10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: s001
HVBERTI LANGVETI EPISTOLAE ad JOACHIMVM CAMERARIVM Patrem & Filium editae quondam a LVDOVICO CAMERARIO Nepote, nunc recusae & quibusdam epistolis ad AVGVSTVM SAX. ELECTOREM auctae. LIPSIAE ET FRANCOFVRTI. Impensis Mauritii Georgii Weidmanni. M DC LXXXV.
image: s002
[gap: blank space]GEORGIO SCHVBARTO poeticam dicendique artem docenti in florentissima academia Jenensi eiusdemque praefecturam, quem Rectoratum vocant, iam exercenti, FRIDERICVS BENEDICTVS CARPZOVIVS.
ETsi parum honestum videri poterat, sicut liberalitatis, ita et officii genus, quod in alienis exercetur, quando non nostra offerimus, sed quae ab aliis profecta, et alterius elaborata sunt industria exhibemus: Tibi tamen spero excusatum iri meum institutum, dum HVBERTI LANGVETI epistolas iam ad Te
image: s003fero, amicitiae quae mihi tecum intercedit testes, vel si mauis fideiussores. Earum sane edendarum et auctor extitisti nobis et adiutor, ostenso thesauro insigni ad Augustum Saxoniae Electorem gloriosissimum datarum huius praestantissimi scriptoris epistolarum plurimarum; e quibus nunc paucas decerpsi, ceteris delitescentibus apud eruditos viros in Saxonicis bis terris, vbi summus vir diu vixit, et multos amicos reliquit nominis sui et prudentiae cultores.
Magna autem in isto vis ingenii fuit, iudicium acerrimum, studium verit atis maximum, candor eximius, et prudentia vere ciuilis. Quocunque enim verteret animum, aut ad quamcunque aulam a Principe suo mitteretur, omnia feliciter inuestig auit, non rumoribus fidem adhibens, sedcontracta cum praestantissimis hominibus amicitia, quam eruditio et candor facile ipsi conciliabant, in ipsa negotiorum maximorum, quorum ab istis notitiam acceperat, arcana penetrans.
Quae de ipso vere praedicari, et familiares ad Camerarios, et maiori cum cura ad Principem scriptae epistolae ostendunt: vnde limatum et exactum de maximi momenti negotiis iudicium eius cognoscitur, vt eloquentiae prudentiaeque ciuilis studiosi in iis habeant quod imitentur, et historiarum cupidi quod ipsos capiat. Etsi enim remotiores a memoria nostra sunt gestarum rerum quas tradit narrationes, iucunda tamen etiam praeteritorum et aetatem nostram supergressorum est recordatio; et felicissimi videmur nobis, si istorum impedit issimorum et plurimis cladibus insignium temporum oculis nostris
image: s004bene expressa et artificiose delineata obiiciatur imago. Quae cum in hisce epistolis occurrat, dudum autem disparuerit, nec intabernis amplius reperiatur a doctissimo varieque in republica versato viro Ludouico Camerario, anno huius seculi sexto et quadragesimo apud Frisios accurata epistolarum ad patrem et auum scriptarum editio; eam typis nostris iterandam commisi, et auctoritate tua adductus nonnullas ex magno opere ad Saxoniae Electorem Augustum (cujus consiliarii et in exteris aulis oratoris munere functus est Languetus) missarum epistolarum, quas descriptas omnes inscriniis amplissimi cuiusdam Viri latere nosti, decerpsi et subjeci. In quo negotio quanquam nihil magnopere meum et tu agnoscis et ipse sentio; tamen vt cum magnis principibus comites ejus in conclauia admittuntur, ad quae ipsisoli non pertingerent: ita si praestant issimo huic scriptori adhaererem, rectius existimationi meae consuli posse arbitratus sum, quam si e proprio ingenio et domestica supellectile aliquid depromerem, ad dignitatem harum epistolarum vix accessurum. Amicitiae etiam, quam inter nos a prima consalutatione coalitam sancte custodimus, monumentum praestare, et cultus quo Te prosequor testimonium apud alios reddere posse hunc libellum existimaui. Nam cum eximiae tuae doctrinae, quae in ciuilibus ac eloquentiae studiis pot issimum exercetur, insigne aliquod munus deberi intelligerem; pignore hoc, quod a disertissimo et assidue in republica prudenter versato viro sumseram, testari volui quantum Te colerem, et quantum
image: s005quamque libenter deberem. Vale, Vir aestimatissime, et academiam Salanam, cui nunc praees, eloquentiae ac prudentiae ciuilis historiarumque et omnis elegantioris litteraturae studiis, quod fecisti hactenus, porro quam diutissime exorna. Lipsiae, Idibus Aprilis anni M DC LXXXV.
PRAEFATIO priori editioni praemissa. ILLVSTRI AC GENEROSO DOMINO, DNO [abbr.: DOMINO] ACHATIO Burggrauio et Baroni a DONA, Consiliario Electorali Brandenburgico intimo, Domino suo plurimum obseruando S. D. LVDOVICUS Joach. F. Joach. N. CAMERARIVS.
MUltum interest, in quae tempora cujusque virtus inciderit, ex veterum verissima atque ab ipsa experientia comprobata sententia. Mea quidem non dicam virtus, cum a vanae glotiae ambitu semper alienus fuerim, sed vita et functio in omnium periculosissima sane incidit, quae recte cum Apostolo
image: s006appellare possumus [gap: Greek word(s)] . Admodum iuuenis veluti in vastum oceanum negotiorum publicorum coniectus fui. Vix ex Italia redieram, cum absumto Spirae Nemetum in iuris practicistudio non longo temporis spatio, Noribergam ad patrem meum Joachimum Camerarium Medicum [gap: Greek word(s)] excurri, vt ab eo impetrarem in Galliam proficiscendi licentiam, cujus regni perlustrandi magno tum tenebar desiderio. Sed forte accidit, vt ille a Serenissimo Electore Palatino Friderico IV beatae memoriae, valetudinis suae caussa Neagoram in superiori Palatinatu euocatusme secum adduceret. Statim optimus Princeps, postquam me allocutus est, clementissimo affectu expetiit, vt conditionem in ipsius aula in consiliariorum Heidelbergensium numero acciperem. Igitur ab illustri Domino Comite Joachimo Ortenburgico, et nobilissimo Domino Georgio Ludouico Hutteno, magnis viris, illo Praefecto Ambergensi, hoc aulae Electoralis Magistro, et cum patre meo et mecum quoque de voluntate et jussu Celsit ipsius ea de re serio actum fuit. Cumque pater meus Celsitudini ipsius gratificari cuperet, nec ejus sententiae ac votis reluctari fas mihi esset, ita factum est, vt omisso de Gallico itinere consilio, paulo post in summo Palatinatus dicasterio Adsessoris munus mihi delatum fuerit. Verum illico legationibus obeundis et negotiis Reipublicae destinatus, saepius iis, quam forensibus curis impli atus sum. Itaque anno MDC cum Spirae Ordinum Imperii deputatorum, vti vocantur, conuentus institutus esset, in quo etiam Reuisorium de quibusdam a Camera Imperiali latis sententiis judicium exerceri debuit, inter nonnullos alios consiliarios Palatinos ego quoque fui adhibitus. De ejus judicii ordine et modo cum disceptaretur, statim in ipso limine magna et vehemens incidit inter Romano Catholicos et Protestantes [gap: Greek word(s)] . Nam inter caussas reuidendas erant quattuor
image: s007sententiae pro monachis quibusdam, etiam exteris, et ab ordinariorum in Imperio iurisdictione exemtis, a Camera Spirensi in damnum Protestantium pronunciatae: quibus his mandabatur, vt monasteria, quae longo jam tempore conuersis in pias caussas eorum reditibus possederant, cum fructibus perceptis et percipiendis monachis istis restituerent. Ea res cum in constitutionis pragmaticae de pace religionis inter Ordines et Status Imperii sancitae interpretationem incurreret, et infinita praejudicia secum traheret, petierunt Protestantium legati, vt quattuor illis caussis sepositis, et ad totius Imperii comitia, in quibus solis et leges ferri et harum discussiones fieri possent, rejectis, in caeteris omnibus ad promouendam justitiam publicam deputati progrederentur. Sed maluerunt Romano Catholici cunctas reliquas reuisionum caussas, quae satis multae fuerunt, cum totius in Imperio justitiae justitio in hodiernum usque diem prorsus indecisas relinquere, quam quattuor tantum adeo Protestantibus exitiosas, donec aequabili et amicabili compositione lis illa dirimeretur, tantisper sufflaminare. Ex quo manifestum fuit, non illas quattuor tantum, sed in vniuersum alias similes atque adeo infinitas ipsos tunc attendisse, atque ita totam cunctorum Protestantium salutem in summum discrimen conjectam fuisse. Quod res ipsa etiam post, anno MDCXXIX in mediis armorum flammis satis superque ostendit; vbi eo fine edictum Caesareum de restituendis bonis ecclesiasticis contra Protestantes publicatum, atque ex eo nouum in Imperio bellum excitatum fuit. Sed redeo ad me et meum institutum. Post primum igitur illum conflictum Spirensem, insecuta sunt comitia Imperii Ratisbonensia annorum M DC III, MDCIIX et MDCXIII. In his cum meae quoque partes fuerint, et in posterioribus quidem duobus in Protestantium peculiaribus congregationibus in dirigendis actionibus non postremae, semper
image: s008illae aliaeque acerbae disceptationes cum Pontificiis recurrerunt; vnice hoc illis vbique agentibus, vt numero fuffragiorum, quae plura semper penes ipsos sunt, Protestantes superatos pro suo libitu deprimerent, atque ita re ipsa tandem de statu suo dejicerent. Itaque bina etiam illa, quae dixi, comitia infelicem habuerunt exitum. Praetereo nunc conuentus alios quamplurimos Electorum Imperii, siue inter se, siue in electione Romanorum Regum celebratos, vt etiam circulorum et vnitorum Protestantium, quibus omnibus per spatium viginti et plurium annorum interfui. Praetereo denique legationes ad Imperatores et Reges exteros, tum ad Electores, Principes, et Ciuitates Imperii, pene infinitas. Vix enim omnes actiones publicas, quae maximis cum curis, vigiliis, laboribus ac periculis mihiex officio et fide muneris mei incubuerunt, enumerare possem: sic vt vere dicere mihiliceat, vitam meam perpetuam peregrinationem fuisse, quae tandem in exilium desiit, in quo etiam nunc per annos XXV vitam transigo. Non autem velim haec a quoquam ita accipi, ac si ostentandi animo de me ipso magnifice aut loquar aut sentiam, cum meam tenuitatem lubens agnoscam; sed hoc potissimum commemoratione ista demonstrare volo, cum in illis siue conuentibus, siue legationibus, pro libertate Imperii, etpro conseruatione ac salute Protestantium, quoad religionem et statum ipsorum, saepius ex jussu et praescripto Dominorum meorum, multa mihi dicenda faciendaque fuerint, quae aduersae parti displicuerunt, fieri aliter non potuisse, quam vt in multorum inuidiam et odia incurrerim.
Secuti sunt tandem motus Bohemici, quibus caussam dederunt monachales intemperiae, quae rescisso Rudolphi II Imperatoris diplomate Majestatis Ordinibus regni euangelicis concesso, saeuum bellum conflarunt: de quo cum extent et Bohemorum apologetica et aliorum scripta historica, nunc multa
image: s009recensenda non sunt, maxime ad Te, illustris ac generese Domine, cui tota caussa cum omnibus suis principiis, momentis, circumstantiis atque euentibus omnium plenissime est perspecta et cognita. Prudenter autem distinguit Polybius inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] bellorum. [gap: Greek word(s)] belli Bohemici sacerdotum zelus fuit; [gap: Greek word(s)] Germanici belli arrepta fuit ex Bello Bohemico. Sed in bellis fere omnibus verae horum causlae occultantur, et obtenduntur praetextus ab iis plerumque longe remoti, vt factum est in bello Smalcaldico, et hactenus factum est in bello Germanico vsque in hodiernum diem. Nam qui illud instruxerunt et gesserunt, publice dulce justitiae et pacis nomen semper in ore habuerunt; an etiam vnquam in corde habuerint, nouit Deus [gap: Greek word(s)] . Quantum autem ad Bohemicum bellum attinet, cum jam illud commotum esset, hoc sane aperte dico, et conscientia teste vere dico, Serenissimum Electorem Palatinum Fridericum V statim ab exordio illius incendii nihil magis compluribus legationibus et scriptis continuo litteris serio egisse, quam vt mature illud extingueretur, antequam latius serperet. Sed cum nihil proficerent, neque illius, neque aliorum salutares intercessiones et fideles ad moderationem subjectiones, impedire profecto non potuit, quominus proceres Bohemiae in extremo suo discrimine extrema quoque consilia veluti ex desperatione quadam arripuerint. Verissimum autem est, cuncta bella, quibus hoc infausto seculo nostro Christianus orbis concussus est, a persecutionibus religionis caussa susceptis originem suam traxisse. Vnde Fridericus, non vt regna ambiret, sed eo fine, vt Bohemicum populum fere oppressum eseruitute, si posset, eriperet, regnicolarum vota et suspiria non omnino rejicere voluit. Non sane vnquam se ingessit, sed vocatus est multis procerum obsecrationibus. Non vi, sed pacifice in regnum ingressus est. Non ipse arma in Bohemiam intulit, sed
image: s010ea jam vltra annum inuenit circumlata ab vtraque parte belligerantium. Nam quod innocenti Principi calumniatores in scriptis famosis impingunt, ac si prensationibus et malis artibus regnum Bohemiae diu ambiuerit, et consiliariis ejus imputant, quod suis persuasionibus ad coronam illam acquirendam eum impulerint, id mecum omnium optime ex certa scientia, illustris Domine, nosti esse falsissimum. Nam et ipsum scimus facta jam electione inprimis fuisse anxium et ancipitem, inter preces ad Deum assiduas; et cum primum illa Ambergae in superiori Palatinatu ei per missum a Bohemiae proceribus nuncium significata fuit, ne vnum quidem ex consiliariis secretioribus penes ipsum suisse, plerisque, atque adeo me quoque, in conuentu Francofurtensi occupatis, cum Ferdinandus II in Regem Romanorum electus fuit. Duo tantum ex vnitis Principibus Ambergae tum ipsi adfuerunt, quorum consilio vsus electionem tandem admisit: quos nunc nominare nolo, quia jamdudum defuncti sunt, vt alias hujus mei consilii caussas nunc praeteream. Per consiliariorum autem litteras, Francofurto tum scriptas, Fridericus ne temere quid praecipitaret, sed vt rem tanti momenti cum cognatis Regibus et Principibus conferret, monitus fuit, quod et ipse sedulo fecit. Ex iis plerique electionem oblatam minime repudiandam censuerunt. Ipse Rex Britanniae Jacobus quo respexerit, et quantum in toto negotio praesertim ad Hispanicos ministros simularit et dissimularit, quae nonnunquam de bello, nonnunquam de pace et matrimoniis agitauerit, Tibi, si cuiquam alii, est exploratissimum. Sic tandem Fridericus continuis Bohemorum precibus et saepius iteratis contestationibus permotus, et quibusdam Principibus eum instigantibus, [gap: Greek word(s)] in Bohemiam venit, non propria sane ambitione, sed miseratione oppressorum inductus, persuasus denique in electiuo regno liberam et legitimam electionem
image: s011regnicolas habuisse. Satis enim intellexit, non ad nuptias se proficisci aut delicias, sed ad curas, labores et maxima pericula. Sed nolo hac in re esse prolixior. Nam quae postea acciderunt, et quantum ex infausto casu praelii Pragensis animi etiam illorum immutati sint, qui antea a studio pacis, a quo alienus non erat, illum dehortati fuerunt, commemorare non libet, tum quia tristia, tum quia tibi sunt notissima. Sunt autem adhuc in vtriusque nostrum manibus monumenta, quibus, quae dixi, liquido probare possemus. Sic autem in vita humana comparatum, et omnibus seculis in rebus arduis comprobatum est, vt ab euentu de caussa judicetur, non ex consiliis, quamvis ea ad bonum finem, bono animo suscepta et prudenter instituta fuerint: imo qui ea antea probarunt et promouerunt, si successus non respondeat, statim resiliunt, et neglecto etiam amicitiae et foederum jure iis accedunt, quos fortuna respexit, quamuis indignos. Ii autem omnium maxime execrandi sunt, qui inique oppressos conculcant, adeoque naufragos spoliant; quod sane faciunt, qui aliis occasione caussae Bohemicae sub justitiae praetextu in Germania per vim erepta, mala cum conscientia retinere, et insuper injustitiam suam ex miserorum ruina et infortunio defendere conantur. Hoc sane si vlli vnquam Regum aut Principum contigit, profecto in se Fridericus expertus est, ab iis praecipue, de quibus optime fuit meritus. Ego quidem pro jurejurando, quo Domino meo deuinctus eram, deserere illum honeste non potui; sed in aduersis quoque ipsi fidem probare studui: atque ita bonis meis omnibus exutus ipsum exulem, ego, quoque exul, in Belgium secutus sum. Sed Deo sit laus atque gratiarum actio, quod in hoc tam diuturno exilio meo nihil mihi vnquam defuit vel ad honorem vel ad vitam commode transigendam in hunc vsque diem; atque ita longe meliori conditione vixi in exilio, quam infiniti alii, qui in patria sua manserunt exactorum
image: s012immanitati et militum insolentiae expositi.
Intercesserunt interea de pace et reconciliatione Friderici apud Caesarem cum Galliae tum Daniae Regum legati; Vnitorum quoque et aliorum Principum supplicationes et preces accesserunt; inprimis publice Regis Jacobi pacis et restaurationis Domus Palatinae multiplex conatus: qui adeo generum suum, vt sopplex Caesari se sisseret, solenni instrumento ipsius propria manu subscripto et ad illum misso obligauerat, persuasus tanta submissione et obedientiae stipulatione leniorem se redditurum hujus animum, et secutura alias atrociora bella amoliturum esse. Verum nullum locum inuenerunt illae submissiones et moderata consilia, aut Regum Principumque prudentissima monita: sedinitis jam ad aliorum ambitionem et emolumenta priuata pactis conuentis, blandiente etiam victoribus aliquamdiu fortuna, oleum simul igni injecerunt sanguinarii presbytero-monachi, non Jesu Christi, sed Martis et Vulcani socii, qui sub larua religionis, facta de extirpandis in Imperio Protestantibus certa spe, inflammarunt Caesarem et Romanae formulae addictos Principes, vt repudiatis necessariis tempestiuae pacis mediis, saeuissimi belli ciuilis dubium semper et periculosum exitum praetulerint. Hi igitur monachi, non minus quam olim in populo Judaico Pharisaei et Zelotae, nostro tempore inter Christianos, Reip. vniuersae perniciem et prope interitum accersiuerunt, quem nunc proh dolor ante oculos nostros cernimus. Hi profecto sunt nostri hujus nouissimi seculi Sophistae, quos non Plato, sed doctor gentium graphice describit beatus Apostolus, quod sint homines sui amantes, auari, gloriosi, superbi, maledici, [gap: Greek word(s)] , habemes speciem pietatis, sed qua vim et virtutem hujus tollant, qui non tantum irrepunt in familias, et in laqueis superstitionum captiuas ducunt mulierculas, sed etiam
image: s013regum ac'principum conscientias. Hi sunt, qui sicas tragicas ostentant, qui puluerarias artes norunt, ac regum parricidia docent et perpetrant. Hi sunt, qui pharisaico plagio divitum filios parentibus eripiunt, qui pinguium haereditatum aucupia exercent. Hi sunt, qui rescissis regiis instrumentis et juramentis Bohemicum bellum conflarunt, et arrepta ex illo occasione, bella bellis, incendia incendiis, et sanguinis prosluuia in hunc diem miscuerunt et cumularunt in miserrima patria nostra Germania; et interim in coenobiis suis tripudiantes [gap: Greek word(s)] Ilii repraesentarunt, vt olim fecit Nero in vrbis Romae incendio. Sed mirum hoc non est, cum quotidie suos discipulos exerceant in agendis comoediis et tragoediis, ipsr interim histrioniam facientes in vniuerso mundo. Hisunt, qui in postremis Imperii comitiis, spreta calamitate totius Christiani populi, omnem cum Protestantibus pacem et amnistiam publicis scriptis dissuaserunt, et sanguine rubricatis libellis Marti litarunt. Hi sunt, qui jamdudum ducto veluti circino delineata et decretoria facta fuisse bella in Protestantes palam jactarunt; qui demonstratione quadam geometrica euincere et persuadere suis Catholicis conatisunt certas et ineffabiles ex his bellis ciuilibus contra Haereticos (quo nomine cunctos Protestantes intelligunt) ex longo proposito gestis vtilitates, ad quas tot millium etiam Pontificiorum interitus minime aestimandus, et tot regionum quoque Austriacarum et Episcopalium deuastationes ne comparandae quidem sint. Sunt talia eorum truculenta scripta in omnium pene manibus. Et mirum esset, si vnanimi consensu cuncti Romano-Catholici ad pestem adeo exitialem ex Romano Imperio, sapientissimae Venetae reipublicae exemplo, eiiciendam conspirarent? Nam quamdiu erunt et tolerabuntur in visceribus miserrimae nostrae patriae funestae istae Harpyiae, nulla vnquam secura et diuturna pax, nulla inter Romano-Catholicos
image: s014et Protestantes speranda est sincura et duratura concordia. Et quidem in hanc sententiam mecum concurrere non hos tantum omnes, sed ex illis quoque non paucos existimo; quod re ipsa iam experti sunt, principia illa geometrica adeo sanguinolenta, nimis periculosa et luctuosa sibi in primis fuisse. Sed quo me abripuit ex publica calamitate conceptus dolor, adeoque iusta indignatio? Verum mihi veniam daturos esse spero omnes bonos qui mecum praesentem ruentis reipublicae afflictissimam faciem ex veris rerum caussis et prima ejus origine, vt par est, agnoscunt et deplorant.
Nunc reuertor ad me et propositum. Tot annis, vt dixi, Domui Palatinae addictum, tandem anno MDCXXVI maximus et gloriossimus ille Rex Suecorum, Gustauus, immortalis memoriae, cum bona Principis, Domini mei, voluntate, ad secretiora consilia sibi clementissime adsciuit, meaque in negotiis apud celfos et praepotentes Dominos Ordines Generales Foederati Belgii gerendis vsus opera, etiam legati ad illos ordinarii nomine ac titulo me dignatus, et singulari regia gratia ac beneficentia liberalissime prosecutus est, donec tam illustre et omni splendore ac gloria coruscans lumen iratus Deus ingrato orbi funesta morte eripuit; cuius adeo lamentabilis casus nunquam sine luctu et lacrymis meminisse possum. Possem autem in laudem summi Regis multa proferre, quae ex veritate mihi comperta sunt. Sed cum epistolam nunc scribam, non panegyricum, et historici illo officio rectius ad posteritatem defuncturi sint, denique rerum magnitudo a gloriosissimo illo Heroe gestarum vires ingenii mei longe superet, satius esse duco, de tanto Rege potius nunc silere, quam pauca dicere, vt olim de Carthagine dixit Sallustius. De me vero ipso, et num probe ac fideliter legati munere per annos fere XVII defunctus sim, vt multa commemorem, modestia mea non patitur, et agnitio imbecillitatis
image: s015meae aurem mihi vellicat. Satis est, optimo maximoque Regi, dum vixit, et post eius obitum serenissimae eius Filiae, potentissimae Reginae, quae nunc rerum potitur, tum illustrissimis Regni Senatoribus, pro batam fuisse diligentiam, fidem et assiduitatem meam; et praeclara de his mihi ab iis data testimonia sufficiunt. Serenissima illa est Regina, Domina mea clementissima, quae paternis virtutum et magnanimitatis vestigiis, cum summo suo splendore et omnium bonorum applausu, singulari constantia insistens, Dei etiam altissimi benedictionem in summa hactenus felicitate rerum supra aetatem prudenter et fortiter gestarum continuo sensit; quae vt ipsius Regiae Maiestati sit perpetua, et vt mox non minus quam ex partis bello victoriis et triumphis, tandem ex reddita orbi Christiano per comunem et securam pacem quiete et tranquillitate aeternam sibi gloriam acquirat, toto deuotissimi animi pectore exopto. Me quidem ipsius Regia Maiestas maximo affecit beneficio, (quod gratissimo animo agnoscam et praedicabo quamdiu vixero) quod senectutis meae et exantlatorum laborum ratione benigne habita, ab onere legationis me id vnice et submisse expetentem clementissime exemit, et Consiliarii secretioris titulo vltro honoratum annuo stipendio ad vitae meae dies liberaliter prosequitur; vt nunc possim in honesto otio quod reliquum est vitae tranquille transigere;
Sicut fortis equus, spatio qui forte supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectu' quiescit.Nam ingenue fateor, nunc in prouecta, sedleni ac placida aetate, quam ad annum vsque LXXIV misericordis Dei gratia produxi, mihi videor primum coepisse viuere, cum procul a negotiis ac turbis, vnice rebus diuinis et de morte meditationibus et libris meis, vt amicis qui mihi non adulantur, libere mihi vacare et frui licet; et interdum in vicino
image: s016rure inter flores et arbores recreare senilem animum. Totum enim reliquum anteactae vitae meae tempus in perpetuis curis, molestiis, laboribus, angoribus, peregrinationibus ac crebris periculis consumsi.
Accesserunt ad alias aduersitates etiam viperarum ex stygia palude virulenti sibili et afflatus, hoc est, famosi calumniatorum sparsi in me libelli, multis mendaciis, convitiis et scurrilibus maledictis repleti. Sed cum existimationem illi meam laedere non potuerint, bona conscientia contra ipsorum criminationes mihi praebente testimonium, et liuor atque odium semper sequantur virtutem, vt corpus umbra, idcirco forti animo illorum cerbereorum canum latratus spreui, cum etiam Deus vlturus sit bellorum auctores et flabella; qui vt suas exitiosas machinationes et cruenta consilia calumniarum nebulis inuoluant, et sua probra operiant, innoxiis per summum scelus ea affingere solent, quae nunquam iis in mentem venerunt, nedum ut fecerint. Et haec quidem commemoro, non vt de me ipso gloriari velim, quod a me procul esse cupio; verum vt saltem posteritati constet de innocentia et integritate mea, atque a posteris meis deuoluatur macula, quam atri et obscuri quidam ex foedo monachali fornice nebulones, mihi conati sunt aspergere. Nam quod illi in me carpunt, id boni laudant, nempe seruatam constanter fidem in vtraque fortuna, et officium in functionibus meis sedulo praestitum, pro dignitate et iuribus Principum quibus deuinctus fui, in peragendis demandatis mihi negotiis. Hoe enim vnice in meo munere spectaui, atque in cunctis actionibus publicis, quarum pars magna fui, (quod citra iactantiam dictum sit) fideliter ac studiose conatus sum, vt Imperio Germanico et eius Ordinibus conseruaretur maiorum virtute parta libertas, et pulcherrima illa harmonia, quae in legum fundamentalium obseruatione et vigore consistit, qua paulatim fatiscente
image: s017et labascente, veluti aedificio cuius [correction of the transcriber; in the print cuiu] compages dissoluuntur et columnae euertuntur, magnae illius molis tandem ruina pene subsecuta est, quam nunc conspicimus et cum dolore lugemus. Nam vera esse, quae dissero, nunc adeo ipsi de pace instituti Monasterii et Osnabrugae tractatus ostendunt, in quibus tantopere laboratur, vt conuulsa et corrupta in vniuerso statu politico, cum per restaurationem legum fundamentalium et constitutionum Imperii, tum inprimis per aequalis iustitiae sinceram administrationem, in integrum restituantur: quo opus non esset, si integra mansissent. Sane vt in tuto collocaretur Protestantium Principum ac Ciuitatum religio ac incolumitas, contra aduersae partis continuas turbationes, mihi praecipuae semper curae fuisse, vt ingenue fateor, sic testari possunt ex illorum ordine omnes, qui rebus gestis interfuerunt, quamuis pauci horum sint superstites. Hinc in multorum odia et insectationes incurri, et tandem damna rei priuatae magna perpessus, ipsum etiam exilium, sed aequissimo semper animo, pertuli, Sed cum similem fortunam nonnulli etiam Principes experti sint, quorum iugulum per Friderici latus petitum fuisse demonstrarunt subsecuti euentus, multo minus mirum est, illius quoque ministros multis periculis et criminationibus per iniquitatem temporum objectos fuisse. Grassantium vero latronum in meam famam acerbitatem non tam aegre tuli, quam adhuc laetor me displicuisse illis, qui ex [gap: Greek word(s)] religionis, tam immane excitarunt in carissima patria nostra incendium quod in hunc diem nondum extingui potuit. Verum de hac renunc plura verba non faciam, cum iam ante plures quam XX annos edita pro me publice Apologia sycophantarum mendacia et falsi crimina solide reiecerim; quam etiam insecuti bubonum ex claustris diri vlulatus euertere non potuerunt: magnis et cordatis viris, etiam Regibus et Principibus mihi fauentibus,
image: s018et illorum nefandos et infaustos conatus exsecrantibus. Demonstrarunt etiam alii praestantes et nobiles viri suis accuratissimis scriptis, contra vanissimam garrulitatem et ineptissimas nugas, quibus malae caussae patroni me innocentem et alios bonos viros diffamare non erubuerunt, rerrum gestarum veritatem et consiliorum pro bono publico sinceritatem: et luctuosi euentus hactenus re ipsa comprobarunt, non ex caussa Bohemica, praelio Pragensi finita, sed ex priuata quorundam ambitione, et a male sanis sanguinemque piorum sitientibus hominibus, religionis potissimum caussa suscepto et tamdiu continuato lamentabili et funesto hoc bello in Imperio, rempublicam in extremum discrimen coniectam; et non tantum exteros Reges irritatos attractosque in Germaniam, sed ipsos adeo Turcas ad arma in Christianos, in tot partes diuulsos et mutuis cladibus fractos, mouenda inductos fuisse.
Caeterum vt omissis his tristioribus ad praesentem tranquillae vitae meae statum redeam, non profecto in hoc honesto otio meo prorsus otiosus sum. Nam inter alias litterarias delicias, collegi multis voluminibus ingentem numerum epistolarum a claris doctisque viris, tam Theologis quam Politicis omnium nationum superioris seculi, propriis ipsorum manibus exaratarum; inprimis ad vtrumque Joachimum, auum et patrem meum p. m. Camerarios, vt et ad alios eruditos complures, qui illa aetate floruerunt. Quod si quis forte puerilem in hac parte ludum ludere me putet, facile feram, et adagii dictum in me quoque lubens agnoscam, [gap: Greek word(s)] . Possem tamen me, si res exigeret, tueri aliorum exemplis, qui non minus [gap: Greek word(s)] magnorum virorum se delectarunt, et in eo studio amicorum ope et liberalitate libenter vsi fuerunt. In iis vnum saltem nominabo illustrem Joannem Vincentium Pinellum, Genuensem patricium, virum nobilitate generis, virtute
image: s019et eruditione celebrem, et omnibus pene sua aetate claris viris amicum, quem vere T. Pomponium Atticum sui aeui fuisse quis dicere posset. Is vt bibliothecam instructissimam, cuique fere nulla alia in priuata aliqua, quamuis illustri et diuiti, familia, in Europa par fuit, sic etiam talium monumentorum insignem thesaurum habuit, ad quem Josephus Scaliger, et alii docti viri, symbolas suas contulerant. Cum vero singulari necessitudine parenti meo p. m. coniunctus vixerit, (quod innumerae ejus ad hunc, quas habeo, epistolae ostendunt)ego vero familiariter ei adolescens Patauii notus fuerim, honorificam tanti viri memoriam hoc loco me fecisse non puto praeter decorum esse. Eius vero bibliotheca, tum thesaurus ille litterarius magni pretii, cum in regnum Neapolitanum post ipsius mortem ad gentiles eius transferri debuit, in infausta nauigatione magna ex parte aliisque variis casibus interiit; vt haec et alia multa de Pinello cognitione dignissima in ejus vita retulit doctissimus Paulus Gualdus, Patricius Vicentinus. Ad me quod attinet, fateor profecto, me in legendis et considerandis sanctorum bonorumque prisci aeui candore et integritate eximiorum virorum epistolis, summam voluptatem percipere. Nam quod est in veteri versu, [gap: Greek word(s)] , idem omnino statuendum est de epistolis, in quibus, cum non erubescant, saepius majori confidentia expromi solent animorum motus et affectus, quam in familiaribus colloquiis. Itaque cum tantorum virorum litteras lego, quorum animas nunc in aeterna luce et beatitudine esse statuo, non tam ipsos coram intueri ac audire mihi videor de pulcherrimis rebus mecum disserentes, quam me ad eandem felicitatem euocantes; ut eo indies in me crescat majus desiderium [gap: Greek word(s)] . Habeo penes me inter ejusmodi [gap: Greek word(s)] quadringentas, aut forte plures, sanctissimi et de republica tam litteraria
image: s020quam ecclesiastica optime meriti viri, Philippi Melanchthonis (cujus placidissima anima in coelis intuetur gloriam ineffabilem Dei et Domini nostri) ad varios tam Theologos quam Politicos scriptas epistolas, nondum in publicum editas. Illas vt in lucem producerem, saepius me et quidem vehementer adhortatus es, illustris et generose Domine, nec in me vnquam mora fuit, quin lubens gratificarer honestissimis tuis desideriis. Sed vix reperiuntur nunc typographi, qui hujusmodi scripta velint excudere. Verissime alicubi ipse Philippus Melanchthon in quadam ad Amicum epistola scripsit: ferreum hoc hominum genus esse, nec publicis commodis, nec dignitate rei litterariae moueri, sed pulcherrimum artificium tur pissimi quaestus studio contaminare. Non tamen hoc dictum velim de omnibus, sed de iis tantum, de quibus Philippi querela etiam nostro tempore juste potest repeti. Spero tamen optimi et humanissimi viri, Domini Georgii Summeri, Dantiscanae Ecclesiae orthodoxae ministri fidelissimi, communis amici nostri opera, me vel ad boream vestram tandem hanc commoditatem inuenturum, si illa in his mercurialibus locis mihi contingere non poterit. Habeo inter alia duo volumina epistolarum Wolfgangi Zindelini Constantiensis, quibus ad patrem meum p. m. ab anno 1573 vsque ad annum 1591 ex Venetiis continua serie copiose et prudenter scripsit, quae tum temporis fere in toto terrarum orbe gesta sunt, genere dicendi tam eleganti, vt ad Ciceronis imitationem quam proxime accessisse videatur. Is olim Christophori Principis Palatini, optimi Electoris Friderici III filii, qui in campo Mouacensi non procul a Neomago contra Hispanos fortissime pugnans occubuit, ephorus fuit. Extat autem inter Epistolas illustrium et clarorum virorum vel a Belgis vel ad Belgas superiori seculo scriptas et Lugduni Batauorum anno 1617 editas, in II centuria,
image: s021prima ad Dn. Zindelinum a nobilissimo viro Adriano Mylio (qui diu Praeses supremae in Hollandia curiae anno 1590 Hagae Comitis ex apoplexia obiit) Spirae Nemetum 25 Februarii anno 1573 exarata: in qua optimi illius Electoris Friderici III praeclarum de Zindelino extat elogium, et inter alia hoc quoque recenset, dixisse sibi Electorem, quod si ex Italia ad se ille rediisset, se in consiliariorum suorum numerum eum, vt bene de se et filio suo meritum et dignum eo munere, recipere voluisse. Ipse autem Mylius multis Zindelinum laudibus eximiae virtutis et eruditionis in sua illa epistola exornat. Facit etiam eius honestam mentionem, et quod in Italia ei soli se aperire ausus fuerit, Paulus Merula in praefatione sua ad lectorem, ad fragmenta Q. Ennii. Ipse quidem vir bonus et otii honesti potius quam aulici strepitus amans, diu Venetiis mansit, per aliquot annos in ea ciuitate a serenissimo Electore Saxoniae Christiano I liberaliter sustentatus; sed tandem in Germaniam, et post hujus obitum Heidelbergam rediit, cum quidem eo tempore magna in aula Saxonica mutatio incidisset. Fridericus IV Elector Palatinus in ipsa arce et ausa eum secum in pretio habuit, accuratis ejus et prudentibus sermonibus plurimum delectatus, vbi gratus certe fuit omnibus. Ego vero reuerenter ipsum colui, atque ideo hic eius honestam mentionem facio: quamuis dubitem, an, illustris Domine, illum adhuc Heidelbergae videris ac noueris. Excessit enim anno M DC I ex Palatinatu, omnibus insciis, panico quodam terrore siue potius atra melancholia ex caussis mihi non ignotis correptus, et in Heluetia Vitoduri consedit, ac in extrema senectute, cum antea caelebs vixisset, ducta ibi vxore, tranquille mortuus est. Patri meo p. m. et mihi inprimis fuit amicissimus, sic vt hoc loco et hac occasione probare voluerim postumae eius memoriae gratam mentem, et quod hanc narrationem tibi non iniucundam
image: s022esse futuram existimauerim. Habeo et alia eius generis, vt dixi, quamplurima [gap: Greek word(s)] : duo etiam magna volumina Joannis Cratonis, trium Imperatorum archiatri, in quibus non tantum sunt multa philosophica et medica summae eruditionis, sed complura etiam de rebus tam theologicis quam politicis memorabilia, et constat, quanti illum virum Philippus Melanchthon et Joachimus Camerarius senior fecerint. Meus vero Pater aliquot annis Vratislauiae cum illo vixit, et principia artis medicae ab eo hausit, perpetuo vt parentem coluit, et ductum cius et consilia secutus, in assidua aegrotorum cura praeclaram laudem, etiam apud principes viros multos, inprimis apud Electores Palatinos et Saxoniae, vt alios praeteream, consecutus est. Ex iis igitur monumentis, quae in hoc senectutis meae commodo secessu et in honesta oblectatione ingenii cum voluptate aliqua collegi, adhibito delectu, quaedam cum vtilitate multorum, vbi volente Deo feliciora erunt tempora, siue a me siue post mortem meam a filio meo publici iuris fieri poterunt.
Cum autem, illustris ac generose Domine Baro, ad thesaurum illum meum ipse quoque nonnulla contuleris, et ad publicationem litterarii huius boni mihi eunti saepius calcar addideris, volui nunc saltem aliquod eius specimen tibi exhibere, et nomini fauorique tuo commendare; nempe Cl. V. Huberti Langueti Burgundi ad auum patremque meum non adeo multas scriptas epistolas. Nam longe plures ad ipsos exaratas fuisse, sed deperditas, scio, siue incuria aut alio infortunio amissas. Quantus autem vir fuerit Languetus, etsi omnibus, qui et litteras coluerunt et superioris seculi res compertas habent, notum sit, tamen nomen eius et memoriam veris testimoniis ipsius virtutis, doctrinae, sapientiae et multiplicis experientiae ad omnem aeternitatem consecrarunt, inprimis Philippus Melanchthon in multis scriptis suis, Joachimus Camerarius in narratione
image: s023de Philippi vita, tenerrimo vero cum affectu nobilissimus vir Philippus Mornaeus Plessiacus in praefatione libri sui de veritate religionis Christianae, et amplissimus Praeses Dn. Jacobus Augustus Thuanus in libro Hist. 74. Natione Gallus, sed animi candore, fide, cultu et moribus vere Germanus fuit; et cum maiorem partem vitae suae prouectioris apud Melanchthonem Witebergae, aut Lipsiae apud Camerarium, nisi quando in peregrinationibus fuit, transegerit, omnium in ore illis locis fuit vulgatus versiculus: Optimus Hubertus, melior quo nemo repertus. Perlustrauit autem totam fere Europam; inprimis Italiam, Galliam, Hispaniam, Hungariam, Sueciam et Poloniam; et vere [gap: Greek word(s)] . Qua autem occasione ex Italia in Germaniam ad Melanchthonem venerit, ipse recenset epistola XV huius libelli priori parti inserta; et plura etiam de illa auus meus p. m. antedictae narrationi suae inseruit. Illa profecto memorabilis est, et clarum pietatis in eo viro singularis et veritatem coelestem percipiendi flagrantis desiderii indicium exhibet; cum in mediis regni pontificii tenebris, atque adeo in ipsa Italia, de cunctis fidei Christianae capitibus, inprimis vero de S. Eucharistia tum feruentibus in Germania certaminibus, adeo fuit sollicitus. Verum de illis omnibus Philippus Langueto intima sui pectoris sensa aperuit, vt vterque in simplicitate sincerae fidei, cum Apostolorum et primitiuae ecclesiae doctrina consentiente acquieuerit, eta nouis puriori antiquitati incognitis, illa aetate per contentiosos quosdam theologos excogitatis, et ad turbandas ecclesias inuectis dogmatibus, semper abhorruerit. Neque enim obscurum, et a CL. Peucero aliisque accurate demonstratum est scriptis publicis, quae in eucharistica illa controuersia post accuratiorem
image: s024cum Oecolampadio disquisitionem Philippi fuerit sententia, quam vsque ad pium suum obitum constanter retinuit; quamuis eam non omnibus promiscue [gap: Greek word(s)] , certo suo consilio vsus, aperuerit. Cum contentiosis vero theologis de illo argumento rixari publice nunquam voluit. Semper enim prouocauit ad doctorum et piorum virorum colloquia, aut ad communes synodos, in quibus non daretur locus sophisticis altercationibus. Vt vero ad rem redeam, tanta profecto est vis veritatis, vt ipse Erasmus Roterodamus, alioquin saepius [gap: Greek word(s)] , in quadam ad Bilibaldum Pirckheimerum Senatorem Norimbergensem celeberrimum scripta epistola ingenue fassus sit, quod sibi non displiceret Oecolampadii de Eucharistia sententia, nisi obstaret consensus Romanae ecclesiae. Nec enim se videre, quid agat corpus insensibile, nec vtilitatem allaturum si sentiretur, modo adsit in symbolis spiritualis gratia. Haec enim sunt Erasmi verba. Nam vt ille perspicacissimo ingenio fuit, ita recte animaduertit, Oecolampadii doctrinam planam, simplicem et puram, vtpote verbi et menti Christi proximam, inprimis cum Pauli interpretatione de spirituali [gap: Greek word(s)] congruere, et denique vetustiorum Patrum testimoniis constanter confirmari. Itaque cum ea sit non tam Oecolompadii, quam veteris Ecclesiae orthodoxa sententia, mens pia cum summa consolatione et certitudine salutis suae in illa potest acquiescere; sic vt minime opus sit, ad carnales cogitationes vrgeri fidelium mentes de rebus spiritualibus et coelestibus, quae sola, pura et exquisita fide, [gap: Greek word(s)] accipiuntur, vt alicubi praeclare Cyrillus ad obiectiones Theodoreti monuit. Nam profecto quae sequioribus temporibus a Scholasticis per philosophicas speculationes, s. de [gap: Greek word(s)] exortae et ventilatae sunt nouae prorsus et periculosae opiniones, cum [gap: Greek word(s)] inuehere,
image: s025tum innumeris absurditatibus inuolutas et inextricabilibus contradictionibus implicatas esse, manifestum est. Quae cum ita se habeant, indignis profecto modisa quibusdam ingratis Philippi discipulis adeo exagitatum fuit eius iudicium de eucharistica controuersia, missum ad optimum Electorem Palatinum Fridericum III anno 1559, vt tem ipsam accurate admodum exposuit auus meusin Philippi vita. Habeo autem ego inter alia documenta de illo, ipsius Joannis Brentii inter multas ad auum meum p. m. eius manu scriptas epistolas, vnam 21 Octobris anni 1560 datam, in qua dicit se eo Philippi iudicio non offendi, quamuis non sint defuturi, qui illud impugnent. Et in alia 7 Januarii anni 1561 subsecuta epistola eo progreditur, vt Nicolai Galli Ratisbonensis censuram contra Philippi illud iudicium in publicum emissam, ineptam glocitationem vocet. Haec enim sunt illius veiba. Et profecto, si Brentius de tota illa doctrina retinuisset suam declarationem, quam ad caput VI Exegeseos suae in Joannis Euangelium satis orthodoxam nobis reliquit, nec mirifica et antiquitati incognita dogmata postmodum sparsisset, minus dissidiorum exortum fuisset in Protestantium ecclesiis. Non haec recenseo, quod curiose falcem in theologorum messem immittere velim, sed saltem vt occasione ex Philippi et Huberti amicitia sumta ostendam, multa [gap: Greek word(s)] inter chartas meas esse, ex quibus quae hactenus commemoraui euidenter demonstrari possint. Quae etiam caussa est, vt ex animo doleam, quod inquieti quidam spiritus, tempore adeo alieno, et in tanto omnium Protestantium discrimine, nihilominus inter eos nouas diuisiones diuersis in locis adhuc serete machinentur; cum potius ab iis vnice laborandum esset, vt fraterno inter se sancito syncretismo, Antichristo et hujus propugnatoribus se fortiter opponerent; aut saltem vt partium studia tamdiu factis
image: s026inter has quibusdam veluti induciis quiescerent, donec vniuersali omnium Euangelicorum synodo inter vniuersos sincera fieret concordia; cum neutra pars in alteram in caussa fidei iurisdictionem aut potestatem habeat. Quod faxit Deus optimus maximus.
Sane Langueti aetate, post obitum Philippi, subsequentibus annis, nouatorum quorundam commotione, magna incidit in ecclesiis Saxonicis perturbatio, in qua [gap: Greek word(s)] Melanchthonis discipuli partim carcerum, partim exiliorum mala experti sunt. Comprehendit calamitas illa etiam aui meigenerum Esromum Rudingerum Papebergensem, Professorem Wittebergicum, Philippi collegam et amicum intimum, doctissimum et optimum virum, Langueto quoque familiarem, vt liquet ex hujus epistolis, eumque in voluntarium exilium in Morauiam ad fratres Confessionis Bohemicae expulit. Ego vero exacte, tum temporis in religionis illa conuersione cum ipso Torgae et VVittebergae acta, propria ipsius manu conscripta, asseruo; quae silucem ipsa aliquando adspicerent, plurimum lucis allatura essent istorum temporum historiae ecclesiasticae. Quantus autem vir fuerit Esromus, tum scripta abipso edita, quae penes me habeo, tum inprimis Iuculenta ejus in librum Psalmorum paraphrasis, aliquot partibus comprehensa et Gorlicii in Lusatia anno 1581 typis impressa, ostendunt. Inter Morauos in paralysin, morbum in gente illa frequentem, incidit: de quo erudite commentatus est in quadam ad Jacobum Monauium epistola, quae adjecta est sub finem ipsius in Psalmos operis. Ipse quidem ex eo omnem pene manuum pedumque vsum amiserat, vno pollice in dextra integro, per quem attracto ad se calamo et concauitati inserto aegre lineas duxit: sed complura indefesso labore eo modo perscripsit. Solebat autem, vbi nomen suum in charta subjiceret, haec duo verba adjungere, [gap: Greek word(s)] . Ex Morauis tandem jam senex
image: s027ad affines suos, patrem meum, et Philippum Camerarium IC. Reipublicae Noricae Consiliarium et Academiae Altorfinae Cancellarium, patruum meum, Noribergam venit; vnde Altorfium vectus aliquandiu ibi vixit, iucundissima vsus consuetudine Academiae illius professorum; inprimis Hugonis Donelli, celeberrimi Juris Antecessoris, doctoris mei, cum quo de rebus theologicis colloquia praecipue miscuit. Me paterno amore complexus est, et multis praeclaris subjectionibus instruxit; praeceptorem etiam tum meum, Conradum Rittershusium, paucis post annis Juris in illa Academia Professorem primarium, qui per integrum triennium in bonis litteris me priuatim instituit, in magno pretio habuit. Vno autem eodemque anno et Donellus et Esromus pie obierunt, nimirum Christi 1591, cum ambo ejusdem aetatis vitae curriculum transegissent per annos LXIIX. Ego quoties senem adspexi, miratus sum in corpore tam male affecto et [gap: Greek word(s)] non absimili, tam igneum et viuidum spiritum; cum fortunam aduersam suam pene rideret, et saepius se per iocum ad amicos appellaret Claudium Claudum. Nam in familiari sermone mirifice jucundus et ingeniose facetus, ideoque omnibus bonis pergratus fuit. Didymum igitur Alexandrinum non amplius miremur, qui apuero caecus, cum alia praeclara, tum in Psalmos quoque scripsit: quo etiam alludit Esromus in indicata ad Monauium Epistola, quod ipse quoque in Psalmos, sed pene sine manibus, scriberet.
Verum reuertatur dissertatio ad Languetum nostrum. Hic igitur ob turbas istas, tum a theologis in Misnia excitatas, et ex illis, dissipata Academia Wittebergensi, objecta amicis suis pericula, magnum dolorem percepit; cum quidem illo tempore esset vnus ex Principis Saxoniae Augusti Septemuiri consiliariis; quorum non minus, quam professorum Wittebergensium, saluti struebantur insidiae. Amplissimus certe Praeses
image: s028Dn. Thuanus in sua Historia commemorat, ac si Languetus in suspicionem venisset, quasi Epexegesis de coena Domini a Casparo Peucero et aliis juxta Helueticam confessionem disseminatae consilio participasset, atque eam ob caussam ab aula Saxonica discessisset. Facile hoc crediderim, cum in multos etiam alios, quamuis innocentes omnes, suspicio ista grassata fuerit; cum tamen neque Peucerus, neque alius quisquam ex illis, sed quantum ex viris fide dignis, qui eo tempore vixerunt, intellexi, Joachimus Curaeus Silesius, medicus et philosophus insignis, Exegeseos illius, quae oleum camino jam ardenti infudit, quamque cum turbatores refutare non possent, omnibus modis abolere voluerunt auctor fuerit. Quicquid sit, vt nihil hic pro certo affirmo, ex Langueti epistolis hoc tamen apparet, non propterea illum Ducis Augusti gratia excidisse; sed hunc potius cum in aula Imperatoris tum aliis in locis saepius adhuc ejus consilio et opera vsum fuisse, donec tandem ab eo benignam dimissionem impetrauit, quam ipse etiam honorifice praedicat. Scribit quidem inter alia, metuendum fuisse, si Joachimus Camerarius senior, auus meus b. m. tragoediae illi Saxonicae superuixisset, architectos illius ne ipsius quidem venerandae senectuti parcituros fuisse; et Cl. D. Peucerus cum in historia carceris sui, tum in quadam epistola ad patrem meum scripta 25 die Aprilis anni 1591 affirmat, Consulem quendam Lipsiensem sibi bis aperte dixisse, si vixisset Camerarius, eodem loco, quo ipse esset, hunc quoque futurum fuisse; sed ego tantam rei indignitatem et erga virum de ecclesia et republica optime meritum immanitatem, ne imaginari quidem mihi possum. Quamuis enim auus meus Philippi Melanchthonis et simplicis veritatis studiosissimus esset, ab istis tamen theologicis contentionibus semper alienissimus fuit. Et habeo ego de Exegesi illa ipsius [gap: Greek word(s)] judicium, ad filium suum Joachimum patrem meum
image: s0296 Februarii anno 1574, atque ita paullo ante ejus obitum, perscriptum, in quo vt alieno tempore illam publicatam fuisse, sic auctorem non obtemperasse Pythagorico praecepto censuit, vetanti [gap: Greek word(s)] .
Athis omissis, ad ipsum Languetum potius et ejus laudes nunc redibo. Pos. sem ego illas multis documentis in notitiam hominum producere; verum ejus singulares virtutes et candidissimi animi egregias dotes, quasi compendio quodam accurate comprehensas, ad omnem posterit tem, aere perennius monumentum posterorum oculis et considerationi hodieque objicit et demonstrat, post ipsius beatam ex hac mortali vita migrationem in coelos, Antvverpiae erectum Epitaphium. Nam in magna etiam aestimatione fuit apud optimum et aeterna laude dignissimum Principem Gulielmum Arausionensem, ad quem postremis annis se contulerat; qui ipsius fidelissimis consiliis in mediis Belgicae tempestatis procellis faepius vsus fuit. In plerisque Imperatorum, Regum et Principum aulis in Germania, Gallia et Belgio gratus acceptusque, in arduis negotiis fidem suam, prudentiam et dexteritatem conspicuam reddidit. Cum illustribus vero et magnis viris Lazaro Suendio, Christophoro Carolovitzio, Andrea Dudithio, Joanne Cratone, et aliis innumeris, amicitiam coluit; vt de plerisque eo aeuo doctis et claris viris aliis nunc mentionem nullam faciam; ne de Adriano Turnebo quidem, qui ipsum inter carissimos habuit. Sed inter praecipuos etiam illustris ac generosi Domini Burggrauii et Baronis Fabiani a Dona, patrui tui, tum juuenis, honores et incrementa magna cum cura et sollicitudine promouere studuit; non tantum in aula optimi Imperatoris Maximiliani II, sed in Stephani quoque Poloniae Regis, vt ejus epistolae quaedam, quae etiam penes me sunt, luculenter demonstrant. Quantus autem postea Heros ille Dominus Fabianus a Dona euaserit, et quo
image: s030amore et cultu illustrissimus Princeps Joannes Casimirus Palatinus eum prosecutus sit, ejusque opera cum in bellicis tum in aliis grauissimis negotiis, ipse et Fridericus IV Elector, vsi fuerint, quaeque ille pro republica et Palatinatu multa praeclare gesserit, ego facile commemorare cum sempiterna ejus gloria possem, siquidem res epistolae modum non excederet. Nec etiam vt faciam opus est, cum clarissimus et eruditissimus Dn. Vossiusvitam summi istius Herois accurate perscripserit. Sed hoc vnum cum indicio grati ac deuoti erga ipsum animi praeterire nequeo, quod in comitiis Imperii anni 1603 legationis Palatinae princeps, singulari megratia et fauore complexus, multa mihi vltro salutaria monita suggessit, quae expertus fui in mea functione mihi fuisse vtilissima. Sed Languetus ingenui pectoris, et erga liberalia ingenia intrinseci affectus, propensa sua studia inprimis effudit in Philippum Sydnaeum, Equitem Anglum, tandem Vlissingensem Gubernatorem; ad quem complures epistolas scripsit, tantae doctrinae copia et tot honestae institutionis praeceptis refertas, vt vix putem in eo genere aliquid extare simile. Scribit Cicero, se Cyripaediam et contriuisse legendo, et Scipionem Africanum nunquam deposuisse de manibus, non ad historiae fidem sed ad effigiem justi imperii compositam. Ego hanc paediam qua Languetus Sydnaeum, tampie, erudite, et paterno prorsus affectu ad virtutis et honoris gradus instruxit, fere ausim comparare cum Pythagorae aut Socratis finceritate et sollicitudine, qua discipulos suos ad veram philosophiam et beatam vitam, vt illi putabant, duxerunt. Illas memini, illustris Domine, quod magna cum diligentia describi ante complures annos tibi curaueris in Anglia; sed postea anno 1633 Francofurti editae fuerunt, et inscriptae nobilissimo Domino Stephano Lesieuro, Equiti et Consiliario Serenissimae Reginae Elisabethae et Jacobi Regis M. Britanniae, quem nos ambo in legationibus
image: s031in Germania vidimus, et erga nos beneuolum coluimus. Has autem, quas nunc conspicis, ad auum et patrem meum p. m. scriptas, in eadem, qua illae ad Sydnaeum impressae fuerunt, forma excudi studui, vt vtraeque in vno volumine compingi et peregrinantibus instar comitum in via esse possint. Nec puto tibi displiciturum esse hoc meum consilium. Verum temperare mihi nequeo, quin pauca adhuc de optimo Langueto adiungam. Etenim in his quoque epistolis, quas nunc [gap: Greek word(s)] tuas facio, spero complura reperies, quae et lectione tua minime indigna et delectationem nonnullam in memoria superioris seculi tibi allatura sint. Nam quae ille, eo tempore quo scripsit, de funestis in Italia, Gallia et Belgio gestis bellis commemorat, inprimis etiam de Turcarum machinationibus contra Venetos et totum orbem Christianum, talia sunt, vt ex illis quid nobis vrgentibus imperiorum fatis expectandum sit, facile conjicere possimus; qui atrocissimis bellis ciuilibus nos ipsos conficimus, atque adeo re ipsa per nostras diuisiones Turcis viam et modum ostendimus, quo nos in visceribus Germaniae possint opprimere. Nam ne semel quidem bellorum istorum architecti recordantur, quae calamitates et quibus ex caussis olim inter saeuas episcoporum concertationes, florentissimas Asiae et Africae ecclesias obruerint, vt nunc gemant sub Mahumedis jugo et tyrannide; quasi non eadem Europae justo Dei judicio ob similes, vel majores etiam, de religione aetate nostra pugnas et persecutiones contingere possint; nisi mature, honesta ac secura inter Christiani nominis populos stabilita pace, sublatis internis discordiis, et intermisso in hominum conscientias dominatu, omnimoda [gap: Greek word(s)] et extrema malorum cito auertantur. Quam prudenter autem Languetus animaduertit, nulla vnquam arma religionis caussa sumta eorum auctoribus fuisse felicia? ipsa enim experientia
image: s032satis euicit, per bella illa plusquam ciuilia in populo Christiano sub scopo haereticos exstirpandi excitata, et per cruentas illas innocentium hominum lanienas, accensa ira diuina, magnam etiam Romano. Catholicorum multitudinem extinctam fuisse. Quamuis autem crudeles monachi jacturam illam non aestiment, Reges tamen et Principes profecto ad animum reuocare debebant, qui effusi Christiani sanguinis rationem coram Christi Domini nostri tribunali cogentur reddere. Sane etiam non pauca in Langueti epistolis obseruare licet vaticinia nostro hoc infausto seculo tristi euentu impleta; vt non frustra in eo animaduerterit auus meus, quod fuerit euentuum futurorum prouisione admirabilis. Quod vero in his epistolis pluribus in locis erga progenitores meos et familiam domus Camerariae singularem beneuoli animi affectum tam luculenter expressit, id quoque aliqua ex parte ad hanc editionem vehementius me impulit, vt cum aliud nequeam, optimi viri memoriae hanc publice gratiam honotifica saltem laudatione studiose rependam.
Tibi vero, illustris et generose Domine, hoc epistolarum Langueti a me collectum opusculum nunc iterum iterumque offero, dedico, consecro, vt monumentum ultra XL annos cultae inter nos amicitiae, et pignus meae erga te summae obseruantiae; eoque libentius, quod soli nos duo adhuc superstites sumus, qui in Electorali Archipalatinatu ad secretiora consilia et legationes obeundas fuimus adhibiti; caeteris in bellorum aerumnis et diuturno exilio beate in Christo mortuis. In horum serie etiam fratrem tuum Dn. Christophorum Burggrauium piae memoriae nominare pace tua mihi liceat, qui et ipse pro grauissimis laboribus et multis peregrinationibus pro Palatinatu susceptis non aliud praemium tulit, quam quod suis in illo a se coemtis amplissimis praediis, in communi calamitate indigne spoliatus fuit. Sed ille affinitate junctus maximo Heroi,
image: s033Principi Auriaco, qui nunc foederatis Belgii prouinciis et rebus bellicis summa cum gloria praeest, Principatui Arausionensi praefectus in maximo honore et dignitate tranquille et feliciter diem suum obiit. Ego quidem, cumalterum quoque nunc pedem in sepulcro habeam, si Deus breui, vt illos [gap: Greek word(s)] sequar, paterne jubeat, parebo in fide et spe aeternae beatitudinis obediente animo lubens; sin vero tamdiu adhuc viuere me velit, vt pacem quam Christiano orbiab eo assiduis ardentissimisque precibus vnice expeto, conspiciam, cum omnibus piis et mecum in exilio dispersis diuinae ejus bonitati et miserationi gratias agam ex intimo pectore maximas. Bene vale, illustris ac generose Domine. Ex Groninga Frifiorum. Calendis Februarii, anno MDCXLVI.
ELOGIA LANGVETI IACOBVS AVGVSTVS THVANVS Historiarum libro LXXIV de anno MDLXXXI fol. 533. 534.
NOn praetermitti debet Hubertus Languetus, Vitellii in Aeduis natus, vir doctis simus et humanissimus, ac rerum Germaniae, in qua fere totam vitam contriuit, et vbi mihi arcta cum eo amicitia fuit, perit issimus, et summus Joacbimi Camerarii amicus; qui cum Augusto Saxoni Septemuiro operam suam addixisset, et praecipui consiliarii officio apud eum diu defunctus in suspicionem venisset, quasi Epexegesis de coena Domini a Caspare Peucero et aliis iuxta Helueticam confes sionem
image: s034disseminatae consilio participasset, ab ea aula discessit, et se ad Arausionensem contulit; apud quem dum grauissimis negotiis explicandis, quibus par illius animus erat, sedulo incumbit, morbo correptus, anno climacterico suo pridie Kalendas Octobres Antuerpiae decessit.
PHILIPPVS MORNAEVS Plessaeus in praefatione libri de Veritate religionis.
HUberti Langueti, viri clarissimi, toto orbe Christiano in primis noti, obitum doluerunt qui nouerant omnes. Ego quem vnice vener abar parentis loco, vnice defleui. Vt vero animum recolligere licuit, subibat subinde mentem illud Esaiae cap. LVII. Iustus obit, nec est qui animum aduertat: sublatus est pius, nec est qui intelligat, ereptum esse eum malo vt introducatur in pacem. Languetus hic noster quis fuerit, pauci nostra aet ate rogabunt, quia plerique norant; at nosse debent omnes, qui a omnium vtilitati, si quis vnquam, consuluit: debent praesertim posteri, quorum nemo studio sior vixit. Dicam quod sentio, et vero quod res est: certauit in hoc viro cum pietaete doctrina, cum conscientia scientia, cum natura ars, cum disciplina rerum vsus. Nemini mundus melius cognit us: ex mundi perlustratione vnum didicerat mundicontemtum: nemini etiam mores hominum magis peruii; in tam multiplici interim cognitione tantam morum simplicitatem nemo non mirabatur. Ne pluribus: is fuit Languetus, quales plerique videri volunt: is vixit, quales optimi mori cupiunt: et porro vitam optime actam mors optima, mors placidis sima, mors in Christo beatissima, et beatis simae vitae proxima, laude et gloria coronauit. Ego certe, quod mihi vnum superest, hominis memoriam colam, dum viuam.
image: s035
JOACHIMVS CAMERARIVS in vita Philippi Melanchthonis p. 341. 342. 343.
GAllicae nationis Hubertus Languetus Heduus (Burgundi nunc nominantur) multis annis vixit versatusque est apudi bilippum Melanchthonem, cum Wittenbergam venisset anno Christi M D XLIX. Neque ab ipso discessit nisi interdum per interualla quaedam peregrinationum, quibus mirifice delectabatur, donec Philippi Melanchthonis vita in terris durauit: vt horum consuetudo annum atting at duodecimum. Erat autem Philippo grata atque iucunda multarum magnarumque rerum, quas ille tenebat, commemor atio, et oratio de regibus principibusque gubernationum, et aliis sapientia, virtute, doctrina praestantibus viris horum temporum. Neque ego audiui vllum alterum, qui tam prudenter, et certo, et plane, dilucide, diserte exponeret quicquid narrare instituisset. Non ille in hominum nominibus falli, non indiciis temporum errare, non confundere rerum negotiorumque seriem. Erat autem in eo singularis sag acitas in notandis naturis hominum, et coniiciendo quo quisque suopte ingenio deferretur, et quae esset voluntatis inclinatio. Consiliorum etiam solertisfimus aestimator, et euentuum futurorum prouisione admirabilis. Hunc lectio libri cuiusdam in Italia, vbi tunc ipse degeret, a Philippo Melanchthone compositi, cupiditate incenderat videndi auctorem illius, et ea flimulos perpetuo admouens perpulerat tandem, vt in Germaniam veniret et Wittenbergam se conferret. Vbi more consuetudineque sua accepit eum Philippus Melanchthon humanissime, et perspecta virtute integritateque eius, secum esse libenter passus quoad vixit, et obseruantiam fidemque ipsius est expertus, summam beneuolentiam erga illum perpetuo retinens. Suntque saepe auditi sermones Philippi Melanchthonis praedicantes accurate
image: s036Huberti probitatem, et studium veritatis, et prudentiam, et explicatam cognitionem, atque scientiam earum rerum, quarum periti et sibi laudem et aliis vtilitatem acquirere conciliareque consueuerunt. Hubertus vero eam grati animi significationem honoremque Philippo viuo, et mortuo meritorum recordationem, pietatemque praestari semper studuit, vt perspicue declararetur animi ipsius singularis erga illum affectio, quem omnibus officiis praesentem coluisset, et cujus erepti nomen honore venerationeque perpetua, et memoriam desiderio ac lacrimis prosequeretur.
GERH. IO. VOSSIVS in comment. de gestis Fabiani a Dhona p. 39.
AMicos colebat Philippum Sydnaeum, Angliae sidus praefulgidum, et Hubertum Languetum, virum multiplici eruditione, ac praeclara rerum cognitione, et experientia praestantissimum. Extant epistolae, amicitiae hujus documenta et indices, quae iam prodiere in vulgus, nihil minus quam vulgari elegantia exaratae.
Ibidem p. 43.
