10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization - NB: erroneous counting pp. -368 737-858 489-


image: as000

[gap: illustration (effigies auctoris)]

image: as001

ARCANA SECVLI DECIMI SEXTI. HVBERTI LANGVETI LEGATI, DVM VIVERET, ET CONSILIARII SAXONICI EPISTOLAE SECRETAE AD PRINCIPEM SVVM AVGVSTVM SAX. [abbr.: SAXONIAE] DVCEM ET S.R.I. SEPTEMVIRVM. EX *a*r*x*e`*i`w*i SAXONICO DESCRIPTAS PRIMVS E MVSEO EDIT IO. PETR. LVDOVICVS IN FRIDERICIAN. PROF. P. ORD. Plin. lib. V. Epistol. 8. Pulchrum inprimis videtur, non pati occidere, quibus aeternitas debetur. HALAE HERMVNDVROR. [abbr.: HERMVNDVRORVM] AN. CIC XCCIC. IMPENSIS IOH. FRIDERICI ZEITLERI. / HENR. GEORGII MVSSELII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

PRINCIPIBVS HVIVS AEVI VIRIS, ILLVSTRISSIMO ATQVE EXCELLENTISSIMO D. PAVLO a FVCHS SERENISS. AC POTENT. ELECT. BRANDEBVRG. CONSILIARIO STATVS INTIMO AC PRIMARIO, RER. ECCLESIAST. AC FEVDAL. PRAEFECTO SVMMO, ET RELIQVA; DOMINO MALCHOVIAE, HEINERSDORF, FUCHSHOEFEL, WEDERAV ET WEDIN. ET ILLVSTRISSIMO ATQVE EXCELLENTISSIMO D. VVOLFG: a SCHMETTAV SERENISS. AC POTENT. ELECT. BRANDEBVRG. CONSILIARIO STATVS INTIMO, ETC. SVMMO CVRSORVM TRIBVNO, DOMINO KOENIGSWALDAE ET RELIQVA. NVPER CHRISTIANI ORBIS PACIFICATORI, S. P. D. IOH. PETRVS LVDOVICVS.

HVBERTVM LANGVETVM , principem suae aetatus virum, VOBIS, publicae salutis moderatoribus sapientissimis, vel eo aliquantum consimilem,


image: as004

quod in republica ipse etiam cum laude versatus sit, in loco debiti muneris sistere hic audeo. Secretas LEGATI epistolas offero; quae seculi arcana superioris sub exitum tandem nostri carceres mordere videbantur, vt iamnunc, post aliquem temporis decursum, mutata aularum scena, cui seruiendum fuerat, sine inuidiae periculo et nota temeritatis, liceret emittere; ne gloriae merito scriptor, fructu aetas nostra ac posteri omnes diutius carerent. Nemo autem ad patrocinium earum aptior est visus, quam pretii, quod habent, idoneus aestimator; nullius deinde aestimatio aequior, ac per eum facta, qui nobilissimum munus publici oratoris, quo officio has scripserat LANGVETVS, et ipse aliquando obiisset. Non igitur e longinquo adducendae dicati VOBIS operis causae sunt, cum a dignitatibus vestris, quarum gradus esse amplissimos scio, non ita multum mihi videar discessisse. Sunt enim vestrae, inter praeclarissima alia facinora, quibus de republica bene meremini, apud exteras nationes et gentes administratae legationes cum prudentia consiliorum, tum solertia actuum, nec ipsa euentuum minus prosperitate vsque eo nobilitatae, in codicillis deinceps, literis, diplomatibus, publicis instrumentis aliis spectatae; vt nulla temporis obliuione memoria earum conteri vnquam, nedum extingui posse videatur. TE imprimis, illustrissime FVCHS, ipsam existimem naturam quodammodo legatum voluisse, quia fecit oratorem. Eras hac fautrice in infantia loquax; vt arte mox evaderes disertus, doctrina eloquens, prudentia vero ac vsu rerum maximus tui seculi orator. Docent alii hanc


image: as005

artem; quam tu exerces: aliis adscitus lepor; TIBI nativus est: aliis sermo purus, sed adstrictus, aut facilis, sed qui seculi sordes trahit; TVA oratio ad antiquitatem ita accedit, vt tamen et hujus aetatis ferat lectores: aliis polite scribere, non item et facunde loqui contigit; TV et oculos pascis, et trahis aures: alii in Latio, alii in Germania domi sunt; TV par es in vtriusque orationis facultate: summatim, alii in vna eloquentiae laude versantur; TV eius vbique tenes principatum. Atque hoc tandem decore tua scriptio ab aliis omnibus tantum differt; quantum optimis quibusque praestat. Excellit, si Germaniae vlla, curia certe Brandeburgica viris, qui scribendi munditie et elegantia pollent: TVI tamen stili peculiaria prorsus signa sunt, quae in ista, non nominis subscriptione; sed verborum admiranda concinnitudine, perspicuitate, grauitateque rerum intelligentes agnoscunt. Fit etiam hoc tibi praeconium, non in Germanis tantum. Quando enim, tui mandato Principis, cum exteris Regibus egisti, sanxisti foedera, conciliasti pacem, aut secum discordantes, felici arbitrio tuo, in mutuam fidem reduxisti: tum demum, quid viribus dicendi valeas, poterat intelligi. Pacasti nutantem aliquando Septemtrionem: et Sarmatarum opes tua oratione non minus concussisti, quam fortissimi exercitus. Vt adeo melioris cuiusdem oraculi nomen merearis, qui os et manus maximi Principis es. Ast dum haec aliquo laudis genere efferimus; nihil virtutibus excellentissimis aliis, quae elucent in TE, volumus detractum. Scimus illam promtitudinem TVAM consiliorum, quae, vti ex re et ex tempore capis, ita ad rationem


image: as006

vtriusque, non minori facultate, temperas, vertis, mutas. Neque obscurior alacritas TVA in quouis genere negotiorum, quae TV citius expedis, quam alii semel expendunt. Perspectissima quoque TVA in his perferendis constantia, quam non in die solum, sed etiam vigiliis comprobas et, nouo inter TVOS exemplo, rerum et auctor es et actor. Humanitatem denique TVAM suspiciunt omnes. Cum enim hoc laudis genus supercilia aliis contrahat, aliis tollat, TV facultates TVAS, quantae hae sint, gratia condis, vt qua admiratione rerum periti, eo amore multitudo illas prosequantur. Atque haec tanta ingenii TVI excellentia, qua ceteros mortales quodammodo antecellere videris, genuina fortunae tuae argumenta sunt, vt nulli iam miremur, duos Electores, parentem magnum, et paterna gloria non inferiorem filium te consiliorum principem habuisse. Sed his tantis virtutibus TVA in rempublicam merita, Excellentissime SCHMETTAV, tam affinia sunt; quam socer genero iam coniunctior. Eodem enim iudicio, maximum parentem filiam TIBI vnigenam, sui coronam sexus, collocasse diuinauerim; vt, quem socium laudis haberet, eundem in familiaritatem suam penitus adsumeret. Posuisti tirocinia negotiorum in isto Germaniae palatio ad Rhenum, quibus vt magnam gloriam es consecutus; ita ad amicitiam Principum, parentis ac filii accessisti, vt nemo in ea te facile anteiret. Fuerunt isti Germaniae ocelli inter sapientissimos Principes, quos Europa tum habuit; vnde illud clarum est, non indulgentia quadam; sed recta virtutis aestimatione ad maximos honoris gradus TE euectum fuisse. Et sane neque


image: as007

TE Principes dimisissent vnquam, quibus perspecta erat ingenii TVI excellentia: neque TV, quos bene gerendo deuinxeras, deserturus fueras; nisi mors vtrinque diuortium fecisset. Sed nihil inde delinquebat virtus TVA. quae enim in Palatinatu vsque eo nituerat, ea post in aula Brandeburgica illucescere coepit et singulari meritorum gloria mox ita fulgere; vt dubium omnino sit, an gloriosissimae memoriae Princeps de isto pretiosissimorum numismatum gazophylacio Palatino sibi magis gratulatus sit, quam de tanto administro inde eadem fortuna adducto. Celebrandum aliis relinquo, quas laudes, magnis atque egregiis munerum TVORVM functionibus exinde es promeritus, sunt eae profecto, quas posteri demum maximas dicent: actio pacis mihi nouissimae tantum proposita, quae vti ad immortalitatem nominis TVI sufficit; ita me audacia liberat, operis, quod auctorem legatum habet, TIBI consecrati. Non mihi in omni historia illustrior pacificatio occurrit: quae potiorem Europam funestissimo bello liberaret; controuersias, nostra aetate tanta contentione agitatas, aut componeret aut sopiret; tot denique ex universa vndique Europa splendidissimis legationibus, quarum, quod omnino inauditum, sola Germania plusquam quinquaginta nominabat, esset frequentata. Sed inter principes huius legationis viros TV ita eminebas; vt plerosque multis gradibus anteires, cum maximis autem omnino posses conferri. Intelligunt rerum gnari, non octo istos menses, pactionis Risvicensis, sauciam bellis Europam ad salutem reduxisse. Parum ergo idonei accedebant ad eam, qui, quid alias ac alibi eius rei actum, cognitum


image: as008

non habebant. TV certe, quod sors nulli dederat, non mensibus, sed annis octo consiliorum, actuum, euentuumque belli huius ac pacis particeps, in plerisque etiam adiutor fuisti. Neque TE praeteribat, quid Holmiae; quid Traiecti; quid in ista quondam orbis domina; deinde in illo propugnaculo Germaniae; ad Venetum lacum denique vel inter omnes palam, vel secreto inter paucos factum confectumque; quorum alia literis ac sermone accipiebas, alia prudens diuinabas, plurima e rerum cursu subolebas aut non infeliciter attingebas coniecturis. Non enim, vt optimus alius quisque, negotiorum TVI tantum Principis actor fuisti, vt ex vna cavea exires: sed huic scenae seruire, reliquis interesse voluisti, vt ludi totius TE spectatorem praeberes. Neque me tantum teste, in hac laude es. Wurtenbergicum legatum, incorrupta voce id aliquando de pacificatoria ista legatione iudicium tulisse, memini; vt alios mox a ludi principio, nonnullos in medio, sub finem plerosque Hagam aduenisse diceret; vnicum SCHMETTAVIVM a carcere ad calcem stadium confecisse. In ipsa autem pacis procuratione admirabilis erat TVA in consiliis promtitudo, in actibus solertia, in euentibus ac casibus prospiciendis sagacitas, in declinandis cautio, intelligentia vbique rerum, vigilantia, dexteritas prudentiaque: quibus omnibus TVI muneris functionem cum vniuersae Germaniae, illi maxime, quae purioribus sacris, pro quibus, bone Deus! quas non curas habuisti, se addictam profitetur; tum Principi TVO adprobasti, dignus, vt qui patriae foris consuluisti, eidem nunc domi ac foris prodesses. Bonam itaque spem


image: as009

adsumo, VIRI ILLVSTRISSIMI; vt, qui tanta meritorum gloria grauissimas legationes obiistis, patrocinio VESTRO haec LEGATI commentaria tueamini. Sed enim fiduciam animo meo priuatae etiam causae addunt, studium inprimis illud, quo quaeuis literarum monumenta complectimini. Est TVI instituti, quod nouimus, ILLVSTRISSIME FVCHS, vt

aut curam impendas populis, aut otia musis.

Ita enim tempus quodammodo partiri videris; vt sub tanta publicorum negotiorum mole, quae humeris TVIS incumbit, ad istud MALCHOVIANVM palatium TVVM quandoque aduoles; quo in praestantissimorum librorum supellectili, quam ibi condidisti, animi quodam fruaris laxamento. Atque vt aequissimus etiam literarum ingeniorumque aestimator es: ita viros literatos, studiis doctrinisque deditos mirifice foues ac tueris; vt nostrae TE effectorem felicitatis in hac maxime FRIDERICIANA praedicare omnino queamus. Neque TVVS animus, ILLVSTRISSIME SCHMETTAV, a re nostra literaria ita aversus est; vt non et librum et Sisiphum saxum verses. Vix enim aliquid, publica dignum luce, viri eruditi in Anglia, Gallia, Belgio, atque Italia, quarum TV omnium linguarum callentissimus es, nostraque Germania proferunt: quod TV, inter infinitos, qui TE circumstant, labores aut non celeriter legendo percurras, aut, si operae pretium sit, maiori studio non cognoscas. Domesticus TIBI in haclaude testis sum. quippe quem, continuante pactione Risvicensi, in TVIS non solum versari es passus; sed etiam inter tot illustres hospites non minori humanitatis, ac liberalitatis


image: as010

argumento, in TVO conuictu habuisti. A qua bonitate TVA, non parum mihi dignationis apud alios legatos quosque tum accessisse existimo; quod apud maximos deinde faciles aditus et domus apertissimae ac perhospitales essent. Et vero vti ex hac maximorum in orbe virorum conuersatione non exiguos mihi coepisse fructus videor, atque in moribus populorum, iuribus gentium, Germaniae inprimis nostrae legibus ac consuetudinibus, quas cum inter se, tum apud exteras nationes tenent, multa intellexisse, quae in editis libris ne dum bene explicata habemus: sic eo magis TIBI auctori huius felicitatis, obstrictum me sentio, neque unquam cessabo profiteri. Admittite modo, DOMINI MEI, has studii fideique ac obsequii mei obsides, quas VESTRA mihi beneficia imperarunt; vsque dum deuotissimum VOBIS animum genere cultus alio, atque digniori queam comprobare. Halae Hermundur. XI. Calend. Martii M DICC.



image: as011

ALienum a pietate habui officioque, quo quilibet mortalium studere aetati suae et si quando facultas est, ei et prodesse debet, hunc tantarum rerum thesaurum, annos plus quam centum inter claustra sui possessoris latescentem, orbi ac literis diutius inuidere. Dignus enim, si quid judico, HVBERTUS LANGVETVS, parens foetus hujus, quem ipse non tam exclusit, quam in optimi PRINCIPIS sinum ingessit; vt inter uiros sui aeui principes omnino referatur. Quamuis ad iustum ac debitum uiri elogium meo praeconio opus non sit; de cuius doctrina, integritate, solertia, dexteritate, peritiaque, ac vsu publicorum negotiorum singulae huius voluminis literae testantur, pulcherrimum LANGVETIANI nominis, nunquam intermorituri, monumentum. Absit, ut commendationi aliorum velim aut inuidere, quod maleuoli; aut detrahere, quod hominis molesti ac insolentis esset; ita tamen lectione harum literarum me affectum captumque fateor, atque profiteor etiam; ut eas palmam optimis quibusque dubiam reddere, innumeras alias longissimo etiam spacio superare, omnino existimem. Id quiuis alius largiatur, oportet, non unas causas esse, quare et iuuenibus, illustri inprimis loco natis, et viris, illis maxime, qui tirocinia in publicis negotiis ponunt, prae ceteris cunctis, quae extant, laudari et commendari mereantur. Est fere in aliis epistolis, quas homines superiori ac nostra aetate protulerunt, oratio aut in totum barbara et indocta, quae temporum ac ingeniorum ubique sordes trahit; aut seruiliter ac superstitiose imitationi Romanae adstricta; ut quadam interpretis opera indigere uideatur: noster stylum, quoad fieri potuit, ita temperavit; vt qua doctrina ad indolem conformaret antiquitatis, ea prudentiae laude ad seculi etiam genium et rerum vsus uerba accommodaret, nativo quodam nec longe adscito lepore. Habent ergo illi, quem sibi ad imitationem proponant, qui, spretis orbiliorum superciliis, comtae ac concinnae


image: as012

orationis stylum cupiunt assuefacere. Cum alii deinde auctores diuersis in literis sibi quandoque ipsi dissimiles compareant; quod animo scribant, nunc lasso, nunc solerti; nunc domi sint, nunc negotio parum praesentes; nunc mentem, nunc manum praeferant; nunc festinitas malint, quam politas; praeterea ad eius aliquando, cui scribunt, uel captum, vel iudicium uel ingenium etiam orationis habitum attemperent: noster sibi nunquam non constat. Quemadmodum enim, vbi hostiae debentur, immaturos foetus dedecet adducere: sic minus honorificum etiam LANGVETVS iudicabat, maximo Principi, qualis fuerat tum in Saxonia AVGVSTVS, ad quem ipse dederat suas, literis inconsiderate et negligenter factis, stomachi fastidium parere. Vt nihil dicam, quod ipsa personarum reuerentia, ad quas scribimus, nescio quid animis nostris ad copiam et culturam sermonis ingerat et instillet, vti a dignitate rerum aliquam verba concinnitudinem mutuare existimantur. Cum etiam PRINCIPI doctissimo scriberet noster; fuerat ei ratio nulla, quare consulto, quod rudibus literarum Grotium putamus fecisse, a nitore abiret, atque infra decus suum demitteret orationem. Imo operam VIRI, annuo ei stipendio decreto, ad literas de rebus in orbe gestis consignandas emerat PRINCEPS, ne tempus et otium, quae ingenuorum etiam querelae sunt, ad recte scribendum vnquam deessent. Vt adeo plures rationes sint, quare meliori genio ac cura, quam vllae epistolae, quae hactenus lucem viderunt, scriptae esse videantur. Verum enim vero sit etiam, quod forte non ita dissimulem, vt in dignitate, concinnitudine, ornatu, perspicuitate, aut si aliud quod praeterea sermoni in hoc genere decus est, laudis socias ferant LANGVETIANAE: in rerum tamen, quae reconditae in iis sunt, copia, varietate, vbertate, selectu: in maximo deinde ac tantum non diuino iudicii acumine, qnod auctor earum in causis, consiliis, actis, euentis, personis quandoque ipsis inuestigandis, excutiendis, consignandis, prospicien dis ac aestimandis ita vbique probat, vt saepius non tam scriptorem, quam uatem aut diuinatorem quendam egisse videatur:


image: as013

in assiduitate post, qua neque sumptibus, neque operis pepercit, famae, facultatis ac vitae posthabuit discrimina, modo acciperet statim actus rerum euentorumque; vt Principis sui voluntati in perscribendo responderet: denique in fide et integritate, ista etiam vitae ac morum innocentia plane singulari, virtutibus uiri, cum in aliis rebus multis magnisque, cum hic etiam spectatis, vbi, dum consiliis, artibus, solertiaeque humanae aliquid tribuit [gap: Greek word(s)] ; prouidam tamen aeterni Numinis de rebus humanis curam Christianus ita reuerenter habuit; vt ex corruptis aulicorum ac militum, quibuscum pro muneris ac officii ratione continuo fere egerat, nihil eum labis, raro exemplo, pateat contraxisse: his, inquam, maximi momenti ac ponderis dignitatibus atque elogiis antestare LANGVETVM ceteros omnes, qui in simili argumento versati sunt, prorsus existimo. Quotquot igitur haec talia expenderint mecum aestimauerintque, nihil arrogatum temere inscriptioni literarum iudicabunt; quod inter SVPERIORIS SECVLI ARCANA eas non dubitauerim referre. Scilicet NEPOTIS celebratione de TVLLIANIS ad Atticum facta, commemorandae fuerant, cum, quod de illis est dictum, de nostris verum potius sit, vt qui eas legat, non multum desideret historiam contextam illorum temporum. Sic enim omnia de studiis Principum, vitiis Ducum, mutationibus Reipublicae perscripta sunt, vt nihil in iis non adpareat; et facile existimari possit, prudentiam quodammodo esse diuinationem. Res sacrae, profanae; domi, foris; pace belloque; ex insidiis et aperte, clam palam gestae, et nihil denique non traditur his literis, quod VIR solers ac industrius a maximis tum rerumpublicarum administris poterat explorare. Multa eorum in abdito et occulto aeternum latuissent, aliis liuore suppressis, aliis metu, plurimis e memoria hominum per obliuionem delendis, quae custos rerum, historia, cum his literis non passa est interire. Sed de vtilitate eius generis epistolarum ex instituto in opusculo dicam DE HISTORIA ARCANA inscribendo. Iam vero qua tandem fati benignitate fortunisque hic CODEX, tantarum rerum thesaurus, mihi accesserit, conuenit commemorare. Non vnius generis


image: as014

literas hoc volumine exhibemus. Sunt pleraeque ad potentissimum Saxoniae DVCEM, AVGVSTVM, Principem sapientissimum scriptae. Quippe qui LANGVETI opera, quasi exploratoris est vsus; quem in Galliam, Belgium, Germaniam, aulas Europae alias amandauit, vt cursus rerum, consilia, casus, exitus, alia obseruatu digna quaecunque, per literas ipsi narraret. Datae tamen earum nonnullae ad eiusdem Principis Consiliarios praecipuos, quos tum habebat, MORDISIVM, CRACOVIVM alios. Primi generis, ceu insigne quoddam [gap: Greek word(s)] in Principis [gap: Greek word(s)] , quod Dresenae est, positae et adseruatae sunt; unde primariae dignitatis vir, cui ad scrinia haec aditus patuit, paulo post mortem LANGVETI, uti plurima coniecturam faciunt, sua manu descripsit: reliquas idem undique inuestigatas, apud diversos inuenit; vt adeo cunctis in unum collectis, atque ex ordine temporis, quo scriptae fuerunt, collocatis, pulcherrimum hoc rerum maximarum conficeret instrumentum. Ex quo autem hominum priuatorum esse coeperunt, pretiosissima uolumina; possessores, ut sunt casus humani, iterum iterumque alios, nunc aequos nunc iniquos nacta sunt; quorum quisque ea maioris fecit, quo pretii iudex fuit magis idoneus. Atque ita per totius seculi spatium et quod excedit, his ueluti procellis ab alio in alium iactata, ad me tandem, secundis, vt iudico, ventis delata sunt. Et vero non poterant non gratissima esse, cum quod insperanti obuenissent; tum quod elogiis MELANCHTONIS, CAMERARII, THVANI, MORNAEI, VOSSII, ast quantorum virorum! maximum apud me nomen esset auctoris; materia etiam epistolarum professionem meam cognatione quadam attingere videretur. Meditabar per id tempus in Belgium iter; cum spes arduae illius PACIFICATIONIS esset, vnde aliqua studiis meis commoda pollicebar, neque infeliciter, quod postea intellexi, diuinabam. Explorata igitur, quod officii rationes volebant indulgentissimi PRINCIPIS voluntate, cum profectio iam staret animo meo; verebar, vt lenitudo, quod factum memineram alias, negocium pacis nimium extraheret,


image: as015

aut repetita saepius interstitia, otium parerent peregrino. Quocirca CODICEM LANGVETIANVM, paulo ante acceptum, mecum adsumpsi; vt, si tempus esset, eundem in HOLLANDIA excudi procurarem. At secus fuit. Non enim maturescebat solum PAX, consultationibus vix per semestre productis: sed etiam, quod gratissima semper memoria repeto, cum paulo post aduentum meum, ad principes legationis viros aditus haberem; ita occupabar rebus euentisque nimia temporis breuitate accumulatis; vt, in alium quasi orbem delatus, ne animum obseruandis publicis negotiis intentum, aliena cura distraherem, a proposito LANGVETVM edendi, omnino declinauerim. Non possum vero, quin nominem honoris causa, et gratiis, quas debeo, venerer, e quorum commentariis aut sermone in hoc genere rerum tum mihi potissimum licuit proficere. Atque ita e memoria nunquam excident ad istum CAESAREAE legationis OCELLVM dati accessus. Primarii deinde LEGATI SVECICI magni BONDEI beneficiorum animo meo semper obuersabitur imago, cuius et mihi inter tot illustres hospites patuit domus. BAVARICI etiam oratoris, grandaeui illius senis cum scientia rerum, tum vsu, publicorum negociorum callentissimi, non sine honoris mentione recordabor. Quoties enim ab eius ore pendere licuit, licuit autem saepius; toties tertii cuiusdam Catonis effigiem mihi videbar intueri. Neque singularis illa SAXONICI legati mihi tributa humanitas ex animo meo vnquam discedet. In quo porro doctrina, integritas, solertia, prudentiaque virtutes ita summae sunt; vt nulla aliam superare, omnes vero aetatem VIRI maximi quodammodo praeuertisse videantur. CVLPISIVM tandem post fata nominare liceat, virum literatis aequiorem, quod doctrinis et ipse deditus ante fuisset, quam a Scholae vmbris ad aulam esset auocatus. Is certe quo acrior arcanorum Principis sui custos fuit; eo minus difficilis extitit, rerum, in pleno legationum conuentu deliberatarum, discendi cupidos participes reddere. Horum igitur benignitate, vt alios taceam,


image: as016

qui in eadem causa de me bene meriti sunt, effectum est: vt nulli iam tempori ac operae parcerem; si qua possem ex eorum sermone proficere, aut nancisci unius atque alterius commentaria, diaria, libellos, publica instrumenta alia, quorum cum descriptione noctem partiebar, ne diurnae conuersationi temporis quid oporteret detraxisse. Atque interea cum excidisset fere animo LANGVETUS; singularis certe euentus ad ejus memoriam rursus excitauit. Innotuerat mihi in prandio, quod ILLUSTRISSIMUS BOSIUS adparabat, COMES CHERCHANUS, inter praecipuos Gall. R. cubicularios, qui mensae tum pariter accumbebat. Is, quod gente Burgundus esset, unde et LANGVETUM oriundum sciebam, coniecturam dedit, fore, vt aliquid de familia NOSTRI per ipsum cognoscerem. Adeo virum, quem, pro laudato more gentis suae, facillimum, humanissimumque experior, et num quid de LANGVETIS in Burgundia perspectum haberet, exquiro. Spectatam ibi hodienum familiam esse, respondet; cui superiori seculo HVBERTUS ille multum etiam famae in Germania conciliasset. Hunc quippe studium prosacris reformatis et quod MELANCHTHONEM magnifaceret, e patria ad Saxones accersiuisse, ut eius viri consuetudine ac familiaritate Vitembergae uteretur. Substitisse etiam ibidem, quantum ei constet, usque dum SEPTEMVIRI AUGUSTI, Academiae eius nutritoris, orator factus, eo munere deinceps in diuersis Europae aulis fungi inciperet, in quo vitae genere tandem Antuerpiae diem supremum obiisset. Huius ergo viri epistolas ad eundem Principem scriptas, cum possidere me intelligeret: insigni quodam gaudio perfusus, genus suum, quod dissimulauerat eo usque, ex eadem familia ipsum quoque trahere professus est. Mirificus utrique casus erat; mihi fortuna etiam inopinata prorsus. Neque enim sermone tantum exprompserat COMES ILLUSTRISSIMUS, quae habebat de LANGVETO: sed etiam de eadem causa COMITEM ROCHEFORTIUM, Senatorem Diuionensem, fratrem suum per literas consuluit, vt, si aliquid eius rei et ipsi esset, illud mecum conferret. Quod omnio


image: as017

fuerat opportune factum. Huic enim ILLUSTRISSIMO VIRO imaginem NOSTRI debeo; quam, scitissime depictam, e Galliis transmisit: vt dignitatem scriptori conciliaret, editis voluminibus decus faceret et ornamentum. Addidit gratissimo dono insuper aliud munus; VITAM NOSTRI, MARIO auctore, elegantissime descriptam. Quam inter schedas VIRI heredes ejus repererant, nondum editam; cum mors autorem videatur praeuertisse. Cum ergo omnia ita inopinate et casu quodam se obtulissent; ut iam nihil ad edendum haec volumina amplius videretur deesse; uota etiam et rogationes clarissimorum virorum accederent, Belgarum maxime, in quorum familiaritate tum versabar, qui, quo maiora sibi de libro promittebant, eo cupidiores erant, eiusdem copiam habere: mei quodammodo officii et debitae humanitatis esse credidi, ne inuidisse aliquid studio literarum viderer, claustra tandem reserare atque LIBROS EPISTOLARUM in publicam lucem auspicato emittere. Sunt in omnium manibus, quas idem auctor ad SYDNEIUM et CAMERARIUM dedit, quarum vltimas, vt non ita nuper recuderentur, dignas existimauit, optimus ingeniorum aestimator, delicium illud literati orbis, CARPZOVIUS. Quam igitur illae in Germania, Anglia Galliaque legentium gratiam habuerunt: eandem, et potiorem longe, maxime apud eos, qui versantur in studio ciuilis scientiae, nostris promittimus; cum iudicio pretii maioris dignae esse videantur.



image: as018

MONVMENTUM H. LANGVETO AB AMICIS ANTVERPIAE POSITUM.

DEO. PATRI. ET. DOMINO. JESU. CHRISTO. SACR. HVBERTO. LANGVETO. VIRO. NOBILI. AC. DISERTO. NATO. VITELLI. HEDVOR. OPPIDO. EGREGIAM. LAUDEM. IN. OMNI. DOCTRINAE. GENERE. IURISQ. CIVILIS. SCIENTIA. PROPTER. EXCELLENS. INGENIUM. PROMPTAM. MEMORIAM. ET. PERACRE. IUDICIUM. CONSECUTO. PRUDENTIA. VERO. QUAM. EX HISTORIAR. DILIGENTI. PERSCRUTA TIONE. ET. PLVRIMORUM. CELEBRIVM. HOMINVM. SEDVLO. QUAESITIS. VNDECUMQ. AMICITIIS. AC. VARIIS. AD. QUASLIBET. EUROPAE. NATIONES. GENTES. VRBES. ET. PRINCIPES. MISSUS. ETIAM. AD. PRAECIPUOS. NONNULLOS. PEREGRINATIONIB. ATQ. LONGO. RER. ET. ANNOR. VSU. NATURAE. QUADAM. VI. NON. MEDIOCREM. EST ADEPTUS. VALDE. PRAESTANTI. VIRO. CONDITIONE. COELIBI. MORUM. ELEGANTIA. COMITATE. GRAVITATEQ. PERINSIGNI. FIDE. PORRO. ANIMIQ. MAGNITUDINE. SAPIENTIA. ET. PIETATE. QUI. EAS. VIRTUTES. NON. SOLUM. VITA. VERUM. ETIAM. QVOD. CAPUT. EST. MORIENS. EST. TESTATUS. IPSE. FUSIS. AD. DEUM. TOTO. MORBI. QUO. DECUBUIT. TEMPORE. GEMITIB. ET. ARDENTISSIMIS. EXTREMUM. VSQ. VITAE. SPIRITUM. PRECIBUS. HABITIS. INSUPER. AD. FAMILIARES. VLTRO. CITROQ. DE. DIUINIS. HUMANIS. PUBLICIS. PRIUATISQ. REB. ET. DE. NOSTRI. SAECULI. PERFIDIA. VARIIS. SERMONIBUS. EXPRESSIT. OB. QUAE SCILICET. VNIUERSUS. CIVITATIS. ADVATICOR. SENATUS. MORTUO. FUNEBRES. HONORES. LEGITIME. DECREVIT. REQ. IPSA. EXHIBUIT. LONGE. CLARISSIMO. AMICI. SUPERSTITES. MEMORIAE. CAUSSA. BENE. MERENTI. VIXIT. ANNIS. LXIII. OBIIT. PRID. KAL. OCTOBR. M DXXCI.



image: bs001

EPISTOLARUM HUB. LANGUETI PARS I.

Illustrissimo Principi ac Domino, DOMINO AVGVSTO, Duci Saxoniae, Sacri Romani Imperii Archimarschalco et Electori, Domino suo Clementissimo: S, P. D.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime tandem sum dimissus in arce Briantii in qua Rex per aliquot dies haesit, splendidissime acceptus a Connestabile. Ego coram omnia explicabo, et dabo operam, vt has meas literas praeuertam, nisi quid incommodi mihi in itinere accidat. Sum enim de ea re solicitus, et quidem non immerito, quoniam mihi significatum est a viris fide dignis, non defuturos, qui me obseruent in itinere. Statim enim vbi ii, qui V. Cni, non bene cupiunt, sciuerunt me in has Regiones missum, nescio quae sunt suspicati, et dederunt mandata quibusdam, vt diligenter inquirerent, quaenam esset causa meae profectionis in aulam. Quidam autem ex iis, cui talia erant


page 2, image: bs002

mandata, mihi haec significauit, et monuit me, vt diligenter mihi cauerem, se enim scire mihi strui insidias. Ego haec omnia commit o Deo, qui me hactenus conseruauit, et saepius ex maximis periculis liberauit. Rex Galliae iam imponit finem, isti diuturnae suae peregrinationi, et redit in mediam Galliam. Putatur in hyemem haesurus in oppido Blois ad Ligerim, infra Aureliam vnius diei itinere. Eo indictus est Conuentus ad Mensem Ianuarium, de quo varia suspicantur homines. Fertur vulgo ibi denuo instituendam deliberationem de religione, et mandatum iam esse quibusdam Episcopis, vt adiunctis sibi aliquot ex doctioribus Theologis, comprehendant scripto formulam aliquam doctrinae, quam existiment posse vtrique parti dissentienti persuaderi, quod si est verum, non dubito quin sint istum laborem frustra suscepturi. Mihi videtur magis verisimile, quod alii dicunt, nimirum ideo esse indictum eum conuentum, vt ineatur ratio, qua Rex a suis subditis, et praesertim ab Ecclesiasticis, aliquid pecuniae exigere possit, ad dissoluendum aes alienum quo premitur. Fama est Card. Lotharingicum breui venturum in aulam stipatum magno satellitio, et quia Amiralius et Montmorantius nuper conuenerunt Meloduni, ad Sequanam decem milliaribus supra hanc vrbem, mira sunt hominum iudicia de istis rebus, plerique existimant denuo ad arma redeundum, et sunt in varios spes erecti animi. Quamuis non dubitem in hac tanta animorum dissensione, ac hominum stultitia, ex leuissima etiam occasione grauissimos tumultus oriri posse, spero tamen fore aliquos, qui edocti superioribus malis, turbulentiorum conatibus se opponant. Comes Araniae, Iacobus frater naturalis Reginae Scotiae, et alii proceres, qui se nouo Regi opposuerant, profligati sunt ex Scotia, et fugerunt in Angliam tredecim numero, sed tamen Comes Araniae retinet adhuc duas arces munitas in ea parte Scotiae, quae ad Angliam vergit. Initio tumultus metuebat sibi Rex Scotiae ab Anglis, et propterea petiit Auxilium a Rege Galliae, sed nescio quomodo acciderit vt eius aduersarii ei citius cesserint quam iste existimaret. Nihil adhuc tentauit in religione, nam concionatores libere vt antea concionantur, acceditque ipse Rex ad eorum Conciones, sed tamen omnes existimant, eum magis propensum esse in religionem Pontificiam, et expectare occasionem fauendae mutationis, quam si iam tentaret, forte populus reuocaret Proceres qui in Angliam fugerunt. Regina Angliae est valde solicita de suis rebus, cum sciat in suo Regno esse plurimos, qui sint clam addicti religioni Pontificiae, et propterea suspicetur eos expetere Regem et Reginam Scotiae, qui dicunt se esse haeredes Regni Anglici, eorumque auctoritas hac recenti victoria non parum sit aucta: quod si est verum id quod his diebus est huc


page 3, image: bs003

ex aula Scotica perscriptum, nimirum ipsam Reginam Scotiae esse grauidam, et forte pariat masculum, procul dubio augebitur periculum Reginae Angliae. Animaduertit etiam Regina Angliae se esse in odio apud multos ex proceribus Anglicis, eo quod Robertum Dudlaeum ad tantam dignitatem euexerit, ob eam causam, cum Proceres Scotici fugissent in Angliam, et significassent se eius colloquium expetere, noluit cum eis colloqui nisi Gallico et Hispanico Legatis praesentibus. Praeterea denuo videtur, aut saltem serio simulat se expetere coniugium Caroli Austriaci, cuius aduentum in Anglia expectari inde mihi scriptum est a viris non paruae auctoritatis. Ego quantum ad me attinet sum adhuc in ea sententia, vt non credam eam nupturam Carolo Austriaco, sed ipsam interea dum id simulat, querere occasiones denuo turbandi res Scoticas, et reducendi in patriam profugos Proceres, quos scit perpetuo inimicos fore Regi. Inter alias conditiones quas Carolo Austriaco proposuit, petiit ab eo omnia quatercentena millia Coronatorum dotalitii nomine, si contingeret ipsam ei superuiuere: dixit enim se nolle minus habere quam habuerit soror, cui tantundem a Rege Hispania promissum fuerat. Id esse impossibile Carolo Austriaco nemo est qui ignoret. Ego de istis rebus ideo scribo curiosius ad V. Cem. quia existimem Serenissimum Daniae Regem oportere esse intentum in res Scoticas, quas nimium crescere non est ipsi tutum, praesertim si procedat coniugium inter Suecum et Lotharingam propter coniunctionem sanguinis, quae est inter ipsam et Reginam Scotiae; nemo enim ignorat quam multa isti sua ambitione comprehendant, et quale sit ingenium Card. Lotharingici. Christophorus Marchio Badensis nauigauit in Angliam cum coniuge Suecica, quae Londini enixa est filium, cuius susceptores in baptismo fuerunt, Rex Galliae et Regina Angliae, estque nominatus Edouardus Fortunatus. Aiunt Marchionem eo nauigasse, vt renouet veterem Cantilenam de coniugio inter Reginam et Suecum, quod non puto esse verum, nisi isti plane insaniant. Duodecima huius Mensis, Princeps Condaeus duxit in vxorem sororem Ducis de Longauilla, suntque celebratae nuptiae in vrbe Vindocinensi. Mortui sunt in his Regionibus nuper Princeps de La Roche sur yon, ex Regio sauguine, Dominus de Sipierre Praefectus Ducatus Aurelianensis et Biturigum, et Comes de Sancerre, viri magnae auctoritatis. Sponsa Principis Parmensis nauigans ex Portugallia in Belgium pulsa est tempestatibus in eam partem occidentalis Angliae, quae Cornubia dicitur, iam vero eam aiunt appulisse in Zelandiam. Dux Parmensis eius socer dudum eam expectat Bruxellis. Venerunt in has Regiones studiorum causa, et vt linguam Gallicam discant, Principes Pomeranici, qui aliquandiu vixerunt Vitembergae, et iam


page 4, image: bs004

sunt in hac vrbe. Deus conseruet Vram Cem. cum tota Illustrissima sua familia. Parisiis 17. Nouembr. Anno 1565.

Vestrae Illustrissimae Celfitudinis Seruus

HVBERTVS LANGVETVS.

CUm iam has literas essem obsignaturus, quidam veniens ex Anglia narrauit mihi, omnes Proceres Scoticos profugos esse suo Regi reconciliatos, et rediisse in Scotiam, Comite Araniae, et fratre naturali Reginae exceptis. Narrauit item sororem Regis Sueciae, quae Marchioni Badensi nupsit, esse in summa gratia apud Reginam Angliae, eique a Regina multa esse donata.

EPISTOLA II. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime hactenus ad V. Cemnihil scripsi, quia non ausus sum mittere literas Antuerpiam, ne resignarentur ab iis qui itinera obseruant, metu tumultuum qui inferiori Germaniae impendere videntur. Nunc primum autem datus est tabellarius, per quem possem Norimbergam literas mittere. Rex Galliae toto Maio et Iunio versatus est hic et in vicinia, constituerat expatiariin Picardiam, sed credo propter motus Belgicos eum mutasse Consilium, non enim vult Regi Hispaniae aut etiam Belgis suspitionem iniicere, nec puto consultum esse, vt procul ab hac vrbe absit hoc tempore, quo omnium animi, sunt erecti in euentum turbarum Belgicarum. Res Gallicae alias sunt satis tranquillae vbique praeterquam apud Tholosates: nam ante Mensem orto tumultu in oppido Palmeria, quod abest a Tholosa vnius diei itinere, nostri interfecerunt ex Pontificiis triginta aut quadraginta, amissis ex suis quatuor aut quinque tantum. Verum Pontificii qui ex eo tumultu euaserunt, ita concitarunt aduersos nostros habitatores oppiduli Foix (quod abest a Palmeria duobus tantum milliaribus) vt sub auroram correptis armis, iugularuit ex nostris quindecim aut sedecim adhuc decumbentes in lectis. Id vbi rescitum est Tholosae caeperunt Pontificii fremere, et minitari dira nostris, qui metuentes saeuitiam populi [quo nullus est in Gallia crudelior] abierunt ex vrbe non pauciores duobus millibus. Aula fuit de iis rebus aliquandiu solicita, nam Palmeria muniuit se praesidio militari, et Tholosa vrbs potens et factiosa non satis obtemperabat Valentino Episcopo, qui ante aliquot Menses, eo esta Rege missus, sed audio iam esse


page 5, image: bs005

bonam spem tranquillitatis, et Tholosates reuocare eos, qui ex vrbe disceslerunt, Regis fratribus iam sunt attributi certi Principatus, quos ipsi et eorum posteritas mascula possideant. Quilibet autem ipsorum habebit in annuis reditibus centum millia francorum. Duo Floreni Germanici aequiualent tribus francis huius monetae. Praeter hos reditus Rex dat cuilibet annuum stipendium seu pensionem ducentorum millium francorum: sed hoc stipendium non perueniet ad ipsorum posteritatem. Maior natu qui antea Aurelianensis nunc Andeganensis Dux nominatur: minor autem Dux Alenconii. Dux Lotharingiae iam est hic vna cum coniuge. Paulo ante eius aduentum Card. Lotharingicus et Guisii omnes discesserunt ex aula, ob simultatem inter ipsos ortam ex hac causa: Cum Card. Lotharingicus animaduerteret viduam Guisii fratris vehementer amari a Duce de Nemours (qui est patruelis Ducis Sabaudiae) et eius nuptias ab ipso vehementer expeti, existimauit sibi dari occasionem locupletandi filios fratris. Non permisit itaque vt Guisia quaetota ab ipso pendebat, consentiret in eas nuptias, nisi a Duce de Nemours haeres omnium bonorum institueretur, si sine liberis decederet, quod tandem est ab ipso impetratum. Ea res ideo male habet Ducem Lotharingiae, quia eius patruus Comes Valdemontius, [quem V. Cdo. vidit Francofurti] duxit in vxorem Sororem vnicam Ducis de Nemours, quae ea institutione Guisiae exhaeredatur a fratre. Adolescens Guisius dicitur proficisci in Bauariam, spe ducendi in vxorem filiam Ducis Bauariae. Card. ideo expetiuit eam affinitatem, quia existimauit Regem Galliae ducturum filiam Imperatoris Maximiliani, et Guisium ratione coniugis fore propinqua affinitate Regi coniunctum. Credo V, Cemaudiuisse Regem Galliae proximis annis misisse naues armatas in mare occiduum, quae nouas terras inquirerent. Eae naues tandem peruenerunt ad eam partem Indiae occidentalis, quam Floridam appellant, et in ripa cuiusdam fluminis arcem extruxerunt, quam Carolinam nominarunt. Hispani existimantes non conducere suis rebus, vt Galli figerent sedes in loco non valde remoto ab iis regionibus, quas in India Occidenltali obtinent, proximo autumno arcem eam occuparunt, et quotquot Gallos in ea repererunt, crudeliter interfecerunt. Cum autem sub id tempus quo Hispani eam arcem occuparunt, tres naues Gallicae fecissent Naufragium, non procul ab eo loco, et plerique ex iis, qui erant in nauibus, incolumes in littus euasissent, ii rerum omnium penuria adacti dediderunt se Hispanis, qui eos in suam fidem receperunt et tamen postea iugularunt. Fama est Diepenses naues factas obuias Hispanicis aliquot in sinu Cantabrico, eas mersisse vt vlciscerentur caedam ab Hispanis factam


page 6, image: bs006

in Florida. Iam armantur a Rege Galliae aliquot nau es in litore Pictonico, et ad ostium Garumnae, quas quidam existimant denuo in Floridam nauigaturas. Alii vero putant, quod est magis verisimile eas comitaturas naues Hispanicas nauigantes in Inferiorem Germaniam, aut saltem praetereunte Classe Hispanica tutaturas Galliae litora. Pontifex Rom. nuper ad Regem misit Legatum, qui illi occineret obsoletam illam cantionem, de recipiendis decretis Concilii Tridentini, et de adimenda libertate religionis, quae nostris edicto de pace est concessa: sed parum profecit. Dicitur adiudicasse Fisco bona eorum omnium, qui in Auenionensi ditione religionem nostram profitentur, sed Rex impedit executionem ne alicui tumultui causam praebeat. De rebus Belgicis non dubito V. Cem. Certiora habere, quam nos hic habeamus, omnia videntur spectare ad tumultus: nam Rex Hispaniae, non feret eam imitationem quae ibi tentatur, et iam armat in Hispania Classem ad eos compescendos. Fama est hic eum petere transitum per Galliam, sed id mihi non videtur verisimile. Valde vereor ne Belgium in eadem mala incidat, in quae incidit hoc Regnum proximo bello ciuili. Si ad arma deueniatur innumeri ex his Regionibus eo confluent. Sperabant Belgae Imperatorem Maximilianum, in proximis Comitiis remedium aliquod ipsorum malis adhibiturum: vbi viderunt se sua spe falsos tentarunt extrema. Dolendum est sane cultissimam et florentissimam totius orbis Regionem Pontificis Romani scelere et factionibus, ac insania eorum, qui sunt a Consiliis Regi Hispaniae, euerti. Mirum est eos toties frustra conatos impedire progressum Euangelii, non animaduertere, quam stulta consilia hactenus inierint, nec adhuc quaerere idonea remedia huic incendio, quod sine dubio, peruagabitur totum orbem Christianum, sed ista accidunt malitia et peruersitate eorum, qui valent auctoritate apud Reges et Principes. Ii enim aut ditati opibus ecclesiasticis, aut corrupti muneribus a Pontifice Rom. suae ambitionis et amplitudinis causa, suggerunt consilia suis Principibus, quae non ignorant esse Reipubl. perniciosa. Mercatores soliti hactenus negotiari in Belgio, petunt a Rege eas immunitates in vrbibus Galliae maritimis quas habuerunt Antuerpiae, et promittunt se emporium quod ibi fuit in Galliam translaturos. Dominus de Montingni frater Comitis Hornensis, ante Mensem hac fecit iter, missus ab ordinibus Inferioris Germaniae, ad Regem Hispaniae, vt ei exponat causas ob quas non admiserunt inquisitionem Hispanicam. Marchio a Berghen, iam proficiscitur in Hispaniam ob eandem causam, et hodie discessit ex hac vrbe. Multi putant eum non satis caute facere, quod se hoc statu rerum Hispanorum fidei


page 7, image: bs007

credat, Cum huc redii Augusta denuo increbrescebat fama, de coniugio inter Reginam Angliae et Archiducem Carolum. Omnes Angli qui hic viuunt (ipse etiam Legatus Reginae) affirmabant rem esse pene confectam. Delectus erat in Anglia Comes Sussexiae, qui ad Imperatorem proficisceretur et ei nomine Reginae traderet ordinem cinguli seu garterii [vt vocant] et de tota re transigeret. Ea res ideo facilius credebatur, quia Comes Vormondiae Hybernus elegans iuuenis, videbatur iam plus valere gratia, apud Reginam quam Robertus [quem etiam Comes Sussexiae, cuius iam mentionem feci] prouocaret ad duellum ex nescio qua causa. Praeterea Dux Nortfolciae, qui est praecipuae auctoritatis in Anglia, grauiter eum obiurgarat, et obiecerat, quod non bonis artibus impediret ne Regina nuberet, ob quam rem Robertus ex aula discesserat. Accedebat et hoc, quod Regina iusserat omnes concionatores inter concionandum vti veste lintea et pileo quadrato, et putabatur vlterius progressura, quae omnia videbatur facere ingratiam Caroli Archiducis. Sed iam fama illa paulatim conticesscit, et in Anglia ortae sunt disputationes de linea veste et adiaphoris, quae Ecclesias valde turbant, et Robertus reuocatus est in aulam a Regina, quae eius absentiam diutius ferre non potuit. Cum in reditu Reginam salutaret, pro more illius gentis, osculatus est omnes nobiles mulieres, quae aderant Reginae, Diffidens autem beneuolentia Reginae erga se, non est ausus eam osculari vt antea erat solitus. Id cum animaduertisset Regina, accessit ad eum, et dixit ei ridens, an non videor tibi digna, quae etiam osculo a te excipiar, et statim est eam osculatus. Tam facile redintegratum est dissidium ortum inter amantes. Quidam ex Proceribus Hybernis mouit Reginae Angliae bellum in Hybernia. Quamuis is non habeat magnas vires, tamen Angli metuunt ne Scoti ei ferant auxilium et bellum illud alant. Christophorus Marchio Badensis, qui superiore anno nauigauit in Angliam cum vxore Suecica, fecit Londini multum aeris alieni. Cum vrgerent creditores solutionem, dixit eis se profecturum in Germaniam, et inde pecuniam allaturum, qua ipsis satisfieret. Abiit itaque in Germaniam, et postaliquot Menses rediit clam in Angliam mutato habitu, et conatus est insciis creditoribus vxorem et filium abducere. Sed nescio quomodo ab ipsis deprehensus coniectus est in carcerem, ex quo paulo post est liberatus inuentis intercessione Reginae, mercatoribus Germanis, qui pro eo fideiuberent. Regina Stotiae peperit filium decima nona Iunii, paulo ante octauam matutinam, ad quem in baptismo sufcipiendum inuitauit Regem Galliae et Reginam Angliae. Dux Ioannes Fridericus et Grombachius nuper scripserunt ad Regem Galliae, et ei conantur persuadere, se eius odio oppugnari: non enim esse dubium dicunt


page 8, image: bs008

quin sit decretum ab Imperio vrbem Metensem armis repetere, etiamsi hoc anno id non fiat. Hoc autem iam agi, vt ipsi opprimantur, ne Rex habeat quorum opera vtatur, si necessitate, adigatur ad conscribendum militem Germanicum. Inde autem apparere Grombachium ideo oppugnari quia habeat a Rege Galliae stipendium, et sit erga Galliam bene affectus, quoniam in Comitiis nihil durius statutum est aduersus Ericum Ducem Brunsuicensem, qui tamen eadem et quidem maiora, commisit quam Grombachius. Praeterea aiunt Imperatorem significasse Alberto Rozembergio vt boni consuleret istam diuturniorem captiuitatem, nihil enim ipsi esse periculi, sed ipsum diutius detineri solum in gratiam V. Cnis Hae quae de Metensi vrbe dicta sunt, non nihil mouerunt Regem, ita vt existimem eam ob causam Marschalcum Vielleuillium breui eo profecturum. Cum talia audio ego quantum possum ea refello, et scio plurimos mihi habere fidem, ac existimo ipsos nihil impetrasse a Rege nisi verba. Forte Rex petiit per literas a Duce Ioanne Gulielmo ne se huic negotio immisceret: sed puto non admodum serio id peti, sed tantum ne Rex videatur nullam habere curam suorum ministrorum. Dux Ioannes Gulielmus significauit Regi, se sub finem Augusti, venturum in has Regiones eius salutandi causa. Legati Regis Sueciae sunt adhuc in aula Lotharingica. Instituta est hic disputatio inter duos Doctores Theologiae Pontificios, et duos concionatores ex nostris Ecclesiis. Proponunt sibi examinandam confessionem fidei, quam nostrae Ecclesiae exhibuerunt Regi ante quinquennium. Nulla hominum memoria fuit hic tanta charitas vini et frumenti, quanta hic est. Medimnus tritici, qui communiter hic solet vendi duobus florenis, vel duobus cum dimidio, proxima septimana venditus est quindecim, sed iam aliquid de precio remittitur: Vas autem vini, quod vsitate venditur decem aut duodecim florenis, iam venditur quadraginta aut quinquaginta. Curo compingi aliquos libros V. Cni. vt ab ea est mihi mandatum, sed non poterunt mitti ante mercatum Francofurtensem, nam per Inferiorem Germaniam, iam mitti non possunt. Deus seruet incolumem V. Cni. et totam Illustrissimam vestram familiam. Lutetiae duodecima Iulii 1566.

EPISTOLA III. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Dlementissime, mihi denuo vtendum est excusatione apud V. Com. qua superioribus meis litteris sum vsus


page 9, image: bs009

nimirum me quidem esse cupidissimum scribendi, sed iam turbatis rebus Belgicis mihi omnem fere transmittendi literas occasionem adimi. Aliquoties traditi literas Antuerpiensibus tabellariis, ea tamen conditione, vt ad me eas remitterent, si accedentes ad limites Inferioris Germaniae audirent esse qui tabellarios scrutarentur. Fuerunt itaque mihi semper ab ipsis remissae meae literae. Rex Galliae hinc abest vnius diei itinere in arce venetoria, quae nominatur Viellierscoste Rex et post aliquot dies putatur propius accessurus ad hanc vrbem. Dux Lotharingiae, qui relicta hic vxore excurrerat in Lotharingiam ob morbum Matris, iam credo rediit ad Regem. Scripseram nuper de turbis ortis in oppido Palmeria, prope Tholosam, ex quibus parum abfuit, quin oriretur graue incendium: sed iam maxima ex parte sunt composita: nam et populus deposuit arma, et missi sunt a Rege viri non suspecti nostris, qui de tota controuersia cognoscant. Quidam ex Regiis questoribus ante aliquot Menses conuictus peculatus promisit si sibi ignosceretur a Rege, se indicaturum mirabiles fraudes, et incredibilia furta questorum Regiorum. Placuit eum audiri, et cum diceret satis verisimilia, instituta est inquisitio aduersus eum ordinem, et deprehensum est maxima ex parte verum esse, quod ille alter dixerat. Vbi animadverterunt quaestores, se et suas fortunas in periculum venire, compararunt sibi intercessores apud Regem et Reginam, per quos promiserunt se daturos Regi centum millia Coronatorum, vt haec aduersus ipsos instituta inquisitio aboleretur. Quoniam iis, qui sunt Regi a consiliis, non erat gratum moueri istam camarinam, eo quod res ad tam multos pertineret, suaserunt Regi vt eam conditionem acceptaret, quod est ab ipso factum. Verum quaestores non praestiterunt id quod promiserunt, eo quod quidam ex ipsis qui se dicebant innocentes, nihil voluerunt ad promissae pecuniae solutionem conferre. Renouata est itaque aduersus eos inquisitio acrior quam antea, et multi sunt in vincula coniecti, quos vix putant extremum supplicium euasuros: multi etiam fuga sibi consuluerunt, quorum bona iam sunt adiudicata fisco. Exacerbatus est autem Reginae et omnium Regis consiliariorum animus aduersus ipsos, quia nuper subornarunt quendam sicarium Italum, qui bombarda interficeret eum, qui in ipsorum causa est constitutus Regius procurator. Obseruauit redeuntem domum vesperi, et emisit bombardam cum alter de mula descendisset. Verum mula territa aspectu ignis, subito caput sustulit, et ictum globi capite excepit: is autem qui petebatur mansit incolumis. Sicarius adacto ad cursum calcaribus equo euasit. Postea propositum est a Rege praemium ei, qui Sicarium comprehendere aut interficere poterit. Quidam vir nobilis, qui duxerat in vxorem sororem Rachandolphi


page 10, image: bs010

Austriaci nuper hic interfectus est in publica platea, a duobus sicariis vno Italo, altero Germano qui complexus est eum ne posset gladium stringere. Italus vero transfodit eum sica. Qui erant in vicinia, animaduerso tam atroci facinore fugientes sicarios persecuti sunt, et Italum comprehenderunt, Germanus autem euasit. Italo impetrata fuerat a Rege remissio, quae tamen nihil ei profuit: nam nullo modo potuit impetrari a Cancellario, vt eam approbaret, etiamsi id a plurimis summa contentione ab eo peteretur. Est itaque Italus impositus rotae eo in loco vbi facinus perpetrauerat, et sunt ei confracta crura et brachia. Aiunt eum subiectum quaestioni ac etiam morientem dixisse, se conductum a Rochandolpho ad id facinus perpetrandum, quare decretum est ab huius vrbis Senatu, vt in vincula coniiciatur Rachandolphus, sed ignoratur vbinam sit: nam subduxit se vbi audiuit Italum captum. Causam quare id egerit Ranchandolphus dicunt esse, quod alter intentaret ei actionem de dote coniugis, ac etiam de mutuo data pecunia. Filia Ducis de Monpensier ex Regia familia, nupsit Duci Billionii, qui religionem nostram profitetur, estque eiusdem cum marito religionis. Id admodum aegrefert pater, nam est religione nostrae infensissimus. Cum nuper esset hic aula, quidam Doctor Sorbonicus persuasit Duci de Montpensier, se facile abducturum filiam ab errore, in quem inciderat si posset persuaderi, vt eum de religione disserentem audiret. Id cum pater petiisset a filia, respondit ipsa, se libenter audituram ipsum disserentem de religione, si modo id fieret praesente aliquo ex nostrarum Ecclesiarum concionatoribus, qui, si quid ab ipso falsum diceretur, id posset refellere. Tali occasione instituta est disputatio de religione, quae iam sex aut septem septimanas durat. Primo ex qualibet parte adhibiti sunt bini Theologi ad disputandum, postea eorum est auctus numerus. Initio verbis disputarunt excipientibus Notariis omnia quae ab ipsis dicebantur, sed cum tandem id fieret contentiosius, indicatum est satius esse, vt scripto suam sententiam de qualibet controuersia proponerent, et aduersariorum refellerent, quod iam obseruatur. Conati sunt aliquoties Pontificius et Hispanicus Legati et Ecclesiastici, qui valent auctoritate, eam disputationem interturbare, eo quod sine Pontificis Rom. et Ecclesiae auctoritate sit instituta, sed hactenus nihil profecerunt. Multi mirantur quis sit futurus exitus istius disputationis, et putant aliqui eam studio ali a Regina non sine occulto aliquo mysterio. Fuit ante Mensem sparsa fama, Regem constituisse proponere nostris Augustanam Confessionem, sed credo motus Belgicos omnes istas rationes perturbare. Scripsi antea de crudelitate, quam proximo autumno Hispani exercuerunt aduersus Gallos, in ea parte noui orbis quae Florida nominatur


page 11, image: bs011

Gallorum, et praesertim eorum qui sunt Oceani accolae, ea re ita sunt exacerbati animi aduersus Hispanos, vt quascunque naues Hispanicas occurrentes inuadant, ac mergant si sint superiores. Reddiderunt itaque Oceanum ita infestum vt nulla nauis Hispanica iam audeat nauigare ex Hispania in Inferiorem Germaniam. Hispani quotidie conqueruntur de eiusmodi iniuriis in aula Gallica, sed nihil proficiunt: nam etiamsi Rex seuere interdicat suis ne quid tale perpetrent, tamen non obtemperant. Nuper in oppido maritimo, quod est in Pictonibus, et nominatur a Gallis La Rochelle, inuentae sunt apud quosdam nautae merces, quae fuerant in naue Hispanica, quam putant interiisse. Accusati ab Hispanis ii apud quos inuentae sunt merces, coniecti sunt in vincula, ab vrbis praefecto, qui cum vellet de iis iudicium constituere, et eos quaestioni subiicere, id non est passus populus. Dixit enim oportere vt Hispani prius satisfaciant pro Gallis iniuste, et crudeliter in Florida trucidatis. Sub finem proximi Mensis mortuus est Massiliae Marchio Delebeuf minimus natu ex fratribus Lotharingici Card. qui fuit Praefectus Gallicarum triremium. Ea praefectura tradita est Polino (quem iam nominant Baronem de La Guarde) qui antea eam habuerat. Is est qui ante quatuor et viginti annos missus Constantinopolim a Rege Francisco, impetrauit a Solimanno Classem, quae Duce Ariadeno Barbarossa, nauigauit in Galliam Narbonensem, et obsedit Nicaeam, oppidum maritimum Ducis Sabaudiae. Huius Polini tanquam hominis industrii et ingeniosi, Iouius aliquoties facit mentionem honorificam. Audio hic esse Suecos missos a Rege suo, vt clam militem Gallicum conducant, cum quo in Sueciam nauigent. Nuper captae sunt a Piratis, Turcis et Mauris aliquot Hispanicae naues onustae bombardis, et aliis rebus ad bellum necessariis, quae nauigabant ex Hispania in Siciliam. Dragutis filius dicitur fuisse Dux piratarum, qui eas ceperunt. Malum ouum ex malo coruo. Classis Turcica centum et viginti triremium, vagata est aliquandiu circa Siciliam, ita vt putaretur denuo inuasura Melitem. Tandem penetrauit in sinum Adriaticum. Postremae literae huc scriptae Venetiis, significabant eam non procul abesse a Ragusio, et multos suspicari inuasuram Anconam aut aliquam aliam vrbem Pontificiae ditionis in eo litore, eo quod nec munitae sint, nec praesidiis firmatae. Hispani videntur insanire cum sua inquisitione, nec accepto ab ea tam graui incommodo in Inferiore Germania resipiscunt. Nuper enim conati sunt eam obtrudere Mediolanensibus, unde parum abfuit, quin grauissimus tumultus excitaretur: sed prudentes aliquot viri auctoritatem suam interposuerunt, et populum iam ad arma spectantem sedarunt. Romae non ita dudum exustus est ob religionem


page 12, image: bs012

Marchio quidam Neapolitanus cuius nomen iam non succurrit. De rebus Belgicis nihil scribo, quia in singulos dies fiunt ibi maximae mutationes. Rex Galliae interdixit suis subditis sub poena capitis, et a missionis bonorum, ne eo eant militatum. Ego Illustrissimae Vestrae Celsitudini omnia fausta et felicia a Deo precor. Parisiis 14. Augusti 1566. Iam misi Francofurtum libros quos Vestrae Celsitudini curaui compingi.

Vestrae Illustrissimae Celsitudini Seruus

HVBERTVS LANGVETVS.

EPISTOLA IV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, mitto ad Vestram Celsitudinem aliquot libros, quorum aliqui (vt spero) videbuntur non ineleganter compacti: sed paucos mitto quia ignorabam, quod genus compacturae futurum esset magis gratum Vestrae Celsitudini. Scripseram alteris meis literis in vrbem Palmeriam admissum Regium praesidium, et totam illam controuersiam esse pene compositam. Verum longe aliud postea accidit: nam praesidiarii milites diripuerunt aedes aliquot eorum, qui sunt nostrae religionis. Heri primum haec audiui, nec adhuc certo scio an sint vera, sed si sunt vera, vereor ne maioribus tumultibus causam praebeant, Rochandolphus, propter homicidium de quo antea scripsi, publico praeconio et sono tubae, vocatus est in ius per huius vrbis compita. Qui ita citantur, nisi intra triduum sistant se in iudicium, habentur pro conuictis, et communiter solent proscribi: hactenus tamen non comparuit. Ii ex nobilitate Inferioris Germaniae, qui ante aliquot Menses Parmensi obtulerunt supplicem libellum aduersus inquisitionem Hispanicam, rursus alterum nuper eidem obtulerunt, quem quidem dedit mihi legendum, sed non fecit copiam describendi. In eo libello dicunt se de variis rebus accusari iniustissime. Primum quod fuerint auctores iis, qui sunt nostrae religionis, vt ad publicas conciones prodirent: quod tantum abest vt sit verum, vt etiam aliquandiu represserint eos conantes id facere. Sed cum Parmensis in responsione ad priorem supplicem libellum, promisisset se intra duos Menses ipsis indicaturam Regis Hispaniae voluntatem, de iis rebus, quas tunc ab ea petebant, nec hoc praestitisset, post illud tempus se non potuisse cohibere populum. Praeterea dicunt se iniuste accusari quod ineant foedera cum Gallis et aliis hostibus sui Principis: se enim nulla foedera iniuisse cum Gallis, quos sciunt esse antiquos illarum Regionum


page 13, image: bs013

hostes, sed fatentur se iniuisse foedera cum aliquibus in Germania, quorum auxilio possint se tueri et defendere, si quis ipsos iniuste opprimere conetur. Se enim non ignorare qualia aduersus ipsos instituantur, et scire potitum esse a Rege Galliae, vt concedat per suam ditionem transitum Hispanis, qui ad ipsos opprimendos adducantur, et praeterea Ducem Sabaudiae detulisse Regi ad eam rem suam operam, et suum auxilium, et nuper venisse Augustam, vt cum Imperatore, Chantoneto, et ministris Pontificis Rom. de ea colloqueretur. Item Ecclesiasticos, qui sunt in Inferiore Germania, conferre octies centena millia aureorum, ad persoluendum stipendium militi, qui aduersus ipsos adducetur. Cum itaque sciant fieri talia, et quotidie audiant multos sibi minitantes, ac etiam ex suis aliquos captiuos detineri Bruxellis, Tornaci, Insulis et aliis in locis, dicunt se non posse deponere arma, nec fore auctores populo vt id faciat, nisi ipsa Parmensis, et omnes aurei velleris equites data fide iureiurando confirmata, eos in suam tutelam et patrocinium recipiant. Quoniam autem Princeps Arangiae, Comes Egmondanus et Comes Hornensis suut ea virtute praediti, vt se suam salutem ipsis concredere posse existiment, petunt vt in posterum penes istos sit omne nuperum militare, et nemini liceat sine ipsorum licentia et voluntate arma tractare, habeantque in ipsos etiam praefectos Prouinciarum imperium. Quantum ad se attinet, petunt se distribui per ea loca, in quibus habentur publice conciones, vt populum regant et compescant: id si noa fiat dicunt esse periculum ne populus metu consternatus petat auxilium a Gallis, et eos in vrbes admittat. Scriptum quod obtulerunt est valde prolixum, sed quae recitant, videntur mihi esse praecipua eius capita. Classis Turcica ingressa sinum Adriaticum exposuit militem in Italiam et iam dicitur obsidere Firmum et Piscariam. Firmum et ditionis Pontificiae, et Piscaria pertinet ad Regnum Neapolitanum. Olim nominabatur Aternum. Non procul abest ab illis locis idolum Lauretanum, quo nullum est celebrius in toto orbe Christiano. Si Turcae potiantur alterutro istorum oppidorum, metuendum est ne ingentem militum numerum inducant in Italiam, cum vicina sint littora Macedoniae et Epiri quae ipsorum sunt ditionis, et possunt illis militem et commeatum suppeditare, et exercitus, qui sunt in Hungaria, non procul absunt ab illis locis. Regina Hispaniae peperit femellam, sed a partu incidit in febrim. Aiunt hic esse Legatum Pontificium ad Regem et Reginam Scotiae cum quadraginta millibus coronatorum. Dicunt mitti eam pecuniam ad Scotos, vt ferant auxilium quibusdam Regulis, qui in Hybernia mouerunt bellum Reginae Angliae. Tam diu hic haesit is Legatus deliberans de suis rebus, cum Lotharingico Card. vt multi iam suspicentur, eum non prosecuturum


page 14, image: bs014

institutum iter. Filius natus Regi Scotiae nuper fuit baptisatus, et nominatus Iacobus. Duy Sabaudiae recens venit Cameracum in Sabaudia, non procula Lugduno? Spargitur hic fama eum Regis Hispaniae mandato proficisci in Inferiorem Germaniam quod mihi non fit verisimile, cum praesertim eius subditi non obscure significent se seruitutem Pontificiam non diu toleraturos, nec ignoret quantum vicinis Bernatibus sit fidendum. Pontifex Rom. dicitur expulisse Iudaeos ex tota sua ditione, et eiecisse ex vrbe Rom. ad tredecim aut quatuordecim millia scortorum et praeterea exurere viuos, quoscunque sodomitas comprehendere potest. Si nihil deterius fecissent eius praedecessores, Pontificatus Romanus non tanto bonorum omnium odio flagaret. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor vestrae Celsitudini ac toti Illustriss. Vestrae Familiae. Parisiis 23. Augusti 1566.

EPISTOLA V. Clarissimo ac omni genere virtutis et eruditionis ornatissimo Viro, Domino DOCT. GEORGIO CRACOVIO, Illustriss. Saxoniae Electoris Consiliario praecipuo, Domino suo et Patrono perpetua observantia colendo.

CLarissime Domine, ideo literas meas Antuerpiam non audeo mittere, quia si resignarentur, possent mihi aliquid periculi creare. Doleo quidem ea ratione mihi eripi occasionem saepius ad vos scribendi, sed tamen magis dolerem, si hic aliquid gereretur, cuius cognitio vos oblectare posset, aut quod vestra interesset vos scire. Verum omnia hic ita silent, vt ne nihil scribam: interdum conquiram res tenuissimas, et quae fere potius ad priuatos quam ad Rempubl. pertineant. Itaque non dubito, quin literarum mearum lectio plus taedii Illustrissimo nostro Principi, quam voluptatis adferat. Possent quidem res Inferioris Germaniae satis argumenti mihi suppeditare: sed quia non dubito, de iis aliunde ad uos scribi, et quia literae mea tardius ad uos perferuntur, non existimo necessarium esse, de rebus illis saepius scribere. Vereor ne post hac calamitates Italiae, mihi nimis amplam scribendi materiam suppeditent: nam si Turcae occupent ea oppida, quae iam in litore Adriatico obsidere dicuntur,


page 15, image: bs015

non dubito eos inducturos in Italiam ingentem vim militum, ac eam deuastaturos. Id enim ipsis erit facillimum, cum possideant littora Macedoniae et Epiri, quae sunt ad mare Adriaticum, et inde sit facillimus traiectus in Italiam. De Grombachio iam est hic altum silentium, et absente Petro Claro, nemo est in aula, qui eius faciat mentionem. Regi Hispaniae nuper nata est filiola. Dictum est hactenus eum statim post partum coniugis nauigaturum in Inferiorem Germaniam, ad compescendos tumultus, qui ibi sunt ob religionem exorti. Iam videbimus quid sit tentaturus: non enim dubito eum aliquid tentaturum. Hispani procul dubio nunquam ferent eam licentiam, quam sibi in religione sumunt Belgae: nam vt nihil dicam de ipsorum ingenti odio in veram religionem, si haec dissimularet Rex, reliqui eius subditi ad talia tentanda, istorum exemplo inuitarentur. Hic audimus esse ingentem apparatum Turcarum in Hungaria. Vtinam superbus ille Tyrannus suas vires in orientem potius conuerteret. Quando eius potentiam considero, et cum nostrorum Principum potentia eam confero, ego pene de rebus nostris despero. Non dubito Germanicum militem superare Turcas virtute, et posse eos superare, si aequo marte confligerent, quod non puto eos facturos: sed quid fiet, si ad aliquot annos ducatur bellum; vnde tandem pecunia Imperatori ad tantum numerum militum sustentandum. Mitto aliquot libros ad Illustrissimum nostrum Principem, quos hic curaui compingi, vt mihi ab ipsius Celsitudine mandatum fuit Augustae. Paucos ideo mitto, quia nescio quod genus compacturae sit futurum ipsius Celsitudini magis gratum. Videntur mihi eiusmodi compacturae magno constare, nullum tamen reperi ex praestantioribus compactoribus, qui minoris vellet compingere, quamuis in eare vsus fuerim consilio et opera Wecheli mei hospitis, et aliorum, qui maiorem, quam ego, talium rerum peritiam habeant. Ingens annonae caritas effecit, vt hic aliarum etiam rerum pretia augerentur. Mitto annotatum pretium librorum quos emi. Rationem monetae explicabit vobis Dominus Doct. Voghelius. Ego omnia fausta et felicia tibi et tuis a Deo precor. Lutetiae octav. Calend. Septembris 1566.



page 16, image: bs016

EPISTOLA VI. Illustrissimo Principi ac Domino DOMINO AVGVSTO, Duci Saxoniae, Sacri Romani Imperii Archimarschalco et Electori, etc. Domino suo Clementissimo.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime ante Mensem exposui Vestrae Celsitudini causas, quae me mouet, vt de reditu in patriam cogitem, dummodo bona venia Vestrae Celsitudinis id mihi liceat. Iam autem huc accessi, vt de ea re sententiam vestrae Celsitudinis audiam, a qua suppliciter peto, ne in hac parte a sua vsitata erga me benignitate et Clementia recedat. Quocunque terrarum peruenero, non solum paratus ero quandiu viuam, quicquid erit in me industriae, et ingenii in obsequia et seruitia Vestrae Celsitudinis impendere, sed etiamsi sit opus non dubitabo ipsam vitam in eam rem profundere: nam id a me suo iure exigunt summa virtus Vestrae Celsitudinis et innumera ab ea collata in me beneficia. Si autem Deus volet me incolumem in patriam redire, spero meam operam forte maiori vsui fore ibi Vestrae Celsitudini quam in his regionibus. Nam posthac sine dubio multa mouebuntur in aula Gallica, cum Rex iam adolescat, et Hispani illa stulta deuastatione inferioris Germaniae, et abalienatione animorum subditorum a se, videantur tollere, aut saltem valde labefactare obicem et repagulum, quod hactenus Gallicam potentiam repressit. Itaque existimo non fore inutile vestrae Celsitudini habere aliquem, qui interdum scribat, quid rerum iis in locis geratur, et Vestrae Celsitudinis existimationem tueatur aduersus maleuolorum calumnias, praesertim hoc tempore, quo nondum deflagrauit inuidia, quae non potuit non comitari felices illos successus, quos Deus sua benignitate recens Vestrae Celsitudinis virtuti concessit, repressis per eam illorum furoribus, qui in hoc toti incumbebant, vt Germaniam funditus euerterent. Peto autem a Vestra Celsitudine, si quando Deus propter nostra peccata volet nobis adimi illam libertatem in religione, qua iam fruimur in Gallia, vt liceat mihi in his regionibus habere hospitium, sicut hactenus habui, et quoniam iam non facio iter per Germaniam sine periculo, si non displiceret Vestrae Celsitudini mihi esset commodum Francofurtum proficisci ad mercatum, qui iam instat, vbi etiam possem aliqua de rebus externis intelligere, de quibus


page 17, image: bs017

forte non esset inutile Vestram Celsitudinem certiorem fieri. Ego toto pectore Deum omnipotentem oro, vt Vestram Celsitudinem cum tota Illustrissima Familia clementer tueatur aduersus eorum insidias, quibus patriae salus, et tranquillitas est exitiosa, et in ipsa conseruet eum animum erga Ecclesiam Dei et Rempubl. quam hactenus cum summa voluptate in ipsa conspeximus, et Germaniae sumus gratulati. Octaua Augusti 1567.

EPISTOLA VII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Proceres Inferioris Germaniae illa sua animi mollitie, se et patriam in maximas calamitates, et miseram seruitutem coniecerunt. Hispani quid haberent animi minus diu dissimularunt, quam existimabamus, traditis custodiae Egmondano, Hornensi, Consule Antuerpiensi, et multis aliis ex nobilitate, ac etiam euocato Bruxellas filio Principis Auraicae, qui Louanii operam literis dabat. Affecerunt etiam supplicio duos filios Baronis a Batemburg egregios inuenes, et decem aut duodecim alios. Antequam id tentarent praesidiis Hispanicis occuparunt Bruxellas, Gandanum, Anguianum, Lir am, et Distam. Habent ad quadraginta signa peditum Germanicorum, disposita per praesidia Antuerpiae, et in aliis vrbibus, quibus non satis fidunt. Prudenter fecit Princeps Auraicus, quod ipsis eum ad se vocantibus non est obsecutus. Mortui sunt in Hispania Marchio Bergensis, et Dominus de Montigni frater Comitis Hornensis, qui ante annum eo missi erant Legati ab ordinibus Inferioris Germaniae. Hispani dicunt eos morbo interiisse, alii putant clam interfectos, quod est magis verisimile, cum vterque fuerit firma valetudine, et florente adhuc aetate. Multi existimant Albanum missurum Egmondanum et alios captiuos in Hispaniam, cum praesertim iam pene pro certo habeatur, Regem non venturum in Inferiorem Germaniam. Rerum ciuilium cura in posterum erit penes Parmensem, Albanus autem praeerit exercitibus. Interdixerunt sub poena capitis, ne quis ex nobilitate exeat e Regis ditione, aut quicquam commercii cum exteris habeat. In Gallia omnia denuo incipunt turbari. Ii qui nostram religionem profitentur, quoniam vident se a Regina, et ab iis, qui rerum potiuntur, incommodius tractari, ex quo Hispani Alpes transierunt, et militem externum paulatim in Galliam induci, vt tanquam vinculis constringantur, constituerunt suam libertatem armis tueri, et parabant


page 18, image: bs018

se ad bellum, cum mercatores, qui hic fuerunt, ex Gallia discederent. Dabant tamen operam Connestabilis, et quidam alii, vt hoc incendium restinguerent. Quid ab eo tempore acciderit ignoramus, nam varii rumores qui de iis rebus hic sunt sparsi, videntur mihi incertissimi. Nemo iam fere dubitat, quin Principes Pontificii, inter se foedus inierunt, ad opprimendos eos, qui a Romana Ecclesia defecerunt, et omnes affirmant Imperatorem eo foederi comprehendi quicquid dissimulet: quod quidem non libenter scribo, sed tamen ad id me adigit fides, qua sum obstrictus Vestrae Celsitudini quam puto recte facturam, si diligentius in eius actiones inquirat, nec eius verbis nimis fidat. Rex Galliae inuitatus ad illud foedus, diu recusauit se coniungere aliis, sed tamen plerique existimant, eum ipsis esse obsecutum, postquam animaduertit res nostrorum in inferiore Germania esse plane euersas. Ego accepi literas ex Gallia a viris fide dignis, in quibus scribitur Palatinum Electorem, et Ducem Virtembergensem, suo et quorundam aliorum Principum nomine, egisse de foedere cum Rege Galliae. Quid sit eorum legatis responsum nescio, sed tamen cum in Consilio Regio de ea re ageretur, scio multos hortatos esse Regem ad tale foedus, si modo Vestra Celsitudo se ei adiungeret. An haec omnia simulenter ignoro, Si quid certius explorare potero, id vel per peculiarem tabellarium ad Vestram Celsitudinem scribam: nam haec mihi videntur esse maximi momenti Ante duos Menses serio actum est in aula Gallica de Regis coniugio, et scio multos ex iis, qui plurimum valent auctoritate censuisse, Regem optime sibi et Regno consulturum, si cum Vestra Celsitudine contraheret affinitatem, et visa est Regina eam sententiam approbare. Forte etiam inter alias haec est eius rei causa, quod Ludouicus Vaneguos est non ita dudum missus a Rege Hispaniae ad Imperatorem, vt omnino transigeret de coniugio, inter filium Regis Hispaniae et filiam primogenitam Imperatoris, et ageret de coniugio inter secundogenitam et Regem Portugalliae. Haec etiam ita scribo, vt putem omnino vera esse, quamuis Vestra Celsitudo facile poterit huius rei veritatem ex aula Caesarea resciscere. Iam celebrantur nuptiae Principis Bauarici et Lotharingicae in oppido Blancberg, eo quod pestis saeuiat Nancaei et in locis vicinis. Nullus Princeps peregrinus ad eas nuptias venit. Statim post nuptias Dux Lotharingiae profectus est ad Regem Galliae. Casimirus filius Electoris Palatini putatur ducturus filiam Ducis Virtembergensis, apud quem iam est, et filius Virtembergensis filiam Palatini. Quae aguntur de remouendo Archiepiscopo Coloniensi, puto Vestrae Celsitudini non esse ignota. Multi putant Augustanum Card. conari se clam intrudere in eum Episcopatum per Pontificem Rom. et Regem Hispaniae,


page 19, image: bs019

Audio Ernestum de Maudesloe, Iustum a Zebitz, et Pflugium esse Lutetiae. Si certo resciscam turbatam esse Galliam, Argentorati aut alicubi invicinia subsistam, et inde ad Vestram Celsitudinem scribam. Ego omnia fausta et felicia V. Celsitudini precor, ac toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Francofurti 21. Septembr. 1567.

Falsa sunt quae de morte Principis Hispaniae et Reginae Scotiae ad Vestram Celsitudinem fuerant scripta, sed tamen aiunt Reginam Scotiae esse captiuam.

ILlustrissimae Princeps ac Domine Clementissime cum iam essem obsignaturus literas, mihi indicatum est, initia tumultuum in Gallia sopita esse, opera Cancellarii et Vieleuillii, et iam omnes deposuisse arma. Regina significauerat vtrique parti, Regem et se fore inimicos iis, qui primi per vim aliquid tentarent. Faxit Deus, vt haec sint vera. De iis certiora scribam Argentorato.

EPISTOLA IIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime discedens Francofurto, recta Lutetiam centendebam, sed cum venissem in Lotharingiam resciui religionis causa denuo sumpta esse arma in Gallia, et omnia ibi esse plena tumultibus. Non tamen propterea restiti, sed ad ipsos Galliae fines sum progressus, et in oppido Barle Duc per aliquot dies substiti, vt de iis turbis et earum causis certius aliquid explorarem, et cum animaduerterem, me nec sine manifesto periculo posse progredi, nec si diutius ibi haererem, mihi postea, fore tutum receptum, redii huc, existimans me hinc commodius, quam ex quoquam alio loco ad Vestram Celsitudinem de huius tristissimae tragoediae causis et euentibus scribere posse, quod nullo modo potuissem facere, si fuissem vlterius progressus. Causa quare ii qui sunt nostrae religionis arma sumpserint haec dicitur esse. Certo sciuerunt Pontificem Rom. et reliquos Principes, qui aduersus veram religionem conspirarunt, ea oppressa in Inferiore Germania: constituisse iam tentere Galliam, et ad reliquas gentes postea deuenire. Conduxit itaque Rex Galliae ad eam rem perficiendam viginta signa Heluetiorum, quos vbi vidit in Galliam peruenisse, mandauit equitatui, (quem perpetuis stipendiis alit) vt ad vicesimum diem huius Mensis ad Lutetiam conueniret, quo tempore constituerat facere initium executionis aduersus nostros, et praecipuos ex iis comprehendere, et praesertim Condaeum et Amiralium, reliquis


page 20, image: bs020

autem decreuerat decreta concilii Tridentini proponere. Cum nomino Regem, intelligo eos, qui praesunt gubernationi: nam saepe inscio Rege, decreuerunt quicquid libet, et audio Regem non interfuisse, quando factum est decretum, de istis comprehendendis. Nostri cum de eo decreto resciuissent, et satis intelligerent, si Regius equitatus coniungeretur Heluetiis, esse prorsus de se actum, cum praesertim Albanus non procul inde haberet instructas copias, iudicarunt satius esse aliquid subito tentare, et celeritate aduersarios praeuenire, quam ipsis se iugulandos per ignauiam tradere. Significarunt itaque nobilitati suae partis, vt quam primum armata ad Lutetiam conueniret, quod est factum tanta alacritate, vt non procul a Lutetia bidui aut tridui spatio, conuenerint ad quatuor aut quinque millia equitum, et parum abfuerit, quin Regem et Heluetios excluserint ab vrbe, in quam se trepide receperunt. Haec autem acciderunt vicesimo septimo die proximi Mensis et sequentibus. Cardinalis Lotharingicus, qui in aulam venerat, vt dira ista Consilia promoueret, vbi audivit nostros conuenire, relicto Rege fugit Rhemos, cum Guisio adolescente, et inde Catalaunum, sed parum abfuit, quin in traiectu Matronae fluuii a triginta equitibus interciperetur, qui suppellectilis eius bonam partem diripuerunt. Vbi vidit Rex se circumsessum Lutetiae, et quotidie plures ex omnibus Galliae partibus ad Condaeum confluere, misit ad ipsum et reliquos Cancellarium et Dominum Du Mortier, petens vt ipsi indicarent quam haberent tumultuandi causam. Responderunt nostri, sibi esse nota Consilia, quae in ipsorum perniciem essent instituta, et praeterea neminem ignorare honestos omnes ex nobilitate reiici a gubernatione, et quotidie excogitari noua vectigalia, quibus non solum populvs, sed etiam nobilitas opprimatur, et in seruitutem redigatur, et tamen Regem perpetuo egere, nec dissoluere aes alienum: de quibus quidem rebus Regem, non accusent, sed eos qui ipsius nomine ad talia abutantur. Se vero ideo arma sumpsisse, vt suam salutem et libertatem sibi concessam in religione tuerentur, et vt populum ab istis miseriis liberarent. Rex vt istis rebus occurreret, iusserat sub initium Septembris denuo promulgari edictum de pace, quae res fuit in causa, vt scriberetur Francofurtum sub finem mercatus, composita esse initia tumultuum in Gallia, quod etiam scripsi ad Vestram Celsitudinem. Vbi Regii Legati discesserunt a Condaeo, mandauit vt incenderentur molae, quae vento aguntur, quae plurimae sunt circa Lutetiam, et postease ad Sandionisium recepit. Quidam dicunt, eum Lutetiae Suburbia occupasse, sed adhuc de hoc nihil habemus quod audeamus affirmare, nec hic scimus, quid ab eo tempore sit gestum ad Lutetiam: Sunt enim adeo infesta itinera, vt nemo se iis committere audeat. Hoc certo scimus, tantam


page 21, image: bs021

vim equitum et peditum, exomnibus Galliae partibus, in nostrorum castra confluere, vt putem eos hoc tempore habere ad triginta millia hominum ad Lutetiam. Nusquam autem quod sciam conueniunt Regis nomine copiae in Gallia. Cum Rege inclusi dicuntur Lutetiae Mater et Fratres, Card. Borbonius, Montpenserius, Connestabilis et Filii, Aumalius, Nemorosus, et plures alii Proceres. Nostri occuparunt omnia fere oppida, quae sunt ad Sequanam et Matronam, infra et supra Lutetiam, et tam arcte vrbem obsident, vt ne ouum quidem in eam inuehi possit. Habent nostri in sua potestate plurima etiam alia oppida vt Ambianum, Sanquintinum, Bononiam, Mostrolium, Suessionem, et fere omnia Picardiae oppida. In sola Aurelia occupanda pugnatum est ita acriter, vt ad duo millia hominum in eo conflictu interiisse ducantur, nostri tamen potiti sunt victoria. Quid autem gestum sit in Normannia, Britannia, Aquitania, et vlterioribus Regionibus, nondum est huc perscriptum. Lugduni tantum quod sciamus acceperunt nostri cladem sua culpa oppressi a Pontificiis. Cum enim metuentes suis opibus, maluissent se misericordiae Pontificiorum committere, quam cum aliis consilia sua coniungere, oppressi sunt a Pontificiis, et crudelissime ab ipsis tractati. Nostri tamen occuparunt Matisconem, et Viennam, quae sunt proximae vrbes supra et infra Lugdunum ad Ararim et Rhodanum fluuios, et obtinent omnes fere vrbes Delphinatus, et eas quae sunt a Rhodano ad montes Pirenaeos. Aiunt etiam eos occupasse Auenionem, sed id nondum certo scimus. Vix putant conscribi posse in Gallia copias, quae Regem liberent ab obsidione, quare omnium externorum Principum opem auxilium diligenter implorat. Habet quidem mandatum Rhingrauius de conscribendis viginti signis peditum in hac vicinia, sed audio eum destitui pecunia. Petit etiam Rex ab Heluetiis decem millia peditum, praeter ea sex millia quae iam habet, sed vix puto eum impetraturum: nam pagi qui sunt nostrae religionis reuocant suos, qui sunt in Gallia, et mandant omnibus qui sunt in ipsorum ditione, sub poena capitis, vt se instruan: armis et aliis rebus ab bellum necessariis, et sint parati quandocunque eorum opera volet vti Magistratus. Non puto pagos Pontificios ausuros hoc tempore tam multos ex suis emittere, cum praesertim videant in armis Tigurinos, Bernates, Basilienses, Schaf husianos, Rhetos, et Valesianos. Conuenerunt tamen Lucernae pagi Pontificii, vt inter se deliberent an sint mittendae Regi eae copiae quas petit, sed nondum scimus, quid sit ab ipsis decretum. De equitatu qui nostris conscribitur in Germania per Ducem Ioannem Casimirum Filium Electoris Palatim, puto Vestram Celsitudin em certiora habere: quam hic habeamus, quare non est necesse, vt de re aliquid


page 22, image: bs022

scribam. Valde metuo ne bellum protrahatur, et sit difficile nostris, tantum numerum militum vno in loco alere. Sunt tamen in Regione totius Galliae copiosissima: et quae abundat fluuiis, per quos commeatus ex longinquis locis, ad ipsos commode deuehi potest. Rex sub initium horum tumultuum mandauit Vielleuillio, vt se Metim reciperet: eo autem iam ablegato, resciuit plerosque ex praesidiariis militibus, relicta vrbe profectos esse ad Condaeum, quare scripsit ad eum, vt milites qui sunt nostrae religionis, et praecipue Osancium praefectum vrbis equitem ordinis Regii exauctoraret, et eis Pontificios sufficeret. Literae interceptae sunt a nostris, antequam Vielleuillio redderentur, et missae ad Osancium, qui cum deprehendisset quaenam consilia agitarentur, id significauit iis, qui sunt nostrae religionis, qui statim arma corripuerunt, et parum abfuit, quin Ponitficios inuaderent, quod tamen prohibuit Osancius. Sacerdotes et praecipui ex Pontificiis fugerunt statim in arcem, sed paulo post accepta fide, ab Osancio redierunt in vrbem. Audimus Osancium significasse praefecto arcis, vt alterutram ex portis arcis sibi deligeret, se enim non passurum, vt vtramque liberam habeat, ne per arcem militem in vrbem inducat. Aiunt eum delegisse eam, quae ducit extra vrbem, Osancium autem magnas moles lapidum obiicere ei, quae est ad vrbem. Vielleuillius accesserat ad sex milliaria ab vrbe, sed vbi resciuit quid in vrbe accidisset, et praeterea domus suae praefectum, quem praemiserat vt ei pararet hospitium, esse in itinere occisum, desperatis rebus retrocessit, et Verdunum se recepit. Exierant ex vrbe Metensi, aliquot equites, qui nisi properasset, eum forte intercepissent. Petebant tamen praecipue [vt audio] quendam Episcopum, qui cum ipso erat, et mittebatur a Rege in Germaniam, vt Principibus Germanicis huius belli causas exponeret. Nemo mihi hactenus eius nomen indicare potuit, sed suspicor esse Rhedonensem, qui conuenit Vestr. Celsitudinem Augustae. Accidit nuper circa ipsam vrbem Metensem et alius tristis casus. Daniel Oesiander Heluetius, qui per multos annos procurauit negotia, Illustrissimi Principis Ducis Ioannis Gulielmi in Gallia, discessit ex aula ante tres septimanas, habens vt multi existimant, mandatum ad suum Principem, de conscribendis tribus aut quatuor millibus equitum. Fecit iter per Metensem vrbem, vbi cum inter coenandum quaedam minus caute dixisset, suspicati sunt aliqui id quod erat, quare postridie obseruato eius itinere, cum ad aliquot milliaria esset progressus, eum inuaserunt, et simul cum famulo interfecerunt, non procul ab oppido Sanct Auaur, quod est Comitis Ioannis Nassauiensis. Aiunt ereptos Danieli quadringentos coronatos, quamuis tamen cadauer eius non sit repertum, sed credo


page 23, image: bs023

ducem itineris, quem Meti conduxerat, haec retulisse: is enim euasit. Fuit is Daniel homo ingeniosus et industrius, et cui vix parem inueniet Dux Ioannes Gulielmus. Doleo eius vicem, quia cum eo mihi per aliquot annos intercesserat amicitia. Quantum intellexi in Lotharingia Mandelsloe et eius socii, fecerunt iter per eas Regiones sub initium Augusti, et fuerunt decem et octo equites. Haeserunt per triduum Nancaei lautissime accepti a Lotharingiae Duce, qui etiam persoluit, quicquid insumpserunt, quandiu fuerunt in ipsius ditione. Lutetiae diuerterunt ad ferream Crucem, quo solent communiter diuertere Germani, quod vbi resciuerunt Ciues, magno tumultu ad ipsorum hospitium accesserunt, et iusserunt hospitem eos a se dimittere, quod cum recusaret facere, et diceret, se partem suarum aedium eis locasse, minitati sunt ciues, se eius aedium fores muro occlusuros, et tunc parum abfuit, quin in eas vi irrumperent. Mandessoe postea profectus est ad Regem, vt de ea iniuria conquereretur, vt ipse praese ferebat, sed puto eum sperasse, se posse impetrare mandatum, de conscribendo milite, cum videret gliscere hoc tumultus, et hoc adhuc agit Lutetiae, cum suo Petro Claro. Cum ex aula reuerteretur Lutetiam, in quodam pago incidit in aliquot equites Principis Condae, qui famulum eius vulnerarunt, ipsum autem Captiuum abduxerunt in Castra Condae, vbi fuit detentus per quatriduum et postea dimissus, se recepit Lutetiam. Quidam hic mihi dixerunt, Iodocum a Zebitz et Petrum Clarum ante paucos dies non procul hinc esse conspectos, et esse missos a Rege vt conscribant militem, sed tamen hactenus nihil certi de ea re explorare potui, si quid resciuero, id diligentissime Vestr. Celsitudini perscribam. Haec sunt quae hactenus de his tumultibus explorare potui. Nemo hac facit iter, qui earum rerum peritiam habeat, quem non diligenter interrogem, et vt plures conuenire possim, haereo in publico diuersorio, ad quod plerumque solent diuertere exteri, et praesertim Galli. Conuenio etiam quotidie eos, ad quos de iis rebus scribitur, et scribo ad notos in vicinis vrbibus, vt me certiorem faciant de iis quae audient, sed plerumque nugacia scribuntur. Ego existimo hos tumultus, ad totum orbem Christianum pertinere, et si nostri non statim perficiant quod tentarunt, procul dubio omnes Pontificii Principes conferent quicquid habent virium ad nostros opprimendos, et iis oppressis, reliquos qui sunt eiusdem religionis aggredientur, sicut iam nemo fere ignorat, id ipsis esse decretum. Quicquid sit Gallia plane periit, nisi diuinitus et ignoto nobis modo seruetur, sicut nostro etiam tempore accidit aliquoties. Nostri non possunt in re vlla praeterquam in victoria salutis spem reponere: nam si sunt superiores, qui gubernarunt hactenus,


page 24, image: bs024

omnes eos perduellionis condemnabunt. Sunt tamen tam multi numero, et in ipsa desperatione animo tam praesenti, vt non possint plane opprimi, nisi Gallia ita afflicta, vt non possit postea par esse potentiae Hispanicae. Quidam existimant Germanicos Principes recte facturos, si se constituant arbitros istarum controuersiarum, inter Regem et subditos, et propterea splendidam aliquam legationem in Galliam mittant. Vestr. Celsitudo de ea re cogitare poterit. Nihil scribo de equitibus, qui dicuntur conscribi nostris a Duce Ioanne Casimiro Electoris Palatini filio, nam non dubito, Vestr. Celsitudinem de iis certiora habere, quam hic habeamus. Albanus reuocat milites subditos Regis Hispaniae, quos ante tres Menses dimiserat, vel vt ferat auxilium Regi, vel quia metuit, si res ad Lutetiam componantur, ne haec procella effundatur in Inferiorem Germaniam. Metuunt hic aduentum Archiducis Ferdinandi in has Regiones, et putant eum castigaturum Haganoenses ob mutatam religionem. Vicesima sexta huius Mensis veniet Friburgum Brisgoiae. Aiunt in formula Iuramenti, quam praescribit iis, qui ab ipso feuda accipiunt, comprehendi approbationem Tridentini Concilii. Cum haec scriberem, venit ad me quidam meus amicus, qui ante quinque dies fuit Caesareae Lotharii, vbi dicit se audiuisse a praefecto illius vrbis, Ernestum a Mandessoe illuc pridie fecisse iter, ita vt certo constet eum esse in Germania. Est autem dignus fide qui haec mihi dixit. Idem ostendit mihi, quid secundo petierint a Rege Condaeus et socii, cum responsum Regis ad supplicem libellum statim initio tumultus exhibitum, nequaquam ipsis satisfaceret, sed quoniam mihi non est concessum quae ostendebat describere, Vestr. Celsitudini summam eius significabo, quantum memoriae mandare potui, missurus postea exemplum fcripti, quam primum illud nancisci potero.

Primum dicunt se coactos arma sumere, ad tuendam suam salutem et libertatem in religione, quoniam scirent se calumniis et delationibus malorum hominum, et praecipue Guisiorum adductos in tantum odium apud Regem, vt agitarit Consilia de ipsis opprimendis, et ad eam rem externum militem conscripserit. Quare petunt, vt maiores suos imitetur, nec magis fidat externo militi, quam suo, et eum quem iam habet conscriptum, dimittat, Calumniatores autem, qui ita grauiter ipsorum famam et existimationem laeserunt, meritis poenis afficiat.

Et quoniam edictum de pace, qua ipsis conceditur libertas in religione, restrictionibus et interpretationibus est ita coarctatum, vt fere nudum nomen libertatis in religione sine effectu sit ipsis reliquum, et eiusmodi interpretationes praebent iis, qui praesunt iudiciis, occasionem ipsos


page 25, image: bs025

variis modis vexandi, petunt a Rege, vt ad tollendas eiusmodi causas, et occasiones dissidiorum et contentionum, concedat ipsis simpliciter libertatem in religione, sine distinctione locorum aut personarum.

Praeterea significant Regi grauiter offendi nobilitatem, quod videat honores et dignitates tribui indignis, et plane imperitis rerum, et eos qui perpetuo adsunt Regi, aut esse homines humili loco natos, aut nulla virtute et armorum vsu praeditos, [quod est indignum tanto Rege] Item si aliqui nostrae religionis a multis annis promoti sunt ad dignitates, tamen earum exercitium est penes alios, penes autem ipsos solum nomen remanet, quare petunt a Rege, vt vtatur in suarum rerum administratione, potius opera et consilio eorum, qui ipsas recte administrare possunt, quam talium hominum, et ostendat se non minorem fidem habere iis, qui sunt nostrae religionis, quam aliis.

Postremo quoniam omnes ordines regni, et praecipue populus, graviter conquerantur de oneribus et vectigalibus, quae ad ipsos opprimendos, quotidie excogitantur, et crescunt maligna inuentione quorundam exterorum, et praesertim Italorum, qui ea ratione ad immensas opes perveniunt, et more hirudinum, populi sanguinem exugant, nec quicquam ex ea pecunia conuertitur in Regis aut regni vtilitatem, petunt a Rege, vt ipsos ab eiusmodi oneribus liberet, et pristinae libertati restituat.

Vt autem haec omnia commodius examinentur et constituantur petunt a Rege, vt indicat conuentum ordinum regni, cum necessitas id omnino exigere videatur, et constet ob minus graues causas saepe esse indictum.

Haec habui Illustrissime Princeps, quae de iis rebus hoc tempore possem Vestr. Celsitudini indicare. Constitui aliquandiu in hac vrbe haerere, vnde, quandocunque dabitur occasio, ad Vestr. Celsitudinem scribam. Ego Vestr. Celsitudini et toti Illustriss. Vestrae Familiae, omnia fausta et felicia a Deo precor. Argentorati 22. Octobr. 1567.

EPISTOLA IX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, itinera per totam Galliam sunt adeo infesta, vt nemo inde ad nos, nisi per longas ambages, et summas difficultates perueniat, seu sit nostrae religionis, seu Pontificiae: nec tamen tam caute iter facere possunt, quin plerique pereant: adeo enim sunt irritati omnium animi, vt plane nemini, quem existiment esse


page 26, image: bs026

aduersae partis, parcant. Ipsa salus si velit infelix illud regnum seruare non potest. Deus tamen est omnipotens, et iis qui ipsum vere inuocant, multa praeter spem tribuit. De causa huius funesti belli scripsi ad Vestr. Celsit. alteris meis literis. Qui postremi discesserunt Lutetia, quos credo discessisse decima aut vndecima die huius Mensis, aiunt tunc temporis omnia fuisse ibi perturbatissima, et factas passim in vrbe caedes per furentem populum, qui nec Regi nec Proceribus voluit obsequi. Connestabilem, filium eius Monmorantium, et Cancellarium, fuisse ita suspectos populo, vt saepius agitatum sit de ipsis interficiendis. Ipsi autem Monmorantio ademptam vrbis praefecturam, et traditam Monpenserio, qui est Regii sanguinis, quamuis populus flagitaret Aumalium. Diuiserunt autem vrbem in plures partes, et singulis partibus aliquem ex Proceribus praefecerunt. Quicquid fuit in aedibus eorum, qui sunt nostrae religionis, quod facile flammam concipere potuit, illud ante aedes ipsorum exusserunt, ipsum etiam stramen quod fuit in lectis. Hoc autem fecerunt metuentes, ne ipsi suis aedibus flammam iniicerent. Obsidio tunc temporis durarat, ad duodecim dies tantum, et tamen pretium panis excreuerat in quintuplum. Connestabilis et Cancellarius dicebantur hortari Regem ad pacem, sed Aumalius et alii turbabant eorum Consilia: Talis erat tunc status in vrbe. Eorum autem qui vrbem obsidebant copiae quotidie augebantur. Cum audissent Philippum Strozzam Petri filium, adducere Regi ex Picardia ad octingentos pedites, miserunt aduersus eum, Dn. de Moi, virum strenuum cum quingentis equitibus. Fama est hic eos conflixisse, et caesas esse Strozzae copias, sed id nondum audeo affirmare. Mittuntur Regi ex Italia, decem millia peditum, quibus se adiungent sex millia Heluetiorum, quos praeter omnem expectationem concesserunt Regi pagi Pontificii. Vrbs Geneuensis sibi vehementer metuit ab iis copiis, et iam Dux Sabaudiae, interdixit sub maxima poena, ne quid commeatus ex sua ditione in eam inuehatur. Nusquam adhuc quod sciamus Regi conscribitur eques in Germania, praeterquam in Episcopatu Treuirensi. Is qui conscribit nominatur Billstein, qui superioribus bellis praefuit duobus signis peditum sub Rhingrauio, cuius interdum fuit Locumtenens. Conscribit autem mille et ducentos, sed aiunt ipsum tantum praebere nomen suum, militem autem conscribi per Reifembergium, et Ernestum a MandesIoe, qui futurus est eorum Dux, vbi venerint in Galliam. Certum est autem ipsum Mandessoe et Petrum Clarum esse in Germania, quod scio ex iis, qui ipsos in hac vrbe viderunt. Credo eos suisse cum Vielleuillio cum repulsus ab vrbe Metensi recepit se Verdunum, et venisse in Germaniam per Luzelburgensem Ducatum. Reifembergius


page 27, image: bs027

non est profecturus in Galliam, vt mihi heri hic narrauit vnus ex praefectis eius Pancratius nomine, cuius opera vtitur in aula Gallica. Est hic fama sed obscura, Ducem Ioannem Gulielmum conscripturum Regi duo millia equitum; Quidam aiunt ministrum eius Danielem Oesiandrum non esse interfectum sed capituum. Cadauera quidem famuli, et duorum equorum eius sunt reperta, sed ipsius nequaquam. Non dubito Vestr. Celsit. indicatum esse, conscribi nostris sex millia equitum et quingentos et tria millia peditum, et earum copiarum Ducem esse Ioannem Casimirum Filium Electoris Palatini. Philibertus Marchio Badensis vna cum ipso proficiscetur, sed ducet tantum centum equites. Credo quod miles recensebiur ad Bakrak, quod est oppidum Episcopi Metensis in Lotharingia, ad quod Andelotus suas copias ante quinquennium recensuit. Episcopus Rhedonensis nuper venit ad Electorem Palatinum, et petiit ab eo nomine Regis, ne pateretur filium suum conscribere militem rebellibus, qui Regem et fratres conentur tollere, et Condaeum ad regnum euehere. Palatinus respondit, se non ita iudicare de Condaeo et iis qui cum ipso sunt, quos credat ideo tantum arma sumpsisse, vt suam salutem, et libertatem in religione sibi concessam a Rege, tueantur, aduersus eos qui Regio nomine ad ipsos opprimendos abutantur. Quae autem de filio Casimiro diceret, ea se ita habere, Nimirum se concessisse ipsi, cum id importunius saepius petiisset, vt liceret aliquo ire militatum. Quid autem iam instituat, se ignorare, nec se eius Consiliis sese immiscere, et propterea Rhedonensem rectius facturum, si de iis rebus, cum ipso Casimiro ageret, cum sit eius aetatis, vt eorum quae agit rationem reddere possit. Cum discesserunt Heidelberga ii, qui haec mihi narrauerunt, decreuerat respondere Rhedonensi Casimirus, vt ex ipso audiuerant, se quidem constituisse ducere militem in Galliam, sed ideo tantum, vt dignitatem Regis et regni tueatur, et puniat eos, qui eam prostituunt, veteribus regni hostibus, et Regio nomine abutuntur ad bonos opprimendos. Quidam affirmarunt mihi Vieleuilium esse clam cum ipso. Inde credo profecturum Rhedonensem ad Ducem Virtembergensem, et tandem ad Vestr. Celsit. Nobilitas Metensis et Lotharingica, quae est nostrae religionis, inuasit Episcopatum Metensem, vbi omnia quae sunt Card. Lotharingici diripit. Sunt septingenti aut octingenti pedites, et trecenti aut quadringenti equites, inter quos est Dn. de Vli gener Vieleuilii. Aiunt eos combusissse coenobum Gozam, et iam obsidere oppidum Vig, quod est praecipuum in eo Episcopatu. Haec habemus de rebus Gallicis, sed puto V. Celsit. plura de iis audiuisse ab Illustriss. Orangiae Principe. De Anglia mira huc scribuntur et pene incredibilia: nimirum Comitem Arondelium


page 28, image: bs028

facta conspiratione cum Legato, quem in Anglia habet Rex Hispaniae, voluisse abducere Reginam in Hispaniam. Res autem erat ita instructa, vt Arondelius inuitaret Reginam in arcem, quam habet non procul a mari, et vi impositam in naues, quas in vicino litore instructas habebat, abduceret in Hispaniam. Quomodo id palam factum sit, nondum audiui, sed aiunt Arondelium Comitem fuisse dissectum in quatuor partes, et Legatum Hispanicum truncatum capite. Haec mihi videntur ita mira, vt ea difficulter credam, sed si sunt vera, sunt etiam non parua indicia conspirationis, quae dicitur facta inter Pontificios Principes: nam ea acciderunt circa id tempus, quo in Gallia constituerant comprehendere Condaeum et Amiralium, sed quia nostri citius, quam ipsi existimauerant, arma sumpserunt, sunt vtrinque perturbata ipsorum consilia. Vestr. Celsit. non ignorat Reginam Scotiae detineri captiuam, et renunciasse omni iuri quod habebat in Regno, et Filium eius coronatum in Regem. Iacobum autem Fratrem Reginae naturalem, qui tunc temporis erat in Gallia, esse constitutum Gubernatorem Regni. Dicitur Regina grauida esse ex comite Baduel cui clam nupserat. Turcae indixerunt bellum Venetis, et putantur inuasuri Cyprum Insulam, quo iam miserunt Veneti aliquot millia militum, et iam plures conscribunt: Magno autem conatu Classem instruunt. Albanus scripsit Duci Virtembergensi, se mittere Regi Galliae mille et quingentos equites, vt mihi narrauit eius minister, qui dicit se legisse literas, sed tamen ex Inferiore Germania nihil huc de ea re scribitur. Forte Albanus illudit Virtembergensi. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae Argentorati vlt. Octobr. 1567.

EPISTOLA X. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quamuis hic non procul absimus a finibus Galliae, et ii. quibus a Condaeo demandata est cura, conscribendi militem Germanicum plerunque hic nobiscum versentur, tamen nec nos nec ipsi, possumus habere quicquam certi de iis quae geruntur ad Lutetiam. In causa est saeuitia, qua vtraque pars vtitur erga eos, qui literas aut mandata perferunt: eorum enim vitae non parcitur. His diebus huc scriptum est Antuerpia et ex aliis locis Condaeum occupasse Lutetiam, et habere Regem in sua potestate: quae vtinam essent vera, sed sunt laetiora quam vt a me credi possint. Si sunt vera opportet necessario accidisse, ante quindecim dies, et tamen cum hic absimus octidui tantum


page 29, image: bs029

itinere a Lutetia, nemo inde haec nobis nunciauit. Certum est ad Lutetiam conuenire ingentem vim militum ex omnibus Galliae partibus, nec dubitamus hic, Condaeum iam habere, ad viginti quinque aut triginta millia peditum, et ad sex aut septem millia equitum. Quidam scribunt Montgomerium cum milite Normannico, cuius est ductor, occupasse suburbia Diui Marcelli, quae sunt instar magnae vrbis, et interfecisse ad octingentos Heluetios, qui ibi collocati erant in prasidio. In itinere autem occupauerat Stampas, quod est oppidum inter Aureliam et Lutetiam, Montgomerius est is, qui in hastiludio Regi Henrico lethale vulnus inflixit. Scribitur etiam Granmontium aduentasse cum Aquitanicis copiis, quae sunt duorum millium equitum, et decem millium peditum. Dicitur occupasse in itinere Turonensem vrbem. Aurelianenses expugnarunt, et diruerunt arcem, quae ipsorum vrbi erat imposita. Quid geratur ad Orientalem vrbis partem vbi habet Castra Condaeus, minus scimus. Quidam aiunt Regios ante aliquot dies erupisse ex vrbe, sed esse repulsos cum caede, et in ea eruptione, Ducem de Nemours esse ictum globo in femore, ex nostris autem Ienlium esse discerptum ictu maioris tormenti. In vrbe esse penuriam militum, et praesertim equitum inde constat, quod initio tumultuum, Rex edixit Lutetiae, se daturum equiti viginti coronatos in singulos Menses, et arma et equos iis qui non haberent. Pediti autem promisit sex coronatos in Mensem. Aumalius est Locumtenens Ducis Anteganensis vicarii generalis Regi per totam Galliam. Albanus mittit Regi duo millia equitum Belgicorum Duce Arambergio Comite, praefecto Frisiae. Heluetii proficiscuntur per Burgundiam, quibus coniunget se Tauanius cum milite quem in Burgundia conscripsit. Si bellum protrahatur ego metuo nostris: nam Principes Pontificii non deserent Regem: non video autem vnde nostri auxilium sperare possint, praesertim si Regina Angliae nubat Archiduci Carolo. Eques Germanicus qui conscribitur Condaeo, dicitur recensendus ad decimum quartum diem proximi Mensis, per Andelotum qui postea futurus est eius ductor. Qui hic videntur rerum peritiores, et fauent nostrae causae, cuperent Philibertum Badensem non se adiungere iis Copiis, metuunt enim ne summitatur a Bauaro ad aliquid turbandum. Ante duodecim dies fuerunt vna Tulli in Lotharingia, Dux Lotharingicus, Dux Guisius et Viellevillius. Metenses ciues nostrae religionis, audito eo conuentu coeperunt sibi metuere, et cum penultima die proximi Mensis Osancius Praefectus vrbis, significasset ipsis, se omnino constituisse admittere in vrbem Viellevillium, si id peteret, cum tamen antea eum exclusisset, plurimi ex ciuibus ea re consternati, raptis secum vxoribus et liberis, trepide ex vrbe fugerunt,


page 30, image: bs030

vbi id audiuit Viellevillius, curauit ipsis sig nificari, non esse quod sibi ab eo metuerent, se enim non solum nolle cuiquam ipsorum vim aut iniuriam inferre, sed etiam se omnino velle conseruare ipsorum Ecclesiam, et propterea se petere a concionatoribus, vt simul cum populo in vrbem redeant. Audio duos ex Concionatoribus et plerosque ex ciuibus in vrbem rediisse, et iam ibi haberi conciones sicut antea. Viellevillius autem tertia huius Mensis ingressus est vrbem cum sua familia tantum ne ciues terreret. Scripseram alteris meis literis quendam ex Comitatu Episcopi Rhedonensis occultasse se Heidelbergae, quem aliqui suspicarentur esse Viellevillium. Qui ab eo tempore venerunt Heidelberga, putant esse Petrum Clarum, quamuis id non plane affirment. Dux Niuernensis frater Mantuani mittitur a Rege Lugdunum, vt in his tumultibus praesit illi vrbi. Archidux Ferdinandus relicta Brisgoia, proficiscitur Constantiam. Locus est in Alsatia, qui vocatur Sancta Maria, in quo sunt fodinae, quae pertinent ad ipsum Ferdinandum, ad Ducem Lotharingiae, et ad Baronem a Rapolstein. Quoniam resciuit Ferdinandus profugos aliquos ex Gallia se eo recipere, edixit suis subditis sub magna poena, ne quem peregrinum paterentur apud se haerere vltra diem et noctem. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrisimae Vestr. Familiae. Argentorati octaua die Nouembr. 1567.

EPISTOLA XI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, resciui tandem qualia sint proscriptorum consilia ex iis qui cum ipsis venerunt ex Gallia. Petierunt primum a Condaeo vt ipsis daret mandatum de conscribendo milite, quod cum esset denegatum, detulerunt suam operam Regi, a quo tandem sunt in Germaniam missi. In itinere conuenerunt Cathalauni Card. Lotharingicum et Ducem Guisium, a quo ad coenam fuerunt inuitati. Fuerunt cum Vielleuillio in vrbe Metensi, vbi sperarunt se accepturos quadraginta millia Coronatorum, sed audio eos frustratos sua spe. Conducto Nauigio in vrbe Metensi per Mosellam descenderunt versus Treuiros. Fuerunt triginta aut quadraginta numero, et inter hos Mandessoe, Zebitz, Pflugius, et Petrus Clarus. Audio tamen Petrum Clarum ante trituum fuisse conspectum non procul a Vormacia. Impetrarunt a Rege vt ad se recipiant filium primogenitum Ducis Ioannis Friderici, de qua re credo Regem scribere per ipsos ad matrem pueri, quod scio ex literis Clari ad quendam


page 31, image: bs031

ipsius amicum. Metuendum sane est si copias Regis nomine conscribant, ne iis abutantur ad priuatos suos affectus, sicut fecit Dux Henricus Brunsuicensis anno Domini 1545. nam militem quo est aduersus Ducem Ioannem Fridericum, et Landgrauium, conscripserat Francisco Regi. De rebus Gallicis quae hic habemus, non mihi videntur admodum certa. Rex dicitur eduxisse suas copias Lutetia sub finem proximi Mensis, et instruxisse aciem in ea planitie, quae est inter vrbem et Sandionisium. Id vbi resciuerunt nostri, subito armarunt se, et fecerunt impetum in Regios, quorum aciem facile perturbarunt, quamuis tunc dicantur fuisse in armis, ad quadraginta millia ciuium Parisiensium. Heluetii paulo pertinacius resistentes, multos exsuis amiserunt, et tandem etiam vi compulsi sunt in vrbem. Sunt qui dicant, Regem non ideo eduxisse copias, vt cum nostris confligeret, sed vt eas recenseret. Ab eo tempore actum est denuo de pace, et quidem cum aliqua spe, vt ex aula Lotharingica est huc scriptum, sed vix audeo tantum bonum sperare: nam aliud merentur nostra peccata. Deus tamen est omnipotens et misericors et volentes perire interdum seruat. Amiralius ante Mensem transiit Sequanam cum mille equitibus, et est profectus Aureliam, vt inde adveheret in castra, quadragies mille pondo pulueris bombardici, et aliquot maiores bombardas repertas in arce illius vrbis. In itinere incidit in eos qui vehebant Lutetiam preciosissimam supellectilem Regis et sororis ipsius quibus non tantum nihil eripuit, sed etiam dedit operam, vt incolumes in vrbem peruenirent. Lutetiae praecipuae sunt auctoritatis apud seditiosam plebem, Aumalius et Nemorsus. Connestabilis autem et eius filius Monmorantius, ac Cancellarius vulgo vocantur proditores, eo, quod pacem suadeant, nec sunt extra vitae periculum. Card. Lotharingicus, et Dux Guisius sunt Cathalauni cum quadringentis equitibus, et quatuor peditum millibus. Card. persuaserat Duci Lotharingiae vt se aduersus nostros armaret, sed id impediuit Valdemontius eius patruus, et profecto si hoc fecisset, coniecisset se in maximum periculum, cum equites Germanici sint facturi iter, per eius ditionem. Rhingrauius, et Comes Paulus Solmensis, remiserunt Regi pecuniam, quam acceperant vt militem conscriberent. Sunt in Episcopatu Metensi, quadringenti aut quingenti equites ex nobilitate Metensi et Lotharingica, qui nostram religionem profitentur, et ad duo millia peditum, qui expectant equitatum Germanicum, vt se ei coniungant, et interea, vt existimo, rebus Card. Lotharingici liberaliter utuntur. Heluetios recens conductos, credo iam esse in Burgundia. Aiunt Condaeum mittere quosdam ex suis, qui cum ipsis confligant, antequam Lutetiam veniant. Petit Rex denuo et alium militem ab Heluetiis, vt compleatur numerus


page 32, image: bs032

sedecim millium. Tot enim ex foedere tenentur suppeditare ei gerenti bellum in suo Regno, et decem millia tantum excedenti fines Regni. Euangelici quantum in se est, impediunt, ne qui ex suis eam militiam proficiscuntur, et iam id magis facient, cum metuant ne Sabaudus copias, quas dicit se Regi conscribere, conuertat in Geneuenses, ad quos non patitur quicquam ex sua ditione importari, quod est contra pacta, quae recens iniit cum Bernatibus. Euangelici pagi agunt cum reliquis, vt nomine totius foederis Heluetici mittatur legatio ad Regem, quae eum hortetur ad pacem: quod si id facere recusent Pontificii, alii tamen per sefacient. Petierunt hic a me quidam amici Petri Clari, vt eum Vestr. Celsitudini commendarem, et ab ea peterem vt Clementer ei ignoscat, si inserviens suo Principi, in aliqua re eam offenderit. Hoc ipsis non potui denegare, cum affirmarent ipsum Clarum nunquam se immiscuisse consiliis institutis in perniciem Vestr. Celsit. et vt id probarent, ostenderunt mihi instructionem et literas, quas paulo ante obsidionem Gottanam habuit a Rege ad Ducem Ioannem Fridericum et Grombachium, quarum exemplum mitto ad Vestr. Celsit. bona fide descriptum ex originali, (vt vocant) manu Regis subscripto, quod legi. In ea instructione et literis nihil video, quo magnopere debeat offendi Vestr. Celsit. quare suppliciter ab ea peto, vt ipsi Claro clementer ignoscat, si nullas alias causas habeat, quare ipsi succenseat. Hoc officium veteri amico, et de me saepius benemerito denegare non potui. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati 17. Nouembr. 1567.

EPISTOLA XII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, constitui omnino nihil eorum reticere apud Vestr. Celsit. quae de infelici isto bello Gallico audiam, sed omnia simpliciter scribere, prout vera esse existimabo, seu nostrae parti sint laeta seu tristia: vt certius possit Vestr. Celsit. coniicere, quonam progressuri sunt conatus Pontificiorum, si nostri plane opprimantur, et simul cum aliis Germaniae Principibus mature cogitare, quibus remediis malum illud a vobis arceri possit, si Pontificii successu facti insolentiores, coniunctis viribus, aliquid in totius religionis perniciem moliantur. De iis quae ad Lutetiam geruntur, iam habemus certiora quam hactenus habuerimus, quae vtinam essent minus certa, cum is interiisse dicatur, cuius auctoritate et ingenio sperabamus istos tumultus componi


page 33, image: bs033

posse. Id autem ita accidit. Cum ii, qui sunt Lutetiae, intellexissent, Condaeum misisse Andelotum in Picardiam, cum mille et quingentis equitibus aduersus Hispanos, qui subsidio Regi ab Albano mittuntur, et Comitem de la Roche Foucaut, profectum esse Aureliam, cum quingentis aut sexcentis equitibus, vt se coniungeret copiis aduenientibus ex Aquitania, existimarunt se habere occasionem opprimendi eam partem nostrarum copiarum, quae sunt ad Orientalem et Septentrionalem vrbis partem, quibus aliae subsidio venire propter interfluentem Sequanam non poterant; Eduxerunt itaque Lutetia omnes suas copias, et diuiserunt eas in tres acies, quarum primam ducebat Aumalius, mediam (quae solet esse praecipua) Connestabilis, et postremam Nemorsius. Sic instructis copiis progressi sunt versus Sandionisium decima huius Mensis, trahentes secum decem et octo maiora tormenta. Vbi propius ad oppidum accesserunt, nostri cum solo equitatu inuadentes aciem, quam ducebat Connestabilis, eam perruperunt, ipsumque Connestabilem letaliter vulnerarunt. Coepta fuit pugna, sub horam quartam pomeridianam, pugnatumque est vsque ad noctem, quae pugnam diremit. Ceciderunt ab vtraque parte quingenti aut sexcenti equites. Nullus quod sciamus, vir alicuius nominis ex Pontificiis interfectus est, praeter Connestabilem, qui fuit summus Dux exercitus. Ex Condensibus scribunt cecidisse Vidamum Carnutum, et captos esse Dn. d liuoir equitem Regii ordinis, et Stuardum Scotum virum strenuum. Rex ea nocte recepit se Lutetiam, et Condaeus Sandionisium, et postridie mane accessit ad locum in quo Rex habuerat Castra. Haec habemus ex sermonibus nobilis viri, qui tunc fuit Lutetiae, quem Rex postea misit Metim, ad Vielleuillium. Mitto ad Vestr. Celsit. exemplum literarum, quae haec continent. Mitto etiam exemplum literarum Regis ad Vieilleuillium, quae rem aliter narrant, sed eiusmodi literae studio ita scribi solent a Rege, vt spargantur per Germaniam, ad minuendam nostrorum existimationem, quod memini saepius factum esse altero bello. Scripserunt et alii alio modo. Speramus hic breui literas ex Castris Condaei, quibus tota res certius explicetur. Lotharingi primi hic sparserunt famam huius conflictus, et dicebant initio Amiralium esse interfectum, sed nec Regis nec aliorum literae eius rei vllam mentionem faciunt. Connestabilis mors est minime opportuna: expetebat enim pacem; et ob eam rem adduxerant eum in suspitionem ad vulgus ii, qui sperant se ex calamitatibus publicis aucturos suas opes et suam potentiam. Miserabile est tantum virum, qui per quinquaginta fere annos fuit praecipuus aut inter praecipuos gubernatores illius Regni, in ista extrema senecta ita periisse. Quamuis in gubernatione pleraque conuerterit ad suam


page 34, image: bs034

ambitionem, et ad augendas suas facultates, tamen fuit amans patriae, et moderatior iis, qui cum ipso certarunt ambitione. Sed videntur haec esse iudicia Dei punientis auctores tantorum malorum in Gallia. Solus enim ex iis superest Card. Lotharingicus: reliqui quatuor violenta morte perierunt. Nauarrus videlicet, Santandreanus, Guisius et Connestabilis. Altero die a conflictu obiit Lanbespinius praecipuus Regis Secretarius, homo ingeniosus ac diu in gubernatione versatus; sed cuius erant versuta Consilia sicut et Connestabilis. Solus fuit conscius arcanorum Reginae, quae plus vni isti fidebat, ac etiam tribuebat, quam reliquis omnibus. Sic vno die orbata est iis duobus, quorum ita turbatis rebus, opera erat ipsi maxime necessaria. Nisi statim faciat pacem, non erit postea in ipsius potestate: nam si Card. Lotharingicus, cuius est infinita ambitio, veniat Lutetiam, perturbabit omnia, et Regem ac Reginam in suam potestatem rediget, cum Aumalius et Nemorsius, [qui duxit viduam Guisii] sint praecipuae auctoritatis apud milites, mortuo Connestabile, ne quisquam sit tantae auctoritatis, vt se eis opponere audeat. Lutetiae dicitur esse summa omnium rerum caritas, et praecipue tritici, auenae et foeni. Dux Lotharingiae mandauit omnibus subditis, vt quicquid habent frugum ruri, conuehant in loca munita. Id facit propter aduentum equitum Germanicorum. Illirico praebetur hospitum a senatu huius vrbis, et iam hic migrauit cum familia. Certum est Mandesso et istos alios conscribere militem in Episcopatu Treuirensi, res non caret periculo: nam vereor ne nostris desit pecunia ad numerandum trimestre stipendium cum recensebuntur equites: quod si accidat metuendum est, ne magna pars ipsorum equitum ad Regem deficiat, cuius ministri id sedulo agunt, vt aliquos ex praefectis pecunia corrumpant. Id si fiat, facile erit postea Mandesso et sociis in istorum beneuolentiam se insinuare, et aliquid turbarum excitare. Mitto ad Vestr. Celsit. supplicem libellum, quem postremo obtulerut Regi Condaeus et socii, in quo magis diserte quam in aliis exponunt causas, quae eos adegerint ad sumenda arma. Audio ipsos omnino constituisse non discedere ab iis, quae in eo libello petunt. Deus conseruet Vestr. Celsit. et totam Illustrissimam Vestr. Familiam. Argentorati 24. Nouembris Anno 1567.



page 35, image: bs035

EPISTOLA XIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, De conflictu ad Lutetiam nihil hic audiuimus, ex quo postremo literas, ad Vestr. Celsit. dedi, nisi quod quidam aiunt, Aumalium simul, cum Connestabili fuisse in eo praelio interfectum. Regina nuper misit ad Ducem Ioannem Casimirum filium Domini de Lanzach, quem puto ante biennium fuisse apud Vestr. Celsit. et per eum obtulit ipsi centum millia Coronatorum, si vellet desistere ab instituto ducendi militem in Galliam, et constituere se arbitrum pacis. Promittebat etiam Marschalco Electoris Palatini, duodecim millia coronatorum, si id apud Casimirum posset perficere. Cum animaduertit se ea ratione nihil proficere, protulit altera mandata ad Casimirum, quae erant Regem et Reginam petere ab ipso, vt maturaret id quod instituit, eo quod sperent eius aduentum fore occasionem, componendi ista dissidia in Gallia. Scit Vestr. Celsit. Imperatorem comminatum proscriptionem iis, qui ad hoc bellum proficiscuntur ni desistant ab instituto, et iam ad eos misisse bina mandata de ea re. Territus iis mandatis Philibertus Marchio Badensis, coeperat nutare, sed confirmatus est vbi audiuit quid significatum sit a Regina Casimiro. Dicunt filium Ducis Virtembergensis adeo cupiuisse adiungere se Casimiro in ea expeditione, vt parens coactus, sit simulare morbum, vt ipsum ab ea sententia dimoueret. Guisius et Tauanius dicuntur habere in Campania ad duo millia equitum, et ad octo millia peditum, inter quos sunt quatuor millia Heluetiorum, et cum iis copiis constituisse impedire iter militis Germanici. Credo Germanis minus metuendum esse talem militem temere collectum, vel potius imperatum, et contra voluntatem sequentem signa, quam exundationes fluuiorum, et praesertim Mosellae et Mosae, in quorum transitu si se Guisius et Tauanius opponerent, possent ipsis facessere negotium. Tauanius autem est peritissimus rei militaris, ita vt vix habeat ei parem Gallia. Mandesso aliquoties petiit a Duce Casimiro, vt liceret sibi cum eo venire in colloquium, sed Casimirus id omnino recusauit, et respondit si quid haberet, quod ipsi significare vellet, vt id per literas faceret. Respondit alter se plura habere ipsi significanda, et quidem de rebus grauissimis, quae tuto literis committi non possit. Vbi animaduertit sibi omnem colloquii spem praecidi, significauit Casimiro tanquam insultans, se in militem insumpturum viginti nummos, vbi Casimirus non possit insumere decem, interpretantur hoc quasi dicat, sibi tantum pecuniae a Rege suppeditari, vt


page 36, image: bs036

militi daturus sit in stipendium duplum illius pecuniae, quam suis dat Dux Casimirus. Dixerunt mihi quidam, qui forte non sunt ignari, consiliorum ipsius, voluisse ipsum suadere Casimiro, vt interea dum haberet collectas copias, cogitet de liberando affine captiuo. Audiui ex quibusdam qui cum ipso venerunt ex Gallia, ipsum factum esse adeo arrogantem, vel potius futilem et vanum, vt audeat dicere, se vbi habuerit collectas copias, propositurum conditiones pacis vtrique parti, et fore inimicum illius partis, quae noluerit eas acceptare. Quid facient Domini, audent cum talia fures? Ala equitum, quam Dux Sabaudiae perpetuo stipendio Regis Galliae alit, dicitur nuper esse caesa a nostris, prope Matisconem ad Ararim. Florentinus, Ferrariensis, et Mantuanus Duces mittunt militem Regi, et Pontifex Rom. pecuniam. Veneti habent aliquos in his regionibus, qui ipsis militem conscribant, quo vtantur aduersus Turcas. Fuerunt ante aliquot septimanas vbique fere in Italia maximae exundationes fluuiorum. Aiunt Athesim euertisse bonam partem vrbis Veronensis, et ita intumuisse mare Venetiis, vt forum diui Marci nauigaretur Scaphis. Tiberis et Arnus dicuntur etiam multum damni dedisse Romae et Florentiae. Casimirus dicitur discessurus Heidelberga perendie, hoc est tertia huius Mensis. Iam huc scriptum est, serio agi de pace ad Lutetiam, et Condaeum profectum esse in vrbem vt coram ageret cum Rege, cuius fratres missi sunt obsides in nostrorum castra. Vtinam Deus vtrisque in mentem immittat, vt patriae misereantur. Ego omnia fausta et felitia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati Calend. Decembr. 1567.

Elector Palatinus misit in Galliam Licentiatum Solegher consiliarium suum, et quendam nobilem Lotharingum, per quos proponit conditiones pacis Regi, qui id ab ipso petierat, quarum summam esse audio, vt nostris integra Iibertas, in religione concedatur

EPISTOLA XIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, significaui antea Vestr. Celsit. me scripturum quicquid habebo de infelici hoc bello, quo iam misere ardet Gallia, sed quia dum propero in scribendo, necesse est me saepenumero minus explicata, interdum etiam non satis certa scribere, si quid postea certius aut explicatius habuero, non pudebit me illud scribere, immo ne contraria quidem iis, quae prius scripsi: nam videntur mihi debere esse omnium Principum animi intenti in euentum istarum rerum, et vereor


page 37, image: bs037

ne sit excitatum incendium, quo tandem totus orbis Christianus deflagret. De conflictu ad Lutetiam scripsi antea ad Vestr. Celsit. quae hic habebamus. Nactus sum postea totius rei gestae fusiorem et magisdilucidam explicationem, a quodam qui ipsi pugnae interfuerat, quam iam mitto ad Vestr. Celsi. Ex hoc scripto intelligo nullam plane superesse spem pacis, et esse prorsus falsum, quod huc erat scriptum [quamuis ex variis locis] de Condaeo profecto ad Regem, vt de ea ageret. Est etiam hic fama, sed incerta eos denuo conflixisse, sed forte inde orta, quod aiunt quosdam ex nostris, (qui ad Lotharingiam propius accesserunt, vt occuparant loca, in quibus recenseri debet miles Germanicus) caecidisse aliquot signa peditum ex copiis Guisii. Iam proficiscuntur equites Germanici ad Condaeum, de quibus nescio quid sperare debeam, nam suspicor nostris defuturam pecuniam ad numeranda ipsis stipendia. Audio nostros habere ad ducenta millia coronatorum, non quidem in pecunia, sed in vasis et aliis ornamentis aureis et argenteis, sed haec vix sufficient ad sesquimensis stipendium, cum isti sperent sibi numerandum trimestre. Ego non video quomodo nostri diu consistere possint, et nisi sub aduentum Germanici militis aliquid effecerint, ego plane de rebus ipsorum despero. Sed quid poterunt efficere si Rex nolit pugnare, et contineat se in vrbibus sicuthactenus fecit, cum non sint instructi rebus necessariis ad eas oppugnandas? Ipsum tempus eos absumet, et intra paucos Menses redigentur ad extremam omnium rerum inopiam, et credo militem Germanicum non diu fore obsequentem, quem sine dubio Regii ministri propositis magnis praemiis perpetuo solicitabunt ad defectionem, sicut superiore bello factum est. Rex autem paulatim se colligit, nam ei mittuntur vndique a Pontificiis Principibus auxilia. Venerunt iam Lugdunum sex millia Italorum, et aliquot signa Heluetiorum, sub quorum aduentum coacti sunt nostri deserere Viennam et aliquot alias vrbes, quas in Delphinatu obtinebant. Mouantius qui praefuit nostrorum copiis illis in locis, recepit se Matisconem ad Ararim. Aduersus eum cum duceret copias Maugeronus praefectus Pontificius, Mouantius facta eruptione ex oppido, ad sexcentos ex ipsius militibus interfecit. Rex monitus non fore gratum Germanicis Principibus, si Mandesso et eius socii ipsi conscriberent militem, nec etiam ipsos id passuros, reuocasse dicitur mandatum, quod Mandesso de ea re dederat. Boluilerius et eius gener Comes ab Heideck dicuntur ipsi Regi conscribere militem mandato (vt multi existimant) Archiducis Ferdinandi, cuius est praecipuus minister Boluilerius, et solicitatione Card. Lotharingici. Habetur hic Boluilerius pro viro pessimo, et verae religioni infensissimo. Aiunt etiam Regem misissie ad Georgium Ioannem Palatinum, (cui nupsit soror Regis Sueciae) mandatum de


page 38, image: bs038

conscribentis quatuor millibus equitum, et quatuor millibus peditum: Ipsum autem Georgium Ioannem adiungere sibi in ea re filium Ducis Bipontini. Pauperies inimiea bonis est moribus ait Poeta. Egestas coget istos, non solum aliquid aduersus veram religionem tentare, sed forte etiam tandem ab ea plane deficere, si videant id suis rebus conducere. Cogitandum certe erit mature Principibus Augustanae confessionis, quomodo se aduersus imminentes tempestates praemuniant: nam saeuum istud incendium, non continebit se intra Galliam, sed etiam tandem vicinas regiones corripiet. Dux Lotharingiae armat suos subditos. Nescio an volet impedimenti aliquid obiicere militi Germanico facienti iter per eius ditionem, quod si tentet, tentabit forte cum suo magno malo, cum in sua ditione nullum habeat oppidum munitum praeter Nanceium. Condaeus discessit ab obsidione vrbis Parisiensis. Quidam dicunt eum inde profectum esse in Senones, alii in Suessiones. Forte id ideo fecit, vt se maturius coniungeret equitibus Germanicis. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Argentorati, nona die Dec. anno Dn. 1567.

