09/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

THESAURI EPISTOLICI LACROZIANI TOMVS I. EX BIBLIOTHECA IORDANIANA EDIDIT IO. LVDOVICVS VHLIVS. [gap: illustration] LIPSIAE IMPENS. IO. FRID. GLEDITSCHII CIC IC CCXXXXII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

ILLVSTRI EICHELIO POT. PRVSSOR. REGIS A CONSIL. SANCTIOR. S. P. D. IO. LVDOV. VHLIVS.

Iam pridem de occasione cogitaui commoda, qua deuotum TIBI, VIR ILLVSTRIS, animum meum declararem, simulque publice testarer, quam totus in aere TVO sim. Equidem incongruum uideri quibusdam possit, litteras dare uelle ad uirum negotiis obrutum: at singularis TVA humanitas ueniam eius rei certissime mihi pollicetur. Magna et innumera


image: as004

TVA in regem atque publicam rem sunt merita, quae omnium oculos in TE conuertunt: uerum id maximam meretur laudem, quod omnibus, qui litteris operam dant, quam maxime faueas, eorum commodis quauis data inseruias occasione, atque adeo ipso facto eruditionem, quae hodie patronis atque cultoribus destituta paene est, sustineas. Ex his iudicari facile potest, quantum ego TIBI debeam, cui TV sponte fauorem atque patrocinium beneuole gratioseque promisisti, qui cognitus TIBI non aliter, quam ex commendatione patronorum, fueram. Negotia equidem TVA non permittent, uti tomum hunc primum thesauri epistolici La Croziani, quem ex ueteri formula dare, dicare, dedicare NOMINI TVO ILLVSTRI sustineo, perlegas, nihilominus gratus TIBI erit ob nominis La-Croziani famam atque celebritatem. Vale, VIR ILLVSTRIS, meque et inposterum patrocinio TVO non indignum iudica. Scrib. Berolin. Kal. Octobr. M DC CCXXXXII.



image: as005

PRAEFATIO.

Fidem in conspectu nuper edito de in lucem proferendo thesauro epistolico La Croziano datam, iam exsoluo, dum primus tomus publice prostat. Constitueram equidem plurima in praefatione lectorem honoratissimum monere: uerum ualetudo corporis aduersa, quae animum quoque urget, id iam non permittit. Igitur pauca fine ambagibus in medium proferam, quae huc necessario faciunt. Continet hic tomus excerpta ex litteris clarissimorum uirorum ad La Crozium datis, quorum nomina dabo: HENRICI quippe BARTSCHII, HENR. IAC. van BASHVYSEN, THEOPH. SIGEFR. BAYERI, IO. ALB. BENGELII, RICHARDI BENTLEII, STEPH. BERGLERI, FRID. IAC. BEYSCHLAGII,


image: as006

CHRIST. GOTTHILF BLVMBERGII, BENE. BONNETHI, PETR. ADOLPH. BOYSENII, 10. IAC. BREITINGERI, IAC. BRVCKERI, PETR. BVRMANNI, 10. HENR. CALLENBERGII, IO. CHRIST. CLODII, GOTTL. CORTII, SAM. CRELLII, ARN. DRAKENBORCHII, IO. GE. ECCARDI, IAC. ELSNERI. CHRIST. HENR. ENGELCKENII, IO. ALB. FABRICII, ALB. zum FELDE, GOTTH. AVG. FRANCKII, DAN. GERDESII, G. C. GOETZII, CHRIST. GOLDBACHII, THEOD. HASAEI, SIGEB. HAVERKAMPI, TIB. HEMSTERHVIS, C. A. HEVMANNI, IO. GEOR. HOCHEISENII, CHRIST. GODOFR. HOFMANNI, DAN. ERN. et PAVL. ERN. IABLONSKIORVM, IO. IARCKII, GE. IAC. KEHRII, SEB. KORTHOLTI, IO. GOTTL. KRAVSII, FRID. AD. LAMPII, IO. GVIL. THEOD. LEICHNERI, CHR. SIG. LIEBII, IO. PETR. de LVDEWIG, IO. IAC. MASCOVII, PHIL. MASSON, IO. BVRCH. MENCKENII, CHR. BENED. MICHAELIS, IO. LAVR. MOSHEMII, F. A. NOTTELMANNI, LVC. NVRIGIANIDIS, GEORG. OTHONIS, IO. BAPT. OTTII, PHIL. OVSEELII, PAPII, HADR. RELANDI, S. ROTHII, GOTTFR. CHRIST. ROTHII, G. E. RVHMII, IOACH. SANDERI, IO. SARTORII, IO. HERM.


image: as007

SCHMINCKII, CHRIST. SCHOETTGENII, IO. IOACH. SCHROEDERI, BENI. SCHVLTZII, I. C. SOSTMANNI, SEB. GODOFR. STARCKII, IO. FRID. THOMAE, GE. WALLINI, LAVR. WEIDENFELDERI, G. H. WERNDLY, N. WESTERMANNI, GVIL. WHISTONIORVM, GE. WHISTON, DAV. WILKINSII, BARTH. ZIEGENBALGII, et PETRI ZORNII. Lectorum commodo in collocandis epistolis ordinem alphabeticum auctorum, ubi uero plures unius essent, ordinem annorum sequutus sum. Numerus litterarum, ex quibus excerpta damus, est 320, nihilque continent, nisi quae ad eruditionem faciunt. Quae in nonnullis occurrunt placita atque iudicia: ea mea non facio, sed omnia lectoris examini subiicio. Eas ex bibliotheca instructissima beneuole mecum communicauit uir illustris, CAR. STEPH. IORDANVS, potent. Prussiae regis a consiliis sanctioribus, qui, uti publice legerentur, permisit. Ad errata typographica quod attinet, eorum culpam praestare non potero. Spero tamen non tanti fore, ut lectorem fatigare possent, quum id negotii datum sit uiro cuidam docto, Lipsiae habitanti. Chartae nitorem atque litterarum elegantiam, ben. lector, debes IO. FRID. GLEDITSCHIO,


image: as008

nobiliss. bibliopolae, cuius sumtu hic thesaurus prodit. De secundo tomo nihil certi promittere possum, cum haec res iam ab arbitrio bibliopolae pendeat. Ad responsorias b. LA CROZII quod attinet, non possum non, quin publice hic celeberrimis uiris gratias agam, qui multas beneuole mecum communicarunt: at plurimae tamen adhuc desunt, quae ab humanitate possessorum exspecto. Scrib. Berol. Kal. Octobr. M DC CC XXXXII.



image: s001

HENRICVS BARTSCH.

Occasione collectionis orationis dominicae uarii idiomatis, quas inter uersiones ceu inaestimabile [gap: Greek word(s)] apographum Sino-Tartaricae, Copticae, et Armenicae linguae clariss. BAYERO a te consecratum maxime ueneror, alphabeta solummodo notare studeo, quis auctorum eadem exactissime recenseat, diuersitatem enim magnam etiam inter uiros in linguis peritissimos reperio. Ita ANDR. MVLLERVS et EDVAR. BERNARDI in expressione alphabetorum multum uariant, cl. DVRET Thresor des langues plane alia schemata alphabetorum suppeditat; proinde circa priores duos auctores desidero, quod non addant, unde non cuiuis nota alphabeta hauserint. Hanc ob caussam benignissime me informare uelis, quis auctorum ueritati plurimum conuenientia alphabeta proponat.

Vltimum quod anxie opto, concernit supplementa quaedam orationis dominicae minus notorum idiomatum, quae neque a MVLLERO, neque a WILKINSIO satis correcte exprimuntur, itaque ad preces meas humillimas haud grauatim opportuno tempore beneuole profiteri ne recuses, ubi locorum aliqua editio orationis dominicae, praeprimis linguarum exoticarum et ualde dissitarum summo cum studio exarata sit. Regiomonti 4 Calend. Nouemb. 1717.

Scire admodum cupio, num MAIVS iam ediderit suum de lingua Melitensi schediasma? Curiosissimus BAYERVS mihi quaedam de ea lingua communicauit, in quibus putat uersionem Melitensem non modo Italica quaedam et Arabica habere,


page 2, image: s002

sed plurima Francica uetera et Gothica: deinde doxologiam in ea non integre scriptam esse, sed deesse haec uerba: tuum est regnum. Hoc ego lubenter scirem, an etiam MAIO uideatur. Nunc rogo te submisse, ut mihi consilium des, quid fieri oporteat. Laudatus BAYERVS me de duobus MSS. Berolinensis bibliothecae rogauit, ut ampliss. senatus huius ciuitatis cautione illa haberet. Sunt autem haec duo: DIASI Lexicon Sinico-Hispanicum, et Mentzeliana, codex in folio, uaria MSS. MENTZELII continens. Regiom. 7 Id. Apr. 1719.

HENR. IAC. uan BASHVYSEN.

Quid tu de refutato, in missa per COLLINVM concione uel magis dissertatione ad Zach. XII, 10 Lenhofismo atque Gensingianismo statuas, peto ut mihi significes. Feci haec per compendium; et quasi per digressionem, ne excederem formam concionum, prolixius uestigia illa lecturus aliis dissertationibus: nam athei prae aliis refutandi sunt hoc saeculo, aulas corrumpentes, et ecclesiam euertentes. Quid quaeso de thesibus cl. WOLFFII statuitis, et propter quid maxime condemnatus est a facult. theol. Hal. et quid de miraculis statuit?

Addo dissertatiunculam, ex qua uidebis, me eruditis frustra annumerari quidem, sed numero sidelium doctorum excludi non posse, accommodantium se captui informandorum, et ad pietatem ducentium. Multa impedimenta habuerunt haec exercitia pietatis, seu praeparationes ad S. coenam; iugum enim nonnullis uisum est, singulis ˝ anni adire S. epulum: sed uicit bona hactenus caussa.

Tandem ex te scire uellem, quia caremus hic libro, Notitia utriusque imperii, quid sibi uelit phrasis nummus commodus, quae teste HOFFM. Lex. uniu. uoce: commodus, inibi dicitur inueniri, annon est nummus in honorem eorum cusus, qui commoda reip. attulerunt? Quaeso, quae hac de re habes, mecum communica. Seru, Anhaltinorum, a. d. 5 Ian. 1724.



page 3, image: s003

THEOPHILVS SIGEFR. BAYERVS.

Mongalicas litteras mitto et exemplar quoddam Mongalicae scriptionis, ex quo facile consequeris, has litteras omnino cum specimine T. HYDI conuenire. Scribunt quidem deorsum Sinica consuetudine, sed hactenus ab iis discedunt, quod more Tangutorum, (a quibus Mogulenses suas litteras accepisse confessus est is ipse Mogulensis, qui apud Russos dum uiueret interpres, haec et alia cum amico communicauit,) a sinistra manu ad dexteram scriptionem prosequuntur, quod genus scribendi memineris DIONYSII THRACIS Scholiasten [gap: Greek word(s)] nominare. Cetera quae nunc in animo uersantur, cum nec digesta satis sint, nec multum uacet disserere, atque ipse nihil non suspicari possis, cur hic adiiciam? Non autem possum, quin indicem, tenere me quaedam religionis domini Deique nostri inter eos non obscura indicia, qualia in mysteriis Indorum se inuenisse nonnulli suspicantur; quae facile est coarguere profecta magis esse ex ingenio disserentium, quam ex notatione et animaduersione ipsius rei: sed certa uestigia, quae mihi imperant, ut, quod inssisti de Christiana inter Tartaros religione aliquid commenter. Ac memoria etiam teneo nonnulla aliunde conquisita olim, quae eodem pertinent. Sed isthuc me in primis iuuat scire, numquid suspicari ex Hispanicis commentariis possis, Christianos S. Thomae Manichaeismo esse infectos. Scis MANETEM Persiam turbasse. Indiam ab eiusdem discipulis fuisse petitam, memini GREGORIVM MALATIENSEM prodidisse. Ac nescio quam me teneat 1. TOLLII opinio, qui THOMAM, a quo istis nomen est, non apostolum, sed quemdam ex MANETIS disciplina fuisse suspicatur, cuius mentionem fieri scio in Manichaeis monumentis, quae u. cl. debemus. Quae Armenica habes de Gingiscanidibus, quaeso pro tua in litteras atque in me uoluntate, ubi commodum erit, ad me mittas. Cl. FRISCHIO uelim meo nomine salutem dicas, atque de mittendo Russicorum librorum indice me animum mutasse referas, quoniam EBERARDVS quidam ex Russia redux, uir harum rerum, si quisquam gnarus, eum cum ceteris, quae ad cognitionem gentis pertinent, Lipsiae quam primum editurus est. Vtor


page 4, image: s004

hic Arabis cuiusdam Damasceni institutione, uiri profecto non minus nostrarum rerum, quam suarum gnari, quocum ego totum annum consumerem, si eius rationes paterentur, profecturus enim est propediem in Batauiam. Dicebat hodie, tui a me facta mentione, te per bibliopolam orphanotrophii se admonuisse, quod Parisiis ambo fueritis una, sed se eius non amplius meminisse. Septimo die Septembris 1716 Halae.

Mirabiliter laetor, mea consilia, de religione Dei inter Tartaros commentandi, tibi adeo probari. In Aegyptio illo COSMA et ista quae adfers benigne et alia quaedam iam olim animaduerti, de ceteris atque de STEPHANO SYNNENSI multum me tibi debere, magis aduersus quosuis alios, quam apud te praedicare potero, omnesque qui solent haec animaduertere, testes habebo, quanta ego de te tuaque humanitate sentiam praedicemque. Est in MENANDRI Protectoris Excerptis insignis de Altunchanorum (ut eos Arabes uocant) aureo monte locus, sed adfectus etiam post Parisiensem editionem, quem sic debere emendari coniicio. Scribit is f. 153, DISABVLVM Turcarum dominum in monte [gap: Greek word(s)] tentoriis fixis consedisse, et f. 162 eumdem montem [gap: Greek word(s)] uocat ac interpretatur [gap: Greek word(s)] . Et [gap: Arab word(s)] quidem Turcis collem [gap: Arab word(s)] autem et [gap: Arab word(s)] aureum significat, quorum hoc usurpari dicebat, consultus in eam rem SALOMON NEGRI, de iis rebus, quae aut ex auro confectae essent, aut fieri adeo possent, isthuc autem, si de colle diceretur, eum indicare, in quo auri uenae essent. Malo igitur [gap: Arab word(s)] MENANDRVM in animo habuisse et pro [gap: Greek word(s)] suisse postea perperam [gap: Greek word(s)] scriptum eoque adhuc foedius diuulsis sic uocibus, ut hic [gap: Greek word(s)] isthic [gap: Greek word(s)] scriberetur. Misi ad Arabem signa tua postridie quam ad me transmissa essent, petiique ut interpretaretur, si modo non serius litterae in urbem peruenerunt, eo iam digresso in Angliam. Memoria teneo illustrem LEIBNITIVM in Nouissima Sinica praefantem de antiquis Seribus Christianis, animaduertisse, a THEVENOTO quaedam Christianae inter eos religionis indicia apud Arabes fuisse inuenta, quod de eodem THEVENOTO DAMASCENVS amicus sibi constare adfirmabat; tum deinde etiam in itinerario


page 5, image: s005

quodam Arabico, an Persico? bibliothecae Florentinae quaedam uestigia expressa, cuius rei caussa MAGLIABECHIVM lacessiuerit. Consecutusne sit (nam ni quid aliud rem impediuit, de MAGLIABECHII uoluntate dubitandum nihil est) uix dicere possum, quantum rescire discupiam. Sed quorsum isthuc tam operose ago, quod, si per alios steterit, fortassis abiiciendum plane erit. Attende enim iam, quo in loco ac statu sint res meae cum FRITSCHIO dedique ei operis indicem, sed non fidit homini nouo, neque ego ideo succenseo; prope tamen abfuit, ut a statione mea disiicerer, quod suscepturo eo in se edendi operis curam, arbitrabar me libris eiusdem probe adiutum iri, nunc conquirendi erunt undique ab amicis, ex quibus uero MASCOVIVS, in cuius amicitia magnum meum praesidium collocatum est, hinc propediem abiturus me maxime flectit, uidelicet qui et potuisset iuuare et maxime uoluisset. Lipsiae, 1716, 3 Non Oct.

Est nunc sub manu Lugduneiisis catalogus quem clariss. MENCKIVS in Acta a me referri uoluit, labor non adeo magnus, sed qui moram ne minimam quidem patitur, et praeter id aliquantum grauius adfligit rebus huc pertinentibus destitutum. Index Orientalium librorum magna cura et eruditione concinnatus est, sed male sit illis, qui quod reliquum est operis, tam negligenter. At superi! quantus me subito dolor occupauit uisis illis libris, quibus grauissime careo! quod ex eo desiderium! quae suspiria! quae indignatio denique! Quin enim succenseam patriae meae, adeo non his opibus adfluenti, ut penitus etiam careat? Sed uidetur iam excitari. Nuper ad me doctissimi cuiusdam Borussi meique percupidi C. GOLDBACHII consiliarii regis uersus missi sunt, quos ex autographo auctoris tecum communico:

In ORFREVM Saxonem perpetui mobilis inuentorem.

Semideum iactent mendaces ORPHEA Graii,
Rectius ORFREVM Saxonis ora colit.
ORPHEOS ad digitum si quondam siluula mota est,
Illa iterum plectro non resonante stetit.


page 6, image: s006

Quam mouet arcani foetam libraminis ORFREVS
Machina, perpetuum sponte reuoluit iter.

In rotam ORPHREI humanis usibus accommodatam.

Nuper ut anguineis implexum IXIONA gyris
Aeternam uidit IVPPITER ire uiam.
Egregio superi, quantum ipse ab Saxone uincar,
Sit licet haec fari triste, fatebor, ait:
Perpetuas animare rotas cum dicimur, uni
Nos facimus poenas, omnibus ille lucrum.

Lipsiae prid. Id. Oct. 1716.

Commentatio mea de rebus Christianis inter Sinos et Tartaros ea incrementa capit, ut non desperem fore, ut anno hoc uertente mitti ad te possit, neque enim quidquam edere constitui, nisi a te probatum fuerit ante. Nunc te de rebus quibusdam eo pertinentibus percunctabor. Edidit MVLLERVS in Opusculis post Nomenclatorem imperii Sinensis Historiolam (ut uocat) de Sinis ex libello quodam Armenice edito sub praesulatu IACOBI Catholici Ekmiazinensis. Is liber quis sit, quo auctore ac aetate scriptus, a quibus editus sit, tu unus me docere potes. Imperite quaedam conuersa suspicor, aut maior imperitia auctoris fuit, qui ausus est scribere: Sinenses inde ab ALEXANDRI temporibus benigne Christianos accipere. Hoc ego aenigma non intelligo, et MVLLERVS hic nec Oedipus, nec Aesculapius est, qui de Iudaeis interpretatur, tamquam illi collapsis ALEXANDRI aetate rebus terras longiffime dissitas obiissent, qui stantibus adeo omnem mercandi molestiam ad Tyrios, Sidonios et reliquam maritimae orae gentem proscripserant. Deinde isthuc Breuiarium, ex quo KIRCHERVS de THOMAE in Indiis et Sinis (quos Turcas esse ostendam, non Chinenses, etsi hi potiori iure sic nominantur) praedicatione, quodnam, ac editumne et utrum, quod suspicor, Nestorianorum? Porro MOSE sne Chorenensis aliquid de Christiana religione in extremo oriente? Nihilne DIASIVS de uoce KI LIN a CONFVCIO de Christo (ut putant) usurpata?


page 7, image: s007

eius charactere cognito, puto mihi aliqua expedita fore. Si quando commodum est, rogo, ut tuam sententiam de monumento Sinico exponas, ita, ut a me inseri possit commentationi, nam me in ea caussa fateor nihil uidere, suspicari aliqua, timere, fluctuare, nuspiam constare certo. Lipsiae pridie Non. Nouembr. 1716.

De LEIBNITIO quam te amo! quam ego scelestus sim, ni ista uelim! Scripsi ad eum obseruantiae testandae caussa, eamque epistolam ad te mitto nondum obsignatam, ut, siue probes, ad uirum illustrem una cum tua commendatione mittas, sin, abroges eam scindasque. Titulum, oro te, ipse inscribas, eum enim plane ignoro. Nihil magis uelim, quam ut cum in Sinicis, tum in illa de Christiana inter Tartaros religione deque Gingiscanidibus commentatione iuuari ab eo possem. Si quid etiam penes te est eius rei, scio te nihil mihi negaturum. Postremam Tangutici libri partem accipis, sunt alia, quae proxime mittam. Lipsiae, 15 Cal. Nouembr. 1716.

Video te eo tempore, cum ad me scriberes, nondum aliquid de morte LEIBNITII inaudiuisse, si modo illi iniuria non fit, qui immortali uirtutum suarum et nominis memoria relicta discessit aliquo, eum si dicamus mortuum:

[gap: Greek word(s)]

ut CALLIMACHVS praecipit. Quamquam istae cogitationes ex Academia, aut Stoa, aut nostra potius sanctiori schola petitae nihil prohibent, quin idem sentiamus adhuc; magna doctorum uirorum penuria, alienissimo reip. tempore, principem bonorum omnium iudicio uirum discessisse. Quamobrem nostro incommodo et detrimento necesse est doleamus. Epistolam meam ad LEIBNITIVM scindi nihil prohibet. Scripsi in eius mortem breue epigramma, quod, etsi ab aegrotante et malo poeta profectum est, communicare tamen tecum uolo:

Nempe hoc LEIBNITII corpus tumulo iacet. Isse
Vidimus exequias, (quis putet?) Inuidiam.
Hic ad busta pias moestae posuistis et illic
Vos Musae crines et lacrymas Gratiae.



page 8, image: s008

De Tanguticis nihil mihi nisi coniectando constat. Versionem eorum Moscouiticam Halae apud amicum reliqui, qui interpretaretur, maxime ideo, quoniam Christianae religionis uestigia in ea mihi sum uisus deprehendisse. Sed lentum nomen est. quam primum accepero, ad te mittam. Ob consilium tuum de commentatione mea amo te; nihil agam festinantius, quod et soleo alioqui mea fastidiosius et lentius probare, et properandi caussas nunc maxime procul habeo. Etiam in eo tibi assentior, coniecturas saepenumero fallere. quod mihi accidit saepius, homini non felici quidem ad coniectandum ingenio, sed suspicaci tamen et diligenti. Quae cum dico, uenit mihi in mentem coniectura de uoce aliqua Scythica apud THEOPHYLACTVM SIMOCATTAM fol. 18 ed. regiae. Ea est [gap: Greek word(s)] : (si modo non rectius in Excerptis de legationibus [gap: Greek word(s)] ) quam uocem suspicatus sum aliquando ex [gap: Arab word(s)] seu [gap: Arab word(s)] (quae magiam significat sicuti [gap: Arab word(s)] Magum) atque [gap: Arab word(s)] compositam esse, quia SIMOCATTA [gap: Greek word(s)] interpretatur. Sed nunc alterum displicet; uox enim Arabica est, non Turcica. Magno sunt mihi usui futura, quae mecum ex Armenis et GOVEA benigne communicasti. De Masin me tuus Armenus praeter ABDALLAM BEIDAVAEVM docuit, quae GOVEA nesciuit. Quidquamne apud Armenosde presbytero IOANNE inuenisti? Ego hodie quae episcopus Gabalensis apud OTTONEM FRISINGENSEM de eo tradidit, per otium inspexi, atque eam expeditionem in Persiam haud nihil dubito, an credere debeam. Quid tibi de re ista uideatur, si commodum est, mecum communices.

FABRICIVS hic SEXTVM EMPIRICVM singulari cura et magnis sumtibus edendum curat. SIBERVS autem, uir in ecclesiastica antiquitate multum uersatus, commentarium de S. SPIRIDIONE edit, in quo eius uita ex Graeco codice MS. bibliothecae senatoriae recensetur. Dissertationes tuae ROTERODAMI editae post ultimas ad te litteras in manus meas uenerunt, ex quibus multa sum edoctus, cuius caussa gratias ago, quae publico tibi nomine debentur. Tuam commendationem et ad suscipiendam amicitiam, et ad confirmandam cum KRAVSIO nostro ualuisse, scire te uolo. Ego animum in me tuum et officia complecti numquam satis possum. Accipis


page 9, image: s009

cum his literis partem diplomatis Sinico-Tartarici; alteram proxime mittam. Edita est in Italia POGGII Historia Florentina, cui uita eius praemittitur, accuratissime, ut uidetur, consignata, in qua cl. LENFANT saepius oppugnatur. Eam mecum communicauit WALCHIVS amicus meus, ut si quid ex ea siue cl. LENFANT, siue ipse scire uelitis, mea opera uti possitis. Lipsiae Nonis Decembrib. 1716.

IO. BAPTISTA RECANATVS, qui eam POGGII Historiam curauit, promisit in praefatione, se multa huius hominis [gap: Greek word(s)] in medium prolaturum, quae non sine aliquo literarum detrimento in priuatis bibliothecis recondita latent. Vitam POGGII ab eodem RECANATO consignatam edere constituit VALCHIVS, quod eius consilium ualde probaui, tum ob ipsius scripti dignitatem, tum ad cognoscendam Transalpini hominis eloquentiam et doctrinam, quam in FACCIOLATO ac uno alteroue uiuere aut spiritum ducere credimus, ceterum sopitam et exstinctam.

Nuper cum RENAVDOTI Historiam Alexandrinorum Patriarcharum perlegerem, ualde sum commotus uiri doctissimi maledicentia in LVDOLFVM nostrum, (quamquam et ceteros omnes prae se contemnat,) cum neque ingenio plus ualeat, neque fortassis eruditione eum antestet, sola uidelicet felicitate, quod saepe ignauissimis contigit, plurium rerum, quae ad illustrandam historiam Alexandriae faciant, cognoscendarum ac ueluti commoditate potitus. Ita saepe commotior aliquantum mecum disserebam: Haec igitur huic uiro dii immortales si tribuerunt:

[gap: Greek word(s)] ;

Eius liturgiae Copticae uisae a me nondum sunt. Flagro tamen maxima cupiditate cognoscendi, quam integre casteque ab eo conuersae fuerint, quod tu me docere potes, docebisque pro tua in me uoluntate.

Inter versiones orationis dominicae scis a CHAMBERLAYNIO et WILKIO recenseri Tartarorum eorum, qui hodie Sinis imperant. Id uide, quam recte creditum sit. Nam quae sit ratio scribendi apud Tartaros illos, ex elementis ad te transmissis libroque integro, qui penes me adhuc est, quemque


page 10, image: s010

tecum communicare uolo, si lubitum est tibi, ex illis igitur cognoui. Contra isthaec ratio scribendi Tartarorum est eorum, qui Gingiscanidum auspiciis Sinis fuerunt potiti, quod ex iis intellexi, quae PICKIVS ad MENTZELIVM misit, quaeque TH. HYDE edidit. Quid porro de literis Bengalicis sentis? Istaene Tanguticis meis plane sunt similes?

Venit in manus meas psalterium Arabicum Romae editum, cui SALMASIVS multa manu sua adscripsit, sed quae minoris sunt momenti, quia in notandis radicibus uocum tantum uersatur. Itaque maioris aestimo, quod communicante mecum WALCHIO indeptus [gap: Greek word(s)] commentarii Salmasiani in ARNOBIVM, quodque etiam reliqua adipiscendi spes est. Quae mea sunt, eadem et tua esse credito. Lipsiae 14 Cal. Febr. 1717.

De iis, quae mecum aduersus cl. RENAVDOTVM communicasti, gratias ago, et recte pol factum

Dehinc ut quiescat porro et desinat
Maledicere, malefacta ne noscat sua.

Compertum mihi uideor habere uirum doctum, THOMAM HYDE de Persarum religione commentantem alicubi sequi, et sedulo tamen dissimulare: quae certe culpa hoc est grauior, quod se oblinit contemtu aliorum ingeniorum et fastidio. De Sinis quaedam quae ille habet, in libro meo de Christianis Sinis, quanta decet et potest modestia, excutio. Legerat quaedam in auctoribus suis de Sinis, quae ille protinus ad Chinenses nostros pertinere arbitratus (cum tamen etiam Turcae ceteraeque sub oriente gentes sic uocentur) in multos errores incidit. GINGISCANVM uidelicet Sinas debellasse, (quod propemodum putidum est), MANETEM a Sinensibus libros accepisse aut potius literas, iisdemque doctrinam suam impertiuisse, (quae coniectura ne quidem secum recte constat), et ne cetera memorem, ex eodem errore uidetur profluxisse, quod in orientalibus scriptis aliquid, quod monumenti Sinici fidem sufsulciat, inuenisse se credidit, ut CVPLETVS auctor est in libro de matrona Sinensi. Quamquam miror, eum id, quicquid fuerit, loco satis idoneo p. 88 non memorasse. Si tamen eius rei aliquid inuenerit, deliberatum et certum


page 11, image: s011

est mihi, id omne ad Turcas uicinosque populos referre. Hoc praesertim toto commentario operam do, ut Christianam religionem Sinas ingressam esse non nisi paulo ante Gingiscanidas euincam, cum diu ante in Turcis uicinisque locis obtinuisset. Quod si ita est, sicuti est, uides monumenti fidem ex occulto oppugnari. Nam ut id aperte aggrederer, inducere animum non potui, eo maxime praeiudicio impeditus, quod, si qua fraus fuisset facta, eam Sinos fuisse suspicaturos existimarem. Nunc isthuc etiam conuulsum est a te NAVARETTAE auctoritate, ob quam te multum amo. Scio quidem in urbe Siganfu, prope quam inuentum est monumentum M. PAVLI VENETI tempore Christianos fuisse, sed si id huc aliquantum facit, arbitror e contrario illud ad suspicionem ualere, quod siue SCHALLVM siue VERBISTIVM (neque enim uacat euoluere) siue alium in ea urbe, antequam monumentum fuerat erutum, docuisse, alicubi inueni. Enimuero RENAVDOTVS duobus locis scribit, compertum se habere de HANANIESCHVA, quem monumentum Sinicum memorat, eodem tempore Catholicum Nestorianorum eo nomine fuisse: quod architecti illi fraudis, qui fuerint suspicati, nondum apparet. (Ex libris Christianorum S. Thomae.) Sed Nestorianam historiam, quae tam obscura est adhuc, ut ab RENAVDOTO illustratam accipiamus, optandum quidem est, multo tamen etiam magis, ut abs te, quem non locupletem solum, sed et religiosissimum grauissimumque auctorem habebimus.

Scio, te quaedam de Maronitis etiam collegisse, et nisi me omnia fallunt, memini te aliquando mihi dicere, eorum etiam historiam a te iri editum. Iccirco tibi mitto nescio quid de proximis litibus, quae inter Romanam ecclesiam Maronitasque intercesserunt, ut SALOMON NEGRI mihi narrauit cum Halae una essemus. Patriarcham suum a presbytero et episcopo incestus cum sororibus et nescio quorum praeterea flagitiorum postulatum, ueluti dedecus ecclesiae, nulla facta Romae potestate, plebs et clerus Maronitarum expulerunt. Hic ubi Romam imploraret, LAVRENTIO cuidam et alii monacho datum est opus, uti patriarcham restituerent. Illi cum ad Maronitas, qui interim patriarcham elegerant,


page 12, image: s012

ueniunt, astu rem omnem tractant, auctoresque sunt isti, ut se munere suo sponte abdicaret, huic autem, ut titulo uicepatriarchae contentus esset. Presbyter episcopusque, qui Maronitas incenderant, Romam ad iudicium uocantur. Qua re hic attonitus latuit, is patriarchae, quem prosciderat, reconciliatus, Romam it non reus iam, sed qui Congregationem de propaganda fide pro patriarcha deprecaretur, inque Maronitas incenderet. Paulo post commodum moritur uicepatriarcha non sine suspicione ueneni. Igitur ueluti aemulo sublato, Maronitas illum recipere Roma iubet eo decreto, quod ad te Latine mitto. Acceperat enim SALOMON, ut Arabice uerteret, quam uersionem etiam uidi apud eum, et credo nunc Halae in orphanotrophio esse cum reliquis, quae bibliothecae dono dedit. Cum in meo itinere Halam denuo pertransibo, exquiram id quoque. Latine et Arabice editum ad Maronitas missum est, qui Diuani opem implorarunt. Ad Diuanum caussam patriarchae tuendam suscepit legatus regis Galliae, sed interdictum id ei est a iudicibus. Videris mihi apographum orationis dominicae Tartar. mittere uoluisse, quam in harum literarum fasciculo non inueni. Si commodum est, bea me hoc [gap: Greek word(s)] , et si potes, in alia charta oration. domin. Coptice et Armenice descriptam mecum benigne communica. Lipsiae Non. Febr. 1717.

Euolui nudius tertius in bibliotheca publica HYDI Persicam Historiam, ut quae de tabula XVII scribebas, cognoscerem, uidique rem se ita habere, ut notaueras. Sed eum lego, quae V. C. eo loco de literis Tartaricis commentatur, multa noto, in quibus eum errasse uideo. Cataicae literae eius, Mongalicae sunt inquinatius scriptae. Et specimen Mongalicum id etiam incommodi habet, quod, ut hic excusum exstat, a dextra legi ad sinistram debet. Sin HYDI tabula sic inspiciatur, ut ornamenta illa sub principio conspicua, ad sinistram conuertantur, uideo, quod suspicabar, Mongalica esse elegantissime exarata genere scribendi [gap: Greek word(s)] , etiam ab GVILIELMO DE RVBRVQVIS notato. Ac uereor, ne HYDO imposuerit illa scribendi ratio, quam in libro manu GABRIELIS MONGALENSIS (quamquam longe rudius) descripto


page 13, image: s013

uidi obseruari, ut eiusmodi ornatus ad sinistram, unde scribere incipiunt, a Mongalis pingantur. Puto me aliquando, cum in patriam reuersus fuero, per amicos in Moscouia, ea impetraturum esse, quibus et Mongalica Tanguticaque literatura et uniuersae omnino antiquitates Scythicae illustrari possint. Cataiam arbitrabar olim Tartariam suisse dictam, et ex eo nomen ad Sinas cum imperio gentis peruasisse, eam uero sententiam multis inuolutam difficultatibus, repudiaui. Atque mihi uideor rem pulchre nunc tenere, quod existimo, Sinos fuisse primum Cataeos nuncupatos, dein Tartaros, quod colonia Sinica essent. Neque deesset mihi quicquam ad confirmandam opinionem meam, si scirem, cuius originis sit uox Cataica, an Indicae, ut Tschin est, annotante ABDALLA, an, quod, ut ita sit, admodum mallem, Medicae seu Persicae. De colonia autem Sinica non tantum CVPLETVS ex Sinicis historiis quaedam memoriae prodidit, sed etiam in nostris scriptoribus quaedam mihi uideor inuenisse, ex quibus id possim confirmare. Praesertim in VINCENTIO BELLOVACENSI ea exstant, quibus multum in hac caussa tribuo. Sed de lingua quid fiet? Eam arbitror contagione gentium, inter quas colonia deducta fuit, contaminatam esse, an abolitam? Sunt certe uoces quaedam Mongalicae, quae ad Sinicas quam proxime accedunt. Earum hic adiicio indicem:

Mongal. [gap: unknown sign(s)] bu Sin: [gap: unknown sign(s)] Vo Domus

Mong. [gap: unknown sign(s)] Moo [gap: unknown sign(s)] Sin: [gap: unknown sign(s)] Mo Arbor

Mong. [gap: unknown sign(s)] Eme [gap: unknown sign(s)] Sin: [gap: unknown sign(s)] Mu Mater

Mongal. [gap: unknown sign(s)] y et schen [gap: unknown sign(s)] Sin: tschu Dominus

Mong. [gap: unknown sign(s)] bija [gap: unknown sign(s)] Sin: [gap: unknown sign(s)] que Luna

Mong. [gap: unknown sign(s)] Megni [gap: unknown sign(s)] Sin: [gap: unknown sign(s)] ngo noster add. Mong. Sini Sinice ni tuum.

Etschen aliquanto melius apud STEPHANVM SYNENSEM tuum Entschu. Et ita apud THEOPHYLACTVM SIMOCATTAM


page 14, image: s014

(f. 176) [gap: Greek word(s)] dicebatur Taugastensium, qui supra Indiam colebant, princeps, hoc est, Tien tsu [gap: unknown sign(s)] quo nomine CASIM CASCHANVS reges Cathaiae nuncupari scribit (p. 156) apud HYDVM in Itineribus mundi. Haec clarius euaderent, si plura de Foquiensi seu plebeia eius prouinciae et aliarum lingua sciremus. Ego uero longe etiam maioris facio, quod non uoces tantum istas et alias aliquas cum Sinicis conuenire sentio, sed etiam ipsam dicendi rationem eandem esse et idem utriusque linguae genium uideo. Lubenter intelligo, quod non tantum

Magos docuit mysteria uana Necepsis,

sed et ipsas literas. Monumenta illa in Memoriis Treuoltiensibus ad hunc diem non uideram: Ac eiusmodi multa in Aegypto exstare, ex epistola HVNTINGTONI ad Allixium olim intellexi; ex quibus id inprimis uellem uidere, quod Rapolensis episcopus secum in Britanniam aduexerat, more, ut memini eum scribere, Sinico exaratum. Vtinam aut per amicos aut per IABLONSKIVM olim [gap: Greek word(s)] possis impetrare; credo enim eam tabulam cum codicibus Huntingtonianis in bibliotheca repositam esse publica. Mentionem fecerunt et WILKINSIVS et alii codicis Colbertini virorum illustrium, is qui sit, quaeso te, ut me doceas. Erant etiam, quae de linguis Asiae minoris aliquando constitueram sciscitari. De Lycaonibus, quod in mentem uenit, singulare et ad locum illum Actorum accommodatum est, quod Scholiastes, quem DIDYMVM uocamus, ad Iliad. [gap: Greek letter Delta] v. 88, ubi de Pandaro agit, (praeerat enim is Lycaonibus Il. B. in catalogo naaium u. 333) scribit: [gap: Greek word(s)] . Atque huic ingenio gentis conuenienter fabulatur poeta Il. [gap: Greek letter Delta] a uersu 88, quod etiam DIDYMVS ad uersum 88 et 93 annotauit. Fama etiam est, te in Flemmingium uersus scripsisse, quos, si euulgati a te sunt, mirifice gestio legere. GOETZIVS se facilem fore in communicandis Msctis recepit, deque ea re ipse ad te scribet. Ob CVPERI literas amo te.

APVLEIVM hactenus integrum seruaui, de eo igitur V. C. quid tibi uidetur? habenda ei in his, quae de Aegyptiacis rebus scribit, fides aliqua? an nulla? Equidem arbitror, cum


page 15, image: s015

sibi credi isthuc uult, (p. 268 ed. Elm.) quod uerum sit, id eo pertinere, vt prodat, se amplius, quam quod profanum uulgus scire, uidere, intelligere fas fuit, cognouisse nihil: itaque etsi in ceteris fallat, quae ut ne nescire homo initiatus uideatur, multis tenebris inuoluit, tamen in his, quae fieri etiam profanis spectantibus aut cognoscentibus sciebat, religiosiorem fuisse. Eodem refero tum omnia, quae perspicue describit et enarrat, tum inprimis, quod scribit de uestitu suo (p. 269 ed. Elmen.) quo [gap: Greek word(s)] amictus fuit, his uerbis: Quaqua uiseres, colore uario circumnotatis insignibar animalibus. hinc dracones Indici. inde gryphes Hyperborei: quos in speciem pinnatae alitis generat mundus alter. Traiano imperante dracones et sphynges in signis militaribus habitos comperio. Non disputo, an ob Dacos uictos, dracones, ut putant antiquarii, et sphynges ob caussam nescio quam. Sed cum in arcu triumphali Titi, quem nuper RELANDVS illustrauit, sub candelabro uideo basin, Apulegianis monstris insignitam, paene in eam sententiam animum induco, ut credam, eum, qui hanc basin dedicauit, sacra Iudaeorum cum Isiacis et Aegyptiacis mysteriis, ut solebant Romani, confudisse. Fallor? an rem teneo? Quod te quaeso V. C. ut cognoscas, unaque conferas cum his, quae in Actis nostris dixi, cum RELANDI librum de arcu Titi triumphali mense Februario recenserem. Lipsiae, 3 Id. Aprilis 1717.

Cum Mongalica manu tua descripta, et ad me transmissa inspicio, uideo, cl. PICQVES eodem modo in epistola ad Mentzelium errasse, quo WILKINSIVS in editione sua. Id apparet ex uoce enduringe. Et si inspicias ea, quae PICQVES adfert ex libro Colbertino, uideas etiam haec esse Mongalica et deorsum scribenda, male uero a V. C. descripta. Particula illa [gap: unknown sign(s)] etiam in specimine ab HYDO edito occurrit, sed ut ex schedis meis Mongalicis cognosco, sic scribenda est [gap: unknown sign(s)] . Quid igitur de specimine HYDI sentis? Mihi quidem, cum haec scribo, ad manus non est Persica eius historia, quantum tamen memini, ex eadem scriptura diuersas fecit tres. Sed si uerum est, quod HYDVS coniicit, elegantissimum illud specimen esse leges Gingiscanis, si, quod GABRIEL MONGALENSIS,


page 16, image: s016

suos prodidit credere, a Tangutanis acceptas literas Mongalicas, sentio coniecturis praeclaris locum dari, de quibus ad te scribam alias.

Sed quod dudum scribebas te suspicari, Tartaricas et Indicas (Brachmanum credo et Malabarum) literas originem debere Persicis, has autem Aegyptiacis, id nondum possum intelligere. Nam si ueteres Persicas intelligis, quas HYDVS illustrare est aggressus, in his ego olim aliquam conuenientiam cum Armenicis existimaui me animaduertisse; sed nescio quam recte, neque enim aliquando licuit sententiam meam existimare accuratius, tametsi iam dudum Persicum alphabetum concinnauerim. Cum Brachmanicis uero aut Tanguticis nondum sic sentio conuenire, multo etiam minus cum Aegyptiacis, si Coptorum literae tam ueteres sunt, ut Persae eas ab Aegyptiis accipere potuerint. Sin aliud scribendi genus a MERCVRIO Aegyptiis primis mortalium datum, aut quacumque antiquitate cognitum habes, in eo non contendam. De MERCVRIO uero, quod, dum haec scribo, in mentem uenit, multa sunt dicta a ueteribus, quae IOSEPHO conuenire uidentur. Eius sane res gestas Aegyptiorum sermonibus et monumentis celebratas fuisse, multa sunt indicio, ac credo etiam illum locum PALAEPHATI Aegyptii ex Fastis Siculis, cum solem dicit Aegyptiorum rebus praefuisse dies quater mille quadringentos septem et septuaginta, hoc est annos duodecim admodum atque deinceps ita prosequitur orationem: [gap: Greek word(s)] . Id aperte ad eum locum Geneseos pertinet, ex quo constat, tributariam ante IOSEPHI tempora Aegyptum non fuisse, sed ut Graecos accepimus multo etiam tempore post, obsecundasse solum suis regibus. Id nescio, an aliquis iam annotauerit.

Quod de Christianis Sinis scribis, id mihi gratissimum est. Sententiam tamen meam, de qua ad te scripsi dudum, nunc aliquanto firmius muniam, ita uero, ut tuo iudicio omnem meam opinionem stare aut cadere uelim. Obstare igitur opinioni meae uideo Indorum auctoritatem, qui in Sinis


page 17, image: s017

episcopos fuisse memoriae prodiderunt. Sed eorum auctoritatem puto me conuellere posse. Scribit enim GOVEA in Socotora et Masin episcopos fuisse sub metropolita Malabarensi, quae autem Masin sit siue regio, siue urbs, se non intelligere. Ex BEIDAVAEO ABDALLA [gap: unknown sign(s)] satis est nota et eodem MOSIS Chorenensis [gap: unknown sign(s)] pertinet. Quam etsi ita apud utrumque uideo describi, ut ad meridionales Sinarum regiones pertinere perspicuum sit, tamen nihilo magis tam proprium istis regionibus hoc uocabulum est, quam septentrionalibus Tschin. Vtrumque Tartaris etiam tributum est; namque finitimi boreali ori Sinarum parti sunt, et ipsi Sini uocantur, qua meridionalibus, Masini. Ac nescio, an ex eo dicta sit urbs [gap: Arab word(s)] , quam NASSIRODDINVS et VLVGBEGVS in Turcarum regione collocant. Sinas, regiones Tartariae aliquas a Persis, Arabibus eorumque exemplo a Syris nuncupatas fuisse, ita compertum habeo, ut nequicquam de eo dubitari arbitrer. Masinam autem ad Tartaros pertinere, etsi minus inuicte, tamen satis clare mihi uideor ostendere posse ex STEPHANO SYNENSI tuo p. 36. Batschu, inquit, misit Sembat in Tschin et Matschin patriam sagittariorum, ubi est praecipuus thronus eorum regni ad Mangu Chan. Sagittarios Mongalos idem alibi uocat, et nostris etiam scriptoribus earum gentium in sagittando peritia celebrata est. Ex reliquis uerbis id planissime adsequor, STEPHANVM regionem circa Caracuram uocabulis istis Tschin et Matschin nominasse; idque multo firmius ex eo euadit, quod Mangu Chan meridionalibus Sinarum regionibus numquam potitus est. STEPHANVS alibi dicit, Mugalos e Tschin et Matschin egressos esse, id cum eodem modo, ut puto, apud Persas aut Arabes prodi uidisset RENAVDOTVS, in magnum errorem incidit, atque Gingiscanem Chinenses debellasse, iisque deuictis, occidentem inuasisse scripsit. Sane adhuc nondum uideo, adferri quicquam posse de Christiana religione in extremo oriente, quod non ad Turcas pertineat, in quibus et floruisse res nostras cognoscimus ex multorum testimoniis, et episcopos Nestorianos fuisse, ipse RENAVDOTVS se legisse meminit. Eodem tempore, quo Gingiscanes, Vngchano deuicto,


page 18, image: s018

rerum potiretur, celebris fuit episcopus Mar Denha, quem ABVLPHARAGIVS memorat. Haec ego tuo iudicio submitto, uir incomparabilis, atque spero, quod mei es amantissimus, te loquacitatem meam non laturum male, sed in his, si erro, correcturum esse.

Tangutica elementa a Brachmanibus opinor esse accepta eodem tempore, quo superstitio Indorum septentrionem Scythasque peruasit. Numeris Indicis utuntur Tangutani: et literis etiam iisdem, quantum in re obscura sensibus consequi possum. Nam eam rem planius intelligerem, si aliquanto plura mihi de Brachmanicis constarent. Memini me in libris tuis Brachmanicum uidisse scriptum manu tua, eum qui sit, quidque omnino de istarum literarum similitudine sentias, percunctari liceat mihi. Mongali autem qui Sinas tenent, literas suas utique a Tangutanis seu Tocharis, ut PACHYMERES eos nominat, seu Tartaris Gingiscanidibus acceperunt; hi a Nestorianis Christianis. Vtrum hae sint ARABSIADIS Delbergjin, amplius deliberandum censeo, res magna est, ut ait Comicus.

Consilium profectionis abieci, ea maxime caussa inductus, quod el. GOETZIVS catalogum librorum orientalium Msct. bibliothecae publicae concinnandum mihi commisit. Quod negotium bene et magno meo emolumento procedit. Eidem iam adiuncta est ACOLVTHI bibliotheca, de qua ad te proxime u. c. scribet. Misit ad me Hala amicorum meorum aliquis catalogum eorum librorum, qui hodie in orphanotropheo exstant, et olim SALOMONIS NEGRI fuerunt. Ex eo excerptum indicem Msctorum ad te mitto. Ordinem ilium Chaldaeorum baptizandi, ab GASPARE DE MALAVAR homine Indo descriptum, puto me nacturum esse ab eodem amico, qui nunc carmina EPHRAEMI mihi describit. Alter amicus Tanguticorum uersionem Moscouiticam a se rursus conuersam, Germanice ad me missum iri his nundinis, scriptis nudius tertius ad me literis, promisit. Scio esse uirum in Anglia Copticae linguae multo gnariorem WILKINSIO tuique familiarem, cuius iam diu nomen requiro, id ego a te accipiam. Lipsiae 10 Cal. Apr. 1717.

1 Centum sententiae Turcicae.



page 19, image: s019

2 Ordo baptizandi iuxta ritum Chaldaeorum Syriace. Descriptus iussu Iulii Antonii Sanctorii per Gasparem de Malauar Indum seruum olim, deinde diaconum et familiarem reuerend. D. Haaman Ignatii olim patriarchae Iacobit. unum ex praeceptoribus linguae Chaldaeae et Arab. in Colleg. Neophytorum Romae mense Iulio MDLXXX.

3 Duae homiliae Chrysostomi Arabice, duae Clementis XI Arabice et Syriace. Descriptio Bosphori Thracici Italice. Nomina portarum ciuitatis Byzantii, et locorum ad utrumque littus maris, Turcice et Latine.

4 Tractatus poeticus, auctore Haphis, Persa.

5 Schiahidi, seu uocabularium Turc. Persicum.

6 Historia Bachtjari. Liber moralis Turcicus.

7 Alphab. Syriacum, precationes et carmina Ephremi.

8 Catechismus Lutheri a S. Negri uersus Arabice.

9 Viri et elogia uirorum illustrium Heset Behilet s. octo paradisi, auctore Schi Beig.

10 Monita Attari siue institutio iuuentutis, carm. Persicis.

11 Compendium chronologicum historiae prophetarum et sanctorum, califarum et imperatorum Ottomanidum.

12 Abu Muhamed Elhasin Ibn Masud Baguensis Elkara dicti explicatio Alcorani ad Sura regni ad finem Corani, Arabice.

13 Mustapha Ibn Zacharia compendium Abulaithii Samarkandiensis, seu synopsis iuris Mahometani.

14 Birkeli Muhammed sil. Pir Ali tractatus dictus Waesyiet de religione.

15 Stella polaris artis loquendi Arabice. Traduntur fundamenta logices.

16 Liber Turcicus theologicus.

17 Armenorum institutio puerilis Constant. edita. aliaque, quae minoris pretii mihi uidentur esse.

Dixerat KRAVSIVS in historia librorum de libro execrabili, eiusque capita, quae non ignoras Gallice nuper esse edita, inseruerat. Haec memini ipsum mihi ante aliquot menses narrare, tum enim haec non uidebantur esse tanti, vt inspicerem, et nunc omnia exemplaria abolita sunt. Ea capita cum a filio suo magna cum uoluptate legi et paene probari


page 20, image: s020

sensisset praeses consistorii Dresdensis, rem ad consiliarios regis intimiores detulit, qui cum Lipsiam uenissent, iudicium de ea re habuerunt. Liber ipse interceptus et bibliopola in uincula coniectus est, CRAVSIVS autem, quod paulo ante id resciuerat, elapsus apud amicos Lipsiae delituit, utque tutior lateret, ferebatur, Halam aut Berolinum, aut aliquo aufugisse. MENCKENIVS, cui librum dedicauerat, in ius uocatus, quod quae in Deum impie et sceleste scripta essent, censuisset, iureiurando se expediuit, quod ad se censenda illa capita missa non fuissent. Interea omnis uis, quae in CRAVSIVM titulo intentabatur, in MENCKENIVM autem reuera composita erat, tota in illum inclinauit. Citatus publice a rectore academiae, tamquam profugus, caussae suae patrocinium aduocato commisit, sed ut sibi tuto liceret in urbe esse, nondum impetrauit. MENCKENIVS nunc rector academiae factus, altius despicit inimicorum insidias, et ipsam rem uidetur compositurus esse. Metuimus tamen, ne CRAVSIVS professionem Vratislauiensem, ad quam designatus iam fuerat, amittat. Denique utcumque res cadat, et quem etiam colorem caussae suae inueniat amicissimus uir, non possum tamen uel minimum commoueri, ut eam probem. Satis iam satis aliarum gentium ingenia contendunt in euertenda religione numinis;

Gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
Quae tantum genuere nefas:

nihil opus est nostra. Atque ut id non probet et sequatur, tamen nullius boni intererat, haec tam pestilentia et in optimum beneficentissimumque parentem impia nouisse. Quid igitur diuulgabat? Quanto melius homo non magnae integritatis OVIDIVS:

Procul hinc natae, procul este parentes:
Desit in hac mihi parte fides; nec credite factum.

Odi illam litterarum paene pestem, quae hodie passim obtinet, quod ineptiarum omnium curiosa ingenia, quae ad ipsam eruditionem et religionem adiuuandam augendamque pertinent, ambitione earum negligunt. Sed multo magis odi profana nostrae aetatis ingenia, quae, quod metuunt, negant aliquod numen esse, et quantum in se est, abolita uerae religionis luce, illas ueterum errorum tenebras et omnem pestem perniciemque


page 21, image: s021

humani generis postliminio inferunt. Ne hos quidem fero, qui interim desidiosi et ad uoluptatem compositi supercilio aliquo hos furores inspiciunt, nec commouentur aliquantum animo in tanto humani generis discrimine. Quid WOLFIVS Halae moliatur, credo, te non ignorare.

Non diffiteor, me prae ceteris Syriacas literas amare ob eam caussam, quod magis ad illustrandas res ecclesiae Christi, quam ad aliam operam orientales Graecis Latinisque adiunxi. Quod de Hebed lesu edendo suades, id ego sane non refugio, saltem ut ad eam rem, quae necessaria sint, componam, et, parem, animum inducam. Exspecto Roma librum a MASCOVIO una cum quibusdam aliis. De THEODORO quae mones, mirifice placent. Cum nuper PHOTIVM legerem, uenit in animum multa, quae EPHRAEMI nomine inter Syros feruntur, non ad illum referri oportere sanctum uirum, nec ad aliquam fraudem, sed tum ad utrumque, quamquam incertum, quo discrimine, tum ad Theopolitanum episcopum, de quo PHOTIVS Cod. CCXXVIII: [gap: Greek word(s)] . Sane cum Syri IACOBVM ROHENSEM praeceptorem fuisse s. EPHRAEMI dicunt, id minime ad illum antiquiorem pertinet, nec scio, quantum ad Theopolitanum. Rem curatius cogitabo olim. Scriptores Syriacos, quos praeteribis, quaeso, ut mecum ex GOVEA communices, doceasque me, quae Syriaca Mscr. Berolini exstent. Ego Beth Gazam Iacobitarum describo ex Mscr. cui uix credo quicquam elegantia et nitore par esse. Scriptum A. Seleucid. 1819. Dresdae audio idem exstare a SEBISCHIO, qui Lipsiae iam abiit. Halae apud amicum grammatica Syriaca SAL. NEGRI exstat, manu eius scripta, quam puto me ab eo impetraturum esse. Nummus ille, de quo scripseram, erat Antiochi aut cuiusquam alius ex Syris, seu ut quidam existimabant, Pyrrhi, quem cl. SCHOTTVS apud Strasburgensem aliquem inspexit. Aueo equidem ectypon huius nummi, quem u. c. uidit, habere, ac praesertim, si idem adhuc de ea litera sentis, in sententia tua confirmari. Literarum Mendaitarum cognoscendarum desiderio iamdiu flagro, a quo tempore de Christianis S. Ioannis aliqua consignaui litteris. Hi mihi uidentur Manichaei


page 22, image: s022

esse, de quibus in Byzantinis scriptoribus passim. Nec uidi quicquam de iis praeter specimen T. HYDE et fragmentum L. PIQVESII. IGNATIVM a IESV de Mendaeis spero me Roma accepturum esse.

Tartarica de Gingiscanidibus multum auxi et emendaui. Sed commentationem ipsam iamdudum aboleui, ita uero, ut, quae placuerunt, in aliam tractationem, quam in primis aliquando exstare opto, transtulerim. De Christianis rebus in Sinis et Tartaris inscripsi, et duobus libris, quae cognoueram, digessi. Spero, me aliqua ex Moscia accepturum de Tanguticis rebus. Librum Tanguticum, manu mea scriptum, ad R. ZIGENBALGIVM mittam, ut cognoscat, an Bengalicus sit omnino et quid in se contineat: mittam etiam in Mosciam ob eamdem caussam. Aueo multum annales Sinicos Berolini euoluere, atque ex iis enotare, quae huic commentationi ornamento esse possunt. Praecipue quod CVPLETVS memorat, adsuisse testibus annalibus eo tempore, quo Iesuitae ex monumento Syros in Sinis fuisse arguunt, homines peregrinos glaucis oculis. Faciam, ut breuis sit commentatio, sed etiam, ut, quantum potest, elaborata.

De Copticis amantissime et benignissime facis, et non possum non ob ea te complecti. Dabit rerum mearum beneficentissimus arbiter deus, ut eum diem uideam, quo tanta felicitate perfrui licebit. Ego ad hunc diem tam felix non fui, ut quoquam duce uel praeceptore uel indice ne in iis quidem literis, quas ad humanitatem pertinere dicimus, uti potuerim. Deus mihi, amicissime LA CROZE, deus profecto, ut ille dicebat, [gap: Greek word(s)] et praeter eum paupertas, de qua in Piscatoribus THEOCRITVS recte:

[gap: Greek word(s)] .

Recensionem Blumbergianae grammaticae (quam credo te nondum scire ipsius auctoris sumtibus esse editam, et sperasse eum, se Batauis et Anglis ob eam celebratum iri,) recensionem igitur eius nescio a quo profectam ad me miserat MENCKENIVS, ut meam sententiam cognosceret, negaui me probare posse.



page 23, image: s023

De Persicis litteris, quibus monumenta ZOROASTRIS perscripta inueniuntur, et de quibus eruditos monuit T. HYDE; quid existimas? Deinde quaeso, ut cognoscas, qui auctor sit huius libri, cuius titulum ad te mitto. Cl. GOETZIVS (quem nolim rescire me Syriaca describere) putauit, CHARLTONVM esse, cl. MENCKENIVS autem CAROLVM FOVNTAIN (qui Lipsiae aliquando fuerit,) nummorum et rei antiquariae perquam peritum. Est in hac sylloge inscriptio, quae cum duabus aliis in Diario et Palaeographia MONTFAVCONIS et CALLIMACHI hymno in Delum, mire res Deliacas illustrat. Inueni in Persica historia Msct. inter libros ACOLVTHI, locum insignem, ex quo in sententia de Sinis extra Chinam confirmor. Cyn [gap: unknown sign(s)] in monumento Sinico credo corruptum esse ex Syria. Lipsiae pridic et ipsis Idibus Maii 1717.

Peruenit in manus meas tabula E. BERNHARDI de uniuersa literatura erudita ex charactere Samaritano deducta. Magnam rem leuius tractauit. In Brachmanicis certe et Malabaricis friget u. c.

Mittam ordinem baptismi Iacobitarum, quem etsi a FABRICIO BODERIANO editum, tamen quod difsert multum ab editis, descripsi. Praefationem integram habebam, illam inter res meas nunc non inuenio. Mittam una Bengalicas litteras, quas ab amico accepi. Mercator aliquis, qui nunc Traiecti ad Rhenum agit, eas ad sacerdotem quemdam ex India miserat. Cum Tanguticis eas conuenire uides. Apud eumdem amicum uidi uersiones orationis dominicae complures feriptas manu nescio cuius, multo ante, quam a VILKINSIO sunt editae. In iis etiam Tartaricam inscriptam reperi literis Tanguticis, sed ita inquinate scriptis, ut cognoscere sit difficile. Quod de Mongalica scriptione mones, in eo plane tecum consentio. Atque iamdiu existimaui, Mongalicas literas esse Christianorum Nestorianorum, quas scriptores rerum Tartaricarum memorant. Vbi tempus erit, rem putabo ab stirpe ultima. Ob loca ex MORINO et ABRAHAMO ECCHELLENSI gratias habeo. Sed perquam cupiam cognoscere, ex quibus monumentis antiquas literas Syriacas cognitas habeas.


page 24, image: s024

Literas Estrangelo dictas, ni fallor, antiquiores putant his, quibus utimur, et quas Syri Nestorianos uocant. Sed admodum uetusta Msct. aliaque monumenta iis literis exstare, non scio. Memini tamen, me inter literas CVPERI uidisse nummum ex cimelio FVCALTII, in quo literam Syriacam Olaph notaueris. De ea sententia ad me quaeso ut proxime aliquid scribas, et si quae monumenta uetera, si quae inscriptiones, si qui nummi exstant, eadem opera doceas. SCHAFII literas ex VILKINSII praefatione noui, cum in manus meas uenient, ad te continuo mittam. In literis ZIGENBALGII (quas tum in R. FRANCKIVM meo studio, tum in sanctos etiam uiros uoluntate mirifica commotus in Acta referre uolo, cum recensione N. T. Malabarici et grammaticae Damulicae, quam ab u. r. nuper Hala accepi) in iis igitur literis quaedam exstant de Christianis S. Thomae, quae digna sunt lectu. Vnum tamen prae ceteris p. 198, quod de Germanicis conuertam Latine: "Cum Armenis huius loci (sub monte S. Thomae) quibus innotui, familiariter ago, et de fide eorum ex ipsis libris, quos habent, edoctus sum --. Historiam de S. Gregorio prolixe ex libris enarrarunt, nec minus quae de conciliis nouerant similia nostris. In historicis eorum ueteribus multa inueni, quae fortassis in Europa cognitu iucunda et utilia forent. Sed ea Germanice uertere et ad uos mittere, per tempus non licuit. Inter cetera. in libro quodam (quem ante annos mille et amplius scriptum dicebant) historiam S. Apostoli THOMAE inueni, in qua prolixe exstabat; eum in India fuisse, degisse Maliapure et ad religionem Christi complures perduxisse." Apud Tunquinenses Christianae religionis uestigia in eo RHODES noscebat, quod infantes crucis stigmate notantur. Id non persuasit A. MVLLERO nostro. Sed uide THEOPHYLACTVM SIMOCATTAM f. 133, et inprimis ZONARAM l. XIV f. 75, ubi pro [gap: Greek word(s)] scribendum esse [gap: Greek word(s)] apparet. Contra illustris LEIBNITIVS monachos, quos apud THEOPHANEM PHOTII et PROCOPIVM uermes serici textores Byzantium ex India aduexisse legerat, ex Sinis uenisse credidit. Ego uero plane compertum habeo, ex Ephthalitis uenisse. De his multa notaui, ex quibus historiam eius gentis teneo. COSMAE tempore inprimis ualebant. Id et aliunde


page 25, image: s025

constat et ipse f. 338 auctor est: [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] (ita ut PROCOPIVS describit) [gap: Greek word(s)] (sic et CAESARIENSI illi et AGATHIAE nominantur Ephthalitae) [gap: Greek word(s)] . Seres dicebantur, quod ex iis sericum adueheretur, Christianos inter eos fuisse, ex COSMA INDICOPLEVSTE constat. Vtrumque cum aliunde cognoueram, tum his diebus ex PALLADIO de Brachmanibus confirmari sensi. Is enim p. 2 et 3 scribit, se [gap: Greek word(s)] (male paraphrastes, qui s. AMBROSIVS dicitur in prima parte, in altera anonymus, mihi autem unus et idem uidetur: MVSAEVS Dolenorum episcopus) et Thebaeum aliquem scholasticum etiam cum presbytero in Indiam esse Adule ( [gap: Greek word(s)] male in Graeco) profectos nauibus. Se uero regionem Brachmanum non uidisse: [gap: Greek word(s)] . Cetera ex sententia mea, si [gap: Greek word(s)] deleas, et scribas [gap: Greek word(s)] , India Serica, ut PTOLEMAEVS appellat. Et eadem pagina Alexandrum dicit ad Gangem usque non peruenisse, [gap: Greek word(s)] (haec ED. BISSAEVS, qui primus edidit, non uertit, paraphrastes autem non intellexit, [gap: Greek word(s)] enim uermes hic significat) [gap: Greek word(s)] . Scribam hodie ad GOLDBACHIVM, a quo heri literas accepi, ex quibus cognoui, eum tui esse percupidum, et tibi innotescere uelle. De Sinensi ARCADIO gratias ago atque oro, ut, si de eius uita plura cognoueris, ad me perscribas. Ante dies aliquot SEBISCHIVS (qui ornandae et augendae bibliothecae Dresdensis caussa hic agit) apud GOETZIVM prandebat, cui prandio me amicissimus uir adhibebat etiam, in quo multa de te honorifice dicta, tandemque inter pocula ualetudini tuae etiam bene precati sumus. De basi candelabri amplius cogitandum censeo, nam haec raptim scribo, multis distractus negotiis. Lipsiae, pridie Cal. Maii 1717.

Apud APVLEIVM p. 123 BYRRHAENA dicit: Certe libertas otiosa et negotiosa quidem aduenae Romana frequentia; modesto uero hospiti etc. an aduenae Romano legendum? Sane non satis intelligo, quid dicat anus.



page 26, image: s026

Catalogum bibliothecae senatus dudum perfecissem, nisi ob ualetudinem cl. GOETZII fuissem impeditus, et perducam tamen ad finem, quantum in me erit. Sed consilium edendi eius non possum amplius probare, cum nec mea intersit eum edere, nec ipsius senatus, exstare eum, ita mihi nondum satis matura bibliotheca uidetur. Inter ACOLVTIII libros sateor elegantissima exstare Alcorani exemplaria. Vagenseilianos libros optimos esse inueni. Sed PFEIFFERI, si paucos excipio, ne hili facio. Et ob paucos libros bonos catalogum edi, non puto ex dignitate bibliothecae esse. Commendauerat etiam cl. GOETZIVS mihi, ut nummos Parthicos a WAGNERO illustratos ederem. Inconditum et indigestum opus, cui etsi uires et ingenium sufficerent, tamen multum temporis magnosque sumtus impendere deberem, dum paratum incertae aleae opus iaceret. Idibus Iulii puto, me apud uos futurum. Quoad igitur ibi esse potero, (potero autem usque ad Idus Augusti) tua in Copticis disciplina perfruar.

De catalogo librorum Syriacorum gratias ago, ut de ceteris, multo autem maxime de his, quae ad Sinicam chronologiam pertinent. Puto autem haec ad fabulosa tempora spectare, idque ex mentione libri Schu king colligo. Sed eaedem fabulae, ut a CHR. MENTZELIO in chronologia Sinica ex libro Siao ul lun sunt editae, abditam et latentem ueritatis consensionem tenere uidentur. Ac peruelim scire, an liber Siao ul lun in uestra sit bibliotheca augusta, aut unde omnino MENTZELIVS haec acceperit. Veterem autem chronologiam Sinorum uetustiorem saltem esse Gingiscanidum imperio, ex ABDALLABEIDAVAEO colligo. Optimus sane MVLLERI labor. Sed ex malis Persicis inquinatius nonnumquam uertit Latine.

In catalogo librorum Syriacorum Hudre et Gaza (quorum alterum [gap: unknown sign(s)] ornatus credo significare) ad [gap: Greek word(s)] pertinent. Rosa etiam Syris [gap: unknown sign(s)] dicitur. Sed quid Maklamatas sit, nescio, nam [gap: unknown sign(s)] quidem Graecum est [gap: Greek word(s)] . Sed quid hic sit, non scio, suspicor tamen praestigiosum fuisse librum. Parisman nisi uox est Persica aut Armenica, Syriaca non est. Hormisdas [gap: unknown sign(s)] dicitur, quod idem


page 27, image: s027

fere significat, quod MAR. nam ABRAHAM Syrus, qui elegantissime officium Syriacum Iacobitarum scripsit, sacerdotem aliquem [gap: unknown sign(s)] uocat. In eodem officio paschali, quod equidem nescio an Beth Gazam recte nuper uocarim, MOSES [gap: Greek word(s)] passim ita nuncupatur. MAR autem (scribunt enim non tantum Arabes, sed et Syri [gap: unknown sign(s)] ) non significat sanctum, sed honoris titulus est. Eo fit, ut et ab Arabibus et a Syris ante id uocabulum sancti nomen collocetur. In officio paschali columna 1194. [gap: unknown sign(s)] et colum. 78. [gap: unknown sign(s)] Sequuntur commentationes in totam hebdomadam passionis auctore sancto et doctore Mar IACOBO episcopo Edessae urbis. Alicubi etiam [gap: unknown sign(s)] dicitur, quod non insuetum in EPHRAEMI aliisque nominibus est; sed mihi inprimis fuit mirabile uisum, quod uno loco [gap: unknown sign(s)] uocatur. Quod autem Mar honoris uocabulum sit, id ex eo compertum habeo, quia illi etiam sic uocabantur, qui in dignitate essent. Veluti id fortunae sub LEONE ARMENO et MICHAELE BALBO ludibrium THOMAS, qui ex Syria profectus Constantinopoli infesta signa admouit, et licet [gap: Greek word(s)] , ut LEO GRAMMATICVS scribit, tamen ab Antiocheno patriarcha imperator nuncupatus fuerat, a continuatore THEOPHANIS incerto f. 296: [gap: Greek word(s)] uocatur, titulo utique potentiae argumento a Syris accepto. Ex eo [gap: Greek word(s)] GERMANVS patriarcha Constant. uocatus est apud PACHYMEREM. Sic enim Persae utebantur hoc uocabulo, ut fere tituli solent mutui fieri. Veluti nos Gallico abutimur, Hispani Ebraico, Syri quandoque eodem, hi autem et Iudaei etiam [gap: Greek word(s)] Graeco. Ac reuera idem [gap: Greek word(s)] significat, eodemque modo usurpatur, praeterquam quod Mar adhuc honorificentius esse uidetur. Nam tametsi ita a Graecis sancti uocentur, tamen apostolos sic uocari, nondum inueni. At Syri uocant. S. IACOBVM sic nominat IO. MARO apud ABRAHAMVM in notis ad Hebed Iesu p. 138 ed. Rom. Atque ut haec MARONIS scripta ad recentiorem fraudem referamus, tamen ab homine Syro profecta ostendere possunt,


page 28, image: s028

quis usus uocis istius apud Syros sit. Itaque cognosce de S. THOMA Indiae apostolo, nam et is Mar uocatur.

Signum in nummo Antiochi ualde placet. Sed in literis CVPERI [gap: unknown sign(s)] est, non [gap: unknown sign(s)] . SALOMON NEGRI in grammatica Msct. praecipit Olaph, in principio dictionis sic [gap: unknown sign(s)] scribi, sed [gap: unknown sign(s)] alibi; id falsum est, atque in elegantissimo Msct. Syriaco sic inflexus nusquam fere est, nisi ubi spatium compleat. Multa sunt in ea grammatica, quae emendari debent. Est nummus Sidoniorum apud B. MONTFAVCONEM in Diario p. 355, qui in antica caput DEMETRII habet, in postica nauem, supra quam [gap: Greek word(s)] , sub prora autem legitur [gap: Greek word(s)] et haec Phoenicica [gap: unknown sign(s)] , quae u. c. Sidonem legit. Et uide, quid in mentem uenerit, prima ad dexteram litera Lamed Ebraeorum est et Assyriorum, altera Sin, tertia Daleth, quarta Nun, quinta Vau Samaritanorum, ultima Ie Assyriorum. Sed haec hibrida sunt. Nodose etiam haec sunt scripta, ut ab Aegyptiis accepta esse, cognosci possit. Nam et ipse ab Aegyptiacis Chaldaicas deriuas, et DAMASCIVS in uita Isidori, LVCIANV sque in dea Syria omnia ab Aegyptiis ad Syros ceterasque gentes peruenisse scribunt. Sed puto tamen per Iudaeos. Nam ipsa nomina literarum Graecarum, Ebraica sunt. Quae Graeci ab omni memoria, sua non esse, cognouerunt, quia inflectere noluerunt. [gap: Greek word(s)] , inquit HELLADIVS BESONTINOVS [gap: Greek word(s)] apud PHOTIVM, et ideo XENOPHONTIS aliquem locum eleganter emendat. Iudaei literas ab Aegyptiis acceperunt, nam ea, quae ATH. KIRCHERVS descripta de monte Sinai edidit, aeque sunt nodosa et capreolatim intorta, ut in tabula Rigordiana Aegyptiacae literae. Nec tamen haec KIRCHERVS fingit. Vidit PETRVS a VALLE, uidit COSMAS INDICOPLEVSTES f. 205.

Venio ad inscriptionem epistolae Syriacae. Cur clar. SCHAFIVS [gap: unknown sign(s)] ens entium reddat, cum Deum dicere potuisset, nescio. An ut semihiante ore ad principia lector stupeat? An ita Syri sub principio literarum scribant, non possum dicere. Ceterum [gap: unknown sign(s)] sic usurpatur, ut essentia a nostris. Syri


page 29, image: s029

in officio paschali columna 1141 etc. [gap: unknown sign(s)] etc. [gap: unknown sign(s)] Gloria sit tibi, o essentia genita a Patre et Patri, qui te misit ex alto et adoratio Spiritui Sancto. Sic ABRAHAM in subscriptione: [gap: unknown sign(s)] ..... In gloriam, laudem, decus et exaltationem .... essentiae trium personarum. Quaedam hic legi non possunt. Sed [gap: unknown sign(s)] transpositum et motum loco est ab cl. editore. Si enim epistola in India scripta est, haec is, qui scripsit, alicubi ad marginem addidit, inserenda post [gap: unknown sign(s)] eo sensu: THOMAS humilis (infirmus) episcopus Syrorum Indiae antiquorum, uerorum, adflictorumque ob res ad uitam necessarias, seu egenorum. Nam ut in subscriptionibus conciliorum episcopi se [gap: Greek word(s)] uocant, ita Syri, ueluti ABRAHAM meus [gap: unknown sign(s)] se uocat. Idem utrumque significat. Sed tota inscriptio et inprimis quod de antiquis et ueris Christianis adiicitur, Europaeum auctorem sapit.

De Mongalicis nondum possum dicere aliquid. Sed Tingri uideo coelum uocari. Id sane, ut animaduertis. pertinet ad nomen Gingiscanis [gap: unknown sign(s)] uocatus est. Eodem uocabulo et Tibet regnum uocatur. TH. HYDE in Itineribus mundi p. 155 iam annotauit: Prosperitatem Dei seu coeli significare. Credo fere hanc linguam fuisse Gingiscanidum. In Mongalica autem lingua Tartarorum, qui supra Sinas colunt, quaedam puto isti linguae cognata esse. Per haec sane ad Scythica uetera cognoscenda perueniri possit, indeque ad ipsam historiam linguae Scythicae et Sinicae aliquantum lucis redundare. In Moscicis et ceteris Slauonicis quaedam scio uetera Scythica uocabula exstare, idque a Polonis quibusdam ostensum fuisse. Refero ad uetera uestigia uocabulum regis seu principis Czar. Vide PACHYMEREM in Andronico f. 441. Nam ad Caesarem nemo referat, nisi Moscus aliquis rerum humanarum ignarus, aut adulator.

Sed de Hottentottica lingua quis credidit olim ante WITSII sedulitatem, intelligi eam posse. Ego uero etiam Habessinica uestigia in ea inuenio. Nam quod in t et kmulta desinunt, id


page 30, image: s030

totum Habessinicum est. Aethiopes enim ut ex R. MICHAELIS senioris ore cognoui pronunciari, lingua ad palatum allisa et cum sibilo uiolentiaque auulsa; aut ex medio gutture semitumida et in altum intorta lingua, intraque tracto ore utramque literam soli mortalium pronunciant. Legi, quae CLERICVS de N. T. Coptico scripsit, et miratus sum, u. c. tam studiosum partium Arianarum esse. Quid apud LVCIANVM in Philopatre p. 773 [gap: Greek word(s)] ; an is, qui sedet [gap: Greek word(s)] ; Deinde quam antiquas arbitraris esse peregrinationes Armenorum mercaturae caussa? Quae de geographis eorum constant, quaeso, ut mecum communices.

Consilium est, atque in id necessitate quadam coniectus sum, cum in academiam Regiomontanam reuersus ero, de antiquitatibus Graecls aliquid illustrare. habetur in magno honore hoc genus litterarum in ea urbe, ob eam caussam atque ut amicorum exspectationi obsequar, de Diis uialibus Graecorum, olim obseruata edam. Sed nihil proficiam apud meos, nisi et inscriptionibus et signis nummorum exornem commentationem. Sic homines sunt! Obsecro igitur, ut me in ea re consilio tuo adiuues. Sed de eo, cum apud uos ero. Scio, nonneminem nuper de Diis [gap: unknown sign(s)] omnium aliquid edidisse, sed hoc aliquid, nihil est. Quamquam iam liber est, non epistola, subiungam tamen, quod spero et opto, tibi multo acceptius fore epistola. In hoc ego fragmento Christianae doctrinae semina aliquando sensi, sed mutaui animum.

Scripsit princeps Valachiae ad FRITSCHIVM, se edere uelle Arabicam de Turcis historiam, si meliores typos pararet, quam hodie inter Europaeos exstant. Eius caussa cl. BERGLER me commendauit bibliopolae, ut partem aliquam curae in me susciperem. Sed is in Belgium profectus est, nec ego ullis conditionibus detineri hic potero. ARISTOPHANEM sperat, se editurum proxime. Simultates enim inter eum et FRITSCHIVM desierunt. GENESIVM descripsit et uertit, MENCKENIVS commentatione illustratum a se, adiectis aliis Byzantinis scriptoribus, ueluti supplementum corporis Byzantini edet. Lipsiae 7 Id. Iun. 1717.



page 31, image: s031

Fragmentum hoc Tanguticum GABRIEL quidam Mogulensis, homo perquom rudis, inquinate comuerterat Moscouitice. Amicus ex Russicis Germanice, et ex Germanicis ipsi Latine summa fide interpretati sumus.

A Deo facta est distributio in religione, et a litera A factum est pretiosum uas, a litera Chum autem, ex pura et purissima sancta aqua, mare factum est. Prima salus in ueris fidelibus a latitudine et a summa radice Domino, qui album florem tenens benedicit. Is supremus dominus et radix est supra nubes, et hunc dominum et radicem colimus. Ad quatuor partes radicis creationis originalis colimus et laudamus dilectos octo filios, sedecim locis munitos, et tres summos et octoginta magnos creatores. Omnino Poetae colimus in excelsis habitantes maiores et minores sorores, duas et quinquaginta fidas filias colimus, martyres cum tribus coelestibus consortibus colimus. Coelestes uicarios, mirabilem oeconomum, qui stellas dispensat, colimus, fortes gubernatores, qui decem partibus coelestium generum praesunt, colimus. Eum, qui tonitru et angelum custodem et longam uitam dat, et omnia ad oeconomiam necessaria implet, colimus. Eum, qui nobis in longa itinera bonos uiales dat qui a uita huius mundi semotus in supremis locis degit super thesauris maris, colimus. Oratio nostra ad eum: Qui in excelsis es super omni creatura, da sapientiam, comitare nos ires horas diei et tres horas noctis, siue mane siue uesperi, cum aliquo iter facio, comitare me, cum reuertor huc, ueni mihi obuiam. Miserere et da longam uitam, imo omnia, quae oro, da, et perfice omnes meas preces et supplicationes. Tres preces. O uere Domine, miserere, ut promisisti, benedic. Mitte angelum meum custedem quotidie et omni hora. Miserere eorum qui ex uita decesserunt, et qui nondum decesserunt. Ab simultatibus et ab hoste meo custodi me et miserere. Integram mentem, ualetudinem, uires, fortunam largire et miserere. Omni hora sis mecum, et noli discedere, siue ambulemus, siue sedeamus, tam lingua quam mente oramus indesinenter, miserere nostri in omnibus decem plagis et locis, ut et hodie hoc loco. Miserere, Domine promissionis, Angele in fide et non ad totam congregationem da fortunam bonam uitam, naletudinem, uires et integram mentem. Benedictio Domini,


page 32, image: s032

radix radicum, et fortuna sit et maneat super me. Promissae benedictio diuinae congregationis sit super me. Angeli in fide confirmantis benedictio sit super me. Omnia, quae oraui, inundentur et diffundantur, ut aqua in uere, et ueniant super me altiora semper nocte dieque. Omnis benedictio super me impleatur.

Stetini bibliothecam MVLLERI uidi. Sunt in ea pauca admodum a manu eius profecta, aut ex Sinis adlata, ac memini, me earum rerum catalogum ab ipso MVLLERO euulgatum legisse. Complures tabulae geographicae imperii Sinarum insigni artificio ab auctore consignatae, epistolae aliquae Sinicae et THEOPHRASTVS SINICVS, ut eum uocari in isto catalogo memini, prae ceteris placuerunt. Versus tuos in FLEMMINGVM mirifice amat CHRYSORRHOAS noster. Id ex hoc eius epigrammate cognosces:

Magnanimi, precor, ora ducis Croseique laborem,
CORNELI cultor, cerne, CATVLLE, tui;
Hic, dices, totum chartis tribus explicat aeuum,
At quantum heroa uersibus ille tribus!

De bibliotheca Seideliana spes est fore, ut nostra euadat. Rogauit me amicus, ut a te percontarer, quanti eam sine numophylacio aestimes. HYDI librum ita male discinctum ad te mitto, ut eo olim sum usus. Regiomonte 3 nonar. Oct. 1717.

MVLLERI bibliothecam non potui ita diligenter, ut animus erat, perreptare, tum quod breui tempore multa euoluenda erant, tum quod humanitate bibliothecarii, qui aderat, abuti nolebam. Copticum librum satis magnum uidi, PETRAEI manu scriptum, ita ut in bibliotheca regia complures sunt, sed nescio, quid interuenit, quod animum alio auertit, ut, quis esset, non cognouerim. Magna est et singularis humanitas bibliothecarii, ac scio, eum tibi nihil negaturum esse. Armenicus liber nullus erat, nec quicquam, quod ad Sinicam clauem pertinere iudicare poteram. Tabulas regni Sinarum geographicas, de quibus MVLLERVS in praefatione Nomenclatoris geographici multa dicit, inspexi, satis luculentas et elegantes. Libri denique Sinici pauci et multum infra exspectationem


page 33, image: s033

aderant. Istorum memini catalogum legisse, a MVLLERO editum, qui proxime credo hic ueniet. Eum igitur et ad te et ad cl. SANDERVM (is bibliothecarius est) mittam. De HYDI libro tibi facile concedo, sed usui esse magno possunt, quibus ille perperam abusus est. Emi istum librum quatuor florenis nostris, hoc est duobus Germanicis.

Redibo denique ad consuetudinem nostram, quam et ipse pro tuo in me studio non refugies. In nummis quibusdam [gap: Greek word(s)] MAPNA haud scio, an [gap: unknown sign(s)] aut [gap: unknown sign(s)] sit uocatus IVPITER GAZAEVS. Ac perquam commode mihi haec nuper cogitanti in animum ueniebat Mamortha PLINII, quam equidem existimabam [gap: unknown sign(s)] dictam fuisse, cui PLINIVS a Iudaeo aliquo Ha praefigi audiuerit. Et sane magna cum uoluptate inuenio apud CELLARIVM, tum eum fere mecum sentire, tum inprimis in nummo aliquo ... [gap: Greek word(s)] legi. Cetera ibidem, ut solet, CELLARIVS doctissime enarrat. Sed ex nummis, in quibus FLAVIA uocatur, memini me aliquem in CAROLI FOVNTAINI Sylloge legisse ita inscriptum: [gap: Greek word(s)] cum templo in uertice montis. Cui commentarium ex FRONTONE de Coloniis addam, quia in editis non exstat: Neapolim muro ducta iter populo debetur pedum LXXX, sed ager eius Syriae Palaestinae a Graecis est in iugeribus adsignatus, et limites interciui sunt constituti, inter quos postea et milites Imp. TITI lege modum iugerationis ob meritum accepit. Habes locum inquinate, ut exstabat in msto descriptum.

De libro TOBIAE non possum mihi satisfacere, nisi tua auctoritas et sententia accedat. Scis, opinor, me eum putare fabulam, et ab Aegyptiis Iudaeis confictam esse. Videlicet omnes libros, quos [gap: Greek word(s)] uocamus, in Aegypto scriptos esse, atque idcirco a Iudaeis reliquis non magni haberi, existimo. Haud uero scio, an a Christianis Aegyptiis primum lecti et adhibiti sint. De Ecclesiastico et libris Maccabaeorum facile omnes et de libro Sapientiae concedent, qui eum PHILONIS esse putant. Historiam IVDITHAE autem nullis adhuc argumentis teneo, in Aegypto compositam esse: suspicor tamen, et magno momento in eam sententiam coniicerer, si


page 34, image: s034

plane cognoscerem, fabulam esse, quod multa sane, tum maxime, quae de ARPHAXADO habet auctor, parum cum HERODOTI de DEIOCE narratione congruentia, mihi persuadent. Sed retinet me MONTFAVCONIS existimatio, cuius librum nondum legi. De TOBIAE libro similiter ut de ceteris apocryphis puto sentiendum esse. Multo tamen grauiora fuspicionem et praeiudicium meum confirmant. Dicitur enim Asmodaeus [gap: Greek word(s)] relegatus, uidelicet in squalida et sola loca, quae ab umbris et spectris incoli Aegyptiis credebantur. Etiam canis non tantum ad fabulae [gap: Greek word(s)] , sed ex superstitione quoque Aegyptiaca adhibitus uidetur. Ceterum [gap: Greek word(s)] Mediae satrapiam a DIODORO SICVLO p. 317 ed. Obsop. non procul Ecbatanis memorari inuenio. Et quod aliquando ex MARCELLO SIDETE de pisce monui, id ex DIODORO etiam p. 292 ad Tigrim pertinere, docere possum. In eo enim flumine praesertim circa canis ortum [gap: Greek word(s)] degere auctor est. Ea uero etiam Iudaeus ille Aegyptius profana superstitione contaminauit, quod daemonem nidore pulsum et fugatum fuisse, scripsit. Ego sane Valentinianos et Iudaeos plurimum prauae et profanae uanitatis ex Aegyptiorum et Phoenicum consuetudine adsciuisse opinor. Tu de omni mea opinione sententiam feres. Regiomonte pridie nonar. Nou. 1717.

Inter libros MVLLERI etiam Lexicon erat Sinico-Batauicum. Tabularum geographicarum haec inscriptio erat: ANDREAE MVLLERI Opusculum geographicum, in quo solius imperii Sinarum uariae locorum nomenclaturae et trium mapparum Sinicarum ectypa continentur. A. C. 1680. Apud SPONIVM in inscriptione HERODIS ATTICI f. 322 non sane scio, quid primi uersus significent:

[gap: Greek word(s)] .

Quid Vpi sit, ARCVDIVS uidetur ignorasse. DIANAM esse, ex PALAEPHATO et CICERONE constat. Sed quomodo illa, quae desunt, restituenda sunt, ut sensus aliquis euadat? Quid deinde Rhamnusia hic? an quod in Aegypto DIANA culta est? Puto, me iam animaduertisse, eruditos in Laconicis uocibus Aegyptiacae linguae contagionem obseruasse.


page 35, image: s035

Etiam Vpin eos dixisse, ex PLVTARCHO didici. Apud eundem quid est f. 337

[gap: Greek word(s)]

et cetera perquam obscura omnia?

De eo, quod recepisti, te inseri passurum actis Lipsiensibus, si quae iuuabit recensere aut annotare, multum te oro, ut ne animum mutes, res perquam grata MENCKENIO erit. Nihilne ex Anglia noui de WILKINSIO? Iterum et tertium uale.

Semper cum ad te scribo, mihi uideor nimium breuis esse. Etiam nunc non possum pati, ut haec pagina uacua sit, igitur complebo uersibus, quos GOLDBACHIVS ante biennium fecit in GOLTIVM, ecclesiae cathedralis diaconum;

Qui uolet, insanis mundi commercia tollat
Laudibus et summum differat usque diem.
Ducat in innumeras rata uitae stamina messes
Semper, quod timeat quodque queratur, erit.
Mansuros gens stulta sibi deposcit honores,
Ingens discupiunt ac sine labe decus.
Splendida nec fatuos aliorum pondera terrent,
Magnaque purpureo colla cauata iugo.
Inuidiaeque labor, comes indefessus honoris,
Artibus admiscens toxica mille bonis.
Viribus ille ferox, ausi securus, in altum
Tollitur, ut lapsu mox grauiore ruat.
Ille fatigatus curis, fastigia sero
Despicit, et summa fulmen in arce tremit.
Optat hic antiquam iam fracta aetate quietem,
Et gestum infausto sidere damnat onus.
Denique se fastidit honor, geminusque negatis
Nec laeti oblatis discimus esse bonis.
Obiicis augustae decus admirabile formae?
Et suaues roseo forte rubore genas?


page 36, image: s036

Gaudia quid tantis obnoxia casibus urges?
Deprimit et carpit quilibet ista dies.
Continuo in senium properat flos ire iuuentae,
Ilicet exhaustae flauida forma cutis.
Quid mihi diuitias, argenti pondera, census,
Quid iactas dubia fossa metalla manu?
Pars ea curarum mortalibus addita cunctis:
Quisque licet teneat plurima, plura petit.
Nulla est accensae mensura cupidinis una est,
Cetera si desint tormina, credo, satis.
Haec nos fata tenent, uitamque haec dira sequuntur,
Cum solitum excessit mens malesana modum.
Fac seruare modum, tolle impia uota precantum,
Quaeque solent animum vertere mille cruces.
Corpus adest putridum, tot caussa timenda malorum,
Corpore quot toto membra minuta geris.
Nunc tumet inflatus tortore intercute uenter,
Nunc uertigo grauis; nunc sibi bilis obest.
Omnes si uellem morborum hic pingere uultus,
Hesperiis citius Phoebus adesset aquis.
Contraho me casuque uiri, quem plangimus, aeger,
Fallor, imo et laetus paucula uerba loquar:
Integer hic uitae, uiuens pietatis imago,
Qui monstrare aliis sciuit ad astra uiam.
Dum iacuit multis lecto defixus ab annis,
Et male deuinctum fertque refertque pedem.
Tandem aliquando suis maiora doloribus ausus
Promouet immensum in sidera summa gradum.

Opusculum nostrum de Diis Graecorum uialibus iam editur. In eo duo sunt, quae a te peto, uti ornamenta addas. Nummus VESPASIANI est in Numophylacio Neuhusiano p. 27 num. 61 inscriptus: NEPTVNOREDVCI, quem a VOLFGANGO utraque sua facie, quam potest eleganter incidendum cures. In alia lamina nummum POSTHVMII inscriptum DIANAE REDVCI caelet. Quocumque in numophylacio exstet, malo equidem isthinc, quam ex editis. Sed quaeso, maiores ne sint, quam quos VAILANTIVS edidit in numismatis aeneis


page 37, image: s037

imperatorum in coloniis et municipiis percussis. Deinde quantum potest, post Id. Febr. uti habeam. Vtcumque cum VOLFGANGO pacisceris, perscribes ad me, lubenter soluam. Scio, me a te amari, idque multis ac luculentis signis: obtestor igitur tuam fidem, tuum amorem, tuam constantiam, ne feras male, quod tam libere utor tua humanitate tuaque amicitia. Scripsit nuper ad me honorificentissimas literas MASCOVIVS, in quibus etiam erat aliquid de Tartaricis, esse uidelicet prolixam satis historiam Tanguticarum rerum in bibliotheca Cardinalium de propaganda side, eamque ut mihi descriptam paret, sibi facile fore. Regiomonte 15 Cal. Eebr. 1718.

Memini dicere mihi SCHOTTVM, qui nuper obiit, se de Fortuna reduci quaedam scripsisse, utinam in schedis eius hoc inuenias et mecum communices. De GRABIO quid CASIMIRVS OVDINVS ausus sit calumniari, haud scio. Locum ad me mittito, sin longulus est, eius sententiam. Leges in missa tibi mea dissertat. epigrammata Graeca, quae Latine explicauit GOLDBACHIVS. Vtinam epigrammata, quae habes nondum edita, mecum uelles communicare, nam a GOETZIO ea, quae habet, me impetrare posse consido. GOLDBACHIVS ab amicis, quos Neapoli et Romae habet, idem petiet. Is uerteret Latine, ego ederem. Non est ille quidem Graece doctus, sed utitur me interprete et censore, uersamurque saepenumero in hoc genere studiorum prisca illa Romanorum seueritate et fide.

Proximo mense Februario hac transiit IOSEPHVS MARTINETTI, Iesuita et Missionarius ex regno Mogolis. Agrae aliquamdiu commoratus secum duxit Indum Brachmanem nobilem. Vtrosque apud se GOLDBACHIVS prandio excepit, et ego postridie inuisi. Itaque non possum, quin quae cognoui, ex eo tecum communicem, quod cum saepe accidit, ut tales hac transeant, quoties continget, si uisum tibi est, semper faciam. MARTINETTVS decem annis Asiam, Americam, Africam obiit. Coptis supra modum infensus erat, de quibus tamen, cum sciscitarer, non sciuit sane multa, quam quod diceret, turpissimos esse, intimioribus Aegypti recessibus abditos


page 38, image: s038

sua religione uti et libros quam plurimos habere. At de Christianis S. Thomae tantum cognoscebam, eum ante annos aliquot ideo in Indiam missum fuisse, ut episcopum eorum reduceret. Eius episcopi tantam esse auctoritatem, ut mirisico quodam casu etiam a Belgis in concilium et senatum adscitus sit. Hoc tamen haud scio, quam recte intellexerim, eramus enim sic multis sermonibus intenti, ut, quae me nunc poenitet non accuratius explorasse, ea tum in mentem non uenirent. Ceterum homo summo erat ingenio, multo rerum usu, et qui suos palam irridebat. De TVRNONIO cardinali dicebat mihi, se accepisse ab his, qui cum eo Macai fuerunt patribus, de ueneni suspicione nihil esse. Sed uenisse eum in regnum, arcessitumque in aulam dissimulasse, etiam interrogatum, se alicuius rei caussa in Sinas uenisse, quam ut regi pont. max. nomine officia praestaret et gratias ageret. Cum autem demissus subito fulmine Iesuitas feriret, ob rem, quam non intelligebat et Goae an Macai? ab homine nihili perperam edoctus fuerat, ederetque pontificis sententiam, quam ille regem etiam disertis, num qua praecepta haberet, sciscitantem, celauerat, Iesuitae ob turbas et imprudentiam rati hominem insanire, arctiori custodia tenuerunt, Regemque commonuerunt, ut in eum animaduerteret. Quid quaeris? Ista confessio ueneni suspicionem confirmat. Ceterum papam dicebat, nisi de rebus fidei et de cathedra pronunciaret, aeque posse errare, atque in maxima scelera labi. Narrabat etiam, patres duos Franciscanos missionarios, cum per eam Tartariae partem iter facerent, quam homines foedissimis moribus incolunt, et qui filias uxoresque stuprare sinunt hospites, illecebris his delinitos et detentos fuisse. Misisse se alteros duos, ut istos retraherent, qui etiam ad hos scopulos naufragium fecerunt. Iccirco congregationem de propaganda fide legem tulisse, ut hac nemo missionarius transiisse uellet. Aiebat, uix posse perferri harum mulierum et Indicarum insidias et blanditias, et eredere se, sanctos etiam, si eo uenirent, lapsuros esse. Oculi dolebunt tui, cum haec leges. Sed credes hoc aut potes omnino tibi persuadere, quod retulit, aliquos missionarios ad Mahumetanam superstitionem transfugas circumcisos fuisse? Duos praesertim in India Franciscanos, cum


page 39, image: s039

ab ea denuo rediissent, iterum, eiurata Christi fide, Mahumetanos factos asseuerabat. Quae spes sit conuertendorum Indorum? quaerebam. Ille ingenue: nulla est, si sapimus. Tautis Indorum aduersus Christum furoribus neminem audere. Deinde summam esse quorumdam stupiditatem. Se Indum informasse, cui cum quatuor diebus explicasset nostrae religionis sacramenta, illeque tacitus perstitisset, ratum fuisse, eum penitus persuasum de ueritate esse; tulisse autem denique hoc insulsissimum responsum: In Alcorano exstare, Deum creasse mundum et omnes in eo res MAHVMETIS caussa. Regionionte 16 Cal. April. 1718.

In dissertatione mea quaedam operarum culpa meorumque oculorum errore commissa secus fuerunt. Vnum uero, quod in inscriptione GRVTERI Ocricolis inuenta p. 24, ita sum memoria lapsus, ridebis. Nondum uideram MABILLONIS Itinerarium, atque ipsum GRVTERVM nescio, quibus oculis aut quid aliud agendo inspexeram. Peribit haec pagina expiandi erroris caussa. Regiomonte 12 Cal. Maii 1718.

Nulla caussa erat, quamobrem ad te scriberem, nisi literas habuissem ab amico, quas te quoque legere uolo. RASTIVS is est insignis mathematicus et popularis meus, de quo plura cognosces, cum isthac transibit olim. Nunc Parisiis est. Inuisit HARDVINVM nuper. Nihil de eius [gap: Greek word(s)] sciuerat, nec adiisset, nisi ego auctor fuissem. Gratum fuit, eum audire hoc dicere, quod ex Historia Augusta et ceteris scriptis eius tenebamus. Ceterum plurimi nostrorum hominum, praesertim qui antiquos auctores leuiter attigerunt, in eo errant, quod nimiam potestatem Caesarum populo tribuunt, qualem non habuisse inuenio. Si potero, ad illum scribere meum amicum, auctor ero, ut etiam MONTEFALCONEM et RENAVDOTVM adeat. Quae cum illis egerit, faciam te certiorem quoque. Scis, RENAVDOTVM aduersus te scripsisse? MONTEFALCONIS Palaeographiam legi nuper, et duos ioculares errores in ea inueni. Nam cum de pauonis imagine in DIOSCORIDIS codice caesareo ex LAMBECIO aliqua attulisset, suam opinionem adiiciens scribit, ueram caussam, quam ob rem addita sit illa auis, sibi uideri, quod [gap: Greek word] Medica uocatur


page 40, image: s040

a ueteribus. Hoccine est errare? Nam Medicam ille [gap: Greek word] intelligit, hoe est, quae ad rem et artem medicam pertineat. Deinde quo loco agit de SEDVLIO Scoto atque Sibyllina ceteraque de Christo testimonia ex eius codice edit, non animaduertit, omnia illa eodem ordine in LACTANTIO exstare, atque ex eo a SEDVLIO accepta esse. Dignum tamen operae pretium tulit, quod multa ex iis ad emendandum LACTANTIVM facere inueni. Quis ille est obsecro, qui dissertationem de literis Graecis scripsit in eadem Palaeographia editam sub fine? Regiomonte 1718, 3 Cal. Maii.

Ex literis HENRICI RASTII.

Vidi nuper HARDVINVM senem comum ac lepidum, nec uidisse piget, quod nisi quicquam aliud, tamen integras fere paradoxorum odysscas ab eo retulerim. An proscripturire amplius eum existimas? Ah nescis, qui uir sit! Sane quicquid umquam ubiquam apud ueteres fuit historicorum, uilipendet, reiicit, imposturae arguit, ita ut neminem habeat eximium. Neque pluris facit inscriptiones antiquas, quarum alias nil nisi mera nomina complexas nulli usui, ceteras autem tantum non omnes spurias esse uult et supposuitias. Solos nummos titulo monumentorum historiae fide dignorum celebrat, quod tanto, opinor, facit lubentius, quo maiorem dissensum eos inter ac historicos deprehendisse sibi uidetur. Sic u. g. eorumdem auctoritate Romanum imperium, cum ab imperatoribus penderet, eam tamen semper seruasse asserit reipublicae faciem, ut uel hodienum respublica Bataua pleniore libertate gaudere dici nequeat. At haec uniuersam imperatorum seriem AVGVSTI Caesaris stirpi accenset, eamque ex filia huius IVLIA deriuat, quam ignominiosissime ab historicis traductam, qui exulem ipsam obiisse dixere, numismate comprobat eius consecrationem, ac Diuae titulum continente. Porro colloquio nostro te, LACROSEVM et MASCOVIVM immiscuimus. Hunc non modo nouit adbuc; sed et diligit ualde, et sicubi ipsum olim conuenirem, ut amor em istum ei exponerem, me petiit. Tibi ut Apostolum (scilic et irridet) agas quam citissime, auctor est, scilicet ne studium, in linguas orientales collocatum, pereat. LACROSEVM prorsus ignorare uideri uult, adeo ut, cum eum post obitum SCHOTTI


page 41, image: s041

in BEGERI locum suffectum ipsi significarem, ueluti perfunctorie diceret: se uix persuasum esse, LACRO SEVM ad BEGERI celebritatem in eodem muncre adspiraturum. Haec tibi de HARDVINO habe.

Habeo iam catalogum librorum MVLLERI, quem ad te descriptum mitto, quoniam rara illa schedula est. In eo indice nulla sit mentio Coptici libri, sed potest accepisse post editum catalogum. Id scio, me non modo uidisse, sed et manum PETRAEI agnouisse. De CHARONTE hoc est memorabile. Annotaui in schedis meis, te hoc dixisse mihi. Vocabula Aegyptiaca autem non notaui. Putabam, compositum esse uoce [gap: unknown sign(s)] et PDN, quod reor littus significare, nisi me uox [gap: Greek word(s)] XPD in errorem induxit. Vide an hoc ita esse possit. Alioqui, si uera est haec nominis ratio, perquam belle cum narratione DIODORI conuenit. Iuuenis ille CIAND nomine in BARTSCHII philotheca nomen scripsit suum, literis parum uenustis, Brachmanicis tamen. Eum Turca, qui Christianam religionem confessus hic degit, ob Indicae et Turcicae linguae cognationem sibi conciliauerat, et parum abfuit, quin persuasisset, ut hic mallet, quam Romae esse. Licere etiam hic Christianum fieri et uxorem ducere et beate uiuere. Ceterum se hunc Romam ducere dicebat MARTINETTI ad triumphum, irridens eorum uanitatem.

Paruum opusculum edo de Eclipsi, quae, Christo in crucem acto, facta esse creditur. Nego, talem fuisse eclipsin, aut a Sinis memorari. Non abhorreo ab ea opinione, quam haud scio fuisse alterius cuiusquam, eclipsin, a Sinis memoratam, eam esse, quam PHLEGON dicitur prodidisse, TIBERIO imperante factam. Obsecro te magnopere, euoluito in DIASO has uoces et mihi exponito: [gap: unknown sign(s)] Kuei [gap: unknown sign(s)] Hai [gap: unknown sign(s)] Hoei [gap: unknown sign(s)] Leâo [gap: unknown sign(s)] Fumm [gap: unknown sign(s)]


page 42, image: s042

Te [gap: unknown sign(s)] So [gap: unknown sign(s)] tung [gap: unknown sign(s)] kien [gap: unknown sign(s)] y. Tum, si forte tibi in manus incident hae literae [gap: unknown sign(s)] . Nondum enim scio, quomodo pronuncientur. Et [gap: unknown sign(s)] siue ço siue tao legi puto. Tum in libro illo, in quo sunt Mentzeliana multa, etiam CONFVCII primus liber est, cum literis Sinicis scriptus a MENZELIO. Ex eo quaeso te haec duo excerpe mihi, collato CONFVCIO CVPLETI. In editione CVPLETI f. 7, in MS. uero p. 2 § 1 folii tertii: Tam regis pelui, literae aiebant: toto die laua te etc. Et f. 8 ed. CVPL. Oda ait: Mien man crocea auis etc. Haec, inquam, Sinice et Latine, ut ibi sunt, excerpito. Et postremo ex libro, in quo liturgiae et alia lingua Chincheo sunt, ex quo orationem dominicam VILKIO misisti, quaeso te Aue Maria Hispanice et Latine describe mihi. Regiomonte 6 Id. Iul. 1718.

Librum, quem de Sinica eclipsi scripsi, ad te mitto. Nunc ego ANDOCIDEM, DINARCHVM, ALCIDAMANTEM, ANTISTHENEM, DEMADEM, GORGIAM et LESBONADEM nostris typis edo. Tu si quid habes, imperties ad eorum lucem. Suntne in cimeliarcho regio aliqui nummi, qui ad res Deliacas aut M. T. CICERONIS pertinent? Quotquot sunt, eorum ectypa lubenter uiderim. Denique nouistine ARNALDVM in Gallia? Quinam ille uir et cuius eruditionis, fidei, integritatis fuit? Quaenam eius controuersiae es libri sine omni dubio eo auctore scripti? Audio librum tuum de Christianis S. Thomae edi et omnia opuscula tua eunlganda esse Halae. Vtinam Latine ederentur, sicuti HARDVINI opera selecta! Regiomonte prid. Non. Nou. 1718.

RASTIVS noster iam rediit ex Gallia et Britannia. Narrat se HARDVINVM (qui bibliothecarius Societatis nunc sit) meo


page 43, image: s043

nomine rogasse, ut sineret, quae Graeca epigrammata nondum edita bibliotheca haberet, a se, describi. Tum illum, ait, composito ad seueritatem uultu dictitasse: se non multum delectari his Graecarum literarum studiis, nisi qua ad lucem Scripturarum tractarentur, cetera inanem iudicare laborem lubenterque ab eo omnes retinere. Id ut amico suo RASTIVS, hoc est, mihi diceret, se auctorem esse, ceterum sua tamen studia mihi commendari uelle. MONTEFALCONEM ille non uidit, sed quae de eius humanitate mihi scripsit, ex consentiente omnium iudicio et celebratione habuit.

Spero te libellum meum recte accepisse. En tibi excerptum ex literis CAROLI RAALI DADICHI Aleppo Antiocheni humanissimi et doctissimi iuuenis, quas ad me plenas optimis rebus dedit:

"Ceterum ille PETRVS IGNATIVS, ad quem epistolam Syriacam dedit ex Indiis THOMAS, Syrorum in illa regione episcopus, non fuit Nestorianus, sed Eutychianorum, ac proinde omnium, exceptis Nestorianis, Syrorum patriarcha Antiochenus, quamuis ipse pontificius et iam a multis annis foret missionariis Papae uenditus. Ideo delatus est ante nonnullos annos a sua propria ecclesia ad tribunal Mahumedanorum, et ueluti innouator hostisque imperii Ottomannici fuit accusatus, et ut talis condemnatus ac in exilium missus, ubi breui post diem suum obiit, antequam potuisset epistolam episcopi Thomae accipere. Hunc ego patriarcham bene noui, et Aleppi residenti a patre meo praesentatus sum saepissime, ut manus deoscularer et benedictionem promererer."

Regiomonte 4. Cal. Ian. 1719.

CLEOMEDEM memini me scribere tibi, summa cum uoluptate a me lectum esse. Sed usus sum editione Parisiensi Graeca, quae, nisi fallor, apud Morellum exiit, et in regia bibliotheca exstat: Is autem p. 51 ita loquitur: [gap: Greek word(s)] , inde p. 8, 9 [gap: Greek word(s)] aliter, quam nostro systemate fieri potest, collocantur. CLEOMEDEM ad manus non habeo, sed ex aduersariis meis


page 44, image: s044

illa noto, scio autem plura ibidem exstare, quae conueniunt cum his POMP. MELAE uerbis: "Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum et quia sic iacet, aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano." Sed DIONYSIVS AFER u. 5. [gap: Greek word(s)] . Ille locus p. 19. [gap: unknown sign(s)] ita prorsus legitur in MS. Lipsiensi. Quod legisti scriptum: decem et octo, id errore meo scriptum est, neque aduertissem, nisi monuisses. Exemplaria eius libri non multa diuendita sunt. Meis sumtibus exiit. BARTSCHIO dixeram, doxologiam extare in oratione Melitensi, quod mirabar atque etiam nunc miror. Sed non integra est. Ali is tiah ia dignia, unt tyta collohs hias in alladeiem Amen. Defit regnum, quod nisi petitio secunda corrupta etiam est, Melitenses uocant art. Sed uereor, ne corruptum sit; nam [gap: unknown sign(s)] terram significat, apud Melitenses quoque chif sil sema, heo fil l' art [gap: unknown sign(s)] (ita forte Arabice scribunt.) Cetera omnia (excepto dignia, quod Italicum est) Francica et Gothica sunt. Ita uersio Gothica Theotisca: Vnte theina ist thin danjardi, jah maths, jah etc. Ipsum illud ard possis dubitare, Gothicum sit an Arabicum: soe in himina jah ana airthai. Similiter nom tiab Italicum sit an Gothicum: Veihai namo thein. Alladeiem quoque Gothicum sonum habet, an alle dage? Ipsa doxologia mihi uidetur a Gothis ad Melitenses peruasisse. Cum aliquando FRISCHIVM conuenies, meo nomine salutato atque dicito, mihi uideri Gaspesianorum s. Crucioctonum uersionem oris Slauonici siue Scythici permulta habere. Illud Stehiek et ebin et cetera omnia sonum Polonicum habent. Maxime tentalionka, quod Latinum est, ita inflectitur, ut fieri solet, cum Poloni Latino uocabulo utuntur. Historiam migrationum non puto, accuratam concinnari posse, antequam quaedam de Sinis constabunt. Impressionem factam esse in Tartariam, et in eam esse coloniam deductam, ex Annalibus constat. Hinc puto originem omnium migrationum quaerendam esse, cum Scythae omnes ante eum diem Slauonica lingua utentes partim in Americam, partim Russiam et Poloniam migrarent, secumque Alanos inde a Caspio


page 45, image: s045

mari (Graecis, ut mihi uerosimile sit, prognatam gentem) mouerent loco suo. Maior Scythia fuit, quam ut Hunni caeterique ciuium suorum multitudine coacti fuerint, laxiores sedes quaerere. Ab alia gente (a qua autem alia quam a Sinica?) pulsos esse oportet. Regiomonte 17 Cal. lun. 1719.

Visus a me est nuper OTTHONIS nummus aeneus, in quo difficile fuit notam aliquam [gap: Greek word(s)] inuenire, nec inueni. Sed audio eundem a te esse uisum. Nam cum HARTMANNVS Med. D. in academia nostra Berolini uersaretur, secum habuit tibique ostendit. Igitur, quid de eo tum tibi uisum fuerit, perquam cupio scire. Audio etiam in numophylacio regio esse. Regiomonte 3 Non. Nou. 1719.

Venit in meas manus grande diploma literis Sinicis, Tartaricis et Latinis. Latina tibi mitto in hac schedula. Editusne est VITSII Amstelodamensis consulis liber de rebus Tartariae? et apud quem est editus? qua lingua? quo titulo? Videris enim librum legisse, utpote quem in epistola aduersus RENAVDOTVM nupera, nisi fallor, allegas. In bibliotheca uestra est MS. ex quo mihi aliquid describi cupio. Scilicet: das 5 Buch der Preussischen Schau-Bühne vom Ursprung der Preussischen Sprache, von denen Dollmetschungen des Preussischen Catechismi; von denen unterschiedenen dialectis der Preussischen Sprache, von der alten Preussen Schrifft mit allem Fleiss aus gefertiget von M. MATTH. PRAETORIO von der Memel. PRAETORIVS uero linguae Prussicae gnarissimus suit. Regiomonte 6 Cal. Sept. 1720.

Accepi nuper catalogum MStorum bibliothecac Gedanensis. In eo animaduerto, Rituale Armenum in quarto, sed nescio an manu exaratum; alterum certe scriptum esse, ex catalogo teneo. Extat enim n. 5 in oct. Liber Armenicus MS. Quamquam de iis GRODDECCIVS te fortassis iam certiorem reddiderit, tamen, quod legeram, celare te non potui. Ab ASSEMANO, cui per COTINELLVM Neapolitanum innotui, literas habui, ex quibus cognoui in bibliotheca eius imprimenda sedulo pergi. De Tartaricis proxime ad te quaedam mittam. Nunc in historia Congregationis de propaganda fide euulganda


page 46, image: s046

occupor, quam propediem ASTRIMESIO ad uos profecturo accipies. Inde me ad CICERONIS samiliam illustrandam conferam, quod uelim humanissimo VIGNOLIO dicas. Cupio scire, quae ei de eadem re in mentem uenerint. Regiomonte 17 Cal. Febr. 1721.