HUbertum Languetum Burgundum dici nonpotest, quanto loco habuerit: quoniam in eo verissime, teste magno veracique viro, imo ipso seculo teste, cum pietate doctrina, cum conscientia scientia, cum natura ars, cum disciplina denique rerum vsus certabat. Ab hoc viro nunquam se Dhonanus abiisse professus est, quin vel doctior vel melior rediret.
image: s037
HVBERTI LANGVETI Burgundi EPISTOLAE ad JOACHIMVM CAMERARIVM Pabepergensem, Academiae Lipsiensis Professorem.
I.
CLarissime Domine Praeceptor: Accepi litteras tuas humanissine scriptas, in quibus mihi gratissimum fuit perspicere animi tui generosam sollicitudinem pro veteri amico Jacobo Ireneo, qua iam te liberabo. Recens enim mihi est Antuerpia scriptum, Oratorem Gallicum cum tota familia per auia loca deductum esse ad limites regni, ac redditum praefectis Gallicis. iam enim deposita omni actione de pace, promulgatum est bellum. Veneti, qui dicuntur animos addidisse Pontifici ad excitandum hoc incendium,
page 2, image: s038valde metuunt ne tandem eos corripiat, et iam conantur illud restinguere, sed nihil proficiunt. Tantis autem viribus geritur in Italia hoc bellum, vt fere nemo dubitet victorem toti Italiae leges daturum. Exercitus iam transiit Aternum Flaminii, et videtur per Marsos et Ferentanos penetraturus in Apuliam. non enim discedit a litore Adriatico, eo quod habeat commeatum ex Piceno et Flaminia. Pontificius via Appia progreditur duce Petro Strozza, cuius frater recens designatus est Cardinalis, cum Cancellario Gallico, et nepote Principis Salernitani. Rex Philippus iam agit in Anglia. dicitur coronandus vicesima quinta hujus mensis. Credo eum aut militem aut pecuniam impetraturum: quod si fiat, absque dubio mouebitur bellum Anglis ex Scotia. eo enim iam sunt missi aliquot praefecti Gallici. Quid aliud, sic insanientibus nostris principibus, quam desperare possumus? cum praesertim Turca sit intentissimus in omnes occasiones, et litora Italiae quotidie depopulentur eius classes, quibus nec volumus nec possumus resistere. Nemini est dubium, ante hoc postremum bellum, Belgium fuisse florentissimam partem totius Europae, quod iam adeo est afflictum, vt omnes qui eo veniunt, mirentur tam paruo tempore ad tantas calamitates istam prouinciam redigi potuisse. Credo non melius agi cum Gallia aut Hispania. Italiae autem res sunt plane deploratae. Deus immensa sua misericordia et bonitate conseruet ecclesiam suam inter istas dilacerationes imperiorum: quod non dubito eum facturum, licet ii quibus eius salutis cura praecipue incumbebat, hoc videantur agere vt omnia euertant. Clarissime Domine reuerenter a te peto, vt quam primum poteris mihi aliquid significes de aduentu domini praeceptoris Philippi in istas regiones: hic enim eius caussa exspecto. Quod si scirem eum non venturum, ego rebus meis aliter consulerem. Poteris mittere litteras ad Dn. Nicolaum Bromium. Deus te et tuos conseruet. Saluta obsecro nomine meo humanissimum filium tuum Joachimum, cui vtinam in re aliqua inseruire possem. Francofordiae, decimo Cal. April. MDLIV.
II.
Clarissime Domine: Nuper conueni Bruxellis Ireneum veterem tuum hospitem tui amantissimum, qui vbi ex me cognouisset, te et tuos Dei beneficio recte valere, et vt se res tuae habent, maximam voluptatem ex ea re capere mihi visus est. Dedit mihi ad te litteras, quas mitto, in quibus puto eum de toto vitae instituto et rerum suarum statu scribere. Quare non existimaui de ea re aliquid mihi esse scribendum. Viuit Bruxellis apud Oratorem Regis Gallici, a quo magni fit. Constitui eo redire post aliquot septimanas et aliquandiu ibi haerere,
page 4, image: s039vt aliquid addiscam de ratione illius gubernationis. Me ibi fuisse, nemini praeterquam tibi et domino Praeceptori indicaui: quare reuerenter peto vt hoc apud te retineas. nam mea interest vt nesciatur. Saxones valde metuunt conspirationem Imperatoris et Regis Galliae cum Romano Pontifice; sed iste est inanis metus. nam non admodum bene conuenit inter Imperatorem et Regem, et fiunt vtrinque suspectae postulationes et responsiones, et valde vereor ne negotium Anglicum praebeat caussam violandarum induciarum. Multi ex praecipua nobilitate Anglica recens fugerunt in Galliam, et aliqui a Regina sunt affecti supplicio. Putant Imperatorem aliquid vi tentaturum, et istam nauigationem in Hispania simulari propter illud negotium. Rex Sueciae adhuc gerit bellum cum Moscho. Liuonici equites obsident Christophorum Meckelburgensem in quadam arce Archiepiscopi Rigensis. Rex Poloniae dicitur indixisse bellum ipsis equitibus. Multi milites nauigant Lubeca in Liuoniam. Deus conseruet te et tuos. VVittembergae, XII Cal. Augusti MDLVI.
III.
CLarissime Domine: Ago tibi ingentes gratias pro eleganti munere. Nudius tertius accepi ex Dania libellum nostra lingua scriptum de magistratibus regni Gallici, quem ad te mitto. Scio quod argumentum tibi placebit, sed auctor non fuit ei par; sunt tamen in libello quaedam non indigna lectu. Illyricus iterum omnia turbat, et onerat multis calumniis nostros, et praecipue dominum Praeceptorem. forte vidisti eius scriptum. Putabam antea eum minus futilem esse, et maiori arte posse tegere suam malitiam. nam quae adfert sunt tam ieiuna et inepta, vt non dubitem fore in caussa, vt veniat in contemtum etiam apud suos confoederatos. Nihil video in eo scripto nisi ingens studium calumniandi. Significatum est mihi a quodam amico, illud ante duos menses esse im pressum. interea tamen simulabat se expetere concordiam. iste est candor quem tantopere in se praedicat. Senatus Magdeburgensis prohibuit ne in vrbe venderetur. Videtur esse circumacta periodus imperii Illyrici. nam, vt solent qui aestuant animo et quodammodo suum fatum praesagiunt, multa molitur ad quaetanquam adcaussas ruina eius postea referetur. Dominus praeceptor omnino constituit respondere. Deus conseruet te cum tuis omnibus. Saluta, obsecro, meo nomine Joachimum filium, quem oro vt litteras quas istis adiunxi reddat meo populari, si sit ei notus. VVittembergae, XIV Cal. Sept. MDLVI.
IV.
Quae de tumultibus bellicis audiuntur sunt eiusmodi: Imperator dicitur affecisse supplicio
page 6, image: s040Archiepiscopum Toletanum Cardinalem ob pecuniam Romano Pontifici missam. Fama est etiam, eum occupasse Alghieram in Mauritania, et iam parare reditum in Belgium: sed hoc postremum vix credo. Rex Philippus XX Martii Caletibus nauim conscendit traiecturus in Angliam: eo venerat comitatus decem equitibus tantum. Soror reginae Angliae dicitur nuptura Sabaudiensi. Exercitus Gallicus pertransiit Ducatum Mediolanensem, et via Aemilia et Flaminia peruenit in Picenum circa aequinoctium: fuit Laureti prope Anconam. Petrus Strozza est dux pontificii exercitus. is recuperauit omnia quae Albanus occuparat, et iam in Campaniam tendit via Appia. Andreas Doria est mortuus. Agitur de transactione inter Florentinum et Regem nostrum. Veneti nauarunt strenuam operam Pontifici in committendis istis principibus. sed cum videant tantis viribus hoc bellum geri, et agi de summa rerum in Italia, ac Pontificem recipere in suas munitiones praesidia Gallica, (nam ipsi etiam arci S. Angeli filium Connestabilis praefecit) iam hoc agunt, vt istos motus componant: quod non puto eos facile effecturos, cum praesertim vtramque partem valde offenderint ista sua minus obscura sapientia. Bene vale, Idibus Aprilis MDLVII.
V.
CLarissime Domine: Cum Adrianus Turnebus litteras tuas legisset, is mihi prolixe sua officia detulit et me humanissime ad amicitiam inuitauit. Sed tamen hactenus non multum sum vsus eius consuetudine, tum propter valetudinem qua non satis firma vtitur, tum propter ingentem dolorem, quem percepi ex acerbissimo nuncio de morte sanctissimi nostri senis Philippi, qui tantus est ut nulla re nisi luctu delecter, et omnium hominum quantum in me est consuetudinem refugiam. Ex breui tamen colloquio cum Turnebo animaduertieum sic de te sentire, vt nullum hominem pluris faciat. Diligenter me percontatus est de aetate, valetudine, ac tota familia, et visus est mihi valde cupere tibi gratisicari. Cum ei gemens mortem Philippi indicarem, visus est mihi consternari; vbi autem paululum se collegisset, conatus est famam illam eleuare, et mihi persuadere eam non esse veram. Hujus scholae statum poteris cognoscere ex eo cui has ad te litteras dedi. Natus est in Transsylvania nobili loco, et non parum profecit in litteris bonis. Huc mecum venit VVittemberga, vbi aliquandiu vixitcum tuo genero. Hic omnia plena sunt suspicionibus. fremit populus, et hoc intelligunt gubernatores, adhibentque omnem cautionem, ne cui motui praebeant occasionem, et propterea dicuntur bellum Scoticum composuisse. quibus autem conditionibus id sit factum, nondum
page 8, image: s041scio. Regis Philippi classis obsidet Tripolim Africae, quam Melitensibus Turcae eripuerunt ante octennium. Deus conseruet te et tuos. Lutetiae, IIX Cal. Iunii MDLX.
VI.
Nostri Episcopi dum suis odiis indulgent, et hoc agunt potius vt aduersarios laedant quam vt sibi consulant, coniiciunt se in non dubiam perniciem, quam facillimo negotio vitare potuissent. Sed puto Deum velle in ipsis vindicare effusum innocentium sanguinem, cum eos tanta caecitate puniat, vt non videant ea quae nemo ignorat: cum tamen inter ipsos sint aliqui eruditi et rerum humanarum peritissimi. Jam soluitur ipsorum con. uentus, in quo tantum sunt nugati; sed breui conscriptos ab eis canones videbimus, in quos tamen audio aliquos ex ipsis nolle consentire. Edicto regio iubentur ire in suos episcopatus, in quibus vix credo eos fore tutos, cum ne quidem praefectis regiis iam obtemperet populus. In hac vrbe sunt initia magnarum seditionum, et ante biduum fuerunt multi vulnerati et aliquot interfecti. Sed audio Regem conuocare nobilitatem vicinarum prouinciarum, vt eam huc mittat praesidio. Euangelici constituerunt occupare templa, sicut factum est in plerisque Galliae vrbibus, et saepe conueniunt magno numero, quae res praebet occasionem istis tumultibus. Martyr, Beza, et collegae eorum sunt adhuc in aula, et cum videant episcopos ad nullas aequas conditiones velle descendere, petunt suis concedi templa: sed fere nihil petunt quod non iam habeant. Godefridus reliqua tibi indicabit. Mitto decreta recens facta, quae multum detrahunt Romano Pontifici. Curaui vt Baro Vngnadius hic aliquid mutuae pecuniae acciperet, cum iam in patriam esset discessurus: eam pecuniam promisit se ex patria ad te missurum; si mittat, peto ne graueris eam apud te seruare. Bene et feliciter vale. Superioribus litteris meis scripseram, quam humaniter me acceperit dominus Lazarus Svvendenius. Lutetiae, Idibus Octobris MDLXI.
VII.
Hactenus de tristissimis calamitatibus miserrimae nostrae patriae nihil scripsi, quia sciebam hic esse plurimos ex tuis amicis, qui de iis rebus certissima quotidie ad te scriberent. Iam proficiscor Argentoratum, vbi si per aliquot menses haesero, vt spero, scribam ad te quandocunque dabitur occasio. Quae huc perscripta sunt ante discessum Principum, indicauit tibi dominus Doctor Crammius. Hic confirmatur fama de conflictu, in quo fuerunt superiores Condenses, sed tamen sine certis circumstantiis, nec puto esse pugnatum totis copiis. Certum est, Condaeum esse cum exercitu ad Lutetiam, et occupasse omnes vrbes quae sunt inter
page 10, image: s042Ligerim et Sequanam, Aureliam versus. Audio agi de pace, sed vix audeo eam sperare. est tamen impossibile alterutram partem opprimi sine certissima ipsius regni pernicie. quaecunque enim pars suis rebus diffidere incipiet, accerset externos, eisque tradet quidquid habebit in sua potestate. Hispani iam sunt parati et intenti in omnes occasiones. Angli magna diligentia se instruunt pecunia et aliis rebus ad bellum gerendum necessariis. Peto nt domino Doctori Crammio indices, Portanum ad eum missurum orationem quam Tridenti habuit Cardinalis Lotharingicus; nondum autem eam descripsit. Bene et feliciter vale. Francofurti, quarto d. Dec. MDLXII.
VIII.
Fuit mihi gratissimum ex tuis iitteris intelligere, tuum filium tui simillimum tibi et honestissimae matri esse redditum. puto nihil iam vobis tam graue accidere posse, quod non leniat ejus praesentia. Scis pugnatum esse in Gallia decima nona superioris mensis, et ita pugnatum vt neutra pars sit potita plena victoria, cum vtriusque exercitus summus dux sit captus. Ex peditatu Germanico Condaei ii soli pugnarunt qui in hac Germania sunt conscripti. Saxones mille trecenti se initio pugnae hosti dediderunt. equitatus Germanicus fortissime pugnauit. Guisius dicit se victorem, quia cum praelium diremtum sitnocte superveniente, mansit eo loco in quo Condenses eum inuaserant. postridie tamen cum audiuisset Amiralium redire instructa acie, recepit se in locum munitiorem et pugnam detrectauit. Certum est triplo plures ex Regio exercitu interfectos esse quam ex Condensi. Maxime illustres qui ex Regio exercitu perierunt, sunt Mareschallus a Sancto Andrea et Monbrun filius Connestabilis, adolescens summae spei et reliquis filiis longe charior patri, ante cuius pedes fortiter pugnans cecidit. Eum sibi delegisse generum dicebatur Santandreanus, qui habuit filiam vnicam haeredem omnium bonorum Tam graui vulnere puniuit Deus insaniam illius infelicis senis. Dux Niuernensis ex Cliuensi familia vulneratus in pugna postea periit ex vulnere. Vereor ne in Gallia intereat illa familia, quae maximas opes ibi habet. Superest enim ex ea vnicus adolescens admodum valetudinarius. Regina videtur iam cogitare de recuperanda libertate et auctoritate, nam statim post pugnam, inconsulto Guisio, dignitates et praefecturas corum qui interierant contulit hominibus qui valent auctoritate: et sunt Guisiis minime addicti, vt se eorum benevolentia muniret. Quoniam autem sciebat Lutetiam esse valde addictam Guisio, recepit se inde in vrbem Carnutum, et curauit Regem eo deduci: hoc nimirum praetextu, quod diceret ibi posse commodius agi de pace, eo quod minus
page 12, image: s043procul inde absit Aurelia. Non dubito perturbatas esse rationes Guisii, amisso Connestabile et Santandreano, et fratre Cardinale absente: nam ii tres praeerant consiliis, ipse vero rei militaris curam in se receperat. Non tamen propterea demittit animum: nam dicitur cum exercitu propius ad nostros accessisse, cum audiuisset, Anglos conari se illis coniungere; ita vt verendum sit ne denuo confligant. Dicitur autem Regina profecta ad Guisium vt hoc impediat, et secum duxisse Condaeum, vt possint inter se colloqui et coram de pace agere. Istius rei euentus est in manu Dei: interea tamen illa misera mulier nihil non facit, vt funestum illud bellum componat. Puto tibi non fore ingratum intelligere, quasnam dignitates et praefecturas recens contulerit. Scis in regno Galliae post Connestabilem quatuor Mareschallos esse summae auctoritatis in iis quae ad rem militarem pertinent. Vnus ex illis mortuus est ante octo menses. De ea dignitate cum inter se certarent Nauarrus, Guisius, et Connestabilis, et ipsorum quilibet cupereteam conferri alicui sibi addicto, Reginarem arte distulit. Suasit enim, ne quid de tanta re constitueretur ante hujus belli exitum. Statim autem post pugnam contulit eam, et alteram quae fuit Santandreani in pugna interfecti Bordillono, qui fuit missus a rege Henrico orator ad postremum conuentum Augustanum, et Domino de Vieilleuille praefecto Metensi. Regnum Galliae diuiditur in quatuordecim praefecturas, quas nostra lingua nominamus gouvernemens. Earum longe maxima est Aquitanica, in cujus quasi possessione a multis annis fuerunt reges Nauarrae. Eam itaque praefecturam Regina contulit principi Nauarrae, puero nouem aut decem annorum: ita tamen vt quamdiu per aetatem non potest eam administrare, habeat vicarium Ducem de Montpensier Borbonium. Lugdunensem autem, quae continet Aruerniam et aliquot vicinas regiones, quam habebat Santandreanus, dedit Principi de la Roche Suryon fratri Ducis de Montpensier. Aurelianensem autem, quae simul continet Bituriges, quam is princeps habuerat, dedit Duci de Nemours. Campaniae autem, quae fuit Niuernensis, contulit Mareschallo de Brissac, antequam etiam ipse Niuernensis moreretur. Sciebat enim eam Guisios valde expetere, eo quod in ea habent magnas opes, et attingit Lotharingiam, et per eam introducitur miles Germanicus, et propterea est magni momenti, sicut et reliquae omnes quae sunt in limitibus regni, et praesertim iis partibus in quibus solet bellum geri. Nullus autem ex iis quos recensui fuit vnquam valde addictus Guisiis, excepto Duce de Nemours, qui tamen iam dicitur de ipsis conqueri, eo quod in ipsorum gratiam susceperit graues inimicitias cum multis, cum maximo
page 14, image: s044suo incommodo, nec tamen expertus sit eos admodum gratos. Volui tibi indicare caussas quae faciunt vt suspicer, Reginam cogitare de labefactanda Guisiorum potentia. nam Nauarro, Connestabile, et Santandreano castigatis, iam soli in Gallia superesse videntur qui aliquid supra leges possint. Tupro tua humanitate istas meas ineptias boni consules. Editus est nuper commentarius Cuiacii in tres posteriores libros Codicis Justiniani, quem nisi esset maior quam vt tabellario tradi possit, ad te misissem. cum enim explicet multa quae nemo antea propter obscuritatem ausus fuit attingere, et ii libri contineant formam illius imperii, vel potius aulae imperatoriae, quae fuit ab anno fere trecentesimo a Christo nato ad quingentesimum, spero in eo esse nonnulla quae te delectare possint. ipse enim Cuiacius iam est magnum nomen consecutus in Gallia ob eruditionem; sed tu omnium optime de ea re iudicabis, vbi aliquid eius legeris. Bene et feliciter vale. Marbachius multum facessit negotii Sturmio, Zanchio, apud quem viuo, et aliis bonis et doctis viris. Peto vt meo nomine reuerenter salutes clarissimum dominum D. Crammium. Mitto calendarium Nostradami mihi ab amico donatum, sed quod puto adulterinum, et a typographo lucri cupido confictum. Argentorati, Calend. Febr. MDLXIII.
IX.
Ante biennium, vt nosti, tua commendatione innotui amplissimo viro domino Lazaro a Scuuenden. Is post longum sermonem de mutatione in religione, quae tunc in Gallia instituebatur, dixit: Regi Nauarrae, qui tunc se ducem nostris praebebat, et ingenium et prudentiam ad tantam rem defuturam; sed tum demum processuram eam mutationem, cum Rex multo aere alieno oppressus poterit per aetatem intelligere, quanta sit suauitas bonorum ecclesiasticorum. Eius viri iuuat meminisse, tum propter ipsius virtutem et candorem (nam nuper Francofordiae solus fere in hac nostra caussa patrocinatus est innocentiae et aequitati aduersus multorum calumnias et inscitiam) tum quia video propemodum ea euenire quae mihi praedixerat; ex iisdem quidem caussis, sed mutatis tantum personis. Factum est enim hic decretum, reclamante Pontifice et omnibus Ecclesiasticis, quo permittitur Regi, vt ex bonis ecclesiasticis, diuendat reditus annuos centum millium coronatorum. Qui ejusmodi fundos emunt, etiamsi nostrae religioni aduersentur, nolunt nos in contentione de religione plane succumbere: ne nobis oppressis, Ecclesiastici eos fundos ab ipsis repetant. Ego etiam existimo eos qui iam rerum potiuntur, neutram partem velle plane opprimi, ne pars victrix ipsis leges praescribat. Meminerunt
page 16, image: s045quanta fuerit Guisiorum impotentia, dum fortuna ipsis fauit, et est adhuc ipsis suspectum ingenium Cardinalis Lotharingici, eiusque opes, clientelas, et communicationem consiliorum cum principibus exteris metuunt. Itaque Deus vtitur nostrorum aduersariorum ambitione ad nostram salutem. Quod si ad nos oppugnandos consentirent, nullo modo ipsis pares esse possemus. nam hoc praeterito bello valde sunt accisae vires nostrorum, et quod est miserrimum, videntur plane exuisse illam mansuetudinem et modestiam, quae omnium animos nobis conciliabat. Plerique etiam vt solet fieri, de caussis ex euentu iudicant. Mihi sane videtur huius regionis status non absimilis esse ei, qui fuit Romae post interfectum Julium: sed nostri in eo cautiores fuerunt, quod tyrannum sustulerunt antequam res suas constitueret. Potentiores vrbes nondum arma deposuerunt, sed vtcunque quiescunt, et videntur de ferocia multum remisisse. Hoc autem summo studio agunt ii qui gubernationi praesunt, vt regnum suae tranquillitati restituant, et portum nouum, quem obtinent Angli, recipiant. Fiunt ad eam rem magni apparatus. nec Angli sibi desunt: abundant enim bombardis et aliis rebus ad bellum necessariis. Vt vno verbo dicam, omnia sunt hic incertissima, nec possum quidquam laetum de republica scribere, nisi quod Deus misertus afflictissimae plebis, tantam copiam frugum nobis hoc anno largitus est, quantam nunquam se vidisse omnes senes testantur: quod nisi accidisset, maxima pars tenuioris plebis videbatur fame moritura. Studia plane iacent, nec est quod de eis scribam. Deus conseruet te et tuam familiam, cui omnia fausta et felicia precor. Lutetiae, XIV Cal. Aug MDLXIII.
X.
SI quis ante annum mihi dixisset, fore hoc tempore in Gallia eum statum quem iam video, ego nimis laeta et incredibilia mihi nunciari existimassem. Nam licet adhuc in multorum animis haereant odia factionum, non tamen mihi videntur esse tanta, quin coniunctis animis pro patria sint pugnaturi, si quis externus hostis eam inuadet. Hoc autem prae omnibus mihi placet, quod videam auctoritatem regiam paulatim reuiuiscere. Puto Connestabilem quodam felici fato Galliae reseruatum in hoc tempore. nam ipse experientia edoctus, nec facile nec fere sine Galliae pernicie posse opprimi eos qui sunt nostrae religionis, summost udio hoc agit, vt promissa nobis libertasin religione, et alia decreta pacis obseruentur: quae mihi videtur vnica ratio esse praecidendi omnes occasiones tumultuum. Proscriptis nostris, dignitas Amiralii collata fuit Danuillae, ipsius Connestabilis filio, quam cum ex decreto pacis iuberetur restituere Amiralio,
page 18, image: s046nescio quae asperiora de eo dixit. Ea re ita patrem aduersus se irritauit, vt interdixeritei suis aedibus, et minatus sit se eum exhaeredaturum. Tempore haius funesti belli, Hispanus praetextu affinitatis sumserat sibi ius plurima hic praescribendi. quia vero videt sua imperia iam parum curari, et hoc agi per Connestabilem, vt huic regno pristina dignitas et auctoritas restituatur, id aegre fert, et accusat Connestabilem, tum quod fuerit auctor tam pudendae pacis, tum quod ferat Amiralium et Andelotum haereticos adeo perniciosos, ac etiam eos foueat. Respondet Connestabilis, pacem fuisse omnino necessariam, et Hugenotos ostendisse in isto bello Normannico, se non esse minus paratos ad subeunda quaeuis pericula pro Regis incolumitate et amplitudine, quam reliquos eius subditos. Quantum ad Amiralium et Andelotum attinet, Rex permittit ipsis suam religionem, quia ostendunt, se nolle voluntati Regis contrauenire, cum praesertim sciat sibi opus esse talibus viris ad sui regni defensionem. Rex nuper declaratus est major Rothomagi. Per integram dimidiam horam hortatus est suos ad pacem et concordiam, multo majore animi praesentia et dignitate, quam quisquam potuisset in ea aetate sperare. Faxit Deus vt ejus gubernatio sit fausta et felix his afflictissimis regionibus. Bellum est nuper indictum Anglis, et tamen omnes exteri milites dimittuntur. Petrus Ramus scribit ad Rheticum contrahendae cum eo amicitiae caussa. Si Rheticus forte rescribat, et litteras ad te mittat, peto ne graueris eas huc per occasionem transmittere. Ego tibi et toti familiae tuae omnia fausta et felicia precor. Lutetiae, IX, Cal. Septemb. MDLXIII.
XI.
Accepi litteras quas ad me Norimberga dedisti, paulo antequam vestra Franconia incideret in istas calamitates, quas non dubito tibi summum dolorem afferre. Miserum est et pene pudendum, in tanto imperio licere cuilibet impune turbare publicam tranquilltatem, et eos qui rerum potiuntur, aut nolle, aut non posse aliquot latronum furorem et audaciam compescere. Auertat Deus a Germania ea mala, quae hic sensimus: quae multo tristiora fuerunt quam quisquam credere possit, qui non fuerit eorum spectator, quorum vtinam esset finis. Non tamen haec ideo dico quod male sperem: vix enim credo quenquam, qui istius tristissimae tragoediae pars fuerit, adeo ferreo esse animo, vt non velit potius aliquid de suo iure patriae condonare, quam incendium summa Dei benignitate sopitum denuo excitare: verum in rebus quae tantum secum periculi trahunt, nihil non est metuendum. His diebus venerunt ex Anglia legati acturi de pace, aut saltem de induciis: nec puto eos inanes in patriam reuersuros, cum necessitas vtramque
page 20, image: s047gentem adigat ad aliquid remittendum de iracundia. Vxor Ducis Lotharingiae, quae (vt existimo) nondum compleuit annum decimum sextum, his diebus enixa est filiolum. Ea res peperit summam laetitiam toti huic aulae, et praecipue Reginae auiae infantuli: cum praesertim videatur tollere eam famam, quae de aduersa valetudine liberorum ipsius sparsa est a morte regis Francisci. Ex quo arma sunt ademta huic vrbi, omnia videntur pacatiora. Ego omnia fausta ac felicia a Deo precor eximio iuuenii Philippo filio tuo proficiscenti in Italiam; sed mallem eum ad nos venisse: nam hic iam pulchre incipiunt restitui studia, et Biturigibus docent clari Jurisconsulti, Cuiacius, Donellus, Contius, Rousardus et alii. Minoris potuisset hic viuere, et vtilior fuisset ei cognitio linguae Gallicae quam Italicae, et forte aliquid potuissemus ei officii praestare. Deus conseruet te et totam tuam familiam, quam cupio meis verbis salutari, et praesertim dominum Doctorem Joachimum filium. Lutetiae, Idibus Nou. MDLXIII. Mitto edicta de pace.
XII.
Res Gallicae iam non essent malo loco, si composita esset controuersia inter Guisios et Castilionaeos: de qua tamen componenda sedulo agitur, et praecipue per Connestabilem. Amiralius nuper venit in aulam, ac etiam in hanc vrbem. Cum ei metueretur, statim factus est huc magnus concursus Nobilitatis nostrae religionis omnia tamen hactenus fuerunt satis tranquilla. Pontifex Romanus vocauit Reginam Nauarrae Romam ad caussam dicendam, et si non veniat intra sex menses, proscribit eam, et ejus ditiones primo occupanti concedit. Sed decretum est in Consilio Gallico, vt Rex eius defensionem suscipiat, siue Pontifex, siue quiuis alius aliquid aduersus eam tentet. Pontifex etiam excommunicauit Cardinalem Castilionaeum, et aliquot Episcopos Gallicos. Sed talia fulmina iam parum metuuntur: nam ii vicissim excommunicarunt Pontificem, et Regi dixerunt, Pontificem non plus habere iuris in ipsos, quam ipsi habeant in eum. Gubernatores iam incipiunt adjicere animum ad colligendas tabulas istius saeui naufragii, et constituendam rempublicam. Exauctorantur multi mllites, et seueriora judicia exercentur in magistratus, quorum malitia aucti sunt tumultus. Bene et feliciter vale. Haec scripsi valde properans. Lutetiae, Cal. Dec. MDLXIII.
XIII.
Saepe miratus sum, quo consilio fiat a Germanis principibus, vt fere omnes militaris rei studium deponant, cum tamen sciant se imperare hominibus ferocibus et ad arma natis. Paulatim potentiam et auctoritatem amittent, nisi caueant; eaque tota ipsis inscientibus deuoluetur ad eos, qui se praebent duces militibus:
page 22, image: s048qui iam arte res eo deduxerunt, vt ipsi Germanici principes vix possint sine eorum opera conscribere exercitum. Si quis diligenter consideret, qualis fuerit status Italiae ante centum annos, videbit eam talibus fere artibus periisse. Nam principibus otio et voluptatibus, ciuibus autem mercaturae se dedentibus, totam rei militaris auctoritatem in se transtulerunt praefecti militum: quam cum viderent se non posse tueri nisi rebus turbatis, variis artibus principes et ciuitates inter se commiserunt, et bella ex bellis serentes, et prout rebus suis conducere existimabant impudenter ab vna parte ad alteram deficientes ac inter se conspirantes, tandem perfecerunt vt soli essent pacis et belli arbitri in Italia. Vbi vero eiusmodi artibus ita attritae fuerunt opes Italiae, vt iam non sufficerent eorum cupiditatibus, demum adiunxerunt se exteris gentibus eam inuadentibus, a quibus et ipsi et corum posteri sunt oppressi, et patria in eam seruitutem redacta est, qua iam miserrime premitur. Ego praecipuam meae aetatis partem in Germania contriui, in eoque fui felix, quod multorum praestantium virorum consuetudine, benevolentia, et beneficiis nullo meo merito in ea mihi frui licuerit. Quare ita sum affectus, vt ei non minus bene cupiam ac metuam, quam ipsi patriae, quae saepe minus benigna erga me fuit. Forte is amor efficit, vt non metuenda metuam, quod vtinam sit verum! sed tamen puto omnibus, qui ratione potius quam affectibus res metiuntur, non parnum metum incutere audaciam eorum, qui nobilissimam Franconiae vrbem nuper diripuerunt. Quid autem prodest eos esse proscriptos, cum viuant in Germania, et terrorem incutiant iis quos tanta iniuria affecerunt, nec (vt audio) ipsis desint fautores non paruae auctoritatis. Non deerunt qui eadem, et forte vlteriora, posthac tentent, si hoc isti impune ferant. Orandus est Deus, vt vestra mala mitiget, sicut et nostra vtcunque mitigauit, quae majora fuerunt quam quisquam credere possit, qui non fuerit eorum spectator. Nullam enim puto gentem, quantumuis feram, tanta vnquam rabie et insania in suam perniciem ruisse, quanta nostra proximo bello ruit: et tamen Dei beneficio omnia iam sunt hic tranquilla, et quotidie meliora speramus. Nam tempus ipsum videtur lenire Pontificiorum erga nos odium et acerbitatem; qui iam, vt existimo, intelligunt nostros non tam facile opprimi posse t ipsi antea sibi persuaserant. Expulsis ex Normannia Anglis, Guisii prae se tulerunt se velle caedem fratris persequi, et huc venerunt stipati frequenti nobilitate suae factionis. Id vbi resciuerunt ii qui sunt nostrae religionis, tanto numero ad Amiralium et in hanc vrbem confluxerunt, vt et aduersariis et huic vrbi terrorem incuterent:
page 24, image: s049nam tunc temporis Amiralius habuit apud se plures quam bis mille equites, qui tamen ita se gesserunt, vt nemo sit questus se ab ipsis affectum esse iniuria. Sub initium hiemis rursus Pontificii conuenerunt magno numero in hanc vrbem, et conati sunt impedire aduentum Amiralii in aulam; sed ille nihil ea re territus, venit huc stipatus octingentis aut mille equitibus, hicque per aliquot menses haesit, fremente huius vrbis populo. Quamuis tunc animaduerterent Pontificii nihil suorum consiliorum succedere, non tamen propterea despondebant animum: nam existimabant reditum Cardinalis Lotharingici ex Italia facturum magnam rerum mutationem; sed iam prorsus exciderunt ea spe. Cum enim nuper in aula ageret caussam Tridentini concilii, est ita acceptus, vt statim inde Rhemos abierit, vbi iam concionatur. Itaque Guisii, a quibus putabatur multum periculi nostris impendere, videntur redacti in ordinem. Quod non ideo dico vt ipsis insultem: nam iudico Aumalium et fratrem ejus Marchionem esse fortes et bonos viros, et qui esse possint vsui reipublicae: nec dubito Guisium mortuum fuisse virum praestantissimum, qui vtinam secutus esset moderatiora consilia. Verum vt nihil dissimulem, malo praecipuam auctoritatem in republica esse penes eos, quos video publicae tranquillitatis esse studiosos, et cauere ne imbecilliores a potentioribus opprimantur. Cardinalis Lotharingicus reuersus Tridento egit vt Concilii decreta a Rege approbarentur, sed in ea re paucos habuit suffragatores. nam non solum se opposuerunt ii qui sunt nostrae religionis, sed etiam qui ex parlamento in aulam erant obeam rem accersiti: qui tamen antea ipsi Cardinali erant addictissimi. Nondum compositum est bellum inter nostros et Anglos, nec tamen geritur magnis viribus. agitur iam de pace, non fine spe. Rex est in arce Fontainebleau, quae hinc distat vnius diei itinere. Studia hic paulatim restituuntur. fit magnus concursus ad Ramum, qui ad artes dicendi rediit: longe mallem eum audire, quam eius scriptalegere. Excuditur hic, vt audio, liber obseruationum Turnebi. His diebus primum accepi tuas litteras: pro quibus et pro elegantissimis versibus ago tibi summas gratias. Commendo tibi nobilem iuuenem, qui has literas tibi reddet. constituit aliquandiu isthic viuere. Ego omnia fausta et felicia precor tibi et tuae familiae. Lutetiae, pridie Non. Mart. MDLXIV.
XIV.
Quoniam is, qui mihimandauit vt defilio tecum agerem, petit vt hoc proximo mercatu Francofurtensi aliquid de tua voluntate ipsi significarem, scribo adeum, me cum Lipsiae iter facerem, eiusrei apud te mentionem fecisse, et quantum ex verbis tuis coniicere liceat, me
page 26, image: s050sperare id tibi posse persuaderi. non potuisse autem negotium confici eo quod iam mihi praeter e spectationem sit eundum Viennam: sed statim vbi in has regiones rediero, me omnino hoc acturum, vt aliquid certi de ea re constituatur. Si haec tibi non placent, poteris ex fasciculo, quem ad te mitto, eximere litteras quas ad ipsum scribo. earum inscriptio est a Monsieur le President de la Place. Si non displicent, oro vt Ludouicus tradat fasciculum vestris bibliopolis proficiscentibus Francofurtum. Bene et feliciter vale. Dresdae, VI Id. Aug. MDLXIV.
XV.
Reuersurus in patriam nolui praetermittere quin te in ipso discessu salutarem, et agerem gratias pro illa eximia humanitate, qua tu et tui erga me perpetuo vsi estis. Quamuis negotium de Ludouico filio confectum esse credam, (nam scripsi te missurum eum Lutetiam sub initium veris) vbi tamen eo venero, certius illud conficiam, et de eare ad te scribam. Francofurti adiungat se comitem Andreae VVechelo typographo, cuius hospitio vti soleo, et ad eum diuertat Lutetiae. Si tunc Lutetia abfuero, curabo tamen vt a VVechelo praestentur ei illa officia, quae scio esse necessaria, et pecunia suppeditetur quandocunque erit ei opus, et ad Praesidem Plateanum deducatur. In prima statim adolescentia coepi legere libros qui continent disputationes de religione: cumque initio sine delectu auide perlegerem quidquid mihi offerebatur, et aliquot annos in ea re continuissem, coepi esse valde perturba o animo: et quamuis multa inepta legerem, nulla re tamen magis offendebar, quam quorundam acerbitate in disputando. Sub annum autem Domini MDXLVII quidam Germanus donauit mihi in Italia Locos communes domini praeceptoris Philippi, quos vno anno quater aut quinquies perlegi, cum tamen interea peregrinarer. Ii tanquam filum Ariadnes fuerunt mihi variis labirinthis involuto: coepique ab eo tempore eum virum tanti facere, vt iudicarem reliquos indulgere suis affectibus, istum solum quaerere quid sit verum et pium. Sed quia legeram Lutheri et Heluetiorum concertationes de coena Domini, ibi adhuc haerebam: nam videbatur mihi dominus Philippus non ita dilucide eum nodum soluere vt reliqua. Constitui itaque ad eum accedere, vt eius sententiam de ea reet aliis quibusdam exquirerem. cumque ad eum venissem anno Domini MDXLIX, ab eo tempore vsque ad ipsius mortem plerumque apud ipsum vixi: nec scio an in vllum alium tot beneficia, quot in me, contulerit; cum me in conuictu habuerit, et omnium peregrinationum comitem asciverit. Eius temporis, quod apud ipsum fui, recordatio est mihiita grata, vt pene mihi nducat oblivionem earum calamitatum, in
page 28, image: s051quibus reliquum tempus transegi, et adhuc transigo. Cum natura fuerit admodum beneficus, vix tamen eius vitam describens poteris insignius exemplum beneficentiae eius proferre quam me. Minus enim mirum est, eum fuisse erga suos homines beneficum; ego vero ad eum accessi peregrinus et ignotus, nulla re praeterquam miseriis commendandus: et tamen non vno mense aut anno, sed quamdiu vixit, eius summam erga me beneficentiam, et (vt existimo) beneuolentiam sum expertus. Si eius rei vno verbo in vita eius mentionem faceres, putarem mihi apud omnes bonos gloriosum fore, quod tibi et ipsi nomen meum saltem non fuerit ignotum. sed peto vt in ea re stultitiae meae ignoscas. De rebus publicis nihil habeo quod scribam: nisi quod nudius tertius, cum essem apud Paulum Praetorium in Salinis, audiui ex eo, hoc agi, vt Maximiliano tradatur administratio Episcopatuum Franconiae, ea conditione, vt certum quid annuum Episcopis pendat; sed hoc mihi non videtur verisimile: esset enim initium certissimae mutationis in Imperio. Deus conseruet te et tuos, quos peto vt meo nomine salutes. Lipsiae, octauo Calend. Nouembr. MDLXIV. Spero me venturum ad proximum Imperii conuentum.
XVI.
IS cuius nomine tecum egi, vbi huc redii, significauit mihi, se habere pro magno beneficio, quod id a te impetrassem quod impetraueram. Postquam vero hic tumultuatum est aduersus Cardinalem Lotharingicum, et nostri duce Amiralio venerunt in hanc vrbem tanto numero, vt viderentur eam in sua potestate habere; coepit iste multa metuere, et secum de re, quam prius certam et conftitutam habebat, deliberare. Quod sane non miror eum tunc fecisse: pauci enim fuerunt tunc temporis, qui non valde metuerent ne in superiores turbas recideremus. Sed postea Amiralius istius metus caussas omnes sua moderatione sustulit. Ita ille bonus vir, cum hic omnia essent perturbatissima, animo aestuans profectus est ad Condaeum in Picardiam. Imminentia vero pericula hominum sermonibus valde augebantur in aula Condaei: eo quod ipse prae se ferret, se potius adhaesurum Cardinali Lotharingico, quam aut Montmorancio aut nostris, si ad arma deueniretur. Ante paucos dies reuersus a Condaeo hic noster, dixit mihi, se propter diuturnam suam absentiam non potuisse parare ea, quae ad profectionem filii pertinent: et quia iam instaret tempus, quo hinc Francofurtum eunt mercatores, petiit vt apud te hanc eius moram excusarem. Ego indigne ferens id mihi non esse maturius ab eo indicatum, respondi, me non facile tibi persuasisse vt ipsi gratificareris in eo quod a me petierat, et te parum
page 30, image: s052curaturum, etiamsi filium non mittat; sed huic rei inesse hoc incommodi, quod missurus esses filium Francofurtum, existimans eum nihil de sententia mutasse. Quam habeat caussam istius noui consilii, non possum satis coniicere. Habuit quidem aliquandiu iustam caussam metus, sed iam Dei beneficio omnia mihi hic videntur tranquilliora quam ante ipsum bellum. Sed forte nostrae genti innata leuitas est eius rei caussa, habui tamen istum hactenus pro viro graui. Scripsi nihilominus ad Ludouicum, ne propterea intermittat quin huc veniat: nam non dubito hic esse multos qui auide accepturi sint talem conditionem, quandocunque ipsis offeretur: sed quia ante quatuor aut quinque dies tantum accepi responsum ab illo altero, eam rem per temporis angustiam curare non potui. Quod si tantum videndi caussa huc veniret Ludouicus, non tamen poeniteret eum suscepti itineris, nec parum esset vidisse hanc vrbem et ipsum Belgium: nam VVechelus in reditu iter facit Antuerpia. posset autem si hic locus minus placeret, mecum redire in Germaniam. Quidquid sit, si huc veniet dabo operam ne quid ipsi desit etiam dum abero. Puto Regem Galliae iam esse Burdigalae. inde profecturus est Baionam, quae est postrema vrbs Galliae ad Oceanum versus Hispaniam. In eam vrbem dicitur ventura Regina Hispaniae cum splendidissimo comitatu. quidam aiunt vna venturum Carolum Principem Hispaniarum. In reliqua Gallia nihil geritur magnopere dignum quod scribatur. Haec schola paulatim suum splendorem recipit. contendunt inter se Turnebus et Ramus: hic Aristotelem oppugnat, alter defendit. Lambinus edit opera Cicercnis, in quibus quinquies aut sexies mille locos emendasse dicitur. Huc a pluribus ex Italia scribitur, omnes esse admodum consternatos metu classis Turcicae, quam hic Solimannus instruit potentiorem, quam aut ipse, aut quisquam maiorum ipsius vnquam habuerit. Classis Hispanica est apud Carthaginem nouam, et est centum triremium. dicitur brevi nauigatura in Italiam. Mitto D. Joachimo filio tuo tabulas anatomicas aereis typis expressas, quae tibi reddentur. Libellus gallicus in quarto tibi, vt spero, non displicebit. tractat de politia et praecipuis magistratibus regni Gallici, diligentius quam ii qui de talibus rebus antea scripserunt. Deus conseruet te et tuos. Lutetiae, XI. Cal. April. MDLXV.
XVII.
Ludouicus filius tuus Dei beneficio peruenit ad nos incolumis, et adhuc recte valet. Cum aduenit, denuo factus erat magnus concursus Nobilitatis in hanc vrbem, et metuebantur turbae: sed iam omnes ad sua redierunt, nec est quidquam tumultus exortum, quamuis
page 32, image: s053habitae sunt conciones in aedibus Condaei principis, ad quas factus est maximus concursus hominum. Condaeum autem admonuit huius vrbis senatus, id fieri contra edictum pacis, in quo diserte interdicitur, ne quid tale in hac vrbe fiat. Periculosum est, armatos homines tam saepe conuenire, et tanto numero, et praesertim in hac amplissima vrbs, vbi sunt homines variis modis affecti. Spero tamen vbi Rex in has regiones redierit, omnia fore in tuto. Is de cuius filio tecum egeram, est iam adeo trepidus vt vix audeat cum quoquam colloqui: nam nuper edidit scriptum, quo nescio an recte sibi consuluerit. Cum viderem eum omnia metuere, non existimaui vrgendum esse, et ob illud scriptum etiam mihi iam minus placebat ea conditio. Ludouicus est hic mecum apud VVechelum: dabo diligenter operam vt nihil ipsi desit. De rebus nostris non scribam prolixe, quia forte veniam ad te antequam litterae meae tibi reddantur. Hoc est maxime memorabile, quod aiunt Reginam Scotiae nubere adolescenti ex Stuarta familia, qui est filius Comitis Lenigensis. pater Reginae et mater adolescentis fuerunt fratres vterini, nati videlicet ex Margaretha sorore Henrici octaui Regis Angliae, quae mortuo Jacobo quarto Scotiae Rege nupsit Archimbaldo Glascensi. Non sunt concordes Belgae et Angli: et dicuntur detineri naues Anglicae in Hispania, et quaedam etiam his diebus direptae ab Hollandis. Breui conuenient Baionae Rex Galliae et Regina Hispaniae. Sed haec prolixius coram. Bene et feliciter vale. Lutetiae, Cal. Jun. MDLXV. Adrianus Turnebus periculose decumbit.
XVIII.
Sperabam me ante reditum meum in Galliam ad vos venturum, et tui maxime videndi caussa et mandata ad filium Ludouicum accipiendi, id cupiebam. Sed praeter exspectationem accidit, vt iubear hinc recta Norimbergam contendere, vbi Deo dante salutabo dominum Doctorem Joachimum. De Ludouico non est quod sis sollicitus, nam credo nihil ipsi defuturum apud VVechelum. Si proximo mercatu Francofurtensi aliquid de rebus Hungaricis scripseris, facies mihi rem pergratam. nam Schuendio metuo, cum dicatur Beglerbeius Graeciae in Hungariam cum viginti millibus equitam properare. solet apud Turcas eum magistratum gerere, qui omnium habetur peritissimus rei militaris, Turcae occuparunt in Melite insula arcem Sant Hermo, in qua quingentos ordinis illius equites, viros praestantissimos, interfecerunt. iam obsident ipsam Melitem vrbem. Scribam ex itinere, quandocunque dabitur occasio. Interea precor tibi et tuis omnia felicia, et oro Deum vt adsit Philippo. Haec raptim inter pocula. Schnebergae, pridie Calend. Aug. MDLXV.
page 34, image: s054
XIX.
Gratissimum mihi fuit post multos annos videre Doctorem Joachimum ornatum iis virtutibus, quas eius indoles et tua educatio nobis dudum promiserant. Coegit me ex publico diuersorio in suas aedes migrare, et vt nullum humanitatis genus erga me praetermitteret, inuitauit ad se aliquot bonos et eruditos viros, vt haberem occasionem contrahendae cum ipsis amicitiae; et praeterea quae mihi illic erant curanda summa diligentia per se et amicos curauit. Ego a te et a tuis obruor beneficiis, sed minus pudet multa debere iis quibus innumeri debent. Nullus adhuc Germanus hactenus mihi fuit notus, qui tanta diligentia et tanto iudicio considerarit monumenta Romanae antiquitatis et reliqua, ob quae praecipue adeunda est Italia: cuius ipse, et ego magnam partem Norimbergae perlustrauimus; quod quidem cum magna voluptate fecissemus, nisi dolor de casua Philippi fratris Romae captiui saepius recurrens nostram laetitiam interturbasset. Dominus Adrianus Voi, qui iam redit ex Italia, et vt existimo has litteras tibi reddet, narrat eum delatum esse ab Onuphrio Panuino, cuius nomen tibi non esseignotum existimo, nam certat cum Sigonio in explicatione Romanae antiquitatis. sed haec ex ipso Adriano poteris commodius cognoscere. De rebus publicis hic plane nihil habemus certi. Exortus erat nuper tumultus in Lotharingia inter Lotharingum Cardinalem et quendam Salcedum Hispanum: qui cum ab ipso sit euectus, ei tamen iam insultat et suis actionibus praetexit nomen Regis Galliae. vbi haec resciuit Rex Galliae, iussit vtrumque arma deponere. Res Gallicae sunt pacatae: quamuis ad Ligerim, et praesertim in vrbe Turonensi, nuper tumultu populari sint aliquot ex nostris interfecti. Sed haec nihil ad summam rerum. Deus conseruet te et tuos. Argentorati, XIV Cal. Sept. MDLXV.
XX.
REperi hic Ludoulcum Dei beneficio recte valentem, sed adhuc ignarum fraternae captiuitatis: quam vbi intellexit, ita est corsternatus vt aliquandiu non potuerit se colligere, licet ipsi affirmarem fratrem esse extra periculum. Ea autem diligentia suis studiis incumbit, vt potius sit monendus vt rationem valetudinis suae habeat, quam incitandus, et (quod puto tibi fore gratissimum) est carissimus omnibus cum quibus est conuersatus. Gallia est pacata, et vident Pontificii se excidisse ea spe quam maximam conceperant de conuentu Baionensi. Si verum est, Melitem venisse in Turcarum potestatem, sentient breui omnes Tyrrheni maris accolae, quanto cum suo detrimento id sit factum. Classis Hispanica centum et sex triremium fuit spectatrix tantae cladis ex
page 36, image: s055vicina Sicilia: et fuit ea insania ducum, vt inter se de principatu certarint, interea dum socii pereunt. Reliqui Itali accusant Venetos, quod subministrent arma Turcis. Dux Sabaudiae expellit ex sua ditione habitatores conuallium Lucernae et Angroniae, quibus ante quatuor annos vendidit libertatem in religione, cum ab ipsis victus esset aliquot praeliis. Sunt isti V Valdensium reliquiae, et a ducentis annis semper professi sunt eam religionem quam iam profitemur; nec impediuit, quo minus facerent, rex Galliae interea dum est ibi dominatus. Ceoptatus est in locum Turnebi quidam Peregrinus nomine, qui mihi est ignotus. Dicunt eum iam viuere in Italia, et esse virum doctum et nondum senem. Propero in aulam, quae iam dicitur esse in Santonibus, et inde prosicisci in Britanniam Armoricam. Bene et feliciter vale. Lutetrae, III Non. Sept. MDLXV.
XXI.
REs Gallicae sunt vetere loco, hoc est, inter spem et metum. Rex tamen paulatim adolescens videtur eas reddere minus incertas, cum praesertim iam appareat non defuturum ipsi ingenium. Allocutus est me aliquoties, et est mihi visus eius sermo magis serius quam ab ea aetate sperarem. Regina quae rerum potitur, dat, praetermittit, et ad omnium voluntates se inflectit, ita tamen vt habenas e manibus non dimittat. Quidam ex proceribus Scoticis, quorum duces fuerunt Hamiltonus Araniae comes et Jacobus frater naturalis Reginae, opposuerunt se nouo Regi, eo quod reduceret eos qui propter religionem exulabant; sed profligati a Rege fugerunt in Angliam. Ipsa regina Angliae est valde sollicita de suis rebus, cum non ignoret ius quod Rex et Regina Scotiae habeat ad regnum Angliae, et sciat in Anglia esse adhuc multos clam addictos religioni pontificiae, et se in multorum odium incurrisse eo quod ita euexerit Robertum Dudlaeum. Vt aliquid habeat quod imminenti tempestati opponat, redit ad suas artes: nam denuo simulat se expetere nuptias Caroli Archiducis, quem depulsa tempestate fastidiet, vt antea. Valde multi Angli a paucis mensibus venerunt in has regiones, ac etiam in inferiorem Germaniam, omnes addicti religioni pontificiae. vereor ne quid aduersus suam reginam moliantur. Sed de his rebus plura coram: nam forte veniam ad te antequam hae litterae tibi reddantur. Bene vale. Lutetiae, XIV Cal. Decembr. MDLXV.
XXII.
Gratissimum mihi fuit audire, D. Philippum tandem ad vos rediisse ex captiuitate Romanae inquisitionis saluum et incolumem; cuius incolumitatis vos eo magis laetari existimo,
page 38, image: s056quia omni fere de ea spe aliquando excideratis: et profecto bene est cum eo actum, quod sit liberatus antequam hic Papa adsumeretur ad Pontificatum, apud quem dicunt Canisium plurimum valere auctoritate. Sed tamen non dubito quin istam vestram laetitiam aliquantum interturbet mors nostrae nurus honestissimae mulieris, cuius summam humanitatem sum expertus cum proxima aestate facerem iter Norimberga. Spero me fore cum D. Joachimo IV aut V Martii: quare si quid per me vis significare Ludouico, poteris intra illud tempus litteras ad D. Joachimum mittere. Cupio omnes isthic, praeter te, hanc meam profectionem ignorare, et habeo eius rei caussas. Venerunt mihi in mentem quaedam verba Domini Philippi, quae forte tibi non videbuntur indigna quae narrationi de eius vita inserantur. Scis mortem eius fere incidisse in tempus conspirationis Ambrosianae. Scripsi ad ipsum Francofurto, quo tunc eram profectus, de eius conspirationis infelici et tragico exitu. Paulo antequam exspiraret legit ipsi litteras meas Doctor Peucerus; quibus praelectis dixit Portano qui tunc aderat: Portane vides qualis sit mea valetudo, sed tamen maiorem dolorem sentio ex calamitate Gallicarum ecclesiarum quam ex morbo. Dixit Ambrosius, se ideo maxime diligere Theodosium, quod moriens de nulla re magis quam de salute ecclesiarum esset sollicitus. Bene et feliciter vale. Opto plurimam salutem domino Philippo filio, cui vtinam in aliqua re gratificari possem. De rebus publicis hic est altum silentium, praeterquam de ingenti nauali apparatu Turcico, et de conspiratione Veneta, cuius scribunt Itali Imperatorem non fuisse ignarum. Sed de hoc non dubito vobis esse notiora, praesertim ab aduentu D. Philippi. Dresdae, IX. Cal. Mart MDLXVI.
XXIII.
TVrbatis rebus Belgicis nobis adimitur occasio saepius ad vos scribendi, nam pauci hinc Norimbergam proficiscuntur. Ortus est ante mensem tumultus in oppido Palmeria, quod abest a Tolosa vnius diei itinere. In eo tumultu nostri interfecerunt ex pontificiis quadraginta aut quinquaginta, amissis tantum quinque aut sex suis: cui tamen tumultui dicuntur caussam praebuisse pontificii. Periculum tunc fuit ne Tolosa vrbs potens et saeua tumultuaretur: quod metuentes qui nostram religionem profitentur inde discesserunt tam multi, vt dicantur trium millium numerum excedere. Ex aula missi sunt, qui de iis rebus cognoscerent, et praeciderent omnes caussas maiorum tumultuum: quod credo ab ipsis esse factum; nam audio Tolosates reuocare eos qui ex vrbe discesserunt. Reliqua Gallia Dei beneficio satis bene habet, nisi quod est inaudita
page 40, image: s057annonae caritas. nam homo non intemperans potest in panem et vinum vno die insumere quinque aut sex grossos vestrae monetae. Verum solamur nos spe felicis prouentus huius anni, et iam dicitur multum imminutum pretium frumenti extra hanc vrbem: in hac vrbe vero primum hac septimana coepit nonnihil minui. De rebus Belgicis non scribo, quia: quando litteras meas accipies, status ibi futurus est longe alius ab eo qui iam est. tanta fit indies mutatio; et praeterea credo vos crebro inde litteras accipere. Regina Angliae adhuc simulat se velle nubere Archiduci Carolo. Scotica peperit filium decima nona Junii paulo ante octauam matutinam. Putaui hic adscribendum quod hodie primum sciui, Amiralium fuisse vno die tantum maiorem Guisio. fuerunt duo acerrimi viri totius Galliae. vsque ad annum vicesimum quintum aetatis fuit summa inter ipsos coniunctio et beneuolentia. postea est orta simultas ex liberiore admonitione Amiralii ad Guisium, quam secutae sunt grauissimae inimicitiae, quae tandem eruperunt in ea mala quae vidimus. Puto eos natos anno decimo octauo: inquiram de die natali vtriusque, et ad te mittam. Haec scribenti veniebant in mentem Dux Mauritius et Marchio Albertus. Adolescens Guisius iam pronciscitur in Bauariam spe ducendi filiam Principis Bauarici. Ego omnia fausta et felicia tibi et tuis a Deo precor. Ludouicus rectissime valet, et est omnibus carissimus. Lutetiae, III Id. Julii MDLXVI.
XXIV.
PEr aliquot annos dedit hic operam litteris Comes Antonius filius vnicus Comitis Joachimi Ortemburgii exulis, adolescens tantal ingenii et morum suauitate, vt nesciam an vllum vnquam nouerim cum eo conferendum; nec dubito, si Deus ei longiorem vitam concesserit, quin in praestantissimum virum euadat. Is ita complectitur Ludouicum filium tuum, vt nullius hominis consuetudine ita delectetur. Hoc autem anno constituit visere oppida quae sunt ad ripam Ligeris, ac etiam Pictonum et Santonum litora, vbi sunt insignes illae salinae, ex quibus Rex Galliae habet sua praecipua vectigalia. Inuitauit aliquoties Ludouicum ad illam peregrinationem; qui quamuis expeteret, non audebat tamen obsequi, veritus ne tale consilium non probares. Verum cum adolescens id saepius repeteret, et quidem peramanter, ac ostenderet se teneri magno eius desiderio, Ludouico petenti a me consilium non dissuasi ne ei obsequeretur: cum praesertim sciam, praeceptorem et nobilem adiunctos adolescenti esse viros doctos et moderatos et Ludouici amantissimos. Ea res ideo etiam minus habet incommodi, quia hoc anni
page 42, image: s058tempore solent feriari professores, et plerumque varii morbi in hac vrbe grassantur. Res Gallicae sunt satis bono loco: tantum metuendum est, ne turbae Belgicae ad nos serpant. Sed spero eos qui hic gubernant, daturos operam ne id fiat. Res Belgicae indies magis turbantur. ego vereor ne breui in ea mala incidant, in quae nos ante quadriennium incidimus. Turcica classis exposuit militem in litora Maruccinorum, qui iam obsidet oppidum Piscariam in ripa Aterni amnis, qui est limes regni Neapolitani et ditionis pontificiae. Verendum est ne quid magni damni dent Italiae, cum habeant vicina litora Macedoniae et Epiri, quae ipsis suppeditent militem, et iam dicatur dissoluta classis Hispanica, eo quod non potuerit vno in loco viuere, interceptis a piratis nauibus, quae commeatum vehebant ex Hispania in Siciliam. Veneti dicuntur esse in magno metu, et magno studio classem instruere, sed tutabuntur sua litora: non enim audebunt Turcas offendere. Regina Hispaniae peperit filiolam. Pontifex Romanus dicitur ejecisse ex sua ditione Judaeos, et ex vrbe ad tredecim millia scortorum, et praeterea exussisse aliquot Sodomitas. Mitto vnum aut alterum libellum. Bene et feliciter vale. Lutetiae, IIX Cal. Sept. MDLXVI.
XXV.
CRedo Ludouicum tibi significasse, Monspelium non esse profectum, tum quod mortuo Rondeletio haec schola iam habeat doctiores professores, et rei herbariae exercitium per hiemem non sit magni momenti, tum quod Comes Ortemburgius cupiat eum in suam familiam recipere, et secum proxima aestate in Italiam ducere, si hoc a te poterit impetrari. De ingenio adolescentis alteris meis litteris ad te scripsi. Cum me nuper discedentem Aurelia ipse et praeceptor ad aliquot milliaria comitarentur, et in itinere ac etiam inter coenandum variis quaestionibus et disputationibus ipsum fatigaremus, tantam ex ipsius alacritate et ingenii acumine ac elegantia voluptatem cepi, vt nesciam an ab aliquot annis vllum diem tam suauiter transegerim. Habet autem praeceptorem ea eruditione, et morum suauitate, vt putem ipsum illa initia virtutis non minus eius institutioni quam generosae suae indoli debere. Is admodum diligit Ludouicum, et nihil magis cupit quam habere eum socium in moderanda adolescentia sui alumni, quem videt Ludouici consuetudine mirum in modum affici. Tota Gallia Dei beneficio est pacata et tranquilla. Deus illam superioris anni penuriam compensauit maxima copia frugum et vini. Belgicae res sunt perturbatissimae. Hispani existimarunt se suis lentis consiliis
page 44, image: s059omnia moderaturos: verum fertur equis auriga, et sine dubio per hiemem multa ibi mouebuntur, cum praesertim iam pene sit certum Regem mansurum in Hispania. Bene vale. Lutetiae, X Cal. Nouemb. MDLXVI.
XXVI.
QUamuis omnia hic sint tranquilla, fama tamen aduentus Regis Hispaniae nos vtcunque sollicitos reddit. Qualem successum ipsi optent qui hic gubernant, ignoro; sed tamen puto eos habere in animo ex euentu rerum ipsius de suis constituere. Ipsae solae belli suspiciones inferiorem Germaniam euertunt, eo quod commercia impediant. Pulcherrimae enim illae vrbes et populosissimae constant ex mercatoribus et opificibus, et plerique mercatores negotiantur pecunia foenorl accepta, quod solet ibi esse grauissimum. Iam vero cum ibi cessent commercia, et mercatores non vtantur opera opificum, qui fere omnes in diem viuunt, miseri homines non habent vnde se et suam familiam sustentent, mercatores autem foenore exhauriuntur. Itaque infinita illorum hominum multitudo coacta egestate iam patriam relinquit, et fere plures Germanos quam Gallos hic per plateas discursantes videmus: quamuis audiam adhuc plures conspici Rothomagi, et in reliquis vrbibus maritimis Normanniae, ac etiam Londini in Anglia. Quid autem fiet si ad arma deueniatur, et Hispani pro arbitrio leges praescribant? Ego doleo vicem illius cultissimae gentis, et quae reliquas omnes nobis notas industria superare videtur. Si Rex Hispaniae nauiget in Italiam ante hiemem, quod omnes affirmant, et tamen ego non credo, cogetur hibernare Mediolani. Pontifex Romanus iam dicitur proficisci Genuam vt eum ibi conueniat. Audio etiam missum Massiliam praefectum Gallicarum triremium, vt eum excipiat, si forte tempestate actus, aut alio casu, appellat ad ea litora. Faxit Deus vt eius aduentus sit faustus et salutaris, non solum ipsius ditionibus, sed etiam toti orbi Christiano: sed cum sit addictissimus Inquisitioni Hispanicae, Pontifici Romamano, et Cardinali Granuellano, vix aliquid moderati ab eo sperare audeo, quamuis alias natura placidissimus esse videatur. Bene et feliciter vale. Lutetiae, Idibus Nouembribus MDLXVI.
XXVII.
TOta hac hieme ita me afflixerunt catarrhi, vt si vel paululum libro incumberem, non poteram postea sine magno dolore caput attollere. Ea res fuit in caussa, vt ad vos minus crebro scriberem, quamuis fere nihil memorabile dudum hic accidit. Qui enim gubernant, sunt in hoc serio intenti, vt omnes tumultuum
page 46, image: s060occasiones praecidant: et quia diligenter cauent ne quid innouent, nemo habet quod de ipsis magnopere conqueratur. Erudierunt eos domestica mala; ad quae iam accedit incendium excitatum in inferiore Germania, quod vereor ne non possit restingui nisi ruina illarum nuper florentissimarum nunc autem miserrimarum regionum. Hispani prae se ferunt, se ista non magni facere, et se posse quandocunque volent sine magna difficultate compescere: sed in eiusmodi rebus magnifica verba non sufficiunt. Jam constituerunt obsidere Valentianas vrbem munitam, quae se pertinaciter defendet, eo quod nulla spes in Hispanorum misericordia ipsi proponatur. Jam dicunt Regem Hispaniae non venturum in Belgium, sed missurum Albanum. verum ne iste quidem properat, et cum maximae classes Turcicae dicantur instrui aduersus Italiam, Hispani satis habebunt hoc anno quod agant, cum praesertim ipsa Hispania non sit pacatissima. Jam enim multi non dissimulant, coercendam esse istam nimiam licentiam et insolentiam inquisitionis; inter quos dicitur esse Rigomus de Sylua, cuius est praecipua gratia et auctoritas apud Regem, sed Albanusei, quantum in se est, aduersatur, aiunt regem ista satis intelligere, sed esse pufillo animo. In hac parte Galliae sunt iam admodum crebra latrocinia, quamuis diligenter in latrones inquiratur, et multi quotidie crudelibus suppliciis afficiantur. Horum plerique sunt milites, qui absumtis iis quae in proximis bellis rapuerant, nullam aliam rationem sibi victum quaerendi norunt. Sed spero quod plerosque istorum absument Belgici tumultus et longinquae nauigationes, quae iam frequentes instituuntur. Proxima aestate Monlucius Vasco armauerat aliquot naues animo nauigandi ad ostia Nigri, flnuii maximi qui se in mare Atlanticum exonerat, vt cum illarum regionum principibus contraheret amicitiam nomine Regis Galliae, et impetraret ab ipsis locum maritimum ad deducendam coloniam Gallicam, in quam se reciperent nostri negotiatores, qui frequentes ad ea loca exercendae mercaturae caussa nauigant. In itinere appulit ad litora Maderae insulae, vbi cum quosdam aquandi caussa exposuisset, Portugallenses qui ibi dominantur, facta ex icino oppido eruptione, eos inuaserunt. Id cum animaduerteret Monlucius, desiliit ex nauibus vt suis opem ferret, et cum Portugallenses in fugam conuertisset, tam celeriter est eos insecutus, vt simul cum eis oppidum ingrederetur ac diriperet. Ictus autem globo in eo conflictu cum post aliquot dies ex vulnere interiisset, socii amisso duce despondentes animum institutum iter deseruerunt, ac iam in Galliam redierunt, vbi iam a Portugallensibus accusantur violatae pacis. Proximo mercatu Francofurtensi
page 48, image: s061constitui ad vos redire. Bene vale. Scriptis his litteris tuas accepi datas Lipsiae XV Decembr. Cum ad ea mala, de quibus scribis, accesserit Gothana obsidio, vereor ne in istis regionibus excitetur incendium quod non facile restingui possit: cum praesertim hic dieatur Ernestum a Mandesso et Guilelmum a Stain conscribere militem in V Vestphalia et inferiore Saxonia. Lutetiae, IV Cal. Febr. MDLXVII.