EPISTOLA XV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, paulo post conflictum, de quo antea scripsi, nostri discesserunt ab obsidione vrbis Parisiensis, vt suas copias coniungerent, et accesserunt ad vrbem Senonum, quae abest bidui itinere a Lutetia, quam iam obsident. Regiae copiae sunt ad Melodunum, quod est oppidum ad Sequanam, decem milliaribus supra Lutetiam, Rex autem est in arce Fontainebleau, quae abest a Meloduno, quatuor milliaribus, et ab vrbe Senonum duodecim. Instituta autem est actio de pace, et ob eam rem sunt vna Dux Nemorsius, et Dux Longuevilius Regis nomine, et ex nostris Condaeus, Card. Castilionaeus, et Andelotus. Conueniunt autem in oppido Montereau, ad quod confluunt Sequana et Iona fluuii, quod est in nostrorum potestate, et abest a Regiis copiis, nouem milliaribus, a nostrorum septem, et ab eo loco in quo est Rex, quinque aut sex tantum. Rex videtur noluisse admittere tractationes de pace, interea dum a nostris obsidebatur, an vero iam de eo serio agat nescio, sed si non fiat pax, nostri plane perierunt: nam nec sunt satis instructi pecunia, ad numeranda stipendia militi Germanico, nec poterit venire Andelotus ad locum in quo recenseri debet, quod tamen audio


page 39, image: bs039

promissum esse Duci Casimiro, quem puto iam esse in Episcopatu Metensi cum suis copiis. Aumalius dicitur venisse Tullum, quod est inter Mosam, et Mosellam fluuios, vt iter Germanorum impediat, et certe vereor ne ipsis multum facessat negotii, cum nondum sint coniuncti, et traiiciendi sint Mosella et Mosa, et praeterea illarum Regionum viae sint per se impeditissimae. Quod si copiae Germanicae, in Lotharingia se coniungant, difficillimum erit ipsis necessaria ad suum et equorum victum reperire, cum mandauerit Dux Lotharingiae, subditis sius, vt fruges omnes conueherent in oppida. Rex interea instruit se copiis: nam ex Italia mittuntur ei et equites et pedites. Sperat etiam aliquid ex Belgio, Boluilerius et Heidekus pergunt in conscribendo milite Germanico. Georgius Ioannes Palatinus nuper fuit in vrbe Metensi cum Viellevillio, et dixit mihi hic mercator quidam se ab ipso accepisse mandatum, de coemendis ipsi mille et quingentis loricis. Fridericus autem Rhingrauius et quidam alii praefecti dicuntur iuisse in Westphaliam et Saxoniam ad solicitandos equites. Ita nostros homines eo rapit insania, vt nihil praetermittant, quod ad miseram patriam euertendam faciat. Scripsi nuper ad V. Celsit. Regem reuocasse mandatum, quod dederat Ernesto a Mandesso de conscribendo milite. Nactus sum ab eo tempore exemplum literarum, quas Vielleuillius de ea re scripsit ad ipsum Mandesso, quod iam mitto ad Vestr. Celsit. in iis literis promittit ei Vielleuillius Regis nomine praedium, quod habeat reditus annuos mille coronatorum, in quod se recipere possit. Dictum est mihi eum solicitasse quosdam ex militibus, qui iam in Galliam proficiscuntur, quod cum resciuisset Dux Casimirus, minitatus est se coniecturum eum in vincula, si in parentis ditionem veniret. Aiunt Hispanos constituisse mutare totam formam gubernationis in Inferiore Germania, et ex illis omnibus regionibus coniunctis velle constituere regnum. Si haec sunt vera, non dubito, quin etiam aliunde fint V. Celsit. significata. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae Argentorati decima sexta Dec. 1567.

EPISTOLA XVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, alteris meis literis significaui Vestr. Celsit. agi in Gallia de pace, et ob eam rem conuenisse aliquot vtriusque partis Proceres. Ab eo tempore de ea re nihil audiuimus, quod pro certo affirmare ausim. Hic quidem dicitur ea de causa


page 40, image: bs040

euocatum esse a Rege Vieilleuilium ex vrbe Metensi. An haec simulentur, an vero agantur serio, ignoro, sed tamen istae procrastinationes sunt mihi admodum suspectae, et nisi sub aduentum equitum Germanicorum componatur infoelix istud bellum, non facile postea componetur: nam Rex Hispaniae et Pontifex Rom. impediunt quantum in se est, ne componatur, et promittunt Regi se non deserturus ipsum. Viellevilius dimisit ex vrbe Metensi Ausancium suum Locumtenentem, et Sennetonium praesidem vrbis, quorum vterque fauebat quidem nostrae religioni, sed tamen neuter eam aperte profitebatur. Aiunt Ausancium inisse in Castra Condaei. Fuit Meti cum Vieillevillio Georgius Ioannes Palatinus, vt antea scripsi. Cum eo quidem actum est de conscribendo milite, sed audio nihil ei esse numeratum pecuniae, quare cum non multum habeat de suo quod in aliena negotia impendat, remissius solicitat milites, quam initio, et credo quod tota illa res tandem euanescet: nam mercatores, quibus mandatum dederat, de coemendis armis, dicunt, se destitui pecunia, et non posse ea coemere nisi aliquid praenumeret. Comes Arambergius, qui ex inferiore Germania debuit ducere equitem Galliae Regi, profectus est ad ipsum cum exiguo comitatu, relicto equite in agro Atrebatensi. Quam ob causam id fecerit ignoramus hic, sed suspicor ipsum ad Regem ideo profectum esse, vt actiones de pace interturbet. Dux Lotharingiae iam est in Argentifodinis, quae habent nomen a Sancta Maria, et hinc absunt octo milliaribus tantum. Petit mutuo pecuniam a Senatu huius vrbis, a Basiliensibus et a Bernatibus, et credo quod id faciat rogatus a Rege, putant eum nhil impetraturum. Forte etiam non hoc agit serio, vt aliquid impetret. Mandauit omnibus subditis, vt fruges et vina, quae habent in pagis, conuehant in oppida, et quicquid habent foeni et straminis exurant: sed subditi omnino recusarunt id facere. Credo etiam quod talia in speciem tantum mandauerit, vt videretur velle Regi gratificari. Aumalius et Guisius sunt in vrbe Tullensi cum copiis, vt impediant transitum equitum Germanicorum. Aiunt eos venturos in vrbem Metensem, quod vix credo. Scit Vestr. Celsit. equites Germanicos haesisse aliquandiu ad Cruzenachum, et dixisse se non progressuros, nisi ipsis numeraretur pecunia. Putantur aliqui ex praefectis fuisse corrupti a Mandesso et Petro Claro: nam erant ipsis persoluta Stipendia, vsque ad tempus lustrationis, vt audiui ex Commissariis Principis Condaei, quibus promiserant se progressuros. Ne tamen haec mora obesset publicae causae, voluerunt Commissarii iniquae ipsorum petitioni obsequi, et petierunt mutuo a Senatu huius vrbis, quinquaginta millia aureorum, offerentes in pignusvasa aurea et argentea, quorum pretium summam illam


page 41, image: bs041

superaret, sed tamen nihil hic impetrarunt. Hodie quidem audiui ipsos equites progredi, sed nescio a quo fuerint placati aut persuasi, certum est autem ipsos nihil accepisse pecuniae a Commissariis Condaei. Dicunt bina millia simul facere iter, vt pabulum equis facilius nancisci possint: ita tamem hoc fit vt a se inuicem absint vnius diei itinere tantum, vt possint se statim coniungere, si quid ingruat periculi. Carolus Marchio Badensis dicitur vna proficisci vsque ad locum lustrationis. Interea dum agitur de pace in Gallia. Amiralius occupauit vrbem Senonum opulentam satis et opportuno loco sitam. Vine an deditione eam occupauerit, nondum scimus. Rex ad se vocauit Ducem Niuernensem fratrem Mantuani, qui cum quindecim hominum millibus obsidebat Matisconem prope Lugdunum. Archidux Ferdinandus recenset suos subditos in vicinia, et iubet eos sibi comparare arma, quam ob causam id faciat ignoro. Circumfertur hic scriptum de mutatione, quam decreuerunt facere Hispani in Inferiore Geramnia, hoc est de coniungendis prouinciis quae fuerunt domus Burgundicae, et constituendo ex illis regno. Quia scriptum videtur mihi satis ineptum, non misi, nec dubito si haec sunt vera, quin aliunde ad Vestr. Celsit. sint perscripta. Mirantur multi gentem illam tam facile potuisse redigi in tam deformem seruitutem. Ego omnia fausta et felicia precor a Deo Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Argentorati 20. Dec. 1567.

EPISTOLA XVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, sperabatur tractationem de pace institutam in Gallia habituram optatum aliquem finem, nisi Legatus Hispanicus et Pontificius se interposuissent, et omnia interturbassent. Vbi enim audiuerunt inter Regem et nostros pene esse transactum, accesserunt ad Regem, et protestati sunt nomine suorum Principum, ipsum facere contra suas promissiones, quod velit haereticis reconciliari, quod si faceret se certo scire, eum habiturum inimicos Regem Hispaniae, Pontificem Rom. et multos alios Principes. Regina vt est mulier, territa iis minis destitit ab actione. Hi sunt fructus stultitiae eorum, qui de suis rebus deliberantes, exteros adhibent in consilium, quod iam fit in Gallia ab aliquot annis. Iam videmus quid nobis adferat mors Connestabilis, qui si vixisset non ausi fuissent isti nebulones tam impudenter Regi insultare, aut si fecissent, ipsorum petulantiam et arrogantiam pulchre repressisset, sicut scio eum aliquoties fecisse. Ego existimo et Reginam et plerosque


page 42, image: bs042

exiis qui sunt cum Rege, expetere pacem, sed vereorne mortuo Connestabile, non sit ipsis satis ingenii ac etiam animi, ad se explicandum ex his malis, cum praesertim passi sint se ita irretiri ab Hispanis et Italis, vt suas res ex ipsorum Consilio dudum instituerint. Equites Germanici progrediuntur valde Iente. Habuerunt antea commodissimas tempestates, et si vel paululum properassent, potuissent transire Mosellam ante pluvias, quas ab aliquot diebus habemus hic copiosissimas. In illis autem montibus Vogesi vbi iam sunt, tempore pluuio, solent ita intumescere torrentes, vt etiam expediti viatoris iter remorentur. Praeterea huc scribitur, Aumalium, Guisium et Tauanium, qui cum copiis dudum consederunt ad Tullum, constituisse opponere se ipsis, et dare operam vt ipsorum iter remorentur, quod facile credo: non enim frustra tam diu ibi haeserunt cum maximo incommodo subditorum Ducis Lotharingiae Scribitur huc ex Lotharingia, Principem Condaeum properare cum exercitu ad Mosam fluuium, vt istos repellat, et reddat Germanis transitum faciliorem, sed vereor ne Aumalius et socii se opponant iis ad Mosellam, et non ad Mosam cis quem sunt. Porro si Condaeus procul discedat ab exercitu Regio, quod fiet necessario si haec sint vera, verendum est ne Regii interea occupent vrbes, quas in media Gallia obtinent, cum non sint admodum munitae. Locus quo putatur habendus delectus militis Germanici, vocatur Tilly, et est inter Mosellam et Mosam, tribus milliaribus cis Verdunum, sed forte etiam ex occasione locum illum mutabunt. Videtur Rex ideo tantum egisse cum Georgio Ioanne Palatino de conscribendo milite, quia non putabatid posse impetrari, a Duce Ioanne Guilielmo, qui postquam ad eam rem condixit suam operam, frigent Georgius Ioannes et socii. Dux Bipontinus recens venit in hanc viciniam, a qua pertriennium abfuerat, animo credo iuuandi conatus Georgii Ioannis, si negotium successisset. Iam fortiter in nostros inuehitur, et conqueritur equites Germanicos multum damni dedisse suis subditis. Pontifex Rom. mittit militem Auenionem, vt eam et vicinam suam ditionem tueatur aduersus nostros. Nostri penuria commeatus adacti dediderunt Matisconem Pontificiis, ea conditione, vt liceret ipsis cum suis rebus alio migrare, quod cum esset factum, irruentes ex transuerso itinere equites eos rebus omnibus spoliarunt, et quosdam ex iis interfecerunt. Nulla estvrbs in Gallia, in qua sunt pauciores Pontificii quam Diepae, quae estvrbs Maritima Normandiae. Quoniam multi ex ea profecti erant in Castra Condaei, Pontificii accepta occasione, clam per arcem militem in vrbem induxerunt, et eos qui supererant ex nostris, expulerunt: sed postquam id audiuerunt Diepenses, qui erant in castris Condaei, impetrata dimissione redierunt in patriam, et vrbem


page 43, image: bs043

denuo occuparunt, et mulctarunt Pontificios. Rexmisit quendam ex proceribus, cuius nomen non audiui, Bononiam, quae est ad fretum Anglicum, qui cum nomine Regis mandasset, praefecto vrbis, qui est nostrae religionis, vt eam sibi dederet, petiit praefectus, vt sibi liceret aliquem in aulam mittere, per quem explicaret Regi causas, quare id non posset iam facere. Alter impatiens morae, induxit militem, quem secum adduxerat in inferiorem partem vrbis, quae est ad portum, et est tanquam suburbium, nec est munita. Id animaduertens praefectus superioris vrbis erupit cum suis, et multis interfectis ex iis, qui inferiorem vrbem occupauerant, reliquos inde expulit. Heluetii qui sunt nostrae religionis, ineunt inter se nouum foedus, et conantur Pontificiis persuadere, aut metu ab ipsis extorquere, vt militem quem habent in Gallia reuocent, sed suspicor ipsos nihil profecturos. Accidit iam aliquid memorabile in Anglia. Statim post mortem Reginae Mariae, eiecti sunt ex omnibus templis imagines, Regina tamen quae iam fegnat, semper retinuit in suo sacello imaginem Crucifixi, de quare saepius est disputatum per Theologos magna animorum contentione, nemo tamen potuit persuadere Reginae, vt eam remoueret. Ante paucas septimanas, quidam homo tenuis conditionis ingressus sacellum Reginae, arreptam imaginem comminuit. Is quidem est in carcerem coniectus sed nihil est durius in eum statutum. Regina autem non restituit imaginem, sed loco imaginis curauit pingi Decalogum ma usculis literis, sicut solet fieri in aliis templis Anglicis, putant ipsam hoc ideofecisse, ne si restitueret imaginem, adderet animum iis, qui sunt occulte Pontificii, quos calamitates inferioris Germaniae, et Galliae reddideruntiam satis insolentes. Iam mihi haec scribenti et dictum, quendam Teuffel, qui se dicit ministrum Vestr. Celsit. venisse in hanc vrbem cum altero, cuius nomen est Ioannes Hecht. Is Hecht cum inter pocula quaedam liberius dixisset in Senatum huius vrbis, coniectus estin carcerem. Id iam primum resciui, vbi quid de ea re certius habuero id Vestr. Celsit. significabo. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Vestr. Illustrissimae Familiae. Argentorati 27. Decembr. 1567.

EPISTOLA XIIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quoniam Aumalius et Guisius dudum consederant in Lotharingia cum non exiguis copiis, vt se ad Mosellam venientibus Germanis opponerent. Condaeus eo venit


page 44, image: bs044

cum exercitu, tum vtse cum Germanis maturius coniungeret, tum vt redderet ipsis faciliorem transitum Mosellae et Mosae. Iam autem estin oppido Ponta Mosson, quod est ad Mosellam quatuor milliaribus supra vrbem Metensem, vixque hinc abest itinere tridui, et est Ducis Lotharingiae. Vltima Decembris venit eo Dux Casimirus, cum duobus cohortibus equitum tantum. Credo iam recenseri copias Germanicas: nam hodiernus dies fuit huic rei dictus. Sub aduentum Condaei Aumalius et Guisius receperunt se Tullum. Card. vero Lotharingicus dicitur fugisse in oppidum Thidenhoff, quod estin Ducatu Luzelburgensi, et est ditionis Hispanicae. Sunt qui dicant Vieilleuillium noluisse recipere eos in Metensem vrbem Andeganensis Dux Regis frater, insecutus est cum exercitu Regio Condaeum venientem in Lotharingiam, sed ita vt videretur non cupere assequi, et subsistit cum copiis ad oppidum Ligni vltra Mosam quatuor aut quinque milliaribus. Non longius abest Andeganensis a Condaeo, quam absit Dresda a Grimma, et Tuilum in quo sunt Aumalius et Guisius, estintermedium, sed ii vt existimo, se statim coniungent cum Andegauensi, qui est prope celebres illos campos Catalannicos, in quibus est olim commissa ingens illa pugna inter Attilam et Aetium. Si pugnauerint plane concident vires Regni Gallici: nam existimo esse in illis duobus exercitibus, vltra septuaginta millia hominum nec est dubium, vt solet fieri in bellis ciuilibus, et in desperatione, ipsos pertinaciter pugnaturos. Credo regios detrectaturos pugnam eo, quod sint melius instructi rebus omnibus ad ducendum bellum necessariis, et semper ipsis alicunde accedant vires, nostri vero nihil externi auxilii amplius sperare possint. Si vera sunt quae narrant quidam qui hodie venerunt ex Castris Condaei, videtur Deus velle aspicere oculo misericordiae suae afflictissimam nostram gentem: affirmant enim esse fere certam spem pacis, et iam conuenisse inter vtramque partem de Conditionibus, et tantum deliberari, qua ratione possit a Rege nostris ita caueri, vt possint sine periculo arma deponere. Dicunt ob eam rem euocatos esse a Rege Card. Castilionaeum et Comitem de la Roche Foucault, regemque ipsis misisse amplissimum saluum conductum, sed Condaeum noluisse eos dimittere nisi acceptis obsidibus, Conceditur autem nostris eadem libertas in religione, quae concessa fuit edicto de pace facto ad Aureliam, iam est fere quinquennium, sed abrogatis omnibus coarctationibus et limitationibus, quae ab eo tempore sunt excogitatae in nostrorum praeiudicium, et praeterea permitmittitur nobilibus, qui domi habent suos concionatores, promiscue quoslibet ad conciones admittere. Faxit Deus vt haec sint vera, sed suntlaetiora quam vtea audeam credere. Mouantius nuper ad Gratianopolim


page 45, image: bs045

fudit copias, quas Principes Italici mittebant subsidio Regi, et iam obsidet Gratianopolim. Genlius relictus a Condaeo in Picardia copias quas ibi Rex habuit, ausas secum congredi ad Suessionem profligauit. Alteris meis literis scripsi ad Vestr. Celsit. esse quendam coniectum in Carcerem a Senatu huius vrbis eo quod liberius quaedam locutus esset. Is nominatur Ioannes Hecht, et praefuit fossoribus in obsidione Gottana. Aiunt eum dixisse se satis animaduertere huius vrbis ciues esse Grombachianos, et posse huic vrbi idem accidere quod Gottae, seque libenter etiam in ea re nauaturum operam. Delatus ad Senatum, ob ea verba coniectus est in Carcerem, vbi adhuc detinetur. Huc est scriptum ex Anglia, omnino decretum esse reuocare Legatum, qui est apud Imperatorem, et in aliud tempus reiicere illam actionem de coniugio inter Reginam et Archiducem Carolum. Huic reuocationi sui Legati praetexunt Angli, quod spes illius coniugii reddat insolentiores in Anglia eos, qui clam addicti sunt religioni Pontificiae, quod est periculosum, in his praesertim Galliae et Inferioris Germaniae calamitatibus. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati quinta Ianuarii 1568.

EPISTOLA XIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi ante quatriduum ad Vestr. Celsit. venisse huc quosdam ex Castris Condaei, quae hinc aberant tantum tridui itinere, qui omnino affirmabant, compositum esse istud infelix bellum Gallicum, et tantum disceptari, qua ratione posset nostris caueri si priores arma deponerent, cum summa gubernationis penes Pontificios maneat. Ab eo tempore coniunxerunt se Germani cum nostris, estque ipsis vt audio, numeratum stipendium vnius Mensis. Jam aiunt fratrem Regis mouisse Castra, et recipere se Lutetiam versus. Condaeum autem insequi eum cum exercitu. Haec non videntur esse pacis indicia, quamuis tamen ii qui scribunt, huc ex Lotharingia affirmant esse certam. Mitto ad Vestr. Celsit. articulos, de quibus dicitur inter ipsos conuenisse, et etiam responsionem Regis ad Condaei et sociorum petitionem de deligendis aliquibus qui inter se disceptarent de idonea cautione, et interpretatione eorum. quae in articulis viderentur habere aliquid obscuritatis, aut ambiguitatis. Si ii qui sunt cum Rege serio expetunt pacem, non prudenter mihi videntur facere, si ob ineptas disceptationes,


page 46, image: bs046

de cautionibus rem tam necessariam intermittant, et Regem et regnum, in manifestum periculum coniiciant. Si bellum non componatur, idem accidet in Gallia, quod in Bohemia tempore Zischae et Hussitarum: nostri enim incendunt monasteria, ad quae perueniunt, et omnia templa diruunt, Germani autem amicos et inimicos sine discrimine spoliant. Nuper cum facerent iter, prope Metensem vrbum, quidam ipsorum praedae dulcedine allecti, cum paulo longius euagarentur, intercepti sunt a praesidio Metensi, et aliquot ex iis interfecti, alii vero spoliati. Ea re irritati socii, dicuntur postridie oppidum quoddam diripuisse et incendisse. Civis huius vrbis, qui heri rediit a Palatino Georgio Ioanne, dixit mihi esse apudipsum Legatos Gallicos, qui secum habuerunt vnum ex proscriptis ab Imperio, cuius nomen ignorabat. Dicebat ipsos nudiustertius collocutos esse inter se in multam noctem, et per aliquot horas neminem voluisse admittere in illud conclaue, in quo colloquebantur, et omnes existimasse ipsos agere cum Palatino de conscribendo milite. Quidam mihi hic dixit, se ante quinque aut sex dies vidisse Mandesso in Metensi vrbe. Forte is fuit quem ciuis dicebat fuisse apud Palatinum. Dux Ioannes Gulielmus dicitur petere transitum suis equitibus per Pontem Rheni, qui est ad hanc vrbem, sed putant Senatum id non concessurum: nam vbique ita se gerunt isti boni equites, vt nemo sit qui tales hospites expetat. Dux Ioannes Gulielmus misit Consulem Crentzbergensem ad Vielleuillium, credo vtper ipsum sciscitaretur, devoluntate Regis, quantum attinet ad equites, quos conscribit. Hac fecit iter ante octodecim dies, et tamen nondum est reuersus, quamuis vrbs Metensis tridui aut quatridui itinere tantum hinc absit. Credo quod ibi expectet euentum istarum actionum de pace. Est hic fama filios Connestabilis discessisse a Rege, et recepisse se in suas arces, eo quod post mortem patris, non haberetur ipsorum ea ratio, quam putabant debere haberi, sed id mihi non fit verisimile: nam illa discessio hoc rerum statu merito gigneret varias suspiciones. Mater et soror Ducis Lotharingiae hodie hinc discesserunt, proficiscentes in Bauariam. Ioannes Hecht, de quo antea scripseram, tandem est dimissus a Senatu huius vrbis. Si quid certi de pace Gallica habuero id statim significabo, et si quid tentarint isti milites. Forte conabuntur turbare Hispanorum rationes in Inferiore Germania, qui ita superbe et crudeliter ibi dominantur, vt videantur digni quorum tyrannis reprimatur. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Verstr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Argentorati decima die Januarii 1568.



page 47, image: bs047

EPISTOLA XX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quoniam quam primum possum significo Vestr. Celsit. ea quae de euentibus tristissimi istius belli Gallici rescisco, vix potest fieri, quin interdum minus certa scribam, quare non pudet me vbi contraria comperi, contraria scribere. Qui ante triduum veniebant ex Castris Condaei, affirmarunt solutum esse Germanico militi stipendium vnius Mensis, sed ii qui iam inde recta veniunt, id negant, et dicunt promissum tantum vbi Germani venerint in fines regni Gallici, a quibus iam non procul absunt. Credo priores protulisse tale mendacium ex ignorantia, et id audiuisse in castris, sed ab iis quibus ista non erant satis nota. Vereor ne nostri destituantur pecunia, quod si est verum, non est dubium quin ipsi perierint. Agitur tamen adhuc de pace, et sicut antea scripsi, conuenit de conditionibus, sed adhuc disceptatur de cautione a Rege praestanda, si nostri arma deposuerint, et ob eam rem sunt profecti ad Regem Card. Castilionaeus, Dominus Destarnay et Dn. de Lysi, qui antea fuit Archiepiscopus Arelatensis. Metuo ne omnia simulate a Regiis agantur ad ducendum tempus: nam credo eos sperare, milites Germanicos excitaturos aliquem tumultum in exercitu Condaei, si ipsis non numerentur stipendia. Sedulo etiam dant operam, vt vel pecunia, vel promissione annuorum stipendiorum, corrumpant aliquos exiis, qui inter Germanos valent auctoritate, quod constat ex literis Regiis ad Viellevillium, quae fuerunt interceptae, in quibus mandabat ei Rex, vt totus in eam rem incumberet. Sub aduentum equitatus Germanici, Regii vt viderentur habere iustam causam retrocedendi, sparserunt Anglos inuasisse Normaniam et occupasse Diepam, et propterea se eo properare vt eos repellerent, sed credo haec de Anglis esse conficta: nam qui hic curant res Reginae Angliae, heri acceperunt literas, ante paucosdies in Anglia scriptas, in quibus non fit mentio vllius apparatus bellici. Comes Arembergius praefectus Frisiae, adduxit Regi ex Inferiore Germania mille et ducentos equites. Pontifex Rom. et reliqui Italici Principes certatim mittunt Regi auxilia, ita vt si pax non coalescat, adhuc existimo nostros plane periisse. Legatus quem Palatinus Elector miserat in Galliam iam est reuersus, et vt ex verbis eius coniicere licet est minus humaniter acceptus quam ipse sperauerat. Promiserat ei Heidelbergae Lantzachus multa Regis nomine, sed Rex respondit Lantzachum non habuisse vllum mandatum a se de iis rebus. Datae fuerant ei


page 48, image: bs048

quaedam pacis conditiones manu Regis subscriptae, quas debuit ad suum Dn. perferre, sed cum postea coram Rege dedisset eas legendas cuidam nobili nostrae religionis, qui vna cum ipso erat profectus, vnus ex Regiis Secretariis chartam nobili eripuit e manibus, nec potuit eam postea Legatus recipere, etiamsi totos sex dies ibi haeserit, tantum vt eam repeteret, et sic rediit in Germaniam sine certo responso. Lantzachus redibat in Germaniam cum ipso, sed in itinere capti fuerunt ab equitibus Condensibus, et perducti ad Condaeum, qui Lantzachum durissime obiurgatum captiuum retinuit. Ideo autem obiurgauit, quia multa mendacia de ipso sparserat in Germania. Credo etiam quod ex literis quas secum habebat deprehensum sit ipsum simulata legatione ad Electorem Palatinum, voluisse venire in Germaniam, ad accersendas equites qui Regi conscribuntur. Parens huius Lantzachi est formator adolescentiae Regis, et multum valet gratia in aula. Omnia plane desperata video, si actio de pace non habeat successum, quare mihi videtur, quod Illustrissimi Germanici Principes recte facerent, si in iis rebus suam auctoritatem interponerent, et missa splendida aliqua legatione, miscerent minas precibus, et vel nolentes ad concordiam adigerent. Vterentur autem ad eam rem perficiendam occasione ex milite Germanico qui est in Gallia, et qui praeterea est eo inducendus. Si nostri plane oppressi fuerint Pontifex plura tentabit. Ego testor Deum me sine affectu scripsisse ab initio ad Vestr. Celsit. ea, quae indicaui esse vera de causa huius infelicissimi belli. Cum Deus voluerit me nasci subditum Regis, impie et scelerate facerem, si ipsi non optime cuperem, cum praesertim ea sit ipsius aetas, vt non possit esse auctor istorum ingentium malorum, in quae gubernatorum ambitio, vel potius stultitia, infelix illud regnum, et ipsum Regem praecipitauit. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Argentorati duodec. Ianuarii 1568.

Credo Vestr. Celsit, non ignorare, Philibertum Marchionem Badensem mutasse sententiam, et rediisse in Germaniam.

EPISTOLA XXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Dn. Clementissime, agitur quidem adhuc de pace in Gallia, sed credo Regios nihil minus cogitare quam pacem, et tantum ista facere, ad ludificandum nostros, tum quod sperent excitatum iri tumultum in Castris Condaei, si desit ipsi pecunia, ad persoluenda stipendia


page 49, image: bs049

militi Germanico, tum quod videant suis rebus vtile esse ducere tempus, interea dum adueniunt auxilia quae ex Germania et aliis locis expectant. Proficiscebatur Lutetiam ad Regem Card. Castilionaeus, vt vel hoc negotium perficeret, vel abrumperet, sed in itinere incidit in Reginam, quae eum reduxit Catalaunum, quae est vrbs Campaniae, ad Matronam fluuium, a qua vterque exercitus, non procul abest. Existimavit Regina, aut saltem id simulauit, vt nostros melius falleret, posse commodius istud negotium transigi, si ipsa proprius ad Condaeum accederet; sed mihi est valde suspectum, quod eo veniens reliquerit Regem Lutetiae: nam etiamsi de conditionibus inter ipsam et Condaeum conueniret, tamen nisi Rex id ratum haberet, non existimaretur firmum aut certum, et ad eam rem opus esset tempore, et intera appropinquant auxilia, quae Rex accersit ex Germania et ex aliis locis. Noluit Rex initio vllam mentionem pacis admittere, cum res nostrorum non essent malo loco, quare non fit mihi verisimile, eam ab ipso iam expeti, cum videat eos ad tantam omnium rerum penuriam et inopiam redactos, vt sit pene impossibile ipsorum exercitum intra paucas septimanas non dissolui. Regius exercitus est ad oppidum Vitri ad Matronam, dimidii diei itinere supra Catalaunum. Qui hodie huc venerunt dicunt Condaeum iam esse in Lingonibus, et magnis itineribus contendereaut Lutetiam aut Aureliam, et interruptam esse actionem de pace. Aiunt etiam ipsum prope Ginuillam incidisse in equites Guisianos, quos profligauit, et ex eis sexcentos interfecit, et cepit trecentos. Si haec sunt vera, puto eum proficisci Aureliam eo itinere, quo Andelotus altero bello duxit equitem Germanicum, nam dicitur Aurelia obsideri a Danuillo filio Connestabilis: in ea autem vrbe Condaeus, Amiralius, et plerique ex iis qui cum ipsis sunt, habent vxores et liberos. Praeterea nusquam habent tormenta, quibus possint quatere muros, praeterquam Aureliae, quae oporteret eos indepetere, si vellent inuadere Lutetiam. Sed facillima est via ab Aurelia ad Lutetiam. Existimo partem copiarum, Ioannis Gulielmi Ducis Saxoniae transituram Rhenum ad hanc vrbem, nam Senatus iam significauit suis subditis, vt quae habent pretiosa, conuehantmature in vrbem. Episcopus Argentinensis et vicini comites valde metuunt aduentum talium hospitum, et ob eam rem nuper conuenerunt in Tabernis vt inter se rationem inirent, qua possint ipsorum subditi minimum damni accipere. Lotharingia est plane deuastata, et si quae eius pars mansit hactenus intacta, diripietur ab istis aliis equitibus. Dux Bipontinus aestimauit damnum, quod eius subditi acceperunt ab equitibus Ducis Ioannis Casimiri, et aestimationem eius damni repetiit a Casimiro misso ad eum peculiarinuncio. Parmensis Dux relicta inferiore Germania,


page 50, image: bs050

nono demum anno ex quo ex Italia discesserat eo redit. Non fecit hac iter sed per Tabernas, vbi puto eam pernoctasse Nudiustertius. Comitantur eum quadringenti equites maxima ex parte Itali et Hispani, qui multum damni dant iis, per quorum fines iter faciunt. Aiunt eius ministri eam nolle proficisci per Heluetios, sed per Burgundiam et Sabaudiam, quae est via multo incommodior, quam per Heluetios. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestrae Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Argentorati 19. Ianuarii 1568.

EPISTOLA XXII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quidam ex Metensi nobilitate ex Castris Condaei scripsit coniugi quae hic est, esse numeratum militi Germanico trium Mensium stipendium, quid mihi non fitverisimile, nam scio Condaeum non ita abundare pecunia, est tamen aliquid numeratum. Exercitus progreditur per Burgundiam, vt multi existimant Aureliam versus, quae a Regiis obsidetur. Rex dissoluit suum exercitum, et per vrbes disposuit militem vt se recreet interea dum adueniunt auxilia Germanica. Credo etiam quod pecuniae penuriam iam incipiat sentire: nam aiunt Heluetios valde conqueri sibi non numerari stipendia, et multos ex iis dilabi. Fuit hic Nudiustertius quidam vir ingeniosus et rerum peritus, qui per multos annos vixit inaula Caroli Imperatoris. Is recta veniebat Bruxellis, et inter alia quae dicebat, de miserabili statu inferioris Germaniae, et saeua tyrannide, qua praemuntur Regiones illae ab Hispanis, referebat etiam sub tempus quo discessit Bruxellis, venisse a Rege Galliae Legatum ad Albanum, per quem ab eo petebat, vtsuo domino significaret, se omnino coactum iri, transigere cum suis aduersariis, nisi Hispani statim mittant pecuniam, et militem promissum in conuentione, et foedere inter ipsos facto. Tractatio de pace est plane interrupta, et apparet Regios non serio de ea egisse: nam cum conuenisset de conditionibus, si serio eam expetiuissent, non ita disputassent de praestandis cautionibus: sed hoc faciebantvt ducerent tempus, sperantes sub aduentum militis Germanici, motum aliquem in castris Condaei excitatum iri. Audio tamen Card. Castillionaeum esse adhuc apud Regem. Scriptum est huc Geneua, in agro Borbonio prope Molinum vrbem, nostros conflixisse cum Pontificiis, et potitos quidem esse victoria, sed amisisse Mouantium suum praecipuum Ducem. Si haec sunt vera, puto nostros plus damni accepisse, ex


page 51, image: bs051

morte Mouantii, quam commodi ex victoria: nam fuit peritissimus rei militaris, et magnae auctoritatis apud milites, et tamen modestissimus. Mihi est dictum Regem non solum significasse Reiffembergio et Adamo Vaisso ne ipsi conscriberent militem, sed etiam ademisse ipsis stipendia, quod non est mihi verisimile hoc statu rerum. Alii dicunt eos coniungere se cum Rhingrauiis Bildstenio et Bassonstenio, et ad eos etiam accedere Marchionem Philibertum, quod non credo, eosque coniunctos, efficere ad tria millia equitum, et quinque millia peditum et Albanum permittere ipsis, vt faciant iter per Ducatum Luzelburgensem. Sed haec Germanica certius aliunde ad Vestr. Celsit. perscribuntur. Mandeslo iam est cum suo Claro in Metensi vrbe. Initio huius belli voluit prodere Regem, et vendere suam fidem Condaeo, sed non reperit emptorem, quod vbi resciuit Rex eum fecisse, reuocauit mandatum puod ei dederat, de conscribendo milite. Postea factus est sycophanta, et suis calumniis voluit persuadere perfidiam Duci Casimiro, et iis qui cum ipso sunt, ex qua re nihil praeter infamiam retulit. Iamvero, (vt vulgo dicitur) desperatio facit eum Monachum: nam cum videat se plane contemni, eo quod in persuadenda proditione non habuerit felicem successum, factus est concionator, et dicit se praeuidere hoc bellum fore calamitosum Galliae, et sibi persuadet se solum haec intelligere. Leginuper exemplum literarum eius ad Reginam, quibus hortatur eam ad faciendam pacem, antequam maiores copiae ex Germaniani Galliam inducantur, hoc est ante aduentum Ducis Ioannis Gulielmi, qui non est futurus ei valde gratus. Vehementer in iis literis laudat suam sapientiam; nam dicit se haec omnia quae acciderunt peruidisse, et potuisse Regem istis malis occurrere, si eius consilio fuisset vsus. Fuit mihi iucundum eas literas legere, eo quod videram eas plenas stultitiae et desperationis, et tamen ab istis per Germaniam sparguntur, tanquam aliquid depromptum ex intimis arcanis sapientiae ipsorum. Consul Creutzbergensis, quem Dux Ioannes Gulielmus miserat in Metensem vrbem, discessit inde 15. huius Mensis, accepto a Rege responso ad literas sui Domini. Mater Ducis Lotharingiae proficiscens in Bauariam inciditin grauissimum morbum prope Spiram, et curauit se deferri Bruxellas, quod est oppidulum in ditione Electoris Palatini. Deus conseruet Vestr. Celsit. et totam Illustrissimam V. Familiam. Argentorati 26. Ianuarii 1568.



page 52, image: bs052

EPISTOLA XXIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, euentus tandem docuit totam illam actionem de pace fuisse simulationem ad hoc institutam a Regiis, vt tempus ducerent, et pecunia aut aliis artibus efficerent, vt sub aduentum militis Germanici, motus aliquis in Castris Condaei excitaretur, et profecto parum abfuit, quin id accideret, cum paulo diutius differretur solutio stipendiorum. Tandem [vt audiui ab iis qui adfuerunt] Condaeus recensuit militem Germanicum non procul ab oppido Lotharingiae Neufchastel, et numerauit ei Mensis vnius stipendium, partim pecunia, partim vasis argenteis et aliis eiusmodi ornamentis datis in solutionem. Cum differretur diutius solutio, Dux Casimirus regressus est vltra dimidium milliare, et significauit, se omnino velle redire in Germaniam, quandoquidem non starent nostri promissis, ita vt Condaeus insecutus eum vix potuerit reducere. Aiunt decretum fuisse Barbiensi Comiti comprehendere Amiralium, si venisset in Castra Germanorum, sed de ea re admonitus Amiralius, collocutus est cum Barbiensi in patente Campo, vtroque habente secum certum numerum equitum. Cum exercitus esset ad oppidum Neufchastel, Amiralius voluit exigere a ciuibus eius oppidi sex millia coronatorum, ad quorum tamen solutionem obligabat se, et iam consenserant ciues, sed Barbiensis dixit se id non passurum, et sic ea res non habuit successum. Sunt Lotharingi, et quidem pontificii, a quibus haec audiui, qui praeterea dicebant omnes fere in castris existimare Barbiensem et Marschalcum Electoris Palatini accepisse pecuniam a Regiis, quae non ideo dico vt quenquam infamia aspergam: nam existimo ea potius falsa quam vera esse, sed ideo scribo, quia puto non esse inutile Vestr. Celsit. scire, non solum quid fiat, sed etiam quid dicatur vulgo, et quid sentiant aut suspicentur homines de rebus tanti momenti. Rex dicitur scripsisse Duci Ioanni Gulielmo ne properaret, quod putatur ideo fecisse, quia certo sperabat secuturam defectionem multorum ex Germanis a Condaeo. Fama erat in exercitu, Condaeum per Burgundiam proficisci velle Aureliam, et inde in Normanniam, vbi sperat se habiturum aliquid auxilii ex Anglia, quod non credo, si vera sunt quae dixit Iartier Angliae Heraldus, qui ante biduum hic nobiscum fuit. Veniens Vienna, stationariis equis: affirmabat enim coniugium inter suam Reginam et Carolum Archiducem habiturum successum. Narrabat praeterea quam magnifice et liberaliter ab Imperatore acceptus esset Comes Sussexiae Reginae Legatus. Imperatoris


page 53, image: bs053

etiam liberalitatem erga se laudabat, quem dicebat sibi donasse torquem aureum et vestes, quibus indutus erat eo die, quo ordinem Anglicum suscepit, quas aestimabat mille coronatis. Sed non dubito haec dudum ad Vestr. Celsit esse perscripta. Card. Castellionaeus est adhuc Lutetiae cum Rege, et hodie vidi literas Comitis Salmensis, qui est praecipuus in aula Lotharingica, in quibus scribit se adhuc sperare pacem, ego plane contrarium sentio, et puto fore difficile nostris diu consistere, quod non ignorant Regii. Bernates miserunt Geneuam magnam vim frumenti et pecuniam, ad sustentandos miseros homines, qui Lugduno et ex aliis Galliae locis, magno numero eo confluxerunt. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor V. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae Argentorati 30. Januarii 1568.

EPISTOLA XXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripseram antea Mouantium in agro Borbonio superasse quidem Pontificios, sed in ipsa pugna interiisse, verum res se aliter habet. Ducebant ipse et quidam alii ad Condaeum decem millia peditum, et octingentos equites ex Delphinatu et Gallia Narbonensi, et cum venissent in agrum Borbonium, nobilitas et praesidia, quae Rex habuit in illis regionibus, decreuerunt eorum iter impedire. Cum itaque esset ipsis traiiciendus Elauer, qui alluit Molinum, et influit in Ligerim ad Niuernensem vrbem, aduersarii existimarunt se habere optimam occasionem dissipandi ipsos, aut saltem inferendi magnum aliquod damnum. Quare cum equites Mouantii primi fluuium traiecissent, magno impetu eos inuaserunt, et statim profligauerunt: sed dum eos persequntur, et paulo longius a fluuii ripa discedunt, Mouantius cum parte peditatus traiicit in magno frigore, et vado valde profundo, vt in fluuio nauigabili, et aduersarios a persequendo equitatu redeuntes, et in se conuersos, fortiter sustinet. Dum sic pugnatur reliqua pars peditatus traiicit, et sic paulatim accrescentibus Mouantio viribus, aduersarii tandem coniiciuntur in fugam, interfectis ex ipsis mille et quingentis, inter quos dicuntur fuisse sex equites Regii ordinis. Poncenatius vnus ex Ducibus, qui cum Mouanto erant, dicitur fuisse letaliter vulneratus. Haec acciderunt decima Ianuarii. Mouantius post pugnam colligens dissipatum equitatum, per Bituriges profectus est Aureliam. Sub idem fere tempus Genlius intulit non leue damnum Pontificiis prope Nouiodunum vrbem


page 54, image: bs054

Picardiae vsus tali stratagemate. Instruxit ad quinquaginta currus, quibus imposuit eos ex militibus, quos secum fortissimos habuit, iussos in ipsos decumbere, et ita parauit omnia, vt spectantes iudicarent aut puluerem bombardicum, aut commeatum illis curribus vehi, quibus etiam loco praesidii adiunxerat paucos milites, ne fraus facile deprehenderetur. Ipse autem cum equitatu, et reliqua parte sui peditatus, continuit se in sylua non procul a via, qua currus progrediebantur. Dominus de Piennes praefectus earum Regionum, non procul aberat ab eo loco, cui cum de curribus esset significatum, iussit suos statim se armare, existimans sibi praedam offerri. Habuit autem secum tria signa peditum, et cohortem equitum. Cum propius ad currus accessisset, milites qui in iis delitescebant, desilientes, et displodentes bombardas, equitatum Piennii qui prior aduenerat, magno damno affecerunt. Dum ita ad currus pugnatur, Genlius prodiit ex insidiis, et hostes stratagemate antea perturbatos, facile coniecit in fugam multis ex ipsis interfectis, et ereptis omnibus signis militaribus. In Delphinatu ii qui sunt nostrae religionis obsident Gratianopolim, a qua obsidione, vt reuocarent eos Lugdunenses, inuaserunt et ipsi Valentiam. Lugduni dicuntur exussisse Pontificii plus librorum nostrae religionis, quam trecenti currus vehere possint. Diuendunt ibi omnia bona nostrorum, et ea pecunia ad bellum vtuntur. Pestis coepit eam vrbem inuadere, et totam vicinam Sabaudiam. Sic vbique in Gallia omnia sunt plena summarum miseriarum. Scribitur huc ex pluribus Galliae locis, Anglos parare se ad ferendum auxilium Condaeo, sed nihil tale scribitur ex Anglia ad eos, qui hic procurant negotia Reginae Angliae, quare existimo non esse verum. Aiunt Pontificem Rom. respondisse Regi Galliae petenti pecuniam cuius spem fecerat, sibi cogitandum esse de defensione Italiae, aduersus quam dicatur Turca instruere maximam Classem. Hic audiui Imperatorem reuocare Phauserum, qui fuit eius concionator eo tempore, quo ambiens Imperium, videbatur profiteri veram religionem. Faxit Deus vt de ea reiam serio cogitet: nam vnica est ratio pacandi orbem Christianum. Sponsa Principis Bauarici iam est hic cum Comite Valdemontio. Sequitur Matrem in Bauariam, quae ante aliquot septimanas praecessit cum filia natu minore. Dicebatur autem incidisse in morbum prope Spiram, sed nescio an conualuerit. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Argentorati secund. Febr. 1568.



page 55, image: bs055

EPISTOLA XXV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, iam certo constat non fuisse seriam actionem de pace, et Regios ideo tantum eius mentionem iniecisse, quia existimabant sub aduentum Germanorum excitatum iri motum aliquem in Castris Condaei: nam vbi animaduerterunt se ea spe excidisse, et Germanos Duci Casimiro obstrinxisse se iureiurando ad tres Menses, totam actionem de pace abruperunt, et Rex palam dixit se omnino constituisse, et vitam et Regnum in quoduis discrimen potius coniicere, quam ad vllas pacis conditiones deuenire. Idem etiam respondisse dicitur Legatis Heluetiorum hortantibus eum ad pacem. Quidam putant ipsum expectasse responsum Regis Hispaniae et Pontificis Rom. de praestandis auxiliis promissis, de quibus cum dubitaret egisse serio de pace, sed iam confirmatum ab ipsis matasse sententiam. Sed ego existimo omnia fuisse simulata: nam si serio egisset, sine dubio res fuisset confecta, cum de cautione praestanda tantum disceptaretur: de conditionibus enim conuenerat. Dicitur autem Rex detinere captiuos Card. Castillionaeum, Dn. de Beuchauanes, et Dn. Desternay, quos data fide ad se Lutetiam accersiuerat, vt coram cum ipsis de pace ageret. Pedites aliquot Germanici ex iis qui cum Duce Casimiro erant profecti, significarunt Condaeo se esse veteranos, et non fore contentos eo stipendio, quod solet vsitate numerari, et cum petitionis ipsorum nulla haberetur ratio, secesserunt a reliquo exercitu, sed postea sunt circumuenti ab exercitu Regio, et armis spoliati. Hac plerique faciunt iter nudi et egentes. Condaeus ex Lingonibus duxit exercitum in Burgundiam, vbi etiam habebat suas copias Regis Frater, qui se recepit Trecas, quae est vrbs Campaniae. Condaeus eo prosecutus ipsum, conatus est ad pugnam pellicere, incensis etiam circa vrbem aliquot aedificiis, sed id ab ipso frustra est factum: nam Regis Frater non solum peditatum, sed etiam equitatum recepit intra vrbem, quae est amplissima. Copiae Germanicae Ducis Ioannis Gulielmi, et aliorum non possunt facile se cum Regis coniungere, si Condaeus posset in illis Iocis consistere. Sed credo quod commeatus penuria eum inde expellet. Dum in ea vrbe moratur Regis Frater, orta est grauissima contentio ex causa futilissima, inter Dn. de Martiques, qui est ex veteri familia Luzelburgensi, et Dn de Meru tertium filium Connestabilis, quae contentio ita diuisit exercitum, vt parum abfuerit, quin grauissimum malum inde oriretur: nam Dominus de Martiques est factionis Guisiacae,


page 56, image: bs056

Connestabilis autem factio etiamsi destituta a Castillionaeis videatur altera imbecillior, nondum tamen ei cedit. Rex vbi id resciuit, statim imperauit vtrique parti vt abstineret a contentione, et constituit se iudicem istius controuersiae. Interea dum Condaeus cum exercitu venit in Lotharingiam, vt se cum Germanis coniungeret, Parisienses existimantes, se habere pulchram occasionem occupandi Aureliam (quae in ea Galliae parte est nostris instar asyli) duxerunt eo copias, sed ii qui erant Aureliae in praesidio facta eruptione, ad duo millia ex ipsis ipterfecerunt, et reliquos in fugam coniecerunt. Rochella vrbs maritima in Pictonibus dicitur defecisse ad Condaeum. Probe eam vrbem sunt celebres illae salinae, ex quibus Rex habet praecipua sua vectigalia. Defecit et alia vrbs maritima Blaia nominata, quae est ad ostium Garumnae, non procul a Burdegalla. Si Condaeus duxerit exercitum in eas Regiones, bellum diutius durabit, quam existimauerunt Pontificii. Mitto ad Vestr. Celsit. scriptum ex Gallica lingua in Germanicam conuersum, quod continet causas et initia huius belli. Omnia sunt miserrima in Inferiore Germania, quantum audimus ex iis, qui plurimi inde in has regiones profugiunt; sed quoniam non dubito, aliunde haec omnia ad Vestr. Celsit. perscribi, de iis non soleo scribere. Albanus armat duodecim naues, quas dicit se velle mittere obuiam Regi, venienti ex Hispania. Omnes existimant eas instrui ad abducendos in Hispaniam Egmondanum, Hornensem, et alios captiuos. Regina Angliae suam classem etiam instruit. Credo quod metuat, ne Hispani aliquid tentent in Anglia, vbi habent suas factiones ex occulte Pontificiis, qui sunt non pauci, et fere praecipui inter Proceres. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Argentorati duodecima Febr. Anno 1568.

EPISTOLA XXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ad Domine Clementissime, vbi nam sit hoc tempore Condaei exercitus hic ignoramus. Aiunt eum discedentem ex Lotharingia, assequutum esse Regium exercitum ad Altissiodorum Burgundiae vrbem, et ex postremo agmine caecidisse ad tria millia hominum, sed non audeo haec pro certis affirmare. Cum faceret iter Condaeus non procul a Comitatu Burgundiae, qui est Regis Hispaniae, ibi magno tumultu conscriptus est miles, ad firmanda oppida praesidiis, sed alio se conuertit. Pontifex Rom. et omnes Italici Principes, exceptis Venetis,


page 57, image: bs057

dieuntur inter se iniisse foedus ad opprimendos nostros in Gallia. Pontifex habet ad decem millia hominum in Ciuitate Veteri, quae est ad mare Thuscum, quos classe in Galliam Narbonensem mittere constituit. Reliquorum copiae conueniunt Mediolani, inde per Alpes profecturae Lugdunum. Copiae Ducis Ioannis Gulielmi, mille et quingenti equites Rheingrauii, et mille Baronis a Betftein recensentur ad monasterium Beaulieu, medio fere itinere inter Verdunum et Cathalanum vrbes. Aiunt Ducem Ioannem Gulielmum accepisse ad S. Maximium [quod est monasterium prope ditionem Bipontini Ducis] triginta millia thalerorum missa ex Inferiore Germania: Lutetia autem sunt missa ad Rhingrauium et ad alterum quadraginta millia francorum. Mitto ad Vestr. Celsit. edicta recens facta a Rege, quae satis ostendunt sublatam esse omnem spem pacis. Renouatur actio de coniugio inter Regem Galliae et Imperatoris filiam secundogenitam. Puto matrem Ducis Lotharingiae habere aliquid mandati de ea re. Intra duas aut tres septimanas ob istud negotium profecturus est ad Imperatorem Dn. de Lanzach, formator adolescentiae Regis, et iam praemissus est quidam Sansenerinus, qui eius adventum nunciet Imperatori. Qui in his Regionibus videntur aliquid intelligere, metuunt istas nuptias Bauaricas, et verentur ne ibi aliquid agatur, quod non sit nuptiale, et quod redundet in bonorum perniciem. Deus ista avertat. Dux Lotharingiae significat Bauarico per Comitem Paulum Salmensem, qui nudiustertius hac fecit iter, se ob istos motus Gallicos non posse interesse nuptiis sicut promiserat. Eius ditio est maxima ex parte deuastata, ab exercitibus, qui per eam ducti sunt. Haec ciuitas videtur sibi metuere: nam Senatus nouas munitiones instituit, et sumit mutuo pecuniam a vicinis, et iam concionatores diligenter hortantur populum, vt oret pro periclitantibus in Gallia, quod non fecerunt ante paucas septimanas. Aiunt filium Regis Hispaniae voluisse inscio parente nauigare in Inferiorem Germaniam, et propterea ab ipso cum id resciuisset, traditum esse custodiae. Quid voluerit tentare in Inferiore Germania non audiui, sed hoc si est verum potest esse initium magni alicuius mali: nam erit inter patrem et filium diffidentia, cuius rei habemus innumera exempla in historiis. Ante duos Menses hac fecit iter nobilis Hispanus vir grauis et multarum rerum peritus, et vt mihi videbatur, fide dignus. Is dixit mihi, se certo scire, Principem Carolum vehementissime odisse Albanum. Narrabat Albanum paulo antequam discederet ex Hispania, misisse ad ipsum insignes aliquos fructus in vase argenteo deaurato, qui cum fuissent ipsi oblati, arripuit vas et simul cum fructibus, per proximam fenestram abiecit, nec quidquam locutus est. Cum id Albano esset renunciatum


page 58, image: bs058

fertur dixisse. Sufficiet mihi ad vitam Rex quem iam habeo. Existimant in Italia nihil sibi hoc anno imminere periculi a Turcis propter pestem, quae in maxima parte ditionis ipsorum, et praesertim Constantinopoli crudelissime grassatur. Veneti tamen huic rei non fidunt, et augent praesidia suarum vrbium maritimarum. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Argentorati 22. Febr. 1568.

EPISTOLA XXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, iam in Gallia id accidit, quod ante aliquot Menses scripseram ad Vestr. Celsit. euenturum, videlicet Card. Lotharingicum, si veniret Lutetiam, occupaturum gubernationem, et redacturum Regem et Reginam in suam potestatem. Cum venit Lutetiam erat pene certa spes pacis: nam et populus Parisiensis, paucis factiosis axceptis, eam iam valde expetit, et etiam nobilitas, quae est in vtrisque castris. Immo aiunt supra mille ex nobilitate discessisse ex castris Regiis, et ad sua recepisse, plurimi etiam ex Heluetiis inde discedunt, tum propter Iuem, quae inter ipsos coepitgrassari, tum quianon numerantur ipsis stipendia. Aduentus autem Card. totam illam spem pacis interturbauit, et in ea re vsus est opera Legati Hispanici ad terrendam Reginam per se satis timidam. Curauit autem coniici in vincula Marschalcum de Cosse, fratrem Domini de Brissac, et Carnaualetum formatorem adolescen tiae Ducis Andeganensis, qui duo fuerunt praecipuae auctoritatis, in exercitu ipsius Andeganensis. Accusantur quod cum Regius exercitus Condensem in Lotharingiam sequeretur et pugnandi commoda occasio sese aliquoties obtulisset, a pugna tamen abstinuerint. Iis oppressis iam in exercitu Regio sunt praecipuae auctoritatis Aumalius, Nermorsus, Guisius et Martignes, qui omnes sunt Lotharingico Card. addictissimi: itaque iam omnia proarbitrio administrat. Duo fratres Montmorantii maiores natu, cum viderent post mortem parentis non haberi ipsorum eam rationem a Rege quam sperauerant, discesserunt ex aula. Ii muniti suis clientelis, quae non sunt exiguae, efficiunt tertiam quandam factionem seiunctam a Regia et Condensi, et conantur res perducere ad pacem. Antea quidem indignabantur se a Regina contemni, sed postquam rerum potitur Card. Lotharingicus, quem sciunt sibi esse inimicissimum, habent causas,


page 59, image: bs059

quare sibi metuant. Qui hactenus fuerunt intimi Reginae Consiliarii, et initio a pace abhorruerunt, vbi animaduerterunt quid moliretur Cardinalis; hortati sunt Reginam ad pacem nostris concedendam, sed hoc fecerunt cum ea res non amplius esset in potestate Reginae: Cardinalis eos praeuenerat. Quicquid sit ea mutatio in aula minuit Regiorum potentiam, et addit animum Condensibus, et iam dicitur ipse Card. serio pacem expere, sed quomodo inter ipsum et nostros conuenire possit non video, itaque videntur mihi res iam eo redactae, vt necesse sit ipsum Card. aut regnare aut interire. Ante tres aut quatuor septimanas exercitus Regius fuit Meloduni, et Condensis Nemorsi, quae oppida non longius inter se distant, quam Friberga a Dresda, sed Regius dicitur iam se recepisse Lutetiam. Condaeus autem cum praecipua parte copiarum propius accessit ad ipsam vrbem, vt absumeret quicquid superfuit commeatus in vicinis vrbi pagis. Alteram partem suarum copiarum misit ad Ligerim Duce Mouantio, quae Blesiam vi expugnauerunt, et praesidiarios omnes milites interfecerunt. Dediderunt autem se ipsis Ambosia, Saumrim, et vt quidam aiunt, Turonensis vrbs, a quibus exegerunt ad centum millia francorum. Sub initum Februarii, prima acies Condensium, cuius erat ductor Andelotus, incidit in postremam Regiorum, quam ducebat Ludouicus Gonzaga Dux Niuernensis, quae maxima ex parte constabat ex Italis, ex quibus Andelotus quingentos aut sexcentos interfecit, et Aeneam pium, ex familia comitum Carpensium cepit, quem Dux Ferrariensis dicitur voluisse redimere, quadraginta millibus coronatorum. Rex recens creauit plures equites sui ordinis, et inter alios duos Rhingrauios fratres. Dux Ioannes Gulielmus reliquit suam coniugem in vrbe Medensi. Aliquandiu haesit cum suis copiis ad Verdunum, sed puto eum vlterius iam esse progressum. Puto V. Celsit. dudum resciuisse de pecunia, quae ab Italis deuehebatur Rheno in Inferiorem Germaniam, intercepta ab Electore Palatino. Dicunt Heidelbergenses eam efficere summam, centum et quadraginta millium coronatorum, sed Itali affirmant esse ducentorum millium. Bipontinus Dux renunciauit Regi Hispaniae stipendium, quod ab ipso habebat, et significauit se nolle amplius esse ipsi obstrictum iuramento. Idem fecit eius filius Imperatori. Ordines regni Scotici tulerunt capitalem sententiam in suam Reginam ob caedem mariti, sunt qui dicant, eam iam esse truncatam capite. Iam proficiscor Dillemburgum ad Principem Orangiae, qui scriptis ad me literis Argentoratum petiit, vt ad se venirem, si res meae id ferrent. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Francofurti 13. Martii 1568.



page 60, image: bs060

EPISTOLA XXIIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Videtur Deus tandem oculo misericordiae suae respexisse ad eos, qui in Gallia tantis malis oppressi erant, vt nihil ipsis dulcius esset lachrimis et gemitibus: vel potius exaudiuisse clamorem, innocentis sanguinis pro ipsius nomine iniuste et crudeliter effusi. Flexit enim corda eorum qui praesunt gubernationi, ad pacem, quam tam ardentibus votis toties expetitam, miserae et deuastatae patriae tandem concesserunt. Quibus autem conditionibus sit nostris concessa adhuc ignoramus, sed non potest non esse potior bello etiamsi in eo omnia feliciter successissent, Aiunt equites Germanicos, a nescio quibus conductos esse statim vbi factum est decretum de pace. Dux Ioannes Gulielmus profectus est Lutetiam ad Regem, quem nondum salutauerat, et eo coniugem suam ex Metensi vrbe euocauit. Dux Casimirus nondum ad Regem accessit. Aiunt Electorem Palatinum, vbi ei de pace est significatum, in signum laetitiae curasse displodi quicquid est maiorum tormentorum in arce Heidelbergensi. Card. Lotharingicus vbi animaduertit omnium animos ad pacem inclinare, et vtcunque deflagrare incendium tanto conatu a se excitatum, voluit videri nauare aliquid operae ad illud restinguendum: nam scripsit ad procuratores rerum suarum Episcopatu Metensi, vt oppignoratis oppidis et pagis ipsius Episcopatus, conficerent ei, quadringenta millia francorum, quae dicit se velle Regi numerare ad dissoluenda stipendia militi Germanico. Elegans est haec simulatio liberalitatis: nam scit se non inuenturum quenquam, qui ei pecuniam ea ratione credat: quod si inueniret de alieno tamen et non de suo largiretur. Cum ante quinquennium mors Guisii Galliae pacem attulisset, Vestr. Celsit. suis literis hortata est Reginam ad eam constanter et bona fide seruandam, et detulit ipsi opem et auxilium, aduersus eos qui conarentur eam turbare: quae res fuit ita grata bonis omnibus, vt eo die quo literas Reginae tradidi, Cancellarius inter caenandum dixerit amicis, hodie accepimus literas ex Germania, quae nos ingenti laetitia affecerunt. Si Vestr. Celsit. iam aliquid tale ad ipsam scriberet, procul dubio confirmaret ipsam, et redderet constantiorem aduersus artes Hispanorum et Pontificis Rom. qui nullum non mouebunt lapidem, vt denuo Galliae tranquillitatem tanquam sibi exitiosam turbent, et euertant quiquid hac pace recte constituitur. Fui Dillemburgi per duodecim et tredecim dies, vbi Princeps Orangiae mihi et aliquot aliis curauit prolixe explicari causas et initia


page 61, image: bs061

tumultuum in inferiore Germania, et suam responsionem ad accusationes Albani, quam puto ipsum breui missurum ad Vestr. Celsit. Quantum ex iis iudicare possum, nihil aliud peccauit, nisi quod noluitse praebere ministrum ad eam tyrannidem, quam Hispani dudum sunt conati constituere in inferiore Germania, et tandem constituerunt adeo saeuam, vt si quis de re leuissima accusetur, si statim interficiatur, id habeat pro beneficio: nemo enim hactenus ab ipsis est interfectus, qui non prius variis tormentis excarnificatus fuerit. Audiui a viris fide dignissimis, Albanum habere vltra decem millia captiuorum, praeter innumeros qui iam sunt affecti supplicio, et quotidie plures coniicere in vincula. Reuocauit ex Gallia Comitem Arembergium cum suo equitatu, et mandauit ei, si pax fieret in Gallia, vt conaretur Italos, qui militarunt Regi Galliae, perducere in Inferiorem Germaniam. Pax Gallica videtur praebere pulchrum occasionem Belgis exulibus ad repetendam patriam, si ea scirent vti, quod adeo metuunt Antuerpiae, vt multi mercatores vendant paruo pretio suas merces iis, qui habent numeratam pecuniam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae Francofurti Cal. Apri. 1568.

EPISTOLA XXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, mitto ad Vestr. Celsit. conditiones pacis factae inter Regem et Condenses 23. superioris Mensis, quas nemo hic fere praeter me credit esse veras: nam ex variis locis, huc perscribuntur conditiones ipsis Condensibus multo aequiores, de quibus nolui quicquam ad Vestr. Celsit. scribere, quia eas non existimaui esse veras. Indicent alii vt volent, quantum ad me attinet ego existimo, nostros non parum esse consecutos adactis Pontificiis ad concedendam ipsis pacem. Optassem quidem melioribus conditionibus esse factam, sed vix sperabam posse eas impetrari, quae iam sunt impetratae, et forte mecum sentiet, qui cogitabit homines omnium rerum inopes et ex rapto tantum viuentes, ac ab omnibus fere desertos, gessisse bellum aduersus Pontificem Rom. et omnes Reges et Principes ipsi addictos, in quo non certabatur de ipsorum dignitate et existimatione, sed de vita et fortunis omnibus. Profecto non solum Galli, sed et aliae quoque gentes, quae veram religionem profitentur, debent agere gratias Deo pro ea pace, qua labefactatur scelerata illa conspiratio facta a Pontificiis in perniciem eorum omnium, qui ab ipso Pontifice defecerunt. Si fuissent nostri plane


page 62, image: bs062

oppressi, non se continuisset illud malum intra Galliam, quod iam satis apparebat in Anglia, vbi Pontificii coeperant in variis locis suas missas clam celebrare, et putabantur id propediem palam facturi: ad quam rem excitabat eos fama de coniugio Caroli Archiducis, et Reginae ipsorum, quod existimant certo esse confectum: ego tamen id non credam, priusquam audiuero nuptias esse celebratas, quamuis hic multi dicant breui nomine Imperatoris, profecturum in Angliam iuniorem Card. Tridentinum, vt de tota recum Anglis transigat. Satis etiam indicat quid haberent animi Pontificii, crudelitas Albani in Inferiore Germaniae, qui eos, quos hactenus coniecit in vincula, iam variis modis tortos, tradit carnificibus. Nuper Gandaui variis suppliciis fuerunt affecti quinque et viginti honesti ciues, Bruxellis decem, et Valentianis septem praecipui fere ciues totius oppidi. Aiunt Albanum dixisse, se intra Festum Resurrectionis Domini, euacuaturum carceres, in quos dicitur coniecisse, infinitam hominum multitudinem. Sed sanguis innocens clamat ad Deum, qui iustis oculis haec cernit. Credo Ducem Bipontinum reconciliatum esse Electori Palatino. Venit ante aliquot dies Heidelbergam, cum exiguo comitatu, vbi per noctem vnam tantum haesit: iam ibi expectatur cum coniuge et liberis. Precor a Deo omnia fausta et felicia Vestr. Celsit. ac toti Illustr. V. Familiae Francofurti nona Aprilis 1568.

EPISTOLA XXX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Condenses obsidebant vrbem Carnutum, et iam magnam partem muri deiecerant, cum est facta pax in Gallia, ita vt videatur Rex in ea re properasse, vt eam vrbem a periculo liberaret. Reclamarunt autem quantum potuerunt Legati Pontificis Rom. et Regis Hispaniae, immo aiunt eos minitatos esse Regi bellum, si haereticis pacem concederet, sed Regem ita respondisse, vt eos terruerit. Pars debiti stipendii numeratur militi Germanico, reliquam partem promittit Rex se soluturum in hac vrbe Mense Septembri, et dat fideiussores mercatores Germanos. Quinque millia equitum ex copiis Casimiri, et septem aut octo millia Vasconum deferunt suam operam Belgis aduersus Hispanos, et si numeretur ipsis vnius mensis stipendium, promittunt se non petituros pecuniam intra quatuor aut quinque menses. Quid ad haec sit responsurus Princeps Orangius ignoramus: Nam hodie primum hinc discessit Dn. de Malberg, qui talia mandata ad eum


page 63, image: bs063

perfert. Mandauit Rex Heluetiis, et Casimiri militibus, vt per Burgundiam in patriam redeant, eo quod sit paulo minus deuastata hoc bello, quam Campania. Ita si quid fuit reliquum in misera mea patria illud ab sumetur. Miles Ducis Ioannis Gulielmi nec vidit hostem, nec se cum Regio exercitu coniunxit, nec propius ad Lutetiam accessit: haesit enim ad vrbem Suessonum, quae abest a Lutetia plusquam viginti milliaribus. Aiunt Albanum solicitare eum, et conari ad se pertrahere. Sunt qui dicant ipsum Ducem Ioannem Gulielmum petiisse ab Albano, vt sibi liceret reducere copias in Germaniam per ditionem Regis Hispaniae. Conatur etiam Albanus ad se pertrahere reliquias Italorum, qui hoc bello Regi Galliae militarunt. Dicitur Georgius Ioannes Palatinus detulisse Albano suam operam in conscribendo milite. Bipontinus videtur etiam aliquid magnum meditari. Itaque si res inferioris Germaniae non moveantur, et miles, qui est in Gallia, redierit in Germaniam, puto Episcopos Rhenanos non fore extra periculum. Dabit autem operam Albanus vt inuadantur, cum indicet illam vnicam esse rationem remouendi a se ipsum periculum, nec desunt, qui suspicentur eum arte incitare Bipontinum ad id faciendum. Scriptum est huc ex aula Gallica, Regem Hispaniae letaliter decumbere, et filium eius corruptis custodiis, fugisse in Angliam. Id si est verum, sequetur in toto orbe Christiano ingens rerum omnium confusio, nec poterit cuiusquam sapientia aut auctoritas malis impendentibus remedium inuenire: non solum enim non mouebitur inferior Germania, sed et Italia et Hispania: nam inquisitio quae iam in Hispania omnia potest, vix admittet ad regnum Principem Carolum, si vel minimam suspicionem de eo conceperit, quantum ad religionem attinet. Ioannes ab Austria Frater naturalis Regis Philippi, multum valet gratia apud plurimos ob spem, quam de eius virtute conceperunt. Non parum etiam fauet ei Inquisitio, ac etiam factio Albani, quae non seiungit se ab Inquisitione. Id etiam ipsum incitabit, quod non ignorat se non posse consistere, si Caro-Ius ad regnum perueniat, cum inter ipsos ex iuuenili aemulatione natum sit acerbum odium, nec desunt qui dicant, factum esse delatione eius, vt Carolus venerit in suspicionem apud parentem. Praeterea non est inusitatum Hispanis praeferre naturales legitimis, si videant eos plus valere ingenio. Non dubito etiam Imperatoris filios habituros suos fautores, sed est adhuc nimis tenera ipsorum aetas ad exercendas factiones. Regina etiam cum habeat duas filias, et sit denuo grauida, non negliget se, nec negligetur a matre. Sed spero haec omnia fore falsa, quae de morte aut letali morbo Regis Hispaniae dicuntur, etiamsi hic pro veris affirmentur. Orta Romae aemulatione et contentione inter Granuellanum et Farnefium


page 64, image: bs064

Cardinales, dicitur Farnesius sumsisse sicarios in aedes Granuellani, qui ipsum interficerent, qui cum praemonitus in abstrusam partem aedium se recepisset, interfecti sunt a sicariis duo eius cubicularii. Aiunt Regem Hispaniae vt liberaret eum a periculo, iussisse eum proficisci Genuam, vt ibi praesit Classi instruendae. Cum promulgaretur Rhothomagi edictum de pace, quidam excitato tumultu, illud per vim praeconi eripuerunt, et conculcarunt pedibus, et postea diripuerunt aliquot domos eorum, qui sunt nostrae religionis. An isti suae timeritatis poenas dederint nondum scimus. Ego omnia sausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Francofurti in die Resurrectionis Domini 1568.

EPISTOLA XXXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. De Gallia nihil aliud iam audimus, quam facta pace, tumultuatum esse, in aliquibus vrbibus, et praesertim Lugduni, Rhotomagi et Ambiani, vbi plebs concitata a Sacerdotibus aliquot ex nostris interfecit. Sunt qui dicant Ambiani plures quam ducentos interfectos esse, quod mihi vix est credibile. Ipsa nobilitas Gallica Regem ipsum etiam repugnantem dicitur coegisse ad faciendam pacem: nam cum vicini essent inter se exercitus, et quotidie fierent velitationes, qui in iis capiebantur, vtrinque humaniter tractabantur, et permutatione reddebantur. Vbi ad suos redierant, praedicabant aduersariorum humanitatem, et bellum execrabantur. Istorum sermonibus, et incommodis quae ex bello sentiebant, tandem ita sunt moti ii, qui cum Rege erant, vt palam dicerent, se nolle se amplius suorum sanguine polluere, et plurimi ex iis, non petita dimissione, ex castris discesserunt. Consilia pacis impediebant quantum in se erat Card. Lotharingicus cum sua factione, et Legati Pontificis Rom. et Regis Hispaniae, qui obiiciebant foedus ictum Baionae, et minitabantur bellum Regi, si cum haereticis transigeret. Id cum saepius et arrogantius facerent, Rex tandem commotus iuueniliter respondisse fertur: Si vestri Principes mihi bellum inferant, ego obiiciam ipsis meos Huguenotos, quos scio in ea re mihi alacriter obtemperaturos. Copias Ducis Casimiri dicunt esse ad oppidum Lingonum, inter Burgundiam et Lotharingiam. Paulatim progrediuntur, expectantes reditum Malbergi et Cormaillon nobilium Belgarum, per quos Orangio Principi suam opeam detulerunt. Conuenerunt ipsum Principem


page 65, image: bs065

Duceburgi in Clinia, cui cum exposuissent mandata, quae a milite Germanico et Gallico ad eum habebant, is satis frigide eis respondit: nam dixit sibi quidem gratum esse illud officium, sed se destitui pecunia. Itaque isti eum exigua spe ab eo discesserunt, sed postea Heidelbergae inciderunt in aliquos, qui eos dimiserunt cum responso, quod ipsis longe magis placuit: nam audio omnino decretum esse, vt conducatur miles, qui est in Gallia, quod ab ipsis prudenter factum existimo, et spero ipsos plus effecturos per illum militem, quam per eum, quem conscribent in Saxonia, cum ille alter iam sit in procinctu, et eo loco vbi viae sunt minus impeditae fluminibus, si ni Brabantiam sit irrumpendum. Ante paucas septimanas Comes a Culemborg receperat arcem suam Wittem, quae non procul abest a Falkemberg, expulso praesidio, quod ibi ab Albano collocatum erat. Id videbatur esse laetum belli initium, sed istam laetitiam postea deleuit clades accepta quorundam exulum temeritate, qui raptim collecto milite Germano et Belga, qui spe Stipendiorum in loca vicina Coloniae confluxerat, obsederunt oppidum Reumundam, quod est ad Mosam fluuium, cum nulla re ad bellum necessaria essent instructi, nec a milite, [qui maxima ex parte inermis erat] iusiurandum exegissent, nec ei quicquam stipendii numerassent. Quare Princeps Orangius, qui non procul aberat, monuerat eos saepius, ne eiusmodi militi fiderent, cum praesertim essent in vicinia Comes Philippus ab Eberstein cum suo milite, et copiae Hispanicae, relicta Brabantia, propius ad Mosam accessissent. Eius monitis cum non ob temperarent 25. superioris mensis resciuerunt Comitem Ebersteinium aduentare cum suo milite, sex aut septem signis Hispanorum, et non paucis equitibus, qui tandem exules conantes se recipere, assecutus est ad oppidum Cliuiae Dallem, et ex iis interfecit non pauciores quingentis, ex suis autem amisisse dicitur ad ducentos. Cum vero exules ex fuga recepissent se in oppidum Dallem, Hispani eos insecuti, simul cum ipsis in oppidum irruperunt, illudque diripuerunt, quamuis esset Cliuensis ditionis. Copiae exulum fuerunt mille et quingentorum peditum et sexaginta aut septuaginta equitum, quorum vix tertia pars interiit, et tamen Hispani iactant vbique, se insignem victoriam obtinuisse, et ex inimicis interfecisse ad duo aut tria millia, Captus fuit in ea pugna Dn. de Villers exul Belga, qui procul dubio afficietur ab Hispanis crudeli supplicio. Post pugnam Hispani traxerunt humi captiua hostium signa, et dicuntur irrupisse in Coloniensem Episcopatum, et diripuisse ac incendisse oppidum Murs, quod est Comitis a Noua Aquila, cuius vxor fuit soror Principis Orangii. Princeps Orangius, qui tunc temporis erat in Cliuia, cum videret non succedere defectiones vrbium, vt ipse sperauerat, recepit


page 66, image: bs066

se Dillemburgum, cum Comite Hochstratensi. Iam hic, et in vicinis vrbibus, ac in monasteriis, quae Elector Palatinus attribuit exulibus Belgis, conscripsit Orangius quicquid potuit habere Belgici militis, quem qui conscribunt iubent ire Dillemburgum. Profecti sunt eo ex hac vrbe septuaginta aut octuaginta. Credo Vestr. Celsit. dudum audiuisse de occupato oppido Dam, et arce Legne in Frisia, et quia non dubito certius aliunde, quae ibi geruntur ad eam scribi, nihil iam de iis scribam. Dux Ioannes Gulielmus redit in Germaniam per Luzelburgum et Treuiros, et ita dimittit suum militem, vt videatur eum mittere ad Albanum: nam redit in Germaniam, per Leodiensem Episcopatum, et est per ea loca, vbi iam sunt in armis Hispani. Idem facit eques Rhingrauii, Betsteny, et aliorum qui militarunt Regi Galliae. Credo V. Celsit. audiuisse de morte filii Ducis Virtembergensis, quem dicunt nunquam recte valuisse ex quo rediit ex nuptiis Bauaricis. Vidi literas scriptas Roma in quibus scribebatur Pontificem grauiter accusare Regem Galliae, quod vocauerit in auxilium Saxones, quos dicit nihilo meliores esse Huguenotis, et propterea non esse mirum, si nihil ei feliciter in hoc bello successerit. Accusat etiam eum quod habeat Constantinopoli Legatum Huguenotum, qui quantum in se est concitet Turcas aduersus ipsum Pontificem. Dicuntur recens appulisse Genuam quatuor millia Hispanorum, ad quos conscribendos, missus erat in Hispaniam ab Albano Petrusa Velasco. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Francofurti 18. die Maii 1568.

EPISTOLA XXXII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domina Clementissime, dudum ad V. Celsit. non scripsi, quia de rebus Gallicis adeo varia et incerta audiebam, vt plane ignorarem quid mihi esset scribendum. Quantum autem hic intelligere potui, ex sermonibus eorum, qui ex Gallia recens aduenerunt, nostri ibi fruuntur pace, quae ipso bello videtur pene deterior, cum multi ex iis impune quotidie interficiantur, et ii qui in aula Regia actoritate abutuntur, pauca ex iis obserueet, quae sunt nostris promissa cum pax fieret: nam adhuc retinent sex millia Heluetiorum, et vltra triginta millia peditum Gallicorum, quos vt semper ad manum habeant, in praesidia distribuerunt, et per eos vexant vrbes, quae nostris in postremo hoc bello adhaeserunt. Aureliae sunt decem et octo signa, ob quorum superbiam


page 67, image: bs067

et insolentiam, omnes fere honestiores ciues, coacti sunt inde profure. Eam ob causam Rochella in Pictonibus, et Monspessulus ac Nemausus in Gallia Narbonensi, hactenus Regium praesidium admittere noluerunt. Condaeus, Amiralius, Andelotus, et alii Proceres sibi valde metuunt, cum videant suos aduersarios esse milite instructissimos, se autem plane inermes. Card. Lotharingicus, et eius ministri omnia in aula pro arbitrio administrant, et vt habeant cuius nomine et auctoritate abutantur, suae factioni praefecerunt Ducem Andegauensem, Regis Fratrem, cui perpetuo adsunt aliquot viri militares ex eorum numero, qui in postremo hoc bello maxime insanierunt, ita vt iam plus posse videatur in Gallia quam ipse Rex. Reginae ambitio est causa omnium istorum malorum, quae vt omnia pro arbitrio agere possit, mauult praecipuam auctoritatem esse penes eum ex filiis, cui eam possit eripere quandocunque volet, quam penes eum, qui suo iure eam obtineat. Vt autem Regis Frater splendore, vita suam auctoritatem tueri possit, et liberalitate militares homines sibi conciliare, Ecclesiastici promiserunt ei annua ducenta millia francorum, et eum iam tanquam patronum agnoscunt. Haec omnia dicuntur agi consiliis Hispanicis, qui non potuerunt inire magis expeditam rationem euertendi Galliam. Hoc enim agitur vt adolescentulus rerum imperitus, et sua natura ambitiosus infletur, vt postea cum fratre committi possit. Regina etiamsi haec forte intelligat, eiusmodi tamen consiliae promouet, ita vt videatur esse magis solicita de Regis Hispaniae, quam de fuorum filiorum amplitudine, et sunt multi qui suspicentur, Regem Hispaniae, vt eam sibi deiunctiorem redderet, tradidisse filium custodiae, quem fama est consilio et auctoritate Inquisitionis exhaeredatum a patre. Quid igitur de Gallia sperari potest? cum ii quos de eius salute maxime solicitos esse oportuit, videantur hoc agere vt eam perdant? Curauit Rex denuo promulgari edictum de pace, sed id factum est sine fructu: nam qui praesunt prouinciis et indiciis nihil ea re mouentur, nec vindicant in eos, qui nostros iniuria afficiunt. Vt autem Vestra Celsit. certius intelligat, quam inique et indigne cum nostris agatur, mitto exemplum scripti, quod de iis rebus obtulit Regi, Amiralii Secretarius mandato sui Domini. Rex Galliae dicitur mittere subsidio Albano Duci, quinque et viginti signa peditum et mille et quingentos equites, et ob eam rem adhuc conscribitur miles in Campania, quae est praefectura Guisii. Dominus de Martignes conscribit etiam militem in Britannia Armorica, cuius est praefectus, quem dicunt se velle mittere in Scotiam, ad restituendam in regnum Reginam. Sed nostri existimant omnia haec praesidia aduersus se parari Aurelianensis et Lemonicensis Episcopi, et alii qui ante aduentum Lotharingici


page 68, image: bs068

Cardinaiis, fuerunt praecipuae auctoritatis in aula, iam sunt reiecti, et publice accusantur a Monachis tanquam proditores patriae, eo quod fuerint Regi auctores eius pacis quae est facta. Ego Illustrissime Princeps constitui Lutetiam vsque excurrere, etiamsi id non sim facturus sine periculo, vt haec diligentius considerem, et videam an omnia sint plane desperata. Statim autem redibo in Germaniam, et certiora de iis rebus ad Vestr. Celsitudinem scribam. Non habeo causam quare ibi iam diutius haeream, cum hic intellexerim mihi certo periisse quicquid ibi habui. Credo Vestr. Celsit. iam audiuisse Reginam Scotiae liberatam e custodia ab aliquot Proceribus, venisse in arcem Dumbarre, quae non procul abest a finibus Angliae, et conatam esse ibi militem conscribere. Id vbi resciuit Iacobus Frater naturalis ipsius Reginae, [qui ante annum publico consensu ordinum regni creatus est tutor Regis pueri, et regni administrator] collectis raptim copiis, tanta celeritate aduersus Reginam properauit, vt ipsa nec arci quamuis munitae, nec suo militi ausa fidere, mutatis vestibus, cum octo comitibus tantum fugerit in Angliam, sperans se clam conscensa naue, posse nauigare in Galliam. Sed agnita a cuiusdam loci praefecto, tradita est denuo custodiae, in qua adhuc asseruatur, nec potest Regina Angliae secum statuere, quid de ipsa sibi sit faciendum. Scoti enim eam repetunt, vt de ea secundum leges suas statuant. Rex Galliae etiam eam repetit et dicit non esse aequum vt tradatur Scotis, et eosdem habeat aduersarios et iudices, nec esse dubium Scotos ipsi esse inimicissimos. Simulat autem se conscribere militem in locis maritimis, vt eam in regnum restituat. Dominus de Martignes, qui eas copias conscribit, ante octo annos praefuit copiis, quas Rex Galliae tunc in Scotia habuit. Sed Scoti vocatis in auxilium Anglis, eum tunc ex Scotia excedere coegerunt. Qui ex Anglia scribunt, putant, Reginam Angliae non facile dimissuram eam e custodia. Hac hora mihi est significatum plurimos ex iis, qui sunt nostrae religionis conuenire in finibus Picardiae et Inferioris Germaniae qui putantur irrupturi in Flandriam duce Montgomerio, qui Regem Henricum in hastiludio letaliter vulnerauit. Ego V. Celsit. et toti Illustrissimae Familiae omnia fausta et felicia a Deo precor, Argentorati Vndec. Iul. 1568.



page 69, image: bs069

EPISTOLA XXXIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps a Domine Clementissime, scripsi postremo ad Vestr. Celsit. Argentorato proficiscens Lutetiam, vbi licet vltra Mensem haeserim, nunquam tamen ausus sum quicquam scribere, cum scirem in finibus Regni esse vbique dispositos, qui tabellarios scrutarentur, et literas omnes resignarent. Cum veni Lutetiam Rex erat in arce Madrid (quae inde abest duobus Gallicis milliaribus,) in qua arce incidit in febrim 20. Iulii qua per tres septimanas laborauit, post quod tempus, cum per quatuor dies nullum sensisset paroxismum, ita vt videretur plane conualuisse, paulo antequam discederem Lutetia recidit in duplicem quartanam, cum prior esset tertiana. Multi affirmabant id ei ex animi commotione accidisse: nam cum admonitus esset eos, qui nostram religionem profitentur, necessario adigi ad arma denuo sumenda ad salutem suam tuendam, cum nihil obseruaretur eorum, quae ipsis sunt promissa, cum de pace est actum, significauit matri se omnino uelle, vt quae nostris erant promissa, ea bona fide obseruarentur, et cum videret Card. Lotharingici praesentiam ipsis esse suspectam, se iudicare satius esse, vt publicae tranquillitatis causa ad tempus ex aula secederet. Verum mater et frater dicuntur ei respondisse, vbi eum ex auta eieceris, tu nos etiam et omnes, qui de tua salute sunt soliciti, eiicies, et huc attrahes eos, qui tibi et vitam et Regnum conati sunt eripere: quae cum aliquoties repetiissent non sine acerbitate et significatione indignationis, Regem ita commouerunt, vt ex ea re in morbum recidisse credatur. Regina iam solius Card. Lotharingici consilio vtitur in Regni gubernatione. Conferunt autem inter se consilia ipse Cardinalis et Legatus Regis Hispaniae, cuius plurimum aucta est auctoritas in aula Gallica, ex quo rescitum est de morte Caroli Principis. Card. Borbonius et Montmo rancii fratres, paulo ante meum discessum, ex aula discesserant, Aurelianensis et Lemonicensis Episcopi, (quorum consilio antea omnia administrabantur) petierant dimissionem. Caucellarius ab aliquot septimanis non solet ad Regium consilium accedere. Huc reuersurus eum salutaui, et cum inter loquendum dicerem me existimare eum rectius facturum, si interdum ad consilium accederet, nam etiamsi nihil rectum persuadere se posse speraret, posse tamen interdum inefficere, vt multa minus male fierent. Verum is respondit mihi ipsos non tantum non admittere eius consilia, sed ne conspectum quidem eius ferre posse. Is est status aulae Gallicae, quam ne ipsa quidem si velit salus seruare potest. Statim


page 70, image: bs070

vbi veni Lutetiam satis animaduerti omnia ad bellum spectare, cum viderem nostros innumeris iniuriis quotidie affici, et tamen nullam haberi rationem querelarum, quas ipsi ad aulam perferebant. Nihil ominus mansi ibi per mensem vt omnia diligentius scrutarer, et certius intelligerem, etiamsi id cum summo meo periculo facerem, cum non ignorarem multos mihi insidiari. Consilium Card. Lotharingici erat omnes proceres nostrae religionis arte et insidiis opprimere, vt ex interceptis eius literis depraehensum est. Condaeus et Amiralius erant in Burgundia. Andelotus profefectus erat in Britanniam Armoricam. Comes de la Rochefoncault erat in Pictonibus, vbi Rochella vrbs maritima erat adhuc in nostrorum potestate: nam edocta Aureliae et aliarum vrbium calamitatibus, noluit admittere Regium praesidium. Rex a facta pace vltra equitatum, quem perpetuis stipendiis alit, habuit semper in armis ad octuaginta signa peditum partim Gallorum, partim Heluetiorum. Partem horum militum constituerat mittere in Pictones duce Vieilleuillio, (quem aiunt diem suum obiisse) ad obsidendam vrbem Rochellam. Alteram partem mittebat in Campaniam et Burgundiam, ad circumueniendum Condaeum et Amiralium, quos existimabant ex Burgundia profecturos in vicinam Lotharingiam vt se coniungerent militi Germanico, quem falso suspicabantur aduentare. Condaeus autem et Amiralius vbi animaduerterunt se iam fere vndique praesidiis militaribus circumsessos esse, cum vxoribus, liberis et suis rebus omnibus, contrario quam aduersarii eorum suspicarentur itinere sunt profecti: nam cum exploratum haberent, posse vado transiri Ligerim ad oppidum Sancerre, miserant eo equites, qui vtramque fluuii ripam occuparent, quos postea quanta potuerunt celeritate sunt insecuti, et fluuium (qui est ex maximis Galliae) sine difficultate traiecerunt. Inde per Bituriges et Pictones profecti sunt Rochellam, quo ipsorum copiae ex tota Aquitania confluebant. Eam autem Galliae partem ad gerendum bellum ideo delegerunt, quia in ea plerique sunt nostrae religionis, potestque vicina Vasconia eis suppeditare militem, et praeterea longe abest a Lutetia, cuius vrbis potentia et opibus, nisi intrentur Pontificii, nequaquam nostris pares essent futuri. Sperant nostri vbi omnes ipsorum copiae conuenerint, se habituros ad triginta millia peditum, et octo millia equitum. Iis copiis si nihil efficient, frustra meo iudicio spem reponent in peregrino milite, a quo audio Amiralium plane abhorrere. Princeps Nauarrus dicitur aduentare ex Pyrenaeis cum validis copiis, vt se cum Condaeo coniungat. Constituerunt autem creare eum praecipuum ducem sui exercitus, et Condaeum eius Legatum. Andelotus conscribit militem in Britannia, cui se coniunget cum Normannicis copiis. Comes de Montgomeri. Hic affirmatur


page 71, image: bs071

Dn. de Martignes, praefectum Britanniae, et Andelotum collecto raptim equitatu inter se conflixisse, et Dn. de Martignes ab ipso Andeloto caesnm esse, quod vix credo esse verum:nam nondum habebant collectas copias cum ex Gallia discessi. Quoniam autem ii qui sunt nostrae religionis in Campania, Picardia, et ea parte Normanniae, quae est cis sequanam, nonfacile possunt ad Condaeum peruenire, eo quod sint interiecti aliquot maximi fluuii, conuenient non procul a finibus Luzelburgensis Ducatus. Inter istos sunt praecipui nominis, Card. Castillionaeus, Domini de Ienly, de Boussauanes, de Moi, et de Esternay, quibus se adiunget Lotharingica et Metensis nobilitas. Rex quidem milite abundat, sed tamen non est ea alacritas eorum, qui ipsum sepuuntur, quae est nostrorum, quos necessitas fortes reddit. Praeterea ductores exercitus ipsius, certant inter se ambitione, nec sunt saris concordes, nec etiam nostris virtute pares. Itaque iam melius spero de nostrorum successu, quam superioribus bellis. Regina et Card. Lotharingicus iam trepidant decepti sua spe. Existimabant Condaeum et Amiralium reponere spem suam in Germanico milite, ante cuius aduentum sperabant se posse eos opprimere. Seuere iam mandant praefectis prouinciarum, vt curent edictum de pace in suis prouinciis obseruari, sed haec oportuit fieri antequam arma a nostris corriperentur. Copiae Principis Orangii lente progrediuntur. Nisi traiecerunt Mosam antequam pluuiis intumescat, vix puto quicquam praeclarum ab ipsis gestum iri. Albanus ad oppidum Rechem infra Traiectum iunxit Mosam ponte et partem copiarum traiecit, simulans se velle cum Orangio confligere, quem scit esse cupidum pugnae. Sed credo eum nihil minus quam de pugna cogitare, nisi se efferat valde commoda occasio, sed tantum velle eo pellicere Orangium, vt terat tempus, et amittat occasionem traiiciendi Mosam, qui vbique fere iam est vadosus, quem sperat breui auctum iri pluuiis. Orangius dicitur iam habere castra ad Marcodurum. Eius equites suo more, multum damni vbique dant. Credo Vestr. Celsit. non ignorare Dn. Nicolaum de Hames, nuper in seditione militari globo traiectum interiisse. In Scotica res sunt perturbatissimae: nam Comes de Arghill concitauit populum, et praebuit se ei ducem aduersus Dn. Iacobum fratrem naturalem Reginae, qui decredo omnium ordinum constitutus est ante annum gubernator Regni, et tutor Regis pueri. Haec fiunt artibus Card. Lotharingici, qui etiamsi videat Regem Galliae egentissimum, et infelicibus istis bellis ciuilibus, sua opera inuolutum, tamen effecit vt armaret classem ad ostium Ligeris, qua reuehatur in Scotiam senior Comes Araniae, pecunia et milite instructus, ad augendam seditionem. Iacobus gubernator petit auxilium a Regina Angliae, quae iam in suo Regno militem


page 72, image: bs072

conscribit, et mandauit nuper, vt Regina Scotiae arctius custodiretur. Rex Galliae dicitur velle conscribere sex millia equitum Germanicorum. Heri huc venit Fridericus Rhingrauius, qui putatur eam ob causam venisse. Credo Bipontinum et Casimirum Palatinos cogitare de iuuandis nostris. Mitto scriptum ad Vestr. Celsit. quod continet causas, quae adegerunt nostros ad arma sumenda. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Francofurti 20. Septembr. 1568.

EPISTOLA XXXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, iactatus variis tempestatibus, et pene naufragus, huc tandem tanquam in portum concessu, vnde pereuntis patriae casum gemma in qua nec sanis consiliis est locus, nec quisquam bonus tutus esse potest. Mirabitur sane, si sapiet posteritas insaniam Regum nostri temporis, quibus quamuis Pontificis et totius colluuiei Romanae pessimae artes, et scelera non sint incognita, tamen vt conseruent ipsis ingentes illas opes, (quibus in perniciem Reipubl. Christianae, et ad turpem luxum abutuntur) nihil est tam nefarium, nihil tam detestandum quod non audeant. Rex Hispaniae in ipsorum gratiam, vnicum filium sustulit, et in Inferiore Germania crudeli supplicio affecit tot praestantes viros, quisua virtute et suo sanguine pepererant ei tot claras victorias, et eam auctoritatem, qua iam in orbe Christiano pollet. Regem Galliae toties expertum quam sibi et suo Regno sint perniciosa ea consilia, quae ab istis hominibus ipsi suggeruntur, denuo ita infatuarunt, vt iam atrociora quam vnquam antea, meditetur, aduersus eos, quos non ignorat sibi esse fidissimos, et ideo tantum arma sumere, quia nec ipsis nec ipsorum coniugibus et liberis vsquam tuto consistere licet. Nostra gens superiore aetate, numerata est inter eas gentes, quibus inest aliquid humanitatis, sed iam barbara feritate omnes superat. Quid enim magis barbarum, quam innocentum et sibi natura coniunctorum ita auide sanguinem sitire? Monui interdum viros alicuius auctoritatis quantum scelus esset cogitare de interficiendis iis, qui nostram religionem in Gallia profitentur, cum tam multi sint numero, et sint innocentissime pars populi, Sed statim respondebant nemini esse parcendum, quando agitur de publica tranquillitate, et si ducenta aut trecenta millia hominum interficiantur, intra triginta annos posse plures renasci. Cohorrescebam ad tales


page 73, image: bs073

voces: sed haec est humanitas quam didicimus et quotidie discimus ab Italis, quorum videntur deductae ad nos Coloniae, tam multi ex iis omnes Galliae angulos suis sceleribus polluunt et contaminant. Etiamsi haec et multo grauiores poenas mereantur nostra peccata, quia tamen video eos a quibus haec patimur, esse nobis sceleratiores, spero Deum (qui aequis oculis facta hominum aspicit,) tandem ab istis repetiturum innocentem sanguinem tanta copia ab ipsis crudeliter effusum. Non dubito Illustrissime Princeps, me istis meis querelis molestiam adferre Vestr. Celsit. sed quicquid ago aut instituto, haec mihi etiam nolenti in animum recurrunt. De Gallicis motibus pauca audiui ex quo ad Vestr. Celsit. Francofurto scripsi, quam puto non ignorare Regem Galliae conscribere militem in Germania, per Philibertum Marchionem Badensem, Philippum filium Landgrauii ex secunda coniuge, Comitem a Weserburg, Rhingrauios fratres, et Dn. de Bassompierre Lotharingum. Quidam putant Burkardo Comiti Barbiensi, et Luzelburgio data etiam esse a Rege mandata de ea re, sed id negat Barbiensis, et puto adneutrum missam esse pecuniam. Scriptum est huc Condaeum occupasse vrbem (Limoges Gall.) Lemouicum, et plures alias in Pictonibus. Mouantius obsidet Tholosam, oportet eum habere firmas copias, cum Tholosa sit maxima vrbium Gallicarum post Lutetiam. Qui veniunt ex Inferiore Germania affirmant Condaeum iniisse foedus cum Regina Angliae, in quo promittit se non transacturum cum aduersariis sine ipsius consensu, et daturum operam, vt ei reddatur Caletum, numerata Regi ea pecunia, de qua inter ipsos conuenit cum pax fieret iam est decennium, et praeterea tradidisse Anglis Rochellam vrbem. Quamuis id multi asseuerent, ego plane falsum esseiudico: nam si talia pacta cum Anglis iniret Condaeus, abalienaret a se voluntates, multorum ex iis qui ipsum sequuntur. Praeterea cum Rochellam constituerit tanquam arcem belli, in quam ipse et reliqui proceres deponant vxores et liberos, nemo mihi persuadebit ipsi vnquam venisse in mentem, vt eam tradat Anglis. Fama est etiam ipsum constituisse coniungere copias cum Principe Orangio, sed nemo peritus locorum, in quibus habent suas copias, id credet, cum alter ab altero absit plusquam centum et viginti milliaribus Germanicis, et interiecti sint multi maximi fluuii. Possent se forte coniungere cum Orangio ii ex Gallis, quos antea scripsi ad Vestr. Celsit. conuenturos non procul a finibus inferioris Germaniae, inter quos sunt aliquot praestantes duces militares, et praesertim Domini de Jenly, de Bouchauanes, et de Moy, cum quibus est etiam Card. Castillionaeus. Vicesima quarta die Septembris Strallen consul Antuerpiensis, et Wachseld Secretarius Egmondani truncati sunt capite, in oppido Viteuord, quod est inter Bruxellas


page 74, image: bs074

et Mechlinam. Inter eos qui capti fuerunt ab Albano hi duo maxime valuerunt ingenio, quare fuerunt per annum asseruati, et saepius crudelissime torti, antequam extremo supplicio afficerentur. Quantum audimus ex iis, qui veniunt ex castris Orangii, is nondum traiecit Mosam, sed vt aiunt sperat se impetraturum transitum a Leodiensibus. Leodii autem dissentiunt populus et sacerdotes: nam hi sunt addictiores Albano, populus autem fauet Orangio. Sed credo certiora de iis rebus quotidie scribi ad Vestr. Celsit. Orangius occupauit Limburgum oppidum et arcem Falkemburg, quae sunt ditionis Burgundicae. Mittebat Albanus subsidio praesidiariis militibusarcis Falkemburg, duas cohortes Hispanorum, quae inciderunt in Orangii milites, et sunt ab ipsis profligatae. Facta etiam Velitatione inter Germanicos et Hispanicos equites, non procul ab oppido Mastrech. Hispani cesserunt loco, quadraginta aut quinquaginta ex suis amissis, paucissimis ex Germanis interfectis. Haec omnia non sunt admodum magni momenti. Summa rerum consistit in transitu Mosae, quem nisi transierit Orangius non poterit diu retinere, quae iam occupauit. Si vero Leodii ipsum transierit patebunt ei pulcherrimi et cultissisimi campi Louanium vsque, quod a Leodio abest tantum duodecim milliaribus. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Lipsiae duodec. Octobr. 1568.

EPISTOLA XXXV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, tardius huc veni, quam existimarem, tum propter hyemis ac tempestatum saeuitiam, tum etiam propter lapsum equi, quo ita afflictum est mihi alterum crus, vt coactus fuerim per aliquot dies in itinere subsistere. Cum Cassellas ad Illustrissimum Principem Landgrauium Gulielmum venissem, consulebat vt Argentoratum potius quam huc irem, ibi enim posse plura de istis motibus intelligi, quam hic, propter discessum Principis Orangici ex Inferiore Germania, et quidem recte consulebat, sed non sum ausus ipsi obsequi, eo quod iussus essem huc venire. Quicquid ad Vestr. Celsit. scriptum est de pugna commissa in Gallia ad Burdigallam tertia die Nouembris, in qua dicebatur Condaeus fudisse copias Regias, et de altera commissa in Inferiore Germania prope Cameracum decima tertia eiusdem Mensis, in qua aliquot millia ex Albani exercitu caesa dicebantur, et plures ex proceribus capti,


page 75, image: bs075

id totum plane fuit confictum: nam nec vlla memorabilis pugna hactenus commissa est in Gallia, nec Orangius post illam velitationem factam vicesima octobris, cum Albano conflixit, vt intellixi ex iis, qui in vtriusque Principis castris fuerunt. Postquam excessit ex inferiore Germania Orangigus, Albanus rediit Bruxellas triumphans, cui sacerdotes omnes cum sanctorum reliquiis, magistratus et praecipui ciues processerunt obuiam, qua pompa nemo antea fuit exceptus, qui non esset ex Regio sanguine. Fama est eum breui promulgaturum edictum, quo Rex ignoscit omnibus, qui ad Catholicam Ecclesiam reuertentur, exceptis tantum iis, qui Principi Orangio in hac expeditione adhaeserunt, quod vix credo eum facturum, sed si fiat, plerosque ex exulibus, qui hic sunt pelliciet in nassam: adeo enim omnes fracti sunt animis, vt in sola Clementia saeuissimi tyranni spem suam reponant. Exercitus Orangii discessit ex Inferiore Germania omnium rerum egentissimus, et ita despondens animum, vt existiment ii qui tunc temporis in eo exercitu fuerunt, non fuisse difficile Albano ipsum profligare, sed tantum abest, vt de eo inuadendo cogitaret, vt ne quidem vnquam fecerit copiam pugnandi aequo loco, et semper sua castra fossa et aggere muniuerit. Dicitur Orangius inito foedere cum Condaeo, ad ipsum cum exercitu proficisci, quare video iam nihil ipsi superesse spei, praeterquam in Gallorum victoria. Quonam autem cum suis copiis progredi velit, nondum possum coniicere. Ingressus est Galliam non procula Sanquintino, et inde profectus Rhemos, et Rhemis Cathalaunum: quae omnia loca aequaliter fere distant a Lutetia hoc est tridui itinere. Suspicor autem eum aut velle impedire, ne miles conscriptus a Rege in Germania coniungat se cum Regio exercitu, aut ducere altius exercitum, vt Matronam, Sequanam, et Jonam fluuios facilius traiiciat, et se cum Condaeo coniungat. Qui postremo venerunt ex Gallia, dicunt et Regis et Condaei exercitus esse in Turonibus, et alterum alteri esse tam propinquum, et quotidie inter se certent velitationibus. Aiunt autem Regem habere in castris ad quatuordecim aut quindecim millia equitum. Condaeum autem ad octo aut nouem millia, sed esse superiorem peditatu. His diebus hic est sparsum ipsos totis copiis conflixisse, et esse caesa ex Regio exercitu decem et octo hominum millia. Sed id omnino puto esse fabulosum. Expeditionem Bipontini processuram existimo: ad eam enim Card. Castilionaeus impetrauit a Regina Angliae centum millia aureorum, et sperat se aliquid amplius impetraturum. Audio proceres Regni adegisse Reginam inuitam ad id praestandum. Sed haec forte simulantur, et vult videri coacta facere, id quod cupide facit. Intra paucos dies hic expectamus Christophorum Montium Juris Doct. qui Reginae Angliae negotia in


page 76, image: bs076

Germania procurat, cui numerari debet ea pecunia a mercatoribus. Interuenit tamen casus, qui moram aliquam huic negotio forte iniicere poterit. Dicuntur enim Angli cepisse naues Hispanicas refertas argento et pretiosissimis mercibus, quae fugientes Gallos persequentes ad Angliae littora appulerant. Reddidit autem Regina merces, iis qui praeerant nauibus, sed argentum, quod dicitur esse non signatum, retinuit. Cum vero ii quibus erat ereptum argentum, negarent suum esse, sed dicerent pertinere ad Regem Hispaniae, Regina respondit, se id reddituram, si probaret Rex suum esse, sin minus, se vsuram eo argento, et daturam fideiussores mercatoribus ad quos pertineret, et vsitatum interesse. Ob eam rem proxima septimana portae Antuerpienses per integrum diem clausae fuerunt, et Comes Lodronius, qui vrbem obtinet praesidio, iussu Albani scrutatus est omnium Anglorum tabernas, et ipsos cum mercibus arrestauit. Captas esse eas naues siue a Gallis siue ab Anglis, omnino credo, quia hac fecit iter ante paucos dies nobilis quidam Gallus missus ex Anglia a Card. Castillionaeo ad Bipontinum, qui mihi narrauit praefectos classis Condaei, quae tunc erat in Anglia, antequam inde discederet, resciuisse eas naues soluisse ex Hispania, et parasse se ad eas inuadendas. Omnes affirmant Archiducem Ferdinandum summa diligentia vbique conquirere pecuniam, et mutuo sumere, et a paucis Mensibus ea ratione confecisse ad quinque aut sex tonnas auri. Praeterea dicunt Pontificem Rom. Florentinum et Sabaudiensem constituisse appetente vere in Italia, ad triginta millia hominum conscribere, quorum Dux fururus est Sabaudiensis. De Archiduce puto esse aliquid, sed quod tantae copiae in Italia conscribantur non fit mihi verisimile. Non dubito quidem Pontificem Rom. nihil non facturum in nostrorum perniciem, sed non puto Sabaudiensem qui proximus ex periculo, aperte arma aduersus nostros sumpturum, quamdiu incertum erit, quo se inclinet fortuna, et videtur Florentinus suum otium et suam pecuniam pluris facere, quam religionem Catholicam et preces Rom. Pontificis. Iacobus gubernator Regis et Regni Scotiae attulit in Angliam capita accusationis et sententiam latam a Regni Scotiae proceribus aduersus Reginam captiuam, quam sententiam petit, vt Angli mandent executioni, aut sibi Reginam tradant. Dicunt eam certissimis probationibus conuictam esse caedis sui mariti. Angli procul dubio tergiuersabuntur: nam eo pignore volunt habere obstrictos Scotos, quibus dudum conantur persuadere, vt suum Regem infantem mittant in Angliam, quod si faciant promittunt se declaraturos eum Regni Anglici haeredem. Non sapient Scoti si id faciant. In itinere incidi in quendam nobilem virum, qui mihi


page 77, image: bs077

dixit, se certo scire Ernestum a Mandelslo esse in Ducatu Mskelburgensi, et conscribere duo millia equitum, habereque plurimos sibi addictos ex nobilitate Pomeranica. Mekelburgensi, Luneburgensi, Brunsuicensi, et Episcopatus Bremensis in quibus locis praecipue conscribat suum equitem, sed dicebat se ignorare cui eum conscriberet. Haec facile credo non esse vera, sed tamen quia pro certis ea affirmabat, putaui esse scribenda. Hic affirmant Comitem Hochstratensem esse mortuum. quod do lendum est: nullus enim fuit ex proceribus Belgicis, de quo esset maior spes. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini ac toti Illustr. V. Familiae. Coloniae quinta die Ianuarii 1569.

EPISTOLA XXXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quae de pecunia intercepta a Regina Angliae, alteris meis literis scripsi, sunt vera, et pluribus literis ex Anglia scribitur, longe esse maiorem summam, quam scripserim, hoc est nouies centenum millium coronatorum, quod mihi videtur incredibile. Dicant eam pecuniam, pertinere ad mercatotes Genuenses, inter quos et Regem Hispaniae conuenerat, vt acceptis in foenus viginti ex centum, eam suo periculo curarent perferri ad Albanum. Scribunt Reginam Angliae omnino decreuisse eam retinere, et velle se constituere debitricem eorum, ad quos pertinet, et pendere vsitatas vsuras. Respondit autem Albano eam repetenti sibi necessario opus esse pecunia, in his tumultibus, et periculosissimis temporibus. Dicunt Alban um non posse multum pecuniae conficere ex mercibus Anglorum, quas detinet eo quod aes alienum Anglorum ipsarum pretium fere aequet. Ilud factum Reginae Angliae posset coniicere Albanum in magnas difficultates, si iam haberet hostem; debet enim militibus plurium mensium stipendium, quod iam alicubi tumultuantes flagitant. Belgium autem est plane exhaustum pecunia pereos, qui sua diuendiderunt, et alio migrarunt. Sed vix puto tantum animifore in Anglis, vt eam pecuniam audeant retinere. Classis Condaei persequens naues Hispanicas, quae fugerunt in Angliam, quatuor ex iis mersit, in quibus an fuerit aliqua pars eius pecuniae, quae ad Albanum vehebatur ignoro. Indies autem augetur Condaei Classis accessione Anglorum et Scotorum, quispe praedae illi se adiungunt. Solicitant etiam Pyratas qui Regibus Daniae et Sueciae militarunt, et iam mare Cantabricum ita infestum reddiderunt, vt Gallici et


page 78, image: bs078

Hispanici mercatores non audeant se illi committere. Nondum hic est nostris numerata ea pecunia, quae ipsis nomine Condaei a Regina Angliae numerari debuit, ad persoluendum stipendium, militi Ducis Bipontini, speramus tamen breui numerandum: non autem dat eam mutuo Regina Angliae, sed merces a Condaeo accipit, quae eam summam efficiunt, et praesertim salem et vinum, quibus abundant eae Regiones, quas obtinet Condaeus, cui in hoc tantum gratificatur, vt pecuniam in Germania numeret. Albanus obtulit partem suarum copiarum Regi Galliae, postquam Orangius discessit ex inferiore Germania, sed eas recusarunt Galli. In oppido Mastrect sunt quatuor cohortes Germanorum, ex Legione Comitis Ebersteinii, quae nuper noluerunt in oppidum Hispanos eo missos ab Albano admittere, eo quod ipsis debeatur multorum Mensium Stipendium. Vagantur Hispani circa Aquisgranum, et in hac vicinia magno numero haud dubie aliquid tentaturi. Quidam dicunt eos proficisci in Luzelburgensem Ducatum, eo quod Orangii, et Bipontini copiae non procul inde absint. Alii putant eos inuasuros oppidulum Kerpen, quod occupauit Orangius cum hac duceret exercitum, et adhuc obtinet, sed non satis firmo praesidio. Abest hinc duobus tantum milliaribus, et iam rustici certatim suas res in hanc vrbem conuehunt. Multi iam huc veniunt ex Castris Orangii, a quo discesserunt ad oppidum Barle Duc, quod est Ducis Lotharingiae, et est medio itinere, inter Argentoratum et Lutetiam. Cum eo venisset dimisit omnes, qui in Germaniam redire voluerunt, qui forte fuerunt nongenti aut mille, quorum plerique fuerunt a militibus Aumalii aut spoliati aut interfecti. Antequam autem discederent, coacti sunt quicquid habebant armorum vendere iis, qui in exercitu manebant. Reliqui Orangio Principi denuo iuramentum praestiterunt, quos [vtin ea egestate] recreat et vestit vt potest, pecunia quam ipse et Genlius Dux Gallorum exegerunt a Rhemensi vrbe, et aliis prope quas duxerunt copias, ex quo in Galliam venerunt. Dicuntur autem exegisse ad triginta aut quadraginta millia coronatorum. Copiae eius Germanicae sunt valde imminutae, sed Gallorum numerus quotidie augetur. Genlius cum Gallis profectus est in Lingones vbi obsidet oppidum Chaumont. Inde coniicio eos per Burgundiam profecturos ad Condaeum. Quidam putant Orangium ducturum exercitum in Comitatum Burgundiae, vt sua ibi recuperet, et Granuellanorum praedia diripiat, quod vix credo; nam irritaret Heluetios, in quorum patrocinio est Comitatus Burgundiae. Aiunt Regem Galliae obtulisse ei magnam summam pecuniae, si ex ipsius finibus copias educere vellet, sed ipsum recusasse. Certum est Hochstratensem Comitem esse mortuum. Scribunt


page 79, image: bs079

Antuerpia et ex Anglia Condaeum transiisse Ligerim ad oppidum Samnur, Andeganensis agri, vbi Ligeris est iunctus ponte lapideo. Quidam etiam scribunt eum fudisse Regis exercitum, et aliquot ex proceribus interfecisse, et iam esse ad arcem Fontainebleau, quae abest vnius diei itinere a Lutetia, quae non videntur mihi verisimilia. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Coloniae 1569.

EPISTOLA XXXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Qui redeunt ex Castris Principis Orangii, videntur ignorare, quid ipse constituerit facere: quidam enim dicunt eum constituisse in Lotharingia expectare Ducem Bipontinum. Alii dicunt eum velle obsidere Tullum vrbem, quod vix credo eum facturum, cum sit munita valido praesidio, et instrncta rebus omnibus ad bellum necessariis, et praeterea Aumalius non procul absit cum satis firmo exercitu. Qui veniunt Argentorato putant eum persequi copias Aumalii, qui non procul aberat a Tabernis Alsaticis cum ipsi Argentorato discesserunt. Stulte faceret Aumalius, si medium se constitueret inter Orangii et Bipontini copias, quare puto eum propius accessisse ad Tabernas, vt Canonicis Argentoratensibus adimeret eum metum, quem Bipontinus suis copiis conatur ipsis iniicere. Existimo itaque Orangium daturum operam, vt se mature coniungat cum Condaeo, et [vt antea scripsi] facturum iter per Burgundiam, nisi forte spes pacis, ipsum diutius detineat in Lotharingia: nam Comes Ludouicus Nassauiensis dixit quibusdam nobilibus Belgis [qui hic sunt] cum ex castris discederent, se sperare pacem in Gallia intra finem huius Mensis, sed videat Orangius ne lactetur vana spe, et tandem decipiatur. Mihi certe non probatur, quod saepius admittat in castra Legatos venientes a Rege et aliis proceribus Pontificiis: nam vereor ne mandata ad eum in speciem tantum perferant, et clam dent operam, vt aliquos in exercitu eius corrumpant pecunia. Aumalius sub initium huius Mensis primum recensuit equitem Germanicum conscriptum a Rege, quem putant hybernaturum in Metensi et Verdunensi Episcopatibus, vbi hactenus haesit, videlicet Rhingrauii ad Mosam circa oppidula Tiel et Merchingen, Comes a Vesterburg ad Helflingk, et Crichingen inter Mosam et Mosellam, quae omnia loca sunt Verdunensis Episcopatus, Comes a Dietz, Betzstein et reliqui


page 80, image: bs080

sunt in Episcopatu Metensi. Aumalius cum suis copiis traiecerat Mosellam, sed sub aduentum Orangii ad ea loca rediit ad fines Germaniae, et sparsit suum militem per oppida Baccara, Sarburg et alia, quae sunt ad Vogesum montem, ac etiam per Comitatum Sarvverden, qui est Comitis Ioannis Nassauiensis, vbi exussit templum, in quo habebantur conciones in lingua Gallica. Sunt qui metuunt, ne irrumpat in ditionem Bipontini, et disturbet copias, quae ibi incipiunt conuenire, sed credo eum non facile impetraturum ab equite Germanico, vt eiusmodi canatum adiuuet. Multi ex equitibus Bipontini, qui Rhenum traiecerunt, sunt in Episcopatu Argentoratensi, et credo hoc agere Bipontinum, vt eo terrore adigat canonicos ad eligendum Episcopum ex animi sui sententia. Sunt qui putent eum agere causam Richardi Palatini, qui est eius. Ecclesiae praepositus. Georgius Ioannes Palatinus obtulit Collegio filium, quem suscepit ex Suecica, qui est trium aut quatuor annorum tantum. Sed cum Bipontinus habeat tot filios, credo eum potuis acturum suam causam quam aliorum. Vrbs Argentoratensis plurimum potest in ea re, et forte dabit operam, vt eligatur aliquis, qui sit nostrae religionis, ne se coniungat cum Archiduce Ferdinando, a quo sibi ipsa vrbs metuit. Hodiernus dies est dictus electioni. Haciam faciunt iter quadringenti aut quingenti equites conscripti Albano in Franconia, a quodam Ioanne Valf, qui hodie hinc discessit. Plures etiam dicuntur ipsi Albano conscribi in vicina Westphaha. Miror ad quem vsum iam conscribat militem cum omnia sint pacata in Inferiore Germania, nisi forte velit aliquid subsidii mittere Regi Galliae. Ante paucos dies eius mandato captae sunt in Zelandia sex naues Anglicae, quae ignasae dissidii inter ipsum et Reginam Angliae orti, eo appulerant; mercatores autem ac nautae omnes coniecti sunt in vincula. Paulo post misit in Angliam Dn. Dassonuille Regium consiliarium, qui cum Regina de componendo isto dissidio agat. Dicunt Card. Guifium, missum esse in Hispaniam, vt imploret auxilium aduersus nostros, et agat de coniugio Regis Hispaniae cum altera sorore Regis Galliae. Quamuis eiusmodi coniugia sint impia, ac etiam nostra aetate simus experti in Regibus Angliae et Poloniae quam infeliciter cedant, non dubito tamen Pontificem Rom. et omnes eius ministros daturos operam, vt id fiat, cum videant coniunctionem inter istos Reges esse necessariam, ad defendendam ipsorum tyrannidem. Non dubito Vestr. Celsit. denuo audiuisse Regias copias fusas esse a Condaeo. Venerunt huc aliquot Bruxellis, qui affirmarunt Albanum de ea re literas accepisse. Idem etiam ex aliis locis est scriptum, et additur octaua huius Mensis id accidisse, reliquae circumstantiae omittuntur, Rex autem audita suorum clade, iussit


page 81, image: bs081

coniici in vincula, quotquot Lutetiae de religione fuerint suspecti. An idem in aliis vrbibus sit factum nondum audiui. Hodie huc scriptum est ex Treuirensi vrbe copias Orangii occupasse ac diripuisse oppidum Vaucouleur, quod est in finibus Galliae et Lotharingiae, Genlium autem ductorem Gallorum qui sunt cum Orangio, eripuisse Guisio pecuniam, quae mittebatur Lutetia ad numeranda stipendia militi Germanico, et ipsum Guisium, vix fuga euasisse Tullum. Toties deceptus eiusmodi rumoribus, vix audeo fidem adhibere. Sunt qui scribant Antuerpia Albanum breui missurum subsidium Regi Galliae, et Reginam Angliae ipsis Gallis indixisse bellum, sed haec non videntur mihi verisimilia. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestr. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae Coloniae 24. Ianuarii 1569.

EPISTOLA XXXVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quae habemus hic de rebus Gallicis, sunt plane incerta. Multi affirmant Condaeum bis conflixisse in Pictonibus cum Fratre Regis, et priore conflictu fudisse primam aciem eius exercitus, et secundo mediam. Vtroque autem conflictu potitum esse bombardis et aliis impedimentis Regii exercitus, et Regis fratrem cum exercitus reliquiis recepisse se in Andegauos. Sunt qui etiam scribant Condaeum ab eo tempore occupasse Pictauium, Turonensem et Nanetensem vrbes, et iam propius accedere ad Lutetiam, nec Regis fratrem habere eas vires, vt se ei audeat opponere. Vereor ne praecipua vis belli transferatur in Lotharingiam, et ad fines Germaniae, quamuis eae Regiones sint ita exhaustae, vt non possint diu alere magnos exercitus. Orangius vt aiunt constituit omnino expectare Bipontinum, vt se ei coniungat, sed cum Bipontinus nondum sit paratus, vereor ne ipsi Orangio idem accidat, quod superiore aestate eius Fratri accidit in Frisia: nam valde augentur vires Aumalii, cui Rex recens misit duo millia equitum- et quatuor aut quinque millia peditum. Albanus autem iam ei mittit vil ginti cohortes peditum, partim Germanorum, et partim Belgarum, et mile et sexcentos equites, vbi omnes eae copiae se coniunxerint, habebit exercitum validiorem exercitu Orangii, quem poterit quandocunque volet ad pugnandum cogere, cum nullum munitum locum obtineat, in quem possit se recipere. Spargitur quidem fama equitem Germanicum conscriptum a Rege, Aumalio exigenti iusiurandum respondisse, se nec adversus


page 82, image: bs082

religionem, nec aduersus Orangium, nec aduersus Condaeum militaturum, sed vereor ne talia studio fingantur, vt nostri reddantur magis se curi. Baro Ossonuillius ante tres septimanas duxit ad Orangium ad tria millia peditum Gallorum, et quingentos aut sexcentos equites, qui Argentoratum, et ad vicina loca ex variis locis confluxerant, vt se cum Bipontino coniungerent. Res Bipontini tardius procedunt, ob rei nummariae difficultatem. Doctor Christophorus Montius procurator negotiorum Reginae Angliae in Germania, est hic, et dat operam vt conficiat eam pecuniam quae est promissa ex Anglia, sed detentio Anglorum apud Antuerpienses, huius rei moram et difficultatem iniicit. Palatinus Elector nuper dedit mutuo Bipontino quinquaginta millia florenorum, accepta in pignus parte eius ditionis quam possidet in Bauaria. Equites Ripontini qui traiecerunt Rhenum, deuastant Spirensem et Vormaciensem Episcopatus, et eos qui per illa loca iter faciunt, plerunque spoliant. Putatur recensendus exercitus Bipontini in ditione Comitis a Vesterburg, qui conscripsit equitem Regi, quod si fiat is plane euertetur. Aiunt Bipontinum satis ferociter respondisse Imperatori mandanti, vt a suscepta expeditione desisteret. Iam totum mensem haeserunt in hac vrbe Dominus a Vinberg et alii Legati Imperatoris, qui dicebantur profecturi ad Albanum, quos audio mutato Consilio, constituisse ire ad Bipontinum. Petierunt a Senatu huius vrbis mille Ioachimicos ad Viaticum, ex ea pecunia quam debet pendere Imperatori, sed audio senatum eis denegasse. Albanus exercet in Inferiore Germania incredibilem crudelitatem. Diebus Ianuarii 1. 18. 19. et 20. Valentianis sunt affecti supplicio septem et quinquaginta, et eodem tempore Tornaci, quinque et viginti, quorum tredecim sunt viui exusti, et reliqui suspensi. Idem factum est in plerisque aliis vrbibus Inferioris Germaniae. Saeuitur autem tantum in eos, qui abundant opibus, quorum bona omnia adiudicantur fisco. Iam multi rursus capiuntur, vt denuo repleantur Carceres. Praeter illas rapinas ex suppliciis Albanus exigit a Belgis vicies centena millia aureorum ad sumptus belli. Mutat Senatum in plerisque vrbibus, et praesertim Dauentriae, et in aliis vrbibus, quae pertinuerunt ad Traiectensem Episcopatum, quae plus habuerunt libertatis quam reliquae. Nuper edixit, ne mulieres, quae secutae sunt fuos maritos profugos, redeant in patriam, et ne eae quae in patria manserunt, maritis profugis mittant pecuniam, vel ad eos scribant, vel quicquam commercii cum ipsis habeant Edicto apposuit poenam capitis, et amissionis omnium bonorum, exauctorauit nuper quinque cohortes ex Eberstenii Comitis Legione, quibus numerauit debita stipendia, sed Belgis quos dimisit nihil plane numerauit. Contentio


page 83, image: bs083

inter ipsum et Reginam Angliae nondum est plane sopita. Regina Angl iae inoluit admittere Legatos, quos ad eam misit, sed dixit se cum Rcge Hispaniae de hac re acturam. Sed tamen vereor, ne dissidium illud tandem componatur: nam Albanus iam mitius agit Antuerpiae cum Anglis, quos tradidit custodiae, custodes enim interdum permittunt ipsis, vt expatien tur in vrbem suorum negotiorum causa, ita tamen vt promittant se certa hora reuersuros. Conatur autem Albanus totam huius rei culpam reiicere in Legatum Regis Hispaniae, qui agit in aula Anglica, quem ait literis acerbius quam deceret scriptis, negotium exulcerasse, quod alias facile componi potuisset. An haec excusatio sit fatisfactura Anglis nescio, sed tamen audio eos in mari se hostiliter gerere erga Belgas et Hispanos, et ante paucos dies cepisse quinque naues Belgicas venientes ex Hispania. Vxori Marchionis a Berg mortui in Hispania bona ea conditione restituuntur, vt nubat cuidam Hispano. Plura eiusmodi coniugia procul dubio sequentur, et ea est optima ratio redigendi eas regiones in miseram seruitutem, sicut accidit in Sicilia, vbi Hispani eiusmodi coniugiis totius Siculae nobilitatis bona ad se pertraxerunt. Cum haec scriberem venit ad me quidam, qui recens venerat Lutetia, qui dixit mihi Regem Galliae venisse Cathalaunum, quae vrbs non procul abest a finibus Lotharingiae, et imperasse Duci de Nemours, vt ex Lugdunensi praefectura, Tauanio vt ex Burgundia, et Marschallo de Cosse vt ex Picardia, quicquid haberent militum ad Aumalium ducerent, quare Orangius videns se fore imparem tantis viribus, recepit le in interiorem Lotharingiam, et iam dicitur non procul abesse ab Argentorato. Comes a Manderscheid electus est in Episcopum Argentoratensem. Ego omnia fau-sta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Coloniae quint. Febr. 1569.

EPISTOLA XXXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, non dubito Principem Orangium scripsisse ad Vestr. Celsit. de rerum suarum statu, et quomodo scelere suorum militum coactus sit redire in Germaniam, qui si vel tantum simulassent se in interiorem Galliam penetrare velle, potuissent ad quascunque voluissent conditiones pacis adigere Regem, qui plane erat imparatus, nec potuit sperare auxilium a fratre Andeganensi, qui vix potest sustinere impressiones Condaei, et satis est ei posse ipsum arcere a transitu Ligeris. De ea re admonuerat Orangium nobilis quidam Gallus,


page 84, image: bs084

qui vna venerat cum Legato, quem Rex ad ipsum miserat, sed non potuit Orangius id impetrare a suis militibus corruptis malis artibus quorundam praefectorum, qui et ipsi Regia pecunia ad id conducti fuisse creduntur. Causabantur initio suam egestatem, et dicebant ne quidem sibi suppetere pecuniam ad coemendas res necessarias, quare Galli, qui Orangio aderant, contulerunt in medium quicquid habebant pecuniae, quae est inter milites Germanicos distributa, a quibus tunc est impetratum, vt non procul a Sanquintino Somonam fluuium traiicerent, sed statim eos nulla ex causa eius rei poenituit, et nondum conspecto hoste, dixerunt se velle redire in Germaniam. Quod si paucorum dierum itinere progressi fuissent, videbatur ad eos defectura tota ea pars Normandiae, quae est cis sequanam, nec pauci ex nobilitate illarum Regionum se ipsis adiunxissent. Eiusmodi contumaciae militum culpa, reiicitur in quosdam, qui superiore anno in expeditione Ducis Casimiri non sunt consecuti magnam laudem. Orangius (vt audio) iam constituit suam fortunam coniungere cum fortuna nostrorum in Gallia, et ex suis copiis retinere ad tria aut quatuor millia equitum, et aliquot signa peditum, et se Bipontino adiungere, iia vt ipse et Galli quos ducit Genlius, efficiant primam aciaem exercitus Bipontini. Regis Galliae copiae conueniunt ad Genuillam Guisiorum oppidum, quod est in finibus Lotharingiae. Mandauit Rex vt omnes subditi, qui per aetatem arma gestare possunt, eo conueniant, vt possit ex ipsis haberi delectus. Iussit Ducem de Nemours ex praefectura Lugdunensi, Tauanium ex Burgundia, et Mareschallcum de Cosse ex Picardia adducere eo quicquid habent militum. Aumalius eo misit copias quas per hyemem habuit in Episcopatu Metensi, et praeterea equites conductos a Rege in Germania, qui in praestando iuramento aliquandiu tergiuersati, tandem sunt secuti eo, quo ipsos vocauit lucrum, et ne viderentur plane prophani, dixerunt se non militaturos aduersus Confess. Augustanam, quod perinde est, ac si iurarent se non militaturos aduersus Indos. Aiunt Albanum mittere Regi subsidio, mille et sexcentos equites, et viginti signa peditum, vbi conuenerint omnes eae copiae, Regius exercitus erit satis numerosus, sed quam validus sit futurus nescio: nam praecipui duces ac milites sunt in exercitu Andeganensis. Credo Bipontinum habiturum in exercitu ad duodecim millia equitum. Audio ipsum esse eius animi, vt velit cum Rege confligere, quam primum sese obtulerit occasio, sed Galli haud dubie in bello gerendo imitabuntur Albanum, et erit valde difficile Bipontino tantas copias ducere per Regiones per se asperas et difficiles, et iam plane exhaustas, et egentes omnium rerum ad vitam necessariarum. Multum etiam morae et difficultatis eius itineri iniicient maiores Bombardae, quas plurimas


page 85, image: bs085

secum vehit. Rex vero iam parato exercitu, videtur propius accessurus ad fines Germaniae, forte vt absumat, quicquid superest commeatus in Lotharingia; nam magnam vimzommeatus curauit conuehi in oppidum Blamont, (quod abest ab Argentorato nouem aut decem milliaribus tantum) tanquam eo ducturus copias. In Hispania dicitur excitata seditio periculosissima ab iis Mauris, qui Regnum Granatae incolunt; ex iis enim ad viginti millia facta cum Aphris conspiratione, arma corripuerunt, et primo impetu ad tria millia Hispanorum interfecerunt, et depopulati sunt circa Granatam, ad centum et octo partim oppida, partim pagos, postea receperunt se in eos montes qui vrbi Granatae imminent, quos niuosos nominant. Alghirenses miserunt ipsis magnam vim armorum, et trecentos equites Turcas. Marchio de Monteiar ex familia Mendocia, iussus a Rege, vbique conscribit militem, quem aduersus ipsos ducat. Crudelitas et acerbitas Inquisitionis dicitur esse causa istorum motuum. Dissidium inter Anglos et Belgas nondum est compositum. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Coloniae. 18. Febr. 1569.