Inter epistolas CVPERI una inscriptionem Tartaricam habuir literis Sinicis, quam scio mihi futuram usui, si eius copiam sacere posses. Libellum meum de Congregatione scriptum ea prouidentia, ut Romanis non displiceret, ad te mitto. Est mihi animus eandem rem olim accuratius commentari, quam ob rem hoc, quidquid est, edidi, ut amicis ostenderem, non quid scirem, sed quid cuperem scire. Eorum opera perfectum consummatumque opus fieri aliquando possit. Si te mihi tuae occupationes non inuiderent, unus omnium plurimos errores meos detegeres. Quantum tamen fieri potest, ab humanitate tua exspecto. De Christianis S. Ioannis dissertationem excudo, in qua ostendo, ueteres Manichaeos esse. Literas eorum ED. BER NARDVS exhibet, quas obsecro cum THEVENOTI literis mihi confer. Dicam autem in eo scripto de origine eius sectae, opinionibus, historia, literis ac libris. Hic te rursum admonerem. Regiomonte 13 Cal. Mart. 1721.

VRBANVM CERRI ex tot ephemeridibus noueram, enimuero non legeram ipse, nec uideram. Praeterea de eo nescio, quid suspicabar. Dicamne, supposuisse aliquem illa? sunt sane aliquanto arcaniora, quam ut uerosimile sit, Romanos tam incurios in seruandis illis fuisse. Tartarica, quae in CVPERI epistola uidi apud LIBIVM, aut potius Sinica in Tartaria a VITSENIO reperta, erant in circulum scripta, (quae hic aeri incisa exhibentur n. 1.) ac nisi fallor, in speculo, quod ibidem CVPERVS depinxerat. Eius mihi aliquis esse usus possit. Habeo libellum oblongum, duobus spissum digitis, cuius ego literae sane, quae sint, non intelligo. Tarcaricas opinor esse. Habeo autem eum librum ex bibliotheca REYHERI, cuius memoriam LEIBNITIVS in nouissimis Sinicis consecrauit. En tibi paginam unam. (uid. n. 2.) Numum


image: s046a

[gap: illustrations]


page 47, image: s047

Palmyrenum, ut ego coniicio, inspexi, aureum ita inscriptum. (uid. n. 3.)

Praeterea GESNERVS ad me misit Hispanicorum numorum ectypa, quae alio tempore tecum communicabo. ANDREAS MVLLERVS edidit antiquas inscriptiones, in quibus est Persepolitana, Palmyrena, Remdana et Rottelberadensis. Ne dicam de Remdana, Rottelberadensis in campana exstitit A. C. DCLXVI. fusa, in capella Krasburg dicta, in pago Rottelberade, haud procul ab arce Stalberge, quam OTTO VON DER SEVLEN condidit. (uid. n. 4.)

Habet et Sinici quidpiam et Tartarici. An ab Hunnis igitur est? Recensionem Clodiani libri non alio fine Actis Lipsiensibus sum passus inseri, quam ut meos errores emendarem. Recte igitur coniecisti. Meum de elegantia manuum eruditarum scriptum tibi mitto. IO. TOLANDVS, ut quidam existimant, Pantheisticum edidit. Legi nuper, quae de Berolinensi itinere scripsit. In quibus id non intelligo, quod dicit, calumniatos fuisse quosdam de se multa alia, tum, quod aula Berolinensis ei fuerit interdicta. Si quid de ea re me docere potes, amabo te. IS. VOSSIVS ad CATVLLVM p. 313 [gap: Greek word(s)] Halicarnassensium de Iudaeis profert, nescio unde acceptum. An de ueteri marmore? an ex MS. IOSEPHI aliquo? non liquet mihi, attamen, ut sciam, sollicitus sum. Regiomonte 7 ld. Sept. 1721.

Meum de elegantia manuum scriptum te accepisse nuper, spero. Miseram una [gap: Greek word(s)] libri incognitis literis scripti. His diebus edidi dissertationem de inscriptionibus Iudaeorum Graecis et Latinis. GOLDBACHIVS ex gemma descriptas literas eiusmodi ad me misit, quales hic uides. De literis librorum a Russis ad mare Caspium inuentorum nunc sum sollicitus, ac credo me eas per HVYSSENIVM illustrem adepturum esse. Ad professores Lugdunenses audio [gap: Greek word(s)] fuisse missa, qui Indicas notas nescio quas esse prodidere. Suspicor illas esse, de quibus ARABSIADES quaedam habet. Alderbegin is uocari tradidit. Transiit hac HEVSELIVS, Holsato duci a consiliis aulicis, tui studiosissimus. Cum eo apud STRIMESIVM nomen tuum Lusitanico uino inter multa


page 48, image: s048

uota bibebam. BENZELIVM audio, Holmia profecturum Parisios, ad edendum PHILONEM. Regiomonte 12 Cal. Dec. 1721.

Dum omnes occasiones capto ad consequendum specimen earum literarum, quae in Tartaria sunt repertae, annus fere exit. Nuper denique in nouis Lipsiensibus eas uidi literas. Cernis Tangutanas esse, quas tecum communicaui. De iis misi scriptam ad STRIMESIVM epistolam meam ad Lipsienses: illi edant licet. De speculo Sinico ex CVPERI fascibus eruendo etiam atque etiam te oro. De libro Reyheriano sane quid faciam neseio, ad cryptographiam tamen pertinere, item, ut tu, suspicor. Lexico Aegyptiaco ultimam limam gratulor impositam. O si hoc unum toto anno exeat! quid nos ceterae naeniae iuuabunt adeo, ut hic unus liber? Vides et me auxisse numerum librorum, ubi de de numis Romanis apud nes repertis commentatus sum. VIGNOLIVS uelim omnes rationes chronologicas euocet, ut aetatem Delii monumenti accuratius noscamus. Ad id eum publice obstrinxi. Apud SIMONEM GRVNAM (cuius aliquam partem, cum nonnullis aliis uetustis scriptis et praefatione de origine Prussorum edam) inuentas in idolo Prussico has literas esse lego:

[gap: unknown sign(s)]

Obsecro te, quae haec monstra literarum sunt? Hunnica? Nempe ostendo Alanos Prussicam remp. demum constituisse post migrationem ingentem. Quid autem censes de iis literis, quas BEKIVS edidit pro Hunnicis? Eiusmodi in S. Stephani turri Vindobonae uisuntur, ut ex apographo GOLDBACHI cognosco. An Gothici? Ita enim tradunt nostra chronica, a


page 49, image: s049

Gothis accepisse maiores. At melius CADLVBEO et uetustissimus quisque Getas uocat, hoc est Massagetas, ex quorum stirpe Alani sunt AMMIANO et DIONI GASSIO. Atqui Getae seu Gothi etiam Massagetae fuerunt? an inde cognatio aliqua Germanicae et Persicae linguae? Lithuanica ita a Polonica et Germanica abhorret, ut Mexicana ab Italica. Graeci aliquid habet, quia coloni Graeci iis locis fuere multi. Regiomonte 3 Non. Sextil. 1722.

Ab aliquo tempore studui, Phoenicicas literas indagare. Cum prope abfuit, ut fructum me crederem laboris laturum, spes me frustrata est. Non desinam tentare alia uia, modo otium quoddam mihi obueniat, et ualetudini noua pericula non metuantur. Mittam proxime Lipsiam de Prussicis rebus nonnihil. Ago in praefatione de origine Prussorum. SIMON GRVNA prodidit memoriae, in simulacro Prussico tales literas fuisse repertas, qualium exemplar in antecedenti epistola uidere est. Obsecro te, anne sunt Suecicae, quas Gothicas uocant. Nam tua mihi sententia iamdiu uehementer placet, quod VLPHILAE illud euangelium prorsus Francis uindicas, atque idcirco Gothis eas literas non fuisse opinor. Imo, quas pro Hunnicis edidit BAELIVS, has ego Alanicas et Gothicas esse contendo. His etiam GRVNAE literae accedunt. Meam epistolam de literis Caspiis credo te legisse: tuas ad MENKENIVM nondum legi. Tuam sententiam de literis GRVNAE uehementer aueo cognoscere. Volebas aliquando a Cambris deriuare Prussos. Regiomonte 11 Cal. Nou. 1722.

Cupio scire, an MOSES Chorenensis, aut quisquam Armenus alius, de eo muro prodiderit, cuius mentionem apud ABVLFEDAM, ELEDRISVM, GREGORIVM Malatiensem et IORNANDEM reperio, nomine aggeris Gogi et Magogi. Regiomonte 11 Cal. Dec. 1722.

Christianis tuis, nescio an sententiam tuam ex dissertationibus tuis recte teneam: THOMAM, a quo Christiani Indi dicuntur, non apostolum, sed Syrum quendam esse, qui A. DCCCCXXII in Indiam uenerit. Quod mihi uero displicet magnopere. Quanto antiquior illo tempore COSMAS INDICOPLEVSTES,


page 50, image: s050

Christianos iam tum in India fuisse commemorat! Notusne tibi est FRANCISCVS BARRETVS, cuius relationem de missionibus in Malauar habeo Italice scriptam, iam A. M DC CXLV. Librum non contemnendum sane et tibi alicui usui futurum iudicaui. De S. THOMA, quis is omnino sit, uehementer ambigo. Nam apostolum, ut credam, fuisse, quaedam uidentur prohibere: ut negem, nulla satis iubet argumentatio. Mea tamen interest, ut sciam. Deinde facies rem mihi perquam gratam, si principium Confuciani libri Ta hio literis Sinicis descriptum ad me mittes, e codice Menzeliano, qui uaria collectanea et hunc ipsum primum librum continet. Literae tantum sunt quatuordecim, ut sine molestia tua futurum id sciam. Regiomonte 10 Kal. Maii 1723.

Interposui nullam moram, quin describendum curarem id caput, quod unicum in BARRETO est de Christianis S. Thomae. In ceteris agit de conuersis a societate sua Mauris. Sed cur eum Lusitanum uoces, in quo nihil non Italici generis reperio, haud intelligere possum. Liber meus de Christianis in Sinis et Tartaris propemodum iam praelum exspectat. Cataiam ego prorsus explicui, ut nihil obscuri in re obscurissima maneat: Campalu ipsis digitis monstrandam feci; Presbyteros Ioannis Asiae uindicaui, eorumque successionem a multis seculis (quod tibi non displicebit) percensui. Tuum librum uehementer exspecto, quod aut ex eo quaedam discere me posse scio, aut in illo iam pertractata omittere. Monumento Sinico numquam fidi. Nunc parum abest, quin a me iis rationibus assertum uindicatumque iudicem, ut stare uideatur posse. Regiomonte 3 feria Pentecostes 1723.

Phoenices uocasse [gap: Greek word(s)] , quod Aegyptii [gap: Greek word(s)] , ex EVSEBII praeparatione intelligo. Scire autem a te aueo, an uocem illam recte deriuem a [gap: Greek word(s)] Aegyptiaco. Quod si ita est, habuere certe Phoenices ab Aegyptiis partem eam philosophiae, quae de principiis rerum agit: cum uocabulum primi fluidi, sic enim [gap: Greek word(s)] interpretor, ab Aegyptiis acceperunt. Vnde autem Germani nostri suum Mot? Ea in re ne errem, mea interest ad aliam coniecturam firmandam. 7 Id. Iun. 1723.



page 51, image: s051

Cum iamdiu careo uoluptate incredibili legendi literas tuas, uix mihi uiuere sum uisus. Tanto auidius cum ABRAHAMO DE LONSANO, erudito Iudaeo, ad te scribo. Ait is, se in Palaestina domum habere ac caput collegii Iudaici in Candia esse. Ego, ut malim credere eum Hispanum aut Lusitanum genere esse, et nomen facit eius familiae, ex qua MENACHEM DE LONSANO notus fuit, et confirmant me alia indicia. Credo eum in Candia numquam fuisse: nam saepius interrogatus Licosiam in Candia, non in Cypro sitam dicebat, quod tamen secus esse, constat. Attamen utique et doctus literis suis est et Latinae linguae non imperitus, Italice ipse cum eo locutus sum, Hispanicam quoque linguam comprehendit. At Arabici nihil tenet. Refert se in Aegypto quoque uersatum. Sed de Coptis nihil compertum habebat. Fortassis, quoniam ego Italice admodum difficulter loquor, ille autem Latina non consummate intelligit, de ea re accuratius ab eo cognoscere possis. Haec ergo maxime caussa est, ob quam eum tibi commendandum censui. Si ex DIASI lexico mihi uoces quasdam euoluere uelis, multum te eo nomine amabo. Sunt autem hae, quae in CONFVCIO per te ita descriptae fuerunt:

[gap: illustration]

page 52, image: s052

[gap: illustration]

page 53, image: s053

Ex his 5. 6. 9. 10. 12. 13. plane non recte scriptae uidentur. Subscripsimus nuper ac numerauimus pecuniam Sueco cuidam tribuno, qui tabulam ingentem de Tartaria editurus est Holmiae. Nomen ei est PHILIPPO IOANNI DE STRALENBERGA. Cum eius fratre, qui Stralesundae reditibus regis Sueciae praefectus est, mihi literarum consuetudo est, postquam is de instituto fratris sui ad me scripsit. At quoniam STRALENBERGIVS gloriatur, se intelligere Mongalica, misi ad eum descriptas ex autographo, quod penes me est, literas, quas mihi interpretaretur. Satis mihi constat, eas missas fuisse a BATVO duce Tartarorum ad magistrum et ordinem Teutonicum in Prussia. Quo tempore, non habeo compertum. Nolim equidem sperare, me tam felicem esse, ut autographum BATVI teneam, quem constat, in Polonia et Bohemia res gessisse. Videbo, quid exsculpturus sit STRALENBERGIVS. Si sciam, eius te desiderio teneri, descriptum ad te [gap: Greek word(s)] mitterem. Tan yu latam quietem interpretantur. Vide quaeso, an et hoc ex DIASO constet, quibus item characteribus scribatur. 10 Kal. Maii 1724.

Percupide legi elegantissimum librum tuum de S. Thomae christianis, quem praesertim iamdiu unice exspectaui, quo ad admouendam operi meo de Christianis Sinis et Tartaris ultimam manum, tanto alacrior accederem. Memoria tenes, me ante hos octo annos iam quaedam non contemnenda animaduertisse, quae eo pertinerent: quorum nonnulla tecum etiam literis communicaui. Post id tempus inter aliarum rerum studia, nonnumquam tamen et huic operi quaedam ornamenta obuenerunt. De Tartaricis diploma quoddam descriptum tibi exhibeo, quod ad res ordinis Teutonici pertinere iudico. Eius opinionis certa argumenta habeo. Misi eius quoque exemplar Holmiam ad STRALEBERGAM, qui chartam Tartariae nouam editurus est. Vt cum eo literatum commercium instituerem, ipse me admonuit frater eius, praefectus reditibus regiis apud Stralesundam. Nescio tamen, quomodo expetitum illud commercium nunc friget. Simulac ab eo interpretationem accepero, illico ad te mittam. Accepi etiam historiam Mogolicam autore ABVLGASI BAGADVR-CHAN


page 54, image: s054

e Tartarico Germanice uersam, librum plane egregium, et a me quam primum euulgandum. De literis montis Sinai gratias ago. Sunt illae similes his, quas in Palmyrenis inscriptionibus numisque reperimus. Multo mihi usui futurae sunt, nec dissimulabo, tuo me beneficio eas accepisse. 17 Kal. Sextiles.

DIASVS me nihil iuuat: haec enim iam noueram. Bastonensem inscriptionem miror, illicoque eius uidendi desiderio bibliothecam Academicam adii, in qua Transactiones exstant, sed illius anni Transactiones (in quo bibliothecarii negligentiam notes) nondum comparatae sunt. Itaque uel a manu tua, uel GOLDBACHI nostri eam inscriptionem exspecto. De Americanorum originibus meliora possent detegi, si quis rem eam maiori animo susciperet, quam STVVENIVS aliique fecerunt, qui rectius fecissent, si, linguarum stirpibus exploratis et inter se comparatis, sabulas quoque Americans altius indagassent, quales, apud Mexicanos maxime, non contemnendae reperiuntur. De Iapanensium origine me Sinenses paene deceperunt, ut crederem, illos ab hisce propagatos fuisse. Nuper denique accepi DIDACI COLLADI dictionarium Iapanicum, ceteraque, quae Iapanice et Latine edidit, ex quibus plane persuadeor, linguam Iapanensem esse Tartaricam. Et scis utique, ex linguarum cognatione rectius, quam ex aliis argumentis, de obscuris gentium originibus coniecturam institui. Nolim tamen e literis simile quiddam argutari, sed saltem commercium cum iis gentibus, quibus constet, familiares tales esse literas. Si, quorumdam exemplo, ex habitu aut ornatu corporum coniecturam facere uellemus, in procliui esset, Agathyrsos Scythicos in Americam et ex America in Britanniam profectos comminisci, quod et pictos Agathyrsos et pictos Britannos legimus, et Tongusos aeque in Asia quam in America Mexicanos aut Caribanos aut Brasilianos pingi, constat. Sed haec sunt [gap: Greek word(s)] intempestiue coniectantium. De uetustissima Britannorum lingua ante Saxonum irruptionem, percupio aliquem legere. HIKESIO succenseo, quod, cum crederem, in eo eiusmodi saltem aliquid lectum iri, nihil tamen inueni. Composui chartam geographicam Scythiae,


page 55, image: s055

qualis HERODOTI aetate fuit. Multum me illa adiuuat, reque accuratius deliberata, inuenio, Lithuanos solos (quique eadem adhuc aut cognata lingua utuntur) Scythicae originis fuisse, Polonos Sclauosque omnes ueteris Sarmatiae propaginem, nihil cum Scythis commune habuisse. Quotquot uoces Scythicas passim reperi, eae omnes Lithuanici idiomatis sunt: Sarmaticae omnes, Polonici. Inde constitui gentis Prussicae origines longe firmius, quam HARTKNOCHIVS, uir utique eruditus, sed in ueteribus auctoribus nimium quantum hospes. Vnum me torquet, quod CORNELIVS linguam Aestiorum Britannicae propiorem pronunciat. Scripsi epistolam ad MENKENIVM de literis Tartaricis, quae fortassis in Actis eruditorum edetur: in ea tibi nonnulla non displicebunt. Tangutanas literas ostendi esse Delbergjin dictas ARABSIADI, Mogulenses autem Oiguracas. De alterutro horum ne dubium quidem mihi remanet. Quod a GOLDBACHO accepi, nondum discedis a ueteri sententia de codice argenteo, pro qua plane uel duello decertare uelim. Nam quotidie magis confirmor, Getas HERODOTO ceterisque memoratos, esse Ostrogothos, Thyssagetas autem HERODOTI esse Visigothos, idque dubitare non sinit AMMIANVS MARCELLINVS, quo LAZIVS auctore somnolenter usus est. Suecorum commenta ex SNORRONE maxime exclusa, numquam mirari desinam, donec SNORRONEM ipse legero. Vereor enim, ne in eo ita, ut in IORNANDE, deprehendam certas fabularum notas, quae ueluti cynosura esse possint, quoad eorum proditis fides adhiberi queat. 8 Id. lanuarii 1725.

Nactus hic sum insignem codicem membranaceum LACTANTII, quem paene totum cum editione CELLARII contuli. De Maronitis etiam amplissimum commentarium scripsi et de Edessena ecelesia. Sed ea senectuti edolanda relinquam, quamuis et nunc me non poenitet, quantum profecerim. De scholiastis quoque inter legendum Graecos meos, fortassis non plane contemnenda notaui. Ea tu augere possis plurimum. Ostendit mihi SCHOTTVS nonnihil scholiorum, quae SPANHEMIVS e Vossianis, opinor, descripserat. Docebis me,


page 56, image: s056

quae ea sint, et num cui usui mihi queant esse in ea commentatione, quam tracto. Conuerti quoque Missale Maronitarum e Syriaco Latine: nuncque id ago, ut Chronicon Samaritanum s. Librum Iosuae conuertam, nactus enim sum eius [gap: Greek word(s)] . Sed res est plane improbi laboris, ita deprauato codice utor. Commentatio mea de ecclesiis Sinicis et Tartaricis intra forulos suos quiescit, expectatque ASSEMANI tomum tertium de Nestorianis ac STRAHLENBERGII Holmiensis promissa Tartarica. De turbis Iesuiticis apud Torunium tuos uersus summa cum uoluptate legimus. Combustos esse Torunii, ad GOLDBACHVM scripsi, simulque misi ei epigramma, quod ad te feceram, ut tibi daret. Accepisse haud dubito. Cum HERMANNVS et BVLFINGERVS hac transirent et domi meae et in bibliotheca et apud amicos saepe una fuimus, admiratusque sum in utroque summam humanitatem, in HERMANNO autem admirabilem quoque grauitatem. GOLDBACHVS nunc Petroburgi agit quoque. Hodie ab eo literas habui. ASSEMANVS ad me Id. Iunii scripsit, tertium tomum de Nestorianis iam paratum se editioni habere. Vir plane est summa ac paene incredibili humanitate. Regiomonte 17 Kal. Nou. 1725.

Apud nos omnia ex uoto se habent, nec facile uerbis enarrari potest, quanta Augustae gratia et clementia quotidie elucescat. Post paucos dies conuentus alter publicus habebitur. Sermonem faciet HERMANNVS et GOLDBACHVS. Vtrumque nosti. In primo congressu publico dixit BVLFINGERVS noster, quae oratio, typis expressa, cum his meis literis, tibi traditur iussu praesidis nostri illustris BLVMEN TROSTII. Acta societatis sub auspiciis proximi anni euulgabuntur. Ego hoc tempore, ordinando numophylacio occupatus sum. In quo cum inueni insignem numum inscriptum, in auersa hoc signo [gap: unknown sign(s)] , eum explicui. BEGERVS Achaiam interpretatur: quo nemo quidquam potest rectius, nisi quis ludere uelit, inque eum modum AITAI legere, ut ab A exorsus, ad sinistram 1, rursum autem in ambitu T et iterum A iterum ad sinistram I ponat. Id utique MONTEFALCO in Palaeographia f. 144 secutus uidetur. Sed BEGERVS numos ita inscriptos


page 57, image: s057

ad eorum numerum refert, qui a toto concilio Achaico percusi sint: quod ego nego. In numi nostri aduersa sub capite Iouis exstat diserte AITICO ..... [gap: Greek word(s)] . Numus igitur Aegiensium in Achaia est. Vtinam numos, quos BEGERVS t. 1 f. 445 exhibet, ipsos inspiceres. Persuasus enim sum penitus, in aduersa, sub Iouis capite, (Iouis, inquam, non Neptuni aut Herculis) uestigia literarum aut Aegii, aut alterius urbis Achaicae apparitura. Praelegi deinde nonnihil, quod inchoatum habeo, de Scytharum origine et rebus gestis usque ad HERODOTI aetatem. In iis tractatum est quoque de Cimmeriis et Hyperboreis. Hyperboreos, qui per Delios innotuere orbi, credo ego Megarenses colonias ad Istrum, Tiram, Hypanim, Borysthenem, Tanaim esse. Quae deinceps a Milesiis pulsae concessere ad Budinos. Cum autem nihil aliud, quam gentes septemtrionales uocabulum id significat, ex eo mille sunt fabulae natae, donec per Suecos commenta sunt exclusa ex illis, fabulis ipsis magis fabulae. Scytharum autem antiquissimam sedem ultra Araxem ab HERODOTO positam, ultra Volgam constituo. Ostendi enim inuictis argumentis, ut tali in re potest, Volgam ueteribus Araxem fuisse dictum, ad quem etiam CYRVS a Babylone profectus per Caucaseas aut Caspias portas, res gesserit contra Massagetas. De ARISTEAE Proconnesii Arimaspeis credo, nomen mentiri. ALEXANDRVM res gessisse ad Caucasum, uetusto errore traditum est. Interseritur huic loco, ALEXANDRVM ad continendas ab excursione barbaras Scythiae nationes, a Caspio mari ad Euxinum usque condidisse murum. Illius muri mentio apud LVCANVM, CLAVDIANVM, HEGESIPPVM et in primis PROCOPIVM exstat. Qui in expeditione Caspia secuti sunt exercitum PETRI M. et ex iis praeses societatis nostrae, narrarunt mihi, exstare adhuc integrum murum ab Derbento triginta admodum leucas. Miserat enim imperator quosdam equites, qui eo usque euecti, quae uiderant, retulerunt. Samaritani in chronico IOSVAE res ALEXANDRI isthic gestas attigere. Sed quid de his MOSES Chorenensis? Credo sub Seleucidis conditum esse murum aut sub Ponticis regibus. Quicquid repereris in Chorenensi super ea re, communicabis mecum humaniter. Inter


page 58, image: s058

monumenta Siberiensia, quae omnia digna sunt alicuius ingenio et industria, sunt quaedam tumbae marmoreae, quae non crucem modo, sed etiam duos agnos habent, indicia Christianae religionis. Sunt inter alia duo monumenta descripta, talibus literis, quales in uexillo Prussico Christianum episcopum uidisse, nostri scriptores memorant. Sunt deinde quaedam plane Aegyptiaca. Horum monumentorum [gap: Greek word(s)] tibi mittam alias, cum paullo ero liberior. Nunc id agimus, ut quadringenta uocabula a me consignata, passim mittamus per totum imperium et ad uicinos quoque, quo tot discrepantium linguarum quoddam specimen accipiamus. En tibi specimen quoddam numerorum.

[gap: illustration]

Petropoli Kal. Iun. 1726.

Hoc unum iucundum tibi erit, quod et mihi uoluptati fuit, ex me cognoscere, repertum a me tandem esse libellum, ex quo literas Tangutanas planissime ediscerem. Is libellus in Sinis typis ligneis fuit impressus, et literas Brachmanicas, Tangutanas atque Mogolicas [gap: Greek word(s)] exhibet. Habes hic specimen, dum totum libellum euulgauero. Vides, quam quasi legem et quos apices consectentur in syllabario suo. Primam literam semper in sine quoque ponunt, et tunc sequitur [gap: unknown sign(s)] quae nota puncti est in Brachmanicis, in Tangutanis autem [gap: unknown sign(s)] et in Mogolicis [gap: unknown sign(s)] sub litera.



page 59, image: s059

Iam etiam cognoscis, uere me iudicasse, literas Tangutanas esse ex Brachmanicis profectas, immo Mogolicas etiam, de quibus id non speraueram. Liber constat octo foliis, quae ab utraque pagina sunt literis plena. Alius generis monumenta e Kirgisicis desertis accepi, quae mirisicas literas habent, et quod mireris, simillimas Ibericis maiusculis in MAGGIO, quem ego cum plerisque aliis orientalibus bibliothecae Rostgartianae aere meo comparaui. Cum MOSES Chorenensis MIESROBVM quoque auctorem literarum Ibericarum prodit, honori gentis suae, non ueritati operam mihi dedisse uidetur. EVSTATHIVS quodam in loco, quem in excerptis descripsi, cum odiosum hunc grammaticum legerem, ad Iliada, ni fallor, annotauit, uisas sibi Constantinopoli literas Scythicas in tabulis ligneis. Scythae tunc iis in regionibus, quae urbi dominae uicinae erant, nulli fuerunt, sed populos dicit, qui tunc illic Scythis successerunt. Non grauatus sum locum in excerptis euoluere. Est in editione Romana f. 632. [gap: Greek word(s)] . Adieci his, adi et f. 421. Sed EVSTATHIVS hic ad manus non est, et cupio tamen uehementer scire, quid eo in loco notauerim. Forte mihi in oculos incidit locus ATHEN AEI f. 221.

[gap: Greek word(s)] .

Numquam expedire potui, quid illud [gap: Greek word(s)] sit. Sed redeo ad EVSTATHIVM. Fuere igitur gentes illae barbarae certis usae literis. Quid? Gothicis? Id uero commentum est. Quibus denique? nempe, nisi fallor, his, quae adhuc in monumentis Kirgisicis spectantur. Accepi e Thracia numos Erythraeos nouem, cum his [gap: Greek word(s)] nominibus, ASCLEPIADES DEMADIS, APELLAS, ARISTEAS, DIOPITHES, PELOPIDES, DIONYSIVS, MOLION, CHARMES, ANNOTHEMIS. HARDVINVS unum ostentat cum Diopithae nomine. Ad Erythras in Boeotia refert: falsus est. Putat se uidere in aduersa ALEXANDRVM, in auersa perdicem


page 60, image: s060

et pharetram. Nihil horum concedo. HERCVLIS caput est, tum uero noctua et corytus. Et referendus est numus in Ioniam. Vtinam in regio numophylacio exstaret aliquis cum alterius [gap: Greek word(s)] nomine. Habeo libellum ita inscriptum: Instructiones ad munera apostolica rite obeunda perutiles missionibus Chinae, Tunchini, Cochinchinae, atque Siami accominodatae a missionariis S. Congreg, de propag fide, Iuthiae regia Siami congregatis, anno domini 1665, Romae per ZACHARIAM ACSAMITEK 1669. in eo libro mihi deest pagina 3 cum 4 et deest pagina 13 cum 14.

Ego de Scythis ueterem sententiam explosi, qua eum populum paene toti Asiae septemtrionali subiiciunt. Tum egi de muro Caucaseo ad Derbentum et tabulam Scythiae subieci, qualis sub aetatem HERODOTI fuit. Petropoli ad 10 Kal. Octobr. 1728.

In earum epistolarum, quibus oblata occasione te colui, aliqua [gap: Greek word(s)] adite misi duorum numorum Armenicorum, LEONIS et HAYTHONIS, ut ad me missum fuerat Moscua. Sed hi numi argentei caelatura sane sic satis bona, nunc in numophylacio illustrissimi comitis OSTERMANNI exstant. Exstant ibidem etiam duo numi, et tertius apud amicum, dissimiles omnibus, quos umquam uidi. KEHRIVS ex aliquot literis [gap: unknown sign(s)] Timur sese legere posse credidit, sed in ceteris literis nequidquam sese fatigauit. Contra ego semper ea in sententia sui, numos eos esse Perficos ueteres. Haud ita pridem cl. HELINVS sex eiusmodi numos elegantissime pictos, ad me Holmia misit, ut quoniam eos interpretari posset nemo, nos saltem hic ingenium exerceremus nostrum. Quid quaeris? Ita est, ut dixeram. Nam illis denique in numis agnoscebam literas ipsissimas Persicas, quales THOMAS HYDE primus euulgauit. Nondum ausus sum lectionem tentare, quoniam TH. HYDES ille liber, cum tota bibliotheca mea Regiomonte est, neque hic apud aliquem exstat. Sed accessit ad sententiam meam MVRTASA Tatarus doctissimus, qui Gebros ipse conuenerat, itaque esse dixit, auersamque praeterea explicuit, in qua figurae quae essent, non intelligebam. Velim animo recorderis inscriptionem Palmyrenam apud IACOBVM


page 61, image: s061

[gap: Greek word(s)] . In eodem lapide sculptae fuerunt duae figurae, quae inter se mediam habent arborem, ut quidem a SPONIO picta fuit. Hoc totum in auersa numorum illorum exstat: sed quae ibi est arbor, hic satis perspicue cognoscitur, aliud sane aliquid esse, quod, cum, qui primus depinxit, quid esset non uideret, ex similitudine quadam arborem sinxit. Nempe ut MVRTASA nos docuit, tali forma apud Guebros nunc arae sunt, in quibus ignis perpetuus seruatur. Ex ipsa ara, quae in numis ex tribus fere lapidibus constat, uno super alium posito, pictor ille fecit truncum, ex igne ipso, qui in ara flagrat, frondosos arboris ramos. Iam in aduersa uultus sunt regum cum tiaris eiusmodi, quales in monumentis Persepolitanis occurrunt. Super tiaris sunt ornamenta, qualia in capite ISIDIS, aliisque Aegyptiacis figuris reperimus, a tergo est corytus cum arcu, aut pharetra cum sagittis. Cum legati Persici aduenient, dabimus operam, ut, si qua possit, uel libros Guebrorum, uel eorum saltem accuratam scripturam nanciscamur. Duo autem mecum nondum possum constituere. Primum, sintne hi numi eorum regum, qui ante ALEXANDRVM, an qui post Parthos fuerunt. MVRTASA quidem hos ipsos numos a Guebris DARIOS dici, contendebat; ego uero nihilo magis adhuc statui, sintne Darici an Miliarenses, et tentabo controuersiam illam ex pondere eorum conficere.

Lexicon Sinicum, quod confeci, iam mole sua laborat: est enim multorum tomorum in folio charta regia. Et multa me ab hoc labore auocant, ut multos saepe dies ne respiciam quidem. Praeter p. PARRENINI lexicon, quod infinitis laudibus Diasiano praestat, ante duos annos ex Sinis accepi lexicon Danetianum Sinice conuersum, scriptumque elegantissime in charta supra fidem nitida. Hoc Iesuitarum munere uti possum, cum, quemadmodum Sini uocabulum aliquod Latinum appellent, scire uelim: nam PARRENINI lexicon plane ad eum modum compositum est, ut DIASI. Huius uero maximam partem iam transtuli in lexicon meum, quod ita est compositum, ut in museo Sinico, sed longe maiori accuratione.


page 62, image: s062

Nam musei mei me nunc pudet, ita in eo foeda sunt omnia: non poenitet tamen, quoniam ea demum res mihi aditum patefecit ad insignem copiam subsidiorum, quibus nunc instructus sum. Sed de retractatione musei alias serio cogitabimus. De historia occlesiastica orientali, de qua me dudum aliquid conscribere coepisse, memoria tenebis, cum insignia monumenta ipse contribuisti mihi. Ita nunc maxime historiam Indicam Brachmanice scriptam et refertam rebus maximi momenti, ab Indo meo magistro, nomine SONHHARA expecto. Virum certe et grauem et integrum, et qui multa religionis Christianae uestigia aliunde mihi nota, aliis argumentis mihi retexit, non puto me hac una in spe fallere uoluisse. Petropoli 12 Kal. Febr. 1736.

IOANNES ALBERTVS BENGELIVS.

INcidi in nonnulla, a MILLIO fere intacta, de quibus potius, quam de aliis, uellem, ad te referre, antea uenisset in mentem. In scheda, quam uides, locus ille Apoc. XXI, 17 maximopere ad me pertinet; cuius lectio, ob [gap: Greek word(s)] cum aliis locis, momentum longe dissusum habet: hic me proiicit; sine eo, tertium te consulere non auderem. Vel de hoc uno me doceas certo, rogo: cetera omnia, otio tuo commissa sunto. Copticum equidem interprotem magis desidero, qui abstrusiorem lectionem Alexandrinam saepius refert. Ab eo cum discesseris, non recuso, quo minus Armenium, si forte Graecos communiores relinquit, semel iterumue adhibeas.

Licetne uero, post crisin, de exegesi, quae suo tempore subsequetur, delibare aliquid? Legito, quae subiiciam, uel praetermittito, ut commodum est. Ratio temporum Apocalypticorum, praecipue in uae tribus, sumitur ex radice quadam, quae primum per deductionem apodicticam ad absurdum euineit, diem mysticum non esse diem diurnum, quem pontificii ubique tuentur, sed quiddam longius: neque esse diem annuum, quem Protestantes tamdiu defenderunt, sed quiddam breuius. Deinde analysis, cuius longo tractu te non morari debeo, elicit hanc uae primi et secundi (ne de tertio dicam,) proportionem: sicut se habent menses V mystici


page 63, image: s063

ad horam et diem et mensem et annum mysticum (Apoc. IX, 10, 15.) sic se habent 73 anni naturales ad 198 annos naturales exacte. Periodus 73 annorum est illa calamitas, qua Persae seculo V et VI affecerunt Israelitas non obsignatos. Apoc. IX, 14. coll. cum cap. VII, 4. Periodusque 198 annorum est [gap: Greek word(s)] Saracenorum post mortem MAHOMEDIS. Non ut quemquam doceam, hoc promo: sed ut tibi docilem me praebeam. Etenim siue gustum hoc tibi siue fastidium mouent, duo sunt, quae ex antiquitate, si uacat, respondeas oro. I. Locustae apocalypticae in gentem mediae certe indolis inter culturam et barbariem conueniunt: quaeritur porro, an historia penitior seculi V et VI Persas uel exhibeat tales, uel certe non inficietur? II. Periodum Saracenicam annorum 198 exhibet HAYTHONVS in Passagio, et alii haud scio, an HAYTHONVM secuti; sed annum eius periodi primum et extremum non reperio definitum: Tu, uir eruditissime, sicubi definitum reperisti, quem potes breuissime indicabis. Diuino munere obtigisse [gap: Greek word(s)] meae aliquid ad Apocalypsin (maturum enim est,) adornandam, non est meum declarare; neque ut tu id credas, postulare possum, quum satis norim, quam multi in eo genere se deceperint: sed quisquis sum, utilior ad cursum uerbi prophetici, adeoque pretiosior coram Domino erit opera tua in me subleuando, quam foris apparet. Denckendorfii, haud procul a Stutgardia, 25 Ian. 1734.

RICHARDVS BENTLEIVS.

NEscio, uir eruditissime, an ad aures tuas forte peruenerit, me nouae Noui Testamenti editioni operam dare, et ea causa pleraque per Europam, quae mille annos habeant, tam Graeca quam Latina exemplaria consuluisse. Cum autem in illis non postremum locum occupet codex Euangelii Sti. Iohannis Graecus in bibliotheca Beroliniensi; de quo uir doctissimus D. IABLONSKIVS mentionem facit, in sua ad Hebraica Biblia praefatione; huius uariantes lectiones, si in marginem alicuius libri editi transcribi curaueris, mihique per legatum regium, uel alium quemuis mitti, magna me uoluptate affeceris, et grata mente ad posteros transmittenda. Velim autem,


page 64, image: s064

ut hunc ad modum fiat collatio: Iohan. XVII, 16.

3 4 5 [gap: Greek word(s)] 12345 1 2 del. [gap: Greek word(s)] .

Vbi codicis Alexandrini uariationes habes, sic a me in libri margine descriptas, ut et ordo uerborum, et singula, quae uel deficiunt uel superant uel uariant, nullo labore oculis obuersentur. Ceterum, si hoc negotii in te susceperis, ita (sat scio) diligenter in eo uersaberis, ut (quod in praefatione fieri necessum erit) auctorem te eius collationis esse literato orbi praedicare possim. Londini 4 Iul. st. uet. 1721.

STEPHANVS BERGLER.

HAbeo in manibus Scholia in HOMERVM inedita, de quibus hoc Iulio mense dixi aliqua in Actis Erud. p. 307. Hic inter alia noua commemorantur [gap: Greek word(s)] HOMERI, [gap: Greek word(s)] . quoniam autem tantum semel citatas adhuc inueni, praeterea [gap: Greek word(s)] ex coniectura posui, nam in MS. [gap: Greek word(s)] sine spiritu supra [gap: Greek word(s)] quasi una uoce; uellem sane aliunde si potest fieri, aliquid amplius cognoscere. Ceterae, quas et cl. FABRICIVS in bibliotheca Graeca annotauit, hic saepius occurrunt, ut [gap: Greek word(s)] quae et [gap: Greek word(s)] Nunc alio pertinentem emendationem, ut forte in mentem uenit iudicio tuo subiiciam, ARISTOPHANES in Vespis u. 192.

[gap: Greek word(s)] .

En graculum parieti palos insigentem. Ne longum faciam lego, [gap: Greek word(s)] EVSTATHIVS, ut alia omittam, ad Il. [gap: Greek word(s)] ed. Bas. p. 811 lin. 4. Talia deinceps etiam, si uoles, scribere possim. Lipsiae 22 Aug. 1719.



page 65, image: s065

FRIDERICVS IACOBVS BEYSCHLAGIVS.

OCcupaui me haud dubie nosti in conscribendo commentario de uita, scriptis et meritis IACOBI FABRI, Stapulensis, cuius sciagraphiam in fasc. II Sylloges meae iam editam esse, uel Noua Liter. KRAVS. 1728 n. XLVIII te docuerunt, coll. 1727 p. 722 eorundem Nouorum, ubi et CAR. BOVILLI opera me expetiisse ab eruditis, expositum legitur, quae nunc beneficio GOD. THOMASII excerpsi, nec coniecturam me fefellisse, inde didici. In bibliotheca regia Berol. euolui nonnulla FABRI opera, sed Psalterium eius quincuplex, (quod RICH. SIMON in bibliothecae selectae, gallice editae, tomo II. recenset) perlustrare tum non licuit, etsi et ipsum Berolini exstat. Nunc uero illud ex editione prima 1509 in manibus teneo, ab OEDERO, mutuo acceptum. Alteram editionem de A. 1513 auctiorem esse noui, sane augmentum quoddam inde exhibet DAN. CRAMERVS in appendice exegematis sui de descensu Christi ad inferos, Steitini 1615, 8 editi. Sed uehementer optarem, ut quis [gap: Greek word(s)] uir, qualem te esse, omnes norunt, accuratum et seuerum in id psalterium institueret examen, quod iam olim Card. XIMENIO tantopere se probauit, ut eius mentionem in Bibliis Complut. facere se uelle honorificam, promiserit, (uti in Nouis liter. 1727 p. 722 me notitiam huius rei ex BOVILLO et MAITTAIRIO suppeditante, legi potest) quod num ibi exstet, ignoro, saltem GESNERVS, frustra id elogium in opere Bibliorum Complutensi, quod Ienae exstat, requiri iussit; nescio tamen, an amicus eius ubique accuratus satis fuerit. Tu, uir celeb. qui Lutetiae Paris. diu uixisti, idque in coenobio S. Germani de Pratis, in quo FABER Stap. Psalterium illud absoluit, ceu in fine fatetur, multas de FABRO rariores notitias haud dubie possides; quas, uti et in eius laudem Dialogum GVIL. CASTELLI seu CASTALII, quem SIMLERVS in bibl. GESNERI contracta memorat, si mecum communicare posses, maximopere doctos uiros tibi obstringes. Halae Sueuorum d. 6 Aug. 1729.



page 66, image: s066

CHRISTIANVS GOTTHVLF BLVMBERG.

Offero linguae Copticae primor dia, an secundis edita triuris, ipse uelim pro tua humanitate iudices. Fateor ingenue, Dn. WILKINSIVM Amstaelodami commorantem calcar addidisse, ut pristinas illas lucubrationes ex puluere euocarim. Lipsiae cum anno praeterito haererem, obuiauit cl. CHAMBERLAINI oratio dominica, in qua delicias Copticas tua et Dn. WILKINSI manu profusas, degustare licuit. Illae adeo mihi sunt adblanditae, ut pulpitis meis excutiendis manum mox admouerim. Cumque literatura Coptica in Germania hactenus fere obdormiuerit, nolui diutius, quid scrinia mea foueant, latere. An exemplum bibliothecae publicae associare uelis, tui erit arbitrii. Dicto Dn. WILKINSI per celeberr. CREENIVM exemplum fundamentorum destinaui. Qua fronte ille meos excepturus sit conatus, dies docebit. Interea doleo, officii mei rationem horularum saltem quadrantes orientalis literaturae amoenitatibus indulgere. Et quamquam annorum series blande allambet, lambere tamen studia ista adhuc iam uolupe est. Cygneae 28 Iul. 1716.

BENEDICTVS BONNETHI.

IOANNIS TRITHEMII Sponheimensis primum, tum S. Iacobi Herbipolensis Abbatis, operum omnium collectionem meditanti mihi, a te, uir summe, suppetias cumprimis efflagitandas esse, cum nomen tuum ab omni eruditionis studiorumque genere in orbe erudito celeberrimum, tum officium quo laudatissime fungeris, iam olim quidem me docuerunt. Id quod tamen equidem adhuc non audebam, animis stimulisque a suauissimo sodale meo P. BERNHARDO PEZIO mihi additis in praesentia facio agoque. Auxilium itaque abs te, non tam ego, quam in tenebris et sordidis pulueribus utplurimum contabescens propemodum TRITHEMIVS, uir suo tempore in omni literarum genere nulli secundus, uotis omnibus exposcit. Et tametsi id nobis te omnimode affatimque laturum in optima spe ponamus: attamen missis iam reliquis


page 67, image: s067

ea modo a te, optimas artes excolentium fautor, ardentissimis supplicationibus petimus, quae tibi, et a qua cum immortali nominis tui laude regiae serenissimaeque Borussorum maiestati es, bibliothecae familiaria sunt atque domestica. Epistolarum nempe illarum librum, quas ad Brandeburgicum IOACHIMVM TRITHEMIVS exarauit, nec non et plurima alia quae uir ille summus in gratiam huius Principis scripserat: quae si non omnia, certe potior eorum pars [gap: Greek word(s)] primisue typis excusa aut in archiuio regio aut in regia, cui praees dignissime, bibliotheca etiamnum exstare, profecto nemini ulli dubium esse potest. Quae sane pleraque ita in terris nostris, etiam apud eos, qui eruditiores audiunt, ignota sunt, ut perpauca si excipias, tantum non penitus nesciantur, memoria et notitia uix ulla habeatur, atque adeo pro omnino deperditis censeantur. Haec uero quoniam iuris publici facta et regiae Borussorum stirpi, totique regno, et eruditis uiris non modicum gloriae, honoris ac emolumenti conferendo uidentur, ut eadem serenissimae regiaeque Borussorum maiestati suo tempore a me (siquidem id clementer admittat) nuncupanda, cures ad manus meas perueniant, etiam atque etiam peto. Haud praetermittam ego quibus potero encomiis e dignitate nomen tuum praeclarissimum celebrare, dum, quod mihi iam in spem certissimam uenit, per te haec Trithemiana consecutus fuero. Mellicii Idibus Iun. 1723.

PETRVS ADOLPHVS BOYSEN.

HIstoria MICH. SERVETI, a multis leuiter exposita, a plerisque uel deprauata, uel falso exposita, a nemine uero, quantum sciam, data opera exhausta, nobis occasionem dedit, ingenii uires periclitandi, et in eo negotio progressus non poenitendos fecimus, dum copiis CALVINI, BEZAE, LVBIENIEII, SANDII, aliorumque adiuti, frequentes eruditorum lapsus emendare potuimus, sed multa adhuc supersunt, quae a nobis, quantum etiam adhibuerim studium, inuestigari non potuerunt, quae tamen a te, qua uales [gap: Greek word(s)] , facillime discam. Scilicet quo anno, aut die Tarasonae lucem aspexerit MICH. SERVETVS, plane ignoramus, circa


page 68, image: s068

exitum sec. XV id contigisse, coniecturis indagaui, sed certiora nobiscum communicare non dedignabitur excellentiss. tua dignitas. Ex Gallia in Africam transiecisse SERVETVM, MAIMBVRGIVS asserit; sed quam falso id fiat, credo, literis tuis, si dignos nos illis iudicabis, euinces. PTOLEMAEI editionem aliquando curasse SERVETVM, ex CALVINI accusationibus didici, nec SIMLERVS dissimulauit, sed quando et ubi? cum ignarissimis scio. Improbasse nosti CALVINI factum, autorem, qui sub persona MART. BELLII latet, de quo multa quidem in theatro Placciano a cl. MOLLERO traduntur, sed confusius, quam ut certum iudicium ferre quis possit. Num in regia bibliotheca libri SERVETI pestilentes lateant? quos de Trinitatis erroribus, et Christianismi restitutione scripsit, excellentiss. uir me optime edocebit. Vitembergae 15 Cal. Aug. 1712.

Cum in SERVETI historia enarranda uersarer, saepiusque in nodos uere Gordios, ac difficultates inciderem subobscuras, quem quaeso potius adire debuissem, quam te, uirum [gap: Greek word(s)] , ac in Socinianorum historia, uti in omnibus doctrinae partibus, excellenter uersatum, a quo facillimo negotio eximi mihi posse, quicquid subortum fuerit dubii, penitus confidebam. Exposui etiam quaedam momenta, in quibus dubius haererem, nominatim uero annum natiuitatis, qui plane notitiam meam subterfugit, cognoscere ex nemine potui, sed ab excellentissimo LACROSIO felicissime, uti spero, edocebor. Nec parum commotus sum, cum animaduerterem, uulgus historicorum tradere, SERVETVM ex Gallia in Africam traiecisse, qui persuasus sum, ex Hispania eum transfretasse in Africam, sed nolo ante huic meae opinioni fidem adhibere, quam robur ei adiecerit excell. tua dignitas. De PTOLEMAEI editione, a SERVETO curata, iam certior factus sum. Thesaurum animae, uti inscribitur liber, SERVETO uindicat SANDIVS; noui uero uirum, multo eruditum, qui eum SERVETO plane abiudicandum censet, num recte id faciat? tuo arbitrio stabit. Meditatur quidem cl. BERGERVS Lexicon PHOTII, [gap: Greek word(s)] , quod ex codice bibliothecae Bodleianae descripsit, in uulgus edere, nec minus editionem


page 69, image: s069

orationum ARISTIDIS, sed cum in omnibus moras nectere soleat, hic quoque sibi constabit. In emendando, et conuertendo IOSEPHO feliciter progreditur OLEARIVS, ut ex eius literis, non ita pridem ad me datis, cognoui. SCHVRTZFLEISCHIVS noster maturat editionem obseruationum ac emendationum in T. LIVIVM, quarum iam primus liber prodiit, idem etiam propediem exire iubebit t. I obseruationum miscellanearum, quas ex schedis b. fratris collegit, quas tamen laesuras esse famam magni illius SCHVRTZFLEISCHII, inde colligunt plerique, quod b. uir, morti proximus, interdixerit fratri, ne, lucri forsan cupidus, illa ederet, quae hinc inde librorum oris illeuisset. Vitembergae 4 Eid. Sept. 1712.

IOANNES IACOBVS BREITINGERVS.

DEdi nuperrime Specimen nouae, quam ex multo tempore molior, editionis Satirarum A. PERSII FLACCI; simulque consilii mei rationes quasi in breui quadam tabella delineaui. Extant sine dubio in bibliothecis uestris uere regiis satirici huius MSS. codd. quorum uariae diuersaeque lectiones ad textum auctoris emaculandum maximo mihi essent usui. Idem officium gratiamque mihi non ita dudum praestitit uir literatissimus PETRVS BVRMANNVS in examinandis binis membranaceis codd. bibliothecae Lugdunensis ad CASAVBONI editionem. Tiguri Heluetiorum Idib. Iun. 1723.

IACOBVS BRVCKERVS.

IAm in tertio tomo histor. philos. elaborando sum, historiae sectarum gentilium post C. N. ad secula media potissimum dicato, si modo foliorum destinatus numerus capiat, cum Potamonica s. eclectica Platonicorum secta prolixior sit, quam quae arctis constringi queat limitibus. De Scholasticorum historia, in sequentibus ex instituto dispiciendi erit locus. Quod ad Nominalium sectam attinet, eius historiam, nisi fallor, satis plene et ex scriptoribus coaeuis descripsi in hist. de ideis Sect. II.


page 70, image: s070

certe nemo hactenus tam fuse eorum fata enarrauit: Adiicienda tamen suo tempore eorum placita: quas LALEMANDETVS, quantum mihi constat, ex instituto explicuit, qui tamen liber, etsi Monachii impressus, tam rarus est, ut inter ipsos Pontificios eum hactenus reperire non potuerim. OCCAMI, uel potius SCOTI Logicam, Oxonii editam ipse possideo, miseras hominum otiosorum quisquilias, quas inter Anglos eo, quo edita est, tempore adhuc locum inuenisse, perlecto libello uehementet miratus sum. Verum et haec barbara suo tempore locum inuenient. Kausbyrac 4 Sept. 1731.

Eo tendit iam mea cura, ut historiae philosophicae corpus hactenus a me efformatum alio habitu uiris magis quam iuuenibus accommodato reformare ualeam; cum uero hinc inde uaria sint, quae uel augenda uel illustranda esse censeo, et in his acutius opus dare constitui. Sunt haec quidem pluscula, imprimis circa tomum III, ubi philosophiae orientalis delineationem, (quae mater fuit tot haeresium) imprimis desidero: sed nolo tibi in eo quidem argumento molestus esse, id unicum ex te scire cupiens, quid de fide et iudicio ASSEMANNI statuendum sit; eruditionem enim eius agnosco satis: an uero sidem ubique mereatur uel ipse, qui tot nexibus curiae Romanae obstrictus est, uel saltem homines illi, quos in splendido B. O. opere adducit, ex nationis, morum, uitae generis etc. indole ad fabulas et imposturas pronissimi, ego quidem, qui splendidum opus nunquam curate examinare potui, ignoro, satisque ex hac dicta cuassa haereo.

Aliud tamen argumentum est, quod a tua eruditione doceri, quam maxime cupiam. Admisi hypothesin a te, in praestantissimo Christian. Ind. opere saepius inculcatam, eruditionem et philosophiam ab Aegyptiis ad Indos et Sinenses commigrasse. Haec quidem uerosimillima mihi uidentur; suadet id concordans utriusque populi in doctrinis summis harmonia, et imprimis me in hac sententia confirmauit obseruatio missionariorum nostrorum, terminos astronomicos et astrologicos Indorum reuera Graecos esse origine: uideo et argumenta alia, uellem tamen sententiae mihi probabilissimae propiora fundamenta cognoscere; Obstant enim in animo meo


page 71, image: s071

haec potissimum: I. Migrationes Aegyptiorum ad Indos, non posse doceri; etsi dici queat per expeditiones ALEXANDRI M. philosophiam ad Indos peruenisse, id enim de Graecanica magis quam Aegyptia philosophia ualet; explananda itaque uia, qua Aegyptus uel meridies orienti sua placita communicauerit; II. Constans ueterum traditio est, pluribus a PHILOSTRATO exposita, philosophiam Indorum ad meridionales populos peruenisse, et Gymnosophistas Libyae esse propaginem Indorum. III. Concordant placita Indorum magis cum philosophia Aegyptiorum recentiori, qualem IAMBLICHVS in notissimo opere proposuit, quam cum ueteri, unde et prius exstitisse, et potius ad Aegyptios transiisse colligas. IV. Offendisse ALEXANDRVM M. apud Indos philosophos, ueterum auctoritate euincitur: hi itaque Aegyptia philosophia antiquiores. V. Vetus uero Aegyptia theologia et philosophia (quam recentiori post ALEXANDRVM M. natae oppono) systemati dualistico de duobus principiis coaequalibus adhaesit, quod uel Dii ueteres Aegyptiorum ISIS, OSIRIS, TYPHON euincunt; uetustissima Indorum, Sinensium, Iaponensium theologia systemati emanatiuo adhaeret, Deum habet animam mundi, mundus effluuium Dei, materiam educit ex gremio Dei, unde recte colligo, si utraque theologia et philosophia eundem fontem agnoscit, id de recentiori non uetustiori Aegyptia doctrina intelligendum esse. Verum tum supra dictae rationes obstant. De BRVNO per reuerend. PELLOVTIERIVM iam olim te interrogaui, praecipue de itinere eius Anglico, quod ante iter Germanicum accidisse non potuit: etsi id non negem, sed putem ex Germania dilapsum ad Anglos et tum demum, ut erat animi desultatorii, ad Patauinos discessisse, unde me multum adhuc dubium tenet, num infamis liber, Spaccio etc. indubitatus eius liber sit, quem [gap: Greek word(s)] suspectum reddunt annus editionis, scopus a scopo BRVNI, pontificem non Christum ridere cupientis, diuersus, silentium accusantium etc. Kaufbyrae 13 Octobr. 1737.

PETRVS BVRMANNVS.

QVid uero reponam tam insigni humanitati, qua me, nullis tuam officiis amicitiam meritum, tam prolixe et liberaliter


page 72, image: s072

prosequeris? ut libello raro, et quo forte carere nolles, me nihil tale exspectantem dones. Fateor quidem me, cum editioni BVCHANANI me accingerem, professum fuisse apud cl. DRAKENBORCHIVM, me desiderasse editionem illam STEPHANI, sed cum ex meo ingenio aliorum semper spectarem, nolebam ideo molestus esse eruditis, qui non facile ex bibliothecis suos libros, quos prae aliis caros et in deliciis habere solent, ad alios abire, unde redire non solent, patiantur. Iam uero cum editioni summam iam manum imposuerim, nec ista opera me eruditis umquam iactare uoluerim, cum leui admodum manu, grauioribus tunc curis districtus, scriptorem illum tractauerim, omnem de hac Stephaniana editione cogitationem abiecerim. Quod uero [gap: Greek word(s)] huic comparem nescio. Si in propinquo, unde facile ad te, et impensa leuiori, quam ut ipsum donum fere aequet, mittere tibi liceret, ipsum BVCHANANVM ad te allegarem, qui gratias pro me tuae tam prolixae uoluntati referret. Quare si quem nostra in patria Amstelaedami, uel alia in urbe habes, cui committi possit hic liber, indica quaeso, et simul cum noua editione PHAEDRI, quae ad umbilicum fere est perducta, BVCHANANI opera habebis. Magnae uero uoluptati fuit, quod sponte ad amicitiam tuam aditum mihi feceris, quam colere, si permittas, non desistam, et ut ea dignus uidear, omni officiorum genere, quae a me requiri possunt, arctius te mihi conciliare et deuincire conabor. Errauit uero de uerbis nostris, cl. DRAKENBORCHIVS, si me de noua [gap: Greek word(s)] XENOPHONTIS Ephesii editione cogitare nuntiauit. Iam olim, cum BRENCKMANNVS noster in Italia haereret, per ill. CVPERVM certior factus eram SALVINIVM hunc auctorem et CHARITONIS Aphrodisii amatoria descripsisse ex MS. codice, et cum uersione Latina et notas edere constituisse, cum apud Italos uero hae merces sorderent, quaerebat hic uir doctus typographum; sed cum nullus operam suam addicere uellet, nisi libelli prius huc missi et inspecti essent, nihil postea de illis inaudiui, proximo uero anno adfertur nobis ex Anglia XENOPHON, sola uersione sine ullis notis comitatus, et licet paruae esset molis, insano pretio iudicatur libellus. Quare statim auctor fui bibliopolae, ut


page 73, image: s073

ius libelli alteram susciperet editionem, simulque BRENCMANNVM rogaui, ut ex SALVINIO quaereret, num ad nos notas suas et simul CHARITONEM uellet mittere. Cuius responsum exspectamus; interim uir Graece et Latine doctissimus TORRENIVS, qui nuper VALERIVM MAXIMVM edidit, prouinciam edendi suscepit. perlegi sed perfunctoria opera libellum, qui uehementer placuit, tum stili elegantia, qua non multum a LVCIANI aetate abesse mihi uidetur, tum praecipue narrationis breuitate et simplicitate, et cauisse sibi melius reliquis eius argumenti scriptoribus uidetur, ne, uerosimilia narrans, prodigiis et miraculis fidem omnem amittat. Denique argumento suo semper inhaerens raro digreditur in alieniora. Quod uero de aetate XENOPHONTIS huius ex LAERTIO suspicionem iniicis, ego eum in scriptorum referri censum posse uix puto. Non enim aliquid prodidisse memoriae LAERTIVS dicit, sed fuisse [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . et credo MENAGIVM recte notasse eumdem esse, qui Athen. I, 17 memoratur. FABRICIVS uero bibl. Graec. II, 22 pag. 755 properanter nimis, ut saepe, eum antiquae comoediae poetam facit. An ex uoce [gap: Greek word(s)] id exsculpserit, nescio. Fallor uero nihil mihi adhuc de illo constare, forte TORRENIVS, qui dictionem eius accurate excutiet, quaedam uestigia deprehendet. Ceterum haerent etiam apud me, forte breui typis committendi, libri quinque emendationum HENR. VALESII, quibus insignia Graecorum scriptorum loca corrigit, huc missa, quia talia scripta in Gallia nec typographum nec lectorem reperiunt, indignum uero facinus, si interciderent tam egregii uiri monumenta, ideoque summa ope nitor, ut cum eruditis communicentur. Ipse nunc OVIDIO meo post moras XII annorum, et syllogen epistolarum, quae magno labore a me est in unum coacta et emissa, otium aliquot interponere curis talibus decreui, et retractare, quae inter alias occupationes seposueram. Tu uero, uir egregie, non cessabis, spero, orbem eruditum felicis ingenii et eruditionis consummatae foetibus, ditare, et inter cultores et amicos me adnumerare. Vale. Leidae a. d. 22 Febr. 1727.



page 74, image: s074

Quantum debeam elegantissimo DRAKENBORCHIO, qui te mihi primum conciliauit amicum, simpliciter et uere nuper tibi testatus fui. Cum enim olim ingenium et eruditionem tuam, quae se manifestis indiciis in scriptis tuis prodebant, suspicerem, et magno desiderio propius talem uirum cognoscendi flagrarem, quid optatius mihi contingere potuisset, quam ultro a te compellari, et simul munusculis literariis ornari. Quibus nunc [gap: Greek word(s)] mitto BVCHANANI editionem, quae per se et uiri illustris eruditionem cum placebit, facile comitem mea opera editum PHAEDRVM tuebitur et commendabit. Hoc uero ante omnia peto, ut aequi iudicis personam induas, neque, si quid perperam admiserim, emendare errantem dedigneris. Docilem et facilem me deprehendes, qui rationibus semper, non auctoritate et imperio me a sententia deduci patior.

Quod uero de OVIDII illa effigie, quae in sepulchro Q. NASONIANI AMBROSII conspicitur, memoras, eam minime referre poetam nostrum credidi. Cum numquam animum meum inducere potuerim, eam inscriptionem tam prope ad OVIDII aetatem accedere, uti obscurus ille NASONIANVS se auctore generis sui iactare iure potuerit. Nec poteram ex eius nomine colligere Ouidiam gentem ad hunc magis hominem pertinere, quam alios, qui idem NASONIS cognomen usurparunt, et uerebar, ne, si OVIDIVM me hic cum BELLORIO et aliis inuenisse iactarem, aeque ludibrium deberem doctis, atque olim Patauini, qui LIVIO suo, ut rebantur, reperto et quasi consecrato, se deridendos praebuerunt: deinde PERILLAM eius coniugem, musae habitu ipsi adstantem cum uiderem fingere BELLORIVM, eius inscitiam fui admiratus, ut qui discere diu potuisset, PERILLAM numquam in eius thalamum concessisse. Plura erant ad manum argumenta, quae in praefatione, quam praemittere decreueram, sed quam a librariis repetii, proferre statueram. Ante uero annos sex, cum in manus meas uenisset marmorum eruditorum SERTORII VRSATI alter tomus postumus, editus ab eius nepote IO. ANT. VRSATO, uidi subiectam illis dissertationem de sepulchro illo Nasoniano, qua ille probat Nasonianum illum


page 75, image: s075

ab Ouidia gente fuisse alienissimum, et pluribus argumentis, inter quae multa iam mihi in mentem uenerant, probare posterioris aeui et obscurae gentis esse sepulchrum. De nummis, qui creduntur OVIDII faciem exhibere, cl. MASSONIVS dissertationem ad me misit, qua VEDRI POLLIONIS esse inuictis probat rationibus. Idque iam ante triginta fere annos ex uiro olim mihi amicissimo DIDERICO MODEO, senatore supremae curiae Vltraiectinae, et rei nummariae callentissimo, didiceram.

Quod superest, doleo uehementer uicem literarum et bonarum artium, quibus nullum in terris, quae te tenent, est pretium; sed quid facias, queri cum fato, non emendare culpas potentium licet, interim te superstite non plane emorituras confido. Ex Galliis non magis fausta et laeta nuntiant amici, quibuscum mihi intercedit commercium, et solitudinem et penuriam doctorum uirorum acerbiori querela deplorant. Nec apud nos, ubi summa eas excolendi libertas et praemia, si non aequa meritis, certe uberiora quam alibi, ostentantur, ita florent, ut non obruantur a uernaculae linguae et artium lucrosiorum insano studio. Auaritia denique, et furiosus ambitus fructus nascentes intercipit, et immaturos iuuenes in curiam et templa propellit. Vale uir egregie et ubi ignoueris scriptioni festinatae, me amare perge. Leidae Kal. Iul. 1727.

De re literaria nihil est, quod nunc nuntiem. Nam in XENOPHONTE nihil adhuc profligatum est, quia nihil adhuc ex Italia responsi a SALINIO accepimus, sed cum amicus quidam noster in Italia peregrinans, se breui Florentiam iturum nobis significauerit, ipsi cura haec mandata fuit. A quo ubi certiores facti fuerimus, statim typis committetur. Edidit PETRVS WESSELINGIVS literarum professor Franequeranus duos obseruationum libros, in quibus multa bonae frugis et eruditionis non uulgaris specimina, et multi Graecorum scriptorum inprimis, loca illustrantur et emendantur. LVCANVS cum luculentis notis ab OVDENDORPIO, olim discipulo meo, nunc gymnasii Harlemensis rectore, illustratns modo prodiit, quae editio an placitura sit BENTLEIO et CORTIO,


page 76, image: s076

qui eumdem poetam publico promiserunt, nescio DRAKENBORCHIVS, cui ante paucos dies tuis uerbis salutem dixi Vltraiecti, sub initium noui anni LIVIO se admoturum manus promisit. Haec fere sunt, quae nunc nuntiare licet. Vale uir egregie et me ama. Leidae a. d. 9 Sept. 1727.

Diuturni silentii caussam non dicam, neque si penes me culpa intermissi commercii haereat, operose me purgare adgrediar. Tardus semper ad literas, nisi digna se materia offerat, scribendas accedo, et saepe de die in diem differendo plane obliuiscor. Sin uero officii ratio urgeat, et res incidat, quae occasionem demerendi amicos ostendat, numquam desiderari uices meas patior. Quodcumque tamen fuerit, deprecatores ad te nunc ablego hos minorum gentium poetas, cura mea si non ita expolitos, ut decet, saltem ornatiores quam olim manibus doctorum uersati fuerunt. In quo opere si tibi tuisque similibus industriam meam probauero, nihil erit quod imperitorum et inuidorum obtrectationes extimescam. Videbis ex praefatione, quantum mihi negotii fuerit cum turpi illa bibliopolarum natione, cui quidam ex ordine nostro mercenaria semper opera paratus astat, et qui mihi uenalicos illos scriptores praeripere properauit, nihil tamen ipse ex penu sua exili et tenui ad eorum decus augendum conferre ualens. Nunc maius opus moueo et in VIRGILIO recensendo totus sum, singulari quadam fortuna nactus codicem Heinsiannm, quem omnes pro deperdito diu plorauimus, et qui notas eius in principem hunc uatum satis amplas exhibet. Sed cum maiorem curam postulet hic labor, annus unus et alter forte elabetur, priusquam ad operas eum deferam, nihil interim neglecturus, quod ad splendorem et gratiam eius carminibus conciliandum mihi facere posse uidebitur. A te etiam, uir bono reipublicae literariae nate, contendere audeo, ut si quid uel in scriniis tuis, uel in publicis bibliothecis reseruari scias, quo conatus mei adiuuari posse credas, ne subministrare dedigneris. Magnae molis commentarios non requiro; sed si quid aut ex codicibus nondum excussis, aut ex magnorum uirorum litterariis hinc aut illinc conradi posset. Maxima uero laetitia incederem, si quid illustrem SPANHEMIVM, ut solebat,


page 77, image: s077

margini codicis sui adleuisse ex te resciscere possem, sed haec hactenus. Non multum operae apud uos in literis excolendis poni crediderim, ubi omnia Martis et Bellonae tumultu perstrepunt. Nec ex reliqua Germania aliquid ad nos perferri solet, quod limam mordacem prae se ferat, sed recoctam cramben fere sapere soleat. DRAKENBORCHIVS iam tandem se LIVIVM typis commissurum pollicetur, et moram certe egregio foenore compensabit. Itinerarium ANTONINI uulgo dictum notis SVRITAE illustratum edet breui WESSELINGIVS, Franequeranus professor, homo doctissimus et ingenii recti et sagacis. AVIANI fabulas luculentiori, quam plures censebunt, tam tenuis uenae poetam dignum, commentario, et dissertatione doctissima de eius nomine, aetate et scriptis exornatas dabit HENRICVS CANNEGIESERVS, PERIZONII discipulus, et qui gymnasio Arnhemensi praeest. AVRELII VICTORIS nouam editionem molitur ARENTZENIVS, qui Neomagi easdem partes agit. THVCYDIDES uiri cl. DVKERI cura castigatus iam carceres pulsat, et praeter indicem nihil est, quod editionem moretur. Reliqua literatorum molimina facile ex ephemeridibus cognosces. Leidae 4 Iun, 1731.

IOANNES HENRICVS CALLENBERGIVS.

AEthiopicae ecclesiae paulo post medium superioris seculi succurrere studebat ERNESTVS pius, princeps Saxonicus, Gothanae ditionis dominus: sed minus prospere hoc institutum procedebat, VANSLEBIO, quem eo miserat, pontificiorum partes sequuto. Cum ante aliquot annos Gothae uersarer, ex tabulario principis documenta MSSta huius rei accipiebam, ex quibus historiam illam contexere coepi. Promisit mihi fautor quidam, se curaturum ut collatis symbolis hoc opusculum excudatur; sed nescio, an id commode fieri poterit. Halae 4 Dec. 1722.

Memini te aliquid in actis eruditorum Lipsiensibus commentari de scriptura repertarum nuper in Russia schedarum: de qua


page 78, image: s078

cum mihi his diebus etiam aliquid scripserit amicus Petropolitanus, uir doctus, VIERORDIVS, qui praefecto copiarum HALLARTO a sacris est, hoc, quod tibi gratum fore spero, hic perscribam illius uerbis: was die MScta anlanget, so ist das mit besondern characteribus Tangutisch, das mit solchen, die denen Arabischen ähnlich sind, Mongalisch. Herr EBERHARD, der nun hier bey uns ist, hat den clauem zu der Sprache, von einigen auch die Uibersetzung; da man findet, dass es derer Völcker Kirchen-Gebeter mögen gewesen seyn. Merckwürdig ist es, dass sonderlich in dem Mongalischen viele Wörter aus der Finnischen Sprache sind. Die Mongalen sind deshalben gesraget worden; so haben sie gesaget, ihre Vorfahren wären aus einem andern Lande dorthin, wo sie itzt wohnen, geführet worden etc. Halae 16 Ian. 1724.

De missionariis nostris proxime nullus adlatus est nuncius. In Dania res laborat inuidia: unde sine dubio profecta est iniusta illorum apud te accusatio. Indolem nationis Danicae tibi satis notam esse credo, quae sane ab initio aegre tulit, quod hoc institutum per Germanos administretur; quasi in eo gloria quaerenda sit. His diebus collegii, quod inuandae missionis caussa constitutum est, nomine ad FRANCKIVM scriptum est, ut ministro euangelico, HILLINGERO, qui Vinariae doctrina et exemplo fideliter Christi ecclesiae seruit, offerat munus praefecti missionis, id est, missionarii primarii. Sed bonus hic uir tam est infirma ualetudine, ut in Malabaria, si eo se conferret, non diu sit uicturus. Halae 14 Mart. 1724.

Promisi nuper, quamprimum linguae Groenlandicae specimen reperirem, ex eo aliquid tecum communicare. Iam, cum illud mihi in manus uenerit, meam libero fidem. Oratio quidem dominica in specimine illo, (quod hanc habet Danicam inscriptionem: Beyyndelsens-Elementer till dend Christelige Kundstab for de Hronlandste Catheeumener Grönland 1724) non accurate translata fuit, cum uix sensum retineat. Appono eam, ut est: Oüdimülie siesskoei. Attataut killaemelet, ackęt osourrogte innűchmit. Oüdi pienick (r: illisserarat sanik) muve pillet. v: innanertog pulleta! killacme pebüsamngovit,


page 79, image: s079

nuname taimatog pitte, ullutne mamaruc lynissüit! Niningiamee syndpokoraüta illignüt incretisaügula, üagtinut in enti saűnisütningii singilacka! Tongarsuck pienie sorniagta! a ioctorstanic ünetinüt pissaünatie killac attemiclo tomarmik pisit, angesor suetit, osournakaütit lo ipsaliarne. Amen. Germanice haec ita exposuit Danus: Unser Vater im Himmel. Dein Name werde von den Menschen gelobet. Was Gott zukommt (das Erkänntiss Gottes) lass zu uns kommen, und lass uns in dein Reich kommen. Was du im Himmel wilst, das lass auch also auf Erden geschehen. Gib uns heute unsere Speise, (panem non habent). Zürne nicht, dass wir Sünden voll, und dir ungehorsam sind. Wir sollen auch nicht auf denjenigen zornig seyn, der uns erzürnet (beleidiget). Bewahr uns vor des Teufels Werck. Lass das, was da böse ist, uns nicht berühren. Der Himmel und alle andere Dinge gehören dir zu. Du bist gross, und zu allerzeit lobenswürdig. Amen.

Ex India orientali literae argumenti laetissimi exhibitae sunt FRANCKIO. Halae 17 Iul. 1726.

IOANNES CHRISTIANVS CLODIVS.

DE usu linguae Sinicae recte disseris, quanquam MVLLERVS in propositione clauis Sinicae edit quinta illum latius extendat. Sententiam tuam de lingua Coptica anxie opto clarius expositam uidere, quare omni precum genere te obtestor, ut desiderium meum, quantum fieri potest, expleas, illiusque linguae usum explices. Sunnae uersionem aut Gemarae uel MAIMONIDIS per temporum iniquitatem uix absoluam, immo nec reliquos foetus meos in lucem protrudere potero, nisi benigniora fata adspirent. BODINI librum a LYSERO edendum legi Gallica lingua iam prostare, sed non uidisse me memini. Apparatus Vitebergensis tibi non displicebit, quippe recentiores historiae ecclesiasticae controuersias tractans, ac ultima pars de Synoditis V. E. et de persecutione Neroniana contra nouaturientes quosdam disputat. Aueo tuam ea de re sententiam audire, quia auctor Gallos illos, qui Neronem excusare annisi sunt, animi tantum gratia scripsisse opinatur, tuique aliquoties mentionem iniecit. DODWELLI


page 80, image: s080

opinionem de paucitate martyrum simul quoque examinat, ac de MVRATORIO aliisque iudicat. Fateor elegantissimum esse studium historiae et antiquitatum, THOMASIVS tamen in dissertatione de fide iuridica omnem fere historiae fidem dubiam reddit, qua de re quid sentias, perscribe. Linguarum studium philosophici plane expers esse non debet, ac recte annotas, sine eo noxiam quibusdam fuisse linguarum uarietatem, quod exemplo luculento confirmas. Miratus saepe sum uirum illum tot ineptias excudere, ac linguarum studio uelut maculam illis adspergere, ut linguas iudicium corrumpere nonnulli arbitrati sint. Multum profecto peccatur in utilissimo ac pretiosissimo eo studio, uariisque modis, quod optime nosti. Finis etiam multorum non utilitas est, sed gloria, quod improbandum censeo. Ego quidem, quantum in meis uiribus situm erit, publicum eruditae societatis commodum promouere annitor, sed fautoribus opus est, et benefico quodam PETRO CLVNIACENSI, qui impensis suis atque liberalitate stimulum addat, ad labores longe molestissimos suscipiendos. Quare rideo illos qui de promissis meis secius iudicant, atque Arabum illud tacito susurro in me canunt, audimus inquientes: [gap: Greek word(s)] strepitum molae sed farinam non uidemus. Sed eiusmodi maledicos non moror, ac denuo promisi manuductionem ad lectionem MStorum orientalium, ubi primo de uario script. genere, Africano et Asiatico, ac diuersis mirisque ductibus in monetis et amuletis, MSctis usitatis, dein de abbreuiaturis, quas [gap: Greek word(s)] uocant, Alcoranicis aliisque agam, denique terminos technicos grammaticales et reliquos annotabo. Si quid ad huius opusculi ornatum tibi succurrit, fac quaeso ne nesciam. Haynae 20 Iun. 1718.

Quam nuper promisi delineationem primae Ephemeridum orientalis partis, nunc breuem exhibeo, rogoque, ut ex ditissimo tuae eruditionis penu nonnulla seligas, ac mecum communices, imprimis ex literatura Coptica et Armenica. Catalogus bibliothecae Senatoriae huius loci MStorum orientalium conficitur a domino DADICHIO, qui Arabicae linguae magis quam Turcicae uel Persicae gnarus est. CRAVSIVS edidit apparatum


page 81, image: s081

ad uitam MANVTII atque heri mihi misit. Vitebergenses nouum apparatum edunt, atque eius primam partem uidi. OCKLEII historia Saracenica cum textu Arabico utinam prodiisset. Solae enim uersiones mihi non probantur, et ABVLPHARAGII historia dynastiarum cum textu ipso edita luculentior est. Lipsiae 13 Dec. 1719.

Praefatio agit de iusto literaturae orientali pretio statuendo, ac erroribus ex eo studio neglecto ortis per exempla nonnulla.

Obs. I. De theologia ac philosophia morali orientali. Excerptum Msc. cuius titulus [gap: Greek word(s)] seu compendium nobile doctrinae morum auctore [gap: Greek word(s)] parallelismus moralis theologiae in Sunna cum Christi ipsius praeceptis; de ethica mythica orientali, de Gulistan et Bustan, de PIDPAII fabulis, ac iudicio, quod nuper Mr. DE LA MOTHE in noua fabularum editione de iis dedit etc.

Obs. II. De iurisprudentia aget, et coilationem nonnullorum titulorum iuris ciuilis et Mohammedici exhibebit. Recensio libri [gap: Greek word(s)]

Obs. III. De medicina orientali. Recensio libri [gap: Greek word(s)] a domino SEEBISCHIO mecum communicandi. De AVICENNA et ABENDITHARE ac MALAIESA etc.

Obs. IV. De mathesi, historia, geographia orientali. De APOLLONIO PERGAEO Arabico. Historia Sinica BEIDAVII Persica. De Turcico chronico, quod [gap: Greek word(s)] audit.

Obs. V. De oratoria ac poesi orientali, iudicium LAMII, HINCKELMANNI, de stylo Asiatico. De homoeoptotis, an sint styli uitium, de homoeoptotis, quae lingua Hebraica et Arabica amat, de stylo historico ZIMMI. De stylo epistolari, poetico, oratorio, per exempla.

Obs. VI. Ex historia literaria orientali disseret de uiris illustribus, atque errores nonnullos deteget, ex libro elegantissimo [gap: Greek word(s)] dabo, excerpta de uiris orientis literatis, atque ex ELV CHALIKENDARE utinam possem.



page 82, image: s082

Edam breui emendationes Bibliorum polyglottorum, quibus scribarum ueterum, typorum atque interpretum errores annotabo, cum praefatione de manuscriptorum atque interpretum uitiis, quibus mea addam. Quis enim HOMERVM ideo contemnere ausit, quod interdum dormitet? DADICHII censuram tanti non facio, et sincerum monitorem audio. Ceterum dum hic uersari cogor, Copticae et Armenicae linguae curatius perscrutandae operam dedi, ac nunc tuam sententiam audire cupio, quid in KIRCHERI Prodromo ac Nomenclatore reprehendas. PFEIFFERI ac BLVMBERGII castigationes nihil curo, quorum alter parum in illa lingua uidit, alter ne errores quidem ab ipso KIRCHERO correctos euitauit. Ipse ego in Nomenclatore infinita menda correxi, ac dominus SEEBISCHIVS, qui te officiose salutat, Parisiis olim D. PIQVESII emendationes se uidisse mihi retulit, quas nunc Dominicani in platea S. Honorati possident. Auctor anonymianorum, quae Halis prodeunt, KIRCHERVM acriter perstringit ac paradoxa multa in medium profert. Haynae 8 Sept. 1720.

Paro dissertationem de lectione et interpretatione MSSt. orientalium, in qua de difficultate eiusque causis legendi et interpretandi MSSta orientalia, dein de naeuis eruditorum in lectione ac explicatione erronea disseram, ac tandem cautiones regulasque in legendis ac explicandis MSStis illis obseruandas adiiciam. Dabo tamen operam, ut censura mea modesta sit, ac nihil bilis habeat. Exempla hallucinationum depromam ex MARACCII uersione Corani, editoribus Bibliorum polyglottorum, RAVIO, HOTTINGERO, BECKIO, STARKIO, ZECHENDORFIO, ACOLVTHO et aliis, nec ad Hebraica tamen castigationes meas proferam, quae magno numero iam collectae prostant. Scopus autem meus est, ut linguarum neglectum imprudentem esse monstrem, ac uehementer illos falli, qui perspicillo HOTTINGERI aut alio utuntur; plerique enim hunc sufficere putant in linguae Arabicae studio, eumque iam optima ex auctoribus Arabicis congessisse sibi persuadent. Scribe igitur, quid de instituto meo sentias, meque consilio tuo rege ac iuua. Praeterea characterem Professoris linguae Arabicae, Persicae ac Turcicae ambiens specimen


page 83, image: s083

aliquod eruditionis meae in his linguis edere uolo. Nemo enim in academia Lipsiensi harum linguarum notitia imbutus est. Dresdae 28 Febr. 1721.

GLEDITSCHIVS Lipsiensis Ephemerides meas orientales aliumue librum similem impensis suis excudi renuit, typos et numero uix suffecturos, et uetustate usuque detritos praetendens, quod et amico meo HAGERO Curia-Varisco, bibliothecam orientalem edituro, contigit. Quare ad te, uir illustris, confugio, demisse rogans, ut consilio tuo, aut commendatione multum ponderis forte in aliis terris habitura, me adiuues. LYSERVS Helmstadii professor philosophiae extra ordinem designatus, BODINI scripto de abditis rerum sublimium arcanis edendo intentus est. Sine dubio alteram apparatus Vitebergensis collectionem uidisti, ubi historiam uitae eius exponit, ac quum HAGERVS B. ACOLVTHI sententiam de linguae Armenicae cum Aegyptiaca ueteri consensu refutauit ibidem, peruelim scire, quid ea de re sentias. Idem de Diana Ephesia Vitebergae nuper Graece disputauit, atque ad epistolas meas Arabicas, Persicas, Turcicas, Aethiopicas, Syriacas, Hebraďcasque bene respondit, DANZIIque celeberrimi discipulus indefessus fuit. SCHRÖDERVS Lipsiensis adiunctus M hammedem ueritatis testem edidit, nuper, ac de linguarum studio satis abiecte sentit, quod ad palatum [gap: Greek word(s)] erit. Num geographus Nubiensis in bibliotheca regia lateat, scire aueo, quum enim imperite sit uersus, noua facie sistendus abs me aliquando erit, tabulam CEBETIS Arabicam correctam ac notis illustratam propediem HAGERVS dabit. Haynae.

ASSEMANNI Bibliotheca orientalis uenalis Lipsiae non prostat, nec nisi unicum eius exemplum Roma huc allatum fuit, undecim imperialibus emtum. Auctor Syrus Maronita ac LL. Syriacae et Arabicae in bibliotheca Vaticana scriptor singulorum inibi latentium Msctorum orientalium recensionem promittit, opus omnino luculentum. Tomo autem primo de scriptoribus Syriacis orthodoxis agit, eorumque uitas et scripta cum amplissimis interdum excerptis enarrat, insequentur


page 84, image: s084

scriptores Iacobitae et Nestoriani. Praefatio ortum et incrementa bibliothecae Vaticanae ostendit, ac historiam missionis in orientem ad Mscta colligenda auehendaque complectitur. De CAVEO, HOTTINGERO ac aliis sinistre iudicat, HERBELOTIVM quoque taxat, ac in adiecto indice amplissimo codices Nitrienses, Amidenses, Beroenses aliosque recenset. Quid de HERBELOTIO tibi uideatur, scire peruelim, et num sententiam approbes meam, qua illum uertere in L. Latinam, titulos librorum ipsa L. Arabica addere, corrigere, augere, ac plura ad rem non pertinentia resecare decreui. Fac me certiorem, quid de instituto meo et ipso HERBELOTIO sentias. Meditor quoque excerptum cum publico communicandum ex libello inscripto [gap: Greek word(s)] , ac a philosopho celebri [gap: Greek word(s)] confecto, cum praefatione de philosophia morali orientali, librisque orientalibus Arabum, Persarum et Turcarum. Dabo quoque aliquando [gap: Greek word(s)] adiectum uersioni Persicae Corani (quae in bibliotheca senatus asseruatur) sub titulo, Sortes Coranicae. Quod superest, D. BAVDISIVS, qui codicum manuscriptorum recensionem curae meae tradidit, te Götzianorum heredum nomine praeuia salute officiosissime rogat, ut de illo manuscripto Armenico tibi transmisso, apocham scribas. Lipsiae.

Misit mihi dominus SEEBISCHIVS indicem Msct. quae possidet, quem tecum communicabo.

1 Lexicon Arabico-Turcicum, seu explicatio Turcica celeberrimi Lexici [gap: Greek word(s)] auctore [gap: Greek word(s)]

2 Pars quarta amplissimae paraphraseos Turcicae Corani.

3 Chronicon Turcicae familiae Ottomannicae auctore SAADODDINO seu HASSAN fol.

4 Codex Arabic. auctore ABDOL VAHHAL SCHASAEO Cap. 1 cuius titulus: [gap: Greek word(s)] etc. Constat fol. 244.

5 Codex Turcicus HVMAIVN NAMEH ex Persico translatus. Liber moralis ac politicus. Vid. MENINSKI Lexicon in Prooemio.

6 Codex Alcorani charactere Africano A. H. 994 circa punctat. accuratissimus.

7 Commentarius BEIDAVIEA Past. absolutus.



page 85, image: s085

8 Codex Arabicus materiarum ditissimus sub tit. [gap: unknown sign(s)] V. Catal. Leid. n. 119 p. 327.

9 Codex Arabicus elegans, cuius titulus: [gap: unknown sign(s)] fol. const. 228. V. HERBELOT p. 616, 704, 709.

10 Coranus cum uersione interlineari Persica.

GOTTLIEB CORTIVS.

Effecerat nuper HOFFMANNI humanitas, ut per GVNDLINGIVM te, uir celeberrime, adpellare possem, requirens, an quidquam membranarum, aut ueterum edd. instructissimae uestrae bibliothecae suppeditarent, quod mihi SALLVSTIVM tum polienti et castiganti usui esse posset. Accepi statim mox omni genere beneuolentiae refertas literas ab eodem uiro, quibus, excussis diligenter omnibus, nihil sese obtulisse significabat, quod mihi esset ex uoto. Memorabat tamen simul ex tuo, uir celeberrime, ore, Basileae latere duos codd. qui exspectationi meae essent satisfacturi. Neque ea res falsum me habuit. Accepi enim ab summe reuerendo et literatissimo Basileensium theologo IAC. CHRISTOPH. ISELIO excerpta uetustissimi unius codicis, duorum praeterea recentiorum: quos omnes CRISPO ad sanitatem multum prosuisse fateor. Cum autem primum indicium illius thesauri abs te prouenerit; gratissimum his literis et deuinctum animum tibi testari officii mei existimaui. En itaque desiderium meum. M. ANNAEVM LVCANVM nouae editioni paro, postquam SALLVSTIVS prelo liberatus est. Eius poetae non dubito, quin apud uos membranae quaedam custodiantur; quandoquidem constat, SPANHEMIVM aliquando adnotationes in eum concinnasse, quae tamen lucem non uiderunt. Quod si huius doctissimi uiri schedas, quot et qualescumque eae fuerint, maxime eum librum, quo plurimum usus est, et cuius margini, ut arbitror, erunt quaedam adleta, usibus meis concedere uolueris, multum sane in posterum tibi debebit LVCANVS. Debebit etiam, si alium eius adparatum membranarum Annaearum, aut quas regii loculi habent, simul transmiseris. Desidero quidem praeterea aliquot ueteres codd. sed satis erit, si primum indiculum earum acceperim; cum iam aliquot


page 86, image: s086

earum ipse in manibus habeam. Contuli iam circiter uiginti Msct. accepi etiam [gap: Greek word(s)] uariarum lectionum, quas collegerat N. HEINSIVS, sed corruptum passim; et meliora ab cl. BVRMANNO exspecto: sed tu fortasse multo plura conferre poteris, quibus et ornatus, et emendatio LVCANI possit promoueri. Fac modo, ne frustra omnia optima abs te spe atque opinione praeceperim. Lipsiae d. 19 Martii 1724.

Primas tuas, uir celeberrime, sed omni genere humanitatis refertissimas, haud sine intimo animi motu accepi: et iam dudum has ablegassem, nisi prius ab cl. WESTERMANNO eas, quarum tu meministi, uarias lectiones codicis uestri Lucanici exspectare, consultum duxissem. Sed cum ille spe atque opinione diutius moretur, et ne per literas quidem uoluntatem suam declaret, in eam tractus sum suspicionem, quod cl. ille uir labores suos sibi seruet, neque ab animo suo impetrare queat, ut mecum communicet, quicquid uel ex Berolinensi, uel aliis codicibus collegit. Quid igitur? Numquam ego tibi tantum oneris imponam, ut tuo sumtu codicem iterum excerpi cures: etsi, qui est incredibilis tuus in literas nostras fauor, id benignissime promiseris. Verum, si multum editionem nostram iuuare, meque tibi addictum arctius deuincire uolueris, hoc saltim exhibeas, rogo, primum, ut, quod commodo tuo fiat, quam ocissime me certiorem facias, an membranae illae uestrae habeant a prima manu scholia orae adpicta, eaque talia sint, ut VIRGILIVS etiam, HORATIVS aliique ueteres auctores citentur. Eodem pertinet, si cognouero, an fini codicis nomen librarii, aut alia talia adiecta sint. Dein librum illum LVCANI, cui SPANHEMIVS uarias lectiones adscripsit, manibus oculisque meis ipse tractare ualde cupio. Lipsiae d. 18 Augusti 1724.

Quae quarto loco in Spanhemiano codice adparet collatio Gryphianac editionis cum Msct. Remensi et Parisiensi, eam iam in manibus habeo, et quidem [gap: Greek word(s)] GVDII ex bibliotheca Guelferbytana. Sed Msc. Parisiensis non ultra dimidium librum II procedit. Hoc tamen eo pertinebit, ut eo citius excerpere queam reliquas uarias lectiones et obseruationes, libro SPANHEMII comprehensas. Lipsiae d. 26 Aug. 1724.



page 87, image: s087

WESTERMANNVM, cum Francofurti essem, conueni, et multis modis persuadere uolui, ut, si quae haberet, in usus nostros conferret, frustra. Interea a summe reuerendo HASAEO, Bremensium theologo celeberrimo, accepi literas, quibus eadem, quae tu olim, de WESTERMANNO, populari suo, narrat: ut frontem hominis, quidquam sese habere, Berolinensem codicem contulisse et reliqua omnia plane negantis nunc demum mirari subeat. Erit ergo ille inter plurima mira Francofurtensia, quae mihi animaduertere licuit, haud postremus. Certe fruatur ille, per me, ingenio suo; cum omnibus eius collectaneis facillime caream, postquam te tam beneuolum mihi expertus sum. Lipsiae, d. 14 Octobris 1724.

Hunc unum beneficii tui fructum in antecessum promitto: LVCANVS per te centum certe locis pristino et primaeuo etiam nitori restitutus est. Absque enim uariis istis lectionibus fuisset, multis locis coniecturae nostrae lucem et conspectum eruditorum reformidassent. Multum addere fauori tuo poteris, si curatius Lucanos SPANHEMII impressos excutias, inquirendo, an marginibus aliquid coniecturarum aut notularum, qualescumque demum eae fuerint, adleuerit uir illustris. Sane qui SPANHEMIVS tot contulit et excerpsit codices, tot subsidia conquisiuit, ei nihil inter legendum excidisse aut subnatum esse, incredibile uidetur. Nisi tamen in aduersaria omnia, non in librorum oras, ea contulit. Tandem cum nihil huiuscemodi reperire licebit, mitte, quaeso, CALLIMACHVM, cui multa adscripsisse, constat. Nam aliquid certe amplius addere necesse est, cum notas ineditas SPANHEMII promiserim, et ex collectaneis illis uariarum lectionum uix unam alteramue, nec eas tanto nomine satis dignas, eruere potuerim. In CALLIMACHVM autem quaedam coniecit SPANHEMIVS, quae ad LVCANVM spectant. Lipsiae postrid. Kal. Ianuar. 1725.

Si uir ille doctus, 1. MOISANT DE BRIEVX, cuius obseruationes Lucanicae in fasciculo Spanhemiano habentur, tibi ex facto scriptoue ullo, aut ex honoribus suis notus est, rem feceris mihi gratissimam, si eius me impertias. Nam mihi plane penitus obscurus est.



page 88, image: s088

Mitto leue munusculum LVCANVM meum minorem, cui quidquid nitoris bibliopolae uitio decedit, candor meus restituit, quo, quidquid suppetit, ingenue concedo. Maiorem autem editionem, duobus tomis comprehensam, et longe elegantiorem, uel hoc anno [gap: Greek word(s)] te exspectare iubeo. Ea multum debebit pereximio uestro LVCANO Mscpto, nec non illustris SPANHEMII collectaneis. Interim in PLINII Epistolas et Panegyricum aliquid meditor, cuius tamen codices membranacei uetustiores sunt oppido his locis rari. Excute ergo mea causa, uir celeberrime, loculos uestros, et uide, an Msct. codices, an editiones cum Msct. commissas, praestare mihi possis. Quod si nihil tale deprehendas, scribe sis, quas membranas habeatis suppares aetate LVCANO uestro aut eum uincentes. Parum refert, cuiuscumque sint auctoris, Christiani, siue exteri, modo sint uetustae. Laudat SPANHEMIVS in de praestantia et usu numismatum, editionem LVCANI, SCALIGERI manu notatam, quam si inter impressos Spanhemianos deprehendes, haud mihi inuidebis: quodeumque demum fuerit a tanto uiro adscriptum. Reliquarum etiam editionum margines perlustrari curabis. Mirum enim est, si SPANHEMIVS, qui tot subsidia LVCANO suo conquisiuit, nihil oris librorum impressorum adleuerit. Lipsiac, prid. Non. Ian. 1726.

Maior meus LVCANVS carceres typographiae mordet, ipseque illius curae liber esse uideor. Iam de PLINII iunioris Epistolis, et VIRGILII Operibus emaculandis serio cogitare coepi, et quasdam copiolas ad infaustam corruptarum lectionum progeniem debellandam contraxi. Sane quam indignor, tot subsidiis instructum LVCANO suppetias tulisse, (membranarum enim numerus ultra septuaginta excreuerat,) in PLINIO autem uindicando nudum fere et uix quatuor libris scriptis armatum procedere. Melior quidem fortuna VIRGILII; attamen et hic plures tirones libri, quam ueterani. Quamobrem permirtes, uir celeberrime, ut te etiam atque etiam rogitem, uelis, quod commodo tuo siat, aut PLINII epistolas, aut VIRGILIOS manu exaratos, quotquot regia bibliotheca subpeditat, usibus nostris in exiguum temporis spacium concedere. Simul autem sedulo inquiri iubere, an editiones principes, aut cum Mscptis compositi, in tuis thesauris reperiantur. Lipsiae, d. 17 Decembr. 1727.



page 89, image: s089

SAMVEL CRELLIVS.

Scire uelim, num tua, uir clarissime, circa uarias N. T. lectiones opera strenue procedat, cuius in me desiderium et expectationem excitaueras ingentem. PAVLI PEZRONI libro, cui titulus: Essay d' un Commentaire litteral et historique sur les Prophetes, magnopere delector. Promittit in eo ampliorem in Prophetas omnes Commentarium, et cum non paucos postea uixisset annos, reliquit fortasse opus aliquod Msctum huiusce argumenti, quamquam imperfectum. Libenter scirem rei certitudinem, et num aliquod eius opus posthumum habeamus expectare. Könixwaldiae 20 Nou. 1710.

Legi hisce diebus MARTINI dissertationes de 1 Ioan. V, 7, et IOSEPHI loco uexatissimo de Christo. Sed citius forte orbi Christiano persuadebit, IOSEPHVM talia de Saluatore nostro scripsisse, quam IOANNEM apost. de tribus in coelo testibus. Memini, ante annos aliquot me, cum de hisce loqueremur, produxisse locum e FVLGENTII fragmento contra FABIANVM Arianum pag. 605 edit. Parisiens. in 4, qui maxima ex parte MARTINI dissertationem euertit: Beatus uero, inquit, Ioannes euidenter ait, Et tres unum sunt; quod de Patre et Filio et Spiritu S. dictum, sicut superius, cum rationem flagitares, ostendimus. At uero si de Patre, Filio et Spiritu S. in IOANNE uersu isto septimo FVLGENTII et FABIANI aetate expressum exstitisset testimonium; tunc neque FABIANVS flagitasset sibi dari rationem, quod uerba ista et tres unum sunt, de Patre et Filio et Spiritu S. sint dieta, neque FVLGENTIVS necesse habuisset in superioribus FABIANO id rationibus quibusdam ostendere, quod expressis uerbis in IOANNE exstabat, et FABIANVM ut id crederet, ad superiora sua dicta, quae utinam nunc exstarent, aut e Mscto codice producta fuissent, remittere. Vnde liquido liquet, ipsum quoque FVLGENTIVM nec secus atque CYPRIANVM, AVGVSTINVM atque FACVNDVM HERMIANENSEM, tres istos in coelo testes ex solo uersu octauo mystica et allegorica ratione collegisse. Quam cum reiiceret FABIANVS, ostendere id ipsi uariis rationibus et consequentiis et aliis scripturae locis tenebatur FVLGENTIVS. Hinc patet, alium locum FVLGENTII


page 90, image: s090

in libro contra Arianos, ubi tres isti in coelo testes e commate septimo expressis uerbis a FVLGENTIO allegantur, esse interpolatum. Vti et confessionem Africanorum patrum regi HVNERICO oblatam; ubi uerba intrusa de istis testibus ab interpolatore, commode abesse possunt ipso contextu saluo, et si series argumentationis accurate perpendatur, non apto loco a falsariis huius confessionis intrusa esse uidentur. Si HVNERICI regis tempore comma iftud in IOANNE exstitisset, et ab Africanis patribus productum fuisset, notissimum absque dubio fuisset et FVLGENTIO et FACVNDO HERMIANENSI aliisque. Vellem talia MARTINO proponi, ut sciat, dissertationem suam sub hoc dicto FVLGENTII ualde laborare, eique noua ratione succurrendum esse. Legi quoque, quae de SERVETO clar. LA ROCHE in bibliotheca Anglica scripsit.

Etiam PETRO SIGISM. PAPIO aliquot octernionibus respondi, et quoad Slauonicam uersionem de dicto illo I. Ioann. V, 7 ad tuum, uir clarissime, orthodoxi licet testimonium prouocaui. Sed longe impari Marte certamus. Orthodoxi quotidie in nos inuehuntur scriptis, publice excusis, nobis uix manuscripto aliquo respondere licet. At eo ipso causa nostra melior esse probatur. D. 20 Ian. 1718.

In COLLINSII libro sunt bona mixta malis; cum essem in Anglia, audiui, uirum esse bonum honestumque. Sic cl. BAELII uita aut mores ne ab iis quidem ipsis reprehendi possunt, qui eius quorumdam dogmatum acerrimi sunt censores, quae sane merito improbant. Si dogmata sanae rationi aduersa non deducerentur et traherentur e scripturis sacris, non haberemus COLLINSIOS, nec BAELIOS fortasse habuissemus. Non potui non subridere, cum legerem in historia illa SERVETI pag. 89: posset forte asseri, disputationes Antitrinitariorum progressui Reformationis obstitisse. Posset enim absque dubio asseri, dogma de S. Trinitate rationi contrarium progressui totius Euangelii obicem posuisse; nec umquam fortasse reformatione indiguissemus, si non ista doctrina tot alias, non minus reiiciendas, peperisset. Qua de re legi meretur Antitrinitarii cuiusdam Letter of Resolution in II uolumine Tractatuum ab Vnitariis in Anglia sub sinem praeteriti seculi editorum; inprimis


page 91, image: s091

autem, quod obicem illum attinet, ARTHVRI BVRY aureus et elegans liber: the naked Gospel. Positum ab omnibus reformationis fundamentum, saeram nempe scripturam, sensu proprio, quoadusque licet, intelligendam, omnia unicuique ad salutem necessaria adeo clare et perspicue tradere, ut in iis ab unoquoque intelligi possit; item, neminem aliis, sed quemque sibi ipsi in controuersiis de religione esse iudicem; hoc, inquam, fundamentum, in controuersia cum Vnitariis, deserebatur deseriturque uulgo a Protestantibus. Argumenta enim e scriptura contra Vnitarios proferre non contenti, nec sanum GAMALIELIS consilium secuti, brachio humano et persecutionibus dogmata sua Vnitariis obtrudunt, et eos ad concilia et patres antiquos, ad auctoritates humanas, sibi ipsis plerumque contrarias, retrahunt. Non mirum ergo, abortiuam immaturamque et sibi ipsi contrariam reformationem debili pede processisse, atque non longe a papatu progressam, eo iterum fortasse pedetentim redituram. Quod tamen Deus opt. max. auertat! Haereticis enim, sic dictis, si non inter Lutheranos, ubi rerum potiuntur, inter Reformatos saltem, quamquam non ubique, at inter Pontificios nullibi uiuere et res suas habere licet.

Quod adeo bene de me sentias, gaudeo, et uotum tuum, uir clariss. simili uoto affectuque compenso, ut et tu et tui similes fiatis Vnitarii, absque tamen hoc odio, quo uulgo excipiuntur. Reuocas me pro tuo erga dogmata uulgo recepta zelo, ad alia noui Test. testimonia, et ad consensum ecclesiae uniuersalis etc. Verum, si placet meam inspicere nuperae Confessionis Vnitariae apologiam REINBEKIO oppositam, uidebis, me peculiari quadam, ut plurimum, ratione, quae nullam locis scripturae uim adfert, ad illa testimonia respondere, et uice uersa aliis inniti scripturae testimoniis. Primus IVSTINVS MARTYR Filium Dei, iam ante secula Deum, tandem aliquando incarnatum in ecclesiam introduxerat; cui TRYPHO reponit: Nos talia dicentem aut docentent numquam audiuimus. Sed et ex aliis quibusdam liquet in colloquio isto locis, IVSTINVM suomet ipsius iudicio sese prodidisse in dogmate isto nouatorem. Ex suo priuato, non ecclesiae tunc catholicae sensu loquitur, quando Christi deitatem antesecularem


page 92, image: s092

urget; quod facile ostendi posset. Artemonitae in facie totius ecclesiae Romanae asserebant, suam doctrinam ab apostolorum tempore ad ZEPHYRINVM usque publice in ecclesia Romana fuisse praedicatam; licet iam VICTOR AFER eius decessor, IVSTINI MARTYRIS discipulus, THEODOTVM coriarium excommunicauerat, sed non directe ob Artemoniticum dogma, uerum quod leue crimen apostasiae a Christo homine mero, se commisisse diceret, aut potius talia dixisse singeretur, et calumnia, ut ego quidem credo, falsorum testium premeretur. Eruditus uir erat THEODOTVS. Quis uero Vnitarius eruditus et sapiens, si eum in persecutione Christianam fidem abnegasse contingeret, poenitentia ductus, rediens in ecclesiam Christi, postea crimen suum tali ratione absurda et stolida eleuare sustineret? Nihil solidi Artemonitis opponit in EVSEBIO CAIVS, imo ipse causam suam prodit, et ad furias properat. Prodit inquam, dicit enim: ac fortasse id, quod dicunt (Artemonitae), credibile esset, nisi iis refragarentur primum sacrae scripturae etc. Quis uero umquam aduersario, si plane incredibilia, aperte falsa et absurda impudenter fingit, concesserit, eum credibilia dicturum fuisse, nisi hoc uel illud ipsi uice uersa obiici posset? Apparet hinc quoque, Artemonitas, non tantum uerbis suis id asseruisse, uerum etiam antiquorum testimonia aut dicta omnia pro se reipsa adduxisse. Sensit hic CAIVS pondus argumentorum ARTEMONIS. Vera ergo illi omnino dicebant, et primum ipsis demum opponi potuisse IVSTINVM, iis contraria docentem, ipse post Vnitarios urget contra PEARSONIVM MATTHAEVS DE LARROQVE in Refutatione Vindiciarum Epistolarum IGNATII; in quibus alioquin genuinis ab VSSERIO VOSSIOque editis, si quae nunc reperiuntur Artemonitis contraria, non dubium est, quin occasione Artemoniticae controuersiae fuerint intrusa et sint adulterina, ut non primus IVSTIN VS MARTYR Artemonitarum aduersarius fuisse crederetur. Alioquin omni dubio procul, quod urget LARROQVANVS, Artemonitis a CAIO fuisset obiectus, qui in hac insigni controuersia, IGNATII celeberrimi martyris Romani, Romanae ecclesiae presbyter, Romae, obliuisci aut silentio eum praeterire non potuisset. Nullum sane I et II seculi scriptorem Christianum,


page 93, image: s093

ut recentiores taceam, non perfidia antiquorum adulteratum falsatumque habemus. Quod tu, uir clariss. me longe melius et exploratius procul dubio cognitum habes. Non CLEMENTEM ROM. non BARNABAM, non HERMAM, non IGNATIVM, non IVSTINVM MARTYREM (in cuius Dialogo ingens facta lacuna) non IRENAEVM etc. sincerum et integrum accepimus. SOTER Romanus episcopus sua scripta se adhuc uiuente falsata fuisse queritur. Ergo caute antiquissimorum etiam Christianorum scriptis est fidendum, soli sacrae scripturae tuto possumus inniti.

Et tamen ex monumentis I et II seculi etiam hodie Artemonitarum assertio probari potest. Quid ex. gr. solidi cl. GRABIVS, GEORGII BVLLI defensor, reposuit LVCAE MELLIERO, BARNABAM, seculi I scriptorem, praeexistentiam Christi minime credidisse, et uerba illa Dei: faciamus hominem, mystico propheticoque solummodo sensu, ac nouae creationis tantummodo respectu, Filium Dei, ex mente BARNABAE respicere, euidentissime probanti? Quid opposuit explicationi loci illius apud HERMAM: Filius Dei omni creatura antiquior est, adfuit enim Patri in consilio ad condendam creaturam; nempe eodem sensu id HERMAM scripsisse, quo idem alibi dicit: Ecclesia (Christi) omnium prior creata est, ideo anus, et propter eam mundus factus est? Quid, inquam, opposuit inter cetera uix responsione digna? Allegat recognitiones PSEVDO - CLEMENTIS, HERMA longe recentioris, asserentes praeexistentiam omnium in genere humanarum animarum libr. I § XXVIII, cum HERMAS de sola ecclesia seu fidelibus et iustis agat, adeoque si de praeexistentia animarum locutus fuisset, solos spiritus iustorum seu fidelium, et ecclesiasticorum animas, praeexstitisse asseruisset, quod praeexistentiae animarum assertores numquam crediderunt. Ecquis ergo iure dubitauerit, HERMAM, e circumcisione fortasse Christianum, secutum hic fuisse ueteres Iudaeos, qui inter septem res ante mundum creatas, spiritus iustorum etiam recensent, quos perinde ante mundum, atque Legem Mosis, resipiscentiam, paradisum, gehennam, nomen Messiae etc. exstitisse credunt. Quare etiam HERMAS Filium Dei non reipsa, non actu, sed in consilio solummodo, in decreto, in constitutione


page 94, image: s094

diuina de condenda creatura, asserit Patri [gap: Greek word(s)] , et non aliter Filium fuisse omni creatura antiquiorem, atque ecclesiam omnium aliorum priorem creatam esse credebat, quemadmodum id pluribus ex HERMA cum BARNABA collato exposuit MELLIERVS. Et tamen isti duo loci. BARNABAE nempe et HERMAE, sinistre intellecti, praecipuam uidentur praebuisse ansam Christianis e praeputio, phrasiologiae Iudaicae ignaris, praeexistentiam Filii Dei ante matrem, urgendi, et eo loca quaedam scripturae trahendi, ut ex loco quodam ORIGENIS in PAMPHILI apologia colligi potest.

Nazaraeos a prima origine Christianismi, Christum e Spiritu S. in uirgine pura conceptum, absque eius ante mundum existentia credidisse, tam mihi est certum quam quod certissimum. Habeo paratum responsum contra GEORGII BVLLI episcopi Meneuensis ex AVGVSTINO, HIERONYMO etc. de Nazaraeis obiectiones. Nihil ille respondit ad locum sibi ab Vnitario Anglo obiectum ex commentario ORIGENIS in Matth. cap. XX, ubi historiam coeci iuxta uiam Christum inuocantis allegorice explanans, perspicue docet, nullum e circumcisione Christianum Christi praeexistentiam aut Deitatem antesecularem umquam credidisse. Nulli ergo eam ad tempora usque ORIGENIS credebant Nazaraei, quod quidem sciret ORIGENES. Quod summopere notandum; argumentum enim est, in hoc genere, pro mea causa et sententia, omni exceptione maius. Eruditissimus et sagacissimus ORIGENES ignorare non poterat Christianorum Iudaeorum de CHRISTO sententiam. Hinc et IVSTINVS MARTYR apol. cap. LXVIII: Non solum plures, sed etiam ueriores ex gentibus quam ex Iudaeis aut Samaritanis Christianos sese nouisse ait, quia nempe nulli fortasse ex Iudaeis et Samaritanis Christiano, suam Platonico-Christianam de Logo Filio Dei ante MARIAM existente sententiam ingerere potuit, ethnicos uero Christianos, Hebraismorum ignaros, nouae suae doctrinae benigniores inueniebat, et multos iam forte pellexerat.

Qui a IVSTINI tempore florebant patres, Arianisne magis, an uero Homousianis sint accensendi, et olim fuit et nunc adhuc sub iudice lis est. Homousion [note: Videatur CLERICVS inter HAMMONDI notas in 1 epist. Ioann. V, 7 edit. 2 pag. 594 b num. V.] polytheismum induxit,


page 95, image: s095

et a patribus Lateranensibus, et nuper ab Oxoniense academia impietatis et haereseos damnatum. Per Lateranense concilium loco Homousii, Monousion et Tautousion publice uulgo receptum est, olim tamen in SABELLIO reiectum. Ergo dum ad uniuersalem ecclesiam Christianam, quoad dogma de S. Trinitate reuocor, in Vnitarismo meo non possum non confirmari; cum neque Arianismum, neque Sabellianismum, neque Homousianismum semper et ubique credi aut creditum fuisse uideam. Diuinitatem etiam Spiritus S. homousianam, Christi diuinitate anteseculari, a IVSTINO MARTYRE inuecta, multo recentiorem esse uideo. Et ecclesiam quidem Christi portis inferni inuincibilem esse credo, sed Arianam, Sabellianam, Homousianamque sententiam primo seculo nondum in ea excogitatam fuisse scio, nec ad mundi usque finem perduraturam esse spero, neque ad naturam ecclesiae Christi constituendam, quidquam conferre persuasus sum.

