10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: s001

HVBERTI LANGVETI, VIRI CLARISSIMI EPISTOLAE POLITICAE ET HISTORICAE. Scriptae quondam Ad Illustrem, et Generosum Dominum PHILIPPVM SYDNAEVM, Equitem Anglum, Illustrissimi Pro-Regis Hyberniae filium, Vlissingensem Gubernatorem fortissimum. In quibus variae rerum suo aevo in Germania, Italia, Gallia Belgio, Vngaria, Polonia, aliisque Orbis Christiani Provinciis Pace, Belloque gestarum, narrationes, consilia, et euentus describuntur. Omnibus Politicarum rerum, et historiarum studiosis, Consiliariis etiam Principum, et ad Reip. clauum sedentibus, maxime vtiles, ac necessariae. Nunc vero primum publicis typis divulgatae. FRANCOFVRTI, In Officina GVLIELMI FITZERI, Librarii Angli. ANNO M. DC. XXXIII.



image: s002

[gap: blank space]

GENEROSO ET STRENVISSIMO Domino STEPHANO DE LESIEVR, Equiti Regio, S. Regiae Maiestatis Britannorum Consiliario intimo, et Camerario, Dn. et Moecenati suo gratiosissimo.

VIxit superiori seculo apud Germanos Vir Clarissimus, et toti pene Orbi Christiano notißimus, HVBERTVS LANGVETVS, qui in contrahendis, et colendis amicitiis


image: s003

felicissimus, inter alios Generosum et Illustrem Dn. PHI. LIPPVM SYDNAEVM, Equ. Anglum, miro amore complexus est, et variis ac fidelissimis admonitionibus per Epistolas instituere, et ad morum, liberaliorisque doctrinae cultum prouehere est conatus. Aspersit autem hisce Epistolis, rerum tum temporis, publicarum, variorum euentuum, et consiliorum farraginem, adeo elegantem, et accuratam, vt non ad amicum scriptae Epistolae, sed Commentarii rerum vbiuis terrarum, inter maximos Europae Principes gestarum, videri iure merito possint. Habes in hisce non tantum motuum in Belgio excitatorum causas, et progressus, sed et componendorum rationes, et consilia. Taceo quae de Poloniae et Galliae statu afferat, vbi grauissimae de Religione exortae contentiones, quomodo consopiri queant, fidelissime indicat. Eminent vero inter hosce Politicae et Historicae narrationes crebcrrimas, tanquam pretiosagemma, Institutiones exactissimae, qua virum Generosum, et cui aliquando Reipubl. clauus concredendus est, instruit, et adornat, in tantum, vt non Epistolarum thesaurus, sed myrothecion


image: s004

potius Politicae doctrinae, et Institutionis censendum sit.

Cum autem superiori tempore, Generose Domine, hasce praeclarissimas Epistolas meae fidei commisisses, vt eas publico donarem, fretus, haud iniuria, spe optima, fore, vt aliis etiam, hominibus praesertim Generosis, et ad Reipubl. clauum aliquando admouendis, vsui futurae forent, haud grauatus T. Illustr. D. voluntati locum reliqui, et sumptibus meis typis exscribicuraui. Ne tamen absque Patrono in publicum exirent, volui, vt sub inclyti T. Generos. Nomine lucem adspicerent, vtpote a quo ad me profectae, ad Temutuae operaredirent. Ad nullum enim, aequiori iure quam earum magnificentissimum Patronum, cuius ope, et opera hic pretiosissimus thesaurus prodiit, redire potuit. Has, igitur, Epistolas Politicas, vt eadem vultus hilaritate a me, Illustriss. T. Generosit. quo et illum ad quem scriptae fuerant, complexus es, suscipias, etiam atque etiam peto, meque, quod facere solebas, fauentiae quoque Tuae porro quoque commendatum vt habeas, obnixerogo. Deus ter Optim Max. Illustriss. T. Dom Regno, Patriae, mihique, diu multumque


image: s005

saluum, et incolumem conseruet. Dab. Francofurti ad Moenum, Cal. Sept. Anni 1632.

Generosit. T.

Humilimus cliens

Guilielmus Fitzerus, Anglus.

DE HVBERTO LANGVETO Testimonia.

HVBERTI LANGVETI HEDVI ANTVERPIAE SEPVLTI, EPITAPHIVM.

DEO. PATRI. ET. DOMINO. IESV. CHRISTO. SACR.

HVBERTO. LANGVETO. VIRO. NOBILI. AC. DISERTO NATO. VITELLI. HEDVOR. OPPIDO. EGREGIAM. LAVDEM. IN. OMNI. DOCTRINAE. GENERE. IVRISQ. CIVILIS. SCIENTIA. PROPTER. EXCELLENS. INGENIVM. PROMPTAM. MEMORIAM. ET. PERACRE. IVDICIVM. CONSECVTO. PRVDENTIA.


image: s006

VERO. QVAM. EX. DILIGENTI. HISTORIARVM. PERSCRVTATIONE. ET. PLVRIMORVM. CELEBRIVM. HOMINVM. SEDVLO. QVAESITIS. VNDECVMQ. AMICITIIS. AC. VARIIS. AD. QVASLIBET. EVROPAE. NATIONES. GENTES. VRBES. ET. PRINCIPES. MISSVS. ETIAM. AD. PRAECIPVOS. NONNVLLOS, PEREGRINATIONIBVS. ATQVE. LONGO. RERVM. ET. ANNORVM. VSV. NATVRAE. QVADAM. VI. NON. MEDIOCREM. EST. ADEPTVS. VALDE. PRAESTANTI. VIRO. CONDICIONE. CAELIBI. MORVM. ELEGANTIA. COMITATE. GRAVITATEQVE. PERINSIGNI. FIDE. PORRO. ANIMIQVE. MAGNITVDINE. SAPIENTIA. ET. PIETATE. QVI. EAS. VIRTVTES. NON. SOLVM. VITA. VERVM. ETIAM. QVOD. CAPVT. EST. MORIENS. INTESTATVS IPSE. FVSIS. AD. DEVM. TOTO. MORBI. QVO. DECVBVIT. TEMPORE. GEMITIBVS. ET. ARDENTISSIMIS. IN. EXTREMVM. VSQ. VITAE. SPIRITVM. PRECIBVS. HABITIS. INSVPER. AD. FAMILIARES. VLTRO. CITRO QVE. DE. DIVINIS. HVMANIS. PVBLICIS. PRIVATISQ. REB. ET. DE. NOSTRI. SECVLI. PERFIDIA. VARIIS. SERMONIBVS. EXPRESSIT. OB. QVAE. SCILICET. VNIVERSVS. CIVITATIS. ADVATICORVM. SENATVS. MORTVO. FVNEBRES. HONORES. LEGITIME. DECREVIT. REQ. IPSA. EXHIBVIT. LONGE. CLARISSIMO. AMICI. SVPERSTITES. MEMORIAE. CAVSA. BENE. MERENTI. VIXIT. ANNIS. LXIII. OBIIT. KALEND. OCTOBR. M. DC. LXXXI.



image: s007

MAGNIFICVS. CLARO. TITVLVS. POST. FVNERA. CIVI. DICERE. CONSILIIS. TV. MIHI. PRIMVS. ERAS. GLORIA. SED. MAIOR. MINOR. VT. PRVDENTIA. FATO. EST. PECTORE. SI. FATIS. OBSTITIT. INTREPIDO. SI. SIMVL. ERGO. BONOS. IVVIT. QVOCVNQVE. PARATVS. MAXIMA. SIC. MERITO. GLORIA. IVRE. VENIT. TANTA. HAEC. LANGVETO. DEBENTVR. CVNCTA. SEPVLTO. LANGVETO. PATRIAE. QVI. DECVS. OMNE. SVAE. GALLIA. CVM. BELGIS. MAGNA. ET. GERMANIA. TESTES. IN. QVRBVS. HAEC. TANTI. LVMINA. SPARSA. VIRI. QVAE. LICET. HIC. TVMVLVS. IAM. CONDERE. FORTE. PVTETVR. ATTAMEN. AETERNIS. IGNIBVS. ALTA. MICANT.

PHILIPPVS MORNAEVS PLESSAEVS, IN Praefatione libri sui, de Veritate Religionis Christianae, Huberto Langueto hanc laudem tribuit.

HVBERTI LANGVETI V. C. toto orbe Christiano inprimis noti, obitum doluerunt, qui nouerant, omnes. Ego, quem vnice venerabar, parentis loco, vnice defleui. Vt vero animum recolligere licuit,


image: s008

subibat subinde mentem illud Esaiae, cap. 57. Iustus obiit, nec est qui animum aduertat: sublatus est pius, nec est, qui intelligat, ereptum esse eum malo, vt introducatur in pacem. LANGVETVS hic noster, quis fuerit, pauci nostra aetaterogabunt; quia plcrique norunt; at nosse debent omnes, qui omnium vtilitati, si quis vnquam, consuluit: debent praesertim posteri qnorum nemo studiosior vixit. Dicam quod sentio, et vero quodres est: Certauit in hoc viro cum pietate doctrina, cum conscientia scientia, cum natura ars, cum disciplina rerum vsus: nemini mundus melius cognitus, ex mundi perlustratione, vnum didicerat mundi contemptum: nemini etiam mores hominum magis peruii: in tam multiplici interim cognitione, tantam morum simplicitatem nemo non mir abatur. Ne pluribus: is fuit Languetus, quem plerique videri volunt: is vixit, quem optimi mori cupiunt, et porro vitam optime actam, mors optima, placidissima, mors in Christo beatissima, et beatissimae vitae proxima, laude et gloria coronauit. Ego certe, quod mihi vnum superest, hominis memoriam colam, dum viuam.



image: s009

IACOBVS AVGVstus Thuanus, Hist. Lib. LXXIV.

HVBBERTVS LANGVETVS, Vitellii in Aeduis natus, vir doctissimus, et humanissimus, ac rerum Germaniae, in qua fere totam vitam contriuit, et vbi mihi arcta cum eo amicitia fuit, peritissimus, et summus loachimi Camerarii amicus: cum Augusto Saxoni Septemviro operam suam addixisset, et praecipui Consiliarii officio apud eum diu defunctus, in suspicionem venisset, quasi epexegesis de coena Dominia Gaspare Peucero, et aliis, iuxta Helueticam Confessionem disseminatae, consilio participasset, ab ea aula discessit, et se ad Arausionensem contulit, apud quem dum grauissimis negotiis explicandis, quibus par illius animus erat, sedulo incumbit, morbo correptus,


image: s010

Anno DOMINI 1581. climacterico suo, prid. Kal. VIII.br Antuerpiae decessit.

[gap: content list]

page 1, image: s013

[gap: content list]

HVBERTI LANGVETI EPISTOLAE AD Illustrem et Generosum Dominum PHILIPPVM SYDNAEVM.

I.

HABEO tibi gratiam, quod literas ad me Posonio dederis testes tuae erga me beneuolentiae, et gaudeo meas commendationes tantum ponderis apud Doct. Purkircherum habuisse, vt tibi ea humanitate officia praestiterit, quae tuae virtuti, ac morum suauitati debentur. Ego eo nomine hic ipsi egi gratias, ac testatus sum me plus ipsi debere, quam si illam ipsam humanitatem mihi exhibuisset. Sed habeo quod de te conquerar: nam non credebam te de me tam


page 2, image: s014

male sentire, vt non audeas mihi tua consilia concredere. Metuebas forte ne tibi in itinere struerem insidias. Discedens hinc dixisti te non vltra triduum abfuturum. Iam vero instar auiculae quae caueae clatras perrupit, exultas, ac hinc inde vagaris immemor fortassis amicorum, nec satis praecauens periculis, quae in eiusmodi itineribus saepenumero occurrere solent. Laudo quidem generosum illud tuum studium videndi multorum hominum mores et vrbes, (vt loquitur poeta) nam ea maxime ratione formatur iudicium, et redduntur affectus nostri sedatiores, sed doleo te non habere cum quo in itinere de variis rebus sermones miscere possis, et qui te mores ac instituta hominum ad quos venis, doceat, ad doctos viros deducat, et interpretis officio vbi est opus, fungatur. Eiusmodi itineris comitem tibi forte procurauissem si me tui instituti conscium esse voluisses. Haec ideo scribo, quia de te sum solicitus: ob generosae istius tuae indolis pulcherrimos flores, qui (vtspero) suauissimos variarum virtutum fructus olim proferent. Doct. Purkirchero venturo ad te Neapolim (non quidem illam Syrenum cantu nobilitatam) dedi has literas, vt tibi praeberem occasionem meditandi in itinere, qua ratione amicorum accusationes diluere possis. Conistaeus tuus iam transuolauit Alpes: nam ante octiduum discessit a nobis. Bene vale, et ad nos redi. Viennae 22. Sept. 1573.

II.

QVANTA cura et solicitudine, immo quanto metu me liberasses, si semel atque iterum ex itinere ad me scripsisses. Non requirebam operosas literas, sed quae tantum continerent, Hoc die huc incolumes peruenimus, vel aliquid simile. Meministi quam obnixe id a te discedente petierim. At inquies, parum tua refert id tescire. Vbi peruenero Patauium vel Venetias, tum demum ad te scribam. Potuisses et illud alterum praestare, et si id fecisses, magno me beneficio a te affectum esse iudicassem. Malo tamen credere te in neminem incidisse cui literas ad nos perferendas traderes, quam vel te parum curasse quid promiseris, vel iam remissiorem esse factum tuum erga me amorem, quem vehementem fuisse quum a nobis discederes, testatae sunt illae tuae sachrymae, quae vix permiserunt vt mihi valediceres. Hoc facile condonabo, et quicquid postea aduersus me committes, modo caueas ne cupiditas multa discendi et explorandi te in aliquod periculum praecipitet. Meministi quam saepe, et quam sancte mihi promiseris te fore in ea re cautum. Id si non feceris, accusabo te quod non constanter obseruaueris ea de quibus inter nos conuenerat, nec poteris inficiari te contra ius amicitiae nostrae in ea re fecisse. Parum quidem esset me offendere, at cogita quam grauiter peccares in praestantissimum tuum parentem, qui spes omnes suas in te coniecit, qui quum adhuc sit florente


page 4, image: s015

aetate, sperat se visurum maturos fructus variarum virtutum, quarum se fore feracissimam tua indoles omnibus promittit. Fremit iam Sathan, quia suum regnum labefactari videt, quum nec in Gallia, nec in Belgio res ei ex animi sententia succedant: quare non est dubium, quin ministros suos ad saeuitiam sit excitaturus, nam hactenus existimauit se ea sola ratione posse suum imperium tueri et defendere: quare non dubito si te istorum fidei commiseris: quin id cum maiore tuo periculo facturus sis, quam superioribus annis forte fecisses. Ignosce meo erga te amori qui cogit me hoc tibi saepius in mentem reducere. Sed haec seria omittamus. Mitto ad te epistolam Petri Bizarri Perusini, vt in admirandam eius eloquentiam perpetuo intuearis, et eam tibi imitandam proponas. Iam intelliges quam imprudenter feceritis, quod tantas virtutes non estis satis admirati, nec eo honore quo decuit prosecuti. Inuidistis vobis immortalitatem, cui vos hic sua eloquentia consecrasset, si vestra fortuna vti sciuissetis, et occasione quae vobis offerebatur, bene merendi de tanto viro. Quanto rectius nos Saxones, qui vna hora plus sapuimus quam vos totis quindecim annis: Statim enim intelleximus quibus artibus comparari possit eius beneuolentia, et occasionem arripuimus. Profer mihi aliquem tuum popularem de quo tam magnifice sentiat, quam de eo sentit ad quem scriptae sunt literae, cui eas surripui, vt te iis bearem ac exhilararem. Vide igitur vt ita vtaris ne crabrones irrites, et nobis turbas excites. Tibi tamen licebit flores aliquos decerpere, quibus ornes tuas literas, si quando scribes ad authorem, quem iudico maxime dignum quis suis coloribus depingatur. Misi tuas literas ad Mag. Dominum Suendium, et petii ab eo vt rescriberet, quod spero eum facturum. Bene vale, et tuos meo nomine saluta. Viennae 19. Novemb. 1573.

III.

MIROR quas causas poteris adferre pertinacis tui silentii si de te conquestus fuero, ac te negligentiae accusauero: nam adhuc nefas esse puto, vel quidem suspicari te tam cito mutasse animum, et alieniorem a me esse factum, cum non sim mihi conscius me eius rei causam aliquam tibi praebuisse. Cum praeterierit mensis a tuo discessu, nec dum quicquam literarum ad nos dederis, non possumus non esse tua causa solliciti, et metuere ne quid aduersi tibi acciderit. At hoc est inter leges amicitiae, vt amicos nostra causa sollicitos, quantum in nobis est cura et sollicitudine liberemus. Si sciremte eo peruenisse quo contendebas, essem animo quietiore et tranquilliore: nunc vero mihi perpetuo obuersantur frigora, pluuiae, montes, flumina, ipsae denique Alpes, et quicquid tibi in itinere molestiam aut periculum adferre potuit. Cum iam te mea opera iuuare non possim, idque vnicum mihi supersit vt tibi bene precer, id sane facio ex animo, et tuam in columitatem ardentioribus votis commendo Deo quam meam.


page 6, image: s016

Sed vide vt et tuam et meam existimationem tuearis apud eos qui te hic nouerunt et amant: cum enim confisus tuis promissis, ipsis dixerim, te quaecunque tibi in itinere accident, ad nos scripturum, et etiam quicquid de tuis rebus constitues vbi in Italiam perueneris, et videant te nihil eorum facere, rident meam simplicitatem, eo quod crediderim me tanti a te fieri, vt ciusmodi molestias mei causa suscipere velis. Non tamen possunt haec conuellere vel labefactare meum iu dicium de tua constantia, etiamsi non ignorem eam esse ingenii et conditionis meae tenuitatem, vt nihil sit in me quodad mei amorem te inuitare potuerit, nisi forte id vnicum quod sciueris me admirari et suspicere illam summam spem, quam apud omnes qui te norunt, de tua virtute concitas. Sed facessant suspiciones quas omnes delere poterit vel vnica lineola ex iis literis quas adhuc spero te ad nos daturum. Interea libet credere te adhuc esse nostri memorem, ac scire me hic propenso fuisse erga te animo, et cupidum tibi gratificandi, et inseruiendi. Vbi certo sciuero quonam perueneris, et vbi decreueris consistere, quaedam interdum de rebus publicis meis literis aspergam, quamuis tibi versanti in illa luce vrbis Venetae, nihil possit esse ignotum eorum quae vbique terrarum gerustur. Volui te de quibusdam monere antequam a nobis discederes, sed quia tam certo affirmabas te ad nos reuersurum, iudicaui satius esse ea in tuum reditum differre: Vbi vero sciuero te mutasse sententiam, scribam ea si nanciscar aliquem, cui meas literas tuto committere possim. Bene et foeliciter vale, et fac vt aliis possim persuadere te adhuc esse nostri memorem, nam quantum ad me attinet, ego de ea re nequaquam dubito. Saluta amicos. Viennae 27. die Nouemb. 1573.

IV.

TERNAS antea literas ad te dedi, quae fl sunt tibi redditae ex iis potuisti deprehendere quam anxius tui causa fuerim, et quam impatienter tulerim, quod de tua valetudine et successu in itinere nihil scriberes. Non potul me cohibere, quin te accusarem liberius forte quam decuisset me facere: sed quia intelliges me variis affectibus aestuantem, et tui causa perturbatum in eas accusationes prorupisse, spero te facile condonaturum quicquid a me in ea re est peccatum. Hoc enim tibi persuadeas eo progressum esse meum erga te amorem, vt non solum te diligam, sed etiam tui causa omnes qui tibi necessitudine aliqua sunt coniuncti; et quamuis antea mihi fuerit chara tua patria, in qua aliquandiu suauiter vixi et multorum beneuolentiam erga me sum expertus, meus tamen erga ipsam amor tale iam incrementum cepit, vt, si quid foeliciter ipsi contigisse audiam, non minus afficiar ac gaudeam, quam fi id patriae meae contigisset. Sed quid me tam auxie excuso cum adhuc acriores literas meditarer quum mihi sunt redditae eae quas sub tuum aduentum in vrbem Venetam ad me de disti, quae illam animi nubem discusserunt, ac me plane


page 8, image: s017

bearunt, cum ex iis intellexerim te incolumem ac mei memorem eo peruenisse quo contendebas. Mihi etiam perplacuit, quod promittis te nullam ad me scribendi occasionem praetermissurum. Sed vide vt praestes id quod promittis. Gaudeo te expertum vera esse quae tibi de Comitis Hanauiensis et eorum qui apud ipsum viuunt, humanitate praedixeram. Volui meis literis tantum tibi praebere occasionem conueniendi eos quos iudicaui virtutem in quolibet homine amare et admirari, non dubitans quin tuis moribus eos tibi facile conciliare posses: nec quocunque peruenies deerunt boni viri qui te beneuolentia complectantur, si modo a te ipso non desciscas, nec in alium hominem transformeris. In prioribus meis literis scripsi decimum septimum diem Ianuarii dictum esse regis Polonici inaugurationi, ad quam fiunt ingentes apparatus Cracouiae. Iam do operam vt ribi amicos ibi conciliem, vt, si forte animum nondum mutasti, quando eo venies, non desint qui humanitatis officia virtute tua digna tibi exhibeant. Existimamus Poloniae Regem ad fines Imperii iam peruenisse, sed tamen id nondum possumus certo affirmare. Misit huc legatum qui Imperatorem ac regem Hungariae ad inaugurationis celebritatem inuitaret. Peto a te ne quid apud me dissimules, et si quid aliud de tuis rebus constituisti quam hic constitueras, vt id mihi significes. Non expeto vt quicquam in mei gratiam facias quod tibi non fore iucundum aut vtile existimes: nec volo te vlla mihi facta promissione esle obstrictum, praeterquam ea qua pactus es te habiturum diligentem curam tuae salutis et incolumitatis, nec obsecuturum tuae cupiditati, aut eorum sermonibus qui eleuabunt pericula in quae te coniiceres, si venires ad ea loca de quibus saepe sumus colloeuti. In hac vnica re summo iure tecum agam, et nisi id quod promisisti praestiteris, conquerar de te apud communes nostros amicos, apud quos tibi graue esset tuae existimationis iacturam aliquam facere. In aliis rebus de meo iure cedam quantum voles, et ero erga te indulgentissimus. Ego perhyemem nequaquam hic mansislem, nisi spes videndi te, aut saltem per literas ex propinquo colloquendi, me detinuisset. Ago maximas gratias Dn. Conisbaeo quod mihi vestrorum hominum beneuolentiam conciliet, praedicando mea erga ipsum officia, quae nulla extiterunt. Vellem me in eius gratiam aliquid facere posse dignum ista humanitate. Saluta eum obsecro meo nomine, ac etiam Dn. Bruschettum cui me eo nomine plurimum debere existimo, quod te istuc incolumem perduxerit. De pecunia, quae vestro hospiti bis est numerata consulo vt ita agatis. Scribat Dn. Conisbaeus literas ad vestrum hospitem, in quibus totam rem vt est gesta explicet, et eas curet conuerti in linguam Germanicam. Si aliquid habet frontis, id rependet quod a vobis inique exegit. Ego quia hanc rem non intelligo, quam nec in literis tuis satis explicas, luderem operam si de ea cum ipso agerem: expectabo itaque vestras literas. Peto a te ne ineptas literas quas ad te soleo scribere, euiquam ostendas. Scribo absque delectu quicquid


page 10, image: s018

mihi suggerit animus variis modis affectus, et mihi satis est si id apud te consequar, vt credas nihil esse mihi charius te. Rogo vt mihi perscribas iudicium tuum de iis ad quos tibi literas dedi. Bene vale, Viennae 4. die Decemb. 1573.

V.

IN prioribus tuis literis scripsisti te nullam ad me scribendi occasionem praetermissurum. Id si feceris praestabis mihi officium longe gratissimum, nam ex nulla re iam maiorem voluptatem capio quam extuis literis. At in alteris tuis literis accusas meum de te iudicium, et miraris me dubitare de tua constantia in obseruandis promissis. Quae promittuntur amicis eo modo quo promisisti te ad nos reuersurum, possunt saluo iure amicitiae non praestan, si quae causa interueniat ob quam non sit commodum ea praestare. Itaque si mutares consilium, non propterea esses accusandus inconstantiae. Ideo a. scripsi me existimare te mutaturum sententiam, quia rex citius inaugurabitur quam credideram, et hybernae tempestates te forte deterrebunt. Peto autem ne indulgeas suspicionibus, et ne credas spem et opinionem quam de tua virtute concepi, posse labefactari: nam ita alte radices egit in animo meo, vt concuti non possit, nedum inde auelli [reading uncertain: print blotted] . Si quid non satis caute scripsi, rogo vtid asscribas animi mei perturbationi, quae sane fuit maxima antequam scirem te istue incolumem peruenisse. Scripsi in alteris meis literis Imperatorem et regem Hungariae inuitari ad inaugurationem Poloni, et hic esse iuuenem Polonum eam ob causam missum: quem cum audirem valere ingenio, dedi operam vt ipsi innotescerem. Innotui facile, ac etiam factus sum familiaris, et (vt spero) amicitiam cum ipso contraxi. Quod quidem eo cupidius feci, quia et ingenii elegantia, et morum suauitate, ac etiam dignitate formae tibi non absimilis videretur, nec est multis annis te maior. Dedit operam literis in Italia, et praecipue delectatur historiarum lectione, et praesertim earum quae res vicinas nostris temporibus referunt. Splendida familia ortum esse indicant cultus corporis, et numerus ministrorum. Quorsum haec? Dicam. Feci apud ipsum tui mentionem, tuos mores et tuos natales ipsi descripsi, et dixi me adhuc sperare te ad inaugurationem regis venturum Cracouiam, et petii ab eo ne in te grauaretur ea officia conferre, quae tuae virtuti debentur. Statim exarsit tui amore et dixit mihi: Si potueris ei persusdere, vt ad me diuertat, dabo operam vt nec ipsum, nec te eius rei poeniteat. Vides paratum tibi esse hospitium, et offerri occasionem innotescendi multis praestantibus viris, et (vt spero) contrahendi amicitiam cum aliquibus. Coniicio ex tuis literis Venetae vrbis ornamenta non respondisse tuae expectationi. Nihil tamen habet Italia cum iis conferendum: quare si ea fastidis, reliqua tibi sordebunt. Sed miraberis hominum ingenia et prudentiam: Sunt sane homines acuti et ingeniosi, sed tamen sunt inter ipsos plurimi, qui plus habeant in fronte quam in recessu, et plerunque nimia oftentatione suam


page 12, image: s019

sapientiam corrumpunt, ac fiunt putidi. Etiamsi nostri Germani sint ingenio minus versatili, grauitate iudicii forte non multum ipsis cedunt. Verum cum tot annos abfuerim ab Italia, non est meum ferre de iis rebus iudicium, sed tuum audiam vbi ad nos redieris. Quae de rebus publicis. habebo, dein ceps tibi significabo, vt interdum habeas materiam scribendi ad Illustrem tuum parentem, et colloquendi cum amicis: sed vide ne cuiquam meas literas ostendas. Aiunt Moschum irrumpere in Lithuaniam cum sexaginta millib. armatorum, iamque esse ad oppidum Polotzko, quia ante vndecim annos Lithuanis eripuit. Misit et alias copias in Liuoniam, sed iis nequaquam numero pares. Non deerit nouo regi materia ad exercendam suam virtutem: quam uis sane Moscus inique agat: nam ante paucos menses sunt factae vnius anni induciae inter ipsum et Polonos: sed qua constantia obseruet pacta, vestri negociatores sunt saepius experti. Imp. sperat se impetraturum a Turcis induciarum prorogationem, immo sunt qui dicant ipsum iam impetrasfe. Nondum de reb. omnib. transactum est inter Turcas et Venetos. Sunt qui scribant Turcas velle Venetis qndam oppida extorquere Certum est inter ipsos adhuc de regundis finibus disceptari, et Turcas agere insolenter. Hispanus videtur facere quiddam indignum sua maiestate, et quod minime respondet illis magnis spebus quas concepisse visus est de occupanda Constantinopoli: quo iam misit legatum qui pacem aut inducias a Turcico Imp. petat, a Bassis vero pecunia redimat. Sed hanc rem difficiliorem reddet successus Ioannis ab Austria in Aphrica, alias Turcarum laederetur existimatio. Hic videmur deinceps velle minus assentari Pont. Rom. quam antea Ordines Austriaci iam hic conuenerunt. Qui inter ipsos puriorem religionem profitentur, petituri sunt ab Imp. vt ipsis templum in hac vrbe concedat ad sua sacra peragenda, et sperant se id ab eo impetraturos. Aiunt entiam eum constituisse pellere hinc oens monachos Italos. Relinquentur igitur vacua monasteria: nam ne vnum quidem monachum Germanum in hac vrbe esse dicunt: Iesuitae enim putantse graui iniuria affici si tali nomine compellantur. Poloniae rex tandem a suis est auulsus, et vt existimo, ante quinque aut sex dies traiecit Rhenum: discessit enim Nanceio 24. die supioris mensis. Nostra misera Gallia ruit alto a culmine; vos vero estis nostrae insaniae ociosi spectatores, et ex nostra ac Belgarum, vel potius Hispanorum stultitia facitis questum. Albanus non valde triumphans tandem deserit Belgium. Credo quod nihil peius eum habet quam quod aliqui supersint eius saeuitiae. Successor eius simulat magnam animi moderationem. Edidit iam pulchrum specimen suae sapientiae: nam inscripsit signis militaribus, Debellare superbos, parturient montes. Texuit sua retia crassiore filo, et propterea paucas aues iis inuoluer. Promittit impunitatem iis qui se ipsi crucifigendos tradent. Orangii res non sunt malo loco, nam tanti faciunt eum Hollandi et Zelandi, vt suam salutem in eius incolumitate consistere credant, et propterea non permittunt vt se bellicis periculis obiiciat: sed volunt vt


page 14, image: s020

praesit ipsorum consiliis, et quae sunt agenda aliis mandet. Si animo meo indulgere vellem nullum ad te scribendi finem facerem. Iterum peto ne cuiquam ostendas meas literas, in quas temere coniicio quicquid mihi in mentem venit, ita vt sint in iis pauea, quae inter se cohaereant, et forte eadem saepe repeto: nam non memini eorum quaeantea ad te scripsi. Bene vale et amicos saluta, et praesertim Illustrem Dn. Comitem Hanauiensem si ad ipsum es reuersus. Viennae die Brumae 1573.

VI.

DEdisti primo ad me Venetiis literas humanissime scriptas. In alteris v. quibus ad meas priores respondebas, conquerebaris me tuae constantiae diffidere. Iam vero nihil prorsus scripsisti: ita vt videaris meam in scribendo libertatem velle vlcisci silentio. Forte ea quae ad te scribo non eo modo accipis quo a me scribuntur. Scripsi me metuere ne splendore ac elegantia rerum Italicarum captus, ac aliis regionum illarum illecebris, Germaniam et Sarmatiam fastidias. Coniicis ex iis verbis me de te aliter sentire quam debuerim, nec satis fidere tuae constantiae, cum tamen nihil minus cogitauerim, nec aliud quam tecum iocari voluerim, vt solet fieri inter amicos. Scribis me non debere dubitare quin ad conuentum Polonicum sis venturus cum id mihi promiseris. Ego vero nec vrgeo promissum, nec consulo vt venias: nam tibi esset incommodum denuo transgredi Alpes. Dissuasi quidem tibi iter Italicum, cum viderem appetere hyemem, ante eius finem sciebam inangurandum regem Polonicum, quoniam cupiebam te esse illius inaugurationis spectatorem: nam multa ibi vidisses quae tibi non fuissent iniucunda cognitu, nec credo te suscepti laboris poenituisset. Si quis cupidus multa discendi ex me quaereret quaenam ipsi praecipue inuestiganda censerem, responderem ea quae non sperat se facile ab aliis discere posse. Pauci autem (immo fere nulli) ex vestris hominibus ita norunt res Polonicas vt te recte de iis edocere possint, si quando cupias eas intelligere. Huius regis electio eas apud vos celebriores reddet, aut saltem efficiet vt plures de iis in quirant: quare forte olim te male habebit, quia tibi maiorem earum peritiam non comparaueris. Nequaquam etiam poenituisset te vidisse splendorem aulae Polonicae qui certe est magn?, et in moribus illius gentis quaedam non improbasses, et forte plus humanitatis ibi fuisses expertus quam hic fueris. Pulchrum et dulce est scire ea quae alii ignorant, et iam video nauigationes vestrorum hominum per mare glaciale, aperuisse vobis multa de Moschis et Tartaris, ac etiam de Persis quorum antea eratis prorsus ignari: quae qui valent inter vos ingenio, solent exteris hominib? narrare cum magna sua et audientium voluptate, ac etiam vestrae gentis gloria, peruagatus sum plerasque orbis Christiani prouincias, sed nullius itineris mihi est iucundior recordatio, quam illius quod ad extremum Septentrionem suscepi: multa enim ibi vidi quae nemo in nostris regionibus docere me pocuisset, nec etiam credidissem si ex alio audiuissem. Quamuis hic nihil esset mihi dulcius tua consuetudine,


page 16, image: s021

nunquam tamen consului vt hic maneres, sed hortabar te vt in Misniam et Saxoniam proficiscereris, et regis Polonici aduentum ibi expectares, ac earum regionum mores et consuetudines interea obseruares, et cum bonis viris amicitiam contraheres. Vides igitur me non spectasse mea commoda cum iter Italicum tibi dissuaderem. Conquestus sum aliquoties te nihil de tua valetudine ex itinere scripsisse. At hoc debes asscribere meo erga te amori et sollicitudini de te, nec sane me eius rei poenitet: imo iterum conqueror quod iam ad me nihil scripseris, cum tamen promiseris te non passurum vt quisquam tabellarius istinc ad nos veniat tuis ad me literis vacuus. Petii ne temere ea Italiae loca adires, in quibus non esses futurus extra periculum, idque saepius repetii, et omnium maxime exaggeraui. Quis est autem cui non sit gratum amici officium, qui eius causa sit sollicitus et metuat, etiamsi non subsit iusta causa eiusmodi metus et sollicitudinis? Sed vide ne denuo mihi succenseas ob hanc meam libertatem, quam mihi extorquet summus meus erga te amor, et crede me quidem suspicere et magnifacere natalium tuorum splendorem et reliqua bona quae natura et fortuna in te benigne et liberaliter contulerunt, sed tamen in amicitia respicere tantum ad excellens illud tuum ingenium, studium virtutis, et insignem probitatem quae in te elucent. Quod si nanciscerer pauperculum adolescentem qui te moribus et ingenio referret, ego profecto cum in filium adoptarem, et mearum rerum haeredem relinquerem, nec mea referre putarem ex qua gente esset natus. Nostrae autem huius amicitiae vberem fructum me percepisse iudicabo, si ante quam moriar audiuero te auctum dignitate et authoritate, florere in patria, ac praemia tua virtute digna esse consequutum. Bene vale, Viennae 18. die Decemb. 1573.

VII.

NONNIHIL commouerunt me literae quas ad me secundas dedisti, cum videreris offensus meis accusationibus, ex quibus potius coniicere debuisti quanto te amore prosequar, et quam sim de tuae salute solicitus. Sed id magis perturbauit me, quod altera septimana nihil a te litterarum accepi: iam primum enim mihi redduntur eae quae quinto die huius mensis a te sunt scriptae: nam verebar ne silentio vlcisci velles iniuriam qua te affectum putabas: qua poena vix mihi grauiorem infligere potuisses. Mi dulcissime fili (iam enim libet te eo nomine compellare) nullas hactenus opes magnopere expetiui, nec dedi operam vt adipiscerer, praeter amicitiam eorum inquibus studium et amorem virtutis vigere animaduerti, nec mihi defuit in ea re successus, nam contraxi amicitiam cum non paucis ex qua fructus mihi gratissimos percipio: verum tui amor longe altius quam cuiusque antea, in animum meum penetrauit, quem totum ita occupauit vt solus in eo dominari, et quasi tyrannidem exercere conetur. Ne mireris ergo me commoueri si vel minima mihi occasio detur suspicandi


page 18, image: s022

te aliquid de tua erga me beneuolentia remisisse. Si tu nactus esses gemmam tanti pretii vt in ea maximam partem fortunarum tuarum consistere crederes, an non merito metueres ne quis tibi eam interuerteret? Pergratum est mihi quod denuo promittas te nullam scribendi occasionem praetermissurum, et quod praedices tuam in scribendo diligentiam: nam dicis te binas tantum a me literas accepisse, ternas vero ad me dedisse. Quod si in eo gloriari licet, ego iam septimo ad te scribo, et hactenus ternas tantum a te literas accepi. Operam tuam recte et vtiliter collocabis si te scribendo diligenter exerceas interea dum abes a patria: nam vbi eo redieris nequaquam id tibi concedetur. At nisi consequutus fueris facilem in scribendo facultatem, carebis fere praecipuo fructu tuorum studiorum et laborum, et minus commode poteris colere amicitias cum exteris hominibus contractas: nam cum natura te totum ad humanitatem effinxerit existimo te esse ita affectum, vt eas immortales esse cupias. Noster Rex Poloniae tandem longum vale dixit suis quarto die huius mensis in oppido Lotharingiae Blamont: nam mater frater Alenconius, Dux Lotharingiae, et alii proceres ipsum eousque deduxerunt. Inde profectus est Sarburgum, Palatinopolin (cuius surgentia moenia salutauit) Tabernas, Haganoam, Veissemburg, Landauium, et Spiram. Duodecimo die huius mensis traiecit Rhenum ad Spiram, et est profectus Heidelbergam ad Electorem Palatinum qui est imbecilliore valetudine. Miserat obuiam regi in Blamont vsque filium Christophorum, quem sunt comitati, Senior Comes Hanauiensis, et Ludouicus Nassauieusis, Illustrissimus meus Princeps (vt audio) excipiet ipsum magnifice Torgae. Ob eam rem habet apud se Ducem Casimirum generum suum. Fuissem Spectator illius pompae nisi me tui amor detinuisset hic, vbi malo esse vt a te literas crebro accipiam, et te videam si forte in Poloniam iueris, et quae potero officia tibi praestem. Comitatus Regis Polonici diuisus est in tres turmas, quarum primam ducit Mareschalcus Retzius, postremam Niuernensis. In media rex habet secum Principem Condaeum. Dies decimusseptimus proximi mensis dictus erat eius inaugurationi, quam necessario reiicient in mensem Februarium, cum iam sit impossibile regi venire Cracouiam ante finem Ianuarii. Imperator mittet eo legatum Ducem a Teschen ex familia Monsterbergensi, quem puto esse pronepotem Georgii Pogebratii Regis Bohemiae. Rex autem Hungariae mittet Braunerum tibi notum. Splendida erit legatio: nam puto isto habituros ad quadraginta aut quinquaginta rhedas, et magnum numerum equitum: nam tota fere nobilitas harum regionum tam insigni spectaculo interesse cupit. Rex Hung. et Arch. Ernestus perendie hinc sunt ituri Pragam, vt regni Bohemici conuentus peragant: in quibus de regno iam non agetur (vt audio) sed de conferenda pecunia. Reuersuri sunt huc rursus sub initium


page 20, image: s023

Februarii: nam sub illud tempus conuenient Posonii ordines regni Hungarici. Sub initium huius mensis huc scriptum erat ex inferiore Germania reginam vestram diem suum obiisse: de qua re cum esset incerta, nolui ad te scribere ne te turbarem. Iam vero scriptum est ad me Heidelberga rumorem illum esse falsum, et Palatinum Electorem nuper ab ea literas accepisse. Scribitur iam regem Scotiae sublatum esse veneno, quod sane nollem, sed spero fore falsum rumorem hunc. Salutat te officiose Dominus Vulcobius, et petit vt tuae valetudinis rationem habeas. Quoniam scripseras te non tandiu mansurum Venetiis, videtur nescio quid metuere. Legatus Gallicus in suis ad ipsum literis ostendit se praeclare de tuo ingenio sentire, et agit ipsi gratias quod ex ipsius literis habuerit occasionem contrahendae tecum amicitiae. Pulchrum est laudari a laudato viro, vt ait Hector ad parentem. Vide vt vtrique gratias agas et vt aliquo officio tibi deuincias istum Camillum Crucium qui nostras literas procurat, quem peto vt meo nomine salutes, et ei mea officia deferas, etiamsi me non nouerit: Ego omnes amo qui erga te sunt officiosi. Saluta Dominum Bruschettum et Dominum Conysbaeum.

Haec scripsi dormituriens Viennae 24. die Decemb. 1573.

VIII.

ACCEPI literas quas ad me dedisti 19. die superioris mensis, quae quidem fuerunt mihi pergratae cum nihil a te proficisci possit quod mihi non sit gratissimum: sed ex iis coniicio quod fueris suspicatus me subdubitasse de tua constantia in colenda amicitia inter nos contracta. Obsecro te ne id in animum inducas: nam scio nihil tale in generosam tuam naturam cadere posse, nec ent iam puto me praebuisse tibi causam mutandi tuum erga me animum. Aliquoties quidem comquestus sum quod ex itinere nihil scripseris. At eiusmodi querelae a nullis saepius vsurpantur quam ab iis inter quos est summa amicitia, et nihil aliud sunt quam vehementis amoris indicia: nec credas te posthac ab iis fore immunem: nam erunt tela quibus te fei iam, et vlciscar iniuriam quam putabo mihi a te fieri, si de tua in scribendo diligentia aliquid remiseris, vel te in periculum aliquod conieceris. Vt autem scias quid a me tibi sit expectandum, volo tibi ferre legem qua soleo amicos placare, si quando aduersus me commouentur, aut mihi succensent. Lex est vt mihi liceat tecum libere iocari, te monere, accusare, tecum expostulare, et quicquid mihi in mentem veniet ad te scribere. Quoniam autem vel ipse aer Patauinus te Iurisconsultum reddidit, scis iure cautum esse, quod quisque iuris in alium statuerit vt eodem ipse iure vtatur, ego non solum volo subire legem quam tibi fero, sed etiam quiduis aliud in me tibi permitto,


page 22, image: s024

praeterquam me odisse. Ludam interdum te cum eiusmodi literis quales fuerunt eae quae te commouerunt, vt tibi praebeam occasionem exercendi te et scribendi varii generis epistolas, dum meas accusationes refelles, aut me vicissim accu sabis: quod genus exercitii multum in se vtilitatis habere creditur. Petis vt tibi significem quomodo stilum formare debeas. Recte facies meo iudicio, si vtrumque volumen epistolarum Ciceronis diligenter legeris, non solum ob Latini sermonis elegantiam, sed etiam ob res grauissimas, quae in illis epistolis continentur: nusquam enim melius explicatae sunt causae quae rempub. Romanam in exitium praecipitauerunt. Multi putant esse vtilissimum deligere aliquam ex epistolis, et eam vertere in alium sermonem, postea remoto a se libro eam denuo in Latinum sermonem conuertere, deinde inspecto libro videre quam prope ad genus dicendi Ciceronis accesseris. Sed caue ne delabaris in eorum haeresim qui putant summum bonum consistere in imitatione Ciceroniana, totamque vitam in ea conterunt. Quod iter tuum Polonicum in aliud tempus reiicias non solum probo, sed etiam antea scripsi me suadere. Vtinam tibi contingar quod de Hanauiensi Comite speras. Ea res tibi omnes itineris molestias leuaret, et mutuis colloquiis erudiretis vos, et oblectaretis. Si hic haberentur venalia Plutarchi opera, ego nulli pecuniae parceremquo possem desiderio tuo satisfacere. Quoniam video Dominum Volcobium eo scriptore maxime delectari, non ausus sum ab eo petere exemplar quod habet. Si tamen iusseris, excutiam verecundiam, et petam. Vbi caeperis legere Ciceronis epistolas, forte non requires Plutarchum. Lando quod aliquid studi impendas astronomiae, cuius qui sunt prorsus ignari cosmographica intelligere non possunt. Qui vero legunt historias sine cognitione cosmographiae, videntur mihi non absimiles iis qui noctu iter faciunt. Ea de quibus te monere volui sunt eiusmodi vt non sit tutum ea literis committere, nec mihi tua errata (vt scribis) praebent ad eam rem materiam, sed potius tua virtus, quae propediem (vt spero) siet ita conspicua, vt tua facta et dicta plurimi sint obseruaturi: quare videndum tibi erit coram quibus de rebus vestris loquaris. Erras si existimas te posse placare inuidiam virtute, cum nulla re magis irritetur. Sed de hac re plura quum conueniemus. Soleo me interdum oblectare apud humanissimum nostrum Abbudium aspectu tuae imaginis, sed statim do eius rei poenas: nam renouatur mihi dolor quem ex tui discessu sensi. Exemplum epistolae de electione Polonica quam tibi ostendam, non puto me habere, sed si eiusmodi ineptiis delectaris, dabo operam vt ha beas orationem, quam nomine aliquot principum Germanicorum habuimus ad regem Galliae ante triennium, in qua sunt quaedam ita libere dicta, vt in tumultu Parisiensi valde metuerim, ne ea res esset mihi exitio. Miror quis haec tibi dixerit, quae de Tureicis foederibus scribis. Non videtur satis peritus rerum is qui voluit Turcas et Hispanos coniungere foedere, vel Turcas, Anglos,


page 24, image: s025

Polonos et Saxones. Qui veniunt Constantinopoli dicunt fieri Imperatori certam spem prorogationis induciarum, sed nonnihil durioribus conditionibus quam antea. Venetis etiam spem factam pacem cum Turcis tandem coalituram. Hispani etiam dant operam vt pacem quouis precio redimant, quos sane (vt nihil dissimulem) nollem fieri voti compotes: nec enim vobis, nec iis qui in Gallia et inferiore Germania puriorem religionem profitentur, id vtile fore crederem. Archidux Ernestus profectus est Pragam ad peragendos regni Bohemici conuentus. Regem Rodolphum hic detinuit febricula, quae simul cum catarrho corripuit eum die natalis Christi sub finem prandii. Ex disciplina Hispanica pridie abstinuerat a cibo, et sacris illis nocturnis interfuerat. Audio morbum iam esse factum leniorem. Dominus Valcobius salutat te officiose, et petit vt excuses eum quod iam ad tuas literas nihil respondeat; nam ipsi iam in Galliam et Poloniam fuit scribendum. Si me amas peto ne istam scribendi consuetudinem intermittas. Non possum dicere quanta me voluptate tuae literae afficiant. Ego tibi et tuis foelicem hunc annum precor. Viennae, Calend. Ianuarii 1574.

IX.

IAM ex nostra amicitia percipio suauissimos fructus quia video te amari ab iis quibus maxime cupiebam vt placeres: Accepi literas ab Illustri Comite Hanavviensi et a clarissimo Domino Welspergero quorum vterque te laudibus in coelum effert, et sibi tuam amicitiam gratulantur, mihique agunt gratias quod fuerim eius tanquam conciliator. Vide autem vt ipsis in amore respondeas, et tuam ac meam existimationem tuearis, et bonorum virorum iudicio de te satisfacias, et caue ne laudum dulcedo ita te incantet, vt persuadeas tibi te iam ad virtutis metam peruenisse, aut in eo studio satis sudasse, in quo op est, vt te quandiu viues exerceas, nam nullam aliam metam habet quam finem vitae per decus actae. Pergendum est igitur quo te tua fata vocant, quae siue sint laeta siue tristia, virtute erunt moderanda. Sed vide quo me abripiat tui amor: Gaudeo quia tandem constitueris migrare Patauium, vrbs est tranquillior Veneta, et ad studia aptior. Ante quam discedas Venetiis da operam vt tibi vel munusculo aliquo, concilies Camillum istum qui literas nostras procurat: nam nollem literas quas ad me scribis, mitti legato Ferrerio hanc ob causam. Perrotus qui apud ipsum viuit (quem puto ipsi literas ostendisse quas de te ad fratrem eius scripseram) scripsit mihi nuper me facturum rem gratam legato si interdum de rebus publicis scribam ad ipsum, quem aiebat in mei gratiam paratum esse quaelibet officia tibi praestare, cum intelligat quanto amore te prosequar. Ego sane ipsum propter virtutem colo et magnifacio, ac etiam eo nomine me plurimum ipsi debere agnosco, quod humaniter te exceperit, et libenter ei gratificarer ac inseruirem. Sed (vt nosti)


page 26, image: s026

colo amicitiam cum Domino Valcobio qui nullam praetermittit ad ipsum scribendi occasionem. Si itaque scriberem metuerem ne Vulcobius suspi careturme aut velle videri plus sapere quam ipsum, aut etiam aliqua scribere quae non aperiam ipsi, cuiusmunus est scribere in aulam de rebus Germanicis. Sunt et aliae causae quae me a scribendo deterrent, quas non est opus recensere, sed esset vtile te scire: nam et id esset postea tibi vsui. Quae ad te scribam de rebus publicis poteris ipsi interdum significare si ita tibi videbitur, dummodo non dicas te ea a me habere. Mi charissime fili da operam obsecro, vt in Latinae linguae pronunciatione quaedam mutes. Nihil est tam arduum quod ingenio assequi non possis. Ea res parum habebit in se laboris. Poteris vti Delri hominis suauissimi, qui ludendo et iocando tecum id perficiet. Puto regem Poloniae iam peruenisse in suum regnum. Superauit Albim sub finem superioris mensis: quare deponendae tibi sunt cogitationes omnes de eius inauguratione, ad quam si accessisses fecislem aliquid quod (vt credo) tibi non fuisset ingratum, sed id scribere nolo ne existimes me tibi assentari velle. Hac facit iter ingens numerus fidicinum, histrionum, mimorum, scurrarum et huiusmodi nebulonum, qui ex Cracouia proficiscuntur.

Bene vale. Viennae, Sept. die Ianuar. 1574.

X.

VALDE perturbarunt me tuae literae, in quibus scribis, te non esse satis firma valetudine, ac etiam solito tristiorem. Obsecro te vt rationem habeas tuae valetudinis, nec tantum temporis tribuas tuis studiis. Fuge istas lacunas, quib nihil est inam oenius, vbi quis vidit ea, quae in vrbe sunt spectatu digna. Miratus sum, te tandiu haerere in isto perpetuo strepitu, et foetore, cum praesertim scribas te nondum contraxisse familiaritatem cum quoquam, cuius consuetudo magnopere te delectet. Propera igitur Patauium, ad tuum Comitem Hanauiensem, et ad alios bonos viros, qui te vnice diligunt, et tuam consuetudinem mirifrce expetunt, vt nuper ad te scripsi: nam Comes Hanauiensis dedit ad me literas, quae nihil nisi verum et fraternum erga to amorem spirant. Dominus Welspergerus propemodum te non minus amat, quam ego. Da operam, vt fias ipsi maxime familiaris, quo possis eum de tuis rebus liberius consulere. Est vir integer, et multarum rerum peritus, et qui procul pericula prospicir; ad quae accedit summa humanitas et animi moderatio. Constituit D. Comitem deducere ad ea Italia loca, quae sine periculo adiri possunt, et postea huc venire. Caue ne negligas occasionem te adiungendi ipsis comitem in eo itinere, nam nec iucundius, nec tibi magis conueniens sodalitium deligere posses. Sed mature tibi danda erit opera, vt sis instructus rebus omnibus ad illud iter necessariis, ne quae difficultas se obiiciat, quando id erit perficiendum,


page 28, image: s027

quod decreueris. Si aliquid in ea re potero. tu nouisti, quo sim erga te animo. Pecunia certe mea quantulacunque illa sit, tibi, vt tua vti licebit, et si vsus fueris, existimabo me beneficium a te accipere, et tum demum credam te intelligere, quanti te faciam, et quantus sit meus erga te amor. Haec ideo dico, quia scio non raro accidere iis, qui procula patria peregrinantur, vt negligentia eorum, qui res ipsorum procurant, pecunia ad ipsos missa suo tempore non reddatur, idque interdum esse in causa, vt res suas ex animi sententia instituere non possint. Depone ex animo inaugurationem Polonicam, nec crede fabellis tui Bellebonii. Iam hinc decesserunt legati, quos Imperator, et rex Hungariae eo mittot. Scripsi antea, me existimare regem Poloniae Albim traie cisse sub finem superioris mensis, quod habebam ex ore Imperatoris, qui dixerat coram plurimis, id ad se esse perscriptum. Sed erratum fuit ab iis, qui scripserunt. Quinta die huius mensis venit in Salinas Saxonicas, vbi diem vnum quieuit. Inde abest Torga octo aut nouem milliaribus Germanicis, quam alluit Albis, et ibi iunctus est ponte. Eo puto regem peruenisse octaua die huius mensis, et quantum possum coniicere, iam attigit sui regni fines, aut saltem non procul ab iis abest. Vtinam non sint vera, quae de rege Scotiae scribis: nam idem etiam ex aliis locis huc est perscriptum. Deus bone, quantae turbae illis in locis exorientur, quibus haud dubie vos inuoluemini. Quam cuperem, iam tecum colloqui: nouisti enim quam sit periculosum, talia literis committere. Haec res te etiam mouere debet, vt tibi caueas diligentius. Si quid magnum apud vos moueri intelliges, consulo vt omnino in Germaniam redeas: nam non putarem, te vel istic, vel vsquam in Italia tutum fore, si quid de ea re postea audies, rogo, vt id ad me perscribas, ego vicissim ad te scribam, quae habebo, ac etiam quid putem tibi esse faciendum. Quae de rege Sueciae scripsisti, puto non esse vera, sed de eius vxore quae est Polonica, tale aliquid antea audiuimus. Forte sperax se et professione religionis pontificiae impetraturam ab Hispanis Ducatum Barrensem, et Rossanensem Comitatum, qui ad matrem eius Bonam Sfortiam pertinuerunt. Miror Suecorum simplicitatem, qui putant, se posse ea ratione fallere Hispanos, quibus peculiare est simulatione et praetextu religionis hominibus illudere. Cura vt literae, quas ad D. Comitem et ad Welspergerum scribo; ipsis reddantur, et rogo, vt de tua valetudine diligenter ad mescribas, et eam adhuc diligentius cures. Bene vale. Viennae 15. die Ianuarii 1574.

XI.

GAVDEO, quod tandem constitueris, te conferre Patauium, vbi poteris facile nancisci commodius hospitium, quam Venetiis, et vt spero, habebis iucundiores sodales, cum quibus te exhilares, et de tuis studiis colloquaris. Rectissime fecisti, quod initia Astronomiae didicisti, sed non consulo, vt in eo studio vlterius progrediaris, quod multum habet difficultatis, nec tamen inde magna vtilitas ad te reditura esset.


page 30, image: s028

Nescio an sit consultum, vt, animum adiicias ad geometriae studium, quod quidem est pulcherrimum, et maxime dignum liberali ingenio, sed cogitandum tibi est, quae sit tua fortuna, et quam cito auellendus sis ab isto ocio literario, quare breue illud tempus, quod tibi superest, oportet te totum impendere in res maxime necessarias. Voco autem res necessarias, quas turpe est ignorare eos, qui illustri loco sunt nati, et quae postea tibi ornamento et praesidio esse poterunt. Geometria quidem magno vsui esse potest viro nobili, in muniendis et oppugnandis vrbib. in castrametationib. et in omni architecturae genere, sed certe opus erit tibi multo tempore ad tantum discendum, vt ex eo vtilitatem percipias, nam iudico ineptum esse plurimarum artium initia ad ostentationem potius, quam ad vsum discere. Praeterea, cum natura sis parum hilaris, studium illud te adhuc tristiorem reddet, et quia in eo opus est vehementi animi intentione, absumuntur ea re spiritus vitales, et animales, et corpus plurimum debilitatur et quo praestantiora sunt ingenia, eo sunt amores illae intentiores, et propterea magis nocent: tu vero, vt nouisti, non es corpore admodum robusto. De Graecis literis, quid consulam, nescio, cum studium illud sit pulcherrimum: verum, metuo, ne tibi desit tempus ad id persequendum, et quantum ei temporis impendes, tantum decedat studio Latinae linguae, quae etiamsi habeatur minus elegans, quam Graeca, est tamen tibi magis necessaria eius cognitio. Itaque in ea re, vt dixi, non audeo tibi quicquam consulere. Suadeo autem vt primo discas, quae sunt maxime necessaria, et tuae fortunae conueniunt. Iam habes quatuor linguarum notitiam. Si ludendo tantum de Germanica disceres, vt eam vtcunque intelligeres, recte, (meo iudicio) tuam operam collocares. Cognitio nostrae salutis, quam nos docent sacrae literae, nobis est maxime necessaria. Post illud studium, nullum tibi vtilius esse iudico, quam illius partis Philosophiae moralis, quae docet quid sit iustum, vel iniustum. Do historiarum lectione, qua re maxime formatur iudicium, non est, quod tecum agam, cum tua sponte ad id studium feraris, et in eo iam fecoiis magnos progressus. Sed forte obtundo te aliis rebus occupatum, his meis prolixioribus literis. Moneo autem vt habeas diligentem curam tuae valetudinis, et caueas, ne eam nimiis studiis affligas. Nihil immoderatum est durabile, nec satis est, mentem esse sanam, nisi habitet in corpore sano. Cum sis natura minus hilaris, quaerendi sunt tibi sodales, quorum honesta consuetudine exhilareris. Illustris Dn. Comes Hanauiensis, et tota eius familia, te singulari amore prosequitur. Consulo, vt ipsis familiarissime vtaris. Non deerunt et alii boni viri, qui si amicitiam eorum expetas, habebunt id pro beneficio. Quamdiu non mutabis animum, vbique terrarum inuenies, qui te ament, et tibi humanitatis officia exhibeant. Quoniam Imperator putatur iturus Pragam intra duos menses, iam incipio metuere, ne sim adeo


page 32, image: s029

infelix, vt mihi non liceat te videre, quum redibis in Germaniam, qua re nihil mihi acerbius contingere posset. Quod si mihi ex animi sententia omnia ita eueniant, vt adhuc tuo conspectu fruar, mihi tamen non licebit diu frui. Quantum autem dolorem mihi allaturus sit tuus discessus, praevideo, et ei libenter occurrerem, sed nihil mihi venit in mentem, quo occurri possit, nisi forte, tua effigies leuamen aliquod mihi attulerit. Quamuis ita sit animo meo insculpta, vt mihi perpetuo obuersetur, peto tamen, ne tibi sit graue, tantum meae cupiditati indulgere, vt eam ad me mittas, vel adferas, quando ad nos redibis: quam etiam ideo cupio habere, vt ostendam iis, quibus indico quid de tua indole sentiam, et quam spem de tua virtute conceperim: nam existimautes, non posse in aliquo esse totanimi dotes, quin aliqua earum indicia in corpore, et praesertim in facie elucescant, omnes magno videndi te desiderio capiuntur. Hoc tamen ita a te peto, vt tibi sit liberum, sine vlla mea offensione id mihi denegare, nam nollem a te quicquam petere, quod tibi ingratum fore putarem. Potuit nuper tantum apud me conspectus illius tuae effigiei, quae estapud nostrum Abondium, vt reuersus domum hos versiculos scripserim, quos ad te mitto, cum tamen a prima adolescentia tctum illud scribendi genus non exercuerim. Volo me propinare tibi deridendum, et dicere meos versiculos non videri mihi ineptos, et propterea cupere, vt inscribantur tabellae, quam curabis pingi, si satis sit in ea vacui spatii. Ago maximas gratias D. Bruschetto, pro humanissimis eius literis, ad quas respondissem, si tantum mihi fuisset ocii, sed profecto ego fui occupatissimus, et interea dum haec scribo mecum est praestantissimus vir Doct. Andreas Paulus, Illustr. mei Principis consiliarius, vir praestanti ingenio, et mihi amicissimus, qui te nunquam visum amat, et tibi sua officia defert, ac te salutat. Bene vale. Viennae 22 die Ianuarii 1574.

XII.

GAVDEO, quod te tandem extricaueris ex molestis illis negotiis, quae te tandiu Venetiis detinuerunt: nam existimo, satius esse, vt isti viuas siue ad animi culturam, siue ad valetudinem tuam respicias: et spero tibi fore facilius nan cisci sodales, quorum honesta consuetudine te oblectes, et istam tuam interdum nimiam tristitiam discutias. Vide ne tmm temporis tribuas culturae animi, vt valetudinem negligas, vel etiam offendas, ne similis fias viatori, qui longo itinere dat quidem operam, vt ipse bene habeat, equi vero sui nullam rationem habet. Scripsi nuper quid de tuis studiis, mihi videretur. Cogitandum est tibi, quae sit tua conditio, quae non permittit, vt in literarum studiis consenescas: imo breuissimum est illud tempus, quod tibi ad eam rem snperest: quare videndum est tibi, ne tam multa simul complectaris, vt alterum alteri sit impedimento. Quamuis nihil sit tam arduum, et difficile, quo non possit penetrare illa excellens vis ingenii tui, opus est tamen diuturno tempore ad vatia ita discenda, vt ex iis vtilitatem possis capere,


page 34, image: s030

quod tibi nequaquam concedetur, vbi ad tuos redieris: nam erunt tibi, si non prorsus abiicienda, intermittenda tamen tua studia. Disce igitur maxime necessaria, et quorum cognitio ad vitam recte instituendam et transigendam est vtilis, et memineris ad te pertinere illud Poetae, Tu regere imperio populos, etc. et ad eam rem plurimum conferre, hominum multorum, vt ait ille, mores et vrbes considerasse: quod tibi minus licebit, vbi in patrjam redieris, quam literis incumbere. Optarem, vt antea scripsi, te posse consequi tantam Linguae Germanicae peritiam, vt intelligas, quae audias, et leges: nam eam perfecte addiscere non posses, nisi multo tempore ac labore. Habetis plurimum commercii cum gėre Germanica, cuius iam in orbe Christiano pncipua est authoritas, et potentia, quam haud dubie maiorem adhuc reddet nostra, et aliorum vicinorum populorum stultitia. Mihi videtur pene ridiculum, quod vestri homines tantopere affectent in lingua Italica eloquentiam, cum ab Italis nulla quod sciam, commoda percipiatis, ipsi vero a vobis plurima, quare deberent ipsi potius linguam vestram addiscere. Sed forte metuitis, ne non possitis ipsis persuadere, vt vestram pecuniam accipiant, nisi sitis valde facundi. Vide mi dulcissime Sydnaee, vt tecum nuger, sed quia iam est animus impulsus, volo et aliquid aliud nugacius addere. Nescio, quo meo malo fato, superiorib. dieb. incidi in suauissimos duos scriptores, quorum alter describit Galliam, alter vero Angliam. Is qui describit Galliam, nominatur Robertus Cenabis, Arboricensis Episcopus, homo ineptissimus et indoctissimus. Alter v. iudicaret se magna a me affici iniuria, si eum nominarem Anglum, cum se Cambrum, et non Anglum esse saepius clamet. Nomen est Humfredus Lhurd, homo quidem si non doctus, saltem multae lectionis, sed qui interdum de rebus ita iudicat, vt non raro visus sit mihi carere sensu communi. Miserum Hectorem Boetium, et Polydorum Virgilium ita flagellat vt etiamsi grauiter peccauerint, medicina tamen modum excedere videatur: Bene autem tecum agitur, quod tui progenitores ex Gallia originem duxerint: nam dicit Saxones, a quibus Angli descendunt, fuisse tantum piratas et latrones. Scis Germanicos scriptores spoliasse nos miseros Gallos Imperio, quod dicunt nunquam apud nos fuisse. Expeditionem Hierosolymitanam Godefridi Bullionii dicunt, suam esse, et nouos et veteres Graecos et Latinos nugari, qui scribunt, Gallos toties irrupisse in Italiam, et incensa Roma, penetrasse vsque in Graeciam, et in Afiam, cum isti omnes haud dubie fuerint Germani. Verum tantum abest, vt iste bonus Cambrus tantis nostris calamitatibus afficiatur, vt ent nobis insultet: nam illum incendiarium Brennum, quem propter sacrilegia et tristem exitum, nonnulli Germani nobis reliquerunt, nobis eripit, et in Cambrum transformat. Sed audi miseran dum hominis fatum, vel potius vindictam diuinam: nam existimo, Vulcani pro detecto vxoris adulterio voluisse referre gratiam Apollini, adhuc irato Brenno, et oimb. eius fautoribus, ob commissum Delphis sacrilegium,


page 36, image: s031

cum dormitabundus lectionem boni Cambri in: multam noctem protraxissem, nescio quomodo accidit, vt flamma librum corripuerit, ita vt bona eius pars exusta sit, antequam in cendium restinguere potuerim: nam nondum erat compactus. Ea res me initio vtcunque commouit: verum vbi ad me redii, coepi ridere, existimans, bene esse mecum actum, adempta mihi occasione tempus inutiliter terendi in eiusmodi ineptiis. Parum autem abfuit, quin ad te miscri mei Cambri ambustas reliquias miserim, vt iuberes tuum Grefinium, eius popularem, parare ei exequias, tu vero risu parentares. Sed obsecro, manda Grefinio, vt ei scribat epicaedium lingua Cambrica, et ad me mittat. Archidux Ernestus iam ad nos redit, re (vtaiunt) infecta, ob quam in Bohemiam fuerat missus a parente. Bohemi nolunt pacisci cum filiofamilias, sed cum eo qui possit non solum accipere quod offertur, sed etiam aliquid largiri. Necesse itaque erit, vt Imperator ad ipsos proficiscatur, quod puto eum facturum sub finem Martii. Vtinam sub illud tempus venires ad nos. Iremus vna Pragam vsque, et forte vlterius, et perlustraremus ea, quae spectatu sunt digna in Morauia et Bohemia, et in itinere tempus colloquiis falleremus, quae forte non essent tibi futura ingrata: mihi vero gratissima. Sed haec tibi scribo et non aliis. Aiunt regem Poloniae peruenisse Posnaniam. Dies quintus proximi mensis dictus est exequiis regis Sigismundi Augusti et decimus inaugurationi noui regis. Mitto ad te ineptias, quae cito parient tibi fastidium. Bene vale, et amicos saluta. Viennae 28. die Ianar. 1574.

XIII.