EPISTOLA XLI. [sic] Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, puto esse iam dudum notum Vestr. Celsit. Principem Orangium deseri a suis militibus, cum quibus aiunt eum ita transegisse, vt soluat ipsis trium Mensium stipendium, cum septem deberetur, et inter ipsos conuenisse de tempore intra quod solutio fieri debeat. Cum adhuc speraret se posse ipsorum partem retinere, et cum iis se Bipontino coniungere, scripserat huc ad mercatores, vt mitterent ei pannos, pro triginta millibus florenorum, quos militi daret in stipendium. Interea dum sic Orangius cum suis deliberando inutiliter tempus terit, et Bipontini expeditio tardius procedit ob rei pecuniariae difficultatem, Rex Galliae paratior accessit ad fines Germaniae, et praemisit Aumalium cum parte copiarum, qui exustis aliquot pagis in ditione Georgii Ioannis Palatini, descendit in Alsatiam, et occupauit Tabernas, quae absunt ab Argentorato quatuor milliaribus tantum, et putatur inde irruiturus in ditionem Bipontini. Huc tamen scribitur Gallos, qui cum Orangio fuerunt, accedere propius ad ipsum animo confligendi. Ante paucos dies obiit ipsorum Dux Dominus de Genli, veteranus et egregius miles, cui an aliquem suffecerint, nondum scimus. Ipse Rex per aliquot dies fuit in oppido Sarburg, quod abest a Tabernis tribus tantum milliaribus,


page 86, image: bs086

et dicitur inde profectus in Metensem vrbem. Regina ipsius mater et Card. Lotharingicus sunt Nanceis. Petierunt commodato a Duce Lotharingiae maiores aliquot bombardas, a quo dicuntur etiam petiisse, vt admittat praesidium Gallicum in oppidum Nanceium, quod est munitissimum. Id si est verum haud dubie cogitant de occupanda Lotharingia, vt praecludant Germanis irruptiones in Galliam: nam per solam Lotharingiam facile possunt duci copiae ex Germania in Galliam. Bipontinus recensuit ante octiduum quatuordecim turmas equitum, qui si coniungant se cum Gallis, qui sunt in illis locis, poterunt tueri ditionem Bipotini aduersus Aumalium, nisi forte Rex ab alia etiam parte eam inuadat. Argentoratenses admiserunt in suam vrbem aliquot cohortes militum praesidii causa, et iusserunt omnes exteros excedere, tam Gallos quam eos, qui ad Bipontinum et ad Orangium pertinent. Bipontinus aliquoties ab ipsis petiit mutuo pecuniae summam non ita magnam, paratus ipsis partem suae ditionis oppignerare, sed nihil potuit impetrare. Iam vero dant satis graues poenas istius suae inhumanitatis: nam coguntur plus impendere in praesidium quam ab ipsis petierat Bipontinus, et praeterea agri ciuium et subditorum ipsius ciuitatis miserrime diripiuntur. Quod si gratificati fuissent Bipontino, is iam dudum se expediuisset, et ab istis malis essent liberi. Condaeo res felicius succedunt, si sunt vera quae hic audimus: aiunt enim ipsum traiecisse Ligerim, et profligasse quingentos equites, ex exercitu fratris Regis, et occupasse vrbem Angers, quae est praecipua Ducatus Andeganensis. Hodie vidi literas huc missas Antuerpia, in quibus scribitur magnam nauim onustam pannis lineis ante quatuor septimanas soluisse ex Normandia vt in Hispaniam nauigaret, quae sit intercepta a Classe Condaei et perducta Rochellam. Mercatores ad quos pertinebat dicuntur aestimare eam iacturam, sex et viginti millibus librarum Flandricarum, hoc est centum et quatuor millibus thalerorum. Dissidium inter Anglos et Belgas videtur potius augeri quam minui. Classis Anglica nuper submersit nauim Flessingensem, eo quod ipsi occurrens non statim demisisset vela. Flessingia est vrbs Selandiae Belgicae. In Anglia captiuae detinentur, plures quam centum et sexaginta naues, partim Belgicae partim Hispanicae. Sub hoc tempus soluunt ex Anglia octodecim naues nauigaturae Hamburgum, quae vehunt pannos, qui aestimantur vicies centenis millibus aureorum, quas comitantur octo naues armatae vt sint eis praesidio. Scribunt cum iis nauibus soluturum ex Anglia Doct. Iunium Consiliarium Electoris Palatini, et simul nobilem Anglum, qui mittitur Legatus ad Principes Germanicos, Si Anglica negociatio transferatur Hamburgum, est plane actum de Antuerpia, ad quod malum accedit, quod Albanus exhaustus pecunia cogit eius vrbis ciues opulentiores


page 87, image: bs087

fideiubere militibus, quibus debet plurium mensium stipendium. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor. V. Celsit, et toti Illustr. V. Familiae Coloniae Cal. Mart. 1569.

EPISTOLA XLI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsit ad me Illustrissimus Landgrauius, ea quae hinc scribo de rebus Gallicis videri incerta Vestr. Celsit. et propterea Vestr. Celsit. indicare consultius esse vt hinc proficiscar Argentoratum, aut si id non liceat Spiram. Cum istinc discessi, nondum excesserat ex Inferiore Germania Princeps Orangius, quare huc veniebam, vt de rerum ipsius successu aliquid certius scribere possem, cum nullus locus ad id accommodatior videretur, sed postquam in Galliam peruenit, licet non dubitarem Vestr. Celsit, habere certiora de ipsius progressu, et de Bipontini apparatu, ab Illustriss. Principibus Palatino Electore et Landgrauio quam hic haberemus, scripsi tamen de iis ideo tantum, ne negligentiae accusari possem. De rebus vero Albani hic habuimus satis certa, quae putaui interesse Vestr. Celsit. non ignorare: nam ab eo plurimum imminebat periculi huic parti Germaniae, nisi interuenisset illud dissidium cum Anglis, cui sua superbia et arrogantia causam dedit: pulso enim Orangio factus est adeo insolens, vt existimaret se posse cuilibet impune insultare. Iam vero Angli coniecerunt ipsum in maximas difficultates: nam ita infestant mare, vt plane cessent commercia inter Hispanos et Belgas, et cum maxima pars Belgarum sibi victum lanificio quesiuerit, iam vero nec ex Hispania, nec ex Anglia lana ad ipsos adferatur, necesse est plurimos fortunis euerti. Regina Angliae instruit Classem, et vbique recenset suos subditos, ac iubet eos arma comparare. Incipit diuendere merces, quae sunt ereptae Belgis et Hispanis, sed (vt multi existimant) rogata ab ipsis id facere, quoniam nonnullae sunt eiusmodi vt facile corrumpi possint si diutius asseruentur. Multi metuunt ne tandem transigat cum Hispanis, propter tumultus exortos in Scotia, quos tamen multi dicunt iam esse compositos. Vestr. Celsit. poterit de his rebus certiora intelligere ex eius Legato, qui iam est in Germania, quem puto tandem ad Vestr. Celsit. venturum. Nomen Legati est Killegre, qui est affinis Secilii Secretarii, cuius est praecipua auctoritas apud Reginam: ipsorum enim vxores sunt sorores. Albanus iam celebrat Bruxellis conventum ordinum illarum Regionum, in quo putant deliberari, de instruenda


page 88, image: bs088

Classe aduersus Anglos, et exigenda ad eam rem pecunia. Sunt qui dicant eum constituisse exigere a nobilitate tertiam partem annuorum redituum, sicut solet fieri in Ducatu Mediolanensi. Dicunt etiam ipsum exhibiturum Regias literas, quibus ignoscitur omnibus iis, qui nec foedus illud quod nominant compromissum, subsignarunt, nec adfuerunt iis, qui deiecerunt imagines, nec aduersus Regem arma sumpserunt: ita tamen vt fidei professione et vita testentur se vere rediisse ad gremium Ecclesiae Catholicae et Romanae. Misit nuper in Zelandiam duo signa peditum, qui illi Insulae sint praesidio aduersus incursiones Anglorum, qui perpetuo vagantur circa ea littora, et nuper ex ea ipsa insula vi abduxerunt duas naues. Quae hic audimus de Condaeo sunt adeo incerta, vt de iis scribere non audeam. Totus tractus Rheni a Selestadio vsque ad Vormaciam est miserrime spoliatus, ab Orangii, Bipontini, et Aumalii militibus, et Aumalius ne quidem ab incendiis abstinuit. Galli qui Orangio militarunt adiunctis sibi aliquot equitibus Germanicis, dicuntur coegisse eum regredi vltra Vogesum. Plerique ex Orangii equitibus proficiscuntur ad Philibertum Marchionem Badensem, qui conscribit militem Regi Galliae. Res Bipontini ita procedunt, vt metuam ne idem ipsi tandem accidat quod Orangio, nam impossibile est, vt ducat exercitum per Lotharingiam, ita misere exhaustam, vt plerique ibi same pereant. Per Comitatum Burgundiae est difficile ducere copias, propter asperitatem viarum, et vt superentur difficultates illae, tandem tamen deuenietur ad Ararim, quem non erit facile traiicere, et praeterea Regio illa est in patrocinio Heluetiorum, qui forte volent eam defendere. Dabit itaque Rex Galliae operam, vt copiae illae maneant in Germania, et in ea re non parcet pecuniae, et vereor, ne tandem perficiat, vt Bipontini ditionem diripiant, nam sunt aliqui ex praefectis militaribus, apud quos nihil non potest perfici pecunia. Deus videtur diuinitus immisisse dissidium istud inter Anglos et Belgas, et tumultum excitatum in Hispania, vt e faucibus tyrannorum eriperet eos, qui propter nomen ipsius periclitantur: nam eae res plurimum turbant rationes Regis Galliae, qui per aestatem maxima auxilia a Rege Hispaniae sperabat, et qui ex aula Belgica veniunt, non dissimulant istos duos Reges habuisse in animo transferre bellum in Germaniam, cum videant inde suis rebellibus, [vt loquuntur] perpetuo suppeditari auxilia. Iam proficiscor Francofurtum, vnde spero me certiora ad Vestr. Celsit, scripturum. Inde ibo Argentoratum, si id liceat, sed vereor, ne non liceat, cum omnes exteri recens iussi sint excedere ex ea vrbe. Ego omnia fausta et felicia procor V. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Coloniae 18. Martii 1569.



page 89, image: bs089

EPISTOLA XLII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Si vera sunt quae hic audimus de rebus Gallicis, est plane actum de nostris: aiunt eum pugnatum totis copiis decima tertia huius Mensis ad oppidum Cognac, et nostros fuisse plane profligatos. In eo conflictu dicuntur interfecti Condaeus, Comes Montgomerius, Stuardus Scotus, et plures alii ex proceribus. Capti autem Comes de la Roche foucaut et Dominus de la Noue: Amiralius dicitur vulneratus fugisse in vrbem Engolisinensem, vbi iam obsidetur a Regis fratre. Quidam dicunt Andelotum vna cum Amiralio fugisse, alii dicunt ipsum non interfuisse pugnae. Circumferuntur literae, quae haec continent, quae dicuntur scriptae a Rege Galliae ad Archiepiscopum Moguntinum. Vielleuillius pene eadem scripsit ad Ioannem Comitem Nassauiensem in Sarburg. Scriptum est etiam Antuerpia huc in eandem pene sententiam. Vicesima huius Mensis, cum noctu circa horam decimam allatum esset de ea re nuncium ad Regem, statim excitati sunt publice ignes in signum letitiae, et pulsatae omnes Campanae, ac maiores bombardae displosae, et templum quod nostri habebant in vrbe Metensi, concursu populi dirutum. Albanus etiam Bruxellis publice egit gratias Deo pro ea victoria, et templa cum sacerdotibus et sanctorum reliquiis circuiuit. Si haec suntvera, iam oportet Principes Germanicos cogitare, de se non de aliis defendendis. Certum est Regis fratrem habuisse mandatum de confligendo, quandocunque sese offerret occasio, et propterea miserat Rex ad eum Rhingrauios et Betstenium, cum bis mille et quingentis equitibus Germanicis. Sunt qui suspicentur haec de pugna esse conficta ad terrendum Bipontinum, et data opera ex variis locis huc perscripta vt fierent magis verisimilia: nam idem factum est, cum Orangius cum ex exercitu ingressus est fines Galliae, sed hae sunt tantum coniecturae, quibus interdum conamur nos ipsos fallere si quid audiamus quod non sit gratum. Mihi tamen est valde suspectum, quod cum pugna dicatur commissa 13. huius Mensis, Rex primum de ea resciuerit 20. cum cursor stationariis equis possit triduo aut quatriduo conficere illud iter, et in tantis rebus nulli parcatur diligentiae. Praeterea dicunt Dn. de Losse primum omnium haec Regi nunciasse, quod etiam videtur mihi satis absurdum, cum sit non minor septuagenario, et qui sunt eius aetatis videantur non admodum apti ad talia itinera conficienda. Suspectum est etiam quod cum omnes proceres nostrae partis dicantur


page 90, image: bs090

aut interfecti, aut capti aut vulnerati, nullus ab altera parte, qui sit alicuius nominis, dicatur vulneratus aut interfectus, et certe nostri hactenus ostenderunt, si sibi sit pereundum, se non perituros multos. Peto a Vest. Celsit. vt mihi ignosat, quod haec prolixius prosequar, ac etiam addam stultas meas coniecturas, quod ideo facio, vt Vestr. Celsit. praebeam occasionem diligentius cogitandi de his rebus, quae sunt maximi momenti, de quibus quanta potero diligentia quamdiu hic ero inquiram. Bipontinus progreditur cum suo equitatu, quem semper praecedunt Galli, quos habet in suo exercitu, Vicesima huius mensis habuit castra ad Montpelicart oppidum Ducum Virtembergensium, quod est in finibus Burgundiae, octodecim milliaribus Germanicis vltra Argentoratum: abest autem a finibus regni Gallici non integro bidui itinere. Reliquerat post se peditatum Germanicum cum mille equitibus, sed hodie huc est perscriptum ipsum peditatum nolle sequi, eo quid singulis coronatus tantum sit datus. Ego existimo et nos et Bipontinum plane periisse, et cum bella iam gerantur pecunia, frustra certamus cum aduersariis. Aumalius duxit suas copias in Lingones, vt se ibi opponat Bipontino. Reperit ibi Ducem de Nemours, cum mille et quingentis equitibus, et aliquot signis peditum, inter quem et ipsum Aumalium ortum est aliquid contentionis, eo quod quilibet ipsorum cuperet imperare toti exercitui. Coniunxit se dudum Aumalio, Petrus Ernestus Mansfeldensis, cum mille et quingentis equitibus Germanicis, et viginti signis peditum Belgicorum. Ductores equitum sunt Hans Bernard. et Brempt. peditum vero Dominus de Ierge filius Barlemontii et Dominus de Beauuois. Nescio quantus sit numerus militis Gallici in Regio exercitu, sed si accedant equites, quos conscribit Marchio Badensis, habebit ad quinque aut sex millia equitum Germanicorum, et quatuor aut quinque millia Heluetiorum, et viginti signa Belgarum; Romanus Pontifex et Dux Florentinus conscribunt militem in Italia quem ad ipsum mittant, vt testantur Itali, qui iam recta inde veniunt, quorum aliquot hic conueni, sed non consentiunt in numero praesertim equitum: nam quidam dicunt non plures sexcentis mitti, alii mille et quingentos, et sex millia peditum. Reliqui Principes Italici conferunt pecuniam, et vt audio, Rex hoc mercatu hic accipiet a Venetis centum millia coronatorum. Regi etiam adducitur miles ex Prouincia Narbonensi. Delphinatu, et vicinis locis satis magno numero, quare vereor ne Bipontinus cogatur regredi, praesertim si non sequantur ipsum pedites Germanici. Si Bipontinus perueniat in mediam Galliam, quidam suspicantur Montmorancium et Danuillium Fratrem Mareschalcos, Duces de Nemours et Billionii, et quosdam alios proceres collecturos seorsim


page 73, image: bs091

copias, et coniuncturos se, et coacturos Regem ad faciendam pacem, quae esset vnica ratio conferuandi istius Regni, sed non puto tantum animi aut virtutis in istis esse, vt id audeant tentare. Ipse Montmorancius expulsus Lutetia cum magna iactura sua existimationis delitescit in suis praediis, et videtur eadem prudentia consulere suis rebus, qua Egmondanus et reliqui proceres Belgici suis consuluerunt. Regina Galliae sub initium huius Mensis inciderat in febrim continuam periculosam, sed audio eam mutatam in tertianam. Card. Lotharingicus plane regnat in aula et omnia pro arbitrio administrat. Vrbi Parisiensi praeest tertius Regis frater, qui regitur consiliis Archiepiscopi Senonensis, qui est conscius onium scelerum Cardinalis, et praecipuus eius minister. Curauit in ea vrbe coniici in vincula, plures quam mille et trecentos, ex iis qui sunt nostrae religionis. De aliis rebus postea scribam ad Vestr. Celsit. cui omnia fausta et felicia precor, et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Francofurti vltima Martii 1569.

EPISTOLA XLIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, non sunt plane falsa, quae alteris meis literis scripsi ad Vestr. Celsit. de Clade quam nostri acceperunt in Gallia, licet non sit tanta ea clades, quanta initio ferebantur: nam certum est pugnatum esse, ad Engolismam in Santonibus decima terria die superioris Mensis, et Condaeum cum aliquot aliis praestantibus vilis esse interfectum. Aiunt Condaeum sumpsisse secum tantum duo millia equitum, et dehortante Amiralio fecisse impetum in eos ex hostibus qui erant proximi, quos cum facili negotio fudisset, et in illo feruore victoriae longius esset progressus, ita tandem a superuenientibus hostibus, est circumuentus, vt sui non potuerint ei opitulari. Amiralius animaduertens suos territos morte Principis, non existimauit fortunam pugnae tunc esse tentandum, sed se ita paulatim subduxit, vt hostis non sit ausus eum insequi. Praecipuus post Condaeum ex iis, qui ceciderunt, est Dominus de la Noue quo vix habuit Gallia virum praestantiorem. Pontificii ob eam victoriam mirum in modum insolescunt, et eos qui sunt nostrae religionis, vbique fere in vrbibus interficiunt. Bipontinus relicto peditatu Germanico ad Argentoratum, cum equitatu et Gallis quos secum habuit magnis itineribus contendit in Burgundiam. Cum haberet castra non procul a Basilea, petiit mutuo a senatu illius vrbis magnam summam pecuniae,


page 92, image: bs092

non (vt plurimi dicunt) quod speraret se aliquid impetraturum, sed vt cogeret vicinos Heluetios de rebus suis cogitare, ne adimpediendum eius iter mitterent copias in Comitatum Burgundiae, qui est in ipsorum Patrocinio. Ex oppido Montplicart, profectus est in oppidulum Clairuaw, quod est ad Gal. de Doux Asduadubum fluuium inter Motplicart et Besancon Vesontionem vrbem Imperii, et inde in Coenobium Luxeu, quod est Card Granuellani. Puto eum iam peruenisse ad la Sone. Ararim, a cuius transitu conabitur haud dubie eum arcere Aumalius, qui in Langres, le Bassigni Lingonibus habet exercitum longe numerosiorem quam sit Bipontini, et vt audio, constituit tentare fortunam pugnae: nam vidi literas huc allatas ex vrbe Metensi, in quibus scribebatur totam nobilitatem aulicam, et etiam ipsos pueros nobiles, qui solent adesse Regi, proficisci in castra Aumalii vtintersint pugnae. Non puto Bipontinum habere in exercitu vltra quatuor aut quinque nullia peditum, quarenon credo fore tam temerarium, vt ante aduentum peditatus Germanici pugnet cum Aumalio, nisi forte rerum omnium ad bellum ducendum penuria et difficultas, et desperatio ipsum eo adigat. Peditatus Germanicus Bipontini abest quatuor milliaribus tantum ab Argentorato vbi omnia deuastat. Sunt cum eo Comes a Geroltzek, et Grauillerius, qui habuerunt mandatum de sex et viginti signis conscribendis, sed audio tantum numerum confluxisse, vt possint facile ex iis quadraginta signa confici. Quanto studio in nostrorum ruinam incumbant Pontificii Principes inde apparet, quod etiamsi Albanus affectus sit maximis iniuriis et damnis a Regina Angliae, et quotidie afficiatur, tamen omnibus iis rebus neglectis Regi Galliae, subministrat maxima auxilia ad nostros opprimendos, quibus oppressis existimant reliqua sibi fore facilia. Decima quinta huius Mensis recensebuntur in Marchionatu Montisferrati copiae, quas Pontifex Rom. et Dux Florentinus mittunt Regi Galliae, in quas impenduntur viginti millia coronatorum ex illis centum millibus, quos mutuo dant Regi Veneti. Reliquum, hoc est octoginta millia numerant hic Duci Ioanni Gulielmo Regis ministri. Vrbs Parisiensis iam promisit se numeraturum Regi ad bellum quater centena millia Francorum; Ecclesiastici autem totius Regni promiserunt duo decies centena millia. Fama est etiam Regem velle vendere Genuensibus Marchionatum Salussiarum, quem possidet in Pedemonte, et ipsos iam obtulisse ei duodecies centena millia coronatorum: vnde apparet ipsum Regem constituisse extrema omnia aduersus nostros sentare, Ludouicus de Lur notus V. Celsit. ante aliquot dies hinc discessit. Est hic et alius Gallus nomine Regis cui commissa est cura illius pecuniae, quae Duci Ioanni Gulielmo numeratur. Petrus Clarus fuit etiam hic ante aliquot dies, et


page 93, image: bs093

nescio an adhuc discesserit. Aiunt Regem Galliae constituisse mittere ad Principes Germanicos Episcopum Lemonicensem, qui fuit optime notus, Illustrissimo Principi Mauritio, fratri Vestr. Celsit. sed tunc nominabatur Bassefontaine. Proximis his annis ipse et Frater eius Secretarius de Laubespine, fuerunt praecipuae auctoritatis apud Reginam, quae ipsorum consiliis plane regebatur. Aiunt Pontificem Rom. et Regem Hispaniae, ante aliquot septimanas admonuisse Ducem Iuliacensem promissionis factae Carolo Imperatori, quando eum restituit libertati, et petiisse, vt secundum eam promissionem, cum ipsis susciperet defensionem ecclesiae Catholicae. In Anglia patefacta est recens conspiratio aduersus Reginam, quam quidam aiunt institutam artibus Albani, alii vero Card. Lotharingi, et ob eam rem sunt coniecti in vincula, Thomas Coban, et Ioannes Conawe equites aurati. Regina Scotiae adducta est in quandam arcem, quae non procul abest a Londino. Vbilonge arctius custoditur quam antea. In iudicio aduersus ipsam solenniter instituto, non solum est conuicta caedis sui mariti, sed etiam quod filium veneno tollere voluerit, et quod bis in carcere fe prostituerit, et multorum aliorum scelerum. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr, Familiae. Francofurti nona April. 1569.

EPISTOLA XLIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi alteris meis literis Ludouicum de Luz non ignotum Vestr. Celsit. hinc redeuntem in aulam Gallicam, fuisse vulneratum et Captiuum abductum, a quibusdam equitibus, quod ita accidit. Tertia die huius Mensis discessit hinc sub horam undecimam, et ea die venit Moguntiam, quo pridie praemiserat duos ex suis ministris cum equis quos hic emerat. Postridie summo mane discessit Moguntia et profectus est Bingium, vbi sumpsit prandium. A prandio cum proficisceretur versus Simmern, et iam esset progressus ad sesquimilliare, sex equites, a quibus non procul aberant 4. pedites cum bombardis, inuaserunt eum prope pagum Dornach, qui non procul abest ab oppido Stromberg. Ad primum conspectum equitum ministri eius omnes aufugerunt excepto vno, qui displosa bombarda alios est secutus. Ipse de Luz ab equitibus circumuentus restitit attonitus, nec vnquam armis manum admouit, ab equitibus vero, qui eum inuaserunt, traiectus est


page 94, image: bs094

duobus globis in brachio, et femore vtroque sinistro. Erepti sunt ei duo equi quos hic emerat, quorum altero vehebatur, alter autem vehebat eius vestes. Ministri eius quatuor numero incolumes peruenerunt in Simmern. Paucis post diebus rediit hic vnus ex iis natus Heidelbergae, quem per multos annos apud se habuit, qui haec ita accidisse nobis indicauit et dicebat se esse eum, qui postremus apud Dominum mansisset, et ostendebat pallium suum traiectum globo ab equite, qui eum fugientem diu fuerat insecutus, sed non potuit assequi. De vulneribus sui Domini dicebat se audiuisse ex Chirurgo, qui primis ea obligauerat. Dicebat etiam se audiuisse istius facinoris auctorem esse Philippum a Spenneberg, Dominum pagi Dornach, prope quem haec acciderunt. Licet multi dicant haec aliter esse gesta, volui tamen eascribere ad Vestr. Celsit. vt sunt mihi narrata ab ipsius de Luz ministro, non quod velim ea pro veris affirmare, aut me inuoluere rebus, quae ad me parum pertinent, sed ideo feci, quia non dubito ipsum adolescentem haec eodem modo narraturum in aula Gallica. Ab eo tempore audiuimus ipsum de Luz esse mortuum. Ego saepe admonueram ipsum in quanto esset odio apud plurimos, et quam suspectae essent omnibus eius actiones in Germania, et propterea non posse ipsum sine summo periculo facere iter per Germaniam, et cum nuper eum hic offendissem valde sum miratus, ac etiam reprehendi eius temeritatem, sed quicquid sit, doleo ipsum tam misere periisse, propter amicitiam, quae mihi per multos annos, cum ipso intercesserat, et ideo etiam, quia vnum ex fratribus meis profugum ex patria nuper ad se receperat, sed multo magis doleo, quia video hanc rem fore causam implacabilis odii inter Regem Galliae, et eos, qui istius facti suspicione aspergentur. Videntur mihi prudentes homines ita debere exercere inimicitias, vt non praecidant sibi omnemspem concordiae: nam videmus interdum coalescere amicitiam inter eos, qui antea fuerunt hostes infensissimi. Rex Galliae disces sit ex vrbe metensi duodecima huius Mensis, et in discessu significauit ciuibus, se suscipere defensionem eorum tantum, qui eandem quam ipse religionem profiterentur. Ciues nostrae religionis, qui in ea vrbe sunt plurimi, obtulerunt Regi supplicem libellum, quo petunt sibi concedi suarum conscientiarum libertatem, aut permitti vt possint cum suis rebus alio migrare. Quid responsi a Rege acceperint nondum scio. Scriptum est huc ex variis locis Bipontinum conflixisse cum Aumalio, et cecidisse ex Aumalii exercitu ad quatuor aut quinque millia hominum, ex Bipontini vero ad duo millia. Haec vt sunt incertissima, et vt existimo falsa, ita certum est Regem omnibus modis dare operam vt exercitum illum dissoluat. Nuper misit ad ipsum Bipontinum


page 95, image: bs095

Episcopum Lemonicensem, per quem conatus est ei persuadere, vt copias reduceret in Germaniam, et nihil non promisit vt id persuaderet. Audio etiam praefectos equitumclam solicitari ad defectionem propositis maximis praemiis. Ipse Bipontinus didicit experientia se ignorare id quod existimabat antea se scire, nimirum artem Regendi exercitum, quare audio eum constituisse redire domum et praeficere suis copiis Principem Orangium, qui quidem est rei militaris peritior quam ipse Bipontinus, sed vereor, ne recens memoria rerum infeliciter gestarum adimat ei auctoritatem apud milites, et propterea habent eos minus obsequentes. Albanus iam incipit instruere Classem aduersus Anglos, sed id facit satis lente: nam est magis intentus in res Gallicas. Quid egerit Legatus Anglicus Heidelberga puto Vestr. Celsit. esse significatum. Quoniam attulerat mihi literas a quodam ex proceribus Anglicis, qui a me petebat, vt quibus possem officiis eum iuuarem, discedens Heidelberga misit ad me vnum ex ministris, petens vt ad se Moguntiam venirem, in qua re sum ei obsecutus. Prosiciscebatur Moguntia Hamburgum, ibi a Regina expectaturus alia mandata, quibus acceptis existimo eum accessurum ad Vestr. Celsit. Polantius Vicecomes a morte Condaei adduxit ad Nauarrum et Amiralium copias, quas habuit ad Tholosam, ita vt iam nostrorum copiae sint numerosiores, quam fuerint ante mortem Condaei. Fratris Regis exercitus repulsus est cum non parua caede ab obsidione oppidi Cognac. prope quod interfectus est Condaeus. Quidam, recta venientes Neapolidixerunt mihi fuisse instructam classem triginta triremium in portu Neapolitano cum inde discesserunt, quae dicebatur nauigatura in Hispaniam vt adueheret Neapolim Ioannem ab Austria filium naturalem Caroli Imperatoris, quem aiunt a Rege Hispaniae creatum esse Proregem Neapolitanum. Forte etiam ea classis reuehet Genuam Archiducem Carolum. Veterani Hispani educti ex praesidiis Neapolitani regni, conscendebant eam classem, quare multi existimant, aut nondum sopitos esse tumultus Granatenses, et propterea milites istos vehi in Hispaniam, aut mitti subsidio Regi Galliae adversus nostros. Ego omnia fausta et felicia procor V. Celsit, et toti Illustr. V. Familiae. Francofurti Vlt. April is 1569.



page 96, image: bs096

EPISTOLA XLV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quae de Bipontini expeditione hic habemus sunt pauca, et quae etiam quidam studio conantur inuoluere mendaciis. Haesit diu in Comitatu Burgundiae, et praesertim ad oppidum Grei, quod est in citeriore ripa Araris, tum quod Aumalius cum Regiis copiis non procul abesset, et arceret eum a transitu Araris, tum quod miles tumultuans acerbius flagitaret stipendium, et diceret se non progressurum vlterius: nec deerant in exercitu, qui vt multi existimant, corrupti Regia pecunia augebant istos tumultus, quantum in se erat, et conabantur persuadere militibus, vt attenderent ad ea, quae Rex ipsis promittebat si in Germaniam redirent. Vicit tandem honestas aut forte spes maioris lucri, nam distributa inter eos pecuniola, [quam Bipontinus et Galli, qui cum eo sunt, iniecto metu incendiorum hinc inde corraserant] traiecerunt Ararim. Quidam qui veniunt ex Burgundia, dicunt eos vsos Stratagemate, et simulasse se totis copiis velle oppugnare castra in quibus continebat se Aumalius [quae fossa muniuerat] et interea praemisisse maiora tormenta cum maxima parte impedimentorum, et statim subsecutos esse, sed id non videtur mihi verisimile, cum Aumalius habuerit castra vltra Ararim. Interea dum haeserunt in Comitatu Burgundiae, dicuntur plane deuastasse, quicquid pertinuit ad Granuellanos, quod sane non fuit exigiuum: nam scio, eosibi possedisse in reditibus annuis ex fundis, ad quinquaginta millia aureorum, et plurimas arces elegantissimas, praeter sacerdotia, quae ibi habent opima. Sed haec damna poterit facile sarcire Rex Hispaniae, si ipsis donet ea, quae ibi possidebat Princeps Orangius. Traiecto Arari Bipontinus duxit copias versus vrbem Langres Lingonum, et inde ad oppidum Chaumont, quo itinere ante annum dixit suas copias Dux Casimirus, et sunt ea loca in finibus Campaniae et Ducatus Burgundiae. Inde vsque ad ea loca, in quibus est Amiralius nullus est fluuius, quem non possit vado traiicere, praeter Ligerim, quem etiam poterit traiicere, si ad meridiem tendat, et propius accedat ad Lugdunum, et tunc ducendae essent ei copiae ad Dyon, Beaul ne, Autun. Diuionem, Beluam, et Augustodunum, quae sunt vrbes Burgundiae, sed ea via videtur montibus et syluis impeditior, et minus abundare commeatu, praesertim a Belna ad Ligerim. Altera autem via ad Occidentem, qua ante annum profectus est Dux Casimirus, est commodior, et minus impedita syluis et montibus, et magis abundat rebus necessariis ad


page 97, image: bs097

alendum exercitum, sed ad Aureliam, et vicina loca, quo tandem deueniendum est, Ligeris est altior quam vt possit vado traiici, et si Aumalius sequeretur Bipontinum cum exercitu, (quod non dubito eum facturum) et cum ventum erit ad Ligerim, frater Regis se ei coniungeret, possent opprimere Bipontinum antequam Amiralius ei auxilio veniat, nam frater Regis habet omnes pontes Ligeris in sua potestate. Quidam hic affirmant Bipontinum et Amiralium iam coniunxisse suas copias, sed id est plane incredibile, alter enim ab altero abfuit plus quam centum milliaribus Germanicis ante viginti dies. Sparsa etiam est hic fama ante aliquot dies, caesa esse ab Aumalio ex Bipontini exercitu ad quinque millia hominum, et dicebatur Episcopus Spirensis de ea re accepisse literas, sed quia haec fama iam plane conticescit, puto id fuisse confictum. Comes Volradus Mansfeldensis est in Bipontini exercitu, vbi dicuntur pleraque eius consilio administrari. Aiunt Albanum tradidisse cuidam Hispano praefecturam Luzelburgensem, quae fuit per multos annos Petri Ernesti Mansfeldensis, qui iam duxit in Galliam auxiliares Albani copias, qui specie et praetextu honoris, spoliauit eum illa praefectura, in qua cum dignitate viuebat. Iam nec supererit ei unde viuat, nec erit tutus in Inferiore Germania. Apparet verum esse dictum Caesaris Augusti, Principes amare proditionem, sed non proditores. Hic omnium primus in Belgio defecit a sociis, et religionem solenniter abnegauit, et seiunxit Egmondanum ab Orangio. Rex Galliae ante aliquot dies fuit Rhemis, et iam putatur esse Lutetiae. Iuliacensis in omnibus obsequitur Albano, nam in eius gratiam non solum eiicit exules ex sua ditione, sed etiam adimit quibusdam proceribus Belgis bona, quae in ipsius ditione possidebant. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. Vestr. Familiae. Francofurti decimaquarta Maii 1569.

EPISTOLA XLVI. [correction of the transcriber; in the print XLIV.] Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Bipontinus ducit copias eo itinere, quod alteris meis literis scribebam esse incommodius, sed magis tutum, hoc est per Burgundiam, quae est mea patria, secundum dextram ripam Araris. Sub intium huius Mensis habuit castra ad Mascon Matisconem, quae est vnius diei itineris cis Lugdunum. Aumalius sequitur eum cum exercitu, et postremum eius agmen quotidie lacessit, quae res saepe praebet occasionem velitationibus. Huc ex pluribus locis scriptum


page 98, image: bs098

est, ipsos secunda huius Mensis totis copiis conflixisse, et Aumalium in pugna cecidisse. Aiunt etiam exercitum Andeganensis 28. superior is Mensis profligatum esse a Nauarrensibus, sed ego existimo haec esse conficta, et a morte Condaei non fuisse vllam memorabilem pugnam inter ipsos. Audiuimus Nauarrum progressum obuiam Bipontino, vt se cum eo coniungat, et puto iam esse coniunctos, quamuis nondum quicquam certi de ea re habeamus. Coniungent se etiam procul dubio Regii exercitus, quod vbi fuerit factum, vix puto in orbe Christiano vllo in loco, tantos exercitus nostro tempore conuenisse: nam credo fore in quolibet exercitu, ad quadraginta aut quinginta millia peditum, et ad quindecim aut viginti millia equitum. Audimus esse plurimos qui sedulo agant de pace, et praecipue Lotharingiae Ducem, quod forte posset perfici, si abesset ab aula Card. Lotharingicus: nam non dubito prudentiores omnes abhorrere a conflictu, quem vident fore exitiosum Galliae quicquid accidit. Cum Rex constituisset proficisci Lutetiam, persuasit ei Card. Lotharingicus, vt secederet Verdunum: nam cum videat Parisienses iam cepisse taedium belli, metuit si ad eos Rex veniat, ne liberius cum ipso agant, et adigant ipsum ad suscipiendas conditiones pacis. Celebrarunt ante paucos dies in aula nuptias filii Comitis Valdemontii et filiae Aumalii. Aiunt Ducem Lotharingiae iam soluturum Duci Casimiro centum millia aureorum, pro quibus Regis nomine fideiussit ipsi. Albanus immensis exactionibus plane euertit Inferiorem Germaniam; nam eos qui nomine ordinum nuper conuenerunt Bruxellis, coegit promittere Regi decimam omnium mercium, quae ex illis regionibus euehentur, et per decennium quolibet anno centesimam omnium bonorum, iam earum Regionum res eo sunt redactae, vt praedia quae ante Hispanorum aduentum aestimabantur mille aureis, iam non posint vendi quingentis, et aedes quae Antuerpiae trecentis aureis locabantur, vix possint iam centum locari. Holandi et Attrebatenses in eas exactiones hactenus noluerunt consentire, et ob eam rem Albanus duxit in vrbem Attrebatensem, praesidium Hispanorum, quos excitato tumultu populari, omnes interfectos esse, hodie est huc perscriptum. Aiunt autem huic tumultui causam praebuisse Hispanum quendam, qui virginis, honesto loco natae, pudicitiae, vim inferre voluit. Nolo haec pro veris affirmare, sed ea ita narrant qui hodie ex Inferiore Germania huc venerunt. Hoc certum est Ludouicum Guicciardinum Florentinum cuius extant quaedam scripta, iussu Albani fuisse nuper coniectum in vincula, cum nomine mercatorum exhibuisset ei scriptum, in quo continebatur plane periturum Antuerpiense emporium si decima mercium, quae euehuntur, exigeretur a mercatoribus, ascriptis eius rei causis. Mandauit recens


page 99, image: bs099

Albanus Comiti Ebersteinio et Domino a Chambourg, vt reuocarent militem Germanicum, quem eius iussu non ita dudum dimiserunt, aut alium de nouo conscriberent. Hoc ideo esse factum dicunt, quia Holandi, Zelandi, et Flandri litorales petunt praesidia aduersus Anglos, qui eos multis incommodis afficiunt, et nuper diripuerunt pagum et Monasterium non procula Grauelingua. Spoliauit recens omnibus bonis Baronem a Battemborg, quae sub Imperio possidebat immediate. Eius fratres duos natu minores ante annum affecit supplicio, Huc est Lugduno scriptum, eos qui sunt nostrae religionis nuper occupasse arcem munitam in valle Angroniae, quae est in Pedemonte, et est ditionis Ducis Sabaudiae, qui ante sex aut septem annos, magnam crudelitatem illis in locis exercuit. Vtinam ea res esset occasio transferendi tumultus in Italiam: illa enim esset vnica ratio liberandi Galliam ab iis malis, cum quibus conflictatur, et Germaniam ab impendentibus: nam quandiu concedetur otium Italis, semper aliquid in vicinarum gentium exitium machinabuntur, et quicquid habent pecuniae et malarum artium in eam rem impendent. Credo esse scriptum ad Vestr. Celsit. Petrum Clarum cum die Solis exiisset in pagum Vaisnau, qui est ita propinquus Moguntiae, vt videatur esse eius suburbium, abductum esse captiuum a sex equitibus. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. Vestr. Familiae. Francofurti 27. Maii 1569.

EPISTOLA XLVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quotidie hic mira narrantur, de vtroque Regio exercitu caeso, et nostrorum insignibus victoriis, quae ad Vestr. Celsit. non scribo, quia ea esse falsa iudico. Scribitur tamen ex variis locis, Regis fratrem accepisse cladem ab Amiralio, cuius iter accedentis ad Bipontinum conabatur impedire. Accepta ea clade distribuit exercitum per praesidia, ita vt nihil iam sit impedimento Amiralio, quo minus se coniungat cum Bipontino. Quidam dicunt in eo conflictu Andelotum plurimi autem Brisacum interfectos esse. Brisacus fuit adolescens eximiae spei, cuius pater tempore Henrici Regis magnas res gessit in Italia. Qui ex Lotharingia et ex Inferiore Germania veniunt, dicunt ibi certo credi fratrem Regis et Amiralium conflixisse, et in eo conflictu Amiralium fuisse superiorem. Galli, qui scribunt ex exercitu Bipontini, dicunt, miram esse alacritatem militis Germani, eumque esse pugnae


page 100, image: bs100

cupidissimum. Aumalius quidem sequitur eos, sed tamen bidui aut tridui itinere ab ipsis dictans, ita vt parum impediat eorum pabulationes. Cum semel propius accessisset est ita acceptus, vt ab eo tempore fuerit cautior. Dux Nemorsus discessit ab Aumalio, et profestus est Lugdunum ad excipiendum militem, qui Regi mittitur ex Italia, sed aiunt ipsum Nemorsum Lugduni incidisse in morbum. Bipontinum et Amiralium coniunctos esse fere non dubito, quamuis hic adhuc nihil certi de ea re habeamus. Affirmatur Condaeum iam captum fuisse interfectum ab eo, qui fuit praefectis vrbis Engolismensis, quem Condaeus dimiserat incolumem, cum eam vrbem sub initium hyemis expugnasset. Talem gratiam pro beneficio retulit. Condaeo mortuo, consensu totius nobilitatis, Nauarrus creatus est Dux exercitus, et Amiralius eius Legatus seu Locumtenens (vt vocant) suntque ei attributi duodecim consiliarii. Pontificii iam cuperent Condaeum viuere, cum videant se incidisse in aduersarium cautiorem, et cui tamen, cum est opus, non deest animus. Si expetunt pacem [vt omnes dicunt] fuisset ipsis vtile habere Condaeum captiuum: nam cum priore bello fuisset captus, transegit iis conditionibus, quae omnibus prudentibus displicuerunt, et quae fuerunt causa eorum malorum, quae sunt subsecuta. Parisienses dicuntur iam tumultuari, eo quod animaduertant, spes sibi factas a Card. Lotharingo esse inanes, qui, vt post mortem Condaei ab ipsis pecuni am extorqueret, affirmauit nostros non posse ad vnum Mensem consistere, et esse stultum, quod spem aliquam reponerent in Bipontinum, quem impossibile esset, penetrare in Galliam, cum nec pecuniam haberet nec militem obsequentem, et praeterea frater Aumalius haberet longe validiores copias, quam ipse Bipontinus. Vbi Rex audiuit vrbem illam tumultuari, festinanter est eo profectus cum Borbonio et Lotharingo Cardinalibus. Scripsit ad me ex urbe Metensi quidam amicus, Mareschalcum Montmorancium corripuisse arma, et esse multos ex nobilitate qui eum sequantur, et profiteantur se fore inimicos eorum, qui consilia pacis impediunt. Si id esset verum, illa esset vnica ratio ineundae pacis, et conseruandi illius Regni. Ego certe id dudum exoptaui, ac etiam aliquo modo speraui, cum certum sit Montmorancii salutem, cum nostrorum salute coniunctam esse, ob implacabiles inimicitias inter ipsum et Card. Lotharingum, cui si res ex voto succederent, haud dubie totam Montmoranciam familiam euerteret. Erat simultas inter ipsum Montmorancium et Condaeum, quo viuo forte noluit haec tentare, sed iam longe alia est ratio, cum summa rerum peruenerit Amiralium, qui est ex eius amita natus, et ipsi amicissimus. Dicunt duo millia Anglorum appulisse Rochellam, et attulisse secum pecuniam ad numeranda stipendia militibus


page 101, image: bs101

Bipontini, et ipsam Reginam scripsisse Bipontino, vt bono sit animo, se enim non defuturam ipsi. Credo ipsam iam in hoc bellum maiore animo incumbere, quam antea, ob deprehensas aduersus se coniurationes, quarum architecti esse dicuntur Albanus et Card. Lotharingus. Cum coniurati petiissent a Duce Nortfolcio, (qui est summae auctoritatis in Anglia) vt se in hac re praeberet ipsis ducem, is rem detulit ad Reginam. Duo, quos antea scripsi coniectos ob eam rem in vincula, affecti sunt supplicio, et plures comprehensi. Classis Regis Hispaniae, quae fuit quatuor et viginti triremium, superiore Mense passa est naufragium in mari Ligustico, et ex illis 24. triremibus vndecim plane conquassatae, eiectae sunt in littora Sardiniae vi tempestatis, quonam peruenerint reliquae tredecim ignoratur, ita vt credantur aut submersae aut compulsae ad ea littora Africae, in quibus dominantur Mauri, hostes Hispanorum. Vehebat ea Classis veteranos Hispanos eductos ex praesidiis regni Neapolitani (vt dicunt Hispani) in Hispaniam aduersus Mauros Granatenses (vt alii) in mare Britannicum aduersus nostros et Anglos. Dux de Ferio bene notus Comiti Schuartzburgensi, dicitur breui venturus in Angliam, vt cum Regina agat de pace, quam valde expetunt Hispani, postquam vident sibi non succedere, quae dolo aduersus Reginam tentarunt. Is Dux de Ferio est summae auctoritatis apud Regem Hispaniae, et cum Hispani potirentur Anglia, duxit ibi vxorem. Granatenses tumultus non sunt compositi, vt antea audiueramus. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Francofurti 3. Iunii 1569.

EPISTOLA XLVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, credo Illustriss. Principem Landgrauium Gulielmum significasse Vestr. Celsit. nuper apud se fuisse nobilem virum Dn. de Verines Gallum, quem Condaeus ante mortem miserat in Angliam, vt inde in Germaniam nauigaret, et Principibus Germanicis rerum suarum statum, veras huius belli causas, et quae ipsi de Pontificiorum Principum conspirationibus nota erant, explicaret, sedis coactus est diu in Anglia subsistere, expectans occasionem nauigandi in Germaniam, et interea interuenit mors Condaei, a cuius morte accepit literas a Principe Nauarro, suffecto in eius locum, quibus mandatum est ei, vt institutum iter persequeretur. Ante viginti dies appulit Hamburgum


page 102, image: bs102

cum Classe Anglica, et licet habeat literas ad Vestr. Celsit. et in mandatis, vt eam conueniat, idque valde cupiat quam primum facere, coactus est tamen ad Rhenum properare, ob quaedam necessaria negocia, quae ipsi sunt ibi expedienda. Ideo etiam distulit profectionem ad V. Celsit. quia literae quas ad eam habet sunt scriptae ante aliquot Menses, et ob diuturnam moram in itinere, pauca habet, quae de praesenti rerum statu dicere possit. Venit in hanc vrbem vndecima huius Mensis, sub vesperam, et postridie mane discessit. Vir est grauis, et qui multum valeat ingenio, et est notus Illustrissimis Principibus Electori Palatino et Landgrauio Gulielmo, quoniam priore bello ciuili Gallico, Condaeus eius opera vsus est in Germania. De statu rerum nostrarum in Gallia, illa tantum habebat, quae dudum sunt nobis nota, nimirum Amiralium post mortem Condaei, distribuisse militem per vrbes, tum quod esset impar hosti, tum vt recrearet ipsum, cum praesertim lues ex saeuitia hyemis et nimiis laboribus contracta, inciperet grassari in castris. Fratrem autem Regis, interea obsedisse quaedam nostrorum oppida, sed frustra, et non sine suorum iactura. Dicebat etiam omnes fere eos ex nostris, qui cum Condaeo capti fuerant, opera quorundam militum, quos pecunia corruperunt, euasisse, et ad Amiralium rediisse. Qui veniunt Lugduno affirmant Bipontinum transiisse Ligerim ad oppidum quod nominamus Ia Charite, quod est medio itinere inter Lugdunum et Lutetiam, et ad illud fluuius est iunctus ponte lapideo. Frater Regis habuit suas copias in Lemonicibus, sed accedente propius Bipontino, eas per vrbes distribuit, expectaturus Aumalium et Nemorsum, qui cum suis ad eum contendunt. Nemorsus suis Copiis adiunxit militem, qui Regi subsidio missus est ex Italia. Ex variis locis scribitur agi de pace, et esse aliquam eius spem. Rex vocauit ad se Ducem Lotharingiae, vt eius opera in ea re vtatur, sed non video, quomodo coalescere possit pax, quamdiu summa gubernationis erit penes Reginam et Card. Lothar. Mortuo Condaeo Pontifex Rom. existimabat confectum esse bellum in Gallia: iam vero animaduertens, nostros adhuc consistere, concitat quoscunque potest aduersus ipsos, et iam eius Consilio profecti dicuntur Venetias Carolus Archidux, et Ferrariensis ac Mantuanus Duces, vt Venetos ad illud commune foedus impellant, qui hactenus aliquid tantum mutuae pecuniae dederunt. Vt etiam facilius fucum hominibus faciat Pontifex, dicitur meditari nouam reformationem Ecclesiasticorum, et aiunt eum plane denegare confirmationem Archiepiscopo Coloniensi, nisi sacris [vt vocant] ordinibus initietur. Id autem aiunt fieri opera Card. Augustani, qui nondum deposuit spem illius Episcopatus.


page 103, image: bs103

Consecrauit in profesto Natalis Christi gladium et pileum Ducalem, quos cum magnis ceremoniis misit ad Albanum ob merita eius in Ecclesiam Catholicam, et res nuper feliciter gestas aduersus eius hostes. Legatus Pontificius adferens id munus, magna pompa ingressus est Bruxellas medius inter duos Albani filios, praecedentibus quinque signis militum. Mitto Vestr. Celsit. exemplum Epistolae Pontificiae seu breuis Apostolici [ut vocant] ad Albanum. Ego hinc recta proficiscor Argentoratum, et forte inde ad Heluetios, vt certiora de iis motibus ad V. Celsit. scribere possim. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Francofurti decimaquinta Iunii 1569.

EPISTOLA XLIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, veni huc existimans in hoc concursu hominum ex variis locis, non defuturos qui aliquid certi de rebus Gallicis haberent. Sed hic omnia non minus inuoluta mendaciis experior, quam Francofurti sum expertus, ita vt existimem Pontificios studio multa confingere, vt ii quorum salus cum nostrorum in Gallia, salute coniuncta est, omnium rerum incerti minus recte suis rebus consulere possint. Huc a pluribus scriptum est, octaua superioris Mensis conflixisse exercitus in Biturigibus, et nostros obtinuisse victoriam, sed cruentam, et ex hostili exercitu cecidisse ad duodecim millia hominum, et inter alios Aumalium, fratrem vero Regis et Guisium esse grauiter vulneratos. Cum vero eius pugnae fama iam hic senesceret, scripserunt alii pugnatum quidem esse, sed decima sexta superioris Mensis, et nonnulli vicesima prima, et pugnam eodem plane modo describunt quo priores, qui si haec essent vera, viderentur rem praediuinasse: nam omnes eodem modo affirmant Aumalium cecidisse, et fratrem Regis et Guisium esse vulneratos: quare non dubito, quicquid de ea pugna audiuimus esse plane confictum. Rex Galliae est Aureliae, et eo conuocat quicquid superest ipsi virium in toto regno: nam nuper edixit sub poena capitis, vt quicunque a viginti annis bello alicui interfuerunt, eo conueniant, et mandauit praefectis prouinciarum, vt supplicio afficerent eos, qui edicto non parerent, Id factum est magno bono Galliae, vt nebulones, qui in variis Iocis miseros ciues et rusticos vexabant, in vnum locum tanquam in sentinam confluant, et spero incompositam illam multitudinem oneri potius,


page 104, image: bs104

quam vsui ipsi Regi fore. Frater Regis est cum exercitu in finibus Biturigum et Lemonicum, cum quo se iam coniunxit Aumalius, cum reliquiis sui exercitus, nam multi ex eius militibus variis morbis perierunt et adhuc pereunt, nonnulli etiam ad nostros defecerunt. Coniunxerunt se etiam ei Itali missi a Pontifice, quorum ductor est Comes a Sancta Flora ex Sfortiarum familia, qui est nepos Pauli tertii ex filia. Nostri non procul inde inde absunt, nec sunt etiam immunes a lue. Audio Amiralium numerasse militi Bipontini duorum Mensium stipendium. Amiralius et Andelotus grauiter aegrotarunt, et aiunt Amiralium adhuc vehi lectica. Ante quatriduum hic certo affirmabatur, Andelotum esse mortuum, sed Comes Salmensis eius affinis, nudiustertius huc scripsit, se nuper ab eo literas accepisse, Bildenstenius vero, et alii, qui heri venerunt ex Lothoringia, denuo affirmant eum mortuum, et simul dicunt de morte ipsius Ducis Bipontini, Hermanni Reidezell, et duorum Comitum a Ditz, et aiunt haec Lotharingiae Duci retulisse Lenoncurtium Vexilliferum alae equitum, quam habet in Regio exercitu, ex quo stationariis equis nuper venit. Sed tamen hic sunt multi, quibus est notus ille Lenoncurtius, qui dicunt eum esse hominem vanissimum, et confingendis mendaciis assuetum, et quae de exercitibus dicit, non eodem modo omnibus narrasse. Dominus de Duli gener Vielleuillii cecidit in oppugnatione oppidi la Charite, et Dominus de Esternay vir magnae virtutis, et inter nostros praecipue auctoritatis, in eodem oppido morbo interiit. Regina profecta est ad filium Andeganensem cum Borbonio et Lotharingo Cardd. vt agat de pace, aut simulet se agere, et ea etiam de causa accersiuerunt in aulam Cancellarium hospitalem et Montmorancium, qui toto hoc bello ab ea abfuerunt. Sed quaenam pax iniri potest in Gallia, ita exacerbatis vtriusque partis animis, vt nemo videatur metuere exitium, si modo hostis vna intereat. Tota Gallia a Ligeri ad Pirenaeos montes est plane hoc bello devastata, et etiam Campania et Burgundia: vbi quod superest deuastatum fuerit, necessitas forte coget ipsos arma deponere. Aiunt Regem Hispaniae hortari Regem Galliae ad pacem faciendam, quod mihi videtur valde mirum, nisi forte id facit, vt ex Gallia possit habere militem aduersus Mauros Granatenses, a quibus dicitur valde premi, nec habet exercitatum militem quem eis opponat, et cum Ioannes ab Austria plane adolescens, sit Dux eius exercitus, nec secum habeat peritos rei militaris, quorum consiliis regatur, omnia in exercitu perturbatissime administrantur, et ob eam causam aiunt reuocari in Hispaniam filium naturalem Albani. Multi huc scripserunt Pontificem Rom, obsideria Romanis in arce Sancti


page 105, image: bs105

Angeli, et eius rei causam esse dicunt, quod ipsius mandato amputata sit dextra cuidam ex familia Caesarinorum, eo quod in rixa nescio cui Episcopo Colaphum impegisset. Caesarinorum autem familia est praecipuae auctoritatis Romae post Columnensem et Vrsinam, et est factionis Gibellinae. Ego quidem valde cuperem id esse verum, sed non videtur mihi admodum verisimile. Dux Sabaudiae nuper egit de foedere cum Bernatibus, sed Bernates responderunt se nullum foedus cum eo inituros, nisi decisa controuersia, quam mouet Geneuensibus. Accepto eo responso Sabaudus constituit ipsos Bernates iudices istius controuersiae, quae iam discutitur. Pecunia pro qua Duci Casimiro fideiussit Dux Lotharingiae est hic, sed nescio quid dissidii exortum est inter eos, quibus numerari debet, et Lotharingos, qui petunt vt apocha seu quitancia ab iisdem subscribatur, a quibus subscripta fuit ea, quam proximo autumno acceperunt. Comes Volfgangus Barbiensis qui hic est, vt ii qui aliorum nomine agunt, volunt vltra sortem sibi numerari vsuras temporis elapsi a die dicta solutioni, et quia non statim traditur eis pecunia, dicuntur hic voluisse eam arestare, sed id a senatu vrbis impetrare non potuisse. Dixerunt autem mihi Lotharingi, se voluisse eam apud Senatum deponere, sed Senatum noluisse recipere. Summa est centum millium aurecrum, quam si creditores reciperent sine vsuris, meo iudicio recte facerent: nam facile potest aliquid impedimenti interuenire, quod solutionem impediat, cum praesertim Dux Lotharingiae hic multum pecuniae debeat, et Senatui et priuatis ciuibus. Cum haec scriberem mihi dictum est, esse in Lotharingia ad quingentos aut sexcentos Germanicos equites, qui ex Regiis castris redeant in Germaniam. Discessionis ipsorum causam esse, dicunt interdicta facta a Vestr. Celsit. et a quibusdam aliis Principibus, ne quis Regi Galliae aut Albano militet. Aiunt etiam eos sub aduentum Bipontini dixisse Regi contineri in suis capitulationibus, (vt vocant) ne cogantur militare aduersus eos, qui sunt Augustanae Confessionis, et propterea se nolle militare aduersus Bipontinum. Nonnulli hic dixerunt Philibertum Marchionem Badensem praebuisse huic rei causam, et propterea clam abductum esse captiuum in arcem Vincennarum quae est prope Lutetiam, quod vix credo. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati 6. Julii 1569.



page 106, image: bs106

EPISTOLA L. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quae postremis meis literis scripsi ad Vestr. Celsit. de Italis caesis, et Strozza a nostris capto, sunt vera, nec desunt qui scribant totum peditatum primae aciei Regii exercitus fuisse profligatum. Ea clades Regios ita terruit, vt statim copias suas distribuerint per vrbes, praetexentes huic rei commeatus difficultatem, et morbes grassantes in ipsorum exercitu. Rex etiam remisit ad sua illam colluuiem hominum, quam euocauerat Aureliam et proposito alio edicto, mandauit vt ad se redirent ad Calendas Augusti. Nostri ab eo tempore nullo obsistente libere depopulati sunt vicinas Regiones, quas Regii obtinent. Comes de la Rochefoucault superato Vienna fluuio, cum tribus aut quatuor millibus equitum peruagatus est totum agrum Turonensem, et usque ad ipsius Turonensis portas progressus est. Amiralius occupauit interea Lemonicum et Petrageri corum vrbes, quae sunt eximiae. Aiunt etiam Vicecomites Vascones (quorum Dux est Comes de Montgomery, qui Regem Henricum vulnerauit) profligasse Dn. de Montluc, qui per multos annos fuit summus nostrorum aduersarius, et plura ipsis damna intulit, quam quisquam ex Regiis praefectis quamuis de Montluc profligato quae dicuntur, sicut min certaquam reliqua. Nostri muniuerunt praesidio oppidum la Charite, ad quod Bipontinus transiit Ligerim, vt eius fluuii liberum traiectum retinerent. Iam Regis mantauo Dominus de Sansac obsidet illud oppidum, quod exiguum est, et parum munitum, et longe dissidum a reliquis quae nostri obtinent. Obsessi semel eruperunt ex oppido, et multos ex Regiis interfecerunt. Amiralius metuens ne tandem expugnetur, dicitur eo properare cum exercitu, cuius progressus ad eas partes tantum terroris iniecit Parisiensibus, vt decima quinta huius Mensis coeperint magna diligentia suam vrbem munire, nam metuunt ne ad eum locum traiecto Ligere, ad ipsos propius accedat. Interea autem illi nebulones redduntur metu crudeliores, nam nullum saeuitiae genus in sua vrbe aduersus nostros praetermittunt. Vltima Junii suspenderunt tres ex praecipuis suis ciuibus viros inculpatissimae vitae, cum quibus mihi priuatim intercessit amicitia, qui fanctissime sunt mortui, et in ipsa morte testimonium veritati constantissime perhibuerunt. Id autem fuit ipsis exitio, quod ipsorum virtus et pietas inter reliquos emineret, et suo exemplo plures in nostras partes pertraherent. Nomina eorum fuerunt Philippus de Gatines pater et filius, et Nicolaus Croquet. Huic forte etiam nocuerunt opes, quae fuerunt amplissimae,


page 107, image: bs107

sed quas habuit a maioribus, nam ea familia recensetur inter praecipuas illius vrbis. Decima tertia huius Mensis truncarunt capite, Dn. de la Chesnaye Assessorem Regium in ipso Parlamento Parisiensi, cuius tantae fuerunt opes, vt in ipsa ciuica domo Parisiensis vrbis haberet collocatae pecuniae centum et viginti millia francorum. Sic exemplo Hispanorum paulatim ad scelus proficimus, et iam didicimus habere pro nocentibus eos, quorum opibus inhiamus: Seditiosi illi nebulones, qui praesunt populo, coegerunt Parlamentum contra voluntatem istos condemnare: nam multi ipsorum armati in curiam irruperunt, et in os dixerunt praesidibus et assessoribus, se interfecturos eos, insi intra diem, quem constituerunt isti supplicio afficerentur. Ita illa detestanda vrbs scelera sceleribus cumulans, pronocat Dei iram aduersus se, quam vt spero, breui sentiet: quamuis haec omnia fiant incitantibus aliquibus exaula. Rex petit mutuo ab ea vrbe trecenta millia coronatorum: nam laborat summa penuria pecuniae, quamuis permissu Rom. Pontificis, vendiderit ex bonis ecclesiasticis annuos reditus quinquaginta millium coronatorum, ita tamen vt Ecclesiastici tantundem receperint ex bonis nostrorum: nam si Rex nostrorum bona voluisset vendere, non reperisset emptorem. Cum nuper Metis venderentur bona mobilia eorum, qui secuti sunt Bipontinum, nullus fuit Gallus aut Metensis, qui obulum in ea impendere vellet, quare Regii ministri coacti sunt aduocare mercatores ex ditione Regis Hispaniae, et Episcopatu Leodiensi, quibus ea venderent. Aiunt Regem petiisse pacem ab Amiralio, et ipsi obtulisse longe aequiores pacis conditiones, quam vnquam antea. Amiralium autem respondisse, non esse in sua potestate pacem facere, sed de ea re agendum cum Germanis et Anglis. Alii dicunt Amiralium respondisse non posse iniri pacem, nisi Rex prius discedat a foederibus, quae iniit cum Pontifice Rom. Hispanis et domo Austriaca. Regina petiit ab ipso Amiralio vt redderet Strozzam, et pro eo deligeret quem vellet, ex captiuis qui a Regiis detinentur, sed respondit se tantum esse militem, nec ad se pertinere captiuorum permutationem, sed de ea re agendum cum Nauarro, qui sit Imperator exercitus ipsorum. Nudiustertius hic sum locutus cum quodam honesto viro, qui discessit Rochella 22. Junii et cum classe Anglica nauigauit Emdam, et Embda huc venit. Is dixit mihi, nullam fuisse famam de morte Bipontini Rochellae cum inde discederet, et tamen circa illud tempus hic eum esse mortuum audiuimus. Ipsum Andelotum esse mortuum affirmabat. Puluilerus praefectus Hagnoensis heri huc scripsit Card. Castilionaeum mortuum esse in Anglia, quod tamen nemo Antuerpia vel Emda scripsit, quamuis quotidie hic accipiantur literae ab Anglis et aliis, qui in illis vrbibus negociantur. Si est


page 108, image: bs108

verum, Amiralius paucis Mensibus orbatus est praecipuis amicis, et calamitatum ac laborum sociis, nimirum Principe Condaeo, et duobus fratribus, ita vt iam vni ipsi fere tota istius belli moles incumbat. Hic dicitur Albanum mittere adhuc subsidio Regi quindecim signa Germanorum, decem videlicet quibus praeest Chamburgius, et quinque quibus Comes Otto Eberstenius. Rex petit mutuo a Venetis, ducenta millia coronatorum, pro quibus Pontifex Rom. vult se fideiussorem constituere. Quid responsi acceperit nondum scimus, sed iam res Regis sunt eo redactae, vt nulla pecunia ipsi sufficiat, et Pontificii in Gallia deflent mortem Condaei, quem scelerate interfecerunt, cum experiantur, sibi esse negotium cum Duce cautiore, et perpetuo intento in suas occasiones, et nihil pecuniae in res non necessarias profundente. Imperator habet Legatum in aula Gallica, qui recens eo venit cum quindecim equis. Eius nomen nondum potui scire. Ericus Dux Brunsuicensis petiita Venetis, vt sibi in ipsorum vrbe liceret viuere. Id autem egit per nobilem quendam Venetum, qui ob eam rem coniectus est in vincula: nam in ea vrbe cautum est lege, ne ciues habeant quicquam Commercii cum exteris Principibus aut eorum Legatis. Scribitur Roma Pontificem nolle concedere Regi Hispaniae, vt ducat sororis filiam, quod mihi non fit verisimile. Arabes qui maximos motus excitauerunt in Egypto et vicina Arabia, dicuntur esse profligati a Turcis. Iam vltra quindecim dies hic haerent Commissarii Imperatoris Dominus de Vinneburg, et Zottus, heri aduenerunt Treuirenses Legati, et Nudiustertius Landgrauiani. Reliquorum Principum nondum aduenerunt quod sciam. Ego omnia fausta et fclicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. Vestr. Familiae. Argentorati 28. Julii 1569.

EPISTOLA LI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Rex Galliae accepta clade ad vrbem Lemonicum, de qua antea scripsi, dissoluit exercitum, et permisit suis subditis, vt ad sua redirent, quo se recreare possent, ita tamen vt ipsi praesto adessent, sub initium huius mensis, sed vix puto eos fore paratos sub finem: nam qui redierunt in Lotharingiam adhuc sunt domi, nec admodum festinant. Germanos, Heluetios, et Italos retinuit in castris, vel potius per vrbes distribuit, vt se reficerent, sed audimus plures ex ipsis variis morbis absumi. Ipse fere inops consilii profectus est Lutetiam, quo cum peruenit, proceres Regni, (quamuis repugnante Card. Lotharingo)


page 109, image: bs109

coegerunt eum agere de pace cum Amiralio, et ob eam rem Cancellarius Hospitalis reuocatus est in aulam, a qua toto hoc bello abfuerat. Multi ex Pontificiis cum videant res non succedere vt sperauerant, iam accusant Card. Lotharingum, et omnium istorum malorum culpam in ipsum reiiciunt. Aiunt res eo esse iam deductas, vt fere sit certa spes pacis, quod est huc scriptum Antuerpia, Basilea, et ex vrbe Metensi. De conditionibus varia dicuntur, de quibus non scribo, quia hactenus nihil audiui, quod mihi videatur verisimile. Amiralius interea progreditur, et plurima oppida occupat, et semper propius accedit ad Lutetiam. Ante non multos dies occupauit oppidum Chatelleraud, in quo dicitur multum armorum et pulueris bombardici reperisse. In eo oppido ante septem et viginti annos celebratae sunt nuptiae Iuliacensis Ducis et Reginae Nauarrae, quae tunc erat decem aut vndecim annorum. Est situm ad fluuium Viennam, abestque a Pictauio septem milliaribus, quod nostri iam obsident. Dicunt Comitem de la Rochefoncault occupasse Ambosiam ad Ligerim, ad quam est pons Lapideus, et iam oppugnare vrbem Turonensem, quae distat ab Ambosia septem milliaribus. Fama etiam hic fuit de occupata Tholosa, quam tamen iudico esse falsam, cum ea vrbs sit potentissima, et nostris infensissima, et populus qui eam incolit, sit ferocissimus. Dominus de Sansach coactus est discedere ab obsidione oppidi la Charite amissis multis ex suis militibus, et vt quidam aiunt, accepto vulnere, quod mihi videtur mirum, cum ipse sit veteranus Dux, et illud oppidum sit exiguum et non munitum, et procul dissitum ab iis locis, in quibus nostri habent suos exercitus. Montmorancius post longam dissimulationem coepit nostros oppugnare, sed non satis feliciter: nam oppugnans oppidum Sancerre, amisit mille et ducentos milites, et inde turpiter discessit. Dicunt Principem Orangium nauigasse Rochella in Angliam. Causae ob quas eo nauigarit variae recensentur, quarum vna dicitur esse, vt agat de Coniugio Principis Nauarri et Reginae, quae per aetatem fere posset esse auia Nauarri, quem vix puto attigisse annum decimum septimum. Sparguntur et aliae causae non minus absurdae. Si verum est, eo esse profectum, puto profectum propter res Inferioris Germaniae, videntur enim istae simultates inter Anglos et Belgas, tandem erupturae in apertum bellum, praesertim si siat pax in Gallia. Dux Sabaudiae iniit foedus cum Bernatibus ad annos viginti, ea conditione, vt si quis ipsius ditionem inuadat, Bernates ipsi adfint cum quinque millibus peditum, si quis vero Bernates oppugnet, ipse mittat eis tria millia peditum, et quingentes equites. Comprehensa est in eo foedere vrbs Genevensis,


page 110, image: bs110

ita vt eius ciues possint vagari et negociari in Sabaudi ditione, perinde ac ipsius subditi, nec debet durante eo foedere mouere litem Geneuensibus de iuribus quae dicit se in eorum vrbem habere. Quamuis vix Mensis praeterierit, ex quo initum est illud foedus, tamen parum abfuit, quin ante paucos dies ipsam Geneuam dolo occupauerit. Card. Estensis renunciat Cardinalatui vt ducat vxorem, eo quod non suscipiat liberos Dux Ferrariensis eius Frater, quem dicunt ita corruptum libidinibus vt non sit aptus ad gignendos liberos, quamuis nondum sit quadragenarius. Eius coniunx soror Imperatoris, dicitur esse ita valetudinaria, vt fere perpetuo decumbat. Si Card. suscipiat liberos pulcher bolu s eripietur Guisiis e faucibus: eam enim successionem iam spe deuorauerant, nam ipsorum Mater est soror Ferrariensis. Neapolitanus Prorex ex apoplexia incidit in paralysim, quare scribitur Roma Card. Granuellanum proficisci Neapolim, vt eius vices suppleat, quousque alius sufficiatur. Pontifex Rom. nuper misit Auenionem Iesuitam, vt inquireret in quosdam ex familia Card. Borbonii Legati, quos audiuerat suspectos esse de religione. Populus Auenionensis existimans istum velle introducere inquisitionem Hispanicam, correptis armis venit in forum, et nisi Iesuita mature sibi fuga consuluisset, male cum ipso fuisset actum, sed Armeniacensis Card. Vicelegatus tandem eum tumultum composuit. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Argentorati sexta die Augusti 1569.

EPISTOLA LII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, tota illa spes pacis, de qua alteris meis literis scripseram, plane euanuit, et Cancellarius ob eam rem accersitus in aulam, antequam eo veniret, remissus est domum. Rex denuo instruit exercitum summo conatu, et seuere edixit, vt tota nobilitas Gallica rediret in castra. Petit ab Heluetiis sex millia hominum, et ob eam rem hoc die conueniunt Legati pagorum Pontificiorum, ut deliberent cum Commissariis Regiis. Rex Hispaniae conscribit etiam ei Mediolani tria millia Italorum. Rhingrauius nuper venit Nanceium stationariis equis, et putatur inde venturus in Germaniam, vt conscribat militem: quare deceret Principes Germanicos in eas res esse intentos: nam quae scribo de Heluetiis et Italis sunt verissima. Pontifex Rom, diligentius


page 111, image: bs111

quam antea sollicitat Regem Hispaniae, Venetos, et reliquos Principes Italiae, ac etiam quosdam in Germania, ne Regem Galliae deserant in tantis periculis, quae paulo post ad ipsos sunt ventura si succumbat. Rex discessit Lutetia tertia huius mensis, et profectus est ad fratrem Andeganensem, qui decumbit in vrbe Turonensi. Mandauit nobilitati Gallicae discedenti ex castris, vt ad se rediret primo die huius Mensis, qui dies postea mutatus est in decimum sextum, et tandem in vicesimumquintum, et tamen, vt audio, pauci redeunt. Interea dum Rex fuit Lutetiae convocauit Magistratus vrbis, et dixit eos fuisse sibi auctores, ne vllis conditionibus cum aduersariis transigeret, sed ipsos plane perderet, et pollicitos esse se in ea re non defuturos ipsis. Se vero obsecutum eorum consiliis, nihil non tentasse vt id perficeret, sed tamen euentus hactenus non respondisse suae voluntati, quare cum denuo instruendus sit exercitus, et destituatur pecunia, petiit ab eis, vt iam praestarent quod saepius sunt polliciti, et conficerent ipsi duodecies centena millia francorum. Parisienses responderunt se daturos operam, vt eius petitioni satisfiat, si modo permitteret ipsis diuendere bona eorum, qui sunt in castris nostrorum, quod audio ipsos impetrasse a Rege, et iam publice diuendere ipsius Anuralii suppellectilem: bona autem immobilia nemo vult comparare. Sic iam ea tentantur, quae in rebus desperatis tentari solent, sed miror eos nouis iniuriis audere irritare Amiralium, cuis vires iam videntur Regiis validiores. Recens affecerunt supplicio Baronem de Cortenay, fratrem Comitis de Dampmartin, et quendam alium nobilem mihi ignotum, quem nominant la Barre, qui erant nostrae religionis. Germani et Itali qui militant Regi, sunt prope vrbem Turonensem. Inter ipsos male admodum convenit: nam se mutuo proscindunt conuiciis, et saepe a verbis ad verbera deuenitur, praesertim cum inter pabulandum alii aliis occurrunt. Amiralius iam obsidet (Poictiers) Pictauium vrbem Maximam, in qua dicuntur esse Dominus de Martiques, et duo Guisii Fratres cum viginti signis peditum. Oppugnatur vrbs a tribus partibus, nec est quod obsessi sperent aliquid auxilii a Rege, nam non sunt tantae eius vires, vt audeat propius ad vrbem accedere. Si fuerit vrbs a nostris vi occupata, ea res plane franget animos aduersariorum, cum in ea sit praecipuus eorum peditatus, et duces magni nominis, sed si repellantur, multum amittent de sua existimatione. Vrbs est mihi notissima, nam adolescens in ea operam literis dedi. Est natura loci munita: ab vna enim parte ambit eam fluuius Clanis, ab altera vero palus, quae in ipsum fluuium influit. Ad occidentem tantum, patet planus ad eam accessus, sed angustus. Quamuis sit sita in tumulo satis edito, tamen ab aliquibus partibus colles editiores ipsi imminent,


page 112, image: bs112

et praesertim ab ea parte, qua palus se in fluuium exonerat. Muri vrbis sunt vetustate fere corrupti, nec sunt firmati aggere, nec facile firmari possunt, cum ipsius vrbis solum sit maxima ex parte lapidosum. Est in ea vrbe Academia, et ingens colluuies Sacerdotum et Monachorum: nam habet octo monasteria virorum, duo monialium, quinque Ecclesias Collegiatas, et decem aut duodecim parochias. Scriptum est huc Antuerpia, et etiam ex Lotharingia, eam deditione in nostrorum potestatem venisse, et Guisios noctu fugisse ex vrbe antequam dederetur, sed vix credo esse verum, cum ii, qui veniunt Lutetia, id non dicant. Paulo antequam nostri venirent ad Pictauium, ceperunt Lusignanum arcem munitissimam, quae abest a Pictauio quinque millaribus Rochellam versus. In ea arce dicuntur reperisse magnas opes, quoniam nobilitas et ditiores, ex tota vicinia suas opes eo comportauerant, tanquam in locum tutissimum, et ipsorum iudicio inexpugnabilem. Ea est arx, a qua nomen accepit Illustris illa familia, ex qua fuit Guido, postremus Rex Hierosoly mitanus, cuius post eritas diu regnauit in Cypro. Sub idem fere tempus Comes du Lude praectus Pictonum obsedit oppidum Nyord, a cuius obsidione aduenientibus nostris, coactus est discedere relictis bombardis maioribus, et multis ex suis militibus amissis. Frustra etiam tentarunt Regii oppidum la Charite ad Ligerim. Is est status infelicissimi illius regni, quod credo breui corruiturum, aut scissum iri in partes, cum ii qui gubernant non expetant pacem, sed eius praetextu cupiantdenuo imponere nostris, qui suo malo edocti, facti sunt cautiores, et iam eas vires sunt consecuti, vt videatur Rex non posse eos opprimere, quamdiu superstes erit Amiralius. In Regio exercitu morbo interierunt duo comites a Ditz filii Landgrauii ex secunda coniuge. Comes a Tenda ex familia Sabaudiensi, Dominus de la Suse potentissimus in Delphinatu, et Dn. de Pauan Locumtenens Ducis Lotharingiae. A nostris partibus credo mortuum esse Ducem Bipontinum, quamuis multi adhuc id negent. Andelotus sublatus est veneno, quo etiam petiti sunt Amiralius et Comes de Montgomeri, sed mature adhibitis remediis euaserunt, quamuis Amiralius ex ea re grauissime decubuerit. Autor huius sceleris Rochellae equis discerptus dicitur in quatuor partes. Albanus adhuc vrget illud vectigal decimae in Inferiore Germaniae, sed Attrebatenses, Hollandi et quaedam vrbes Flandriae, et Brabantiae, se adhuc ei opponunt, nec adhuc quicquam vi in ea re tentauit, forte propter nostrorum successus in Gallia. Longeiam mitius a it cum Egmondana, quam antea vix dignabatur alloquio, iam vero solet eam inuisere et consolari, et facere ei magnam spem de Regis clementia erga eius liberos. Dicunt Regem Hispaniae recens attribuisse ei annua tria millia


page 113, image: bs113

coronatorum, quibus se et liberos sustentet, et praeterea dedisse filio eius primogenito Commendam in Hispania, cuius sunt satis ampli prouentus, et interdixisse Albano ne quid ex bonis Egmondani diuenderet. Credo simulatam istam humanitatem respicere ad Electorem Palatinum, quem Albanus non cupit habere valde inimicum in hoc dubio et incerto rerum statu. Pontifex Rom. tandem dispensauit inter Regem Hispaniae et filiam sororis. Angli non ita dudum sunt spoliati omnibus bonis in Portugallia, et ditissimi inter ipsos coniecti in vincula. Scribitur ex Italia parum abfuisse, quin Dux Florentinus nuper dolo occupauerit Lucensem vrbem. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati decima quinta Augusti 1569.

EPISTOLA LIV. [sic] Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, qui veniunt ex Lotharingia, omnes affirmant Pictauium esse expugnatum ab Amiralio, et interfectos esse Dn. de Martiques et Comitem du Lude, qui fuit praefectus illius Prouinciae, Guisium maiorem natu esse captum: de eius vero fratre nihil certi audimus. Aiunt fuisse in vrbe ad duo millia sacerdotum: nam ex tota Prouincia, eo tanquam in locum tutissimum confluxerant, cum toto anno Regios ea vrbe tanquam arce belli vsos esse viderent. Si haec sunt vera, Pontificii nondum tantam cladem acceperant quanta haec est. quoniam quicquid fere Regi superfuit veterani peditatus Gallici periit, et in toto Regio exercitu, non fuit quisquam manu promptior, aut nostris infensior, quam Dns. de Martiques, qui fuit adhuc florente aetate: nam puto eum vix excessisse annum aetatis quadragesimum. Fuit ex Illustri illa Luzelburgensi Familia, quae protulit Henricum septimum, Carolum quartum, Venceslaum, et Sigismundum Imperatores, et diu in Bohemia regnauit. Sunt qui dicant vrbem deditione venisse in potestatem Amiralii, et Duces noctu aufugisse, sed quae iam scripsi de expugnatione, habeo a quodam, qui dicit se audiuisse ea a Comite Salmensi, qui est praefectus aulae Lotharingicae. Regi petenti militem Helueticum, initio opposuerunt se Lucerna et Tugium, qui sunt praecipui pagi Pontificii, sed victi sunt numero suffragiorum, et sunt promissa Regi, quatuor millia militum cum sex peteret. Comes de Montfort vnus ex Imperatoris Commissariis qui hic sunt, recens Bruxellis venit et miris laudibus effert Albani prudentiam, iustitiam, et animi magnitudinem, ac etiam moderationem. Ait eum


page 114, image: bs114

obtulisse Regi Galliae quatuor millia equitum, et viginti signa peditum, sed Regem respondisse, sibi satis esse virium, ad opprimendos aduersarios. Reliqui plane contraria scribunt, et aiunt Legatum missum a Rege ad Albanum, discessisse iratum, et dixisse suum Regem persuasionibus, et promissionibus Hispanorum et Italorum in has turbas coniectum, et contra fidem datam in ipsis periculis deseri ab eis, ipsum vero Regem dixisse se daturum operam, vt quocunque modo pacem habeat cum videat sibi promissa, a confoederatis non praestari. Albanus petit pecuniam a Leodiensibus, quamuis non agnoscant eius iurisdictionem, ob sumptus quos dicit se fecisse maximos, vt eos defenderet aduersus Principem Orangium. Petit autem trecenta millia florenorum, et in ea re vtitur opera Episcopi Leodiensis viri pessimi, et verae religioni infensissimi, qui credo sperat se venturum in partem praedae, si quid Albanus impetret. Inferiores Germani dicuntur iam aperte denegare Albano vectigal decimae mercium, quae inuehuntur et euehuntur, et quoniam Albanus recens multos Hispanos induxit Antuerpiam, et lapides, quibus est stratum praecipuum vrbis forum, tolli iussit, vt ibi commodius exerceantur ludi equestres, in nuptiis cuiusdam Hispani, credunt Antuerpienses id agi ab ipso vt praetextu horum ludorum repleat vrbem milite, et postea aliquid durius in ipsos statuat. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati 22. Augusti 1569.

Quoniam video Vestr. Celsit. Legatos non aduenire, et me frustra hic terere tempus, intra tres aut quatuor dies hinc discedam, et proficiscar Francofurtum.

EPISTOLA LV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, de Gallia iam nihil aliud habemus, quam quod ex variis locis confirmatur, Pictauium secunda oppugnatione expugnatum esse a nostris, et Guisium cum mutato habitu conaretur euadere, vulneratum fuisse et captum, idque accidisse quinta huius Mensis. Aiunt Amiralium iam obsidere vrbem Turonensem, ex qua Andeganensis discessit, et profectus est Aureliam ad Regem, qui ad eam vrbem suas copias colligit. Petit autem Rex ab omnibus suis confoederatis auxilia, et dicitur Rex Philippus praeter tria millia Italorum, de quibus antea scripsi, mittere ei quatuor millia Hispanorum. Sub initium huius Mensis venit Romam Regis Galliae Secretarius, qui petiit a Pontifice


page 115, image: bs115

et aliis Principibus Italicis, duodecim millia peditum, et duo millia equitum, et vt praeficeretur iis Dux Niuernensis, et cum non statim promitterentur, dixit suo Regi fieri maximam iniuriam ab iis, qui ipsum contra datam fidem deserant in bello, ad quod vt ipsum impellerent, dixerunt fore sibi cum ipso commune, et non defutura ipsi auxilia. Dux Lotharingiae habito nuper Nancei conuentu ordinum suae ditionis, impetrauit ab ipsis sexcenta millia coronatorum intra sex annos numeranda. Iam autem id agitur, vt opulenti aliquot mercatores redimant a Duce eam summam promissam, et praenumerent pecuniam cum aliquo magno suo lucro, quam postea exigant a populo. Aiunt autem Card. Lotharingum horum consiliorum architectum, persuasisse Duci, vt eam pecuniam mutuo daret Regi, accepta in pignus ditione aliqua, et eo spectauit affinitas hac hyeme contracta, inter Aumalium et Valdemontanum: nam Valdemontanus Ducis Lotharingiae patruus, semper ei auctor fuerat, ne se istis bellicis tumultibus immisceret. Rex petiit mutuo trecenta millia francorum ab exteris mercatoribus, qui Lugduni negociantur, et ita petiit vt significaret se merces ipsorum sumpturum, nisi intra constitutum diem eam pecuniam conficerent, pro qua vult ipsis obligare vectigalia illius vrbis quae sunt maxima. Omnes autem exteri mercatores sunt Germani aut ltali, quos audimus esse in magno metu. Scripseram antea ad Vestr. Celsit. Heluetios Pontificios Regi petenti sex millia militum, promisisse quatuor, quod non est verum. Res sic se habet. In conuentu Solodurnensi Lucernates, qui primi inter ipsos dicunt sententiam, conquesti sunt suorum haberi paruam rationem in Gallia, et eos ita tractari, vt si non gladiis, fame tamen aut morbis omnes intereant, et nihil iam apud se audiri praeter gemitus et lachrymas viduarum, quare sibi non videri consultum, vt plures milites Regi dentur, et ita ex conuentu discesserunt, vt visi sint plane negasse se daturos, sed tamen dixerunt se velle rem referre ad suos magistratus, qui commissariis Regiis suam voluntatem essent significaturi. Eodem modo affecti quo Lucernates discesserunt Tugii et Glareani. Vranii Suitenses, et Vnderualdii dixerunt fere eadem quae superiores, sed dandi militis maiorem spem fecerunt. Solodurenses, et Friburgenses simpliciter militem promiserunt. Quae scripseram de foedere inter Bernates et Sabaudum non sunt vera: nam cum peterent Bernates, vt Sabaudus staret sententiae datae ab Heluetiis in controuersia inter ipsum et Geneuenses, et nollet hoc promittere Sabaudus, tota illa actio de foedere est interrupta. Diuendunturiam in Anglia merces omnes ablatae Belgis et Hispanis, ab initio istius dissidii inter Reginam Angliae et Albanum.


page 116, image: bs116

Ouinta huius Legati Imperatoris et Regis Hispaniae accesserunt ad Pontificem Rom. et solenniter petierunt concedi dispensationem vt vocant, coniugii inter Regem Hispaniae et filiam Imperatoris natu maximam, quam Pontifex statim ipsis concessit et significauit eam rem sibi esse gratam, et petiit ab ipsis, vt hortarentur suos Principes, ad maturandum etiam coniugium inter Regem Galliae et alteram Imperatoris filiam. Turcae dicuntur facere maximos nauales apparatus, et armare ad centum et sexaginta triremes, et aliarum nauium vim maximam. Veneti metuunt ne Cyprum inuadant, quam dicunt ad se pertinere eo, quod pertinuerit ad Sultanum Aegvpti, et dicitur ipse Turcicus Imperator proficisci Aleppum, quae est vrbs maxima, non procul dissita ab iis littoribus quae sunt proxima Cypro. Melitenses etiam sibi metuunt, et suam vrbem diligenter muniunt. Schuendius putatur huc venturus intra paucos dies. Dicitur habere mandata ab Imperatore ad Legatos Principum qui hic sunt. Ante triduum fuerunt prope Hagnoam ducenti aut trecenti equites, quos putabamus proficisci in Lotharingiam ad Rhingrauium, qui iam aliquot septimanas ibi haeret, sed hodie audiuimus eos esse dispersos. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae. Vestr. Familiae. Argentorati 30. Augusti 1569.

EPISTOLA LVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scribitur a tam multis Lugduno, Antuerpia, et ex aliis locis captam esse vrbem Pictauium, vt iam fere cogar credere esse verum, quamuis sint hic Itali, qui id pernegent, et deposita pecunia de ea re cum aliis certent. In eius oppugnatione multum sanguinis vtrinque fusum esse dicitur: nam cum nostri superato Claue fluuio, ac etiam muro vrbis, occupassent pratum Abbatissae quod est in infima vrbis parte, Regii receperunt se in interio rem vrbem, et ducta noua fossa, et domibus terra repletis diu se defenderunt. Nostri vero oppugnantes eos sine intermissione, et recentes fessis perpetuo succedentes, cum in amplissima vrbe aduersarii pauciores numero, idem facere non possent, ipsorum munitiones tandem perruperunt, et quotquot armatos inuenerunt, eos paucissimis exceptis interfecerunt. Quinam autem ex proceribus sint interfecti, nondum certo scimus. Nostri quidem adepti sunt cruentam victoriam, sed quae videtur esse magni momenti, cum Regii


page 117, image: bs117

hactenus ea vrbe tanquam arce belli sint vsi, et Rex fuerit fere spectator cladis suorum, quibus non est ausus, subuenire, cum tamen non procul inde cum exercitu abesset. Ex nostris dicitur periisse Dn. d' Acier priuignus Rhingrauii Senioris, quem (vt existimo) Vestr. Celsit. vidit Lipsiae in nuptiis Principis Orangii. Vix vllus fuit in nostrorum exercitu, qui pluris fieret, et fama erat eum ducturum in vxorem filiam Amiralii. Dicitur etiam interfectus Henricus Comes a Nassau, Principis Orangii Frater minimus natu, adolescentulus octodecim aut nouendecim annorum, quem dantem operam literis Argentorati, fratres secum abduxerunt. Aiunt plurimos equites Germanicos dimissis equis, se in vrbis oppugnatione adiunxisse peditibus, et strenuam operam nauasse. Putant Amiralium capta vrbe, exercitum in Bituriges duxisse, et iam obsidere Bourges Auaricum praecipuam vrbem illius prouinciae, quam si ceperit, patebit ei liber accessus in mediam Burgundiam, cum obtineat pontem Ligeris illi vrbi proximum, et qui in Burgundia[Vezelai] Vezelii se continebant, iam in suam potestatem redegerint pleraque vicina oppida, vt [Noiers Mussi leuerque et Creuant] Nucetum, Musseium, et Crepantium, et nunc vrbi[Auxerre] Altissiodoro ita immineant, vt vix se aduersus ipsos defendere possit. Regis exercitum iam conuenisse existimo, sed quid moliatur nondum hic audimus. Heluetii tandem promiserunt Regi sex millia militum, et audimus Rhingrauium maiorem natu, iam esse in vrbe Treuirensi, vbi expectat equitem ex Germania, quem ducat ad Regem. Rex interea exigit a suis ingentem vim pecuniae, praeter illa trecenta millia francorum, quae petit mutuo ab exteris mercatoribus, qui negociantur Lugduni, quam summam ita sunt inter se partiti, vt ex ea Florentini dent octuaginta millia, Lucenses septuaginta millia, Genuenses quinquaginta millia, Mediolanenses quadraginta millia, et Germani omnes simul sexaginta millia. Petit praeterea ab ipsis Lugdunensibus centum et quinquaginta millia, et a Tholosatibus quingenta millia. Scripsi antea Parisienses numerare ei duodecies centena millia, quod si eodem modo cum reliquis vrbibus agat, colliget ingentem vim pecuniae. Recens edita est historia expeditionis Principis Orangii in Inferiorem Germaniam, in qua cum alicubi fiat mentio Vestr. Celsit, aliter quam deceat, existimaui esse mei officii, lpsam de ea re admonere. Auctor nominat se Alfonsum Vlloam, quem audio Origine esse Hispanum, sed natum esse in regno Neapolitano. Scripsit Italica lingua, et interfuit expeditionibus Albani: nam aliquoties in sua historia nominat se Castrametationis praefectum, seu Mareschalcum Campi, vt vocant. Sic autem vno in loco scribit. Orangius et Frater eius Comes Ludouicus tandem effecerunt,


page 118, image: bs118

vt aliqui ex Principibus, qui non amant quietem orbis Christiani, nec fauent rebus Regis Hispaniae, imo satis ostendunt se esse ipsi capitales inimicos, et etiam Hispanis, eo quod sit filius inuictissimi Imperatoris Caroli V, qui eos castigauit, coniungerent se cum eis foedere, et promitterent auxilia, et praecipue Dux Augustus Saxoniae, Comes Palatinus, Casimirus, Dux Bipontinus, et alii quorum auxiliis fretus Orangius collegit exercitum trium millium equitum, et duodecim millium peditum. Alio loco sic scribit. Resciuimus etiam Vesaliae conuenire Belgas, qui militarunt Brederodio rebelli defuncto, cum quibus debebant se coniungere duo millia equitum Saxonicorum, quos mittebat Dux Augustus Elector. Liber qui haec continet est impressus Venetiis. Albanus iam plane redegit in suam potestatem Comitatum Hornensem, et induxit in eum maxima praesidia Hispanorum et Belgarum, et plerosque ministros Comitis coniecit in vincula, et Vertae [quod est praecipium oppidum Comitatus] curauit in medio foro erigi patibulum ad terrorem ciuium. Valentianis nuper coniecti sunt in vincula sex et viginti iuuenes, eo quod ad sacra pontificia non accederent. Ministris Lazari Schuendii nuper inter Iuliacum et Traiectum Mosae erepti sunt quatuor equi, quos dono mittebat Albano. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Francofurti 14. Sept. 1569.

EPISTOLA LVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, qui postremi venerunt ex Gallia affirmant Pictauium non esse captum ab Amiralio, qui quamuis occupauerit arcem, et totam inferiorem vrbis partem, non potuit tamen expugnare eam partem, quae est in colle eminentiore, quam Regii noua fossa et aggere muniuerunt: quare dicunt Amiralium retrocessisse cum exercitu, et conari longa obsidione perficere id, quod vi non potuit: Dat enim operam, ne quid commeatus inuehatur in vrbem, in qua scit parum superesse. Rex est ad vrbem Turonum, vbi quanta potest diligentia contrahit suas copias, vt obsessis auxilium ferat: quae res forte poterit praebere occasionem pugnae, cum habiturus sit longe maiores copias quam Amiralius. Quidam heri venit Lugduno, qui dicit sub suum discessum peruenisse eo famam de Danuillio Mareschalco caeso a Vicecomitibus non procul a Tholosa, sed tamen neminem id pro vero affirmasse. Ex Anglia scribitur Ducem Northfolcium, qui reliquos proceres opibus


page 119, image: bs119

et auctoritate longe superat, ambire nuptias Reginae Scotiae, et habere multos sibi addictos, qui etiamsi dissimulent, putantur esse non alieni a Pontificia religione. Praeterea accidit Reginae Scotiae id, quod solet accidere Illustribus personis in diuturnis calamitatibus, nimirumvt odium, quo antea iusta ex causa flagrarunt, in misericordiam tandem conuertatur. Multi itaque metuunt ne ea res dissoluat consensum procerum in Anglia, quem haec Regina nihil agendo summo iure, sed multa indulgendo diutius conseruauit, quam quisquam ex ipsius maioribus. Tumultus Granatenses dicuntur inualescere, et multum solicitudinis iniicere Hispanis, qui hactenus suorum hostes arte et dolis vincere soliti, iam inciderunt in astutiores et fallaciores quam ipsi sint: nam Mauri continent se in asperis montibus, quorum accessus omnes ita muniuerunt, vt impossibile sit Hispanis eo penetare. Habent autem in illis montibus magnam vim pecoris, quo se alunt, et aliquid etiam frumenti, et cum impossibile sit Hispanis montium Iate se expandentium aditus omnes obseruare, ex iis saepius descendunt Mauri, et in locis adiacentibus praedas agunt, ita tamen vt nunquam iusto loco pugnandi occasionem hosti praebeant. Nuper ceperunt oppidum Seronam, et quicquid fuit in eo virorum, mulierum et puerorum crudeliter interfecerunt: nam et Hispani eodem modo cum ipsis agunt. Rescitum est ex quodam captiuo, eum, quem sibi Regem designarunt, nuper misisse Regi Alghieri viginti millia coronatorum ad arma coemenda, et petiisse, vt ei mitteret virum aliquem rei militaris peritum. Rex Hispaniae interea est de suis nuptiis solicitus, et agit cum Imperatore vt sponsa ante hyemem mittatur in Hispaniam. Legatus Gallicus nuper significauit Senatui Veneto, alteram filiam Imperatoris Regi suo nubere, et Regis sui sororem Portugallensi. Secretarius ipsius Regis Galliae, missus in Italiam ad implorandum auxilium Principum Italicorum, ante aliquot septimanas diem suum obiit Venetiis, et est magna pompa sepultus. Aiunt Albanum remittere Belgis toties petitum, et ab aliquibus promissum vectigal decimae euectionis et inuectionis mercium, ita tamen vt ineant aliam rationem conficiendae pecuniae, ad numeranda militi stipendia. Restituit etiam vrbibus ademptam iurisdictionem. Nihil tamen propterea remittitur de saeuitia erga Christianos. Cum nuper Antuerpiae tres essent afficiendi supplicio propter religionem, et vnus eorum vir admodum senex, ita tortus fuisset, vt iam videretur exhalaturus animam truncarunt eum capite in carcere, ne ipsorum manus euaderet. Saeuitia tamen suppliciorum impedire non potuit, quominus in aliquibus oppidis Flandriae et Brabantiae captiui vi sint extracti ex carceribus,


page 120, image: bs120

et liberati, quod non ita dudum factum est in oppidis Comines, Himschot et Erentals. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Francofurti 22. Septembr. 1569. Constitui hinc redire Argentoratum.

EPISTOLA LVIII. Eidem.

Illustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Schuendius scripsit huc Argentorato solutam esse obsidionem Pictauiensis vrbis, idque coactum facere Amiralium vt succurreret vrbi Chatelherauld, quam Regii inuaserant. Vbi vero Regii animaduerterunt, Amiralium discessisse a Pictauio, raptim eo duxerunt copias, et in vrbem induxerunt recentem militem, et magnam vim commeatus. Ipse autem Amiralius putatur cum exercitu iturus in Normandiam. Haec scripsit Schuendius, quae dicit se habere ex aula Lotharingica. Facile crederem, nostros discessisse ab obsidione vrbis Pictauensis, quamvis ex variis locis contrarium scribatur, sed eo modo, quo Schuendius scribit rem successisse, non est mihi verisimile: nam si Amiralius spem aliquam habuit expugnandi Pictauium, non discessit inde ad primam famam obsidionis vrbis Chatelherauld, quam non dubito munitam fuisse valido praesidio cum esset proxima hosti, et si non fuisset, facilimum tamen fuisset semper Amiralio militem in eam inducere, cum a Pictauio non longius absit, quam Grimma a Lipsia. Sed quod scribit Regios statim post discessum Amiralii duxisse copias Pictauium, videtur mihi credibile: si enim copiae ipsorum fuerunt firmiores copiis Amiralii quorsum obsederunt illam alteram vrbem? et non potius recta contenderunt Pictauium: nam potuissent magno suo commodo confligere ante vrbem cum in ea esset validum praesidium, quod facto pugnae initio haud dubie erupisset. Si vero copiae ipsorum fuerunt imbecilliores copiis Amiralii, coniecerunt se in certissimum periculum: nam ipso inscio non potuerunt eas ducere Pictauium, cum praesertim superandus ipsis esset Vienna fluuius profundus, in cuius traiectu potuissent facile profligari. Amiralium autem cum exercitu profectum esse in Normandiam, est plane incredibile: nam non video quomodo transire potuerit Ligerim fluuium maximum, cum Regii omnes pontes, qui sunt ad ea loca, obtineant, et praeterea si tam procul exercitum abduceret, coniiceret in periculum omnes vrbes, quae toto hoc bello anostris sunt occupatae. Rex


page 121, image: bs121

nuper edixit, vt quicunque habent ruri arces seu domos vtcunque munitas, si sint Pontificii in eas imponant praesidia, ne ab adversariis occupentur; si vero sunt nostrae religionis et manserunt domi, vt praefectus provinciae imponat in eas praesidium, quod alatur sumptibus domini arcis, nec tamen ei obtemperet, quod cum nihil aliud sit, quam constituere eos domi captiuos, plerosque iam suae stultitiae poenitet, quod non adiunxerint se iis, qui ad bellum sunt profecti, cum videant se plane periisse. Aiunt quosdam ex nobilitate eo edicto consternatos sumpsisse arma prope Rhemos, et in Delphinatu, led cum sint pauci numero facile opprimentur, cum ii qui sunt ad Rhemos, habeant propinquum Albanum, qui proculdubio Regem in ea re iuuabit quantum poterit, quia metuet ne nostri turbent rationes ipsius, si aliquid virium illis in locis acquirant. Ob eandem causam dabit operam Dux Sabaudiae vt opprimantur ii, qui sunt in Delphinatu. Is iam recensuit suis subditos, et conscripsit ex iis octodecim millia militum. Multi putant eum inuasurum Geneuam, in qua ita iam grassatur pestis, vt sit pene deserta. Sic omnia vbique fere minantur nostris ruinam, et audimus Ecclesiasticos in Italia ita exultare ac si iam adepti essent victoriam, quam sibi certo promittunt. Deus id auertat, sed tamen necesse est nostros eandem succumbere, si deserantur, cum Regi perpetuo aliquid auxilii a confoederatis subministretur. Mansi hic paulo diutius propter aduentum Dn. Vezinii, qui hodie hinc profectus est Heidelbergam. Existimat nostros posse liberari ab exitio, si alicunde corradere posset tantum pecuniae, quantum satis sit ad conscribenda duo millia equitum, et tria millia peditum: nam dicit esse plurimos Gallos in locis vicinis Germaniae, qui se statim illis adiungerent. Ego metuo ne Schuendius missus sit Argentoratum, vt det operam, ne quid tale fiat. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Francofurti secunda die Octobr. 1569.

EPISTOLA LIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, puto dudum peruenisse ad Vestr. Celsit. famam infelicis praelii commissi in Gallia tertia die huius Mensis, in quo nostros succubuisse ex variis locis est scriptum. Commissum est autem inter oppida Lodun et Thouars, quae absunt a Pictauio vnius diei itinere, ea via, qua recta itur ad Ligerim fluuium. Quidam dicunt nostros initio detrectasse pugnam, et continuisse se loco ab


page 122, image: bs122

omnibus fere partibus cincto paludibus, ita vt oportuerit Regios longo circuitu ad ipsos peruenire. Dicunt factum initium pugnae paulo post meridiem, et per quatuor horas summa contentione pugnatum esse, et tandem nostros ita profligatos, vt vndecim maioribus bombardas, ac omnia impedimenta amiserint, in quibus dicuntur fuisse ad tria millia curruum, quorum maxima pars ad equites Germanicos pertinebat. De numero interfectorum admodum varia scribuntur: nam quidam scribunt ad quatuordecim millia ex nostris periisse, quod est incredibile, alii dicunt sex aut septem millia. De Amiralio varia est fama. Quidam scribunt traiectum globo post hostram interiisse, alii dicunt altero crure fracto ictu bombardae, captum esse, et ad Regem perductum. Dn. de Mouy dicunt in ipsa pugna occubuisse, et Dn. de la Noue captum, qui tres fuerunt praecipui Duces in nostrorum exercitu, ita vtsi haec sint vera, nostrorum teliquias facile opprimi posse credam. Ex Regiis non ita multi periisse dicuntur, nec quisquam Illustris praeter Philibertum Marchionem Badensem. Duo Rhingrauii dicuntur vulnerati, et Dux Guisius in altero pede. Post pugnam aiunt oppidum Chastelherand se statim Regi dedidisse. Iam in Burgundia colliguntur copiae ad obsidendum oppidum Noiers quod nostri non ita dudum ibi occuparunt. Dux earum Copiarum est Dn. de Sansas, qui ante quatuor Menses oppidum la Charite frustra oppugnauit. Sperant Regii se breui omnes nostrorum reliquias deleturos, quamuis nostri ad Pyrenaeos montes habeant alium exercitum satis firmum, cui praesunt Comes de Montgomery, et quatuor Vicecomites, qui paulo ante infelicem illam pugnam pulcherrimam victoriam obtinuerant de Dn. de Tarride, qui obsidebat Nauarraenum, Reginae Nauarrae oppidum, quem viuum in suam potestatem redegerunt. Haec sunt, quae ex variis literis habemus de ea pugna. Earum literarum partim a Rege, partim ab eius fratre, et aliis proceribus scriptarum, hic habuimus exempla per Lazarum Schuendium, quae dixit se habere ex aula Lotharingica. Sunt qui veniunt Geneua et ex aliis locis vicinioribus Galliae, qui negant esse verum, quicquid de ea pugna est scriptum, et cum Legatus Regis Galliae, qui est apud Heluetios, de ea scripsit ad Basiliensem Senatum ante quindecim dies, et significauerit se, vbi primum aliquid certum de ea habuerit, id ipsi indicaturum, tamen ab eo tempore nihil prorsus scripsit. Nostros non accepisse tantam cladem, quantam scribunt Regii, inde coniicio, quod Rex iam maxime vrget, vt ad ipsum mittantur sex illa millia Heluetiorum, de quibus antea saepius scripsi, quorum profectio hactenus est impedita. Si enim nostri essent plane profligati, quid ipsi opus esset nouo milite, nisi forte aliquid aduersus vicinos


page 123, image: bs123

velit tentare, quod non credo. De ea pugna tamen ex tam variis locis est scriptum, vt putem aliquid esse, et nostros cladem aliquam accepisse, sed forte non tantam, quantam isti dicunt. Si Amiralius mortuus est aut captus, actum est plane de nostris, si euasit, reparabit adhuc bellum. Ego quanta potero diligentia de iis rebus inquiram, vt certi aliquid ad Vestr. Celsit. scribere possim. Scriptum est huc Antuerpia exortos esse tumultus in Anglia, quod si est verum, non dubito esse factum a Duce Nortfolcio, qui (vt antea scripsi) ambit nuptias Reginae Scotiae. Schuendius ante quinque aut sex dies hinc discessit, sed putatur hodie aut cras reuersurus. Legatus Episcopi Virtzburgensis hodie hinc discessit, nec putatur reuersurus. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Argentorati 24. Octobr. 1569.

EPISTOLA LX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, binas literas scripsi ad Vestr. Celsit. de pugna Commissa in Gallia, in qua Regii victoriam de nostris reportasse dicuntur, de qua tamen nihil adhuc habeo, quod pro certo affirmare audem. Vidi narrationem eius pugnae typis expressum Lutetiae, quae multa continebat nequaquam verisimilia: nam in ea dicebatur acerrime et animis infensissimis, per quatuor horas pugnatum esse totis copiis, et eo periculi rem esse deductam, vt Frater Regis hasta de equo sit deturbatus, et tamen ex Regiis cecidisse trecentos tantum, ex nostris vero decem millia. Si res Regiorum in illud discrimen sunt adductae, vt supremus ipsorum Dux fuerit in tanto periculo, vix credibile est, tam parvo constitisse ipsis tantam victoriam, quantam se adeptos esse dicunt. Qui pugnam eam descripsit. Virtuti Heluetiorum victoriam asscribit, quos dicit longe pauciores numero Germanicorum peditum aciem primo impetu dissipasse, et ex ipsis plurimos interfecisse. Ex aliquibus locis huc est perscriptum, nostros amisisse quatuor millia peditum Germanicorum, mille et quadringentos pedites Gallicos, et mille et octingentos equites partim Germanos partim Gallos: nullos vero ex ipsis interfectos esse, qui sunt alicuius nominis, praeter Dn. de Pigreffier et Dn. de la Loue, captos autem Dn. Dacier, et Dn. de la Noue. Quidam dicunt Amiralium in mento vulneratum esse sed leniter. Ab ipsorum partibus interiisse, Philibertum Marchionem Badensem, et Guisium vulneratum pene constans fama est. Sunt etiam qui dicant in ipso conflictu cecidisse Albertum


page 124, image: bs124

Comitem a Ditz. Dicuntur et alii interfecti sed quia rumor sibi non constat, de iis nihil scribo. Ego quidem non dubito nostros cladem aliquam accepisse, sed tantam esse, quantam dicunt Pontificii, non credo. Redierunt huc aliquot pedites Germanici, qui dicunt se interfuisse pugnae, et suam aciem fusam, et dimissos esse a Regiis vulneratos omnes, qui fuerunt centum et triginta, ex quorum numero se esse dicunt. Quid autem cum integris, qui in ipsorum potestatem venerunt, actum sit, dicunt se ignorare. Pfefferus alter tribunorum Helueticorum, qui pugnae interfuerunt, rediit in Heluetiam, et secum retulit quatuor signa capta. Iam est Badenae, vbi habetur conuentus Heluetiorum, et conatur persuadere suis popularibus, vt militem Regi dent. Postremae literae, quae huc scriptae sunt Antuerpia, dicunt cladem non esse tantam, quanta ferebatur initio. Scriptum est etiam Lugduno praefectum vrbis dimisisse ex carcere eos, quos audita fama victoriae, curarat in vincula coniici, et combussisse descriptionem illius pugnae, quam quidam typographus impresserat. Heri venit Lutetia quidam, qui negat vlla signa laetiae ibi esse aedita ob victoriam, et dicit Regem emisse in mercatu recens ibi celebrato, quingentos equos ad trahenda maiora tormenta, quae iam ad fratrem mittit. Quod si essent Regii nostrorum tormentis potiti, vt fertur, non esset opus alia maximis sumptibus ad ipsos Lutetia mittere. Hae sunt coniecturae, quas de ea pugna habere potui, de qua si certiora comperero, ea statim ad Vestr. Celsit. scribam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Argentorati octav. Nouembr. 1569.

EPISTOLA LXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, in maximis doloribus, (quos ob tristem patriae ruinam perpetuos sentio) a multis mensibus illud vnicum mihi voluptatem attulit, quod audiui Vestr. Celsit. noua prole nuper esse feliciter auctam. Oro Deum omnipotentem tanti beneficii auctorem, vt puerum incolumem seruet, et efficiat, vt non solum paternarum opum, sed et virtutum sit haeres, quibus (maiorum suorum vestigiis insistens) ad prodagandam Dei gloriam, et ad salutem hominum recte vtatur, oro etiam Deum, vt puero Illustrissimos parentes tandiu conseruet, vt eum sanctis moribus imbuere, et ad pietatem instituere possint, et tandem ea voluptate frui, quae parentibus ex liberorum virtutibus maxima contingere solet. Quid in Gallia egerit Frater Regis, a tempore


page 125, image: bs125

commissae pugnae tertia die superioris Mensis, hic plane ignoramus. Oppidum Noiers quod nostri obtinebant in Burgundia, dedidit se Sansaco Regio praefecto, qui dicitur iam obsidere Vezelium, quod a Noiers abest dimidii diei itinere tantum. Putatur inde cum copiis profecturus ad Ligerim, et oppugnaturus oppidum la Charite, quod tamen superiore aestate frustra tentauit, ita vt ab obsidione cum ignominia discedere sit coactus. Sed credo quod iam maioribus viribus illud aggredietur, et existimo eo duci maiores bombardas, quas ante tres septimanas eductas Lutetia audiumus. Difficile erit nostris oppidum illud defendere, si magnis viribus oppugnetur, sed forte anni tempus pro ipsis pugnabit. Schuendius, Commissarii Imperatoris, et Legati Principum, qui hic conuenerant, ante quatuor aut quinque dies, hinc profecti sunt Selestadium, et suum conuentum eo transtulerunt. Causam, quare discesserint dicunt esse pestem, quae hic grassari incipit, sed puto aliam esse causam: nempe quod viderent diuturnam suam moram, et praesertim Schnendii esse suspectam huius vrbis ciuibus, et iam res eo deuenerant, vt plerique ciues id non dissimularent, et dicerent strui insidias suae libertati, et prudentiores metuerent seditionem: nam in hac Republica, quae est plane popularis, Magistratus regit populum obsequendo potius, quam imperando, et quando populus metuit suae libertati, exiguam habet rationem Magistratus. Landgrauius Gulielmns vocauerat ad se Heidelbergam Legatum quem hic diu habuit, sed eum iam remisit. Vno aut altero die antequam discederent Imperatoris Commissarii, huc venit Doct. Hartmannus nomine Electoris Palatini, sed statim rediit Heidelbergam. Legatus, quem hic habuit Dux Bauariae, dicitur profectus in aulam Gallicam, et inde ad Albanum. Praeterierunt hac ante quinque aut sex dies tres nobiles Bavari, qui stationariis equis proficiscebantur in Galliam. Quid moliantur ignoro. Scripsi antea Ducem Nortfolcium, qui ambiuit nuptias Reginae Scotiae, coniectum esse in vincula a Regina Angliae. Creditur eo coniugio voluisse res nouas mouere in Anglia, per eos qui clam fauent religioni Pontificiae, et communicasse sua consilia cum Albano et Card. Lotharingo. Interea agitur de pace inter Reginam Angliae et Albanum, et ob eam rem profectus est in Angliam Chiapinus Vitellius Italus, praefectus totius equitatus in exercitu Albani. Aiunt Amiralium vocasse ad se ex Anglia fratrem suum Card. Castillionaeum. Ego omnia fausta et felicia procor V. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Argentorati 14. Novembr. 1569.



page 126, image: bs126

EPISTOLA LXII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Qui iam veniunt ex Gallia confirmant ea, quae de clade a nostris accepta prius audiueramus. Post eam cladem Amiralius collegit reliquias exercitus, et eduxit praesidia ex iis oppidis, quae existimauit se non posse defendere aduersus vim Regii exercitus. Inter ea oppida recensentur Chasteleraud, Stus Maxentius, Nyorthum, et quaedam alia minora. Quicquid autem obtinet vltra Charentam fluuium, muniuit praesidiis, et cum suis copiis continet se non procul a Rochella. Plurimi hic affirmant, denuo esse pugnatum, et nostros plures ex Regio exercitu interfecisse, quam altero praelio ex suis amiserint, sed id mihi non fit admodum verisimile. Rex iam est in suo exercitu, quem aiunt obsidere oppidum Sanct Jean Dangely, quod est in Santonibus. Decima octaua die superioris mensis, Dominus de Bourry coniunxit se cum Amiralio cum tribus millibus peditum et mille equitibus, partim ex Normandia adductis, et partim collectis in Biturigibus, et vicinis regionibus. Dicunt etiam Montgomerium et Vicecomites ad ipsum Amiralium venisse, vicesima secunda eiusdem Mensis. Si postquam isti se coniunxerunt diceretur pugnatum, esset magis credibile, sed eam secundam pugnam commissam decima quinta superioris Mensis. Nec tamen existimo Amiralii copias post istorum coniunctionem esse pares Regiis: nam Rex dicitur habere in exercitu vltra decemmillia equitum, et plures milites ad eum confluunt ex superiore Vasconia, postquam Vicecomites inde copias suas abduxerunt. Oppidum Noiers quod nostri in Burgundia obtinebant, venit in Regiorum potestatem dissensione praefectorum, qui fuerunt quatuor numero, quorum quilibet aliis imperare volebat, nullis autem obtemperare, et propterea nihil in commune consulebatur: quare superueniens hostis eos dubios et imparatos facile oppressit. Non doleo vicem eorum, qui sua ambitione et stultitia, se et alios in tanta mala praecipitauerunt, sed miserorum hominum, qui simul cum ipsis perierunt: nam in omnes saeuitum est crudelissime, et cum deessent carceres ad includendos captiuos, milites eos omnes trucidarunt, et inaudita barbarie eorum cadauera dissecuerunt, existimantes eos diglutiuisse pecuniam, quam secum habebant. Haec cum maximo dolore scribo, (quoniam praeter communem commiserationem omnium bonorum, habeo et alias causas priuati doloris: nam in eo oppido fuerunt aliquot boni viri, cum quibus mihi intercessit vetus amicitia, et cum sim natus in illa vicinia,


page 127, image: bs127

non dubito aliquos ex meis propinquis illius cladis esse factos participes. Ex eo oppido ductae sunt Regiae copiae Vezelium, quod inde abest septem Gallicis milliaribus, sed ibi non sunt vsae eadem fortuna: nam quamuis murus oppidi concussus suerit mille ducentis et triginta globis, ex maioribus tormentis emissis, ac etiam bona eius pars deiecta fuerit, Regii tamen non sunt ausi tentarc irruptionem in oppidum, et cum viderent nostris non deesse animum adse defendendos, soluta obsidione duxerunt, copias suas Niuernum, quod est ad Ligerim quinque milliaribus supra oppidum la Charite, quod putabantur inuasuri, vt transitum illum Ligeris nostris adimerent, sed hodie mihi dictum est, eos reduxisse copias suas Vezelium, ac illud denuo obsidere. Rex impetrauit in conuentu Heluetiorum iam Badenae peracto militem ad supplendas eas cohortes, quae dudum ipsi militant, quae ad eam paucitatem sunt redactae, vt vix supersit tertia pars eorum, qui ex patria fuerunt educti. Non possunt nostri homines, nec Germani qui nostris militarunt, tuto iam facere iter, per eam partem Alsatiae, quae ad Archiducem Ferdinandum pertinet, nam ab eius ministris, et praesertim ab iis, qui sunt Einshemii, aut spoliantur, aut coniiciuntur in vincula. In Anglia detecta coniuratione aduersus Reginam, coniectus est in vincula cum Duce Nortfolcio Comes Arondellius, pater prioris coniugis Ducis Nortfolcii, et audimus plures indies capi, et ante aliquot dies captos esse aliquot Hispanos. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati vicesima prima die Nouembr. 1569.

EPISTOLA LXIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Scripsi alteris meis literis, copias quas Rex habet in Burgundia, soluta obsidione Vezelii, ductas esse Niuernum ad Ligerim, sed (vt postea intellexi ex iis, qui ex illis locis veniunt) Regii non duxerunt suas copias Niuernum sed Auallonem, quae a Vezelio abest tribus milliaribus tantum, et penuria pulueris tormentarii soluerunt obsidionem, ad quam iam dicuntur rediisse accepto puluere ex Metensi vrbe et Verduno. Tauanius missus est a Rege ex Pictonibus in Burgundiam, vt tueretur fines regni, aduersus copias auxiliares, quas nostris ex Germania summitti persuasum est Regi, et iam eas esse in procinctu, credunt omnes in Gallia, et narrant ii, qui inde veniunt. Tauanius adduxit secum in Burgundiam eas turmas equitum, quibus Dux


page 128, image: bs128

de Nemours, Sansacus, et ipse praesunt, et quoniam resciuit non esse verum, quod de copiis Germanicis dicebatur, constituit inuadere oppidum la Charite, vt transitum Ligeris nostris adimat, et ad eam rem iam militem conscribit. Ab eo tempore, quo nostri superati sunt a Pontificiis, Lutetiae et in aliis vrbibus mirum in modum aucta est populi insolentia et saeuitia aduersus eos, qui sunt nostrae religionis: nam coguntur accedere ad sacra Pontificia, quod si recusent facere, verberantur, interficiuntur, eorum aedes diripiuntur, et innumeris aliis iniuriis impune afficiuntur. Iam itaque nobis omni humano praesidio destitutis, superest solus Deus cuius auxilium imploremus, qui forte exaudiet tot miserorum hominum gemitus et Lachrymas, et innocentem sanguinem tanta copia tam crudeliter effusum, et ad se clamantem, repetet ex aduersariorum nostrorum manibus, et in die furoris sui recordabitur misericordiae suae. Rex in Santonibus persequitur nostrorum reliquias, apud quos tamen non sunt omnia ita desperata, quin adhuc fiat captiuorum permutatio: nam audio Dominos Dacier et de La Noue redditos esse nostris pro Philippo Strozza et quodam alio. Parum abfuit, quin Dominus de Mouy nuper interficeretur a sicario, qui ex castris Regiis tanquam transfuga ad ipsum venerat: cum enim in campum venissent, et sicarius colloquens non nihil ipsum a sociis abduxisset, eiaculatus est bombardam, et adacto calcaribus equo, eius celeritate incolumis euasit. Eo autem ictu Dominus de Mouy est leuiter vulneratus in ceruice, ita tamen vt nihil sit ipsi inde periculi. Vxor Scipionis Flisci Comitis Lauaniae, quae est filia Roberti Strozzae, mittitur a Regina Galliae in aulam Imperatoris, vt futuram mirum in moribus Gallicis instituat. Qui veniunt Venetis, dicuut nuper conflagrasse Constantinopoli ad duodecim millia aedium. Dicunt etiam ibi instrui maximam Classem ad futuram aestatem, et missum esse ab Imperatore Turcico Alghieram quendam Bassam magni nominis, et cum ipso multos praefectos militares, ibique parari magnam vim panis bis cocti, ita vt multi existiment, Turcas velle ferre suppetias Mauris Granatensibus, qui adhuc fortiter suam libertatem aduersus Hispanos defendunt. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. Vestr. Familiae. Argentorati Vicesima oct. die Mensis Nouembr. 1569.



page 129, image: bs129

EPISTOLA LXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quamuis hic de altera pugna, in qua nostri extiterunt victores, multa dicantur, puto tamen ea omnia esse falsa, nec credo eos, qui integris copiis non fuerunt pares aduersariis, accepta tanta clade, ausos fuisse denuo tentare fortunam pugnae. Non minus etiam salsum esse existimo, quod quidam nuper huc scripserunt, videlicet in Gallia agi de pace, et Ducem Billionii, qui redibat in suam ditionem, reuocatum esse a Rege in Castra, et missum ad Amiralium, vt ei conditiones pacis proponeret. Alii scribunt (quod magis verum esse puto) ita imbecillas esse vires Amiralii, vt munitis aliquot vrbibus praesidio, cum equitatu et reliquis peditatus, receperit se in Insulas de Marennes, in qui, bus conficitur sal, quae non procul absunt a Rochella, et sunt vicinae continenti. Plaereque autem ex vrbibus, quas nostri obtinebant in Pictonibus et Santonibus, dediderunt se Regi, quas omnes benignissime tractat, vt reliquas ad idem faciendum pelliciat. Regias vero copias esse maximas inde coniicio, quod ausus sitmittere Tauanium cum equitatu in Burgundiam, et dicatur ex auctorare omnes equites Germanicos, praeter eos, quibus praefuit senior Rhingrauius mortuus, quos in eius honorem retinet, et eis praeficit Comitem Fridericum eius fratrem. Dicunt etiam Regii ministri ipsum Regem impetrasse quidem militem ab Heluetiis et Rhetis, sed post adeptam de nostris victoriam, scripsisse sibi eo non esse opus. Scriptum est huc Nanceio Aumalium venire cum copiis in Episcopatum Metensem, vt se opponat copiis Germanicis, quas credunt, aut simulant se credere, venire nostris auxilio. Ego vereor, ne ibi excipiat copias Germanicas, quae dimittuntur a Rege, et aliquid tentet in Germania: Si enim ausus est superiore anno irrumpere in Alsatiam, cum essent in vicinia copiae Ducis Bipontini et Principis Orangii, quid iam est facturus, vbi videbit has Regiones omni praesidio destitutas? Cum vero Albanus habebat maximam partem suarum copiarum in Ducatu Luzelburgensi, verendum est, ne coniunctis viribus irrumpant in eas ditiones, quas Palatinus Elector et Dux Bipontinus cis Rhenum possident. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati quint. die Decembr. 1569.



page 130, image: bs130

EPISTOLA LXV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quae alteris meis literis scripsi, de oppido Sant Jean Dangelii occupato, a Rege sunt falsa: tantum enim abest, vt illud occuparet, vt etiam accepto damno, ab eius obsidione discesserit: nam cum partem muri maioribus tormentis deiecisset, et milites eius per ruinas muri conati essent irrumpere in oppidum, propugnatores repulerunt eos cum magna caede. Quare Rex desperans se posse illud vi expugnare, et animaduertens hoc anni tempore periculosam esse longam obsidionem, cum praesertim varii morbi in eius exercitu grassarentur, et iam inciperet sentire penuriam commeatus, discessit ab obsidione, et militem in hyberna dimisit, vt se ex diuturnis laboribus recrearet. Aeque falsum est id, quod est dictum de Amiralio, videlicet ipsum cum equitatu recepisse se in Insulas, quae sunt ad Rochellam, vt se aduersus vim hostium sacilius tueri posset; fuit enim tantum simulatio: nam postquam muniuit validis praesidiis Rochellam et reliquas Santonum vrbes, et res in ea regione constituit, aggressus est facinus audax et periculosum, sed ipso euentu felix. Assumpta enim secum bona parte sui equitatus, traiecit Garumnam maximum fluuium, et magnis itineribus contendit in Tholosates, vt se coniungeret cum Montgomerio, et Vicecomitibus, quos antea falso audiueramus cum ipso coniunctos esse: nam Montlucius Aquitaniae praefectus eorum iter hactenus impediuerat, sed non est ausus se opponere Amiralio recta ad ipsum contendenti animo confligendi. Dicunt Regem id aegretulisse, et accusare Montlucium, quod opprimere noluerit Amiralium, ne finem imponeret bello, ex quo hactenus percepit maxima commoda. Aiunt Tauanium insimulari eiusdem criminis, eo quod post adeptam de nostris victoriam suaserit Regis fratri, vt peraliquot dies recrearet militem, quae res fuit in causa vt Amiraliu dissipatas sui exercitus reliquias facilius colligeret, quod difficulter potuisset facere, si Regii victis institissent, et suam victoriam fuissent seruide prosecuti. Amiralius tandem assecutus est Vicecomites ad Montalbanum oppidum, quod septem tantum milliaribus abest a Tholosa-Multi putant eum illis in locis hybernaturum, sed non fit mihi verisimile, eum tamdiu velle abesse a Rochella, quam constituitarcem belli, et vbi reliquit Reginam Nauarrae, viduas Condaei et Andeloti cum liberis, ac suos proprios liberos. Post Amiralii discessum Rex misit Rochellam Marschalcum de Cosse, vtde pace ageret cum Regina Nauarrae, quam non puto,


page 131, image: bs131

nec etiam eos qui ipsi adsunt, fore tam stolidos. vt absente Amiralio, aliquid in ea re constituant, cum praesertim dissoluto Regio exercitu, nihil praesentis periculi ipsis immineat. Miror quidnam impulerit Regem adiam agendum de pace. Sunt qui putent eum sperare se posse imponere Reginae Nauarrae absente Amiralio. Alii dicunt interceptas esse literas, quibus detectae sunt quaedam conspirationes Hispanorum aduersus ipsum, quos hactenus existimauit, bona fide secum agere. Sunt etiam qui dicant, id ab ipso fieri metu Anglicorum auxiliorum: nam postquam Regina Angliae audiuit nostros praelio superatos a Pontificiis, coepit magno studio classem instruere. Regii denuo obsident Vezelium in Burgundia, sed vtaudio, non deest animus obsessis ad se defendendum. Plerique Italorum, quos Pontifex Pontifex Rom. miserat Regi subsidio, redeunt in Italiam, dimissi [vt aiunt] a Rege. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati 12. Decembr. 1569.

EPISTOLA LXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, agi de pace in Gallia, sicut antea significaui, ex variis locis scribitur, et aiunt Ducem de Longueuille, et Mareschalcum de Cosse, missos esse Rochellam ad Reginam Nauarrae, et Marillacum ad Amiralium. Comitem aut de la Roche foucauld profectum esse Rochella ad Regem. Sed quid sit hactenus effectum, aut quaenam conditiones proponantur nostris, nondum audiuimus. Quomodo autem pax constitui possit non video, cum praeter alias difficultates. Amiralius, cuius in ea re praecipua est auctoritas, procul absit a Rege et a Rochella, Regem vero nolle expectare ipsius reditum in eas Regiones, inde coniicio, quod qui veniunt Lutetia dicunt ibi expectari Regis aduentum, et fieri magnos apparatus ad excipiendum eum et fratrem. Postquam Amiralius coniunxit se cum Vicecomitibus, accessit ad Tholosam, quam iam dicitur obsidere. Quod si illis locis sunt eadem tempestates, quae in his, non solum erit ipsi difficile potentem illam vrbem obsidere, sed pene erit impossibile, ducere copias per Regiones illas, per quas expeditus viator vix potest hyeme iter facere. Sed non puto, ipsum ita obsidere tantam vrbem, vt speret se eam posse vi capere, sed tantum occupare aditus ad vrbem, et impedire ne quid commeatus in eam inuehatur: quamuis et hoc etiam habeat multum difficultatis, propter Garumnam qui eam alluit. Cum


page 132, image: bs132

Amiralius proficisceretur ad Vicecomites, misit Dn. de Briquemault cum mille equitibus in Burgundiam, vt subueniret iis, qui Vezelii obsidebantur, qui per Auerniam iter faciens, coniunxit se in Biturigibus cum Domino de Bourry, cumi quo transit Ligerim ad oppidum la Charite. Audita fama aduentus istorum, Sanfacus discessisse dicitur ab obsidione Vezeliensi. Sub finem superioris Mensis Nemausus vrbs ampla est occupata a nostris. Non autem sunt eo missae copiae aliquae, sed id est factum ab iis, qui toto hoc bello delituerunt in montibus Delphinatus et vicinarum Regionum. Ea vrbs est media inter Montempessulum et Auenionem, et ab vtraque distat septem aut octo milliarbus. Sunt in ea pulcherrima monumenta veterum Romanorum, et inter alia est Amphitheatrum, quod operis magnificentia superat omnia Europae aedificia. Ab eo tempore, quo a nostris occupata est vrbs, factus est in eam tantus concursus militum ex vicinis locis, vt iam diuiserint se in duas partes, et non solum infestant vicina vrbi loca, sed etiam pars eorum conatur traiicere Rhodanum, et irrumpere in eam Regionem, quae ad Pontificem Romanum pertinet, cuius caput est Auenio. Lugdunenses eo inopinato casu territi, iam conscribunt militem, ad muniendum se. Ita bellum, cui Regii putabant se imposuisse finem ea victoria, quam nuper sunt adepti, recrudescit in pluribus locis quam antea. Baptista Prailon Metensis, qui diu fuit interpres Regius, et iam est Abbas, nuper missus est a Rege ad Imperatorem, sed nescio quam ob causam. Is est notus Domino Rochio, qui est apud Vestr. Celsit. Granatense bellum inualescit quotidie, et habetur fere pro certo, Turcas parare se ad ferendum auxilium Mauris. Dicunt Hispanos velle conscribere in Italia militem, quem vehant in Hispaniam, et Albanum velle eo mittere tria regimina Germanicorum peditum. Petiit nuper a Regina Angliae, vt liceret sibi trans uehere militem per mare Anglicum, quam audio respondisse se non posse ipsi fidere, et propterea si id velit facere Albanus, se cogi munire praesidiis sua litora, et ad eam rem facere magnos sumptus, quos si velit rependere, se concessuram eius Classi liberum transitum. Suspectum est Anglis, quod Albanus exigat a Belgis ingentem vim pecuniae: nam ad illam centesimam bonorum, quam nuper soluerunt, petit et alteram addi. Petit praeterea sexies centena et quinquaginta millia florenorum a solo Ducatu Brabantiae, eodem modo postea cum reliquis Prouinciis acturus, vbi isti consenserint. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati 12. Decembris 1569.



page 133, image: bs133

EPISTOLA LXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, ii qui a Rege obsidebantur in oppido Sti Ioannis d' Angely, destituti commeatu et puluere bombardico, post toleratam duorum fere Mensium obsidionem deditionem fecerunt ea conditione, vt ipsis liceret cum suis rebus, quo vellent abire, quam conditionem dicunt a Rege bona fide seruatam. Rex ingressus est oppidum duodecima die Mensis superioris. Dicitur amisisse in ea obsidione ad duo millia militum, quorum maxima pars variis morbis interiit. Sed nihil magis ipsum turbauit, quam mors Dn. de Martigues ex familia Luzelburgensi, qui virtute militari tantam sibi auctoritatem comparauerat, vt vix vllus esset in Regio exercitu, qui pluris fieret. Sed fuit infensissimus nostrae religioni, et nemo magis consilia pacis improbabat aut impediebat. Fuit praefectus Britanniae, quam praefecturam aiunt iam attributam Mares. Viell. Periit etiam Dn. de Sarlabos satis celebris miles, qui puit fraefectus castrametationis seu Magister Campi vt vocant. Capto oppido, Rex cum Matre, Fratre, et plerisque proceribus rediit in Turones, et inde Lutetiam credo vt Parisienses denuo emungat pecunia. Itali quos Pontifex Rom. miserat Regi subsidio, dimissi sunt statim post pugnam commissam tertia die Octobris. Aiunt Comitem a Sta Flora eorum Ducem aegrotare Lugduni. Iam autem dicitur Rex dimisisse equites Germanicos et Heluetios, et exauctorasse centum et viginti signa peditum Gallicorum. Sunt qui dicant, non ita dimissos esse, vt ad sua redeant, sed retineri a Rege, ita tamen, vt minuatur numerus cohortium, quae erant valde exhaustae. Rex discedens praefecit reliquiis sui exercitus Mareschalcum de Cosse, quem iussit inuadere oppidum Cognac, quod, an ab eo sit factum, ignoramus. Agitur interea de pace, et quidem serio vt multi existimant, ad quam perficiendam videtur oportuna mors Dn. de Martigues, et aduersa valetudo in quam incidisse dicitur Card. Lotharingus. Amiralius ante Mensem obsidebat Albigium, quod abest a Tholosa decem milliaribus. Tunc temporis habuit in exercitu, ad sex aut septem milliae quitum, et ad quindecim millia peditum. Reperit non contemnendam summam pecuniae apud Vicecomites, qua numerauit stipendia Germanico equit. Haec habemus ex ipsius Amiralii literis. Postea audiuimus aliquot vrbes ad ipsum defecisse, inter quas numeratur Narbo. De Narbone vix credo, cum fere sit omnium Gallicarum vrbium munitissima, et in ea perpetuo sit validum praesidium, eo quod sit tanquam propugnaculum illarum Regionum adversus


page 134, image: bs134

Hispanos, a quorum finibus vix abest dimidii diei itinere, Dominus de Montbrun, qui Mense Nouemb. occupauit Nemausum, postea superato Rhodano cepit multas vrbes in Delphinatu et in Prouincia, et inter alias Arelatem, quae olim Regia fuit Burgundiae Regum, vnde Burgundicum regnum a scriptoribus Germanicis nominatur Arelatense. Omnia autem itinera illarum Regionum sunt adeo infesta, vt iam nemo possit ex Hispania in Italiam terrestri itinere peruenire. Lugdunenses sibi ab istis metuentes, coniecerunt in vincula, quotquot in sua vrbe reliqui erant, qui nostram religionem profiterentur, et eos etiam qui ab ea defecerunt. Vezelium in Burgundia tertio obsidetur a Dn. de Barbisieux. Sansacus qui hactenus praefuit illi exercitui, discessit ex castris propter aduersam valetudinem. Audio Baptistam Prailon Metensem non esse missum ad Imperatorem, vt antea scripsi, sed ad Ioannem GulieImum Saxoniae Ducem, a quo Rex petit, vt ei conscribit tria millia equitum. Iussus est etiam indicare Duci Ioanni Gulielmo, quam benigne et Clementer Rex egerit cum iis, qui post fratris victoriam se eius fidei commiserunt, et petere ab ipso Duce, vt reliquis Germanicis Principibus ea significet. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr V. Fam. Argentorati tertia die Ian. 1570.