Vt uester sim, optas, uir clarissime, pro tua insigni in me beneuolentia, quam gratissima mente excipio. Sed, quid obstat, quo minus sim uester? Quod si non sum uester, in causa erunt non mea sed uestra dogmata, per consequentias non certe omni exceptione maiores e scripturis deducta; adeoque ad salutem non omnibus necessaria; nam in necessariis scripturam claram, perspicuam, omni consideranti intelligibilem esse statuitis. In causa eritis uos ipsi, non ego; nam ego me a uobis propter ista dogmata uestra non segrego, sed uos me mihique homodoxos a uestra ecclesia separatis. Separatio ista consistit in exclusione a mensa Domini. Sed, si scriptura in omnibus ad salutem necessariis, omnibus est clara, necessario ergo illi, qui eam plene admittunt, in allegoriam et sabulam non conuertunt, iuxta eius praecepta uiuere student, ad mensam Domini a uobis admitti debent; utpote omnia ad salutem necessaria credentes facientesque; nec poterit inter nos dissensus superesse, nisi in rebus ad salutem minus necessariis; neque poterunt quoad necessaria ad salutem tot sensus esse quot capita, ut illi semper obiicere clamareque solent, qui schismata ecclesiae aeterna reddere uolunt. Inspice, si placet, Irenicum magnum nescio, cuius auctoris, et dissertationem nostram de coena Domini. Sed surdo canimus fabulam,


page 96, image: s096

non fabulam, orbi Christiano. (utrumque tractatum retinere tibi poteris.) O quam belle scribit celeberr. IO. ALPH. TVRRETINVS in cogit. de uariis theol. capitibus, thesi CXLIV: "Quisquis charitatis Christianae affectu tangitur, numquam nisi inuitus, reluctans, apertissimis denique supremi domini edictis coactus, aliquem lethaliter errare pronunciabit." Et CL." Res a Deo non reuelatas, uel dubias atque obscuras tamquam fundamentales Christianis imponere - - auctoritatis diuinae usurpatio est." Et CLI: "Non statim ac aliquid ad salutem necessarium fuit, inde sequitur, id cognilu necessarium esse." Et CLIII: Cum religio non minus uulgi quam doctorum sit, imo magis uulgi quam doctorum, quicquid uulgi "captum excedit, eo ipso non est fundamentale." Et CLX: "Nimium difficiles sunt, qui cum iis communionem colere nolunt, quos non apparet. Deum communione sua eiecisse." Et CLXI: "Si apostoli, qui infallibiles erant, tamen infirmos fide, adeoque a se dissentientes, tolerarunt, et tolerari praeceperunt, quanto magis id debemus nos, qui errori obnoxii sumus?" Cetera, non minus egregia, non exscribo. Koenigswaldiae 25 Aprilis 1718.

Gratias ago maximas pro communicatione huius scripti Iudaici. Video, te anno 1709, 12 Kal. Septembr. hic adscripsisse, quod uersionem Latinam huius impii sed eruditi opusculi aboleueris. Id ego de abolitione constituta, nec dum tunc effectui data intelligo: quia de VIGNOLES anno demum sequente 1710, 18 Ianuarii tibi eam restituisse uidetur, adeoque nondum tunc re ipsa abolitam. Quodsi itaque inter tuas chartas adhuc repereris, etiam atque etiam rogo, ut pro solita tua insigni humanitate et in me, immeritum licet, beneuolentia eam mihi mittere digneris. Nam Lusitanicum hoc scriptum non ubique bene intelligo. Me id in mea religione Christiana non faciet uacillare; et certum atque constitutum est, absque alicuius uiri docti refutatione solida numquam in lucem daturum esse. Si quando ad cel. WOLFIVM Hamburgensem literas exarabis, rogo itidem obnixe, ut ab eo requiras aut impressum aut scriptum exemplar dissertationis, qua phrasis S. Codici familiaris, Dies posteri, uerae suae notioni uindicatur, cuius mentio est


page 97, image: s097

Tom. V Biblioth. German. pag. 232. Non pauca de diebus posteris nonnumquam meditatus sum, et libenter uiderem ea de re mentem huius uiri doctissimi. Tu quoque in meum usum describi, quaeso, iubeas rationes illas, quibus probas PHILOPATRIDEM illum LVCIANI, ut uocatur, tempore AVRELIANI imperatoris fuisse scriptum. Placebat mihi tunc festinanter legenti tua sententia magis, quam Gesneriana. Indigeo iis ad meam meditationem quamdam. Hisce diebus commodauit mihi amicus quidam tractatum, in quo sunt quaedam de HARDVINO et aliis Parisiensibus Iesuitis sane curiosa. Titulus eius est: Histoire apologetique de M. de la PILLONIERE, autrefois Iesuite, aujourdhui aupres de Mr. l' Eueque de Bangor, editus Londini anno 1717. Sunt penes me etiam alii duo libri eiusdem PILLONERII Anglica lingua anno 1718 editi apologetici. Rogaueram, ut meo nomine CAROLVM SCHAAFIVM professorem linguarum orient. Leydensem salutares: salutatio fuit efficax. Habeo ea occasione ab eius coniuge pia, pietistica, diserta, epistolam prolixam, qua me reddere orthodoxum annititur. Koenigswaldiae 16 Octobr. 1724.

Quae de aetate PHILOPATRIDIS scribis, etiam ego Gesnerianae sententiae praefero. Quod autem PHILONIS Iudaei Christianismum attinet, duo sunt loca, quae mihi aliquando eius scripta legenti, suspicionem iniecerunt, eum de seruatore nostro IESV Nazareno, aut saltem de IOANNE BAPTISTA, Christianisque Hierosolymitanis bona sua in commune conferentibus, bene sensisse. Prior locus est de migrat. Abrahami, edit. Francofurt. p. 407 B, ubi, cum in antecedentibus, unicum etiam quandoque uirum bonum iustumque, fulcrum et emolumentum esse generis humani, praecipue fi praeter bonam mentem inuictam potentiam diuinitus acceperit, esse dixisset, et in eam rem dictum illud, in te benedicentur omnes tribus terrae etc. allegasset, ita subdit: [gap: Greek word(s)]


page 98, image: s098

[gap: Greek word(s)] etc. Vbi mox sermonem propter metum forte Iudaeorum abrumpens, nec clariora locutus, exemplum NOAE iusti in eam rem adducit, lectorem ab ingrata Iudaeis materia aliorsum auertens. Sed in his ex eo allegatis uerbis, de iusto quodam uiro insigni loquitur, qui tunc in uiuis erat, ut illud uerbum [gap: Greek word(s)] , cum dicit: [gap: Greek word(s)] etc. indicare, et [gap: Greek word(s)] diuinitus accepta oblatam poenitentibus per IOANNEM remissionem peccatorum respicere uidetur. Praeterea initio libri de uita contemplatiua p. m. 889 omnes therapeutas utriusque sexus adeoque plures medicos animarum fuisse profitetur, hic uero de migrat. Abrahami de unica persona, de unico quodam medico tali loquitur. Alter locus paulo clarior est libr. de praemiis et poenis p. 923 D. E. ( [gap: Greek word(s)] , bellum inter lupos et agnos etc.) [gap: Greek word(s)] . Conferantur sequentia. His Christianos Hierosolymitanos omnino respicere et describere uidetur. Therapeutae enim (de uita contempl. p. 891) facultates suas liberis saltem suis aut cognatis, atque etiam sociis et amicis, si cognati deerant, relinquebant; illi uero anonymi [gap: Greek word(s)] ipsi quoque de iis participaturi proferebant (prout acta Apostolorum aperte testantur) [gap: Greek word(s)] . Qui aut prorsus nesciebant inuidiam, aut si aliquando (inter uiduas Hellenistarum et Hebraeorum) exorta fuit, mature fuit sublata, ut et in exemplo ANANIAE et SAPPHIRAE patuit. Adeo ut PHILO hic historiam Act. II, 43, 44, 45, 46; IV, 32, 34, 35; V, 1, 2 etc. VI, 1 descriptam, plane respicere uideatur. In sequentibus etiam plura de mansuetudine ferarum, (quae in diebus Messiae contingere debebat) et de hostibus, populo Dei tandem subdendis, disserit, donec ad prophetiam illam BALAAMI p. 925: Egredietur homo, qui bellando multas ac magnas gentes subiugabit, deuenit. Per quem hominem, Messiam illum promissum, et, ut modo de Christianis Hierosolymitanis adducta ostendunt, IESVM Nazarenum


page 99, image: s099

intelligit, quem uti latro ille crucifixus, post mortem crucis in suum regnum uenturum et hostes ISRAELIS sub potestatem suam redacturum esse credebat, sed propter metum Iudaeorum non confitebatur palam, nam si confessus fuisset, non fuisset ab iis ad CAIVM imperatorem ablegatus.

Multa PHILO de Logo Dei habet, sed Logon hunc hominem futurum aut factum esse non credebat. [gap: Greek word(s)] , inquit Libr. Quis rerum diuin. haeres p. 487 [gap: Greek word(s)] . Et de profugis p. 487: [gap: Greek word(s)] . Deinde Logos ille PHILONIS erat Dei creatura, adeoque Deo creatore infinite minor. Nam si, inquit de confus. linguar. p. 341, indigni sumus, qui Dei filii habeamur, studeamus, ut eius saltem [gap: Greek word(s)] (perpetuae) imaginis, Logi sanctissimi et antiquissimi, filii fiamus. Perpetuae, a parte post, et ante mundi iacta fundamenta creatae. Quem ibid. p. 329 dicit, cum esset genitus (id est, creatus) Patris uias imitatum, intuentem eius archetypa exempla, formasse seu creasse [gap: Greek word(s)] speciales creaturas. Non eum [gap: Greek word(s)] aliquid creasse dicit. Et intuebatur procul dubio per reuelationem, a Deo creatore suo sibi factam. Nam sic PHILO etiam de MOSE loquitur (de uita Mosis p. 665) eum anima sua corporalium rerum incorporales ideas (exempla) contemplatum, construxisse tabernaculum. Imo de somniis p. 574 scribit: Logon diuinum esse a Deo incorporalibus [gap: Greek word(s)] repletum. Ergo ex mente PHILONIS Logos iste creatura a Deo replenda fuit. Et similia ibid. p. 582 lin. ult. cuiuis piae et contemplatiuae animae adscribit: [gap: Greek word(s)] .

PHILO Platonicus Logon suum, Deum secundum et minorem, ex suo PLATONE hauserat, et quia simul Iudaeus unius Dei supremi absque ulla trium in eo hypostasium distinctione cultor erat, per Logon istum nihil aliud nisi archangelum primum, aut angelum illum creatum, angelum notissimum, qui in ueteri testamento nomine Dei apparebat, et Deum repraesentabat, Dei imago erat, intellexit. Conferri merentur, quae STEPHANVS NYE, presbyter ecclesiae Anglicanae, in libro the doctrine of the Holy Trinity, and the manner of our


page 100, image: s100

Saviour's Divinity etc. pag. 58-98, et IAC. BASNAGIVS hist. de Iuifs tom. III pag. 67 seqq. edit. primae P. ALLIXIO opposuerunt. Distinguere etiam in et cum PHILONE debemus inter Logon Deo creatori essentialem, a Deo creatore personaliter non distinctum, et inter Logon, de quo nunc egimus, personam ab eo distinctam creatamque. Quod iam NYEVS obseruauit et ursit.

Messiam PHILO cum omnibus Iudaeis hominem ex hominibus fore aut esse credebat, quales Christus in ecclesiam suam ipse recipiebat, et apostolorum tempore plena erat a principio euangelii ecclesia Iudaico-Christiana eiusmodi Ebionaeorum (ut postea sunt dicti). Virginis enim extraordinarius partus ab apostolis publice non praedicabatur (ut IOAN. ERN. GRABE not. in G. BVLLI Iudic. Eccles. cath. caput V, VI et VII pag. 64 probe obseruauit). Donec sub finem aeui apostolici LVCAS et MATTHAEVS eum in euangelicis suis historiis propalassent, non eo tamen consilio, ut Ebionaei, praeiudicio totius gentis Iudaicae laborantes, ex ecclesia Christi eliminarentur. Tolerati enim cum crassa licet ista de IESV ex IOSEPHI semine prognato sententia, etiam post tempora apostolorum fuere, ut inter alia ex IVSTINO MARTYRE patet, cuius uerba frustra BVLLVS peruertit et deprauat, confutatus a cel. GLERICO in hist. eccl. in quam rem plura dici possent. Nec mirum est toleratos fuisse, (si ipsimet propter iugum legis, quod gentibus imponebant, tolerari uoluissent). Christum enim nihilominus Filium Dei et quidem singularem, adeoque et unigenitum esse credebant, ob illam per Spiritum Dei apud Iordanem, eius ex Deo generationem, cui uerba illa prophetica: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego te hodie genui, cum multis etiam orthodoxis, quamquam non eodem sensu, aptabant, CHRISTVMque sedentem a dextris Dei, adorabant inuocabantque. Quare mirum et stupendum est, orthodoxos secundi aut potius tertii seculi, quibus ista tolerantia probe cognita fuit, eo furoris fuisse delapsos, ut iam non dico istos Ebionaeos, sed etiam Nazaraeos, qui sibi solis iudaizabant et gentibus ceremonias legis non obtrudebant, eorumque similes, qui CHRISTVM ex uirgine illibata, uirtute Dei, conceptum profitebantur, atque ita omnes omnino fideles


page 101, image: s101

Iudaicae gentis, ex albo Christianorum deleuerint, ingenti sane et inefsabili totius Christi ecclesiae damno atque decremento.

Non obstat uero huic asserto de PHILONE Messiam hominem ex hominibus credente ille locus eius de execrat. p. 937, ubi de futura Iudaeorum liberatione agens, dicit: deducendos esse ab aliqua facie augustiore ac diuiniore quam est secundum bumanam naturam, non quidem ceteris, sed solis seruandis conspicuam. Nam similia cuique Iudaeorum Pontifici libr. II de monarch. p. 828 adscribit: eum maiorem, quam est humana, naturam sortitum esse, utpote qui propius ad diuinam accedat, situs, si uerum dicere licet, in medio utriusque naturae. Nihil itaque aliud uult PHILO, quam Messiam, quoad externam faciem et aspectum, aliis hominibus augustiorem gloriosioremque fore; et uidetur faciem MOSIS in deserto splendentem respicere, qualem Messiae, MOSE nequaquam inferiori, in secundo eius aduentu attribuit. Prout et TRYPHO in colloquio cum IVSTINO MARTYRE, non alium Messiam quam hominem ex hominibus fore credens, eum tamen alibi, ex prophetia DANIELIS et ex psalm. 45 magnum et gloriosum, [gap: Greek word(s)] , Filium hominis fore dicit.

Quod libellum illum Iudaei Lusitani etiam munitum i. e. refutatione adiuncta in lucem exire, nolles, ut qui plus damni, quam utilitatis omnino allaturus sit, id me sollicitum habet. Antiqui Christiani os Iudaeis obturare potuerunt. Si autem nunc Iudaicae obiectiones, etiam refutatae, plus damni, quam utilitatis afserrent, uidetur inde patere, eas fortiores esse, quam ut nunc a Christianis solide refelli, et earum uanitates ad oculum demonstrari queant. Atqui ueritas, et omnium maxime Christiana, falsitate etiam astutissima fortior est, et omnia uincit. Ergo, saluo meliore iudicio, uereor, ne plus damni quam utilitatis res Christiana inde recipiat, quod eiusmodi obiectiones Iudaicae nullo responso repulsae triumphare uideantur, et Iudaei sibi domi plaudant, ac in duritie sua magis magisque obfirmentur, quod talia refutari non posse existiment, infirmioresque seducant. Quare optandum esse uidetur, ut huius opusculi exstaret uersio Latina, quae ab aliquo Theologo Lusitanicae linguae ignaro confutari queat. Vale,


page 102, image: s102

festos dies instantes laetissimus celebra, anno decurrente ita finito, nouum et multos insequentes felicissime auspicare et exige in gratia Domini nostri IESV CHRISTI! Koenigswaldiae 17 Dec. 1724.

Cum coniecturas meas de PHILONIS Iudaei crypto-Christianismo perscriberem, non petii de iis et aliis iudicium tuum exquisitissimum, quia nolui oculos tuos fatigari literis ad me scribendis. Dabitur forte aliquando coram de his agendi locus. Si forte de Irenaeo MASSVETI aliquid mandare placebit, humillime etiam rogo, ut hac occasione ex catalogo bibliothecae Spanhemianae me certiorem reddere digneris, num in ea reperiantur de Valentiniana haeresi coniecturae, quibus illius origo ex Aegyptiaca theologia deducitur, tractatus exiguus non integris quatuor philyris constans, auctore HOCKERO, episcopo Bathoniense et Wellense, cuius mentionem facit CLERICVS biblioth. select. t. XXV part. II pag. 268, et opera EMAN. SCHELSTRATENI. Coniecturae illae de Valentiniana haeresi iam anno 1711, adeoque adhuc, ni fallor, uiuente illustr. SPANHEMIO, editae fuerunt. Koenigsw. 21 Ian. 1725.

Iam mihi hic sedes figenda est, ob rationes id exigentes, quamquam non adeo libens relinquo Germaniam, et admodum inuitus tua eruditissima humanissimaque conuersatione carebo. Per literas autem te aggredi ob uarias occupationes, quibus assidue premeris, non licet; nisi forte, si patieris, rarissime. Et nunc quidem praeeipua mihi se ofsert scribendi causa, quod a domino SALA, Austriaco, non ita pridem Iesuita, nunc Amstelodami religionem Protestantium profitente, percepi; eum nempe, cum aliquando in Guelpherbytaua bibliotheca esset, audiuisse, quosdam in codice latino, Venetiis olim impresso, ita primum comma euangelii IOANNIS legentes: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Dei erat Verbum. Si iunior essem, et res non esset angusta domi, proficiscerer Guelpherbytum, et rem, num ita se reuera habeat, etiam ipse explorarem. Nam ego quidem s. IOANNEM ita scripsisse, etiamsi nullus codex Euangelii eius mihi nunc attestetur, nullus dubito ob rationes datas; sed propter alios,


page 103, image: s103

qui magis auctoritate quam ratione ducuntur, optarem, uel unicum talem reperiri. Ceterum gaudeo, id quod sperabam, euenisse, librum a me editum, animum tuum in me beneuolum minime mutasse. Sane nihil fere noui reipsa, excogitaui. SOCINI Christolog. ex antiquitate ecclesiastica unitaria correxi, sublimiorem ac moderatis orthodoxis paulo acceptiorem, ni fallor, reddidi, theologiamque Christianam in eum statum reducere conatus sum, in quo mihi fuisse uidetur, cum IVSTINVS MARTYR innouare inciperet. Vtinam eo reuerterentur lassati tot difficilibus de S. Trinitate conceptibus et disquisitionibus theologi. Et sane eo rem deuenturam esse confido, cum tempora refrigerii uenerint a facie Domini, non a disceptationibus nostris. Abscindantur modi loquendi ab hominibus inuenti, missas faciamus uoces istas, hypostasis (metaphysico sensu), tres personae, generatio, processio ab aeterno, communicatio idiomatum, personalis unio etc. non urgeamus, nec obtrudamus proximo res, quas non intelligimus ipsi, et quas in scriptura proponi non uidet, remanebit nobis theologia etiam rustico et idiotae cuiuis intelligibilis, nempe Deus ille Pater et homo Christus Iesus, Deo Patri intime et inseparabiliter unitus, et Spiritus S. a Patre et Filio procedens, id est, immediate mandata et instrutiones accipiens, quem solus Pater et Filius ad nos mittunt ac expediunt. Et uidetur omnino Seruator noster Spiritum S. a Patre procedere dicens, illum locum Sap. Sal. IX, 10: mitte eum de throno gloriae tuae, respexisse. Abscindantur, inquam, istae uoces, quas Spiritus S. non pronunciauit, et dogmata illa non obtrudantur aliis, habeamus autem charitatem Christianam ut granum sinapis; quam facilis tunc erit unio, (et tolerantia ecclesiastica) ATHANASII cum SOCINO a me reformato atque correcto? Sed Platonicus ille Logos aut Arianicus exuconticus creatus ante mundum et cum Filio hominis absque anima humana, in utero Mariae prodigiose fataliterque coniunctus, in Vtopiam, unde prodiit, omnino relegandus erit. Nec immerito clar. MICHAEL DE LA ROCHE in suis new memoirs of literature mensis Ianuarii 1727, ita de libro meo iudicauit: The Author is neither orthodox, nor an Arian, for it appears by the whole Book, that he designs to run down Arianism: neither is he a Socinian,


page 104, image: s104

for he believes the Satisfaction of Christ. He seems to be a Sabellian etc. Sed fateor, me de theologia SABELLII non habere distinctum conceptum. In Anglia libro meo edendo maxime intentus, cum quatuor tantum theologis ecclesiae Anglicanae notitiam contraxi, BENNETO nempe, READINGO bibliothecae Sionensi, quam frequentabam, praefecto, VENNO ministro parochiae, in qua per menses 13 habitabam, et ipso quoque celeberrimo DANIELE WATERLANDO praecipuo ibi Athanasianismi hyperaspiste. Si ex his quatuor, de aliis Angliae theologis orthodoxis iudicium ferre licet, non alibi terrarum (exceptis paucis excipiendis) adeo affabiles et humanos heterodoxis reperies. VENNVS me adduxit ad WATERLANDVM, placide collocuti sumus, aliquot horas apud ipsum exegi, ad coenam me retinuit. Cum ex Anglia discessurus ei ualedicerem, licet iam tunc librum meum perlustrauerat, eadem, si non maiori, humanitate me excepit, sereno uultu de libro meo cum uno atque altero suo amico loquebatur. Dixit, non obstante in re praecipua inter nos dissensu, esse tamen alia in libro meo a me obseruata, quae ipsi ualde placeant, optabat, ut etiam reliqua mea inedita, quorum in libro meo mentionem feci, in lucem emissa uideret; et dixit, me bene fecisse, quod talia doctis uiris omnino expendenda, sermone latino proposuerim. Si, (inquiebat,) Doctor SAMVEL CLARKE suum librum Scripture-Trinity Latina quoque lingua edidisset, non ita clerum Angliae ofsendisset. Rogabat, si quando in Angliam redirem, ut se inuiserem. Et sic, cum omnia fausta ego ipsi, ipse mihi apprecatus esset, ab eo discessi. Non sic PHOTINVS nedum ARIVS ab ATHANASIO discessisset. Vnitarii Londinenses, plerique, ni fallor, Arianizant, excepto uno et altero, quos noui, Photiniano aut Socinizante. Et qui Londini sunt, partim in ecclesia Anglicana, partim apud Presbyterianos et Anabaptistas remanent; admodum paucis exceptis, quibus GVILH. WHISTONVS quatuor uicibus in anno panem et uinum eucharisticum in aedibus generi sui praebet. Sed in urbe Exoniensi Presbyteriani non ferunt in coetu suo haereticos Arianizantes, hi itaque separatum ibi coetum numero fere trecenti, constituunt, et suos habent peculiares concionatores; ibique palam ad conciones


page 105, image: s105

et sacra sua, magistratu non disturbante, pacate conueniunt. Ibi IACOBVS PEIRCE, uir apprime doctus, anno praeterito denatus, eis minister uerbi fuit. DANIEL WHITBY, qui circa idem tempus fere nonagenarius obiit, reliquit librum retractationum, ubi uaria loca librorum suorum, non satis haeretica corrigit, et suum unitarismum clare monstrat. Liber iste iam Londini prelo subiectus erat, cum inde exeunte Aprili mense discederem. Cum illustri quoque NEWTONO, qui 85 annos natus mense Martio a. c. decessit, aliquoties sum locutus. Legebat absque perspicillis scripta non adeo prope oculis admota; ratiocinabatur adhuc, suo more, acute, memoriam tantum se deficere dicebat. Podagrae et calculi incommoda in aetate iam ualde prouecta, nonnunquam, raro tamen patiebatur. Paucis ante mortem septimanis non pauca sua manu scripta in ignem coniecit ipse. Reliquit tamen quaedam imprimenda, inter quae est historia dominationis clericorum, ut testabatur clar. MEADVS, quo medico utebatur. Erat non tantum in sua mathesi et philosophia, uerum etiam in theologia et ecclesiastica historia uersatissimus. In Apocalypsin IOANNIS etiam quaedam commentatus est, ut ipse ex eo audiui. An uero etiam ista combusserit, nescio. Librum meum, quia noua continere uidebatur, sub prelo legere uoluit, et legit. In eo sunt quaedam corrigenda; illa praesertim, quae de ANDREAE OSIANDRI harmoniae euangel. libris IV scripsi pag. 545-547, quod eorum editio Parisiensis anni 1545 non habeat sibi adiunctas annotationes in libros istos harmoniae. Contrarium enim postea comperi. Praeterea pag. 547 lin. 7 et seqque libri mei, uerba illa: Adeo ut eius de hoc initio sententia etc. usque ad, explicari coepit, delenda sunt. Pagina etiam XXII Praefationis, ubi occasione VICTORINI PETAVION. coniicio, omnes Latinos Patres usque ad concilium Nicaenum, lectionem illam: et Dei erat sermo, fortasse secutos esse, addere debueram, etiam in LACTANTIO libr. IV in fine capitis 8 eadem plane, quae VICTORINVS proponit, et iisdem fere dictis scripturae probare uolente, pro Deus erat uerbum, reponi debere Dei erat uerbum, admodum esse probabile, ut ibi praecedentia in eodem capite docent. Sane in hoc capite VICTORJNVM LACTANTIVS ante oculos


page 106, image: s106

habuisse uidetur, cuius etiam phrasin cautum est, ipse quoque adhibet. "Sed tamen (inquit) sanctae literae docent, in quibus cautum est, illum Dei Filium esse Dei Sermonem." Nullibi, nisi hoc capite, ubi VICTORINVM sequitur, hac uoce cautum est utitur, quod sciam. Ibid. in Praef. lin. 7 post Arianizabat, ista nunc adderem: Priorem i. e. prius dicit factum esse quam creationem, quia, inquit, omnia per ipsum facta sunt, et sine eo factum est nihil. Aut [gap: Greek word(s)] Ergo Princeps factus est creaturae, propter eamdem nimirum rationem, quia omnia per ipsum facta sunt. Etiam pag. 440 posteriores de loco IRENAEI, quem emendare uolui, cogitationes suggerunt, ferri posse phrasin istam [gap: Greek word(s)] , si nempe [gap: Greek word(s)] sensu non inusitato in scriptura S. sumatur pro amare atque probare, ut in illo loco 2 Tim. II, 19: Dominus [gap: Greek word(s)] nouit qui sunt eius etc. Sensus enim erit, et ingeniti comprehensionem amantibus (adeoque anhelantibus, consectantibus, coniectantibus) sussicere etc. Etiam in TERTVLLIANO, ibidem allegato, legi potest, sola uocula et mutata, non innati coniectativnem. Sed habeo et alia non parui momenti, nec pauca ad librum meum addenda, si secunda eius editio prodiret. Amstelodami 17 Iul. 1727.

Quid sentis de GEORG. et GVILHELMI WHISTONORVM patris celeberrimi assertione, quam proponit in a collection of authentick records belonging to the old and new Testament, parte II pag. 873 et seq. ubi uariis argumentis probare conatur, staturam hominum et animalium usque ad tempora euangelii sensim paulatimque decreuisse, Christum uero constituisse ac effecisse, ut eadem statura, quam inuenit, maneret non imminuta, usque ad secundum suum aduentum? Memini, tibi non uacare, ut multa de hac re ad me scribas; ergo uel tribus uerbis, quid de hac re sentias, et alios sentire scias, mihi significare digneris; et si quis praeter BVDDEVM et MOSHEMIVM, aut huius discipulum, HOLEISENVM (qui sub eius praesidio Helmstadii de raptu Christi in coelum, quem Sociniani fingant, contra SAM. CRELLIVM disputauit) aliquid contra ARTEMONIVM molitus sit uel moliatur. BVDDEO et MOSHEMIO, si uiuam et Deus permiserit, respondebo hoc anno, eosque in ARTEMONIO


page 107, image: s107

refutando non esse IACKSONO fortiores, ostendam, modo typographum inueniam. Amstelod. 17 Febr. 1730.

Dirigo ad te uiri clariss. CAROLISCHAAF, professoris non ita pridem linguarum orientalium in academia Lugd. Bat. uitae et scriptorum ab eo editorum notitiam, ab eius uidua rogatus, ut promotione tua proxime edendo uolumini bibliothecae Germanicae, in Gallicam linguam translata, inseratur. Quamuis enim in Belgio potissimum uixerit ac floruerit, potest tamen, ni fallor, in Germanica bibliotheca, utpote natione Germanus, laudari et per eam orbi literato magis innotescere; praesertim cum notitia ista res scitu dignas contineat. Si quaeras, cur haec notitia non compareat in aliis, qui hic in Hollandia imprimuntur, eruditorum diariis, respondeo, id inuidiae aut odio inimicorum eius adscribendum esse, qui id impediuerunt. Exstat quidem in uno, quod Belgica lingua editur, diario, sed fraude eorundem adulterata castrataque. Inimicos autem habuit zelotas, haeretisices iniquos, quod humaniter uersari consueuerit cum uariis a religione reformata dissidentibus, et uxorem habuerit piam quidem et orthodoxam in credendis, sed superstitiosa pietate sese a sacris publicis, ne communione impiorum contaminaretur, abstinentem. Quare nec filius eius, utut reformatis sacris, quod seiam, addictus, et in linguis orientalibus exercitatissimus, post mortem patris ad professoratum, aut saltem ad docendas istas linguas in academia illa uocetur. Quod tibi soli, non editoribus bibliothecae Germanicae aut alius cuiuscumque diarii scribo. Nec enim talia publice memorari debent. Quodsi clariss. editores bibliothecae Germanicae uoluerint istam uitae scriptorumque clar. SCHAAFII historiam euulgare, fac quaeso, ut actis eruditorum Lipsiensibus, siue Latinis, siue Germanicis, aut cuicumque diario uel nouellis literariis, quae in Germania imprimuntur, ingeri possit tota integraque.

P. S. celeb. CLERICVS solito uigore animi iam magis magisque destituitur. Non amplius igitur ab eo expectandum, quam uersio, paraphrasis et notae in IOBVM, psalmos, opera SALOMONIS, ESAIAM, IEREMIAM et Lamentationes. Quae iam sunt impressa, sed nondum publici iuris fiunt, quia index


page 108, image: s108

uocum Hebraicarum et rerum memorabilium, ab alio quodam nunc demum concinnatur. Duobus uoluminibus constabunt ista. Nempe hagiographa unum uolumen constituent; alterum IESAIAE ac IEREMIAE uaticinia huiusque lamentationes. Quibus subiungetur, nondum impressa, sola uersio reliquorum prophetarum, absque paraphrasi et notis, quae auctor iam non potis est perficere. Versionem autem totius ueteris testamenti diu antea confecerat. Video eum in notis suis allegare suas dissertationes in IOBVM et in psalmos, sed nec istas perfecisse eum existimo. Editores enim operum istorum WETSTENII et SMITHVS a me ea de re interrogati, de dissertationibus istis nihil sciunt.

Auctor prolegomenorum ad accuratiorem editionem noui testamenti Graeci, quae prodierunt hoc anno ex officina modo memoratorum WETSTENIORVM, et ipse WETSTENIVS cognatus eorum, uenit huc Basilea. Prolegomena ista ab omnibus, quos noui, qui ea legerunt, laudantur. Desunt tamen ipsi uariae lectiones ex Armenica uersione Mscta Berolinensi et Oxoniensi. Quas ille hucusque non curabat, existimans, uersionem Armenicam etiam in Msctis codicibus ex Syriaca esse refictam. Quod an ita se habeat, tu optime nosti. Quod BARABBAS uocatus fuerit IESVS, nescio, an ulla habeat editio Syriaca. Num ipsum illud nouum testam. Graecum, et quam cito, praelo subiicietur, nescio. Nam si prodibit, dolebit summopere multos zelosos orthodoxos, unius forsitan alteriusque aut paucorum locorum, quibus insistebant, iactura. Mundus uult decipi. Idem auctor adtulit secum ex Heluetia systema theologicum SEBASTIANI CASTELLIONIS, nunquam in lucem editum. Sunt in eo annotationes in symbolum, quod dicitur ATHANASII, dignae et stylo et ingenio CASTELLIONIS. Desunt huic operi, maiori ex parte manu eius exarato, aliquot a fine folia, ubi de coena Domini agit. Msct. hoc est in folio crassitie duorum fere digitorum. Habet idem auctor, WETSTENIVS, aliud aliquod opusculum quoque CASTELLIONIS [gap: Greek word(s)] . Amstelodami 19 Sept. 1730.

Opus ultimum CLERICI in hagiographa et prophetas, duobus uolumin. in folio constans, proxime praeterita hebdomade


page 109, image: s109

praela typographica reliquit, et iam credo, partem exemplarium a WETSTENIIS bibliopolis missam esse ad nundinas Francofurtenses ad Moenum. In eo statu est auctor, ut nihil amplius ab eo respublica literaria expectare possit. Clariss. uiri DE BEAVSOBRE historiam Manichaeismi, quam in manibus tuis uersari audiuimus, auide expectamus. Quae mihi de BARRABA Iesu dicto scripsisti, gratissima mihi fuere, et a me cum uiro clar. I. I. WETSTENIO, auctore prolegomenorum ad accuratiorem noui testamenti Graeci editionem communicata. Omnino tecum sentio sciolos et superstitiosos bipedes hanc uocem in MATTHAEO deleuisse. Cum ad te scriberem, mundum uelle decipi, non habui in mente nouum testamentum aut religionem christianam in sacris libris traditam, de cuius ueritate, per Dei gratiam, nunquam quidquam dubitaui, sed semper magis magisque in ea confirmor. Neque de factione quadam, quae clanculum sanctissimae religioni nostrae perniciem moliatur, aliquid scio, audio aut coniicio. Cum nudo uertice palam homines nefarii audeant euangelium allatrare et dulcissimum nostrum Saluatorem ludibrio habere eique conuitiari, non opus est, ut id fiat clandestino; nisi forte extra Angliam. Sed eiusmodi homines mihi non innotuere. WOOLSTONVM arbitror, non sine extraordinario instinctu Cacodaemonis adeo horrenda euomuisse. Sed frustra sunt eiusmodi homines perditissimi. Nam, ut scribis, uerbum Dei manet in aeternum. Et sunt eruntque semper, qui bonam causam defendant. His diebus scribit mihi amicus ex Anglia: prodiisse ibi librum, the Usefulness, Truth et Excellency of the Christian Religion; et addit: that Book is a Work of a man of fine thoughts. Seueral Books come out against the Free-thinkers: they are only Pamphlers. Iam forte nactus es the Collection of Authentick Records belonging to the old and new Testament GVILH. WHISTONI. Scire desidero, quae tua, uir excell. sit sententia de statura hominum usque ad tempora Christi imminuta, quam multis prodit in secundo uolumine huius operis p. 872 et sequ. Sed et in diario, quod Hagae Comitis imprimitur Iournal literaire tom. XV part. I pag. 205 lego, nonneminem academiae inscriptionum etc. in Gallia anno 1718 obtulisse une espece de table ou d' echelle chronologique


page 110, image: s110

de la difference des tailles humaines depuis la creation du monde iusque a la naissance de Iesus Christ. Scripsisti in penultimis tuis, cauendum mihi esse a MOSHEMIO acri disputatore. Iam dudum ei aut eius discipulo respondissem, eosque IACKSONO fortiores contra me non prodiisse publice ostendissem, et BVDDEI futiles cauillationes discussissem atque profligassem, si typographus, qui ARTEMONIVM impresserat, rem librariam ob prouectam aetatem non deseruisset. Et nullum adhuc alium habeo, nec sumtus talia in lucem edendi. Triumphant ergo de me aduersarii. At uero si Vnitarii a principio reformationis libertate praeli typographici gauisi fuissent, iam credo caput extulissent, et error iaceret protritus. Amstelaedami 13 Mart. 1731.

Hodie accepi literas Londino die 20 Octobris s. u. datas, quarum contenta effecerunt, ut te literis compellarem. Ista nempe scribit ad me CEORGIVS WHISTONVS: "Post quadriennii fere moram operi nostro Armeniaco interpositam, eo magis nobis grauem molestamque, quod ab infirmitate ualetudinis orta est, iam tandem eo usque progressi sumus, ut pars tantummodo decima restet excudenda; et cum eam rem mensibus abhinc circiter quatuor LA CROZIO per literas indicauimus, in quibus eius sententiam de rebus Armeniacis exquisiuimus, neque tamen adhuc responsionem ullam accepimus; illud a te petimus, ut, si qua occasio huius rei tibi oblata fuerit, illum commonefacias, ac responsum properatum elicias, ne diutius libri editionem iam nimis diu protractam differre cogamur." Amstelodami 12 Nou. 1735.

De titulo fratris non succensebis, puto, quandoquidem etiam reu. ABBADIE, acerrimus licet Vnitariorum antagonistes, et quo nemo fortius SOCINVM aggressus est, SOCINI tamen asseclas fratres errantes uocare non dubitat initio operis de diuinit. Christi. Iam uero scis, me SOCINVM, qua SOCINVS fuit, id est, ab aliis diuersa excogitauit, plane deserere. In dogmate de uno Deo Patre constanter persisto. Quoad alia diuersarum partium orthodoxis communia, cum orthodoxis sentio, aut ad eos propius accedo. MAHOMETIS doctrinam


page 111, image: s111

non ego tantum, uerum etiam qui SOCINVM stricte sequebantur, semper sunt detestati et abominati. Nec uideo, quomodo ii, qui Christum non prophetam solummodo aliis excellentiorem, sed dominum coeli et terrae, Deo Patri, quantum fieri potest, coniunctum, imperiique eius reapse participem, credunt, magis quam alii Christiani Mahometismo obnoxii fieri possint. Fateor, illa Vnitariorum monstra, quae Christum inuocandum esse inficiantur, aut tantum pro propheta fere in regno demum millenario regnaturo habent, facilius eo insaniae delabi posse. Vt de NEVSERO dogmatis istius impii parente refertur. Parente, inquam; FRANCISCVS enim DAVIDIS eo adhuc tempore, quo cum GEORGIO BLANDRATA GEORGIVM MAIOREM professorem Wittebergensem refutabat, Dominum Iesum inuocandum esse statuebat, ut ex isto opere non uno indicio constat. NEVSERVS uero non obscure sibi dogmatis huius inuentionem adscribit, adeoque etiam FRANCISCVM illum seduxisse uidetur. Imo potius orthodoxi in castra Turcarum non raro, et Iudaeorum quandoque, transeunt recta, nec id facturi ad SOCINVM prius diuertere opus habent. Cum e contra nullo, quod sciam, exemplo constet, SOCINI aliquem in Christo inuocando asseclam ad Turcas umquam defecisse, ne tunc quidem, cum e uicina Turcis Polonia anno 1658 et 1660 pellerentur. Et quomodo ad Turcas deficere facile possent, qui Dominum Iesum, qua publice qua priuatim, testibus libris precum et orationum, quos in lucem diuerso tempore ediderunt, inuocant, ut impuri Mahometis doctrinam abominabilem quantocyus aboleat? Sed num filium meum Halam dirigere debeam, dubito: Nisi enim ad mensam communem studiosorum admittatur, ibi subsistere non poterit ob rem angustam domi, si numerum spectes, amplissimae. Iam uero tot filiifamilias alii aliis succedentes pani isti inhiant, eumque occupant, ut uix spes supersit, posse eo aliquando uesci catellos. Armenica tua feliciter procedere, gaudeo. Dabis ergo, promisisti enim, non contemnendum uariarum lectionum noui praecipue testamenti, etiam e Slauonica uersione, spicilegium. Historiam, quam meditaris, utinam quoque perficias. In ea procul dubio, ubi de Arabibus ages, docebis nos, qua ratione fieri potuerit, ut


page 112, image: s112

Arabes, gens libera semper et erectae indolis, religionis Christianae a prima eius origine non omnino expers, quae non tertio demum seculo episcopos habuit Christianos, post MAHOMETIS demum tempora de uersione sacrae scripturae conficienda cogitauerit cum effectu. Quod grammatici et philologi et critici omni contumeliarum genere alios lacessant, non mirum est, cum idem faciant, qui minime deberent, theologi. OVIDII quidem tempore aliter se res habuit, sed nunc didicisse fideliter artes, duros, morosos efficit atque feros. Exceptis tamen excipiendis. Cl. BENTLEYVM male habet, arbitror, quod cl. CLERICVS in eius messem falcem suam immisisse uideatur. Dudum enim ille omnes poetas Graecos emendatos edere promiserat. Cl. et reuend. LENFANTIVM, ita ut scribis, respondisse cl. KVSTERO, non miror. Verba enim quaedam KVSTERI de LENFANTIO in sensum sequiorem trahi possunt. Vocat clar. L' ENFANT uerbi diuini in Gallica ecclesia Berolini ministrum, sibique a pluribus iam annis notum Fortassis existimat et innuit, D. LENFANTIVM hisce duabus epistolis demum orbi erudito innotescere coepisse, at sibi nihilominus iam a pluribus annis fuisse notum. Si enim notus erat et aliis eruditis, quid opus fuit, in specie monere, quod KVSTERO fuerat notus? Et, quid alioquin inde uel KVSTERO uel LENFANTIO accedit dignitatis, quod hic illi a pluribus annis gymnasium adhuc Ioachimicum frequentanti non fuerit ignotus, qua ratione etiam lippis et tonsoribus procul dubio iam a pluribus annis notus erat? Quid, inquam, claritatis inde affunditur clar. LENFANTIO, uiro multis magnatibus imo regibus ipsis notissimo acceptoque ecclesiastae doctissimo, disertissimo, celeberrimo, et regis sereniss. sacellano, quod ante plures annos KVSTERO obscuro tunc adhuc adolescenti fuerat notus? Scribit etiam L' ENFANTIVM loci cuiusdam HIERONYMI praeeunte MILLIO mentionem fecisse, quasi is, nisi MILLIO praeeunte, HIERONYMI uerba allegare non posset. Mitto alia. Sed fortasse clar. KVSTERVS, uir optimus, de deprimendo LENFANTIO, cum haec omnia scriberet, non cogitabat, nec uerba eius ad uiuum resecari debent. Cl. BAELIVS occasione epistolarum Papae LEONIS X de libris T. LIVII deperditis, quas me procurante nactus fuit, ex appendici


page 113, image: s113

dictionarii sui inseruit, ad me literas dederat. Has apud se retinuit ANDREAS ERASMVS SEIDELIVS [gap: Greek word(s)] , consiliarius aulae et legationum, uir optimus et doctissimus, qui mihi exempla harum LEONIS X epistolarum praebuerat. Postea ad me de confoederatione quadam Polonorum, rege eorum LVDOVICO contra leges regni regnante, quae uocatur Rokosz, instituta, duas breues scripsit epistolas. Quarum priorem a nonnemine antequam ad me peruenisset, resignatam uidisti. Hae ut lucem uideant publicam nihil opus est, ni fallor. Si a sententia VSSERII, IS. VOSSII et PEARSONI de epistolis IGNATII discederem, tuam, uir clarissime, non Whistonianam amplecterer. Legi quidem ea, quae ex isto tractatu WHISTONI cl. BERNHARDVS in nouellis mensis Augusti A. 1710 exhibet; sed ego nihilominus adhuc genuinas puto, quas defendit PEARSONVS. Verum tamen, quod omnibus fere antiquissimorum Christianorum accidit scriptis, non plane intactas. Christus in iis tam saepe et tam affectate [gap: Greek word(s)] , ut id post Artemoniticam controuersiam accidisse et insertum esse putem. Vocabulum nempe [gap: Greek word(s)] ubi de filio Dei res est, et similia quaedam. Alioquin eas CAIVS ab EVSEBIO allegatus Artemonitis procul dubio ante omnia obiecisset. Effugia enim PEARSONI hoc loco sunt tam misera quam quae miserrima. Vt recte iudicat, oppositus ipsi LARROQVANVS ipse p. 113 - 116, et una cum Vnitariis obseruat, CAIVM in suis testibus recensendis constitisse in IVSTINO MARTYRE; quia uidelicet neminem IVSTINO antiquiorem nouerat, qui Christum Deum simul atque hominem diserte praedicasset. Locus ille in epist. ad Magnesios uexatissimus, nihil quoque Artemonitis contrarium habet: [gap: Greek word(s)] . Reuer. BVLLVS recte probauit antecedentia et consequentia eius, CERINTHI asseclis esse opposita. Ergo et ista uerba, in specie. Docebat uero CERINTHVS, crassissimus antichristus, Christum a Iesu homine diuersum ante tempora euangelii plane ignotum, ab ignoto Deo post aeterna de eo silentia, tandem apud Iordanem, cum IESVS baptizatus esset, in lucem prodiisse et tunc primum innotescere coepisse; huic delirio oppositus IGNATIVS docet IESVM CHRISTVM, [gap: Greek word(s)] perpetuum Dei esse


page 114, image: s114

sermonem, de quo nempe Pater perpetuo per prophetas [gap: Greek word(s)] (Act. III, 21) fuerit locutus, adeoque non ignotum nec incognitum non [gap: Greek word(s)] non ex silentio et post longa silentia prodiisse. Sed non huius est loci omnia IGNATII in eam rem excutere loca, et quae CAIVS Artemonitis obiicit, ex ipso CAIO refellere.

Illustriss. LEIBNITII librum essais de theodicee sur la perfection de Dieu nondum mihi uidere contigit. Cl. WACHTERVS etiam, ni fallor, de hoc argumento singularia habet. De origine mali difficilis est quaestio, facilior de eius omnigena aliquando abolitione et annihilatione doctrina, quam nunc D. PETERSENIVS aliique urgent, et ex ipsa quoque scriptura, ut mihi uidetur, ualide adstruunt. Idem nuper edidit tractatum de primogenito omnis creaturae, Germanicum, ubi inter alia dictum illud Ioan. III, 13 [gap: Greek word(s)] etc. ad humanitatem filii Dei iam ante mundum creandum productam, quae iam tum, sed coacte ni fallor, in coelos ascenderit, refert. Quomodo orthodoxis istud, quanquam non plane nouum systema placiturum sit, dies docebit.

ARNOLDVS DRAKENBORCH.

[note: 90] CVm aliunde intellexissem, Berolini in bibliotheca regia codicem LIVII MSctum seruari, a collega meo uiro clarissimo DAVIDE MILLIO, quum elapso anno iter per Germaniam instituturus esset, impetraui, ut uideret, si ulla occasio excerptas eius lectiones uariantes habendi superesset. Is deinde ad nos redux nuntiauit, prolixe te earum specimen obtulisse, si certior factus fores, quam particulam praecipue conferri desiderarem, ut inde iudicari posset, an operae foret, integrum codicem cum editis libris committi. Pro tam insigni erga me et studia mea beneuolentia maximas gratias tibi ago, uir clarissime, et, si commodis tuis inseruiendi apud nos oportuna occasio emergat, uicissim operam et industriam meam ex animo offero. Nihil intentatum relinquam, ut, quaecumque mandaueris, recte curentur. Cum autem ignorem, quam partem historiae Liuianae codex regius contineat, ut tamen ex beneficio tuo fructum capere possim, ex qualibet eius sectione


page 115, image: s115

loca pauca indicaui. Obnixe itaque rogo, ut, si complectatur decada primam, enotare uelis uarias lectiones, quae reperiuntur lib. II cap. IX et XXX, ut et lib. VIII cap. VIII; si tertiam, quae colligi poterunt ex libri XXII cap. I, lib. XXIII cap. VIII et IX et lib. XXIV cap. XLV. Si denique quartam. ut quamcumque eius particulam excutias; quo casu precor etiam, ut uideas, an in membranis illis supersint capita XVII prior a libri XXXIII et capita XXV posteriora libri XL. Gratissimum autem foret, si uariae hae exigi possent ad IAC. GRONOVII editionem, uel potius, si in promtu est, ad nuperam CLERICI, qua in huius generis collationibus semper usus sum. In recensendo autem LIVIO perueni iam ad libr. XXVI ut spes sit, modo Deus uitam ac ualetudinem largiatur, me proximo anno omnia absoluta operis typographicis traditurum. Vtautem nosse possis, qua methodo in edendo LIVIO uti decreuerim, animus mihi est contextui Liuiano subiicere integras notas plerorumque omnium, qui cum laude LIVIVM uel illustrarunt, uel emendarunt; inprimis uero SABELLICI, VALLAE, RHENANI, GELENII, GLAREANI, SIGONII, MODII, VRSINI, GRVTERI, FABRI, VALESII et GRONOVIORVM; nisi quod ex notis MODII ea, quae ex scriptis LIPSII, BRISSONII, aliorumque ad uerbum transcripsit, ex GRVTERI uero politica expungam. His addam ex uariis, sed inprimis ex LIPSII quaestionibus epistolicis excerpta; tandemque etiam illa subiungam, quae ipse ad LIVII emendationem obseruare potui. Si hoc propositum consiliis tuis iuuare, aut ornandae nouae editioni utilia monere uolueris, rem mihi gratissimam feceris. Promitto autem me semper ingenue professurum, quorum opere profecerim.

His diebus doctissimus OVDENDORPIVS, qui ante quinquennium OBSEQVENTEM nobis dedit, et cum maxime edendo LVCANO occupatur, per urbem nostram transiens, me conuenit. Cum autem inter uarios sermones, de hoc eius instituto habitos, illustrissimi EZECH. SPANHEMII mentionem iniecissem, quem annos admodum triginta natum similiter animum ad nouam LVCANI editionem adornandam aduertisse monebam, a me contendere incepit, ut, quoniam mihi literae ad te exarandae forent, eadem opera etiam auxilium tuum


page 116, image: s116

implorarem, in adipiscendis illis, quae forsitan in hanc rem parata [gap: Greek word(s)] bibliotheca asseruaret. Rogo itaque, ut, quod commodo tuo fiat, uiri doctissimi precibus locum relinquas, et, quaecumque SPANHEMIVS ad illustrationem LVCANI collegit (ipsum autem plura collegisse, literae eius nuper a BVRMANNO editae fidem faciunt) si etiamnum inter schedas eius reperiri possunt, transmittere uelis. Polliceor autem me operam daturum, ut omnia cum fide ad uos redibunt, ubi OVDENDORPIVS illis usus fuerit. Verum, si id addere audeam, in hac re maturato opus est. LVCANVS enim iam praelum exercere incepit, eiusque sex prima folia typis descripta sunt. Addidi his literis excerptum aliquod ex LVCANI lib. VI, quod uir doctissimus nuper speciminis loco in publicum emisit, ut inde colligere possis, operam, quam LVCANO impendit, mereri, ne ipsum auxilio tuo indignum existimes. Ceterum metus foret, ne iusto impudentior uiderer, quod uix nomine tibi cognitus, attamen opem tuam non tantum mihi sed et amico meo implorare sustineam, nisi tantis ubique laudibus ferretur humanitas tua et promtum literarum commoda promouendi studium, ut inde spem conceperim, te confidentiam meam in meliorem partem accepturum. Vbicumque operam meam tibi usui fore intelligam, in id omni cura incumbam, ne umquam diligentiam et fidem meam tibi deesse sentias. Traiecti ad Rhenum 27 Aug. 1725.

Multa, imo plura, quam ut soluendo esse possim, tibi debeo, quod, quamuis grauioris momenti negotiis totus immersus, nullam tamen moram interposueris, quin studiis meis inseruires, et, quod non nisi timide a te petere sustinueram, codicis Liuiani gustum mecum communicares. Pro tam prolixa atque insigni in me ac conatus meos beneuolentia insinitas gratias tibi habeo, quas nunc uerbis tantum ago, sed ut etiam re ostendere queam, me non ingratum uel beneficiorum in me collatorum immemorem esse, quamcumque occasionem sedulus captare conabor. Vtinam muneris, quod sustineo, administratio permitteret, ut commode ac sine praesenti rerum mearum dispendio per tempus domo abesse possem, nihil prius


page 117, image: s117

uel antiquius haberem, quam ut Berolinum excurrerem, et LIVIVM manuscriptum cum editionibus committerem, ne ulteriorem molestiam exhibere eiusue rei curam tibi committere necesse mihi foret. Quamuis enim, ut recte monuisti, excerpta, quae beneficio tuo nactus sum, haud multum in LIVII contextu integritati restituendo adiuuent, ita tamen habes, me inprimis illa loca dedita opera elegisse, in quibus, si ab unico et praestantissimo illo PVTEANEO discesseris, omnium reliquorum codicum librarii grauissime errauerint, et pro Iunone nubem amplexi sint. Et nihilominus in his ipsis animaduertere uisus sum, codicem uestratem aliquoties uel cum optimis uel cum bonitate proximis membranis amice conspirare; ut spem foueam, operam, quae in eo excerpendo impendatur, non frustra positum iri. Si quid igitur LIVII cura te tangit, si humaniorum literarum utilitas atque incrementum tibi cordi est, de quo dubitare non sinunt eruditi, quibus orbem literatum tibi deuinxisti, labores, etiam atque etiam precor, ut integri codicis collationem sub auspiciis tuis institutam accipere possim, eique prouinciae illum discipulorum tuorum praeficere uelis, quem huic rei suffecturum noueris. Fateor, totum me ingenuo quodam pudore suffundi, quod tot molestiarum tibi caussa esse debeam. Verum quid facerem? Hinc enim eam rerum mearum conditionem esse uideo, ut hoc thesauro, nisi eius opera tua compos esse queam, omnino mihi carendum sit, inde uero beneuolentia tua, qua mihi tam liberaliter discipulorum tuorum in hac re operam obtulisti, sperare iubet, te non aegre laturum, si, quam indulsisti, liberte utar. Cum uero in recensione peruenerim ad libr. XXVII, sed labores Liuianos propter alias, quae interuenerunt, occupationes per paruum temporis spatium interrumpere coactus sim, plurimum studiis meis commodares, si conserendi initium ab libro illo XXVII fieri posset, atque curare uelles, ut ultimos hos quatuor tertiae decadis libros ante reliquos priores acciperem, ne postea, opere absoluto, eodem mihi reuertendum foret. Verum ut lubet, tibique commodius erit.

De LVCANI uariis lectionibus, quae in bibliotheca Spanheimiana asseruantur, iam non amplius sollicitus est OVDENDORPIVS, cum earum excerpta in manus clarissimi CORTII


page 118, image: s118

peruenisse intelligat. Id unice agere conatus erat, ut thesaurum hunc praestantissimum, adhuc intra bibliothecae cancellos conclusum, ex quo propterea non alii fere, quam quibus eam adeundi occasio foret, utilitatem percipiebat, beneficio tuo publici iuris redderet, ut simul illustrissimi nominis Spanhemiani celebritate nouae, quam sub manibus habebat, LVCANI editioni fauorem conciliaret: quod nunc CORTIVM in se suscepisse plurimum gaudet. Eum tamen, ut suades, de hac re literis adire non audet, quod ipse CORTIVS quoque LVCANVM notis suis illustratum propediem in lucem emittere, atque in ea editione adornanda uariis lectionibus, ab illustriss. SPANHEIMIO olim collectis, quaeque alia in hanc rem congessit, uti decreuerit.

Particulam literarum CVPERI ac BRENCMANNI remitto, quemadmodum mandaras. Fateor tamen, me nondum ex illis uidere, qua ratione curare possem, ut XENOPHONTIS et APHRODISEI inedita opuscula ex bibliothecarum squalore et puluere uindicata typis describerentur, quum neutrum eorum umquam in regiones nostras allatum fuerit, sed adhuc apud doctissimum SALVINIVM uel in bibliotheca Medicea ambo delitescant. Egerat quidem de illis cum BRENCMANNO [gap: Greek word(s)] CVPERVS, sed, ut non modo ex addita tua scheda, uerum etiam ex narratione clariss. collegae mei DVCKERI intellexi, qui ea ex ore BRENCMANNI hausit, res optatum exitum sortita non est. Si uel alterutrum eorum in orbem nostrum peruenisset, nullum dubium est, quin mox inter se certassent eruditi, utri honos cederet, eius editione meliorum literarum cultores demeruisse. Nunc alia tempora exspectanda censeo. Traiecti Frisiorum 3 Kal. Nou. 1725.

Ex literis, quibus me nuper dignatus es, uideo, quam insigni humanitate LIVII mei utilitati, etiam cum aliquo incommodo tuo, inseruire pergas. Non modo enim munere tuo accepi initium libri VIII belli Punici cum codice regio Berolinensi manu tua collatum, ut ex altero hoc specimine denuo statuere possem, an codex uester in noua LIVII editione alicuius usus futurus esset; uerum insuper nunciasti, te, licet acerrimis calculorum doloribus grauiter uexatum, tamen duos adolescentes


page 119, image: s119

discipulos tuos ita instituiffe, ut eorum industriae ac curae codicis Mscpti cum editis conferendi labor tuto committi possit. Pro quibus beneficiis tam prolixe in me collatis maximas gratias ex animo tibi ago, atque his profiteor, nihil me uotis ardentioribus exoptare, quam ut, quod nunc tantum inanibus, at ueris uerbis facio, aliquando, cum tibi usui esse potero, rebus potius et factis praestare queam, atque ita ipso actu probare, benefacta tua non male locata esse.

Ceterum nescio, an hoc tempore, quo te minus firma ualetudine uti nunciasti, contendere ausim, ut integri codicis Liuiani, cuius uterque gustus mihi plurimum placuerunt, collationem opera discipulorum, quos manu tua formasti, curari uelis. Si tamen dolores remiserint, et cum diua [gap: Greek word(s)] , quod spero, in gratiam redieris, pro solita tua humanitate facies, si operam dederis, ne codicis uestri excerptis in adornanda noua LIVII editione destituar. Quid uero sperandum sit, precor, nisi graue fuerit, ut data commoda occasione nunciare uelis.

Aliud adhuc est, quod, si permittis, curae ac diligentiae tuae de meliori nota commendatum uelim. Non dubito, quin audiueris, inter tres candidatos, nuper a senatu academico Duisburgensi curatoribus oblatos, ut ex illis theologiae professor ordinarius eligatur, etiam numerari uirum doctissimum DANIELEM GERDES Bremensem, qui Wageningensibus in Gelria a sacris ac concionibus est. Hic si sufsragio tuo apud illos, quorum curae ea res mandata est, commendari, et ad munus hoc prouehi posset, academiae illius, et rei christianae commodis egregie consuleres. Postquam in patriae gymnasio studiorum tyrocinia deposuisset, ad nos accessit, et per aliquot annos inter ciues academiae Traiectinae nomen professus est; ubi non modo sub institutione clarissimorum collegarum ALPHENII et LAMPII tantos in studio theologico progressus fecit, ut plura, non dicam a iuuene eius aetatis exspectari, sed a uiro consummato exigi numquam potuerint; uerum etiam ita uitam omni tempore apud nos instituit, ut modestiae atque integritatis exemplum commilitonibus proponi meruerit. Praelo paratam habet dissertationem de hyperbolicis locutionibus ex sacra scriptura proscribendis,


page 120, image: s120

ut diaria erudita nuper monuerunt. Quantum uero, etiam priusquam nostram academiam adiret, in literis humanioribus profecerit, testari potest eius dissertatio, de uocum Laris et Penatium etymologia, eorumque cum priuatorum tum publicorum origine; quam MASSONIVS ante hos octo annos historiae criticae reipublicae literariae inseruit. Certe nemini dubium est, qui nouerit ambos ei additos NEVHAVSIVM, qui Hammonae, et BERNHARDVM, qui Hanouiae theologiam profitentur, quin utrumque eruditione longe superet, pietate uero non fucata aliisque dotibus, quae theologum persiciunt, neutri cedat.

In re literaria parum memoratu digna nunciari possunt. Clarissimus ALPHENVS, qui per aliquot annos catechesin Heidelbergensem discipulis noua methodo exposuit, harum exercitationum schemata analytica breui publici iuris faciet. BENTLEII TERENTIVS subiunctis PHAEDRO et SYRO mimo tandem ex Anglia in has oras allatus est. Ipsum opus uidere nondum contigit; nunciant tamen amici, uirum eruditissimum ubique antiquum obtinere, id est, summum ingenium atque acumen eius undique elucere, maiorem tamen in corrigendo modestiam non posse non desiderari. Typographi nostrates hunc librum iterum describunt, ut minori pretio comparari posset. IO. CORN. DE PAVW, qui nuper nouam editionem enchiridii HEPHAESTIONIS annotationibus illustratam edidit, his diebus in lucem emisit diatriben de alea ueterum ad AGATHIAE scholastici epigramma, quod anthologia exhibet libro I cap. LXI, paruae molis libellum, qui insigni eruditione refertus, multa etiam [gap: Greek word(s)] cum aliorum inprimis SALMASII contemtu coniunctae signa praefert. Si a se impetrare potuisset, ut paulo modestius scriberet, sine dubio omnium approbationem et applausum tulisset. Celeberrimus BVRMANNVS, cuius OVIDIVS tantum non ad umbilicum peruenit, nomen et famam ab iniquioribus uellicationibus CAPERONERII nuperi editoris QVINCTILIANI cum maxime uindicat. Eius filius, collegio magistratuum Traiectinorum adscriptus, monumenta, quae ad HADRIANI VI papae uitam illustrandam faciunt, et inter illa multa inedita, additis obseruationibus suis in lucem emittit. TORRENII VALERIVS


page 121, image: s121

MAXIMVS iam prostat. OVDENDORPIVS, qui ex schola Neomagensi ad Harlemensem migrauit, iam ad sextum uel septimum librum LVCANI peruenit. Typographus quidam Leidensis PLINIVM HARDVINI praelo subiecit. Idem consilium etiam alius Amstelodamensis agitat. Verum prior etiam multa inedita GVYETI aliorumque, ut et excerpta ex SALMASII exercitationibus Plinianis integriora, quam in editione uariorum prostant, sese additurum iactat, tum ut aemulum deiiciat, tum etiam ut emtores allicere possit. Tu, qui olim monstra HARDVINI egregie profligasti, et quae societas ordinis illius animo agitabat, orbi erudito demonstrasti, quaedam forsitan huic instituto utilia conferre posses, si ualetudo atque occupationes tuae permitterent. Trai. ad Rhen. 19 Martii 1726.

Quod neuter nostrum futurum sperauerat, quo tempore postremae tuae ad me perferebantur, ut nobilissimi academiae Duysburgensis curatores GERDESII rationem habere possent, postea tamen non sine singulari Numinis diuini prouidentia euenisse, ex animo gratulor: idque etiam tibi non ingratum fuisse, mihi persuadeo, quum eam rem ex utilitate et commodo istius academiae fore, eximiae dotes uiri eruditissimi fidem faciant. Faxit Deus, ne me de spe et exspectatione, quam animo concepi, decidisse umquam queri possim.

Nuper amicus meus, IACOBVS PHILIPPVS D? ORVILLIVS Amstelodamensis, literis, inprimis Graecis, probe excultus, qui iam olim studiorum promouendorum causa per Franciam et Angliam non sine magno fructu peregrinatus est, etiam in Italiam laudabili consilio iter suscepit, ut bibliothecas, quarum ibi maxima copia, excuteret. Memor autem mandatorum tuorum ei hinc profecturo XENOPHONTIS et CHARITONIS [gap: Greek word(s)] , quae SALVINIVS inedita possidet, etiam tuo nomine commendaui. Cum uero promiserit, se diligenter operam daturum, ut ea a uiro clarissimo impetrare queat, spes est, amicum hoc thesauro ditatum in patriam reuersurum, scriptoresque eximios, te saluo ac sospite, quod summopere uelle uidebaris, cum orbe erudito communicaturum. Insigni laetitia exultabo, si nos uoti compotes reddendo tanti nominis scriptores ab interitu ac morte uindicauerit.



page 122, image: s122

Illa, quae de Liuiani codicis collatione nunciasti, plurimum gaudii animo meo attulerunt. Cum autem huius historici nouam editionem, si Deus uitam et ualetudinem largiri dignatus fuerit, demum anno proximo aggredi constituerim, haud nimium, atque ultra quam commodum sit, in hac re tibi festinandum esse, probe uides. Desiderio meo abunde satisfeceris, si ante exitum huius anni excerpta, quorum mihi spem fecisti, nancisci potero; ut ita illa cum meis conferendi commodum spatium supersit.

Quae de re literaria nunciarem, tibi non displicuisse multum gaudeo: neque me inuito ea, quae nosci intererat, in bibliothecam Germanicam inserta sunt: id unice peto, ut curare uelis, ne id addito meo nomine fiat. En iterum noua, de quibus pro lubitu statuendi potestatem tibi facio. Filii ROELLII [gap: Greek word(s)] , sed imprimis natu secundus, qui titulo doctoris theologici auctus etiam in gymnasio Dauentriensi philosophiam publice docet, postumis patris scriptis in lucem proferendis animum adiecerunt: typis itaque nunc describitur expositio Catecheseos, quam deinde plura alia sequentur. Nuper de BENTLEII TERENTIO et PHAEDRO tecum egi. Ea res bellum literarium excitatura uidetur. Nam hoc anno anonymus Londini epistolam criticam edidit, in qua omnes BENTLEII in PHAEDRVM notae atque emendationes expenduntur. Ad eius autem calcem monuit, praelo parari etiam animaduersiones in TERENTIVM Bentleianum, quibus praestantissimi scriptoris textus repurgatur ab innumeris corruptelis, quibus uiri doctissimi critica temeritas eum commaculauit. Nunc celeberrimus BVRMANNVS, qui olim PHAEDRVM bis cum suis atque eruditorum notis edidit, typis describi curat nouum in PHAEDRVM commentarium, quo utriusque et BENTLEII et anonymi notas diligenter examinabit. Lis, quae inter typographos de edendo PLINIO HARDVINI nuper orta erat, nunc composita, idque negotium communibus dissentientium impensis suscipietur breui. Quare si quid habeas, quo conatus eorum adiuuare poteris, quaeso ut cum republica erudita communicare uelis. Curam eius editionis aget SNAKENBVRGIVS, qui nuper CVRTIVM nobis dedit, et iam quaedam MSS. PLINII cum editis committit. OVIDIVS BVRMANNI,


page 123, image: s123

ut et quintus tomus epistolarum breui lucem uidebunt. Nunc autem uir celeberrimus praelo parat analecta SCALIGERI et PITHOEI, quibus multa inedita adhuc epigrammata accedent. WETSTEINII se THVCYDIDEM cum notis WASSII edituros promittunt, cuius forte curam in se suscipiet celeberrimus collega DVKERVS. IOSEPHVS HAVERKAMPII iam publice prostat, et XXVI florenis ac X assibus uulgo uenditur. Verum hoc anno elapso, se nulli id opus nisi XXXIII florenorum pretio addicturos librarii iactant. ABRAHAMVS GRONOVIVS IACOBI F. in noua editione uariarum AELIANI ad secundum librum processit, cui accedent aliorum animaduersiones. Leges etiam publicauit, quibus eiusdem historiam animalium cum suis ac TRILLERI obseruationibus in lucem emittere proponit. PAVWIVS nostras in edendo HORAPOLLINE occupatur: absoluto autem eius contextu iam notas suas operis describendas tradidit. Traiecti ad Rhenum 3 Sept. 1726.

Plurimum dolebam, ex labore, quem discipulis in manuscriptorum lectione instituendis exantlaueras, propter temporum, quae uiuimus, diritatem nullum fructum percipi posse. Dolentem insigni laetitia exhilarasti, osserendo te codicem Liuianum, quem propter occupationum multitudinem ipse conferre non poteras, Traiectum ad me missurum, modo curarem, ne diutius, quam par erat, hic delitesceret. Pro tam prolixo beneuolentiae tuae, quae etiam spem meam superat, indicio maximas gratias tibi ago atque habeo, et, quod obtulisti, lubentissime accipio. Id omnibus precibus a te impetrare conatus fuissem, si concedi posse in animum induxissem. Caeterum conditionibus, quas dicere placebit, me sanctissime staturum promitto. Nisi itaque aliter tibi uideatur, ita me commodissime codicem accepturum credo, si per ueredarium publicum, qui recta Berolino Amstelodamum proficiscitur, ad WETSTENIOS perferri, eique in titulo fasciculi commendari curares, ut prima occasione, quae se quotidie offert, ad nostratem WATERVM transmitterent, cum quo de hac re accuratius egi. Neque modo hanc uiam commodissimam, sed et tutissimam fore mihi persuadeo. Interim, nisi graue sit,


page 124, image: s124

optarem, ubi librum dimiseris, eius per cursum publicum certior fieri, ut, si forte casu insperato in uia aberraret, quod tamen numquam euenire solet, tanto facilius inuestigari posset.

Nunc certe euangelia mihi debebis, si quidem nuntiauero, me ex diario quodam, qui Hagae Comitum editur, intellexisse XENOPHONTEM EPHESIVM de amoribus Abrocomi et Anthiae cura cuiusdam COLLI nuper Graece in Anglia prodiisse. Editionem tamen hanc nondum ad nos translatam existimo, quod anxie quaesita per librariorum officinas inueniri non potuerit. De CHARITONE APHRODISEO nihil additum legi, unde coniicio, ipsum simul typis descriptum non esse. Eiusdem etiam XENOPHONTIS interpretationem Italicam a clariss. SALVINIO adornatam, quae Londini ante hos tres annos in lucem exiit, apud amicum Anglum nuper uidi, qua tamen propter meam in hoc idiomate imperitiam uti non potui. De omni re D? ORVILLIVM meum proxime mouebo, ut caueat, ne forte per uafros Italos circumscribatur. Is autem, utrum origine Gallus sit, ut ex nomine aliisque D? ORVILLIIS apud uos uiuentibus coniecisti, nihil habeo, quod pro certo tibi affirmem, existimo tamen, maiores eius primis reipublicae nostrae temporibus propter purioris religionis cultum, cui addictissimi sunt, ex Flandria Gallica eiectos uel Amstelodamum, uel Francofurtum migrasse: certe utramque familiam, et quae in republica nostra, et quae Francofurti lares constituit, ex eadem stirpe descendere, me audire memini. Vtraque etiam in re lautissima uersatur, et plures egregios mercatores protulit, inter quos non infimi nominis ac famae est amici mei pater. Anonymus, qui epistolam criticam in BENTLEII PHAEDRVM edidit, nisi memoria fallit, HEARUOcatur. Idem etiam tentasse CVNINGHAMIVM fama nunciauit, qui tamen ob nominis Burmanniani auctoritatem, cum eum in hoc stadio decurrere intelligeret, ab incepto destitit. Scripta BENTLEII, si quis alius, ego certe plurimi semper feci; nescio tamen, quomodo famae Bentleianae non respondeat hic ultimus ingenii foetus, quem, quantum iudicare licet, inter intempestiuos abortus numeres. Celeberrimi BVRMANNI mentem haud recte percepisse uideris, si ipsum uniuersae


page 125, image: s125

gentis Gallorum uiros doctos Gallulorum nomine traducere credas. Perlege modo nuperam epistolam ad CAPPERONNERIVM scriptam, et uidebis ipsum distinguere solitum esse inter Gallos eruditos, quorum ea regio omni tempore feracissima fuit, et quosdam nostri temporis Gallulos, qui falso inter doctos censeri uolunt. Te uero tuique similes ad prioris generis classem pertinere, qui non uideat, uel ipsis illis magis insipidos censeo, quos BVRMANNVS orbi literato deridendos propinare consueuit. Fateor equidem, melius famae suae consulturum fuisse BVRMANNVM, si huiusmodi conuiciis, quae alio, quam uelit, detorqueri possunt, abstinuisset: uerum quae facta sunt, infecta fieri nequeunt. Interim si SCALIGERI [gap: Greek word(s)] ad me simul cum LIVIO miseris, operam dabo, ut recte ad eum perferantur; quae quin ipsi grata futura sint, nullus dubito. Vtinam quae ad HORVM APOLLINEM notasti, temporius PAVWIO nostro innotuissent: id enim sibi honori futurum existimasset, si obseruationibus suis tuas addere potuisset. ANACREONTIS nouam editionem praelo paratam habet, quae forsitan HORVM sequetur. Noua, quae proximis addi possunt, paucissima sunt. Celeberrimi LAMPII collegae mei plurimum uenerandi tomus II et III siue ultimus commentariorum in euangelium Iohannis nuperrime prodierunt. Modo Bremenses academiam nostram tanti luminis usu priuare conati sunt, ei offerendo utraque munera tum professoris in gymnasio suo, tum etiam concionatoris ordinarii in ecclesia primaria, quibus olim [gap: Greek word(s)] IVNGSTIVS functus est. Cuius rei cum curatores nostros certiores fecisset, ducentorum florenorum Hollandicorum accessione annua eius heri aucta sunt, ut hoc publico beneuolentiae testimonio curatores indicarent, operam et laborem, quem academicis nostris erudiendis impendit, sibi gratum esse. Id itaque etiam uirum eximium permoturum omnes speramus, ut repudiata, quam Bremenses ostentabant, conditione nobiscum permanere praeoptet. Sane discessu eius academia nostra insigne detrimentum caperet: quod ut Deus benignissime auertere uelit, ardentissimis uotis optamus. Traiecti ad Rhenum 24 Septembris 1726.



page 126, image: s126

Cum modo modo acceperim codicem LIVII MSStum cum additis collatione CLEOMEDIS atque autographis SCALIGERI carminibus, benignitate tua in me maxima indignus forem, si, quod iusseras, eius te prima hac occasione certiorem facere negligerem, ut [gap: Greek word(s)] haec salua atque integra ad me perlata esse, atque itinerum pericula euasisse scires. Verbis exprimere nequeo hinc gaudium, quod ex uiso codice uestrate sensi, inde uero quantas me gratias pro fauore ac beneuolentia, qua me complecteris, tibi debere agnoscam. Nullo tempore, quocumque occasio dabitur, eas publice profiteri ac suis laudibus prosequi intermittam. Legem, quam de restitutione membranarum Liuianarum dixisti, religiose obseruare conabor, immo, si Deus uitam et ualetudinem largiri dignabitur, diem praestitutum praeuertere decreui. Liberalissime enim mecum egisti, et tanto temporis spatio mihi usum earum concessisti, quanto uel integer LIVIVS horis subseciuis cum editis committi posset. Autographa Scaligeriana uel hac uespera uel crastino die ad celeberrimum BVRMANNVM mittam, tuumque munus, quibus par est, uerbis ornabo, quamuis id tamen per se satis splendidum sit, ac nulla commendatione indigeat, praesertim apud uirum talium deliciarum studiosum. Celeberrimus LAMPIVS, cui academiae nostrae curatores historiae ecclesiasticae docendae prouinciam, tamquam tesseram eius labores ac diligentiam exspectationi suae satisfacere, nuper demandarunt, heri laboribus his publica oratione de memoria sanetorum in historia ecclesiastica superstite praelusit. Quae proximis tuis ipsi nunciari mandaueras, quam primum indicaui: ea sibi grata esse testabatur, et ut commodo tuo, quae rogarat, persiceres, petebat. Traiecti ad Rhenum 22 Octobr. 1726.

Breui redibit ad te codex Liuianus bibliothecae regiae, quo tua opera usus sum. Pro hoc insigni fauore, quo me et studia mea benigne prosequi uoluisti, quantas mente concipere est, gratias ex animo ago; non intermissurus olim, ubi oportuna dabitur occasio, tam prolixum tuum erga me beneficium, quibus par est, publice praedicare. Et citius iam redisset, nisi eodem tempore, quo tuus ad me perferebatur, alium ex bibliotheca


page 127, image: s127

Sanphilippiana, quae cum maxime auctione publica Hagae distrahitur, usui meo impetrassem, sed breuiori die reddendum, ideoque antea cum editis committendum, quam me ad Berolinensem excutiendum accingere possem. Et tamen uel sic terminum temporis, intra quem reddendum praefinieras, multum anteuerti, ut hinc partim fidem partim industriam ac diligentiam tibi approbarem, inde uero uideres, quam liberaliter mecum egeris. Codicem itaque hac hebdomade Amstelodamum curaui, ubi WATERVS noster agebat; qui se operam daturum promisit, ut proximo die solis, uel ad summum die Mercurii sequente Berolinum profecturo uehiculo imponeretur. Hunc postea saluum ad sedes pristinas peruenisse ex te, sed commodo tuo, doceri cupio.

Autographa SCALIGERI carmina Graeca, quibus celeberrimum BVRMANNVM donasti, ipsi gratissima fuere. Verum cum in eo esset, ut OVIDIVM, qui nunc publice prostare incipit, e manu emitteret, tot distractus erat negotiis, ut ipsi tempus tibi pro hoc munere gratias agendi deesset. Simul etiam, ut se rebus potius, quam uerbis gratum ostenderet, id differre satius iudicabat, donec exemplum nouae editionis PHAEDRI sui, qui nunc finem respicit, tibi donum, literis addere posset. Nunciauit etiam, se editione psalmorum, sub nomine FLORENTII CHRISTIANI uersibus Graecis redditorum destitui, et tamen ea utendi desiderium tibi indicare non audere, ne bibliothecam suam tuae damno locupletaret.

Res mihi in LIVIO nuper satis ex uoto processit. Praeter codices duos modo memoratos, quorum Sanphilippianus decada primam complectitur, ex Anglia nuper accepi eandem partem Liuianam cum duobus codicibus illustrissimi comitis Oxoniensis collatam; unde etiam breui ad me afferetur tertia decas ut et quarta, cum totidem quaelibet codicibus illa eiusdem bibliothecae, haec Meadianae commissa. Lipsia cl. CORTIVS ad me curauit partem ineditorum Gebhardianorum in LIVIVM, quorum specimen ante hos quindecim annos SCHVRZFLEISCHIVS edidit, promittens se reliqua proximis nundinis submissurum, atque operam daturum, ut per amicos, si fieri possit, unus uel alter codex bibliothecae Vindobonensis mea caussa excutiantur. Hafnia etiam a uiro doctissimo


page 128, image: s128

FRIDERICO LVTKENS literas accepi, quibus se excerpta codicis Rostgardiani, in quo bellum Punicum, intra proximi mensis spatium ad me missurum pollicetur. Praeterea in patria nostra quosdam codices etiamnum latere, casu didici; quos cum maxime uenari, et ex latebris excitare conor. Cum itaque tot undique coëant auxilia, spero fore, ut, si otium suppetat, et Deus uires ac uitam largiri dignetur, LIVIVS meus etiam hoc anno operis typographicis describendus tradi possit.

XENOPHONTIS Ephesiaca nondum nancisci potui. Paucissima enim exemplaria ex Anglia ad nos allata, eaque mox insano pretio omnia distracta sunt. Vnum felici fortuna in manus celeberrimi BVRMANNI incidit, qui, eo perlecto, iniquissime CLERICVM de nobili hoc scriptore, cuius forsitan uix primas plagulas fugiente oculo libauerat, iudicium tulisse monuit: se contra XENOPHONTEM, reliquis eius generis scriptoribus multas ob caussas longe praeserendum, dignissimum existimare, qui a nostratibus familiarius uersetur; ideoque operam daturum, ut noua editio minori pretio comparanda exstet; et iam praelo traditurum fuisse, nisi impetum hunc sustinendum putasset, donec eruditissimum SALVINIVM per literas consuluisset, numquid nouae editioni ornandae in commune conferre posset. HORVS APOLLO PAVWII intra paucos dies lucem publicam uidebit. Clarissimus DVKERVS in se suscepit curam editionis THVCYDIDIS, quam WETSTENII ex recensione IOS. WASSE describi curant, etiam quaedam ex penu sua additurus. Cassellis codicem uenerandae antiquitatis, benigne annuente Landgrauio, accepit, cuius orae multa scholia editis locupletiora adscripta sunt, sed quae multo usu detrita amplius legi nequeunt. Excerpta etiam codicis, qui seruatur in bibliotheca regis christianissimi, et Hafnia ulterius accepit. Si quid in Berolinensi regia uel Spanhemiana uel tua etiam priuata bibliotheca supersit, unde huic editioni splendor et decus conciliari posset, rem gratissimam feceris, si cum uiro clarissimo communicare uolueris. TERENTIVS, PHAEDRVS, et SYRVS BENTLEII ex editione Bataua mox exibunt, etiam PROPERTIVS cum notis BROECKHVSII auctioribus, nec procul abest, quin et LVCANVS OVDENDORPII lucem uisurus


page 129, image: s129

sit. GRATIVS et reliqui uenaticae rei poëtae, notis BARTHII et VLITII instructi tantum non ad metas peruenerunt curante HAVERCAMPIO, qui nunc manus EVTROPIO admoturus dicitur. Rumor est, IVLIANI Caesares, cum commentario SPANHEMII, qui liber difficulter apud nos comparari potest, in Batauia iterum typis describi. Traiecti Frisiorum pr. Kal. Febr. 1727.

Quod temporis angustiis cum maxime constringar, tribus tantum uerbis dicam, gratissimum accidisse, quod ex literis tuis intellexerim, LIVII codicem saluum nihilque detrimenti in itinere passum ad sedes suas pristinas reuersum fuisse. Ex additis clarissimi BVRMANNI literis, quas in hunc fasciculum coniectas ad te perferri uoluit, uidebis, eum etiam Graecas psalmorum [gap: Greek word(s)] ex editione HENRICI STEPHANI recte accepisse. PHAEDRVS eius ad umbilicum peruenit, et iam publice prostaret, nisi nobilissimus D' ORVILLIVS ex Italia nunciasset, se in codicem NIC. PEROTTI incidisse, quo plures AESOPI, AVIENI, ac PHAEDRI fabulae continentur, et unde fabellam de arboribus, quae in tutela Deorum erant, olim protulit. Cuius uariantes cum se breui missurum promiserit, addito nunc specimine, ut quid de hoc leone exspectandum sit, ex ungue iudicaretur, uir celeberrimus ex re sua esse iudicauit, ut editionem in publicum extrudendi impetum tantisper sustineret, donec excerpta haec nactus foret. Sed forsitan ipse de omni re latius tecum egerit.

Quae de paucis SPANHEMII in THVCYDIDEM obseruationibus nunciasti, cum collega meo clarissimo DVKERO et WETSTENIO, qui elapsa hebdomade nobis aderat, communicaui. Ambo uero pro insigni beneuolentia maximas tibi agunt gratias, atque maximopere rogant, ut quaecumque in publicum edi digna iudicaueris, quam primum commodum fuerit, huc curare digneris.

Nomen bibliopolae nostratis, qui SPANHEMII annotationes in IVLIANI Caesares denuo edere proponit, nunc ex memoria excidit, cuius omnes recessus diligentius excutiam, ut eius reminisei possim. Si spes foret, ut harum secundarum curarum accessionibus luculentis auctum opus in lucem exire


page 130, image: s130

posset, repetitae editioni immortale ornamentum ac decus conciliaretur. Traiecti Frisiorum 25 Febr. 1727.

IOANNES GEORGIVS ECCARDVS.

EGo perficiendae historiae Brunsuicensi iam totus incumbo. Illustris LEIBNITIVS mihi difficillimam eius partem, migrationes nempe populorum ueterum reliquit, quae me non parum fatigat, Nollem enim fabulas priorum repetere, et nihil nisi certa aut certe probabilia proferre. Vtinam tuorum in his consiliorum particeps esse possim! Adiectam his literis uides crisin meam diplomatis Osnabrugensis, quam ut inspicias, et iudicio tuo digneris, etiam atque etiam rogo. Iesuitae Antwerpienses eam approbarunt; de MONTFAVCONII calculo incertus sum. Interim aliter non potui pronunciare, rigidus ueri sectator. Canonici Osnabrugenses, quos hac re iussu magni cuiusdam principis paulisper exercere debui, limis oculis libellum meum adspiciunt: nec tamen quid reponant, sciunt. Hannouerae 28 Ian. 1718.

Diu nihil ad te literarum dedi, ueritus, ne circulos tuos turbarem, grauisque essem. Interim ipse leges Salicas, dissertationem de imaginibus Caroli M. et Carolomanni, aliam de numis Theodorici Ostrogothorum regis barbaris, et genealogiae Habspurgo - Austriacae origines cum quibusdam aliis publicaui. Exercuere me etiam atque exercent Romano-Catholici ob critice expensum diploma Osnabrugense; quod socii Iesu male suae causae Osnabrugae praetendunt. Ea res me impulit, ut MABILLONII opus accuratius inspicerem, et quae secus ab ipso dicta, quae omissa, annotarem. Creuere obseruationes in cumulum, et en me aliud et maius opus de re diplomatica Germanorum meditantem. Confero undique specimina scripturarum et sigillorum ectypa. Haec confero cum numis, illa cum codicibus msctis, quorum aetas certa habetur. Visito archiua, ubi licet, et spes est, me aliquid boni praestitutum.

Dudum legi in THVLEMARII libello de aurea bulla cap. 3 § 4: codicem euangeliorum, quem WITICHINDO uulgo tribuunt, Heruordia Berolinum translatum. Huius descriptionem accuratiorem habere uelim, et scire, cuius aetatis sit, quid ornamentorum habeat, an in gemmis eius figurae, an in ipso libro


page 131, image: s131

picturae ueteres? Optarem et specimen scripturae. Hanouerae 10 Iul. 1721.

Iam scias, in opere diplomatico, quod horis subseciuis molior, me lento gradu procedere, specimina undique colligere, neminique nisi mihi oculisque meis fidere, nisi sciam, a uiro peritissimo mihique amico quaedam esse communicata. Ita fiet, ut aliquid tandem praestem. Vtinam ad uos excurrere liceret, eamque urbem reuisere, ubi quondam reginam SOPHIAM patronam ueneratus sum, cuius uirtutes uere regias altera SOPHIA nunc non aemulatur solum, sed superat fere. DITMARVM tibi meo nomine Origines Austriacas exhibuisse spero. Si tibi eae probantur, gratum erit. Nuper Historiam Genealogicam Saxoniae Superioris edidi, quam, ubi occasio se offeret, mittam. Nunc Serenissimae domus Brunsuico - Luneburgensis Genealogiae insudo. Difficiliora ad AZONEM usque absolui et progressus sum ultra LEIBNITII et MVRATORII diligentiam. Numis me eam exornare, imo et firmare, scheda adiecta docebit. Hic uero tuam ego opem etiam atque etiam imploro. Gaza regia sine dubio continebit quaedam, quibus careo. Suppedita illa, quaeso. Bracteati et seculorum XIII, XIV et XV numi mihi praecipue accepti erunt. Nescio etiam, an principum nostrarum a nobis in uestram gentem translatarum, omnes numos habeam. Quod si esset, qui catalogum horum mihi apud uos conficeret, ut iudicare possem, quid mihi desit adhuc, sumtus impensos lubentissime soluerem. Tibi enim, scio, non uacat, huicce opellae operam dare. Hanouerae die 29. Febr. 1722.

Studii historici fautoribus et cultoribus S. P. D. Io. Georg. Eccard.

Cum officii mei sit historiae Brunsuico-Luneburgensis monumenta colligere et inde rerum gestarum seriem exponere atque confirmare, annales ego primum Brunsuico-Luneburgenses per p. m. LEIBNITIVM a CAROLI M. temporibus ad HENRICVM usque SANCTVM atque ex familia Saxonica ultimum imperatorem productos ad editionem quidem paraui, suo tempore continuandos: ipse uero eodem tempore historiam serenissimae ac potentissimae domus Brunsuico-Luneburgensis genealogicam, monumentis, scriptoribus coaetaneis et diplomatibus confirmatam, congessi, quae sine dubio lectoribus rerum harum gnaris se probabit.



page 132, image: s132

A tempore HENRICI LEONIS Bauariae et Saxoniae ducis eam ad nostram usque aetatem sigillis, numis et lapidibus sepulchralibus accurate delineatis et aeri incisis iam illustro. Reclusere mihi hactenus uiri insignes non uni numophylacia sua; inter quae eminet, quod reuerendissimum abbatem Luccensem dominum agnoscit. Inde uero numos uarii generis iam mille et quadringentos circiter collegi. Sed desunt adhuc plures, seculis praesertim decimo tertio, decimo quarto, decimo quinto, et sub initium decimi sexti cusi. Effugiunt hi ob sui partim minutiam, adde et obscuritatem, colligentium diligentiam. Bracteati etiam non uni adhuc desiderantur.

Rogo itaque omnes et singulos, praecipue uero conterraneos nostros, ut mihi hic beneuoli adesse, atque ex thesauris suis, si quid huiusmodi asseruent, mecum communicare uelint. A singulis catalogi eorum, quos possident, numorum Brunsuico - Luneburgensium grati mihi erunt, ut inde intelligere queam, quid mihi adhuc ex iis desit. Bracteatos uero, quorum explicatio plerumque difficilis est admodum, ut et solidos seculorum XIII, XIV et XV, horumque temporum grossos ac metalliones, nec non florenos aureos ipsos inspicere desidero.

Non dubito serenissimae ac potentissimae familiae Brunsuico-Luneburgensis gloriam promoturos omnes bonos, praecipue uero cos, qui protectione ipsius fruuntur.

Quod si igitur huiusmodi numos ad me transmittent operis mei fautores, sancte ipsis promitto, me eos incolumes per proximum cursorem remissurum et beneficii huius mentionem honorificam in praefatione facturum, gratiis debitis adiectis. Quod si uero quis ipsos numos mihi transmittere aut non possit, aut nolit, delineatione eorum, aut ectypis ex ichthyocolla, folio stanni, cera, gypso, plumbo uel etiam papyro confectis contentus ero, et impensas uel minimas lubentissime refundam. Scribebam Hannouer ae die 23 Februar. 1722.

IACOBVS ELSNER.

GAudeo mihique gratulor probari tibi notam meam ad Matth. XI, 19, praesertim cum in Hollandia fuerit magni nominis theologus mihique amicissimus, cui ea dura ac difficilis


page 133, image: s133

uidebatur, in eius gratiam uerba illa, quae tuo tamen, lector, iudicio stet cadetue, adieci, etsi ego quidem nullam difficultatem uiderem, non magis atque in iis, quae cl. auctori actorum Lipsiensium nuper in libro meo difficilia uisa sunt, cuicumque enim librum inspicienti clara, ut opinor, et facillima apparebunt. Sed ut uideas, quam male tibi cesserit eximius ille erga me amor, et quam importunus sim percontator, adfero scrupulum, qui nuperrime mihi in PLVTARCHI lectione obiectus est: dum enim fundamenta uulgaris distinctionis inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] proprie sit feruor irae, occasione loci Rom. II, 8 examino, eamque LAMBERTVMBOS u. c. in obseruationibus ad h. l. uideo ex eo firmare, quod Aegyptii [gap: Greek word(s)] hieroglyphice insinuauerint per focum ardentem corde imminente, PLVTARCHVS succurrit, qui de Iside et Osiride p. 355 longe aliter testatur: Aegyptiis scilicet cor foco ardenti imminens coeli ob perpetuitatem nunquam senescentis symbolum fuisse. Atque haec quidem clara sunt in uersione XYLANDRI: at Graeca aliud suadent, atque manifesto corrupta sunt: [gap: Greek word(s)] . quid hic enim adiectum [gap: Greek word(s)] , et quidem post [gap: Greek word(s)] ? Errore librarii censeri posset irrepsisse, nisi CYRILLVS obstaret, qui LAMBERTI BOS sententiam probat, atque Aegyptiis cor foco ardenti imminens irae symbolum fuisse testatur lib. 9. contra Iulianum p. 300 B. edit. SPANHEM. coelum eos autem significasse ibidem dicit serpente sine dubio [gap: Greek word(s)] , ut PLVTARCHVS scribit, quoniam, ut serpens pelle deposita, coelum quoque senectutem exuisse uideretur. Itaque restituendus mihi uidetur ex CYRILLO PLVTARCHVS hoc modo: [gap: Greek word(s)] (scil. [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] . Attamen tuam sententiam exquiro, uir amplissime! et scire aueo, annon fortasse iam ab alio tam manifesta corruptio deprehensa sit, aut in emendatiore aliqua editione (ego enim Francofurtensi utor) istud mendum sublatum fuerit. Lingae 18 Nouembr. 1721.



page 134, image: s134

CHRISTIANVS HENRICVS ENGELCKEN.

HOFFMANNVS noster acta religionis, ea inprimis, quae in comitiis Augustae Vindelicorum A. 1530 celebratis contigerunt, ciuibus academicis publice exposuit his diebus, occasione iubilei Augustanae confessionis, quod et hic loci magna festiuitate traductum est. Quas fundamenti loco lectionibus suis plagulas substituit, eas in praesentia tibi, exhibeo, ut intelligas, nonnulla haud uulgaria in iisdem traetata esse. Quam uero eiusdem argumenti schedam cl. DITHMARVS edidit, adiicere nolui, quum ex eadem triti illius dicterii ueritas pateat: duo cum faciunt idem, non est idem. Nam et iusto breuior ea est, et ubiuis obuia continet. Orationem iubileam elapso die lunae in solemniore panegyri recitauit primarius academiae huius theologus, IABLONSKY, quae quidem memorabilia Augustanae confessionis copiose persequebatur. Superiori hebdomade dissertatio inauguralis iuridica instituta est, cui HEINECCIVS, qui praesidis munia sustinebat, programma praemisit de iureconsultis reformationi ecclesiae praeludentibus, id quod neruosa breuitate uaria curiosa lectuque non iniucunda complectitur. Traiecti ad Viadrum 30 Iun. 1730.

Elaborare ex aliquo tempore coepi in Germania erudita nostri temporis, seu libro, qui hodiernum eruditionis et eruditorum statum apud nos accurate exponat. Cuius equidem ad umbilicum perducendi eo maiorem spem habeo, quod inferiorem Germaniam olim sollicite peruagatus pleraque, quae ad eandem faciunt, subsidia, uel coram statim, uel literarum postea beneficio, a uiris doctrinae uirtutisque gloria coruscis impetraui. Quod ad superiorem autem Germaniam attinet, multa iam in manibus quoque habeo, quae statum eius literarium descripturo adiumento esse possunt: multa promissa adhuc expecto: reliqua futura peregrinatione conquirendi et copia et occasio dabitur. Sic igitur in affecto hoc opere, non fortasse reprehendendo, uersari animum induxi, ut principio, quae praesens uniuersae eruditionis in Germania facies sit, luculenter


page 135, image: s135

euoluam; tum de academiis et gymnasiis, eorumque doctoribus, ordine agam; porro doctos uiros extra musarum emporia uiuentes enumerem; quartum caput bibliothecis ac museis; quintum societatibus literariis; ultimum ephemeridibus, aliisque rebus ad eruditionem pertinentibus, adsignem. Eruditorum cuiusque uitam neruose exhibere constitui, atque adeo patriam eius, parentes, tempus natale, studia in scholis et academiis, praeceptores, munera, scripta cum edita, tum edenda, et si qua denique fata sunt singularia, literis ac memoriae prodere. Specimen instituti praebet bibliothecae Lubecensis uolumen primum, cui quippe ante complures annos uitas professorum academiae patriae, Rostochiensis puta, hac methodo recensitas inserui. Tuum iam erit, fauere meo conatui, de quo tam libere atque ingenue apud te profiteor, eumque gratiose adiuuare. Quod quidem liberaliori manu te fecisse existimabo, si non modo iudicium tuum super eodem explicare, sed etiam uitae tuae praeclare actae delineationis, quando id cumque integrum erit, compotem me facere haud dedignaberis. Venerabundae primariorum eruditorum icones operi adiicientur, atque adeo tua praeter ceteras, ut aeri incisa exstat, qui omnes ubique longe lateque uagata nominis tui fama in cultum admirationemque tuam dudum proripuisti. Traiecti ad Viadrum 26 Febr. 1731.

Hac uice offero tibi exercitationem iuris publici, quam nuper admodum, HEINECCIO nostro praeside, in academia hac publicae uentilationi exposui, et celsissimo duci Lotharingiae consecraui. Aduentus principis huius praeter opinionem subitaneus in causa fuit, quo minus foetus meus, inprimis quoad extremas partes, maturus satis ac integer euadere potuerit. Itaque eumdem de nouo recoquere, accuratioremque et ampliorem orbi erudito breui sistere constitui. Te uero per insignem facilitatem tuam oro et obtestor, ut, si quid erroris in hac mea commentatiuncula legendo animaduertes, id monere beneuole et mecum communicare ne dedigneris. Nihil mihi profecto gratius, nihil iucundius contingere poterit, aut exoptatius. Traiecti ad Viadrum 28 Mart. 1732.



page 136, image: s136

IOANNES ALBERTVS FABRICIVS.

AB aliquo tempore a clariss. MONTFAVCONO et aliis uiris egregiis plura Hippolytea monumenta accepi, quibus alterum adornare uolumen est animus, quod ubi euaserit praela, et lpsum censurae tuae subiiciam.

Pergenti mihi Graecos octauo uolumine recensere scriptores, in S. GREGORIO NYSSENO commemoranda occurrit homilia in Petrum et Paulum, separatim edita a GRETSERO Ingolstadii A. M DC CXX 4. Haec si exstat in uestris bibliothecis, rogo, ut quoniam ad manus non est mihi, initium eius, et notitiam breuem ad me digneris mittere, quemadmodum etiam quidnam CYRILLI ALEX. sit, quod Graece cum homiliis quibusdam patrum A. M DC LXXXVII 8 DAVID HOESCHELIVS uulgauit, et quaenam sint illae homiliae. Hamburgi Idib. Augusti 1716.

LVDOLFVM [gap: Greek word(s)] quando tam egregie aduersus RICH. SIMONIS et EVSEBII RENAVDOTI acerbas stricturas asseruisti, ut multis scio aliis, ita mihi quoque rem fecisti gratissimam, qui uiri illius praeclarissimi memoriam singulariter colo. Respondit, ut audio, RENAVDOTVS, cuius alterum hoc scriptum non uidi: sed longe magis iuuabit tuam uidere scripti illius confutationem, aliaque elaboratissima et accuratissima ingenii tui monimenta. MAXIMI illud scriptum rhetoricum si commodo tuo mittere ad me uolueris, nouo quodam beneficii nexu me tibi obligabis, qui nec in librum ipsum unquam incidi, nec memini memoratum a quoquam uelut exscriptum typis. Posteriori, quod iam sub praelis sudat, S. HIPPOLYTI operum uolumini inserui fragmenta ex catena in pentateuchum Arabica Syriacis descripta literis, quae ad me Oxonia transmisit clarissimus uir IO. GAGNIERIVS cum latina sua interpretatione.

Eidem spicilegium patrum III a Christo nato seculi, et CHALCIDIVM emendatum notisque illustratum subiunxi. Hoc simul a typographo absolutum fuerit, simul beneuolae censurae tuae subiicere audebo tanto magis, quo amplius CHALCIDIVS tibi etiam meminit se debere. Hamburgi 4 Non. Ian. 1718.



page 137, image: s137

Typographus noster praelo iterum subiecit codicem apocryphum olim a me editum noui testamenti, cui alterum uolumen in hac noua editione adiungitur, separatim etiam uendendum, in quo Missas sub apostolorum nomine exstantes inter alia exhibui, quoniam hoc a quibusdam fuit desideratum. De euangelio BARNABAE nihil praeter ea, quae in Menagianis MONETVS, et in Nazareno suo TOLANDVS prodidit, consequi potui, uideo autem perquam similem esse comminiscendi audaciam in illis apocryphis nugis, quae ueteribus codicibus uersionis bibliorum Italicae BRVCCIOLI adiectae leguntur, neque TOLANDO credo euangelium BARNABAE esse, quod prae ceteris probant et legunt Muhamedani. Vir clar. IOANNES GAGNIERIVS nuper uulgauit uindicias Kircherianarum concordantiarum, longe autem maluissem meliores ab eo concordantias in lucem editas, quam detractum laboribus optimi senis ABRAHAMI TROMMII, cui non aequius praemium pro longa ac difficili opera insumta tributum esse ualde dolui. EVNAPIVM sperabam ex octo codicibus emendatum pluribus locis proferre in lucem proximis nundinis paschalibus, sed bibliopola moram iniiciens adhuc cogit differre. Tubingae reuer. PFAFFIVS, qui edidit fragmenta S. IRENAEI, recens publicauit conspectum uasti operis Germaniae sacrae, cuius editioni et aliorum laudatorum conatuum executioni utinam Germania bellicosa non intercedat. Hamburgi pridie Id. Nouembr. 1718.

Cantabrigia tristis nuntius affertur, clarissimos uiros PETRVM NEEDHAMVM in AESCHYLO et IO. DAVISIVM in TVLLII officiis illustrandis occupatum fato proxime concessisse. MILTONVS BENTLEII modo euasit praela. Idem uir doctus iam in edendo operam ponit MANILIO. Quaeso te, succurritne memoriae tuae, ubi exstent acta urbis Cpol., quibus GROTIVS in Matth. XXVII, 49 ait, describi seditionem, cui nomen [gap: Greek word(s)] , Hamburgi 3 Cal. Maii 1732.

Me tibi deuinxisti, suauissimis literis tuis, in quibus docte dissoluis quaestionem, quam tibi proposueram de actis urbis Constantinopolitanae, quae iisdem uerbis exstant etiam apud THEOPHANEM p. 155. Lutetia propediem exspectamus uolumen


page 138, image: s138

nonum decimumque CHRYSOSTOMI, quae e praelo cum maxime emisit anno duodeoctogesimo aetatis firmus ac ualens nestoreis annis dignissimus MONTFAVCONVS. Patauii VITRVVIVM simili industria expolitum daturus est proxime IOANNES POLENVS uir eruditissimus, qua FRONTINVM nobis exhibuit: GESNERVS Lipsiae corpus scriptorum rei rusticae una cum GARGILIO MARTIALI: HEMSTERHVSIVS Franequerae LVCIANVM uberioribus notis, quarum aliquot uidi folia, illustratum. Hamburgi 14 Cal. Maii 1733.

Accipe a me quaternionem quem uides ueterum librorum qualemcunque, cui prima folia adiunxi mustei quod iam praelo subieci operis, in quo onus mihi non iucundissimum imposui recensendi scriptores mediae et infimae latinitatis. In his multa praeterire, cespitare in multis necesse mihi esse uideo; sed CICERO in Topicis affirmat, non esse uitiosum in re infinita praetermittere aliquid; dicam etiam humanum in uasto illo campo errare, subinde et censurae locum facere, quam a te inprimis tuique similibus beneuolam mihi expeto. Quaeso te autem, unde domo et quis mortalium, quarumue lucubrationum auctor est ONGARELLVS, cuius mentionem facit LEIBNITIVS [gap: Greek word(s)] in literis ad te datis p. 393, et nullane spes scriptorum medii aeui, quos recepisti olim, in lucem producendorum? Reu. WOLFIVS noster strenue pergit in transferendis atque expoliendis LIBANII epistolis, sicut in poëtriis Graecis eruditus eius frater, qui SAPPHONIS nuper dedit [gap: Greek word(s)] accurato et felici studio illustrata. Hamburgi 3 Cal. Febr. 1734.

Reu. WOLFIVS noster LIBANIVM suum, de quo uehementer gaudeo, feliciter absoluit, cui Belgica ut faueat Lucina, opusque praeclarum mature in lucem proferat, opto, uoueoque maxime, ut sospes et incolumis ipse cum clarissimo fratre multis onustus praeclaris non spoliis, sed industriae sollertiaeque suae praemiis, ad nos reuertatur. Hamburgi Id. Aug. 1734.

ALBERTVS ZVM FELDE.

PRimum id tuae est humanitatis, quod iuuenile scriptum de dialogo IVSTINI MARTYRIS non aspernatus fueris, sed


page 139, image: s139

eius meminisse benigne comiterque uolueris. Ego quidem ab his literis ad alia uocatus sum, ex quo theologiam et philosophiam in hac academia iussus sum profiteri, et simul ecclesiae huic tanquam primus pastor prospicere. Ingentis ceterum beneficii nomine colo, quod GILLOTI analecta tam beniuole mihi utenda promiseris. In eo sum, ut de concilio Tridentino nonnulla colligam, eiusque infamiam ob oculos reponam, singulaque uel ex iure canonico et ciuili iniusta fuisse, et ab aequitate christiana ac naturali longius remota ostendam. In bibliotheca nostra academica plures sunt codices manu exarati, sed minoris omnino pretii, sermones de tempore, acta in uisitationibus caenobiorum, mystica nonnulla, et his gemina, quae ex coenobio Bordesholmensi ad nos fuere translata. Kiliae 16 Sept. 1718.

Quae occasione dissertationum mearum de controuersis doctrinis mones, ita uideo comparata esse, ut inter nos facile ea de re conuenire possit. Neruum totius causae peregregie incidisti binis illis propositionibus: neminem perire, nisi sua culpa: neminem seruari, nisi per misericordiam Dei et sanguinem domini nostri Iesu Christi. Quicumque illas credit et amplectitur, tibi hac parte est orthodoxus: addo et mihi, tametsi is heterodoxe loqui et consecutiones ducere hinc potest, a propositionibus ipsis recedentes. Omnem interim salutem quaeramus in Christi merito atque gratia Dei, et ne nostra pereamus culpa operam demus, sicque tandem in eos perueniemus coelos, ubi LVTHERVS ac CALVINVS, ita charitas sperare iubet, amice coniunctimque uiuunt, quemadmodum CHYTRAEVM olim nostrum ad GRYNAEVM memini scripsisse. Non dissimulo tamen, illud de electione et reprobatione dissidium difficillimum esse, quod omnium maxime concordiae uidetur repugnare. Nisi fallor in negotio S. coenae planior erit uia, si alterius partis mens dilucide exponatur, nec scholastici loquendi modi remoram iniiciant. Si id ex animo omnes crederent, in coena domini non ius ad possidendum bona coelestia, sed ius in re, hoc est, ipsam possessionem, ipsam unionem cum toto Christo tradi, nosque re ipsa in communionem mortis eius et participationem bonorum inde profluentium


page 140, image: s140

uenire, reliquum nihil erit, quam ut de modo fiat disquisitio, quem in rebus sacris saepe ac physicis ignotum esse nouimus. O quam parum foret controuersiarum, si unum illud necessarium omnes curatius cogitarent, et ante omnia regnum Dei quaererent eiusque iustitiam. Kiliae prid. Non. Iul. 1719.

GOTTHILF AVG. FRANCKIVS.

Exopto, ut quam felicissime ualeas, et pro ea, quam erga me demonstrasti, humanitate atque beneuolentia, non dubito a te quaerere, an conscripta a beato ZIGENBALGIO deorum historia siue genealogia deastrorum Indicorum, cum imaginibus ad illam pertinentibus, etiamnunc in manibus tuis asseruetur. Equidem memini manuscriptum hunc librum olim tecum a beato patre meo communicatum, imaginesque historiae, a te in lucem emissae, adiectas, inde petitas fuisse: an uero manuscriptum illud uolumen ad b. parentem meum redierit, ignoro: saltem, quum multa diligentia quaesitum inueniri non potuerit; missionarii autem Damulici, ut exemplum huius libri ad ipsos transmittatur, impense rogent: ex te, uir celeberrime, hac de re quaerendum esse existimaui. Hoc etiam a te peto, ut me certiorem facias, an scripturam cruci St. Thomae, cuius imago continuationi XXVII Malabaricarum relationum est praefixa, in margine circumpositam, intelligas aut legere possis, aut quamdam in characteribus eius scripturae similitudinem inuenias, ad literas aliarum linguarum accedentem. Halae 22 Sept. 1731.

Pro transmissa montis Ceilonensis inscriptione gratias ago singulares. Quamquam illa ab similitudine epigraphes crucis Thomanae abhorrere mihi non uidetur: tuum tamen de hac re omne esto iudicium. Halae d. Octobr. 1731.

DANIEL GERDES.

Quantis incederem laetitiis, si doctissima tua nomina legi uelles in miscellaneis meis, quae tanti uiri meletematibus merito superbirent! Et quamuis, quae typographiae est inopia,


page 141, image: s141

nec Syriacas habeamus nec Arabicas nec Samaritanas, ullasue ex orientalium literatura literas, curabo tamen, ut exasciate satis, ipsa illa Syriaca, quae perhibebas, Hebraicis exprimantur literis, quando formae quidem aliquid et literarum decedet elegantiae, res tamen ipsae et argumentorum pondera in suo manebunt uigore. Constitueram ante aliquot temporis spatium curare, ut in Belgicum transfunderetur idioma, limatissima illa tua, multisque rebus memoria dignissimis referta, historia Christianismi Indorum; spemque NOLTENIVS excitauerat, fore, ut additamentis quibusdam eamdem locupletares, tametsi nihil plane inde ab eo tempore ea de re resciuerim; quodsi igitur, uir [gap: Greek word(s)] , illud adhuc tibi sedeat consilii, ut illa mihi beneuole communicare, atque in usum publicum subministrare non dedigneris, oro, uel supplementa, uel additamenta. Curabo, ut ea cum ipso opere doctissimo, in linguam Belgicam conuersa, nitide excudantur. Ceterum, cum ad historiam patriarchae Isaaci quaedam hoc die publica disputatione mihi defendenda sint obseruata, ea non potui non tibi nunc quoque offerre, qui beneuolentia tua priori, qua reliqua nostra suscepisti et approbasti conamina, spem suscitasti, haec quoque non prorsus tibi esse displicitura, quod ubi cognouero, mirum in modum laetabor. Duisb. ad Rhen. 12 Aprilis 1734.

Vti illam, quam ultimis tuis honoratissimis, tuumque mihi affectum denuo obsignantibus literis, referebas, uehementer expecto dissertationem de auctore operum, quae DIONYSII AREOPAGITAE nomen prae se ferunt: ita miratus sum uehementer bibliopolae illius Amstelodamensis cum impudentiam, tum fraudulentiam, nihilque magis expetiuissem, quam ut hominis perfidi nomen literis tuis indicare uoluisses, cum sane curare facili negotio potuissem, possimque, ut uel dignas fraude luat poenas, uel ut, quod is accepit, tametsi uendidisset quoque Loiolitis, restituere tamen cogatur, idque auctoritate publica. Velis itaque eius mihi proximis tuis indicare nomina. Ego uero, sicubi illa tua transmittere mihi uoles, omni cura cauebo, ne quid eorum uel pereat, uel in uaferrimorum hominum potestatem perueniat, neque tamen antequam


page 142, image: s142

quale totum illud futurum sit opus, pernoscamus, eius uersionem Belgicam suscipere poterimus. Duisb. ad Rhen. 11 Maii 1734.

G. C. GOETZIVS.

BAYERVS bibliothecae publicae, quam honorifico accessu tuo tribus abhinc annis illustriorem redditam fuisse merito gaudemus, incrementa recentia ab Acoluthianis Msctis orientalibus petita omnium optime tibi annunciabit. Ipsum enim, qua pollet in hoc linguarum genere peritia insigni, deligere debui, ut catalogum istorum codicum nobis conficeret. Qua in re industriam suam et iudicii acumen ualde nobis adprobauit, suique ideo desiderium discessu suo ingens reliquit. Inter istos codices est quoque Armenus ille, quem tu propter historiae inibi descriptae excellentiam plurimi aestimabas, indeque folia quaedam, si recte memini, penna fugitiua excerpseras. Quodsi autem porro subsidii quidquam syntagmati historico tuo Armeno afferre posse iudicas, utendum perlibenter eum dabo, ut et omnia alia, quae in bibliotheca nostra forte reperiuntur. Lipsiae prid. Kal. Iul. 1717.

CHRISTIANVS GOLDBACHIVS.

INter complures, qui ad te accedunt, ut de rebus dubiis ac deprauatis consulant, et mihi locum concedas, rogo, qui duas qualescunque coniecturas ad PLAVTI et PETRONII obscuriora uerba tibi hisce literis offero.

Quod apud HORATIVM legimus lib. II sat. 5.

--- ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet ire recuses.

a nemine melius intellectum explicatumue disertius puto. quam a perspicacissimo DACERIO, cuius meditatio simul plenam lucem affundit huic OVIDII de sene

Et medius iuucnum non indignantibus ipsis
Ibat et interior, si comes unus erat.

mihique persuadet PLAVTI locum Menaechmis A. II sc. 2 (quem LIPSI VS ita emendauit:

MEN. Iamne ille abiuit? edepol haud mendacia
Tua uerba experior esse. MES. obseruato modo etc.



page 143, image: s143

mire probante TAVBMANNO aliisque) intactum relinqui potuisse, cum ipse satis sibi constaret. Nam in Bononiensi edit. 1503 fol. et Veneta 1518 fol. ita lego:

Tua uerba. MES. Exterior sis obseruato modo.