ESt mihi gratum, quod in literis tuis prodideris, quam sis cupidus vlciscendi iniuriam, quam existimas a me tibi esse factam, quum te accusaui ob semel intermissam scribendi consuetudinem: quod tamen a me merito est factum, nisi forte nos fefellit is, cui literas tuas procurandas tradere soles. Sed audi vestros Iurisconsultos, dicentes crimina purgari innocentia, et non relatione criminum: Si enim egopeccarem, tu propterea non excusareris a peccato. Caue autem, ne mihi denuo praebeas occasionem accusandi te neglecti officii in scribendo: nam si id feceris, ego te inclementer accipiam, nec eiusmodi peccatum tibi vnquam condonabo. Gaudeo contractam inter te et Dominum Comitem amicitiam tam foeliciter coalescere, et ad vos tertium accedere Dominum Baronem Slauatam, qui ad me nuper literas dedit, testes summi ipsius erga te amoris. Quod vero scribis, te (post diuini numinis cultum) summam foelicitatem constituere in colenda amicitia cum bonis viris, dignum est laude, et si id feceris, nunquam te eius rei poenitebit: cum (vt ait ille apud Ciceronem) amicitia sit sal et condimentum vitae. Natura erga te benigna tantum tibi indulsit, vt possis quoscunquo voles amicos tibi deligere: nemo enim erit, in quo sit aliquid virtutis, qui non existimet, se beneficio affici, si a te ad amicitiam inuitetur.


page 38, image: s032

Vbi vero thesaurum ex amicis tibi comparaueris, senties, quantum sit in ea re suauitatis, ac etiam quantum praesidii, si forte aliquando contingat, te iniquioris fortunae procellis concuti, et agitari: quod quidem oro Deum, vt auertat, sed tamen eiusmodi casibus sunt praecipue obnoxii, ii, quorum virtus maxime eminet: nam (vt est in vetere dicto) virtutis est semper comes inuidia, eique perpetuo insidiatur. Ex tua quidem gente praecipue deligendi tibi sunt amici, vt cum iis vitam suauiter transigas, sed tamen, si se ex aliis gentibus offerant, quibus aliquid virtutis inesse videas, iis nequaquam via ad tuam amicitiam occludenda erit: eiusmodi enim amici raro sunt simulati, cum in amicitia ad sua commoda non respiciant, et saepenumero offerunt se ipsis occasiones benemerendi de amicis, et praesertim hoc infoelice nostro saeculo, quo saepius vidimus praestantes viros extorres et profugos ex patria, ideo tantum, quod sceleratis factiosorum hominum consiliis subscribere noluerint. In patria nunquam deerunt plurimi, qui se tibi esse amicos dicant, praesertim vbi fueris ad dignitates euectus, sed cum multi reperiantur, qui sint tantum amici fortunae, cumque ea animum mutent, danda erit opera, vt tales a veris et sinceris amicis discernere possis. Proxime ad te scripsi, quid de tuis studiis mihi videretur. Obsecro, vt aliquid tentes in emendanda tua pronunciatione. Nihil crit excellenti tuo ingenio impossibile. Senties aliquid molestiae initio, sed mihi crede, non erit opus multo tempore ad eam rem perficiendam, et quia pauci ex vestris hominibus id curant, eo plus gloriae inde reportabis. Delige tibi virum doctum, cuius pronunciatio tibi probetur, et quotidie per dimidiam horae partem, folus cum eo colloquere, de variis rebus. Sume tibi initio solius literae A pronun ciationem emendandam, et mone tuum, vt quotiescunque non recte pronunciabis te reprehendat, ita vt quotiescumque reprehenderis, pro poena, seu mulcta nummulum, vel quid tale pendas. Ego certoscio, quod intra quinque aut sex dies, senties, te non male operam collocasse, et ad reliqua persequenda alacrior fies. Ei qui esset duriore ingenio, id forte non consulerem; tu vero potes, quicquid vis: quare non est, quod mihi obiicias, tuum versiculum, qui ait, naturam semper recurrere: nisi enim praestiteris id, quod a te peto, ego voluntatem et negligentiam tuam accusabo, et non naturam innocentem. Vix praeterierunt duo menses, ex quo ad me coepisti scribere, et tamen tam paruo tempore tantum scribendo profecisse mihi videris, quantum alius vix toto anno proficeret. Diligenter obseruaui, te loquentem nostra lingua, sed vix vnquam deprehendere potui, te vel syllabam vnicam, non recte pronunciare. Obsecro mi charissime Sydnaee, vt id in mei gratiam tentes, quod vbi perfeceris, in te nihil habebunt, quod reprehendant vel etiam maligni censores. Ignosce autem meo amori, qui cogit me tibi forte esse molestum haec inculcando. Misi ad te orationem, cuius apud te mentionem feceram, potius vt


page 40, image: s033

explerem tuam cupiditatem, quam quod mihi digna videretur quae a te legeretur, et certe est diuulgata me inscio, et valde aegreferente. Noster stationarius rex tandem peruenit in suam Poloniam saluus et incolumis. Eius inauguratio est rursus reiecta in decimum septimum diem huius mensis, dum haec scriberem, audiui rursus differri in vigesimum primum diem. Qua de Moschouitarum in Lithuaniam irruptionibus dicuntur, sunt falsa, Princeps ipsorum mittit ad Polonum splendidam legationem: nam dicitur esse mille equitum. Legati sunt ad Smolenskum, quod est ad Borysthenem, vbi expectant literas commeatus, seu saluiconductus, vt vocant, quas audio iam ad ipsos missas. Putantur acturi de pace, vel de induciis. Imperatoris valetudo est paulo incommodior. Laborat ex calculo, et fastidit cibum. De infoelice nostra Gallia quid aliud dicam, quam illud Petrarchae Pace non trono et non ho da far guerra. Qui dicunt aliquot vrbes Hollandiae sese dedidisse nouo praefecto Belgii, illi valde errant: nam puto ne vnum quidem anserem ipsi deditum esse. Instaurat magno studio classem vt Midelburgensibus suppetias ferat, qui omnium rerum inopia laborant, sed id non sine pugna perfi ciet, nam Gueusii sunt ad ostium Scaldis, qui videntur esse cupidissimi conserendi manus. Ipse Princeps Arausiensis est Flissingae; vt ex propinquo omnia rectius constituere possit. Bene vale, et me ama, ac amicos saluta, et sis memor eorum, quae de tua effigie scripsi. Viennae 5. Feb. 1574.

XIV.

TV sane te virum praestitisti, et quidem egregium. Quam insolenter mihi insultasti in postremis tuis literis, immo, quam atrocia minatus es, cum tamen nullam eius rei causam haberes, vt tu ipse fassus es, qui in iisdem literis culpam agnouisti, et deprecatus es. Iam vero miror, qua fronte sis crimen tuum excusaturus, cum in illum eundem scopulum tam cito impegeris, quem meo naufragio factum infamem mihi obiiciebas. An non metuis, ne tota querelarum et accusationum plaustra in te effundam. Iudicabo sane, non solum ingenium et industriam, sed etiam ipsum coelum Patauinum conferre ad eloquentiam, si hanc maculam potueris eluere. Iam me vtcunque continebo, nec meas querelas ad amicos deferam, sed si semel adhuc tale facinus perpetraueris, ego commouebo coelum, et terram; et tibi indelebilem notam inuram. Sed forte has meas accusationes paruipendis, quia scis te apud communes amicos plus valere gratia, quam ego valeam, et tibi praesenti facile fore ea diluere, quae ego absens obiiciam. Quam vereor, ne patiar telis vulnera facta meis. Nam omnes, qui ad me istinc scribunt, ita sibi gratulantur tuam amicitiam, et te tanto amore complectuntur, vt incipiam metuere, ne in eo mihi male consuluerim, quod dederim operam, vt eximia tua suauitas et virtus multis innotesceret. Quam


page 42, image: s034

enim essem infoelix, si istorum amor te ita abriperet, vel potius mihi eriperet, vt vel mei obliuiscereris, vel in amicitia tua obscurum aliquem angulum mihi tantum relinqueres. Fuisset mihi vtilius te rediisse ad illos tuos horridos hortulanos, apud quos ante annum vixisti, quam istuc esse profectum, vbi tot elegantes homines reperisti, quorum tibi mores magis placuerunt, quam mei, et forte conuulserunt illam gratiam, qua antehac apud te valui, aut saltem me valere belle simulasti. Sed errant isti tui amici, si existimant, me passurum, vt id mihi ab ipsis eripiatur, quod antea si non mea industria acquisiui, saltem tua humanitate et liberalitate sum consecutus. Miror te in posterioribus tuis epistolis nullam prorsus facere mentionem tui ad nos reditus, quod tamen antea solebas semper facere. Non audeo dicere, te captum splendore et illecebris rerum Italicarum nos et nostra fastidire, ne mihi succenseas, sicut antea fecisti: sed tamen si quam causam habes, ob quam tibi mutandam esse sententiam existimes, vellem te mature id mihi significare, ne inani spe tui reditus, me frustra pascam, et vehementius doleam, vbi me mea spe falsum animaduertam. Saepius quidem est huc scriptum, vt antea tibi significaui, Poloniae regem inaugurandum 21. die huius mensis: iam vero incipiunt nonnulli de ea re subdubitare, et suspicari, celebritatem illam in Aprilem mensem reiiciendam esse. Si quid tale accideret, ego consulerem, ne eam occasionem negligeres: nisi forte apud te statuisti, non redire in has regiones. Hic etiam speramus, sub illud tempus regem Rodolphum designandum patri successorem in regno Bohemiae. Verum, vbi quid certius de iis rebus habuerimus, id ad te statim scribam. Tibi interea perlustranda essent ea Italiae loca, quae adire decreuisti, ne quid iter tuum remorari possit, quando erit opus festinatione. Scripsi antea, si quam difficultatem rei peouniariae sentias, te posse vti illa exigua, quam habeo tanquam tua, quod adhuc tibi significo. Proficiscitur ad vos bibliopola Gallus, quem vidisti, cui dedi literas ad Dominum Comitem. Petii ab eo, vt te conueniret, et tibi indicaret, quis hic sit rerum status, et Cracouiae, vnde recens rediit. Scripsi etiam ad Magnificum Dominum Ferrerium, legatum Gallicum, vt agerem ei gratias, pro humanitate, quam tibi exhibuit, et quod curauerit mihi significari, se in mei gratiam libenter tibi in pluribus rebus gratificaturum. Insero etiam meis literis, quas causas habeam, quare non saepius ad ipsum scribam. Bene vale. Viennae 13. Febr. 1574.

XV.

NISI metuerem, ne te ferociorem redderet mea deprecatio, dicerem me nuper in te accusando paulo feruidiorem fuisse, et peterem, id mihi a te condonari: nam literas tuas postea accepi: sed tamen post discessum tabellarii, cui meae fuerant traditae, a Domino Vulcobio.


page 44, image: s035

Verum siue tua siue alterius negligentia factum est, vt eas tardius acceperim, indico me recte fecisse, quod vehementiore illa accusatione ostenderim tibi, quam non sim futurus erga te indulgens, si in scribendo non praestiteris illam assiduitatem, quam mihi promisisti. Non parum me impulerunt ad te accusandum literae, quas postremas a te acceperam, quae nihil nisi minas spirabant: nam metuebam, ne mea indignatio deferuesceret, nisi eam statim in te effunderem, et quo recentior erat accepta a te iniuria, eo iucundior erat voluptas, quam vindicta adferebat: longe enim aliter affectus sum, quam vos Itali, qui acceptas iniurias soletis ita alte animis vestris insculpere, vt nonnunquam earum memoria per multos annos non minus vos torqueat, quam vultur miserum illum Prometheum Caucasi rupibus alligatum. Sed haec iam omittam, quoniam spero te ita praemonitum, daturum operam, ne mihi denuo praebeas occasionem tecum expostulandi. Puto iam ad vos peruenisse famam pugnae naualis, qua victi sunt Hispani a Geusiis. Commendator expertus est, quantumuis magnam sapientiam multitudine stultorum obrui posse. Sunt qui dicant Hispanos amisisse quatuordecim naues, alii dicunt quatuor et viginti, alii etiam plures. Intra paucos dies habebimus de iis certiora. Multi sperant pacem in Gallia, et quidem eiusmodi pacem, quae finem imponat malis, cum quibus per tot annos conflictantur. Vtinam isti non fallerentur sua spe, sed nihil adhuc video, quod mihi persuadeat ipsis esse assentiendum. De itinere regis Polonici certiora tandem habuimus: nam sunt hic quidam missi ab ipso ad Imperatorem, qui Germanorum humanitatem mirifice praedicant, sed non praeferunt diuersoria Polonica iis, quae sunt ad Ligerim. Putant regem venisie heri Cracouiam. et perendie inaugurandum, quod etiam publice significatum fuit Cracouiae sexto die huius mensis. Tartari rursus irruperunt in ditionem Principis Moscouitarum, cui multum facessunt negocii: rex autem Sueciae quoddam eius oppidum obsidet in Liuonia. Scribunt ex Anglia, Comitem Desmond Hibernum, qui ob religionem per allquot annos detentus fuit in carcere, eo effracto euasisse et magnos tumultus excitasse in Hibernia. Dicunt Anglos, qui erant in Hibernia ausos cum eo congredi fuisse caesos, et in eo conflictu multos ex nobilitate periisse, inter quos nominantur duo filii Baronis ab Hunsden, qui est reginae propinquus. Regina reuocauit in Angliam Morganum tribunum, qui Principi Arausiensi toto hoc bello militauit. Reuerso in Angliam cum sex cohortibus militum, numerata sunt stipendia, quae ipsi a Principe debebantur. Postea iussus est quanta posset celeritate in Hiberniam proficisci. Cecilius per duos fere menses grauiter aegrotauerat, quum scriptae fuerunt literae, nec tamen adhuc conualuerat. Conuentus ordinum, seu parlamentum (vt vos loquimur) indictum ad quartum diem huius mensis, reiectum est in decimum


page 46, image: s036

nonum Aprilis. Studia Geometriae et linguae Graecae, de quibus scribis, sunt hauddubie pulcherrima, sed metuo, ne tibi desit tempus ad ea persequenda. Aristoteles est quidem praestantissimus author, sed plerunque est adeo breuis, et acutus, vt etiam iis, qui totam vitam in lectione eius contriuerunt, videatur obscurus. Plutarchus et alii eiusmodi scriptores videntur magis conuenire tuis rationibus: nam cum parum tibi supersit temporis, ad studia, nihil debes tribuere iis, quae non potes persequi, ne tantundem decedat iis, quae sunt maxime necessaria. Nihil quidem est tam difficile, quo non penetrare posset illa diuina vis ingenii tui, si tibi in literis senescere concederetur: verum tu alio auocaberis statim, vbi in patriam redieris. Vereor ne haec saepius repetendo tibi sim molestus, in qua re peto, vt mihi ignoscas, nec etiam quod solcam liberius tecum iocari, aegreferas. Id facio, vt animum fessum et patriae calamitatibus oppressum, recreem, sola enim mihi superest recordatio nostrae amicitiae, quae me oblectet. Ago tibi maximas gratias, quod de effigie tua tam liberaliter promittas. Ego tibi omnia fausta et foelicia precor. Viennae 19. die Februarii, 1574.

XVI.

IAM ex meo erga te amore percipio suauissimos illos fructus, quos semper expetiui, et speraui, cum videam eos, quos ob virtutem plurimi facio, te effusissime amare et laudare: literae enim, quas iam ab ipsis accepi, vehementissimum ipsorum erga te amorem spirant, et nihil fere aliud, quam tuas laudes continent: ad quam Dominus Comes adiicit, se tantum fructus et voluptatis ex tua consuetudine percipere, vt si quid votis perfici posse speraret, nihil magis optaret, quam rationes vestras ferre, vt vna perpetuo viueretis. Ego vero eo in me effero, quod fuerim conciliator istius vestrae amicitiae, aut saltem eius contrahendae vobis occasionem praebuerim: nam morum similitudo, et idem in vobis virtutis studium eam conciliauit. Quandiu, mi dulcissime fili, a teipso non discesseris, nusquam deerunt boni viri, qui te ament, et erga te sint officiosi: et si in prima adolescentia tua virtus tam suaues fructus tibi parit, quid credis futurum, post viginti, aut triginta annos, si illud praeclarum tuum institutum constanter vrseris? Quae de Walsynghamo scripsisti, sunt mihi gratissima. Gaudeo bonum et praestantem virum, et cuius beneuolentiam erga me sum expertus, tulisse aliquod praemium laborum, quos pro repub. sustinuit, et laudo reginae prudentiam: nam sibi, et suo regno nulla ratione melius consulere potest, quam si tales viros ad reipub. administrationem adhibeat. Scripsi in postremis meis literis, quaedam de rebus Hibernicis, quae cuperem non esse vera. Rationes Hispanorum magis ac magis turbantur in inferiore Germania: nam ab ipsis etiam Gallis videntur sibi post acceptam illam cladem,


page 48, image: s037

aliquid metuere: iam enim vrbes, quae ad Galliam spectant, validioribus praesidiis quam antea firmant. Quam ridiculum autem est quod ingenio superati sint ab Hollandis, quorum simplicitas ab omnibus ridetur, imo quotum stupiditas olim in prouerbium abiuerit. Auris Bataua. Scribam stratagema. Duas naues ita instruxerunt iis rebus, quae conspici poterant, vt viderentur Hispanicae. Sic instructae, tanquam fugientes hostem, quanta potuerunt contentione nauigarunt ad eum locum, in quo erat statio classis Hispanicae, eius auxilium quanto poterant clamore implorantes. Persequebantur eas aliquot naues Gneusiorum, displodentes multa maiora tormenta, perinde ac si cupidi fuissent eas ita conquassandi, vt mergerentur: verum suis tormentis nullos globos inseruerant. Hispani existimantes, sibi fore ignominiosum, et socios iudicaturos parum in ipsis esse praesidii repositum, si paterentur naues istas in suo conspectu ab aduersariis opprimi, eduxerunt classem ex portu, vt iis, quos suos existimabant, suppetias ferrent. Facto pugnae initio, duae illae naues fugitiuae quae se ad classem Hispanicam receperant, deposita larua coeperunt vno impetu plura tormenta displodere, et multum damni intulerunt Hispanis, qui inopinato casu territi, de fuga potius, quam de pugna cogitau erunt. Captae sunt vndecim ipsorum naues, et abductae Flissingiam. Quot mersae fuerint, nondum scio. Iulianus Romerus miles veteranus, fuit ductor classis Hispanicae, qui cum videret, nauem qua vehebatur, circumuentam ab hostibus, de ea desiliit, et in vicinam insulam enatauit. Sunt qui scribant, Midelburgum fecisse deditionem: alii dicunt, posse adhuc aliquot dies subsistere, Hispanosque restaurare classem, vt illi subueniant. Scripsit ad me Geneua Perrotus, ad quem tibi dederam literas. Dolet sibi non esse datam occasionem tibi gratificandi. Quantum possum ex eius literis coniicere, ibi sperant pacem in Gallia coalituram. Rex Poloniae venit Cracouiam 18. die huius mensis. Inauguratus est 21. Praestitit iusiurandum, quod soliti sunt praestare reges, qui ante ipsum regnarunt, cui hoc tantum fuit additum. Pacem et tranquillitatem inter dissidentes de religione, tuebor et manutenebo. Nostri Galli non valde praeditant Polonorum humanitatem. Interrogabam nuper quendam hominem facetum, qui inde aegrotus huc venit, quare in tantum periculum se coniecisset. Respondit se metuisse ne ibi moreretur, quoniam existimet nullam inde esse viam ad coelum, quae sit trita. Ego non ita contemno tuum Cambrum vt tuscribis, nam nisi esset in ipso aliquid ingenii, non posset tam insigniter ineptire. Non tantum autem nolo tibi, aut tuo Greffinio eripere vestrum Brennum, quamuis dicatur fuisse meus popularis, Senones enim asscribuntur Burgundiae, sed etiam vobis permitto, ex historia Gallica aliquot eiusmodi latrones deligere, quos in gentem vestram adoptetis: vel potius deligite ex iis, qui sunt superstires, et vt succubis


page 50, image: s038

vtamini ad insitionem in vestra Cambria, vbi existimo esse multas infrugiferas arbores. Puto superesse adhuc aliquos in Germania ex posteritate istius vestri Brenni: nam scribunt, nuper spoliatum fuisse summum templum Coloniense, quod fuit totius Germaniae, sicut Delphicum Graeciae, opulentissimum. Sunt qui aestiment ea, quae inde fuerunt ablata, centies mille aureis. De tuo Brenno tamen tibi etiam transigendum erit, cum Domino Iacobo, cum is sit Burgundus. Tu tandem ad literas tuas attexis elegantem calumniam, vel potius caudam vulpinam, vt me vel Cambrum, vel forte vtrimque committas cum meo Delio, cum ex literis meis colligis, ipsum scribere omnes Saxones esse latrones, aut piratas: nam scribit de iis Saxonibus tantum, qui fuerunt Anglorum progenitores: milites enim Saxonici nostra aetate sunt magis religiosi, et putant sibi obtemperandum esse Christo, dicenti, alter alterius onera portate, praesertim cum incidunt in mercatores, quibus loculi sunt graues pecunia. Postea insultas Hubertis, cum tamen nullos habueris tui amantiores in Germania. Caue tibi ab illo Huberto, venatorum diuo tutelari, quem Erasmus dicit esse terribilem, eo quod sit armatus furore, quem immittit sui numinis contemptoribus. Salutaui Dn. Vulcobium, et Bonchetollum tuo nomine. Sunt tui amantissimi, et te resalutant, ac expetunt tuum ad nos reditum, in quare si ipsis obsecutus fueris, tu me perpetuo beabis. Rogo vt Illustrem Dominum Comitem, et reliquos amicos salutes officiose meo nomine. Rescribam ipsis, vbi aliquid nactus fuero ocii: nam iam plane obruor, et tamen non possum facere finem nugandi tecum. Iam hic habeo tabellarium, ex nostra aula, per quem rescribendum est mihi ad plures. Iam etiam cogor mittere Francofurtum tot epistolas ad amicos, qui ex variis locis eo venient, vt mihi necesse sit noctes aliquot insomnes transigere. Bene vale. Viennae 26. Febr. 1574.

XVII.

TV reuersus ad tuas Venetias, tanquam ex sublimi loco despiciens nobis insultas, repetisque illam veterem tuam cantilenam, de tua negligentia, quam dicis iniuste a me fuisse accusatam. Postea adiicis recriminationem, et rides bonos illos viros, Bartolum et Baldum, quos dicis descendisse ad commune Italorum sepulchrum. Credo, quod non multis diebus, postquam ita tibi placuisti, acceperis a me literas, quae istam tuam voluptatem pulchre deterserunt. Coeperat me poenitere, quod paulo vehementius ad te scripsissem, sed iam magis poenitet, me quod poenituerit. Breui ex tuis literis intelligam, quam suauiter illae meae te titillauerint. Iam dubito an sint vera ea, quae de tumultibus excitatis in Hibernia, et clade a vestris accepta, ante aliquot dies ad te scripsi. Quidam enim iam scripsit Antuerpia, recens soluisse ex Anglia quingentos milites, partim


page 52, image: s039

Gallos, partim Anglos, qui ad Principem Orangium nauigauerint, seque fuisse in Anglia, quum isti soluerunt: quod non existimo vestros permissuros fuisse, si Hibernico bello essent impliciti. Ad haec accedit, quod nullis postea literis confirmata sunt ea, quae de illo bello huc perscripserant Hispani, quae si essent vera, hauddubie ea saepius repetiuissent, cum praesertim in iis suis rebus parum secundis vicinorum res aduersas in censu suo ponant, et maxime eorum qui texuerunt hanc telam, cui sunt ita irretiti, vt dum conantur se explicare, magis ac magis se inuoluant. Inter eiusmodi autem textores vos Dominos Anglos primas partes obtinere, nec ipsi dubitant, nec quisquam alius: nec satis est vobis excitasse tantum incendium, nisi etiam suppeditatis subinde fomentis, detis operam ne restinguatur. Si non habes commodum hospitium Patauii, poteris habere Mediolani in arce, si libet eo excurrere. Hispani irritati sua clade, fortiter conuiciantur Anglis, Germanis, et Gallis, tanquam authoribus suorum malorum, et dicunt omnes esse haereticos, et dignos, qui viui comburantur. Fortuna autem tam crudeliter saeuit in bonum illum Commendatorem, vt cum omnes hactenus crediderint, eum multum valere sapientia, de ea re iam moueatur ei quaestio: eo quod coegerit confligere suos clamantes se esse impares hostibus, et mare esse procellis et tempestatibus turbatissimum. In hoc tamen nequaquam est suae sapientiae oblitus, quod se extra aleam et periculum pugnae collocauerit, et Neptunum ac bellatores furentes procul a terra spectauerit. Liber Anglicus, quem mihi hic ostendisti, conuersus est in linguam Gallicam, cui etiam plura sunt addita a quodam, qui conatur diluere crimina, de quibus regina Scotiae accusatur. Habui apud me per aliquot dies exemplar, quod puto missum fuisse ad Imperatorem, cuius bonam partem legi. Obsecro mi charissime Sydnaee, et obtestor te pernostram amicitiam, vt caueas, ne quis sciat te eiusmodi scripta apud te habere. Valde doleo, quod tecum non sim plura de iis rebus locutus ante tuum discessum, et ob eam causam et alias eo pertinentes ita cupio tecum colloqui, vt si vllo modo mihi liceret, ad te statim excurrerem. Crede mihi in Monarchiis virtutem saepius esse exitio iis, qui sunt Illustri loco nati, quam vitium. Eius tei non est opus petere exempla ex veteribus historiis, quot enim nobis suppeditare potest solius Henrici Octaui vita, et vt nihil apud te dissimulem, vestra gens his malis videtur fuisse maxime obnoxia, sed nos eam palmam vobis iam eripuimus. Sed vereor, ne post non multos annos tales tragoediae apud vos in theatrum reducantur, cum sint qui materiam ad eam rem praeparent. Ego oro Deum, vt tua virtus tibi ac patriae tuae sit salutaris. Sed de iis alias. Mihi est gratissimum quod pronunciationem tuam emendare constitueris: nam nihil aliud tibi defuit ad summam laudem et suauitatem, praeter hoc vnum, et diligentiam in scribendo ad me. Ne moreris


page 54, image: s040

tuorum popularium iudicia, in ea re, sed potius exterorum, quorum causa latinae linguae vsum tibi comparasti: immo ego consulo vbi in patriam redieris, vt adiungas tuis fratribus Praeceptorem externum, qui eos in literis instituat. Si interdum ad Dominum Vulcobium scriberes, recte faceres. Est tui amantissimus. Salutat tc officiose noster Abbondius. Scripsit etiam nuper ad me Doct. Andreas Paulus, cuius nomine te antea salutaui, vt tibi denuo significarem, ipsum esse tui amantissimum et cupidissimum tibi gratificandi. Iube saltem, vt eos tuo nomine resalutem. Bene vale. Viennae 5. Martii, 1, 74.

XVIII.

TV non satis attente legisti meas literas, ad quas iam respondisti, cum existimes, me ideo tam grauiter tecum expostulasse, quia de tuo ad nos reditu dudum nullam in tuis literis mentionem feceras. Causa meae expostulationis fuit praetermissum a te scribendi officium, vt tunc arbitrabar, nam nullas a te literas acceperam, sed tamen postea animaduerti, id non accidisse tua culpa; nam accepi tuas literas post discessum tabellarii, cui meae erant traditae. Quare me iam vtcunque poenitet, quod paulo durior erga te fuerim, cum praesertim non commouerim tibi bilem, vt sperabam me facturum. Sed quid est opus tam accurata excusatione, cum si tunc non peccasti, antea peccaueris, aut postea peccabis, et sic non potui non recte facere, quum te accusaui. Video tibi tantum esse ocii a tuis rebus, vt etiam aliena curare possis, et laudo quod de mea existimatione sis ita sollicitus. Admones me officii, et scribis, te mirari, quod non respondeam ad literas eorum, qui sunt mei amantissimi. An putas me non videre quo haec spectent, aut tuas artes non intelligere? Quam tibi esset gratum, si tantum temporis scribendis ad alios literis impenderem, vt mihi deesset ad scriben dum tibi: nam ita haberes occasionem discedendi a conuentione, quam inter nos iniimus, cuius forte te iam poenitet, quia piget tam saepe scribere. Verum ego te constrictum teneo, et dabo operam, vt velis nolis cogaris pacta obseruare, aut insignem tuae existimationis iacturam apud communes nostros amicos facere. Gaudeo, quod contraxeris noticiam cum clarissimo Domino Doct. Zindelino, cuius eruditionem, prudentiam, et integritatem omnes, quibus cum eo familiaritas intercessit, mirum in modum praedicant. Da igitur operam, vt saepe cum ipso sis, et vt ex eius amicitia fructum percipias. Nulla re magis formatur iuuenum iudicium, quam consuetudine eiusmodi hominum, quorum iudicium de variis rebus audire possunt. Quae de Montmorancio scribis, antea non audiui, sed quo magis scelerata et flagitiosa sunt, quae inde adferuntur, eo facilius credo esse vera: nam existimo animos contaminatos illo immani facinore, cuius tu et ego fuimus spectatores, agitari furiis, et in suam


page 56, image: s041

ac aliorum perniciem impelli. Non est opus ipsis alio carnifice, quam suis moribus, illi satis eos punient. Meministi, quid tibi de iis rebus dixerim, quum te a nobis discedentem deducerem. Ego sum adhuc in ea sententia, ac mihi videntur omnia eo inclinare. Quandiu non mutabimus mores, eandem semper fortunam experiemur. Clamemus ad Deum, petentes cum pror heta, vt in die furoris sui recordetur misericordiae suae. Iacta est alea, vt ait ille, nec incendium ob religionem excitatum in orbe Christiano, alia re quam eius ruina restingui poterit, cum nostri aduersarii serio dent operam, ne huic flammae fomenta desint: quod tamen hactenus sine magno suo commodo fecerunt. Mi charissime Sydnaee, de nullis rebus libentius, quam de his tecum colloquerer, aut etiam scriberem, nisi periculosum esset talia literis committere. Legi his diebus, vel potius noctibus, (nam interdiu non fuit ocium) multa in vestro monacho Matthaeo Paris, qui quamuis saepenumero sit ineptus, tamen aliud agens pulchre depingit tyrannidem, quam Pontifices Roman. in Principes illius aetatis exercuerunt. Non minus superbe vobis tunc imperabant, nec minus auare vos compilabant, quam si ab ipsis bello subacti fuissetis. Non miror splendorem vrbium Italicarum, cum per tot annos conuersa sint eo spolia tot gentium, quas Italorum imposturae, vel potius ipsarum stultitia iugum illud aulae Romanae subire coegerunt. Vellem me non egisse tecum de tua effigie, quoniam video eam rem tibi molestiam adferre. Saluta Dn. Bruschettum meo nomine, cui ago gratias pro elegantissimis suis literis. Bene vale. Viennae die Aequinoctii, 1574.

XIX.

TV accusas me, quasi parum amanter fecerim, quod de itinere meo in Poloniam nihil ad te scripserim, et quidem merito, cum tantam fidem mihi habeas in concredendis tuis consiliis, vt iamiam discessurus, scripseris te proficisci Genuam, hoc est, quum nemo id ignoraret: imo in tuis literis ostendis, te dubitasse, an de ea re ad me scriberes, et tamen mea plurimum intererat, illud prius scire, ne interea, dum tu abes, darem ad te literas, quas periculosum esset in alienas manus deuenire: quod sane feci, nec ad te solum eiusmodi literas dedi, sed etiam ad Dominum Comitem Hanauiensem, et ad alios amicos, quos habeo in eius familia, eosque inclusi fasciculo tibi inscripto: quare non reddentur ipsis ante tuum reditum, sed sane non bene mecum ageretur, si ab ignoto aliquo resignarentur: quaedam enim inserui, quae non ab omnibus probarentur. Vide igitur, quam bene consulueris amico dum tua consilia occultas. Metuisti forte, ne occurrerem tibi in reditu, et te bene nummatum spoliarem. Miror Cratonem scripsisse, quae dicis, cum nec apud ipsum, nec apud quenquam alium eius rei mentionem hic fecerim. An ex nostra aula habeat


page 58, image: s042

nescio: nam de ea re verbum nullum apud me vnquam fecit, cum tamen frequens sim apud ipsum. Deponam pudorem; et fiam ineptus, ne apud te, (vt loquitur poeta) occupem obscuri speciem vel dissimulatoris, teque omni suspicione liberabo. Scripsisti ad me, (si recte memini) idque non semel repetiuisti, te omnino decreuisse, proficisci in Poloniam sub tempus regiae inaugurationis, cuius cupiebas esse spectator. Cum id animadterterem, scripsi in nostram aulam, petiique vt mihi liceret Cracouiam excurrere, vbi quosdam amicos me velle conuenire dicebam. Hoc tamen ita mihi concedi petebam, vt esset in meo arbitrio, id facere, velintermittere. Perfecerunt amici, vt acciperem responsum ex animi mei sententia, quod nulli mortali hactenus indicaui. Mi charissime Sydnaee, haec omnia tui causa instituebantur a me, nam si huc venisses, vt scribebas te venturum, constitueram te Cracouiam vsque comitari, etiamsi non ignorarem me id sine periculo non facturum. Sed tamen faciebat meus erga te amor, vt pericula non magnopere curarem, modo tibi a me discedenti hoc officium forte postremum, praestarem. Sperabam enim me ibi conciliaturum tibi aliquot amicos, et credebam meam consuetudinem in molesto itinere tibi non foreingratam. Vide quam sim perfrictae frontis, qui audeam haec scribere, quae quidem, testor Deum, esse vera, sed tamen nullam vnquam eorum apud te mentionem fecissem, nisi mihi occasionem praebuisses. Nisi me fallit memoria semel ad te ita scripsi. Si hoc iter susceperis, faciam aliquid, quodspero non fore tibi ingratum. Nolui autem hoc clarius explicare, vel consilium meum magis patefacere, ne excitarem in te maiorem cupiditatem suscipiendi illud iter, quod non parum habuisset incommodi ob hybernas tempestates, nec forte etiam caruisset periculo. Vellem sane te fuisse spectatorem ceremoniarum inaugurationis, ac etiam splendoris ac pomparum Polonicarum, quae incredibiles fuisse dicuntur. Sed tamen haec spectacula tibi magnis molestiis constitissent: quotquot enim exteri eo venerunt, non multum humanitatis sunt experti. Postquam intellexi res tuas non ferre, vt iter illud susciperes, ego eius curam ita deposui, vt ne per somnium quidem, mihi vnquam postea in mentem venerit, nec cum quoquam, vt antea dixi, de eo sum loquutus. Vide quo me adegerit tua accusatio, et quas ineptias coegerit me effutire? quas tamen peto, vt apud te contineas. Ego oro Deum omnipotentem, vt te in hoc tuo Genuensi itinere conseruet, ac rebus tuis foeliciter eractis, incolumem te ad amicos reducat. Sed sane oportebit te perreptare montes satis asperos, nec vbique tibi videbuntur mores hominum suauissimi. Bene vale. Viennae 18. Martii, 1574.



page 60, image: s043

XX.

QVAMVIS te forte adhuc detineant salebrae Ligusticae, nolui tamen meam ad te scribendi consuetudinem intermittere, vt velis, nolis, cogaris tandem fateri, me esse diligentiorem te in scribendo. Sed metuo, ne existimes me laborare eo morbo quo multi hoc tempore laborant, qui ex nulla alia re voluptatem capiunt, quam ex scriptionibus: cui sane morbo me esse minime obnoxium, testes erunt plures, mei amici, qui me saepetanquam cessarorem accusant. Verum nescio quo modo acciderit, vt tui amor animum meum ita incantauerit, vt ad te vnicum scribens voluptatem non paruam sentiam. Nolim tamen te id ita accipere, vt existimes illam voluptatem, quam ego percipio, esse mihi satis amplum praemium mei laboris, et propterea me immerito conqueri quando non rescribis, cum praesertim a tua virtute proueniat iste meus amor, qui mihi hanc voluptatem parit, quam propterea tibi acceptam ferre debeo. Ego vobis Aristotelicis subtilitates illas relinquam, et tecum crassiore Minerua agam, ac fatebor me eam tibi voluptatem debere, quam ex tuarum literarum lectione percipiam: quae quo maior est eo impatientius fero eius desiderium, nec potero me continere quin re grauiter accusem, si patiaris me ea diu carere. Mones me in tuis posterioribus litexis, ne de aliena salute sim ita sollicitus, vt meam negligam, te enim scire, non esse exiguum odium, quo me plurimi Pontificii prosequantur. Mi charissime Sydnaee, sum de tua salute sollicitus, quia considero, qui sint tui natales, quae tua indoles, quanto studio ad virtutem feraris, et quos progressus in ea re iam feceris, et intelligo quantum respub. de te sperare debeat, si Deus volet te esse diu superstitem. De me vero longe est alia ratio, cum tenuitas ingenii et fortunae, ac etiam ingrauescens aetas, non patiantur me vel publice vel priuatim multum prodesse, etiamsimihi non desit voluntas. Quare minus metuo pericula, cum videam vitam meam nemini iam prodesse, morte autem me liberandum iis miseriis in quibus ego viuo. Quid enim tristius accidere potest homini, qui non sit ab humanitate alienus, quam esse spectatorem eorum scelerum, quae a decem aut duodecim annis in misera nostra Gallia et Belgio perpetrata sunt, et adhuc perpetrantur. Odium Pontificiorum, de quo scribis, non me conturbat. Vita et mors mea in manu Dei sunt, nec plus poterunt aduersus me quam ipsis a Deo concessum fuerit. Verum ex ipsorum erga me odio eum percipiam fructum, quod minus dolebo, quam alias fuissem facturus, quum ipsos pereuntes conspiciam. Vertit se Pontifex Ro. in omnes formas, vt ruentem suam tyrannidem fulciat, sed Deus eius scelerata consilia in eius exitium conuertit. Non aliunde quam ab eo profecta sunt consilia de supplicio procerum in Belgio, de immani illa caede tot innocentum hominum in Gallia, et de electione Polonica.


page 62, image: s044

Videamus autem quam vtilitatem ea consilia consultoribus ipsis attulerint, ac principibus qui eorum con consiliis obtemperauerunt. Albanus veniens in Belgium reperit omnia pacata, pontificiam religionem vbique restitutam, florentem opibus regionem, ex qua Princeps percipiebat maxima emolumenta. Cum persuasum haberet, non posse ibi stabiliri Pontificiam religionem nisi tollerentur omnes qui defectionem ab ea meditati videbantur, deduxit res in eum statum, vt Pontifex ac Hispani non sint extra periculum, ne tota regione excidant. Gallia ante biennium, vt tu ipse vidisti erat paratissima, et incipiebat respirare ex tot cladibus, ac se vtcunque colligere. Habebantur a nostris conciones in non multis locis, tota vero regni administratio erat penes Pontificios. Nihilominus Pontifex non contentus ea re, fuit author praeclari illius consilii de tollendis miseris illis nostrorum rehquiis, quae ex tot bellis et iniustis caedibus supererant. Interfectus est Amiralius, multique boni viri vna cum ipso interierunt. Existimauit Pontifex se res suas in Gallia pulchre stabiliuisse. Quid accidit? Bellum statim exarsit in variis locis Galliae, ac in ipsius etiam Pontificis ditionem penetrauit. Metuo autem ne longe adhuc grauiora subsequantur: nec audeo quicquam sperare de pace, de qua nunc agitur. Pontifex perfecit suis artibus, vt Andegauensis praeferretur Austriaco in Comitiis Polonicis, quoniam existimauit eum fore rigidiorem Austriaco in asserenda religione Romana, metuebat enim ne Imperator suggereret filio leniora consilia. Assequutus est regnum Andegauensis, hoc est, ex non parua foelicitate coniectus est in magnas miserias. Pontifexautem amisit talem suae dignitatis assertorem in Gallia, qualem vix postea consequetur. Vides igitur scelerata illa aulae Romanae consilia longe alium euentum sortiri, quam ipsi sperauerunt. Non tamen propterea desistit ab excitandis vbique tumultibus. Quid tandem fiet? Dicam quod sentio, et vtinam sim falsus vates. Istis bellis ciuilibus, quibus atteruntur vires Principum Christianorum, sternitur via Turcis ad occupandam Italiam, cui si soli periculum illud immineret, forte minus esset dolendum, cum sit officina in qua tantorum malorum causae cuduntur: sed verendum est, ne incendium illud intra eius fines non contineat se, sed vicinas etiam prouincias corripiat ac depascatur. Bene vale. Viennae 26. die Martii 1574. Potii a te aliquoties, ne meas literas cuiuis ostenderes, quod adhuc peto.



page 64, image: s045

XXI.

LITERAE tuae multis nominibus fuerunt mihi gratissimae sed eo maxime, quod intelligam te ex illis tuis latebris in lucem aulae tandem prodiisse. Crede mihi tempestates, quae nobis imminent, cogent Principes, nisi plane perire volent: vti consiliis eorum qui ipsis monstrabunt, qua ratione impendentia mala auerti possint, et praeferre eos illis qui omnia sua facta et dicta eo tantum dirigunt, vt gratiam ineant, et suis priuatis commodis consulant, parum alioqui de Repub soliciti, a quo genere hominum vbique fere principes obsideri videmus. Gaudeo quod mihi significaueris, qua ratione scriptum illud tuum de Andegauensi Duce, ad plures peruenerit: nam antea existimabant, id a te factum esse, quo testareris te eum contemnere, nec eius odium reformidare: quod mihi nequaquam tutum videbatur, ac etiam ab innata tibi modestia alienum, et propterea suspicabar te ad id scribendum impulsum esse ab aliquibus, qui vel non intelligerent, in quas difficultates te coniicerent, vel tuis periculis parum afficerentur, modo id perficerent, quod cupiebant: Cum vero scribere ista iussus fueris ab iis, quibus necesse erat vt obsequereris, nemo nisi iniquus reprehendere potest, quod quae salutaria vestrae reipub. existimabas, libere protuleris, nec etiam quod quaedam exaggeraueris, vt quae putabas vtilia facilius persuaderes: nam eiusmodi scripta sunt instar priuatorum colloquiornm inter amicos, in quibus liberius proferre solemus, quid de quoliber sentiamus, interdum enim virtutes laudamus, aut vitia detestamur, prout aliquos in odium adducere, aut eis beneuolentiam conciliare volumus: quod si nobis coram pluribus de iis ferendum esset iudicium, non eodem modo sermonem nostrum institueremus. De Andegauensis ad vos aduentu et coniugio, idem sentio, quod semper sensi. Quod si huc venerit, et ipsi reconciliari cupias, nihil erit facilius. Omnium optime id praestare poterit Princeps Auraicus, quem haud dubie parentis loco habebit et reuerebitur. Sunt tibi amicissimi S. Aldelgondius, Plessaeus et Villerius, qui haud dubie apud ipsum valebunt authoritate et in tui gratiam nihil non facient. Si alii deessent, ego forte in ea re aliquid possem: nam cum superiore aestate apud ipsum essem, non minus familiariter mecum loquebatur, quam tu soleas. Quod si huc venires, et ei tua officia et obsequia deferres, id mihi et generosum et magnanimum videretur, et ea re testareris, te si quid aduersus ipsum fecisti, non eius odio fecisse, sed quia id vtile patriae tuae esse iudicares. Semierus in nulla iam est apud ipsum gratia, quare dici a te posset eius culpa factum esse, vt tu et alii ipsi sitis aduersati. Sant Aldelgondius in suis ad nos literis, eum miris laudibus effert, et de eius virtute nihil non sibi promittit. Ego metuo, ne non possit a rege fratre id impetrare, quod ordines harum prouinciarum requirunt: nam nec facile


page 66, image: s046

componetur bellum, quo iam ardet Gallia, nec facile rex in gratiam fratris aduersus Hispanum bellum suscipiet. Quod si destituamur auxiliis, quae inde speramus, metuo ne res nostrae pessum cant, nec sane vobis erit salutare nostrum exitium. Indictus est Hagam Holandiae conuentus prouinciarum, quae in foedere Ordinum generalium permanent, in quo, vt existimo, deliberabitur, qua ratione Frisiae, Trans Isalanae prouinciae, et Gueldriae subueniri possit, quae pene perierunt culpa eorum, qui ibi summae rerum praesunt. Ad eum conuentum ituri sunt Archidux Matthias, et Princeps Auraicus: Quidam suspicantur Archiducem Matthiam vix huc reuersurum. Oportet sane in vestro Drachero plurimum esse ingenii, virtutis, et industriae. Magis mirum mihi videtur, quod potuerit tandiu necessaria ad victum sibi et suis parare, cum omnia hostilia vbique sit expertus, quam quod orbem terrarum circumnauigauerit. Perpetrauit facinus, quod non solum ipsi, sed etiam toti vestrae genti erit gloriosum, nisi forte istam vestram gloriam ingratitudine erga ipsum comma culaueritis. Imperia nec metu, nec ignauia constituuntur, aut conseruantur, et iis quos metuimus solemus plerumque nostram libertatem sensim prodere. Obsecro si quid habes de eius nauigatione, vt nos eius participes facias. Ego profecto virum illum etiam mihi ignotum colo et magnifacio, nec dubito quin eius nomen futurum sit clarissimum ad posteritatem, et consulo vt cum eo amicitiam colas. Metuendum videtur, ne incendium excitatum in hybernia vestram tandem Angliam corripiat: omnes n. iudicant, vos, ibi bellum ita gerere, vt videamini potuis velle illud alere, quam opprimere. Qui de generoso tuo fratre ad me ex Germania scribunt, eius probitatem, ingenium et diligentiam in studiis valde commendant. Arunt eum foelicissime didicisse linguam Germanicam. In Latina eum plurimum profecisse animaduerto. Scribit enim longe commodius, quam antea. Iam iturus est in aulam Caesaream, commendaur eum diligenter Aurelio Secretario Gallico, cui rationes illius aulae sunt optime notae. Cupit sub initium veris inuisere Italiam, vestrum est mature ei significare, quae sit vestra de ea re sententia, quo possit se ad iter pmparare. Dominus de la Val. quem vidisti Basileae venit huc ex Germania: puto eum apud nos hybernaturum. Doct. Niphus salutat te. Venit huc ob quaedam sua priuata negotia. Communis noster amicus Domiuus Daniel Rogerius missus a Serenissima vestra Regina in Germaniam, captus est a praedonibus prope Cliuiam oppidum, et abductus in arcem Blimbeck, quae ad Martinum Schenck pertinet. Vestrum est procurare ipsi libertatem: nam Princeps Auriacus nihil in ea re potest: sunt enim eius hostes infensissimi ii, a quibus est captus. Peto, vt clarissimum Dn. Dierum officiose meo nomine salutes. Antuerpiae 22. die Octob. 1580.



page 68, image: s047

XXII.

VIDE quam sim tenax promissi, qui nullis literis a te dudum acceptis, constanter tamen vrgeo meum scribendi institutum. Immo sum in hac re ita religiosus, vt cum non potuerim ante octiduum mittereliteras meas, quoniam Domino Vulcobio per occupationes scribere non licuit, eas tamen quas tunc scripsi, iam misto, vt tibi praecidam omnem occasionem accusandi me negligentiae, vel te excusandi. Credo plurimos ex nostris Gallo Polonis iam ad vos peruenisse: non solum enim dispersi sunt per varia Germaniae loca, sed etiam extenderunt se ad vicinas gentes, ita vt nulli videantur apud ipsum regem mansuri, quamuis plurimi in animo prius habuerint aliquandiu manere, sed Poloni inierunt optimam rationem remittendi eos in patriam. Multi hac faciunt iter. Imperator humaniter excepit Ducem Cenomanum et Marchionem Albouium eius patruelem. Albouius recta in Galliam contendit. Alter profectus est Venetias, inde, vt aiunt, ad Melitenses iturus. Ferrariensis hic diu fuit. Coniugium eius cum Bauara nondum est certum: nam habet riualem regem Portugalliae. Turcae facessunt nobis multum negotii in Hungaria suis crebris excursionibus, fuis rapinis praetexunt munitionem extructam in Kalo, a nostris, dum hic esses, quam dicunt in suo solo esse extructam, et se propterea non quicturos, donec diruatur. Nos autem non sumus satis instructi ad vim repellendam, nec etiam audemus eos nimis irritare, interea dum agimus de prorogatione induciarum, in qua re videntur Turcae se praebere difficiliores. De infoelice nostra Gallia nihilscribam, quia existimo plura ad vos inde perscribi, quam huc ad nos. In Belgio bellum magis ac magis accenditur. Arausiensis dicitur nactus esse Midelburgi opimam praedam. Mondragonius praefectus Midelburgensis missus ad Hispanos vt de permutatione quorundam captiuorum cum ipsis ageret, promisit se intra duos menses ad Arausiensem reuersurum, si id non impetraret, seque iureiurando ac obsidibus datis obstrinxit. Verum vbi venit Antuerpiam, Commendator mandauit cuidam Iesuitae Hispano, quem padre Strigosa nominant, vt eum absolueret a iureiurando dicens fidem non esse seruandam haeretiois. Credo, quod Geusii posthac potius laqueis quam iureiurando constringent eos, qui in ipsorum manus incident. Arausiensis rebus in Zelandia constitutis, rediit in Holandiam, cum quadraginta nauibus. Quinquaginta aliae n auigantes in occidentem inciderunt ad fretum Caletense, in septem et viginti Hispanicas, Portugallenses et Gallicas, ex quibus duas et viginti redegerunt in suam potestatem, reliquae quinque sibi fuga salutem quae siuerunt. Nondum hic scimus an Dux Christophorus Palatinus, et Comes Ludouicus Nasseuius Mosam cum copiis traiecerint. Habuerunt diu castra inter Aquisgranum et Traiectum superius, cuius partem eam quae est in dextra ripa


page 70, image: s048

Mosae occupauerant. Dicunt hic Hispani Sanctium Dauilam ad septingentos ex eorum militibus caecidisse. Instruitur apud Cantabros classis sexaginta nauium, cum qua dicunt Ioannem ab Austria nauigaturum in Belgium, quod si fiet habebit forte qui ipsum in itinere salutent. Sed vix credo regem Hispaniae abducturum eum ex Italia, cui non parum imminet periculi a classe Turcica, Bizarrus scripsit ad Dn. Vulcobium nescio quid accidisse in Anglia, ob quod regina auxerit munerum custodum corporis, sed rem non explicat. Si quid habes de ea re, rogo vt id mihi significes. Bene vale et amicos saluta. Viennae Calend. April. 1574.

XXIII.

METVI quum proficiscereris in Italiam, ne quid de moribus istius gentis in animum tuum palatim irreperet, quod eius candorem et puritatem si non plane commacularet, obscuriorem tamen nonnihil redderet. Sed quia promittebas te non transgressurum Apenninum, ac cito ad nos reuersurum putabam te animum purum et ab omni labe immunem ad nos referre posse; cum praesertim constituisses viuere apud Venetos et Patauinos, qui videntur adhuc nonnihil retinere de simplicitate illarum gentium, a quibus ducunt originem. Siue enim Phryges, siue Paphlagones, siue Galli fuerunt eorum progenitores, ii antiquitus vsque ad stoliditatem simplices ab omnibus sunt habiti. Iam vero cum sis profectus ad Hetruscos et Ligures, adeo vafros, ac versutos homines, vt reliqui Itali sibi etiam ab iis metuant, vacillaret mea de tespes, nisi obstaret meus erga te amor, qui tantus est, vt si ipse meis oculis aliquid non quod nollem a te commissium cernerem, non tamen permitteret me illud credere. Ne vero existimes me temere aut maligne de Hetruscis et Liguribus iudicare, quas eius rei causas habeam non pigebit iudicare, vt diligentius tibi ab ipsis caueas. Nemo fere est qui ignoret Hetruscos et praesertim Florentinos, esse authores et inuentores omnium malarum artium, quibus vsi plerique principes Christiani, nostra ac patrum nostrorum memoria, lenes et bene constitutos Principatus in tyrannides conuerterunt, persuasi, nihil esse mutabilius voluntate populi, eosque stulte facere, qui eius beneuolentiae fidunt. Satius itaque esse eum variis exactionum generibus, et aliis iniuriis ita opprimerere, vt nihil supersit ipsi virium ad repetendam libertatem, et cogatur, vt ille apud Plautum, dicere: Indigna digna habenda sunt, herus quae facit. Quod si audiuissem alium Poetam dicentem: Qui sceptra duro saeuus imperio regit, Timet timentes, metus in autorem redit, forte non incidissent in illas calamitates, in quas multi eorum inciderunt: quamuis existimem leuia esse mala, quae hactenus sunt perpessi, si conferantur ad ea quae postea sequentur.


page 72, image: s049

Quanto vero ager Ligusticus est asperior et aridior Hetrusco, tanto mihi videntur ipsi Ligures Hetruscis acutiores et solertiores. Hetrusci enim id tantum agunt, vt suggerendo principibus peruersa consilia, sese in ipsorum familiaritatem insinuent, quod quandocunque consequutur, non fit sine multorum odio, et non paruo ipsorum periculo. Ligures autem sunt longe cautiores, ac maiora praemia cum minore periculo sectantur: nam scopus in quem collimant, non est gratia aut beneuolentia principum, sed ipsi principatus, ad quos plures ex ipsis nostra aetate peruenisse videmus At quibus artibus? Fauore et Piratica. Dum enim nostri Principes stultis odiis inter se certant, ac ignaua bella gerunt, deque iis potius consulunt foeneratores, quam rei militaris peritos, foeneratores suis occasionibus vtentes, pro pecunia, quam ipsis locant, iniquissimum foenus exigunt, eorumque vectigalia pro locata pecunia pignori accipiunt, paruoque redimuut, ac tam acerbe exigunt, vt plerumque fructus, quos inde percipiunt, in duobus aut tribus annis sortem superent, seu pecuniam quam principi mutuo dederunt. Vt autem intelligas, quanto cum artificio tui Ligures foenus exerceant, scire te oportet, Hispauos (qui sibi videntur omnium hominum acurissimi) ita oppressos esse eorum foenore, vt suo regi petenti ab ipsis ingentem pecuniae summam, nuper responderint, se libenter daturos, quicquid peteret, si modo istas Harpyias et hirudines Ligusticas ex Hispania pelleret. Qui vero piraticam exercent, tanto ab istis differunt, quantum latrones a furibus. Extruunt triremes, et alia genera nauium ad piraticam exercendam, et corruptis pecunia vel aliquo alio munere iis, qui apud regem Hispaniae valent authoritate perficiunt, vt a rege annuo stipendio conducantur, ea conditione, vt in bello nauent ei operam aduersus hostes, in pace vero tutentur litora Italiae, Hispaniae, Siciliae, Sardiniae et Balearum aduersus piratas. Quomodo autem haec praestant? Primum paciscuntur cum Turcis et Aphris eandem artem quam ipsi profitentibus, ne sibi in mari occurrant, aut se mutuo impediant, sed dum isti nostri excurrunt in Aphricam, aut Graeoiam praedandi causa, illi alteri litora Italiae, Hispaniae, et Insularum maris Tyrrheni diripiant. In bello vero nihil est ipsis ignauius. Si quid ipsis mandetur, quod periculi aliquid adiunctum habeat, tergiuersantur ac se ex usant. Si non admittuntur eorum excusationes, cunctantur saltem, et quascumque possunt morae causas nectunt. Praefectos autem classium semper dehortantur a conflictu, et tamen consilia pacis, quibuscumque modis possunt conturbant, vt diutius fruaotur opimis illis suis stipendiis sine periculo, nam quae dantur ipsis in pace sunt longe tenuiora. Quod si in praefecto classis tantum sit animi, aut consilii, vt non patiatur se ab istis decipi, sed aggrediatur hostem quandocumque rei bene gerendae sese offert occasio, tum demum videres istos trepidantes, et se aut pugnae subducentes, aut


page 74, image: s050

omnium ignauissime pugnantes: quod in illa nobili pugna ad Echinadas suo magno malo didicerunt esse nimis verum Melitenses, qui alacriter in hostem inuecti, sunt ab istis turpissime deserti, et hostibus trucidandi relicti. Vide igitur ad quos homines deueneris? Nihil ergo ab illis gentibus vnquam prodiit, quod probes: Nequaquam hoc dico, nam maxime probo, quod a centum annis dederunt nobis tres aut quatuor Pontifices Romanos, qui sua insana ambitione Pontificatum Romanum ita exosum reddiderunt, vt ad eum euertendum Luthero viam strauisse videantur: in qua restrenuam etiam operam nauauit bonus ille Alexander Lucretiae pater, quod nolui reticere, ne Hispanos sua laude et gloria defraudarem, idque odio gentis fecisse forte tibi viderer. Perpende igitur, quantum tibi periculi immineat a talium hominum consortio, imo a tota Italia, vbi cum diutius haereas, quam promiseris, dicerem te eius illecebris captum, nisi metuerem, ne tibi bilem denuo moueam et me duriter accipias sicut antea fecisti. Hoc tamen adiiciam diffi cilimum esse induto candida veste diu ita versari in carbonaria, vt vesti de suo candore nihil depereat, nec possumus diu am bulare in sole, quin nonnihil ab eo tingamur. Bene vale et amicos saluta. Viennae 9. die Aprilis 1574.

XXIV.

NON credo animum tuum potuisse tam subito ita imbui moribus illarum gentium, ad quas peregrinatus es, vt hominis, qui te magis quam seipsum amat, memoriam prorsus abieceris, et inuideas illi voluptatem quam sentiet maximam, vbi audiet te incolumem Patauium ad hommes tui amantissimos rediisse. Cum tamen de tuo reditu nihil scribas, tu nonnullam occasionem aliquid tale de te suspicandi mihi praeberes, si id permitteret tui amor, qui in me imperium obtinet. Sed si forte id contigeret, non conuerterem meam vim in Hetruscos, aut Ligures, apud quos mihi esset natum hoc malum, sed ipsos Anglos recta aggrederer, omniaque mea spicula in ipsos conuerterem: et quia forte nihil haberem, quod in te reprehenderem, praeter inconstantiam in amicitia, rimarer et corraderem vndecumque possem, quicquid vestrae gentis existimationem laedere, aut minuere posse putarem, et ita animum meum vindictae dulcedine explerem. Nihil tamen temere tentabo, sed imperabo meo dolori, quousque aliquid certius de tua voluntate erga me habuero: tunc enim ex re consilium capiam. Sed iam rixas omittamus. Siscirem meas admonitiones aliquid ponderis apud te habituras, monerem te, sicut antea feri, ne attingas ea loca, quae Hispanico imperio subsunt: nam huc a pluribus scribitur


page 76, image: s051

mitti quotidie ex Anglia militem, et alia belli subsidia Hispanorum aduersariis, ita vt nemo dubitet, quin Hispani sint infenso erga vos animo: Immo ipsa Genua est ita ad dicta Hispanis, vt nesciam, quam tibi sit tutum ibi diutius versari Sed forte delectaris aspectu naualis apparatus, qui ibi fieri solet, velsonitu cathenarum quibus reuincti sunt miseri remiges vel te detinet cupiditas conspiciendi Iohannem ab Austria redeuntem in Hispaniam, vbi vereor ne pro praemio rerum pro republ. foeliciter gestarum, inuidiam referat. Duo enim illi filii naturales regis Hispaniae tanquam ex inferis recens excitati, nescio quid tale innuere videntur: quos haud dubie amplificabit rex, quantum in se erit, vt huic non desint potentes aemuli. Quam pulchre omnia instruuntur ad agendam in Hispania post mortem regis talem tragoediam, qualem his annis in Gallia egimus. Imo ipsi histriones aetate feruidi, forte nolent tamdiu expectare. In Galiaiam maturescunt fructus sementis factae quum ibi essemus, quos, (vt spero) demetent cum lachrymis ii, qui exultabant, quum sementem ipsam facerent. Infoelix. Rex peruersis quorundam consiliis, eo est tandem perductus, vt non solum sit ipsi metuendum ab iis, quos affecit iniuria, sed etiam ab iis in quos plurima contulit beneficia. Video omnia haec eo modo prorsus euenire, quo a me praedicta fuerunt cuidam meo amico, in prolixiore illa epistola, quam legisti, in qua disserebam de itinere regis Poloniae. Sed nondum est malorum finis: imo res sunt eo redactae vt impossibile sit, quin adhuc sequatur maior mutatio et vt ille apud Tacitum dicebat, forte in vrbem referentur cineres Pompeii. Etiamsi sciam has nostras calamitates esse praeclarum exemplum diuinae iustitiae habereque omnes bonos in quo Deum glorificent, qui voluit palam ostendere se esse iustum vindicem sanguinis innocentis, tanta copia, tamscelerate effusi: fateor tamen me esse hominem, et ita affici erga patriam, vt ipsius naturae imperio ingemiscam ad tantas eius calamitates, quibus innocentes simul cum nocentibus inuoluuntur. Oro itaque Deum, qui non solum est iustus, sed etiam misericors, vt vbi istorum malorum authores castigauerit, misereatur eorum qui se istis sceleribus non contaminauerunt. Ego omnia fausto et foelicia tibi precor, et peto ne amicorum memoriam tam cito abiicias. Viennae 10. April. 1574.

XXV.

VIDE meam pertinaciam in te accusando: nam credo te satis intelligere, hanc meam in scribendo diligentiam nihil aliud esse quam tuae negligentiae accusationem. Licet enim ante biduum satis minaciter ad te scripserim, nolui tamen nostrum Wakerum sine meis ad te literis dimittere. Non puto esse necesse, vt eum tibi commendem, cum non solum tibi sit nota


page 78, image: s052

eius virtus et eruditio, sed etiam erga te officiosus fuerit, et quod multo maius est, te vehementer amet ac colat, et fiet cupidissimus tibi inseruiendi ac gratificandi. Itaque non dubito, quin omnem humanitatem sis ei exhibiturus, cum soleas esse humanissimus erga omnes, praeter quam erga me, quem literarum tuarum desiderium mirifice torquet. Indicabit tibi quis sis nostrae aulae status, qui fere idem est, qui fuit quum hic esses. Turcae nobis vicini per aliquot dies magis abstinuerunt ab incursionibus, quam antea, sed tamen audimus eos conuenire magno numero, non procul a Strigonio: quae res nobis non paruam solicitudinem iniicit. Nostris militibus praesidiariis sunt nuper soluta stipendia, sed nescio quis excogitauit nouum genus Astronomiae, quam ipsi artibus liberalibus nequaquam annumerandam esse putant: reductus est enim in vsum annus Romuleus, hoc est, vt decem mensium stipendium habeatur pro annuo. Huiusmodi subtilitates nequaquam placent militibus, et propterea multi petunt dimissionem, nonnulli etiam ea non petita discedunt ex praesidiis. Qui vero ita discedunt, conueniunt quodam in loco ad Tibiscum, qui vicinus est ditionibus Imperatoris, Transsyluani, et Turcarum, quare metuitur, ne quid moliantur quod nobis malum aliquod attrahat. Si in nostras ditiones irruperint, damnum est nobis certissimum. Si in Transsyluani, vel Turcarum, eius rei culpa in nos haud dubie coniiceretur, et caprarent occasionem Turcae nos vexandi vlciscendarum iniuriarum praetextu. Hispani coeperunt de suis rebus magnificentius loqui, quam antea, postquam amiserunt Zelandiam, interea tamen Geusii ipsis eripuerunt oppidum Seuenbergen, quod abest octo miliaribus tantum ab Antuerpia, et iam munitur ab ipsis: copiae autem Christophori Palatini et Ludouici Nassauii ipsoium agros deuastant. Verum tanta est in ipsis humanitas, vt non solum haec ferant, sed etiam ne videantur ea improbare, idem faciunt quod hostes, immo maiore, vt audio, damno, quam ipsi, suos subditos afficiunt. Interea nescio quid deblaterant de ingenti classe, quae in Hispania instruitur, cum qua dicunt se non id acturos, vt vrbes Zelandiae et Hollandiae recuperent, sed vt vlciscantur earum infidelitatem, se rupturos omnes aggeres vt a mari absorbeantur. Adducent autem militem Hispanicum, Italicum, Helueticum et Germanicum tanto numero, vt non solum sint castigaturi suos rebelles, sed etiam vicinas gentes, quae ipsis bellum istud conflauerunt. Sed vos Anglos omnium primos aggredientur, tanquam praecipuos authores istorum malorum. Quare vide ne desis patriae tuae, in tam graui periculo. Non tamen consulo, vt nimium properes: nam vt spero, non obsidebunt hoc vere Londinum, videnturn. valde lente festinare. Quoniam sunt coacti euocare militem, quem habuerunt in Hollandia, vt cum opponerent copiis hostilibus, que conantur Mosam


page 80, image: s053

traiicere. Princeps Arausiensis duxit copias in Hollandiam, cum quibus fama est eum obsidere Amsterdamum constituisse. Faciant quicquid volent Hispani, aut amittent Belgium, aut cogentur hoc bellum tranfactione finire cuius primum caputerit, vt ipsr omnes ex Belgio discedant. Quae res erit ipsis valde acerba. Repererunt enim quum primum eo venerunt nidum, valde tepidum ex quo non putabant se facile deturbari posle. Obsecro, si nondum id praestitisti quod mihi promisisti, de emendanda tua pronunciatione, vt id tandem praestes: id enim mihi videtur maxime necessarium, et tamen est facilimum. Bene et foeliciter vale. Viennae 18. die April. 1574.

XXVI.

CREDO te inuidisse mihi voluptatem, quam sciebas me summam percepturum, statim, vbi scirem te Patauium, aut Venetias incolumem ex Liguria rediisse: saltem dedisti operam, vt eius suauitatem amaro succo tuarum accusationum temperares. Licet autem non potueris efficere, quin ob tuam incolumitatem, summopere gaudeam, volo tamen tibi referre gratiam pro ista tua erga me voluntate. Valde praedicas tuam industriam, in cauendo, ne perirent literae, quas ad te scriberem interea dum abfuturus eras, et si iis adiungerentur aliquae ad D. Comitem, aut ad alios, vt iis statim redderentur. At mi suauissime et cautissime Sidnaec, in eo non fuisti satis cautus, quod non cauisti, vt fasciculos a me missos, qui plures epistolas continere viderentur, solueret is, cui tuarum rerum curam commiseras: nam scis me nunquam misisse ad te literas aliis reddendas, quin eas conuoluerim in fasciculum tibi inscriptum. Valde autem hoc est elegans, quod scribis me satis ostendisse, quam non bene de te sentirem, et quam diffiderem te facturum amici offi cium in reddendis literis, cum ea de re ad Monauium scripserim. Ita didicisti Florentiae argutari, aut in amicos acerbus esse. Primum tibi praedico, quod non impune feres hanc tantam erga me acerbitatem. Ad te ne in Liguriam de ea re scripsissem? Ad Dominum Comitem, aut ad aliquem ex eius familia, scribere non potui, quia non habui per quem ad eos literas mitterem: nam non tantum mihi sumo apud Dominum Vulcobium, vt ad alium quenquam praeterquam ad te literas curandas ei tradam, ne eius humanitate abuti videar: Literas vero ad Monauium soleo tradere Cratoni Caesaris medico, veteri meo amico. Petii ab eo, vt Dom. Welspergero significaret, me ad ipsos scripsisse, et esse literas inclusas fasciculo tibi inscripto. Videor ne tibi in ea re tam grauiter peccasse? cum praesertim ignorarem, quando esses reuersurus, et interesset Domini Iacobi mature accipere meas literas, in quibus de quadam pecunia ipsi debita scribebam: imo mora, quae interuenit, fuit in causa, vt non potuerim his eius nomine compellare Baronem a Praga.


page 82, image: s054

Negligentiam tuam cogit me interdum accusare amor, et voluptas, quam percipio ex lectione tuarum literarum, quas si denas quotidie ad me mitteres, non tamen expleres meam cupiditatem. Accipio tuam excusationem de Gallico consilio in suscipiendo Ligustico itinere, sed tamen id debueras scribere. Vtinam eodem consilio vtereris in praecipitando tuo ad nos reditu. Nolo tibi iam obiicere, quod potueris me beare, si ex itinere tantum scripsisses, Viuo et valeo, Florentiae, vel Genuae, nam non fuit opus prolixiore epistola. Ante quinque, aut sex dies scripsi ad te et ad Dominum Comitem per Vackerum, quem hic nouisti. Cum essem obsignaturus meas ad Dominum Comitem literas, venit ad me quidam meus amicus, non paruae authoritatis in aula, qui dixit mihi Imperatorem vetuisse, ne amplius hic haberentur conciones ab iis, qui puriorem religionem profitentur, quam rem ego statim inserui meis literis ad Dn. Comitem. Postea autem diligentius inquisiui, et reperi rem se ita habere. Soliti sunt nostri conuenire ad sua sacra, et conciones, in aedibus Domini Rokandorff Austriae Mareschalci. Quando autem hinc abfuit, conuenerunt in aedibus Domini ab Eyzing, qui est inferioris Austriae praefectus, seu Locumtenens Imperatoris, vt loquuntur. E regione aedium ipsius habitat legatus Hispanicus, ita vt potuerit ex sua habitatione concionantis et canentium vocem exaudire: Quare saepius petiit ab Imperatore, et quidem (vt audio) regis sui nomine, ne pateretur eo in loco nostros habere suos conuentus: quod tamen hactenus non potuerat impetrare. Die autem solis quae fuit 18. huius mensis, nescio quae noua religio incessit Imperatorem quae reddidit Hispanum voti compotem: nam Imperator interdixit Domino ab Eyzing, ne pateretur amplius in suis aedibus haberi conciones, qui cum primo non obtemperaret, repetitum est interdictum cum interminatione, quod significauit iis, qui in ipsius aedes vsitato more venerant. Id vbi audiuerunt quidam ex proceribus, qui vna cum aliis aduenerant, vt interessent concioni, illico profecti sunt ad Imperatorem, ab eoque sciscitati sunt causam, ob quam interdixisset, ne religionis causa conuenirent. Imperator respondit, se nequaquam interdixisse. Cum subiecissent, quod a Domino ab Eyzing audiuerant, Imperator dixit se tantum interdixisse, ne in illis aedibus conuenirent. Ergo dixit Dominus ab Entzesdorff, licet nobis in aliis aedibus conuenire? Cum Imperator respondisset licere, is duxit concionatorem in suas aedes, in quibus bis eo die habita est concio. Habes rem vt gesta est, quam peto, vt Domino Comiti significes, vt liberetur ab errore, in quem eum induxit mea nimia festinatione. Audio istie clam diuendi libellum lingua Italica scriptum, cuius inscriptio est Stratagema regis Galliae. Si eius libelli vnum aut alterum exemplar nancisci poteris, facies DOMINO VULCOBIO et mihi rem gratissimam, si illud


page 84, image: s055

ad nos miseris, curabis autem complicari parua forma, et ei trades, qui solet tuas literas procurare. De tua imagine statues, vt voles. Si sperares, te breui ad nos venturum, non necesse esset eam prius mittere, sed tu valde lente in ea re festinas. Ego tibi omnia fausta et foelicia precor, et tibi gratulor incolumem reditum ad amicos: nam mea ira defeibuit interea dum haec scribo. Saluta meo nomine Dominum Brusquettum, et alios tuos domesticos. Viennae 23. die April. 1574.

XXVII.