XXVIII.
REliqui Lutetiae Ludouicum incolumem, vt ex eius litteris poteris intelligere. Salutaui Argentorati Philippum, quem etiam recte valere testabuntur eius litterae. Cupiebam isthuc exspatiari, sed nondum id mihi licet, et forte hinc redibo Francofurtum, futurus tamen apud vos, vt spero, proximo mercatu. Nostra obsidio protrahitur, et mihi videtur quod nimis caute agamus, cum in vrbe dicantur esse exiguae copiae, et obsessi exciderint omni spe externi auxilii. In Gallia omnia sunt pacata. Inferioris Germaniae status est miserrimus. Qui promouerunt hactenus mutationem religionis, iam committuntur inter se. Egmondanus et Mansfeldensis deficiunt ad pontificios. Arausiensis postquam in sua cunctatione et haesitatione passus est nostrorum vires attenuari, se tandem praebet illis ducem. Hactenus inter Egmondanum et Arausiensem fuit summa amicitia, et in omnibus rebus idem sensisse videntur, et praesertim in oppugnando Cardinale Granuellano, cui iam iucundum spectaculum praebebunt inter se commissi. conscribitur iam ab vtraque parte miles. Mansfeldensis obsidet Valentianas, quas maxime cupiunt opprimere, eo quod non procul absint a finibus Galliae. non puto fore facilem oppugnationem vrbis amplae et munitae, et forte Huguenoti Galli non deserent eam. Credo iam ad vos perscriptum esse, quendam Italum ductis cuniculis sub fundamenta domus, in qua Rex Scotiae coenabat, et supposito puluere bombardico, euertisse domum, et Regem simul cum patre et aliquot proceribus, qui una coenabant, ea ruina oppressos fuisse. Italus iste dicitur frater Dauidis, secretarii Reginae Scotiae, qui ante annum fuit abductus a rege ex cubiculo reginae, et confossus a nobilitate Scotica. Regina Angliae promisit Ordinibus sui regni, se nupturam Carolo Austriaco. De aduentu Regis Hispaniae omnia sunt incertissima. eius classis dicitur fecisse naufragium in mari mediterraneo. Adiunxi his litteras ad Doctorem Peucerum, et ad Comitem de Choisi Gallum, quas peto ne graueris ad ipsos mittere. Deus conseruet te et tuos. Ex castris ad Gotham, XXI Mart. MDLXVII.
page 50, image: s062
XXIX.
IMpetraui ab aula, vt mihi liceret aliquot septimanarum otio et veterum amicorum consuetudine animum et corpus variis modis defatigatum hic recreare. quod institutum video mihi non infeliciter succedere; nam sentio me paucis diebus plurimum ex pristino robore recepisse. Quid haec nostra victoria sit nobis paritura nescio; sed vereor ne nobis eam inuideant ii, quos maxime decebat eam sibi et nobis gratulari. vtinam autem nos ea prudenter et moderate vtamur. Non dubito te audiuisse, decretum fuisse Gothae, vt Princeps captiuus duceretur ad Imperatorem per dominum Christophorum Carolouicium. Cum discessi Dresda, ob eam rem hinc et Lipsia eo erant euocati praesidiarii milites, et erat constitutum vt vicesima huius mensis inde abduceretur. Sed hic audimus id esse immutatum, et dimissos equites et pedites qui erant eum abducturi. vides quam sint omnia plena suspicionum. Marchiones Joannes et Joannes Georgius iam sunt apud nostrum Principem. Joannes sibi metuit ab Imperatore, qui serio repetit oppida a Ferdinando patre oppignorata Episcopo Lebusiensi, quae ipse Joannes ad se translata magnis sumtibus muniuit. Sundii in Pomerania cum aliqua spe agitur de pace inter Danum et Suecum. Sueci tamen irruperunt in Noruegiam, vbi omnia igne et ferro vastant. De apparatibus bellicis Bipontini, et concursu praefectorum militarium ad Georgium Joannem Palatinum qui iam est Francofurti, puto vos certiora habere quam hic habeamus. Ego omnia fausta et felicia precor tibi et domino Doctori Joachimo. V Vittembergae, VI Calend. Junii MDLXVII.
XXX.
CLarissime Domine: Gaudemus te in has regiones rediisse, sed magis gauderemus si te tuae valetudini plane restitutum esse audiremus. Dixeram Doctori Peucero et Domino Esromo, Germanum Valentem esse regium assessorem in supremo senatu seu, vt nos loquimur, parlamento Parisiensi, quod putabam ipsos ad te scripsisse. De rebus Gallicis nihil habeo quod scribam. Belgium esse plane euersum procerum stultitia et ignauia non ignoras. Negotiationes Anglicae, quae fuerunt Antuerpiae, transferuntur Hamburgum, et iam de conditionibus, quibus fiat, conuenit inter Anglos et Hamburgenses. Vereor ne ea res faciat mutationem in aliquibus Germaniae emporiis, et praesertim in vestro Lipsiensi et in Francofurtensi. nam cum Anglorum merces sint pretiosissimae et maxime necessariae, quocunque se conferunt solent plerumque sequi alii mercatores. constat eos instituisse Brugense emporium, et postea Antuerpiense. Huc scribitur,
page 52, image: s063filium Moschi ducere sororem Regis Sueciae, et Suecum ei tradere Reualiam et reliqua oppida quae in Liuonia possidet. Hodie quidam Danus hac faciens iter dixit Doctorem Jonam truncatum esse capite in Dania. Episcopus Agriensis mittitur ab Imperatore Constantinopolim ad confirmationem induciarum impetrandam. Hungari grauiter accusarunt Schuendium in conuentu Posoniensi, et dixerunt: sibi plus damni ab ipsius militibus quam ab hoste datum esse. respondit Schuendius: necesse fuisse milites alicunde sibi victum quaererent, cum ipsis non soluerentur stipendia. Angli adhuc faciunt spem Carolo Archiduci de suae Reginae coniugio, et iam dicitur ob eam rem missus ad Imperatorem Comes Suxessiae. hanc rem non agi serio existimo. Scotia est perturbatissima ob Regis necem, in cuius auctores inquiritur. Proceres eripuerunt reginae filiolum, quem cum nuper vellet visere, aegre est admissa cum duabus pedissequis. Bene vale. V Vittembergae, Idibus Julii MDLXVII.
XXXI.
WEchelo hodie satisfiet pro ea pecunia quam Ludouico mutuo dedit. iam non succurrit nomen mercatoris Norimbergensis qui id in se recepit. Egi ei tuo nomine gratias pro praestitis Ludouico filio tuo officiis, vt mihi mandasti; sed respondit, magis decere vt ipse tibi gratias agat, quod tuus filius in eius familia omnibus fuerit exemplo ad virtutem, et ait se summum dolorem sensisse, et totam familiam effuse lacrymasse, cum ab ipsis discessit. Egi cum Frelonio typographo Lugdunensi vt suppeditet ei quantum satis sit pecuniae, si ab eo petat, idque significaui Ludouico; quod a me ideo factum est, vt habeat paratum viaticum si tumultus, qui in Gallia denuo excitari videntur, eum inde fugere cogant: quod vt mature faciat, si ad arma deueniri videat, eum monui. Qui nostram religionem profitentur, animaduertentes quibus compedibus conentur eos paulatim irretire qui gubernant, malunt armati aut interire, aut se in libertatem vindicare, quam exemplo Belgarum praebere ceruices carnificibus. nondum tamen, quod sciam, ad arma deuentum est. Albanus oppressit praesidiis militaribus libertatem vrbium Belgicarum, et iam coniecit in vincula Comites Egmondanum et Hornensem, filium Petri Ernesti Mansfeldensis, [note: hic sibi consuluit fuga, sed captus est filius Principis Auraica.] consulem Antuerpiensem, et plures alios, quos putatur missurus in Hispaniam. Principes Rhenani non parum metuunt ne opprimantur; et iam videtur fieri initium ab Archiepiscopo Coloniensi, quem cogunt se abdicare episcopatu, eo quod noluerit redimere pallium a Pontifice Romano,
page 54, image: s064quamuis alias caussas praetexant conatur, vt aiunt, irrepere in eum episcopatum Cardinalis Augustanus. Celebratae sunt his diebus nuptiae filii Ducis Bauarici cum Lotharingici sorore. Victorinus receptus est in numerum professorum ab Heidelbergensibus, qui etiam conduxerunt Zanchium Italum. Vas domini Petri a Rung fuit huc aduectum alteris nundinis, sed V Vechelus ignorauit cui esset tradendum, cum nemo repeteret; iam autem cuidam repetenti tradidit. Mitto libellum de quo dixeram, quem petii ab amico cum venalem non inuenirem. Mitto et alium gallicum, qui Imperatorem acerbissime perstringit. auctor videtur im peritus rerum Germanicarum; sed de Belgicis et Gallicis ita disserit, vt videatur mihi longe superare ingenio omnes qui hoc argumentum nostro tempore tractarunt, et clare ante aliquot menses praedixit quae iam videmus in Belgio. Quoniam is libellus et Gallos et Belgas et Imperatorem admodum vrit, sunt proposita magna praemia ei qui auctorem indicaret. Scio hoc mercatu singula exemplaria singulis coronatis esse diuendita. tu pro tuo arbitrio perlectum asseruabis aut exures: quamuis cuperem eum legi a magnifico Domino Carolouicio. Ego omnia fausta et felicia tibi et tuis a Deo precor, et ago gratias pro innumeris beneficiis quae a vobis accepi. Commendo tibi adolescentes qui has litteras tibi tradent. ipsorum parentes sunt non paruae auctoritatis inter eos qui nostram religionem profitentur. alter eorum est eleganti ingenio, sed est paulo petulantior. Francofurti, III Calend. Octobr. MDLXVII.
XXXII.
NOn dubito iamdudum ad vos peruenisse famam nostrarum calamitatum, quae sunt eiusmodi, vt ipsa salus si velit non possit nos seruare. Proceres qui sunt nostrae religionis, certiores facti agitari in' aula consilia de ipsis opprimendis, et adimenda reliquis libertate in religione, et ad eam rem conductos Heluetios esse; tanta celeritate arma corripuerunt, vt vix concesserint spatium Regi ad se recipiendum Lutetiam, vbi iam ab ipsis obsidetur. Ex omnibus Galliae partibus confluunt in nostrorum castra magno numero milites; sed Rex nusquam adhuc, quod sciam, habet instructum exercitum. nam nostri non permittunt, vt hinc inde dispersae eius copiae coeant. Conducit tamen militem Germanicum, Helueticum, et Italicum, et ex inferiore Germania mittuntur ei subsidia. Nostri autem habent ad sex millia equitum Germanicorum, et ad tria millia peditum, quos Dux Joannes Casimirus filius Electoris Palatini ducturus est in Galliam. Vides nos summo studio in id incumbere, vt miseram patriam euertamus. quid enim fiet, vbi eae
page 56, image: s065copiae in Galliam peruenerint? Actum est de pace aliquoties ad Lutetiam, et venerunt in Condaei castra, quae sunt ad Sandionysium, Connestabilis, Cancellarius, et alii proceres; sed hactenus nihil est effectum. Scripserunt huc aliqui, Regem ante aliquot dies eduxisse copias Lutetia, easque fuisse fusas a nostris, et interfectum esse satis magnum numerum Heluetiorum; sed nescio an haec sint certa. si de iis rebus aliquid certi habuero, id statim ad te scribam. Lugduni nostri sunt oppressi sua culpa: nam Delphinates volebant in vrbem inducere militem, si ipsi permisissent. totus autem Delphinatus praeter Gratianopolim, et ea pars Galliae Narbonensis quae est inter Rhodanum et Pyrenaeos montes, sunt in nostrorum potestate. Monspessulus est praecipua vrbs illius tractus. Quare existimo, filio tuo Ludouico nihil incommodi accidisse, sed esse ei difficile se ex locis illis explicare. Francofurti dedi litteras ad eum Frelonio typographo Lugdunensi. misi et alteras Geneuam ad Joannem Crispinum. Monebam eum vt se in ditionem Sabaudi vel in Heluetiam reciperet; sed vereor ne non potuerint ad eum mitti litterae. sunt enim ita infesta omnia itinera, vt nemo audeat se iis committere. Si veniat Geneuam, non deerit ei viaticum, nam de ea re scripsi ad Crispinum. Vides initia ingentium malorum; quibus qua ratione occurri possit non video, nisi transactione aliqua, quam tamen vix audeo sperare. Metuo autem ne et Germania et Anglia nostris calamitatibus inuoluantur. Bene et feliciter vale. Argentorati, XIII Nouembr. MDLXVII.
XXXIII.
OMnia quae ex misera et pereunte Gallia habem us sunt tristissima, praeter illud vnicum, quod filius tuus Ludouicus, Dei beneficio, feliciter ereptus est illis malis, et incolumis peruenit Geneuam, vt audiui ex iis qui cum ipso iter fecerunt. Vbi ad vos peruenerit, non erit forte iniucundum audire eum narrantem, cum quibus difficultatibus et periculis in eo itinere sit conflictatus. Mansit aliquandiu Geneuae, persuasus ab illustrissimo principe Christophoro filio Electoris Palatini, eta Beza, et etiam captus consuetudine multorum doctoctorum virorum qui illic viuunt. speramus tamen eum intra paucos dies hic adfuturum. Pugnatum est ad Lutetiam decima proximi mensis. Superueniens nox dubiam victoriam reddidit, quam vtraque pars sibi attribuit. quam verius possent dici vtrique victi, qui tanta rabie in seipsos, hoc est, in suos ciues feruntur, et se mutuis vulneribus conficiunt! In ea pugna letaliter vulneratus est et ex vulnere postea interiit Connestabilis, quo sublato nulla superest spes pacis. Postridie pugnae Condaeus
page 58, image: s066instructa acie progressus est vsque ad ipsius Parisiensis vrbis portas, vt aduersarios denuo ad pugnam pelliceret; sed ii continuerunt se intra muros vrbis. Condaeus etiamsi eo facto videretur superior, misit tamen ad Regem nobilem virum, qui ipsi denuo indicaret caussas, quae eos necessario im pulerunt ad arma sumenda, et ab ipso suppliciter peteret, vt rationem aliquam iniret, qua tantis malis remedium aliquod adferri possit. Nihil aliud respondit Rex, quam vt ipsi arma deponerent, et se ad sua reciperent. Ex eo responso apparet ipsum non expetere pacem. Miles Germanicus iam proficiscitur in Galliam, in quo quid sit spei reponendum non video: cum nulla pecunia ipsi explendo sufficiat, nostri autem non abundent, dux vero sit adolescens; cuius quidem ingenium et voluntas laudantur, sed tironem plane imperitum rerum tantis rebus praeficere est periculosum. Verendum est etiam ne a malis hominibus deprauetur, quos plurimos eum secum habere necesse erit. Rex etiam vndique in Galliam inducit peregrinum militem, hoc est, lupos in suos greges. In tanta rerum acerbitate et desperatione posset videri aliqua felicitas, si statim periremus. Bene et feliciter vale. Argentorati, quinto Id. Decemb. MDLXVII.
XXXIV.
SVb initium huius mensis non procul ab vrbe Metensi equites Germanici coniunxerunt se cum Condaeo, qui cum exercitu in Lotharingiam venerat, vt redderet ipsis faciliorem transitum Mosellae et Mosae; nam Aumalius, Guisius, et Tauanius cum non contemnendis copiis consederant ad Tullum, eo animo vt se illis ad Mosellam opponerent. Exercitus regius, cui praeest Andegauensis Regis frater, perpetuo fere inhaesit vestigiis Condaei venientis in Lotharingiam, ita tamen vt daret operam ne ad pugnandum posset cogi. Interea agebatur de pace in aula, cuius iam non exiguam spem concepimus. iam enim conuenit de conditionibus, et tandem disceptatur qua ratione nostris sit cauendum, vbi arma deposuerint, cum summa gubernationis penes pontificios maneat. Ob eam rem profecti sunt ad Regem Cardinalis Castilionaeus, Comes de Rochefoucault, et Dominus de Bouchauanes. Condaeus interea mouit castra, et videtur Lutetiam contendere, quo se cum exercitu recipit Andegauensis. Conditiones pacis sunt, vt nostri fruantur beneficio Edicti de pace facti ad Aureliam (iam sunt quinque anni), sublatis omnibus, vt ipsi vocant, coarctationibus et limitationibus, quibus ab eo tempore multum detiactum est libertati per Edictum nobis concessae. praeterea vt liceat Nobilitati quoslibet
page 60, image: s067promiscue admittere ad conciones quae in ipsorum aedibus habentur: nam antea licuit subditos tantum. Si pax in Gallia coalescat, vereor ne istae tempestates deuoluantur in inferiorem Germaniam. Credo Dominum Ludouicum dudum ad vos incolumem peruenisse. Ego tibi et ipsi ac toti familiae omnia fausta ac felicia a Deo precor. Argentorati, IV Id. Januar. MDLXVIII.
XXXV.
Accepi litteras tuas plenas summae humatatis et significationis beneuolentiae erga me. Id quanti ego faciam, inde potes coniicere, quod fere solus videaris meis malis affici. Nulla sunt mea erga tuos merita, quos amaui et amo: quia tuae virtutis indolem in ipsis conspicio. quibus vtinam potuissem aliquid rependere pro summis tuis erga me beneficiis, sed defuit facultas. Scio quid sit in caussa quod de rebus publicis nihil scribas, de quibus plura scio quam cuperem. Faxit Deus, ne et alienae et nostrae ruinae culpa in nos coniiciatur. Damus operam vt inuidiae incendium oleo restinguamus. De Gallia nihil aliud scribere possum, quam ipsam funditus interiisse. Si Germani constantes permanserint apud Condaeum, magis deuastabitur quam Bohemia deuastata sit Hussitanis bellis. Non puto Regem posse colligere exercitum, qui sit par Condenfi, si aequo loco pugnetur. Cum pugnatum est ad Lutetiam, copiae Condaei vix erant duorum aut trium millium militum. nam eas exhauserat missis hinc inde praecipuis ducibus ad vicina oppidula oppugnanda; et tamen cum Rex educeret Lutetia ad quatuor millia equitum, et centum signa peditum, et aliquot maiores bombardas, non detrectauit pugnam, quam nox interueniens ita diremit, vt vtraque pars assereret, penes se esse victoriam: imo Condaeus postridie summo mane instructa acie accessit ad portas vrbis Parisiensis, et coniuncta vrbi aedificia impune exussit. Decima Januarii cum regiae copiae opposuissent se Mouantio in ripa Elaueris, et eius equitatum, qui prior transierat, profligassent; non dubitauit se cum peditatu committere vado fluuii nauigabilis, et redintegrata pugna tandem adeptus est victoriam, caesis ex regio exercitu tribus millibus peditum, et mille ducentis equitibus, quorum sex fuerunt equites regii ordinis. Jam autem Condaeus habet in exercitu ad duodecim aut tredecim millia equitum, et supra triginta millia peditum, maxima ex parte veteranorum. omnes autem sunt nostrae gentis, praeter equitatum quem adduxit Dux Casimirus. Regius exercitus est multo numerosior, et est conflatus ex Galllis, Germanis, Heluetiis, Belgis, et Italis. Ei praeest Dux Andegauensis Regis frater, sedecim annorum adolescens, cum quo nemo est, mortuo Connestabile, qui auctoritate aut
page 62, image: s068rei militaris peritia excellat. Egestas quidem et inopia nostros tandem absumet; sed forte non tam cito quam multi existimant. nam audimus aliquot vrbes recens ad ipsos defecisse, inter quas nominantur Rochella, potens vrbs maritima Pictonum, et Blaia ad ostium Garumnae. Sunt qui dicant, Narbonem etiam ad ipsorum partes defecisse. Vicesima superioris mensis Condaeus recensuit militem Germanicum in finibus Lotharingiae. inde per Lingones duxit exercitum in Burgundiam, miseram meam patriam, vbi aiunt eum assecutum postemam partem regii exercitus ad Altissiodorum, ac interfecisse ad tria millia hominum. Cum propius accessisset Condaeus ad Sequanos, seu Comitatum Burgundiae, vt vocant, est ibi trepidatum et vbique conscriptus miles, vt oppida praesidiis munirentur. In ea trepidatione dissipata est schola Dolana, in quam se receperant plerique Germani fugientes ex Gallia. Copiae Ducis Joannis Gulielmi, et praeterea mille et quingenti equites Ringrauii, et mille Domini a Betstein recensentur prope Verdunum. conscribuntur et aliae copiae Regi in Germania, vt puto te non ignorare. Nos summa industria et alacritate properamus in nostram perniciem, et acerrime ac fortissime conficimus nos ipsos, cum tamen aduersus iustum hostem antea fuerimus ignauissimi. tantus furor animos et pectora nostra inuasit. Non solum omnis spes pacis est sublata, sed etiam spes de ea agendi, cum Rex apud se detineat eos, qui vt de ea agerent a Condaeo ad ipsum, accepta fide, erant profecti. Ii sunt Cardinalis Castilionaeus, Comes de la Rochefoucaut, et Dominus de Bouchauanes, tres praestantissimi viri. Ego profecto iam magis metuo Germaniae quam Galliae, quae ita interiit vt omnem spem de eius salute abiecerim. De Belgio nihil scribo, ne tibi et alterum vulnus infligam. ibi aperiunt sua oracula Hispani, hoc est, Pontifex Romanus, Reges Hispaniae et Galliae, et reliqui Principes qui in nostrarum ecclesiarum perniciem coniurarunt. Aiunt Regem Hispaniae tradidisse filium custodiae. Francofurto plura scribam. Ego tibi et tuis omnia fausta et felicia a Deo precor. Argentorati, octauo Cal. Mart. MDLXVIII.
XXXVI.
DEus illam tam diu exoptatam pacem tandem nobis concessit, quam spero fore diuturnam, si turbentur rationes eorum qui suis malis artibus nos in istas calamitates coniecerunt. id vt fiat sunt multi qui serio dant operam. Saeuitia Hispanorum in inferiore Germania omnem fidem exsuperat. Sunt qui dicunt, Albanum haec non probare, sed ab Inquisitione adactum esse iureiurando ad ea perpetranda antequam discederet ex Hispania. Furor fit laesa saepius patientia; et quantum video, Belgae
page 64, image: s069constituerunt extrema quaeque tentare potius, quam hanc tyrannidem diutius ferrc: et credo praecipuos inter ipsos iam esse in armis. Forte breui audietis, patratum esse insigne aliquod facinus. Pontificii principes excitarunt incendium, quod forte peruagabitur totum orbem Christianum, nec facile restinguetur. Nostri in Gallia cum sint multis victoriis facti ferociores, et iudicent Hispanos et Italos esse auctores infelicis istius belli, quo misere deuastata est Gallia, dabunt operam vt eas iniurias vlciscantur; et procul dubio irrumpent in Belgium, si quid ibi moueatur, etiamsi Rex interdicat: faclie enim contemnent Regis mandata ii quibus nihil fere est reliquum praeter arma. Hoc dicitur Albanus metuere, et ducere militem ad fines Galliae; sed profecto vix sufficiet miles quem habet tuendis finibus, et vrbibus in fide retinendis, quas multis iniuriis infensas sibi reddidit. Si vera sunt quae hic dicuntur de letali morbo Regis Hispaniae, et fuga filii eius in Angliam, quanta sequetur rerum omnium confusio! Dominus Carolouicius hic per aliquot dies exspectauit Schuarzburgium, qui quidem tandem aduenit, sed iam alio reflexit iter. Vereor ne miles Germanicus non magni faciat fulmina conuentus Treuirensis. Casimiri expeditio res parentis stabiliuit: iam enim eius amicitiam ambiunt ii qui antea insolentissime ipsi insultabent. Vtinam et nos tandem sectemur generosa consilia: nam versuta, ut ait Liuius, raro sunt exitu laeta. Si ad me litteras dedisti hoc mercatu, eae non sunt mihi redditae. Ego tibi, et tuis omnia fausta et felicia a Deo precor. Francofurti, pridie resurrectionis Dominicae, MDLXVIII.
XXXVII.
VIx adhuc audeo dicere, nos habere pacem in Gallia, cum nondum excesserit fines regni miles peregrinus. Copiae Ducis Casimiri fere duos menses haeserunt in misera nostra Burgundia, quam antea percurrerant et regius et Condensis exercitus. Hispanis, qui sunt in inferiore Germania, suspecta est ista diuturna mora militis Germanici in Gallia, et metuunt ne quid aduersus ipsos tentet: quod spero eum facturum. sed nescio qua spe; cum Albanus sit instructissimus milite, et rebus omnibus ad bellum necessariis. Fuit initio admodum exigua spes nostrorum in Gallia, et tamen (vt in tantis malis) fuit minus tristis exitus belli quam metueremus. Deus, qui nos liberauit, audiet forte gemitus istorum, quorum sunt tantae calamitates vt totus exhorrescam, quandocunque de iis cogito: nec dubito, longe atrociora ipsis postea metuenda esse, si Hispanis licuerit omnia pro arbitrio agere. Dux VVurtembergensis amisit filium primogenitum, spem familiae suae. alter enim qui ei superest,
page 66, image: s070dicitur esse plane valetudinarjus. Ante paucos dies fuerunt apud ipsum Marchio Georgius Fredericus, Ludouicus filius Electoris Palatini, et Hennebergensis, qui ducturus est eius filiam, et puto Bipontinum iam illic esse. Conantur quidem ipsum consolari; sed tam profundum vulnus non cito coalescit. Archiepiscopus Treuirensis nuper praeiuit pulchro exemplo principibus inhiantibus bonis ecclesiasticis. Cum mortuus esset abbas monasterii Sancti Maximini, misit eo milites cum maioribus tormentis, quibus deiicerent monasterii fores, si monachi non statim eos admitterent: quod est a militibus factum; et coacti sunt monachi, praesentibus ministris Archiepiscopi, statim alium abbatem eligere. Illud monasterium est satis opulentum, et est vicinum ditioni Ducis Bipontini, a quo sibi metuisse videtur Archiepiscopus. Deus conseruet te et tuos. Francofurti, XIIX Maii, MDLXVIII.
XXXVIII.
POst varios labores et pericula satis grauia, fuisset mihi gratissimum hic posse in sinum tuum animi mei aestus effundere, et a tua prudentia leuamen aliquod acipere; sed tamen cum resciui caussas ob quas tam difficile iter suscepisti, spes quam de ea re concepi desiderium meum vtcunque leniuit: quamuis me solicitum habet valetud o tua, quam audio satis incertam fuisse cum hinc discessisti. Spero Deum, qui in mentem misit Imperatori, vt te audire cuperet disserentem de rebus ad totius reipublicae Christianae salutem pertinentibus, conseruaturum te, et effecturum vt haec tua paucorum dierum cum ipsius Maiestate colloquia aperiant viam, qua tot malis oppressae ecclesiae Dei succurri possit. De nostra Gallia quid aliud scribere possum, quam ipsam plane periisse, et dignam esse quae pereat? adeo scelerata et nefaria consilia ibi agitantur. Lutetiae vixi per mensem non sine periculo; sed cum viderem, nullum relinqui locum sanis consiliis, cogitaui de repetenda Germania. Adiunxit se mihi comitem Argentoratum vsque Petrus Ramus, a quo cum discessi petiit vt te suo nomine plurimum salutarem. Id mihi commodi attulit hoc postremum meum iter in Galliam, vt minus doleam casus nostrorum hominum, cum videam eos perire velle et dignos esse qui pereant: nam rabie plus quam belluina in se ipsos grassantur. De Orangii principis expeditione quid sit sperandum non video, cum hactenus tam multas occasiones traiiciendi Mosam, qui vbique fere vadosus est, neglexerit. sed credo eum habere militem non satis obsequentem. Haec bella Gallica adeo corruperunt disciplinam militarem, vt verear ne miles Germanicus tandem non minus Germaniae noceat quam Galliae. Ego omnia
page 68, image: s071fausta et felicia tibi a Deo precor. Mitto tibi litteras domini Philippi filii tui, qui recte valebat cum apud ipsum essem. Lipsiae, pridie Non. Octob. MDLXVIII.
XXXIX.
GAudeo te incolumem ex tam longa et tuae aetati minime conueniente peregrinatione ad tuos rediisse, et ago tibi gratias pro humanissimis tuis litteris, quas binas accepi: vnas Dresdae, alteras isthic datas. quae eo nomine mihi fuerunt gratissimae, quod ex iis intellexi, non esse culpam penes Imperatorem, quod ab istis deliberationibus sit discessum re infecta. nam quidam quorum opera in magnis rebus vti solet Imperator, non dubitarunt affirmare, Imperatorem solenni edicto rescidisse illam concessionem libertatis in religione factam Ordinibus Austriacis, idque iussu et mandato Pontificis Romani. Qui talia comminiscuntur non multum prosunt caussae quam volunt videri agere, et interea apud nostros onerant Imperatorem inuidia maxima: quod non satis prudenter fit, cum res Ecclesiasticorum iam videantur esse satis periculoso loco. nam meo iudicio iacta est alea; nec Galli, nec Bipontinus, nec Orangius recondent gladios, quousque aut ipsi perierint, aut aduersarios euerterint. Expeditio Orangii in inferiorem Germaniam, tanto conatu suscepta, habuit exitum infelicissimum. Fortiter quidem traiecerunt Mosam, sed postea nihil recte est ab ipsis gestum, et tam facile ipsorum conatus eluserunt Hispani, quam si cum pueris fuisset negotium. nam quae isthuc perscripta sunt de aliquot pugnis et velitationibus, in quibus dicebatur Albanum fortissimum quemque ex suis amisisse, sunt plane falsa: nunquam enim pugnatum est, aut facta est vlla memorabilis velitatio. nisi forte vocemus pugnam id quod XX Octobr. accidit: quo die Orangius amisit ad octingentos milites fortissimos, et Malbergum eorum praefectum, virum egregium. Res sic accidit: Cum aliquandiu castra ad Leodium habuislent, et vellent se inde recipere, haberentque hostem in conspectu, reliquerunt Malbergum cum suis in quadam conualle ad remorandum hostis iter, interea dum se recipiunt. quod quidem ille fortiter fecit. sed cum nec mature monitus esset ut se reciperet, nec missi essent ei subsidiarii equites, vt est moris, ab Hispanis cum suis est circumuentus. Id vbi resciuerunt ii qui erant in postrema acie Orangii, adeo trepide et incomposite se receperunt, vt audiuerim a rei militaris peritis qui interfuerunt, potuisse ipsos in fugam coniici, si vel quingenti tantum Hispanici equites simulassent se insequi. Ab eo tempore plane desponderunt animum, et ne vnum quidem oppidum tentarunt; sed ita properarunt ad fines
page 70, image: s072Galliae, vt totum ipsorum iter simile fugae fuisse videatur. Cum vero Albanus ipsorum vestigiis insisteret, ac postremum agmen carperet, et propterea non liceret ipsis procul euagari ad conuehendum commeatum, plurimi fame et frigore perierunt. Cum vero ingressi Galliam ad Sanquintinum facerent iter per Veromanduos, Rhemos, et Catalaunicos, non minorem fere egestatem senserunt quam in inferiore Germania. nam praefecti illarum regionum curarant omnes fruges conuehi ex pagis in vrbes. Constiterunt primum ad oppidum Barleduc, quod est ditionis Lotharingicae, vbi Orangius dimisit omnes qui in Germaniam redire voluerunt, qui fuerunt non pauci, quorum plerique fuerunt aut interfecti aut spoliati ab Aumalii militibus, qui in Lotharingia aut episcopatu Metensi hibernabant. Gallorum numerus plurimum est auctus statim vbi venerunt in ditionem Regis Galliae; et longe plures ad eum numerum accessissent, si vel simulassent se velle penetrare in interiorem Galliam. nam non erat dubium, quin bona pars istius Normanniae, quae est cis Sequanum, esset ad ipsos defectura. Vrgebant id in exercitu Geulius, et alii ductores Gallorum: et cum equites Germanici dicerent, sibi non numerari stipendia, et ne quidem suppetere pecuniam ad coemendas res necessarias, Galli in medium contulerunt quidquid habuerunt pecuniae, et inter ipsos distribuerunt. Persuasi itaque a Gallis alacriter Somonam fluuium traiecerunt, et ad aliquot milliaria sunt progressi: sed paulo post mutatis animis coeperunt regredi, et dicere se velle redire in Germaniam, idque nulla ex caussa, cum ne quidem hostem vidissent. et sic tota illa spes de Normannia abiit in fumum, proditione (vt multi existimant) quorundam praefectorum, qui regia pecunia dicebantur corrupti. Dum ad oppidum Barleduc exercitum recreat Orangius, Rex Galliae venit Catalaunum, non multum septus militibus, et ad Orangium legatos mittit, per quos conatus est abducere eum ab instituta societate cum Condaeo, promissis ducentis millibus coronatorum ad numerandum stipendia militi, et restitutione principatus Orangiensis, et aliorum praediorum quae habuit in regno Galliae. Inter legatos regios fuit quidam nostris rebus non iniquus, qui clam dicitur admonuisse Orangium, si vel simularet se penetraturum in Galliam, Regem, qui plane esset imparatus, posse adigi ad quasuis pacis conditiones: quare Orangius dimissis iis qui abire voluerunt, existimans fore finem tumultuum in suo exercitu, et se habiturum postea obsequentiorem militem, constituit magnis itineribus per Burgundiam ad Condaeum contendere. quod cum suis militibus proposuisset, expertus est eos longe magis contumaces quam antea. Quare amissis
page 72, image: s073omnibus istis occasionibus coactus est eos in Germaniam nolens volens reducere, et distribuere per Argentoratensem Episcopatum; vbi audio eos non minus auare et inhumaniter omnia diripere, quam si in hostico agerent. Praetexunt suae crudelitati, quod ministri Episcopi nuper vita defuncti ante tres menses prodiderint Aumalio quosdam Gallos profugos, ex quibus fere ducenti sunt interfecti: sed multi existimant, ipsos eo inductos a Richardo Palatino irritato repulsa, quam nuper passus est in petitione eius episcopatus, quem sibi certo promiserat; sed Canonici praetulerunt ei Georgium comitem a Manderscheid: quamuis meo iudicio rectius fecissent, si ita turbato rerum statu, et praesertim in illis locis, Richardum elegissent. nam is auctoritate familiae potuisset eos defendere, et reddere tutos a militum incursionibus, quibus posthac semper erunt obnoxii; sed aiunt, Imperatorem omnino prohibuisse ne ipsum eligerent. Hunc habuit finem Orangii expeditio, tanto conatu et tantis sumtibus suscepta. Jam constituit cum parte suarum copiarum adiungere se Bipontino, ita vt ipse, et Galli qui cum ipso sunt, efsiciant primam aciem Bipontini exercitus; qui quantus sit imperatortibi non est ignotum. Difficultas rei pecuniariae multum morae et impedimenti iniicit eius rebus: et praeterea suscipit hanc expeditionem non minore pompa et apparatu, quam si esset potens aliquis rex. ducit vltra triginta maiores bombardas, et magnum numerum satellitum corporis et nobilium puerorum, qui eum equitantem praecedant. Factae erat ei spes pecuniae ex Anglia; sed dissidium ortum inter Anglos et Belgas huic rei impedimentum affert. Interea dum isti tempus inutitiliter terunt, Regis Galliae copiae conuenerunt, et Albanus ei misit subsidia equit m ac peditum. Quod si se Rex opponat ad Vogesum, erit ipsi difficillimum, cum tot praesertim impedimentis, superare illos satis asperos montes: quos si superet, tamen excipiet eum Lotharingia, ita exhausta, vt mihi pene videatur impossibile ibi exercitum alere. nam etiamsi ipsi cesserit hostis, tamen non procul discedet, et semper erit infestus iis, qui pabulatum emittentur; et iam exemplum Albani ostendit, quam facile eiusmodi conatus eludantur. Hoc vnicum videtur mihi nostris posse praestare Bipontinus, quod ad hanc orientis partem distinebit non minimam partem virium Regis Galliae: nisi forte idem accidat ipsi quod Orangio in Belgio, hoc est, vt non habeat obsequentem militem, et sit paucorum dierum eius expeditio. Condro et sociis, si sunt vera quae audimus, res minus infeliciter succedunt quam Belgis. dicuntur occupasse fere totam Aquitaniam, excepta Burdigala, hoc est, totum eum tractum Galliae qui est a Pyrenaeis ad Ligerim
page 74, image: s074et ad ipsum Oceanum. Frater Regis instructior initio pene oppressit eos; sed postea, collectis viribus, ipsum assiduis velitationibus fatigatum, coegerunt tota Aquitania cedere, et cis Ligerim regredi: et iam dicuntur ita adauctae ipsorum vires, vt soluti omni metu exercitum in duas partes diuiserint, vt possint plura oppida occupare. satis est autem Regis fratri, si arceat eos a transitu Ligeris. Instruxerunt ad Rochellam classem, quae accessione Anglorum et Scotorum ita est adaucta, vt iam obtineat maris imperium in Cantabrico sinu; nec potest quisquam iam tuto nauigare ex Hispania in Belgium, aut ex Belgio in Hispaniam. Regina mater Regis Galliae dicitur profecta in castra filii sui Ducis Andegauensis, vt ex loco propinquo agat cum Condaeo de pace: quem non puto fore tam stolidum, vt sibi denuo imponi patiatur. Nondum est compositum dissidium exortum inter Anglos et Belgas ob pecuniam interceptam ab Anglis, quam Albanus dicit ad se pertinere, nec adhuc sunt dimissi ii qui vtrinque traditi sunt custodiae. Scribitur, excitatam seditionem esse in Hispania ab ipsis Mauris, qui regnum Granatae incolunt, quorum dicuntur viginti millia iam esse in armis, et ab Alghierensibus Afris, cum quibus inierunt foedus, accepisse trecentos equites. depopulati agrum Granatensem receperunt se in illos arduos montes qui ipsi vrbi imminent. vbique in Hispania conscribitur miles ad eos opprimendos. Albanus suo more crudelissime saeuit in inferiore Germania, nec facit finem afficiendi supplicio innocentes homines: nec est iam quisquam qui dubitet, opes esse plurimis exitio: parcitur enim iis qui sunt tenuioris fortunae. Illustrissima princeps Orangii vxor heri hinc discessit a marito euocata Spiram. Solita est me interdum ad se vocare, et mecum conferre de pluribus rebus, et omnino erat persuasa, me posse ipsi praedicere istorum motuum euentum: quare saepius coactus sum iocis eludere eius interrogationes. miratus sum autem eius ingenium et magnitudinem animi. Expostulabat semper mecum, quod non saepius ad ipsam accederem: quod ideo intermittebam, quia videbam ipsam impleri ab assentatoribus inanissimis spebus, quas nolebam meo suffragio approbare, nec etiam ipsi adimere, cum sit vicina partui. Duxit secum viduam Brederodii ex familia Comitum a Noua aquila, mulierem modestissimam, quae dicitur nuptura Electori Palatino. Cum scribo ad illustrissimum nostrum Principem, mitto litteras ad Landgrauium: quare oportet me inire aliam rationem scribendi ad amicos. Volebam iam scribere ad magnificum Dominum Carolouicium: sed qui promittit se curaturum has litteras, non permittit, et ait mox discessurum tabellarium. Sum futurus Francofurti
page 76, image: s075in mereatu. Ego tibi et tuis omnia fausta et felicia a Deo precor. Coloniae Agrippinae, Idibus Febr. MDLXIX.
XL.
JAm saltem deceret Germanicos principes cogitare de defendenda Germania, in qua audet Aumalius Galliae Regis praefectus grassari incendiis; non tam fiducia suarum virium, quam incuriae ipsorum, vt nihil durius dicam. Quid autem magis sceleratum cogitari potest, quam quod iam faciunt vestri equites? qui cum illis in locis sint non pauciores decem aut duodecim millibus ex exercitibus Orangii et Bipontini, patiuntur tamen ab exigua Gallorum manu haec in suo conspectu fieri. quod si quis eos moneat, quam sit hoc indignum et pudendum, nihil aliud occinunt, quam sibi non numerati stipendia. Totus ille pulcherrimus tractus Germaniae a Selestadio ad Moguntiam est plane direptus et spoliatus; et praesertim ea quae pertinent ad Argentoratensem, Spirensem, et Vormatiensem episcopos, et ad Comites qui ea loca inhabitant. Argentoratenses induxerant in suam vrbem quinque millium hominum praesidium, quod cum quanto damno et periculo ipsorum fiat, nemo non videt: et praesidiario militi praefecerunt Nicolaum ab Astat, qui in hac infelice Orangii expeditione non respondit spei quam de eo plurimi conceperant. Orangius plane periit non solum deseritur a suis militibus, sed etiam ipsi maximum ab eis periculum impendet: nam minitantur se iugulaturos ipsum, et postea deuastaturos Nassauiensem comitatum, aliquot eorum turmae defecerunt ad Regem Galliae. Metuo ne Bipontino idem accidat quod Orangio: nam eius res ita procedunt, vt parum spei de toto eius instituto concipiam, et metuo ne milites ab eo conscripti tandem conuertant arma in ipsum et Electorem Palatinum; quod vt perficiat nulli parcent pecuniae Rex Galliae et Albanus, quibus machinis quam facile expugnentur vestri milite non est tibi ignotum. Solus Deus istis malis remedium inuenire potest, et videtur velle facere si vellemus seruari. Annon praeter omnium exspectationem interuenit dissidium inter Anglos et Belgas, cui praebuit caussam Albanus sua arrogantia et superbia, qui eluso conatu Orangii, eoque ex tota sui Regis ditione eiecto, existimauit se posse cuilibet impune inferre iniuriam? Quis autem existimasset, Granatenses quibus iam se adiunxisse dicuntur Cordubenses, ausuros deficere a suo Rege, eo praesertim tempore quo res eius maxime florere videbantur? De his certiora scribam Francofurto. Mitto litteras ad magnificum Dominum Carolouicium, quas peto vt ei cures reddi. Ego tibi et tuis omnibus omnia fausta et felicia precor. VI. Id. Mart MDLXIX.
page 78, image: s076
XLI.
DE afflictissimis nostris rebus in Gallia vix audeo ad te scribere, cum non dubitem summum tibi dolorem paritura ea quae ad te scribam. Decima tertia die Martii pugnatum est in Santonibus ad oppidum Cognac, et in ea pugna cecidisse dicitur Condaeus cum multis aliis praestantissimis viris. Aiunt tamen non esse pugnatum totis copiis, sed Condaeum cum haberet hostem in conspectu, sumtis secum duobus millibus equitum, valde dehortante Amiralio, fecisse in eum impetum: et cum facile fudisset eos qui primi occurrerunt, in illo feruore victoriae tam procul prouectus est, vt ab hostibus sit circumuentus et interfectus, antequam ipsi subueniri posset. Vbi Amiralius certo resciuit eum interiisse, et animaduertit suos eo casu esse perterrefactos, abstinuit a pugna, et suas copias ad loca tutiora ita reduxit, vt hostis non sit ausus eum insequi. Haec ita narrantur ab iis qui veniunt ex aula Gallica, quae est Metis; vbi cum circa horam decimam noctis auditum esset de morte Condaei, accensis ignibus, displosis maioribus bombardis, et pulsatis campanis suam laetitiam sunt testati; et statim diruerunt templum in quo nostri soliti erant habere suas conciones. Bipontinus cum Gallis quos secum habet et equitatu progressus est in Comitatum Burgundiae, relicto Germanico peditatu non procul ab Argentorato: nam deerat pecunia ad numeranda ei stipendia. hodie audiui aliquid tandem esse numeratum, et ipsum iam progredi. Aumalius cum regiis copiis exspectat Bipontinum in Lingonibus, se oppositurus ei, vt existimo, ad Ararim: nam tum primum perueniet in ditionem Regis Galliae. Ego de rebus omnibus pene despero, et iudico nostros in Gallia periisse, et Germaniam versari in summo periculo. Quid enim sperari potest de Bipontini exercitu, rerum omnium egentissimo, cum (vt audio) Regius exercitus sit longe numerosior, et ab omnibus rebus instructior? nam praeter equitem Germanicum, quem antea habebat, Philibertus Badensis iam ducit ad eum mille et quingentos equites. Albanus vero quidquid habuit equitum Germanicorum, ac etiam aliquot Belgas, et viginti signa peditum eo misit; et tanto conatu in nostrorum perniciem incumbit, vt neglectis iniuriis, quibus Belgae et Hispani affecti sunt et quotidie afficiuntur ab Anglis, omnes suas vires in eos conuertat, existimans ipsis oppressis facilem fore de reliquis victoriam. Si dilabatur miles Bipontini, quod fere necessario breui fiet, quis se opponet Gallis et Belgis in ditiones ipsius Bipontini et Palatini Electoris irrumpentibus, quod fere non dubito eos facturos? nam ad id eos inuitabunt iniuriae quibus se lacessitos putant, et quibus iam lacessuntur. Quo iure enim deripit iam Bipontini exercitus
page 80, image: s077ditionem Regis Hispaniae? an non satis fuit habere Regem Galliae hostem? Si vrbes et principes qui sunt vltra Rhenum iuuissent Bipontinum aliqua pecuniola, dudum instruxisset suum exercitum, et forte Condaeus non periisset nam interea dum cunctatur Bipontinus, licuit Regi per otium mittere Rhingrauios subsidio fratri; sed maluerunt omnes esse otiosi spectatores ruinae et damnorum quibus eos afficiebant milites, qui ex variis locis in ipsorum ditiones conflu erant, quam vel exiguam pecuniolam in suam salutem impendere. Sed quid facias iis, qui adeo sunt amentes, vt in nost orum cladibus exultent, cum tamen Regis victoria sit certissima ipsorum pernicies? Dolor non permittit vt plura scribam, et peto vt litteras has exuras. Bene vale. Non est opus vt clarissimum philosophum Dominum Simonem Simonium, qui has tibi reddet, commendem: is ingenii sui dotibus tibi satis erit commendatus. Francofurti, in die Dominicae Resurrectionis, MDLXIX.
XLII.
CRedo tibi fore iucundum videre incolumem nostrum VVechelum, de cuius salute desperabamus. non minimam partem suae salutis debet amplissimo viro Domino Harlaeo praesidi in supremo senatu Parisiensi, cuius filium Dominum Carolum Harlaeum, cui has ad te litteras dedi, tibicommendo. Proficiscitur isthuc vt longius absit a conspectu ruinae miserrimae nostrae patriae, et constituit apud vos, aut VVittembergae, per aliquot menses consistere. Quae hic habemus de nostris miseriis, et de morte Domini de Luz, quem puto tibi non fuisse ignotum, poterunt ipse et VVechelus tibi narrare. Quae postea euenient scribam, et puto mihi non defuturam materiam, indies crescente nostra insania; nec etiam occasionem scribendi, quamdiu hic erunt illustrissimi nostri principis legati, quorum alterum tantum salutaui, nam iam primum reuertor Moguntia. Haec scribo fessus ex itinere Bene vale. Francofurti, XXI April. MDLXIX.
XLIII.
PVto his diebus tecum fuisse clarissimum virum dominum Doctorem Christophorum Ehemium, ex quo scire potuisti quae hic habemus de miseriis nostris Gallicis. Principes Germanici cernunt nostra pericula, et intelligunt ea paulo post ad se ventura, et ne videantur nos negligere proponunt edicta aduersus eos, qui aduersariis nostris militant: quibus quidem aduersarii nostri grauissime offenduntur, nos autem nihil iuuamur. Bipontinus et Orangius hic accusantur ab Austriacis et aliis ob damna, quae ipsorum milites dederunt in Alsatia et vicinis locis, quae sunt maxima; sed
page 82, image: s078credo istos accusatores id tantum in speciem facere, et nihil minus cogitare quam eos qui hic conuenerunt constituere judices istarum controuersiarum, sed suos gladios. Bipontini exercitus dicitur progressus ad Ararim, vbi Aumalius se ei opponit cum regiis copiis, et eum auro magis quam ferro oppugnat. Audio ipsum Bipontinum paucarum septimanarum vsu edoctum se esse imparem regendo exercitui, constituisse redire domum et praeficere suis copiis Orangium, quem tamen his diebus nonnulli dixerunt morbo extinctum esse: quod si verum est, paucis mensibus perierunt omnes qui se Hispanorum tyrannidi conati sunt opponere. Reliquiae exercitus Condaei se vtcunque tuentur, et iam repulerunt cum caede regias copias ab obsidione oppidi Cognac. auctae autem sunt accessione quorundam Vasconum, qui hibernarunt apud Tolosates, et eos miris modis vexarunt. Fama est hic, Albanum indixisse bellum Reginae Angliae, et iam instruere classem. Instruitur etiam classis in Italia, in quam imponuntur veterani Hispani, vt ipsi praetexunt, ad reducendum Carolum Archiducem et filium primogenitum Imperatoris ex Hispania: sed non dubito, aliud agi. Ego tibi et tuis omnia fausta et felicia precor. Francofurti, pridie Cal. Maii MDLXIX.
XLIV.
MAnsi hic toto tempore conuentus, existimans vix posse fieri, cum ex tam variis locis huc conuenirent principum legati, quin aliquid certi de tumultibus Gallicis plerumque haberent; sed longe aliter accidit quam existimaueram: nam paucissima de iis hic habuimus; et ea quidem tot mendaciis inuoluta, vt esset difficillimum aliquid veri inde elicere: quod fuit in caussa vt non saepius ad te scripserim. Est quidem ex variis locis huc scriptum, vtrumque regium exercitum a nostris esse caesum; quod tamen fuisse confictum tempus ipsum postea docuit. Nihil habeo iam aliud quod pro vero affirmare possim, quam quod Bipontinus superato Arare recta contenderit ad Ligerim, per miseram nostram Burgundiam, quem dicitur transiisse ad Phanum charitatis, vbi est iunctus ponte lapideo, ita vt existimem ipsius et Amiralii copias esse coniunctas. Conati sunt aliquandiu Bipontini iter impedire Aumalius et Nemorsus praefecti regiarum copiarum; sed cum viderent ipsum vbique captare pugnandi occasionem, mature ab eo insequendo destiterunt, ne nolentes cogerentur pugnare, si ad regiones minus asperas deueniretur. iam autem Aumalius et Nemorsus diuersis itineribus ducunt copias suas, lue quae in ipsorum castris grassata est multum attritas, ad Andegauensem Regis fratrem. Nemorsus
page 84, image: s079adiunxit suis ad Lugdunum quatuor millia peditum et octingentos equites, qui Regi auxilio mittuntur ex Italia. Si totis copiis confligatur vbi erunt coniuncti omnes isti exercitus, vires Galliae plane concident. Sed ex pluribus locis scribitur, agi de pace: sed quibus conditionibus iniri possit non video, quamdiu summa rerum erit penes Reginam et Cardinalem Lotharingum. Regem esse coniectum in maximas difficultates non est dubium: nam ipsi etiam eius subditi detrectant tam longam militiam, cum ipsorum agri deuastentur, et nihil in stipendia accipiant. Vrbs Parisiensis conqueritur, sibi data esse verba a Cardinale Lotharingo, qui vt ab ea extorqveret pecuniam post mortem Condaei, dixit nostros non posse ad mensem vnum consistere, nec esse quidquam metuendum a Bipontino, cum frater Aumalius haberet longe validiores copias quam ipse. Praeterea Rex iam non potest multum auxilii exspectare ab Hispano, cum inualesc ere dicantur Granatenses tumultus, suppeditantibus auxilia Afris et Turcis Alghierensibus: quod ipsis iam est facile, occupata a Mauris Granatensibus Malaga, vrbe maritima, vicina freto Herculeo, ad quam est portus totius illius litoris commodissimus. Angli etiam facessunt multum negotii Albano suis incursionibus maritimis, quibus illud mare occidentale ita infestum reddiderunt, vt plane cessent commercia inter Belgas et Hispanos: et iam constituto emporio Hamburgi, multum decedet Belgis. In hoc conuentu hoc tantum est actum vt nihil ageretur, et omnia sunt reiecta in proxima Imperii comitia, quae sub autumnum putant huc aut VVormatiam indicenda. Bene vale. Francofurti, XVI Junii MDLXIX. Proficiscor hinc Argentoratum.
XLV.
FVit mihi gratissimum hic videre filium tuum Philippum, recens consecutum honorificum suae virtutis et eruditionis testimonium. Sum ei hortator, ne nimium tribuat blandis solicitationibus illius, qui cupit eum hic retinere, vt eius ingenio et laboribus ad sua commoda abutatur, sed potius ad vos redeat et de rebus suis constituendis cogitet scripsi de eo ad Doctorem Cracouium, et vtinam in re aliqua ei prodesse possem. Quae hic habemus de rebus Gallicis sunt incertissima. Ex variis locis huc est scriptum, a nostris profligatum esse regium exercitum, et Aumalium cum multis cecidisse: sed quia qui veniunt Lutetia et ex vrbe Metensi nihil de eo sciunt, puto non esse pugnatum: habeo et alias caussas quare id credam. Bipontinus felicissime duxit exercitum in intimam vsque Aquitaniam, et nihil dissimulando apud milites plus est auctoritatis consecutus, quam antea sint consecuti ii qui
page 86, image: s080sibi valde sapere videbantur; et quamuis dimidii tantum mensis stipendium ipsis numerasset, eorum tamen vbique promtissima opera dicitur vsus. Fama est, ipsum postquam ad Amiralium peruenit morbo interiisse, quod vereor ne sit verum: nam audio legatum Regis Galliae apud Heluetios de ea re scripsisse ad Senatum Basileensem et ad alios. Exercitus dicuntur esse in Petragoricis, non procula Garumna fluuio, et aiunt in vtroque multos lue perire: quod non miror, cum maxima pars ipsorum tota hieme fuerit in castris. Dicunt, agi de pace, sed quaenam eius ratio iniri possit non video. Credo ipsum Regem iam esse in suo exercitu, et eo duxisse magnum numerum hominum imbellium: nam seuero edicto ex omnibus sui regni prouinciis euocauit omnes minores sexagenariis, qui antea militarunt: et est ita denudata praesidiis haec pars Galliae Orientalis, vt exiguus numerus militum magnas in ea turbas excitare posset. Audiuimus hic ante aliquot dies, Pontificem obsideri a Romanis in mole Adriani; sed ea fama videtur paulatim euanescere. Hispani dicuntur rem non satis feliciter gerere cum Mauris Granatensibus, idque fieri ducum imperitia. Ego tibi et tuis omnia fausta et felicia a Deo precor. Argentorati, Nonis Julii MDLXIX.
XLVI.
DOctore Simonio isthuc proficiscente, existimaui nihil opus esse de rebus publicis ad te scribere, cum omnia quae hic habemus ex ipso audire possis: sed tantum volui tibi gratulari recuperatam valetudinem, quam sciui prius te recuperasse quam amisisse. Hortator aliquoties fui D. Philippo, ne pateretursibi verba dari a Grempio: qui mihi semper visus est velle abuti eius labore et industria ad sua commoda; et consului, si videat opus esse longo tempore ad dissoluendam obligationem, qua alter credit aut fingit se credere eum esse sibi obstrictum, vt eam abrumpat potius quam hic frustra terat tempus, et tui ac matris maiorem rationem habeat quam Grempii, cum non sit dubium, vobis fore gratissimum eius virtute in hac aetate frui. Caetera D Simonius: quo equum iamiam conscensuro haec scripsi. Argentorati, XXIV Aug. MDLXIX.
XLVII.
JAM eo deductae sunt res infelicis nostrae patriae, vt nulla prorsus salutis spes superesse videatur. Nostrorum bona vbique a regiis ministris diuenduntur, et passim in vrbibus innocentes homines interficiuntur: qui forte sibi potuissent consulere, nisi Rex initio belli professus fuisset se eorum patrocinium suscipere. Ipsis etiam pontificiis opes eripiuntur, nec
page 88, image: s081parcitur exteris; quod experti sunt nuper Germani et Itali, qui Lugduni negotiantur: nam sunt coacti Regi numerare ter centena millia francorum. Rex nescio quo consilio exercitum sub finem Junii dissoluit, et peregrinum militem per praesidia distribuit: quae res nostris rei bene gerendae non paruam occasionem praebuit. qua vsus Amiralius plurima oppida in Pictonibus, Petragoricis, et Lemouicibus occupauit: sed cum tandem obsidione cinxisset Pictauiensem vrbem amplissimam et valido praesidio munitam, prior fortuna eum deseruit; ita vt iam dicatur, non paucis ex suis amissis, coactu obsidionem soluere. Rex denuo colligit suum exercitum, et praeter militem quem iam habet, exspectat ex Germania duo millia equitum, ex Hispania quatuor millia peditum, et ex Heluetiis sex millia. petit praeterea a pontifice Romano et aliis principibus Italicis duodecim millia peditum et duo millia equitum. Vbi copiae illae conuenerint, difficile erit nostris, resistere: qui quidem hactenus se ita defenderunt vt non habeant regii quod multum glorientur. sed sunt tam pauci numero, si cum aduersariis conferantur, vt ipsae etiam victoriae sint eis perniciosae. Si quibus ex proceribus parcant gladii aut venena aduersariorum, ii morbis absumuntur, contractis ex immensis laboribus quos perpetuo sustinent. Adhaeserunt Orangio in sua expeditione Belgica, et postea secuti sunt Bipontinum quinque aut sex viri magni nominis in re militari, ex quibus vnus tantum superesse dicitur. Amiralius iam fere solus totam belli molem sussinet, et tamen audio esse satis tenui valetudine, postquam venenum cum fratre Andeloto hausit. Si hunc amittamus, non video quis sit futurus par tantis rebus administrandis. Sed Deus est omnipotens, et nos etiam perire volentes seruare potest, et forte seruabimur cum nos maxime periisse iudicabimus. Ego existimo D. Philippum sub hoc tempus discedere Argentorato. oro Deum vt saluus et incolumis ad vos perueniat. Bene vale. Francofurti, XIIX Septembr. MDLXIX.
XLVIII.
LItteras tuas scriptas XIII Octobr primum ante octiduum accepi: quae quidem mihi multis nominibus fuerunt gratissimae, et eo praecipue, quod liberarent me solicitudine de tua valetudine, de qua hic non satis laeta audiueramus. Fuit etiam gratissimum intelligere, tandem prodituras in lucem Domini Philippi sanctissimae memoriae epistolas ad te scriptas: quae non solum erunt testes ad posteritatem illius summae et sincerae, ac nunquam interruptae inter vos amicitiae, sed etiam (vt spero) erudient lectores de multis rebus grauissimis: cum sciam, te fuisse illi vnicum
page 90, image: s082in cuius sinum omnes animi aestus effunderet, et a quo in rebus grauissimis consilium peteret. Soli fere vestri vicini illius memoriam persequuntur, et vt canes edentuli allatrant: in hac autem Germaniae parte eius virtus paulatim superat inuidiam. nam etiamsi non desint hic qui eum mortuum oderint, ita tamen interdum excipiuntur, cum quid tale prae se ferunt, vt velint nolint cogantur saltem odium suum dissimulare. De misera mea patria quid aliud possum scribere, quam eam plane periisse? Haud dubie dudum ad vos peruenit fama infelicis illius pugnae, in qua nostri ab aduersariis superati amiserunt omnia sua impedimenta et bonam partem sui peditatus. Amiralius vulneratus in mento peruenisset in hostium potestatem, nisi sui ipsum nolentem coegissent se recipere. Accepta ea clade cum nostri viderent se esse longe inferiores aduersariis, vrbium bonam partem quas in Pictonibus obtinebant deseruerunt: quoniam reliquiae pedestrium copiarum tam multis vrbibus praesidio muniendis sufficere non poterant. Rex vrbes omnes quae deditionem fecerunt benigne suscepit, vt reliquas ad earum exemplum imitandum inuitaret. prima quae ei restitit nostra lingua nominatur Saint Jean d' Angeli in Santonibus: cuius cum partem muri maioribus tormentis deiecisset, Itali quos secum habet primi omnium conati sunt in eam irrumpere; nostri vero simulantes metum paulatini cesserunt, vt eos pertraherent in locum vbi fomenta ignis erant occultata, quae vbi accendissent, ingens flammma repente exoriens plurimos ex iis qui in vrbem irruperant extinxit. reliqui ea suorum clade territi, omissa oppugnatione se in castra receperunt, nec postea potuerunt precibus nec minis a Rege adigi ad tentandam denuo irruptionem. Quare Rex desperans se posse vrbem vi oppugnare, et iudicans longam obsidionem hoc anni tempore periculosam, cum praesertim non abundaret commeatu, et varii morbi in exercitu grassarentur, deduxit militem in hiberna. Amiralius interea traiecto Garumna cum suo equitatu profectus est in agrum Tolosatem, vt se coniungeret cum copiis quibus praesunt Montgomerius et ii qui a nostris nominantur Vicecomites. Eius iter conati sunt impedire Mareschallus Danuilius frater Monmorancii, et Monlucius Aquitaniae praefectus: sed frustra. Ex variis locis iam scribitur agi de pace, sed id videtur mihi fere incredibile. Ante mensem coepit hic grassari pestis, qua extincti sunt Melchior Speccerus et Elias Kiberus, Theologorum huius vrbis doctissimi. schola etiam facta est longe infrequentior. Ego omnia fausta et felicia tibi et tuis a Deo precor. Ago tibi summas gratias pro tua humanitate et beneficiis erga Dominum Jacobum
page 92, image: s083meum popularem. Argentorati, XI Decembr. MDLXIX.
XLIX.
CUm nuper magnifico Domino Suendio tuum de ipsius virtute iudicium significassem, statim respondit ad meas litteras, et hoc suis adsripsit: Gaudeo D. Camerarium, virum doctissimum et optimum, recte de rebus publicis sentientem, esse superstitem et incolumem. nam nuper de illius morte ad me scriptum fuerat. Rogo ergo vt illum meo nomine resalutare atque amicitiam et officia mea illi commendare velis. Haec Suendius. ad quem si scripseris, facies ei rem gratam, et haud dubie statim rescribet: nam in ea re est admodum officiosus. Cum hinc discederet petiit a me, vt per occasionem interdum ad ipsum scriberem: quod cum fecissem, statim rescripsit, et ab eo tempore qualibet fere septimana ad me litteras dare solet, et multis aliis officiis suam erga me beneuolentiam testatur. Rursus facta nobis fuerat spes pacis ante paucos dies, quae denuo euanuit. Petebant nostri sibi vbique in Gallia concedi liberam suae religionis professionem: se suis bonis, dignitatibus et muneribus restitui: vt sententiae et decreta aduersus ipsos facta abolerentur: vt contractus cum exteris facti ab ipsis approbarentur. cautiones Regis arbitrio permittebant. Quoniam Rex vix exiguam partem illius libertatis in religione, quam petebant, voluit concedere; nostrorum legati re infecta ab ipso discesserunt pridie Nonas huius mensis. Iam itaque pars vtraque parat se ad bellum, et Rex copias Germanicas et Helueticas denuo inducit in Galliam. Dux Ericus Brunsuicensis emit a Rege praedia magni pretii, et pecunia quam numerare ipsum oportuit conscribit militem quem in Galliam ducat. constituit, vt audio, in Galliam migrare, et quod superest vitae ibi transigere. Rex iam est ad Aureliam, et frater eius in Biturigibus, vbi fiunt ab ipsis apparatus ad obsidenda ea oppida quae nostri possident ad Ligerim. Dicunt Amiralium propius ad ipsos cum copiis accedere, et iam penetrasse in Aruerniam, et quaedam oppida ibi occupasse. propinquitas eius addet nostris animum, et regiis omnia difficiliora reddet. Ego omnia fausta et felicia tibi precor, et toti honestissimae tuae familiae. Argentorati, pridie Cal Mart. MDLXX.
L.