EPISTOLA LXVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, qui veniunt ex Gallia, magnam adhuc nobis faciunt spem pacis, sed de conditionibus interrogati, aut quibusnam rationibus eam iniri posse putent vt coalescat, ob mutescunt, et putant Amiralium fore tam stolidum, vt vitam et salutem suam iterum credat iis, a quibus toties deceptus fuit, et tot iniuriis affectus. Scriptum est Lutetia Ducem Andeganensem Regis fratrem morbo interiisse Aureliae, sed quia literae scriptae sunt 24. die superioris Mensis, et ab eo tempore nihil de ea re audiuimus, parum adhibeo fidei illis literis: nam res tanti momenti, tamdiu reticeri non posset. Fama est etiam hic, Dn. de Bouchauanes, virum militarem, qui toto hoc bello continuit se in oppido Picardiae Coussi, iam corripuisse arma, et fieri ad ipsum magnum concursum eorum, qui sunt nostrae religionis, quod etiam vix credo esse verum, etiamsi multi id affirment, quoniam oppidum illud est nimis vicinum Lutetiae, et propterea facile posset opprimi. Parum abfuit, quin nuper occuparetur a nostris oppidum Sancti Desiderii in Campania, ante quod


page 135, image: bs135

Princeps Orangius huius patruelis interfectus est, cum a Carolo Imperatore obsideretur anno Domini 1544. Sic fit, vt si Rex vno in loco sopiat hos tumultus, instar capitum hydrae renascantur in pluribus. Tumultus excitati in Anglia, putantur non esse plane sopiti: nam post Nortfolcienses insurrexerunt Westmerlandi, et Commerlandi, qui sunt vicini Scotiae. Petunt a Regina, vt sibi restituatur missa Pontificia, vt Nortfolcius Dux et reliqui proceres, traditi custodiae, restituantur suae libertati. Vt exteri, et praesertim Belgae, qui magno numero confluxerunt in Angliam expellantur. Vt ex Regio consilio remoueantur sex, quorum nomina hactenus scire non potui, sed non dubito primum inter eos esse Cecilium Secretarium, cuius nimia auctoritas est valde inuidiosa: nam Regina eius consiliis plane regitur. In Anglia fiunt maximi apparatus bellici nauales et terrestres, non quidem aduersus hos seditiosos, qui facile opprimi poterunt, cum sint exiguo numero et fere inermes, sed quia, vt aiunt, compertum est, profectas esse has machinationes aduersus Reginam ab Albano et Card. Lotharingo, et si Nortfolcio fuisset aliquid consilii aut animi. Albanum habuisse in Zelandia naues paratas, et non procul inde tria millia Hispanorum, qui in Angliam statim traiecissent. Est hic quidam Medicus nomine Toxites, qui mihi nuper dedit libellum, quem ad Vestr. Celsit. mitterem, et dixit se plura habere eius argumenti, quae mittet ad Vestr. Celsit. si compererit ipsam iis delectari. Quoniam librum non legi, et sunt mihi ignotae res, quae in eo tractantur, non possum de eo iudicare, sed scio eius auctorem non abundare pecunia, quamuis sit Comes Palatinus, Poeta Laureatus, et Medicinae Doctor, quod puto non ignorare Dn. Doct. Cracouium cui est notus. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Fam. Argent. 7. Ian. 1570.

EPISTOLA LXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, spes quam ante paucas septimanas de pace Gallica conceperamus rursus euanuit. Aiunt Card. Lotharingum cum animaduerteret plurimos ex iis, qui sunt Regi a Consiliis, ad pacis Consilia animum inclinare, impulisse Regis fratrem, ad disturbanda omnia, Amiralius etiam toties deceptus, eorum incantationibus aures praebere noluit. Affirmant tamen vbique Pontificii factam esse pacem, sed scio esse falsum. Vezelii obsidio denuo soluta est, Regii sexies conati sunt irrumpere in oppidum, sed semper cum clade repulsi sunt a propugnatoribus, ita vt dicantur amisisse ad mille et quingentos milites,


page 136, image: bs136

ex nostris vero perierunt centum et viginti tantum. Sansacus praefectus Regii exercitus paucis diebus post solutam obsidionem morbo interiit. Muri oppidi petiti sunt sexies mille ducentis et nonaginta globis ferreis emissis ex maioribus illis tormentis, quos canones nominamus. Dni. de Brickmau et de Bourry dicuntur habere ad Ligerim ad mille et quingentos equites, et ad tria millia peditum, cum quibus ad ipsam vsque Aureliam excurrunt, et plurimum damni Regiis inferunt. Amiralius non procul abesta Tholosa cum exercitu, cum quo ita obsidet vtramque ripam Garumnae, vt nihil fluuio in vrbem inuehi patiatur. Qui sunt in vrbe recens plusquam beluina feritate saeuiisse dicuntur in eos, qui adhuc nostram religionem profitebantur: nam non solum viros interfecerunt, sed etiam grauidas mulieres, et pueros ac infantes canibus laniandos obiecerunt, et si quorum vitae pepercerunt, eos tamen truncatis auribus deformarunt. Rex concessit Gallis qui ipsi militabant, vt redirent ad sua, ita tamen vt promitterent se post Festum Resurrectionis statim reuersuros. Externum militem distribuit in hyberna, in Pictonibus et Biturigibus. Seditio Anglica, quae initio sopita videbatur, dicitur magis ac magis inualescere, et iam sunt plures rebelles in armis quam antea. Multi putant fore difficile Reginae compescere hos motus sine externo milite. Iacobus Administrator Regni Scotici couscribit militem ad ferendum auxilium Reginae Angliae. Angli metuunt Albanum, qui iam instruit Classem, qua (vt ipse ait) vehat militem in Hispaniam, quo Rex vtatur aduersus Mauros Granatenses, quorum vires magis ac magis indies augeri dicunt, suppeditante eis perpetuo auxilia vicina Africa, quare multi putant, Albanum nulla vti simulatione: nam certo creditur, ventura in nostrum mare Classis Turcica, ad proximam aestatem, et propterea Rex Hispaniae nuper misit Genuam quinque centena millia Coronatorum ad militem conscribendum in Italia. Conueniunt copiae Hispanicae ad Cordubam, quo Rex ipse est profectus. Fratrem suum naturalem Ioannem ab Austria praefecit vrbi Granatensi. Quotquot supererant in Hispania Mauri, qui se his turbis non immiscuerant, dicuntur interfecti ab Hispanis, et ipsorum vxores ac liberi venundati. Aiunt Pontificem Rom. donasse Duci Florentino bonam partem eorum oppidorum, quae possidebat in Hetruria, quae res male habet Venetos et reliquos Principes Italiae, et minitantur vim Florentino, nisi ea restituat. Dux Sabaudiae iniit foedus cum Geneuensibus ad quinque et viginti annos, sed nondum scio quibus conditionibus. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustr. V. Fam. Argentorati 16. Ian. 1570.



page 137, image: bs137

EPISTOLA LXX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, actiones de pace in Gallia sunt plane abruptae, et Pontificii rursus suo more saeuiunt in nostros. Dicunt Amiralium petiisse caurionis nomine sedecim vrbes, in sedecim variis prouinciis Galliae, quas ipse et sui haberent, tanquam pignus Regiae fidei. Praeterea petiisse, vt in hac pace interueniret Germanicorum Principum auctoritas, et vt apud ipsos Rex deponeret summam aliquam pecuniae impendendam in militem conscribendum, aduersus eam partem, quae prior discedet a conditionibus, de quibus inter vtrosque in transactione conueniet. Hanc vero actionem de pace inspeciem tantum esse institutam inde coniicere licet, quod Rex interea conscripsit militem in Germania, et ab Heluetiis petiit sex millia peditum, quos promissis ipsi esse a pagis Pontificiis dicunt. Parisienses, qui interea dum actum est de pace nonnihil quieuerunt, iam redeunt ad pristinam insaniam: nam audimus ipsos recens condemnasse Andelotum mortuum eodem modo, quo prius Amiralium, et eius insignia tracta esse per vrbis plateas ignominiae causa. Rex dimittit tria Regimina equitum Germanicorum, eo quod sint redacta ad insignem paucitatem, et plerique eorum, qui supersunt, careant equis. Puto ea esse quibus praeerant Marchio Badensis, Senior Rhingrauius, et Comes a Dietz. Permisit nobilitati Gallicae, vt ad sua rediret, vt se et equos recreet, sed ea conditione, vt sub initium Aprilis in castra reuertatur. Princeps Delphinus Montpencerii Ducis filius praeest exercitui Regio in Santonibus, quem dicunt occupasse insulas illas, in quibus conficitur sal, quae sunt prope Rochellam, ex quibus Amiralius habebat magnos prouentus. Dn. a Valletta missus est in Aquitaniam cum tribus millib. equitum, vt se opponat conatibus Amiralii. Heluetii missi sunt a Rege in Burgundiam, vt ibi hvbernent, et interea Vezelium obsidione lenta doment. Fama est nostros occupasse Matisconem, quae est ad Ararim, et vnius tantum diei itinere abest a Lugduno. Regis Galliae soror, quae dicebatur nuptura Regi Portugalliae, nuper est mortua. Dux Montpencerii plane senex nuper duxit in vxorem sororem Ducis Guisii. Interfuerunt nuptiis Rex Regina, Frater Regis, et fere tota aula. Tumultus Anglici dicuntur sedati. Frater Ducis Nortfolcii parvo negotio fuit oppressus a Comitibus Suxessiae et Bethfordiae. Comites Commerlandiae et Westmerlandiae collegerant longe maiores copias in septentrionalibus Angliae partibus, ita vt Regina Angliae cogeretur implorare


page 138, image: bs138

auxilium Iacobi fratris naturalis Reginae Scotiae, qui est gubernator Regni Scotici, sed eo auxilio nihil fuit opus: nam cum Comites Commerlandiae, et Westmerlandiae persuasi a quibusdam Sacerdotibus, edixissent, se ideo sumpsisse arma, vt religionem Pontificiam restituerent in Anglia, plerique ex iis qui ipsis adhaeserant eos deseruerunt: nam benevolentia erga Ducem Nortfolcium captiuum et eius commiseratio, et odium Cecilii Secretarii plerosque impulerant ad sumenda arma, qui tamen idem, quod Regina in religione sentiebant. Regina Angliae magno studio armat classem metu Albani, quem putat classe quam instruit, velle vti aduersus Angliam, et non aduersus Mauros Granatenses. Non est dubium tamen, quin Mauri Granatenses multum facessant negotii Hispanis: nam eorum vires multum auctae sunt auxiliis, quae ipsis miserunt Turcae et Afri. Rex Hispaniae dicitur misisse Genuam quinquies centena millia coronatorum ad conscribendum militem Italicum, qui in Hispaniam transuehatur. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr V. Fam. Argentorati 24. die Ian. 1570.

EPISTOLA LXXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, non serio institutam esse in Gallia actionem de pace, ipse etiam Card. Lotharingus scripsit ad Ducem Lotharingiae: monuit enim eum ne crederet iis quae vulgo dicerentur de pace: nam eiusmodi rumorem certas ob causas disseminari, sed Regem nihil minus cogitare. Iam vero videtur Rex velle extrema omnia tentare cum tantum numerum militum conscribat in Germania, et breui ad ipsum itura sint sex millia Heluetiorum. Non poterit Amiralius omni externo auxilio destitutus, cogere copias quas Regiis opponat, sed puto eum muniturum praesidiis vrbes quas obtinet, et cum reliquiis copiarum vagaturum per Galliam, nec facile erit Regio exercitui trahendi secum multa impedimenta eum persequi. Nobilitas Picardica, quae hactenus non potuit se coniungere cum Amiralio, iam sumptis armis prosiciscitur ad eos qui obtinent oppidum la Charite. Aiunt Amiralium occupasse Agon oppidum in Vasconia, quod diu obsedit, ad quod liberandum obsidione, missus erat Dominus a Valetta cum tribus millibus equitum. Scriptum est huc Lugduno Danuilium Mareschalcum in quadam contentione impegisse colaphum primo praesidi Parlamenti Tholosani, ob quam rem tantus exortus est tumultus in vrbe alio quiseditiosa, vt coactus sit Danuilius


page 139, image: bs139

vrbe excedere. Tumultus Anglicos sedatos esse est certum: nam id habemus ex literis scriptis Londini sub initium huius Mensis. Contrarium tamen scribitur ex Inferiore Germania. Omnes fere praecipui auctores istorum tumultuum sunt captiui. Quidam fugerant in Scotiam, sed capti sunt a Comite de Lenox, qui est auus pueri, qui iam regnat in Scotia. Quidam putant ipsum missurum eos ad Reginam Angliae. Scoti iam se armauerant, vt ferrent auxilium Reginae Angliae aduersus seditiosos, sed ipsorum auxilio non fuit opus. Nicolaus Trockmorthonus vir magni ingenii traditus est custodiae, paulo antequam exorirentur isti tumultus, et quoniam fuit moderator Consiliorum Domini Roberti Comitis Lecestriae, multi credunt, ipsum etiam Robertum venisse in suspicionem apud Reginam. Omnes aditus Angliae diligentissime obseruantur, nec quisquam admittitur in Angliam aut dimittitur inde, quem non diligentissime scrutentur ii, qui praesunt custodiis. Regina non mirore studio instruit Classem, quam si ipsi de summa rerum cum hoste aliquo decertandum esset. Mandauit etiam omnibus suis subditis, vt se armis et aliis rebus ad bellum necessariis instruant. Aliqui ex seditiosis fugerunt in Hyberniam. et ibi nouos tumultus excitarunt, sed cum Hybernia sit Insula distincta ab Anglia, ab iis parum est periculi Reginae, et rebus in Anglia compositis, poterunt semper per otium opprimi. Rex Hispaniae reuocauit mandatum de conscribendo milite Italico, qui transuehatur in Hispaniam: nam proceres Hispanici indicarunt sibi fore parum honorificum, si vterentur externo milite ad domandos eos, quos simulant se parum curare. Sed forte rectius facerent si maiorem haberent rationem securitatis et tranquillitatis patriae, quam istius stultae suae arrogantiae, seu existimationis vt loquuntur. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. Vestr. Familiae. Argentorati priedie Calend. Febr. 1570.

EPISTOLA LXXII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, puto rumorem de pace Gallica, qui per totam Germaniam est sparsus esse falsum. Misi nuper ad V. Celsit. petitionem Amiralii et sociorum et responsum Regis ad eorum petitionem. Dn. Schuendius scripsit mihi se existimare nostros acceptaturos conditiones ipsis a Rege propositas in eo responso, idque se habere a Duce Lotharingiae. Ego vero non existimo eorum vires esse ita accisas, vt sint transacturi tam iniquis conditionibus, nam ex quo superati


page 140, image: bs140

sunt praelio, plures vrbes eripuerunt aduersariis, quam amiserint, et iam habent validiores copias, quam habuerint cum est commissum praelium, et fere vsque ad Lugdunum faciunt excursiones, ac etiam in Aruerniam irruperunt, vbi occuparunt Orillacum celebre oppidum. Heluetii quos Rex conduxit, breui progressuri sunt in Galliam, et ob eam rem iam celebratur conuentus Badenae. Ditio, quam Dux Ericus Brunsuicensis emit a Rege Galliae, nominatur Comitatus Claromontanus situs in Bellonacis, vnius diei itinere a Lutetia, ea via qua itur Antuerpiam. Equites Germanici dimissi a Rege Galliae, iam sunt in vicinia. Res Hispanicas magis ac magis turbari ex ipsa Hispania scribitur: nam aiunt Mauros non solum ad Granatam, sed etiam in regnis Mursiae, Valentiae, et Arragoniae iam insurrexisse. Ioannes ab Austria filius naturalis Caroli Imperatoris, nuper fusus a Granatensibus, amisit ad tria millia militum et quingentos, et parum abfuit, quin vnicus in ipsorum potestatem venerit. Rex Alghieri dicitur nomine Imperatoris Turcici occupasse Tunetum vrbem omnium Africae litoralium vrbium potentissimam, et superasse praelio Regem Tuneti, cepisse duos ex eius filiis, et alios duos vulneratos fugisse cum patre Guletam quam obtinent Hispani, quae iam obsidetur a Rege Alghieri, qui sperat Classem Turcicam breui eo venturam. Haec gessit Rex Alghieri adiutus a vicinis Mauris, quos Rex Tuneti et Hispani sua superbia offenderunt. Tuneti Rex is est qui spoliauit regno, et postea captum excoecauit patrem suum Mule Azen, quem Carolus Imperator restituerat expulsum regno ab Ariadeno Barbarossa praefecto Classis Turcicae, qui fuit pater huius Regis Alghieri. Veneti existimabant Classem Turcicam inuasuram Cyprum. ad quam defendendam magna diligentia Classem instruebant, et militem conscribebant, sed postquam captum est Tunetum, sunt fere liberati ea suspicione, et credunt Turcas venturos auxilio Regi Alghieri, et Mauris Granatensibus. Metuuntur etiam motus in Italia ob ambitionem Ducis Florentini, qui noua dignitate auctus a Pontifice Rom. iam suis vicinis grauis imminet et praesertim Lucensibus, qui sunt in Hetruria, in quam totam dicit se habere imperium. Lucenses implorant auxilium Ducis Ferrariensis, qui ad eos defendendos coniunxit se foedere cum Mantuano et Parmensi Ducibus consilio (vt aiunt) Venetorum, qui clam illi foederi esse coniuncti creduntur, eo quod ipsorum intersit, ne nimium augeatur Florentini potentia. Florentinus vt referat gratiam Ferrariensi, hortatur Pontificem Rom. vt armis repetat ab eo Mutinam et Regium Lepidi, quas vrbes dicit esse ditionis Pontificiae, et suam operam Pontifici in ea re pollicetur. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr.


page 141, image: bs141

Celsitudini et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati quarta die Martii 1570.

EPISTOLA LXXIII. Natalium splendore virtute et sapientia ornatissimo Domino, DN. ERICO VOLKMARO a BERLEBS, Illustrissimi Saxoniae, Electoris Consiliario, eiusque Locumtenenti in Turingia, Domino suo et Patrono perpetuo Colendo.

CLarissime Domine, quoniam non poteram suspicari, vos tam cito expedire posse ea, ob quae conueneratis Selestadii, hinc sum profectus ad Ecclesiam Gallicam, quae abest quinque milliaribus, in qua die Natali Christi debuit celebrari Coena Domini, cui volebam interesse. Quod si sciuissem te tam cito renersurum, nequaquam hinc discessissem. Credo vos Selestadii dissecuisse nodum, quem alii diu frustra conati erant soluere, hoc est perfecisse vt nihil fieret, sed omnes deliberationes in aliud tempus reiicerentur. Doct. Marbachius totus in id incumbit, vt Illyricus hic retineatur, et cum sciat miris artibus irrepere in beneuolentiam eorum, qui plurimum possunt in Senatu, metuo in perficiat. Impetrauit vt Illyrico prorogaretur tempus, intra quod iussus erat discedere, vt posset se excusare Illustrissimo nostro Principi, apud quem a maleuolis et inuidis hominibus erat inique deformatus calumniis, quas dicebat eum esse paratum diluere. Si eius excusationes vobis satisfaciunt, miror vos bono illi viro adhuc facessere negotium. Tabellarius vester omnia fere sua negotia expediuerat, antequam tuas literas mihi traderet, quas hoc vespere primum accepi. Statim accessi Dn. Sturmium, qui in hoc negotio praestat nobis quicquid potest officii odio Marbachii. Conueni etiam Doctores Botzhemium, et Neruium, qui vobis suam operam pollicentur, et putant tabellarium vestrum cras mane accepturum responsum, quare ne ipsi sim in mora, has ad te literas intempesta nocta scribo. Quae de pace Gallica audiuistis fuerunt falsa: nam non fuisse factam ante octiduum scio. Nostri petunt a Rege, vt vbique in Gallia libera sit professio nostrae religionis.


page 142, image: bs142

Vt restituantur suis bonis, dignitatibus, muneribus et famae, et vt rescindantur sententiae et decreta aduersus ipsos facta. Vt contractus ab ipsis facti cum exteris approbentur a Rege. Rex ad haec ita respondit, vt vix putem secuturam pacem, nisi Deus animum ipsius immutet vel potius eorum quorum consilio regitur. Nostrorum res nondum sunt ita afflictae vt animum despondeant, etiamsi videant parum aut nihil auxilii sibi sperandum esse ab exteris. Non me mouet nouus miles, quem Rex conscribit. Cuperem ipsum habere in castris viginti millia equitum Germanicorum, vt eorum taedium ipsum citius caperet, cum videam animi eius duritiem alia ratione flecti non posse. Miror eos, qui rerum potiuntur in aula, esse tam stolidos, vt putent Amiralium et socios velle perire in ipsorum gratiam, cum videant se non posse eos opprimere. Mouebunt Acheronta potius, quam eorum potestati se committent. Videmus iam totum Orbem commoueri stultitia quorundam Principum, qui putant homines ad hoc tantum natos esse, vt ipsorum iniurias ferant. Miseri Granatenses adacti ad desperationem acerbitate Inquisitionis, iam referunt gratiam Hispanis qualem merebantur, qui oppressis Belgis, et in Gallia excitato hoc scelerato bello, quo iam ardet, putabant se esse arbitros orbis Christiani. Turcae etiam non vocati venient nobis auxilio, quorum victoria id nobis solatii adferet, vt una nobiscum pereuntes videamus auctores nostrae ruinae. Audimus Regem Alghieri adiutum a vicinis Mauris occupasse Tunetum nomine Turcici Impetratoris, et iam obsidere Gulettam. Ioannes ab Austria frater naturalis Regis Hispaniae, nuper fusus a Mauris, amisit ter mille et quingentos milites, et vix fuga euasit. Ego tibi et toti tuae generosae familiae omnia fausta et felicia precor. Argentorati tert. Non. Mart. 1570.

EPISTOLA LXXIV. Illustrissimo Principi ac Domino, DOMINO AVGVSTO, Duci Saxoniae, Sacri Romani Imperii Archimarschalco et Electori, etc. Domino suo Clementissimo.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scio ex viro fide digno, (sed cui iureiurando promisi me nomen eius non proditurum) renonari


page 143, image: bs143

conspirationem, quae ante obsidionem Gottanam instituta erat a quibusdam ex nobilitate aduersus Principes. Conspirantium institutum est (vt ipsi dicunt) redigere Imperium Germanicum ad formam Regni Gallici: hoc est, vt Principes in nobilitatem nihil habeant Imperii, sed solus Imperator vtrisque aequaliter imperet. Dicunt in ea conspiratione esse iam vltra quingentos, et sperari intra non longum tempus fore non pauciores duobus millibus: nam ea res iam serio agitur, et qui eam tractant crebro commeant a Rheno in Saxoniam, et ex Saxonia ad Rhenum, et conqueruntur deesse Principem, qui se ipsis Ducem praebeat, et accusant suam ignauiam, quod passi sint Ducem Ioannem Fridericum opprimi. Praecipui inter ipsos ambiunt stipendia Regis Galliae, credo vt possint nomen eius praetexere suis coeptis, si quando arma corripiant. Audio tamen eos non tam cito fore paratos, et constituisse in proximis Imperii Comitiis conqueri de iniuriis, quae ipsis fiunt a Principibus, a quibus dicunt suam libertatem opprimi: quod si faciant, facilius erit ipsorum consilia intelligere, et dissipare. Existimaui esse mei officii de ea re Vestr. Celsit. quam primum certiorem facere, quod si ab istis resciretur, plane de mea vita esset actum; quare peto a Vestr. Celsit. ne patiatur has meas literas euulgari: nam scio multos mihi succensere eo, quod resciuerint, quae de ipsis interdum ad Vestr. Celsit. scripsi. Quoniam ab vno aut altero Mense aliquid notitiae contraxi cum Domino Lazaro Schuendio, ita vt interdum ad me scribat, deliberaui mecum, an hoc ipsi deberem indicare, sed iudicaui satius esse in ea re Vestr. Celsit. voluntatem sequi, quam dignabitur mihi, si ita videatur, significare. Si quid praeterea de ea re resciuero, id statim ad Vestr. Celsit. perscribam. Haec eadem quae iam scribo, scripseram ante Mensem ad Vestr. Celsit. et cuidam meo amico huc venienti dederam meas literas Argentorati, ita tamen vt peterem ab eo, ne cuiquam literas meas traderet, praeterquam Nicolao Bromio, quem cum non reperisset, eas vsque ad hoc tempus asseruauit, et hodie mihi reddidit. Spem omnem pacis in Gallia sublatam esse certissimum est: nam Heluetii conductia Rege superiore septimana coeperunt progredi in Galliam. Miror quam ob causam, qui praesunt gubernationi curauerint per totum Orbem Christianum disseminari eam esse factam: nam omnes prouinciarum praefecti plurimis dixerunt, se de ea re literas a Rege accepisse. Idem etiam ad plurimos scripsit Dux Lotharingiae. Qui veniunt ex Lotharingia putant, Regem breui eo venturum ad excipiendam sponsam, et dicunt iam fieri a Duce ad eam rem magnos apparatus. Si Imperator respondisset Regiis ministris, vt fama fuit ipsum respondisse, se non dimissurum filiam a se durante bello, forte ea res momenti aliquid ad pacem attulisset.


page 144, image: bs144

Lutetiae et Aureliae fiunt magni apparatus ad obsidionem Charitanis ad Ligerim, et iam Lutetia eductae sunt tredecim maiores bombardae, quae eo ducuntur. Heluetii recens conducti a Rege, et copiae quas habuit in Pictonibus et Santonibus, diuersis itineribus eo contendunt. Scio etiam Amiralium propius accedere cum suis copiis, ita vt tota belli moles videatur eo transferenda. Equites Germanici dimissi a Rege iam redierunt in Germaniam. Cum huc venirem Argentorato in itinere incidi in plurimos, qui quidem armis et equis pessime erant instructi, sed dicebantur abundare pecunia. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Francofurti 15. Martii 1570.

EPISTOLA LXXV. Clarissimo ac omni genere virtutis et eruditionis ornatissimo Viro, Domino DOCT. GEORGIO CRACOVIO, Illustriss. Saxoniae Electoris Consiliario praecipuo, Domino suo et Patrono perpetua observantia colendo.

AGnosco in tuis literis illam vsitatam tuam erga me humanitatem et beneficentiam, et ago tibi maximas gratias, quod mihi egentissimo curaueris persolui id, quod debebatur. Vtinam congressus vester cum Imperatore aliquid pariat, quod ad Reipubl. salutem faciat, et sane etiamsi res Gallicae negligantur, cauendum tamen vobis erit, ne turbetur Germania, vides insaniam vestrorum vicinorum, et profecto istius factionis potentia maior est, quam existimetis: nam quotquot sunt Theologi in liberis vrbibus ad Rhenum, istis hominibus sunt addictissimi, et ita inter se conspirarunt, vt in aliquibus locis plus possint, quam ipse magistratus. Id intelligetis ex ea actione, quam Argentorati instituistis: difficulter enim obtinebitis id quod petitis, nisi forte metus futurorum Comitiorum in hac ora Germaniae celebrandorum, id perficiat. Maxima pars Senatus cuperet Monstrum illud procul abesse, et intelligit ex eius patrocinio conflari suae Reipubl. odium et inuidiam, quod ipsis aperte dixit Dominus Schuendius, cum apud ipsos esset, sed Marbachius paucos quosdam, quorum est praecipua auctoritas in Senatu, potest ita arte tractare, vt fere quicquid vult


page 145, image: bs145

perficiat. Non pudet autem ipsum dicere eandem esse Illyrici doctrinam, quae semper fuit Argentinensis Ecclesiae, et quae in Augustana Confessione continetur, et ipsum ideo tantum oppugnari, quia se opposuit iis, qui conabantur Ecclesiae doctrinam corrumpere, et tamen bonus ille Marbachius, ante septem annos summo conatu oppugnauit ac etiam vrbe eiecit Doct. Zanchum Italum, eo quod profiteretur eam doctrinam de praedestinatione et seruo arbitrio, quam profitetur Illyricus, quem iam tanta contentione defendit. Scripseram ad Bezam, vt ipsius petulantiam retunderet, qui iam mihi ita respondit. Quae de illius [gap: Greek word(s)] factis et conatibus scribis, verissime scribis. Cur ergo remedium non adferunt ii, quos haec mala propius attingunt. Dixi tamen de ea re non nihil in eo libello, quem ad te mitto, vt inspicias et diiudices. Quaestio haec vt vides, Philosophicam potius quam Theologicam tractationem requirit. Quicquid enim vir ille, valde vt mihi videtur indoctus, ex verbo Dei et nostris scriptoribus profert, futilius est profecto quam vt refutationem apud homines non prorsus imperitos mereatur. Habetis autem istic doctissimorum Philosophorum turbam, in quibus est etiam Simonius valde in istis exercitatus, et quo nullus meo quidem iudicio conuenientior Illyrico antagonista possit obtingere. Itaque huius potius quam nostra in hac re opera vtendum censeo, nisi aliter tibi videtur, ne me forte arbitreris hoc onus simpliciter et sine exceptione detrectare. Haec Beza. Mitto ad te Illyrici et Bezae libellos, quos poteris Vestris Theologis et Simonio examinandos obtrudere. De rebus Gallicis nihil aliud habemus, quam Regem parare se ad obsidenda ea oppida, quae nostri possident ad Ligerim. Amiralium vero propius cum copiis accedere, vt ea tueatur. Itali scripserunt huc Lugduno de morte Regis Hispaniae, sed puto esse fabulam. Sunt qui non desperent pacem in Gallia: nam aiunt tam multos eam expetere, vt sit futurum difficile Card. Lotharingo hoc detestandum bellum diutius alere. Regem Alghieri occupasse Tunetum, et iam obsidere Gulettam, nomine Turcici Imperatoris, et Ioannem ab Austria superatum praelio a Mauris Granatensibus, omnes affirmant. Quos sit petitura Classis Turcica adhuc ignoratur. Veneti sibi ab ea metuunt, Mallem eam conuerti in Hispanos. Ego omnia fausta et felicia tibi et toti tuae Familiae precor. Francofurti 24. Mart. 1570.



page 146, image: bs146

EPISTOLA LXXVI. Illustrissimo Principi ac Domino, DOMINO AVGVSTO, Duci Saxoniae, Sacri Romani Imperii Archi Marschalco et Electori, etc. Domino suo Clementissimo.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, ex Gallia adhuc fit nobis ab omnibus spes pacis, cuius dicuntur Rex et Regina esse cupidissimi. Cum nostri plane reiecissent conditiones a Rege propositas quarta die Februarii, Rex rursus misit ad ipsos Dn. de Biron summum praefectum tormentorum, cum amplioribus mandatis, et statim post ipsum Dn. de Roches, quibus putant esse mandatum ne redeant re infecta. Initio quadragesimae interdictum est Lutetiae Concionatoribus, ne quid pro concione dicerent, quod populum aduersus nostros concitare posset, et Jesuitam non obtemperantem vrbe expulerunt. Heluetii habent castra in suburbiis Parisiensis vrbis, et circa ipsam vrbem est bona pars equitatus Regii. Quidam dicunt ideo tantum ibi detineri tantum numerum militum, vt vrbs Parisiensis in officio contineatur, si forte consilia pacis turbare conaretur. Rex mandauit Parisiensibus, vt suorum militum praefectos singulis mensibus mutent, ita vt qui semel praefuerunt denuo praefici non possint, quod ideo fit, ne praefecti diuturna consuetudine sibi nimis magnam auctoritatem apud milites comparent. Aiunt factum esse edictum in Castris Principis Nauarrae, quo sub poena capitis interdicitur militibus, ne quid damni inferant domibus et aliis aedificiis nobilium, ciuium et Agricolarum qui sunt religionis Pontificiae, sed iubenturea diruere, quae pertinent ad praesides et assessores Parlamentorum, et ad eos omnes, qui praesunt iudiciis, cum ii semper fuerint praecipui auctores turbandae pacis et tranquillitatis publicae, et adhuc quantum possunt impediant ne coalescat. Post edictum illud promulgatum diruta sunt circa Tholosam innumera pulchra aedificia, quae ad huiusmodi homines pertinebant. In Lotharingia fiunt magni apparatus a Duce ob aduentum Regis Galliae, quem putant propediem eo venturum, ad excipiendam futuram coniugem, quam ab Imperatore breui ad ipsum mittendam putant. Multi credebant Imperatorem non traditurum filiam suam Regi Galliae, ante compositum bellum, quo iam eius Regnum ardet: in qua sententia si perseueraret Imperator, posset ea res meo iudicio, plurimum momenti ad pacem


page 147, image: bs147

adferre. Regina Angliae transegit cum negociatoribus, ad quos pertinebat ea pecunia, quae praebuit causam dissidio, inter ipsam et Albanum. Dicunt etiam missos esse in Inferiorem Germaniam duos ex praecipuis ciuibus Londinensis vrbis, qui videant, an iniri possit ratio aliqua transactionis, cum iis, quorum naues et merces sunt captae, et diuenditae tempore illius dissidii. Albanus nuper exauctorauit milites Germanicos, quibus praeerat Comes a Lodron, quorum plurimi iam vagantur in hac vicinia. Ministri Regum Galliae et Hispaniae scripserunt ex variis locis in Germaniam, Regem Hispaniae solicitari a Turcico Imperatore de foedere aduersus Venetos, et ob id Turcicum Imperatorem misisse Legatum ad Regem Galliae, cui promittit quinquies centena millia coronatorum, si id apud Regem Hispaniae perficere possit. Non possum satis mirari, multos viros non paruae auctoritatis adhibere fidem fabulae tam ineptae, quae ab Hispanis conficta est, aduersus contemptum, quem vident sibi imminere ob res infeliciter gestas aduersus Mauros Granatenses, et successum Regis Alghieri in Africa. Tantum abest vt credam id esse verum, vt existimem Regi Hispaniae gratius iam nihil posse contingere, quam si intelligeret se posse a Turcis inducias impetrare. Cum res Caroli Imperatoris essent florentissimae, solicitauit de foedere Solimannum patrem huius, qui iam regnat, estque ea res tentata per Ferdinandum Gonzagam, qui tunc erat Prorex Siciliae, sed Solimannus tunc praetulit amicitiam Regis Galliae, amicitiae Caroli Imperatoris. Ridiculum est igitur credere, istum iam amicitiam Regis Hispaniae ambire, cuius res sunt satis perturbatae, et qui auctoritate virtute et fortuna longe est parente inferior: nec sunt tantae vires Venetorum vt metu eorum Turcicus Imperator velit videri aliquid contra dignitatem facere, cum fere sine armis Venetam vrbem euertere possit, cum tota Venetorum negociatio sit in ipsius Prouinciis, ac inde etiam aduehant bonam partem frumenti quo se alunt. Ego hinc redeo Argentoratum, vnde scribam ad Vestr. Celsitudinem, cui omnia fausta et felicia precor, ac toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Francofurti tert, die Aprilis 1570.



page 148, image: bs148

EPISTOLA LXXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, de pace adhuc agi in Gallia constante fama affirmatur, et de ea re huc scriptae sunt literae Lutetia, Lugduno, Antuerpia, et ex aula Lotharingica. Aiunt iam esse plurimos in aula, qui Regi et Reginae aperte dicant, pacem esse plane necessariam, cum nobilitas diuturno bello, et agrorum deuastatione, sit ita exhausta, vt amplius sine stipendio militare non possit: Vrbibus vero parum supersit, quod ad sumptus belli conferant. Interea tamen dum sic de pace agitur, bellum minime intermittitur, Dominus de Gourdes praefectus Regius in Delphinatu, cum nuper opponeret se Dn. de Montbrun transituro Rhodanum ita est victus, et eius copiae fere ad internecionem sint deletae. In eo conflictu dicuntur interfecti quinque equites Regii ordinis. Pugnatum est autem non longe a Ponte Sancti Spiritus, quem dicunt iam obsideri ab ipso Montbrun. Amiralius adhuc habet copias ad Tholosam, vbi dicunt eam esse commeatus penuriam, vt sit futura in periculo, nisi Regii mature suppetias ferant. Heri hac fecit iter quidam, qui dixit Amiralium transegisse pecunia accepta cum Tholosatibus, et iam ducere copias ad Rhodanum. Haec vrbs cum tota vicinia referta est militibus dimissis ab Albano, a quo dicunt sibi bona fide numerata esse Stipendia. Veneti iam incipiunt sentire incommoda belli Turcici: nam dicunt septem aut octo millia Turcicorum equitum nuper fecisse excursionem vsque in Istriam, et abduxisse ingentem vim captiuorum. Sunt qui dicant eos iam obsidere Tergeste, quod tamen puto pertinere ad domum Austriacam. Prima die huius Mensis, venit Venetias Legatus Turcicus, qui recta ductus est ex naue qua aduenerat in Senatum, et expositis mandatis quae habebat, statim datum est ei responsum, et ex Senatu reductus est in suam nauim, et iussus illico abire. Qui autem reduxerunt eum in nauim, vix potuerunt impedire, quin a populo afficeretur iniuria. Classis Veneta conuenit ad Corsiam Corfu insulam. Dicitur futura centum et quinquaginta triremium, et aliquot magnarum nauium, Praefectus maris quem Proueditorem nominant, iam est eo profectus, cum octo triremibus. Est in tota ditione Veneta maxima penuria frugum, quae res iniicit Venetis maximas difficultates, cum sit opus infinita copia panis bis cocti ad instruendum tantum numerum nauium. In Anglia omnia sunt iam pacata. Regina dimisit e custodia Comites Arundelium, Pembrokium et Lumlaeum, ac Trokmortonum. Nortfolcii et


page 149, image: bs149

Comites Northumbriae et Westmerlandiae adhuc asseruantur. In Scotia Pontificii excitarunt tumultus, post mortem Gubernatoris, nam cupiunt ad se trahere gubernationem Regni et Regis pueri. Verum Regina Angliae dat operam, vt gubernatio maneat penes eos, qui sunt eiusd. et religionis cuius ipsa est. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsitem toti Illustr. V. Familiae. Argentorati 22. die April. 1570.

EPISTOLA LXXVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Lotharingi adhuc affirmant, esse bonam spem pacis in Gallia, et dicunt suum Principem nudiustertius de ea re literas a Rege accepisse, sed qui ex aliis locis huc scribunt, significant, de Conditionibus quidem pacis potuisse facile conuenire inter Regem et nostros, sed de cautionibus quas Rex debuit praestare, minime: nam nostri noluerunt se committere eorum fidei, quorum infidelitatem magno suo malo saepius sunt experti. Rex itaque mandauit suae nobilitati, vt ad decimum quintum diem Aprilis conueniret ad oppidum Pluniers, quod est cis Aureliam decem milliaribus. Eo iam sunt perductae Lutetia quadraginta maiores bombardae. Nonnulli existimant Regem cum eo exercitu inuasurum Rochellam, vbi Regina Nauarrae cum filia, vxor Principis Candaei et omnes liberi, excepto natu maximo liberi Amiralii, vxor Andeloti, et omnes eius liberi, et omnium procerum nostrae religionis vxores et liberi sunt inclusi. Plures existimant Regem invasurum potius oppida, quae nostri possident ad Ligerim, a quibus non procul abest locus, in quo conueniunt eius copiae. Praeterea sunt minus munita quam Rochella, et impediunt negociationes Parisiensium cum Lugdunensibus et Italis, et vicinis regionibus plurimum facessunt negotii: nam ad ea oppida nostri habent ad duo millia equitum, qui circumvagantur, et late omnia depopulantur, ac praedam suam in ea oppida convehunt. Heluetii recens conducti a Rege, hactenus haeserunt ad Cabillonem Burgundiae vrbem sitam ad Ararim, expectantes stipendiorum solutionem, quae ipsis ante aliquot dies soluta sunt a Tauanio Burgundiae praefecto, qui iam eos ducit in castra Regia. Amiralius adhuc haeret in Tholosatibus, vnde putatur venturus auxilio iis, quos Regius exercitus inuadet. Postquam Dominus de Montbrun transiit Rhodanum, multi milites ad eum confluere dicuntur ex Prouencia et Delphinatu, qui propter interfluentem Rhodanum, se ipsi antea coniungere non poterant.


page 150, image: bs150

Galli qui in hac ora Rh enana et apud Heluetios per hyemem se continuerunt, iam conueniunt Geneuae, inde ituri ad ipsum Montbrunium per Sabaudiam, a qua non procul abest. Aiunt eum occupasse Pontem Sancti Spiritus, et quaedam alia oppida in Delphinatu, et iam irrupisse in ditionem Pontificiam, et Principatum Orangiae. Dux Lotharingiae nuper mandauit sub poena capitis, vt ii, qui sunt nostrae religionis, ex eius ditione intra quindecim dies discederent: quod mandatum non est indicium pacis in Gallia, licet de ea Lotharingi magnam spem nobis facere conentur: Hic etiam dicitur Ducem Bauariae, cui mandata est tutela filiorum Philiberti Marchionis Badensis, qui in Gallia periit, velle expellere omnes concionatores Euangelicos, ex ipsius Philiberti ditione: nam Philibertus viuens permittebat suis veram religionem, etiamsi eam non profiteretur. Turcae dicuntur occupasse Catharum, quae est postrema vrbs, quam Veneti in Dalmatia obtinent, non procul a Ragusio. Dux Sessae praefectus Hispanici exercitus dicitur accepisse magnam cladem a Mauris Granatensibus, cum se incautius reciperet cum exercitu afflicto disenteria. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Fam. Argentorati Cal. Maii. 1570.

EPISTOLA LXXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, nobis fit denuo maior spes pacis in Gallia, quam antea, cuius iam habemus indicia, quae mihi persuadent, vt de ea bene sperem. Vtinam fructus nostrae stultitiae hoc est miseriae, id tandem a nobis torqueant, quod ratio hactenus impetrare non potuit, et vastitas in regionibus ante paucos annos cultissimis, et tot florentissimarum vrbium ruinae et cadauera furentes, et contumaces nostros animos flectant. Regem aiunt esse pacis cupidissimum, sed fratrem se ei opponere, persuasum ab ea factione, quae nostris saluis non putat se posse diu consistere. Card. Guisius, Dux Guisius et Dux de Nemours Guisii vitricus, iam sunt apud Ducem Lotharingiae, et dicuntur perendie, hoc est decima huius Mensis, venturi ad thermas Plumbarias, quae sunt ditionis Lotharingicae in Vogeso ad ipsos Germaniae fines. Card. Lotharingus, qui iam est Rhemis, venturus est ad easdem thermas, vigesisia quinta die huius Mensis. Adducunt secum octo cohortes cataphractorum equitum, et octo signa peditum, quibus iam sunt designata hospitia, in vicinia thermarum. Multi mirantur quam ob causam tantum numerum


page 151, image: bs151

militum secum trahant, cum in his regionibus nullum habeant hostem. Mortuus est ante aliquot septimanas Comes a Bitsche valde locuples, qui solus superfuit Masculus ex sua familia. Habuit filiam vnicam quae nupsit filio Comitis Hanauiensis, et quoniam dicunt Comitatum, quem possidebat, esse feudum foemininum, et propterea ait ad se rediisse, quia nullus superest masculus ex ea familia. Ipse autem Episcopus dicitur contulisse feudum Duci Lotharingiae, quare multi verentur, ne Lotharingus velit vti eo milite, quem Guisii ad thermas adduxerunt, ad occupandum eum Comitatum, qui est in hac vicinia. Ioannes Georgius Palatinus dicit etiam, se nescio quid iuris habere ad eum Comitatum. Discessus Guisiorum ex aula Gallica, facit omnibus spem pacis. Praetereae pauci ex nobilitate quam Rex euocauerat, ob temperarunt eius mandato, causantes suam egestatem. Heluetii recens conducti iussi sunt subsistere ad Vezelium in Burgundia. Rex loborat summa difficultate rei pecuniariae, quae res etiam plurimum promouet actionem de pace. Res ad Rhodanum feliciter nostris succedunt. Coniunxerunt se Montbrunio Comes Montgomerius, et Comes Ludouicus Nassauiensis cum aliquot equitibus Germanicis, et denuo profligarunt Dn. de Gourdes praefectum Delphinatus, qui exercitum reparauerat adiuncto sibi Dn. de Mangeron. Ea victoria incusserunt metum non solum Delphinatui, sed etiam vrbi Lugdunensi, vbi mandatum est iis, qui sunt nostrae religionis, ne in publicum exeant, sed domi se contineant, quod credo ab iis ortum, qui metuunt, ne populus in ipsos impetum faciat. Amiralius cum maxima parte copiarum fuit Nemausi ante viginti dies, et iam putatur esse ad Auenionem. Anglicae res sunt pacatae. Comes Pembrokius mortuus est, sed iam liberatus custodia. Gubernatori Scotiae suffectus est Matthaeus Stuard Comes a Lenoux auus paternus Regis pueri. Regina Angliae habet ad fines Scotiae aliquot millia militum, qui praesto sint iis, qui sunt nostrae religionis, si quid Pontificii aduersus ipsos tentare velint. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Fam. Argentorati Octdie Maii 1570.

EPISTOLA LXXX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, ego de his tumultibus Gallicis scribens ad Vestr. Celsit. existimo non satis esse scribere fortunae vtriusque partis et euentuum varietatem, nisi etiam animorum et


page 152, image: bs152

voluntatum mutationem, in iis, qui rebus gerendis praesunt, scribam, ac etiam quid iudicio plurimorum in futurum speretur, aut metuatur, de quibus rebus cogor interdum scribere non solum diuersa, sed etiam contraria iis, quae prius scripseram. Scripseram ante octiduum, me aliquid de pace sperare coepisse, cum de ea ex omnibus fere locis scriberetur, et discessus Principum Guisiorum ex aula publicam famam confirmare videretur, sed illa spes denuo euanescit: nam dicunt in Metensi vrbe datum esse pecuniam ministris Ducis Ioannis Gulielmi ad numeranda stipendia equitibus, quos Regi Galliae conscripsit, ac Regem mandare, vt in Galliam progrediantur. Praeterea dicunt Ducis Erici Brunsuicensis, ministros sperare, se etiam breui pecuniam accepturos: quae si sunt vera, sane non sunt indicia pacis. Card. Guisius. Duces Guisius et Nemoursus iam sunt in Thermis Plumbariis, sed non adduxerunt tantum numerum militum, quantum initio ferebantur adducere: quare metus quem multi in hac vicinia ob eorum aduentum conceperant, iam maxima ex parte euanuit. Amiralius et socii rem feliciter gerunt in Delphnatu et aliis locis ad Rhodanum, nec iam habet ibi Rex exercitum quem ipsis opponat. Dominus de Gourdes praefectus Delphinatus bis ab ipsis superatus, cum videret se imparem viribus, copiarum suarum reliquias distribuit, per vrbes illius Prouinciae, vbi tanta est trepidatio, vt certatim conuehant Lugdunum quicquid habent pretiosi. Paulo antequam Amiralius discederet ex Tholosatibus, Dominus de Piles Vasco (qui proximo autumno praefuitvrbi Sancti Ioannis d' Angeli) cum a Rege oppugnaretur, irrupit cum quingentis aut sexcentis equitibus, et duobus millibus peditum, in Comitatum Ruscilionensem, qui ad Regem Hispaniae pertinet, et ibi exussit ad centum et viginti pagos, ac maximam praedam inde retulit. Hoc autem ideo fecit, quia Rex Hispaniae mittebat auxilio Regi Galliae quatuor millia Hispanorum, quos iussit subsistere in finibus Hispaniae, vbi audiuit istum in suam ditionem irrupisse. Turcas certo inuasisse Cyprum affirmant, et ipsum Imperatorem Turcicum esse in exercitu. Facit hoc aemulatione patris Solimanni, qui initio sui Imperii eripuit Christianis Rhodum Insulam nequaquam cum Cypro conferendam. Venetos non solum affligit bellum, sed etiam annonae caritas et penuria, quae tanta est, vt iam populus aliquoties accesserit armatus ad aedes nobilium panem minaciter flagitans. Hispani dicuntur eripuisse Mauris Granatensibus aliquot oppida, quae in planicie occupauerant, et coegisse eos, se recipere intra suos montes. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae V. Familiae. Argentorati 15. die Maii 1570.



page 153, image: bs153

EPISTOLA LXXXI. Clarissimo ac omni genere virtutis et eruditionis ornatissimo Viro, Domino DOCT. GEORGIO CRACOVIO, Illustriss. Saxoniae Electoris Consiliario praecipuo, Domino suo et Patrono perpetua observantia colendo.

CUm Generosus Dn. Berlepsius accusauit hic Illyricum et petiit, ne tam perniciosum hominem in sua vrbe ferrent, monui ipsum non satis fore si hinc eiiceretur, nisi etiam praecaueretur, ne reciperetur Basileae, vbi sciebam eum habere multos fautores: plus enim posset ibi quam hic nocere, cum ea vrbs Imperii auctoritatem non multum reuereatur, et instructa sit pluribus officinis typographicis, sintque aliqui ex typographis ipsi Illyrico addictissimi. Credo Illustrissimum Electorem Palatinum monituma Dn. Berlepsio, egisse per se et per Tigurinos cum Basiliensibibus, ne ei praeberent hospitium in sua vrbe si hinc eiiceretur: nam audio ipsum iussum ab huius vrbis Senatu, sibi quaerere alias sedes, nuper profectum esse Basileam, vt ius habitandi ibi peteret, quod putabat se facile impetraturum, cum Theologos omnes illius vrbis sibi esse addictissimos sciret. Theologi quidem magna contentione causam eius in Senatu egerunt, sed quia, vt dixi, Senatus erat praemonitus, aiunt eos nihil eorum, quae volebant perficere potuisse, quare Illyricus non admissus in illud asylum, inde profectus est in Ducatum Virtembergensum; vbi nescio an aliquid impetrauerit. Quidam tamen mihi dixerunt, hunc Principem Virtembergensem ipsi adhuc numerare centum illos aureos annuos, quos ab eius parente habebat. Scribo ad Illustrissimum nostrum Principem ea, quae habemus de rebus Gallicis, et peto ab ipsius Celsitudine, ut cum reliquis Principibus ineat rationem, qua afflictissimae nostrae genti pax restitui possit, cuius dicitur Rex esse cupidissimus, sed impeditur a Pontifice Rom. et Hispanis, qui suis artibus sceleratum istud bellum alunt. Dn. Schuendius ad me scripsit, Caesaream Maiestatem esse propensissimo animo ad hoc negotium suscipiendum, dummodo alii Principes non sese iungant. Tu cum ad impellendum animum Illustriss. nostri Principis, ac etiam aliorum plurimum valeas, peto ne tuam operam in re tam sancta nobis pereuntibus deneges. Si solemnis aliqua legatio institueretur in Galliam, Dn. Schuendius ad eam rem maxime idoneus videretur,


page 154, image: bs154

si ipsi persuaderi posset, vt id in se reciperet, cum sit peritus linguae Gallicae, et istarum contentionum momenta intelligat. Sed Tu de hac re pro tua prudentia constitues. Dux Florentinus nuper duxit in vxorem filiam ciuis Florentini, quod quidam putant, eum fecisse in contumeliam suae nurus, nimirum vt progenies illa tot ducta a sanguine Regum et Imperatorum cogatur parere plebeiae mulieri, qua re ita irritatam nurum aiunt, vt cogitet de reditu in Germaniam: nam et ad id accedit, quod Florentinus non praestat illa, quae filio promisit, vt eas nuptias ipsi conficeret. Haec hodie mihi narrarunt Itali quidam venientes ex Italia. Sed de his plura Heidelbergae, vbi Deo dante breui vos salutabo. Ego omnia fausta tibi et tuis comitibus precor. Argentorati 22. Maii 1570.

EPISTOLA LXXXII. Illustrissimo Principi ac Domino, DOMINO AVGVSTO, Duci Saxoniae, Sacri Romani Imperii Archimarschalco et Electori, etc. Domino suo Clementissimo.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, omnes, qui iam veniunt ex Lotharingia, affirmant, conuenisse de conditionibus pacis inter Regem Galliae et Legatos Principum Nauarri et Condaei, et tantum requiri confirmationem eorum quae Legati egerunt, ob quam rem profecti sunt ad Principes Nauarrum et Condaeum et ad Amiralium, et discedentes promiserunt Regiis, se reuersuros intra decimum quintum diem Iunii, quo tempore putant promulgandam pacem. Card. Lotharingus haec scripsit in Lotharingiam. Card. Guisius proficiscens ad Thermas affirmavit ea esse vera. Ipse Dux Lotharingiae dixit, se de ea re accepisse literas a Rege et a Regina. Sed equites, quos aiunt a Rege conscribi in Germania non sunt indicia pacis, quamuis Lotharingi dicant, Regem non statim numeraturum pecuniam ministris Ducis Ioannis Gulielmi, qui sunt in vrbe Metensi, sed daturum ipsis bona verba, vsque ad reditum Legatorum Principum Nauarri et Condaei. Dn. Schuendius heri ad me scripsit, Regem nonquam concessurum nostris pacem, si pertinaciter vrserint, sibi concedi liberum exercitium suae religionis, et se scire quid factura sit altera pars, vt id impediat. Ego non dubito, Pontificem Rom. et Regem Hispaniae omnem Iapidem moturos, vt consilia pacis interturbent. De Pontifice


page 155, image: bs155

non est mirum, cum (vt ait ille) ludatur de eius corio: Rex autem Hispaniae persuasus est, non fore diu pacatas suas ditiones, si vera religio in Gallia consistat, et habet multos in Gallia, sibi magis quam suo Regi addictos. Sed forte sunt etiam apud Regem aliqui, qui se in gratiam Hispanorum satis insaniuisse intelligunt, et vt dluturnae istius insaniae eos taedeat, facit pereuntis patriae commiseratio: nam non insaniunt omnes eodem modo. Nostros non consensuros in pacem quae religionis exercitium ipsis adimat, certo scio, cum nequidem de ea re aliquid remittere voluerint, quando primum de pace coeptum est cum ipsis agi, cum tamen recens essent victi praelio et pulsi ex Pictonibus et Santonibus, et pleraque oppida, quae ibi obtinebant, amisissent. Iam vero cum se vtcunque collegerint, non est credibile, eos cessuros in re in qua tunc cedere noluerint, nec est mirum cum ea res sit ipsis causa belli, quam si non vrgerent, omnes iudicarent priuatas cupiditates, et non studium religionis impulisse ipsos ad sumenda arma. Spero dissensiones eorum, qui sunt apud Regem, plus profuturas ad pacem, quam quicquam aliud: nam, vt dixi, non insaniunt omnes eodem modo, et sunt nonnulli qui pacem expetunt, et sciunt nostros necessitate adductos ad arma sumenda, vt suam et suorum salutem tuerentur, et quod praecipuum est, vident se non posse tam facile eos opprimere, vt initio existimabant. Si vestra Celsitudo et reliqui Germanici Principes in hoc negotio pacis auctoritatem suam iam interponerent, facerent rem sua virtute dignam, et immortali beneficio gentem Gallicam sibi deuincirent. Aetas et innocentia Regis sunt commiseratione dignae, cum praesertim dicatur esse pacis cupidissimus, et istorum malorum penes ipsum culpa nulla resideat, sed iis inuolutus sit, peruersis et ambitiosis consiliis eorum, qui Regnum ipsius procurabant, et astutia inimicorum, quibus erat ingratum regnum Galliae, post tantas calamitates se vtcunque colligere, Huius rei perficiendae magnam occasionem praebere poterunt Vestris Celsitudinibus comitia Imperii, cum praesertim audiam a fide dignis, Caesareae Maiestatis voluntatem ad eam rem esse propensissimam. Amiralius cum non procul abesset a Rhodano et putaretur velle traiicere, et irrumpere in ditionem Pontificiam, praeter omniumopinionem subito reflexit iter in Aruerniam. Multi putant eum monitum ab iis, qui in aula sunt pacis cupidi, vt propius cum copiis accederet, ad terrendos eos, qui sua potentia et suis factionibus impediunt ne pax coalescat. Rex dicitur petere a Parisiensibus duodecies centena millia francorum ad sumptus belli: quae res forte reddet eos cupidiores pacis quam hactenus fuerint. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Fam. Argentorati 22. Maii 1570.



page 156, image: bs156

EPISTOLA LXXXIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Heidelbergae incidi in febrim, quae me ita afflixit, vt diu ad V. Celsit. scribere non potuerim, quod peto a V. Celsit. vt mihi ignoscat. Sunt multi, qui iam pene certo sperent pacem tandem in Gallia coalituram. Superiore Mense, cum Amiralius videret, se difficulter posse alere suas copias ad Rhodanum, cum toto suo equitatu et paucis peditibus profectus est in miseram nostram Burgundiam, ita tamen vt nunquam procul discederet a ripa Araris fluuii, quare multi existimabant, eum irrupturum in Comitatum Burgundiae, nec deerant, qui dicerent eum a Ciuibus vocari Vesontionem, quae est vrbs Imperii in Burgundiae Comitatu: sed fuit calumnia (vt existimatur) conficta a Chantoneto fratre Card. Granuellani, ad conflandam inuidiam Vesontinensibus, cum quibus est ipsi hic aliquid negotii. Cum vero Amiralii vestigiis perpetuo insisteret Marschalcusde Cosse, cum Regio exercitu, qui erat multo numerosior, quam esset Amiralii, et tamen vitaret pugnandi occasiones. Amiralius praeter omnium opinionem reflexit iter ad occidentem, quem cum etiam tunc insequeretur Regius exercitus, parum abfuit, quin totis copiis inter se conflixerint tribus milliaribus ab eo loco, in quo ego sum natus, sed id impediuit riuus intermedius, quem neutra pars ausa est transire. Fuit tamen acerrima inter ipsos velitatio, in qua ab vtraque parte quadringenti aut quingenti cecidisse dicuntur. Haec acciderunt sub finem superioris Mensis. Post eam velitationem Amiralius recta contendit ad Ligerim eo prorsus itinere, quo Dux Bipontinus ante annum copias suas duxit. Recreato et aucto exercitu in iis oppidis, quae obtinet ad Ligerim, fecit iter Lutetiam versus, vocatus (vt multi existimant) ab iis proceribus, qui Regipacem suadent, quos credunt velle terrere metu vicini exercitus Card. Lotharingum et alios, qui ipsorum Consiliis obsistunt, et quantum in se est impediunt nepax coalescat. Ante aliquot dies Amiralius habuit castra ad (Montargis) Mont-Argium, qui locus abest bidui itinere a Lutetia, iam vero dicitur ea habere inter Lutetiam et Aureliam. Exercitus quidem Regius non procul abest ab ipso, et cum sint in vastis et patentibus campis, neutra pars posset vitare pugnam si altera expeteret, sed credunt eos, qui praesunt copiis Regiis, esse cupidos pacis, et propterea et ipsos et Amiralium continere suos milites interea dum agitur de pace, cuius vt dixi, plurimi fere certam spem conceperunt, immo non desunt, qui scribant, iam esse factam, et Amiralium


page 157, image: bs157

breui conuenturum Regem in arce Fontainebleau, quae abest a Lutetia vnius diei itinere. Ante haec comitia Imperator prae se ferebat se valde cupere, vt nomine Imperii solemnis aliqua legatio mitteretur in Galliam, quae daret operam, vt infoelix istud bellum componeretur, et cum essem Argentorati de ea re saepe ad me scripsit Dominus Schuendius, sed licet id iam fuerit propositum, videtur tamen mihi longe frigidius tractari quam existimaueram. Video hic aliquos, qui simulabant se valde cupere, vt pax coalesceret in Gallia cum eius nulla esset spes, iam vero cum videatur posse sperari, non possunt dissimulare suos affectus, et dicunt se non credere eam pacem fore vtilem Orbi Christiano. Id commodi inde habebimus, quod si quid boni nobis eueniat, soli Deo nobis agendae erunt gratiae. Hic expectantur legati ex Gallia, sed quorum nomina nondum audiui, sed scio Imperatorem hodie mandasse, vt ipsis prospiceretur de hospitio. Fama est etiam Ducem Andeganensem Regis fratrem venturum huc sub finem proximi Mensis, ad abducendam hinc fratris vxorem. Haec habemus de rebus Gallicis, de quibus postea diligentius ad Vestr. Celfit. scribam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Spirae 26. Iulii 1570.

EPISTOLA LXXXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, hac hora significauit mihi Scipio Fliscus Comes Lauaniae, qui hic res Regis Galliae procurat, pacem esse factam in Gallia 30. die proximi Mensis. Quia haec audiui tabellario iamiam discessuro, nolui praetermittere, quin ad Vestr. Celsit scriberem. Accedam postea ad ipsum Fliscum, et ex eo percontabor, quibus sit conditionibus facta, et postea scribam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Spirae 6. Augusti 1570.

EPISTOLA LXXXV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, si quid triste nostris accidit in Gallia toto hoc comitiorum tempore, id statim ex aula Caesariana


page 158, image: bs158

resciuimus, sed quae feliciter ipsis successerunt, aut sunt silentio sepulta, aut longe aliter nartata a Caesarianis quam acciderant. Sub finem Iunii, cum Regiae et Amiralii copiae in patria mea conflixissent. Primum hic sparsum est, Amiralium in eo conflictu superatum fuisse ab hostibus. Postea fuisse acrem velitationem tantum, in qua abvtraque parte cecidissent quingenti aut sexcenti milites, sed neutros fuisse superiores, quod etiam scripsi ad Vestr. Celsit. sed postea intellexi ex ipsius Amiralii literis, primam aciem Regii exercitus fuisse fusam, et nisi nox superuenisset, plenam victoriam de Regiis nostri fuissent consecuti. Sub idem tempus Dominus de la Noue superauit prope Rochellam Pigaillard Vicarium praefecti Pictonum, et ei eripuit tredecim signa militaria pedestria, et quinque equestria. His successibus, factus animosior Amiralius, duxit copias propius ad Lutetiam, vt eos terreret, qui in aula pacis consilia interturbabant, quod vbi animaduertit Rex, fecit cum eo inducias, vt de pace commodius agi posset, et ne eius milites Parisiensem agrum deuastarent, curauit in eius castra commeatum conuehi. Pax est tamen facta, vt antea scripsi ad Vestr. Celsit. sed quibus conditionibus sit facta, nondum hic certo scimus. Scriptum est ex aliquibus locis dari a Rege nostris, quatuor illas vrbes, de quibus antea scripsi ad biennium, vt fint tanquam Regiae fidei pignus. Dicunt praeterea Lutetiam. Lugdunum et Rothomagum, fideiubere militibus Germanicis, pro pecunia quae ipsis debetur, et esse constitutum tempus, quo ea persolui debeat. Addunt quidam Card. Lotharingum discessurum ex aula, ita vt amplius non se admisceat Regni administrationi, quod vix credo, reliquos vero Guisios fare eo loco, quo antea fuerunt. Quaenam libertas nostris in religione concedatur, nondum audeo scribere, nam de ea re tam varia dicuntur, vt nesciam quibus fidem adhibere debeam. Andeganensem Ducem Regis fratrem huc venturum ad celebranda sponsalia nomine Regis, et sponsam deducendam omnes affirmant. Aiunt ipsum praeter Gallicos equites habiturum in comitatu ad quingentos Germanicos, et scio plerosque ex iis comitibus, qui habitant ad Vogesum, et loca vicina Argentorato, se ad id iter parare. Audio etiam vna cum sponsa iturum Bugislaum, Pomeraniae Ducem. Etiamsi res Regis Galliae sint afflictissimae, tamen audio tantos apparatus fieri ad has nuptias, quanti nunquam facti sunt, cum Regnum illud maxime floreret. Sed satius est ipsos eo genere insaniae laborare, quam illo quo proximis his annis laborarunt, quo faxit Deus vt sint liberati. Aiunt Rom. Pontificem, Regem Hispaniarum, et Venetos tandem iniisse foedus aduersus Turcas. Praecipua capita foederis sunt, vt communibus sumptibus instruatur Classis ducentarum triremium, et centum nauium, et exercitus terrestris,


page 159, image: bs159

quinquaginta millium peditum, et sex millium equitum. Dux Classis nominatus est ab Hispanis Ioannes ab Austria, terrestris exercitus Ducem Veneti nominarunt Sabaudiae Ducem. Conferentur in singulos Menses adbelli sumptus, sexies centena millia coronatorum, ex quibus Pontifex numerabit centum et viginti millia, Rex Hispaniae ducenta et quadraginta millia, et Veneti tantundem. Incipient autem conferre Mense April. Pontifex ad ferendos belli sumptus exigit sex decimas a Clero Italiae totius, praeterquam a Veneto et a Melitensibus. Classis Veneta nauigauit in Cretam, vbi expectat Hispanicam, quae si accedat vt iussa est a Rege, constituerunt inde nauigarein Cyprum ad liberandam Famagustam et Nicosiam, quae obsidione praemuntur a Turcis. Penultima die superioris Mensis, quatuor triremes Melitensium fuerunt oppressae ab Ochiali pirata Turcico, qui cum uenisset in earum conspectum, cum duodecim triremibus, remiges Melitensium, qui omnes erant Turcae aut Mauri captiui, remigationem intermiserunt, nec vllis precibus aut verberibus ad remigandum adigi potuerunt. Milites vnius ex triremibus, vbi id animaduerterunt, remiges suos interfecerunt, et loco ipsorum coeperunt remigare; sed Turcae maioribus bombardis eorum triremium saepius petentes, merserunt eam cum tam propinqua esset Gozae insulae, vt tres ex ipsis in littus enatasse dicantur. Reliquae tres triremes venerunt in potestatem Turcarum. In quatuor triremibus fuerunt ad sexaginta equites Melitenses. Ea censetur maior iactura, quam si duodecim aliae triremes periissent, cum equites isti habeantur rei militaris et rei nauticae peritissimi, et nisi proditi fuissent a suis remigibus, non detrectassent pugnam aduersus Turcas, Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Spirae 13. die Augusti 1570.

EPISTOLA LXXXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Legi quidem edictum de pace factein Gallia, sed qui dederat commodato, non tantum concessit temporis, vt possem describere cum sit prolixius: nam continet 45. Capita seu articulos vt loquimur. Audio Heidelbergae excuditypis Gallice et Germanice, quod vbi fuerit factum, statim illud ad Vestr. Celsit. mittam. Qui primi hic habuerunt per aliquot dies, nescio, quam obcausam ita occultarunt, vt non posset ab ipsis impetrari tantum vt legendum concederent. Quantum ad libertatem in religione nostris concessam, parum


page 160, image: bs160

differt ab eo scripto, quod nuper ad Vestr. Celsit. misi. Regnum Galliae est diuisum in duodecim Prouincias, quas nostra lingua nominamus Gouuernemens, hoc est regimina vt ita dicam. In qualibet harum Prouinciarum conceduntur nostris duae vrbes, in quarum suburbiis habeamus liberum exercitium nostrae religionis. Conceditur omnibus qui possident feuda, quae habent supremam Iurisdictionem, vt possint in iis instituere Ecclesias, ad quas quilibet promiscue conuenire possint. Si quispiam plura eiusmodi feuda possideat, iubetur praesidi Prouinciae indicare, quodnam ex iis velit deligere ad instituendam Ecclesiam, in qua absente etiam Domino habebuntur conciones, et reliqua quae ad Ministerium pertinent, exercebuntur. In reliquis autem ipsius Domini feudis exercebitur ministerium quandiu ipse aderit, sed non eo absente. Qui vero possident feuda, quae non habent supremam Iurisdictionem, poterunt habere in iis exercitium ministerii pro se et sua Familia, sed non poterunt quemlibet admittere, si tamen amici non plures decem numero, interueniant, poterunt ab ipsis admitti. Permittitur Reginae Nauarrae, vt in Ducatu Albretensi et in Comitatibus Armignacensi, Foxeio, et Bigorrae deligatur locus vnus ad ipsam pertinens, in quo constituatur Ecclesia, ad quam quilibet promiscue admittantur. In omnibus vrbibus, quae secunda die huius Mensis fuerunt in nostrorum potestate, liberum exercitium nostrae religionis remanebit. Quocunque perueniet aula intermittetur exercitium nostrae religionis, ad duo milliaria circumcirca, quousque alio migret: nec erit vllum exercitium nostrae religionis in praefectura Parisiensi, nec ad decem milliaria ab ipsa vrbe. Nostri suos mortuos noctu sepelient, nec plures decem funus ipsum comitabuntur: aderunt autem vigiles vrbis, qui eos aduersus iniuriam tueantur. Vbique in regno Galliae poterunt nostri libere viuere, nec poterunta quoquam cogi, vt aliquid contra conscientiam faciant. Haec sunt fere quae de religione inserta sunt edicto. Omnes suis bonis, dignitatibus, et suae famae restituuntur, ac etiam declarantur nostri capaces omnium dignitatum in Regno Galliae. Aboletur memoria rerum praeteritarum, ac etiam abolentur sententiae et decreta aduersus nostros a tribus annis facta. Manebunt in potestate Nauarri et Condaei Principum Rochella, Cognacum, Montalbanum, et Charitas oppida, quae post biennium Regi restituentur. Rex declarat se habere pro bonis vicinis et amicis Ducem Bipontinum et eius liberos, Principem Orangium, Comitem Ludouicum et alios eius fratres. Comitem Volradum Mansfeldensem, et reliquos Germanos, qui nostris in hoc bello adfuerunt. Orangio Principi restituuntur quaecunque antea possedit in Regno Galliae, et praeterea restituitur ei Principatus


page 161, image: bs161

Orangiae iis pactis et conditionibus, quibus eum accepit a Rege Henrico patre huius Regis. Solutionis equitum Germanicorum nulla fit mentio in edicto, sed quia in quodam eius capite decernitur. vt nostri sint immunes ab iis tributis, quae vrbes suis ciuibus indicent, et additur, eam immunitatem ipsis concedi ob grauia onera, quae in se receperunt, suspicor illa onera esse solutionem suorum equitum, quibus tamen nunquam poterunt fatisfacere nisia Rege iuuentur. Reliquas conditiones videbit Vestr. Celsit. in ipso edicto, quod propediem ad ipsam mittam. Cum peteretur a Card. Lotharingo vt conditionibus pacis subscriberet, respondit se bona conscientia id non posse facere, noluit etiam subscribere Dux de Nemours. Scripseram antea ad Vestr. Celsit. Regem Galliae hinc euocasse Comites Vestburgium et Rhingrauium, iam affirmant multi, Vestburgium habere mandatum a Rege de conscribendis mille et quingentis equitibus. Id si est verum, non possum coniicere aut satis mirari, quare fiat: nam non audimus quicquam innouatum esse in Gallia a facta pace, sed tantum fieri magnos apparatus ad nuptias. Da. de la Noue de quo antea scripseram, non estmortuus, sed amputatum estbrachium, in quo ictus fuerat bombarda. Spero me certiora de his omnibus scripturum Francofurto ad V. Celsit. nam iis, quae hic audimus, Pontificii, a quibus ea habemus, addunt et adimunt quidlibet pro arbitrio. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Spirae 29. Augusti 1570.

EPISTOLA LXXXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Illustrissimi Principes Dux Longueuillanus Gallus, et Carolus Marchio Badensis, habent controuersiam de quibusdam feudis et dominiis, quam cum cuperent transactione finire, et huc eam ob causam commissarios mittere, petierunt a me, vt huic actioni interesse vellem, et vtrique parti aeque addictus, transactionem quantum in me est promouere. Ideo autem hoc a me petitum est, quia, cum superiore anno mitterer a Vestr. Celsit. in Galliam, dederunt mihi mandatum Marchionis ministri, vt de ea re cum Duce Longueuillano agerem: quod feci quanta potui diligentia. Ego sane non facile passus sum mihi persuaderi, vt hoc iter susciperem, sed cum id obnixe a me peteretur, et viderem istos existimare, meam praesentiam aliquid momenti ad perficiendum negotium adferre posse, tandem ipsis sim obsequutus, neviderer


page 162, image: bs162

mutasse sententiam, et non cupere perfici id, quod antea promoueram. Scripsiantea de ea re ad Dn. Doct. Cracouium, et petii ab eo, vt hoc meum factum excusaret apud Vestr. Celsit. a qua peto suppliciter, vt credat, me nulla mea priuata cupiditate hoc iter suscepisse, sedne iudicarent, me inhumanum ii, qui id a me petebant. Scripseram ad Vestr. Celsit. ante meum discessum ex vrbe Parisiensi ita agi de nuptiis inter Principem Nauarrum et sororem Regis Galliae, vt eas certo secuturas multi iudicarent: Verum intellexi postea rem esse minus certam, quam crederemus: nam Regina Nauarrae non venit ad Regem Galliae sub initium huius Mensis vt sperabatur, sed Rochella profecta est in suam ditionem, et secum filium abduxit. Praetexuit autem suae profectioni aduersam valetudinem, ob quam dixit sibi necessario adeundas esse thermas, significauit tamen Regi, se sub finem huius Mensis venturam esse in aulam. Quidam existimant Reginam matrem Regis Galliae, non tam serio egisse de eo coniugio Principis Nauarri et Reginae Angliae, postquam Andeganenfis ostendit se illas nuptias non expetere. Ego existimo Amiralium iam esse apud Regem: nam certo constituerat discedere Rochella 29. superioris Mensis. Multi non probabant eius consilium, et metuebant, ne se in certum periculum coniiceret, sed certe cum discessimus, fiebat tantus concursus nobilitatis nostrae religionis in aulam, vt si ipsius aduersarii aliquid aduersus ipsum moliantur, hoc existimem eos non facturos sine suo periculo. Princeps Condaeus mansit Rochellae, sed antequam Amiralius inde discederet, abducta erant omnia praesidia militum, quae Rexhabuit in vicinis vrbibus. Tota familia Lotharingica conuenit Ganuillae, ad baptismum filii, qui natus est recens Duci Guisio, quem Dux Lotharingiae suscipit ex sacro fonte nomine Regis Galliae. Faxit Deus vt nihil ibi cudatur ad turbandam pacem Galliae. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Argentorati 14. Septembr. 1570.

EPISTOLA LXXXVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, mitto ad Vestr. Celsitedictum de pace facta in Gallia, quod est ad me missum Lutetia, vt Vestr-Cesit. intelligat, illud plane congruere cum Latino, quod missum est Spira. Qui huc ex Gallia veniunt omnes nobis faciunt optimam spem diuturnae pacis, et iam adempta esse arma Parisiensi plebi, affirmant, et seuere animaduerti in eos, qui edicto contraueniunt: nostris autem qui in vrbem redierunt


page 163, image: bs163

sua esse statim restituta. Nobilis vir, qui in hoc bello Duci Andeganensi militauit, a tempore factae pacis occidit Lutetiae ciuem, qui erat nostrae religionis, a quo dicebat, se esse affectum iniuria. Id vbi resciuit Rex, iussit istum statim suspendi ante aedes ciuis interfecti, nec quicquam profuit, quod pro ipso deprecaretur Andeganensis. Sub idem tempus aliquot milites dimissi ab Amiralio, venerunt in pagum, in quem prius diuerterant Regii longe maiore numero, a quibus sunt armis et aliis suis rebus spoliati. Conquesti de iniuria et vi sibi illata apud Mareschalcum de Cosse praefectum Regii exercitus, sua omnia receperunt, et qui eos spoliauerant iussu Mareschalci capitali supplicio sunt affecti. Praeses Rothomagensis accepto mandato de promulgando edicto pacis, venitin aulam, et exposuit Regi fore maximum periculum a seditione, si edictum promulgaretur, et iam populum incipere tumultuari, ac dicere se non passurum, vt ii, qui sunt nostrae religionis redirent in vrbem, et propterea petiit a Rege, vt edicti promulgatio in aliud tempus differretur: vbi haec Rex audiuit plurimum incanduit, et iussit istum praesidem citatis equis Rhothomagum redire, et sub poena capitis edictum promulgare. Dixit praeterea ei, si quae iniuria inferretur nostris redeuntibus in vrbem, ipsum omnium primum daturum poenas. Haec exempla persuadent multis nunc meliore fide cum nostris agi, quam antea sit actum, et iam in multis locis restituuntur nostrae Ecclesiae, et plerique exules in patriam redeunt. Rex est Lutetiae, vbi pecuniam corradit quibuscunque modis potest, ad numeranda stipendia peregrino militi, quo statim dimitti possit. Equites qui Regi militarunt, dicuntur redituri in Germaniam per Ducatum Luzelburgensem. Amiralius est cum suis in Lingonibus, quibus vix credo adhuc esse numerata stipendia. Rex promisit Nauarro et Condaeo Principibus vicies centena millia Francorum ad persoluenda stipendia militi Bipontini, et alia debita, quae in hoc bello fecerunt. Ex ea summa iam numerat ter centena millia, ad dimittendas ex Gallia copias Bipontini, quae quoniam reducunt in Germaniam maiores Bombardas, quas secum duxerant, sunt eis adiuncti ab Amiralio mille est ducenti pedites Gallici. Quia vero debita facta a nostris longe excedunt pecuniam promissam a Rege, Rexpermittit Nauarro et Condaeo, vt per quadriennium exigere possint quintam partem redituum ab omnibus iis, qui frui volent beneficio edicti, quo aes alienum ab ipsis contractum persolui possit: ita tamen vt ab hac exactione immunes sint ii, qui in his belli Regi militarunt, etiamsi nostram religionem profiterentur. Hodie celebrantur Lutetiae Ducis Guisii, qui ducit in vxorem Viduam Principis Portiani, cuius pater fuit Dux Niuermensis ex Clinensi Familia. Aiunt Mareschalcum Montmorancium


page 164, image: bs164

plurimum valere gratia apud Regem, quam rem putant non fore parui momenti ad conseruationem pacis, cum semper fuerit Regi auctor pacis, et sit infensissimus hostis Card. Lotharingi, cuius auctoritas in pace difficulter consistere poterit. Qui veniunt Venetiis, dicunt, Turcicam Classem superiore Mense profligatam esse a Veneta non procul a Rhodo, sed reliqui Itali, qui post eos venerunt ex Italia, negant id esse verum. Expecto hic nobilem virum missum a Nauarro et Condaeo in Germaniam, quem vbi conuenero, certiora forte de rebus Gallicis scribam ad Vestr. Celsit. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Francofurti 17. Septembr. 1570.

EPISTOLA LXXXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, accepi literas et mandata Vestr. Celsit. quae quanta potero diligentia et industria exequar. Quoniam autem Legati, quos hic habet Vestr Celsit. dixerunt mihi, se scripsisse ad Vestr. Celsit. de legatione mittenda in Galliam nomine aliquot Principum ad gratulandum pacem Regi, et suaserunt vt hic ex pectarem responsum Vestr. Celsit. ad ipsorum literas, libenter ipsis sum in ea re obsequutus. Si plures Regi simul gratularentur pacem, ea res plus haberet dignitatis et auctoritatis, quam si aliquot seorsim, et esset futura Regi longe gratior, ac nostrorum rebus vtilior. Praeterea si cum aliis proficiscerer, posset facilius tegi illud alterum negotium, quod mihi mandat Vestr. Celsit. quod necessario oportet priuatim agere; impossibile enim est id obtinero in consilio Regio, in quo adhuc regnat Cardinalis Lotharingus et omnes fere sunt Pontificii, qui ideo fauent isti, quia magno odio nostros prosequitur, et magnifice in aula praedicat sua officia, vt audiui ex iis, qui sunt cum Legato, qui est apud ipsum: Dicit enim se propter Regem coniecisse omnes suas fortunas in periculum, fuisseque aliquot Principes, qui ipsius ditionibus insidiati sint interea dum abfuit, quos nominat, sed is, qui mihi dixit nomina eorum indicare noluit. Nihil ominus tamen cum Rege est ei magna controuersia pecuniaria: nam credo eum accepisse a Rege pecuniam, qua ad duos Menses sex millia equitum obligaret, quam totam vult retinere, cum obligatoriam seu expectationis; vt vocant, pecuniam, ad vnum tantum Mensem numerarit equitibus, et 26. die eius Mensis nempe Augusti, acceperat literas a Rege, quibus iubebatur eos dimittere. Contenditur autem de 27. millibus florenorum, quos Rex vult conuerti in solutionem


page 165, image: bs165

annui Stipendii quod ab ipso habet, sed is recusat, et dicit se fecisse sumptus Regis causa, qui eam summam longe excedunt, cum tribus Mensibus antequam mitteretur pecunia, scripsisset ei Rex, vt militem conscriberet. Cum ante quatuor aut quinque dies legatus, qui est apud ipsum, exhibuisset ipsi Regias literas, quae non fuerunt gratae, respondit Legato indignabundus, se scire eas literas non profectas a Rege, sed confictas esse in Germania, ita vt non bene inter ipsos conueniat, et etiamsi honorifice palam tractet Legatum, videtur tamen habere eum instar captiui, nec dimissurs a se donec satissiat sibi de iis, quae dicit ipsum promisisse. Ego dabo operam vt interea dum hic sum plura de iis rebus sciam: nam coepi cum ipso Legato aliquam notitiam contrahere. Caspar Schombergius ad quem V. Celsit. misit mihi literas, dicitur rediisse in Germaniam. Rex Galliae ante quindecim dies satis grauiter aegrotauit, sed convaluit ex morbo et rediit Lutetiam vnde secesserat. Expectatur hic Archidux Ferdinandus intra triduum aut quatriduum, post cuius aduentum putant Imperatorem filiam suam dimissurum in Galliam. Comes de Rez (qui ita se potuit insinuare in Regis Galliae beneuolentiam, et vti occasionibus, quae se obtulerunt, vt ex non ita ampla fortuna ad summas opes peruenerit) dicitur huc ex Gallia venturus ad deducendam sponsam, quae faciet iter per Treuiros, et ob eam causam iam hic discessit Archiepiscopus Treuirensis. Cum facta est pax Rex promisit nostris, se perfecturum apud Pontificem Rom. vt ii qui sunt nostrae religionis in ea ditione, quam possidet ad Auenionem, fruantur beneficio pacis factae in Gallia, aut saltem ipsis liceat, ea quae ibi habent diuendere et alio migrare. Ea res videtur valde dura Pontifici, qui dicit praeter hoc esse alia multa in conditionibus pacis, in quibus laeditur Maiestas Ecclesiae Romanae, et propterea se non posse in ea consentire. Rex autem non solum petit vt consentiat, sed etiam iubet, vt deducat praesidia Italica, quae habet in suis oppidis, alias dicit, se non posse continere Huguenotos, et impedire, quin in eius ditionem impetum faciant: nam nostri nusquam in Gallia sunt potentiores quam ad Rhodanum. Affirmant hic rursus Classem Turcicam conflixisse cum Veneta 13. die Augusti, et Turcas amisisse 80. triremes, quod non puto esse verum. nam vidi literas scriptas Romae 9. Septembris, in quibus habetur, Classem Hispanicam et Pontificiam coniunxisse se ad Hidruntem 20. Augusti, et inde soluisse 22. Nauigarunt autem in Cretam vt se coniungerent cum Veneta. Non credo autem esse tam feroces Venetos, vt cum viderent tam propinqua auxilia, quae per totam aestatem expectarunt, properarint, ad pugnam ante istorum aduentum.


page 166, image: bs166

Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. Vestr. Familiae. Spirae 3. die Octobr. 1570.

EPISTOLA XC. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Regina Galliae tandem hinc discessit, 4. die huius Mensis, et est hinc profecta Landauium (quo eam deduxit Imperator) et inde Veissemburgum, Hagneam et Tabernas, vbi habitat Argentoratensis Episcopus. Inde Vitara Lotharingia, deflectet in Luzelburgensem Ducatum, et veniet Maserias 20. die huius Mensis, vbi excipietur a fratribus Regis, et forte ab ipso Rege: nam vidi literas scriptas in aula Gallica a viro magnae auctoritatis, ex quibus apparet multos existimare Regem statim vbi audiuerit, Sponsam esse in sua ditione, iturum ad ipsam citatis equis, et nuptias celebraturum eo loco, vbi eam primum offendet: omnem autem pompam reiecturum in vrbem Parisiensem. Regina Mater Regis superioribus diebus grauiter aegrotauit, cuius morbum aiunt fuisse in causa, vt Sponsa tardius hinc discesserit. Scripsi superioribus meis literis, ea dici de pretio munerum huc missorum ex Gallia quae fidem excederent, et propterea reticui, sed quia eadem postea audiui a viris, qui non videntur indigni fide, ea iam asscribam, ita tamen, vt harum rerum fides sit penes auctores. Aestimant munus missum sponsae a Rege 80. millibus Coronatorum. Est autem monile ex tribus Adamantibns quatuor Carbunculis, et sedecim vnionibus. In iis est unus Adamas, qui aestimatur sedecim millibus Coronatorum. Munus Reginae Matris Regis, aestimatur octodecim millibus coronatorum. Ducis Andeganensis duodecim millibus, et Ducis Alenconii octo. Id autem quod Rex misit Archiduci Ferdinando aestimatur sedecim millibus. Misit praeterea Rex Imperatari, quatuor Canes pulcherrimos, quorum milli et phalerae magno aestimantur. Nondum paratum fuit munus quod Imperatrici mitti debuit. Est autem libellus precum seu horae, vt vocant, qui ornabitur multis gemmis magni pretii, addito frusto seu particula ligni crucis Christi. Rectius facerent si mitterent quicquid habent talium lignorum, et suam pecuniam retinerent. Si haec sunt vera, sunt pulcherrima testimonia nostrae stultitiae. Quae enim est insania tantam pecuniam frustra profundere, cum omnibus sit nota nostra egestas. Cum nuper Rex sumeret mutuo ea quinquaginta millia Coronatorum, quae nuper numerata sunt Francofurti Comiti Volrado Mansfeldensi,


page 167, image: bs167

et eius sociis, ei qui dedit mutuo pecuniam oppignerauit vectigalia, ex quibus habet vltra viginti millia florenorum annua. Non est mirum perire eos, qui sua ita administrant. Interea ea stulta profusione tegi putant sua vulnera, et comparari sibi existimationem, cum potius ipsorum stultitia magis innotescat. De pace bene sperant omnes qui ex aula scribunt: nam paulatim sopiuntur reliquiae tumultuum, et vt commotum mare sedatis ventis non statim redditur suae tranquillitati, ita non est mirum, post tot caedes et incendia esse aliquos, qui suum dolorem nondum dissimulare possint. Hic dicitur Dn. de Montigni, fratrem Comitis Hornani, qui per aliquot annos fuit captiuus in Hispania, truncatum esse capite, eo quod Regina Hispaniae matri et vxori eius promiserit, se quam primum veniret in Hispaniam, pro ipso intercessuram apud Regem. Turcae occuparunt Nicosiam in Cypro 9. Septembr. et iam valdepremunt Famagustam. Classis Veneta nulla tulit obsessis auxilia, et iam rediit in Italiam nulla re gesta. Dicunt Hispanicam Classem, postquam intellexit non procul abesse hostes, discessisse noctu a Veneta, et Venetos solos non esse ausos congredi cum hoste, quod ne quidem coniuncti (vt existimo) fecissent. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Spirae 9. Octob. 1570.

EPISTOLA XCI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Legatus Gallicus tandem huc venit die Saturni cum satis numeroso, sed male instructo comitatu. Iuerunt ei obuiam Dux Io. Gulielmus et Dux Arescotus, inter quos medius ingressus est vrbem. Die Solis circa horam tertiam a meridie celebrata sunt sponsalia Regis Galliae in summo templo huius vrbis. Imperatoris concionator habuit Latinam orationem de laudibus coniugii. Postea lectum est instrumentum procuratorium missum a Rege Galliae Archiduci Ferdinando. Deinde facta est desponsatio per Archiepisopum Moguntinum. Facta desponsatione cecinerunt Te Deum laudamus: Secutae sunt vespertinae preces, quibus finitis itum est in eum locum, vbi fuit coenandum. Ante coenam Legatus obtulit Reginae munera, catenam ex Adamantibus et duo monilia ex variis gemmis, cum tribus vasis seu poculis Cristallinis pulcherrimis. Ea munera nostri tanti aestimant, vt me pudeat scribere. Omnes Principes adfuerunt Imperatori in coena, mensa fuit oblonga et angusta. Suprema parte sedebant


page 168, image: bs168

Imperator et Imperatrix. In latere Mensae, quod erat dextrum Imperatori primo loco erat Moguntinus, cui assidebat Coloniensis. Sub Coloniensi sedebat Legatus Gallicus, ita tamen vt esset intermedius structor. Legato Gallico assidebat Dux Ioannes Gulielmus, cui astabat alius structor. Sequebantur Spirensis et Argentinensis Episcopi. Postea stabat tertius structor, quem sequebantur Dux Casimirus, et Georgius Landgravius. In altero latere Mensae Archidux Ferdinandus sedebat supremo loco, cui Regina Galliae assidebat. Sequebantur Palatinus Elector, eius coniux, Magister Theutonici Ordinis, vxor Ducis Ioannis Gulielmi, Georgius Ioannes Palatinus, Illustrissima filia Vestr. Celsit. Dux Mekelburgensis, vxor Georgii Ioannis Palatini, Carolus Marchio Badensis, et Palatini Electoris filia nondum nupta. In extremitate mensae e regione Imperatoris et Imperatricis, sedebant Christophorus Palatinus et Dux Arescotus. Post coenam saltatum est in aedificio ad eam rem peculiariter extructo. Archidux Ferdinandus postridie summo mane discessit, cui nescio an haec actio displicuerit, sed in ea nunquam mihi visus est alacris. Dux Ioannes Gulielmus sub horam octauam accessit ad hospitium Legati Gallici, quem postridie ad coenam inuitauit, videturque nimio studio id agere, vt apud ipsum ineat gratiam: nam obseruat eum magis quam deceat Principem tanta familia natum. Discessio Reginae differtur, nescio quam ob causam, quidam dicunt, deesse pecuniam ad viaticum, quod nescio an sit verum. Faciet iter per Luzelburgensem Ducatum. Duce Arescoto et vxore Comitis Arembergn deducentibus eam. Excipietur a Regis fratribus Maseriis quod est primum oppidum Regni Gallici ad quod venient, est situm in ripa Mosae fluuii. Regina Mater Regis et duae eius filiae, nimirum Lotharingica et ea, quae nondum est nupta occurrent ei Rhemis. Inde ducetur compendium, vbi colebrabuntur nuptiae. Est oppidum in finibus Picardiae, quod abest a Lutetia octodecim milliaribus. Diuertet in Monasterium, quod nominant Diuae Corneliae, quo statim ex arce veniet Rex, vt eam excipiat, et postea redibit in arcem. Postridie summo mane deducetur in arcem vbi celebrabuntur nuptiae, nec (vt audio) ibi haerebunt vltra triduum aut quatriduum. Inde ibunt ad S. Dionisium vbi coronabitur, postea Lutetiam magna pompa ingredientur. Haec ita narrant, qui cum Legato Gallico huc venerunt. De pace in Gallia omnes bene sperant. Vielleuillius, et Cossaeus Mareschalci missi sunt a Rege in Aquitaniam et Galliam Narbonensem, vt in illis locis, vbi praecipue gestum est bellum, et sunt vtrinque magis exacerbati animi, curent executioni mandari edictum de pace. Nuper Lutetiae coniecti sunt in vincula decem aut duodecim nostrae religionis, deprehensi in


page 169, image: bs169

quibusdam aedibus cum audirent Concionem. Ipse concionator biduo postquam coniectus est in carcerem, dicitur esse mortuus, non sine suspicione acceleratae mortis, cum antea recte valeret. Reliqui erant adhuc in carcere cum Lutetia discessit, is qui nobis haec narrauit. Colonienses seuerissime exequuntur decretum a se factum aduersus eos, qui sunt nostrae religionis, non solum enim eo decreto comprehendunt peregrinos, et eos quos recens in numerum ciuium cooptauerant, sed etiam ciues in ipsa vrbe natos, et aiunt eiici ex vrbe aliquot millia hominum, quod sane est maxime miserabile, cum nesciant quo se recipere debeant. Quidam ex iis, qui decreto non obtemperauerant, expulsi sunt ex vrbe per lictores, alii coniecti sunt in carcerem. Aiunt Reginam Hispaniae cum illac iter faceret, petiisse a Senatu vt haec faceret, quae iam facit. Hae sunt primitiae fructuum istius coniugii. Idem mandauit Dux Iuliacensis in suis ditionibus quod Colonienses, sed audio praecipuas vrbes obtulisse ei supplicationem aduersus mandatum, quam si non admittat constituerunt tamen non obtemperare mandato. Eo progreditur inhumanitas et arrogantia Albani, vt fere necesse sit inde oriri saeuum aliquem tumultum. Aiunt ipsum Albanum reuocari in Hispaniam, et suffici ei in administratione inferioris Germaniae Ducem de Medina Celi cui adiungetur Card. Granuellanus. Alii dicunt non ipsum Ducem de Medina Celi mitti, sed Matrem Regis Portugalliae, quae est soror ipsius Regis Hispaniae, quod vix credo. Dux de Medina Celi, praefuit Classi Hispanicae, quae est oppressa a Dragute Turca prope Zerbi Maenicem Insulam anno Dn. 1560. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Spirae 26. Octob. 1570.

EPISTOLA XCII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Quotquot veniunt ex Gallia, et quotquot inde ad me scripserunt optime sperant de pace, et aiunt Regem perseuerare in sua sententia, nec quenquam audire, qui consilia paci contraria suggerat. Ingressus est Lutetiam magna pompa sexta die Martii, sed comitatum eius minus frequentem reddiderunt concertationes inter proceres de praecessione. Regina autem ingressa est 28. eiusdem Mensis, longe frequentiore comitatu, quam ipse Rex. Decima octaua autem cum ii, qui sunt nostrae religionis, sub vesperam redirent Roan Rothomagum ex concione, populus excitato tumultu ex iis


page 170, image: bs170

triginta aut quadraginta interfecit: quod vbi Rex resciuit, statim eo misit Mareschalcum Montmorancium cum septem cohortibus peditum, et iussit eum in auctores caedis diligenter inquirere, et seuere animaduertere. Hodie scriptum est Antuerpia ipsum affocisse supplicio septendecim, et indixisse vrbi multam trecentorum millium francorum: nam ea vrbs est omnium Gallicarum opulentissima post Lutetiam. Fuit etiam ante duos Menses commissa caedes Orangiae per Auenionenses, qui persuaserunt aliquot militibus Gallicis ex vicinis praesidiis, vt se ipsis adiungerent, ad patrandum illud facinus. Quoniam Orangia iam erat suo Principi restituta, et in Auenionenses praecipuos auctores sceleris, nihil habet Rex Imperii, et qui fuerunt interfecti, erant omnes ex ditione Pontificia, curavit Rex diligenter inquiri in eos ex suis subditis qui caedi interfuerunt, et eos puniri. Hoc etiam forte proderit ad pacem, quod Rex dicitur fieri indies alienior ab Hispanis. Ei sane Albanus non videtur multum fidere: nam recens imposuit valida praesidia iis vrbibus, quae ad fines Regni Gallici spectant. Aliquoties etiam conquesti sunt apud Regem Hispani, quod contra foedera videatur ipsorum inimicos fouere, cum non solum permittat, vt Comes Ludouicus Nassauiensis viuat Rochellae, sed etiam vt ibi instruatur Classis, et conueniant milites, qui non dissimulant se quantum in se erit, turbaturos res Hispanorum. Rex Galliae recens exauctorauit centum et viginti turmas equitum, et sexaginta cohortes peditum, et respondit Hispanis se ea re satis ostendere se esse cupidum pacis, sed Hispani suspicantur id dolo aduersus se factum, nimirum vt si quid in Inferiore Germania moueatur, miles exauctoratus adiungat se iis, qui res turbare volent. Ego certe existimo Regem ideo exauctorasse eum militem, vt parcatsumptibus, et vt persuadeat suis subditis, se serio constituisse obseruare pacem, Totum Oceanum Septentrionalem ita infestant pyratae, vt mercatores vix audeant se committere Mari, et pauci nauigent ex Hispania in Inferiorem Germaniam. Ipse Albanus interdixit subditis sui Regis, ne sine eius licentia committant se mari. Plerique Pyratarum sunt Belgae exules, quibus se adiunxerunt Angli aliqui et Scoti, ac etiam Galli, et nonnulli Dani. Dicuntur coepisse a paucis Septimanis ad quadraginta naues, diripuisse aliquot pagos in Hollandia, exussisse Egmondanum coenobium prope Hagam Hollandiae et occupasse Insulam Vlitt, seque in ea munire. Rex Galliae ingressus est Parisiensem vrbem sexto die superioris Mensis. Pompa fuit maxima, sed frequentia minor, quam sperabatur ob dissensiones et concertationes procerum de praecessione, quae fuerunt in causa, vt plurimi qui in ipsa vrbe erant, pompae interesse noluerint. Distulerunt ingressum Reginae in 27. diem eiusdem Mensis, eo


page 171, image: bs171

quod eam grauidam esse suspicarentur, quod tamen non erat verum Maiore frequentia ingressa est quam ipse Rex. Post Reginae ingressum aliquid accidit Lutetiae valde triste. Cum Baro a Preiner, quem Imperator ob quaedam negotia misit ad Regem Galliae, luderet pila in Spheristerio, vt est moris in illis Regionibus, quidam Gallus nescio quam ob causam conuiciatus est Germano spectanti ludentes. Germanus eum a quo putabat se affectum esse iniuria, egressum Spheristerium, pugno in facie grauissime caecidit, et ita contudit eius genam, vt etiam sanguis efflueret. Qui ita caesus erat accessit ad Caesareum Legatum, et petiit ab ipso, vt in eum vindicaret a quo tanta iniuria esset affectus. Legatus respondit, non esse suum ministrum, nec se quicquam iuris in eum habere. Alter respondit Legato eum saltem suae gentis esse, et secutus Legatum redeuntem in suum hospitium contentiose petebat sibi satisfieri pro accepta iniuria. Clam autem puerum miserat ad ministros suos et amicos, qui ipsis indicaret qua esset affectus iniuria, et peteret vt sibi venirent auxilio. Accurrens ante alios vnus ex ministris, cum videret suum Dominum contendentem cum Legato, existimauit ipsum a Legato esse affectum ea iniuria, Itaque strinxit gladium, et Legato nihil tale metuenti inflixit grauissimum vulnus in dextra gena. Cum discessit Lutetia, qui haec mihi narrauit, medici adhuc dubitabant an vulnus esset letale. Facto concursu populi captus est is, qui scelus illud admiserat, et in vincula coniectus. Legatus petiit a Rege per Legatum Hispanicum, et per alios quosdam proceres, vt ignosceret ei, a quo erat vulneratus, quoniam id fecerat incensus dolore ob iniuriam, qua a se putabat suum Dn. affectum. Sed Rex deprecationem non admisit: Iussit autem vt alter statim suspenderetur, quod est factum. Multi affirmant Reginam Hispaniae esse grauidam. Cum ante aliquot septimanas filii Imperatoris, et simul Ioannes ab Austria nauigaturi essent in Italiam, iamque ad eam rem essent instructae triginta triremes. Ernestus secundus ex filiis Imperatoris incidit in grauissimam febrim, quae nauigationem ipsorum est remorata. Ex variis locis est huc scriptum tandem ictum esse foedus inter Pontificem, Hispanos et Venetos, sed qui certiora videntur scribere, negant id esse verum, immo scribunt iam certo constare Hispanos tota hac actione de foedere illusisse Venetis, ne suis rebus possent consulere. Iam maiore contentione, quam antea mouetur Florentino lis de titulo magni Ducis Haetruriae. Ante Mensem Imperator et Rex Hispaniae significarunt Pontifici Rom. se nullo modo passuros vt titulum illum vsurpet. Aiunt Ferrariensem Ducem, Genuenses, et Lucenses iniisse foedus aduersus ipsum


page 172, image: bs172

Floreutinum, et iam omnia in Italia ad arma spectare. Soli Veneti dant operam ne turbetur Italia interea dum ei tantum periculi a Turcis imminet. Ante mensem Albanus remisit ex inferiore Germania in Italiam mille et quingentos equites Neapolitanos, qui cum facerent iter per Comitatum Burgundiae, dicuntur insidiati esse Vesontioni quae est vrbs imperii. Card. Castillionaeus Frater Amiralii, mortuus est in Anglia. Quoniam Medici qui corpus eius aperuerunt, dixerunt eum sublatum veneno, Regina Angliae tradidit custodiae totam eius familiam, vt in auctorem sceleris inquiratur. Multi equites venerunt ad hunc mercatum existimantes accepturos se debitorum stipendiorum partem, sed nihil acceperunt. Qui Regi militarunt, reecti sunt ad Mercatum Argentoratensem, qui sub finem Iunii celebratur, qui vero Principibus Nauarro et Condaeo, ad alterum huius vrbis. Ego Vestr. Illustrissimae Celsitudini summas gratias ago, pro summa ipsius beneficentia et liberalitate erga me. Quoniam tanta fuerunt antea Vestrae Celsitudinis erga me beneficia, vt nihil iampromitttere possim, quod non prius debuerim. Oro Deum omnipotentem, vt ipse haec rependat, et Vestrae Celsitudini ac toti Illustrimae Vestrae Familiae omnia fausta et felicia precor. Francofurti 14. Aprilis 1571.

Dux Ioannes Gulielmus hic accepit a Rege Galliae, Viginti quinque millia florenorum, ministri eius recusarunt accipere Belgicam pecuniam aliquandiu, sed cum metuerent ne aliis traderetur, tandem eam acceperunt.

EBISTOLA XCIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, saepius ad Vestr. Celsitudinem scriberem, si scirem rationem aliquam mittendi literas. Per Inferi orem Germaniam scribere non audeo, cum omnes ibi sint in tanto metu, vt amicos quos hic habent, perpetuo moneant, ne quid de rebus publicis ad se scribant, aut aliorum literas de iis mittant, ne Hispani ex interceptis literis occasionem ipsos calumniandi arripiant, et iam ob belli suspici ones milites vbique diligentius scrutantur tabellarios quam antea. Qui in Germaniam irent tota hac aestate fere nulli fuerunt, et si qui interdum occurrerunt, raro abipsis impetrari potuit, vt oblata etiam pecunia literarum perferendarum curam in se reciperent. Omnia sunt hic valde


page 173, image: bs173

tranquilla, et iam gustata pacis dulcedine paucissimi sunt, qui non abhorreant a bellis ciuilibus. Aula in id maxime intenta est, vt pecuniam vndecunque corradat, ad dissoluendum aes alienum, quo Rex obruitur. Indixit toti regno tributum, quo maximam pecuniae summam conflabit. Haec vrbs confert sexies centena millia francorum, hoc videlicet anno ter centena, et duobus proximis tantundem. In omnibus regni vrbibus eodem modo agitur obseruata opum proportione. Ecclesiastici praepter illam iam factam ordinariam decimarum solutionem, promiserunt Regi extraordinarie vicies centena millia francorum et quia destituuntur parata pecunia, oppignerant huius vrbis Senatui fundos ad conficiendam pecuniam. Tanta autem est summa pecuniae, quam haec vrbs mutuo dedit Regi, vt habeat ab eo pignora quorum reditus annui, qui dantur pro interesse, aestimantur quater et vicies centenis millibus francorum, hoc est sedecim tonnis auri, vt in Germania numerant. Cum autem interesse hic sit duodecima pars sortis, sortem ipsam quam debet Rex huic vrbi, opportet efficere summam centum et nonaginta duarum tonnarum auri. Praeterea adhuc agitur hic in aula, magno conatu de coniugio Anglico, quod plurimi certo successurum sperant. Omnes tamen ministri Ducis Andeganensis valde dehortantur ipsum ab eo coniugio, sed id sui non ipsius causa faciunt: conceperunt enim spem hic emergendi per ipsum, quam vident sibi esse deponendam si hinc discedat. Ego spero Andeganensem in ea re facturum quicquid volet mater, a cuius nutu plane pendet. Card. Lotharingus iam abfuit ab aula per aliquot menses. Incommode ipsi accidit actio de coniugio Anglico, quod cum conetur impedire causa suae neptis Reginae Scotiae, non potest non offendere eos, qui cupiunt illud habere successum. Id etiam rationes eius perturbat, quod iam hic aperte dissentiunt ab Hispanis, quibus videtur esse addictior. Accipiet et aliud vulnus Card. si successerit coniugium inter Nauarrum Principem et Regis sororem, quod multi sperant. Constituerat Rex proficisci in Britanniam et ad se vocare Nauarrum et Condaeum Principes et Amiralium, et iam in Normanniam vsque eratprogressus, sednescio quam ob causam huc reflexerit iter. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Lutetiae tertia die Julii 1571.



page 174, image: bs174

EPISTOLA CXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Angli tandem proposuerunt conditiones, quibus ipsorum Regina Andeganensi nubat, quae videntur aequiores quam multi sperarent: iam enim omittunt repetitionem Caleti. Non permittunt autem Andeganensi, vt in Anglia suae religionis exercitum habeat, seu publice seu priuatim, quae conditio omnium durissima videtur, propter quam tamen non puto matrem Andeganensis permissuram, vt filius tantum Regnum respuat. Petit Regina Angliae annua triginta millia coronatorum pro dotalitio, si contingat Andeganensem ante ipsam mori, quae conditio meo iudicio facile admittetur. Petierat Andeganensis ab Anglis annua sexaginta millia librarum Anglicarum, quae efficiunt circiter ducenta millia coronatorum, vt praeter eos reditus, quos habet in Gallia, id haberet ad se et suos sustentandos, sed hoc ita denegarunt ipsi Angli, vt tamen promittant, si maiores aliquos sumptus extraordinarios faciat, se eorum habituros rationem. Inde coniicitur ipsi non concedi administrationem publicae pecuniae. Agitur praeterea de successione liberorum si quos communes habeant, de qua nescio an adhuc inter ipsos conuenerit. Delecti sunt qui huius coniugii causa eant in Angliam. Mareschalcus Montmorancius, Dominus de Foix, qui per aliquot annos ibi Regis legatum egit, et Cancellarius ipsius Andeganensis, sed tamen praemissus est in Angliam Baro de le Archant, vt aliquid certius de Anglorum voluntate referat, antequam isti committant se itineri, qui eo ituri sunt cum mandato, ad transigendum de totare. Dissidium inter nostros et Hispanos magis ac magis augetur. Sunt in hac vrbe multi praefecti militares, qui dicunt se habere mandatum a Rege de conscribendo milite, sed ipsis non est significatum, quonam debeant eum ducere. Quia vero plerique ex iis praefectis sunt nostrae religionis, non possum coniicere aduersus quos is miles paretur, praeterquam aduersus Hispanos. Albanus tamen vt audio haec omnia dissimulat, et se ita gerit, tanquam ad ipsum non pertineant, nec vllos facit bellicos apparatus, sed desidet Antuerpiae conquirens pecuniam, et crudeliter saeuiens in eos, qui nostram religionem profitentur. Legatus Hispanicus, qui hic est in aula, nihil remittit de vsitata sua arrogantia, et Regem saepius grauissime offendit. Foedus istud recens ictum in Italia, videtur ipsos Hispanos per se antea satis insolentes, reddere adhuc insolentiores. Quantum autem profuturum sit Orbi Christiano istud foedus, ignoro, sed nemo est qui non iudicet Venetos


page 175, image: bs175

imprudentissime fecisse, quod eo foedere ademerint sibi potestatem transigendi cum hoste, cum primi obiecti sint periculo, et ita obiecti, vt Turcae non possint magna vi reliquos confoederatos invadere, nisi ipsis plane oppressis. Ex quo ictum est illud foedus, amiserunt quicquid adhuc obtinebant in Cypro: nam Famagusta vi est capta a Turcis vltima die Maii, qui omnes interfecerunt, qui per aetatem arma ferre poterant. Astor Baglionius fortiter pugnans in ipsis muri deiecti ruinis est interfectus. Famagosta capta Turcae subito inuaserunt Caniam vrbem Craetae, antiquitus Cidoniam appellatam, et in eius portu concluserunt quatuor et quinquaginta triremes Venetas, quae volebant se coniungere cum Venerio summo Classis Venetae praefecto, quae ad Zazynthum Jonii maris Insulam stationem habebat. Sic Veneti dum in omnibus cunctantur, et tempus deliberationibus terunt, amittunt omnes occasiones rei bene gerendae, et ab expeditioribus opprimuntur. Classis Turcica, quae obsidet Caniam est Centum est viginti triremium, cui praeest Bascha Parthau, qui est magnae auctoritatis apud Selimum Imperatorem. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae Lutetiae 16. Julii 1571.

EPISTOLA XCV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, spes illa quam fere certam conceperamus de coniugio Anglico, in quo huius Regni salus, et verae religionis conseruatio consistere videbantur, maxima ex parte euanuit, tunc cum nihil amplius metuendum existimaremus: nam conditiones quas proponebant Angli, nec Regi nec eius matri videbantur iniquae, sed nescio quo malo fato, Andeganensis persuasus a domesticis mutauit sententiam, et dixit Regiillos, qui primi de eo coniugio verba fecerant, ideo tantum id instituisse, vt ipsum ex Gallia pellerent. Rex commotus respondit se certo scire eos, qui hanc rem egerunt bono animo id fecisse, tum vt eius dignitati et amplitudini consulerent, tum vt haec duo regna firmo foedere coniungerent, quo possent se aduersus vicinorum insidias tueri. Regina mater Regis quae praecipue hanc rem egit et promouit, mutationem voluntatis in filio ita aegrefert, vt nihil vnquam impatientius tulisse videatur, et dira minatur iis qui talia consilia suggerunt filio, in quos aiunt Regom Hispaniae maximam vim pecuniae profudisse. Pontifex Rom. et Rex Hispaniae proponunt ipsi nouos Principatus, et noua coniugia,


page 176, image: bs176

et Ecclesiastici huius regni ipsi promittunt amplos reditus in fundis Ecclesiasticis, quos Rom. Pontifice consentiente ipsi attribuent. Mater contra toto conatu in id incumbit, vt id resarciat quod pene dissolutum videtur. Nudiustertius, venit in hanc vrbem quidam ex proceribus Anglicis quatuordecim equis stationariis, qui cum hic Regem non reperisset, statim profectus est ad eum in Fontainebleau vbi iam est aula. Quam ob causam venerit nondum scio, sed quia mater Regis et multi ex proceribus id diligenter agunt, vt quae incommode sunt dicta et facta, in hac actione de coniugio emendent et sarciant, existimo etiam ipsum eius rei causa venisse. Nihil meo iudicio, quod non sit impossibile prorsus, potuitiam cogitari, quo melius huic regno consuli potuerit quam eo coniugio, sed fata obstant, vel potius ingenio et consilio vincimur ab Hispanis, et factiones in his bellis ciuilibus, ita labefactarunt, in nostris hominibus, fidem quam Regi et patriae debent, vt iam habeantur licita, quae ante viginti annos plane nefaria iudicabantur. Ante aliquot septimanas sperabamus etiam fore aliquos ex nostris qui in lnferiore Germania aliquid tentarent, et iam in Picardiam confluxerant milites aliquot, sed haec etiam videntur euanescere, aut saltem ita remisse agi, vt non videam quid sit de ea re sperandum. Auxerat spem in multis aduentus Comitis Ludouici Nassauiensis in hanc vrbem, et colloquium cum Rege. Quid clam agatur nescio, sed audio ipsum Ludouicum patienter auditum ab ipso Rege, cum de suis rebus dissereret, sed tandem ipsi responsum: Regem tanta rei pecuniariae difficultate iam laborare, vt non videatur consultum iam aliquid mouere. Nescio an nostris minuerit animum clades, quam exules Belgae nuper acceperunt in littore Frisiae, an vero aliud praeseferant, vt multi putant, et aliud clam agant. Sed video iam praeteriisse bonam partem, illius temporis, quod est aptum ad res gerendas, et tamen nihil hactenus tentatum. Albanus quidem huc misit Legatum Dn. de Vaux, qui ex Rege quaereret, quid debeat sperare de ipsius erga se voluntatem, cui nondum puto esse datum responsum. Filii Imperatoris fuerunt adhuc Barcellonae 22. die superioris mensis, vbi erant instructae, quinque et quadraginta triremes, quibus veherentur in Italiam, simul cum Joanne ab Austria. Huc tamen rescens scriptum est ex Hispania, Regem ibi conscribere militem, et velle inuadere Alghieram vt retrahet Turcas, ab oppugnatione Venetorum, quod vix credo ipsum facturum. Sunt qui putant ipsum velle aliquid tentare aduersus Anglos nam habet aliquot naues instructas in Oceano ad vehendum, vt dicunt, Ducem de Medina Coeli in Inferiorem Germaniam, et inde reuehendum Albanum in Hispaniam. Rex dicitur inter paucos dies iturus Aureliam, et inde secundum Ligerim in Turonensem vrbem, prope quam venient


page 177, image: bs177

ad eum Nauarrus et Condaeus Principes et Amiralius, et forte etiam Regina Nauarrae. Ibi agetur de coniugio ipsius Nauarri et sororis Regis, de quo multi bene sperant, sed vereor si Anglicum abrumpatur ne et hoc non succedat. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestrae Familiae Lutetiae secunda Augusti 1571.

Cum essem obsignaturus has meas literas, venit ad me ex aula quidam meus amicus, qui affirmauit reuixisse spem de coniugio Anglico, et Dn. de Eoix stationariis equis ob eam rem contendere in Angliam, et heri ex aula discessisse. Est ex praecipuis Consiliariis Regiis, Functus est per aliquot annos Legatione in Anglia, ac etiam Venetiis, admodum autem cupit, vt hoc coniugium habeat successum, vt nuper ex eo ipso audiui: nam mihi cum ipso familiaris notitia a multis annis intercedit.

EPISTOLA XCVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, excidimus tandem ea spe, quam pene certam de coniugio Anglico conceperamus, et nostra culpa tam pulchram occasionem amisimus. Sperabamus Andeganensis animum flecti posse ipsumque aliquid concessurum matris precibus ac lachrymis, sed plus apud ipsum potuerunt artes eorum, qui ipsi tantam felicitatem, et huic regno tranquillitatem inuidebant, quam matris lachrymae. Hic sedulo datur opera, ne ob eam rem Anglorum animi abalienentur, quos spero mansuros coniunctos cum nostris, eo quod neutri fidant Hispanis, a quibus hic Rex est alienissimo animo. Legatus Hispanicus nuper apud ipsum conquestus est de iniuriis Rochellanorum, et nisi Rex eos coerceret dixit, Regem Hispaniae persecuturum suum ius bello. Rex nullo in consilium adhibito statim respondit. Principem Orangium et Comitem Ludouicum Nassauiensem, (quorum imperium agnoscunt ii, qui vexant Hispanos) esse Germanos, et se pro sua coniunctione cum Germanis, non posse eis denegare aditum in suos portus, sic vt nec Hispanis si id cupiant. Quod autem diceret Regem Hispaniae persecuturum ius suum bello, se parum ea remoueri, et semper paratum fore, ad excipiendum bellum, quandocunque ab Hispanis mouebitur. Rex iam proficiscitur Blesiam ad Ligerim, quo sunt ad eum venturi Nauarrus et Condaeus Principes et Amiralius. Multi conantur hoc Regis iter impedire, sicut illud alterum in Britanniam ante duos menses impediuerunt, sed non


page 178, image: bs178

patitur se a sua sententia abduci, et iam est in Venatione no procul ab Aurelia, mater autem, eius fratres, et soror, sunt in hac vrbe, sed sunt breui omnes ad ipsum Regem profecturi. Hic credimus sororem Regis nupturam Nauarro Principi, quibus conditionibus nondum scio, sed aiunt fieri apparatus ad eas nuptias. Rex Portugalliae sororem Regis petierat in vxorem, sed ipsa constanter negauit se ei nupturam. Aiunt Regem Portugalliae, qui in prima adolescentia, magnam de se spem excitauerat, ita esse infatuatum a Jesuitis, vt plane sit factus ineptus, ad administrandum regnum: nam dies et noctes versatur in templis procumbens ad Idola, quae ex omnibus orbis Christiani partibus ad ipsum deferri curant. Proceres regni id admodum aegreferunt, sed Jesuitae habent sui delirii patronum Cardinalem patruum magnum Regis, qui a morte Regis Ioannis regnum illud procurauit. Speramus etiam Principem Condaeum ducturum tertiam filiam Ducis Niuernensis ex Cliuensi Familia, primogenita nupsit Ludouico Gonzagae fratri Ducis Mantuae, secunda quae prius nupserat Principi Portiano, iam est vxor Ducis Guisii. Haec quae nubet Condaeo, educta est in aula Reginae Nauarrae, et semper professa nostram religionem. Guisii omnes absunt ab aula. Sunt autem Jenuillae in finibus Lotharingiae. Dux Lotharingiae nescio a quibus persuasus, durius tractat eos, qui sunt nostrae religionis, quam vnquam antea. Principes Italici et maxime Florentinus, sibi valde metuunt a Rege Hispaniae, qui habet exercitum in Marchionatu Montisferrati, quem praetextu belli Turcici putant parari ad opprimendam suam libertatem, cum praesertim Ioannes ab Austria adducat ex Hispania nouas copias hyeme iam instante: quod satis indicat Hispanos aliud quam bellum Turcicum cogitare: non enim est credibile, ipsos velle per hyemem eas copias otiosas alere. Genuenses persuasi Hispanos insidiari ipsorum libertati, corripuerunt arma, et constituerunt non admittere in suam vrbem copias, quas Ioannes ab Austria adducit ex Hispania. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Lutetiae 15. Augusti 1571.

EPISTOLA XCVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, non pauciores iam conspirant aduersus coniugium Principis Nauarrae et sororis Regis,


page 179, image: bs179

quam antea aduersus Anglicum. Rex tamen eorum rationes turbat: nam vrget vt perficiatur, nec hactenus ab ea sententia vllo modo dimoueri potuit. Regina mater Regis id etiam cupit, aut saltem simulat se cupere! quoniam his diebus hic emit gemmas magni pretii, et alia multa ornamenta ad nuptias filiae, et magnis itineribus profecta est Blesiam, quo sunt venturi ad Regem Amiralius primum, et octiduo post Regina Nauarrae cum filio et cum Principe Condaeo. Pontificii plurimum metuunt Amiralii cum Rege colloquium; nam sunt persuasi, Amiralium habere certa documenta, quibus Regi fidem faciat de conspirationibus subditorum ipsius cum Hispanis, et metuunt, ne Regis animum flectat quo volet: nam Rex nuper satis indicauit se esse propenso in eum animo, cum ei misit decem millia francorum pro viatico. Aiunt esse constitutum, vt nuptiae celebrentur proximo Mense in oppido Chastelheraud, quod abest septem milliaribus ab vrbe Pictauensi, in quo iam sunt triginta anni, celebratae fuerunt nuptiae imaginariae inter Ducem Juliacensem et hanc Reginam Nauarrae. Etiamsi iam omnia ad nuptias parata esse videantur, tantum tamen machinationum adhiberi ad eas impediendas video, vt adhuc nihil mihi certi de eis promittere audeam. Putabamus ante Mensem certas esse Anglicas: nam cum eam rem valde expeteret, et summo conatu promoueret Regina Andeganensis mater, nemo poterat suspicari ipsum discessurum a voluntate et auctoritate matris, cui prorsus debet quicquid consecutus est dignitatis et amplitudinis in hoc regno. Dominus de Foix nondum reuersus est ex Anglia, et quia tamdiu ibi moratur, sunt qui adhuc aliquid de Anglico coniugio sperent: nam cum Andeganensis suae recusationi praetexat interiectum sibi suae religionis exercitium. Dominus de Foix agit cum Regina Angliae et proceribus regni, vt eam conditionem leniant, praeterea habet in mandatis, vt cum Anglis agat de arctiore aliquof oedere, et eis persuadeat, vt se simul cum Illustrissimis Principibus Germanicis protestantibus coniungant, ad retundendam Hispanorum superbiam et arrogantiam. Item Regina mater Regis petit ab Anglica, vt deliberet de loco in quo possint conuenire et vna colloqui de iis, quae ad vtriusque regni salutem pertinent, sed non video quomodo id possit fieri, cum Angli nihil cis mare obtineant, nostram autem vix credo nauigaturam in Angliam. Potentia Hispanorum iam est omnibus formidabilis: nam afflictis rebus Venetorum, qui ipsorum conatibus vtcunque resistebant, nemo iam est in Italia, qui ipsis se opponere audeat. Ita autem obseruant conditiones initi foederis cum Venetis, vt videantur id serio agere, vt Veneti plane pereant. Florentinus sibi plurimum metuit ab ipsis, et quaerit vbique remedium, et praesertim in hac aula, sed nescio


page 180, image: bs180

quantum proficiat. Rex Hispaniae habuit antea in Italia ad viginti millia militum, partim Hispanorum partim Germanorum, et partim Italorum, si ad eas copias accedant quinque aut sexmillia Hispanorum, quos Joannes ab Austria iam adduxit ex Hispania, quaenam vires in Italia poterunt iis opponi? Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Lutetiae 26. Augusti 1571.

EPISTOLA XCVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, de rebus publicis hactenus ad Vestr. Celsit. non scripsi, eo quod quae hic habuimus, fuerint incertissima, nec tamen deerant, qui ea qualiacunque essent diligenter perscriberent. Quae ex Gallia iam audimus, sunt omnia tristissima. Rex conatur prorsus delere miseras reliquias eorum, qui puriorem religionem profitentur, et Rochellam, terra ac mari obsidet. Aiunt ducem Ericum Brunsuicensem habere mandatum de conscribendo milite, quem ducat in Galliam, promulgatum est edictum in Gallia, quo iubentur omnes, qui inde fugerunt, eo (hoc est ad certam mortem) redire, eorum, qui non obtemperant, bona fisco adiudicantur. Fratrem Regis scribunt breui venturum in vrbem Metensem. Regina Angliae Legatum suum ex aula Gallica reuocauit. In Scotia omnia sunt miserrima. Fuerunt ibi duae factiones, Stuardorum videlicet et Hamiltoniorum. Stuardi tuebantur partes Regis pueri, et eorum qui veram religionem profitebantur. Hamiltonii vero Reginae captiuae, et pontificiis erant addicti. Certatum est per aliquot annos inter eas familias de administratione regni, et fere semper fuerunt superiores Stuardi. Verum ii moderate sunt vsi suis victoriis, et cum esset in eorum fere potestate aduersarios opprimere, satis fuit eis ipsorum audaciam retudisse. Factis inter ipsos ante aliquot Menses induciis, cum earum fiducia Stuardiminus sibi cauerent. Hamiltonii acceptis ex Gallia auxiliis, eos subito oppressisse dicuntur, et Regem puerum nondum septennem interfecisse. Satis apparet, quidnam moliantur Pontifex Rom. et eius sectatores. Ediderunt nuper Lugduni scriptum, quo excusatur scelus in Gallia perpetratum, In eo scripto continetur Lutherum esse auctorem omnium turbarum et seditionum, quae nostro tempore excitatae sunt in Germania. Scribitur Norimberga, Amsterdamum se tandem dedidisse Principi Orangio. Hoc vnicum quod sit laetum ab aliquot mensibus audiuimus: nam spero deditionem eius vrbis


page 181, image: bs181

fore in causa, vt Albanus non tam cito nec tam facile opprimat Orangium quam sperabat. Ante haec bella iudicabatur esse omnium vrbium Inferioris Germaniae opulentissima post Antuerpiam, et cum sit in medio Hollandiae sita, plurimum hactenus attulit impedimenti rebus Orangii, ad quem reliquae omnes vicinae vrbes defecerant. Ex Italia scribitur non solum falsa esse, quae de Venetorum Victoria audiueramus, sed etiam res ipsorum esse ita accisas, vt sit eis futurum difficile tam graue bellum diutius sustinere, et propterea cupiunt quibuscunque conditionibus transigere cum Turcis, qui iam obsident Catharum oppidum ditionis ipsorum, quod est in ea parte Macedoniae, quae Mari Adriatico alluitur, et iam Albania nominatur. Hispani dicunt, cum liceret ipsis esse spectatores belli, quod Turcae Venetis intulerant, se eorum defensionem suscepisse, et propterea cum eis foedus iniuisse, in quo cautum sit, ne cui ex confoederatis, sine consensu sociorum liceat cum communi hoste transigere, quare bellum eis in Italia minitantur, si contra pacta foederis faciant, et ob eam causam classis Hispanica praetextu belli Belgici, exposuit Genuae aliquot Hispanorum millia, qui in Ducatu Mediolanensi hybernant, et non paruum terrorem Venetis incutiunt. Pontifex etiam minatur excommunicationem, si a foedere discedant, quod pro salute Italiae contractum est. Ob eam itaque causam indictus est conuentus Viterbii, quod est oppidum Pontificis in Hetruria, ad quem conuentum omnes Principes Pontificios suos Legatos misisse dicunt, quare metuo ne de alio foedere, quam Turcico agatur. Veneti vident se primos omnium obiectos esse periculo, et Turcas tantos facere apparatus bellicos ad proximam aestatem, vt fere sit futurum impossibile ipsis resistere: nam dicuntur habituri Calssem quingentarum nauium. Accedunt et tanti apparatus terrestres, vt putentur irrupturi in Forouilium: quare non est mirum, si Veneti conentur tantam imminentem sibi tempestatem, quacunque ratione auertere, cum praesertim dicant, Hispanos non satis bona fide secum societatem colere: hac enim aestate, tam exigua auxilia Venetis suppeditarunt, vt non potuerint fructum vllum percipere, pulcherrimae illius Victoriae, quam superiore anno obtinuerunt. Audiueramus hic ante dies viginti filium Imperatotis plane excidisse spe regni Polonici, et plurimorum animos inclinare in filium Sueci. Sed id esse falsum iam apparet. nam Lublinensis conuentus est dissolutus, et reiecta est electio Regis, in alium conuentum, qui indictus est ad diem sextum Ianuarii. Decretum est autem in Lublinensi conuentu, vt quidem ex proceribus interea Proregis officio fungatur, et det operam, ne quid Respubl. detrimenti accipiat, ac copias conscribat, quibus compescat eos, qui


page 182, image: bs182

aliquid turbare conabuntur. Idputo factum esse propter Albertum Lasky, qui habuit collectam manum quinque aut sex millium hominum. Inter eos qui Regnum illud ambiunt, nominatur Frater Regis Galliae, et ob eam causam missus est in Poloniam, Ioannes Monlucius Episcopus Valentinus Regis Consiliarius, qui proximo mercatu fecit iter Lipsia, et iam Posnaniae dicitur subsistere. Dicunt Turcas promittere Polonis Moldaviam si Gallum eligant. An promittant nescio, sed scio eos nequaquam tradituros, etiamsi decies promiserint. Quantum ad me attinet, ego existimo Fratrem Regis, vix relicturum Galliam, in qua plus potest, quam ipse Rex, vt in Poloniam eat, etiamsi eligatur: nam amore Galliae neglexit superiore anno nuptias Reginae Angliae, cum tamen regnum Anglicum, multis de causis esset ipsi longe commodius Polonico. Scio Albertum Lasky detulisse ei suam operam, sed petebat praesentem pecuniam ad alendum militem, quem habet collectum, sed Galli volunt tantum promittere: nam scio Episcopum Valentinum vix satis instructum fuisse viatico, tantum abest vt suppetat ei pecunia ad eiusmodi largitiones. Petit praeterea Lasky, vt Rex Galliae perficiat apud Turcas, vt Moldauia tradatur ipsi, tanquam praemium suorum laborum. Ego metuo, ne his actionibus fraus aliqua subsit, et Legatus Gallicus clam agat negotium Austriacorum, etiamsi simulauerit Lipsiae, se eos maxime metuere, et propterea noluerit facere iter per Silesiam ne ab ipsis detineretur. Non dubito etiam, quin Lasky agat partes Austriacorum, si de se ipso videt, se nihil sperare posse. Non est dubium Pontificem Rom. et eius asseclas existimare suam salutem in hoc consistere, vt eligatur Austriacus, et propterea nihil non tentabunt, vt id perficiant. Quicquid sit non prudenter faciunt Poloni, quod tamdiu electionem differunt: interea enim factiones crescunt, et periculum est, ne intestini motus tandem excitentur ab iis, qui metuunt, ne huius actionis euentus ipsorum spebus non respondeat, et pereat ipsis pecunia, quam in largitiones profuderunt. Certum est autem Imperatorem, Moschum et Suecum iam ab aliquot annis, et praesertim a morte Regis, ingentem vim pecuniae erogasse in eos, a quibus conatus suos iuuari, et causam suam promoueri posse sperarunt. Aiunt plurimorum animos inclinare ad Moschum, et praesertim Lithuanorum ac Ruthenorum, sed forte oberit ei clades, quam a Tartaris recens accepisse dicitur. Illustrissime Princeps ego hic aliquot septimanas haesi, quoniam persuasus eram, Vestr. Celsit. breui huc venturam, sed quia video, eam mutasse sententiam, et me sine vllo fructu hic consistere, peto a Vestr. Celsit. vt mihi significare dignetur, quid mefacere velit. Si ad Rhenum proficiscerer, possem forte de tyrannorum istorum actionibus et consiliis quaedam intelligere,


page 183, image: bs183

quae non esset inutile ad Vestr. Celsit. perscribi. Cuperem etiam mea qualicunque opera et consilio adesse amicis et cognatis, quos ibi habeo plurimos profugos ex patria propter tyrannidem, quae in ea exercetur. Mitto ad Vestr. Celsit. schedam in qua descripti sunt sumptus, quos hic feci, cui peto vt dignetur subscribere. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Dresdae pridie Cal. Dec. 1572.

EPISTOLA XCIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, obsignatis alteris meis ad Vestr. Celsit. literis, redditae sunt mihi quorundam amicorum literae scriptae Argentorati et Heidelbergae, quibus significatur, seniorem Dn. de Brikmau et Cauagnium, quos in narratione, quam V. Celsit. exhibui, dico fuisse captos, antequam Lutetia discederem, vt tormentorum coactos esse quaedam dicere de Amiralio, quae postea ipse de Brikmau, cum duceretur ad supplicium, coram populo testatus est esse falsa, et dixit se credere, Regem nunquam habuisse ministrum magis fidum et magis amantem ipsius et patriae. Cauagnio ne idem diceret, non est permissum, vt ante supplicium loqueretur. Vterque autem est suspensus, cum tamen Brikmau esset senex septuagenarius magnae dignitatis, et ab adolescentia fuisset miles magni nominis, et saepius ductor copiarum, eumque omnibus quos secum habuit, semper praetulerat Amiralius; Cauagnius vero fuit vir doctissimus, et in aula Regia supplicum libellorum Magister. Eodem die quo affecti sunt supplicio, Regina Galliae peperit filiam. Corpus Amiralii noctu ablatum est ex patibulo, et Regis imago cum inscriptione, in locum eius reposita. Ea sublata postea reposuerunt sculptam Amiralii effigiem, prius condemnatam solemniter laese Maiestatis, et per vrbis plateas tractam. Bona ipsius Amiralii fuerunt applicata fisco, et filii declarati ignobiles, quorum minores reperti Castilioni, detrusi sunt in Monasterium. In tota Gallia horrendam crudelitatem adversus pios exercent. Interdiu replent carceres, et noctu eos euacuant omnibus sublatis. Si qui metu veram religionem abnegant, non propterea eis parcitur. Coguntur profiteri sua peccata Pontificio sacerdoti, et more ipsorum communicare, et tamen postea interficiuntur. Ciues montis Albani quod est oppidum Aquitaniae, profligarunt quosdam Regis milites, qui ipsos ex insidiis opprimere conabantur. Multi ex nobilitate Pictonica


page 184, image: bs184

et Santonica receperunt se Rochellam. Bernates in tota sua ditione benigne excipiunt profugos ex Galiia propter tyrannidem, quae in ea exercetur, et permittunt vt colligatur pecunia, ad subleuandam eorum egestatem. Princeps Orangius dicitur iam potiri tota Hollandia, Zelandia, et parte Frisiae. Albanus conqueritur sibi a Rege Galliae conflatum esse hoc bellum, et Reginam Angliae ab ipso impulsam ad mittenda auxilia Orangio. Ego omnia fausta et felicia V. Celsit. et toti Illustr. V. Familiae. Dresdae vlt. die Nov. 1572.