EGo diem illum, quo te primum vidi, foelicem mihi illuxisse, quamdiu viuam iudicabo, quoniam illa indoles virtutis, quae in vultu, sermone, ac in omni tua actione elucescit, mihi statim iniecit maximam cupiditatem contrahendi tecum amicitiam. Cuius rei praeter expectationem meam, sese commodissima mihi obtulit occasio, quum nescio, quo tuo, sane optimo meo fato, huc appulisti: vbi id tua humanitate facile sum consequutus, quod magno studio ambire constitueram. Factus tibi familiarior deprehendi in te tantam naturae in clinationem ad virtutem, et tam ardens eam adipiscendi studium, vt ab eo tempore me ita foelicem tua amicitia iudicauerim, vt in tantis patriae calamitatibus ex nulla re, praeterquam ex tui recordatione, voluptatem capere potuerim: quam si vnquam antea, maximam certe percepi ex literis, quas heri a te accepi: quae nihil aliud continent, quam testificationem tuae probitatis, humanitatis, eximiae erga me beneuolentiae, et solicitudinis in meis miseriis, quae omnia mihi merito grata esse debent. Sed tamen magis me affecit excellens illa vis ingenii tui, et tam graue iudicium de rebus maximis, vt antequam mihi esses notus, nunquam mihi quisquam persuasisset, tantum prudentiae in istam primam adolescentiam cadere. Nou me perturbant, mi charissime Sydnaee, priuatae meae calamitates, quae si quando ingruant, eas satis forti animo perferre soleo, in publicis vero, et praesertim patriae, sum non absimilis matri indulgenti, quae vehementer dolet, quando castigantur liberi, etiamsi sciat id ipsos commeruisse. Nemo ignorat, nos ab aliquot annis tanto studio in nostram perniciem incubuisse, vt mirum sit nos dudum non periisse: quod ego Dei clementiae et benignitati adscribo, qui poenas quibus eramus digni, tandiu distulit, vt nobis tempus ad resipiscendum concederet. Sed iam res eo deuenerunt, vt mihi prae foribus esse videantur poenae, quibus digni sunt tantorum scelerum authores, a quibus Deus iam reposcit innocentem sanguinem tam crudeliter effusum. Erexerat nos nonnihil successus Arausiensis aduersus Hispanos, sed infoelix illa pugna, in qua sunt profligatae copiae Christo phori Palatini et Ludouici Nassouii, nostras spes rursus euertit. Si verum est Christophorum Palatinum occubuisse, vt hic dicunt Hispani, qui soli de ea re literas acceperunt,


page 86, image: s056

quantum dolorem ex ea re sentiet sanctisfimus ille senex eius parens: qui nullam aliam ob causam passus erat, eum se obiicere illis periculis, quam ob studium propagandae verae religionis, et subueniendi iis, qui ab Hispanis iniuste opprimuntur. De Italia tu recte iudicas. Quandocunque ea potientur Turcae, quicquid superest in ipsis antiquae virtutis, statim peribit. Ita reliquus orbis Christianus duplicem ex eius ruina vtilitatem percipiet. Superest vt tibi gratias agam, quod tam amanter et liberaliter mihi tua deferas, quibus confidenter vterer, si mihi aliunde non suppeteret, quod satis esset. Ego ita didici contentus viuere paruo, vt sperem me non fore amicis grauem. Est tamen mihi gratissima ista voluntatis tuae erga me significatio, eamque habeo pro beneficio. At mi generose Sydnaee, illud vnicum beneficium a te expeto, vt te saluum et incolumem mihi praestes, quod a Deo, qui solus id praestare potest, assidue posco: quandiu enim eris saluus et incolumis, tandiu mea omnia mihi esse salua iudicabo. Non satis intelligo, cuius iniustitiae erga te me accuses, nisi forte existimas me Domino Comiti id suasisse, quod tibi dissuasi, quod profecto non feci, imo monui eos non semel vt sibi cauerent, et de ea re praecipue scripsi ad Dominum Welspergerum, quensane miror in adeundis periculis esse iam tam facilem, cumm in iis rebus sciam, eum antea non solum fuisse cautum et prudentem, sed interdum etiam visum esse timidiorem. Etiamsi curatores Domini Comitis permiserint ipsis, vt ea itinera susciperent, non tamen inde sequitur, ipsis esse bene cautum. Itaque non desinam de ipsis esse solicitus, prius quam eos ad te rediisse sciuero: quare peto a te, vt quae de ipsis habebis, ea ad me perscribas. Expecto cupide praestantes illos viros, tot necessitudinibus tibi coniunctos, quorum in tuis literis mentionem facis, quibus vtinam possim aliquid praestare, quod tibi et ipsis sit gratum. Persuade ipsis obsecro, vt me vtantur, tanquam homine cupidissimo tibi et ipsis gratificandi. Bene et foeliciter vale, et amicos saluta. Viennae Calend. Maii, 1574.

XXVIII.

CONQVERERER de breuitate tuarum literarum, nec vllam excusationem admitterem, nisi adeo mihi gratae fuissent literae, quas ante octiduum a te accepi, vt quamuis eas saepius relegerim, earum tamen lectione animum meum explere hactenus non potuerim. Eae sane opportune mihi redditae sunt, ad subleuandum ingentem meum dolorem, euius nescio, an vnquam iustiores causas habuerim. Ardet funesto bello infoelix mea patria, et ruit alto a culmine, nec est quisquam, qui eius vicem doleat: imo omnes iudicant, et quidem merito, nos esse dignos qui adhuc grauius plectamur. Hispani exultant ob victoriam, quam nuper adepti sunt de Duce Christophoro Palatino, et Comite Ludouico Nassauio, et sperant se breui profligaturos


page 88, image: s057

Arausiensem Principem: quod licet sciam, non fore ipsis tam facile, quam existimant, clades tamen quam acceperunt ii, pro quorum successu vota faciebam, non potest non me plurimum conturbare. Porro vt nihil mihi ad infoelicitatem deesset, omnes fere ii cum quibus a viginti annis in Germania amicitiam colui, et suauiter vixi, immo quorum consuetudo effecit, vt Germaniam pro patria haberem, (omnes, inquam, vno tanquam turbine inuoluti, ac fortunae impetu oppressi,) mersi sunt in calamitates, in quibus nec opis, nec auxilii quicquam ipsis adferre possum. Imo vero ego metuo, ne aliqui credant, malorum istorum culpam aliquam in me residere: cum iis omnibus rebus praetexatur infoelix illa contentio de coena Domini. Sed tamen haec mala non aliunde originem habent, quam ab arrogantia et ambitione Theologorum, quos si quis bonus vir ad modestiam reuocare conetur, aut sui officii eos placide admoneat, aut omnibus ipsorum decretis non subscribat, statim implacabile odium aduersus ipsum concipiunt, et quibuscunque modis possunt, perniciem ipsi machinantur. Ante viginti menses fortuna mihi maximum vulnus inflixit in Gallia, vno fere momento omnes amicos, quos ibi habebam, mihi eripiens: nec tamen eius erga me acerbitas isto tanto meo vulnere leniri potuit, cum in Germania se infestissimam praebeat iis, quorum virtus et beneuolentia erga me, fecit, vt huius diuturni mei exilii molestias lenius perferrem. Tuitaque, vt antea mihi fuisti omnium amicorum longe charissimus, ita iam fere solus mihi superes, cuius recordatione me oblectem, et ex cuius literis in hoc meo luctu et moerore, voluptatem capiam, non ideo tantum, quod testentur, quantus sit tuus erga me amor, sed etiam quod in iis semper eluceat excellens illa vis ingenii tui, et futurae tuae virtutis spem in me magis ac magis confirment. Sed ab his tristioribus rebus libet animum nonnihil auocare, et respondere ad iniustas tuas accusationes, vel potius minas, cum (vt scribis) constitueris Genuensium injurias vlcisci. Verum ego ignoro, quas iniurias intelligas: nam si legerent, quae de ipsis scripsi, hauddubie indicarent ea ad suam laudem pertinere. Cum enim summum bonum constituant in iis rebus, de quibus scripsi, proculdubio eos maxime dignos laude existimant, qui proxime pertingunt ad scopum in quem omnes collimant. Existimaresne vestram gentem iniuria a me affici, si dicerem, vos tanta arte saltare, vt reliquos homines in ea refacile superetis? cum id laudi apud vos tribuatur, sintque in vestra aula non pauci, qui in eo bonam partem suae foelicitatis constituant, idque vnicum serio agant? Vellem te accepisse meas literas, antequam Genuam peruenires: te enim incitassent ad aliquid discendum ex illis actibus quas tantopere praedicabam: sed tamen oportuisset te id apud illos homines dissimulare: nam nolunt sua mysteria aliis gentibus prodere, ne praeripiant ipsis partem


page 90, image: s058

aliquam commodorum, quae inde ad ipsos proueniunt. Bene vale et amicossaluta. Viennae 7. die Maii, 1574. Dux Niuernensis heri huc venit.

XXIX.

LAVDO in eo tuam ingenuitatem, quod praemoneas me, vt a te mihi caueam: nam nihil aliud sibi volunt atroces illae tuae minae. Sed in ea re non obseruas praecepta tui Machiauelli, nisi forte metus tibi expressit istam grandiloquentiam et verborum magnificentiam, quoniam existimasti me ea ratione ab instituto dimoueri posse. Miror tibi non venisse in mentem, Burgundos esse animo excelso et indomito, et instar palmae aduersus prementes insurgere. Sed vt est magnanimitatis aduersariorum insolentiae non cedere, ita ad eam pertinet, affici commiseratione erga eos, qui cum calamitatibus conflictantur, aut quibus calamitates impendent. Itaque deposita simultate iam amici personam assumam, et hortabor te, vt industrium aliquem hominem mature quaeras, qui te diligenter in Marranismo instituat: nam sine eius cognitione non est, quod quisquam speret, fe posthac dignitatem vllam in vestra Anglia adipisci posse. Hispani enim dicunt, se mittere in Belgium Ioannem ab Austria, qui oppressis Geusiis, vos solo sui nominis terrore subiget, reginam Scotiae libertati restituet, eam ducet vxorem, et regna Angliae ac Scotiae in dotem accipiet. Vellem nomen illud Philippi, quo ita tumes, vt ne quidem ipsi Sancto Huberto parcas, iam posse conuerti in Ioannem, vt fieres cognominis tuo futuro Principi, ad cuius gratiam tibi ea ratione pateret facilior accessus, quare suadeo vt de ea re consulas vestros Canonistas, inprimis tuum Delium. Quod si indulgentiis vel dispensatione, vel aliquo alio modo id perfici poterit, caue ne vlli pecuniae parcas, vt tam claro elogio ornatus ad tuos redire posfis. Sed extra iocum, Hispani tumentes hac recente victoria, non solum Geusiis, sed et vobis, et Electori Palatino dira minitantur. Dicunt Ioannem ab Austria ducturum Mediolano in Belgium magnas copias Hispanorum et Italorum. Conscribuntur etiam Hispanis in Germania equites ac pedites magno numero, et etiam ab Heluetiis petunt militem. Praeterea instruitur in Cantabris classis tam valida, vt credant Geusios, Anglos, et Gallos ne quidem eius aspectum ferre posse. Quid tu ad haec? Parturient montes. Ego plane existimo, eos de pace cogitare, cum videant se armis nihil hactenus profecisse, et eo spectare istas ampullas verborum, vt quam minimo eam redimant: in qua re pius experientur difficultatis, quam ipsi existiment. Non est ita difficile numerosos exercitus conscribere, sed eos diu alere, hoc opus, hic labor est. Paucos habent milites in Belgio, et tamen ii tumultuantur ob non soluta stipendia, et suos praefectos in vincula coniecerunt. Credo fore idem fatum Pontificis Rom. quod


page 92, image: s059

fuit Priami, nempe, vt intereat superstes omnibus iis qui eum coluerunt: quod vt fiat, serio dant operam istireges, qui scientes et volentes se in exitium praecipitant, vt eius dignitatem et amplitudinem tueantur. Vos vulpeculae subduxistis vos, et quidem dux foemina facti, quod eo magis est nobis ignominiosum, et pudendum. Credote in eo errare quod scribis Gallicum legatum reuersum Constantinopoli, nam alii de ea re nihil scribunt, et frater qui ei mittitur successor, est adhuc in Polonia. Dedescensu Florentini ad Rhadamantum, iam hic audiueramus. Pluto cum suis habebit iam, quod agat permultos dies. Hic nominabitur olim inter astutos et foelices tyrannos. Spes certa quam mihi iam facis, de tuo ad nos reditu, me plane beauit. Tibi et omnibus Anglis, quicquid in me vnquam peccauistis iam condono, et me fere poenitet, quod futuras vestras calamitates vobispraed xerim. Tibi erit longe commodius, cum Domino Comite per Germaniam iter facere, cum praesertim omnes tui sint ignan linguae Germanicae. Quare consultius est, vt eius reditum expectes, dummodo se expediat ante solstitium: nam valde tibi metuo ab aestu, cum sis admodum raro corpore, et sciam, quam auide, imo quam intemperanter vescaris fructibus, et propterea tibi praenuncio febres et dysenterias, si istic per aestatem manseris. Tantum sentio leuamen doloris, cuius habeo iustissimas causas, quum tuas literas lego, aut ad te scribo, quare temere insero meis literis quicquid mihi in mentem venit, quod peto, vt boni consulas: et tibi persuadeas, nihil malo animo a me scribi. Vbi aliquid certi de tuo disceslu decreueris, peto vt id mihi significes, nefrustia literas istuc mittam. Bene vale et amico saluta, et praesertim Dominum Bruschettum. Viennae 13. Maii, 1574.

XXX.

LAVDO in eo tuam virtutem, et bonitatem, mi charissime Sydnaee, quod bonorum calamitatibus indoleas, et metuas, ne victoria. qua nuper potiti sunt Hispani, sit exitio iis, qui ipsorum tyrannidi in Belgio aduersantur, ac pro patriae libertate pugnant: de qua re quid sentiam, in proximis meis literis scripsi. Quae autem postea ibi accidisse aud mus, me magis ac magis in sententia mea confirmant; cum videam bellum conuerti ab Hispapis in latrocinium, qui potius in id intenduntanimum, vt perfide socios spolient, quam vt suos hostes opprimant: nam puto vos iam audiuisse, quanto cum scelere postillam suam victoriam, Antuerpiam occupauerint: in quo nescio an Commendatoris perfidia, an vero stultiria magis accusanda sit. Quis enim postea ipsi fidem habebit? vel quam disciplinam in exercitu sancire poterit is, qui praecipuum eius vinculum soluit? Miles assuetus spoliis sociorum, nunquam volet praedam cum periculo ex hoste quaerere. Licet Albanus multa illic reprehensione digna commiserit, nullum tamen eius factum tam infame


page 94, image: s060

extat, nec vnquam tantum flagitium in decus militare admisisset. Champagnaeus Cardin. Granuellani frater qui praeerat Antuerpiae, cum quingentis militibus, praeclarum sibi nomen peperit, ita prodita vrbe cuius erat ei commissa custodia: quamuis neget se eius proditionis fuisse conscium, et de eius authoribus conqueratur, dicatque se in Hispaniam iturum, vt totam rem ad regem deferat. Vt vero eius proditionis suspicionem a seremoueret, voluit se cum suis militibus opponere Hispanis, irrumpentibus in vrbem, aut saltem id simulauit: sediussus est a Commendatore cum suis vrbe excedere. Sit save immunis a perfidia, quia est Burgundus, nunquam tamen poterit stultitiae opinionem effugere, cum vrbi suae curae commissae non melius praecauerit. Ego quidem doleo casum praeclarae vrbis, sed spero eius calamitatem profuturam Arausiensi Principi, nam Walones iam tumultuantur, et minaciter debita sibi stipendia flagitant, et parum abfuit, quin nuper Louanium occupauerint. Iam vero sunt ad Bruxellas, vbisuburbana omnia diripiunt, et dira ciuibus minantur, vt ab ipsis pecuniam extorqueant. Arausiensis interea minime deest suis occasionibus: nam nuper occupauit oppidum Meghen, situm in dextra ripa Mosae, ita vt possit inde libere in Brabantiam excurrere. Aiunt eum ibi pontem extruere. Ante tres, aut quatuor annos, peruenitillud oppidum successione ad filium Barlemontii, quo nullus ex proceribus Belgicis fuitaddictior Hispanis, aut magis perniciosa consilia ipsis suggessit. Ita Arausiensis quum oppidum illud occupauir, non solum suis rebus consuluit, sed etiam pattiae, ac priuatas suas iniurias est quodammodo vltus. Ita vides res nostrorum in Belgio non esse ita desperatas, vt istic fettur. Quando has meas literas accipies, si nondum ad iter eris paratus obsecro, vt de eare me certiorem facias, ac etiam intra quod tempus sis huc venturus, et an velis vt te hic expectem (si forte contingat Imperatorem ante tuum aduentum hinc discedere) an vero Pragae: nam speramus Imperatorem intra mensem hinc discessurum, audio enim iam esse missos aliquos in Bohemiam, cum mandatis de indicendo conuentu Calend. Iul. sed quia id cum consensu procerum regni fieri solet, forte in eum diem non consentient, et ita res diutius differetur. Hoc indicabis Illustri Domino Comiti, vbi ad vos fuerit reuersus. Quoniam hic sentimus aestum satis grauem non dubito, quin vobis istic sit molestus. Sapies itaque, si grues imitatus, aestiua commodiora quaesiueris. Ante quatuor dies venit huc cursor, qui discessit Constantinopoli, quinta die huius mensis. Accepi literas a Dn. Vngnadio, Caesareo legato, in quibus scribit Sinanum Baslam, qui superioribus annis Arabiam foelicem seditionibus agitatam compescuit, fore praefectum classis, quae Constantinopoli soluer sub initium proximi mensis. De Gallicis tragoediis iam nihil scribam, cum non dubitem, ista omnia ad vos citius, quam huc perferri. Putabam


page 96, image: s061

libellum stratagematum regis Galliae, esse typis expressum: alias noluissem tibi in ea re esse molestus. Vbi ad nos veneris, dicam tibi qua occasione, et a quo sit scriptus: nam non est tutum id literis committere. Bene vale. Viennae 21. die Maii, 1574.

Niuernensis hic sensit graues cruciatus in crure, in quo vulnus accepit ante aliquot annos, sed facta suppuratione melius habere coepit, ita vt putem, eum intra paucos dies hinc discessurum.

XXXI.

QVAMVIS nihil iam a te literarum acceperim, meam tamen ad tescribendi consuetudinem intermittere nolui: nam maxima parte amicorum meorum variis calamitatum generibus oppressa, ex sola fere amiciciae nostrae recordatione voluptatem capio, quae quum ad te scribo, aut literas tuas lego, animum meum maxime subit. Quoniam autem metuo, ne meae literae post tuum discessum istuc perueniant, ita ad te scribam, vt non valde metuam, ne in alienas manus deueniant, et quae erant liberius scribenda, in aduentum tuum ea reseruabo. Hispani adhuc grassantur Antuerpiae, prout ipsis libet: nam nec apud ciues, nec apud exteros, potuit tantum pecuniae reperiri quantum ipsi postulant. Tumultuantur etiam ii, qui nouam arcem obtinent, iamque aliquot ex suis praefectis interfecerunt, et displosis multis maioribus tormentis, Antuerpiensibus magnum metum incutiunt. Conuenerunt Bruxellis legati prouinciarum, quae regi Hispaniae parent, quos eo vocauit Commendator, vt cum ipsis de repub. deliberet, et prae cipue de ratione conficiendae pecuniae, ad persoluenda militi stipendia: sed nec ipse Commendator adhuc eo venit, Antuerpiensium rebus implicitus, et Bruxellenses sibi plurimum metuunt a Walonibus, qui vicinos vrbi pagos depopulantur, et dira minitantes, pecuniam ab eis extorquere conantur. Hispani, Germani, et Walones, qui sune in Hollandia, episcopatu Traiectensi, et Gueldria, imitantur alios, et etiam sua stipendia seditiose flagitant, et quacunque iter faciunt, omnia diripiunt. Conati sunt occupare Traiectum Inferius, sed ciues edocti calamitate Antuerpiensium, corripuerunt arma, et eos fortiter repulerunt, et quadraginta, aut quinquaginta ex iis interfecerunt. Ita victoria quam regis Hispaniae copiae nuper de hostibus obtinuerunt, damnum potius, quam emolumentum ipsi regi adferre videtur. Arausiensis interea strauit ponte Mosam, non procul a Bommelio, vt habeat liberam excursionem in Brabantiam, et ad vtrumque caput Pontis castella extruxit, quibus eum tueatur. Postea profectus est in Zelandiam, vt classem suam instruat, eo quod dicatur Hispanica aduentare, cum qua confligere constituit. Credo te audiuisse Comitem Annibalem


page 98, image: s062

ab Ems fratrem Card. Constantiensis conscripsisse regi Hispaniae duas legiones, seu duo regimina, vt loquimur, peditum, quos ducerer in Belgium. Aliquot Gallici equites ex eorum numero, qui ad Christophorum Palatinum proficiscentes retrocesserunt, vbi audiuerunt eius copias esse caesas, inuaserunt ipsum Comitem Annibalem, proficiscentem Argentorato Tabernas Alsaticas, et aliquot ex eius comitibus interfecerunt, ipsum vero acceptis duobus vulneribus, fugientem, Tabernas vsque insequuti sunt, et eum iam vrbem ingressum, petierunt sibi dedi ab episcopo vrbis domino, minantes se iniecturos ignem suburbanis aedificiis nisi statim eum dederet. Quidam dicunt episcopum istorum minis territum, dedidisse ipsum, quod mihi non fit verisimile. Incidit autem id in quartum diem huius mensis. Dux Niuernensis ante triduum hinc discessit. Poteris si voles, tuos oculos eius conspectu beare, quoniam istuc proficiscitur. Nuper mortuus est ei filius, quem vnicum habuit, quod tamen ipse ac tota eius familia adhuc ignorat. Forte Deus non vult, vt planta illa radices in Gallia alte agat. Ad Illustrem Dominum Comitem non scribo, nec ad eius domesticos, quia nescio an ad vos redierint, si redierunt, peto vt eos officiose meo nomine salutes, ac Dn. Bruschettum et alios amicos. Bene vale. Viennae 28. die Maii 1574.

Mihi obsignaturo literas nunciatum est, Antuerpiam esse direptam ab Hispanis, quod vtinam non sit verum.

XXXII.

AGO tibi maximas gratias, pro misso libello, praeclaro quidem testimonio nostrae virtutis ad posteritatem, cuius iam suauissimos fructus percipimus. Vide ne irrites crabronem illum, cum quo scribis te expostulasse: nobis enim necessaria est eius opera, quandiu istic viues, si ex nostra amicitia fructum decerpere velimus. Animaduerti esse hominem ineptissimum, ex pluribus eius literis ad communem nostrum amicum, cui ne quidem parcit, cum tamen plurima ab eo beneficia accipiat. Vlciscere igitur eius iniurias humanitate. Non placet, quod promittar se posthac diligentiorem fore: mallem eum esse minus diligentem. Recte fecisti, quod in tuis illis occupationibus tantum sis tibi ocii suffuratus, quantum satis fuerit ad scribendum: nam in ea re summo iure sempor tecum agam, nec est quod de mea indulgentia quicquam tibi promittas. Quid autem hoc rei est, quod in ternis, aut quaternis posterioribus tuis literis altum est silentium de tuo ad nos reditu? cum tamen antea scripseris, nihil iam superesse, quod iter tuum remorari possit? Ego iam tardius accuso meam stultitiam, quod pro meo imperio non iusserim testatim accurrere, quando scripsisti teid meo arbitrio


page 100, image: s063

permittere. Propter discessum Imperatoris non est quod iam properes, mutauit enim sententiam, cum tamen iussus esset hospitiorum designator ire Pragam. Nescio quibus fatis repellatur a Bohemia, cum eius plurimum intersit, illuc proficisci. Filios eo mittit, quos dicit se subsequuturum, sed (vt existimo) festinabit lente. Regi Rodolpho eo ituro semper aliquid interuenit impedimenti, cui rei aliquid ominis inesse videtur. Quando eo primo missus est a patre, laborauit in itinere ex variolis, seu exanthematibus. Proxima hyeme, quum ipsi esset eundum eo, subito incidit in febrim, quae eius iter est remorata. Iam vero exercens corpus, ferreo vecte, quem parum caute vibrabat, vulnus sibi in dextra sura inflixit, sed adeo lene, vt institutum iter non intermiserit: hodie enim sub auroram hinc discessit. Scripsi proxime de fugato et vulnerato Comite Annibale Emssio. Perierunt in eo conflictu octodecim, ex iis, quos secum ducebat, et ipsi sunt erepti quindecim currus, quibus arma varii generis vehebantur. Galli qui facinus illud perpetrauerunt, conuenientem sibi praedam adepti, conscenderunt Vogesum, in quo occuparunt arces Turbenstein et Chastillon, quae sunt in finibus Lotharingiae et episcopatus Metensis. Eo quidem spirant venti, quo cupio, sed metuo, ne desinant: nam audio Lotharingum conscribere militem, quo istos a suis finibus auertat. Duae illae arces non procul absunt ab excelsa illa Palatinopoli, quo superiore aestate profectus es Argentorato vt sutgentia eius moenia conspiceres, et Fossae Gallo tuam pecuniam crederes. In eo, mi dulcissime Sydnaee, quod me agitatum variis tempestatibus in patriam tuam, tanquam in tutum portum humanissime inuitas, agnosco insignem tuam bonitatem et beneuolentiam erga me, et nisi tantus meus erga te amor, vt nihil ad eum accedere possit, multum sane ex ea re accessisset ad eum. Non est, quod cuiusquam humanitatem praedices, vt me eo pellicias. Nihil esset efficacius ad me eo pertrahendum, tua virtute et meo erga te amore, si id res meae ferrent, et vtinam id consilium quod iam suggeris, iniuissem ante aliquot annos, cum esset minus praecipitata mea aetas, sed meus amor erga patriam fuit in causa, vt stulte sperauerim, eam desituram insanire, nec permisit vt inirem recta consilia, cuius quidem rei me iam poenitet, sed nimis sera est poenitentia. Gratissimum est mihi, quod constitueris cum nostro Wabero, de pronunciatione conferre. Id vnicum a te flagitaui: reliqua ita suggessi; vt ea arbitrio tuo permitterem. Scripsisti dudum te mihi significaturum, quando esset ad Dn. Comitem scribendum: sed videris esse immemor tui promissi, cum in posterioribus tuis literis nullam de eius reditu ad vos, mentionem facias. Bene vale et amicos saluta. Viennae quart. die Iunii, 1574.



page 102, image: s064

XXXIII.

HERI mihi literas tuas reddidit generosus tuus Corbettus, iam etiam meus, postquam tu ita vis, et eius virtus id meretur. De variis rebus cum eo colloquutus sum, et mihi visus est plane talis, qualem eum in tuis literis descripsisti, hoc est pius, prudens, modestus, et sine fuco, et tui tam amans, vt non possit esse magis. In eofefellisti eum, quod ei secisti spem, de me, cui nequaquam respondere possum. Praestabo quae potero, nihilque ipsi deerit, quod in mea potestate sit situm. Alterum nondum vidi, quamuis accesserim ad aedes, in quas diuertit, vt eum ad Dominum Vulcobium deducerem. Quia tibi necessitudine iunctus est, eum mihi esse amandum et complectendum statuo. Itaque nihil ipsi deerit, quod in mea potestate sit situm. Reddidit mihi heri alteras tuas, literas, Dominus Vulcobius, quae pulchre testantur quantum praestet indulgentiae seueritas: nunquam enim ita sedulus in scribendo fuisses, nisi metuisses mea fulmina, sed in tui gratiam volo credere, te id fecisse, vt me humanitate superares. Gratum fuit, quod in calce literarum addidisti, Dominum Comitem rediisse Patauium. Spero me per proximum tabellarium habiturum aliquid certi de vestro itinere: nam nullus iam tibi tergiuersandi locus relinquitur. Nolui ad Dominum Comitem scribere, ne meae literae, post eius discessum, in alienas manus devenirent, existimo enim vos sub hoc tempus discedere Patauio. Miraris me iocari hoc rerum statu: Ego vero desperatione ita obstupui, vt publicarum calamitatum sensum pene amiserim. Quae enim potest nobis superesse spes salutis in tanta principum nostrorum socordia? Imperatorsua prudentia et moderatione tuetur vtcunque Germaniae tranquillitatem. Quid autem eo mortuo fiet? At scis imbecillam esse eius valetu dinem. Aiunt praeclaram esse indolem pueri Scotici. At vestra messis in herba est, et forte ruent omnia antequam maturescat. Domīnus Corbettus ostendit mihi tuam effigiem, quam vt oculos meos explerem per aliquot horas apud me habui, sed intuitu mea cupiditas potius aucta est, quam imminuta. Videtur mihi potius referre aliquem tui similem, quam te, et initio existimaui esse tui fratris. Pulchre quidem expressa sunt pleraque tua lineamenta, sed est longe magis iuuenilis, quam deceat. Puto te fuisse non absimilem quum duodecimum, aut decimum tertium aetatis annum ageres. Donauit mihi Dominus Corbettus alterum exemplar praeclari illius nostri stratagematis, pro quo tibi et ipsi gratias ago. Illud quod prius miseras, dederam Domino Vulcobio, tuo nomine. Antiqui vocabant stratagema prudens consilium quo Imperatores exercituvm, vel suis in periculo versantibus, salutem, vel hostibus perniciem procurabant: Iam vero ex disciplina vestrae Italiae, inuertimus omnia, et virtutum nomina vitiis indere


page 104, image: s065

solemus, ita vt non pudeat, nos fraudes, perfidiam et crudelitatem, prudentiam et animi magnitudinem nominare. Incendium quo iam ardet Gallia, existimo sola ruina restingui posse. Nescio quam bene sibi consuluerint vestri, qui passi sunt in sua vicinia Montgomerium opprimi, cuius captiuitate perinde exultant Pontificii, ac si esset debellatum. Sed si vera sunt, quae hic de morte regis Galliae audimus, diluetur ipsorum gaudium, ne eo nimis inebrientur. Scripsi ante paucos dies, me mirari, quod de tuo ad nos reditu nihil amplius scriberes: iam vero non solum miror, sed etiam suspicor, te aliquod consilium inire, cuius nolis me esse conscium, cum Dominus Corbettus mihi dixerit, te nolle de tuis rebus quicquam constituere, antequam literas a tuo parente acceperis. Quicquid erit illud, quod tentabis semper Deum orabo, vt tibi foeliciter succedat. Si successus Domini Comitis in itinere Romano, inuitat te ad illud suscipiendum, et hic tibi dixi, et saepius scripsi, quid de ea re sentirem. Persuaserunt forte aliqui tibi, te a me amari indulgentius, et propterea me nolle, vt rei honestae causa te vel in periculum coniicias, vel labores et molestias perferas. Etiamsi nihil mihi sit te charius, et nemo viuat, cui tantopere metuam, eiusmodi tamen est meus amor, vt si viderem te mollicie animi aliquid omittere, quod ad animum tuum virtute excolendum faceret, nemo te acrius me reprehenderet. Iter Constantinopolitanum, quantum ad pericula, quae in itinere interuenire possunt, et ad labores, et molestias, est longe difficilius Romano: sed si esset tibi in animo illud aggredi, non tantopere conarer te ab instituto tuo abducere: nam in eo itinere non esset, sicut in Romano, periclitandum tibi de pietate, seu conscientia (vt loquimur) et existimatione, quibus rebus nihil debet esse nobis charius, quae tamen facilime laeduntur, et difficulter sanantur: Si enim incideres in manus istorum latronum, aut tibi desciscendum esset a religione, quam profiteris, aut subeundum capitis periculum. Effugere autem eorum manus, esset pene tibi impossibile, quoniam etiamsi non esset tibi metuenda, proditio eorum, qui forte simulant se esse tibi amicos, tamen oris tui dignitas efficeret, vt plurimi de te inquirerent: imo si in leuissimam febriculam incideres, id statim tuus hospes, vel medicus quem ad te vocares, suo parocho indicaret: nam id iubentur facere. Quid autem eximiae vtilitatis ad te rediret, si per paucos dies Romana rudera, timide perlustrares, nimirum vt gloriari posses te ea vidisse. Deus largitus est tibi eam ingenii vim, quae nescio, an vlli mihi noto contigerit, non vt ea abutaris ad res inanes cum periculo scrutandas, sed vt eam impendas patriae, et bonis omnibus, et cum sis eius dispensator tantum, facies iniuriam ei, qui tantum beneficium in te contulit, si eo fueris abusus. Vides quid acciderit Dn. Foxio, viro prudenti, et in magnis rebus exercitato, ideo tantum quod existimauerit, in aula Romana esse eam ciuilem humamtatem,


page 106, image: s066

quae etiam apud maxime barbaras gentes esse solet, cum debuisset credere esse impuram officinam, in qua (vt ait Petrarcha) cuditur quicquid fraudum et scelerum per totum orbem spargitur. Videigitur, ne quid committas, cuius te postea poeniteat, et quod non tantum tibi, sed etiam omnibus iis, qui te vero amore prosequuntur, perpetuum moerorem adferat. Peto, vt isti meae libertati agnoscas, et fi haec a me stulte dicantur, existimes tamen ea proficisci ab animo tui amantissimo. Saluta, obsecro, meo nomine Illustrem Dominum Comitem, et totam eius familiam, Domin. Brusquettum et alios nostros amicos. Viennae vndec, Iun. 1574.

XXXIV.

SI animo meo indulgere vellem, denulla alia re ad te scriberem, quam de meo erga te amore, cui cum virtus tua occasionem praebuerit, velpotius eius praecipua causa extiterit, tantum ad ipsum incrementi semper accedit, quantum ad virtutem tuam accedere amici istinc ad me scribunt, ac etiam ex tuis literis deprehendo. Nuper mihi significauerunt quidam nostri amici, se ex te et ex tuis audiuisse, te nullam aliam causam habere, quare in Germaniam reuertaris, quam vt isto tuo adme reditu testeris, quantus sit tuus erga me amor. Ego, mi dulcissime Sydnaee, negare non possum, nihil esse mihi te charius, nihilque mihi tuo conspectu iucundius contingere posse: sed (mihi crede) si existimarem isto tuo reditu in Germaniam aliquid tuis commodis decessurum, ego te omnium maxime ab eo instituto dehortarer, et abducere conarer: et te iam per nostram amicitiam obtestor, ne quid meis affectibus in ea re tribuas, sed de tuis rebus ita constituas, vt tuis rationibus maxime conuenire iudicabis. Voluptas, quam ex tuo conspectu capiam, non erit diuturna, at vereor, ne nimis pertinaciter in animo meo haereat dolor, quem postea tuus discessus mihi adferet: cuius rei cogitatio me iam angit, et torquet. Nihil volo apud te dissimulare. Ego non ita admiror Italorum sapientiam, vt omnia ipsorum dicta pro oraculis habeam, nec valde probo eorum rationes, qui se vitam praeclare instituisse credunt, si ad ipsorum mores quam proxime accedant. Quaecunque sane gentes mea memoria vsae sunt eorum consiliis, in administranda sua repub. eae maximis calamitatibus patriam suam inuoluerunt. De sceleribus nihil dicam. An non in Italia maxime laudantur ii, qui dissimulare sciunt? qui sciunt assentari, et in potentum gratiam quibuscunque modis irrepere, et se ad eorum affectus ita attemperare, vt quicquid suggesserit splendida bilis, ei cui semel seruire decreuerunt, id sit ipsis sanctum, proque eo vt pro aris et focis sibi esse pugnandum censeant? imo postquam longa seruitute fracti sunt, eorum animi, quascunque indignitates et contumelias libenter perferunt, modo pecunia et turpes


page 108, image: s067

voluptates ipsis non eripiantur: et secum praeclare agi existimant si is a cuius nutu pendent, eos interdum (vt ait poeta) clauso labello respiciat. Quantum ad me attinet, ego iudico, ingeniis liberalibus nihil esse perniciosius illis artibus, quae masculam eorum virtutem emolliunt, et animos ad seruiendum praeparant: nam seruitutem esse talium artium praemium, illi ipsi Itali suo magno malo experiuntur. An non magis conuenit tuae indoli et tuis natalibus, colere pietatem, fidem seruare, idem habere in ore et in pectore, tueri bonos aduersus iniustam vim et patriae salutem vita potiorem existimare: quae artes cum facilius addiscantur in Germania, quam in Italia, ego dedi operam, vt te huc reuocarem: non tam vt artes illas addisceres, quam vt eas a natura tibi insitas, excoleres. Meministi, quid de adeunda Norimberga tibi suaserit Suendius, qui vir cum prudentia et rei militaris peritia superet, quotquot ego noui, nihil magis cuperem, quam te sub eo militiae tyrocinium ponere, si eum contingeret ducere exercitum, interea dum abes a patria. Mihi magis placent Germanorum, Polonorum, et Danorum rationes, qui dant operam, vt ipsorum Principes contra leges nihil possint, quain earum gentium, quae vel voluntate, vel metu, ita se ad seruitutem comparauerunt, vt nefas esse putent, vel quidem suspicari, aliquid iniuste a Principe fieri. Consulo tibi, vt vinculum illud contractae amicitiae inter te et Dominum Comitem Hanauiensem, quam arctissime constringas, et des operam, vt plurium Germanorum beneuolentiam tibi concilies, et praesertim eorum in quibus virtutis indolem aliquam elucescere videbis. Raro ad amicitiam fucum adferunt, et in ea colenda plerumque sunt constantes, et quod praecipuum est in amicitia vinculum, idem quod tu in religione sentiunt, de qua iam excitatae sunt tam acerbae concertationes, vt vix possit vera amicitia coalescere inter eos, qui in ea dissentiunt. Nolo tibi male ominari, sed tamen haec suadens considero, quam sit mutationibus obnoxia tua patria, quae quando accidunt, fortuna maxime saeuit in eos, qui virtute, ingenio, et natalibus sunt conspicui et illustres. Si itaque vel aduersariorum iniusta vis, vel aliqua alia neccssitas cogeret, te olim extorrem fieri, nusquam (meo iudicio) vel honestior, vel tutior receptus tibi contingere posset, quam in Germania. Nemo ignorat nostros Gallos variis calamitatibus agitatos, proximis annis Germanorum erga se humanitatem saepius esle expertos: immo ipsorum auxiliis non semel fuerunt in patriam reducti, quod nunc etiam Principem Condaeum sperare dicunt. Vellem te posse persuadere Domino Comiti, vt vna Cracouiam vsque ex curreretis: possemus enim efficere, vtregi non Poloniae, sed Galliae innotesceretis: id quod tuis reous plurimum conducere existimarem, si nondum mutasti consilium de adeunda aula Gallica, ante quam in patriam reuertaris. Nam te eo aomine benignius et familiarius complecteretur


page 110, image: s068

rex, quod ipsi tam procul a patria primum innotuisses. Nequaquam contemnenda est tantorum Principum beueuolentia, qualescunque ii sint: nam etiam ii qui non sunt boni interdum alio respicientes, suscipiunt defensionem eorum qui iniuste affliguntur. Contracta autem ibi notitia, nemini posset suspicionem in patria tua iniicere, cum omnes iudicaturi sint te ideo tantum in eas regiones profectum esse, vt eas perlustrares. Si Dominus Comes ab eo itinere abhorreret, et contingeret eum differre suum reditum in Germaniam, in vnum aut alterum mensem, consulo vt praecedas: ita tamen vt promittas te eum hic expectaturum. Interea autem excurres Cracouiam, et huc ad nos redibis, quod totum iter conducta rheda, quindecim aut fedecim diebus absoluere poteris. Hae sunt causae, mi dulcissime Sydnaee, quae me mouent, vt te in Germaniam reuocem, quas tibi prolixius explicare volui: quod meum factum ab animo tui amantissimo proficisci (vt spero) non dubitabis. Tu vero de iis constitues, vt tibi videbitur. Quicquid autem constitueris, orabo Deum, vt id tibi foeliciter succedat: Nihil quidem mihi posset contingere iu cundius tuo conspectu, sed tamen eo per paucos dies mihi frui licebit: tuus vero a me discessus ingentem mihi dolorem adfert: nam adimet mihi omnem spem, te postea videndi et quocunque perueneris, non suppetet nobis ea occasio decerpendi fructum ex nostra amicita mutuis scriptioaibus, quam habuimus interea dum istic vixisti. Itaque licet nondum fruar voluptate tui conspectus, me tamen iam angit, et torquet cogitatio de tuo discessu. Quod de generoso Domino Barone et Burggrauio a Thonavv scribis, est mihi valde gratum, et cum prior me nullo meo merito prouocatus, ad amicitiam inuitauerit, dabo operam, vt intelligat me id pro magno beneficio habere. Peto vt eum meo nomine salutes, et ei deferas mea officia et obsequia. Fuit mihi ante multos annos notus, ac etiam familiaris Vitembergae, et postea Lutetiae Dominus Chriftophorus ex eadem familia, quem huius patruum fuisse suspicor. Saluta etiam Dominum Monanium si adhuc istic est. Ad ipsum dudum non scripsi, quia ex literis, quas ad me ante vnum aut alterum mensem dedit, coniiciebam ipsum iam transuolasse Alpes, et colere nymphas natantes in liquidis vndis Rhodani et Lemani. Bene vale et amicos saluta. Viennae 18. die Iunii 1574.

Nondum hinc discesserunt tui populares. Consulueram ipsis, vt Norimbergam vsque conductis rhedis vterentur, cum constituerint, Pragam iter facere: sed maluerunt emere equos, quamuis iam, vt mihi videtur, poeniteat eos, quod non sint sequuti meum consilium.



page 112, image: s069

XXXV.

NIHIL est mihi in meis rebus tam charum, aut preciosum, quod non libenter darem, vt hic iam nobiscum esses, quo et regi Galliae innotesceres, et cum nonnullis, qui sunt in eius comitatu contraheres amicitiam, quae tibi postea foret vsui, si quando in aulam Gallicam redieris, vt videris habere in animo. Commendaui te Montmorino, qui hic est, et petii ab eo, vt te in suam amicitiam recipiat, si quando in Galliam redieris. Respondit mihi, se vbicunque in te inciderit, omnia tibi amicitiae et beneuolentiae officia exhibiturum. Defert autem tibi apud se hospitium, quandocumque in aula commodius nancisci non poteris, quod saepe tibi continget, et petiit a me, vt te officiose suo nomine salutarem. Mi charissime Sydnaee, ego magis quam antea, cupio tecum colloqui de rebus, quae ad te pertinent, quas non licet literis committere. Valde metuo, ne haec morsregis Galliae magis accendat in orbe Christiano dissidia de religione, et principes, qui in ea dissentiunt, maiore impetu in suam perniciem ruant. Videbimus quid sit facturus hic rex, vbi in Galliam redierit: nam omnes, qui sunt ei familiares, dicunt eum constituisse benigne ignoscere omnibus, qui aliquid commiserunt, ob quod merito ipsis succensere possit, et complecti omnes beneuolentia, qui eam exoptabunt: quod vtinam dicat ex animo, et faciat, nemo enim strepitu abigit aues, quas suis retibus in uoluere cupit. Vtinam imitaretur exemplum proaui sui Ludo uici duodecimi, cui cum regnante Carolo octauo, multi non solum essent aduersari, sed etiam in capitis periculum ipsum adduxissent, omnibus tamen bona fide ignouit, vbi ad regnum peruenit, et mirantibus amicis, quod tot acceptas iniurias non vlcisceretur, respondit, iniurias factas Duci Aureliauensi, nihil pertinere ad regem Galliae. Vox vere digna magnanimo, prudente, et bono principe, qualem eum fuisse ita credo, vt fere eu praeferam omnibus regibus, quos vnquam Gallia habuir. Dissensio de religione huic nostro maximas difficultates adferet. Iam, vt audio, scripsit ad Principem Condaeum, et detulit ei suam beneuolentiam, ac eum est hortatus, vt in Galliam redeat: quod (vt existimo) non facile ei persuadebit, nam ad me scriptum est Argentorato, Condaeum ibi publice professum esse, se Deum grauissime in eo offendisse, quod post stragem Parisiensem metu mortis ad sacra Pontificia accesserit, seque peccatum suum agnoscere, et petere a Deo, et ab Ecclesia, vt illud sibi condonetur. Dicunt eum conscribere militem, credo, vt cum eo redeat in Galliam. Ipse rex heri sub horam quarram venit in hanc vrbem, vectus cadem rheda, qua Imperator, qui ei obuiam progressus est ad Thabor, qui est locus in insula, quam efficit Danubius, vbi exigitur portorium. Matthias et Maximilianus Archiduces occurrerunt ei vltra Danubium. Rex Rodolphus et Ernestus Archidux breui sunt adfuturi: nam


page 114, image: s070

Imperator iubet eos suum reditum accelerare: Rex substitit diem vnum in arce Wolkersdorf, quae hinc abest tribus milliaribus, vt interea eius ministris vestes lugubres hic conficerentur: nam id non licuit Cracouiae facere, ob repentinum eius discessum. Pibracus vir ingenio, eruditione, et eloquentia tanta, vt non putem Galliam habuisse parem, aberrauit in sylua ab aliis nimis properantibus. Qui hic sunt, existimant cum interceptum a Polonis, difcedentes retrahere volentibus, aut aliquo alio modo periisse. Sed de his coram. Quidam putant, regem istuc venturum, et per Rhetos in Galliam reuersurum, quod vix fiet, Credo cum per ditionem Austriacorum Principum recta ad Rhenum iturum: nam haec est compendiosior via. Scis quae fuerint vltima verba Pompeii, et meministi anuli vestri cordis leonini. Haec me habent solicitum. Tuos populares venturos hodie Pragam spero. Procuraui ipsis itineris comitem, vel potius ducem, qui est peritus earum regionum, ad quas proficiscuntur. Dedi ipsis literas ad amicos, quos habeo Pragae et Norimbergae, qui (vt spero) aliquid humanitatis ipsis exhibebunt. Dabit operam Augustae vester Bizarrus, vt immortalibus erga ipsos beneficiis vestrae genti exprobret ingratitudinem erga se, et vos sibi perpetuo obnoxios reddat, quare consulo, vt per otium cogites, qua ratione possis huic tantae erga vos beneficentiae aliqua ex parte respondere. Si tibi contingere posset occasio salutandi regem, in hoc suo itinere, cuperem te eam omnino accipere. Montmorini opera vti posses, et si abesset, Bellencaei, cui ego te commendabo. Quandiu sit hic mansurus, nescio, sed haud dubie properabit, quantum ipsi per Imperatorem licebit: nam ipsius interest, vt id faciat: Geusiii eodem tempore, quo ceperunt ad Antuerpiam naues, de quibus antea scripsi, ceperunt et alias in portu Amsterdamensi. Hispani discesserunt tandem Antuerpia, bene nummati, et splendide vestiti. Videtur Commendator velle obsidere Bommelium. Heluetii quos conscripsit, haerent in Burgundia, et negant se vlterius progressuros ante aduentum Hispanorum et Italorum, quos promisit Commendator fore ipsis itineris comites. Casus Comitis Annabalis ab Ems reddit eos vel cautiores, vel timidiores. Huguenoti adhuc retinent arces, quas prope inclytam Palatinopolim in Vogeso occupauerunt. Bene vale et saluta amicos, ad quos ideo non scribo, quia sum occupatissimus vt facile potes coniicere. Viennae 25. die Iunii 1574.

Meas ad te literas misi nostro Wackero, quia quia D. Vuleo bius est iam occupatior. Iam mihi est dictum Pibracum variis casibus iactatum, et multis iniuriis affectum, heri sub noctem huc venisse: quae res me magna affecit laetitia. Heri accepi a Lobetio literas ad re, quas iubet vt hic tibi tradam, in qua re ego ei parebo, nam si eas ad te mitterem, forte post tuum discessum istuc peruenirent.



page 116, image: s071

XXXVI.

DE discessu regis ex Polonia, et aduentu ad nos, scripsi ad te ante triduum, sed eius rei fama haud dubie literas meas anteuertit, et forte hae citius tibi reddentur, quam illae alterae. Scripseram me existimare, eum non venturum ad vos, eo quod longebreuiore et commodiore via potuit, per ditionem Austriacam peruenire in Lotharingiam, ita vt nullius Principis potestati se committeret, praeterquam Imperatoris, in cuius iam orat: sed sum falsus mea opinione: mauult enim bis transcendere Alpes, et ferre aestum, et pulueres istius vestrae almae Italiae, et Iongo circuitu in patriam peruenire, (cum tamen eius res celeritatem requirant) quam ad Germanorum austeriores mores sese diutius attemperare. Ego vero volo humanius de ea re sentire, et credere ipsum ita suum iter instituere, vt vrbem Venetam videat, et cum ea repub. et vicinis principibus arctiorem amicitiam contrahat. Vtinam calcando illud solum, in quo eius maiores ante non multos annos praeclaras res gesserunt, excitetur ad imitationem virtutis ipsorum, et praecipue ad studium conseruandi suos, et omnes in iurias ab iis fortiter repellendi: qua re nihil fuit illis semper antiquius. At nos ab aliquot annis in hoc toti incumbimus, vt eos perdamus, quorum cura a Deo est nobis commissa, et qui nobis sunt maxime fidi, quod vt perficiamus, petimus consilium ab iis, quibus nostro exitio nihil gratius contingere potest, et cogimur eis interea turpiter assentari, et quicquid superfuit in nostra repub. antiquae maiestatis, prostituere. Sed dolorme abripit, et ab instituto abducit. Si fama aduentus regis ad vos perueniet, ante vestrum discessum, haud dubie tu voles esse spe ctator pompae, qua a Venetis excipietur, quam non dubito fore insignem, et maxime spectatu dignam. Consulo vt omnino des operam, vt ipsi regi innotescas, quod vel per Ferrerium, vel per Montmorinum, vel Pibracum, vel ver Bellencaeum perficere poteris. Ferrerio es no tus et familiaris: Montmorinus te etiam nouit et amat: apud Bellencaeum et Pibracum feci tui mentionem qualem debui, vtriusque autem eximiam erga me humanitatem sum expertus. Sed memineris in magna turba et festinatione oportere te esse intentum in occasiones, et non nimis verecundum. Longum esset scribere, quomodo ex Polonia discesserit rex cum suis, et quam humaniter sit ab Imperatore exceptus, quare id in tuum aduentum reiiciam. Tu tamen, si voles, poteris haec omnia scire ex iis, qui regem comitantur, et praesertim ex hoc vetere meo amico, Domino Burthaeo, qui has meas literas tibi reddet. Haec scripsi raptim nondum euaporatis fumis ex hesterna crapula, nam quia perpetuo in hoc aestu cursitamus, etiam non inuitati interdum largius bibimus, quam conueniat nostrae valetudini. Vale. Viennae 28. Iunii 1574.



page 118, image: s072

XXXVII.

MIROR qui fiat vt iam nihil a te literarum accipiam, cum in posterioribus aliquot tuis epistolis non solum ostenderis te solito diligentiorem, sed ent visus sis dare operam vt teipsum humanitate superates. Nescio quam causam tibi praebuerim istius silentii: nam non videor mihi fuisse negligens in rescribendo, si literae meae fuerunt tibi bona fide redditae. Ego metuo ne aestus quem experimur hic solito grauiorem, vel immoderator esus fructuum tibi peperit, aliquid eorum malorum quae antea tibi denunciaui si istic per aestatem maneres, in quo vtinam sim falsus vates. Verum longe magis metuo ne consilium de itinere Romano qnod dudum animo agitas, te transuersum tandem abripiat: nam tui populares eius rei hic facientes mentionem, non paruum scrupulum mihi iniecerunt. Mi dulcissime Sydnaee si honesta virgo quae vel ob propinquitatem vel aliam ob causam tibi esset chara, victa immoderato desiderio videndi suos obsessos in vrbe aliqua, auderet noctu ingredi castra hostium spe fallendi excubias, et penetrandi ad suos in vrbem, resque ei ex animi sententia succederet, an ob id facinus eam laudandam censeres? Nequaquam meo iudicio: nam nihil tanti esse debet honestae mulieri, vt propter id suam pudicitiam in periculum coniiciat, nec de eiusmodi factis ex euentu iudicare debemus: nec puto quemquam sanum facile sibi exoptaturum coniugem eam quae tale facinus sit ausa: nam non videtur tantum metuisse suae pudicitiae quantum debuit, cum incerto euentui eam commiserit. Eodem modo si quis eorum qui puriorem religionem profitentur, nulla necessitate adactus coniiciat se in periculum ne veniat in potestatem eorum, quos religionis quam profitetur scit esse hostes infensissimos, et nihil non facere quo possint omnes ei religioni addictos opprimere, vel ad sua sacra traducere: crede mihi is qui aliquid tale ausus fuerit, non minus culpabitur quam virgo quae hostilia castra est trausgressa: nam opinio quam homines habent de nostra synceritate in religione, facilius fere laeditur quam ea quam habent de pudicitia mulierum, si vel leuissimam de nobis male suspicandi occasionem eis praebeamus. Semper autem suspicabuntur nos habuisse consilium aliquod non satis honestum, quo nos explicaremus, si contigisset nos incidere in periculum in quod nos coniiciebamus. Prudenti viro fama et existimatio semper erit charior ipsa vita, et cauere debet diligenter, ne eam incertae aleae fortunae committat. Haec mi charissime Sydnaee stulte forte a me dicta, sed tamen a summo meo erga te amore profecta, vt spero in bonam partem accipies. Ego apud te solum sumo mihi libertatem monendi, et scribendi quicquid mihi in mentem venit: in qua re si pecco, pars culpae ad re pertinet, quia non monuisti


page 120, image: s073

me vt desisterem. Prolixiores literas non scribam, quia quum has accipies, eris adeo occupatus inspectanda pompa illa Veneta qua rex Galliae excipietur, vt defuturum sit tibi ocium ad has perlegendas. Dedi ante quatuor dies ad te literas Domino de la Beurte, magistro supplicum libellorum in aula regis Nauarrae, quas spero tibi iam esse redditas. Ex eo et melius ex clarissimo Domino Pibraco historiam migrationis ex Polonia intelliges. Feci mentionem tui apud Pibracum, cui vide, vt prorsus innotescas: nam Gallia non habet virum praestantiorem Scripsi antea de Montmorino, quem scio esse tui amantem. Vide vt per ipsum regi innotescas. In tanta turba et festinatione, quantam istic fore existimo, oportet nonnihil perfricare frontem: nam intempestiua verecundia saepe est in causa, vt amittamus occasiones perficiendi id quod cupimus, et nostris rebus consulendi, Benevale. Viennae 2. die Inlii 1574.

XXXVIII.

IAM tradideram Domino Vulcobio posteriores meas literas, quum tuas accepi, quae me vtcunque liberauerunt ea suspicione, quam de te conceperam. Denuo scribo nullis a te acceptis, sed non libet conqueri, quia id potius asscribo cursoris tarditati, quam tuae negligentiae. Tuis popularibus non bene successit, quod non sint sequuti meum consilium, de conducenda rheda: nam non potuerunt tam celeriter progredi, quam dux itineris, quem hic ipsis procuraueramus, cum equo, cui insidebat famulus, iusto grauiorem bulgam imposuisset, et Richardus laborauit alui profluuio ita grauiter, vt Pragae de vita desperauerit, quamuis morbus non videretur medicis adeo periculosus, magisque metuebant illam animi eius abiectionem quam ipsum morbum. Tandem adductus est ad eum Iesuita, in cuius sinum cum animi recrementa, (vtinam et corporis) effudisset, visus est sibi minus oneris ad cymbam Charontis allaturus. Credo quod etiam testamentum condiderit. Coepit tamen postea melius habere, et mutato consilio de petenda Norimberga, constituit secundo Albi nauigare Hamburgum, et inde in Angliam. Totus haud dubie cohorrescet ad Vitembergae conspectum: nam est ad Albim, si forte veniat ei in mentem, ibi primum inflictum esse Pont. Ro. graue illud vulnus, quod ferro et flamma, et aliis eiusmodi nefandis medicamentis hactenus frustra conatus est curare, et adhuc conatur cum maximo orbis Christiani dispendio. Sed, proh dolor! iam est illius loci tristissima facies: nam lusciniae, quae suo suaui cantu incolarum et aduenarum aures demulcebant, clangore et strepitu obscoenarum auium aut inde sunt pulsae, aut amissa libertate cantus suos in gemitus et lachrymas conuerterunt. Sed longius me ab instituto abducit acerbissimus dolor, quem ex ea re sentio. Tuus Corbettus suum iter persequetur, et Praga Norimbergam contendet. Dedit ad me Praga literas, testes


page 122, image: s074

suae humanitatis. Ad te etiam scripsit, sed literas hic tibi asseruo: nam nisi mutasti consilium de repetenda Germania, si Venetis spectaculis et pompa illa qua regem Galliae excipient, animum tuum expleueris, tu haud dubie te itineri accinges, haeque meae literae post tuum discessum istuc pferentur. Sed mearum nugarum iacturam paruifacio: literas v. amicorum tuorum tibi perire nolo. quas ego tunc ad te mittam, vbi tui ad nos reditus spem omnem nobis praecideris. Polonicas res ex nostris Gallis audiuisti. Quis non admiretur sapientiam et animi magnitudinem in vestris Italis? cum Ferrariensis ambiat regnum Poloniae, antequam se eo abdicauerit? Promittit magnam vim auri, promittit etiam se regiae sororis litus araturum. Mopso forte Nisa dabitur. Si vel Germano homini, vel Gallo, vel Anglo aliquid tale vel per somnium in mentem veniret, vos domini Itali risu dissiliretis, eius stoliditatem admirantes. Verum putatis gentes transalpinas eam habere de vestra sapientia persuasionem, vt ne quidem ingenii aciem in vestras actiones intendere audeant, vt in eas inquirant, et ita vos esse consequutos aliquam desipiendi praerogatiuam. Nos vero Burgundi, et Saxones, quamuis Veruecum in patria nati, et qui tmm scimus scapham scapham dicere, existimamus nostra aetate neminem se ita mundo propinasse deridendum, vt iste vester nouus candidatus regni Polonici facit. Largitionibus haud dubie oppugnabuntur animi Polonorum, qui si non se liberaliores exhibuerint in accipiendo, quam vos Itali in largiendo, ego iudicabo eos esse omnium hominum stultissimos, sed meo iudicio, experiemini ipsos non laborare eo genere stultitiae. Quoniam vestri multa scribunt de tumultibus nuper excitatis in Moldauia, quorum pleraque sunt falsa, volo tibi iudicare, quid de ea re hic habeamus. Credo te antea audiuisse quendam Ioannem Armenium fretum auxiliis Turcicis ante biennium occupasse Moldauiam, pulso Vaiuoda, qui in ea regnabat. Alexander Vaiuoda Transalpinae (quae est altera pars Valachiae) egit Constantinopoli, vt hic Armenius Moldauia pelleretur, et frater eius Petrus in ipsius locum sufficeretur: quod vbi audiuit Armenius, Alexandrum repente inuasit, ac profligauit, et Bocurestum eius regiam occupauit, ibique Vaiuodam constituit quendam Ventilam Petrasck. Verum Turcae collectis postea copiis, controuersiam hanc diremerunt, et miserum Armenium desertum a suis, Constantinopolim captiuum abduxerunt. Moldauiae autem praefecerunt Alexandrum quendam, hominem plane senem quiante multos annos ibi regnauerat: iamdudum autem a Turco, asseruabatur in turri, quae imminet faucibus Ponti Euxini, quam nominant turrim maris Nigri. Dicune multas naues Germanicas ex ea classe, quam Hispani apud Cantabros in struunt, siue sua voluntate, siue disiectas tempestate appulisse in Angliam, vbi statim fuerunt ita infectae illo vestro aere haeretico et Hispanis infesto, vtinde in Zelandiam ad Geusios nauigauerint. Bene vale et amicossaluta. Viennae dec. die Iulii 1544.



page 124, image: s075

Mihi has literas iamiam obsignaturo redditae sunt tuae, quae mihi eo nomine maxime placuerunt, quod scribas te consilium de adeunda Roma plane abiecisse.

XXXIX.

NUPER iocabar in morbo Domini Richardi, tui popularis et necessarii, nam ad me scriptum erat medicos ridere eius pusillanimitatem, eo quod sibi tantopere metueret a morbo, a quo nihil ipsi periculi immineret: sed proh dolor! ille imminens sibi periculum rectius coniecit, quam ipsi medici, vt intellexi ex alteris literis nostrr Corbetti, quas scripsit plane deplorata valetudine Richardi: imo ipso iam animam agente, et a medicis deserto. Haec sane res mihi magnum dolorem attulit: nam meus erga te amor cogit me dolere eorum calamitate, qui tibi aliqua necessitudine sunt coniuncti. Sed et hoc mihi commiseratione dignum videtur, quod eripiatur patriae in ipso aetatis flore, cum praesertim ingenium literis et multarum rerum cognitione excoluisset. Literae Corbetti indicant eum esse animo pertubatissimo, quod non miror Consulit me de suis rebus, et petit an institutum iter amisso socio, persequi debeat, cum audiat couscribi militem iis in locis, per quae est iter facturus, omniaque ad Rhenum, et in Lotharingia esse perturbatissima. Quoniam a. significauerat, se non discessurum Praga, antequam responsum a me acciperet, rescripsi ei statim, quid mihi videretur ipsi esse faciendum. Literae in quibus scribit, te omnem cogitationem de Romano itinere abiecisse, memagna solicitudine liberauerunt. Tu scis, me hoc vnicum pro iure nostrae amicitiae a te petiisse. Sed vide vt promissum praestes: nam literas tuas, tanquam debitoris syngrapham, diligenter asseruo, vt possim tecum iure agere, si me fallas. Exanimatus fere sum, quum in literis tui legi te magnos capitis dolores sentire, et aquam immoderate bibere, et parum abfuisse, quin in pleuritidem in cideris. Hoc mi dulcissime Sydnaee, et pnsagii et metui, et propterea consului vt illos tuos itineris comites expectares, modo vltra solstirium discessum suum non differrent. Iam v. a solstitio praeterierunt quinque et triginta dies, et miror quo consilio iter suum in Augustum reiiciant, cum eo mense homines sint maxime obnoxii morbis, et vt ait Poeta, Adducat febres et testamenta resignet. Si me amas cura diligenter tuam valetudinem, et in ea re tui et non aliorum rationem habeas. Si tibi quid tristius accideret, nemo viueret me infoelicius: nam ex nulla alia re voluptatem capio, quam ex nostra amicitia, et spe quam de tua virtute concepi: patriae enim exitium, et calamitates, in quas amici mei recens inciderunt, faciunt, vt vita sit mihi ipsa morte tristior. Puto regem Galliae properaturum in suum regnum: nam plurimi affirmant conscribi in Germania militem, qui sit ducendus in Galliam, cui quidam praefuturum Cafimirum Palatinum dicunt, alii vero Condaeum. Sed multae difficultates interuenire possunt, quae hoc totum eorum institutum impediant, cum pnsertim a pecunia non sint satis instructi, et paucos habeant in Germania, qui ipsorum rebus faueant. Gaudeo, quod innotueris


page 126, image: s076

D. Perroto, optimo ac humanis. viro: quem peto, vt officiose nomine meo salutes, si ad huc istic est. Credo vos saturos Venetis spectaculis tandem ad nos venturos, et sane si istic eaedem tempestates fuerunt, quae hic, vos neglexistis pulch errimam occasionem: nam immoderatus aestus, qui toto Iunio mense nobis hic multum molestiarum attulit, ab aliquot diebus plurimum remisit, sed vereor ne rursus intendatur. Excusa me apud Illustrem Dn. Comitem, et eius familiares, quod ad eos non scribam: nam non sciebam ipsos istic tandiu mansuros. Si dicant me debuisse idem de te sentire, nihilominus tamen me meam ad te scribendi consuetudinem non intermittere: respondeo, me parum curare iacturam mearum ad te literarum, cum plerunque nihil contineant, pnter nugas nugacissimas: hoc est meos stultes affectus, quos vt sese offerunt, in chartam effundo tantum vt eam commaculem, et tuae curiositati satisfaciam, quoniam vis a me literas habere. Praeterea scripsisti te diligenter cauisse, ne meae ad te literae pereant, etiamsi istuc post tuum discessum perferantur. Ego omnia fausta et foelicia tibi precor. Viennae 17. die Iulii 1574.

XL.

BREVES illae literae, quas a te postremas acceperam, me valde perturbauerant: ob ea quae de tua valetudine scripseras, sed eae quae mihi iam sunt redditae, me ea solicitudine liberarunt. Miror te in iis nullam faere mentionem literarum, quas ad te dedi Dn. de la Burthe, magistro supplicum libellorum in aula Nauarrena, qui hinc stationariis equis profectus est Venetias, quo sperabat, se venturum tertio, aut quarto die huius mensis. Quoniam is venerat ex Polonia, cum rege, et mihi promiserat se tibi narraturum totam historiam regii discessus, seu fugae (vt alii loquuntur) ego de ea re ad te nihil scripsi. Tu videris mihi esse paulo durior in Pibracum. Ego soleo de hominibus aliter iudicare, quam plurimi faciant, nisi sint plane scelerati: nam talium vitia non puto esse dissimulanda. Decerpo virtutes, si quae sint, et si qua in re vel errore, vel animi imbecillitate peccant, illud tego, quantum in me est. Pibracus est eo ingenio, et ea eruditione, ac etiam eloquentia, vt nesciam an Gallia habeat ipsi parem. Summa est in eo humanitas, et iuuat bonos, quantum in se est, nec puto eum vnquam fuisse authorem scelerati alicuius consilii Eo die, quo rex in Senatu Parisiensi professus est Amiralium, et socios suo iussu et mandato caesos esse, Pibracus habuit coram eo luculentam orationem, qua monuit eum fere liberius, quam ea tempora ferrent, vt caedibus modum imponeret, et finem faceret, quum reliqui assentarentur, et immane illud facinus laudarent. Reperti sunt in eius aedib. Cananius, qui cum Birckmaldo est affectus supplicio, et Custosius qui Argentorati professor est Iurisprudentiae. Ea res pene fuit ei exitio: nam multi erant, qui eum tollendum censerent. Coactus est vitam redimere ea epistola, ob quam tam grauiter eum accusas, quod eius factum nequaquam laudo: nam (vt ait Poeta:)



page 128, image: s077

Phalaris licet imperet vt sis
Falsus, et admoto dictet periuria tauro.
Summum crede nefas animam praeferre pudori,
Et propter vitam viuendi perdere causas.

Ego non sum Stoicus, nec credo aequalia esse peccata. Hoc est vitium nostrae gentis, vt si praestans aliquis vir erret vel in re leuissima, eum statim numero sceleratissimorum hominum asscribat. Ego et natura et vitae instituto sum ab eiusmodi iudiciis alienus: quod scio multos in me reprehendere, et dicere, me hoc habere a praeceptore meo Melanchthone. Me nec praeceptoris, nec instituti mei adhuc poenitet, nec me ab eo abducent reprehensiones eorum, qui natura sunt magis morosi aut acerbi, quam ego sim. Si recte valuisses querelae tuae de inhumanitate corum, qui te insalutato discesserunt, mihi risum commouissent. Tu, mi dulcissime Sydnaee, putas forte homines communiter praeditos esse ea humanitate, qua tu es. Nisi mutaueris sententiam, nunquam deerunt, qui tibi bilem commoueant, ac eiusmodi querelarum causam praebeant. Iudico hoc tempore eos multum praestare, qui amicos non decipiunt. Si quid praeterea humanitatis accedat, id in lucro ponendum est, tanquam aliquid quod vulgaris amicitiae metas excedat. Tu tamen in posterioribus tuis literis videris bilem illam concoxisse, et passus esse tibi verba dari: ita vt quae mutari non poterat, tu ipse verbis emendes: quod consilium tibi saepius vsurpandum erit, antequam ad meam aetatem peruenias: nisi forte velis aetatem in perpetuis rixis conterere. Resignaui Lobetii ad te literas, quia ita iubes, ac etiam Corbetti, quae sunt vestra lingua scriptae: quare non potui eas intelligere. Puto tamen ipsum eadem de aduersa Richardi valetudine scribere, quae ad me scripsit. Lobetius scribit se diligenter de Auberio percontatum esse, sed nondum habere quicquam de eo compertum. Saluta D. Perrotum, quem volo liberare anxietate. Pontifex Ro. et Hispani persuadebunt huic nouo regi, nunquam fore ipsum extra periculum quandiu in Gallia supererit aliquis ex nostris. Nostri vero non patientur se opprimi, et sic nullus erit finis malorum. Ego ignosco iis, qui nondum per aetatem has res satis intelligunt, sed miror senes, in reipub. administratione diu versatos: qui cum videant, ex quam tenuibus initiis nostri post Parisiensem trag oediam, ad aliquam potentiam peruenerint, et suas opes ab eo tempore esse multum imminutas nequaqaam ignorent, non tamen deponunt illud stultum consilium, se et nos simul perdendi. Bene vale, et amicos saluta. Viennae 24. die Iulii 1574.