In Parisiensi A. 1576 paulo corruptius:

MES. Exterior hosce obseruato modo.

nihilo melius in Basileensi per IO. Heruagium in 8:

MES. Exterior esse obseruato modo.

qua praecipue seductum credo LIPSIVM.

Sed in ipsis uerbis Exterior sis (si uis) obseruato modo nulla est obscuritas. Vult enim Messenio retrocedere parumper ab ostio Menaechmum, ne illico a muliere exeunte uideatur, nempe ut magis ardor feminae et solicitudo inuitandi ignotum hospitem animaduerteretur. Id quod facile ex sequente scena intelligitur, cum Erotium quaerit:

Sed ubi ille est, quem coquus ante aedis esse ait?

Ad locum PETRONII p. 202 edit. BVRMANN.

Non me - Hercules hodie buccam panis inuenire potui. Et quomodo? siccitas perseuerat. iam annum esurio. Fuit. Aediles male eueniat, qui cum pistoribus colludunt etc.

alius legendum putat esurio fui, alius futiles aediles, BVRMANNVS denique interiectionem quandam in fuit transiisse existimat, legendumque suspicatur hui uel hey etc. uel etiam Fy. Mihi prima lectio arridet, quae SCHEFFERI est et PLAVTI loco iuuatur: Esurio uenio non saturio. At quia Ganymedes non solum de se conqueritur, sed communem quasi siccitatem caritatemue annonae accusat, non incommode mihi legere uideor iam annum esuritio fuit. Regiomonte 15 Mart. 1718.

Habet, nisi ualde fallor, Suecia uiros in eloquentia Latina exteris pares, atque ut uiuos nunc praeteream, LAGERLOEFIVM, Vpsaliae quondam professorem, in primis numerat. Huic debetur laudatio sunebris CLAVDII ARRHENII OERNHIELMI, in qua tum uirtutes uiri tum monumenta, quibus inclaruit, cumulate celebrantur, ea quod fortasse in Germania non satis innotuere, indicanda censui.

Edita reliquit:

1 Vitam geminam ANSCHARII, obseruationibus illustratam.



page 144, image: s144

2 Sueonum ac Gothorum historiae ecclesiasticae libros quatuor priores.

3 Vitam PONTI DE LA GARDIE.

Inedita:

1 Historiam regni Gothorum ac Longobardorum per Italiam ab EMMANVELE THESAVRO Italice conscriptam, a se uero Latine et Suecice redditam, et notis illustratam.

2 Bullarium Romanum, hoc est, compagem epistolarum, quas superioribus saeculis pontifices Romani ad reges Sueciae, proceres, archiepiscopos etc. scripserunt.

3 Suecorum martyrum historiam, archiepiscoporum et reliquorum praesulum uitae, monasteriorumque per Sueciam Gothiamque uetustam sedem et conditionem.

4 Chronologiam rerum Sueo - Gothicarum inde ab antiquissimis temporibus deductam.

Hamburgi in bibliotheca gymnasii uidi Msct. della morte di Enrico terzo re di Francia, ubi et icon pugionis, quo rex confossus est, exhibetur. Auctor non solum palliare facinus, sed laudibus etiam euehere et argumentis tueri ausus est; mihi etsi res ipsa non probetur, placuit poeticus lusus in epigrammate, quod ibidem inueni:

Ben fu del gran Caldeo la uoglia intensa
Quando al Monarca eterno
Immolar, pien di fede, il figlio elesse
Ma la pieta del bon Clemente immensa
Fu all' hor, ch' al re superno
Se stesso offerse et il rio tiranno oppresse:
Virtu nel cuor gli impresse
Si rara il ciel, ch' abietto et humil fudegno
Dar morte al re per dar la uita al regno.

Id sic Latinis exprimere tentaui:

Iussa Dei reuerens uirtus laudatur Abrami,
Quod subito prolem traderet ille rogo.
Insolita hunc uincit Clemens pietate; tyrannum
Dum necat, ipse Deo uictima promta patet.
Nil fuit humanum tantis par ausibus. Ergo
Credimus auspiciis talia gesta poli:


page 145, image: s145

Magnanimum obscurus morti dedit aduena regem,
Ciuibus ut uitam rege cadente daret.

In Mscto quodam ERICI BENZELII locus mihi obtigit de insula Thule dignus (me iudice) quem expendas.

Thule etiam a ueteribus dicta est Suecia. Tibi seruiat ultima Thule. Virg. quod exteri de Islandia explicant, sed Islandia octauo seculo primo est inhabitata. Ergo falsum. Secundo longissimus dies in Islandia tantum 24 horarum, cum tamen in Thule ex descriptione ueterum sol per 24 dies ciuiles conspici debeat, quod apud nos fieri nouimus. H. I. paulo ante, ueteres omnes, inquit, crediderunt, Sueciam nostram esse insulam, ut LIVIVS de Italia libr. V cap. 33: Italia infero superoque mari insulae modo cingitur; et apud Hebraeos Italia et aliae regiones, quae mari ab illis auulsae erant, insulae sunt dictae. Holmiae 15 Sept. 1719.

THEODORVS HASAEVS.

QVod tibi non prorsus ingrata accidit, quam ad te allegare ausus sum, de [gap: Greek word(s)] Iudaeis afficta diatribe, mihi uehementer gratulor. A tantae enim eruditionis, tantique iudicii uiro mea non improbari, id uero mihi summo honori duco. Cumque id ex literis tuis intellexi, audebo prima data occasione alteram dissertationem tibi transmittere, quam de lapide fundationis, cui olim arca foederis [gap: Greek word(s)] imposita erat, conscripsi, in qua me non omnem abusum esse operam, mihi persuadeo. Quod, quae uir quidam doctus de MICH. SERVETO adnotauerat, mihi misisti, rem fecisti gratam, et quinto ea bibliothecae nostrae fasciculo, qui nunc carceres mordet, inserta uidebis. Non tamen aegre feret, quisquis etiam ille uir clarissimus est, quod ea, quae ultimae paginae adscripserat, omiserim. Nimis enim, ut mollius dicam, audacter agit, dum CALVINO, uiro, quod uel ipse liuor uix inficiari ausit, summo, et pietate, prudentia ac doctrina singulari, conferre sustinet SERVETVM, uirum portentosorum dogmatum parentem, et nulla uel eruditionis uel iudicii uel sapientiae laude commendandum, utrique autem poenas infernales adiudicat, immo paene CALVINVM, uirum profecto Dei, (quod non temere scribo) peiori loco habet,


page 146, image: s146

quam SERVETVM, quem tot ineptias blasphemiasque potuisse euomere, uix credidissem, si non ipsa illa ad me de illo adnotata transmissa id me docuissent. Tune uero putas mihi licere haec euulgare, dum hanc personam, quae mihi imposita est, sustineo, uel si ab illius uiri sententia non tam longe abessem. Puto tamen illa gratissima fore MOSHEMIO nostro, qui in accurate conscribenda SERVETI historia nunc desudat, et a cuius praeclaro ingenio, quod limatissimo iudicio conditum est, mihi egregia quaeque promitto. Tomo XIV et XV bibliothecae Criticae, quae Amstelodami prodit, explicare conatus sum bina [gap: Greek word(s)] uetusti atque elegantissimi operis, quae possideo. Tuum de illis iudicium nosse uehementer desidero. Haec quoque epistola obsignata est annuli gemma elegantissima, in qua inprimis ornatus capitis, qualem uix alibi me obseruasse memini, notandus est. Cuius tamen feminae facies haec exprimatur, nondum pro certo ausim affirmare. Bremae Chaucorum postr. Kal. Iul. 1718.

Ausus sum LEIPNERO Silesio tradere exemplum meae de lapide illo fundationis dissertationes, tibi exhibendum, ut habeas, quo bonam aliquam horam minus bene colloces. Operae tamen meae pretium me tulisse arbitrabor, si eius lectio te possit impellere, ut, si qua in re cespitaui, me monere, et, quae ad rem pertinentia, nesciui, me de iis erudire uolueris. Septimus bibliothecae nostrae fasciculus lucem adspexit, octauus sub prelo sudat. Nunc alium nacti sumus bibliopolam, qui editionis curam, maioremque et chartae et typorum nitoris atque elegantiae imposterum rationem habiturus est. Quantum autem ornamenti ei esset accessurum, si uel precibus nostris id a te possemus impetrare, ut tuarum de uocibus exoticis ueteris testamenti, et de ueteribus N. T. uersionibus diatribas, quarum nobis spem fecisti, nobis concederes usum. Bremae 10 Kal. Nou. 1718.

Ingentes uero, atque amplissimas tibi ago, habeoque gratias, quod sepositis grauioribus tuis negotiis tantum mihi dare uoluisti, et notabilem illam COVPLETI epistolam de missione Sinica, cuius ego desiderio uehementer tenebar, manu tua descriptam non solum ad me allegare, sed et elegantissimam tuam


page 147, image: s147

de auctore libri quaestionum, quem nonnulli IVSTINO MARTYRI satis illepide tribuerunt, diatriben ei adiicere. Ego, quamprimum illa mihi tradita fuere, sepositis reliquis, quae ad manum erant, uolui ea esse fasciculi XXVIII singulari ornamento, et tanquam late splendentem purpuram meis, et forte aliorum laciniis adiungere.

Quantam uero, Deus bone! mihi saliuam mouisti, quanto impleuisti desiderio illud quantocyus uiderdi, cum NOLTENIVS mihi transmisit praefationem lexici tui Aegyptiaci et Armeniaci. Per amicitiam nostram, per omnia literarum sacra, rogo te quaesoque, uir optime ac praeclarissime, noli rempublicam literariam tanto thesauro carere diutius. Scis uitam esse breuem, scis fata eiusmodi librorum, quae post praematura autorum suorum fata saepe subeunda habent, esse tristia, et cum summo rei literariae publicae detrimento esse coniuncta. Noli igitur impressionem huius operis difserre diutius. Per modum subscriptionis, qui nunc mos passim uiget, editio commode promouebitur. Eius indicium rei, ubi conditiones nouero, in bibliotheca mea confestim faciam. Et, si typographus nuspiam terrarum sit, huic rei, qui uelit, adhibere operam, auctor suasorque ero alicui nostrorum bibliopolarum, ut nouis typis fusis, nitidissimaque charta comparata excudendi tam praeclari libri curam in se suscipiat. Si modo prius de omnibus conditionibus accurate edoctus fuero. Scribo haec omnia serio, nihilque auribus do, cum scribo, immani me illos libros tractandi teneri desiderio, scio enim, quantum ex Aegypti spoliis splendoris accedere possit Palaestinae, et quantum in hoc quoque studiorum genere a te exspectari et possit et debeat. Ego nunc in inueniendo Leuiathane Iobaeo totus sum, quem hactenus reperire nuspiam potui gentium. Nunc autem mihi reperisse uisus sum, in quodam ingentis magnitudinis ceto, eoque dentato, quem hac aestate ex ultimis Groenlandiae oris aduexerunt nautae nostri. Ego cum [gap: Greek word(s)] dictas esse putem cuiuscunque generis belluas insignioris magnitudinis, eiusque uocis significationem in nonnullis Aegyptiorum uocibus deprehenderim, ipsamque uocem Leuiathanis regibus Aegyptiorum in sacris literis datam inueniam, neque longe ab Aegypto IOBVM suum librum scripsisse mihi


page 148, image: s148

fiat probabile, quaeso te, uir celeberrime, ut heic mihi Pharum accendas, et, quae tua de illa uoce sit sententia, edoceas. Possideo nummum argenteum, quem mihi dono dedit ante aliquot annos illustrissimus comes WELLINGIVS, olim, ut ille aiebat, in Suecia repertum. Is mihi crucem fixit. Ab una parte est caput hominis cum cornu arietino, et corona cum pampinis et uuis, comaque longiori; Non longe abludit figura, quae cernitur in nummo Thasiorum, quae apud BEGERVM est T. I thes. Brand. p. 423, cui ego geminum possideo. Ab altera parte est figura hominis nudi, capite radiato, dextra clauam nodosam tenet, sinistrae adstat cantharus, his adscriptis literis [gap: unknown sign(s)] , quas mihi explicare nondum licuit. Ego hic Dauus sum. Te spero mihi fore Oedipum. Illi similem deprehendere non licuit. Praefert tamen uerae antiquitatis notas. Sed diutius, ac par est, publica i. e. tua tempora moror. Bremae 4 Kal. Ian. 1722.

Quamprimum pedibus, qui ex morbo mihi conualescenti nec dum suum satis faciunt officium, rursus uti potero, professoris theologiae ordinarium munus mihi nuper a proceribus nostris oblatum auspicabor oratione de meritis Bremensium in rempublicam christianam. Ausus sum nuper te allegare meam de Leuiathane Iobaeo disquisitionem, quam si tuo non displicuisse prorsus palatui cognouero, erit, quod triumphem serio. Scribebas nuper, te in ea esse haeresi, Sinenses ortum suum debere Aegyptiis. Ego, licet non putem id illo solum confici argumento posse, quod uterque populus crocodili insigni utatur, cum non minus etiam apud Chinenses hoc animal magno numero inueniatur, persuasissimus tamen sum, ueteribus Aegyptiis cum Chinensibus magnum intercessisse commerciorum usum, et ad nos eorum ritus ab iis esse deriuatos. Reu. NOLTENIVS nuper mihi misit tractatum uernaculum de impedimentis unionis protestantium, meae inserendum bibliothecae; sed mone eum sodes, ut curet eum Latino sermone uestiri. Bremae 12 Maii 1723.



page 149, image: s149

Sudat nunc sub prelo dissertatio mea de Naphthalitide Apostolorum patria ad locum Gen. XLIX, 21, quae publice uentilabitur. Inseram proximo bibliothecae fasciculo relationem memorabilem itineris, ante biennium facti Amstaelodamo in terram australem, ubi peruenere ad gradum 64 uel 65, quousque in hunc usque diem nemo Europaeorum peruenerat. Hausi illam ex ore et adnotationibus uiri, qui illi interfuit itineri, et ex DCL, qui eius fuere comites, cum L tantum in Europam rediit. Nuper incidi in uolumen satis spissum operum IORDANI BRVNI, NOLANI, in quo praeter opus de monade, numero et figura, et alterum de triplici minimo et mensura etc. continentur sequentia, quae uix crediderim a te uisa esse; de imaginum, signorum et idearum compositione, ad omnia inuentionum, dispositionum et memoriae genera l. III Francof. 1591 8 pag. 126. IORDANVS BR. NOLANVS de progressu et lampade uenatoria logicorum ad promte atque copiose de quocunque proposito problemate disputandum a. 1587 p. 79. IORD. BR. NOLANI Camoeracensis acrotismus s. orationes articulorum physicorum aduersus Peripateticos Parisiis propositorum. Viteb. 1588 p. . [sic] et denique articuli de natura et mundo a NOLANO in principibus Europae academiis propositi, quos IOH. HENNEQVINVS nobilis Parisiensis sub eiusdem felicibus auspiciis contra uulgaris et cuiuscunque aduersariae philosophiae prosess. triduo pentecostes in uniuersit. Parisiorum desendendos euulgauit, breuibus adiectis rationibus; p. 158. Bremae Caucorum 20 Mai. 1724.

Diatriben tuam elegantem, qua IABLONSKII nostri, imo NESTORII causam tuitus es, statim musei mei, in quod bibliothecam meam conuersam esse nosti primae parti, tanquam [gap: Greek word(s)] , inserui, ea spe, fore, ut subinde maximi ingenii tui foetus ad me transmittantur. Futuris nundinis autumnalibus prodibit singularis tomus dissertationum mearum selectarum, in quibus aliquot quidem, iam antea impressae, apparebunt, maximam partem autem nondum editae. Musei iam quinque partes prostant. Sudant etiam nunc sub prelo Amstelodamensium quatuor maioris formae uolumina, in quibus duo continebunt dissertationes selectas in loca V. et N. T.


page 150, image: s150

praecipue in Germania habitarum, duo autem posteriores dissertationes in Ebraeorum antiquitates, quas non paruis sumtibus collegi. Nunc in eo sum, ut glossarium meum Caucicum in ordinem redigam, quod, si fieri potest, uel hac aestate transmittam. Significa id sodes IABLONSKIO, et illum de ueneratione mea fac certissimum. ELSNERVM rogo, sodes, meo nomine, ut si uelit diss. suam, in Belgio habitam ad locum Gal. III, 19, thesauro illi inseri, ad me mittat quantocyus, Bremae Caucorum 3 Non. April. 1729.

SIGEBERTVS HAVERCAMPVS.

TERTVLLIANI illa per otium transigere potes. De meo in illum studio haec habe. Quum per undecim fere annos in pago quodam haud magno, qui insula Ouerflakke, Hollandiam atque Zelandiam diuidente, continetur, uerbi diuini praeconium rusticis meis subministrarem, in alto atque tranquillo otio Graecas atque Latinas musas studiose colui. Impetu interim in TERTVLLIANVM latus sum, quum illum utriusque literaturae consummatissimum cernerem antistitem. Apologeticum interim edidi in 8uo, de omnibus eius operibus eodem modo animo praesumens. Verum fecit mox ea editio, ut grauiora humeris meis onera incubuerint. Thesaurum enim Italicum edens V. D. AA egit tunc mecum, ut rariora quaedam ex Italico sermone Latine uerterem. In quibus quum haud segniter uersatus sim, complura in tomis, qui res Venetas, status ecclesiastici, Neapolis praecipue et Siciliae complectuntur, Latina ueste indui. Auctores illos inter etiam PARVTA est. Nosti Siciliam eius numismaticam, quae sine notis prodiit, cum mors auctoris obstiterit, quo minus perfecerit, quod cogitabat. Ego, qui inprimis uoluptatibus istis detineor, et ipse non contemnendam copiam ueterum numorum possideo, Graecorum praesertim (nam tria fere millia diuersi generis numerare possum) in singulos Siciliae numismaticae numos commentarios confeci, atque introductionem praemisi ad illos singularum ciuitatum. Interim subsistere in TERTVLLIANO mihi necesse erat. Insecuta mox professio Lugd. Bataua publicis et priuatis lectionibus maximam mei partem


page 151, image: s151

sibi uindicauit. Nunc et IOSEPHVS id, quod superest; cuius certe editionem et pulcherrimam et accuratissimam polliceor. Omni ope annitar, ut intra biennium prodeat, nam sane (benignitate summi Numinis) plenis uentis uela nostra feruntur. Vetus autem TERTVLLIANI debitor, haudquaquam illum, quem benefactorem meum agnosco, negligam; et quum nondum annos 38 sim natus, atque mihi a solo et caelo (ut cum Afro illo loquar) non male sit, haud despero, quin magis in posterum magisque rempublicam literariam deuincire mihi posim. Non puto apud uos aliquid esse in LVCRETIVM, si tamen quid est, rem mihi facies gratissimam, si significaueris; longe enim pulcherrimam eius editionem suscepi, quam iam decem retro annis in commodam occasionem praeparaueram. Praelo mandari iam coepit, unaque cum IOSEPHO, uel paullo ante, lucem uidere poterit. Omnia GIPHANII, LAMBINI, CREECHI et PII selecta in illo habebuntur, et habebit id singulare, ut omnibus citationibus adscribantur libri et uersus seu capita; aequabit in 4 editionem SILII ITALICI seu PETRONII uolumen. BVRMANNI OVIDIVS intra annum prodibit, intra sesquiannum eiusdem VALERIVS FLACCVS. Edidi nuper singularem libellum de nummis contorniatis. Amstelodami 1 Septembr. 1722.

Addas illas qualescunque suppletiones Rigaltianas in libbr. ad nationes, quae ab editis differunt. Praeterea est, cur scire libenter uelim, an uetusti codices mscti LVCANI penes instructisimas uestras bibliothecas sint, et an not ae illae Spanhemianae (quarum meminit saepe in operibus uariis auctor) ad AESCHYLVM sint copiosiores illis eiusdem ad IOSEPHVM. Lugdun. Bat. 10 Ian. 1723.

Memineris, quaeso, TERTVLLIANI ad nationes, ut adnotes emendationes illas et expletiones lacunarum ex RIGALTII codice, quae quidem adhucdum nondum sunt in notis eiusdem impressae. Typographo enim fidem de editione eius libelli atque aliorum similium (nuper enim codicem quoque emi, in quo sua manu CLAVD. SALMASIVS aliquot TERTVLLIANI libros ad Msct. Diuionense accuratissime contulit) obligaui,


page 152, image: s152

ubi primum absolutus fuerit IOSEPHVS. Accepi in tempore Hafnia ab eruditissimo GRAMMIO accuratissimam collationem codicis Rostgardiani libbr. de bello, et ipsius GRAMMII contra Appionem. Thesaurus Italicus, in quo plurimos libros uerti atque illustraui, iam uniuersus prodiit. Thesaurus Siculus uero hoc etiam anno maxima sui parte est proditurus. In illo plurimae etiam nostrae exstabunt lucubrationes, praesertim PARVTAE Sicilia numismatica commentariis nostris illustrata. Prodibit hoc anno VALERIVS FLACCVS cura collegae mei PETR. BVRMANNI; ut et QVINTVS CVRTIVS cura conrectoris huius scholae, SNAKENBVRGII; LVCRETIVS uero meus anno proximo. Omnes hi auctores inprimuntur in magno 4 cum integris doctiss. uirorum notis. BVRMANNI OVIDIVS proximo quoque anno prodibit. Mense uero Iulio incipient inprimere hic loci VALERIVM MAXIMVM ex schedis demortui professoris PERIZONII, editionem curabit rector scholae hic latinae TORRENIVS. Lugd. Bat. 10 Mai. 1723.

T. HEMSTERHVIS.

Iampridem edendi LVCIANI, hominis, quod te omnium minime fugit, et ingeniosissimi et reconditas antiquitates grata ridendi iucunditate tegentis, cogitatio est a me suscepta: id consilium interea dum aliis curis, quae non quidem potiores, sed magis erant necessariae, distringor, longo tempore fuit intermissum: uerum nunc et continua librarii operam urgentis adhortatio, et data publice fides me admonent, ut ad intermissum curriculum, cuius salebrae impeditissimaeque difficultates parum aberat, quin me plane absterrerent, denuo reuertar: cum autem probe exploratum habeam, quam parum mihi in memet ipso ad expoliendum LVCIANVM sit praesidii, tu mihi praeter ceteros, qui operam scriptori praestantissimo pollicentur, inprimis es sollicitandus, uir summe, ut nonnullam huius curae partem ad te pertinere patiaris: etenim quae tuae sint ad hanc prouinciam ornandam facultates, non tantum ex amplissima tua eruditione, quam omnes boni meritissime suspiciunt ac praedicant, leui quadam opinione ductus


page 153, image: s153

coniicio, sed tum ex praeclaris, quas in actis Berolinensibus nobiscum communicasti, obseruationibus certissime perspectum habeo, tum ex IABLONSKIO filio, qui, cum ante plures annos Amstelaedami mecum familiariter uixit, de te tuisque uirtutibus loquebatur quam saepissime, lubens audiui: quamobrem non uereor, ne tibi, quae tua est humanitas, haec mea publicae utilitatis causam apud te agentis confidentia displiceat: quod si, quae animi tui sit sententia, per literas significare non nolueris, tum tu illum tibi hominem magis magisque deuincies, qui nullam unquam officii partem in re colendo atque obseruando sit praetermissurus. Franequerae Non. Octobr. 1725.

C. A. HEVMANNVS.

SVmma me uoluptate affecerunt literae, quas ad me nuper dare meque docere dignatus es, quibus causis adductus pristinam tuam de impietate IORD. BRVNI sententiam tuendam tibi existimes. Perlustraui eas non solum cupide, uerum etiam attente, animum gerens paratum discedere in partes tuas, prioremque meam sententiam repudiare, ea tamen lege, ut, me errasse, aduersariamque sententiam rationibus niti omni exceptione maioribus, clare perspicueque cognoscam. Neque enim quicquam commodi spero ex laude BRVNI, nec ullum metuo incommodum ex eius condemnatione. Vnde et in recensione mea eum modo laudaui, modo uituperaui, prout occasio se dabat, adeoque ita eum a crimine atheismi defendi, ut non negarem, eum fuisse hominem minus sani capitis, ac philosophum passim cum ratione insanientem. Neque nunc pudebit me, postquam pro innocentia BRVNI publice uerba feci, retractare istam sententiam, eumque in atheorum censum referre, modo oblata mihi fuerint argumenta clarissima. Nam adeo non puto, aliquid infamiae ad me redundare ex agnitione erroris, ut potius mihi persuadeam, ulros doctos retractandis interdum sententiis, quas acriter ac diu propugnarunt, magnam sibi circumfundere auctoritatem, quippe ita summae sinceritatis opinionem sibi conciliantes. Hoc respectu iam saepius memet ipse refutaui, et, ubi uidi


page 154, image: s154

meliora, probaui ea et secutus sum libentissime. Postquam igitur literas tuas legere coepi, statim abieci amorem sententiae nuper in actis philosophorum a me defensae, statuique locum relinquere soli ueritati firmissimis stipatae rationibus. Caeterum rationes pro tua sententia prolatas eo facilius mihi fuit expendere, quod elegantissimo ordine et sententias, quas BRVNO tribuis, exhibes, et earum probationes ob oculos mihi ponis. Vnum mihi fuit molestum, quod BRVNI libros ipsos inspicere mihi non licuit, quippe quae domino suo, a quo mutuo acceperam, iamdudum restitui. Ita enim saepe mihi de uero uerborum productorum sensu dubitandum fuit, cum nescirem, quid uerborum uel praecesserit uel subiunctum sit. Sed ne longior sim, narrabo tibi ingenue, uir humanissime, quae cogitationes lectis expensisque tuis literis animum meum subierint. Expende, quaeso, eas, uir eruditissime, et uel mecum idem senti, uel meliora doce, uel mecum permitte iudicium de hacce controuersia lectoribus incorruptis, uel etiam posteritati, quae nec tuae celebritatis nec meae tenuitatis ratione habita omissis auctoritatibus ipsa re et ratione ueritatem exquiret: quae si forte meam probabit sententiam, id nouo documento erit, saepe etiam olitorem esse ualde opportuna locutum. Hac de causa etiam spero, fore, ut mihi per te liceat literas tuas meae historiae philosophorum inserere, ne mihi soli scripta uideantur esse, quae exponi merentur oculis uniuersi orbis literarii. Vt igitur scias, quid lectis doctissimis tuis literis cogitarim, primum deprehendebam, te longe aliam imponere BRVNO personam, quam is mihi quidem uidetur sustinuisse. Tu quippe eum habes pro homine astuto et improbo, pro ingenioso nequam, ab eoque sententias impias tectissime propositas fuisse censes, atque adeo eius uerba interpretanda tibi uidentur in partem longe pessimam. Ego contra iudico, fuisse hominem non malum, ingenio praeditum simplici, et eius sapientiae, cuius opinione inflatum gerebat animum, ostentatorem minime callidum. Hinc arbitror, non esse durius interpretanda ipsius uerba, quippe cum bonus uir nec circumspecte satis scripserit, nec omnes peruiderit absurditates, quae prono quasi alueo ex eius doctrinis deriuari queunt ab acutioribus. Quam sententiam meam non mediocriter


page 155, image: s155

confirmant aniles superstitiones, quibus addictum fuisse BRVNVM, et ipse docui in recensione librorum eius, et tu, uir doctissime, in dialogis tuis p. 319 liberaliter fateris. Deinde ita subduxi rationes: Si BRVNVS fuisset atheus, non transisset damno suo in castra Lutheranorum, nec exilii molestias suscepisset, sed exemplo aliorum atheorum, quos Papicolarum ecclesia in sinu suo fouet imprudens, locutus fuisset cum uulgo, et suo secure indulsisset genio. Porro sic argumentabar: Si BRVNVS fuisset atheus, non passus esset se comburi, sed uitae conseruandae studio Lutherana haeresi abiurata rursus in fidem a Papa se accipi uelle dixisset. At id non fecit, sed Lutheranae religionis professionem grauissimo supplicio luit constantissime, ob ipsum dignus, qui annumeretur protestantium ecclesiae martyribus. Haec animo subiiciens meo, hisque praeiudiciis, sane rationalibus, occupatus, singulas tuas rationes diligenter sum contemplatus, et, quod ad primam thesin attinet, quam BRVNO tribuis, quod scilicet natura sit una, et uniuersum unum sit Deus, (qui SPINOZAE error fuit,) uidere mihi clare uisus sum, demonstrationes tuas non esse exceptione maiores. Quod enim criminaris, Dei uoluntatem et essentiam a BRVNO necessitatis legibus subiici, id quidem uerum agnosco, sed maxime sano sensu id potest capi. Notum est, metaphysicos communiter Deum uocare ens necessarium: ac philosophos uoluntatem quoque Dei non eximere omni necessitati, sed identidem loqui de lege Dei aeterna, quam sequatur Deus in actionibus suis. Nec puto, fraudi esse hanc doctrinam diuinae maiestatis magnitudini, imo cum AVGVSTINO Enchir. ad Laur. cap. 105: Multo liberius est arbitrium, inquam, quod omnino non potest seruire peccato. Porro urges uerba BRVNI, quibus Deum uocat mentem naturae subiectis insitam rebus, omnia replentem. Sane ita et SPINOZA loqui solet. Sed eodem modo locutus est MINVCIVS FELIX, uir christianissimus, cap. XXXII, 7: Omnia, coelestia terrenaque Deo plena sunt: ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. Eadem fuit oratio Stoicorum, quos non ignoro ideo Spinozismi reos a quibusdam factos esse: uerum assentior non temere ROELLIO, uiro subtilissimo, qui Stoicorum dicta de Deo et natura,


page 156, image: s156

quae uel maxime Spinozismum redolere permultis uisa sunt, bono sensu interpretanda censet in aureo de religione rationali libello §. 62: cui iungendus VOSSIVS de sectis philos. cap. XIX §. 7 et LIPSIVS physiol. Stoic. lib. I diss. 8. Scilicet Stoicorum natio sequitur in oratione meteorologiam, indeque multo plus, quam sentit, loquitur, et magis rhetorico, quam philosophico, dicendi genere utitur.

Accedo ad alteram, quam BRVNO tribuis, doctrinam, quod Adamus nec primus fuerit homo, nec communis omnium mortalium pater. Equidem, quae BRVNI uerba producis ex p. 622 libri de immenso et innum. ipsemet ob oculos habui, et attentius consideraui, eaque produxi in actis philos. P. V p. 896. Sed tum iudicare aliter non potui, quam recitari a BRVNO sententiam non suam, sed alienam. An nunc aliter sim iudicaturus, si totum BRVNI locum intuendi facultas esset, dicere non habeo. Addo iam pace tua paraphrasin uerborum BRVNI, quae affers: Omnia hominum genera ad unum primum genitorem referuntur, uel ad tres, ut ex Ebraeorum monumentis accepimus et firmiter credimus. Scilicet ea, nisi fallor, istorum est uerborum sententia: firmiter credo cum Hebraeis e scriptura sacra uet. testamenti, omnes homines ortos esse ab uno patre, Adamo, uel a tribus, Semo, Chamo, Iapheto, Noachi filiis.

Tertiam doctrinam, qua BRVNO, te quidem interprete ac iudice, religio Christiana et Mosaica fabula uidetur digna, quae explodatur, hisce BRVNI uerbis confirmas: Deinde explosa luce per gentes, turpis fabula genita est, quae crudelia et impia facta induxit, tyrannidemque, schismata, et ignorantiam omnium rerum pietatem esse uoluit, peruerso omni uit ae ratione et usu. Hanc credis esse insectationem manifestam religionis christianae. Ego uero secus sentio, ratus, exagitari a BRVNO Papaeam religionem, cui quippe se praebet infensissimum ubique, etiam in illa oratione, quam nuper denuo edidi in actis philosophorum. Sic et illa uerba, quibus BRVNVS sperat, nouam religionem disiectis ueteribus fabulis breui orituram, quae relegata dabit tenebrarum numina in orcum, haud dubitanter interpretor de sanctis, Papicolarum diis immortalibus. Nam [gap: Greek word(s)] christiani non numina colunt, sed numen


page 157, image: s157

unum. Quem BRVNVS eodem libro p. 464 per coecum sycophantam innuat, liquido dicere non ausim, cum libri eius inspiciendi facultas mihi ademta sit. Vehementer tamen suspicor, significari ARISTOTELEM, quem summo BRVNVS prosequebatur odio, eosque insectabatur acerrime, qui eius sententias instar oraculorum excipiebant. Sic librum primum de innumer abilibus hunc in modum claudit: Dede manus ergo, tibi nec Stagiraeus inepto garritu sensus praestringat. Verba eiusdem BRVNI, quae ab ipso in contumeliam MOSIS perscripta iudicas, ipse quoque adduxi in actis philos. T. I p. 512. Sed is locus mea sententia hoc modo est interpretandus: Nouimus magos, id est, noti mihi sunt et a me uisi, adeoque mea uixerunt aetate: ut adeo MOSES significari iis uerbis non possit. Quod addit BRVNVS, illos magos siue philosophos id fecisse ipso etiam praecipiente numine, non atheismum ita prodit, sed enthusiasmum. Statuebat enim BRVNVS, homo ualde superstitiosus, hodieque diuinitus hominibus, saltem iis, qui sapientiae studio se deuouissent, immitti somnia et reuelationes. Quod porro urges, BRVNO Deum uocari Hebraeorum numen, id quidem omni carere uitio mihi uidetur, et excusari praeterea debet styli genere, quod ob metri necessitatem saepe adsciscit aliquod nomen uel epitheton, quo in prosa scribens auctor abstinuisset. Quid? ipse ad extremum fateris, BRVNVM per magos, quorum in numero posuit MOSEM, intellexisse maximos philosophos, adeoque hoc nominis cepisse sensu honorifico. Hinc et illud BRVNI de MOSE, quem dicit calluisse oracula Babylonica, sane excusandum est, cum multi serio Christiani ductu STEPHANI Actor. VII, 22 credant, MOSEM fuisse discipulum magorum Aegyptiorum. Pari modo BRVNVS cum multis Christianis theologis sentit, cum libro de monade p. 65 statuit, in libro IOBI contineri omnia profunda arcana Chaldaeorum.

Quae quinto loco profers ad probandum, BRVNVM negasse creationem mundi, statuisseque, aeterna esse omnia, non satis, fateor, intelligo, sed legenti mihi loca abs te excerpta obrepit caligo quaedam, non disicienda, nisi intuitu totius orationis, unde ea uerba sunt decerpta. Caeterum fateor, BRVNVM credidisse aeternitatem mundi a parte post, (liceat


page 158, image: s158

mihi sic loqui cum scholasticis,) etsi non credo, eum statuisse aeternitatem mundi a parte ante.

Sexto [gap: Greek word(s)] BRVNO tribuis, quam quidem non uidentur lucide probare ea, quae adduxisti. Adeo lubrica et ambigua est oratio BRVNI, et diuersissimi quoque sensus patiens et capax.

Haec erant, uir excellens, quae legenti mihi literas tuas in mentem uenerunt. Quod si habes, quibus firmius adstruere tuas sententias possis, meosque mihi scrupulos euellere, quaeso, ea quoque mecum beneuole communices. Illud uero persuasissimum habeas, meum studium non in eo poni, ut tua refellam, propositaeque a me sententiae quouis modo patrocinium praestem, sed ut uerum eruam, historicique munere neutri parti addicti rite fungar. Neque minoris faciam nomen tuum, etsi me in errore uersari malaeque causae patrocinium suscepisse iudicaueris: nec minus eruditus mihi uideberis, etsi in hac disceptatione credam, sententiam meam esse ueriorem. Nam, ut iam supra dixi, saepe etiam est olitor ualde opportuna locutus. Gottingae d. 18 Nouembr. 1718.

Dum rursus perlustro dialogos tuos, uir [gap: Greek word(s)] , incido in pag. 116, ubi hunc producis MINVCII FELICIS e cap. XL locum:

Vicimus, et ita ut improbus (meliores codices habent improbe,) usurpo uictoriam. Nam -- consentio.

Haec uerba haud dubie a librariis corrupta sunt. En meam emendationem, quam tuo iudicio submitto:

Vicimus. Et ita, nec improbe, usurpo uictoriam. -- quod pertinet -- et de Deo credo, -- consentio.

En meam huius loci paraphrasin: Debebam dicere: Vicisti, OCTAVI, et ego, uictum me esse abs te, fateor. Sed malo dicere: VICIMVS uterque, ego pariter ac tu. Atque ita ego [note: Vid. Cellarianus FABER in lexico u. usurpo. Sic Galli iniustum regni possessorem uocant un usurpateur.] usurpo, non tamen improbe et iniuste, uictoriam, hoc est, uictoriam, quam tu retulisti, mihi uindico, uel potius in societatem uictoriae tuae uenio. Nam uti OCTAVIVS uicit me, sic ego uici


page 159, image: s159

ci errorem, quo antea occoecatus eram. Itaque quod [note: MINVCIVS dixit: quod pertinet ad etc. pro usitatiore formula: quod attinet ad. MINVCIO praeiuit CVRTIVS VI 11, 30: Quod ad Dimnum pertinet, pro attinet.] attinet ad summam quaestionis, etc.

Multum tibi debeo, uir praestantissime, qui eas nuper ad me literas dederis, in quibus doctrina, an humanitas sit superior, in ambiguo est eritque. A quo uero lubentius doceri cupiam, quam abs te, in his literis tam strenue uersato, ut nemini non palmam facias dubiam? Tantum igitur abest, ut, quae ad Poecilem meam monuisti, sint ingrata, ut summis te rogem precibus, ut doctissima tua censura reliqua quoque Poeciles capita prosequaris. Ac saluti fore puto literis, si eruditi uiri ingenia subinde exerceant eodem in argumento, ac tamdiu hinc aedificent, illinc diruant, donec omni sublata dubitatione, res fuerit perducta ad liquidum. Venio iam ad tria illa loca Poeciles, quae tibi libuit curatius expendere. Ac de LVCIANI quidem loco quae expromis, cum satisfaciant uoto cl. GESNERI, exoptantis loc. cit. tuae sententiae argumenta cognoscere; pace tua inseram aliquando Pocciles meae tomo secundo. Non iam uacat, pensiculatius pertractare argumenta tua, eaque aut affirmare aut refellere. Viderit GESNERVS, utrum tua sit amplexanda sententia, an ad eius fundamenta erudite respondere ualeat. Est ei animus, omnia LVCIANI opera denuo edere cum noua uersione et annotationibus exquisitis.

De aenigmatibus SYMPOSII, gratissimum mihi fuit, ex te cognoscere, ubi prima eorum editio typographica lateat. Illud uero dolui, non uenisse tuum in conspectum meam editionem. Quare ad bibliopolam Hannoueranum scripsi, ut unum eius exemplum proxime ad te mittat. Quo facto quaeso te oroque, uir celeberrime, ut praefationem meam satis longam rite expendas, ac tunc demum dicas sententiam. Ego persuasissimum habeo, meam sententiam aeque firmis, uel firmioribus etiam niti fundamentis, ac BALVZII illam, qua LACTANTIO asseruit librum de mortibus persecutorum. Cum igitur BALVZIO assentiaris, meam quoque sententiam tuo suffragio munitum iri, spero.



page 160, image: s160

Superest PALINGENIVS, quo sub nomine haud latere FLAMINIVM, certum est, si, quae de eo GYRALDVS scripsit, iam anno 1545 scripsit. Eadem de re propediem publice disputabit amicus quidam meus, qui iam priuatim idem, quod tu, argumentum mihi opposuit. Gaudeo, hac occasione excitatum iri uiros doctrina florentes, ut, dum FLAMINIVM esse negant PALINGENIVM, luculenter ostendant, quid fuerit illud hominis. Ita gratulabor errori meo, cuius si quando me poenitebit, nunquam certe pudebit. Adeo magna ueri specie mea se coniectura mihi commendabat. Caeterum cum de OLYMPIAE MORATAE patre suspiceris, etsi, quae ad confirmandam illam coniecturam profers, nondum uideantur omni exceptione maiora, tamen et illa orbi literato repraesentabit mea Poecile, monitrixque erit doctis uiris, ut non prius conquiescant, quam serena luce circumfusum fuerit hoc argumentum.

Tertia Poeciles meae pars iam confecta est, ac breui tempore in publicum exibit, in qua cum tuum quoque illustre nomen appareat, nolo te ignorare, quid tractem in epistola ad te scripta, uir excellentissime. Scilicet duo FLORI loca, nisi fallor, emendaui. Altero libr. IV, 6, 1 sic rescribo: "Cum solus etiam grauis paci, grauis reipublicae esset ANTONIVS, quasi ignis incendio LEPIDVS accessit. Quis contra duos? CAESARI igitur necesse fuit in cruentissimi uenire foederis societatem. Diuersa omnium uota. LEPIDVM etc."

Altero libr. III, 5, 30 haec est meo quidem iudicio uera scriptura: "Hierosolymam defendere tentauere Iudaei: uerum hanc quoque (POMPEIVS) intrauit, et uidit illud grande impiae gentis arcanum; dissidentibusque etc." Per arcanum gentis capio templum Hierosolymitanum, ducem secutus TACITVM hist. V, 9, 1. Caetera uerba e FLORI loco eieci tanquam [gap: Greek word(s)] .

Nondum te dimitto, uir humanissime, confisus, me, quae rogabo, abs tua humanitate impetraturum esse. Scilicet animum induxi, TERTVLLIANI libellum de praescript. adu. haeret. edere instructum notis criticis, philologicis, ac theologicis. Si nouam hanc editionem reddere potes (et cur non possis?) ornatiorem, noli quaeso mihi uel potius orbi literato deesse


page 161, image: s161

tua opera. Variantes duorum codicum scripturas iam accepi beneficio cl. HAVERCAMPII. Annon melioris notae codex unus et alter latet in regia bibliotheca, cui praees? Iamdudum publice exhibui aliquot eius libelli emendationes, et quidem in actis erud. anni 1715 p. 299 seqq. et supplem. t. VI p. 196 sqq. Ne quaeso graueris examinare emendationes illas meas, quidque de singulis sentias, beneuole rescribere.

Finiturus hic eram hanc epistolam, sed cum scire gestiam tuam sententiam de loco illo IOSEPHI, ubi CHRISTI Filii Dei meminit, ad ultimum te rogatum uolo, ut eam ne me celes, simulque doceas, quae HVDSONI sit sententia in proxima editione nondum mihi uisa. Gottingae 17 Sept. 1723.

Quod si uales, et res tuas ex animi sententia geris, id quod utrumque non magis opto, quam spero, gratulor, Deumque precor, ut diu te uelit interesse rebus humanis, eoque, quod tibi dedit, ingenio uti ad lucem inferendam pluribus caligine obductis argumentis. Inter haec illud LVCAE est commemorantis Iudaeam eo loco, ubi locum suum tueri uidetur nullo pacto posse, scilicet Actor. II, 9. Iudaea, inquam, hic dici non potest, ubi sermo habetur de gentibus alio, quam Iudaei, sermone utentibus. Accipe, quaeso, uir celeberrime, suspicionem meam. Visus mihi LVCAS est Cuthaeam, de qua orientis regione IOSEPHVS Ant. Iud. IX, 14 et XI, 2, significare. Ac fortasse Cuthaea corruptum nomen est ex Iudaea Mesopotamica, id est, illa Mesopotamiae regione, in qua exules uixerunt Iudaei. Coniecturam hanc, uir summe, tuo subiicio iudicio siue confirmandam lucidiusque illustrandam siue certiori sententia permutandam. Vtrumuis feceris, magno tibi deuinxeris me beneficio. In eo enim sum, ut librum conscribam commentarium in acta apostolorum, eumque non solum pragmaticum, sed grammaticum etiam atque criticum. Gottingae 5 Apr. 1731.

IOANNES GEORGIVS HOCHEISSEN.

REperitur alicubi locorum prima editio libri, qui rubricam habet, Theurdanckh, in quo, quantum constat, res gestae


page 162, image: s162

MAXIMILIANI imperatoris delineantur, typis egregiis in membrana expressi una cum iconibus arte pictoria summa expressis et, (uti loqui solent) illuminatis, hic liber uenum prostat, sed pretio trecentorum florenorum imperialium; ibidem locorum asseruantur etiam aliquot manuscripta Arabica et Turcica, unum in forma regia, nouem in forma media, octo in forma octaua, et nonnulla in minori, pretio centum Ioachimicorum comparabilia; Praeter haec idem uir possidet etiam martyrologium ecclesiae Germanicae peruetustum, manuscriptum membranaceum, quod quondam typis cudi curauit, atque commentario illustrauit BECCIVS Augustanus quondam concionator et philologus. Hos libros omnes insigne decus regiae bibliothecae, cuius curam geris, Berolinensi allaturos, quotusquisque est, qui dubitare uelit. Wittebergae in Saxonibus 20 Dec. 1707.

CHRISTIAN. GODOFREDVS HOFFMANNVS.

ECCARDVS Hannoueranus in monasterium Corbeiense se recepit, et uti fama fert, Catholicorum facra est amplexus. Francof. ad Oderam 4 Mart. 1724.

Mitto primum collectionis meae uolumen nuper editum, non ut locum in elegantissima tua bibliotheca inueniat, quem nullum meretur, sed ut tibi de grato meo in tuam beneuolentiam animo constet. In bibliotheca Spanhemiana, quantum recordor, reperitur sacrarum caeremoniarum liber in 4. CARACCIOLI synopsis ueterum religiosorum rituum etc. HOLSTENII collectio regularum ordinum religiosorum. Sit precibus meis uenia: si horum librorum usum a te per breue tempus impetrare queam, antiquis nouum addes beneficium. Incidi nuper in uindicias ueterum scriptorum contra I. HARDVINVM et entretiens sur diuers suiets d' histoire, de literature etc. quae, uti percepi, te auctorem habent. Mira in his perlegendis captus dulcedine frustra Berolini et Lipsiae elegantissima haec scripta quaesiui: nunc illa ex Belgio petam, id tamen adhuc in uotis habeo, ut indicem quendam scriptorum tuorum impetrare


page 163, image: s163

queam, quo mihi ne plagula, quae a singulari ac celebrata tua prouenit doctrina, effugere queat. Francof. ad Oder. 31 Dec. 1731.

DAN. ERNEST. IABLONSKI.

PAtiaris, uir amicissime, in memoriam tibi reuocari, fuisse haud ita pridem, cum spem faceres, de autoribus quibusdam in usus meos annotandis, qui de dissidio inter Graecos circa lucem Christum in monte transfigurationis circumfulgentem agitato, aliquid memoriae prodiderint, unde eius controuersiae status addisci queat. Berolini 28 Dec. 1728.

Voces quasdam barbaras, nescio ex quibus Abraxitarum, aut aliorum magico - kabbalistarum scriniis depromtas, amicus quidam Praga ad nos misit, earumque interpretationem a regia scientiarum societate, petiit. Ita uero sonant:

Almusater, Alatron, Hadit, Celuuialetel.

Ego hoc in passu Dauus sum, tibi uero eas mitto, ut si quidem fieri possit, tu Oedipum te praestes. Berolini 23 Aug. 1735.

D. ZEIDLERVS, in libro quem ad te mitto, pag. 141 in fin. laudat S. IGNATIVM, in epistola ad Ephesios, episcopatum [gap: Greek word(s)] appellantem. Ego uero qui et epistolam illam, prout uulgo legitur, et prout genuinam se edidisse VOSSIVS profitetur legi, locum ZEIDLERO citatum reperire non potui. Alteruter igitur nostrum errauit; uter uero [gap: Greek word(s)] reus existat, ZEIDLERVS an ego? te, uir eruditissime, iudicem requiro, tuamque hac de re sententiam humanissime exposco. 24 Dec. 1735.

PAVL. ERNEST. IABLONSKI.

MAximam partem indicis uocum Aegyptiarum a me in ordinem redactarum et ad te missarum cum ex appendice DIOSCORIDIS, et APVLEII de herbis libro depromserim, fateor quidem ea utplurimum esse mirum in modum deprauata;


page 164, image: s164

uerumtamen si aut secum inuicem, aut cum aliis etiam scriptoribus illa comparentur, ne dubito quidem, quin aliquid uisurus sit, qui in lingua Coptica aliquantum est exercitatus. Neque postremo loco commemorandum est; multa herbarum genera, quae in his occurrunt, commemorari in S. literis, quae si quispiam cum pentateucho et N. testamento Coptico conferre uelit, operam non lusurus uidetur. Francosurti ad Viadrum pridie Idus Mart. 1715.

Sperabam, me cum Hannoueram uenturus essem, WILKINSII nostri nouum testamentum Copticum typis Oxoniensibus descriptum reperturum esse, uerum eius loco nihil aliud, quam literas eius ad illustrem LEIBNITIVM exaratas offendi, quibus illi eadem fere, quae tibi significat. Illud tamen adiicit, se, ubi primum otium nactus fuerit, in stadio, quod ingressus est, strenue perrecturum, et uel pentateuchum, uel psalterium, uel liturgias, uel denique grammaticam cum lexico Coptico, successu temporis, editurum. An uero promissis suis staturus sit, et tu, et ego uehementer exspectabimus. Haec uero me non absterrebunt a proposito meo, quod dudum cepi, linguam hanc pro uiribus excolendi, quin animum potius addent, ea spe, fore, ut his subsidiis instructus, multo felicius in his literis uersari possim. Inprimis illud operam dabo, ut quantocyus liturgias ecclesiae Copticae Lugduni Batauorum osseruatas, in tuum meumque usum describam.

In bibliothecis, quas hactenus uidi, Helmstadiensi et Guelpherbytana sedulo inquisiui, num qui in illis haberentur codices Coptici et Armenici, et quamuis id quod quaesiueram, haud inuenerim, operae tamen meae me non poenitet. Sunt enim in his bibliothecis codices complures, attentione uirorum doctorum dignissimi. Helmstadii homeliae quoedam CHRYSOSTOMI reconduntur, literis quadratis sine ullis accentibus aut aliis distinctionibus uno ductu exaratae, auctiores etiam aliquot locis, uulgatis editionibus. Ibidem uolumen Graecum uidi, quod uarias antiquorum ISOCRATIS aliorumque epistolas, dialogos etiam AESCHINIS Socratici et inedita nonnulla complectitur. Prae ceteris uero notabilis est insignis codex uetustissimus, liturgias quasdam complectens, in quo antiquissimae


page 165, image: s165

notae musicae, singulari prorsus modo depictae, comparent. Si paulo diutius illic locorum commoratus fuissem, ante omnia id egissem, ut specimina quaedam exinde decerpsissem, tuoque iudicio commisissem. Si quis enim alius, tu certe lucem in his rebus obscuris quandam eruditis accenderes. Guelpherbyti bibliothecarius humanissimus, LORENS HERTELIVS, inter alios codices psalterium quoddam mihi ostendit, uetustum admodum, ea inprimis causa rarissimum, quod ab initio usque ad finem notis illis, quibus TVLLIVS cum TYRONE suo, et post illum CYPRIANVS usus fuerat, conscriptus sit, quae res fraudi fuit homini cuidam ignaro, qui literas has esse Armenicas olim in fronte libri scripserat, reprehensus idcirco a TRITHEMIO in libro de notis.

Vnum praeterea est, qua de re ad te mihi referendum esse, ante omnia duxi. Est quidam Guelpherbyti, serenissimo duci a consiliis et a bibliotheca, qui in diuturnis suis itineribus museum non contemnendum sibi comparauit, in quo praeter alia eximia, non pauca Aegyptiorum idololatriae etiam hieroglyphicorum monumenta exstant. Insunt eidem museo non pauci nummi orientales, quorum nonnulli scripturam Arabicam diserte prae se ferunt, alii literis mihi quidem et possessori prorsus ignorabilibus consignati sunt. Quia suspicabar, fieri posse, ut unus uel alter nummus Armenicus in his lateret, a possessore impetraui, ut eorum ectypos ad te se missurum esse, mihi promitteret. Vicissim uero a te efflagitat, ut, quid de lingua Biscayana tibi constet, id secum communices, inprimis scire auet, sitne quaedam grammatica huius linguae a fratre DVSARRATII Berolinensis bibliopolae, quem in Hispania uidit et cognouit, edita. Nomen huic uiro est HASPERGIO. Hannouerae 3 Nouembr. 1716.

De liturgiis, quod tu semper metueras, ut e Lugdunensi bibliotheca huc ad nos euolare possent, id nimium esse uerum, magno meo dolore comperi. An mihi Lugduni eas describere uolenti, nullum obstet impedimentum, ex cl. HEIMANNO scire aueo, qua de re non ita pridem ad eum perscripsi. Qui literas meas ad illum detulit, reuersus ad nos nondum est, adeoque incertus adhuc haereo.



page 166, image: s166

Reu. D. MARTINVS apologiam meditatur pro celebri loco 1 Ioh. V, 7, qui, ut longe me melius ipse nosti, multorum eruditorum ingenia non leuiter exercuit. Nouis et hactenus inusitatis telis in aciem se produturum minatur, quibus nullis artibus aut machinis obuiam iri posse, confidit. Et sane perquam ingeniosa sunt, quae subinde mihi aliisque amicis in familiaribus colloquiis delibauit. Tuam is operam hic in subsidium uocat, primo quidem, ut quid de codicibus bibliothecae regiae ea de re dici potest, liberaliter sibi depromas, deinde ut libri cuiusdam Graccorum ritualis, qui [gap: Greek word(s)] inscribitur, quique Venetiis editus olim est, notitiam quandam, siue ex praefatione ipsius libri, siue unde demum tibi placet, pro tua beneuolentia, et pro eo, quo in literas excitaris studio, suppeditare non dedigneris. Argumentis quibusdam seculo quinto aut parem, aut superiorem librum illum esse, plane comperisse sibi uidetur. Existimo, quaedam de eo in FABRICII bibliotheca repertum iri, aut saltem in LEONIS ALLATII de ritualibus Graecorum libris, commentario, quem frustra se hic quaesiuisse, praedicat.

HVDSONVS ad me Oxonio de noua fabularum Aesopicarum editione, omnibus prioribus multum auctiore, perscripsit; si quid habes, quod ad editionem hanc conferre possis, literas et HVDSONVM haud leuiter tibi obstringes. Traiecti ad Rhenum pridie Kalend. Ian. 1717.

Non mediocriter saliuam mihi mouerunt, quae de libris RENAVDOTI scribis. Hactenus tamen neque in librariorum tabernis, neque in museis doctorum huius loci uirorum reperire eos potui. Omnis mea spes in librario quodam collocata est, qui hodie hinc discessit, totam peragraturus Hollandiam, et quicquid ubique reperturus est bonorum librorum, secum adducturus. Illi et hos et alios quosdam libros summopere commendaui. Mirum est, quod SALMASII librum de annis climactericis summa diligentia ubi quaesitum nuspiam reperire potuerim. Videbo tamen, quid librarius meus efficere possit. Summopere isto libro nunc utor ad dissertationem, quam de REMPHA Aegyptiorum Deo meditor, perficiendam. Summum dissertationis huius caput, quod explicationem nominis Aegyptiaci


page 167, image: s167

continet, olim iam tibi aperui, et non sine uoluptate memini a te probatam fuisse, quam dedi explicationem [gap: unknown sign(s)] uel ut apud ORIGENEM contra CELSVM legitur [gap: unknown sign(s)] id est rex coeli, quo solem indicasse Aegyptios, dubitari non potest. Apud APVLEIVM libr. XI Miles. Isis siue luna dicitur regina coeli et Ierem. XLIV, 17 [gap: unknown sign(s)] quod idem est. Pluribus haec illustro cum ex Aegyptiorum, tum ex uniuersa antiquitate. Quoniam uero data occasione multa in antiquitate Aegyptiaca obuoluta et tenebris obducta, aut illustrare aut tangere saltem quodammodo conor, de praecipuis rebus ante iudicium tuum requiram, quod semper mihi normae loco fuit eritque. Inprimis rogo, ut si quid de nominibus Aegyptiacis VII planetarum tibi obseruatum fuit, id pro tua humanitate mecum communices. Graeca nomina, quibus aut Alexandrini utebantur, aut quibus forte nomina Aegyptiaca redduntur, ex ACHILLE TATIO, APVLEIO, MACROBIO, CHALCIDIO in TIMAEVM, FIRMICO aliisque excerpsi; sed uere Aegyptiaca quaero. Vnicum hactenus reperi, nempe [gap: Greek word(s)] apud CEDRENVM, quo stella martis nuncupabatur. VETTIVS VALENS a SELDENO et SALMASIO productus habet [gap: Greek word(s)] , perperam, ut recte SALMASIVS iudicat. Porro nec in explicatione huius nominis conueniunt. VETTIVS exponit [gap: Greek word(s)] . CEDRENVS interpretatur [gap: Greek word(s)] . SALMASIVS quanquam expositionem suam differat, hanc posteriorem tamen CEDRENI alteri praeponit de ann. climact. p. 596. Vtraque haec et VETTII et CEDRENI expositio ex lingua Aegyptiaca defendi potest, quanquam et ipse malim CEDRENVM sequi cum SALMASIO. Iuxta VETTIVM [gap: Greek word(s)] interpretandum est [gap: unknown sign(s)] damnum inferens [gap: Greek word(s)] etc. OCI saepius in N. T. [gap: Greek word(s)] significat, hinc quoque [gap: Greek word(s)] APPIONIS apud IOSEPHVM explicandam esse duco, quam WILKINSIVS plane non est assecutus. [gap: Greek word(s)] est [gap: unknown sign(s)] . OCI. damnum ex circumcisione. Vide modo locum IOSEPHI et cum eo, si placet, confer historiam Hemoris et Sichemi Genes. XXXIV, 25, et mecum, ut puto, senties.


page 168, image: s168

CEDRENVS sic exponit, quasi legisset [gap: unknown sign(s)] quod proprie est uis [gap: Greek word(s)] , et hoc cum eius expositione apprime conuenit. De reliquis planetarum nominibus, nonnisi per coniecturam dicere possum. Ceteroquin ista de planetarum nominibus disputatio, neque a scopo iudicari debet aliena, quia omnes ferme, siue linguae Copticae gnari, (quos inter SALMASIVS et scholiastes Copticus ad acta apostolorum a KIRGHERO laudatus recensendi) siue ignari, omnes, inquam, siue pro Saturno habent, siue potius pro stella Saturni, neque etiam iniucunda aut inutilis, nam non mediocris mythologiae Aegyptiacae cognitio abhinc pendet, quod satis iam expertus sum. Vltraiecti postrid. Id. Mart. 1717.

De ANVBIDE memini coram me tibi nonnulla protulisse, quae ad explicationem [gap: Greek word(s)] huius numinis facerent. Putabam, ANVBIDEM nihil aliud significare quam [gap: unknown sign(s)] aurcum, quam in rem locum ex LVCIANO producebam, qui hanc coniecturam iuuaret. Is est in Ioue tragoedo p. 194 edit. SALM. [gap: Greek word(s)] . Coniiciebam exhinc, Aegyptios, ratione quadam mystica ductos, numinis huius statuas ex solido auro conflasse, quemadmodum nec ille mos MITHRAM et ATTINEM aureos confingendi ratione sua caret, alter namque apud Persas, alter apud Phryges pro sole colebatur, cui etiam apud populos barbaros aurum dicatum fuisse legimus. Certe hoc tam erat antiquum, ut iam apud Sabios uetustissimos populos obtinuisse, MAIMONIDIS auctoritate constet, cuius uerba Arabica POCOCKIVS affert in specim. hist. Arabum p. 142. Non uero statuae tantum ANVBIDIS erant aureae, sed etiam cum pingebatur, aureus pingebatur, ut semper colorem suum seruaret, quo spectare uidentur uerba PLINII, quae exhinc sunt explicanda L. XXXIII cap. 9: "Tingit et Aegyptus argentum, ut in uasis ANVBEM suum spectet, pingitque non celat argentum." Quid ad illustranda haec uerba protulerint antiquarii, non memini, hoc sane patet, ideo argentum pictum fuisse, ut typus ANVBIDIS uero et proprio suo colore, hoc est, aureo, semper conspiceretur. Obseruandum


page 169, image: s169

tamen hic est, non solum colorem aureum in ANVBIDIS imaginibus adhibitum fuisse; nam quod ater color aureo admixtus esse soleret, manifesto docet rerum Aegyptiacarum auctor ueterum omnium, quotquot uidi, peritissimus APVLEIVS L. XI Miles. p. 262 edit. ELM. "Hic horrendum attollens canis ceruices arduas, ille superum commeator et inferum, nunc atra nunc aurea facie sublimis." Pro nunc, nunc forsitan legendum hinc, hinc; certe is uidetur fuisse APVLEII sensus, faciem ANVBIDIS caninam ab una parte fuisse auream, ab altera atram. Sed et ita uerba illa accipi possunt, ut duas ANVBIDIS statuas in hac pompa uectas fuisse existimemus, quarum altera fuerit aurea, atra altera. Ego tamen priorem expositionem amplecti malim. Referri huc potest, quod de orientalium, nisi fallor, Sinensium symbolo, aut si mauis, aenigmate relatum legi, quo annum exprimebant. Comparare enim solent annum cum arbore, cuius folia ex dimidio sint nigra, et ex dimidio alba, quo sic indicent annum ex diebus et noctibus constare. Non adeo hoc orientalium aenigma remotum est ab instituto Aegyptiorum, ut statim uidebimus. Causa enim, quod sic atrum aureumque effingerent ANVBIDEM suum Aegyptii, ex astrologorum praeceptis, quibus tota Aegyptiorum mythologia nititur, uidetur esse arcessenda. Cum reliqui planetae aut ad solem aut ad lunam referantur, solus MERCVRIVS, (planetam dico, non illum Graecorum et Romanorum, MAIAE filium, quocum nihil commune habet ANVBIS) et de luna et de sole suam sibi partem uindicat, hinc superum uocatur et inferum commeator, hinc aliae Graecorum fabulae. Obseruandum quod in quodam typo, quem ex LICETO BAVDELOTIVS affert de utilitate itinerum libro gallice edito p. 173 (edit. Paris. 1693) SERAPIS et ISIS compareant, quos praeit homo ternis capitibus spectandus, medium quidem inter haec capita lucido colore insignitur, altera duo, quae utrinque sed ex dimidio tantum apparent, nigredinem prae se ferunt. LICETVS hunc pro MERCVRIO agnoscit, ea, ut uidetur, ratione commotus, quod ISIDI et SERAPIDI adiungatur; dissentit tamen ab eo BAVDELOTIVS, cuius rationes, cum otium tibi fuerit, examinare potes. Ego certe uix dubitem, ANVBIDEM hic sisti, quamuis hoc plane


page 170, image: s170

fit singulare, quod non capite canino sed humano compareat, quae res accuratiorem meretur indaginem. Alia nunc omitto, ut ad nomen ANVBIDIS reuertar, quod ideo ab auro potissimum fuit desumtum, quia saepius et fere communiter aureus fuit effictus. Hoc LVCIANVS et PLINIVS docent. Iuuat nos etiam auctor haud magni ceteroquin pretii; cuius excerpta chronologica MALALAE praemittuntur. Is de MERCVRIO Aegyptiorum commemorans p. 22 ita scribit: [gap: Greek word(s)] (legendum [gap: Greek word(s)] .) Vides Aegyptios ANVBIDEM appellasse [gap: Greek word(s)] , Deum aureum, quod nihil aliud est, quam [gap: unknown sign(s)] , et sic uocatur, [gap: Greek word(s)] nimirum, apud LVCIAN. dial. mort. p. 254, sine terminatione uero graeca [gap: Greek word(s)] in PALLADII historia Lausiaca c. LV et LVIII. CEDRENVS similia plane habet p. 16 de MERCVRIO: [gap: Greek word(s)] (al. [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] p. 18: [gap: Greek word(s)] (in Aegypto) [gap: Greek word(s)] . Satis ex his superque patere puto, quae sit nominis ANVBIDIS ratio, magno autem me beneficio afficies, si, quae tibi hic stet sententia, mihi pro beneuolentia tua aperueris.

Ea, quae nuper de AESOPO ad me perscripsisti, quod pace tua factum esse reor, ad clarissimum HVDSONVM transmisi. Potuissem et nonnulla de curta mea supellectile adiicere, nisi a scriniis meis tam longe abessem. Nonnulla enim, quae ad uitam et fabulas AESOPI, quaeque ad decantatam illam de his controuersiam pertinent, collegi. Plane tecum sentio, uitam quam hodie habemus AESOPI, a MAXIMO PLANVDE, partim ex mendaciis, quae ipse excogitauit, partim ex fabulosis Arabum traditionibus consarcinatam esse. Ego certe, cum animi gratia, uitam illam nuper relegerem, saepius deprehendi, PLANVDEM ea, quae in uitis philosophorum de aliis relata legerat, more eorum, qui fabulas Romanenses contexunt, ad heroem suum transtulisse. Et ea quidem, quae de AESOPI deformitate tradit, ex SOCRATIS historia petita


page 171, image: s171

fuisse, coniiciebam, uix enim ouum potest ouo esse similius, quam descriptio AESOPI cum illa SOCRATIS, quae in PLATONIS Theaeteto occurrit. Tu uero aliam me huius fabulae originem docuisti, quae mirum in modum mihi placet. Potuit speciem aliquam huic commento addidisse, ipsum AESOPI nomen, quod ex lingua sua Graeci deducunt, cum sit Phrygiacum, cuius etiam uestigia in AESEPO Phrygiae fluuio, supersunt. Apud SERVIVM in Aeneida, AESEPI huius filia memoratur FRIGIA, quae nomen regioni dederit. Sed male ibi AESOPVS legitur pro AESEPVS. Perquam ingeniosa sunt, quae de ALCMANIS in LOCMANNI nomen transformatione obseruas. Deprehendi tamen in serie regum, Arabiae ramanensium, eum qui numerum decimum tertium occupat, pariter LOCMANNVM uocari apud POCOCK. specim. H. A. p. 58; unde colligi potest, nomen hoc Arabibus non fuisse inusitatum, quod quidem ipsum non leuem commutationi huic nominum ansam praebere potuit.

Quae de [gap: Greek word(s)] AESOPI memoriae prodidit PLANVDES, non multum ab iis abhorrent, quae de DEMOSTHENE ueteres commemorant, nisi quod in AESOPO miraculum quoddam diuinum effecisse dicatur, quod multa diligentia et studio indefesso DEMOSTHENES assecutus est. Suspicatus etiam aliquando fui, locum aliquem PLVTARCHI rei huic occasionem fuisse. Is est in conuiuio VII sapientum (ex quo plura depromsit PLANVDES, quia illic AESOPVS interloquens introducitur) ubi sic PLVTARCHVS p. 116 edit. gr. Basil. de AESOPO: [gap: Greek word(s)] . Ex quo loco id quoque discimus, fabularum AESOPI, quarum prima hic a PLVTARCHO memoratur, collectionem quandam ab antiquis iam temporibus in hominum manibus fuisse.

Narratur in uita AESOPI p. 56 (edit. Bas. 1606 in 12) AESOPVM iussum optima quaeuis emere, linguas domus apportasse, et alio tempore cum pessima quaeque emtum in forum mitteretur, linguas iterum attulisse. Haec uero BIANTI tribuuntur in conuiuio VII sapp. PLVTARCHI non multum


page 172, image: s172

ab initio: [gap: Greek word(s)] Non tantum BIANTI tribuitur, sed disertis etiam uerbis additur, magnam ex hoc facto gloriam, BIANTEM sibi comparasse.

P. 71 AESOPO apophthegma illud adscribitur: [gap: Greek word(s)] . Peruulgatum uero hoc est apud ueteres, aliisque auctoribus tribuitur.

P. 73 commemoratur, quo pacto imprudenter admodum XANTHVS philosophus inter compotandum, totum mare se epoturum pollicitus fuerit, et qua ratione tandem artibus AESOPI e difficili hoc negotio sese expedierit. Rursum haec ex PLVTARCHO depromta sunt, qui de BIANTE haec refert p. 111.

Problematicae quaestiones, quas reges sibi inuicem misisse leguntur in uita AESOPI, in citato aliquoties PLVTARCHI libro non raro memorantur p. 107, 110, 111.

Fabula porro illa, quam Samiis dixisse fertur, eo tempore, quo Croeso eum tradere decreuerant, p. 93 totidem fere uerbis DEMOSTHENI tribuitur. Verum longe plura inueniet, quisquis uitam illam cum DIOGENE LAERTIO, STOBAEO, aliisque similibus conferre operae pretium duxerit. Vltraiecti u Kal. Maii 1717.

Si tempus suppetet, prelo committere potero duo opuscula, quibus nihil nisi ordo deest et lima. Primam uicem sustinebit Prodromi iusti commentarii de Lycaonum lingua, et finitimarum gentium dialectis, in quo de aetate MIDAE et Phrygum migrationibus disputabitur, ad refellendas Treuoltinorum obiectiones, et ad stabilienda ea quae in dissertatione mea contra THEOD. RYCKIVM protuli. Sequetur, aut si mauis, praecedet dissertatio de Deo Aegyptiorum [gap: Greek word(s)] , cuius delineationem proxime ad te transmittam. Si dissertationi huic obseruationes tuas de numinibus Aegyptiorum adiicere dignaberis, et opusculo meo pretium statues, et de orbe literato quam optime mereberis.



page 173, image: s173

Liturgias Lugduni nunc descripsissem, si per ferias mihi licuisset. Faciam tamen, quam fieri poterit primum, ut tuo et meo desiderio satisfaciam. Quid de dissertatione tibi uidetur, quam contra RENAVDOTVM pro LVDOLPHO publicarunt Hagenses? mihi de auctore eius certo constat. Verum nemini hactenus animi mei sententiam aperui, neque in posterum faciam.

De WILKINSII N. testamento ex rei ueritate iudicas. Ego cum nuper euangelium S. Matthaei, S. Marci, et acta apostolorum, obiter cum uersione WILKINSII conferrem, in illa centum ferme et quinquaginta loca ex textu Coptico emendaui, ut de stili barbarie nihil dicam. Gratissimum facies, si mecum ea communicabis, quae censura tua digna inuenies. Proxime quaedam ad te mittam, quae huc spectant. Cap. XI Leuiticorum, si describere in usum meum dignaberis, uir ampliss. beneficium hoc tuum gratissima mente amplectar. Vltraiecti 17 Sept. 1717.

Cum postremas ad te dabam literas, iter meditabar Lugdunense, et perfeci illud, Deo adiuuante, sospes et incolumis. Prima mea, cum huc aduenissem, cura fuit, ut auxilio amicorum atque fautorum aditum mihi ad celebrem bibliothecam, quique in illa asseruantur, codices msctos, pararem. Difficile id uidebatur initio, uerum singulari fortuna euenit, ut heri, cum theologum huius academiae clarissimum, FR. FABRICIVM, quanquam ex morbo decumbentem, adirem, auxilium eius ad rem tanti momenti imploraturus, uir amplissimus et summis in patria honoribus ornatus, dominus VAN DEN BERG, qui inter curatores academiae locum tenet non infimum, eodem tempore accederet. Is iactis ea de re sermonibus, et institutum meum laudauit impense, et opem suam ad assequendum scopum mihi propositum obtulit perbeneuole. Non est, quod iam dubitare possim, quin uoti mei breui fiam compos. Liturgias itaque Aegyptiacas habebis, uir amplissime, et habebis breui. Delineationem dissertationis meae de deo Rempha ad patrem transmisi, qui eam tecum est communicaturus. De nominibus planetarum Aegyptiacis, spero me aliquid reperturum esse in VETTIO VALENTE, qui inter codices


page 174, image: s174

bibliothecae Lugdunensis habetur. Dicere uix possum, quanto illius libri inspiciendi ardeam desiderio. Quid uero de obseruationibus tuis Aegyptiacis sperare me iubes, uir doctissime? Mea certe dissertatio lucem ante non uidebit, quam ego ex illis purpuras quasdam panno meo assuere potuerim.

Vir doctrina et humanitate insignis TIB. HEMSTERHVSIVS, nuper admodum LAMBERTO BOSIO in professione linguae Graecae Franekerae sufsectus, nouam LVCIANI editionem meditatur, ad quam, ut quae possem, conferrem, amice me hortatus est. Ego uero, ut soleo in istiusmodi rebus, ad te confugio. Memini me de codice quodam huius scriptoris Gorlicensi aliquid inaudiuisse. Si eius collationem ab amicis in Saxonia impetrare potes, de publico non minus, quam de uiro optimo, bene mereberis. Sin minus, ea quae habes, LVCIANVM aut illustratura, aut emendatura, ne mihi deneges, quaeso. Lugduni Batau. pridie Cal. Decembr. 1717.

Faciam sedulo, ne exinde, quod iussu regio in numerum candidatorum regiorum sum adscitus, quidpiam tibi pereat, daboque operam, ut, quemadmodum hic liturgias Copticas iam potissimum in usus tuos descripsi, ita cum in Angliam delatus fuero, ad minimum pentateuchum seu ex codicibus Bodleianis, seu ex apographis Wilkinsianis pariter describam. Lugd. Bat. 12 Apr. 1718.

Locutus fui cum WILKINSIO de pentateucho Coptico. Is respondit, se apographo suo nunc carere non posse, quia in eo sit, ut pentateuchum typis edat, impensis regiis. Non tamen fauorem hunc tibi denegare cogitat, si in proposito persistas, sique mora illa tibi longior uideatur. Adeoque si mentem tuam ei aperueris, totum pentateuchum sua manu denuo descriptum ad te transmittet. Descripsi in bibl. Oxoniensi codicem quendam satis curiosum, qui titulum prae se fert discursus Gnosticus. Verum liber ille initio erat mihi perdissicilis eademque dialecto scriptus, quam WILKINS. memorat prolegom. p. VI. WILKINSIVM, quod ex ipsius ore didici, difficultas operis absterruit, quod etiam liber ipse ostendit, in quo [gap: unknown sign(s)]


page 175, image: s175

et [gap: unknown sign(s)] semper sine abbreuiatione scribuntur. [gap: unknown sign(s)] quidem [gap: unknown sign(s)] pro [gap: unknown sign(s)] fere semper in hoc libro scribitur. [gap: unknown sign(s)] uero [gap: unknown sign(s)] , quod communi dialecto esse reor, [gap: unknown sign(s)] , Nam (1) pro [gap: unknown sign(s)] in sexcentis locis MS. illud exhibet [gap: unknown sign(s)] deinde pro [gap: unknown sign(s)] saepissime ponit diphthongum [gap: unknown sign(s)] . sic pro [gap: unknown sign(s)] semper scribitur [gap: unknown sign(s)] . Codicem nunc ad aliquot dies WILKINSIO utendum dedi, mirum est, quid post lectionem eius dicturus sit. Difficultatem abstuli, primum uoces segregando, quod difficillimum erat, deinde saepissime communem lectionem in margine apponendo. Londini. Febr. 1719.

Postquam ex postremis tuis literis didici, quid a me factum uelles, nihil non egi, ut literas ad clariss. MONTFAVCONIVM impetrarem, quem hac in re plurimum adiuuare me posse, non abs re sperabam. Vbi Parisios adueni, adii uirum illum celeberrimum, qui ne lectis quidem literis, quas mecum attuleram, omnem operam suam illico mihi promisit, adiiciens tamen, se mole negotiorum fere opprimi. De te etiam perhumanam iniecit mentionem. Ceterum ab illo die saepenumero frustra bibliothecam s. GERMANI quaesiui. Modo bibliothecarius aberat, modo negotiis impediebatur, et semper nouae morae. Tribus tandem abhinc diebus perbeneuole et summa cum humanitate. Dictionarium illud Coptico-Graecum hactenus inuenire non potui, neque adeo RENAVDOTIVS illius adhuc meminit, uerum in bibliotheca regia plura istiusmodi superesse ait, in quibus Coptica, non Arabice modo, uerum et Graece explicentur. Inueni tamen in bibliotheca illa abbatiae s. GERMANI alios codices mea opera non indignos, inprimis lectionarium aliquod ecclesiae Copticae hebdomadis


page 176, image: s176

sanctae, uolumen ingens et spissum, in quo fragmenta multa prophetarum maiorum, Iobi, Iesu Siracidis, libri sapientiae, et aliorum librorum in ecclesia Coptica lectitari solitorum, continentur. Fieri uix potest, ut librum tantae molis, quo maiorem lingua illa exaratum non uidi, hic describam, faciam tamen, quod potero. Certus sum, librum hunc a nemine hactenus tritum et uersatum fuisse, nec sunt, qui pretium illius norint. Adest aliud uolumen precum Copticarum, a liturgiis plane diuersum, cui adiunguntur preces ad b. uirginem MARIAM per totum annum dicere solitae. Duo huius libri illic inueni exempla, cuius alterum mirae est pulchritudinis et melius conscriptum, quam aliud quodquam, quod oculis meis usurpaui. Praeterea D. B. MONTFAVCONIVS mihi codicem suum celebrem Italicum obtulit, qui nunc penes RENAVDOTIVM haeret. Is unus est homo, qui ausus est de te non bene dicere. Ceterum de LVDOLPHO nec is, nec alius quisquam uel [gap: Greek word(s)] dixit. Celeb. abbas de LONGERVE humanissime te salutat. Bibliotheca regia nemini nunc patet, quia abbas BIGNONIVS, nouus illius praefectus, in ordinanda illa nunc est occupatus. Promiserunt mihi quidam amici, et inprimis P. LE LONG, se omnem lapidem moturos, ut mihi nihilominus eius conspectum, et si fieri possit, usum concilient. Lutetiae Paris. 10 Mart. 1719.

Scire peruelim, an et quomodo tempus seruandi VETTII definitum fuerit, ut exinde iudicare liceat, an possim de describendo VETTIO serio cogitare. Dum responsoriae ad me perueniant, periculum nihilominus faciam.

De epigrammatibus scire te uolui, ea in bibliotheca publica, horis statutis, festinante calamo fuisse transcripta, ex codice Vossiano, qui manu elegantissima, ni fallor, COMMELINI aut SYLBVRGII erat descriptus. In margine apparebant emendationes nonnullae, quas postea didici esse SALMASII, aut certe ipsi tribui. Eas indicaui per literas An. quia, cum in eo labore eram occupatus, ignorabam auctorem emendationum.

Cum Oxonium appulissem, HVDSONVS de codice epigrammatum, quem in catalogo publico reperire non potui, quaedam dixit. Illum e codice Palatino manu erudita descriptum


page 177, image: s177

esse, possessor eius libri in fronte indicauit. Itaque uarias illius libri lectiones, quae a scriptura codicis Vossiani discreparent, designaui per literas Pal. Tandem eas, quas in eodem libro inueni, coniecturas transtuli quoque in meum librum, hoc addito signo, An: Ox. Liebenbergae die 16 Iul. 1719.

Num quid cum clarissimo FABRICIO de VETTIO VALENTE agere coepisti? Si nondum aliquid tentasti, uehementer te rogo, ut rei, quam uidebis esse haud minimi momenti, memor sis. Fere tamen commentatores ueteres Platonicos uersare malim. OLYMPIODORI, PROCLI et eiusmodi uolumina inedita ingentem absconditae eruditionis thesaurum continent, quam coniecturam ex libris eorum editis, facere pronum est. Liebenbergae 3 Maii 1720.

Fragmentum de decanis exstat apud PTOLEMAEVM pag. 96, 97. Reperies ibi tertium arietis decanum appellari [gap: Greek word(s)] . Nomen hoc alludit ad planetam Veneris, quem simili nomine Chaldaei et Babylonii insigniebat. HESYCHIVS: [gap: Greek word(s)] . Hoc in memoriam mihi reuocauit, primum arietis decanum apud FIRMICVM, qui in uulgatis libris Asiccam scribitur, in MS. quo usus est SCALIGER concipi senator, quod explicari possit [gap: unknown sign(s)] . Sequitur in uulgatis senacher, qui forsitan est senator codicis MS. Verum in his non magnopere me torquebo.

Dum oculos rursum in fragmentum Graeci scriptoris coniicio, [gap: Greek word(s)] meum deprehendo. Est enim [gap: Greek word(s)] , non arietis, sed capricorni decanus. Liebenbergae die7 Iun. 1720.

Decanos post te, uerum eodem successu quaesiui. Spero tamen, me ex iis, quae in anthologiis suis passim VETTIVS tradit, quaedam expiscaturum, unde doctrinae decanorum lux nonnulla accedere queat. Cum Oxonii essem, ibique in catalogo codicum bibliothecae publicae manuscriptorum HEPHAESTIONIS astrologica deprehendissem, librum illico inspexi, ea spe, fore, ut decanorum nomina illic reperirem et cum editis compararem. Verum spes illa me fefellit plane. Nihil


page 178, image: s178

enim HEPHAESTIO ille commune habet cum edito nisi nomen. Tradit etiam quaedam de decanis, uerum nomina illorum Aegyptiaca omisit, de potestate decanorum ea habet, quae in editis et prolixius quidem leguntur. Descripsi tamen, quicquid reperi, quod ad decanos faceret. Sed plura de VETTIO coram.

Epigrammata tibi non fuisse inutilia, uehementer gaudeo. Festinante calamo ea in bibliothecis publicis descripsi. Reperi etiam in scriniis meis emendationes quasdam, quas in schedulam conieceram, dum in describendis ipsis epigrammatibus uersarer.

De lexico Coptico gaudeo mirum in modum, tibique ex animo gratulor. Vtinam edi posset adiuncta praefatione, quae utilitatem studii Coptici lectorum oculis exponeret. Errorem illum, qui in animis hominum altam radicem egit, euellere uix ac ne uix quidem potui apud quosdam, qui linguam Copticam nihil aut parum cum uetustissima Aegyptiorum lingua commune habere existimant. Nempe hoc illis fraudi est, quod Coptica multis uocabulis Graecis sint interpolata. Obuiam huic errori ire conatus sum in prolegomenis ad dissertationem de deo Rempha, experientia enim edoctus eram, quam insigne impedimentum praua haec persuasio studio alioquin utilissimo posuerit, uerum haec ut omnia mea in fumum abierunt. Sermones, quos posthaec ea de re habui cum RENAVDOTO, abbate DE LONGE RVE, D. BERN. MONTEF ALCONIO aliisque magis magisque me confirmarunt, nihil aeque ad commendationem Copticismi facere posse, quam si scripto aliquo perspicuo antiquitas linguae Copticae ostendatur. Verum haec opera requirit scriptorem linguae et antiquitatis Aegyptiacae ualde peritum, nec ignarum linguae Hebraicae, et praeterea ingeniosum. Nisi tu eam in te susceperis, uereor, ut alius ea recte defungatur, quin uereor potius, linguam Aegyptiacam ea fata manere in Europa, quae in Aegypto ipsa inferiore praecipue experta hactenus est. Liebenbergae 16 Aug. 1720.

Disputationem de therapeutis instituam, ad quam rem amicorum nonnulli ex regia scientiarum societate me adhortati sunt,


page 179, image: s179

cum praesentibus illis pro re nata de illo hominum genere quaedam disseruissem, et plura me in scriniis obseruasse testatus essem. Vidisti quaedam in exercitatione secunda in ERATOSTHENIS catalogum, ubi inprimis memini obseruationem de [gap: Greek word(s)] calculo tuo comprobatam suisse.

In prooemio itaque paucissimis utramque hactenus receptam sententiam indicabo, paucis quoque quid singula difficultatis habeat, cur homines illi neque christiani neque Iudaei fuisse uideantur, exponam.

Capite primo adductis multis scriptorum ueterum testimoniis ostendam, nomen THERAPEVTARVM proprium fuisse Aegypti sacerdotibus, adeoque, ut unicum hoc iam in medium afferam, SVIDAS ait: [gap: Greek word(s)] . diluam quoque obiectiones nonnullas, quas ELSNERVS noster mihi obiecit, tacito tamen eius nomine. Puto hoc nomen omnibus Aegyptiorum sacerdotibus fuisse commune. Aegyptiacum nomen puto fuisse [gap: unknown sign(s)] Sanuti, cuius hactenus etymologiam reperire non potuimus. Ex [gap: unknown sign(s)] et [gap: unknown sign(s)] contractum est [gap: unknown sign(s)] , hinc [gap: unknown sign(s)] , quod in N. T. occurrit pro [gap: Greek word(s)] , non quidem [gap: unknown sign(s)] ; sed [gap: unknown sign(s)] , ueluti Ioh. IX, 31 et [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] atque similia. Ea uero de re quid sentias, cupide exspecto.

Cap. II exponam, quod hactenus minime factum est, uarios sacerdotum Aegyptiacorum ordines, fundamento potissimum ex SYNESII de prouidentia libro depromto. Ostendam therapeutas PHILONIS fuisse re ipsa DEMOCRITI [gap: Greek word(s)] , apud CLEMENTEM. Erant tres sacerdotum ordines. Primo ordini praecipue curae erant, quaecunque ad intimam sacrorum et cerimoniarum omnium rationem spectant. Illi uocabantur proprie prophetae, ex horum numero erat [gap: unknown sign(s)] sacerdos summus, et sacerdos [gap: Greek word(s)] huius uel illius ciuitatis, huius uel illius numinis. Secundus ordo curabat potissimum scientias sacras, astrologiam, mathematicam, ceterasque disciplinas, quas Aegyptiis in acceptis ferebant Graeci. Hi erant Arpedonaptae id est [gap: Greek word(s)] , homines scientiis


page 180, image: s180

excolendis et theoriae unice dediti. Id nomen significat [gap: unknown sign(s)] , in fragmento capitis primi prouerbiorum dicitur, ut meministi [gap: Greek word(s)] erit [gap: unknown sign(s)] quasi dicas [gap: Greek word(s)] , uel [gap: Greek word(s)] . Sic HELIODORVS prophetas Aegyptiorum saepenumero appellat [gap: Greek word(s)] . Et amant Aegyptii, uti optime perspectum habes, istiusmodi pleonasmos, unde mira illa uox [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] 1 Tim. VI, 2. [gap: Greek word(s)] Aegypti perquam opportune meminit LVCIANVS in Philopseude editionis Graecae Basil. quae sola nunc ad manum mihi p. 377 tomo II: [gap: Greek word(s)] (agnoscis iam ex caluata turba sacerdotem Aegpti) [gap: Greek word(s)] , et quae sequuntur. Illi uero homines, quos describit PHILO, erant plane [gap: Greek word(s)] , scientiis astrologicis et mathematicis dediti.

Cap. III comparabo PHILONIS uerba cum fragmento CHAEREMONIS apud PORPHYRIVM, et planissimum faciam, PHILONEM sua a CHAEREMONE accepisse, mutatis quibusdam et transpositis solerti artificio. Occurrent in illa comparatione nonnulla, quae tuarum literarum amantibus grata fore spero.

Cap. IV obuiam ibo omnibus quae obiici ultra mihi possent, aut obiecta iam sunt, sententiam meam stabiliam pluribus. Liebenbergae 24 Mart. 1721.

Vrinam animus tibi esset, bibliothecam Malabaricam, obseruationibus tuis ornatam, et in linguam Latinam translatam publici iuris facere, quod quidem ab Hallensibus hucusque omissum fuisse, satis mirari non possum. Habebisne uir mei amantissime, quod OVZEFLIO nostro reponas? Vix illum uideo, quin illico aurem mihi uellicet. Scio te negotiis maximis et grauissimis esse districtum, at poteris aliquod momentum suffurari reliquis occupationibus, quo uiro huic tibi deditissimo aliqua ex parte satisfacias. Absoluit Latinam uersionem liturgici Iudaeorum operis, quod Machsor uocant, et quidem Hispanici. Nunc in adornandis praefationibus et prolegomenis


page 181, image: s181

totus occupatur, qua in re feliciter perficienda tua opera tuoque subsidio opus sibi esse, crebris solet usurpare sermonibus. Neque in ingratum beneficium hoc te contulisse, mox experieris. Audio Hamburgi impendere auctionem librorum omnis generis selectissimorum. Tu uir amplissime, PORPHYRII mei, si quidem adsit, apud WOLFIVM tuum mentionem facere ne obliuiscaris. Ego interea, si qui libri Italici aut Hispanici in manus meas incidunt, promissi mei probe memor sum. Nullane tibi spes affulget librum illustris BOHIERII de therapeutis conscriptum nanciscendi? Si fieri possit, scriptionem meam eo usque differendam mihi putarim. Sin uero spes omnis decollauit, alacriter telam inchoatam pertexam. Mentionem nuper in bibliotheca Spanhemiana, cum essemus una, iniiciebas scriptoris cuiusdam recentioris, qui columnas duas literis punicis insignes in Tingitana se uidisse, assirmet. Nisi molestum est, locum illum describere, me quidem ista tua comitate, summopere obstrinxeris. Francofurti cis Viadr. 5 Kal. Febr. 1722.

Testimonium BLEFKENII de columnis Tingitanis, magna me uoluptate affecit. Vtinam auctori fides haberi possit. Sed etiam si BLEFKENIVS in Tingitana prouincia columnam literis ipsi tum temporis non bene cognitis oculis usurpauit, uix tamen adduci possum, ut credam, eam a IOSVAE temporibus ibi permansisse. Me tamen indicatione illius loci tibi uehementer obstrinxisti. Num quae spes affulget nanciscendi BOHIERII libelli, quo therapeutas non fuisse Christianos docere uoluit? Incidit his diebus in manus meas dissertatio quaedam de eodem argumento in Saxonia habita, quae nihil continet attentione tua dignum, nisi quod ad sententiam longe quam omnes alii accedat propius. Vult enim therapeutas fuisse gentiles Iudaizantes, argumenta uero, quibus lectorum fidem sibi conciliet, in aliam disputationem edendam, an editam, nescio, distulit. Praeterea nihil reperii nouum. Ego illum, de quo modo dixi, BOHIERII libellum expecto, et tum argumentum illud aliquot dissertationibus, quae mediocre uolumen constituent, pertractabo.



page 182, image: s182

Mitto tibi, uir eruditissime, primitias meas academicas, disputationem, quam ut fieri solet, iuuenis ingeniosus et eruditus, neque tibi ignotus, me praeside publice tuitus est. Pauci erunt, neque dubito, qui opinioni meae calculum sint adiecturi, cum quia res plurimis uidebitur paradoxa, tum quia eo uiuimus seculo, quo ne haec quidem intelliguntur. Ego problematice disputaui, ueritatem aliis indagandam relinquo. Quaenam tandem sunt illa negotia, quibus te occupari scribis? Vtinam uoto et meo et tot aliorum satisfacias, historiam ecclesiasticam orientalem, ex probis monumentis erutam, tamque diu expectatam, edendo. Verum hanc curam tibi potius permitto, uir doctissime. Mihi, quodcunque demum calamo tuo exaratum prodibit, non potest non esse acceptisimum. De reuerendo OVZEELIO id unicum tibi affirmabo, eum te et eruditionem tuam maximi facere, meque non semel rogasse, ut quoties ad te scribendi occasio mihi offerretur, ipsius mentionem facere ne obliuiscerer. Liturgias Iudaicas uertendo ad finem perduxit. Nune in eo est, ut typis describantur. De aera AMINADES, si quid comperire poteris aliud agendo, id nobis ne inuideas rogo. Vix dubito, quin sit nomen uiri apud Samaritanos seculo secundo aut tertio magno in pretio habiti, nisi modo latet sub AMINADE nomen AMYNTAE, quod illis temporibus non fuit inusitatum. AMYNTAM Galatiae regulum memorat STRABO l. XII p. m. 391. Quaerendum, an regulus quispiam huius nominis seculo secundo aut tertio apud Iudaeos famam aliquam sibi acquisiuerit. Francosurti cis Viadr. 17 Kal. April. 1722.

Accipies hac occasione duo dissertationis meae de lingua Lycaonica exemplaria, amicissimo nostro HEVBELIO destinata et promissa. Adiunxissem indiculum uocum Scythicarum, Thracicarum, et Parthicarum, uerum hactenus tantum otio nondum abundaui, ut debitum exsoluere potuerim. Nec alii mea describenda tradere ausus sum. Non enim tantum describendi; sed multa etiam commodius disponendi, multa mutandi mihi incumbebat labor. Quumprimum aliquid otii nactus fuero, geminum exemplar, unum tibi, alterum communi nostro amico mittam. Si locum CYRILLI reperiisti, in quo


page 183, image: s183

ait ON significare solem, etiam atque etiam te rogo, ut eum mihi indices. Non dubito autem, quin ex [gap: unknown sign(s)] , quomodo Thebaidos incolae dicebant pro [gap: unknown sign(s)] , natum fuerit Graecorum [gap: Greek word(s)] . Num aliquid actum est in causa lexici tui Coptici? Puto societatem scientiarum uoto nostro non defuturam, qua de re, ubi patrem meum hic uidero, plura tibi significabo. Francofurti ad Viadr. 6 Maii 1722.

Adiunxi nouo testamento Armenico et LEVTHINGERO tibi remissis indiculum uocum Scythicarum, Thracicarum et Parthicarum, quem ex scriniis meis, ieiunum satis descripsi. Opto ut ille alicui usui esse tibi possit. Addidissem his secundas curas dissertationis meae de lingua Lycaonica, nisi forma libri obstitisset, quo minus cum aliis compingi potuerit. Breui tamen ad te hoc quicquid est, transmittam. Epigrammata Graeca oblitus non sum, ea spe, fore, ut ex eorum lectione uoluptatem sis capturus. Nihil noui in rebus literariis apud nos agitur, alioquin et nunc et alias de iis ad te retulissem. Dormiunt hic musae, destitutae Apolline musageta. Ego, simulatque professionem meam theologicam exorsus fuero, in elaborando schediasmate de therapeutis, alacriter pergam, dummodo ea quae Parisiis ea de re disputata fuerunt, nancisci queam. Francof. ad Viad. prid. Kal. Aug. 1722.

Collectionem meam uocum Scythicarum etc. non displicuisse tibi, lubens ex literis tuis intellexi. Habeo similia ex aliis quoque linguis a ueteribus collecta, quae cum primum otium nactus fuero, descripta tibi mittam. Praecipuam operam in conquirendis et explicandis uocibus Aegyptiacis posui. Dum hoc quidquid est, horis subseciuis non sine uoluptate describo, et inter describendum augeo, opus nimium fere excreuit. Eximium prorsus est, quod paras, uir eruditissime, glessas nempe codicis Hebraici colligere, in quibus sine dubio multa linguae Aegyptiacae, multa aliarum quoque linguarum uestigia latent. Sic u. g. [gap: unknown sign(s)] Python, sacrificus, numquid aliud est, quam [gap: unknown sign(s)] , quam uocem in Aegypto de sacerdotibus idolorum praedicari solitam, saepius audiuerunt Israelitae,


page 184, image: s184

et secum asportarunt. Hoc inprimis in botanicis et nominibus arborum, frugum, etc. uerissimum est. [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] quis Aegyptiaci sermonis peritus non dicet formatum ex [gap: unknown sign(s)] ? nisi huius studii botanici nimia esset uastitas, amore linguae Aegyptiacae ductus, diligenter illud excoluissem.

Prodigio simile mihi uisum fuit, quod de libro PLVTARCHI a clar. MOSHEIMIO sospitato commemorasti. Itane in illa regione, cui nunquam defuerunt uiri eruditi, tanti thesauri delitescere potuerunt? Tu uero, qui tantum potes in possessorem horum librorum, nihil scio omittes, quo ipsum excites, ut editionem horum omnium maturet.

Adiunxi huic epistolae programma orationis inauguralis, quod more apud nos recepto pridie eius diei, quo habenda oratio est, circumferri solet. Ego quidem in eo elaborando parum potui temporis consumere. Francofurti 8 Kal. Oct. 1722.

Pudet me ad ea, quae de EYTHYMII panoplia mones, respondere. Si tamen causam morae tam diuturnae scire cupis, ipse in perlegendo eo eram occupatus, neque potui hactenus auctorem illum legendo absoluere.

Legistine dissertationem cl. TH. HASAEI de Leuiathanc Iobi, quam is ad me misit? Expertus denuo sum in uiro hoc erudito, quam sit res lubrica, etymologiam quaerere uocum in linguis alioquin nobis aut plane non, aut minima ex parte cognitis. Is igitur in illa dissertatione p. 109 scribit: apud Aegyptios [gap: Greek word(s)] , uel [gap: Greek word(s)] significat Heroem. Tu id falsum esse nosti, cum Aegyptii heroem [gap: unknown sign(s)] nuncupent. Nam etiamsi proprie gigantem exprimat, tamen nisi fallor LXX alicubi [gap: Greek word(s)] [gap: unknown sign(s)] reddunt. Speciosam tamen reddit causam, Gen. XLVI, 8 [gap: Greek word(s)] a Coptis interpretibus uerti [gap: unknown sign(s)] . Plura non addo, memini enim te ante hos sex septemue annos ueriorem aut potius uerissimam nominis huius originationem mihi explicuisse. Francof. 20 Apr. 1723.

Controuersia mea Nestoriana me diu ancipitem et suspensum tenuit. Non raro postremi aggressoris ignorantia et incredibilis


page 185, image: s185

stupor me a respondendo deterruerunt. Aliter enim fieri non potest, si respondere debeam, quam ut supini et ridiculi plane nec pauci numero errores auctoris illius Wittebergensis a me detegantur, quod non poterit non nouas et molestas lites mihi excitare. Nosti horum hominum ingenium, qui non ueritatem quaerunt, neque unquam errasse uolunt. Quamobrem ubi nulla ipsis in argumentis fiducia reposita est, ad fallacias, fraudes et conuitia confugiunt, ut saltem aliquid dixisse uideantur. Si contingat, ut unus sileat, illi ceu hydrae Lerneae, confestim plurimi alii succenturiantur, et spartam desertam occupant. Video itaque, si in arenam descendo, mihi tamen tacendum esse, aut tota uita in certamine inglorio decertandum. Quia tamen pater, quia alii uehementer instant, nec me tranquillo otio frui patiuntur, decreui respondere. Librarium tamen hactenus inuenire non potui, qui sumtus ferre uoluerit. Vident enim Lutheranos causam hanc communem facere, et cum plurimi inter librarios huic communioni addicti sint, nolunt suos irritare. Quamobrem per dissertationes academicas controuersiam totam pertractare in animo habeo. Prima, quae est de uoce [gap: Greek word(s)] , prelo iam parata, hoc mense, uti spero prodibit, post elapsas nundinas post habitam itidem aliam disputationem, cuius auctor Hungarus me praesidem esse uoluit. Sequetur tum secunda disputatio de tempore unionis, tertia de phrasi Nestorianorum, quam peculiari exercitatione explicui, in quibus meis obseruationibus nuperus Wittebergensis declamator quaedam ineptissime carpere uoluit. Promisit in illa sua oratione aliam exercitationem, qua obseruationes meas de Apollinarismo eodem spectantes examinare uoluit. Sed frustra eam hactenus exspectaui, et certum est non diutius exspectare. Quarta et quinta aget de unione hypostatica, quam agnitam fuisse a NESTORIO multis luculentissime ostendam. Haec quidem pro more in academiis recepto sumtu eorum, qui dissertationes publice defendunt, excudentur. Tum sumtibus meis edi hisque dissertationibus praefigi curabo prolegomena, ut plurimum historica, in quibus et ad quasdam obiectiones generaliores inimicorum meorum respondebo.



page 186, image: s186

Haud mediocriter me delectarunt ea, quae de IOSEPHI SIMONII ASSEMANNI bibliotheca orientali ad me perscripsisti. Thesauri istiusmodi nobis, nonnisi fama publica, diariis eruditis, et librorum indicibus innotescunt. Saliuam inprimis mouisti iis, quae de codicibus Aegyptiacis ex doctissimo illo scriptore commemorasti. Si gloriosae memoriae rex FRIDERICVS etiamnum esset in uiuis, haud adeo difficile esset, haec orientis spolia in usum nostrum conuertere. Ego certe, qui, ut nosti, sub tuo auspicio mediocrem saltem illius linguae notitiam adeptus sum, quique haec initia sterilia esse non sino, itineris difficultatem non uererer, dummodo regia munificencentia sumtus suppeditaret, tantae rei exequendae pares. Nam sine ope Romanensium aliisque auxiliis non multum effici posset breui tempore. Nunc uero haec optanda quidem, ut recte auguraris, at speranda minime sunt. De Sceti, quod scribis, gratissimum est. Vocem ipsam una cum interpretatione tua inseram catalogo meo uocum Aegyptiacarum, qui ualde excreuit, et iustum commentarium conficere posset. Valde tamen me tibi obstringeres, uir humanissime, si ipsa auctoris illius Syriaci uerba, saltem ex uersione Latina mecum communicare haud dedignareris, quando temporis et negotiorum ratio id tibi permittet. Ego interea temporis dissertationem meam de Nestorianismo et illa inprimis Nestorianorum phrasi, qua humanam Christi naturam diuinitatis templum nuncuparunt, ad finem perduxi. Videbis, me non indiligenter in hoc argumento uersatum fuisse, et multa non poteris non probare uel eo, quod te praeeuntem secutus fui, et tua uestigia legi. Plura adhuc procul dubio eo spectantia collegissem, si liber tuus nuperrime editus ad manum fuisset, cum dissertationem conscriberem. Sed mutuo eum dederam illustri DOBRZE NSKIO, et uix ac ne uix quidem eius usum ad paucas horas impetrare potui, ut ea, quae ex memoria citaueram, conferrem, et aliquot loca excerperem. Existimaui, me in illo tuo libro uerba haec legisse: l' Apollinarisme, qui de ce temps etoit fort a la mode, sed quaesita reperire non potui. Percurri etiam DVLCINII historiam Nestorianismi, sed frustra, iamque dubito, an non memoria mihi imposuerit. Dissertatio mea iam descripta est, eaque sub finem huius hebdomadis Berolinum ad


page 187, image: s187

patrem meum transmittetur, qui lectam tecum et cum reuer. NOLTENIO communicabit. Non inaniter coniicio, fore, ut quaedam mihi obseruata, ab aliis iam dudum occupata fuerint. Sed quid faciendum mihi erat, hic loci a magnis bibliothecis et a libris recentioribus plane semoto? Si tamen de una uel altera re monitus fuero, potero beneficium hoc in praefatione commemorare. Te uero, quem in his studiis exercitatissimum esse scio, cuius unius iudicium sinistrum extimesco, beneuolum mihi expeto, etiam atque etiam rogo, ut seposito omni, quo me alias complecti soles, affectu dissertationem perlegas, et iudicium tuum candide mihi exponas. Intelliges, te non in ingratum beneficium contulisse. Miror, Sinopensem illum DAMIANVM adeo hic personam dissimulare potuisse. Nullum tamen omisi humanitatis et comitatis officium, quo ipsum mihi conciliarem, ac amicum redderem. Erancof. ad Viadr. 15 Mart. 1724.

Catalogum meum uocum Aegyptiacarum, quas partim ex mente tua, partim ex coniecturis meis explicui et illustraui, tantum non ad umbilicum perduxi. Insunt huic indici quidam articuli, qui in magnitudinem fere iustarum dissertationum excreuerunt, quae omnia, ubi semel etiamnum Berolinum excurrere licuerit, tuae censurae lubentissime subiiciam. ZACAGNII monumenta accepisti. Fidem omnem excedunt, quae de librario illo Romano scribis. Quis credat, esse hominem tam perfrictae frontis, qui pro labore tam exiguo mercedem adeo opimam deposcere audeat? Modo uanus sit ille metus, quem illa tua relatio mihi incussit. Ego enim ita existimo, hominem uanum, qui forte linguarum harum peritus uideri cupiuit, nunc in angustias detrusum, ne in manifesto mendacio deprehenderetur, notam maluisse hominis impudentis, quam ignorantis. Id uero tempus breui nos edocere poterit. Vtinam ego nunc sim mendax. Nam libellus ille multa nos docebit aut incognita, aut non bene euoluta. Inprimis spero, geographiam Aegypti, in qua multum, nec sine omni fructu sudaui, lucem clarissimam accepturam esse. Et si sciamus uera Aegyptiaca nomina nomorum et urbium Aegypti, quae utplurimum a numinibus huius gentis cognominatae fuerunt,


page 188, image: s188

multum adiuuabimur in indaganda Aegyptiorum theologia et mythologia. Quare, si praeter spem meam exoptatus nuntius Roma ad te peruenerit, fac quaeso, ne diu gaudium tuum ignorem. Francofurti 14 Octobr. 1726.

Gratias ago quam maximas pro communicato uersu secundo et septimo capitis decimi euangelii IOHANNIS Coptici, ex quo certissime apparet, Aegyptios, incolas praesertim Thebaidis pastorem sua lingua dixisse [gap: unknown sign(s)] , uti IOSEPHVS scriptum, reliquit. Equidem ego ea de re semper certissimus fui. Etsi enim euangelium IOHANNIS Copticum in bibliotheca Bodleiana non euoluerim, cuius negligentiae, ut merito tibi uidebitur, rationes referre nunc nimis prolixum est, in lexico tamen Coptico-Arabico, cuius auctor uoces in euangelio IOHANNIS reperiundas collegit, cuiusque fragmenta, nisi fallor, tecum communicaui, inter uoces cap. X occurrit [gap: unknown sign(s)] . Ita reperio in excerptis meis ex illo lexico

IOHANNIS cap. X, ex u. 1

[gap: unknown sign(s)]

ex u. 2

[gap: unknown sign(s)] uox Arabica, pastorem denotat.

ex u. 3

[gap: unknown sign(s)]

Intellexi igitur ex ordine uocum, et ex interpretatione Arabica, quam mihi explicuit DAMASCENVS quidam, qui tum in bibliotheca regia Parisiensi aderat, [gap: unknown sign(s)] uere Aegyptiis dictum fuisse pastorem. Sed dubium omne tollit uersus II et VII ex euangelio ipso dialecto Sachidica conscripto, depromti, pro quorum beneuola communicatione gratias maximas ago, et plures habebo, ubi reliqua a te descripta accepero.


page 189, image: s189

Vtinam euangelium IOHANNIS integrum et acta apostolorum legere et describere liceret. Facile foret ex his et ex discursibus Gnostici, quos, si recte memini, ex apographo meo descripsisti, dialectum illam aliquo modo restituere. Ego non dubito, quin dialectus illa, sicut est simplicior et rudior dialecto communi, ita quoque sit antiquior. Haec, neque enim dubito, ratio est, quare ista dialectus exprimat uoces [gap: unknown sign(s)] . quae in communi dialecto per compendia scribendi exprimuntur. Si alterutri nostrum esset integrum, sex menses Romae degere, quanto non thesauro eruditionis Aegyptiacae orbem eruditum possemus beare? Cum autem hoc expectare ineptum foret, uehementer ego quidem optauerim, ut doctissimo ASSEMANNO persuadere et calcaria addere posses, ut animum suum ad nobilissimam hanc literarum partem appelleret, et, ubi in his studiis progressus idoneos fecisset, edendis monumentis Aegyptiacis notatu maxime dignis operam suam impenderet. Cum CLODIO, ut is mihi retulit, commercium colit literarum. Quidni et tecum familiaritatem huiusmodi libens contraheret? sed forsitan temporis penuria premeris, quod quantum et quam molestum sit impedimentum, meo exemplo satis didici.

De WOOLSTONI hominis furiosi libris eodem plane modo semper iudicaui, quo te iudicare ex literis tuis disco. PORPHYRIVS, IVLIANVS, CELSVS, si cum hoc homine comparentur, benigniter admodum cum christianis egerunt. Hic uero homo non modo timori numinis renuntiauit, sed humanitati etiam et honestati bellum indixit. Postquam tamen dissertationem VI WOOLSTONI, quae est de resurrectione, perlegissem, deprehendere mihi uisus sum, hominem hunc stolidum superstitiones Iudaicas amplexum esse, nisi quod uaticinia prophetarum de CHRISTO noua et singulari ratione exponat. Cum enim perspexisset, ueterum Iudaeorum expositiones aperte fauere christianismo, recentiorum uero commenta non procedere, et, ultra quam dici potest, esse absurda, nouam uiam sternendam esse putauit, qua Iudaeorum aduersus christianos causa felicius defendi posset. Sed linquam illum [gap: Greek word(s)] infelici suo ingenio. Valde laetor, te in


page 190, image: s190

MARACCIO quaedam inuenisse, quae usui tibi esse poterunt. Etiam atque etiam rogo, ut illi in bibliotheca tua locum aliquem concedas. Quicquid enim bonae frugis continet, id sine dubio in editione noua libri tui legere potero. Nescio, utrum iam attenderis ad ea, quae EDW. BREREWOODVS de Nestorianis et Christianis S. Thomae in India collegit erudite in his enquieries touching the diuersities of languages and religions through the chief parts of the world, cap. XIX et XX, ubi saltem multos adducit, qui de horum doctrina et ritibus commentati quaedam sunt.

Vidi nonnunquam citari formulas SIRMONDI, quae tamen in operibus eius frustra a me quaesitae sunt. Rogo te, uir amplissime, ut, si otium nactus fueris, me edocere ne dedigneris, quaenam sint illae formulae et quando fuerint editae.

Fuit quondam uetus persuasio inter Christianos, mundum post seculum a Christo nato octauum esse interiturum. Opinionis huius mentionem uideo fieri apud GOBARVM in bibliotheca PHOTII pag. 472 edit. HOESCHEL. et in discursibus gnostici Copticis. Si recordaris quorundam aliorum testimoniorum, quibus argumentum hoc illustrari possit, me beneficio non uulgari afficies. Francof. ad Viadrum 23 Octobr. 1730.

Quod ad inquisitionem meam in Nestorianismum attinet, illam in tres partes diuidere possum. Primam eamque longe amplissimam partem constituunt sectio I, II, III et IV, sectiones sequentes ad XVII usque breuiores, in quibus fere cum solo BERGERO negotium mihi est, continebunt quaedam cognitu forte et lectu non iniucunda, sed quae non tam controuersiae Nestorianae praecipua capita, quam potius phraseos illius, quam priori mea exercitatione illustrare uolui, historiam spectant. Hae secundam partem absoluunt, dimidio minorem prima. Sectio XVIII exponens NESTORII sententiam de unione hypostatica, et XIX, quae est de logomachiis controuersiae Nestorianae, tertiam ultimamque partem conficient, secunda aliquanto maiorem. Hic est totius operis conspectus, quod, si non defuerint bibliopolae, circa paschatos festum integrum perfectumque exhibere potero. Partem hanc primam, ubi percurreris pro lubitu, frater meus cum reu. NOLTENIO


page 191, image: s191

pariter communicabit. Forte is Bremae aliquem inueniet, qui sumtus impressionis suscipere uelit.

Pro fragmentis Copticis bibliothecae Bodleianae, quae iam remitto, gratias ago plurimas. Ego tecum iudico esse ea quantiuis pretii, neque tantum ad restituendam uetustam Aegyptiorum linguam, sed et ad inueniendam genuinam textus Graeci lectionem plurimum esse collatura. Ipse literarum ductus summam antiquitatem prodit. Literae enim, quibus codicem euangelii IOHANNIS conscriptum reperio, perquam similes mihi uidentur illis, quas in uetustissimo illo quatuor euangeliorum libro, quem LVDOVICVS s. ex Aegypto in Galliam asportasse dicitur, magna cum uoluptate oculis meis subieci. Et uersionis ipsius fragmenta, uti rectissime obseruasti, luculenter ostendunt, uersionem hanc communi, quam habemus, multo antiquiorem esse. Si semel adhuc Oxonium Parisiosque uidere contingeret, neglectis aliis omnibus, fragmentis huius dialecti potissimum inhiarem. Aliqua tamen spes me sustentat, fore, ut eruditiss. WASSIVS, cuius in literis suis mentionem facit WHISTONVS iunior, aliquam in addiscendis literis Copticis diligentiam positurus, et tum, quicquid huius dialecti superest in bibliotheca Bodleiana, in usum tuum descripturus sit. Indigebit enim sine dubio uiri alicuius huius linguae periti monitis et instructione. Tu eum erudies. Ille tua causa fragmenta haec describet.