EPISTOLA CI. [sic] Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi nuper ad Dn. Doct. Cracouium, me hic frustra et inutiliter tempus terere, nec videre in qua re hic Vestr. Celsit. vsui esse possim, et propterea significabam mihi videri consultius vt Argentoratum, vel in aliquem alium locum Galliae et Belgio vicinum proficiscerer, ac inde ad Vestr. Celsit. scriberem, quae de motibus earum Regionum, et Pontificiorum consiliis resciscere possem. Verum is mihi rescripsit V. Celsit. esse admodum sollicitam de euentu belli, quod Hispani et Veneti gerunt aduersus Turcas, et propterea consultius ipsi videri, vt in locum aliquem vicinum Italiae me conferam, et ipsi diligenter perscribam, ea quae de partis vtriusque victoriis, cladibus, apparatibus, et totius belli progressu explorare potero, cum sint incertissima, quae de eo bello sunt hactenus huc perscripta. Vtinam Principes Christiani intelligerent magnitudinem periculorum, quae ipsis a Turcis imminent, et in iis propulsandis rectioribus consiliis vterentur, nec sua acerbitate cogerent suos subditos, quos in gratiam Pontificis Rom. atrocissimis iniuriis afficiunt, ad vitam et fortunas defendendas arma corripere. Ita enim fit vt domesticis seditionibus atterantur et absumantur vires, quae Turcicae violentiae opponi poterant, et subditorum animi ita abalienentur a suis Principibus, vt non valde metuant, ne in alterius Domini potestatem deueniant, et propterea patriam, quando oppugnatur, minus fortiter et constanter defendunt. Si forte Turcae occupauerint oppidum aliquod maritimum Apuliae, vel veteris Calabriae, et validas copias eo inuexerint, quod ipsis non erit difficile, ob breuem traiectum ex Macedonia et Epiro, ego non dubito, quin plerique incolae Regni Neapolitani pertaesi Tyrannidis Hispanicae, quae est acerbissima, ad ipsos deficiant. Nam etiamsi videant, non esse mitiora a Turcis speranda, animis


page 185, image: bs185

tamen omnium qui premuntur tyrannide, hoc est insitum, vt si se tyrannidem excutere, et libertatem recuperare non posse videant, cupiant saltem mutare tyrannos cum aliquid solatii ipsis adferat ruina et interitus eorum a quibus affecti sunt iniuriis, et semper melius de futuris sperent. Si soli Italiae periculum a Turcis immineret, eius vicem forte minus doleremus, cum sit fons et officia omnium sceleratorum consiliorum, quibus orbis Christianus concutitur, quae stolidis Regibus et Principibus suggerunt Pontifex Rom. et eius asceclae, vt interea dum in seipsis euertendis sunt occupati, ipsi per ocium suo turpi Luxui indulgeant et opibus per scelus, et nefas acquisitis, in bonorum perniciem abutantur, de posteritate quam nullam habent, minime solliciti. Verum si opes et reliquae commoditates Italiae, ad Turcicam potentiam accederent, nec Germaniae nec Galliae, nec Hispaniae vires, ad eam diu sustinendam sufficerent. Sed me longius abripit odium Pontificis, et sceleratae illius colluniei Romanae, et dolor ex recente memoria calamitatum patriae, (quarum istos fuisse auctores non dubito) quare vt ad institutum redeam, vix puto esse locum in Germania vbi quid certi de rebus Turcicis haberi possit, praeter Viennam: nam ob concursum variarum gentium multa ibi haud dubie intelligi possent, quae tamen longe certius Venetiis cognosci possent, et tanquam oculis conspici. In aliis vero oppidis ea tantum audiuntur, quae incerta fama eo proferuntur. Itaque si Vestr. Celsit. velit vt aut Venetias aut Viennam, aut in quencunque alium locum me conferam, peto vt mihi significare dignetur: ego enim Vestr. Celsit. mandatis statim obtemperabo, nec vllum laborem refugiam, aut periculum reformidabo, vt perficiam, ne Vestr. Celsit. existimet sibi prorsus perire ea beneficia, quae plurima in me quotidie liberalissime confert. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Dresde sept. die Decembris 1572.

EPISTOLA CII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, adeo sunt tristia quae ex Gallia et Inferiore Germania nunciantur, vt non putem vllam partem orbis nobis noti nostra aetate in tantas calamitates incidisse, in quantas Prouinciae illae iam inciderunt. Postquam sublatum est ex patibulo Amiralii cadauer (vt nuper ad Vestr. Celsit. scripsi) eius effigies sculpta, sententia Parlamenti condemnata est laesae Maiestatis, et rota confracta, et


page 186, image: bs186

postea cum eius insignibus per vrbem raptata ad patibulum, et in locum cadaueris reposita. Tam tristi spectaculo coacti sunt interesse filii eius minores natu, quibus eadem sententia ademptum est ius nobilitatis, et mandatum vt in Monasterium detrudantur, ac castrentur, ne ex ipsis posteritas vlla superesse possit. Interdictum est etiam ne quis ipsius Amiralii effigiem apud se habeat, eum nominet, aut eius mentionem vllam faciat et est decretum vt arx eius Chastillon a fundamentis diruatur. Nescio an vllae historiae, vel etiam tragediae tantae immanitatis simul cum stultitia coniunctae, exempla habeant. Quonam peruenerint ipsius Amiralii vxor et filia ignoratur. Rex miseras reliquias eorum, qui puriorem religionem hactenus sunt professi, prorsus delere constituit: nam edixit vt omnes sub poena capitis ad sacra Pontificia accedant. Qui non obtemperant, statim afficiuntur supplicio, nec in ea re vlli aetati aut sexui parcitur: Pontificii vero non multo melius habent: nam leges et iudicia silent, et vbique vagantur milites et latrones, qui pro libitu in cuiusque fortunas inuadunt, et obuios quosque spoliant ac iugulant, ita vt populus ad summam desperationem redactus esse dicatur. Nauarreno et Condaeo dati sunt a Rege ministri ii qui antea fuerunt ipsis inimicissimi. Guisius et Aumalius soli ex proceribus sunt perpetuo apud Regem, et omnia pro arbitrio administrant. Montmorancius nondum venit in aulam, sed hactenus mansit in suis arcibus, quas habet prope Lutetiam. Misit tamen ad Regem vxorem suam quae est soror naturalis ipsius Regis) per quam significauit se non posse sine summo periculo in aulam venire quandiu ibi erunt Guisii, quos scit sibi esse inimicissimos. Fratres eius sunt Lutetiae, sed in maximo contemptu. Audio multos alios ex nobilitate vocatos in aulam, recusasse eo venire. Hospitalis Cancellarius praestantissimus vir, diem suum obiit, dolore animi confectus ob patriam in certum exitium praecipitatam. Rochellam aiunt terra et mari a Regiis obsideri, sed obsidione non ita arcta, quin interdum obsessi erumpant ex vrbe, quos aiunt non ita dudum in quadam eruptione multos ex Regiis interfecisse. Scribunt Huguenotos habere in Aquitania vires non contemnendas, sed tamen haec tam incerta fama feruntur, vt nesciam quantum fidei ipsis adhibere debeam. In Inferiore Germania res Principis Orangii non sunt meliore loco quam nostrorum in Gallia. Albanus proditione quorundam ciuium Zutphaniam occupauit, et quotquot reperit in vrbe, ciues ac praesidiarios milites sine discrimine interfecit, et ipsum oppidum militibus suis diripiendum dedit. Vbi haec audiuit Bergensis Comes Orangii sororius, qui ad Swolam et Campas vno milliari inter se distantes, habuit ad mille et ducentos equites, desperans se posse eas vrbes aduersus Albani


page 187, image: bs187

vim tueri, inde cum suo equitatu abiuit. Eum secuti sunt praecipui earum vrbium ciues ex suis fortunis, quicquid potuerunt secum asportantes. Aiunt ipsum ac etiam comitem Jodocum a Schaumburg, cum per Episcopatum Monasteriensem vellent se in Saxoniam reiicere, impeditos esse ab Episcopo, qui Amisi fluuii pontes intercidi curauit. Audimus Bergensem cum octo tantum equitibus Bremam peruenisse. Quid autem iis qui cum ipso erant acciderit, hic ignoramus. Post discessum Bergensis, Bomelium, Swola, Campae, Amsdorfium, et Rhoterodamum, se statim dediderunt Albano, qui iam dicitur instruere Classem et alia necessaria ad obsidendum Dordracum. De Orangio nihil prorsus audimus. Quidam scribunt non esse vera ea quae nuper audiueramus de Rege Scotico puero interfecto, et Stuardorum factione oppressa. Esse quidem verum missum esse in Scotiam ex Gallia Legatum quendam qui ageret de induciis inter Stuardos et Hamiltonios. Is cum eo venisset, simulauit se esse amicissimum Stuardis, et inuitauit ad se Comitem a Glasco, cuius est praecipua virtus et auctoritas inter eos, qui Regis pueri partes sequuntur. Inter coenandum cum ei venenum propinari curasset, Comes statim maximos cruciatus sensit. Ad eum cum multi accurrerent, Legatus Gallicus subduxit se in proquinquum cubiculum, et per posticum egressus aedes, conscendit oquos, quos ibi ad fugam paratos habebat. Accurrentes ad Comitem amici et medici, et ex fuga Legati suspicantes id quod erat, delerunt ipsi varia antidotorum genera, et eum ita composuerunt, vt capite in terram propenderet, quo posset, id quod hauserat euomere; quod esse factum aiunt, ita vt sit extra vitae periculum. Scribitur ex Saxonia Moschum cum maximis copiis irrupisse in Liuoniam, vt inde (sicut multi iudicant) Lithuaniam inuadat. Metuendum est ne Poloni dent paenas istius suae cunctationis vel tergiuersationis in eligendo Rege. Quamdiu Austriaci, Moschi et Sueci erogarunt pecuniam, in eos quorum putatur futura praecipua auctoritas in prouehendo aliquo ad Regni fastigium, fecerunt ipsis bonam spem ii, in quos pecuniam contulerunt. Postquam vero exhausti largitionibus, pecuniam amplius conferre non potuerunt, aut forte pertaesi istius nimiae auaritiae, noluerunt. Poloni prae se tulerunt se reiectis omnibus exteris principibus, deliberare de eligendo aliquo ex suo corpore, et propositi sunt Albertus Lasky, Nicolaus Radziuilius cuius fratres Lipsiae dant operam literis, Coscouitius Praefectus Samagitiae, Dux Prussiae, et is, qui in hoc interregno ab ipsis est Prorex declaratus. Ea re irritatus Moschus videtur velle vi aggredi id quod ambitu et pecunia perficere non potuit: pecuniam enim in largitiones effusam sibi perire non vult, aut se


page 188, image: bs188

ludificari. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Vitebergae 22. Decembr. 1572.

EPISTOLA CIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Significauit mihi nuper Dominus Doct. Cracouius Vestr. Celsit. velle, vt vbi non nihil remiserint frigora, Viennam proficiscar, vt apparatus quos Turcae faciunt ad bellum, quod cum Italis et Hispanis gerunt, certius cognoscere possim, et de iis, ac de toto illius belli successu, comperta ad Vestr. Celsit. scribere. Quoniam vero vix quicquam certi de iis rebus sciri potest ante veris initium, cum praecipui apparatus sint nauales, existimaui me non inutilem operam posse Vestr. Celsit. nauare, si interea excurrerem ad Rhenum, et inde certa et explorata de rebus Gallicis et Belgicis scriberem. Quae enim hactenus habuimus, et praesertim de rebus Gallicis, fuerunt incertissima, quod quidem non miror, cum ii aula Gallica rerum summae praesunt, non solum veritatem eorum quae geruntur, occultent, sed etiam quae falsa esse sciunt, scribant. Id apparet ex literis quas Regina mater Regis scripsit ad Gasparem Schonbergium, paulo antequam ex his Regionibus descederet: Scribebat enim Rochellanos sese dedisse Domino de Biron, cui Rex mandauerat, vt vrbem sub imperium suum reduceret, et militare praesidium in eam introduceret. Id autem falsum esse nemo est qui ignoret, et ex responso eorum, qui sunt in vrbe ad Regis mandata, apparet de deditione ipsos minime cogitare. Ego sane existimo eorum qui puriorem religionem in Gallia profitentur, reliquias delere Regi non fore tam facile, quam persuasus est ab iis, qui istorum sceleratorum consiliorum fuerunt ipsi auctores: non solum enim Rochellam, sed et plures alias vrbes praesidio militari obtinent, ad quas spero sub initium veris fore magnum concursum militum. Inde apparet res Regis non esse optimo loco, quod cum summa difficultate et penuria rei pecuniariae laboret, conducit tamen militem Germanicum et Helueticum, in quem sumptus per hyemem cogetur facere, et tamen non erit ei magno vsui. De iis rebus omnibus spero me certi aliquid habere posse a Domino Schuendio, a Barone Hossonuilio Lotharingo, et ab iis, qui ad mercatum Francofurdiensem ex Gallia et Lotharingia venient. Quae autem explorare potero Francofurto ad Vestr. Celsit. scribam, et inde Viennam proficiscar. Quoniam autem praeter labores et pericula, quae in illis longis itineribus sunt subeunda, necesse est facere sumptus magnos, ob rerum omnium summam charitatem,


page 189, image: bs189

peto ab Illustrissima Vestr. Celsit. vt eius rei rationem habere dignetur, et me viatico instruere. Ego hunc faustum et felicem annum precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae pridie Cal. Januarii 1573.

EPISTOLA CIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, hoc vnicum non triste ex his Regionibus scribi potest, quod Imperator a multo tempore vix vsus fuerit commodiore valetudine, quam iam vtatur: nam proximis diebus fuit alacri vultu, et fere quotidie animi causa, extra vrbem est expatiatus. Iam vero vix fieri potest, quin quae in Polonia acciderunt, magnum ei dolorem attulerint, quamuis id dissimulet: cum enim tot necessitudinibus coniunctus esset Regi demortuo, illud sane regnum quodammodo ipsi videbatur deberi, cum praesertim a multis annis eius adipiscendi spes maxima ab ipso Rege, et a Praecipuis ex procerum numero ipsi facta esset, et iam praereptum sit ab eo a quo minime metuendum videbatur cum a ducentis fere annis parum Commercii Gallis cum Polonis fuerit. Sed haec facta sunt artibus Pontificis Rom. qui gratiam referre voluit, pro praeclaro illo Parisiensi facinore, quo Galli suam erga ipsum obseruantiam abunde sunt testati. Imperatoris etiam Turcici minae admixtae precibus, non parum profuerunt Gallo. Hic de rebus Turcicis pauca habentur. Dubitatur adhuc an Classis Turcica sit hoc anno aliquid tentatura aduersus Hispanos, quamuis suspicentur eam oppugnaturam Guletam, quae est munitio Hispanorum vicina Tuneto, et non procul a ruinis veteris Chartaginis, quam Carolus Imperator eripuit Ariadeno Barbaborossae simul cum Tuneto, iam sunt fere quadraginta anni. Tunetum autem ante triennium denuo redactum est in Turcarum potestatem per Occhialim piratam Calabrum, qui iam est praefectus classis Turcicae. Hic execrantur Venetorum perfidiam, eo quod tam impudenter discesserint a federe, quod pracipue ictum erat ad ipsorum defensionem. Satis ostendunt se metuere sibi ab Hispanis, quos ea re grauissime offenderunt: nam nouis praesidiis, recens muniuerunt Bergomum, Brixiam, Cremam, et alia sua oppida vicina Ducatui Mediolanensi. Affirmatur hic mortuum esse Regem Persarum senem mansuetum, cuisuccessit filius iuuenis ferocissimus, quem credunt statim moturum bellum Turcis in Mesopotamia et Armenia. Sed vereor ne inanes eas spes nobis


page 190, image: bs190

fingamus: nam quantumuis sit ferox Persa, libenter colet pacem cum Turcis primo saltem anno, vt res suas constituat et constabiliat: quod videmus fecisse hunc Imperatorem Turcicum, qui mortuo parente, libenter concessit inducias huic nosti. Imperatori, a quo tamen ipsi minus erat metuendum quam sit Persis a Turcis. Dominus Dauid Vngnadius, quem Imperator mittit Constantinopolim, vt ibi ad triennium maneat, iam parat se ad iter, et sperat se intra quatuor aut quinque dies hinc discessurum. Quae hic de rebus Gallicis habemus, puto aliunde perscribi ad Vestr. Celsit. Rupella adhuc obsidetur. Regii crebris tormentorum ictibus bonam partem propugnaculorum deiecerunt, ita vt obsessis iam parum superesse spei videatur, qui tamen nihilominus fortiter se defendunt. Ante aliquot septimanas Regii conati sunt, viin vrbem irrumpere; multi autem ex praecipua nobilitate, vt adderent animum militibus, se ipsis admiscuerunt, sed tamen id parum profuit: nam repulsi sunt magna strage, nec pauci ex nobilitate in eo conflictu perierunt, inter quos pracipue nominatur Carolomontius, qui duxerat in vxorem viduam postremi Ducis Niuernensis ex Cliuensi familia. Is autem qui iam est Dux Niuernensis et Marchio du Maine Guisii frater fuerunt vulnerati, hic in femore, alter in brachio. Decimo nono die superioris Mensis Comes Montgomerius venit in conspectum Rochellae, cum classe quatuor et quinquaginta nauium, et conatus est in portum vrbis penetrare, vt obsessis opem ferret, sed repulsus est maiorum tormentorum globis emissis, ex propugnaculo, quod Regii ad ipsum portum extruxerunt, vt eius vsum obsessis adimerent, et ex triremibus quae ad illud propugnaculum stationem suam habent. Eo statim accurrit Andeganensis cum maxima parte exercitus, et plura tormenta in illud propugnaculum conuehi curavit. Sub noctem recepit se Montgomerius, et longius ab vrbe stetit in anchoris. Postridie ante lucem conatus est denuo in portum irrumpere, sed infelici successu: nam Regii iam plura tormenta in littus connexerant, et multa naues ex vicinis Insulis ad ferendum ipsis auxilium confluxerant: quare cum Montgomerius omnes suos conatus irritos esse animaduerteret, et se frustra et cum periculo ibi terere tempus, nauigauit in altum, nec hic scimus quonam peruenerit. Interea autem dum in Classem Montgomerii intentus erat Andeganensis, Rupellenses facta eruptione eius castra iunaserunt vbi est acriter pugnatum: nam Philippus Strozza custodiae castrorum relictus erat, cui cum plures subinde milites Andeganensis submitteret, Rupellenses se tandem in vrbem receperunt caesis ab vtraque parte aliquot militibus. Regii iam ab initio hyemis obsederunt Sancerram oppidum, quod est in Bituribus non procul a Ligeri fluvio,


page 191, image: bs191

quod aliquoties vi expugnare tentarunt, sed semper repulsi sunt cum magno caede, quare iam longius recesserunt ab ipso oppido, et dant operam ne quid Comenatus in illud inuehatur. Danuilius Mareschalcus obsedit etiam per hyemem oppidum Sommieure in Gallia Narbonensi, in qua obsidione aiunt eum amisisse magnum numerum militum, et inter reliquos amisit Dn. de Candales ex Fosseia Illustri familia cuius vxor est Danuilii soror. Aiunt hic Danuilium tandem potitum esse oppido per deditionem, ita tamen vt milites dimissi sint incolumes cum suis rebus omnibus. His diebus sparsa est hic fama Andeganensem lethaliter vulneratum esse a Duce Longueuilano, quem proditorem appellauerat, et pugione percusserat. Id quidem scriptum est huc Antuerpia et Norimberga, sed tamen vix credo esse verum. Prima die huius Mensis publicata est Antverpiae pax, inter Anglos et Belgas, et significatum est inter ipsos fore posthac libera commercia Audio Flissingenses permittere, vt quatuor Naues Anglicae nauigent simul Antuerpiam, ita tamen vt prius Flessingam appellant, et ibi deponant tormenta, puluerem bombardicum, et reliqua quae ad bellum pertinent. Vereor ne ea pax obsit rationibus Principis Orangii. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustr. V. Famil. Viennae 27. Maii 1573.

EPISTOLA CV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, huc ante aliquot dies ex Italia scriptum fuit. Mehemet Bassam Selimi Imperatoris generum ac Consiliarium praecipuum, ab Aga Ianissarorum esse interfectum, quod etiam affirmarunt quidam Turcae capti ad Agriam. Sparsa erat etiam fama de morte ipsius Selimi, ac Turcas nolle stare conditionibus pacis factae cum Venetis. Vidi literas scriptas Constantinopoli quinto die proximi Mensis, in quibus scribitur aegrotasse quidem Selimum, sed conualvisse: nulla antem sit mentio mortis Mehemet Bassae. Scribitur etiam dissidium quod inter Turcas et Venetos post factam pacem interuenerat, esse compositum, quod alicuius momenti fuisse inde apparet, quia Veneti denuo tradiderant custodiae illum Chiaus seu legatum Turcicum, quiante Triennium missus fuerat ad Venetos vt ipsis bellum indiceret, et ab eo tempore vsque ad pacem factam detentus fuit captiuus Veronae, iam vero est rursus dimissus e custodia, et acceptis multis muneribus redit Constantinopolim. Dicunt eum natum in Bauaria, et esse vnum ex quatuor


page 192, image: bs192

intrepretibus Imperatoris Turcici, et multum valere auctoritate Scribunt etiam Constantinopoli tam saeuas fuisse tempestates, sub finem Aprilis in Propontide, vt in die Marci perierint plures quam trecentae naves onerariae inter Constantinopolim et Hellespontum. Cum scriptae fuerant eae literae nondum soluerat Constantinopoli Classis Turcica, quam putant fore hoc anno centum et viginti triremium tantum, cum tamen habere dicantur Turcae ad trecentos et quinquaginta, sed aiunt eos destitui viris rei nauticae peritis. Scribitur ex Hispania ibi instrui classem et copias ad oppugnandum Alghieram, sed id vix potest fieri ante Septembrem mensem, propter immensos aestus illarum Regionum. Faxit Deus vt magis feliciter id faciant, quam Carolus Imperator ante triginta annos. Caesariam milites ante quindecim dies eripuerunt Turcis arcem Bolonvvaar prope oppidum Fonod, quod est ad lacum Thian versus Croatiam. Fuerunt in ea arce circiter centum Turcae qui suis excu sionibus multum inde damni Caesarianis inferebant. Horum pars interfecta est, reliqui abducti sunt captiui, quorum aliquos hic vidi. Arx ipsa est diruta, sed aiunt Turcas eam denuo occupasse et restituere, et vt acceptam iniuriam vlciscerentur, magno numero conuenisse et fere vtque ad Iaurinum fecisse excursiones, et magnum hominum numerum in captiuitatem abduxisse. Imperator fert haec indignissime, nec adhuc in conspectum suum admittere voluit ducem eorum qui arcem occuparunt, qui huc venit vt se excusaret. Capta est etiam in Danubio nauis Turcica ab Hungaris, qua vehebatur quidam Turca, quem Bassa Budensis dicit habuisse secum multum pecuniae, qua debuit numerare stipendia militibus praesidiariis, sed Hungari dicunt eum non habuisse vltra vinginti thaleros, Imperator veritus ne haec maioribus motibus occasionem praebeant, iussit Dauidem Vngnadium constantinopolim properare cum pecunia et muneribus quae mittit ad Turcas, et quae acciderunt excusare. Discessit hinc decima huius Mensis nauigans secundo Danubio. Missus est huc legatus ex Polonia Castellanus Lublinensis, quem aiunt petere ab Imperatore, vt liceat Legatis Polonicis, qui ad Regem Electum mittuntur, per ipsius ditionem iter facere. Hodie hora octaua exposuit sua mandata Imperatori, cum quo est collocutus per sesquihoram. Quid responsi acceperit nondum scio. Ante aliquot dies scriptum est huc Antuerpia, pacem in Gallia esse factam, iis conditionibus quibus facta fuit iam est fere triennium. Quoniam haec pluribus literis non confirmantur, nec de ea re quicquam habet Legatus Gallicus qui hic est, vereor ne omnia sint conficta. Ego tamen existimo fore impossibile Regi instruere fratrem ad iter Polonicum, quandiu hoc bellum durabit, cum praesertim magna rei


page 193, image: bs193

pecuniaria difficultate laboret. Praeterea Comes Montgomerius habet validam Classem, et dicitut occupasse Insulam, non procul a littore Britanniae Gallicae, quam Belleisse (pulchram Insulam) nominant, in qua sunt duae munitiones, quas ambas habet in sua potestate. Facit excursiones ex ea insula, quibus reddit infestum totum illud mare Santonicum et Pictonicum vicinum Rochellae. Nuper cepit naues Burdegallenses, quibus vehebantur in Angliam tria millia saccorum isatidis. Quilibet autem saccus solet vendi viginti florenis aut etiam pluris. Cepit et alias naues Hispanicas et Portugallenses onustas vino, lana et aromatibus. Parum abfuit quin Card. Lotharingicus nuper captus fuerit prope oppidum Sandisier in Campania ab Huguenotis, qui ei struxerant insidias, quarum admonitus, a quodam conscendit equum Hispanicum, et sibi fuga salutem quaesiuit. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustr. Vestr. Familiae. Viennae 13. Iunii 1573.

EPISTOLA CVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, de aduentu Classis Turcicae in nostrum mare, nondum quicquam certi hic habemus, sed eam meui in Italia ostendunt apparatus, quos Hispani et Itali ad defendenda sua litora faciunt: nam in maritimis vrbibus collocantur valida praesidia ab Hispanis et a Pontifice Rom. et Melitenses significarunt iis, qui sunt sui ordinis, vt ad defendendam Insulam accurrant, et ex regno Neapolitano sunt eo missi mille milites, quorum Dux est Paulus Sfortia Comes St. Florae. Missi sunt autem ex Melite in Siciliam pueri, mulieres, et omnes ii qui ad gerendum bellum sunt inepti. Triremes Hispanicae advexerunt iam ex Hispania in Italiam bis mille et quingentos milites, et iam redierunt in Hispaniam vt plures aduehant. Germanici miltes conscripti a Ioanne Manriques Hispano fratre vxoris Dn. Bernestenii iam sunt ad Genuam, vbi expectant naues Neapolitanas, quibus vehi debent in Siciliam. Filius Ali Bassae captus in pugna nauali ante viginti Menses, numerato redemptionis pretio dimissus est a Ioanne ab Austria. Post eius dimissionem captus est Neapoli quidam explorator Graecus, qui cum adhibitus esset quaestioni confessus est, istum Ali Bassae filium toto captiuitatis tempore habuisse suos exploratores, quorum vnum se fuisse aiebat, qui ad ipsum clam venirent, per quos significabat piratis Turcicis, ea quae de rebus Christianorum, et praesertim de apparatibus bellicis


page 194, image: bs194

comperta habebat. Dixit etiam eum habuisse in animo fuga sibi consulere, nisi a Ioanne ab Austria dimissus fuisset, omniaque iam ad fugam habuisse instructa. Id vbi audiuit Ioannes ab Austria, misit qui traderent eum custodiae Barii, quae est vrbs maritima Apuliae, vbi expectabat navim, qua in Epyrum traiiceret. Si haec sunt vera oportet mirum esse adolescentis ingenium, qui cum dicatur fuisse annorum sedecim aut septendecim tantum, quando est captus potuerit tamen eorum, apud quos fuit captiuus consilia explorare, et ita fallere custodias, quae ipsi erant positae, vt ea suis indicaret. Dissidium ortum inter Turcas et Venetos, post factam pacem, est compositum, et pax inter ipsos prorsus confirmata. Venetiis instruuntur quatuor triremes, quibus vehantur Ragusium Legati, qui a Venetis mittuntur Constantinopolim ad firmandam Iuramento pacem, et ad offerenda munera Turcico Imperatori, a quo aiunt Ragusium vsque missum esse vnum Chiaus, vt loquuntur, qui Venetos inde Constantinopolim deducat, et eis necessaria in itinere suppeditari curet. Totus sinus Adriaticus ita infestatur a Piratis, vt Veneti cogantur armare plures triremes, quibus sua littora tueantur, et suis nauibus auxilia aduersus ipsos Piratas ferant. Iam inquiritur Venetiis in eos, qui praeterito bello non fecerunt ea, quae decuit bonos et fortes ciues facere. Traditus est custodiae Nicolaus Donatus, cui ante biennum attributa fuit classis, vt obsessis Famagustae subueniret, quod non fecisse vt decuit accusatur. Romae audita electione Regis Polonici excitati sunt ignes in variis locis, et multa alia signa laetitiae aedita. Quarta die Maii proceres Hispanici praestiterunt Juramentum fidelitatis filio Regis Hispaniae tunc septendecim tantum Menses nato. Hoc factum est Madrilii in templo diui Hieronymi. Non ita dudum conuenerunt Leodii Dux Medinae Celi, Coloniensis et Treuirensis Electores, et Episcopus Leodiensis, quos de foedere egisse dicunt. Quinque aut sex millia Hispanorum et Italorum, qui Mediolano mittuntur in Inferiorem Germaniam, septima die huius Mensis, abfuerunt tantum duobus milliaribus ab vrbe Metensi. Si coniungantur copiis Albani ille haud dubie tentabit vi Harlemum expugnare, cum praesertim iam sunt facti elatiores eius milites captis aliquot nauibus ex Classe Principis Orangii, quas tamen audio non fuisse magni momenti: nam fuerunt ex eo genere nauium, quibus vtuntur in illis paludibus quae sunt exiguae. In Gallia omnia fiunt indies perturbatiora, nec Regiis succedit oppugnatio Rupellae. Cum superiore Mense Andeganensis iret obuiam Heluetiis aduentantibus, duceretque secum bonam partem nobilitatis. Rupellenses ex vrbe eruperunt, et ad sexcentos ex Regiis interfecerunt, direptaque Strozzae, Caroli Mansfeldensis et aliquot aliorum suppellectileo


page 195, image: bs195

nusti praeda in vrbem redierunt. Tres naues ex Classe Montgomerii, vehentes militem et puluerem bombardicum secundum ventum nactae inuitis Regiis in vrbis portum penetrarunt. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 23. die Junii 1573.

EPISTOLA CVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scribitur Roma et ex aliis Italiae locis, iam conuenisse ad Eubaeam Insulam, quae nunc Negroponte nominatur, ducentas triremes Turcicas instructas, et adhuc expectari centum cum aliquot aliis nauigiis, quae se illis coniungant. Piali Bassa futurus est totius Classis praefectus, et Occhiali Rex Alghieri erit eius Legatus seu Locumtenens. Sunt tamen qui scribunt Venetiis non fore in Classe Turcica vltra centum et viginti triremes, vt antea scripsi ad Vestr. Celsit. sed apparatus quos Hispani et Itali faciunt ad tuendam Italiam et vicinas Insulas, faciunt vt credam fore potentem Classem Turcicam: nam Rex Hispaniae mittit ad nouem millia Hispanorum in Italiam praeter eos, quos iam ibi habet, ita vt habiturus iam sit in Italia et Sicilia, ad viginti aut viginti quinque eorum millia, cum tamen Carolus Imperator nunquam habuerit vno in loco extra Hispaniam vltra decem millia. Ille ingens numerus Hispanorum terret Principes Italicos, nam metuunt, ne aliquid tentent aduersus ipsorum libertatem, vbi praeterierit aestas, et Classes Turcicae ex nostro mari recesserint, cum non sit verisimile Hispaniae Regem velle per hyemem tot milites alere prorsus otiosos. Scripseram alteris meis literis mitti ex Italia in Melitem Insulam mille pedites praesidii causa, sed iam scribitur eo mitti quatuor millia, quorum quingenti sunt Hispani, octingenti Germani, et bis mille ac septingenti Itali. Ea res etiam indicat potentem fore Classem Turcicam: nam Hispanica fertur centum et quinquaginta nauium, quam si Turcica non longe superaret numero nauium, quid opus esset tam valida praesidia vrbibus imponere? Auxerunt etiam Hispani praesidia eorum locorum quae adhuc obtinent in Africa, et praecipue Guletae, et Orani quae fuit vetus Madaura. Quamuis recens hinc abierit Constantinopolim Dominus Dauid Vnghenadius cum pecunia, quae penditur Turcico Imperatori et cum muneribus, tamen hic videntur metuere, ne quid Turcae tentent in Transsyluania et vicinis locis. Credo Turcas aegreferre, quod hic Vaiuoda Transsyluaniae conferat Consilia cum Principibus Christianis: nam constat


page 196, image: bs196

ipsum nuper misisse fratris filium ad Pontificem Rom. Dux Florentiae dat commodato Joanni ab Austria viginti maiores bombardas, quae sunt ex genere earum, quibus ad quatiendos vrbium muros vtuntur. Inde aliqui coniiciunt Joannem ab Austria inuasurum Alghieram, si Turcae Guletam vel aliquam aliam munitionem obsederint. Captae sunt nuper a Turcis duae naues Florentinae onustae pretiosissimis mercibus, quarum Domini se esse Venetos dicebant. Scriptum est huc Lutetia, septem naues vehentes militem et commeatum, penetrasse in portum Rochellanum capta occasione, ex absentia Regiae classis, quae inde abierat, vt Montgomerii incursiones reprimeret. Aiunt Andeganensem audita electione Polonica suffecisse sibi in castris ad Rupellam Ducem Alenconium fratrem, et profectum esse ad Regem, vt cum eo et cum matre de suo itinere Polonico deliberaret. Agitur etiam pe pace, quam nisi Rex nostris concesserit, non poterit Andeganensis se ad iter suum Polonicum instruere. Aiunt Ducem de Sessa mitti Neapolim a Rege Hispaniae, vt ibi sit Prorex, et Card. Granuellanus Romam redeat. Commendator maior Castellae, qui praefuit Mediolano, mittitur in Inferiorem Germaniam vt Regionibus illis praesit, et redeant in Hispaniam Dux Albanus et Dux de Medina Celi, Hispani existimant se intra finem aestatis pacaturos Inferiorem Germaniam, sed possunt falli sua spe, praesertim si pax fiat in Gallia. Imperator mittit Albano magnam vim pulueris tormentarii. Scribunt Regem Hispaniae constituisse Pontificem Romanum iudicem in controuersiis, quas habet cum Venetis ob violatum foedus. Idem ipse Rex respondit Venetis significantibus, se pacem cum Turcis fecisse, sibi non fuisse ignotum, eos toto anno de ea re cum Turcis egisse, et propterea nihil sibi praeter opinionem accidisse. Se autem ob eam rem inposterum non minus amicum fore quam hactenus ipsis fuerit. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae Familiae. Viennae vlt. Junii 1573.

EPISTOLA CVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, aliquoties huc est scriptum ex Italia Classem Turcicam esse ad Eubaeam, eamque esse ducentarum triremium, et centum aliarum nauium. Nunc scribitur Imperatorem Turcicum petere commodato a Venetis centum triremes armatas. Certum est Venetos denuo plurimas triremes armare, sed quam obrem


page 197, image: bs197

id faciant hic ignoramus. Quidam dicunt, eas ideo instrui, vt ad Turcas mittantur, idque inconuentionibus pacis ab ipsis esse promissum. Alii dicunt mortuum esse Imperatorem Turcicum, et Venetos ex itinere reuocasse Legatos, quos mittebant Constantinopolim, et ciuibus suis interdixisse, ne in Syriam vel Aegyptum vel in vllam partem ditionis Turcicae nauigarent. Ideo autem denuo instruere Classem Venetos, quia metuunt, ne nouus Imperator Turcicus nolit stare conditionibus pacis factae inter patrem et ipsos, cum satis constet, displicuisse ei hanc pacem, et patre adhuc viuo minitatum esse Mahometi Bassae eius auctori. Is nominatur Amurathes, et est septem et viginti annorum, putaturque longe superaturus patrem virtute. Audiui ante aliquot annos Solimannum Imperatorem ideo praetulisse hunc Selimum, qui iam dicitur mortuus, Baiazeti alteri filio, qui erat longe praestantiore indole, quia metuebat si Baiazetus ad Imperium perueniret, ne interficeret hunc Amurathem, quem vnice diligebat. Sunt qui scribant Venetos instruere Classem propter Andeganensem, qui venturus est Venetias, ad 18. diem huius Mensis, et inde nauigaturus Ragusium. Ragusio autem iturus est in Poloniam, per Seruiam, Bulgariam et Moldauiam. Scribunt Venetiis id haberi certissimum. quod tamen iudico esse falsissimum: nam non credo Andeganensem ita insanire, vt malit suam salutem concredere Turcis quam Germanis, et praeterea illud alterum iter est multo asperius, et quadruplo longius quam per Germaniam. Ego existimo eum nauigaturum Dantiscum per mare Septentrionale, quamus impossibile sit, vt classem instruat, quamdiu Rochella a nostris obtinebitur. Ante Mensem bis conatus est eam expugnare, sed est semper repulsus cum magna caede suorum. Decima quarta die superioris Mensis cum inspiceret, qua parte murus vrbis commodius suffodi posset, ictus est duobus globis ex vrbe emissis, vno in collo, altero in manu, quibus tamen cum esset armatus, parum est offensus, cut is enim manus est ei solum exulcerata. Haec habeo ex literis, quas ipse Rex Galliae huc scripsit. Die subsequente eum quo ita ictus est Andeganensis, venerunt ad ipsum in castra aliquot ciues Ruppellenses, vt cum ipso de pace agerent, sed an aliquid sit effectum hic nondum scimus. Ante aliquot septimanas fuit celebratus Lutetiae conuentus Ecclesiasticorum, quos aiunt ipsi Andeganensi promisisse ad iter Polonicum octies centena millia francorum. Haec efficiunt circiter quinque tonnas auri, vt Ioquimur in Germania. Eius summae dimidiam partem iam numerant, pro altera fideiubent mercatoribus, a quibus eam accipiet mutuo. Rex et mater et praecipui exproceribus, de suo haud dubie aliquid addent. Scribunt quidam Regem ei promisisse centum millia coronatorum. Aiunt ipsum Ducem


page 198, image: bs198

Florentinum aliquid etiam ei dare, et iam antea sua fide conf ecisse in Polonia Valentino Episcopo pecuniam ad largitiones, per soterinos mercatores Florentinos opulentissimos, qui habitant Cracouiae. Ob eam rem pessime audit in hac aula Florentinus, ac est in magno odio. In Gallia Narbonensi vires Huguenotorum magis ac magis augentur, ita vt Pontifex Rom. metuat, ne in ipsius ditionem irrumpant, et propterea misit Auenionem Comitem Marcum Antonium de villa clara, cum aliquot Praefectis militaribus vt militem conscribant, quo eas regiones aduersus Huguenotorum vim tueantur. Veneti expellunt Judaeos ex sua vrbe, vbi fuit longe maior eorum numerus, quam vsquam in orbe Christiano. Hoc dicuntur ideo facere, quia existimant, per ipsos sua arcana patefieri Turcis. Hispani qui mittuntur ex Italia in Inferiorem Germaniam, fuerunt ad traiectum Mosae 18. die superioris Mensis. Dederunt multum damni in Lotharingia, et aliis in locis per quae fecerunt iter. Interclusum est eis iter ad Castra filii Albani ab Harlemensibus, qui occupauerunt quos dam aggeres vbi extruxerunt duo propugnacula, in quibus dicuntur collocasse aliquot signa peditum. Ex illis propugnaculis impediunt ne quid commeatns ex traiecto inferiore et Amsterdamo inuehatur in castra Hispanorum, qui, vt scribunt, cogentur discedere ab Harlemensi obsidione penuria commeatus, nisi haec propugnacula eripiant iis, qui ea obtinent, quod iam sunt conati facere per Germanos, quos habent in castris, sed ii sunt repulsi cum caede, et re infecta in castra redierunt. Imperator mittit Albano quadragies mille libras pulueris tormentarii, hoc est quadringentos centenarios vt loquimur. Petierat, vt audio, Albanus ab ipsius Maiestate, et a fratre Archiduce Ferdinando centies et quinquagies mille libras i. e. mille et quingentos centenarios. Ego Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae, omnia fausta et felicia precor. Viennae 8. die Julii 1573.

EPISTOLA CIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, qui Venetiis huc scribunt, pro certo affirmant. Imperatorem Turcicum esse mortuum. Paulo ante mortem petierat a Ragusinis, vt in suam vrbem praesidium Turcicum reciperent. Ragusium autem est vrbs libera et potentissima, sita in litore Dalmatiae vel Sclauoniae vt nunc loquuntur, quae est tan quam limes Imperii Turcici et Venetorum. Veneti dubitant, an Amurathes, qui in Imperio Turcico successit, sit obseruaturus pacem a patre


page 199, image: bs199

cum ipsis factam; nam ante mortem patris non dissimulauit sibi eam displicere, et propterea expostulauit cum Mahomete Bassa, qui eius auctor fuisse dicitur, ac etiam (vt aiunt) ei minitatus est. Sunt qui scribant ipsum etiam Amurathem sublatum esse veneno a Mahomete Bassa, qui sibi ab eo metuebat. Si id esset verum, ego sperarem ruiturum illud potentissimum Imperium: nam nullus superesset ex Ottomannica familia, saltem qui non sit puer. Scio, Selimum cum peruenit ad Imperium, habuisse hunc Amurathem vnicum filium: non autem regnauit Selimus totum Septennium. Amurathes dicitur natus annos septem et viginti, quare non potest habere liberos adultos. Sed est tantum obscura fama de Amurathis morte, forte conficta ab iis, qui volunt assentari Principibus, quibus futura esset grata. Existimant in Italia mortem Selimi fore in causa, vt classis Turcica hac aestate nihil tentet, et propterea scribunt Joannem ab Austria facere maximos apparatus nauales quem credunt inuasurum Tunetum vel Alghieram. Pacem in Gallia esse factam hodie primum audiuimus, sed quibus conditionibus sit facta nondum scimus. Hodie huc venit missus ad Imperatorem quidam Gallus Praefectus stabuli Reginae matris Regis, cuius nomen est de Montmorin, qui hoc anno aliquoties huc est missus a Rege. Is dicit sub suum discessum ex aula Gallica (discessit autem prima die huius Mensis) venisse ad Regem cursorem ab Andeganensi, qui attulerit conditiones pacis, de quibus inter Andeganensem et Huguenotos conuenerat, addita tamen conditione ab Andeganensi, si Rex eas probaret. Rex autem iusserat in alterum diem cogi Senatum, in quo de ea re deliberaretur. Quicquid simulet is, qui huc venit, puto eum attulisse pacis conditiones, sed cum nondum conuenerit Imperatorem, non faceret prudenter si eas propalaret. Sunt, qui dicant, Andeganensem iam aliquid incommodi sentire ex vulnere, quod in collo accepit, neglexerat illud antea eo, quod cutis esset tantum derasa. Hic tamen Montmorinus negat esse verum, et affirmat eum rectissime valere. In Gallia summa est rerum omnium caritas, et praesertim frumenti, ita vt non raro in viis homines mortui fame reperiantur. In Inferiore Germania res non suscedunt Hispanis ex animi sententia. Albanus accersit in castra ad Harlemum Hispanos, qui recens ex Italia venerunt: nam non sperat, se eo milite, quem hactenus habuit in Castris, posse vrbem expugnare. Edixit etiam, vt turmae equitum, quos Rex in Belgio perpetuis stipendiis alit, conueniant ad 15. diem huius Mensis. Quam ob causam id faciat, hic ignoratur, nisi quod aliqui suspicantur, Albanum velle istos opponere copiis, quas Comes Ludouicus Nassauius conscribere dicitur: nam equitum nullus est vsus in Hollandia, Gueusii nuper expugnarunt propugnaculum, quod


page 200, image: bs200

ad defensionem portus Midelburg ensis erat extructum ab Hispanis, et portum ipsum occuparunt. Dominus de Wach totius Zelandiae Praefectus, nomine Regis Hispaniae, exiit Midelburgo cum copiis, vt portum tueretur aduersus vim Gueusiorum, a quibus est interfectus, ita vt iam sit aliqua spes, ipsos Gueusios tandem potituros Midelburgo. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. ac toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae decima quinta die Julii 1573.

EPISTOLA CX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Scribitur ex Italia Classem Turcicam esse adhuc ad Peloponesum, nec scitur adhuc quid sit tentatura, aut quare moras nectat, nisi forte vt obseruet progressus Hispanorum. Est ducentarum et triginta triremium. Sunt et aliae septuagintae in portu Constantinopolitano, quae an hoc anno educendae sint, ignoratur, vt testantur literae scriptae Constantinopoli 20. die Junii. Praefecti Classis sunt Piali Bassa et Occhiali Archipirata, quorum alter est Hungarus, alter vero Italus. Hispani diligenter vrgent suos apparatus, et palam dicunt se oppugnaturos Alghieram. Pars Classis ipsorum instruitur in Hispania ad Carthaginem nouam. Ego facile credo apparatus, qui fiunt in Hispania, fieri ad oppugnationem Alghierae, quae non procul abest a Carthagine noua, sed eos, qui fiunt in Sicilia, existimo alio spectare, cum Sicilia valde procul absit ab illis locis. Ioannes ab Austria nauigauit Neapoli in Siciliam sub finem superioris Mensis. Vehunt Hispani ad eam expeditionem sexcentos equos militares, et excogitarunt multas nouas machinas, quibus tueantur se aduersus Mauros et Arabes equites, qui incolunt solitudines illas Numidiae vicinas Alghierae, qui haud dubie non parum negotii ipsis facessent. Anno Domini 1541. vix copias in terram exposuerat Carolus Imperator, cum isti tanto impetu eas sunt agressi, vt et Italos et Hispanos coniecerint in fugam, et nisi Phalaux Germanica constanter se eis opposuisset, totus exercitus Imperatoris, venisset in summum periculum. Dicunt Hispani se valde metuere, ne ipsorum Classis peste inficiatur, quae dicitur valde grassari in locis vicinis Alghierae. Si illam speluncam latronum, et piratarum receptaculum eripiant Turcis, optimae consulent Hispaniae et Italiae occidentalis litoribus, quibus quotannis ingens damnum datur a Piratis, qui ibi habent receptum. Dicitur Rex Portugalliae aliquid conferre ad eam expeditionem. Pontifex Rom.


page 201, image: bs201

et Florentinus Dux eo mittunt suas triremes, sed eae sunt paucae. Genuae inter veteres et nouas (vt vocant) nobilium familias, nescio quid est ortum dissidii, quod cum conaretur componere. Dux de Sessa Hispanus, qui forte tunc fuit in vrbe, venit in maximum vitae discrimen, fueruntque aliquot ex eius ministris interfecti. Genuenses hac re voluerunt testari se esse liberos, nec velle, vt Hispani constituant se arbitros controuersiarum, quae in ipsorum Republ. oriuntur. Praefectus Mediolanensis nuper auxit in vrbe praesidia militum, et curauit fossas repurgari, quod multi mirantur, cum nullus sit Princeps in Italia, qui vel cogitare audeat de bello Hispanis inferendo, et paucae illae vrbes, quas Rex Galliae possidet trans Alpes, satis procul absint ab vrbe Mediolanensi. Pontifex Rom. dicitur velle dare in feudum filio suo naturali Anconam et vicina alia oppida Piceni fertilissimae Regionis totius ditionis Pontificiae. Mandauit ciuibus Anconitanis, vt quicquid habent armorum in curiam deferant, cum tamen nulla pars Italiae sit magis obnoxia incursionibus Turcarum, qui nullam vrbem magis appetunt, quam Anconam propter eximium eius portum. Petit Pontifex huic suo filio vxorem filiam Ducis Vrbini. Hic nondum scimus, quibus conditionibus sit pax facta in Gallia. Scim us quidem fuisse Rupellae publicatam nono die superioris Mensis, et Andeganensem decimo quinto venisse Lutetiam, vbi reperit omnium Principum Italiae Legatos eo missos, vt ipsi ob adeptum Regnum Poloniae gratularentur. Scriptum est huc ex Italia, Rupellenses impetrasse a Rege Galliae, vt decretum factum aduersus Amiralium tollatur, et filii eius famae et bonis restituantur, sed adhuc petere, vt dignitas Amiralii filio eius primogenito restituatur. Male habet Hispanos pax Gallica. Albanus misit equitatum Belg icum ad fines Gallici Regni, metuit enim ne Huguenoti veniant auxilio Principi Orangio. Praecepit etiam Comiti de Reux Flandriae Praefecto, vt exureret pagos et villas Flandriae maritimae, quam Cadsant nominant, eo quod sit vicina Zelandiae, et Gueusii eo saepe excurrant. Misera est haec ratio defendendi subditos. Ordines Flandriae se opponunt Albani mandato, et nolunt permittere, vt pagi illi exurantur. Quidam scribunt, Gueusios cepisse Armuien in Zelandia. Est portus ad quem magnae naues Hispanicae solent appellere. Albanus dicitur affecisse supplicio Gallos, Anglos, et Belgas repertos Harlemi, sed Germanis pepercisse. Super iore Mense Turcae fecerunt excursiones ad oppidum Sachmar, et inde abduxerunt ad tria hominum millia. Hungari grauiter ferunt sibi saltem non permitti vlcisci iniurias. Ego Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae omnia fausta et felicia precor. Viennae 14. die Augusti 1573.



page 202, image: bs202

EPISTOLA CXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Classis Hispanica, quae dicebatur nauigasse in Siciliam, adhuc haeret Neapoli. Aiunt Joannem ab Austria destitutum pecunia, non potuisse se citius expedire. Jam vero missa sunt ad eum ex Hispania sexies centena millia coronatorum, ita vt omnes sperent, eum breui nauigaturum in Africam: nam iam aperte profitetur, se oppugnaturum Tunetum, Altera pars Classis, quae in Hispania instruitur ad Carthaginem nouam, inuadet Alghieram. Praeter hos nauales apparatus Hispani habebunt in Sardinia decem millia militum, quibus tanquam subsidianis vtentur, si id ipsorum res postulent, siue ad Alghieram, siue ad Tunetum: nam Sardinia fere aequali spatio ab vtraque distat. Praeterea aiunt, Classem Turcicam esse ita infectam peste, vt coacti sint, milites et remiges in terram exponere, quae res addit Hispanis animum. Ita quidem scribunt, qui rebus Hispanorum fauent. Alii vero dicunt Hispanos sua cunctatione rei bene gerendae occasiones omnes corrumpere: nam interea dum Neapoli moras nectunt, Turcae miserunt Tunetum quendam virum militarem, quem Selimus Imperator eius loci Regem nuper creauit. Occhialus vero nauigauit Alghieram cum triginta triremibus, vt eam aduersus Hispanos tueatur. Joannes Andreas Doria insecutus est eum aliquandiu cum quinquaginta triremibus, sed frustra. Scribunt autem Classem Turcicam ducentarum et quinquaginta triremium, et plusquam centum aliorum nauigiorum fuisse ad Cephaleniam 25. die superioris Mensis, et in occidentem nauigasse, ita vt existiment omnes, eam penetraturam in sinum Adriaticum, et inuasuram Apuliam vel Calabriam, maxime si Joannes ab Austria nauigauerit in Africam. Apuli qui sunt vicini litori, et incolunt loca minus munita, suas res iam asportant ad loca tutiora. Dicunt conuenisse ad Valonam, vnde est breuissimus traiectus in Italiam, magnum numerum equitum et peditum Turcicorum, quos Classis Turcica transvehet in Italiam, si portum aliquem occupauerit. Ioannes ab Austria iam praestitit Juramentum fidelitatis Principi Hispaniarum, quem aiunt laborasse febre, ac etiam ipsum Regem, sed vtrunque iam melius habere. Ex variis locis scribitur, Regem Hispaniae constituisse mittere successorem Albano in Inferiore Germania, magnum Commendatorem Castellae, qui iam praeest Ducatui Mediolanensi. Aiunt ipsum conscribere equites, quos secum ducat, quoniam Germanicis minus iam fidunt Hispani. Credo Vestr. Celsit. audiuisse de seditione, quae


page 203, image: bs203

excitata est in castris Albani. De ea sic est huc perscriptum exipsius Albani castris. Postquam Albanus expleuit animum sanguine Harlemensium, coegit miseras eorum reliquias, vitam suam redimere ducentis millibus florenorum. Induxit autem in vrbem praesidii causa quatuordecim cohortes Hispanorum, quibus praefecit Julianum Romerum veteranum militem. Harlemensibus ciuibus mandauit, vt ex ducentis millibus aureorum promissorum, numerarent Juliani militibus stipendium quatuor Mensium. Hoc vbi audiuerunt milites, qui erant in castris, primum coeperunt dicere, in eo sibi iniuriam fieri, quod promissa ipsis saepius Harlemi direptio, non concederetur, ac postea a suis Ducibus stipendia flagitarunt: qui cum respondissent, se de ea re relaturos ad Albanum, dixerunt milite, sse velle pecunia sibi satisfieri et non verbis, cumque Duces respondissent, se non habere pecuniam, alios delegerunt, et portas vrbis Harlemensis occuparunt, et maiora tormenta, puluerem, globos, et reliqua instrumenta belli, in suam potestatem redegerunt, et in vrbem vexerunt. Fridericus filius Albani tunc aberat profectus Traiectum ad parentem. Postquam audiuit, excitatam esse in castris seditionem, non rediit, eo sed secessit Amsterdamum. Praecipui auctores eius seditionis sunr veterani Hispani, quos Albanus ante sex annos secum adduxit ex Italia, quibus aiunt deberi triginta Mensium stipendia, seditio quotidie inualescit, et plures se adiunguntiis, a quibus initio est mota, et praesertim leuioris armaturaee quites, qui magna ex parte sunt Itali. Albanus misit in Castra Chiapinum Vitellium, cum aliqua pecunia et amplissimis promissis solutionis stipendiorum ad placandos milites, cui nescio an sint habituri fidem. Aiunt Albanum debere suo exercitui ad quindecies centena millia aureorum. Haec seditio fuit valde oportuna Principi Orangio: nam confirmauit animos vrbium Hollandicarum, quae post acceptam Cladem ad Harlemum et subsecutam vrbis deditionem, videbantur trepidare. Interea Gueusii occuparunt Rameken arcem totius Zelandiae munitissimam, et iam parati sunt confligere cum Domino de Beauvois, qui soluit Antuerpia cum Classe centum et viginti nauium, vt Midelburgensibus suppetias ferat. Archidux Ferdinandus venit huc ante triduum. Dicitur discessurus intra quatuor dies. Proficiscitur hinc ad fratrem Carolum, cui vxor recens peperit Filiolam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 28. Augusti 1573.



page 204, image: bs204

EPISTOLA CXII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, nemo est fere, qui iam non sit persuasus, Classem Hispanicam nihil hoc anno tentaturam. Simulant tamen adhuc Hispani, se aliquid velle gerere: nam Joannes ab Austria dicitur profectus Panormum cum quinquaginta triremibus. Eo conueniet tota Classis, et inde nauigabit in Africam. Aiunt milites non esse satis obsequentes Joanni ab Austria, et dicere, se non discessuros ex Sicilia, nisi acceptis Stipendiis, quae ipsis debentur. Corrasit vndecunque potuit pecuniam, sed tamen magnam summam conficere non potuit, etiamsi Neapoli mercatoribus promiserit tredecim annua pro centum. Scribunt tamen recens appulisse Genuam nauim, quae aduexit ex Hispania ducenta millia coronatorum. Praeterea dicunt, aduenisse partem classis Indicae cum quindecies centenis millibus coronatorum: sed est valde vsitatum Hispanis, cum maxime egent pecunia, famam disseminare de auro ex Indiis aduecto. Classis Turcica rursus nauigauit versus Calabriam, et dicitur conspecta non procul ab Hydrunte. Sunt qui ratiocinantur ex tempestatibus, quae tunc obortae sunt, eam coactam fuisse redire eo vnde solverat. Putant hoc anno non redituram in mare Aegeum, sed hybernaturam in ea parte Peloponesi, quae est ad mare Jouium, vt proximo anno sit maturius paratu ad infestandam Italiam. Ob eam rem Turcae repurgauerunt portum Methonis, qui est amplissimus, et eo conuexerunt magnam vim commeatus omnis generis. Si ibi per hyemem maneant, Joannes ab Austria non audebit militem suum dimittere, sed cogetur eum distribuere per Apuliam, Calabriam et Siciliam, vt sit illis Regionibus praesidio. Albanus est Amsterdami, vbi instruxit Classem octodecim nauium, vt confligat cum Gueusiis, qui ad fauces portus extruxerunt munitionem in ipso mari mersis aliquot nauigiis, ad quam habent stationem suarum nauium, quibus impediunt, ne quae nauis Amsterdamum ingrediatur, vel inde egrediatur. Inde accidit, vt vrbs laboret penuria omnium rerum ad victum necessariarum. Ante aliquot dies vtraque Classis fuit parata ad pugnam, cuius euentum Albanus expectabat in vrbe. Inde profecturus est Antuerpiam, quo indictus est conuentus omnium ordinum Inferioris Germaniae, cui etiam intererit Dux de Medina Celi. Alkmari obsidio hactenus non satis feliciter cessit Hispanis ob crebras pluuias. Si ibi fuerunt eaedem tempestates, quae hic superioribus diebus, Hispani cogentur soluere obsidionem, nam Regiones illa, sunt adeo humiles, vt si paulo largius


page 205, image: bs205

pluat, prorsus inundentur: hic autem ab aliquot diebus habuimus perpetuas pluuias. Qui veniunt ex illis locis, dicunt multos milites et praesertim Hispanos clam subducere se ex castris et aufugere. Albanus autem mandauit omnium vrbium praefectis, vt eos obseruent, et quoscunque comprehendent, statim afficiant supplicio. Multi scribunt Commendatorem maiorem, qui iam praeest Mediolano, venturum in Inferiorem Germaniam, et Albanum ac Medinam Celi reuersuros in Hispaniam, quod non facile credo. Hic Commendator habuit Mediolani grauem controuersiam cum Card. Borromeo de quibusdam rebus, quas Card. dicebat ad suam Jurisdictionem pertinere, cum sit Archiepiscopus Mediolanensis. Cum contendendo eo essent progressi, vt Commendatorem Card. excommunicaret, Commendator conuersus ad vim, non solum occupauit res de quibus erat controuersia, sed etiam Card. eripuit arces et praedia, quae ipsi ex haereditate paterna obuenorant. Multi putant, haec omnia astute simulari, et Commendatorem ea ratione velle persuadere hominibus, se esse minus addictum superstitioni Pontificiae, vt si postea veniat in Inferiorem Germaniam, plus ei fidei habeant Gueusii, et ita possit eos facilius decipere. Diu est disceptatum Lutetiae inter Andeganensem et Legatos Polonicos, super iis, quae Polonis promisit Episcopus Valentinus: et praesertim quae ad religionem pertinebant: nam promisit iis, qui puriori religioni sunt addicti, Regem permissurum vt eam profiteantur. Poloni Pontificii dicebant se insciis Valentinum id aliis promisisse, et propterea non esse aequum, vt Rex iuraret se id obseruaturum. Ipse etiam Rex dicebat, Valentinum non habuisse de ea re mandatum. Legati vero qui sunt purioris religionis, dixerunt, se nunquam fuisse consensuros in Electionem Andeganensis, nisi Valentinus promisisset, et nisi Rex velit id promittere, se re infecta redituros in patriam. Tandem Rex promisit, se id obseruaturum, et subiecit se ideo tantum hoc facere, vt turbarum causas in Polonia praecidat. Postquam de rebus omnibus inter eos conuenit, Rex Galliae, Polonicus et reliqui Proceres Gallici, et Legati Polonici, iuerunt in summum templum, vbi Reges Galliae et Poloniae iurarunt solenniter, se obseruaturos ea omnia, quae Legatis Polonicis promiserant. Id factum est decima die Septembris. Decima tertia die Galliae et Poloniae Reges, Proceres Gallici et praecipui ordines Regni iuerunt in Palatium, quod est sedes Parlamenti. Paulo post eo venerunt Legati Polonici, ducentes secum equum candidum constratum aureo panno, qui gestabat capsam auream, cui inclusum erat decretum factum ad Varsouiam de Andeganensis Electione. Cum venissent ad locum, vbi Rex cum Proceribus sedebat, deprompserunt ex capsa decretum, quod erat plus quam centum


page 206, image: bs206

sigillis obsignatum, et illud coram omnibus legerunt, et postea Andeganensi tradiderunt, eumque Regem Poloniae salutarunt, omnia fausta et felicia ei prius precati. Secutus est statim magnus omnium qui aderant applausus. Quod supererat diei datum est hilaritati. Postridie Rex Poloniae solemniter ingressus est Lutetiam, comitantibus eum fratre Alenconio, Rege Nauarrae et reliquis Galliae Proceribus. Pluit toto eo die, et quoniam semper sperabatur serenitas, pompa est fere in noctem dilata, et propterea fuit minus celebris. Discessit quidem Lutetia Rex Poloniae, sed audio ipsum mansurum in Gallia toto hoc Mense et maxima parte proximi, ita vt vix sit venturus in ditionem Vestr. Celsitudinis ante brumam vel Natalem Christi, In literis salui conductus ab Imperio concessi Regi Poloniae, praescribitur ei ne faciens iter per Germaniam plures quam octingentos equites secum ducat. Is numerus visus est ei nimis paruus, et propterea petit ab Imperatore, vt ad eum numerum addantur quadringenti. Puto ipsum idem petiturum a Vestr. Celsit. et ab aliis Principibus, et audio iam esse aliquem in itinere per quem id faciat. Neminem ad Imperatorem misit eius rei causa, Sed tantum scripsit ad Legatum, quem hic habet Rex Galliae. Scribam postea ad Vestr. Celsit. Imperatoris responsum: nondum eum respondit, quoniam difficilius conuenitur eo, quod nondum ita conualuerit ex podagra, vt cubiculo egrediatur. Longe tamen melius habet quam antea. Agitur adhuc in Gallia de pace, cum iis qui gerunt bellum in Gallia Narbonensi et Delphinatu, quorum Commissarii venerunt Lutetiam ante viginti dies. Qui sancerrae obsidebantur tandem fecerunt deditionem fame coacti, ita tamen, vt ipsis vita et fortunae essent saluae, et Regio militi numerarent quadraginta millia francorum. Reliqua essent in Regis Potestate, cuius iussu iam muros vrbis demoliuntur. Ipsi ciues vt audio, clam se subducunt, et alio abeunt. Quae de morte Principis Condaei audiueramus non sunt vera, Tam grauiter decubuit, vt nulla fere superesset vitae spes, sed tamen conualuit. Comes de Retz, qui recens factus est Regni Marschalcus, nuper reuersus est ex Anglia, quo fuerat missus, vt ageret de coniugio Reginae et Ducis Alenconii. Quaenam sit ei spes facta nondum scio, sed scio id frustra tentari, et Reginam Angliae nunquam nupturam. Ii qui puriorem religionem in Polonia profitentur, celebrarunt Synodum Cracouiae die Michaelis. Audio eos constituisse, statim vbi Rex aduenerit, exhibere ei suae fidei confessionem: Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 8. die Septembr. 1573,



page 207, image: bs207

EPISTOLA CXIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, sub initium Augusti Mensis Classis Turcica misit quatuor triremes ad explorandum portum Crotonis veteris vrbis magnae Graeciae, quae nunc Calabria nominatur, quas insecuta cum conaretur in portum irrumpere, orta subito tempestate, reiecta est partim in Corciram, partim in Ambracium Sinum: quod tamen factum est sine vlla nauium iactura. Pialus Bassa fuit in ea parte Classis, quae Corciram appulit. Id vbi resciuit is, qui praeest Insulae nomine Reipubl. Venetae, misit ad eum duas triremes, in quibus erant aliquot nobiles Veneti, qui ei obtulerunt munera, et petierunt ab eo, ne quid damni subditis Reipubl. suos milites inferre pateretur. Fuerunt humanissime excepti a Pialo, qui promisit se facturum id, quod peterent, et vt eos ab omni suspicione liberaret, adiecit se non ingressurum sinum Adriaticum. Significauit autem, se expectare alteram partem Classis ex Ambracio sinu, post cuius aduentum dixit se nauigaturum, ad loca vicina Siciliae, vt si possit fieri Hispanos ad pugnam eliciat. Quot si nolit confligere Hispani, se inuasurum Crotonem vt antea constituerat. Veneti mandarunt suis subditis, qui Jouii maris Insulas ac litora Dalmatiae et Macedoniae incolunt, ne qua molestia Turcas afficiant, et vt iusto pretio vendant ea, quae ab ipsis petent. Decimo octauo die Augusti Classis Hispanica nondum erat prorsus instructa: nam expectabat adhuc aliquot triremes, quae Neapoli et ex litore Ligustico militem aduehere debebant. Joannes ab Austria praemiserat Panormum Naues onerarias, vt Tunetanae vrbi essent propinquiores, quam adhuc profitetur se inuasurum. Multi incipiunt suspicari nec Turcas nec Hispanos quicquam eximium hac aestate tentaturos. Paulo antequam Joannes ab Austria Messanam veniret, orta est ibi seditio inter ciues et milites Classiarios, in qua multi vtrinque sunt interfecti. Vndecimo die Augusti natus est Regi Hispaniae secundus filius. Rigomus de Sylua, cuius praecipua fuit apud Regem Hispaniae auctoritas, mortuus est nuper. Anno 1556. cum Rex Philippus susciperet Administrationem, aut nullas aut exiguas opes habebat. Moriens dicitur reliquisse liberis suis reditus annuos centum millium aureorum, et quater centena millia coronatorum numeratae pecuniae, et suppellectilem ingentis pretii. Ille sciuit vti occasionibus quas ipsi fortuna obtulit. Fuit inimicissimus Duci Albano cui haud dubie mors eius laetitiam adferet. Seditio militum Hispanorum ad Harlemum, dicitur ita esse composita, vt Albanus


page 208, image: bs208

numerauerit iis, qui eam excitauerant ter centena millia aureorum, et praeterea promiserit, se quolibet Mense eis numeraturum quatuor mensium stipendium, quoad ipsis omnino satisfiat. Quid sit iam tentaturus nondum est huc scriptum. Dominus ab Jerges praefectus Gueldriae coepit nuper obsidere oppidum Bommel, cum duobus millibus peditum, et trecentis equitibus: quod vbi innotuit Principi Orangio, accessit eo cum tribus millibus peditum et sexcentis equitibus. Verum alter non expectato eius aduentu soluit obsidionem. Milites, qui ibi sunt in praesidio, excurrunt ad duo aut tria milliaria ab Antuerpia, et omnia circa Bredam et Hochstratam depopulantur. Csassis, quae debuit subuenire Midelburgo soluit quidem Antuerpia, sed nescitur quid ipsi acciderit. Quidam suspicantur, eam fecisse naufragium, eo, quod recens illis inlocis fuerint saeuissimae tempestates et in Scaldi fluuio visae sint natantes plurimae tabulae fractarum nauium. Nouus Rex Poloniae constituit facere iter per Germaniam, sed vix excedet fines Galliae hoc Mense. Alenconius alter Regis frater rediit aeger ex castris ad Rupellam, et Dux Longueuillanus inde reuertens, mortuus est in itinere. Gallia nondum est pacata: nam solae vrbes Rupella et Montalbanum acceptarunt Conditiones a Rege propositas. Scripseram antea ad Vestr. Celsit. Turcas voluisse extruere munitionem in oppidulo Kalo. Ruberus Praefectus Imperatoris in ea parte Hungariae collecto milite in de eos expulit, et coepit extruere arcem eo loco, quo ipsi prius voluerant, habetque ibi ad sex millia fossorum. Bassa Budensis id fert aegerrime, et magna diligentia colligit militem vt Ruberi conatus impediat. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae vndec. die Septembr. 1573.

EPISTOLA CXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, vereor ne sit minus verum, quod antea scripsi ad Vestr. Celsit. nimirum Hispanos facturos magnos sumptus in apparatum Classis, et nihil magnum hoc anno tentaturos: nam Joannes ab Austria est adhuc Messanae. Praemisit quidem Pannormum et Drepanum naues onerarias et aliquot triremes, vt sint Africae propinquiores, sed quando sit secuturus nondum scribitur, nec adhuc se coniunxerunt ei triremes, quae militem aduehunt ex Sardinia, Liguria et Neapoli. Plures Proceres Italici profecti sunt ad Joannem ab Austria, cui volunt suis sumptibus militare. Praecipui inter istos sunt Princeps


page 209, image: bs209

Parmensis, Marcus Antonius Columna, qui antea fuit praefectus Classis Pontificiae, Jordanus, Vrsinus, et aliquot alii ex Columnensium, Gonzagarum et Daualorum familiis. Rex Tunetanus pulsus Tunete ab Occhialo, concitauit aduersus Turcas, vagos Arabes, qui Africam incolunt, et alios vicinos Barbaros, quorum habet magnas copias, ad rudera veteris Carthaginis, vbi expectat aduentum Classis Hispanicae; Sed metuendum est, ne Hispani sua procrastinatione occasionem illam corrumpant, et copiae dilabantur. Perierunt Turcis quatuor triremes, et nauis vna oneraria, quando sub initium Augusti tempestas eos repulit ab Italia, et reiecit in Corciram et Epirum, Multae etiam ipsorum naues fuerunt ea tempestate grauiter conquassatae, quas postquam repararunt, inuaserunt Apuliam, vbi dicuntur omnia deuastare. Joannes ab Austria emiserat speculatum quatuor triremes, quae reuersae ad eum retulerunt Occhialum cum quinquaginta triremibus, nauigasse versus Siciliam, reliquam Classem appulisse ad litus Apuliae. Aiunt, Praefectis Classis Turcicae mandatum esse a Selimo Imperatore, vt omnino confligant cum Hispanis, quandocunque pugnandi copiam ipsis facient, sed dubitatur in Italia, an Hispani sint pugnaturi, cum numero triremium sint inferiores: et aiunt Hispanos iam dare operam, vt pacem vel inducias a Turcis impetrent, et propterea cum vxor Ali Bassae misisset pretiosa munera Joanni ab Austria, vt referret ei gratiam pro humanitatae, qua vsus est erga filium captiuum, Joannes ab Austria remisit munera, et filio discedenti multa donauit. Scribunt Constantinopoli Selimum Imperatorem grauiter succensere, ac etiam minitari Raguseis, eo quod ante aliquot Menses famam de eius morte disseminauerint. Pontifex Rom. collegium Romae aedificat, in quo instituantur in religione Catholica adolescentes Germani, quos postea constituit mittere in Germaniam, vt suis concionibus Lutheranos ad gremium Ecclesiae Catholicae reuocent: Sic enim ipsi loquuntur. In Inferiore Germania non succedunt omnia Albano ex animi sententia. Pacauit quidem Hispanos, qui seditionem excitauerant, datis cuilibet militi, triginta coronatis, sed interea amisit duo oppida, Leerdem non procul a Traiecto inferiore, et Sanct Gertrudis montem in Brabantia, prope Bredam. Hoc oppidum vbi audiuit captum Princeps Orangius, statim eo nauigauit, et dedit operam, vt quam celerrime muniretur: nam est locus valde opportunus, possuntque milites inde vsque ad portas Antuerpiensis vrbis excurrere, cum nullus fluuius sit intermedius, et propterea iam eo traducti sunt 400. equites. Albanus praeuidens periculum mandauit Domino de Beauuois Amiralio Inferioris Germaniae, vt ad obsidendum oppidum properet, cum eo milite quem habuit in Classe. Multi iudicant fore difficilem oppugnationem,


page 210, image: bs210

cum oppidum sit litorale, et possint mitti eo subsidia Dordraco et Gorchemo, quae vrbes sunt valde vicinae. Albani exercitus obsidet Alckmar inferioris Hollandiae oppidum, ad quod aiunt hactenus non potuisse moueri maiores bombardas ob crebras pluuias. Scribunt a filio Montgomerii caesas esse tres cohortes Hispanorum, quae inter Amsterdamum et Traiectum excubabant, et praeterea Gueusios maritimos duas alias oppressisse noctu in pago Oostkrouke, quibus erat mandatum, vt Germanos quingentos et quinquaginta captos Harlemi, deducerent extra ditionem Regis Hispaniae. Hispani concluserant miseros illos Germanos in templum pagi, ipsi suauiter epulabantur apud ructicos cum sunt oppressi. Idem Gueusii mersis aliquot nauibus ad fauces portus Amsterdamensis, et congesta circa naues materia, extruxerunt propugnaculum, ex quo impediunt, ne portum ingrediantur naues, aut inde exeant. In Galliae solae vrbes Rupella et Montalbanum acceptarunt conditiones pacis a Rege propositas. Reliquae vrbes et nobilitas reiecerunt eas, et arma retinent. Aiunt mortuos esse in Gallia Longueuillanem Ducem, Cosseum et Tauanium Mareschalcos, et Philippum Strozzam, quibus aliqui addunt Principem Condaeum, et Comitem de Suse, egregium adolescentem, qui nostrae erat religionis. Mitto ad Vestr. Celsit. exemplum literarum salui conductus, quas Imperator misit ad nouum Regem Poloniae. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 28. Septembr. 1573.

EPISTOLA CXV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, sexto die superioris Mensis Classis Turcica praeternauigauit Hydruntem, et cum peruenisset ad oppidum Castrum, Piali Bassa vidit in portu oppidi nauem, ad quam abducendam cum misisset quatuor triremes, milites praesidiarii ad decem maiores bombardas disploserunt, et triremibus Turcicis damni aliquid intulerunt. Irritatus ea re Piali exposuit in terra ad septem millia militum, qui oppidum inuaserunt ac vi coeperunt, milites omnes praesidiarios interfecerunt, praeter decem, qui in turrim quandam fugerunt. Oppidum diripuerunt et exusserunt, et ciues omnes captiuos abduxerunt. Vicinos etiam omnes pagos deuastauerunt, progressa vlterius Classis versus Taventum, oppidum S. Ioannis eodem modo quo alterum diripuit et exussit. Inde soluens cum Siciliam versus nauigatura videretur, oborta saeua tempestate,


page 211, image: bs211

coacta est retrocedere et Aulonem se recipere. Scribunt triremes 10. allisas scopulis, prope Acroceraunia periisse, sed milites in terram euasisse. Verum Epirotas, qui ea loca incolunt, eos omnes interfecissent. Montes illi sunt asperrimi et iam nominantur Cimera ipsi vero Epirotae Albani. Sunt liberi instar Heluetiorum, et perpetua bella cum Turcis gerunt, a duersus quos tuentur se locorum quae incolunt asperitate. Piali dicitur misisse in Africam 40. triremes, quibus vehuntur quatuor millia Janizarorum Tunetem. Joannes ab Austria fuit Panormi 12. die superioris Mensis cum octo et nonaginta triremibus, et octuaginta aliis nauibus. Ad eum venturae adhuc erant quatuor et viginti Hispanicae triremes et septendecim Genuenses. Aluarus Sandaeus Marchio Sanctae Crucis soluit Messana sexto die superioris Mensis sequuturus Joannem ab Austria, Ex quinque triremibus Hispanicis, quae Neapoli in Siciliam nauigabant, vna in freto Siculo allisa litori periit saluis tamen militibus. Tres valde conquassatae, et abiectis omnibus sarcinis in mare. Messanam tandem peruenerunt. Quid actum sit cum quinta nescitur, ita vt putent eam periisse. Joannes Andreas Doria erat adhuc Genuae septima die superioris Mensis, cum triginta triremibus et sexaginta minoribus nauigiis. Dicebatur nauigaturus Sauonam, vt in suas triremes reciperet milites Germanicos, quos Imperator miserat ad Finale oppidum Liguriae occidentalis, quod occuparunt Hispani pulso Marchione Domino loci qui iam hic est, vt oppidum nomine Imperii obtinerent, quousque controuersia inter Marchionem et Hispanos decideretur, sed aiunt Hispanos noluisse obtemperare mandato Imperatoris, et ita Germani frustra sunt eo profecti. In sexaginta minora nauigia debuerunt imponi equi, sed iam dicunt Joannem Andream Doriam, qui cum ea parte Classis debuit sequi Joannem ab Austria, detineri Genuae ob seditiones ibi exortas. Rex Tunetanus pulsus ad Occhialo habet ad Guletam copias pedestres et equestres, cum quibus expectat aduentum Classis Hispanicae. Quatuor triremes Turcicae penetrarunt vsque in Sardiniam nemine se eis opponente, et multum damni ibi dederunt, et in reditu piscatores multos ceperunt. Melitensium triremes nauigarunt vsque in Cyprum, et exponentes noctu militem in terram uaserunt domum cuiusdam exactoris vectigalium in qui tunc abfuit, et eius vxorem cum duodecim millibus ducatorum abduxerunt. Albano non omnia succedunt ex animi sententia. Instruxit superiore Mense Amsterdami Classem, qua repulit Gueusios, qui portum vrbis obsidebant, sed illi ad vnum tantum milliare retrocesserunt, vbi expectare videntur Classem Albani, vt in aperto mari habeant occasionem cum ea confligendi. Illa vero continet se intra illas angustias, quae sunt ad vrbem, et apparet metu


page 212, image: bs212

fieri quod non progrediatur: nam Amsterdami et in vicinis vrbibus est magna frumenti penuria, et nuper fuerunt ad Insulam, quae vicina est Enkusiae; centum et quinquaginta naues, ex vrbibus maritimis Germaniae onustae frumento et aliis rebus ad victum necessariis, quae Amsterdamum nauigare cupiebant, si per Gueusios licuisset, vel Classis Albani ad ipsas nauigasset. Jam vero Gueusii sumpserunt ex illis nauibus, quicquid ipsis libuit, et postea iusserunt vt alio nauigarent. Albani milites tribus locis deiecto muro Alkemari conati sunt vi irrumpere in vrbem, idque bis tentauerunt, sed semper sunt cum caede repulsi. Dicuntur ex iis periisse quadringenti, et multo plures vulnerati. Jam cupiunt soluere obsidionem, sed aiunt vias esse ita lutosa, svt maiores bombardae abduci non possint. Sperant Midelburgum coactum iri breui se dedere Flissingensibus. Plerique ciues iam perierunt fame, cuilibet militi datur quotidie ater panis non maior pugno, dimidia libra carnis equinae, et vnus aut alter haustus vini. Denuo quidem instruitur Classis Antuerpiae, qua ei succurratur, sed existimant fere impossibile fore, eo, quod Gueusii nouas munitiones extruxerint in litore vicino Midelburgo. Dux de Medina Celi reuersus est in Hispaniam. Albanus iam est Antuerpiae. Commendator maior, qui dicitur mittendus successor Albano factus est tandem supplex Card. Borromeo, et ei restituit omnia quae ademerat. Papa non vult eum absoluere ab excommunicatione antequam fateatur, se iuste fuisse excommunicatum. Ita ridetur ab omnibus eius stultitia. Ego Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae omnia fausta et felicia precor. Viennae 14. Octobr. 1573.

EPISTOLA CXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Joannes ab Austria soluit Panormo 24. die Septembris cum 88. triremibus et inde nauigauit Drepanum, quod est postremum Siciliae oppidum Africam versus. Prima die Octobris fuit Drepani, et quamuis nondum conuenisset tota Classis, constituerat tamen quam primum secundi venti spirarent, nauigare Guletam, et exposito milite in terram, reducere naues ad portum Farinam, vbi putatur fuisse vetus Vtica, et locum munire, eo, quod portus ille iam sit Commodior Carthaginensi. Tota eius Classis dicitur esse centum et quinquaginta quinque triremium, et quadraginta magnarum nauium: multi tamen dicunt, eum habere longe plures, quam quadraginta naues. In classe


page 213, image: bs213

sunt septem et viginti millia peditum, et quingenti equites: videlicet decem millia Hispanorum, totidem Italorum, et septem millia Germanorum. Sunt praeterea in Classe multi Proceres et Nobiles, qui sine stipendio militant, qui non comprehenduntur eo numero. Ex triremibus 35. sunt Hispanicae, 50. Neapolitanae, 21. Siculae, 17. Joannis Andreae Doriae, 5. Mediolanenses, 3. Genuenses, 6. Florentinae, 2. Pontificiae 2. Sabaudicae, et 14. quae pertinent ad diuersos ciues Genuenses. Constituerunt Hispani diruere muros vrbis Tunetanae, vbi eam ceperint: nam id sibi certo promittunt. In vrbe dicuntur esse duodecim millia Maurorum peditum, et quinque millia equitum, et octingenti Turcae inarce. Praeterea eo nauigauerunt 40. triremes Turcicae, quae vehunt duo aut tria millia Janizarorum, quae quonam peruenerint nondum certo scitur. Agger vrbis est latus in suprema parte decem pedes tantum, Aggeri impositae sunt viginti quinque bombardae, inter quas sunt sex maximae. Sunt et aliae decem in foro vrbis impositae curribus, vt educi possint quandocunque libet. Suntin vrbe duo Reges non satis inter se concordes. Vnius nomen est Mule Camida, et est ex veterum Regum Tunetanorum Familia, quae suam originem refertad Mahometem falsum ipsorum Prophetam, habeturque inter omnes Sarracenicas nobilissima. Alter missus est Constantinopoli, et vocatur Aaciauolus. Nescio an sit ex Familia eius nominis, quae aliquandiu regnauit Athenis, et si recte memini, est origine Florentina. Classis Turcica fuit ad Butrotum 13. die Septembris. Aliquot ex ea triremes nauigauerunt in Corciram, vt emerent pannos et alia necessaria, et munitionem explorarent, quod tamen prohibuerunt Veneti. Interea dum ad Insulam stationem habent triremes Turcicae, multi ex praesidiariis militibus Venetorum transfugerunt ad ipsos Turcas, quos quidem Veneti repetierunt, sed non sunt eis redditi. Die 25. eiusdem Mensis classis coepit redire in Orientem, et nauigare versus sinum Corinthiacum, et sub finem Mensis appulit Naupactum, vtse rebus necessariis ibi instrueret. Aiunt Pialum Bassam deligere ex tota classe centum et quinquaginta triremes, cum quibus constituit per hyemem manere in mari Jonio. Verendum est, ne cum iis triremibus sequatur Classem Hispanicam in Africam, et eam inuadat, vbi milites in terram exposuerit. Occhialus cum reliqua parte classis nauigabit in Euboeam vt ibi hybernet. Mors Rigomez de Sylua, qui fuit praecipuae auctoritatis apud Regem Hispaniae, est in causa, vt multa innouentur in aula Hispanica, et fere mutentur praefecti omnium Prouinciarum, quas Rex possidet extra Hispaniam. Praeficitur Inferiori Germaniae Ludouicus de Roghenes Commendator maior Castellae, Mediolanensi Ducatui Marchio de Aiamont, Regno Neapolitano


page 214, image: bs214

Dux Medinae Celi, Siciliae Ferdinandus de Toleto filius naturalis Ducis Albani, Classi Hispanicae Joannes de Cardona, Neapolitanae et Siculae Alvarus Sandaeus Marchio S. Crucis. Dux Florentinus metuens ne vbi obierit, Hispani eripiant filio Principatum Senensem, petit filio a Rege Hispaniae eius Principatus inuestituram, et magnam vim pecuniae profundit in largitiones ad conciliandos sibi animos eorum, qui apud Regem valent auctoritate. Vocauit ad se Roma Card. Pacecum Hispanum, coram quo vult condere testamentum, et vti eo ac Duce Albano intercessoribus apud Regem Hispaniae. Rex Hispaniae misit in Italiam quendam Legatum, qui acceptis literis commendaticiis a Pontifice Rom. conquirit vbique venales reliquias Sanctorum. Cum aliquas nuper emisset a monachis inhabitantibus Mazorbum prope Venetias, idque populus resciuisset, facto in eum impetu coemptas merces ei eripuit, et parum abfuit, quin eum discerperet, et sic non successit feliciter eo in loco sacra illa negotiatio. Bellum adhuc geritur in Gallia ab vtraque parte Rhodani, et habent ibi Huguenoti copias validiores Regiis. Vbi Rex Galliae deduxerit fratrem in vrbem Metensem, constituit per Burgundiam proficisci Lugdunum, vt bellum illud componat, verum Huguenoti non habent fidem promissis quae ipsis fiunt. Commendator maior discessit Mediolano quinta die superioris Mensis, itavt sit verisimile, eum iam esse in Inferiore Germania. Dux Medinae Celi ante Mensem discessit inde, cum paucis comitibus, et per Galliam redit in Hispaniam. Albanus paulopost eum sequetur, sed alio itinere, nam proficiscetur Genuam, vbi conscendet nauigium. Alkmar oppidum liberatum est obsidione. Vrbes Hollandiae, quae sunt in potestate Hispanorum, laborant penuria commeatus, eo quod Gueusii non patiantur mercatores Germanicos ad eas nauigare. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. Vestr. Familiae. Viennae quart. die Nouembr. 1573.

EPISTOLA CXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Prima die superioris Mensis Joannes ab Austria nauigauit Drepano Lilybaeum quod iam Massala nominatur, et ibi reperit portum commodissimum et capacissimum, cuius a multis annis nullus fuerat vsus, eo, quod eius fauces obstructae essent, ab eo tempore, quo Carthaginenses et Romani illis in locis bella gesserunt. Curauit itaque portus fauces repurgari, et eum de suo nomine,


page 215, image: bs215

porto d' Austria appellari iussit. Ea nocte, quae secuta est septimum diem superioris Mensis, soluit ex eo portu cum centum triremibus, et quadraginta nauibus, vento adeo secundo spirante, vt postridie feliciter superauerit Mercurii promontorium, quod est e Regione veteris Carthaginis, et nominatur Capo bono, et altero die appulerit Guletam. Statim vbi Mauri, qui Tunetem praesidio obtinebant, audiuerant, Classem Hispanicam aduentare, discesserunt inde, et quicquid habuerunt pretiosum secum asportarunt, ita vt vrbs sine caede in Hispanorum potestatem peruenerit. Vrbe recepta Joannes ab Austria Regem pulsum ab Occhialo in Regnum restituit, eumque vectigalem Hispanis fecit, vrbis autem moenia dirui iussit. Tuneto profectus Bisertam eam etiam deditione recepit. Sunt qui putent esse veterem Vticam. Dum haec sunt gesta a Joanne ab Austria, nondum ad eum venerat Joannes Andreas Doria, qui secum habuit suas triremes, et eas quae recens venerunt ex Hispania, quibus vehebat Germanicos milites, quorum Praefectus est Joannes a Manrique: nam fuit adhuc in portu Centumcellensi (qui iam est Ciuita Vechia) 17. die superioris Mensis; ex quo cum vellet soluere, amisit tres triremes in ipsius portus faucibus. Scribunt totam Classem Turcicam rediisse in mare Aegaeum, etiam illas centum et quinquaginta triremes, quas Pialus praeseferebat se velle per hyemem retinere in mari Jonio, et sic Italia per hyemem libera erit ab incurfionibus Turcicis. Aiunt in Indiis occidentalibus excitatam esse seditionem ab Hispanis, qui ea loca inhabitant, ita vt Classis, quae recens inde est reuersa, parum auri secum attulerit. Dux Florentinus condidit testamentum, in quo legauit filio Card. annua sex et triginta millia coronatorum, Mediceum Palatium quod est Florentiae magnifice extructum, quaedam praedia extra vrbem, ducenta millia coronatorum, quae in triennio ipsi numerari debent, et multum auri et argenti facti. Scriptum est huc Roma esse ibi quendam artificem, qui nescio quod genus mixturae seu temperaturae adinuenit, qua conficit maiores bombardas, quae non minorem vim habent, quam aeneae eiusdem amplitudinis, et tamen sunt adeo leues, vt vna ex maioribus, quibus muri quatiuntur, possit a duobus aut tribus viris gestari. Petit artisex a Pontifice pro singulis quinquaginta coronatos tantum, et promittit se quolibet Mense confecturum quindecim, quae poterunt qua dragies displodi, antequam nimis incalescant. Edidit specimen suae artis in vna, sed non magna: nam globus fuit tantum quatuor librarum et octo vnciarum. Artifex est natus in Flaminia seu Romandiola. Rex Poloniae iam eft in Lotharingia. Cras aut perendie discedet ex vrbe Metensi. Antequam discederet Lutetia confirmatum est ei, ac eius posteritati ius successionis in Regno Gallico, si forte contingat Regem fratrem


page 216, image: bs216

sine liberis masculis decedere. Huguenotorum vires crescunt ad Rhodanum. Occuparunt recens Mineruam oppidum ditionis Pontificiae prope Auenionem, ad quod recuperandum, cum profectus esset cum aliquot militibus Comes M. Antonius Martinengus Dux copiarum Pontificiarum, repulsus est cum caede. Jam vero aucti numero Huguenoti, totam ditionem Pontificiam libere peruagantur et diripiunt, et Carpentoractum obsident. Pontifex conscribit militem in Italia, quem eo mittat ad res suas tuendas. Non solum autem nolunt Huguenoti acceptare conditiones pacis factae inter Regem et Ruppellenses, sed etiam petunt eam libertatem in religione, quae a Rege concessa fuit nostris Ecclesiis edicto facto Mense Januario anno Domini 1562. Sunt qui dicant, eos etiam petere, vt tollantur omnia vectigalla instituta in Gallia a morte Regis Ludouici eius nominis duodecimi. Rex id indignissime fert, cum nec Condaeus nec Amiralius quicquam tale vnquam petierint. Jam (vt spero) incipient percipere fructum facinoris ante annum perpetrati. Credo V. Celsit. iam certiorem factam de pugna nauali, in qua superata est Classis Albani ipso pene spectante, et Comes de Bossu Classis praefectus venit in hostium potestatem cum multis ex nobilitate. Quotquot Hispanos ceperunt Gueusii, eos statim praecipites in mare dederunt. Sub idem fere tempus, Flessingenses ceperunt in Scaldi fluuio octo naues ex ea Classe, quae instruitur Antuerpiae ad ferendas suppetias Midelburgo. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 14. die Nouembr. 1573.

EPISTOLA CXVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, cum iam alteras meas literas scripsissem, accepimus ex Italia diligentiorem et certiorem descriptionem eorum, quae Joanni ab Austria acciderunt, in illa sua expeditione Tunetana a septimo die octobris, vsque ad decimum nonum diem eiusdem Mensis. Soluit itaque Lilybaeo, vt antea scripsi, septimo die superioris Mensis, octauo vero appulit Guletam, circa meridiem cum centum triremibus, et 25. nauibus onerariis. Accesserunt statim ad eum praefectus Guletae, et Rex Amida pulsus Tunete, qui ei indicarunt quis esset rerum status Tuneti et Bisertae. Mansit toto eo die et nocte sequenti in triremi Joannes ab Austria, et circumspexit, vbinam commode militem in terram exponere, et castrametari posset. Nono die, cum militem in terram exponeret,


page 217, image: bs217

est expertus aliquid difficultatis, eo quod spirarent vehementiores venti ab occidente. Castrametatus est autem quatuor milliaribus a Tunete, quo misit eodem die Marchionem a S. Cruce, cum bis mille et quingentis Hispanis ex praesidio Guletae, vt exploraret quomodo se ibi res haberent. Cum venisset ad vrbem reperit eam vacuam: nam Turcae et Mauri audito aduentu Classis Hispanicae, fugerunt partim Cahirachan, partim Bisertam. Ingressus vrbem, senes tantum et mulieres, quae fugere non potuerant, inuenit, et ducentos Mauros in arce, qui dicebant, se eam obtinere nomine Regis Amidae pulsi ab Occhialo. Hoc statim significauit Joanni ab Austria, qui se eo die continuit in Castris, eo quod parum superesset diei, postridie accessit ad vrbem cum copiis, vbi miles praedae auidus non multum reperit quod raperet: nam qui fugerant, quaeque pretiosissima secum asportauerant, nec quicquam reliquerant praeter coria, linum et lanam, ac aliquid Olei et butiri. Rex Amida iussus erat interea se continere Guletae, qui cum speraret se in Regnum restituendum, vi et reluctans impositus est in triremem cum vxore et liberis, et deportatus Panormum Siciliae. Ita miser Rex pulsus Regno a Turcis eo quod esset addictior Hispanis, cum toto tempore exilii solicitasset Hispanos ad pellendos Tunete Turcas, et aperuisset eis Turcarum consilia, ac etiam collegisset militem, quo expeditionem eorum adiuuaret, tandem tulit tale praemium suae coniunctionis cum ipsis. Hispani dicunt se hoc ideo fecisse, quia priusquam pelleretur communicabat consilia cum Turcis aduersus ipsos, nec quicquam bona fide agebat, et agunt eum ideo fugisse Guletam, quod nullum alium locum haberet, in quem posset se tuto recipere. In eius locum constituerunt Tuneti Mule Assem filium fratris, cui plus fidunt, eo quod a prima adolescentia sit educatus in Sicilia. Ita tamen est constitutus, ne Regis nomen vsurpet, antequam sit ei concessum ab Hispaniae Rege, cui iuramentum fidelitatis praestitit. Interea dum haec agit Tuneti Ioannes ab Austria, missi sunt ad eum Biserta Legati, qui nunciarunt voluisse se recipire Bisertam quadringentos Turcas ex iis qui fugerant Tunete, sed Bisertinos ciues noluisse eos in vrbe admittere. Cum vero conarentur vi ingredi, et iuuarenturab aliis Turcis quos in vrbe reliquerat Occhialus vt essent ei praesidio, orta rixa ventum est ad pugnam, et cum ciues Bisertini viderent se non esse pares hosti, dimiserunte carcere aliquot Christianos, quos habebant captiuos, et liberarunt remiges Christianos duarum triremium, quae erant in ipsorum portu, acipsis arma tradiderunt, qui vna cum Bisertinis inuadentes Turcas, qui erant septingenti aut octingenti, eos omnes aut interfecerunt aut ceperunt. Postea miserunt Legatos ad Joannem ab Austria, qui dicerent ciues paratos esse, suam vrbem ipsi tradere, qui misit eo


page 218, image: bs218

Marchionem a S. Cruce cum aliquot Hispanorum cohortibus. Scribunt praeterea Joannem ab Austria constituisse amplificare Guletanam munitionem, extruere arcem Tuneti, Bisertam munire, ac ampliorem reddere, et relinquere illis in locis quatuor millia Hispanorum, quibus praeerit Sallazarus Castellanus Panormitanus, quatuor millia Italorum sub praefecto Pagano Doria, et duo millia fossorum. Horum autem omnium Praefectus erit Gabriel Serbellon. Quantum ad reliquas copias attinet, constituit eas terrestri itineri ducere Bugiam, quam dicunt fuisse olim Tabacram, et inde inuadere Alghieram. Sed tamen antequam hoc incipiat, expectabit reditum cursorum, quos misit in Hispaniam ad Regem, vt eius voluntatem exploraret, et sciret quid sibi sit agendum. Haec quidem scripsit ad Pontificem Rom. Joannes ab Austria, sed multi verentur, ne alia agitet consilia, et copias in Italiam reducat, et aliquid ibi tentet, et praesertim aduersus Ducem Florentinum. Aiunt ad quadraginta millia hominum fugisse Tunete, quibus Joannes ab Austria permisit redire in vrbem, et possidere ea, quae antea possidebant. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 20. die Nouembris 1573.

EPISTOLA CXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scribunt Hispanos iam deposuisse magnas illas spes ducendi copias Alghieram vsque terrestri itinere, et huius anni expedionibus finem imposuisse: nam aiunt Joannem ab Austria duodecima die superioris Mensis rediisse Neapolim cum maxima parte Classis. Putatur Neapoli profecturus in Hispaniam, vt rerum a se gestarum rationem Regi reddat, et de tota ratione belli gerendi cum ipso deliberet. Ducturus est secum in Hispaniam tanquam triumphans Regem Amidam, qui qutabat se restituendum in Regnum Tunetanum, unde fuerat pulsus ante quadriennium. Antequam discederet ex Africa, mandauit, vt vetus arx Tunetana dirueretur, et extrueretur noua, ad quam Guleta nauigari possit per stagnum quod vrbem alluit. Discedens ex Africa edixit, ne quis commeatum inde aueheret, aut abduceret in seruitutem Mauros quibus ignouit, et eos Tunetem reuocauit, vt vrbem desertam et vacuam habitatoribus denuo repleret. Sub finem octobris Hispani cesserunt possessionem Marchionatus Finarii, qui est in occidentali litore Ligustico, commissariis Imperatoris, qui imposuerunt arci praesidium


page 219, image: bs219

ducentorum militum, vrbi totidem, et etiam ducentos per pagos distribuerunt. Marchionem ipsum aiunt non discessurum hinc: nam subditorum animos sua saeuitia, et suis impuris moribus, ita a se abalienauit, vt nullo modo velint eum in ditionem admittere, ex cuius fructibus militibus praesidiariis soluentur stipendia. Quod supererit ad ipsum huc mittetur, vt se inde sustentet. Ante aliquot annos Nicolaus Vrsinus fuit spoliatus comitatu Petiliani a fratre Vrso, quem accusauit apud Imperatorem. Vrsus aliquoties iussus se sistere in iudicio, nunquam comparuit, nec Imperatori iubenti, vt fratrem in integrum restitueret, obtemperauit. Itaque Imperator superiore Mense eum proscripsit. Comes Nicolaus ante paucos dies hinc abiitin Italiam cum Imperatoris mandatis, et literis commendatitiis ad vicinos Principes, quibus petit ab ipsis, vt Nicolaum Comitem iuuent, quo posset sua recuperare, quae frater eius Vrsus iniuste occupat. Comitatus Petiliani est in Hetruria, et attingit ditiones Pontificis Rom. et Ducis Florentini. Scribunt Pontificem Rom. attribuissse annua duodecim millia coronatorum collegio, quod constructum est Romae, vt in eo alantur adolescentes Germani, et in religione Pontificia instituantur. Conscripsit Pontifex militem in agro Romano, quem voluit mittere Auenionem, ad sua tuenda aduersus Huguenotos. Huic militi praefecit Prosperum Columnam, et voluit vti triremibus Ducis Sabaudiae, quae erantin portu Centumcellensi (qui est ipsius Pontificis) ad huc militem transuehendum in Galliam Narbonensem. Verum Sabaudiensis Praefectus inde soluit, nec voluit, quenquam militem in suas triremes recipere. Credo Sabaudiae Ducem noluisse irritare Huguenotos, qui eius ditionibus imminent. Milites Germanici, quibus praefuit Joannes de Manrigues Hispanus, non peruenerunt in Africam, nec sunt progressi vltra Caietam, vnde vt audio reuehentur in Liguriam, et ibi exauctorabuntur. Aiunt grassari inter ipsos pestem, qua iam maxima parsipsorum interiit. Pontifex Rom. mittit Pompeium Lanoium ad Portugalliae Regem, per quem conatur ei persuadere, vt ineat foedus cum Hispanis aduersus Turcas, aut saltem eis auxilium ferat. Mittit autem ipsi tanquam munus aliquod eximium, vnam ex sagittis, quibus confixus dicitur diuus Sebastianus. Haud dubie Rex munus id magni faciet, cum nominetur ipse Sebastianus, et ineptis illis superstitionibus sit ad insaniam vsque deditus. Audita morte matris conscendit nauim insciis suis Consiliariis, qui diu ignorarunt quonam auolasset. Detruserat se in Monasterium, vt solis Monachis consciis, quorum cucullum sumpserat, ad sacietatem ibi lugeret. Dicunt eum petere in vxorem filiam Ducis Bauariae, quam tamen (vt audio) Dux Ferrariensis antea ambiuit. Card. Borromeus perseuerat in sua pertinacia, et


page 220, image: bs220

cuius libet Mensis initio Mediolani in omnibus templis iubet proclamari excommunicatos Cancellarium Mediolanensem, et Senatus Praesidem, pro quibus Rex Hispaniae intercessit apud Borromaeum, sed nihil profecit. Jam vero petit Rexa Pontifice, vt ei mandet vt agat moderatius, nec suae ditionis quietem et tranquillitatem sua peruicacia turbet. Habent Hispani praemium suae, superstitionis. Credo Card. haec facere stulta imitatione Diui Ambrosii, et factum esse insolentiorem triumpho, quem de Commendatore maiore egit, qui factus est ei supplex, et fecit quicquid imperauit. Scripsi antea ad Vestr. Celsit. de quodam artifice, qui nescio, quam materiam excogitauit, qua conficiantur maiora tormenta, quae paruo constent, et sint admodum leuia. Ediderat semel specimen suae artis non sine successu: sed scribunt iam Roma ipsum cum nuper idem tentasset, non habuisse eum successum, quem prius habuerat. Albanus tandem relicta Hollandia iuit in Brabantiam. Praefecit Amsterdamo Dn. de Noerkerme, et hine inde disposuit praesidia, ne Gueusii latius euagari et excurrere possint. Mansit per triduum Antuerpiae, et mandauit Domino de Beauuois Amiralio, vt quam celerrime instrueret Classem, ad ferendum auxilium Midelburgensibus, qui non solum laborant penuria commeatus, sed etiam nuper trecentos ex suis amiserunt, cum egressi vrbe, conarentur occupare propugnaculum, quod Gueusii in propinquo extruxerant. Albanus postea profectus est Bruxellas, vbi statim coepit laborare ex Podagra, vel (vt quidam scribunt) id simulauit, ne iret obuiam Commendatori maiori, qui eo venit decima septima die superioris Mensis et diuertit in aedes Card. Granuellani. Albanus petierat ab eo, vt diuerteret in arcem cuius partem ei obtulit, sed alter id recusauit, nec vult se immiscere vlli rei, antequam cesserit ei gubernationem Albanus, quem putant id breui facturum: nam aiunt eum serio cogitare de reditu in Hispaniam, qui futurus est minus gloriosus, quam antea imaginatus fuerat. Commendator maior habet a Rege Hispaniae literas, quibus Rex promittit impunitatem iis, qui se denuo eius potestati subiicient. Nisi habuerit subtiliora retia, capiet paucas aues. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae quint. die Decembr. 1573.

Huc scriptum est ex Polonia, Principem Moschouitarum esse ad oppidum Plotzko, quod ante vndecim annos eripuit Lithuanis, cum sexaginta millibus armatorum, cum quibus constituit irrumpere in Lithuaniam. Habet et alium exercitum triginta millium hominum, quem mittit in Liuoniam. Si haec sunt vera, nouus Rex satis habebit quod agat; Classis, quae instruebatur Antuerpiae, inde soluit ante octodecim aut viginti dies. Dicitur esse sexaginta nauium, inter quas duodecim maiores. Gueufii Hollandici venerant ad Zelandos, et ita coniunctis viribus expectabant


page 221, image: bs221

aduersarios ad ostium Scaldis, vt confligerent, cum eis, ita vt sit verisimile, eos iam conflixisse. Cum Classis solueret Antuerpia, et milites displosis bombardis testari vellent suam alacritatem, interfecerunt sex aut septem ex iis, qui spectandi causa accurrerant, quod multi iudicant esse ominosum. Albanus dicebatur discessurus Bruxellis sub initium huius Mensis. Reuertetur in Italiam eo itinere, quo venit eius successor.

EPISTOLA CXX. Eidem.

ILIustrissime Princeps ac Domine CIementissime, Johannes ab Austria vt antea scripsi ad Vestr. Celsit. constitutis rebus in Africa, reuersus est Neapolim, et iam (vt aiunt) proficiscitur in Hispaniam. Praecesserunt eum duodecim triremes, quae eius suppellectilem, et alias res vehunt. Putatur facturus iter Roma, vt Pontificem salutet, et de turbando orbe Christiano cum eo deliberet. Ducet secum in Hispaniam Principem Parmensem. Paulum Sforzam, Claudium Gonzagam, Joannem Georgium Caesarinum et alios multos Proceres Italicos, qui in expeditionibus Turcicis ipsi femper adfuerunt. Misit Neapoli Tunetem centum millia coronatorum ad numerandum stipendium militibus, quos ibi reliquit, et ad aedificationem nouae illius arcis Tunetanae, quae dicitur habitura quinque propugnacula instar Antuerpiensis. Milites qui sunt Tuneti petierunt a Pontifice Rom. vt eo mittat Episcopum aliquem, qui consecret duo aut tria templa in quibus possint sua sacra peragere. Pius quartus Pontifex Rom. habuit duos fratres, Joannem Jacobum Marchionem Marignani egregium militem, (quem puto notum fuisse Vestr. Celsit nam fuit inter praecipuos in conflictu ad Mulbergum anno 1547.) et Augustum. Joannes Jacobus nullos habuit liberos: Augustus vero reliquit filium, qui iam est annorum quindecim, et est haeres opum totius Familiae. Cum educaretur Mediolani apud matrem, praeceptor eius corruptus a Jesuitis, persuasit ei, vt se Jesuitarum religioni addiceret, et ita persuasum clam ad Jesuitarum monasterium perduxit. Vbi mater id resciuit, cucurrit statim ab Praefectum Mediolanensem, et multis lachrymis petiit ab eo, vt iuberet suum filium sibi restitui. Praefectus vero respondit eam rem pertinere ad Jurisdictionem Card. Borromaei Archiepiscopi Medio Ianensis. Accessit ad Borromaeum, qui respondit, adolescentulum sua sponte, et a nemine coactum, sese ei religioni addixisse, eamque rem non posse mutari, mater autem Borromaei fuit soror patris adolescentuli. Illud facinus va Ide perturbauit


page 222, image: bs222

nobilitatem Mediolanensem: nam videbant omnes nusquam fore tutos suos liberos, si id ferretur: quare dixerunt Praefecto ac etiam Borromaeo, se nullo modo passuros, vt tanta iniuria fieret matri adolescentuli, quem, nisi ipsi restituerent Jesuitae, dira sunt eis minitati. Aiunt Jesuitas eorum minis exterritos adolescentulum matri remisisse. Dux Albanus die penultima superioris Mensis cessit administrationem Inferioris Germaniae Commendatori maiori Castellae. Paucis diebus antequam id faceret, iusserat Dn. de Beauuois Amiralium tentare an posset subvenire Midelburgensibus, qui summa omnium rerum inopia praemuntur. Id quidem tentauit, sed eius Classis ad primum hostium conspectum vertit se in fugam. Sunt qui dicant Midelburgenses desperatis auxiliis, sese dedisse Gueusiis, sed tamen id nondum est hic certum. Albanus decumbit Bruxellis ex Podagra, et propterea cogitur differre suum discessum. Eius reditus in Hispaniam erit minus gloriosus, quam Joannis ab Austria, qui rebus praeclare gestis eo redit, Albanus vero perturbauit, et euertit Prouincias, quae erant florentissimae. Rex Polonia tandem valedixit matri in oppido Lotharingiae Blankberg, quod fere est medio itinere inter Nanceium et Argentoratum, paulo tamen remotius ab Argentorato. Discessit inde Rex quarta die huius Mensis, et profectus est ad Tabernas Alsaticas, Hagnoam, Veissemburgum, Landauium et Spiram: quod est prorsus aliud iter ab eo, quod praescriptum ipsi fuerat in conuentu Francofurtensi. Dicunt pestem grassari Lutreae et Limpachi, et propterea coactos fuisse praescriptum iter mutare. Duodecima huius Mensis traiecit Rhenum Spirae, et profectus est Heidelbergam. Quae postea acciderunt, haud dubie perscripta sunt Heidelberga ad Vestr. Celsit. Elector Palatinus miserat ei obuiam filium Christophorum, quem Comitatus est Comes Ludouicus Nassauius. Iuerunt autem vsque in Blankberg, et loguti sunt cum Regina matre Regis. Dux Alenconius minor Regis frater, vult in Gallia habere easdem dignitates et praerogatiuas, quas frater ante discessum habuit, quae sane fuerunt maximae: nam fuit locum tenens generalis Regis, et Regia auctoritate vbique in Gallia imperabat: ita vt re ipsa videretur esse Rex, alter nomine tantum. Indictus est Compiegne conuentus ordinum Regni Gallici, ad decimum quintum diem Januarii, vbi de auctoritate Alenconii et componendis turbis Galliae agetur, sed vereor, ne id fiat cum exiguo fructu: nam ii, qui puriorem religionem profitentur, proponunt Regi satis graues pacis conditiones, et quae eius Maiestatem multum imminuere videntur. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 23. die Decembr. 1573.



page 223, image: bs223

Rex Hungariae et Archidux Ernestus discedent hinc 26. die huius Mensis profecturi Pragam, ad Comitia Regni Bohemici. Imperator et Rex Hungariae inuitati sunt Cracouiam ad Regis coronationem. Mittent eo Legatos. Imperator Ducem de Teschen ex Familia Monsterbergensi, et Rex Hungariae Brainerum aulicum Consiliarium.

EPISTOLA CXXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, ante sex aut septem dies, venit huc cursor Constantinopoli missus ad Imperatorem ab iis, qui eius negotia ibi procurant. Attulit, vt aiunt, conditiones, quas proponunt Turcae, quae, si ab ipso acceptentur, prorogabuntur indiciae ad octo annos. His diebus fuerunt hic proceres Hungarici, cum quibus dicitur Imperator de iis rebus deliberasse. Aiunt eos concedi paulo durioribus conditionibus quam antea, sed tamen Imperatorem non cogi diruere munitionem, quam proximo autumno construxit in Kalo. Agebant etiam Hispani de pace velinduciis, sed postquam fama captae Tunetis ad Turcas perlata est, extrema omnia ipsis minitantur. Secunda die Nouembris Pialus rediit Constantinopolim cum maxima parte Classis. Eo etiam venit Occhialus decima nona die eiusdem Mensis. Manserat in Peloponneso, vt Nauarrini portum muniret. In vtriusque nauibus multi remiges perierunt, ac etiam non pauci milites. Sub initium Decembris Selimus profectus est Constantinopoli ad suas Venationes, assumptis secum Mehemet et Pialo Bassis, vt de tota ratione belli gerendi cum ipsis deliberaret. Dicunt eum constituisse ad proximam aestatem armare, trecentas et quinquaginta triremes, quas vult soluere ex portu Constantinopolitano decima quinta die Aprilis, hoc est vno Mense citius quam superiore anno soluerint. Jussit in variis locis construi triremes, ita vt putetur intra biennium habiturus ad quingentas. Si quis Turcarum historias diligenter legat, videbit eos ante hoc bellum nunquam habuisse ducentas triremes iam vero irritati clade, quam ab Hispanis et Venetis acceperunt, tot construunt, vt verear, ne tandem non sufficiant vires Hispanis ad defendendam Italiam, si bellum hoc protrahatur, nec componantur tumultus, quos sua crudelitate excitauerunt in Inferiore Germania. Legati Venetorum tandem sunt auditi a Turcico Imperatore, id procurante Legato Gallico; quod est factum prima die Nouembris. Erant tres numero induti togis aureis, quos prosequebantur officii causa quadringenti Itali omnes splendide vestiti. Viderunt praetereuntes


page 224, image: bs224

capita Astoris Baillioni, et Ludouici Martinengi, et pellem tetractam Bragadino Praefecto Cypri quando fuit capta Famagosta. Introducti in conspectum Selimi, exosculati sunt eius genua, et cum verba facerent, ille ne quidem eos aspexit. Impetrarunt tamen ab eo, vt in Dalmatiam et Macedoniam mittantur Commissarii, qui controuersiam, quae est inter ipsos de finibus, dirimant. Sunt qui dicant ipsos Turcas petere a Venetis quadraginta triremes armatas et vrbem Catharum. Rex Poloniae mittebat ex Gallia Constantinopolim Polonum quendam, quem nominant Panotosky, vt Imperatori Turcico gratias ageret, pro eo, quod significauerit sibi esse gratam eius assumptionem ad Regnum Polonicum. Quidam dicunt ipsum etiam habuisse mandatum, vt peteret renouationem foederum, quae Reges Poloniae hactenus habuerunt cum Turcicis Imperatoribus. Sed non puto Reges Poloniae sibi tantum sumere auctoritatis. vt talia sine consensu ordinum sui Regni tentent. Legatus venit Venetias Nouembri Mense, vbi fuit humanissime acceptus et auditus, ac etiam donatus torque aureo. Verum est ei significatum a multis hanc eius profectionem ad Turcas fore suspectam Imperatori, et multo magis Hispanis, quod cum ad Regem suum scripsisset, Rex mutauit sententiam, et iussit eum in Poloniam redire, quod est ab eo factum, nam transiit hac ante septem aut octo dies. Rex Hungariae incidit in febrim die Natalis Christi sub meridiem, qua per duas et triginta horas continuas laborauit. Accesserat ad febrim catarrhus. Pridie abstinuerat a cibo, et nocturnis sacris interfuerat: quam rem medici existimant praebuisse causam morbo. Jam Dei beneficio bene habet. Eius morbus fuit in causa vt Archidux Ernestus solus proficisceretur Pragam, ad celebranda Regni Bohemici Comitia, quae indicta erant ad Calendas Januarii. Comes Arhembergius hic expectatur. Mittitur a nouo Praefecto inferioris Germaniae ad Imperatorem, a quo putant eum petiturum, vt in eat rationem, qua tumultus excitati ab Albano componi possint. Joannes ab Austria et Albanus ita instituuntiter suum Hispanicum. vt conueniant Genuae, et vna in Hispaniam nauigent. Joannes ab Austria constituit prius salutare Idolum Lauretanum, et tanquam ignotus videre Venetas, et postea exosculari pedes Pontificis Rom. vt ita expiatus sit gratior inquisitioni, quam in Hispania longe magis metuunt, quam Regem aut Deum ipsum. Scribunt tamen Pontificem petere a Rege Hispaniae, ne eum euocet ex Italia, ne eius discessus sit in causa, vt omnia remissius apparentur ad bellum, quod imminet Italiae a Turcis. Oro Deum omnipotentem, vt Vestr. Celsit. cum tota Illustrissimae. Vestr. Familia saluam, et incolumem conseruet toto hoc anno, quem ipsi faustum ac felicem precor. Viennae quint. die sanuarii 1574.



page 225, image: bs225

EPISTOLA CXXII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Jam euanescit fama foederis aduersus Turcas, in quod Hispani sperabant se posse retrahere Venetos multis iniuriis post factam pacem a Turcis affectos. Veneti videntur potius ferre velle quascunque indignitates, et iniurias, quam denuo bellum tentare. Hispani nihil etiam hinc sperare possunt: nam Imperator videtur prorsus abhorrere a bello. Pontifex Rom. petierat a Rege Hispaniae, ne Joannem ab Austria euocaret in Hispaniam, ne per eius absentiam negligentius parentur in Italia, ea quae sunt ad bellum necessaria, sed id, vt audio, non impetrauit. Non solum autem Joannem ab Austria vocat ad se Rex Hispaniae, sed etiam Marchionem a Sancta Cruce, et Card. Pacecum, qui fuit praecipuus inter eos, qui res Hispanicas Romae procurabant. Puto hos omnes et simul Albanum Genua in Hispaniam nauigaturos. In ea nauigatione erit otium Albano ad corrumpendum animum Joannis ab Austria, et ad instillandum ei odium nominis Germanici. Hispani magno studio incumbunt in aedificationem arcis Tunetanae, et etiam extruunt Bisertae nouum propugnaculum. Dicunt se armaturos hoc anno ducentas triremes, sed vt antea scripsi ad V. Celsit. Turcae sunt habituri trecentas et quinquaginta, et centum piraticas naues, quas galeotas et fustas nominant Itali, quae solent Classem praecedere, ac hinc inde vagari, et communiter multum damni inferunt aduersariis. Imperator recens erexit in Ducatum Marchionatum Montisferrati, de quo Dux Sabaudiae mouet in Imperio litem Duci Mantuano. Dicunt certum esse coniugium Ducis Ferrariae cum filia Ducis Bauariae, et Ferrariensem venturum Oenipontem proximo Mense, vbi putant nuptias celebrandas. Hanc etiam ambiuit Rex Portugalliae. Scribunt plurimi Roma et Venetiis, Regem Sueciae velle se subiicere Ecclesiae Romanae, et petere a Pontifice sibi concedi communionem sub vtraque specie, et coniugium sacerdotum. Fama eius rei iam est sparsa per totam, Italiam et Galliam, quam tamen fere non dubito esse falsam, et inde ortam quod miserit Legatum Romam ad Card. Osium, vxor vero ad Pontificem quae cum Pontificia sit, petit sibi indulgeri communionem sub vtraque specie. Ideo autem haec fabula est instituta, vt Pontifex intercedat apud Regem Hispaniae pro Regina Sueciae, et perficiat, vt ei restituat Ducatum Barensem et Comitatum Rossanensem, qui pertinuerunt ad Bonam Sfortiam Reginam Poloniae, qua fuit eius mater. Ego miror Suecos esse ita simplices, vt sperent Hispanos velle ipsis restituere illos Principatus, quos sane non restituerent, etiamsi Rex fieret Jesuita, et vxor eius Monialis.


page 226, image: bs226

Hispani metiuntur religionem suis commodis, nec vnquam eius causa Principatus ex suis manibus dimittent. Pontifex Rom. coniecit in vincula quendam astrologum, quem dicitur velle extremo supplicio afficere, eo quod praedixerit ipsum hoc anno moriturum. Constituit transferre Terracinam vrbem maritimam in alium locum, vbi aiunt esse aerem salubriorem. Miror moribundum illum senem talia tentare, quae antea nemini venerint in mentem, et tamen ea vrbs est antiquissima: nam fit mentio eius in historiis ante duo millia annorum. Fuit praecipua vrbs Volfcorum quorum lingua nominata est Auxur. Est in eo itinere, quo itur Roma Neapolim, ad eam viam, quae olim Appia dicebatur. Id facit fatuus ille senex ambitione, vt aliquam sui memoriam ad posteritatem relinquat: sicut etiam Romae extruit longissimam plateam a templo Lateranensi ad Sanctam Mariam maiorem, cum magno dispendio eorum, quorum aedes et hortos corrumpit. Huguenoti et Pontificii fecerunt inducias in plerisque Galliae locis, vsque ad exitum conuentus, qui iam Compendii celebratur, in quo vt sperant agetur de pace. Illis tamen induciis non comprehenditur ditio Pontificia, quae misere deuastatur, nec tamen Regis Galliae ministri voluerunt concedere transitum militibus Italis, qui eoa Pontifice mittebantur. Hac septimana nullus cursor huc venit ex Inferiore Germania, quod nunquam antea acciuit, ex qua huc veni. Inde multi coniiciunt res non succedere ex animi sententia illi nouo Praefecto, ipsumque dare operam, ne eius rei fama dispergatur. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Viennae decima octaua die Jan. 1574.

EPISTOLA CXXIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi alteris meis literis, quid de apparatibus Turcicis sit huc scriptum Constantinopoli. Hispani putant Turcas daturos operam, vt Tunetem recuperent, et propterea summa diligentia muniunt eam. Turcicus Imperator nuper auxit numerum Janizarorum et persoluit militibus Classiariis stipendia, quae ipsis debebantur. De Venetorum pace varia huc scribuntur ex Italia: nam aiunt Turcas iniquisfime cum ipsis agere, et propterea ipsos conscribere sex millia militum, quos mittent in Craetam, Corciram et Cephaloniam. Constantinopoli vero scriptum est, a viris rerum earum peritis, inter ipsos et Turcas tantum esse controuersiam de oppidulo Xemonico, quod abest a Zadra sex aut septem milliaribus Italicis, et obtinetur a Turcis, qui nolunt illud restituere Venetis, cum tamen ex conditionibus pacis inter ipsos factae, teneantur


page 227, image: bs227

restituere, quicquid occupauerunt in Zadrensi territorio, ad quod pertinet illud oppidulum. Turcae dicunt se prohiberi religione, ne illud restituant, cum ibi consecrauerint Moscheam, ac suos mortuos sepeliuerint. Si denuo sumant arma Veneti, oportet subesse causam aliquam grauiorem controuersia de eo oppidulo. Scripserunt quidam Augustinum Tronum Praefectum triremis Venetae, cepisse non procul a Corcira nauem Turcicam, quam cum spoliasset flammam in eam iniecit, vt exusta ea parte nauis, quae super aquam extabat, mergeretur: sed est falsus sua opinione: nam nauis vi ventorum implsa peruenit Dirrachium. Aiunt ea re valde commotos esse Turcas, et dira minitari Venetis, qui quidem dicunt, nauem a se captam fuisse piraticam, sed Turcae id negant. Huguenoti nuper occupauerunt in ditione Pontificia munitum locum, qui nominatur Rocca. Non tantum habent virium praefecti Pontificis, vt audeant vrbes munitas egredi, quare Marcus Antonius Martinengus, qui est inter ipsos summus, petiit a Pontifice, vt ei subsidia aut successorem mitteret. Pontifex quidem misit ei duas turmas equitum, qui sunt ad Nicaeam in ditione Ducis Sabaudiae, et aliquot cohortes peditum, qui vecti sunt nauibus Massiliam, sed praefecti Regis Galliae neutris permittunt transitum in Pontificiam ditionem, et dicunt se id facere mandato Regis, qui videat tam exigua auxilia, tantum irritatura Huguenotos, et nihil profutura. Pontifex id fert aegerrime et petiit a Pompeio Lauoio, qui nauigans in Hispaniam appulit Massiliam, vt a Praefectis Regiis suis militibus transitum impetraret, quod quidem tentauit, sed parum profecit. Parum abfuit quin nuper occupauerint Hugnenoti Montempessulum, vrbem amplam, quae septem aut octo milliaribus abest a Nemanso, quam sibi arcem belli constituerunt. Res erat iam instructa et clam ad centum milites in vrbem introduxerant. Verum nescio, quo malo fato eorum accidit, vt quidam ex ciuibus, qui vrbem prodere constituerant, verberauerit vxorem suam, earum rerum consciam, quae properans ad Magistratum, totam conspirationem ei indicauit. Magistratus statim populum ad arma conuocauit, et quosdam ex conspiratoribus cepit ac supplicio affecit. Scribunt, Conuentum, quem Rex Galliae indixerat Compendium, translatum esse ad S. Germainum in Laia, qui locus abest a Lutetia quinque milliaribus. Habebit Rex satis quod agat: nam ipsi etiam Pontificii incipiunt detrectare solutionem Vectigalium. Est huc ex Italia scriptum, Regem Galliae vt populum placaret, sustulisse vectigal, ex quo habebat annua octingenta millia francorum: quod non credo esse verum. Ante triduum Mareschalcus aulae Caesareae misit ex arce in carcerem duos ex ministris eius, qui hic procurat negotia Regis Galliae, eo quod dicerentur prouocasse ad pugnam vnum ex satellitibus Imperatoris,


page 228, image: bs228

Doctor Andreas fuit earum rerum spectator. Ex Belgio scribitur nouum Praefectum magno studio iam reparare Classem, vt Midelburgo subueniat, et ob eam rem profectum esse Bergam ad Scaldim. Princeps autem Orangius nauigauit Flessingiam, vbi Classis Gueusiorum expectat aduersarios, vt cum eis confligat. Dominus de Beauuois Inferioris Germaniae Amiralius cecidit in naui, estque eo casu ita afflictus, vt dicatur esse in vitae periculo. Nouus Praefectus conscribit in Hannonia, Attrebatibus et vicinis locis, quadraginta signa peditum. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Viennae 25. die Jan. 1574.

EPISTOLA CXXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quoniam Hispani suspicantur Turcas hoc anno daturos operam, vt Tunetem recuperent, dies et noctes laborant in munienda arce, quam ibi coeperunt aedificare, cuius ambitus dicitur esse sesqui milliaris Italici. Impediuntur tamen lue, quae coepit in vrbe grassari, ac etiam a Turcis, qui adiunctis sibi aliquot millibus Arabum, omnia circa Tunetem infesta reddunt, et impediunt, ne quid commeatus in vrbem inuehatur. Hispani iusserunt Mule Amethem Regis Amidae fratrem colligere equites Mauros apud quos valet gratia, et Turcarum ac Arabum praedandi licentiam reprimere. Melitenses etiam sibi valde metuunt, et se diligenter muniunt. Scripserunt ad omnes sui ordinis equites, vt intra finem Aprilis praesto sint in Insula ad eam tuendam, si forte a Turcis inuadatur. Veneti firmant praesidiis suas vrbes maritimas, et CIassem instruunt ad sua defendenda. Aliqui ex eorum subditis conqueruntur se nimis grauari, et detrectant quaedam onera. Simulant autem ipsi se non abundare pecunia: nam publice significauerunt, si quis velit dare pecuniam foenori se accepturos, et daturos septem annua pro centum in sorte. Hispani conqueruntur se sustinere totum onus belli, quod pro defensione Italia geritur aduersus Turcas: Principes vero Italicos sedere tanquam otiosos spectatores euentuum belli, et nihil aut parum subsidii ad illud conferre. Joannes ab Austria nondum est profectus in Hispaniam. Aiunt eum venturum Genuam sub finem huius Mensis, et ibi conscensurum nauem. Metuunt in Italia, ne per eius absentiam omnia remissius parentur, quae ad bellum pertinent, quod si Aprili Mense parata fuerit Classis Turcica, vt suis mandauit Imperator Selimus, metuendum est, ne in nostrum mare nauigans reperiat Hispanos adhuc imparatos, et multum damni inferat Italiae.


page 229, image: bs229

Equites quos Pontifex Rom. mittebat subsidio Auenionensibus aduersus Huguenotes, redierunt in Italiam. Peruenerunt vsque ad Varum fluuium, sed Praefecti Gallici noluerunt ipsis concedere transitum per ditionem Regis. Cum peditibus qui nauigauerant Massiliam denegaretur etiam transitus, aliqui ipsorum clandestinis itineribus Auenionem peruenire conati sunt. Nonnullis quidem id successit feliciter, sed plurimi sunt intercepti ab Huguenotis, et ab ipsis male mulctati. Scripsi antea ad V. Celsit. huc esse scriptum Regem Galliae remisisse subditis suis quaedam Vectigalia, ex quibus habuit annua octies centena millia francorum, sed me credere id non esse verum. Ego vero hic iam resciui ex iis, qui ex Gallia veniunt, id esse verissimum, nec tamen populum esse ea re placatum, sed longe plura a Rege postulare, et propterea indictum esse conuentum in Gallia. Antequam celebratus sit conuentus, delecti sunt in singulis Prouinciis viri honesti, quibus fuit iniunctum, vt in vrbibus et pagis populi querelas audirent, et eas ad conuentum deferrent. Sunt et aliae querelae Ecclesiasticorum et nobilitatis, et Proceres inter se dissentiunt; nam aliqui videntur id agere, vt Reginam in ordinem redigant. Montmorancius qui in suis arcibus antea aegrotauit, vel potius morbum simulauit, venit tandem ad conuentum stipatus plurimis ex nobilitate, qui ipsi sunt addicti. Suspicantur in aula fratrem eius Danuillium, qui in Gallia Narbonensi praeest Regiis copiis, noluisse opprimere Huguenotos, cum sese eius rei obtulissent occasiones, et clam cum ipsis communicasse consilia. Ad haec mala accedit, quod quidam nuper conati sunt insidiis Rupellam opprimere, quorum caput fuit Praefectus vrbis Pictauensis. Sed detecta coniuratione Praefectus ille, cum multis aliis coniecti sunt in vincula a Ruppellensibus, qui miserunt ad Regem Legatos, qui de ea re conquererentur. Cum autem Rex respondisset se inscio haec esse facta. Rupellenses affecerunt supplicio eos, quos in sua potestate habebant, et suam vrbem diligentissime coeperunt munire. Vt vno verbo dicam, omnia videntur in Gallia spectare ad mutationem. In Belgio adhuc certatur de Midelburgo, cui conatur subuenire nouus Gubernator, qui ad eam rem instruxit Classem centum et quinquaginta nauium, quae Antuerpia soluit 25. die superioris Mensis, ita vt existimem Hispanos iam conflixisse cum aduersariis. Imperator superioribus diebus sensit magnos cruciatus ex calculo, ita vt per quinque aut sex dies valde parum commederit, sed Dei beneficio, iam bene habet. Constituit intra paucos dies proficisci Posonium, quo conuenient ordines Regni Hungarici. Aegrefert Archiducem Ernestum nihil potuisse impetrare a Bohemis, qui nec videntur ipsum eo honore affecisse quo decebat. Moraui fuerunt obsequentiores; concesserunt enim partem eorum, quae ab ipsis petebantur. Hic credimus Poloniae Regem


page 230, image: bs230

coronandum vicesima prima die huius Mensis, quamuis multi dicant, id nondum esse certum. Fama est hic, Regem persuasum a quodam Mathematico velle differre suam coronationem in aequinoctium. Quae de irruptione Moschorum in Lithuaniam et Liuoniam dicuntur sunt falsa. Moschus mittit Legatos ad Regem Poloniae, qui, vt est fama, agent de pace vel de induciis. Rozembergius profectus est Oempontem, vbi dicunt eius et Ferrariensis Ducis nuptias celebrandas sub tempus Bacchanalium. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae oct. die Febr. 1574.

