguis satyrii, sanguis panis vinique etc. conciliantur, ex rebus suis. Additur tamen panis tam satyrio, quam symphytiradici. Debetur itaque potiuspani. Vocatur et oleum, et addito sale proprio transit in essentiam. Itaque de his facile est iudicare. Nomen ex metaphora est. Galbanetum Andernacus vocat ex Galbano destillaram compositionem. corallatum liquor hydrargyri est instar tincturae coraliorum rubeorum. Cum oleo hydrargyri iungi potest. [note: Laudanum mercuriale.] Laudanum mercuriale et Theriaca mineralis nihil est aliud apud Andernacum quam essentia mercurii ex oleo coagulato facta, mistaque Theriacae, vel mithridatio. Referatur inter composita ex integro et essato, vt [note: Crystalli] quidam loquuntur. Crystalli nomen a natiuo accipiunt, suntque solubiles omnes in humore copioso: nam in pauco suo menstruo concrescunt etiam. Cum coagulat filtratus liquor sacharinus, aluminosus, vitriolatus, salsus, acidus, etc. Crystallos vel lapillos vocant. Aqua enim formatiuam quandam vim habet, sicut apparet etiam in glacie vehementi frigore facta: Potius autem aqua mineralis, affecta certo modo, vt in ramentis metallicis videre


page 298, image: s298

est, modo turritim, modo stellatim, cubice, pyramidaliter, angulose, rotunde, striatim, foliatim, crinite, animalium effigie, zonis, lineis, etc. concrescentibus. Quidam [note: Crystalli in Lapide.] cry stalli nomen etiam mercurio, aqua forti praecipitato attribuunt. Qui de lapide conficiendo praecipiunt, fallunt lectorem mentione cry stallorum, cum nulli tales lapilli in toto inueniantur opere. Intelligunt autem puritatem mercurii crystallinam, adeo vt tanquam in speculo crystallino, quod retro oblitum est, faciem contemplari possis, qualem dispositionem etiam caelestem nuncupant, iubentque mercurium facere Saphyrinum instar puri aetheris seu coeli resplendentem. Sed de his satis. Si tibi meae nugae placent; non perditum oleum iudicabo Vale.

EPIST. XXXVI. AN CHYMICI IGNORENT GALENIcas operas, quibus fiunt electuaria, syrupi, pilulae, etc. AD MAGNIFICVM D. FELICEM Platerum, Archiat. Basileensem.

MIRIFICE insultant Galenicis Pharmacopoliis hi, qui se spagiricos nuncupant. Non sunt ad saliuam istorum electuaria, pilulae, zulapia, syrupi, opiata, confectiones, collyria, olea, emplastra, vnguenta


page 299, image: s299

et quaecunque alia ex integris componi solent, aut rudi artificio infusionis et expressionis, vel etiam vstulationis, lotionis, tusionis et misturarum comparari. Corticem cum nucleo; stercora cum medullis; venenum cum essentiis dari clamant. Ergone omne integrum a chymia exulat? Nihil infundi mandat, nihil in electuarium coniici? Nulla habet opiata, pilulas, clysteres et reliqua. Mihi non videntur omnia [note: Extrasta.] ab illa esse aliena. Extracti enim succi, respondent electariis liquidis; olea oleis: Elixiria misturis; succi et olea diluta cum liquoribus, quid aliud sunt quam syrupi quidam et zulapia? Sed et in pilulas coniiciuntur extracta. Habent et opiatas suas, et theriacas, et pulueres; quin et vnguenta, emplastraque; Num ergo chymicus praecipere debet de illis componendis? Neutiquam vero inquam. Pharmaceuticae praeparatoriae generalis id est. Chymia specialem habet praeceptionem, maximeque; in separationibus, depurationibus et virtutum exaltationibus hisque confinibus occupatur. Medicus ad vsum commodum respiciens singula porro miscere iubet: certasque; extruit formas. Non curat chymicus, in nodum coniicias essentias, an aliter deuores. Medicus solerter adhibet pro natura patientis, morbi, loci affecti, distantia, situ et reliquis. Habet tamen chymicum magisterium


page 300, image: s300

plaerunque etiam formae ad vtendum, cammoditatem adeo vt vna essentia modo facie pulueris, modo olei, modo salis, modo aquae, etc. paretur. Vtatur pro libitu et rei necessitate, qui volet. Non est imperfecta hac in parte. Ad omnem industriam se praebet sacilem. Discernendus est apparatus chymicus ab vtendi modo. Ita medicus distat a chymico. Ille vtitur pro renata integris et extractis. Hic ad integrum non contendit, sed ab integro procedit ad extractum, aut exaltatum quam subtilissimo ingenio. Nec mera integra poscunt curae, nec mera extracta, si quidem ad commodissimam medicandi rationem respicimus. Variae circumstantiae medicum exercent, in quibus non postremas tenent aegrotantium fortunae, et praesens constitutio rerum. Possunt autem quidam affectus tolli solis extractis, quidam etiam integris, licet non pari vtrobique facultate. Sed haec nihil habent difficultatis, Qui explodunt Galenicorum pharmacopolia, hoc ipso ostendunt se a medica peritia esse alienos, et non tam chymiatros, quam mulomedicos et ciniflones. Laudo vero officinas vtraque supellectile, quantum necessitas exigit, et locus fert, sufficienter instructas. Viue valeque felix, felicissime.

FINIS LIBRI PRIMI rerum chymicarum.