Vtinam cum ASSEMANNO commercium aliquod literarum institui posset. Audio eum ualde comem esse et facilem. Opus tamen omnino erit interuentione alicuius amici, qui ubinam reperiundus sit, haud facile dixerim. Quae STOSCHIVS quondam Roma scribens promisit, de nescio quo librario, qui libros Copticos pro immodico pretio transscribere uellet, in fumum abitura esse, illico auguratus sum. Illi nunquam temere sidem habebo. Sed bene sperare te iuberem, si ASSEMANNVS officia sua tibi offerret. Si tecum essem, uir amplissime, urgere te non desisterem, ut amicitiam ASSEMANNI, uiri humanissimi, nobis inprimis utilem ualde futuram quibusuis modis expeteres. Formulas SIRMONDI saepius citari uidi a GILB. BVRNETO in libro Anglico, quem inscripsit: The history of the rights of princes in disposing of ecclestastical


page 192, image: s192

benefices et church-lands, relating chiefly to the pretensions of the crown of France to the regale etc. In illo libro haec inter alia leguntur p. 71.

"The motiues upon which people were induced to endow churches, were not such, as were afterwards inuented, when the opinion of purgatory was set up. What they were, may be gathered from those old Formulae published by SIRMONDVS, which were made according to the ROMAN LAW. The preamble of the first of these is [note: Formulae SIRM. for. I.] : That they made that gift, in consideration of the end of the world, which by certain signs seemed then to approach (this was perhaps about the time that the barbarians made their inuasion into the Roman empire) and of the hein nous nes of their sins etc. etc."

Non puto formulas has esse easdem cum formulis MARCVLPHI, quas sub nomine hoc idem auctor laudat p. 123. Ex loco quem ex illo BVRNETI libro descripsi, iam facile intelligis, quam ob causam de formulis SIRMONDI edoceri cupiam. Verba enim citata in ipso fonte legere et expendere peruellem, quandoquidem persuasionem illam de imminente mundi interitu continent.

Auctorem discursus Gnostici nomen gessisse [gap: unknown sign(s)] , extra omne dubium ponendum esse censeo. In fronte libri, aut in principio exordii disertis uerbis hoc ei nomen imponitur. In RENAVDOTI historia patriarcharum Alexandrinorum nomen SANVTI saepius me legisse memini, ex quo colligere est, nomen fuisse inter Aegyptios non infrequens. De propheta autem Aegyptio, cuius in annalibus Aethiopum mentio iniiciatur, cui nomen fuerit SANVTIO, quique de fine mundi praedixerit, quae scribis, attentione digna sunt. Forte Aethiopes innuunt nostrum SANVTIVM. Si locum in itinerario ALVAREZII, hoc referentem inueneris, mihique indicare dignatus fueris, gratias tibi habebo debitas. Francofurti ad Viad. 29 Dec. 1730.



page 193, image: s193

Epistolam ad te meam, quam parti primae inquisitionis in Nestorianismum addideram, festinanter admodum exaraueram, quod te pro tua indulgentia mihi facile condonaturum esse, confido. Festinatio illa fecit, ut in quibusdam parum dilucide mentem meam explicuerim. Inquisitionem meam non in tres distinctas a se inuicem partes distinxi; sed tibi tantum significaui, posse certa quadam ratione totum opus in tres partes diuidi, quarum prima, ut presso pede aduersarios meos sequar, uersatur in praecognitis quibusdam, porro in examine uocis [gap: Greek word(s)] , in qua HOFFMANNVS proram atque puppim controuersiae huius collocat, et denique in exploranda NESTORII doctrina de tempore unitionis naturarum in CHRISTO factae. Secunda pars, priori multo exilior, ad historiam phraseos Nestorianae de humanitate CHRISTI, templo diuinitatis tota spectat. Tertia pars secunda aliquanto amplior exponet NESTORII ueram sententiam de unionis naturarum in CHRISTO modo et ratione, ac denique hoc facto ostendet accurate [gap: Greek word(s)] huius disputationis. Primam partem, quam sectiones V priores, iam accepisti. Nihil enim plane deest, quod suspicari alioquin iure poteras. Sectionis enim VI initium, quod a praecedentibus diuelli non poterat, iam ad partem II pertinet, quam proximis nundinis integram a me accipies. Interim primam partem, si ita uidetur, penes te asseruabis, donec abs te eandem per literas repetam. Nam quod de reu. NOLTENIO scripseram, nunc, postquam rationem recte inii, differri posse puto. Cum CYRILLO lenius omnino egi, quam si tecum, aut cum aliis rei huius probe gnaris, et aequis rerum aestimatoribus sermones priuatos conferrem. Nosti genium huius etiam seculi et uim opinionum praeiudicatarum. Exemplum in te capere potes, uir eruditissime, qui cum paulo liberius de CYRILLI facinoribus iudicasses in christianismo Indico, doctissimus ille tibique amicissimus, FABRICIVS Hamburgensis, id tamen concoquere non potuit. Vide eius syllabum scriptorum de ueritat. relig. christian. p. 103. In meo scripto igitur contentus fui ea dixisse et probasse, quae si probabunt et admittent eruditi, non potest non corruere existimatio eius et ueneratio, qua eum adhuc prosequuntur omnes. Dixi tamen etiam in illa prima parte, quae penes te est, de


page 194, image: s194

Apollinarismo CYRILLI, dixi passim de malis artibus CYRILLI, uti in sequentibus uidebis. In secunda parte aliquoties occasionem nactus sum eum pro meritis excipiendi. Videris eo forsitan digitum intendere, ubi dixi, CYRILLVM, dum uiueret, auctoritate sua effecisse, ne Eutychianismus et Monophysitarum error in neruum erumperet. Idque uerum puto. Scripserat enim CYRILLVS quidem in epistola ad SVCCENSVM inque aliis libris, quae errorem Monophysitarum manifesto redolent, sed ita tamen mentem suam explicuit, ut a Monophysitarum erroribus abfuisse mihi quidem uideatur. Si quid iudico, disceptatio cum NESTORIO et lites cum orientalibus ipsum erudierant, et ad meliorem frugem reuocauerant. Aliquo modo [gap: Greek word(s)] cecinerat, et quae in Anathematismis duriora uideri poterant orientalibus, locutionibus huiusmodi non assuetis, emolliuerat et correxerat. Testantur id IOANNES ANTIOCHENVS et THEODORETVS in epistolis illis auro contra carioribus, quas in synodo Cassinensi conseruatas legimus. Animus est, si inquisitio mea non displicuerit eruditis, edere historiam Anathematismorum CYRILLI, in qua opinionem hominibus eximam, quae multorum pectora occupauit, anathematismos illos esse concilii Ephesini, id est in illo publico iudicio probatos: ostendam etiam CYRILLVM, etsi honesto modo, quaedam in Anathematismis incommode et duriter dicta, postea reuocasse et correxisse.

Quaeris ex me uir celeberrime, unde mihi constet, expositionem illam fidei, quae inter IVSTINI MARTYRIS opera edita est, auctorem habere THEODORVM MOPSVESTENVM. Id iam publice professus sum, in dissertatione de origine et fundamento Nestorianismi p. 18, 19, mihi uideri, scriptum illud a manu THEODORI esse profectum. Exciderat tum memoria mea, te in epistola illa tua luculenta, ad me aliquot annis ante scripta, et postea in museo Bremensi edita, idem scriptum NESTORIO tribuisse. Alioquin dissensus mei rationes tibi prius aperuissem. Nunc quando ita iubes, rationes indicabo, quae mihi persuaserunt, uerum huius [gap: Greek word(s)] auctorem esse THEODORVM. Certum est, auctorem eius, quisquis demum sit, fuisse Nestorianum, id enim uiri eruditi iam extra omnem dubitationis aleam constituerunt. Quo posito, non uidetur


page 195, image: s195

scriptum hoc tribui posse, nisi uni ex his tribus, THEODORETO, NESTORIO, aut THEODORO, (nisi forte uelis addere EVTHERIVM TYANENSEM, quamuis ego quidem dubitem, utrum ille in censum uenire possit). Stylus expositionis fidei floridior et excitatior mihi uidetur, quam quo communiter omnes tres usi sunt, et THEODORETVS, et NESTORIVS, et THEODORVS, etsi duo postremi elegantiori sermone usi sint, NESTORIVS etiam, uel GARNERIO teste, CHRYSOSTOMI facundiam aemulatus sit, expresseritque, de quo tamen ob scriptorum NESTORII, quae supersunt, paucitatem uix iudicium ferri poterit. Sunt quaedam, quae scriptum id THEODORETO uindicare uidentur. Nam 1) certum est, THEODORETVM in hoc argumento saepe desudasse. Et auctor expositionis subinnuit, se plures aduersus Arianos de Trinitate et aduersus Apollinaristas de incarnatione libros edidisse. 2) THEODORETI libris, forte ad euitandam inuidiam, aliorum inter orthodoxos celebrium uirorum nomen praefixum fuit. Librum illum de incarnatione, qui sub CYRILLI nomine editus erat, et ex quo eximia fragmenta leguntur apud EVTHYMIVM ZIGADENVM, quorum nonnulla et ego attuli in exerc. de Nestor. p. 30 et 43, nunc certissimis indiciis comperii, esse pentalogium THEODORETI, qua de re aliquid uidebis monitum in part. secunda inquisitionis meae. 3) Certum est, THEODORETVM scripsisse peculiares libros aduersus Iudaeos et alios aduersus gentiles, quorum auctor expositionis, tanquam a se scriptorum meminit. 4) Expositio fidei est symbolum aduersus Arianos de Trinitate, et Apollinaristas de incarnatione. De hoc argumento THEODORETVS non modo saepius sparsim scripserat, sed uidetur etiam talem speciatim commentationem edidisse, hisce limitibus circumscriptam. Illius mentionem iniicit in epistola, quae exstat in synodico Cassinensi cap. XL col. 746 edit. BALVZ. Si uero uacare potuero, et ea, quae de S. Trinitate et de diuina dispensatione olim a me scripta sunt, dirigo uobis. 5) In expositione fidei occurrunt sententiae quaedam, quae aut iisdem, aut paucis immutatis uerbis, in aliis THEODORETI scriptis etiam legi deprehendi. 6) Stylus expositionis est elegans, quali usum fuisse THEODORETVM, inter omnes constat. Vt taceam 7) doctrinam de processione


page 196, image: s196

Spiritus illic tradi, qualem a THEODORETO tradi solitam esse, scimus. Sed etsi stylus expositionis sit elegans, inter illum tamen et THEODORETI sermonem notabilem discrepantiam obseruari posse, credo. Insunt etiam in expositione sententiae, quibus non usque adeo fauisse THEODORETVM, mihi exploratum est. Eadem fere, quae pro THEODORETO dici possunt, aliquo modo in NESTORIVM, THEODORETI condiscipulum quadrant. Inprimis de NESTORIO testatur VINCENTIVS LIRIN. commonit. cap. XVI p. m. 42 eum noxios Iudaeorum et gentilium confutasse errores, quod se fecisse scribit auctor expositionis sub initium. Sed hoc generatim faciebant Antiochiae omnes presbyteri catechetae, CHRYSOSTOMVS, THEODORVS, NESTORIVS. Stylus non abludit a genere dicendi NESTORII. Sed uideor mihi tamen aliquam obseruasse discrepantiam. Inprimis auctor illius expositionis uoce [gap: Greek word(s)] et quibusdam aliis libere utitur, a quibus NESTORIVS libenter abstinebat, quasque non nisi rarissime adhibuisse deprehenditur. Vt iam ad THEODORVM MOSPVESTENVM accedam, sunt praeter indicia Nestorianismi luculenta, etiam plurima alia, quae ipsi potissimum hunc foetum uindicare mihi uisa sunt. Apparet ex expositione fidei 1) auctorem eius fuisse doctorem, uel theologum, uel uti tum communiter dici consueuerat, presbyterum catechetam, aut catecheseon magistrum magnae cuiusdam ecclesiae, cuius erat, compendium dogmatum Christianorum tradere, catechumenos instituere, et haereticos cumprimis refutare. Qualem fuisse THEODORVM Antiochiae constat. 2) Ea occasione sine dubio THEODORVS MOPSVESTENVS scripserat libros ad baptizandos et ad baptizatos, quorum est mentio in actis concilii V et apud MARIVM MERCAT. tom. II p. 260 a et b, quos libros a se inuicem diuersos fuisse, puto, secus quam GARNERIO uidetur. Huiusmodi liber uidetur fuisse expositio fidei, liber ad baptizatos, qui iam elementa hauserant, et ad altiora transire poterant. Si quis expositionem perlegerit, deprehendet uerum esse, quod dixi. Hinc auctor profitetur, se alloqui [gap: Greek word(s)] , alumnos ecclesiae, quod uersio latina, infidelis, plane omisit, p. 375 init. (edit. operum IVSTINI, quae Paris. 1636 prodiit). Eorundem meminit eadem


page 197, image: s197

dem pagina et pag. 380, 382. Eo mihi pertinere uidentur, quae idem auctor ait pag. 376 init. Cum enim ostensurus ordinem personarum in Trinitate, ad institutionem baptismi Christiani prouocat, sic infit: [gap: Greek word(s)] - -. Quae sic reddenda sunt latine: Et primo quidem eius rei mentionem faciam, quod huic tempori quam maxime est accommodatum. Dominus noster IESVS CHRISTVS, cum post resurrectionem ex mortuis in eo esset, ut coelum repeteret, et de conuersione gentilium et de baptismi doctrina discipulos suos instituit, dicens: EVNTES etc. baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hoc testimonium non uno nomine uocat [gap: Greek word(s)] . Nam et CHRISTVS baptismum instituerat tempore inter resurrectionem et adscensionem intermedio, quod disertis uerbis auctor obseruat. Et uero notum est, in ueteri ecclesia, tum temporis, baptismum administrari solitum fuisse, tempore inter pascha et pentecosten intermedio. Praeterea testimonium desumtum erat ex ipsa baptismi institutione et formula, baptizatis notissima. Ex eo colligo, homiliam hanc habitam fuisse non Constantinopoli ab episcopo, sed a presbytero catecheta Antiochiae, et eo quidem tempore, quo insigne periculum imminebat ab Apollinarismo, quod tota haec expositio fidei aperte loquitur, tum inprimis ex iis patet, quae leguntur p. 386 fin. ubi sic alloquitur auctor Apollinaristas: [gap: Greek word(s)] . Qui simulatis, uos annuntiare Christianismum quemadmodum APOLLINARIS uicissim orthodoxis sic acclamat: [gap: Greek word(s)] . apud GREGOR. NYSSEN. in Antirrhet. p. 185. Hoc uero temporibus THEODORI quam optime conuenit, cui immensa cum Apollinaristis certamina erant exantlanda. Tempore NESTORII, quo ille laudem doctrinae et facundiae sibi comparauerat, Apollinarismus in Syria quidem penitus uidetur interiisse. Syri omnes erant NESTORIO coniunctissimi. Neque ex literis IOHANNIS ANTIOCHENI ad NESTORIVM apparet, causam fuisse, ut episcopi suae prouinciae in Apollinaristas inueherentur, quamuis lites CYRILLVM inter et NESTORIVM agitatae, pristina uulnera in Ponto praesertim, Armenia et Cilicia renouarent, et obductam cicatricem refricarent. 3) In expositione fidei uestigia reperio


page 198, image: s198

rarae cuiusdam et reconditioris eruditionis, inquisitionis in res naturales, et in sensum scripturae. Hoc in THEODORVM MOPSVESTENVM pulchre quadrare nemo negauerit, qui fragmenta commentariorum eius in sacram scripturam expenderit. Legat quis modo, quae IOHANNES PHILOPONVS, etsi maximus THEODORI inimicus, ex eius commentariis refert in commentario suo de hexaemero, et quae THEODORETVS ex eodem adducit, deprehendet in expositione eundem plane genium [gap: Greek word(s)] , non modo eleganter, sed et inexspectata et parum communia proferentem. Talia, ut uerum fatear, in NESTORII fragmentis non deprehendo. Erat ei ingenium uehemens, lingua diserta, dictio ad persuadendum composita. Neque deest ei eruditio. Sed si expositio fidei eius est, in qua eruditionis exquisitioris indicia luculenta accumulantur, fatendum est, eum alias ita non scripsisse. 4) In expositione fidei reperio aliquam sententiam, quae THEODORO MOPSVESTENO ita tribuitur, ut id solus ille dixisse uideatur. Locus in exposit. fidei exstat p. 384 B. edit. eitat.: [gap: Greek word(s)] . Quae uulgatus interpres non intellexit, hunc in modum uertenda: Concipiatur igitur Verbum (Christus) esse lux illa primigenia (prima die creata), quam prima uox Dei per illud ipsum uerbum (aeternum) creauit, corpus autem solare esse corpus illud humanum, quod ineffabili modo sibi uniuit. Neque uero existimes, solem fuisse nouam quandam lucem, ab illa primigenia re ipsa distinctam. Multa hic obseruanda occurrunt. [gap: Greek word(s)] ) Auctor hic fundamenti loco ponit, solem creatum quarto die hexaemeri lucem aliam non habuisse, quam quae prima die creata fuit, sed lucem primo quaquauersum diffusam, deinde soli ceu corpori suo inclusam fuisse. Eadem fuit sententia BASILII MAGNI homil. VI in hexaem. p. 24 (edit. Graec. Basil.) de qua disputat etiam PHILOPONVS in hexaem. lib. II c. X inprimis c. XII p. 70. Eamque ab amico suo BASILIO, uti multa alia in enarratione creationis, accepisse uidetur THEODORVS, et similiter THEODORETVS in quaestionibus in Genesin, etsi parcius ea


page 199, image: s199

de re disputet. [gap: Greek word(s)] ) Posita hac sententia, solem esse corpus recipiens in se et quasi includens lucem alioquin dispersam, ait auctor ille, eleganter per hoc simile posse adumbrari unitionem duarum naturarum in Christo. NESTORIVS hoc simili nuspiam utitur, etsi eleganti ualde, si nempe admittatur doctrina illa de sole corpore lucis, at THEODORVM simili hoc etiam alibi usum esse deprehendi in commentario in Iohann. XII, 36, in catena patrum CORDERII in Iohann. p. 319. [gap: Greek word(s)] ) Sed omnium obseruatu dignissimum est, quod auctor expositionis fidei, uerba illa a MOSE commemorata, uocet [gap: Greek word(s)] . Id quidem BASILIVSM. etiam fecit homil. II in bexaem. pag. 8. Sed illico mentem suam explicat, ut in suspicionem cadere non possit. Ceteroquin qui sic loquitur, uidetur uerba illa a MOSE commemorata habere pro uerbis articulatis a Deo in aere prolatis. Nam alias non erit prima uox. Si per uocem intelligas uoluntatis nutum, Deus iam antea uoluerat, ut esset coelum et terra, et nutu suo ea produxerat. Si ista sit uox prima, non potest non esse uox a nutu uoluntatis distincta, uox nempe articulata. Et haec fuit singularis plane THEODORI MOPSVESTENI sententia. Eius uerba haec refert IOH. PHILOPONVS in hexaem. lib. I c. XXII, ex eius [gap: Greek word(s)] . In prima creatione B. MOSES uocis nullius meminit. Sed quomodo? In principio fecit Deus coelum et terram, quoniam SOLO SVO NVTV, NVLLA VOCE VTENS, illa produxit, eo, quod nullus existeret, qui ex noce eius aliquid discere debebat. IN CETERIS AVTEM dicit VOCEM ESSE PROLATAM. Quando enim iam erant, qui creatorem essentia sua adspectabilem ex uoce cognoscere debebant, tum uox secundum placitum Dei producta fuit etc. Merito eam THEODORI sententiam, sed non sine acrimonia, reprehendit PHILOPONVS. In hoc praeceptorem suum, quem solet plerumque THEODORETVS sequi, deseruit, etsi tamen, postquam suam eamque ueriorem protulit, de illa THEODORI cunctanter et modeste loquatur, quaest. IX in Genes. operum tom. I p. 9. 5) In illa expositione alia deprehendo, quae aliis in locis THEODORVM dixisse et scripsisse, certo scio, aut saltem probabili coniectura opinor. In exposit. p. 373 ait unam esse naturam diuinam, etsi plures sint personae, seu modi existendi,


page 200, image: s200

quemadmodum una sit humanitas, distributa inter plures homines. Haec fere totidem uerbis leguntur in quaestionibus et responsionibus ad orthodoxos p. 488, quas tu iam pridem probasti auctorem habere DIODORVM TARSENSEM, cuius genuinus discipulus fuit noster THEODORVS, qui sententiis praeceptoris sui non raro usus est. Pag. 374 D, quando probare uult, eandem esse essentiam Patris et Filii et Spiritus Sancti, fundamenti loco obseruat, omnia distingui in creata et increata. Eadem methodo THEODORVS libro XV de incarnatione aduersus Eunomianos processerat, teste GENNADIO libro de script. eccles. in THEODORO cap. XII. Quando iam auctor expositionis de creatis disserit, rursus obseruat p. 375 A, DAVIDEM omnes creaturas diuidere in coelestes et terrestres ps. CXLVIII, neque tamen aliis creaturis primariis coelestibus et terrestribus annumerari Filium et Spiritum Sanctum. Similia THEODORI uerba profert IOHANN. PHILOPONVS in hexaem. lib. I cap. XVIII: [gap: Greek word(s)] . Operae pretium est, utrumque locum inter se conferre. Apparebit, obseruationes has ex uno cerebro profluxisse. Auctor expositionis uim unionis duarum naturarum in Christo expositurus, simile adhibet unionis inter corpus et mentem in homine p. 382. Idem et eodem fere modo THEODORVS dixit in loco satis prolixo, quem conseruauit FACVNDVS HERMIAN. lib. IX p. 392, 393 edit. SIRMONDI in 8. Plura possem adducere. Sed iam uideor dissertationem, non epistolam scripsisse. 6.) In expositione fidei obseruaui non tantum sententias et doctrinas THEODORI, sed praeterea etiam locutiones, quas frequentiori usu sibi plane proprias reddidit, quarum, nisi hoc iam prolixum nimis foret, exempla dare possem. 7) In scriptis THEODORETI offendi non unam sententiam, quae cum quibusdam expositionis nostrae sententiis ita conuenire mihi uisa est, ut aut expositionis auctor sua ex THEODORETO, aut uice uersa THEODORETVS eadem ex expositione decerpsisse dici possit. Neque uero ignotum est, mihi certe ex experientia constat, THEODORETVM ubique THEODORVM praeceptorem suum imitari, eiusque sententiis scripta sua exornare,


page 201, image: s201

quod mihi quidem nouum argumentum suppeditat. Haec sufficiant uir celeberrime, ut ostendam, me non temere expositionem illam THEODORO tribuisse. Aliquando cogitaui de expositione sub nomine THEODORI MOPSVESTENI cum notis, quibus illustrari meretur, edenda. Et ex iis, quae modo attuli, iudicare poteris, me aliquem iam congesisse apparatum. Volebam praemittere dissertationem de auctore uero illius expositionis. Sed consilia haec abrupit cogitatio, non fore librarium, qui illa typis edere uelit suis sumtibus, fore etiam paucos, qui ista legere dignaturi essent. Transeo iam ad alia.

Obseruatio tua de [gap: unknown sign(s)] mihi perplacet. Pro ea gratias tibi ago debitas. Eam codices Graeci Matth. I, 20 confirmant, eaque est haud dubie uera pronuntiatio, quam interpres Syrus ubique exprimit [gap: unknown sign(s)] .

Quae de ASSEMANNO scribis, argumento mihi sunt, difficulter inter te et illum institui posse literarum commercium. Ceterum quae de eius modestia, qua in oppugnanda tua sententia usus est, addis, merito amorem meum illi conciliant, uti eruditio eius laudes et plausus omnium meretur. Si copiam libri illius legendi possem nancisci, auide illum perlegerem, neque enim dubito, quin talia dixerit, quae et meam controuersiam contingunt. In noua Christianismi tui Indici editione commode ad obiectiones eius respondere poteris, quod ut facias, summopere abs te peto.

Acceptissima cumprimis fuerunt, quas occasione formularum SIRMONDI, de monasteriorum donationibus me uoluisti edocere. Haec iis, quae apud BVRNETVM legi, lucem non mediocrem inferunt. SANVTII nomen et ego Aegyptiacum esse, firmiter persuasus sum. Esset, si coniecturae locus datur, [gap: unknown sign(s)] uel [gap: Greek word(s)] abiecta nempe litera [gap: unknown sign(s)] seruili, aut uero omissa, ex uocabulo [gap: unknown sign(s)] priori syllaba, cuius posterior, ut in aliis uocibus Copticis, uidetur fuisse duplicatio, [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] , ita saltem mihi aliquando uisum fuit. Ego sphalma [gap: Greek word(s)] in ALVAREZIO tuum minime miror, cui quotidie talia eueniunt. In farragine illa rerum


page 202, image: s202

et uerborum quae memoriae nostrae obtruditur, minime mirum est, si moles aliquando confusionem pariat. Francofurti ad Viadr. 12 Ianuar. 1731.

Si commodam nactus fuissem occasionem, citius habuisses, quae ad inquisitionem meam in Nestorianismum spectant, quaeque iam nunc ad priorem partem, quam penes te habes, accedunt. Videbis, me in hac parte disputare aduersus ARTEMONIVM, qui duo exercitationis meae loca in suo, quod uocat, initio euangelii loannis restituto, non sine aliqua mentis commotione lacessiuit. Ego tamen humaniter, et comiter etiam, hominem excipere annisus sum, cum quia ab omni mordaci acerbitate animus meus abhorret, tum quod ab aliquo tempore amicitiam politicam cum uiro non malo colui, cuius iura uiolare nefas duxi, etsi ueritatem aduersus illius impetus defendendam susceperim. Obseruabis etiam, me cum BERGERO in hac posteriori parte lenius agere, quam in priori egeram. Sollicite enim omnia, quae iracundiam aliquam aut excandescentiam redolere uidebantur, expunxi, etsi meritus fuisse uideatur, cui nonnunquam inclementius respondeatur. In priori parte ad eundem modum omnia corrigam, quae ab exasperata mente profecta esse quispiam iudicare posset. Superest nunc tertia pars, complectens sectionem XVIII de Nestorianorum doctrina circa unionem hypostaticam, et XIX, quae totius controuersiae [gap: Greek word(s)] apertius deteget et per partes exponet. In hac parte perpolienda nunc occupatus sum. Vbi ea, quae nunc penes te habes, perlegeris, quaeso, ut ea ad me remittas, sunt enim, quae reuisione et correctione opus habeant. Si quae etiam obseruabis minus recte scripta, aut quae commodius exponi possint, aut quibus subsit error quispiam, etiam atque etiam rogo, ut ea omnia diligenter notes, mihique significes. Haec enim causa praecipua est, ob quam chartulas hasce tecum communicauerim. Si enim tempori huic conuenientius existimaueris, ut inquisitio mea supprimatur, aut si in causa adeo difficili, scriptionem meam ad dignitatem argumenti minime assurgere deprehenderis, monenti gratias maximas agam, et in beneficiorum numero collocabo. Vidisti sine dubio Lipsienses


page 203, image: s203

annuntiasse publico, HOFFMANNVM communem nostrum aduersarium aduersus te aliquid moliri, aut, si relationi fides habenda est, prelo subiecisse. Si fieri potuisset, et si tu id e re nostra fore iudicasses, maluissem, ut editio meae inquisitionis illius dissertationem anteuerteret. Verum id sperare plane non licet. Francofurti ad Viad. 19 Martii 1731.

Gratias tibi debeo, quod de PHILOPATRI LVCIANI monere me uolueris. Easdem referam, si in aliis quidpiam correctione dignum indicare dignatus fueris. De PHILOPATRI uiros eruditos subdubitasse sciueram quidem, idque, ni fallor, in inquisitione mea subinnui. Ipse tamen ad eorum rationes paulo attentius pensitandas animum nunquam appuli. Poecilem HEVMANNI, fama tantum mihi notam, nondum uidi. Faxo tamen, ut mihi in urbem redeunti praesto sit. Dissertationem HOFFMANNI Lipsiensis, aut contra te, aut contra utrumque nostrum scriptam, prodiisse tandem CLODIVS Lipsia ad me scripsit. Nec illam tamen uidere adhuc potui. Nam et in bibliopoliis nostris multa merito desiderantur. Affectui tuo in me, sane prolixo, nonnihil indulges, quando de epistola mea, in qua de expositione fidei IVSTINI MARTYRIS disputabam, adeo benigne iudicas. Rudi illa et pingui Minerua conscripta fuit, et si occasio aliqua eius publicandae offerretur, omnino expolienda, ultimaque manus illi imponenda esset. Francof. ad Viadr postr. feriar. pentec. 1731.

Gratissimum auditu fuit, quod ex literis tuis intellexi, GVIL. WHISTONVM filium caput primum et initium capitis secundi [gap: Greek word(s)] ad te misisse, in quibus multas uoces nouas tibi occurrisse scribis. Magnas tibi utique habebo gratias, si ea, quae ex Anglia accepisti, mecum communicare dignatus fueris. Pretium, quod pro describendo uno actorum libro poscitur, sex nummorum aureorum, qui consiciunt XXXVI Imperiales uel thaleros, modum omnem excedere mihi uidetur, praesertim cum librarius ille, cuius opera doctissimus WASIVS uti decreuit, in describendo toties aberrasse a te deprehensus fuerit. Quanto magis nunc doleo, me cum essem Oxonii, laborem illum non impendisse? Sed tamen circumstantiae temporis,


page 204, image: s204

quas referre nimis operosum esset, me quodammodo excusant. Nam si describendo euangelio Iohannis et apostolorum actis tempus consumsissem, carendum mihi fuisset libro Gnostici, in quo me thesauros eximios reperturum esse, confidebam. Quid uero nunc agendum sit, anceps sane atque incertus haereo, atque id omne tuo arbitrio committo. Si tibi non displicet, utar opera CLODII Lipsiensis, quam ipse mihi persaepe et ultro obtulit, ut a doctissimo ASSEMANNO specimen illius codicis membranacei, qui uitas PACHOMII, aliorumque monachorum continet, impetremus. Non est, quod dubitem, uirum non minus politum, quam eruditum omnem operam daturum esse, ut uoti nostri fiamus compotes. Pentateuchum Copticum accepi, quodque per te facile intelligis, magno cum gaudio perlustraui. Deprehendi clariss. WILKINSIVM in hac editione se ipsum superasse, et solito diligentiorem atque accuratiorem fuisse. Fateor tamen, me in peruoluendo illo pentateucho hactenus obiter tantum uersatum fuisse. Animus enim est, totum pentateuchum non interrupta serie, memoriae adiuuandae causa perlegere et meditate perpendere, quod quidem facere, concatenati et nonnunquam molesti ualde labores, qui hoc praesertim anno me urserunt, nondum siuerunt. Obseruationem tuam de MAXENTIO SCYTHA, quem SCETENSEM putas, et ingeniosam et ueram existimo. Perpendenti mihi eam, quaedam in mentem uenerunt, quae eam firmare possunt, de quibus forte proxime. Francofurti ad Viad. 8 Octobr. 1731.

Vt ex usura, qua adeo benigne libros tuos mihi concessisti, aliquis etiam fructus ad te rediret, capita primum et in capitibus uersus distinxi, et in margine notaui. Deinde ea etiam, in quibus indiciis indubiis mihi constabat, manum describentis aberrasse, correxi, etiam in ipso textu, idque saepissime, dummodo fieri commode posset. Nonnunquam sed rarius in marginibus indicaui, quae corrigenda uiderentur. In quibus omnibus si et me forsitan errasse deprehenderis, non ita difficulter tamen ueniam abs te me impetraturum esse confido. Sunt plurima uocabula, quae hactenus a me in aliis Coptorum libris, quos usu triui, obseruata fuisse, non memini, quae


page 205, image: s205

inter legendum nullo negotio ipse inuenies. In describendo ea excerpere, ne sic mora aliqua mihi iniiceretur, studio neglexi. Volebam nempe post absolutum penitus omnem describendi laborem, descripta relegere, et cum exemplari tuo conferre, eodemque tempore, quae post institutum examen mihi obseruatu digniora uiderentur, in chartam coniicere. Verum quo minus pensum hoc aggredi et rite perficere potuerim, obstitit penuria temporis. Quare laborem hunc, mihi sane gratissimum, in aliud tempus differre, coactus fui. Francofurti ad Viad. 6 Augusti 1732.

LVCAE itinerarium secundum hactenus non uideram, quare ex eius lectione uoluptatem cepi longe maximam. Praeter alia, quae in illo itinerario deprehendi lectu dignissima, placuit cumprimis accurata descriptio illius partis Aegypti, quam hodie uocant Phioum, et quam ego censeo esse Ghosen, quam IACOBVS patriarcha, et posteri eius post eum in Aegypto incoluerunt. Multis argumentis hanc meam sententiam adstructam uidebis in dissertationibus de terra Gosen, quarum prima his, ut spero, diebus lucem uidebit. Sequentes illam breui post excipient. Fateor me hactenus tam prolixam tamque accuratam terrae Phioum descriptionem nuspiam reperiisse, quam in illo LVCAE itinerario, quo nomine LVCAE ipsi, et non minus tibi, qui illius usuram mihi concessisti, gratias debeo, sane maximas. In tabulae Isiacae interpretatione, de qua nuper coram plura dixi, progressus hucusque feci non poenitendos. Praecipua tabulae illius momenta, in quibus cardo totus uersatur, de quibus PIGNORIVS, KIRCHERVS, aliique, plane ne per somnium quidem cogitarunt, non modo ipse perspexi, uerum ea etiam ita declarare possum, ut non uana spes me teneat, fore, ut aequi lectores, ea quae hanc in rem proferam, non pro coniecturis, sed pro ipsa et certissime demonstrata ueritate habituri sint. In quibusdam adhuc haereo, fateor. Sed inuentis iam facile erit addere. Fortuito casu incidi in unius alteriusque figurae explicationem et interpretationem. Quam ubi ex monumentis et testimoniis ueterum abunde confirmatam esse intellexi, unius figurae interpretationem secuta est altera.



page 206, image: s206

LOCUS IOSEPHI uel IOSEPPI, cuius nuper mentionem feceram, extat in hypomneslico cap. 144 in codice apocrypho uet. testam. Fabriciano uol. II p. 330, unde eum, antequam auctor hic a FABRICIO editus esset, GALEVS dedit in notis ad IAMBLICHVM p. 213. Verba illic hunc in modum concepta leguntur: [gap: Greek word(s)] Pergit auctor [gap: Greek word(s)] (nam haec sine dubio a prioribus separanda sunt). [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] Hic [gap: Greek word(s)] editum est, tanquam duae uoces essent. FABRICIVS notat alios habere [gap: Greek word(s)] , et GALEVM obseruasse, legi etiam [gap: Greek word(s)] . Haec postrema lectio praecipue placet. Sed monendum praeterea est, uno ductu scribendum esse [gap: Greek word(s)] . Est enim unica uox, literis Aegyptiacis scripta [gap: unknown sign(s)] . Ita Aegyptii cytharam nuncupant, eaque uox occurrit Genes. XXXI, 27, Apocal. XIV, 2. Francofurti ad Viad. 19 Iul. 1735.

Accipies dissertationem de Gosen V, nam IV redditam tibi recte esse, non est, quod dubitem. Sequentur breui tempore tres aliae, quas, simulac prodierint, atque fuerit, cui illas committere queam, sine mora ad te mittam.

Vtinam de SICARDI libro, quem in Belgio prodiisse putas, quique continebit accuratam ruderum antiquitatis in Aegypto descriptionem, breui certior reddar. Magno me beneficio affeceris, si, quae ea de re comperta habes, mecum beneuole communicaueris. Francofurti ad Viad. 22 Octob. 1735.

Accipies nunc dissertationem VII quae nomen Gosen explicat, quam hocce adhuc anno, ut spero, subsequetur octaua, qua obseruationem tuam ingeniosissimam, de ? PH MARTIANI CAPELLAE, erudito lectori offeram, et de HERCVLE Aegyptiorum, et antiquitate cultus eius, aliquid edisseram. Reliquae dissertationes, quia inclementia aeris hyberni, cathedram academicam saepius conscendere uetat, reseruabuntur ueri proximo et insecuturae aestati. In dissertatione IV memoriae meae nimium fidens, errorem commisi ex [gap: Greek word(s)] . Dixi enim, pastorem ouium Aegyptiis, dialecto Thebaidis dictum


page 207, image: s207

fuisse [gap: unknown sign(s)] , cum uice uersa uox illa scribenda fuisset [gap: unknown sign(s)] . Causa huius erroris praecipua fuit, quod in conscribenda dissertatione illa, quae dum Berolini haerebam, typis describenda erat, et descripta etiam fuit, nimium festinarem, itinere instante, et maturationem commentationis illius magnopere suadente. Cum post reditum dissertationem relegerem, illico errorem commissum persensi, et post excussa scrinia, quod antea fuspicatus tantum eram, certo deprehendi. Sed errorem hunc tamen ipse, in aliqua secuturarum dissertationum, si Deus uolet, et uiuam, plenissime corrigam et emendabo. Vtinam de illa Aegypti pleniori descriptione, quam putabas a SICARDI manu profectam esse, quamque eruditae quaedam ephemerides, uti abs te didici, annuntiarunt, mox plenius et certius edocear. Si operis illius auctor est SICARDVS, erit profecto praeclarum et spei ac expectationi meae omnino satisfaciet. Sed qui sitim hanc meam restinguere posset, praeter te hactenus reperii neminem. Francofurti ad Viadrum 18 Nouembr. 1735.

Catalogum regum Thebaeorum ERATOSTHENIS, explicatum, et obseruationibus quibusdam illustratum breui ad VIGNOLIVM mittam.

Accepisti, ut spero, dissertationem de terra Gosen VIII, quam uel eo nomine tibi non ingratam fore confido, quod data mihi occasione satis commoda, tuam de MARTIANI loco obseruationem praestantissimam cum eruditis communicare potuerim. Itinerarium COPPINI, quod auctor ipse inscripsit, Is bouclier de l? Europe, recte accepi. Cum postremas ad te literas darem, liber ille nondum appulerat, quae causa fuit, quod illius mentionem nullam fecerim. Sed uno alteroue die post liber mihi redditus est, quam magna cum uoluptate a capite ad calcem perlegi, et nunc multa cum gratiarum actione remitto. Bene omnino monuisti, me in dissertatione V cicadas cum locustis confudisse. Equidem discriminis inter cicadas [gap: Greek word(s)] et locustas [gap: Greek word(s)] , probe gnarus sum, uel a te ipso iam dudum rei huius admonitus, quare cum in literis tuis id legerem, me talem errorem commisisse, fidem uix tuis literis habui. Ego certe quando de locustis loquor, locustas


page 208, image: s208

eas nomino. Deprehendi tamen, postquam a te monitus, ea quae scripseram, relegi, me in uertendis PETRI VALLENSIS ex Germanico in Latinum uerbis, nescio qua incuria, cicadas appellasse, quas locustas dicere oportuerat. Tibi interim gratias habeo maximas, quod me erroris, cuius profecto plane ignarus eram, adeo beneuole admonere uolueris. Relegam nunc omnes dissertationes summa cura et accuratione, ut intelligam, utrum non similia [gap: Greek word(s)] , mihi quasi dormitanti obrepserint. Francof. ad Viadrum 29 Decembr. 1735.

Si dissertationes meae Aegyptiacae, ac sigillatim ultima, tibi non displicuere, est, quod mihi maiorem in modum gratuler. Quis enim te aequius meliusque iudicium in causa huius generis ferre poterit? GROTIVM prolixe refutare, quod lectori suum YHC obtrusisset, non commode patiebatur ratio mei instituti. Facile enim obseruare potuisti, me ubique nullius rei tantam, quam breuitatis curam habuisse, idque studiosorum gratia, qui, ut sumtibus parcant, nobis breuitatem magnopere commendare, et modis omnibus exigere solent. Multa in his dissertationibus omisi, quae argumentum meum insigniter illustrare potuissent, et eorum tantum, quae summopere necessaria erant, rationem habere oportuit. Forte tamen, nisi spes me fallit, dissertationes hae in Belgio recudi poterunt. Quod si fiet, prodibunt multo ampliores, nouisque obseruationibus locupletatae. Si inter legendum aliquid tibi in mentem uenerit, uir celeberrime, quo dissertationes illas aut corrigi aut illustrari posse putabis, noli quaeso illud negligere. Si qua de re me admonere dedignatus non fueris, illius non sine gratitudinis meae testificatione suo loco mentionem faciam.

Dicere uix possum, quantum apud me desiderium excitauerit sui, relatio illa et descriptio Aegypti, quae in Belgio prodiit. Equidem fateor, desiderium illud aliqua ex parte imminutum fuisse, postquam intellexi, auctorem eius non esse, quem putaueram, SICARDVM. Is enim certe expectationi meae omnibus modis satisfecisset. Ichnographia antiquitatum Aegypti, quam ipse in relationibus nouis missionum edidit,


page 209, image: s209

indicio luculento est, ipsum nihil omnino eorum, quae in Aegypto scitu digna supersunt, intactum praetermissurum fuisse. Nullum est in tota Aegypto antiquitatis monumentum, quod ipse non oculis suis subiecerit, et accurate delineauerit. Inprimis diligentem, et uti spero, felicem operam in eo posuit, ut ex ruderibus, quae supersunt, quaeque is, maiori numero inuenit, quam hucusque credideramus, geographiam veteris Aegypti eruat, et ueluti restituat. O utinam librum illum, quem auctor, antequam diem suum obiret, tantum non absoluit, aliquando editum uidere contingat! Spero tamen librum etiam MAILLETI, in Belgio editum, plenum fore bonae frugis, quare etiam illius uidendi non mediocre me tenet desiderium. Si interea, dum liber ille ad nos adferatur, alia quaedam huius auctoris scripta, reperiunda in quodam tomo illius libri Loyolitarum, quem inscribunt lettres edifiantes, et in IOACHIMILE GRAND itinerario historico Abyssiniae, quorum mihi nuper spem fecisti, ad me transmittere dignatus fueris, hoc beneficio tuo gratus utar, eoque me, rerum huiusmodi omnium cupidissimum, uehementer obstringes.

Misi hisce diebus ad ALPHONSVM VIGNOLIVM obseruationes in ERATOSTHENIS catalogum regum Thebaeorum. Vtinam illas uidere posses. Si enim typis describendae sint, quod futurum esse, uir ille uenerandus mihi significauit, ualde optauerim, ut tuum prius iudicium experiantur. Francof. ad Viadr. 12 Ianuar. 1736.

PONCETI relationem historicam de itinere suo Aethiopico legi, eaque mirum in modum delectatus fui. Ego Abyssiniam hactenus credidi, frequentibus tetrisque desertis interpolatam, uix parem essem sustentandis incolis, quos profert. Ex PONCETO demum didici, quanto in errore uersatus fuerim. Francof. ad Viad. 6 Febr. 1736.

Libros tuos et auidissime et maxima cum uoluptate perlegi, collectionem illam praecipue, quae relationes missionariorum orientalium complectitur. Dissertationes domini LE GRAND, quas itinerario HIERONYMI LVPI adiecit, prima fronte magnam de se spem animo meo iniecere; Sed deprehendi postea, eum


page 210, image: s210

unum hunc scopum sibi habuisse propositum, ut famam LVDOLFFI lacesseret, et simile de laboribus doctissimi illius uiri iudicium RENAVDOTI pro uirili uindicaret. Sed operam et oleum perdidit. Vtrum plures collectionis illius, cuius mentionem feci, tomi prodierint, equidem ignoro. Aliunde etiam fama ad aures meas peruenit, Amstelodami uenalem exstare descriptionem Aegypti a MAILLETO quondam diligenter compositam, et nunc a quodam, cuius nomen memoria excidit, in lucem editam. Quantum intelligere potui, auctor illius libri, descriptioni suae delineationes plurium uetustorum in Aegypto monumentorum addidit. Francof. ad Viad. 22 Febr. 1736.

Mihi attulit HOFFMANNVS librum MAILLETI tot uotis expetitum, in quo legendo nunc totus occupatus sum. Vere monuit auctor praefationis libro ipsi praemissae, nihil in hoc genere exstare, quod cum relatione MAILLETI comparari queat. Facile ex iis, quae legi hactenus, intellexi, uirum ingenio excellenti praeditum, disciplinis philosophicis non perfunctorie exercitatum, diuturno rerum usu et longa experientia egregie perpolitum, auctoritate muneris, quod ornabat, munitum, plura in Aegypto obseruare potuisse, quam aliis licet, et sanius longe ac solidius iudicium de rebus uisis tulisse, quam alii fecerunt. Itaque et summam utilitatem et incredibilem uoluptatem ex lectione illius libri percepi et porro percipiam. Vtinam in scriptoribus uetustis magis profecisset, et accuratiori antiquitatis cognitione instructus fuisset. Equidem ea ex HERODOTO, DIODORO, STRABONE et aliis quibusdam, quae ad situm et mores uetustae Aegypti faciunt, uidetur usu familiaria sibi reddidisse. Sed quia ceteroquin historiae et geographiae ueteris in uniuersum expers fuit, erroribus sese implicuit nec paucis, nec leuibus, qui tamen scriptori alioquin tam egregie merito condonari possunt. Vnum apud illum deprehendi, quod obseruationes meas de nomine Gosen confirmat. Scribit part. I p. 125 prouinciam Fioum quondam etiam Sebennytum dictam fuisse. Hoc uidetur ex scriptoribus Arabicis hausisse, quorum lectione magis quam Graecorum et Romanorum innutritus esse mihi quidem


page 211, image: s211

uidetur. Ex iisdem scriptoribus Arabicis defluxisse puto, quod PAVLVS LVCAS in itinerario II part. II p. 45 de terra Fioum scribit: cumque ex omnibus Aegypti prouinciis, sola Phioum uinetis culta sit, coniicere liceret, eam esse Sebennytum. Quid si itaque uiri eruditi illi in auctoribus Arabicis legerint, prouinciam Phium dictam quoque esse Sebennytum? Hoc profecto significaret terram Herculis, uti in dissertat. VII de Gosen p. 84 agens de Sebennyto inferioris Aegypti obseruaui. Francof. ad Viadr. 2 Mart. 1736.

IOANNES IARCKIVS.

Dudum iam in tabernis librariis desideratus est liber de diis Germanis, quem Amst. 1648, 8 exscribi curauit typis Ludou. Elzeuirii ELIAS SCHEDIVS, a. 1641 Warsouiae extinctus, qui perdoctus scriptor dicitur a SELDENO l. de Synedriis p. 417. Cum igitur mihi animus sit SCHEDII librum, auctore doctissimo mihique amicissimo IO. ALB. FABRICIO, praelis iterum in communes studiosorum usus subiicere, dabo operam, ut quantum fieri possit, instructior ille locupletiorque in lucem et manus hominum exeat. Praecipuam itaque in me collocabis operam, quod si obseruationes in priuatum usum collectas, pro tua singulari benignitate, et literas ornandi impenso studio, quam primum fieri possit, ad te mittas. Maxime quoque a te edoceri desidero, quinam ille mons in Armenia, qui Baris appellatur, in quo multos confugientes, sermo est diluuii tempore seruatos: et unde origo uocis AVRINIAE, Germ. Allrunen sit petenda. Stadae 4 April. 1726.

GEORGIVS IACOBVS KEHR.

Non modo ex uiro clarissimo doctissimoque, SALOMONE NEGRI Damasceno, meo in Arabicis praeceptore obseruantissimo, de Arabibus et Persis; sed etiam ex uiro plurimum reuerendo, SCHARSCHMIDIO, ex urbibus Astrachan et Terik ad mare Caspium sitis inde ab anno Halam reduce, de Tataris Mohammedanis, quod rhythmis, carminibus et apophthegmatibus mirum in modum delectentur, satis superque audiui. Et cum praeterea quoque de propagatione religionis per


page 212, image: s212

carmina dissertationem aliquam me olim legisse meminerim: Non plane benedictione diuina labores nostros destitutum iri consido, si LVTHERI, aliorumque theologorum uera pietate zeloque diuino clarorum cantica uerteremus Arabice, totidemque rhythmos, syllabas et lineas, quot in textu Germanico sunt, poneremus. Quodsi eiusmodi carmina seu cantica in linguam Arabicam translata Mohammedanis singulatim, huic hoc, alii aliud, distribuerentur, aut a Christianis, praesentibus et audientibus Mohammedanis humillime ac modestissime tanquam coram throno Dei decantarentur: nullus dubito, quin aliqui saltem Mohammedanorum praecipua doctrinae christianae capita hymnorum suauitate capti quasi nolentes uolentes et inscii memoriae imprimerent suae, et sic non paucis de religione christiana priuarentur praeiudiciis, eoque facilius citiusque, auxiliante Deo, ad uerum christianismum perducerentur. Et certe haud spernendam esse puto eiusmodi methodum illos ad uerum Dei cultum uocandi. Nam si fieri potuit, ut Mohammedus, per creberrimos in suis concionibus astutiarum plenis rhythmos, errantem populum mire effascinauerit: Cur nobis non itidem liceat, ut eandem adhibeamus astutiam, et Mohammedanis doctrinam Christi rhythmis et carminibus multo praestantioribus multoque dulcioribus proponeremus.

Rhythmorum Germanicorum in Arabicos translatio parum difficultatis habet. Speciminis loco unicum uersiculum a me Arabice elaboratum tibi exhibeo, expectaturus, quid tibi de huiusmodi labore uideatur, num ecclesiae profuturus sit, nec ne?

[gap: unknown sign(s)] Ia rabbi h' di fi-l'hhaiati O dominemi, dirige in uita hac Herr, regier zu allen Zeiten

[gap: unknown sign(s)] kulla iaumin sîrati omni die uitam meam (uitae meae modum) meinen Wandel hie auf Erd,

[gap: unknown sign(s)] am bikulli ssaâdâti ut omnes beatitudines dass ich aller Seligkeiten



page 213, image: s213

[gap: unknown sign(s)] achusa binni [gap: unknown sign(s)] mati accipiam ex gratia, aus Genaden fähig werd.

[gap: unknown sign(s)] an nefsi uhauwwina, ut me ipsum vilipendam, Gib, dass ich mich acht gering,

[gap: unknown sign(s)] wa-ileika ae'schkuwa, et ad te deferam (statum meum lamentando). meine Klag oft vor dich bring,

[gap: unknown sign(s)] w lil'---ida akon wadîan gr hostibus sim mansuetus, Sanftmuth auch an Feinden übe,

[gap: unknown sign(s)] wâsiban ohhibba sidqan, semper diligam ueracitatem. die Gerechtigkeit stets liebe.

Halae 9 Sept. 1718.

Octauus iamiam agitur annus, ex quo literis tuis d. 23 Septembr. anni 1718 ad me Halam datis, quibus Arabicae epistolae meae responderas, respondere debeo, fatis interim in Alsatia, Austrasia, Palatinatu, Wetterauia, Franconia, Saxonia, Polonia, Silesiaque mire uersatus. Quapropter, uir praenobilissime, humaniter ignoscere uelis, modeste rogo. Nunc mihi cum sit animus, Russiam atque Tatariam adeundi, Christianis euangelicis in emporio Astrachan habitantibus uerbum Dei praedicaturus, eorumque liberos instituturus, ac simul uarios literaturae orientalis thesauros collecturus, te submisse oro, ut illustrissimo comiti Russico GALOWKIN, cuius animum tibi iamdudum conciliasti, eam ob causam de meliori me commendes, eiusque intercessionem apud aulam imperatoriam Russiae pro me impetres, quo facilius in uastissimum imperium illud saluo et incolumi pertingere liceat. Eum in finem quatuor tibi mitto exempla tractatus mei de manismate Indo-Mogolico, meamque dissertationem Lipsiae biennio abhinc editam, ut sis instructus uno alteroque teste studiorum meorum tum orientalium, tum sacrorum, tum humaniorum.


page 214, image: s214

Iam propediem Lipsiam repetam, ibique expectabo, quonam fata me porro tractura sint. Carolathi ad Oderam 19 Ian. 1726.

SEBASTIANVS KORTHOLTVS.

Magnus LEIBNITIVS, orbi erudito et nobis haud ita pridem ereptus, spectatam tuam erga doctos beneuolentiam, assiduumque in demerendis amicis studium mihi summopere laudauit. Idem quum quaerendo aliquando inuestigarem, quae illius esset sententia, de uersibus uernaculis ad metrum Graecorum Romanorumque exactis, mea causa ad te literas exarabat, responsoriasque tuas mecum communicabat. Quod eo scribo, ne nescius, uir multo doctissime, quantam, te forte inscio, literae tuae mihi utilitatem praebuerint. Te doctore didici, PHILIPPVM DE PORTIS carmina sapphica Gallica ad meum institutum facientia elucubrasse; psalmorum uersionem Gallicam, et quidem rariorem, ab ingenio huius auctoris profectam esse; MENAGIVM in Anti-Bailleto, et PASCHASIVM in disquis. Gallicis, (recherches d' Etienne Paquier) et quidem in editione optima Parisina anni 1621 idem mecum saxum uoluisse, et de uersibus domesticis ad morem Latinorum dimensis egisse consulta opera etc. Tacitus praetereo, LEIBNITIVM his uerbis te quondam laudasse: "Monsieur DE LA CROZE a un sauoir tres-etendu, mais il a sur tout un talent tres-grand pour les langues. Apres avoir defriche l' Armenien, il va au Copte etc." Omitto quondam consiliarium prouincialem, generosissimum discipulum tuum AHLFELDIVM, et proxime collegam meum FELDENIVM stimulos mihi addidisse, ut primus hisce literis te compellem etc. Nolim autem te fugere, uir celeberrime, me foras emissurum orationem, cuius hic est index: Vita uiri summi G. G. LEIBNITII, literatorum principis, in academia Kiloniensi oratione publica summatim adumbrata, die auspicato Guilielmi nomine insignito, 1717. Idcirco collegi omnia, quae faciunt ad laudes Leibnitianas, iudieiis amplissimis celebratas. Vsus etiam sum commercio illo literario, quod sub exitum saeculi proximi mecum inchoatum, nec nisi ipsa Leibnitiana morte finitum est. Quod uero praecipuum est, adhibui literas, quae statim ab


page 215, image: s215

obitu tanti uiri de uitae illius cursu crebro ad me commearunt, beneficio prope singulari longe doctissimi ECCARDI. Hic tamen laborum Leibnitianorum per integros 19 annos adiutor mihi copiam facere nequit omnium epistolarum LFIBNITII, propterea quod non nisi paucissimas describi curauit uir ualde modestus. Audiendo nuper accepi, in tuis manibus esse illustris LEIBNITII quasdam ad EZECH. SPANHEMIVM, RABENERVM, CAR. ANCELLONVM et VIGNOLVM exaratas epistolas, sed haud scio, an firmus sit rumor; nec audeo, desiderium paullo audacius exponere.

Publicabo propediem commentationem de pueris (non autem de adolescentibus) et puellis doctis, a celeberr. BAILLETO omissis, nec minus de discipulis senibus, quorum Gallus nullam intulit mentionem, ubi egit de [gap: Greek word(s)] , orationem denique me secundum rectore huis academiae habitam de rectoribus academiarum, durante hoc magistratu, demortuis. Id quod usu uenit pie defuncto parenti meo, parnassi huius Cimbrici procancellario perpetuo. Kilonii Holsatorum 3 Id. Ian. 1719.

Illi quos dux meus serenissimus consilii sui socios adhibet, me nuper poema coram poscebant in columbam illam candidam, quae, quum princeps meus 4 milliaribus terra abesset, in summo malo, postque alia 4 millia, in humeris ipsius ducis consedit. Alitur illa nunc Hamburgi, et faustissimum habetur omen. Noti tibi sunt uersus, quos animi gratia illustr. LEIBNITIVS pangebat de columba Guelferbytana, quae pedem fixit.

Hinc Scythiae in campis, illinc Atlantis in undis. Anno 1683 prope Viennam uisa est candida columba felix omen uictoriae. Memini de hac fatali aue me quaedam legere, quae nunc frustra quaerendo inuestigo, iuxta atque alia quae de aquila obseruabam, uisa in naui hodierni Caesaris CAROLI VI 1711 mens. Septemb. Nec reperire etiamnunc possum, quae certo usu uenere 1631 in pugna Lipsiensi. Saxones uictoriam tunc reportabant, uisa in eorum uexillis alba columba. De auibus huiuscemodi fatalibus plura consulta opera, iussu consiliariorum ducis mei, sollicite conquiro, poema quod contexam, iuxta atque alia quae prela


page 216, image: s216

exercebunt Hamburgensia, tecum communicaturus. Kilonii 3 August. 1719.

Abbas regiae Lutterae FABRICIVS CXXXI epistolas Leibnitianas et POLYCARPI quoque LYSERI, poes. prof. Helmstad. schedulam impressam una communicauit, indicauitque LYSERVM aliam postillam datam 5 Kal. Ian. a. c. emisisse, qua se colloquio refutationem subiuncturum, nec solum IO. BODINVM animaduersionibus illustraturum, uitamque e rarioribus scriptis collecturum in se recepit, BODINI hoc scriptum omnibus aliis de huiuscemodi argumento, in longiori quadam super hac materia ad me data epistola, praetulit illustris LEIBNITIVS, solumque confutatione quodammodo dignum iudicauit etc. Kilonii Holsator. 5 Iunii 1720.

Aliud ex alio me impediuit, quo minus luci exponere potuerim, quae pertinent ad LEIBNITII illustris uiri merita et laudes, quas promeruit utique maximas. Inter alia, quae uerbosius recenseo scripta, est libellus manu etiamnunc Leibnitiana exaratus, cuius me participem fecit doctissimus ECCARDVS. Index epistolae longissimae REMONTO, consiliario ducis regentis Galliam, dicatae, hic est: philosophie des Chinois. In illa id agit auctor, ut contra NICOLAVM LONGOBARDI Iesuitam et scriptorem libelli tibi notissimi: traite sur quelques points de la religion des Chinois, a Paris 1701, 12, obiterque contra ANTONIVM DE S. MARIA, Franciscanum, et auctorem libri ibidem eodemque anno publicati, de eodem argumento, consulta opera demonstret, scriptores ueteres Sinenses admittere sensum aequum iustumque, qui rectae rationi haud aduersetur. Arcte tenet, hodiernum monarcham plurimum auctoritatis conciliare explicationibus rectae rationi consentaneis, quibus doctrinam antiquam Sinensem commode explanare possimus. Optimam opinatur hanc uiam esse corrigendi ac emendandi hodiernos Sinenses, qui a recta ueritatis uia declinarint, et ab ipsa antiquitate, atque opinionibus suis mirum fluctuent. Tuetur, uetustissimos Sinenses substantias spirituales statuisse, quae tamen ab omni materia haud fuerint segregatae. Angelis tribuit aerea et tenuissima quaedam corpuscula, nec negat animam quodammodo esse materialem. Ipsa


page 217, image: s217

uerba sunt: "l' ame męme apres la mort n' est iamais depouillee de toute matiere organisee ou du tout air façonne." Quum tamen immaterialitas immortalitatis fundamentum unicum sit. Contendit, analogiam naturalem Sinicam esse antiquissimam, "Elle est, inquit, uenerable parion antiquite etablie et autorisee depuis trois mille ans ou enuiron, long tems auant la la philosophie des Grecs etc." Docet, philosophiam Sinensem propius abesse a theologia Christiana, quam philosophiam antiquorum Graecorum. Tenet, Sinas a patriarchis quaedam hausisse de creatione mundi. De quibusdam placitis Sinicis, "c' est, inquit, le Christianisme tout pur entant qu' il renouuelle la loy naturelle inscrite dans nos coeurs. Sauf tout ce, que la reuelation et la grace y adioutent, pour mieux redresser la nature." Propugnat, Sinas recte statuisse, Deum esse supremam rationem et regulam, "les anciens sages, inquit, de la Chine en considerant l' esprit, qui gouuerne le ciel, comme le uray Dieu, et le prenant pour le Li męme, c' est-a dire, pour la regle, ou pour la souueraine raison ont eu plus de raison, qu' ils ne sauoient. Car il s' est trouue par les decouuertes des astronomes, que le ciel est tout l' uniuers connu, et que nôtre terre n' est qu' une de ses etoiles subalternes, et qu' on peut dire, qu' il y a autant de systemes mondaines, que d' etoiles fixes, ou principales, le nôtre n' estant que le systeme du soleil, qui n' est qu' une de ces etoiles; et qu' ainsi le gouuerneur ou seigneur du ciel est le seigneur de l' uniuers etc." Persuasum habet LEIBNITIVS, Sinense regnum longe amplissimum esse, "la Chine," inquit, "est un grand empire, qui ne cede point en etendue a l' Europe cultiuee, et la surpasse en populosite et en bonne police etc." E contrario RENAVDOTVS in libro, cuius index: Anciennes relations de la Chine p. 45: "Le pais des Indes, inquit, est d' une plus grande etendue que celuy de la Chine, et il est plus grand de la moitie." Tuetur LEIBNITIVS, nos Deum, uerum dominum coeli et terrae, posse cum Sinensibus XANGTI appellare, quum alii teneant, hoc nomen COELO conuenire. "Les Hebreux, inquit, attribuent aussi quelques fois au ciel ce, qui appartient a Dieu, comme dans les Maccabees, et ils ont considere Dieu comme le seigneur du ciel,"


page 218, image: s218

"et pour cela ils etoient appelle coelicolae par les Romains, qui"

Nil praeter nubes et coeli numen adorant.

"ARISTOPHANE aussi uoulant rendre SOCRATE odieux et ridicule aupres des Atheniens, faisoit accroire aux gens, que meprisant les dieux du pays, il adoroit le ciel, ou les nuages, ce que les ignorans confondoient." De ceremoniis et cultu Sinensium nihil quidquam attingo, propterea quod ea plane om sit in libello citato illustris LEIBNITIVS, qui solius doctrinae Sinensis mentionem infert, et sicuti LONGOBARDVS, unice de Deo, angelis et anima edisserit. Aegre haud feres, uir summe, quod argumentum libri Leibnitiani nondum editi pluribus uerbis persecutus sum. Quum enim in rebus Sinensibus totus sim alienus, tu uero in nulla doctrinae parte hospes sis, artesque singulas adiuues, quas optime calles uniuersas, ad quem potius confugerem, quam ad te, scientiarum ingeniorumque facile principem? Omnes eruditi in te consentiunt illud elogium, quod inter doctos Europaeos doctrinarum Sinicarum intelligentissimus sis arbiter et interpres. Alii plerique omnes ut caeci iudicant de colore. Quocirca summopere a te quaeso, ut, si per occupationum molem otiique inopiam pluribus respondere non licet, tribus minimum uerbis, scribae in calamum dictatis, me doceas, quae tua sit de singularibus a me modo recensitis opinionibus illustris LEIBNITII sententia?

Inprimis doceri uelim, quaenam sententia sit tua de antiquitate philosophiae seu theologiae naturalis Sinicae? De illa LEIBNITIVS, "elle est, inquit, etablie et autorisee depuis trois mille ans ou enuiron, long temps auant la philosophie des Grecs, laquelle est pourtant la premiere, dont le reste de la terre ait des ouurages, nos saints liures toujours exceptes; ce seroit une grande imprudence et presomtion a nous autres nouueaux uenus apres d' eux, et sortis a peine de la barberie, de uouloir condamner une doctrine si ancienne, parce qu' elle ne paroist point s' accorder d' abord auec nos notions scholastiques ordinaires. Et d' ailleurs il n' y a point d' apparence, qu' on puisse detruire cette doctrine sans une grande reuolution. Ainsi il est raisonnable de uoir, si on ne"


page 219, image: s219

"pourra luy donner un bon sens etc." " Id quod totius epistolae scopus unicus et princeps est.

Recte ill. LEIBNITIVS ... [reading uncertain: page damaged] praefert Sinensium scriptis, quod ad antiquitatem attinet. VOSSIVS autem, MARTINIVS, PEIRERIVS et alii a RENAVDOTO p. 392, 393 s. citati, historiarum Sinensium uetustatem ipsis MOSIS, scriptoris omnium antiquissimi, libris anteferre non uerentur. RENAVDOTVS citare noluit editores CONFVCII publicati Paris. 1687, cuius prooemiali declarat. nomen suum subscripsit PHILIP. COVPLET, Iesuita. Is ut omnium optime nosti pag. XVI "de operis, inquit, uetustate nihil attinet dicere, quando fatendum est ea, quae prioribus duobus libris referuntur, longe ante MOYSEM fuisse conscripta." Pluribus agit RENAVDOTVS p. 393 seqq. des consequences dangereuses des loüanges excessiues des antiquitez Chinoises: Vtinam uero luculentius demonstrasset, quomodo confutare possimus COVPLETOS, VOSSIOS, MARTINIOS. Contendit quidem p. 395 RENAVDOTVS, que iamais les missionaires n' ont auance l' antiquite des histoires Chinoises au dessu de celle des liures de MOISE. Ego uero produxi iam locum COVPLETI, Iesuitae, Sinensis missionis pro-curatoris. Quid ad haec, quaeso, respondendum? Sed et unico uerbo percupio informari, quo loco hoc tempore sint res Christianae apud Sinenses? Non solum mea interest hoc te auctore discere, sed huiuscemodi nouis utilibus praeter ceteros delectatur consiliarius intimus Daniae regis IO. GEORGIVS DE HOLSTEN, collegii de cursu euangelii promouendo, auspicio FRIDER. IV, princeps, cuius literae saepius ad me commeant. De eo illustr. LEIBNITIVS in literis ad me datis d. 25 Apr. 1715: "Mirifice gaudeo illustriss. HOLSTENIVM de propagatione repurgatae fidei cogitare etc. Vtinam conspirarent potentatus protestantes in hanc curam praesertim apud Sinas; ubi missiones pontificiae in periculo sunt, Papae ipsius obstinatione. Iesuitae aut non parebunt, eludentque mandata ex longinquo, aut regno eiicientur. Vtinam nostri in partem huius solicitudinis uenirent, magis, ut credo, sapienti principi doctrinae puritate placituri." Idem illustr. LEIBNITIVS in epist. ad me data d. 20 Maii 1715: "Gaudeo," inquit, "HOLSTENIVM dignas gradu, quem tenet, cogitationes


page 220, image: s220

concepisse animo etc. maxima futura esset messis Christianismi in amplissimo illo Sinarum regno, si boni operarii accederent, uellem profecto in eam curam incumbi a nostris. Praesertim quum res iam eo sit loco, ut si Romanus pontifex pergit qua ire coepit uia, missionarii ipsius apud Sinas qui dicto eius audientes futuri sunt, expulsum iri uideantur." Ex quo LEIBNITIVS diem obiit, qui tuam in rebus Sinicis eruditionem admirabatur, tu merito unicum perfugium es nostrum, uir maxime. Te potissimum indice docendi sumus, quaenam hac tempestate sit facies ecclesiae pontificiae penes Sinenses? Nos quidem non praeterit omnino, pontifices Romanos quatuor decretis concordiam coetus sui restituere uoluisse, sed irrito conatu. Qua de re legimus Memoire sur l' affaire de la Chine; LOUIS LE COMTE dans ses nouveaux memoires sur l' etat present de la Chine; l' histoire de l' edit de l' Empereur de la Chine; Lettre sur les ceremonies de la Chine; la relation des assemblees de la fac. de theol. de Paris etc. Sed nos fugit plane, quid usu uenerit post bullam CLEMENTIS XI 1715 d. 20 Mart. publicatam, totque restrictionibus consignatam, ut exceptioni locus nullus relictus esse uideatur. LVDOVICVS DE COMITIBVS Iesuita modo citatus idem prope tenet, quod ill. LEIBNITIVS, Sinenses uerum Deum coluisse. Persuasum autem habet RENAVDOTVS p. 394, nullas ueritates deprehendi in antiquis Sinensium monumentis. Sic omne oleum perdidisset LEIBNITIVS. S. PAVL, inquit RENAVDOT, annonçant l' euangile, n' entreprit pas de prouver qu' ils connoissent le uray Dieu, mais il leur declara, qu' ils l' ignoroient, et qu' il leur etoit inconnu. Il auroit cependant pu leur prouver que leurs anciens poetes et philosophes auoient reconnu un Estre souverain etc. At enimuero I. Cor. XV, 33, ad Tit. I, 12 et Actor. XVII, 28 PAVLVS citauit poetas, paganosque conuicit ex suis testimoniis, probauitque Deum esse creatorem nostrum. Sed de hac, aliisque maximi momenti controuersiis praeoptaremus tuum, uir acutissime, iudicium expiscari.

De BODINO, cuius proximis literis mentionem intuleras, proxime ad me abbas FABRICIVS, "LYSERO, inquit, prohibita est editio colloquii Bodiniani, ab una quidem aula absolute,


page 221, image: s221

ab altera conditionate, nisi uidelicet animaduersiones addat, easque prius censurae submittat." Sed credo illas aeternis tenebris, si miserit, mancipatum iri. Kilon. Holsat. 31 Octobr. 1720.

Persuasum habes LEIBNITIVM nostrum forte manibus non triuisse NICOLAI LONGOBARDI, uiri candidi praeter caeteros Loiolitas, labores ex animi sensu et scite scriptos. At enimuero pace tua mihi exponere liceat, me manibus modo uersare librum LONGOBARDI, quo usus est ipse LEIBNITIVS, et cui manu sua erudita, plurima passim ad oram adleuit. Libri index est: Traite sur quelques points de la religion des Chinois par le pere (NICOLAS) LONGOBARDI, ancien superieur des missions de la compagnie de Iesus a la Chine, a Paris 1701 in 12. Constat libellus centum paginis. Continet sectiones XVII. Postuma uerba haec sunt: "Ie uais faire mes reflexions dans la section suiuante." Editor autem, "cette section, inquit, manque. Elle ent ete d' une grande utilite; mais ce traite tout imparfait qu' il est, ne laisse pas d' estre sussisant pour ceux qui entendent la matiere. Fin." Discere te doctore peruelim, utrum ultima illa sectio, quae decimam septimam excipit, habeatur in editione illa Hispanica, quam ipse possides, et cuius commodum intulisti mentionem?

Praeteriit procul dubio doctissimum polyhistorem LEIBNITIVM, LONGOBARDI hunc librum ex Hispanico sermone Gallice esse uersum. Neque enim adscripta deprehendas haec uerba: traduit de l' Espagnol. Credidit igitur auctorem Gallice scripsisse librum, qui primum prodierit 1701 et quidem Parisiis. Me uero literae Parisiis datae docuerant, quod multo eruditissima epistola tua confirmauit, primum prodiisse LONGOBARDI hunc librum Hispanice. Memini me legere DOMINICI FERDINANDI NAVARETAE librum, siue iter Sinense prodiisse forma maiori, quam folio uocant, anno 1676. Haud scio an huiuscemodi sit editio, qua uteris? Praeopto autem doceri, utrum obiter tantum, an consulta opera LONGOBARDVM obseruationibus suis illustrarit NAVARETA? Hae notae utique consulendae erant LEIBNITIO, quum LONGOBARDO Iesuitae et P. ANTONIO DE SAINTE MARIE


page 222, image: s222

Franciscano scriptum de philosophia Sinensi opponeret. Sed quia moriente ferme manu exarata haec epistola, nec ab auctore recognita est, quod naeui orthographici arguunt; censurae iudicioque tuo limatissimo eam subiicere non potuit. Me quoque libenter praebeo credulum, in Hispanica lingua hospitem LEIBNITIVM fuisse, ideoque NAVARETAE commentaria non satis intellexisse. Ne uerbo quidem meminit illorum, quae tamen paginam merito facere utramque debebant. Sed nec episcopus SABVLENSIS (de Sabule) uicarius apostolicus, qui Gallice uertit Hispanicum LONGOBARDI librum, NAVARETAM nominauit. Idem nomen suum conticuit, et nullam uersioni suae praefationem attexuit.

Ante LEIBNITIVM LONGOBARDO se iam opposuerat scripto publico eoque Latino dominicanus quidam SARPETTRI. Cuius labores quum nulla ratione mihi uindicare potuerim, liceat quaerendo inuestigare, an habeantur in supellectile tua literaria, in qua libri alioquin rarissimi rari non sunt? Emissus hic liber est post uersionem episcopi Sabulensis, cuius modo mentionem faciebam.

Multum te amo, uir benignissime, de communicatione epistolae, quam imperator CAMHI Latine excudi curauit. Alius epistolae de rebus Sinicis mihi copiam fecit proxime frater Germanus Vienna nunc redux. Obtinuit illam beneficio Iesuitarum Pragae agentium. Ex ea data Pekini d. 22 Aug. 1719 intelligere mihi licuit, imperatorem, cuius meministi, octoginta et plures annos natum etiamnunc superesse. Credit, si fides habenda literis a Iesuita P. SCHLAVSECK ad P. THOM. MATTHAEVM exaratis, ea quae possunt ex lege naturae probari. Esse Deum coeli ac terrae creatorem. Reliqua placita nostra non contemnit ille quidem, sed sibi subditis libertatem credendi elargitur, quae lubent. Auctor iis est, ut uersentur cum Iesuitis, illorumque doctrinam ex suo momento ponderent. Neque Iudaeis non permittit, ut sibi subiectis suos de religione sensus exponant. Interim auctor epistolae SCHLAVECKIVS fateri cogitur, Christianorum rebus iuxta atque Iudaeorum prosperos successus in China non dari, propterea quod Sinenses rationi nimium indulgent. Alioquin Iesuitis studet monarcha, et praeter ceteros iis qui mathesin exactius


page 223, image: s223

callent, cuius ipse est scientissimus. Negat Iesuita CONFVCIO diuinos honores haberi, non autem magnipendi eumdem ut acutissimum philosophum. Quocirca statua illi erecta sit, qualis honor etiam contigerit LVDOVICO XIV. Contendit religionem Sinensem et ritus cum ceremoniis foederis antiqui conspirare: quocirca noui foederis libri tantummodo latine uersi sint opera Iesuitarum, ne Sinae pergant nimium tribuere ceremoniis. Caeterum tenet ingentem literarum numerum dissicultatem linguae Sinensis augere, quum tot literae quot rerum uocabula habeantur. Effecere tamen Loiolitae grammaticam contexendo, ut qui nunc superueniunt, sensum mentis quatuor annorum spatio uerbis explicare possint. Haec SCHL AVECKIVS.

Haud scio, an in proximis literis exposuerim tibi, uir summe, alias mihi epistolas esse, datas itidem Pekini ad ill. LEIBNITIVM, et ad GOBIENVM Iesuitam. Ideo nolim nunc cramben bis coctam apponere. In altera chartae sericae ab altera parte argenteae inscripta clariss. BOVVETVS mire blandus est aduersus LEIBNITIVM nostrum. Non desunt mihi rationes, cur oculis meis usurpare uelim elogium, cuius mentionem iniicis, quo publico laudum LEIBNITII testimonio perspicacissimum uirum ad suas partes pertrahere conati sunt modo blandi modo uiolenti superstitionis suae propagatores Loiolitae.

Excidit etiam, an in postumis meis, ad quas iam opinione mea celerius et benignius inter tot catenatos labores respondisti, exposuerim, hoc forte excusandum habere uirum summum LEIBNITIVM, quod in epistola de philosophia Sinica teneat, animam nostram numquam omni materia exutam esse, (iamais depouillee de tout corps) sed semper cum corpore aliquo coniungi. Credo tamen cautum philosophum non statuisse animam esse materialem, quod ex huiuscemodi uerbis, quae itidem in theodicaea ostendas, cum cl. I. H. ELSWICHII alii scriptores elicuere, aut sine argumento ut puto, aut certe indicio pertenui.

Praeterea aliam tuitus est sententiam auctor philosophiae Sinicae, quae haud scio an tibi arrideat, uir summe. Tenet terram nostram esse e stellarum genere, quas planetas dicimus. Procul dubio quia stellae erraticae multis nominibus similes


page 224, image: s224

sunt terrae in cuius superficie haeremus: quia carent propria et natiua luce, corporaque non minus sunt opaca quam terra nostra; quidquid autem splendoris habent, perinde ut haec solis iubari debent. Id quod eclipses dicuntur arguere, quas subinde patiuntur, et phases seu uicissitudines luminis, quas plurimae earum iuxta atque Luna habeant. Atque ut superficies terrae nostrae montium iugis uallibusque est distincta; sic in planetis quibusdam, Venere inprimis et Luna, tam prominentias notant altiores quam profunditates, quae umbras semper in plagam a sole auersam proiiciant. Quid? quod DOMINICVS CASSINI, ut me melius nosti, ope telescopii maioris in stella Iouis tractus ingentes fluidos, cuiusmodi sunt aeris nostri nubila, et maria oceani obseruauit etc. An uero propterea terram, cum LEIBNITIO, stellis annumerare, aut cum HVGENIO, planetas terras caelestes appellare fas sit, tuo iudicio permitto, uir praecellentissime. Valde sane dubito, utrum omnes doctrinae nostrae caelestis interpretes daturi sint, doctrinam Leibnitianam de pluribus terris, cum caelestibus literis exacte conspirare.

Quia uero hanc sententiam, iuxta atque illam de anima numquam ab omni omnino materia separata, etiam tuitus est publice in theodicaea sua, nolui falcem in eius messem immittere, et culta alioquin caedere uineta, sed de philosophia Sinensi epistolam plane non mutatam foras emittam additis quibusdam notis, quae prela propediem exercebunt. Plane egregia et te digna sunt, quae doces de doctrina Sinensium ab Aegyptiacis fontibus deducenda. Mire certe haec faciunt ad destruendam antiquitatem scientiarum Sinicarum, cui nimium quantum tribuit doctiss. LEIBNITIVS. Kilonii 5 Febr. 1721.

NAVARETAE iniecisti mentionem, et de rebus Sinicis te digna multoque doctissima inseruisti chartis prid. non. Decemb. A. C. MDCCXX atque adeo praeterito anno Berolino transmissis. E literis Moshemianis, quas meis adiicio, intelliges, uirum ualde industrium tuas de IOSEPHO et TERTVLLIANO obseruationes etiamnunc anxie desiderare. Ego uero multo enixius expeto, quae de NAVARETA et rebus Sinicis accurate perscripsisti, uir longe humanissime. Persuasum habeo te


page 225, image: s225

respondisse ad ea quae uerbosius scripseram de NICOLAO LONGOBARDI, cuius libro de theologia Sinensi bene multa manu sua adscripsit pie defunctus LEIBNITIVS. Addideram nonnulla de antagonistis LONGOBARDI, et, ni fallor, de NAVARRETA, quae procul dubio ad eruditissimas manus tuas peruenere. Kilonii 5 Id. Iul. 1721.

Io. FRANCISCVS BVDDEVS in disp. de superstitioso mortuorum apud Chinenses cultu habita Halae 1701 et 1706 recusa inter anal. hist. phil. p. 278 s. CAROLVM illum MAIGROTVM uicarium apostolicum in prouincia Fokiensi et designatum episcopum Cononensem [note: Tum temporis iam erat episcopus.] , damnare ait illos, qui philosophiam Chinensem recte explicatam non repugnare tenent religioni christianae etc. In iis quum nomen suum profiteatur LEIBNITIVS, magnam utilitatem mihi possunt praebere labores Maigrotiani, quos an omnes oculis suis subiecerit ill. LEIBNITIVS anceps haereo. Hoc autem certo scio, eundem doctis suis manibus triuisse P. BOVVETI epistolam datam Pekini 8 Nou. 1700 ad GOBIENVM, quae multam MAIGROTI mentionem infert, et LEIBNITIVM uidetur induxisse, ut de philosophia Sinensi longam contexuerit epistolam, cuius initium speciminis loco impressum et nondum correctum, tibi, uir summe, sisto, ut instituti Leibnitiani rationes agnoscas.

Monsieur.

J' ay pris plaisir de parcourir les livres que vous riaves envoyes sur les sentimens de Chinois. J' incline a croire que les Auteurs, et sur tout les anciens reçoivent un sens raisonnable; et qu' il ne faut point faire difficulte de le leur donner, malgre les sentimens de quelques modernes. C' est comme chez les Chreties, qui ne sont pas toujours obliges de suivre le sens que les scholastiques, les gloseurs ou autres posterieurs ont donne a la sainte Ecriture, aux anciens peres de l' Eglise, et aux anciennes lnix. Et cela a d' autant plus lieu a la Chine que le Monarque, qui est le chef des Sayes, et la vie de la Coy, paroit autorises les explications raisonnables de la doctrine des anciens. Ainsi la raison sur laquelle le Pere NICOLAS LONGOBARDI, successeur du P. MATTHIEV RICCI fondateur de la mission de


page 226, image: s226

la Chine, S' appuye le plus, pour combattre les explications accommodantes de son predecesseur, disant que les Mandarins s' en moquent, qui a cause une difficulte considerable de son temps, cesse aujour dhuy par l' autorite de ce Prince, et de beaucoup d' habiles gens de sa cour; et il faut profiter d' une si grande autorite. C' est le veritable moyen de corriger tout doucement, sans en faire semblant, ceux qui se sont ecartes de la verite, et meme de leur propre antiquite. Cela fait voir qu' on ne doit point se laisser rebuter d' abord par les difficultes, et que le P. MARTINIVS et ceux qui sont de son sentiment ont fait sagement de suivre l' avis du Pere RICCI et d' autres grands hommes, et de muintenir ces explications malgre les oppositions des Peres EMANVEL DIAZ NICOLAS LONGOBARDI Iesuites, et du Pere ANTOINE DE SAINTE MARIE, Franciscain, et malgre le mepris de plusieurs mandarins. Il suffit que ces explications pris des Anciens soyent tres soutenables, car l' opinion des Chinois modernes paroit flottante. Mais a examines les choses de pres; ces explications se trouvent meme le mieu fondees dans les textes. Je neparte icy que de la doctrine et je n' examine point les ceremonies, ou le culte, qui demande une plus grande discussion.

On peut douter d' abord, si les Chinois reconnoissent, ou ont reconnu des substances spirituelles. Mais apres y avoir bien pense, je juge qu' ouy, quoy qu' ils n' ayent peut-estre point reconnu ces substances comme separees, et tout a fait hors de la Matiere. Il n' y auroit point de mal en cela a l' egard des Esprits crees, car je panche moy meme a croire que les Anges ont des corps, ce qui a ete aufsi le sentiment de plusieurs Anciens Peres de l' Eglise. Je sois d' avis aussi que l' Ame raisonnable n' est jamais depouillee entierement de tout corps. Mais a l' egard de Pieu il se peut, que le sentiment de quelques Chinois a ete de luy donnes aussi un corps, de considerer Pieu comme l' Ame du monde, et de le joindre a la matiere, comme ant fait les anciens Philosophes de la Grece et de l' Asie. Cependant en fuisant veir, que les plus anciens auteurs de la Chine attribuent au Li ou premier principe la production męme du Ki ou de la Matiere, on n' a point besoin de les reprendre, et il suffit, de les expliquer. On pouna persuader plus aisement a leurs


page 227, image: s227

disciples, que Pieu est Intelligentia supra mundana, et au dessus de la matiere. Ainsi pour juger que les Chinois reconnoissent les substances spirituelles, doit sur tout considerer leur Li ou regle; qui est le premier Acteur et la rasson des autres choses, et que je crois repondre a notre divinite. Or il eu impossible d' entendre cela d' une chose purement passive, brute et indifferente a tout, et par consequent sans regle, comme est la matiere. La regle par exemple ne vieut pas de la Cire, mais de celui qui la forme Leurs Esprits aussi qu' ils attribuent aux Elemens, aux fleuves, aux montagnes, sont ou la puissanc de Pieu, qui y paroit ou peut etre, au sentiment de quelquet ons d' entre aux, des substances spirituelles particulieres douees de la force d' agiret de quelque connoissance, quoyqu' ils leur atribuent des corps subtils et aeriens, comme les anciens Philosophes et les Peres en

Bouuetianae epistolac haec sunt uerba:

Je conclus de la, que ceux des Missionnaires, qui pour procurer la conversion de cette nation (Chinoise) employent tout leur esprit, et la meilleure partie de leur tems a l' estude des livres Chinois, au lieu de s' appliquer comme a fait jusqu' icy M. MAIGROT a present Mgr. DE CONON a faire voir par l' autorite des philosophes du moyen aye depuis CONFVCIVS, lesquels en perdant comme ils ont fait pour la plus part les principes de la doctrine de FOVHII c' est a dire leur saine et legitime philosophie, ont aussi presque tout perdu la connoissance distincte du vray Dieu, et du veritable culte, dont leurs premiers peres l' honoroient, au lieu dis je de s' appliquer uniquement a prouver, que la religion de cette nation a este de tout tems une pure superstition, et un vray Atheisme, ce qui ne se peut soutenir d' un cote sans autoriser nos pretendus Athees d' Europe, par exemple d' une nation entiere, qui depuis si long temps tient pour plusieurs raisons comme le premier rang dans toute l' Asie, et du coste des Chinois, non seulement sans faire injustice a cette nation, mais encore sans mettre un obstacle presqu' invincible a sa conversion estant presqu' impossible dans cette supposition de l' obliger a abandonner toutes les pratiques et coutumes, que M. MAIGROT condamne de superstition et d' idolatrie, et męme de l' entreprendre sans s' exposer a un danger evident et prochain de ruiner dans un moment l' ouvrage de plus d' un siecle, comme


page 228, image: s228

M. MAIGROT doit l' avoir reconnu depuis quelques mois luy mesme par sa propre experience dans un tumulte arrive a cette occasion et qui a failli a devenir funeste a tout le Christianisme. Au lieu donc, dis-je, de prendre une voye si peu convenable a la fin que le St. Siege et la sacree congregation Mgrs les Prelats et Vicaires Apostoliques et tous les Missionnaires se proposent, le moyen le plus raisonnable, le plus seur et le plus efficace a ce qui me paroit, seroit que tous les missionnaires s' etudiassent de concert a faire voir aux Chinois les erreurs et contradictions de leur philosophie moderne en les remenant peu a peu comme Dieu aidant il n' y aura rien de plus naturel et de plus aise aux principes solides de la vraye et legitime philosophie de FOVHII leur premier maitre, en quoy cette nation toute superbe quelle est, faisant profession de suivre les lumieres de la droite raison auroit d' autant mains de peine de nous ecouter qu' elle reconnoitroit elle meme, qu' un changement si raisonnable n' auroit rien d' humiliant pour elle, et que cela ne feroit au contraire que l' attacher d' avantage a la purete de son ancienne doctrine et a ses premiers maitres pour qui elle a toujours eu une si grande veneration etc. Longe haec perscripsi nunquam, ut credo, publicis chartis mandata, quo intelligas, uir summe, institutum Leibnitianum, unaque agnoscas, acu te rem tetigisse, quum quondam recte monuisti, LEIBNITIVM adulationibus expugnatum Loiolitarum Sinensium superstitiones purgasse. Adieci praeterea indicem libelli, quem emissurus sum, ut instituti etiam mei rationes hoc pacto indicem tibi, quo, pro summa tua erga omnes literas beneuolentia, e re mihi futura mecum pergas communicare, meque participem esse uelis obseruationum tuarum, quas publice ex merito celebrare adnitar.

Paene oblitus sum mentionem iniicere libri, cuius index est: Lettres edifiantes et curieuses des Missionnaires etrangeres par quelques Missionnaires de la Compagnie de Iesus. Editor libri dicitur CAROLVS GOBIENVS. Liber cuius index: lournal des Savans passim meminit huius collectionis, nec tacet nonnullas literas agere de philosophia Sinensi. Illas minimum excerpere, et commode inserere possem collectioni meae, cuius titulum oculis tuis doctissimis subieci, non aliorum itidem eruditorum. Nec enim mihi desunt rationes rogandi, ut hic


page 229, image: s229

index nullius oculos praeterquam tuos moretur. Haud scio an beneficio tuo, uir multo benignissime, obtinere ad exigui temporis usum possim collectionem illam Gobienianam, quam in tabernis librariis Francofurtensibus et Lipsiensibus frustra quaesiuit librarius Kissnerus.

MOSHEIMIVS nostras cum praef. Buddeana recudi Hamburgi curauit librum TOLANDO oppositum, adiecitque de uita et scriptis TOLANDI commentationem. Kilonii 3 Nouembr. 1721.

Dissertationem Leibnitianam de philosophia Sinica tecum communicare nondum possum. Neque enim prelo paratae sunt obseruationes, quibus obloquar dogmatis quibusdam Leibnitianis. Tu certe, uir acutissime, acu rem tetigisti, quum quondam Leibnitianis sententiis de theologia Sinica te literis ad auctorem datis, et coram etiam opposuisti. Habuit de eodem argumento orationem clariss. CHRIST. WOLFFIVS Halae Saxonum, quam confutauit ordo theologicus, quod me docent literae abbatis BREITHAVPTI, et liber LANGII cuius index: Entdeckung der schädlichen Wolssianischen Philosophie Hal. 1724, 4. Literas, quas de rebus Sinensibus Iesuitae cum fratre meo et cum clauigero regio Danico BROCKTORFFIO coram Pragae communicarunt, confictas esse credo. Idem tenet arcte GOLDBACHIVS noster. Te non fugit quo loco nunc sint res Iesuitarum in regno Sinico, demortuo illius Imperatore. Kilonii 19 Aug. 1724.

IO. GOTTLIEB KRAVSE.

Persuadere mihi nunquam potui, displicituras tibi meas literas, quibus in humanitatem tuam nihil me peccasse testis haec mihi erat conscientia. Te tamen longe alienam meis mentem affinxisse, nunc demum deprehendo. Quod quidem minime fecisses, si reuocasses in animum, quae priore epistola tua ad me scripseras. Siquidem haud dissimulaueras, libellum Boeclerianum putidissimum esse foetum, errorumque monstris ubique scatentem: quibus quid responderem aliud, praeter illud; non displicere mihi candorem tuum, neque me unquam


page 230, image: s230

a te expectasse, ut adulatoriis extolleres laudibus, quae tibi non probarentur; meque plane his gemina de hoc libello dudum existimasse. Si tamen omnino perstes in sententia, inesse meis, quae indignationem tuam mereantur, uictas facile dabo manus, modo imprudenti ea mihi excidisse utique tibi habeas persuasissimum; nihil enim amicitia tua unquam mihi futurum est sanctius, nihil antiquius.

Multum te amo, quod opera tua in notitiam uenerim iuuenis eruditissimi, BAYERI, cui similes plures ego nouisse uelim. Saepius is mecum est, nec unquam sine fructu meo: Codices bibliothecae nostrae Sinicos, Persicos, Arabicos aliosque excutit diligenter, thesaurosque in iis detegit nobis ipsis huc usque ignotos.

Quae circa librum de tribus impostoribus superioribus meis te percontatus sum, ad ea quaeso respondeas proxime; animus enim mihi est totum illud argumentum sub examen uocare. Doleo sane me dialogos tuos Gallicos, quibus nonnulla hoc de libro inseruisti, quamuis anxie quaesitos inuenire adhuc non potuisse. Si praeterea habeas quaedam in nouis Menagianis notata (habebis autem quamplurima) ea quaeso ne mihi inuideas.

Illustri LEIBNITIO nuper maximo cum rei eruditae dispendio euiuis erepto, in uita eius conscribenda nunc uersor; quare si tibi VIGNOLIOque doctissimo annotata quaedam de summis eius in rempublicam literariam meritis fuerint, maximo me beneficio affectum reputabo, si uti iis pace uestra mihi licuerit. Lipsiae 13 Kal. Ian. 1716.

Omnes conatus meos literarios, si qui deinceps futuri sunt, limatissimo iudicio tuo subiicere decreui; qua in re te non ad speciem, more aulico, sed candide et cordate mecum acturum certissime mihi abs te promitto. En tibi modo bina id genus specimina; alterum iam tum in lucem publicam protrusum, alterum adhuc in scriniis meis latens. Edidi siquidem non ita pridem bibliographiam Boeclerianam a mendis liberatam, et additamentis non paucis ex scriptis Boeclerianis amplificatam: non eo quidem fine, ut absolutum haberent tyrones systema bibliographicum; quam multa enim hic desiderari


page 231, image: s231

queant, etiam imperiti facile intelligunt; sed ut in unum uolumen coacta extarent BOECLERI de libris iudicia. Qua in re num exspectationi lectorum fecerim satis, tuum nunc erit sententiam dicere. Haud paulo praestantius et utilius erit, si fateri hoc salua animi moderatione licet, quod nunc molior de scriptis eruditorum cuiuscunque generis, aetatis, nationis, opus. Hoc labore ut rite defungi queam, cum omnes, qui uero prosequuntur affectu bonas literas, exorandi mihi sint, ut auxilio suo praesto mihi esse, atque sub onere fatiscentem erigere uelint, tum uero te mihi neque symbola tua, neque consilio prudentissimo defuturum plane confido: Te, inquam, quem insignis illa [gap: Greek word(s)] , si uel cetera, quae tam praeclare te ornant, doctrinae praesidia, defuerint omnia, dudum magnis nostrae aetatis uiris addere potuit. Lipsiae Idib. Ian. 1716.

Addidi libelli Boecleriani exemplum. Non potui indagare, unde HENDREICHIVS hauserit, libellum istum Argentorati sub titulo bibliothecae selectae prodiisse. Spero te mihi Oedipum futurum.

Tardius paulo ad me perlatae sunt literae tuae, mihi sane quam acceptissimae, quare nunc demum ad eas mihi respondere licet. Sane non eo ad te misi animo commentationem Boeclerianam, ut laudibus, reluctante etiam conscientia, cumulares. Non amicorum id est, sed adulatorum. Quinimo ipse in praefatione fassus sum, alieno me consilio motum manum huic sterquilinio admouisse. Fateor etiam, et fassus sum amicis coram plus simplici uice, me laborem hunc, si omnia recte cognita habuissem, nunquam suscepturum fuisse. Sed hunc meum errorem non deprehendi ante, quam cum iam integrum mihi non foret amplius, mutare consilium. Quid igitur facerem? Animaduersionibus quibusdam emendare peccata auctoris tentaui. Sed temporis exclusus angustiis ne mihi quidem ipsi ulla ex parte feci satis, tantum abest, ut aliis me satisfecisse sperem. Laudes itaque, quas immerenti mihi cumulatius tribuis, omnino deprecor, paeneque candorem ea in re tuum desiderarem, nisi aliunde is mihi iam satis perspectus esset. NONNI editionem Hanouiensem exhibere etiam


page 232, image: s232

Falckenburgiana, minime negaui; cum tamen ea non esset ad manum, ad HALLERVORDII testimonium, quamuis haud omni maius exceptione, prouocare uolui et debui; quod quidem a te nunc confirmatum nullum mihi dubium facit reliquum. De Barthianis nihil spondere audeo, cum id in manu mea minime sit positum. Videbimus tamen, quid fieri liceat. Quid mirum tibi uideatur in relatis a me de anonymi descriptione orbis, non satis capio, nisi respicias ad coniecturam uiri docti, qui nunc ad plures abiit. Amicum meum, cuius meministi, ex quo literas tuas accepi, non uidi, deprehendi tamen, perperam ipsi tribui coniecturam de SANCHVNIATHONE ab EVSEBIO conficto, cum PHILONEM fraudis architectum dicat, quae non ipsius, sed uirorum doctissimorum est sententia. In carmine Graeco circa quantitatem particulae [gap: Greek word(s)] eum haesitasse existimo. Reliqua, ut de anachronismo, de quo ego pluresque iam ad auctorem retulimus, optime non tantum, sed etiam doctissime mones; neque omittam de iis auctorem, quamprimum id occasio tulerit, sicuti iussisti, commonefacere.

Videris haud dubie, quae nuper admodum Hagae minori forma prodiit, responsionem ad dissertationem domini DE LA MONNOYE de libro famosissimo de tribus impostoribus, qua ipsis libri pestilentissimi contentis in medium productis, sententiam ipsius conuellere satagit auctor anonymus. Velim tuam hac de re sententiam, aut si quae alia hoc de libro innotuerint, (sicuti erunt omnino complura in uulgus non cognita) edoceri. Mihi sane, quae ibi narrantur, fabulis uidentur quam simillima. Video etiam heredes Mayerianos de possessione eiusdem libri gloriari, cumque non dubitem, accuratius eundem tibi esse inspectum, rectius de eo a te instrui uelim. Lipsiae 6 Kal. April. 1716.

Gratissimum fuit nonnulla ad scelestissimum, de quo ad te scripseram, librum spectantia, in tuis relata legere; optauerim tamen, distinctius a te libelli ab heredibus Mayerianis uenditi tum argumentum tum tractandi ordinem fuisse commemoratum. Scripsit nuper ad me amicus, qui ternos hac inscriptione


page 233, image: s233

libellos a se inspectos esse, binos Gallicos, tertium uero Latinum asseuerat, plura me deinceps ea de re docturus.

Epistolam tuam ad auctores diarii Hagiensis proxime nostrae bibliothecae nouae, quod eius rei facultatem nobis praecedenti epistola tua dederis, inseremus, curabimusque, ut exempla nonnulla separatim excudantur, quae amicis, si placet, distribuere poteris.

In illustrem quondam LEIBNITIVM legi ingeniosam, ast acerbam nimis abbatis DEBVCQVOIT satyram Gallicam, quam neque tibi esse ignotam existimo. Non dubito uidisse te ERNDELII epistolam de opere botanico, quod florae Iapanicae titulo in bibliotheca uestra regia custoditur; in qua quidem nonnulla minus recte se habere fidem mihi fecit amicissimus utrique nostrum BAYERVS. Tu si aliqua ad eam monere uolueris, commode id fieri poterit in mea historia libraria, cui proxime epistolam illam integram inserere obseruationibusque nonnullis illustrare constitui.

Versor nunc in exponenda historia celeberrimae controuersiae, utrum eruditio nostri temporis doctrinae ueterum sit anteferenda [note: Comparatio male instituta est inter utriusque aetatis bonos scriptores: debuisset etiam institui inter malos auctores antiquitatis et aetatis nostrae. Tunc sane appareret, quanto antiquis inferiores simus. Vide Epistol. Nuncupat. ISAACI VOSSII libelli de poem. cantu et uiribus rhythmi. Vid. et pag. 76 in fine, et pag. 129 circa finem.] . Omnia paene, quae eam in rem prodierunt scripta, conquisiui: bina tamen adhuc desidero, anonymi nempe defensionem ueterum aduersus poema PERRALTI, et LONGAPETRAEI dissertationem de ueteribus; quae si tibi ad manus fuerint, beneuola earum communicatione me tibi obstringes quam maxime.

Proxime in lucem emissurus sum dissertationem de QVINTILIANO perperam inter auctores deperditos relato, quam in rem conquirenda mihi fuerunt loca auctorum seculi VIII et sequentium


page 234, image: s234

ad XV, quibus institutionum QVINTILIANI fit mentio, ut nonnullorum hoc de argumento errata corrigerem. Praesto igitur mihi sunt, quibus liber hic memoratur, LVPVS ABBAS, IO. SARISBERIENSIS, THOMAS HIBERNICVS, VINCENTIVS BELLOVACENSIS, NIC. CLEMANGIVS et FRANC. PETRARCHA. Tu, si qui alii tibi occurrerint, eorum notitiam quaeso mihi candidus imperti. Lipsiae 6 Kal. Mart. 1717.

Vitam ANCILLONII anno 1715 apud uos demortui, proxima hebdomade nouae meae bibliothecae inserere constitui, funtque mihi eam in rem ad manus, quae de eo retulit SAVZETVS in nouis literariis, Hagae eodem anno editis. Sed is neque diem mortis memorat, neque de fatis uiri in Gallia quicquam habet. Hunc defectum tu facile supplere poteris.

De loco ANTI-CLAVDIANI, quem in postremis tuis mihi indicasti, multum tibi debeo; sed, quae est scriptorum sequioris aeui apud nos penuria, librum, anxie licet a me quaesitum, nuspiam reperire mihi licuit, donec non ita pridem Dresdae praeter spem in editionem anni 1536 Basileensem inciderem. Sed cum ea, praeterquam quod commentario destituitur, in capita etiam non sit diuisa, minime fecit desiderio meo satis. Nihil enim ibi de QVINTILIANO inueni, praeter locum l. III u. 231, ubi de declamationibus tantum, non uero de institutionibus oratoriis dicere mihi uidetur. Compendium ANTI-CLAVDIANI reperitur inter codices bibliothecae nostrae Paulinae manu exaratos; itemque in bibliotheca, quae apud Vratislauienses est, Rehdigeriana, quod tamen a nostro codice plurimis in locis differt; sed in utroque nulla habetur QVINTILIANI mentio. Nouo itaque me tibi obstringes beneficio, si bina illa loca, quorum tibi debeo notitiam, describi mihi curaueris.

Gratissimum fuit beneficio tuo ad me peruenisse de uita CAR. ANCILLONII narrationem, qua usum me esse ex atrii librarii mei sectione LX intelliges, cuius bina his literis adieci exemplaria: alterum quidem ut tute serues, alterum fratri illius apud uos superstiti cum prolixa officiorum meorum significatione


page 235, image: s235

tradas rogo. Habes hic etiam epistolam Erndelianam de flora Iapanica, quam si sub examen uocaueris, stricturisque tuis instructam ad me redire iusseris, rem mihi facies gratissimam.

Addidi etiam fasciculo apographum dissertationis de numo Vespasiani rarissimo, ex diario Veneto exscriptum, ut tuam de interpretatione PATAROLI rescirem sententiam: nam Harduinianas ille quidem nugas rectissime improbauit, quibus post expugnatam euersamque abs te tam fortiter somniorum ipsius arcem nihil omnino superest praesidii. Sunt tamen, aut fallor maxime, in ista quoque dissertatione, quae peritis rei numariae ueteris aestimatoribus difficulter persuadebit. Sed non sumo mihi iudicis partes; id unice moneo, non omni ex parte, ut persuadere nobis uult PATAROLVS, conuenire ipsius numum cum eo, quem HARDVINVS nobis exhibuit, si fides sit adhibenda utrique delineationi. Nam inscriptio auersae partis ab imo sursum procedit in ectypo PATAROLI, figuraque uictoriam denotans dextram uersus spectat: integritati enim ipsius numi tribuo, quod ramus palmae distinctius conspicitur in Tiepoli numo, faciesque VESPASIANI longe alia et iunior ibidem sistitur, quam in figura HARDVINI. Dissertationem istam, rogo, ut cum cl. SCHOTTO communices, qui dabit id forte, nisi meis, tuis tamen precibus, ut suam mihi de eadem aperiat sententiam. Lipsiae prid. Id. Dec. 1717.

Mirifice tibi obstrinxisti Germaniam nostram uindiciis nominis Ludolfiani aduersus obtrectatorem RENAVDOTVM, qui non uideo, quid reponere ad obiectiones tuas potuerit in ea, quam edidisse nuperrime dicitur, responsione. Tu, si ea de re certiora habeas, fac ne me lateat tua de eadem sententia, cui res tuae non minus curae cordique sunt, quam meae.

Laetor, spem te fecisse cel. MENCKENIO eruditarum dissertationum tuarum, quae ut ornamentum nouis nostris accedant, te non inuito, orandus es: Statuit enim ampliss. MENCKENIVS omnes illas, quae actis eruditorum inserendae ad se perferuntur exercitationes huc conferre, quod hac ratione ad plures perueniant, faciliusque et citius ad exteros transmitti possint.


page 236, image: s236

Doctissimas itaque meditationes tuas primo quoque tempore a te expectamus. Epistolam tuam ad diarii Hagiensis auctores pinacothecae librariae meae inserere destinaueram, quae tamen, cum per grauiora quae adhuc sustinui incommoda diutius non continuaretur, nunc omnino desiit; quare nouis his nostris ea, si tibi ita uisum fuerit, adiicietur. Lipsiae propridie Kalend. Februar. 1718.

FRIDER. ADOLPH. LAMPE.

PEccarem in omnia humanitatis officia, nisi me gratum profiterer tibi pro insigni, quo per affinem meum me honorasti, beneficio, quod in collatione Aegyptii [gap: Greek word(s)] cum [gap: Greek word(s)] nolueris me cum aliis ac praecipue KIRCHERO BVDDE oque eius uestigia legente in errore uersari. Sed uide, quam audacem me tanta tua facilitas reddiderit. Sedet animo meo propositum Deo uitam uiresque largiente commentationem succinctam pro aeui nostri meoque modulo in uniuersa biblia parandi. Non diffitebor id, quod CLERICVS Amstelodamensis affectauit, aemulationem meam incendisse. Quoad summam tamen rei PISCATORIS magis, quam CLERICI uestigia premere adlubescet. Biennium adhuc labetur, antequam ad opus hoc admouere manus ex professo potero. Interea temporis subsidia ut conquiram undique, libros sigillatim et amicos, annitar. Inter hos o si benignum numen te quoque mihi annuere iuberet! Insigne sane ornamentum, quod ab omnibus aliis frustra desiderarem, a te mihi accederet, si tibi placeret horas quasdam subcesiuas impendere, ad excerpenda illa, quae ex thesauro tuo Coptico ad nomina quaedam Aegyptiaca, aut alia loca pentateuchi, mihique communicanda, huic fini accommodata sunt, ut hac saltem ex parte et meum opus splendorem peculiarem nanciscatur, et peritia tua in rarissima hac lingua in communem ecclesiae usum conuertatur. SCHOLZIVM nostrum uirum - iuuenem, tuo atque bonorum omnium fauore dignissimum, oratorem pro me in hac causa selegi. Ille tibi significare poterit et quo loco in nostro Belgio apud omnes sis, qui eruditionem solidam aestimant atque norunt, quid distent aera lupinis, et quid a me forte in hoc negotio


page 237, image: s237

exspectandum sit. Vale, uir aestumatissime, et in fulerum doctrinae atque religionis sospes diu superesto. Vltraiecti 20 Iunii 1726.

IO. WILH. THEODOR. LEICHNER.

Non possum quin uel tribus uerbis commemorem, intra menstruum temporis spatium, auctionis, quam uocant lege, libros quosdam uenditum iri, quos inter etiam deprehendunter 1) Alcoranus MARACCII in 2 uolum. editionis Patauinae, 2) le Pentateuque traduit sur les originaux par Mr. RICHARD SIMON, MSS. 3) la Bible de la traduction de Mr. CHARLES LE CENE, selon le proiet, qu' il en publia en 1694 MSS. in 4, de qua traductione adnotatur, eam auctori suo tantam suscitasse persecutionem, ut munere suo ecclesiastico exutus, et ad incitas redactus fuerit, et hanc etiam rationem subesse, quod hactenus nondum typis exscripta fuerit. Erfurti 26 Febr. 1723.

CHRISTIAN. SIGISM. LIEBIVS.

Cum exempla meae de Roma Babylone dissertationis omnia emtores inuenerint, plures nihilominus typographum, qui illam excudit, de iis compellant. Visum igitur est, eam praelo repetendam dare, sed tamen emendatiorem atque auctiorem. Peto idcirco a te, ut, si quid in lectione eius obseruasti, quod minus recte se habere uideatur, aut si ad rei maiorem illustrationem nonnihil addendum arbitraris, id me nescire ne patiare, sed primo quoque tempore ad me perscribas. Animus praeterea est, epistolas quasdam illustrium MOLANI, STRVVII, G. THOMASII, medici et polyhistoris Norimbergensis, SCHLEGELII, VIGNOLIIque uestri de hoc argumento agentes, mantissae in modum, addere, quod et sententiam a me propugnatam approbant, et haud pauca ad illustrationem rei spectantia adiiciunt. Vtinam et tuam quandam, uir celeberrime, breuem licet, iis adiungere liceret.

Dissertationem, quam et BAYERVS attulit, non displicituram tibi spero. Saltem hoc confirmare possum, qui parem


page 238, image: s238

in iis conscribendis diligentiam adhibeant, paucissimos hic reperiri. EMANVEL DE CIZE, Gallus, qui diu in Anglia uixit, librum uernaculo sermone apud nos imprimendum curat, quo historiam sectae Whigiorum et Toriorum complexus est. Nosti doctiss. RAPINI de eodem argumento dissertationem elegantem profecto et lectu dignissimam. Sed et historia ista laudem suffragiumque doctorum hominum feret, si DVMONTII, uiri optimi, iudicio standum. Cl. SCHROEDERVS, qui linguae Arabicae operae nonnihil impendit, scriptum consarcinauit, quo theologiam christianam e corano [gap: Greek word(s)] probare conatur. ANDREAS RVDIGERVS, philosophiae et medicinae doctor, controuersiis suis omnium in se oculos apud nos conuertit. Edidit haud ita pridem physicam diuinam, contra quam plurimi coorti sunt aduersarii. Inter caeteros anonymus ei quidam obiectiones manuscriptas transmisit, utque eas typis impressas, si posset, confutaret, ab eo petiit. Tum et iuxta cum cl. LYSERO, doctissimo iuuene, celeberrimi diarii (nouuelles de la republique des lettres) auctor nonnulla ei obiecit. Tribus istis singulari scripto satisfacere conatus est, in quo Gallice ad Gallica eruditissimi BERNARDI respondet, ita tamen, ut stilo incondito et conuitiorum usque quaque pleno cordatiorum nemini non bilem moueat. MASCOVIVS noster infra mensis spatium hic aderit, prout a fratre eius accepi. Lipsiae Non. Quint. 1713.

Saepe mihi in mentem uenit eorum, quae in doctissimo colloquio me docuisti, inprimis sententiae tuae de numis LVDOVICI XII elogio: PERDAM BABYLONIS NOMEN insignibus, quos longe uerissime HARDVINVM explicasse commemorabas. Quam quidem leuibus haud niti rationibus, facile persuadet accuratissimum illud examen, sub quod HARDVINI opera in dissertatione tua sollicite uocasti, in quo nullo negotio, quid ueri falsiue in iis sit, potuisti animaduertere. Magno sane me dubio liberaueris, si planius pleniusque perscribas, quidnam sit maxime, cur recentior unius HARDVINI sententia antiquae sit anteferenda, quaenam hanc incommoda grauia premant, quibusue illa argumentis se tueri satis possit. Nam quae HARDVINVS eam in rem protulit, utrum temporum


page 239, image: s239

illorum, quibus cusi nummi sunt, historiam diligentius consideranti satis sint factura, equidem nescio. Lipsiae 23 Maii 1714.