XLI.

MVLTA mihi a tuo discessu venerunt in mentem, quae ad te scribenda existimaui, sed statim, vbi calamum in manus sumo, et cogitationem in te intendo, ita perturbatur animus meus dolore, vt omnia, quae praecogitaueram, mihi memoria excidant. Scribam tamen confuse, quicquid mihi in mentem veniet. Biduo post tuum discessum, venit ad nos noster Wottonus, qui mihi attulit literas a Dn. Walsynghamo humanitatis plenas. Video vestros coepisse aliquid


page 130, image: s078

suspicari de tua religione, eo quod Venetiis sis familiarius vsus consuetudine eorum, qui religionem diuersam a tua profitentur. Scribam de ea re ad Dn. Walsyngharum, et dabo operam, si si quam eiusmodi opinionem de te concepit, vt cam ipsi eximam, spero autem tantum pondus apud ipsum habituras meas literas, vt non solum credat esse vera quae ad ipsum de te scribam, sed ent det operam vt idem aliis persuadeat. Interea moneo te, vt istic contrahas notitiam cum concionatoribus Gallicis, qui sunt docti et prudentes viri, ipsos ad te inuites, et ad eorum conciones ascedas, et idem facies Heidelbergae et Argentorati. Caue autem, ne te mea verba perturbent: nam credo te non dubitare de meo summo erga te amore, et quorum vita est. Illustri loco posita, dare operam vt non solum culpa, sed ent culpae suspicione caueant. Saluta Heidelbergae Doct. Vrsinum, praestantissimum virum, ad quem de te scripsi. Mittam tibi intra paucos dias literas ad Comitem Ludov. a Witgenstein praefectum aulae Palatinensis, vt praebeam tibi occasionem contrahendi cum ex amicitiam: nam est vir eximius. Habebit Argentorati nostrum Lobetium, tui amantissimum cuius consilio in tuis rebus vti poteris. Sed mihi videtur consultum, vt Argentorato in Burgundiam proficiscaris, et inde recta Lutetiam contendas. Apud Heluetios viae sunt asperae, et salebrosae: quare si eo ineris, metuo ne tui equi tam longi et. difficilis itineris laborem non ferant; nec scio an tibi in aulam Gallicam ituro, sit satis tutum multum conuersari cum iis, qui sunt propter religionem ex Gallia profugi. Vbi in Angliam veneris, vide vt colas Cecilium, qui est tui amans, et tibi reddet omnia faciliora. Nulla autem re eius beneuolentiam, magis demereri poteris, quam si eius liberos ames, aut saltem simules te amare. Verum memineris senem astutum, et longo rerum vsu edoctum, facile deprehendere adolescentum simulationes. Tibi etiam honorificum erit, colere amicitiam cum Domino Walsynghamo. Meministi quae de ingenio et eruditione mei Beli ex me saepius audiuisti. Solent homines praeclare sentire de adolescentibus, quos vident sapientum virorum consuetudinem expetere. Haec tibi victuro in aula scribo in quo genere vitae maiores difficultates experieris, quam tui aequales, qui iam paternis facultatibus fruuntur: sectari autem otium tibi parum esset decorum, cum adhuc sis filiusfamilias.

Vt vno verbo dicam, oportet eum qui vult viuere extra contemptum in aulis potentum regum, moderari suos affectus, multas molestias deuorare, summo studio vitare omnes contentionum occasiones, et eos penes quos est summa rerum colere. Sed definam tibi esse diutius molestus, cum haec omnia melius, quam ego intelligas. Gaudeo tuum Wottonum ad te venire, vt habeas iucundum, fidem, et amantem tui sodalem, qui tibi itineris taedium leuet. Vellem Dominum IACOBVM GONSIVM meum popularem se vobis comitem adiungere.


page 132, image: s079

Nescio quam ob causam volueris Wottonum subscribere se testem in ea syngrapha, quam apud me reliquisti. Facis mihi iniuriam, si existimas me cuiquam magis credere quam tibi. Ne turberis, si forte contingat, vt non possis praestare, quod cupis, quantum ad pecuniam attinet, quam a me accepisti: nec existimes meo erga te amori aliquid ob eam rem decessurum Imo ego scribo ad Doct. Glauburgium, et ad Wechelum, vt tibi mea fide pecuniam dent si forte destituaris Viatico ad reliquum tuum iter perficiendum. Scribam denuo post triduum. Bene vale mi charissime fili. Pragae dec. die Martii 1575.

XLII.

IAM fere abiicio spem omnem videndi te posthac: nihil enim literarum ex aula nostra accipio: imo quod me non minus male habet, nihil de te audio, cum tamen existimem teante octiduum Dresdam peruenisse et accipere literas, et inde ad me scripsisse. Si intra tres, aut quatuor dies, quibus mihi permitteretur istuc ire, ego me adhuc itineri committerem, quoniam spero te vix Francofurti discessurum ante finem huius mensis. Triduo post tuum discessum a nobis legatus Turcicus obtulit Imper. literas, et munera, sub horam quartam vespertinam. Nullam orationem habuit, qua ea quae sibi erant mandata, exponeret: sed Imperatori dedit volumen Arabicis characteribus scriptum, longitudinis trium aut quatuor vlnarum, quod puto continere conditiones insertas prorogationi induciarum. Compellauit Imp. lingua Turcica, sed tamen postea locutus est Germanice, cum Domino Transshemio aulae praefecto. Obtulit Imperatori nomine Mahometis Bassae lagenulam plenam balsamo, et aulea Persica elegantissima: suo autem nomine tres cultellos, quorum capuli facti sunt ex gemma seu lapide, quem nescio quam vim in se continere dicit. Donauit postea Imperatrici, nescio quod genus telae preciosissimae. Regi Hungariae et Archiduci Ernesto donauit frameas, seu gladios Turcicos recuruos. Audiueramus prius ipsum donasse Ernesto arcum: sed id non esse verum audiui, ex iis, qui viderunt munera. Cum accessurus esset ad salutandum regem Hungariae et Archiducem Ernestum, significatum est ei adfuturos Matthiam et Maximilianum fratres: qua re est admodum perturbatus eo, quod nihil haberet quod ipsis donaret. Tandem venerunt ei in mentem elegantia quaedam strophiola, quae habebat inter suas reculas, quae deprompsit, et ipsis obtulit. Transshemio donauit equum. Nemini praeterea quicquam donauit, quod sciam. Adhuc ignoramus, quando sit dimittendus: A tuo discessu Imperator laborauit per biduum ex calculo: sediam conualuit. Coepit agitari causa religionis in conuentu ordinum huius regni: sed nondum scimus, quis futurus sit eius rei exitus. Audio vix repertos quindecim ex Baronibus et nobilitate, qui se Pontificios esse profiterentur. Imperator (vt audio) rotam hanc deliberationem de religione, permisit ipsorum ordinum arbitrio et voluntati. Noster Thaddaeus se in hac re virum praebet. Inibit


page 134, image: s080

hauddubie malam gratiam apud eos, qui in aula plurimum possunt, et forte apud ipsum Imperatorem. Non solos eos qui volunt imperare, oportet scire dissimulare: sed etiam eos, qui principibus ita volunt inseruire, vt ex sua industria fructum aliquem capiant: quod ego et Thaddaeus nondum didicimus. Mitto tibi literas ad Illustrem Dominum Comitem Ludouicum a Witgenstein, virum praestantissimum, vt ex iis habeas occasionem ipsi innotescendi. Saluta Heidelbergae, vt antea te monui, Doct. Vrsinum, apud quem operam dabo vt literas a me inuenias, et Argentorati apud Lobetium: nam quaedam forte postea mihi venient in mentem, de quibus sis monendus, quae iam non succurrunt, ob animi perturbationem et plurimas occupationes. Si veneris Basileam, inuita ad te Dominum Bisetum virum optimum et prudentissimum, et mihi charissimum. Dominum Harlaeum salutabis Lutetiae, vide vt eum tibi reddas familiarem. Multa, vt spero, audies ex eo, quae scire nec ingratum, nec inutile tibi erit. Scribo ad ipsum, sed habeo causas quare malim literas ab alio, quam a te perferri. Mitto temere congestum indicem aliquot scriptorum, cui addes, aut detrahes pro tuo arbitrio. Scribe ad Dominum Vulcobium. De tuis autem rebus et quomodo iter tuum instituas, scribe ad me diligenter obsecro, et quae habebis de rebus Anglicis, et sint tibi curae literae quas ad Dominum Walsynghamum scripsi. Ne te coniicias in magnas molestias meae pecuniae causa: Imo vt antea scripsi, si viatico destituaris, accede ad Doct. Glauburgium, aut ad Wechelum, a quib. petii vt tibi meo nomine numerent quantum satis fit. Dominum Wottonum et Grefinium fidelem tuum ministrum saluta meo nomine. Audio nostram Massiliam velle antiquam suam libertatem repetere. Haec raptim. Bene vale mi charissime fili. Pragae, 13. die Martii, 1575.

XLIII.

ILLVSTRIS et generose Domine, dedi has ad te literas generoso Domino Philippo Sydnaeo, Anglo, vt ex iis haberet occasionem salutandi te, et tibi sua offi cia deferendi. Id eo libentius feci, quia spero tibi non fore ingratum hoc meum factum, vbi tibi innotuerit: nam variarum rerum cognitione ingenium ita excoluit, vt fere non dubitem, quin sis iudicaturus eum supra aetatem sapere. Natus est patre, qui ante aliquot annos missus in Hyberniam cum Imperio, eam rebellantem domuit. Sed postquam inde excessit, denuo sunt ibi excitati tumultus artibus Hispanorum, et imperitia eorum, qui ipsi in praefectura succeslerunt. Mater est soror Comitis Waruicensis, et Roberti Comitis Lecestriae, qui cum careant liberis, hunc habent quem vt filium complectantur et ornent, cum videatur futurus eorum haeres. Splendorem quidem natalium, et ea quae fortunae bona nominamus, puto esse partem foelicitatis,


page 136, image: s081

quam homines in hac vita consequi possunt: sed profecto in hoc adolescente longe magis admiror ingenii vim et indolem, quae non solum ostendit flores, qui virtutis spem nobis faciant; sed iam protulit fructus, qui forte tibi videbuntur non immaturi. Imperator fatigatus Bohemorum precibus, suam adamatam Austriam tandem deseruit, et huc venit. Vereor ne eius aduentus non sit futurus tam gratus Bohemis, quam plerique sperauerunt: nam statim vbi factum est initium conuentus, petiit ab ordinibus regni magnam vim pecuniae ad numeranda stipendia militi, qui ad fines Turcicos excubat, et ad dissoluendum aes alienum, quod pater Ferdinandus reliquit. Bohemi responderunt, se expetiuisse eius aduentum, vt mederetur malis, cum quibus hoc regnum conflictatur, quod videtur minari ruinam, nisi salubre aliquod remedium mature adhibeatur, et propterea se mirari talia ab ipso proponi, seque indicare eiusmodi consilia proficisci ab hominibus peregrinis, qui de regni salute sint parum solliciti, et non ab ipsius Maiestate, cum praesertim in postremo conuentu non solum verbo, sed etiam syngrapha sua manu scripta, promiserit, in proximo conuentu primam fore deliberationem de grauaminibus regni, quae tunc quidem ipsi fuerunt proposita, sed dixit se non potuisse ea discutere, eo quod ob necessaria quaedam negocia sibi esset in Austriam properandum: propterea se petere ab eo, vt sit memor eorum, quae promisit, et vt id ignoscat libertati quam in eo monendo vsurpent, ad quod eos cura salutis patriae adigat. Imperator respondit se esse memorem promissorum, et velle praestare quicquid promisit, nec se offendi eorum libertate: sed petere, vt etiam sint memores eorum, quae ipsis proposuit. Iam de iis rebus deliberatur, et quantum ego coniicere possum, hic conuentus in aliquot menses protrahetur. Prima die huius mensis Legatus Turcicus venit in hanc vrbem, vbi exceptus est honorifice. Sexta die accessit ad Imperatorem sub horam quartam vespertinam, et tradidit ei literas, quas habuit a suo Domino, a Mahomete Bassa, et a Bassa Budensi. Tradidit ei volumen, quod postea vidi, in quo puto contineri conditiones insertas in duciarum prorogationi. Erat volumen longum tres, aut quatuor vlnas, et erat scriptum characteribus Arabicis. Dedit munera Imperatori nomine Mahometis Bassae: Imperatrici vero, eius liberis, et Domino Transhemio aulae praefecto, suo nomine. Est natus Ratisbonae matre Viennensi; sed tamen est loquutus Imperatori lingua Turcica, Transhemio vero Germanica. Est in eo dignitas formae, et morum elegantia et grauitas. Habet secum quatuor, aut quinque alios Germanos. Quae hic habemus de induciis, et de mutatione facta in Imperio Turcico, commodius tibi indicabit Dominus Sydnaeus, quam a me scribi possint. Ego tibi omnia fausta et foelicia precor. Pragae duodec. die Martii, 1575.



page 138, image: s082

XLIV.

ACCEPI ante non multos dies literas, quas ad me Antuerpia dedisti, quae cum abunde testentur, quanta sit tua erga me beneuolentia, non potuerunt non esse mihi gratissimae. Verum quando in illis intueor veram imaginem eximiarum virtutum, ex quibus conflatus est generosus tuus animus, iudico me infoelicem cui tua consuetudine et istis tuis virtutibus numquam posthac frui licebit, et metuo, ne ista tua erga me beneuolentia facile senescat, si eam nullo officio, aut obsequio aluero: qua re nihil mihi acerbius contingere posset. Sperabam tibi non fore iniucundum. si de rebus publicis interdum ad tescriberem, et praescrtim de iis, quae in hac postra vicinia geruntur, et propterea petieram a te, vt Antuerpiae vel Bruxellis cum aliquo ageres, vt meas ad te literas mittendi curam susciperet, quodlicet non feceris, nondum tamen mihi persuadeo te literas meas non expetere. Scripsi iam ad te aliquoties: sed quia literas meas hominibus mihi ignotis credidi, vereor ne tibi non sint redditae. Inde autem coniicere potes, quanto studio tenear ad te scribendi, quod has meas literas mitto Viennam ad nostrum Clusium, vt eas per amicos, quos habet Antuerpiae, ad te mittendas curet. Nactus sum hic opera cuiusdam amici, acta conuentus nuper in Polonia peracti, quae libenter ad te mitterem, nec existimarem tibi fore munus ingratum, sed non video qua ratione id facere possim. Quoniam autem multus est vbique sermo de iis rebus, et plurimi existimant a Polonis decretum esse Interregnum, ita vt suum illum regem amplius non agnoscant, dicam quid de ea re mihi videatur: nam loquutus sum cum plurimis, qui interfuerunt ipsi conuentui, cuius etiam acta legi. Vt id quod res est, vno verbo dicam, omnia fuerunt in eo conuentu plena confusionum et dissensionum. Actum est aliquoties de alio rege eligendo, idque publice denunciatum est: sed nunquam fuerunt concordes Senatus et nobilitas, et inter Polonos et Lithuanos fuerunt perpetuae dissensiones. Legisti literas, quas superiore autumno Poloni ex conuentu Warsauiensi ad suum regem miserunt, quibus satis rustice ei significabant, indictum esse conuentum regni ad duodecimum diem Maii, intra quod tempus nisi in Poloniam rediret, se non amplius eum habituros pro rege suo. Cum non accesserit dicebant Poloni ex decreto Warsauiensi ademptum ei esse regnum, et propterea de alio rege eligendo deliberandum esse. Lithuani contra dicebant, se non fuisse Warsauiae, cum factum est tale decretum, seque eius authoritatem non agnoscere: quare necesse esse, vt communi omnium consensu aliud decretum fieret, quo regi regnum adimeretur, antequam ad alterius electionem deueniri possit. Poloni v. iudicabant se contra dignitatem suam facturos, si paterentur authoritatem decreti Warsauiensis reuocari in dubium: quare id perpetuo vrserunt, vt alius


page 140, image: s083

rex eligeretur: quod tamen perficere non potuerunt. Semel quidem in id consenserunt Lithuani, sed ea conditione, vt statim fieret electio: quod si factum fuisset, hauddubie electus fuisset Archidux Ernestus: eum enim expetebant fere omnes Lithuani, qui Polonos numero superabant. Habuit et suos fautores in Senatu Polonico, sed nobilitas Polonica ei palam aduersabatur, ac clamabat, se non admissuram regem Germanum. Legatus Polonicus reuersus Constantinopoli, retulit ad Senatum, Imperatorem Turcicum non fore Polonis amicum, si vel Moschum, vel Austriacum eligerent: iamque conuenire in Valachia et Moldauia copias ad turbandam Poloniam, si id fieret. In ipso Senatu lectae fuerunt Mahometis Bassae literae, quarum exemplum vidi, quae in eandem plane sententiam erant scriptae. Solutus est conuentus octauo die superioris mensis, nulla re communi omnium consensu decreta, aut peracta: sub cuius finem plurimi testati sunt, se regis sui authoritatem adhuc agnoscere: in qua sententia videtur fuisse Archiepiscopus Gnesnensis, qui est praecipuus regni Senator: nam dixit sibi videri audiendos esse regis oratores, et perpendendas causas, ob quas dicit se non potuisse in Poloniam redire: nihil enim esse in tanta re temere decernendum, cum fuerit legitime electus. Adiecit se suis manibus eius capiti coronam imposuisse, eique iusiurandum praestitisse. Inde etiam coniicere licet, nondum esse in Polonia interregnum, quod oratores Caesariani et Ferrarienses inuitati ad exponenda suorum principum mandata, responderunt, se nihil habere, quod dicerent, antequam certo constaret, decretum esse interregnum. Orator Suecus in oratione, quam ad Senatores habuit, hortatus est eos, ne quid durius aduersus suum regem decernerent: sed si ipsis plane decretum sit, alium regem eligere, petiit vt sui Domini rationem haberent Ita vides, regi non esse ita ademptum regnum, quin opus sit alio decreto, antequam ad alterius regis electionem deueniatur. Rex hauddubie conferet demortuorum dignitates et sacerdotia, vt ante solitus est facere, quae res turbis et seditionibus occasionem tandem praebebit. Agnosco infoelix fatum nostrae gentis, quae non tantum in suam perniciem in cumbit: sed etiam dat operam, vt simul pereant ii, qui beneuoli erga eam animo fuerunt. Pibracus mansit in Polonia, vt suo regi conciliet animos eorum, qui ab eo sunt abalienati: sed videtur mihi prouinciam duram suscepisse, vel potius iussus esse subire: nam errant nostri, si existimant, se aliquandiu posse potiri eo regno pacato. Scis quandiu Imperator hic iam haereat: nam eo die quo in hanc vrbem tu et ego venimus, factum est initium conuentus, in quo hactenus nihil est peractum, quod magni momenti esse videatur, Imperator nondum aperuit Bohemis suam sententiam de confessione fidei, quam mense Maio ei exhibuerunt: ipsi vero negant se deliberaturos de conferenda pecunia, et de aliis rebus de quibus


page 142, image: s084

ipsos compellauit, antequam ab eo responsum acceperint. Iam vero interruptis deliberationibus, messis causa, ad sua redeunt, huc reuersuri ad decimum diem proximi mensis. Vix poterit hic res suas expedire Imperator ante conuentum Electorum, quem dicunt indicendum Ratisbonam ad 26. diem Sept. Vtinam vsque ad id tempus mansisses in Germania, nunquam te poenituisset spectatorem fuisse celebritatis, ad quam conuenient plerique Principes Germanici, et multi praestantes viri ex variis gentibus. Iam volo apud te accusare meam rusticitatem, vt nihil durius dicam. Quandiu mihi licuit tuo conspectu frui, non magnifeci illam tuam imaginem, quam mihi donasti, et vix pro eximio munere tibi gratias egi. Tui desiderium fecit, vt reuersus Francofurto, eam affixam tabulae collocarem in loco, vbi esset conspicua. Id vbi est factum, mihi visa est adeo elegans, et te ita exprimere, vt iam nihil habeam in meis rebus, quod sit mihi ea charius. Dominus Vulcobius ita eius elegantiam admiratur, vt quaerat pictorem, qui eam imitetur. Pictor expressit te subtristem et cogitabundum. Mallem fuisses vultu magis ad hilaritatem composito, cum pingendum te praebuisti. Bene vale. Pragae sexto die Iunii, qui dies est festus Bohemis ob Ioannem Hussum, eo die affectum supplicio Constantiae, ante centum et sexaginta annos. Ita autem celebratur eius memoria, vt ea res aliquid superstitionis mihi habere videatur. 1575.

Saluta amicos, si qui adhuc istic sunt nostri memores, et praecipue Dn. Wottonum fidum tuum itineris comitem.

Bebessius exul Transsyluanus, quem hic nouisti, collecto raptim milite in Polonia et vicinia Moldauia, ante viginti dies irrupit in Transsyluaniam. Sunt qui dicant non paucos milites Caesarianos ex praesidiis Hungaricis ad eum confluxisse. Vereorne crabrones irritemus. Turcae enim has res non negligent, cum in eorum clientela sit Transsyluania.

XLV.

QVAERO vndecunque possum leuamen summo dolori, quem mihi attulit tuus a nobis discessus: sed remedia quae adhibeo, eum potius exacerbant, quam leniunt. Quandocunque enim venit mihi in mentem, quanta fuerit tua humanitas in perferendis molestiis, quas te perferre oportuit, dum vna viximus, cum non haberetur ea tui ratio, quam decebat, totus dolore conficior, quoniam scio tuam erga me beneuolentiam te in istas molestias coniecisse. Profectus sum nuper Francofurtum, vt tibi mea obsequia deferrem, cum metuerem, ne tibi non satis esset consultum a tuis: verum nulla se ibi obtulit occasio aliquid praestandi, quod tibi esset gratum. Paui quidem animum meum illo postremo tui conspectu, et ex ea re maximam voluptatem cepi; verum idem mihi accidit, quod solet accidere iis, qui aestuantes febre frigidam auide bibunt: dolorem enim


page 144, image: s085

meum breuis illa voluptas plurimum exacerbauit, ac contumaciorem reddidit. Superfuit mihi spes nonnulla alicuius solatii, eo quod discedenti a te promiseris, te acturum Antuerpiae cum quopiam, vt curam susciperet transmittendi literas, quas tu ad me, vel ego ad te scriberem, teque eius nomen mihi significaturum. At video me etiam a spe excidisse, nullas enim literas a te accepi, praeter breues illas, quas ad me Heidelberga dedisti. Forte metuisti, ne te crebris meis literis obtunderem, et ad eas rescribi postularem importunius, vt solebam dum in Italia viueres. Ludebam tunc tecum, vt te ad scribendum excitarem, existimans illam scribendi consuetudinem tuis studiis plurimum prodesse. Iam vero longe aliud genus vitae sectaris. Scio aulam esse minime parcam temporis dispensatricem. Scio tibi obsequendum esse amicis et necessariis tuis, qui cupiunt frui tua suauitate, et colendos eos, quos moris est coli a iuuenibus ob aetatem et dignitatem. Itaque cum sciam te non admodum delectatum esse scriptionibus, dum tibi suppetebat plus ocii, credo crebras illas amicorum interpellationes facile imperraturas a te, vt vel raro, vel nunquam scribas. Ne ego quidem cupio tam saepe scribere, aut ad te mittere inanes et iocosas literas, vt antea solitus sum facere, verum constitueram ad te de rebus publicis scribere, sperans eius argumenti literas tibi non fore ingratas, cum animaduerterim te flagrare incredibili cupiditate cognoscendi, quis sit rerum status apud eas gentes, cum quibus est nobis aliquid commercii, et quae mutationes ibi accidant, quae cupiditas cum sit magna laude digna, et fere necessaria iis, qui ad remp. sunt accessuri, nemo facile mihi persuadebit te eam prorsus abiecisse. Si rescripsisses literas tuas accepi, fruor commoda valetudine, vxorem breui sum ducturus, vel aliquid aliud simile, mihi abunde satisfactum esse putassem. Quod si ne id quidem libuisset facere, satis fuisset iubere tuum Griffinum haec ad me scribere. Quamuis autem has meas literas ita incerto euentui committam, vt vix sperem eas ad te peruenturas, scribam tamen aliquid de rebus Polonicis, in quarum euentum scio erectos esse plurimorum animos. Audiuisti superiore autumno decretum fuisse in regni conuentu, vt regi significaretur, Polonos suscepturos consilium de alio rege eligendo, nisi rediret in Poloniam intra duodecimum diem Maii, ad quem diem tunc fuit indictus Stenciczium regni conuentus. Ex Lithuania ad eum conuentum missi sunt legati Koskouicius magnus Lithuaniae Mareschalcus, Radziuilius, et quidam tertius, cuius nomen iam non succurrit mihi, qui stipati quinque, aut sex millibus equitum, venerunt Stenziczium nono die superioris mensis. Proceres autem Polonici tantum numerum equitum eo adduxerunt, vt multi existiment, haec comitia fore frequentiora iis, in quibus rex est electus ante biennium. Scriptum fuit huc ex comitiis, factum esse decretum de Interregno, seu nouo rege eligendo, 21. die superioris


page 146, image: s086

mensis, quod biduo post publicari debuit. Ea res nostros hic in maximam spem erexit: nam qui eorum partibus sunt addicti, ad amicos scripserant, omnium fere vota in eos inclinare, ipsumque Imperatorem expeti, ita tamen vt cuperent ipsum regnum administrari ab Archiduce Ernesto, tanquam a parentis vicario, quo possent eius ingenium et industriam explorare, et inde facere iudicium an sit futurum ex re ipsorum, eum post mortem parentis sibi regem deligere. Imperator delegerat legatos ad Comitia Polonica, Episcopum Wratislauiensem et Mareschalcum Morauiae apud quem fuimus, quos iusserat subsistere Nissae, quae non procul abest a finibus Polonicis, donec audirent factum esse decretum de Interregno; ne videretur contra ius gentium alterius regnum ambire. Statim itaque, vbi est eis significatum, factum esse decretum de interregno, progressi sunt ad locum Comitiorum: verum nescio quī factum sit, vt decretum illud non sit publicatum eo die, quo publicandum dicebatur: quae res nostras spes hic valde imminuit, et illam priorem alacritatem nobis ademit. Dicunt eo die redditas esse Senatui Polonico a Pibraco literas, quib. significabat, se quamuis in itinere in maximam calamitatem incidisset, properare tamen ad eos cum mandatis regiis, quae ipsis non ingrata fore speraret: petebat autem ab ipsis vt hanc suam moram boni consulerent, cuipraebuerit causam scelus latronum, a quibus in itinere sit spoliatus. Venit huc Pibracus 28. die superioris mensis, et postri die Imperatore non salutato discessit, ita vt existimem ipsum ad locum comitiorum iam peruenisse. Fecit apud me honorificam tui mentionem, et dixit se dolere, quod per occupationes non licuerit ipsi Venaetiis eam quam cuperet humanitatem tibi exhibere. Regnum Polonicum ambiunt Austriacus, Moschus, Suecus, Transsyluanus, Ferrariensis, et aliquot proceres Polonici. Non ambit quidem noster Rozenbergius Bohemus, nisi forte id clam faciat, nihilom nus tamen audio ipsum habere plurimorum studia. Turcicus Imperator scripsit Polonis, ipsos recte facturos, si Suecum vel Transsyluanum, vel aliquem ex suo corpore, regem eligerent: cauerent autem, ne quem ad regnum eucherent, cum quo non posset foedus inire, aut amicitiam colere: innuens, vt existimo, Austriacum et Moschum. Quiregnum ambiunt, pecunia inter se certant, tanquam esset auctioni propositum, suntque ita venalia plurium suffragia, vt credam fore rarum foelicitatis exemplum, si Poloni his moribus suam rempubflcam diu incolumem seruauerint. Aiunt Ferrariensem vno Koskouicio Lithuano promisisse sexaginta millia coronatorum, si eius opera regnum adipiscatur, Audio ipsum etiam fimulare se flagrare amore illius vetulae 5. vnginis, educatae in Schola Bonae matris et scribere ad eam literas amaterias, inepriarum plenas. Quibusdam (vt aiunt) inseruit se hactenus non minus fortiter militasse


page 148, image: s087

Veneri, quum Marti, seque constituisse illud suum institutum, perpetuo vrgere. Vides stultitiam ipsas etiam Alpes transuolare, et habere in Italia suas clientelas. Hodie aduenit quidam ex Polonia, qui affirmat in Comitiis nihil esse actum, eaque reiecta esse in aliud tempus: quod si est verum, iam peractus est primus actus fabulae, de nouo rege eligendo Cogita quantum pecuniae impendendum erit iis, qui ambiunt, antequam ad catastrophem deueniatur. Galli dicunt se in Poloniam mittere ter centena aureorum millia: quod si est verum, quis tantae scutatorum multitudini resistet? Sed vnde tantum pecuniae in tanta egestate? Impetrarunt tamen literas ab Imperatore, quibus mandatur ordinibus Imperii, vt liberum transitum per suos fines concedant iis, qui eam pecuniam vehent, Poloni habent oculatas manus, nec patientur fibi in re pecuniaria verba dari. Meministi, dum hic esses, coepisse agitari causam religionis, et Imperatorem initio ita respondisse iis, qui iugum Pontificium excusserunt, vt conceperint spem, se quiduis ab eo impetraturos. Iam vero ipsorum spes sunt nonnihil labefactatae, cum Imperatori ante aliquot dies suam fidei confessionem exhibuerint, nec adhuc quicquam responsi ab eo acceperint. Credo Imperatorem respicere ad Comitia Polonica, et metuere si eis concedat libertatem, quam petunt, ne offendat Rom. Pontificem cui scit longas esse manus. Eiusmodi perplexa consilia raro sortiuntur foelicem exitum. Bohemi negant se deuenturos ad deliberationes de conferenda pecunia antequam responsum ab eo acceperint. Indicetur conuentus Electorum, vt speramus, ad finem Septembris. Iam conuenerat inter ipsos Electores et Imperatorem, vt indiceretur Francofurtum ad 25. diem Iulii: verum Imperator ipse petiit, vt reiiceretur in autumnum, et Ratisbonam indiceretur, cum ob tenuem valetudinem et impendentia a Turcis pericula, sit ipsi valde incommodum tam procul a sua ditione discedere. Iam in id consenserunt duo nobis vicini electores. Quid sint facturi Rhenani nondum certo scimus, quamuis speremus ipsos in ea re obsequuturos Imperatori. Si vel in Gallia, vel in aliqua alia parte nostri orbis mansisses, sperarem te posse ad eum conuentum pertrahi, cui hauddubie intererunt praecipui Principes Imperii. Non fuisset tibi iniucundum spectare ceremonias, quibus vtuntur Germani in electione sui Principis. Sed nemo impetrabit a te trans aequora verso, vt te pelago denuo commitas. Sirenes patriae non patientur, ne quidem per somnium, haec tibi in mentem venire: nam non dubito te iam totum cohorrescere, quandocunque in animum tuum recurrit in humanitas, quasumus erga te vsi. Etiamsi vixsperem has meas literas ad te peruenturas, non potui tamen me continere, quin istos stultos meos affectus in eas effunderem, et meo more tua humanitate abuterer. Cum autem nihil aliud tua causa facere possim, oro Deum omnipotentem, vt te foelicitate patriae, et patriam tua virtute diu frui permittat.


page 150, image: s088

Bene vale. Pragae die Solstitii, 1575.

XLVI.

DOLORI quem ex tua absentia sentio, magnum leuamen attulerunt literae, quas ad me mense Iunio Londino dedisti, quibus me certiorem fecisti, te non solum pericula, quae in itinere occurrere solent, foeliciter superasse, sed etiam te tuae valetudini esse pene restitutum. Eam autem testificationem tui erga me amoris continent, et adeo eleganter et ingeniose sunt scriptae, vt me in tui amorem et admirationem facile pertrahere potuerint, nisi morum tuorum suauitas, iudicii grauitas, et rerum maior peritia, quam ista tua aetas si videatur, id antea praestitissent. Scio pene ridiculum esse petere a te, vt inter aulae tumultus et tot occasiones, tempus inutiliter collocandi, linguae latinae exercitium non omnino intermittas: verum quia literae illae testantur, quantos progressus in ea feceris, et quantum scribendo valeas, quando libet ingenium intendere, si eius rei studium prorsus abieceris, vix potero me continere, quin tibi obiiciam te mollicie animi, et amore ocii id facere. Vide quam tibi gratiam referam, pro suauissimis tuis literis, qui coner tibi persuadere, vt ea amplectaris, quae quando amplectuntur tuae conditionis homines, plerisque videntur sensu communi carere. Sed iam desinam te istis meis nugis molestia afficere. Scripsi antea Gasparem Bekessium profugum ex Transsyluania, quem hic exulantem vidisti, collectis raptim copiis, irrupisse in Transsyluaniam, vt Stephanum Bathori qui iam ibi regnat, de principatu deturbaret. Sciebat exosum esse eius imperium Siculis illis agrestibus, qui incolunt montana Transsyluaniae ad Orientem et Septentrionem versus Moldauiam, et propterea eorum ad se defectionem sibi promittebat. Verum Vaiuoda praecauit, ne id fieret: nam statim vbi audiuit ipsum arma corripuisse, vocauit ad se omnes Siculorum magistratus, et eos tradidit custodiae. Ita factum est vt homines barbari destituti suis ducibus, se commouere non potuerint, cum praesertim Bekessius procul ab eorum finibus copias duceret. Conciliauerat sibi Bekessius animos plurimorum ex nobilitate Transsyluanica, qui ad primam famam susceptae ab eo expeditionis, ad eum transfugerant Conflatae autem erant eius copiae ex Germanis, Hungaris, et Polonis, quibus aliquot Turcae et Valachi praedandi studio se admiscuerant. Plerique Germani fuerunt veterani milites, qui ex praesidiis Hungaricis ad eum confluxerant. Sub initium expeditionis res satis foeliciter ei succeslerunt: nam aliquot oppida ad eum defecerunt, et nemine obsistente in mediam Transsyluaniam progressus est, parumque abfuit, quin Vaiuodam imparatum opprimeret. Conueniebant Vaiuodae copiae ad Albam Iuliam, quae est ipsius regia: quo quanta potuit celoritate contendit Bekessius, vt


page 152, image: s089

cum eo confligeret, licet numero militum esset ei longe impar, nam audio ipsum vix habuisse tria millia militum: Vaiuodam vero habuisse ad decem aut duodecim millia, et aliquot maiora tormenta, quae non fuerunt minima causa victoriae: quoniam plurimum damni Bekessii militi intulerunt, antequam manus cum hoste conserere potuerit. Germani qui Bekessio militabant, fortissime pugnauerunt, et sunt fere omnes interfecti. Polonis et Hungaris equorum pernicitas fuit saluti. Ipse Bekessius fuga se recepit Baniam quae est ad Septentrionem Transsyluaniae. Quonam autem inde peruenerit hic adhuc ignoramus. Desiderati sunt ex eius exercitu mille milites qui partim fuerunt caesi, partim capti ab hoste. Venerunt in potestatem Vaiuodae ad viginti ex praecipua nobilitate Transsyluaniae, qui ad Bekessium defecerant, aut antea fuerant profugi ex patria: inter quos maximi nominis est Ioannes Kendi filius illius Francisci Kendi quem Imperator Ferdinandus praefecit Transsyluaniae, cum eam proditione Georgii Monachi episcopi Varadini, in suam potestatem redegisset. Bassa Themesvvariensis miserat auxilio Vaiuodae quadringentos equites Turcicos: verum Vaiuoda iussit eos subsistere ad fines Transsyluaniae, cum existimaret sibi non esse necessariam eorum operam. nec (vt puto) cuperet eiusmodi hospites suae ditioni assuescere. Talem exitum habuit Bekessii expeditio: qui quidem coactus est confligere cum hoste licet eum se validiorem esse sciret, quia videbat copias suas paulatim dilabi, et sui aduersarii augeri: et metuebat ne (quod saepe solet ab illis gentibus fieri) milites ipsius deditione liberarent se a periculo in quod eos coniecerat. Haec autem infoelix expeditio videtur nobis conflauisse bellum in Hungaria, ex quo vereor ne non possimus nos facile explicare. Turcae enim existimant se esse a nobis bello lacessitos; nam dicunt ab Imperatore summissum esse Bekessium ad turbandam Transsyluaniam quae est in ipsorum clientela; quare vt eam ininriam vlciscantur irruperunt in nostram Hungariam magno numero, et iam quatuor arces nobis ademerunt, quarum nomina sunt Blaustein, Dyruyn, Kerpen, et Fonod. Fonod est vltra Danubium ad lacum Balatonem non procula Vesprinio, reliquaetres sunt cis Danubium. Blaustein et Dyruyn pertinuerunt ad Ioannem Balassi quem nosti, cuius etiam filius vnicus dicitur venisse in potestatem Turcarum. Doleo vicem miseri senis quem semper magnifeci ex quo immortalibus illis bastonatis contudit arrogantiam et insolentiam Hispani a quo iniuria fuerat affectus. Magna est trepidatio in Hungaria Turcis impune omnia diripientibus: nam ipsi Rubero et aliis praefectis Caesarianis mandatum est, vt se intra loca munita contineant, cum non sint ita instructi milite, vt hostium incursiones reprimere possint. Miseri coloni fugiunt in Austriam magno numero, nec tamen facile in vrbes admittuntur. Conscribitur quidem miles Viennae, et in Silesia


page 154, image: s090

qui ipsis subsidio mittatur, sed potius ad sirmanda oppida validioribus praesidiis, quam ad constituendum exercitum qui opponatur viribus Turcarum, quorum copiae in dies augentur Beglerbeio Graeciae militem summittente ex Bulgaria, Seruia, Rascia, et Bosna. Grauiter hic accusant Ruberum, quem dicunt inconfulto et inscio Imperatore conatus Bekessii adiuuisse, quae res nobis hoc bellum peperit. Dabitur quidem opera ab Imperatore vt hoc incendium restinguatur antequam latius serpat, sed tamen ante hyemem vix poterit Hungariae restitui sua tranquillitas, cum hoc negocium transigendum sit Constantinopoli, et opus sit ad id perficiendum non paruo tempore. Hispani et Itali nihil intentatum relinquent quo persuadeant Turcis vt deposito studio belli naualis vires suas in nos conuertant, vt ea ratione bellum a se deriuent: Verum cum nec aetas, nec valetudo Imperatoris, nec aliae rationes eius ferant vt se bello tam periculoso implicet, spero ipsum nihil non facturum quo pacem redimat, et potius de suo iure aliquid cessurum, quam vt bello contendat cum hoste cuius ea est potentia, vt de eo victoria vix sperari possit. Si Hispanis et Italis Turcae nihil facesserent negocii, illi hauddubie omnes suas vires conuerterent, ad opprimendum eos qui puriorem religionem in Gallia et in Belgio profitentur: quibus oppressis, nescio quandiu vobis liceret isto vestro opimo ocio frui. Scripsi de rebus Polonicis ante non multos dies, et ad te misi acta conuentus Stenzicziensis in quo videtur summo studio id esse actum vt nihil ageretur: Lithuani discesserunt a Polonis animis ita abalienatis, vt vix sperem eos posthac ad ipsorum conuentus reuersuros. Ab eo tempore Poloni habuerunt suos particulares conuentus, vt loquuntur, in quolibet Palatinatu. In quibusdam exauthorauerunt suum regem et decreuerunt interregnum, vt in Cracouiensi. In aliis facta sunt alia decreta. Petrus Sborovvsky Palatinus Cracouiensis curauit decretum de interregno et rege exauthorato promulgari Cracouiae decima quinta die superioris mensis: vsus in ea re opera calonis seu baiuli, vt ignominia maiore regem afficeret. Refert eam gratiam quam debuit regi, qui eum praetulit multis praestantibus viris, qui palatinatum illum vna cum eo ambiuerunt. Sborouius est ex eo genere hominum quibus Caesar dicebar opus esse bello ciuili, et qui, vt dicebat Otho, satius esse indicant cadere in acie quam in foro sub creditoribus. Verum rex existimauit eiusmodi hominibus sibi maxime esse opus, quos credebat largitionibus induci posse ad quiduis committen dum aduersus patriam. Cum vero iam nobis desit quod donemus, et verbis id conemur perficere quod antea pecunia perficiebamus: non mirum est nostram eloquentiam factam esse parum efficacem, et Sborouios


page 156, image: s091

ac Laskios faciles aures nobis non praebere. Habebunt denuo Poloni suos particulares conuentus ad quintum diem proximi mensis. Archiepiscopus Gnesnensis qui est praecipuus regni Senator, et habet ius conuocandi Senatum, indixit generalem conuentum Warsavviam ad tertium diem Octobris, in quo deliberetur quomodo sit cum rege agendum, et in quo communi omnium consensu dicatur dies Comitiis ad alium regem eligendum, si hic nullam spem sui ad eos reditus faciat. Poloni dicunt Archiepiscopum haec in regis gratiam facere, et plerique negant se ad alium conuentum venturos quam ad eum qui regis eligendi causa indictus erit. Etiamsi Warsav viae conueniant Poloni, Lithuani certe eo non venient, vt satis sunt testati quando Stenziczio discesserunt, et ita scindetur regnum illud in quo sunt eae animorum distractiones, et ita inualescunt factiones vt videatur mihi gens illa properare ad suum exitium. Qui puriorem religionem profitentur, cupiunt Piastum eligere qui sit nostrae religionis. Id nunquam ferent Pontificii, a quibus nostri consilio et industria facile superabuntur, quod siad arma deueniatur, Pontifex Rom. Acheronta mouebit vt suis subueniat. Viciniautem Principes qui nostrae religioni sunt addicti, parum ad se pertinere putabunt nostrorum oppressionem in Polonia, cuius erunt ociosi spectatores. Turcae non ferent vt Moschus vel Austriacus eligatur, et cum iam habeant copias in Hungaria, terrorem incutient Polonis. Audio Moschum hortari Polonos vt Austriacum eligant, et promittere, si id faciant, se initurum cum ipsis foedus aduersus Turcas et Tartaros. Ego profecto vereor neomnes hae vicinae nobis gentes magnis calamitatibus inuoluantur si de Polonia armis certetur: quod mihi futurum videtur. Expectamus hic Lascium et quosdam alios proceres Polonicos, quibus ex mandato Imperatoris iam sunt praeparata hospitia. Dicebantur venturi ante quinque aut sex dies: nescio quid interuenerit quod eos remoretur. Quam ob causam huc veniant tu ipse coniicere potes. Faxit Deus vt de eo regno aliquid constituatur quod sit salutare orbi Christiano. Vt iam sunt res Polonorum, ego puto eos non posse suis rebus melius consulere quam si eligant Austriacum: nec ita metuendos Turcas putarem si fida esset Moschi societas. Imperator iam obruitur multitudine negociorum: nam in idem tempus incidunt Hungarica, Polonica, et Bohemica, et iam instat Conuentus Ratisbonensis, ante quem vix poterit hic sua expedire. Ipsi autem et toti aulae erit valde graue huc Ratisbona redire, praesertim si Hungarici tumultus interea non conquiescent. Nondum hic deuentum est ad deliberationes de conferenda pecunia quam ab ordinibus regni petiit Imperator dum adhuc hic nobiscum eras: quia autem pecunia quam petit videtur ingens istis hominibus, deliberatio de ea re non parum difficultatis habebit. Iam etiam petit Imperator vt


page 158, image: s092

filius ipsi in regno surrogetur: de qua re vereor ne oriatur grauis disceptatio, cum dicat regnum ad suos iure haereditario pertinere: Bohemi vero id nequaquam fateantur. Male habet eos qui puriorem religionem profitentur, quod nondum ipsis exposuerit Imperator suam sententiam de confessione fidei quam ei ante tres menses exhibueruet: quare se minus faciles ei praebent in iis quae cupit ab ipsis impetrare. Cogetnr quidem intra paucos dies suam sententiam proferre, sed vereor ne sit eiusmodi vta plurimis non probetur cum Pontificem Rom. in consilium de ea re adhibeat, et ne inde oriatur contentio. Ad haec incommoda accedit quod superioribus diebus grauissime conflictatus est cum aduersa valerudine: varii enim morbi vno et eodem tempore eum corripuerunt et fere oppresserunt: quibus quidem Dei beneficio iam est liberatus, sed ita sunt prostratae omnes vires corporis eius, vtopus sit multo tempore antequam se plane colligere possit. Ego oro Deum omnipotentem vt eum nobis diu incolumem seruet: nam si quid ei iam humanitus accideret, id non fieret sine maximo reip. Christianae incommodo. Sub id tempus quo Vienna discessimus scripsi ad Dn. Dauidem Vngnadium Caesareum oratorem in aula Ottomannica, et petii ab eo, vt de ingenio et moribus huius noui Principis Amuratis ad me scriberet: quod nuper secit diligentissime. De ea re forte aliquid postea ad te scribam: video enim me esse ineptum qui meas literas alioqui insuaues, nimia prolixitate insuauiores reddam, nec eogitem tibi non deesse amicos a quorum iucunda consuetudine earum lectio te aliquandiu abducet: nam vix fleri posse puto quin elegantiae aulicae et sodalium suauitas ita animum tuum emolliuerint, vt haec nostra iam fastidias, aut saltem cum taedio et molestia legas. Adiiciam tamen ex literis D Vngnadii etiamsi forte id aliunde habeas, Cicalam Genuensem qui vix egressus annos adolescentiae factus est praefectus Praetorianorum seu Aga Ianizzarorum (vt loquuntur) in tanta esse gratia apud Amuratem vt dicatur ei daturus in vxorem filiam quae annos vndecim tantum est nata. Talibus illecebris oppugnabuntur animi Italorum, et inuitabuntur ad prodendam patriam, et sane metuo ne plurimorum pietas talibus machinis non difficulter expugnetur. Nuper vtaudio praefectus est Alexandriae Aegypti quidam Mantuanus, qui ante nouem annos captus ad Zissetum, defecit a religione Christiana ad Mahometanicam Principes Italici videntur haec parum curare, cunsuscipiant inter se nugacissima certamina, et ambiant regum titulos, imo (vt audio) sunt inter eos qui ambiunt vt regia dignitas attribuatur eorum ditionibus quae forte conuertentur paulo post in Beglerbeiatus aut Sangiacatus. Miror istud nouum genus insaniae: nam de eiusmodi nugis tanto conatu in hac aula agitur ab ipsis, vt nobis ampla materia ridendi praebeatur. Faxit Deus vt nouum istud in stitutum de coniugio, nostro Wittono mueni optimo feliciter succedat. Is praeit tibi exemplo, sed credo tibisponte


page 160, image: s093

properanti non esse opus monitore. Vides quo progrediar studio nugandi tecum, quod fere non permittit, vt finem scribendi faciam. Habeo pro summo beneficio quod Illustres tui parentes me sua beneuolentia dignum iudicauerunt. Vtinam aliqua re testari possem me esse cupidissimum ipsis inseruiendi. Bene vale et amicos saluta. Pragae Idib. Augusti 1575.

Descripsi tibi pugnam in qua caesaesunt copiae Bekessii, vt hic habuimus ex literis eorum qui ex Hungaria de ea re primi scripserunt. Iam vero accepi literas ab amicis Hungaris et Transsyluanis quorum aliqui tibi non sunt ignoti, qui rerum momenta diligentius et certius describunt: quod ideo adiicio, quia id tibi non fore ingratum spero. Metui etiam ne me accusares quod incerta pro certis ad te scripserim: quamuis sane habuerim, ea quae scripsi, ab iis qui hic videntur ista maxime curare: sed quia locorum et regionum sunt minus periti, facilius hallucinantur, quam ii qui illis in locis sunt nati. Postquam Bekessius transegit in Hungaria cum milite qui eum sequi debuit, significauit Transsyluanis qui cum eo conspirauerant, diem quo ad ipsum venirent in oppidum Zakmar, vt coniunctis copiis inde in Transsyluaniam progrederentur. Ea autem res tanto silentio est acta, vt venirent ad fines Transsyluaniae antequam eos conuenire sciret Vaiuoda: qui re inopinata perturbatus, accersiuit ad se Lipa et ex vicinis locis octingentos Turcas (aliiscribunt mille) quibus mensis vnius stipendium praeunmerauit. Suis a. subditis mandauit vt armati statim accurrerent, et (vt antea scripsi) Siculorum seu Caeculos magistratus et praefectos tradidit custodiae, ne populos quem sciebat addictum Bekessio conuenire posset, et ad eum proficisci. Bekessius magnis itineribus contendebat Albam Iuliam vbi conueniebant Vaiuodae copiae, quem sperabat se imparatum oppressurum: verum vbi animaduertit eum habere copias validiores suis, coepit retrocedere eo animo vtse ad Siculos reciperer. Id vbi intellexit Vaiuoda curauit, vt maiorum fluminum pontes deiicerentur, et viarum angustiae obsiderentur a suis, et ita Bekessius intercluderetur: quem cum suis copiis sequutus octaua die superioris mensis ad S. Pauli Castellum in ripa Maryssii fluuii, quinque milliaribus ab oppido Torda. Vterque ibi castrametatus est, et eo die ac sequenti commissa sunt interipsos leuiora certamina. Decima die commissum est praelium. Germani et Burgundi quos eo miserat noster Roussellus, primi Transsyluanos tanto impetu inuaserunt, vt eos loco nonnihil cedere coegerint: sed displosis in eos maioribus tormentis quibus abundabat Vaiuoda, magna strages eorum est edita, et cum superuenisset secunda acies Transsyluanorum, coacti sunt pedem referre, ita tamen vt nihil indignum viris fortibus committerent. Hungari et Poloni vbi viderunt suorum aciem inclinatam, non subuenerunt ipsis vt decuit eos facere, sed se cum suo Bekessio fugae commiserunt, vt ea ratione


page 162, image: s094

suae saluti consulerent. Itaque miseri Germani et Burgundi deserti a sociis, omnes fere sunt interfecti aut capti. Vaiuoda insecutus est fugientes per quatuor milliaria Hungarica, et ex iis plurimos interfecit. Dicuntur periisse ex Bekessianis in pugna et in fuga non pauciores mille, et exercitu Vaiuodae non plures viginti. Capti sunt ex praecipua nobilitate Transsyluanica Ioan. Kendy, Georg. Patochi, et Ioan. Harynnyay affiuis Bekessii, quorum bona sunt adiudicata fisco sicut et aliorum omnium qui ad Bekessium defecerant, et vna cum eo aufugerunt. Scribunt Transsyluanum redemisse sua pecunia a Turcis plures Ger manos quos suae libertati restituit, et dedisse ipsis Turcis quadraginta millia aureorum vt suotum subditorum agris parcerent Bekessius cum pluribus fugit primo Keres Baniam, et inde Zakmarum cum paucis. Zakmaro contendit Cassouiam ad Ruberum, a quo non fuit admissns, et propterea recepit se in Eperies ad fines Poloniae. Haec ad didi sub noctem nullum facturus scribendi finem si tempus suppeteret. Iterum vale.

XLVII.

SI vt promiseras, egisses Antuerplae cum aliquo de curandis nostris literis, iam non cogerer Hamburgum has meas mittere, quae vel forte nunquam tibi reddentur, vel adeo tarde vt sit peritura omnis gratia eorum quae de rebus Polonicis ad te mitto: quae tamen vt consequerer mihi fuit plurimum laborandum, et si celeriter ad te perferrentur, possent occurrere multis fabellis quae de Conuentu Stenzicziensi iam sunt confictae, et cum vbique disseminentur, non dubito quin ad vos etiam tandem perueniant. Hoc scriptum est instar diarii quod scriptum est ab aliquo qui deliberationibus ipsis interfuit, et ad Imperatorem missum, quod vbi legeris non poteris satis mirari illorum hominum stultitiam, qui cum conuenissent vt agerent de rebus maximis et quae ad reip salutem pertinebant, nihilominus totum illud tempus quo vna fuerunt, contriuerunt inanibus concertationibus, et tandem discesserunt rebus longe magis perturbatis quam essent ante conuentum Poloni tuebantur pertinaciter authoritatem decreti facti Warsauiae superiore autumno, et dicebant eo ipso regem esse exauthoratum quod ad Conuentum Stenzicziensem non venisset: nam id continebat decretum Warsauiense quod ad ipsum missum fuit in Galliam. Lithuani respondebant se non interfuisse conuentui Warsauiensi, et propterea se non agnoscere authoritatem decreti ibi facti, nec sibi de buisse tmm sumere Polonos, vt de tanta re ipsis inconsultis decernerent: quare petebant vt omisso decreto Warsauiensi, de exauthorando rege deliberaretur. Poloni v. existimantes conuelli suam authoritatem Lithuanorum petitione, dicebant regem esse exauthoratum, nec de ea re amplius esse disceptandum, sed alterum esse eligendum. Totum tempus conuentus eiusmodi altercationibus et rixis contriuerunt, et tandem nulla re peracta discesserunt. Ita videtur regi in eo conuentu res ex animi sententia successisse: quamuis sane sit infoelix ille successus, quo gens de ipso bene merita in maxima pericula coniiciatur, noc ex ea re quicquam sperare possit praeter


page 164, image: s095

infamiam, et ingens ac perpetuum odium illius gentis aduersus Gallicam: imo si rem introspiciamus videbimus regem vere regno excidisse: nam etiamsi conferat dignitates et sacerdotia demortuorum, tamen id ab eo frustra fit: nam Poloni non patiuntur eorum possessionem adipisci illos in quos ea contulit. Scripsiantea aliquid de Gasparis Bekessii expeditione in Transsyluaniam. Hodie huc allatum est copias eius caesas esse a Transsyluano, et Turcas conqueri de nobis, et dicere violatas esse inducias, quia nostri eorum clienti bellum intulerint. Dedi has literas Doc. Ioachimo Mollero qui ante annum fuit tecum Viennae in publico diuersorio. Est vir doctus et pius, et cui res Germanicae sunt bene notae. Si serenissimae reginae opus esset viro aliquo qui res eius in Saxonia procuraret, hic ad id maxime idoneus videretur: nam est in rebus agendis exercitatus, et est notus principibus et apud plerosque valet authoritate. Frater eius gerit consulatum in repub. Hamburgensi. Defert autem Serenissimae reginae suam operam et sua obsequia si in aliqua re inseruire possit. Haec petiit vt ad te scriberem, et te officiose eius nomine salutarem. Ego eum vt veterem amicum tibi commendo. Scripsi ad te copiosius ante paucos dies. Haec raptim. Bene vale. Pragae 16. die Iulii 1575.

XLVIII

CONSTITVI accusare tuam constantiam, vt argumenti absurditate literas quibus tuam existimationem tuearis, ex te eliciam. Dedisti ad me literas sub initium Iunii mensis quibus nullae mihi vnquam fuerunt magis gratae: nam visus es mihi in iis teipsum superare ingenio et prudentia, et ex iis primum sciui te incolumem ad tuos rediisse, ac etiam tuae valetudini restitutum esse: ex quibus rebus me maximam voluptatem cepisse credo te non dubitare. Scripsisti autem te aliquandiu abfuturum Londino, et interea nihil ad me literarum daturum: quodsane bona fide praestitisti: imo ego vereor ne dudum Londinum sis reuersus, nec tamen ad me scribas. Illa est constantia quam ego accuso. Quid aliud coniicere possum quam illas vnicas ex patria ad me tanta elegantia et diligentia scriptas literas, fuisse extremum conatum illius industriae quam pepererant miseriae quas nobiscum pertulisti, quae videbat sibi esse succumbendum illecebris voluptatum quae animum tuum iam labascentem oppugnabant. Iudicabis forte me inique tecum agere quod coner tibi persuadere vt amicorum suauitatem scribendi molestiis interdum postponas, et metuo netandem sint tibi minus gratae meae literae quia suaui illi tuo ocio nubeculam aliquam offundent. Migenerose Sydaene vitanda est improba Siren, Desidia. Nos etiam sumus tibi amici, nec dubitamus


page 166, image: s096

quin nos ames, sed cupimus ex nostro amore fructum aliquem percipere, quem capiemus vberrimum quandocunque nobis significabis te prospera valetudine frui, et eum in tuis rebus successum habere, quem meretur tua virtus et nos tibi optamus. Si non prorsus decreuisti nihil amplius scribere, ego consulo vtscribas ad Ioan. Baptistam de Taxis qu stationariorum equorum procutationem habet in Belgio: nam ad nostrum Clusium scripsit se dolere quod te non viderit Antuerpiae, et se esse cupidissimum tibi gratificandi et inseruiendi. Quoniam ea mihi videtur esse expeditissima ratio mittendi ad teliteras, ego iam ad ipsum scribam, et rationem aliquam contrahendae cum ipso amicitiae inibo. Sed desinam tibi esse molestus, idque faciam cum aliqua mea molestia: nam si animo meo indulgere vellem nullum finem facerem accusandi te.

Nos hic iam triumphum agimus de Pont. Ro. eo quod Bohemi tandem extorserint Imperatori eam religionis libertatem quam ab eo tanta contentione tamdiu flagitarunt. Imperator variis modis conatus est eorum postulata eludere, et paucis diebus antequam ipsis obsequeretur paulo asperius quam autea visus est cum ipsis agere. Verum ea asperitas fuit in causa vt animos magis obfirmarent, ac de dissoluendo hoc conuentu inter se eonsilia inirent: quod vbi resciuit Imperator, iudicauit satjus esse cedere necessitati, quam nimis aduersando istos ase prorsus abalienare. Secunda itaque die huius mensis dixit se permittere ipsis professionem eius religionis quae continetur in confessione fidei quam mense Maio ei exhibuerunt, et se suscipere eorum patrocinium, seque haec promittere antiqua fide Bohemica et Germanica et non Gallica, suo et sui successoris nomine. Dixit postea filios quidem suos esse addictos ei religioni quae vulgo catholica nominatur, sed a se ita esse informatos vt nihil abipsis futurum sit periculi iis qui diuersam profitebuntur: ipsis autem factam esse magnam iniuriam ab iis qui post caedem illam Parisiensem insimularunt ipsos conspirationis factae Viennae aduersus quosdam proceres Austriacos ob diuersae religionis professionem. Miror ipsum Imperatorem in tam frequente hominum consessu ita acriter Gallos perstrinxisse cum alias videatur affectare laudem moderatioris animi, et ita pstringere alias gentes vel potius principes, sit quasi ipsis inimicitias indicere. Ego suspicor ipsum recente aliqua iniuria a nostris affectum esse forte in Polonia, nam credere Turcas a nostris hominibus psuasos irrupisse in Hungariam (quod vulgo hic dicitur) nimis est ineptum et puerile. Quasi v. homines prudentissimi patianturse a nobis persuaderi vel in consilium adhibeant nos quorum stultitia ipsis nequaquam est ignota. Imperator hac concessione libertatis in religione viam sibi reddidit faciliorem ad ea impetranda quae petit a Bohemis, qui sexta die huius mensis filium eius Rodolphum regem Bohemiae designarunt inaugurabitura: die Iouis proxima. Turbae Hungaricae non dum sunt compositae: Turcae tamen de suo impetu nonnihil remiserunt et quidem eorum ad famam aduentantium copiarum Germ. se ad loca tutiora receperunt, alii muniunt arces quas initio huius


page 168, image: s097

tumultus nobis eripuerunt. Praefectus arcis Dyuyn, quae etiam est nobis erepta, dicit vrbes metallicas Hungariae ad iurisdictionem illius arcis pertinere, sibique sumit in eas imperium, et pecuniam ab eis exigit, quam si non conferant minatur eis extrema. Ante paucos dies praefectus Romarae incidit in Begum Strigoniensem quingentis equitibus stipatum, cum quo commissa pugna praeclaram quidem victoriam obtinuit (nam plerosque interfecit aut cepit) sed quae nobis minus laetitiae attulit, quia metuimus ne sit in causa vt Turcae in concedenda nobis pace praebeant se difficiliores. Quo sint euasurae res Polonicae nondum possumus prospicere. Nobilitas Polonica magis inclinat in Moschum quam in quenquam alium, quoniam iudicat Poloniam eius patrocinio fore tutam ab incursionibus Tartarorum ac etiam Turcarum, qui iam incipiunt nescio quod imperium sibi in Polonos sumere. Quoniam proceres metuunt ne Moschus istam nimiam ipsorum licentiam reprimat, ac eos in ordinem redigat, abhorrent plane ab eo. Aiunt ipsos facta conspiratione cum Lithuanis, constituisse inuita etiam nobilitate Polonica, Austriacum eligere. Andreas Dudicius venit huc ante aliquot dies proculdubio vt de his rebus cum Imperatore deliberet. Heri eum salutaui tantum, postea cum eo colloquar: nam mihi significauit se id expetere. Quoniam Poloni pecunia expleri non possunt, nostri regnum illud iam minus alacriter ambiunt. Celebrarunt in Minore Polonia conuentum eorum Palatinatuum qui ad eam pertinent in quo decretum est vt petatur ab Archiepiscopo Gnesnensi, vt conuentum regni indictum ad tertium diem Octob. reiiciat in 27. diem, ita tamen vt in eo rex eligatur. Maiores Poloni celebrarunt etiam conuentum suorum Palatinatuum ex cuius decreto petierunt ab Archiepiscopo ne properetur ad noui regis electionem: esse enim rem tanti momenti, vt de ea mature sit deliberandum et senondum absolutos esse a iuramento quod suo regi praestiterunt. Nescio quorsum haec sint euasura, sed vereor ne non sit facile Imperatori regnum illud pacatum acquirere. Regna autem iam armis quaerere velle non videtur conuenire eius rationibus imminente ei praesertim grauissimo hoste, qui se haud dubie his rebus immiscebit. Ego nihil magis metuo quam ne Turcae relicta Italia suas viros in nos conuertant: nam audio Hispanos agere cum ipsis de induciis, et quidem non sine spe eas impetrandi: quod si fiat vae nobis et vobis qui pereuntes Belgas ocioso animo spectatis. Iam accingimus nos ad iter Ratisbonense, quod post regis inaugurationem statim aggrediemur. Si auderem sperare te aliquando ad mescripturum, peterem vt mihi significares quasnam ex meis literis acceperis: nam ad quinas aut senas nihil respondisti. Bene vale. Pragae 18. die Septemb. 1575.



page 170, image: s098

XLIX.

RECTE tu quidem Autuerpia ad mescripsisti menimis diu ingratam Spartam coluisse: id enim verum esse iam sum magis quam vnquam antea expertus Ratisbonae, vbi multi ex iis cum quibus bonam partem aetatis contriui, et qui antea visi sunt me beneuolentia persequi, auersati sunt me perinde ac si simultates mecum exercerent. Non autem hoc ideo fecerunt quod iudicarent me iustam aliquam odii causam ipsis praebuisse, sed voluerunt suo theatro seruire, et existimauerunt se ea ratione inituros gratiam apud eos quibus assentari volunt. Ea res initio me male habuit: postea istos homines et eorum ineptias contempsi: quod mihi facile fuit, cum ex variis locis eo confluxissent multi praestantes viri cum quibus mihi amicitia intercedit quorum consuetudine mihi frui licuit. Conquestus sum tamen de istorum erga me inhumanitate apud Illustrissimum meum Principem, et quidem scripto, quod vt praecauerem calumnias eorum de quibus comquerebar, ipsi primum exhibui pridie quam discederet: quare cum esset tunc occupatior in Imperatore et aliis Principibus salutandis, factum est vt scriptum quod ipsi exhibueram, ibi non legerit. Verum cum iam a Ratisbona abesset vnius diei itinere, dedit ad me literas plenas humaniratis in quibus scribebat me non recte fecisse, quod haec ipsi prius non iudicassem. Sua autem erga me liberalitate tunc testatus est istorum inhumanitatem sibi minime placere. Merito quidem commouit me istorum quos mihi amicos esse putabam, ingratitudo erga me: sed longe magis perturbat me pertinax istud, tuum silentium, cum totis quinque aut sex mensibus nihil a te literarum acceperim, licet ad te saepius scripserim, tuque ad alios scripseris. Vereor enim ne quid commiserim quod te alieniorem a me reddiderit: nam nisi quid tale accidisset potuisses tanto tempore vnam saltem horam amico tribuere. Sum mihi conscius non solum semper fuisse eximiam meam ergate voluntatem: sed etiam me summopere admiratum esse, ac etiam apud amicos praedieasse praeclaras illas animi dotes quibus te Deus liberaliter ornauit, et magnae faelicitatis loco posui quod in hac mea misera et aerumnosa senecta mihi contigerit ad tui notitiam ita peruenire vt me etiam a te diligi crederem. Quod si mea stultitia vel rusticitate amisi id quo nihil mihi fuit charius, non possum non deplorare meam infoelicitatem. Sed has querelas iam omittam. Imperatori omnia ex animi sententia Ratisbonae successerunt. Filius eius Rodolphus designatus est Rex Romanorum 27. die Oct. et est inauguratus Calend. huius mensis. Nulla alia re memorabili peracta solutus est conuentus ita properantibus domum Principibus, vt Imper. quarto die abinauguratione filii omnium postremus Ratisbona discesserit. Cum ageretur de formula iurisiurandi quod reges Romanorum praestare solent, disceptarum est nonnihil dereligione: nam nostri petebant, vt decretum de pacereligionis factumin conuentu Augustano an. 1555. magis explicaret: sed Pontificii responderunt eam rem non pertinere


page 172, image: s099

ad solos Electores, sed ad omnes ordines Imperii, et propterea reiiciendum esse ad Imperii conuentum. Interfuerunt conuentui omnes Electores praeter Palatinum cuius vice functus est Ludouicus eius filius. Interfuerunt etiam Bauariae Dux Archiepisc. Saltzburgensis et aliquot alii principes non magi nominis. Couuentus Imperii indictus est Ratisbonam ad 15. diem Febr. Proximo mense peragentur ab Imperatore conuentus regnorum Hungariae et Bohemiae in quibus de bello Turcico deliberabitur, hoc est de pecunia conferenda. Iam fuit celebratus Warsauiae conuentus a Polonis in quo actum fuit de nouo rege eligendo, qui an sit folutus nondum hic scio, quamuis interea dum haec scribo quidam amicus si significauerit, electionem reiectam esse in mensem Ianuar. Germani dicunt plurimorum animos inclinare in Imperatorem et fratrem eius Ferdinandum. Itali v. [abbr.: vero] certo despondent regnum Ferrariensi, qui est formidabilis suis competitoribus quia pecunia grassatur. Scio plurimos ex nobilitate Polonica expetere Moschum, vt habeant patronum aduersus Turcas et Tartaros, proceres vero qui metuunt ne Moschus eorum licentiam compescat et eos in ordinem redigat si regnum adipiscatur, abhorrent ab eo et Austriacum praeferunt. Turcae autem profitentur se non fore amicos Polonis si Austriacum vel Moschum elegerint, quae res fore proderit Ferrariensi: nam excursio quam Tartari superiore mense fecerunt in Russiam Polonos admodum terruit. Haec ad te scripsi non ea alacritate qua antea solitus sum scribere cum dubitem an sint futurae tibi gratae meae literae non tamen propterea minuetur meus erga te amor cui tua virtus initium praebuit. Bene vale. Viennae 28. die Nouemb. 1575.

L.