SVb finem superioris mensis misi ad te litteras Norimbergam, in quibus scribebam, quam humaniter mihi respondisset Dominus Scuendius, cum eum tuo nomine salutassem, vt iusseras in postremis tuis litteris. hortabar etiamte, quod adhuc facio, vt ad ipsum interdum scriberes: nam scio id fore ipsi gratissimum.
page 94, image: s084In Gallia pergimus insanire, et etiamsi regii fere desperent se posse nostros opprimere, et plerique ipsorum pacem expetant, tanta tamen est auctoritas Cardinalis Lotharingici, vt solus possit salubria omnia consilia impedire. Nescio autem quo consilio vbique disseminent, factam esse pacem, cum non sit dubium id esse falsum nam Heluetii recens conducti a Rege progrediuntur in Galliam, et iam Lutetia et Aurelia educta sunt maiora tormenta, ad quatiendos muros earum vrbium quas noftri ad Ligerim obtinent. Amiralius nequaquam despondet animum, sed occupatis per hiemem non paucis oppidis in Tolosatibus, Gallia Narbonensi, Allobrogibus, et Aruernia, ducit copias in Bituriges, vt vrbes eas tueatur quas Rex constituit oppugnare. Turcae et Mauri nobis (vt spero) pacem consicient, si pergant, vt coeperunt, facessere domi negotium iis, qui suis sceleratis consiliis detestandum hoc bellum in Gallia alunt. Granatenses nuper profligarunt copias Joannis ab Austria, qui celeri fuga vix ipsorum manus euasit. Regem Alghieri affirmant adiutum a vicinis Mauris, nuper occupasse Tunetum nomine Imperatoris Turcici, et profligasse copias Regis Tunetani, qui cum duobus filiis vulneratis fugit Guletam, quae praesidio Hispanico obtinetur et a Rege Alghieri iam obsidetur. Ariadenus Barbarossa pater huius regis Alghieri ante quinque et triginta annos eripuit Tunetum patri huius Regis, idque nomine Solimanni patris Selimi, qui iam regnat. Fortuna istorum trium iam eadem est quae tunc temporis fuit parentum ipsorum. Superest quartus, Philippus Rex Hispaniae, qui in hac tragoedia personam Caroli Imperatoris parentis sustineat: cuius virtutis et fortunae si esset haeres, sicut est opum, Guletana munitio, quam adhuc obtinet, magnum adminiculum ad recuperandum Tunetum ei praeberet. Actum fuit aliquandiu de foedere inter principes Italicos ad defensionem Italiae aduersus potentiam Turcicam; sed postquam Florentinus animaduertit a Turcis imminere periculum Venetis, haec consilia interturbauit, existimans se habiturum occasionem amplisicandi suas opes, si bello Turcico inuoluantur Veneti, qui soli ex Italis eius ambitioni frenos hactenus iniecerunt. Cupidus autem turbandi Italiam persuadet furioso Pontifici, vt Regium Lepidi et Mutinam repetat armis a Ferrariensi, et auxilium ei ad eam rem promittit. Ferrariensis munit se vicinorum foederibus aduersus Pontificis et Florentini vim, ita vt sit periculum ne incendium illud bonam partem Italiae peruagetur, nisi statim restinguatur. Adolescentes quibus has ad te litteras dedi, commendo tibi: sunt bonis parentibus nati, et in litteris bene instituti, ac ingeniis moderatis. Mitto ad te orationem ad
page 96, image: s085me Lutetia missam, quam puto tibi non displicituram. is qui eam habuit est vir doctus et bonus, cum quo aliquando fui. Bene vale. Francofurti, X Cal. April. MDLXX.
LI.
VEreor ne minus verecunde quam deceat crebris meis commendationibus virtutem tuam exerceam, dum tantum eo respicio ne indigni sint nostra commendatione ii quos tibi commendo. Eiu generis sunt hi duo adolescentes Petrus et Philippus Canaei, nati familia longe praecipua inter eas quae Lutetiae veram religionem aperte profitentur, et quae nostro tempore protulit viros, qui opes quibus abundant tam liberaliter effuderunt in pauperes studiosos et a iosbonos viros egentes, et adhuc in his calamitatibus effundunt, vt credam paucos ex principibus viris esse in ea re cum ipsis conferendos. Joannes Canaeus, vir sanctissimus et prudentissimus, adolescentum patruus, persuasus a me permisit ipsis vt scholas vestras inuiserent: quae peregrinatio vtinam sit ipsis fausta et felix, et inde redeant digni suis maioribus. nam in ipsorum familia videturab aliquot annis fuisse tanquam haereditaria virtutum successio. Cum tales habeant progenitores, nec sint negligenter in pietate et litteris instituti, non dubito quin tibi futuri sint cari, etiamsi nemo eos commendaret. Joannes Canaeus eorum patruus, tibi virtute et aetate simillimus, petiit a me vt te suo nomine salutarem. Si eius viri tibi nota esset virtus, ea salutatio haud dubie tibi foret gratissima. De nostris Gallicis miseriis nihil aliud habeo quam spem pacis non esse prorsus sublatam. Reliqua ex Domino Carolo Harlaeo intelliges. Dominus Ramus profectus est Norimbergam. discedenti dedi litteras ad D. Joachimum et ad D. Herdesianum. Bene vale. Francofurti, pridie Non. April. MDLXX.
LII.
DUdum ad te nihil scripsi impeditus febre, in quam incidi Heidelbergae; quae non solum valetudinem meam afflixit, sed etiam docuit me meam aetatem. cum enim eam inedia curare constituissem, vt solebam adolescens, et dissuadentibus medicis isti meo instituto pertinacius insisterem, vires meas ita prostrauit morbus, vt hactenus me difficulter colligere potuerim. De hoc conuentu non est quod scribam, cum ne quidem id agatur vt in eo aliquid salutare reipublicae decernatur. Quandocunque Imperatorem et eius liberos intueor, vix possum lacrymas continere. Auelluntur miseria parentum complexu, vt generosa illa indoles, quae in ipsorum vultu elucet, barbarica et illiberali institutione corrumpatur: quod ne quidem dissimulant Hispani, qui
page 98, image: s086nolunt eos morum informatores secum ex Germania ducere. Miror, quaenam sit imprudentia, (vt nihil durius dicam) se et suos perdere in gr tiam alterius: qui pro tot officiis et obsequiis nihil nisi inanes et longinquas spes procul ostendit, vel potius iniurias refert. Nam ne quidem acceptis his pignoribus restituuntur Imperatori liberi qui sunt in Hispania, sed ea res in proximam aestatem reiicitur. Reginae Hispaniae et fratrum discessui dictus erat dies XXI huius mensis, sed postea reiectus fuit in diem hodiernum, et tandem in Calendas Augusti. Puto id fieri ob Anglos, qui mare ita infestant, vt sit periculosissimum ex Belgio in Hispaniam nauigare. In Gallia fit nobis maxima spes pacis. Amiralius accessit cum exercitu ad Lutetiam, persuasus (vt multi existimant) ab iis proceribus, qui semper Regi fuerunt auctores pacis, vt Cardinali Lotharingo, et aliis qui salutaria ipsorum consilia hactenus impugnarunt, metus incutiatur. Faxit Deus vt eiusmodi consilia felicem euentum sortiantur. quae de ea re audiemus postea scribam. Initia belli Turcici non satis feliciter succedunt Venetis. classis Turcica iam venit in mare Ionium, cum tamen pars Venetae sit adhuc in Creta, et pars in Corcyra, Hispanica autem in Sicilia. quare non possunt se sine sum mo periculo coniungere, cum Turcica sit intermedia. Aiunt etiam Turcas inuasisse Cyprum, et bonam partem incolarum ad ipsos defecisse. Ego tibi et honestissimae tuae familiae omnia fausta et felicia precor a Deo. Spirae, XXVI Julii MDLXX.
LIII.
DOctore Philippo filio tuo ad te proficiscente, de comitiis superuacaneum esset scribere; cum quidquid hic est actum, ex ipso possis intelligere. Sponsalibus Regis Galliae dictus est dies solis: nondum tamen aduenit legatus qui a Rege mittitur, vt munera offerat Sponsae, quamuis ante octiduum aduenerit Archidux Ferdinandus; sed speramus eum venturum ad diem Saturni. Triduo aut quatriduo post sponsalia, sponsa a parentibus dimittetur, quae factura est iter per ducatum Lucelburgensem: et iam hic sunt Dux Arescotus et vxor Comitis Arembergii, vt sint ipsi duces in eo itinere. Vt eo itinere, quod est incommodum, prosiciscatur haud dubie fit artibus Hispanorum, ne homines suspicentur minus bene conuenire inter istos Reges ob factam pacem in Gallia contra voluntatem Hispanorum, cum Rex Galliae committat suam sponsam fidei Hispani, qui maluit suam hibernis tempestatibus committere quam Gallis, quae tamen Dei beneficio incolumis in Hispaniam peruenisse dicitur. Interea negligitur Lotharingus, qui ad eam excipiendam non solum vsitatos illos apparatus
page 100, image: s087fecerat, sed etiam multa aedificauerat. Fratres Regis excipient sponsam ad Macerias, primum regni Gallici oppidum in ripa Mosae. Mater Regis cum duabus filiabus, nempe Lotharingica et ea quae nondum nupsit, occurret ei Rhemis. inde deducetur Compendium, quod est oppidum in finibus Picardiae ad Isaram flunium, octodecim miliaribus a Lutetia. In eo oppido aiunt celebrandas esse nuptias, quod valde miror, cum non sit admodum amplum. Quid de hac pace Gallica sperandum sit adhuc ignoramus. omnes affirmant esse eximiam voluntatem Regis; sed potentes sunt factiones eorum qui pacem improbant, et aiunt nostros in plerisque vrbibus duriter accipi. In Metensi vrbe nec restituta est adhuc nostra ecclesia, nec admittuntur in vrbem qui veniunt ex castris Amiralii. Iussus ab illustrissimo nostro Principe breui proficiscar in Galliam, vnde si Deus volet me reuerti, meas spes tibi prolixe narrabo. Ego omnia fausta et felicia tibi et tuis omnibus precor. Spirae, XVII Octobr. MDLXX.
LIV.
GAudeo hac noua affinitate plures bonos viros accedere ad amicorum tuorum numerum, idque tibi gratulor, et precor vt hoc coniugium sir faustum ac felix. Audiuimus hic illustrissimum nostrum Principem profectum ad Marchionem Electorem, et inde iturum Gustrouiam in Mekelburgiam, quo etiam dicitur venturus Rex Daniae. quare hic relictis equis nostris plane defatigatis, cogimur ipsum, aliis conductis, illuc sequi. In Gallia fuimus benigne et humaniter accepti. Multi sperant pacem recens factam paulatim coalituram, praesertim si Turcae hac aestate Italiam vexare perrexerint. Rex omnino videtur esse cupidus pacis, et mater ipsius ab ea non abhorrere. penes hos duos autem est praecipua potestas. Haec raptim, postea plura coram. Bene vale et amicos saluta. Lipsiae, XXVII Febr. MDLXXI.
LV.
PRaefectus Caesareae Lotharii non venit huc, vt mihi ante duos menses promiserat; sed significauit mihi se prospexisse liberis de praeceptore, et se iam missurum eos in Galliam. Valde autem petiit a me vt ad se venirem, quo posset eos mihi adiungere comites in hoc itinere. Sed non potui in ea re gratificari ipsi: nam mihi faciendum est iter Heidelberga et Argentorato, vbi sunt mihi quaedam curanda. Doleo me non potuisse praestare M. Gregorio Bersmanno id quod cupiui: sem per enimeum dilexi et magni feci ex quo primum vidi Portae; et scit, me fuisse ei auctorem, ne in eo carcere aetatem contereret. Quoniam autem ex tuis litteris animadverto, te de eo optime sentire,
page 102, image: s088ac esse tibi carum, nihil est quod non in eius gratiam facere cupiam. Omnes qui veniunt ex Gallia, et qui ad me scripserunt, de pace bene sperant: dicunt enim eximiam esse Regis voluntatem in ea tuenda, nec esse ipsi gratos quicunque contraria consilia suggerunt. Ante mensem exorto tumultu Rothomagi triginta aut quadraginta ex nostris fuerunt interfecti: quod vbi resciuit Rex, statim eo misit cum copiis Mareschallum Montmorancium, quem iussit seuere in auctores sceleris animaduertere. quod non dubito eum facturum, cum sit auctor huius pacis et eius conseruandae cupidissimus. Qui tamen postremi huc venerunt ex Gallia, dicunt Rothomagenses ob illud factum misisse quidem deprecatores in aulam, sed tamen praesidia suae vrbis portis imposuisse. Si Rex in eos animaduertet seuere, stabiliet pacem; quod si tantum scelus condonauerit, nostri haud dubie sument noua consilia, ne imparati opprimantur. Tyrannis Hispanorum in inferiore Germania fit indies magis saeua, et iam magis grassantur libidinibus quam rapinis. Miror Albanum, qui hactenus habitus est seuerus exactor disciplinae in ipsis etiam bellis periculosis, haec iam ferre quae ne quidem ferunt remissi ac indulgentes duces: praesertim cum non sit sine metu; quod testantur praesidia militum quae iam mittit in vrbes vicinae Galliae, et etiam in eas quae ad Germaniam spectant. Veneti sperant se pacem impetraturos a Turcis; si non impetrauerint, plane perierunt. Actum est diu de foedere inter ipsos et Hispanos, sed videntur potius dare operam, vt se mutuo fallant, quam vt periculis Italiae imminentibus communi consilio occurrant. Ego omnia fausta et felicia tibi et tuis precor. Francofurti, XVI April. MDLXXI.
LVI.
HEri huc venit saluus et incolumis Dominus Carolus Harlaeus, qui vestram erga se humanitatem mirum in modum praedicat. Eo gratior fuit eius aduentus Parenti seni, quia sciebat se sua asperitate praebuisse ei caussam suscipiendi iter tam periculosum. Omnia Dei beneficio sunt hic tranquilla, nec quisquam dubitat, Regem esse pacis cupidissimum. puto etiam matrem eius a bello ciuili plane abhorrere; et iam est in aula potens ea factio quae semper bellum dissuasit, cuius factionis duces videntur esse Montmorancii. Factio autem contraria videtur plane excidisse gratia, et accusantur eius capita quod tempore belli inierint cum exteris consilia regi et regno perniciosa. Spes est successum habituram actionem de coniugio inter Reginam Angliae et Andegauensem Regis fratrem: quod si fiat, res eorum qui veram religionem profitentur hic erunt in
page 104, image: s089tuto. Ecclesiae nostrae vbique fere restituuntur, et ad eas fit denuo magnus hominum concursus, et iam pontificii sunt nobis minus molesti quam a decem annis fuerint. Hottomannus totum fere quadriennium variis modis iactatus a fortuna, tandem rediit Bituriges ad suam professionem, simul cum Hugone Donello suo collega, qui eandem quam ipse fortunae asperitatem est expertus. Ramo quidem non permittitur vt hic publice doceat, sed tamen non tantum numerat ei Rex stipendium, quod ob professionem habuit, sed etiam ad illud addit sexcentos francicos annuos. Nondum potui eum salutare tuo nomine, nec etiam petere ab Harlaeo an aliquid vellet scribere. nam vix acceperam tuas litteras, cum mihi dictum est, hunc cui litteras trado iamiam discessurum; hanc autem ad te scribendi occasionem nolui negligere. VVechelus iam restituit suam typographiam, quem puto intra biduum aut triduum facturum initium imprimendi a tuo Xenophonte. Ego omniafausta et felicia tibi et tuis precor. Lutetiae, XIX Junii M DLXXI.
LVII.
WEchelus summa diligentia id egit, vt suam typographiam mature restitueret; sed id non potuit perficere ante initium superioris mensis. Itaque non poterit ante proximum mercatum Francofurdiensem absolui tuus Xenophon, vt poteris coniicere ex pagella quam ad te mitto, quae hodie fuit impressa. Lactat nos adhuc spes coniugii Anglici, in quo huius regni salutem consistere existimo. Per aliquot septimanas de eo optime sperauimus, abrupta postea fuit nostra spes, et denuo ita restituta, vt certior quam antea vnquam credatur. Nihil non faciunt Pontificii vt id impediant; sed Turcae imminentes Italiae eorum consilia perturbant. Hic omnia tranquilla. innumeri adolescentes Germani studiorum caussa huc confluunt. Dicunt etiam Regis sororem certo nupturam Principi Nauarro: nam certum est esse denegatam Regi Portugalliae. Ego tibi et tuis omnia fausta et felicia precor, et peto vt Ludouicus curet litteras quas hic adiunxi. Non potui ad ipsum scribere. Lutetiae, II Julii MDLXXI.
LVIII.
NOs tandem excidimus illa praeclara spe quam conceperamus de coniugio Anglico, et quidem nostra stultitia, vel potius Hispanorum industria: qui nobis persuaserunt, non esse ex re nostra stabilire pacem et tranquillitatem huius regni, et horum duorum regnorum coniunctione repagulum obiicere ipsorum ambitioni et arrogantiae. Sperauimus etiam ante paucos dies successurum coniugium Principis Nauarrae cum sorore Regis,
page 106, image: s090sed ea fama paulatim conticescit. nam Regina Nauarrae, quae dicebatur Rochella iam ventura in aulam cum filio, cum eo profecta est ad Pyrenaeos, et suo itineri praetexit aduersam valetudinem, ob quam adeundae sint ipsi thermae. Amiralius vocatur a Rege in aulam, quo putamus eum venturum intra octiduum. plerisque non probatur eius consilium: nam non est dubium, quin multos sit habiturus insidiatores; sed credo ipsum esse eius sententiae cuius fuit Julius Caesar, qui iudicavit satius esse semel mori quam semper timere. Omnes affirmant, Regem esse propensissimo in ipsum animo; quod facile credo, sed Rex regitur ab aliis. Haec sunt in manu Dei, quem oro ne patiatur opprimi virum illum, quem iudico multis praeclaris virtutibus ornatum, nec dubito quin eius incolumitas sit Regi et huic regno vtilis. Tuus Xenophon (vt antea scripsi) nondum est absolutus. Studia hic paulatim resurgunt; sed ii qui nostram religionem profitentur arcentur a professionibus. Jesuitae obscurant reliquorum professorum nomen, et paulatim adducunt in contemtum So boniftas. Est autem hic summa omnium rerum caritas, non tam ob penuriam, quam ob aua ritiam ciuium: nam hospites exigunt etiam a tenuioribus senos coronatos in mensem pro victu et habitatione. Proficiscitur ad vos Annaeus a Petrauiua, nobilis adolescens, splendida familia non procul hinc natus, quem tibi commendo. Ego omnia fausta et felicia tibi precor ac toti tuae familiae. Lutetiae, XXVI Augusti MDLXXI.
LIX.
MItto ad te conditiones pacis factae in Gallia, de qua omnes qui inde veniunt optime sperant: nam eius conseruandae Rex videtur esse cupidissimus, et nostris, qui iam redierunt Lutetiam, prom ssa in Edicto sunt bona fide obseruata, et seuere animaduersum est in eos qui ipsos iniuria affecerunt. In hoc est Rex iam praecipue intentus vt exercitus dimittantur; sed in dimittendo externo milite plurimum est difficultatis ob pecuniae penuriam. Reliquiae copiarum Bipontini sunt in Lingonibus, exspectantes, vt existimo, stipendiorum solutionem. Rex promittit nostris ad persoluenda sua debita vicies centena millia francorum; sed iam dat tantum ter centena, vt possit statim dimitti miles Germanicus. De deductione filiae Imperatoris in Galliam credo nihil posse certo constitui ante reditum militis Germanici ex Gallia. Hispanica adhuc haeret in Belgio: sperant Belgae eam apud se hibernaturam, quod non credo. quanta enim cum iniuria Imperatoris in filiae educatione plu s haberetur fidei Albano quam ipsis parentibus? Putant Reginam Angliae adferre aliquid impedimenti
page 108, image: s091ad profectionem in Hispaniam, cum habeat classem instructiorem Belgica. Albanus autem putat, non decere maiestatem sui Regis, ita deduci ad ipsum sponsam, vt alienae iniuriae sit obnoxia. Regina Angliae misit legatum Spiram, qui factum ipsius apud Imperatorem excuset: dicit enim, se non instruxisse classem, vt vim cuiquam inferat, sed vt propellat si inferatur; et se habere caussas, quare suspectas habeat Albani molitiones. promittit autem Imperatori, se sua classe deducturam in Hispaniam filiam, si id ipse velit. Exspectatur Spirae Archidux Ferdinandus, qui putatur deducturus Reginam Galliae per suam ditionem vsque ad fines Lotharingiae, vbi excipietur ab ipso Lotharingiae duce. Die solis proxima dicuntur celebratae Lutetiae nuptiae Ducis Guisii et viduae Principis Portiani, quae est ex Niuernensi seu Cliuensi familia. Qui venerunt huc Venetiis dixerunt, Turcas superatos esse nauali pugna a Venetis non procul a Rhodo; sed reliqui Itali negant id esse verum, et classem Venetam esse adhuc in Creta, in eaque grassari pestem. Foedus, de quo dudum est actum, inter Pontificem, Hispanum, et Venetos ictum esse dicitur. Faxit Deus vt sit faustum et salutare orbi Christiano: quamuis existimem non esse nobis inutile, vt vires Hispanorum Turcicis bellis distineantur, ne sit eis otium ad turbandos vicinos, sicut hactenus fecerunt. Commendo tibi populares meos, quibus has ad te litteras dedi. abutor in ea re humanitate tua, et saltem aetatis tuae ac valetudinis rationem habere deberem; sed haec ita a me petuntur, vt ea denegare non possim. Ego tibi et toti tuae familiae omnia fausta et felicia precor. Francofurti, XX Septembr. MDLXXI.
LX.
FUit mihi tristissimum nuntium de morte coniugis tuae: tum quod dolerem tantae virtutis matronam tibi et tuis esse ereptam, tum quod eius summam erga me humanitatem et beneficentiam tam saepe sim expertus, vt me ipsi plurimum debuisse agnoscam. Scio neminem esse te instructiorem iis remediis, quae eiusmodi vulneribus adhiberi solent: quare stulte facerem, si crederem me aliquid adferre posse quod tibi dolorem leniat, nisi forte illud vnicum, quod me istius tui doloris participem profitear. Cum aliquando cum Domino Philippo piae memoriae de tua familia colloquerer, iudicauit eam omnium mulierum, quas vnquam nouisset, prudentissimam. Testes sunt mihi plerique mei amici, quod ipsis saepe dixerim, me familiam nullam vidisse cuius disciplina mihi tantopere placuerit: eo quod omnia bono ordine et sine strepitu administrarentur, liberi ministrique essent obsequentissimi, materfamilias autem quemlibet
page 110, image: s092sui officii potius blande admoneret quam imperaret ipsis. Si quid in tam acerbo casu leuamen aliquod doloris adferre potest, illud est quod iam beatiore vita fruitur, et erepta sit iis calamitatibus quae orbi Christiano non iam impendent, sed ipsum euertunt. Nondum enim sedatae sunt tempestates Gallicae, nec actio de pace eum habuit successum quem sperabamus. Nam solae vrbes Rupella et Montalbanum acceptarunt conditiones pacis a Rege propositas; reliquae autem et Nobilitas eas reiecerunt et adhuc arma retinent. Multi existimant Andegauensis discessum tranquillitatis aliquid Galliae allaturum; sed vix id audeo sperare. nec puto, eos qui gubernant, posse se explicare ex consiliis quibus se inuolnerunt, nec facile etiam nostri ipsis fidem habebunt. Res Belgicae non curabuntur iis remediis quae hactenus adhibuit Albanus. Post Harlemi deditionem sperauit se saeuiendo frangere posse animos aduersariorum; sed tantum abest vt aliquid ea ratione profecerit, vt etiam eos pertinaciores reddiderit, ita vt omni spe concordiae deposita iam militem ex Gallia et Anglia ad se vocent, et si quis Hispanus in eorum manus incidit, putant sibi licere in ipsum saeuire. Hispani adhuc haerent Messanae, vbi suo more omnia cunctantius agunt. dicunt se antefinem aestatis inuasuros Alghieram et Tunetum, sed vereor ne non faciant. Sub initium Augusti classis Turcica inuasura Crotonem, progressa est ad Lacinium promontorium, sed oborta tempestate vi ventorum reiecta est in Corcyram et Ambracium sinum. Scripsi antea, Andream Dudithium in comitiis Polonicis nauasse sedulam operam Rosenbergio et Bernestenio legatis Imperatoris, et finitis comitiis venisse huc et esse factum supplicem Imperatori. Huc veniens attulit mihi litteras Cracouia a quibusdam amicis, et significauit se esse cupidum contrahendae mecum amicitiae. Accessi ad eum, et de variis rebus collocutus miratus sum eius ingenium et facundiam et eruditionem multiplicem. Nuper ad me Cracouia litteras dedit, in quibus ollendit se esse tui amantissimum, et petiitvt de tua valetudine ad ipsum scribam. Bene et feliciter vale. Viennae, XXI Septembr. MDLXXIII.
LXI.
JAm hic renouantur certamina de religione quae mouebantur ante quinquennium, quando te huc vocauit Imperator. Nobilitas quae puriorem religionem profitetur, petit templum in hac vrbe, in quo sua sacra peragat. Putabant multi, Imperatori non bene conuenire cum Romano pontifice. Res Principum sunt plenae simulationum, et in nulla re magis luditur nostro tempore quam in religione Heri hic fuit sepulta vxor Comitis Julii Salmensis,
page 112, image: s093quae fuit ex Turzonum familia. Funus per vrbem prosecuta est Nobilitas quae puriorem religionem profitetur, quae admodum frequens conuenerat. ceremoniae fuerunt Lutheranae, vt loquuntur: est enim habita concio extra vrbem, et postea ad templum Dorotheae, vbi sunt sepulchra Comitum Salmensium. Fremebant monachi et sacerdotes, et per Imperatorem conati sunt hanc rem impedire, sed non potuerunt. Ne tamen soli nihil agerent, imitati sunt Diogenem voluentem suum dolium. nam interea dum ducebatur funus, pulsarunt omnibus templis suas nolas, et ingentem strepitum tota vrbe ediderunt. Imperator fruitur commodissima valetudine cum magna gloria nostri Cratonis, qui iam solus eius rei curam habet. Scribuntur ad eum laeta Constantinopoli, fit enim ei certa spes (vt audio) prorogandarum induciarum, ita vt noster Dominus Dauid Vngnadius videatur feliciter rem gerere. Joannes ab Austria relicto in Africa praesidio octo millium militum, et rebus ibi constitutis, reuersus est Neapolim XII die superioris mensis, et sic tota eius expeditio fuit triginta sex aut septem dierum. Proficiscitur in Hispaniam, et ducit secum tanquam in triumfum Regem Amidam, qui a Turcis fuerat pulsus Tunete, vnde prius patrem expulerat; et putabat hanc expeditionem susceptam vt in regnum restitueretur. Praefecerunt Tuneti Muleametem eius fratrem, ita tamen ne regium nomen vsurparet antequam ei concedatur a Rege Hispaniae. Sic Hispani more veterum Romanorum dant et adimunt regna. Imperator et Rex Hungariae inuitati sunt Cracouiam ad Regis inaugurationem, quo mittent splendidam legationem. Rex Hungariae et Archidux Ernestus discedent hinc XXVI die huius mensis, profecturi Pragam ad regni Bohemici conuentus peragendos. Peto ne graueris mandare tuo ministro, vt litteras ad VV echelum alicui Francofurtensi tradat. Viennae, XXIII die mensis Decembr. MDLXXIII. Ego tibi et toti familiae tuae omnia fausta et felicia precor.
LXII.
LEgatio missa ex aula ad vos et ad VVittebergenses valde nos hic conturbauerat. nam magnificus Dominus Christophorus Carolouicius, qui fuerat apud illustrissimum Principem cum legati dimitterentur, nobis istorum motuum initia explicauerat. Sed ex tuis litteris ad Cratonem, et aliorum ad me, video, istarum rerum auctores minus vobis nocuisse quam cupiuerint. Sub id tempus, quo haec apud vos mouebantur, factum est hic decretum de interdicendis libris Tigurinorum et Geneuensium, quod tamen nondum est promulgatum; sed iussi sunt bibliopolae indicem
page 114, image: s094librorum, quos habent in suis tabernis, ad Vicarium Episcopi deferre. fama autem dissipata erat, Imperatorem haec facere in gratiam illustrissimi nostri Principis Saxonis, qui ea de re cum ipsius Maiestate egisset. Vident, hic debilitatam esse nonnihil factionem Flacianam, quae purioris doctrinae propagationem plurimum hactenus impediuit: quare ineunt aliam rationem committendi nostros inter se ex dissensione de coena Domini. Non possum satis mirari, Imperatorem tam sapientem principem his rebus non aliter prospicere: vix enim fieri poterit, quin magnis turbis occasionem praebeant, quandocunque Deus ipsum ex hacvita euocauerit. nam vix credibile est filios ea moderatione vsuros qua ipse vtitur, cum sint in sua religione seueriores, et videantur esse animo alieniore ab iis qui ab ipsis dissentiunt. Haec sane mala non sunt leuia, cum praesertim his regionibus immineat hostis tam grauis, qui nec fidem nec pacta curat, quod iam satis experimur. nam fiunt nunc tam crebrae excursiones a Turcis, et cum tanto numero militum, vt Hungaria fere plus damni ac cipiat, quam si apertum bellum gereretur. Non solum enim diripiuntur pagi et homines in seruitutem abducuntur, sed etiam oppida incenduntur, vt Kanisia ante mensem, et ante paucos dies oppidum sancti Benedicti. praesidia autem quae habemus in finibus sunt infirmiora quam vt se hosti opponere audeant. nec etiam noster miles est satis alacri animo, quia non numerantur ei suo tempore stipendia. Accedit et aliud malum, quod Turcae se praebent difsiciliores, quam sperabatur, iis qui Constantinopoli cum ipsis nomine Imperatoris agunt de prorogatione induciarum; et aiunt, ipsos huic rei praetexere, quod Imperator iuuet quibuscunque modis potest Hispanos ipsorum hostes. Rex Rudolphus et Archidux Ernestus iam totum mensem haerent Posonii, vbi cum Hungaris deliberant, qua ratione eorum afflictissimae patriae subueniri possit. Plurimi Galli redeuntes ex Polonia hac iter faciunt. nullum vidi adhuc qui valde praedicet Polonorum humanitatem. Redierunt plerique laeti in patriam, sed metuo ne valde doleant vbieo peruenerint: omnia enim in peius ibi ruunt, videturque illud regnum properare ad interitum. Ego tibi et tuis omnia fausta et felicia precor. Viennae, Calendis April. MDLXXIV.
LXIII.
PRoxima die solis, quae fuit XIIX huius mensis, metuimus ne quid tumultus in hac vrbe oriretur: cuius rei caussam ideo volo scribere, quia haud dubie eius fama ad vos perueniet, et forte haec eo modo non narrabuntur quo acciderunt. Quod etiam video in hac ipsa
page 116, image: s095vrbe fieri, vbi plerisque persuasum est, tam pontificiis quam nostris, Imperatorem interdixisse ne religionis caussa amplius conueniant ii qui a Romana ecclesia desciuerunt. Ita autem se res habet. Soliti sunt nostri conuenire ad sua sacra et conciones in aedibus Baronis a Rockendorff Austriae Mareschalli; et quando hinc abfuit, conuenerunt in aedibus Baronis ab Eyzing praefecti inferioris Austriae. Legatus autem Hispanicus habitat plane e regione illarum aedium, ita vt concionantis et canentium vocem potuerit facile ex sua habitatione exaudire. Quare saepius petiit ab Imperatore, et quidem (vt aiunt) Principis sui nomine, ne pateretur illis in aedibus nostros habere suos conuentus, quod tamen hactenus obtinere non potuerat. Die vero solis Hispanus, nescio quam ob caussam, factus est voti sui compos. Imperator enim interdixit Domino ab Eyzing ne amplius pateretur in suis aedibus conciones haberi. quem cum Imperator audiuisset non obtemperare interdicto, denuo interdixit, addita etiam (vt aiunt) aliliqua interminatione. Significauit itaque venientibus in suas aedes, quae mandata ab Imperatore accepisset. Qua re perturbati quidam ex nobilitate, qui vna cum aliis aduenerant, Imperatorem statim adierunt, ab eoque petierunt sibi indicari caussam ob quam interdixisset ne religionis caussa vt antea conuenirent. Imperator respondit, se nequaquam interdixisse. Cum autem alii dixissent ipsi ea quae a Domino ab Eyzing audiuerant, subiecit, se tantum interdixisse ne in illis aedibus conuenirent. Ergo, dixerunt, nobis licet in aliis aedibus conuenire? cum respondisset, licere; Dominus ab Enzersdorff duxit concionatorem in suas aedes, in quibus bis eo die habita est concio. Quia vero fama eorum quae Domino ab Eyzing acciderant iam erat disseminata per vrbem, Pontificii fremebant, existimantes nostros mandata Imperatoris contemnere. Nostri autem, quorum maxima pars ignorabat quid responsi nobilitas ab Imperatore accepisset, conturbabantur; et eo magis quia in aliquibus locis, et praesertim apud Jesuitas, subornati erant pueri qui ipsis praetereuntibus insultarent. Puto haec ita esse gesta: nam de iis inquisiui quanta potui diligentia. Turcae nobis vicini fuerant per aliquot septimanas solito quietiores; sed superioribus diebus Strigonienses conati sunt ex improuiso occupare munitionem Dotis, quae non procul abest a Komorra, a qua tamen sunt repulsi virtute praesidiariorum militum. Munera quae mitti debent Constantinopolim sunt huc allata Augusta ante quatuor aut quinque dies, et iussus est se ad iter praeparare is qui ea perferet: quamuis nondum
page 118, image: s096heic sciamus an Turcae sint nobis concessuri induciarum prorogationem. Ego omnia fausta et felicia tibi et tuis precor. Viennae, XXIV die Aprilis MDLXXIV.
HVBERTI LANGVETI Burgundi EPISTOLAE ad JOACHIMVM CAMERARIVM Medicum JOACHIMI CAMERARII F.
page 120, image: s097
I.
NOn possum dicere, mi Joachime, quam mihi grata fuerit, cum nuper apud vos essemus, illa tua ad amicitiam inuitatio. Nam licet morum et ingenii suauitas ac multa erga me officia, idem antea exegissent; mihi tamen valde placuit tuum de me iudicium, seu fiducia a me consequendi quod erat aequum. Itaque cum mihi omnino necesse esset propter clarissimum dominum Parentem tuum te diligere, hoc nunc propter tuum erga me amorem multo libentius facio, et gaudeo me eam beneuolentiam meritis tuis debere quam alias parentis virtuti daturus eram. Curabo autem quantum potero, vt non recens inter nos sancita, sed inueterata ac longo vsu confirmata haec nostra amicitia videatur. Bene vale. Mitto aliquot illustrium virorum epitaphia, quae hinc inde vagando per Germaniam collegi. Mitto item aliquot imagunculas, ex iis quas nuper dicebas te desiderare. plures ad manum non habui, nec hoc tempore venales hic reperiuntur. VVittembergae, IV Non. Mart. MDLIV.
II.
PEne tibi succenseo, quod cum nuper de sarcina mea scriberes, litteras Peucero et non mihi inscripseris, cum praesertim recens pollicitus esses, te in scribendo officiosum fore: quo genere officii nullum mihi gratius a te praestari potest. Vides me iam prae amore zelotypum factum esse, et ita fidere tuae beneuolentiae, vt in hac prima salutatione tecum expostulare audeam. Nec me facti poenitebit, si ea ratione aliquid a te litterarum extorsero. Nihilominus tamen ingentes tibi gratias ago pro ista tua in rebus meis procurandis sedulitate, et oro vt tibi persuadeas te mihi carissimum esse, tum propter admirationem virtutis clarissimi tui parentis, ac multa eius erga me beneficia, tum etiam propter tuam humanitatem ac eximiam naturae bonitatem, quae me ita tibi deuinxerunt, vt nihil magis expetam, quam mihi dari occasionem aliquo officio animi mei erga te propensionem testandi. Saepe facimus tui mentionem vt amici, ego et M. Henricus Meuclerus, qui iam est occupatissimus in sua aula gubernanda, cum praesertim instet initiatio sui Comitis, in quo (meo iudicio) est praeclara indoles. Cuperet autem valde hanc actionem in parentis tui aduentum differri, vt eius praesentia ornaretur, si liceret per ministros illustris Comitis parentis, qui huc adolescentem comitati sunt
page 122, image: s098et eam tantum ob caussam hic haerent. Mitto dimidium Joachimicum numeratum a te Francofordensi aurigae. si quid praeterea meo nomine impendisti, rogo vt id mihi significes. Bene vale, mi carissime Joachime, et amanter ex me fratri tuo Philippo salutem dicas. Saluta etiam Dominum Gregorium Lailton Anglum, et adolescentes Antuerpienses, qui apud vos viuunt. VVittembergae, Cal. Januariis MDLVIII.
III.
EGo, mi doctissime Joachime, a prima adolescentia ita fui affectus, vt nihil magis cupiuerim quam multorum praestantium virorum habere notitiam, eorumque iudicia et sententiam de variis rebus audire. In qua re eos successus habui, vt fortunam mihi alioqui iniquissimam merito accusare non possim. A non paucis enim virtute, dignitate, et eruditione excellentibus, non tantum humaniter sum acceptus, sed etiam in aliquam partem familiaritatis admissus. Quos cum in animo meo recenseo (quod saepe facio) tantam voluptatem inde sentio, vt existimem me eorum laborum, quos non leues eam ob caussam pertuli, amplissimum praemium et suauissimum fructum percipere. Inter eos, quos vsquam noui, adeo mihi excellere visi sunt Dominus praeceptor Philippus et clarissimus suus [reading uncertain: ?] parens, vt statim vbi eorum, notitiam habui, statuerim meis erroribus finem imponere, et haerere apud eos, quos omnis virtutis, humanitatis, et eruditionis domicilium esse videbam. Eorum postea beneuolentiam erga me expertus in ea iucundissime acquieui, et pluribus beneficiis ab vtroque sum affectus, et per me tantum stetit quo minus plura tuus parens in me conferret. nam, vt optime scis, humanissime petiit vt apud se aliquandiu viuerem. Intercedit etiam mihi singularis amicitia cum optimo viro domino Esromo Rudigero tuo affine, quem non tantum diligo sed etiam colo ob eximiam eius virtutem, eruditionem, et suauitatem in conuictu, eiusque mutuam esse erga me beneuolentiam quotidie experior Huiusmodi necessitudines et merita tuorum erga me ad te amandum me adigerent, etiamsi in te nihil esset quo ad id allicerer. Verum nulla tuorum commendatione ad me capiendum tibi fuit opus: ita enim tua humanitas et suauitas me totum tibi deuinxit, vt in te complectendo nec clarissimi tui parentis nec cuiusquam praeterquam tui rationem habuerim. Postea autem talem te erga me gessisti, vt iam non solum te diligam, sed etiam me multa tibi debere fatear. Sed quia ea nunc est rerum mearum conditio, vt reipsa tibi ostendere non possim, qualis sie meus erga te animus, volui saltem hinc discedens te salutare, vt cognosceres tui memoriam
page 124, image: s099in animo meo fideliter haerere. Jam proficiscor Lutetiam, vbi, Deo dante, per aestatem sum mansurus. inde quot iescunque se dabit occasio de rebus meis ad te scribam. Quod si rescribes, mihi gratissimae erunt tuae litterae, et si quos mihi commendaueris, quaecunque officia potero ipsis praestabo. Notus ero Lutetiae Adriano Turnebo, ad quem tuus parens mihi litteras dedit. Spero me habiturum hospitium apud Andream VVechel typographum sub Pegaso. Peto vt plurimam salutem ex me dicas domino Paulo Hesso et domino Joanni Vito Hungaro veteribus meis amicis. Hic apud nos iam est tuus parens, qui cum heri vesperi quosdam bonos viros ad me inuitassem, sodalitium sua praesentia ornauit et exhilarauit. VVittembergae, XI Cal. April. MDLX.
IV.
GRatulor ex animo tibi felicem ad tuos reditum ex satis diuturna peregrinatione: sed multo magis gratulor praestantissimis tuis parentibus, quos iudico te incolumi non posse non esse felices: cum non dubitem, et tua industria, et multorum praestantium virorum consuetudine, ac etiam ipso tempore, multum accessisse ad eximiam illam eruditionem ac animi moderationem et plurimas alias virtutes, quibus supra aetatem ornatus eras cum a nobis discessisti. Vtinam ad unum aut alterum diem liceret mihi tua consuetudine frui: spero quod veterem amicum, sua priuata et multo magis patriae calamitate infelicem, nequaquam contemneres. Forte etiam illo exiguo tempore non pauciora Italiae loca peruagaremur, quam tu toto isto triennio sis peruagatus. Grata forte superueniet quae non sperabitur hora, quae me istius mei voti compotem reddet. Interea vero dum hoc non licet, ego omnia fausta ac felicia precor tibi, et peto vt tibi persuadeas, te vnice a me diligi, tum propter tuas, tum propter clarissimi tui parentis virtutes, quarum te verum haeredem fore mihi non est dubium, De Florentino principe hic audimus tragica et quae fere superant omnem fidem, quamuis ex variis locis scribantur; videlicet duos ipsius filios mutuis se vulneribus confecisse, cum post venationem orta esset inter ipsos contentio de lepore, quem vterque pertinaciter asseuerebat a suis canibus esse captum. addunt, ipsorum matrem paucis diebus post illum tristissimum casum dolore animi extinctam esse. Audiueramus prius, filium ipsius Cardinalem sublatum esse veneno a Romano pontifice: quod facile credebam; nam, vt scis, talibus ludis se oblectant in Italia, et prae sertim in aula Romana. Bene et feliciter vale, et fratres tuos saluta meo nomine. Argentorati, X Cal. Febr. MDLXIII.
page 126, image: s100
V.
VTinam, mi Joachime, aliquo officio possem testari, fideliter in animo meo haerere memoriam eorum beneficiorum, quae a clarissimo tuo parente, a te, ac a tuis accepi. nihil sane mihi gratius hac re contingere posset. Sed iam desinam voluntatem meam pluribus verbis commendare. Res nostrae sunt tranquilliores quam ante istud saeuum bellum fuerunt, et video ita paullatim tolli occasiones domesticorum tumultuum, vt bene sperem in futurum. Superiore autumno pestis grassata est in multis Galliae locis, quae tamen suit eiusmodi vt non tam adscripta fuerit aeris corruptioni, quam fami quae praecesserat: nam tenuiores tantum corripiebat, et in iis praecipue locis saeuiit quae bello fuerant deuastata. Jam Dei beneficio de ea nihil audimus, et credo fuisse aduersus eam praesentaneum remedium ingentem copiam frugum, quam Deus nobis hoc anno benigne largitus est. Nec puto itinera infesta esse latrociniis. Nam etiamsi quid tale forte post bellum auditum fuerit, non possunt tamen esse durabilia in his regionibus propter summam cautionem, quae in iis tollendis adhibe ur. Singulae enim prouinciae habent aliquot praefectos, qui cum suis equitibus perpetuo peruagantur eas, vt a latrociniis repurgent: quod si qui comprehendantur, qui talium scelerum sint conuicti, scuerissime in eos animaduertitur; nec est quisquam, quantumuis magnae auctoritatis, qui ipsis patrocinari audeat. Si quid ab ea re hoc tempore sit periculi, id potius erit in limitibus Germaniae et Lotharingiae, quam in ipsa Gallia. Quod si quis faciat iter Colonia, potest sine vllo periculo huc peruenire per Picardiam, quam superioris belli tempestas non attigit, et est ea via breuior et commodior altera. nam Colonia non longius hinc distat quam Argentoratum, totaque regio interiacens est mera planicies. Studiis medicis multum hic decessit morte Jacobi Goupilii viri doctissimi. successit in eius locum Simon Baldichius nequaquam par ei eruditione. Alter regius professor medicinae Ludouicus Duretus iam magni fit. Sunt et alii medici in hac vrbe eximie docti. Breui edetur opus Gorraei, quod putant fore admodum vtile studiosis medicinae. titulus operis erit Definitiones medicae. Putant etiam edendam hac aestate practicam Fernelii, et quaedam alia eius opuscula. Rondeletius adhuc profitetur in Montepelio. Haec habui quae ad tuas litteras rescriberem: quod si videatur e re tua ad nos venire, nihil tibi deerit quod sit in mea et amicorum meorum potestate. Commendo tibi iuuenem qui meas litteras tibi reddet, et peto vt iuues eum in comparando hospitio; nam constituit ist hic viuere. iunctus
page 128, image: s101est sanguine ornatissimo viro domino Carolo Danzaeo legato Regis Galliae in Dania Bene vale. Lutetiae, pridie Nonas Martii MDLXIII.
VI.
REdii ex Gallia sub id fere tempus, quo frater tuus Philippus hinc discessit, quem fuit mihi gratum conspicere incolumem. Pauca cum eo sum locutus, cum pararet se ad discessum, et essem occupatus in reddenda ratione eorum quae egeram in Gallia: vbi non vidi fratrem tuum Ludouicum, nam non veni Lutetiam. Iam vero est mihi eo recurrendum, et satis animaduerto esse meum fatum vt perpetuo sim vagus et miser. Quid sit in hoc conuentu Imperii actum, puto te non ignorare. A discessu noftri Principis Saxonis, Bipontinus, VVurtembergensis, et Meckelburgensis nihil non fecerunt vt Electorem Palatinum opprimerent, cui etiam non admodum beneuolam operam nauarunt vestrae Reipublicae oratores. Miror tantam odii acerbitatem erga optimum principem. Verum per eius latus petebantur omnes peregrini, qui veram religionem profitentur. Vester Julianus minime memor fuit eorum quae promiserat optimo Principi, quem tamen Deus non est passus opprimi. nam se aliorum conatibus fortiter opposuerunt nostri principis Electoris Saxoniae oratores, ac etiam Landgrauii, Marchionis Joannis, Ducis Saxoniae Joannis Gulielmi, Ducum Luneburgensium, et quidam alii. Reliqua narrabit tibi dominus Franciscus, qui has litteras tibi tradet, quem tibi commendo. Clarissimum dominum D. Christophorum Herdesianum meo nomine officiose salutabis. Bene vale. Augustae Vindelicorum, IIX Cal. Jun. MDLXVI.
VII.
DIscedens Augusta litteras ad te dedi, quas puto te accepisse. Hic omnia satis sunt tranquilla. Armantur naues in littore Normannico ad repetendam iam antea infeliciter tentatam Floridam. nam puto te non ignorare, quam crudeliter in nostros ibi saeuierint Hispani. Coeperunt hic disputare ex quadam occasione quidam doctores Sorbonici et concionatores nostrarum ecclesiarum. Initio ineptis contentionibus turbabatur disputatio. Id vbi resciuit Rex, voluit vt ordine disputaretur, et adhibiti sunt vtrinque notarii, qui omnia quae dicuntur excipiant. Adhibiti sunt etiam aliqui ex proceribus, qui sint spectatores et testes disputationis, et coerceant eos qui immodestius agunt. Commissi sunt initio bini, postea cuilibet parti adiunctus est tertius. Quod si non interrumpatur disputatio, credo quod postea plures adiungentur. Verum totus ordo ecclesiasticus, Sorbona, et legatus pontificius, ac etiam Hispanicus, conantur
page 130, image: s102eam interrumpere, et multa aduersus eam protestantur. sed hic iam parum curantur eiusmodi protestationes. quid autem sit secuturum ignoro. De rebus Belgicis nihil scribo, quia existimo vos de iis habere certissima. Hispanus armat classem ad opprimendos tumultus qui ibi pullulare videntur; sed vereor ne potius eos augeant. Regina Scotiae peperit filium decima nona Junii. Credo nostrum Guisium adolescentem iam esse in vestra vicinia: ambit filiam Principis Bauarici Rogo vt de rebus Polonicis et Hungaricis per occasionem ad nos scribas, ac etiam de controuersia Victorini. Saluta officiose meo nomine clarissimos dominos doctores Roghenbachium et Herdesianum Rogo vt litteras quas his ad te adiunxi diligenter cures, et praesertim eas quas ad illustrissimum nostrum Principem scribo. Bene vale. Lutetiae, pridie Id. Iulii MDLXVI.
VIII.
JAm fere totos tres menses hic sedeo spectator infelicis patriae, nostra culpa, vel potius nostro furore, alto a culmine ruentis. Cupiebam quidem proficisci in castra eorum, quorum caussa licet fit iustior, longe tamen imbecilliores sunt vires quam aduersariorum; sed existimarunt me plus ipsis profuturum, si hic consisterem. Obsecutus sum ipsorum vountati in ea re; sed vix video quid hic ipsis prodesse possim, cum videam eorum qui aliquid possint in Germania animos aut praeoccupatos esse nescio quibus opinionibus, aut ita fractos vt quamuis videant et intelligant suam rem agi in Gallia, tamen simulant se id non credere; ne si de publica salute sit ipsis cogitandum, turbetur suaue illud otium quo se jam oblectant. Videant ne sibi nimis indulgeant, et ne quis veternum illum tandem ipsis excutiat. Oppressi sunt Belgae: nostri ita periclitantur vt de ipsorum salute pene desperem. An putant pontificem Romanum et eius sectatores reddi modestiores victoriis, aut accessione virium animis frangi? nam ipsis accedunt vires eorum quos opprimunt. Quidquid simulet pontifex, aeque odit omnes qui ab ipso defecerunt; nec negliget occasionem ipsos opprimendi quandocunque sese offeret: imo non desistet obsequentes sibi principes aduersus ipsos instigare, quousque omnes sub suam tyrannidem redegerit. Seiungimur arte, et aluntur inter nos dissidia per aduersarios, qui nos seinnctos ita paullatim carpunt. Nobis oppressis in Gallia proximus erit periculo Elector Palatinus, qui eo nomine petitur quod non per omnia probet [reading uncertain: print blotted] confessionem Augustanam: repetentur postes Episcopatus a principibus qui eos occuparunt: postremum erit vt decreta Concilii Tridentini iubeantur approbare. Animaduertent
page 132, image: s103tandem dolo secum actum esse, et dolebunt; sed id fiet cum erunt ita irretiti vt non possint se explicare. Faxit Deus vt sim falsus vates, sed vereor ne ita accidat. Ignosces quod talia scribam. animus meus ita oppressus est dolore, vt nihil aliud mihi in mentem veniat, et propterea iam minus libenter ad amicos scribo. Vereor ne Pharsaliam aut Philippos in Lotharingia reperiamus: nam Condaeus est cum exercitu ad Mosellam non procul ab vrbe Metensi, et eo venit vt se maturius coniungeret cum equite Germanico, et redderet ei faciliorem transitum Mosellae et Mosae, ad quos constituerant se eis opponere Aumalius et Guisius, qui audito aduentu Condaei receperunt se Tullum cum suis copiis. Credo eos daturos operam vt se mature coniungant cum Andegauensi Regis fratre, qui habet castra ad Ligniacum, quod non procul inde abest. nsecutus est Andegauensis Condaeum cum exercitu regio cui praeest, sed ita vt videretur non velle assequi. Condaeus haud dubie captabit occasionem pugnandi: nam aliunde iam auxilia non exspectat; sed credo eius aduersarios vitaturos pugnam, cum magis abundent rebus omnibus ad ducendum bellum necessariis. Si conseruerint manus, concident vires Galliae. nam existimo esse in illis duobus exercitibus ad septuaginta aut octoginta millia hominum, et vt solet fieri in bellis ciuilibus, haud dubie pertinaciter pugnabunt. Nostri sane in sola victoria spem salutis reponere possunt: si enim vincantur, de ipsis plane est actum. Haec sunt sita in solius Dei voluntate, qui iam gravissimam suam iram ostendit aduersus nostra peccata: quamuis simus meriti longe grauiora iis quae patimur. quare debemus et hoc eius misericordiae tribuere, quod nondum plane periimus. Credo tibi notum esse nomen Gabrielis Gienger adolescentis isthic nati, quem secum habuit in conuentu Augustano doctor Peucerus; cuius consilio proximo autumno adiunxit se mihi profecturo in Galliam. ad cuius fines cum peruenissemus, saevae tempestates ibi exortae nos huc repulerunt. Habueramus in eo itinere comites aliquot studiosos adolescentes, qui huc nobiscum reuersi postea profecti sunt ad Heluetios, existimantes id suis studiis conducere. Cum cuperet se eis adiungere Giengerus, et destitueretur viatico, dedi ei mutuo quinquaginta coronatos. Scripsit ad suos tutores de ea re sub initium Octobris, quos promiserat acceptis suis litteris statim mihi mutuo datam pecuniam persoluturos, sed hactenus de ea re nihil audiui. Distuli, quamdiu id commode potui facere, debiti repetitionem. sed iam meae res sunt eo redactae, vt ad eius tutores de ea re mihi fuerit scribendum. Litteras ad
page 134, image: s104ipsos et syngraphae Giengeri exemplum his ad te adiunxi, quas peto ne graueris ipsis reddere, et sciscitari quid de mea pecunia sit sperandum. Eam si velint reddere, poterunt mittere fratri tuo, vel Doctori Sebaldo, et accepta pecunia remittam syngrapham quam a Giengero habeo. Adolescens fuit mihi carus propter morum facilitatem eximiam, nec credo ipsum de me conqueri: nam quamdiu mecum fuit, habui potius eum vt filium quam vt ministrum, nec tamen sum passus vt quidquam de suo insumeret. Peto vt mihi vel fratri tuo vno verbo significes, quid de ea pecunia constituant. Ego omnia fausta et felicia tibi a Deo precor, et rogo vt clarissimum dominum Doctorem Herdesianum meo nomine salutes. Argentorati, pridie Nonas Januarii MDLXVIII.
IX.
CRedo tuum fratrem aliquid tibi significasse de consiliis infelicis huius nostri incendiarii, quem ex pestilente patria malus aliquis daemon in Germaniam direxit, vt per ipsum tantorum malorum telam ordiretur. Quid si ad Salam redierit, quo reuocatur? feretne hoc noster? Deus merito punit nostram ingratitudinem: qui cum a nobis exigat, vt ait poeta,
compositum ius fasque anime, sanctosque recessus
mentis, et incoctum generoso pectus benesto,offerimus illi animum pollutum ambitione, inuidia, odio et acerbitate, et volumus mundo persuadere pietatem in iis rebus consistere, et si quis non statim nobis assentiatur, eum ferro et flamma persequimur. Quoniam iam non dubito, Galliam plane periisse, ex desperatione factus sum securior, et minus doleo quam antea: vel forte ex nimio dolore contractus stupor eius sensum mihi adimit. Ante quindecim dies pax adhuc pene certo ab omnibus sperabatur; sed infaustus aduentus Cardinalis Lotharingici omnia recta consilia interturbauit. Nobilitatem quae est cum Rege, cepit tantum belli taedium, vt videatur Regem vel nolentem coactura ad pacem faciendam; sed an iam id sit futurum in eius potestate ignoro. vnde enim ipsi suppetet pecunia ad persoluenda stipendia quinquaginta millibus externorum militum? nam non pauciores esse in Gallia scio. Video autem nostros non tam facile opprimi posse a regiis, vt multi antea existimarunt: nam et vrbes multae ad ipsos deficiunt; et in regiis castris non sunt satis concordes; vt solet accidere vbi nemo est qui virtute et auctoritate excellat; et forte sub aduentum Germanici equitis
page 136, image: s105magis dissentient, et vereor ne noster, qui cum tanto fastu eo accedit, non tantum momentum adferat ad summam rerum quantum ipse existimat. Regia castra sunt ad Melodunum, Condensia ad Nemorsum. abest alterum oppidum ab altero septem gallicis milliaribus, et est intermedia illa celebris arx Fontainebleau. Fiunt quotidie inter ipsos velitationes, et aliquot vtrinque caeduntur, sed non magno numero. Ante aliquot dies duae cohortes equitum Germanicorum et totidem Gallicorum inciderunt in Italos sectantes greges caprarum, non vt praedam agerent, sed vt suam turpitudinem exercerent, ex quibus interfecerunt ad sexcentos aut septingentos. Cum fama huius rei in castra regia peruenisset, audio longe plures risisse quam doluisse. Siue sit uerum siue confictum quod de capris dicitur, certum est ipsos Italos fuisse castigatos. Rex coniecit in vincula Mareschallum de Cosse fratrem Domini de Brissac, et Carnaualetum formatorem adolescentiae fratris Regis, quorum vtrumque puto esse notum clarissimo domino doctori Christophoro, quem peto vt officiose meo nomine salutes. De Principe Hispaniae tradito custodiae non dubito vos audiuisse; affirmant eum voluisse interficere parentem. Decretum est ab Ordinibus regni Scotiae, vt de Regina sumeretur capitale supplicium, et putant aliqui iam esse sumtum. eo miseram perduxerunt consilia Cardinalis Lotharingici. Quoniam hinc auocor, si tutores Gabrielis Giengeri mittant pecuniam mihi debitam Francofurtum ad dominum Nicolaum Bromium, facient mihi rem gratam. Spero me fore Francofurti tempore mercatus: quod si negotia me alio auocent, mittam tamen ad Bromium Giengeri syngrapham. peto ne graueris hoc ipsis indicare. Mihi in tantis calamitatibus constituto haec ipsorum mora in soluendo est valde incommoda. me enim cogit mutuam pecuniam ab aliis sumere. Ego tibi et tuis omnia fausta et felicia a Deo precor. Argentorati, Calendis Martii MDLXVIII.
X.
PRoximo mercatu dederam ad te litteras cuidam nostrati isthuc proficiscenti, quibus incluseram syngrapham quam habebam a Gabriele Giengero; sed is nescio quam ob caussam reliquit isthic litteras apud suum hospitem, vbi nuper reperit eas quidam meus amicus, cui manus mea erat nota. Mitto iam eandem syngrapham, quam peto vt ipsius Giengeri tutoribus reddas, quamuis pro gallicis coronatis redditi sunt mihi Italici. Ago autem tibi gratias pro impensa opera in eam rem, et peto vt ignoscas quod tua humanitate ita inuerecunde abutar. De rebus gallicis
page 138, image: s106credo vos certiora isthic habere quam hic habeamus. Totos iam quatuordecim dies hac praetereunt dimissi milites cum infinita multitudine curruum praeda onustorum. Plerique ipsorum dicunt, se denuo Principi Orangio suam operam condixisse, et properare domum vt se armis et equis instruant: nam nostri in Gallia ab ipsis discedentibus emerunt vltra mille et quingentos equos, et quidquid fere habuerunt armorum. Putatur Orangius heri venisse Heidelbergam cum Duce Casimiro ante aliquot dies profectus erat Ar. gentoratum, vt ibi militum istorum praefectos conueniret. Non dubito vos dudum audiuisse de pugna commissa ad Groningam, in qua superatus et interfectus est Arembergius Comes, Frisiae praefectus, a Comite Ludovico Nassauiensi, fratre Orangii. habuit Arembergius ad decem signa Hispanorum quatuor Belgarum, et vnum Germanorum: quibus ita fidebat, vt noluerit exspectare Comitem a Meghen properantem ad eum cum octo signis militum; et tamen Comes Ludouicus, quamuis tiro et instructus milite qui temere ad eum confluxerat, tam clara victoria est potitus aduersus ducem et milites veteranos, vt dicatur non plures quam quadraginta ex suis amisisse, cum plures quam mille ex aduersariis interierint, quamuis instructi essent maioribus bombardis, quibus ipse carebat. Sed vt nihil solet nobis a Deo in hac vita concedi quod sit ab omni parte laetum, amisit fratrem Adolphum, praestantissimum iuuenem, quem olim V Vittembergae vidisti. Is enim in prima acie fortiter pugnans suo exemplo excitauit militem initio trepidantem, et sua virtute ac suo sanguine eam victoriam suis fratribus peperit. Haec quidem victoria posset esse alicuius momenti, si sciret vti Orangius; sed vereor ne ipsius et aliorum cunctatione eius fructus corrumpatur. Haec in Dei voluntate sunt posita; sed si Hispani victores in hoc bello euadant, nullum genus crudelitatis aduersus Belgas praetermittent, et vereor ne non contenti Belgarum poenis aliquid in Germania tentent, quod se facturos iam non obscure prae se ferunt. Si tibi aut amicis aliquid sit in Gallia negotii, quod per me expediri posse existimes, id mihi significa Argentorati in proximo mercatu, et mitte tuas litteras ad dominum Doctorem Sebaldum vel ad doctorem Christophorum Montium. nam constitui eo proficisci, et inde in Galliam. Bene et feliciter vale, et clarissimum dominum Doctorem Herdesianum meo nomine saluta. Francofurti, V Id. Junii MDLXVIII.
page 140, image: s107
XI.
NImis verecunde in tuis litteris, quas binas hic acccpi, accusas meam in scribendo negligentiam. Nam cum nihil aliud rependere possim pro tot tuis et totius vestrae familiae beneficiis erga me, deceret saltem me interdum ad te scribere, cum saepius significaueris, te meas litteras expetere. Sed mihi crede, non fit negligentia quod nihil scribam, sed quodam omnium rerum taedio ac desperatione. Nam cum iam nihil audiamus praeter caedes et supplicia bonorum virorum, et direptiones et incendia regionum, video non posse fieri, quin ii, qui humanitatis sensu non prorsus carent, maximum dolorem sentiant cum haec ipsis nunciantur. Proinde cum nullum iam aliud scribendi argumentum suppetat, minus libenter amicis doloris caussas suppedito. Quae de nostrorum clade et Condaei morte audiuistis, sunt nimis vera, quamuis non existimem tot ex nostrorum exercitu periisse quot initio ferebantur. Post pugnam regii obsederunt oppidum Cognac, ad quod est pugnatum, quod et antea fuit nobile natalibus regis Francisci; sed audio ipsos, non paucis ex suis amissis, coactos soluere obsidionem. nam Vascones, qui per hiemem vexarunt Tolosates, post pugnam coniunxerunt se Amiralio, qui iam nomine Nauarri praeest nostrorum exercitui. Inde coniicio, miseras illas reliquias nondum plane despondere animum, quamuis necesse sit eas tandem opprimi, cum regiis perpetuo suppeditentur noua auxilia, ipsis autem nihil tale sit exspectandum. Bipontinus dicitur tandem traiecisse Ararim, et progressus esse in Galliam. diu haesit in Comitatu Burgundiae, vbi saepius tumultuati sunt eius milites flagitantes stipendia; quae si non numerarentur, dicebant se reuersuros in Germaniam et direpturos eius ditionem. Interea autem ne nihil agerent, misere diripuerunt illas regiones, ac etiam grassati sunt incendiis, et praesertim in iis locis quae ad Granuellanos pertinuerunt. Bipontinus nescio quibus rationibus tandem pecuniolam aliquam confecit, quam cum inter milites distribuisset, facile ipsis persuasit vt traiicerent Ararim, et recta progrederentur in Lingones. Audiuimus eos ante viginti dies habuisse castra ad oppidum Chaumont, sex milliaribus vltra vrbem Lingonum; quo itinere Dux Casimirus ante annum duxit suas copias in Galliam. Hanc tempestatem prima omnium excipiet misera mea patria; sed vide quanta sit nostra infelicitas. Eo sumus redacti, vt malim ipsos ibi nostra diripere quam rediisse in Germaniam. nam etiamsi nullam habeo caussam quare aliquid sperem de eo exercitu, quem scio habiturum pro hostibus eos omnes, quibus poterit aliquid eripere,
page 142, image: s108et videam necesse esse vt redigat ad summam egestatem multos bonos et innocentes homines; tamen vt facile etiam in extremis periculis inanes spes concipimus, si diu consistat in Gallia, spero non defuturos aliquos ex proceribus, qui vel amore reipublicae et studio liberandi patriam ab interitu, vel ob priuata sua commoda liberius Regem admoneant, tandem oportere ipsum suae et suorum saluti consulere: nec dubito esse multos ita affectos, sed premuntur potentia Cardinalis Lotharingi, qui iam omnia pro arbitrio administrat. Qua ratione hic Imperii saluti consulatur, poteris ex vestris scire, vbi isthuc fuerint reuersi. Imperator sua agit per pontificios, qui numero suffragiorum longe superant nostros, et paullatim pertexit telam quam dudum coepit ordiri. Mirum est, cum initio istius mutationis in religione essent omnia tenuissima, et tanta esset auctoritas, potentia, prudentia, et peritia rei militaris Caroli Imperatoris, totusque orbis christianus esset ipsi in ea caussa coniunctus, non defuisse in Germania qui se eius conatibus opponerent; iam vero nostros ita auctos potentia, vt facile aduersariis pares esse possint, esse plane inopes consilii, et ad quaeuis periculorum simulacra trepidare. Tunc demum flebunt, cum repetentur ab ipsis bona ecclesiastica, et iubebuntur approbare decreta Tridentinae synodi, et forte indigniora ipsis imperabuntur; quae etiamsi velint facere, non tamen habebunt suos subditos in ea re obsequentes. Istorum malorum fons et origo est, quod nolunt sibi de suis voluptatibus quidquam reipublicae caussa decedere, et iis, quibus suorum negotiorum procurationem committunt, mandant vt quiduis potius faciant quam patiantur ipsorum otium turbari. Sed vide quo me abripiat dolor! manu scilicet praecurrente mentem. Clarissimum dominum Doctorem Loscherum tantum salutaui, nam cum ad ipsum accessi profecturus erat Spiram. Alter bonus vir quem mihi commendasti et ego fuimus aliquoties vnacuperem me posse vtrique aliquid officii praestare. Rogo vt officiose meo nomine salutes clarissimos dominos doctores Jugelium et Christophorum. Peto vt litteras has discerpas vbi eas legeris. Spero me fore Argentorati in mercatu, vnde ad te scribam si quid habuero de rebus Gallicis. si quid tunc ad me litterarum voles dare, mitte eas ad doctorem Christophorum Montium. Bene vale, Francofurti, XVI Maji MDLXIX.
XII.