Quodsi stetisset per me, expectassem, dum uel dissidiorum, quae inter LVDOVICVM XII et IVLIVM II intercessere, narrationem paulo pleniorem licuisset dissertat. meae adiicere. Faciam tamen fortasse, ut auctiora ita atque emendatiora propediem exeant, quo iudicium doctorum hominum experiar, uniuersam historiam rerum, quae inter pontifices Romanos et reges Galliae sunt gestae, ex monimentis fide dignis contexturus. Noui, si quid harum licet rerum addere, hic nihil est, nisi quod nuperrime accepi, doctissimum MONTFAVCONIVM multum in CHRYSOSTOMO suo desudare tradendo ac iam tradito forte typographis hoc mense, ut lucem aspiciat, id quod tanto citius futurum spes est, quod duo simul uolumina semper operas typographicas exercebunt. Cl. MAGLIABECHII, Florentiae, partes delatae sunt ANSELMO BANDVRI, profecto iam Lutetia Parisiorum, ut delatas suscipiat. Liber numismatum, quem prelo commisit, ut prodeat nihilosecius, negotium erudito homini dedit, uti editionis curam, errores typographicos corrigendo, gerat. Eruditissimus DE LA RVE, qui operum ORIGENIS editione sibi obstricturus rem literariam est, paraphrasin psalmorum exhibiturus dicitur, nunquam adhuc impressam atque ex codice Viennensi transcriptam. OLEARIVS noster dissertationes aliquot conscripsit proque cathedra defendit de fanaticismo Papaeo. Habet alias de eodem argumento paratas. Sed cum uix reperiantur, qui respondentium (agnoscis uocabulum scholae) tueri partes cupiant, consilium propemodum cepit coniunctim eas omnes in libro peculiari emittendi. Idem ille haud ita pridem tractatu uernacula conscripto de religione generatim christiana, cuius ueritatem contra recentissimos compaectas defendit, optime coepit mereri. Optandum esset, ut in latinam aliamue linguam transferretur; neque enim dubitandum, quin futurum sit, ut exterorum, aeque ac nostratium, suffragia ferat. Quae dum scribo, subit eorum, quae uir quidam doctus nuper mihi retulit, in bibliotheca regia, cuius tu curam geris, esse librum


page 240, image: s240

Lusitanica scriptum lingua, qui longe acerrimis telis christianam impugnet religionem; eius partem in latinum quondam abs te esse idioma translatum, sed destitisse te coepto, quod ab arte tibi auctoris, speciosissimorum et uix infringendorum copia argumentorum fucum facientis, tantum non metueris. Lipsiae ipsis Non. Octobr. 1714.

Addidi specimen HESYCHII sacri, quem publico uir eruditus Brunsuigae parat, nihil moratus, quod cl. KVSTERVS, totum HESYCHII textum emendatius editurus, laborem eum quodammodo occupauit. OLEARIVS noster iamdiu grauissima tussi laborauit, quamuis nunc meliuscule habere uideatur, ex quo, urbe relicta, in praedium suum se contulit. Vidi nuper lexici tui Armenici mentionem in historiae criticae tomo octauo factam. Miratus sum, historiam Armenicam silentio prorsus transmitti, sed utrumque opus, si recte memini, ad umbilicum perductum, mihi, quae humanitas tua est, conspicere licuit atque euoluere, cum praeterito anno hic morarere. Vellem, de utriusque ratione possem per te paulo plenius doceri. Neque enim, quae mihi olim ea de causa animo notaui, amplius succurrunt. Multum tibi uero debuerim, si perscribere mihi uolueris, manuscriptumne BVRCKARDI de rebus ALEXANDRI VI, quod in bibliotheca, cui praees, regia asseruatur, multum ab editione auctoris eius quam illustr. LEIBNITIVS procurauit, differat, atque an, quae ibi plura fortasse leguntur, (nam id me audisse abs te memini) magno ad historiam ALEXANDRI VI contexendam adiumento esse possint. Clarissimum DE ROSET BAVMON, qui eruditas in HORATIVM obseruationes historiae criticae inserendas dedit, mirum in modum gestio propius cognoscere. Possimus uel ego, uel MASCOVIVS noster, qui pari uirtutes tuas cultu mecum prosequitur, manuscriptos codices HORATII, quos bibliotheca senatus, non contemnendos, ut nosti, in hac urbe seruat, conserre atque illi transmittere quicquid in iis lectionum a uulgatis codicibus discrepantium reperitur, si quis usus earum illi esse possit. Lipsiae 11 Maii 1715.

BOERNERVS noster, qui LE LONGII bibliothecam sacram auctiorem edidit, quique unus fere nunc in hac academia humaniores


page 241, image: s241

litteras cum diuiniori scientia coniungit, OLEARII nobis uitam oratione comta et perpolita exponet. In consessu patrum academiae habitam typis exscribet FRITSCHIVS noster. Prodeunt hic ab aliquo tempore miscellanea, quae collector Lipsiensia appellat, sed inuitis plerisque uiris doctis, qui litteras hic ornant, merito uerentibus, ne collecta in iis pleraque, existimationi suae apud exteros obsint. Nimium quantum illa a miscellancis uestris, (utinam ea continuaretis) distent. Molior ego in praesenti libellum uel potius dissertationem academicam, cuiusmodi nobis ex more antiquo habendae sunt, qua errorem uirorum doctorum obseruo, qui semper chorda eadem oberrant, hypothesesque suas semel adamatas etiam alienissimis locis ingerunt, atque omnia in omnibus rimantur iuxta et inueniunt, rationem ac remedia additurus, quibus uti oporteat, ut euitetur. Lipsiac 8 Id. Febr. 1717.

Regno mihi potitus esse uisus sum, ubi tuas literas una cum fasciculo literarum Cuperianarum accepi. Prouti summa tua in transmittendo illo beneuolentia exstitit, ita ingratissimi fuerit animi, cum eo non omni ex parte agere, ut uel praecepisti ipse, uel etiam prudentia hominis non incauti postulat. Describam igitur literas Cuperianas, quanta fieri potest celeritate, descriptas remittam, exemplum autem meum ita asseruabo, ut literas ad me datas asseruare soleo, hoc est, nemini ostendam, nedum ut euagari e museo meo sim passurus, quod proinde uerendum tibi nullo modo est. Nondum eas, nisi per transennam inspexi, uideo tamen uiro tanto, si a stilo uno discedas, quo, Gallico praesertim, non castigato satis utitur, non indignas esse. Vtinam et iunctae iis tuae essent, quas ad CVPERVM dedisti, quae non minori eruditione refertae sint oportet, quandoquidem tam eruditas a uiro docto elicuerunt. Fortasse et earum exemplum apud te superest. Nihilne nosti, uir celeberrime, de promissis CVPERI operibus? utrum in lucem proditura sunt, nec ne? Historiam enim elephantorum et alia se editurum recepit. Lipsiae 3 Id. Mart. 1717.

Operae typographicae in excudendo SEXTO EMPIRICO clar. 204 FABRICII desudant, non tamen facile eum absoluturae hoc


page 242, image: s242

anno, cum eius imprimendi initium haud ita pridem sit factum. BERGLERVS noster, cui paginae postrema uice corrigendae sunt, exactam Graeci sermonis notitiam, quam uir clarissimus in eo auctore uel uertendo uel illustrando prodidit, miris modis extollit. Neque uanas eas laudes arbitror ab homine, qui unus omnium in hac urbe optime ea de re iudicium ferre potest, profectas. BOERNERVS orationem suam in OLEARIVM neque typis exprimendam dedit adhuc, neque in consessu patrum academiae recitauit. Quae morae causa sit, ignoro, nisi quod iam diu conquestus est, non posse se a quoquam resciscere satis, quae ad uitam Olearianam plenius describendam pertinent. MASCOVIVS noster nuperrime litteras ex Italia ad DVMONTIVM, ecclesiae Gallicanae pastorem, misit, quibus RECANATI, LAZARINI aliorumque Italorum uelut antiqua nobis Italiae decora reddentium hoc tempore doctinam et ingenium collaudat. RECANATVS, nobilis Venetus, POGGII historiam Florentinam nuperrime, ut nosti, cum uita eiusdem edidit Latine. Eam adhuc non uidi ipse; dicitur tamen RECANATVS paulo acerbius in cl. LENFANT inuectus esse occasione a concilio Constantiensi, cuius historiam contexuit, arrepta. MASCOVIVS ei LENFANTII ingenium et mores paulo uerius descripsit, eoque rem perduxit, ut palam sit professus, se nolle acerbius dicta sibi excidisse. Spero, ipsum me proxime litteras ab eo accepturum, quibus quae perscripserit, omnia tecum bona fide communicabo. Clar. HAVSENIVS P. P. extraord. matheseos in hac academia mihique inprimis longe amicissimus, iter hinc in exteras partes proxime aggredietur. Est ille quidem matheseos studiis praecipue deditus et praeclarissima quaeque inde patriae pollicetur; sed tamen et humaniores literas scientiasque alias ita excoluit, ut hospes nusquam esse uideatur. Is si tibi in Gallia, Italia, Heluetia, Belgio Angliaue inseruire aliqua in re poterit, lubentissime id faciet. Iter suum intra biennii spatium sibi confecturus uidetur, credoque, eum fructuum plurimum inde capturum esse. Nuper uersus quosdam tuos, FLEMMINGII nostri laudes complexos, legi summa cum uoluptate, ingeniumque tuum ad omnia natum cognoui. Lipsiae 6 Id. April. 1717.



page 243, image: s243

Dissertatio de Agrippa me auctorem non agnoscit, gratum tamen est, ea a te mihi tribui, quorum pudere neminem mei ordinis facile debeat. Quod taedium dissertationem legendi meam denuo perferre non grauatus es, summas et ago et habeo gratias. Profecto mirum non esset, si placere illa mihi occiperet, quae tibi post repetitam lectionem pulchrior etiam et elegantior, quam dudum uisa est. Nimis benigne profecto de meis rebus sentis, celeberrime CROZI, eo fortasse consilio, ut laudibus tuis excitatus mediocris uim ingenii tanto magis intendam, ut limatiora et quae maioris sint momenti, proferre aliquando liceat. Nam ipsa quidem differtatio mihi adeo non satisfacit, ut totam propemodum eam reficturus et quarta ferme parte aucturus mihi uidear. Duae iam plagulae eius expressae sunt; sed priorem mendis typographicis nimis deformatam denuo recudere oportebit. THVANI locus, ad quem p. o. prouocaui, mirifice me fefellit. Is enim in posterioribus operis eius editionibus totus mutatus comparet. Miror ac demiror, tot uiros doctos locum eum citasse, neque unquam obseruasse lectionis uarietatem. Antiquissima omnium editio anni 1604 fol. habet, ut ego in Offenbachiana mea deprehendi. Eodem modo ceterae omnes textum exhibent usque ad Geneuensem 1620 fol. in qua primum THVANI uerba interpolata credo. Ea de re quid sentias, uir summe, atque utrum mutationem hanc ab ipso putes THVANO profectam, doceri a te summopere uelim. Liber COEFFETAVII contra MORNAEI mysterium iniquitatis emissus, ut et RIVETI obseruationes ad eundem COEFFETAVII librum BAELIO uoce Iulius II not. N. citatae in bibliothecis nostris non reperiuntur: An sunt in regia Berolinensi? An COEFFETAVIVS forte aliquid contra numos LVDOVICI a MORNAEO adductos monuit, quod operae sit pretium nosse? RIVETVS narrat, BAELIO eodem teste, dialogum quendam in Iulium II 1512 una cum actis concilii Pisani exiisse Lutetiae Parisiorum. Ea concilii Pisani actorum editio in bibliothecis nostris itidem desideratur. Habemus aliam Parisiensem anni 1612, in qua dialogus ille non extat. Annon igitur errat fortasse RIVETVS et editionem nobis actorum illorum fingit seculo antiquiorem? Mihi quidem numerus anni 1512 et 1612 sibi inuicem


page 244, image: s244

respondens non leuem suspicionem iniicit. Neque uero simile uidetur, dialogum festiuum rei tam seriae et ioci experti iunctum exiisse. Sed cumprimis a te nunc peto, ut, cum IO. LE MAIRII liber de differentia schismatum et conciliorum tantum latine a LVDOV. CAMERARIO uersus ad manus mihi sit, mihi faciem editionis Gallicae in bibliotheca regia Berolinensi asseruatae paulo luculentius exponas, ut de ea iudicium ferre liceat. Scire ante omnia aueo, quo anno, loco, quaue forma prodierit, et qui factum sit, ut eum librum adeo neglexerint historici, qui uitam LVDOVICI XII perscripserunt. Quod numi, perdam Babylonis nomen, nullam facit mentionem, causa est, quod ante in lucem sua edidit LE MAIRIVS, quam numus prodiit. Libellus enim iste, ut coniicio, prima uice lucem adspexit 1509, unde ex silentio isto periculum explicationi numorum communi nullum creari potest. Vellem libellum Galliae scriptum euoluere ipsum liceret; sed quando id fieri non potest, patere, quaeso, uir celeberrime, ut et BAYERVS mihi prologum priorem integrum describat et descriptum transmittat. Incipit ille in CAMERARII uersione a uerbis: officium uerum ac praecipuum omnium etc. et desinit uersibus latinis in praesulem Gurcensem et Venetos. Nescio, cur idem CAMERARIVS ex LE MAIRE MAIERIVM nobis effinxerit, quasi uoci illi cum Germanica Meyer Mayer cognatio intercederet, quod non putem. A VIGNOLIO cl. uiro nihil adhuc responsi accepi; quae caussa silentii sit, ignoro. MASCOVIVS ad me litteras Geneua misit, quibus pollicetur, se mihi librum ESCARBOTI in Heluetia procuraturum, quem sane uidere gestio. Feci eius mentionem in dissertatione mea. Laudat MASCOVIVS APOSTOLVM ZENVM, Venetum. LVCCHESINIVM et CARRARAM diem Romae obiisse docet. Ceteroqui nihil inest literis eius breuioribus et Germanice scriptis notatu digni. Cl. KRAVSIVS utique in causa praesenti nihil admodum peccasse censendus; sed nescio, quo carpendi alios studio effecit, ut multi sortem eius non nimis miserentur. De spe Vratislauiense munus obtinendi prorsus est depulsus. Ego quidem meliora ei fata imposterum apprecor. De PROCOPIO consilium tuum non negligam, si uita et otium suppetierit. Lipsiae Cal. Sext. 1717.


page 245, image: s245

Accipies hac occasione dissertationem meam, quae his demum nundinis prelum euasit. Vt taedium totam eam denuo perlegendi subeas, uix postulare audeo. Si tamen uel obiter eam inspicienti nonnulla se tibi obiiciunt, de quibus meliora me docere possis, ut omnino poteris, quaeso, uti id pro candore eo, qui inter ceteras uirtutes tuas uel maxime elucet, facias. Quae BAYERVS ex MAIRII libello descripsit, non accepi. Itaque CAMERARII uersione me acquiescere oportuit, ubi uerba illius fuere producenda. Animaduerti RIVETO apud BAELIVM eam ipsam concilii alterius Pisani editionem citari, quae in bibliotheca Senatus Lipsiensis asseruatur. Itaque certum mihi uidetur, RIVETVM falli, qui dialogum Iulii II ei adiunctum prodiisse, si BAELIO fides, affirmat. BAELII ipsius insigne [gap: Greek word(s)] a me notatum uidebis. Plura eius generis in libro aliorum erroribus notandis destinato reperiuntur.

Si uacat, doceas me uelim, quid significet uox Gallica ancien, quando honorum titulis adiicitur. Lexicographos enim et Gallos quosdam frustra ea in re confului. Nemo satis et certo mihi explicare potuit, cur episcopi uel rectores academiarum ita se appellent. MASCOVIVS u. cl. rediit, tuoque desiderio satisfecit. Lipsiae 6 Id. Octobr. 1717.

Ante aliquot menses iter suscepi Gotham, et cum alia notatu haud indigna, tum uero celeberrimum, qui ibi asseruatur, numorum thesaurum propius perlustraui. Quantam inde uoluptatem ceperim, quantumque mihi subnatum sit desiderium similes gazas, quae in Germania nostra reperiuntur, ac Berolinensem cumprimis uidendi, facile intelligis. Vtinam fata mihi aliquando propitia tantum otii relinquant, ut euolare hinc possim atque obire loca et urbes, quae et uiris doctis et apparatu rerum spectatu dignissimarum superbientes die ac nocte animo meo obuersantur. MASCOVIVM nostrum doctorem iuris esse creatum in academia Halensi, haud dubie iam nosti. Neque dubito, quin ille dissertationem suam iuris publici Germanici materiam pertractantem ad te miserit. Si eam nondum uidisti et ad palatum tuum est argumentum, quod ille ueterum historicorum subsidio usus satis diligenter excussit, faxo ut eam proxime accipias. Paro ego iam dissertationem


page 246, image: s246

academicam, qua de inepta easdem uoces, loquendi rationes et sententias repetendi consuetudine agam. Vitium illud, quod in Sextiliano reprehendit MARTIALIS epigrammate sequenti lib. VI ep. 53:

Tantos et tantas si dicere Sextilianum
Aule, uetes, iunget uix tria uerba miser
Quid sibi uult? inquis: dicam, quid suspicer esse,
Tantos et tantas Sextilianus amat.

HOMERVS, BATTVS, ENNIVS, PLAVTVS, ARVNTIVS, PAVLVS, AVGVSTVS aliique ueterum admisere, ad quod illustrandum si quid tibi forte succurrat, quaeso, ut id mihi significes. Lipsiae 3 Id. Octobr. 1718.

Satis mirari non possum socordiam meam, qui cum et fama et experientia edoctus nossem, quantae sit utilitatis, literas ad te mutuo dare atque accipere, tot annos praeterlabi sum passus. Ponam, te aliquando non respondisse; at tu iterum iterumque mihi compellandus fuisses, ut ita epistolam, cuiusmodi tuae sunt, doctrinae suauitatisque plenissimam abs te elicerem. Ac fortasse uix tandem ueternum meum excuterem, nisi uirorum summorum ac tacita etiam principis mei auctoritas ac stimulus accessisset. Nempe iussus sum a te quaerere, quo statu iam sit gaza ueterum recentiorumque numorum regia, ex qua uiri summi SPANHEMIVS, BEGERVS et SCHOTTVS tot reconditae eruditionis monimenta in lucem protulerunt, quisue, cl. SCHOTTO mortuo, ei praesit. Nonnulla rumor publicus minus credibilia ad nos pertulit, nonnulla alii, certiora se nosse contendentes, tradidere; sed nemo nobis rectius, quo pacto res se habeat, exposuerit, quam tu, collega quondam uiri optimi, cl. SCHOTTI, quocum te coniunctissime uixisse constat. Fac itaque, uir celeberrime, uel breuissimis nos doceas, quod adhuc uel ignoramus prorsus, uel minus accurate compertum habemus. Summo ita nos meque inprimis tibi beneficio deuincies, certoque argumento demonstrabis, omnem mei memoriam animo tuo haud excidisse. Quod ad me attinet, si res priuatas audire uacat, scito, me ante biennium fere a serenissimo duce Saxo-Gothano Lipsia Gotham esse euocatum, ut bibliothecae eius recognoscendae


page 247, image: s247

uacarem. Superiori anno idem ille mihi iter ad Belgas, Anglos ac Gallos mandauit, eo consilio, ut bibliothecis numophylaciisque celebrioribus perlustrandis uirisque doctioribus salutandis ac paulo interius pernoscendis uacarem. Quo in itinere praeter alia innumera illud inprimis iucundum accidit, uiros eruditos passim tui honorificam fecisse mentionem, et potuisse me praedicare, cognitum te mihi Lipsiae in excursione quadam subinde me literis tuis beasse. Reduci mihi princeps meus, ad superos interea euocato SCHLEGELIO, u. c. secretario atque antiquario et thesauri nostri numarii custode, eius partes credidit, quos proinde haud ita pridem, Deo ita uolente, suscepi. Iam in recognoscenda omni, quae insinita adest, supellectile uersor, ut, quod princeps iussit, quam primum generalem totius gazae descriptionem quandam in lucem edere liceat. Scire peruelim, quid cl. BAYERVS Regiomonte agat, quid operis moliatur; nam optimum eius ingenium doctrinamque haud uulgarem magni facio. Vbi itaque respondebis, quaeso, ut, quae tibi comperta de eo sunt, me doceas. Gothae Id. Ian. 1722.

Notumne tibi, quo libraria supellex et manuscripta clar. SCHOTTI transierint? SVETONII ille nouam editionem parabat, et opus utilissimum de numis, quos uulgo Paduanos appellant; quousque perduxerit egregios conatus, quaeso, si ea de re aliquid inaudiuisti, significa. De HARDVINO, quem nuperrime Parisiis salutaui, deque noua eius PLINII editione, de existimatione item, qua inter socios ordinis sui floret, alias ad te scribam.

Munus, quod mandatum mihi est, satis per se commodum esse fateor; sed uel iniuria uel [gap: Greek word(s)] SCHLEGELII, uiri ceteroquin docti et rei numariae, quod ad recentiora tempora attinet, peritissimi, id pluribus sepsit difficultatibus. Totos ille decem duodecimue annos principi nostro spem fecit edendi catalogum aureorum numismatum. Post mortem inuentae sunt schedae, si ad antiquiora respicias, a TRAIANO incipientes demum, si ad recentiora, ordientes equidem a capite, sed mox desinentes. Et his eius laboribus nihilominus factum est, ut neque ordo accuratus ubique deprehendatur in


page 248, image: s248

thesauro, et insinita uis numorum a plurimis annis turpiter neglecta iaceat, quos loco suo reponi statim oportebat, ne eorum laborem nimis multiplicaret. Felicior tu certe hac ex parte, quem pertinax diligentia cl. BEGERI et SCHOTTI, uni operi, cui praepositi erant, intentorum, his molestiis liberauit.

Quae de statu hodierno gazae regiae scripsisti, mihi soli putabo dicta, quanquam et ante nota erant. Doleo tot aureos inprimis numos intercidisse, quorum mentio nunc refricat mihi memoriam cuiusdam, a DECENTIO cusi, quem apud Iudaeum quendam uenalem, nuperrime clar. SCHOETTGENIVS, scholae Stargardiensis rector, nobis obtulit. Sed cum duo tresue eius imperatoris iam adsint, rescripsi, ut distinctius, num differant a nostris, indicaret. Responsum eius adhuc expecto. Vellem, ut aureorum numorum inprimis comparandorum crebra occurreret occasio. Quamuis enim numerus, antiquorum nempe, iam ad nongentos ac supra redeat, plures tamen Augustarum inprimis desiderantur, quos ememus, simul expiscari eos licuerit. Numus LVDOVICI XII, de quo olim scripsi, apud nos seruatur una cum illo IVLII II rarissimo, qui Ludouiciano praebuisse dicitur occasionem, in quo est BON. A TIR. LIB. Parthicus ille pulcherrimus, cuius ectypum transmisisti, una cum pluribus aliis eius generis nobis deest. Nisi graue est, doceas me, quaeso, paucis, quid ille ostentet; nam ego eum a me uisum explicatumue non recordor. Tum et ectypum, si iubebis ad te remittam.

Dissertationes BAYERI de numis in Borussia repertis uellem nancisci liceret, si tamen complectuntur, quae uidisse et legisse non poeniteat. Ignoraui adhuc, rei numariae eum operam dedisse. Nullane spes est, fore, ut opus cl. SCHOTTI de Paduanis numis in lucem aliquando prodeat? Fortasse id bibliopola aliquis Lipsiensis redimeret, nisi uidua ei insanum nimis pretium statuit, quo de, si fieri id posset, per te doceri uellem.

Monumenta nulla coptica in bibliotheca nostra reperiuntur. A VANSLEBIO, nostrate, illa comparari potuissent eique inferri, sed ingratus homo nunquam in patriam rediit, quod de ratione reddenda sibi nimis metueret.



page 249, image: s249

HARDVINVS idem est, qui semper fuit. Vnis numis antiquis fisus monumentis ceteris uetustis omnem fidem abrogat, unde gratulabatur mihi de studio, quod in numaria supellectile excutienda ponerem. Sodales magni eum faciunt, peculiares eius opiniones, ut aiunt, repudiant. IOBERTVS unus eius in re numaria sententias quasdam secutus est, ceteri, inprimis CHAMILLARDVS, eas reiiciunt. Noua PLINII editio tota numis illustrata est; in eius indicibus conficiendis tum, cum Parisiis essem, laborabat. Ipse fatebatur, et socii plerique agnoscunt, uix nosse eum ueros ac genuinos numos a spuriis discernere; his ipsis tamen omnem certitudinem tribuit, quae [gap: Greek word(s)] qui mihi conciliauerit, is erit mihi magnus Apollo. Gothae 13 Kal. Mart. 1723.

Quod ad contorniatos nostros attinet, miraberis, si dixero, haud amplius sex in cimeliis nostris exstare; sed res utique ita habet. Sunt nempe 1) TRAIANVS, 2) ALEXANDER pelle leonina tectus, 3) Idem, sed eirculo exteriori maximam partem destitutus, 4) HOMERVS, 5) SALLVSTIVS, 6) TERENTIVS, quem MORELLIVS in specimine uulgauit. Describerem eos tibi diligentius, si in passim obuiis operae pretium facturus uiderer. Vtinam charta designassem, quos superiori anno in Gallia beneficio uiri illustrissimi, ETREESII, summi castrorum praefecti, et plurimos et rariores uidi. Ibi utique recordor, me saepius uidisse notam illam [gap: unknown sign(s)] , quae in paucis illis nostris, palma ut plurimum signatis, non occurrit. Illum ab HAVERCAMPIO editum DESID. N. C. non memini a me oculis usurpatum. De isto numorum genere quae paradoxa animo uoluas, uir eruditissime, scire peruelim. Nosti, quanti a me fiant, quae a te proficiscuntur. Non satis matura mihi uidentur, quae HAVERCAMPIVS, superiori anno a me lectus, congessit. Vtinam accuratum ante omnia catalogum eorum, qui hodie in museis celebrioribus reperiuntur, numorum contorniatorum sibi comparasset. Mihi quidem non difficile futurum putem, aliquem ex Gallia nancisci; memini certe cl. MAHVDELIVM, academiae bonarum literarum socium, ostendisse mihi, de eodem se argumento olim agere constituisse.



page 250, image: s250

De numo Parthico uel Persico, quae monuisti, gratissima fuerunt. Eius ectypus non distincte praefert signum illud [gap: unknown sign(s)] , cuiusmodi etiam alibi te obseruasse doces, et cuius interpretationem nobis historia tua christianismi Indorum, quam auidissime expecto, suppeditabit. Sed eius mentio refricat mihi memoriam alterius non admodum diuersae notae, [gap: unknown sign(s)] , quam deprehendes in uulgato altero HERODIS MAGNI numo apud SPANHEMIVM diss. VIII p. 521. Sed eandem reperio in priori ibidem allato, prout is extat in gaza nostra, ubi iuxta uocem [gap: Greek word(s)] ita occurrit, ut uicem [gap: Greek word(s)] occupare uideatur; hanc enim literam exquirere distincte non possum. Nota autem illa inuersa occurrit hoc modo [gap: unknown sign(s)] . De ea quid tu sentias, si me certiorem feceris, magnum tibi beneficium debebo.

Ceterum aliud agendo nuper in laudato SPANHEMIO lepidum [gap: Greek word(s)] obseruaui diss. II p. 123, ubi de compendio literarum o et v agit, quod non ita recentis notae esse probat inter alia ex numulo apud cl. SEGVINVM obseruato, ubi [gap: Greek word(s)] . In editione Amstelodamensi anni 1671 extabat [gap: Greek word(s)] , quod cum uir summus in recognitione operis obseruasset male huc quadrare, ubi exemplum [gap: Greek word(s)] afferendum erat, mutauit in [gap: Greek word(s)] . Sed is numus apud nos extat non quidem suo loco, ut haud pauca alia, sed tamen extat una cum duobus similibus, quorum descriptionem fortasse non inuitus leges, propterea quod multifariae eruditioni tuae suggerere potest, unde doctiorem me reddas. Primus itaque, qui est Seguinianus, in aduersa parte habet literas, (quae unae sine figuris in illis occurrunt) [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] , in auersa [gap: Greek word(s)] Vides hic occurrere bis illud compendium [gap: Greek word(s)] , quod in uocem [gap: Greek word(s)] transtulit SPANHEMIVS, qui nec obseruauit lectionem incipiendam esse a uoce [gap: Greek word(s)] , qua genus monetae puto designari, tametsi tacitus eam praetermisit DVCANGIVS; Alter ostentat in aduersa literas [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] , in auersa TEPON. [gap: Greek word(s)] autem uel [gap: Greek word(s)] , ut scribitur, genus itidem monetae est a DVCANGIO satis luculenter explicatum; Tertius denique in aduersa [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] in auersa [gap: Greek word(s)] exhibet.


page 251, image: s251

Si quid recondita doctrinae tuae penus ad explicandum primum ac postremum horum numulorum complectatur, quaeso te, ut candide illud mihi impertias.

Nuperrime mihi recentior numus semiuncialis occurrit, in quo litterae MANG. CHA. SO. FI (uel EI, nam utroque modo legi potest) PRINC. IN. S. et in posteriori parte P. IN. IAS. POM. IN. I. in quibus explicandis parumper haereo, multum tibi debiturus, si facem mihi praeferre possis. Gothae 15 Kal. Sept. 1723.

Mitterem ad te epithalamia mea, si esset, qui ad te commode perferret, eaque praeterea ita comparata essent, ut sine fastidio perlegere posses.

Dum nuperrime numos familiarum Romanorum excutio paulo diligentius, praeter alios adhuc non uulgatos duo se mihi obtulerunt, de quibus, quid tu sentias, scire peruelim. Alter est gentis Portiae sistitque ex altera parte caput diademate ac cincinnis ornatum una cum uerbis M. CATO, ex altera templum Dianae Ephesiae, cuius dextrum latus monogramma [gap: unknown sign(s)] , sinistrum uas sacris proprium stipat. Alter est familiae Semproniae, cuius in priori parte caput uirile cum certa quadam nota post tergum et literis P. SEMPRONIVS, in posteriori pyramis et iuxta eam baculus angue circumuolutus, qui lauream capite tenet, cum inscriptione PIETAS cernitur. De his numis, nondum, quod sciam editis, indubiae tamen uetustatis notas prae se ferentibus, quae sententia sit tua, quoue eos interpretandos censeas, si docere me non grauaberis, magno me tibi beneficio obstringes. Gothae 8 Id. Ian. 1724.

Docebis me, quid sentias de BONINI MOMBRITII actis sanctorum, quae ille ex MSS. codicibus sub incunabula typographiae sine nota anni et loci publici iuris fecit, quaeque in bibliothecis Parisiensibus, ut Benedictinorum San-Germanensi, aliisque paucis euolui. In Germania quidem nostra, ubi studium historiae literariae tot ingenia exercet, ita illa uel doctissimis uiris ignota sunt, ut THEODORVS CANTERVS iam olim IVSTO LIPSIO scripserit: "BARONIVS in suo ad martyrologium commentario saepissime in testimonium adducit


page 252, image: s252

MOMBRITIVM quendam de uitis sanctorum, quem nunquam uidere nobis contigit. Tu si per te, uel per amicos uideris, uelim libri titulum ad me perscribas una cum anno et loco impressionis, ut sic commodius alicubi eum inuenire possim, quod si feceris, beneficio summo me affeceris: nam uotis omnibus eum uidere expeto." Ad quae magnus ille polyhistor nihil aliud respondet, quam: "De MOMBRITIO nihil nisi nomen scio." Multi nostrorum, qui in historiae ecclesiasticae studio sese operae pretium fecisse arbitrantur, ne nomen quidem sciunt. Te, uir [gap: Greek word(s)] , non modo in Gallia quondam uidisse hunc rarissimum librum, de quo unus, quod sciam, cl. DE LA MONNOIE ad BAILLETVM paulo curatiora tradidit, sed et alibi peruoluisse tam certo mihi persuadeo, ut te unum in Germania esse credam, qui, quae notatu de eo digna sunt, alios docere possis. Gothae 2 Id. Nou. 1733.

IO. PETR. DE LVDEWIG.

Veteris amicitiae, quam inter nos esse, uoluit D. BERSERVS noster, memor; has perscribere ad te, nullus dubitaui. Meditor uitam IVSTINIANI nostri, describendam, non, quod hactenus factum, ex uulgaribus et maleuolis auctoribus; sed fide nummorum, conciliorum, epistolarum singularium, aliorumque eius pretii monumentorum. Nummos quidem BANDVRIVS exhibet magno numero: sed neque omnes, neque recte delineatos, praesertim in literarum elementis, necessariis tamen ad omnes illius aeui habendas rationes. Exhausit, in mei gratiam, Gothani ducis indulgentia, thesaurum Gothanum LIEBIVS, illius custos et curator. Vellem igitur, ut, meis impensis, etiam illi delinearentur, qui in gazophylacio regali de hoc imperatore supersunt. Nullus dubito, per te fieri posse, ut uoti mei fiam compos. Nam si qua indulgentia est opus rerum administri, hanc poteris pro me erogare. Tum neque deerit Berolini manus perita, quae poterit, quod uolo, praestare. Nolim tamen ultimum plus elegantiae dare, quam ueritati. Interest enim mea, omnes ductus et res imaginesque ita habere, uti in aere ipso uere


page 253, image: s253

extant. Praesertim in litterarum elementis, unde aetas codicum aestimari debet, quos in iure Iustinianeo insitos habemus. Quas minutias CANGIVS, BANDVRIVS, MONTFAVCON, et tantum non omnes solent negligere. Transmittam pecuniam ante operas, quam, rogo, significare uelis, addito numero diuersi generis numorum, qui Berolini de hoc imperatore supersunt. Miraberis forte, quo casu sim delapsus ad hoc genus uigiliarum? Illud deprehendi, iuris interpretes uera imagine carere sui parentis. Et plurima scribi posse, ante non scripta de nostro hoc imperatore, unde legibus lumen et iurisprudentiae sustinianeae. Addo huic epistolae aliquot lucubratiunculas, nouissime a me productas in arenam. Quas siue legeris, siue credideris alienas a cultu musarum tuarum, non irascor, dummodo faueas nostro instituto. In illa tamen, quam de aetate legitima puberum et maiorum exaraui, occurrent singularia plurima antiquitatum Latii, Graeciae, reique publicae cum ueteris Ebraeorum, tum nostri aeui Iudaeorum, non uisa auctoribus, ceteroquin oculatissimis. Vti polyhistoriam tuam noui; ita nullus dubito, quin plurima addere, limare, corrigere et emendare poteris. Quod si per otia tua licuerit uel alterutrum: in curis secundis tibi ideo gratias agam semperque habebo. Vale. Scripsi in Ludericiana, aut, quod uerius, in meo siue Tusculano siue Laurentino Bendorffii, die 3 Iduum Ianuar. 1726.

Doleo egomet, uti omnes alii uiri litterati, aduersam ualetudinem tuam, uoueoque, ut tempestas, in meliorem statum uersa, restituat eamdem, nobisque seruet quam diutissime. In IVSTINIANO meo illud inprimis describere et eruere atque requirere soleo, quod lumen adfert humaniori iurisprudentiae, tam diuinae, quam humanae. Vtrumque in editis adhuc biographis desidero omnino. Illud, quod cursim scribo, me non leuiter exercet, quod IVSTINIANVS in suis institutionibus cognomina ferat tot gentium, eo tempore nondum ab illo deuictarum. Sed crediderim, respexisse eumdem ad triumphos, ab hostibus ante reputatos, quam fieret imperator. Nam istos titulos adducere in suspicionem, ideo dubito, quoniam TOVRNEFORTIVS inscriptionem laudat, totidem uerbis conceptam


page 254, image: s254

sub ingressum sui imperii. Ceterum in nummis illos inprimis requiro, qui maximi moduli, impressi aeri. Vt faciem eius habeam uultumque aeternalem, alienam longe ab ea, quam exhibet ALEMANNVS ad PROCOPIVM. Quae est omnino mulierosa et effeminata, indigna uirtutibus IVSTINIANI, tantopere commendatis a fortitudine et indefessis laboribus et uigiliis. Addidi his literis opuscula quaedam mea, ubi offendes, quorum nuper feci spem. Est certe illud singulare, neque cognitum adhuc: quod aquila biceps imperialis originem debeat imperatoribus Brandeburgicis ipsisque numeris Manliae. Sed haec talia barbara sunt a cultu et humanitate tuorum studiorum paulo aliena. Putauerim tamen, danda haec esse gloriae principum nostrae gentis. In litterarum obligatione quid finxerint uoluerintque Romani, pariter ostendi. Meis quidem coniecturis, quibus num sim abusus, tuo iudicio, quod est solertissimum, relinquo. Die 12 mens. Febr. 1726.

Reddo cum gratiis, quas debebo semper, quod aeris in mei gratiam expendisti. Numi perita manu delineati sunt, quos etiam aliis, quos congessi, iungam edamque in meo IVSTINIANO. Illud scire uellem, num in regali thesauro etiam habeatur, qui IVSTINIANVM barbatum exhibeat, quorum plures euulgauit BANDVRIVS, cuius fidem confirmari uellem exemplis, aliunde requisitis. Claruisse IVSTINIANVM fortitudinis laude, tot bellis declarata ante, quam ad imperium peruenisset, res ipsa loquitur, estque ueteribus historicis testatissima. Verum illi parum congruit facies imberbis et mulierosa, et efseminata potius, qualis plerumque adparet in typis numorum. Ipse possideo eius numum aureum, ubi autem literarum ductus ab illis, qui alias solennes, sunt ualde diuersi. Accedit enim Latina etiam scriptura elementis Graecis, ut ex duabus formis tertia quaedam exorta esse uideatur. Atque ita etiam pandectae Florentinae scriptae, quibus uetustatem non negarem, siquidem constaret, quinquaginta libros includi olim potuisse unico uolumine; quod mihi uix est opinabile. FRANC. PHILELFI satyras et ego posideo impressas Mediol. an. 1476 in fol. Confectas ab auctore 1448 Mediolani.


page 255, image: s255

In eadem hecatost. etiam habet illa:

ANGELVS et BALDVS cumque iis ACCVRSIVS, AZO: DINVS et similes fugiendi pestis ut atra Sunt tibi: si sapias.

Quos non consultos, sed constultos adpellat, cetera. Sed his dicteriis mea historia paruum aut plane nullum locum dabit. Reponet tamen ad illa, quae iubent ueritas et iustitia. Veterum iureconsultorum scripta uix ad nos peruenissent, licet illis auctoritatem non detraxisset in foro. Nam materiae, quibus illi libelli inscripti, eam aetatem non tulissent, quae aeuum attigit, quo bonae literae renatae sunt. Cur enim, post Florentinum exemplum, aliud nullum adparet, uel superest, quod pretium habet uetustatis, etiam in uolumine pandectarum? Et cur hodieque in basilicis libri desiderantur, quos nunc demum inuenit BINKERSHOECKIVS in Belgio? Nam rei scholasticae scriptores in omnium fuere semper manibus, ut perire non potuerint. Sed hoc frustra creditur de iureconsultorum uoluminibus. Quicquid sit. Si fuerit mihi otium, illud omnino impendam in historiam IVSTINIANI, refertam plurimis singularibus, conducibilibus tamen nostri etiam aeui iurisprudentiae. In meo Laurentino 5 Mart. 1726.

IO. IACOBVS MASCOV.

Incredibilem mihi uoluptatem attulit Italica peregrinatio, magnitudinem Italiae in ipsis ruinis admiranti. Sed nullum iucundiorem eius fructum habuerim, quam illam summum meum erga te studium testificandi opportunitatem. Vidi uiros doctissimos, qui gratias tibi maximas agerent de uindiciis ueterum scriptorum, uidi, qui admirarentur felicem ingenii diligentiae fiduciam, quae eam tibi ex remotissimarum gentium linguis laudem pepererit. Vidi autem Romae plurimos, qui ipsi diu in Asiaticis regionibus egerant. Inter alios MAIGROTTVM, episcopum Cononensem in regno Sinensi, MONTINIVM, quaestorem seminarii sacrarum missionum, et IOSEPHVM ASMANI, qui nuper eruditis spoliis ex Aegypto, et Asiatica peregrinatione onustus Romam reuersus erat, ubi nunc bibliothecam orientalem adornat. De statu quoque ecclesiae


page 256, image: s256

orientalis commentarios
edet, in quibus a cl. RENAVDOTO passim se dissensurum profitetur. Venetiis mirifico tui amore capitur ANTONIVS CORNELIVS, patritius Venetus, qui, licet studia illa nunquam attigerit, laudare tamen ea in te apud eruditos istius urbis uiros non desinit. Fuit illi olim multus usus cum amico quodam tuo, qui nunc Nouocastri in Heluetis agit, BVRGVETO, ni fallor, nomen est. Memini, illum me in typographiam Armenicam deduxisse et typorum specimina ad te mittenda dedisse. Sed te illos dudum nouisse credo. Ita promtos ad officium haberes Italorum praestantissimos, si qua forte in re opus illo fuerit. Lipsiae 6 Id. Ian. 1718.

Rogauit me amicus in Silesia, qui de regno VANNII aliquid commentatur, ut procurem illi ex numophylacio Berolinensi numum ANTONINI, in cuius auersa rex Quadis datus legitur. Quodsi praesto est tibi, qui perite illum delineet, ualde tibi obstrinxeris hominem literatum, et me inprimis, qui apud eum plus ualebo, cum me apud te, tantum uirum, posse aliquid intellexerit. Sed augebis beneficii pretium, si uacat promte illud praestare. Lipsiae 11 Apr. 1722.

PHILIPPVS MASSON.

Cum summa tua in literis scientiisque Sinicis, Armenicis, quamplurimisque aliis linguis orientalibus peritia ac eruditio orbi erudito notissima sit, non dubitaui, clarissime uir, quin ad te scriberem, tibi significandi gratia, quanti te faciam. Eo libentius facio, quod audiuerim a clarissimo uiro ADRIANO RELANDO linguarum orientalium professore meritissimo, te aliquam mei notitiam habuisse ex epistola quadam amplissimi uiri, consulisque Dauentriensis dignissimi domini CVPERI, nec tibi iniucundum fore, si de lingua Sinico-Mandarinica, pro ingenii modulo, tecum agerem. Tibi ergo ingenue dicam a tribus mensibus me composuisse ac prelo subiecisse dissertatiunculam sermone Gallico, qua conatus sum quaedam loca difficilia Hebraei codicis ope huius linguae Sinicae enucleare atque explicare, cum mihi uideretur probabile linguam


page 257, image: s257

Sinico-Mandarinicam esse antiquam Hebraeae propaginem, aeque ac reliquae orientales. Neruos intendam, ut ea probem in secunda mea dissertatione: De linguae Sinico-Mandarinicae cum Hebraea conuenientia, in qua ostendam exemplis, uaria uocabula Hebraica remansisse apud Sinas cum genuina significatione: u. gr. yam, dies, unum et idem uidetur esse cum [gap: unknown sign(s)] , quod uocabulum Hebraicum, uti probe nosti, eandem habet significationem. Nim, dicere, et [gap: unknown sign(s)] aeque conueniunt, quoad sonum et quoad significationem. Nec non suon, allium et [gap: unknown sign(s)] etc. Reperimus quoque uarias radices Hebraeas in sermone Sinico, quae nequaquam reperiuntur in textu Hebraeo, cum apud Iudaeos nunc temporis sint deperditae: u. gr. pé, dicere, loqui, est ipsa radix uocis Hebraeae [gap: unknown sign(s)] pe, os, oris etc. Dantur uaria uocabula Sinica, quae, ni fallor, originem ducunt e lingua Hebraica, ex. caus. Chaô, comburere, oriri mihi uidetur a [gap: unknown sign(s)] , uastari; quia deuastatio, quae igne fit, est omnium maxima. Cha, occidere, a [gap: unknown sign(s)] , depopulari, quia occisione hominum depopulantur ciuitates ac integra regna. Si de hac re iudicium tuum, quod maximi semper faciam, mihi notum facere uelis, tibi me in perpetuum deuinxeris. Quod ad rationem resoluendi compositos characteres Sinicos in sua prima principia, de non paucis, nec infeliciter coniecturam feci. Verumtamen de ratione scribendi Sinice per compendia, nec non interpunctionem Sinicam fere plane ignoro, quae res tamen magni est momenti in omnibus linguis, praeprimis in Sinica. Quapropter cum in his omnibus sis uersatissimus, a te erudiri, modo non tibi graue sit, libentissime uellem. Clarissimus noster RELANDVS nuper mihi narrauit, tua cura et opera, iussu et sumtibus serenissimi Prussiae regis, uiginti praeter propter millia typorum Sinicorum characterum iam esse fusos, ut libri Sinici in uestris regionibus possint uulgari. Traiecti ad Rhenum pridie Nonas Martii 1713.

Ex tua epistola facile percipio, te non leuiter delibasse linguae Sinicae prima elementa, uti obseruationes tuae eruditae de hac lingua mihi suadent ac euidenter probant. Gratias tibi ago ingentes de his, quas mihi retulisti de ingenti numero litterarum


page 258, image: s258

Sinensium, quas ligno insculpi curauit ANDR. MVLLERVS orbi erudito ualde notus, cuius quosdam possideo libros, una cum ipsius propositione de inuento Sinico.

Omni tibi asseueratione affirmo, eruditissime uir, me semper studuisse in ueri inuestigatione, praeprimis cum ageretur de sacrae scripturae explicatione, quae est norma fidei nostrae, et morum. Nihil enim mihi magis fuit in uotis, quam in uirtute ac pietate progredi, nulla habita ratione ad nominis splendorem, uentosam inanemque gloriam, quam certe nihil plane esse a prima mea iuuentute didici ac deprehendi, praecipue si conferatur cum Dei gloria, quae semper debet esse scopus omnium actionum ac studiorum nostrorum. Reipsa numquam quaesiui gloriam ac humanam existimationem, uti recte de me iudicasti. Semper enim in memoriam reuocare soleo hanc sententiam Aethiopicam: Gloriatio, uel iactantia parit mala; humilitas uero affert bona. Non sum autem in sententia adeo perstans, quin audiam magna cum demissione ac tranquillitate animi aliorum de me iudicia, eaque omnibus examinem ponderibus. Ideoque omnia, quae mihi opposuisti, legi animo uere leni, pacato, etiamque grato, cum nihil potest mihi esse iucundius, quam audire et legere ea, quae contra me possent obiici, eo nempe consilio, ut nouis rationibus meam sententiam firmarem, uel ab ea penitus desisterem.

Nunc accedo ad ea, quae meis obseruatiunculis Sinicis opponis. Sine, quaeso, uir clarissime, ex aequo et bono, ut tibi respondeam, quod faciam cum omni reuerentia, uirtutibus ac eruditioni tuae debita. Te persuasissimum esse uelim, me tecum tantummodo agere ueritatem inquirendi studio.

Argumentum, quo usus es ad stabiliendam firmandamque tuam sententiam, qua statuis, uir clarissime, linguam Mandarinicam uetustissimis temporibus a uiris doctis fuisse excogitatam, uersatur circa paucitatem uocum Sinicarum monosyllabarum, et immensum characterum numerum. Verum quod ad paucitatem uocum, numerus non est tam exiguus, uti putant plurimi, cum uoces illae monosyllabae separatim sumptae non tantum uaria significent, sed etiam uariis uariisque modis enuntientur, etiamsi eodem plane modo scribi soleant litteris Europaeis, sed, ni fallor, perperam, cum uarii illi modi


page 259, image: s259

unum et idem uocabulum enuntiandi, possunt et debent spectari tanquam noua uocabula, ut fit in omnibus linguis, in Arabica, Hebraica, etc. u. g. [gap: unknown sign(s)] et [gap: unknown sign(s)] Hebraice duo sunt nomina diuersa et distincta, uaria etiam significantia. Haec autem diuersitas, uti non te fugit, uir clarissime, consistit tantum in eo, quod pronunciatio sit asperior in uoce [gap: unknown sign(s)] quam in [gap: unknown sign(s)] . Cum autem idem reperiatur in plurimis monosyllabis Sinicis, et insuper uocabula Sinica gaudeant aliquando undecim diuersis pronunciationibus, numerum uocum hac ratione ualde augeri satis constat. Si ad characteres Sinicos spectemus, numerum fuisse perexiguum, a principio probabile est, sed progressu temporis excreuisse, uel propter res de nouo cognitas et inuentas, siue alias ob causas; nam ut nouis uocabulis augere linguam opus erat, eandem ob rationem nouos characteres a prioribus diuersos opus erat excogitare. Sed nunc ueniamus ad annales Sinensium. Annales Sinenses continent omnia quae acta sunt sub uniuscuiusque imperatoris regimine a principio imperii ad nostra usque tempora: et quamuis haec omnia accurate narrentur, ne unum quidem uerbum inuenimus, magnumque est silentium de linguae Mandarinicae excogitatione ac commutatione, quae tamen res esset satis notatu digna, ut ab his scriptoribus obseruaretur. Quo argumento satis percipimus, hanc linguam litteratorum numquam fuisse excogitatam. Quo enim tempore illud factum fuisset, quaeso? An tempore FOHI, uel aliorum priorum regum? si tempore FOHI, quaenam esset ratio, quare illud non narraretur ab autoribus Annalium dum loquuntur de hieroglyphicis characteribus, quorum ille fuit auctor et inuentor. Si autem tempore aliorum regum, mirum sane uideretur, quod iidem scriptores tacuissent rem tam notatu dignam, dum narrant plurima alia minoris momenti. Contra uero Chinenses putant ac statuunt hanc linguam esse ualde antiquam, omniumque antiquissimam, et incepisse a prima imperii origine, et ad nostra usque tempora permansisse, uti obseruat ALVAREZ SEMEDO in historia, quam conscripsit de magno illo imperio, quae inscribitur: Relazione della grande Monarchia della Cina. Secundum autem hanc sententiam numquam fuit extincta ac commutata, et si incepit a prima imperii origine, apportata


page 260, image: s260

fuit a nepotibus NOACHI primis huius regionis incolis, quam acceperant et didicerant a suis patribus. Praeterea obseruandum, omnes orientales et Sinas praeprimis constituta patrum religiose seruare.

Linguas prouinciales esse eiusdem naturae ac indolis ac Mandarinicae, facile percipi potest. Nam aeque constant uocabulis monosyllabis. Idem dicendum de linguis Siamensium, Cochinchinensium, Celtarum, Tunkinensium etc. At prouinciales non fuisse excogitatas facile, ni fallor, concederes. Si autem sunt eiusdem indolis ac Mandarinicae, uti ex uocabulis harum mihi notis satis percepi, nec differant essentialiter ab ea, non possum percipere rationem, quare Mandarinica excogitata fuisset. Si autem putares statuendum, has prouinciales esse aeque excogitatas, primis plane exstinctis, cui bono quaeso, et quomodo illud potuisset effici apud plebeios?

Debemus insuper obseruare, quod si antiqua lingua litteratorum fuisset penitus extincta, nomina regum ac imperatorum priorum temporum non reperirentur nunc temporis in lingua hodierna Mandarinica cum significatione nunc in usu apud litteratos, quod tamen fit, uti tibi notum est. Vocabula enim Kin-num, Hoam-ti, Tao etc. sunt uerba usitata apud litteratos, quae peculiarem habent significationem, conuenientem cum antiquis, actate horum imperatorum usitatis. Nam uidetur certum, nomina horum regum antiquorum ad nos peruenisse immutata: cum constet, nomina propria semper manere eadem in omnibus temporibus ac seculis. Quae ratio, ni fallor, magni est momenti. Adde, quod cum nomina illa sint monosyllaba aeque ac uocabula hodierna, facile inde percipimus, linguam priorum temporum non tantum esse eiusdem indolis ac eam, qua nunc utuntur litterati, sed unam et eandem esse, nec differne ab antiqua, nisi dicas hanc excogitatam fuisse a FOHI, quod difficile esset probatu.

Nollem tamen negare linguam Mandarinicam uarias passam fuisse mutationes, uariaque uocabula fuisse antiquata ab initio ad nostram usque aetatem, quod quotidie uidemus fieri in omnibus linguis. Sed tamen satis patet, meo iudicio, quamplurima uocabula antiquissima ad hunc usque diem seruasse, quod mirum sane debet uideri, cum Sinica gens sit tam dissita


page 261, image: s261

a Iudaea, et satis euidens est, nullum habuisse commercium cum populo Israelitico. Nunc aliquid dicendum de uariis significationibus uniuscuiusque uocabuli, quae nihil nihi uidentur facere ad Tem, de qua nunc agitur: cum in tanta uarietate significationum, siue uocem spectes sub eodem sono, siue sub uariis pronuntiandi modis, mihi tamen uidetur certum ac indubitatum esse, unam uel plures eiusdem uocabuli significationes primitiuas ac radicales, ut ita loquar. Voces enim, quae conueniunt cum Hebraicis, sunt eiusmodi, quapropter non licet eligere ad libitum eam, quae magis uidetur conuenire cum uoce Hebraea, cum qua instituitur conuenientia. Enimuero significatio Hebraica indicat et uocem primitiuam, et quaenam sit uera origo linguae Mandarinicae; quapropter etiamsi triginta, quadraginta, pluresue uox Sinica habeat significationes, tamen, hac ratione, antiqua facillimo negotio poterit secerni ab aliis.

De trecentis autem uocibus ex arbitrio illitterati consictis cum una tantum significatione affixa, non concederem posse fieri, ut complures possint illustrari ope linguae Hebraeae. Fieri forsan casu posset, ut unum uel alterum uocabulum cum Hebraeis conueniret. Sed non idem esse de lingua Mandarinica, satis euidens est, cum quamplurima uocabula conueniant cum Hebraicis. Praeterea ratio conferendi linguas inter se est medium, quo utuntur eruditi, ut possint iudicare de origine linguarum et gentium.

Quo ad uocem [gap: Greek word(s)] âm, de qua scripsisti non diem ipsum significare, sed diem sudum et clarum, rem praeterea quamcumque claram, ita ut de hominibus dici soleat, hoc non impedit, ni fallor, quominus conueniat cum uoce Hebraea [gap: unknown sign(s)] , cum si dicatur de die sudo et claro, exinde de die dicitur, quod mihi uidetur sussicere, eruditissime uir, ut aliqua conuenientia instituatur inter duas has uoces.

Tibi ingenue fateor, uir clarissime, me non posse percipere, quomodo soni a litteris Sinicis penderent et litterae a sonis uocum: Ratio quia si soni penderent a litteris et uice uersa characteres possint legi sonis Sinicis, quod tamen falsum esse


page 262, image: s262

deprehendimus. Nam hi characteres proprie legi nequeunt, cum nullum sonum in se contineant: Neque enim constant uocalibus, neque consonis. Cum autem sint figurae institutae antiquissimis temporibus a Sinis, ut cogitationes mentis repraesentarent, hinc fit, ut omnes gentes siue orientales, siue occidentales, siue meridionales, quibus hi characteres essent noti, possent exprimere uernacula lingua ea, quae ab eis repraesentantur, aeque ac Sinae propria lingua quotidie faciunt. Ideoque debemus accurate distinguere linguam Sinicam a characteribus et characteres a lingua Sinense, cum nullo modo a se inuicem pendeant, sicuti litterae, quibus utimur quotidie, aliquo modo pendent a lingua et lingua a litteris.

De dictionario Cu-Hay, siue Hay-Pien, nec non de grammatica Sinica, de quibus mentionem facis in tua epistola, omni ope atque opera enixus sum, ut hos libros mihi compararem, uel ab aliquo mutuarem, sed hucusque non potui hos inuenire. Traiecti ad Rhenum 3 Cal. Maii 1713.

IO. BVRCHARD. MENCKENIVS.

In eo sum, ut proxime typis tradam collectionem meam scriptorum rerum Germanicarum, praesertim Saxon. Misnicar. et Voigtland. hactenus quidem ineditorum. Cum uero acceperim, latere adhuc in bibliotheca regia Berolin. cuius curam tanta cum laude geris, quaedam, quae uel ad historiam imperii Germanici, uel Saxoniae et Misniae nostrae, uel demum cuiuscunque prouinciae Germanicae spectet, (nihil enim horum ab instituto meo alienum) magnopere non me modo, sed orbem literatum uniuersum tibi obstringes, si indicem illorum quendam mecum quam primum communicaueris. Fecit enim spem GVNDLINGIVS, me copiam illorum obtenturum potentissimi regis gratia. Inprimis uero ea desidero, quae Latino idiomate composita sunt. Scire etiam cuperem, num integrum LEVTINGERI opus, cuius decem uolumina possideo, in bibliotheca regia exstet, et an communicari subinde possint, quae mihi desunt. Ego quidem de indemnitate abunde uobis, etiam pignore interposito, cauebo. Lipsiae 14 Iul. 1726.



page 263, image: s263

CHRISTIAN. BENED. MICHAELIS.

EX ore HASTINGII, amici nostri communis, cognoui, cupere te, ut capitis VIII Geneseos comma quintum ex pentateucho Aethiopico, quem manu exaratum habemus, tecum communicem. Huic igitur desiderio tuo ut satisfaciam, uir clarissime, meaeque in te uoluntatis ac obseruantiae pignus quantulumcunque exstet; en commatis indicati uerba Aethiopice: [gap: unknown sign(s)] : quae Latine conuersa sic habent: Aqua uero decrescebat ac imminuebatur usque ad mensem decimum; cumque elapsi essent menses quatuordecim, initio nouilunii uisa sunt montium capita. Sed dissimulandum non est, mendosum uideri characterem numericum [gap: unknown sign(s)] pro [gap: unknown sign(s)] , hoc est, quaternarium pro monadico; adeoque in uersione Latina pro menses quatuordecim rescribendum menses undecim: quomodo codex Alexandrinus [gap: Greek word(s)] , cuius lectionem interpres Aethiopicus fere sequitur, habet; licet cl. GRABIVS, qui edere illum coeperat, in textu reposuerit [gap: Greek word(s)] , reiecto ad marginem (uelut lapsus scribae fuisset) [gap: Greek word(s)] . Obseruaui autem, complura GRABIVM in erratis posuisse ac expunxisse, quae tamen sic, ut ille in Alexandrino exemplari scripta repererat, etiam ab Aethiopico metaphraste lecta fuerunt; quem si consuluisset, retenturus fuisset, opinor, non pauca, quae reiecit, quippe quae dudum ac prisco iam tempore in Alexandrinis ecclesiis sic lecta fuisse, Aethiopis concentus docet. Ceterum dum haec scribo, commode recordor illius epistolae, quam episcopus Syrus in India residens ad patriarcham Antiochenum abhinc triennio dedit: accipe ergo eius apographum hisce adiunctum. Vtinam disertius ecclesiae suae statum exposuisset, ut tuis inseruire posset usibus! Sed homo uidetur admodum esse simplex ac debili iudicio praeditus: adeo sterilis ac sine spiritu est eius epistola. Tu meliora dedisti in disquisitionibus historicis de statu pristino ac moderno christianae religionis in India, quas ego integras ex Gallico in uernaculum


page 264, image: s264

sermonem conuersas, Danicis missionariis, Tranquebariae inter Malabares degentibus, ante biennium misi, eoque ipso gratam me illis rem facturum esse, non uano omine auguratus sum. Accepi enim responsorias, quibus profitentur, magnam se ex disquisitionum illarum lectione cepisse uoluptatem fructumque magnum, simulque se operam daturos esse promittunt, ut nouissimum Syriacae in Indiis ecclesiae statum cognoscant, ac nobis perscribant. Halae 9 Febr. 1715.

Aliquamdiu est, ex quo uir optimus ac tibi, ni fallor, amicus, D. LVDOVICVS BOVRGVET, Neocomensis, in animum induxit, epistolas reliquosque tractatus missionariorum Danicorum in Indiis, Germanice adhuc editos, Gallice integros quidem, sed tamen liberiore stylo et ad gentis suae genium accommodato conuertere. Quo de instituto cum ad me aliqua scripsisset, et uero inaudiuissem ego, te historiam euangelicae missionis, Gallica lingua similiter parare, ignorare hoc eum nolui, ne, si opus tuum prodiret, operam suam frustra impendisse uideretur. Ita uero factum est, ut clar. BOVRGVET nuper ex me sciscitatus fuerit, si quid de opere illo tuo, missionis historiam spectante, eiusque rationibus, haberem, quo edoceri ipse posset. Qua in re cum ego desiderio eius lubenter satisfacerem, tamen sine ope atque auxilio tuo id nequeo praestare: ac adeo uehementer cuperem, ut, si quidem sine graui incommodo tuo id fieri posset, de rationibus instituti tui me informare digneris. Halae 25 Oct. 1721.

Habet uir nobilis quidam in Saxonia tabulam pictam, quae S. S. Trinitatem refert, cum subiectis characteribus mihi non minus quam possessori adhuc ignotis. Hos autem in schedulis hisce, praesenti epistolae inclusis, ipse (uti ad me scribit) accurate delineauit, cupitque uehementer de illorum et lectione et sensu informari. Equidem quales sint characteres illi, et quid significent, diuinare non potui, licet mihi uisus sim inter illos reperire Syrorum He, Ee et Nun, Samaritarum uero Aleph, Beth, Gimel, He, Iod, Ain, Mem, Kuph etc. Graecorum item Omega, et Aethiopum Wau etc. neque uero dubito, quin, si quis alius eruditorum, tu certe ualeas, sicuti


page 265, image: s265

olim Cuphicas Corani Arabici figuras feliciter detexisti, sic has pari sagacitate et legere nobis et interpretari. Quam ob rem, si per grauiora negotia tua licuerit, obnixe te rogo, uelis hoc in mysterio nobis exponendo Oedipum agere, ac Tsaphenath Panca, seu occultorum reuelatorem. Etiam extremas in schedula literas AbEE, ita se in tabula ipsa habere possessor scribit, ut adeo ad illas quoque attendi debere uideatur. Halae 10 Ian. 1722.

IO. LAVRENT. MOSHEIM.

Versor adhuc in historia Seruetiana, quae multum clar. WOLFFII in me studiaque mea amori debet. Credo etiam me integra iudicii Geneuensis acta hac in causa a u. c. MICH. DE LA ROCHE accepturum esse. LETI uero historiam Geneuensem, quam tu memoras, nondum hactenus uidere licuit. Acceptissimum mihi praestares officium, si hic indigentiae nostrae causam ageres, et ex bibliothecae Spanhemianae codice, si cel. SCHOTTVS pristinas uires receperit, quae in rem nostram essent et SERVETVM concernerent, in nostros usus exscribi curares. Neminem habeo, ad quem hic tutius confugere possim, cum nullibi hic Letiana illa historia reperiatur. Kiliae 24 Mart. 1717.

Est mihi ad prelum fere paratus praeter historiam SERVETI, quae post acceptas Belgicas et Cassellanas symbolas in lucem prodibit, aliaque conamina, obseruationum sacrarum in priscos quosdam ecclesiae patres, inprimis s. IRENAEVM, liber. Cum ex profanis scriptoribus magno numero uiri docti oraculis sacris lucem hodie adfundant: in sacris primi et apostolici aeui scriptoribus idem periculum feci, et inprimis IRENAEI, sancti uiri, exegeticam theologiam scrutandam mihi sumsi. Non inutilem fore operam confido, si, qua ratione uiri apostolis proximi sacras tabulas interpretati sint, diligentius inquiratur. Sunt tamen quaedam, de quibus uirorum doctorum, speciatim tuam, summe uir, mentem perlubenter perciperem. Historiam SIMONIS magi ad actor. VIII occasione IRENAEI uberius explicandam ex antiquitate sacra suscepi. At cum perdifficile


page 266, image: s266

sit, ueras et spurias de celebri hoc SIMONE sententias et narrationes dignoscere, multa sunt, quae me premunt, dubia. Anceps prae caeteris haereo, an SIMON ille magus, quem acta memorant, idem sit cum SIMONE, Gnosticorum parente, cuius haeresiographi ueteres meminere. Dubitandi occasionem u. c. CAMP. VITRINGA dedit, qui confusionis in hoc momento antiquos patres arguit, et diuersos plane uiros hunc et illum SIMONEM esse putat. Vtraque sententia suis nititur argumentis. SIMONEM equidem Pythagoraeum illius temporis noui, nondum satis tamen, quid definiam, certus sum. Scis, quid mihi in mentem haec consideranti uenerit? Coniicio, APOLLONIVM TYANAEVM eundem cum SIMONE illo mago esse, de cuius cum PETRO conflictu tot ueteres et spuriae et non reiiciendae relationes extant. Sane sub NERONE Romae APOLLONIVM fuisse multaque ibi egisse, PHILOSTRATVS lib. IV cap. XII, XIII sequ. narrat. Audax est coniectura, fateor, sed quae forsan aliquid ueri habet. De Nicolaitis, haereticis apud ueteres memoratis, ad Apoc. III mihi commentanti dicendum erit. Qui COCCEII partes sequuntur, ut in Apocalypticis epistolis omnia ad mysticum sensum detorquent, sic nullos unquam haereticos Nicolaitas fuisse, sed in IRENAEI tantum cerebro natos, confidenter adfirmant. Inuerecundius mihi quodammodo tot ueterum testimonia tractare uidentur, quae si hypothesibus suis inseruiant, utraque manu amplectuntur. Quid tamen de Nicolaitis decernam, cum EPIPHANII, PHILASTRII, aliorumque huius commatis auctoritas non magna penes me sit, nondum satis exploratum habeo. Vellem et in hoc me, uir summe, edoceres, quid sentias. Vnicum adhuc adiungam. De dialogo illo, quem sub nomine PHILOPATRIS ad calcem Opp. LVCIANI legimus, dissertationem meditor, miscellaneis societatis anthologicae Lipsiensis, cuius nuper membrum adscitus sum, inserendam. Nosti, quam in aetate huius definienda eruditi inuicem dissentiant: nosti, quid IO. MATTH. GESNERVS in nupera eius editione egerit, ut IVLIANI eum temporibus uindicarent. Ex mea sententia statim post concilium Nicaenum in ludibrium decretorum eius a sophista quodam conscriptus est, quod uariis argumentis ex phrasibus petitis


page 267, image: s267

confirmabo. Id enim persuasissimus sum ex rebus seu sermonibus in dialogo quodam propositis nil praesidii ad aetatem definiendam peti posse, cum haec fingi queant; sed ad phrases potissimum recurrendum esse. Haec uero animo uoluens commodum recordor, te, uir celeberrime, olim in diss. historicis p. 70 scripsisse, tibi argumenta esse in promtu ad probandum, ad tempora AVRELIANI hoc scriptum referri debere. Kiliae pridie Kal. Iun. 1717.

Librorum combustorum historiam, opus hactenus in historia literaria desideratum, ab aliquot annis molior. Opus arduum profecto, cui uix unius hominis, cum dura sorte conflictantis, humeri pares sint; praeprimis cum, quam hactenus plurimi homunciones sectati sunt uiam defugere, studioque longe curatiori iustaque [gap: Greek word] rem adgredi, animo constitutum sit. Hanc enim mihi praefixi metam, ut auctoris biographiam, secus ac uulgo fieri solet, maxima industria concinnatam praemitterem. Libri deinde ipsius fata, contenta, aduersarios aliaque uariis ex monumentis quam curatissime traderem. Agnoscis, celeberrime uir, dubio procul difficultates, quibus eiusmodi circumseptus est labor, susceptus ab homine eruditionis adparatu sat tenui, librorumque numero perexiguo instructo, et in ultimo septentrionis angulo degente, nisi uirorum doctissimorum suffulciatur opera, alleuetur subsidiis, quibus in instructissimis uersari licet bibliothecis. Quo uero eo melius nostris locum dare precibus, penuriaeque subuenire possis, me initium operis in historia MIGH. SERVETI et IOH. MARIANAE, ob opus de rege regisque institutione huc spectantis, curatissima diligentia conscribenda facturum esse scias. Si quae itaque, celeberrime uir, ut nullus quidem dubito, hic tibi sunt obseruata; nostris precibus, et publico orbis litterati commodo ea denegare ne uelis, est quod enixe summoque studio rogo. Et quidem quod ad priorem SERVETI nimirum historiam attinet, uariorum hactenus commentis egregie deformatam, quae nobis praeprimis curae erit, te ea subministrare nobis posse, quae frustra alibi quaesiueris, firmiter spero et confido; cum elegantissimae tuae dissertationes historicae, quam tibi prae ceteris perspecta sit Socinianismi historia,


page 268, image: s268

abunde ostendant. Intricata ualde est huius impii uiri historia, multa uitae fatorumque eius hucusque plurimis ignota, scripta paucissimis uisa, adeo ut et multi eruditorum de uera eius nondum conueniant sententia. Nos ab omni partium studio alieni ita in ea tradenda uersabimur, ut, quantum fieri poterit, historia eius plene candideque exposita, uera eius pateat sententia ex ipsis eius scriptis eruta. Nimirum duo eius de trinitate scripta, rarissima licet, e nobilis cuiusdam Poloni manibus in nostras peruenerunt, septem, uidelicet, de trinitatis erroribus libri, et de trinitate dialogi duo, barbaro dicendi genere conscripti. At enim uero cum iterum postea sententiam mutauerit homo praeconceptae hypotheseos praeiudicio plane excoecatus, ex solo eius, quem restitutionem christianismi inscripsit, libro mens eius uera, maximaque historiae pars percipi poterit, ultimo scilicet eius scripto. Vt itaque pleniorem de scripto hoc, cuius duo aut tria tantum superesse exemplaria RICH. SIMONIVS bibl. chois. t. I chap. 3, ait, reliquis cura IOH. CALVINI combustis, notitiam adipiscar, omni nisu contendo. Habet quidem IAC. SPONIVS in Geneuensi historia quaedam eius excerpta: At nec ista sufficere, inspectio libri te, clarissime uir, docebit, ne dicam, me in quibusdam non nimium eius tribuere fidei. SANDIVS in Cassellana bibliotheca asseruari exemplum huius libri in bibl. antitrinit. tradit: At quem Cassellis in mei subsidium implorem, neminem habeo. Forte potentissimi Borussiae regis bibliotheca eundem librum seruat: Si itaque tuo, summe uir, beneficio plenior eius contentorumque, (et si fieri posset, excerptorum) ad me peruenire posset cognitio, aeterno nos certe obstringeres beneficio. Sunt et alii, qui me adhuc premunt, scrupuli. De meritis SERVETI in rem medicam nihil mihi certi constat. Et quamuis illustris LEIBNITIVS in litteris ad te datis de circulatione sanguinis ab eo inuenta quaedam adferat, neminem tamen, unde ista hauserit, adlegat. Nec ratio eius syruporum a SANDIO citata unquam a me uisa est. Sic ubique aqua haeret. Quinimo librum eius toties editum, thesaurusque animae inscriptum hucusque euoluere non licuit, unde tamen forsan firmius de pietate et doctrina uiri huius formari iudicium posset. Ceterum et hoc obseruaui,


page 269, image: s269

errasse illos, qui hactenus Augustanam consessionem explanarunt, per Samosatenianos neotericos Seruetianos innui adserentes articulo symboli huius primo. Nunquam ea, quae istis loc. cit. tribuuntur, SERVETVS docuit: Qui ista dixit IOHANNES CAMPANVS Vitebergae olim sat notus est, a MELANTHONE saepius in scriptis notatus. Pestilentissimus hic homo paucos adhuc, qui eius ex instituto meminerint, habuit. Hinc ista occasione eius insimul, quae expiscari licet, enarrare constituimus, neutiquam dubitantes, te et hic nostram egregiis tuis obseruatis iuuare posse diligentiam. Kiliae 16 Octobr. 1717.

In obseruationibus meis ad IRENAEVM ceterosque prisci temporis scriptores sobrie me uersari et reuerenter, credas uelim. Quanquam enim, quid homines a sacris religionis alieni ex horum uirorum sancta simplicitate commodi sperare possint, neutiquam uideam: ita tamen tecum omnem hanc rem instituendam esse censeo, ne uel cauillandi occasio profanis mentibus praebeatur. Neque ea mihi mens est, interpretationes scripturae sanctorum illorum uirorum deridendas propinare, aut secundum nostri saeculi regulas diiudicare, quae utique ad istius aetatis, qua uiuebant, praecepta exigendae sunt: sed locis tantum Scripturae nonnullis, et antiquitatum sacrarum momentis ex monumentis eorum lucem accersere decreui. Vberius sententiam meam declaraui libro I sacrarum animaduersion. in selecta sacri codicis et antiquitatum loca, qui nunc Rostochiense prelum exercet, tuamque insimul ad me ultimam epistolam, quatenus eruditionem spectat, pace, quod nullus dubito, tua, complectetur, cum in eo de SIMONE mago, et LVCIANI dialogo quoque disseram. Habebis illum statim, sicubi ad me uenerit, quo tuum de leuis momenti labore iudicium percipere queam. Coniecturam meam de APOLLONIO TYANAEO tanquam altero SIMONE mago minus probabilem iudicas. Amo te, uir summe, quod candide et sine ulla tergiuersatione mentem hac de re tuam mihi aperire uolueris. Sed pace tua liceat mihi suspicionem meam aliquantisper tueri, cum in ea nec Graeciae nec ecclesiae salus uersetur. SIMONEM quemdam fuisse, qui Samariae sese pro Messia uenditauerit,


page 270, image: s270

(sic enim interpretor uerba act. VIII, 10) non nego, neque hunc APOLLONIVM esse uolo. Sed hoc non concoquo, hunc hominem Samariae fines reliquisse, Romamque migrasse, NERONIS sub imperio ibi uixisse, eo tempore, quo iam teste PLINIO libro XXX c. 2 p. 298, 299 T. III edit. Hack. magicis artibus nuntium imperator miserat. ORIGENES sane, uir diligentissimus, cuiue multum inter antiquos tribuo, lib. I adu. CELSVM p. 44 aperte docet, hominem non aliunde, quam ex actis apostolicis famam quamdam inter Christianos accepisse. Quocirca illum praestigiatorem, qui NERONIS tempore Romanam irrepsit ecclesiam, alium ab illo SIMONE Samaritano esse iudicaui; cum uero eodem tempore, et quidem NERONE iam magis infesto, APOLLONIVS ille Romam uenerit, ibique, ut alibi, fictis quibusdam miraculis hominibus illuserit, non adeo improbabile esse autumo, illum ipsum sophistam SIMONEM Romanum esse, cuius historiae fabulae nonnullae postmodum accesserint. Facillime fieri potuit, ut, qui SIMONIS praestigias perceperant Christiani, cum gemina his hunc patrare uiderent, alterum SIMONEM, aut SIMONEM quasi resuscitatum, ut HERODES CHRISTVM, IOANNEM credebat esse a mortuis reuocatum Matth. XIV, 2, impostorem dicerent. Quo factum, ut demum uerus SIMO a plerisque crederetur. Non abhorret, arbitror, haec coniectura ab istius aeui genio, nimium quantum historias commentis exornare soliti. Nec alia desunt, quibus hanc meam coniecturam firmem, alibi a me exponenda. Quibus an id addi possit, ignoro, quod IOANNES MALALA, quem forte recordor, histor. chronicae P. IL. X p. 325 et 327 edit. Oxon. SIMONEM, qui cum PETRO Romae concertauerit, magum Aegyptium esse dicat, atque adeo ab illo Samaritano diserte distinguat. Sed futilitatem scriptoris noui; quapropter ipsius testimonio pugnare nolo.

APOLLONIVM TYANAEVM illum quod attinet, nullam ipsius ante PHILOSTRATI fabulas famam esse contendis, summe uir. Ego uero, etiamsi absurde conficta pleraque a PHILOSTRATO nullus dubitem, hominem tamen et ante hunc magnam nominis celebritatem, praestigiis, ut ALEXANDER ille LVCIANI, conquisitam, habuisse, uariis ut credam inducor.


page 271, image: s271

Recte urges, plurimis patrum impostorem non fuisse memoratum. IVSTINVM spurium in quaest. ad Graecos hic audiendum non esse, fateor. Sed tutemet me potius, summe uir, argumenti negatiui auctoritatem nosti. Et praeterea aliis non minus fide dignis testibus hac in re standum esse puto. LVCIANI testimonium ipse laudas, unde uel iudicari potest, quanti apud imperitos homo, quem nebulonem impurissimum arbitror, fuerit. Sed et APVLEIVS, LVCIANO coaeuus, APOLLONII inter magos celeberrimos mentionem facit, apolog. suae p. m. 156, quod argumento esse poterit, quo numero iam ante PHILOSTRATVM uir hic apud prudentes habitus fuerit. Deinde, ut DAMIDEM a PHILOSTRATO confictum largiar, MAXIMVM tamen et MOERAGENEM, uitae eius ante hunc habuisse rationem, litterisque tradidisse, nescio, an in dubium uocari possit? Priorem se uidisse EVSEBIVS innuit aduers. HIEROCLEM c. III p. 430 edit. OLEAP. Alterum a se lectum esse ORIGENES, uir diligentissimus, memorat aduers. CELSVM libr. VI p. 302, quibus ut fidem adhibeamus, nil prohibet. Denique nec hoc negari posse, existimo, memoriam uiri per numos, imagines aliaque monumenta, in delubris, immo et per imagines telesticas ab ipso positas conseruatam esse. De numis res extra dubium est, cum uel hodie impostoris imagine conspicui compareant. Conf. TRISTANVS T. III p. 737. Imagines ipsius multas in templis et larariis exstitisse, multorum testimoniis VOPISCI, DIONIS CASSII, aliorumque constat, quibus memorabilem sane SYNESII locum adiungo, a uiris doctis, qui de APOLLONIO egerunt, id quod miror, neglectum, in encomio caluitiei opp. a PETAVIO editorum p. 68, unde comatam ipsius fuisse effigiem, constat. Telesticas ipsius imagines, pluribus a MALALA, aliisque sequioris aeui patribus, ut et TZETZE commemoratas, suo EVSEBIVS tempore adhuc uisas fuisse, non diffitetur, aduers. HIEROCLEM. Locus memoriae nunc non succurrit. Quae omnia, ni fallor, abunde satis commonstrant, ualde familiarem inter homines de APOLLONIO, plus quam homine, etiam ante PHILOSTRATVM opinionem fuisse. Hanc tamen postea huius commentis mire auctam fuisse, sat planum est et perspicuum. APOLLONIVM ceterum illum,


page 272, image: s272

quem ARRIANVS, aut EPICTETVS loco abs te indicato laudat, ab hoc TYANEO alienum esse, tecum existimo. Et, nisi multum fallor, stoicus ille celebris Chalcedonius (aut, si CASAVBONO stamus, Chalcidenus) hic est, MARCI ANTONINI praeceptor, ARRIANO coaeuus, a M. ANTONINO, IVL. CAPIT OLINVS in Antonino Pio t. I hist. Aug. p. 271 aliisque celebratus. Eundem esse opinor APOLLONIVM, quem Demonax, LVCIANO teste in Demonacte opp. t. I p. 866 sugillauit.

Sententia tua de LVCIANI dialogo Philopatride ita comparata est, ut in eam ferme iuerim. Sed obstant nonnulla, quae in animaduersionibus explicabo, quo minus in ea penitus acquiescam. Nunc hoc saltim dico, phrasin illam de Spiritu Sancto, quae p. 129 ed. GESNERI occurrit, [gap: Greek word(s)] ante Nicaeni synodi tempora non fuisse adeo tritam: cum patres potius, excepto forsan ATHENAGORA, dixerint [gap: Greek word(s)] .

Deinde in hoc, me quidem, homine exigui acuminis, iudice, ab interpretibus peccatum est, quod illos, quos TRIEPHON se in loco quodam remoto offendisse narrat, Christianos fuisse, sibi persuaserint. Sane, si mysteriis Christianorum initiati hi fuissent, CRITIAS, qui Christianorum se partes tueri simulat, hos aduersum TRIEPHONTIS dicteria defendisset. Quid si tales hi essent, qui mathematici in corpore iuris audiunt? Scio, quid huic sententiae opponi possit, sed, uti dixi, in animaduersionibus omnia sedulo excutiam. Hisce nunc contentus, quas tuae, uir summe, in hisce singulari iudicio submitto, ad alia potius pergo.

Falleris, uir amplissime, quod insignem heic loci bibliothecam esse putas. Est hic quidam librorum adparatus, sed is, qui praeter scholasticos, codicesque quosdam monachales, nil quod dignum commemoratu sit, complectitur, tantum abest, ut Copticos aut Armenicos libros hic extare quis credat. Habemus tamen Gottorpii, quae nostrorum principum sedes est pacis temporibus, egregiam supellectilem librariam, ubi et rariora manuscripta Graeca et Latina, et codices uirorum doctissimorum manu notatos, et infinitam librorum non uulgarium copiam uideas. Sunt et in ea codices Sinenses, Coptici, Armenici, multi aureis litteris chartae


page 273, image: s273

bombycinae impressi. Horum etsi difficulter his temporibus disturbii notitia haberi possit, thesauro partim derelicto, partim Danorum et Russorum insidiis dissipato: dedi iam tamen operam, quo catalogo illorum potiar, quem, sicubi a uiro honestissimo AXENIO, illius, qui in PHAEDRVM commentatus est, filio, accepero, statim ad te curabo.

VANINVS ille in Belgio, ut scribis, editus, nondum ad nos, quae temporum nostrorum calamitas est, perlatus est: ut adeo nil de conatu scribere possim. Nosti apologiam illam pro VANINO Latine Cosmopoli (seu potius Roterodami) editam 1712 in 8. Huius auctor uir mihi amicissimus, PETRVS FRID. ARPE, nouam illius nunc molitur editionem multorum rogatu, pluribus auctam. Is etiam, si quid contra VANINVM adtulerit DVRANDVS ille, uti uocari audio, hominem se castigaturum esse, pollicitus est. Substitui et illi locum tuum, quem ex PETITO mecum communicaueras, de VANINO, qui gratissimus ipsi fuit. Si quid habes, quod huic adhuc addi possit de famoso hoc uiro, impertias, quaeso, uir summe, non tam ipsi, uiro ceterum non indocto, sed publicis orbis litterati commodis. Desiderat adhuc mecum tuos dialogos et Latinum aduersus HARDVINVM scriptum, quibus inuitissimi caremus. Idem ARPIVS, auctor ut dixi, apologiae pro VANINO (quam, nisi iam possideas, ad te curabo) praeter alia edenda prolixum opus elaborauit, Pyrrhonis sub titulo, quo historicorum ueterum fidem et auctoritatem magno conatu uellicat, paucaque in illis certa reperiri probat.

Qui sumtus ferat operi excudendo, inuentus nemo hactenus est. Argumentum laboris tamen, et contenta nuper aliquot plagulis cum praescriptione ad FABRICIVM meum Hamburgensem edidit. Vellem ad manus tibi esset schedion, quo tuam de ausibus hisce sententiam percipere possem. Inuidia rem non carituram, quamquam iustos fines non adeo migret, facile mente prospicio. Si ad uos scriptum non peruenerit, scribe quaeso, et ut habeas proxime, faciam. Idem ille nuper de Talismanibus scripsit, moxque cl. NAVDAEVM de falso magiae accusatis, ut dicit, continuaturus est, aliaque non iniucunda dabit.



page 274, image: s274

Cum nuper GAVLMINVM de uita et morte MOISIS euoluerem, ipsum scribere uidebam p. 369 ed. Paris. APOLLONII TYANEI [gap: Greek word(s)] magicum abs se editum esse. Sed neque uiri docti, qui APOLLONIO manum et operam commodarunt, huius scripti meminere, nec aliunde quidquam de eo rescire potui. Numne tu umquam nauci scriptum uidisti aut legisti? Peruenit et nuper in manus meas liber lingua Italica conscriptus huius tituli: FARSALLONI de gli amichi historici etc. parte terza dal Signor dottore OTTAVIO LANCELLOTTI. Venet. 1662 in 8. Liber non adeo ineptus est, sed nec auctorem noui, nec, an plures operis partes prodierint, scio. Consului cel. FABRICIVM, MASTRICHTIVM, aliosque, qui ipsam Italiam adiere, magni nominis uiros. Nullus tamen aut de auctore quidquam docere me potuit, aut plura libri huius, quam hanc ipsam tertiam partem uidit. Nemo te melius, uir summe, rem explicare poterit. Quocirca meis, quaeso, precibus id dabis, ut, si quid de auctore, aut de libro ipso, aliisque eius partibus compertum habeas, mecum communices. Kiliae Kal. Nouembr. 1717.

Gaudeo, non tibi nostrum de obseruationibus in IRENAEVM consilium displicere. Videor mihi multa tam in illo, quam in ARNOBIO et LACTANTIO, ut ex ALEXANDRINO CLEMENTE obseruasse, ut alios patrum taceam, ab interpretibus neglecta, multa uidisse, quae leuius hactenus, quam par erat, tractata sunt, multa quae commodis sacrae et litteratae rei inferuire queunt, animaduertisse. Iudicabit de iis, si quando, ut lucem uidere possint, continget, orbis cultior; cuius censurae cuncta mea subiecta sunto. Specimen earum dedi, aut dare uolui in obsoruationum sacrarum in selecta S. codicis et antiquit. loca libro primo.

De APOLLONIO in istis quoque obseruationibus sententiam prolixe edisserui, idque cumprimis operam dedi, ut chronologiam ineptissimi PHILOSTRATI minime consistere posse, ut quidem multi eruditi uiri, et in his b. OLEARIVS, censent, ad oculum demonstrarem. Quo euicto, uanissimi hominis pretio multum decedere, auguror. Dedi quoque spicilegium ad uirorum clariss. de APOLLONIO obseruata; quo id


page 275, image: s275

maxime multis rationibus docui, numquam id honoris impostori fuisse habitum, ut in deorum referretur numerum; quod ne in dubium quidem uocari posse multi perperam hactenus opinati sunt. Spero propediem fore, ut hae nostrae obseruationes, in bibliotheca theologico-philologico-critica, quae singulis mensibus nunc Bremae, curantibus LAMPIO et HASAEO, excuditur, eruditorum sistantur iudicio. Interim, quoniam de numis APOLLONII quaedam memoras, eorumque me aetatem, hactenus ignoratam, doces, quaeso te, si per cetera tua negotia licet, fac, ut sciam, num quidam huius impostoris effigie signati in regio numophylacio (cui te praefectum iam esse, in locum SCHOTTI, multo cum gaudio ex el. KOESIO percepi, atque ex animo gratulor) adseruentur; et si nonnulli adsint, ut notati sint, quaue inscriptione ornati. Summa et librorum huius generis et numorum loci huius penuria, obstitit, quominus hanc de numis APOLLONII materiam, non indignam fortassis, plenius pertractare potuerim et diligentius. Quem si scientiae meae hac in parte defectum abstersero opera tua, equidem me felicem et infinitis tibi modis obstrictum iudicabo. De telesmatibus ceterum APOLLONII haud ita pridem cl. ARPIVS disseruit libro de Talismanibus, qui, deditissimus hisce studiis, nihil istorum confictum esse autumat. Rationem cum uero ex eo quaererem, dare non potuit sufficientem; saltim non dedit.

De LVCIANI dialogo mox, ut spero, peculiari dissert. acturus sum. Quapropter nihil nunc addo, nisi quod ea manifestissime ostensurus sim, non posse, quae ibi longa serie CRITIAS narrat, de Christianis capi. Tu uero, sodes, certiorem me reddas, quis ille uir eruditus sit, in diss. historicis a te notatus, qui a Christiano quodam dialogum hunc suppositum esse, suspicabatur. Ego de ISAACO IAQVELOTO cogitaui: recte, an secus, ex te percipiam.

Te, si fieri possit, in meos usus dialogos tuos et aduersus HARDVINVM uindicias comparaturum esse, laetus audio. Quantumcunque enim operae, una cum cl. ARPIO, hactenus impenderim, neutrius compos fieri potui. Iube uicissim, et me ad quaeuis officia paratissimum inuenies. Vellem, mihi indicares Hamburgi quemquam, cui munuscula quaedam


page 276, image: s276

chartacea tibi destinata possem committere. Sunt saepius, quae hic excuduntur, non plane inepta et ab eruditione aliena. Primarius noster in sanctiori disciplina professor HENR. MVHLIVS, dum sacra hic peragerentur saecularia, L' ENFANTIVM uestrum celeberrimum oratione quadam publica circa IOH. HVSSI historiam dogmataque demonstrauit errasse. Prelum illa mox cum aliis tunc recitatis orationibus subibit, et, si quemquam indicaueris, cui tradi possint, ad te a me curabuntur. Habebis et tunc illa, quae occasione festi huius saecularis de fluctuatione recentiorum pontificiorum circa res fidei, Gallorum praecipue, modestissime a me in chartam coniecta et hic publice uentilata sunt. Spero, mox tertiam nostrae huius opellae editionem, prioribus duabus praeter spem citissime diuenditis, excusum iri multo auctiorem. De VANINO cum nuper sermones cum cl. ARPIO miscerem, tandem post multas tergiuersationes confessus mihi est, animi tantum et exercendi ingenii gratia se, quae pro nefario hoc homine scripserat, litteris tradidisse, neque se propterea litem cuiquam intentaturum esse, etiamsi nouae libelli editioni notulas subiecturus sit, leuissimique ponderis, quaecunque hactenus obiecta sibi sint, esse demonstraturus. Nescio uero, quid uiri docti mentem tam subito mutauerit, qui alias eruditis hominibus non semel fuerat professus, se nihil in apologia illa ingenio, nihil ioco, cuncta uero ueritati dedisse. Quidquid huius sit, uidebimus mox libellum una cum aliis eius opusculis denuo impressum. Nunc typographo idem ille ARPIVS scriptum commisit, cui titulus: Laicus confessor, quo, regimini et ordini episcopali infensissimus, ex principiis, quibus calculum adiecit, BOEHMERI et THOMASII, cl. uirorum, pro laicorum circa res sacras, maxime iureconsultorum, iure pugnabit. Faciam, ut illud una cum delineatione Pyrrhonis habeas, modo ipsemet perferendi subministraueris occasionem. Id uero certo sancteque tibi adfirmare possum, neutiquam ipsum auctorem esse schedae illius, quae, integerrimo amico meo, et tuo quoque, KRAVSIO, cuius ex animo uicem doleo, tantum adtulit detrimenti. Id uerum est, esse penes illum, una cum multis aliis huius furfuris, nefarium istud scriptum, quod scheda ista tenebrio, quisquis fuerit, delineauit,


page 277, image: s277

lingua Gallica conscriptum: Ipsemet enim non semel illud euolui: Sed uero, quod auctor idem ille sit recensionis istius in Belgio editae, suspicio est, quae a ueritate abhorret quam maxime. Sane numquam uiderat chartam illam, nec audiendo quidquam de re tota perceperat, priusquam a me perlegendam accepisset; tantum abest, ut ad eum quis spectare credat. Quamquam nec hoc celare te nolim, eumdem cl. uirum mihi dixisse, se constitutum habuisse, multo plenius illius scripti argumentum enarrare, nisi alter ille Gallus interuenisset, tantasque res ista turbas dedisset.

Quae ad OTTAVII LANCELLOTTI uitam pertinent, si ex LETI Italia regnante curaueris exscribi, nouo me, uir amplissime, beneficio tibi obstringes. Sed iterum illud, quod saepius, repeto: Absit a me, ut nugis meis sanctiores tuas curas disturbem. Vnicum adhuc adiicio, quod non tam me, quam uener. uirum FELDENIVM, cuius utor hospitio, spectat. Publico is destinauit collectionem scriptorum rariorum de Tridentino concilio, multaque eo collegit luce dignissima. Destituitur uero adhuc libello illo, quod sub titulo: Memoires du concile de Trent etc. PVTEANI fratres, aut potius, ut puto, cl. uir IACOBVS GILLOTIVS Paris. 1607 edidit, nec, etiamsi multam insumserit operam, spes est illo potiundi. Quapropter mea, ut tibi sua interpretarer officia, rogauit, simulque summopere abs te contenderem, ut, si fieri possit, libellum illum sibi procurares. Non dubitat, quin alicubi apud uos lateat, spondetque, se, si transmissus fuerit, post paucum tempus sartum tectumque redditurum esse. Non dubito, quin honestissimi pientissimique uiri, quae singularis tua est humanitas, desiderio, si possis, satisfacere conaturus sis. Kiliae 10 Mart. 1718.

Mearum animaduersionum sacrarum et ecclesiasticarum fatum benignius esse incipit. Euaserunt ex carcere ac Lubecae nunc, quamquam multis contaminatae uitiis, excuduntur. Tarde tamen procedunt operae, ut his nundinis libeilum absolutum iri, uix sperandum sit. Secundum iam paro librum, cuius in Belgio edendi curam amici susceperunt. Capite huius tertio ingens de APOLLONIO spicilegium sisto, PHILOSTRATIque


page 278, image: s278

nugas explodo. [gap: Greek word(s)] illius a GAVLMINO in notis ad PSELLVM demum inueni editum, nugatorium nulliusque numeri. De reliquis meis in priscos patres obseruationibus, supremum statuat Numen. Ego, quantum potero, ut eas perficiam laborabo. Probe uero mones, TERTVLLIANVM in hoc numero non esse omittendum, quem sane magni ingenii uirum ab eruditis nondum ea, qua decebat, industria tractatum esse, saepius miror. Quae in LACTANTIVM commentatus sum, cedent fortassis clar. BVNEMANNO, qui me rogauit, ut ad exornandam nouam editionem suam de meo quaedam conferrem. In librum de mortibus persecutorum et MINVCIVM FELICEM multa mihi obseruata sunt critica.

Nicolaitas meos tibi placuisse, multum profecto gaudeo, cl. HASAEI iussu in lucem prodiere. Sed male ipsis ominabar. Aliter uero res cecidit, ac opinatus sum. Ipsi enim uiri eruditi, quorum sententias propius tangit dissertatio ista, patrocinium iam illorum suscipiunt, et mutato iudicio, quos extirpatos antea cupiebant, iam amplectuntur. Quod autem maius impensi laboris praemium expectare poteram? Comparebunt in ista bibl. Bremensi mox meditationes meae in Ioann. VIII, 56 de die Christi ab Abrahamo uisa, aliaque, quae, licet leuis momenti, iubentibus tamen amicis recusare nequeo.

Nunc uitam conscribo MART. RVARI, Sociniani celeberrimi, et quidem Holsati, qua mores, animum eruditionemque hominis curatius delineaturus sum. Non is mihi tantus uidetur uir, qualis uulgo fingitur. Humanitatem, concinnos mores, aliquamue litterarum humaniorum notitiam omnem ipsi famam conciliasse, puto. Ingenio alias destituebatur et iudicio. Erit et hic labor meus bibl. Bremens. pars. Vtinam tu uero in partem laboris uenire posses. Memoria teneo, te in dissertationibus tuis RVARI iniecisse mentionem. Forte alia quaedam de eo tibi cognita sunt. Quae quidem ut, pro insigni humanitate tua, publicis indulgeas usibus, officiosissime rogo.

Christianos in dialogo PHILOPATRI non esse traductos, persuasissimus sum. Omnes quidem id credunt. Ego uero non, cui, ut aliter sentiam, grauissimae suppetunt rationes. Non eas hic ob chartae angustiam, otiique commemorabo penuriam


page 279, image: s279

Faciam uero id proxime, uolente Deo, peculiari dissertatione, qua cuncta eo spectantia diligentissime examinaturus sum. Multum uero animus fallit, aut eamdem hanc opinionem iam ante me defendit u. cl. SAM. BASNAGIVS in annalibus.

Ex nundinis Lipsiensibus fasciculum illum, cuius in litteris mentio, accipies. Cui ego mea de fluctuationibus pontificiorum et de martyribus, leuiuscula meletemata adieci, quae si tibi non plane displicitura sint, habebo, quod mihi gratulari possim.

Ceterum excerpta quaedam ex SERVETI rarissimo de restitutione Christianismi libro in bibl. Bremens. nuper inueni. Ego omnibus modis Cassellis, Duisburgi, Basileae, in Anglia quoque ipsum, sed frustra, quaesiui. Tanti ergo thesauri possessorem in Germania esse, miratus sum. Continuo ergo ex HASAEO de uiro hocce percontabar. Ille uero, se nescire schedam Berolino ad se esse missam, si quem alium, illic commorantem me certiorem reddere posse. Kiliae Id. Septemb. 1718.

Quod mea pro martyribus apologia non prorsus tibi displicuerit, maximopere gaudeo. Leuidense scriptum est, quod auctoris sui ingenium refert. Prodibit mox secunda illus pars, qua inuictis argumentis, quidquid uiri eruditi dicant, aetatem apologiae ATHENAGORAE in A. C. 177 incidere, demonstrabo. Noua haec est opinio, quam ante me, quod sciam, nemo protulit. Eamdem tamen omnium esse uerissimam, ipsemet fortassis iudicabis, ubi meas cogitationes uideris. Equidem, quotiescumque disquisitionibus eiusmodi uaco, litterarum et cum primis historiae deploratam fere conditionem doleo. Non enim proh dolor! hodie scena ista Rosciis istis, quos iure suo postulat, exornatur, maxime apud Germanos. Hic Sempronius miseros consuit centones, ac, non quid uerum sit, sed quid Phryx, Tros, Teucer, Rutilusue de hac illaue re senserint, ambitiose exponit. Quodsi sic bonis litteris optime consuleretur. Adeo ille apud MARTIALEM caussidicus suos uel hodie sectatores habet, qui, ubi de tribus capellis dicendum est, Marios, Mutios, Syllasque magna uoce, manuque tota sonant. Sunt alii, licet eruditiores, qui, cum ueris instructi sint praesidiis, non ueritati tamen, sed praeiudicatis


page 280, image: s280

sententiis aurem praebent, quod in DODWELLO praecipue atque PAGIO, quin et HARDVINO, si fas est cum hominibus fatuum iungere, desidero. Isti sic litteris operam nauant, acsi his sibi inseruiendum esset. Sed hi saeculi mores sunt, quae mutare uelle, non hominis, sed Dei est. Gaudendum, quosdam reperiri, qui ingruenti barbariei sese opponant. Ego quidem, ut utrumque scopulum defugiam, cum in cunctis, quae scribo, tum in meditationibus de martyribus sedulo studebo. Annus iam agitur, ex quo historiae sanctorum illorum hominum illustrandae, uindicandae ac repurgandae insudo, cuius laboris apologia illa quasi prodromus est.

De RVARO, si quid rescire posses, ex Vnitario isto tuo, quem laudas, maximi in beneficii loco hoc mihi foret. Curate de hoc homine in Bremensi bibliotheca exponere mihi constitutum est. Perpauci enim sunt, quibus arcanae uitae ipsius rationes cognitae sint. Quas tamen in eiusmodi uiris non ignorare, pernecessarium duco. OGERII locum BAELIVS iam notauit, qui in RVARO alias nimis ieiunus est. Vtinam uero homo ille Vnitarius de SERVETO, eiusque praecipue restitutione Christian. editis curatiora mihi transmittere uellet! Ad ornandam sane historiam meam Seruetianam, quam in tertium iam annum premo, plurimum humanitas illa conduceret. Tu, si meam apud illum causam ageres, fortassis nonnihil impetrares. Nullis hactenus peperci sumtibus, nullum intermisi laborem in colligendis iis, quae ad huncce uirum pertinerent. Sed quod mihi quidem satisfaciat, nondum expiscari potui. In OTTONE, Duisburgensi, spes quaedam impetrandae restitutionis Seruetianae reposita adhuc est. Significauit enim, olim in academiae illius bibliotheca repertam fuisse. Acta uero illius ex tabulario urbis Tigurinae eruditum uirum, IO. IAC. HOTTINGERVM, ad me curaturum esse, confido. Nomen ceterum illius Vnitarii, quod aperire nolis, datamque seruare fidem, non possum, quin laudem. Celare tamen te nolo, incidisse mihi statim cogitationum de ueteri nouoque Adamo auctorem celeberrimum, SAM. CRELLIVM, quam in uestra regione uersari, compertum habeo.

Praeclare omnino de litteris isto aduersus HARDVINVM scripto, meritus es. Legi olim ipsius chronologiam V. T.


page 281, image: s281

ac stuporem hominis ac amentiam detestatus sum. Quis uel ea concoqueret, quae p. 296 s. de Graecis sub Domitiano Hierosolymas inhabitantibus, nouaque Capitoliensium aera contra omnem fidem ac rationem garrit. Penitius uero uirum ex erudito scripto tuo iam noui, cuius profecto ineptiis nil tristius excogitari potest, et qui omnem prorsus frontem perdidit. Acerbiori profecto sale, quam tua permisit humanitas, perfricandus fuisset facetus homo, qui, si quis alius, ut eleganter alicubi HORATIVS, medici ac curatoris indiget. Ad nouam uero hoc ipso scripto tuo disquisitionem me uocasti, dum p. 124 s. obseruas, celeberrimi illius XACAE Sinensium, aliorumque orientalium aetatem ad ea ferme tempora referri, quibus APOLLONIVS TYANAEVS Indorum perlustrauit regiones. Scilicet in eo nunc sum, ut hortatu tuo, quae de APOLLONIO hocce animaduerti, colligam ac publici iuris faciam. Erit inter ea prae ceteris curata et operosa disquisitio de existimatione philosophi huius inter gentes ac Christianos, quam nemo ante me suscepit, ac quae sola, uti spero, miseris obiectiunculis hodiernorum impiorum neruos incidet. Demonstrabo enim, numquam etiam inter gentes prudentiores hominis magnam fuisse existimationem, ante PHILOSTRATVM fere nullam. Plurima in medium producam loca, quae alii neglexerunt, sententiamque inter omnes hodie receptam de diuinis hominis huius honoribus pro uirili, ueritate duce, impugnabo. In hoc negotio nunc uersor. Sed quid si XACA ille APOLLONIVS esset?

Dialogos tuos Gallicos te plane dignos esse, lectio me docuit. Mire, ut alia taceam, egregia ista uerba de eligenda uera communione animum meum adfecere, p. 121, 122. O si omnes sic sentirent, quam facili negotio dira corporis Christi uulnera coirent! Quae de atheismo, IORDANO praecipue BRVNO et VANINO commentatus es, perplacent. Sed fortassis adhuc ignoras, quod ad BRVNVM adtinet, aduersarium tibi nuper obtigisse, qui ut ex atheorum illum numero eximat, aduersus te summo opere contendit. Cl. HEVMANNVS is est, uir non indoctus, sed nimis audax fortassis, in reiiciendis illis, quae ab omnibus credita sunt, in cuius actis philosophicis, Germanice scriptis part. IX, p. 380-406 peculiaris de atheismo


page 282, image: s282

BRVNI diss. legitur, cui BRVNI oratio ualedictoria Vitembergae habita adiecta est. Nondum apologiam hancce perlegere potui, meum alias haberes iudicium. Idem uero HEVMANNVS, ut ex aliis eiusdem libri locis uideo, de VANINI atheismo tecum sentit, cuius tu quidem historiam eleganter ac concinne tradidisti. Miraris p. 343, qua ratione VANINI liber de arcanis naturae tot stipatus laudibus prodire potuerit. Sed lege haec MARINI MERSENNI uerba in epistolis ad RVARVM cent. I p. 238: "VANINVS ille fingebat hic se contra atheos agere et cum duos libros suorum dialogorum Franciscano doctori probandos obtulisset, obtenta approbatione tertium librum adiunxit, sicque fefellit doctorem." Haec qua ratione cum iis componi possint, quae de hoc libro cl. ARPIVS retulit, ipse uiderit. Feci huic uiro copiam dialogorum tuorum, quos huc usque quaesiuit. Quid uero ad argumenta tua pro atheismo VANINI responsurus sit, mox uidebimus. In adornanda enim noua editione apologiae suae pro VANINO, cui aliorum doctorum uirorum dissertationes pro VANINO, ad ipsum missae, adiungentur, totus hodie est. BVDDEVM, DVRANDVM, nuperum uitae VANINI scriptorem, SCHRAMMIVM aliosque refutabit, quin in martyrem Lutheranum VANINVM suum transformabit. Rides? uir amplissime! Vera tibi narro, licet fortassis incredibilia. In libro quodam, qui inscribitur: CRISPINI acta martyrum, Basileae in fol. saeculo XVI edito reperit, martyrem quemdam in Gallia fuisse, VANINVM dictum. Hunc cum altero illo VANINO temere compositum fuisse, ostensurus est. Recte, an secus existimet, iudicabis, ubi liber ipsius prodierit, quem statim ad te mittam. Kiliae pridie Kal. Decembr. 1718.

Multum te rogo, atque obsecro, ut, quas mihi olim de martyribus promisisti obseruationes, ac in librum LACTANTII obseruata, occasione sic ferente, transmittas. Aliis enim potius, quam his carere, uolo, qui te ab illorum moribus abhorrere scio, qui non ponderant, sed numerant, quae scribunt.

Spem impetrandae restitutionis Christianismi Seruetianae ultimis tuis mihi fecisti. Vtinam rata ea esse posset! Quod si


page 283, image: s283

ipse propter enorme pretium librum non emturus sis, perscribe quaeso illud. Erit fortassis apud nos, qui pecuniam desideratam numeret. Incidit interea PTOLOMAEVS SERVETI in meas manus, FABRICII nostri beneficio. Versio tantum est Latina, forma maxima edita, notisque non plane ineruditis instructa. Acta Seruetiana Tiguro a celeb. HOTTINGERO ad me curata Heidelbergam iam uenisse, audio. Quibus quidem acceptis, nil praeter istam restitutionem desidero.

Nuper admodum epistolam scripsi de imaginibus telesticis APOLLONII TYANAEI, qua eiusmodi imagines numquam ab homine illo fabricatas esse, luculenter demonstraui. Nomini tuo eam consecraui ac ad Bremenses misi, ut bibliothecae eorum partem constituat. Excusabis, quaeso, audaciam meam, quod tibi leue monumentum inscripserim. Sit uero mei erga te studii qualecumque documentum, donec maiora dare possim. Tuum ceterum esto, quam dextre partibus meis defunctus sim, iudicare. Eiusdem bibliothecae pars XI meam de aetate apologiae ATHENAGORAE dissertationem sistet.

De iterata, quam nuntias, cogitationum tuarum de Indorum XACA editione ualde laetor, ac uidendi eam desiderio flagro. Non uero mihi dubium est, quin haec epistolae tuae uerba de uindiciis aduersus HARDVINVM intelligenda sint. Otium, uires, ualetudinemque sic, precor, numen tibi augeat, quo gaudii istius mox particeps fieri queam.

Ego nunc nouum plane pro ueritate religionis christianae laborem suscepi. Nosti, IO. TOLANDVM libellum nuper, portentosis opinionibus refertum, nomine Nazareni edidisse. Hunc refutandum mihi sumsi. Multa iam in litteras relata sunt: Omnes enim, quas suffurari possum, horas huic negotio impendo. Librarium, qui sumtus ferat, iam quaero. Hoc impetrato, intra mensis spatium omnia absoluta fore, spero. Praefixa erit de certaminibus, scriptisque TOLANDI praefatio. At tu meam hic iuuare posses diligentiam. Ex dialogis tuis hominem, cum Berolini degeret, tibi innotuisse perspexi. Epistolam quoque eum ad diuam Borussiae reginam dedisse, de origine idololatriae, scio; sed nondum mihi eam uidere licuit. Ex libris enim eius nil nisi Adeisidaemon et Nazarenus ille ad manus sunt. Noli itaque, si de fatis, uita,


page 284, image: s284

scriptis, moribusque uiri tibi quidquam cognitum, mihi illud inuidere. Si ita fieri uelis, nulla a me nominis tui fiet mentio. Totum praeterea scriptum omni uelim scias acerbitate carere. Sententias profligo, non homines impugno. Alios ab erroribus liberare, non uero aduersario inuidiam conflare, constitutum est. Iusto is rationem reddat iudici, qui cordum scrutatur recessus.

KOESIVS noster, professionem matheseos adeptus est: ARPIVS ius patrium profitetur. Kiliae 7 Iulii 1719.

Sex, et, ni fallor, plures iam praeteriisse menses arbitror, ex quo aliquid ad te litterarum epistolis Gallicis GILLOTII addidi. Responsorias huc usque expecto, tuasque simul, quas mihi humanissime es pollicitus, de martyribus obseruationes. Animum tuum erga me immutatum esse, haud mihi persuadeo, sed negotiis impeditum esse censeo, quo minus scripseris. Lucem interea uiderunt uindiciae meae cel. TOLANDO oppositae, immaturus ob librarii festinationem, meaque, quae in dies augentur, negotia, foetus. Quae ad te de talismanibus APOLLONII scribere ausus sum, si non penitus displicuissent, equidem gauderem. Lecta iam a te esse puto. Lugduni Batauorum ISAACVS SEVERINVS nuper dissertationem meam de aetate apologetici TERTVLLIANI et primo anno persecutionis SEVERI exscripsit. Quam sicubi exempla, quae mihi debet, nactus fuero, continuo ad te quoque curabo. Amstelodamensis librarius librum primum obseruationum sacrarum et historicarum, cui oratio addetur hic recitata, de eo, quod nimium est in studiis criticis, edendum recepit, et, uti spero, intra breue tempus edet. Si Deus uitam mihi conseruauerit, uitam postea TERTVLLIANI longe auctiorem et ordinatiorem ALLIXII labore, una cum curata librorum eius chronologia, et dissertationibus quibusdam in opera eius iusto uolumine daturus sum. Sed otium hic labor adhuc paulo melius requirit, quam illud, quo hucusque utor. Kiliae Holsatorum 28 Mart. 1720.

Quae pagina 139 uindiciarum TOLANDO oppositarum de diuo PAVLO scripsi, duriora esse non inficior, si stricte capiantur.


page 285, image: s285

Puto tamen et ex iis, quae praecedunt, et ex tota disputatione satis luculenter patere, MOSEN nil aliud eo mihi loco esse, quam ritus sacrorum a MOSE praeceptos, quos PAVLVS omnino sublatos prae ceteris CHRISTI legatis uolebat. E re tamen mea esse satis perspicio, omnino prouidere, ne eiusmodi in posterum mihi excidant.

In SERVETI rebus gestis colligendis, quantum alii labores permittunt, adhuc occupatus sum. Vidi, quae cel. DE LA ROCHE de iis commentatus est. Neque tamen propterea a consilio absterritus sum, eo quod multa, quae mihi sunt obseruata, frustra apud eum quaesiuerim. Praeterea amplius est institutum meum, quam uiri illius docti: cum et doctrinae illius rationes et controuersias eius causa tum suscitatas, nec non alia, expositurus sum. Quapropter nihil mihi facere poteris gratius, quam si ea, quae te apud Hispanum quemdam reperisse, de SERVETO nuntias, mecum communices. PTOLOMAEVS cura ipsius editus tandem in manus meas peruenit. Ex quo quidem non multum eum MOSI IOSVAEque tribuisse, euidens fere est. Excusari potest aliquo modo: sed difficulter. Restitutionem Christianismi adhuc inuestigare nequiui. Annus fere est, ex quo spem illius Berolino adipiscendae mihi feceras. Sed nihil postea percepi. Quodsi liber adhuc uenalis sit, pretium quaeso significa. Quamdiu illo careo, me in hac historia feliciter uersari posse, non existimo.

Sed unum adhuc incidit. Quaestio nuper hic nata est, an liber, cuius hic index: CORNELII DVPLICII SCEPPERI defensio Christierni regis Daniae contra nobiles Danos, an is, inquam, prodierit. Amicus quidam in regia bibliotheca Berolinensi se eum conspexisse, adseuerauit. Alii fabulam esse censent. Kiliae Hols. Kal. Iun. 1720.