DEDI ad te literas ante quinque aut sex dies paulo vehementius scriptas, quam forte iam cuperem: quamuis meae vehementiae non me valde poeniteat: ex meis enim literis inrelliges quam sim impatiens iniuriae Etiamsi literas tuas heri acceperim nondum tamen mihi persuasti negligentiam tuam a me immerito accusari, cum post quintum mensem ad me demum scribas. Praetexes tuae cessationi vestros progressus, et deductionem Illustris tui parentis. At Caesar te occupatior scripsit in castris suos commentarios. Perpende tecum obsecro quid sit tanto tempore noluisse tribuere vnicam horam amicis a quibus scis te summopere diligi, et qui sunt de te magis quam de seipsis soliciti. Facta in mensem vnius saltationis iactura potuisses nobis abunde satisfacere. Superiore anno fuisti hic nobiscum per tres aut quatuor menses tantum. Reuoca in mentem quot praeclaros scriptores tam paruo tempore euolueris, et quem fructum ex eorum lectione retuleris, quod si tam paruo tempore tam multa istic didicisti quae ad vitam recte instituen dam pertineant, nihil obstat quominus te totum immergas delitiis. Fieri quidem potest vt te immerito accusem, et vt nihil de vetere tua diligentia remiseris (quod vtinam sit verum) verum tua negligentia in scribendis literis nobis aliud


page 174, image: s100

suadet, et facit vt metuam ne eximius ille ingenii tui fulgor rubigine obducatur si ipsum non exerceas. Ne existimes Deum ornasse te tam excellente ingenio vt illud ocio marcescere sinas: sed crede ipsum plura a te exigere quam ab aliis erga quos fuit minus liberalis. Quod si diu ocio assuescas, et postea ingruant tempestates qnae tibi illud excutiant, difficilius erit tibi earum impetum sustinere quam si malis et laboribus esses exercitatus. Vide quam sim inhumanus qui pro humanissimis tuis literis talem tibi gratiam referam, nec quantum in me est, patiar vt otioso animo expleas te voluptate quam summam ex tot amicorum suaui consuetudine te percipere non dubito. Tetuis et bonis omnibus fore gratissimum ac charissimum nunquam dubitaui: quare nihil de ea re scribis quod non antea mihi persuaserim se ita habere. Mihi tamen iucundum fuit id ex tuis literis cognoscere, magnamque ex ea re voluptatem cepi. Te in hac aetate esse incerta valetudine doleo: sed forte ideo non recte vales quia tibi est nimis bene: nam quandiu extra patriam tibi minus bene fuit, vsus es commoda valetudine, si excipiam morbum in quem paulo ante tuum a nobis discessum incidisti, quem caue ne vel nimis violento exercitio, ves alia ratione irrites. De vxore quod ludensscribis ego serio accipio. Noli nimium fidere tuae constantiae. Cautiores te interdum irretiuntur. Quantum ad me attinet optarem te iam esse irretitum vt posses tui similes patriae gignere. Quicquid sit de ea re futurum, oro Deum vt sit faustum et foelix. Vides quam magno animo subierit illud periculum noster Wottonus, cuius animi praesentia videtur exprobrare tibi pusillanimitatem. Fatum in hac re plurimum potest: quare non est quod existimes te totam hanc rem tua prouidentia ita posse regere, vt sis abomni parte beatus, et ex animi sententia omnia tibi succedant. Si ea quae literis tuis inseruisti de causis odii Hispanorum erga vos non persuadent vestris hominibus esse vobis ab ipsis metuendum et cauendum, frustra quis conabitur id ipsis persuadere. Vestri forte somniant se esse: veteres illos Chandosios et Talbotos. perpendant secum Hispaniam fuisse primam externarum prouinciarum quae Romanorum iugum subierit: iam vero Hispanos bonae parti Italiae imperare. Sunt qui dicant regem Hispaniae ita esse aere alieno obrutum, vt nihil magnum possit aggredi. At ii non cogitant esse in ipsius potestate non satisfacere creditoribus, et sunt persuasi nostrae aetatis Principes stultum esse fidem seruare quando aliquid incommodi inde ad ipsos redit. Qui dicunt regem Hispaniae non esse ambitiosum aliquid dicunt, verum gens ipsa est ambitiosissima et aliarum gentium contemptrix. legimus autem Corbulonem, Aetium nostrum Carolum Martellum, et plures alios, sub ignauis Principibus magnas res gessisse. Iohannes ab Austria est iam florente aetate, et est charus militibus, estque ipsi opus praesidio: quod si res Belgicae componerentur habet ibi Rex Hispaniae militem exercitatum et rapinis assuetum, quo nisi liberentur eae prouinciae


page 176, image: s101

nunquam bene habebunt: quare vtile esset regi cum in Angliam induci etiamsi certo constaret cum ibi periturum: tanta autem est iam vestra humanitas, vt permittatis classibus Hispanicis vestros portus per otium explorare, et quandiu volunt in iis consistere. Regnum Galliae ante haec tempora fuit instar repaguli quo Hispanorum ambitio vtcunque coercebatur. Iam v. eo deuenerunt res nostrae vt metuam ne nobis seruiendum sit Hispanis, et ne pontificii fessi malis, et saepius experti in suo rege sibi parum esse praesidii, Hispanos vltro accersant, et se in eorum clientelam tradant: quod meo iudicio, facerent si res Belgicae essent compositae. Turcae quidem facessent aliquid negotii Hispanis in Italia et Sicilia: verum hic Amurates qui recens ad Imperium peruenit, non videtur futurus admodum acer, et regitur consiliis Mahometis Bassae senis qui nunquam erit ipsi author vt quicquam aggrediatur quod aliquid periculi in se contineat: quare si Hispani volent suas vires aduersus alios conuertere, et muniant Siciliam, Apuliam, et Calabriam mediocribus praesidiis, et instruant classem quadraginta ant quinquaginta triremium qua priuatas coherceant, et impediant ne classis Turcica nimis libere euagetur, non poterunt Turcae multum damni ipsis inserre, cum ipsos oppida littoralia sint munita, nec defutura sint ipsis ad illud bellum auxilia omnium Italia principum, si Venetos excipiam, qui ne quidem cupiunt Turcas aliquid in Sicilia aut Italia oceupare, ne eos grauiores vicinos experiantur, quam hactenus experti sint Hispanos. De Pontificis Rom. in cuius manu est (cor regis Hispaniae) benenolentia quid sit vobis sperandum non ignoras. Egosane vidi in conuentu Ratisbonensi pontificios Principes animosiores quam sperauissem aut cupiuissem. Superant nos consilio, et augent ipsis animum nostrae dissensiones, quae vereor ne Germaniae tranquillitatem tandem turbent. Certe faciunt vt Pontificii qui nos antea coluerant, videantur iam nos quodammodo contemnere quia amplius non metuunt. Wackerus ante vnum aut alterum mensem reuersus est ex Italia. Scribet ad te de suis rebus. Est vir optimus et tui studiosissimus. Saluta obsecro officiose meo nomine Dn. Wottonum cui cupio optime esse. Saluta etiam Dn. Corbettum et aliosamicos. Ne autem posthac reiicias tuae uegligentiae culpam in metum Prisciani, ego impetrabo tibi ab eo multorum annorum indulgentias, ita vt liceat tibi eum impune caedere quandocunque libebit. Bene vale et cogita tibi esse negotium cum homine qui non facile patitur sibi verba dari. Viennae 3 die Decemb. 1575.

Salutant temeus hospes et tota eius familia, ac Monauius, qui heri hinc discessit. Cratonem nondum salutaui tuo nomine.



page 178, image: s102

LI.

VOLO iam esse rigidior mei censor et a me exigere mulctam ob illam animi commotionem quae me impulit vt in superio ribus meis literis liberius te monerem ne tam cito abiicias memoriam eorum qui nunquam conueniunt quin se oblectent commemoeratione illius summae voluptatis, quam hic ex tua consuetudine perceperunt. In te autem tantum humanitatis sunt experti vt nondum sibi persuadere possint te probare eorum sententiam qui dicunt non posse voluntate esse coniunctos eos qui longis locorum interuallis sunt disiuncti: nam ne quidem per somnium, ipsis in mentem venit fuisse simulatam illam beneuolentiam quam ipsis hic exhibuisti. Narratio eorum quae iam in Polonia acciderunt, erit mulcta quam ego tibi persoluere constitui: non enim dubito quin fama de electione Imperatoris iam ad vos peruolauerit: sed vix credo vobis satis esse explicatum quid in ea interuenerit. Conuenerunt Poloni ad Warsauiam sub initium Nouembris animo eligendi regem: de qua re toto mense acriter est inter ipsos disceptatum. Ambiuerunt regnum Maximil. Imperator, Ferdinand. et Ernestus Archiduces, Moschus, Suecus, Ferrariensis, Transsyluanus, et aliquot Pyasti vt ipsi loquuntur. Inter Pyastos praecipuae authoritatis erant Podoliae, Sandomiriensis et Belzensis Palatini. Quidam huc scripserunt regem Tauricae seu Tartarum Praecopiensem ambiuisse źt [abbr.: etiam] regnum ita vt Polonis promitteret si illud assequeretur, se abiecta religione Mahometana Christianam suscepturum, et sororem regis Sigism. Augusti defuncti ducturum vxorem. Rozembergius Bohemus habuit quorundam suffragia: sed non puto eum ambiuisse. Paulatim eo deuenerunt Poloni disceptando, vt suppressis aliis factionib. Austriaca et Pyastorum solae consisterent. Austriacae fauebat maxima pars Senatus: Pyastis v. vulgus nobilitatis Polonicae erat addictior. Die 9. superioris mensis in tantam contentionem dissentientes exarserunt, vt parum abfuerit quin inter se confligerent: sed Laskius sua promptitudine Pyastos ferocientes coercuit, ac in officio continuit. Archiepisc. Gnesnensis voluit eo die Imper. nominare regem: sed Palatinus Podoliae qui inter Pyastos fuit pncipuus, obtestatus est eum ne faceret, cui nisi obsecutus fuisset Archiep. ad arma haud dubie deuentum fuisset. Eo die factio Pyastorum secessionem fecit, nec postea ad alios rediit: Podoliae v. Palatinus ab ipsis ad Austriacos defecit, nn solis verbis vt existimo persuasus. Nequaquam tamen eum secuta est nobilitas Podolica: sed Pyastis constanter adhaesit. Duodecima die superioris mensis sub occasum solis Archiep. Gnesnensis Imperat. nominauit regem: quod eius factum approbarunt oens pnter eos qui triduo ante secesserant. Duces corum qui secesserunt, sunt Cracouiensis, Sandomiriensis, Belzensis, Lublinensis, Russiae et Podolachiae Palatini, et plures alii illustres viri, cum tota fere nobilitate Minoris et Maioris Poloniae, Russiae et Podoliae. Sandom. et Belzensis Palatini ambiuerunt regnum. Cracouiensis est tanquam caput illius factionis: is a. multum valet gratia et authoritate apud


page 180, image: s103

nobilitatem, quam sibi deuinxit humanitate et liberalitate. Vtaei a. splendere id est consecutus vt sit ex eo genere hominum quibus Caesar dicebat opus esse bello ciuili, et habet tres aut quatuor fratres qui omnes sunt industrii, factiosi audaces, et egentes. Arx Cracouiensis est in eius pore state; in qua re plurimum situm esse existimo, cum corona et reliqua ornamenta regiaibi asseruentur, ac etiam suppellex quam rex ex Gallia attulit, quam nostri Galli tanti aestimant, vt non audeam eius pretium asscribere ne tibi vanus videar. Qui elegerunt Imperatorem significauerunt iis qui secessionem fecerunt, vt approbarentid quod a maxima parte Senatus et nobilitatis est decretum: quod nisi faciant, se ius reip. armis persecuturos. Aiunt Cracouiensem Palatinum respondisse se Turcarum auxilium imploraturum si quis vim ipsi inferre conetur. Imperator praeter Senatum, habet sibi addictam nobilitatem Lithuanicam, Prutenicam et Massouiensem. Quam causam alii afferant quare eum regem agnoscere nolint nondumaudiui. Scribitur eos indixisse conuentum ad 14. diem hurus mensis ad eligendum regem. Fertur eos velle eligere Transsyluanum ea conditione vt ducat vxorem sororem regis Sigism. Augusti defuncti, idque ei iam significasse. Imperator scripsit ad eum ne se immisceret rebus nihil ad ipsum pertinentibus, nec paucorum factiosorum hominum fiducia statum illius regni turbaret. Senatus per Plocensem Episcopum significanit sorori regis Sigismundi Augusti electionem de Imperatore factam, et quid molirentur illi qui secessionem fecerunt: quae respondit se semper fore in potestate Senatus, et se approbare decretum de Imperatore factum. Quid sit sequuturum postea videbimus. Spero Imperatorem pro sua prudentia et animi moderatione placide acturum cum iis qui secesserunt, et persuasurum eis ne pacem et tranquillitatem patriae turbent. Esset sane ipsi valde incommodum armis persequi ius quod in illo regno iam est adeptus, quod quam sit exuccum nostri Galli satis sunt experti. Praeterea metuendum esset ne Turcae ac Tartari et tandem otiam Moschi vel vltro, vel accersitise iis rebus immiscerent. Huc accedit quod ipsius valetudo est tenuis et incerta, nec est a re pecuniaria satis instructus. Quod si filium eius Ernestum elegissent, hauddubre has res agendas alacrius suscepisset. Verum erit ei parum gloriosum non persequi id quod ipsi iure obtigit, et praesertim aduersus Transsyluanum quem suum clientem esse dicit. Quod si haec initia turbarum ita oppresserit vt (quod spero) pacatum illud regnum adipiscatur, vix poterit nominari princeps cui a multis annis tam multa foeliciter tam breui tempore obtigerint, cum paucorum mensium spacio filium regnorum suorum successorem designari curauerit, Polonicum suae familiae acquisiuerit, et (quod non in postrema foelicitatis eius parte ponendum censeo) prorogationem induciarum in octo annos a Turcis impetrauerit. Credo esse fatum huius familiae, vt et in nos et in vos tandem imperium obtineat: quod eius fatum nos nostra stultitia et mutuis caedibus


page 182, image: s104

acceleramus, vos vestra Macchiauellica sapientia ad eundem fere collimatis scopum: iam enim oppugnatis Geusios in quorum incolumitate consistit vestra salus. Speratis forte vos ea ratione deleturos memoriam iniuriae, vel potius grauissimi vulneris quod Hispanis inflixistis, quod crede mihi, manet alta mente repostum. Audio Villerium esse pastorem ecclesiae Gallicae quae est Londini. Cuperem te cum eo noticiam contrahere, est enim vir doctus, facundus, et admodum ingeniosus, quare sperarem te ex eius colloquiis et fructum et voluptatem percipere posse. Oro Deum omnipotentem vt sit tibi faustus et foelix annus cuius hodiernus dies est initium, et vt sis magis memor amicorum quam fueris superiore anno. Viennae Calend. Ianuarii, 1576.

LII.

SCRIBEREM ad te saepius nisi ex isto pertinace tuo silentio coniicerem vel tibi non esse gratas nostras literas, vel te parum eas curare. Scimus nostram amicitiam nullius vsus tibi esse posse: tuae tamen humanitatis erat non tam cito abiicere memoriam eorum cum quibus ita vixisti vt ostenderes tibi non esse ingratam eorum consuetudinem, et qui te vehementissime amant, ac plurimi faciunt. Ne vero existimes de me solo haec dici: reliqui enim amici quos tua virtute ac morum suauitate in Germania tibi comparasti, eodem modo quo ego sunt. affecti, et quandocunque ad me scribunt, conqueruntur te praeter eorum expectationem contemnere amicitiam quam tecum ita contraxerant vt diuturnam fore sperarent. Sed haec ingrata omittamus. Res Polonicae nos hic variis modis exercent: nam non sunt exiguae vires corum qui in Polonia aduersantur Imperatori, et Turcae qui iam hic legatum habent, videntur istarum rerum maiorem curam suscipere quam cuperemus. Ante duos menses venerunt huc ex Polonia decem legati quorum princeps est Laskius quem tu nosti. Proposuerunt Imperatori conditiones quibus ei regnum defertur, quarum quaedam videntur mihi non solum graues, sed etiam iniquae. Verum cum non sit in potestate legatorum aliquid de iis remittere, grauiter ferunt se hic tandiu detineri. Videtur Imperator nondum apud se plane constituisse quid sibi in hac re sit agendum, nec sane eum immerito angi iudico: nam res de qua deliberatur, multum in se difficultatis habet. Si regnum acceptauerit, nunquam eius possessionem sine bello adipiscetur cuius euentus erit incertus. Quod si etiam omnia ex animi sententia nobis succederent, exigua tamen essent victoriae praemia ob gentis illius egestatem. Scis Romanos non recepisse quasdam gentes quae sua sponte eorum imperium subire volebant, eo quod plus impendendum esset in earum conseruationem quam fructus aut vtilitatis ex iis sperari posset. Si vero cesserit Transsyluano, metuendum est ne eum habeat grauem vicinum,


page 184, image: s105

et Turcis suis hostibus nimis addictum. Adde quod parum gloriosum esset tali aemulo vel riuali hanc Helenam concedere. Ii qui partes Imperatoris tuentur in Polonia, conuenerunt nuper Lovvicii, feceruntque decretu m de indicendis Comitiis Warsauiam ad nonum diem proximi mensis, in quibus constituerunt alium regem eligere, nisi Imperator intra illud tempus in Poloniam veniat. Non desunt qui dicant iam conuenisse inter dissentientes in Polonia, vt reiecto Imperatore ac Transsyluano alium regem communi consensu sibi eligant, ad euitandum exitium quod ipsorum reipubl. ex hac dissensione imminere videtur. Id si facerent sibi et patriae non male consulerent, et credo quod Imperatori non foret valde ingratum modo talem eligerent quem speraret sibi fore, vicinum non incommodum. Transsyluanus non tam facile patietur sibi eripi ius quod existimat se esse ad illud regnum consequutum, cum octaua die superioris mensis acceptauerit conditiones sibi propositas a Polonis, traditumque sit ei decretum de eo factum ad Warsauiam, et sit salutatus rex a legatis Polonicis. Suas autem res ita composuit in Transsyluania, vt iam sit ad iter Polonicum accinctus. Caesariani quantum in se erit impedient eius iter, suntque ad Ruberum ob eam rem missa supplementa militum. Non tam facile erit Polonis se ex his difficultatibus explicare quam ipsi existimare videntur: nam si elegerint quempiam qui non sit gratus Turcis, Turcae opponent ei Transsyluanum, cui subministrabunt auxilia ad depellendum aemulum: nam non dissimulant se erga ipsum bene esse affectos. Moschus contra prolixe defert Imperatori sua officia et auxilia, et eum vehementer hortatur vt regnum Polonicum acceptet. Promittit autem Polonis foedus et amicitiam si eum aliis praeferant: si autem eum respuant, profitetur se ipsis fore inimicum. Ipsum Imperatorem monet ne ab incepto desistat Tartarorum metus, qui Transsyluano adfuturi dicuntur: se enim effecturum vt se domi contineant. Vides in quas angustias sint redactae res Polonicae, ex quibus si Poloni potuerint se explicare, iudicabo eos et prudentes et foelices. Si tam feruida essent eorum ingenia, quam sunt nostrorum hominum ipsi dudum periissent. Rarius ad te posthac scribam, quia suspicor meas literas iam non esse tibi gratas, et metuo ne exciderim ea foelicitate, quam in tua beneuolentia reponebam. Siue autem me ames siue oderis, optabo semper tibi bene esse, et orabo Deum vt tibi adsit ac te diu incolumem seruet. Bene vale. Viennae 17. die Mart. 1576.

LIII.

QVOCVNQVE modo factum sit vt tibi literas elicuerim, vel potius extuderim, gaudeo esse factum, cum is sit praecipuus fructus quem iam ex nostra amicitia percipere possim. Video quidem me commouisse tibi bilem, sed


page 186, image: s106

interea fruor illa voluptate quam mihi literarum tuarum lectio adfert, quae eo est iucundior quia iudico me mea industria eam mihi comparasse, nisi enim aculeatas literas scripsissem perisset mihi mea opera, nec fuisset a te expectandum responsum. At non parum est amicum commouere? Esto fane: verum (vt ait poeta) mens generosa faciles motus capit: et qui facile commouentur solent etiam facile placari. Quidam etiam iracundiam nominarunt cotem virtutis, et dixerunt eam maxime aduersari pigritiae, a qua sane ego te non prorsus libero: reliqua vero quae in meis literis tibi obieci, sunt a me ioco dicta, vt te ad scribendum excitarem. An existimas mihi in mentem venire posse, vt vel minimum dubitem de sinceritate animi tui, quem (vt de vestro Moro scribit Erasmus) scio ipsa niue esse candidiorem? Quanti autem me facere existimas, quod tu tam Illustri loco natus, et qui (vt cum poeta loquar) superas animi nobilitate genus, quique ea iudicii acrimonia es praeditus, et tanta rerum cognitione instructus quantam in tuam aetatem cadere non posse existimabam antequam tibi factus essem familiaris, quod tu (inquam) tot et tantis dotibus ornatus non sis aspernatus meam amicitiam? Imo (vt aliquid inepte et gloriose de me dicam) sum persuasus me non minimam fuisse causam quare huc ex Italia sis reuersus, et multas miserias nobiscum pertuleris. Vtinam mi generose Sydnaee scires quanti istud beneficium faciam, et quantum me eo nomine tibi debere credam. Desine igitur mihi obiicere ea quae in tuis literis obiecisti, quae si vel per somnium mihi in mentem venirent, ego me quouis supplicio, dignum iudicarem, et crede quae ad te scripsi esse a me iocose scripta, vt te vel nolentem ad rescribendum adigerem. Tuus a nobis discessus tantum mihi dolorem attulit, vt amici nostri communes vicem meam dolerent: quem tantum abest vt ipsum tempus minuerit, vt iam longe impatientius tui desiderium feram quam fecerim quum a nobis discessisti: quare necesse erit vt tui conspectu istud meum defiderium adhuc expleam nisi eius rei facultatem mors mihi breui ademerit. Si quid hic belli oriretur, quod te ad nos reduceret (cuius rei in tuis literis spem nobis facere videris) ego me multum bello illi debere iudicarem, sed longe mallem in loco pacato tua consuetudine frui. Vtinam caperet te cnpiditas spectandi infoelicis nostrae Galliae rudera, aut in te adhuc vigeret vetus illud tuum desiderium calcandi solum quod ante quingentos annos maiores tuos in lucem venientes primum excipiebat. Quod si fieret, ego sane me foelicem iudicarem, et quocunque modo me hinc extricarem, et ad te accurrerem: nec forte tibi esset ingratum apud Alenconium a quo scribis te humaniter inuitatum, aliquot menses viuere, et nostrorum hominum mores et ingenia considerare, vt Germanorum et Italorum considerasti: nam infoelicia tempora in quae autea incidisti, id tibi nequaquam permiserunt. Sed id mihi optare potius quam sperare


page 188, image: s107

licet: nam non sum eo sydere natus, vt mihi tantam foelicitatem contingere posse credam, ac metuo ne totus cohorrescas quandocunque tibi in mentem veniunt incommoda, quae sunt perferenda iis quibus est extra patriam vinendum. Porro quum reuersus in patriam eximiam omnium erga te beneuolentiam sis expertus, non dubito quin ea res animum tuum ita emolliuerit, vt istic tanquam adamantinis catenis reuin ctus, sis perpetuo haesurus: nec tibi quicquam futurum est tanti, vt ob id posthac patiaris te a patriae dulcedine auelli. Ego omnem curam adhibui vt possem consequi imaginem quam dixeras te expetere, et vsus sum in ea re opera nostri Clusii, quem iusseram suo nomine redimere eam pecunia ab eo apud quem erat, quoniam sciebam nebulonem illum nequaquam eam mihi venditurum, eo quod sciret se munera a me accepisse, quae ipsius tabulae precium longe excederent: referre autem gratiam pro accepto beneficio, non est moris illi hominum generi. Respondit Clusio se eam destinasse ac iam promisisse nostro Iordano, nec postea in eius aedibus est conspecta. De Iordano quod dixit, fuit merum figmentum. Nec satis fuit ei gratiam illam pro acceptis beneficiis mihi retulisse, postquam enim huc reuersus sum Ratisbona mihi in quadam alia re impudentissime imposuit. Verum (vt est in prouerbio) frustra Neptunum accusat qui iterum naufragium facit quare hoc postremum ego meae stultitiae asscribo. Haec ideo scripsi, vt videas quomodo soleant nos hic amici beare. Quoniam ad me scripsisti vos recens iniisse foedus cum Persis, vbi nactus fuero occasionem, mittam ad te quaedam de moribus et administratione reipubl. illius gentis quae Venetus quidam tempore belli Cyprii explorauit. Missus erat (vt aiunt) a Senatu Veneto ad regem vt eum aduersus Turcas concitaret. Haec spero tibi fore gratiora et vtiliora conspectu illius ineptae imaginis. Res Sarmaticae nos hic multis modis exercent. Bathorius noster aemulus tandem peruenit in Poloniam per Moldauiam, Podoliam, et Russiam: quod praeter expectationem nobis accidit: eramus enim persuasi nos posse eum a Polonia arcere, si obsideremus aditus viarum quibus ex Transsyluania eo itur per Hungariam. Quoniam Moldauia et ea pars Podoliae per quam oportuit eum iter facere, sunt proximis annis ita deuastatae a Turcis et Tartaris, vt pene sint in solitudinem redactae, non plures quam septingentos equites et quingentos pedites secum duxit: si enim maius agmen duxisset per illas solitudines, defuissent ipsi res ad victum necessariae. Propius accedenti ad Cracouiam plures ex nobilitate Polonica iuerunt obuiam, ita vt vrbem ingressus sit stipatus septem aut octo millibus equitum quod factum est 23. die superioris mensis. Calendis Maii inaugurati sunt ipse et soror regis Sigismundi Augusti quam duxit in vxorem. Caesariani in dixerant conuentum suorum Warsouiam ad tertium diem Iunii, sed audio eos mutasse sententiam postquam


page 190, image: s108

audiuerunt Bathorium constituisse eo accedere, et in aliud tempus conuentum reiecisse. Dicunt ipsum Bathorium constituisse bello persequi eos, qui ipsi aduersantur quorum duces sunt in Polonia Archiepisc. Gnesnensis et Laskius cuius arcem primariam Landskroniam obsidet. Quando est inauguratus legati Lithuanorum, qui tunc temporis fuerunt Cracouiae, significauerunt Polonis se potius discessuros ab vnione facta ante aliquot annos, quam vt hunc regem agnoscant, et sane videntur constanter manere in sua sententia. Moschus etiam Imperatori nostro suam operam alacriter defert, et hortatur eum vt ius quod ad regnum Poloniae est consequutus, armis persequatur. Tartari persuasi a Turcis, nuper magno numero progressi sunt ad sines Lithuaniae, vt res Bathorii adiuuarent: verum Moschus corrupit eos pecunia, et perfecit vt ad sua redirent. Ego metuo ne Imp. nolens volens inuoluatur bello, a quo tamen abhorrere videtur, et quidem non immerito: nam non est dubium quin Turcae suscepturi sint Bathorii patrocinium, et moturi bellum Imperatori in Hungaria, si ipse Bathorio moueat in Polonia. Aiunt eorum esse nouem aut decem millia ad Themesvvariam, qui hauddubie irrumpent in nostros fines statim vbi audient nos mittere militem in Poloniam: quod iam fieri puto. Fama est etiam Beglerbeium Graeciae esse ad Adrianopolim cum validis copiis, quae res nobis terrorem incutit: quamuis multi affirment Turcas tanta rerum ad victum necessariarum, et praesertim frumenti penuria laborare, vt nihil magnum hac aestate tentare possint, Imperator iam profecturus est ad Imperii conuentum. Intelliget ibi quantum sit auxilii sperandum ab ordinibus Imperii si bellum moueat. Itali et Hispani nihil non faciunt, vt Imperatorem ad bellum impellant: quod credo eos facere, vt deriuent in Germaniam periculum, quod a Turcis imminet Italiae. Imperator est eo ingenio et ea prudentia, vt non dubitem quin satis intelligat, quo haec eorum consilia spectent: verum metuendum est ne Bathorius sit nobis grauis vicinus, si patiamur eum res suas stabilire in Polonia, cum credat se a nobis affectum esse iniuria, et multis beneficiis sit deuinctus Turcis. Orandus est Deus omnipotens, vt quicquid in ea re statuet Imperator, sit ipsi ac toti orbi Christiano faustum et foelix. Accepi literas quas ad me dedisti Calend. Febr. et 21. die Apr. Misi Doct. Thaddaeo literas filii Pragam, quo est profectus cum rege Romanorum. Male sibi consulit filius quod non diligentius incumbit literis: nam non sunt ei expectandae magnae opes a parentibus. Literis quas ad me Calendis Februarii dedisti, nullae erant adiunctae ad Clusium, vt postea ad ipsum scripsisti, sed ad Wackerum vnae quas ipsi misi: discessit enim a nobis. Dominus Vulcobius expectar hic successorem Carolum de Harlay, qui te Venetiis salutauit. Petiit a me ac etiam Bonchetellus, vt tibi salutem asscriberem. Puto nos hinc discessuros post septem aut octo dies: quare


page 192, image: s109

si voles rescribere mittendae erunt literae Ratisbonam. Bene vale, et Dn. Wottonum meo nomine saluta. Viennae 28. die Maii, 1576.

LIV.

SATIS coniicio ex literis quas 21. die Iunii ad me Londino dedisti, te habuisse in animo nihil mihi de illo tuo itinere in Hiberniam indicare, nisi sub ipsum tuum discessum literas meas accepisses: nam istudtuum consilium dudum ad alios amicos perscripseras qui mihi illud significauerant, et iam eras in procinctu cum ad me scripsisti. Forte metuebas ne non tibi bene precarer, et aliorum beneuolentiam erga te maiorem esse iudicasti quam meam. Sed cum eiusmodi querelis effecerim antea vt src de me sentias ab iis posthac abstinebe, et tantum accusabo meum fatum. Laudo tuam pietatem quod Illustrem tuum parentem tuo conspectu diutius carere non patiaris, nec tam longi itineris pericula et molestias reformides modo ipsi voluptatem adferas, quam summam percipiet cum te conspiciet ornatum iis virtutibus, quas viri sapientes suis liberis optant potius quam sperare audeant. Laudo quidem praeclarum illud tuum institutum, sed cum salebrosos Cambriae montes et procellosum illud Hibernicum fretum, et vbique fere pestilentem autumnum mente reuoluo, solicitudo de te mirum in modum me exercet. Quare per illum amorem quo me antea prosequutus, te adiuro, vt quam prmum in vestrae aulae portum ac delicias reuersus fueris, me de tua incolumitate certiorem facias, et meliberes cura quae (vt ait vetus poeta) me coquit et versat sub pectore fixa. De Hibernicis miraculis ad nos hauddubie diligenter scribes, et aliquid mittes ex reliquiis auium, quae illic ex arboribus nasci dicuntur. De hoc Imperii conuentu nescio quid scribam, quamuis enim totos duos menses hic haeserimus, nihil tamen quod sciam, hactenus decretum est quod ad reipub. Germanicae salutem magnopere pertinere videatur. Deliberatur de repellendis Turcis, de inuadenda Polonia et deturbando Bathorio, et de ineundo foedere cum Moschouitarum principe, qui huc misit legatos aspectu et moribus adeo foedos, vt Turcae videri possint culti et eleganter, si cum his barbaris conferantur. Ad haec perficienda de quibus deliberatur opus est grandi pecunia, quam vt liberaliter conferant, Imperator hortatur ordines Imperii, qui in ea re se minus alacres praebent, quam ipse cuperet. Quoniam autem nulli fere principes adsunt, Imperator in suis rebus magnas diffi cultates experitur: nam absentium legati dicunt se a suis principibus habere mandata, quae non licet ipsis excedere: quod si adessentipsi principes possent de multis rebus ab Imperatore edoceri ac persuaderi. Disceptatum est etiam hic et adhuc disceptatur de religione: sed cum nostri principes non sint satis concordes, nec etiam valde serio hanc rem agere videantur, eorum conatus facile eluduntur a


page 194, image: s110

Pontificiis, qui hic ad omne genus versutiarum magistrum habent Cardin. Moronum aulae Romanae artibus ita imbutum, vt etiam suis collegis sit formidabilis, et ob eam rem aliquoties exciderit Pontificatu, licet collegae qui alios praetulerunt, non ignorarent eos esse minus industrios quam hic sit, et minus instructos iis artibus, quae necessariae sunt ad retinendum in officio principes Christianos, et ad fulciendum labefa ctatam Pontificatus authoritatem. Ego sane metuo ne eius aduentus in Germaniam nobis non sit salutaris: nam video in contentionibus de religione animos hominum, valde exacerbari et veterem illum consensum in repub. si non prorsus scindi, at saltem minui. Pontificii quidem superant nostros consilio, et inter eos dissidia aftute serunt ne quid in commune consulant: verum nostri sentiunt se falli et sunt sibi suarum virium conscii, quare verendum est ne tandem secent nodum quem soluere non poterunt, si alii pergant ipsis illudere. Quia tardius tibi reddentur meae literae de rebus publicis plura non adiiciam. De meis priuatis sic habeto: me a tuo discessu, et praesertim ab initio superioris hyemis, expertum esse incredibilem erga me inhumanitatem ac etiam perfidiam quorundam, qui se mihi amicos esse prius simulauerant: nam nulla a me lacessiti iniuria non solum ab amicitia discesserunt, sed etiam mihi perniciem procurare conati sunt, nec adhuc desinunt id facere. Sed Deus me hactenus ab istorum insidiis tutum reddidit, et reddet quandiu ipsius clementiae videbitur. Noli itaque mirari si in his meis miseriis rarius solito ad te scripserim. Hic non paruam voluptatem capio ex consuetudine Docto. Andreae Paulli cum quo viuo, et aliorum amicorum quos hic plures reperi: nec tu paucos inuenisses si huc excurrisses, et licuisset tibi frui multorum praestantium virorum consuetudine, et praesertim Domini Lazari Suendii, apud quem saepe tui mentionem facimus. Salutant te Comes Solmensis, et Baro a Dona tui amantissimi. Mitto ad te scriptum de rebus Persicis, cuius feceram mentionem in superioribus meis literis, quod vbi legeris, intelliges nos minus magnifice sentire de illius gentis opibus. Verum Ismahel qui nuper defuncto patri successit, et regnum a fratrum caede auspicatus esse dicitur, collapsam disciplinam militarem forte restituet. Scriptum est Constantinopoli eum cum copiis quibus ad opprimendum fratres est vsus, progredi Babylonem versus, quam patri suo Thammae ab Imperatore Solimanno ereptam, conabitur recuperare, vt multi existimant. Mitto aliud scriptum de rebus Hispanicis, cuius lectionem tibi nec iniucundam, nec inutilem fore spero. Bene vale. Ratisbonae decima tertia die Augusti 1576.



page 196, image: s111

LV.

SCRIP SI ad tesuperiore mense, et simul cum literis inuolui quaedam de rebus Persarum et Hispanorum, quae forte tibi non erunt ingrata. Dedi fasciculum optimo viro, Doct. Ioachimo Mollero, a quo missus est Hamburgum, ad fratrem, qui in ea vrbe consulatum gerit, qui hauddubie dabit operam, vt ad te perferatur. Meis literis suas adiunxit Doct. Andreas Paullus, tui studio sissimus. Scripsi antea de quibus rebus hic praecipue deliberetur. Nihil ab eo tempore decretum est, quod tescire multum tua referre putem. Moschoritici legati dimissi ab Imperatore, reddiderunt ei literas, quas ad ipsorum principem scripserat, eo quod earum inscriptioni non essent inserti omnes dignitatum tituli, quibus se barbarus ille vult ornari. Card. Moroni literas ad suum Principem accipere noluerunt: dixerunt enim sibi esse mandatum a suo Principe, ne cuiusquam ad ipsum literas, praeterquam Imperatoris acoiperent. Nondum hinc discesserunt ob aduersam Imperatoris valetudinem cum qua per decem, aut duodecim dies grauiter conflictatur. Ante quatuor dies excreuit calculum eius magnitudinis, cuius est nucleus oliuae grandioris. Ab eo tempore coepit paulo melius habere, sed tamen nondum conualuit, ad calculum enim accesserunt et alii morbi. Hic adhuc deliberatur, an consultum sit, vt Imperator armis persequatur ius, quod se habere dicitd ad regnum Polonicum. Existimo paucos fore ei authores, vt bellum suscipiat, cum Bathorius iam videatur adeptus pacatam regni possessionem. Tota Lithuania diu a partibus Imperatoris stetit: verum cum viderent Lithuani Bathorium regno inauguratum, duxisse vxorem sororem regis Sigismundi Augusti, et Polonos omnes, paucissimis exceptis, eius authoritatem sequi, Imperatorem vero nec parare arma, nec facere vllam spem sui aduentus in Poloniam, accesserunt et ipsi ad Bathorii partes. Initium defectionis factum est a Koskouitio Samogitiae praefecto, qui cum sit Mareschalcus Lithuaniae, et illis in locis authoritate plurimum valeat, plurimorum constanti suo exemplo labefactauit. Accessit ad haec metus Moschi, quem sibi principem expetebat vulgus nobilitatis, cuius tyrannidem cum pertimescerent proceres, iudicarunt sibi periculosum fore, se seiungere a consensu Polonorum. Pruteni postremi omnium manserunt in fide Imperatoris, praesertim Dux ipse, Dantiscum et Elbinga: sed cum saepius frustra Imperatoris auxilium, implorassent aduersus Bathorium, qui ipsis armatus imminebat cesserunt tandem necessitati, et professi sunt se Bathorii imperium agnoscere. Archiepiscopum Gnesnensem, quem scis esse primarium regni senatorem, et summae authoritatis in eo regno, primum omnium oppressit Bathorius, quoniam videbat eum se praebere ducem Caesarianis, et habere apud se ipsius Imperatoris ac Pontificis Rom. legatos, quos


page 198, image: s112

vt a se dimitteret imperauit ei, et vt ad se Warfouiam veniret: quod coactus est facere Archiepiscopus, omni praesidio destitutus: Bathorius enim paulo ante interceperat aliquot militum centurias, qui ipsi ex Silesia subsidio mittebantur. Palatinus Podoliae quem in Comitiis multi regem expetiuerunt, diutius restitit Bathorio, sed cum videret se ab omnibus desertum, tandem etiam cum eo transegit. Supersunt hic Laskius, et quidam alii non magno numero, qui licet vident res pene desperatas, fortiter tamen Bathorio inter pocula conuiciantur et conantur persuadere Imperatori, sequuturam magnam Polonorum ad eum defectionem, si tantum arma Poloniae ostentauerit. Non existimo eos persuasuros Imperatori, vt fiducia eorum, quae ipsi promittunt, bellum suscipiat, cum valetudo et aliae eius rationes id non ferant, et fere omnes praeter ipsos, suadeant ne faciat. Bathorius indixit Conuentum regni Thorunniam ad Calend. Octobris, in quo putant eum acturum, vt proscribantur omnes, qui eius Imperium non volent agnoscere. Si Imperator omnino constituit abstinere a Polonia, aequum erit vt habeat rationem Laskii et aliorum, qui fortunis et dignitate exciderunt, ob fidem et constantiam quam ei praestiterunt, et vt det operam, vt suis fortunis et dignitatibus restituantur. Cum vero Polonia, Hungariae et Silesiae fines attingat, consultius esset renouare vetera foedera, et restituere mereia inter illas gentes, quam inutiles simultates cum Bathorio exercere. In eo est aliquid difficultatis, quod nec Imp. prior volet compellare de foedere Bathorium se inferiorem, nec ante factam transactionem eum regem nominare, nec etiam Bathorius prior mittet legatos, cum ii quos huc sub initium conuentus misit, non ita sint accepti vt ipse sperauerat, et tandem etiam traditi sint custodiae ob vulneratum et spoliatum Korsbachium in Prussia, quo erat missus vt Prutenos ad constantiam erga Imperatorem hortaretur. Consultum multis videretur, vt Imperium in hac re suam authoritatem interponeret, et daret operam ne haec initia simultatum excrescant in saeuum aliquod incendium, quod gentes illas tandem depascatur. Habes ad satietatem non solum res Polonicas, sed etiam stultum meum de iis iudicium. Spero quod meae literae reperient te Londini incolumem reuersum ex Hybernia, et fruentem illo opimo ocio vestrae aulae, quod post taediosi itineris molestias et labores, longe tibi suauius videbitur quam antea. Tantum metuo ne te in scribendo satis alioqui negligentem negligentiorem adhuc reddat. Bene vale. Ratisbonae 8. die Sept. 1576.



page 200, image: s113

LVI.

POST tuum discessum detinuerunt me aliquandiu Coloniae amici, vnde cum essem discessurus, aduenit quidam, qui dicebat se tibi reddidisse literas a Regina, quibus iubebaris ire ad Principem Orangium, quod sane fuit, mihi gratissimum: videbam enim ea ratione, sine tuo periculo, desiderio tuo satisfieri, et tibi magis honorificum fore, fungentem munere publico, eo accedere, quam si priuatus aceessisses, vt habueras in animo. Quoniam autem monueram te, cauendum esse tibi, ne cuiquam praeberes occasionem te calumniandi, cum omnia, quae tibi a regina demandata fuerunt, ita confecisses, vt inde laudem et gloriam referres, et tamen videbam te ardere cupiditate compellandi Orangium, et contrahendi cum eo amicitiam, metuebam ne mihi postea obiiceres, per me factum esse, ne voti tui compos fieres: nam satis memini, quam saepe mihi exprobaueris mea culpa accidisse, vt Romanam profectionem omiseris. A tuo discessu nihil accidit in Germania magnopere dignum, quod ad te scribatur. Elector Palatinus nondum ad suos rediit. Nihil quidem mutatum est Heidelbergae, ab eius discessu, sed ex aliis oppidis et pagis dimissi sunt aliquot ministri verbi, non plane liberi: iussi enim sunt promittere, quod se in iudicio fistent, si intra annum accusentur. Indictus est Magdeburgam Conuentus principum Protestantium, ad Octobrem mensem, in quo de religione agetur. Faxit DEVS, vt principes rationem ineant, qua tolli possint dissidia inter nos excitata, quae vt alant Pontificii, simulant se bene cupere Lutheranis, et gratificantur eis libenter in iis rebus, quibus ipsorum odium erga nos accenditur. Nuper ab iis, quos visitatores Camerae Imperialis vulgo nominant, interdictum est praesidibus ipsius Camerae, ne quem in eo iudicio ferant, qui non sit Pontificius, vel religionis Confessionis Augustanae. Delius noster ob eam rem discessit Spira, et coelum iam implet querelis, et ne in his calamitatibus destituatur folatio, ait se velle adiicere animum ad rem vxoriam, cui sane aequum est, vt tu bene preceris. Sed extra iocum. Quid si Serenissima vestra regina mitteret industrium aliquem virum, ad Conuentum Principum Protestantium, indictum Magdeburgam, qui ipsis exponeret, quae pericula immineant iis omnibus, qui iugum Pontificium excusserunt, si pergant ita inter se contendere, et etiam ipsis iudicaret, quibus artibus ista inter nos dissidia alant Pontificii. De ea re consulendus esset Gulielmus Landgrauius. Posset etiam agi cum rege Daniae, si cum eo colitis amicitiam. Ego sane metuo ne in eo Conuentu ecclesiae nostrae condemnentur, et ne vis inferatur iis, qui in Germania nobiscum in religione sentiunt. Comitem Hanavvium nondum vidi, sed scripsi ei, et eum tuo nomine salutaui. Elector Saxoniae et Brandenburgensis


page 202, image: s114

sub initium superioris mensis fuerunt Budissinae in Lusatia, cum Imperatore, quem audio dedisse operam, vt paternam amicitiam cum eis renouaret, sed vt aiunt, iure haereditario ad eum non peruenit illa Pitho, quae in paternis labiis sedebat. Profectus est Budissina Wratislauiam, vnde puto eum iam discessisse. Accepi nuper literas a Cratone et ab Andrea Paullo. Vterque tibi omnia fausta et foelicia precatur, dolent autem quod tuo conspectu ipsis frui non licuerit. Andreas Paullus scribit, se omnino constituisse inuisere te in Anglia. Res Belgicae sunt tibi notissimae, nec ignoras quas clades nostri in Gallia nuper acceperint. Non oportet sane vos in vtramque aurem dormire, et praesertim, si Hispani inducias a Turcis impetrarunt, vt ad nos ex variis locis scribitur. Vide vt sis memor eorum, quae tibi dixi ad ostia Moeni, et de iis scribe, quamprimum poteris vt aliquoties mihi promisisti. Saluta officiose meo nomine generosum Dominum Grinellium, necessarium tuum, et reliquos nobiles ac humanissimos viros, quos istius tui longinqui itineris fidos et suaues comites habuisti, quibus vtinam in aliqua re gratificari possem. Ego quidem incredibilem voluptatem cepi, ex illa nostra consuetudine plurium dierum: at idem mihi accidit, quod iis, qui aestuantes frigidam auide et cum voluptate bibunt, quae ipsis causam febris adfert: eam enim voluptatem meam tantus dolor subsequutus est, quantam vix vnquam sensi, qui necdum multum remisit. Dum sub tempus tui discessus, iocando eum Bizarro, do operam, vt tibi et mihi moerorem excutiam, exciderunt mihi quaedam, de quibus constitueram tecum agere, ita vt me meorum iocorum postea poenituerit. Banosius noster mittitur ab ecclesiis Belgicis, quae hic et in Palatinatu exulant, ad Synodum, quae indicta est Dordracum, ad vicesimum quartum diem huius mensis. Inde, vt spero, ad te scribet. Est vir bonus et doctus, ac tui obseruantissimus. Ego tibi omnia fausta et foelicia precor. Francofurti dec. quart. die Iunii 1577.

LVII.

DEDI ante mensem ad te literas Banosio, eunti ad Synodum theologorum, quae indicta erat Dordracum, quas te dudum accepisse spero. Nudiustertius primum redditae sunt mihieae, quas ad me dedisti Brugis, quinta die superioris mensis. Missae sunt ad me Argentorato a Doct. Lobbetio, ad quem nescio quo fato peruenerint. Quas scribis ad Niphum misi, Viennam, ad nostrum Closium, qui hauddubie diligenter eas curabit. Adiunxi meas ad Niphum, quibus conor ei persuadere, vt tuo desiderio satisfaciat: sed vereor, ne id frustra a nobis fiat: nam licet ante sesquiannum nactus esset opimam conditionem, in Hungaria, audiui


page 204, image: s115

tamen eum cogitasse de Polonia, postquam sciuit Bathorium eo venisse. Scis me nihil vnquam in te reprehendisse, praeter negligentiam in scribendo, cuius rei accusandi te, nunquam habui iustiorem causam, quam iam habeam. Meministi quam saepe a te petierim, vt tuorum sententiam, de ea re, de qua tecum ad ostia Moeni egi, nobis quamprimum significares, quod te facturum promisisti. Scripsisti quidem Brugis te habere causas, quare fere desperes id pofle fieri, et petiisti a me, vt quantum in me esset, aliorum spem labefactarem. Non tamen propterea intermittere debuisti, quin explorata tuorum voluntate, eam nobis statim significares, vt promiseras te fa cturum. Scio quid tibi venerit in mentem, ob quod rem factu difficilem iudicaueris: nam statim, vbi alii mecum de ea re egerunt, venit mihi in mentem, te esse filiumfamilias: verum nec ipsorum spem minuere volui, ne reuocarent mandatum, quod de te compellando et tentando tuo animo mihi dederant, nec etiam tibi exponere volui difficultates, quas in hac re facile interuenire posse, existimabam. Quorsum haec inquies? vt vtrisque illuderes? Imo vero tui amore hoc feci. Proposui tibi fimpliciter, quod alii iusserant me proponere, nec, si recte meministi, vsus sum vlla suasione, sed totam rem tuae deliberationi permisi. Respondisti id, quod proponebam tibi non esse ingratum, sed te non esse plane tui iuris et arbitrii: verum te reuersum ad tuos, corum voluntatem exploraturum: eamque mihi statim significaturum. Quid mei amoris hic interuenerit, nondum vides, sed i am tibi exponam. Iudicaui illos nostros tale de te iudicium fecisse, tibi fore honorificum apud omnes, quibus innotescet. Tibi vero tua promissione imponebatur necessitas id indicandi iis, sine quorum consensu perfici non potest. Si spem rei perficiendae initio abiecisses: nunquam mihi promisisses, quae tu promisisti, et qua es modestia, id reticuisses, ne habereris vanus. Iam autem necesse habuifti illud aliquibus palam facere, vt fidem tuam apud me liberares, nec potuit quisquam suspicari, te aliquid ambitiose facere. Quomodo autem apud alios posses excusari, si res non haberet successum, non necesse fuit, te tantopere esse solicitum. Habuissem ipse in promptu ex cusationem, si rescripsisses, et adhuc haberem, si rescriberes, quod vt facias, te per nostram amicitiam obtestor, ne illi putentse contemni a te, velme non bona fide de ea re tecum egisse: nam huc reuersus Colonia scripsi, ad communem illum nostrum amicum, me tibi rem proposuisse, vt inter nos conuenerat, eamque tibi perplacuisse et te habere ipsis gratiam, quod tale de te iudicium fecissent, sed non potuisse de ea re quicquam statuere, inconsultis iis, in quorum es potestate: verum te promisisse, quod eorum voluntatem exploraturus esses, quamprimum in patriam esses reuersus, et eam nobis significaturus. Ab illo nostro amico iam accepi literas, in quibus ita scribit. L'affaire que sēauez vest enseueli Nous attendons la resolution de vostre part


page 206, image: s116

c'est a dire de celuy, que sēauer. Car de nostre coste nous sommes asseurez, ayans le consentement de la principale personne. Monsieur Ley en a parle. Tout est resolu, moyennant qu'aeys response ou resolution de l'auttre coste. Vides in quas difficultates sim coniectus. Ego profecto ob eam rem hactenus sum veritus, ad eos accedere, etiamsi me aliquoties ad se vocauerint, et varias causas confinxi, ob quas non possem accedere: nam nolebam ipsis spem omnem rei conficiendae adimere, antequam ex te cognoscerem, nullam superesse. Licet enim iudicem, id esse factu difficillimum, non tamen existimo, non posse omnino fieri. Quid si tuum fatum vel bonus aliquis genius tuorum vel etiam vestrae Zenobiae liberalitatem erga te irritaret. Iam euocor ab illis nostris ob causas adeo graues, vt necesse sit, me ipsis parere. Quando ex me percontabuntur, quid de hoc nostro negotio habeam, nihil aliud respondere potero, quam me nondum a te literas accepisse. Si, vt antea dixi, aliquid scripsisses, qualecunque illud fuisset, potuissem aliquid comminisci quo ipsis satisfactum fuisset, sine vlla beneuolentiae erga te imminutione. De publico illo negotio, de quo tecum est actum, nihil iam habeo quod scribam, quoniam ab illis nostris abfui. Abortus vxoris Iohannis Nassauii aliquam moram iniecit: constitutum enim erat, vt acturi de ea re apud ipsum conuenirent, suaeque coitioni infantis ipsi nati baptismum praetexerent. Manet tamen, quantum audio, in nostris eadem voluntas, et haec est vna ex causis, ob quas ab ipsis iam vocor. Elector Palatinus iam primum reuersus est ex thermis, ad quas iuerat sub initium Maii. Pergit in suo instituto pellendi ex ecclesiis pastores, quos ipsis pater praefecerat. Hoc mihi non satis humanum videtur, quod coegerit Nouercam suam concionatorem, quem apud se habuit, dimittere. Ob eam rem mulier constituit praedia sua dotalitia elocare, et migrare Franckenthalium vt possit frui libertate conscientiae, et viuere in Hcclesia eorum, cum quibus sentit in religione.

Dux Iohannes Casimirus aduersatur quidem fratri, et conatur Ecclesias, a patre bene constitutas, conseruare, sed parum proficit: quia cum verbis tantum aduersetur, facile est alteri verba rependere. Scribunt Norimberga Imperatorem interdixisse ciuibus Viennensibus, ne ad Lutheranorum conciones accederent, quoniam eius religionis professio a patre Maximiliano concessa fuerit soli nobilitati: tantum abest autem, vt Viennenses ciues interdicto paruerint, vt etiam longe frequentiores, quam antea, ad conciones accesserint, postquam id est ipsis denunciatum. Ex hac scintilla posset oriri periculosum incendium, nisi adhibeatur cautio. Quae autem potest adhiberi cautio, vbi principum animi sunt prauis persuasionibus occupati, et dementati, nec volunt rationem in consilium


page 208, image: s117

adhibere? Quid mirnm autem, siaula Romana suis incantationibus Iuuenis Principis animum fascinet, cum Venetos qui volunt haberi omnium hominum sapientissimi, potuerit ita dementare, vt passi sint in sua vrbe institui Inquisitionem, non solum in ciues, sed etiam in exteros. Sapiunt sane Turcae, qui nobis pacem et inducias concedunt, quo nostra insania nullo ipsorum metu coercita, possit fe liberius exerere, et nobis spontaneum interitum accerfere. Rex Hispaniae vrget illud suum institutum, de foedere Heluetico, aiuntque plerosque ex Pontificiis pagis ab eo iam esse persuasos, sed non dubito, qui Berna, Tigurum, et alii potentiores pagi sint aduersaturi. Iam conuenerunt Badenae, deliberandum de ea re. Geneuenses iam sunt liberati metu Hispanorum, qui aliquandiu substiterunt non procul ab ipsorum vrbe, sed iam sunt transgressi Alpes. Si istic est Dominus Plessius, vt quidam hic affirmant, hoc et virtus ae morum similitudo vos coniunxit, peto vt eum officiose meo nomine salutes. Bene vale, et rescribe. Francofurti dec. quint. die Iulii 1577.

LVIII.

COEPERAM hodie ad te scribere, literasque meas querelis et expostulationib, ita repleneram, vt forte etiam visus fuissem tibi conuiciari, si ad te peruenissent. Verum bono tuo fato, huc sub noctem appulit Dominus Daniel Rogerius, qui cum dixerit, se habere a te literas ad me, ardorem illum et impetum animi mei fregit: ita vt bilem, quam in te iam effundere coeperam, continuerim: nondum tamen mihi literas reddidit. Nobis coenantibus superuenit puer, quem apud Illustrem Dominum Comitem Hanav vium reliquisti, qui dixit, se recta ad te contendere, et literas flagitauit. Ipsum quidem sine literis dimittere nolui, sed quia turbata Inferiore Germania facile intercipi possunt literae, nihil serium iis committere volui. Nactus sum descriptionem aliam munitionum et praesidiorum Hungaricorum, de qua ad me Brugis scripsisti, non quidem opera Comitis Ortemburgii, sed communis nostri amici D. Andreae Pauli, qui te officiose salutat, et valde dolet, sibi non fuisse datam occasionem salutandi te Pragae. Eam ad te mittam quamprimum nactus fuero tabellarium, cui eam tuto concedere possim. Post reditum ex aula Caesarea interrogatus a me an Baroni Slauatae remisses pecuniam, quam ei mutuo dedisti ante annum, negasti te fecisse. Iudicaui itaque eam, ab ipso exigendam, sicut antea ad mescripseras, et ad ipsum scripsi, me mirari, quod tam cito abiecerit memoriam humanitatis illius, quam ipsi Londini exhibuisti. Scripsi etiam ad nostrum Iordanum, vt eum officii sui admoneret. Haec autem scribens, existimabam syngrapham eius esse adhuc apud Bibliopolam Pragensem, apud quem discedens Praga eam reliqueram: verum is nuper scripsit, se eam tibi reddidisse, cupio itaque ex te scire, quid in hac re fieri velis, et an existimes a Slauata


page 210, image: s118

accipiendam pecuniam, si eam offerat, quod tamen vix ipsum facturum existimo, et praesertim si sciuerit, nos non habere syngrapham, cuius vi ad soluendum adigi potest. Haec scribo sub horam vndecimam noctis, plaue dormituriens, ne adolescenti oras discessuro sim in mora. Bene vale. Francofurti 12. die Augusti 1557.

LIX.

OBSECRO vt mihi ignoscas, quod forte minus ciuiliter, quam decuit, efflagitauerim a te responsum ad id, de quo inter nos conuenerat. Hoc profecto ideo feci, quia et tua et mea existimatio apud istos nostros iam laborare caeperat: persuasi enim sunt, te in Hollandia mutasse sententiam, et aliam conditionem huic praetulisse, de qua inter nos conuenerat. Me autem credunt, esse istarum omnium rerum conscium, sed apud ipsos dissimulare. Testatus sum Deum, me haec piane ignorare, quae de te dicerent, nec iudicare esse vera, nec a te adhuc literas accepisse, non enim accepi eas, quas dicis te ad me dedisse 23. die Iulii. Postquam mihi est nota tua voluntas, faciam (vtspero) vt boni consulantid quod constituisti, nec de suo erga te amore quicquam remittant. Iam ad ipsos proficiscor, cum D. Daniele Rogerio, cum quo antea, iussu ipsius Principis Casimiri, profectus sum ad thermas Empsenses, vbi ipse Dux Casimirus Gulielmum Landgrauium conuenit. Ita toto tempore nundinarum hinc abfui, mihique carendum fuit iucunda consuetudine amicorum, qui huc venerant, et voluptate, quam in tabernis librariis percepissem. Id etiam incommodi mihi inde accidit, quod non potui satisfacere tuae voluntati, in coemendis libris, de quibus ad me scripseras, quod praestabo proximo vere si Deus volet me esse tandiu superstitem, et vt spero, cum aliquo auctario. Dn. Belus mihi dixit, te persuasisse Illustrissimo Dn. Comiti Leicestriae, extitisse hic in Germania aliqua mea erga te officia, et effecisse, vt me sua beneuolentia dignum iudicet, et mihi bene esse cupiat. Ego (vt credo te non ignorare) illam tuam eximiam virtutis in dolem tanto amore sum complexus, statim vbi mihi innotuisti, vt me eo nomine foelicem iudicarem, quod a mea consuetudine te non abhorrere animaduerterem. Postea accesserunt ea in dicia tuae erga me beneuolentiae, quae me plane beatum reddiderunt, in qua ita acquiesco, vt quandiu eam mihi retinere licebit, nihil mihi in hac vita contingere poterit, quod non aequo animo feram. Itaque tibi summas gratias ago, pro plurimis beneficiis, quae in me contulisti, et quod dederis operam, vt praestantissimo illi viro non displicerem cui pro ea benignitate nihil aliud rependere possum, quam orare Deum omnipotentem, vt eum diu seruet incolumem, cum in eius incolumitate non minima pars salutis patriae consistat. Vt ea officia quae praedicas, tibi praestarem, mea tenuitas non permisit, quamuis aliquid praestare, quod tibi esset gratum, summopere cupiuerim. Rogo vt remittas huc syngrapham Baronis Slauatae, vel apocam, quae testeris te debitam tibi ab eo pecuniam accepisse: eam n. tandem numerauit Bibl. Gallo prouo catus


page 212, image: s119

meis literis, ad quas non minus arroganter et inhumaniter respondit, quam si ei negotium fuisset cum aliquo rustico Bohemo. Ego, vt spero, perficiam, ne diu fruatur illa voluptate, quam cepit ex conuiciis, quae in me congessit. Ad Iordanum tantum scripseram, vt eum admoneret officii, et ei in memoriam reduceret humanitatem, qua erga ipsum vsus es in Anglia. Scriptum de praesidiis Hungaricis, post mittam. De rebus publicis postea scribam, haec enim mihi iam vix scribere licuit. Bene vale Francofurti 23. die Septemb. 1577.

LX.

LITERAE quas Illustrissimus Dux Iohannes Casimirus ornatissimo Domino Belo ad te dedit, tibi documento erunt nos non infoeliciter apud ipsum perfecisse id quod a nobis petebas. Meministi cuius iniecta sit mentio cum ad ostia Moeni obambularemus. Elector Brandenburgensis eo dicitur respicere, verum alterius constantia eius dignitate et amplitudine hactenus expugnari non potuit, adeo alte concepta spes animo insederat. Iam igitur gemet vbi se frustra constantem fuisse, ac concepta spe excidisse intelliget. Obsecro vt mihi ignoscas quod in flagitando responso ad ea de quibus inter nos conuenerat, modum forte excesserim. Ego testor Deum me id fecisse studio conseruandae tuae existimationis, quo ita ardeo vt ex nulla re maiorem voluptatem capiam quam cum audio te ex aliqua relaudem reportasse. Fiducia etiam mei summi erga te amoris ac tuae humanitatis facit vt mihi persuadeam omnia mihi apud telicere, necsum valde solicitus quid de me sentias, modo de tua erga me beneuolentia nihil remittas. Legi literas Illustrissimi Comitis Leicestriae ad Ducem Ioannem Casimirum, ex quarum lectione summam voluptatem cepi: sunt enim testes ardentissimi eius erga te amoris, et summae spei, quam de tua virtute concepit. Vide igitur ne consistas in medio ardui illius callis, cui hacten us institisti, sed enitere ad summum quo possis eius expectationi de te satisfacere, ac voluptatem ei pro beneuolentia referre, et patriae tibi et tuis. plurimum prodesse. Expeditissima autem ad eam rem via est si te maxime familiarem praebeas iis ex quorum consuetudine non solum voluptatem capias sed etiam vtilitatem referas: nam non dubito (vt solet in aulis accidere) quin multi tuam familiaritatem ambiant, non solum propter tuam virtutem, sed etiam propter tuam fortunam et sua commoda: cuiusmodi homines plerunque comparant se ad assentandum et dant operam (vt potius iuuunda) quam honesta aut vtilia suggerant iis apud quos aliquid ambiunt. Noui autem tuam facilitatem, quae quidem est virtus eximia, et praesertim in ista tua fortuna, modo non patiaris alios ea abuti. Vide ad quas ineptias progrediar calore animi, dum scribens mihi persuadeo, me aliqua ex parte tuis suauissimis colloquiis frui. Fuit mihi gratissimum post multos annos frui conspectu et consuetudine ornatissimi Domini Beli, amici veteris


page 214, image: s120

et charissimi, quem quidem video dignitate, prudentia et rerum vsu auctum, sed infracto animo erga aulicas vanitates, et erga amicos nihil immutatum. Quid de eo sentiam, dudum tibi aperui. Nullum hominem noui, qui plura sciat quae ego ignorem et valde cupiam scire. Gaudeo te iam arctiorem amicitiam contraxisse cum D. Plesseio. Nihil eiusmodi amicis preciosius comparare tibi potes. Germania pacata esset, nisi eam sua ambitione et arrogantia turbarent theologi: ab iis enim persuasus, Elector Palatinus pleraque acta sanctissimi sui parentis rescindit, et eius memoriam quantum in se est conculcat. Pellit ex ecclesiis et scholis innumeros viros doctos et pios, quos eius parens magno studio ad se pellexerat, nec vt id perficeret, quandiu regnauit vlli labori aut pecuniae pepercit. Audio eos, qui pelluntur, septingentorum numerum excedere. Pelluntur praeterea adolescentuli, quos sua pecunia in literarum studiis alebat pater. Pulsi sunt nuper Heidelberga centum, ex quibus vnicus in gratiam Principis a puriore religione defecit. Ea autem seueritate (vt nihil durius dicam) vtitur Princeps, vt miseri pueri rerum omnium inopes, et ignari [reading uncertain: print faded] quo se recipiant, iussi sint statim excedere e scholis in quibus habitabant, et ne quidem obolus est ipsis datusad viaticum. Publicae viae in hac tota vicinia refertae sunt miseris illis hominibus qui fere omnes confugiunt ad Illustrissimum Principem Iohannem Casimirum, qui recipit quotquot potest, eos vero quibus in sua ditione prospicere non potest, prosequitur viatico. Comes Iohannes Nassauiensis se etiam erga plurimos beneficum exhibet. Ego profecto de his rebus sine summo dolore cogitare non possem. Misi nuper ad te libellum de praesidiis Hungaricis, quem peto vtscribas an acceperis. Scripsi etiam de remittenda syngrapha Baronis Slauatae: nam debitam tibi pecuniam Pragensi Bibliopolae numerauit. Bene vale. Francofurti non. die Octob. 1577.

LXI.

SVPERIORIBVS meis literis scripsi me hinc aliquandiu abfuisse. Interea autem dum abfui, Lobetius et Wackerus miserunt huc literas, quas iam ad te mitto, quae mihi redditae sunt post discessum tabellarii cui postremas eas ad te dedi. Rescribe tandem obsecro saltem, an nostras literas accipias. Dominus Belus ante octo dies hinc profectus est in Hassiam, indeiturus in Saxoniam; Vtinam in eo itinere res ipsi ex animi sententia succedant. Spero ipsum ad nosreuersurum ante finem proximi mensis. Dominus Rogerius hic expectat literas serenissimae reginae. Eius suaui consuetudine interea fruimur, et tui mentionem saepe facimus, nec quicquam in te reprehendimus, praeter negligentiam in scribendo. Banosius et Wechelus nudiustertius facti sunt sponsi. Iam toti sunt in amore, quem non credebam tantum iuris habere in homines maturae iam


page 216, image: s121

aetatis, quantum iam video. Dies 18. proximi mensis dictus est eorum nuptiis, ad quas te inuitant. Vide igitur vt accurras. Laudo in Banosio animi magnitudinem, qui in hac tanta rerum omnium confusione, rem tam periculosam audet aggredi. Vide igitur vt animum ad eam rem etiam adiicias quo possis eandem magnanimitatis laudem consequi. Sed iam satis nugarum. Videtur miseris Belgis imminere saeua bellorum tempestas, quae metuo ne eos obruat. Confluunt ad Ioannem Austriacum, magno numero milites, ex variis gentibus, Itali et Hispani manipulatim ex Italia veniunt. Quibusdam denegatus est transitus a Bernatibus, sed semper patebit ipsis via ex Sabaudia in Burgundiam, et inde in Lotharingiam, quae contigna est agro Lucelburgensi vbi conueniunt copiae, et dicuntur recensendae. Aiunt Parmensem Principem iam eo cum pluribus equitibus peruenisse. Guisius munit in ea vicinia arcem Bischoff Homburg, quae est cis Metensem vrbem sex milliaribus et abest a Lutrea, vbi viuit Dux Casimirus, vnius diei itinere tantum. Habet copias in iis episcopatibus, quos rex Galliae Imperio Germanico eripuit, quas putatur ducturus ad Ioannem Austriacum. Curarunt tamen Galli famam dissipari, copias illas parari aduersus Ducem Casimirum, sed non puto esse ex re ipsorum Germaniam iam bello lacessere. Valde miror Hispanos, iam appetente hyeme tanto conatu bellum moliri, sed credo ipsos metuere ne Arausius suas res per hyemem confirmet si nihil ei facessant negotii, vel forte (vt non semper sunt expedita Hispanorum consilia) suscipienda in autumno expeditio reiecta est in hyemem, ob rei pecuniariae rationes non satis explicatas. Scribitur Vienna, Matthiam Imperatoris fratrem paucis comitatum equitibus clam inde discessisse ea nocte, quae quartum diem huiusmensis est sequuta. Putant autem eum in Belgium esse profectum, eo quod quidam Belga missus ab Ordinibus ad Imperatorem, cum eo discesserit. Imperator factum istud fratris non probat, saltem vult videri non probare: nam scripsit ad principes, se ad varia suae ditionis loca misisse veredarios, qui ipsum ex itinere reuocarent, et petit ab ipsis Principibus, ne patiantur eum progredi si in ipsorum dit iones veniat. Timeo Danaos et dona ferentes: nam vereor, ne haec omnia simulate agantur, et sint instructa, vt ille veniens in Belgium dissoluat arte consensum ordinum aduersus Hispanos, et Arausii authoritatem labefactet. Nullus ex Imperatoris Maximiliani filiis visus esse moribus amabilioribus. Praeripiet haud dubie Iohanni Austriaco gratiam vestrae Scoticae, quae legitime natum notho praeferet et succulentum exhausto libidinibus. Natus est anno Domini 1557. 24. die Februarii. Inde ipsi inditum est Matthiae nomen. Bene vale. Francorfuti 22. die Octob. 1557.



page 218, image: s122

LXII.