EPISTOLA CXXV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Scribitur ex variis locis Turcas facere maximos apparatus ad inuadendam Italiam, aut loca ei vicina, sed nondum audimus Hispanos se instruere ad eius defensionem, ita vt multi existiment eos destitui pecunia. Muniunt diligenter arcem, quam eo eperunt aedificare Tuneti, existimantes Turcas eo conuersuros omnem suum impetum. Veneti praeseferunt se valde metuere, ne a Turcis denuo inuadantur, et videntur se vtcunque parare ad defensionem, sed multi putant ipsos id tantum simulare, vt iniiciant Hispanis spem aliquam renouandi foedus dissolutum, vt habeant eos interea sibi addictiores. Eam simulationem iuuare etiam creduntur Turcae, vt Hispanos reddant magis securos. Pontifex Rom. hortatur diligenter Imperatorem, et Principes omnes Italiae, vt ineant foedus cum Hispanis aduersus communem hostem, qui quidem volunt omnes videri non esse ab ea re alieni, sed tantum verba dant, et parum aut nihil subsidii, quod satis intelligunt Hispani, et conqueruntur se suscepisse hoc bellum pro defensione Italiae, et turpiter ab Italis in ipso periculo deseri. Joannes ab Austria est adhuc Neapoli, nec putatur iturus in Hispaniam, vt antea ferebatur. Mittit eo Joannem Cardonium Praefectum Classis Siculae, vt Regi indicet, quo in statu sint res Italicae. Puto V. Celsit. dudum audiuisse de pugna in Scaldi commissa, cuius fama hanc aulam valde contristauit. Clades illa praeter expectationem accidit Hispanis, qui sibi certam de aduersariis victoriam promittebant. A plerisque huc est scriptum, eos amisisse quatuordecim naues; alii vero dicunt quatuor et viginti. An post eam pugnam Midelburgum se se dediderit Principi Orangio, nondum hic scimus. quoniam Gueusii sperant, se opimam praedam in oppido inuenturos, ita pertinaciter illud oppugnant. Imperator misit Legatos ad Rhenum per quos conatur impedire, ne progrediantur milites,


page 231, image: bs231

quos Dux Christophorus Palatinus et Comes Ludouicus Nassauius dicuntur conscribere, ad ferendum auxilium Principi Orangio. Accepiliteras ex Anglia, in quibus scribitur Comitem d'Esmond Hibernum euasisse ex carcere, in quo per aliquot annos detentus fuit, et concitasse aduersus Reginam Angliae bonam partem Hiberniae. Angli qui erant in Hibernia, funt a ipso victi praelio, in quo multi ex Anglica nobilitate occubuerunt, inter quos nominantur duo filii Baronis ab Hunsdon, qui est propinquus Reginae, quae coacta est reuocare Anglos, qui toto hoc bello militarunt Principi Orangio. Audio fuisse sex ipsorum signa, quibus vbi in Angliam redierunt, numerata sunt stipendia, quae a Principe Orangio ipsis debebantur, aciussi sunt quam celerrime ire in Hiberniam. Rex Poloniae venit Cracouiam decimo octauo die huius Mensis. Debuit autem coronari vicesimo primo. Misit huc Legatum, qui ageret gratias Imperatori prohumanitate, quamministri ipsius exhibuerunt ei in Lusatia, quam omnes Galli mirifice praedicant. Putatur statim post coronationem iturus Varsauiam, vbi conueniunt Proceres Polonici de statu Regni constituendo cum Rege deliberaturi. Rex Sigismundus Augustus sepultus fuit Cracouiae magna pompa, die vndecima huius Mensis. Soror eius deduxit funus incedens media inter Legatos Imperatoris et Regis Galliae. Sequebantur eos Legati Regum Hungariae et Poloniae, et Reginae Sueciae, ac viduae Brunsuicensis, quae fuit Regis soror. Pauci Galli mansuri sunt cum Rege, nec enim Regio nec mores Polonorum ipsis placent. In Gallia adhuc agitur de pace, nam deest pecunia ad gerendum bellum, et dissentiunt inter se Proceres. Regma mater Regis mordicus retinet Regni administrationem contra Procerum voluntatem, qui volebant rem deducere ad conuentum, in quo de ipsa Regni administratione deliberaretur, sed Regina ipsorum omnia consilia euertit. Rex et ipsa dederunt operam, vt Guisii et Montmorancii reconciliarentur, quod quidem dicunt esse factum, sed talis erit reconciliatio, qualis solet esse eorum, qui acceptis et illatis multis iniuriis mutuum odium alte imbiberunt. Pontificii et Huguenoti fecerunt inter se inducias in Gallia Narbonensi et in Delphinatu. Post eas inducias Huguenoti longe maiore numero quam antea irruperunt in ditionem Pontificiam, in qua obsident pontem Sorgae, quod oppidum abest tantum duobus milliaribus ab Auenione. Quidam huc scripserunt praecipua Delphinatus oppida defecisse ad Huguenotos, quod credo non esse verum: nam heri accepi literas Geneua, quae nullam faciunt eius rei mentionem, cum tamen non procul absit ab illis locis. Mense superiore Legati Regis et Huguenotorum conuenerunt in oppido Lunel, quod est inter Nemansum et Montempessulum, vt de pace agerent, quid autem effecerint nondum scimus. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Viennae 23. die Febr. 1574.



page 232, image: bs232

EPISTOLA CXXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, hac hora accepi literas scriptas Cracouiae die coronationis ipsius Regis, quae facta fuit 21. huius Mensis, paulo post horam duodecimam. Rex nullum aliud Juramentum praestitit, quam quod soliti sunt ante ipsum praestare Reges praedecessores. Hoc tantum fuit additum. Pacem et tranquillitatem inter dissidentes de religione tuebor et manutebeo. Gueusii nuper pulchro stratagemate illuserunt Hispanis, qui se omnium hominum sapientissimos esse iudicant. Duas naues ita instruxerunt rebus omnibus, quae conspici poterant, vt viderentur Hispanicae, quae tanquam fugientes hostem persequentem, quanta poterant contentione nauigabant, miserabiliter implorantes auxilium Classis Hispanicae, quae in vicino loco stationem habebat. Eas persequebantur aliquot naues Geusiorum displodentes plurima tormenta maiora, tanquam cuperent eas ita conquassare vt mergerentur. Hispani iudicantes sibi fore ignominiosum, et socios iudicaturos sibi in ipsis parum esse praesidii repositum, si paterentur istos in suo conspectu ab aduersariis opprimi, eduxerunt Classem ex portu, vt cum Gueusiis confligerent. Facto pugnae nitio duae illae fugitiuae naues laruam deposuerunt, cum enim receptae essent in in Classem Hispanicam, vno et eodem tempore plura tormenta disploserunt, et multum damni intulerunt Hispanis, qui inopinato casu perterrefacti, de fuga potius, quam de pugna cogitauerunt. Captae sunt vndecim ipsorum naues et abductae Flessingiam. Quot fuerint mersae nondum scio. Julianus Romerus fuit ductor Classis Hispanicae, qui cum videret nauem qua vehebatur, circumuentam ab hostibus, de ea desiliit, et in vicinum littus enatauit. Post acceptam illam Cladem Hispani videntur minus fidere Gallis quam antea: nam auxerunt militum praesidia in illis vrbibus, quae spectant ad Galliam. Credo eos metuere, ne quid tale tentetur, quale tentatum est, iam est fere biennium, quum vrbs Montensis capta fuit, cum praesertim intelligant, Comitem Ludouicum Nassauium conscribere militem. Gueusii, qui sunt ad S. Gertrudis Montem, nuper occuparunt oppidum Oesterwick, quod duobus milliaribus abest ad Boscoduce, quod spoliarunt et incenderunt. Sunt qui scribant Midelburgenses fecisse diditionem, alii dicunt tantum ad huc ipsis superesse commeatus, vt possint ad Mensem perferre obsidionem. Scriptum est Colonia fures ingressos summum templum illius vrbis, abstulisse donaria ex auro, argento et gemmis, quae aestimantur centum millibus aureorum. Recens allatae sunt literae Constantinopoli, in quibus scribitur Venetos melius quam antea de pace sperare, simulant tamen


page 233, image: bs233

se non fidere promissis Turcarum, et propterea constituerunt breui eligere Praefectum classis, quam instruunt ad tuendas suas Insulas, et Dalmatiae littora Scribunt missa esse ex Hispania in Italiam octies centena millia coronatorum, et in Inferiorem Germaniam quinquies centena millia. Hispani strenue laborant in munienda arce Tunetana, in quam iam inuexerunt sexaginta maiores bombardas. Constituerunt etiam munire Bisertam, vbi dicunt esse tam vberem piscationem, vt Rex Hispaniae sit habiturus singulis annis ex eius vectigalibus sexaginta millia coronatorum, ex toto vero Regno Tunetano, quater centena millia. Jam autem tam multi Mauri eo redierunt, vt Hispani ex iis decem millia armare possint. Scribunt Roma, Ducem Bauariae constituisse eo mittere filium suum Ernestum, qui est Episcopus Frisingensis, et Ducem Mantuanum ambire dignitatem magni Ducis, vt possit stultitia certare cum Florentino. Vicesima octaua die superioris Mensis Albanus fuit Taurini, quod est praecipium oppidum Ducis Sabaudiae in Pedemonte. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Viennae 25. die Febr. 1574.

EPISTOLA CXXVII. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Cum Imperator heri expatiatus esset extra urbem, significatum est ei Turcas obsidere arcem Kanisia, qua re audita, festinanter huc rediit. Dicunt fuisse quinqua millia Turcarum, qui primo impetu ceperunt suburbium, quod est ad arcem, quam iam obsident. Alii dicunt, eos quidem cepisse suburbium ac diripuisse, sed postea discessisse multa hominum millia secum abducentes. Arx habet quinque propugnacula: nam eius picturam vidi, et est tam ampla, vt oppidum dici possit. Est sita in loco palustri sicut fuit Zigetum, et habet suburbium amplissimum, quod etiam situm est in loco palustri, ac non solum natura, sed etiam arte munitum. Non procul autem abest a finibus Stiriae. Praefectus ipsius arcis est hic, quo venit, vt peteret militibus pecuniam, quibus multorum Mensium stipendia debentur. Paulo post de hac re certiora ad V. Celsit. scribam, nam fama est primum heri vesperi perlata, haec autem scribo ante lucem, eo quod paratus sit ad discessum tabellarius. Rex Hungariae et Archidux Ernestus hodie a prandio hinc discedent ituri Posonium ad conuentum Hungaricum. Imperator non putatur eo iturus nisi necessitas eum cogat id facere: nam multi metuunt, ne Hungari inuitati exemplo Bohemorum, se minus faciles Imperatori exhibeant. Carolus Archidux iam rediit Oeniponte Grecium, quo est profectus, vt eum conueniret


page 234, image: bs234

Comes Arhembergius missus huc a nouo Praefecto Inferioris Germaniae, vt, sicut est hic fama, peteret ab Imperatore et fratribus eius militem, et puluerem tormentarium. Jam dubitatur an Ferrariensis sit ducturus filiam Ducis Bauariae, cum antea diceretur omnia inter ipsos esse transacta. Fuit cum ipsis Principibus Oeniponti Legatus Pontificius, ita ut multi suspicentur non solum de nuptiis, sed etiam de religione aliquid esse tractatum. Aiunt fuisse in Polonia magnas contentiones de Juramento, quod debuit praestare Rex cum est coronatus: nam Pontificii volebant, vt more veterum Regum iuraret solum se conseruaturum religionem Romanam, alii vero dicebant, aliud sibi esse promissum ab Episcopo Valentino, post longam disceptationem addita est clausula de qua antea scripsi. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Viennae 27. Febr. 1574.

EPISTOLA CXXIIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Veneti putabant se bene consuluisse suis rebus facta pace cum Turcis insciis Hispanis, et sperabant se fore otiosos spectatores belli, quod Hispani et Turcae inter se gererent: cumque ab vtrisque sibi metuant, cupiebant eos duiturno bello et mutuis cladibus vires suas atterrere. Verum res longe aliter cecidit, quam ipsi sperauerant, fueruntque Hispani magis industrii, quam ipsi in nectendis dolis: multi enim suspicantur eos magnam vimpecuniae profudisse, vt perficerent per Mahometem Bassam et alios, qui plurimum valent auctoritate, ne pax cum Venetis facta rata habeatur. Ea autem ratione totam molem belli deriuarunt a se in Venetos, qui cum sint Turcis propinquiores, et habeant in Dalmatia ditiones Turcicis contiguas, primi haud dubie bello petentur, nisi eadem fraude Hispanos circumvenerint, qua sunt ab ipsis circumuenti: hoc est maiore pecunia quam ipsi, venalem Bassarum fidem redemerint, qua vnica ratione tempestatem illam a serepellere possunt. Sed tamenres sunt iam eo deductae, vt videantur difficulter euitaturi bellum; nam Turcae dicuntur tradidisse custodiae Legatos eorum, qui fuerunt Constantinopoli. Sunt autem tres numero omnes magnae auctoritatis in Republ. Praeterea triremes, quae ad Rhodum excubant, ceperunt ac diripuerunt duas naues Venetas redeuntes Alexandria, et huc scriptum est ex Italia, naues omnes et merces Venetas, quae fuerunt in Imperio Turcico, ipsius Selimi Imperatoris mandato detineri. Aiunt mandatum esse Beiglerbeio Graeciae, vt quantum posset, equitatum et peditatum duceret in Peloponnesum ac in Dalmatiam. Occhialus soluit sub hoc tempus Constantinopoli cum sexaginta


page 235, image: bs235

triremibus, et aliquot nauibus piracitis, vt militem, qui est in Peloponneso transuehant in Cretam, aut saltem impediat, ne militem praesidiarium eo mittant Veneti, qui cum sperarent se pacis ante annum factae confirmationem impetraturos, dimiserunt bonam partem militum, quos in praesidiis habebant, idque in Creta praecipue fecerunt, eo quod ibi sit summa annonae caritas et penuria. Jam vero mandauerunt Sfortiae Palauicino, qui est summus inter ipsorum praefectos militares, vt quanta poterit diligentia conscribat militem, cumque eo nauiget in Cretam. Quidam scribunt eum habere mandatum de conscribendis decem millibus, alii scribunt minorem numerum: sunt etiam qui maiorem. Prosperum Columnam iusserunt conscribere quatuor millia ad tuendam Dalmatiam. Is Prosper Columna fuit hic ante duos Menses, et renunciauit Imperatori stipendium, quod per aliquot annos ab ipsius Maiestate habuerat. Veneti constituerant hoc anno armare tantum sexaginta triremes, ad tuenda sua litora, sed ad easiam adiiciunt alias quinquaginta. Quod si denuo coniungerentur Hispanis, et Hispani armarent ducentas triremes, vt dicunt se facturos, eorum classes coniunctae non essent futurae inferiores Turcica, quae dicitur fore trecentarum et aliquot triremium, et viginti Mahonarum, quibus se adiungent multa alia minora nauigia. Conscribunt etiam Veneti militem Helueticum, cuius futurus est ductor Melchior Luzi Vnderualdensis, sed quantus sit futurus numerus, nondum audiui. Pontifex conatur reconciliare animos Venetorum Hispanorum, et disruptum illud foedus denuo constringere, a quo quidem vtrique se non abhorrere prae se ferunt, sed omnia ita lente aguntur, vt etiamsi haec actio habeat successum, nullam tamen poterit hoc anno fructum parere. Hispani imperauerunt Neapolitanis, vt hoc anno instruant quinquaginta triremes, et Siculis, vt quadraginta, quod omnes iudicant fore ipsis impossibile, cum regiones illae fint prorsus exhauctae hoc diuturno bello. Missi sunt Neapolim Commissarii ex Hispania, qui inquirant in eos, qui pecuniam Regiam administrauerunt. Aiunt eos iam multos tradidisse custodiae; et inter quos nominatur Marchio a S. Cruce, cuius fuit maxima auctoritas in Classe: imo nullus se fortius toto hoc bello gessit. Si quid enim fuit aggrediendum, in quo aliquid esset periculi, ille semper ad id est abhibitus. Ea res male habet Joannem ab Austria, ad cuius existimationem minuendam videntur haec esse instituta, etiamsi Hispani dicant nihil ad ipsum pertinere. Credunt adhuc in Italia, eum iturum in Hispaniam, et Ducem de Sessa mansurum loco eius in Italia, vt interea dum aberit, curet Classem instrui. Vigesima octaua die Januarii Rex Gallia concessit fratri Alenconio generalem praefecturam Regni, quam antea habuit Andeganensis. Conati sunt aliqui ex Proceribus, et praecipue Guisii eam rem impedire, et persuadere Regi, vt


page 236, image: bs236

hanc praefecturam conferret Duci Lotharingiae, vt eum sibi addictiorem redderet. Quantum ad pacem attinet, de qua iam agitur in Gallia, nemo prudens audet quicquam sperare: nam Huguenoti proponunt Regi conditiones, quas salua sua existimatione acceptare non potest. Legati eorum sunt liberius locuti in aula, quam cupiuissent, ii, qui sunt auctores istorum malorum. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae, Viennae 16. die Martii 1574.

Cum iam obsignarem literas mihi significatum est ex aedibus Legati Veneti, hac hora aduenisse Cursorem, qui nunciet decimoquinto die superioris Mensis, conclusam fuisse Constantinopoli pacem inter Turcas et Venetos, qui statim numerauerunt Turcis centum millia Ducatorum.

EPISTOLA CXXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, cum Hispani a suis vicinis accusarentur in conuentu Spirensi, et peteretur ab Imperio, vt cogeret eos satisfacere pro iniuriis, quas intulerant, mandaretque, ne in posterum quenquam ex Imperii ordinibus laederent, noluerunt tunc temporis Imperii auctoritatem agnoscere. Iam vero cum videant crudelia sua consilia, non habere eum successum, quem ipsi sperauerant, cuperent Imperium suscipere eorum defensionem. Agunt itaque cum Imperatore vt eius rei curam suscipiat: qui quidem istis malis libenter mederetur, sed non eo modo forte quo vellent Hispani, qui cuperent eos, qui ipsis aduersantur, opprimi, et sibi saeuiendi in quoslibet pro arbitrio, facultatem restitui. Dicunt Imperatorem de iis rebus nuper ad Regem Hispaniae scripsisse, et hortatum esse eum, vt cedat tempori, et ineat alia consilia quam hactenus fecerit, et de pace cogitet, cum vix sit sperandum armis recuperari posse eas vrbes, quae ab ipso defecerunt. Sed sane non erit facile excogitare conditiones pacis, quas vtraque pars acceptet. Multi scribunt Principem Orangium reperisse Midelburgi merces maximi pretii, cuius rei fama, etiamsi forte non sit vera, facit vt milites libentius ad ipsum accedant. Aiunt oppidum Duinkerken sese dedisse Gueusiis. Habet portum, qui est postremus flandriae versus Galliam, qui vnicus superfuit, in quo cum Gallis et Anglis negotiarentur, a quibus vehebantur ad ipsos multa ad victum necessaria, et praesertim vinum ex Gallia, et maxima vis piscium ex Anglia. Heri venit huc Gallus quidam, qui mihi dixit, se vidisse non procul ab vrbe Metensi mille et ducentos milites Gallicos, quorum dux est Cratius Praefectus Lutreae, qui plures adhuc expectet. Quo sit eos ducturus nondum audiui. Sed Dux Christophorus Palatinus


page 237, image: bs237

et Comes Ludouicus Nassauius tam procul inde discesserunt, vt si tentent se ipsis coniungere, non sint id facturi sine maximo suo periculo. In Gallia indies omnia magis perturbantur. Sub finem superioris Mensis, nunciatum est Regi, conspectos esse trecentos aut quadringentos equites in sylua Montfortensi, qui postea occupauerunt oppidum Epernon, quod abest a Lutetia decem milliaribus Gallicis. Rex tunc temporis laborabat quartana in arce S. Germani, puae est media inter Lutetiam et illud opidum. Vbi haec audiuit, recepit se Lutetiam. et misit ad istos Torcium virum magnae auctoritatis, vt ex iis sciret, quam causam haberent corripiendi arma. Dixerunt sibi esse significatum iniri in aula consilia de ipsis opprimendis domi: conuenisse itaque, quia iudicauerint satius esse pugnantes in acie occumbere, quam domi instar pecorum mactari. Vbi Regi fuerunt haec renunciata, significauit eis, sibi nihil tale vnquam in mentem venisse, et se velle promissam eis securitatem bona fide seruare, si deponant arma, et se domi contineant, seque ignoscere ipsis, quod iam arma corripuerint, quoniam videat eos non malo animo id fecisse, misitque ad eos literas suo sigillo munitas, quae hanc ipsius promissionem continerent. Corripuerunt etiam in aliis arma Huguenoti, et praesertim in Pictonibus, vbi occupauerunt oppidum Lusignanum, simul cum arce quae est munitissima. Abest Lusignanum quinque milliaribus a Pictauio ea via, qua itur Rupellam, quae inde abest sesqui diei itinere. Accidit ante Mensem in aula Gallica, vt quidam nobilis, quem nominant Vantabran, nescio quid dixerit Duci Guisio in aurem, qui eius verbis irritatus strinxit in eum gladium, et fugientem vsque fere ad cubiculum Regis est persecutus: haec enim acciderunt in arce Regia. Interrogatus Guisius quam ob causam tam vehementer incanduisset, respondit hunc monuisse, vt sibi caueret a Montmorancio, quem sciret subornasse quosdam ad ipsum interficiendum. Se itaque incanduisse, quia sciret id esse falsissimum, et esse plus virtutis in Montmorancio, quam vt quid tale cogitet. Alter vero captus, ac etiam (vt aiunt) tortus, constanter negauit se id dixisse. Eo facto conflauit sibi magnam inuidiam Guisius, cum videatur nobili viro, a quo non fuerat laesus, fecisse iniuriam, et praesertim eo in loco, vbi capitale est stringere gladium. Dux Ferrariensis hic iam mansit, per nouem aut decem dies; heri autem aduenerunt ex Polonia duo adolescentes ex Guisia Familia. Vnus est frater Ducis Guisii, alter patruelis. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsit. et toti Illustriss. Vestr. Familiae. Viennae [gap: print faded] die Martii 1574.

EPISTOLA CXXX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Rex Rudolphus et Archidux


page 238, image: bs238

Ernestus redierunt huc Posonio ante octiduum. Imperator impetrau ab Hungaris, vt quilibet rusticus in biennio quaternos thaleros saluat, sed ea conditione, ne pecunia ex Regno efferatur, sed impendatur in stipendia militum, et in munitiones vrbium, quae sunt in limitibus. Actum est in comitiis de redimendis tredecim vrbibus Schepusii, quae dudum fuerunt oppignoratae Polonis, sed de ea re nullum est factum decretum. Credo etiam quod Poloni eas non restituerent. Videntur Turcae nonnihil quietiores quam antea nam ab aliquot diebus de ipsorum excursionibus in Hungariam nihil audimus. Legati Imperatoris qui sunt Constantinopoli nondum impetrauerunt induciarum prorogationem. Ante octiduum missus est ad eos cursor. Munera etiam breui eo mittentur. Rex Poloniae liberatus est febre tertiana in quam inciderat. Profecturus est breui in Prussiam et Lithuaniam. Cupit retinere aliquos ex Gallis, quos secum adduxit, sed omnes cupiunt redire in patriam. Multi ex iis hac adhuc iter faciunt. Joannes ab Austria dicitur discessisse Neapoli 22. die superioris Mensis, nauigauit inde Genuam, et Genua in Hispaniam. Pontifex misit filium suum naturalem in Ciuitatem veterem, vt eum praetereuntem ibi exciperet. Accepit a Rege Hispaniae pro viatico septuaginta millia coronatorum. Dux Suessanus nepos magni illius Consalui Cordubensis, qui Mauros Granata expulit, succedet in eius locum. Hispani constituerunt hoc anno armare septuaginta aut octoginta tantum triremes, vt impediant, ne Classis Turcica sese diuidat ac latius euagetur, et eodem tempore det damnum in pluribus locis. Existimant autem Turcas inuasuros Tunetem, quare arcem recens extructam, quanta possunt diligentia adhuc muniunt. Mandatum est Marchioni a S. Cruce vt eo nauiget, et militem necessarium, et quantum poterit commeatus conuehat. Milites Germanici quorum dux est Comes Albertus a Ladron, valde metuunt, ne eo mittantur. Scribitur ex variis locis idque omnes aulici hic affirmant, Hispanos promisisse suo Regi sex et triginta milliones coronatorum soluendos intra quinquennium, quod mihi videtur prorsus incredibile, cum ea pecunia excedat quingentas et sexaginta tonnas auri, si more Germanico numeremus. Instruitur in Hispania Classis, qua constituerunt vehere in Inferiorem Germaniam sex millia militum Hispanorum. Accipiunt autem Hispani multas naues commodato a Rege Portugalliae, ac etiam sibi adiungent quando erit nauigandum, multas mercatorum naues, ita vt sperent totam classem fore ducentarum nauium, cuius futurus est Praefectus Petrus Melendes. Aiunt autem Gueusios non tantum non terreri ista iactantia Hispanorum, sed etiam constituisse nauigare versus Hispaniam, vt ipsis mature occurrant, et aiunt esse in portu Rupellano naues aliquot Gallicas et Anglicas, quae se ipsis adiungent. Hispani dicunt se breui ducturos in Inferiorem Germaniam sex millia Italorum, et


page 239, image: bs239

totidem Heluetios, praeter Hispanos quos classis eo vehet. In Gallia non tantum non sunt compositae veteres turbae, sed etiam aliae sunt recens exortae in Normandia et in Pictonibus, vbi Huguenoti iam collegerunt satis validas copias, et aliquot vrbes occupauerunt. Nontgomerius est Dux eorum qui sunt in Normandia, ad quos recens ex Anglia nauigauit. Rex est prorsus inops consilii, quia nec habet militem paratum nec pecuniam, et ipsa nobilitas Pontificia abhorret ab istis bellis ciuilibus, et fere omnes, qui non fuerunt participes caedis Amiralii et aliorum, dicunt, Huguenotos merito corripere arma ad tutandam suam salutem, cum nihil obseruetur eorum quae hactenus fuerunt ipsis promissa. Plurimi autem cupiunt remoueri ex aula quosdam, qui potius assentationibus quam bonis artibus peruenerunt ad auctoritatem et opes maximas. Sed omnes fere vno ore petunt, vt Itali qui omnes Regni facultates depascuntur, pellantur ex aula. Rex conuocauit Lutetiae opulentis simos quosque ex ciuibus, et priuatim a quolibet petiit mutuo pecuniam. Dicunt eum conscribere sex millia Helueticorum. Forte etiam conscribet militem in Germania vel potius cogetur, quandoquidem maxima pars nobilitatis Gallicae detrectat militiam. Ego omnia fausta precor V. Celsit. et toti Illustriss. V. Familiae. Viennae 14. die Apr. 1574.

EPISTOLA CXXXI. [correction of the transcriber; in the print CXXV.] Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, per Mensem fere Turcae fuerunt quietiores, quam antea in vicina nobis Hungaria, sed iam dicuntur conuenire prope Strigonium longe maiore numero, quam superioribus Mensibus, et habent in curribus naues ad conficiendos pontes. Ignoratur adhuc hic quid sint facturi, nondum enim peruenerunt in ditionem Imperatoris. Praeterea dicunt milites exauctoratos ab Imperatore, et eos qui ex praesidiis profugerunt, conuenisse magno numero ab Tibiscum fluuium, quodam in loco, qui non procul abest a finibus Imperatoris, Vaiuodae Transsyluaniae, et Turcarum, nec tamen adhuc scitur habeant animi. Imperator non minus metuit, ne in Turcicam ditionem irrumpant, quam ne in suam, quoniam Constantinopoli fit ei iam magna spes prorogationis induciarum, quae posset ea ratione turbari. Venit heri huc cursor ex Gallia, qui dicit se prope Metensem vrbem incidisse in copias, quas Cratius Praefectus Lutreae ducit ad Christophorum Palatinum et Ludouicum Nassauium. Dicit fuisse quindecim signa peditum Gallorum et septem Germanorum ac tres turmas equitum. Coeperunt progredi aduersus Inferiorem


page 240, image: bs240

Germaniam, nono die huius Mensis. Dicunt Ducem Christophorum traiecturum Mosam, vbi copiae illae se ei coniunxerint, quas tamen oportet transire Mosellam antequam ad eum perueniant, quod non erit ipsis facile, nisi Elector Treuirensis id ipsis concedat in sua ditione: nam non puto Mosellam posse transiri vado sub vrbe Metensi et praesertim hoc anni tempore. Commendator conscribit militem quantacunque potest diligentia, quem istis opponat. Hispani hic dicunt, eum breui habiturum magnas copias ex Germania, Heluetia, Hispania, et Italia. Conuocauit denuo Bruxellas ordines Prouinciarum Inferioris Germaniae, vt aliquid pecuniae ab ipsis extundere possit: nam nihil impetrauit cum Februario Mense eos conuocasset. In Gallia omnia properant ad ruinam. Fit magnus concursus militum ad Montgomerium ex ipsa Gallia, ac etiam ex Anglia: nam factum est edictum in Anglia, quo inde discedere iubentur Galli omnes, qui proximis annis se eo receperunt, quod ideo factum videtur, vt isti se ad Montgomerium conferant, quod audimus eos facere. Occupauit iam aliquot vrbes in ea parte Normandiae, quae Britanniam attingit, ad quas est facilis traiectus ex Anglia, vnde ei multa ad bellum necessaria suppeditantur. Deuastatur autem Normandia omnium Gallicarum Prouinciarum opulentissima et fructuosissima: nam audiui Regem habuisse ex ea quotannis ad decies et septies centena millia francorum. Aliquot etiam vrbes Britanniae Armoricae dicuntur defecisse ad Huguenotos. Rex est plane inops Consilii: nam nec est instructus milite, nec pecunia, nec vllos fere ex Proceribus habet in aula, nec etiam ipsis fidit. Exauctorat veteres militum, et in eorum locum deligit iuuenes rei militaris imperitos, quorum Imperium milites detrectant. In summa res sunt eo deductae peruersis assentatorum consiliis, vt fere sit impossibile, quin Regnum illud corruat aut insignem mutationem sentiat. Omnes iam coniiciunt istorum malorum culpam in Reginam matrem Regis, et in Italos quos ad Gubernationem adhibuit, qui sunt in periculo, ne ab irato populo interficiantur. Rex quidem expetit pacem, et ab ea non videntur abhorrere Huguenoti, sed toties decepti fidem ipsi habere non possunt, nec vt existimo arma deponent, nisi mutata forma gubernationis. Guisii omnes receperunt se in sua praedia, quod etiam fecerunt Montmorancii. Ego omnia fausta et felicia precor V. Celsit. et toti Illustrissimae Vestr. Familiae. Viennae 19. die Aprilis 1574.

FINIS.



image: cs001

LIB. I. EPISTOLARVM HVB. LANGVETI AD AVGVSTVM SAXONIAE DVCEM S. R. I. SEPTEMVIRVM

EPISTOLA I. Illustrissimo Principi ac Domino, DOMINO AVGVSTO, Duci Saxoniae Sacri Romani Imperii Archimarschalco et Electori etc. Domino suo Clementissimo. S. P. D.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Turcae tam crebro excurrunt in ditionem Imperatoris, et cum tanto numero militum, vt res a iusto bello parum abesse videatur. Sub tempus Bacchanalium diripuerunt et exusserunt Kanysiam, ante paucos autem dies eodem modo egerunt cum oppido Sancti Benedicti, ac etiam in pluribus locis pagos exusserunt, ac magnam vim hominis et pecoris abduxerunt. Aiunt, Bassam Budensem concessisse omnibus, quos sub suo habet imperio, vt


page 2, image: cs002

quibuscunque possent incommodis subditos Imperatoris afficerent. Praetexit huic suae concessioni munitionem, quam Caesariani superiore aestate extruxerunt in Kalo, quam dicit, extructam esse in solo sui Domini. Praeterea dicit, Imperatorem iuuare, quibuscunque modis potest, Hispanos, sui Domini hostes. Imperator non habet tam firma militum praesidia in finibus, vt eorum conatibus se opponere audeant, ac etiam in eius milite parum est alacritatis, eo, quod suo tempore non numerentur ei stipendia. Metuit etiam, ne magis aduersus se irritet tam potentem hostem, et qui iam habet collectas copias terrestres in Bosna et Albania, quibus constituerat vti aduersus Venetos, quas si subito immitteret in Hungariam, posset Imperatori multum damni inferre, antequam ad vim propulsandam paratus esset, sunt sane multi qui metuunt, ne eae copiae in Hungariam adducantur, cum praesertim dicatur Bassa Budensis conuchere Budam magnam vim commeatus, et maiora tormenta ex locis remotioribus. Id etiam cogit Imperatorem dissimulare multas Turcarum iniurias, quod agit Constantinopoli de induciarum prorogatione, quam sperat se impetraturum. Hungari autem misere conqueruntur se non defendi, cum tamen ad eam rem pecuniam perpetuo conferant, Italia etiam non est in paruo periculo: nam Hispani nondum instruunt classem quam Turcicae opponant, sed tantum collocant praesidia militum in vrbibus littoralibus. Piratae iam ea infestant: nam nuper exposuerunt militem prope Crotonem a quo loca vicina vrbi, sunt plane deuastata, et multi homines in captiuitatem abducti. Scribunt etiam ante mensem soluisse Constantinopoli sexaginta triremes, et sexaginta alias circa hoc tempus soluere, totam autem classem fore paratam sub finem huius mensis. Cum Turcae et Arabes nuper infestarent loca vicina Tuneti, et impedirent ne Commeatus in Vrbem inveheretur, mille et quingenti Hispani assumptis secum quatuor Maurorum millibus exierunt Tunete, vt istos reprimerent. Verum cum longius essent ad vrbe progressi, Turcae et Arabes magno impetu eos inuaserunt, et Mauros statim in fugam coniecerunt, Hispani vero centum et quinquaginta ex suis, duobus tormentis maioribus, ac omnibus impedimentis amissis, se aegre in vrbem receperunt. Scribunt adhuc ex Italia Ioannem ab Austria reuocari in Hispaniam, et intra septem aut octo dies venturum Genuam, vt ibi nauim conscendat. Dicunt autem, Regem Hispaniae constituisse mittere eum in inferiorem Germaniam cum sexaginta nauibus, quae ad eam rem in litore Cantabrico magna diligentia instruntur. Fuit ante aliquot annos celebris in orbe Christiano quidam Ian Miches, qui fuit ex eo genere Hispanorum qui Marani


page 3, image: cs003

nominantur. Cum esset homo ingeniosus et industrius, insinuauit se Venetiis in familiaritatem cuiusdam Viduae predinitis, quae eo ex Portugallia nauigauerat, et erat etiam Marana. Habebat autem Vidua duas filias, quas, cum sciret Ian Miches, Venetos velle elocare aliquibus ex sua nobilitate, ne opes illae ex vrbe efferrentur, clam abduxit Ferrariam virginem maximam natu, quo est sequuta eum Vidua cum altera filia. Sed quia videbat se non fore diu Ferrariae tutum, eo quod multi opibus illis inhiarent, persuasit viduae, vt vna nauigarent Constantinopolim, quoniam ibi futuri essent magis tuti, quam in Italia. Vbi peruenit Constantinopolim, rediit ad Iudaismum, vnde habebat originem, sed factus erat Christianus, et filiam viduae maiorem natu duxit in vxorem, et postea (vt aiunt) matrem cum altera filia sustulit, vt solus iis opibus potiretur, quas quidam aestimarunt septem aut octo tonnis auri. Profectus est autem Constantinopoli in Carmaniam, vbi tunc vivebat Selimus qui iam imperat Turcis, in cuius beneuolentiam, magnifice vtendo suis opibus, ita se insinuauit, vt nemo ei esset gratior aut familiarior. Quare, vbi mortuo patre peruenit ad Imperium Selimus, donauit ei Naxum insulam maris Aegaei cum sex aliis vicinis, eumque Ducem seu Principem Naxi nominauit. Dicunt autem istum conflasse bellum Cyprium Venetis, vt gratificaretur Hispanis suis popularibus, a quibus magnam pecuniam acceperat. Nam Hispani metuebant Turcas, qui dicebantur instruere classem ad ferendum auxilium Mauris Granatensibus, et propterea id egerunt, vt eam tempestatem a se in Venetos diriuarent. Ipse Imperator Nebulonem istum tanti fecit, vt cum mitteret Constantinopolim munera, ad eum etiam aliquid mitteret. Haec ideo ad Vestram Celsitudinem scripsi, quia heri accepimus literas Roma, in quibus scribitur, ipsum ante tres septimanas venisse Romam profugum, et petiisse se admitti ad Pontificis colloquium. Admisit eum quidem Pontifex et audiuit, sed postea curauit in carcerem coniici. Scribam postea, quae de ipso audiam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae, Viennae secunda die Aprilis 1574.

Vestrae Illustrissimae Celsitudinis

seruus

HVBERTVS LANGVETVS.



page 4, image: cs004

EPISTOLA II. Eidem.

ILlustrissime Princeps, ac Domine Clementissime, victoria, quam Hispani obtinuerunt de copiis, quas ducebant Dux Christophorus Palatinus et Comes Ludouicus Nassauius hic multos affecit magna laetitia, et praesertim Hispanos, qui ob eam rem curarunt in aliquot templis publice fieri supplicationes. Quoniam solus Legatus Hispanicus de ea re literas habet, ita haec omnia narrat, vt videantur pene incredibilia, et tamen dicit, ita esse a Commendatore Maiore ad se perscripta. Dicunt autem Hispani praelium esse commissum non procul a Neumago praecipua vrbe Gueldriae, et ex ipsorum aduersariis cecidisse mille et quingentos equites, et quinque aut sex millia peditum. Ducem Christophorum occubuisse, et Comitem Ludouicum grauiter vulneratum fuga sibi salutem quaesiuisse, capta esse septem et triginta militaria signa, et non plures quam quadraginta Hispanos in conflictu periisse, et centum et quinquaginta esse vulneratos. Ego non existimo tot fuisse homines in exercitu Ducis Christophori, quot isti periisse dicunt. Paulo ante quam committeretur ea pugna, Geusii deseruerant arcem Seuenberghen, quae est prope Bredam, cum audiuissent Iulianum Romerum aduentare cum maioribus tormentis ad eam oppugnandam. In Hollandia ante eam pugnam res satis feliciter succedebant Principi Orangio. Occupauerat oppidum Vianam, quod est vicinum Traiecto Inferiori, et pertinuit ad Brederodium cuius viduam duxit Illustrissimus Palatinus Elector. Ceperat etiam arcem Doeuendrecht prope Amsterdamum, et impediebat ne quid commeatus per ea loca in vrbem deferretur, eoque iam erant reducti Amsterdamenses, vt nihil amplius commeatus vellent suppeditare Harlemensibus, qui necessario se Orangio dedidissent, cum rebus omnibus ad victum necessariis sint destituti; sed metuendum ne haec Hispanorum victoria frangat animos eorum, qui hactenus ipsius Orangii partes sunt sequuti, cum praesertim breui venturi sint in Belgium equites et pedites, quos Hispani in Germania conscripserunt. Eo etiam venient vt aiunt, tria millia Heluetiorum, quorum est dux eques Roole Vraniensis. Dicunt etiam conscribi militem in Ducatu Mediolanensi, qui eo ducatur, et praeterea classem, quae in Cantabris instruitur ad vehendum militem Hispanicum in Belgium, nauigaturum hoc mense: sed nescio an Angli id sint permissuri: aiunt enim ipsos, facere magnos apparatus nauales,


page 5, image: cs005

et ei rei praetexere, quod Hispani constituerint inuadere Hyberniam, quae est ipsorum ditionis, et iam seditionibus agitatur, quas Angli putant artibus Hispanorum excitatas esse. Si Angli Classem suam coniunxerint cum Geusiorum Classe, erit illis facilimum Hispanorum nauigationem impedire. Alexander Gonzaga ex familia Mantuana proficiscitur in Belgium, vt succedat Chiappino Vitellio, qui cogitur redire in Italiam ob aduersam valetudinem. Dicunt Ducem Albanum fuisse humaniter acceptum a Rege Hispaniae, sed interdictum esse filio eius Friderico aula Regia, cuius rei causa non scribitur. Dux Florentiae tandem mortuus est, ex morbo quo tam diu laborauit. Nominabitur olim inter cautos et felices Tyrannos. Ex priuata fortuna peruenit ad tantas opes, vt dicatur relinquere filio vltra duodecies centena millia coronatorum in reditibus annuis praeter ingentem vim numeratae pecuniae et rerum omnium ad bellum necessariarum, et plures Vrbes munitissimas. Multi putant Hispanos iam repetituros ab eius filio vrbem Senensem. Dux Sabaudiae non ita dudum ita grauiter laborauit quartana, vt multi eius vitae metuerint, sed iam dicitur conualuisse. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae Calend. Maii 1574.

EPISTOLA III. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, nudius tertius primum accepi literas Vestrae Celsitundinis, cujus mandatis obtemperabo, nec ad quenquam alium de rebus publicis scribam. Solebam scribere ad D. Cracouium ea, quae indicabam esse leuiora, et vix digna quae ad Vestram Celsitudinem scriberentur. Quoniam aduentus classis Turcicae in Mare lonium, deinceps suppeditabit mihi satis amplam materiam scribendi, peto a Vestr. Celsitudines vt iubeat aliquem ex suis Secretariis scribere ad Magistrum Postarum Pragensium, vt curam suscipiat transmittendi, meas litteras ad Vestr. Celsitud. quo celerius perferri possint. Nam audio Dn. Schonfeldium, ad quem soleo eas mittere, plerumque abesse Praga, et quamdiu abest, meas literas negligi. Accepimus tandem literas ex Belgio; ex quibus apparet, longo pauciores Germanos cecidisse in conflictu in quo Hispani victoriam obtinuerunt, quam huc esset scriptum a Commendatore. Nam illa quinque aut sex millia peditum et mille et quingenti equites, qui caesi esse dicebantur, iam reducti sunt ad septingentos pedites et paucissimos equites. Dux


page 6, image: cs006

Christophorus Palatinus et Comes Ludouicus Nasauius euaseunt sed vulnerati. Dicuntur iam esse Vesaliae in Cliuia, Henricus Nassauius Ludouici frater adolescens adhuc imberbis dicitur occubuisse. Post adeptam victoriam Hispani et Wallones progressi sunt Antuerpiam versus, debita sibi stipendia minaciter a Commendatore flagitantes, et occuparunt pagos vicinos vrbi, quos plane diripiunt. Antuerpienses armati suae vrbis portas obseruant, nec quenquam militem in eam intromittunt. Commendator profectus est eo Bruxellis, et conatur verbis et promissis placare milites. Audio Commendatorem debuisse promulgare literas prima die hujus mensis, quibus Rex ignoscit omnibus iis, qui in his tumultibus aliquid aduersus ipsum commiserunt, dum modo se denuo subjiciant Ecclesiae Romanae, et Regiis praefectis ob temperent, nec excipiunturii, qui Orangio militant, praeter paucos, qui in promulgatione nominabuntur. Restituit etiam Rex Traiecto inferiori et aliquot aliis vrbibus priuilegia, quia ipsis Albanusademerat. Hispani iam imitantur Gallos, et id, quod non possunt vi, conantur dolis perficere, sed credo, fore eandem vtrorumque fortunam. Geusii qui obtinent Bommeliam, in Gueldria, occuparunt nuper arcem Verdenburg sibi vicinam, in qua erat praesidium ducentorum Wallonum, quos omnes interfecerunt. Plurimea naues Geusiorum dicuntur nauigasse in mare Hispanicum, vt ibi piraticam exerceant. Multi existimant totum illum apparatum classis apud Cantabros fuisse tantum simulationem, et iam euanescere. Quidam scribunt ex Italia magnam partem, classis Turcicae soluisse Constantinopoli decima die Martii fauces Hellesponti, et esse ad Euboeam, vbi commeatu instrui solet. Hispani valde paucas naues instruunt, quas tantae potentiae opponant. Existimant autem, Turcas certo inuasuros Tunetam et Guletam: nam dicuntur iam conduxisse octo millia equitum Arabum, ex eo genere hominum, qui vagantur in Libiae desertis, vt Tartari in Sarmaticis Campis. Mittunt itaque Hispani Tunetam et Gulettam magnam vim commeatus, et octo millia militum, quorum futurus est dux Paulus Jordanus Vrsinus. Inter istos erunt Germani, quibus praeest Comes a Ladron. Melizenses etiam sibi valde metuunt. Dicunt Pontificem Rom. mittere ad eos duo millia militum. Quidam stultus Episcopus nuper eo venit, vt exigeret ab equitibus confessionem fidei, qui cum ad Gallos peruenisset, parum abfuit quin ab ipsis interficeretur. Ioannes ab Austria decumbit Neapoli ex febre et alui profluuio. Roma ad eum profecti sunt filius Pontificis et Marcus Antonius ac Prosper Columna. Dicunt esse graues simultates inter ipsum Ioannem ab Austria et


page 7, image: cs007

Granuellanum Card., quas vterque aliquamdiu dissimulauit, sed iam in apertum proruperunt. Hispani inuidentes gloriae Ioannis ab Austria et metuentes ne eius authoritas apud milites nimium cresceret, nec pecuniam nec alias res ad bellum necessarias ei suppeditant, vt sic eum in contemptum adducant, et iam bellum magis administratur per Granuellanum quam per ipsum. Sunt qui scribunt, Regem Hispaniae mandasse ei vt Mediolanum proficisceretur, quod valde miror, nisi forte vult eum mittere in inferiorem Germaniam. Veneti mittunt magnum numerum militum in Cretam, vbi dicitur orta esse grauis seditio inter ipsorum milites et populum Cretensem, ob vim illatam filiae cuiusdam Cretensis ab Italo milite. Ventum est ab ipsis ad arma, et dicuntur ab vtraque parte multi cecidisse. Miserunt etiam Veneti in Corciram Jacobum Malatistam cum aliquot cohortibus militum, et instruunt classem quinquaginta nauium ad tuenda sua litora, ita vt non videantur multum fidere paci, quam a Turcis impetrarunt. Genuae factiones magis ac magis inualescunt. Nuper traditus est ibi custodiae quidam ciuis, qui nescio quid aduersus patriae libertatem machinatus esse dicitur, et cum exteris Principibus consilia communicasse. Dux Florentiae est mortuus. Olim nominabitur int es felices et ingeniosos Tyrannos. Ex priuata fortuna peruenit ad tantas opes, vt dicatur relinquere filio duodecies centena millia coronatorum in reditibus annuis, praeter ingentem vim numeratae pecuniae et omnium rerum ad bellum necessariarum, ac plures vrbes munitissimas. Gallia magis ac magis properat ad suum interitum. Deprehensa fuerat conspiratio adversus Regem ante duos menses, ob quam ex arce S. Germani receperat se Lutetiam, et inde in arcem Vicenariam, quae est vrbi propinqua. Quoniam prioris illius conspirationis dicebantur fuisse conscii frater Regis et Nauarus, res est sopita silentio. Iam vero alia conspiratio, priore multo grauior, venit in Regis notitiam: nam (vt hic dicitur) coniurati Regem ac ipsius matrem constituerant interficere, eorum autem principes erant, frater Regis, Nauarrus, Condaeus et Montmorancius, qui omnes sunt captiui cum multis aliis, praeter Condaeum, qui in Germaniam fugit. Haec in hac aula dicuntur. Qui ex Gallia veniunt rem aliter narrant, dicunt coniuratos nunquam cogitasse de Rege et Regina interficiendis, sed tantum ab iis persuasos fuisse, Alenconium et Nauarrum vt ex aula fugerent, et conuocarent Nobilitatem Gallicam, et ab ea peterent consilium et auxi lium aduersos eos, qui suis peruersis consiliis regnum euertunt. Fuisse aliquot ex coniuratis coniectos in vincula, inter quos praecipui sunt, quidam la Mole qui fuit intimus Alanconio, et Comes de Corona Italus,


page 8, image: cs008

quem dicunt fuisse vnum ex interfectoribus Amiralii. Rex tradidit captiuos Parlamento Parisiensi, vt veritatem facti inquireret et de iis statueret. Montmorancius est in aula sed plane liber, ita vt interdum eat venatum, imo dicunt ipsum omnium maxime hortari Regem, vt in coniuratos seuere animaduertat. Alenconius et Nauarrus sunt in arce cum Rege qui laborat quartana, qui quidem non sunt captiui, sed tamen obseruantur, nec vnquam exeunt ex arce, nisi Regina mater Regis exeat, quae eos interdum ducit ambulatum. Rex vt se muniret firmiore praesidio, in arcem accersiuit mille et ducentos Helueticos. Thoraeus frater Montmorancii minimus natu, qui fuit particeps istius conspirationis subduxit se mature, et clam iuit ad Condaeum in Picardiam, cui persuasit, vt se reciperet in Germaniam, ne idem ei accideret, quod Alenconio et Nauarro quos dicebat esse captiuos. et in summo vitae periculo. Haec ita narrant, qui veniunt ex Gallia, quibus quantum fidei sit adhibendum ignoro. Dux Niuernensis Mantuani frater, venit huc ex Polonia sexta die hujus mensis. Ante quinque, aut sex annos in bellis Gallicis inflictum est ei vulnus in genu, quod hactenus sanari non potuit, et iam ex eo hic decumbit. Sunt hic et alii multi ex nobilitate Gallica, ita vt putem paucissimos remansisse apud Regem Poloniae. De discessu Imperatoris ex hac vrbe nihil iam hic dicitur, nec putatur discessurus ante mensem Iulium. Nam (vt aiunt) constituit perficere negotium de prorogatione induciarum in Hungaria, antequam hinc discedat. Iam Augusta aduecta sunt huc munera, quae Constantinopolim mittere debent, et est iussus se accingere ad iter is, qui ea perferet. Est Belga Natione, et nominatur Philibertus Bruxellensis; Eius soror nupsit illi Carolo Rym, qui est legatus Imperatoris Constantinopoli, vbi hic cum ipso per aliquod annos vixit. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae vndec. Maii. 1574.

EPISTOLA IV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, nuper scripsi ad Vestram Celsitudinem Hispanos post profligatas copias Christophori Palatini et Ludouici Nassauiensis, petiisse sibi debita stipendia, et excitato tumultu Antuerpiam versus contendisse, et vicinos vrbi pagos occupasse, suisque ducibus in vincula coniectis, alios sibi delegisse. Vbi haec audiuit Commendator, qui tunc erat Bruxellis, statim profectus


page 9, image: cs009

est Antuerpiam, vt tumultuantes milites compesceret, aut saltem simularet se id agere. Interea autem dum cum ciuibus disceptat de ratione conficiendae pecuniae, Hispani penetrarunt in vrbem, per locum nouae arci vicinum vbi dirutus est vrbis murus, et fossa non est admodum profunda. Ingressi in vrbem instruxerunt aciem in ampla illa area quae est ante arcem, et inde progressi sunt ad curiam septem ordine, Clamore magno stipendia flagitantes. Commendator tunc temporis erat in curia, qui eos durissimis verbis accepit cum eo venissent; verum ipsi durius adhuc ei responderunt, adjicientes minas, nisi debita stipendia statim soluerentur. Schampagnaeus frater Card. Granuellani, qui praeerat vrbi cum quingentis militibus, ciuibus suam operam detulit ad tuendam ipsorum libertatem, sed cum videret eos metu attonitos, nihil de suis rebus constituere, recepit se cum suis in eam partem vrbis, quam nouam nominant, et ducta fossa, ac aggere excitato, impositisque aggeri maioribus tormentis quae sumsit ex nauibus, quae in vicino portu stationem habebant, ibi se continuit tanquam in castris. Hispani aliquoties simularunt se velle aggeres subire, sed cum iussisset displodi aliquot tormenta, illi se statim subduxerunt. Commendator metuens ne Schampagnaei mora in vrbe eius direptioni occasionem praeberet, misit ad eum Cihapinum Vitellium cum mandato, vt sub poena rebellionis vrbe cum suis copiis excederet. Respondit Vitellio, se non obtemperaturum mandato, nisi de ea re publicas literas Commendator ad ipsum mitteret, quas statim misit, vbi id est ei renunciatum. Acceptis literis excessit vrbe per portam, quae pertinet ad eam partem vrbis quam occupauerat, et suas copias duxit in pagum vrbi vicinum, significans Hispanis, se in Hispaniam profecturum, vt totam hanc rem ad regem deferret. Vix egressus erat vrbem, cum Hispani in eius aedes irruerunt, ac eas diripuerunt, clamantes eum esse haereticum, sed tamen ipse praetiosiora quaeque secum abstulerat. Post eius ex vrbe discessum, Hispani diuerterunt in aedes Ciuium, quos innumeris iniuriis afficiunt. Commendator interea egit cum Ciuibus, et externis mercatoribus de pecunia ad numeranda Hispanis stipendia, quae ipsis octo et triginta mensium debebantur. Aiunt tandem conuenisse inter ipsos, vt ciues numerarent ducenta millia coronatorum, et externi mercatores tantundem. Sed existimo Vestr. Celsitud. certiora aliunde de iis rebus habere. Hoc est vere sceleratum facinus, nec poterit vnquam Commendator perfidiae aut stultitiae notam effugere, et ea res haud dubie Orangio Principi proderit. Vbi Wallones intellexerunt quid esset ab Hispanis factum, coeperunt etiam sua stipendia flagitare,


page 10, image: cs010

et parum abfuit quin Louanium occuparent. Iam vero sunt prope Bruxellas et omnia suburbana diripiunt, ac dira vrbi minitantur nisi ipsis numerentur stipendia. Sed Bruxellenses edocti calamitate Antverpiensium, diligentes excubias agunt, et dies ac noctes suas portas, et totum vrbis ambitum armati obseruant. Commendator interea curat extrui in foro Antuerpiensi sublime theatrum, ex quo sedens, in sua maiestate, denunciet populo regem Hispaniae recipere in gratiam omnes eos, qui aliquid aduersus ipsum commiserunt, modo se subiiciant eius praefectis, et ad gremium Ecclesiae Catholicae redeant. Dum haec geruntur Antuerpiae, Orangius occupauit oppidum Meghen, quod est ad Mosam fluuium. Credo fuisse notum Vestr. Celsitudini Carolum Comitem a Meghen recens mortuum, qui fuit praefectus Gueldriae. Ei iam in Comitatu successit Barlemontii filius, qui ipsius Caroli neptem ex sorore duxit in vxorem. Ioannem ab Austria tandem oportuit cedere Card. Granuellano in ea contentione quae inter ipsos orta est Neapoli. Discessit inde sub finem superioris mensis, et nauigauit in Liguriam, et ex Liguria profectus est in Ducatum Mediolanensem. Substitit autem Vigebani, quod est oppidum Ducatus Mediolanensis quod iam Rex Hispaniae ei donauit cum titulo Marchionatus. Dicitur ibi expectare mandata Regis Hispaniae: interea tamen conscribit militem, ac etiam ex Germania euocat, et quod est magis mirum, misit in Sardiniam Marcellum Doriam, cum tredecim triremibus, quibus aduehat militem Hispanicum qui ibi excubat, cum tamen illa Insula videatur maxime egere praesidio aduersus Turcarum et Maurorum incursiones. Publice fertur ipsum Ioannem ab Austria iturum in inferiorem Germaniam, et militem Germanicum ideo venire Mediolanum, vt collocetur in praesidiis vnde abducentur Hispani. Ego puto eum potius tenturum aliquid in Italia. Caueat sibi nouus Dux Florentiae: nam forte faba in eum cuditur, cum praesertim vsurparit illum odiosum titulum magni Ducis, et 22 die superioris mensis curauerit se coronari Florentiae, non expectato mandato Imperatoris, nec fide ei praestita, quam tamen dicitur eius parens Imperatori Carolo praestitisse, quamuis id negent Florentini. Sed mihi non videtur verisimile, Imperatorem Carolum (cum post mortem Alexandri haberet eum Principatum in sua potestate) voluisse eum tradere Cosmo, qui tantum erat ciuis filius, quin promitteret se ei fidem seruaturum. Veneti certe satis ostendunt sibi esse suspectos istos apparatus, quos facit Ioannes ab Austria: nam duplicarunt praesid a earum vrbium, quas habent vicinas Ducatui Mediolanensi. Genuenses eandem ob causam suam vrbem


page 11, image: cs011

et sua oppida praesidiis munierunt. Hispani iam incipiunt metuere, ne Turcae inuadant Italiam et propterea quanta possunt praesidia equitum et peditum imponunt in oppida maritima Regni Neapolitani. Dominus Vngnadius Legatus Imperatoris scripsit ad me Constantinopoli, hoc anno fore praefectum classis Turcicae Sinamum Bassam, quem aiunt esse ferocissimum. Is est qui superioribus annis domuit Arabes, qui sub initium Imperii Selimi grauissimam seditionem excitauerunt, et suis excursionibus bonam partem Aegypti deuastarunt. Veneti miserunt in Zacinthum insulam pannos ex serico magni precii, qui ipsi Bassae dono offerentur, quum ea loca praeteribit classis. In Gallia omnia in dies fiunt deteriora. Comes de Corona Italus, e La Mole qui fuit charissimus Alenconio Duci, truncati sunt capite Lutetiae vltima die superioris mensis. Quarta die huius mensis Marschalci Montmorancius et Cossatus capti sunt in arce Vicennarum, et ducti Lutetiam, et coniecti in arcem quam Bastiliam nominant, quae solet esse carcer procerum. Sunt et alii multi capti, nec Alanconius et Nauarrus sunt plane liberi. Aiunt aliquos etiam habere mandata de capiendis Danuillio Marschalco et Meru fratribus Montmorancii. Thoraeus minimus natu est in Germania cum Principe Condaeo. Cum Danuillius sit instructus milite, stulte faciet si se capi patiatur. Accusantur omnes conspirationis aduersus regem et matrem eius, quos vt aiunt, constituerant interficere. Iam videtur peracta illius Regni periodus. Fuga Condaei erit (vt existimo) saluti Alenconio et Navarro: si enim tollerentur, is in eorum locum succederet. Conscribit militem in Germania, sed audio Marschalcum Retrium agere cum eo de pace, nomine Regis, hoc est dare operam, vt eum fallat, et eripiat ei occasionem rei bene gerendae. Die 17. huius mensis, venit hic cursor, qui quinta discessit Constantinopoli, quae hinc abest ducentis, et octoginta milliaribus Germanicis. Aiunt eum attulisse Imperatori optimam spem prorogationis Induciarum. Cum discessit Constantinopoli classis nondum soluerat, sed erat plane instructa. Imperator misit in Bohemiam Walterum regni secretarium, vt cum proceribus et praesertim cum Rosenbergio et Bernestenio ageret, de indicendo Regni conuentu, et vt audio Imperator eo nstituit ipsis primum diem Iulii, ita tamen vt permittat ipsorum arbitrio alium diem deligere. Plurimi hic sperant Bohemos designaturos successorem patri in Regno Rudolphum Hungariae Regem. Sunt qui de ea re aliter loquantur, et putent Bohemos non facile discessuros a suo instituto de eligendo sibi rege, qui tantum sit Rex Bohemiae, et apud ipsos viuat Dux Niuernensis. hic per aliquot


page 12, image: cs012

dies aegrotauit satis grauiter ex crure, sed facta supputatione cepit melius habere: nondum tamen salutauit Imperatorem. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 23. die Maii 1574.

EPISTOLA V. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime seditio excitata Antuerpiae ab Hispanis adhuc durat. Huc erat perscriptum ex variis locis ipsam vrbem esse ab Hispanis direptam, quod esse falsum postea intelleximus: quamuis nondum sit extra periculum ne diripiatur. Nam constat Hispanos ibi perinde viuere ac si vrbem ex hostibus cepissent: grassantur enim quomodocunque libet in ciues, quos innumeris iniuriis afficiunt. Qui arcem obtinent istorum exemplo inuitati etiam tumultuantur, et sua stipendia flagitant; Aiunt eos praecipitasse de muro vnum ex suis praefectis, qui monebat eos, vt modestius agerent, et memores essent iurisiurandi, quod Regi praestiterunt. Quoniam commendator non potest conficere Antuerpiae totam illam pecuniam quam Hispani exigunt, petiit a deputatis prouinciarum, qui Bruxellis conuenerunt, vt Liram venirent, (quod oppidum tribus tantum milliaribus abest ab Antverpia) quo posset facilius ad eos accedere, et cum eis de repub. deliberare. Verum deputati in ea re non sunt ei obsequuti propter milites, qui vbique vagantur, et quia Lirae sunt praecipui Hispanorum duces, quorum fidei non audent se committere. Wallones qui sunt in oppido Berghen quinque milliaribus ab Antuerpia, et ii qui sunt Bredae imitantur Hispanos, et debita sibi stipendia postulant, ac fortunis ciuium pro arbitrio abutuntur. Hispani, qui manserunt in Hollandia, conati sunt idem facere in inferiore Traiecto, quod eorum populares Antuerpiae, et per arcem sunt intromissi in vrbem, sed ciues implorato Germanorum auxilio, qni erant in vrbe, corripuerunt arma, et cum Germanis coniuncti opposuerunt se Hispanis, quos coegerunt vrbe excedere, aliquot ex ipsis interfectis. Orangius interea profectus est in Zelandiam, vt suorum animos confirmet et classem instruat quam opponat Hispanicae, quae dicitur ex Hispania soluisse. Hactenus dubitatum fuit hic an Christophorus Palatinus et Ludouicus Nassauius euasissent ex pugna, in qua superati sunt ab Hispanis; sed iam creditur vtrumque simul cum Henrico Nassauio Ludouici fratre occubuisse; dicuntque hic Imperatorem de ea re literas accepisse.


page 13, image: cs013

Vestr. Celsitudo audiuit quid Comiti Annibali ab Ems acciderit quinta die huius mensis. Cum Argentorato ad Tabernas Alsaticas proficiscereretur. Milites Gallici, qui per ea loca vagabantur, progressi sunt versus Lotharingiam, et duas arces in Vogeso occupauerunt Tuchenstein et Chastillon, quae pertinent ad fines Episcopatus Metensis et Ducatus Lotharingiae. Scribunt Ducem Lotharingiae conscribere militem quo eos inde expellat. Condaeus profectus est Argentorato Heidelbergam cum Thoraeo fratre Montmorancii. Dicitur ad eum venisse Dominus de Meru alter Montmorancii frater cum vicecomite Tureniae ipsorum Montmoranciorum ex sorore nepote. Quidam hic scripserunt eo etiam venturum Marschalcum de Retz, vt de pace cum Condaeo agat Regis Galliae nomine. De Gallia nihil fere audiuimus ab eo tempore quo capti sunt Montmorancius et Cosseus Marschalci. Sunt qui scribant captum etiam esse Damuilium Montmorancii fratrem, qui praeerat copiis quas Rex habebat in Gallia Narbonensi aduersus Huguenotos. Credebamus Imperatorem ante mensem hinc discessurum, iamque hospitiorum designatori mandatum erat vt iret Pragam, sed mutatum est hoc consilium; nam Imperator eo mittit Regem Rudolphum et Archiducem Ernestum, qui intra sex aut septem dies sunt hinc discessuri, nisi forte eos aliquandiu detinuerit leue vulnus quod sibi inflixit in sutura Rex Rudolphus, dum exercitii causa vectem ferreum vibraret. quamuis audiam vulnus esse ita leue vt non sit eius iter remoraturum. Legatus Moscouiticus discessit hinc die martis proxima sine literis Imperatoris: nam noluit accipere eas quae ipsi sunt oblatae, eo quod ipsius Domino in superscriptione non tribuerentur ii dignitatis tituli quos expetebat. Literae Imperatoris sunt alteri traditae, qui ab ipso in Moscouiam mittitur. Legatus tamen Moscouiticus expertus est magnam Imperatoris erga se humanitatem et liberalitatem: nam Imperator persoluit omnes sumptus ab eo factos et discedentem donauit catena aurea magni ponderis, aliquot argenteis poculis inauratis et pecunia ad viaticum. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudmi et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 29 die Maii 1574.

EPISTOLA VI. Eidem.

ILlustrissime princeps ac Domine Clementissime, Vndecima die superioris mensis, cum Dux Venetus celebraret conuiuium in Palatio divi Marci vbi solet habitare, exortum est in eius culina incendium,


page 14, image: cs014

paulo post horam primam pomeridianam, quod sub occasum solis est restinctum. Conflagrauit ipsius Ducis habitatio et locus in quo cogitur Senatus, ac etiam pars templi diui Marci, quod est Palatio contiguum. Durante incendio praecipui Senatores ingressi sunt templum, et insignem illum thesaurum qui ibi asseruari solet, inde transtulerunt in domum, in qua cuditur moneta, quae non procul abest a templo, et est ex caeso lapide extructa: et Sfortia Palauicinus praefectus generalis ipsorum Venetorum, qui tunc forte aderat, disposuit in locis vicinis praesidia militaria, et summouit turbam quae confluxerat: nam metuebatur ne in illa trepidatione homines egentes accepta occasione ex incendio, domos diuitum, vel etiam ipsum the saurum diriperent. Praedixerat illud incendium anus quaedam ex agro Brixiensi, quod vbi resciuit Senatus, vocauit eam Venetias: quae cum de variis rebus interrogaretur, dixit Rempubl. Venetam secunda die huius mensis insigne aliquot damnum accepturam. An fuerit verum ipsius vaticinium brevi intelligemus. Solent Veneti maxima pompa celebrare diem Ascensionis Christi, eo enim die Dux cum praecipuis ex senatu nauigat in nave deaurata, quam Bucentaurum nominant, ad exitum aestuariorum in quibus sita est vrbs Veneta, et iniecto in mare annulo aureo, eius Imperium reipubl. Venetae despondet. Celebrantur etiam tunc temporis nundinae Venetiis, et vt solet Lipsiae fieri, extruuntur in foro et ad Palatium diui Marci tabernae ligneae, in quibus preciosae merces proponuntur venales. Duodecimo die ab illo priore incendio ignis corripuit tabernas, quae extructae erant ante palatium, et quoniam id noctu accidit, difficilius restingui potuit. Itaque damnum quod tunc ex mercibus exustis acceperunt mercatores, aestimatur pluris quam centum millibus coronatorum. Haec crebra et inusitata incendia, et praesertim in eo loco vrbis, vbi est ipsius imperii Veneti sedes, videntur aliquid non boni ominis habere. Ioannes ab Austria est in Ducatu Mediolanensi vbi cogit maximas copias. Praeter Hispanos et alios milites, qui ibi sunt per praesidia distributi, dicitur conscribere octo millia peditum Italorum, et mille equites etiam ItaIos. Ex Sardinia accersit Hispanos, qui iam per aliquot annos ibi fuerunt in praesidio. Expectat ex Germania duo regimina peditum. Petiit etiam militem ab Helvetiis, et a Rhetis eorum vicinis et confoederatis, et qui eadem libertate qua ipsi Heluetii fruuntur, sperabatque, se pecunia perfecturum vt ipsi in ea re obsequerentur, sed Rex Galliae conscriptis sex Heluetiorum millibus, et Rhetis pecunia corruptis, id impediuit: non vult enim stipendiis Hispanicis assuefacere eas gentes ex quibus quandocunque


page 15, image: cs015

ipsi videtur, habere potest militem fortem et fidum. Hic bellicus apparatus loannis ab Austria est suspectus omnibus vicinis principibus, quamuis dicant Hispani militem illum ducendum esse in inferiorem Germaniam. quod non est verisimile, cum in inferiore Germania pecunia potius desit quam miles. Quod si pauci illi Hispani, qui ibi sunt, tam superbe et arroganter contemnunt imperium suorum ducum, quid sperandum esset si plures eo adducerentur. Itaque Veneti, Sabaudus. Genuenses, Florentinus et Mantuanus validis praesidiis muniunt eas vrbes, quas habent vicinas Mediolanensium finibus. Regi Hispaniae significatum est, nouam illam arcem tantis sumptibus extructam Tuneti, non posse resistere Turcarum impetus, si eam inuadant, cum praesertim cisternae in ea extructae aquam non contineant, et propterea consultum videri, vt ante aduentum classis Turcicae diruatur, ne postquam capta fuerit a Turcis, ab iis diligentius muniatur. Gabriel Serbello, praefectus Tunetis ipsiusque arcis architectus, est in contraria sententia et dicit arcem posse sustinere Turcarum impetum, si eo mittatur miles et commeatus, et propterea obtestatur Ioannem ab Austria, ne patiatur tam vtile, et tantis sumptibus extructum aedificium dirui. Missi sunt eo Marchio a S. Cruce, et Ioannes a Cardona, qui sunt praecipuae authoritatis inter Hispanos, vt iubeant ipsam arcem dirui, si videant eam non posse Turcarum impetum sustinere. Dux Florentinus curauit se coronari in consulto Imperatore. In coronatione lectae sunt literae, quibus Alexander Medices institutus est Dux Reipubl. Florentinae a Carolo Imperatore: sed nulla facta est mentio iuramenti, quod ipse ac etiam Cosmus huius pater Carolo praestiterunt. Qui postremi ex Gallia hic venerunt dicunt Montgomerium eruptione facta ex oppido Normandiae Saint Lo, in quo obsidebatur contendisse Alenconium cum quinque et viginti equitibus tantum, et cum praeter spem non esset in oppidum admissus, recepit se in arcem quae non procul inde abest, in qua ita obsidetur a militibus regiis, qui cum sunt insequti, vt sit ei impossibile inde euadere. Si in hostium potestatem deuenerit, hauddubie afficient eum crudeli supplicio propter Regis Henrici caedem. Marschalco de Retz redeunti in Galliam structae sunt insidiae inter Lutraeam et Sarbruk: sed praemonitus a Comite Ioanne Nassauio, euitauit eas, et incolumis in Metensem vrbem peruenit. Rex Rodolphus et Arch dux Ernestus, heri hinc Pragam versus profecti sunt. Ego omnia fausta et felicia precor V. Cn. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae quint. die Iunii 1574.



page 16, image: cs016

EPISTOLA VII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, credo famam de morte Regis Galliae, venturam ad V. Cem. antequam hae literae ipsi reddantur. Imperator accepit de ea literas a Commendatore Maiore decima die huius mensis ante meridiem. Postridie venerunt huc duo Galli, qui ad Regem Poloniae proficiscebantur vt eam ipsi nunciarent. Pridie quam acciperet literas illas Imperator, fecerat hoc iter Gallus missus in Poloniam vr significaret Regi Montgomerium captum esse a Matignogne Regio praefecto in arce Dontron, in qua eum arctissime obsideri scripsi antea ad V. Cem. Is dicebat benc sperari de Regis valetudine in aula, vnde discesserat biduo antequam Rex moreretur, sed forte in literis quas perferebat ad Regem Poloniae, scribebatur deploratam esse eius valetudinem: nam audio medicos aliquot diebus antequam moreretur id praedixisse. Mortuus est die Pentecostes, sub horam quartam pomeridianam. Aliquot diebus ante mortem multum sanguinis euomuerat. Eo die, quo est mortuus, sub horam octauam matutinam, instituit Reginam matrem suam Regni Administraticem (nos Regentem nominamus) fecitque de ea re decretum, quod Senatus Parisiensis statim approbauit. In decreto insertum est id ab ipso ideo esse factum, quod omnes vires corporis ita prostratas sentiret, vt existimaret, se nunquam fore parem perferendis gubernationis laboribus, nec vidisse cui Regni administratio tutius committi possit, quam matri, siue ipse conualesceret, sine ex hac vita euocaretur, cum non dubitaret matrem fore sidissimam regni custodem interea dum abest rex Poloniae, ad quem post ipsius mortem iure deuolueretur. Quid sit sequuturum in Gallia, aut quae consilia initurus sit Polonus nondum sciri potest. Multi putant Polonos non dimissuros eum, antequam ipsos a praestito sibi iuramento absoluat, et liberum ius eligendi alium Rege m ipsis relinquat: quod tamen non puto eum facile facturum. Statim vbi Imperator audiuit regis Galliae mortem, detulit prolixe sua officia Polono, et promisit se in quacunque re poterit, ipsi gratificaturum. Credo quod eius reditum in Galliam libenter adiuuabit: nam videtur denuo concipere spem adipiscendi illud Regnum. Audimus iam esse in Germania duos fratres Montmorancios natu minores. Rex paulo ante mortem miserat in Galliam Narbonensem Forkenaldum praefectum vrbis Narbonensis, vt per speciem colloqui euocaret Narbonem Marschalcum, Danuilium Montmorancii fratrem, et eum in vincula


page 17, image: cs017

coniiceret. Scripserat autem Rex Danuilio sibi esse significatum Hispanos insidiari Narboni, quae est vrbs munitissima ad fines Hispaniae, et propterea iubebat ipsum eo proficisci, vt cum Forkenaldo et aliis deliberaret, qua ratione Hispanorum insidiis occurrendum esset: sed Danuilius deprehendit fraudem, et (vt audio) potuit Narbonem, et eos qui ipsi insidiabantur, in suam potestatem redigere, sed noluit. Dicunt etiam venisse ad eum quendam Sarram natum ex familia Comitum Martinegorum sed illegitime, eo animo vt ipsum interficeret, quod cum deprehendisset, nebulonem tamen illum dimisit incolumem. Scripsit autem ad Regem se libenter alteri cessurum suam praefecturam, si ita iuberet, iturum ad Ducem Sabaudiae, ne forte suspicetur rex ipsum res nouas moliri velle. Quamuis autem nullius rei sit sibi conscius, ob quam metuat venire in Regis conspectum, se tamen propterea iam non venire in aulam, quia ibi plurimum possunt eius inimici, et videat innocenti fibi strui insidias, ideo tantum quod existiment ipsum aliquid tentaturum, quo possit fratrem restituere suae libertati. Se quidem fateri tanta esse beneficia Regum Galliae erga ipsorum familiam, vt si vel minimum in ipsos peccauerint, sint digni quouis supplicio, quare si aliquid in regis perniciem molitus est frater, se nequaquam pro eo deprecari, sed quia scit plerumque opprimi innocentes factionibus; et malicia eorum quibus princeps interdum nimis faciles aures praebet, se suppliciter orare, vt rex aequos iudices deligat, qui de crimine cognoscant, de quo accusatur frater. Non existimo in hoc tanquam inter regno Reginam, et eos qui sunt ei a Consiliis, ausuros sumere supplicium de iis, quos iam captiuos tenent, cum tres fratres ipsius Montmorancii sint extra ipsorum potestatem, et Princeps Condeus dicatur iam conscribere militem. Ad eum nuper ex Gallia venisse audio Carolum Mansfeldensem Petri Ernesti filium, qui duxit vxorem filiam Marschalci Brisaci fratris Cosraii qui iam est captiuus. Praetexit huic suae fugae ex Gallia iniuriam, quae fit Cossae patruo suae vxoris. Sed viderit Condeus quantum ipsi sit fidendum: nam vereor ne id agat, vt aliquo facinore ineat gratiam apud Reginam. Ipsius Caroli frater Philippus fuit nuper interfectus Bruxellis a Domino de Rizeburg post conuiuium in quo poculis inter se certauerant. Melitenses existimant Turcas conuersuros omnem suam vim aduersus ipsos, et propterea emendicant auxilia vndecunque possunt. Ego vix credo Turcas fecisse tantos apparatus propter iusulam plane sterilem et quae habet oppidum munitissimum. Nemo iam fere dubitat, quin classis Turcica constituerit oppidum aliquod vi oppugnare, cum vehat magnam vim omnium


page 18, image: cs018

instrumentorum ad oppugnandas vrbes necessariorum. Praeter tormenta quibus armatae sunt naues, vehit quinquaginta recens conflata ex eo genere, quos canones nominamus, quorum est vsus in deiiciendis vrbium muris et aggeribus. Scribunt Melitenses fore in classe tres Bassas praeter Ochialum, videlicet Pialum Mustapham et Sinamum, sed ego plus fidei tribuo literis quas a Domino Vngnadio accepi, in quibus scribit Sinamum fore summum ipsius classis praefectum, nulla facta mentione aliorum Bassarum. Ioannes ab Austria exigit extra ordinarie ad sumptus belli a Mediolanensibus quinquies centena millia coronatorum, et Siculis decies centena millia. Iam sunt ad Genuam Hispani quos ex Sardinia euocauit, et aliquot alii qui recens ex Hispania advenerunt, quos aiunt propodiem ituros Mediolanum, et inde in Belgium. Scribunt Roma Ernestum Bauariae Ducis filium agere apud Pontificem, vt eius concessione liceat Electori Coloniensi Archiepiscopatum suum ipsi resignare, et vxorem ducere. Die Pentecostes Geusii ceperunt in Scaldi quatuor et viginti naues, tormentis et aliis rebus ad bellum necessariis optime instructas, quod factum est in ipsius vrbis Antuerpiensis conspectu. Eius rei culpa reiicitur in Hispanos, qui coegerant eas naues longius recedere ab vrbe, ad quam prius stationem habebant, metuebant, ne qui ipsis struerent insidias, et postea se naues reciperent. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 12. die Iunii 1575.

EPISTOLA VIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, quoniam nostra gens ab aliquot annis sua ita administrauit, vt videatur se, suamque salutem et existimationem odisse, minus miror Regem Poloniae fugisse ab iis, qui eum honore affecerant, et amore prosequebantur, ad eos quorum fidei nescit quantum debeat credere, cum potius habeant causam cur eum oderint, quam cur ament. Grauiter procul dubio de eo conquerentur Poloni, qui reiectis tot principibus, sibi necessitudine coniunctis, ipsum fere ignotum regem elegerunt. Redibit forte celerius in Galliam ea ratione qua iam instituit redire, quam si rebus in Polonia rite compositis discessisset. sed meo iudicio redibit cum minore existimatione et dignitate: et si humanius cum Polonis egisset, potuisset forte eorum consensu, fratrem, vel aliquem alium ex suis amicis sibi successorem in Regno constituere. Audita morte fratris speraui hunc


page 19, image: cs019

si in Galliam rediret, daturum operam, vt regno amissum splendorem paulatim restitueret, cum videatur esse moderatiore ingenio, et magis compositis moribus, quam fuerat frater, et gloriae desiderio eum teneri putarem, sed hic discessus repentimus ex Polonia minuet opinionem de eo in multorum animis, et forte erit in causa, vt etiamsi cupiat res suas bcne constituere, defutura sit ei authoritas ad id perficiendum. Discessit noctu Cracouia fune (vt audio) per fenestram demissus, nec interquiuit antequam Silesiae fines attingeret. Die 20. huius mensis venit huc sub occasum solis, nobilis vir, missus ab eo ad Imperatorem, quem Imperator statim ad colloquium admisit, et postridie mane dedit ei literas salui conductus quas rex petebat: quibus acceptis, progressus est obuiam Regi quanta potuit celeritate. Credo id agi vt in suo reditu in Galliam, nullius Principis Germanici, praeterquam Imperatoris et Archiducis Ferdinandi ditionem attingat: per eas enim in Lotharingiam, vel in Episcopatum Metensem peruenire potest. Eares, haud dubie male habebit Ducem Bauariae, cuius ditionem vt vitet Rex, a recta via erit ipsi deflectendum. Imperator videtur omni genere humanitatis eum sibi deuinctum reddere velle. Misit heri ad ipsum Dn. Kain sui stabuli praefectum in arcem Wolbersdorff, quae hinc abest tribus milliaribus. Misit ei hodie Imperatrix vnum ex suis sacrificulis: nam inter sua impedimenta nullum tale animal habuit. Sunt qui dicunt Imperatorem scripsisse ad Regem Rudolphum et Archiducem Ernestum vt suum reditum accelerent. Omnia hic in arce splendide apparantur ad eum excipiendum. Imperator constituit sub vesperam ire obuiam ei venienti in hanc vrbem sed cum paucis: nam ne quidem vult vt legati regum et principum qui hic sunt eum comitentur. Plerique Galli credunt eum ducturum fratris viduam; nam eiusmo di coniugia non habentur amplius pro illicitis. Scripsi antea ad Vestr. Celsitudinem Regem Carolum paulo ante mortem constituisse matrem administraticem regni, seu regentem vt loquimur. Id minus ei confirmauit hic rex, et de ea re literas ad eam iam misit, palam dicit rex se plane constituisse, ignoscere omnibus in Gallia, qui vel publice vel priuatim aliquid aduersus ipsum commiserunt, modo eius benignitatem non respuant. Mandauit iis quos in Galliam misit, vt iuber ent Montmorancium de sua erga ipsum clementia bene sperare. Significauit idem Principi Condeo, et hortatus est eum vt in Galliam rediret, quod eum vix facturum puto, nisi aliter ipsi quam verbis cauetur: cum praesens nuper publico professus sit in Ecclesia Gallica quae est Argentorati, se grauissime Deum in eo offendisse, quod post illam Parisiensem stragem metu mortis


page 20, image: cs020

ad Sacra Pontificia accesserit, et petiit a Deo et ab Ecclesia vt id sibi ignosceretur. Aiunt eum conscribere militem eiusque copias fore quatuor millium equitum et totidem peditum Germanicorum, quibus accedent aliquot Galli, qui in Episcopatu Metensi vagantur. Heluetii, quos Rex Hispaniae conscripsit, haerent in Comitatu Burgundiae, et negant se progressuros vlterius ante aduentum Hispanorum et Italorum qui (vt est ipsis promissum) vna sunt ituri in Belgium. Credo quod id faciant edocti a Comite Annibale ab Ems. Vbi huc aduenerint Galli qui sunt cum Rege, de iis omnibus rebus diligentius scribam ad Vestr. Celsitudinem. Cui omnia fausta et felicia precor, et toti Illustrissimae suae familiae, Viennae 24. die Iunii 1574.

EPISTOLA IX. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi antea quaedam ad V. Cem. de discessu Regis ex Polonia, et eius aduentu in has regiones, quae iam paulo altius repetam, vt ea audiui hic ex iis, quorum consilio maxima ex parte fuerunt administrata. Antequam certum nuncium de morte fratris rex accepisset, sciebat morbum, quo laborabat, esse lethalem, et propterea coepit de suis rebus mature cogitare: nam mater eum perpetuo hortabatur, vt fuum in Galliam reditum, quantum posset acceleraret, quandocunque fratrem diem suum obiisse intelligeret; id enim exigere perturbatum regni statum, et plurimorum ex nobilitate incertas et fluctuantes voluntates. Decima die huius mensis Imperator accepit literas a Commendatore Maiore, quibus ei mors negis Galliae nunciabatur, quod statim scripsit ad Andream Duduium oratorem suum in Polonia, vt id Regi indicaret: quod est ab eo factum decima quarta die huius mensis. Postridie venit ad Regem nobilis vir, missus a Regina matre ipsius, qui id confirmauit, quod Caesareus orator ipsi significauerat, et adiecit Regem Carolum eodem die quo est mortuus, instituisse reginam matrem administraticem Regni, seu regentem (vt loquimur) quod petebat mater vt ipse sua authoritate confirmaret, et hortabatur eum, vt quam citissime in Galliam rediret. Rex curauit statim conscribi literas quibus regni administrationem matri concedebat, et eas ad ipsam misit. Verum vt Polonorum animos pertentaret coegit senatum ex iis Senatoribus Regni qui fuerunt Cracouiae et in vicinis locis, quibus exposuit mortem fratris, cui in regno succedere debeat, dixitque res Gallicas exigere vt eo redeat, ad componendum regni statum, qui sit perturbatissimus. Praeterea ostendit eis literas,


page 21, image: cs021

quibus matri confirmabat concessam a fratre regni administrationem, et ab ipsis petiit, vt ei indicarent, quid in his rebus optimum factu iudicarent. Poloni re inter se deliberata id primum reprehenderunt, quod in literis quas ad matrem mittere constituerat, nominaret se Regem Galliae: id enim ipsum non debuisse facere inconsulto Senatu Polonico. Quantum autem attinet ad eius reditum in Galliam, dixerunt suis legibus caueri, ne Poloniae Regnum per alium quam per ipsum Regem administretur, et propterea non licere ipsi discedere ex regno: regni vero Gallici aliam esse rationem, posseque illos per Legatos administrari. Itaque sibi videri consultum vt deligantur decem vel duodecim, vel etiam plures ex Polonicis proceribus, qui ingenio et rerum vsu valeant, qui mittantur in Galliam, vt confiderent quis iam sit regni status, et qua ratione eius tranquillitati consuli possit; postea reuersi in Poloniam exponant Regi et Senatui quod viderint et obseruauerint: tum demum deliberetur in Senatu quaratione Galliae consuli possit, et an ex gente Gallica sint instituendi regni administratores, an vero ex Polonia mittendi. Tandem dixerunt omnia haec reiicienda esse in regni comitia, quae indicta sunt ad diem 25 Augusti, et se tantum obiter voluisse respondere haec regi petenti ab ipsis consilium, non autem aliquid decernere. Quidam vt regem consolaretur addidit ipsi fore longe gloriosius manere in Polonia, quam redire in Galliam, cum in Polonia habiturus esset amplam materiam, et plurimas occasiones exercendae suae virtutis aduersus Moschos, Tartaros, et Turcas gentes ferocissimas, in Gallia vero tales occasiones ipsi nequaquam offerri aut contingere posse. Vbi rex animaduertit quid isti haberent animi, constituit omnino clam ab ipsis discedere: nam videbat ipsos non facile concessuros vt in Galliam rediret, si de ea re in publicis regni comitiis deliberaretur. Itaque die decimo octauo huius mensis sub horam secundam noctis egressus est arcem Cracouiensem per portam angustam quae ducit in suburbium, et inde pedes profectus est, ad locum ad quem iusserat equum suum duci, et suos comites conuenire, et ita tota nocte equitans peruenit postridie in Imperatoris ditionem suis omnibus saluis, excepto Pibraco Viro praestantissimo, quo vtebatur interprete agens cum Polonis de Republ. et de aliis rebus: is enim aberrauit a via et cum audiret insequentes et vociferantes rusticos, qui concitati erant aduersus Gallos fugientes, penetrauit in densam sylvam, et per aliquot horas delituit in palude inter arundines. Tandem fame coactus, ex suis latebris prorupit, et incidit in nobiles Polonos qui multa sunt ei minati, ac voluerunt eum Cracouiam reducere. Verum cum ipsis exposuisset, se


page 22, image: cs022

nec Polonum esse, nec Regno Poloniae iuramento vllo obligatum, sed esse priuatum ministrum sui regis, eum incolumem dimiserunt. Rex vt antea scripsi ad V. Cem. venit Volkersdorf 23 die huius mensis, qui locus abest hinc tribus milliaribus. Postridie Imperator statim post prandium misit ei obuiam Matthiam et Maximilianum filios, qui fere vsque ad eius hospitium peruenerunt. Insequutus eos Imperator substitit in Insula Danubii in loco quem nominant Thabor, vbi soluitur portorium, ibique regem expectauit. Cum aduenisset rex vterque de rheda desiliit, et se mutuo sunt complexi, et aliquandiu vna sunt colloquuti. Postea Imperator conscensa rheda regem ad se recepit, et ita sunt ingressi vrbem sub horam quartam. Imperatrix excepit regem in infimis gradibus arcis ad ipsam aream. Diuertit autem Rex in eam partem arcis, quae est sinistra ingredientibus, quam solent incolere Matthias et Maximilianus Archiduces. Postridie cum rex iam cepisset prandere, venit ad eum Imperator, et dixit se velle esse eius conuiuam, sed fuit dispar conuiuium: Imperator enim vescebatur carnibus, rex autem piscibus: nam erat dies veneris. Fuerunt vna fere per tres horas colloquentes de variis rebus. Postquam discessit Imperator, rex impendit quod super fuit diei in perlustrandis et spectandis iis, quae hic sunt maxime spectatu digna. Die subsequente, qui fuit 26 huius mensis, Imperator summo mane iuit venatum in propinquam syluam, quae cingitur Danubio, quo subsequutus est eum rex a prandio. Die 27 Imperator inuitauit eum ad prandium, post prandium oblectarunt se variis colloquiis, et interea Imperator curauit adferri picturas, varia genera armorum, et alias res in quibus eminebat eximium aliquod artificium, ita vt fere totus dies, in iis rebus spectandis sit consumptus. Postridie mane Imperator duxit eum in Ebersdorff, et in hortum illum insignem quem extruit vno ab hinc milliari, qui vulgo nominatur hortus phasianorum, vnde sub noctem sunt reuersi. Imperator significauerat Regi Hungariae et Archiduci Ernesto, vt suum reditum ex Bohemia accelerarent, quo possent regem hic salutare qui ob eam rem in hodiernum diem distulit suum discessum, cum alias constituisset heri discedere, sed tamen nondum venerunt: Verum vt audio Imperator significauit ipsis vt hic nequaquam subsistant, sed quanta poterunt celeritate subsequantur. Discessit hinc hodie hora septima, et est Imperator comitatus eum discedentem: ambo autem eadem rheda vehebantur, in quam etiam assumpserat Imperator Ducem Cliuensem. Antequam rhedam conscenderent, Imperator diu est cum eo collocutus in area arcis spectante tota aula, et postea iussit silios suos, Matthiam et Maximilianum accedere,


page 23, image: cs023

quos rex est amplexus. Postea Imperator Matthiam reuocauit, et nescio quae ridens cum rege de eo loquutus, ludens ei capillos vellicavit. Rex iussit me ad se venire, et diligenter ex me percontatus est de valetudine Vestr. Celsitudinis Illustrissimae Dominae coniugis, et Illustrisfimi principis Christiani, et iussit vt Vestr. Celsitudin. fuo nomine officiose salutarem, ac significarem Vestr. Celsitudini ipsum nihil magis cupere, quam cum Vestr. Celsitudin. colere eam amicitiam, quae ipsius maioribus cum domo Saxonica intercessit. Imperator sane nullum genus humanitatis erga ipsum praetermisit, quamdiu hic fuit. Comitatus quem secum adduxit, fuit exiguus: nam toti comitatus (praeter famulos) sufficiebant tres mensae. Ad vnam accumbebant consiliarii, secretarius, medicus et quidam alii viri literati: reliquae duae satis erant nobilitati, connumeratis etiam iis qui missi erant ad ipsum regem ab Alanconio, Nauarro, Sabaudo, Lotharingo et aliis. Regis cura ab Imperatore demandata erat Domino a Kain praefecto stabuli. Comiti a Lodron seniori, et Augerio a Bousbek, qui diu fuit Caesareus Legatus Constantinopoli, et postea praefectus aulae iuniorum principum. Comes Egmondanus fuit eius pocillator. Omnes fere Galli habuerunt hospitium in arce, et si qui voluerunt laxius habitare, paratum erat eis palatium Archiducis Caroli. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae vestrae familiae, Viennae 29 die Iunii 1574.

EPISTOLA X. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi in posterioribus meis literis ad Vestr. Celsitudinem quomodo Rex Galliae ex Polonia discesserit, huc venerit, et exceptus sit ab Imperatore, qui eum discedentem deduxit ad sesquimilliare. Significauerat Imperator regi Rodolpho, et Archiduci Ernesto vt reditum fuum ex Bohemia accelerarent, quo possent hic salutare regem Galliae, qui ob eam rem distulit suum discessum in 29 diem superioris mensis, cum alias constituisset discedere 28. volebatque eorum aduentum diutius expectare, si Imperator permisisset. Cum autem eo ipso die quo discessit huc rediissent, sub horam sextam pomeridianam iussi sunt ab Imperatore eum statim subsequi, quod est ab ipsis tanta diligentia factum, vt postridie sub auroram peruenerint Gloknitz, vbi rex pernoctauerat, qui locus hinc abest vndecim milliaribus. Complexi se mutuo vna ad templum accesse runt et finitis sacris per dimidiam horam collocuti sunt, et


page 24, image: cs024

postea se denuo complectentes, sibi valedixerunt, et rex Galliae est prosequutus suum iter. Venit eo die in Brug qui locus distat hinc viginti milliaribus. Aduenienti Carolus Archidux occurrit cum trecentis equis. Quid ab eo tempore acciderit ipsi, non audiui. Munera quae hic dedit Imperatoris ministris, estimantur decem aut duodecim millibus coronatorum. Eum discedentem ex Polonia inter alios sequutus est Comes Techininus et est tandem assequutus, sed cum iam peruenisset in ditionem Imperatoris. Procumbens in genua obtestatus est eum vt rediret Cracouiam, dicens actum esse de salute Regni Polonici nisi id faceret. Rex respondit se habere causas quare discesserit ab tpsis, ac non possit iam ad eos redire, quas postea ipsis esset indicaturus. Iussit autem ipsum Comitem redire Cracouiam, et dare operam ne Galli qui ibi remanserant, vlla iniuria afficerentur. Reuersus Cracouiam indicauit Petro Sboroski, Palatino Cracouiensi, et Alberto Laski ea quae ex Rege audiuerat, et mandata quae ab eo acceperat, qui statim edixerunt, ne quis Gallos iniuria afficeret, et curarunt restitui suae libertati eos qui traditi erant custodiae. Positi quidem sunt custodes ad omnes portas Vrbis Cracouiensis, qui discedentes obseruarent, sed tamen neminem discedere volentem detinebant. Dominus Carolus Danzaeus, qui per multos annos fuit Legatus Regis Galliae in Dania, iam est Cracouiae, et cum Senatu Polonico agit, ea quae nomine Regis sunt agenda. Maxima pars classis Turcicae soluit ex portu Constantinopolitano decimaquinta die Maii et nauigauit in Eubocam. Reliquae naues quae nondum erant instructae, magno studio instruebantur, ita vt essent breui subsequturae reliquas. Tota classis futura est trecentarum nauium. Poterit exponere in terram viginti millia hominum ita tamen vt maneat instructa necessario milite. Vehit magnam copiam ferramentorum varii generis, et aliarum rerum, quarum est vsus in vrbium oppugnationibus. Praesunt classi Sinam Bassa et Ochialus archipirata. Multi putant ut eos inuasuros Tunetem et Guletton, Veneti tamen metuunt adhuc ne Turcae fidem ipsis non seruent et Cretam inuadant: nam Caragiali pirata Turcicus nuper cepit magnam nauem venetam, non procul ab ipsa Creta et quidam dicunt detineri Alexandriae, Tripoli Siriae, et in aliis locis Imperii Turcici merces Venetorum ipsius Selimi mandato, quod tamen vix credo esse verum, cum ante non multos dies venerit Venetias quidam Rabbi Salomon Iudaeus medicus ipsius Selimi, qui est praecipuus inter eos qui pacem impetrarunt Venetis. Est autem missus Legatus a Selimo ad Venetos a quibus est magno honore affectus. Hispani vocati ex


page 25, image: cs025

Sardinia a Ioanne ab Austria, iam sunt in Ducatu Mediolanensi; Discesserat Mediolano Ioannes ab Austria, sed iam est eo reuersus, eo quod Mediolanenses recusent soluere quinquies centena millia coronatorum, quae rex Hispaniae exigit ab ipsis extraordinarie, ad sumptus belli. Aiunt Hispanicam Classem quae nauigatura est in Inferiorem Germaniam, iam soluisse Laredo, qui est portus Cantabriae. Dicunt ea Classe vehi nouem millia Hispanorum. Praefectus Classis est Petrus Melendes. Scribitur ex inferiore Germania Geusios parare se ad confligendum cum ea. Heriaccepi Venetiis libellum qui conti net picturas Portuum ac Vrbium maritimarum Peloponnensi, Epiri, Macedoniae, Dalmatiae, et praecipuarum insularum maris Aegei et Ionii, hoc est eorum fere omnium locorum, in quibus his annis gestum est bellum inter Turcas, Venetos et Hispanos. Volebam curare eum hic elegantius compingi, et postea mittere ad Vestr. Celsitudinem; sed cum offerret occasio mittendi eum per Salomonem cursorem Vestr. Celsitudinis nolui eam praetermittere. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae quint. die Iulii 1574.

EPISTOLA XI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, mihi nuper ad Vestr. Celsitudinem ea quae Carolus Danraeus, quem puto notum Vestr. Celsitudini proposuit Senatui Polonico pro excusatione clandestini discessus Regis, quae audio Polonis non fuisse valde grata: ita vt ipsum Danraeum satis inhumaniter acceperint, et coegerint eum per aliquot dies continere se in suo diuersorio tanquam captiuum. Rex quidem volebat, vt tanquam ipsius legatus maneret Cracouiae, vt per ipsum ageret cum Polonis: sed Danraeus pertaesus Polonorum barbariem, statim vbi coepit melius habere, nam laborabat febre, reuersus est in Daniam. Venerat in Poloniam vt cum Rege et Senatu Polonico ageret de componendis dissidiis exortis inter Danos et Polonos ob damna illata subditis Regis Daniae a piratis Polonicis, et sumptum de iis a Danis supplicium, sed nihil est in ea re effectum ob repentinum regis discessum. Vicesimo quarto die proximi mensis, celebrabuntur Varsouiae comitia Regni Polonici, in quibus vt multi putant, agetur de nouo Rege eligendo, quod non erit ipsis facile: nam rex constituit retinere Regnum, quod scio ex eius literis ad ordines Polonicos, in quibus hortatur eos, vt deligant aliquot ex prudentioribus Senatoribus regni, qui ad se veniant


page 26, image: cs026

in Galliam, vt de rebus Polonicis cum ipsis deliberare possit. Scripsit etiam ad eos, vt darent operam, ne quid periret ex ea supellectile, quam reliquit Cracouiae. Audiui eos qui hac iter fecerunt, aestimantes eam quinquies centenis millibus Coronatorum: quamuis gemmas et preciosissima quaeque rex secum abstulit. Dedit etiam Rex de iisdem rebus priuatim literas ad Episcopum Cuiauisnsem, Palatinum Cracouiensem, Laskium et Comitem Tencinium, quod eius factum male habuit reliquos Senatores Regni. Dicunt Poloni se non amplius esse obstrictos eo iuramento, quod Regi praestiterunt, cum ipse prior fidem datam fefellerit, et propterea sibi licere alium Regem eligere. Danraeus ad me scripsit, se existimare eos electuros nouum Regem, et metuit ne Moschum eligant, quod si fecerint habebunt conuenientem sibi dominum, et qui poterit eorum insolentiam et arrogantiam compescere: sed non esset futurus commodus vicinus Germaniae, nisi suas vires aduersus Turcas conuerteret. Imperator habet in Polonia suos fautores, et iam suscipit agendum hoc negotium. Sunt, vt audio, qui ei suadeant vt aliquid vi tentet, quod non puto eum facturum, non tam metu Polonorum, quam ne Turcas irritet, qui iam copias habent in Moldauia, vnde expulerunt Armenium illum qui eripuerat misero illi Vaniodae, quem audio superiore anno fuisse apud V. C. et ad Moschouitas esse profectum. Turcae haud dubie dabunt operam ne vel Moschus vel Austriacus eligatur, nolunt enim suorum vicinorum potentiam augeri. Ferrariensis etiam profitetur suum nomen inter regni illius candidatos, et pollicetur Polonis magnam vim pecuniae. Promitit etiam ducturum in vxorem sororem regis Sigismundi Augusti. Qui eum oderunt, non possunt ei maius malum imprecari, quam vt ea res ei ex animi sententia succedat: hoc est vt fiat ex Duce felicissimo et opulentissimo, rex in felix et egens, et ex libero seruus. Suecus haud dubie repetet illud suum prius institutum, quamuis antea sit multis conuiciis aspersus, et cum quadam ignominia reiectus. Classis Turcica venit in mare Ionium sub initium superioris mensis, et legens occidentale litus Poloponnesi coepit appellere Nauarinum, et ad loca vicina decimo die eiusdem mensis, vbi tota conuenit decimo quinto. Inde autem soluit decimo octauo, et postridie praeter nauigauit Zacynthon insulam, et versus Aphricam progressus est, ita vt non sit dubium, quin Tunetem nauigauerit, quamuis huc nondum sit scriptum. Speculatores retulerunt classem esse trecentarum et quinquaginta nauium, quarum ducentae et quinquaginta sunt triremes. Aiunt eam vehere vltra sexaginta millia militum, inter quos sunt sex aut septem millia Spachorum, qui inter Turcicos equites habentur excellentissimi


page 27, image: cs027

sicut Ianizari inter pedites. Si quidem non habent in nauibus equos, sed tameu secum vehunt frenos et ephippia, ita vt sperent se inuenturos equos in Aphrica. Turcae dicuntur convehere ingentem uim commeatus ad litora Macedoniae, Epiri et Peloponesi, vnde Itali coniiciunt Classem ipsorum, aut saltem eius partem illis in locis hybernaturam, vt facilius tueatur ea quae in Aphrica occupabit, et proximo vere Italiam et Siciliam maturius infestare possit. Cum Sinam Bassa classis praefectus discessurus esset Constantinopoli, reliqui quinque Bassae eius collegae deduxerunt eum ad Imperatorem Selimum, qui ei tradidit duo vexilla, ac ei donauit gladium incuruum gemmis pulcherrime exornatum, et elegantissimum equum panno aureo constratum. Inde ab iisdem suis collegis deductus est ad classem, suntque vna pransi in praetoria naue. Finito prandio profectus est ad sepulchrum Ariadeni Brrbarossae, vt ibi oraret, (nam id solent facere classium praefecti discessuri Constantinopoli.) Reuersus ad classem disploso maiore tormento dedit signum discessus: quo audito tota classis, inde soluit. Paulo antequam classis Turcica nauigaret in Aphricam, missae erant ex Sicilia Tunetem quinque et viginti triremes, vt eo commeatum et pecuniam veherent. Itaque metuunt Hispani, ne Turcae eas in sinu Carthaginensi reperiant et opprimant. Veneti fecerunt maximos apparatus ad excipiendum regem Galliae. Miserunt ei obuiam quatuor ex praecipuis Senatoribus, qui eum ingredientem ipsorum fines, nomine reipub. exciperent, et vbique ipsorum ditione, cum quanto possent splendore eum tractarent. Curarunt de nouo de aurari suum Bucentaurum, cum quo Dux cum praecipuis Senatoribus ibit ei obuiam, vsque ad eas fauces, quas gemina castra nominant, quae Veneta aestuaria ab ipso mari distinguunt. Ibi aedificauerunt arcum triumphalem et domunculum, in qua rex excipiatur, et inde in vrbem ducatur, quo dicitur venisse die 13 huius mensis. Non sufficerent multi diei ad scribenda ea, quae de pompis illis Venetis, et variis generibus spectaculorum hic dicuntur, in quas res sunt facti in gentes sumptus: sed quia haec parum aut nihil vtilitatis in se habent, et tantum pertinent ad Venetarum opum ostentationem, in iis scribendis frustra tempus non teram. Existimo etiam quod haec omnia typis postea euulgabuntur; quod si fiat, dabo operam vt exemplar habeam, quod ad Vestr. Celsitud. mittam. In Gallia non est facta magna mutatio a morte regis. Regina mater Regis est Lutetiae, in arce quam Euparam vocant, et habet secum filinm Alenconinm, et Regem Nauarrae, quos diligentius quam antea asseruat: nam aiunt Alconium nuper conatum esse aufugere veste muliebri


page 28, image: cs028

indutum. Satellites qui accessus ad arcem obseruant nullum intromittunt quem non scrutentur, nisi sit ipsis bene notus. Montgomerius truncatus est capite Lutetiae 26. die superioris mensis. Corpus eius postea est in quatuor partes dissectum. Regii sperant oppidum Quarentanum quod vnicum super est Huguenotis in Normandia, breui facturum deditionem. Aiunt in eo oppido esse filium Mongomerii natum annos viginti. In Pictonibus res felicius succedunt Huguenotis, Dux Montpenserius diu obsedit oppidum Fontenacum, quod certo sperabat se redacturum in suam potestatem, sed Dominus de la Nous coegit eum soluere obsidionem, et multos ex eius militibus interfecit. Quidam scribunt eum cepisse Comitem de Lude et Dn. de Schanigni, praesectos Pictonum et Turonum. In Aquitania, Gallia Narbonensi, et Delphinatu bellum geritur vario euentu, et ita regiones illae plane deuastantur, et regnum misere dilaceratur. In Inferiore Germania nihil iam magnum geritur. Hispani tentarunt obsidionem Bommeliae et Goricomi sed frustra. Dicuntur carere puluere bombardico et maioribus globis, ob quam rem non possunt vrbes vi oppugnare. Commendator in id praecipue est intentus, vt pecuniam quocunque modo conficiat, et quod superest opum miseris ciuibus eripiat, Dudum expectat Classem, quae toto sesqui anno instructa est in Hispania, quam dicunt esse ducentarum nauium, sed vix ad ipsum perueniet sine conflictu cuius Geusii dicuntur esse cupidissimi, et praeterea Regina Angliae instruxit Classem centum et viginti nauium, qua quidem dicit se velle tantum tueri sua litora, sed credo eam quantum in se erit daturam operam ne Hispani nidulentur in Inferiore Gcrmania. Illustrissime Princeps ac Domine Clementissime, toto eo tempore, quo hic fui semel tantam pecuniam accepi a Vestr. Celsitud. quam non solum absumpsi, sed et stipendium, quod habeo a Vestr. Celsitud. et multum praeterea aeris alieni feci: nam perpetuo alui duos equos cum non sperarem me tam diu hic mansurum. Quoniam autem dudum credimus Imperatorem breui iturum Pragam, hactenus nihil petii, quia existimaui me id commodius facturum ex loco propinquo, quam ex hoc qui longe abest a ditionibus Vestr Celsitud. Accessit ad hoc quod amplius non sit apud Vestr, Celsitud. Cracouius, per quem solebam ea petere quibus mihi opus erat. Tandem necessitas coegit me petere a Vestr. Celsitud. vt pro sua vsitata clementia et benignitate erga me dignetur aliquid mittere, quo me sustentare, et conflatum aes alienum dissoluere possim. Cuperem etiam si id bona venia Vestr. Celsitud. liceret, excurrere Francofurtum ad mercatum ob priuata quaedam mea negotia, ac etiam vt ibi certius


page 29, image: cs029

cognoscerem, quis fit status rerum Gallicarum et Belgicarum, post mercatum statim redirem in hanc aulam, quare suppliciter peto a Vestr. Celsitud. ne id mihi deneget. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustr issimae Vestrae familiae Viennae 23, die Iulii 1574.

Expectatur hic ArchiDux Ferdinandus, quem dicunt profecturum ad thermas Carolinas vicinas ditioni Vestr. Celsitudinis.

EPISTOLA XII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, vltima die Iunii ventorum saevitia coegit classem Turcicam appellere prope Carcinium, Magnae Graeciae promontorium, quod nunc nominant Capo de Stillo. Expositi sunt in terram milites satis magno numero, quorum aliqui simul cum remigibus aquam hauserunt, quam in naues veherent, alii vero longius excurrentes, pagos et segetes et multum lini exusserunt. Oppugnarunt oppidulum Monasteracium, sed frustra. Hausta aqua Classis inde soluit, et versus Siciliam nauigauit, cuius orientale littus legens conspecta est secunda die Iulii. Cursum autem dirigebat ad Pachinum extremum Siciliae promontorium versus meridiem. quod nunc Capo Passato nominant, a quo non procul abest Melite insula. Conuenerunt ex Tripoli Aphricae, Alghiera, et Gerbi Manire insula magnae copiae Maurorum, quae absunt a Tunete vnius diei itinere tantum, ibique aduentum Classis Turcicae expectant. Re-Tunetanus misit filium suum secundo genitum, tanquam suae fidei obsid em, ad Ioannem ab Austria, qui adhuc est in Ducatu Mediolanensi, vbi mandato Regis Hispaniae exigit denuo a Mediolanensibus ter centena millia coronatorum, cum tamen hac aestate extraordinarie contulerint quinquies centena millia. Dicit autem Ioannes ab Austria se ea pecunia velle instruere classem centum et quinquaginta triremium, non quidem ad confligendum cum Turcis, nisi ex magna occasione, sed vt impediat ne latius euagentur, et littora Siciliae et Italiae depopulentur. Sed multi putant eum nihil iam minus cogitare, quam classem instruere, idque tantum praetexere pecuniae exactioni: nam videtur fere impossibile, vt hac aestate classem instruat, cum proximis annis etiamsi Hispani coeperunt suas Classes instruere sub initium aestatis, nunquam tamen fuerant paratae ante Septembrem aut Octobrem mensem: imo ea quae dicitur nauigatura ex Hispania in in Belgium, coepit instrui ante sesquiannum, et tamen nondum est parata.


page 30, image: cs030

Ioannes Andreas Doria nuper creatus Amiralius maris Italis a Rege Hispaniae, quam dignitatem nemo habuit a morte Andreae Doriae, qui fuit patruus magnus huius Ioannis Andreae. Rex Galliae venit primum Venetia 18. die superioris mensis, cum putaret se eo venturum 13, sed impeditus fuit fluuiorum exundationibus, qui pluri mi sunt in Italia Foroiuliensi. Anaxus qui est vicinus vrbi Venetae, et iam Piana nomiuatur, plurimum ei Impedimenti attulit: nam pons quo iungitur, vt aquarum ruptus fuerat, quare oportuit eum expectare quousque reficeretur. Dux Ferrariensis iuit ei obuiam vltra Taruisium, et cum eo simul est Venetias reuersus, vbi rex incredibili pompa est exceptus. In arcu Triumphali quem ei extruxerunt Veneti ad gemina Castra, erant pictae res eius gestae in bellis Gallicis, cum inscriptione Henrico tertio Galliarum et Poloniae Regi Christianissimo, hospiti incomparabili. Reliqua quae ad eam Pompam pertinent, quae vt audio typis edentur, postea mittam ad Vestr. Celsitudinem. Sub tempus adventus regis in vrbem Venetam, venit ad Fossam Claudiam quam Chiosam iam nominant, Cardinalis Boncompagnus, nepos ex fratre Pontificis Romani, qui eo ipsum mittebat, vt regem salutaret, et eum vsque ad Alpes deduceret. Fuit autem in eo stulto adolescente tantum arrogantiae, vt ausus sit petere, vt Dux Venetus, quem sciebat esse occupatum in excipiendo Rege, veniret sibi obuiam cum Bucentauro. Cum Veneti respondissent sibi opus esse Bucentauro, ad excipiendum regem, ille aegre tulit regem sibi praeferri, cum ante triennium forte non tantum habuerit pecuniae, vt posset cariosam cymbam conducere. Miserunt tamen ei Veneti quatuor triremes, quibus adueheretur in vrbem, et cum nonnihil esset progressus, aliae tres ei occurrerunt. Cum ad salutandum regem accessisset, et rex ex suo conclaui progressus esset ei obuiam vsque ad tertium conclaue anterius, tanta fuit eius insolentia, vt conqueretur sibi non satis honoris a Rege exhiberi. Ita solet fieri cum (vt quidam ex veteribus scribit) fortuna illudens rebus humanis homines sordido loco natos ad culmen rerum euehit. Quanto modestius Sabaudiensis, qui cum suum aduentum significaret Venetis, petiit ab ipsis ne quos apparatus facerent ad eum excipiendum, et paterentur eum vt priuatum vrbem ingredi, cum sciret eos esse occupatos, in excipiendo Rege, cui tot necessitudinibus esset coniunctus, vt putaret ad se pertinere partem eorum honorum qui ipsi exhiberentur. Dis-Fessit rex Venetiis 21 die superioris mensis. Aiunt eum profectum esse cerrariam. Quonam sit inde iturus, nondum hic scimus, sed tamen audio ipsum petusse saluum conductum a Marchione Do Aialon, praesecto


page 31, image: cs031

Mediolanensi, qui cum de ea re Ioannem ab Austria consuluisset, is iussit vt non tantum id regi concederet, sed etiam peteret ab ipso, vt rebus omnibus regis Hispaniae perinde ac suis vteretur. Genuensesetiam, Florentinus, ac reliqui Principes Italici detulerunt ei sua officia et obsequia. Cum Regina mater Regis Galliae audiuisset Principem Condaeum adiutum ab aliquibus principibus Germanicis, colligere exercitum iussit Burkardum Barbiensem, Westburgium, Fridericum Rhingrauium et Carolum Mansfeldensem Comites, et simul Dominum a Betstein, Staupicium, Ottonem Platan et Casparem Schonbergium, conscribere regis nomine, equitem Germanicum, Ne autem faserent contra decreta Comitiorum Spirensium, petiit Regina literas ab Imperatore, quibus concederet militem illum nomine Regis Gallliae conscribi. Imperator respondit se non posse id concedere inconsultis Electoribus et aliis Imperii Principibus. Se quidem id aliquoties regi Hispanorum concessisse, sed ideo se fecisse, quia sit membrum Imperii. Ego puto Gallos in eo stulte fecisse, quod illam concessionem ab Imperatore petierunt, cum potuissent sine ea concessione id quod volebant perficere, nec videntur mihi Imperatoris Consiliarii in eo prudenter fecisse, quod ipsis id quod petebant denegauerint: nam si concessissent assuefecissent eos ad obseruanda decreta Imperii cuius Maiestatem ea ratione auxissent. Quarentanum oppidum quod vnicum supererat, Huguenotis in Normandia, dedidit se militibus regis. Sunt qui dicant Montgomerii filium fuisse in eo oppido, sed alii negant. Res Polonicae videntut spectare ad tumultum. Ego omnia fausta ac felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae, fecunda die Augusti, 1574.

EPIS OLA XIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi antea Classem Turcicum venisse in portum Carthaginensem 14. die superioris mensis, sed postea certius cognouimus venisse decimo tertio circa horam decimam matutinam. Expositus miles in terram, tam prope accessit ad Gulettam, vt maiora tormenta, quae continuo displodebantur damni aliqnid ei intulerint. Occuparunt tamen Turcae Turrim quae nominatur del passo, quae non procul abest a Guletta et postea alteram quam nominant de Acqua, quae est adhuc propinquior. Priorem sine caede ceperunt, quia deserta erat ab Hispanis, in oppugnatione vero posterioris multos ex suis amiserunt, in cuius rei vindictam ea


page 32, image: cs032

expugnata, omnes Hispanos ibi repertos orudeliter interfecerunt. Coeperunt postea fossam et aggerem circum Gulettam ducere, quod ab ipsis tanta industria et celeritate est factum, vt totam munitionem tribus diebus circum dederint: ita vt nemo iam ex ea erumpere, vel in eam irrumpere possit: quod pene est incredibile, cum Hispani quolibet die maiora sua tormenta plus quam trecenties disploderent. Sed audio Turcas habuisse ad quadraginta millia fossorum: nam vsi sunt in ea re opera vicinorum Aphrorum ac suorum remigum: ligones autem vehas, et alia Instrumenta, fossoribus necessaria in sua classe attulerant. Guletta eo modo obsessa et circumdata, progressi sunt cum parte copiarum versus Tunetem: quam ab Hispanis desertam sine caede receperunt Hispani enim de eorum aduentu certiores facti, receperunt se in arcem recens extructam, quam etiam obsident Turcae. Ne autem arx Tunetana et Guletta sibi mutuo ferrent suppetias nauigiis, quae in Stagno intermedio instructa habebant, Turcae occupauerunt Stagnum ratibus, quibus imposuerunt maiora tormenta ac magnum numerum militum: stagni enim profunditas non est tanta vt nauigiorum sit capax, praeterquam in augusto alueo, quem Ariadenus Barbarossa ante quadraginta annos, in medio stagno excauauit, et Guletta Tunetem vsque perduxit. Ioannes ab Austria est Genuae, vbi dicuntur conuenisse sex et viginti triremes Italicae et quindecim Hispanicae, cum quibus nauigaturus est Neapolim, et inde in Siciliam, vt videat an possit aliqua ratione subueniri iis, qui in arce Tunetana et Guletta obsidentur. Sed dicunt Turcas et Aphros piratas vagari magno numero inter Neapolim et Siciliam, et littora illa diripere, multumque damni accolis maris inferre, et metuitur, ne Turcae triremes aliquot ex sua classe mittant, quae coniunctae cum piraticis nauigiis impediant, ne se coniungant triremes Ioannis ab Austria, quae in variis locis sunt dispersae Rex Galliae venit Ferrariam vigesimo nono die superioris mensis. Cum in gressurus esset vrbem, Dux descendit de curru, et pedes claues vrbis regi in pelui aurea obtulit. Die 31. rex literis ex Gallia acceptis, noctu praeter omnium opinionem discessit, cum Dux Ferrariensis varia spectaculorum genera ad eum oblectandum in diem sequentem praeparasset. Itaque existimant plurimi, non sine graui causa ipsum inde tam repente discessisse. Alii dicunt eam nullam aliam ob causam noctu disessisse, quam vt aestum diei vitaret, qui tunc erat maximus. Mantuam venit secundo die huius menfis, et inde discessit quarto, sexto autem Cremonam peruenit, quae est ditionis Hispanicae. Aiunt in itinere admodum numerosum equitatum se ei adiunxisse,


page 33, image: cs033

partim missum a praefecto Mediolanensi, partim ab aliis Principibus Italicis. Venerunt Ferrariam salutatum regem Dux Vrbini, et filius Pontificis Romani quem nominant Castellanum S. Angeli. Pontifex inuitauerat eum Lauretum, ad illud celebre idolum Virginis Mariae, quo promittebat se venturum, vt cum eo colloqueretur: sed rex respondit sibi esse in Galliam properandum, et propterea se non posse tam procul a suo itinere discedere. Hic multa dicuntur de componendis tumultibus Belgicis, ita vt audiam Legatum Hispanicum dicere, se non dubitare quin breui componantur. Certum est eo esse iam reductas res Hispanorum, vt multum de magnificis illis suis spebus remiserint: quamuis adhuc terrorem iniicere Belgis, conentur, fama illius classis, quae in Hispania instruitur: sed eius aduentus tam diu differtur, vt videatur esse aliquid non absimile terriculamentis, quae imponuntur arboribus ad abigendas aues, quae fructus maturos alias decerperent; Huc est scriptum Commendatorem misisse ad Principem Orangium Philippum Mornixium Aldegondum captiuum de quo antea scripsi, per quem sperat se aliquid effecturum. Non est dubium Imperatorem nihil intermittere, quod ad eam rem faciat: sed haec dissidia componere non tantum videtur mihi difficile, sed pene impossibile. In eo autem errant plurimum Hispani qui hic sunt, quod existimant, totam hanc rem sitam esse in arbitrio et potestate Principis Orangii. Sed quia non dubito haec omnia aliunde, ad Vestr. Celsitud. diligenter perscribi, de iis plura non adiiciam. Fuit sparsa fama Amiralium Angliae, Comitem Oxoniensem, et fratrem Comitis Herfordiae facta conspiratione cum Hispanis, voluisse eis portum aliquem in Anglia tradere: quod non videtur mihi verisimile: nam non est tantum iam ocii Hispanis a suis rebus, vt talia aggrediantur, sed inde eam famam ortam esse existimo, quod Comes Oxoniensis, et frater Herfordiensis profugerint ex Anglia, quod puto ab ipsis potius factum esse stulitia et leuitate quam certo aliquo consilio, cum sint Iuuenes in quibus parum esse ingenii audio. Discesserunt nuper Vincentia duodecim aut tredecim familiae nobiles ob religionem, et sunt ad Heluetios et Rhetos profectae. Dicunt Venetos cum ea occasione inquisivissent, an in ea vrbe essent plures ei religioni addicti reperisse vltra trecentas familias suspectas, vt loquuntur, quare ne causam tumultui alicui praeberent, si de tam multis aliquid durius sttatuerent, iudicarunt satius esse totam rem dissimulare. Scripsi ante mensem ad Vestr. Celsitud. me non tantum, destitui viatico, sed etiam multum aeris alieni hic conflauisse, quare petebam a Vestr. Celsitud. vt sua vsitata Clementia et


page 34, image: cs034

benignitate erga me vteretur. Scripseram etiam de eadem re ad Dn. Marschalcum, et petebam ab eo vt Vestr. Celsitud. grauioribus rebus occupatae meam petitionem per occasionem in memoriam reuocaret; sed hactenus nihil accepi responsi. Creuit interea meum aes alienum, et creditores mei incipiunt impatientius ferre moram solutionis: quare denuo a Vestr. Celsitud. suppliciter peto, vt difficultatis in qua iam versor, rationem aliquam habere dignetur. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 25. die Augusti 1574.

EPISTOLA XIV. Eidem.

ILustrissime Princeps ac Domine Clementissime, scripsi in posterioribus meis literis, classem Turcicam nauigasse versus Pachinum extremum Siciliae promontorium versus meridiem, quod tunc (vt postea audiuimus) superare non potuit, sed vi ventorum repulsa est versus Siracusas, et ita dispersa vt si adfuissent centum triremes Hispanicae, potuissent magnam eius partem opprimere: nam dicunt fuisse eam saeuitiam tempestatum, vt quaelibet naues in portus, qui primi occurrebant, deferrentur, aut reciperent se post promontoria, quo se aduersus vim ventorum tutarentur: nec vllam rationem disciplinae militaris habebant: sed nulli hostes aderant. Venit nuper Constantinopoli quidam ex ministris Dominis Danutis Vngnadii missus ad Imperatorem, qui nauigauit in Turcica classe vsque in Peloponnesum. Is affirmat eam esse quadrigentarum nauium. Hispani antea persuasi erant eam deuastaturam tantum littora Apuliae et Calabriae, quae validis praesidiis muninerant et propterea fuerant minus solliciti, de instruenda classe. iam vero cum videant imminere periculum Gulettae et Tuneti, suas naues incipiunt armare. Eius rei causa Ioannes ab Austria constituit redire Neapolim, et iam remisit Genuam cum trecentis millibus coronatorum Ioannem Andream Doriam, qui ad ipsum Mediolanum venerat, iussitque vt quanta posset celeritate triremes Hispanicas et ltalicas instrueret, promisitque, se breui eum sequturum: imo dicitur iam praemisisse suam familiam Genuam. Iussit etiam Octauium et Sigismundum Gonzagas conscribere duo regimina peditum, et misit Neapolim Hispanos Veteranos, quos ex Sardinia in Liguriam aduectos antea scripsi V. C. Aiunt plurimos ex militibus, qui sunt in noua arce Tunetana incidere in morbos ita vt Gabriel Serbellonus loci praefectus, nuper ex iis octingentos


page 35, image: cs035

remiserit in Siciliam, qui omnes aduersa valetudine laborabant. Scripseram antea regem Galliae discessisse Venetiis 21. die superioris mensis, quod hic affirmabant quidam mercatores qui inde veniebant, sed tamen est falsum: mansit enim ibi vsque ad diem 27. Inde discedens profectus est Ferrariam: quonam autem iturus sit Ferraria nondum, scimus, sed tamen puto iterum Mantuam: nam venit ad eum Venetias officii causa Dux Mantuanus, et vt audio, eum in suam vrbem inuitauit, in qua re ego existimo regem ei obsequturum, et inde in Sabaudi ditionem iturum. Scriptum est huc Lutetia reginam matrem regis constituisse ei ire obuiam Lugdunum vsqne et se iam ad iter parare. Nuper profectus est Romam tanquam legatus regis Sueciae, Petrus Rosinus Belga vir doctus et facundus, qui Venetiis est professor eloquentiae. Quam ob causam sit profectus non scribitur, sed suspicor profectum esse propter res Polonicas: non enimdubito quin Suecus ad illud Regnum denuo aspiret: nec tamen audeo credere eum ita transuersum rapi ambitione, vt ob regni illius spem a puriore religione deficere velit, quamuis frustra sperat auxilium a Pontifice nisi id faciat, aut saltem promittat se facturum. Est contentio inter domum Austriacam et Venetos de Patriarchatu Aquileiae, nam vtrique dicunt se habere ius nominandi Patriarcham, Pontifex videtur nuper tacite condemnasse Austriacos: nam instituit Coadiutorem in Patriarchatu quendam Aloisium Iustinianum Venetum, quem ipsi Veneti nominauerant, quod Imperator haud dubie aegre feret. In Inferiore Germania ducitur potius bellum quam serio geratur. Commendator exauthorauit omnes equites Germanicos, et duo regimina Valonum, quae ante aliquot menses conscripserant Domini de Auerioe-d' Estabruge. Copiae autem Germanicae, Helueticae et Hispanicae sunt ad Bommeliam, sed quasi otiosae, eo quod nec numerentur ipsis stipendia, ac etiam destituantur puluere tormentario, ita vt non possint vi vrbes oppugnare sed tantum longa obsidione. Audiui quosdam mercatores Noribergenses et Augustanos promisisse ipsi Commendatori magnam vim illius pulueris, ipsumque eis praenumerasse sexaginta millia florenorum. Cum nuper misisset Chiapinum Vitellium ad placandos Heluetios, qui ob non soluta stipendia tumultuabantur, Heluetii detinuerunt eum captiuum, et significauerunt Cbmmendatori, sibi non esse opus verbis sed pecunia. Sub finem superioris mensis Geusii inuaserunt Inferiorem Flandriam cum quinquaginta nauibus, et exposuerunt in terram ad duo millia militum, qui magna ex parte Angli fuisse dicuntur. li inuaserunt


page 36, image: cs036

oppidum Axele, qnod non procul abest ab Antuerpia, et illud occupauerunt, diripuerunt, et incenderunt. Postea excurrentes in vicina pascua, abegerunt ad quatuor millia boum, et vaccarum. Nudiustertius hinc discessit, Augerius Bousbekus, qui mittitur ab Imperatore in Galliam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 13. die mensis Augusti 1574.

EPISTOLA XV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, iam obsignaueram alteras meas literas cum aduenit cursor ex Italia, per quem scriptum est ad me, classem, Turcicam per aliquot dies iactatam fuisse tempestate circa Siracusas, et interea diripuisse oppidum Ariola, desertum ab incolis, quod non procul abesta Pachino promontorio. Cum autem viderent Turcae se frustra conari superare Pachinum, eo quod vehementiores Venti spirarent ab occidente, nauigauerunt ad meridiem versus Tripolim: sed cum iam progressi essent circiter viginti millia passuum vltra Melitem mutatus est Ventus, quare reflexerunt cursum ad occidentem, et recta Tunetem nauigauerunt. Superato itaque Mercurii promontorio 14. die superioris mensis penetrauetunt in portum Carthaginensem, vbi cum caepissent militem in terram exponere, eruperunt Guleta Hispani, et aliquot Turcas interfecerunt, ac se postea incolumes ad suos receperunt: sunt qui dicant eos eripuisse Turcis duo maiora Tormenta, et ea secum Gulettam abduxisse, sed non est verisimile paucos homines in conspectu tanti exercitus id potuisse facere. Dicuntur prope Tunetem esse ad sexaginta millia Maurorum qui venerunt eo ex Maenice insula, Tripoli et Alghiera, vt Turcis militarent: quod tamen est pene incredibile. Habuerunt isti, proditores suos in noua arce Tunetana, qui corruperunt aliquot maiora tormenta, clauis insertis in ea foramina per quae puluis incenditur cum sunt displodenda, et postea ad ipsos Mauros transfugerunt. Idem etiam factum est a praecipuis ciuibus Tunetanis. Gabriel Serbellonus praefectus Tunetanus, occurrit imminentibus periculis quantnm in se est. Curauit dirui veterem arcem Tunetanam et in noua erexit tres colliculos ex terra, vt ex altiore loco possit plus damni inferre oppugnatoribus. Aliqui ex Mauris qui Turcis militatum venerunt, occupauerunt portum Farinam maritimum oppidum, et iam Bisertam obsident. Alterum horum oppidorum aedificatum est in ruderibus veteris Vticae: sed vtrum sit disputatur a Viris doctis. Joannes


page 37, image: cs037

ab Austria iam est reuersus Genuam, quo suam familiam praemiserat, vt inde nauiget Neapolim vbi eius classis conueniet. Missus est a Rege ex Hispania in Italiam quidam inquisitor magnae authoritatis, vt componat controuersias, de iurisdictione Ecclesiastica ortas Mediolani inter Card. Borromeum et Commendatorem Regium praefectum; et Neapoli inter Card. Granuellanum Proregem et Archiepiscopum Neapolitanum, et reliquos illius regni Praelatos. Rex Hispaniae misit in Angliam Bernardinum Mendozam, per quem petit a Regina liberum transitum suae classi per mare Anglicum, et vt suis liceat in portus Angliae appellere, et ea, quibus egebunt, ibi coemere. Quid responsi acceperit nondum scio, sed tamen audiui reginam Angliae mifisse Antuerpiam quendam ex suis consiliariis, qui agat de restituendis commertiis inter Anglos et Belgas, ac etiam ex Belgio mitti in Angliam oratores qui de eadem re agant. Puto haec omnia esse tantum simulationes. Hispani dant operam vt videantur colere amicitiam cum Anglis, existimantes aliquid authoritatis suis rebus inde accessurum, et se posse ea ratione suos facilius in officio continere: Angli vero obsequeuntur eis in eiusmodi nugis, etiamsi sciant eos sibi esse inimicissimos, nec tamen propterea intermittunt ea, quae suis rationibus vident conducere: nam non est dubium plurimos Anglos mimilitare Principi Orangio, et Geusios habere plurima commoda ex Anglia, quae si ipsis adimerentur, non possent diu consistere. Ordines Belgici responderunt Commendatori se collaturos pecuniam fi priuilegia quae Albanus ademit, ipsis restituantur. Commendator dixit id esse in solius regis potestate situm, ac promisit se de ea re ad ipsum scripturum. Fama est ipsos etiam Heluetios dimitti a Commendatore, quod videtur mirum cum nuper in ea parte Hollandiae, quam nominant Vaterland, amiserit multos milites, quos rustici ruptis quibusdam aggeribus, partim submerserunt, partim interfecerunt. Accedit ad haec, quod Geusei faciunt crebras excursiones in Inferiorem Flandriam, multumque damni ibi dant, eo quod omni praesidio militari sit destituta. Ante aliquot menses captus fuit ab Hispanis Philippus Mornixius Aldegondus, Iuuenis doctus et ingeniosus, qui apud Orangium plurimum valuit authoritate. Eius opera tentarunt aliquoties Hispani persuadere Orangio vt arma deponeret, sed res hactenus ipsis non bene successit. Destituti aliis remediis, illud suum vetus institutum repetunt et iam miferunt ad Captivum, qui asservatur Traiecti, Champagnium fratrem Card. Granuellani vt denuo cum eo ageret: sed quas conditiones Orangio proponant nondum audiui, et etiam credo eos frustra laboraturos. Scripsi


page 38, image: cs038

antea ad Vestr. Celsitudinem sublatam esse aeream illam statuam quam sibi erexerat Albanus in arce Antuerpiensi, tanquam Trophaeum de Belgis deuictis, et in seruitutem redactis. Audio iussu regis etiam derasa esse eius insignia ex muro arcis, quod si est verum ad ipsius Albani maximam infamiam pertinet. Rex Galliae discessit Venetiis 27 die superioris mensis. Venetorum Dux persequtus est discedentem vsque ad ostium Medoaci, qui locus nominatur Lirra fusina. Inde Rex profectus est Patauium, et Patauio Rodigium, quod est extremum oppidum Venetorum, vbi Legati Veneti ab eo discesserunt. Postea iuit Ferrariam, Mirandulam et Mantuam, vnde discessit septimo die huius mensis. Mantua piofectus est Cremonam, Laudem Pompeiam, Ticinum et Vercellas, quae sunt oppida Ducatus Mediolanensis, et inde in ditionem Ducis Sabaudiensis, qui dicitur eum deducturus Lugdunum vsque cum quadringentis equitibus, et quatuor millibus peditum. Scriptum est huc Parlamentum Parisiense petiisse a Regina matre Regis ne discederet Lutecia, ne forte per eius absentiam oriretur seditio aut tumultus aliquis in illa ampla vrbe, vbi sunt varia hominum studia, et plurimi nouarum rerum cupidi. Eam ob causam Regina mutauit consilium de eundo obuiam Regi. Mitto ad Vestr. Celsitudinem scriptum in quo describuntur Pompae illae, quibus vsi sunt Veneti, in excipiendo Rege Galliae. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestr. familiae. Viennae 13 die Augusti 1574.