QUoniam nihil possum scribere nisi direptiones vrbium, caedes innocentum hominum, et alias calamitates infelicis meae patriae,
page 144, image: s109minus libenter scribo quam si liceret interdum laeta tristibus miscere. Sed quia non dubito te et bonos vitos qui isthic sunt nostris malis interdum ingemiscere, minus est graue ad vos scribere quam ad eos quibus eae res voluptatem adferrent. Post conflictum, in quo captus est a nostris Philippus Strozza, tota fere nobilitas Gallica, quae Regi militabat, dilapsa est ob morbos grassantes in exercitu, et commeatus penuriam et difficultatem. ii autem, quos Rex edicto euocauerat Aureliam ad XX Junii, vbi audiuit Bipontinum superato Arare progredi cum exercitu, iussi sunt ad sua redire, ita tamen vt constituto tempore rursus adessent. Germani, Itali, et Heluetii distributi sunt per oppida et pagos agri Turonensis, vt se recrearent. Interea autem Sansacus cum peditatu Gallico obsedit Fanum Charitatis ad Ligerim, et Comes du Lude praefectus Pictonum Nyorthum oppidum, quod a Rochella abest vnius diei itinere. Amiralius animaduertens regium exercitum ita dissolutum non posse facile colligi, non defuit suis occasionibus: nam Comitem du Lude coegit discedere ab obsidione Nyorthi, maioribus tormentis et multis ex suis militibus amisfis. eadem fere fuit fortuna Sansaci ad Charitatem. Liberato Nyorthe Amiralius audiens, oppidum Chasteleraud ad Viennam fluuium parum firmo praesidio esse munitum, raptim eo duxit exercitum, et obsessos intra biduum facere deditionem compulit. Postea recurrens Lusignanum, frustra antea aliquoties tentatum, intra paucos dies illud cepit, et opimam praedam ibi reperit: nam nobilitas et opulentiores ciues ex tota vicinia conuexerant eo quidquid pretiosum ipsis fuit, eo quod loci illius arx haberetur munitissima. Inde duxit originem illustris illa familia, ex qua fuit Guido postremus rex Hierosolymitanus, cuius posteritas regnauit in Cypro vsque ad tempora Venetorum. Regii coniicientes, ipsum occupatis omnibus oppidis vicinis vrbi Pictauiensi, inuasurum tandem vrbem (qua propter amplitudinem et commoditatem, tanquam belli arce, hactenus aduersus nostros sunt vsi) eo induxerunt viginti signa peditum, quibus praefecerunt Dominum de Martigues ex Lucelburgensi familia, virum maximae existimationis inter ipsos, Comitem de Lude praefectum Pictonum, et Guisium. Amiralius nihil ea re territus inuasit vrbem, quam ab ipso expugnatam, qui iam veniunt ex Lotharingia affirmant, et trucidatos Dominum de Martigues, et Comitem de Lude, et Guisium captum. Dicuntur fuisse in ea vrbe ad duo millia monachorum et sacerdotum, qui ex vicinis regionibus eo tanquam in locum tutissimum confugerant. Rex petiit a Parisiensibus duodecies centena millia francorum ad sustinendum
page 146, image: s110bellum, cuius ipsi fuerunt praecipui auctores; ita tamen vt liceat ipsis vendere bona eorum, qui sunt in Amiralii castris. Quod iam fit ab ipsis, et ne quidem Amiralio parcitur, cuius supellex preciosior iam est diuendita; sed paucos inueniunt, qui praedia velint emere. Rex denuo petiit ab Heluetiis sex millia militum, et vt audio impetrauit quatuor. Andelotus sublatus est veneno, quo etiam petiti sunt Amiralius et Montgomerius; sed adhibito mature remedio euaserunt. auctor facinoris Rochellis equis discerptus est. Rogo vt officiose meo nomine salutes clarissimos dominos Herdesianum et Rogenbachium. Haec raptim Argentorati, duodecimo Calendas Septembr. MDLXIX.
XIII.
DUdum ad te nihil scripsi, quia toto superiori autumno de nostrorum rebus nihil habuimus, quod non esset plenum desperationis. Infeliciter primum ab ipsis tentata est oppugnatio vrbis Pictonum, et ibi frustra absumptum anni tempus commodissimum ad res gerendas; cum tamen regii exercitus dissolutio pulcherrimas ipsis occasiones praeberet, si alio vires suas conuertissent: postea secuta est infelix illa pugna, post quam si regii sua victoria vti sciuissent, de nostrorum rebus forte fuisset actum. sed dum frustra terunt quod supererat aestatis in oppugnandis vrbibus, Amiralius dissipatas sui exercitus reliquias collegit, et cum iis in Tolosates profectus, coniunxit se cum Vicecomitibus, qui habuerunt ad decem millia peditum, et ad mille quingentos equites. Jam vero libere vagatur in agro Tolosatum, et in ea Galliae Narbonensis parte, quae ad Pyrenaeos pertinet, nec quenquam habet illic Rex, qui se illi audeat opponere. Satis est Mareschallo Danuilio regionum illarum praefecto, Tolosam et alias vrbes munitas defendere; nec tamen potest ita omnibus prospicere, quin aliquae perueniant in potestatem Amiralii: ad quem defecisse Narbonam nuper est huc perscriptum. Sed id mihi nequaquam fit verisimile, cum Gallia vix habeat vrbem munitiorem, et perpetuo in ea excubet validum praesidium: eo quod sit praecipuum propugnaculum illarum regionum aduersus Hispanos a quorum finibus non procul abest. Sic accidit vt Amiralius praelio superatus a regiis, et pulsus ex regione diuturno bello exhausta, peruenerit in longe fertiliorem, et rebus omnibus abundantem, et iam habeat instructiores copias quam ante pugnam. nam scripsit, se habere in exercitu ad sex aut septem millia equitum, et ad quindecim aut sedecim peditum. Non procul ab iis locis vbi Amiralius habet copias, Dominus de Montbrun veteranus miles, ante duos
page 148, image: s111menses occupauit Nemausum, vrbem veterem; et ab eo tempore milites ad eum confluxerunt tanto numero, vt ausus sit superato Rhodano irrumpere in Delphinatum, et Prouinciam, in qua dicitur cepisse Arelatem, quae fuit olim Regum Burgundiae regia, vnde et regnum Burgundiae a vestris scriptoribus Arelatense nominatur. Quoniam vtramque Rhodani ripam obtinet, coniicit Lugdunenses in non paruas difficultates, nec iam fere potest quisquam terrestri itinere ex Hispania in Italiam peruenire. Rex capto deditione oppido Sancti Iohannis d' Angely, cum matre et fratre rediit in Turones, et inde profectus est Lutetiam. Discedens praefecit suis copiis Mareschallum de Cosse. In obsidione Sancti Iohannis d' Angely dicitur amisisse ad duo millia militum. Cecidit ibi Dominus de Martigues, ex familia Lucelburgensi, cuius mors ipsum Regem magnopere perturbauit. Comparauerat sibi maximam auctoritatem in regio exercitu ferocia et audacia, nec vllus erat nostris infestior hostis, aut a consiliis pacis alienior. Ego iudico, Cardinalem Lotharingum non minorem iacturam in eius morte fecisse quam si fratrem Aumalium amisisset. Interea agitur de pace, sed quomodo constitui possit, vt coalescat, non video, animis tot iniuriis vtrinque irritatis et exacerbatis: nec vnquam audebunt nostri suam salutem committere eorum fidei, apud quos iam est summa gubernationis. Ad promouenda pacis consilia poterat videri opportuna mors Domini de Martigues, et morbus in quem aiunt incidisse Cardinalem Lotharingum, nisi pontificii nimia sua accrbitate erga nostros, et praesertim erga Amiralium, omnem ad eam viam praecluderent. Vel potius dicamus, Deum nondum nobis esse placatum, nec adhuc satis graues poenas pro nostris peccatis a nobis exegisse. Rogo vt officiose salutes meo nomine clarissimos dominos DD. Herdesianum et Rogenbachium. Bene vale. Argentorati, Sept. Id. Ianuarii MDLXX.
XIV.
LItteras quas ad me et ad Harlaeum dedisti, accepi ante aliquot dies, sed libros, quorum facis mentionem, nondum. Scripsi tamen ad Suendium, mitti, et vbi accepero me statim exemplar alterum ad ipsum missurum, quod fibi fore gratum respondit. Si nondum misisti, consulo ne mittas: nam Francofurti (quo iam proficiscor) habebimus exemplaria. Quoniam video miseram nostram patriam ita periisse, vt iam nulla supersit salutis spes, quaero solatium in calamitatibus eorum, qui nos in haec mala coniecerunt. Hispanos dico: quos si vna nobiscum pereuntes viderem, dolor meus plurimum minueretur. Quae de Mauris Granatensibus audio sunt eius modi, vt non plane
page 150, image: s112desperem me id tandem consecuturum, quod cupio et opto. Nuper vidi litteras scriptas Cordubae, quibus significabatur, Regis Hispanici res esse satis turbatas, et Granatensium vires indies magis ac magis confirmari accessione vicinorum Afrorum et Turcarum, quorum iam cum ipsis esse dicuntur ad nouem aut decem millia. Rex est Cordubae, quo conueniunt copiae ex tota Hispania, quas putant excessuras numerum quadraginta millium hominum. Hispani sperant se ante aduentum classis Turcicae cum his copiis oppressuros suos aduersarios, quos constituerunt variis a partibus oppugnare. Ante aliquot menses mandatum erat Albano, vt militem subsidiarium ex Belgio in Hispaniam mitteret. miserat etiam Rex quinquies centena millia coronatorum Genuam, ad conscribendum militem Italicum. sed proceres Hispanici coegerunt Regem mutare consilium, ne labes ipsorum virtuti aspergeretur, si externo milite in patria vterentur. Ego mallem in tanto periculo nonnihil de existimatione remittere, et sequi tutiora consilia. Initio etiam per arrogantiam contempferunt illud incendium, quod iam ita inualuit, vt verear ne sero paretur medicina: nam imbelli et inermi multitudini quantum sit fiaendum non video. et audio non paucos ex Hispanis odio inquisitionis ad Granatenses deficere. quod nemini videbitur mirum, qui sciat eam gentem suo quodam modo in Deum credere, et bonam partem piratarum Alghierensium esse ex Hispania oriundam. Superiore mense non procul a Melite insula fuerunt interceptae litterae Granatensium ad Turcicum lmperatorem, quibus petebant vt ad litora vicina freto Herculeo classem mitteret, a qua id tantum auxilii cuperent sibi praestari, vt portum aliquem eo in litore occuparet, quo possent habere liberiora commercia cum Afris. se enim destitui maioribus tormentis ad quatiendos muros vrbium; sed sibi satis esse virium ad sustinendum hostium impetum. Nominabant in suis litteris Carthaginem nouam, Almeriam, et Malagam, quarum vnam si classis Turcica occuparet, dicebant se bene sperare de toto bello. Legatus Turcicus proficiscens ad Regem Galliae, fecit iter per Rhaetos ante duodecim dies. Dicunt eum petere, vt liceat classi Turcicae ad litora Gallica appellere, ac commeatum ac res alias necessarias in Gallicis vrbibus coemere. Bene vale, et clarissimum dominum D. Rogenbachium meo nomine saluta. Argentorati, pridie Calend. Martii MDLXX.
XV.
DOmino Petro Ramo intercedit cum clarissimo tuo parente amicitia mutuis litteris contracta. fratri tuo Ludouico aliquoties humaniter
page 152, image: s113sua officia detulit Lutetiae. credo etiam cum Doctore Philippo ipsi intercedere notitiam. Vide quibus vinculis sis constrictus, et quasi adigaris ad contrahendam cum ipso amicitiam. Quoniam patriae insanienti industria ipsius iam vsui esse non potest, ne ad alias miserias exilii accedat temporis iactura, constituit interea dum abest a patria, eas vrbes Germaniae inuisere, quae bonis viris et doctis, ac bonis attibus florent. Quoniam autem inter eas vestram primum locum obtinere non est dubium, ab ea suae peregrinationis initium facere voluit. Eum tibi frustra commendare nolo, quoniam scio te viro claro non denegaturam eam humanitatem, quam omnibus exhibere soles. Discessurus Argentorato dedi ad te litteras, et ad clarissimum tuum parentem, quas inclusi fasciculo inscripto domino D. Christophoro. De rebus publicis nihil ferme habemus: nam de victoria Regis Alghieri ad Tunetum, et profligatis copiis Ioannis ab Austria a Mauris Granatensibus, famam ad vos dudum peruenisse non dubito. Saluta obsecro meo nomine clarissimum dominum D. Rogenbachium, et commenda ei dominum Ramum. Bene vale. Francofurti, XXVII Martii MDLXX.
XVI.
DOminus Doctor Philippus tuus frater heri mihi dixit, se existimare, clarissimum vestrum parentem iam esse in patria. Miratus sane sum, ipsum ista aetate tantum iter ausum esse suscipere, praesertim ingruente hyeme, et tempestatibus perpetuo incommodis, saltem in hac nostra vicinia. Scripsi ad ipsum et ad fratrem Ludouicum Francofurto; sed vereor ne litterae meae venerint Lipsiam post eorum discessum. Ego iussus ab illustrissimo nostro Principe iam proficiscar in Galliam, vbi vtinam in tui et tuorum gratiam aliquid facere possem. nam nihil mihi iucundius contingere posset, quam aliquo officio posse testari, me saltem esse memorem beneficiorum, quae innumera a vestra familia accepi. nam vestra nimia humanitate ita me ad impudentiam assuefecistis, vt non veritus sim quidlibet et mihi et meis a vobis petere. Si quid aut tu, aut tui voletis mihi mandare, id facile poteritis facere; nam puto me adhuc hic haesurum ad dies quindecim, et antequam hinc discedam, certiora de meo itinere scribam ad clarissimum tuum parentem. Ita autem discedo, vt sperem paulo post reuersurum me esse in Germaniam. Nostra comitia properant ad exitum, et iam agitur de instituenda disciplina militari. Bonae leges (ait ille) ex corruptis moribus; sed quis obtemperabit? Filii ducis Ioannis Friderici sunt restituti bonis paternis, et omnibus suis iuribus, indignante et obsistente (quantum in se fuit) patruo ipsorum;
page 154, image: s114sed patum hactenus profecit. Nuper deprecatum est Heidelbergae apud Imperatorem pro captiuo. Imperator respondit, sibi non minus caram salutem captiui esse quam ipsi socero, et se, quidquid hactenus fecit in ea caussa, fecisse ex consilio Ordinum Impetii, seque postea idem facturum. Aiunt coniugem captiui prouolutam ad pedes Imperatoris, et effusissime flentem petiisse ab eo, vt si nulla esset spes liberationis mariti, saltem pateretur ipsam cum eo in captiuitate viuere, addens ex Euangelio, non debere homines separare eos quos Deus coniunxit. Post deprecationem Imperator iussit eam sibi dextram in mensa assidere. Dux Ioannes Fridericus percipit hos fructus ex Flacianorum disputationibus, qui persuaserunt ipsi, se regnum Israel per ipsum restituturos. Decima quinta huius mensis dicuntur hic celebranda sponsalia Regis Galliae, et paulo post abducetur hinc sponsa. Lipsia breui ad vos venient adolescentes Galli proficiscentes in Italiam studiorum caussa. Non dubito quin sint te salutaturi, quare eos tibi commendo. sunt honestissimis familiis et optimis parentibus nati, et in religione et litteris bene instituti. Duo sunt Canaei: tertius est Cognetius. Saluta amicos, et praesertim dominum Doctorem Rogenbachium. Si quid de nostro Carolo Harlaeo audiuisti, peto vt id mihi significes. Bene vale. Spirae, IX Octobr. MDLXX.
XVII.
HEri ad nos rediit Carolus Harlaeus, qui vestram erga se hnmanitatem satis praedicare non potest. Attulit mihi litteras a tuo clarissimo parente, ad quas iam respondeo, et peto vt responsum hoc meum ipsi transmittas. Status harum regionum Dei beneficio est tranquillus, et praeter paucos factiosos, iam omnes cepit taedium bellorum ciuilium, tam pontificios quam nostros. Ecclesiae nostrae religionis vbique fere restituuntur, et ad eas fit magnus hominum concursus. Agitur iam de coniugio inter Regis fratrem et Reginam Angliae, et quidem cum non exigua spe. Si successerit, ecclesiae nostrae erunt in tuto, et forte Hispanorum tyrannis in inferiore Germania reprimetur. Qui iam in aula summae rerum praesunt, sunt omnes pacis cupidissimi: nam factio Guisiana iam parum aut nihil potest. Haec raptim de statu harum regionum, cum per festinationem tabellarii non detur plura scribere. peto vt amicos officiose meo nomine salutes. Bene vale. Lutetiae, XIX Junii MDLXXI.
XIIX.
QUoniam mihi iam est eundum Viennam, decreueram apud me vos in itinere visere. Verum quaedam interuenerunt, quae me consilium mutare coegerunt. Redeo itaque in Misniam, inde, vt spero, recta petiturus Viennam,
page 156, image: s115vbi in nostra aula quaedam expediuero. De rebus publicis hic pauca habemus. Aiunt Albanum esse mortuum, et Middelburgum in Zelandia fecisse deditionem, postquam audiuerunt qui erant in vrbe, classem instructam in Scaldi, vt ipsis ferrentur suppetiae, accepto damno retrocessisse Antvverpiam. Harlemum adhuc obsidetur a filio Albani. Gallica vobis esse nota existimo. Rochella obsidetur et oppugnatur magnis viribus. Qui sunt in vrbe, non solum hostis impetum sustinent, sed etiam interdum erumpunt, et se animum nequaquam despondere ostendunt. Dux Aumalius globo ex vrbe emisso ictus interiit. Regii pacis mentionem denuo iniiciunt, vt nostros in nassam pelliciant. Sancerra in Biturigibus etiam a regiis obsidetur. Qui sunt ad Nemausum in Gallia Narbonensi, satis validas copias habere, et quaedam oppida ad Rhodanum recens occupasse dicuntur. Haec de nostris miseriis. Turcica sunt vobis notiora. Doctor Crato dedit mandatum Michaeli Bruro, vt ex his regionibus mitteret ad se iuuenem aliquem, cuius opera in filio instituendo vti possit. Quidam boni iri Bruto indicarunt hunc Stephanum Dinitum, eiusque mores et eruditionem praedicarunt. Brutus itaque ei persuasit, vt ad Cratonem iret: quod cum iam faciat, dedi ei has litteras, vt ex iis haberet occasionem conueniendi te. Bene vale et saluta amicos, praesertim clarissimos dominos Doctores Herdesianum et fratrem tuum. Mito ad te libellum, qui nostrae gentis scelera continet. Francofurti, XXIV die Martii MDLXXIII.
XIX.
QUam mihi suauis fuerit tua et clarissimi tui fratris consuetudo, tum demum intellexi, postquam a vobis discessi. reliquam enim Bohemiam et Morauiam moestus pertransii, nec ex vlla re voluptatem percepi antequam venirem Brunnam, vbi reperi Doctorem Jordanum medicum veterem amicum, qui me excepit humanissime, nec quidquam praetermisit, quo suam erga me beneuolentiam testari possit. Cum (vt solet inter amicos fieri) de variis rebus colloqueremur, et dicerem nos Lipsia Pragam vsque vna iter fecisse, subiecit, tuam virtutem et eruditionem sibi iamdudum esse notam, sed se dolere quod hactenus nullam potuerit nancisci occasionem contrahendae tecum notitiae et amicitiae. Imo vero dixi, omnibus bonis semper patet aditus ad beneuolentiam, et praesertim iis, qui eadem humanitatis et litterarum studia sectantur, quae ipse; et non solum persuasi vt ad te scriberet, sed etiam spopondi, te ipsi in amicitia non cessurum. Quare etiamsi in promittendo praeproperus, vel forte etiam temerarius fuerim, tibi tamen danda erit opera, vt fidem meam liberes. nec tibi mirum esse debet,
page 158, image: s116si cupidius id agam, vt coeat amicitia inter eos, quos amo. Litteras ipsius Jordani ad te mitto, ad quas si voles refcribere, et litteras tuas ad dominum Doctorem Cratonem vel ad me miseris, diligenter curabuntur. Hic viuo apud optimum virum Doctorem Michaelem Linghelium, qui te nouit in Italia, et est tui amantissimus, petiitque a me vt te suo nomine salutarem. Dominus Doctor Crato antiquum obtinet: nam non bene conuenit ipsi cum omnibus, mihi autem omnia humanitatis officia exhibet. Quid quaeso iudicatis isthic de Polonicis comitiis? potuitne quidquam magis mirum contingere? Nos stulti existimabamus, facinus in Gallia perpetratum obfuturum Andegauensi, at (quantum audio) plurimum profuit; nam ea res sola ipsi Pontificis Romani et Ecclesiasticorum animos conciliauit. Haec aula est moestissima, nec id dissimulare potest. Imperator premit alto corde dolorem: nam impossibile est quin vehementer doleat, cum ipsi, tot necessitudinibus coniuncto cum demortuo Rege, regnum illud deberi videretur, eiusque adipiscendi a multis annis facta esset quasi certa spes, et sit praereptum ab eo, de quo ante non multos menses ne ipsi quidem in mentem venire potuisset. Fuit ea impudentia in quodam Jesuita, vt hic nuper pro concione dixerit, esse agendas gratias Deo, quod Poloni Regem tam Catholicum elegerint, quem non dubium sit propter verae religionis defensionem et professionem ad tantam dignitatem esse euectum a Deo, qui etiam olim plurima beneficia contulit in illustrissimos Principes Austriacos, ob eiusdem verae religionis professionem. Si hic per veram religionem pontificiam intelligit, hi sane nostri Principes, in eius professione, nulli ex maioribus cedunt: quod satis nuper testati sunt, cum circumgestaretur illud idolum, in festo corporis Christi, vt loquuntur, quod hic magna pompa celebrari solet. Nam Rex Rudolphus et Archidux Ernestus pedites sequebantur idolum, accensa gestantes funalia. Non multi ex ciuibus honestioribus se illi pompae adiunxerant, et cum plurimi effusi essent in plateas spectandi caussa, pauci eorum praetereuntibus Principibus honorem exhibuerunt, ne idolo exhibere viderentur. De rebus Turcicis nondum quidquam certi hic habemus. Gallica et Belgica a vobis exspectamus. Peto vt litteras ad Doctorem V Vierum per occasionem mittas Heidelbergam, et officiose salutes amicos. Mitto epitaphium Zischae quod ex eius sepulcro descripsi. Bene vale. Viennae, XXVII Maji MDLXXIII.
XX.
DIscedenti hinc domino Ioachimo Regio litteras ad te dare constitueram, iamque
page 160, image: s117eas scripseram; sed nescio quomodo accidit, vt abfuer im ab hospitio meo, cum me sub discessum quaesiuit, nec meus puer ipsi tradidit litteras, quamuis id ipsi a me mandatum esset. Ab eo tempore nihi scripsi, quia fere hic nihil habemus, quod scribamus, cum simus tantum spectatores stultitiae vicinarum gentium, quae se mutuis vulneribus conficiunt. Imperator tota hac aestate recte valuit, nisi quod ante mensem tentatus est podagra, qua tamen cito est liberatus. Fiunt interdum excursiones a Turcis in eam partem Hungariae, quae subest Imperatori, cuius milites plerumque par pari referunt; et ita fit compensatio iniuriatum, nec propterea censentur violatae induciae. Fugit huc nuper ex Transsy luania Bakessius, qui fuit legatus Vaiuodae defuncti in proximis comitiis Spirensibus. Cum multum valeret gratia apud Vaiuodam defunctum, dono ab eo accepit Comitatum de Fogaraz, quem emerat a Maillato triginta millibus thalerorum, quamuis a pluribus aestimetur centum et sexaginta millibus. Eum comitatum voluit redimere is, qui iam est Vaiuoda, et tradere filiis fratris, qui nati sunt sorore Maillati, et obtulit pretium quod persolutum erat Maillato, et ad illud voluit addere nouem millia Hungaricorum aureorum; verum Bekessius non accepit conditionem, et in aliis etiam rebus non fuit satis obsequens Vaiuodae. qui tandem irritatus, obsidione cinxit arcem Fogaraz, quae dicitur esse munitissima, eamque adhuc obsidet. Bekessius elapsus huc venit, et vt vulgo fertur, petit auxilium ab Imperatore. Male habet Polonos, quod Rex ab ipsis electus suum ad ipsos aduentum non magis acceleret. Et sane ea mora in se habet aliquid periculi: nam Prussia non est satis pacata, et videtur quaerere occasionem eam turbandi Coska praefectus Marieburgensis, qui habet collectum militem non procul a Dantisco. Calamitatum Galliae et inferioris Germaniae fama ad vos citius quam ad nos peruenit, quare de iis nihil scribam. Classis Hispanica sub initium huius mensis fuit ad Drepanum, necdum tota conuenerat. Miror Hispanostamdiu differre suam nauigationem in Africam, et non metuere hybernas tempestates. Puto nostrum Harlaeum esse in Saxonia. Iam secundo missus est in Germaniam a Rege Galliae. Faxit Deus vt ea res ipsi bene cedat, et memor sit religionis, quam nobiscum in Germania est professus. Nactus sum tandem poema, vel potius fragmentum poematis Michaelis Hospitalis, quod saepius a me petiisti. Mitto et aliud poema Eliae Coruini, quem multi reliquis poetis Germanicis praeferunt. Viennae, XXVI die Octobr. MDLXXIII.
page 162, image: s118
XXI.
FUit apud nos ante mensem Doctor Andreas Paullus, qui mirum in modum praedicabat tuam, fratris tui, ac Doctoris Christophori erga se humanitatem. Habebat autem pro non parua felicitate, quod ei data fuisset occafio arctiorem amicitiam vobiscum contrahendi. Fuit hic clementer receptus ab Imperatore, qui etiam eius ingenium laudauit. Omnes vero consiliarii summam ei humanitatem exhibuerunt, et oft enderunt se eius amicitiam magni facere. Reuersus in Misniam incidit in illas turbas theologicas, quae metuo ne multum damni illis regionibus adferant. Poloni tandem consecuti sunt suum Regem, quod vtinam sit faustum ac felix ipsis, postquam Deo visum est, vt eum sibi praeficerent. Venienti Cracouiam prodierunt obuiam ad decem millia equitum, et ad sex millia peditum. Quamuis mane discessisset ex hospitio, quod sesquimilliare tantum ab vrbe aberat, non potuit tamen eo peruenire ante secundam horam noctis, tum propter multitudinem eorum quos secum trahebat, tum propter ceremonias quibus sunt vsi proceres Polonici: plures enim orationes ad ipsum habuerunt, ad quas ipsi fuit respondendum. Polonici proceres receperunt tantum quinque aut sex ex Gallis, qui Regem sunt comitati in suos ordines. reliqui, cum viderent se negligi, nec sibi honestum locum in ea pompa tribui, citatis equis contenderunt in vrbem. Conqueruntur autem omnes nullam fere sui rationem haberi, et Polonos esse parum memores humanitatis, quae ipsis exhibita est in Gallia. Noster Harlaeus est in eo comitatu. Is se totum ita credidit aulae procellis, vt metuam, ne quando incidat in infestos scopulos, qui vbique fere in illo vasto mari occurrunt. Scripsit ad me Cracouia, se hac in reditu iter facturum, nisi Rex ipsum alio ablegauerit. Cuperem cum eo colloqui, eius potius, quam me a caussa. Ingressus est Rex Cracouiam XVIII die superioris mensis, et XXI est inauguratus sub meridiem. Disceptatum est inter pontificios, et eos qui puriorem religionem profitentur, de formula iurisiurandi quod praestandum erat: pontificii enim nolebant quidquam adiici ad iusiurandum, quod Reges eius praedecessores vsurparunt; alii autem volebant sibi de religione caueri, sicut ipsis a Valentino Episcopo et etiam ab ipso Rege Lutetiae promissum erat. Post longam disceptationem consenserunt pontificii, vt veteri formulae hoc adderetur: pacem et tranquillit atem inter dissidentes de religione tuebor, ac manutenebo. Clades, quam nuper acceperunt Hispani, reddidit hanc nostram aulam valde sollicitam, quae videtur rebus Hispanorum magis affici quam suis: quamuis sane satis habeat
page 164, image: s119domi quod curet. nam fama de impetrata a Turcis prorogatione induciarum euanuit, et fiunt iam in Hungaria excursiones tam crebrae, vt parum a iusto bello differre videantur. Turcae nuper diripuerunt et incenderunt suburbium Kanysiae, vnde magnam vim captiuorum abduxerunt. Rex Rudolphus et Archidux Ernestus profecti sunt Posonium ad conuentum Ordinum Hungaricorum. Audimus fieri Constantinopoli maximos apparatus nauales ad inuadendam Italiam; sed Hispani se ad defensionem remisse parant. Ego tibi omnia fausta ac felicia precor, et oro vt clarissimum tuum fratrem, Doctorem Christophorum, et Dominum Regium officiose meo nomine salutes. dominus Christophorus Carolouicius est hic. Viennae, mense Martio MDLXXIV.
XXII.
QUamuis sciam moribus esse receptum inter eos, qui humanitatem colunt, vt amicos, quibus aliquid grauius accidit, consolentur, ac testentur se in eorum calamitate dolere; hoc tamen amici erga te officium, audita morte clarissimi tui parentis, praetermisi: quia mors ipsius in id tempus incidit, vt si excipiamus illos affectus a natura nobis insitos, in quos non habemus imperium, fere non videam quamobrem magnopere doleamus. Nam eo fuit animo, vt si morbum superasset, reseruatus fuisset ad gemitus et lacrymas tantum, ob calamitates, in quas praecipuos eius amicos incidisse videmus. Fuit quidem adhuc in eo idem ingenii vigor, qui in iuuene fuerat, et admirabilis (vt in ea aetate, et tam afflicta valetudine) laboris patientia: sed cum grauissimis morbis ita fere assidue conflictabatur, vt ea res summum dolorem adferret iis omnibus, qui eum amabant; cum praesertim viderent eum, ob aetatem, nulla alia re quam morte ab iis cruciatibus liberari posse. Id autem maxime tibi dolorem lenire debet, quod non dubitas, eum iam vita longe feliciori cum Deo frui. Ad id accedit, quod ille excellenti vi ingenii sui, et indefesso studio bene merendi de genere humano, sibi tam illustre nomen comparauit, vt eius memoria futura sit ad omnem posteritatem veneranda: omnesque qui erunt exculti litteris et non expertes humanitatis, vos felices tali parente iudicabunt, et se vobis eo nomine aliquid debere sentient, quod publice et priuatim de tam multis sit bene meritus. Quantum ad me attinet, is vnus mihi superfuit, quem vt parentem colerem, et sum saepius expertus eum paterno erga me fuisse animo. Quandocunque autem isthuc ad eum defessus longa peregrinatione accedebam, quod saepius a me factum meministi, eius prudentibus sermonibus ita recreabar, vt mihi inducerent
page 166, image: s120obliuionem molestiarum, quas in itinere pertuleram, et videbar mihi non absimilis eis, qui tempestatibus agitati, in tutum portum appellunt. Vt vno verbo dicam, supererat vnus ex praestantibus, quos non paucos Germania vno tempore, tanquam postremo nixu protulit, qui sancta conspiratione inter se facta, contulerunt quidquid habuerunt ingenii et industriae, ad labefactandam tyrannidem, qua Pontifex Romanus orbem Christianum oppressum tenebat; nec defuit ipsorum piis conatibus successus. Sed vereor, ne graue illud vulnus, quod cum magna gentis Germanicae gloria furenti illi bestiae inflixerunt, sanetur ambitione et imperitia eorum, qui in locum, non in virtutes praestantium illorum heroum successerunt. Sed de his. Imperator nullum genus humanitatis praetermisit erga Regem Galliae, quamdiu hic fuit. et fideliter eum monuit, vt si rebus suis consultum vellet, componeret bella, quibus iam ardet Gallia, nec fidem haberet iis, qui contrarium suadebunt. nam plerosque id facturos, non vt ipsi, sed vt sibi consulant. Vereor ne Itali ad quos est profectus non idem suadeant quod Imperator, quamuis sane si saperent, idem consulerent: nam si regnum Gallicum plane euertatur, ipsi erunt praeda Hispanorum, et tandem forte Turcarum. De rebus Gallicis quae iam hic habemus sunt incertissima. Nondum hic scimus, quid sit tentatura classis Turcica, quae iam est ad Peloponnesum. Multi putant eam inuasuram Tunetem et Gulettam, alii vero tantum direpturam litora Calabriae et Apuliae; sed metuunt Itali ne hybernet in mari Ionio. Scribe obsecro de vestris rebus, ac etiam quid acciderit Brunsuicensi, aduersus quem audimus institutam fuisse conspirationem. Scribe etiam quo deuenerint Skenaeus et Colladonus; nam non respondent ad litteras, quas ad eos dedi et ad D. Malberghum. Si isthinc abesset Parentius, potes resignare litteras ipsi inscriptas. Obsecro ne tradas litteras meas ad Dominum Zeschium et ad Dominum Doctorem Andream tabellariis ignotis, et ignosce quod te onero tot molestiis: sed illi ad me scripserunt, ne cuiquam praeterquam tibi litteras ad ipsos concrederem. Accepi fasciculum in quo erat syngrapha Helfrichii, pro qua re ago tibi maximas gratias. Ego tibi et toti tuae familiae omnia fausta et felicia precor. Viennae, XIV die Julii MDLXXIV.
XXIII.
CAlamitates amicorum nostrorum ita me perturbant, vt mihi fere mentem ademerint: non enim patiuntur me quiescere, et si quid meditari incipio, perpetuo mihi in animum recurrunt, meque a meo instituto abducunt. Sum iam per multos annos cum summo
page 168, image: s121dolore spectator patriae pereuntis, sed tamen mali diuturnitas stuporem aliquem induxit, et sensum nonnihi obtusiorem reddidit. Praeterea supererat mihi Misnia tanquam altera patria, in qua bonam partem aetatis transegi, et amicitiam vere fraternam cum multis contraxi et colui; quae res meo dolori leuamen aliquod adferebat. Nunc vero, quid me infelicius, cum eos omnes, cum quibus amicitiam colebam, vno fortunae ictu prostratos videam? Sed facessant querelae, quarum nullus futurus esset finis, si animo meo indulgere vellem. Hic dolor impediuit, ne hactenus saltem litteris apud te testarer quam mihi fuerit acerba mors clarissimi tui parentis; cum nemo viueret, quem pluris facerem, aut quem magis colerem. Sed tamen postquam diligentius perpendi, in quae temporis momenta mors eius inciderit, iudicaui Deum clementissimum ideo tunc ipsum ex hac vita in aeternam felicitatem euocasse, ne esset spectator eorum, quae eius mortem statim sunt subsecuta. nam id fuisset ipsi ipsa morte tristius. Metuendum etiam erat si superuixisset, ne ii, qui hanc tragoediam excitarunt, eius venerandae senectuti non parcerent: nam video eos odio coecos ferri, nec virtutis aut dignitatis in hominibus rationem vllam habere. Si autem malum hoc accessisset ad illos ingentes cruciatus, quos ex morbo sentiebat, quid et ipso infelicius, et nobis omnibus qui ipsum colebamus? Nunc vero fruitur vita illa beata, nec iam homines quidquam in eum iuris aut potestatis habent. Quamdiu autem erunt aliqui, qui virtutem et bonarum litterarum studia colent, eius nomen feretur per ora hominum et ad posteritatem erit magis illustre. Imperator exhibuit omnia verae humanitatis officia Regi Galliae hac iter facienti: sed (quantum audimus) Veneti eum longe ambitiosius exceperunt. Videntur iam esse in Gallia quaedam feriae a bello: omnes enim cupide exspectant Regis aduentum, quem putant daturum operam, vt incendium hoc, quo iam ardet Gallia, restinguatur. Imperator sane suasit ei vt hoc faceret, nec ab ea re visus est hic abhorrere; sed reperiet multos in Italia et in Gallia, qui alia consilia ei suggerent: quibus si obsecutus fuerit, poenitebit forte eum, cum non amplius erit locus poenitentiae. Indicta sunt Varsauiam comitia regni Polonici ad vigesimum quartum diem huius mensis, ad quae conueniet tota nobilitas armata. Sunt multi inter ipsos, qui volunt alium regem eligere; sed non omnes idem sentiunt, et erit facile paucis plures impedire. Ego tibi et toti tuae familiae omnia fausta et felicia precor, et peto, vt amicos meo nomine salutes, et praesertim fratrem
page 170, image: s122tuum, et Doctorem Christophorum. Viennae, XVI die Augusti M DLXXIV.
XXIV.
FUi nuper in Morauia cum D. Jordano, qui duxit me Euangicium, vbi fratres VValdenses habent praecipuam suam ecclesiam, Locuti sunt mecum de nostro Esromo, et ostenderunt se valde expetere eius ad se aduentum. Scripserat paulo ante ad ipsos Doctor Crato: se improbare ipsorum consilium de accersendo Esromo; se enim metuere, si eo veniret, ne illustrissimus noster Princeps de eo ad Imperatorem scriberet, Imperatorque in eius gratiam aliquid durius in Esromum constitueret. Verum cum ad ipsos venissem, facile illis exemi illum scrupulum, et praesertim generoso Domino Joanni Zerotino, viro magnae virtutis, qui est praecipuus fautor et patronus illarum ecclesiarum, et omnium bonorum virorum, ita vt tunc omnino decreuerint nostrum vocare, promisitque mihi Dominus Baro Zerotinus, se eius patrocinium suscepturum, et si quid tale accideret, quale metuebat Doctor Crato, se dicturum Imperatori, vocatum eum a se vt ei filium instituendum tradat. non licere autem Imperatori inquirere in ministros domesticos procerum Morauiae. Commodum accidit, vt sub meum aduentum in hanc vrbem Doctor Crato acceperit litteras ab Esromo, qui scribebat, se vocari ab Heidelbergensibus, Basileensibus, et a fratribus VValdensibus: animum autem magis inclinare in VValdenses. sed ab aliquot mensibus nihil se ab eis litterarum accepisse, et propterea metuere, ne sententiam mutauerint. Cum legissem litteras, dixi Cratoni, quid de ea re a nobis esset actum in Morauia, et facile ei persuasi vt consilium nostrum probaret. Consului autem vt generoso Domino Zerotino statim significaret, quo animo sit Esromus, quod promisit se facturum, et credo eum fecisse. Idem ego scripsi ad Jordanum, qui Esromi caussam diligenter agit. Veniet Esromus ad homines conuenientes suis moribus, hoc est, sine pompa et fuco, et quos beneficos erga se experietur. Praecipue contionatores amant eum vt praeceptorem. Senior, qui est tanquam Superintendens, etiamsi forte de facie eum non nouerit, valde tamen eius aduentum expetit. Habebit commodum amicum Doctorem Jordanum, virum ingeniosum, doctum et prudentem, cujus consilio in suis rebus vti poterit. Haec tibi de eo indicare libuit, quae spero tibi non fore ingrata. Legatus Turcicus veniens in hanc vrbem acceptus est honorifice: nam Imperator misit ei obuiam suum Mareschalcum, cum toto satellitio aulico, cui se adiunxerunt plurimi ex nobilitate, id factum est Calendis huius mensis.
page 172, image: s123nudius tertius exposuit Imperatori sua mandata. Credo principem Turcarum concedere Imperatori prorogationem induciarum, iisdem plane conditionibus, quibus parens eius paulo ante mortem eas concesserat. conditiones adhuc ignoramus. Est in ipso legato dignitas formae, et vt mihi videtur morum elegantia. Aiunt eum natum Ratisbonae matre Viennensi, et captum a Turcis eo anno, quo Viennam obsederunt. iudico ex aspectu eum esse sexagenarium, vel forte paulo maiorem. Imperator petit a Bohemis magnam summam pecuniae ad persoluenda stipendiae militi, qui ad fines Turcicos excubat, vel ad dissoluendum aes alienum, quod reliquit Imperator Ferdinandus. Legatus Turcicus solet dicere, Selimum Imperatorem castigasse Venetos et Hispanos, Cypro et regno Tunetano eis ademptis; superesse castigandum Pontificem Romanum, qui fuit auctor foederis inter ipsos: quem non dubitat, quin hic Amurathes breui sit castigaturus. Bene vale. Clarissimos viros fratrem tuum, et Doctorem Christophorum saluta meo nomine. Pragae, IX. Martii MDLXXV.
XXV.
QUoniam in itinere venit mihi in mentem, me heri audiuisse, vestros adhuc ablegaturos tabellarium Francofurtum ante finem metcatus, peto a te, vt si quas ad me litteras acceperis, eas mihi mittas ad aedes VVecheli, si existimaueris mihi reddi posse ante diem sextum Aprilis, ante quem non credo discessurum Francofurto. Occurrit mihi quidam in via, cui de ea re ad te mandatum dedi, qui nescio an id praestiterit quod promisit. Bene vale. in Emskirchem, XXVII Martii
XXVI.
SI rebus meis consultum volo, necesse est, vt in meo reditu in Bohemiam per Misniam iter faciam: verum eo non inclinat animus, et de ea re adhuc per biduum mecum deliberabo. Peto autem a te, vt si quas ad me litteras apud te habes, eas tradas Joanni Aubri nostro bibliopolae, a quo eas Pragae repetam. Nec in Gallia, nec in inferiore Germania adhuc vlla spes pacis elucet: nam vtrique Regi eae pacis conditiones proponuntur, vt non dubitem, quin sint eas reiecturi. Non est fabula quod audiueramus de venditione bonorum ecclesiasticorum in Gallia. Monachi et alii sacerdotes clamant pro suggestu, et congerunt conuicia aduersus eos, qui sunt Regi a consiliis, a quibus omnia vitae subsidia sibi eripi dicunt, et negant se posthac missas celebraturos. Parisiensis clerus scripsit litteras mense Nouembris ad Cardinalem Lotharingum, in quibus eum acerbissime perstringebat,
page 174, image: s124vel potius conuiciabatur: nam totam huius rei culpam in eum reiiciebat, et dicebat, ex patrono et defensore ecclesiae factum esse apostatam et praedonem. Mironus regius medicus dixit cuidam bono viro, a quo haec audiui, adeo commotum fuisse illis litteris Cardinalem, vt ea res praebuerit caussam morbo, quo interiit. Rex conscribit militem, et congerit ex illis venditionibus fundorum ecclesiasticorum pecuniam, quam mittat in Poloniam. Ego omnia fausta et felicia tibi precor, et oro vt officiose salutes meo nomine clarissimos viros Dominum Doctorem Christophorum et tuum fratrem, quibus et tibi maximas gratias ago pro ea humanitate, qua nuper erga me si estis. Francofurti, quinta die Aprilis MDLXXV.
XXVII.
NOster Esromus hac faciens iter mihi visus est esse praesentiore animo, quam vnquam fuerit VVittenbergae, dum securo otio fruebatur: tantum abest, vt eum calamitates fregerint. animus bene conscius eam ipsi alacritatem praestat. Trebicium, quo hinc est profectus, abest viginti milliaribus eo itinere, quo itur Viennam. Accidit incommode quod Baro Zerotinus, a quo est vocatus, Stephanus senior ecclesiarum Morauicarum, et magister Esaias, qui ipsum Esromum tanquam parentem colit eodem die, quo hinc discessit, sub vesperam venerunt huc, vbi aliquandiu fuit ipsis commorandum ob disceptationes de religione. Vbi de eius profectione fuerunt certiores facti, statim miserunt ad eum iuuenem peritum linguae Germanicae, qui esset ei dux itineris; qui ita properauit, vt postridie sub meridiem sit eum assecutus. Reperit Trebicii M. Joannem AEneam ministrum verbi, virum doctum, et Marcellum medicum Italum. Mihi percontanti, quid de eo constituissent, responderunt Baro Zerotinus et Stephanus Senior, se nondum quidquam constituisse, sed se post reditum in patriam ducturos eum Euangicium, vbi est praecipua fratrum ecclesia: ibi enim habitat Senior, qui est tanquam ipsorum Episcopus seu Superintendens. postea deliberabunt cum eo, vter locus sit commodior ad constituendam scholam, Euangiciumne an Trebicium. Ab eo tempore de ipsius Esromi rebus nihil audiui: nam Jordanus, qui ad me saepius scribere solet, dudum est apud quendam ex perceribus Morauiae grauissime decumbentem, qui non permittit, vt a se discedat. scripsit ad me tamen, se dolere, quod nondum sibi licuerit videre Esromum, cui semper fore parata sua officia promittit. De rebus Polonicis multa hic dicuntur, sed quae non sunt satis certa. Ante aliquot dies conceperant hic non exiguam spem, cum diceretur
page 176, image: s125factum esse decretum de interregno; verum quia non fuit publicatum eo die, quo publicari debuit, spes illae funt nonnihil imminutae. Ii, qui regnum ambiunt, sunt plurimi: qui quoniam se mutuo impediunt, Galli sperant se illud retenturos; quod forte fiet, si sint vera, quae de pecunia ex Gallia in Poloniam mittenda iactitant. Bohemi suam fidei confessionem ante viginti dies Imperatori exhibuerunt, sed nondum ab eo responsum acceperunt. Credo quod respiciat ad comitia Polonica, et metuat si suam sententiam de confessione protulerit, ne vel Pontificios, vel Euangelicos, vel vtrosque offendat. Saluta obsecro meo nomine clarissimum tuum fratrem, et reuerendum M. Mauricium, ac reliquos amicos. Ego vobis omnibus maximas gratias ago pro exhibita mihi humanitate. Bene vale. Pragae, IX die Junii MDLXXV.
XXVIII.
TAndem me ex nostra aula extricaui. Impetraui enim ab illustrissimo Saxoniae Electore principe meo vt liceat mihi hinc discedere, et proficisci quocunque libebit. Constitueram in Galliam proficisci, sed vereor ne incendium culpa Regis ibi recens excitatum cogat me mutare consilium: quamuis audiam, plures id agere, vt illud restinguant. Proficiscar Francofurtum, et ibi de rebus meis deliberabo ac constituam. Princeps humanissime respondit ad litteras, quibus dimissionem petii, et mihi benigne concessit quidquid ab eo postulaui, et ab eo tempore longe frequentius ad me scripsit, quam solitus sit his proximis annis facere. Doctor Peiferus, qui amoto Lindemanno primas iam obtinet, humanissime respondit ad breues litteras, quas ad eum dederam, et mihi prolixe sua officia detulit; cum tamen Ratisbonae vix ausus fuerit me alloqui. Haec ideo refero, quia videntur mihi esse signa inclinatae fortunae eorum, qui tantorum malorum sunt auctores. Adde si voles, quod Doctor Andreas Paulus, quem nostrae ruinae adiicere conati sunt, iam est missus a Principe ad Coloniensem et alios vicinos Principes, quae res istos haud dubie vret. Audio etiam nostrum Peucerum minus arcte custodiri quam antea, et paulo liberalius haberi. Sed de his coram: spero enim me ad vos venturum intra viginti dies. De contentione inter Cratonem et Dodonaeum non dubito quin ante audiueris. vtrique interdictum est, ne quid posthac scribant. Cratonem male habet, quod his vinculis constringatur, cum praesertim iam abundet otio, et certe audio ipsum in patria multis facessere negotium. Dictum est mihi ante aliquot dies Jordanum grauiter aegrotare, nec ab eo tempore quidquam de ipso scire potui, etiamsi
page 178, image: s126diligenter percontatus sim plurimos. Ea res valde me sollicitum habet. nam ipsum ex animo diligo, et a prima eius adolescentia expertus sum semper constantissimum eius erga me amorem. Clusius ante quatuor aut quinque dies discessit a nobis: morositas aulici quaestoris hic eum diutius detinuit, quod mihi fuit gratum. Bathorius adhuc haeret ad Dantiscum, et longe maiores copias quam ante colligit ad oppugnandam miseram vrbem. Senatus et praecipui ciues pacem expetunt; plebs vero incitata a quibusdam factiosis hominibus praefert bellum: quod geritur cum maximo incommodo, non solum ipsius vrbis, sed etiam Polonorum. nam interea dum illic haerent, Moschus libere peruagatur Liuoniam, quae dicitur tota se certis conditionibus subiecisse. Poloni fremunt ac nobis succensent: nam existimant artibus huius aulae factum esse, vt Dantiscani non acceperint conditiones pacis, quas ipsis obtulit Bathorius. Quidam ex Silesiis, qui ad fines Poloniae habitant, se ad loca tutiora recipiunt; quamuis forte sit vanus eorum metus. Iam impositus est finis conuentui Bohemico, in quo nec de religione, nec de restituendis scholis est quidquam constitutum, sed tantum de conferenda pecunia, qui vnicus fere est scopus, in quem iam suas actiones dirigunt Principes. Rogo vt litteras inscriptas Vrsino per occasionem ad ipsum mittas. Bene vale, et amicos saluta. Pragae, Calendis Martiis MDLXXVII.
XXIX.
MEus ad vos recutsus id tantum habuit incommodi, quod mihi bibliopolia scrutari non licuerit: nam post reditum tot interpellatores hic habui, vt vix mihi licuerit pedem efferre ex aedibus quas inhabito. Habui fratrem tuum commodum itineris comitem ac officiosum. Deprehendi in eo plus ingenii quam existimabam. nam cum ante aliquot annos vna proficisceremur Lipsia Dresdam, vix in toto itinere vnum aut alterum verbum ex eo extundere potui; quod cum Lipsiam reuersus vestro parenti dicerem, respondit mihi, ipsum imitatione Saxonum, quibus conuersabatur, taciturnitatem affectasse, qua re animaduertebam optimum senem offendi. Posthium Herbipoli non offendimus. Nemo dubitat, quin Elector Palatinus cogitet de magna mutatione in Ecclesia Heidelbergensi, cuius tamen nondum factum initium. Dux Casimirus (vt audio) constituit ad se recipere Vrsinum et Voegelinum, et vt existimo, Ehemium, si Heidelberga discesserit. Zuligerus iam ei condixit suam operam. De rebus Gallicis nihil nisi triste. Pelluntur ex aula omnes auctores moderatorum
page 180, image: s127consiliorum. Bellum geritur cum agricolis, qui ab ignauo milite nefarie spoliantur. Quae de defectione Danuillii a nostris dicebantur, sunt falsa. venit quidem in suspicionem apud quosdam, sed se ita purgauit, vt ipsis satisfecerit. Arescotus et Ordines Belgici dicuntur prodere libertatem patriae Joanni ab Austria, cui in omnibus obsequuntur. Orangio non tam facile imponetur. Hispani subsistunt ad Traiectum Mosae, et stipendia flagitant. Vbi generosus Dominus Sydnaeus ad vos reuersus fuerit, rogo, vt ipsi reddas litteras, quas ad ipsum scribo, et fasciculum inscriptum Claudio de Marne bibliopolae tradas Domino Joachimo Oxefeldero, qui eum mittet Pragam. Bene vale, et amicos saluta. Haee scribo occupatissimus. Francofurti, nona die Aprilis MDLXXVII.
XXX.
LIcuit mihi fere totos viginti dies frui suauissima consuetudine generosi Domini Sydnaei. Iui enim cum eo Heidelbergam, et inde prosecutus sum eum Coloniam vsque, vt animum meum explerem voluptate, quam discedens omnem secum abstulit, ac in eius locum dolorem et moerorem substituit. Dux Casimirus nullum genus humanitatis erga ipsum praetermisit. Profectus est Colonia Antuerpiam, et inde Bruxellas, vbi audio redditas fuisse ei litteras a Regina, quibus iubebatur ire ad Principem Orangium, vt nomine Reginae fideiuberet in baptismo filiae ipsi Principi recens natae. Humanitatis, quam istic ipsi exhibuistis, et voluptatis, quam ex vestra consuetudine cepit, tam saepe fecit mentionem, vt non dubitem, quin sit vestri amantissimus. Elector Palatinus profectus est ad thermas, quae non procul absunt a Confluente Rheni et Mosellae, sub initium superioris mensis, in quibus adhuc haeret. Interea deuastantur ecclesiae in Palatinatu, pelluntur in exilium boni viri, et ante discessum promittunt se sistere in iudicio, si quis intra annum eos accusare volet; quod iussi faciunt. Schola Heidelbergensis eam calamitatem nondum sensit, quod credo ideo fieri, quod Princeps destituatur viris, quos possit in aliorum locum sufficere, Bonus Ehemius obstrictus est in suis aedibus. Dux Casimirus haecomnia spectat magis patienter quam vellem. Nostris in Gallia omnia infeliciter succedunt. Oppidum, quod Charitatem nominant, non est defensum ea constantia, qua sperabamus defendendum, deditum est Alençonio Calendis Maji. Sub idem tempus Dux de Maine Guisii frater eripuit nostris aliquot oppida in Pictonibus et Santonibus, ita vt Rupellensibus sua vrbe excedere vix liceat. Facit interea ipsis Rex spem pacis, ne externa auxilia quaerant. Res denuo videntur
page 182, image: s128ad bellum spectare in inferiore Germania. Joannes ab Austria petiit ab Hollandis et Zelandis, vt in quolibet oppidorum, quae obtinent, concedant templum vnum pontificiis: quod promiserunt se facturos, modo ipse idem praestet iis, qui secum in religione sentiunt in prouinciis illis, in quas habet imrium. quod responsum quam fuerit ei gratum ipse coniicere potes. Regina Angliae conscribit militem Vulgo dicitur eam constituisse oppugnare Caletum, quod non credo. Existimo pacem Belgicam et successus Regis Galliae esse ipsi suspectos; nec credo ei gratum esse habere tam vicinum Joannem ab Austria, qui ante aliquot annos nuptias Reginae Scotiae ambiuit: quod si verum est Regem Hispaniae impetrasse a Turcis quinquennales inducias, habet ipsa quod sibi metuat. Nostri Berengarii, vt loquitur Esromus, migrant in VVestvvaldiam. Pezelius iam profectus est Zigenam. VVidebramus autem, qui adhuc hic est, sperat se breui profecturum in oppidum Nassauicum, quo est vocatus. Putant etiam vocandos ab eodem ipso comite Joanne Nassauio Crucigerum et Freihubium, a quibus consul Hallensis petiit, vt sibi aliud hospitium quaererent. Ita tandem Astraea in horridos illos montes migrabit. nam audio Joannem Nassauium fratrem Orangii cogitare de instituenda Zigenae schola, in quam impendat annua sex millia aureorum. Quando voles ad me scribere, mittes huc litteras ad VVechelum. Excutio iam veternum contractum in aula Caesarea, et vagor hinc inde. Rogo, vt per occasionem ad amicos mittas litteras quas huic fasciculo inserui. Bene vale et amicos saluta. Francofurti, XVII die Julii MDLXXVII
XXXI.
SPerabam cum ex aula Caesarea discessi, me id saltem consecuturum, vt mihi posthac tranquilliorem vitam agere liceret; sed me plurimum fefellit mea opinio. nam nec mihi hic quiescere licuit ob nimis crebras quorundam interpellationes, et hinc saepius in vicinas aulas fui euocatus, vbi intempestiuis conniuiis meam valetudinem ita afflixi, vt toto fere hoc autumno mihi perpetuum quasi bellum fuerit cum catarrhis: qui licet me vehementer cruciarent, mihi tamen grauius erat, quod vix permittebant, vt aliquid legerem vel scriberem. Itaque cum audirem de morte praestantissimae tuae coniugis, dolui quidem vehementer, vt decuit me facere in tanta iactura hominis mihi carissimi, sed id etiam dolorem meum auxit, quod eum litteris testari non potuerim. Quamuis sciam tibi obtemperandum fuisse naturae imperio, quae iubet nos dolere in morte eorum qui nobis sunt cari; iam autem mors id tibi ademerit, quo nihil habuisti carius; spero
page 184, image: s129tamen tuam prudentiam id a te impetrasse, quod ipsum tempus alias impetraturum erat. nimirum vt dolori et luctui tuo iam modus aliquis sit impositus. Cum ipsa quidem bene est actum, cum ex hac infelici vita ad beatam illam a Deo sit euocata, ac praesentibus et impendentibus calamitatibus sit erepta; sed non eodem modo actum est cum iis, quorum tenerae aetati vita eius erat necessaria, nec etram tecum, cui labor educationis liberorum, qui inter vos erat diuisus, iam totus incumbit. Sed tamen acquiescendum est voluntati Dei, quem spero tibi suppeditaturum robur, quod sufficiat sustinendis laboribus et curis, quae te posthac exercebunt. Quid memorabile nobis attulerint hae nundinae scribere non possum. nudius tertius enim primum reuersus sum ex thermis Empsensibus, quo me vocauerat illustrissimus Dux Joannes Casimirus, qui eo ad Landgrauium accesserat. Quae de Gallia habemus sunt incertissima. Plurimi hic metuerunt ne Guisius irrumperet in ditionem Ducis Casimiri; quam suspicionem auxerunt stipendiarii a Rege Galliae, qui in Metensi vrbe conuenerant. Ego sane id frustra metui existimo: res enim Regis Galliae non sunt eo loco, vt ei Germaniam bello lacessere expediat. Sunt qui scribant, pacem factam esse inter ipsum Regem Galliae et Nauarrenum, sed ea pace nec Condaeum nec Occitanos comprehendi. Si Nauarrenus tam est imprudens, vt nolit sua consilia coniungere cum iis, qui eandem religionem profitentur quam ipse, istius sui consilii haud dubie poenas dabit. Verum ego suspicor hanc famam dissipari, vt retundatur alacritas eorum, qui putantur nostris in Gallia periclitantibus velle ferre suppetias. Res Belgicae plane sunt perturbatae. Joannes ab Austria non magnam gloriam refert ex ea prouincia, nisi res suas aliter instituat, quam hactenus fecerit. Habet grauem aduersarium Orangium: quem cum in suum Senatum admiserunt Ordines seu Status, vt vulgo fertur, videntur mihi suas res valde confirmasse. Bene vale et amicos saluta. Francofurti, XXII die Septembris M D LXXVII.
XXXII.
NEscio an dicam vestrae vrbis celebritatem, an vero tuam humanitatem esse in caussa, vt amici in procurandis litteris, quas ad te mittunt, tibi tantum facessant negotii; vt taceam impensas, quas te in eam rem necesse est plerumque facere. Careres quidem illa molestia, si in loco obscuro viueres. quanquam et istic idem tibi contingere potuisset, nisi amicorum iudicium promtis et assiduis tuis officiis ita corrupisses, vt iam pene persuasi sint, sibi licere tua facilitate abuti, Ego
page 186, image: s130profecto doleo, me in ea re tam saepe tibi esse molestum, et si possem inire aliam rationem satisfaciendi amicorum cupiditati, ego id libenter facerem. Litteras tuas ad Zvvingerum misi Doctori Erasto: hinc enim Basileam nulli eunt tabellarii, et pauci admodum Argentoratum. Heri accepi a te alium fasciculum, cui inclusae erant litterae Cratonis, Clusii, et Jordani. Hoc saltem a te peto, vt annotes id quod mea caussa in tabellarios impendes, quo possim illud tibi postea rependere. Hic soleo satisfacere tabellariis pro litteris quas mitto et accipio. Mihi saepe apud te excusanda est mea negligentia in scribendo: quamuis sane habeam excusationem magis legitimam, quam vellem. Nam mense Octobri correptus sum eo morbo, quo laboraui ante sex annos, et cujus vestigia in facie circumfero, nec sum adhuc plane restitutus meae valetudini. Cum autem hoc anno longe saepius tentatus sim morbis, quam antea, imo raro recte valuerim, iudico iam instare tem pus illud, quod me ex iis molestiis liberabit. Fiat voluntas Domini: cui ut libens paream dudum me comparaui. Ex Gallia nihil prorsus litterarum accipimus. Pacem quidem ibi factam esse omnes affirmant, sed eiusmodi, vt neutra pars alteri fidem habeat. Res Belgicae sunt incertissimae. Archidux Matthias diu haesit Lierae. Est oppidum non amplum, quod abest ab Antuerpia tribus milliaribus, et totidem a Mechlinia. Aiunt eum iam profectum esse Antuerpiam, et Orangium cessisse ei coenobium Diui Michaelis, in quod diuerterat. Dicunt decreto Ordinum Belgicorum concessam esse ei administrationem Belgicarum prouinciarum, quae Regi Hispaniae parent. Si haec inuitis Hispanis fiunt, miror quorsum sint euasura. Vidi scriptum editum typis Gandaui, quod continet, ipsum Matthiam vocatum esse ab ea tantum factione, cuius duces traditi sunt custodiae, qui habuerunt in animo eo abuti ad committendos Flandros cum Brabantis. Ii, qui Ordines nominantur, videntur inter se certare ambitione et stultitia, ac esse plane inopes consilii. Orangii quidem auctoritas indies augetur, sed vereor ne fabula de Matthia instructa sit ad eam labefactandam. Si Antuerpia adiunxerit se Hollandis et Zelandis, quod puto facturam, facesset Orangius satis negotii Hispanis, nec possessione imperii maris facile depelli poterit. Ego diligenter egi cum VVechelo, vt ederet commentarios clarissimi tui parentis in Ethica Aristotelis, sed parum profeci. Non sunt ei facultates, quae antea fuerunt, et dicit eiusmodi scripta iam esse minus vendibilia, eo quod Galli et Belgae nulla emant. Saluta amicos, et praesertim Dominum fratrem, et Dominum Doctorem
page 188, image: s131Christophorum. Bene vale. Francofurti, quinta die Decembris MDLXXVII.
XXXIII.
IGnosce obsecro, quod tibi iterum negotium facessam in curandis meis litteris. Libenter quiescerem, sed non patiuntur amici Viennenses: de mea enim negligentia perpetuo conqueruntur et litteras flagitant. Satisfeci huic tabellario pro ipsius arbitrio; ita vt promiserit se nihil praeterea petiturum. Joannes Aubri VVecheli gener persoluet mercedem ei, qui fasciculum Viennam perferet, et in meas rationes referet: nam id ego ei hinc discedenti mandaui. Quae de nostro Cratone scribis, affecerunt me magno dolore. Cuperem eum posse educare filium, qui mihi videtur natura proteruior, ac etiam parentum indulgentia corruptus, ita vt existimem eum non facile fore cuiquam obsequentem, si patrem amiserit. Clusius ad me scripserat, eum reuocari in aulam, quod ego ei gratulabar. Scio eum non libenter esse VVratislauiae, quia a plurimis non tanti fit, quanti cuperet. Si in aulam redierit, forte non experietur eam indulgentiam procerum erga se, quam viuo Imperatore Maximiliano est expertus; nec poterit esse valde carus huic Imperatori, ob religionem quam profitetur. In inferiori Germania ducitur bellum potius, quam geritur. Joannes ab Austria habet exercitum conflatum ex variis gentibus, qui est satis validus, cum plerique eius milites sint veterani. Dissipata est fama, plures milites ad eum ex Italia mitti, eumque conscribere equitem Germanicum et peditem Helueticum. item maximam vim auri recens aduectam esse ex nouo orbe, et Italiam ac Hispaniam ingentem vim pecuniae conferre ad Belgicum istud bellum: Turcas autem indixisse bellum Persis, ipsumque Imperatorem Turcicum parare se ad eam expeditionem, ita vt Hispanis et Italis nihil sit inde metuendum. Ego suspicor haec fingi ad incutiendum terrorem Belgis, quo ad petendam pacem adigantur, quam non dubito quin Hispani expetant. Non possum satis mirari vnde tam subito tanta vis pecuniae emerserit, cum constet Regem Hispaniae ante annum fuisse egentissimum. Ego non dubito, quin sit futurum facilius Joanni Austriaco colligere militem, quam pecuniam, qua eum alat. Sed haec tristia omittamus. Facta est transactio inter Electorem Palatinum et Ducem Joannem Casimirum eius fratrem, de controuersiis, quae ex testamento paterno inter eos ortae fuerant, et Doctor Ehemius est restitutus suae libertati. Haec transactio plurimis non erit grata, qui magno studio dissidium illud inter fratres alebant. Dudum scio factam esse pacem inter Polonos et Dantiscanos:
page 190, image: s132sed conditiones pacis non vidi. Si eas ad me miseris, facies mihi rem gratissimam. Gaudeo quod constitueris huc ad proximum mercatum excurrere: sed vide ne patiaris te ab ea sententia abduci. Saluta obsecro amicos, et praecipue clarissimos dominos, Doctorem Christophorum et tuum fratrem. Bene vale Francofurti, tertia die Februarii M D LXXIIX.
XXXIV.