QVIDAM interrogatus, quaenam ex orationibus Ciceronis viderentur ipsi optimae. respondit eas sibi videri optimas, quae essent longissimae. Eodem modo ego iudico de tuis literis. quare summam voluptatem cepi ex iis quas mihi attulit Comitis Hanavvii puer, etiamsi mihi grauiter aegrotanti eas reddiderit. Excurrerem iam in laudes tuae diligentiae et sedulitatis, nisi tu illud scribendi argumentum praeripuisses: quod quidem non reprehendo, ne iure mecum experiaris in schola rhetorum qui decreuerunt licere iis qui aliquid praeclari gesserunt, sua illa praeclara facinora recensere et laudare. At, ō bone, an non te mera necessitas ad eam diligentiam adegit? quo posses expiare illos tuos Laconismos, quibus toto hoc biennio es vsus? Porro qua fronte sine accuratioribus literis potuisses dimittere puerum istum, cui non licuit nisi impetrata a te dimissione discedere? nam plerunque tuarum literatum breuitati tabellariorum festinationem praetexere soles. Vides quam ego tibi gratiam referam, pro suauissimis tuis literis, quibus nihil mihi potuit esse magis gratum. Sed libuit tecum iocari, vtinde colligeres me vtcunque conualuisse ex morbo sane graui, qui me totum mensem ita afflixit, vt nec legere, nec scribere mihi licuerit: quae res mihi fuit grauior ipsis cruciatibus, quos interdum sentiebam satis vehementes. Ante sex annos laboraui totos septem menses eodem plane morbo, cuius vestigia in facie adhuc circunfero: sed tunc medicorum turba me perdidit. Iam vero facilius sum liberatus, quia meo periculo factus cautior, non sum passus ipsos de mea salute pro arbitrio ludere. Nondum tamen ita conualui, vt mihi liceat sine offensione valetudinis ex meo vaporario prodire. Si vera sunt, quae de vestro Furbissero scribis, ille haud dubie obscurabit non solum Magellani, sed etiam ipsius Christophori Columbi famam. Quis sperasset extremum illum Septentrionem tanta malorum irritamenta nobis tandem suppeditaturum? Facile iam contemnetis nauigationes in Indiam, postquam in id incidistis, quo nihil nocentius et humano generi perniciosius natura protulit, cuius tamen desiderio et cupiditare ita insaniunt plerique, vt nullius rei causa se audacius in pericula coniiciant. Conuertistis ante plures annos arua vestra in pascua, qua in re non bene consuluistis patriae, quam hominibus longe infrequentiorem reddidistis, nec prudenter fecerunt Principes, qui id vobis permiserunt, cum nullae sint certiores opes reipub. multitudine ac frequentia hominum. Iam metuo, ne Anglia auri cupiditate illecta totam se effundat in illas insulas, recens a Furbissero repertas: quarum possessio ne vobis eripiatur, quantum Anglici sanguinis fundendum existimas? Nulla erit gens ex iis, quae Oceanum nostrum accolunt, quae non sit de earum possessione certamen vobiscum susceptura. Cum olim quidam ciues CARTHAGINENSES nauigantes in mari Atlantico, delati fuissent tempestatibus ad quaedam loca


page 220, image: s123

quorum amoenitatem et fertilitatem reuersi in patriam mirum in modum praedicabant, senatus metuens ne populus illectus ea amoenitate et fertilitate, deserta patria eo nauigaret, eos qui haec referebant, sustulit, vt si qui vellent eo nauigare istis sublatis duces ipsis deefsent. Ergo haec bona, quae nobis Deus sua benignitate offert, omittenda censes, et in eorum authorem animaduertendum? Nequaquam hoc volo: imo ego summopere laudo Furbisseri magnanimitatem, industriam ac etiam foelicitatem, et magnis praemiis eum dignum esse iudico: nam non dubito, quin authores susceptae ab eo diffi cilis istius ac pericu! osae nauigationis (siue ipse fuerit, siue alii) respexerint ad eas opes, quas Hispani et Portugallenses longinquis suis nauigationib. sibi parauerunt. Cum itaque scopum attigerit, in quem collimabat, quis erit tam iniquus rerum eius aestimator, vt eum magna laude dignum non censeat? Ego vero ad te respicio, qui hanc ob rem exultas, perinde ac si patriae esset optime consultum, cum praesertim superiore vere in te animaduerterim, cupiditatem aliquam suscipiendae eiusmodi nauigationis. Quod si tunc inanis illa spes reperiendi fretum, quam Furbisserus conceperat, animum suum solicitare potuit, quid poterunt montes illi aurei, vel potius totae insulae aureae, quae forte dies ac noctes iam animo tuo obuersantur? Caue obsecro, ne illa (vt ait Poeta) auri sacra fames irrepat in animum tuum, in quem nihil hactenus admisisti, praeter amorem virtutis et studium bene merendi de omnibus. Erras, si credis homines fieri aetate meliores? id n. est rarissimum. Fiunt quidem cautiores et vitia animiac prauos suos affectus occultare discunt: quod si quem senem nouisti in quo aliquid probitatis superesse iudices, crede eum in adolescentia fuisse optimum. Quandocunque igitur affectus aliquis tibi antea ignotus, animum tuum solicitabiit, ne statim ipsi indulgeas, etiamsi id ad quod te volet impellere tibi laude dignum videatur: sed antequam eumadmittas diligenter tecum perpende, quid sit illud, quod te solicitat, ne si quid incaute incipias, cogaris habenas reflectere, vbi te errare senties, vel (quod longe est deterius, et saepe fieri solet) pudore impeditus nolis fateri te errasse, et propterea institutum tuum vrgeas. Quorsum haec inquies? Vt si forte insulae illae aureae altius in animo tuo insederint, eas inde deturbes, antequam te plane expugnauerint, teque patriae et arnicis incolumem ad res meliores serues. Quod si de siderium parandae laudis et gloriae reddit tibi insuaue illud otium, quo iam frueris, pone tibi ob oculos veteres illos Chandosios et Talbotos, quorum imitatio te maiore laude et gloria cumulabit, quam possessio omnium earum opum, quas Hispani ex nouo suo orbe aduexerunt: quarum fiducia oens Europae gentes contenserunt, et sua arrogantia a se ita abalienauerunt, vt iam sentiant, et forte breui magis sentient, se rationes suas non recte instituisse. Vellem te scripsisse quanta sit altitudo nostri poli in illis Insulis: inde n. coniici posset, an loca vicina culturampati possint, et proferre necessaria ad victum hominum, et materiam ad aedificia. Aluntur vaccae ac alia etiam pecora ab iis qui sub


page 222, image: s124

circulo arctico incolunt, qui iam etiam fruges serere coeperunt. Vaccae eorum praebent per aestatem lac multo maiore copia, quam nostrae et longe pinguius. Vltra septuagesimum gradum eleuationis poli vix proueniunt arbores, quae aptae sint ad aedificationes: ita enim aduruntur frigore, vt in magnam altitudinem excrescere non possint. Sunt tamen qui dicunt excrescere in conuallibus, quae non infestantur ventis spirantibus a Septentrione. Si spes illa auri, quae se vobis ostentat, non vos fefellerit, necesse erit vt muniatis portum aliquem in quo naues vestrae stationem habeant: quod si regiones essent patientes culturae, longe consultius esset oppidum construere, quam arces in quibus alenda erunt praesidia, quae magno constabunt, nec erunt magni vsus iis, quorum opera in exercendis venis aureis vobis vtendum erit, quibus oppidum res necessarias suppeditaret, quas mercatores illecti spe lucri, eo conueherent. Portugallenses experti sunt maximas diffi cultates in Indiis, antequam deducerent coloniam Goam: qua deducta omnia fuerunt ipsis longe faciliora quam antea: potuerunt enim pecunia ibi coemere ea quae alias fuissent ipsis petenda ex Hispania. Etiamsi rebus aliis ad vitam necessariis loca illa caruerint, magnam saltem piscium copiam vobis suppeditabunt, et si qui essent ibi incolae, possent ex piscatione quaestum facere, vt ab Islandis et Noruegis fieri videmus, qui ingentem vim piscium induratorum frigore Germanis et aliis vicinis gentibus suppeditant. Iura Guttenbergensia, quae a me petis nescio an nancisci potero. Scribam tamen de ea re ad amicos quos habeo in Bohemia: quamuis non existimem, ea posse vobis esse magni vsus, cum tota ratio opificii metallici sit ibi loge diuersa ab ea, quam oportebit vos in stituere, cum Gutteberga sit in regione cultissima, nec ibi princeps sua pecunia venas metallicas exerceat: exercenturn. ab hominibus priuatis, qui principi decimas pendunt. Ego omnino consulo, vt legas scripta Georgii Agricolae de ortu et causis subterraneorum, et de opificio metallico. Fuit praestantissimus philosophus, et longe superauit omnes, qui ante ipsum de iis rebus scripserunt. Si eius scripta istic non prostant, ego proximo vere ea ad te mittam: hic n. iam haberi non possunt. Vide quam habeam defixas cogitationes in illud vestrum aurum, qui tantum nugarum potuerim huc congerere, vt ostenderem mihi voluntatem ad te scribendi non deesse, etiamsi desit argumentum. De rebus publicis nihil fere habeo quod scribam: nam quae geruntur in Belgio, Prussia et Liuonia, ad vos citius quam ad nos perferuntur. Si tantum esset animi in militibus Germanicis, quantum est in theologis, tantaque pertinacia oppugnarent suos hostes, quanta isti oppugnant eos, qui in ipsorum verba iurare recusant, nullae intra paucos meuses superfuturae essent in Pannoniis et Liuonia Turcarum et Moscorum reliquiae. Frueremur sane in Germania alta pace, nisi eam isti nobis inuiderent. Quoniam autem valde metuo, irritabile hoc hominum genus, non scribam quid ipsi moliantur, sed id tibi narrandum


page 224, image: s125

reliquam clarissimo Domino Belo, in quem ad vos reuersum sua tela frustra coniicient. Facta est diuisio haereditatis paternae inter Imperatorem et eius fratres. Cuiusmodi autem sit, clam habetur. Puto Tirolensem Comitatum et reliqua quae possidet Ferdinandus Archidux cessura fratribus Imperatoris (post ipsius Ferdinandi mortem) Austriam vero ipsi Imperatori, qui quandiu viuet Ferdinandus, pendet cuilibet fratrum annua octoginta millia aureorum Germanicorum seu Florenorum. Aiunt Archiducem Ernestum designatum esse proregem Hungariae, cui praeter illa octoginta millia aureorum, ex paterna haereditate prouenientium, dabuntur ab Imperatore quotannis quadraginta millia, et ab Hungaris triginta millia. Eius vicarium seu legatum dicunt fore Suendium, qui apud hunc Imperatorem plurimum valet authoritate et iam viuit Viennae. Imperator praese fert sibi valde improbari fugam Matthiae, fratris, et iussit inquiri in eos, qui ipsius consilia adiuuerunt. Paulo post eius discessum, venit Viennam Amiralius regni Castellae, qui est ab Imperatore apparatu plane regio exceptus. Is publice deplorat infoelicitatem Matthiae, cui (vt ait) nequaquam parcent Hispani si cum haereticis et rebellibus consilia contulerit. Pulchre sane instructa est haec fabula, sed caueant aucupes, ne se suis retibus inuoluant'. Aiunt hunc Amiralium venisse ad Imperatorem, vt de eius conrugio et filiae regis Hispaniae agat. Pugnarunt nuper ex prouocatione ad fossam vrbis Viennensis Nicolaus Comes Salmensis, et Otto-Henricus Baro a Bouchan, quorum vterque fuit Imperatori a consiliis bellicis. Salmensis alterum interfecit ab ipso tamen prius vulneratus. Familia Baronum a Bouchau recensetur inter maxime Illustres familias Austriae. Referunt suam originem ad Comites a Bouchau Scotos. Elector Branden burgensis ambiuit nuptias eius Principis, cuius inter nos facta fuit mentio, cum ad ostia Moeni obambularemus. verum ipsa existimans suam fidem obstrictam ei quem nosti, ex promissione facta fratri, nondum accepto ab eo responso, noluit alio suos amores conuertere. Itaque duxit vxorem filiam Principis Anhaldini. Nescio an rideas meum vaticinium Viennense: verum ego iam incipio sperare me non forefalsum vatem: nam videntur mihi res inclinare in eam partem, in quam casuras praedixi: vestrum est eas impellere: quod si feceritis, paci et tranquillitati vestrae patriae optime consuletis. Valde doleo te non accepisse scriptum de pnsidiis Hungaricis. Nolueram illud concedere ministris Comitis Hanavvii, metuens ne ab ipsis negligentius curaretur. Cum a. sub exitum nostrarum nundinarum Dn. Daniel Rogerius hinc nauigaret Moguntiam, vt quibusdam euntib. in Angliam literas a se scriptas traderet, dedi ei scriptum conuolutum in cylindrum simul cum meis adte literis, et petii vt illud suis literis adiungeret: quod se fecisse mihi, post ea retulit. Id accidit si recte memini 23. die Sept. Quid postea de scripto et literis meis sit factum poteris ex D. Rogerio quaerere, vbi ad vos redierit. Si nondu illud acceperis, cum hae literae tibi reddentur, peto vt id mihi quam primum significes, quo


page 226, image: s126

possim agere cum nostro Andrea Paulo, vt illud mihi denuo describendum curet: nam ea quae continet videntur mihi cognitu dignissima. Accepi Slauatae syngrapham pro qua tibi ago gratias. Mittam eam ad ipsum cum tali elogio quale eius stultitia meretur Wackerus de quo videris esse solicitus, est Spirae. Doct. Purkircherus Posoniensis nuper periit peste cum tota fere familia. Nostro Clusio ademptum est stipendium quod ab Imperatore habuit: quod haud dubie odio purioris religionis est factum. Serione scribis in posterioribus tuis literis te in Germaniam reuersurum? Metuo ne me inani spe lactare velis: nam non audeo tantum boni sperare. Quidquid in ea re constitues opto vt sit tibi faustum et foelix. Bene vale Francofurti 28. die Nouemb. 1577.

LXIII.

AD prolixiores, acsuauissimas illas tuas literas, ita respondi, vt fere non dubitem, quin te literarum mearum satietas iam ceperit, quare mihi posthac cauendum erit, ne ad eam satietatem fastidium adiiciam Studebo itaque breuitati: verum quid opus est multa scribere istuc euntibus optimis ac mihi charissin is, tuique amantissimis viris Dn. Daniele Rogerio Serenissimae vestrae Reginae oratore, et nostro equestri Doctore (vt tuis verbis vtar) quicquid n. scribam id tibi prae eorum suauissimis sermonibus sordebit. Quae causae Beutterichium istuc pertrahant, ex ipso audies, et praeterea Illustriss. Principem Casimirum esse tui amantissimum, tibique gratificandi cupidissimum. Cum nullum aliud scribendi argumentum iam mihi suppetat, volo tecum liberius meo more nugari, et de rebus Germanicis liberius scribere. Ne dubites quin non solum Hispani et Galli cupiant oppressos eos, qui in Belgio suam libertatem armis asserere conantur, sed etiam aliqui ex primariis Principibus Germaniae, qui non deerunt suis occasionibus quandocunque sese offerent. Facile credo, vos esse ita intentos in Gallorum et Hispanorum molitiones, vt daturi sitis operam, ne multum nocere possint. Si etiam de Germanis cogitationem aliquam susciperetis, faceretis (vt exiftimo) rem non indignam vestrae reipub. amplitudine, nec inde parum authoritatis vobis accederet. Porro turbaretis consilia Gallorum et Hispanorum, quorum factiones in Germania non sunt inualidae, et frenos iniiceretis Germanis qui Belgas cupiunt opprimi ab Hispanis, quibus ad eam rem futuri sunt adiumento quandocunque eorum opera requiretur. Pergam ineptire postquam semel coepi. Bonam forte rationem id perficiendi quod dico iniretis, si tribunos aliquot militares annuo aliquo stipendiolo vobis obstrictos haberetis, quorum opera etiamsi in conscribendo milite non vteremini, ex ea re tamen non parum authoritatis vobis accederet, maiorque vestri ratio haberetur posthac in Germania, quam hactenus habita sit, nec defuturae essent interdum vobis occasiones iniiciendi aliquid impedimenti molitionibus eorum, qui vobis non bene cupiunt. Nev. instat scoparum dissolutarum, ad nullas res idonei essent, isti tribuni, et ppterea vobis inutiles, deligendus


page 228, image: s127

videretur vir aliquis virtute et dignitate praestans, qui sua authoritate tanquam fascia eos constringeret, vestroque beneficio imperii aliquid in eos haberet. In nullum a. posset eiusmodi imperium maiore cum fructu conferri, quam in Illustrissimum Principem Casimirum: imo illum solum esse in Germania, in quem conferri possit, me ta cente tibi compertum est, siue spectemus eius studium et obseruantiam erga Sereniss. Reginam ac vestram remp siue natalium eius splendorem, siue florentem eius aetatem, siue rei militaris vsum et peritiam, et virorum militarium erga eum beneuolentiam. Cum iam mihi deesset ad te scribendi argumentum, vides qnale ego mihi confinxerim. Quod si quae propono, tibi non improbantur, eorumque procuratorem te constituas, apud necessarios et amicos tuos qui dignitate et authoritate valent in vestra repub. tu in vno saltu (vt loquitur Erasmus) capies duos lepores, nam saniores iudicabunt te de salute patriae esse solicitum, eoque nomine adud ipsos inibis gratiam: Illustrissimo vero Principi Casimiro probabis, te esse memorem humanitatis, quam tibi exhibuit, et studium de ipso benemerendi ostendes. Quod si ista nec vobis vtilia, nec factu facilia esse iudicas, obsecro, vt aeterno silentio ea sepelias, nec meas literas cuiquam ostendas. Si vero tibi non plane abfurda videbuntur, consulo vt cum nostro equestri Doctore de iis conferas, nemo n. tibi melius. explicare poterit, quantum haec in se momenti habeant, et an sint vtilia factu. Non necesse est, vt eum tibi commendem: nam vt de eo nihil aliud dicam, eo nomine tibi commendatissimus esse debet, quod sit tui obseruantissimus et amantistissimus. Cum Domino Rogerio iucundum mihi fuit, veterem amicitiam renouare, ac ex eius suauissima consuetudine maximam voluptatem cepi. Si ipsi in ali qua re mei causa gratificatus fueris, iudicabo a te collatum esse in me beneficium. De Domino Belo sum mirum in modum solicitus. Discedens hinc promisit mihi, se in reditu hac iter facturum. Dimissus est ex aula Saxonica, sexto die superioris mensis, sub cuius finem dixerat se ad nos reuersurum. Ita iam ex meo morbo conualui, vt a quatuor aut quinque diebus in publicum prodire coeperim. Bene vale. Francofurti 26. die Decemb. 1577.

LXIV.

NOSTRAE Sirenes Saxonicae tandiu detinuerunt clarissimum Dominum Belum, vt eius causa non parum soliciti fuerimus, sed huc reuersus saluus et incolumis nos omni solicitudine liberauit, ac sua suaui consuetudine per aliquot dies beauit, quamuis sane voluptatis, quam ex eius consuetudine cepimus, bonam partem debeamus hybernis tempestatibus, quae eius iterremoratae sunt. Tu proximo vere fuisti erga nos minus humanus: nam ita properasti, vt videreris potius amicos fugere, quam reditum in patriam accelerare. Si ad


page 230, image: s128

nuptias properasses, nobis minus graue fuisset, te tam cito nobis eripi, nec sane deerant inter nos, qui eam esse causam tuae festinationis susp icarentur. Ego quidem cum istis non sentiebam, sed tamen valde miror, te quem in gremio Gratiarum educatum omnes iudicant, potuifse tuam libertatem tandiu tueri. Tu forte constituisti te ad vestrae Palladis exemplum componere, at vide ne te eiusmodi instituti sero poeniteat, et perponde tecum, quanta sit eorum foelicitas, quibus domum redeuntibus, vt ait poeta,

? dulces occurrunt oscula nati
Praeripere, et tacita pectus dulcedine tangunt.

Consule de ea re Dominum Belum, qui non putat quemquam posse beate et foeliciter vitam in celibatu transigere. Spero Dominum Rogerium, et nostrum Beuttherichium saluos et incolumes dudum ad vos peruenisse. Ab eorum discessu nihil accidit in Germania dignum, quod ad te scribatur. Domino Belo non paruae diffi. cultates sese obiecerunt, dum demandatum sibi munus exequitur, quas tamen prudentia et ingenii dexteritate ita superauit, vt sperem a nostris ecclesiis depulsa esse pericula, quae ex Iacobi Andreae, et aliorum quorundam theologorum molitionibus ipsis impendere videbantur. De foedere ineundo tu scis, quae fuerit mea sententia, cum eius rei apud me mentionem Norimbergae primum fecisti. Ii quibus sunt vtcunque notae res Germanicae, sciunt quam non sit facile id perficere, quod est tentatum primum a Domino Rogerio apud aliquot principes, et postea a Domino Belo apud plures. Obiicies forte mihi foedus Smalcaldicum, quod vestro rege Henrico et Francisco Gallorum procurantibus coaluit. Alia tunc fuit ratio temporis. Facile fuit ad foedus impellere principes, qui erant excelso animo, et in re militari exercitati, et qui sua sponte illud appetebant, metu Caroli Imperatoris, a quo sibi multum periculi imminere videbant, ob mutatam religionem: et tamen illius foederis exitus fuit tristis et exitiosus multis. Quare nemini mirum videri debet, si nostri principes ab eiusmodi consiliis abhorreant, cum nihil praesentis periculi sibi imminere videant, eosque diuturna securitas cupidiores ocii reddiderit, quam vel Landgrauius Philippus, vel Ioannes Fridericus Saxo fuerint. Etiamsi in hac parte res ex animi sententia vobis non plane successerit, nequaquam tamen operae in eam impensae vos poenitere debet, cum inde Serenissimae Reginae existimationi non parum in Germania accesserit. An non hoc magna laude dignum est, habendaque est ipsi gratia, quod testata sit se de salute ecclesiarum et principum, qui iugum tyrannidis Pontificiae excusserunt, adeo solicitam esse, vt ad pericula communi consilio et coniunctis viribus propulsanda eos inuitauerit, seque ducem eis praebere voluerit. Ego ex animo opto, vt ipsis omnia foeliciter eueniant: verum si accidat, vt posthac oppugnentur ab aduersario, cui nequaquam sint pares, suam stultitiam handdubie


page 232, image: s129

accusabunt, et dicent semerito plecti, cum hanc occasionem consulendi suae securitati neglexerint. Non frustra etiam a Domino Belo videretur susceptum hoc molestum et laboriosum iter, etiamsi nihil aliud praestitisset, quam quod explorauit, quo sint animo erga vestram rempub. principes, ad quos accessit, quorum plerique testati sunt se Serenissimae Reginae virtutem admirari, et colere, ac vobis optime cupere. Non male meo iudicio, faceretis, si interdum in Germaniam mitteretis viros et industrios, et rerum Germanicarum peritos, qui istorum animum erga vos confirmarent, ac darent operam, vt vobis plurium beneuolentiam conciliarent, nam ea ratione nomen Serenissimae Reginae redderetur augustius in Germania, et magis ac magis persuaderetur principibus, vos de salute eorum esse solicitos, et forte paulatim perueniretur ad illud foedus, de quo iam est actum. Si haec, de quibus moneo, tibi non videntur plane absurda, consulo vt cum Domino Belo de iis conferas: nemo enim ea tibi melius explicare poterit. Nisi scirem te eius virtutem, ingenium, ac multarum rerum peritiam amplecti, peterem a te, vt in mei gratiam aliquid ei beneuolentiae exhiberes. Sed scio non esse opus eiusmodi petitione. Illud tantumpeto, vt tibi perfuadeas eum esse tui amantissimum, et de te sentire, vt decet, et vt ego cupio. Si plurimum eius consuetudine vsus fueris, te nunquam eius rei poenitebit. Faxit Deus omnipotens, vt hoc anno ad cuius initium peruenimus, omnia tibi foeliciter eueniant, et vt ducta vxore tuis moribus conueniente, intra eius finem videas pulchra factum te prole parentem. Francofurti 8. die Ianuar. 1578.

LXV.

SVMMAM quidem voluptatem mihi attulerunt prolixiores illae literae, quas superiore mense Octobri ad me dedisti: verum ego iam metuo, ne nimium ex tuo erga me amore in eas literas effuderis, cum non vt antea breues, sed prorsus nullas a quatuor mensibus ad me dederis: quod quam mihi sit graue, eorum iudicio permitto, qui sunt experti, quantum possit in animis nostris vehementissimus amor. Quid enim in tam diuturno tuo silentio aliud suspicari possum, quam te non boni consuluisse liberiores iocos, quos interdum meis literis insero? vel tibi aliquid aduersi accidisse, quod sit in causa, vt non scribas? quod vtrunque non posset non maximum dolorem mihi adferre. Sub initium quidem hyemis, meam ad te scribendi, consuetudinem aliquandiu intermisi, at id feci grauissimo morbo impeditus. Postquam vtcunque conualui, dedi operam, vt diligentia compensarem id, quod coactus praetermiseram. De rebus publicis, vel etiam de meis priuatis, non necesse fuit me scribere, redeuntibus ad vos clarissimis viris, Domino Belo, Domino Rogerio, ac nostro optimo Beuttherichio, quibus et publica et mea priuata non minus fuerunt nota,


page 234, image: s130

quam mihi. Spero autem bonos istos viros, ac mihi charissimos, ad vos dudum peruenisse incolumes. Obtestor te per nostram amicitiam, et per eam spem, quam de te concepi, vt quamplurimum Domini Beli consuetudine, ac etiam consilio in tuis rebus vtaris. Nosti quam magnifice de eo antea senserim: iam vero non possum eum satis admirari. Aetate et rerum vsu eius prudentiae plurimum accessit: at animus nihil prorsus labis in aula contraxit: nam video eum ita alienum ab omni fuco, et simulatione, vt credam non posse eum in animum inducere, vt cuiquam assentetur. Eiusmodi hominum consuetudinem summo studio expetere deceret vos, quibus pleno sinu fortuna omnia indulget, cum difficile sit etiam iis, qui inter vos sunt cautissimi, assentatorum retia effugere. Hunc autem habes tuae virtutis, et non tuae fortunae amantissimum, qui si permittas, libere te monebit de iis, quae ad tuam dignitatem et amplitudinem pertinebunt, et quid tibi sit praecauendum. Hic omnium animi in euentum tumultuum Belgicorum sunt erecti, de quibus cum istic habeatis certiora nostris, nihil scribam. Quoniam Archiducis Matthiae aduentus ad ea loca non peperit eos effectus, quos sperauerantii, quorum consilio illuc est profectus, cum ab eius aduentu principis Arausii authoritati, praeter ipsorum spem plurimum accesserit, iam ad alia consilia deuenitur: nam Imperator dicitur agere cum Electoribus Imperii, vt se cumipso arbitros pacis constituant inter regem Hispaniae et Belgas, et ob eam rem alicubi conueniant. Ne hoc quidem aucupium habiturum successum existimo: auiculae enim crebris insidiis, redditae sunt minus securae et cautiores. Audio non omnes Electores illud Imperatoris consilium probare. Ipsa etiam cla des, quam nuper intulerunt Belgis Hispani, euertet ea consilia Imperatoris, et reddet ipsos Hispanos arrogantiores, et a consiliis pacis alieniores. Huc scribitur Antuerpia Belgas suo malo edoctos, iam longe plus Arausio tribuere, quam antea, et pleraque ad eum referre, et ea quae ad bellum pertinent eius arbitrio fere omnia permittere vt de iis constituat, prout reipub. conducere iudicabit: quae si sunt vera ego propemodum ipsis gratulor cladem, quam nuper acceperunt. Nunquam ego speraui eos, qui summae rerum hactenus praefuerunt, aliquid recte administraturos, cum viderentur mihi non intelligere, in quantis periculis versarentur, nec praesentibus malis remedium quaerere, et odisse eos, qui dabant operam, vt ipsorum saluti consulerent. Inualescit hic fama, de auxiliis decretis ipsis Belgis, a Serenissima vestra Regina, et adiicitur Illustrissimum Leicestriae Comitem fore ducem copiarum, quae ipsis mittentur subsidio: quae si sunt vera, iam es consequutus id, quod tu tantopere expetiuisti: nam non dubito, quin illi expeditioni sis interfuturus. Non vellem, etiamsi possem, animi tui alacritatem verbis retundere, aut labefactare, sed tamen moneo te, vt interdum


page 236, image: s131

tecum perpendas iuuenes, quise in pericula incaute coniiciunt, plerunque inglorios interire, et eripere sibi facultatem benemerendi de patria, non potest enim multa patriae praestitisse, qui in prima iuuenta fato concedit. Vide itaque, ne nimia laudis auiditas te transuersum rapiat, et ne praeclarum nomen fortitudinis attribuas vitiis, quae cum ipsa aliquid commune habere videntur. Ea est nostrae aetatis infoelicitas, vel potius stultitia, vt plerique eorum, qui Illustri loco sunt nati, putent esse magis gloriosum vsurpare munus militis, quam ducis, et malint ab audacia sibi nomen comparare, quam a prudentia. Itaque apud nostras gentes vix licet conspicere veteranum ducem, quod nostrae temeritati est adscribendum. Soli Hispani eo genere stultitiae non laborant, et ob eam rem habent duces rei militaris peritissimos, qui plura ingenio perficiunt, quam viribus, quod satis constat ex iis, quae his proximis decem annis in Belgio gesserunt, vt tantum ea adferam, quae tua aetate acciderunt, et quorum potes meminisse. Hodie literas accepi ex aula Caesarea, in quibus scribitur, Ismahelem regem Persarum diem suum obiisse, quare putant Amurathem Imperatorem Turcicum omissurum expeditionem, quam aduersus ipsum moliebatur, quae res nec erit grata Caesarianis nec Hispanis, qui adhuc agunt Constantinopoli deinduciis. Bene vale, et saltem rescribe te valere. Francofurti 15. die Febr. 1578.

LXVI.

POSTREMAE tuae ad me literae scriptae erant mense Octobri. Noster Beutterichius in suis ad me literis, mirum in modum praedicat tuam erga se humanitatem, et liberalitatem. Idem faciunt alii, qui ad me scribunt. Ego ex ea re capio maximam voluptatem: nam nihilmagis cupio, quam videre te virtute supra omnes florentem. Adscribo meae infoelicitati, quod ad me amplius non scribas, nam non possum mihi persuadere, te animum erga me mutasse. Omnes sunt hic intenti in euentum rerum Belgicarum. Hispanorum victoria non peperit eis tantum fructum, quantum metuebamus, ne pareret: verebamur enim, ne ex primariis vrbibus aliquae ad eos deficerent. Fuit fere necessarium, vt ordines Belgici clade aliqua suae stultitiae admonerentur. Iam diligentius, quam antea, parant ea, quae sunt ad bellum necessaria, et suas vrbes muniunt; nec parum est, quod principi Arausiensi belli administrationem permiserint. Dux Ericus Brunsuicensis ducit ad Ioannem Austriacum tria millia equitum, qui intra paucos dies recensebuntur in Episcopatu Monasteriensi. Guntherus Comes Schvvartzburgius, et Christophorus Baro a Tautenburg, conscripserunt Ordinibus, seu Statibus, quatuor millia equitum, quorum aliqui dicuntur iam Rhenum traiecisse. Quid cum Illustrissimo Principe Ioanne Casimiro agatur, non est


page 238, image: s132

tibi ignotum. Si Belgae poterunt bellum per aestatem ducere, coniicient Hispanos in magnas disficultates. Imperator valde cupit remad pacificationem deducere, quod puto ipsi fore difficile. Prae sefertse maxime improbare Hispanorum consilia, vt sibi fidem apud Belgas comparet. Iam profitetur, se fuisse authorem Matthiae fratri, vt in Belgium iret. Quam caute id faciat, nescio, cum id antea constanter pernegauerit, et simulauerit, se grauiter succensere iis, qui eius discessum promouerant. Non patietur Pontifex Romanus controuersiam de religione ita componi, vt eius authoritati aliquid decedat: in qua re diligentem operam nauabit ei Inquisitio Hispanica, et propterea frustra de pace agetur. Nescio quam ob causam Galli, qui Ioanni Austriaco militabant, in Galliam redeant. Forte nostros homines iam taedet pacis, vel metuunt, ne Belgae, aut Hispani stultitiae, vel potius insaniae palmam ipsis eripiant. Dux Sabaudiae ambit nomen regium in aula Caesarea. Laudo: nam Cotiis Alpibus quas iam possidet Sabaudus, regio nomine olim imperauit. Vtitur Sabaudus in ea re opera Oratoris Hispanici, fratris Ducis Gandiae, quorum patersectae Iesuiticae nomen dedit. Nouit aula Caesarea vti vanitate Italorum, ad sua commoda: quare non est, quod Sabaudus speret se per Hispanum, aut quenquam alium consequuturum id, quod ambit, nisi multum pecuniae in eam rem impenderit. Aiunt eum ambire nuptias sororis Imperatoris viduae. Hauddubie feret repulsam. Hic audiui eum etiam agere de filia Ducis Lotharingiae, quod vix credo, nisi forte filio eius petatur: nam est nata quatuordecim annos tantum. Poloni iam celebrauerunt Conuentum VVarsauiae, in quo deliberatum est de bello Moscouitico: nam Moscus superiore aestate, pene totam Liuoniam occupauit, et iam Lithuaniae imminere dicitur. Post diuturnas disceptationes, aiunt, tandem factum esse decretum, de conferendis vigesies centenis millibus aureorum ad illud bellum. Qui sunt periti rerum Polonicarum, iudicant non esse tantum pecuniae in tota Polonia. Concessa est in eo Conuentu maior libertas iis, qui puriorem religionem profitentur, quam vnquam antea. Interea autem, dum Poloni in suo Conuentu tempus terunt disceptationibus, Tartari tribus agminibus irruperunt in Volhiniam, Podoliam et Russiam, easque misere depopulati sunt. Quodlibet agmen dicitur fuisse viginti millium equitum. Suae excursioni praetexunt, non solutam ab aliquot annis pecuniam, quam Poloni soliti sunt quotannis illis pendere. In eo errauit Rex Poloniae, quod sperauit se posse eos per Turcas compescere. Aiunt Moscum eos impulisse data pecunia, quae apud illos barbaros plus potuit, quam Turcarum authoritas. Ante duos, aut tres menses quidam ex nobilitate Polonica, cuius nomen mihi iam non succurrit, stipatus tantum trecentis militibus ex eorum numero, qui ad fines Tartarorum


page 240, image: s133

excubare solent, et Kozaki nom inantur, occupauit Moldauiam pulso Petro Vaiuoda ibi a Turcis constituto, post interfectum Iuoniam. De ea re cum apud regem Poloniae conquesti essent Turcae, is summisso milite ex Transsyluania et Russia in Moldauiam, nouum illum Vaiuodam curauit in vincula coniici, et in Poloniam captiuum duci. Ita regis prudentia sedatus est ille tumultus, sine effusione sanguinis. Restitutus est autem in suum regnum Petrus, cuius frater Alexander est Vaiuoda Valachiae Transalpinae. Quanta rerum mutatio! Potuit pelli Moldauia Princeps a trecentis Polonis, et ante centum annos ibi regnauit Stephanus, qui multis magnis praeliis superauit Mahometum Turcarum Imperatorem, Matthiam regem Hungariae, Ioannem Albertum regem Poloniae, et Tartaros Precopienses. Bathorii regis Poloniae prudentiam, et animi moderationem omnes valde laudant. Gaudeo nos habere in Orbe Christiano saltem vnum regem, in quo sit aliquid virtutis. Male habet Polonos, quod Germani ipsum laudent. Scripsit mihi de eo Doct. Andreas Paullus, qui interfuit pacificationi Dantiscanae, nomine Electoris Saxoniae, et posteaquam rediit in Germaniam, iussit eum Elector statim recurrere in Poloniam, cum Marchione Georgio Friderico Brandebur. qui a rege Poloniae accepit inuestituram Ducatus Prussiae. Mitto ad te scriptores rerum Germanicarum, vt a me petiisti. Dedi eos colligatos in tres fasciculos, Ascanio de Remalme bibliopolae Londinensi, cui pro vectura satisfaciendum erit. Scribe quos praeterea velis ad te mitti. Mitto etiam scriptum de praesidiis Hungaricis, quod iam antea miseram. Ego tibi omnia fausta et foelicia precor. Francofurti pridie Calend. Aprilis. 1578.

Ego tibi diligenter commendo Dominum Ioannem Raphaelis, virum pium, prudentem et moderatum, qui has meas literas tibi reddet, cui peto vt aliquid humanitatis exhibeas.

LXVII.

HERI ad te scripsi, per nobilem virum Ioannem Raphaelis, Auenionensem, qui hinc hodie discessit summo mane, cum Roberto Cambier bibliopola Londinensi, qui simul cum meis literis tibi reddet scriptum de praesidiis Hungaricis, quod a me antea missum, scripsisti te non accepisse. Misi etiam ad te scriptores rerum Germanicarum, qui mihi in mentem venerunt, et quos potui hic reperire, quos ad te vehendos tradidi Ascanio de Remalme bibliopolae Londinensi, a quo erunt repetendi, eique vecturae pretium numerandum. Si alii tibi veniant in mentem, quos cupias habere, id mihi significa, et ego eos proximis nundinis ad te mittam, modo hic reperiantur. Ad te autem ideo iam scribo, quia Dominus Nicolaus Bromius Illustrissimi Saxoniae Electoris Consiliarius,


page 242, image: s134

et huius ciuitatis patricius, petiit a me, vt hunc adolescentem, Ioannem Fridericum Bromium fratris sui filium, alicui commendarem in Anglia, vbi cupit eum aliquandiu viuere, vt possit mores excolere, et linguam vestram addiscere. Quoniam mihi vetus amicitia intercedit cum Domino Bromio, sumque ei pluribus in me officiis deuinctus, non potui ei dencgare id, quod a me petiit. Quare commendo tibi ipsum adolescentem, et peto a te vt cum Domino Wotono, vel cum aliquo alio tuo amico agas, vt eum in suam familiam recipiat. Spero eum suo Domino, quicunque ille erit, diligenter inseruiturum, et fidelem fore non dubito. Aliquid officii Domino Nicolao eius patruo eo nomine debetur, quod fuerit praecipuus author vt Angli exules post mortem regis Edouardi, in hanc vrbem reciperentur, et eis templum concederetur, in quo suae religionis liberum exercitium haberent: nam in hac republ. tunc gerebat magistratum. Ignosce quaeso, quod eiusmodi commendationibus tam saepe sim tibi molestus, et non dubita, quin semper sint futuri, qui a te beneficium petant, quandiu non desines esse beneficus. Ego tibi omnia fausta et foelicia precor. Francofurti Calend. Aprilis 1578.

LXVIII.

NON tam miror, te esse in scribendo negligentem, quam quod audeas me negligentiae accusare: me inquam, qui pro vnis literis, quinas aut senas tibi interdum rependere soleo. An non hoc est mihi insultare, aut saltem illudere, quod cum a mense Octobre vnicas ad me literas dederis, nihilominus in iis conquereris, te nimio ocio remissiorem fieri. O vos fortunatos, nimium quibus de nimio ocio conqueri licet, quod vtinam diu vobis facere liceat. Sed plerosque eorum, qui Illustri loco sunt nati ea insania inuasit, vt parta per humanas quaerant cognomina caedes, et nihil gloriosum sibi contingere posse credant, quod non sit cum exitio generis humani coniun ctum. An non deceret te, quem Deus tot eximiis animi dotibus ornauit, aliud sentire, quam ii, qui in densis ignorantiae tenebris sepulti, omnem hominis virtutem in robore corporis consistere putant, qui etiamsi sint robustissimi, ea re tamen sunt multis brutis animantibus longe inferiores. Vtere igitur illa tua diuinae particula aurae (vt tu eleganter scribis) ad salutem, et non ad perniciem hominum: nec est quod metuas, ne ocio marcescas, modo animum intendere velis: nam in tam amplo regno nunquam deerit tibi occasio ita exercendi ingenium, vt ex tua industria multi fructum et vtilitatem percipiant, et persuade tibi, laudem et gloriam esse virtutis


page 244, image: s135

mercedem, quae nunquam ipsi non persoluitur. Si vxorem duxeris, si liberos tui similes genueris, tu vtiliorem operam patriae nauabis, quam si mille Hispanos, aut Gallos iugulares. Cum in conuiuio coram Cambyse quaereretur, vter esset praestantior princeps, ipse ne an ipsius pater Cyrus, et omnes eius saeuitiam metuentes, eum patri longe praeferrent, cum ordo dicendi, ad Croesum peruenisset: Orex (dixit) tibi patrem ideo praeferendum esse iudico, quia te praestantissimum principem genuit, tu autem nondum tui similem genuisti. Iam vides, me splendidam et fucatam speciem erroribus, non inducere vt tu scribis, nec ignauum ocium tibi suadere, si credas Poetae qui consulit ei, qui sibi vult plurimum negocii facessere vt vxorem ducat. Ego in literis, quas Dn. Belo ad te dedi, de coniugio tecum in genere sum iocatus, et cepi occasionem ex sermonibus Dn. Beli, qui interdum hic nobiscum in laudes coniugii excurrere solebat. Meministi, quonam sis profectus, cum postremo a te discessi. Venisti tunc in suspicionem apud eos, quorum nomine tecum ad ostia Moeni egeram: erant enim persuasi te aliquid ambiuisse apud eum cuius prudentiam me laudantem saepe audiuisti, ac te poenitere responsi, quod mihi dederas. Multum laboraui, antequam eas suspiciones ipsis possem eximere, cum praesertim dicerent, id se habere pro comperto, nec tu per aliquot menses responderes ad ea, quae tibi proposueram. Quod si mihi non fuisset plane perspecta animi tui sinceritas, literae quas ad me Brugis dedisti, mihi suspicionem aliquam iniecissent, cum in iis scriberes, te prospicere non fore tibi facile a tuis impetrare id, quod te cupere mihi dixeras: quare petebas, vt tibi viam ad excusationem sternerem. Haec scribens accepi literas, quas Domino Rogerio ad me dedisti. Si eas vna hora citius accepissem, tuam negligentiam minus grauiter accusassem, sed non libuit mutare, quae iam scripseram, cum praesertim vera scripsisse iudicarem. Quid autem hoc sibi vult, quod in tuis literis scribis: Vos non satis constanter visi estis vestras res hic agere. Erras, si credis, me istorum consiliorum fuisse participem. Meministi longe aliud fuisse: id, quod petii a te, vt ageres, nec potuisse Orangio principi aut cuiquam alteri nobiscum sentienti, improbari. Scio tanto numero militum non fuisse opus Belgis, quibus metuo, ne id accidat, quod solet iis, qui in febre aestuantes hauriunt frigidam, sentiunt enim recreationem aliquam, sed admodum breuem, et postea longe grauius aestuant, quam si a potu frigidae abstinuislent. Vbi in Belgium venerit externus miles, tanto numero, gratum quidem erit populo ab eo reprimi Hispanorum excursiones, sed vbi sentiet suos agros non minus auare diripi ab iis, quos sua, vel forte vestra, pecunia, conductos esse sciet, quam ab Hispanis, et se crebris exactionibus exhauriri, ad persoluenda eiusmodi hominibus stipendia, tum demum iudicabit medicinam ipso morbo esse grauiorem. Ego sum in ea sententia, vt non sperem quicquam


page 246, image: s136

foeliciter in eo bello administratum iri, si ab Orangii sententia et consiliis discedatur. Sed vide, ne quisquam praeter te haec me scribere resciscat. Haec raptim scripsi. Bene vale. Francofurti 2. die Mail, 1578.

LXIX.

QVONIAM videbam, me de tua in scribendo negligentia tam saepe frustra conquestum esse, decreueram nec mihi, nec tibi eiusmodi querelis amplius facessere negocium, nisi ad alios scripsisses te venturum in castra Ordinum Belgicorum, cumque Illustrissimo principe Ioanne Casimiro, per hanc aestatem ipsis militaturum, cum tamen de ea re nihil mihi prorsus significaueris. Agnosco meam tenuitatem, nec ignoro meam amicitiam nullius vsus tibi esse posse, sed quia scio neminem viuere, quite tanti faciat, quanti ego, aut qui te vehementius amet, et tibi omnia ex animi sententia succedere magis cupiat, putabam isti meo erga te amori deberi, si quid gloriosum tentares, quod cum periculo esset coniunctum, vt de instituto tuo me certiorem faceres, quo pro tua incolumitate vota Deo nuncupare, et tibi bene precari possem. Forte ad haec respondisses, quoniam scires, me de tua salute esse valde solicitum, te illud tuum institutum mihi indicare noluisse, eo quod esset cum periculo coniunctum, ne pericula inter quae tibi versandum erat, me metu et anxietate torquerent. Esto sane: sint vera haec, quae ego ipse mihi somnia fingo: at qui factum est, vt noua eaque amplissima dignirate auctus, volueris me afficere laetitia, quam sciebas me ex ea re percepturum? nam nullam aliam ob causam hanc aerumnosam senectam a Deo mihi produci cupio, quam vt te maxime ornatum videam, tuamque virtutem tam illustri loco positam, vt tibi necessario sit contendendum ad ea, quae nominis immortalitatem hominibus pariunt. Iam igitur tibi insistendum est illi viae, cum nullus tibi pateat receptus, quinon sit cum dedecore coniunctus. Metuebam antea, ne feruor aetatis tibi praecipitia consilia suggereret, fataque te patriae ac tuis inglorium adhuc eriperent: nam de longinquis rauigationibus et militia Belgica quaedam audiebam, quae animum meum solicitabant. Iam vero cum non sis amplius tui iuris, sed noua dignitas te reip. ita obstrinxerit, vt eius vtilitati potius, quam tuis affectibus sit tibi posthac inseruiendum, sum vtcunque liberatus ea solicitudine, quae animum meum vrebat: non quod iudicem te minus obnoxium periculis, quam antea fueris, sed quia pro patria erunt tibi subeunda, ea sine laude et gloria subire non poteris. Gratulor itaque tibi dignitatem, qua te ornauit sapientissima regina, vt te ad virtutem magis incitaret, et oro Deum omnipotentem, vt trbi perpetuo adsit, et tuas actiones ita gubernet, vt patriae, tibi ac tuis sis merito charus et vtilis, et Serenissima regina gaudeat se tale de te iudicium fecisse. Quoniam ex Belgio ad vos perpetuo aliqui commeant, qui vobis referunt quid ibi rerum


page 248, image: s137

geratur, de iis nihil scribam, quae ex aliis cognoscere potes. Illustr. Princeps Ioannes Casimirus hac fecit iter die 29. superioris mensis. Ignotus ingressus est vrbem cum Beutterichio, qui eum adduxit in aedes, in quas ego diuerteram, vbi aliquandiu quieuit, nauigauerat n. per noctem, et sub auroram huc venerat. Hinc traiecit Tuitium, quod est e regione huius vrbis: quo appulerant copiae Gallicae, eius iussu a Bonnecortio conscriptae, secundo Rheno eo deuectae. Soluit inde paulo ante mediam noctem. Postridie subsequutus est eum Lautius alter tribunorum, qui copias Gallicas ad fines Germaniae ei conscripserunt. Assequntus est a. principem Casimirum Wesaliae, vbi aliquandiu substitit. Inde nauigauit Zutphaniam, vbi eius copias iam recenseri audimus. Conuenerunt in Atrebatibus reliqui Galli, qui sunt ei militaturi, quorum dux est ........ vir prudens et fidei probatissimae, cum quo mihi a multis annis intercessit noticia. Habiturus est princeps Casimirus, quinque millia equitum, et tria millia peditum Germanorum, tria aut quatuor millia peditum Gallorum, et ad octingentos equites leuioris armaturae. Constituerat initio conscribere militem Helueticum, sed postea mutauit sententiam. Quas praeterea copias habeant Ordines Belgici, tibi non est ignotum. Etiamsi Ioannes Austriacus sit numero militum inferior, nollem tamen nostros temere cum eo congredi, cum habeat militem magis exercitatum quam ipsi, et duces rei militaris peritiores. Non facile quidem pugnabunt Hispani, nisi commoda pugnandi occasio sese illis obtulerit, sed tamen si alter exercitus in alterius conspectum venerit, temeritas militum facile praebebit occasionem pugnae, etiam contra voluntatem ducum, qui plerunque in bellis ciuilibus non satis habent authoritatis ad coercendum militem. Dissensio in religione res Ordinum reddit minus firmas: nam non desunt, qui suggerant Pontificiis, ipsis plurimum periculi imminere a nostris, quos dicunt vbi vires collegerint, deposituros laruam illam moderationis animi, quam iam praeseferunt, et eodem modo cum ipsis acturos, quo cum aliis in Hollandia et Zelandia est actum. Hanc suspicionem ipsis augent ea, quae non satis moderate recens facta sunt a Gandauensibus et a quibusdam aliis. Factio Archiducis Mattliiae eiusmodi suspiciones animis hominum instillare putatur. Nisi ea res Ordinum consensum dissoluerit, puto Hispanos ipsorum libertatem frustra oppugnaturos. Si Princeps Arausius huic periculo sua prouidentia occurrere poterit, erit hauddubie magnum eius nomen ad posteritatem. Imper ante duos menses fecit decretum, quo seuere interdicebat, ne Viennae et ad tria milliaria ab vrbe haberetur exercitium vllius religionis, praeterquam Pontificiae: decretum autem illud misit ad Rokaudolphum, in cuius aedibus habebantur conciones, cum Viennae viueremus, et ad alios proceres Lutheranos, qui tunc erant in vrbe. Ii responderunt, se quidem paratos esse ad omnia obsequia praestanda Imperatori, sed quia decretum


page 250, image: s138

ad sesolos non pertineret, se non posse illud recipere inconsultis aliis, qui eandem religionem secum profiterentur. Itaque edictum Imperatori remiserunt, qui ea re grauiter offensus, illud postridie iterum ad ipsos misit, et seuerius quam antea mandauit, vt illud reciperent, quod tamen ab ipsis impetrare non potuit, nec ob eiusmodi edictum intermiserunt in vrbe conciones, ad quas post dissipatam de edicto famam, factus est maior populi concursus, quam antea fieri solet. Toto Maio mense, et initio Iunii fuerunt graues disceptationes inter Imperatorem, qui vrgebat vt admitteretur edictum, et proceres qui non poterant persuaderi, vt illud admitterent: dicebant enim se eam libertatem in religione qua fruerentur, ab Imp. Maximiliano vicies centenis millibus aureorum redemisse, quam pecuniam dicebant aequum esse sibi restitui, si concessa libertas adimeretur, videbaturque ea disceptatio reiicienda in proximum Conuentum Ordinum Austriae: verum Imperator praeter omnium expectationem 21. die superioris mensis mandauit Opicio et aliis concionatoribus Viennensium, vt ante occasum solis vrbe excederent, et intra quatuordecim dies tota sua ditione. Haec sane videntur intempestiue moueri ab Imperatore, et forte eius quietem turbabunt, fratrisque Matthiae authoritatem apud Belgas minuent. Bene vale. Coloniae vbi spero me aestatem mansurum, 16. die Iul. 1578.

LXX.

BEVTTERICHIVS noster superiore mense ad me scripsit, te eius classis, quam instruxerat Serenissima vestra Regina, ab ipsa factum esse Vice Amiralium: quod vnde habuerit, ego plane ignoro. Cogitabam quidem, me recte facturum si diligentius in quirerem, quomodo se ea res haberet, antequam eam dignitatem tibi gratularer, sed immoderatum gaudium, quod ex ea re sentiebam, consilium illud mihi excussit. Si quid a me in hac parte peccatum est, id amore erga te factum esse, credo te non dubitare: cuiusmodi peccata ab amicis facile condonari solent. Istud autem, quod a me commissum est, eo magis venia dignum videtur, quia inductus sum in errorem ab homine tui amantissimo, et cui me fidem habuisse, nemini mirum videri debet, ob arctam amicitiam, quae mihi cum eo intercedit. Scribo ad te saepius, sed nescio an tibi reddantur meae literae, quia non rescribis. Faceres mihi rem gratam, si ex ministris tuis aliquem iuberes ad me scribere, quaenam tibi reddantur, ne immerito suspectam habeam fidem eorum, quibus eas ad te perferendas trado. In Belgio iam res sunt eo deductae stulta Hispanorum arrogantia, vt nulla prudentia humana iis moderandis par esse possit. Populus instar effraeius equi iam sua libertate vtitur, prout libet, et paulo post abutetur. Necesse fuit Auraico principi torrentem illum


page 252, image: s139

commotae plebis obiicere sceleratis consiliis, quae aula Romana suggerit principibus, qui ei auscultant: nam aduersus ea se et suos alia ratione tueri non potuit, cum ab omnibus esset desertus. Nemini autem mirum videri debet, quod vir magnanimus in gratiam aduersariorum perire noluerit, et nihil intentatum reliquerit, quo se aduersus vim et iniuriam defenderet. Audio esse in Gallia aliquos, qui Belgarum exemplum imitari, et se in libertatem vindicare velint, aduersus quos rex parat bellum. Quanto rectius faceret, si daret operam, vt moderatione Imperii a se abalienatos eorum animos reconciliaret. Sed nos vrgemur fatis, nobisque Deus mentem adimit, quo constet omnibus nos impendens nobis exitium nostra culpa nobis attraxisse. Imperator discessit Vienna, 26. die Iunii, pulsis inde ante discessum Lutheranis concionatoribus. Vienna profectus est Lintzium, vbi idem tentauit, sed ita aduersata est ipsi nobilitas, vt id perficere non potuerit. Iuerunt ad ipsum Lintzium Ferdinandus Archidux eius patruus, et Gulielmus Ducis Bauariae filius. Aiunt inter ipsum Imperatorem et Archiducem Ferdinandum transactum esse de statu filii ipsius Ferdinandi, qui est ornatus dignitate Marchionis, et cooptatus in numerum Principum Imperii, quod pater a fratre Imperat. Maximiliano nunquam impetrare potuit: Noluit enim Maximilianus maiorem dignitatem, quam Comitis Imperii ei tribuere. Profectus est Imperator Lintzio Pragam, quo ad eum venturi dicuntur Elector Saxoniae et Dux Bauariae. Natus est recens Carolo Archiduci filius masculus, quae res eum ingenti laetitia affecit: hactenus enim femellas tantum pepererat ei vxor. Iam proficiscar Francofurtum, huc tamen reuersurus intra finem Septembris. Bene vale. Coloniae decimaseptima die mensis Augusti 1578.

LXXI.

VIXI superioribus mensibus Coloniae, vnde aliquoties ad tescripsi, sed nescio an literas meas acceperis. Inde mihi fuit huc excurrendum ob quaedam priuata mea negotia, quae vbi confecero, eo reuertar. Cum vbique sim exul, mihi longe iucundius est in ampla et populosa vrbe viuere, quam in hac solitudine Francofurtensi. Gaudeo, quod videam in Belgio eum rerum successum, quem dudum optaui, ac etiam speraui: nam sublata idololatria difficile erit Hispanis tyrannidem, quam animo conceperant, stabilire, nec dubito quin homines sanctioris religionis nexu inter se deuincti, suam libertatem sint constanter defensuri, ne simul cum libertate facultas Deum pure inuocandi ipsis eripiatur. Quis res eo deuenturas sperasset, quo eas iam deuenisse videmus, cum Albanus per eas prouincias graui seruitute oppressas, victricia arma ita circumferret, vt vicinis gentibus esset formidabilis? Fateamur necesse est, tantam rerum couersionem non a sapientia, aut viribus humanis, sed a diuina prouidentia prouenisse,


page 254, image: s140

quae superbae gentis insolentiae et crudelitati modum imponere voluit. Vos quidem gentem vobis vicinam, et vetere consuetudine coniunctam commiseratione dignam iudicastis, eique multa humanitatis officia exhibuistis, sed tamen non fuerunt eiusmodi, vt ab indigna illa seruitute qua oppressa erat, eam liberare potuerint. Quae non eo dico, vt vestrae laudi et gloriae aliquid detraham, quaesane non exigua ad vos ex ea re perpetuo perueniet, sed vt ostendam, ita praeter nostram expectationem a diuina prouidentia praecipue esse profecta. Germania suo more est otiosa spectatrix trag oediarum, quae apud vicinas ipsi gentes aguntur, et ex alienis incommodis sua commoda capit. Imperator iam est a rege Hispaniae constitutus in Belgio pacis et belli arbiter: qui vtinam arbitrium ferat, quo vtrique parti consulatur. Audio, quod hanc rem per vicinos Episcopos agere constituerit, quod nescio an sit consultum. Vereor, ne ista non serio agantur ab Hispanis, et ne ex suo praescripto omnia ab arbitris fieri velint. Satius esset ipsos mature occurrere periculis, quae ipsis ab Aphris imminent, quam tanto studio in Belgarum perniciem incumbere, nam Aphrorum ferocia augebitur eo successu, quem iam aduersus Lusitanos habuerunt, quibus magnam cladem intulisse dicuntur, nec putent Hispani contemnendum esse hostem tam vicinum, foedere et patroeinio Turcico nitentem. Ego profecto metuo, ne intra paucos annos videamus Turcas et Mauros exercentes pyraticam in mari Atlantico et Cantabrico, et depopulantes litora Hispaniae et Galliae, et forte etiam Hiberniae, et illius partis Angliae, quae solem occidentem respicit. Carolus Archidux, dum vult videri fortior fratre Maximiliano, qui saepe iniurias a Turcis acceptas disfimulabat, excitauit bellum in Croatia, quod non facile restinguere poterit. Dicitur habere in armis supra quindecim millia hominum, iamque aliquot arces non magni momenti Turcis eripuisse. Bassa Bosnae colligit copias magno studio, iamque habet exercitum viginti millium hominum, et nihilominus plures milites ex vicinis prouinciis ad eum confluunt. Aiunt duos Sangiacos cum validis copiis ex Hungaria ad eum contendere. Vbi eae copiae conuenerint, cogetur Archidux se recipere, irritato et in suam perniciem accenso hoste, cui nequaquam est par viribus. Scripsi antea pulsos esse Vienna ab Imperatore concionatores, protestantes. Paulo post idem tentauit Lintzii, sed id perficere, non potuit. Mittit vt audio, iam eo decretum Viennensi simile, quod multi putant proceres et nobilitatem superioris Austriae, qui Lintzii suos conuentus habere solent, non recepturos. Non persuadebit ea ratione Imperator Belgis, vt suam salutem ipsius fidei committant. Mitto ad te commentarios Ioannes Tilii maxime dignos, qui legantur: nunquam enim est de rebus Gallieis quicquam melius editum. Bene vale. Francofurti 20. die Septemb. 1578.



page 256, image: s141

LXXII.

ACCEPI literas, quas ad me superiore me nse dedisti, quae mihi multis nominibus fuerunt gratissimae, sed eo praecipue, quod ex iis intellexerim, eundem tuum erga me esse animum, qui prius fuit: nam vt nihil apud te dissiumlem, mirabar te totis sex, autseptem mensibus nihil ad me literarum dedisse, nec de nauali ex peditione, ad quam fuisti accinctus, quicquam mihi significasse, nec de instituto postea itinere in Belgium, licet de iis rebus ad alios dedisses literas. Non tamen propterea intermisi, quin ad te scriberem, quandocunque sescribendi obtulit occasio: verum scripsi minus confidenter, quam essem solitus, nec audebam amplius tuam in scribendo negligentiam accusare: nam quia in literas, quas ad te scribo, temere coniicio, quicquid mihi in mentem venit, metuebam, ne quid a me imprudenter aut intempestiue scriptum esset, quod isti tam diuturno tuo silentio causam praebuisset. Si in Belgium nauigasses (quod te facturum Beutterichius aliquoties ad me scripsit) statim ad te accurrissem. Quamuis autem iucundissimum mihi fuisset, tuo conspectu frui, me tamen non valde exhilarasset aduentus tuus ad eos homines, cum quibus insuaue tibi fuisset viuere, nec ex vlla re voluptatem capere potuisses, praeterquam ex Illustrissimi Principis Ioannis Casimiri consuetudine, qui proculdubio omnem tibi humanitatem exhibuisset. Verum iniucundum tibi fuisset versari in castris, in quibus nec virtutis exempla, nec disciplinae militaris vestigia vlla conspexisses, sed tantum milites sui ducis imperium detrectantes, si quid imperaret, ex quo laudem sibi parare possent, et suae contumaciae, forte etiam ignauiae, perpetuo praetexentes non solutae suo tempore stipendia. Sunt et aliae causae, praetereas, quas in literis tuis recenses, quae te ab ea expeditione merito deterrere debuerunt. Dicit Caesar apud Lucanum Summum Brute nefas ciuilia ducimus arma, et Cicero ait, nullum bellum iustum esse, nisi sit necessarium. Etiamsi Belgae iustam causam habeant tuendi armis suam libertatem, aduersus Hispanorum tyrannidem, hoc tamen ad te nihil pertinet. Si Serenissima vestra Regina debuisset ipsis ex foedere militem, teque cum eo milite ad istud bellum proficisci iussisset, necessitas parendi ei quae habet in te imperium, reddidisset tibi legitimos hostes eos, qui Ordines Belgicos oppugnant. Tu vero laudis et gloriae cupiditate ductus, et vt virtutis tuae specimen aliquod edendi occasionem haberes, eos tibi hostes designabas, qui in isto bello causam iniu stiorem fouere tibi videbantur. Non est tuum, nec cuiusquam priuati ferre de eiusmodi re iudicium, sed solius magistratus: magistratum autem voco principem, qui cum aliquid tale est ipsi decernendum, id facit adhibitis in consilium iis, quos esse amantes aequi, et prudentia valere existimat. Tu et tui similes, hoc est, ii qui Illustribus familiis sunt nati, existimatis, nulla


page 258, image: s142

re maiorem gloriam parari, quam multa hominum caede, in qua re plerumque estis iniustissimi, si enim hominem interficitis, aduersus quem ius belli non habetis, vos innocentem interficitis. Veteres qui veri Dei notitiam non habuerunt, fuerunt tamen in ea re valde religiosi. Cato Senior scripsit ad filium profectum in Hispaniam, ne in hostem pugnaret, antequam iusiurandum Imperatori exercitus praestitisset: id enim ipsum iuste facere non posse. Legitur de quodam Lacedaemonio, qui cum in pugna iam ita vibrasset gladium, vt posset hostem interficere, audita tuba qua ea nebatur receptui, retraxit manum, iudicans sibi amplius non licere hostem interficere. Sed nostra aetas ab omni honesta disciplina aliena, ista ridet: imo iam abiit in desuetudinem ius fecialium, quod gens Gallica et Anglica prae aliis olim religiose obseruarunt. Multi putant ideo laudari viros, qui in re militari excelluerunt, quia magnas hominum strages saepius ediderunt, et integras interdum gentes exciderint: qua re quid est magis beluinum? et magis alienum ab ipsa uatura, quae nos in lucem protulit, vt nos mutuis officiis iuuemus, et alter alterius salutem procuret. Laudati sunt initio bellatores, qui patriam aduersus hostes eam inuadentes, fortiter defenderunt: non autem ideo sunt laudati, quod multos hostes trucidassent, sed quod ciues suos defendissent, aduersus eos, qui perniciem ipsis adferre conabantur. Illa sunt bella: in quibus vera gloria paratur, sed iam nostris moribus receptum est, vt ii maxime laudentur, quorum insana ambitio plurimis fuit exitio. Quis vnquam scriptor Italus fecit mentionem Iulii Caesaris, quin immodicis laudibus eum eueheret? cum tamen nihil magis detestandum, nec sibi magis exitiosum Roma vnquam protulerit. Graeci scriptores conantur nobis persuadere, in suo Alexandro aliquid supra humanam conditionem fuisse, cum nihil aliud fuerit, quam insanus et furiosus gladiator in generis humani pernitiem natus? Sed quid est opus talium portetorum exempla perfequi, cum vbique sint obuia apud scriptores, et nostra aetas plurima protulerit, et tamen istos imitari et illis moribus inclarescere cupiunt ii, quos natalium splendor ad humanitatem et iustitiam colendam maxime excitare deberet, vt eleganter et prudenter eos monuit nostrae aetatis Poeta, virum Principem compellans his versibus:

Nec tam fortis ames dici quam iustus, et armis
Parta per humanas fugias cognominacaedes.

Est mihi maxime ingratum, quod (vtscribis) capiat te taedium eius vitae, ad quam non dubito, quin a Deo sis vocatus, et cupias fugere aulae vestrae lucem, et te in loca ab hominum frequentia remota recipere, vt fugias illas negogotiorum procellas, quibus plerumque ita iactantur, ii, qui in repub. versantur, vt saepenumero obliuiscantur se ea conditione natos esse, vt sibi sit moriendum, nec quicquam minus cogitant, quam quid de ipsis post hanc vitam sit futurum. Fateor sane in splendidis aulis esse tot


page 260, image: s143

vitiorum illecebras, vt se purum ab iis conseruare, et in lo eo tam lubrico vestigia figere sit valde difficile, sed est nitendum virtute et animi magnitudine, aduersus eas difficultates, in quibus superandis, quo plus erit laboris, eo maior erit gloria, quae ex ea victoria reportabitur. Natura te maximis animi et corporis dotibus ornauit: fortuna vero nobilitate et opibus, ac splendidis necessitudinibus: tu autem a prima pueritia animum magno studio excoluisti iis artibus, quae contendentibus ad virturem magno adiumento esse solent. Tune igitur tot adminiculis instructus, aduersus fortunae et inuidiae tela, tuam industriam denegabis patriae, eam exposcenti? et eximium illud talentum a Deo tibi concreditum defodies? In repub. sicut in corpore humano oportet, quodlibet membrum suo munere fungi, quod si non fiat, illa membrorum harmonia turbatur, et corpus ex ea re incommodum sentit, quod eo maius sentit, quo nobilius est membrum illud, quod officium suum facere desiit. Homines tenuioris fortunae praestant operas reipub. quando id requirit necessitas. Qui sunt re magis lauta, conferunt pecuniam ad eius vsus: nobilitas vero adhibetur ad dignitates et magistratus, et praecipuae sunt eius partes in propellendis hostibus, qui aliquid in reipub. perniciem moliuntur, turpeque est ipsis periculi metu non facere ea quae sunt sui officii. Id autem praemium laborum et periculorum quae sustinet, consequitur, vt a reliquis ordinibus colatur, et in honore habeatur, et sit immunis a multis oneribus, quibus alii ordines sunt obnoxii. Quod si refugiat labores et pericula, quae pro repub. subire tenetur, et nihilominus velit frui iis immunitatibus, quae sunt istorum laborum et periculorum praemia, inique certe facere videbitur. Depone igitur istam animi remissionem, et patriae tuam operam et industriam requitenti ne denega, nec vt ait Poeta, inuidiam placare pares virtute relicta, sed eam fortiter despice, et fac quae reipub. salutaria esse iudicabis. Sententiam meam de rebus Belgicis antea ad te scripsi, forescilicet difficile Hispanis, gentis illius libertatem opprimere, quandiu ad clauum sedebit is, de quo ante aliquot annos vaticinium meum audiuisti, cuiussane prudentiam in dies magis admiror: nam video eos, qui se amicos ipsi profitentur, plus negotii ipsi facescere quam hostes, et tamen ipsum perpetuo sibi constare, nec vllis tempestatibus de statu mentis deiici, nec variis iniuriis lacessitum quicquam immoderate facere. Gandauenses dum summum ius in rebus omnibus persequuntur, multa incommode faciunt, et metuo ne sint in causa, vt dissoluatur ille consensus ordinum, quo hactenus constitit salus illarum prouinciarum, et ne adigant Pontificios, ad capienda praecipitia consilia, quae patriae sint exitiosa: nam si nimis vrgeantur cuiusuis iugum subibunt, modo sperent se eius patrocinio fore tutos a nostrorum iniuriis: habent autem Alenconium ad manum, quem sibi patronum deligant, et qui id maxime cupit, ac etiam ambit, Audio Illustrissimum


page 262, image: s144

Principem Ioannem Casimirum profectum esse Gandauum, vellem eum non conferre seorsim consilia cum istis hominibus, qui caeco quodam impetu feruntur, nec vnquam animi moderationem in consilium adhibent. Ioannis Austriaci mors res Hispanorum proculdubio affliget. Non facile poterit Rex Hispaniae alium ei sufficere, qui militem ita obsequentem habeat, vt ipse habuit. Memoria parentis, morum suauitas, et res in ipsa prima adolescentia foeliciter gestae, magnam ei beneuolentiam et authoritatem apud milites conciliauerant. Miles eius per hanc aestatem multa incommoda pertulit, nec tamen vnquam eius imperium detrectauit. Etiamsi optauerim, vt nihil eorum quae in Belgio, moliebatur, ipsi succederet, tamen imperio naturae dolui audita eius morte, perpendens mecum eum res gessisse vtiles orbi Christiano, et in ipso aetatis flore raptum esse, nec esse authorem earum calamitatum, cum quibus Belgicae prouinciae conflictantur, et si quid fecit incommode, id eum fecisse alieno imperio obsequentem. Varia de causa mortis eius dicuntur. Qui humanius loquuntur, quorum sententiae accedere malo, dicunt ipsum post nimiam haemorrhoidum fluxionem correptum fuisse febricula, a qua medici initio iudicabant nihil ipsi imminere periculi, sed cum vires corporis nimia sanguinis fluxione essent languefactae, et ad morbum accessisset ingens animi dolor, illo ipso dolore eum contabuisse. Dolorem a. inde conceperat, quod videret res suas in dies fieri deteriores, et se destitui rebus necessariis ad ducendum bellum, nec sibi praestari ex Hispania ea, quae inde discedenti fuerant promissa. Quidam dicunt ipsum post fusas ad Namurcum Ordinum copias de sua victoria adeo gloriose scripsisse ad regem, vt rex debellatum esse putaret cum Belgis, et propterea fuit negligentior in suppeditandis iis quae ad bellum erat necessaria. Eum qui ad te misit meas literas, et scripsit se esse mihi amicum, nec tamen nomen eius legere potuisti, puto esse Georgium Gylpin Societatis Anglicae, quae Antuerpiae negociatur, Secretarium, virum bonum, cum quo proxima aestate amicitiam contraxi. Commode poteris ad eum literas tuas mittere, quando voles ad me scribere. Intercedit ei amicitia cum D. Rogerio. Bene vale. Coloniae 22. die Octobr. 1578.

LXXIII.