EPISTOLA XVI. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, diuersissima nuper sunt scripta ex Italia de oppugnatione Gulettae et Tunetanae arcis. Vidi exemplum literarum Pagani Doriae, quae dicuntur scriptae in arce Tunetana 28 die Iulii. In iis scribitur nec Gulettam nec arcem Tunetanam versari in vllo periculo. Periisse iam ad decem millia Turcarum, et pestem ac famem grassari in eorum castris, ita vt eos poeniteat susceptae expeditionis, et Sinamum Bassam, grauiter accusare Ochialum eo quod eam suaserit. Non plures quam nonaginta Hispanos, vsque ad illud tempus fuisse interfectos, et ad ducentos vulneratos. Regem Tripolitanum interfectum esse in oppugnatione Tunetanae arcis, cuius praefectus Gabriel Serbellonus ita contemnit hostes, vt fere toto die ipsas portas apertas relinquat,


page 39, image: cs039

et sub illud tempus quo scriptae sunt literae, ad mille milites Gulettam miserat. Turcas valde metuere aduentum classis Hispanicae, et deliberare an sit expectanda, an vero ante eius aduentum discedendum ab obsidione Gulettae et arcis Tunetanae. Haec continent literae Pagani Doriae, quas plerique confictas esse iudicant. Ab aliis scribitur Gulettam versari in summo periculo, et iam esse tormentis Turcarum magna ex parte deiectam munitionem. Obsessos significasse Card. Granuellano proregi Neapolitano, et Duci Suessano se non posse diutius vim hostium sustinere nisi ipsis subueniatur. Cum autem nondum parata sit classis Hispanica, Granuellanum et Suessanum voluisse instruere quatuor triremes, et cuilibet imponere ducentos milites, et promittere remigibus libertatem si eos Gulettam perducerent: sed cum de ea re consuluissent, Garciam Toletanum, qui diu fuit praefectus Hispanicae Classis, sed ob adversam valetudinem iam viuit priuatus Neapoli, is improbauit eorum consilium, et dixit esse prorsus impossibile vt eae triremes Gulettam perueniant, et propterea sibi videri consultius, vt ad Serbellonum scribatur, vt deserta arce Tunetana, cum milite quem secum habet, Gulettam proficiscatur, cum amissa Guletta, ea arx nullo modo retineri possit. Sed multi existimant Serbellonum eiusmodi mandato non obtemperaturum, cum praesertim Ioannes ab Austria qui solus habet in eum Imperium, non sit eius author. Ioannes ab Austria soluit Genua cum Viginti triremibus decima die superioris mensis. Decima quarta conspectus est non procul ab ostio Tiberis, nauigans versus Neapolim. Ea nocte quae secuta est tertium diem Augusti, soluerant Neapoli 40 triremes, quarum quindecim iussae erant nauigare Tarentum vt inde aueherent in Siciliam vndecim signa Hispan orum. Reliquae 25. nauigauerunt Melitem versus, vt assumptis quingentis Hispanis, qui ex Sicilia eo missi erant, sub aduentum Clasfis Turcicae, aggrediantur quatuor decim naues onustas commeatu, quae mittuntur Constantinopoli ad eos qui Gulettam obsident. Sed aiunt soluisse ex portu Carthaginensi, centum et quinquaginta triremes Turcicas, quae sunt nuper conspectae prope Siciliam diuisae in tres partes, quae haud dubie litora Siciliae diripient, et impedient ne triremes Hispanicae quae sunt hinc inde dispersae, se coniungant. Debuerunt autem conuenire Panormi in Sicilia, et sperabatur futura Classis centum et viginti triremium. Id multum adfert impedimenti rebus Ioannis ab Austria, quod non mittuntur ad eum suo tempore, eaque sunt necessaria ad instruendam classem:


page 40, image: cs040

nam adhuc expectat ex Hispania secretarium Sotum, qui dicitur aduentare cum ducentis millibus coronatorum, propterea reliquit in Liguria viginti triremes, quae eum cum pecunia Neapolim vehant. Rex Galliae venit Cremonam nono die superioris mensis. Ea est prima vrbs ditionis Hispaniae. Accedenti ad vrbem oblatae sunt a Cremonensibus claues portarum. Venit eo ad ipsum praefectus Mediolanensis cum magno equitatu, et obtulit ei quaecunque erant sui regis, dixitque se de ea re habere ab ipso rege mandatum. Mediolanenses autem miserunt ei munera. Non puto conspectum illarum pulcherrimarum et opulentissimarum regionum, quae olim ad ipsius maiores pertinuerunt, magnam voluptatem ipsi attulisse. Peruenit Taurinum quod est ditionis Sabaudi cae, 15. die superioris mensis, et ibi mansit vsque ad vigesimum septimum, quod puto eum fecisse in gratiam suae amitae praestantissimae mulieris. Venit eo ad ipsum Marschalcus Danudius, et ita se purgauit de iis quae ipsi obiiciebantur, vt eum in gratiam receperit, et secum in Galliam duxerit. Veniet ad Regem Lugdunum mater ipsius, quae discessit Lutetia octauo die superioris mensis, ducens secum filium Alenconium et Regem Nauarrae. Aiunt ipsum Regem mansurum Lugduni per aliquot septimanas, cuius rei causam esse existimo, vt ex vicino loco possit commodius agere de pace cum iis qui bellum gerunt in Delphinatu, et Gallia Narbonensi, quorum vires indies augentur: nam nuper occupauerunt oppidum, Sommieres, et dicuntur ita premere Auenionenses, vt nisi Pontifex mature subueniat, videantur eos redacturi in suam potestatem. Ceperunt superiore mense centum et quinquaginta mulos onustos pretiosis mercibus, quas Lugdunum vehebant. In Inferiore Germania status post multas dehberationes, constanter negauerunt, se quicquam pecuniae ad bellum collaturos, nisi adempta priuilegia ipsis prius restituantur. Ea re irritatus Commendator, indixit omnibus prouinciis tributum pro suo arbitrio, et significauit quantum vellet quamlibet Prouinciam conferre. Status respondent id nunquam antea fuisse vsurpatum, et propterea negant se obtemperaturos, ita vt res ad seditionem spectare videantur: et iam Brugenses noluerunr in suam vrbem admittere praesidium militare missum a Commendatore, quod fuit octo signorum peditum Germanicorum. Profectus est Commendator Antuerpiam vt a miseris ciuibus, iam antea spoliatis aliquid adhuc extorqueat. Tumultuantur interea milites eo quod non numerentur ipsis stipendia, et quicquid habent miseri incolae ipsis eripiunt, nec suis ducibus obtemperant. Orta fuit nuper contentio inter Chiapinum Vitellium Italum, et Iulianum Romerum


page 41, image: cs041

Hispanumm, qui sunt praecipuae authoritatis apud milites, qui ob eam causam diuisi sunt in duas partes, et parum abfuit quum inter se confligerent. Classis quae in Cantabris parari dicebatur, non expectatur amplius. Hispani eius rei causam reiiciunt in obitum Petri Melendis, qui fuit rei nauticae peritissimus, et futuris erat ipsius classis praefectus. Geusii obsident Amsterdamum 40. nauibus. Hispani autem obsident oppidum Leiden, quod sperant se penuria commeatus redacturos in suam potestatem. Hic dicunt Imperatorem proximo mense profecturum in Bohemiam. Expectatur hic Baro Streinius Camerae praeses, qui profectus est in Bohemiam, Morauiam et Silesiam, vt pecuniam conficeret, ad dissoluenda aulicis stipendia, quae ipsis plurium mensium debentur, Bohemi omnes affirmant necesse esse vt Imperator sit Pragae in festo Martini. Credo ab ipsis Impetratum esse, vt Rodolphum Regem designent, quod antea facere recusabant. Die 24. superioris mensis Turcae non paruam cladem intulerunt Caesarianis ad Canisiam. Audiuerant eo deferri pecuniam ad persoluenda militi stipendia, quam cum frustra conati essent intercipere, collocarunt se in insidiis, non procul ab oppido: et aliquot ex suis in vicinum pagum miserunt, qui eum iriperent. Cum praesidiarii milites audiuissent ex iis, qui ex pago fugerant, paucos esse qui eum deriperent, eruperunt statim ex oppido, et Turcas inuaserunt et in fugam coniecerunt, quos cum animosius persequerentur, praecipitati sunt in insidias et circumuenti a Turcis, qui ad ducentos equites et ad centum pedites ex iis interfecerunt. Postea inuaserunt vicinos pagos et diripuerunt, et ad sexcentos homines in seruitutem abduxerunt. Sub idem tempus multum etiam damni nostris in Croatia intulerunt. Aiunt eorum ad duo millia iam conuenisse prope montanas ciuitates Hungariae, sed adhuc ignoratur quid habeant animi. De prorogatione induciarum nullus iam hic sermo. Aiunt Legatos Imperatoris diligentius obseruari Constantinopoli quam antea, sed putant id ideo fieri, ne quid de bellicis apparatibus scribant ad Imperatorem, vel ad Hispanos. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae Viennae 7. die Septemb. 1574.

Princeps Cliuensis hodie hinc profectus est in Italiam, vnde reversurus est in patriam per Galliam.



page 42, image: cs042

EPISTOLA XVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Hispani qui hic sunt, adhuc constanter negant Gulettam esse a Turcis expugnatam. Ipse Regis Hispaniae legatus dicit se habere literas a Granuellano Card. in quibus scribitur, eam fuisse adhuc in potestate Hispanorum quinta die Septembris. Iam autem ex omnibus partibus scribitur eam captam fuisse 23 die Augusti, et ipse Imperator dicit se de ea re literas accepisse, et se non dubitare quin iam sit occupata a Turcis. Turcae nobis vicini affirmant etiam, eam esse a suis expugnatam, quod est ipsis significatum ex Peloponeso, quo appulerunt duae triremes, quae a Sinamo Bassa et ab Occhialo missae erant Constantinopolim, vt id Imperatori Selimo nunciarent. Ob eam rem ediderunt Budae signa laetitiae excitatis ignibus, et displosis maioribus tormentis. Dicunt Occhialum eo die quo capta est Guletta donasse Ianizaris et Spachis, (qui sunt praecipui milites Turcici) quinquaginta millia aureorum Hungaricorum, vt ipsos ad eam inuadendam alacriores redderet. Turcae interfecerunt omnes quos ibi repererunt, praeter Petrum Portocarerum ipsius munitionis praefectum, et filium Regis Tunetani. Nouam Gulettam quae erat munitior vetere, aequarunt solo, et in veterem paucorum militum praesidium imposuerunt, et sex tantum Bombardas non magnas. Reliquas omnes nauibns onerariis impositas constituerunt auehere Constantinopolim. Multi inde coniiciunt esse ipsis in animo veterem diruere, vbi arcem Tunetanam occupauerint. Vbi Hispani animaduerterunt se non posse amplius hostibus resistere, totum commeatum quem habebant exusserunt, ne eo hostes potirentur, sed in hoc peccarunt quod non etiam puluerem tormentarium cuius maximam adhuc habebant copiam, non incenderunt: nam Turcae laborabant eius magna penuria, et propterea miserant Alghieram aliquot triremes, quae inde adueherent. Sed iam vtuntur eo quem Gulettae repererunt, ad oppugnandam arcem Tunetanam, quam iam magnis viribus oppugnant. Quidam scribunt eam captam fuisse 29. die Augusti. Alii id negant, sed tamen dicunt Gabrielem Serbellonum praefectum vulneratum esse in brachio, et Paganum Doriam in crure: transfugisse aut ad Turcas Italum quendam qui eos monuit, vt eam oppugnarent ab ea parte qua stagno est coniuncta, cum sit ibi infirmior munitio quam ab aliis partibus. Ioannes ab Austria fuit adhuc Panormi decimo septimo die superioris mensis, vbi omnia lente administrat


page 43, image: cs043

quia destituitur pecunia. Constituit (vt scribunt) instruere Octaginta triremes, vt videat an possit intercipere, eas quae a Turcis sunt missae Alghieram: verum multi existimant classem Turcicam fore ad discessum paratum antequam ipse e portu soluat. In Belgio Hispani experti, quam sit difficile vrbes expugnare, iam aliam rationem ineunt, et dant operam, vt obsidendo omnes aditus ad aliquas vrbes, et impediendo ne quid commeatus inferatur, eas ad deditionem adigant, qua ratione sperant, se breui potituros oppido Hollandiae Leiden. Ferdinandus Lanoius nuper voluit mittere in oppidum tubicinem, per quem ciues ad deditionem faciendam inuitaret, sed Hispani noluerunt id permittere, quoniam metuunt ne fiat transactio aliqua, sicuti factum est Harlemi superiore anno, et ita priuentur praeda quam se consequturos sperant ex direptione oppidi. Geusii resciderunt aggeres aliquos ad ripam Mosae sperantes fluuium ita inundaturum agros vicinos oppido, vt ad id paruis nauigiis accedere possent, sed res non successit ipsis. Diffugiunt multi Hispani eo quod non numerentur ipsis stipendia, et se recipiunt vel in Galliam vel in Italiam. Fuerunt nuper retracti ex fuga ad sexaginta a praesidariis militibus Marienburgensibus, qui magnam partem eorum interfecerunt, quod indignissime ferunt omnes Hispani, et dicunt se iniuriam eam vlturos. Mitto ad Vestr. Celsitud. edictum factum a Rege Galliae, ex quo apparet eum non agitare pacis consilia. Creauit Lugduni duos regni Marschalcos, Monlucium fratrem Valentini Episcopi, et Belliguardum, Vtrumque Vasconem, Belliguardum misit in Delphinatum cum filio Montpenserii regionis illius praefecto ad oppugnandos Huguenotos, quo etiam profectus est Carolus Comes Mansfeldensis, cum duabus cohortibus Germanicorum equitum. Monlutium missurus est in Vasconiam, Marschalcum de Retz antea miserat in illam partem Galliae Narbonensis, quae iam Prouincia nominatur, cuius ipse est praefectus. Heluetii adhuc sunt ad Cabillonem Burgundiae oppidum, quos existimo ideo non progredi, quia desit regi pocunia ad numeranda ipsis stipendia. Huguenoti nuper occuparunt oppidum Castres in Vasconia, non procul a Montalbano, sed amiserunt Fontenacum in Pictonibus captum a Duce Montpenserio. Scribitur a pluribus ex Italia certo sperari pacem in Inferiore Germania, et idem etiam hic asseuerant Hispani. Ego quidem non dubito Imperatorem in eam rem diligenter incumbere, sed Hispani videntur mihi eius conficiendae bonam rationem non inire: nam dicunt recens institutum esse Consilium in Hispania in quo res Belgicae tractentur, cui Rex praefecit Albanum, quem tanto


page 44, image: cs044

odio prosequntur Belgae, vt non putem eos probaturos quicquam quod ipse dicat vel faciat. Scribunt regem Portugaliae contra suorum voluntatem nauigasse in Aphricam, vt inferret bellum Regi Fessano, qui vrbes quas ibi obtinet perpetuis excursionibus infestat. Georgius Ioannes Palatinus venit huc nudius tertius: sed nondum scio quam ob causam. Heri audiui a viris qui videntur fide digni Imperatorem tandem impetrasse prorogationem induciarum ad decennium, sed conditionibus satis duris: quaenam autem sint nondum scimus. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 16. Octob. 1574.

EPISTOLA XVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, qui ex Italia scribunt, existimant Gulettam adhuc obsideri a Turcis, sed nihil tamen certi de ea re affirmant. Duae triremes quas Praeses Siciliae miserat subsidio obsessis, redierunt Drepanum 30. die Augusti. Nauigarunt primo ad quadraginta milliaria a Guletta et magnum strepitum tormentorum exaudiuerunt, sed propius accedere non potuerunt ob tempestatem quae eas excepit, et in Sardiniam expulit. In reditu conatae sunt denuo penetrare Gulettam, sed compererunt omnes aditus ita obseruari a Turcis vt id fuerit ipsis impossibile, et cum ad triginta milliaria a Guletta accessissent, nullum vt antea tormentorum strepitum audiuerunt, quare metuitur ne Turcae eam expugnauerint. Alii scribunt Ioannem ab Austria imperasse Serbellono praefecto arcis Tunetanae, vt ea deserta cum omnibus militibus conferret se Gulettam, quo iam praemiserat Paganum Doriam fratrem Ioannis Andreae, cum mille militibus qui nauigans per stagnum multum damni nauigiis Turcicis intulit: sed multi putant haec esse conficta. Ioannes ab Austria appulit Panormum vltima die Augusti cum tredecim triremibus adeo conquassatis tempestatibus, vt fere factae sint inutiles, nam fuerunt tam saeuae, vt parum abfuerit, quin ipse naufragio perierit. Remisit Gulettam versus duas triremes, quarum feci antea mentionem, quibus adiunxit alias quatuor, et mandauit vt si Gulettam peruenire non possent, saltem explorarent, quis esset ibi rerum status. Occhialus collocauit in portu Carthaginensi centum triremes optime instructas,


page 45, image: cs045

quae se opponant Hispanicae classi si forte adueniat. Misit triginta Alghieram ad aduehendum nouum militem. Reliquae sunt in portu Vticae (quae nunc porto Farina nominatur) sed sunt exarmatae: nam Turcae vtuntur remigibus ad conuehendam materiam, quia Gulettae fossae repleantur, et ad alia viliora ministeria. Ioannes ab Austria expectat Panormi aduentum suarum triremium, quae vbi aduenerint constituit mittere Gulettam versus Ioannem Andream Doriam cum quinqnaginta triremibus, vt videat an aliquid opis obsessis adferre possit. Marchia a Sta. Cruce soluit Neapoli octaua die superioris mensis, cum triremibus Hispanicis. Vehit secum Tunetanum Regem qui cum speraret superiore anno se restituendum in regnum a Ioanne ab Austria, abductus est ab eo captiuus. Is promittit si remittatur in Aphricam, se intra paucos dies collecturum ad viginti millia Maurorum et Arabum, cum quibus sperat se posse tantum negotii Turcis facessere, vt cogantur a Gulettae obsidione discedere. Dedit autem Hispanis duos suos filios obsides, quos collocarunt Neapoli in monasterio Sancti Spiritus, Cum Marchio a Sta. Cruce discessit Neapoli, ibi erant quatuor triremes pontificis Ro: et Ducis Sabaudiae, et duae et viginti quibus praest. Marcellus Doria, quae intra duos aut tres dies constituerant nauigare in Siciliam. Nona die superioris mensis, venit Neapolim nauis quae soluerat Drepano quinta. Qui ea vehebantur dicebant, sub tempus sui discessus, venisse Drepanum quendam qui dicebat se discessisse Guletta secunda die superioris mensis. Is affirmabat Gulettam ante suum discessum oppugnatam fuisse a Turcis, per duos dies et noctem vnam sine intermissione, sed Hispanos eorum impetum fortiter sustinuisse, et multos ex iis interfecisse, cum parua sua iactura. Haec quidem sunt laeta, sed dubitatur an sint vera, cum nullis literis publicis confirmentur: nam prorex Neapolitanus nec a Ioanne ab Austria, nec a praeside Siciliae de ea re literas acceperat. An sint vera sciemus intra paucos dies. Capta est Neapoli magna nauis Ragusina cuius domini erant plagiarii. Emebant in vrbe res ad victum necessarias, quas (vt est ibi moris) dabant vehendas in navim pueris decem aut duodecim annorum, qui vbi in nauim preuenerant deducebantur in imam eius partem et ibi vinciebantur, vt vsque ad nauis discessum asseruarentur: postea autem diuendebantur Turcis aut Mauris. Plagiarii capti et torti fassi sunt, ante paucos dies inde soluisse aliam nauim, quae annexit ad sexaginta pueros talibus artibus pellectos: quod vbi resciuit prorex, statim scripsit in Siciliam, quo ea nauigasse dicebatur, vt comprehenderentur. Rex


page 46, image: cs046

Galliae discessit (Schambery) Cameraco, quae est praecipua vrbs Sabaudiae, secunda die superioris mensis. Eodem die Lugduno exierunt ei obuiam frater Alenconius et Rex Nauarrae. Repererunt eum in oppido quod nominamus Lepont de Beauuosin, vbi sunt limites Regni Gallici et Sabaudiae, distat autem a Lugduno duodecim Gallicis milliaribus. Dicunt Regem complexum esse vtrumque valde amanter. Biduo post subsequta est eos Regina mater cum Card. Borbonio, Lotharingo, Guisio, et Estensi. Reuersi sunt omnes vna Lugdunum et simul cum ipsis Dux Sabaudiae, sexta die eiusdem mensis. Interea dum Rex fuit Taurini dicitur Dux Sabaudiae praecipuum suum Secretarium misisse ad Mombrunum qui est praecipuus Dux Huguenotorum in Delphinatu, per quem ei significauit, Regem esse pacis cupidissimum, et propterea mansurum Lugduni aliquandiu, vt videat an eius conficiendae ratio aliqua iniri possit, quare se consulere, vt de ea re diligenter cum sociis deliberet, nec occasionem quae se iam offert negligant: nam Regem constituisse (si res non succedat) omnes sui regni vires colligere ad eos oppugnandos. Leiden oppidum Hollandiae premitur ab Hispanis arcta obsidione, et laborat magna penuria commeatus, ita vt ciues necessario facturi sint deditionem nisi ipsis mature subueniatur. Ob eam rem Princeps Orangius colligit suas copias ad pagum Seuenhuisen, et iam habet ad quindecim signa peditum et trecentos aut quadringentos equites et dicitur maiores copias ex Zelandia euocare. Hispani dicuntur omnes aditus ad oppidum occupasse, et ita diligenter muniuisse, vt sit futurum Principi valde difficile eo in vehere commeatum. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini, et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae tert. die Octob. 1574.

EPISTOLA XIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime, iam ex variis locis scribitur Gulettam versari in summo periculo et nisi mature obsessis subueniatur, esse impossibile vt se diutius aduersus vim Turcarum tueantur: nam aiunt tormentis ita deiecta esse, omnia propugnacula, vt fere nulla iam munitionis forma appareat. Turcae iam occuparunt propugnacula S. Martini, S. Petri et S. Philippi, et super fossam construxerunt pontes, quibus milites eo conscendant, vt inde inuadant Hispanos, qui non sunt plures mille quingentis, quorum multi


page 47, image: cs047

sunt vulnerati, reliqui autem labore et vigiliis confecti: nullum enim tempus ad quiescendum ipsis conceditur a Turcis qui sua maiora tormenta plusquam sexcenties quolibet die displodere dicuntur. Petrus Portocareus Gulettae praefectus, scripsit Duci Terrae nouae, qui praeest Siciliae, vt ad se mitteret duas triremes instructas milite et remigibus Christianis, quorum opera possit vti, et significauit se non posse diutius locum tueri, nisi id subsidium sibi mittatur: nam non satis est Turcis construxisse pontes, quibus conscendant propugnacula quae occupauerunt, sed etiam freti multitudine hominum, coeperunt replere fossas materia omnis generis, nec possunt id prohibere Hispani ob perpetuas eorum eiaculationes. Obsidetur etiam arx Tunetana a decemmillibus Turcarum et totidem Aphris, et grauiter oppugnatur, ita vt bona eius pars deiecta dicatur: Verum belli summa nequaquam in ea arce consistit: nam si occupetur Guletta, impossibile erit Hispanis eam defendere. Praeterea Turcae duxerunt transversam fossam per stagnum, quod est inter Gulettam et arcem Tunetanam et ita impediunt ne Hispani ex vno loco in alium commeare possent, et se mutuo iuuare, vt antea soliti erant facere. Accessit et ad alia incommoda, quod aliquot Hispani milites transfugerunt ad Turcas, et eis consilia eorum qui Gulettae obsidentur, prodiderunt. Detecta est etiam ibi proditio beneficio cuiusdam, qui e castris Turcicis eiaculatus est sagittam cui alligata erat Scheda, quae nomen praecipui authoris illius proditionis continebat. Is fuit Maldonatus Hispanus qui iussu praefecti comprehensus, nominauit quatuor conscios sui sceleris, quorum duo Graeci erant natione, reliqui vero Hispani. Promiserant Turcis se incensuros puluerem bombardicum, et fixo vexillo ostensuros qua parte Guletta facilime capi possit. Decima sexta die superioris mensis soluerunt Drepano duae triremes missae Gulettam a Duce Terrae Nouae, sed aiunt totum illud mare ita infestari a Turcis, vt difficulter sint eo penetraturae. Ioannes ab Austria appulit Neapolim 14. die superioris mensis cum viginti triremibus. Reliquit in Liguriam reliquas ad vehendum militem, qui in Longobardia conscribitur, ac etiam eo misit tres et viginti quas reperit Caietae. Discessit Neapoli 23. die superioris mensis et nauigauit Panormum, quo iussit venire omnes triremes sub initium huius mensis. Vbi omnes conuenerint, dicuntur fore centum et decem. Decimo quinto die superioris menfis soluerunt Genua triremes quae vehebant ad Ioannem ab Austria septem millia militum. Supererant adhuc quatuor et viginti quae reliquos milites expectabant. Vbi tota classis conuenerit, dicitur Ioannes ab Austria inuasuros Tripolim,


page 48, image: cs048

si classis Turcica discesserit ab oppugnatione Gulettae re infecta. Scriptum est huc ex Inferiore Germania Principem Orangium grauiter decumbere, et Medicos bis ei venam secuisse. Non desunt qui suspicentur ipsum hausisse venenum, aiuntque ante paucos dies interiisse eo morbo quo laborat quendam nobilem virum, ex eius familiaribus. Res eius alias videbantur non esse malo loco: nam desperatur iam aduentus classis ex Hispania: quare Geusii eo metu iam liberati Flandriam littoralem infestant, ad quam defendendam Commendator misit aliquot signa peditum et totum equitatum Belgicum. Hispani dudum obsident Leiden in Hollandia et sperant se adacturos fame incolas ad deditionem faciendam, sed aiunt Geusios rupto quodam aggere, ratibus inuexisse aliquid Commeatus in vrbem. Commendator est Antuerpiae, vbi cogit miseros ciues quolibet mense conferre ad sumptus belli sex et triginta millia aureorum. Flissingenses suspenderunt eum qui mandato Commendatoris Regis Hispaniae remissionem ad ipsos detulit, et dixerunt Commendatori sibi non esse opus remissione cum semper fuerint suo Principi fidissimi. Regina mater Regis Galliae profecta est obuiam filio Lugdunum vsque cum filio Alenconio et rege Nauarrae. Fuit (Diion) Diuioni in Burgundia 19. die superioris mensis, vnde profecta est Challon (Cabillonem) ad (la Sone) Ararim, vbi conuenerunt duo et viginti signa Heluetiorum recens conscriptorum. Eo etiam adduxit decem turmas equitum cataphractorum Marschalcus de Retz. Aiunt Ducem Sabaudiensem obtulisse regi octo millia peditum, et sexcentos equites, sed non acceptasse Regem id quod obtulit, verum voluisse eum praeficere suis copiis, vt ea ratione tolleretur emulatio, quae inter proceres Regni de ea re oriri potest. Sabaudiensem vero respondisse se non posse diu abesse a sua ditione. Credo id agi vt Marschalcus de Retz praeficiatur Regio exercitui cum magno dedecore Gallicae nobilitatis, Rex petiit a Pontifice Rom. vt permitteret ei vendere redditus annuos ducentorum millium francorum ex functis ecclesiasticis, ad sustinendos belli sumptus, quod puto eum facile impetraturum; Petiit etiam ab eo vt mitteret in Poloniam Legatum aliquem, qui sua authoritate contineat Polonos in officio, et det operam ne quid innouent antequam res suas in Gallia constituat, et videat an in Poloniam redire possit. Turcae videntur aliquid velle tentare in Hungaria; nam aiunt Beglerbegium Graeciae praecepisse Budensi et Themesuariensi Bassis, et quatuordecim Begis, vt quam maximum possent numerum militum colligerent. Praetexunt suae expeditioni


page 49, image: cs049

arcem extructam superiore anno in Kalo, et dicunt se non quieturos, antequam diruatur. Is qui praeest ipsi arci per Exploratorem nuper resciuit aliquot eorum turmas venturas ad explorandum situm arcis: quare collocauit suos milites in insidiis, et aduenientes Turcas tanto impetu inuasit, vt eos in fugam coniecerit, et ex iis plurimos interfecerit, ac duo vexilla ipsis erepta in Kalo retulerit, quae huc misit ad Ruberum, earum Rcgionum Praefectum, qui ob istos tumultus heri equis stationariis hinc est eo profectus, quamvis sit admodum imbecilla valetudine. Accepi literas Vestr. Celsitud. cui summas gratias humiliter ago pro summa sua erga me benignitate et beneficentia. Advenit iam ex Italia Cursor, qui dicit Gulettam captam esse a Turcis 21 die superioris mensis. Audio tamen Imperatorem dixisse heri vesperi, nondum sibi scriptum esse eam esse captam, sed tamen se non dubitare, quin iam sit capta. Ego proximis meis literis certiora de ea re ad Vestr. Celsitud. scribam. Mitto picturam illorum locorum in quibus sitae sunt Guletta et Arx Tunetana, quam dicunt esse bene expressam, ii qui illa ipsa loca viderunt. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 21. die Septembris 1574.

Imperator nudius tertius rediit Ebersdorfio vbi per decem aut duodecim dies indulsit Venationibus, interea tamen laborauit podagra et ex calculo, sed iam Dei beneficio conualuit.

Jam accepimus literas ex Italia in quibus scribitur Gulettam nondum esse captam, et Serbellonum deserta arce Tunetana cum milite quem secum habuit eo commeasse. Peruenisse etiam eo duas triremes quas dixi missas esse ex Sicilia die 22. Sept. mane.

EPISTOLA XX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Hispani tandem credunt Gulettam esse captam a Turcis, qui praeter Supellectilem omnis generis reperiisse ibi dicuntur ad quingenta tormenra variae magnitudinis, quinque millia ferrearum loricarum, sex millia manualium bombardarum, multas hastas, et alia plurima armorum genera. Capta Guletta 23. die Augusti, vt antea scripsi. Turcae statim inuaserunt nouam arcem Tunetanam, quos directis munitionibus in eam irrumpere conantes, obsessi quinquies fortiter sustinuerunt et repulerunt, sed tamen tandem cesserunt eorum impetui, quamuis non essent pauciores tribus millibus, qui maxima ex parte erant Itali. Non minorem fere praedam repererunt ibi Turcae quam Gulettae repererunt. Gabrieli


page 50, image: cs050

erbellono ad se perducto Sinamus Bassa impegit colaphum exprobrans lultitiam seni, qui ausus fuisset opponere se viribus Imperatoris Turici, et quamuis duo vulnera accepisset, iussit eum catena ligari in triemi. Paganus Doria Joannis Andreae frater captus est a Mauris qui eum capite truncarunt, quamuis se multa pecunia redimere vellet. Caput autem eius ad Sinamum Bassam attulerunt, vt ab ipso nummos acciperet. Quidam scribunt expugnatam arcem septimo die superioris mensis, alii vero decimo tertio. Hispani extruxerant propugnaculum in parua insula quae est in Stagno, in quod imposuerant ad quinquaginta milites, qui cum viderent Gulettam et arcem Tunetanam expugnatas, fecerunt Turcis deditionem, ea conditione, ut incolumes in Siciliam abire permitterentur, in qua re Turcae eis fidem seruauerunt, et curaueruut eos vehi Drepanum. Ab istis cognitum est quid Gulettae et Tuneti accidisset. Dicunt Turcas demoliri Gulettam, arcem Tunetanam, ac etiam ipsius Tunetis muros. Joannes ab Austria fuit adhuc in Sicilia sub finem superioris mensis. Dicunt eum habere classem bene instructam, in qua sint ad viginti millia militum; eum autem constituisse inuadere classem Turcicam discedentem, si se eius rei occasio obtulerit. Vel saltem post eius discessum in Aphricam nauigare, et amissa recuperare. Forte rectius facerent Hispani si de conseruanda Sicilia cogitarent, quam non dubito Turcas hac victoria elatos, intra vnum aut alterum annum tentaturos. Scribunt Regem Hispaniae misisse literas ad Joannem ab Austria, quibus concedit ei potestatem oppignerandi et vendendi oppida, arces, pagos, et omnia quae sunt ipsius Regis propria in Regno Neapolitano, Sicilia, et Ducatu Mediolanensi. Quidam qui veniunt ex Hungaria, dicunt Turcas credere suam classem esse superatam ab Hispanis. Sunt etiam qui scribunt ex Italia Joannem Andream Doriam conflixisse cum Turcis absente Joanne ab Austria, et amisisse sexaginta triremes: Sed puto vtrumque esse falsum. Duodecima die huius mensis mare ita intumuit Venetiis vt omnia fora et plateas ad altitudinem duorum pedum inundauerit, quod nulla memoria hominum antea factum fuit. Noctu quae diem illum praecessit, spirauerant ab oriente venti vehementissimi, et pridie vesperi rescitum Venetiis fuerat, arcem Tunetanam esse a Turcis captam. Tanta vis mercium corrupta est ea inundatione, et praesertim vini et frumenti, ut damnum estimetur decies centenis millibus coronatorum: Dedit etiam maximum. damnum Murari, Malamochi, et Chiosae, vbi omnes horti perierunt, aqua salsa enecante herbas et arbores. Magna autem ex parte deiectum est insigne illud aedificium quod Veneti construebant ad


page 51, image: cs051

fauces maxime propinquas vrbi per quas mare in ipsorum aestuaria influit, qui locus nominatur ab ipsis Lio, id est Littus: Sub idem tempus ita excreuerunt flumina quae in ipsorum aestuaria se exonerant, vt per aliquot dies nemo Patauium aut ad vicinas vrbes accedere potuerit, aut inde discedere, siue nauigio siue terrestri itinere. Audio superiore mense fere perpetuo pluisse illis in locis, nos vero hic habuimus perpetuam serenitatem. Rex Portugaliae nauigauit in Aphricam cum septuaginta nauibus et duodecim millibus militum aduersus Xeriphium nepotem illius magni Xeriphii, qui patrum nostrorum memoria occupauit Regna Fessae, Marochi et Telensini: nam hic dicitur vexare bello vrbes quas Portugalenses possident in Aphrica, etiam exuit ditione aliquot Regulos qui amicitiam colebant cum Portugalensibus, et iam ipsorum auxilium implorant. Scribunt Regem Hispaniae monuisse Portugalensem, ne se in tantum periculum coniiceret, sed bellum illud per Legatos administraret. Verum Portugalensem respondisse se saepius legisse, ac etiam a viris prudentibus audiuisse, Imperatorem Carolum Auum suum maternum fuisse plerumque suorum exercituum Ducem, ac ea ratione sibi magnum nomen comparauisse, cuius exemplum imitari sibi plane esse decretum, et praesertim in bello quod aduersus hostes religionis Christianae suscipitur. Gensii pulchro stratagemate illuserunt Hispanis et oppidum Leiden ab obsidione liberauerunt. Imposuerunt suis nauibus foenum madefactum, quod incenderunt, vbi ceperunt appropinquare loco satis angusto ubi Hispani eos expectabant, vt cum eis congrederentur. Incenso foeno vno et eodem tempore, tantus et tam densus fumus exortus estsubito, vt Hispani non solum amiserinr Gensios e conspectu, sed adeo territi sint, ut fere antequam quisquam eos inuaderet, deseruerint castella quae extruxerant, ad obsidendum oppidum, in quod Gensii non solum inuexerunt commeatum sed etiam ceperunt septendecim naues, et duas triremes, quas in auxilium Hispanorum Amsterdamenses miserant: Vbi Commendator animadvertit se excidisse spe capiendi oppidi, deduxit milites in hyberna, ita vt hoc anno nihil amplius tentaturus videatur. Legati ordinum illarum Regionum qui conuenerant Antuerpiae, iam redierunt domum. Aiunt eos simpliciter negasse, se quicquam pecuniae ad bellum collaturos, nisi adempta privilegia ipsis restituantur, et peregrini omnes milites ex Regionibus illis abducantur. Id si fiat promiserunt se in sex annis numeraturos Regi centies et vicies centena millia aureorum. Conuenit tandem inter Anglos et Belgas, vt bona erepta mercatoribus ante sex annos hinc inde


page 52, image: cs052

restituantnr, et negotiationes inter ipsos vt antea exerceantur. Decima die huius mensis exorta est Cracoviae seditio, quae metuo ne Regno Polonico sit causa et initium magnorum malorum. Cum in loco vbi sacrorum causa soliti sunt conuenire ii, qui puram religionem profitentur, nuptiae celebrarentur, et minister verbi inter benedicendum vt solet fieri, dixisset in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quidam adolescens, qui in ea vrbe literis operam dabat, clamauit: Adiice et beatissimae Virginis Mariae. Cum autem ii qui ei erant vicini, monuissent eum ne ipsorum actionem interturbaret, nec tamen desisteret eandem vocem saepius repetere, vnus irritatus impegit ei colaphum. Ille vero ad collegia quae ibi habent, cucurrit, et Studiosos ita commonuitl, vt correptis repente armis accesserint ad locum in quo alii conuenerant, et eum ceperint oppugnare. Interea autem dum quidam ipsis resistunt, ii qui conuenerant, per vicinas aedes sunt fere omnes dilapsi, et ad suos redierunt. Studiosi vero vi tandem in locum illum irrumpentes, quicquid ibi reperuerunt diripuerunt, et supellectilem omnem ligneam exusserunt. Venit eo cum quinquaginta satellitibus Vicarius Palatini Cracouiensis, vt tumultum compesceret, sed is aliquot ex suis amissis coactus est se recipere. Sunt qui dicant Laskum tandem repressisse tumultum, et aliquot ex eius authoribus supplicio affecisse. Sed haec admodum varie narrantur, ab iis etiam qui tunc Cracouiae fuerunt, vbi conualuero ex morbo qui me iam domi retinet, ego certiora de iis inquiram, et ad Vestr. Celsitud. scribam. Omnes hic afflrmant Imperatorem impetrasse a Tnrcis induciarum prorogationem vt antea scripsi, et vnum ex eius Legatis huc redire cum Interprete Turcico: Verum ipse Imperator negat se quicquam de ea re scire. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 26. die Octob. 1574.

EPISTOLA XXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime arx Tunetae (vt antea scripsi) expugnata fuit a Turcis 13 die Septembris, qui nemini pepercerunt praeterquam Sorbellono et Salazaro Hispano. Sinamus Bassa aductum ad se Serbellonum interrogauit, qua fiducia ausus esset ose pponere potentiae Turcici Imperatoris, et quare audito aduentu classis Turcicae non deseruerit arcem Tunetanam, et cum milite quem secum habebat non migrauerit Gulettam, vt eam coniunctis cum Portocarero viribus defenderet, cum non debuerit ignorare ea amissa se


page 53, image: cs053

non posse arcem defendere. Alter respondit, se id non fecisse ne amitteret tormenta bellica quae erant in ipsa arce. Subiecit Bassa: Tu fatue senex iam et ipsa tormenta, et arcem et multos viros te meliores, ac tuam libertatem amisisti. Postea dixit Captiuis, vos Christiani habetis optimum Regem, sed suggeritis ei peruersa consilia. Quanta est enim stultitia aedificare in solo alieno munitiones, in quas longe plus impendendum sit, quam inde emolumenti percipiatur. Cum expugnata fuit arx Tunetana, ad centum et quinquaginta milites fugerunt in propugnaculum, quod extructum erat in stagno alluente Tunetem. Ex eorum numero fuit Paganus Doria, qui metuens ne interficeretur a Turcis si se ipsis dederet, vel forte volens aliquid pecuniae comparcere, commisit se fidei duorum Maurorum, quibus dedit trecentos coronatos, et ter mille promisit si eum saluum Tabarcam perducerent. Mauri eum suo more vestitum duxerunt per castra Turcica, sed orta inter ipsos contentione, cum iam in locum tutum peruenissent, interfecerunt, et abscissum eius caput ad Bassam pertulerunt vt ab ipso munus acciperent. Verum Bassa iussit vtrumque truncari capite, eo quod viuum eum ad se non adduxissent. Ioannes Sanoguerra Hispanus, qui praeerat propugnaculo extructo in Stagno cum quinquagiuta militibus, cum nec se defendere posset, nec aliunde auxilium sperare, dedidit propugnaculum Turcis ea conditione, vt ipsi cum suis in Siciliam abire liceret. Seruata est ipsi fides et quinquaginta militibus quos ibi habuerat, sed centum et quinquaginta qui ex arce Tunetana eo fugerant, Bassa iussit interfici: Vnde dicunt ortam contentionem inter ipsum Bassam et Occhialem qui dicebat illos centum et quinquaginta pactis deditionis comprehensos fuisse. Interea dum oppugnabatur arx Tunetana Bassa mandauerat vt sub veteris Gulettae fundamenta ducerentur cuniculi, in quos postea imposito et incenso puluere bombardico, eam vno momento funditus euertit. Eius autem ruina obstructus est canalis per quem ex mari in stagnum nauigabatur. Voluit Bassa vt Christiani captiui essent spectatores istius ruinae quos etiam iussit per triremes circumduci, ac dici eis: Vnam tantum periisse ex quo soluit Classis Constantinopoli. Constituit Bassa Serbellono et Portocarero precium quo se ex captiuitate redimerent, huic triginta millia Coronatorum: Serbellono autem quinquaginta millia, vel tres captiuos Turcas ex iis qui Romae detinentur. Reliquit Tuneti tria millia Turcarum, et mandauit Praefectis Maurorum qui ei Tripoli Alghiera, ex Regno Fessano venerant auxilio, vt per quadraginta dies post classis discessum manerent circa Tunetem, cum quatuor et viginti millibus hominum, vt si forte Hispani ante hyemem conarentur amissa recuperare, se ipsis opponerent, Classis


page 54, image: cs054

Turcica soluit ex portu Carthaginensi 25. die Septembris, et nauigavit ad Clupeae Promontorium, quod iam nominant Capo Zafaran, vbi mansit vsque ad 29. diem ob aduersam tempestatem: Sed postea conspecta est nauigans non procul a Melite Insula, et iam scribunt venisse ex Creta Venetias quosdam, qui affirmant eam saluam peruenisse in mare Aegeum. Ioannes Sauoguerra Hispanus, qui profuerat propugnaculo extructo in Stagno, reuersus in Siciliam pleraque retulit ex iis quae ego iam scripsi. Dicit Sinamum Bassam esse egregiae formae, sed valde Iracundum, et non esse maiorem quadraginta annis. Addit Occhialum diuersis vicibus dedisse militibus ad ducenta millia coronatorum, vt eos alacriores ad oppugnationem redderet. Decima tertia die superioris mensis proclamatum fuit Neapoli, vt milites omnes Germani triremes conscenderent, fama enim erat Ioannem ab Austria velle nauigare in Aphricam, et Bisertam munire, sed videtur postea mutasse sententiam, nam nec triremes soluerunt Neapoli, et ipse fuit adhuc Panormi in Sicilia, decima septima die superioris mensis, ita vt nihil videatur tentaturus ante hyemem. Scribunt Constantinopoli, iam ibi esse centum nouas triremes paratas, et Imperatorem Selimum mense Septembri profectum esse Adrianopolim, vt necessaria ad Bellum in annum sequentem praepararet. Munera missa ab Imperatore sunt oblata ipsi Selimo 24. Augusti. In literis scriptis Constantinopoli 18 die Septembris habetur, Legatos Imperatoris tunc temporis solitos saepius conuenire Mahometem Bassam, et bonam spem habuisse de impetranda induciarum prorogatione. Hic quidem vulgo fertur Imperatorem sub finem proximi mensis profecturum in Bohemiam, quod scio ipsum Imperatorem quibusdam dixisse, sed vix puto eius Matrem hinc discessuram antequam intelligat ex suis Legatis, quid de induciarum prorogatione sit sperandum. Credo Vestr. Celsitud. iam intellexisse Imperatorem inter paucos dies missurum Legatos ad omnes Electores; Rosembergium Bohemum ad Vestr. Celsitud. et ad Brandenburgensem Dn. de Arrach, ad Palatinum et Moguntinum, et Dn. de Vinburg ad Coloniensem et Treuirensem. Rex Galliae est adhuc Lugduni. Milites eius occuparunt quaedam oppida in Delphinatu deserta ab Huguenotis. Initio noluit eos audire volentes agere de pace, sed iam (vt audio) sua sponte inuitat eos, et non petentibus mittit saluum conductum. Dicitur sub hoc tempus discedere Lugduni, vt paulatim progrediatur Remos, vt inauguretur et inungatur (vt est moris Regibus Gallicis) in festo natalis Christi. Secretarius quem hic habet Dux Sabaudiae, misit ad me literas inscriptas Vestr. Celsitud. quas iam mitto. Nescio cuius


page 55, image: cs055

sint, quia nondum eum conuenire potui. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae decima die Nouembr. 1574.

EPISTOLA XXII. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, iam disputant Itali et Hispani, vtrius gentis culpa Guletta et arx Tunetana sint amissae, et vtrique a sua gente quantum in se est culpam illam amouent, et in alteram reiiciunt. Itali dicunt non solum non esse fortiter defensam Gulettam ab Hispanis, sed etiam eorum proditione in potestatem Turcarum deuenisse, (nam plures quam trecenti Hispani ad eos transfugisse dicuntur) et propterea Hispanos captiuos humanius ab eis tractari quam Italos. Petrus Portocarerus Guletta praefectus, dicit se petiisse a Serbellono, qui arci Tunetanae praeerat, duo millia Hispanorum statim vbi audiuit classem Turcicam aduenisse, quos alter non misit. Praeterea dicit se ante aduentum classis petiisse a Card. Granuellano mille Hispanos: sed respondisse Cardinalem, se non posse carere Neapoli Hispanis. Misit autem loco Hispanorum sexcentos Italos prorsus inermes et rei militaris imperitos, quos Protocarerus recipere noluit. Dux Suessanus scripserat Neapoli ad Ioannem ab Austria qui tunc erat adhuc Mediolani, vt ex iis Hispanis qui recens aduecti erant ex Sardinia, mitteret mille Gulettam: Verum is respondit se habere a Rege mandatum de iis in Belgium mittendis. Serbellono obiicitur quod non miserit Protocarero militem quem ab eo petierat, nec sit Gulettam profectus, vt ei scripserat Dux Suessanus iussu Ioannis ab Austria. Serbellonus respondet: etiamsi non statim miserit Protocarero militem quem petebat, se tamen postea variis vicibus misisse, ad mille et quingentos milites. Se autem non esse ideo Gulettam profectum, quia existimaverit in Protocarero et aliis Ducibus tantum esse virtutis et prudentiae, vt nihil fuerit ipsis opus sua praesentia. Tandem autem animaduerso periculo in quo Guletta versabatur, cum vellet eo cum omnibus suis copiis migrare, se non potuisse id facere, eo quod a Turcis occupatus esset canalis per quem ipsi erat nauigandum. Quicquid vtrique dicant suae excusationis causa non tamen desinunt sibi mutuo obtrectare, et interdum a verbis ad verbera deventum est: nam dicunt interfectos esse Drepani et Panormi plures quam trecentos Hispanos in eiusmodi rixis et contentionibus. Nec vero se continet hoc malum inter gregorios


page 56, image: cs056

milites, sed etiam ad ipsos Proceres deuenit, dum quilibet vult suae gentis existimationem tueri: Vt nuper accidit Panormi inter Marchionem a Sancta Cruce et Joannem Andream Doriam, qui dixit alteri potuisse subueniri Gulettae, seque paratum fuisse id tentare, sed Hispanos noluisse permittere. Audio etiam Neapoli et Romae actas comoedias, et compositas cautiones in contumeliam Hispanorum et cusa Numismata, quae ab vna facie habent expressam imaginem Regis Hispaniae dormientis sub vmbella, et ab altera asinos aliquot dormientes prope focum; cum inscriptione Consilium Hispanicum. Talibus ineptiis non propulsabunt Itali pericula quae ipsis imminent grauissima. Rex Hispaniae exauthorauit maximam partem equitatus, quem perpetuis stipendiis alebat Mediolani et in Regno Neapolitano, et pecuniam quae solutioni stipendiorum destinata erat, iussit conuerti in usus classiariorum: Praeterea iussit vt deiiciantur muri omnium vrbium littoralium Regni Neapolitani, quae non sunt tam munitae, vt se adversus vim Turcarum tueri possint. Miserum est hoc genus defensionis, soletque esse eorum qui de rebus suis non bene sperant. Quia Pontifex Rom. sibi iam serio incipit metuere, de foedere diligenter sollicitat Venetos ac reliquos Principes Italicos, ac (vt aiunt) ipsum Imperatorem et Regem Galliae cui iam dicitur esse author, vt quocunque modo poterit pacem cum suis subditis ineat, et suadere Regi Hispaniae, vt idem in Belgio faciat. Nec Imperatorem si induciarum prorogationem impetrare poterit, ad illud foedus accessurum scio, nec Regem Galliae, etiamsi Regni turbas componeret, nec puto Hispanis esse multum sperandum de Italicis Principibus, cum et ipse Rex Hispaniae, et Joannes ab Austria se ita gesserint erga Legatos, quos hic Dux Florentinus post mortem Patris ad eos misit, vt non habeat causam, quare de eorum erga se benevolentia quicquam sperare possit. Hispani non solum videntur ei mouere litem de agro Senensi, sed etiam aegre ferre quod miserit Legatos Constantinopolim, per quos frustra conatus est impetrare ab Imperatore Turcico vt suis subditis liceret in eius Imperio mercaturam exercere. Veneti sunt suo malo satis edocti quam sint imbecilles eorum vires, si ad Turcicas conferantur, sed tamen Turcae eos ita iam indigne tractant, vt multi existiment eos denuo se coniuncturos cum Hispanis. Ob eam causam Pontifex Rom. concessit eis vt exigant decimas a Sacerdotibus suae ditionis, quot antea impetrare non potuerunt, ne quidem tempore belli. Classis Turcica tempestate acta in reditu appulit in Corciram Venetorum Insulam. Tertio die postquam appulit, Praefectus insulae misit munera


page 57, image: cs057

ad Sinanum Bassam et ad Ochialum, quae Sinamus ter aut quater superbe repudiauit, dicens Venetos in eo satis ostendere, quo sint erga Turcas animo, quod non citius percontatus fuerit ex eo Praefectus Insulae an aliqua re egeret. Cum Veneti respondissent se aliquoties aduerso vento repulsos non potuisse citius ad Classem accedere, Bassa persuasus a quodam suo Sacerdote, eorum munera accepit: sed tanquam ipsis insultaret, iussit ad se adduci Serbellonum, quem interrogauit, an oppidum Corfu, quod erat in conspectu, et est in ea insula praecipuum, esset munitius Guletta Cum Serbellonius respondisset, Gulettam fuisse munitiorem, tu tamen scis (inquit) quam paucis diebus eam expugnauerimus. Decima septima die superioris mensis classis soluit ex Corcira et inde in mare Aegenim nauigauit. Aiunt fuisse in Classe fratrem Regis Fessani, qui proficiscitur Constantinopolim, vt imploret auxilium Turcarum aduersus Regem Portugaliae. Pontifex Rom. curauit nuper strangulari in carcere Franciscum Ghiselerium cognatum Pii quinti PontifiCIS nuper defuncti, eo quod voluerit, (vt aiunt) Anlonam Turcis prodere. Imperator nondum scit an Legati quos habet Constantinopoli transegerint cum Turcis de induciarum prorogatione. Videtur tamen se parare ad iter Bohemicum: nam et vina et olea mittuntur Pragam. Aiunt ipsum hinc discessurum sub initium Ianuarii, nondum tamen persoluuntur stipendia debita aulicis Ministris. Aiunt agi iam in Gallia de pace, et quidem cum aliqua spe, sed illis spebus ego parum tribuo, et scio eos qui sunt Regia consiliis, nunquam de pace cogitaturos, quamdiu pecuniam ad gerendum bellum aliunde corradere poterunt. Princeps Condaeus conduxit aedes Basileae, vbi videtur mansurus per hyemem. Expectamus hic aduentum Petri Ernesti Mansfeldensis Comitis, quem dicunt huc venire, vt de componendis turbis Belgicis cum Imperatore deliberet, quamuis suo itineri quasdam suas lites praetexat. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustri Vrae familiae Viennae 22 die Nouemb. 1574.

EPISTOLA XXIII. Eidem.

ILlust rissime Princeps ac Domine Clementissime catarrhi et dolores den tium toto hoc autumno ita me afflixerunt, vt fere nunquam recte valu erim: superioribus autem diebus ita vires meas prostrauerunt, vt coactus fuerim decumbere: quae res fuit in causa, vt tardius ad Vestr. Celsitudinem scribam, a qua mihi id ignosci peto. Ioannes ab


page 58, image: cs058

Austria soluit Panormo 21 die Octobris cum septuaginta triremibus vt Neapolim nauigaret: sed non procul progressus erat a portu, cum eum excepit subita tempestas, quae totam classem ita disiecit, vt per aliquot dies creditum sit, eum naufragio periisse. Appulerant Neapolim decem ex ipsius triremibus plane conquassatae tempestate. Qui cum iis vehebantur, coacti fuerant maioribus tormentis et aliis rebus in mare abiectis, ipsas naues subleuare, prorsus autem ignorabant, quonam Ioannes ab Austria cum reliquis triremibus peruenisset: sed is tandem venit Neapolim quarta die superioris mensis cum aliquot triremibus, quae vix ex vndis emerserant. Aiunt ipsum obrem male gestam in Aphrica ita immutatum esse, vt videatur plane alius quam fuerit antea: nam perpetuo continet se domi, nec se praebet hilarem iis qui ad ipsum accedunt vt antea solebat facere. Dicebatur discessurus Neapoli 22 die superioris mensis, vt in Hispaniam proficiscatur quo vocat eum Rex, et iam praemiserat Genuam aliquot triremes, cum quibus nauigare constituit. Dicitur vna cum ipso nauigaturus in Hispaniam Parmensis Princeps, vt videat an possit a Rege impetrari, vt accepta aliqua pecunia arcem Placentinae vrbis Patri suo restituat. Mandatum est Duci Suessano vt totam Siciliam perlustret, et videat quid munitionibus desit, et praesertim iis quae non procul absunt a litore maris, ac iubeat eas dirui, quas iudicabit non posse vim Turcarum sustinere. Iussus est Antonius Doria idem in Regno Neapolitano facere, quod alter in Sicilia. Scribunt mer catores metu Turcarum iam fugere Panormo, Messana et ex aliis vrbibus Siciliae, et migrare in Italiam. Pontifex Rom. nuper fuit in veteri Ciuitate, qui est praecipuus portus eius ditionis ad mare Tyrhenum, vt deliberaret cum hominibus muniendarum vrbium peritis, quos secum duxerat, quo modo is et alii vicini portus muniri possint. Anconitani missa ad ipsum legatione significarunt, suam vrbem non esse ita munitam, vt se possit tueri aduersus vim classis Turcicae, si forte inuadatur: Id autem ne fiat esse metuendum, cum ad ipsam vrbem sit portus omnium, qui sunt ad mare Adriaticum, opportunissimus et capacissimus. Pontifex interea lente agit nec curat ea quae ad publicam salutem Italiae pertinere videntur, sed sua priuata valde sedulo: Nam aiunt eum impetrasse vt soror Ducis Vrbini detur vxor Filio eius naturali, quem Sancti Angeli Castellanum nominant, cui vt dentur ex aerario ecclesiastico centum et quinquaginta millia coronatorum, consenserunt Cardinales. Pius quintus qui hunc Pontificem praecessit, indixerat ecclesiasticis, qui sunt in ditione Pontificia, quinque decimas ad bellum Turcicum, sed duas tantum exegit: hic vero tres reliquas


page 59, image: cs059

iam vult exigere, quas aiunt efficere summam trecentorum millium coronatorum. Scribunt praeterea, eum velle tentare aliquid quod forte Pontificatui Romano perniciem adferet. Curat describi redditus monasteriorum et aliorum sacerdotiorum quae sunt in ipsius ditione, eo animo vt Monachis et Sacerdotibus ea tantum relinquat, quae erunt ad victum necessaria, quae autem supererunt, ipse sumat, et iis vtatur ad bellum Turcicum. Si id fecerit, praebebit pulchrum exemplum Principibus Pontificiis ad rapienda bona ecclesiastica: Quod haud dubie gnauiter imitabuntur: Plerique enim dudum optant sibi talem occasionem offerri. Rex Galliae discessit Lugduno 15 die superioris mensis, et secundo Rhodano nauigauit Auenionem, vt ex propinquo loco cum Huguenotis de pace commodius agat: Nam (Nimes) Nemansus quam sibi arcem belli illis in locis constituerunt Huguenoti, abest tantum septem milliaribus ab Auenione. Conuenerunt ex variis locis Duces Huguenotorum in oppido Castres prope Tholosam, vt de proponendis pacis conditionibus et aliis suis rebus deliberent. Geritur bellum in sex aut septem diuersis locis: Rex autem plane destituitur pecunia, quare plerique eius milites ob non soluta stipendia dilabuntur, quidam etiam ad Huguenotos transfugiunt. Conscribit Rex tria millia militum in Corsica permissu Genuensium, et Pontifex Rom. dicitur conscribere quatuor millia, quae ad ipsum mittat: quorum Dux erit Latinus Vesinus. Magno studio omnia ad suam perniciem instruunt isti Principes. Italiae ita imminet Turca, vt non pauci metu iam ad alias gentes fugiant, et tamen inde mittitur in Galliam miles, quem Rex conducit ad iugulandos suos subditos. Dicuntur etiam exorti tumultus in Hispania ob religionem, et praesertim in Catalania, vbi direpta sunt et incensa tria monasteria, et plures quam centum et viginti Monachi interfecti: Barchinonenses autem inquisitorem ad se missum iugularunt. Conuenerant, vt est ipsis moris, ordines Arragoniae, Valentiae et Catalaniae in oppido Monson, quod attingit fines trium istarum prouinciarum. Inter reliqua deliberarunt, qua ratione coerceri posset nimia inquisitionis licentia et propterea scripserunt ad Regem, se quidem nolle impedire, quin puniantur ii qui de religione non recte sentiunt, se sibi videri durum, quod bona eorum, qui afficiuntur supplicio, adiudicentur fisco, cum ea res saepe calumniis occasionem praebeat, et praeterea damnetur eorum memoria, fiatque infamis eorum posteritas, ac eius rei monumenta ponantur in templis et aliis locis publicis, quae ad totius familiae infamiam


page 60, image: cs060

pertineat, et propterea se petere ab eius Maiest. vt ratio ineatur, qua haec nimia Inquisitorum potentia et licentia refrenetur. Cum vero a Rege incommodum responsum accepissent, subfequta sunt ea quae ante scripsi. Sub idem fere tempus missi sunt (Seuiliam) Hispalim, ob nescio quod negocium Inquisitores aliquot, quos ciues in suam vrbem admittere noluerunt. Est autem ea vrbs omnium Hispanicarum longe opulentissima et potentissima, estque Emporium celeberrimum, eo quod omnes naues venientes ex nouo Orbe eo appellant. Isti Reges tandem intelligent quid sit velle inferre vim conscientiis hominum, et profecto metuendum est, ne susceptum patrocinium Pontificatus Romani eos prorsus euertat. Nona die huius mensis aduenit Constantinopoli Cursor, qui hic omnes praeter Hispanos et Italos exhilarauit: nam attulit, impetratam tandem esse a Turcis prorogationem induciarum ad octo annos. Reliquit in Bulgaria Carolum Rym alterum Legatorum Imperatoris, quem putat huc venturum intra Festum Natiuitatis Christi. Subsequetur eum Mehemet Beg Selimi primarius interpres, qui ad Imperatorem mittitur, vt ab eo exigat conditionum, quae induciis appositae sunt, subscriptionem. Dixit quibusdam nondum esse quicquam certi de induciis constitutum, et sibi esse datam potestatem de ea re transigendi cum Imperatore: quod tamen non putant ii, qui ex ipso audiuerunt esse verum, et scribunt eum mitti, vt exigat ab Imperatore subscriptionem quarundam conditionum insertarum, de quibus Legati dixerunt, se non habere peculiare mandatum. Natus est in Bauaria, et olim, vt audio, hic inseruiuit Pharmacopolae. Missus fuit iam sunt quinque anni ad Venetos, vt eis bellum denunciaret, a quibus est coniectus in vincula, et asseruatus Veronae per triennium. Vidi literas scriptas Constantinopoli decima die superioris mensis, in quibus habebatur Selimum Imperatorem grauiter et periculose aegrotare: Sed alias vidi 15 die scriptas, quibus significabatur eum melius habere. Classis reuersa est ex Aphrica Constantinopolim 14 die superioris mensis. Petrus Portocarerus mortuus est in Itinere. Serbellonus viuus peruenit Constantinopolim, Occhialus mansit Nauarim ad Maretonium, cum septuaginta triremibus, quae sunt ibi hybernaturae vt proximo anno sint maturius paratae ad Italiam et Siciliam infestandam. Constituit Selimus addere proximo anno centum triremes ad classem quam iam habuit, et audic esse constantem famem Constantinopoli apparatus illos fieri aduersus Siciliam, cuius plurimi incolae iam diffugiunt. Ego omnia fausta et foelicia precor Vrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 13 die mensis Decembris 1574.



page 61, image: cs061

EPISTOLA XXIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime tam saepe mutata sunt ea, quae Imperator decreuit de sua profectione in Bohemiam, vt in aliquot meis literis nihil de ea re scripserim ad Vestr. Celsitud. ne viderer vanos tantum rumores sectari, et rei veritatem negligenter inquirere. Ei incertitudini (vt existimo) causam praebuit tardius impetrata a Turcis induciarum prorogatio, quam Imperator sperauerat, qui noluit hinc discedere antequam de eo negocio confecto aliquid compertum haberet. Statim vbi intellexit ex literis quas accepit Constantinopoli, rem esse confectam, vt nuper ad Vestr. Celsitud. scripsi, dixit suo discessui ex hac vrbe septimum diem proximi mensis, vt veniret Pragam circa initium conuentus Regni Bohemici, quem puto esse indictum ad 16. diem eiusdem mensis: Verum dolores podagrici eum ante quatriduum ita inuaserunt, vt coactus sit mutare consilium. Heri sub noctem acceptis literis Vestr. Celsitud. statim accessi ad Dn. Procancellarium Veiberum, vt aliquid certius rescribere possem, qui mihi dixit: ante horam deliberauit nobiscum Imperator de ea re, quam ex me scire cupis, et tandem constitutum est, vt hinc discedat 16. die proximi mensis, nisi quid praeter opinionem interueniat, quo cogat eum mutare sententiam. Proficiscetur autem brevissima via per Znoimam, quo perueniet tribus diebus. Postea quolibet die progredietur ad tria aut quatuor milliaria, vt sese ofleret hospitiorum commoditas, nec vsquam consistet antequam Pragam perueniat Haec Veiberus: Sed vereor ne morbus Imperatoris non permittat eum tam cito discedere: nam podagra inuasit vtrumque eius pedem, alterum genu, et alterum cubitum et ita affixit eum lecto, vt ne cibi quidem sumendi causa surgat. Toto aut quatriduo quo decubuit nihil dormiuit, et valde parum comedit. Pedes nondum ei intumuerunt, ita vt nullum adhuc signum remissionis morbi appareat. Hic est diuulgata fama, et forte ad Vestr. Celsitud. peruenies, cum podagra recurrisse palpitationem cordis, qua ante biennium pene est extinctus, sed scio ex viris fide dignis, id non esse verum. Quae postea accident ego diligenter inquiram, et ad Vestr. Celsitud. perscribam. Ex Italia scribitur Ioannem ab Austria soluisse Neapoli cum sex triremibus 22. die superioris mensis, vt nauiget in Hispaniam: peruenisse autem Genuam quinto die, et statim inde discessisse, constituit enim nusquam consistere antequam in Hispaniam perveniat. Consilium bellicum quod est Neapoli, hoc est, proceres quibus


page 62, image: cs062

rerum ad bellum pertinentium cura est demandata, hortati sunt eum, ne ita properaret: Sed alterum Regis mandatum expectaret: Sed noluit ipsis obsequi. Sunt qui dicant eum ita properare, quia audiuerit Regem incidisse in aduersam valetudinem ex dolore, quem in animo concepit ob amissam Gulettam. Alii dicunt eum proficisci in Hispaniam vt Praefecturam classis Regi renunciet, cum videat se haberi ludibrio a consilio Hispanico, quod omnes rei bene gerendae occasiones ei interturbat, omnia pro arbitrio praescribendo, et nihil eorum quae ad bellum gerendum sunt necessaria, suo tempore suppeditando. Subsequuntur ipsum cum duodecim triremibus Marchio a Sancta Cruce, Ioannes Andreas Doria, Dux Montis Alti, et filius Ducis Terrae Nouae Praefecti Siciliae, vt etiam ipsum Regem moneant, quanto in periculo versetur non solum Sicilia sed etiam Regnum Neapolitanum. Rex Hispaniae retinet adhuc in agro Senensi Portum Herculis. Grossetum et quaedam alia oppida vicina mari in quibus habet Praesidiarium militem Hispanicum. Aiunt ipsum velle vendere ea oppida Florentino Duci decies Centenis millibus coronatorum. Videtur quidem ingens haec summa pecuniae, sed Dux Florentinus valde cupit liberari a talibus vicinis quales sunt Hispani, nec erit ipsi difficile eam persoluere, cum omnes affirment Patrem ipsi reliquisse numeratae pecuniae quinquies et sexagies centena millia coronatorum, quae summa efficit ad centum tonnas auri, vt est moris in Germania numerare. Rex Galliae petit mutuo a Florentino centum millia coronatorum, quod promisit se facturum Florentinus, modo ipsi dentur idonei fideiussores. Pontifex Rom. constituerat mittere ipsi Regi quatuor millia militum: sed iam Rex petit loco militum pecuniam: In qua re putant Pontificem ipsi obsequuturum. Agit quidem Rex de pace cum suis, sed tum demum pacem faciet, cum ad eam egestatem redactus fuerit, vt bellum gerere amplius non possit: quod forte breui eueniet. Scribunt Huguenotos in aliquot locis cum eius militibus foeliciter conflixisse, et in quadam velitatione ab ipsis interfectum esse Carolum Mansfeldensem, Petri Ernesti filium; quamuis non affirmetur pro certo. Comes Egmondanus discessit hinc ante triduum: Multi putant Hispanos velle ei restituere bona paterna, ne postea cogantur id facere ex conuentione quam cum Principe Orangio, et Geusiis inire con antur. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae Viennae 21. die Decemb. 1574.



page 63, image: cs063

EPISTOLA XXV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Imperator Dei beneficio liberatus est podagra, sed adhuc laborat catarrho satis graui: nihilominus tamen omnia magno studio parantur ad eius discessum, quem dicunt reiectum in 20. diem huius mensis. Archidux Carolus venit huc die Mercurii quae fuit 29. superioris mensis, et perendie est reuersurus in suam ditionem. Redibit huc statim post discessum Imperatoris, vt interea, dum aberit, eius vices gerat et his Regionibus praesit. Pridie aduenerat Carolus Rym alter Legatorum, quos Imperator habuit Constantinopoli, et simul cum eo Philibertus Bruxellensis, qui proxima aestate pertulit munera, quae Imperator solet Constantinopolim mittere. Colici dolores, ex quibus decumbit Carolus Rym, sunt in causa vt nondum conuenerit Imperatorem. Discedens Constantinopoli non est valde humaniter dimissus a Turcis: nam non sunt ei data a Mahomete Bassa munera legatis discedentibus dari solita, et Bassa Budensis eripuit ipsi et eius Comitibus praecipuos ex equis quos secum adducebant, quorum precium numerauit aliquibus, aliis non. Venit etiam huc Legatus a Regi Galliae Seneschalcus Lugdunensis. 27 die superioris mensis, quem aiunt huc missum vt Imperatori gratias agat pro humanitate quam Regi huc iter facienti, exhibuit. Credo eum etiam habuisse in mandatis vt Imperatori significaret, quid de rebus filiae viduae sit in Gallia decretum. Sunt qui dicunt eum petere ab Imperatore ne permittat, vel potius ne patiatur, vt Princeps Condaeus conscribat in Germania militem. De Gallicis rebus nihil audimus quod sit laetum: nam vtriusque partis copiae quotidie augentur. Rex quidem prae se fert se expetere pacem: sed ipsum id serio facere non possunt sibi persuadere Huguenoti, Certum est ipsum summa rei pecuniariae difficultate laborare, quod si Condaeus collegerit copias in Germania, vt hic putant eum facturum, coniiciet Regem in magnas difficultates. In Inferiore Germania res magis ac magis perturbantur. Milites Germani dimissi a Commendatore profecti sunt in Brabantiam, vt ab ipso stipendia flagitent. Hispani qui erant ad Hagam Comitis, discesserunt inde et ex vicinis oppidis, et profecti sunt oppidum Norden, inde ituri in Episcopatum Traiectensem. Significauerunt autem Domino ab Hierges Praefecto Hollandiae, se nolle amplius militare in Hollandia, etiamsi Rex eis duplicet stipendia. Geusii deserta ab ipsis loca statim occupauerunt. Comes Guntherus Schvvartzburgensis perfecit,


page 64, image: cs064

vt deligerentur aliqui ab Hispanis et a Geusiis qui inter se deliberarent, quibus conditionibus pax iniri possit. Decretum est autem vt quotidie conueniant medio itinere inter Bredam et Sanctae Gertrudis Montem, et quilibet sub noctem se ad sua recipiant: ea autem duo oppida distant inter se duobus milliaribus. Delecti sunt a Commendatore ad eam rem Baro a Racinghen, Doctor Albertus Longolius et alii quidam quorum nomina ignoro, sicut quos Geusiii delegauerunt. Verisimile est autem illas collocutiones interturbatas esse accessu Geusiorum ad Vrbem Antuerpiensem, cum sexaginta nauibus armatis, quod factum est die duodecima superioris mensis sub noctem. Sparsus est hodie hic rumor sed incerto authore, eos per triduum tantum ibi mansisse, et postea in Zelandiam se recepisse, cum praeter eorum spem nullus esset tumultus in Vrbe excitatus. Itali sunt in maximo metu ob magnos apparatus bellicos, quos Turcae faciunt, non solum in Graecia, sed etiam in Aphrica, vbi reparant nouam arcem Tunetanam. Aiunt Hispanos deiicere muros plurimarum vrbium in Sicilia, Calabria, et Apulia, inter quas numerantur (Otranto et Brindisi) Hydrus et Brundusium, quae sunt praecipuae vrbes Apuliae maritimae, obiectae Epiro et Macedoniae, vnde est breuis ad eas traiectus. Miserum est genus defensionis id committere aduersus suos, quod vix facturi essent hostes. Turcae haud dubie desertas vrbes denuo munient aut incendent. Aiunt Occhialum esse adhuc Nauarini in Peloponneso, et retinere omnes naues quae eo navigant, et habere secum magnum numerum militum, ita vt existimetur insidiari alicui vibi Apuliae aut Siciliae. Pontifex Rom. multa nugatur et scribit ad Principes Christianos, sed manum operi non admouet, nec salutis Reipublicae causa pecuniam, qua abundat, vult expendere. Itali et Hispani se conuiciis mutuo proscindunt, ac rerum male gestarum culpam alii in alios reiiciunt. Germani milites tumultuantur ad Neapolim, et negant se nauigaturos in Sardiniam, antequam debita sibi stipendia persoluantur. Si eo nauigauerint nunquam inde redibunt: Nam est adeo insalubris et pestilens illius Insulae aer, ut ne Itali quidem et Hispani eum ferre possint. Mitto literas ad Vestr. Celsitud. quas mihi tradidit is, qui hic procurat negocia Ducis Sabaudiae. Ego hunc annum faustum et foelicem precor Vestr. Celsitud. et toti Iliustrissimae Vestrae familiae. Viennae Calendis Januarii 1575.



page 65, image: cs065

EPISTOLA XXV. [sic] Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime postquam Imperator liberatus est doloribus podagrae et febricula, de qua antea scripsi, inuaserunt eum alii morbi, qui non permittunt, vt se tam cito colligat quam speraueramus: nam tentatus est calculo, et iam catarrhi sunt ei valde molesti. Itaque non poterit hinc discedere proxima septimana vt constituerat, et vt antea scripsi ad Vestr. Celsitud. propterea curauit conuentum Regni Bohemici reiici in 20. diem proximi mensis, sub cuius initium habet in animo hinc discedere, sed multi putant, ipsum intra illud tempus non posse tantum virium recuperare, vt id praestare possit, cum sit valde attenuatus et languefactus. Credo quod ad tot morbos accesserit animi dolor, qui forte non minus obfuit eius valetudini quam ipsi morbi: nam videt in inferiore Germania nullam fere superesse spem pacis, pro qua tantopere laborauit. Filia quam habet in Gallia, et neptis ex ea, nuper grauiter aegrotarunt. Quidam dicunt Regem Hispaniae ex consternatione incidisse in Melancholiam, cum nuper veheretur rheda, et equi excusso Rectore, rhedam aliquandiu magno impetu per auia loca raptassent: alii vero dicunt, eum decidisse de rheda, et fuisse eo casu grauiter contusum. Praeterea est hic a pluribus ex Italia scriptum, Imperatorem Turcicum apoplexia interiisse: quod si verum est, frustra laboratum est in impetranda prorogatione induciarum. Id autem esse verum, inde coniicit Imperator, quod nihil audiat de illo Mehemet Beg, qui ad ipsum ab Imperatore Turcico mitti debuit, et Carolum Rym statim subsequi. Qui Constantinopoli scripserunt, inde coniiciunt Principem esse mortuum, quod solito maiores militum copiae noctes et dies excubent ad eius Palatium, et Meh emet Bassa toto die perambulet urbem stipatus quinque aut sex millibus Ianizarorum. Postquam Sinam Bassa cum Classe appulit Constantinopolim, mandatum est ipsi, vt eam inde alio traduceret, ne forte milites Classiarii vrbem deriperent si aliquid de morte Principis audirent. Adiiciunt Amuratem filium primogenitum Principis ex sua Provincia vocatum esse Constantinopolim a Bassis. Haec omnia si sunt vera, sunt iudicia mortis Principis, aut saltem valetudinis eius valde afflictae. Etiamsi mortuus sit, multi existimant, nihilominus Turcas persequturos bellum aduersus Hispanos, cum Amurates sit maior triginta annis, et dicatur esse elato et militari animo, et Constantinopoli ac aliis in locis


page 66, image: cs066

omnia ad belium necessaria maiore studio instruant quam vnquam antea: Fabricauerunt enim plures nouas triremes ac hippagines, hoc est naues ad transuehendos equos: et non contenti tantis apparatibus, petunt auxilia a sociis populis, vt ab Aphris militem, et a Raguseis naues: a quibus praestandis cum Pontifex Rom. Raguseos dehortaretur ac excommunicationem minaretur, responderunt se non posse denegare Turcis id quod ab ipsis petebant, cum habeant omnes suas negociationes in eorum Imperio, nec possent suam vrbem aduersus eorum potentiam defendere, si quando eam inuadant. Pontifex Rom. tantum id serio agit vt filium suum naturalem ad opes et dignitates euehat, et cum suo anno Iubilaeo nugatur et dat operam, vt quam maximam hominum multitudinem Romam attrahat ad absumendas fruges, quae ad militem alendum reseruari debebant. Princeps Cliuensis iam eo peruenit, et est ei datum hospitium in aedibus Pontificis contiguis templo Diui Petri, quas Beluedere nominant. Aliquot ex huius aulae Proceribus dicebantur eo profecturi: sed iam non videntur properare. Ne tamen videatur Pontifex Rempub. prorsus negligere, sollicitat Imperatorem et Regem Galliae de ineundo foedere cum Hispanis aduersus Turcas, cum tamen non ignoret se nunquam id ipsis persuasurum. Interea approquinquat aestas, et nihil in publicum consulitur, quod ad repellendam imminentem vim hostium pertineat: quamuis Siculi, Calabri, et Appuli clament, se in summo periculo versari, et iam incipiant diffugere. Hispani voluerunt diruere muros Hidruntinae vrbis, ne, si capiatur a Turcis, constituant eam arcem belli illis in locis; sed Ciues id non sunt passi, et dixerunt se defensuros suam vrbem, etiamsi ab omnibus deserantur. Rex Galliae existimauit se sua praesentia posse terrorem incurrere Huguenotis, si propius ad eos accederet, sed res non successit ei ex animi sententia, nam Huguenoti suis excursionibus reddiderunt ita infesta omnia itinera circa Auenionem, vt nemo possit sine periculo ad aulam accedere. Damulius autem continet se plerunque cum suis copiis ad oppidum Beaucaire, quod abest quatuor tantum milliaribus ab Auenione. Agitur quidem de pace, et Rex concessit saluum conductum Huguenotis, vt ex variis locis conueniant, quo possint communi consilio decernere, quibus conditionibus pacem a Rege petere debeant. Princeps Condaeus misit etiam ad Regem Legatos, qui de pace agant. Audio ipsum habiturum pecuniam ad conducendum militem Germanicum nisi pax breui coaluerit. Ego omnia fausta et foelicia precor Vrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vrae familiae Viennae Vndec. die Ianuarii 1575.



page 67, image: cs067

EPISTOLA XXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Imperator accepit literas a Bassa Budensi decima octaua die huius mensis, ex quibus certo cognouit Imperatorem Turcicum mortuum esse 29. die Novembris, et filium eius Amuratem magna omnium laeticia, ac sine vllo tumultu, paterni Imperii possessionem adeptum esse prudentia et ingenio Mehemet Bassae, qui eadem fere arte, qua Solimanni ad Zighetum, huius Selimi mortem occultauit, et interea dedit operam, vt classis, quae sub illud tempus redierat Constantinopolim, inde in vicinos portus per Sinam Bassam deduceretur, ne milites classiarii audita morte Principis vrbem diriperent, vt antiquitus fuit ipsis vsitatum. Vbi animaduertit Mehemet Bassa deploratam esse salutem Selimi, id significavit Amurati, et hortatus est eum, vt quam citissime Constantinopolim veniret. Interea autem disposuit in variis vrbis locis valida militum praesidia, et auxit numerum eorum, qui ad aedes Principis agunt excubias: ipse vero quotidie hinc inde obequitauit, stipatus quinque aut sex millibus militum. Dicitur esse Amurates maior triginta annis, et est iam pater trium filiorum. Selimus praeter ipsum tres alios filios reliquit, sed qui vix primam adolescentiam attigerunt, quorum quale futurum sit fatum, postea audiemus. Selimi mors magnas difficultates adfert rebus Imperatoris, qui spem tranquillitatis in Hungaria conceperat ob recens impetratam induciarum prorogationem, in qua impetranda diu fuerat laboratum. Iam vero tota illa spes euanuit, cum alterutrius Principis morte soluantur induciae. Addidit in suis litteris Bassa Budensis, se sperare non fore difficile Imperatori ab hoc nouo Principe impetrare inducias, suamque operam ad eam rem detulit: sed consuluit vt dirueret munitionem recens extructam in Kalo, Agriam, Vesprimium, Palotam, et quandam aliam munitionem, cuius nomen iam non succurrit, vt sibi ea rationabilem Amuratis animum conciliaret. Imperator quibusdam narrauit ridens, haec sibi a Bassa Budensi scripta esse. Dat operam Imperator, vt vrbes, quibus plus periculi imminet a Turcis, praesidiis validioribus muniantur, et vt audio, ante paucos dies decretum fuit in consilio militari, vt oppidum Comara muniatur fossa et aggere, et munitiones coeptae Iaurini et Canysiae absoluantur. Ruberus Schepusii Praefectus scripsit, Turcas variis in locis congregari, seque intellexisse eos habere in animo conuenire in pago Molda, qui numero aedificiorum


page 68, image: cs068

oppidum iustae magnitudinis aequat, se itaque cum suis copiis eo properare, vt prior locum occupet. Hoc accidit incommode, quod Imperator impetratae prorogationis induciarum fiducia, plures milites nuper exauthorauit, quorum aliquos Laskius pertraxit in Poloniam. Accessit et aliud malum: nam paucis ab hinc diebus sexcenti ex nostris Equitibus circumuenti fuerunt a Turcis in Croatia, et plerique aut capti, aut interfecti. Ipsorum autem Dux Dominus ab Aursbergk (Ausberg) illarum Regionum Praefectus, vix sibi fuga salutem quaesiuit. Accepta est haec clades fraude vel stultitia speculatoris, qui retulerat Turcas non excedere quadringentorum numerum, cum essent supra duo millia. Imperator restitutus est suae valetudini, sed nondum vires recuperauit. Dicebat ante sex aut septem dies se hinc discessurum quarta die proximi mensis: Verum mors Imperatoris Turcici cogit eum mutare consilium. Audio lustratos fuisse hodie eius satellites, et eis esse significatum, vt post mensem sint ad iter parati. Petrus Ernestus Comes Mansfeldensis venit huc die Veneris, quae fuit 21 huius mensis. Vna heri ad Imperatorem accesserunt Legatus Hispanicus, ipse Petrus Ernestus, et Comes Volradus eius gentilis. Quam ob causam huc venerit nondum scio, quamuis sit verisimile eum venisse ob res inferioris Germaniae, cum praesente Legato Hispanico auditus sit ab Imperatore: sed tamen publica fama hic est eum venisse ob controuersiam, quam ipsi Mansfeldenses habent cum Vestr. Celsitudine. Rex Galliae debuit discedere Auenione die septima huius mensis, et recta contendere Rhemos, vbi solent Reges Galliae inaugurari, quo dicunt eum venturum ad vigesimum diem proximi mensis. Agitur de pace inter ipsum et Huguenotos, et multi hinc inde ob eam rem discursant: nam permisit Rex Huguenotis vt de conditionibus, quibus fieri possit, inter se conferrent, ac etiam Legatos ad Principem Condaeum mitterent. Haec omnia frustra fieri existimarem, nisi forte viam aliquam ad concordiam aperiat mors Card. Lotharingi, qui mortuus est Auenioni 26 die superioris mensis, non sine veneni suspitione, nam cum amisisset vsum sermonis, et de eius salute desperassent omnes medici, superuixit tamen dies decem, frendens dentibus, et edens crebros singultus et suspiria, ac oculos miris modis contorquens: In omnibus autem eius membris apparebatmagna neruorum conuulsio, ita vt nemo dubitet in eius morte fuisse aliquid violentum: siue id iusto Dei iudicio acciderit, siue artibus eorum, cum quibus ambitione certabat, et quorum consilia sua astutia impedire videbatur. Illustrissime Princeps petii ante sex menses a Vra Celsitudine, vt mihi liceret Francofurtum excurrere ob priuata quaedam


page 69, image: cs069

mea negocia: sed tunc respondit Vestra Celsitudo, se habere causas quare nollet me hinc discedere. Idem denuo peto a Vestra Celsitudine si enim eo iam non iuero ad mercatum, sentiam maximum incommodum in re mea familiari, cum sperem eos, cum quibus est mihi negocium in patria, eo venturos. Post mercatum statim recurram in hanc aulam, a qua spero me non abfuturum vltra mensem. Potero interea Francofurti aliquid certius cognoscere de rebus Gallicis et Belgicis, et ad Vestr. Celsitudinem scribere. Iam est mihi dictum, Turcas plurimos pagos exussisse versus Agriam et Cassoniam, et inter reliquos exustum esse pagum Kalo in quo recens aedificata est illa munitio. Sunt qui dicant etiam exustum esse Agriense suburbium, quod est ipsa vrbe maius: sed hoc postremum non affirmatur pro certo. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vrae familiae. Viennae 24 die Ianuarii 1575.

EPISTOLA XXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, ante biduum venit Constantinopoli Phisterus Secretarius Domini Vngnadii, vt significaret Imperatori nouum hunc Principem Amuratem confirmasse eam induciarum prorogationem, quam eius Parens paulo ante mortem concesserat, iisdem plane conditionibus, quibus a Parente concessa fuerat: quae autem sint conditiones nondum est euulgatum. Phisterus reliquit inter Belgradum et Budam illum Turcicum Interpretem natione Bauarum, quem Amurates mittit ad Imperatorem, vt ab eo exigat approbationem et confirmationem conditionum, quae sunt insertae induciis. Statim vbi Imperator eum aduentare sciuit, misit ei obuiam Cursorem cum literis commeatus seu saluiconductus, qui petat ab eo vt quantum poterit gradum acceleret. Heri etiam hinc discessit Philibertus Bruxellensis, qui superiore aestate pertulit Constantinopolim munera, quae hinc quotannis eo mitti solent, vt ipsi Interpreti occurrat in finibus, et eum ad Imperatorem adducat: sed credo quod cogetur Pragam subfequi, nam scio Imperatorem hodie dixisse se hinc discessurum ad diem Lunae, qui erit septimus huius mensis. Erit sane incommodum tantam multitudinem hominum, iumentorum, et curruum traiicere Danubium, qui fere totus opertus est fluitante glacie, quae partem pontis deiecit. Scriptum est Constantinopoli, quod etiam confirmat qui iam aduenit, hunc nouum Imperatorem Turcicum esse satis elegante forma, sed tamen statura breui et rara barba, ac macilentum, esse


page 70, image: cs070

autem religiosum aut saltem id simulare, et studiis literarum addictum ac satis ingeniosum. Interfecit omnes fratres, qui erant quinque numero, quorum plerique erant infantuli, et dicitur asseruare vnam ex Patris vxoribus, quae est praegnans, vt si pariat masculum, is statim tollatur. Scribunt matrem vnius ex pueris interfectis sibi manus intulisse, vbi audiuit quid de filio actum fuisset. Donauit militibus vndecies centena millia Ducatorum, et cuilibet Bassae quinque millia: Occhialo vero tria millia. Mehemet Bassa dicitur apud eum obtinere eundem dignitatis et gratiae gradum, quem apud eius Patrem et Auum obtinuit: nam annulum suum signatorium ei tradidit. Dicunt eum non intermittere apparatum naualem coeptum a Patre, et constituisse emittere Occhialum mense Aprilis cum 250. triremibus et triginta magnis nauibus, vt videat an portum aliquem possit occupare in Sicilia vel Apulia. Mittet praeterea triginta triremes Algieram, et centum aliae subsequentur Occhialum, quas putant suffecturas ad classem Hispanicam reprimendam et coercendam. Sunt qui ex Italia scribant, eos habere in animo inuadere ditionem Pontificiam, et propterea Pontifex quantum potest munit sua oppida maritima, et praecipue Auconem, et reliqua quae sunt ad mare Adriaticum. Serbellonus qui captus fuit in noua arce Tunetana, liberatus est facta permutatione cum Praefecto Euboeae seu Negroponti, qui captiuus Romae detinebatur. Pontifex sollicitat Principes Italicos de foedere secum et cum Rege Hispaniae ineundo, sed parum proficit: nam Veneti responderunt, rationes suas non ferre, vt discedant a pactis initae pacis inter ipsos et Turcas iam sunt duo anni. Ioannes ac Austria nauigauit in Hispaniam. Appulit (Barcelona) Barchionem 23 die Decembris. Dicunt eum non reuersurum in Italiam hac aestate, sed ex Hispania venturum Neapolim Ducem Medinae Sidoniae, qui est omnium Procerum Hispaniae opulentissimns, vt in classe Ioannis ab Austria vices gerat. Princeps Cliuensis fuit honorifice tractatus a Pontifice, qui ei donauit pileum et ensem quem consecrauit initio anni Iubilei et eum suae mensae adhibuit. Accedenti autem Neapolim Card. Granuellanus Prorex occurrit cum octingentis Equitibus, et eum magnifice tractauit. Pontifex donauit Ernesto Ducis Bauariae filio malleum aureum, quo portam sanctam, siue aream, vt alii loquuntur, aperuit. Quae ad Vestr. Celsitudinem scripsi de morte Card. Lotharingi sunt vera. Rex contulit omnia eius sacerdotia fratri eius Card. Guisio, et fratrum filiis excepto Metensi Episcopatu, qui datus est filio Ducis Lotharingiae. Habuit autem ex sacerdotiis annuos reditus quater aut quinquies centenum millium francorum.


page 71, image: cs071

Corpus eius vectum est Rhemos ad sepulturam. Regius exercitus obsidet oppidum Liueron in Delphinatu. Nuper conati sunt aliqui per deiectam tormentis muri partem irrumpere in oppidum, sed sunt repulsi cum caede: durat tamen adhuc obsidio. Huguenoti delegerunt sibi Ducem Danuilium fratrem Montmorancii: Rex vero suis copiis praefecit Ducem, (Duzes) Vticensem. Vtriusque partis copiae quotidie augentur: nam Danuilio aduenerunt recens auxilia ex Vasconia. Iam in his bellis apparet mirabilis rerum conuersio: Dux enim Regii exercitus seu Pontificiorum est Huguenotus, et Dux Huguenotorum est Pontificius. Fama est hic, Equites, quos Rhingrauius et Staupicius ad Regem duxerant, discessisse ex eius castris, eo quod nollent pugnare aduersus eos, qui eandem Religionem profitentur quam ipsi: Verum scribitur Lugduno eos a Rege dimissos esse ob petulanciam et nimiam licentiam quam sibi sumebant, quod mihi videtur magis verisimile, cum Rhingrauius profiteatur Religionem Pontificiam, et Staupicius non habeat tam arctam conscientiam. Interea agitur de pace: sed quem successum sit ea res habitura nemo adhuc scit. Mors quidem Card. Lotharingi facit eius spem aliquam, verum opus erit multo tempore ad coniungendum tam dissentientes voluntates, et tot iniuriis hinc inde exacerbatos animos. Rex fuit adhuc Auenioni sub initium superioris mensis, sed putabatur intra paucos dies inde discessurus, et profecturus Rhemos ad inaugurationem. Marschalci Montmorantius et Cossaeus non ita arcta custodia iam asseruantur vt antea, vnde multi coniiciunt, Regem spem certam pacis concepisse. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vrae familiae. Viennae tertia die Februarii 1575.

EPISTOLA XXVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, heri huc veni, vbi audiui ex Cursore misso ad Imperatorem a Regina vidua eius filia Regem Galliae venisse Rhemos vndecima die huius mensis, et debuisse inaugurari decima tertia, hoc est die Dominica quae praecedit Bacchanalia, qua die ante annum coronatus est Rex Poloniae. Biduo post ducturus erat vxorem filiam Comitis Valdemontii qui est patruus Ducis Lotharingiae, quem Vestra Celsitudo vidit Francofurti, quando hic Imperator est electus. Is ex prima coniuge, quae fuit Soror Comitis Egmodanii affecti supplicio ab Hispanis, suscepit hanc vnicam filiam, quae dicitur esse insigni forma. Mortua Egmondana duxit sororem Ducis


page 72, image: cs072

de Nemours ex Sabaudica famIlia, et ea sublata, filiam Ducis Aumalii. Rex non composuit, vt sperauerat, res Galliae Narbonensis antequam Auemone discederet: Imo videtur eas reliquisse magis perturbatas quam repererat, amisit enim multos praeclaros milites in obsidione ignobilis oppidi Liueron, quod est in Delphinatu, ipseque Marschalcus Belleguardius exercitus Dux vulneratus est in crure, et ter frustra, conatus in oppidum irrumpere, tandem ab obsidione discessisse dicitur. Postquam Rex discessit Auenione Damillius occupauit Aquas Mortuas, quo loco Imperator Carolus et Rex Franciscus conuenerunt anno Domini 1538. Est oppidum situm ad ostium Rhodani, quod veteres fossam Marianam nominauerunt. Habet portum satis commodum, suntque ei vicinae salinae, ex quibus Rex habuit magnos prouentus. Quidam ex ciuibus fugerunt in Turrim cinctam mari, quae est ad fauces portus, per quam Pontificii sperant se posse oppidum recuperare, sed tamen scribitur, eos qui turrim obtinent, habere commeatum ad octo aut nouem dies tantum, intra quod tempus vix eis subueniri poterit. Dux Montpenserius post longam obsidionem deditione tandem redegit in suam potestatem Lusignanum in Pictonibus. Praesidiarii milites dimissi sunt cum equis, armis, et aliis rebus quas ibi habuerunt. Rex dimisit cohortes Equitum Germanicorum, quarum erant ductores Fridericus Rhingrauius et Comes Burchardus Barbiensis, cui donauit oppidum Castellionem in Burgundia, quod Rex Henricus olim donauerat Joanni Guilielmo Saxoniae Duci, qui ex eo habuit annuos redditus mille et quingentorum coronatorum, vt olim audiui ex eo, qui ipsius Ducis Joh. Guilielmi negocia in Gallia procurabat. Conuenerunt Basileae Princeps Condaeus et alii exules Gallici vt inter se deliberent, quibus conditionibus pax in Gallia constitui posse videatur. Ad eum conuentum Rege permittente venerunt Legati ex Delphinatu, Gallia Narbonensi, Aquitania et Rupella. Eo etiam venit ex Anglia Vidamus Carnutum, qui in itinere conuenit Principem Orangium. Audio Palatinum Electorem et quosdam alios Principes eo misisse suos Legatos. Agitur etiam de pace in inferiore Germania cum maiore spe quam ante vt multi existimant, Commendator miserat Commissarios ad Orangium et Schuartzburgensem, vt interessent eorum colloquiis et deliberationibus, sed ipsi non admiserunt eos, quod dicitur Commendator aegre ferre. Verum ego existimo haec ab ipso simulari, et nihil in hac re ipso non conscio agi a Schuartzburgensi. Iulianus Romerus nuper profectus in Hollandiam praetexerat suae profectioni seditiones ibi excitatas ab Hispanis, ad quas sedandas dicebat se eo venisse. Verum eo


page 73, image: cs073

venerat spe occupandi quoddam oppidum ex iis quae Princeps Orangius obtinet: sed est falsus sua spe. Ex Hollandia profectus Neomagum Gueldriae venit in suspitionem tanquam eo venisset, vt praesidium Hispanicum in vrbem induceret. Itaque datum est signum campana a quibusdam, quo audito Ciues omnes et qui erant in vicinis agris arma corripuerunt, quod vbi animaduertit Julianus, statim se inde proripuit et Arnemum contendit: Sed non est in oppidum admissus. In Italia nulli abhuc sunt apparatus ad sustinendam vim Turcarum. Pontifex creauit filium suum Praefectum copiarum ecclesiasticarum, et eius Legatum latinum Vrsinum, qui antea Venetiis militauit. Is iussus est a Pontifice describere ciues omnes Romanos qui ad arma gestanda sunt apti. Veneti mittunt Legatum ad nouum Principem Turcicum Iacobum (Soranzo) Superantium qui fuit postremus Praefectus classis ipsorum, et est praecipuae authoritatis in ea Repub. Dux Mantuanus, vt antea scripsi ad Vestr. Celsitud. impetrauit ab Imperatore vt Montis ferrati Macchionatus conuerteretur in Ducatum et coniungeretur Mantuano. Superiore mense Mantuae fuit in templum habitu Archi-Ducali sub Vmbella, vbi iussit publice recitari priuilegium impetratum ab Imperatore, et edixit, vt qui eum posthac compellabunt, non vtantur amplius nomine Excellentiae sed Serenitatis: et mandauit Magistris supplicum libellorum, vt libellos, quos prae manibus habebant, restituerent iis a quibus eos acceperunt, et iuberent eos secundum edictum a se promulgatum emendari et mutari. Talibus nugacibus titulis non repellentur Turcae ab Italia. Legatus Turcicus dicitur cras aut perendie huc venturus. Iussus fuit subsistere Posonii, quousque mandata ab Imperatore acciperet: Sed puto non esse recte curata quae de eo Imperator mandauerat: Nam expectauit eum ante biduum. Imperator heri proposuit Ordinibus Bohemicis quae fieri velit. Capita propositionis nondum vidi, ea postea mittam ad Vestr: Celsitud. Mitto ad Vestr. Celsitud. imaginem Imperatoris Turcici missam ad me Venetiis, qvam qui eum viderunt, dicunt satis bene esse expressam: sed eum esse annorum octo et viginti. Scripsi antea ad Vestr. Celsitud. res meas priuatas requirere, vt sim Francofurti in proximo mercatu, petiique vt eo excurrere mihi liceret: Quod adhuc suppliciter peto a Vestr. Celsitud. statim post mercatum huc reuertar. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et totae Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 24. die Februarii 1575.



page 74, image: cs074

EPISTOLA XXIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Imperator in sua propositione petiit ab Ordinibus Bohemicis, vt per quinque annos quolibet anno conferrent ducenta millia thalerorum ad stipendia militum, qui sunt in praesidiis Hungaricis, et quinquaginta millia ad reparandas veteres, et extruendas nouas munitiones. Petiit praeterea, vt per decennium conferrent quolibet anno ducenta et quinquaginta millia thalerorum ad persoluenda debita relicta ab Imperatore Ferdinando. Item vt per quinquennium numerentur ei quatuor grossi ex quolibet vase cereuisiae, et Imperatrici grossus vnus. Postremo petiit vt inirent rationem restituendi Scholas collapsas, et redigendi argentifodinas Kutbergenses in meliorem statum, ac essent instructi armis et equis, vt si quando necessitas ingrueret, eorum opera posset vti. Bohemi ad haec responderunt, se mirari ipsum talia ab eis petere, cum in postremo conuentu non solum promiserit, sed etiam scripto testatum reliquerit in proxime sequturo conuentu primam deliberationem fore de grauaminibus, quae ipsum Regnum fere oppresserunt, quae quidem tunc fuerunt proposita, sed non discussa ob festinationem ipsius (vt ipse dicebat) necessariam: et propterea se existimare, eiusmodi consilia non proficisci ab eius Maiest. sed excogitari ab hominibus peregrinis (quorum consilio vtitur) qui de Regni salute sunt parum solliciti. Se autem petere vt sit memor promissorum, nec aegre ferat, si de iis, quae ad patriae salutem pertinere existim abunt, ipsum liberius admoneant. Respondit Imperator se esse promissorum suorum memorem, et velle praestare quicquid promisit: sed se ab iis petere, vt etiam sint memores eorum quae ipsis proposuit. Se nequaquam offendi eorum libertati, et sibi esse gratum quod nihil apud ipsum dissimulent, cum sit vetus dictum, ex bona et exacta confessione oriri bonam absolutionem. Quantum ego audio, ordines Regni coeperunt heri conuenire ad deliberandum de grauaminibus quae Imperatori sunt proponenda, et de responsione ad ea quae ipsis proposuit. Agitabitur inter reliqua causa Religionis, in qua re sperarent fore parum difficultatis, si inter se essent concordes omnes ii, qui a Pontificia Religione defecerunt. Sunt autem diuisi in duas praecipuas confactiones: hoc est, in eos qui confessionem Augustanam expetunt, et fratres Valdenses seu Picardos, vt quidam eos nominant: nam eos quos nominant Calixtinos, siue sub


page 75, image: cs075

vtraque specie, ego habeo pro veris Pontificiis. Haec dissidia inter ipsos sunt valde grata Pontificiis, qui ea quantum in se est fouent, quoniam vident eos seiunctos et dissentientes minus aduersus se posse, quam si essent coniuncti. Scripsi nuper ad Vestr. Celsitudinem de rebus Gallicis. Puto iam dimissum esse conuentum, quem exules Gallici Basiliae celebrauerunt, in quo vt ad me scriptum est, Rex Galliae suos Legatos habuit, quorum tamen nomina nondum audiui, nec quid sit in ipso conuentu decretum. Tanta est iam confidentia in Geusiis, vt cogitent de Schola publica seu Academia instituenda in oppido Hollandiae Leiden, quod Hispani ante non multos menses obsiderunt. Ob eam rem nuper venit Heidelbergam Philippus Mornixius Aldegondus, qui diu captiuus fuit apud Hispanos, et Ministros verbi, vt bonarum artium Professores conquireret. Properant quantum possunt in instituenda ea schola, quod ab ipsis ideo fit. vt pacis, de qua iam agitur, conditionibus inseratur conseruatio illius scholae. Audio ipsos Geusios misisse ad Regem Galliae quendam Nobilem Virum: sed causas quare id fecerint ignoro. Scribunt Commendatorem concessisse iis, qui adhuc ei obsequntur, licentiam coemendi a Geusiis pisces et alias res ad victum necessarias tempore quadragesimae. Ea commertia haud dubie praebebunt hinc inde occasionem variis practicis. Hodie sub horam quintam vespertinam Legatus Turcicus ingressus est hanc vrbem satis magna pompa: nam Imperator miserat ei obuiam aulae Marschalcum cum toto aulico satellitio, quibus adiunxerunt se plurimi ex nobilitate Germanica, Bohemica, Hungarica, et Italica. Quantum licet ex aspectu indicare, Legatus est sexagenarius, estque in eo satis magna dignitas formae. Orta est ante tres aut quatuor dies rixa post pocula inter eius Ministros, in qua fuit vnus interfectus. Authorem caedis comprehensum iussit vinculis constringi in rheda, et cum postridie esset iter ingressus curauit vt capite truncaretur, cadauer autem in proximam fossam estabiectum. Illustrissime Princeps, Adolescens, cui has literas dedi ad Vestr. Celsitud. natus est Illustri loco in Anglia. Mater eius est soror Roberti Comitis Lecestriae, cuius est praecipua in aula Anglica authoritas. Imperator his diebus eum ad se accersiuit et valde clementer accepit. Cum scirem eum istuc proficisci, vt Vrae Celsitudinis ditiones perlustret, et esse cupidum salutandi Vestr. Celsitudinem et ei deferendi sua officia et obsequia, si quando se offerat occasio, vt alicui ex Vestris subditis prodesse possit, dedi ei has literas, vt praeberem ei occasionem accedendi ad Vestr. Celsitudinem. Est in adolescente


page 76, image: cs076

exellens ingenium, et maior rerum peritia, quam fere eius aetas ferat. Est hic quidam Legatus Ducis Sabaudiae, qui intra quinque aut sex dies iturus est ad Vestr. Celsitudinem. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vrae familiae, Pragae Calend. Mart. 1575.

Hodie acceptae sunt literae Roma, in quibus scribitur Principem Clivensem ibi esse mortuum, super est patri vnicus filius tredecim annos natus, qui est Episcopus Monasteriensis, quem aiunt esse tenui Valetudine.

EPISTOLA XXX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Legatus Turcicus de quo antea scripsi, admissus est ad Imperatorem sexta die huius mensis sub horam quartam vespertinam, ad quem nullam habuit orationem: sed tantum obtulit eius Maiest. literas a suo Principe Selimo mortuo et ab Amurate regnante, binas a Mahomete Bassa, et vnas a Bassa Budensi. Dedit autem Imperatori volumen longum tres aut quatuor vlnas, scriptum literis Arabicis, quod puto continere conditiones induciarum iam factarum, quas audio parum differre ab iis quae ante octo annos sunt factae, nisi quod in his Turcae arrogantius et superbius loquantur. Loqutus est Legatus cum Imperatore Turcica lingua. Postea tamen loqutus Germanice cum Domino Transhemio. Obtulit Imperatori nomine Mahometis Bassae lagenulam Balsami, et de aulaea Persica elegantissima: suo vero nomine tres cultellos, quorum manubria facta sunt ex lapide, cuius dicit magnam esse vim aduersus quosdam morbos. Imperatrici donauit nescio quod genus telae praeciosissimae. Regi Hungariae et Archi-Duci Ernesti dedit gladios Turcicos recuruos. Ad eos cum esset accessurus, audiuit adfuturos ipsis Matthiam et Maximilianum fratres, qua re est valde perturbatus, eo, quid nihil, quod ipsis, haberet, offerret. Tandem venerunt ei in mentem quaedam strophila elegantiaquae habebat inter suas reculas, quae depromsit, et ipsis ob tulit. Domino Thraushemio donauit equum. Quando sit eum dimissurus Imperator nondum scio. Iam coeptum est disputari in conuentu Ordinum Bohemicorum de Religione: sed quis sit futurus eius rei exitus adhuc ignoratur. Est longe minor numerus Pontificiorum, quam eorum qui a Religione Pontificia defecerunt: Verum nostri non sunt concordes, nam quidam volunt exhibere Imperatori Confessionem Augustanam, alii Confessionem Fratrum Valdensium. Est et alia factio quae putat


page 77, image: cs077

satius esse vt noua confessio scribatur. Dicunt Imperatorem nolle se huic rei admiscere, sed eam totam voluntati et arbitrio ordinum permisisse. Multi iam credunt difficulter coalituram pacem, de qua iam agitur in Inferiore Germania, eo quod Hispani non bona fide agant. Nam interea dum de hac re agitur, insidiati sunt vitae Principis Orangii, et summiserunt aliquos qui clam Geusiorum naues incenderent. Actum est de obsidibus vtrinque dandis, vt tutius conueniant ii qui sunt delecti ad colloquium de pace. Commendator voluit dare Geusiis obsides ex Belgica nobilitate: Sed Geusii dixerunt se velle habere Hispanos, eo quod Commendator Belgarum salutem parum curaret. Multa scribuntur ex Italia de bellicis apparatibus Hispanorum aduersus Turcas: Sed nihil adhuc apparet quo persuadeamur vera esse quae dicuntur. Dicunt Ioannem ab Austria creatum esse Regis Hispaniae Vicarium generalem in Italia. Viuet plerumque in Sicilia, et habebit centum et quinquaginta triremes ad tuenda littora Regni Neapolitani, Siciliae et Sardiniae. Ioannes Andreas Doria erit Praefectus classis. Petrus Medices frater Ducis Florentini praeerit viginti triremibus Hispanicis, et sex quas frater instruet. Caesar Daualus praeerit triremibus Neapolitanis et Siculis. Vespasianus Gonzaga erit ab arcanis consiliis Ioanni ab Austria. Quadraginta militares iussi sunt conscribere militem Hispanicum qui vehatur in Italiam. Dedit etiam mandatum Rex, vt conscribantur sex millia peditum Germanicorum. Omnia Regna Hispaniae conferunt magnam vim pecuniae ad hoc bellum. Dicunt Turcas habere instructas centum et decem triremes, et viginti naues maiores, quae sub hoc tempus soluent Constantinopoli, et putantur inuasuri Militem, interea dum reliqua classis parabitur. Melitenses conscribunt in Italia militem, quo suam Insulam tueantur. Quidam scribunt agi de coniugio filiae Imperatoris viduae cum Rege Portugalliae, et ob eam rem Romphium, quem Imperator ante aliquot menses misit in Hispaniam, profectum esse in Portugalliam. In Gallia spes, quam aliqui de pace conceperant, videtur euanescere. Rex voluit in suo Regno duos ordines instituere, vnum passionis, cui qui essent adscripti haberent curam belli terrestris, alterum sub nomine Diui Ludouici, cuius milites praeessent bellis naualibus. Petiit a Pontifice Rom. vt permitteret ei sumere ex Coenobiis, quae sunt in Gallia, annuos prouentus nongentorum millium coronatorum, et promisit se de suo additurum sexcenta millia annua ad dotandos eos ordines, quos in quadringenias Commendas diuidere constituit, quarum minima habebit annuos preuentus duorum millium francorum. Quaedam habebunt decem, Viginti,


page 78, image: cs078

triginta, etiam quinquaginta millia annua. Hoc autem fore in institutione eorum Ordinum, vt omnes qui illis asscribentur, promittant se fore defensores Religionis Catholicae. Pontifex Rom. dicit se non posse Regi concedere id quod ab eo petit: sed tamen non adimit ipsi omnem spem. Ego credo Regem et Pontificem inter se colludere, et Regem haec simulare, vt nobilitati spem illarum Commendarum iniiciat, quo eam reddat promptiorem ad ipsi inseruiendum in hoc bello. Massilienses videntur velle se vindicare in libertatem, cuius rei extitit talis occasio. Interea dum Rex fuit Auenioni vendidit Massiliensibus nescio quod vectigal quadraginta millibus coronatorum. Id Massilienses denunciarunt iis, qui nomine Regis vectigal in ipsorum vrbe exigebant, et monuerunt eos, vt ab eo exigendo desisterent. Qui cum non obtemperarent, ciues vi irruperunt in domum, vbi vectigal illud pendebatur, exactores inde deturbarunt, et trutinas ac bilances in mare proiecerunt. Cum vero Praefectus vrbis eo cum suis satellitibus accurrisset vt tumultum sedaret, ciues correptis armis expulerunt eum vrbe, et coegerunt fugere in paruam insulam vrbi vicinam, vbi est arx satis munita. Occuparunt autem Ciues validam turrim, quae est ad fauces portus, quae sunt ita angustae, vt noctu extensa catena ad eam turrim religata ita occludantur, vt nulla nauis possit in portum penetrare, antequam laxetur catena. Non contenti ea re Ciues aboleuerunt omnia vectigalia, quae ipsis posteriores Reges imposuerunt. Sunt qui scribant alias vrbes imitari Masiliensium exemplum. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae decima tert. die Mart. 1575.

EPISTOLA XXXI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Accepi heri literas quibus V. Celsit. clementer mihi concedit vt eam Francofurtum, pro qua re humillime gratias ago V. Celsit. ac hodie Deo dante iter aggrediar, quod tamen vereor ne frustra suscipiam, cum vix ante finem mercatus possim eo peruenire. Est aliquandiu acriter disceptatum de Religione in hoc conuentu Ordinum Regni Bohemici. Qui id agunt, vt Confessio Augustana Imperatori offeratur, obtinuerunt vt ea publice in conuentu legeretur. Idem voluerunt de sua confessione fieri fratres Valdenses; sed id impetrare non potuerunt. Tandem delecti sunt ex ordine Baronum viri sex, ex nobilitate sex, et totidem ex populo,


page 79, image: cs079

qui conscribant articulos, qui in conuentu Ordinum discutiantur et examinentur, quod, vt audio, cras fiet. Si placuerint offerentur Imperatori, vt eos sua authoritate confirmet, et tanquam autenticos reddat: nam aiunt ipsum promisisse se id facturum, si in certos articulos consenserint Ordines, quorum arbitrio totam hanc rem permisit: sed meo iudicio Pontificii inibunt rationem, qua dissidia inter eos serant. Perendie vel die Mercurii dimittetur conuentus, et abibunt quo volent ii qui conuenerunt; ita tamen, vt statim post festum resurrectionis Dominicae huc reuertantur. Proceres Austriaci qui puriorem Religionem profitentur, valde vrgent apud Imperatorem, vt ipsis in vrbe Viennensi templum concedatur, in quo sua sacra peragant. Multi sperant Imperatorem ad ipsis concessurum. Imperatorem breui iturum ad Vestr. Celsitud. audiui ex viris qui mihi videntur fide digni, de qua re non scribam plura, quia non dubito, quin de ea Vestr. Celsitud. constet. Dicunt multos in Gallia offensos esse Regis coniugio, et quod fratri vxoris elocauerit filiam Dni. de Martigues ex familia Lucelburgensi, quae nondum est maturae aetatis, et habet in redditibus annuis ad quadraginta aut quinquaginta florenorum millia. Sed longe plures offendentur, si tradiderit Duci de Maine fratri Guisii sororem Regis Nauarrae, quod multi credunt eum facturum: Nam futura est haeres Principatuum omnium quos possidet frater, si contingat eum sine liberis decedere. Vxori Regis dicuntur data in dotem a patre centum millia coronatorum, quam pecuniam Rex donauit suae vxori. Non fit mihi verisimile Comitem Valdemontanum dedisse filiae tantam dotem, cum sciam, annuos eius redditus vix efficere summam duodecim millium Coronatorum. Affirmatur pro certo mortuam esse vxorem Ducis Lotharingiae, quae fuit soror Regis Galliae. Nullus adhuc ex liberis Regis Henrici attigit annum aetatis tricesimum, cum tamen iam quatuor mortui sint in coniugio. Huguenoti rursus occuparunt quaedam ignobiliora oppida ad Rhodanum, cuius nauigationem vt antea impediunt. Danuilius scripsit ad Lugdunenses, se daturum operam, vt salem non minoris emant quam saccarum: occupauit enim salinas, ex quibus sal ad eos, et in vicinas prouincias vehebatur. Iam scribunt ex Italia, iam instrui Constantinopoli classem, quae sit futura numerosior ea, quae superiore anno Regnum Tunetanum occupauit, et vbique iam incipiunt trepidare. Hispani promittunt magna auxilia militum Hispanorum et Germanorum, sed nondum quicquam eorum apparet. Rex creauit Marc. Antonium Columnam Connestabilem Reg ni Neapolitani. Pontifex conscribit quinque aut sex millia militum ad munenda


page 80, image: cs080

sua litora. Dux Sabaudiae valde aegre fert, Mantuanum auctum esse noua dignitate ab Imperatore, et simulat se velle cum eo armis disceptare de Montisferrati ditione: quod vix credo eum facturum. Ego Vrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vrae familiae omnia fausta et foelicia precor. Pragae 20 die Martii 1575.

EPISTOLA XXXII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Properaui quantum potui Praga huc veniens: Sed tamen id mihi parum profuit: Nam cum huc veni, iam discesserant plerique eorum, cum quibus mihi fuit negotium, et habui in itinere tam saeuas tempestates, et vias tam incommodas, vt meos equos plane corruperim. Iam peractus est conuentus Basiliensis, in quo a Gallis profugis et Legatis prouinciarum Gallicarum, in quibus bellum geritur, agebatur de proponendis Regi pacis conditionibus. Communi consensu eorum qui conuenerant delecti sunt tres viri, qui ad Regem mittantur, vt ei conditiones proponant de quibus inter ipsos conuenit. Discesserunt Basilea 24 die superioris mensis, et profecti sunt Solodurum, vbi eos expectabat Dominus de Miceri vir militaris missus eo ab Rege cum literis salui conductus, vt eos in aulam adducat. Conditiones, quas proponent, sunt eiusmodi, vt non dubitem quin eas Rex sit reiecturus. Petunt vt animadvertatur in authores caedium perpetraturum anno septuagesimo secundo, vt iis, qvibus ereptae sunt facultates, restituantur vel eorum haeredibus, et restituantur famae ii qui notati sunt infamia, et aboleantur omnia iudicia tunc instituta aduersus eos, qui puriorem Religionem profitentur. Constituantur in Gallia iudicia in quibus tot sint personae, quae nostram Religionem profiteantur quot Pontificiae. Sit ubique in Gallia libera professio purioris Religionis, et Huguenoti praesint nomine Regis iis vrbibus quas iam obtinent, et in qualibet prouincia Galliae, Rex ipsis vrbem vnam concedat, in qua habeant praesidium militare, cuius stipendia Rex persoluat. Vt Rex ipsorum Ministris ecclesiasticis prouentus aliquos constituat ex bonis ecclesiasticis, quibus se alere possint. Vt Rex debita ab ipsis facta ob bellum persoluat, tam in Germania quam in Gallia et aliis locis. Hae sunt fere praecipuae pacis conditiones, quas qui proponunt non videntur pacem expetere. Sed haec sunt vera Dei iudicia, et paenae illius immanitatis qua vsi sunt Pontificii anno 72. Conscribit interea Rex militem in suo Regno, cum desit ei pecunia ad con...cendum [reading uncertain: īpage damaged] externum: Nam mense superiore dedit de ea re mandatum


page 81, image: cs081

centum Capitaneis seu Praefectis militaribus. Conquirit pecuniam et corradit vndecunque potest. Dicunt Parisienses dare ei mutuo quinquies centena millia Francofurti. Constituit ex bonis ecclesiasticis divendere annuos redditus, decies centenum millium francorum, vt aliqui scribunt, vt alii quindecies centenum millium: sed puto hanc famam disseminari, vt Huguenoti terreantur, si audiuerint Regem breui consequturum ingentem vim pecuniae, et ita eorum animi flectantur ad proponendas aequiores pacis conditiones. Verum ego metuo ne parum proficiant eiusmodi artibus, nam facile quilibet intelligere potest, Pontificem Rom. nec etiam Ecclesiasticos in Gallia concessuros Regi, vt ex eorum prouentibus tantum vno tempore diuendat: nec puto ipsum posse inuenire emptores, etiamsi haec diuendere ipsi liceret. Dicitur Rex etiam conquirere pecuniam, quam in Poloniam mittat, vt Polonos in proximo conuentu aequiores habeat, iamque habet (vt aiunt) parata ducenta millia coronatorum, quae eo breui est missurus, quod vix credo. Audiui a viro qui mihi fide dignus videtur, Ecclesiasticos promisisse ei extraordinarie decies centena millia francorum. Inde puto ortam esse famam illam de venditione bonorum Ecclesiasticorum. Haec festinanter scripsi ad Vestr. Celsitudinem, cum Dominus Nicolaus Bromius paulo ante discessum admonuisset me vt scriberem. Ego Deo dante intra vnum aut alterum diem hinc discedam, et iam discessissem nisi equi mei essent ita defatigati, vt vix putem eos posse ferre laborem itineris. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vrae familiae. Francofurti die resurrectionis Dominicae 1575.

EPISTOLA XXXIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Nudius tertius sub horam quartam vespertinam Imperator rediit huc saluus et incolumis cum suis omnibus. Qui fuerunt in eius comitatu non possunt satis laudare Vestrae Celsitudinis liberalitatem ac magnificentiam. Iam hic sunt feriae: nam huius Regni ordines nondum redierunt ad suas deliberationes: sed (vt audio) denuo incipient conuenire secunda die proximi mensis, et suam actionem de Religione persequentur. Legati qui ex Conuentu Basiliensi missi sunt ad Regem Galliae, vt pacis conditiones proponant, peruenerunt quidem ad ipsum: sed nondum scimus quid responsi ab eo acceperint: quamuis vix credam eos aliquid effecturos, cum Regi proponant eas conditiones, de quibus ad Vestr. Celsitudinem scripsi Francofurto, quas haud dubie non acceptabit: Ipsis


page 82, image: cs082

autem Legatis non est concessa potestas quicquam de iis remittendi, et cum iam sit dissolutus conuentus, et plerique ex iis, qui ex diuersis et longinquis prouinciis conuenerant, ad sua redierint, res non poterit in deliberationem denuo deduci. Instruitur in aula Gallica splendida legatio, quae in Poloniam mittatur, vt Polonis persuadeat, Regem inter paucos menses ad eos reuersurum. Dicunt etiam eo breui mittenda ducenta millia coronatorum, quibus meo iudicio, maior persuadendi vis inerit quam ipsis Legatis. Quoniam vero instant Comitia Polonica, nec adhuc audimus Legatos esse in itinere, aut pecuniam quae eo mittenda est, ego vereor ne haec simulentur, et tantum ostententur Polonis, ad eludendum decretum ab eis factum de nouo Rege eligendo, si hic ad comitia non veniat, et nihil praestetur vbi dissoluta fuerint Comitia. De pace in Inferiore Germania parum etiam habent spei qui inde scribunt. Comes Schuartzburgius venit Antuerpiam 21 die superioris mensis, vt Commendatori indicaret conditiones pacis, quas Geusii Regi proponunt, quas vbi vidit Commendator dixit, Regem eas nullo modo acceptaturum, nec vnquam concessurum ipsis eam libertatem quam in Religione petunt. Fuit Schuartzburgensis Antuerpiae per dies quinque, vnde in Zelandiam remissus dicitur vt conditiones alias Geusiis proponat Regis nomine. Aiunt Principem Orangium ambire nuptias virginis illius ex Borbonia familia, quae apud Electorem Palatinum exulat. Est filia Ducis Montpenserii. Sub id tempus quo Francofurto discessi, venerat Heidelbergam Nobilis quidam vir, missus eo a Regina Angliae. Quidam dicebant eum missum in Germaniam, vt Principi Condaeo procuret pecuniam in Germania ad conscribendum militem, si actio de pace Gallica non habeat successum. Hoc scio iam non bene conuenire Gallos cum Anglis, cuius rei hoc habeo etiam indicium, quod Illustris adolescens Anglus, qui superiore mense perlustravit ditiones Vrae Celsitudinis, iussus est a suis redire in Angliam per Inferiorem Germaniam, attulitque ipsi is, quem Regina misit Heidelbergam, literas commeatus seu saluiconductus a Commendatore maiore, cum tamen permissione suorum constituisset in aulam Gallicam redire, et ibi aliquandiu subsistere, et iam ad illud iter omnia haberet parata. Quae de rebus Turcicis iam scribuntur ex Italia sunt incertissima: Nam quinam scribunt, Turcas instruere classem valde numerosam, alii vero dicunt eos vix emisuros hoc anno ducentas triremes ob pestem quae apud ipsos grassatur, et penuriam rei frumentariae qua maxime laborant. Sunt qui putent eos oppugnaturos Melitem insulam, et propterea Melitenses conscribunt magnum numerum militum, et magnam


page 83, image: cs083

vim commeatus in suas munitiones conuehunt: in qua re iuuantur ab Hispanis et a Pontifice Rom. Alii credunt Turcas prosequturos suam fortunam in Aphrica, et missuros copias auxiliares Serifio quem Rex Portugalliae oppugnat: nam is profitetur se tributarium Turcici Imperatoris, et superiore autumno misit ad Sinamum Bassam oppugnantem Gulettam et Tunetem decem millia militum, et iussit suum fratrem redire Constantinopolim cum classe Turcica, ad implorandum auxilium aduersus Portugallenses, quem eius fratrem dicunt iam rediisse Alghieram cum decem triremibus, et fecisse fratri spem maiorum auxiliorum. Hispani certe videntur metuere, ne bellum eo transferatur, et propterea muniunt maioribus preesidiis quam antea soliti sint facere, eas vrbes quas obtinent in ea parte Aphricae, quae est ad mare Mediterraneum, ac etiam Baleares insulas. Loca autem in quibus Rex Portugaliae et Serifius bellum gerunt, sunt tam propinqua freto Herculeo, vt inde conspici possit Hispania: quod eo periculosius est Hispanis, quia multos habent in Regno Granatensi et vicinis locis qui sunt magis addicti Mahometicae quam Christianae Religioni. Ego vereor ne Turcae arripiant hanc occasionem vlciscendi iniurias, quas putant sibi fieri in India a Portugallensibus, qui impediunt conuectionem aromatum in Aegyptum, in qua re consistebant praecipuae opes Sultanorum Aegypti ante nauigationes Portugallensium in Indiam. Si enim Turcae occupauerint maritimas illas Aphricae vrbes, quas Portugallenses possident ad mare Atlanticum, haud dubie deducent eo classem per fretum Herculeum, ad impediendum Indicas nauigationes quo possint aromatum negociationem in Aegyptum reducere, et ea ratione in immensum sua Vectigalia augere: nam legimus Reges Ptolomeos, et postea Romanos ex solo Aegvpto habuisse in annuis prouentibus septuagies centena millia coronatorum, quantum vix Turcicus Imperator habet ex toto suo Imperio. Ii autem prouentus maxima ex parte consistebant in aromatum vectigalibus, quae ex India per Sinum Arabicum vehebantur Alexandriam, et inde per totum Imperium Romanum distribuebantur. Ex quo vero Portugallenses Aphrica circumnauigata peruenerunt in Indiam, et illius negociationis aromatum bonam partem ad se transtulerunt, primum Sultani Aegypti, et iis oppressis Turcae, saepius tentarunt an possent nauigationes Portugallensium impedire, et ob eam rem instruxerunt aliquoties classem in Sinu Arabico: sed id hactenus frustra ab ipsis tentatum est: nam Portugallenses habent naues longe maiores ac validiores quam sint Turcicae: Turcae enim non possuntillis in locis magnas extruere, eo quod destituantur materia ad eam rem


page 84, image: cs084

apta, nec possit illuc ex mari Mediterraneo couuehi nauigiis vel curribus, cum ex Nilo non nauigetur in Sinum Arabicum, et sint inter mediae arenae tam profundae vt per eas currus agi non possint. Itaque non possunt ibi maiores trabes haberi quam quae vehantur dorso Cameli. Fui in itinere cum quibusdam adolescentibus, qui ex Gallia redibant, qui dixerunt mihi Staupicium defecisse ad Religionem Pontificiam, et constituisse ducere vxorem in Gallia, et conatum esse persuadere filio suo praeclarae indolis adolescenti, quem iam habet Lutetiae, vt fieret Iesuita: sed filium constanter ei restitisse. Haec tamen non affirmo, quamuis ii a quibus ea audiui, dixerint esse vera. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vrae familiae. Pragae 25. die Aprilis 1575.

EPISTOLA XXXIV. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Non solum Basilea sed etiam ex variis Galliae prouinciis venerunt ad Regem Galliae Commissarii seu Deputati, qui Huguenotorum nomine de pace cum ipso agant. Eos audio esse octodecim numero, quorum cuilibet dicunt datum esse peculiare diuersorium Lutetiae, nec ipsis permitti, vt de suis rebus inter se colloquantur et deliberent. Haec ideo fieri aiunt, quod Rex velit seorsim cum quolibet eorum loqui. Si haec sunt vera, adimunt fere mihi omnem spem pacis: Nam omne eius studium abiicent ii qui sunt in armis, vbi audient cum suis ita agi. Biraga Cancellarius natione Italus, quantum in se est omnia pacis consilia interturbat, ita vt videatur ad eam rem conductus a Pontifice Rom. Perfecit vt Marschalcus Belleguardius et Pibracus mittantur Legati in Poloniam, qui duo omnium maxime pacis consilia promouebant et Regem liberrime monebant, eam esse prorsus necessariam. Illis artibus Cancellarii ita oflenduntur ipsi etiam Pontificii, vt quidam ex iis minitati sint ipsi necem; ob quam causam petiit a Rege et impetrauit vt sibi liceret in suis aedibus habere praesidium militare. Rex indixit conuentum ad Calend. Iunii, non quidem Ordinum aut statuum Regni (vt saepe est petitum ab ipso) sed quosdam praecipuae authoritatis, exquolibet ordine conuocat, quos ipse pro suo arbitrio deligit. Constituit autem cum istis de bello et de pace deliberare. Imperator reuocat ex Gallia filiam suam viduam Regis Caroli quam dicunt huc venturam sub finem proximi mensis. Miror eam reuocari, si verum est, eam nupturam Regi Portugalliae, quod plerique hic credunt: nam tam facile potuisset ex Gallia duci in Portugalliam,


page 85, image: cs085

quam huc reduci: hic autem valde procul aberit ab ipsa Portugallia. Superiore nocte Imperator grauiter laborauit ex Calculo, ita vt nihil plane dormiuerit: Verum post ortum solis quieuit ad horas tres, et post somnum melius habuit quam antea: nondum calculum eiecit. Mittit Legatos ad comitia Polonica Episcopum Wratislauiensem et Dn. a Lipa Morauiae Marschalcum: quod vt faceret petierunt ab eo Poloni. Rex Galliae haud dubie hoc eius factum grauissime feret. Deprehensa est in Anglia noua conspiratio Reginae Scotiae aduersus ipsam Angliae Reginam: Cuiusmodi fuerit ea conspiratio nondum audiui: Sed ad me est scriptum Anglicam esse ita irritatam aduersus Scoticam, vt constituerit eam dedere Comiti Mortono Administratori Regni Scotici, qui est ipsius hostis Capitalis, ipsamque ad supplicium ab Anglis saepe repetiit. Is Comes Mortonus est ex Glacensi Illustri familia, et est frater auiae paternae Regis Scotiae. Ante sex aut septem septimanas accidit magna mutatio in Repub. Genuensi, ac parum abfuit quin atrox pugna in ipsa vrbe commissa sit ex occasione quam iam asscribam. Fuit ea ciuitas diuisa in factiones duas, in veterem et nouam nobilitatem vt ipsi loquuntur. Veteres nobiles excelluerunt opibus, noui autem numero longe superarunt, et habuerunt plebem sibi magis addictam. Quoniam ea ciuitas amissam libertatem opera et industria Andreae Doriae recuperauit, tanta fuit eius authoritas in ea Repub. quamdiu vixit, vt fere omnia pro arbitrio constitueret. Vetus Nobilitas intenta in omnes occasiones amplificandi suam dignitatem et potentiam, per eum perfecit, vt abrogaretur lex, per quam sorte conferebantur Magistratus et dignitates in Repub. et alia sanciretur, per quam ea habebatur ratio veteris Nobilitatis in conferendis Magistratibus, vt eorum dimidiam partem semper consequeretur. Hoc est factum anno Domini 1547. Ea res male habuit nouam nobilitatem, quae veterem numero longe superabat, vt antea dixi, cum praesertim id fieret contra recepta ciuitatis Statuta. Itaque ab eo tempore coepernnt gliscere inter eos simultates, quae paulatim auctae sunt, cum vetus Nobilitas acquisitis foenore ingentibus opibus visa est supra ciuilem aequalitatem sese efferre, et alios prae se contemnere. Vt hoc obiter inseram vnus Nicolaus Grimaldus dedit mutuo Regi Hispaniae octuagies centena millia coronatorum, et absque ea pecunia emit Salernitanum et Ebolitanum Principatus, et in variis locis sumptuosissima aedificia exstruxit, inter quae excellunt splendidissimae aedes ab eo aedificatae Genuae, quae totae sunt marmoreae, quales nullus adhuc Rex in orbe Christiano exstruxit. Non puto a collapso Imperio Romano, imo ne quidem eo stante, fuisse in Europa vllum hominem


page 86, image: cs086

priuatum, qui tantas opes possederit. Sed vt ad rem redeam, saepius petiit noua Nobilitas, vt antiquaretur lex lata anno Dni 1547. de qua supra, et vt esset omnium aequale ius in administratione Reipub. sed nunquam id impetrare potuit. A viginti autem mensibus hoc est petitum maiore contentione quam antea, ita vt nemo dubitaret, quin res in seditionem tandem erumperet: quod accidit superiore mense Martio. Hoc praeuiderat vetus Nobilitas, et conduxerat peregrinum militem magno numero, quem partim habebant in ipsa vrbe, partim in suis agris vrbi vicinis: Noua vero Nobilitas plebem ipsam in suas partes perduxerat. Eo vsque ventum est, vt vtraque pars duceret transversas fossas per plateas, et excitato aggeri ad ipsas fossas imponeret maiora tormeuta eo conuecta ex propugnaculis ipsius vrbis, et iam in ipsas plateas prodirent armati ad confligendum parati. Haec animaduertens Legatus Regis Hispaniae, interposuit se, et cum ita inflammatos placare non posset, perfecit vt trium dierum induciae inter eos constituerentur, vt interea ratio iniri posset, qua hoc dissidium componeretur. Monuit Senatum vt moderato et prudente consilio tantis impendentibus occurreret: Sed nihil profecit. Exactis induciis cum noua nobilitas et plebs illi coniuncta viderent se frustra concessisse inducias aduersariis, denuo arma corripuerunt, cumque in veterem Nobilitatem impetum facere vellent, rursus se interposuit Hispanus, et difficulter impetrauit, vt aliud triduum ad inducias adiiceretur, sed ea conditione, vt vetus Nobilitas dimitteret ex vrbe peregrinum militem quem apud se habebat, quod obtinuit. Nihilominus vetus Nobilitas licet se videret exarmatam, fuit ita pertinax, vt toto eo triduo ei persuaderi non potuerit, vt consentiret in antiquationem legis cuius supra mentionem fecimus. Itaque noua Nobilitas et plebs tertio prodierunt armati in publicum, quumque iterum accurisset Hispanus, responderunt se non passuros amplius sibi verba dari, sed se velle institutum suum iam exequi, et ita coeperunt maiora tormenta ducere versus aedes Anthonii Doriae, quas omnium primas deiicere constituerant. Id cum animaduerteret vetus Nobilitas, dixit se quidem quantum ad ipsum attineret libenter cessuram omnem Reipub. administrationem ipsi plebi, quae ea maxime digna vid eretur, eo quod ii, a quibus est hactenus administrata, suis rixis et contentionibus ostenderint, se ad eam rem ineptos esse. Existimabant se ea ratione perfecturos, vt noua nobilitas sua spe deiiceretur: Sed in ea re errarunt: Nam eorum aduersarii non destiterunt vrgere suum institutum: Quare cum Dux Reipub. et praecipui alii Magistratus ac Senatores, viderent in quanto periculo versaretur ciuitas, accurrerunt, et proclamari iusserunt legem latam


page 87, image: cs087

anno Dom. 1547. abrogatam esse, quod vbi est factum, statim conquieuit omnis tumultus. Haec acciderunt 14. die Martii. Plurimi ex vetere Nobilitate in illo armorum Strepitu receperant se in triremes Ioannis Andreae Doriae, qui etiam sibi metuens eduxit eas e portu vt longius a tumultu abesset. Lege abrogata cum vetus Nobilitas animaduerteret aduersarios suos consequtos esse id quod cupiebant, desperabunda discessit ex vrbe cum vxoribus et liberis, et quae habuit praeciosissima secum auexit. Fuit autem hoc miserabile spectaculum, cum pleraeque mulieres ac pueri flentes et eiulantes suam fortunam deplorarent. Quidam Romam, nonnulli etiam Venetias se receperunt, alii in sua praedia abierunt. Qui remanserunt in vrbe, quos fuisse paucissimos dicunt, suggesserunt plebeis, ipsos hoc tumultu nihil sibi parasse commodi, et hortati sunt eos, vt peterent tolli vectigalia omnia quibus annona grauatur, ipsisque ratio quaerendi victus difficilior redditur: Quorum consilium sequta plebs petiit vt tollerentur vectigalia omnia imposita annonae ab anno Dom. 1528. quo anno Ciuitas est restituta suae libertati. Huic petitioni non est plane subsequtus Senatus: Sed tamen sustulit Vectigalia imposita frumento, vino, et oleo: quod postquam est factum, ciuitas coepit conquiescere. Interea dum Genuae ita tumultuabantur Hispani, conscripserant militem in Ducatu Mediolanensi quem eo ducerent, forte vt tuerentur partes veteris nobilitatis, quae est ipsis prorsus addicta, vel vt ipsam vrbem in suam potestatem redigerent, si se eius rei offerret occasio. Florentinus etiam et Sabaudus parabant copias, eo credo animo, vt si motus vlterius progrederentur, quilibet eorum partem ditionis Genuensium sibi propinquam occuparet: Nam Florentinus attingit eorum fines ab Oriente: Sabaudus vero ab occidente. Fama etiam fuit Galeatium Fulgosum et Scipionem Fliscum exules Genuenses conscribere militem in Gallia vt partem aduersantem Hispanis defenderent. Verum postquam auditum est motus in vrbe conquieuisse, et ciues qui remanserant in vrbe vnanimi consensu se parare ad tuendam suam libertatem iamque esse in armis, Hispani ac etiam alii collectum militem dimiserunt. Pontifex Romanus misit Genuam Card. Moronum, qui est Decanus Collegii Cardinalium, et est praecipuae authoritatis in aula Romana, vt videret an posset iniri ratio aliqua leniendi inimicitias, quae sunt inter veterem Nobilitatem et nouam. Aiunt Regem Hispaniae ob eandem causam mittere eo Ioannem ab Austria: Nam multum Hispanorum interest habere eam vrbem amicam, et praesertim durante bello Turcico: Nam in ea facti sunt hactenus praecipui eorum apparatus nauales, et bona


page 88, image: cs088

pars triremium quae Hispanis militant est Genuensium, et praecipui Duces classis eorum sunt Genuenses, et ex nulla vrbe Italiae facilior est nauigatio in Hispaniam: quare omnes, qui eo nauigant, conscendunt Genuae naues, et qui inde veniunt eo appellunt. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestr. Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae tert. die Maii 1575.