DOleo te tantum laboris sumsisse in describenda pace Dantiscana, pro qua tibi maximas gratias ago. Ego iudico hac pace non male consultum esse Dantiscanis, cum veterem libertatem integram retineant, et melius ipsis caueatur de religione, quam antea cautum fuerit; nam ipsorum culpa conflatum esse bellum videtur. Scio plerosque primarios ciues abhorruisse ab eo bello, sed euersa fuisse eorum consilia quorundam factiosorum hominum criminationibus ad imperitum vulgus: nec sane liber, quem ediderunt, vt conflati belli culpam a se amolirentur, videtur mihi eos satis excusare. Sunt, qui putent Austriacae aulae artibus excitatum esse bellum istud. Quam prudenter fecerint Austriaci, viderint ipsi; sed non deerunt, qui ipsorum consilium sint improbaturi. Licuit forte id Maximiliano Imperatori, ne aemulus eius res suas stabiliret, sed eo mortuo longe alia fuit ratio. Austriacos meminisse decebat, totam Germaniam Orientalem ex Polonia maxima commoda percipere, et Polonos a multis annis pacem et amicitiam cum Germanis constanter coluisse; nam bellis, quae in Prussia gesta sunt, Prutenici equites praebuerunt caussam sua arrogantia, nec ea ad totum imperium pertinuerunt. Omnes affirmant, Regem Poloniae in eo bello tale specimen suae prudentiae ac moderationis animi saepius edidisse, vt iam sit Polonis longe carior, quam antea fuerit: nomen autem eius aiunt in Hungaria celebrius fieri, quam conducat rebus Austriacorum, quibus iam videtur esse praecisa omnis spes imposterum adipiscendi regnum Polonicum, ob odium quod ipsis apud Polonos hoc bellum Dantiscanu m conflauit. Non facile discessissent Poloni a Dantiscanorum oppugnatione, nisi metus Moschi imminentis Lithuaniae eos alio sua arma conuertere coegisset. Miror quisnam ille sit, qui tibi de Regina Angliae dixit ea, quae scribis. Crede mihi, quicunque ille sit, eum grauiter errare. Mirum est istos de illis male consutis suis ineptiis tam magnifice sentire, quas (vt audio) ipsi etiam Dano frustra conati sunt obtrudere. Ne sibi persuadeant Anglos esse abiecto animo: potius peccant in alteram partem. Non potui non dolere in morte praestantissimi
page 192, image: s133viri Domini Christophori Carolouicii, quem propter eximias eius virtutes et maximarum rerum cognitionem summopere sum admiratus et colui, quamuis sane mors ex maximis miseriis eum liberauerit. Miratus sum saepe, homînem tanto ingenio, et qui maximas res administrasset interea dum Carolo Imperatori et Duci Mauritio inseruiuit, nihil labis in illis aulis contraxisse: nam is candor animi in ipso vsque ad mortem permansit, qui in paucissimis reperitur. dignus sane, qui in tempora incidisset, in quibus plus tribueretur virtuti. Nam cum in aulis bonis tantum artibus certaret, et moderata consilia suggereret, habuit perpetuo aduersarios eos, qui gratiam et potentiam aliis artibus sibi comparauerant, a quibus est ipsi specie amicitiae saepius illusum. Videbant suis rebus nequaquam conducere, vt eius virtutes cum ipsorum vitiis conferrentur; et propterea semper id egerunt, vt Principum, quibus inseruiebat, animos ab ipso alienarent, et ipsius existimationem imminuerent. Res Belgicae sunt perturbatissimae. Belgae eleuant cladem, quam Hispani ad Namurcum ipsis nuper intulerunt: nam dicunt, non plures sexcentis ex suis ceci disse. Sit sane ita: non bene suam ignominiam ea ratione tegunt. imo caesorum paucitas est indicium ipsorum ignauiae, cum constet ipsorum copias fuisse profligatas. Joannes Austriacus occupauit Louanium, Tilemontium, Bouillas ad Mosam, et quaedam alia ignobilia oppidula. Sperauit, se quorundam proditione occupaturum Mechliniam; sed oppressi sunt qui cum eo conspirauerant, et in vincula coniecti. Sunt qui dicant eum iam habere copias ad Bruxellas. Qui veniunt ex Belgio dicunt ipsos Ordines seu Status omnem belli administrationem permisisse arbitrio Principis Auriaci; quod si verum est, ego existimo eos suis rebus bene consuluisse. Credo quod conscribant militem Germanicum. Amstelrodamenses tandem se dediderunt Principi Auriaco, et eius militem in suam vrbem admiserunt. Bene vale et amicos saluta. Francofurti, XXVI Febr. MDLXXIIX.
XXXV.
CUm VVechelo egi, vt quandoquidem iudicabat non esse ex re sua scriptum clarissimi tui parentis excudere, illud tibi remitteret. Respondit, se nihil magis cupere, quam tibi et mihi in ea re gratificari, et petiit, vt adhuc quindecim dies ipsi concederemus ad deliberandum: se enim obsecuturum nobis, si videat suas rationes id vllo modo ferre posse. Si non possit praestare quod cupimus, librum statim remittet. Putaui id ei esse concedendum: nam typographiae hic feriantur totis quindecim diebus post mercatum. Typographi
page 194, image: s134interea deliberant, quid ferre recusent, quid valeant humeri, et operas conducunt. Hoc meum factum peto ne aegre feras. Omnia hic perstrepunt rumoribus de rebus Belgicis. Hispani diripuerunt pene totam Brabantiam, et plurima oppida occupauerunt, sed quae nec sunt ampla, nec munita, nec opulenta, si Louanium excipiamus. Sperarunt se potituros Traiecto Mosae proditione quorundam ciuium, monachorum et sacerdotum; sed cum ad vrbem accessissent, et audiuissent coniectos esse in vincula per quos se in vrbem admittendos sperauerant, inde discesserunt, exustis aliquot pagis. Post eorum discessum Senatus Traiectensis sua vrbe expulit monachos et sacerdotes, quos fauere partibus Hispanorum existimauit. Episcopi et Abbates aliquot, etiam ex eorum numero qui fuerunt in senatu Statuum Generalium, transfugerunt ad Hispanos. Inde coniicere licet eos simulasse tantum se aduersari Hispanis, vt perplexis consiliis inuoluerent res Statuum, et eorum arcana Hispanis proderent. Sed haec transfugia Auriaci auctoritatem maxime confirmant. Gandauenses iam ad vetus suum ingenium redierunt, et vi cogunt suos vicinos facere officium. Nuper armati profecti sunt Aldenardam et Cortracum, et mouerunt Senatu omnes eos, quos addictiores esse Hispanis suspicabantur, et alios suae factionis in eorum locum surrogarunt, et praesidium militare vtrique vrbi imposuerunt. Noctu Brugas admissi conspiratione quorundam ciuium, Senatum vrbis mutauerunt. Coegerunt Iprenses qui videbantur inclinare ad Hispanos, secum foedus inire, minati se ipsorum agros deuastaturos. Conscribitur ab Hispanis et Statibus miles Germanicus. Ericus Brunsuicensis ducit ad Hispanos tria millia equitum. Quidam Christophorus Baro a Tautenburg iam duxit ad Status mille et quingentos. Dicuntur eum subsecuturi equites conscripti a Gunthero Schvvarzburgio. Status agunt cum Duce Joanne Casimiro de conscribendo equite Germanico et pedite Heluetico, sed nihil est adhuc ea de re constitutum. Is, qui tibi litteras meas reddet, est filius Cancellarii Angliae. vixit aliquandiu cum domino Beza; est bonus iuuenis et pius. Ego tibi eum commendo, et peto vt ei cures dari litteras ad ciuem aliquem Ratisbonensem, cuius opera conducere possit nauim, qua Viennam vehatur. Bene vale et amicos saluta. Francofurti XXIX die Martii MDLXXIIX.
XXXVI.
TAndem persuasimus VVechelo, vt clarissimi tui parentis commentarios suis typis exprimeret, vt videbis ex pagellis, quas iam ad te mittit. Audio Smalkaldiam indictum
page 196, image: s135esse conuentum ad septimum diem Iunii, in quo deliberabitur de libro Iacobi Andreae. Eo vocabuntur, vt aiunt, vtriusque partis Theologi, hoc est, ii qui librum approbant et improbant. Locus videtur aliquid habere ominosum. Landgrauius egit Langsalsae longe remissius quam speraueramus: quare quantum sit ei in hac re fidendum non video. Si possit perfici, ne Palatinus Elector librum approbet, sperarem fore irritos aliorum conatus; quod si eum approbauerit, veror ne id perficiant, quod moliuntur. Vestrae reipublicae plurimum interest, ne fiat. Audio Iacobum Andream dicere, se nusquam magis contemtim habitum esse quam apud vos: quare si res ex animi sententia ipsi successerint, dabit operam, vt vobis referatur gratia digna vestris erga ipsum meritis. Aduersarii nostri nihil non mouent, quo possint nos opprimere; nos vero ne quidem de defensione videmur cogitare, sed tantum otiosi rei euentum exspectare, vt nos aduersariis pro ipsorum arbitrio caedendos praebeamus, si id perfecerint, quod iam agunt. Quam turpe est, quod nostri ne quidem consilia inter se conferunt. Quilibet sibi persuadet, se minus peccasse quam socium et propterea se mitius plectendum, si nihil habeat cum eo commune. Mitto ad te litteras generosi Domini Sydnaei. Eas ex Aoglia attulit Doctor Beuterrichius, qui diu substitit in Belgio, nec eas ad me misit antequam in has regiones sit reuersus. Jam imminent Belgis, si non exitium, saltem summae calamitates: quae enim hactenus perpessi sunt, quamuis fuerint grauissima, iudicabunt fuisse ludum prae iis, quae necesse est vt postea patiantur. Conscribuntur ipsis ad duodecim millia equitum in Germania, quibus adiungetur peditatus Helueticus ac etiam Gallicus. Joannes Austriacus dicitur conscribere non multo pauclores equites. Quid fiot vbi tantus numerus hominum raptu viuentium venerit in eas regiones, quae sunt angustae, magna ex parte iam deuastatae, et pecunia plane exhaustae? Et cum habeant inimicos potentissimos principes orbis Christiani, nemo est, a quo quidquam auxilii sperare possint, praeterquam ab Anglis: nec tamen inde speranda sunt magna auxilia ob imperium illorum, qui omnia timide et frigide agunt. Ego oro Deum omnipotentem, vt ipsis adsit, et calamitates, quae imminere videntur, auertat ab ipsis. Bene vale, et saluta clarissimos viros fratrem tuum et dominum Doctorem Christophorum. Francofurti, XXVI die Aprilis MD LXXIIX.
XXXVII.
GAudeo tandem VVechelum potuisse persuaderi, vt clarissimi tui parentis commentarios excuderet. Sunt enim, vt reliqua
page 198, image: s136eius scripta omnia, admirandae eius eruditionis testes locupletissimi. Cuperet scire VVechelus, an pergas in versione scripti Ludouici Guicciardini, quod continet inferioris Germaniae descriptionem, cuius credo te aliquando apud ipsum fecisse mentionem. Accepi binas tuas litteras, vt et Cratonis, et Clusii. Nostrum architypographum huc reuersum exceperunt turbae ingratae: reperit enim custodiae traditum quendam Bassaeum, ob editum typis nescio quod scriptum, quod dicit se ad eius petitionem edidisse. Noster tamen liber per vrbem obambulat et conuiuatur, interea dum ille alter in carcere gemit. Dat veniam coruis etc. Sum denuo tibi molestus multitudine litterarum quae ad amicos mittantur. Quae Monauio sunt inscriptae, continent litteras generofi Domini Baronis Fabiani a Dona, qui iam receptus est in familiam illustrissimi Principis Joannis Casimiri Palatini, cui ob singulares virtutes est carus. Jam misit eum ad Landgrauium Guilhelmum, vt cum eo agat de rebus quae non sunt parui momenti. Inter reliqua Princeps Casimirus admonet Landgrauium, ne deserat oppugnationem scripti Jacob Andreani, et susceptum patrocinium veritatis. Credo te vidisse scriptum Irenaei aduersus librum Concordiae et epistolam Heshusii ad Julium Brunsuicensem eiusdem argumenti. Landgrauius misit eam epistolam a Duce Julio ad se missam ad illustrissimum Saxoniae Electorem; qui rescripsit, se vix credere posse eam esse ab Heshusio scriptam: cum in libro subscribens dixerit, se non tantum manu, sed etiam ore et corde illud approbare. Ita illuditur principibus ab istis vertumnis, quando dolosi spes refulget nummi. Si voles ad generosum Dominum Sydnaeum scribere, mitte ad me litteras, ego eas diligenter curabo. Puto venturum in Belgium intra mensem Julium in auxilium Archiducis Matthiae et Ordinum, supra quinque et viginti millia Germanorum, Gallorum, Anglorum et Scotorum. Forte Joannes Austriacus habebit non minores numero Hispanos, Italos, Germanos et Gallos: nam eius copiae constant externo milite. Quid putas fore in illis regionibus tutum ab iniuriis istius colluuiei tot variarum gentium? Meditantur Vormatiae nescio quam pacem, quae vix habebit successum. Vbi conuenerint exercitus, iniicietur mentio pacis, quae erit in caussa, vt nihil geratur: interea autem exhaurientur Ordines sumtibus, et ipsi agri deuastabuntur. Bene vale et amicos saluta. Francofurti, die IIX. Maji MDLXXIIX.
XXXIIX.
JAm mihi ob quaedam negotia abeundum est Coloniam, vbi sum aliquandiu commoratuturus.
page 200, image: s137Si ad me scribere voles, mitte tuas litteras Doctori Birchmanno vel Calandrino. Videbo vbi eo peruenero, quaenam sit commodissima ratio mittendi ad vos litteras. VVechelus adeo vsus est minutioribus characteribus in edendis commentariis clarissimi tui parentis, vt posset eos absoluere ante proximum mercatum. si enim ad alterum differretur editio, id fieret cum ejus dispendio. Recte facies, si Guicciardini versionem absolueris; expetitur enim a plurimis. intelliget ex eius scripto posteritas, ex quanta felicitate prouinciae illae praecipitatae sint in summas calamitates principum suorum stultitia. Hodie hic mecum fuerunt M. Moenius et M. Conradus Bergensis, qui sibi VVittembergae voluntarium exilium indixerunt, aut saltem dimissionem petierunt, ob imminentem tempestatem. jam proficiscuntur Argentoratum salutaturi vos in reditu. Quid tandem fiet? Miles Ducis Joannis Casimiri recensebitur ad Zutphaniam sub finem hujus mensis. Ante octo dies eo praemissi sunt, Dominus Fabianus a Dona, Zulegerus, et quidam Osvvaldus Misnensis, vt militem venientem excipiant. Paucis interiectis diebus subsecutus est ipse Dux Casimirus, apud quem valet gratia Dominus Baro a Dona, qui in hoc bello habiturus est optimum stipendium. Austriacus obsidet Limburgum, quod non procul abest a Leodio. Caussa religionis iam incipit vehementer moueri in Belgio. Gandaui habentur publicae conciones tribus in locis. Petunt eandem libertatem a Statibus Antuerpienses et plures alii; videnturque sumturi, etiamsi non concedatur, et praesertim vbi Casimiri copiae peruenerint in Brabantiam. Haec res euertet consilia Austriacorum, et tandem cogetur aperire sua oracula Archidux Matthias, quem aiunt iam migrasse ex Michaelis coenobio, quod splendide aedificatum est, in longe tenuiores aedes quas Jesuitae antea incoluerunt, quae sunt sitae in media vrbe. Putant eum metuere, ne quid turbarum in vrbe oriatur. Qui in gratiam Hispanorum conantur seiungere Ordines seu Status ab Auriaco Principe, ii videntur plurimum ipsis Hispanis obesse. nam suis perplexis consiliis ita omnia inuoluerunt, vt iam explicari non facile possint. Quod si etiam perficerent quod volunt, nescio quantum vtilitatis essent ipsis allaturi. nam non dubito, quin quidquid decernant Status, praecipuae vrbes sint Auriaco adhaesurae. Bene vale et amicos saluta. Francofurti, XXII die Junii MDLXXIIX.
XXXIX.
TAndem huc veni, vt ex loco magis propinquo essem spectator tragoediae, quae agitur in Belgio, cuius metuo ne valde tristis sit
page 202, image: s138catastrophe. Illustrissimus Princeps Joannes Casimirus hac fecit iter XIX die superioris mensis. Ducebat secum ad mille et ducentos milites Gallos, quos nauibus imposuerat non procul a Confluentia, quorum dux erat Bonnecurtius. Postridie subsecutus est Dominus de Lanti, qui totidem fere ducebat, quos nauibus imposuerat prope Argentoratum. Credo omnes copias ipsius Ducis Casimiri iam conuenisse ad Zutphaniam, ibique recenseri. Inde ipsis eundum erit Bruxellas, vbi copiae Statuum conueniunt. Austriacus autem cogit suas ad oppidum Brabantiae Diest, quod cum sit inter Bruxellas et locum, in quo Casimiriani traiicient Rhenum et Mosam, ego metuo, ne eos inuadat, antequam cum reliquis Statuum copiis coniungantur. Ii, qui sunt nostrae religionis, petierunt a regio Senatu, cuius princeps est Archidux Matthias, vt fibi permitteretur suae religionis publicum ministerium instituere, a quo reiecti sunt ad senatum Statuum. Audio Ecclesiasticos, qui sunt in senatu Statuum, hortari suas collegas, vt nostris concedant eam libertatem, quam petant; sed eam certis finibus circumscribant, hoc est, dent operam, ne quid ecclesiasticorum culinae decedat. Austriaca vero factio id impedit quantum in se est, ita vt multi iam existiment ideo praecipue in eas regiones venisse Archiducem Matthiam, vt purioris religionis progressum impediat. Nostri interea non expectata concessione, vbique fere in Flandria et in pluribus locis Brabantiae id sibi sumunt quod petierunt; in qua re praebent se signiferos Gandauenses. Antuerpiae quamuis habeantur conciones in priuatis aedibus, possunt tamen dici publicae, cum interdum mille et quingenti vnum in locum conueniant, etiamsi pluribus in locis vno et eodem tempore habeantur conciones Flandrica et Gallica lingua. Quidam ex Senatu Antuerpiensi et tribuum Decani, vt eos nominant, nuper de ea re conquesti apud. Auriacum petierunt vt nostros compesceret; respondit, ne Albanum quidem id potuisse facere, cum eius res maxime florerent. Noster generosus Dominus Sydnaeus est factus Vice-Amiralius regni Angliae. Saluta amicos, Coloniae, X die Julii MDLXXIIX.
XL.
REdditae sunt mihi litterae tuae Antuerpiae, in quibus scripsisti Doctorem Peucerum liberalius haberi quam antea: quae res mihi magnam voluptatem attulit. Quibus fatis iactatus fuerim per hiemem proximam longum esset scribere. Sub eius initium euocatus sum Colonia Gandauum ad rixas et contentiones, quae mihi morbum pepererunt; quo ita laborans, vt ne quidem pedem cubiculo
page 204, image: s139efferrem, ausus sum sequi illustrissimum Principem Casimirum discedentem Gandauo decima quinta die Januarii et in Angliam proficiscentem. Verum Deus conuertit meam temeritatem in meam salutem: nam in itinenere statim coepi melius habere, et ipsum mare liberauit me a morbo; potuissemque uires recuperare, nisi Angli nimia sua erga me humanitate mihi quietem ademissent, nec passi fuissent, me abesse a splendidis illis conuiniis, quibus perpetuo fuimus excepti. Quid aliud scribam, quam me ibi plures amicos reperisse, qui me pene suis officiis obruerunt, quam putaram me habere in toto orbe. Reuersus sum ex Anglia in Zelandiam cum illustrissimo Casimiro: vbi et properanti domum valedixi, et Antuerpiam nauigaui, et inde difficili itinere veni Coloniam; vbi denuo incidi in morbum, in locum affectum genae dextrae diffluentibus humoribus corruptis, qui ita computruerunt, vt post nouem aut decem dies facta suppuratione, liberatus sim grauissimis doloribus, quibus excruciabar. Nondum plane restitutus valetudini, commisi me itiniri; nam necessario mihi huc veniendum erat ante finem mercatus, nec male successit iter. Hinc proficiscor Argentoratum, inde iturus ad thermas Badenses, vt me ibi aliquot dierum quiete reoreem. Publicis de rebus, quae hic habemus, narrabit tibi dominus Daniel Molinaeus, iuuenis de me optime meritus, quem ego propter ingenii praestantiam amo, eumque simul cum ipsius fratre domino Andrea tibi commendo, et peto vt eis ad virorum bonorum notitiam, et praesertim tui fratris et domini Herdesiani viam aperias. Claudius de Marne mihi dixit, se istic repetere in iudicio pecuniam sibi debitam a Joachimo Oxefeldio. Peto, vt eum meo nomine commendes tuo fratri et domino Doctori Herdesiano, nam si res ita se habet, vt mihi eam narrauit, fit ei ab altero magna iniuria. Bene vale, et ignosce meae festinationi: nam haec scribo occupatissimus, pluribus me interpellantibus. Saluta amicos. Francofurti, XXII die Aprilis MDLXXIX.
image: s140
LECTORI BENEVOLO LVDOVICVS CAMERARIVS.
CVm in epistolis Langueti ad Camerarium Filium honorifica mentio facta sit illustrissimi Baronis FABIANI Burggrauii a DONA beatae memoriae, et penes nos essent paucae quaedam ad illum Heroem Langueti epistolae, vna etiam illius caussa scripta ad eximium quendam virum ex Poloniae proceribus; visum nobis est, has quoque subiicere, vt satisfaceremus viris doctis, qui illas dignas censuerunt editione publica: quod nulli bono displiciturum confidimus. Vtere, et vale.
HVBERTI LANGVETI EPISTOLAE ad BARONEM FABIANVM Burggrauium a DHONA. I.
PRiores tuas litteras accepi ante aliquot dies, ad quas respondissem, nisi Cleinfeldius noster mihi dixisset, se certo scire, te hac iter facturum. Alteras mihi fieri reddidit secretarius legati Pontificis, ad quem nescio quo fato peruenerint. Cleinfeldius fuit in caussa, ne litteras ad Berzeuicium nostro Monauio citius miserim: quamuis sane ego non caream culpa, qui ei potius, quam tibi de tuo itinere crediderim. Spero Berzeuicio gratum fore, habere occasionem contrahendae tecum amicitiae, nisi forte honores et dignitates, quibus est auctus, veterum amicorum memoriam ex animo ejus deleuerunt; quod tamen non spero. Gaudeo tibi contingere eam occasionem adeundi aulam Polonicam, de qua scribis. Nusquam potes vtilius inseruire tuae patriae, cum ea sit pars reipublicae Polonicae; et, vt libere dicam
page 208, image: s141quod sentio, si huic aulae operam tuam condixisses in iis simultatibus, quae sunt inter nostros et Polonos, id potuisset esse fraudi tuis fratribus, et aliis tibi necessitudine junctis; et praesertim si cum Polonis, qui hic sunt, familiarius fuisses conuersatus, quod fere necessario te facere oportuisset: et nisi me fallit conjectura, non erit hic facilis via ad honores iis, qui religionem diuersam a pontificia profitebuntur. Aula Polonica solet esse frequens; vix poterit fieri, quin in tanto nobilium hominum numero vnum aut altersi reperias, quem (vt ait Poeta) aliquod tibi temperet astrum: cum praesertim plerique eorum, qui a pontificia religione sunt alieni, cum ecclesiis nostris potius, quam cum Germanicis sentiant. Sunt quidem in Polonia multi ex nobilitate litteris exculti; sed plerique eorum videntur artes dicendi potius curare, quam eas, quae animum sapientia et probitate informant. Quidquid sit, ego Deum oro, vt tibi vbique adsit, et det felicem successum huic tuo instituto: ex quo id etiam percipies fructus, quod ab insanorum theologorum rixis procul aberis. Ego significaui illustrissimo meo Principi id, de quo Lintzii tecum et cum Cleinfeldio sum locutus, cum apud te coenaremus, et ab eo dimissionem petii. vt autem responsum ad meas litteras acciperem, peculiarem tabellarium mea pecunia hic conduxi, qui eas perferret, vetuique, ne huc rediret, nisi accepto responso. Nondum mihi respondit illustrissimus Princeps, quamuis ante sex et viginti dies a me sit ablegatus tabellarius. Interea tamen ad me scripsit cum significatione beneuolentiae, et quaedam apud Imperatorem procuranda mihi mandauit. Domino Pro-Cancellario VVebero totam rem exposui, qui valde reprehendit meum consilium, et jurauit, se nullum vnquam audiuisse, qui esset alicujus dignitatis, de me aliter quam honorifice loquentem, et addidit, se maxime cupere vt ad ipsum saepius colloquiorum caussa accederem. Cum aliquos ei nominassem, qui de me essent parum honorifice locuti, respondit mihi, se habere eos pro fatuis, et me non debere talium hominum sermones curare. Ideo autem cum ipso de ea re aperte sum locutus, vt occurrerem calumniis, quibus forte aliqui me petent, vbi intelligent, quid ego moliar. Quidquid sit, nondum me mei consilii poenitet, et puto bono viro dandam esse operam, vt etiam criminis suspicione careat. Huc scriptum est Antuerpia, bellum in Gallia recrudescere. Nostris postulantibus indictus est conuentus Ordinum regni, quo iniretur ratio, qua publicae tranquillitati consuli posset. Verum medicina fuit ipso morbo perniciosior. nam qui ad eum conuentum venerunt, petierunt a
page 210, image: s142Rege, ne religionem diuersam ab ea, in qua maiores eius vixerunt, ferret in suo regno. quibus respondit Rex: se semper fuisse eius animi; et cum fieret pax superiori aestate, se ideo tantum concesisse nostris liberum exercitium religionis diuersae a sua dixit, vt ab ipsis fratrem abduceret: quem cum secum iam habeat, se constituisse libertatem illam ipsis adimere. Commendationis forte aliquid meretur tam ingenua perfidia. Conceperunt hic magnam spem de pace Belgica. Bene vale. Pragae, quarto die Februarii MDLXXVII.
II.
ILlustris et generose Domine, Doleo tibi nondum datam occasionem exercendi tuam virtutem, et percipiendi fructum aliquem eorum laborum, quos maximos pertulisti, vt animum tuum variarum rerum cognitione excoleres. Sed hac nostra infelici aetate plerosque eorum, qui virtutem et veram pietatem ex animo colunt, istiusmodi fati iniquitate premi videmus. Verum omissis querelis, quarum nunquam nobis deest materia, veniam ad ea de quibus mecum agis. Superiore autumno nostri Galli egerunt cum illustrissimo principe Casimiro Palatino de conscribendis copiis, quas in Galliam duceret. Regina vero Angliae ad eum miserat oratorem, veterem meum amicum, per quem non exiguam pecuniam ad eam expeditionem ei promittebat: verum pace in Gallia facta haec omnia consilia evanuerunt. Egerunt quidem de eadem re cum ipso Ordines Belgici, sed nec proposuerunt conditiones, quae ipsi placuerint, nec etiam tam serio suas res agere videntur, vt in re tanta fieri oportebat. Audiui quidem ab ipsis Ordinibus Belgicis, actum esse cum Gunthero Schvvarzburgio Comite de conscribendis bis mille et quingentis equitibus, sed nescio an inter ipsos ea de re conuenerit. Quoniam autem petis, vt tibi significem, quid ex re tua esse iudicem, dicam libere quod sentio. Quamdiu iudicabis nefas esse dissimulare quid sentias in religione, in aulis Germanicis vix erit tibi locus; vel si sit, habebis semper aliquos, qui inde occasionem te calumniandi arripiant, et dent operam, vt principem, cui inseruies, tibi minus beneuolum reddant. Solus est autem in Germania Princeps Casimirus, apud quem hae calumniae non sint metuendae. Verum non habet adhuc eas opes, vt de suo aliquid magnum largiri possit iis, qui ipsi inseruiunt. Tu tamen meo iudicio recte facies, si ad eum accesseris, et dederis operam, vt te in suam familiam recipiat: id si fueris consecutus, experieris eum humanissimum, et ita iam rerum vsu exercitatum, vt paucos habeat principes Germania,
page 212, image: s143qui sint cum eo conferendi. Si contigerit eum expeditionem aliquam suscipere, suis domesticis plus habebit fidei quam exteris, et eis in exercitu praecipua munera demandabit. In expeditione, quam ante biennium suscepit in Galliam, eius ministri consecuti sunt praemia suorum laborum non exigua: nam consiliariorum eius menstruum stipendium fuit mille coronatorum. Non quidem saepe contingunt eiusmodi occasiones; verum praemium longe minus, quam fuerit illud, nequaquam tamen esset contemnendum. Id etiam consilii libentius nunc tibi do, quoniam nuper transactum est inter Principem et Electorem eius fratrem de quibusdam controuersiis inter ipsos exortis, quae metuebamus ne in aliquid graue malum exardescerent. Si hoc meum consilium tibi non improbatur, petendae erunt tibi commendationes apud Principem ab iis, quos credis apud ipsum gratia et auctoritate valere: quidquid autem in hac re potero ego, id libentissime tui caussa faciam. Quod si apud ipsum Principem diutius tibi viuere non libebit, facile semper poter is secundo Rheno nauigare in Belgium, vbi nequaquam tibi deerit occasio exercendi te in re militari; et facile ab ipso Principe impetrabis commendationes ad Orangium et ad eius coniugem, quam scis per plures annos in aula Palatina vixisse. Quantum ad Baronem Heideccium attinet, nihil habeo quod dicam, cum nec mihi sit notus, nec sciam qua conditione velit te secum ducere. Aetas iam monet te vt de tuis rebus diligentius cogites, et aliquod vitae genus tibi deligas. Iucundius autem tibi erit in his regionibus viuere, quam in illo horrido vestro Septentrione; cum praesertim Princeps tuus in tantam calamitatem inciderit, et vestra patria sit obnoxia nescio quibus malis geniis theologicis, qui a multis annis perpetuis turbis eam exercuerunt. Bene et feliciter vale. Francofurti, Calendis Februarii MDLXXIIX.
III.
SCripsit ad me noster Monauius, se accepisse litteras tuas, quas ad ipsum misi Francofurto, et tibi omnia fausta et felicia precatur. Crato et quidam alii amici scripserant ad me, omnia esse perturbatissima in Prussia, et nobilitatem prorsus reiicere Marchionem Georgium Fridericum, quem etiam quidam scribebant in errorem mentis incidisse; Polonos vero iudicare se ex Ducis valetudine, et dissensione inter nobilitatem et Marchionem Georgium Fridericum, habere iustam occasionem nouam formam reipublicae pro arbitrio ibi constituendi. Quoniam rerum tam tristium, et quae tibi magnum dolorem adferrent, nolebam esse nuncius, hactenus a scribendo
page 214, image: s144abstinui: cum autem iam acceperim litteras a Doctore Andrea Paullo, quibus significat se superiore mense discessisse ex Prussia, rebus ibi feliciter constitutis, existimaui me non facturum amice, si paterer te diu carere voluptate, quam ex ea re percipies; cum praesertim haec habeam a viro, cui maxime sit credendum, cum istarum rerum pars aliqua fuerit. Scribit, nobilitatem et vrbes praestitisse iusiurandum Marchioni, ipsumque iam ita praeesse prouinciae, vt omnes ei obtemperent. Tale specimen ingenii et industriae suae edidit D. Andreas Paullus in illis actionibus Polonicis et Prutecinis, vt ei reuerso illustrissimus Saxoniae Elector donauerit praedium, quod aestimatur duodecim millibus thalerorum. Poloni suo more insaniunt: nihil obseruant eorum, quae decreta sunt in decreto VVarsavviensi, et se suo Regi acrius et impudentius opponunt, quam vnquam antea. Rex constituerat proficisci Cracouiam, vt res vrbis et vicinarum prouinciarum componeret. sed quia animaduertit ex iis quae a quibusdam factiosis agitabantur, se id frustra tentaturum, mutauit sententiam, et in Russiam et Podoliam conuertit iter; et quia Camoeneciam vsque profectus est, fama est dissipata, eum relicta Polonia fugisse in Transsyluaniam. Aiunt eum cum Turcis agere, vt Bekessium praeficiant Moldauiae, sed nescio an sit impetraturus. Audiuisti quid in caussa religionis Imperator ante duos menses tentauerit Viennae. Diu ea de re disceptatum est inter ipsum et proceres Austriacos: qui dicebant, se ante nouem aut decem annos ab Imperatore Maximiliano redemisse eam libertatem religionis qua fruerentur, vicies centenis millibus aureorum: Baro Strenius protulit litteras manu Imperatoris Maximiliani ad se scriptas, quae id testabantur. Videbatur ea disceptatio reiicienda in maximum conuentum Ordinum Austriacorum. Verum Imperator XXI die superioris mensis proposito edicto iussit concionatores Lutheranos ante occasum solis Vienna excedere, et ante dies quatuordecim tota sua ditione. Id accidit proceribus praeter ipsorum exspectationem, ipsosque valde perturbauit. Constituerant, vt ad me scriptum est, alios concionatores sufficere in locum eorum qui erant pulsi; sed an id sit factum, et an Imperator sit passurus, nescio. Profectus est Imperator Lintzium, inde iturus in Bohemiam, venturus dicitur ad eum Lintzium Dux Bauariae. qui vtinam suggerat ei consilia, quae sint reipublicae salutaria. Crato reuocatur in aulam Caesaream. Saluta meo obsecro nomine Dominum Zulegerum et generosum Dominum a VVinneberg. Coloniae, XXII die Iulii MDLXXIIX.
page 216, image: s145
IV.
IGnosce obsecro, quod tardius respondeam ad litteras tuas peramanter scriptas, quas accepi Coloniae, cum iamiam essem inde discessurus, simul cum iis, quas ad communem nostrum amicum dominum D. Andream Paullum dederas, cui eas statim tradidi, ad quas dixit se quamprimum responsurum. Fuic mihi admodum iucunda eius consuetudo, et gratum ex eo audire, quis sit status earum regionum, in quibus bonam partem aetatis transegi cum optimis viris, quorum plerosque Deus ad feliciorem vitam euocauit. Si qui autem sunt superstites, ii fere omnes cum calamitatibus conflictantur: in quas quoniam ob iustitiam et veritatis professionem inciderunt, earum rerum memoria me minus cruciat, quam si eorum culpa id accidisset. Certum est, Dauum istum, qui in illis regionibus omnia interturbauit, apud omnes fere odium et inuidiam sibi conflauisse, eumque, cuius patrocinio antea praecipue nitebatur, esse animo ab ipso plane alieno. Viximus Coloniae suauissinae per decem aut duodecim dies Doctor Andreas et ego: et vt alter alterius consuetudine diutius frueretur, venit mecum VVesaliam vsque. Saepe tui facta est inter nos mentio, et ex verbis eius animaduerti cum esse tui amantissimum, et cupide facturum quidquid poterit, quod ad te ornandum et amplificandum pertinere posse existimabit. Quantum apud illustrissimum vestrum Principem possit, puto tibi non esse ignotum. Suspicatur sibi in vestram Borussiam breui redeundum fors, nisi illustrissimi Electoris necessaria negotia eum alio auocauerint. nam Marchio id ab ipso et ab Electore vehementer petit. Si eo redierit, perpende mecum, in quare existimes eum posse tibi gratificari, et id ad ipsum scribe, vel etiam ad me, et ne dubites eum omnia tua caussa facturum. Liberalitas illustrissimi Electoris erga ipsum documento est, quanti ab eo fiat; et nisi obstaret diuersae religionis professio, haud dubie gratia et auctoritate apud ipsius Celsitudinem reliquos anteiret, quemadmodum meretur eius virtus et industria. Nauigat quidem in procelloso mari; sed est in ipso ea ingenii praestantia ac naturae bonitas, vt sperem eum euitaturum scopulos, ad quos alii naufragium fecerunt. Vides quo me abripiat meus erga ipsum amor et recordatio iucundissima consuetudinis, quae mihi recens cum ipso intercessit. Formula concordiae excuditur Lipsiae, nisi forte iam in lucem prodiit. Praecipuum satellitium, quo se tuetur, est trium Electorum auctoritas, quod etiam, vt audio, testabitur prima facies libri. hic iam habemus praefationem, quae ei adiungetur.
page 218, image: s146Rex Daniae constanter hactenus negauit se subscripturum libro, etiamsi variis machinis eum adoriantur ii, qui ab ipso id impetrare cupiunt. Probat nostrorum sententiam, qui dicunt non debere de istis controuersiis iudicia institui, sed de iis disceptandum esse in publica Synodo omnium Ecclesiarum, quae iugum pontificium excusserunt, et petunt, vt eiusmodi Synodus conuocetur. Sentiunt cum Rege Daniae Duces Pomeraniae, Holsatiae, et Meckelburgensis. Proximo mense Aprili conuenient in Dania Electores Saxoniae et Brandenburgensis, et alii septem aut octo Principes, in quorum numero futurus est illustrissimus vester Marchio. In eo conuentu haud dubie agitabitur controuersia illa de religione. Sed si interea edetur liber, frustra disceptabitur: nam Electores nihil de iure suo cedere volent, sed tantum dabunt operam, vt Regem et Principes, qui cum eo sentiunt, in suam sententiam pertrahant. puto enim illos Principes deliberaturos de componendis tumultibus harum regionum. Moschi liberarunt obsidione Natuam, et caesa sunt ab eis duo millia Suecorum. Aiunt ipsum Moschouitarum Principem esse ad Pleskouiam cum ingentibus copiis, cum quibus putatur irrupturus in Curlandiam. Hic potius ducitur bellum, quam geritur: nam vtraque pars destituitur pecunia. Malecontenti, qui antea magna contentione egerunt vt Hispani ex his prouinciis discederent, iam dicuntur eorum auxilium implorare. Princeps Auriacus profectus est hinc in Hollandiam et inde Traiectum. Credo ipsum de conferenda pecunia cum illis hominibus agere, ac forte etiam de caussa Alenconii Ducis, cui iam hic fit maior spes quam antea. Angli de coniugio suae Reginae adhuc disceptant. Bene vale. Antuerpiae, VII Februarii MDLXXX.
HVBERTI LANGVETI EPISTOLA ad Nobilissimum ac amplissimum virum D. MARTINVM BERZEVICIVM, Serenissimi Poloniae Regis Consiliarium et Principatus Trausyluaniae Cancellarium, Dominum suum et amicum veterem.
SImultates exortae inter vos et hanc aulam nostram non permiserunt, vt te meis litteris ad scribendum prouocarem: quod constitueram saepius facere, si constans permansisset amicitia inter vos et hos nostros: tibi enim non ingratum existimabam ex meis litteris cognoscere, quid
page 220, image: s147rerum gereretur in nostra Gallia, et aliis ei vicinis prouinciis. Licet autem non scripserim, non tamen propterea existimare debes, meam erga te beneuolentiam et obseruantiam, aut veteris nostrae amicitiae memoriam, in animo meo elanguisse. Tuam humanitatem nuper in mentem reduxit beneficium, quod nostro Jordano praestitisti in adipiscenda paterna haereditate: qua ipsi perpetuo fuisset carendum, nisi tu eius patrocinium suscepisses. Tu profecto in nequaquam indignum contulisti beneficium. nam est vir bonus et doctus, et ita mecum amicitiam colit, vt nemo sincerius. Judico itaque, beneficium a te in ipsum collatum, ad me quodammodo pertinere, et pro eo tibi gratias ago. A te vero aliud beneficium petere conftitui, quod est eiusmodi, vt si mihi fueris gratificatus, dubitaturus forte sis, num potius acceperis beneficium, quam contuleris. Proficiscitur ad vos generosus Baro, Fabianus Burggrauius a Dhona, quem licet vetus et illustris nobilitas commendet, magis tamen commendant eximia eius eruditio, et incoctum generoso pectus honesto. Ad quae adiunxit non exiguum rerum vsum, peragratis iis regionibus, quae in orbe christiano cultissimae habentur. Interfuit conuentui Imperii nuper peracto Ratisbonae, vbi cum multis praestantibus viris amicitiam contraxit, qui eius consuetudine valde sunt delectati. Discedens Ratisbona secutus est hanc nostram aulam, in qua sibi viam ad honores patefacere facile potuisset, si id in animo habuisset. verum mauult inseruire patriae, etiamsi forte hic essent eius virtuti proposita maiora praemia. Beneficium quod a te peto est, vt eum in amicorum numerum recipias: apud ipsum enim perfeci, vt istue proficisceretur, contrahendae tecum amicitiae cupidissimus. Si quid autem humanitatis ipsi exhibueris, ego meo nomine tibi non minus deuinctum me fore profiteor, quam si mihi ipsi istud exhiberes. De rebus publicis iam non scribo, quia tardius tibi reddentur meae litterae. Scriberem ad te saepius, si mihi significares qua ratione meae litterae ad te mitti possint. Si generosus Dominus Kendii est apud vos, et est adhuc nostri memor, peto vt eum officiose meo nomine salutes. Pragae, pridie Nonas Februarii MDLXXVII.
image: s148
HVBERTI LANGVETI Epistolarum ad AVGVSTVM Saxoniae Electorem Specimen.
AD LECTOREM FRID. BEN. CARPZOVIVS.
HVBERTVM LANGVETVM virum doctissimum et humanissimum, ac rerum Germaniae, in qua fere totam vitam contriuit, peritissimum, AVGVSTO Saxoni Septemuiro operam suam ad dixisse, et praecipui consiliarii officio apud eum diu defunctum esse, Thuanus libro LXXIV Historiarum memoriae prodidit. Opera praestantissimi huius viri, insigni cum laude negotia sibi demandata gerentis, Gallicaeque et Viennensis aliarumque aularum consilia callide explorantis, prudenter expendentis, et candide aperientis, feliciter vsum fuisse serenissimum Electorem AVGVSTVM, testantur ad eum exaratae epistolae: quarum complures, iustum volumen implentes, ad manus nostras beneficio Amici, de litteris elegantioribus et politioribus praeclare meriti, peruenerunt. Eas omnes luci publicae exponi ere omnino politices et eloquentiae studiosorum fuerit. admirabilis enim prudentia et exacta scientia noscendae reipublicae, cum verborum puritate coniuncta, et facili ac prompto sermone expressa, in his se
page 224, image: s149prodit; vt exemplum quod imitentur inde sibi capere liceat his, qui publicis negotiis vel expediendis, vel observandis indicandisque, a principibus adhibentur. Neque enim, vt vulgo persuasum, eiusmodi epistolarum structura leuis ac in procliui posita, ad retinenda grauiorum virorum studia parum accommodata existimanda est; sed singulari ingenio ac arte opus ad exponendas facili et expedito sermone arduas et impeditas negotiorum publicorum rationes. Quam artem qui adepti sunt, quique bene, id est, tum diserte, tum prudenter, et ad res, ad personas, ad tempora accommo date, epistolam scribunt, facillime ad intimam principum familiaritatem perueniunt, et ad maximarum rerum tractationem adhibentur, summisque honoribus augentur. Viam sibi hac facultate ad dignitatem summae proximam munierunt Jacobus Sadoletus, Petrus Bembus, Petrus de Vineis, Viglius Zuichemius, Augerius Gislenius Busbequius, Petrus Martyr, Rogerus Aschamus, Jacobus Bongarfius, Georgius Michael Lingelshemius, Hugo Grotius, et nonnulli alii, qui prudentiae facilem promptamque eloquentiam iunxerunt, perspicue natiua simplicitate et congruenti dignitate ciuilia negotia, quae animo complexi fuerant, in epistolis vel ad amicos datis, vel ad principes, qui consilio ipsorum vtebantur, scriptis exponentes; dum consiliarii aut legati (quibus nominibus hodie omnis politicarum artium summa continetur, omnesque rerum magnarum praefecti ac tractatores signantur) munere fungebantur. Hac dignitate eximia cum Languetus etiam gauisus fuerit, quippe cuius consilio et opera Elector Saxoniae superiori saeculo cum in aula Imperatoris Regisque Galliae, tum aliis in locis per complures annos vsus est, amoenumque istius viri extiterit ingenium, quod in Seneca Tacitus praedicat, et temporis illius auribus accommodatum; merito magni faciendae epistolae de variis, cumprimis autem publicis, rebus ad suum Principem scriptae: in quibus, praeter argumenti varietatem et dignitatem, commendationem meretur natiua illa simplicitas, graui viro conueniens, excluso nimio artis eloquentiae studio, et seposito omni quidquid supra ac infra rem est reique animo conceptae habitum. Praeterquam enim quod omni orationi, docente Cicerone, debet insidere quidam venustatis non fuco illitus sed sanguine diffusus color, siue naturalis non fucatus nitor: cumprimis pragmatico homini fugienda omnis nimia concinnitas, quod notanter idem monet Tullius. Maiore siquidem aenimo aggredienda est huic eloquentia, quod Fabius praecipit prooemiolibri IIX Instit. Orat. quae si toto corporevalet, vngues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam
page 226, image: s150pertinere. Et euenit plerumque, quod idem porro obseruat, vt hac diligentia deterior etiam fiat oratio. primum, quia sunt optima minime accersita, et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. Nam illa quae curam fatentur, et ficta atque composita etiam videri volunt, nec gratiam consequuntur, et sidem amittunt, propter id quod sensus obumbrant, et velut leto gramine saeta strangulant. Veram itaque rationem tenuit Languetus, propria dilucida et ornata, non comta tamen aut affectata, oratione vsus, siue cum litteras ad amicos daret, quod e iam recusis ad Camerarios manifestum est; siue cum ad nobiles viros scriberet, quod ex editis ad Sidneium patet; siue denique cum ad principes epistolas mitteret, quarum specimen iam damus quasdam ad Auguflum Saxoniae Electoram: qui praestantisfimo illo viro in exteris aulis vtebatur, donec in suspicionem incideret, quasi in religione harum prouinciarum aliquid ab ipso turbaretur. Ab hoc exemplum capere licet iis, qui ciuilis vitae elegantiam sectantur, cuius magna pars versatur in vero epistolarum vsu, et vel priuati argumenti litteras quadam ciuili gratia condire student, vel de publicis negotiis ad magnos viros scribere cupiunt. Quorum vtrumque ex antiquis nemo felicius Cicerone et Plinio praestitit, inter recentiores Hubertus noster haud postremum locum obtinet, cuius natiua simplicitas et venustas saeculi nostri genio plane accommodata habet aliquid, quod in exemplum ire poterit et trahere ciuilis elegantiae et eloquentiae cultores. Qui tanto auidioribus votis omnes ad AVGVSTVM eiusque consiliarios Vlricum Mordisium, et Georgium Cracouium, et alios viros claros epistolas, publicae luci exponi expetent, quanto praestantioribus rebus eas refertas, et digna ac argumentis conueniente oratione omnes scriptas esse, ex paucis quae nunc euulgantur coniicere possunt.
I. Illustrissimo Principi ac Domino DOMINO AVGVSTO Duci Saxoniae, Sacri Romani Imperii Archimareschallo et Electori, Domino suo clementissimo S. P. D.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Tandem sum dimissus in arce Briantii, in qua Rex per aliquot dies haesit, splendidissime acceptus a Connestabile. Ego coram omnia explicabo, et dabo operam vt has meas litteras praeuertam, nisi quid incommodi mihi in itinere accidat. Sum enim de ea re sollicitus, et quidem non immerito, quoniam mihi significatum est a viris fide dignis, non
page 228, image: s151defuturos qui me obseruent in itinere. Statim enim vbi ii, qui Vestrae Celsitudini non bene cupiunt, sciuerunt me in has regiones missum, nescio quae sunt suspicati, et dederunt mandata quibusdam, vt diligenter inquirerent, quaenam esset caussa meae profectionis in aulam. Quidam autem ex iis, cui talia erant mandata, mihi haec significauit, et monuit me vt diligenter mihi cauerem, se enim scire mihi strui insidias. Ego haec omnia committo Deo, qui me hactenus conseruauit, et saepius ex maximis periculis liberauit. Rex Galliae jam imponit finem isti diuturnae suae peregrinationi, et redit in mediam Galliam. Putatur per hyemem haesurus in oppido Blois ad Ligerim, infra Aureliam vnius diei itinere. Eo indictus est conuentus ad mensem Januarium, de quo varia suspicantur homines. Fertur vulgo, ibi denuo instituendam deliberationem de religione, et mandatum jam esse quibusdam Episcopis, vt adjunctis sibi aliquot ex doctioribus theologis, comprehendant scripto formulam aliquam doctrinae, quam existiment posse vtrique parti dissentienti persuaderi: quod si est verum, non dubito, quin sint istum laborem frustra suscepturi. Mihi videtur magis verisimile quod alii dicunt, nimirum ideo esse indictum eum conuentum, vt ineatur ratio, qua Rex a suis subditis, et praesertim ab ecclesiasticis, aliquid pecuniae exigere possit ad dissoluendum aes alienum quo premitur. Fama est, Cardinalem Lotharingicum breui venturum in aulam stipatum magno satellitio, et quia Amiralius et Montmorantius nuper conuenerunt Meloduni ad Sequanam, decem milliaribus supra hanc vrbem, mira sunt hominum judicia de istis rebus. plerique existimant, denuo ad arma redeundum, et sunt in varias spes erecti animi. Quamuis non dubitem, in hac tanta animorum dissensione ac hominum stultitia ex levissima etiam occasione grauissimos tumultus oriri posse, spero tamen fore aliquos, qui edocti superioribus malis turbulentiorum conatibus se opponant. Comes Araniae Jacobus, frater naturalis reginae Scotiae, et alii proeeres qui se nouo Regi opposuerant, profligati sunt ex Scotia, et fugerunt in Angliam tredecim numero; sed tamen Comes Araniae retinet adhuc duas arces munitas in ea parte Scotiae quae ad Angliam vergit. Initio tumultus metuebat sibi Rex Scotiae ab Anglis, et propterea petiit auxilium a Rege Galliae: sed nesclo quomodo acciderit, vt eius aduersarii ei citius cesserint quam ipse existimaret. Nihil adhuc tentavit in religione, nam concionatores libere vt antea concionantur, acceditque ipse Rex ad eorum conciones: sed tamen omnes existimant, eum magis propensum esse in religionem pontificiam, et exspectare occasionem faciendae
page 230, image: s152mutationis; quam si jam tentaret, forte populus reuocaret proceres qui Angliam fugerunt. Regina Angliae est valde sollicita de suis rebus, cum sciat in suo regno esse plurimos, qui fint clam addicti religioni pontificiae, et propterea suspicetur eos expetere Regem et Reginam Scotiae, qui dicunt se esse haeredes regni Anglici; eorumque auctoritas hac recenti victoria non parum sit aucta. Quod si est verum id quod his diebus est huc ex aula Scotica perscriptum, nimirum ipsam Reginam Scotiae esse grauidam, et forte pariat masculum, procul dubio augebitur periculum Reginae Angliae. Animaduertit etiam Regina Angliae se esse in odio apud multos ex proceribus Anglicis, eo quod Robertum Dudlaeum ad tantam dignitatem euexerit: ob eam caussam, cum proceres Scotici fugissent in Angliam, et significassent se eius colloquium expetere, noluit cum eis colloqui, nisi Gallico et Hispanico legatis praesentibus. Praeterea denuo videtur, aut saltem serio simulat, se expetere coniugium Caroli Austriaci, cuius aduentum in Anglia exspectari inde mihi scriptum est a viris non paruae auctoritatis. Ego quantum ad me attinet sum adhuc in ea sententia, vt non credam eam nupturam Carolo Austriaco, sed ipsam interea dum id simulat, quaerere occasiones denuo turbandi res Scoticas, et reducendi in patriam profugos proceres, quos scit perpetuo inimicos fore Regi. Inter alias conditiones, quas Carolo Austriaco proposuit, petiit ab eo annua quatercentena millia coronatorum dotalitii nomine, si contingeret ipsam ei superuiuere: dixit enim, se nolle minus habere quam habuerit soror, cui tantundem a Rege Hispaniae promissum fuerat. id esse impossibile Carolo Austriaco nemo est qui ignoret. Ego de istis rebus ideo scribo curiosius ad Vestram Celsitudinem, quia existimem serenissimum Regem Daniae oportere esse intentum in res Scoticas, quas nimium crescere non est ipsi tutum, praesertim si procedat coniugium inter Suecum et Lotharingam, propter coniunctionem sanguinis, quae est inter ipsam et Reginam Scotiae: nemo enim ignorat quam multa isti sua ambitione comprehendant, et quale sit ingenium Cardinalis Lotharingici. Christophorus Marchio Badensis nauigauit in Angliam cum coniuge Suecica, quae Londini enixa est filium, cuius susceptores in baptismo fuerunt Rex Galliae et Regina Angliae, estque nominatus Eduardus Fortunatus. Ajunt Marchionem eo nauigasse vt renouet veterem cantilenam de coniugio inter Reginam et Suecum, quod non puto esse verum, nisi isti plane insaniant. Duodecima huius mensis Princeps Condaeus duxit in vxorem sororem Ducis de Longauilla, suntque celebratae nuptiae in vrbe Vindocinensi.
page 232, image: s153Mortui sunt in his regionibus nuper Princeps dela Rochesuryon, ex regio sanguine, Dominus de Sipierre, praefectus ducatus Aurelianensis et Biturigum, et Comes de Sancerre, viri magnae auctoritatis. Sponsa Principis Parmensis nauigans ex Portugallia in Belgium pulsa est tempestatibus in eam partem occidentalis Angliae, quae Cornubia dicitur, iam vero eam aiunt appulisse in Zelandiam. Dux Parmensis eius socer dudum eam exspectat Bruxellis. Venerunt in has regiones studiorum caussa, et vt linguam Gallicam discant, Principes Pomeranici, qui aliquandiu vixerunt VVittembergae, et iam sunt in hac vrbe. Deus conseruet Vestram Celsitudinem cum tota illustrissima familia. Parisiis, XVII Nouembris MDLXV.
Cum iam has litteras essem obsignaturus, quidam veniens ex Anglia narrauit mihi, omnes proceres Scoticos profugos esse suo regi reconciliatos, et rediisse in Scotiam, Comite Araniae et fratre naturali Reginae exceptis. Narrauit item, sororem Regis Sueciae, quae Marchioni Badensi nupsit, esse in summa gratia apud reginam Angliae, eique a Regina multa esse donata.
II.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Hactenus ad Vestram Celsitudinem nihil scripsi, quia non ausus sum mittere litteras Antuerpiam, ne resignarentur ab iis qui itinera obseruant, metu tumultuum qui inferiori Germaniae impendere videntur. Nunc primum autem datus est tabellarius, per quem possem Noribergam litteras mittere. Rex Galliae toto Maio et Junio versatus est hic et in vicinia. constituerat exspatiari in Picardiam, sed credo propter motus Belgicos eum mutasse consilium: non enim vult Regi Hispaniae aut etiam Belgis suspicionem injicere; nec puto consultum esse vt procul ab hac vrbe absit hoc tempore, quo omnium animi sunt erecti in euentum turbarum Belgicarum. Res Gallicae alias sunt satis tranquillae vbique praeterquam apud Tolosates. Nam ante mensem orto tumultu in oppido Palmeria, quod abest a Tolosa vnius diei itinere, nostri interfecerunt ex pontificiis triginta aut quadraginta, amissis ex suis quatuor aut quinque tantum. Verum pontificii qui ex eo tumultu euaserunt, ita concitarunt aduersus nostros habitatores oppiduli Foix, quod abest a Palmeria duobus tantum milliaribus, vt sub auroram correptis armis jugularint ex nostris quindecim aut sedecim adhuc decumbentes in lectis. Id vbi rescitum est Tolosae, coeperunt pontificii fremere et minitari dira nostris, qui metuentes saeuitiam populi, quo nullus est in Gallia crudelior, abierunt ex vrbe non pauciores duobus
page 234, image: s154millibus. Aula fuit de iis rebus aliquandiu sollicita: nam Palmeria muniuit se praesidio militari, et Tolosa vrbs potens et factiosa non satis obtemperabat Valentino Episcopo, qui ante aliquot menses eo est a Rege missus; sed audio iam esse bonam spem tranquillitatis, et Tolosates reuocare eos qui ex vrbe discesserunt. Regis fratribus iam sunt attributi certi principatus, quos ipsi et eorum posteritas mascula possideant. Quilibet autem ipsorum habebit in annuis reditibus centum millia francorum. duo floreni germanici aequiualent tribus francis huius monetae. Praeter hos reditus Rex dat cuilibet annuum stipendium, seu pensionem ducentorum millium francorum: sed hoc stipendium non perueniet ad ipsorum posteritatem. Maior natu, qui antea Aurelianensis, nunc Andegauensis Dux nominatur; minor autem Dux Alenconii. Dux Lotharingiae iam hic est vna cum coniuge. Paullo ante eius aduentum Cardinalis Lotharingicus et Guisii omnes discesserunt ex aula, ob simultatem inter ipsos ortam ex hac caussa. Cum Cardinalis Lotharingicus animaduerteret viduam Guisii fratris vehementer amari a Duce de Nemours, qui est patruelis Ducis Sabaudiae, et eius nuptias ab ipso vehementer expeti, existimauit sibi dari occasionem locupletandi filios fratris. Non permisit itaque vt Guisia, quae tota ab ipso pendebat, consentiret in eas nuptias, nisi a Duce de Nemours haeres omnium bonorum institueretur, si sine liberis decederet, quod tandem est ab ipso impetratum. Ea res ideo male habet Ducem Lotharingiae, quia eius patruus Comes Valdemontius, quem V. C. vidit Francofurti, duxit in vxorem sororem vnicam Ducis de Nemours, quae ea institutione Guisiae exhaeredatur a fratre. Adolescens Guisius dicitur proficisci in Bauariam, spe ducendi in vxorem filiam Ducis Bauariae. Cardinalis ideo expetiuit eam affinitatem, quia existimauit Regem Galliae ducturum filiam Imperatoris Maximiliani, et Guisium ratione coniugis fore propinqua affinitate Regi coniunctum. Credo Vestram Celsitudinem audiuisse, Regem Galliae proximis annis misisse naues armatas in mare occiduum, quae nouas terras inquirerent. Eae naues tandem peruenerunt ad eam partem Indiae occidentalis quam Floridam appellant, et in ripa cuiusdam fluminis arcem extruxerunt, quam Carolinam nominarunt. Hispani existimantes non conducere suis rebus, vt Galli figerent sedes in loco non valde remoto ab iis regionibus quas in India occidentali obtinent, proximo autumno arcem eam occuparunt, et quotquot Gallos in ea repererunt crudeliter interfecerunt. Cum autem sub id tempus quo Hispani eam arcem occuparunt, tres naues Gallicae fecissent naufragium non procul ab
page 236, image: s155eo loco, et plerique ex iis qui erant in nauibus incolumes in littus euasissent, ii rerum omnium penuria adacti dediderunt se Hispanis, qui eos in suam fidem receperunt, et tamen postea iugularunt. Fama est, Diepenses naues factas obuias Hispanicis aliquot in sinu Cantabrico, eas mersisse, vt vlciscerentur caedem ab Hispanis factam in Florida. Jam armantur a Rege Galliae aliquot naues in littore Pictonico, et ad oftium Garumnae, quas quidam existimant denuo in Floridam nauigaturas. Alii vero putant, quod est magis verisimile, eas comitaturas naues Hispanicas nauigantes in inferiorem Germaniam, aut saltem praetereunte classe Hispanica tutaturas Galliae littora. Pontifex Romanus nuper ad Regem misit legatum, qui illi occineret obsoletam illam cantionem de recipiendis decretis concilii Tridentini, et de adimenda libertate religionis, quae nostris Edicto de pace est concessa; sed parum profecit. Dicitur adiudicasse fisco bona eorum omnium qui in Auenionensi ditione religionem nostram profitentur, sed Rex impedit executionem, ne alicui tumultui caussam praebeat. De rebus Belgicis non dubito Vestram Celsitudinem certiora habere quam nos hic habeamus. Omnia videntur spectare ad tumultus. Nam Rex Hispaniae non feret eam mutationem quae ibi tentatur, et iam armat in Hispania classem ad eos compescendos. Fama est, hic eum petere transitum per Galliam, sed id mihi non videtur verisimile. Valde vereor ne Belgium in eadem mala incidat in quae incidit hoc regnum proximo bello ciuili. Si ad arma deveniatur, innumeri ex his regionibus eo confluent. Sperabant Belgae Imperatorem Maximilianum in proximis comitiis remedium aliquod ipsorum malis adhibiturum: vbi viderunt se sua spe falsos, tentarunt extrema. Dolendum est sane, cultissimam et florentissimam totius orbis regionem Pontificis Romani scelere et factionibus, ac insania eorum qui sunt a consiliis Regi Hispaniae, euerti. Mirum est, eos toties frustra conatos impedire progressum euangelii, non animaduertere quam stulta consilia hactenus inierint, nec adhuc quaerere idonea remedia huic incendio, quod sine dubio peruagabitur totum orbem Christianum. Sed ista accidunt malitia et peruersitate eorum qui valent auctoritate apud reges et princlpes. ii enim aut ditati opibus ecclesiasticis, aut corrupti muneribus a Pontifice Romano, suae ambitionis et amplitudinis caussa suggerunt consilia suis principibus, quae non ignorant esse reipublicae perniciosa. Mercatores soliti hactenus negotiari in Belgio petunt a Rege eas immunitates in vrbibus Galliae maritimis quas habuerunt Antuerpiae, et promittunt, se emporium, quod ibi fuit, in Galliam translaturos.
page 238, image: s156Dominus de Montingni, frater Comitis Hornensis, ante mensem hac fecit iter, missus ab Ordinibus inferioris Germaniae ad Regem Hispaniae, vt ei exponat caussas ob quas non admiserunt inquisitionem Hispanicam. Marchio a Berghen iam proficiscitur in Hispaniam ob eandem caussam, et hodie discessit ex hac vrbe. Multi putant eum non satis caute facere, quod se hoc statu rerum Hispanorum fidei credat. Cum huc redii Augusta, denuo increbrescebat fama de coniugio inter Reginam Angliae et Archiducem Carolum. Omnes Angli qui hic viuunt, ipse etiam legatus Reginae, affirmabant rem esse pene confectam. Delectus erat in Anglia Comes Sussexiae qui ad Imperatorem proficisceretur, et ei nomine Reginae traderet Ordinem cinguli seu garterii, vt vocant, et de tota re transigeret. Ea res ideo facilius credebatur, quia Comes Vormondiae Hibernus, elegans iuuenis, videbatur iam plus valere gratia apud Reginam quam Robertus: quem etiam Comes Sussexiae, cuius iam mentionem feci, prouocarat ad duellum, ex nescio qua caussa. Praeterea Dux Nortfolciae, qui est praecipuae auctoritatis in Anglia, grauiter eum obiurgarat, et obiecerat, quod non bonis artibus impediret ne Regina nuberet, ob quam rem Robertus ex aula discesserat. Accedebat et hoc, quod Regina iusserat omnes concionatores inter concionandum vti veste linea et pileo quadrato, et putabatur vlterius progressura, quae omnia videbatur facere in gratiam Caroli Archiducis. Sed iam fama illa paullatim conticescit, et in Anglia ortae sunt disputationes de linea veste et adiaphoris, quae ecclesias valde turbant, et Robertus reuocatus est in aulam a Regina, quae eius absentiam diutius ferre non potuit. Cum in reditu Reginam salutaret, pro more illius gentis osculatus est omnes nobiles mulieres quae aderant Reginae: diffidens autem beneuolentiae Reginae erga se, non est ausus eam osculari vt antea erat solitus. id cum animaduertisset Regina, accessit ad eum et dixit ei ridens: annon videor tibi digna quae etiam osculo a te excipiar? et statim est eum osculata. tam facile redintegratum est dissidium ortum inter amantes. Quidam ex proceribus Hibernis mouit Reginae Angliae bellum in Hibernia. Quamuis is non habeat magnas vires, tamen Angli metuunt ne Scoti ei ferant auxilium et bellum illud alant. Christophorus Marchio Badensis, qui superiore anno nauigauit in Angliam cum vxore Suecica, fecit Londini multum aeris alieni. Cum vrgerent creditores solutionem, dixit eis, se profecturum in Germaniam et inde pecuniam allaturum, qua ipsis satisfieret. Abiit itaque in Germaniam, et post aliquot menses rediit clam in Angliam mutato habitu, et conatus est insciis creditoribus
page 240, image: s157vxorem et filium abducere. sed nescio quomodo ab ipsis deprehensus coniectus est in carcerem, ex quo paullo post est liberatus, inuentis intercessione Reginae mercatoribus Germanis qui pro eo fideiuberent. Regina Scotiae peperit filium decima nona Junii paullo ante octauam matutinam, ad quem in baptismo suscipiendum inuitauit Regem Galliae et Reginam Angliae. Dux Joannes Fridericus et Grombachius nuper scripserunt ad Regem Galliae, et ei conantur persuadere, se eius odio oppugnari. non enim esse dubium dicunt, quin sit decretum ab Imperio, vrbem Metensem armis repetere, etiamsi hoc anno id non fiat. hoc autem iam agi, vt ipsi opprimantur, ne Rex habeat quorum opera vtatur, si necessitate adigatur ad conscribendum militem Germanicum. Inde autem apparere, Grombachium ideo oppugnari, quia habeat a Rege Galliae stipendium, et sit erga Galliam bene affectus, quoniam in comitiis nihil durius statutum est aduersus Ericum Ducem Brunsuicensem, qui tamen eadem, et quidem maiora, commisit quam Grombachius. Praeterea aiunt, Imperatorem significasse Alberto Rosembergio vt boni consuleret istam diuturniorem captiuitatem: nihil enim ipsi esse periculi, sed ipsum diutius detineri solum in gratiam Vestrae Celsitudinis. Haec quae de Metensi vrbe dicta sunt nonnihil mouerunt Regem, ita vt existimem eam ob caussam Mareschallum Vielleuilium breui eo profecturum. Cum talia audio, ego quantum possum ea refello, et scio plurimos mihi habere fidem, ac exiftimo ipsos nihil impetrasse a Rege nisi verba. Forte Rex petiit per litteras a Duce Joanne Gulielmo, ne se huic negotio immisceret. sed puto non admodum serio id peti, sed tantum, ne Rex videatur nullam habere curam suorum ministrorum. Dux Joannes Gulielmus significauit Regi, se sub finem Augusti venturum in has regiones eius salutandi caussa. Legati Regis Sueciae sunt adhuc in aula Lotharingica. Instituta est hic disputatio inter duos Doctores theologiae pontificios, et duos Concionatores ex nostris ecclesiis. Proponunt sibi examinandam confessionem fidei, quam nostrae ecclesiae exhibuerunt Regi ante quinquennium. Nulla hominum memoria fuit hic tanta caritas vini et frumenti quanta iam est. medimnus tritici, qui communiter hic solet vendi duobus florenis, vel duobus cum dimidio, proxima septimana venditus est quindecim: sed iam aliquid de pretio remittitur. vas autem vini, quod vsitate venditur decem aut duodecim florenis, iam venditur quadraginta aut quinquaginta. Curo compingi aliquos libros Vestrae Celsitudini, vt ab ea est mihi mandatum: sed non poterunt mitti ante mercatum Francofurtensem, nam per
page 242, image: s158inferiorem Germaniam iam mitti non possunt. Deus seruet incolumem Vestram Celsitudinem et totam illustrissimam vestram familiam. Lutetiae, XII Julii MDLXVI.