SVB initium superioris mensis incidi in febrim, adeo molestam, ob pituitae abundantiam, vt nec scribere nec legere mihi licuerit: nam quandocunque demittebam caput, pituita in oculos incumbens, eorum aciem retundebat. Ante tres, aut quatuor dies vsus sum pharmaco, quod mihi facit spem aliquam recuperandae valetudinis: quamuis metuam ne ingens desiderium tui videndi me fallat, et sit in causa vt eas spes ipse fingam. Tentabo tamen quid praestare possim, etiamsi cum vitae meae periculo fieri debeat. Quoniam binas literas intra paucos dies ad me dedisti, metuo, ne ea res te insolentiorem reddat. Scripseras in prioribus


page 264, image: s145

te longa possessione et longo vsu id esse consequutum, vt tibi liceat esse pigrum, eosque inique tecum agere, qui tibi id vitio dare conentur. Forte doctrinam illam hausisti in Schola Daui illius Horatiani, qui in Saturnalibus conatur persuadere suo hero, eos esse minus infoelices, qui sunt in vitiis constantes, quam qui in constantes, verum tu iam tua in scribendo diligentia fere fidem tuae aslertioni derogasti. Sed spero te posthac daturum operam, ne quis dicat tua facta a tuis dictis dissentire. An non dices, vbi haec leges, me maxime dignum esse iis malis, cum quibus conflictor, cum inter ea etiam iocari coner. Sed extra iocum. Non satis fuit tibi tot modis testari tuam erga me beneuolentiam, nisi etiam Illustrissimum tuum parentem impelleres, ad mihi prolixe deferendum suam beneuolentiam et sua officia. Sane non decuit virum tantae dignitatis ita mecum agere, sed quicquid in ea re peccatum est, id tibi totum est asscribendum. Peto autem a te, vt summas gratias ipsi agas, meo nomine, quod tanto honore me afficere dignatus sit. Aut ipse breui coram gratis agam, aut literis meam erga ipsius Illustrissimam Dominationem obseruantiam testabor. Iam a me vix impetrare potui, vt has ineptias ad te scriberem, nec possim plura scribere iam coecutientibus oculis. De rebus publicis alias. Tuus Stephanus fuit nobis omnibus gratus. Bene vale et amicos saluta. Gandaui, 13. die Ianuarii 1579.

LXXIV.

NESCIO quo infoelice meo fato factum est, vt in discessu non licuerit tibi et Dn. Diero valedicere: quamuis sane vobis a me nihil expectandum fuisset, pnter singultus et lachrymas. Doleo tamen, me eas lachrymas et eos singultus meae verecundiae et mei summi erga vos amoris testes, vobis exhibere non potuisse, licet id mea culpa non acciderit, nam cum nostri festinarent, perinde ac si cum hostibus et non cum amicis esset ipsis negotium, ego grauem inuidiam subiissem, si solus sapere maluissem, quam cum aliis insanire: nec tamen ita properare potui quin abducti essent equi omnes, quibus vehi debuimus, antequam fluuium qui Sandvvicium alluit, traiicerem, et nisi Halesius eques mei misertus, mihi vtendum ministri sui equum dedisset, mihi fuisset in oppidum redeundum. Postquam venimus ad promontorium Cantium, etiamsi venti nobis minus secundi spirarent, non destiti tamen nostros hortari, vt nauem conscenderemus, donec id perficerem, ne Illustrissimi tui parentis humanitate diutius abuteremur. Nauigatione non admodum faelice sumus vsi, vt audies ex generoso Dn. Grenellio, quem tuae virtutis admiratorem, et tui amantissimum esse in hoc itinere deprehendi. Frater tuus rectissime valuit, cuius ego indolem eximiam esse iudico, sed adhuc sumin easententia, vt vos educationis eius eam curam quam decuit, non habuisse existimem. Quoniam tantum iam ei libertatis concessim est, vt non sit futurum cuilibet facile, eum sibi obsequentem reddere, si in


page 266, image: s146

ora Rhenana fuerit Wackerus, conabor ipsi persuadere, vt eius curam suscipiat. Quod si id ab ipso impetrare non potero, vel forte procul abfuerit, ad hibitis in consilium Lobbetio et Sturmio eum deligam, qui ad ipsum instituendum maxime idoneus videbitur. Dabo a. operam, ne in eo amando a vobis superer, et ne minore studio quam vos id egisse videar, vt foecundus ager ita excolatur, vt vberrimum fructum tandem proferat, quo ad vos reuersus voluptatem adferre et patriae vtilis esse possit. Saluta obsecro, meo nomine Illustrissimum tuum parentem, cui nescio qua ratione pro tantis erga me beneficiis gratias agere possim. Saluta etiam generosum Dn. Dierum, cuius amicitia mihi est instar gemmae praeciosissimae, quae iam ad meos thesauros accessit. Scribam ad vtrumque Antuerpia: iam a. non vacat, nec audeo tam libere cum ipsis quam tecum ineptire. Spero nos discessuros Antuerpia 16. die Mart. quare si voles eo ad nos scribere, id erit mature faciendum. Tibi omnino scribendum erit, per eos qui Francof. venient, quos puto intra dies quindecim Londino discessuros. Mittenda erit per eos syngrapha Principis, vt pecunia quam ipsi mutuo dedistis, vobis persoluatur. Scribendum ent erit ad Doct. Lobbetium. Res Belgicae sunt perturbatissimae. Hispani excurrunt ad ipsam fere vrbem Antuerpiensem. Lanoneus est in oppido Erenthals, quod non est munitum, tamen oportet eum primum impetum hostium sustinere, qui vicina loca obtinent. Clades quam nostri acceperunt, interea dum in Anglia fuimus, fuit maior fama, quae ad nos tunc peruenit: fuerunt enim fusae ab Hispanis tres aut quatuor nostrorum equitum cohortes, et perierunt in confl ictu Comes a Slik adolescens 19. annorum, duo Barones Putlizii, et supra quadraginta ex nobilitate. Non possum persuadere nostris, vt eant Antuerpiam, quamuis Auraicus, et fere omnes id maxime expetant. Constituerunt vocare suos praefectos equitum Bergas, quod oppidum abest ab Antuerpia quinque miliaribus. Plura et certiora de iis rebus scribam Antuerpia. Haec sciibo multa nocte, post conuiuium, satis tantum ad quod famelici et siticulosi accessimus: quare boni consules ea, quae parum sobrie scripta tibi videbuntur. Bene vale. Flessingiae 27. die Febr. 1579.

LXXVI.

SI Rex Hispaniae venisset in Zelandiam, florentibus rebus Belgarum, vix maiore honore exceptus fuisset, quam iam fuit Illustrissimus Dux Ioannes Casimirus, quem quodlibet Insulae oppidum ad se inuitauit, et nullum genus humanitatis erga ipsum praetermisit Ipse vero prae fectus Insulae perpetuo nostro Principi adfuit, excepit eum hospitio Midelburgi, et per aliquot dies magnifice tractauit. Haec omnia facta sunt procurante et mandante Auraico, vt mihi fassi sunt ii: qui nobis ista praestabant, quae tamen humanitas nostrum erga ipsum animum nequaquam leniit. Misit ad Principem Casimirum nobilem virum, per quem ipsum in hanc


page 268, image: s147

vrbem inuitauit, multasque causas proposuit, vt id ipsi persuaderet. Deliberauit nobiscum Princeps noster, de ea re. Ego plane suasi vt huc veniret, quamuis scirem, me id frustra facturum: nam dixerat mihi communis ille noster amicus quid ipse de ea re decreuisset, sed nescio assentari, et propterea mihi fugiendas esse video principum aulas. Si huc venisset, haud dubie exhibita ipsi fuisset summa humanitas ab Archiduce Matthia, ab Auraico et ab aliis proceribus: populus a. variis modis testatus fuisset, suam erga ipsum beneuolentiam. Haec licet forte per se sint exigua, profuissent tamen ad eluendam illam insignem infamiam, qua in Germania et apud alias gentes sumus aspersi. Vulgo enim iudicassent homines, sublatas esse omnes simultates, et nostrum diluisse ea quae ipsi obiiciuntur, et aduersariis satisfecisse. Princeps postea seorsim apudmese excusauit, quod non esset sequutus meum consilium, et quodammodo visus est mihi fateri se illud non improbasse. iudicabis me stulte facere, qui aduersundo offendam eos, quibus aduersor, cum tamen sciam me nullum operae pretium facturum. Ego non possum dissimulare id, quod rectum esse iudico, et etiamsi non perficiam id, quod cupio, forte tamen efficio, vt ii qui consilia meis contraria sequuntur, dubitent an recte faciant. Princeps noster soluit Midelburgo quarta die huius mensis, et inde Dordracum nauigauit. Scripsit ad Auraicum, se in Gueldriam contendere, vt suo militi discedenti suadeat reditum in Brabantiam: nam miles Germanicus, qui Statibus militauit, vt nihil praetermitteret, quod ad suam et suae gentis infamiam pertineret, vbi audiuit Parmensem cum copiis accedere ad Antuerpiam, significauit ei se dimissum esse a Statibus, et petiit ab eo literas commeatus seu Saluiconductus, vt loquimur, quo posset per regiones, quae ei parent, iter facere, quod facile impetrauit, cum id maxime pertineat ad gloriam Parmensis, quem audio curasse Mosam iungi ponte, quo posset facilius traiicr. Maior fuit amor laudis et gloriae in Gallis et Anglis, qui licet essent paucinumero, cum tamen audiuissent Parmensem cum copiis aduentare, huc ex Flandria properarunt, vt essent huic vrbi praesidio. Secunda die huius mensis hostis eos inuasit munientes pagum vicinum vrbi in quem se receperant. Sustinuerunt hostis impetum diutius, quam par esset, cum nulla ex parte essent ipsi pares viribus, et Auraicus spectans pugnam ex muro vrbis, crebris nuntiis moneret eos, vt ad vrbem se reciperent, quod ab ipsis tandem factum est, sed tardius quam fieri debuerit. Angli aliquot nimia ferocia elati, prodierunt ex loco tutiore in patentem campum, ibique congressi cum hostili equitatu sunt ab eo concisi. Ex Gallis et Anglis ducenti fere in conflictu ceciderunt, et multi sunt vulnerati. Ex Hispanis credo paucos cecidisse. Haec tamen paucorum militum alacritas plurimum addidit animi hisgentibus, cum praesertim Parmensis post conflictum longius se ab vrbe receperit. Accedente hoste ad haec loca, La Noueus, Moi et Norresius properarunt Herentalium cum aliquot cohortibus Gallorum et Anglorum. Maxime metuebatur


page 270, image: s148

illi oppido, quod hinc abest quinque milliaribus, et credebatur hostis illud inuasurus, quod tamen non fecit, quamuis per ea loca se receperit. Sperant aliqui hunc hostis ad vrbem aduentum fore in causa vt Belgae posthac rationem diligentius ineant, qua suis rebus prospiciant. Sed de hoc conflictu nimis multa, de quo plura scies ex humanissimo Dn. Suschio qui ei interfuit. Literae tuae fuerunt gratissimae Principi Auraico. Nondum ab eo petii responsum, non tantum enim mihi fuit otii, sed non dubito, quin fit rescripturus: nam te magnifacit. Cole obsecro amicitiam cum eo, et praesta ei quae poteris officia: ego enim iudico non esse praestantiorem virum in orbe Christiano. Mecum de variis rebus loquutus est, ac etiam meam sententiam exquisiuit cum tamen suam prius protulisset, quam semper ita sum admiratus, vt nihil haberem, quod ad eam adiicerem. Id ei plane accidi, quod moderatis viris plerunque accidere solet, nempe vt vtrinque vapulent. Populus conquetitur de eo et dicit se ab eo contemni: nobilitas vero dicit eum esse infensissimo animo in nobilitatem: quasi v. dicebat mihi, ego sim patre rustico natus. Fratrem tuum humanissime excepit, et in prandio voluit sedere inter coniugem et filiam, et sibi e regione. Feci etiam vt salutaret Do. Lanoueum, qui ei sua officia prolixe detulit. Heri Gandaui perpetratum est facinus, quod metuo, ne sit his prouinciis exitiosum. Aiunt concionatorem Pontificium interfectum esse con cursu populi in ipso templo, et reliquos sacerdotes Pontificios esse vrbe eiectos, et eorum domos direptas. Metuimus autem, ne quid aliud atrocius sit commislum. Vereor ne id sit in causa, vt nostri cum Pontificiis committantur, sicut est factum in Gallia, et mutetur status causae, et bellum non pro libertate, sed pro religione postea geratur: quod si fiat, pontificii haud dubie se Hispanis adiungent. Sunt qui dicant nostrum reditum ex Anglia praebuisse causam huic malo, quod vtinam non sit verum. Dicunt deliberari in Senatu statuum, de praeficiendo copiis quas constituerunt colligere, fratre regis Galliae. Credo ad vos dudum peruenisse famam de Albano, filio eius Friderico, et Secretario Albanus traditus custodiae mandato regis Hispaniae, quibus aiunt, postea adiectos Ferdinandum Albani filium naturalem quem magnum Priorem nominant, et quendam Francisc. de Vacas. Quaedam dicuntur de coniugio, quo rex est offensus, quod longum esset scribere. Alii putant grauiorem aliquam causam subesse, ob quam vir tantae dignitatis et authoritatis, quantae est Albanus, sit affectus ea infamia. Si quid certius de iis rebus postea habuero, id ego diligenter perscribam. Bene vale, et boni coni consul haec raptem scripta multis me perpetuo interpellantibus. Antuerpiae vndec. Mart. 1570.

LXXVI. [sic]

VIDE quantam infamiae notam sibi et patriae inusserint nostri equites, h. e. Casimiriani. Obtulerunt Principi Parmensi supplicem libellum, in quo nominant eu Inferioris Germaniae Gubernatorem, et vt ab eo impetrarent transitum per ea


page 272, image: s149

loca, quae subsunt eius imperio, promiserunt se intra tres menses rebellibus Statibus non militaturos, et ipsius Parmensis clementiam erga se perpetuo praedicaturos Hoc a. ipsorum factum eo turpius est, quod reliqui equites Germani non petita venia a Parmensi, traiecerunt Mosam ad Grauiam, quia oppidum est in potestate statuum, et inuitis Hispanis ipsum etiam Rhenum superauerant. Nostri vero traiecerunt Mosam ad Ruremondam. Quae Gandaui acciderunt, ita varie narrantur, vt nesciam quid de iis mihi sit scribendum. Ipse Princeps Auraicus fatetur se nihil adhuc certi de iis rebus habere. Aiunt non esse interfectum, sed tamen grauiter vulneratum concionatorem illum Pontificium, de quo antea scripsi. Inde ortum esse tumultum illum dicunt, quod Pontificii suae religionis concionatores in vrbem induxissent, nostrr vero dicerent in transactione nuper facta ipsis concessum esse solum ius celebrandi sua sacra et non concionandi. Sunt traditi custodiae aliquot ex primariis ciuib. Quidam hodie affirmabant eos imitari nostrae gentis furores, et iam coepisse demoliri templa Pontificiorum. Dn. Daniel Pogerfius certiora forte de his rebus sciet, antequam hinc discedat, quae tibi narrabit. Ego eum tibi commendo. In Zelandia aliquid audiuimus de morte filii Illustrissimi Saxoniae Electoris, sed quia id incerta fama ferebatur, non credebam esse verum. Iam vero metuo, ne non sit nimis verum, cum aliquot amicorum ad me literis ea fama confirmetur. Vix nostra aetate vixit Princeps, cui ita omnia ex animi sententia successerint ac Illustrisl. Saxoniae Electori, omnem autem eius foelicitatem inopinatus hic casus ita euertit, vt iam credam eum esse omnium Principum miserrimum, cum iam nulla supersit ipsi spes suscipiendi liberos ex coniuge. Filius agebat annum decimumnonum aetatis. Ego ex animo doleo vicem parentis, a quo plurima accepi beneficia, et quem iudico esse praestantem Principem, etiamsi quaedam fecerit quae cuperem ipsum non fecisse. Sed haec fecit persuasus ab aliquibus, a quibus est ipsi impositum. Hoc scio rpsum fere solum conseruare pacem, et tranquillitatem in Germania, et dare operam, vt omnia turbarum initia opprimat, in eamque rem plurimum pecuniae impendere. Ego vereor, ne frustra laboraueris, dum istic eramus pro communi nostro amico, et ne experiaris ea quae ego tibi de eo dixi, esse nimis vera. Video tuum auunculum magnifecisse illam amicitiam quae res vtinam ex animi sententia ipsi succedat. Vtinam etiam simus memores ingentium illorum beneficiorum, quae apud vos accepimus, et nihil indignum illa vestra erga nos humanitate committamus. Cum vero fueris primus conciliator istius siue amicitiae siue coniun ctionis cui multa postea sunt superstructa, diligenter cauendum est tibi, ne impingas, et ne alienae culpae poenam luas: nam scis homines plerunque iudicare de rebus ex euentu. Quem sua culpa premit, deceptus omitte tueri. Doleo vicem optimi illius Principis, quo iste pro arbitrio abutitur: nam horum tumultuum Gaudauensium culpa in nos etiam reiicitur. Talem


page 274, image: s150

gratiam retulimus pro exhibita nobis humanitate in Zelandia. Aiunt Deuremonda, Aldenarda et Dunkerkia alii mihi dixerunt non ita se habere, et Dunkerbia pulsos etiam esse sacerdotes pontificios. Frater tuus recte valet, et est admodum presente animo. Eeci, vt notitiam seu amicitiae initia contraheret hic cum iis, quos virtute excellere iudicaui. Auraicus Princeps et Lanoueus prae aliis sunt eum complexi, et Lanoueus vt est humanissimus, heri quandiu fuimus in arce, quicquid potuit humanitatis ipsi exhibuit. Principi et Lanoueo gratissimae fuerunt tuae literae: vterque enim pro offici praestito in concilianda ipsi tua beneuolentia mihi diligentissime gratias egit. Puto etiam ipsos suis ad te literis testatos esse, quam sit hocipsis gratum. Ego non possum satis mirari Auraici prudentiam, et aequanimitatem in tanta negotiorum mole sustinenda, et ferendis tot iniuriis, pro quibus interdum etiam gratiam refert, vt nobis accidit. Obsecro respice eius virtutem, et ne dererreat a colenda cum eo amicitia eius fortuna, quae tandem etiam forte magis laeta affulgebit. Nostrum discessum in crastinum diem coacti fuimus differre, ob pecuniae procurationem: nam Henric. Wit mihi tardius significauit, se nihil potuisse impetrare ab eo ad quem habebat literas. Bene vale. Antuerpiae 16. die Marti 1579.

Hispani obsident Traiectum superius.

LXXVII.

NON dubito, quin tuus Stephanus tibi significauerit, nos Antuerpia discessisse 18. die superioris mensis. Postridie appulimus Dordracum satis commoda nauigatione vsi. Inde duobus diebus Arnemum peruenimus vbi tu us frater salutauit Comitem Ioannem Nassauium, a quo humaniter est acceptus. Quoniam ibi est nobis significatum, Hispanos saepe excurrere ad sinistram ripam Rheni, et recens diripuisse merces Antuerpiensium quae aduerso Rheno Coloniam vehebantur, relicto Rheno conduximus currus, quibus huc quinque dierum spacio sumus vecti, sed admodum incommode, cum terra crebris pluuiis resoluta in profundius lutum curruum rotas ita deuoraret, vt equis non suffi cerent interdum vires ad emergendum ex luto, ac pluuiae et venti vehementiores toto fere itinere nos molestia afficerent. Fecimus iter ad dextram ripam Rheni, vt ab Hispanorum latrociniis essemus tutiores. Quoniam tuus frater noluit parere monentibus, vt se in itinere aduersus coeli iniuriam diligentius muniret, inuasit eum catarrhus, qui per vnum aut alterum diem eum languidiorem reddidit, sed statim restitutus est pristinae valetudini, et ala critati. Excepit nos hic aliud malum: nam ita intumuit Rhenus, vt per plures dies nemo posset eo aduerso nauigare, ita vt necesse fuerit nautis omnibus, qui merces ex Belgio vehebant Francof. ad hanc vrbem subsistere.


page 276, image: s151

Praeterea ex variis locis nunciabatur vbique ita infestari itinera ab Hispanis, qui arcem Kerpen huic vrbi vicinam obtinent, vt non esset tutum se committere itineri. Consului de ea re primarium huius reip. consulem, qui pridie reuersus erat ab huius vrbis Archiepisc. ad quem missus fuerat a senatu, vt cum eo deliberaret, qua ratione Hispanorum latrocinia reprimi possent. Is mihi fassus est nn esse de nihilo hanc famam de latrociniis H spanorum, et me monuit vt mihi diligenter cauerem. Vides quo redigantur res Germaniae ignauia eorum, qui reipub. administrationi praesunt. Manipulus surum Hispanorum, qui arcem Kerpen huic vrbi vicinam obtinent, audent insultare Electori Coloniensi, Duci Cliuensi, et huic vrbi, nec tamen audet quisquam eorum temeritatem reprimere, licet arx nequaquam sit munita, et ab omnibus partibus sit cincta ditione Coloniensis Electoris, et Ducis Cliuensis. Hic a. non substi tit nostra infaelicitas: nam secundo die a nostro aduentu in hanc vrbem inuasit me grauissimus catarrhus, quo ita mihi intumuit sinistra gena, vt per aliquot diesvehementes dolores senserim. Facta taudem suppuratione per cicatricem, quam in ea gena circumfero, nonnihil remisit dolor Praeterea Henr. Wit correptus est febre tertiana. Quoniam a. mercatores, qui venientes Lon dino hac iter fecerunt, nihil a vobis ad nos literarum habuerunt, et destituimur pecunia, estque Francof. persoluenda ea, quam Antuerpiae mutuo accepimus, ne fides nostra a mercatorib. accuset, et est alia conquirenda ad iter Argentoratense, fui authorfratri et Hėr. Wit, vt Francofortum irent, et inquirerent an aliquid ad nos literarum ex Anglia sit missum. Praeterea dedi eis literas ad amicos, a quibus peto, vt nobis pecuniam conficiant, si forte nihil a vobis mittatur. Vna fuissem profectus, si valetudo mea id vllo modo permisisset. Adiunxi eos bonis viris, cum quibus mihi intercedit singularis amicitia, qui mihi promiserunt, se in itinere tui fratris diligentem curam habituros. Ego Deo dante eos cras, aut perendie subsequar, etiamsi amici et medici id vehementer dissuadeant, sed potior habenda est ratio officii, quam valetudinis, cum etiamsi properarem venturus tamen sim Francofurtum sub finem mercatus, quo finito mihi foret difficile pecuniam conficere, dolerem autem plurimum, si tuus frater meae fidei concreditus, in aliquas difficultates incideret. Non libenter eum a me dimisi, sed metuebam ne laederetur eius valetudo, si diutius hic haereret, cum sciam adolescentes odore pharmacorum offendi, quem euitare non potuit cum hic anguste habitaremus ob multitudinem eorum, qui ad haec loca confluunt. Iam huc venerunt ii, qui delecti sunt ab Imperatore ad componen das turbas Belgicas, et ad restituen dam illis afflictissimis prouinciis tranquillitatem. Sunt autem Treuirensis Elector, qui huc venit stipatus magna caterua Iesuitarum, Coloniensis Elector, Episcopus Herbipolensis, et legati Ducis Iuliacensis. Aduenit etiam Dux de Terra Noua, et Comes Schvvartzenbergius Imperatoris apud Belgas orator; et ne quid deesset ad


page 278, image: s152

turbandum hanc actionem de pace, missus est huc a Pontifice Romano Castanea Archiepiscopus Rossanensis, quem qui norunt, dicunt esse omnium veteratorum, quibus abundat aula Romana vaferrimum, et plane dignum, qui sepeliatur vbi nascuntur castaneae. Nondum aduenerunt Belgici legati. Si quaeras quid de hac actione ego sperem, respondeo me nihil sperare, cum isti actores rerum Belgicarum exiguam notitiam habeant, et superstitionibus Pontificiis ita sunt imbuti, vt aperte profiteantur, non posse in Belgio pacem constitui, nisi religio pontificia vbique restituatur. Bene vale. Coloniae 7. die Aprilis 1579.

LXXVIII.

DISCESSVRVS Colonia, scripsi ad te, de morbo in quem ibi incidi, et de aliis nostris rebus, et praesertim quid me impulerit, vt huc fratrem tuum praemitterem. Is Dei beneficio huc incolumis perductus est ab iis, quorum fidei eum Coloniae concredideram. Aeger adhuc commisi me itineri, quoniam ante finem mercatus huc erat mihi veniendum, ad conquirendam pecuniam, quo possem eam dissoluere, quam Antuerpiae mutuo acceperamus, ac fratrem tuum ducere Argentoratum, et eum viatico instruere: nam de vestris ad nos literis nihil potuimus resciscere ab iis, qui Londino huc venientes, fecerunt iter Colonia. Veni huc ante paucos dies, vbi quidem reperi literas, quas ad me dedisti 26. die superioris mensis, in quibus scribebas te dedisse Cassiodoro Hispano Syngrapham Illustrissimi Principis Casimiri: verum vbinam terrarum esset Cassiodorus, vxor eius et amici plane ignorabant. Itaque cum iam instaret finis mercatus, hinc inde apud amicos sumpsi mutuo pecuniam, in vsus tui fratris, in qua re aliquid difficultatis sum expertus, quia plerique exiis qui mihi sunt noti, antequam huc venirem, discesserant, vel suam pecuniam in merces coemendas impenderant. Id etiam aliquid impedimenti adferebat, quod ex morbo adhuc ita langueam, vt vix possim ambulare, et amici me perpetuis interpellationibus obruant. Principis Casimiri quaestorem hic compellaueram, qui mihi respondit, se pecuniam vobis debitam libenter persoluturum, modo ipsi Principis Syngrapha traderetur. Itaque nihil inde nobis sperandum fuit. Iam ad iteraccincti eramus, cum praeter nostram expectationem aduenit Cassiodorus, qui nobis literas vestras et Syngrapham Principis Casimiri reddidit. Accepta Syngrapha statim conueni quaestorem principis Casimiri, qui mihi debitam vobis pecuniam persoluit. Restitui itaque amicis eam, quam ab ipsis mutuo acceperam, quibus cum aliquid pendere vellem pro damno, quod praestitum nobis officium ipsis adferebat (potuerunt enim cum lucro merces suas pecunia emere) nihil accipere voluerunt. Sed de hac re puto Henricum Wit ad te diligentius scribere. De Wackero nobis nulla superest


page 280, image: s153

spes: iam enim agit in Italia. Facile erit reperire tuo fratri praeceptorem non indoctum, sed plerique sunt rusti ciores, et metuo si talis ei contingat, ne eum fastidiat, aut contemnat et ne ei non bene conueniat cum ipsius ministris. Id me valde solicitum habet, quoniam video in eo plurimum esse situm. Scripsi ad Lobetium et ad alios amicos, vt de ea re diligenter cogitent. Vbi eum perduxero Argentoratum, scribam ad te diligentius de ratione studiorum eius. De rebus publicis pauca habeo quae scribam: nam Belgica tantum hic audimus, quae vobis quam nobis sunt notiora. Imperator sibi et Austriacis facessit negocium in causa religionis, et sane verendum est, ne quid magni mali inde oriatur, nam Austriaci contumaciter contemnunt edicta quibus Archidux Ernestus interdicit ipsis purioris religionis exercitium. Petit Imperator ab ipsis subsidium pecuniarium ad res Hungaricas, de qua re vt deliberarent, conuentum indixerunt. Sunt qui existiment, Imperatorem vix quicquam ab ipsis impetraturum, nisi permiseritipsis eam religionis libertatem, qua viuo eius parente fruebantur. Facessit etiam negocium in religione Hungaris, sed ipsi eum minus curant. Audio plerosque ex nobilitate, et maxime ex iis qui cis Danubium habitant, esse propenso animo erga regem Poloniae, qui forte illis in locis aliquid moueret, nisi facesseret ei negocium Moschus: nam nuper per legatum repetiit ab Imperatore oppidum Satmar et arcem Zooloch, quae dicit ad Transsyluaniam pertinere. Iam celebratur Pragae generalis, (vt vocant) Conuentus regni Bohemici, ad que m non solum vocati sunt ordines Bohemiae, sed etiam Morauiae, Silesiae et Lusatiae, Imperator petit ab ipsis, vt debita facta ab auo et parente eius dissoluant, et vt collationes pecuniae, quae aliquoties ab ipsis fuerunt a patre impetratae in Conuentibus, fiant perpetuae. Vult praeterea noua vectigalia instituere, cum tamen miserae illae prouinciae sint crebris exactionibus ad tantam paupertatem redactae, vt pleraque oppida deserantur. Audiuisti copias Moschi, quae obsidebant arcem Wenden in Liuonia, fuisse caesas a Suecis et Polonis, sub initium hyemis. Moschus vt vlciscatur arreptam cladem, conscribir maximas copias, cum quibus putatur irrupturus in Lithuaniam. Iam apparet quanta sit Polonorum vanitas, qui perpetuo habent in ore, se habere ducenta millia equitum: eorum enim rex petit ab Imperarore et ab Electoribus, vt sibi liceat militem conscribere in Germania, nec desunt qui dicant Lithuanos velle transigere cum Moscho, ipso etiam rege inuito. Ignosce breuitati literarum: nam sum occupatissimus. Ego plura scribam Argentorato. Scribam etiam ad Illustrissimum tuum parentem, et ad nostrum humanissimum Dominum Dierum, quos peto vt officiose meo nomine salutes. Si Andegauensem in Angliam admiseritis, id mihi mirum videbitur. Bene vale. Francofurti 20. Aprilis 1579.



page 282, image: s154

LXXIX.

DISCESSVRVS Francofurto dedi ad te literas, in quibus scripsi, nobis tandem persolutam esse pecuniam, quam mutuo dederatis Illustrissimo Principi Casimiro ex Anglia discessuro. Huc venientes Francofurto Neustadium defleximus, vt principem Casimirum salutaremus: coactus enim fuerat tuus frater id ipsi in Zelandia promittere. Diem vnum tantum ibi mansimus, et huc Dei beneficio, salui et incolumes 28. die superioris mensis venimus. Statim vbi huc veni, deliberaui cum Doct. Lobbetio de hospitio, in quod tuus frater diuerteret, et de praeceptore ei adiungendo: de quibus rebus ipsum Lobbetium antea praemonueram, ne ad eum nostrarum rerum plane ignarum veniremus. Commode accidisse videtur, vt paucis diebus ante nostrum in hanc vrbem aduentum discesserint a Domino Sturmio Illustres quidam adolescentes, qui per aliquot annos apud ipsum vixerunt. Itaque Doct. Lobbetius et ego, cum iudicaremus fore honorificum, et ob multas causas vtile tuo fratri, apud ipsum viuere, egimus de ea re, proque ea amicitia, quae cum ipso a multis annis intercedit nobis, facile impetrauimus quod voluimus. De praeceptore difficilior fuit deliberatio, quae me per sex aut septem dies hic detinuit, et cum nullus occurreret, qui nobis plane satisfaceret, conduximus iuuenem Silesium institutum Heidelbergae a Doct. Zacharia Vrsino, et qui postea docuit in Schola Neuhausii prope Vormaciam, instituta a piae memoriae Electore Friderico Palatino, et iam euersa ab eius filio. Ita autem est a nobis conductus, vt liceat nobis post quinque menses eum dimittere, si ita nobis videatur, quod ideo fecimus, vt interea possimus inquirere an magis idoneus haberi possit. Quam sit autem hic futurus idoneus ad id praestandum, quod ab eo requirimus, Dominus Sturmius et Doct. Lobbetius postea ad nos perscribent. Constituimus ei mercedem suorum laborum seu stipendium, vt vulgo loquimur, menstruos coronatos tres Hispanicosseu quinque florenos Germanicos praeter victum et habitationem, quae merces est eiusmodi, vt vix possit necessarias vestes ea sibi comparare. Domino Sturmio qualibet hebdomada numerandi erunt decem thaleri, pro victu et habitatione: tantundem enim ipsi numeraruntii, qui ante tuum fratrem apud ipsum vixerunt. Paulo minoris forte potuisset apud vulgarem ciuem viuere, sed non tam commode vixisset, aut habitasset, et quia ciues solent plerunque ad eandem mensam plures conuictores admittere, in quos nihil habent imperii, interdum solent rixae inter ipsos exoriri, et sunt exteri semper magis obnoxii iniuriae, quam ii qui in patria viuunt, et praesertim in his regionibus: quare consultius est, eum viuere apud virum, cuius authoritatem reuereantur eius conuictores, et coram quo petulanter aut insolenter nihil audeant facere. De studiis


page 284, image: s155

fratris ac de minuendis sumptibus, quos in cum facitis, postea diligentius scribam. Eius indoles mihi magis ac magis placere incipit, et valde gaudeo, nullum esse hic Anglum praeter ipsum et eius ministros. Est hic quidam Scotus, cuius curae commissi sunt filii Domini Andeloti ex secundo coniugio, qui si hinc abesset, ego non valde dolerem. Iam eo ad Dom. Schuendium, qui pluribus literis me ad se inuitauit. In reditu hac faciam iter, et videbo quomodo studiorum initia tuo fratri succedant. Hinc proficiscar ad thermas Antoninas seu Badenses valetudinis curandae causa: nam sum adeo languefactus morbis, quibus per hyemem laboraui, vt vix ambulare queam, et labores itineris, qui antea mihi iucun di esse solebant, iam mihi plurimum molestiae adferunt, et difficulter eos perferre possum, et sane huc veniens Francofurto valde mesui, ne me morbus aliquis inuaderet, qui iter nostrum remoraretur: quod tui fratris causa magis quam mea, metuebam. Iam cum sint res eius vtcunque constituae, longe minus metuo, quam antea, quamuis non melius habeam. De rebus publicis nihil iam habeo quod scribam. Elector Palatinus dat vt nosti, filiam suam in vxorem Carolo fratri Regis Sueciae, quod omnes mirantur, cum tantum sit n ata annos septendecim. Nuptiae celebrabuntur die vndecima huius mensis. Quoniam ad te quibusdam de rebus scripturus sum, vbi Antuerpiam venero, mitto ad te annotata tria aut quatuor nomina in scheda quam his meis literis inserui. Peto vt vel schedam serues, vel ea nomina mandes memoriae. Bene vale. Haec scribo prorsus defatigatus, et animo plane perturbato. Argentorati 4. die Maii, 1579.

LXXX.

SVPERIORIBVS meis literis significaui tibi fratrem tuum incolumem Argentoratum peruenisse, meque impetrasse a Domino Ioanne Sturmio, vt eum ad se reciperet. Dedimus ipsi Praeceptorem virum doctum, et vt existimo, pium et bonum, de quo quid sentiam, infra scribam. Vbi ipsi vtcunque consultum esse existimaui, veni huc vt membra languidiora facta laboribus et morbis, cum quibus per hyemem sum conflictatus, dierum aliquotlotione in his thermis reficerem, et sane videtur recursurus morbus, quo laboraui Coloniae, vnde discessi antequam esset rectecuratus. Vbi me nonnihil collegero, properabo Antuerpiam, etiamsi multi id mihi dissuadeant, et in primis Dominus Schuendius, sed non sum is qui me ab eo quod decreui facile abduci patiar. In itiuere multa mihi venerunt in mentem, quae ad te scribam, vbi Antuerpiam peruenero. Sed ad fratrem tuum redeo, cuius ingenium exploraui, et affectus obseruaui, quanta potui diligentia totis fere tribus mensibus, quibus vna viximus: quod ideo feci, vt tibi indicarem qua ratione regi adolescentia, et ei a vobis optime consuli possit. Tanta est in ipso celeritas et sagacitas


page 286, image: s156

ingenii, vt nesciam an quenquam alium adolescentem nouerim, qui iis dotibus animi sit cum eo conferendus, si te vnum excipiam. Ambitiose quidem incumbit literarum studiis, sed id quod coepit, minus constanter persequitur, et circa plurima vagatur. Tantum profecit in itinere, vt iam loquatur expeditissime Latine, et non incommode Gallice. Feci aliquoties periculum, quantum latine scribendo posset, sed animaduerti esse inexercitatum, quare monui ipsum, vt se scribendo quotidie exerceret, et mandaui praeceptori, vt eius rei curam susciperet, ac etiam eum declamando exerceret. Nec Domino Sturmio, nec mihi visum est consultum vt ad Classes (vt loquuntur) accederet, cum ibi interdum adolescentes illiberaliter tractentur ab imperitis praeceptoribus, sed vt audiat tantum publicos professores: cum praesertim habeat praeceptorem, qui possit ipsum domi docere ea, quae docentur in classibus. Non est autem quod metuatis, ne seueriore disciplina retundatur in eo animi alacritas, et siat inepte verecundus: est enim eo ingenio, vt potius cauendum sit, ne peccet in alteram partem: nam est animosissimus, nec facile patietur sibi eripi eam libertatem, quam ipsi indulserunt ii a quibus est educatus. Morum grauitate et verecundia nequaquam est tibi similis, quare cum eas virtutes prae aliis colant Germani, vtile erit ipsum aliquandiu in Germania viuere, et quidem apud Sturmium, cuius praesentiam cogetur reuereri in mensa, vbi maxime solet esse locus leuitati et petulantiae. Videtur futurus procliuior ad voluptates, a quibus nulla ratione melius abduci poterit, quam si ipsi adiungatur aliquis, qui ingenio et morum facilitate authoritatem sibi apud ipsum acquirat, ac ipsum arte regat: post vnum enim aut alterum annum non patietur sibi imperari, cum sit excelso animo, et facile contemnet eos quos intelliget multa ignorare, quae ipse sciet: plurima autem mihi in itinere proposuit, ad quae qui respondeant paucos in Scholis reperiet. Praeceptorem (vt dixi) habet bonum et doctum virum, qui fuit professor in Neuhousiana Schola prope Vormaciam, sed qui nihil praeter literas nouit: quare vereor ne apud ipsum authoritatem suam tueri non possit. Monui tamen nostrum, fore ipsi indecorum praeceptorem non reuereri, et dixi Rolando et Simeoni Illustrissimum tuum parentem et te velle, vt ipsi obtemperent praeceptori. Quoniam a me postulas, vt ad te scribam, quid de Henrico Witt sentiam, in ea re tibi obsequar. Ego iudico eum virum bonum, grauem et modestum, et cupidum comparcendi, sed metuo ne rei oeconomicae non sit satis peritus, hoc est ne sit interdum parcior, vbi liberalitas aliqua requiretur, et liberalior vbi satius esset esse parcum: non habet autem eam peritiam, latinae aut Germanicae linguae, vt possit eos excipere qui fratrem tuum interdum inuisent, vel ipsum deducere ad eos, qui erunt inuisendi. Praeceptor


page 288, image: s157

forte id posset praestare, sed meo iudicio frater tuus alterius consiliis regetur. Mihi vero necessarium videtur, vt cum aliis Illustribus adolescentibus notitiam contrahat, quo possit eorum consuetudine linguam et mores Germanicos addiscere: quod si omnium consuetudinem vitet, ea res ipsi odium conflabit. Feci vt contraheret noticiam cum Carolo Zerotino, quem vidisti Brunnae in Morauia, apud Doct. Iordanum, qui nos postea ad eius patrem deduxit. Is adolescens omnium fere iudicio, videtur superare ingenio et morum elegantia reliquos illustres adolescentes, qui iam viuunt Argentorati. Dominus Schuendius sane eius ingenium mihi valde commendauit. Cnm nuper apud ipsum coenaremus, toto caenae tempore in hoc intentus fuit, vt inseruiret tuo fratri, quem postea sum hortatus, vt cum eo praecipue amicitiam coleret: nam eleganter loquitur latine et Germanice, et est in eo insignis morum suauitas et elegantia. In turbam ministrorum, quas ipsi adiunxistis, multum impendetur, nec video quid inde vtilitatis ad ipsumperueniat, nisi forte metuitis, ne obliuiscatur linguae Anglicae. Putarem satis esse ipsum haberet [reading uncertain: pprint faded] praeceptorem et famulum tantum, modo Wackerum aut aliquem ipsi similem habere possemus. Rolandi Witt ingenium modestia et sedulitas mihi admodum probatur: quare esset ipsi relinquendus. Scripsi autea Wackerum esse in Italia. Superiore hyeme vidi Gandaui, et postea Antuerpiae apud Dominum Plesseium quendam Iuuenem qui si recte memini, nominatur Sommerus vel Semerus, qui mihi valde placuit: visus est enim mihi prudens et multarum rerum peritus, et elegantissime latine loqui: ad quae accedebat morum facilitas et elegantia. Plesseius et Villerius valde mihi commendauerunt eius ingenium, eruditionem et pietatem, et dixerunt eius posse esle magnum vsum in repub. si ad eam adhiberetur. Si est adhuc sui iuris, et posset ab eo impetrari, vt nostri Roberti curam susciperet, videretur mihi ad eam rem esse maxime idoneus. Natus est, vt audio, Gandaui honesta familia, vnde discessit cum videret coeco quorundam impetu potius quam ratione rempub. ibi administrari. Notus est vt existimo, ac etiam amicus Domino Danieli Rogessio, qui tibi certius quam ego indicabit, quisnam is sit. Cum venero Antuerpiam, si eum reperero, pertentabo eius animum, et quid de eo sperandum sit tibi significabo. Videbor forte tibi nimis multis ista de fratris institutione persequi, sed id indulgebis facile meo erga ipsum amori, et sane video eam esse ipsius indolem, vt non solum deceat vos diligentem eius curam suscipere, sed etiam necesse sit, vt id faciatis: nec est quod eum tuo pede ac modulo metiaris: nam in animum eius possunt irrepere ea vitia quibus naturae vehementiores sunt obnoxiae: tu vero ab ipsa prima adolescentia fuifti adeo sedato ingenio, vt non solum potueris tuos affectus moderari, sed etiam eos, qui tibi inseruiebant, cohercere si quid praeter decorum ab ipsis fiebat.


page 290, image: s158

Bene vale. Ex thermis Antonini seu Badensibus 24. die Maii 1579.

LXXXI.

NACTVS hanc ad te scribendi occasionem. tibi indicandum putaui, meiam vtcunque valere, et constituisse pergere Antuerpiam, quo me contendentem varii morbi hactenus sunt remorati: ita vt experiar, iam plane fractam esse meam valetudinem. Hi sunt fructus laborum et molestiarum, quas superiore hyeme pertuli, dum neglecta mei cura alienis affectibus obsequor. Arbitri pacis Belgicae huc missi ab Imperatore, breui ad suaredituri dicuntur. Si serio id egerunt, vt tumultus Belgicos componerent, frustra totam aestatem hic contriuerunt: quod si dederunt operam, vt foedus illud, quo coniuncti erant Belgae, ad propugnandam suam libertatem aduersus Hispanos, dissoluerent, res ipsis ex animi sententia successit: iam enim sunt scissi in factiones, et inter se commissi Belgae, cuius rei istos esse authores dicunt Ordines Belgici. Proposuerunt conditiones pacis, non quidem iniquas Pontificiis, sed quibus minus libertatis in religione nostris conceditur, quam concessum sit ante triginta menses, pace facta inter Ioannem Austriacum et ipsos Ordines Belgicos. Iam mutabitur in Belgio Status causae, et qui coniunctis viribus antea de sua libertate aduersus Hispanos pugnabant, posthac de religione inter se pugnabunt, vt est factum in Gallia, et se mutuis vulneribus conficient. Haec est nostrorum regum insania, qui rerum suarum ia ctura, et prouinciarum, quibus imperant, ruina, Pontificis imperium in se stabilire conantur. De tuo fratre sum admodum solicitus. Iam discedet ab eo praeceptor, quem ante quinque menses ei adiunxeram, vsus in ea re consilio Domini Sturmii, et Doct. Lobbetii. Necesse est, meo iudicio, vt virum doctum secum habeat, a quo instituatur, et cuius consiliis regatur. Habet secum Henricum Witum, cui assueuit, quem cuiuis praeceptori semper praeferet. Ego sane Henricum magnifacio, et iudico eum esse virum grauem, modestum, prudentem, et qui in multis rebus tibi vsui esse poterit, sed tamen non puto esse idoneum ad regendam adolescentiam tui fratris: nam cum nullam peregrinam linguam ita calleat, vt possit cum exteris commode confabulari, vitat eorum consortia, quod est incommodum tuo fratri, qui nisi Germanorum familiari consuetudine vsus fuerit, non recte discet Germanicam linguam, et rerum Germanicarum ignarus ad vos redibit. Domi cum suis lingua Anglica vtitur, vt ad me scripsit Lobbetius. Facile coniicere potes, de inanibus rebus eos plerunque inter se disserere, quod minus solet fieri in colloquiis, quae habemus cum iis qui non sunt nostri populares, qui saepe aliquid de suae gentis moribus, vel institutis referunt, quod nos erudit. Tu saepe apud me conquestus es, tibi fere periisse tempus illud, quo vixisti Argentorati, et sane si rationes


page 292, image: s159

tuas initio recte instituisses, non fuisset tibi difficile, in tanta ingenii et memoriae foelicitate, linguam Germanicam addiscore, quod ornamentum vtinam ad tua reliqua accessisset. Videndum est itaque, ne ad eundem scopulum impingat tuus frater, et cum per aetatem sibi consulere non possit, oportet te eius rei curam suscipere. Rescripsit mihi Patauio D. Wackerus, et significauit se iam non essesui iuris, sed te daturum operam, vt etiam cum suo incommodo se explicet, quo possit nobis gratificari, si tu et ego id ab ipso plane requiramus. Censeo non esse abutendum eius humanitate, si enim id faceremus, non ignoras, quanta obligatio inde nasceretur. Rogo vt mihi significes, quid ipsi rescribendum censeas: nam est omnino rescribendum. Exiis qui mihi sunt noti, superest iuuenis ille Gandautnsis, qui apud Dominum Plesseium viuit de quo antea ad te scripsi. Is mihi visus est cum eruditione, et prudentia, morum suauitatem, coniunxisse, sed eius animum nondum exploraui: explorabo autem, vbi Antuerpiam venero, si ita tibi videbitur. Potes de hac re agere cum Domino Belo, vel cum Domino Rogersio. Ii forte tibi indicare poterunt, aliquem ad hanc prouinciam, sustinendam idoneum. Haec verbosius persequi me cogit amor, res (vt inquit poeta) solliciti plena timoris. Scio quantum tibi et Illustrissimo tuo parenti debeam, et scio mihi habendam esse fratris tui curam, non solum propter meum erga ipsum amorem, sed quia vobis fui author, vt eum in Germaniam mitteretis, cuius rei me saepe in suis literis monet, vt sim memor. Doct. Lobbetius mihi indicauerat hospitis sui filium, adolescentem egregie doctum, et qui linguam Gallicam et Italicam tenet, et est moribus elegantioribus, quam plerunque esse soleant Germani, sed quia vix superauit vicesimum aetatis annum, praeceptoris authoritatem tueri non posset. Ante tres menses incidi Lutreae in Ioannem Serranum, qui nuper Platonem in linguam Latinam vertit. Inscripsit opus Serenissimae vestrae Reginae, ad quam misit eius exemplar elegantissime compactum. Tibi etiam vnum misit. Cupit exte scire, an Regina librum acceperit, et quid de eo iudicauerit. Sapienti dictum satis est. Si diu fuerit superstes, meo iudicio, habebitur inter clarissimos viros in re literaria, nam est adhuc iuuenis, et insigniter doctus, et certe dignus est qui honorario aliquo a Serenissima Regina ornetur, opus enim istud multo labore et multis vigiliis ipsi constitit. Mitto eius ad te literas, ad quas peto, vt respondeas, et mittas tuas literas ad me Antuerpiam in aedes Christophori Plantini typographi notissimi. Bene vale, et officiose meo nomine saluta Illustrissimum tuum parentem, et humanissimum nostrum Dominum Dierum, ad quos scribam vbi venero Antuerpiam. Haec noctu scribo caecutiens. Coloniae 24. die Septembris, 1579.



page 294, image: s160

LXXXII.

DISCESSVRVS Colonia dedi ad te literas Ascanio bibliopolae Londinensi, quas puto te accepisse. Huc veniens nostrum Clusium reperi, accinctum ad iter, quem per vnum aut alterum diem sum remoratus, vt de rebus vestris certiora ex eoscirem. Ex ipso, et ex tuis literis certiorfactus sum, de controuersia inter te et Comitem Oxoniensem exorta, quaeres mihi magnum dolorem attulit. Etiamsi sciam, inueterata consuetudine in toto orbe Christiano, nobilitati contumeliosum esse eiusmodi iniurias non repellere, ego nihilominus tuae infoelicitati asscribo, quod pertractus sis in hanc contentionem, quamuis penes te nullam eius rei culpam residere videam: nihil enim verae gloriae inde referre potes, etiamsi tuam industriam et animi magnitudinem omnibus probaueris: Virtuti tuae alio theatro opus erat, quod vtinam tibi in his regionibus delegisses. Caue autem, ne a ferocioribus persuasus, innatae tibi modestiae fines transilias. In ipsa sane contentione progressus es vlterius, quam debueris: nam cum impactum tibi conuicium obiecto mendacio a te reiecisses, debuisti consistere: verum feruore animi raptus, prouocationem adiecisti, et ita tibi eripuisti armorum optionem, si quando duello decidenda erit haec controuersia: nam eiusmodi duellis, quae sunt iniustissima, suaiura attribuerunt ii, qui docere voluerunt, quomodo cum mensura insaniendum sit. Si obiecto mendacio constitisses, eius erat te prouocare. De duellis nostra aetate scripserunt aliquot Iurisconsulti. Gulielmus Nyburgensis scriptor Anglicus refert, decreta cuiusdam Synodi, quibus plane damnantur duella, et Christianis interdicuntur. Cum tuus aduersarius factioni Andegauensi se ad dixerit, si vester procus ad vosredierit, stipatus multa nobilitate Gallica, cauendum erit tibi, cum non ignores, quanta sit nostrorum hominum temeritas. Gaudeo tuum Henricum Wit ad te redire, et cuperem te aliquot ei similes habere: nam indico eum virum fortem, et modestum, et metuo ne cogaris te munire praesidio hominum, quorum mores tibi minime probabuntur. Oro Deum omnipotentem, vt te seruetin columem, nec patiatur te aberrare ab ea virtutis semita cui hactenus constanter institisti.

Deprehensae sunt tandem imposturae eorum, qui suis sceleribus Domus Charitatis nomen obducebant. Rex eorum detinetur captiuus in oppidulo Cliuiae, quod sesqui milliare Germanicum abest a Wesalia. Captus fuit ante biennium, ob suspicionem maleficii, sed ignorabatur, quisnam esset. Nuper vero proditus fuit a puella, cui mandauerat, vt in vrbe Wesaliensi puteos aliquot veneno inficeret. Habuit quatuor et viginti vxores, quarum duae captae sunt Wesaliae: dicunt enim summum scelus esse, cum muliere grauida concumbere, et propterea licere iis, qui se continere non possunt, plures


page 296, image: s161

vxores ducere. Habuerunt suos magistratus, ac etiam carnifices, qui capite plecterent eos, quos nocentes iudicabant. Dicunt reiectos esse a Deo, et tollendos omnes principes et magistratus, a quibus regitur orbis Christianus, et se esse mites illos beatos, quibus apud Matthaeum terrae possessio promittitur, quam randem sublatis iniustis magistratibus, se consequuturos sperant. Coeperant grassan latrociniis, et iam ruri aliquot nobilium domos diripuerant. De his rebus diligentius inquiram, et quae habebo, ad te perscribam: nam ab aliquot annis, animaduerti tefuisse cupidum cognoscendi mysteria, quae sub hoc nomine Domus Charitatis latebant. De Statu harum regionum scribam, vbi melius habuero: hic enim denuo incidi in morbum, quo ita discrucior, vt vix haec scribere potuerim, et id mihi incommodissime accidit, quod cogor ferre strepitum publici diuersorii: nondum enim mihi priuatum hospitium conduxi. Scripsi ad te Colonia de studiis tui fratris, de quo sane sumsolicitus, et iudico de praeceptore ei mature prospiciendum esse, cum praesertim ab eo discesserit Henricus Witt, quem ego tibi commendo: nam de tuo fratre benemeritus est, vt etiam in suis ad me literis scribit Doct. Lobbetius. Tuus frater mihi commendat Simeonem, dicitque sibi et diligenter et fideliter inseruiuisse. Bene vale, et apud Illustrissimum tuum parentem, et Dominum Dierum excusa, quod non scribam. Vbi melius habuero, scribam ad eos. Antuerpiae decim. quart. die Octobris, 1579.

Si voles ad me scribere, poteris literas tuas mittere ad Christophorum Plantinum typographum, vel ad Georgium Gylpin Secretarium Societatis mercatorum Anglorum.

LXXXIII.

SPERO te accepisse literas, quas dedi Henrico Wit, hac iter facienti, ex quo intellexisti, quae fuerit mea valetudo, cum hinc discessit. Post eius discessum satis grauiter conflictatussum cum morbo, cuius vidit initia, quo tandem Dei beneficio, sumliberatus. Solicitudo de tuo fratre me admodum exercet. Excidimus spe, quam conceperamus, de Iacobo Somero Gandauensi. Scripsi ad eum, quod esset tuum de eo iudicium, et quid de eo constituisses, et petii vtsuum animum vel tibi, vel mihi significaret. Rescripsit se habere tibi gratiam, pro honorifico de eo iudicio, et cupiuisse tibi obsequi in ea re, quam ab ipso petebas, sed obstare parentum voluntatem, quibus inconsultis nihil ausus fuit de tanta re decernere: Audio id agi, vt munus aliquod in repub. suscipiat. De alio sane cogitandum erit, nam mihi non videtur consultum, vt tuus frater moderatore et informatore adolescentiae diu careat, praesertim extra patriam; quamuis ne in patria quidem,


page 298, image: s162

id ei esset vtile. Tu vide an aliquem istic nancisci possis, qui sit ad eam rem idoneus. Consulam bonos viros, et videbo an aliquis hic sit, qui vobis vsui esse possit. Ex literis quas Henrico Wit ad te dedi, intellexisti, me eas accepisse in quibus facis mentionem controuersiae, exortae inter te et Oxoniensem Comitem. Scriptum est etiam de ea re, ad Illustrissimum principem Ioannem Casimirum: nam nuper ad me scripsit, se magnum dolorem ex ea re cepisse. Petit autem vt videas, an aliquid ab ipso proficisci possit, quo iuuari queas: tibi enim sua officia nequaquam defutura pollicetur. Iussit vt haec tibi significarem, quare poteris per occasionem ei gratias agere, pro ista significatione beneuolentiae ergate. Beutterichius etiam omne suum studium, et suam operam tibi defert. Etiamsi (vt inquit poeta) quas credis esse has, non sint verae nuptiae, ista tamen simulatio apud vos ex citauit factiones, quae non facile sopientur, in quas metuo ne pertraharis. Ad id de quo meum iudicium exquiris, sic respondeo. Non puto in orbe Christiano inter homines Illustres viuere quenquam Auraico principe prudentiorem. In La Nouei animo plurimae virtutes certant inter se de principatu, ad quas accedit ea rei militaris peritia, vt ipse princeps, et alii qui hicsapiunt, eum rerum suarum columen existiment. Nuper in Galliam ire volentem, ita tamen, vt se postaliquot menses reuersurum promitteret, multis precibus obtestati sunt ne iret, affirmantes ipsius operam sibi iam esse necessariam. Quamuis sine magno detrimento rei familiaris vt ipse mihi est fassus, non potuerit illud iter intermittere, praetulit tamen publica commoda suis priuatis, et passus est sibi persuaderi vt maneat. Iam cum imperio missus est in Flandriam. Sunt hic plures tribuni, et praefecti militum Angli, Scoti, Galli et indigenae, qui habentur viri fortes et rei militaris periti, sed coniungi non possunt, si absit La Noueus, nullus est enim inter eos, qui alterius imperio subesse velit: La Noueo autem parent omnes libenter. Horum duorum virorum, quos ita commendo, tibi parata erit amicitia et familiaritas, si huc veneris: nam vterque iam te diligit, et de te praeclare sentit. Agam tecum libere meo more: nam sum persuasus nostram amicitiam eo deuenisse, vt alter alterius libertate offendi non debeat. Fuit mihi iucundum, superiore hyeme, videre te gratia florentem, et in magna apud omnes existimatione: sed vt nihil dissimulem: visa sunt mihi minus mascula vestrae aulae exercitia, quam cupiuissem, visique sunt mihi plerique ex proceribus potius sibi quaerere laudem ex affectata comitate, quam ex iis virtutibus, quae sunt salutares reipub. et quae generosos animos, ac illustri loco natos homines maxime decent. Dolebam itaque et mecum alii tui amici, te in eiusmodi rebus istum tuae aetatis florem deterere, et metuebam ne eximia illa tua indoles tandem retunderetur, et consuetudine tibi placerent ea quae animos nostros emolliunt. Si Oxoniensis arrogantia,


page 300, image: s163

et proteruia sua te ex eo somno excitauit, minus in te peccauit, quam ii qui erga te hactenus indulgentiores fuerunt. Sed iam ad institutum redeo. Perpende tecum diligenter, quid tuis rebus conducat, antequam aliquid constituas: nam vbi aliquid constitueris, illud erit constanter exequendum. Scis te superiore anno fecisse hic aliquibus spem tui aduentus in has regiones. Etiamsi nulla tua culpa factum sit, vt non veneris, si tamen denuo idem ac cideret, multi in te animi constantiam requirerent, nec satis foret te esse extra culpam: quare in ea re cautum te esse oportet. Si Illustrissimo tuo parenti, et aliis tibi necessitudine coniunctis, tuus e patria discessus nihil incommodi attulerit, bene tuis rebus consules, si huc veneris, quantum quidem coniectura assequi possum. Vix autem inter incommoda numero molestias, quas ob vehementem amorem quo te prosequuntur ex tua absentia sentient: nam spero te rerum vsu ac cognitione auctum, et existimatione florentem ad ipsos ita reuersurum, vt sibi ipsis sint gratulaturr, quod ab ipsis discesseris, et tuum consilium laudaturi. Ipsorum vero authoritatem absens non minus, quam praesens tueberis, si te rei militari plane addixeris, et praesertim si in ea successus aliquos habueris. Quod si eximia illa virtutum semina, animo tuo a Deo infusa, diligenter excolueris, et rei militaris peritiam et authoritatem apud milites adeptus fueris, quod futurum confido, perpende tecum, quanto vsui ac etiam praesidio patriae in rebus dubiis esse poteris, et sane opus erit vestrae reipub. hominibus non vulgari virtute praeditis, ad auertenda mala, quae post mortem reginae ei impedere videntur. Ego quidem ex animo oro Deum omnipotentem, vt ipsam vobis diu incolumem seruet, sed tamen cum sit homo, et iam ad senium vergat eius aetas, non male de repub. merebuntur, qui mature cogitabunt, qua ratione malis post eius mortem impendentibus occurri possit. Vbi de tuis rebus aliquid certi constitueris, si illud mihi significare voles, dabo operam, quantum in me erit, ne hic sis priuatus, sed vt aliquo munere orneris, quod te deceat: suspicor autem me non esse exosum quibusdam, qui hic non parum possunt. Videretur tibi initio maxime conuenire ala seu cohortis equitum praefectura, quo posses ex publico gratiam aliquam referre tenuioribus amicis, qui te comitari volent, et aliis tuis clientibus. Cogitandum autem tibi esset, de legato, seu vicario, rei militaris perito, cum hactenus in castris non fueris, sed ex La Noueo poteris paruo tempore addiscere ea, quae ad tuum munus pertinebunt. Vester Norresius eum maxime colit, et nunquam fere ab eius latere discedit, quae res ei authoritatem parit. Saluta obsecro amicos, et ignosce quod de rebus publicis iam non scribam, sum enim occupatifsimus, nec admodum recte valeo. Mihi nunc est ex currendum Coloniam, quo venturus est noster Andreas Paulus iussu Illustriss. Saxoniae Electoris,


page 302, image: s164

vt mecum de quibusdam rebus conferat, sed quid illud sit ego ignoro. Iam dmittio tabellarium ob eam rem ad me missum. Huc statim recurram. Antuerpiae 14. die Nouem. 1579.

LXXXIV.

VELLEM te cum paucis deliberare, an conducat tuis rebus huc venire, vt rei militari des operam: nam si vulgo innotuerit, te de ea re deliberare, et tandem iudicaueris, consultius esse apud tuos manere, poterunt maleuoli istam tuam deliberationem calumniari. Plessus noster scripsit ad me Gandauo, se numquam tibi fore authorem, vt iam ex patria discedas. Proximis meis literis scripsi ad te, quid mihi de ea re videretur. Si vel patriae, vel parentibus, vel iis qui tibi arctiore necessitudine sunt coniuncti, necessariam esse tuam praesentiam iudicas, consulo ne tuo pnsidio cos destituas. Si nihil eiusmodi te istic detinet, ego sane iudico, ad eas virtutes, quibus animum excoluisti, te nihil adiicere posse, quod tibi maiore ornamento et praesidio esse queat, quam rei militaris peritiam: nam iudico hominem illustri loco natum, sine ea non posse authoritatem comparare, quae non facile conuelli possit. Nisi quis a a prima iuuentute, in ea se exerceat, vix vnquam magnos progressus facit. Ea apud vos iam fere negligitur, nec hoc miror, cum iam per multos annos alta pace fruamini, et vulgo homines adiiciant animum ad eas artes, quibus in republica, vel apud Principes viros authoritatem et gratiam se posse sibi comparare sperant. Optandum quidem esset, vt vobis sit perpetua illa pax et tranquillitas, et vt semper sint in pretio illae artes, in quibus vestri homines se exercuerunt, sed quia ista non perficiuntur votis, bene merentur de patria, qui cogitant, qua ratione propulsari bellum, aut malis quae secum trahit, occurri possit, si forte ista vestra pax turbetur. Tu de his rebus tecum deliberabis, et pro tua prudentia costitues. Spero nos breui visuros catastrophen istius fabulae, quae iam apud vos agitur, ita vt non necesse habeas tua consilia ad eam attemperare. Credo D. Plessaeum eo respicere. Iam hic deliberatur, de conditio nibus pacis, quas proposuerunt ordinibus harum regionum ii, qui iussu Imp. conuenerunt Coloniae. Reiicientur haud dubie illae conditiones, sed quia a quibus sunt propositae, petunt ab ordinibus, vt si eas non probauerint, alias proponant, quae si nihil iniqui contineant, promittunt se daturos operam, vt Rex Hispaniae eas accipiat. Difficilis est haec deliberatio, cum non idem sentiant prouinciae confoederatae, et praesertim in causa religionis. Quaedam sibi nolunt eripi eam liberi tatem, quam armis et suo sanguine se sibi compaparasse credunt: alias vero diuturni istius belli, tantum taedium coepit, vt quaslibet conditiones sint admissurae, modo illud componatur. Commode accidit, quod La Nouaeus cum imperio missus in Flandriam, die Lunae proxima fuderit Malecontentorum copias, et eis eripuerit aliquot arces, quas muniuerant, ex quibus Flandriam infestabant et diripiebant.



page 304, image: s165

Obsidebat La Nouaeus templum fossa et aggere munitum in quo erant duo signa peditum. Quoniam exiguum numerum militum secum habebat, Malecontenti quibus est id indicatum, constituerunt suis subuenire. Statim vbi nunciatum est La Nouaeo, eos aduentare, magna celeritate progressus ei obuiam, cum quinque signis peditum et quatuor cohortibus equitum. Venit in conspectum eorum sub initium noctis, cosque nulla interiecta mora inuasit, et nihiltale metuentes facile profligauit. Cpit trecentos equos bellatores, quibus maxime indigebat: suorum enim equi erant diuturno labore confecti, et pene inutiles redditi. Nox superueniens fuit in causa, vt pauciores ex hostibus sint interfecti. Haec qualiscunque victoria, tantum terrorem incussit Malecontentis, vt statim deseruerint plurima loca, quae in illa vicinia muniuerant. Iam itaque fere ex tota Flandria pulsi sunt hostes, et La Nouaeus cum suis copiis progressus est in agrum Insulanum. Quidam ex nobilitate Gallica et Metensi, ex quorum numero est Buyus ille, quem nobiscum in Anglia vidisti, temere irruperunt in Comitatum Burgundiae, concepta spe, de occupandis aliquot oppidis proditione quorundam, cum quibus contulerant consilia, sed vt res erat temere coepta, ita habuit infoelicem successum. Cum autem audiuissent Hispanos, et Burgundos magnos numero aduentare, ex Ducatu Lucelburgensi, iudicarunt ante eorum aduentum, ex Burgundia sibi esse discedendum. Diniserunt se in tres turmas, quarum vna recepit se in episcopatum Metensem, altera in Montplicartensem, Comitatum, quae est patria nostri Beutterichii, tertia est in Alsatia prope oppidum Benfeld, quod abest quatuor milliaribus ab Argentorato. Sunt qui conentur persuadere Argentoraten sibus, istos struere insidias ipsorum vrbi, quod non puto esse verum. Accusatur Beutterichius, tanquam conscius vel potius author consiliorum insanorum istorum hominum: in qua re sibi fieri magnam iniuriam ad mescribit. In Lithuania res feliciter succedunt regi Poloniae, aduersus Moschum. Expugnauit oppidum Polotzko, quod Moschus ante sedecim annos Polonis eripuerat. Iam obsidet Smolenskum ad Borysthenem. Aiunt Moschum habere quidem instructissimas copias, sed fluuiorum in undationibus impeditum, non potuisse suis subuenire. Scriptum est huc Dantisco regem Sueciae occupasse Neruam, oppidum Liuoniae maritimum, ad Sinum Veneticum, in quo fuit emporium satis celebre, ex quo peruenit in potestatem Moschi. Lambertus Danaeus Theologus Geneuensis, misit ad me duo exemplaria libri tibi inscripti, quam Geographiam Poeticam nominat, quae ego ante triduum accepi, et iam ad te mitto cum ipsius literis. In suis ad me literis petit, vt a te responsum exigam ad ipsius literas. Legi aliquot eius opuscula, sed mihi non est de facie notus, nec quicquam commercii mihi cum eo vnquam intercessit. Cum essemus Lutreae ante menses triginta, dixit mihi Saluardus eum tunc in animo habuisse inscribere


page 306, image: s166

tibi commentarium in alteram ex epistolis Pauli ad Corinthios. Rogani Saluardum, vt eum dehortaretur, quoniam audiebam in eo commentario ipsum disserere de disciplina ecclesiastica, et esse in eam partem propensum, quae vestrae aulae non probatur. Vide vt aliquid scribas, quo possim istius hominis voluntati satisfacere. Bene vale. Antuerpiae 21. die Nouemb. 1579. Lobetius accusat tuam in scribendo negligentiam. Profecto tu illi viro plurimum debes: nam maximam tui fratris suscipit.

LXXXV.