Non satis bene de mea sinceritate et candore in historia Seruetiana componenda existimare uideris. Cui quidem opinioni ultimae meae, quibus de SERVETI PTOLOMAEO quaedam dixeram, ansam dedisse uidentur. Noli uero existimare, quemquam religiosius me in isto negotio uersaturum esse, neque haec suspicio ab isto, quod peto, beneficio te absterreat. Sacrae quidem


page 286, image: s286

me addixi disciplinae: Sed ita ut morbos illos animi, quibuscum magna pars eorum, qui sacris operantur, colluctatur, haud adoptauerim. Nihil magis detestor, quam crudelitatem in dissentientes, mansuetudinemque, quam sanctissimus inculcauit Seruator, omnibus antepono magistrorum praeceptis. Quare nihil metuendum, me uel latum unguem a ueritatis et amoris regula discessurum, aut inconsulto feruori aliquid daturum esse. Citius totius terrarum orbis inimicitiam suscipere, quam uel leuissimam SERVETO iniuriam imponere, decreui. Quin in exponenda doctrina, quam professus, haud uerebor innumeros theologorum errores castigare, quos passim in dogmatibus eius recensendis commisere. Ipse MELANCHTHON, licet libros eius priores uiderit, eum non intellexisse uidetur: multo minus CHEMNITIVS et alii. Ceterum sancte spondeo, nulli librum me ostensurum, neque etiam descripturum esse. Ea tantum loca, quae ad historiam uitae et dogmatum cognitionem pertinere uidero, reliquis neglectis, in chartam enotabo, ut dicenda illis comprobare possim. Summam deinceps eius generatim enarrabo.

TOLANDI libros fere omnes, qui de rebus sacris ab eo scripti, teneo. At epistolam nondum, quam ad diuam reginam uestram de idololatriae perscripsit origine. Eam uero uidere maxime cupio. Non dubito, quin multa eius apud uos exempla sint. Cura, quaeso, ut facultas eam mihi perlustrandi fiat. Optime SERVETI libro uno iungi poterit fasciculo. Quae de HIERONYMO ad me scripturum esse polliceris, ut et locum de scriptore Hispano de SERVETO obliuisci noli. Dissertationem meam de aetate apologetici TERTVLLIANI, quam Bataui excuderunt, uener. WOLFFIO, ut ad te curaret, misi. Si quid in ea aut in cogitationibus reprehensione dignum inueneris, uelim me certiorem facias. Omnibus, qui in uiam me errantem reducunt, lubentissime morem gero. Nulli uero magis, quam tibi, uir amplissime, obtempero, cuius eruditionem, candorem, ac in me studium summopere colo. Librum meum TOLANDO oppositum, curante uenerando BVDDEO, denuo editum iri, spes est. Quarta, immo sexta parte amplior erit praefatio. Kiliae pridie Kal, Septembr. 1720.



page 287, image: s287

Lucubratiunculas nostras Hamburgo ad te perlatas esse, gaudeo, speroque, ex tuo me iudicio, quid in eis emendandum sit, cogniturum esse. Non itaque est, quod mihi pro oblatis illis gratias agas: maius enim me beneficium tibi debere putabo, si eas perlegeris sententiamque de iis candide, quod soles, ac sine fuco feras. Tibi certe id tribuo, quod paucis, sicque apud animum meum constitui, monitis et adhortationibus tuis fideliter obtemperare. Nec enim fateri pudet, me iis nonnumquam in uiam ueritatis reductum et a nimia nouarum rerum cupiditate, communi iuuentutis uitio, distractum esse. Inprimis ut cogitationes de interpretatione librorum sacrorum attentius paulo perlustres, ac quid in iis tibi reprehendendum uideatur, sine fuco significes, maiorem in modum abs te contendo. Hominum illae quorumdam animos ita in me irritarunt, ut et conuitiis ac maledictis mediocris eruditionis homo nuper publice uehementer me insectatus sit. Nolo quidem istis respondere criminationibus, a quibus omnis abest ratio et prudentia: nec enim uel minimam rationem attulit, quae meas infringat cogitationes, sed generatim tantum conuitiatus est. Scire tamen peruelim, num tibi quoque aliquid in ea tam acerbam ac ne homine quidem dignam reprehensionem promeruisse uideatur. Belgae nouam iam libelli editionem parant, me quidem inscio: efficiam tamen, ut si quid tollendum aut emendandum censueris, in ea deleatur et corrigatur. Me Seruator eiusque legati inimicorum obtrectationes et iniurias composito animo tolerare iusserunt. Idcirco ne uerbulum quidem mihi excidet, quod exacerbatum in eos, qui me laeserunt, animum prodat. Haec de ea causa moneo, ne forte putes, me sententiam et iudicium tuum publici iuris facturum esse. Priuatis meis usibus seruiet, et aut copiam mea corrigendi mihi subministrabit, aut consolationem quamdam adferet.

Iam in eo sum, ut uindicias meas aduersus TOLANDVM denuo formis describi curem. Venerandus enim BVDDEVS, cuius insignis erga me uoluntas est, auctoritate sua effecit, ut nec ego, nec librarius, qui sumtus fert, repugnaremus. Memini, te mihi pollicitum esse, uelle te primo quoque tempore libellum perlegere, ac, quid notandum uideatur, perscribere.


page 288, image: s288

Quo quidem officio nihil mihi, qui in tuo adquiesco iudicio, iucundius foret. Sed cum denuo id a te postulare uerecundia quaedam me impediat, qui te infinitis premi negotiis scio, unicum tantum a te petam. Scripsit ad reginam Borussiae homo ille epistolam quamdam de idololatriae origine. Sine dubio illa apud uos reperitur. Mihi uero tam felici esse non licuit, ut eam uiderem, licet omni modo id egerim, ut eam nanciscerer. Laboris uero mei ratio postulat, ut quemadmodum de ceteris huius libris, ita et de hoc quaedam moneam. Igitur, ni tibi graue fuerit, fac, ut index libelli eiusque summa qualiscumque uel tribus uerbis ad me perueniat. Iam semel hac de re ad te scripsi, rogauique, ut, si fieri posset, ad me epistola illa cum SERVETO mitteretur. Puto uero, inter tot occupationes te oblitum eius fuisse.

HAVERCAMPVS ille, de quo quaeris, iam Lugduni Batauorum Graecas docet literas, in GRONOVII locum suffectus. Prodiit TERTVLLIANI apologeticus eius curis nitidissime Lugdun Bat. 1718 in 8. In qua editione licet quaedam forte corrigenda sint, pleraque tamen optima et erudita esse arbitror. Inprimis id mihi placet, quod uerba sensumque acutissimi uiri optime in subiectis adnotationibus expresserit. Pollicitus est etiam, se reliquos TERTVLLIANI pro Christianis libros primo quoque tempore cum uirorum eruditorum obseruationibus editurum esse. PFAFFIVS nuper in libro de iuris ecclesiastici originibus quaedam, paullo forte uehementius, in hac editione castigauit. HAVERCAMPVS uero eruditam quidem, sed acerbam simul propterea ad me apologiam misit, rogauitque, ut cum PFAFFIO eam communicarem. Ego uero minime committam, ut hinc rixa quaedam oriatur, sed literis ad PFAFFIVM mihi amicum datis, omissis odiosis, defensionis capita breuibus commemorabo. Quo facto, hunc, qua honestate et prudentia est, sententiam mutaturum esse confido. Kiliae 19 Nou. 1720.

Esse quaedam in libellis meis, quos ad te misi, qualiscumque diligentiae indicia tibi credo, uir amplissime, non mihi, quem hominem, id est, sui studiosum esse noui. Sed multo magis, esse plura in illis, quae censuram postulent et emendationem,


page 289, image: s289

tibi adsentior. Et qui fieri, quaeso, potest, ut in ea, qua uersor, conditione molestissima et laboriosissima, omnia sic ponderare queam, ut nihil mihi errorum excidat? Hoc tamen tibi uelim persuadeas, nihil a me animo maligno umquam scriptum esse aut scribi. Veritati studeo, atque ita studeo, ut sine fuco, sine argutiis, sine blanditiis mentem meam edisseram. Qua in re si forte pecco, condonandum id esse puto homini, qui nullius existimationi aliquid detrahere cupit, ac sine mora minus congrue dicta expungere paratus est. Ex his sine dubio iam intelligis, quam iniusta sit eorum suspicio, qui IAC. ELSNERI merita dissertatione mea me extenuare uoluisse censent. Deum testor, obseruationes eius ne uisas quidem a me fuisse, multo minus lectas, quum libellum illum plurimis id a me exigentibus conscriberem. Iam eas ex parte, quantum per otium licuit, perlustraui, multaque, quod non diffiteor, in eis inueni, quorum utilitas mihi non perspecta est, sed et multa egregia et eximia, quae scriptoris ingenium, eruditionem et diligentiam testantur.

De BENTLEIO quae scripsi uiri istius eruditioni aut dignitati officere posse, aut animum ab eo alienum ostendere, non arbitror. Aequum est, ut de magnis uiris magnifice sentiamus et loquamur: non iniquum tamen est, modeste dissensum suum testari, praesertim quum summorum hominum auctoritas facile in errorem alios inducat. Ego, si quis alius BENTLEIVM omnium admiratione dignum esse puto: idem tamen in quibusdam me ab eius sententia remotum esse, non inficior. Quod ad TAN. FABRI latus eum posui, non ideo factum est, quod hunc ipsi parem in omnibus putarem; Sed in re grammatica tantum et critica aliquo modo cum illo comparari posse existimo. In ceteris longe superiorem esse BENTLEIVM et incomparabilem plane uirum non diffiteor.

Vindiciarum mearum contra TOLANDVM editio noua longe auctior mox, ut spero, prodibit. In qua quidem, quae tu nimis acerbe in HIERONYMVM dicta putabas, deleui: ipsam uero de Nazaraeis sententiam, quoniam omnium mihi uerisimillima uidetur, non mutaui. Coniicio uero ex epistola tua, mihi a te sententiam hac in re tribui, a qua longe alienus sum: quod fortassis obscuritas dictionis meae effecit. Putas


page 290, image: s290

scilicet, quantum diuinare possum, me existimare, euangelium, quo Nazaraei quondam usi fuisse leguntur, recentius ac fortassis ab HIERONYMO saeculo quarto consictum esse. Ego uero et antiquitatem libri illius agnosco, quum IGNATIVS eius iam mentionem faciat, et HIERONYMVM non tam fraudis, quam incuriae humanae accuso. Ipsum uero genus illud hominum, quod Nazaraeorum sibi nomen adsciuit, quarto primum saeculo ex Iudaeis ortum esse arbitror, licet librum longe antiquiorem receperint. Quam quidem opinionem plenius editione noua libri mei adstruxi, maximeque probabilem, nisi me omnia fallunt, reddidi. Nolo interea cuiquam refragari, qui se mecum facere non posse putat. In eiusmodi enim rebus, ubi multa coniecturis danda sunt, nihil modestia homini honesto antiquius esse debet. Neque tamen quod iubes negligam, PHOTIVM que et NORRISIVM inspiciam; qui si rectiorem uiam mihi monstrauerint, his auctoribus, te duce eam a me inuentam esse in praefatione publice profitebor. LE QVIENIVS autem, quem praecipue laudas, iam ad manus mihi non est, nec tam cito Hamburgo adferri potest, quoniam librarius laborem maturandum esse significat. Forte alio tempore commodius eius disquisitionibus uti potero.

TERTVLLIANI ad nationes libros quod in SPANHEMII bibliotheca extare significas, rem mihi gratissimam fecisti. Hoc ipso die ad HAVERCAMPVM de hac re referam, cui me nihil iucundius narrare posse, certus sum. Quaeso uero te, annon aliqua ratione fieri potest, ut RIGALTII obseruationes descriptae ad me uenire queant? Si quid pretii in eam rem impendendum erit, lubentissime impendam. HAVERCAMPVS iam in IOSEPHO duobus maiori forma uoluminibus edendo totus occupatus est, speratque intra biennium laborem a se absolutum iri. Plurimis utitur codicibus, quibus IO. HVDSONVS, nuperus editor, caruit, et praeterea IO. COCCEII et IO. FRID. GRONOVII notas MStas nactus est. Ego qui uiri diligentiam noui, omnia praeclara mihi promitto. Sed anne in regia aut SPANHEMII bibliotheca nihil est, quod industriam honestissimi uiri iuuare possit? Fac, obsecro, ut ex te id sciam.



page 291, image: s291

Video IO. PREVSSIVM socerum esse SAMVELIS CRELLII. Eumdem uero ex SANDII bibl. anti-trinit. p. 163 intelligo, carmen de morte MICHAELIS SERVETI MS. reliquisse. Fortassis hoc carmen apud generum adhuc delitescit, tuaque opera ex tenebris suis in lucem produci potest. Mihi profecto maius officium praestare non potes, quam si ex homine de eo quaeras, meque, num illud ulla arte obtineri possit, certiorem facias. Idem non dubito, quin de PETRI HYPERPHROGENI relatione de SERVETO, et aliis huc pertinentibus, plura sciet, quam ego, qui frustra hucusque de exquirendis eiusmodi chartis laboraui. Quare, si potes, uir amplissime, fac ut homini aliquid extorqueas. Kiliae Kal. Februar. 1721.

WAECHTLERVM, Dresdensem iuris consultum, epistolam meam de figuris telesticis APOLLONII impugnasse, sine dubio iam nosti. Sed tam infeliciter in hoc uersatus est negotio, ut nec mentem meam perceperit, nec summae obscuritatis et in disputando confusionis notam euitauerit: id quod ex epistola mea ad eum, mox bibl. Bremensi mandanda, intelliges. Vtinam qui litteris student elegantioribus maiorem in praeceptis bene ratiocinandi diligentiam collocarent! HEVMANNO itidem his diebus respondi, qui palmam prope concedere uidetur. Vix fero hominis ingenium, cunctis ueterum narrationibus, etiam sine caussa interdum, inimicissimum. Tu si meam ad eum epistolam in bibl. Bremensi eiusque responsionem legisti, candide, quid de utraque sentias, aperi. KOESIVS noster a principe his diebus ad mathesin in hac academia docendam uocatus mox oratione nouum munus auspicabitur. Kiliae Holsat. Idib. Iulii 1721.

Belle procedit noua IOSEPHI editio, sed metuo, ne quod tot aliis, idem HAVERCAMPO accidat, ut in medio laboris cursu fatis succumbere cogatur. Innumeris enim distinetur laboribus: nuper admodum de numis contorniatis longam emisit commentationem, quam intra paucos dies me habiturum spero. Iam alia de Ioue pluuio intra mensis spatium prodibit. Praeter haec LVCRETIVM suis aliorumque notis illustratum edit, ac


page 292, image: s292

nitidissimi laboris dimidia fere pars iam formis descripta est. Denique in magno illo antiquitatum Italicarum thesauro, quem PETRVS VAN DER AA comparat, desudat; cuius tamen laboris me iam ab anno socium habuit. Tot magnae molis negotiis num hominem, eumque tenera praeditum ualetudine, parem putas?

Quae de Bremensi bibliotheca scribis, ita uera sunt, ut nihil uerius. Duo mihi semper in isto displicuere libro. Primo quod sacrarum literarum explicationes tot plane ineptas continet, quae aliis forte risum, mihi indignationem mouent. Certe nihil grauius fero, quam in eum sensum sacra detorqueri oracula, de quo scriptorem ne cogitasse quidem iuratus adfirmare possum. Quid stultius, exempli causa, quam ex septem diaconis in actis legatorum Christi commemoratis septem eruere periodos? Deinde controuersias inter Christianos agitatas durius interdum in eo libro explicari, molestum mihi est. Nihil se de istis commemoraturos esse, in praefatione polliciti sunt editores. Sed quid partium studium in iis non potest, qui perturbatis animi motibus haud secus, ac diuinis instinctibus, obtemperant? Monui de ea re per litteras cl. HASAEVM: et promisit ist, se malo huic consulturum esse. Quid futurum sit, experientia docebit.

Rectius quidem hac in parte bibliothecae uestrae Germanicae auctores, quos concordiae et pacis esse studiosos perspicio. Verum utinam in aliis aeque rebus suis prospicerent! Taedium sine dubio apud Germanos laboris conciliabunt, sii de libris peruulgatis, nec tanti profecto momenti, longas multarum paginarum dissertationes instituent, et eas quidem obseruationibus comitatas, quibus interdum facile carere potuisse uidemur. Gallis quidem se scribere dicunt: quidni uero satius esset, ita scribere, ut omnes inde fructum percipere queant? Taceo alia, quae censor paulo perspicacior iure desiderauerit. Sed quid est, quod prohibet, quo minus strenue magis opus illud urgeatur? Duo habeo uolumina, ac plura num prodierint ignoro. Bataui certe frigere negotium isthoc, mihi nuntiant. Forte mox otium plane collectores sibi facient, eoque modo aliis de se conquerendi occasionem eripient.



page 293, image: s293

H* de Symposio coniectura parum mihi uerisimilis uisa, simulac ea mihi innotuit. Ita factus sum, nescio natura magis, an experientia, ut quo ingeniofior coniectura quaedam est, eo minus mihi placeat. Id scio, toties totiesque usu me didicisse, suspiciones, quae magnum quid promittunt, fidem fefellisse ac carbones pro thesauris studiosius quaerentibus obtulisse. Pergratum interea mihi erit, si uno alteroue argumento Heumannianae istius diuinationis uanitatem me edocueris. Tuo enim in his rebus iudicio tantum tribuo, quantum nullius, nedum meo, quem uitae rationes ab his studiis ad alia prorsus auocant.

Vidisti sine dubio descriptionem thesauri antiquitatum et historiarum Italiae, quam PETR. VAN DER AA in Belgio editurus est. Ego iam rogante uiro optimo ea, quae huic operi perficiendo adhuc desunt, in me suscepi, ac nonnullos iam scriptores Italicos ex Italico Latine uerti, meisque praefationibus et animaduersionibus illustraui. Praeclare ergo non de litteris modo, sed et de me mereberis, si num apud uos scriptores quidam delitescant, qui ut ceteris adiungantur, digni sint, significaueris. Amici quidam mei suas iam contulere symbolas. Hoc ipso die WOLFFIVS noster quatuor mihi per litteras scriptores indicauit, qui in ista collectione desiderantur. Quaeso te, ni graue sit, ut horum uestigia premas. In PLACIDI REYNAE notitia Messanae historica illustranda et uertenda iam uersor, opere laborioso et erudito. Quo de libro aut scriptoris eius uita si quae nosti, obsecro, ut mecum communices. Kiliae 11 Octobr. 1721.

Prodiit Amstelodami liber primus obseruationum mearum, quem data occasione ad te curabo. Non quidem tanti meos facio labores, ut dignos eos existimem, qui a te aut aliis doctioribus perlustrentur. Me tamen tantum a te diligi confido, ut per otium libellos nostros inspecturus, ac eam, quam uirum candidum et ueritatis studiosum ferre fas est, censuram de illis laturus sis. Tantum profecto abest, ut laudes tuas aut aliorum expectam, ut potius reprehensiones desiderem, quo mihi facilior ad ueritatem fiat aditus. Dudum est, quod ab HAVERCAMPO nullas accepi litteras: quocirca nescio, num


page 294, image: s294

is, quem nominas, usum IOSEPHI Spanhemiani ipsi obtulerit. Id uero ex aliis audio, operas in describendo Iudaeorum historico illo strenue pergere, editoremque eius nuper professioni ordinariae Graecarum litterarum admotum esse. Nouo itaque uir optimus impedimento constrictus erit, quo minus laborem eo, quo sperauerat, tempore absoluere possit. Ac metuo sane, ne et huic, quod multis aliis, obtingat, ut in ipso operis cursu laborum uarietate fractus decedat. In thesauro Italicarum antiquitatum adornando pergo quidem, sed admodum segniter: quum ea sit negotiorum meorum multitudo, ut uix per aliquot horas mei compos sim. Gratias interea tibi ago, quod de GERARDI historia EZZELINI me monueris, rogoque simul, ut, si forte aliorum eius generis scriptorum recorderis, me certiorem facias. Multi quidem ex Italia quoque operas suas conferunt in exornanda haec uolumina. Verum, si quid ego iudicare possum, non is, qui debebat, scriptorum delectus instituitur, sed pessimi ac diobolares saepe cum optimis coniunguntur. Neque mihi rectiora interdum monenti dicto audiens est PETRVS VAN DER AA, homo ita non tam litterarum, quam commodi sui studiosus, ut errores etiam licet apertissimos in scriptoribus emendari nolit; ne pretium aliquod, ut existimat, operi detrahatur. Quibus expoliendis et conuertendis nunc operam do, scriptores et rari sunt et satis eruditi, VALGVARNERA nimirum et INVEGES. Illius antichita di Palermo, Panormi 1614 in 4, huius annali della citta di Palermo, Panormi 1689 fol. prodiere. Si quid tibi forte de his lectum est, quod siue ad uitam, siue ad laudes, aut reprehensionem eorum pertinet, non dubito, quin illud mecum communicaturus sis. Consilium tuum de thesauro antiquitatum Hispanicarum adeo mihi placuit, ut non modo ad eum, qui Italica illa curat, statim de ea re perscripserim, uerum etiam cum FELGINERO, librario Hamburgensi, quum his nundinis apud nos esset, saepius collocutus sim. Hic FELGINERVS, absoluta Graeca FABRICII nostri bibliotheca, lubentissime hoc opus se adgressurum esse spopondit, meque, ut hanc mentem suam tibi significarem, rogauit. Sed simul a te petit, ut paullo explicatius animum tuum tam de scriptoribus ipsis, qui hoc opus constituere debent,


page 295, image: s295

quam de numero uoluminum exponas. Nosti hominum istorum mores, qui, dum maxime litteris consulere uideri uolunt, suis tamen opportunitatibus prospiciunt. Sed dabis id uiro optimo, ac si quis alius eius generis litterarum studioso ac paullo luculentius de hoc opere ad me referes.

SYMPOSIVM ut a LACTANTIO diuersum esse credam, secus quam H* existimat, tuis facile rationibus a me impetrasti. Parum profecto aberat, quin eius adoptassem opinionem, nisi tu dictionem utriusque comparari iussisses. Quod postquam a me factum est, facile intellexi, praecipiti uirum bonum iudicio errasse. Sed homines sumus! Quibus ita nostrae interdum coniecturae arrident, ut reliqua omnia prae his deformia nobis putentur. Pariter quae de DIODORO TARSENSI auctore quaestionum et responsionum ad orthodoxos eruditissima dissertatione, ante aliquot demum dies ad me delata, publice ad me perscripsisti, ita mihi uidentur uerisimilia, ut me paene in sententiam tuam pertraxeris. Neque tamen grauiter, quae tua est humanitas, feres, si mentem ab adsensu prorsus perfecto cohibuero, donec diligentius uim rationum tuarum ponderare ac cum ipso eas auctore conferre licuerit. Tantum enim otii nondum mihi relictum fuit, quod ea, qua decet, attentione, quae in hanc rem disputasti, perlegere potuerim.

His diebus quum cl. OPITIVS, qui linguas orientis apud nos docet, ad me inuiseret, ac de Masora inter alia sermo nobis esset, is eruditum quemdam apud uos, cuius non succurrebat nomen, parenti suo significasse quondam commemorabat, se peculiarem contra Masoram librum composuisse, ac in regiam inferri eum bibliothecam curasse, quoniam neminem inuenire potuerit, qui sumtus ei describendo necessarios suppeditaret. Addebat OPITIVS, qui magnum ab aliquo tempore opus de Masora molitur, se uehementi flagrare desiderio, num res ita sese habeat, cognoscendi. Kiliae Kal. Febr. 1722.

Scripsisti ad me ante menses aliquot de thesauro antiquitatum Hispanicarum. Iam ego mercatoribus nonnullis librariis apud Batauos persuasi, ut tantae molis opus suscipiant: qui quidem mihi aliique uiro erudito thesauri huius libros conquirendi, recensendi, Latine uertendi, illustrandi etiam, si res ita ferat,


page 296, image: s296

negotium commiserunt. Id igitur nunc ago, ut quae huic prodesse queant instituto, undique conquiram, eorumque opem flagitem, quos in hoc literarum genere uersatos esse constat. In quibus quum tu ita emineas, uir amplissime, ut te unum plus in exornando tanto opere posse putem, quam reliquos omnes, te quoque inprimis adire, necessarium duxi. Confirmauit me in hoc proposito non modo toties mihi spectata incredibilis sane comitas tua, uerum etiam potissimum, quod recordabar, te minime defuturum instituto, quod te ueluti parentem agnoscit. Nisi itaque graue erit, cura, ut ex te quamprimum sciam, quos inprimis libros huic thesauro inseri, e re literarum putes, quidue in edendis illis obseruandum esse, iudices. Non dubito, quin et regia bibliotheca, et tua eiusmodi libris chartisque abundent, quibus egregie hoc opus condecorari posset. Neque etiam quin ista publico literarum commodo mecum communicaturus sis, praesertim si sponsio interponatur, cuncta sancte restitutum iri, ambigo. Certe quod de RASI Arabe nuper pollicitus es, te lubentissime illum subministraturum esse, in eam spem me inducit, fore, ut circa reliqua pari facilitate utaris. Iam uero id tantum a te contendo, ut eorum, quae penes te sunt, indicem humanissime suppedites, quo in generalem operis indicem, qui mox edetur, nominis tui mentione facta, referri, ac, quum ordo ea tetigerit, a te peti possint. Nullis quidem sumtibus ii parcent, qui hoc onus sibi passi sunt imponi, in libris comparandis. At in tanta Hispanicorum librorum raritate facile praeuideo, plurimos ab amicis uirisque harum rerum peritis mutuos esse sumendos. Multa eaque nondum edita et peregregia bibliotheca academiae Lugduno-Batauae suppeditabit, multa aliae. Sed tu ea fortassis indicabis, quae nemo praeter te alius. Inprimis nunc scire cupio, quibus de rebus RASIS ille scripserit, quisue operis index sit, ut in qua classe collocari debeat, quoue loco poni sciam. Porro, an id uerum sit, quod ANTONIVS retulit, antiquitates ALDRETAE Latine etiam esse editas. Denique, num perierint plane RODERICI CARI manes antiquorum Hispaniae Deorum, aut num forte in aliquo angulo delitescant. In hanc certe curam ego et socius potissimum incumbemus, ut aureum illud opus in lucem uindicemus. Agrestem me


page 297, image: s297

uides ac prorsus inurbanum, qui tantum tibi molestiarum exhibere non uerear. Vide uero, anne tibi ipsi, si quid pecco, tribuendum sit, qui te omnia litterarum causa uelle, toties totiesque docuisti, mihique primus operis auctor fuisti.

In Italicis scriptoribus, quos iam uerto et illustro, mentionem saepe numero epistolarum DIODORI SICVLI fieri uideo, quas BESSARION e Graeco Latine, ARCHANGELVS e Latino Italice uerterit. Quaeso te, numquid unquam de his epistolis inaudiuisti? Non dubium est, quin ab impostore sint consectae: id quod uel fragmenta earum in GVARNERII dissertationibus Catanensibus abunde docent. Vellem tamen paulo plenius de illis erudiri. Kiliae Holsat. Non. Mart. 1722.

De Dania parum accurate existimas, si thesauris eam litterariis carere putas. Abundat sane: at uindices requirit, quorum labore et uigiliis tenebris suis eripi possint. Iacent enim illic fere litterae, nec quisquam est, qui plurimum in illis operae aut collocare possit, aut uelit. Si a ROSTGARDIO, IO. GRAMMIO, ARNA MAGNAEO, CHRIST. WORMIO, CASP. BARTHOLINO et paucis quibusdam aliis discesseris, nullos fere, qui bona sua norint, reperies. Auget gentis naturalem, si ita loqui licet, ignauiam, quod summa librorum formis describendorum difficultas apud eos sit, ac rari admodum in amicis regiis inueniantur, qui litterarum curam ad commoda rei publicae facere existiment. Taceo lautissima, quibus professores Hafnienses fruuntur, stipendia irritamenta malorum esse, multisque ad uitam non nimis negotiosam duces. ROSTGARDIVS tuus uiuit ac ualet adhuc: uerum tanta ciuilium negotiorum mole oppressus, ut nec libris, nec amicis operam dare possit. Ego, quod omnes mirabantur, per quinque horas cum ipso loquutus sum, codicesque eius exquisitissimos, fere omnes, inspexi. Verum, fateor, non sine dolore, quoniam tantum thesaurum non modo nunc latere, uerum mox distractum iri, intelligebam. LIBANII epistolas duobus secundi ordinis uoluminibus comprehensas prae ceteris diligenter euolui: quibus quidem nihil nisi interpres et editor deest. At metuo, ne magno litterarum damno tot [gap: Greek word(s)] aut plane peritura aut sero proditura sint. Narrabat


page 298, image: s298

mihi quidem uir eruditissimus, se uiro cuidam docto in Batanis edendi has epistolas negotium commissurum esse. Verum quum diligentius instarem, ac me facile reperturum esse, in quem id onus tuto deuolui posset, confirmarem, ex responsione, non serio hanc rem ab eo agi, intellexi. Interea tamen, id quod laudandum, non prorsus omnibus thesauros suos inuidet, uerum iis, quos a literis non prorsus alienos suspicatur, hunc uel illum codicem suppeditat. Mihi sane leuiter tantum petenti optimum IOSEPHI codicem obtulit, quem in HAVERCAMPI gratiam nunc cum edito IOSEPHO confero. Ceterum sibi in animo esse bibliothecam uendere, eo quod se filiis destitutum et publicis regni curis consecratum uideret, aliquoties dicebat. Quamquam alii deinceps ne in hoc quidem fidem homini haberi posse, sancte mihi adseuerabant.

De fide mea in APRIGIO, seu potius, ut codex constanter habet, APRINGIO edendo non est, quod dubites. Ita enim affectus sum, ut patrimonium perdere, quam antiquorum libros corrumpere malim. In PLVTARCHI libro, quod doleo, nescio qua librarii stultitia, omnes ueterum HOMERI, EVRIPIDIS, CHRYSIPPI etc. loci, quos ille laudat et exscribit, omissi sunt. Quorum auctorum libri quum alii extent, alii perierint, mancus et mutilus ex parte edatur, necesse est. Dignus tamen interea est, qui publice legatur, ob multa, quae illo continentur, praeclara et PLVTARCHI profecto ingenium et animum spirantia. Mihi, quum undique molestae occupationes immineant ac ab hisce studiis remotae, constitutum fere est, uener. WOLFFIO et hunc et alios, qui mihi ad manus sunt, Graecorum libellos edendos tradere. Is enim si locum illis quemdam in suis concesserit anecdotis, satis praeclare sese habebunt.

De Graecorum, quae in manus meas inciderunt, carminibus accuratius hac epistola tecum agere constitueram, quoniam ita iusseras. Verum uel hac ipsa hora hinc mihi in rus abeundum est amici caussa. Quamobrem ut ad proximam epistolam hoc quidquid est negotii differam, non moleste feres. Certe tantum abest, ut has tibi delicias inuideam, ut potius omnia in tuos usus lubentissime, si ita uelis, describere ac


page 299, image: s299

transmittere uelim. Ne prorsus tamen sileam, initium tecum communicabo Graeci carminis, [gap: Greek word(s)] inscripti, quod haud ita pridem notis AEMILII PORTI illustratum et a genero eius, GEORGIO RADIGINIO, nescio quo, FRIDERICO III Holsatiae duci, epistola ualde longa dedicatum et elegantissime scriptum sese mihi praeter spem obtulit. Exponit autem illud de ratione diuitiarum a principibus honeste parandarum, et uersibus LIII absoluitur:

[gap: Greek word(s)] .

Auctor et mihi ignotus et ipsi PORTO, ut ex notarum liquet initio, minus cognitus fuit. Tu si tibi exordium arriserit, manu mea descriptum mox totum habebis. PORTO tanti uisum fuit, ut in praefatiuncula praemissa, si ducentis, inquiat, Hungaricis ducatis aestimetur, a iusto pretio non recedetur. Ex dedicatione RADIGINIVM plura alia soceri opuscula inedita habuisse intelligo: quae dubio procul interciderunt, aut in Gottorpiensem bibliothecam translata Danis in praedam cessere.

In antiquitatibus Hispaniensibns colligendis, quantum possum, laboro. Hac hyeme, spero, laboris initium fiet. At tu si mihi, quod spondes, AMBROSII MORALIS et RODERICI CARI antiquitates suppeditaueris, aut alia ratione hoc opus, opera et consilio, adiuueris, gratissimum me habebis, nec me tantum, uerum omnes eruditos, debitorem. Parum profecto abest, quin id iure meo postulem, quum tu unus omnium consilii huius auctor mihi fueris.

Sed iam aliud habeo, quod a te requiram. Scio GISB. CVPERVM tibi, quum uiueret, familiarem fuisse, atque adeo frequens inter uos litterarum floruisse commercium. At ego ducentas fere summi uiri epistolas, incomparabili antiquitatis cognitione plenas, uirorumque doctorum ad eum responsorias nactus, eas omnes, ne pereant, luci uindicare constitui: Sumtus ferente mercatore librario in Batauis. Promiserunt


page 300, image: s300

mihi praeterea nonnulli uiri eruditi, se alias Cuperianas mecum communicaturos esse: quin multa ad uitam eius pertinentia ab heredibus et amicis me accepturum, spes est. Quid si tu, uir summe, his te fautoribus adiungeres et ad te quas dedit magnus ille CVPERVS epistolas subministrares? Quanto me, quanto rerum antiquarum studiosos beneficio adficeres? Describam ego lubentissime, quae ad me perferenda curaueris ac [gap: Greek word(s)] sarta tectaque restituam, cautionem etiam cuiuscumque uelis interponam. De gratiis publice agendis non est, quod addam; quod si negligerem, mortalium nequissimus essem.

Denique de GERHARDI diss. de statu eccl. et polit. apud Armenos quid iudices, ac num, quod auctoribus, quibus ille usus est, sides haberi queat, putes, ex te scire uelim. A tuo enim hic mihi standum erit omnino iudicio, quod in rebus hisce tanto interuallo uersatus es, quas ego ne attigi quidem. Hoc ipso puncto bibl Germanicae tomus III mihi traditur: cui epistolae ante annum et quod excedit ad LENFANTIVM a me missae capita quaedam mandata esse, uehementer miror. Kiliae 25 Aug. 1722.

Consilio tuo in edendis antiquitatibus Hispanicis morem profecto geram, quippe sapientissimo, nec historiarum scriptores interponam antiquitatum expositoribus. ALDRETEN iam ex Batauia nactus sum. RODERICI CARI manes antiquorum Hispaniae deorum HENR. BRENCKMANNVS, ICtus Batauus, possidet; quem hunc librum, dissipata societate eius litteraria, mecum esse communicaturum, haud dubito. RODERICI uero eiusdem Hispalenses antiquitates et LASTANOSAM adhuc quaero. Quamquam aut tuo, aut amicorum aliorum beneficio hos quoque codices me impetraturum esse spero. Initium laboris fiet, simulac Italia paulisper discessero, nisi forte, quod sane metuo, aliis planeque diuersis negotiis implicatus fuero, hocque mihi studiorum genus prorsus deserendum sit. Ceterum et in IO. BAPT. SVAREZ et SALAZAR grandezas y antiguedades de la isla y ciudad de Cadiz in 4 incidi. De quo scriptore, qui quum doctus sit alioqui, fabularum tamen paullo mihi uidetur studiosior. Tuum scire peruelim iudicium.



page 301, image: s301

Multa Hafniae reperi ueneranda antiquitatis monumenta, ex Hispania aliisque terris a legatis regiis eo translata, quae nullum, qui luci ea adserat, reperire, profecto dolendum est. Magnam eorum partem ingenti pretio SVNDERLANDIVS comes, nunc fato functus, bibliothecae suae uindicauit, quam a rege tuo emtum iri, nuper ab amicis accepi. Ego inter alia ex codice membranaceo antiquissimo, qui ARIAE quondam MONTANI fuerat, APRINGII, Pacensis saeculo V episcopi, in Apocalypsin commentarium descripsi, miris et inauditis explicationibus refertum; quem ISIDORVM HISP ALENSEM et TRITHEMIVM uehementer commendare, recentiores deperditum esse conqueri, meministi. Si quid tibi de hoc homine adnotatum est, aut de libro eius, fac, quaeso, ut accipiam. Constitutum enim est, de eo aliquando, si fata uelint, publice commentari. PLVTARCHVM [gap: Greek word(s)] , cuius STOBAEVM mentionem facere nosti, omnes hodie amissum dolent. At hunc ego in codice optimo membranaceo, trecentorum, ut uidetur, annorum, quamquam in sine mutilum, Hafniae reperi ac ex fati paene faucibus (librorum enim compactor codicem possidebat,) eripui. Contuli iam loca quae STOBAEVS serm. LXXXVI p. 498 et LXXXIV p. 494 ex eo habet, ac omnia recte se habere intellexi, quin ex hoc codice STOBAEVM hinc inde emendari posse, animaduerti. At unum est, quod me male habet. Idem STOBAEVS l. c. p. 494 locum ex eodem hoc libro meo exhibet: [gap: Greek word(s)] etc. at ARISTOTELIS ex libro de nobilitate depromtum esse, ait. Quanquam non dubito, quin STOBAEVS memoriae uitio pro PLVTARCHO ARISTOTELEM posuerit, quum multis pateat argumentis ARISTOTELEM eius, quem ego possideo, libri auctorem non esse. Varia praeterea poemata Graeca nondum edita, eaque elegantissima, accepi, de quibus alio fortassis tempore ad te scribam. Iam id tantum subiungo, omnes prope epistolas OTTONIS SPERLINGII, quas ad eruditissimos aeui sui uiros scripsit de re antiquaria et numaria, nec non multorum ad eum responsorias, et in his supra quinquaginta GISBERTI CVPERI, quibus tui saepius perhonorifice meminit, in meas incidisse manus. Vt taceam ingens quoque uolumen ineditarum GROTII, MEVRSII,


page 302, image: s302

GRVTERI, SALMASII, VOSSII epistolarum uegrandi licet pretio a me comparatum esse, Kiliae 29 Aug. 1722.

IOSEPHVS HAVERCAMPI, qui strenue nunc urgetur, multum tibi debebit, qui Spanhemiani codicis usum editori impetrasti. Atque is ingratissimi hominis notam merito incurreret, nisi publice, quantum eo nomine tibi debeat, significaret. Ego ut aliqua saltim ratione uiri optimi conatibus subuenirem, pro uiribus elaboraui, et nuper admodum ex egregio codice communis amici ROSTGARDII, nec non ex alio IOH. GRAMMII, profess. Graec. litter. Hafniensis, uiri profecto eruditi, uarias lectiones transmisi. Quanquam, ut uerum tibi fatear, infinita illa lectionum diuersarum uis, ut de diligentia testetur editoris, ipsis auctoribus parum adferre mihi uidetur ornatus. Sufficerent fortassis praestantiores, quae sensum auctoris clariorem reddunt et meliorem. ROSTGARDII iam facta mentio ut tibi, quod Hafnia nuper accepi, significem, monet uniuersam eius bibliothecam a rege immani pretio emtam esse. Id si uerum, de LIBANIO omnibusque reliquis eius thesauris actum esse puta. Ego enim, qui Hafniae non incuriosus rerum spectator uersatus sum, quae fata libros expectent regios, optime noui. Pugnant nimirum cum solitudine et situ, nec facile cuiquam aditus ad eos, bibliothecae praefecto aliis longe rebus distracto, patet.

APRIGII, quod mones, commentarium, simulac Helmstadium uenero, notulis quibusdam et praefatiuncula locupletatum prodire iubebo. PLVTARCHI uero librum uener. WOLFFIO nostro pollicitus sum: qui locum illi in anecdotis Graecis faciet. Maiori is ad eam rem otio abundat, quam ego: qui omnia nune alia agere, et ne quid pietati, ne quid ueritati detrahatur, sollicite prouidere iussus sum. Quae prouincia, quam ardua et molestiae plena sit, his praesertim turbulentissimis temporibus, quibus pauca Christo, plurima libidinibus, rixis et contentionibus tribuuntur, tu omnium minime ignoras. De Graeco carmine, cuius initium tecum communicaui, facile tibi adsentior; Sed nosti mores hominum, qui quae sua sunt, licet uilissima, Croesi nonnumquam opibus praeferunt. Ego quo melius de labore iudicare possis, codicem eum dono


page 303, image: s303

tibi dare, et, si modo occasio sese mihi obtulerit, ad te transmittere constitui. Noli leue munusculum spernere, quod animi mei tibi addictissimi qualecumque testimonium esse uolo. Quae praeterea mihi sunt Graecorum poetarum reliquiae, eas omnes accurate famuli mei manu descriptas primo quoque tempore ad te mittam.

De Hispanico thesauro quid futurum sit, tempus docebit. In me quidem nihil erit morae, quo minus opus tam utile prodeat. At metuo, ne nouae mihi uitae rationes innumera impedimenta, quibus me haud facile expediuero, obiectura sint. De tuo ceterum auxilio, quando manum admouebo labori, satis certus sum. CVPERI epistolas ad te datas quod mihi non inuides, uehementer gaudeo. Erunt illae, non dubito, operi, quod molior, plane singulari ornamento. Interea recte iudicas, eas e Gallico Latine uerti debere, ne quid tanti uiri meritis ex parum casta dictione decedat. Quem ego quidem laborem, si me parem ei ducis, lubentissime suscipiam. Itaque simulac commodam nactus eris occasionem, ut epistolae illae Helmstadium perferantur, ubi apud uenerab. abbatem IO. FABRICIVM commorabor, effice.

CLEFFELII illius, quem aduersarium mihi obtigisse narras, laborem necdum uidi. Is si uoluptate ducitur innocentem hominem oppugnandi, non aegre feret, si spernatur et silentio confutetur. Non melius enim sapiens ulcisci potest iniurias ab inficetis hominibus illatas, quam si tanti sibi eas haud uideri, quibus aliquid reponat, doceat. Fungitur nunc ille homo officio rectoris in uicino oppido Slesuico, et, ut audio, ineptis moribus plurimorum sibi contemtionem conciliat. Ego facile, modo puerorum commodis studeat, contumeliarum eius obliuiscar.

Ego nunc in conficiendis iis, quae muneris exigit exordium, operam consumo. Orationem boni auspicii caussa recitabo de Iesu Christo unico theologi exemplo: laborum rationem, quod moris est, prolusione de adsensu in theologia cohibendo significabo: denique pro summis in theologia honoribus commentationem de theologo non contentioso ad diuina PAVLI 2 Tim. II, 24, 25 uerba exhibebo. Publici iuris mox fient hae


page 304, image: s304

lucubratiunculae: quas sine mora tuo iudicio tum submittam. Kiliae Holsatorum Kal. Maii 1723.

APRIGIVM, quoniam ita iubes, quamprimum per muneris occupationes licebit, curabo. Primum ille locum occupabit in anecdotis meis, quae per partes edere constitui. Varia enim eius generis, quae supprimere nefas foret, adeptus sum. Est etiam in illis EVAGRIVS de monachis Aegyptiis, quem periisse omnes adhuc censuerunt. Exstat ille apud me ex uersione RVFINI in perantiquo codice. Habeo et tres egregios OROSII codices, ex quibus innumera eius scriptoris loca emendari et restitui possunt. Quare nouam eius scriptoris editionem meditor. CLERICVM aliquid eiusmodi molitum esse, dudum non ignoras. Verum is moras nectit et dum omnibus unus cupit sufficere, nullis sufficit. Quaeso te, excute bibliothecae uestrae forulos, mihique, an consilium hoc iuuare possis, aliqua ratione significa. Graeca mea omnia tibi offero. Curabo, ut pars eorum ab eo, qui a manibus mihi est, descripta quamprimum ad te ueniat. Hispanicarum antiquitatum curam nondum prorsus abieci. Otium tantum postulo.

HAVERCAMPVS quid agat, nunc quidem prorsus ignoro. Nummos eius contorniatos quum tibi non penitus displicere uideam, stolidus forem, si secus sentirem. Quod deest, secundis forte curis addetur. Id equidem scio, multos eum huius generis omisisse, quorum aliquos ipsemet uidi. De explicatione numi ALEXANDRI nihil statuo. In obscurioribus eiusmodi rebus libertas ingeniis relinquenda est. FOLIETAM de lingua Latina quod ante aliquod tempus ediderim, longa praefatione exornatum dicam, an deformatum, sine dubio nosti.

Vir quidam eruditus, cui nomen SALIG, Guelpherbyti degens historiam Eutychianismi describendam suscepit. Opus est multorum annorum et diffusum, cuius prima pars his nundinis prodibit, inscripta: De Eutychianismo ante Eutychem. Loquitur et in ea de NESTORIO, quem crimine caruisse, quae tua etiam, ni fallor, est et mea sententia, statuit. Vtinam tibi liceret, quae de sectis hisce obseruata habes, aliquando


page 305, image: s305

colligere! Ego historiam Nestorianismi meditatus sum aliquando. Verum haec uita alios labores postulat.

SAM. ille CRELLIVS sub ficto LVCAE MELLIERII nomine contra BVLLI defensionem fidei Nicaenae olim libellum edidit. Pollicitus mihi quondam es CVPERI ad te epistelas: Ego nunc eius et SPERLINGII epistolas in Belgio formis describi curo et reliquas, quas possum conquirere, colligo. Magno itaque me tibi obstringes beneficio, nec me solum, uerum etiam elegantioris litteraturae studiosos omnes, si, occasione sic ferente, eas, quas ad te dedit, mecum communicaueris. Versionem ego Latinam earum adornabo, ne post fata magni hominis gloriae ex minus intellectis linguae uestrae elegantiis aliquid decedat. Nundinae fortassis Lipsienses omnium optimam praebebunt occasionem. Helmstad. 24 Sept. 1723.

Quae de Eutychianismo scribis, ea cum cl. SALIG nuper communicaui. Edidit is interea prodromum historiae suae Eutychianae siue commentationem de Eutychianismi uero et falso suspectis. Candidus satis est et sincerus: nescio uero, an iis munitus sit praesidiis, quae ad opus tale requiruntur, quum linguarum orientis prorsus ignarus sit. Meliora, spero, tu nobis dabis, modo Deus otium et uitam concesserit.

Nunc quidem tot circumstant me negotia, ut de proferendis rerum eruditarum finibus uix cogitare queam. Meditor tamen iussu serenissimae principis Germanicum librum de resurrectionis Christi ueritate et praeterea anecdota mea in ordinem redigo, ut, si otii nonnihil nactus fuero, prodire possint. Horis, si quae dantur, subseciuis HALESII historiam concilii Dordraceni ex Anglico Latine uerto: quam quidem adnotationibus quibusdam auctam diuulgabo. Eo de auctore si quid fide dignum accepisti, spero te mihi haud id esse inuisurum. Ceterum et diss. mea de aetate apologetici TERTVLLIANI auctior et emendatior hic denuo describitur.

POLYC. LYSERVS nouam meditatur historiae aut fabulae de Ioanna papissa demonstrationem: cuius nuper emisit prodromum. Ego quid de hac re sentiendum sit, nondum constitui. Parum tamen abest, quin adsentiar illis, quae nuper in recentissima lexici sui editione disputauit PETR. BAYLIVS.


page 306, image: s306

Quantum intelligo, H * uir alioquin eruditissimus, uerum ingenio nimium tribuens, hanc sibi persuasit opinionem, omnes uetustioris orbis incolas per aenigmata et symbola loquutos esse, et sub aliarum rerum imaginibus non modo sapientiam, uerum etiam historias proposuisse. Hinc omnes, quos habemus, auctores aliter, ac scribunt, esse capiendos defendit, quin uniuersum sacrum peruertit codicem: cuius quidem historias aenigmata esse putat et adumbrationes aliarum rerum. Ex. causa: Inundationem orbis a MOSE commemoratam significare existimat irruptionem barbarae cuiusdam gentis, Scytharum nempe, in Armeniam, NOAE uero arcam munimentum quoddam designare, in quod Noa se receperit et hostium impetum feliciter depulerit. Praeterea geographiae ueteris omnes prorsus esse ignaros opinatur, et ex Graeca lingua quidquid habemus nominum geographicorum esse deriuandum statuit: Quam in rem mirabiles prorsus comminiscitur etymologias, nullis facile ferendas, nisi illis, qui pituita laborant. Helmstadii 24 Nouemb. 1723.

Historiam tuam Christianorum Indiae auide, nec mediocri cum uoluptate perlegi. Sancte Deum testor, ita si reliquorum coetuum orientalium historiam illustrare perges, habebunt, quod omnes ueritatis et rei sacrae studiosi tibi debeant. Nihil magis proficuum est uniuerso generi humano, quam fraudes, machinationes et dolos societatis detectas cernere, quae in omnem prope eruditionem, quin in orbem terrarum imperium sibi arrogat. Equidem persuasissimus sum tecum, nescio quid triste et bonis litteris, quin sacris antiquitatibus et ipsi religioni funestum id genus moliri, eamque in rem consiliis et ingenio hominis alioquin non inepti, HARDVINI, abuti. Praeclare itaque de re sacra et regno Iesu Christi mereberis, si, quamdiu uixeris, his artibus obuiam iueris et dolos illos dissipaueris. Ego quum nulla alia re te iuuare queam, precibus te meis apud Deum iuuabo, neque illi supplicare desistam, ut mala quaeuis a te propulset senectutemque ingruentem tranquillam, leuem et placidam efficiat, quo Latinum, quod meditaris, de coetibus orientalium opus, historiam Monophysitarum et alia perficere et in lucem emittere


page 307, image: s307

queas. HARDVINI mentio me inducit, ut ex te quaeram, quid de eius conciliis sentias, numque eum operae fecisse pretium putes. Mihi liber magno nuper aere emtus non nimis arridet. Sed uelim cogites, id ita me ex te quaerere, ut propterea otium tuum nullo modo turbari uelim. Patere ut cogitationem addam, quae mihi opiniones Indorum de aetate mundi in historia tua legenti animum subiit. Vt omnis religio gentis huius, utpote ab Aegyptiis, quod egregie doces, profecta, aenigmatica et symbolica est, ita puto sapientes huius populi, nec non Aegyptios, Chaldaeos et alios, tam portentosis computationibus imperitae tantum multitudinis in mentibus notionem quamdam, licet imperfectam, aeternitatis excitare uoluisse, quam intellectu et comprehensu alioquin esse difficillimam non ignoras. Possem eam in rem ueterum quaedam testimonia adiicere: Sed nefas esse puto tibi molestiae nonnihil concitare. De OROSIO nihil tibi praescribo. Sat scio te uotis meis non defuturum, nisi otium tibi defuerit. HALESIVM auctorem non esse libellorum, quos in Phoenice iterum editos esse significas, suo tempore luculenter, uti spero, docebo. Libellos meos quosdam et in his diss. de apol. TERTVLLIANI longe auctiorem per bibliopolas ad te perferri curabo. HARDTIVS noster propediem duo iterum opuscula editurus est: alterum de Phoenice: alterum de Behemoth, quem post BOCHARTVM hippopotamum esse credit. Magna est in eis eruditio et maior in paradoxis proferendis temperantia. Helmstad. 5 Kal. Apr. 1724.

Gratissimum mihi munus fuerunt epistolae a CVPERO ad te datae: quibuscum si tuae coniungi possent responsoriae, profecto haberent, quo se et oblectarent egregie et erudirent, quibus amoeniores litterae in deliciis sunt. Sed credo, nulla apud te extare responsoriarum exempla. quae etiamsi fortassis a Cuperianis heredibus ex Batauia possem impetrare, nolo tamen eius rei quidquam tentare, antequam ex te resciuero, an etiam probes editionem eorum. Quaedam enim interdum ad familiares perscribere solemus, quae in uulgus, uiuentibus nobis, emanare nolumus. Quidquid statuas, satis magnum tibi debeo beneficium, debebit tibi quoque litteratus orbis, quod Cuperianarum epistolarum copiam mihi facere


page 308, image: s308

uolueris. Vtinam tuum imitarentur exemplum, quotquot eruditi et sapientes uideri uolunt! Sed qui princeps dixit: inuidia uirtutis comes est, non minus bene addidisset: inuidia eruditionis comes est.

Iam in libro de unitate ecclesiae conscribendo uersor: quo me quaedam, nisi me prorsus fallit opinio, ab aliis aut neglecta, aut praetermissa in medium esse prolaturum arbitror.

Apud nos in locum OLDERMANNI sufsectus est IOANN. GOTTFR. LAKEMACHER, uir eruditus et linguarum Graecae et orientalium peritissimus, qui in uersione noua Corani cum notis breuibus edenda diu elaborauit. Molitur is nunc nouam PORPHYRII [gap: Greek word(s)] editionem, et an apud uos quaedam adseruentur, quibus iuuari in hoc instituto queat, uehementer scire desiderat. Nescio, an tantum tibi relinquant otii occupationes tuae, ut in eam rem inquirere meque de ea certiorem facere possis. Helmstadii 24 Sept. 1724.

Non incuria quadam mea aut negligentia, multo minus obliuione tui fit, quod postremis tuis, ante menses aliquot ad me datis, nunc demum respondeam, sed consilio. In tanta nimirum otii tui inopia nolui committere, ut aut lectione litterarum parum nitidarum defatigareris, aut rescribendi molestiam susciperes. In qua re si quid a me peccatum est, ueniam dabis homini, qui tui studiosissimus est, nihilque magis in uotis habet, quam ut placida tranquillaque uti tibi liceat senectute. Nunc cum CVPERI ad te redire iubeo epistolas, quas benignissime mecum communicasti, quin paucos iis uersus darem comites, tibique gratias agerem, a me impetrare non potui. Verbis non utar longioribus, quibus te minime delectari scio: id breuiter dicam, patieris, sic mihi persuasum esse, magno tuo me afsectum esse beneficio, quod, quoniam nulla alia re possum, precibus meis compensabo, quas pro salute et quiete tua quotidie fundam. SPERLINGII et CVPERI epistolae, quae has a te petendi occasionem mihi suppeditarunt, in Belgio nunc formis describuntur. Eis quando tuas aliasque adiuncturus sim, quum mei iuris esse desierim et infinitis occupatiunculis in uaria distrahar, incertum prorsus est. Quod si id breui, uti spero, fiet, noli dubitare, quin honoris et quietis tuae rationem habiturus, omniaque omissurus sim, quae


page 309, image: s309

sine offensione a quibusdam haud posse legi, iudicabo. Liberius multa ad familiares scribimus: quae si quis secum communicata in uulgus proferre uellet, parum prudenter, quin stolide et inepte ageret. Dordracena mea satis tibi modesta uideri, uehementer gaudeo. Supremam ego semper boni uiri, multo magis theologi, legem putaui, uerum quod existimat sine acrimonia tueri, neminemque stylo laedere. Ab ea lege si, te iudice, non nimis aberraui, habeo profecto, quod mihi gratuler. In re ipsa ceterum neminem a me dissensurum arbitror, qui sensum meum probe cepit: id nempe docere uolui, stabilem inter dissentientes de rebus sacris concordiam haud expectari posse, antequam leges et formulae abrogentur, quae controuersias alunt et fouent. Fateor enim, me non intelligere, quomodo in unum illi coetum coire queant, qui ad munera admissi sacra iureiurando confirmare debent, sibi secus docentes in haereticis numerari. Quod reliquum est, tuae prorsus accedo sententiae, neque quemquam idcirco inferis addico, quod aliter, ac ego, de misericordia gratiaque diuina sentiat. Opiniones hominum semper licebit refellere, ubi eas a uero abire iudicamus: homines ipsos propter opiniones odio habere aut uexare, non boni uiri est, nedum Christiani. Numquam tolerandos esse negaui eos, quibuscum nobis de capitibus coelestis doctrinae quibusdam haud conuenit: sed difsicultates tantum, quae impediant, commemoraui, quominus externa ineatur societas et sacrorum communitas. Quae de PORPHYRII libro scripsisti, cl. LAKEMACHERO significaui. Is, intellectis illis, consilium edendi eum continuo, me suadente, abiecit, eamque curam clar. THOMAE reliquit. Nunc uero in adornando antiquitatum Graecarum systemate totus uersatur: quod se longe plenius, ac PFEIFFERVM, POTTERVM et alios daturum esse, putat. Certe uir est diligentissimus et rerum, quae ad Graecas pertinent litteras, scientissimus.

De meis rebus, quae tua scire referat, perpauca habeo. Detinuerunt me per aliquod tempus negotia, necessaria quidem, sed parum iucunda et a meo ingenio uehementer remota. Verum sio rebus humanis comparatum est, ut uelle saepius oporteat mortales ea, quae minime alioquin uolunt. Nos inprimis, qui in academiis plerisque Germaniae iuuentutem


page 310, image: s310

erudimus, tot plerumque negotiis uarii generis adstricti sumus, ut litterarum prope obliuiscamur, et nil dignum memoria tentare queamus. Prodibunt his diebus cogitationes meae de natura communionis bonorum inter ueteres Christianos, quam dominia non exclusisse arbitror: Extabit et mox dissertatiuncula quaedam mea, de causis, quare prisci Christiani cum catechumenis et aliis orare noluerint. Mitto alia minoris momenti. Cuiuscumque notae sint ea, data tamen occasione, ut ad te perferantur, curabo. Helmstad. prid. Kal. April. 1725.

F. A. NOTTELMANNVS.

Vt multa alioquin cognita praeteream, testimonium satis luculentum praebent notae tuae in COMMODIANVM eruditissimae, quas non ita pridem communicare nobiscum haud recusasti. Ego SCHVRZFLEIS CHIORVM nomine decentes tibi, uir celeberrime, gratias persoluo, qui statim illas describi curarunt, eum in finem, ut propediem operi nunc edito adiiciantur, quam ob causam illi nihil magis in uotis habere se posse existimant, quam ut reliquas etiam, quae adhuc supersunt, notas, haud grauatim communicare uelis, ut illae uelut purpura huic panno edito COMMODIANO assuantur, quod non sine honorifica nominis tui mentione eueniet. Vitembergae 16 Maii 1707.

LVCAS NVRIGIANIDES.

Pergratas uestras litteras die 3 Iunii datas accepi die 9 Nouembris; lectasque non mediocriter miratus fui de eleganti stylo, et nitida scriptura Armeni idiomatis: mirificam sane mihi attulit uoluptatem et stylus, et nitor harum scripturarum; qua de causa congratulor uobiscum de tam specioso dono, quod Deus dignatus est uobis concedere. Libros, quos hic habere potui, misi uobis per manum eiusdem uiri, qui uestras mihi tradidit litteras: nimirum synopsim geograpbiae MOYSIS CHORENENSIS una cum fabulis Aesopicis, 30 Stufrorum pretii, et [gap: unknown sign(s)] florenum constans:


page 311, image: s311

historiam Arrakelis, 'Tagaran, et Narekensem hic uenales non inuenio. Index librorum, qui hic sunt, habetur in dissertatione thesauri linguae Armenae, pagina 40, quem thesaurum credo esse etiam in uestris manibus; quos inde libros desiderabitis, erunt parati: uenales manuscripti libri hic non habentur. Quid agam hic si placet audire: in praesenti duplici fungor officio, quia solus, et compositoris, et typothetae; nimirum in mea lingua scribo primum prosa, et rhythmo breuem narrationem cum notulis in uniuersam et principalem historiam ueteris et noui testamenti; deinde ut typotheta compono scripta, et imprimi curo sumptibus nostratis mercatoris. Hactenus impressa sunt 49 folia; et in IOBI historia laboro, quando scribebam has lineas: sed uae soli. Alia nolo iam scribere, sed data occasione; interim commendo me precibus uestris, quia sum semper seruus uester. Amstelodami 10 Nou. 1712.

Addidi uenia uestra librum [gap: unknown sign(s)] nominatum optimae notae; pretii quinque florenorum, uidebit dominus stylum et materiam sublimem.

GEORGIVS OTHO.

Singularis tua eruditio cum pari humanitate coniuncta, quam mihi praesentes mei collegae, SCHROEDERVS inprimis et SCHMINCKIVS, mirifice depraedicant, hanc mihi siue libertatem siue audaciam praebuerunt, ut cum nuper in hac academia nouam quandam de Hebraeorum accentuum usu, quem uocant, musico hypothesin uulgauerim, eam erudito tuo et exasciato iudicio censendam transmitterem: ea spe fretus, te eam pro solita tua sinceritate et candore examinaturum, et sicubi me aberrasse in re tam parum hactenus inter nostrates cognita deprehendes, humaniter moniturum et monstratis defectibus in uiam reducturum. Sin uero non omnino aliena aut absurda uidentur, prima haec meditationis nostrae tentamina, proxime, ubi integram sacrae huius accentuationis per tres partes, tonognosiam scilicet, tonothesiam et denique tonophoniam in publicum edere constitui; si quid me


page 312, image: s312

monere dignaberis, cum gratiarum actione praedicare non intermittam. De cetero celare te non possum, amplissime uir, quod postquam ante aliquot annos in libros nonnullos Sinicos incidi, sex nimirum uel septem numero, quorum plerique consuetos apud gentem fastos siue calendaria continere uidentur, tertius autem in charta maiore et candidissima 18, si euoluatur, ulnarum longitudine complicatus, maiusculis et nitidissimis characteribus impressus, multisque figuris inprimis matronae cuiusdam in solio sedentis, et religiosorum diuersi habitus coram ea genubus nixorum et adorantium ornatus, ut librum a pontificiis missionariis in honorem beatae uirginis editum coniiciam: mirisice quidem accensus fui, ut aliquem saltem gustum mirabilis linguae mihi acquirerem, et ex KIRCHERI China illustrata et MENZELII uestratis specimine lexici, et historia regum Chinensium, ipsiusque MVLLERI Chataia nonnulla collegerim, nondum tamen tantum profeci, ut certi aliquid de his scriptis iudicare queam. Vtinam regia sua maiestas lexicon illud characteristicum una cum clar. MENZELII grammatica institutione, quae in actis Berolinensibus laudas, in publicum produci curaret, ut non contemnenda orientis huius inuenta in usum nostratium maiori cum fructu tandem conuertere queamus. Marburgi 12 Sept. 1712.

IO. BAPTISTA OTTIVS.

Octogenarius theologus noster HOTTINGERVS adhuc uiuit, uiget et docet. Venerabilis antistes NEVSCHELERVS apoplexia tactus unum atque alterum annum decumbit. Ego ad cathedram ecclesiasticam et practicam multis abhinc annis uocatus, a studiis literariis me abducere conatus uel coactus potius philologica non omnino seposui, dum in FLAVIVM IOSEPHVM in iis laboraui, quae ab ipso uel studio, uel casu omissa uidentur, non omittenda, tum horas Graecas impendi in uaria N. Testamenti loca, quae lumen IOSEPHO dant, aut uicissim ab eo accipiunt. Eius specimen extat in editione IOSEPHI Wetsteniana, quod nunc in iustum uolumen accreuit. Filius meus qui multorum annorum spatio apud illustriss. Cantuariensem degit, nunc in Petroburgensi Angliae ecclesia canonicatus


page 313, image: s313

officio defungitur. Amisimus nuperrime medicum et literariae rei experientissimum SCHEVCHZERVM, cuius locum, dignitatem, successionem obtinuit frater ipsius IOHANNES, qui, ut speramus, magnam iacturae partem compensabit. WETSTENIVS Basileensis, postquam patriam ecclesiam multis motibus turbauit, denuo in Belgium concedit. Tiguri Heluetiorum 6 Iul. 1733.

Filius, qui tria uel quatuor lustra apud reuerendissimum p. m. archiepiscopum Cantuariensem degit atque ab ipso canonicatu Petroburgensi donatus est, quum ipsi ab epistolis et antiquitatibus numismaticis pro ipso, post plurimos alios, collectionem aliquot millium Graecorum numorum, ex quibus multi antea non cogniti fuerunt, fecit, nuperrimeque litteris me erudiit, reuer. atque illustr. archi-praesulem omnem illum thesaurum legato bibliothecae Oxoniensi dedicasse. Nos in bibliotheca Carolina post clar. HOTTINGERI obitum accessionem quinquaginta et ultra uoluminum habuimus, manuscriptorum reformatorum atque reformationem proxime sequentium uirorum, quam collectionem olim fecerat uenerandus eius pater IO. HENRIC. HOTTINGERVS. Sunt inter nos aliqui diligentiores auctorum collectores, qui GESNERI bibliothecam ex uariis non tantum recentioribus libris, sed praecipue ex manuscriptis etiam ineditis Helueticis ita auxerunt, ut sex uel octo iusta uolumina Mscta inde enata sint, quae non impressione, sed descriptione, communicari possunt et de facto Romam (forte in ipsum Vaticanum) communicata sunt: multa quae alibi non reperiuntur. Tiguri 10 Apr. 1737.

PHILIP. OVSEELIVS.

Ab aliquot annis in Belgio dum essem horis subcisiuis ad preces Iudaeorum accessi, librumque precum quem ordinarie nostri Iudaei uersant, in usum priuatum latine transtuli, adeptus dein [gap: unknown sign(s)] in usum Germanorum Amstelodami excusum, periculum feci, num huius difficillimi libri sensum assequi daretur, et preces quidem noui anni cum primi tum secundi diei absolui. Sed aliis impeditus dein negotiis per plures annos


page 314, image: s314

ab his abstinui, donec paucis elapsis mensibus eadem recolere studia ceperim. Obtulit uero sese integer ordo precum in usum Iudaeorum Hispanorum, quem, quantum mihi constat, nemo tetigit, nisi hinc inde nonnulli quaedam decerpserint. Editione utor Amstelodamensi, quae prodiit 476 ad exemplar Venetum, quatuor uoluminibus in forma octopartito folio. Cuius mentionem fieri non uideo in bibliotheca Hebraica doct. WOLFFII, qui ceterum ex BARTOLOCCIO de hoc ipso opere parte II, quae nunc prodiit, agit. In ipso opere aliquousque progressus unum alterumue uolumen de nouo anno, die expiationum, et de ieiuniis, cum iis, quae eo spectant, transfudi. In iis, quae ad festa maiora pertinent, uersor, quibus finitis ad ultimum tomum accedere potero, qui ordinaria sacra cum quotidiana tum sabbatica, et quae ad nouilunia spectant, complectitur. Difficultatem elegantia styli et auget et tollit. Materiae dignitas non nisi opere perfecto patebit. De qua perfectione cum mihi exiguae suppetent uires, te, uir clar. consulere operae pretium duxi, ex diuite eruditionis tuae penu largissime ut mihi suppetias ferre non dedigneris, enixe te rogitans. Num forte ex collatione cum uno alteroue mscto huius editionis naeui detegi: uel supplementum aliquod sperari possit. Dein etiam quaenam subsidia tibi nota haud grauate indicabis, cum si qui tibi sint noti, qui maiorem aliquam uel minorem partem ex hoc cyclo interpretati sint. Nam WOLFFIVS quos commemorat, pauci sunt, et praeter RITTANGELIVM, uix quemquam profert, omittit autem, quod mirum, ANTONIVM MARGARITAM, qui LVTHERI tempore floruit, et preces ordinarias stylo Germanico transtulit Lipsiae 1532. Hispanorum lingua cum mihi sit ignota, parum inde sperare mihi licet. Tu uero et rectius et certius de omnibus, si uelis, me instruere poteris. Nec in ingratum ut conferas hoc beneficium, omni enitar opere. Vnicum praeterea ut ex te quaeram, permittas. In mscto Lugduni in Batauis qui seruatur codice Samaritano, aera occurrit innotata [gap: unknown sign(s)] quo hic codex exaratus, additur in sequentibus annus, quo hunc codicem sibi comparauit, quartus et octingentesimus regni Ismaelis, [note: Christi 1401.] quem Hegirae esse putem aeram. De integra subscriptione


page 315, image: s315

summe reu. IABLONSKY, qui hunc conferri curauit codicem, pluribus te instruere poterit. Franc. ad Viadr. 11 Nou. 1721.

PAPIVS.

Dum mihi intercedit controuersia cum Socinianis, num locus ille 1 Ioann. V, 7: Tres sunt, qui testantur in coelis etc. legatur in quibusdam uetustis bibliis Sclauonicis? Nec me fugere potest, te esse uersatissimum hac in re, utpote linguae Sclauonicae peritissimum; haud aegre feres, uir optime, meam audaciam petendi, uelis pro tua in discendi cupidos beneuolentia me informare, ut possim ire obuiam CRELLIO, qui in aliquo mscpto Germanico me ad te ablegauit, scribens, ut ipsius uerba uertam Latine: "doctissimus LA CROZE, bibliothecarius regius Berolini, habet forsan uetustam editionem Kiouiensem N. T. et Moscouiensem. Hic peritus multarum linguarum intelligit etiam Sclauonicam perfecte, ita ut etiam lexicon Slauonico-Latinum composuerit, et pro sua ingenti humanitate cuiuis sciscitanti informationem dabit." Vir excellentissime! ea sunt, quae CRELLIVS habet in sua responsione, cum ego prouocassem ad ELIAM ROMANOWICZIVM, qui testatur, se uidisse sex uetusta exemplaria, in quibus commatum 1 Ioh. V, 7 lectitari asserit, quem ELIAM ROMANOWICZIVM appellat CRELLIVS impostorem. Colon. ad Spream 9 Mart. 1718.

HADR. RELANDVS.

Ego typis curo describi fastos consulares ad illustrationem codicis Theodosiani et Iustinianei a fratre meo PETRO conscriptos. Est opusculum postumum. Legi nuper, partem dissertationis tuae a WILKINSIO nostro editae, et lubens integram perlegam. Traiecti Batauorum 29 Nou. 1714.

Multum tibi debeo, quod per auditorem nostrum tua commendatione dignissimum mihi tradi curaueris elementa linguae Iguricae. Sed quum id confero cum exemplo orationis dominicae, quod WILKINSIVS edidit, uidetur mihi discrimen aliquod intercedere inter illa, quae mihi misisti et ductus Wilkinsianos.


page 316, image: s316

Scripturam illam, quae Borneensis creditur, plane mihi persuadeo esse gentium quarumdam Indicarum, quae sectae Brachmanum addictae sunt. Refertus est liber figuris idolorum multis brachiis instructorum, sic ut a Christianis profectus non uideatur.

De alphabeto Iaponico iudicas id, quod tibi offero, esse confictum. Noli credere. Ipse libros et mappas Iaponicas habeo, in quibus non modo characteres, Sinicis haud dissimiles, sed hi ipsi conspiciuntur. Sic [gap: unknown sign(s)] est no, [gap: unknown sign(s)] sa, [gap: unknown sign(s)] se, [gap: unknown sign(s)] i, [gap: unknown sign(s)] mi, [gap: unknown sign(s)] a. Quod si integrum id desideras, curabo, ut uoti compos fias. Traiecti Bat. 17 Febr. 1715.

Multum me tibi debere profiteor, quod autographa Picquesiana mecum communicare uolueris, quae remitto. Nisi uererer tibi molestus esse, specimen conspicere desiderarem illius scripturae Tartaricae, quae eclipseos Pequini obseruatae descriptionem continet, et qua nobilitatis insignia ADAMO SCHAL concessa sunt. Litteras Iguraeas quatuordecim ita scriptas in uocum initio deprehendi, sic ut infra lineam uel basin scripturae descendant hae septem:

BDKSMLY [gap: unknown sign(s)]

Supra uero hae [gap: unknown sign(s)]

Voluissem PICQVESIVS hac maiuscula forma characteres expressisset. Sunt enim quarum figura ex alphabeto Picquesiano nonnisi per coniecturam deprehendi potest.

Mitto porro alphabetum Iaponicum, quod si describere uolueris, integrum tibi erit. Nuper in charta Tartaricis characteribus appictos hos uidi:

[gap: unknown sign(s)]

Hos inter et Persepolitanos illos ignorabiles characteres magna uidetur mihi intercedere conuenientia. Habeo ipse partem


page 317, image: s317

saxi e Persia allatam, in qua illi characteres conspiciuntur, quam BRVNIVS Istachra detulit. Traiecti Batauorum 15 Maii 1715.

S. ROTH.

Cum de ALBERTO abbate Stadensi inter nos colloqueremur, Pisanum appellabas ex libro conformitatum. Eodem modo tradit VOSSIVS tom. IV oper. p. 150 siue de histor. Latin. libr. II cap. 59, nonnullos ALBERTVM Hetruscum facere, uidelicet Pisanum; at Germanum haberi ab ARNOLDO WION. Nonnulli etiam ALBERTVM nostrum cum eo ALBERTO confundunt, quem IO. CVSPINIANVS in opere de imperat. Rom. laudat, quem diuersum a nostro esse docuit LAMBECIVS tom. II comment. de bibl. Vindobon. p. 821. Stadae 27 Aug. 1716.

GOTTFRID. CHRISTIAN. ROTH.

Equidem haud scio, an mei, hominis obscuri, memoria animo adhuc tuo suppetat. Sed mihi tamen, pace tua, liceat hisce commemorare litteris, eum me esse, quem, anno abhinc et octo admodum mensibus Berolini commorantem, colloquiis tuis doctissimis saepius dignatus, uariis fauoris eximii documentis tibi obstrictum reddidisti, cuique EDDAE Islandicae aliorumque librorum rariorum copiam beneuole fecisti. Qua re quum effeceris, uir excellentissime, ut insignis, qua nomen tuum celeberrimum prosecutus semper fui obseruantia cultusque sincerus creuerint ab isto tempore in dies auctaque mirifice sint, nihil mihi quidem longius nihilque antiquius fuit, quam, ut publico quodam specimine illorum declarare magnitudinem possem, quo, quanta reuerentia, et famam, et egregia tua in rem christianam et ciuitatem litterariam merita suspiciam, etiam aliis patefieret quodammodo. Atqui in hunc, non in alium finem ullum, quod his litteris adiunxi exiguum de nominibus medicorum apud Germanos ueteres schediasma, tuo hortatu confectum, nomini tuo amplissimo dicare mihi sumsi. Id quod ut in bonam accipere


page 318, image: s318

partem, pro tua humanitate, uelis, maiorem in modum a te, uir celeberrime, peto ac contendo. Gratissimum mihi autem facies, nouoque tibi me nomine obstringes, si, quae in hocce libello, qui properato mihi stilo exarandus fuit, temere me scripsisse atque errasse deprehendes, ea mihi indicare per litteras, atque edocere me non solum rectiora; sed, quid de coniecturis, quibus haud raro indulsi, sentias, significare etiam subinde haud grauaberis. Bombecae prope Soltquellam Cal. Maii 1735.

Incredibili adfectus sum laetitia, quod immaturum tenuioris ingenii mei foetum, libellum puto de nominibus medicorum Germanicis, tibi haud displicuisse, e literis tuis suauissimis intellexi. Quantum enim tuae in hoc literarum genere diiudicationi tribuam, aliis quibusuis, quam tibi, ne modestiae tuae uim adferam, significatum malo. Et quamuis, quae in exigui rudiorisque illius schediasmatis laudem scribere tibi placuit, ea non tam seriae existimationi, quam humanitati beneuolentiaeque tuae erga me prorsus singulari non possim non accepta referre; pergrata tamen, quod a te profecta sint, mihi fuerunt, atque ad stadium illud, quod in scrutandis patriae antiquitatibus ingressus sum, strenue circumspecteque decurrendum, mentem meam exacuerunt, exacuentque in posterum. Gratias tibi etiam, uir celeberrime, habeo summas, quod doctis quibusdam obseruationibus circa meas qualescumque coniecturas erudire me in epistola tua doctissima haud fuisti grauatus. Inprimis perplacent, quae de Segusianorum Deo ARO notauisti. Et nullus omnino dubito, quin adducta e VOSSIO inscriptio ad hoc illorum numen [gap: Greek word(s)] referenda sit. Vero enim maxime fit simile, qui primus illam descripsit, pro uoce ARO, sibi forte incognita, temere AVO substituisse. Quae de Graeco uocabulo [gap: Greek word(s)] , perperam a plerisque eruditorum Celticae ciuitati imputato, docte disseruisti, egregie, nisi fallor, eam, quam de nomine ARVS in medium protuli coniecturam confirmant. Nihil enim obstare mihi uidetur, quo minus uox ARVS, ui originis, hominem agrarium seu colonum denotans, id ipsum apud Celtas fuerit uocabulum, quod HERCVLI tributum ab illis sit, adeoque Graecorum [gap: Greek word(s)]


page 319, image: s319

responderit. Vox mire, quam pro medico in uetustioribus monumentis Gallicis saepius occurrere scribis, quorsum, si notationem eius spectes, referenda sit, prorsus ignoro. Consonat equidem uocabulo barbaro-Latino mirari, quod intueri, spectare, respicere medio aeuo sonuit, a quo, si recte rationes subduco, Gallorum mirer, se mirer, Italorum mirare, Hispanorumque mirar formata sunt. Et comminisci etiam sine negotio inter huius uerbi notionem et medici munera [gap: Greek word(s)] aliquam possemus: sed uelut haec longius, quam par foret, repetenda esset; ita haud scio, anne uocabulum mire, medicum denotans, antiquius sit barbaro illo mirari. Vnde de illius notatione siue [gap: Greek word(s)] edoceri a te, uir amplissime, uehementer cuperem, simulatque certior fieri, num Aremoricis etiam illud in usu inque honore sit, numque uulgo apud Gallos ceteros sermone quotidiano hodie quoque usurpetur.

Ceterum unicum est, uir celeberrime, in quo, ut secundum te sentiam, impetrare a me adhuc, utut peruelim, non potui. Druides in Gallia; non in Germania censes priscis temporibus degisse. Cui opinioni quo subscribere minus queam, obstant mihi 1) LAERTII testimonium, qui in prolegomen. hist. philos. ex ARISTOTELIS et SOTIONIS fide tradit, [gap: Greek word(s)] . Atqui Graeci Celtas a Galatis distinguentes, illorum nomine Germanos, horum Gallos indicare adsolent, ut e DIONIS COCCEIANI, PLVTARCHI, et APPIANI scriptis facile est intellectu. Adhaec DIODORVS biblioth. histor. L. V, et TACITVS bistor. L. IV c. 54 generatim de Germanis et Gallis uerba facientes utrisque adscribere Druides uidentur. 2) Ortus utrique genti communis, per quem fieri aliter non potuit, quam ut Galli aeque ac Germani ultimis temporibus unicam nationem constituerint, eaque licet postea in diuersos populos abeunte, animorum tamen, rituum, institutorumque communionem diu inter se conseruarint; quam STRABONIS geographi adhuc tempestate uiguisse, ex ipsius totius orbis descriptione nouimus. Paria autem studia, paria instituta, pares caerimonias sacrorumque administratores efficiunt. 3) Perpetua alterius populi cum altero commercia, initae militiae pacisque tempore societates, foedera, et, qui maxime notandi sunt, frequentiores


page 320, image: s320

huius in illius regionem discursus, quos fixae saepius sedes alterutrinque secutae sunt. Sic in Galliam antiquissima iam memoria e Germania concesserunt Tungri, Frisii, Bataui, Cherusci, Bructeri, Tribocci, Nemetes, Vangiones, illic partim per aliquot temporis spatium commorati, partim domicilium stabile nacti. Vicissim Rheno traiecto, e Gallia in Germaniam se contulerunt ibique manserunt Boii, Heluetii, Tectosagum itemque et Biturigum insignis manus, cum Germanis temporis successu, in unam nationem coeuntes. Iam utriusque populi gentes, ut erant ad superstitionem pronissimae, quin suos quaeque sacerdotes secum in alterutrum solum attulerint, dubitandum forte non est. 4) Adhaec si ea, quae de sacris Gallorum Germanorumque CAESAR L. VI c. 17, et TACITVS de moribus Germanor. c. 9 memoriae prodiderunt, immo ea, quae de Druidibus ille l. c. c. 13, et de sacerdotibus Germanorum iste l. c. c. 7 et 11 referunt, inter se comparentur tantisper, non eam deprehendere mihi uideor in illis diuersitatem, quae, ut Druidas Gallorum a Germanorum sacerdotibus distinguamus, suadere possint. 5) Germani denique septemtrionales sacerdotes suos Druter, seu Drotter adpellitarunt, teste SNORRONE STVRLAEO, scriptore domestico, eoque fide digno, in chronico Norwagiae p. In. 1 p. 2, n. 2 p. 9. num. 9 p. 14. Nomen Druter autem idem uidetur esse, ac Druida, littera d molliore in asperam t, pro genio septemtrionalium populorum, mutata. Vnde IO. SVANINGIVS libr. III comment. de rebus gestis Danor. apud IO. STEPHANIVM in notis ad Saxonem Grammatic. p. 140 Danos ueteres sacerdotes suos, more Gallorum, Druides nominasse, fidenter adfirmat. Taceo lapides, Druidibus inscriptos, in Germania repertos, nominaque uariarum urbium pagorumque in Germania Druidum adpellationi consonantia. Atque hisce commotus rationibus, CAESAREM, dum Germanos adfirmat, neque Druides habere, neque sacrificiis operam dare, aut ignorantia rerum caerimoniarumque Germanicarum, aut inuidia animoque Germanos Romanis quauis ratione exosiores reddendi inductum, putauerim isthaec scripsisse, atque sicut, sacrificiorum usum Germanis prorsus negando, toti antiquariae disciplinae atque experientiae refragatur; ita dum Druides ab illorum sacris remouet, fidem haud


page 321, image: s321

mereri. Qua propemodum ratione pluribus illum castigat clar. IO. CHRIST. CLEFFELIVS in antiquitat. Germanorum septemtrionalium p. 419 s. Celtarum communi nomine Graecis Romanisque scriptoribus antiquioribus Illyrios, Germanos, Gallos, Hispanos atque Britannos notari, paullo recentioribus autem Germanos Gallosque nunc singulos indistincte, nunc utrosque designari, in animum induco, atque hactenus CLVVERIO, SPENERO, LEIBNITIO aliisque mecum conuenit. Neque mihi, si aliter sentire uelim, quae DIODORVS, DIO, DIONYSIVS HALICARNAS. STRABO, APPIANVS, POLYBIVS, LIVIVS, FLORVS, TACITVS, alii, de Celtis hinc inde in scriptis suis narrant, et conciliari commode posse, atque explicari apte uidentur.

En, uir amplissime, qualemcumque meam de Druidibus deque Celtis sententiam, pace tua, paulo uberius declaratam. In qua, si a ueritate abludere me deprehenderis, tribues id cum imperitiae meae, tum tardiori et perfunctoriae scriptorum ueterum lectioni, cui uix unus atque alter annus est, ex quo dare horulas aliquot subsiciuas potui, tum etiam Aremorici et Cambrici sermonis ignorantiae; quam quidem eo magis doleo, quod, quibus pellere eam possim, subsidia noui fere nulla. Male enim hac parte consultum nobis est Germanis, quod antiquissimae istius linguae indolem, a qua forte non exiguum antiquitatum Celticarum momentum pendet, lexicis commentariisque, data opera confectis, publicique iuris factis, nobis adhuc explicare datum sibi non putarunt doctiores in Gallia uiri. Vtinam per occupationes uarias mihi liceret, uir excellentissime, Berolinum excurrere, atque, per aliquot tantum dies, a latere tuo haerere, et ore tuo doctissimo in istius linguae, tibi uernaculae, patriarumque rerum antiquitatibus erudiri aliquantisper! Dicere non possum, quantum id mihi uoluptatis laetitiaeque esset adlaturum. Sed dubito fere, quin uoti mei hac in re particeps fieri aliquando possim. Interim, si recte memini, ante aliquot annos de linguae Germanicae ortu meletemata quaedam in chartam coniecisti, eaque, cum ante biennium Berolini commorarer, CELSIO, professori Vpsaliensi, legenda tradidisti. Haec, si ad manus tuas adhuc sunt, ut mecum, in dies aliquot, communicare, aut


page 322, image: s322

latori harum litterarum, nobilissimo HERSENIO, in meos usus, describenda, suppeditare uelis, maiorem in modum a te, uir amplissime, peto. Singulari ratione tibi me hac re obstringes, nec parum, ut spero, eruditiorem in patriae linguae antiquitatibus reddes: daboque operam, ut, si tibi ita uisum fuerit, obseruationes istae tuae, in collectionibus Lipsiensibus, historiam criticam linguac Germanicae illustrantibus, in publicum usum, recenseantur. Bombecae 10 Cal. Decembr. 1735.

Mihi perplacuit tua, et celeberrimi ARNAE MAGNAEI, Islandi de lingua codicis argentei sententia: cui quidem non possum, quin rationibus uestris solidissimis motus, prorsus subscribam, utut unus atque alter scrupulus, isque leuior mihi supersit, quo tamen futura ipsius euangelii Gothici, eaque curatior lectio facile me, credo, liberabit. Dabitur forte aliquando occasio latius de hac sententia peculiari schediasmate exponendi, atque argumenta tua, quod non sine debita nominis tui celeberrimi laude fiet, proponendi in illo dataque opera explicandi uberius. Bombecae 14 Cal. Apr. 1736.

Mitto iam exiguum de imaginibus Germanorum alrunicis schediasma, rogatu impulsuque HARDTII, animi caussa, haud ita pridem a me conscriptum, quod ut aequi facias, maximopere te rogo. Quodsi inspicere illud paullum, per ualetudinem tibi et alia negotia, licuerit, gratissimum mihi facies, si, quid de prolatis in eo coniecturis historicis sentias, meo, qui id ipsum tibi tradet, amico coram indicare, haud grauaberis. Nosti enim, quantum iudicio tuo in re litteraria et antiquaria merito suo tribuam. Equidem plura, quae ad eam pertinent, haberem, de quibus tuam mihi expetere sententiam, atque a te edoceri percuperem. Sed nolo sedatiori tuae senectuti eiusmodi iam rebus molestiam exhibere. Enimuero si HERSENIO tecum colloquendi aliquantisper facultatem dare tibi placuerit, integrum ipsi, credo, erit, pace tua, de litterariis quibusdam rebus, de quibus me sollicitum esse uouit, tecum facere sermones: qui, quum audita mihi fideliter sit relaturus, si, quae tua erit humanitas, ad quaesita eumdem instruxeris beneuole, et ipsum non minus, quam me


page 323, image: s323

hoc tibi pacto maiorem in modum obstringes. Vnicum tamen, quod, dum haec scribo, animum forte subit, bona tua uenia, adhuc memorabo. Quaesitum olim inter nos fuit de origine ac notatione uocis antiquae Gallicae, mire, medicum sonante. Hanc BORELLVS et MENAGIVS in Graeca uoce [gap: Greek word(s)] , unguentum, alii in barbaro-Latina, mirari, intueri, inspicere se uenantur. Ego uero in uocabulo prisco mirer, custodire, conseruare, et cognato mirer, mireres, custos, Aremoricis, si BOXHORNIO, in lexico Britannico p. 44 credimus, adhuc usitato, potiori eamdem iure scrutandam esse putauerim. Certe nihil e re magis est, quam, ut medicae artis peritus, ob sanitatis conseruandae studium, a custodiendo et seruando Gallis olim dictus fuerit. Et temere ad peregrinas linguas confugere nos censeo, quando in patria quaesitae uocis origo clarioribus se prodit indiciis. Quod si uocabulo mire usu omnino uenit, sub eamdem istud quidem rationem caderet cum uoce Cambrica maer, praepositus et Germanica maer, meier, praefectus, uillicus. Sed haec sagacitati tuae diiudicanda relinquo. Bombecae 6 Id. Nouemb. 1737.

G. E. RVHM.

Scribendi argumentum suppeditat moneta argentea, ut nos quidem credimus, non ubiuis obuia, cuius figuram, rudis licet pictor, mox exhibebo. Nimirum grossi magnitudinem refert, sed paulo crassior est, et praeterea character Hebraicus uetustate non consumtus, immo uix contritus est ex parte. En illius formam:

[gap: illustration]

Hocce de nummo aliorum quale sit iudicium subiecta docebit pagella. Quoniam autem sententiae huic nondum subscribo, tua uero in uniuersa antiquitate et re numismatica nobis nota est doctrina singularis, etiam atque etiam te rogamus, ut


page 324, image: s324

nos ex ignorantiae tenebris educas, paucisque, tibi quid uideatur, perscribi cures. Rogat id mecum consiliarius quidam regiminis Neo-Marchici, qui nummum possidet, quapropter et illum habiturus es obstrictissimum. Quod in iudiciis antea commemoratis non acquiescam, tum facit Hebraicus character, qui ita, ut nostro aeuo pingimus, pictus est, cum ueteres uel charactere Samaritano uel saltem longe alio usi sint, tum eiusdem elegantia, quae uetustate prorsus inaudita non laesa est, non diminuta, id quod tamen alibi deprehendimus, et hic eo magis deprehendendum esset, quo uetustior est nummus. Cotbusii 12 Oct. 1723.

Sic quidam, sed meo iudicio, male.

Ich halte das Stück Geld vor ein Pentaculum ex clauicula Salomonis, welches die Schrifft und Positur der Characteren bezeuget. Die Bedeutung wird niemand weder unter den Iuden noch Christen entdecken, als ein filius artis, der mit Hexen und Teuffels-Beschweren umgehen kan.

Alius ita iudicat.

SCRIVER in Chrysologia catechetica p. 184 seq. Der alte Herr MATHESIVS erzehlet, dass Herr BOGISLAF VON HASENSTEIN, der eine Reise ins gelobte Land gethan, von dannen mit sieh herausgebracht habe, eine alte Iüdische Silber-Müntze, die es in Pergamen eingewickelt, und mit eigener Hand darauff geschrieben gehabt: Haec moneta minor argentea est ipsius Abrahami. Auf derselben sey gestanden, auf der einen Seiten mit Iüdischen Buchstaben eingeprägt: Der Alte und die Alte. Damit man aber wissen möchte, wer damit gemeinet sey, sey unter dem [gap: unknown sign(s)] gestanden ein [gap: unknown sign(s)] mit einem Titel, und über dem Worte [gap: unknown sign(s)] ein [gap: unknown sign(s)] , daraus man schliessen könne, dass Abraham der Alte und Sara die Alte genennet sey; auf der andern Seite sey gestanden: [gap: unknown sign(s)] und [gap: unknown sign(s)] , über und unter dem Worte [gap: unknown sign(s)] ein [gap: unknown sign(s)] und über und unter dem Worte [gap: unknown sign(s)] ein [gap: unknown sign(s)] , daraus es schleust, dass dieses den Isaac und die Rebecca bedeute, weil [gap: unknown sign(s)] so viel heisset, als ein Iuncker und auserwehlter iunger Gesell, [gap: unknown sign(s)] aber so viel als eine reine Iungfer heisset. Vid. MATHESIVS conc. 14 Sarept. fol. 228.



page 325, image: s325

IOACHIMVS SANDERVS.

De codice illo manuscripto Coptico quod scribis, uerum est, THEODORI autem PETRAEI manu fuisse eumdem scriptum, non satis reperio. Venditus est ille MVLLERO Greiffenhagiensi Berolini tum degenti, a presbytero quodam Annensium Constantinopolitano, qui suis uerbis hoc testatum fecit in sine libri, a MVLLERO ita translatis: ego Constantinopolitanus Annensium presbyter, omnes uocant me nomine IACOBVS DE GREGORIIS, ueni huc Berolinum, et habitaui hic aliquamdiu. Fuit uoluntas Domini, ut irem ad alia loca. Sed multos habens libros, non potui eos portare mecum. Prae paupertate librum hunc uendidi isti sacerdoti (MVLLERO scilicet). De contentis libri non habeo, quod scribere possim, cum me penitus huius linguae ignarum profiteri cogar. Plura possidemus inter bibliothecae nostrae [gap: Greek word(s)] , Sinica inprimis, quae a tua singulari prorsus et admiranda hoc in scientiarum genere eruditione lucem sibi foenerarentur, si uidere contingeret. Si, quod ardet animus, instanti aestate iter, quod meditor, in Saxoniam parauero, comitem mihi iungam itineris non modo codicem illum copticum, sed et complura alia paupertatis nostrae insignia, diuitiasque uestras a M. BAYERO, magnae spei iuuene, mihi tantopere depraedicatas, perlustrandas expetam. Sedini 21 Mart. 1718.

Fatendum ingenue, me ignarum et Copticarum et Armenicarum literarum, Copticum eumdem, cuius BAYERVS tuus mentionem fecerat, apud nos uidisse, iudicasse, cum exceptis Sinicis nonnullis atque Arabicis haud alii a nobis asseruarentur codices. Sed uidetur mihi ille Russorum lingua exaratam catechesin pro Coptica agnouisse ob non leuem litterarum conuenientiam. Si hoc, humani quid passus in eo, eandemque expertus cum KIRCHERO fortunam, qui in Oedipo Aegyptiaco suo Graecas inscriptiones, duplicatis Graecorum litteris efformatas, pro antiquis Aegyptiacis habuit. Ne dicam, mira arte uirum hunc harum litterarum notitiam affectantem a MVLLERO nostro fuisse delusum. Hic enim miris ductibus confictas literas ipsi communicauerat diiudicandas,


page 326, image: s326

Aegyptiacaene essent? Has cum ille tales agnosceret, prolixaque explicatione dignaretur, cachinno excipiebatur a MVLLERO. Non possum BAYERI sententiae subscribere, sed Russicas eas existimo litteras, quas ille Copticas. Diligens harum collatio cum illis, imagines interpositae, accentus, numeri, aliaque in eam me adduxere sententiam. Sedini 22 Apr. 1718.

IOANNES SARTORIVS.

Nisi seuerioribus curis tuis obstrepere uidear, humanissime rogo, ut me de Adulitana inscriptione, cuius mentionem pag. 140 ingessisti, haud grauatim edoceas, sinceramne reuera statuas, nec ne? Noui uiros doctissimos, ALLATIVM, ISA. VOSSIVM, BIGOTIVM, MONTFAVCONIVM, et longe plures, pro affirmatiua stare; te etiam, uir clarissime, ex THEOPHILO ANTIOCHENO fragmentum satyri adduxisse, quod PTOLOMAEI EVERGETAE genus maternum ad Bacchum, paternum uero ad Herculem referat. Sed si ipsum monumentum Adulitanum, quod integrum e codicibus Florentino et Vaticano, paucis retro annis, edidit MONTFAVCON, penitius inspexerimus, fere sub finem legentibus haec uerba occurrent: Caeterum hasce omnes nationes primus et solus post decessores meos reges subieci, quare maximo deo meo Marti, [gap: Greek word(s)] , qui me genuit, (lego, qui me quidem genuit,) gratias habeo etc. Haereo, fateor, ad haec ultima uerba, cum Herculem cum Marte componi, aut hunc cum illo, e re quidem mythica non intelligam. Quid? quod superiora aegre inter se cohaerere uideantur, et fabulae uerius, quam historiae sint propiora; siquidem tantas res gestas de Ptolomaeo non habemus compertas. Haec non ea mente accipias, uelim, quasi contraniti auderem, sed ut eximeres scrupulum, si per occupationes tibi liceat. Certum enim est, quantumuis ingenuum satis animum spirent, quae BALVZIO, MABILLONIO, aliisque uiris oppido claris, debemus analecta ueterum; tamen et in his non pauca occurrunt, quae ut simplicitatem seculi redolent, ita ab eruditis uix ac ne uix quidem assensum impetrant. In talium censum monumentum istud Aduliticum mihi uidetur deprimendum esse, licet cohibeam


page 327, image: s327

hanc sententiam, quam tu, uir clarissime, nisi molestum fuerit, solus pulchre discuties. Ignosces tamen petitioni huic meae, forte inuerecundae; quae ut audacula est, sic hanc quoque mantissam subiungit, ut locum PETAVII in PLINIO libr. XI correctum dilucidius mihi ostendas: nam quae pagina 119, sub litera (i), PETAVIVS, ubi supra, pag. 20, a te afferuntur, non satis assequor, inprimis, cum Flexiensis editio mihi non sit ad manus, nec e PETAVII scriptis alia editio mihi suppetat, quam quae Antuerpiae A. 1700 duobus in folio uoluminibus prodiit, scil. de theologicis dogmatibus. Sub finem eiusdem paginae 119 haec affers uerba: Insinitus essem, si reliquorum HARDVINI plagiorum numerum hic inirem, quorum immensam prope copiam iam dudum obseruaui etc. Hem! quanto beneficio me ornares, si unum alterumue locum HARDVINI, inprimis BOCHARTO ac SALMASIO subtractum, amice detegeres: quae enim ex VALESIO et CVPERO exscripsit, exprobrata ei legimus apud illustrem CVPERVM in Harpocrate pag. 173 seqq. Viden', uir clarissime, quam temerarius paene sim; aut ut simplicius dicam, quantum humanitati tuae tribuam, plus simplici uice a defideratissimo GRODECCKIO, collega meo, dum uiueret, coniunctissimo, eo luculentius depraedicatae, quo sincerius gratulari sibi solebat amicitiae tecum in Gallia contractae fructum, cuius, ni fallor, ope, e faucibus Seuerianorum extractus in nostra hodie tellure fixisti larem. Gedani 14 Iun. 1710.

Inscriptionem Adulitanam dextre satis uindicasti, etsi unus alterue scrupulus forte haereat, utcumque animo eximendus, si ad amanuensium incuriam referatur negotium. Ita enim et ego iudico, cum CTESIAE mendaciis componi eam non debere: cui scriptori licet in Persicis rebus sciam aliquid deferri solere; in rebus profecto Indicis ei aliquid tribui necdum intelligo. Delectat me THEOCRITI locus, quem sub calcem epistolae non pigratus es afferre. Multum ille lucis foeneratur INDICO-PLEVSTAE, modo et historici cuiusdam, non poetae solius auctoritas, pro rebus gestis Ptolemaei Euergetae militaret. Sed salua res est, subtrahit HARDVINVS THEOCRITVM officinae Archontianae, qui pag. 566 operum selectorum,


page 328, image: s328

inter alios et hunc nunquam scriptorem supposititium se suspicatum fuisse scribit. Adsunt etiam PTOLEMAEI geographi tabulae, a rebus Euergetae stantes, si non HARDVINO, certe cordatioribus saliuam moturae. Quae circa locum corruptum inscriptionis paulo ante laudatae notasti, ea quoque obseruauit IO. ALB. FABRICIVS libr. III cap. 25 bibl. Graecae, nisi quod pro aduerbio [gap: Greek word(s)] , ut tibi quidem placet, accipiat articulum postpositiuum [gap: Greek word(s)] . Vnde uerba sic existimaueram legi posse: [gap: Greek word(s)] : ut hic sensus esset; quare maximo deo meo Marti gratias habeo, qui me etiam genuit: sensu scilicet morali, quo et Alexander M. genitus Philippo patre, haberi tamen uoluit Iouis filius. Martis enim filium esse, uel talem haberi, ad fortitudinem et res bello gestas pertinet, quae Ptolemaeo pulchre conueniunt. Sed tuam ego lectionem iure praefero, utpote a scriptura codicis manuscripti abeuntem quidem paulo, uerum rei ipsi magis conformem. Gratias proinde debitas tibi refero, qui locum hunc feliciter satis restituisti, nullus dubitans, quin tua haec emendatio aliis quoque sit arrisura. Quas uero tibi, uir humanissime, rependam, dum operam tuam ultro offers in iis, quae ad Ptolemaeorum historiam illustrandam faciant? Equidem cum non uane praeuideam, nihil, nisi exasciatum ac perpolitum a te exhiberi nobis posse, quidni expeterem, si quas suppeditare malles, hanc in rem obseruationes, mihi, ut ominor, non parum profuturas. De ipsa enim historia, ut in allata inscriptione Adulitana recitatur, ita habeo, posse eam utcunque adhuc uideri non suspectam, modo opus ipsum, in quo monumentum hoc exstat, ita esset comparatum, ut ipse PHOTIVS codice XXXVI non diffiteretur, continere quaedam incredibilia, ut fabulosis potius, quam fide dignis scriptoribus mereatur adscribi. Quam quidem causam esse subodoror, cur HARDVINVS eam reiiciat, in nullis, nisi ut ait, falsis membranis extantem. Cuius interea auctoritate non mouerer, quod sciam uirum et in iis, qui sunt [gap: Greek word(s)] , scepticismo laborare: si modo intelligerem, non aeque alios quoque eius opinione esse imbutos. Cetera, nempe de Flexiensi PETAVII editione" HARDVINI furtis literariis etc. bene se habent, quorum rationem non ita


page 329, image: s329

operose exposco, modo istud rescirem, num conciliorum uolumina Parisiis iam sint edita, cuius rei notitiam frustra hic locorum indago. Gedani 5 Iduum Augusti 1710.

Subiicio hic censurae tuae meletema exiguum, conatu uerius quam uirtutis opinione se lectoribus probaturum. Quidni autem te inprimis in curas has uocem, ut iudicem atque arbitrum uelim illius litis, quam et egregie calles, et doctissima dissertatione expediuisti? Scilicet spicilegium post messem egi, ne ad illius quidem operam facile inducendus, nisi aurem uellicasset filius meus, cuius animum, studiis humanioribus deditum, non leuiter pupugerunt hypotheses HARDVINI, honestis saltem ingeniis graues, inuisae. Non subtraxi calcaria sponte currenti; quo factum, ut amicorum quorundam suasu lucem aspiceret, quicquid priuati hactenus iuris erat, et in publicum proferri iusto metu cohibebatur. Num dentem impressurus sit huic conatui antagonista, dicere non habeo: certe liuidum ac mordacem, si tali nos impetere uoluerit, non morabimur. Sin cordate, quod ueremur, causam tuitus fuerit; non deerimus moderatae responsioni, modo operae pretium quoque responderit. Blaesas omnino, ubi iam uiuere HARDVINVM constat, missum est exemplum aliquod: qua fronte, serena forte? an contracta potius, speremus exceptum iri, docebit dies. Gedani 10 Dec. 1710.

Ego uero, ut aperte fatear, cum literatorum siti, tum famae etiam tuae, (quae, praesiscini scribo, apud principes ciuitatis nostrae satis clara est) licet illius celebritate aliunde instructus sis, studere uolui: in publica profecto commoda peccaturus, si doctissimam obseruationem negligentius abiecissem. Quod mihi de qualicunque conatu meo gratularis, ita accipio, ut candorem etiam tuum aestimem tali applausu, nullo certe uirtutis cuiusdam merito, sed solo humanitatis tuae assensu. Ego riuulos duntaxat traxi e limpidissimo eruditionis tuae fonte: id quod si HARDVINVS, aut socii, mihi forte obiecerint, non me pudebit fateri, cuius ductu profecerim. Tu modo, uir humanissime, causae meae uelificari non pigrere; inprimis si intellexeris, HARDVINVM, aut socios, huic opellae contraniti,


page 330, image: s330

aut iam nixos fuisse; cum, quid hoc in negotio ulterius actum sit, et quae ab aduersariis meis in me cusa uel cudenda sit faba, aeque cum ignarissimis sciam. Solicite ab amicis Hamburgensibus ac Lubecensibus expecto, quid Batauus editor minetur, quid ipse HARDVINVS? Hafnia, sed ancipiti indicio, ex litteris amici comperi, sibi Kilonio perscriptum fuisse, meditari omnino HARDVINVM hostilia. Gemina clarissimus WOLFIVS Witeberga ad collegam meum perscripsit: sed mihi nihil certi hac de re innotuit. Idem Lipsienses mussitant litteris suis; mussitant uero, cum certa edocere hactenus non potuerint. Ita scilicet amicos mihi bene cupientes, et quasi in specula positos, precibus ambio, ut cuniculos hostiles, si qui essent, praemoneant, ne Loiolitarum more turpiter circumuentus dimicandi occasione excludar. Gedani 5 Iunii 1711.

IO. HERM. SCHMINCKIVS.

In nuperrimis litteris ex te quaesieram, num non in loculis bibliothecae regiae quicquam reperiatur inter mscta, quod ad historiam Thuringicam et Hassiacam illustrandam facere possit. Repeto idem nunc pariter, et per omnia sacra te rogo, ut si quae adsint, ea mihi occasione tibi commoda indices. In eo nunc sum, ut undique eiusmodi subsidia colligam, eum in finem superiori autumno peragraui magnam partem Saxoniae, ducatum Guelpherbytanum, electoratumque Hanoueranum, sed uix operae pretium tuli, ita rara sunt monumenta Hassiaca, quae maximam partem funestis illis bellis fuerunt concremata uel dissipata. Marburg. Cattor. 10 Kal. Aug. 1719.

CHRISTIAN. SCHOETTGENIVS.

Lentum nomen sum, uir amplissime, qui ne monitus quidem nuper scriptores rei rusticae remisi. Ignosces autem tarditati meae, pro ea, qua polles, humanitate, quum praeterea libro huc usque usus sim, et id quidem in labore, quem pro publico susceperam. Gratias autem ago summas pro hoc fauoris genere, quo me indignum excipere uoluisti. Vellem


page 331, image: s331

aliquid rependere, sed nihil habeo, quod tua, uir amplissime, persona dignum existat. Accipies equidem bigam programmatum, in schola nostra hactenus a me editorum, sed ea potius mitto, ut aliquod tibi officium exhibeam, quam ut credam, ea tibi aliquo modo placere posse. LENFANTIVM, nisi graue est, occasione data monebis, in secunda parte der Bücher-Historie, quam nuper edidit KRAVSIVS, occurrere catalogum MSS. ex quibusdam monasteriis Austriae, ubi uaria ad utrumque concilium spectantia. Sed an illa e manibus monachorum extorqueri possint, ipse uideat. Vnum superest, quod te rogare audeo, ut, si per ualetudinem dom. SCHOTTI bibliothecam Spanhemianam adire liceat, ea quae RIGALTIVS ad oram scriptorum meorum adnotauit, aere meo exscribi iubeas. Francofurti ad Viadrum 24 Aug. 1716.

Floruit superiori seculo IVRGA VALENTINVS WINTHERVS, consiliarius principum Pomeraniae, opusque historicum meditatus est, quod Balthum Pomeranicum inscripsit. Eius operis proloquium, liber primus, nec non fragmenta libri tertii et quarti apud haeredes sunt: secundus uero, qui optimam eius partem complexus est, cum bibliotheca serenissimi ducis Croyaci Berolinum translatus esse dicitur.

Praeterea NIC. PETR. SIBBERN in biblioth. histor. Dano-Norwegicae p. 144, 145 scribit ARNGRIMVMIONAM anonymi Iomsuikinga Saga s. Iulinensium historiam uertisse. Quum uero specimen Islandiae historicum in hac urbe a nemine possideatur, scire uelim an uersio illius historiae, quae res antiquissimas Pomeranorum mirifice illustrabit, in specimine historico, an separatim ab ARNGRIMO edita sit. Nam TORFAEVS, qui a SIBBERNIO citatur, id non memorat, BARTHOLINI uero antiquitates Danicas non possideo. Stargardiae Pomeranorum 23 Mart. 1722.

De Iomswikinga Saga sic habeto: Quum urbs Iulinum s. Iomsburg demum circa a. C. 976 a Danis condita sit, historiam illam piratarum Iomswikensium ad Sagas illas fabulosas pertinere uix posse, quia tempora recentia complectitur, et ante sec. XII non exarata uidetur. Talium uero scriptorum fides, ut


page 332, image: s332

omnes Danorum scriptores consitentur, maiorem auctoritatem habet, quam eorum, qui mythica tempora attingunt. Praeterea uero, ubi eius operis copia mihi fiet, ita me geram, ut narrationes ipsius cum Pomeranicis scriptoribus primum, deinde cum HELMOLDO, ADAMO BREMENSI, SAXONE GRAMMATICO et aliis comparem, et ex his uideam, utrum plenam fidem mereatur, an uero minus. Stargardiae Pomeranorum 11 Maii 1722.

IO. IOACHIMVS SCHROEDERVS.

Cum praeceptorem nactus Armenorum doctissimum LVCAM NVRIGIANIDEM, Armenicis quoque literis aliquandiu operam dederim, et superiori anno ea quae congesseram, publici usus facere constituerim, specimen praemisi plagulae unius, quibus eruditorum de hoc proposito meo sententiam explorarem.

Id cum benigne adspexerint, tum celeberrimi actorum eruditorum scriptores Lipsienses, tum alii quoque Batauiae, Angliae et Germaniae doctissimi uiri, et libri editionem flagitarint, eundem sub auspiciis huius anni prelo subieci, et diuino auxilio, quae ad corpus libri spectant, ad umbilicum usque perduxi quinquaginta et una plagulis; nunc uero in eo sum, ut dissertationem de antiquitate, fatis, indole ac usu linguae libro praefigam, et duplicem operi uocabulorum indicem subiungam. Amstelodami 15 Sept. 1710.

Gratias tibi ago maximas, quod meas qualescunque literas tua responsione dignari, et codices MSStos bibliothecae uestrae instructissimae notos reddere uolueris; nec non quod propositum tuum de illustranda Armenica lingua mecum communicandum existimaueris. MSta certe ista, quae mihi indicasti, non contemnendum praestabunt usum: Euangelia nimirum, si conferas cum iis, quae heic sunt excusa annis 1666, et 1698. Occurrunt enim in his loca non pauca suspectae lectionis, a librariis, ut opinor, corrupta, quibus forsan ex uestro quoque codice medela non infeliciter adhiberetur, cuius


page 333, image: s333

rei exemplum sit locus Ioh. II, 8. [gap: unknown sign(s)] pro [gap: unknown sign(s)] ut et [gap: unknown sign(s)] , desumtas reor ex magno [gap: unknown sign(s)] , libro inter Armenos MSto, sanctorum omnium uitas recensente, nunquam hactenus excuso, nec fortassis, ob immensam molem, breui excudendo. Quorundam quidem sanctorum historias, quas Armeni frequentius legunt, separatim scriptas, mercatores nonnulli huius nationis iuxta alia ex Oriente ad me transmittere promiserunt, fragmenta eo maiori cura seruanda, quo rarius integrum opus conspicitur. Scriptor huius uestri codicis suo se corrupto nomine prodit, se ex Armenis in Polonia degentibus esse, qui dialecto sibi peculiari [gap: unknown sign(s)] pro [gap: unknown sign(s)] , nomine [gap: unknown sign(s)] Armenis familiarissimo, scribere solent: cumque hunc codicem, ut scribis [gap: unknown sign(s)] scriptum, DCXXXII annorum esse uideam, gaudeo, quod in eruditas tuas manus inciderit, qui faciem ecclesiae Armenicae, Graecae, aliaue in eo contenta erudito orbi rectius detegere possis. Optandum enim, ut patrum Graecorum iam olim in Armenum [gap: unknown sign(s)] translatorum maior copia nobis suppeteret, ut de genuina illorum lectione ac scriptione exinde certiores reddamur: hoc desiderium fuit una ex causis, quae me mouerunt, ut in animum induxerim, clementissimi nostri principis beneficio in ipsum orientem proficisci; sed eheu! Moscuae prohibitus, et huc reuersus nunc aliis eiusmodi itineris


page 334, image: s334

literarii gloriam Iubens relinquo, qui id negotii sibi sumturus subsidiis ad discendam, etiam ciuilem hodiernam, Armenorum linguam necessariis, quantum potui, instruere adlaboraui. Tertium codicem s. [gap: unknown sign(s)] Armenorum quod spectat, is liber nationis symbolicus est, quoad textum uix quicquam discrepabit ab impresso: Notulae autem musicae, quarum cognitionem inter ipsos Armenos frustra quaesiueris, ab imperitis adeo mutatae obseruantur, ut uix aliquid ex illis, minus ex praxi illorum quotidiana, certi colligere possis. Haud paucos autem, in bibliotheca regia typis excusos libros haberi scribis: horum saltem nomina mihi notiora reddere non grauaberis, ut uideam, num fortassis unus uel alter inter illos sit, cuius in bibliotheca mea Armenica posthaec edenda nondum fecerim mentionem. Codex Parisiensis ab Armenis dicitur esse idem, quem HAITO, minoris Armeniae rex, in carmine bibliis sacris adiecto suis manibus descripsisse testatur, ad cuius normam ista heic loci edita sint, a WARDANO postmodum ad regem Galliae translatus, sed quoniam hactenus praestantissimum codicem mihi huc usque inspicere non licuit, [gap: Greek word(s)] . Lectio tua in specimine, ex isto codice desumto, solida est, et [gap: unknown sign(s)] pro [gap: unknown sign(s)] (quod nihil ualet) legendum, res ipsa loquitur. Sed codicis laudati proprietates, ut et in illos, qui latent in conuentu Parisiensi Dominicanorum, nunc magis sollicite inquiram. Porro edita a me desideras; Thesauro meo Armenico, qui hactenus prelum et patientiam meam exercuit, hac septimana colophonem addam, et quam primum mihi significaueris, cui libri exemplar ad te transmittendum concredam, illud a me accipies, nondum quidem in librum collectae sunt plagulae, sed id interea temporis quoque fiet. Cumque hic liber 72 plagulis et nonnullis laminis aeneis constet, meis et quidem grauibus sumtibus excusus sit, si aliquem exemplarium numerum pro amicis desideres, illis quoque eodem pretio, quo Anglis et Hollandis nonnullis, tradetur, quinque puta florenis Hollandicis. Sententiam meam de originibus Armenicae linguae


page 335, image: s335

rogitas: habebis eandem in dissertatione praeliminari prolixius, sed en tibi pauca haec in antecessum perscribo. Armenicam linguam, Haicam nationi dictam, non filiam Hebraicae, Graecae, uel cuiuspiam alius, sed cardinalem esse, mihi quam maxime persuasum est. An primaeuam putem, dices? non. Quando et ubi orta sit, uidebis ex MOYSE CHORENENSI, historico sincero, Armeno optimo, qui iam sub finem quarti et initium quinti seculi post Christ. floruit, referente ex MARIBA CATINA a WALARSACE ad ARSACEM fratrem Parthorum regem Nisibin misso, unde ex archiuis regiis inter alia pag. 34 haec quoque retulit de confusione linguarum Babylonica:

[gap: unknown sign(s)]

Adeoque ex ipsa [gap: Greek word(s)] , cui tanquam [gap: unknown sign(s)] HAICVS interfuit. HAICVS autem, quartus a IAPHETO, a NIMRODO (qui, lib. I, c. 6, [gap: unknown sign(s)] uersus septentrionem profectus, occiso BELO in regno suo stabilitus, eius pomoeria uersus Cappadociam protendens, pag. 55 [gap: unknown sign(s)] . En rei summam. Sententiam hanc meam


page 336, image: s336

confirmant nomina regum ex HAICI stirpe natorum Armenica antiquissima, nec non locorum monumenta certissima, quae ut et fata et proprietas linguae ex dicta dissertatione cognosces. Caeterum lexicon Armenum te parare scribis, id non potuit non mihi lectu et intellectu esse gratissimum, sed de hoc forte plura in posterum. Optarem me id sciuisse prius, quam praefatio ad librum typis data esset, certe tuum non meum promisissem. Non tamen male feres, quod studia tua, quantum de iis cognoueram, publice in ea commendauerim. Amstelodami 26 Ian. 1711.