III.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Ante mensem exposui Vestrae Celsitudini caussas, quae me mouent vt de reditu in patriam cogitem, dummodo bona venia Vestrae Celsitudinis id mihi liceat. Jam autem huc accessi, vt de ea re sententiam Vestrae Celsitudinis audiam: a qua suppliciter peto, ne in hac parte a sua vsitata erga me benignitate et clementia recedat. Quocunque terrarum peruenero, non solum paratus ero, quam diu viuam, quidquid erit in me industriae et ingenii in obsequia et seruitia Vestrae Celsitudinis impendere, sed etiam, si sit opus, non dubitabo ipsam vitam in eam rem profundere: nam id a me suo iure exigunt summa virtus Vestrae Celsitudinis et innumera ab ea collata in me beneficia. Si autem Deus volet me incolumem in patriam redire, spero meam operam forte maiori vsui fore ibi Vestrae Celsitudini quam in his regionibus. Nam posthac sine dubio multa mouebuntur in aula Gallica, cum Rex iam adolescat, et Hispani illa stulta deuastatione inferioris Germaniae, et abalienatione animorum subditorum a se, videantur tollere, aut saltem valde labefactare obicem et repagulum, quod hactenus Gallicam potentiam repressit. Itaque existimo non fore inutile Vestrae Celsitudini, habere aliquem qui interdum scribat quid rerum iis in locis geratur, et Vestrae Celsitudinis existimationem tueatur aduersus maleuolorum calumnias: praesertim hoc tempore, quo nondum deflagrauit inuidia, quae non potuit non comitari felices illos successus, quos Deus sua benignitate recens Vestrae Celsitudinis virtuti concessit; repressis per eam illorum furoribus, qui in hoc toti incumbebant vt Germaniam funditus euerterent. Peto autem a Vestra Celsitudine, si quando Deus propter peccata nostra volet nobis adimi illam libertatem in religione, qua iam fruimur in Gallia, vt liceat mihi in his regionibus habere hospitium, sicut hactenus habui. Et quoniam iam non facio ites per Germaniam sine periculo, si non displiceret Vestrae Celsitudini, mihi esset commodum Francofurtum proficisci ad mercatum qui iam instat, vbi etiam possem aliqua de rebus externis intelligere, de quibus forte non esset inutile Vestram Celsitudinem certiorem fieri. Ego toto pectore Deum omnipotentem oro, vt Vestram Celfitudinem cum tota illustrissima familia clementer tueatur aduersus eorum insidias, quibus patriae salus et tranquillitas est exitiosa, et in ipsa conseruet eum animum
page 244, image: s159erga ecclesiam Dei et rempublicam, quem hactenus cum summa voluptate in ipsa conspeximus, et Germaniae sumus gratulati. IIX Augusti MDLXVII.
IV.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Proceres inferioris Germaniae illa sua animi mollitie se et patriam in maximas calamitates et miseram seruitutem conjecerunt. Hispani quid haberent animi minus diu dissimularunt quam existimabamus, traditis custodiae Egmondano, Hornensi, consule Antuerpiensi, et multis aliis ex nobilitate, ac etiam euocato Bruxellas filio Principis Auraicae, qui Louanii operam litteris dabat. Affecerunt etiam supplicio duos filios Baronis a Battenburg, egregios iuuenes, et decem aut duodecim alios. Antequam id tentarent, praesidiis Hispanicis occuparunt Bruxellas, Gandauum, Anguianum, Liram et Diestam. Habent ad quadraginta signa peditum Germanicorum, disposita per praesidia Antuerpiae, et in aliis vrbibus, quibus non satis fidunt. Prudenter fecit Princeps Auraicus quod ipsis eum ad se vocantibus non est obsecutus. Mortui sunt in Hispania Marchio Bergensis et Dominus de Montigni, frater Comitis Hornensis, qui ante annum eo missi erant legati ab Ordinibus inferioris Germaniae. Hispani dicunt eos morbo interiisse, alii putant clam interfectos, quod est magis verisimile, cum vterque fuerit firma valetudine et florente adhuc aetate. Multi existimant Albanum missurum Egmondanum et alios captiuos in Hispaniam: cum praesertim iam pene pro certo habeatur, Regem non venturum in inferiorem Germaniam. Rerum ciuilium cura in posterum erit penes Parmensem, Albanus autem praeerit exercitibus. Interdixerunt sub poena capitis, ne quis ex Nobilitate exeat e Regis ditione, aut quidquam commercii cum exteris habeat. In Gallia omnia denuo incipiunt turbari. Ii qui nostram religionem profitentur, quoniam vident se a Regina, et ab iis qui rerum potiuntur, incommodius tractari, ex quo Hispani Alpes transierunt, et militem externum paullatim in Galliam induci, vt tanquam vinculis constringantur, constituerunt suam libertatem armis tueri, et parabant se ad bellum, cum mercatores, qui hic fuerunt, ex Gallia discederent. Dabant tamen operam Connestabilis et quidam alii, vt hoc incendium restinguerent Quid ab eo tempore acciderit ignoramus: nam varii rumores, qui de iis rebus hic sunt sparsi, videntur mihi incertissimi. Nemo iam fere dubitat quin Principes pontificii inter se foedus inierint ad opprimendos eos qui a Romana ecclesia defecerunt: et omnes affirmant Imperatorem eo foedere comprehendi, quidquid dissimulet.
page 246, image: s160Quod quidem non libenter scribo; sed tamen ad id me adigit fides qua sum obstrictus Vestrae Celsitudini: quam puto recte facturam, si diligentius in eius actiones inquirat, nec eius verbis nimis fidat. Rex Galliae inuitatus ad illud foedus, diu recusauit se coniungere aliis; sed tamen plerique existimant, eum ipsis esse obsecutum, postquam animaduertit res nostrorum in inferiore Germania esse plane euersas. Ego accepi litteras ex Gallia a viris fide dignis, in quibus scribitur, Palatinum Electorem et Ducem VVurtembergensem, suo et quorundam aliorum principum nomine, egisse de foedere cum Rege Galliae. Quid fit eorum legatis responsum, nescio; sed tamen cum in Consilio regio de ea re ageretur, scio multos hortatos esse Regem ad tale foedus, si modo Vestra Celsitudo se ei adiungeret. An haec omnia simulentur, ignoro. Si quid certius explorare potero, id vel per peculiarem tabellarium ad Vestram Celsitudinem scribam: nam haec mihi videntur esse maximi momenti. Ante duos menses serio actum est in aula Gallica de Regis coniugio: et scio, multos ex iis, qui plurimum valent auctoritate, censuisse, Regem optime sibi et regno consulturum, si cum Vestra Celsitudine contraheret affinitatem; et visa est Regina eam sententiam approbare. Forte etiam inter alias haec est eius rei caussa, quod. Ludouicus Vanegnus est non ita dudum missus a Rege Hispaniae ad Imperatorem, vt omnino transigeret de coniugio inter filium Regis Hispaniae, et filiam primogenitam Imperatoris, et ageret de coniugio inter secundogenitam et Regem Portugalliae. Haec etiam ita scribo, vt putem omnino vera esse; quamuis Vestra Celsitu do facile poterit huius rei veritatem ex aula Caesarea resciscere. Iam celebrantnr nuptiae Principis Bauarici et Lotharingicae in oppido Blancberg, eo quod pestis saeuiat Nancei et in locis vicinis. Nullus princeps peregrinus ad eas nuptias venit. Statim post nuptias Dux Lotharingiae profectus est ad Regem Galliae. Casimirus filius Electoris Palatini putatur ducturus filiam Ducis VVurtembergensis, apud quem iam est, et filius VVurtembergensis filiam Palatini. Quae aguntur de remouendo Archiepiscopo Coloniense puto Vestrae Celsitudini non esse ignota. Multi putant Augustanum Cardinalem conari se clam intrudere in eum episcopatum per Pontificem Romanum et Regem Hispaniae. Audio Ernestum de Mandessoe, Justum a Zebitz, et Pflugium esse Lutetiae. Si certo resciscam turbatam esse Galliam, Argentorati aut alicubi in vicinia subsistam, et inde ad Vestram Celsitudinem scribam. Ego omnia fausta et felicia Vestrae Celsitudini precor ac toti illustrissimae vestrae familiae. Francofurti, XXI Septembr. MDLXVII.
page 248, image: s161
V.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Discedens Francofurto recta Lutetiam contendebam; sed cum venissem in Lotharingiam, resciui religionis caussa denuo sumta esse arma in Gallia, et omnia ibi esse plena tumultibus. Non tamen propterea restiti, sed ad ipsos Galliae fines sum progressus, et in oppido Barleduc per aliquot dies substiti, vt de iis turbis et earum caussis certius aliquid explorarem: et cum animaduerterem, me nec sine manifesto periculo posse progredi, nec si diutius ibi haererem mihi postea fore tutum receptum, redii huc, existimans me hinc commodius quam ex quoquam alio loco ad Vestram Celfitudinem de huius tristissimae tragoediae caussis et euentibus scribere posse: quod nullo modo potuissem facere, si fuissem vlterius progressus. Caussa, quare ii qui sunt nostrae religionis arma sumserint, haec dicitur esse. Certo sciuerunt, Pontificem Romanum et reliquos Principes qui aduersus veram religionem conspirarunt, ea oppressa in inferiore Germania, constituisse iam tentare Galliam, et ad reliquas gentes postea deuenire. Conduxit itaque Rex Galliae ad eam rem perficiendam viginti signa Heluetiorum: quos vbi vidit in Galliam peruenisse, mandauit equitatui, quem perpetuis stipendiis alit, vt ad vicesimum diem huius mensis ad Lutetiam conueniret; quo tempore constituerat facere initium executionis aduersus nostros, et praecipuos ex iis comprehendere, et praesertim Condaeum et Amiralium, reliquis autem decreuerat decreta concilii Tridentini proponere. Cum nomino Regem, intelligo eos qui praesunt gubernationi. nam saepe inscio Rege decreuerunt quidquid libet, et audio Regem non interfuisse, quando factum est decretum de istis comprehendendis. Nostri cum de eo decreto resciuissent, et satis intelligerent, si regius equitatus coniungeretur Heluetiis, esse prorsus de se actum, cum praesertim Albanus non procul inde haberet instructas copias, iudicarunt satius esse aliquid subito tentare, et celeritate aduersarios praeuenire, quam ipsis se iugulandos per ignauiam tradere. Significarunt itaque Nobilitati suae partis, vt quamprimum armata ad Lutetiam conueniret; quod est factum tanta alacritate, vt non procul a Lutetia, bidui aut tridui spatio, conuenerint ad quatuor aut quinque millia equitum, et parum abfuerit quin Regem et Heluetios excluserint ab vrbe, in quam se trepide receperunt. Haec autem acciderunt vicesimo die proximi mensis et sequentibus. Cardinalis Lotharingicus, qui in aulam venerat vt dira ista consilia promoueret, vbi audiuit nostros conuenire, relicto Rege fugit Rhemos, cum Guisio adolescente, et inde Catalaunum: sed parum abfuit quin in traiectu Matronae
page 250, image: s162fluuii a triginta equitibus interciperetur, qui supellectilis eius bonam partem diripuerunt. Vbi vidit Rex se circumsessum Lutetiae, et quotidie plures ex omnibus Galliae partibus ad Condaeum confluere, misit ad ipsum et reliquo; Cancellarium et Dominum du Mortier, petens vt ipsi indicarent, quam haberent tumultuandi caussam? responderunt nostri: sibi esse nota consilia, quae in ipsorum perniciem essent instituta, et praeterea neminem ignorare, honestos omnes ex Nobilitate reiici a gubernatione, et quotidie excogitari noua vectigalia, quibus non solum populus sed etiam Nobilitas opprimatur et in seruitutem redigatur, et tamen Regem perpetuo egere, nec dissoluere aes alienum: de quibus quidem rebus Regem non accusent, sed eos qui ipsius nomine ad talia abutantur. Se vero ideo arma sumsisse, vt suam salutem et libertatem sibi concessam in religione tuerentur, et vt populum ab istis miseriis liberarent. Rex, vt istis rebus occurreret, iusserat sub initium Septembris denuo promulgari edictum de pace: quae res fuit in caussa vt scriberetur Francofurtum sub sinem mercatus, composita esse initia tumultuum in Gallia, quod etiam scripsi ad Vestram Celsitudinem. Vbi regii legati discesserunt a Condaeo, mandauit vt incenderentur molae quae vento aguntur, quae plurimaesunt circa Lutetiam, et postea se ad S. Dionysium recepit. Quidam dicunt, eum Lutetiae suburbia occupasse; sed adhuc de hoc nihil habemus quod audeamus affirmare, nec hic scimus quid ab eo tempore sit gestum ad Lutetiam. sunt enim adeo infesta itinera, vt nemo se iis committere audeat. Hoc certo scimus, tantam vim equitum et peditum ex omnibus Galliae partibus in nostrorum castra confluere, vt purem eos hoc tempore habere ad triginta millia hominum ad Lutetiam: nusquam autem, quod sciam, conueniunt Regis nomine copiae in Gallia. Cum Rege inclusi dicuntur Lutetiae mater et fratres, Cardinalis Borbonius, Montpenserius, Connestabilis, et filii, Aumalius, Nemorsus, et plures alii proceres. Nostri occuparunt omnia fere oppida quae sunt ad Sequanam et Matronam, infra et supra Lutetiam, et tam arcte vrbem obsident, vt ne ouum quidem in eam inuehi possit. Habent nostri in sua potestate plurima etiam alia oppida, vt Ambianum, Sanquintinum, Bononiam, Mostrolium, Suessionem, et fere omnia Picardiae oppida. In sola Aurelia occupanda pugnatum est ita acriter, vt ad duo millia hominum in eo conflictu interiisse dicantur, nostri tamen potiti sunt victoria. Quid autem gestum sit in Normannia, Britannia, Aquitania, et vlterioribus regionibus, nondum est huc perscriptum. Lugduni tantum, quod sciamus, acceperunt nostri cladem, culpa sua oppressi a pontificiis.
page 252, image: s163Cum enim metuentes suis opibus maluissent se misericordiae pontificiorum committere, quam cum aliis consilia sua coniungere, oppressi sunt a pontificiis et crudelissime ab ipsis tractati. Nostri tamen occuparunt Matisconem et Viennam, quae sunt proximae vrbes supra et infra Lugdunum ad Ararim et Rhodanum fluuios, et obtinent omnes fere vrbes Delphinatus, et eas quae sunt a Rhodano ad montes Pyrenaeos. Aiunt etiam, eos occupasse Auenionem: sed id nondum certo scimus. Vix putant conscribiposse in Gallia copias quae Regem liberent ab obsidione: quare omnium externorum opem et auxilium diligenter implorat. Habet quidem mandatum Rhingrauius de conscribendis viginti signis peditum in hac vicinia, sed audio eum destitui pecunia. Petit etiam Rex ab Heluetiis decem millia peditum, praeter ea sex millia quae iam habet: sed vix puto eum impetraturum. nam pagi qui sunt nostrae religionis reuocant suos qui sunt in Gallia, et mandant omnibus qui sunt in ipsorum ditione sub poena capitis, vt se instruant armis et aliis rebus ad bellum necessariis, et sint parati quandocunque eorum opera volet vti magistratus. Non puto pagos pontificios ausuros hoc tempore tam multos ex suis emittere, cum praesertim videant in armis Tigurinos, Bernates, Basileenses, Schafhusianos, Rhaetos, et Valesianos. Conuenerunt tamen Lucernae pagi pontificii, vt inter se deliberent an sint mittendae Regi eae copiae quas petit: sed nondum scimus quid sit ab ipsis decretum. De equitatu qui nostris conscribitur in Germania per Ducem Joannem Casimirum, filium Electoris Palatini, puto Vestram Celsitudinem certiora habere quam hic habeamus: quare non est necesse vt de hac re aliquid scribam. Valde metuo ne bellum protrahatur, et sit difficile nostris tantum numerum militum vno in loco alere. Sunt tamen in regione totius Galliae copiosissima, et quae abundat fluuiis, per quos commeatus ex longinquis locis ad ipsos commode deuehi potest. Rex sub initium horum tumultuum mandauit Vielleuilio, vt se Metim reciperet. eo autem iam ablegato resciuit, plerosque ex praesidiariis militibus relicta vrbe profectos esse ad Condaeum: quare scripsit ad eum, vt milites qui sunt nostrae religionis, et praecipue Osancium praefectum vrbis, equitem Ordinis regii, exauctoraret, et eis pontificios sufficeret. Litterae interceptae sunt a nostris antequam Vielleuilio redderentur, et missae ad Osancium: qui cum deprehendisset, quaenam consilia agitarentur, id significauit iis qui sunt nostrae religionis; qui statim arma corripuerunt, et parum abfuit quin pontificios inuaderent, quod tamen prohibuit Osancius. Sacerdotes et praecipui ex pontificiis fugerunt statim in arcem, sedpaullo post accepta fide ab
page 254, image: s164Osancio redierunt in vrbem. Audimus Osancium significasse praefecto arcis, vt alterutram ex portis arcis sibi deligeret, se enim non passurum vt vtramque liberam habeat, ne per arcem militem in vrbem inducat. aiunt, eum delegisse eam quae ducit extra vrbem, Osancium autem magnas moles lapidum obiicere ei quae est ad vrbem. Vielleuilius accesserat ad sex milliaria ab vrbe, sed vbi resciuit quid in vrbe accidisset, et praeterea domus suae praefectum, quem praemiserat vt ei pararet hospitium, esse in itinere occisum, desperatis rebus retrocessit, et Verdunum se recepit. Exierant ex vrbe Metensi aliquot equites, qui, nisi properasset, eum forte intercepissent. petebant tamen praecipue, vt audio, quendam Episcopum, qui cum ipso erat, et mittebatur a Rege in Germaniam, vt principibus Germanis huius belli caussas exponeret. nemo hactenus mihi eius nomen indicare potuit, sed suspicor esse Rhedonensem, qui conuenit Vestram Celsitudinem Augustae. Accidit nuper circa ipsam vrbem Metensem et alius tristis casus. Daniel Oesiander Heluetius, qui per multos annos procurauit negotia illustrissimi Principis Ducis Joannis Gulielmi in Gallia, discessit ex aula ante tres septimanas, habens, vt multi existimant, mandatum ad suum Principem de conscribendis tribus aut quatuor millibus equitum. Fecit iter per Metensem vrbem: vbi cum inter coenandum quaedam minus caute dixisset, suspicati sunt aliqui id quod erat; quare postridie obseruato eius itinere, cum ad aliquot milliaria esset progressus, eum inuaserunt, et simul cum famulo interfecerunt non procul ab oppido Sanct Auaux, quod est Comitis Joannis Nassauiensis. Ajunt ereptos Danieli quadringentos coronatos, quamuis cadauer eius non sit repertum; sed credo ducem itineris, quem Meti conduxerat, haecretulisse, is enim euasit. Fuit is Daniel homo ingeniosus et industrius, et cui vix parem inueniet Dux Joannes Gulielmus. Doleo eius vicem, quia cum eo mihi per aliquot annos intercesserat amicitia. Quantum intellexi, in Lotharingia Mandessoe et eius socii fecerunt iter per eas regiones sub initium Augusti, et fuerunt decem et octo equites. Haeserunt per triduum Nanceii lautissime accepti a Lotharingiae Duce, qui etiam persoluit quidquid insumserunt quamdiu fuerunt in ipsius ditione. Lutetiae diuerterunt ad ferream crucem, quo solent communiter diuertere Germani; quod vbi resciuerunt ciues, magno tumultu ad ipsorum hospitium accesserunt, et iusserunt hospitem eos a se dimittere: quod cum recusaret facere, et diceret, se partem suarum aedium eis locasse, minitati sunt ciues, se eius aedium fores muro occlusuros, et tunc parum abfuit quin in eas vi irrumperent. Mandesloe
page 256, image: s165postea profectus est ad Regem, vt de ea iniuria conquereretur, vt ipse prae se ferebat; sed puto eum sperasse, se posse impetrare mandatum de conscribendo milite, cum videret gliscere hos tumultus, et hoc agit adhuc Lutetiae cum suo Petro Claro. Cum ex aula reuerteretur Lutetiam, in quodam pago incidit in aliquot equites Principis Condaei, qui famulum eius vulnerarunt, ipsum autem captiuum abduxerunt in castra Condaei, vbi fuit detentus per quatriduum, et postea dimissus se recepit Lutetiam. Quidam hic mihi dixerunt, Jodocum a Zebitz et Petrum Clarum ante paucos dies non procul hinc esse conspectos, et esse missos a Rege vt conscribant militem: sed tamen hactenus nihil certi de ea re explorare potui. si quid resciuero, id diligentissime Vestrae Celsitudini perscribam. Haec sunt quae hactenus de his tumultibus explorare potui. Nemo hac facit iter qui earum rerum peritiam habeat, quem non diligenter interrogem, et vt plures conuenire possim, haereo in publico diuersorio, ad quod plerumque solent diuertere exteri, et praesertim Galli. Conuenio etiam quotidie eos, ad quos de iis rebus scribitur, et scribo ad notos in vicinis vrbibus, vt me certiorem faciant de iis quae audient: sed plerumque nugacia scribuntur. Ego existimo, hos tumultus ad totum orbem christianum pertinere, et si nostri non statim perficiant quod tentarunt, proculdubio omnes pontificii principes conferent quidquid habent virium ad nostros opprimendos, et iis oppressis reliquos qui sunt eiusdem religionis aggredientur, sicut iam nemo fere ignorat id ipsis esse decretum. Quidquid sit, Gallia plane periit, nisi diuinitus et ignoto nobis modo seruetur, sicut nostro etiam tempore accidit aliquoties. Nostri non possunt in re vlla, praeterquam in victoria, salutis spem reponere. nam si sunt superiores qui gubernarunt hactenus, omnes eos perduellionis condemnabunt. Sunt tamen tam multi numero, et in ipsa desperatione animo tam praesenti, vt non possint plane opprimi, nisi Gallia ita afflicta, vt non possit par esse potentiae Hispanicae. Quidam existimant, Germanicos principes recte facturos, si se constituant arbitros istarum controuersiarum inter Regem et subditos, et propterea splendidam aliquam legationem in Galliam mittant. Vestra Celsitudo de ea re cogitare poterit. Nihil scribo de equitibus, qui dicuntur conscribi nostris a Duce Joanne Casimiro Electoris Palatini filio: nam non dubito, Vestram Celsitudinem de iis certiora habere quam hic habeamus. Albanus reuocat milites subditos Regis Hispaniae, quos ante tres menses dimiserat, vel vt ferat auxilium Regi, vel quia me tuit, si res ad Lutetiam
page 258, image: s166componantur, ne haec procella effundatur in inferiorem Germaniam. Metuunt hic aduentum Archiducis Ferdinandi in has regiones, et putant eum castigaturum Hagenoenses ob mutatam religionem. vicesima sexta huius mensis veniet Friburgum Brisgoiae. Aiunt, in formula iuramenti, quam praescribit iis qui ab ipso feuda accipiunt, comprehendi approbationem Tridentini concilii. Cum haec scriberem, venit ad me quidam meus amicus qui ante quinque dies fuit Caesareae Lotharii; vbi dicit se audiuisse a praefecto illius vrbis, Ernestum a Mandessoe illud pridie fecisse iter, ita vt certo constet eum esse in Germania. est autem dignus fide qui haec mihi dixit. Idem ostendit mihi quid secundo petierint a Rege Condaeus et socii, cum responsum Regis ad supplicem libellum statim initio tumultus exhibitum nequaquam ipsis satisfaceret; sed quoniam mihi non est concessum quae ostendebat describere, Vestrae Celsitudini summam eius significabo, quantum memoriae mandare potui, missurus postea exemplum scripti, quamprimum illud nancisci potero.
Primum dicunt se coactos arma sumere, ad tuendam suam salutem et libertatem in religione, quoniam scirent se calumniis et delationibus malorum hominum, et praecipue Guisiorum, adductos in tantum odium apud Regem, vt agitarit consilia de ipsis opprimendis, et ad eam rem externum militem conscripserit. Quare petunt, vt maiores suos imitetur, nec magis sidat externo militi quam suo, et eum quem iam habet conscriptum dimittat, calumniatores autem, qui ita grauiter ipsorum famam et existimationem laeserunt, meritis poenis afficiat. Et quoniam edictum de pace, quo ipsis conceditur libertas in religione, restrictionibus et interpretationibus est ita coarctatum, vt fere nudum nomen libertatis in religione sine effectu sit ipsis reliquum, et eiusmodi interpretationes praebent iis qui praesunt iudiicis occasionem ipsos variis modis vexandi, petunt a Rege vt ad tollendas eiusmodi caussas et occasiones dissidiorum et contentionum, concedat ipsis simpliciter libertatem in religione, sine distinctione locorum aut personarum. Praetere a significant Regi, grauiter offendi Nobilitatem, quod videat honores et dignitates tribui indignis et plane imperitis rerum, et eos qui perpetuo adsunt Regi aut esse homines humili loco natos, aut nulla virtute et armorum vsu praeditos, quod est indignum tanto Rege. Item, si aliqui nostrae religionis a multis annis promoti sunt ad dignitates, tamen earum exercitium est penes alios, penes ipsos autem solum nomen remanet. Quare petunt a Rege, vt vtatur in suarum rerum administratione potius opera et consilio
page 260, image: s167eorum, qui ipsas recte administrare possunt, quam talium hominum, et ostendat se non minorem fidem habere iis qui sunt nostrae religionis, quam aliis. Postremo quoniam omnes Ordines regni, et praecipue populus, grauiter conqueruntur de oneribus et vectigalibus, quae ad ipsos opprimendos quotidie excogitantur, et crescunt maligna inuentione quorundam exterorum, et praesertim Italorum, qui ea ratione ad immensas opes perueniunt, et more hirudinum populi sanguinem exsugunt, nec quidquam ex ea pecunia conuertitur in regis aut regni vtilitatem, petunt a Rege, vt ipsos ab eiusmodi oneribus liberet et pristinae libertati restituat. Vt autem haec omnia commodius examinentur et constituantur, petunt a Rege, vt indicat conuentum Ordinum regni, cum necessitas id omnino exigere videatur, et constet, ob minus graues caussas saepe esse indictum.
Haec habui, illustrissime Princeps, quae de iis rebus hoc tempore possem Vestrae Celsitudini indicare. Constitui aliquandiu in hac vrbe haerere, vnde quandocunque dabitur occasio ad Vestram Celsitudinem scribam. Ego Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae omnia fausta et felicia a Deo precor. Argentorati, XXII Octobris MD LXVII.
VI.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Vbinam sit hoc tempore Condaei exercitus, hic ignoramus. Aiunt, eum discedentem ex Lotharingia assecutum esse regium exercitum ad Altissiodorum Burgundiae vrbem, et ex postremo agmine cecidisse ad tria millia hominum; sed non audeo haec pro certis affirmare. Cum faceret iter Condaeus non procul a Comitatu Burgundiae, qui est Regis Hispaniae, ibi magno tumultu conscriptus est miles ad firmanda oppida praesidiis, sed alio se conuertit. Pontifex Romanus et omnes Italici principes, exceptis Venetis, dicuntur inter se iniisse foedus ad opprimendos nostros in Gallia. Pontifex habet ad decem millia hominum in Ciuitate Veteri, quae est ad mare Thuscum, quos classe in Galliam Narbonensem mittere constituit. Reliquorum copiae conueniunt Mediolani, inde per Alpes profecturae Lugdunum. Copiae Ducis Joannis Gulielmi, mille et quingenti equites Rhingrauii, et mille Baronis a Betstein, recensentur ad monasterium Beaulieu, medio fere itinere inter Verdunum et Catalaunum vrbes. Aiunt, Ducem Joannem Gulielmum accepisse ad S. Maximinum (quod est monasterium prope ditionem Bipontini Ducis) triginta millia thalerorum missa ex inferiore Germania; Lutetia autem sunt missa ad Rhingrauium et
page 262, image: s168ad alterum quadraginta millia francorum. Mitto ad Vestram Celsitudinem edicta recens facta a Rege, quae satis ostendunt, sublatam esse omnem spem pacis. Renouatur actio de coniugio inter Regem Galliae et imperatoris filiam secundogenitam. Puto matrem Ducis Lotharingiae habere aliquid mandati de ea re. Intra duas aut tres septimanas ob istud negotium profecturus est ad Imperatorem Dominus de Lanzach, formator adolescentiae Regis, et iam praemissus est quidam Sanseuerinus, qui eius aduentum nunciet Imperatori. Qui in his regionibus videntur aliquid intelligere, metuunt istas nuptias Bauaricas, et verentur ne ibi aliquid agatur quod non sit nuptiale, et quod redundet in bonorum perniciem. Deus ista auertat. Dux Lotharingiae significat Bauarico per Comitem Paullum Salmensem, qui nudius tertius hac fecit iter, se ob istos motus Gallicos non posse interesse nuptiis sicut promiserat. Eius ditio est maxima ex parte deuastata ab exercitibus qui per eam ducti sunt. Haec ciuitas videtur sibi metuere: nam Senatus nouas munitiones instituit, et sumit mutuo pecuniam a vicinis, et iam concionatores diligenter hortantur populum, vt oret pro periclitantibus in Gallia; quod non fecerunt ante paucas septimanas. Aiunt, filium Regis Hispaniae voluisse inscio parente nauigare in inferiorem Germaniam, et propterea ab ipso, cum id resciuisset, traditum esse custodiae. Quid voluerit tentare in inferiore Germania non audiui: sed hoc si est verum, potest esse initium magni alicuius mali; nam erit inter patrem et filium diffidentia, cuius rei habemus innumera exempla in historiis. Ante duos menses hac fecit iter nobilis Hispanus vir grauis et multarum rerum peritus, et vt mihi videbatur fide dignus. Is dixit mihi, se certo scire, Principem Carolum vehementissime odisse Albanum. Narrabat, Albanum paullo antequam discederet ex Hispania, misisse ad ipsum insignes aliquos fructus in vase argenteo deaurato, qui cum fuissent ipsi oblati, arripuit vas, et simul cum fructibus per proximam fenestram abiecit, nec quidquam locutus est. Cum id Albano esset renunciatum, fertur dixisse: sufficiet mihi ad vitam Rex quem iam habeo. Existimant in Italia nihil sibi hoc anno imminere periculi a Turcis propter pestem, quae in maxima parte ditionis ipsorum, et praesertim Constantinopoli, crudelissime grassatur. Veneti tamen huic rei non fidunt, et augent praesidia suarum vrbium maritimarum. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Argentorati, XXII Februarii MDLXLIX.
VII.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime:
page 264, image: s169Videtur Deus tandem oculo misericordiae suae respexisse ad eos, qui in Gallia tantis malis oppressi erant, vt nihil ipsis dulcius esset lacrymis et gemitibus: vel potius, exaudiuisse clamorem innocentis sanguinis pro ipsius nomine iniuste et crudeliter effusi. Flexit enim corda eorum qui praesunt gubernationi ad pacem, quam tam ardentibus votis toties expetitam miserae et deuastatae patriae nostrae tandem concesserunt. Quibus autem conditionibus sit nostris concessa adhuc ignoramus: sed non potest non esse potior bello, etiamsi in eo omnia feliciter successissent. Aiunt equites Germanicos a nescio quibus conductos esse statim vbi factum est decretum de pace. Dux Joannes Gulielmus profectus est Lutetiam ad Regem, quem nondum salutauerat, et eo coniugem suam ex Metensi vrbe euocauit. Dux Casimirus nondum ad Regem accessit. Aiunt Electorem Palatinum, vbi ei de pace est significatum, in signum laetitiae curasse displodi quidquid est maiorum tormentorum in arce Heidelbergensi. Cardinalis Lotharingicus vbi animaduertit omnium animos ad pacem inclinare, et vtcunque deflagrare incendium tanto conatu a se excitatum, voluit videri nauare aliquid operae ad illud restinguendum. nam scripsit ad procuratores rerum suarum in episcopatu Metensi, vt oppignoratis oppidis et pagis ipsius episcopatus, conficerent ei quadringenta millia francorum, quae dicit se velle Regi numerare ad dissoluenda stipendia militi Germanico. Elegans est haec simulatio liberalitatis: nam scit, se non inuenturum quenquam qui ei pecuniam ea ratione credat: quod si inueniret, de alieno tamen et non de suo largiretur. Cum ante quinquennium mors Guisii Galliae pacem attulisset, Vestra Celsitudo suis litteris hortata est Reginam ad eam constanter et bona fide seruandam, et detulit ipsi opem et auxilium aduersus eos qui conarentur eam turbare. quae res fuit ita grata bonis omnibus, vt eo die quo litteras Reginae tradidi, Cancellarius inter coenandum dixerit amicis: hodie accepimus litteras ex Germania, quae nos ingenti laetitia affecerunt. Si Vestra Celsitudo iam aliquid tale ad ipsam scriberet, procul dubio confirmaret ipsam, et redderet constantiorem aduersus artes Hispanorum et Pontificis Romani; qui nullum non mouebunt lapidem vt denuo Galliae tranquillitatem tanquam sibi exitiosam turbent, et euertant quidquid hac pace recte constituetur. Fui Dillenburgi per duodecim et tredecim dies, vbi Princeps Orangiae mihi et aliquot aliis curauit prolixe explicari caussas et initia tumultuum in inferiore Germania, et suam responsionem ad accusationes Albani, quam puto ipsum breui missurum ad Vestram Celsitudinem. Quantum
page 266, image: s170ex iis iudicare possum, nihil aliud peccauit, nisi quod noluit se praebere ministrum ad eam tyrannidem quam Hispani dudum sunt conati constituere in inferiore Germania, et tandem constituerunt adeo saeuam, vt si quis de re leuissima accusetur, si statim interficiatur id habeat pro beneficio: nemo enim hactenus ab ipsis est interfectus, qui non prius variis tormentis excarnificatus fuerit. Audiui a viris fide dignissimis, Albanum habere vltra decem millia captiuorum, praeter innumeros qui iam sunt affecti supplicio, et quotidie plures coniicere in vincula. Reuocauit ex Gallia Comitem Arembergium cum suo equitatu, et mandauit ei, si pax fieret in Gallia, ut conaretur Italos, qui militarunt Regi Galliae, perducere in inferiorem Germaniam. Pax Gallica videtur praebere pulchram occasionem Belgis exulibus ad repetendam patriam, si ea scirent vti: quod adeo metuunt Antuerpiae, vt multi mercatores vendant paruo pretio suas merces iis qui habent numeratam pecuniam. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Francofurti, Calendis Aprilis MDLXIIX.
VIII.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Jactatus variis tempestatibus, et pene naufragus, huc tandem tanquam in portum concessi, vnde pereuntis patriae casum gemam, in qua nec sanis consiliis est locus, nec quisquam bonus tutus esse potest. Mirabitur sane, si sapiet, posteritas insaniam regum nostri temporis, quibus quamuis pontificis et totius colluuiei Romanae pessimae artes et scelera non sint incognita, tamen vt conseruent ipsis ingentes illas opes, quibus in perniciem reipublicae christianae et ad turpem luxum abutuntur, nihil est tam nefarium, nihil tam detestandum, quod non audeant. Rex Hispaniae in ipsorum gratiam vnicum filium sustulit, et in inferiore Germania crudeli supplicio affecit tot praestantes viros, qui sua virtute et suo sanguine pepererant ei tot claras victorias, et eam auctoritatem qua iam in orbe christiano pollet. Regem Galliae, toties expertum quam sibi et suo regno sint perniciosa ea consilia quae ab istis hominibus ipsi suggeruntur, denuo ita infatuarunt, vt iam atrociora quam vnquam antea meditetur aduersus eos quos non ignorat sibi esse fidissimos, et ideo tantum arma sumere, quia nec ipsis nec ipsorum coniugibus et liberis vsquam tuto consistere licet. Nostra gens superiore aetate numerata est inter eas gentes quibus inest aliquid humanitatis, sed iam barbara feritate omnes superat. quid enim magis barbarum quam innocentum et sibi natura conjunctorum ita auide sanguinem sitire? Monui interdum viros alicuius auctoritatis, quantum
page 268, image: s171scelus esset cogitare de interficiendis iis qui nostram religionem in Gallia profitentur, cum tam multi sint numero, et sint innocentissima pars populi. sed statim respondebant: nemini esse parcendum quando agitur de publica tranquillitate, et si ducenta aut trecenta millia hominum interficiantur, intra triginta annos posse plures renasci. Cohorrescebam ad tales voces: sed haec est humanitas quam didicimus et quotidie discimus ab Italis, quorum videntur deductae ad nos coloniae, tam multi ex iis omnes Galliae angulos suis sceleribus polluunt et contaminant. Etiamsi haec et multo grauiores poenas mereantur nostra peccata, quia tamen video eos a quibus haec patimur esse nobis sceleratiores, spero Deum, qui aequis oculis facta hominum adspicit, tandem ab istis repetiturum innocentem sanguinem tanta copia ab ipsis crudeliter effusum. Non dubito, illustrissime Princeps, me istis meis querelis molestiam adferre Vestrae Celsitudini, sed quidquid ago aut instituo, haec mihi etiam nolenti in animum recurrunt. De Gallicis motibus pauca audiui ex quo ad Vestram Celsitudinem Francofurto scripsi; quam puto non ignorare, Regem Galliae conscribere militem in Germania, per Philibertum Marchionem Badensem, Philippum filium Landgrauii ex secunda coniuge, Comitem a VVesterburg, Rhingrauios fratres, et Dominum de Bassompierre Lotharingum. Quidam putant Burchardo Comiti Barbiensi et Lucelburgio data etiam esse a Rege mandata de ea re, sed id negat Barbiensis, et puto ad neutrum missam esse pecuniam. Scriptum est huc, Condaeum occupasse vrbem Lemouicum et plures alias in Pictonibus. Moriantius obsidet Tolosam: oportet enim habere firmas copias, cum Tolosa sit maxima vrbium Gallicarum post Lutetiam. Qui veniunt ex inferiore Germania affirmant, Condaeum iniisse foedus cum Regina Angliae, in quo promiserit, se non transacturum cum aduersariis sine ipsius consensu, et daturum operam vt ei reddatur Caletum, numerata Regi ea pecunia, de qua interipsos conuenitcum pax fieret, iam est decennium: et praeterea tradidisse Anglis Rochellam vrbem. Quamuis id multi asseuerent, ego plane falsum esse iudico: nam si talia pacta cum Anglis iniret Condaeus, abalienaret a se voluntates multorum ex iis qui ipsum sequuntur. Praeterea cum Rochellam constituerit tanquam arcem belli, in quam ipse et reliqui proceres deponant vxores et liberos, nemo mihi persuadebit, ipsi vnquam venisse in mentem vt eam tradat Anglis. Fama est etiam, ipsum constituisse coniungere copias cum Principe Orangio: sed nemo peritus locorum in quibus habent suas copias id credet, cum alter ab altero absit plus quam centum et viginti milliaribus Germanicis, et
page 270, image: s172interjecti sint multi maximi fluuii. Possent se forte coniungere cum Orangio ii ex Gallis, quos antea scripsi ad Vestram Celsitudinem conuenturos non procul a finibus inferioris Germaniae; inter quos sunt aliquot praestantes duces militares, et praesertim Domini de Jenly, de Bouchauanes, et de Moy, cum quibus est etiam Cardinalis Castillionaeus. Vicesima quarta die Septembris Strallen consul Antuerpiensis, et VVachseld secretarius Egmondani, truncati sunt capite in oppido Viteuord, quod est inter Bruxellas et Mechliniam. Inter eos qui capti fuerunt ab Albano hi duo maxime valuerunt ingenio: quare fuerunt per annum asseruati et saepius crudelissime torti, antequam extremo supplicio afficerentur. Quantum audimus ex iis qui veniunt ex castris Orangii, is nondum traiecit Mosam, sed, vt aiunt, sperat se impetraturum transitum a Leodiensibus. Leodii autem dissentiunt populus et sacerdotes: nam hi sunt addictiores Albano, populus autem fauet Orangio Sed credo certiora de iis rebus quotidie scribi ad Vestram Celsitudinem. Orangius occupauit Limburgum oppidum et arcem Flackenburg, quae sunt ditionis Burgundicae. Mittebat Albanus subsidio praesidiariis militibus arcis Falckenburg duas cohortes Hispanorum, quae inciderunt in Orangii milites et sunt ab ipsis profligatae. facta etiam velitatione inter Germanicos et Hispanicos equites non procul ab oppido Mastricht, Hispani cesserunt loco, quadraginta aut quinquaginta ex suis amiffis, paucissimis ex Germanis interfectis. Haec omnia non sunt admodum magni momenti. Summa rerum consistit in transitu Mosae, quem nisi transierit Orangius, non poterit diu retinere quae iam occupauit: si vero Leodii ipsum transierit, patebunt ei pulcherrimi et cultissimi campi Louanium vsque, quod a Leodio abest tantum duodecim milliaribus. Ego omnia fausta et felicia a Deo precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Lipsiae, XII Octobr. MD LXIIX.
IX.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Scio ex viro fide digno, sed cui iureiurando promisi me nomen eius non proditurum, renouari conspirationem quae ante obfidionem Gothanam instituta erat a quibusdam ex Nobilitate aduersus Principes. Conspirantium institutum est, (vt ipsi dicunt) redigere Imperium Germanicum ad formam regni Gallici, hoc est, vt Principes in Nobilitatem nihil habeant imperii, sed solus Imperator vtrisque aequaliter imperet. Dicunt, in ea conspiratione esse iam vltra quingentos, et sperari intra non longum tempus fore non pauciores duobus millibus: nam ea res iam serio agitur, et qui eam tractant crebro commeant
page 272, image: s173a Rheno in Saxoniam et ex Saxonia ad Rhenum, et conqueruntur deesse principem, qui se ipsis ducem praebeat, et accusant suam ignauiam, quod passi sint Ducem Joannem Fridericum opprimi. Praecipui inter ipsos ambiunt stipendia Regis Galliae: credo vt possint nomen eius praetexere suis coeptis, si quando arma corripiant. Audio tamen eos non tam cito fore paratos, et constituisse in proximis Imperii comitiis conqueri de iniuriis quae ipsis fiunt a Principibus, a quibus dicunt suam libertatem opprimi: quod si faciant, facilius erit ipsorum consilia intelligere et dissipare. Existimaui, esse mei officii de ea re Vestram Celsitudinem quamprimum certiorem facere, quod si ab istis resciretur: plane de mea vita esset actum. Quare peto a Vestra Celsitudine ne patiatur has meas litteras euulgari: nam scio multos mihi succensere, eo quod resciuerint quae de ipsis interdum ad Vestram Celsitudinem scripsi. Quoniam ab vno aut altero mense aliquid notitiae contraxi cum Domino Lazaro Schuendio, ita vt interdum ad me scribat, deliberaui mecum an hoc ipsi deberem indicare; sed iudicaui satius esse in ea re Vestrae Celsitudinis voluntatem sequi, quam dignabitur mihi, si ita videatur, fignificare. Si quid praeterea de ea re resciuero, id statim ad Vestram Celsitudinem perscribam. Haec eadem quae iam scribo, scripseram ante mensem ad Vestram Celsitudinem, et cuidam meo amico huc venienti dederam meas litteras Argentorati, ita tamen vt peterem ab eo, ne cuiquam litteras meas traderet, praeterquam Nicolao Bromio, quem cum non reperisset, eas vsque ad hoc tempus asseruauit et hodie mihi reddidit. Spem omnem pacis in Gallia sublatam esse certissimum est. nam Heluetii conducti a Rege superiore septimana coeperunt progredi in Galliam. Miror, quam ob caussam qui praesunt gubernationi curauerint per totum orbem christianum disseminari, eam esse factam: nam omnes prouinciarum praefecti plurimis dixerunt, se de ea re litteras a Rege accepisse. idem etiam ad plurimos scripsit Dux Lotharingiae. Qui veniunt ex Lotharingia putant Regem breui eo venturum ad excipiendam sponsam, et dicunt, iam fieri a Duce ad eam rem magnos apparatus. Si Imperator respondisset regiis ministris, vt fama fuit ipsum respondisse, se non dimissurum filiam a se durante bello, forte ea res momenti aliquid ad pacem attulisset. Lutetiae et Aureliae fiunt magni apparatus ad obsidionem Charitatis ad Ligerim, et iam Lutetiae eductae sunt tredecim maiores bombardae, quae eo ducuntur. Heluetii recens conducti a Rege et copiae quas habuit in Pictonibus et Santonibus. diuersis itineribus eo contendunt. Scio etiam
page 274, image: s174Amiralium propius accedere cum suis copiis: ita vt tota belli moles videatur eo transferenda. Equites Germanici dimissi a Rege iam redierunt in Germaniam. Cum huc venirem Argentorato, in itinere incidi in plurimos, qui quidem equis et armis pessime erant instructi, sed dicebantur abundare pecunia. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Francofurti, XV Martii MDLXX.
X.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Scripsi nuper ad Dominum D. Cracouium, me hic frustra et inutiliter tempus terere, nec videre in qua re hic Vestrae Celsitudini vsui esse possim; et propterea significabam, mihi videri consultius vt Argentoratum, vel in aliquem alium locum Galliae et Belgio vicinum proficiscerer, ac inde ad Vestram Celsitudinem scriberem, quae de motibus earum regionum et pontificiorum consiliis resciscere possem. Verum is mihi rescripsit, Vestram Celsitudinem esse admodum sollicitam de euentu belli quod Hispani et Veneti gerunt aduersus Turcas; et propterea consultius ipsis videri, vt in locum aliquem vicinum Italiae me conferam, et ipsi diligenter perscribam ea quae de partis vtriusque victoriis, cladibus, apparatibus, et totius belli progressu explorare potero, cum sint incertissima quae de eo bello sunt hactenus huc perscripta. Vtinam principes christiani intelligerent magnitudinem periculorum quae ipsis a Turcis imminent, et in iis propulsandis rectioribus consiliis vterentur, nec sua acerbitate cogerent suos subditos, quos in gratiam pontificis Romani atrocissimis iniuriis afficiunt, ad vitam et fortunas defendendas arma corripere. ita enim fit, vt domesticis seditionibus atterantur et absumantur vires, quae Turcicae violentiae opponi poterant, et subditorum animi ita abalienentur a suis principibus, vt non valde metuant ne in alterius domini potestatem deueniant, et propterea patriam, quando oppugnatur, minus fortiter et constanter defendant. Si forte Turcae occupauerint oppidum aliquod maritimum Apuliae, vel veteris Calabriae, et validas copias eo inuexerint, quod ipsis non erit difficile ob breuem traiectum ex Macedonia et Epiro, ego non dubito quin plerique incolae regni Neapolitani pertaesi tyrannidis Hispanicae, quae est acerbissima, ad ipsos deficiant. Nam etiamsi videant, non esse mitiora a Turcis speranda; animis tamen omnium qui premuntur tyrannide hoc est insitum, vt si se tyrannidem excutere et libertatem recuperare non posse videant, cupiant saltem mutare tyrannos, cum aliquid solatii ipsis afferat ruina et interitus
page 276, image: s175eorum a quibus affecti sunt iniuriis, et semper melius de futuris sperent. Si soli Italiae periculum a Turcis immineret, eius vicem forte minus doleremus, cum sit fons et officina omnium sceleratorum consiliorum quibus orbis christianus concutitur, quae stolidis regibus et principibus suggerunt pontifex Romanus et eius asseclae, vt interea dum in seipsis euertendis sunt occupati, ipsi per otium suo turpi luxui indulgeant, et opibus per scelus et nefas acquisitis in bonorum perniciem abutantur, de posteritate, quam nullam habent, minime solliciti: verum si opes et reliquae commoditates Italiae ad Turcicam potentiam accederent, nec Germaniae, nec Galliae, nec Hispaniae vires ad eam diu sustinendam sufficerent. Sed me longius abripit odium pontificis et sceleratae illius colluuiei Romanae, et dolor ex recente memoria calamitatum patriae, quarum istos fuisse auctores non dubito. Quare vt ad institutum redeam, vix puto esse locum in Germania, vbi quid certi de rebus Turcicis haberi possit, praeter Viennam. nam ob concursum variarum gentium multa ibi haud dubie intelligi possent, quae tamen longe certius Venetiis cognosci possent et tanquam oculis conspici; in aliis vero oppidis ea tantum audiuntur, quae incerta fama eo perferuntur. Itaque si Vestra Celsitudo velit vtaut Venetias aut Viennam aut in quemcunque alium locum me conferam, peto vt mihi significare dignetur: ego enim Vestrae Celsitudinis mandatis statim obtemperabo, nec vllum laborem refugiam aut periculum reformidabo, vt perficiam ne Vestra Celsitudo existimet sibi prorsus perire ea beneficia quae plurima in me quotidie liberalissime confert. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Dresdae, VII Decembris MDLXXII.
XI.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Significauit mihi nuper Dominus Doctor Cracouius, Vestram Celsitudinem velle, vt vbi nonnihil remiserint frigora, Viennam proficiscar, vt apparatus quos Turcae faciunt ad bellum quod cum Italis et Hispanis gerunt, certius cognoscere possim, et de iis ac toto illius belli successu comperta ad Vestram Celsitudinem scribere. Quoniam vero vix quidquam certi de iis rebus sciri potest ante veris initium, cum praecipui apparatus sint nauales, existimaui me non inutilem operam posse Vestrae Celsitudini nauare, si interea excurrerem ad Rhenum, et inde certa et explorata de rebus Gallicis et Belgicis scriberem. Quae enim hactenus habuimus, et praesertim de rebus Gallicis, fuerunt
page 278, image: s176incertissima: quod quidem non miror, cum ii qui in aula Gallica rerum summae praesunt, non solum veritatem eorum quae geruntur occultent, sed etiam quae falsa esse sciunt scribant. Id apparet ex litteris quas Regina mater scripsit ad Casparem Schonbergium paullo antequam ex his regionibus discederet. Scribebat enim, Rochellanos sese dedisse Domino de Biron, cui Rex mandauerat, vt vrbem sub imperium suum reduceret, et militare praesidium in eam introduceret. Id autem falsum esse nemo est qui ignoret, et ex responso eorum qui sunt in vrbe ad Regis mandata apparet, de deditione ipsos minime cogitare. Ego sane existimo, eorum qui puriorem religionem in Gallia profitentur reliquias delere Regi non fore tam facile, quam persuasus est ab iis qui istorum sceleratorum consiliorum fuerunt ipsi auctores. Non solum enim Rochellam sed et plures alias vrbes praesidio militari obtinent, ad quas spero sub initium veris fore magnum concursum militum. Inde apparet, res Regis non esse optimo loco, quod cum summa difficultate et penuria rei pecuniariae laboret, conducit tamen militem Germanicum et Helueticum, in quem sumtus per hyemem cogetur facere, et tamen non erit ei magno vsui. De iis rebus omnibus spero me certi aliquid habere posse a Domino Schvvendio, a Barone Hossonuilio Lotharingo, et ab iis qui ad mercatum Francofurdiensem ex Gallia et Lotharingia venient. quae autem explorare potero, Francofurto ad Vestram Celsitudinem scribam, et inde Viennam proficiscar. Quoniam autem praeter labores et pericula, quae in illis longis itineribus sunt subeunda, necesse est facere sumtus magnos, ob rerum omnium summam caritatem, peto ab illustrissima Vestra Celsitudine, vt eius rei rationem habere dignetur, et me viatico instruere. Ego hunc faustum et felicem annum precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Pridie Cal. Januarii MDLXXIII.
XII.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Hoc vnicum non triste ex his regionibus scribi potest, quod Imperator a multo tempore vix vsus fuerit commodiore valetudine quam iam vtatur: nam proximis diebus fuit alacri vultu, et fere quotidie animi caussa extra vrbem est exspatiatus. Jam vero vix fieri potest, quin quae in Polonia acciderunt, magnum ei dolorem attulerint, quamuis id dissimulet. Cum enim tot necessitudinibus coniunctus esset Regi demortuo, illud sane regnum quodammodo ipsi videbatur deberi: cum praesertim a multis annis eius adipiscendi spes maxima ab ipso Rege,
page 280, image: s177et a praecipuis ex procerum numero, ipsi facta esset, et iam praereptum sit ab eo a quo minime metuendum videbatur; cum a ducentis fere annis parum commercii Gallis cum Polonis fuerit Sed haec facta sunt artibus Pontificis Romani, qui gratiam referre voluit pro praeclaro illo Parisiensi facinore, quo Galli suam erga ipsum obseruantiam abunde sunt testati. Imperatoris etiam Turcici minae admixtae precibus non parum profuerunt Gallo. Hic de rebus Turcicis pauca habentur. Dubitatur adhuc an classis Turcica sit hoc anno aliquid tentatura aduersus Hispanos: quamuis suspicentur, eam oppugnaturam Gulatam, quae est munitio Hispanorum vicina Tuneto, et non procul a ruinis veteris Carthaginis, quam Carolus Imperator eripuit Ariadeno Barbarossae simul cum Tuneto, iam sunt fere quadraginta anni. Tunetum autem ante triennium denuo redactum est in Turcarum potestatem per Occhialim pitatam Calabrum, qui iam est praefectus classis Turcicae. Hic execrautur Venetorum perfidiam, eo quod tam impudenter discesserint a foedere, quod praecipue ictum erat ad ipsorum defensionem. Satis ostendunt, se metuere sibi ab Hispanis, quos ea re grauissime offenderunt: nam nouis praesidiis recens munierunt Bergomum, Brixiam, Cremam, et alia sua oppida vicina Ducatui Mediolanensi. Affirmatur hic, mortuum esse Regem Persarum, senem mansuetum, cui successit filius iuuenis ferocissimus, quem credunt statim moturum bellum Turcis in Mesopotamia et Armenia. Sed vereor ne inanes eas spes nobis fingamus. nam quantumuis sit ferox Persa, libenter colet pacem cum Turcis primo saltem anno, vt res suas constituat et constabiliat; quod videmus fecisse hunc Imperatorem Turcicum, qui mortuo parente libenter concessit inducias huic nostro Imperatori, a quo tamen ipsi minus erat metuendum quam sit Persis a Turcis. Dominus Dauid Vngnadius, quem Imperator mittit Constantinopolim, vt ibi ad triennium maneat, iam parat se ad iter, et sperat se intra quatuor aut quinque dies hinc discessurum. Quae hic de rebus Gallicis habemus puto aliunde perscribi ad Vestram Celsitudinem. Rupella adhuc obsidetur. Regii crebris tormentorum ictibus bonam partem propugnaculorum dejecerunt, ita vt obsessis iam parum superesse spei videatur, qui tamen nihilominus fortiter se defendunt. Ante aliquot septimanas regii conati sunt vi in vrbem irrumpere; multi autem ex praecipua nobilitate, vt adderent animum militibus, se ipsis admiscuerunt. sed tamen id parum profuit: nam repulsi sunt cum magna strage, nec pauci ex nobilitate in eo conflictu perierunt, inter quos praecipue nominatur Carolomontius,
page 282, image: s178qui duxerat in vxorem viduam postremi Ducis Niuernensis ex Cliuensi familia. is autem qui iam est Dux Niuernensis, et Marchio du Maine Guisii frater, fuerunt vulnerati, hic in femore, alter in brachio. Decimo nono die superioris mensis Comes Montgomerius venit in conspectum Rochellae, cum classe quatuor et quinquaginta nauium, et conatus est in portum vrbis penetrare, vt obsessis opem ferret; sed repulsus est maiorum tormentorum globis emissis ex propugnaculo, quod regii ad ipsum portum extruxerunt, vt eius vsum obsessis adimerent, et ex triremibus, quae ad illud propugnaculum stationem suam habent. Eo statim accurrit Andegauensis cum maxima parte exercitus, et plura tormenta in illud propugnaculum conuehi curauit. Sub noctem recepit se Montgomerius, et longius ab vrbe stetit in anchoris. Postridie ante lucem conatus est denuo in portum irrumpere, sed infelici successu: nam regii iam plura tormenta in littus conuexerant, et multae naues ex vicinis insulis ad ferendum ipsis auxilium confluxerant: quare cum Montgomerius omnes suos conatus irritos esse animaduerteret, et se frustra et cum periculo ibi terere rempus, nauigauit in altum, nec hic scimus quonam peruenerit. Interea autem dum in classem Montgomerii intentus erat Andegauensis, Rupellenses facta etuptione eius castra inuaserunt, vbi est acriter pugnatum. nam Philippus Strozza custodiae castrorum relictus erat, cui cum plures subinde milites Andegauensis submitteret, Rupellenses se tandem in vrbem receperunt, caesis ab vtraque parte aliquot militibus. Regii iam ab initio hyemis obsederunt Sancerram oppidum, quod est in Biturigibus non procul a Ligeri fluuio, quod aliquoties vi expugnare tentarunt, sed semper repulsi sunt cum magna caede: quare iam longius recesserunt ab ipso oppido, et dant operam ne quid commeatus in illud inuehatur. Danuilius Mareschallus obsedit etiam per hyemem oppidum Sammieure in Gallia Narbonensi: in qua obsidione aiunt eum amisisse magnum numerum militum, et inter reliquos amisit Dominum de Candales ex Fosseia illustri familia, cuius vxor est Danuilii soror. Aiunt hic, Danuilium tandem potitum esse oppido per deditionem, ita tamen vt milites dimissi sint inco. lumes cum suis rebus omnibus. His diebus sparsa est hic fama, Andegauensem letaliter vulneratum esse a Duce Longueuillano, quem proditorem appellauerat et pugione percusserat. Id quidem scriptum est huc Antuerpia et Norimberga; sed tamen vix credo esse verum. Prima die huius mensis publicata est Antuerpiae pax inter Anglos et Belgas, et significatum est, inter ipsos fore posthac libera
page 284, image: s179commercia. Audio Flissingenses permittere, vt quatuor naues Anglicae nauigent simul Antuerpiam, ita tamen vt prius Flissingam appellant, et ibi deponant tormenta, puluerem bombardicum, et reliqua quae ad bellum pertinent. Vereor ne ea pax obsit rationibus Principis Orangii Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Viennae, XXVII Maji MDLXXIII.
XIII.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Nemo est fere qui iam non sit persuasus classem Hispanicam nihil hoc anno tentaturam. Simulant tamen adhuc Hispani, se aliquid velle gerere: nam Joannes ab Austria dicitur profectus Panormum cum quinquaginta triremibus. eo conueniet tota classis, et inde nauigabit in Africam. Aiunt, milites non esse satis obsequentes Joanni ab Austria, et dicere, se non discessuros ex Sicilia nisi acceptis stipendiis quae ipsis debentur. Corrasit vndecunque potuit pecuniam, sed tamen magnam summam conficere non potuit, etiamsi Neapoli mercatoribus promiserit tredecim annua pro centum. Scribunt tamen, recens appulisse Genuam nauim, quae aduexit ex Hispania ducenta millia coronatorum. Praeterea dicunt aduenisse partem classis Indicae cum quindecies centenis millibus coronatorum. Sed est valde vsitatum Hispanis, cum maxime egent pecunia, famam disseminare de auro ex Indiis aduecto. Classis Turcica rursus nauigauit versus Calabriam, et dicitur conspecta non procul ab Hydrunte. Sunt qui ratiocinantur ex tempestatibus quae tunc obortae sunt, eam coactam fuisse redire eo vnde soluerat. Putant hoc anno redituram in mare Aegeum, sed hybernaturam in ea parte Peloponnesi quae est ad mare Jonium, vt proximo anno sit maturius parata ad infestandam Italiam. Ob eam rem Turcae repurgauerunt portum Methonis, qui est amplissimus, et eo conuexerunt magnam vim commeatus omnis generis. Si ibi per hyemem maneant, Joannes ab Austria non audebit militem suum dimittere, sed cogetur eum distribuere per Apuliam, Calabriam; et Siciliam, vt sit illis regionibus praesidio. Albanus est Amsterdami, vbi instruxit classem octodecim nauium, vt confligat cum Gueusiis, qui ad fauces portus extruxerunt munitionem, in ipso mari mersis aliquot nauigiis, ad quam habent stationem suarum nauium, quibus impediunt ne qua nauis Amsterdamum ingrediatur vel inde egrediatur. inde accidit, vt vrbs laboret penuria omnium rerum ad victum necessariarum. Ante aliquot dies vtraque classis fuit parata ad pugnam, cuius euentum Albanus
page 286, image: s180exspectabat in vrbe. Inde profecturus est Antuerpiam, quo indictus est conuentus omnium Ordinum inferioris Germaniae, cui etiam intererit Dux de Medina Celi. Alckmariae obsidio hactenus non satis feliciter cessit Hispanis ob crebras pluuias. si ibi fuerunt caedem tempestates quae hic superioribus diebus, Hispani cogentur soluere obsidionem: nam regiones illae sunt adeo humiles, vt si paullo largius pluat, prorsus inundentur: hic autem ab aliquot diebus habuimus perpetuas pluuias. Qui veniunt ex illis locis, dicunt, multos milites, et praesertim Hispanos, clam subducere se ex castris et aufugere. Albanus autem mandauit omnium vrbium praefectis, vt eos obseruent, et quoscunque comprehendent statim afficiant supplicio. Multi scribunt, Commendatorem maiorem, qui iam praeest Mediolano, venturum in inferiorem Germaniam, et Albanum ac Medinam Celi reuersuros in Hispaniam: quod non facile credo. Hic Commendator habuit Mediolani grauem controuersiam cum Cardinale Borromaeo, de quibusdam rebus quas Cardinalis dicebat ad suam iurisdictionem pertinere, cum sit Archiepiscopus Mediolanensis. Cum contendendo eo essent progressi, vt Commendatorem Cardinalis excommunicaret, Commendator conuersus ad vim, non solum occupauit res de quibus erat controuersia, sed etiam Cardinali eripuit arces et praedia quae ipsi ex haereditate paterna obuenerant. Multi putant, haec omnia astute simulari, et Commendatorem ea ratione velle persuadere hominibus, se esse minus addictum superstitioni pontificiae, vt si postea veniat in inferiorem Germaniam, plus ei fidei habeant Gueusii, et ita possit eos facilius decipere. Diu est disceptatum Lutetiae inter Andegauensem et legatos Polonicos super iis quae Polonis promisit Episcopus Valentinus, et praesertim quae ad religionem pertinebant. nam promisit iis, qui puriori religioni sunt addicti, Regem permissurum vt eam profiteantur. Poloni pontificii dicebant, se insciis Valentinum id aliis promisisse, et propterea non esse aequum vt Rex iuraret se id obseruaturum: ipse etiam Rex dicebat, Valentinum non habuisse de ea re mandatum. Legati vero qui sunt purioris religionis dixerunt, se nunquam fuisse consensuros in electionem Andegauensis, nisi Valentinus promisisset; et nisi Rex velit id promittere, se re infecta redituros in patriam. Tandem Rex promisit se id obseruaturum, et subjecit, se ideo tantum hoc facere vt turbarum caussas in Polonia praecidat. Postquam de rebus omnibus inter eos conuenit, Rex Galliae, Polonicus, et reliqui proceres Gallici, et legati Polonici iuerunt in summum templum, vbi Reges Galliae et Poloniae iurarunt solenniter,
page 288, image: s181se obseruaturos ea omnia quae legatis Polonicis promiserant. id factum est decima die Septembris. Decima tertia die Galliae et Poloniae Reges, proceres Gallici, et praecipui Ordines regni iuerunt in palatium, quod est sedes Parlamenti. Paullo post eo venerunt legati Polonici, ducentes secum equum candidum constratum aureo panno, qui gestabat capsam auream, cui inclusum erat decretum factum ad Varsauiam de Andegauensis electione. Cum venissentad locum vbi Rex cum proceribus sedebat, depromserunt ex capsa decretum, quod erat plus quam centum sigillis obsignatum, et illud coram omnibus legerunt, et postea Andegauensi tradiderunt, eumque Regem Poloniae salutarunt, omnia fausta et felicia ei prius precati. Secutus est statim magnus omnium qui aderant applausus. Quod supererat diei datum est hilaritati. Postridie Rex Poloniae solenniter ingressus est Lutetiam, comitantibus eum fratre Alenconio, Rege Nauarrae, et reliquis Galliae proceribus. Pluit toto eo die, et quoniam semper sperabatur serenitas, pompa est fere in noctem dilata, et propterea fuit minus celebris. Discessit quidem Lutetia Rex Poloniae, sed audio ipsum mansurum in Gallia toto hoc mense et maxima parte proximi, ita vt vix sit venturus in ditionem Vestrae Celsitudinis ante brumam vel natalem Christi. In litteris salviconductus ab Imperio concessi Regi Poloniae, praescribitur ei, ne faciens iter per Germaniam plures quam octingentos equites secum ducat. Is numerus visus est ei nimis paruus, et propterea petit ab Imperatore vt ad eum numerum addantur quadringenti. Puto ipsum idem petiturum a Vestra Celsitudine et ab aliis Principibus, et audio jam esse aliquem in itinere per quem id faciat. Neminem ad Imperatorem misit ejus rei caussa, sed tantum scripsit ad Legatum quem hic habet Rex Galliae. Scribam postea ad Vestram Celsitudinem Imperatoris responsum: nondum enim respondit, quoniam difficilius conuenitur, eo quod nondum conualuerit ex podagra vt cubiculo egrediatur, longe tamen melius habet quam antea. Agitur adhuc in Gallia de pace cum iis qui gerunt bellum in Gallia Narbonensi et Delphinatu, quorum commissarii venerunt Lutetiam ante viginti dies. Qui Sancerrae obsidebantur tandem fecerunt deditionem fame coacti, ita tamen vt ipsis vita et fortunae essent saluae, et regio militi numerarent quadraginta millia francorum, reliqua essent in Regis potestate, cujus jussu jam muros vrbis demoliuntur. ipsi ciues, vt audio, clam se subducunt et alio abeunt. Quae de morte Principis Condaei audiueramus non sunt vera. tam grauiter decubuit, vt nulla fere superesset vitae spes, sed tamen conualuit. Comes
page 290, image: s182de Retz, qui recens factus est regni Mareschallus, nuper reuersus est ex Anglia, quo fuerat missus vt ageret de conjugio Reginae et Ducis Alenconii. Quaenam sit ei spes facta, nondum scio; sed scio id frustra tentari, et Reginam Angliae nunquam nupturam. Ii qui puriorem religionem in Polonia profitentur celebrarunt Synodum Cracouiae die Michaelis: audio eos constituisse, statim vbi Rex aduenerit, exhibere ei suae fidei confessionem Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Viennae, IIX Septembr. M D LXXIII.