SVPERIORE mense venit Coloniam praestantissimus vir Doct. And. Paulus, tui amantisfimus, eo missus ab Illustriss. Saxoniae Electore, vt mecum de quibusdam rebus colloqueretur: quare mihi eo ex currendum fuit. In eo itinere, in quod impendi duos menses, incidi in magnas difficultates, et praesertim in reditu, cum nec nauigare liceret, eo quod Rhenus obductus esset glacie: terra autem iter facere nemo audet, eo quod omnia itinera sint infesta latrociniis Hispanorum. Substiti Dordraci, per dies quindecim, quoniam nec progredi, nec regredi poteram. Conscensa naue bis sum tempestatibus reiectus in portum, vnde solueram: tandem tamen diffi cili et molesta nauigatione huc perueni. Redii huc vicesima die huius mensis. Postridie mane accessi ad Principem, vt eum salutarem, et quaedam ei indicarem, ac etiam de tuis rebus cum eo colloquerer. Mansi apud ipsum vsque ad occasum solis, eo quod postridie hinc esset discessurus. Villerius tuas literas tradidit Principi ituro cubitum, qui cum eas legisset, dixit se nihil non tua causa facturum. Iam est profectus in Hollandiam, ita nunc plura, cum ipso agere non possimus. Tu interea cogita de tuis rebus, et scribe diligenter, quid tua causa nos velis facere. Alenconii aduentum in has regiones non est quod reformides. Si veniet, vix ante autumnum veniet: tu v. etiamsi per paucos menses castra secutus fueris, magnum tamen ex ea re fructum referes, praesertim si Lanoueo factus fueris familiarior: nam cum in historiarum lectione diligenter sis versatus, longe citius, quam ii, qui earum sunt ignari, percipies quae sit ratio disciplinae militaris nostrae aetatis. Laudo in eo animi tui magnitudinem, quod libere reginam et vestros proceres moueas, quid sit ex vsu reipub. sed tamen videndum est, ne tam procul progrediaris, vt sustinendae in uidiae non sis par. Senes plerumque sunt iniqui aestimatores virtutis iuuenum, quoniam eos plus, quam se sapere sibi turpe esse putant. Cogita etiam te posse deseri a plerisque eorum, qui iam tecum sentiunt: nam non dubito fore multos, qui se ad foelicius latus nauis conuertent, vbi animaduertent se voluntati reginae frustra aduersari, aut eam suis aduersationibus grauius offendi. Non haec scribo, vt te ab honesto tuo instituto abducam, sed consulo, vt te intra eas metas contineas, vt amore reipub. et non cuiusquam odio, aut nimio vincendi studio, contendisse videaris, nec tamen desinas.


page 308, image: s167

quandiu sperabis te aliquid posse perficere, quod sit ex vsu vestrae reipublicae. Verum vbi animaduertes, tuas aduersationes tibi tantum odium et in uidiam conflare, nec ad vestram rempub. nec ad te, nec ad tuos vllam ex ea re vtilitatem redire, consulo vt cedas necessitati, et te ad meliora tempora reserues: ipsum enim tempus tibi postea consilium et occasiones benemerendi de repub. suppeditabit. Reuoca in memoriam, quid potuerit efficere regina Maria, post regis Edouardi mortem, cum tamen initio admodum paucos secum sentientes haberet, et vestri homines tunc essent in re militari magis exercitati, quam nunc sint. Andegauensis factio et authoritas hic augetur, cui si istic peruicacius aduersatus fueris, vix hic et multominus in Gallia tibi patebit receptus: religio autem arcet teab Hispania, et ab Italia. Sola igitur Germania tibi superesset, in quam te posses recipere, si tibi ex patria esset discedendum. Scripsi ad te quid de his nuptiis sentiam. Sum adhuc in ea sententia. Caue obsecro ne feruor aetatis te longius prouehat, et ne aliquid committas, quod tibi et tuis sit damnosum. Suspectus est Principibus, et praesertim illis in quibus non est magnitudo animi, excelsus animus in subditis quisunt Illustri loco nati, et praecipue in iuuenibus, quos putant facilius impelli posse ad aliquod facinus quam senes, et propterea eos premunt, quantum possunt, ac eis suscitant aemulos quos fouent. Si talis mutatio apud vos subsecuta fuerit, vt existimes, tibi non esse honorificum in patria viuere, velforte a te impetrare non possis, vt ibi viuas, nihil meo iudicio, voluntario exilio magis honestum, praetexere potes, quam rei militaris studium, cum sis iuuenis et celebs, et non solum priuatus, sed etiam filiusfamilias. Ignosce obsecro quod tecum liberius agam. Hoc est vitium senum, vt aliis dare consilium velint cum sibiipsis plerumque sumere non possint. Amor etiam et solitudo eodem vitio laborant. Facta est hic magna rerum conuersio, interea dum ego abfui, cui vt existimo, causam praebuit reditus legatorum ordinum qui actioni de pace institutae Coloniae interfuerunt: satis enim animaduerterunt eam actionem institutam fuisse non vt harum regionum tranquillitati consuleretur, sed vt in iis dissidia sererentur, et qui antea erant concordes, inter se committerentur, quod cum senatui ordinum, seu statuum retulissent, existimarunt omnes imminentibus sibi periculis alia ratione occurrendum esse, quam hactenus sit factum, et cum vobis hanc fabulam otiose spectantibus, solus Andegauensis suam operam et auxilia ipsis deferat, coeperunt cum eo de suis rebus magis serio, quam antea deliberare, eique proposuerunt conditiones, quas si admiserit, constituerunt harum regionum imperium in eum transferre. Rex Hispaniae iam per multos menses ostentat suam pictam classem, sperans se ea ratione his nostris, Lusitanis, et votis terrorem incutere posse, nec venit ei mentem in omnium oculis versari militem eius egentissimum, qui eo quod non numerentur ipsi stipendia,


page 310, image: s168

cogiturse rapinis et latro ciniis alere, quae res maxime testatur ipsius regis inopiam, ac ipsum exosum reddit. Iam est ad vrbem Leodiensem miles Hispanicus, a qua dicitur flagitare duorum mensium stipendium, nam cum pars vrbis Traiectensis ad Leodienses pertineat, ait aequum esse, vt etiam impensarum, quae in eius obsidione sunt factae, partem persoluant. Coeperam superiore sepitimana ad re scribere, sed sub tempus quo discessit, veredarius, auocatus fui cum S. Aldegondo et Villerio, ita vt non potuerim coeptas literas absoluere. Mitto ad te literas Doct. Andreae Pauli. Bene vale. Antuerplae 30. die Ianuar. 1580.

LXXXVI.

CONDITIONES, de quibus antea ad tescripsi, nondum sunt propositae Andegauensi, sed tantum conceptae sunt in Senatu Ordinum generalium harum prouinciarum, vt ipsi proponantur, modo id non improbent prouinciae quarum consensus est adhuc requirendus. Etiamsi ipsi omnia ex sententia succedant, vix tamen poterit huc venire ante autumnum. Mouebunt haud dubie Caelum et Acheronta Hispani, antequam patiantur harum regionum imperium sibi a Gallis eripi, et iam quaedam turbarum initia ab ipsis in Gallia excitari videntur: in qua re vtuntur opera quorundam procerum, quos dicunt se adiungere illi factioni, quae Malecontentorum nominatur. Pindarus dicit facile esse turbare rempub. sed solum Deum posse turbatam priori tranquillitati reddere: cuius rei exemplum videmus in Gallia. Si sapitis deterrebunr vos nostrae calamitates a contentionibus quarum quaedam initia apud vos facta esse videntur. Sunt qui existiment, Illustrissimum Principem Ioan. Casimirum breui suscepturum expeditionem in Galliam, de qua re forte ad te scripsit noster Beutterichius: nam significauit mihi se nuper ad teliteras dedisse. Si plane decreuisti per hanc aestatem castra sequi, habes optionem. nam nec in Casimirianis, nec hic deerunt tibi amici. Sed vereor, ne patria tuam operam requirat, et tibi hanc optionem adimat. Quod si futurum coniicies, quam primum id, nobis significa, quo te possimus hic excusare: quod eo diligentius faciendum esset, quoniam videreris bis ad eundem lapidem impingere: scis enim quam spem tui aduentus his hominibus antea feceris. Licet a. nulla tua culpa factum sit, vt id quod promiseras, non praestiteris, ea res tamen haeret in memoria hominum, et plerique non discernunt falsas causas a veris, quae nos ad aliquid agen dum in duxerunt. Ne existimes me esse minus cupidum tibi inseruiendi, quam infimum quemque ex tuis, nec es quod metuas, ne literas tuas cuiquam ostendam. Quae in iis propalanda erunt, decerpam, ac eis ostendam, cum quibus erit mihi agendum: reliqua v. apud me continebo. Si Gallice ad me scriberes, posses eas minutias de quibus inter nos interdum erit agendum, commodius exponere. Quoniam audio Doct. Lobetium Argentorato discessisse sum


page 312, image: s169

de tuo fratre longe magis solicitus, quam antea fuerim. Oportet sane ei aliter prospicere, quam hactenus sit factum. Vereor, ne non tantum profeceri in lingua Germanica, quantum profecisset si ab eo Angli abfuisset. Habet secum Oningum, qui tantum Anglice nouit, et post discessum Henrici Witi migrarunt in aedes Domini Sturmii alii duo Angli. Ex eius etiam ad meliteris coniicio, eum parum iu lingua Latina proficere. Depraeceptore qui eiadiungeretur, dudum cogitaui, sed nullus hactenus occurrit, qui ad eamrem visus sit mihi idoneus. Iacobus Somerus factus est Syndicus vrbis Gandauensis, quae est eius patria. Doct. Wackerus videtur breui ducturus vxorem. Video quidem multos satis doctos, sed in plerisque nihil est iudicii, aut prudentiae. Credo me antea ad tescripsisse, de filio Argentoratensis Professoris, apud quem viuebat Doct. Lobetius. Is videretur mihi ad id munus maxime idoneus, si esset paulo grandior, nam peritus est linguae Graecae, Latinae, Germanicae, Gallicae et Italicae, et in Philosophia et lurisprudentia bene institutus, nec exiguam habet historiarum cognitionem. Est in eo praeterea morum grauitas, et maior elegantia quam in Germanis vulgo esse soleat. Posset sua humanitate et morum facilitate sibi ita conciliare fratris tui beneuolentiam, vt etiam inter ludendum et iocandum multa eum doceret. Ego sane nullum alium reperio quem vobis proponere audeam. Esset fratri adiungendus non vt praeceptor, nec etiam vt famulus, quo posset eum liberius sui officii admonere: quamuis non dubitem, quin semper futurus esset paratus ad quaeuis honesta obsequia ipsi praestanda. Tu quid de illo iuuene sentias, peto vt mihi scribas. Est et aliud de quo te moneam. Doct. Lobetius antequam Argentorato discederet, scripsit ad me se metuere, si Illustriss. Dux Casimirus expeditionem in Galliam suscipiat, ne tuus frater se ei adiungat. Eam a. suspicionem inde Lobetius concipiebat, qnod videret ipsum admodum anxie ex omnib. quaerere, quid de ea re haberent. Huic rei mature occurrendum esset, si quid tale in animo haberet. Quid n. hoc esset aliud, quam ad certum exitium properare. Scribam de ea re ad Beutterichium, ac etiam ad ipsum Illustr. Principum Casimirum, si comperero aliquid tale nostrum meditari. Consultum mihi videretur, vt iam eum mitteretis Lipsiam: nam facilius ibi addiscet linguam Germanicam quam Argentorati, aberit ab Anglis, et minores sumptus faciet. Discessus D. Lobetii est in causa, vtiam minus cupiam Argentorati viuere. Haec essent temporemercatus Ftancofurtensis, qui iam instat, perficienda: saltem oportet de mittenda ei pecunia, vos aliquid mature decernere. Nihil hic iam fit, quod sit alicuius momenti ob absentiam Principis Auraici. Archidux Matthias est huc reuersus Dordraco. Malecontenti non sunt inter se satis concordes. Quidam censent implorandum esse auxilium Hispanorum. Proceres quibus ob oculos versatur Egmondani supplicium, ab Hispanis plane abhorrent. Sueci discesserunt ab obsidione Naruae,


page 314, image: s170

suntque eorum duo millia caesa a Moschis. Moschus dicitur esse cum maximis copiis ad Pleskouiam, cum quibus putatur irrupturus in Liuoniam. Bene vale et rescribe. Antuerpiae 6. Febr. 1580.

LXXXVII.

VEREOR, ne nimis crebro ad te scribendo tandem sim tibi molestus. Solicitudo de tuo fratre iam me cogit scribere: nam necesse est, vt ipsi iam plane deserto consulatur: iam enim discessit Argentorato Doct. Lobetius, qui ei loco parentis fuit. Tu ipse nosti quae sit conditio eorum, qui apud exteras gentes viuunt nulla amicorum cura, aut beneuolentia subnixi, et praesertim in ea aetate, in qua est tuus frater. Scripsi ad Illustrissimum vestrum parentem mihi videri consultum, vt propter multitudinem Anglorum, qui confluunt Argentoratum, inde abducatur, et mittatur Lipsiam, vbi a suis studiis minus auocabitur, et linguam Germanicam facilius addiscet, et sibi notitiam illius partis Germaniae comparabit. Scripsi ad te superioribus meis literis, de iuuene, quem ipsi posse adiungi putarem, quod sane feci nequaquam impulsus a Lobetio, cuius literas nudiustertius accepi, in quibus scribit, se de eodem iuuene ad te scribere. Laudauit mihi Argentorati Doct. Lobetius eius mores, ingenium et eruditionem, et experientia tunc didici, rem se ita habere, vt ipse mihi dicebat, sed quo minus eum tuo fratri adiungerem, sola aetas tunc obstitit. Ab eo tempore animaduerti tuum fratrem non facile passurum, sibi a quoquam praescribi, quare existimaui non esse adiungendum ei morosum aliquem, aut imperiosum, quibus vitiis sunt plerunque obnoxii ii, qui in literarum studiis aetatem contriuerunt, et nihil praeter literas didicerunt, et cum nullum repererim literis et simul prudentia aliqua, vel morum suauitate et elegantia in structum, ad istum iuuenem recurrendum esse putaui. Quicquid erit, necesse est, vt de fratre iam serio cogites: nam scio eum destitui pecunia, nec est negligenda occasio mercatus Francofurtensis, qui iam in stat. Si iam vobis non vacat ipsi prospicere saltem scribite ad me vt id faciam, et ego in eo re cupide vobis obsequar. Nihil autem vobis inconsultis in ea re tentare audeo, suspicior vos habere in animo, eum reuocare in Angliam, quod sane nollem a vobis fieri. Si eum miseritis Lipsiam, consulo ne quenquam Anglum ipsi adiungatis praeter Rolandum. Minoris credo viuet Lipsiae, quam Argentorati. Princeps Auraicus nondum est ad nos reuersus. Exorti sunt tumultus in Frifia, qui forte diutius eum illis in locis detinebunt. Fuit arx Leuardia, quae est primaria vrbs Frisiae occidentalis, quam ciues occupauerunt, et vt audio, iam diruunt. Occuparunt et alias vicinarum vrbium arces, ex quibus praefectos quos habebant suspectos, et praesidia militum eiecerunt.

Sunt qui dicant Comitem Rhenneberg. illarum regionum


page 316, image: s171

praefectum non improbare Leuardensium factum, alii plane contrarium asserunt, et dicunt haec ideo fieri a Leuardensibus, quia non fidunt ipsi Comiti, qui est ex Lalenia familia, et est plane addictus religioni Pontificiae. Spero nos intra paucos dies de his rebus habituros certiora: nam varie hic iam narrantur. Qui Niuellam occupauerunt, suis excursionibus impediunt, ne quid commeatus ex Hannonia conuehatur in eas vrbes, quas Hispani obtinent in Brabantia, quae est plane deuastata, et eo iam redegerunt Mechlinienses, vt petant pacem a Statibus, et promittant se libenter accepturos conditiones, quas prius reiecerunt, et ad commune foedus redituros. Idem cogentur paulo post facere Louanienses, si Niuella in nostrorum potestate permanserit. Aiunt Malecontentos constituisse eam obsidere, et ob eam rem Comitem Lalenium profectum esse ad Principem Parmensem, vt ab eo petat militem et pecuniam. Status parant se ad vrbem defendendam, et eo mittunt militem, commeatum et alias res necessarias ad ferendam obsidionem. Audio Attrebatenses petere a Statibus literas commeatus, seu Saluiconductus, quibus permittatur ipsis huc mittere legatos, per quos de suis rebus cum ipsis Sratibus conferant: vident enim sibi esse imposirum ab iis, a quibus sunt persuasi vt ab ipsis Statibus seseiungerent. Vides Principem Auraicum illa sua animi constantia et moderatione euertere omnia hostium consilia, ac ipsorum conatus eludere. La Nouaeus est Cameraci. Credo eum ibi expectare militem Gallicum, quem huc adducat. Audio regi Hispaniae res non satis succedere in Lusitania, et populum esse propenso animo in Antonium illum, quem rex delirus in gratiam Hispani et Pontificis Rom. opprimere voluit. Sed existimo vos istic de his rebus certiora habere iis, quae hic habemus. Bene vale. Antuerpiae 13. die Februar. 1580.

LXXXVIII.

NOSTRI mercatores ituri ad mercatum Francofurtensem intra vnum aut alterum diem hinc discedent. Per eos scribam ad Wechelum, vt ad tuum fratrem pecuniam mittat: nam non dubito, quin nihil ei supersit ex ea pecunia, quam ante annum a vobis accepit, et cum Doct. Lobetius Argentorato discesserit, vereor ne nemo illic satis diligentem eius curam suscipiat. Scio hospitem eius esse egentissimum, nec posse ei pecuniam credere. Princeps Auraicus nondum ad nos rediit, et propterea nihil hic rerum geritur. Profectus est ad Gueldros, qui nonnihil tumultuantur: nam aiunt monachos et sacerdotes recens pulsos esse Nouiomago, quae est primaria vrbs illius regionis, in qua ante annum pauci admodum fuerunt, qui puriorem religionem profiterentur: sed eam sua prudentia et animi moderatione plurimum promouit Ioannes Comes Nassauius Principis frater, qui est illius prouinciae praefectus. Nobilitas visa est velle


page 318, image: s172

deficere ad Hispanos, sed eius conatibus vrbes persuasae a Comite Iohanne, se opposuerunt, et extrema sunt minatae iis, qui a communi foedere discederent. Fama est hic ipsos Gueldros suo suffragio approbasse conditiones, quae in Senatu ordinum generalium conceptae sunt, vt Andegauensi Duci proponantur: quod vix credo esse verum: nam cum ante duos menses per eas regiones iter facerem, visi sunt mihi ab eo consilio plane alieni, fere omnes ii, cum quibus runc ego sum colloquutus. Si id ab ipsis impetrauit Princeps, facile meo iudicio, idem poterit a reliquis prouinciis impetrare. Indictus est conuentus ordinum Hollandiae et Zelandiae Hagam Comitis cui intererit Princeps Auraicus. Antequam tamen eo veniat, ex Gueldria iturus est Traiectum, et inde Amsterdamum et Amsterdamo Harlemum. Credo ipsum ad eas vrbes ideo accedere, vt eis proponat ea, quae sunt in conuentu agenda, et persuadeat antequam suos legatos cum mandatis ad conuentum mittant. Etiamsi nusquam tanta sit eius authoritas quanta apud Hollandos et Zelandos, multi tamen putantipsum difficilius persuasurum illis hominibus, vt se Andegauensis imperio subiiciant, quam reliquis. Flandri magna alacritate conditiones proponendas. Andegauensi, comprobarunt, et de ea re decretum fecerunt, et ne populus postea dicat se inscio omnia ista esse facta, conditiones in linguam Flandricam conuersos, curarunt typis euulgari.

Quanta haec est Gandauensium inconstantia? Ante annum acerbis conuiciis et famosis libellis, nomen et famam Andegauensis proscindebant, et eius legati vrbe sua sub noctem cum ignominia pulsi. Vitae insidiati sunt, iam vero omnium primi suo suffragio harum regionum imperium in eum transferunt. Puto Brabantos Flandrorum exemplum secuturos: nam magistratus et primarii huius vrbis ciues, videntur eo inclinare. Quantum autem momenti ad eam rem allatura sit huius vrbis, in quam omnes coniectos habent oculos, authoritas, tu ipse coniicere potes. Post reditum Auraici ex Hollandia, celebrabitur hic conuentus omnium prouinciarum confoederatarum, in quo de tota hacre decernetur. Malecontentis, qui se propugnatores religionis Catholicae profitetur, et promiserunt se non deposituros arma, antequam has regiones sub imperium Pontificis Rom. et regis Hispaniae reduxerint, res non satis ex animi sententia succedunt. Nuper cum in Flandriam irrupissent, sacerdotes et monachi coeperunt Brugis solito magis cristas erigere, ob istorum propinquitatem: quod indigne ferens populus, eos omnes vrbe expulit. Pulsi sunt etiam nuper populari tumultu ex Frisia, Occidentali, vbi non solum dicuntur arces extructae in vrbibus, ad continendum populum in officio, sed etiam omnes eae, quas extra vrbes possedit nobilitas, quae facta conspiratione cum Comite Rhennebergio illarum regionum praefecto, conata est prouinciam illam a foedere statuum generalium abducere.


page 320, image: s173

Ipsum Comitem Rhennebergium aiunt profugisse Groningam, vbi nescio an sit sui iuris. Scripseram ad Dn. Dyerum, antequam tuas literas acciperem. Scriptum est ad me ex aula Caesarea reginam Elisabetham Caroli regis Galliae viduam, decreuisse se cum aliquot nobilibus virginibus recipere Viennam in Diuae Annae monasterium, et ibi reliquum vitae transigere, nec admittere quenquam compellantem eam de coniugio, et sic sua spe excidet Dux Sabaudiae. Bene vale. Antuerpiae 27. die Febr. 1586.

LXXXIX.

DE tuo aduentu in has regiones, iam liberius scribam, cum habeam cui possim literas meas concedere. Tui populares exercendo inter se simultates, et sibi mutuo obtrectando contemptum sibi pepererunt, et harum regionum incolas a se valde abalienauerunt. Sunt impatientes disciplinae, et contumaces erga suos duces, quaeres odium incolarum auget. Multum etiam decessit ducum existimationi: quare si huc venires, oens ad te confugerent. Sed mallem te habere militem tyronem, quam veteranum diuturna licentia corruptum, quem etiam sine inuidia, et sine iniuria eorum sub quibus hactenus militauit, non posses recipere. Cauendum tibi maxime existimo, ne videaris velle factionibus authoritatem aliorum conuellere, vel tibi comparare: nam id esset inuidiosum, nec est tibi opus eiusmodi adiumentis, cum vir ute et ingenio facile consequi possis, vt longe pluris fias, quam reliqui tui populares. Nollem te a quoquam, praeterquam a tua virtute adferre commendationes, ne praemia, quae virtuti tuae tribuentur, eiusmodi commendationibus tribui videantur. Si paucos tecum habueris, poteris inter eos disciplinam facilius constituere: sed recte facies, si antequam ex patria discedant, eos praemonueris, te nolle eorum causa dedecus et infamiam subire, et ne aegre ferant, si eos dimiseris, qui contra officium facient. Vt nihil dissimulem, metuo, ne ex virtutibus, quae in duce requiruntur, seueritas sola tibi desit, cum natura et voluntate sis ad humanitatem plane compositus: et sane non potest sine seueritate miles in officio contineri. Quoniam plane abiit in desuetudinem, nostra bella, latrocinia potius nominari debent, quam bella cum nostri milites plus damni in ferant iis, a quibus conducuntur, quameorum hostibus. Miror quam ob causam Andegauensis Dux istud odium aduersus te conceperit. Si ideo tantum odit te, quia in patria es ei aduersatus, facile tibi reconciliabitur, nec necesse est vt aliud dicas, quam te non id fecisse eius odio, sed qui aex re patriae esse iudicasti. Cum tantae dignitatis hominibus non est vtile, nec honorificum, exercere simultates. Si sint amici patriae tuae, colendi sunt, si inimici, aduersandum est eis. Forte ex calumniis, quae sunt tibi ignotae, ortum est illud odium, quod si ita est, posset huic malo mederi Princeps Auriacus, et resciscere quaenam sint calumniae illae, si alter huc venerit. Habebis hic et alios amicos, qui aliquid forte in eare praestare poterunt. Non ideo a militabis, vt


page 322, image: s174

ipsi officium praestes, sed vt in re militari te exerceas, et has prouincias, quae sunt faedere et amicitia coniunctae patriae tuae, iuues aduersus illos, qui earum libertatem opprimere, et idololatriam in iis restituere, ac pios omnes opprimere conantur. Maximum autem fructum hinc tecum reportares, si exacte disceres, quis sit status harum regionum, quem vestri homines non satis intellexisse videntur, et propterea in multis est ab ipsis peccatum. Quidam amicus nuper ad me ita scribebat, Postquam de rebus Belgicis hic desperare coepimus, etc. Ego v. ei respondi, me non iudicare Belgarum salutem in vestra spe consistere, aut eorum exitium in vestra desperatione. Meministi vaticinii mei Viennensis. Si patriae consultum voluissetis, oportuit vos eo intendere animum, et vestras actiones dirigere, nam illa fuit vnica ratio ita consulendi his prouinciis, vt inde magna vtilitas ad vos rediret. Si id nn fiat, quod iam vix fieri poterit, quomodocunque res cadant, habebitis quod metuatis. Multa possent dici, de hac re, quae non est consultum literis committere. Vtinam posses huc priuatus venire: nam vix puto te venturum militatum, ea forte diceres, quae essent in causa, vt te suscepti itineris nequaquam poeniteret. Gaudeo Henricum Witum ad tuum fratrem mitti, et vos decreuisse vt Argentorato migret Lipsiam. Poterit per aestatem videre insignes illas vrbes Saxoniae, et si rex Daniae sit Haffniae, eo nauigare: nam abest tantum vnius diei nauigatione a Rostokio. Habeo in aula Danica amicum, virum praestantissimum ad quem de eo scribam, qui haud dubie exhibebir ipsi omnem humanitatem si eo venerit. Est vir nobilis, qui supra triginta annos functus est legatione in ea aula nomine regis Galliae. Nomen eius Carolus de Danzay. Metuo ne tibi tandem sit ingratum, quod me tuis et fratris tui rebus tam curiose immisceam. Id mihi extorquet immoderatus meus erga te amor: nam reliqui negligentiam in me reprehendunt. Habeo fratrem vnicum, cui nunquam respondeo, quandocunque consilium in suis rebus a me petit. Parum refert, si me inepte facere iudicaueris, modo tibi non sim molestus. D. Iunius qui iam est huius vrbis consul, te officiose salutat. Scribam postea de rebus publicis. Bene vale. Antuerpiae duod. Martii 1580.

LXXXVIII. [sic]

SCRIPSI antea incolas Frisiae Occidentalis corripuisse arma, cum sensissent Comitem Rhennebergium suum praefectum conferre consilia cum Principe Parmensi, et cum iis, quos Malecontentos vulgo nominamus: ipsum a. Rhennebergum profugisse Groningiam. Visus est Princeps Auraicus credere literis Rhennebergii, per quas apud ipsum conquestus est de iniuria sibi facta a Frisiis: nam cum memor esset Princeps, Rhennebergium suo beneficioadeptum esse pnfecturam Frisiae et Trans Isalanae prouinciae, contra voluntatem statuum, qui eam Comiti Bohemio contulerant, non poterat sibi persuadere, eum fore ab humanitate adeo alienum, vt tanti beneficii memoriam


page 324, image: s175

abiiceret, et aliquid in ipsius perniciem moliretur. Itaque expostulauit cum Frisiis, eo quod tam temere sinistram opinionem de suo pnfecto concepissent, et aduersus ipsum insurrexissent. Profectus est autem ad loca vicina Trans Isalanae prouinciae, et Rhennebergium, qui seripserat se paratum esse reddere rationem eorum, de quibus accusabatur, ad colloquium euocauit, quo possent vna deliberare, qua ratione tumultus in Frisia exorti componi possint. Significauit Rhennebergius se id maxime expetere, et petiit sibi indicari diem et locum, ad quem ipsi esset veniendum. Dictus est colloquio dies tertius huius mensis, et placuit vt Elburgi conuenirent. Elburgum a. est oppidum Gueldriae, ad Sinum, quem mare Australe vulgo nominant, plane vicinum Campis vrbi Trans Isalanae prouinciae, ad ostium Isalae sitae. Verum eo ipso die, qui dictus erat colloquio, Rhennebergius stipatus iis quos in suam sententiam perduxerat, hora tertia matutina prodiit armatus in publicum, vt eos qui ipsi aduersabantur, Groningae, opprimeret. Alii audito tumultu corripuerunt arma, et consule vrbisse pmbente eis ducem, Rhennebergium exceperunt. Satis diu inter ipsos est pugnatum, verum Rhenbergiani tandem superiores euaserunt. Cecidit in pugna cum aliquot primariis ciuibus consul, dux eorum, qui Rhennebergio aduersabantur, quem dicunt fuisse virum praestantem. Capti sunt a victoribus ad centum et quinquaginta, reliqui reserata porta vrbis, fugaesaluti consuluerunt. Hi qui remanserunt in vrbe, sunt eiusmodi, vt alii sibi ab ipsis nihil esse metuendum putent. Vbi nunciatum est Auraico, quid accidisset Groningae, is se statim contulit in Trans Isalanam prouinciam, quamuis amici ei suaderent, ne se committeret hominibus, qui magis impetu, quam ratione feruntur: verum metuebat, si non eo proficifceretur, ne in tota ea prouincia idem accideret, quod Groningae. Profectus Dauentriam, quae est vrbs illius prouinciae, primaria, Ordines eo euocauit, et tantum apud ipsos perfecit, vt Rhennebergius iam nullos hostes magis infensos habeat, Frisii Occidentales vbi audiuerunt Groningae captos esse ad centum et quinquaginta ciues, ex eorum numero, qui puriorem religionem profitentur, coniecerunt in vincula quingentos, aut sexcentos pontificios, et significauerunt Rhennebergio et Groningensibus, se eodem modo cum istis acturos, quo ipsi cum iis quos captiuos detinent. Auraicus mandauit Bartholomaeo Leus viro militari, qui copiis Frisiorum per multos annos praefuit, vt daretoperam, ne quid rerum ad bellum necessariarum conueheretur Groningam, quod non solum ab eo factum est, sed etiam occupauit arces et oppidula vrbi vicina, et est iam cum suis copiis ad ipsam vrbem, quae cum sit populosa, nec dubium sit, quin multi ex ciuibus nequaquam id probent, quod paucorum conspiratione est factum, eam non diu fore quietam speramus, cum praesertim nec a Parmensi, nec a malecontentis, a quibus longissime abest, auxilium sperare possit, et habitura


page 326, image: s176

sit inimicas et infestas vicinas omnes prouincias, si bellum protrahatur. Statim vbi resciuerunt Traiectenses, quo modo cum iis qui puriorem religionem profitentur, actum esset Groningae, expulerunt omnes sacerdotes et monachos, qui vt in vrbe ampla, et quae fuit antiqua sedes potentis episcopatus, fuerunt apud ipsos magno numero. Idem factum est in aliis vrbibus, quae ad episcopatum pertinent. De Cortraco a Malecontentis occupato non scribo, quia non dubito, quin id antea audiueris, cum ante multos dies acciderit. Fecerunt in ea re magnam iacturam Flandri: nam est vrbs munita et loco valde commodo sita, nec est exigua praeda, quam ibi consequuti sunt Malecontenti. Ab eo tempore sunt aliquot arces vtrinque captae, sed tamen plures cepit, quam quisquam alius praefectus Tornaoensis, qui aliquot signa Anglorum secum habet. La Noueus reuersus est ex Gallia. Est exceptus valde honorifice Brugis, et postea Gandaui. Discessit nudiustertius Gandauo noctu cum septendecim signis peditum, et trecentis, aut quadringentis equitibus, sed quid sit aggressus, nondum audiuimus. Videtur per aestatem habiturus non contemnendas copias: nam audio Auraicum persuasisse equitibus Germanis, qui totum annum per ignauiam transegerunt in Gueldria, vt ad ipsum eant. Sunt ad duo millia, quibus praeest Philippus Comes ab Hooloch. Venient etiam ad eum ex prouinciis illis Trans-Rhenanis triginta, aut quadraginta signa eorum militum, qui toto hoc bello Auraico militauerunt. Praeterea educentur ex praesidiis Angli, Scoti, et Galli, vt se cum eo coniungant. Neufuillius tribunus Legionis, seu regiminis, cui antea praefuit Dominus de Moy, relictus est in Gallia a Lanouaeo, credo vt conscribat ad trecentos aut quadringentos equites, et mille, aut paulo plures pedites, ad supplem entum cohortium Gallicarum, quae hic sunt, quas esse valde exhaustas audio. Habebit praeterea Lanouaeus eum militem, qui iam est in Flandria, et ita existimo, eum habiturum ad tria millia equitum, et sex aut septem millia peditum, quae erunt copiae non contemnendae. Delibera tecum mature, quid tibi sit agendum, sed caue, ne dicas te huc venturum, nisi id facere certo constitueris: nam si dicas te venturum, et aliquid interueniat postea, quod te remoretur, habebunt quidem te excusatum prudentiores, qui sciunt talia saepe euenire, sed vulgus forte aliter de te iudicabit. Si posses huc excurrere antequam prouinciam aliquam in te reciperes, illud meo iudicio, esset optimum, nam posses melius iudicare, quam nos, quid tibi conducat, nec quicquam tibi praesenti denegaretur, et forte daretur tibi occasio nauandi bonam operam patriae. Tu iam illud nomen et illam authoritatem in vestra aula es consequutus, vt ad eam conseruandam necesse sit te non parum impendere, et vereor ne in te euehendo ad honores et dignitates, ratio tuae aetatis potius, quam tuae virtutis habeatur. Consultius


page 328, image: s177

mihi videretur, te per aestatem hic impendere id, quod alias tibi in patria impendendum erit: nam ea ratione tibi faciliorem viam ad dignitates parares, et animum variarum rerum cognitione instrueres, et amicitias contraheres, quae tibi in rebus dubiis olim vsui esse possent. li sane, si vnquam antea, mihi iam sapere videntur, qui dant operam vt se iis bonis instruant, quae a fortuna ipsis eripi non possunt: nam ita mihi ad ruinam propendere videntur res orbis Christiani, vt nihil sit tam miserum, quod non metuendum esse putem, cum in principibus nihil videam virtutis, aut indolis, quae imminenti illi ruinae obiici possit. Etiansi Andegauensi Duci ex animi sententia omnia successerint, vix tamen poterit huc venire ante autumnum: nam vt proponantur ei conditiones, siue illae ipsae, quas vidisti, siue aliae, decernendum erit, in Conuentu Ordinum generalium prouinciarum, quae in vetere foedere permanent: qui conuentus celebrari non poteritante festum resurrectionis Dominicae, cum nondum ad nos redierit Auraicus, nec adhuc sciamus quando fit reuersurus. Postea instruenda erit splendida aliqua legatio, quae ei conditiones proponat, et de tota re cum eo transigat: quod in aula Gallica fieri oportebit: nam necesse erit, vt regis consensus interueniat. Ego vt nihil apud te dissimulem, suspicor Andegauensem non facile a fratre impetraturum ea, quae isti ab ipso petent: nam Hispanus et Pontifex Rom. habent in aula Gallica validas factiones, quae nihil intentatum relinquent, quo possint rebus Andegauensis impedimentum aliquod obiicere, nec in ea re vlli pecuniae parcet Hispanus. Mutatio religionis, quae sit in his regionibus, res etiam Andegauensis reddet difficiliores. Ad haec accedit, quod rex sitamans ocii, et non satis instructus rebus ad bellum necessariis. Ordines vero harum regionum, qui iudicabunt se Gallis maximum beneficium deferre, si videant eos non ea alacritate et cupiditate, qua deceret, illud amplecti, facile mutabunt animum, et alia consilia sibi ineunda esse indicabunt. Sed obsecro vt apud te haec contineas: nam de his rebus ad te solum scribo. Bene vale. Antuerpiae 17. Mart. 1580.

XC.

EX hisce cognosces, quis hic sit rerum status. Princeps Auraicus nondum ad nos rediit. Hollandia eum adhuc detinet. Inde nauigaturus est in Zelandiam. Post eius ad nos reditum, celebrabitur hic confoederatarum prouinciarum Conuentus, in quo de summa rerum deliberabitur, videlicet an sint proponendae Andegauensi conditiones, quas vidisti. Si decernetur proponendas esse, instruenda erit splendida legatio, quae ad eum mittatur, vt cum eo et cum rege eius fratre, de toto hoc negocio transigat, ad quae perficienda longo tempore opus erit. Sed de iis antea. Superioribus diebus Egmondanus Comes venit Ninouam,


page 330, image: s178

quae ad ipsum pertinet, et abest a Gandauo septem, aut octo milliaribus, et a Bruxellis quinque. Venerat eo spe occupandi Bruxellas proditione quorundam, quos secum sentientes in vrbe habebat. La Nouaeus tunc temporis erat Gandaui: qui vbi resciuit, Egmondanum venisse Ninouam, sub initium noctis, quae sequuta est diem 29. superioris mensis, eduxit Gandauo militem, quem tunc ad manum habuit, et adiunctis sibi in itinere aliquot aliis contendit Ninouam, quanta potuit celeritate, sperans se eo ante auroram peruenturum, quod tamen non est factum. Licet autem iam esset sol exortus, cum eo peruenit, existimauit sibi fore parum honorificum, nulla re tentata inde discedere: quare constituit vi aggredi id, quod insidiis perficere prius in animo habuerat. Audiuerat oppidum ab vna parte humili aggere et fossa plena aqua cinctum esse, interque fossam et aggerem erectam esse sepem ex palis quernis. Eam partem iudicabant munitissimam, qui erant in oppido, et a nulla sibi minus metuebant. Significatum erat La Nouaeo aquam, quae erat in fossa, tres tantum pedes altam esse, quare existimauit, oppugnationem oppidi ab ea parte tentandam esse. Vt vero inde amoueret militem, qui erat in oppido, imperauit aliquot ex suis, vt oppidum a parte huic aduersa magno clamore inuaderent, quod cum ab ipsis esset factum, et eo accurrerent praesidiarii, milites, vt recte coniecerat La Nouaeus, iussit eos, quos secum retinuerat, in fossam descendere, et hastis vnco ferro munitis, quas ad eum vsum paratas habebat, sepem ex palis quernis diruere, et ea diruta in oppidum irrumpere, quod est ab ipsis impigre factum, et ita oppido sunt potiti. Captus est ibi Egmondanus Comes, cum aliquot ex nobilitate Attrebatensi, qui eum comitati erant, quos omnes perductos esse Gandauum aiunt. Credo vna cum Egmondano fuisse eius coniugem, quam proxima hyeme duxit. An in oppugnatione oppidi multi ex militibus La Nouaei ceciderint, nondum audiui. Capti sunt Bruxellis aliquot ex iis, qui cum Egmondano conspirauerant, et vt socios coniurationis prodant cum ipsis agitur. Instituta etiam fuerat Viluordae proditio, cuius aliquot conscii ante non multos dies coniecti fuerunt in vincula. La Nouaeus iussus est ab Ordinibus harum prouinciarum conscribere cohortem equitum cataphractorum, cui ipse praesit. Etiamsi promiserint Ordines, se equiti ab eo conscripto stipendia bona fide soluturos, eiusmodi promissioni tam parum fidei adhibet, vt noluerit militem ex Gallia euocare, ne conqueratur se ab eo deceptum, si non suo tempore ipsi numerentur stipendia, sed eum hic colligit, et antequam admittat, significat ei quam sit hic difficile stipendiorum solutionem impetrare. Hispaniae regi, non succedunt res ex animi sententia in Lusitania. Nobilitas est ei addictior, sed populus ab eo plane abhorret. Constituit autem armis persequi ius illud, quod dicit se ad regnum habere, et Ducem Albanum praefecit


page 332, image: s179

copiis, quas iam paratas habet. Exterorum mercatorum nautas et naues retinet, vt iis in bello vtatur, quod etiam fieri dicunt a Lusitanis. Hinc a mercatoribus vehuntur arma in Lusitaniam magna copia. Sed de iis rebus existimo vos istic certiora habere, quam hic habeamus, et propterea superuacaneum esse de iis scribere. Nata est vt aiunt, recens filia regi Hispaniae. Quidam ex Gallia scribunt, Rupellenses cepisse nauem Hispanicam, quae multum velrebat pecuniae, et palam fateri se vt eam caperent habuisse mandatum a Duce Andegauensi. Si quid voles nos hic tua causa facere, monenos mature. Bene vale. Antuerpiae secunda die Aprilis 1580.

XCI.

QVONIAM de tuo aduentu in has regiones saepius inter nos contulimus, scribam ad te libere, quid iam consilii iniuerim, vel potius in qua re alienae voluntati mihi sit obsequendum. Petierunt a me Auraicus princeps, et Illustrissima eius vxor, vt curam susciperem procurandi in Gallia quasdam priuatas ipsorum res, et eo me conferrem, cum Oratoribus, qui iam a Flandris ad Andegauensem mittuntur, quo tutior sim aduersus pericula, quibus obnoxii sunt ii, qui iam per Galliam iter faciunt: nam bella ciuilia ibi recrudescere non est dubium. Ego me huc contuli, vt quiete et consuetudine bonorum virorum, ac etiam fructu nostrae amicitiae ex propinquo fruerer, et iam sum ob aetatem minus patiens laborum, qui in longinquis itineribus sunt necessario perferendi, nec ignoro, quae mihi subeunda sint pericula, non tamen volui meam operam denegare viro, quem omnium quos ego noui sapientissimum iudico, et cuius summam erga me humanitatem saepius experior. Nihil mihi grauius est, quod hinc mihi sit discedendum, sub id tempus, quo te huc venturum speraui: nam audio Illustrem tuam sororem foeliciter enixam pulchro filiolo beasse maritum, et vos omnes, qui ipsi propinqua necessitudine estis coniuncti. Gaudeo ipsam periculo, et vos anxietate esse liberatos, et gratulor vobis eam laetitiam, qua vos iam esse perfusos non dubito. Eius sane laetitiae pars aliqua ad me peruenit: nam eius eximia virtus, et liberalitas erga me ignotum, fuerunt in causa, vt de ea non parum essem solicitus, antequam nuncium de foelice eius partu ad me adferretur. Sed iam ad illud iter meum redeo, in quod vt existimo, ad duos menses impendam. Si huc interea veneris, tibi parata erit beneuolentia principis Auraici, La-Nouaei et Villerii, cum quibus de te diligenter egi. Villerii consilio in tuis rebus vti poteris. Nullus est qui plus possit apud principem. Bene meo iudicio tibi consules, si in has regiones veneris, etiamsi per duos aut tres menses tantum, hic manseris. Nihil hic fere geritur dignum, quod scribatur. Vestri Angli expugnata


page 334, image: s180

Mechlinia, in vno saltu vt loquitur Erasmus, ceperunt duos lepores, gloriam et pecuniam. Plus quidem gloriae consequuti fuissent, si se moderatius gessissent, sed forte minus pecuniae. Milites vbique tumultuantur ob non soluta stipendia, nec melior est in ea re conditio aduersariorum, quam nostra. Miles Hispanicus subsistit in Lotharingia, et negatse vlterius progressurum, antequam debita ipsi stipendia persoluantur. Germani eandem ob causam tumultuantur in Ducatu Lucelburgensi. Malecontenti credebant Principem Parmensem venientem ad Montes Hannoniae secum adferre pecuniam, qua ipsis numerarentur stipendia: postquam autem animaduerterunt, sibi ab eo verba tantum dari, coeperunt Hannoniam hostili more depraedari. Aiunt matrem eius redire ex Italia, vt his regionibus praesit, sicut antea praefuit. Ego miror Hispanos existimare mulierem illam pacaturam has prouincias, quas in paceretinere non potuit, cum essent pacatae. Iacta est alea, nec vnquam Hispanis reconciliabuntur hae prouinciae: nunquam enim fidem iis habebunt, quotquot religionem diuersam a pontificia profitentur: eorum autem arbitrio omnia hic administrantur. Indictus est huc conuentus omnium prouinciarum, in quo de summa rerum deliberabitur, hoc est an ab Hispano ad alium transferendum sit harum regionum imperium. Bene vale, et ignosce breuitati mearum literarum, sum enim occupatissimus, vt solet accidere iis, qui se parant ad iter. Antuerpiae 6. Maii 1580.

XCII.

DISCESSVRVS Antuerpia dedi ad te literas, quas tibi redditas esse spero. Post meum discessum allatae sunt Antuerpiam literae generosi tui fratris et Beutterichii ad me, quas amici mei huc ad me miserunt. Beutterichius scribit, fratrem tuum plurimum profecisse in lingua Germanica. Literae tui fratris ante plures dies erant scriptae. Significabat se esse accinctum ad iter, quod Lipsiam suscepturus erat, quo eum iam peruenisse existimo.

Adiunxerat sibi adolescentem Argentoratensem, quem Doctor Lobbetius et ego tibi commendauimus. Incidi hic in Doctor. Lobbetium, qui mihi dixit se ad te scripsisse, sibi videri aequum, vt adolescenti dentur annui quadraginta coronati pro praemio laborum suorum, quo possit sibi vestes et alias res necessarias coemere, et petiit vt meam de ea resententiam ad te scriberem. Id non esse iniquum, existimo: nam existimo te vix habere ministrum, in cuius vestes non tantundem quotannis impendas. Spero illius adolescentis consuetudinem fore tuo fratri vtilem: plurimum enim valetingenio, et magnos progressus in optimarum


page 336, image: s181

disciplinarum studiis fecit, et est in eo quaedam morum facilitas et elegantia, qua sibi eorum cum quibus viuit, beneuolentiam facile conciliare potest. Quid infortunii La Nouaeo acciderit, puto vos dudum audiuisse. Doleo vicem praestantissimi viri, ac etiam eorum quos sua virtute aduersus hostium iniurias tuebatur, quibus difficile erit reporire, quem ei sufficiant. Iter a me susceptum mihi parum foeliciter hactenus successit. Rheda qua huc vehebar, cuersa est non procul ab hac vrbe. Decidit in faciem meam gladius, eius, qui mihi assidebat, et mein gena dextra ita vulnerauit, vt ex vulnere plurimum sanguinis effluxerit. Quoniam necesse fuit obligare vulnus, et quia non cupiui multis innotescere, non prodii in publicum hoc biduo, quo hic fui. De rebus publicis nihil aliud audiui, quam quod rex det operam, vt excitatum incendium belli ciuilis restinguatur. Aiunt fratrem regis ab ipso rege constitutum esse arbitrum controuersiarum, quae huic malo initium dederunt. Vix tantum ocii mihi concesserunt crebrae amicorum interpellationes, quantum satis fuit ad haec raptim ad te scribenda. Bene vale. Lutetiae 22. die Maii 1580.

XCIII.

NON infoeliciter iter meum Gallicum absoluisse visus fuissem, nisi me in reditu vehemens febris corripuisset, quae me valde excruciauit, et omnes corporis vires plane labefactauit. Conuenimus in Turonibus Ducem Andegauensem, a quo fuimus comiter excepti. Saepius et de variis rebussum cum eo colloquurus, et si licet ex eius sermonibus de eo iudicare, visus est mihi ingenio potius propenso ad humani tatem, quam ad superbiam, aut crudelitatem, Videbatur velle se constituere arbitrum controuersiae ortae inter regem fratrem, et Nauarrenum, nec videbatur rex abhorrere a pace, nisi Nauarrenus interea, dum de ea agitur, Cadurcorum vrbem occupasser, quam meo iudicio, regi eam repetenti non facile restituet: est enim vrbs ampla, et loco valde opportuno sita. Necessaria tamen erit pax Andegauensi, si harum regionum imperium ipsi deferetur: nam Gallia ardente bello ciuili, non possunt Belgae auxilia quaesunt ipsis necessaria, inde sperare. Ex quo hucsum reuersus, indictus est aliquoties Conuentus omnium Ordinum huius vrbis. In iis Conuentibus acriter, ac etiam contentiose disceptatum est de rebus Andegauensis. Plerique huius vrbis ciues transferriad Gallos harum regionum imperium, nequaquam consultum esse existimant, et ab ea re abhorrere videntur. Princeps Auraicus conatur


page 338, image: s182

ipsis persuadere, id esse plane necessarium, et propterea ad eorum conuentus aliquoties accessit. Intra paucos dies quid de ea re futurum sit, videbimus. Auraicus cogitur se adiungere Gallis, quia nulla spes auxilii ipsi fit aliunde: Rex autem Hispaniae nullas iam pacis conditiones proponit, nec vult in causa religionis quicquam cedere: quare videtur obfirmato animo in harum regionum exitium conspirasse. Cum vero summae rerum hic praesintii, qui puriorem religionem profitentur, malunt mutare dominum, quam in gratiam Hispanorum perite. Vos autem estis harum rerum ociosi spectatores, perinde ac si ad vos nihil pertinerent. Principi Condaeo summam humanitatem hic exhibuit Auraicus. Iam reuersus est in Germaniam, cum tribus aut quatuor itineris comitibus. Doleo vicem miseri et generosi principis, quem aduersariorum iniquitas cogit a patria exulare, et inopem per loca vagari, in quibus sunt qui eius vitae insidientur. Rex Hispaniae dicitur in Lusitaniam irrupisse cum viginti armatorum millibus, et quasdam vrbes occupasse. Eius classis soluit Gadibus 25. die superioris mensis, vt referunt mercatores, qui inde aduenerunt. Aiunt eum in Cantabris aliam classem instruere. Vereor ne Lusitani opprimantur: nam expeditio in qua rex ipsorum periit, satis testatur, quam imbecillae sint ipsorum vires. Audio ipsos praefecisse suo equitatui Aphrum Mahometanum, qui fuit dux copiarum regis, quem in regnum Fessanum restituere voluerunt. Mitto ad te literas fratris, quae mihi nudiustertius hic fuerunt redditae. Scribit se sumpsisse mutuo Norimbergae ducentos florenos. Consulueram, vt proficiscentes Argentorato Lipsiam, facerent iter Francofurto, quae est breuissima et tutissima via, et promiseram me missurum ad Wechelum commendatitias literas ad amicos, quos habeo Lipsiae, quas ipsis esset traditurus: verum profecti sunt Norimbergam, nec Wechelum, ad quem literas meas ipsis tradendas miseram, de suo itinere admonuerunt. Ita factum est, vt Wechelus ignarus, quonam ipsi peruenissent, literas meas apud se retinuerit: ipsi vero ignoti Lipsiam peruenerint. In aliis tamen literis eos Doct. Andreae Paullo commendaui, sed tunc abfuit a Misnia. Frater tuus ad me scripsit, sed breuiter. Credo ipsos de suis rebus ad te diligentius scribere. Intra paucos dies Londino discedent mercatores, qui profecturi sunt Francofurtum. Obsecro vt mihi scribas, quid me tui fratris causa facere velis. Scribunt ad me amici eum expedite loqui Germanice, quod mihi est valde gratum. Existimo consultum fore, vt proximo vere mittatur Lutetiam, si res in Gallia tranquillae fuerint. Bene et foeliciter vale. Plura scribam vbi melius habuero. Antuerp. 24. die Iulii 1580.



page 340, image: s183

XCIV.

QVI tibi has meas literas reddet, vir est praeclare doctus, et variarum linguarum cognitione excultus, sed cui suarum facultatum vsum ademerunt infoelicia haec bella: quorum dum finem per multos annos frustra expectat, vt suorum praediorum prouentibus tandem frui possit, absumpsit, quicquid antea comparserat, et quicquid ab amicis sine ipsorum molestia corradere potuit. Iam vero, cum horum malorum finem nullum prospiciat, ac de recuperandis suis facultatibus pene desperet, constituit, vestram beatam Angliam tanquam domicilium quietis et humanitatis adire, vt videat, an nauando operam Serenissimae Reginae, velalicui ex vestris proceribus, tantisper apud vos consistere possit, dones hic spes aliqua pacis et tranquillitatis affulgeat. Quoniam autem, ex multorum sermonibus est ipsi nota tua virtus, et humanitas, et scit te a me coli, et me a te diligi, si ipsum tibi commendarem, id sibi profuturum existimauit. Eum itaque tibi commendo, et peto, vt eum tua commendatione iubes apud eos quibus eius eruditionem et industriam vsui esse posse existimabis, quo possit aduersus fortunae iniquitatem subsistere, donec foelicior aura hic aspiret. Bene vale. Antuerpiae 3. Aug. 1580.

XCV.

TVAE erga me beneuolentiae non leuem fructum in eo percipio, quod ex iis, quos tibi tua virtute deuinxisti, nullus fere hic sit, qui non ideo mecum amicitiam contrahere cupiuerit, quia me tibi charum esse sciret. Quotquot autem sunt, mirantur te diuturno isto secessu delectari, quem licet facile credant, iucundissimum tibi reddi consuetudine eorum, qui tibi sunt charissimi, an tamen tuae dignitati conueniat, tandiu istic delitescere, tibi diligentius perpendendum esse existimant. Metuunt, ne ii quibus minus nota est animi tui constantia, suspicentur cepisse te taedium laboriosae illius vitae, qna ad virtutem contenditur, quam tanto studio antea colueris. Verentur etiam, ne diuturni secessus suauitas acres illos tuos impetus, ad capossendum res praeclaras, remissiores reddat, et amor ocii, quod antea contempsisti, in animum tuum sensim irrepat. Saepius itaque a me petierunt, vt de ea re ad te scriberem, quod me facturum, hactenus semper negaueram, ac dixeram, mihi perspectam esse animi tui constantiam, et non esse, quod metuant, ne ocio eius vis et acrimonia emolliatur: quod si quas falsas suspiciones de te vulgus hominum temere conciperet, te posse eas postea facile eluere. Etiamsi haec et alia eiusmodi saepius ipsis responderim, ac etiam me mirari, quod ipsi


page 342, image: s184

ad te non scriberent, si id tantopere necessarium esse iudicarent, non tamen destiterunt vrgere, vt scriberem, et ad ea quae ego adferebam, responderunt, meas literas plus ponderis, quam suas apud te habituras. Passus sum tandem, non quidem mihi persuaderi, sed a me extorqueri, vt in gratiam ipsorum ineptirem: nam scio nihila me adferri posse, ad te persuadendum, quod non antea tibi in mentem venerit. Cum vna viueremus, ita admiratus sum in te adhuc adolescente ingenii acumen, iudicii grauitatem, et excelsum ac ad virtutem propensum animum, vt non dubitauerim, si te Deus diu superstitem esse vellet, patriae tuae in rebus dubiis non parum praesidii in tua virtute repositum fore, cum praesertim viderem, ad praeclaras istas tuas animi dotes accedere natalium splendorem, formae dignitatem, magnarum opum spem, necessariorum tuorum in vestra repub. authoritatem et potentiam, et reliqua quae fortunae bona vulgo nominantur. Solebas interdum dicere, te ab aulae strepitu et illecebris natura plane abhorrere, et tibi in patriam reuerso, nihil fore iucundius, quam in liberali ocio cum amicis vitam transigere, si quando id tibi concederetur. Verebar quidem, ne id a te serio diceretur, cum modestiam tuam considerarem, et quam alienus esses ab omni ambitione: sed iudicabam, etiamsi id tunc in animo haberes, te tamen cum aetate mutaturum sententiam, nec si in ea perseuerares, passuram patriam, se defraudari tuae virtutis fructu, quem sibi iure vendicare posset. Reuersus in patriam, istis praeclaris dotibus ornatus, et maiore rerum cognitione instructus, quam tua aetas ferre videretur, in tui admirationem omnes rapuisti; quotquot autem ex vestra nobilitate ab ingenii liberalitate commendabantur, amicitiam tuam certatim expetere coeperunt. Accessit ad haec Serenissimae Reginae erga te beneuolentia, quae vt te ad virtutem cotendentem magis incitaret, et tibi authoritatem conciliaret, admisit te in suam familiaritatem, et te ornauit splendida illa legatione, ad Imperatorem, qua ante tres annos cum magna laude perfunctus es. Quanti autem te faceret, testata est praeclaro illo elogio, quod se ex ore eius audiuisse nobis retulit Illustrissimus princeps Dux Ioannes Casimirus, cuius te memorem esse existimo. Quantam voluptatem Illustrissimum tuum parentem, et omnes qui te amant, percepisse existimas, cum in illo tuo aulico tyrocinio, omnia tibi tam foeliciter succedere animaduerterent. Ego sane discessi ex Germania, et ad haec loca non satis pacata veni, vt tuorum successuum, in quibus meam foelicitatem constituebam, spectator essem ex propinquo, ac me explerem ea voluptate, quae fuit maxima, quandiu res tibi ex animi sententia successerunt. Verum praeter meam expectationem accidit, vt huc veniens nescio quam nubem tuis rebus obductam compererim, quae voluptatem illam quam iam


page 344, image: s185

spe hauseram, in moerorem conuertit. Perpende tecum obsecro, quam tibi sit honorificum, istic delitescere, interea dum patria eorum, quos progenuit, opem et auxilium implorat. Si consilia, quae suggessisti, ea esse patriae salutaria existimans, non ita vt decuit, sunt accepta, non licet tibi propterea succensere patriae, cui omnes iniurias boni ciues condonare debent, nec propter illas a procuranda eius salute desistere. Themistocli in medium adferenti consilia, quae erant reipubl. salutaria, minatus est verbera Eurybiades, nisi taceret, cui respondit Themistocles, feri modo audias. Imitare Themistoclem, et libera ab errore vestros homines, qui putant deletas esse in animis Hispanorum iniurias, quibus proximis annis a vobis saepius sunt affecti: quaesi nullae essent, odium tamen religionis, quam profitemini, eos in veftram perniciem satis acueret. Errant sane qui iudicant, non esse vobis formidandos successus eorum, in Lusitania, et in his regionibus, quibus ego asscribo, quod Pontificii res nouas apud vos moliri coeperint. Scis legatos, qui hinc sunt ad Andegauensem missi, ante mensem soluisse Flessingia. Scimus eos incolumes ad ipsum peruenisse, quamuis nihil adhuc literarum ab ipsis acceperimus. Consilia haec de accersendo Andegauensi, mirum in modum displicent vicinis gentibus, grauiterque ab ipsis accusantur Princeps Auraicus, et ordines harum prouinciarum, perinde acsi in ea re graue aliquod piaculum committerent. Qui sunt ociosi spectatores alienorum periculorum, nec vllam opem periclitantibus adferunt, non satis iuste faciunt, si ideo accusent eos, quod illorum auxilium implorent, quorum ope confidant se emergere posse ex periculis, quae suis viribus propellere non possunt. Hae prouinciae sunt diuturnis his bellis ita attritae, vt se suis viribus aduersus Hispanorum vim tueri non possint: et sane magno bono earum factum est, quod Hispanus bello Lusitanico implicitus, non potuerit aduersus eos vires omnes suas conuertere: quod facturus est, vbi Lusitanos oppresserit, vt testantur literae Card. Granuellani, recens interceptae. Hi homines per multos annos exercuerunt inimicitias, et bella gesserunt cum gente Gallica, cuius vitia nequaquam sunt ipsis ignota: interea autem coluerunt amicitiam cum omnibus aliis sibi vicinis gentibus. Nemo itaque prudens non iudicabit, eos magna necessitate adactos implorare auxilium eorum, quos solos hostes a mulris saeculis habuerunt. Saeuitia Albani satis ostendit, Hispanos in animo habuisse, has prouincias in duram seruitutem redigere, nec est in ea re excusandus Rex Hispaniae: nam qui harum rerum sunt peritiores, affirmant, Albanum nihil perpetrasse, quod a Rege ipsi mandatum non esset. Vbi vero Rex animaduertit, multis iniuriis exacerbatos esse harum gentium animos: non hoc egit, vt leuibus remediis eos sibi reconciliaret, sed conatus est iniectaspe pacis eos


page 346, image: s186

fallere, quo posset suam in eos crudelitatem exercere, postquam arma deposuissent. In ea re primum Maximiliani Imperatoris opera vti voluit: sed princeps prudens ipsi alias addictissimus, noluit ipsi nauare operam, cum sciret non id agi, vt harum prouinciarum saluti consuleretur. Mortuo Maximiliano, filius eius minus cautus, faciliorem se praebuit Hispanis, et fuit author Ordinibus harum prouinciarum, vt cum Ioanne Austriaco transigerent. Qua sinceritate autem ageret Ioannes Austriacus, constat ex ipsius et Escouedi literis, quae sunt typis euulgatae. Superiore aestate passus est Imperator, se denuo in theatrum ab Hispanis pertrahi, ad agendam eandem fabulam. Quid autem accidit? Interea dum de pace agebatur Coloniae, summo conatu oppugnatum est ab Hispanis, et tandem expugnatum Traiectum Mosae. Perfectum est, vt Artrebates et Hannonii desciscerent a foedere, quod pro tuenda patriae libertate cum reliquis prouinciis iniuerant, et se Hispanis adiungerent. Qui vero constituti erant ab Imperatore pacis disceptatores, vbi animaduerterunt Traiectenfium clade consternatos esse eos, qui in foedere Ordinum permanebant, proposuerunt conditiones pacis, quae eo spectare videbantur, vt Pontificios cum iis, qui puriorem religionem profitebantur, committerent: nam nostris nullam suae religionis libertatem concedebant, cum tamenscirent, controuersiam de religione fuisse ab initio praecipuam causam moruum excitatorum in his locis, nec ignorarent summam rerum hic esse penes eos, qui puriorem religionem profitebantur, quos sciebant reiecturos conditiones, quas proponebant. Sed id tantum ab ipsis agebatur, vt dissolueretur foedus, quodii qui non sunt eiusdem religionis, iniuerunt inter se ad defendendam suam libertatem, aduersus Hispanos, in qua re non omnino luserunt suam operam: tunc enim Boscum Ducis, et Mechlinia eiusmodi conditionibus illectae, a communi foedere desciuerunt. Se autem ideo nullam religionis libertatem concessisse his prouinciis, dicebant praeclari illi pacis disceptatores, quia metuebant, ne eorum subditi eandem ab ipsis libertatem postularent. Quasi v. id ipsos praecogitare non oportuerit, antequam hoc munus in se reciperent. Vbi vero ita secum agi animaduerterunt ii, qui Coloniam missi erant a statibus, coram ipsis disceptatoribus testati sunt, se Ducis Andegauensis auxilium imploraturos si pergerent Hispani eos bello persequi, et eorum agros deuastare, sicut ab ipsis antea erat factum, et eo libentius se id facturos, quia audirent bonam esse spem de successu coniugii inter ipsum Andegauensem et Serenissimam vestram Reginam. Ita vides, vos etiam in hac re non carere culpa, qui vestra dissimulatione Andegauensi autoritaem conciliaueritis, et quasr viam ipsi straueritis, qua facilius ad ea perueniret, ad quae contendebat. In eo etiam non leui in iuria affecti sunt Ordines, quod ex decem legatis, quos Coloniam miserant, quinque persuasi sunt a ministris regis Hispaniae, vel ab ipsis


page 348, image: s187

disceptatoribus, vt eorum arcana, a quibus erant missi, proderent, et tandem etiam vt a suis deficerent. Nemo prudens et amans aequitatis, meo iudicio, hos nostros accusabit, quod cum viderent, se pessimis artibus oppugnari, sibique deesse vires ad defendendam suam libertatem, aduersus vim Hispanorum implorauerint auxilium Andegauensis, nec voluerint perire in gratiam eorum, qui ipsis exitium procurabant, et simulato pacis studio, illudebant, quo pofsent facilius serere inter ipsos discordias, et socios ad defectionem impellere. Ex his satis constare existimo, non aliam ob causam Ordines harum prouinciarum constituisse, iugum Hispanicum excutere, quam quod viderent ademptam sibi esse omnem spem pacis, aut recon ciliationis. Ego vero vereor, ne non sit his nostris satis praesidii repositum in Andegauensi: nam non est dubium, ipsum parum praestare posse, nisi fratris opibus adiuuetur: nec video, quantum auxilii a fratre expectare possit, quandin bello ciuili ardebit Gallia, quod multi quidem existimant, fore facile componere, sed ego vehementer metuo, ne ipsi fallantur: Occupauit Nauarrenus vrbes, quas non facile restituet, Rex autem nequaquam ei pacem concedet, nisi eas restituerit. Vbi legati qui hinc sunt in Galliam mifsi, Andegauensem conuenerint, poterunt forte coniicere, quid de pace sperandum sit, sed, vt antea dixi, nondum quicquam literarum ab ipsis accepimus. Hic fere omnia iam nobis infoeliciter succedunt. Sub initium huius menses, hostes eripuerunt nobis oppidum Hannoniae Bouchanium, quod munitissimum esse iudica bamus. Praeterea nostrae copiae fusae fuerunt in Frisia, et aliam oppida nobis erepta, quae omnia accidisse dicuntur, culpa eorum, qui praeerant copiis, quamuis audiam, vestrum Norresium melius rem gessisse, quam alios.

Ab aliquot diebus plurimi hic sunt coniecti in vincula, quos fama est habuisse in animo hanc vrbem hostibus prodere. Idem etiam tentatum est Gandaui. Rex Hispaniae proscripsit Principem Auraicum, et curauit edictum, quod proscriptionem continet, typis euulgari. Videtur mihi rex eo edicto suam existimationem turpiter prostituere. Nemo mihi facile persuasisset, eum ad talia consilia deuenturum. Cras Norimb. conuenient Imp. et Imperii Elect. Quam ob causam conueniant, non audiui, sed suspicor eos deliberaturos de his prouinciis. Accepi tardius literas, quibus procuranda est tuo fratri pecunia. Misi quidem eas statim Francofurtum, sed metuo, ne non eo perueniant ante finem mercatus. Scripseram antea ad Wechelum, vt ipsi pecuniam procuret, quod spero eum facturum, Dominus Rogerius nudiustertius huc venit. Iturus est ad conuentum Norimbergensem. Fama est hic Regem Poloniae a suis esse interfectum, quod vtinam non sit verum: nam existimo, non fuisse praestantiorem princ. in toto orbe Christiano. Mortuus est etiam Dux Sabaudiae, qui nec ingenio, nec industria caruit. Filius qui


page 350, image: s188

eisuccedit, est natus annos vndeviginti. Bene vale et clarissimum Dominum Dierum meo nomine officiose saluta. Antuerpiae 24. mensis Septemb. 1580.

XCVII. [sic]

HERI accepi literas, quas ad me dedisti Coloniensi illi, quem tibi commendaueram. Gaudeo, vt antea scripsi, te deserto amoeno illo tuo secessu in lucem aulae prodiisse, sed vereor ne te eius satietas cito capiat. Video istic honores et dignitates aetati et opibus potius, quam virtuti et prudentiae tribui, quare tibi iuueni et filiofamilias non facile ad eas patebit accessus: florem aetatis in nugis et otio aulae conterere erit tibi admodum graue: nam occupationes eorum, qui in aulis viuunt, nec vllo publico munere funguntur, raro circa res serias versantur. Ne patiaris igitur, te inanibus spebus diu lactari, et tecum ac cum clarissimo Domino Diero, quem tibi amicum fidissimum, et virum prudentissimum esse compertum habes, de rebus tuis constituendis serio delibera, et aliquid constitue. Illustrissimo tuo parenti, et aliis tuis necessariis, iucundum est frui tui ingenii praestantia, et suauitate quomodocunque id fiat, quibus licet plurimum debeas, et praesertim Illustrissimo tuo parenti, puto tamente adhuc plus debere patriae, cui cum videantur imminere saeuae tempestates, tuum est te praeparare ad eas auertendas, quantum in te erit: nam, puto, non multos esse apud vos, qui patriae salutem priuatis suis commodis praeponant. Vides, quantum vobis negotii facessant turbae in Hibernia excitatae ab aliquot nugatoribus. Quid puto futurum, vbi vestri proceres factionibus diuidentur et inter se committentur, et incendio, quod apud vos excitabitur, vicinae gentes fomenta iniicient: Crede mihi, non sedabunt eiusmodi tempestates sophismata, quae omnem ingenuitatem et simplicitatem ex aulis orbis Christiani profligauerunt. Opus erit tunc animi fortitudine, quae nisi rei militaris peritia instructa fuerit, non poterit praestare patriae ea beneficia, quae ipsi eruntnecessaria. Nouem dierum nauigatione venerunt huc ex Lusitania naues, quae referunt, nondum esse plane perditas res Lusitanorum, sicut antea fama artibus Hispanorum dissipata, nobis persuaserat. Antonium designatum a populo regem, aiunt habere sub signis decem aut duodecim millia armatorum, quibus se recens coniunxerunt, septingenti aut octingenti veterani, collecti ex praesidiis vrbium, quas Lusitani in Aphrica possident. Redegit nuper in suam potestatem vrbem Porto porto, ad quam appellere solent naues, venientes ex Brafilia, quam aiunt omnium Lusitanicarum opulentissimam esse, post Olysipponem. Miserat Alban us filium cum copiis ad ea loca, vt obsessis suppetias ferret, sed fecerunt deditionem, antequam adueniret. Referuntisti Gallos, qui a Phil Strozza mittebantur


page 352, image: s189

auxilio regi Antonio, ad ipsa vsque litora Lusitaniae peruenisse, sed repente coorta saeuissima tempestate, ab ipso litore repulsos esse, nec sciri, quonam peruenerint. Audimus tamen in Galliam reuersos esse. De valetudine regis Hispaniae quaedam referunt, quibus quantum fidei adhibendum sit, nescio. Pacem esse factam inter Turcas et Persas, scriptum est huc Vienna ad Archiducem Matthiam. Literae scriptae Constantinopoli idem innuunt, sed non plane affirmant. Addunt Imperatorem Turcicum mandasre Och ialo, vt plures nouas triremes extrui cutet, ita vt existimetur, proxima aestate aliquid tentaturus aduersus Hispanos. Eius sane plurimum interest, ne Lusitania potiantur Hispani, ne adimant Aegyptiis nauigationes in Indiam per Sinum Arabicum. Interest etiam Venetorum, Massiliensium et aliorum, qui Alexandria et Alcairi mercaturam exercent. Quae de morte Regis Poloniae audiueramus, non sunt vera. Aiunt eum cum victore exercitu in mediam Moscouiam penetrasse, et Moschum supplicem ab eo pacem petere. Auraicus Princeps profectus est in Hollandiam. Eum cras, Deo dante, subsequar iussus ab eo id facere. Non potui me ei comitem adiungere, eo quod mihi hic quaedam necessario procuranda essent, ante meum discessum. Gaudeo cum vestro Draco benignius agi, quam existimaueras. Bene vale, et clarissimum D. Dierum officiose meo nomine saluta. Autuerprae 28. Octob. 1580.

Finis Epistolarum Langueti.