Antiquitatem linguae Armenicae ad ipsa tempora consusionis retuli ex MOYSIS CHORENENSIS et NIERSESIS testimonio, uti uidebis, nec aliis extrinsecis argumentis hanc sententiam roboraui, ut cognoscat lector, me hac aetate nemini noui et inauditi quid obtrudere uelle, sed ut statim a limine dissertationis monui, me tantum interclusa Armenorum scrinia reseraturum, ut scilicet, antequam de meo aliquid addam, iudicia eruditorum explorem: et proinde non potest non mihi gratum esse, quicquid pro uel contra ea quae scripsi mecum communicaris. Tuum nunc erit, ut lexicon tuum publico pares et exhibeas. Nam non mediocriter te in huius linguae studio profecisse et uoces biblicas diligentissime annotasse, uel ex istis uocabulis [gap: unknown sign(s)] , item [gap: unknown sign(s)] et [gap: unknown sign(s)] , colligere licebit: quorum prius loco posterius apud IOH. legendum existimaui, motus tum auctoritate archiepiscopi Armenorum, tum proprio uocis significatu. Illud enim, ex [gap: unknown sign(s)] quod non aedem tantum sacram, sed quodcunque palatium ( [gap: unknown sign(s)] ) significat, praefectum siue templi siue palatii denotat, metonymice etiam [gap: Greek word(s)] indicare potest, et propterea, fateor, haec lectio, ut tibi placet, non omnino reiicienda est. Interim huius [gap: Greek word(s)] officium in nuptiis Canae non fuisse aliud, quam [gap: Greek word(s)] [gap: unknown sign(s)] negare nemo potest, qui


page 337, image: s337

contextum cum huius ui uocis contulerit. Haec enim proprie neque [gap: Greek word(s)] , neque, paulo minus, [gap: Greek word(s)] , sed uini uel cellae uinariae praefectum, cui defectus uini necessario indicandus erat, significat. Nam [gap: unknown sign(s)] uocatur Armenis adhuc hodie dolium, quo utuntur, uini lapideum. Ast, dicis, illud [gap: Greek word(s)] , hoc uero [gap: Greek word(s)] significat. Ex iis quae modo dixi, patebit, admodum improprie haec ita reddi; si ab ipsis Armenorum interpretibus, aliter illi textum Graecum [gap: Greek word(s)] legerunt, uel sua usi sunt libertate hoc in loco ut saepe alibi. Spectanda autem mihi ubique uocis deriuatio uel compositio, et primus seu sormalis eius sensus: quo sine a ianua plane aberrat, et alios errare facit, qui ex uersione Graeca sola uoces illius Armenicae omnes interpretari conatur: Id quod omnino doctissimo ACOLVTHO in suo Obadia accidisse notaui in praesamine ad thesaurum, nec male hoc ei uertendum, quoniam aliis subsidiis destitutus suit. Istam [gap: unknown sign(s)] auguror ex IOSEPHO excerptam; tu ipse uideris, cui inspectio libri soli concessa est. Excusos, quos bibliotheca regia habet Armenicos, ipse quoque omnes possideo. Ex illis quae Romae in Vaticana et Barberina seruantur, optima sunt acta conciliorum et historia LEONIS, quae inspicere desiderarem. Sed plura inueniuntur in collegio de propaganda fide. Constantinopoli, quantum ab Armenis accepi, non biblia, sed menologium seu historia martyrum nuperrime edita est.

Pro communicatione quidem illius [gap: unknown sign(s)] librorum Venetiis excusorum tibi gratias ago, sed, ut dicam quod sentio, nihil continet, nostra animaduersione dignum. Ille enim [gap: unknown sign(s)] Venetiis degens thraso est et sciolus, ex Turcia profugus, Romanis partibus adeo addictus, ut Romae aliquando dixerit, mortale peccatum esse ingredi haereticum Armenorum templum, reprehensus propterea ab


page 338, image: s338

ipsis pontificiis. Nunc omnem mouet lapidem, ut [gap: unknown sign(s)] suos ad eadem castra pertraht: neque hoc solum, sed et, uti ille AGEP, ipsi linguae Haicanae uim infert, ut eandem ei phrasin, quae Latinis et Italis propria est, accommodet. Ipsum indiculum his inclusum ad te remitto. Armeni Amstelodami degentes, quales sint, intelliges ex dialogo meo primo. Cassellis Cal. April. 1711.

BENIAMIN SCHVLTZIVS.

Ex tuis ad FRANCKIVM uideo, te idem mecum sentire de cruce et characteribus circa illam, quae in monte magno prope Meillappur a Lusitanis ostenditur.

Vltimum certe illis refugium haec crux cum suis characteribus fuit, comprobare annitentibus aduentum apostoli THOMAE in Indiam.

Verum, cum characteres omnes sint Lusitanorum figmentum et interpretatio scripturae sibimet ipsi prorsus contradictoria, sicut in libello Germanico de eius circumstantiis conscripto, apparet, quid argumenti illis superest amplius defendendi rem falsissimam? Nemo hic Madrastae sanae mentis Papicolarum, huius crucis fabulae fidem habet. Particularia eius ad professorem FRANCKIVM iam transcripsi, qui lubentissime tibi ea communicabit.

Quae in insula Ceilonica in Pico de Adam ostenduntur, sepulchrum primi hominis ADAMI, monstrantia, eodem ferme falsissimo fundamento innituntur, quam characteres in monte Meilappurensi. Characterum autor, autor et inscriptionis sepulchralis esse potest. Inter characteres Ceilonenses et Meilappurenses non multum differentiae apparet. Primo adspectu Meilappurenses Aethiopicis literis ualde consimiles esse dicas, et Ceilonenses characteres, si non habent aliquid de literis Singalaicis, dixerim, si fingere licet, esse literas Latinas ipsas.

Hac opportunitate, uir clarissime, accipias uelim orationem dominicam in aliquot linguis exscriptam.

Ad professorem LVDEWIGVM BOVRGVET misi hoc anno alphabethum in lingua Dewa-nângârica et Balabandeca. Madraspatnae 28 Ian. 1734.



page 339, image: s339

I. C. SOSTMANNVS.

Cum in Anglia Graecos codd. msctos ad ius Romanum spectantes continuo uersarem, occurrebant notae (seu abbreuiaturae) quae GRABIO nostro, aliisque doctissimis et in uoluendis codicibus antiquis uersatissimis uiris prorsus incognitae erant. Ne igitur legentem nimium morarentur, eas depingebam, fore tandem ratus, ut assidua lectione, tum typis editorum, tum manu exaratorum librorum collatione, nec non et ex sensu legum etc. eas cognitas habere et explicare possem. Euenit tandem, ut chalcographum difficiliora depingere suasu amicorum curarem, qui me et eo adduxissent, ut aeri incisa Oxonii cum explicatione publici iuris fecissem, nisi iussa amantissimorum parentum me alio amandassent. Ne igitur fidem protinus fallerem, quaedam hic aeri incidi curaui, de reliquis idem facturus. Cum enim eiusmodi notae ob imperitiam et negligentiam tum amanuensium, tum editorum, non paucos errores produxerint ( [gap: Greek word(s)] SVIDAS de Origene pro [gap: Greek word(s)] etc.) ideoque non sine ratione toties in iure prohibeantur; occasione legum illarum dissertationem de iis adornare haud prorsus inutile duco. Ne igitur nimis ieiuna proponam, alia quaedam de monogrammatibus, et si quae praeterea ad diplomata et codices Latinos et Germanicos spectare uidebuntur, intertexenda erunt. Cauebo tamen, ne ea, quae MABILLON de diplomatibus et DVFRESNE de monogrammatis aliique ediderunt, temere repetam. Cassellis 6 Febr. 1703.

SEBASTIANVS GOTTOFREDVS STARCKIVS.

Orationem dominicam dialecto Esthonica, quam mihi dedit nuper amicus Liuonus, quoniam differre uidetur in nonnullis ab ea, quam habet MVLLERVS, hic accipe. Affirmabat ille, sic se eam prorsus in ea dialecto habere. TATIANI uersio Theotisca, quae nuper opera PALTHENII nostri prodiit, an unquam antehac uiderit lucem, scire aueo. Nam si recte memini, id aliquando ex te audiui. Sed fortasse in eo error meus est. Quae ex NASR medici Arabis confutatione Christianismi


page 340, image: s340

excerpsi ante hoc tempus in bibliotheca regia: ea cum annotationibus quibusdam paraui editioni. Sed destituimur hic litterarum Arabicarum typis. Sunt et alia in eodem litterarum genere, atque etiam in studio Alcoranico, quae me nunc habent occupatum. Apud Gryphas Pomeranorum 4 Cal. Septembr. 1706.

Fragmentum Alcorani, quod possideo, perlustraui, ut primum redii. Quantum memini, uersio est eadem cum illa, quae exstat in bibliotheca regia. Sed illud oblitus sum: utrum capitum in utroque exemplari sit eadem distinctio. In meo discedit ea plane a textu Arabico. Vtrum Retenensem sequatur, affirmare non possum. Puto tamen. Neque enim possideo ipse, neque hic inuenire possum. Mittam quod promisi eius specimen. Ad ADRIANI RELANDI librum de religione Muhammedica habeo e bibliotheca regia, quae addi uidentur posse: si pateret mihi ad eius amicitiam aditus. Gryphisw. 19 Sept. 1707.

IO. FRIDRICVS THOMAS.

PORPHYRIVM [gap: Greek word(s)] et operis praestantia et codicis raritate noua editione dignum, obseruationibus meis nouaque uersione adornatum luci publicae dare amicorum quorundam iussu atque hortatu inductus apud animum meum constitui. Cui illustrando cum uel ex doctissimis ingenii tui monumentis, quae prostant, abunde intelligam, quantum opera tua, tuaque reconditiore doctrina conferri possit, demississime te oratum cupio, ut, quae tibi in autore isto obseruata sunt, liberalissime mecum communicare haud dedigneris. In primis sententiam tuam de PORPHYRII, quae uulgo traditur, apostasia, de Porphyrianis itidem, qui in historia ecclesiastica memorantur, et an nihil plane MSctorum codicum PORPHYRII in bibliotheca regia adseruetur, ut proxime, quantum per grauiora negotia licuerit, mihi significare uelis, est quod impense atque instanter rogo et obsecro. Suidnicii Silesiorum 18 Ian. 1714.



page 341, image: s341

Candorem consilii tui de intermittenda Porphyriani operis uersione noua, curis meis iamiam suscepta, et laudandum habeo magnopere, eiusque rationes dignae mihi omnino uisae sunt, quas sequerer. Spem etiam uersionis FELICIANI a cl. FABRICIO proxime obtinendae amplissimam fecit et tibi et mihi amicissimus WOLFFIVS noster, qui simul in ea est haeresi, ut opinetur, ueterem illam et praestantissimam dicti operis uersionem, cuius MERICVS CASAVBONVS ad LAERT. II, 6 pag. 83 edit. Wetsten. meminit, et qui idem mecum edendi istius operis consilium ceperat, nullam aliam fuisse praeter laudati FELICIANI. Optarem certe, ut rescire possem, quem in locum translata fuerit CASA VBONI bibliotheca, et ubi haereant eiusdem meditationes manuscriptae, inter quas nullus dubito quin multa reperiantur, PORPHYRIO et emendando et illustrando maxime profutura. De promtissima autem opera, quam in communicandis mecum beneuole et PETITI et tuis in PORPHYRIVM obseruationibus exhibuisti, nescio quantas tibi agere gratias debeam. Licet enim perpauca sint, quae ex PETITI codice descripta mihi transmisisti, critici argumenti: faciunt tamen haud mediocriter uel ad illustrandum contextum, uberioremque meditandi materiam praebent. Magis sane, si quid iudico, in hisce mihi placet, PETITVS, quam in iis, quae lib. I obseru. misc. cap. V ad PORPHYRIVM commentatus est. Longius enim paulo mihi ista petita uidentur, nec crediderim facile, SALOMONEM ibi perstringendi libidinem incessisse PORPHYRIVM, sed Epicureae potius sectae homines, quibus non amicum adeo fuisse eundem, ex multis locis colligere est. De doctissimis autem obseruationibus tuis iudicandi libertatem mihi non sumo, ne adulationis, etiamsi uera scriberem, in suspicionem incurram. Omnia certe mirum in modum sese mihi probauerunt: inprimis uero uexatissimorum, quae p. 4 et 13 edit. Anglic. occurrunt, locorum ingeniosa et uerissima correctio, pro qua sola me tibi ualde obstrictum esse gratus aliquando publice profitebor. In eo etiam tuae sententiae accedo, quod sacra christiana PORPHYRIO familiaria et cognita admodum fuisse statuis: minus uero in eo, quod eum a Christianismo ad Platonismum defecisse, AVGVSTINO autore, te credere uideo. Mihi enim ex laudati


page 342, image: s342

patris uerbis, PORPHYRIVM Christianum fuisse, adeo clare demonstrari posse, uix persuasum est. Nec SOCRATIS, THEODORITI, NICEPHORI aliorumque autoritas omnem dubitationem tollit. Cedam tamen libentissime a sententia mea, si meliora argumenta edoctus fuero. Caeterum nihil magis in uotis ac precibus meis habeo, quam ut proxime, quantum per grauissima, quibus districtum te scribis, negotia licuerit, tum reliqua PETITI, tum etiam tua in PORPHYRII sequentes libros obseruata, qua cepisti beneuolentia, mihi transmittere uelis. Ingens quoque labori meo ornamentum accessurum crederem, si illustris olim SPANHEMII obseruationes in PORPHYRIVM, uel codici suo adscriptas, uel alibi adseruatas, aut tua, aut doctissimi VIGNOLII opera obtinere possem. Ex iis enim, quae ad CALLIMACHVM notauit, abunde liquet, non unum PORPHYRII locum illustrasse uirum omnes laudes supergressum. De Platonicis philosophis quae paucissimis quidem, sed erudite disseruisti, uellem uberiora et certiora aliqua mihi suppeditares argumenta, quae ampliori deinde studio in mea de PORPHYRII apostasia dissertatione, operi [gap: Greek word(s)] praesigenda, exequi animus est. Suidnicii Calend. Decemb. 1714.

Hoc in praesenti tibi significo, in tua de AMMONIO sententia mirum in modum confirmatum me esse autoritate SELDENI in suis ad EVTYCHII origines annot. p. 147 et cl. autoris, qui operi Stanleiano diss. de philosophia eclectica subiunxit, cap. III p. 1210 argumentis. Ad traditionem uero de PORPHYRII apostasia quod attinet, fateor mihi adhuc ualde suspectam eam esse, cum ex LICINII Aug. historia meam opinionem, quam tibi perscripseram, si non adstrui penitus, illustrari tamen peregregie posse nullus dubitem. Concedam tamen libentissime, si dubiis meis nuper propositis satisfeceris. Id saltem a te ut exorem humanissime concede, ut reliquas tuas in Porphyriani operis libros posteriores commentationes more tuo, id est, eleganter et erudite conscriptas proxime nancisci queam. Magnum quoque beneficium reputauero, si epigrammata quacdam graeca [gap: Greek word(s)] , quae forte adseruas, liberaliter mecum communicaris. Ego, quod te uelle ex communis nostri


page 343, image: s343

amici VNGERI litteris intellexeram, scripseram ad biblioth. Aug. Vindeb. praefectum de codicibus Aethiopicis, Armenicis et Copticis, iam ante quatuor, et quod excurrit, menses, qui demum aliquot ante hebdomadas nihil plane praeter quosdam Copticos eosque impressos, desideratorum codicum ibi reperiri beneuole rescripsit. Suidnicii prid. Id. Ian. 1716.

Gaudeo inter animi perturbationes de affectus in me tui singularis constantia, quam quidem uel transmissis et PETITI et tuis obseruationibus mihi declarasti. Parui sane momenti sunt, quae PETITVS ad codicis sui marginem notauit, et prioribus multo adhuc leuiora, adeoque uix digna, quae tuam exercerent diligentiam. De tuis uero adnotationibus nihil scribere possum, nisi quod in eo mihi displicuerint, quod non plures fuerint uberioresque. De earum praestantia iudicabit aliquando orbis eruditus, easque, licet nullius codicis manuscripti auctoritate confirmentur, ad sanioris criticae regulas compositas esse agnoscet, et inprimis fatebitur, emendationem tuam lectionemque, quam ad uexatissimum locum pag. 166 [gap: Greek word(s)] . adfers, et felicissimam esse, et longe praeferendam IOANN. BAPT. COTELERII coniecturae, quam ea de re proposuit in not. ad homil. Clement. VI cap. 2 p. 667 tom. 1 patrum apost. His certe praesidiis instructus PORPHYRIVS meus commendabit se, opinor, lecturis harumque rerum intelligentibus, et morae longioris, quae uideri poterat, excusatiorem me faciet, qui ex iudicio PLINII semper cogito, quam sit magnum, dare aliquid in manus hominum: nec persuadere mihi possum, non et cum multis et saepe tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias. Huius sententiae usu inductus uirorum doctorum obseruationes undique conquirere studeo, pristinaeque spei adhuc insisto, recondi forte nimirum in EZ. SPANHEMII msctis, quae ultra uiginti in bibliotheca regia uestra adseruantur, et de quibus mihi perscripsit amicissimus VNGERVS, uoluminibus uarias obseruationes in auctores Graecos aeque ut antiquitatis monimenta complectentibus tractationi non parum profutura. Ceterum inter me et amicum eruditum disceptatum hisce diebus fuit de Augustarum titulo: mater patriae, et quo potissimum tempore, in publicis


page 344, image: s344

monimentis usurpatus ille fuerit, disputatum. Si quid hanc in rem habes singulare, liberaliter quaeso, uir humanissime, mecum communices. Quaesiuit alius uir doctus de uoce [gap: Greek word(s)] , quam ex oriente repetendam esse existimo, Iouis aliorumque numinum peculiari epitheto, anne unquam de uero Deo et speciatim de CHRISTO eam adhibuerint sancti patres Graeci. In scriptis sane patrum, qui prioribus tribus post C. N. seculis uixere, quouis pignore certarim, eam uix reperiri. Obtulit etiam uir generosus sigilla duo Arabica seu Turcica potius, quorum hic ectypon uides, a me sibi explicanda: uerum ignarus ego huius linguae tibi interpretanda ea exhibere liceat.

Pro transmissis duobus epigrammatibus Graecis gratias tibi ago, quas possum maximas, ac simul doleo, reliqua omnia in uolumine Spanhemiano exstantia tanta esse obscoenitate, ut uix legi mereantur. Praestantioris argumenti credo fore epigrammata [gap: Greek word(s)] , quae ill. GENTILOTTVS AB ENGELSBRVN ex caesarea bibliotheca mihi describenda humanissime curabit, ad quae ut accedant quoque ea, quae uir. cl. GOTTF. CHRISTIAN. GOETZIVM possidere scripsisti, omnem nauabo operam, quam tua quoque multum iuuabit commendatio. Suidnicii Siles. 6 Kal. Aug. 1716.

GEORGIVS WALLIN.

Inueni inter alia Lutetiae, in regia bibliotheca, manuscriptum quoddam Arabicum, et hactenus, uti credo, nemini notum, historiam continens IOSEPHI fabri lignarii, patris seruatoris nostri putatiui. Illam hic typis imprimendam tradidi una cum uersione et notis, iamiam etiam absoluendam. Prius tamen quam ipsi colophonem addam, de auctoris aetate, libri istius apocryphi indole iudicium maximi orientalium literarum patroni et hoc tempore principis, h. e. tuum explorare incundum erit, utile, immo necessarium, ut quam maxime. Stilus idem plane est ac in euangelio infantiae, mendis tamen non paucis hinc inde scatens, ita ut uersio tantum minus diligentis cuiusdam Arabis credi possit. De qua orientalium Christianorum classe fuerit auctor, mihi difficile est dictu. Fingit


page 345, image: s345

hanc historiam ab ipso CHRISTO apostolis esse relatam. Attributa [gap: unknown sign(s)] uocat tres diuinitatis personas, caetera satis pius, et epithetis diuinarum personarum, in liturgiis passim obuiis, utitur. IOSEPHVM uiduum et 6 liberorum parentem, cum EPIPHANIO, statuit. Chiliasmo addictus uidetur, bis enim conuiuii mille annorum mentionem facit. Multa more antiquorum de mari igneo, omnibus mortalibus pertranseundo, inserit, nec non de praemiis, quae festum s. IOSEPHI rite celebraturi reportabunt. Quatuor circa finem mundi ab anti - Christo occidendos esse docet, non ELIAM tantum et HENOCHVM, ut multi credidere alii, sed et SCHILAM et TABITHAM. Alioquin fabulis ridiculis et insulsis, si nonnullas excipio angelorum apparitiones, et paucissima alia, abstinet. Haec sunt, quae annotatione praecipue digna, in scripto isto occurrunt. Quodsi aliqua inde de aetate eius et auctoris hauriri possit notitia, eam a te, uir amplissime, fere solo indagari posse existimo, ad te etiam solum omnis soluti aenigmatis laus et gloria redibit.

Transmitto quoque breuem literariae rei, ut eam nuper Parisiis deprehendi, delineationem, in usum saltim remotioris Sueciae, patriae meae conscriptam. Lipsiae 18 Iul. 1722.

Opusculum meum de IOSEPHO, tanto uiro non displicuisse, uehementer gaudeo, et felicissimum me ob id iure meritoque reputo. Obseruationes quoque longe eruditissimas de uersione RENAVDOTII, et de uoce Guabarah, de nouo mihi subministratas, profecto, amoris fauorisque tui pretiosa indicia, laeta gratissimaque mente accepi, et millies, uel hoc nomine, epistolam tuam osculatus sum, nec satis deosculari possum.

Quod iam sub prelo sudat, opusculum, partem quandam concernit ecclesiasticae historiae Galliae; deest uero mihi liber, nuspiam hic obuius, necessario tamen consulendus. Permitte, uir amplissime, ut ad tuam summam beneuolentiam more solito confugiam. Liber ille est l' historie des ordres monastiques par HEYLIOT, nec dubito, quin Berolini inueniatur. Non totum opus desidero, sed uolumen tantum VIII, et illud


page 346, image: s346

etiam, ubi agitur de canonicis regularibus S. Genouefae, non mihi succurrit quodnam hoc sit ordine, uidi tamen Parisiis. Vittebergae 15 Febr. 1723.

LAVRENTIVS WEIDENFELDER.

Dabis mihi ueniam, ut sollemne tibi est, pro facilitate tua, quod mihi sumserim dare litterulas ad eum, quem quidem non uidi ego, uidit tamen ECCARDVS, regis Angliae historiographus, et bibliothecae praefectus, qui honorifice de te iudicauit, cum ex Batauis redux Hannouerae ad eum inuiserem atque octo admodum dies cum magno meo fautore commorarer. Ex eo tempore multa fuerunt, quae me impedirent, quo minus obseruantiam in te meam litteris certe ostentare potuerim. Equidem certe consilium, ex itinere Belgico redux non mutassem Berolinum petendi, nisi fuissent populares, qui dissuaderent, ne fortassis, quod statura paullo procerior essem, ab milite damnum acciperem. Quod si uero factum suisset, teque uidere potuissem, mihi crede, fuisset mihi quam quod gratissimum. Sed credo, uel potius consido, boni consules istam meam confidentiam. Atque, ne fortasse has litteras uacuas ex Dacia ueteri illa Romana accipias, subiicienda mihi aliqua sunt. Visitur heic in curia lapis columellaris, ex lapide alabastro hac fere inscriptione:

DEO HERCVLI IVLIA MAXIMINA VOTI SVI COMPOS.

Inscriptio uero sequens Carolinae nuper reperta fuit cum statua Iouis:



page 347, image: s347

[gap: illustration; text: Statua Iouis palliati, dexteram uersus coelum extendentis, sinistra latus fulcientis. Aquila I. O. M. I. V. N. RE. G. T. A. VRN. ARCIS VSNEGO. FPSEET. SVORVML. M. VOTVM SOLVIT.]

Sed in posterum, si tibi facere gratum possim, mittam inscriptiones plures. Est mihi namque amicus Carolinae inter Iesuitas, cui nomen REGEI est, qui omnes sua manu inscriptiones ex lapidibus exscripsit, quae repertae his decem annis fuerunt. Mullenbachii 12 Iul. 1722.



page 348, image: s348

G. H. WERNDLY.

Ante meum ex India exitum proposueram literis meis te adire, uerum perpetuo his aliisue rebus distractus fui, ut proposito meo satisfacere non potuerim, imo forsan nondum hoc mihi licuisset, nisi in gymnasio Lingensi a rege nostro clementissimo mihi data fuisset prouincia docendarum linguarum Orientalium et Indicarum. Hanc spartam aggressus sum inaugurali oratione, quam typis descriptam summa cum ueneratione ad te mitto, ut tibi pateat, qui qualesue mei sint conatus ad propagandum inter Indos euangelium. Hoc me tibi debere censui, utpote qui historiam Christianismi in India scripsisti, et aliquoties a me in dicta oratione es citatus. Hanc orationem dicaui illustrissimo atque excellentissimo uiro DE COCCEII, atque eius exemplar ad eum misi: si potes et me amas, excellentiam eius percontare de mea oratione, num aliquo modo ea ipsi placere queat, ac me de eius responso fac certiorem. Lingae pridie Non. Iun. 1738.

N. WESTERMAN.

Gratum mihi faceres, si mihi, quid uocis sit [gap: unknown sign(s)] , quemadmodum CEDRENVS p. 4156, [gap: unknown sign(s)] , IOANNIS DAMASCENI [gap: Greek word(s)] ab improbis, conuitiis extractum transfert, explicare posses. Ego putem esse THEOPHANIS, cuius locum etiam allegasti, [gap: Greek word(s)] . Lipsienses tuum tandem libellum recensitum dedere, sed paullo frigidiuscule, et quidem ob improbatam, ut apparet, tuam hypothesin de tota societate rea et huius facti conscia.

Hunc de BARDESANE et Bardesanistis librum heri a me emtum sed nondum lectum, quod argumentum saltem tibi placiturum confiderem, cognoscendum mitto, etsi quid praestet aut quo filo decurrat, dicere non habeo. 11 Kal. Apr. 1710.

Quaeritur a rectore scholae Goudanae WESTERHOVIO, qui in TERENTIO perpetuo commentario illustrando ita uersatur, ut ueterem interpretem DONATVM, cum duorum msct. pluscularumque


page 349, image: s349

uetustissimarum editionum ope, tum amplissimi senatoris CORN. BYNKERSHOEKII et WIELINGII collegae sui auxilio integritati restituat, ornamentum aliquod huic labori suo, cui et tu, qui inter eruditos hodie principatum tenes, omnesque boni fauebunt. De DONATO nescio an multum opitulari possit, TERENTII tamen codicem mscrpt. noui extare in bibliotheca regia, qui si operae uideretur tibi ac dignus, qui cum editionibus conferretur, uiro optimo ac doctissimo non inuidendus esset. Quamobrem de omni hoc negotio arbiter esto, uir clarissime, et si uacat, quod tamen ualde dubito, aut ipse conferendi laborem suscipe, aut IABLONSKIO nostro, qui fidem suam quoque tibi obligabit, ad nos in aliquot hebdomadas deportandum trade. Litterae hic ualde frigent, et parum abest, quin humano consortio indigni uideamur humanitatis amantes. Sola aequitas potentissimi regis iustitiaeque cultus languidas musas specula quadam sustentat, licet aures eius forte incommodis rumusculis magis uulnerentur, quam ad heroicos ausus Herculis musarum idonea et grata murmura accipiant. Habui his diebus cum erudito amico liticulam de uoce HILDEBRANDVS, quam is, sicuti alias multas Germanici sermonis radices, ex Danico deriuabat, quibus Ild est ignis, ut par nomen esset Gallico Feuardentii. Dixi, non modo in isto nomine, sed in multis aliis, u. g. Hildebertus, Hildeboldus, Hildericus etc. eandem radicem occurrere, neque terminationem brand ad physicam flammam pertinere. Sicut autem habemus Hildebertos et Hildebrandos, ita etiam Sigebertos et Sigebrandos, Luitbertos et Luitprandos, Aribertos et Arisprandos. Apud Saxones inferiores uel Chaucos meos uox hilde hodienum in usu est, cum nempe duo uidentur familiarius inter se colloqui, dicunt, se hebben het hilde, hoc est, agunt inter se familiariter, ut uideantur hold fauens et huld fauor cognatae uoces. Qui ergo fauent inter se, dicuntur es hilde zu haben. Terminatio autem brand uidetur deriuanda a Celtico bryn collis uel quaeuis altitudo, unde dicimus brünstig hoc est cupiditate flagrans, et brennen, quia flamma summa petit. Bert autem altera terminatio in glossariis exponitur per transpositionem litterarum bret, uel uti nunc dicimus breit, licet etiam uideri possit esse


page 350, image: s350

uocabulum werth hoc est dignus, quia enim Latini carebant litera w, uidetur in b esse mutata apud scriptores. Adeoque Hildebertus esset fauore dignus, sicuti Sigebertus uictoria, Luitbertus fama a lut hodie laut fama, Aribertus honore. Hildebrandus autem ob fauorem celsus, reliquique ob uictoriam, famam, honorem. Sed haec uidentur tibi notiora, qui abunde habes ingenii et librorum, quibus hic caremus. Vale, uir excellentissime, meque uetulum tuum, uti solebas, tuum Hildebrandum constitue, et nouo anno multisque insequentibus utere felicissime prosperrimeque. Francof. ad Oderam 28 Dec. 1722.

GVLIELMVS WHISTON, PATER.

Cum haud ita pridem apographa epistolae Corinthiorum ad apostolum PAVLVM, cum PAVLI responso, Armenica, ex Halebo Syriae integra nactus fuerim; Cum neminem apud nostrates pari cum te linguae Armenae peritia praeditum nouerim; Cum etiam harum epistolarum partem haud exiguam tu ipse accurata Latina uersione olim donare haud fueris dedignatus; Hisce de causis, liceat mihi, uir doctissime, opem uestram implorare ulterius; ut hasce epistolas integras pari cura a te Latine uersas possideam. Imo uero ut possideat tandem orbis literatus: Hasce enim epistolas in publicum emittendas, et optima qua possim uersione donatas, uestra nimirum, si coeptis aspiraueris meis, sine mora emittendas censeo. Londini 20 Febr. 1726/7.

Haud pauci menses abierunt ex quo gratissimas tuas litteras, una cum apographo epistolarum Armenarum correcto et uersione earundem accurata, accepi: quorum causa quas possum maximas grates tibi, uir doctissime, persoluo. Si modo typi et typothetae Armenici suppetissent apud nos, lubentissime epistolas Armenicas typis Armenicis commisissem. Sed adeo beatis nobis esse non licet. Quam ego de istis epistolis foueo opinionem, et quibus inductus rationibus, ipse statim e libro nostro, quem lubens meritoque tibi dono, uidebis; nec uerbis pluribus hic opus. Videbis etiam quantum hac occasione


page 351, image: s351

ipse et filii nuper profecerimus in rebus Armenicis indagandis, et quam grata futura esset rerum Armenicarum studiosis uersio Latina MOSIS CHORENENSIS historici Armeni, quam te olim adornasse audiui; una cum lexico Armeno-Latino: absque cuius usu quam difficile sit linguam Armenam addiscere, tu ipse certissime nimium expertus intelligis. Vtinam principes et magnates studiis hisce fouendis serio incumberent, et tanto impensarum onere uiros doctos leuarent! Sed inter bella et politica negotia silent literae. Librum nostrum placido uultu accipias, et me amare pergas enixe rogo. Londini 11 Iul. 1728.

GVILIELMVS WHISTON, FILIVS.

Fasciculus literaeque uestrae tuto ad nos peruenerunt, postquam dies circiter quatuordecim hic delituissent apud officium secretariorum, ut uocant, et uix dubito, quin suspiceris, idque merito, nos negotium tuum minus diligenter curasse, quod non citius tibi rescripserimus. Sed causa morae haec fuit. Die postero quam uestras accepi, rogaui per litteras WASSIVM, ut reperire studeretaliquem, qui quatuordecim istos uersus, quos desiderabas, Copticis litteris accurate describeret, uel si id parum succederet, ut ipse propria manu desiderium tuum explere non dedignaretur, id quod ipse mihi benignissime pollicitus est. In quotidiana igitur illorum expectatione iam per duos fere menses fui, et quamuis semel atque iterum memoriam eius litteris refricarem, non tamen ante diem decimum quintum huius mensis mihi allatum fuit apographum, et utinam animo tuo satisfaciat. Portionem illam initii euangelii IOANNIS et [gap: Greek word(s)] a cl. GAGNIER descriptam, quam una mitto, ante quidem acceperam. Quis autem uersus istos quatuordecim cap. 10 euangelii IOANNIS exarauerit, utrum ipse WASSIVS, an alius quis nescio, sed hoc certum est, omnia eius beneuolentiae accepta esse referenda; isque me certiorem facit, quendam se praeceptore usum literis Copticis operam dare, cuius ministerio largius specimen MS. Oxoniensis breui tibi mittere destinat, id quod tui causa uehementer cupio. De calculorum ualetudine te tunc cum scriberes commodiore


page 352, image: s352

usum, magnopere gaudeo; utque indies in melius eat, diuque intersis orbi Christiano, Deum opt. max. enixe precor. Perlegi eruditissimas annotationes uestras ad carmen historicum NERSIS CLAIENSIS, in quibus quamplurima occurrunt, quae nobis maximo erunt usui, haud tamen diffitebor, me in omnibus tibi assentiri non posse.

Quod ad tempus adtinet, quo MOSEM CHORENENSEM uixisse putas; eum scriptorem aeuo Bagratidarum assignandum esse, in annotationibus tuis fateris; quorum regnum, auctore NERSE, tibi desiisse uidebatur paulo post MAHVMETIS aetatem, i. e. initium seculi septimi; in nouissimis tamen tuis ad nos, quibus argumentis inductus nescio, eum principesque Bagratanenses in nonum uel decimum seculum detrudis. Si NERSI fides adhibenda sit, uixit circiter finem seculi quarti aut initium quinti. En uerba eius [note: Aeri incisa illa exhibemus.] :

Hic enim CHOSROES ad sinem seculi quarti solio deturbatus est. Omnia afferre, quae ab hac uel illa stant parte, non patiuntur angusti epistolae termini: hoc autem dicere licet, MOSEM CHORENENSEM non meminisse, quod scio, alicuius rei gestae post medium seculi quinti, ne quidem synodi Chalcedonensis celebratae A. D. 451, quae tot tantasque ecclesiae Armeniacae turbas concitauerit, quamque silentio praeterire scriptor Armeniacus noni uel decimi seculi uix potuit. Argumenta quae ducuntur ex una aut altera uoce, ueluti [gap: unknown sign(s)] etc. mihi uidentur leuioris esse momenti, ad probandam scriptoris aetatem; nisi constet, quo demum tempore eae uoces usurpari coeptae sint. Ad praesens, eorum magis sententiae sum, qui eum MESROBO aequalem faciunt, sed rectius docentem cupidis ulnis amplecti paratus sum, nondum enim mihi de hac re satisfactum esse ingenue fateor.

Libros quos nobiscum benignissime communicasti, magna diligentia asseruo, dominoque suo dignissimo incolumes remittendos curabo. Pro interpretatione uocum Armeniacarum maximas gratias agimus; ex qua intelligo necessario coniectura


page 353, image: s353

quaerendas esse illarum significationes. Editionem MOSIS uitiis typographicis scatere, non in dubio est; si forte in eius collationem cum MS. Lipsiensi incidas, candidus spero impertieris; istiusmodi enim aliquod ualde desideramus.

Adiuimus bibliothecam orientalem ASSEMANI, quam et ante euolueramus. Multa ibi de ABGARO commemorantur, quae cum MOSE CHORENENSI apprime congruunt, sed de ipso MOSE ibi neque uola neque uestigium. De ATHANASIO longe aliter sentimus ac tu, candorem uero tuum, et humanitatem, magnopere colimus et suspicimus, sententiaeque quam subiicis, si sapimus diuersa, Deo uiuamus amici, cupidissime subscribimus. Londini 18 Aug. 1730.

De uersibus lingua Aegyptiaca descriptis, tanti a te habitos esse, ualde laetor, et utinam caetera omnia a quoquam exscribi spes esset, uel tua, uel literati orbis causa. Interim pentateuchum lingua Coptica a cl. WILKINSIO editum, qui nuper hic prodiit, tibi dono mittere nobis in animo est. Scias uelim, nos omnes, quos memorasti, libros accepisse; tam poema NERSIS uestra manu exaratum, quam poemata eiusdem typis edita, exemplarque MOSIS CHORENENSIS uestra manu passim illustratum; quos magna cura adseruamus, tibique tuto remittendos curabimus. Quae de uestris, ad NERSIS carmen historicum, et MOSIS CHORENENSIS historiam, annotationibus scripsi, nolim credas, eo animo scripta, quasi putarem me idoneum esse, qui de iis disceptaturus tecum in arenam descenderem, aut qui de his rebus omnino iudicium ferrem. Quaecunque dixi, ueri inuestigandi causa dixi, teque uel alium quempiam erranti uiam monstrantem haud dubie sum secuturus. In hac ut in quaque re id solum quod uerum et sincerum est, quaerimus; (id quod tu quoque facis;) utrum historicus noster isto stetue cadatue talo aliis iudicandum relicturi. Ingenium meum, quantulum, quantulum sit, probe noui; nec magis otio abundo, cum munus iam ante triennium delatum, plerumque quotidie, ad mille quingentos passus domo me, et a studiis auocans, per quatuor ferme horas matutino tempore occupatum teneat; ita ut huic Armeniaco oneri solus plane ferendo non essem. Pro historia STEPHANI


page 354, image: s354

SYNENSIS nobis benignisfime oblata, magnopere tibi debere satemur. BRENNERVM euoluimus, sed non contigit uidere plura quam duo uolumina bibliothecae orientalis ab ASSEMANO editae; nec ante sane audiuimus eum quatuor edidisse, certum est tamen ea inter bibliopolas hic quaerere, ut quae de ABGARIS habeat, si quidem plura quam quae adhuc uidimus habeat, perpendamus. Tria uolumina GALANI, quae inscribuntur conciliatio ecclesiae Armenicae cum Romana, iamdudum possidemus. Videtur is sane in MOSIS CHORENENSIS historiam nunquam incidisse, (quanquam NERSIS CLAIENSIS uestigia eius ubicunque posita prementis diserte meminerit) sed minime mirum est, cum in rebus exquirendis GALANVM parum curiosum fuisse exinde colligi possit, quod ne nomen quidem sciret, decimi quarti seculi scriptoris, qui illam ipsam historiam ecclesiasticam collegerit, quam in primo uolumine suo edidit, annotationibusque illustrauit; nec in eo se sollicitum fuisse unquam, quod sciam, adfirmet. Londini 2 Iul. 1731.

Litteras meas, die secundo proximi mensis datas, ad te peruenisse spero, quibus certiorem seci, omnes libros, quos miseris, me accepisse, eosque tuto tibi remittendos curaturum, et WASSIVM de re Coptica litteris moniturum, sum pollicitus. In quorum altero, me fidem meam liberasse, haec [gap: Greek word(s)] capita Coptice exarata, ab eo accepta, erunt pro testimonio; quibuscum una iam remitto NERSEM typis editum, alterum uero NERSEM uestra manu scriptum, MOSISque CHORENENSIS exemplar, si modo eis carere potes, paullo diutius apud me sum retenturus; pro quorum usu hucusque benignissime nobis concesso, magnas tibi gratias agimus, atque etiamnum debemus. Caeterum WASSIVS, tibi mihique amicissimus, cuius beneficio, atque etiam sumtibus, prius Copticum specimen debebatur, uult ulterius suo nomine tibi significetur, se caetera omnia, si fieri potest, comparaturum, fexque nummos aureos obtulisse, si quis solas [gap: Greek word(s)] describere uellet, et breui se compotem fore uoti sperare; quarum apographum, partim sumtibus suis, partim etiam manu sua scribendum, qui est eius amor, quo litteras literattosque


page 355, image: s355

prosequitur, tibi dono mittere plane destinare, idque propediem repraesentari posse confidere. Londini 17 Aug. 1731.

Literas ad te dedi, cum primo capite actorum Coptice exarato, die 17 proximi mensis; in quibus spem feci, nomine WASSII, reliqua suis sumtibus propediem descriptum iri, tibique destinari. Nunc quinque sequentia, in duos fasciculos tabellarii causa partita, mitto, ab eodem uiro clarissimo profecta, caeteraque consecutura sunt, quamprimum fuerint descripta. STEPHANI SYNENSIS historiam, ut inscribitur, cum uestris accepi, et protinus deuoraui. Initia sane, ut doces, satis quidem superque fabulosa sunt, sed a STEPHANO minime scribi potuit, si modo LVCAS NVRIGIANIDES uerax est; Is enim in libro [gap: unknown sign(s)] STEPHANVM SYNENSEM circa A. D. 914 floruisse scribit, haec uero historia per quadringentos post annos, ad A. D. fere 1400 deducta est; nisi forte plures eodem nomine insigniri contigit; qui quidem cognomines, quantos saepe errores uiris etiam doctissimis pariant, tute ipse nescius esse non potes. GALANVM de eo adire ipse non possum, cum ad praesens apud fratrem sit, qui iam annum et amplius ad octogesimum abhinc lapidem habitat, sed uestras cum eo semper communico, nam solo locorum interuallo, non animorum, aut studiorum dirimimur. Notulae tuae in historiam, cuiuscunque sit, non discedunt ab ingenio auctoris sui, et dolendum est sane oculos malesanos nobis plura inuidisse, nolumus enim quidquam interire eorum, qui uias has obscuras, et nemini ferme tritas, inoffenso pede pertransiere. Tam recentes ad te dedi, ut longiori sermone te a grauioribus studiis detinere plane superuacaneum est, meque igitur, amicum amico, quoniam nobis huius nominis usum concedere non dedigneris, iterum commendo. Londini 7 Sept. 1731.

Litteras uestras, quibus certior factus sum, Aegyptiaca ad te peruenisse, non sine dolore quodam perlegi, cum ex iis intelligerem, quantum in ultimis istis, quae ad te missa sunt, peccatum sit, siue librarii, siue ipsius codicis Oxoniensis culpa;


page 356, image: s356

quanquam ex illis, quae iam mensem et amplius apud me sunt, primaque occasione ad te transmittenda sunt, (i. e. reliqua pars [gap: Greek word(s)] usque ad u. 19 cap. XXIV et secunda epistola Petri a u. 11 cap. II, nam plura non suppeditat codex) inducor ut credam, [gap: Greek word(s)] , magna saltem ex parte, accepta esse referenda codici. Cum enim uideo BAPNABAB: [gap: Greek word(s)] : nonnunquam scribi pro [gap: Greek word(s)] . uix est ut putem eum, cui a cl. WASSIO hoc demandatum fuit munus, tanta Graecarum literarum inscitia laborasse, ut nescire posset istiusmodi uocum orthographiam; Porro cl. WILKINSIVS, ni fallor, in praefatione sua ad N. Testamentum Coptum, de hoc ipso codice agens, eum foedissimis erroribus, quod ad orthographiam attinet, ubique scatere palam testatus est. Vtut uero haec sunt, nolo enim de re ignota quicquam affirmare, apographum cum codice de integro conferri haud in procliui est, cum tam longe absim ab Oxonio, et de exscriptore prorsus nesciam, id solum monente cl. WASSIO, omnia suis sumtibus exarata fuisse, rogauitque ut significarem ea, quaecunque sunt, tibi a se dona accedere. Locum perlegi ubi mentio iniicitur uitae VERONICAE, et quaesiui inter bibliopolas OGELLII uersionem eiusdem, sed eam unquam in lucem exiisse negant; si uero rem aliter se habere deprehendam, faciam ut scias. Continuationes, prima, et secunda, miscellaneorum Berolinensium non sunt parabiles hic; rogo igitur, ut mihi emi cures, exemplar unum miscellaneorum Berolinensium, et duo exemplaria continuationum tam primae, quam secundae. Pretium pro iis, cuicunque uolueris, gratus rependam, statim quam de eo me docueris. Non possumus quin miremur, quomodo tu, uir doctissime, pariter cum SCHROEDERO, induxeritis in animum, quae testimonia ex IOSEPHO produxerit CHORENENSIS, ea ex GORIONIDE deprompta fuisse suspicari; quum non solum res a CHORENENSE memoratae, sed totum orationis filum, atque ipse rerum contextus longissime a GORIONIDE discrepent; quin et ipsissimas IOSEPHI uoces Graecas saepius Armeniace reddidisse uidetur MOSES, id quod cuiuis Graeca IOSEPHI cum Armeniacis conferenti facile, credo, persuasuri sumus. Nam quod ad uocem Apersamon attinet, quam MOSES


page 357, image: s357

aeque ac GORIONIDES usurpat, nihil inde sequitur, nisi id nomen CHORENENSIS temporibus balsamo Iudaico in oriente datum fuisse, qua de re consulas BOCHARTVM in Hierozoic. l. II c. 51. De lexico Armenico uestro nobiscum communicando, non est quod amplius sperare possimus; confidimus autem te nullo modo commissurum, ut thesaurus, tanto studio undique conquisitus, maximo reipublicae literariae damno intercidat. Citius rescripsissem, nisi in codicibus semiustis, bibliothecae Cottonianae incendio ereptis, occupatissimus, responsum differre hucusque coactus essem. Londini 24 Dec. 1731.

Statim quam libros quos ad me misisti, acceperim, docui per reuerendum uirum IOANNEM VILLA, eos tuto ad me peruenisse, gratesque pro benignitate uestra, quas solas rependere permittis, exsolui, atque etiamnum ex animo persoluo. Quae de impensis apographi Aegyptiaci scripseris cum clar. WASSIO communicaui, isque uir humanissimus rescribit: Velle se ut certior fias, labori amanuensis pridem satisfactum esse, seque data occasione uestra opera pariter usurum, si quid Berolini curatum uelit. Amanuensem sane linguam Copticam nescire fatetur, sed characteres quosque optime imitari, ac proinde [gap: Greek word(s)] non exscriptori sed autographo esse accepta referenda putare.? De IOSEPHO GORIONIDE et MOSE CHORENENSI alias te scripturum, cum in nouissimis uestris promiseris, nosque de ea re nihil amplius audiuerimus, magnopere metuimus, ne ualetudine minus firma etiamnum conflicteris, a qua ut te recoligas Deum o. m. ardenter precamur. Ad paginam centesimam in MOSE CHORENENSI nostro excudendo processerat typographus, quum Cottonianae bibliothecae incendium, alio me uocans, opus illud interruperit, quod iam nunc resumo, ad umbilicum, Deo uolente, perducturus. Londini 29 Iul. 1732.

Tandem aliquando, cum plurimarum gratiarum actione, NERSEM uestrum MS. MOSISque CHORENENSIS exemplar tibi remittimus; ueniaque a te sane petenda est propterea, quod intelligimus ex tuis ad uirum reuerendum IOH.


page 358, image: s358

VILLA, nos non solum in te, sed in publica quoque commoda dudum peccasse, eos libros tamdiu apud nos retinendo; quos quidem citius remisissemus cum nostro MOSE CHORENENSI, nisi occupationes haudquaquam expectatae, fratrisque parum firma ualetudo, moram, et impedimentum Armeniaco prelo, iam plus undecim mensibus, intulissent. Iam nunc autem opus, tam longo interuallo intermissum, resumimus, ad umbilicum, [gap: Greek word(s)] , sedulo ducturi. Londini 23 Oct. 1732.

GEORGIVS WHISTON.

De patris libris adeo se negligenter INNYSIVM gessisse, merito indignamur. Iam tandem, acceptis tuis litteris, reperimus, neque eum libros misisse, neque nobis non missos significasse. Breui tamen, ut damnum illud resarciatur, sedulo curabimus, cum specimen nostrum MOSIS CHORENENSIS diuulgatum erit, quo simul mitti possint. Ea etiamnum per MENCKENIVM uelim expectes, nisi uia potior se obtulerit.

Quod uero consilium nostrum de Latine uertendis MOSIS CHORENENSIS fabulis non probas; illud etiam nobis nonnihil erat molestum. Tuo quidem iudicio permultum tribuimus, in nostro modesti erimus. Vix tamen aliter facere possum, quin te non improbaturum fuisse credam, si modo animum nostrum aperuissemus clarius. Neque enim historiae eius defensionem per omnia suscipimus, et, si saepius falsa est, non continuo pro inutili ac reiectanea haberi debebit. Verum enimuero id solum nobis consilii est, scriptorem antiquum fideliter in lucem edere, historiam nouam nec iniucundam eruditorum cogitationibus modeste subiicere; idque adeo, quo linguae Armeniacae cognitio augeatur, atque ita ad alios libros, ipsamque uersionem Armeniacam, quam tu nobiscum permagni aestimas, aditus studiosis pateat. De ipso auctore parum, de ueritate magis solliciti, notas breues adponere statuimus, quae ad historiam eius uel illustrandam, uel confirmandam, uel denique refellendam perrinebunt. Ad quam quidem rem accuratius perficiendam adnotationes tuae nobis erunt utilissimae simul gratissimaeque; quas quod te


page 359, image: s359

missurum promisisti, id utique cupidissime flagitamus, atque ingentis beneficii deputabimus esse in loco. In eum fasciculum, qui MOSEM CHORENENSEM tuum, HAITONISNERSISque interpretationem cum notis, te pollicente continebit, utinam uocum Chorenensium significationes, ipsumque NERSEM CLAIENSEM coniiceres, si tamen eo aliquantisper carere potes. Librum istum ad nos iampridem Venetiis arcessiuimus. Sed frustra; neque enim comparari poterat.

De VSCANI ignorantia iamdudum tibi assentior, quam tamen ei facilius condonassem, nisi fidem etiam et officium editoris neglexisset. Psalmi quidem atque euangelia, una cum [gap: unknown sign(s)] ac [gap: unknown sign(s)] , ut uocant, atque etiam NERSIS carmina Armeniace exstant manuscripta in bibliotheca Oxoniensi. Ea, propter loci interuallum, nondum satis euoluere licuit; neque ibi adest quisquam, Armeniace sciens dicam, an legens, cuius opera in exscribendo uti possumus.

Quod ad Syriaca attinet, haud alienum puto significare, quae nos olim per amicos monuit CAR. SCHAAF, prof. Leydensis. Is se, praeter litteras illas Syriacas iamdiu publicatas, tres alias accepisse dixit; in quibus episcopus ille Malabaricus narrat, apud suos credi, THOMAM apostolum in eam regionem uenisse A. D. 52; eoque ab Indis trucidato, litteras ad ABGARVM regem fuisse missas, qui eis 300 Christianos subministrauit; extareque etiam scribit inter ipsos peculiarem THOMAE apost oli constitutionem.

Caeterum episcopus professori dono misit codicem MS. psalmorum et noui testamenti, in quo apocalypsis, epistolaque Petri secunda desunt. Coloniam quidem fuisse illo ab Syria deductam, lingua ipsa suadere uidetur. Temporibusne uero ABGARI, an post NESTORII demum aetatem id acciderit; tute ipse melius iudicabis.

Venio iam ad negotium tuum Copticum, cuius me primo statim loco meminisse oportebat, nisi fere uisum fuisset litterarum tuarum ordinem sequi. Et quam uellem, in hac re defiderii tui expectatio ut expleri posset. Sed hic tu atque nos


page 360, image: s360

pari difficultate sumus praepediti. Namque neminem Oxonii nouimus ad eam rem satis linguae Aegyptiacae peritum.

Scripsimus, tua causa, ad cl. GAGNIER, ibi habitantem, eiusque responsum, quando tu Anglice scis, cum hac epistola coniunxi, quo intelligeres nos tibi nulla re defuisse, neque adeo defuturos esse crederes. Litteras porro dedimus ad cl. WASSE, qui ab Oxonio propius abest, quique ipse in Copticis nonnihil operae posuit. Faciemus te certiorem, si quis forte repertus erit, qui istorum codicum saltem partem aliquam describere et possit et uelit, si id e re tua esse uidebitur. Caeterum iam hic Londini WILKINSII pentateuchus Copticus excuditur. Genesim fere et Exodum typographi perfecerunt. Hoc opere finito, reliquos uet. test. libros, atque adeo lexicon Aegyptiacum, ut mihi narratum est, aggredietur. Haec tibi indicanda duxi, quae nobis casu innotuere. Londini 9 Mart. 1729-1730 stil. uet.

Tam recentes ad te litteras dedi, ut tempora tua occupatissima longo sermone iam morari omnino esset superuacaneum. Illud tamen oportet tibi significare, responsum nobis a WASSIO esse redditum de re tua Coptica; in quo se etiam ad cl. GAGNIERVM promisit scripturum, eique, praemio de suo proposito, suasurum, ut acta saltem apostolorum tua causa exscribere uelit; difficile fore alium quenquam Oxonii nancisci, litteris Copticis satis eruditum; sibi tamen certum esse omnes uias persequi, quibus ad id perueniri possit. Londini 25 Mart. 1730.

Etsi uereor ne tibi nomine negligentiae iamdudum suspecti simus, quod ad te tamdiu litteras dare intermisimus, tamen quum eius rei causam tibi exposuero, pro singulari tua humanitate, summaque in nos beneuolentia, excusationem nostram te aequo animo accepturum confido. Neque enim aut obliuione tui id factum est, aut quod amoris nostri amicitiaeque ardor quicquam refrixit; neque alia fuit ulla tam diuturnae intermissionis causa, nisi quod eam ipsam litterarum consuetudinem, qua iucunde admodum de rebus Armeniacis uti solebamus, ipsa rerum tempora eripuerant; quae quidem nobis adeo aduersa accidere, ut, quum frater meus propter periculosam


page 361, image: s361

oculorum infirmitatem merito reformidaret, egoque, qui uitam rure degam, propter loci interuallum impressionis curam suscipere nequirem, nostra CHORENENSIS editio eodem temporis interuallo prorsus interrupta et neglecta fuerit; quo fiebat, ut animus, tam longinqua cunctatione languescens, Armeniacum quidquam scribere aut omnino cogitare recusaret.

Quum uero tandem, interposita quadriennii mora, neque tamen quod istis impedimentis liberati sumus, sed quia nullum quidem eorum exitum prospicimus, studia Armeniaca non ita pridem reuocare coeperimus, atque inchoatam CHORENENSIS editionem sensim saltem pedetentimque persequi ac promouere instituerimus, pristinam etiam litterarum consuetudinem, nimio sane interuallo intermissam, repetere simul ac renouare placuit.

Quarta fere operis nostri pars abhinc annos amplius quatuor typis expressa est, et iam quidem eo usque progressi sumus, ut ex diuisione quadripartita pars tantummodo ultima restet excudenda; ac propterea speramus, uel potius considimus, iuuante Deo optimo maximo, cuius immortale et propitium numen pie submisseque imploramus, ut incoeptis nostris prosperum exitum det, fore, ut sex circiter mensibus integer ipse liber absoluatur, atque in publicum laetissimus prodeat: Et quanquam consilium nostrum in hac re olim minus probare uidebaris, nullus tamen dubito, quin ipsum librum libenter sis lecturus, atque institutum nostrum tum demum laudaturus, quum animi uoluntatem ad ueritatem inuestigandam atque ad litteras promouendas maxime propensam clare perspexeris.

De ipso MOSE CHORENENSI, argumentis utrinque accurate perpensis, sententiam nostram breuiter aperiam. Scriptor uidetur fuisse mediocriter tantum doctus, et maiore credulitate quam iudicio ex aliorum scriptis historiam suam composuisse; sed tamen fidus atque probus, atque errore magis, quam culpa, saepius incerta falsaue tradidisse.

Quinto eum saeculo uixisse, id quod credi uoluit, nullam uideo satis iustam causam, quare ualde negemus, quum ea res omnium scriptorum Armeniorum, ac praesertim NERSIS CLAIENSIS testimonio comprobetur, neque ullis argumentis,


page 362, image: s362

ex ipsa historia petitis, refutari posse uideatur, etsi, ut uerum fateamur, nonnulla loca nobis, aeque ac tibi, suspicionem scrupulumque iniiciunt.

Vtcumque ea res erit, quum multa habeat lectu digna, atque utilia, quae, si cum aliorum scriptis conferantur, ad ipsam ueritatem eliciendam, atque ad Armeniacae linguae cognitionem augendam adiuuant, aequi atque eruditi lectores, in quibus te summum locum tenere scimus, neutiquam uidentur nos uituperaturi, qui CHORENENSEM fideliter in lucem proferimus, atque eorum cogitationibus modeste subiicimus; maxime quum huius certe operis beneficio typos Armeniacos nacti simus, ita ut alia utilioraque scripta, atque ipsae literae sacrae ex codicibus MSS. si quando facultas idonea dabitur, Armeniace possint diuulgari.

Quod si qui forte fuerint, qui CHORENENSEM ipsum prorsus aspernabuntur, ut eorum etiam animis aliquo modo satisfaciamus, praefationem adhibere statuimus, in qua de re Armeniorum literata, ac praecipue de uersione sacra Armeniaca paulo fusius atque uberius acturi sumus. De hac re tota iampridem disseruisse te nouimus, in lexici tui Armeniaci praefatione, quod quidem opus egregium, si cum litterato orbe communicasses, cum hoc ipsum argumentum nobis certe praeripuisses, atque adeo paene exhausisses, tum etiam lexici contexendi immenso nos labore liberasses. Quum uero locupletissimo illo thesauro tuo nec uti nobis neque frui licuerit, eundem improbum sane laborem exantlare coacti sumus, eumque ite auide deuorauimus, ut lexicon nostrum Armeniacum uiginti amplius uocum millia complectatur; Quumque operosam hanc, et, ut ita dicam, terribilem molestiam a tyronibus Armeniis in posterum depellere magnopere uelimus, idque te itidem cupere arbitremur, quid est quod gratius atque optatius foret, quam ut ratio aliqua iniri posset, quemadmodum lexicon Armeniacum, coniunctis operis studiisque perfectum, ad literatorum usum amicissime simul ac benignissime ederetur? sed tantas quidem eius rei uideor mihi prospicere difficultates, ut de ea prope sit desperandum.

Caeterum, ut ad praefationem nostram reuertar, de Armeniacae linguae antiquitate paucula tantum habemus dicere,


page 363, image: s363

quorum fere summa huc redit, primordium eius esse omnino ignotum.

At de uersione Armeniaca complures obseruationes, tam ex uetere quam ex nouo foedere petitas, sumus allaturi, quibus eius antiquitas, excellentia, atque utilitas liquido confirmentur.

De VSCANI autem fide, ut in omni quidem re, quoad eius fieri possit, quum non nisi certa atque explorata tradere uelimus, et tamen codicibus MSS. careamus, neque Oxoniensem bibliothecam adire ac peruolutare, uitae nos, quantum suspicamur, conditio passura sit, de ea re sententiam tuam utinam dilucide explices; Quae enim ad cl. L? ENFANTIVM scripsisti, quam quidem epistolam in nostram praefationem includere cogitamus, paulum ab iis discrepare uidentur, quae nobis olim indicasti, adeo ut non satis certo sciamus, utrum VSCANVS ex uersione Armeniaca contra codicum MSS. fidem aliqua sustulerit, an solum addiderit mutaritue, quo cum uersione uulgata melius congrueret. Hanc nobis dubitationem, beneficio codicis MSS. Berolinensis, ita optime tollere poteris, si non tantum rem ipsam distincte tradideris, sed etiam omnes omnino alicuius euangeliorum partis, exempli gratia, s. LVCAE euangelii, si placet, capitis undecimi uarietates, accurate notatas, nobis indicaueris. De eo praeterea uelim nos certiores facias, quomodo se habeat in uestro codice historia mulieris adulterae, capite octauo sancti IOHANNIS euangelii enarrata.

Epistolas duas Armeniacas, unam Corinthiorum, S. PAVLI alteram, quia nondum adhuc integre editae fuerunt, in extremo libro una cum Graeca earundem uersione consilium est subiungere, quam quidem uersionem duabus de causis conficere uisum est; primum, quoad lingua Armeniaca, ita uti optime nosti, ad Graeci sermonis consuetudinem multo propius quam ad latinitatem accedit; deinde, ut sic certius iudicari posset, utrum ipsae hae epistolae ex Graecis fuerint primitus conuersae; id quod factum fuisse necesse est, si modo uerae ac germanae sint, quanquam nos quidem inter dubiae fidei scripta reponendas existimamus. In hac autem interpretatione Graeca, tum totidem uerbis transferre, tum ipsum


page 364, image: s364

uerborum ordinem seruare, tum denique uocabula Armeniaca eisdem uocibus Graecis, quantum fieri poterat, reddere placuit, quae ipsis Armeniacis in sacris literis respondent; atque hanc translationem cum hac epistola coniunxi, sperans fore, ut, si quid ibi erroris ostenderis, de eo nos monere uelis. Caeterum Armeniaca in nonnullis locis uidentur paulum deprauata; adeo ut cum alibi nonnihil, tum in primo epistolae S. PAVLI commate ualde haereamus. Ibi te auctorem sequi, uisum est, qui [gap: unknown sign(s)] legendum putas; sed quum uox ista [gap: unknown sign(s)] tam in MOSE CHORENENSI, quam in uersione Armeniaca, non nisi substantiue, ut grammatici loqui amant, usurpetur, atque adeo [gap: Greek word(s)] , i. e. erroris, siue casus notionem habeat subiectam, quae quidem significatio ex uocibus cognatis [gap: unknown sign(s)] , [gap: Greek word(s)] , [gap: unknown sign(s)] [gap: Greek word(s)] , satis confirmatur, tuam nostramque eius loci interpretationem non equidem praestare audemus. Illud etiam notare libet pro [gap: unknown sign(s)] in uersiculo undetrigesimo scribendum esse [gap: unknown sign(s)] , et in uersiculo duodequadragesimo denique, ne plura addam, particulam negationis deleri debere, sicut loci sententia postulat.

Habes epistolam uerbosiorem fortasse quam uelles; certe ita longam, ut diutinae intermissionis culpam aliqua ex parte expiare posse uideatur. Illud autem etiam atque etiam in hisce litteris a te petimus, ut si quid singulare de tota literatura Armeniaca obseruaueris, id nobiscum communicare ne graueris; quae quidem monita omnia, cum honorifica tui mentione, ingenue fateri libebit; nisi si, pro summo tuo erga nos nostroque in te pari atque mutuo studio ac amore, ipsa epistola, tuis uerbis nostrae praefationi interponenda, nostrum


page 365, image: s365

opus ornare malueris; quae utique, non quidem nos nostraque laudare, ne sic uerecundiae sines transire alliceremur, at litteras Armeniacas illustrare, atque eius linguae usum recte poterit eruditis commendare, quam tamen rem ipsam, monentes modo non rogantes, tuo arbitrio omnino permittimus. Londini 19 Iun. 1735.

Cum perperam sane exaratum sit, quod ad te missum fuit barum epistolarum [note: Vtramque epistolam, supta iam p. 363 sq. commemoratam, historiae Armenicae MOSIS CHORENENSIS, Armenice et Latine a GVIL. et GEORGIO WHISTONIS Londini 1736, 4 editae, adiectam lector inueniet p. 371 seqq.] exemplar, aliud tibi accuratius iuxta archetypum Halebense scriptum uisum est remittere; nec ipsum tamen erroribus caret, iisdem utique, qui in archetypo occurrunt; quos uero tibi in hisce rebus uersatissimo haud difficile fuerit animaduertere, emendareque. Vtinam autem, uir doctissime, te sineres exoratum, ut lexicon tuum Armeno-Latinum, diu abhinc absolutum, tandem aliquando in lucem prodeat. Sic scilicet maximo rempublicam litterariam cumulares beneficio.

DAVID WILKINS.

Ex litteris reuerendi AYERSTII intellexi, te uir clarissime, uariantes lectiones Armeniacas noui testamenti congestas, Coptico meo nou. testam. adiicere in animo habere: de quo fanore tuo maximopere mihi gratulor. Euadet certe N. T. meum multo illustrius, et si orbi erudito gratum futurum est, totum hoc notis tuis acceptum ferendum erit. Iam uero, ut ratio operis mei tibi, uir clarissime, constet, scias uelim, me totum nou. testam. Oxonii Britannorum descriptum, in linguam Latinam transtulisse., et iam Romae cum quinque MSS. Vaticanis contulisse, ita ut quam primum typis mandari queat. Sed quia amici mei in Britannia septimum uolumen polyglotton [note of the transcriber: in the print with a Greel letter: polyglottwn] a me expectant, hinc praeter N. T. Chaldaicam chronicorum uersionem, in polyglottis desideratam, pentateuchum, psalteriumque


page 366, image: s366

Copticum
typis diuulgare proposui. Equidem BECKIVS iam edidit Targum librorum chronicorum in 4to; ast uero, quia nec illi licuit inspicere Britannico MSS. nec Targum eius perfectum est (quot enim non sunt hiatus in libro primo!) operae pretium credidi, illud Targum adiutus MSS. notis clar. olim SAMVELIS CLERICI, luce donare. Psulterium Copticum cum Vaticano contuli, pentateuchum iam describere inchoaui, neque discedam Roma, nisi totum thesaurum Copticum in Vaticana latitantem meum fecerim. Romae ex Barberina, pridie nonar. Iun. 1710.

Nullus defui in peruoluendis catalogis MSS. codicum, qui Romae asseruantur, tuo ut satisfieret desiderio, et inueni in Vaticana integra biblia Armeniaca, charactere nitidissimo anno Armenorum 1074 fol. scripta. Inueni ibidem praeter haec et alia Armeniaca MSSta: ut Pontificale, Rituale, calendarium ecclesiasticum, acta conciliorum Niceni, Constantinopolitani et Ephesini, historiam LEONIS, Ottonis filii, ultimi Armenorum regis, catalogum patriarcharum Armenorum, itemque uaria ex geographia et philosophia excerpta. Inueni in Barberina psalterium Armeniacum manu satis antiqua exaratum, de cuius anno tamen, quia penultima pagina, quae annum repraesentare debebat, deest, non constat. Alterum quod scire cupis de u. 3 Ioh. 5 an Coptici MSS. codices eum exhibeant? Certum est, quod tres Vaticani et duo Bodleiani eundem omittant, inueni tamen illum u. 3 in MSS. TH. MA RESCHALLI Oxonii uel ab ipso, uel ex alio MSS. suppletum: defectum uero illum non magni momenti esse, iudico, quia explicatio solummodo est u. 5 sequentis, de motu piscinae. Romae 22 Aug. 1710.

CHAMBERLAYNII humeris incumbet excusare libertatem, qua te iam compellandi utor: per litteras enim Londino datas me certiorem fecit, tibi consilium eius de imprimenda sylloge orationum dominicarum tot quot unquam reperiri potuerunt linguis et characteribus, innotescere; quapropter te, uir clarissime, maximopere rogatum uellet, ut epistolam aliquam syllogen hanc illustrantem conscribere, mihique curatori quasi impressionis huius collectionis eam clarissimi RELANDI nostri


page 367, image: s367

litteris inclusam mittere dignareris. Publice CHAMBERLAYNIVS noster fauorem hunc agnoscet, egoque ansam nanciscar credendi, te, uir amicissime, nomen meum nondum plane obliuioni tradidisse. Amstelaedami 6 Aug. 1714.

Ne irascaris quaeso, nec inuidiae, sed metui damni cuiusdam in itinere, et incertitudini reditus mei in Angliam, citioris forsan quam sperauero, adscribas rogo, quod pentateuchum meum Copticum, quem cum omnibus quotquot in Europa extant uet. et nou. test. libris, e Vaticana, Parifiensibus et Bodleiana descripsi, ac in Latinum sermonem uersum possideo, transmittere nequeam. Ex quo enim ante binos menses Londini consilium ceperim integrum [gap: unknown sign(s)] ex MSS. Cantabrigiensi cum uersione Latina Amstelodamensibus typis commendare, thesaurum meum Copticum, grammaticam puto, lexicon, pentateuchum, psalterium, Danielem et omnes prophetas minores ac nouum testamentum integrum mecum sumpsi, an aliquid ex eo hic publici iuris fieri posset? Sed nihil praeter Targum meum, quod iam sub praelo sudat, bibliopolarum curae committere potui; adeo studia orientalia iacent! Cogitandum mihi igitur erit, ut sub halcyoniis augustissimi nostri regis GEORGII, Coptica mea quam primum et deinde THEOPHILVS ANTIOCHENVS, cuius editioni olim inuigilaui, Oxonii typis Clarendonianis (e theatro enim Sheldoniano nunquam amplius prodibunt libri) imprimantur.

Gratissima mente nomine nobilissimi CHAMBERLAYNII agnosco uosuntatem tuam, uir clarissime, ipsius syllogen ita speciose adiuuandi, summaque animi contentione te rogo, ut omnes, quas benigne nominasti, uersiones orationis dominicae mihi communicare uelis. Habet equidem CHAMBERLAYNIVS noster, omnes Europaeas a uitiis impressarum multoties repurgatas, sed non parum ponderis certitudini lectionis accedet, si te, eam comprobantem habuerit. Inprimis, uir humanissime, ob Arabicam tuam uulgarem, Tartaricam, Sinensium, Formosanam et Siamicam praelo ferias indixi, eas igitur cum lectione quanto citius fieri potest, mihi huc transmittas rogo, reliquas Asiaticas et Europaeas proximae occasioni reseruans. Eruditas quas his et aliis uersionibus adiecisti


page 368, image: s368

notas, separatim uel in epistola ad CHAMBERLAYNIVM mihi intra tres hebdomades, ad summum, transmittas, uel permittas, ut si notae mihi transmissae formam epistolae non habeant, eas praefamini auctoris cum honorifica tui mentione inserere queam. Nec est quod dubites de exemplari, quod ego tibi nomine CHAMBERLAYNII promitto, et quod tibi absque laudabilibus studiis tuis collectionem eius illustrandi, destinauit. Dominus LVCAS praeceptor prof. SCHROEDERI Marpurgensis orationem dominicam Armenicam typis expressit ipse typotheta, ipse Armenus. Amstelaedami prid. Kal. Sept. 1714.

Quod attinet comma 5 capitis octaui Geneseos, Copticus codex meus cum Alexandrino ita legit: [gap: unknown sign(s)] . In mense autem undecimo, primo (scil. die) mensis apparuerunt capita montium. Kircheriana lectio uocis [gap: unknown sign(s)] nunquam mihi placuit: Posito sc. quod Aegyptii (more Iudaeorum [gap: unknown sign(s)] pro [gap: unknown sign(s)] ) uenerationem nominis [gap: unknown sign(s)] per [gap: unknown sign(s)] exprimere uoluerint, nondum tamen uideo quomodo [gap: unknown sign(s)] Phthi pronunciari debeat Phtha, cum [gap: unknown sign(s)] semper thi ut [gap: unknown sign(s)] dedit Asthi, [gap: unknown sign(s)] auis Halathi etc. pronunciandum. Egi de hac uoce etiam in dissertatione mea de linguae Copticae ortu, progressu et hodierno statu, Chamberlayniano operi inserenda, quae iam sub praelo sudat. Vocem [gap: unknown sign(s)] ego pronuntio (salua meliore lectione) Pscoo ore Angli, uel Pscou ore Galli, et cum pronominibus [gap: unknown sign(s)] Pascoo [gap: unknown sign(s)] Pekscoo, [gap: unknown sign(s)] Penscoo etc.

Multum tibi debet CHAMBERLAYNIVS noster pro orationibus dominicis, quas mihi communicare uoluisti. Expressit iam chalcographus Tartaricam iuxta autographum, (pagina namque una descriptionem tuam cum uersione et lectione interlineari capere non poterat) Siamicamque hisce diebus absoluet,


page 369, image: s369

et tum utramque tibi bene restituam. Berriensem, ut uocatur in editis orationibus dominicis, omittam; atque ex MONTFAVCONIO meo de Americanis breui certior fiam. Iauanicam orationem dominicam hic colligere non potui, sed exprimam Malaicam characteribus Iauanicis, uti iam cum KIRCHERO Latinam characteribus Brachmanicis expressi. Tungusianam amplissimus consul WITSIVS mecum communicauit. Annon Pedemontana et uetus Toscana conquiri posset? Huius dominus SALVINI quaedam monumenta possidet, illius dialectum ita Italicae atque Gallicae commixtam noui, ut cum Taurini agerem, quid distincte admodum loquentes dixerint, non intellexerim. Nonne et tu, uir clarissime, aliquid epistolae loco ad CHAMBERLAYNIVM moliris? Amstelaedami 6 Non. Oct. 1714.

Epistolam tuam ad CHAMBERLAYNIVM omnigenae eruditionis genere refertam bene accepi, iamque in ea exprimenda typothetae toti sunt: Ast bona cum uenia tua in initio pro emiseras, posui emiserat MOTTVS collector sylloges orat. domin. Londini excusae. De Palmyrenis litteris, quas in periculo suo habet RHENFERDIVS, rogo, uir praeclaris., ut paucis me instruas: Composui enim orationem dominicam Hebraicam ex litteris istis Palmyrenis, syllogae Chamberlaynianae inserendam; si autem de ueritate earum tantus dubitandi est locus, meliora a te edoctus, uel plane omittam, uel in praefamine dubia tua subiungam. Praefamen hoc, quod de omnibus linguis iuxta ordinem aliquid tractabit, maiore mihi constabit labore, quam tota collectio Chamberl. cui ego plus 20 addidi orationes dominicas, et cui describendae ac corrigendae ego solus incumbo, solo amore CHAMBERLAYNII et publico seruiendi studio ductus. Addam praeter alphabeta Singalaeum, Iauanicum, et Bengalicum nonnulla de linguis istis; ast dolerem, si metus sumptuum a CHAMBERLAYNIO praescriptorum limites transgrediendi, me a proposito deterreret. Tibi, uir praeclarissime, ut uideo, aliqua de lingua Tartarico-Sinensi sunt, communices mihi, quaeso, eius alphabetum ac nonnulla grammaticalia, ut et quae de natura linguae Sinensis inter schedas tuas inuenies. Lapponicam orationem dominicam ampl. CHAMBERLAYNIVS


page 370, image: s370

a uiris linguae illius peritis accepit: Incipit autem h. m. Atkie mijan iuko lee almensisne, Ailis ziaddaitu nam etc. Cantabricas ita imprimi curaui, uti amicus quidam CHAMBERLAYNII ex oppido St. Iohannis de Lutz oriundus, conscripsit, qui saepe G saepe [gap: unknown sign(s)] apposuit, si autem [gap: unknown sign(s)] oure et non Goure scribendum, potero duobus uerbis illud in praefamine attingere.

Lectioni Copticorum PETRAEI subscribere nullatenus possum, demit namque Coptis consonantes p et d, omnibus orientalibus nationibus communes, quod tamen onomasticis in Vaticana et Bodleiana extantibus repugnat, quae [gap: unknown sign(s)] ut p, [gap: unknown sign(s)] ut t et [gap: unknown sign(s)] ut e non ut a pronunciari uolunt. Accedit quod orientales omnes, quem sonum semel litteris suis attribuerunt, semper et in omnibus uocibus retineant, non prout nonnullae Europaearum nationum inprimis Galli, qui licet e ut e in alphabeto pronunciari dicant, in lectione tamen e ante n quandoque ut a quandoque ut e pronuncient. Quid dicam de Graecis uocabulis in Coptica occurrentibus, ea more Petraeano pronunciare, esset idem, ac Anglorum pronunciationem linguae Latinae optimam asserere.

Codex meus Copticus cum Vaticanis et Barberino primam primi psalmi uocem non ita legit ut Petraeanus: [gap: unknown sign(s)] etc. Assentirer tamen potius uestro codici, quia in genere omnes uoces Graecas, si Copticas earum loco substituere possem, ex lingua hac exterminare uellem. Occurrit uox uestra multis in locis codicum meorum, inprimis Matth. V, comm. 3 seqq. [gap: unknown sign(s)] etc. Quia iam in psalterio Coptico uersamur, rogo perlustres psalmum [gap: unknown sign(s)] qui


page 371, image: s371

incipit: [gap: unknown sign(s)] etc. et uideas, an post uersiculi penultimi uerba [gap: unknown sign(s)] uti est in Hebraico et aliis psalteriis, sequentia reperiantur: [gap: unknown sign(s)] : Inueni haec in MSS. bibliothecae eminentissimi cardinalis Barberini, quod psalterium pentaglotton Armenice, Arabice, Coptice, Syriace et Aethiopice continet; ast in uersionibus omnibus deesse uidi, ut et in omnibus quae unquam contuli psalteriis Copticis, adeo ut credere cogar, ea ex incuria scribae ex psal. LXXVII huc allata esse, usquedum in alio manuscripto Coptico eadem extare deprehendero.

Multa cum gratiarum actione remitto orationes Tartaricam et Siamicam, ac, ut supra iam rogaui, alphabetum Tartaricum mihi communices uelim, ut quantum fieri potest, nil collectioni Chamberlaynianae desit. Amstelaedami 3 Kal. Nou. 1714.

Palmyrenam orationem dominicam, quia praeter RELANDVM et CLERICVM merito a te, amicorum optume, impugnatur, collectioni Chamberlaynianae non inseram: ast Sinica prouinciae Chincheo, benigne a te mecum communicata, agmen CLI orationum dominicarum claudit. De amore cl. MONTFAVCONII, summoque eius mihi inseruiendi studio quam certissimus fui, quum anno praeterito per octo menses Parisiis commorarer,


page 372, image: s372

ast quia magnus hic uir oraculum musarum apud Gallos est, aliis negotiis impeditus, epistolas MARIAE AB INCARNATIONE ita accurate perlegere non potuerit, licet se sociosque monachos in eo totos fuisse expresse asserat: Tu enim eas olim Parisiis uidisti, et utinam eadem mihi felicitate uti liceret, antequam toti operi colophonem imponam; ea enim sum indole, ut cuius me profitear amicum, ei omnem occasionem totis uiribus conquiro, inseruiendi. Nouum igitur monumentum amicitiae tuae erga me prodes, si eas mihi descriptas transmiseris, ac cum uera et non fucata amicitia in reciprocis amoris generibus consistat, te sedulo rogo, ut quamprimum fieri potest, mihi mittas loca ex euangelio IOHANNIS accurate, ut soles, notata omnia quae tibi desunt, restituam ea ex codicibus meis quam libentissime, hocque peracto, si labor meus tibi non displicuerit, ad epistolas catholicas me accingam.

De conditionibus impressionis noui testamenti mei Coptici cum bibliopola Amstel. iam ago, et simulac Targum meum academiae Cantabrigiensi (ex cuius bibliotheca publica codex MSS. fluxit) obtulerim, ad Batauos mihi redeundum erit, ut uota mea publico per litteraturam Copticam inseruiendi tandem manifestentur, quum et in dissertatione mea de lingua Coptica, collectioni Chamb. inserta, promiserim tractatum de [gap: Greek word(s)] ueteris sermonis Aegyptiaci ad illustrandas antiquitates Hebraeas ac Graecas. Quae de lectione Coptica uersieuli decimi psalmi [gap: unknown sign(s)] quaeris, et quod in tuo codice legatur [gap: unknown sign(s)] : idem in meis reperio codicibus: cur autem haec uerba [gap: unknown sign(s)] in codice Alexandrino (ni fallor) etiam occurrentia, male sint addita, ut tibi quidem dicere placet, ignoro? Testimonio IVSTINI MARTYRIS in dialogo hanc lectionem suffultam esse non inuenio; simpliciter enim IVSTINVS [gap: Greek word(s)] in duobus locis p. 198 et 224 ed. Sylb. legit absque additione in multis. Vox autem [gap: unknown sign(s)] et [gap: unknown sign(s)] multus, uti in aliis linguis, ita hic etiam collectiue pro [gap: unknown sign(s)] [gap: unknown sign(s)]


page 373, image: s373

aut [gap: unknown sign(s)] omnis sumitur. Loquitur enim uersiculus praecedens de [gap: unknown sign(s)] et quod Deus iudicaturus sit [gap: unknown sign(s)] : Haud absurde ergo in hoc uersiculo additur [gap: unknown sign(s)] , licet psalmus sequens incipiat solum [gap: unknown sign(s)] et in psal. [gap: unknown sign(s)] ac [gap: unknown sign(s)] idem absque in multis extet. Auocamenta typographiae alas addiderunt uolanti huic crenae, quae te de amore perpetuo ac ueneratione nominis tui nonnisi cum uita finem habitura certum facit. Amstelaedami festo S. Andreae 1714.

Dubium de orationibus dominicis Americanis mihi iniecerant uerba tua, quas olim descripsi, sine additione, an eas adhuc possideas an amiseris, sed satis superque hac super re te explicuisti. Ex effectu gaudeo de molestia, quam ultimum meum epistolium tibi attulit, quia forsan sine iterata excussione schedarum tuarum Glagoliticam orationem dominicam et inscriptionem Sinicam, pro quo maximas tibi refero grates, non accepissem. Quod de opere Chamberlayniano scribis, scias rogo, me nunquam uanae gloriolae captandae studiosum fuisse, et, hos ego uersiculos feci, tulit alter honores, animum meum nullatenus excraciare, ast metuere me oleum et operam perdidisse, quia uideo absentium non haberi rationem, et CHAMBERLAYNIVM conqueri de sumptibus, de quorum summa (10 libris Sterlini minore, quam proposui) antequam manum operi admouerem, inter nos conuenit. Ego hic solius CHAMBERLAYNII gratia tot iam menses uixi, et multos nummos promouendo operi eius praestiteram, quos demum ante triduum reddidit; Londini autem studiis meis uacare amicisque gratis gratus semper esse possum, interea tot occasiones inseruiendi mihi, enascuntur, denascuntur, ast haec animum non frangunt, quia magna mentis constantia credo -- Laborum praemia certa. Collectio Chamberlayniana quoad orationes dominicas et dissertationes plane ad finem perducta est, sic ut nihil iam in dissertatione tua immutare aut addere possis. Dedicationem GEORGIO principi Walliae factam ego retentis argumentis CHAMBERLAYNII composui, quae iam typis exprimitur.


page 734, image: s734

Ab amplianda et iuxta propositum illustranda praefatione me deterrent, querelae CHAMBERLAYNII de sumptibus, quibus tamen multum peperci obeundo munus correctoris, quod magna pecunia ipsi constitisset: Ast gestis scire originem earum? Spes publicis opus suum sumptibus imprimendi eum fefellit, hinc illae lacrymae. Glagoliticam tuam, Ionathane dilectissime, sit licet propriis impensis incidenda, praefationi meae inseram, ast doleo me idem facere nequire cum Iauanico, Bengalico, Singalaeo, Iberico etc. scribendi genere. Habes hic, amicorum dulcissime, quod expetiisti ex Coptico nou. testam. epistolam ad Galatas proxima occasione mittam, atque fontem erroris uerborum [gap: unknown sign(s)] a ligno a IVSTINO M. TERTVLLIANO et CYPRIANO suffulti, quo de Iauanis litteris t. t. immersus nescio quid scripsi, detegere conabor. Amstel. 21 Dec. 1714.

Absolui tandem opus CHAMBERLAYNII, curae bibliopegorum iam commissum, cuius tria exemplaria ante abitum meum in Angliam, Berolinum mittam; otii mei testem epistolam sc. S. PAVLI ad Galatas Copticam uno anhelitu scriptam tibi mitto, speroque quae ante tres hebdomadas ex nou. testam. meo Coptico descripsi, tibi tradita esse. Quodnam quaeso schema constitueres tractatui (de antiquitatibus Copto-Aegyptiacis) cui elaborando simulac Londinum redux fuero, operam dabo? Ego ex auctoribus Graecis et Latinis iuxta seriem temporum, uoces Aegyptiacas explicare easque ex antiquitate historiae etc. deducere decreui. Quis praesidebit editioni concilii Basileensis, cuius autographum rex Prussiae adeo sollicite expetit? Sudat specimen noui testamenti mei Coptici sub praelo, quod cum oratione dominica mittam: Mittam quoque sine mora et absque taedio quaecunque ex parua mea supellectile maximoque tibi inseruiendi desiderio unquam tibi prodesse poterunt, ut in me uere quadret, Coelum non animum mutant qui trans mare currunt. Amstel. 29 Ian. 1715.

Recte mihi gratissimas tuas tradidit CRELLIVS, cui priuatis negotiis hic Londini implicito nulla prorsus in re utilis esse potui, nisi quod nonnullas uoces palaeographiae Latinae ex MSS. Cottoniano in usum clar. L'ENFANTII explicuerim. CHAMBERLAYNIVS


page 375, image: s375

multa ex bibl. praesulis Lincolniensis ad concil. Basileense spectantia describi curauit, quae ego cum autographo contuli, CRELLII cras, uolente Deo, abeuntis manibus tradam. Post reditum meum in Angliam, alphabeta omnium totius orbis linguarum cum decem numer alibus conscripsi, et CHAMBERLAYNIVM iis donaui: Iam proximis hisce diebus me Oxonium conferam, nouum testamentum Copticum theatri Sheldoniani praelo commissurus, horisque intermediis dictionarium et grammaticam Copticam ad finem perducturus. Antiquitatum Aegyptiacarum a me promissarum iam recordari nequeo, quia editio noui testamenti me totum sibi uendicabit, et pluribus intentus minor est ad singula sensus. CL. ALEXANDR. praesulis Oxon. POTTERI breui prodibit, ut et ethicorum ARISTOTELIS libri WILKINSONII. THORLSBY Cantabrigiensis IVSTINI MARTYRIS opera edere proponit; prouinciam hanc HOFFMANNO Holsato uiro eruditissimo eripuit, qui doctissimas notas uitamque I. Martyris iuxta seriem historiae et chronologiae contexuit. Obtulit ei pro labore uniuersitas Oxoniensis 50 libras Sterlini, sed praemio hoc non contentus locum dedit aemulis et inuidis Cantabrigiensibus iuuenem huic negotio imparem subornare, suffulciendum ope BENTLEII et DAVISII. HVDSONI IOSEPHVS lento progreditur gradu, editoris impensis impressus. HEARNE subbibliothecarius Bodleianus acta apostolorum litteris uncialibus ex MSS. archiepiscopi LAVDI edet: Sunt haec eiusdem aetatis cum euangeliis BEZAE Cantabrigiae et epistolis noui testamenti Parisiis conseruatis. Anglica lingua conscriptos libros breui habebimus sequentes: Historiam episcopatuum, decanorum et canonicorum Angliae, historiam prouinciae Cantii; hodiernum M. Britanniae et Hiberniae statum. Quae Parisiis aguntur, amici mei abbas BIGNONIVS, MONTFAVCONIVS, LE QVIEN et KVSTERVS mecum communicant, ac cum tibi, amicorum optume, procul dubio nota sint, hic transmittere supersedeo. CLAVERING professionem Hebraeae linguae non ita pridem a rege obtinuit, quam omnia Oxoniensium uota mihi assignauerant, ut finem dubiae meae ac innumeris difficultatibus circumseptae forti facerent: Sed sperat aduersis -- alteram sortem bene praeparatum pectus. Londini 18 Iul. 1715.



page 376, image: s376

Iam in imprimendo nouo testamento meo Coptico nitidissimis et elegantissimis theatri Sheldoniani typis ad XIX MATTHAEI caput perueni: opus hoc integrum adhuc annum me totum sibi uendicabit. Ast quid est, quod de uia ad excolendas litteras Copticas, quam solus nosti, quamque nulli communicaturum esse, scribis. Nouit eruditus orbis, noui et ego, quam sagacissimo ingenio et quanta eruditione sis praeditus, ut facile omnibus in quocunque scientiarum genere palmam praeripere posses. Ego codices Copticos aequa facilitate ac Latinos intelligo, nullique te excepto in Europa (absit gloria uerbis) hac in scientia me inferiorem esse paucis mensibus uidebis: Attamen quia mysterium huius linguae te possidere auguror, quod incredibili labore forsan non sum assecutus, de quo et quid uia tua rite excolendi studia Coptica tractet, mihi scribas obsecro. Operae pretium in uberiore MSS. Copticorum communicatione ponis: Mihi iam Bodleiana omnibus horis patet, sed nihil tale promittere possum, cum die nocteque editionem nou. testam. mei curem, et si mihi horae quaedam post festum paschatis proximum [gap: unknown sign(s)] uacare possent, absque spe lucri ex amicitia sola uires meas omnes lubentissime ossero ad describenda ea quae studiis tuis inseruire possunt. Nulli, certe non tibi paruam meam supellectilem inuideo, quae tota tuo usui dicata est, dummodo tempus satis amplum ad colligenda, quae desiderare posses, mihi largireris. Nouum testamentum meum pentateuchus Copto - Latinus sequetur, quem per subscriptiones (uti apud nos mos est) publici iuris faciam, et si Deus uitam largiatur, dein psalterium et prophetae, et demum grammatica et dictionarium linguae Copticae. Oxonii 11 Octobr. 1715.

En tibi litterarum nostrarum Copticarum specimen [note: Inscriptionem Copticam huius epistolae aere incisam exhibemus.] , quo responsum ad charissimas tuas mensis Nouembris auspicari aequum duxi. Desiderium tuum ac propositum insulam nostram inuisendi, adeo me exhilarat, ut si propositi tenax fueris, pentateuchum meum Copticum dono habueris Oxonii uel Londini. In hoc si aliquid momenti colloces, tantusque labor meus te huc allicere possit, stes promissis rogo. Vtinam


image: s376a

[gap: illustration]


page 377, image: s377

dies ille mihi illucesceret! [gap: unknown sign(s)] . Ast quia pentateuchus tui gratia demum post impressum nouum testamentum meum mihi describendus est, atque ego exordium libri de [gap: Greek word(s)] ueteris linguae Aegyptiacae tecum communicare uellem, hoc unicum a te peto, ut aduentum tuum, usque ad aestatem anni 1717 Deo uolente, differas, quia per nouem adhuc menses nihil certe aliud agere potero, quam id in quo iam totus sum: accedit quod et res curiae nostrae et uestrae in maiori pace et tranquillitate illo tempore sint futurae. Sed si itineris difficultas, magnus marium hiatus inter Batauiam et Angliam, sumptuum magnitudo, et negotia te forsitan ab hoc itinere deterrere potuerint, credas certo certissime, me circa id quo te exopto et expecto tempus, pentateuchum meum uel Hamburgum ad clar. WOLFFIVM nostrum, uel, si talis desit occasio, per uirum mihi amicissimum dominum BONET ablegatum regis Prussiae tibi esse transmissurum.

Vocem [gap: unknown sign(s)] pro [gap: unknown sign(s)] in titulo nou. testam. iuxta monitum tuum retinebo, eam autem per Copticum reddam, quia hodie Aegyptios inter et Europaeos usu recepta est. Multa iam collegi de antiquitate uersionis bibliorum Aegyptiacorum ex patribus Graecis, tu, uir humanissime, te amicum uere meum praestabis, sicubi nonnulla ex aliis auctoribus Arabicis uel Armenis eam in rem congesta huc miseris, mihique libertatem impertitus fueris tua uerba mea faciendi in praefamine noui testamenti Coptici.

Gaudeo te, uir eruditissime, tantam curam quam accuratissime linguam Copticam noscendi impendere, meque in lingua hac quae mihi in deliciis est, obiectionibus et quaestionibus exercere. Analysis eius multis profecto difficultatibus est circumsepta, ac haud facile quis indubitatam omnium mutationum in litteris et syllabis dabit rationem, nisi post longam in uertendis multis noui testamenti aeque ac psalmorum commatibus exercitationem. Exinde enim parua illa differentia styli Coptici ipsi statim innotescet. Mihi certe analysis orationis dominicae offendiculo fuit, ex quo Amstelaedamo abii, ob quam plurimos errores, quos ego falsae et fallaci meae analysi tum temporis consisus, commisi. Publice data occasione in grammatica forsan mea Coptica hunc errorem agnoscam, neque iam


page 378, image: s378

tempus impendam iustificandis iis, quae speciem uerae analyseos prae se ferre possent. Reuersus nuper in Angliam, linguam hanc, quam per biennium neglexeram, serio reauspicatus sum, quod academia Oxoniensis impressionem noui testamenti Coptici meditaretur. Hoc tempore oculi mei semiaperti errores perspexerunt, quos ope ac beneficio nonnullorum manuscriptorum Bodleianorum cauere didici. Didici discernere Graecismos a Copticismis, ac ueram mutationis uocalium et consonantium earumque metatheseos rationem. Didici differentiam litterarum [gap: unknown sign(s)] et [gap: unknown sign(s)] , quae in aliquibus uocibus promiscue positae uidebantur antea. Didici et accuratam accentuum positionem, in qua ego semper, primarii in lingua hac fundamenti ignarus, hallucinatus sum, quam et tu, (sit uenia uerbis) in epistola tua ultima non bene obseruas. Accentuum rationem quam maxime ueram ego assignare didici, neque forte fortuna a Coptis adhiberi, in regulis gran maticis ostendam. Sed redeam ad epistolam tuam. Optime facis, amicorum dilectissime, quod tam candide opinionem tuam mihi detegas de rebus Copticis, in quibus errorem commisi; id quod et absque praeuia uenia facere potuisses, cum mihi non sit tam elatus ac morosus animus, ut amici iuste me redarguentis manus non exosculer. Bene etymologiam uocis [gap: Greek word(s)] ab [gap: unknown sign(s)] et [gap: unknown sign(s)] deriuas; ast nunquam ego [gap: unknown sign(s)] copulatiuam esse apud Coptos, inueni. Loca sacrae scripturae, quibus assertionem tuam (sc. [gap: unknown sign(s)] pro copulatiua sumi) probare conaris, continent notam characteristicam uerbi [gap: unknown sign(s)] et [gap: unknown sign(s)] , hanc non per et reddi debere, flexio personarum [gap: unknown sign(s)] etc. demonstrat. V. g. [gap: unknown sign(s)] , quod ego uerto: ueni ut legam, (legendi, lecturus) et ut audiam [note: Praemittas uocem audiam uoci legam.] . Haec enim nota characteristica saepissime post copulatiuam [gap: unknown sign(s)] et alias coniunctiones [gap: unknown sign(s)] uerbis praeponitur. [gap: unknown sign(s)] Luc. 6, 47 etc. [gap: unknown sign(s)] [gap: unknown sign(s)] Hebr. 11 oportet enim ut credat uenturus ad Deum. Vbi autem uox Graeca


page 379, image: s379

[gap: Greek word(s)] non redditur per copulatiuam [gap: unknown sign(s)] uel [gap: unknown sign(s)] ante hanc flexionem uerbi, Copticismum esse credas. Quid quod locus tuus primus psalm. LXV, 16 copulatiuam [gap: unknown sign(s)] continet: Ita enim lego: [gap: unknown sign(s)] etc. ut Graeco satisfiat [gap: Greek word(s)] . Primam uocis huius [gap: Greek word(s)] partem ab [gap: unknown sign(s)] non autem ab [gap: unknown sign(s)] deriuandam esse credo; quia licet [gap: unknown sign(s)] posset dici caperc lignum, nunquam tamen euinces totam primitiuam radicem, componendi hoc nomen ingressam esse. Accedit quod ego nunquam [gap: unknown sign(s)] legerim, sed uel [gap: unknown sign(s)] uel [gap: unknown sign(s)] ; si autem [gap: unknown sign(s)] tenere, capere significat, quid ex [gap: unknown sign(s)] uel [gap: unknown sign(s)] etc. facies? quem sensum ei attribues, quaeso? [gap: unknown sign(s)] unde [gap: Greek word(s)] deriuandum nullibi legi, neque datur in lexico mcomanuscripto; ubinam, quaeso, eam inuenisti? Vox [gap: unknown sign(s)] aut [gap: unknown sign(s)] non datur in collectaneis meis, sed [gap: unknown sign(s)] pro hirco. Verum est litteram [gap: unknown sign(s)] et duas pluresue alias non ingredi uoces uere Aegyptiacas, sed uel Graecae uel Hebraicae originis; ast cum lingua Coptica omnibus litteris Graecis scribatur, nemini forsitan determinare aut depingere licebit, quasnam litteras Aegyptii adhibuerint ante commercium cum Graecis, quod uoces litterasque linguae huic intulit. Feriis hisce natalitiis XI caput Leuitici tibi describam, quod uersus finem Ianuarii nostri habebis, circa quod tempus ea quae de aetate bibliorum Aegyptiacorum amica manu collegeris, expecto. Quartam iam partem noui testamenti absolui, atque in corrigendo IX S. LVCAE capite occupor. Simulac quatuor euangelia circa festum Paschatos ad finem perduxero, ad praefamen conscribendum pedetentim me accingam. Hoc ex sequentibus constabit capitibus: (1) De aetate uersionis Aegyptiacae. (2) De aetate MSS. quae ego uel descripsi uel contuli. (3) De abbreuiaturis in nouo testamento obuiis, et (4) loca noui testamenti a patribus V priorum seculorum allegata conquiram, quae cum mea uersione concordant, et a communi Graeca recedunt. Hisce et aliis omnibus conatibus meis, uir clarissime, faueto. Mihi amicitia tua adeo sancta et chara est,


page 380, image: s380

ut nihil in orbe habeam, cuius te non participem reddere uellem. Pro hoc promisso tibi beneficio (si tamen unquam beneficii in te conferendi sum capax) hoc unicum mihi reddas beneficium, ut me semper ames. Oxonii 21 Dec. 1715.

Te caput Leuitici Copticum a me in usus tuos descriptum bene accepisse gaudeo, magis adhuc quod conatus mei tuis studiis fideliter inseruiendi, adeo placeant. Perge uires meas (eheu exiguas!) tentandi, ac me cor tibi tuaeque amicitiae deuinctissimum possidere inuenies. Nouum testamentum Copticum iam ad finem perduxi, ac in prolegomenis exprimendis occupor: His finitis ad Arctoam litteraturam excolendam pergam, cum regio iam fruar stipendio ad munus uel professoris uel lectoris regii in Cantabrigiensi academia (si augustissimo reginostro placuerit honores addere salario) obeundum. Leges Anglo - Saxonicas post WHELOCVM et LAETVM euoluere ac prelo parare in posterum, constitui; ast Copticorum haud immemor ero, ac cum maecenate benignissimo, archiepiscopo Cantuariensi gaudeam, ipsum studiorum meorum ducem et auctorem in palatio Lambethano habebo. Oxonii 3 Sept. 1716.

Pentateuchum meum Copticum beneuola a te manu acceptum fuisse, ex litteris IABLONSKII laetanter didici. His dum responsum pararem sub ultimae initium aestatis, maximopere ab illo uiro efflagitabam, ut instanter tecum, de grammatica lexicoque tuo Coptico, cuius fama per totam inclaruit Europam, ageret. Sed in his frustra hactenus fui. Probe nosti, uir amicissime, museoque tuo inserta specimina testantur, me idem praelo parasse, ac publica luce donaturum, promisisse. Noui ego, norunt omnes, te in aperiendo gazophylacio huius linguae, mea minime indigere opera: ne tamen ea, quae ex tuis lucubrationibus operi huic meo adiici possent, illi deesse uiderentur, sed ut rudimenta illa hactenus haud satis exculta omnibus numeris absoluta prodirent, iteratis te exoro precibus, ut consilium mecum ineas, coniunctis uiribus nominibusque studia haec mea Berolini tuis, uel tua Londini meis exscribere typis. Fac, quaeso, uir amicissime, mei breui de propositi huius ratione certum reddas, amicitiaeque pristinae


page 381, image: s381

memor me de etymologia tua uocis Aegyptiae [gap: unknown sign(s)] nonnulla edoceas. Londini 4 Ian. 1732.

BARTHOLOMEVS ZIEGENBALG.

Tuae ad D. FRANCKIVM datae litterae magno me affecerunt gaudio, et desiderio, si modo mihi uacasset, Berolinum proficiscendi, teque earum omnium, quas desideras, rerum faciendi certiorem. Gratias inprimis habeo, quod relationes de rebus Indicis nostras Halae impressas in linguam transfundere Gallicam, notisque illustrare decreueris. Hoc sane institutum multo usui fore et missionem magnopere promoturam esse, crediderim. Batauos praeprimis atque Anglos, quorum plurimi de missione et Indiae orientalis paganismo accuratius instrui expetunt, imo omnes missionis patronos in Germania, Dania, Anglia atque Hollandia illud suo approbaturos esse calculo persuasum habeo. Quibus uero ad illustrandas relationes nostras utaris itinerariis, uide. Multi enim ex scriptoribus antiquis et recentioribus memoriae prodiderunt, quae ipsis a plebe de statu Indico narrata sunt, neque linguam Indicam addidicerunt, neque libros eorum euoluerunt. Quodsi quis theologiam, philosophiam aliasque scientias, Christianis in Europa usitatas, ex plebe haurire uellet, nonnisi falsa et erronea illum auditurum esse, facile concedes.

Ad dubia et quaestiones, quas proponis, enucleandas, propter inopiam temporis, breuiter respondeo. Quos scriptores ueteres, notitia linguarum Indicarum destituti, Brachmannos uocarunt, iuxta genuinam illorum linguam appellantur Bramani. Vox Brachmanni a nullo Indorum intelligitur. Siquidem in mappis etiam geographicis et libris historicis talia tantum inueniuntur regionum, urbium et personarum nomina, quae Indus intelligere nequit, quia Europaei omnes illas uoces et nomina, ex ignorantia linguae, falso pronunciarunt et exararunt. Illud etiam usu uenit Bramanorum linguae, quae quibusdam Hanserit, aliis aliter dicitur, attamen proprium nomen est Kirendum, neque a Bramanis ipsis unquam aliter audit. Sunt autem inter Malabaros Bramani peculiare genus, sicuti forsan Leuitae inter Israelitas, istiusmodi quoque funguntur officiis. Loquuntur ut plurimum Malabarice


page 382, image: s382

et Wartice, legem autem suam, suasque scientias omnes tum theologicas, tum philosophicas addiscunt in lingua propria, raroque aliam linguam legere et scribere, praeter propriam, callent. Omnes quoque ritus sacrificiorum, actuum matrimonalium et alios in lingua peragunt sua.

Haec est textus originalis omnium inter ipsos librorum canonicorum, qui postea in linguam Malabaricam aliasque translati sunt. Affirmant Bramani, ipsorum linguam esse radicem Malabaricae, Warticae, Ziglesicae aliarumque, quae in littore Coromandelino ac Malabarico, nec non in insula Ceylon, aliisque locis in usu sunt, linguarum. Omnes uero Indicas linguas inde deriuatas esse, uix crediderim. Malaica enim, Ientiuiensis, Peguanensis et Mogulica atque aliae linguae nullam prorsus cum ea litterarum ac uocabulorum habent conuenientiam. Omnem sapientem Calanum ab Indis appellari, nusquam reperi. Sapientia uero tribus illorum linguis gnanum dicitur, hinc gnagigöl deriuantur, qui sapientissimi inter ethnicos optimos exararunt libros. Interea non est dubium, quin Bramanorum lingua adhuc sit eadem, quamuis nomina quaedam a scriptoribus data inueniantur falsa. Autoribus orationis dominicae, diuersis Indiae orientalis linguis publicatae, et horti Malabarici, istas linguas non intelligentibus, tantam litteris et uocabulis esse discrepantiam, non est mirum. Quam primum saluus, Deo duce, in Indiam rediero, mittam tibi exactum linguae Bramanorum ac quarundam aliarum alphabetum, et si fieri potest, orationem dominicam. Scripta quam plurima ab ipsis Bramanis concinnata possideo, cum Bramanis quotidie conuersor, commercio litterarum gaudeo, saepiusque in itineribus meis pernocto, igitur circumstantiae illorum, scientiae ac doctrinae me latere nequeunt. In posterum prouidebo, ut unus ex nobis animum linguae huic addiscendae et scriptis eorum perscrutandis applicet, et pueri scholae nostrae Malabaricae, meliori ingenio ornati, lingua Bramanorum Kirendum, atque aliis Indiae orientalis linguis accuratissime erudiantur, quo tandem uerbum Dei in eas uerti posset.

Quod urbem Mailapur et montem, Pico de Adam, attinet, pluribus uicibus in urbe Mailapur fui, cuius etiam descriptionem in Europam transmisi, in posterum forsan edendam. Mons insulae Ceylon altissimus a Lusitanis Pico de Adam ideo


page 383, image: s383

dici uidetur, quia Mahometani, illic locorum degentes, asserunt, Adam et Euam in insula Ceylon uixisse, qua de causa locum etiam, ubi insula haec continenti propius adiacet, pontem uocant Adami. Quae nomina non ab ethnicis, sed tantum a Mahometanis ducunt originem.

PYTHAGORAM aliosque philosophos nobis non ignotos Bramani et reliqui Indorum prorsus ignorant. Disciplinas philosophicas, dicunt, se accepisse a populo, quem Schamannos uocant, et propter ethnicismum partim extirpassent, partim ad religionem suam adegissent; quam historiam, ex scriptis illorum haustam, delineationi meae ethnicismi Malabarici, ni fallor, adieci, ubi tam theologia, quam philosophia horum ethnicorum, ex scriptis illorum eruta, legitur. Verum liber iste nondum typis impressus Halae cum multis aliis manuscriptis asseruatur, quorum perlustrationem honoratissimo D. meo ad uertendas atque illustrandas relationes nostras impressas permultum inseruire posse autumo. Nominare philosophos et eruditos, qui ante et circa tempora PYTHAGORAE inter eos floruerunt, maximae est difficultatis, quoniam chronologia illorum erroribus scatet plurimis. Bibliotheca Malabarica anno 1708 a me conscripta prolixum exhibet catalogum librorum praecipuorum Damulicorum et auctorum, addito tempore, quo uixerunt, inter quos plurimi celebres fuere philosophi, poetae et doctores. Istiusmodi libros et auctores, nec non celeberrimos prophetas, librorum inter Malabaros canonicorum scriptores, in genealogia deorum Malabaricorum recensui, qui liber Halae quoque inter MSS. inuenitur. Multi omni tempore fuerunt poetae inter hos ethnicos, siquidem omnia eorum uolumina historiarum et religionis uersibus exarata sunt, et quidem genere metrico, uario tamen modo. In supra dicto manuscripto de ethnicismo Malabar. p. II de philosophia totum caput agit de poesi. Carmen etiam, ni fallor, Halae depositum est, quod a poeta ethnico in domum Danicam elaboratum Latinis litteris describens in uernaculam transtuli. Kaka nostri ethnici ignorant, et probabile, illum in littoribus tantum orientalibus notum suisse. Neque uolumina istorum mentionem rerum belli ab Ebraeis, Aegyptiis, Graecis et Alexandro M. gestarum facere unquam inueni, multis tamen ritibus et ceremoniis gaudent Ebraeorum, et historiis


page 384, image: s384

bellicis, quae bellis ueteris testamenti multum congruunt, ac de quibus plura Dei miracula affirmant. De Christianis s. THOMAE prolixam non ita pridem misimus epistolam Tranquebaria ad ministerium Berolinense, de qua D. praepositus PORST uel D. LYSIVS te docere potest. Quod superest, commercium literarum expeto tuum, et uoluptas mihi erit, si has uel illas relationes bonas ex India orientali tibi transmittere possem, quas litterae tuae postulabunt. Bonum de uertendis relationibus nostris propositum ut persequaris, et nobis, missionariis, et missioni fauere pergas, officiose precor. Londini 10 Cal. Febr. 1716.

PETRVS ZORNIVS.

Quantum tibi debeam, in praefatione bibliothecae praemissa paulo copiosius exposui, lectorum omnium, qui exinde proficient, testatus fidem. Neque enim me solum deuinxisti tibi, sed et theologos, qui istiusmodi cupediis sacrarum et profanarum antiquitatum delectantur: hi me interprete gratias tibi agunt maximas: hi te sollicitant, ne desis mihi, et in ornanda bibliotheca potius adiuues hominem tui semper memorem et tuorum beneficiorum. Cumque id ipsum a tua humanitate non tam sperare, quam iam iam exspectare liceat, ad alia pergo, quae a te sciri, tum mea tum tua intererit. Multa de carcere Hebraeorum propediem dicam in bibliotheca, sed quaeso, quid [gap: unknown sign(s)] apud MOSEM significat, quis ille [gap: unknown sign(s)] priorem uocem Aegyptiacam esse inter omnes constat, sed quae notio eius uocis, quae significatio sit ignoro. Tu iam pro tua humanitate me ueram originem docebis, et simul de [gap: unknown sign(s)] monebis. Siue breuius siue longius rescripseris, integram epistolam bibliothecae inseram: illud uero memineris, bis dat qui cito dat beneficium, nam uti dixi propediem tomo bibliothecae proximo insudabunt typothetarum manus. De uita mea hic loci scriberem, sed quid ad te Bouillae uel Vlubri Romae uiuentem? praeter marram et stiuam nihil uideo librorum, adeo literae humaniores mecum eheu! rusticantur. Neo-Sedini 21 Octobr. 1724.

[gap: Index]