EPISTOLA XXXV. Eidem

ILlustrissime Princeps, ac Domine Clementissime. Imperator nudius tertius tandem eiecit calculum, qui eum tamdiu torserat, qvo (vt audio) nullum maiorem antea eiecit, sed quia fuit mollissimus minus acres dolores sensit, quam sit solitus sentire in eiusmodi eiectionibus. Marschalcus Morauiae quem scripseram mitti ab Imperatore in Poloniam, cum Episcopo Wratislauiensi profectus est Nissam ad Episcopum suum collegam, vbi credo consistent quousque Poloni, qui sunt a partibus Imperatoris, significauerint ipsis, vt ad comitia accedant. Imperator habet competitorem Ducem Ferrariensem, quem dicunt habere in Polonia plurimos sibi addictos, et subinde pecunia plures in suas partes pertrahere. Heri fecit huc iter cursor missus in Poloniam a Pibraco altero ex Legatis qui ex Gallia ad Comitia Polonica proficiscuntur, quem narrauit in magnam calamitatem incidisse. Vltima die Aprilis venit Montplicardum, quod oppidum pertinet ad familiam Virtembergensem, estque in eo itinere quo itur Lutetia Basileam, a qua abest sexmilliaribus Germanicis. Habuit ad quindecim aut sedecim Ministros et itineris comites. Postridie hoc est primo Maii, cum iter suum Basileam versus prosequeretur, inuaserunt eum quadraginta aut quinquaginta Equites et interfecerunt duos ex eius Ministris, quorum alter erat natione Germanus. Ipsum vero cum reliquis captiuum in sy Iuas abduxerunt, et tota die et nocte circumduxerunt, credo deliberantes an eum interficerent: nam sunt eos aliquoties necem minitati. Tandem autem ereptis rhedis, equis, pecunia, et reliqua suppellectile, eum rebus omnibus spoliatum dimiserunt. Dixit autem ei Dux istorum se nominari Brissacum, quem aiunt esse virum militarem natum in Campania, quae non procul abest ab illis locis, qui aliquando vixit in familia Ducis Guisii. Interea dum ita circumducebatur a latronibus eius rei fama per vicinos pagos disseminata est, quod fuit in causa, vt populus in pluribus locis colligeretur, ac ipsos latrones insequeretur: Sed cum videret tot esse numero, et armis et equis tam bene instructos,


page 89, image: cs089

non est ausus eos aggredi. Pibracus ita dimissus, rerum omnium inops, cum suis Montplicardum rediit, et casum suum exposuit oppidi Praefecto, a quo instructus viatico profectus est Solodurum ad Legatum quem Rex Galliae apud Heluetios habere solet. Ex eo loco ad Regem scripsit, quid sibi acciderit et pecuniam ac alias literas sibi mitti petiit. Ne autem ibi frustra tempus tereret exspectando Regis responsum, Legatus Regius, qui viuit Soloduri, instruxit eum rebus necessariis ad iter, cui se statim commisit, ita vt existimem eum intra sex aut septem dies huc venturum, nam habet quaedam mandata ad Imperatorem. Praemisit interea cursorem ad Ordines Polonicos, per quem ipsis casum suum indicat, et petit ab ipsis, ne aegre ferant quod tardius ad eos veniat, cum eius rei culpa non sit ipsi asscribenda. Etiamsi existimem haec esse vera, vix tamen eis fidem habebunt Poloni a Ministris Regiis toties delusi. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 16 die Maii 1575.

EPISTOLA XXXVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Imperator quidem melius se habet quam superioribus diebus: sed tamen nondum eiecit calculum, et propterea fere singulis diebus vectatur extra arcem, vt eum concutiat, et commoueat quo facilius eiiciatur. Cuperet a Bohemis finem imponi deliberationi de Religione, et deueniri ad alia: si enim de aliis capitibus, de quibus est deliberandum, tam contentiose disceptauerint, intra multas menses non finietur hic conuentus. Conscripta est confessio, quam Imperatori exhibere constituerunt, et inter eos conuenit de ritibus et iudiciis ecclesiasticis, ita vt videretur res ad bonum finem producta, essetque spes totum hoc negocium posse transigi proxima septimana: sed audio nescio quid dissensionis hodie ortum inter eos, qui hanc nouam confessionem conscripserunt, et eos, quos nominant fratres Valdenses: nolunt enim Valdenses se simpliciter adiungere iis, qui hanc nouam Confessionem conscripserunt, quam tamen non improbant, sed volunt cum hac suam simul Imperatori exhiberi. quem sperant vtramque approbaturum. Dicunt autem se propterea non posse a sua discedere, quia saepius exhibita sit superioribus Regibus Bohemiae, ac aliquoties typis edita, ne videantur discedere a doctrina, quam hactenus sunt professi: nam si in eam suspitionem venirent, non possent (vt existimant) non turbari conscientiae infirmiorum in ipsorum ecclesiis, quas habent florentissimas, praesertim in Moravia.


page 90, image: cs090

Scribam postea ad Vestr. Celsitudinem, quid sit sequuturum ex hac dissensione, quae hauddubie turbabit Imperatorem. Scripsi nuper ad Vestr. Celsitudinem, Imperatorem mittere Legatos ad Comitia Polonica Episcopum Wratislauieusem, et Marschalcum Morauiae, quod erat hic ita vulgatum, vt nemo de ea re dubitaret: sed tamen audio ipsum Imperatorem de ea re interrogatum respondisse id non esse verum, nec se constituisse eo mittere Legatos, antequam ipsi constet, Polonos plane constituisse alium Regem eligere: se enim posse id tunc facere sine cuiusquam iniuria. Nescio an mutauerit sententiam, an vero id fuerit confictum ab aliquibus et disseminatum ad exploranda hominum de ea re iudicia. Fama est hic, Pontificem Rom. interdicere voluisse Episcopis Regni Polonici sub poena excomunicationis, ne alium Regem eligant: sed eius Legatum, qui hic est, id ipsi dissuasisse, et remisisse Romam mandata, quae Pontifex in Poloniam mitti volebat: nec sane multum curassent Poloni eius excommunicationes. Post Regis dicessum ex Polonia Senatus Polonicus misit Constantinopolim Legatum, qui cum Imperatore Turcico ageret de renouandis foederibus, quae ante centum annos facta sunt inter Imperatores Turcicos et Reges Poloniae, et vsque ad haec tempora inuiolabiliter obseruata. Sed Turcae responderunt se de foederibus cum ipsis acturos, vbi habuerint Regem qui id petat, et ita rediit Legatus re infecta. Pibracus alter Legatorum, quos Rex Galliae mittit ad Comitia Polonica, venturus est huc cras aut perendie. Marschalcus de Belleguarde eius collega alio itinere proficiscitur. Dux Ferrariensis nondum desinit Regnum illud ambire, idem facere dicitur Transsyluanus: sed audio eius Legatos ita esse a Lithuanis acceptos, vt fere sit ei adempta omnis spes consequendi id quod expetit. An Sueciae Rex Regnum illud denuo ambiat nondum audiui. Missus est hinc ad ipsum Legatus: sed nescio quam ob causam. De pace Gallica iam nihil aliud audimus, quam quod hic dixerunt, qui ex Gallia mittuntur in Poloniam, qui de ea nobis spem fere certam fecerunt. Credo eos habere mandata de eiusmodi rumoribus hic et in Polonia spargendis, ad conciliandam authoritatem Regi, qui si haberet Galliam pacatam, eum magis metuerent Poloni, et fierent animosiores ii ex Proceribus, qui ipsi sunt addicti. Fit Rex Galliae indies magis superstitiosus, Mater eius vult etiam iam videri valde Religiosa. Pontifex Romanus, nuper ad eos misit bullam vt vocant, per quam conferebat ipsis omnes indulgentias, quas consequuntur ii, qui in hoc anno sancto Romam Religionis causa proficiscuntur. Accepto tanto munere toto triduo celebrarunt Iubilaeum Lutetiae, et Rex ipse cum


page 91, image: cs091

matre et vxore accessit ad aliquot templa magnam Religionem prae seferens et gestans de collo suspensum rosarium, hoc est globulos illos filo transectos, quibus Pontificii solent suas precationes numerare. Non persuadebit ea ratione Huguenotis, vt se eius fidei committant, qui interea, dum haec aguntur Lutetiae recuperarunt vrbes sitas ad Rhodanum, quas Rex interea, dum fuit Lugduni, ipsis eripuerat. Iam autem dicitur Danuillius obsidere Arelatem, quae est insignis vrbs non procul ab ostio Rhodani, quae olim fuit caput illius Regni, quod ab ea Arelatense fuit nominatum. Mombrunus traiecit Rhodanum cum copiis, et agro Lugdunensi imminet. Non multa etiam sperantur de pace Belgica. Comes Schuartzburgensis redit in Germaniam. Commendator dicit se missurum in Hispaniam conditiones pacis, quas Geusii proponunt, vt Rex de ea re, quod videbitur constituat. Interea parat se ad bellum, et mandauit Domino de Turlon Praefecto tormentorum bellicorum, vt maiora aliquot tormenta fundi curet, et globos ac puluerem tormentarium coemat, et quatuor millia fossorum conscribat. Alii etiam parant se ad defensionem, et nuper deiecerunt partem aggeris qua itur Amsterdamo Harlemum. Dicunt Administratorem Scotiae obtulisse Principi Orangio quinque millia militum. Genuensium res magis ac magis turbatur. Plebs quae stetit a partibus nouae Nobilitatis in proximis tumultibus, et fidele mei operam nauauit, iam aduersus eam tumultuatur, et petit se ad honores et magistratus in Repub. admitti. Hoc autem facit persuasa a vetere Nobilitate, quae parum curat salutem patriae, modo vlciscatur iniurias, quibus putat se esse affectam. Dicunt septingentos ex noua Nobilitate et aliis praecipuis ciuibus obstrinxisse se iureiurando ad obseruandam eam formam Reipub. quae est constituta anno Dom. 1528. et turbata per legem latam anno Domini 1547. et nunc demum restituta. Obligarunt se etiam ad mutuam defensionem, si aduersarii aliquos ex ipsis impetiuerint. Huc ad aliquos scriptum est Venetiis, Senatum ipsum Genuensem denunciasse veteri Nobilitati, quae ex vrbe discessit, vt eo redeat sub poena rebellionis et deiectionis aedium, quas in vrbe habet splendidissimas. Quoniam autem iam satis constat, Turcas nihil magnum hoc anno aduersus Hispanos tentaturos, et tamen Hispani non tantum nihil intermittunt de suis apparatibus bellicis, sed etiam magis eos vrgent quam superioribus annis, omnes existimant istos apparatus fieri aduersus Genuenses, vt vel veteri nobilitati, quae ipsis fuit addicta, Reipub. administrationem restituant, vel forte vt vrbem in suam potestatem redigant, et ea pro arbitrio vtantur. Recensetur iam Mediolani


page 92, image: cs092

equitatus, et Hector Spinula et Sigismundus Gonzaga conscribunt ibi sex millia peditum, quos dicunt se ducturos in Sardiniam, cum tamen ibi minime sit opus milite. Praeterea duo regimina peditum conscriptorum in Germania iam transcendunt Alpes. Melitenses Equites conscribunt militem in agro Romano et in Hetruria, quo Rex Hispaniae poterit vti pro suo arbitrio. Quidam etiam scripserunt, Ducem Suessanum et Card. Granuellanum misisse Tiberium Brancatum ad copias, quae conueniunt Mediolani, vt eorum nomine hortaretur Duces ad properandum Genuam versus, quoniam Dux Sabaudiae videatur conferre consilia cum ciuibus, qui iam Rempub. obtinent, et eis promittere auxilia aduersus Hispanos, a quibus putat se affectum iniuria, eo quod non restituerint ipsi oppida, quae ex pacto restituere debebant, quandocunque Rex Galliae restitueret, ea quae proximo autumno restituit. Intra paucos dies audiemus, quo sint haec euasura. Superiore mense tantae fuerunt pluuiae in plurimis locis Italiae, et praesertim in agro Romano, vt multum damni segetes acceperint: ob quam rem auctum est precium frumenti, Tiberis autem multas plateas vrbis Romae inundauit, et ita subruit fundamenta propugnaculi, quod Pius quartus ante decem aut duodecim annos extruxit ad arcem Sancti Angeli, vt maxima eius pars in ipsum fluuii alueum deciderit. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae decima quart. die Maii 1575.

EPISTOLA XXXVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Hohemi tandem obtulerunt Imperatori confessionem fidei, quam iam conscripserunt, quod factum fuit die vicesima huius mensis, Imperator non statim respondit illis vt sperabant, sed petiit tempus ad deliberandum. Postridie vocauit ad se Imperator Legatum Pontificium, Archiepiscopum huius vrbis, Rozenbergium, Bernestenium, et quosdam alios ex proceribus Pontificiis, et oblatam sibi fidei confessionem ipsis ostendit. Quid sit tunc ab ipsis decretum, ego ignoro: sed audio Imperatorem curare eam verti in linguam latinam et in Germanicam: conscripta enim fuit lingua Bohemica. Qui eam obtulerunt negant se progressuros ad deliberationes de conferenda pecunia, antequam responsum ab Imperatore acceperint: imo dicunt se nihil nouum ab eo petere, nam id quod petunt, sibi ab aliis Regibus iam esse concessum, verum se voluisse diserte scripto comprehendere quid de Religione sentiant, vt obturent


page 93, image: cs093

os iis qui hactenus eos sunt calumniati. De comitiis Polonicis nihil adhuc audimus quod sit magni momenti. Lithuani venerunt eo septima die huius mensis cum quinque aut sex millibus equitum. Laskius dicebatur habiturus ad sex millia equitum, sed vix adduxit quingentos, vt refert quidam qui hodie inde aduenit; Palatinus Sandomiriensis et Palatinus Podoliae vna fecerunt iter, et habuerunt ad quatuor millia. Imperator existimat fore frequentiora haec comitia iis, in quibus Rex ante biennium est electus. Sparsa hic fuerat fama, Polonos fixisse Regium tentorium pulchre exornatum in loco vbi celebrari debent comitia, et primo die comitiorum citasse solenniter Regem ad illud tentorium, et cum nemo eius nomine compareret, postridie sustulisse tentorium, discerpisse eius insignia, et fecisse decretum de nouo Rege eligendo: sed is qui iam aduenit negat id esse verum, et ait quod vulgo dicebatur, cum inde discessit, Prutenos scripsisse ad eos, vt alius Rex eligatur. Imperator Turcicus misit eo Legatum, per quem monuit Polonos, ne quem ex suis inimicis Regem eligant, si velint, eum obseruare foedera, quae cum ipsis maiores eius habuerunt. Credo quod per suos inimicos intelligat Moschum et Germanos. Hortatur autem eos, vt vel aliquem ex suo corpore deligant, qui sit dignus Regno, vel Regem Sueciae, vel Vaiuodam Transsyluaniae: sed Suecum praecipue commendat, quod ideo facit, quia inimicitias gerit cum Moscho, quem maxime oderunt Turcae. Legatus queui ex Gallia ad ea Comitia mittitur, quem in itinere spoliatum fuisse scripsi, nondum huc venit, nec quidquam de eo audimus. De pace Gallica iam est hic altum silentium. In Belgio vtraque pars parat se ad bellum renouandum. Quoniam Rex Hispaniae constituit in Oceano instruere classem, quo Imperium maris Geusiis adimat, cepit omnes naues Germanorum qui negociationis causa in Hispaniam nauigauerant, vt eas suae classi adiungat, quod etiam factum fuit ante biennium. Vrbes maritimae conqueruntur hic de iniuria sibi facta, et implorant auxilium Imperatoris, a quo quidem impetrabunt ad Regem Hispaniae literas quibus ab eo petat, vt ab iniuria abstineat: sed existimo eiusmodi literas aut parum aut nihil ipsis profuturas. Tumultus Genuenses nondum conquiescunt. Plebs acriter instat vt ad magistratus admittatur, cui non audet contradicere noua nobilitas, ne se veteri adiungat. Card. Moronus missus a Romano Pontifice Genuam vt ineat rationem, qua sedari possint tumultus, venit eo decima sexta die superioris mensis. Vt autem ostenderet se negocium hoc religiose tractare velle, mandauit vt postridie (hoc est 7) fierent supplicationes in omnibus templis, et per


page 94, image: cs094

vrbem fierent processiones, vt vocant, quibus totus Clerus, ac praecipui cives interessent, in iisque circum gestarentur sanctorum reliquiae ac ipsum corpus Christi aut hostia, vt loquuntur. Obtemporatum est ei: Verum interea dum pompa illa circumducitur, auditae sunt voces conclamantium ad arma, tantaque trepidatio est exorta, vt ipse Cardinalis Moronus, qui sub vmbella incedebat, vix se potuerit in propinquam domum recipere: Monachi autem et Sacerdotes se in sua templa et Monasteria fuga proripuerunt, et ita fabula illa non habuit eum exitum, quem Moronus sperauerat. Nihilominus tamen postea deuentum est ad deliberationes, et delecti sunt sex ex veteri Nobilitate et totidem ex noua, qui cum Morono de Repub. constituenda deliberarent: Petitum est autem ab eis, ne non necessariis contentionibus inutiliter tererent tempus, cum instaret dies, quo deliguntur Magistratus in ea Repub. et mittuntur Successores iis, qui Praefecturas in littore Ligustico et Corsica insula obtinent: Id autem solet fieri Calend. Maii. Quidam scripserunt Card. Moronum post aliquot dierum deliberationes fuisse authorem Senatus, vt decerneret deligendos esse Magistratus secundum legem latam anno Dom. 1528. et sic obtinuit noua Nobilitas id quod perebat, vetus autem dicit in ea re factam sibi esse iniuriam, et de Morono conqueritur. Quidam ex vetere Nobilitate obtinebat Reipub. nomine arcem Sauonensem, quae est praecipua Genuensium munitio, cui cum missus esset Successor ex noua Nobilitate cum mandato Senatus, quo iubebatur arce decedere, non obtemperauit initio: Sed admonitus ab amicis tandem alteri possessionem arcis tradidit, ac est reuersus Genuam, vbi coniectus est in vincula, eo quod mandato Senatus non statim obtemperasset. Vulgo quidem dicitur in Italia Regem Hispaniae nolle suscipere patrocinium veteris Nobilitatis, vt ipsa sperauerat, ipsumque mandasse Ioanui ab Austria, qui cum quadraginta signis Hispanorum nauigaturus est in Italiam, ut legat litora Balearum et Sardiniae, nec veniat in mare Ligusticum, ne Genuenses in suspitionem aliquam coniiciat. Sed haec multi putant simulari ab Hispanis, vt Genuenses incautos opprimant: Nam plerique credunt, aduersus eos institui magnos illos apparatus bellicos, quos faciunt Hispani in Italia, cum a Turcis nihil ipsis periculi hac aestate immineat. Nulla vrbs Hispanis commodior est Genua ad obtinendum Italiae Imperium, cum nauigantibus ex Hispania statim occurrat, et habeat portum capacem, ad quem fere est necesse vt appellant, sitque eius ager contiguus agro Mediolanensi: quare Principes Italici valde metuunt; ne Hispani eum occupent, et


page 95, image: cs095

praecipue Sabaudus et Florentinus, inter quorum ditiones media est Genuensis. Potentia Regni Gallici antea repressit ambitionem Hispanorum: Verum cum his bellis ciuilibus artibus Italorum excitatis sit ita labefactata, vt id amplius praestare non possit, si Hispani eos castigauerint, merito id eis accidet, nec ego valde dolebo. Spargunt Hispani famam, se facere istos apparatus bellicos, vel ad inuadendam Alghieram, vel ad Guletam recuperandam et muniendam denuo: Quod non est valde credibile, cum magnum numerum militum conscribant et paucas naues instruant. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 25. die Maii 1575.

EPISTOLA XXIIX. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime. Vicesima prima die huius mensis, hoc est in profesto Pentecostes, factum est decretum in Comitiis Polonicis de Interregno, quod promulgari debuit vicesima tertia. Eo decreto adimitur Regi Galliae Regnum Polonicum, et decernitur alium Regem esse eligendum. Ego credo Polonos studiose diem illum obseruasse, eo quod eodem die ante biennium hunc, quem iam reiiciunt, elegerint. Pibracus alter ex Regiis Legatis, quem in itinere spoliatum esse scripsi, venit huc nudius tertius et heri mane discessit. Festinet quantum volet, id iam parum ipsi proderit. Nescio an ad Imperatorem habuerit mandata: Sed scio quod eum non conuenerit. Legati Imperatoris audito decreto de Interregno profecti sunt Nissa, vbi substiterant, ad Comitia Polonica. Aiunt plurimos expetere Imperatoris filium, ita vt fere non sit dubium, quum regnum illud sit consequturus, nisi forte a Turcis impediatur, nam videntur denunciare inimicitias Polonis, si vel Moschum, vel aliquem ex familia Austriaca elegerint. Sed spero Polonos contempturos eorum minas, quamuis eo sint formidabiliores quod hac aestate classem non instruant. Commendant Suecum Turcae et hortantur Polonos vt eum Regem designent. Commendant et alios vt antea scripsi, sed tamen praecipue Suecum: In quem quidem aliqui inclinant, sed longe pauciores quam in Austriacum. Moschus habet etiam in Comitiis suos Legatos, qui si videant se paucorum suffragia habere, fauebunt Austriaco potius quam aliis. Scribunt ex Inferiore Germania interruptas esse ibi actiones de pace, et recrudescere bellum, et militem Hispanicum contendere in Hollandiam.


page 96, image: cs096

Vidi exemplum literarum Commendatoris Macoris, quibus respondebat Comiti Schuartzenburgensi. qui ab eo petierat, vt daret Iiteras commeatus seu saluiconductus Geusiorum Legatis, quos secum ducturus esset ad Imperatorem, vt coram ipsius Maiestate de conditionibus pacis disceptarent: negabat autem Commendator se id concessurum. In Gallia etiam superest exigua spes pacis. Quidam ex deputatis Huguenotorum ea verborum libertate sunt vsi coram Rege, vt viderentur potius nati et educati apud Heluetios, quam olim fuisse eius subditi: recensuerunt enim quicquid perfide et crudeliter superioribus annis factum est aduersus eos, qui puriorem Religionem profitentur. Offenderunt grauissime Regem sua libertate, sed tamen repressit suam iracundiam. Aiunt ipsos deputatos semel a Rege discessisse re infecta: Sed ex itinere reuocatos esse. Ego valde vereor ne Regnum illud prorsus dissoluatur, velitque Deus eius ruina punire inauditam illam crudelitatem, qua Reges per multos annos aduersus pios homines sunt vsi: Nam ad bella intestina accedit illud malum, quod Principes et Proceres, qui sunt apud Regem, exercent inter se adeo acerbas inimicitias, vt non possit non breui exoriri magnum aliquod ex ea re malum. Scriptum huc erat ex Italia, Montmorancium et Cossaeum Marschalcos dimissos esse ex carcere et restitutos suae dignitati, sed credo id esse falsum. Gonuenses tumultus inualescunt: Nam ii qui iam Rempub. obtinent, magna seueritate erga suos aduersarios vtuntur. Magistratus recens electi edixerunt in suis Praefecturis sub poena capitis, ne quis peregrinus vltra biduum ibi subsistat: Quod ideo est factum, quia veteres Nobiles habebant in suis praediis magnum numerum militum, quos initio horum tumultuum conduxerant. Quidam ex veteri Nobilitate, qui arcem Sauonensem nomine Reipub. anno superiore obtinuit, coniectus est in vincula, eo quod misso sibi Successori ex noua Nobilitate, non statim arcis possessionem tradidisset. Eiusmodi seueritas tantum terrorem incutit Nobilitati veteri, vt plurimi se recipiant Venetias. Ioannes Andreas Doria petiit a Senatu, vt Legatus Regis Hispaniae admitteretur simul cum Morono Card. ad deliberationes de constituenda Repub. sed id impetrare non potuit. Soror Imperatoris Turcici iam nubet Beglerbeio Graeciae. Delectus est Occhialus, vt Sponsae digitum teneat, cum ei a Sponso tradetur annulus. Is est maximus honor apud eos, qui, vt aiunt, constabit Occhialo plus quam quadraginta millibus aureorum. Imperator Turcicus persuasus a Mahomete Bassa voluit minuere stipendia Ianizarorum et Bassarum: Sed cum viderentur


page 97, image: cs097

tumultuaturi Ianizari si id fieret, mutauit consilium. Haec res praebuit occasionem mendacio sparso de Turcico Imperatore caeso a Ianizaris. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 30 die Maii 1575.

EPISTOLA XXXIX. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Ante quinque aut sex dies de rebus Polonicis talia hic ferebantur vt pauci dubitarent, quin Poloni Imperatorem vel filium eius sibi Regem essent designaturi. Scribebant ex Comitiis Caesareum factum esse decretum de Interregno, et videri eo inclinare plerosque vt Imperatorem potius quam filium eligerent: ita tamen vt Archidux Ernestus parentis nomine Regnum procuraret, quo possent Poloni eius mores et ingenium explorare, et inde coniicere an dignus esset, qui patri morienti in Regno sufficeretur. Quod si aliquis ex Imperatoris filiis iam esset eligendus, scribebant se suspicari, Matthiam praelatum iri Ernesto, eo quod maior naturae et morum facilitas in eo quam in fratribus appareat. Iam vero hic longe diuersa circumferuntur, et videntur priores illae spes multum imminutae. Dicunt quidem factum esse Decretumde Interregno: sed non esse publicatum eo die, quo publicandum dicebatur. Addunt Polonos ideo tantum fecisse illud decretum, quia denunciauerant Regi se id facturos nisi constituta ipsi die in Comitiis compareret: verum plurimos ex Polonis, et omnes fere Lithuanos iam satis ostendere, se nolle alium Regem eligere. Hisunt sermones eorum qui Gallicis partibus sunt addicti, de quibus ex euentu propediem (vt spero) iudicare poterimus. Praecipui, qui Regnum ambiunt sunt Imperator, Moschus, Suecus, Ferrariensis, Transsyluanus, et aliquot ex proceribus Polonicis. Iam auditi sunt Oratores Sueci, cui multi fauentpropter vxorem. Commendationibus etiam Turcicis nititur: sed carent industria ii qui eius negocia in Comitiis procurant. Quicquid sit si nouus Rex eligatur, putant ipsum vel Austriacum eligendum. Scribunt ex Comitiis orta rixa, nescio ex qua causa, inter Archi-Episcopum Gnesnensem et Comitem Tenchinium deuentum esse ad pugnam, in qua ex vtriusque familia duodecim aut tredecim sint interfecti. Haec sunt quae iam hic de rebus Polonicis habemus, quibus contraria intra paucos dies forte habebimus. Superiore mense venit Lutetiam Legatio Heluetica missa ad Regem, vt eum ad pacem hortetur, sed audio ipsos Legatos non esse concordes: quod minime miror cum non sint eiusdem Religionis. Vidi literas


page 98, image: cs098

scriptas Lutetiae ante viginti dies quibus significabatur, deputatos Huguenotorum tunc cogitasse de reditu ad suos, vt eis referrent pacis conditiones quas Rex proponit. Quidam scripserunt eos discedere re infecta, et actione pacis abrupta. Est Lutetiae templum adiunctum Palatio seu Curiae, in qua exercentur iudicia illa suprema, quae Parlamenti dicuntur, quod templum vulgo nominant sanctum sacellum. In eo templo magna Religione colebatur et asseruabatur crux, quam dicebant confectam ex ligno crucis cui affixus est Christus saluator noster Erat autem ea crux ornata gemmis maximi precii, quas scio ante sex aut septem annos datas esse pignori Duci Florentino, cum Rex ab eo accepisset mutuo quinquaginta millia Coronatorum. Eam crucem nuper furto ablatam dicunt, parumque abfuisse, quum populus seditionem excitauerit, vbi id resciuit: nullum enim fuit in vrbe Idolum quod tanta veneratione coleretur. Rex Galliae misit Romam Card. Ramboillotum, vt denuo agat cum Pontifice de coenobiis et aliis sacerdotiis ecclesiasticis in Commendas conuertendis. Septima die superioris mensis sub noctem excitati sunt Genuae tanti clamores et tumultus, vt ab omnibus sit ad arma concursum. Capti sunt tandem et in vincula coniecti eorum clamorum et tumultuum authores, qui tortia Magistratu, dixerunt se subornatos fuisse a quibusdam viris primariis ex vetere nobilitate ad excitandam in vrbe seditionem. Ob eam rem dicitur Senatus Genuensis conducere mille et quingentos Germanicos milites, qui ipsi semper adsint ad opprimendos eiusmodi repentinos tumultus. Scribunt hortatu Regis Galliae profectos esse Genuam quatuor aut quinque Praefectos militares Heluetios, vt suam operam deferant Senatui ad conscribendum militem Helueticum quandocunque ipsi videbitur. Superiore mense appulit Neapolim nauis Anglica, in qua erat duo et viginti viri, quos omnes eius loci Archiepiscopus coniecit in Carcerem ob Religionem. Angli hauddubie non ferent inultam eam iniuriam. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitud. et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae quarta die Iunii 1575.

EPISTOLA XL. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. De Comitiis Polonicis hic ab aliquot diebus nihil fere dicitur. Ex loco in quo habentur huc est scriptum 28 die superioris mensis, Senatum Regni fuisse maxime occupatum in componenda controuersia inter Laskium et Sboravios, de arce quam Laskius cuidam viduae eripuit. Quoniam in illis iteris nulla fiebat mentio Edicti de alio Rege eligendo, verisimile est


page 99, image: cs099

illud non fuisse publicatum, quod dicebatur factum die 21 mensis superioris. Poloni electionem different, vt interea pecuniam accipiant ab iis, qui Regnum ambiunt. Dicunt Ferrariensem Ducem promisisse vni Codtkouicio Lithuaniae Marschalco sexaginta millia coronatorum, si eius opera Regnum fuerit adeptus. Galli his diebus petierunt in hac aula literas Saluiconductus pro ter centenis coronatorum millibus mittendis in Poloniam. Si id fecerint non facile ipsis eripietur Regnum. Sed vereor ne id tantum agant vt eius rei fama dissipetur, quo Poloni eius pecuniae spe lactati, duriores et difficiliores se praebeant erga eos qui Regnum ambiunt, et ita dissoluantur Comitia: nam non video vnde iam tantam summam pecuniae Rex Galliae corradere possit. Quicquid sit ea fama de Gallica pecunia siue vera siue falsa sit, efficiet vt Poloni suum Regnum pluris vendant iis qui illud ambiunt. Dicunt Regem Galliae misisse Romam Legatum, per quem petit a Pontifice vt Polonicos Episcopos moneat, ne suscipiant consilium de nouo Rege eligendo: sed tempus prorogent, quod hinc concesserunt ad reditum: verum Legatum Hispanicum, vbi haec resciuit, accessisse ad Pontificem, et monuisse eum, haec pertinere ad iniuriam Imperatoris, et petiisse ne in ea re Gallis obsequeretur. Scripsi antea ad Vestr. Celsitudinem Austriacum, Moschum, Suecum, Transsyluanum, Ferrariensem, et quosdam ex proceribus Polonicis ad Regnum asspirare: verum ego iam audiui ex hominibus rerum Polonicarum peritis, et qui ex Polonia recens venerunt, plurimos Polonos esse optime affectos erga Rozembergium Bohemum notum Vestr. Celsitudini, etiamsi Regnum non ambiat. Dicebant aut se existimare quod Poloni eum potius quam quenquam alium sint electuri, si eum quem iam habent remouerint. Qui ex Gallia in Poloniam proficiscentes huc iter faciunt, conantur nobis persuadere Regem tam multa concedere Huguenotis, vt fere nemo ibi dubitet, quin pax breui sit sequtura. Deputati Huguenotorum discesserunt Lutetia 20 die superioris mensis, vt ad suos referrentpacis conditiones, quas Rex ipsis proponit. Promiserunt autem se intra mensem reuersuros ad Regem, apud quem tres ex eorum numero interea remanserunt. Credo ipsos haec dicere, vt hominibus persuadeant, res Regis Galliae esse bono loco. Regina Angliae est ita irritata conspiratione nuper facta a Regina Scotiae, cuius existimat esse authores Gallos, vt iam agat de reconciliatione cum Hispanis, quibus dicitur promittere ad bellum Turcicum quinque et viginti naues rebus omnibus ad bellum necessariis instructas. Dicunt ipsam repetere a Gallis Caletum, et durioribus verbis nuper excepisse Legatum ex Gallia ad ipsam missum. Aiunt etiam ipsam iam esse iniquiorem Principi Orangio, cui recens aliquid damni intulit.


page 100, image: cs100

Geusii dicuntur nuper occupasse in inferiore Flandria locum aptissimum ad excursiones faciendas, quem Hispani coeperant munire: iam vero ipsi Geusii munitionem perficiunt. Commendator maior constituerat Antuerpia proficisci in Flandriam, vt res illius Prouinciae componeret, et occurreret periculo quod ipsi imminet a Geusiis, sed mutata sententia misit eo Barlemontium. Dicunt Imperatorem et Regem Hispaniae aegre ferre quod Pontifex Rom. se inmiscuerit rebus Genuensium, qui sunt in ipsorum Clientela, cum praesertim Card. Moronus eo missus a Pontifice, fouerit magis partes nouae Nobilitatis, quae alienior est a factione Hispanica, quam veteris quae est ipsis ad dicta. Itaque mittit eo Imperator Commissarios Episcopum Aquensem, et Dorenbergium, qui diu functus est Legatione Veneta, quibus adiunget Rex Hispaniae Petrum Faschardum Marchionem de los Veles virum praeclare doctum et moderatum, qui ante paucos menses discessit ex hac aula in qua diu vixit. In ipsa vrbe Genuensi exorti sunt magni motus septima die superioris mensis, ex causa quam iam referam. Quidam ex veteri Nobilitate opera quorundam astutorum hominum persuaserunt plurimis ex plebe, vt peterent a Card. Morono et Senatu vt tollantur vectigalia, quibus ipsa plebs grauatur, et vt ex Nobilitate et plebe fieret vnicus ordo, ex quo indifferenter deligerentur ii, qui ad Reipub. administrationem et ad gerendos Magistratus adhibentur. Persuasi plebei conuenerunt magno numero, quibus praebuerunt se Duces ii, qui a vetere Nobilitate erant subornati. Accesserunt ad Card. Moronum et ad Senatum stipati maxima hominum multitudine, et tanquam essent Senatui supplicem libellum oblaturi, satis confidenter petierunt se in curiam admitti. Cum essent admissi, et deprehendissent Senatores quid isti molirentur, comprehenderunt ex iis tres aut quatuor, quos tradiderut custodiae. Reliqui consternati clam se subduxerunt et aufugerunt. Senatus postea istorum imposturas detexit plebi, et mandauit suis lictoribus, vt authores reliquos talium imposturarum perquirerent et comprehenderent, vbi plebs intellexit sibi ab istis esse impositum, adiunxit se lictoribus, et istos suos Duces diligenter perquisiuit, et vbicumque reperit comprehendit, et ipsis insultans captiuos in curiam duxit, cumque plebs non faceret finem comprehendendi plures, Senatus interdixit ne priuati homines cuiquam manum iniicerent, sed tantum lictores ad quorum munus id pertineret. Cum vero captiui examinati fassi essent, a quibus essent subornati, qui ex veteri Nobilitate supererant in vrbe, inde discesserunt, metuentes ne plebs ipsis vim inferret. Itaque cum iam absit ab vrbe tota vetus Nobilitas, ex qua plurimi Magistratus gerebant, noua


page 101, image: cs101

Nobilitas alios ex suo corpore in eorum locum suffecit, et ita iam totam Rempub. habet in sua potestate. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae duodec. die Iunii 1575.

EPISTOLA XLI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Ioannes ab Austria conspectus est ad Nicaeam duodecimo die huius mensis cum classe, duarum et quadraginta triremium, qua vehuntur in Italiam quadraginta signa militum Hispanorum, qui nuper sunt conscripti. Constituerat salutare Nicaeae Ducem Sabaudiae: Sed is ante eius aduentum inde discesserat: Est autem ditionis Sabaudicae, et non procul abest a Varo fluuio, qui Galliam ab Italia distinguit. Qnonam appulerit cum classe Iohannes ab Austria, nondum hic scimus: Nam dicunt ei interdictum esse a Rege Hispaniae ne Genuam nauiget, quod facile credo: Nam si eo nauigaret, vix in portum admitteretur, cum factio quae Hispanis aduersatur, praecipuam in Repub. authoritatem obtineat. Nihilominus Rex Hispaniae profitetur se fore hostem iis qui aliquid tentare voient aduersus illius ciuitatis libertatem, cuius se patrocinium suscipere dicit. Sed vereor ne plus periculi imminensi et a tali medico quam ab ipso morbo: cum enim Turcae hac aestate non instruant classem, nec videantur Hispani aliquid tentaturi in Aphrica, aut in vlla alia parte ditionis Turcicae, faciunt tamen magnos apparatus beliicos: quare Itali suspicantur eos inuasuros Genuam praetextu reducendi in patriam veterem Nobilitatem, quae dicit iniuriis aduersariorum se inde esse eiectam. Card. Moronus venit apud plurimos in suspicionem, quod conatus sit in potestatem Rom. Pontificis Genuam redigere: Pontificem autem ha buisse in animo Genuensibus Principem dare filium suum naturalem, quem Castellanum Sancti Angeli vulgo nominant. Si hoc est verum, mirum est stultum illum senem adeo desipere ambitione, vt sperauerit ciuitatem illam, in qua sunt tot potentissimae et Illustres familiae, quae etiam Principatus possident, passuram Imperium inepti adolescentis nati ex vili scorto, et ignobili sacerdote. Solus Ioannes Andreas Doria possidet plures triremes, quam vllus Princeps Christianus excepto Rege Hispaniae, et alit perpetuo quinque aut sex millia hominum, qui sunt partim milites partim remiges, et aliquoties praefuit magnis classibus. Sunt qui dicant Hispanos suadere Genuensibus, vt vtramque


page 102, image: cs102

legem vnde ortae sunt contentiones istae, abrogent, hoc est, eam quae lata est anno Dni 1528. et alteram quae 1547. et de nouo suam Rempub. ita constituant, vt nulla fiat distinctio inter veterem et nouam nobilitatem ac plebem, sed ad omnes ciues Reipub. administratio aequaliter pertineat. Hoc credo esse astutum inuentum veteris nobilitatis, vt ea ratione plebem sibi reconciliet, et a noua nobilitate abalienet, si id noluerit concedere. Videbimus breui quid sit facturus loannes ab Austria: cum enim iam sint maturae segetes illis in locis, non diu alet militem suum ociosum. Turcae dicuntur misisse viginti triremes ad ostium Boristhenis fluuii, quibus vehuntur ad tria millia Ianizarorum. Aiunt eos velle ibi extruere munitionem, hoc est frenum iniicere Polonis interea dum nugantur in Comitiis et sua superbia et auaritia patriam perdunt. Dicuntur iam reiecisse sua Comitia in aliud tempus, vt plus pecuniae accipiant ab iis qui Regnum ambiunt, inter quos plures iam nominant Rozembergium, quem etiam dicunt quaedam promittere Polonis, quae si essent vera, haberet causam Imperator quare ei grauiter succenseret: Verum ego puto ea ab ipsius aemulis confingi. Scribunt ex Gallia ibi sperari pacem: sed certe ego nihil tale coniicere possum ex responso facto a Rege ad articulos seu conditiones ipsi ab Huguenotis propositas, quod quidam mihi legendum dedit: sed non permisit vt describerem. Si permisisset, misissem illud ad Vestram Celsitudinem. Scriptum est huc Dom. de Ruffec, quem Rex Galliae misit ad Vestram Celsitudinem post Spirensia Comitia, nuper prope Rupellam fuisse fusum et captum a Domino de la Noue. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 19. die Iunii 1575.

EPISTOLA XLII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. DEO omnipotenti toto pectore nuper gratias egi, cum audiui Vestrae Celsitudini foeliciter natum esse filiolum: qui vtinam ita adolescat vt Vestrae Celsitudini ea voluptate afficiat, qua solent parentes afficere liberi in quibus elucet indoles aliquid eximium de ipsis promittens, et tamdiu sit superstes, vt non solum opum, sed et virtutum paternarum tandem haeres fiat. Ioannes ab Austria Nicaea nauigauit Sauonam quae est ditionis Genuensium, et abest ab ipsa Genua triginta miliaribus


page 103, image: cs103

Italicis. Vbi id resciuit Senatus Genuensis, misit eo quatuor Legatos, qui ipsum Genuam inuitarent, ita tamen vt peterent ne plures Hispanos secum adduceret, ne forte ea res in vrbe iam turbata tumultui alicui causam praeberet. Ioannes ab Austria aegre tulit, sibi in ea re a Genuensibus conscribi, et propterea noluit ad ipsos accedere, quod ut existimo non fuit ipsis valde ingratum. Sauona nauigauit in eximium illum portum, qui est in extrema Liguria versus Hetruriam, et a veteribus nominatus est portus Lunae, appulitque ad oppidum Spetie Ital. Spediam situm ad eum portum. In eundem portum venturae dicuntur quadraginta triremes ex Sicilia et Neapoli ad auehendos milites recens in Germania conscriptos ab Hispanis, qui iussi sunt eo contendere. Omnes iam suspicantur Ipsum Ioannem ab Austria tentaturum aliquid aduersus Genuenses, cum praesertim audiamus fieri Mediolani magnam vim instrumentorum omnis generis, quorum est vsus in vrbium obsidionibus et oppugnationibus. Non est extra metum Florentinus, cum videat tantum numerum militum conuenire prope suos fines. Ego credo Hispanos vix inde discessuros antequam eum emunxerint pecunia qua abundat. Dicunt Hispani, se parare copias istas aduersus Turcas, et habere in animo inuadere Tripolim et Lotophagitem insulam quam iam Zerbi nominant. Tripolis est in littore Aphricae non procul a Melite Insula. Eam aliquandiu possederunt Melitenses: Sed est ipsis erepta a Turcis ante viginti annos. Lotophagites Insula est tam propinqua Littori Aphricano, vt fuerit ei aliquando iuncta ponte. Anno Domni 1560. fusa est ad eam classis Hispanica cui praeerat Dux Medinnae Celi. Ioannes ab Austria vexit se cum in Italiam Petrum Faschardum Marchionem de Los Veles, quem Rex Hispaniae adiungit Commissariis, quos Imperatomittit Genuam ad componendos tumultus ibi exortos: sed quidam scribunt Genuenses vix admissuros eos in suam vrbem. Hispani nuper ceperunt in Mari Ionio magnam nauim Venetam, quae nomen habet a Cruce, eo quod (vt ipsi dicunt) veheret merces quae ad mercatores Turcis cos pertinebant: quod negant Veneti. De rebus Gallicis iam a multis diebus nihil hic habemus: Audio deputatos missos a Principe Condaeo ad Regem, iam reuersos esse Basileam. Scribunt quendam conatum fuisse nuper traiicere globo Principem Condaeum obambulantem in horto: sed aberrasse. Comitia Polonica dissoluta sunt octauo die huius mensis, Senatu et nobilibus inter se dissentientibus. Senatus fecit decretum vigesimo primo die superioris mensis quo Rex degradabatur,


page 104, image: cs104

nam contumeliosum illud verbum decreto inseruerat: verum nobilitas noluit approbare illud decretum. Factum est alterum decretum a Senatu 28 die eiusdem mensis quo Rex excludebatur: nam existimabat Senatus Nobilitatem offensam vocabulo degradationis reiecisse illud suum prius decretum: Verum ne hoc quidem admisit Nobilitas. Quinto die huius mensis plerique ex Nobilitate secesserunt in quendam Iocum, qui ab eo, in quo habebantur Comitia, aberat vno milliari. Ibi scripserunt decretum quo Regnum Regi adimebant, quod subscripserunt ad sexaginta ex praecipua Nobilitate, et ad Senatum miserunt: Sed Senatus illud approbare noluit, et ita discessum est ex comitiis: Conuenit tamen ante discessum, vt mense Augusto tres particulares conuentus celebrentur, vnus in Lithuania, et duo in Polonia. Galli dicunt Regnum non esse ademptum suo Regi, et aiunt Archi-Episcopum Gnesnensem qui est praecipuus Regni Senator, dixisse in Senatu ante discessum Regem Galliae legitime esse electum, et se suis manibus coronam ei imposuisse, et iuramentum praestitisse: Quare se habere eum pro suo Rege, et consulere ne quid de eo durius decernatur antequam ex eius Legatis audiatur quid fuerit in causa, vt ad haec comitia non venerit, ad quae publico ordinum decreto erat citatus sub poena exclusionis. Alii dicunt ipso facto esse Regem exclusum cum non comparuerit in Comitiis, ad quae sub poena exclusionis citatus erat. Si deuentum fuisset ad electionem, Archi-Dux Ernestus haud dubie fuisset electus: Nam fere omnes Lithuani fauebant partibus Imperatoris, et etiam multi ex Senatoribus Polonicis: Sed Nobilitas Polonica, et plerique Ecclesiastici aduersabantur. Hic nondum deposuerunt spem adipiscendi illud Regnum: Quare non deerit ipsis occasio impendendi pecuniam in eam rem. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 27. die Iunii 1575.

EPISTOLA XLIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps, ac Domine Clementissime. Cum nunciatum esset Genuae Ioannem ab Austria soluisse Sauona, populus statim corripuit arma, et cucurrit ad portas et ad muros vrbis tanto numero, vt tandem conuenisse dicantur ad decem aut duorum armatorum millia: Nec se inde receperunt, antequam viderunt ipsum procul ab vrbe preetereuntem cum classe, et in orientem nauigantem.


page 105, image: cs105

Quamdiu mansit cum classe ad Spediam fuit maximus metus in vrbe, et non tantum ad murum, et ad portas vrbis collocauerunt praesidia militaria et excubias, sed etiam in aliis pluribus locis, ne quis tumultus excitaretur ab iis, qui sunt factioni Hispanicae addictiores. Sunt qui scribant, Ioannem Galeatium, Fregosium, et Scipionem Fliscum exules Genuenses, qui Regi Galliae inseruiunt, venisse clam Genuam, vt cum praecipuis ex Senatu deliberarent de ratione tuendi ipsorum libertatem aduersus potentiam Hispanicam, eisque promisisse subsidia a Rege Galliae quandocunque id ipsorum res requirerent. Iam autem videtur Ciuitas metu liberata: Nam scribitur Ioannem ab Austria soluisse Spedia decima tertia die superioris mensis, et nauigasse Neapolim vbi per sex aut septem dies consistet, et inde Messanam contendet. Affirmatur adhuc ipsum in Africam nauigaturum, vt Bisertam muniat, et Tunetem funditus euertat, incendat omnes pagos ei vicinas arbores excindat, puteos impleat, et aquaeductus corrumpat, vt Turcae rerum omnium inopia adacti cogantur deserere nouam illam arcem Tunetanam quam praesidio obtinent, et ita muniuerunt, vt Hispani desperent se posse eam vi expugnare. Dicunt Mediolani fundi ad trecenta maiora tormenta, et parari ad duodecim millia bombardarum manualium, aliquot millia loricarum, et magnam vim aliorum armorum omnis generis, ac etiam maiorum laternarum: quae omnia expeditionis Aphricanae causa parari affirmant. Omnes qui Constantinopoli scribunt, negant ibi fieri vllum apparatum naualem, ita vt existiment, Turcas hoc anno emissuros ad sexaginta et septuaginta triremes tantum ad tuenda sua littora: Hispani vero, qui sunt in Italia, dicunt se certo scire, eos instruere classem centum et quinquaginta triremium. Quamobrem id dicant non possum coniicere, nisi forte id faciant, vt tali metu periculi libentius pecuniam ad bellum conferant. Multi iudicant Regem Galliae post mortem Danuillii, qui fuit praecipuus Dux Huguenotorum, minus expetiturum pacem quam antea. Ego vero credo ne quidem ante mortem Danuillii ipsum eam serio expetiuisse. Satis etiam ostendunt Huguenotti, se non ita diffidere suis rebus, vt eam iniquis conditionibus admittere velint, cum videant ab omnibus iis, quorum consilio Rex iam vtitur, se nihil humanitatis expectare posse. Ita videntur nostra peccata grauiores adhuc poenas exigere: quamuis sane sint grauissimae eae, quas a tredecim annis perpessa est Gallia. Rex laborauit febre superiore mense: Sed dicitur iam melius se habere. Imperator tandem acceptauit conditionem quam Rex ei obtulit, quantum ad filiae dotalitium,


page 106, image: cs106

quod Galli dicunt fore centum millium francorum annui redditus. Hodie eam ob causam hinc ablegatus est cursor in Galliam: Quo etiam proficiscetur inter paucos dies Comes Petrus Ernestus Mansfeldensis, vt filiam Imperatoris reducat in Germaniam, quae ventura est ad parentem Ratisbonam. Credo idem sperandum esse de pace in Inferiore Germania, quod in Gallia: quamuis plurimi de ea hic bene sperent: Nam quicquid dicant Hispani, nunquam omnem militem peregrinum ex illis regionibus educent nisi vi coacti: Nec etiam possunt id iam facere, cum ingentem summam pecuniae debe ant Germanis, qui nequaquam volent discedere, antequam ipsis sit satisfactum: Populus autem non vult conferre pecuniam ad persoluenda militi stipendia, antequam sciat se certam pacem habiturum. Itaque Commendator iam parat se ad obsidendum Buram, et Dom. d' Ierges Praefectus Hollandiae nuper voluit excurrere cum Hispanis ad Alcmarum et regiones illas deuastare: Sed admonitus rusticos velle rescindere aggerem, vt ipsi reditum ad sua intercluderent, recepit se mature. Quidam milites nuper conati sunt per insidias occupare Vesontionem, quae est vrbs Imperii in Comitatu Burgundiae. Iam in vrbem penetrauerant plures quam centum, qui cum animaduerterent nullos ciues ad ipsos accedere vt sperauerant, receperunt se. Eorum Dux fuisse dicitur is Brissacus, qui Pibracum Regis Galliae Legatum ante duos menses prope Montplicardum spoliauit. Vestra Celsitudo audiuit, fuisse in hac aula fere ber biennium quendam Bekessium profugum ex Transsyluania, qui fuerat praecipuae authoritatis apud Vaiuodam mortuum. Cum vero nollet se subiicere ei, qui iam regnat, ortaque inter ipsos esset contentio de Comitatu de Fogaraz, Vaiuoda collecto clam milite hunc Bekescium ita imparatum inuasit. vt vix Fuga sibi salutem quaerere potuerit, rebus suis omnibus amissis. Imperator postea conatus est ortam inter ipsos controuersiam ad transactionem deducere: Sed id frustra fuit tentatum. Interea Bekesius tentauit an reduci posset per Turcas, quibus promisit duplum illius pecuniae, quam quotannis pendit Vaiuodae, si in ipsius locum ab eis sufficeretur. Sed ne hac quidam via ei successit: Nam Mehemet Bassa indicauit Vaiuodae quid ipse moliretur. Ante duos menses instantibus Comitiis Polonicis Bekessius prosectus est in Poloniam, et sparsa est hic fama ipsum eo proficisci, vt res Imperatoris, quantum in se esset, in Comitiis, iuuaret. Iam vero huc scriptum est, eum lam, comparasse copias ex Polonis Valachis, et aliis vicinis gentibus,


page 107, image: cs107

et vicesima die superioris mensis irrupisse in Transsyluaniam, et habuisse tunc ad duo millia equitum, et aliquot millia peditum. Sunt qui dicant multos milites ex praesidiis Imperatoris vicinis Transsyluaniae ad eum confluxisse, quod si verum est metuendum erit ne Turcae ea re offendantur: Quamuis (vt audio) Imperator dicat ipsum Bekessium consciis Turcis haec tentare. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae undec. die Iulii 1575.

EPISTOLA XLIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Quoniam Ioannes ab Austria adhuc haeret cum classe in littore Ligustico, et ad eum ex variis locis confluunt milites, Itali sibi fere certo persuadent, eum aliquid tentaturum aduersus Genuenses. Miles nuper conscriptus in Germania ad eum proficiscitur. Mittit Mediolanum tirones quos ex Hispania aduexit, et inde ad se vocat veteranos Hispanos, et quinque millia Italorum recens conscriptorum. Expectat ex Sicilia et Regno Neapolitano quadraginta triremes, quae haud dubie aliquem numerum militum aduehent. Dicuntur etiam conuenire milites magno numero Finarii, quod est oppidum maritimum Occidentalis Liguriae vicinum ditioni Ducis Sabaudiae. Habet suum peculiarem Dominum qui hic vivit, et ab Imperatore petit se reduci in suam ditionem, vnde pulsus est ab Hispanis et a suis subdItis. Receperunt se in illud oppidum plures quam centum et quinquaginta ex verere Nobilitate et ex aliis ciuibus Genuensibus, qui ob tumultus in patria excitatos inde discesserunt. Principes Italici trepidant: Verum non est in eis tantum animi, vt audeant se Hispanis opponere. Quidam scribunt eos petere a Rege Galliae vt suscipiat vrbis Genuensis patrocinium, eumque iam mittere militem in Marchionatum Salussiorum, quem adhuc obtinet in Ita lia: Quod si est verum, oportet vt Itali suppeditent ei pecuniam, qua prorsus destituitur. Interea Genuae inquiritur in eos, qui persuasi a quibusdam ex vetere Nobilitate conati sunt excitare seditionem in vrbe. Eorum aliquot aiunt iam esse supplicio affectos. Hispani negant se de Genua cogitare, et curant spargi famam quod sint in Aphricam nauigaturi vt Tunetem diruant, et inde materiam comportent Bisertam, quam constituerunt


page 108, image: cs108

munire, et obstruere fauces portus Vticae, quam iam porto Farma nominant, ne classes Turcicae possint postea illis in locis consistere. Quia vero non est verisimile eos hoc anni tempore nauigaturos ad ea Aphricae loca ob aestum intollerabilem, dicunt se constituisse interdiu quiescere, et noctu laborare: quod vt videatur magis verisimile, curant Mediolani confici magnam vim laternarnm. Scribunt etiam quidam ex Italia Regem Galliae egisse cum Turcico Imperatore, vt mittat classem in mare Tyrrhenum ad reprimendos conatus Hispanorum, et ob eam rem instrui Constantinopoli centum et quinquaginta triremes: Sed qui scribunt Constantinopoli negant id esse verum. Credo huic rumori occasionem praebuisse tres triremes Turcicas, quae ante mensem appuIerunt Massiliam: Sed quam ob causam eo venerint, nondum audiui, quamuis suspicer esse triremes piraticas quae eo venerint, vt se commeatu instruant. Marschalcus Danuillius mortuus est 30 die Maii pestilente febre, vt Rex scribit, vt alii veneno. Quia fuit praecipuus Dux Huguenotorum, eius mors forte erit in causa vt Rex minus appetat pacem. Lotharingiae Dux profectus est in Galliam, vt petat in vxorem Sororem Regis Nauarrae, vt quidam scribunt. Habet ex vxore, quae ei mortua est ante paucos menses, nouem liberos superstites: Ipse vero vix attigit annum trigesimum quartum aetatis. Agitur adhuc de pace in Inferiore Germania, sed non serio vt videtur: Nam interea dum Princeps Orangius celebrat nuptias in Hollandia, parum abfuit quin Hispani proditione quorundam occupauerint Midelburgium et Rammechin in Zelandia: Sed res est patefacta, et quidam ex proditoribus affecti sunt supplicio. Turcicus Imperator nuper edixit Constantinopoli sub poena capitis, ne quis Mahometarius vinum biberet, sed Ianizari noluerunt parere edicto: quod cum ad ipsum Imperatorem retulisset eotum Aga siue Dux, Imperator remouit eum ab eo officio, et ei suffecit Cigalam qui est natus Genuae ex nobili familia. Ea est summa dignitas post Bassas, imo plerumque accidit, vt qui eo munere functi sunt aliquamdiu, postea fiant Bassae. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae quinta die Iulii 1575.



page 109, image: cs109

EPISTOLA XLV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Superioribus diebus Imperator ita aegrotauit, vt tota aula de eo fuerit valde solicita. Eodem tempore inuaserunt eum palpitatio cordis, hemorrhoides, et calculus. Iam DEI beneficio coepit melius habere: adhuc tamen decumbit. Scripseram antea Bekessium conflato repente exerc tu ex Polonis, Hungaris, Valachis et aliis gentibus, irrupisse in Transsyluaniam. Res ei initio satis foeliciter succedebant: Nam occupauerat duo oppida et vnam aut alteram arcem, iam vero audimus Vaiuodam Transsyluaniae accitis in auxilium vicinis Turcis conflixisse cum eo, et eius copias ita cecidisse, vt pauci euasisse dicantur. Scribunt Turcas irritatos ea Bekessii expeditione cinxisse obsidione arcem Dotis, quae non procul abest a Iaurino. Sunt qui dicant casum Bekessii tantum dolorem attulisse Imperatori, vt fuerit non minima causa morborum quibus iam laborauit. Propositum est hic nuper edictum, quo Imperator mandat Bohemis, vt ad decimam quintam diem proximi mensis conueniant frequentes in arce huius vrbis. Curaui mihi verti ex lingua Bohemica in latinam partem illam edicti, in qua fit mentio noui Regis, quae sic habet; In conuentu praeter tractationes de negociis nostris publicis, etiam iste summe necessarius articulus de futuro Rege Bohemiae, atque aliis omnibus huic Regno necessariis rebus, secundum futuram nostram propositionem, tractabitur. (Subiungitur postea) Quod si aliqui non obtemperantes nostro mandato domi remanserint, nihilominus tamen ii, qui conuenient, habebunt potestatem tractandi, et vna nobiscum secundum veterem consuetudinem concludendi, et reliquos oportebit ratum habere id quod ab illis decretum fuerit. Orientur haud dubie graues disceptationes de formula, qua Rex erit renunciandus, cum Bohemi sua iura et Privilegia pertinacius iam tueantur, quam antea soliti sint facere, et dicant se habere ius eligendi Regem. Imperator vero id negat, et dicit Regnum ad suos liberos haereditario iure pertinere. Audiui per totos septem annos disceptatum fuisse de eadem re a Ferdinando Imperatore et Hungaris, cum sibi vellet Ferdinandus sufficere in Regno Hungariae Maximilianum filium. Hungari quidem volebant eum suscipere tanquam a se electum, Ferdinandus autem volebat vt tanquam haeres Regni susciperetur. Post septem annorum


page 110, image: cs110

disceptationem conuenit inter ipsos vt diceretur declaratus Rex Hungariae: Quod videtur esse aliquid medium inter successionem et electionem. Ioannes ab Austria venit Neapolim 18 die superioris mensis, vbi conuenerint omnes eius copiae, dicitur habiturus ad quadraginta millia militum: Videlicet duodecim millia Germanorum, sex millia Hispanorum, duodecim millia Italorum conscriptorum in Longobardia, et ad decem millia Siculorum et Neapolitanorum. Tantus numerus militum non paruum terrorem incutit Principibus Italicis, et sunt adhuc plurimi, qui suspicentur, apparatum hunc fieri aduersus Genuenses, et Ioannem ab Austria ideo tantum profectum esse Neapolim, vt eos securiores et in cauendo sibi negligentiores reddat. Dicuntur habere Genuenses in sua vrbe ad mille et quingentos militcs Germanicos, et nullum praeterea externum militem. Rex Galliae satis monet eos vt sibi ab Hispanis caueant: Sed nihil auxilii ipsis praestat, nec etiam potest praestare. Aiunt eos velle indicere ciuibus, si bellum ingruerit, exactionem centesimae omnium bonorum, quam ii qui eius vrbis facultates norunt, dicunt effecturam summam septies aut octies centenum millium coronatorum: quod si est verum, vix puto esse in orbe nobis noto vrbem quae tantas opes possideat. Veteres Nobiles qui iam sunt profugi, sumpserunt mutuo ab aliis ciuibus partem illius ingentis pecuniae, quam postea mutuo dederunt Regi Hispaniae. Summa quam debent aliis ciuibus, dicitur esse septies centenum millium coronatorum, pro qua certo tempore anni pendunt ipsis vsuram Vesontioni in Burgundia vbi habent suos conuentus eo, quod Lugd uno sint exclusi. Plures ex veteri Nobilitate (vt antea scripsi) receperunt se in oppidum occidentaIis Liguriae Finarium, quod iam Praesidio Imperii obtinetur: Nam eius Princeps pulsus ab Hispanis ante quadriennium venit huc imploratum auxilium Imperatoris, qui eo misit praesidium militare. Cum Genuenses profugi nuper ibi de suis rebus deliberarent, quidam dixerunt non videri sibi consultum vt posthac soluant vsuras illius pecuniae, quam debent iis qui manserunt Genuae, cum sint ipsorum inimici, et ea pecunia ad ipsos opprimendos vtantur. Quibusdam autem ita displicuit eiusmodi consilium, vt dixerint nihil posse ab ipsis fieri, quod ad ipsorum infamiam magis pertineret, cum negociatorum existimatio maxime consistat in seruanda side suis creditoribus. Ex ea sententiarum dissimilitudine tam grauis tandem orta est inter eos contentio, vt ad arma


page 111, image: cs111

deuentum sit, et fuerint aliquot interfecti et plures vulnerati; factaque fuisset longe maior caedes, nisi Praefectus oppidi accurrisset stipatus armato milite, qui pugnam diremit. Scribunt iam peruenisse Neapolim Comitem de Tendiglia Hispanum, qui mittitur vt Successor Granuellano Card. de cuius acerbitate Neapolitani plurimas querelas ad Hispauiae Regem detulerunt. In Gallia omnia fiunt indies deteriora. Qui ex aula veniunt aiunt Principes tam graues inimicitias, inter se exercere, vt multi metuant ne se mutuis vulneribus conficiant, nec est tanta Regis authoritas, vt huic malo remedium adferre possit. Scribitur iam ex variis locis falsam fuisse famam, quae de morte Danuillii Marschalci est disseminata. Eum esse mortuum non tantum a priuatis hominibus huc erat perscriptum ex Gallia et Italia: Sed etiam ab ipso Rege Galliae. Pugnatum est superiore mense inter Regios et Huguenotos in Delphinatu. quod ita accidisse Lugduno scribitur. Huguenoti, quorum Dux erat Monbrunus, obsidebant oppidum Diou, quod non procul abest a Valencia, Dominus de Gordes qui Regis nomine praeest Delphinatui, collegit quantas potuit copias ex Heluetiis et Gallis, vt oppidum obsidione liberaret, cum non procul inde abesset, Monbrunus silentio noctis castra sua egressus, sumpto secum equitatu, et impositis peditibus in clunes equorum, vt celerius iter faceret, ante Iucem irrupit in castra Domini de Gordes cuius milites repentino et inopinato suo aduentu ita perturbauit; vt vix potuerint arma expedire, facilemque de eis victoriam est consequtus. Erepta sunt Heluetiis septem signa militaria, plurimique ex ipsis fuerunt interfecti. Dominus de Gordes fuga se recepit in oppidum Diou, vbi aiunt eum iam obsideri a Monbruno. Regii cogunt copias in vicinis prouinciis vt Monbruum ab ea obsidione pellant. Ii qui nomine Huguenotorum sunt acturi de pacecum Rege, redierunt iam in Galliam. Quae noua mandata suis habeant nondum audiuimus. Mortua est superiore mense in Gallia Renata mater Ducis Ferrariae, quae fuit filia Ludonici 12 Regis Galliae, qui ante Franciscum regnauit, et Annae Britanniae, quae Maximiliano Imperatori deponsata suerat, sed ei a Carolo octauo Rege Galliae erepta fuit. Puto hane Renatam nuper mortuam fuisse maiorem septuagenaria. Ante triginta annos cum ego Ferrariae viuerem, iam profitebatur puriorem religionem, in qua permansit constans vsque ad mortem, fuitque saepe praesidio iis qui persecutionem ob religionem patiebantur. In Inferiore


page 112, image: cs112

Germania agunt adhuc de pace, aut saltem simulant se agere: Nam interea dum de ea agitur, Hispani plus insidiarum struxerunt Geusiis quam vnquam antea. Habebant nuper suos proditores Flessingiae, Alemari, Dordraci, Bommeliae, et Burae, quae quinque oppida sperabant se vno die occupaturos: Sed proditio Principi Orangio innotuit: quare cum Hispani viderent se sua spe falsos, inuaserunt Buram, et oppidum vi expugnarunt, et milites qui in arcem refugerant, ad deditionem compulerunt. Dicuntur iam constituisse obsidere Bommeliam. Commendator curauit nuper coniici in vincula Antuerpiae ad viginti mercatores, inter quos sunt Germani et Angli, qui magnas opes possidere dicuntur. Quam ob causam id ab eo factum sit nondum audiui. Egolomnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 23. die Iulii 1575.

EPISTOLA XLVI. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Bekessii copias fusas esse in Transsyluania iam nemo hic dubitat. Habuit secum ad tria millia hominum, inter quos fuerunt aliquot Turcae, et multi viri fortes, qui ex praesidiis, quae Imperator habet in Hungaria, ad eum confluxerant, quorum plerique erant Germani. Praeter Polonos et Hungaros plures habuit ex Nobilitate Transsyluaniae, qui ad eum desecerunt. Sperabat etiam ad se defecturos Siculos, qui sunt ditionis Transsyluaniae, et incolunt montes versus Moldauiam, et non procul absunt ab vrbe Dorona: Verum Vaiuoda non ignorans se eis esse inuisum, ad primam famam de apparatibus Bekessii omnes eorum magistratus ad se vocatos tradidit custodiae: quae res fuit in causa vt nec conuenire, nec ad Bekessium proficisci potuerint. Bassa Themesvvariensis miserat auxilio Vaiuodae quadringentos equites Turcicos: Verum Vaiuoda iussit eos subsistere ad Transsyluaniae fines, existimans non esse sibi necessariam eorum operam, et se posse suo milite hostem a se repellere. Expectauit Bekessium non procul ab Alba Iulia quae est eiusregia, vt loco aequiore cum eo pugnaret, quae res ab eo ita est instituta, vt ei ad victoriam multum profuerit: Nam ita disposuerat maiora sua tormenta, vt multum damni copiis Bekessii dederint, antequam manus cum ipso conserere posset. Germani, qui ex praesidiis Hungaricis ad Bekessium venerant, pugnauerunt fortiter, et sunt


page 113, image: cs113

fere ad vnum caesi. Hungari et Poloni, paucis ex suis amissis, sibi fuga salutem quaesiuerunt. Bekessius fugit ex praelio, sed quonam peruenerit nondum scimus, quamuis sint qui dicant cum se recepisse Cassoniam. Ex eius exercitu desiderati sunt mille, qui partim fuerunt interfecti, partim in hostium potestatem venerunt. Aiunt captos esse ad viginti ex nobilitate Transsyluanica, inter quos qui fuit pauperrimus, habuit ad mille rusticos (nam ita suas opes illis in locis ex stimant:) Quidam etiam habuerunt ad duo aut tria millia, praecipuus inter eos qui capti sunt, est Ioannes Kendi filius illius Francisci Kendi, quem Imperator Ferdinandus praefecit Transsyluaniae, cum eam opera Georgii Varadini Monachi occupauit. Hunc habuit exitum Bekessii expeditio, qua videntur ita irritati Turcae vt hic metuamus ne inde captent occasionem violandi inducias in Hungaria, quo iam irruperunt, et occuparunt prope vrbes metallicas arcem Blaustein, quae pertinuit ad Ioannem Balassi cuius etiam filium captiuum abduxerunt. Aiunt eos iam obsidere oppidum Karpen, quamuis sint qui dicanr ipsos iam discessisse ab eius obsidione, sicut et ab obsidione arcis Dotis prope Komaram. Sunt etiam qui dicant, ipsos conuenire magno numero in Croatia, ita vt videantur inuasuri ditiones Archi-Ducis Caroli. Imperator mandauit Capitaneo Ghiles Praefecto custodum sui corporis, vt mille equites conscribat. Iussit etiam conscribi Viennae mille pedites qui distribuantur per vicina praesidia, quae nec milite nec commeatu sunt satis instructa. Sedulo autem dat operam Imperator, vt exortum hoc incendium restinguat, quod hic speramus eum perficere posse: Imo sunt qui dicunt, Turcas se iam ex Hungaria recipere. In Italia iam nemo fere dubitat Ioannem ab Austria parare se ad nuadendam Genuam, quamuis id adhuc negent Hispani. Scribunt Rom. Pontificem vocasse in Consistorium Cardinalium Legatum, quem Rex Hispaniae Romae habet, et dixisse ei se concitaturum totum orbem Christianum aduersus Hispanos, si quid contra Genuenses tentauerint. Postea hortatus est Legatos aliorum Principum Christianorum, vt incitent suos Dominos ad suscipiendam illius vrbis defensionem. Veneti etiam significarunt Legato Hispanico, qui est apud ipsos, se non passuros, vt Hispani Genuensis vrbis libertatem opprimant. Haec mihi videntur esse puerilia terriculamenta, qnod meo iudicio parum curabunt Hispani. Sunt tamen qui dicant, Principes Italicos inter se foedus iniisse ad defensionem illius vrbis: Verum non videntur mihi ita instructi milite vt conatus Hispanorum impedire possint. Sauonenses


page 114, image: cs114

voluerunt suam vrbem deserere ne opprimantur ab Hispanis: Verum Senatus Genuensis id non permisit, sed tamen concessit ipsis, vt vxores et liberos in loca tutiora mitterent, eos autem qui per aetatem arma ferre possunt, iusserunt in vrbe subsistere ad eam defendendam, quibus miserunt subsidio sexcentos milites. Sauona est praecipua vrbs Littoris Ligustici post ipsam Genuam, quae protulit patrum nostrorum memoria duos sceleratissimos Pontifices Xistum quartum, et Iulium secundum. In Inferiore. Germania nulla superest amplius spes pacis: Nam Rex Hispaniae significauit Geusiis, se non accipere conditiones pacis quas ipsi proposuerunt, nempe vt ab vtraquc parte dimitteretur miles peregrinus, et postea constitueretur pax arbitrio statuum illarum regionum. Scripsi ad Vestram Celsitudinem, Monbrunum Ducem Huguenotorum superiore mense profligasse copias Domini de Gornes Praefecti Delphinatus, qui fugit in oppidum Diou, vbi postea cum Monbrunus obsedit. Iam vero huc ex aula Gallica est scriptum, vicinarum regionum nobilitatem conuenisse, et collecto milite accessisse ad castra Monbruni, qui quidem non detrectauit pugnam, sed cum numero militum esset longe inferior aduersariis, fusae sunt eius copiae, et ipse vulneratus est, et captus ab hostibus. Haec victoria reddet Regios a pace alieniores: Nam Monbrunus fuit ex praecipuis Ducibus Huguenotorum, qui multa fortiter et foeliciter in his bellis ciuilibus fecit. Illustrissime Princeps iam fere est annus ex quo viaticum postremo petii a Vestra Celsitudine, quare cum iam destituar pecunia ad necessarios sumptus, cogor petere a Vestra Celsitudine, vt pro sua vsitata clementia et benignitate dignetur erga me vti eadem liberalitate, qua hactenus est vsa. Vestrae Celsitudinis Consiliarii, qui nuper hic fuerunt, sciunt quanta sit hic rerum omnium charitas. Nuper etiam aliquid extraordinarii sumptus feci in iter Francofurtense quod frustra suscepi, eo quod tardius eo venerim. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae ultima die Iulii 1575.

Imperator quidem iam non aegrotat, sed superiores morbi ita labefactarunt eius vires, vt vix se colligere possit.



page 115, image: cs115

EPISTOLA XLVII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Res in Hungaria indies fiunt deteriores. Praeter arcem Blaustein, de qua antea scripsi, Turcae tres alias occupauerunt. Duruiin, Kerpen et Fonod, Fonod est vltra Danubium, non procul a Vesprimio ad locum, qui ab incolis Balaton nominatur. Tanta autem est trepidatio in Hungaria, vt inde homines magno numero Viennam vsque fugiant: Turcae enim libere vagantur, et late agros depopulantur, eo quod nec Rueberus nec alii Praefecti Caesariani satis instructi sint milite ad reprimendas eorum incursiones, et propterea Imperator mandauit eis vt se intra munita loca continerent. Fuit hic fama superioribus diebus, caesas fuisse Rueberi copias, cum conaretur subuenire arci Kerpen quae a Turcis obsidebatur, sed audio id esse falsum, nec Rueberum se commouisse Cassouia. Adhaec mala id etiam infortunii nuper accessit, quot aliquot milites, qui secundo Danubio mittebantur in Hungariam, perierunt naufragio ad oppidum Hamburg, quod abest a Vienna octo milliaribus, et duobus a Posonio. Aulici huius belli temere conflati culpam in Rueberum coniiciunt, quem dicunt inscio Imperatore militem Bekessio subministrasse. Imperator collegit se ex morbo, sed iam obruitur multitudine negociorum, cum in unum et idem tempus concurrant Hungarica, Polonica et Bohemica, et iam instet conuentus Ratisbonensis. Credo eum daturum operam ne Ratisbona huc redire cogatur: Sed cum vix supersit ei mensis ad hic expedienda sua negocia, difficile erit ea tam paruo tempore expedire, cum praesertim Bohemis proponat duas res grauissimas, nempe vt filius declaretur eius successor in Regno, et vt ipsi conferant summam pecuniae, quae ipsis ingens videtur. Praeterea Bohemi volunt, vt de ipsorum grauaminibus agatur, antequam ad alias deliberationes deueniatur. Causa autem Religionis multum impedimenti adfert rebus Imperatoris, quem miror non prius exposuisse suam sententiam de confessione fidei, quam ei mense Maio exhibuerunt. Ego non dubito quin vbi rursus conuenerint, suam sententiam ipsis exponat: Sed vereor ne sit eiusmodi, vt ei non statim acquiescant, et denuo oriatur de ea re disceptatio. Superiore mense in quolibet Palatinatu Poloniae habiti sunt conuentus particulares. In Cracouiensi factum est decretum


page 116, image: cs116

de Regis exclusione et de Interregno. Palatinus Cracouiensis decima quinta die superioris mensis publicauit Cracouiae illud decretum, vsus in ea re opera Calonis, seu B aiuli, vt maiore contumelia Regem afficeret. Refert eam gratiam quam debet Regi, qui eum praetulit multis praestantibus viris, qui vna cum ipso Palatinatum illum ambiuerunt: Rex enim existimabat, sibi maxime necessariam esse beneuolentiam decoctorum et facinorosorum ad stabiliendum illud suum Regnum. Poloni denuo indixerunt particulares conuentus ad quintum diem proximi mensis, et generalem Warsauiae ad tertium diem Octobris. Conuentum generalem indixit Archiepiscopus Gnesnensis, qui est praecipuus Regni Senator, et habet ius alios conuocandi. Quoniam autem non scribit, se conuocare eos ad electionem noui Regis, sed vt deliberetur quomodo cum ipsorum Rege sit agendum, quo possint indici comitia ad alium eligendum, si certo constet hunc non reuersurum in Poloniam, Poloni dicunt se non venturos ad eum conuentum, et se velle primo quoque tempore alium Regem eligere. Potuisset in proximo conuentu id fieri, quod iam facere vult Archi-Episcopus, et quidem commodius quam nunc, aderant enim Lithuani, qui vix venient ad illum alterum conuentum. Expectatur hic Albertus Laskius cum aliquot aliis proceribus Polonicis, qui haud dubie de his rebus agent cum Imperatore. Imperator mandauit Kiriskio noto Vestrae Celsitudini, vt Laskio hospitium in suis aedibus pararet. Turcae metuunt ne Moschus vel Austriacus illud Regnum adipiscantur, et nihil non mouebunt ut impediant ne id fiat. Aiunt Moschum hortari Polonos, vt eligant Austriacum, cum quo promittit se initurum foedus aduersus Turcas et Tartaros. Mittebat Moschus Legatos ad Imperatorem, qui capti sunt a Rege Sueciae, qui tamen huc misit literas, quas habebant ad Imperato em. Quidam dicunt Moschum petere ab Imperatore Liuoniam in feudum. Affecit supplicio Legatum qui superiore anno fuit Viennae, eo quod se ibi immoderate gesserit. De supplicio Antonii Pflugii non scribo, quia non dubito, quin aliunde ad Vestram Celsitudinem sit perscriptum. Imperator superioribus diebus remisit eum, quem huc Suecus miserat, et ei adiunxit quendam suum Ministrum per quem petit a Sueco, vt Legatos Moschi dimittat. Rex Galliae vendit bona ecclesiastica ad conficiendam pecuniam, et conscribit


page 117, image: cs117

militem in Germania, quod satis indicat non serio agi de pace. Geusii exusserunt duodecim naues, quae mittebantur auxilio Hispanis, qui obsidentur in parua Insula, quae non procul abest a Dordraco. Genuenses adhuc sibi metuunt ab Hispanis. Superiore mense Massilia Genuam nauigarunt cum duabus triremibus Marius Birago Mediolanensis, et Ioannes Galeatius Fregosius Genuensis missi a Rege Galliae, qui Genuensibus significauerunt, ipsorum libertatem fore curae Regi nec passurum ipsum, vt quisquam eam opprimat. Postquam autem Genuensibus sua mandata exposuerunt, profecti sunt Romam, vt de eadem re cum Pontifice agerent. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae nono die Augusti 1575.

EPISTOLA XLVIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Quoniam tumultus Hungarici ita inualescunt, vt videantur fore diuturni, et vt mihi sit de iis saepius ad Vestram Celsitudinem scribendum, initium huius mali paulo altius repetam, vt illud habeo ex literis Hungarorum et Transsyluanorum, qui quia sunt periti regionum et locorum, in quibus ista geruntur, de iis certiora scribere videntur, quam fuerint ea, quae hic antea ex aula habuimus. Statim vbi Bekessius accessit ad fines Transsyluaniae cum copiis, quas in Hungaria collegerat, coniunxerunt se ei cum non contemnenda manu militum Paulus Chaki, Ladislaus Radak, Balthasar Bornemiza, Ioannes Kendy, Gabriel Kendy, Petrus Andrassy, Franciscus Alard, Georgius Patochi, et, Ioannes Harinyay, qui omnes sunt ex praecipua nobilitate Transsyluanica. Fuerunt et alii qui se ei coniunxerunt, sed quorum non fuit ea claritas nominis quae istorum quos iam enumeraui, nec etiam tantas opes possederunt. Bekessius spem magnam reposuerat in Siculorum ad se defectione, quam sibi certo promittebat: Verum Vaiuoda huic rei occurrit; Nam vt antea scripsi, statim vbi audiuit Bekessium arma corripuisse, et suae ditioni imminere, vocatos ad se Magistratus et Praefectos Siculorum tradidit custodiae. Sic factum est, vt homines barbari destituti suis Ducibus commouere se non potuerint. Accersiuit


page 118, image: cs118

autem Vaiuoda Lipa et ex aliis vicinis locis octingentos Turcas, quibus mensis vnius stipendium praenumerauit, suis vero subditis mandauit, vt armis instructi Albam Iuliam accurrerent. Bekessius quanta potuit celeritate contendit cum suis copiis aduersus Vaiuodam, sperans se posse eum adhuc imparatum opprimere: Verum vbi intellexit iam aduenisse auxilia Turcica, eiusque copias esse suis longe firmiores, retrocedendi consilium coepit, eo animo, vt se ad Siculos reciperet. Vaiuoda de ea re certior factus curauit maiorum fluminum pontes rescindi, et hinc inde misit milites ad obsidendas angustias viarum per quas Bekessio ducendae erant Copiae. Postea sequutus est eum cum suo exercitu quanta potuit celeritate, et assequutus est octaua die superioris mensis ad Castellum Sancti Pauli, quod est in ripa Maryssi fluuii quinque milliaribus ab oppido Torda, quo loco vtrique castra metati sunt, et eo die ac sequente leuioribus praeliis se mutuo lacessiuerunt, vt suae virtutis periculum facerent. Decima die eduxerunt e castris omnes suas copias, et acies instruxerunt, vt praelio de summa rerum decernerent. Germani et aliquot Burgundi, qui se eis adiunxerant, primi imgressionem fecerunt, et tanto impetu Transsyluanos inuaserunt, vt eos non nihil retrocedere coegerint: quod vbi animaduertit Vaiuoda, iussit vt in eos disploderentur maiora tormenta, quibus abundabat: quae cum magnam stragem Germanorum edidissent, superuenit secunda acies Vaiuodae, quae coegit Germanos pedem referre. Hungari et Poloni, vbi viderunt inclinatam suorum aciem, non subuenerunt eis vt decebat ipsos facere, sed de fuga potius cogitauerunt, et se cum suo Bekessio receperunt. Ita miseri Germani desertia sociis, sunt fere omnes interfecti aut capti. Transyluanus insequutus est fugientes per quatuor milliaria Hungarica, et plurimos ex iis interfecit. Dicuntur cecidisse ex Bekessianis in pugna et in fuga non pauciores mille: Transyluanus vero vix viginti ex suis amisit. Dicunt eum dedisse Turcis quadraginta millia aureorum, vt captiuos ei redderent, et eius subditorum agris parcerent. Fertur multos Germanos in pugna captos sine pretio libertati suae restituisse. Ex transfugis Transyluanis capti sunt Ioannes Kendy, Georgius Patoky et Ioannes Harinyay Bekessy affinis. Bona eorum et reliquorum quos supra enumeraui, sunt applicata fisco. Bekessius primum fuga recepit se Keresbaniam inde Zakmarum. Accessit postea Cassouiam, sed audio Rueberum noluisse eum in vrbem admittere. Sunt qui dicant eum se recepisse in Poloniam, vbi a quodam Castellano est coniectus in vincula. Ex ea expeditione temere suscepta ortum


page 119, image: cs119

est bellum, quo iam ardet Hungaria. Imperator mandat omnibus suis subditis, vt se armis instruant, et parent ad bellum. Scripsit ad eos in hanc sententiam; Cum Caspar Bekessius suam exploraturus fortunam inuaserit Vaiuodam Transyluanum, a quo caesus et profligatus est, et Turcae accepta ista occasione, foedus violatum esse clamantes, expugnauerint arcem Kekkai seu Blaustein, et iam obsident Douinam, et immineant nostris montanis vrbibus cum magno nostro detrimento, mandamus, vt omnium vestrum habeatur delectus, ne si quid hostis in reliquas nostras ditiones fuerit molitus, improuisi opprimamur. Pollicemur etiam coniunctis omnibus viribus nostrorum Regnorum et ditionum et auxiliis exteris accersitis vos non deserere, sed in communi causa patriam vobiscum defendere, modo, quod speramus, frequentes armis omnium generum muniti in arcem prodieritis, si vsus postulauerit. Eiusmodi literas Imperator misit in suas Prouincias, quibus acceptis mandatum fuit omnibus, vt parati essent ad festum Laurentii. Dies hodiernus erat destinatus propositioni earum rerum, de quibus posthac in Conuentu deliberandum erit: sed quia non omnes Bohemi, quos adesse oportet, aduenerunt, propositio reiecta est in diem crastinum. Gallia magis ac magis properat ad suum exitium. Aiunt sub finem proximi mensis patefactam esse conspirationem in caput Regis et Reginae matris eius, cuius conspirationis fuerunt participes vel potius Duces, Dux Alenconius frater Regis, Regina Nauarrae eius soror, et vxor Ducis Niuernensis, qui tres traditi sunt custodiae. Sunt qui scribant ipsum Ducem Montpenserium fuisse etiam eius rei conscium. Video necessum esse, vt Regnum illud prorsus dissoluatur et pereat. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae, 16 die mensis Augusti 1575.



page 120, image: cs120

EPISTOLA XLIX. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime. Nihil nobis hic ex Hungaria nunciatur quod non sit triste. Praeter eas arces de quibus antea scripsi, Turcae ceperunt Somoske cis Danubium et Kethel trans Danubium ad lacum Balatonem. Iam obsident Zendereu, quae est inter Agriam et Cassouiam. In eam ingressus est Roussellus Burgundus vir fortis, et rei militaris peritus, qui iunctus est aliqua affinitate Petro domitori equorum Vestrae Celsitudinis. Miseri incolae vrbium metallicarum diffugiunt, ita, vt ipsae vrbes sint maxima ex parte desertae. Scribunt Bassam Themesvvariensem accedere cum maioribus tormentis, et copiis validissimis ad obsidionem arcis Kalo ante biennium a Ruebero exstructae, de qua ortae sunt plurimae contentiones. Conscripti sunt in Silesia mille et quingenti equites, totidem in Austria, et mille in Morauia, quos existimo iam ad fines Hungariae peruenisse. Speramus Turcas se recepturos ad sua, vbi eos appropinquare audiuerint, sed vix credibile est eos reddituros arces, quas occupauerunt. Imperator excusat se apud Turcas quantum potest, et dicit se fuisse plane ignarum consiliorum, quae agitauit Bekessius. Se quidem non posse negare ei adfuisse ex suis subditis aliquos: Verum non fuisse ex eorum numero, qui ipsi sacramento militari fuerunt obstricti, sed fuisse eos, quos ante aliquot menses exauthorauerat, quorum plerique se in Poloniam receperant. Vt autem Turcis confirmaret quae dicebat, misit ad Rueberum mandatum de comprehendendo Bekessio, qui erat in pago prope oppidum Eperies non procul a finibus Poloniae, apud quendam virum nobilem amicum suum, qui eum exceperat hospitio. Rueberus accepto mandato Imperatoris, misit aliquot milites cum ipso mandato ad comprehendendum Bekessium, ad quem cum peruenissent et ostendissent ei mandatum, dixit, se sequuturum eos quocunque vellent: et ita ingressus est conclaue tanquam se praeparaturus ad iter. Perfodit autem parietem loci non satis mundi, et per eum euasit, et ingressus stabulum conscendit equum, et in vicinam Poloniam fugit. Cum videretur diutius haerere in conclaui, ii, qui ad eum comprehendendum missi erant, pulsarunt fores, quas cum nemo aperiret, effregerunt eas, et ingressi conclaue, se frustra venisse animaduerterunt. Ne tamen


page 121, image: cs121

nihil egisse viderentur, filium quem ibi reliquerat Bekessius secum captiuum abduxerunt. Sunt qui suspicantur haec fuisse ita instructa a Ruebero, qui fuit Bekessio amicissimus. Statim vbi venit in Poloniam Bekessius, captus est a Capitaneo Sanderiensi Polono, qui cum eum dimisisset, profectus est Cracouiam. Vbi Petrus Sboroskii Palatinus Cracouiensis coniecit eum in vincula. Quonam autem hic Sborouius est egens et sumptuosus, et frater eius Samuel missus in exilium ob homicidium coram Rege perpetratnm, viuit apud Transsyluanum nemo fere dubitat quum miserum illum hominem sit traditurus Transsyluano si pro eo iustum pretium numerare velit. Verisimile est Transsyluanum nihil non daturum, vt in sua potestate hostem habeat, a quo scit sibi esse perpetuo metuendum. Transsyluanus iam celebrat conuentum ordinum suae ditionis Bolosvvariae, quo vocauit omnes subditos, quos existimat fuisse conscios Bekessyanae conspirationis. Qui non comparent notantur infamia et eorum bona fisco applicantur. Donauit inter caetera Turcis qui venerunt ei auxilio, septingentes Siculos rebelles, quos in seruitutem abduxerunt. Imperator heri ad se vocauit supremum Iudicem Regni, et dixit ei se non posse concedere his qui confessionem ipsi exhibuerunt, eam libertetem quam peterent, cuius rei cum plures causas adferret, supremus Iudex petiit ab eius Maiestate. Vt ea quae diceret scripta ipsi daret, quo posset ea certius ad suos socios referre. Imperator respondit se nolle scriptis cum ipsis certare, sed tamen dedit schedam sua manu scriptam, quae capita eorum continebat, quae ipsi Iudici dixerat. Iudex ex ea scheda postea suis exposuit Imperatoris voluntatem de ipsorum confessione fidei, et libertate, quam in religione petierunt. Causas omnes non meminerat is, a quo haec habeo, ob quas Imperator dicit se non posse ipsis concedere id, quod petunt. Quasdam tamen mihi dixit, vt: Esse hoc contra iuramentum quod praestitit ordinibus regni quando est inauguratus. Ipsos non esse inter se concordes. Posse ex ea re oriri tales seditiones, quales iam videmus in Gallia, et in Inferiore Germania. Ea res male habet eos, qui confessionem ei exhibuerunt: quod si persistat in sententia Imperator, ego vereor, ne bonam partem eorum, quae petit a Bohemis non impetret. Audiui ipsum, cum supremo Iudici schedam eam traderet, dixisse ei se hoc facere, vt haberet excusationem apud aliquos, quos habeat causas, quare nolit offendere: Sed si ii, quod confessionem exhibuerunt, non fuerint eo responso contenti, et aliud petierint se daturum, quod


page 122, image: cs122

ipsis magis placebit. An id sit verum ego ignoro, quamuis plures mihi affirmauerint, rem se ita habere. Statim autem significatum est Imperatori eius responso grauiter offensos esse eos, qui confessionem exhibuerunt, quibus promisit se aliud crastino die daturum. Qualecunque illud fuerit, ego postea mittam ad Vestram Celsitudinem. Libenter (vt hic suspicantur,) transigeret Imperator cum Bohemis, sicut transegit cum Austriacis, iam sunt septem anni: Hoc est concederet eis libertatem in Religione, quam petunt, ea conditione, vt ipsi magnam aliquam summam pecuniae numerarent. Sed haec mihi videntur non satis astute ab initio esse acta: Non enim oportuisset tantam spem facere, quanta ipsis est facta, statim vbi huc, venit Imperator: Nam illis spem pro ipsa re seu pro concessione eorum, quae petebant, acceperunt, cum Imperator dixisset, se ea de quibus agebant, ordinum iudicio et arbitrio, permittere. In Inferiore Germania Dominus de Ierges dicitur expugnasse oppidum Hollandiae Ondevvatter, et omnes quos ibi reperit trucidasse. Fuerunt in oppido quatuor signa Gallorum et Scotorum. Regi Hispaniae mortuus est filius secundogenitus, nona die superioris mensis, et alius natus duodecima, hoc est triduo post alterius mortem. De Alenconio Duce, Regina Nauarrae et aliis traditis custodiae in Gallia, nec Imperator nec Orator Gallicus literas acceperunt: Sed id ad plures scriptum est Augusta et Antuerpia. Ego omnia fausta ac foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Pragae 23. die Augusti 1575.

EPISTOLA L. Eidem.

ILlustrissime Princeps, et Domine Clementissime. Imperator tandem concessit Bohemis eam libertatem religionis, quam ab ipso tanta contentione petiuerunt, et suscepit patrocinium eorum, quibus id concedebat, haecque promisit suo et successoris sui nomine. Fecit mentionem conspirationis, quam post scelus illud Parisiense, filii eius falso dicuntur fecisse aduersus Rochandolfum Austriae Marschalcum et Papenhemium et eos excusauit, ac dixit, a se ita institutos, vt etiamsi sint Catholici, nihil tamen ab ipsis futurum sit periculi iis, qui diuersam religionem profitebuntnr. Obiter autem perstrinxit perfidiam Regis Galliae, cuius se non fore imitatorem dixit. Spero


page 123, image: cs123

ipsum iam facilius impetraturum a Bohemis, quae cupit, quam fuisset facturus, si id quod petebant ipsis denegasset pertinaciter: constituerant enim plerique discedere, et ita rebus infectis dissolutus fuisset conuentus: Nam qui remansissent, fuissent pauciores numero, et propterea nihil ausi fuissent decernere de rebus alicuius monumenti. Satis laete etiam ipsi Imperatori ex Polonia nunciantur. Scribunt inde proceres vtriusque religionis ituros ad conuentum ab Archi-Episcopo indictum Warsaniam ad tertiam diem proximi mensis, eo quidem praetextu, vt de iis, quae ad salutem regni pertinent, et de indicendis Comitiis ad alium Regem eligendum, deliberent: Sed reuera constituisse eos alium Regem ibi eligere et quidem Austriacum, quoniam metuunt, ne Moschus eos in Ordinem redigat, si ad regnum perueniat fauore Nobilitatis, quae est ipsi plane addicta. Haec consilia multum in se periculi habere mihi videntur: Nam nobilitas vix volet agnoscere Regem ita electum, et forte Turcae et Moschus se his rebus immiscebunt. Hoc autem rerum statu velle sibi armis regnum illud parare nescio quam consultum sit Imperatori, et an id sit factu facile. Hoc maxime metuo ne Turcae relicta Italia conuertant omnes suas vires aduersus Imperatorem, quod si fieret, opprimerentur facile ab Hispanis et Italis ii, qui puriorem religionem in Inferiori Germania et in Gallia profitentur. Sunt qui dicant Turcas iam remissius, quam antea in Hungaria agere, et plerosque se ad loca tutiora recepisse. Aiunt trecentos ex iis praedandi causa egressos arcem Blauenstein in insidias non procul inde a nostris positas incidisse, et fuisse profligatos et Ducem eorum captum. Hic vulgo dicitur Graeciae Beglerbeium colligere exercitum, quem adducat in Hungariam, quod non fit mihi verisimile ob instantem hyemem. Facilius crederem, Bassam Budensem moliri obsidionem Vesprinii quod etiam fertur, et Beglerbeium colligere militem, quem ei mittat auxilio. Hispani iam obsident oppidum Schonhouen in Hollandia, quod tantum abest duabus milliaribus ab altero, quod nuper occupauerunt. Ciues voluerunt facere deditionem, sed id non permiserunt milites praesidiarii, imo vt audio, plerosque ciues cum omnibus mulieribus et pueris ex oppido abire iusserunt: Robustiores autem secum retinuerunt, vt eorum opera in muniendo oppido vterentur. Mittebat ipsis subsidio duodecim naues per fluuium Lecum Princeps Orangius, quarum tres ab Hispanis captas esse dicunt. Videtur iam illis in locis fortuna ad Hispanos redire. Scribunt Regem Hispaniae mittere Commendatori maiori, decies centena millia aureorum


page 124, image: cs124

ad persequendum bellum, iamque esse transactum de ea pecunia cum mercatoribus qui eam sunt numeraturi. Ex Gallia nihil recens habuimus nisi, quod aiunt omnes armati in Burgundia, quae est mea patria, vt impediant iter equitum Germanicorum, quos Huguenoti conducunt, vt eos ducant ad Damulpim. Via est adeo longa et adeo impedita montibus et fluminibus, vt putem pene esse impossibile, vt eo perueniant, quo constituerunt, cum praesertim dicantur esse tantum duo millia et paucos pedites sint secum habituri et forte Duces imperitos: Nam audio ipsorum Ducem praecipuum fore Thoraeum filium connestabilis natu minimum. Nemo plane ex Italia huc ad nos venit. Ego Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae omnia fausta et foelicia precor. Pragae quinta die eptembris 1575.

EPISTOLA LI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, nondum hic videmus exitum disceptationis de Religione inter Imperatorem et Bohemos, Bohemi petunt ab Imperatore, vt non solum ipsis promittat libertatem religionis, de qua cum eo agunt, sed etiam ipsis caueat ratum fore id, quod promittet, et sit tanquam contractus inter ipsos, a quo vni parti altera inuita discedere non liceat, et de ea re petunt literas authentitas sibi dari, vel id in tabulas regni referri. Imperator dicitur heri satis grauiter fuisse commotus et conquestus sibi fidem non haberi, idque studiose fieri ab aliquibus ne deueniatur ad deliberationes de rebus, quae ad ipsum pertinent. Audio Bohemos constituisse respondere se quidem ipsi habere fidem, sed ipsum non semper adesse, vt de acceptis iniuriis apud ipsum conquerantur, ipso vero absente se saepius frustra conquestos esse, de iniuriis sibi factis apud eos quos hic administrationi rerum praefecerat. Praeterea ipsum esse mortalem, et si sibi non caueatur successores forte non curaturos, quae ipse promiserit. Non possum satis mirarirationem agendi qua vsi sunt Caesariani in hac contentione de religione. Si noluerunt concedere Bohemis eam libertatem quam petunt, certe non debuerunt tantam spem ipsis initio facere: Nam id fuit in causa, vt se plures coniungerent, et ob conceptam spem suae actioni alacrius et pernicacia maiore insisterent. Iam vero velle denegare, id quod tam multi sibi quodammodo promiserunt, videtur habere in se aliqui d periculi:


page 125, image: cs125

nam vt nihil peius accidat, certe ii qui existimabunt, se esse delusos, praebebunt se nimis faciles in gratificando Imperatori in iis rebus, quas iam postulat, quae sunt maximi momenti. Ex Hungaria scribitur Turcas recepisse se in loca tutiora, postquam audiuerunt aduentare copias Germanicas quas eo misit Imperator. Dicunt plures, quam centum pagos pertinere ad eas arces, quas occupauerunt, quas ita muniunt, vt videantur nolle eas restituere. Aiunt Bassam Budensem scripsisse ad Andream Teuffel, Praefectum Iaurinensem Beglerbeium Graeciae colligere militem, quem adducat in Hungariam: quod si verum est male cum nostris agetur: nunquam enim Beglerbeius proficiscitur ad bellum quin ducat triginta aut quadraginta millia hominum. Is qui iam est Beglerbeius Graeciae duxit in vxorem ante paucos menses sororem Amuratis Turcici Imperatoris apud quem plurimum valet authoritate. Sed forte Bassa Budensis haec confinxit, vt Iaurinensi Praefecto illuderet, qui apud eum iactabat copias, quas Imperator mittit in Hungariam. A viginti diebus nullus cursor venit huc ex Italia, quod valde miramur, cum antea septimo quoque die aliquis veniret. Sunt qui dicant Regem Hispaniae dimittere militem, quem hoc anno in Germania conscripsit, et eum etiam, qui est conscriptus in Longobardia, veteres autem Nobiles Genuenses dimissum conducere, vt cum eo patriam repetant. Redit nuper ex Gallia cursor, qui eo fuerat ab Imperatore missus. Ex eo intellexi esse plane falsum id, quod ad Vestr. Celsitudinem scripsi de Alenconio, Regina Nauarrae, et Niuernensis vxore traditis custodiae. Fuerat tamen Augusta et Antuerpia id a pluribus huc scriptum: imo quidam Augustanus fuit adeo impudens, vt scripserit se fuisse Lutetiae, et se spectante id esse factum. Filia Imperatoris vidua Caroli Regis iam parat se ad reditum in Germaniam. Card. Estensis frater Ducis Ferrariensis deducet eam Nauceium vsque quo ventura est tertia die proximi mensis. Eousque comitabuntur eam vidua Ducis Longueuillani, quae est ex Barbonia familia et vidua Connestabilis. Ibunt Nanceium Princeps Guilielmus filius Ducis Bauariae et Episcopus Spirensis, vt inde eam ad Imperatorem reducant. Dixerat hic ante discessum Petrus Ernestus Comes Mansfeldensis, se eius reducendae causa iturum in Galliam, sed qui de hac re scribunt nullam eius mentionem faciunt. Montbrunus de quo antea scripsi mortuus est


page 126, image: cs126

ex vulneribus quae accepit in conflictu, quo est captus. Sunt qui scribunt filium Anuralii profectum esse Berna Heluetiorum vbi viuebat, in Delphinatum, et ibi a militibus electum esse Ducem in locum Montbruni demortui. Est adolescens octodecim aut nouemdecim annorum tantum, qui magnam de se spem praebere dicitur. Hugenoti ante viginti dies occupauerunt vrbem Petragoricorum, quam nos nominamus Perigeux. Est vrbs ampla et opulenta, quae est caput illius prouinciae et sedes Episcopi. Aiunt ex tota prouincia conuectas fuisse in eam vrbem tanquam in locum munitissimum et tutissimum, opulentiorum hominum res preciosiores. De pace ita agitur, vt sit exigua eius spes. Deputati Rupellensium et Pictonum dudum venerunt Lutetiam, vbi expectant eos qui mittuntur a Principe Condaeo et ex Gallia Narbonensi, qui dicebantur eo venturi 25 die superioris mensis. In Inferiore Germania non nihil remittitur de ardore belli post occupatum ab Hispanis oppidum Ondewatter, vbi tanta saeuitia sunt vsi, vt ne ipsis quidem infantibus pepercerint Pontifex Rom. constituerat mittere Ratisbonam ad conuentum Legatum a latere vt vocant: quod vbi audiuit Impetator obtestatus est eum ne faceret: id enim obfuturum suis rationibus. Aiunt Pontificem nihil motum precibus Imperatoris in sua sententia persistere, et propterea Imperatorem iam misisse ad eum cursorem, per quem id denuo ita petit ab eo, vt significet se non passurum, vt eo veniat Legatus etiamsi mittatur. Ego Vestr. Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae omnia fausta et foelicia precor. Pragae prima die Septemb. 1575.

EPISTOLA LII. Eidem

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime, Libertas Religionis quam Imperator concessit Bohemis reddidit hic ei omnia faciliora: nam statim impetrauit, vt filius declaretur Rex, qui in augurabitur die solis proxima. Sperat etiam Imperator se impetraturum bonam partem illius pecuniae quam, ab ipsis petiit, dicit quidem Bohemis se huc reuersurum post conuentum Ratisbonensem, sed id plurimis videtur parum verisimile, cum praesertim res Hungariae vocent eum Vienna: nam nondum potuit componere turbas ob Bekessium excitatas, etiam si in eam rem diligenter


page 127, image: cs127

incumbat. Eius milites nuper profligauerunt quingentos Turcas, quorum Dux erat Begus seu Praefectus Strigoniensis, quae res eum male habet, vt aiunt, quoniam metuit, ne id sit in causa, vt Turcae se praebeant difficiliores in concedenda pace, quam omnino expetit. Turcae qui occupauerunt arcem Dyruyn sumunt sibi aliquid iuris in vrbes metallicas Hungariae, quas dicunt sitas esse in illius arcis praefectura. Transyluanus vsus est magna seueritate in puniendis iis, qui consilia cum Beckessio contulerant: nam plurimos affecit supplicio: quos non potuit comprehendere notauit infamia, et eorum bona suo Fisco attribuit, innumeris autem Siculis amputauit nasum et aures. Imperator repetiit Bekessium a Sborouiis per Andream Dudicium olim Episcopum quinque ecclesiensem, qui eius res in Polonia procurat: Verum Sborouii responderunt se id non posse facere, seque habere apud se Bekessium vt amicum non vt captiuum. Andreas Dudicius venit huc Cracouia decima die huius mensis, cuius aduentus causas graues esse oportet, cum vt dixi, sit praecipuus inter eos, qui res Imperatoris in Polonia procurant, et ad eum omnia referantur. Sunt qui dicant eum attulisse Imperatori conditiones, quas Poloni futuro Regi proponere constituerunt. Aiunt proceres Polonicos facta conspiratione cum Lithuanis constituisse eligere Austriacum innita etiam nobilitate Polonica, quae Moschum expetit. Negarunt primo Proceres Polonici se venturos ad conuentum indictum Warsauiam ad tertium diem Octobris, ab Archiepiscopo Gnesnensi: iam vero celebrato conuentu eorum Palatinatuum, qui ad minorem Poloniam pertinent, ex decreto conuentus delecti sunt duo ex nobilitate qui petunt ab Archiepiscopo nomine Minorum Polonorum, vt conuentus differatur in 27 diem Octobris, et vt in eo rex eligatur. Id si impetrari non poterit, delecti sunt alii duo, qui ad conuentum Warsauiensem mittantur. Maiores vero Poloni in conuentu suorum Palatinatuum decreuerunt non esse ita properandum ad noui Regis electionem, et esse prius agendum cum hoc Rege, vt eos absoluat a iuramento, quod ipsi praestiterunt. Imperator mandauerat Dudicio vt Laskio et Koscouicio Lithuano, qui dicebant se huc venturos, viaticum daret: sed illi boni homines accepta Imperatoris pecunia continuerunt se domi. Omnes se iam hic parant ad discessum, et dicunt Imperatorem hinc discessurum 22 die


page 128, image: cs128

huius mensis, sed Vestr. Celsitudo ex aliis habet de ea re certiora. Imperator est adhuc in ea sententia, vt velit suam filiam ex Gallia ad se venire Ratisbonam, quamuis metuat, ne milites, qui in Galliam proficiscuntur eius itineri moram aut impedimentum aliquod obiiciant. Dux Ericus Brunsuicensis fuit adeo impudens, vt re Imperatori non significata, ausus sit quendam in Galliam mittere, qui eam de contrahendo secum coniugio sollicitaret. Haec habeo ex quodam cui ipse Imperator dixit. Die Veneris proxima accidit hic aliquid valde ridiculum. Occurrerunt sibi in platea Florentinus et Ferrariensis Legati, quorum vterque vt honoratiorem locum occuparet, ita se adiunxit muro vicinanarum aedium, vt alterius iter ab altero impediretur; et cum neuter alteri accedere vellet, Ferrariensis, qui erat Eques descendit de equo, vt firmius muro adhereret. Caepit ea contentio inter ipsos circa horam quartam pomeridianam et durauit vsque ad octauam. Interea factus est magnus concursus populi ad nouum illud spectaculum. Vbi id resciuit Legatus Pontificius, et vidit istos se propinare omnibus deridendos, misso ad eos viro Nobili, conatus est stultam illam contentionem dirimere: sed vbi vidit se monitionibus nihil proficere, indicauit rem Domino Thraussemio Curiae Praefecto, et petiit ab eo, vt iuberet istos se ad sua recipere. Verum ille istorum contentionibus se immiscere noluit, sed rem ad Imperatorem detulit, qui per Fridericum Preinerum ipsis significauit, non esse huc missos a suis Principibus, vt ita inter se contenderent, et propterea se petere ab ipsis ac etiam imperare, vt se in sua hospitia reciperent. Cum ne sic quidem se mouerent loco, Preinerus se medium inter ipsos inseruit, et quemlibet brachio repellens, iussit vt regrederentur ea via qua venerant. Milites quos rex Hispaniae conscripsit in Germania, et Itali ac Hispani quibus vsurus dicebatur in classe, sunt adhuc in Ducatu Mediolanensi, vbi multum damni dant eo, quod non numerentur ipsis stipendia. Qui inde scribunt estimant, damnum quod hactenus dederunt, quinquies aut sexies centenis millibus coronatorum. Dicunt autem Ioannem ab Austria, et Marchionem d' Aiaton, Praefectum Mediolanensem inscio Rege Hispaniae ibi retinere eos in gratiam veterum Nobilium Genuensium, qui videntur velle armis patriam repetere. Dicuntur autem deposuisse quinquies centena millia coronatorum, ad persoluenda militibus stipendia, et velle adhuc plures milites in Italia conscribere. Verum dum cunctantur, et sperant vel oriturum aliquem tumultum in vrbe Genuensi vbi adhuc sunt alique reliquiae factionis ipsorum, vel eos qui Rempub. obtinent territos ipsorum


page 129, image: cs129

armis proposituros ipsis conditiones aliquas non incommodas. Praeterit tempus aptum ad res gerendas: per hyemem autem gerere bellum in montibus illis asperrimis et sterilibus, qui sunt ad Genuam, erit valde incommodum et difficile. Aiunt veteres Nobiles voluisse constituere arbitros suarum dissensionum Pontificem Rom. Imperatorem, et Regem Hispaniae: Verum eos, qui sunt in vrbe, respondisse, suam Rempublicam esse bene constitutam, et vigere et obseruari in ea veteres leges, licereque apud se tranquille viuere omnibus, qui se legum imperio subiicere volent, et propterea non esse opus de forma Reipublicae noua Iudicia aut Arbitria institui. Audiueramus antea, Monbrunum captum a Regis Galliae militibus interiisse ex vulneribus, quod in pugna acceperat. Iam vero scribunt eum truncatum capite a Senatu Gratianopolitano, (Grenoble) et ea re irritatos Huguenotos eodem genere supplicii affecisse Ducem Heluetiorum, quem ipse Monbrunus ceperat, et omnia circa Gratianopolim incendio deuastasse: Equites, quos Rex Galliae et Huguenoti conduxerunt in Germania grediuntur, vt non ignorat Vestra Celsit. Dicant Ducem Guisium et Ducem de Mayne fratres esse cum copiis in Ligonibus, (Langres) vt impediant iter Equitum conductorum ab Huguenotis. Oppidum Schonhouen in Hollandia dedidit se Hispanis, qui dimiserunt milites, qui erant in oppido, cum suis armis et rebus omnibus, quae ad ipsos pertinebant. Ego omniafausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Haec scripsi laborans febre Pragae 14. die Septembr. 1575.

EPISTOLA LIII. Eidem.

ILlustrissime Princeps, ac Domine Clementissime. Quoniam ad Vestram Celsitudinem redeunt clarissimi Vestri Consiliarii, qui fuerunt Spectatores eorum, quae hic circa nouum Regem sunt acta, non existimo necesse esse, vt de iis aliquid scribam. Persuadent sibi plerique Bohemi, Imperatorem post conuentum Ratisbonensem huc reuersurum: Nam non omnia sua negocia hic expediuit, ac etiam ipsis videtur facere spem sui reditus: Verum ii, qui animum Imperatoris melius nouisse videntur, non ipsum, sed Regem huc reuersurum dicunt: Ipse enim Ratisbona Viennam contendet, quo vocant eum res Hungaricae, et si pestis non desierit grassari Viennae, subsistet aliquandiu Lintziii. De rebus Hungaricis iam hic nihil habetur. Andreas


page 130, image: cs130

Dudicius, qui huc Cracouia ob res Polonicas venerat, ante triduum est eo reversus. Quid hic effecerit nescio, sed scio ipsum, interea dum hic fuit, saepius esse admissum in consilium seu Senatum, in quo de rebus arcanis deliberatur, ac etiam ipsum Imperatorem seorsim cum ipso aliquoties esset loquutum. Fuit cum ipso Dudicio quidam Constantinus Magnus mercator Italus, quem dicunt habere a Rege Hispaniae summam aliquam pecuniae, quam in Polonia impendat ad promouendas res Imperatoris. Credo ipsum Dudicium iam properare ad conuentum, qui indictus est Warsauiam ad tertium diem Octobris, quem Minores Poloni cupiunr iniici in 27 diem eiusdem mensis et in eo Regem eligi: Maiores vero Poloni dicunt electionem noui Regis esse rem magni momenti, de qua sit diutius delibetandum, et se nondum absolutos esse a iuramento, quod Regi Henrico praestiterunt. Multi existimant eos in proximo conuentu vix electuros Regem. In Gallia videtur sublata omnis spes pacis: Non tantum enim vtraque pars quam maximas potest copias colligit, sed etiam saeuiendo in aduersam ostendit, se a consiliis pacis esse alienam. Supplicium Monbruni [reading uncertain: page damaged] valde irritauit Huguenotos, qui omnia incendiis circa Gratianopolim [reading uncertain: page damaged] ob eam rem deformarunt. Venit nuper in Regiorum potestatem quidam Abrahamus Principis Condaei Secretarius mihi bene notus, qui ex Anglia veniebat, de quo Lutetiae sumpserunr supplicium, quod fuit in causa, vt Huguenotorum Deputati eo non accesserint. Comprehensus autem est ab Huguenotis ille Behem, qui Amiralium interfecit, a quibus est perductus Rupellam et ibi suspensus, et in quatuor partes postea dissectus. Scripsi antea captam esse ab Huguenotis Petragoricorum vrbem, cuius ciues cum viderent, se esse in potestate hostium, promiserunt ipsis octoginta millia coronatorum, si a maleficio et direptione vrbis abstinerent: Quam conditionem Huguenoti acceptauerunt. Condaeus non est profecturus in Galliam cum militibus, quos iam in Germania conduxerunt Huguenoti, quorum Dux futurus Thoraeus minimus natu ex filiis Connestabilis. Putantur iter facturi per Episcopatum Leodiensem et Lucelburgensem Ducatum. Dicunt ad Sedanium conuenisse ad mille et ducentos pedites, et aliquot equites Gallos, qui se eis coniungent: Sedanium oppidum est ad Mosam vicinum Ducatui Lucelburgensi et Episcopatui Leodiensi. Quidam scribunt Huguenotos recens occupasse Castelletum, qui est locus munitus in extremis finibus Picardiae versus Cameracum. In Inferiore Germania Hispani flagitant


page 131, image: cs131

stipendia et tumultuantur, ac detrectant suorum Ducum Imperium. Nuper conati sunt occupare Traiectum inferius: Sed Dominus d' Ierges eorum supremus Dux id praesentiens, eo contendit, vt ipsorum conatus impediret. Commendator maior metuit ne copiae, quae conductae sunt ab Huguenotis, irrumpant in Brabantiam, et propterea misit equitatum Belgicum et bonum numerum peditum ad Mosam, vt eos a transitu fluuii arceret: Petrus autem Ernestus Comes Mansfeldensis succisis multis arboribus conatur eorum iter per Ducatum Lucelburgensem impedire. Dicunt multum pecuniae missum esse ex Hispania in Inferiorem Germaniam: Sed tamen vidi literas viri fide non indigni, in quibus scribitur esse Antuerpiae venales gemmas veteres domus Burgundicae, quae hactenus sunt asseruatae Bruxellis, sed non reperiri emptores. Copiae conductae ab Hispanis adhuc haerent in Ducatu Mediolanensi. Venit Genuam Dux de Gandia Hispanus ex Borgia familia, missus eo ab Hispaniae Rege, vt tumultus ibi exortos componat, et si possit fieri veterem Nobilitatem in vrbem reducat. Hispani dicunt, Ioannem ab Austria constituisse iam nauigare Alghierum, quod vix credo: Non enim videtur esse ita facilis eius vrbis expugnatio, vt extremo autumno sit inuadenda, cum iam sit longe munitior quam fuerit, cum Carolus Imperator eam inuasit. Ego Vestrae Celsitudini et Vestrae familiae omnia fausta et foelicia precor. Pragae, 21. die Septemb. 1575.

EPISTOLA LIV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Toto tempore huius conuentus Vestrae Celsitudini nihil significaui eorum, quae de publicis rebus habui, quia sciui hic plures esse a quibus eadem Vestrae Celsitudini significarentur. Quidam etiam ex iis, qui huc cum Vestra Celsitudine venerunt, me ita sunt auersati, vt metuerim ne Vestram Celsitudinem meis literis offenderem. Iam vero cum videam, Vestr. Celsitud. intra biduum aut triduum hinc discessuram, nec adhuc sciam, quid de me Vestra Celsitudo in animo habeat statuere, hoc est velit ne me aulam Imperatoris sequi vt hactenus feci, putaui submisse mihi petendum a Vestra Celsitudine, vt suam voluntatem in ea re mihi dignetur significare. Post Gotthanam expeditionem cum vtrinque restitutae essent nostrae Ecclesiae


page 132, image: cs132

in Gallia, et pax ibi constituta duratura crederetur, petii a Vestra Celsitudine, vt mihi eo redire liceret, quo possem frui ea Religionis libertate, quam Deus meae patriae tandem concesserat. Id primum mihi denegauit Vestra Celsitudo, sed cum saepius peterem, tandem mihi concessit ea conditione, vt promitterem me in Misniam reuersurum, si Galliam denuo turbari contigeret. Discedenti autem Vestra Celsitudo promisit annuos ducentos thaleros tanquam compensationem et praemium laborum et periculorum, quae tunc subieram: Nam aliquoties missus fueram in Galliam a Vestra Celsitud. vt eius nomine conquererer apud Regem de prauis molitionibus eorum, quorum conspiratio ad turbandam Germaniae quietem instituta, quae virtute et foelicitate Vestrae Celsitudinis est postea oppressa. Coepto iam bello cum sparsa ab istis esset fama, Regem Galliae a quo habebant stipendia, promisisse si quis eos oppugnaret, se suppeditaturum eis auxilia, iussus sum a Vestra Celsitudine, Regis voluntatem de ea re exquirere. Respondit mihi Rex, se longe pluris facere Vestrae Celsitudinis beneuolentiam, et veterem cum ea coniunctionem quam istorum seruitia, seque nihil eis auxiliorum promisisse aut mittere velle: Quod cum ad Vestr. Celsitud. in castra retulissem, fuit ei gratissimum. Cum autem Vestra Celsitudo intellexisset, participes istius coniurationis vitae meae insidiari, vsa est erga me ea benignitate, vt ad me in Galliam scripserit, ne ipse responsum Regis ad ipsam referrem, ne in aliquod periculum inciderem: Sed peterem a Rege, vt ipse Vestrae Celsitud. sumptibus per aliquem suum Ministrum illud mitteret: Quod tamen non feci, sed ipse attuli. Ab eo tempore sum aliquoties missus in Galliam, vbi primum incidi in grauem illum morbum, cuius adhuc vestigia in facie circumfero, ex quo decubui per sex aut septem menses, et in eum quicquid habui insumpsi Vix autem ex eo conualueram, cum rursus missus sum a Vestra Celsit. in Galliam, vbi incidi in crudelem illam carnificinam, ex qua quod euaserim, puto asscribendum esse miraculo. Toto eo tempore nihil a Vestra Celsit. petii praeter ducentos illos thaleros, licet mei amici mihi dixissent, Vestr. Celsit. admonitam de ea re dixisse, se facile credere me non posse commode ea pecunia vivere. Postquam vero missus sum Viennam, longe plus mihi fuit impendendum, cum praesertim equos aluerim. Itaque Vestra Celsit. per biennium quolibet anno misit mihi quingentos florenos vltra illos ducentos thaleros, de quibus antea dixi. Cum autem hoc anno fecerim longe maiores sumptus quam superioribus ob varia itinera, quae mihi fuerunt suscipienda, et quia in hac vrbe viuo


page 133, image: cs133

mea pecunia, mihique multum est insumendum, ad me tamen ducenti tantum floreni loco quingentorum sunt missi, ita vt iam desit mihi Viaticum quocunque ego sim profecturus, cuius rei vt Vestra Celsitudo rationem habere dignetur ab ea submisse peto. Dudum audiuit Vestra Celsitudo, Ducem Alenconium Regis Galliae fratrem subduxisse se ex aula, vbi ita obseruabatu, vt vere liber dici non posset. Vbi peruenit in oppidum Druidum, (Dreux) quod tam procul abest a Lutetia quam Torga a Dresda, et animaduertit ad se fieri magnum concursum Nobilitatis, et aliorum hominum, qui praesentem Regni statum oderunt, edidit scriptum, quo testatur se suscipere oppressorum patrocinium aduersus tyrannidem exterorum hominum, qui in bonorum perniciem abutuntur Regis nomine, cuius animum suis artibus ita occuparunt, vt ne quidem tutum sit apud ipsum illius Regni calamitosum statum deplorare. Petit autem eo scripto, vt ordines Regni conuocentur, vt inter se deliberent, qua ratione restingui possit saeuum illud bellorum ciuilium incendium, quod Regni illius vires ita depascitur, vt nemo dubitet, quin ei certum exitium immineat, nisi huic malo mature occurratur. Substitit per aliquot dies Alenconius in eo oppido, sed cum audiret militem ex vicinis prouinciis confluere Lutetiam magno numero, metuit ne circumueniretur, si ibi diutius snbsisteret, et propterea traiecit Ligerim fluuium. Quod etiam ideo fecit, vt se facilius cum eo coniungerent veterani, qui ex Pictonibus, Vasconia et aliis vicinis prouinciis aduentare dicebantur. Mater sequuta est eum, et significauit ei, se eius colloquium expetere, a qua re Alenconius initio ab horruit, metuens ne per speciem colloquii ei struerentur insidiae. Tandem mater persuasit vt conuenirent ad oppidum Blois, ita vt mater obtineret oppidum, quod est cis Ligerim, ipse vero suburbium, quod est vltra Ligerim, qui ibi iunctus est ponte lapideo, et factae sunt quindecim dierum induciae, qui debuerunt dari huic colloquio. Sunt qui dicant eo iam venisse Deputatos Huguenotorum, et de pace ita agi, vt de ea omnes optimam spem concipiant. Sed vereor ne victoria, quam Regii de equitibus Germanicis recens obtinuerunt, reddat eos alieniores a consiliis pacis. Pugnatum est decima die superioris mensis ad oppidum Dormans, quod alluitur Matrona fluuio et abest a Lutetia quatuor et viginti milliaribus Gallicis, hoc est paruo bidui itinere ea via, qua recta itur Argentorato Lutetiam. Dicuntur in eo conflictu cecidisse sexcenti aut septingenti Equites Germanici. Totidem fere, quorum Dux erat quidam a Walbrun


page 134, image: cs134

natus prope Wormatiam, receperunt se in pagum, et postea aduenientibus Regiis sese dediderunt. Sunt qui dicant Regem asscripsisse eos suae militiae: Alii vero aiunt eos armis et equis spoliatos deductos esse ad fines Germaniae. Clerenantius Metensis ipsorum Equitum Dux vulneratus est captus. Haffstenius eius locum tenens fortiter pugnans occubuit. Thoraeus filius Connestabilis, qui erat supremus Dux earum copiarum, fuga sibi cum aliquot equitibus consuluit, sed quonam peruenerit nondum audiui. Quot ceciderint ex Regio exercitu adhuc ignoro: Verum scriptum est Ducem Guisium ictum esse globo in osse iugali, et inde perv enisse globum ad auriculam, cuius bonam partem ei abstulit. Habitus est aliquandiu pro mortuo: nec enim oculos aperiebat, et vt solent mortui, comprimebat dentes, sed postquam Chirurgi adhibuerunt vulneri fomenta, coepit ad se redire, et oculos aperire. Quid de eo postea factum sit nescio, quidam tamen scripserunt Argentorato, eum esse mortuum, sed saepe falsa inde scribuntur. Regem ipsum admodum imbecilla valetudine esse non est dubium. In Inferiore Germania res pessime succedunt Geusiis: Nam praeter vrbes, quas non ita dudum eripuerunt ipsis Hispani in Hollandia, dicuntur nuper amisisse oppidum et Insulam Zirichzee, quae est vna ex Zelandicis, et quidem omnium maxima. Veteres et noui Nobiles Genuenses certant inter se bello, et tamen adhuc agunt de pace. Vtrosque perdet Hispaniae Rex, quem aiunt eis iam ademisse assignationes seu pignora, quae dederat eis pro incredibili pecuniae summa. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae.

EPISTOLA LV. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Quo maior fuit quorundam erga me humanitas Ratisbonae, eo Illustrior fuit benignitas Vestrae Celsitudinis, cuius Clementissimas literas accepi, antequam discederem Ratisbona, et simul ducentos thaleros, quos mihi pro viatico misit, pro quibus maximas ago gratias, Imperator discessit Ratisbona biduo post Vestram Celsitudinem hoc est quinta die huius mensis, et vsus prospera valetudine ac nauigatione, venit huc duodecima die, hoc est octaua ab ea qua Ratisbona discessit,


page 135, image: cs135

quamuis substiterit per biduum Lintzii. Iam indixit Bosonium conuentum Ordinum Regni Hungarici ad diem 13 Decembris, in quo deliberabitur de bello Turcico. Vulgo hic dicitur, ipsum eo iturum, quod mihi parum verisimile videtur, cum ipsi longinquis huius anni itineribus fatigato opus sit quiete, nec dubium sit quin ille conuentus futurus sit plenus querelarum et accusationum aduersus eos, quorum temeritate tantum iam damni est a Turcis acceptum: Quae res non possent non ipsi molestiam adferre, si interesset conuentui. Accedit et hoc, quod iam non defutura sit Regi Romanorum authoritas ad impetranda ea, quae Imperator postulare constituit, et si quid difficultatis ibi oriatur, id intra tres horas hic resciscere potest Imperator, et suam sententiam conuentui explicare. Bohemi Moraui et Silesii iam etiam celebrant particulares conuentus ob illud idem bellum Turcicum. Postea conuenient omnes Pragae, vbi communi consensu omnium illarum Prouinciarum aliquid de ea re decernetur. Plurimi hic dicunt, Ioannem Breinnerum, qui pertulit Constantinopolim munera, quae Imperator solet quotannis eo mittere, breui hic adfuturum, et adferre Imperatori certam spem prorogationis induciarum. Scio quidem id esse scriptum ex Transsyluania: Sed an sit verum dubito: Nam scriptum est Constantinopoli Venetias, Interpretes Legati Imperatoris cum quodam die superioris mensis accessissent pro suo more ad illud publicum iudicium Bassarum, quod Diuan nominant, vt viderent quid ibi rerum ageretur, inde pulsos esse ignominiose et caesos baculis: De qua re cum Imperatoris Legatus vellet conqueri apud Mahometem Bassam difficulter potuit impetrare, vt ad colloquium admitteretur. Filia Imperatoris Vidua discedet ex Gallia, vt huc reuertatur sub initium proximi anni. Quoniam bellum videtur transferri in Bituriges, vbi assignatum est ei dotalitium vt loquuntur, vereor ne non facile percipiat fructus, qui inde ad eam redire debent, et ita fiat communium nostrarum calamitatum aliquo modo particeps. In Gallia omnia magis ac magis properant ad ruinam, quae vt acceleretur, vtraque pars conscribit militem Germanicum, vt scit Vestra Celsitudo. Sub initium superioris mensis factae fuerunt quindecim dierum induciae inter Regem et Alenconium, vt per eas inducias Regina mater colloqueretur cum Alenconio, et videret an possit iniri ratio aliqua reconciliationis inter fratres, colloquuti autem sunt prope Blesiam oppidum, quod est ad Ligerim fluuium. Sed quia oportet agere de pace eorum omnium nomine, qui sunt in


page 136, image: cs136

armis, nihil potuit tam breui tempore agi. Postea itaque actum est, vt ad eam rem fierent aliquot mensium induciae, quod quidem non improbauit Alenconius: Sed petiit vt sibi traderentur Aurelia, vrbs Biturigum et alia quaedam vicina oppida, in quibus cum suis consistere possit, interea dum de pace agitur, quod vix facturum Regem existimo. Voluit autem Rex ei concedere Blesiam, mater autem concessura erat in oppidum Vindocinense, quod non procul inde abest: Verum Alenconius respuit eam conditionem. Scribunt Regem misisse ad eum Ducem Montpenserium, vt per ipsum animum eius ad consilia pacis flectat. Misit etiam ad matrem Montmorancium, vt cum eo deliberet, qua ratione possit remedium aliquot his malis reperiri. Alenconius occupauit Romorantinum oppidum in Biturigibus, et Castrum Heraldi (Chartelerau) quod est in Pictonibus, sponte ad eum defecit. Thoraeus frater Montmorancii, qui fugit ex pugna, in qua caesi sunt Equites Germanici a Guisio, venit ad ipsum Alenconium cum quingentis Equitibus Germanis et Gallis. Guisius dicitur conualescere ex vulnere, quod in pugna accepit. Clerenantius Dux Equitum Germanicorum captus in pugna liberatus est intercessione Ducis Lotharingiae, apud quem iam est. Vltima die superioris mensis interfectus est Lutetiae in suis aedibus Praefectus custodum corporis Regis, qui apud ipsum gratia plurimum valebat. Nominabatur Le Gaz, et ex tenui fortuna euectus erat a Rege ad magnas opes in odium Montmoranciorum, cum quibus iste grauem habebat controuersiam. Rex vndecunque potest conquirit auxilia. Petiit a Pontifice Rom. vt ipsi permitteret alienare annuos redditus ducentorum millium coronatorum ex bonis Ecclesiasticis ad sustinendos sumptus belli. Petiit praeterea ab eodem Pontifice mutuo trecenta millia Coronatorum, pro quibus fideiubebit ipsi Pontifici Clerus Gallicus. Pontifex respondit se deliberaturum de concessione alienationis bonorum Ecclesiasticorum. Quantum ad pecuniam, quam mutuo petit, respondit, se per sex menses numeraturum stipendia quatuor millibus Heluetiorum, qui ipsi militarent, quibus daturus sit quolibet mense viginti millia coronatorum, sed id se facturum ea conditione, ne sine eius consensu cum Haereticis et rebellibus transigat. Misit ad Regem viginti millia coronatorum pro prioris mensis stipendio. Reuocauit Rex ex Gallia Narbonensi Staupicium, quem dicunt vix inde reduxisse centum et viginti Equites ex duabus cohortibus,


page 137, image: cs137

quas eo duxerat. In Inferiore Germania Hispani occuparunt munitionem Bommene, quae est in ea Insula, in qua situm est oppidum Zierickzee, quod aliquandiu obsiderunt, sed ab eius obsidione tandem discesserunt. Classis Hispanica haeret adhuc in Anglianeo, quod nullum habeat tutum portum in Inferiore Germania, in quem se recipiat, cum non occupauerint Hispani Zierickzee vt sperabant, quo erat Classis appulsura. Accedit et hoc, quod Geusii iam habent suas naues instructas, vt cum ea confligant. Regina Angliae agit de pace inter Hispanos et Geusios, et ob eam rem misit Nobilem Virum Commendatorem et alium ad Orangium. Rediit nuper ex Hispania Dominus d' Auerich frater Ducis d' Harschot cum literis, quibus Rex concedit Ordinibus Inferioris Germaniae liberam potestatem agendi de pace cum Orangio et transigendi, excepta tamen Religione, in qua nihil vult mutari. Promulgatum est in Inferiore Germania Edictum, quo Rex interdicit de iis qui vrbi Antuerpiensi pecuniam mutuo dederunt, ne pro vsuris plus exigant quam quinque pro centum, quamuis longe maiores pacti sint. Nondum est compositum dissidium inter veteres et nouos Nobiles Genuenses. Sperant tamen multi compositum iri intra paucos dies [reading uncertain: page damaged] Nam vtraque pars compromisit in Legatos Imperatoris, Regis Hispaniae, et Pontificis Rom. quibus permiserunt omnem potestatem abrogandi veteres leges ciuitatis, et condendi nouas, ac Rempublicam pro arbitrio constituendi, et tantum exceperunt, vt salua ipsorum libertate fiat. Legati profecti sunt Casale, quod est oppidum ad Padum in ditione Montisferrati, vt ibi ferant arbitrium: Nam is locus tanquam non suspectus est delectus ad eam rem. Oportet autem omnes Arbitros approbare eas leges, quas Genuensibus ferent: Nam est adiectum compromisso, vt si vnus ab aliis dissentiat, non obligentur arbitrio. Eo sunt progressae contentiones, vt non credam posse inter istos firmam concordiam iniri. Florentinus dicitur iniisse foedus cum nouis Nobilibus, et misisse eis subsidio tria millia militum. Videt enim de se actum esse, si Genua occupetur ab Hispanis, a quibus sibi iam plurimum metuit, et propterea munit suas vrbes magnis praesidiis. Dicunt Hispanos repetere ab eo vrbem et agrum Senensem. Scriptum est huc Warsauia, 21. diem huius mensis dictum fuisse electioni noui Regis. Hic speramus Imperatorem aut Ferdinandum eius fratrem eligendum. Itali autem non dubitant, quin eligendus sit Ferrariensis. Ego credo, quod


page 138, image: cs138

nullus iam eligetur. Ego omnia fausta et foelicia precor Vestrae Celsitudini et toti Illustrissimae Vestrae familiae. Viennae 29 die Nouembris 1575.

EPISTOLA LVI. Eidem.

ILlustrissime Princeps ac Domine Clementissime. Scribunt factas esse in Gallia inducias septem mensium, vt interea Ordines et Status Regni conueniant, et ineant rationem, qua pax et tranquillitas Regno restitui possit. Rex interea tradit Huguenotis et malecontentis La Charite, Saumeur, et Le Pont de Sec, quae tria oppida sunt ad Ligerim fluuium, qui ad quodlibet eorum est lapideo ponte iunctus. Tradit eis praeterea Niorth in Pictonibus, quod abest a Rochella vnius diei itinere, et Mesieres ad Mosam, vbi ante quinquennium celebratae sunt nuptiae Regis Caroli et filiae Imperatoris. Traditur autem Condaeo hoc oppidum, vt ibi cum suis consistat interea dum agitur de pace, et si non coalescat, possit se in Germaniam recipere, cum oppidum illud sit ad fines Regni Gallici prope Ducatum Lucelburgensem et Lotharingiam. Vt Alenconius tutus sit ab insidiis interea dum de pace agetur, habebit custodes corporis mille et trecentos pedites, et quingentos Equites, quibus ex Regio Fisco numerabuntur stipendia. Vtraque pars dimittet externum militem, et Rex numerabit Condaeo et sociis trecenta millia Coronatorum pro sumptibus, quos fecerunt in conducendo milite Germanico et Heluetico, qui iam est in procinctu, quem statim dimittent. Ipse Rex dicitur iam scripsisse ad eos, quos habet apud Heluetios, vt desinant militem conscribere. Veneti miserunt ad Regem duos ex praecipuis suis Senatoribus eo quidem praetextu, vt ei gratularentur nuptias ante nouem menses celebratas, sed reuera vt eum hortarentur ad ineundam rationem, qua pax in Gallia constituatur. Satis enim intelligunt Veneti euerso Regno Gallico, nec se nec reliquos Italos posse diu tueri suam libertatem aduersus ambitionem et potentiam Hispanorum, nisi forte vellent Turcas in auxilium vocare: Verum eiusmodi remedium esset ipso morbo periculosius. Regina Angliae metuit, si pax coalescat in Gallia, ne Hollandi et Zelandi pressi ab