XIV.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Sub initium Augusti mensis classis Turcica misit quatuor triremes ad explorandum portum Crotonis, veteris vrbis magnae Graeciae, quae nunc Calabria nominatur: quas insecuta cum conaretur in portum irrumpere, orta subito tempestate, rejecta est partim in Corcyram, partim in Ambracium sinum; quod tamen factum est sine vlla nauium iactura. Pialus Bassa fuit in ea parte classis quae Corcyram appulit. Id vbi resciuit is qui praeest insulae nomine Reipublicae Venetae, misit ad eum duas triremes; in quibus erant aliquot Nobiles Veneti, qui ei obtulerunt munera, et petierunt ab eo, ne quid damni subditis Reipublicae suos milites inferre pateretur. Fuerunt humanissime excepti a Pialo, qui promisit, se facturum id quod peterent; et vt eos ab omni suspicione liberaret, adjecit, se non ingressurum sinum Adriaticum. Significauit autem, se exspectare alteram partem classis ex Ambracio sinu, post cujus aduentum dixit se nauigaturum ad loca vicina Siciliae, vt, si possit fierf, Hispanos ad pugnam eliciat. quod si nolint confligere Hispani, se inuasurum Crotonem, vt antea constituerat. Veneti mandarunt suis subditis qui Ionii maris insulas ac littora Dalmatiae et Macedoniae incolunt, ne qua molestia Turcas afficiant, et vt justo pretio vendant ea quae ab ipsis petent. Decimo octauo die Augusti classis Hispanica nondum erat prorsus instructa; nam exspectabat adhuc aliquot triremes, quae et Neapoli et ex littore Ligustico militem aduehere debebant. Joannes ab Austria praemiserat Panormum naues onerarias, vt Tunetanae vrbi essent propinquiores, quam adhuc profitetur se inuasurum. Multi incipiunt suspicari, nec Turcas nec Hispanos quidquam eximium hac aestate tentaturos. Paullo antequam Joannes ab Austria Messanam veniret, orta est ibi seditio inter ciues et milites classiarios, in qua multi vtrinque sunt interfecti. Vndecimo die Augusti natus est Regi Hispaniae secundus filius. Rigomus de Sylua, cujus praecipua fuit apud Regem
page 292, image: s183Hispaniae auctoritas, mortuus est nuper. anno 1556 cum Rex Philippus susciperet administrationem, aut nullas aut exiguas opes habebat. moriens dicitur reliquisse liberis suis reditus annous centum millium aureorum, et quater centena millia coronatorum numeratae pecuniae, et supellectilem ingentis pretii. Ille sciuit vti occasionibus quas ipsi fortuna obtulit: fuit inimicissimus Duci Albano, cui haud dubie mors ejus laetitiam afferet. Seditio militum Hispanorum ad Harlemum dicitur ita esse composita, vt Albanus numerauerit iis qui eam excitauerant ter centena millia aureorum, et praeterea promiserit, se quolibet mense eis numeraturum quatuor mensium stipendium, quoad ipsis omnino satisfiat Quid sit iam tentaturus nondum est huc scriptum. Dominus ab Jerges praefectus Geldriae coepit nuper obsidere oppidum Bommel cum duobus millibus peditum et trecentis equitibus: quod vbi innotuit Principi Orangio, accessit eo cum tribus millibus peditum et sexcentis equitibus, verum alter non exspectato ejus aduentu soluit obsidionem. Milites qui ibi sunt in praesidio excurrunt ad duo aut tria milliaria ab Antuerpia, et omnia circa Bredam et Hochstratam depopulantur. Classis quae debuit subuenire Middelburgo soluit quidem Antuerpia, sed nescitur quid ipsi acciderit. Quidam suspicantur eamfecisse naufragium, eo quod recens illis in locis fuerint saeuissimae tempestates, et in Scaldi fluuio visae sint natantes plurimae tabulae fractarum nauium. Nouus Rex Poloniae constituit facere iter per Sermaniam, sed vix excedet fines Galliae hoc mense. Alenconius alter Regis frater rediit aeger ex castris ad Rupellam, et Dux Longueuillanus inde reuertens mortuus est in itinere. Gallia nondum est pacata: nam solae vrbes Rupella et Montalbanum acceptarunt conditiones a Rege propositas. Scripseram antea ad Vestram Celsitudinem, Turcas voluisse exstruere munitionem in oppido Kalo. Ruberus praefectus Imperatoris in ea parte Hungariae collecto milite inde eos expulit, et coepit exstruere arcem eo loco quo ipsi prius voluerant, habetque ibi ad sex millia fossorum. Bassa Budensis id fert aegerrime, et magna diligentia colligit militem vt Ruberi conatus impediat. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Viennae, XI Septembr. MD LXXIII.
XV.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Quoniam nostra gens ab aliquot annis sua ita administrauit, vt videatur se suamque salutem et existimationem odisse, minus miror Regem Poloniae fugisse ab iis, qui
page 294, image: s184eum honore affecerant et amore prosequebantur, ad eos quorum fidei nescit quantum debeat credere: cum potius habeant caussam cur eum oderint quam cur ament. Grauiter procul dubio de eo conquerentur Poloni, qui reiectis tot principibus sibi necessitudine coniunctis ipsum fere ignotum regem elegerunt. Redibit forte celerius in Galliam ea ratione qua iam instituit redire, quam si rebus in Polonia rite compositis discessisset. Sed meo iudicio redibit cum minore existimatione; et si humanius cum Polonis egisset, potuisset forte eorum consensu fratrem, vel aliquem alium ex suis amicis sibi successorem in regno constituere. Audita morte fratris, speraui, hunc si in Galliam rediret, daturum operam vt regno amissum splendorem paullatim restitueret, cum videatur esse moderatiore ingenio, et magis compositis moribus, quam fuerit frater, et gloriae desiderio eum teneri putarem; sed hic discessus repentinus ex Polonia minuet opinionem de eo in multorum animis, et forte erit in caussa, vt etiamsi cupiat res suas bene constituere, defutura sit ei auctoritas ad id perficiendum. Discessit noctu Cracouia, fune vt audio per fenestram demissus, nec interquieuit antequam Silesiae fines attingeret. Die vigesima huius mensis venit huc sub occasum solis nobilis vir, missus ab eo ad Imperatorem: quem Imperator statim ad colloquium admisit, et postridie mane dedit ei litteras salui conductus, quas Rex petebat: quibus acceptis processit obuiam Regi quanta potuit celeritate. Credo id agi, vt in suo reditu in Galliam nullius Principis Germanici, praeterquam Imperatoris et Archiducis Ferdinandi, ditionem attingat: per eas enim in Lotharingiam, vel in episcopatum Metensem peruenire potest. Ea res haud dubie male habebit Ducem Bauariae, cuius ditionem vt vitet Rex, a recta via ipsi erit deflectendum. Imperator videtur omni genere humanitatis eum sibi deuinctum reddere velle. misit heri ad ipsum Dominum Rudolphum Kain sui stabuli praefectum in arcem Volkersdorff, quae hinc abest tribus milliaribus. Misit ei hodie Imperator vnum ex suis sacrificulis: nam inter sua impedimenta nullum tale animal habuit. Sunt qui dicunt, Imperatorem scripsisse ad Regem Rudolphum et Archiducem Ernestum, vt suum reditum accelerent. Omnia hic in arce splendide apparantur ad eum excipiendum. Imperator constituit sub vesperam ire obuiam ei venienti in hanc vrbem, sed cum paucis: nam ne quidem vult vt legati regum et principum qui hic sunt eum comitentur. Plerique Galli credunt, eum ducturum fratris viduam: nam eiusmodi coniugia non habentur amplius pro illicitis. Scripsi antea ad Vestram Celsitudinem,
page 296, image: s185Regem Carolum paullo ante mortem constituisse matrem administratricem regni, seu regentem, vt loquimur. id munus ei confirmauit hic Rex, et de ea re litteras ad eam iam misit. Palam dicit Rex, se plane constituisse ignoscere omnibus in Gallia, qui vel publice vel priuatim aliquid aduersus ipsum commiserunt, modo eius benignitatem non respuant. Mandauit iis quos in Galliam mifit, vt iuberent Montmorancium de sua ergo ipsum clementia bene sperare. Significauit idem Principi Condaeo, et hortatus est eum vt in Galliam rediret. quod eum vix facturum puto, nisi aliter ipsi quam verbis caueatur: cum praesens nuper publice professus sit in ecclesia Gallica quae est Argentorati, se grauissime Deum in eo offendisse, quod post illam Parisiensem stragem metu mortis ad sacra pontificia accesserit, et petiit a Deo et ab ecclesia, vt id sibi ignosceretur. Aiunt eum conscribere militem, eiusque copias fore quatuor millium equitum et totidem peditum Germanicorum, quibus accedent aliquot Galli qui in episcopatu Metensi vagantur. Heluetii quos Rex Hispaniae conscripsit haerent in comitatu Burgundiae, et negant se progressuros vlterius ante aduentum Hispanorum et talorum, qui (vt est ipsis promissum) vna sunt ituri in Belgium. Credo quod id faciant edoctia Comite Annibale ab Ems. Vbi huc aduenerint, Galli qui sunt cum Rege, de iis omnibus rebus diligentius scribam ad Vestram Celsitudinem: cui omnia fausta et felicia precor et toti illustrissimae suae familiae. Viennae, XXIV die Junii MDLXXIV.
XVI.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Scripsi antea quaedam ad Vestram Celsitudinem de discessu Regis ex Polonia, et eius aduentu in has regiones: quae iam paullo altius repetam, vt ea audiui hic ex iis quorum consilio maxima ex parte fuerunt administrata. Antequam certum nuncium de morte fratris Rex accepisset, sciebat morbum quo laborabat esse lethalem, et propterea coepit de suis rebus mature cogitare. Nam mater eum perpetuo hortabatur, vt suum in Galliam reditum quantum posset acceleraret, quandocunque fratrem diem suum obiisse intelligeret: id enim exigere perturbatum regni statum et plurimorum ex nobilitate incertas et fluctuantes voluntates. Decima die huius mensis Imperator accepit litteras a Commendatore maiore, quibus ei mors Regis Galliae nunciabatur: quod statim scripsit ad Andream Dudithium oratorem suum in Polonia, vt id Regi indicaret; quod est ab eo factum decima quarta die huius mensis. Postridie venit ad Regem nobilis vir, missus a Regina matre
page 298, image: s186ipsius, qui id confirmauit quod Caesareus orator ipsi significauerat; et adiecit, Regem Carolum eodem die quo est mortuus instituisse Reginam matrem administratricem regni, seu regentem, vt loquimur; quod petebat mater vt ipse sua auctoritate confirmaret, et hortabatur eum vt quam citissime in Galliam rediret. Rex curauit statim conscribi litteras, quibus regni administrationem matri concedebat, et eas ad ipsam misit. Verum vt Polonorum animos pertentaret, coegit Senatum ex iis senatoribus regni, qui fuerunt Cracouiae et in vicinis locis, quibus exposuit mortem fratris cui in regno succedere debeat, dixitque, res Gallicas exigere, vt eo redeat, ad componendum regni statum, qui sit perturbatissimus. Praeterea ostendit eis litteras, quibus matri confirmabat concessam a fratre regni administrationem, et ab ipsis petiit, vt ei indicarent, quid in his rebus optimum factu iudicarent. Poloni re inter se deliberata id primum reprehenderunt, quod in litteris, quas ad matrem mittere constituerat, nominaret se Regem Galliae: id enim ipsum non debuisse facere inconsulto Senatu Polonico. Quantum autem attinet ad eius reditum in Galliam, dixerunt, suis legibus caueri ne Poloniae regnum per alium quam per ipsum Regem administretur, et propterea non licere ipsi discedere e regno; regni vero Gallici aliam esse rationem, posseque illud per legatos administrari. Itaque sibi videri consultum, vt deligantur decem vel duodecim, vel etiam plures ex Polonicis proceribus, qui ingenio et rerum vsu valeant, qui mittantur in Galliam, vt considerent quis iam sit regni status, et qua ratione eius tranquillitati consuli possit: postea reuersi in Poloniam exponant Regi et Senatui quid viderint et obseruauerint. tum demum deliberetur in Senatu, qua ratione Galliae consuli possit, et an ex gente Gallica sint instituendi regni administratores, an vero ex Polonia mittendi. Tandem dixerunt, omnia haec reiicienda esse in regni comitia, quae indicta sunt ad diem XXV Augusti, et se tantum obiter voluisse respondere haec Regi petenti ab ipsis consilium, non autem aliquid decernere. Quidam vt Regem consolaretur, addidit, ipsi fore longe gloriosius manere in Polonia quam redire in Galliam: cum in Polonia habiturus esset amplam materiam et plurimas occasiones exercendae suae virtutis aduersus Moscos, Tartaros et Turcas, gentes ferocissimas; in Gallia vero tales occasiones ipsi nequaquam offerri aut contingere posse. Vbi Rex animaduertit quid isti haberent animi, constituit omnino ab ipsis discedere. nam videbat ipsos non facile concessuros vt in Galliam rediret, si de ea re in publicis regni comitiis deliberaretur, Itaque die decimo
page 300, image: s187octauo huius mensis sub horam secundam noctis egressus est arcem Cracouiensem per portam angustam quae ducit in suburbium, et inde pedes profectus est ad locum ad quem iusserat equum suum duci et suos comites conuenire; et ita tota nocte equitans peruenit postridie in Imperatoris ditionem, suis omnibus saluis, excepto Pibraco viro praestantissimo, quo vtebatur interprete agens cum Polonis de republica et de aliis rebus. Is enim aberrauit a via, et cum audiret insequentes et vociferantes rusticos, qui concitati erant aduersus Gallos fugientes, penetrauit in densam svluam, et per aliquot horas delituit in palude inter arundines. tandem fame coactus ex suis latebris prorupit, et incidit in nobiles Polonos, qui multa sunt ei minati, ac voluerunt eum Cracouiam reducere. Verum cum ipsis exposuisset, se nec Polonum esse, nec regno Poloniae iuramento vllo obligatum, sed esse priuatum ministrum sui Regis, eum incolumem dimiserunt. Rex, vt antea scripsi ad Vestram Celsitudinem, venit Volkersdorffium die XXIII huius mensis, qui locus abest hinc tribus milliaribus. Postridie Imperator statim post prandium misit ei obuiam Matthiam et Maximilianum filios, qui fere vsque ad eius hospitium peruenerunt. Insecutus eos Imperator substitit in insula Danubii, in loco quem nominant Tabor, vbi soluitur portorium, ibique Regem exspectauit. Cum aduenisset Rex, vterque de rheda desiliit, et se mutuo sunt complexi et aliquandiu vna sunt collocuti. Postea Imperator conscensa rheda Regem ad se recepit, et ita sunt ingressi vrbem sub horam quartam. Imperatrix excepit Regem in infimis gradibus arcis ad ipsam aream. Diuertit autem Rex in eam partem arcis quae est sinistra ingredientibus, quam solent incolere Matthias et Maximilianus Archiduces. Postridie cum Rex iam coepisset prandere, venit ad eum Imperator, et dixit se velle eius esse conuiuam. Sed fuit dispar conuiuium: Imperator enim vescebatur carnibus, Rex autem piscibus; nam erat dies Veneris. Fuerunt vna fere per tres horas colloquentes de variis rebus. Postquam discessit Imperator, Rex impendit quod superfuit diei in perlustrandis et spectandis iis quae hic sunt maxime spectatu digna. Die subsequente, qui fuit XXVI huius mensis, Imperator summo mane iuit venatum, in propinquam syluam quae cingitur Danubio: quo subsecutus est eum Rex a prandio. Post prandium oblectarunt se variis colloquiis, et interea Imperator curauit afferri picturas, varia genera armorum, et alias res in quibus eminebat eximium aliquod artificium, ita vt fere totus dies in iis rebus spectandis sit consumtus. Postridie mane Imperator duxit eum in Ebersdorf, et in hortum illum insignem
page 302, image: s188quem exstruit vno abhinc milliari, qui vulgo nominatur hortus phasianorum, vnde sub noctem sunt reuersi. Imperator significauerat Regi Hungariae et Archiduci Ernesto, vt suum reditum ex Bohemia accelerarent, quo possent Regem hic salutare: qui ob eam rem in hodiernum diem distulit suum discessum, cum alias constituisset heri discedere. Sed tamen nondum venerunt; verum, vt audio, Imperator significauit ipsis, vt hic nequaquam subsistant, sed quanta poterunt celeritate subsequantur. Discessit hinc hodie hora septima, et est Imperator comitatus eum discedentem. Ambo autem eadem rheda vehebantur, in quam etiam assumserat Imperator Ducem Cliuensem. Antequam rhedam conscenderent, Imperator diu est cum eo collocutus in area arcis, spectante tota aula, et postea iussit filios suos Matthiam et Maximilianum accedere, quos Rex est amplexus. postea Imperator Matthiam reuocauit, et nescio quae ridens cum Rege de eo locutus, ludens ei capillos vellicauit. Rex iussit me ad se venire, et diligenter ex me percontatus est de valetudine Vestrae Celsitudinis, illustrissimae Dominae coniugis, illustrissimi principis Christiani, et iussit vt Vestram Celsitudinem suo nomine officiose salutarem, ac significarem Vestrae Celsitudini, ipsum nihil magis cupere quam cum Vestra Celsitudine colere eam amicitiam quae ipsius maioribus cum domo Saxonica intercessit. Imperator sane nullum genus humanitatis erga ipsum praetermisit, quamdiu hic fuit. Comitatus quem secum adduxit fuit exiguus: nam toti comitatui, praeter famulos, sufficiebant tres mensae. ad vnam accumbebant consiliarii, secretarius, medicus, et quidam alii viri litterati; reliquae duae satis erant Nobilitati, connumeratis etiam iis qui missi erant ad ipsum Regem ab Alenconio, Nauarro, Sabaudo, Lotharingo et aliis. Regis cura ab Imperatore demandata erat Domino a Kain praefecto stabuli, Comito a Ladron seniori, et Augerio a Busbeck qui diu fuit Caesareus legatus Constantinopoli, et postea praefectus aulae iuniorum Principum. Comes Egmondanus fuit eius pocillator. Omnes fere Galli habuerunt hospitium in arce, et si qui voluerunt laxius habitare, paratum erat eis palatium Archiducis Caroli. Ego omnia fausta et felicia precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae. Viennae, XXIX Junii MDLXXIV.
XVII.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Imperator in sua propositione petiit ab Ordinibus Bohemiae, vt per quinque annos quolibet anno conferrent ducenta millia vallensium ad stipendia militum, qui sunt in praesidiis Hungaricis, et quinquaginta millia
page 304, image: s189ad reparandas veteres et exstruendas nouas munitiones. Petiit praeterea, vt per decennium conferrent anno quolibet ducenta et quinquaginta millia ad persoluenda debita relicta ab Imperatore Ferdinando. Item, vt per quinquennium numerenturei quattuor grossi ex quolibet vase cereuisiae, et Imperatrici grossus vnus. Postremo petiit, vt inirent rationem restituendi scholas collapsas, et redigendi argentifodinas Kutbergenses in meliorem statum, ac vt essent instructi armis et equis, quo illis vteretur aduersis temporibus. Bohemi responderunt, se mirari ipsum talia petere ab eis, cum in postremo conuentu non solum promiserit, sed etiam scripto reliquerit testatum, in proximo conuentu deliberationem fore de grauaminibus quae regnum hucusque affligerent: ac propterea se existimare, eiusmodi consilia non proficisci ab eius Maiestate, sed excogitari ab hominibus peregrinis, qui de regni salute parum solliciti sint. se autem petere, vt sit memor promissorum, nec aegre ferat si de iis, quae ad statum patriae eiusque commoda pertinere existiment, ipsum liberius admoneant. Respondit Imperator, se esse promissorum memorem, et velle praestare quidquid promiserit. sed contra se ab iis petere, vt sint memores eorum quae proposuerit; nec offendi libertate illorum, sibique gratum esse quod nihil apud ipsum dissimulent, iuxta vetus dictum, ex bona confessione oriri bonam absolutionem. Quantum audio, conuenire coeperunt heri Ordines regni, vt de grauaminibus deliberent quae Imperatori sunt proponenda. Agitabitur quoque caussa religionis, in qua re sperant fore parum difficultatis, si inter se essent concordes omnes qui a Pontifice recesserunt. Sunt autem diuisi in duas praecipuas sectas: hoc est, in eos qui Augustanam confessionem amplectuntur, et fratres VValdenses, quos alii Picardos nominant. nam eos quos Calixtinos adpellant, ego pro veris Pontificiis habeo. Haec dissidia inter ipsos sunt valde grata Pontificiis, qui ea quantum in se est fouent, quod sic minus aduersum se dissentientes ac diuisi valeant. Tanta iam est confidentia in Geusiis, vt cogitent de schola publica instituenda in vrbe Leidensi apud Hollandos, quam Hispani ante non multos menses obsidione grauiter concussere. Eam ob rem nuper venit Heidelbergam Philippus Marnixius Aldegondus, qui diu captiuus desedit apud Hispanos, vtministros verbi et bonarum artium professores conquireret. Properant quantum possunt in schola condenda solenniter, vt sic eius conseruatio inseratur conditionibus pacis, qua de iam agitur. Audio pariter ipsos misisse nobilem virum ad Galliae regem, qua in re hactenus ignoro. Hodie sub quintam vespertinam legatus Turcicus ingressus est
page 306, image: s190hanc vrbem satis magna pompa: nam Imperator ipsi miserat obuiam aulae Mareschallum cum aulico satellitio, quibus adiunxerunt se plures ex nobilitate Germanica, Bohemica, Hungarica, Italica. Quantum licet iudicare ex adspectu, legatus est sexagenarius, estque in eo satis magna dignitas formae. Orta est ante tres dies rixa post pocula inter eius ministros, in qua vnus fuit interfectus. auctorem caedis comprehensum iussit vinculis constringi in rheda, et cum postridie esset iter ingressus, capite truncari, et cadauer in proximam fossam abjici curauit. Illustrissime princeps, adolescens, [note: Philippus Sidneius.] cui has litteras dedi ad Vestram Celsitudinem, natus est illustri loco in Anglia. mater eius est soror Comitis Roberti Lecestriae, cuius est praecipua in aula Anglicana auctoritas. Imperator his diebus eum ad se accersiuit et valde clementer accepit. Cum scirem eum istuc proficisci, vt Saxonicas terras perlustret, cupidumque esse Vestrae Celsitudini obsequia deferendi, si quando permitteret occasio, has ei litteras ideo dedi. Est in eo excellens ingenium, et major peritia rerum quam prope eius aetas ferat. Hic quoque legatus versatur e Sabaudia, qui intra sex dies commigrabit Dresdam. Ego Vestrae Celsitudini omnia fausta et felicia precor totique illustrissimae vestrae familiae. Pragae, Cal Martiis MDLXXV.
XVIII.
ILlustrissime Princeps ac Domine elementissime: Regina Angliae ante aliquot menses misit ad Imperatorem legatum adolescentem summo loco inter suos natum, et ea animi indole vt de nullius hominis virtute maiorem spem vnquam conceperim. Ante quattuor annos profecturus in Italiam Viennae ex paucorum dierum consuetudine me complexus est eo amore, vt ex Italia reuerteretur aliquandiu mecum ibidem commoraturus. Viximus itaque vna per aliquot menses, viditque eum aliquando penes me Dominus Damianus a Sebottendorf. Discedens ex aula Caesarea venit Heidelbergam, vt mandata a Regina apud Electorem exsequatur. Inde misit e ministris quendam huc et petiit vt irem ad se, quod pro mea erga ipsum obseruantia denegare vix potui. Hinc profectus est ad illustrissimum Ducem Joannem Casimirum, qui nullum genus humanitatis erga ipsum praetermisit. Mox discedens venit Coloniam, indeque Antuerpiam, vbi reperit litteras Reginae, quibus iubebatur ire ad Principem Orangium; quam ob caussam non audiui, nullas enim litteras ab eo tempore ad me dedit. Comitatus eum sum vsque Coloniam, sperans me illic compertiora de rebus Belgicis habiturum quam hic, vbi extra mercatum est mera solitudo. Coloniae et in tota
page 308, image: s191illa vicinia multa turbat Episcopus: plurimum enim auxit vectigalia Bonnae et Andernaci, cum maximo damno eorum qui Rheno suas merces vehunt. Colonienses nuper coniecerunt in carcerem exactores noui vectigalis sali impositi, qui in ipsorum vrbem venerant: ob quam rem civitati valde est infensus. Vult obtrudere Bauarum Capitulo; sed ea in re plures habet canonicos minus obsequentes quam cuperet. Cum autem impedimentum hoc sit ab iis potissimum, qui puriori sunt religioni addicti, Bauarus dira minatur Lutheranis vbi ad episcopatum peruenerit. Habet commendationes a Pontifice Romano ipsoque Imperatore ad Capitulum, Pontificisque legatus Comes de Porcia in id totus incumbit, vt Bauarus promoueatur Vereor autem ne consequatur pingue hoc sacerdotium, et aliquando Monasteriense; cum habeat Ducem Juliacensem sibi plane addictum. Quod si futurum est, certe vicinis omnibus erit formidandus, cum praesertim iam possideat episcopatum Hildesiensem, et inter amicos numeret Joannem ab Austria et Ericum Brunsuicensem. Quod si Albertus Archidux Austriae et Andreas filius Ferdinandi, qui recens cooptati sunt in collegium Cardinalium, adipiscantur alios principatus et episcopatus potentiores, vt verisimile est, multum ex ea re virium accedet parti Pontificiae in Germania Elector Palatinus nullam hactenus fecit ad Rhenum mutationem religionis, praeterquam Heidelbergae, vbi exauctorauit senatum ecclesiasticum, et iis qui sunt suae religionis duo templa attribuit: aliis vero tertium reliquit, et Gallis suum. Academiam nondum attigit, quod puto factum esse penuria doctorum virorum, quos in aliorum loca sufficiat. Quoniam testamento paterno, cuius vterque frater est executor, cautum est, ne qua fiat mutatio in religione, Dux Casimirus monuit aliquoties fratrem, et quidem litteris satis vehementibus, vt testamentum paternum ea in re obseruaret. Elector vero respondit, patrem non potuisse ea in re sibi praescribere. Pax inferioris Germaniae nondum est ita constituta, vt ipsi fidendum esse videatur. Quoniam Joannes ab Austria et Status illarum regionum animaduertunt Hollandos ac Zelandos non obsecuturos decretis Statuum generalium, si ipsis adimatur ea libertas in religione qua iam fruuntur, conantur cum ipsis de religione transigere antequam conuocentur Status generales. Ob eam rem nuper miserunt ad Orangium, Hollandos, et Zelandos Ducem Arescotum, Comitem de Lallane et aliquot Abbates: quos audio post longam disputationem petiisse tandem, vt in quolibet oppido Hollandiae Zelandiaeue concedatur vnum saltem templum Pontificiis, quousque
page 310, image: s192de iis rebus in conuentu Ordinum generali sit aliquid decretum: ad quae audio respondisse Orangium, se ea de re cum suis deliberaturum, et post quindecim dies sententiam illorum ipsis significaturum. Omnes qui veniunt ex Hollandia et Zelandia dicunt, populum illis in locis ita esse affectum, vt nunquam passurus sit religionis libertatem sibi adimi. Groningenses funditus diruerunt arcem in sua vrbe ab Albano exstructam. Idem coeperunt facere Traiectenses, sed moniti a Statibus generalibus cessarunt; in ea tamen collocarunt praesidium e ciuibus, inde similiter atque ex vrbe pulso omni externo milite. Antuerpienses, Gandauenses et Valentianenses enixe petierunt, vt arces apud ipsos diruerentur, quod vix impetrabunt. Dicunt, Anglos constituisse suas negotiationes Antuerpia Brugas transferre, nisi arx ibi solo aequetur, et iam inuicem ea de re conuentum esse. Audimus Hispanos dimissos ex Belgio dudum peruenisse in Comitatum Burgundiae, quare credo eos iam non procul abesse ab finibus Italiae. Quidam qui adfuit, cum ipsis discessuris numerarentur stipendia, dixit mihi, non fuisse plures viros militares quam quater mille pedites, mille quadringentos equites, et nihilominus fuisse ea in turba, quam secum trahebant, ad decem millia equorum et triginta millia hominum: secum enim abduxerunt innumeram vim mulierum, puerorum, baiulorum et iumentorum, quibus Belgarum spolia deuehunt. Ego Vestrae Celsitudini omnia fausta et felicia precor totique illustrissimae vestrae familiae. Francofurti, VIII Junii MDLXXVII.
XIX.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Superiore mense correptus sum eo morbo quo ante sex annos laboraui totos septem menses, cuius adhuc vestigia in facie circumfero; sed memor, me tunc medicorum inscitia coniectum fuisse in maximum vitae periculum, eos iam in consilium adhibere nolui. Inde accidisse reor, vt citius coeperim conualescere, quamuis nondum sim pristinae valetudini plane restitutus, nec potuerim ante hunc diem scribere, defluentibus in oculos catarrhis quandocunque caput inclinabam. Quare peto a Vestra Celsitudine, vt mihi ignoscat, quod meam scribendi consuetudinem aliquandiu intermiserim. Quoniam non dubito quin consiliarii, quos hic habuit Vestra Celsitudo, ad eam diligenter perscripserint ea quae occurrerunt, de iis tantum scribam quae ab ipsorum discessu audiuimus. Ex Gallia nihil aliud audimus, quam pacem ibi esse factam, et Guisium habere in Campania copias aliquas, quas dicunt
page 312, image: s193Joanni Austriaco militaturas. Non sunt autem tantae illae copiae, vt ipsum liberare possint ex iis difficultatibus cum quibus iam conflictatur. Quidam scribunt, earum copiarum ductores fore Carolum Mansfeldensem, Casparum Schonbergium, et Bethsteinium Lotharingum. Mondragonem vero et Julianum Romerum, Hispanos duces magni nominis, conscripturos etiam militem Gallicum. Videtur Joannes Austriacus voluisse terrere aduersarios fama istorum apparatuum, et potius ostentare bellum quam gerere, cum nondum ad eum venerit miles Hispanicus, Italicus, et Gallicus, qui dicebatur dudum venturus; et patiatur vrbes, quae eius auctoritatem adhuc sequebantur, in suo pene conspectu oppugnari a Statibus Belgicis, nec eis suppetias ferat. Nunc enim oppugnantur Namurcum et Ruremunda, vbi est Bouilleriu: quod fit cum magno Hispanorum dedecore, qui passi sunt antea plures vrbes ab aduersariis sibi eripi, et praesertim eas in quibus erant praesidia Germanica. Credo eos exspectasse euentum proditionis institutae ab iis qui coniecti sunt in vincula Gandaui. Forte etiam sperarunt fore caussam magnae alicuius mutationis aduentum Archiducis Matthiae. Sed euentus eorum exspectationi nusquam respondit. Nam proditio instituta ab aliis iam est ita patefacta, vt praetor Gandauensis, qui Mocron nominabatur, et fuit ex coniuratorum numero, sit affectus capitali supplicio: et quia Matthias Archidux vocatus est ab ea factione, videtur apud alios venisse in aliquam suspicionem. Videntur sane graui reprehensione digni ii, qui Principi adolescenti tanta familia nato persuaserunt, vt pateretur istos in eiusmodi rebus suo nomine abuti. Vidi scriptum typis editum Gandaui lingua Flandrica, in quo continetur, Arescotum et socios voluisse clam inducere Gandauum valida militum praesidia, et ita committere Flandros cum Brabantis, existimantes, occupata ea vrbe se facile persuasuros reliquis Flandris, vt suas partes sequerentur. Constituerant autem Archiducem Matthiam collocare Ruremundae, quae est vrbs munitissima inter Gandauum et Antuerpiam, et eius nomine abuti ad ea perficienda quae instituerant. Circumferuntur conditiones ipsi Matthiae oblatae, quas si acceptaret, non esset futura magna eius auctoritas in gubernatione: quamuis ego dubitem an nomine omnium Statuum sint ei oblatae. Audio eum dicere, se ideo venisse vt Statibus inseruiat in quacunque re poterit, et modo ipsis prodesse possit, se parum curaturum quid de ea re iudicaturus sit Joannes Austriacus. Jam delitescit Lierae, quod est oppidum non magnum, quod abest ab Antuerpia tribus milliaribus, et totidem a Mechlinia. Videtur sane
page 314, image: s194ipsi parum honorificum tamdiu ibi haerere. Quidam ex iis, qui ex inferiore Germania veniunt, suspicantur esse aliquos, qui eum obseruent, ita vt non sit plane sui iuris, etiamsi nullae appareant custodiae ipsi positae; quod non existimo esse verum. Scripsit humanissime ad Orangium, cui omnem beneuolentiam obtulit. Orangius autem misit ad eum fratrem suum Comitem Joannem, per quem ipsi sua officia et obsequia detulit. Arescoti et sociorum persidia magnam auctoritatem Orangio conciliauit: coepit enim vbique populus dubitare de omnium procerum fide, praeterquam de ipsius, eo quod nemo dubitet eum exercere capitales inimicitias cum Hispanis; et sane conuitia quae Joannes Austriacus et alii Hispani in eum coniecerunt, sunt etiam in caussa vt ei maior fides adhibeatur. Jam Flandri et Brabanti palam dicunt, se nullum alium gubernatorem quam ipsum habere velle. Cum itaque erga ipsum sint ita affectae illae duae potentissimae prouinciae, et dudum habeat sibi addictos Geldros et Frisios, non puto Hannonios et Atrebatenses ab istorum consensu se seiuncturos. Quare si Hispani prouincias istas bello petierint, illae haud dubie volent ipsius Orangii consiliis praecipue bellum administrari. Alenconius Regis Galliae frater iam redit ad veteres illas artes quibus Hugenotis imposuit. Fuit diu in Picardia, vt ex loco propinquo ageret cum Orangio, cui significauit, se nihil non facturum in gratiam Statuum Belgicorum, si se eius fidei committere voluerint, sicut ante annum facere voluisse videntur: se enim perfecturum, ne ex Gallia quidquam auxilii mittatur Joanni Austriaco. Plura promittit, et addit, se vt Hugenotos in postremo hoc bello oppugnaret persuasum fuisse a matre et a viris bonis quos apud se habuit: qui eo argumento ipsum praecipue mouerant, quod dicerent, Ordines regni constituisse adimere ipsi ius successionis in regno, si se a Rege fratre seiungeret. Audio, ipsi responsum esse, posse de iis rebus cum ipso longe commodius agi, vbi constiterit, ipsum colere sinceram amicitiam cum Rege Nauarrae et cum Principe Condaeo, et sua consilia cum eis coniungere. Aiunt, Status Belgicos misisse legatos ad Regem Galliae; sed de quibus rebus sint cum eo acturi, non audiui. Antea ab ipsis missus fuit in Angliam Hauraeus frater Arescoti, petitum a Rege auxilia: quorum ipsis dudum spem fecit, si a Joanne Austriaco oppugnarentur. petiit autem, ne militem mitteret, sed pecuniam, quam putant ipsum voluisse interuertere, si ei tradita fuisset, et conuertere in vsus illius factionis cuius erat caput Arescotus eius frater. Veniens in Angliam non indicauit Reginae, accersitum esse Matthiam Archiducem,
page 316, image: s195cum tamen esset ex eorum numero, qui eum accersiuerant: quae res Reginam male habuit, a qua postea interrogatus, an sciuisset eum venturum, coactus est fateri, se sciuisse. Regis Galliae mandato detentae sunt Burdigalae quinquaginta aut sexaginta naues Anglicae, quae eo nauigauerant vt vina coemerent. Quam ob caussam Rex id mandauerit non audiui. Vbi id resciuit Regina Angliae, curauit etiam detineri duas et viginti naues Gallicas, quae ignarae eorum quae cum Anglis acta erant Burdigalae, agitatae tempestatibus in quendam Angliae portum se receperant. Aiunt, merces quae erant in nauibus Gallicis esse longe maioris pretii, quam eae quae erant in Anglicis, etiamsi essent plures. Haec sunt quaedam praeludia belli, quod multi putant oriturum inter illas duas gentes. Scripsit ad me nuper ex Anglia vir fide dignus quiddam quod videtur non indignum esse cognitu. Forbisserus natione Anglus, homo rei nauticae peritissimus, iam per aliquot annos pro cul ad Septentrionem nauigauit, sperans se posse reperire fretum, per quod nauigari possit in mare quod Hispani nominant del Sur, et inde ad Moluccas insulas, in quibus proueniunt aromata, et in Indiam Orientalem: nam existimant nouum orbem repertum ab Hispanis esse Insulam quae ad orientem et meridiem separetur a continente freto Magellanico, et ad Occidentem et Septentrionem eo freto quod ipse inuestigat. Cum autem amnem obambularet in quadam insula plane inculta ad quam aquandi gratia appulerat, quidam ex eius comitibus conspicatus glebam rutilantem, collegit eam ac ipsi ostendit: a quo cum contemni videret, retinuit tamen eam apud se et secum in Angliam vexit, vbi cum eam aurifabro ostendisset, is eam conflauit, ac reperit esse aurum fere purum. Ea res est tandem ad Reginam delata, quae superiore vere iussit Forbisserum cum tribus nauibus nauigare in eam insulam, vnde gleba illa aduecta erat. adiuncti sunt autem ei aliquot viri rei metallicae periti, qui eius loci naturam explorarent. Nauigauit ille, et iam in Angliam reuersus est incolumis, et secum aduexit ad centum vasa plena illa materia metallica, quae nondum ex nauibus exportata erat cum huc scriptae sunt litterae. Referunt metallici qui cum eo fuerunt, non solum insulam illam, ex qua aduecta erat prior illa gleba, abundare ea materia, sed et quattuor alias insulas vicinas non multum ei cedere. Si haec sunt vera, erunt haud dubio plurimis exitio: nam omnes volent eo nauigare. Dani, qui iam marcescunt otio, habebunt pulchram occasionem ostentandi suam industriam, cum sint propinquiores illis locis quam Angli, et sibi aliquid iuris in illo septentrione vendicent.
page 318, image: s196Ego Vestrae Celsitudini et toti illuftrissimae vestrae familiae omnia fausta et felicia precor. Francofurti, XXVII Nouembr. MDLXXVII.
XX.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Post diuturnam disceptationem Statuum Belgicorum Matthias Archidux renunciatus est legatus Regis Hispaniae, seu gubernator generalis prouinciarum inferioris Germaniae quae parent Regi Hispaniae. Missus fuit a Statibus Antuerpiam Cancellarius Brabantiae, vt id Matthiae significaret, et ab eo peteret vt se statim Bruxellas conferret ad praestandum iusiurandum Regi ipsi et Statibus. Haec facta sunt Antuerpiae decima octaua die superioris mensis, quo die publice in ipsa vrbe excitati sunt ignes in signum laetitiae. Sunt qui dicant, Status habuisse assensum Regis Hispaniae, antequam eum renunciauerint gubernatorem; sed mihi videtur id non potuisse tam cito fieri, cum longissime inde absit aula Hispanica, nec soleant Hispani properare in deliberationibus de rebus grauioribus. Addunt, Joannem Austriacum iussum esse a Rege redire in Italiam, quod an sit verum breui intelligemus. Scribunt, conditionibus quibus designatus est gubernator Matthias, insertum esse, ne vllum habeat consiliarium natum extra illas prouincias, et qui non sit religionis Romanae. Quae si sunt vera, Orangii caussa inserta esse non est dubium, qui ea ratione a deliberationibus de republica excluditur. Ego fere non dubito quin Matthias accersitus sit in eas prouincias odio Orangii: nam male habet alios proceres, quod plus valeat gratia et auctoritate apud populum quam ipsi, et propterea voluerunt ei Matthiam opponere. Quam prudenter faciant, viderint ipsi; nam de ipsorum corio luditur. In eo videntur imprudenter facere, quod cum antea ageretur de libertate patriae communi consilio asserenda, iam immisceant huic rei religionis controuersiam: quod fit contra pacem Gandauensem. Haec haud dubie suggeruntur ipsis ab astutis hominibus, quo tollatur ille consensus in quo illorum salus consistit. Electio Matt hiae est parum grata primariis vrbibus; quod satis antea testati sunt Gandauenses, qui proceres, de quibus antea scripsi, ideo tradiderunt custodiae, quod ab ipsis esset accersitus, nec volunt eos dimittere, etiamsi Status id ipsis imperent. Quare petunt Status ab Orangio, vt se Gandauum conferat, et det operam vt liberentur captiui. quod an sit facturus nescio, cum videat id fore ingratum populo, quem non vult offendere. Pleraeque vrbes recensent non solum suos ciues, sed etiam habitatores, iubentque sibi arma
page 320, image: s197comparare eos, quorum aetas iis gestandis est conueniens, hoc est, qui maiores sint annis viginti et minores sexaginta. Nemo autem est ab eo onere immunis, praeter Ecclesiasticos, et eos qui magistratum gerunt. Antuerpiae conscriptae sunt octoginta cohortes, quarum quaelibet est ducentorum virorum. Joannes Austriacus habet exercitum duodecim millium hominum, conflatum ex Hispanis, Italis, Burgundis et VValonibus. dicuntur ad eum venturi Germani et Galli maiore numero. cum iis copiis progreditur versus Rhenum. Nuper occupauit arcem non procul ab Aquisgrano, et iam dicitur obsidere Limburgum, quod est inter Leodium et Aquisgranum: in quas vrbes miseri rustici fugiunt magno uumero, ex suis rebus secum vehentes quidquid possunt. Putatur Austriacus iter suum ita instituere, vt Ruremondam obsidione liberet. Habet militem exercitatum, et duces rei militaris peritos, quibus carent Status: qui si cum eis manus conseruerint, multi metuunt ne non sint futuri ipsis pares. Egerunt Status cum Comite Gunthero Schvvarzburgensi vt ipsis conscriberet bis mille et quingentos equites, et cum Barone a Tautenberg vt mille et quingentos, et cum Duce Casimiro vt tria millia, quod vt audio ipsis denegauit Dux Casimirus. quid alii fecerint nescio. Nuper ipsis subsidio venerunt quattuor millia Scotorum. Non deerunt ipsis auxilia ex Anglia, modo consentiant cum Orangio; quod si ab eo se seiunxerint, vix ipsis habebit fidem Regina. Rex Hispaniae nuper corrasit Lutetiae a mercatoribus ducenta millia coronatorum, quae missa sunt ad Joannem Austriacum Hac iam faciunt iter plurimi milites, qui Fronsbergio militarunt in inferiore Garmania. Iis qui eos accusant, quod ducem suum hostibus prodiderint, respondent, se noluisse discedere ex inferiore Germania antequam suae libertati restitueretur. Restitutus est quidem suae libertati, sed ea conditione vt militibus debita stipendia persoluat, quae ipsis debentur a plurimis annis, ita vt vix futurus sit soluendo. Ego hunc annum, cuius est hodie initium, faustum et felicem precor Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestvae familiae. Francofurti, prima die Januarii MDLXXIIX.
XXI.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Post liberatam obsidione Ruremundam Hispani occupauerunt Falkenburgum et quaedam alia loca non magni momenti, quae tamen praesidio militari muniuerunt. Visi sunt aliquamdiu insidiari Traiecto Mosae: sed cum viderent in oppido diligenter agi excubias, in eoque esse validum praesidium
page 322, image: s198militare, inde se versus Aquisgranum receperunt. Aquisgranensibus quidem magnum terrorem incutit talium hospitum aduentus in ipsorum fines; quos tamen non puto fore tam temerarios, vt aliquid aduersus ipsos tentent. Aiunt, eos omnia extrema denunciasse Limburgensibus nisi suum oppidum ipsis dedant; sed Limburgenses satis animose eis respondisse. Quoniam autem Hispani non sunt instructi maioribus tormentis, non erit ipsis facile oppidum illud expugnare, cum sint in eo duo signa militum. Fama est, Joannem Austriacum conscribere apud Heluetios triginta signa militum, nec potuisse Regis Galliae ministros impedire ne id fieret, quamuis clament id fieri contra pacta quae sunt inter Reges et ipsos Heluetios. Ego facile credo, Gallos palam simulare sibi id esse ingratum, sed clam Joannis Austriaci conatus adiuuare. Ego miror vnde habiturus sit Austriacus pecuniam ad alendum tantas copias, quantas videtur velle colligere. Orangius reuersus est Gandauo Antuerpiam: quo deduxetunt eum primarii ciues Gandauenses magno numero, qui maxima alacritate excepti sunt ab Antuerpiensibus, qui publica conuiuia celebrarunt, in quibus lautissime eos tractauerunt. Archidux Matthias tandem profectus est Antuerpia Bruxellas, vbi decima nona die superioris mensis publice declaratus est gubernator et praefectus generalis illarum regionum, et Orangius eius vicarius seu locum tenens, vt loquimur. Non tam male habebit Hispanos quod Matthias Archidux factus sit gubernator generalis, quam quod Orangius factus sit eius vicarius. ea enim res euertet eorum consilia de pace, quam sperabant se non iniquis conditionibus impetraturos opera quorundam ex Senatu Statuum, qui clam ipsorum partibus fauent. Quidam scribunt, Comitem Guntherum Schvvarzburgensem apud ipsos Status iam esse in magna auctoritate, et Matthiam Archiducem eius consilio plurimum vti. Rex Galliae in eo est occupatus vt Parisienses emungat pecunia. curauit omnes vrbis portas claudi praeter duas, quibus praesidium militare imposuit, quod non permittit ciues pro arbitrio vrbe egredi. Rex praetexit his rebus conspirationem aduersus Italos, quos Parisienses constituerant omnes interficere. Dux Guisius superioribus diebus vendidit fratri suo Duci de Maine trecentis et sexaginta millibus francorum comitatum de Nanteuil, qui non longius abest a Lutetia quam Naumburgum a Lipsia. Guisius in his bellis ciuilibus fuit admodum liberalis erga milites, apud quos cupiebat sibi auctoritatem comparare, et ea ratione ingens aes alienum contraxit: frater vero elegans iuuenis duxit in vxorem filiam Marchionis de Villars, qui
page 324, image: s199iam est Amiralius, vetulam iam et valde deformem. vt autem eam duceret, accepit magnam vim pecuniae a socero, qui est homo auarus et diues, et habet eam vnicam filiam, quae tamen antea nupserat alteri ex quo habet sex liberos. Omnes rident stultitiam illius senis, qui bonam partem suarum opumdonauit genero, vt illas nuptias suae filiae conficeret: cum tamen ex ea iam habeat plures nepotes. Credo Vestram Celsitudinem iam audiuisse, factam esse transactionem inter Electorem Palatinum et Joannem Casimirum eius fratrem, de controuersiis quae inter ipsos exortae fuerant: in qua re audio illustrissimam Principem Vestrae Celsitudinis filiam bonam operam nauasse. Ego Vestrae Celsitudini et illustrissimae vestrae familiae omnia fausta et felicia precor. Francofurti, Calendis Februarii MDLXXIIX.
XXII.
ILlustrissime Princeps ac Domine clementissime: Suscepturus iter in Galliam mense Maio, scripsi de ea re ad Vestram Celsitudinem. Ex Gallia scribere non potui, eo quod ob bellum ibi renouatum obsessa essent itinera, et qui praeerant vrbibus scrutarentur tabellarios, et eis litteras eriperent, et praecipue eas quae scribebantur in Germaniam: eo quod spargeretur fama, Principem Condaeum ibi militem conscribere, quem ad uersus Regem duceret. Plerique in Gallia dicunt, contra Regis ac matris eius voluntatem susceptum esse hoc bellum: ii vero qui puriorem religionem profitentur, dicunt se eorum iniuriis adactos esse ad corripiendum arma. Agitur de pace, cuius videtur se arbitrum constituere Regis frater; sed ipsius in ea re non videtur futura admodum magna auctoritas: quoniam regii suspicantur ipsum addictiorem esse Nauarreno, nec consiliorum eius de suscipiendo bello fuisse ignarum. Cum primum veni in Galliam, peritiores rerum quos Lutetiae sum allocutus, sperabant posse facile hoc bellum componi, quoniam Rex a bello plane abhorreret. Verum interea dum de pace agebatur, Nauarrenus occupauit Cadurcum, vrbem Aquitaniae amplam et loco valde opportuno sitam, quam non facile Regi restituent. Illius vrbis expugnatio actionem de pace difficiliorem reddidit quam antea esse putaretur. nam Rex vbi id rescinit, coepit militem diligentius conscribere, quem in Picardiam misit ad obsidendum oppidum Lantere ante aliquot menses a Condaeo occupatum: quam tamen obsidionem audio admodum lente procedere. Quidquid diceretur in Gallia, visus est mihi Regis frater serio pacem expetere. nam satis animaduertit, turbata Gallia se non posse Belgis ea auxilia praestare quae ab ipso requirent, si harum regionum imperium ipsi detulerint. Coactus sum huc ex Gallia redire
page 326, image: s200per Normanniam, quoniam vbique in Picardia vagabantur regii milites, qui itinera omnia reddebant infesta. Corripuit me in eo itinere febris acutissima, qua nondum liberatus eram cum huc appuli; sed iam Dei beneficio melius habeo. Multi me accusant ob susceptum illud iter in Galliam, qui ignorant ob quam caussam illud susceperim. Ego nequaquam eo missus fui a Statibus harum regionum, vt multi suspicantur, nec vlla mandata ab ipsis habui. Sum autem eo profectus vt et mea et quorundam aliorum priuata negotia conficerem; nec credo quod eos, qui mihi sua negotia caranda commiserant, facti sui poeniteat, cum quae mihi mandauerant ex eorum animi sententia confecerim. Adiunxi me legatis seu deputatis Ordinum Flandriae, qui ad fratrem Regis mittebantur, vt ea ratione tutior essem in itinere. Nec quisquam mirari debet, me metuisse pericula itineris, qui a tempore carnificinae Parisiensis in Gallia non fueram. Nec est quod tantopere metuant illam Flandrorum legationem ii qui me accusant, cum nullius fere sit momenti: nam nihil aliud habuerunt in mandatis legati illi, quam vt dicerent fratri Regis, in conuentu Ordinum Flandriae decretum esse, vt ipsi proponantur articuli seu conditiones ante septem aut octo annos conceptae in conuentu Statuum generalium, vt prouinciae super iis deliberarent; quos articulos ego ad Vestram Celsitudinem dudum misi. In ea tamen re Flandrorum legati referebant se ad ea quae in publico conuentu Statuum generalium decernenda erant, a quorum consensu Flandros se nequaquam sejungere velle significabant. quod erat plane nihil committere. nec etiam responsum aliquod acceperunt, sed remanserunt apud ipsum fratrem Regis, exspectantes aduentum eorum qui a Statibus generalibus ad ipsum mittentur. Jam autem parant se ad iter legati Statuum generalium, ituri ad fratrem Regis: nam superioribus diebus est decetum a Statibus generalibus, et etiam in conuentu omnium Ordinum huius vrbis, vt cum ipso agatur, cum iam nulla spes pacis ab Hispanis fiat, nec videantur hae prouinciae suis viribus hoc bellum diu sustinere posse. Non tam facile fuit ab huius vrbis ciuibus obtinere vt tale decretum facerent, quam a Statibus generalibus. nam ea res in ipsorum conuentu magna contentione est agitata, et ter re infecta solutus est ipsorum conuentus. Primarii enim huius vrbis ciues habent praecipuas suas negotiationes in Hispania, et propterea non est ipsis gratum harum regionum imperium ab Hispanis ad alios transferri. Audio Archiducem Matthiam, postquam resciuit decretum esse a Statibus generalibus vt cum fratre Regis Galliae agatur, iuisse in eorum senatum, et habuisse luculentam
page 328, image: s201orationem, qua ostendit non sua sponte sed accersitum huc venisse, vt eos quantum in se esset iuuaret, ipsosque esse sibi testes, quod se ab ipsorum consensu nunquam seiunxerit. iam autem se animaduertere, nec vtilem nec gratam fore hic posthac suam praesentiam: quare se petere ab eis, vt significent quid sibi agendum esse existiment. addidit, sub suum aduentum plures ex Nobilitate, ac etiam ex ciuibus harum regionum, sibi traditos esse, vt eos in sua familia haberet, et eorum opera vteretur; se autem fideli eorum opera vsum esse, et se dolere quod ipsis gratiam referre non possit. quare se petere a Statibus, vt eorum rationem habeant, et vt saltem non sit eis fraudi, quod ipsi inseruierint. Audio eiusmodi orationem plurimos commouisse; ad eam autem nondum responsum esse a Statibus existimo, nec forte tam cito respondebitur, quantum ego possum conjicere. Ego, illustrissime Princeps, peto a Vestra Celsitudine, vt pro innata sibi clementia permittat me paullo liberius detota hac re disserere. Nemo ignorat, has prouincias olim florentissimas hoc diuturno bello ciuili ita attritas esse, vt iam sint miserrimae. Nullum autem finem suarum miseriarum prospiciunt, et sunt in perpetuo metu ne opprimantur ab Hispanis, quos vident, quidquid simulent, nequaquam pacem expetere, nec si de ea agatur, in animo habere vllam religionis libertatem ipsis concedere. tanta autem facta est in his regionibus mutatio religionis, ut sine ipsarum exitio non possit papatus restitui. Saepe actum fuit cum Imperatore Maximiliano, felicis memoriae, vt se arbitrum pacis inter Regem Hispaniae et has prouincias constitueret; sed vt erat prudens et ingenio acutissimo, animaduertebat, Hispanos non ex animo pacem expetere, sed tantum id agere, vt eius praetextu harum regionum libertatem opprimerent. Quare cum nollet esse minister iniustitiae ipsorum, non passus est ipsos sua opera in ea re abuti, nec persuaderi potuit, vt tractationi pacis se immisceret. imo cum ante quinquennium Guntherus Comes Schvvarzburgensis ex ipsius aula huc venisset ac de pace agere coepisset, fuissetque sparsa fama, id ab ipso fieri mandato Imperatoris, Imperator huc scripsit, se nulla de ea re mandata ipsi dedisse. Nemo sanus iudicabit, Imperatorem Maximilianum non cupiuisse componi has turbas, et harum regionum imperium conseruari Hispaniae Regi, cum quo arctissimam amicitiam colebat, et cuitot erat necessitudinibus coniunctus: sed, vt dixi, noluit Hispanos sua opera abuti ad fallendum harum regionum incolas. Mortuo Maximiliano, filius eius Rudolphus passus est sibi persuaderi, vt hanc rem agendam susciperet. Primum huc misit commissarios Baronem Vineburgium et
page 330, image: s202alios, qui egerunt de pace inter Joannem Austriacum, qui recens ex Hispania aduenerat cum regiis mandatis, et Status harum regionum. Facta est tandem inter ipsos pax; sed in eam pacem se consensisse, vt Status falleret, nimis cito docuit Austriacus. Mortuo Joanne Austriaco Imperator hanc rem agendam maiore conatu suscepit, delectis ad eam rem et missis Coloniam aliquot Electoribus et aliis Imperii principibus, in quorum numero noluit esse Elector Moguntinus, satis animaduertens, vt est sagace ingenio, quid ageretur ab Hispanis. Quid autem factum est Coloniae? primum Principes delecti ab Imperatore non potuerunt aut noluerunt impetrare a Principe Parmensi, vt interea dum agitur de pace, a Traiectensis vrbis obsidione discederet. Praeterea ex decem legatis, seu deputatis, quos Coloniam miserant Status, quinque persuasi sunt vt eorum a quibus erant missi consilia Hispanis proderent, et tandem ad ipsos defecerunt. Idem actum est cum Atrebatensibus et Hannoniis, vt a foedere Statuum deficerent et se Hispanis adiungerent: quod est ipsis ita persuasum, vt ab eo tempore Status non habuerint acerbiores hostes Sed hoc maxime reprehendendum videtur, quod expugnata Traiectensi vrbe, cum essent consternati ii qui partes Statuum sequebantur, vrbesque aliquot ab ipsis Statibus ad Hispanos defecissent: commissarii Imperatoris tunc proposuerint conditiones pacis, quas vidit Vestra Celsitudo: quae profecto coniecissent Status in plurimas difficultates, nisi miles Hispanicus ob non soluta stipendia excitato tumultu tunc aduersus hostem progredi recusasset. Nam Pontificii, qui tunc erant hic longe potentiores quam iam fint, cum viderent illis conditionibus sibi bene caueri, eas acceptandas esse censebant. Quod vero dicunt commissarii Imperatoris, se non potuisse maiorem libertatem religionis concedere Belgis, ne ipsorum subditi eandem libertatem ab ipsis peterent, non satis eos excusat. Cum enim scirent, inter controuersias quas componendas suscipiebant praecipuam esse de religione: quare hanc prouinciam in se receperunt, si existimarunt se nihil in ea parte praestare posse. Status tot iniuriis affecti et sibi conscii se suis viribus imminentem sibi perniciem auertere non posse, decreuerunt Principis alicuius auxilium implorare aduersus vim Hispanorum: cumque nullus alius occurreret, a quo se id impetrare posse confiderent, praeter fratrem Regis Galliae, qui suam operam et sua auxilia saepius ipsis detulerat, ad ipsum sibi confugiendum esse existimauerunt. Qui scribunt ex Germania, iudicant hanc mutationem, si sequatur, fore Imperio admodum damnosam; nec distinguunt inter ea quae Imperio,
page 332, image: s203et quae domui Austriacae sunt vtilia vel inutilia. Ego sane negare non possum, si contingat fieri eiusmodi mutationem, id fore damnosum domui Austriacae, ad quam iure haereditario hae prouinciae pertinent; sed an id sit futurum damnosum Imperio, est alia quaestio. Nam si harum regionum imperium in fratrem Regis Galliae transferetur, vt obtineat eas iisdem conditionibus quibus ante hos tumultus ab Hispanis possidebantur, hoc est, vt eas tanquam feuda Imperii obtineat, non erit forte vtile Germaniae augeri Gallorum opes, qui sunt ingenio inquieto, et forte esset vtilius deligi a Statibus Principem ex familia minus potente quam sit Gallia. verum nullus alius occurrit praeter hunc, a quo Status auxilii aliquid sperare possint. Possum adjicere, Gallorum vires esse ita attritas diuturnis istis bellis ciuilibus, vt iam sint exiguae: imo quandocunque hae prouinciae habuerunt Principes ex familia Gallica, ii semper fuerunt infensissimi hostes Regum Galliae suorum agnatorum. Dicam liberius quod sentio. Plus periculi, meo iudicio, libertati Germaniae imminet a familia Austriaca quam a Gallica, cum sit longe potentior, et habeat suas factiones et necessitudines plurimas in ipsa Germania. Si Rex Hispaniae occupauerit Lusitaniam, quam tantis viribus aggressus est, vt videatur fore difficile Lusitanis se aduersus ipsum defendere, ad eius potentiam plurimum accedet quod si postea has regiones sub imperium suum redegerit, erit in ipsius potestate vicinis prouinciis Germaniae leges pro arbitrio dare, et quan docunque habuerint Imperatorem et fratres eius secum sentientes, plurimum ab ipsis periculi Germaniae libertati imminebit. Si quis dicat, Regem hunc Hispaniae et reliquos Principes familiae Austriacae nequaquam esse ambitiosos, et propterea non esse quod Germani sibi ab ipsis metuant: respondeo, prudentes viros non solum spectare praesentia, sed suae et suorum securitati, quantum in se est, in futurum prospicere, et dare operam, ne vicini ipsis aut suorum successoribus nocere possint, etiamsi velint. nam qui iam sunt amici possunt fieri inimici, et quietis ac pacis amantibus principibus saepenumero succedunt feroces et ambitiosi; imo qui non videntur ambitiosi, interdum aliena iniuste invadunt, quando se offert ipsis eius rei commoda occasio; quod videmus iam Regem Hispaniae facere in Lusitania, quae ad ipsum iure pertinere non videtur. Bello Smalcaldico pene redacta fuit in seruitutem Germania a Carolo Imperatore, vel potius iam erat redacta, nisi felicissimae memoriae Dux Mauritius, Vestrae Celsitudinis frater, Vestra Celsitudo, et aliquot alii Principes, afflictissimae patriae, opem imploranti, subvenissent.
page 334, image: s204Quanto autem cum periculo expeditionem illam aduersus Carolum Imperatorem susceperitis, nemo ignorat cui nota fuerit eius potentia, peritia rei militaris, auctoritas, prudentia, et perpetua fere felicitas. Et sane si consilium illud vobis infeliciter successisset, non solum de vestris illustrissimis familiis, sed de totius Germaniae libertate etiam actum fuisset. Sed Deus adfuit vobis pro iustitia, piet te, seu vera religione, et patriae libertate certantibus; et eum successum aduersus potentissimum hostem pugnantibus vobis tunc dedit, vt merito vos suae libertatis vindices et assertores Germania dicere possit, nec a multis annorum centuriis quisquam in eam tantum beneficium contulit quantum vos tunc contulistis. Generosum et magna laude dignum fuit tunc, se pro asserenda patriae libertate in periculum conjicere; sed consultius est dare operam, ne saepius eiusmodi pericula subire cogamini, et propterea objicienda sunt mature repagula ambitioni eorum Principum, a quibus vobis aliquid periculi creari posse prospicitis. Rex Hispaniae inuasit Lusitaniam cum viginti armatorum millibus, et quaedam oppida ibi corripuit Classis eius soluit Gadibus XXV die superioris mensis, vt referunt nautae. qui inde aduenerunt ajunt esse potentissimam, et voluisse eius duces eam in aliquot partes diuidere, vt eodem tempore varia Lusitaniae loca inuaderent, quo possent ea ratione maiorem terrorem Lusitanis incutere. Lusitani videntur constituisse tueri suam libertatem aduersus Hispanos; sed vereor, ne desint ipsis vires, et ne non sint diu concordes, cum non habeant caput. Praefecerunt suo equitatui Afrum Mahometanum, qui olim militauit Regi, quem Rex Sebastianus in regnum Fessanum restituere cupit. Multum armorum, pulueris tormentarii, et aliarum rerum ad bellum necessariarum hinc vehitur in Lusitaniam. Praeter classem, quam scripsi soluisse superiore mense Gadibus, Rex Hispaniae aliam instruit in Cantabris, quae dicitur futura sexaginta nauium. Ab ea sibi metuit Regina Angliae, et propterea mittit in Hiberniam maiores copias, quam miserat Rex, ex quo coeptum est ibi tumultuari. Agitur adhuc de coniugio inter fratrem Regis Galliae et Angliae, et crebro mittuntur vtrinque legati, qui asseuerant eam rem habituram successum; sed pauci reperiuntur qui ipsis credant. In his regionibus bellum segniter administratur. Heri sub auroram aliquot equites inimici excurrerunt vsque ad portas huius vrbis, et ex eo genere molarum, quae vento aguntur, tres exusserunt. Aiunt malecontentos superioribus diebus accepisse duorum mensium stipendium. Non procul absunt a Cameraco, quo frater Regis Galliae dicitur recens misisse noua
page 336, image: s205militum subsidia. Quid in Frisia agatur, Vestra Celsitudo potest aliunde citius intelligere. Hodie quidam mihi dixerunt, Comitern Schvvarzburgium, qui antea inseruiit Imperatori, conductum esse a Rege Hispaniae, et praefuturum copiis, quae mittuntur subsidio iis qui ipsi militant in Frisia. Credo eo mittendos Germanos veteranos, qui sunt in ducatu Lucelburgensi, quibus mater Principis Parmensis obtulit trium mensium stipendium; sed ipsi flagitant octo mensium, et tumultuantur. Ego Vestrae Celsitudini et toti illustrissimae vestrae familiae omnia fausta et felicia precor. Antuerpiae, vltima die mensis Julii MDLXXX.