09/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

Scholae Rhetoricae, DE CONTEXENDARVM EPISTOLARVM RATIONE MELCHIORIS IVNII Vuitebergensis, Eloquentiae in Argentinensi Academia Professoris. [gap: illustration] BASILEAE per CONRADVM VVALDKIRCH CIC IC XXCVII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

Illustrissimis Principibus ac Dominis: Domino JVlio Ernesto et Domino Francisco Ducib. Brunsuicensibus et Luneburgensibus, Dominis suis clementissimis MELCHIOR IVNIVS S. P. D.

SCholis ego aliquot Rhe toricis, Illustriss. Principes, Domini clementissimi, contexendarum Epistolarum rationem, paucos ante annos, auditoribus meis, eloquentiae


image: as004

studiosis, indicare conatus sum. Neque hoc me ab instituto detetruit: quod genus illud studij totum leue fortassis, atque minutulum quibusdam esse videtur: quod multi, spreta certa ratione, neglectis praeceptis, omni exem plorum, cum obseruatione, tum imitatione postposita, laudem tamen non in scribendo nullam consequuntur: quod puerile, cum ex tempore, et, non quuaesito, sed oblato saepe argumenta, per literas cum aliis agendum, ad praecepta, vel exempla confugere: quod denique, si quae postuletur ars, ei qui a rhetoricis est probe praeceptis instructus, etiam Epistolas scribere minime difficile sit. Vt enim latere alia nunc patiar, quae de epistolarum adferri vtilitate, et vere, et copiose possent, quis, vt momenti, aut nullius, aut exigui illud contemnet: quod in omnes vitae humanae sese longe lateque partes


image: as005

profert, atque efficit: vt qui locorum sunt interuallo disiuncti, inter se tamen colloquantur, eademque fere absentes, quae sicoram essent, consequantur: commendent amicos: in viam quasi aberrantes reducant: aduersa pressos fortuna erigant ac solentur: praestent alia, quae literis cre di committique solent: atque ita praestent, vt rei ipsius, qua de agitur, ratio habeatur: spectetur tempus: personae considerentur: non negligantur caetera, sine quibus, id quod difficile, decorum retineri nullo modo potest? Artem veroquis aspernabitur: parui aut nihili exempla faciet: nullo imitationem loco numerabit, nisi istud qui ignorauerit, quemadmodum omnibus in rebus aliis, ita epistolis quoque hoc illa praestare: vt facilius, rectius, felicius, quae fieri necesse est, fiant: non nisi diuturna cum obseruatione, tum exercitatione habitum parari atque impetrari:


image: as006

vt, et situm, cum in manum est calamus sumendus, ad ea non confugiamus, non tamen male inepteque scribamus: veluti concitato nauigio, etiam remorum impetu atque pulsu remisso, nauim nihilominus suum retinere cursum: propter contractum iam habitum sine singulorum modorum obseruatione, scite Musicos modulari: carmen con dere bonum Poetas videmus, qui puerorum more in syllabis examinandis non sunt occupati? Nam ad Rhetorica praecepta quod attinet, licet illorum in epistolis exarandis vsum esse magnum inficias nemo ire queat: tamen et hoc haud, opinor, grauate omnes concedent [gap: Greek word(s)] obseruatione adhibita, non pauca reperiri, quae Epistolarum sunt propria, et neque ad orationes referri possunt, neque a dicendi magistris in rhetoricis traduntur. Hisce ergo


image: as007

causis adductus, Ciceronis ex Epistolis familiaribus omnibus certas in classes distinctis eloquentiae studiosis ostendere conatus sum: primum quaenam in singulis contexendis literis probantia, mouentia, conciliantia argumenta adhibenda. Deinde cuiusmodi horum collocatio et tractatio instituenda. Tum primis quasi lineis ductis, quo pacto, quae apud Ciceronem inueniuntur, hoc nostro tempore imitando sint exprimenda, atque effingenda, ita, vt tecta, non aperta: non seruilis, sed libera fiat imitatio: in ipsa quoque similitudine dissimilitudo aliqua deprehendatur. Verum ostendere ista conatus sum tantum: praestare quae volui, non potui. Conatum tamen hunc quantulumcumque meum boni, vti spero, eloquentiae studiosi consulent. Sed et Vos illustrissimi atque serenissimi Principes,


image: as008

Domini clementissimi, ea qua par est obseruantia, rogo; illud clementer accipere dignemini: quod vestro illustri inscriptas ac dicatas nomini, Scholas hasce meas apparere, inque hominum venire manus volui. Scio equidem, dignas eas non esse, quae lucem aspiciant: neque aspicere quoque passus fuissem, nisi amici nonnulli et studiosi quidam hoc a me adolescentes petiissent. Noui et illud: longe maiora atque praestantiora ea esse oportere, quae tam celso illustrique natis loco inscribenda. Verumtamen quo minus istud quod facio, facere dubitarem, fuerunt, quae me mouerunt, plurima. Vos enim singulari hactenus me complexi de mentia estis: vt meae vicissim erga Vos obseruantiae aliquod flagitari argumentum videatur. Vos vnice literas amatis, iisdemque et generis atque familiae decus ornare magis: et parare ea studetis, sine


image: as009

quibus recte vtiliterque imperij tractari gubernacula nequeunt. Vos ita cum reliquis studiis Ciceronis lectionem, stylique coniungitis exercitationes sedulo ac feliciter: vt cum hoc nomine, tum multis alijs merito sibi gaudeat, qui Vobis adiunctus D. BERNHARDVS RVLOVIVS: vir literatus: praeceptor fidus: moderator diligens: gratuler ego antiquissimae atque illustrissimae domui Lunaeburgensi: CHRISTVM denique Optimum Maximum precer: lucis huius diuturna Vos vsura donare: ita quoque porro studia Vestra Spiritu gubernare suo dignetur: vt egregium aliquando in Vobis, non subditi modo, verum etiam alij paratum praesidium habeant. Et munusculum ergo hoc leuidense serena fronte accipietis, nec Celsitudine Vestra, sed donantis animo aestimabitis: et, quod summisse peto, solita me clementia


image: as010

prosequemini. Valete Illustrissimi Principes, Domini clementissimi. Argentinae decimoseptimo Calendis Augusti. Anno recuperatae per CHRISTVM salutis M. D. LXXXVII.



image: as011

[gap: Index epistolarum]

page 1, image: s001

DE RATIONE CONTEXENDARVM EPISTOLARVM Pars I. Deliberatiui generis: et quidem primo Commendatitias Epistolas continens.

PRINCEPS inter Epistolas iis maxime deberi locus videtur, quae ad Deliberatiuum referuntur genus, propterea, quod nihil, vel honestius, vel vtilius, vel necessarium magis, quam de nota, quod aiunt, meliore eos, quos charos habemus, commendare: a turpitudine ad honestatem flectere: ad vtilitatem traducere a damno: rogare: consolari: suadere iisdem aliquid aut dissuadere:


page 2, image: s002

officia deferre: mandare atque iniungere: consilia nostra exponere, ac vicissim eorundem exquirere. Itaque et nos contexendarum Epistolarum breuem indicaturi rationem, de iisdem priore loco agemus: et quidem initio ab illis facto, quae [gap: Greek word(s)] a graecis, a latinis commendatitiae appellantur, quia [gap: Greek word(s)] commendationem continent eorum, quorum nomine, vel officij, vel beneficij quid ab amicis petimus. Est enim hoc, et vsitatum maxime, et simul periculosum epistolarum genus. Neque temere poeta monet:

Qualem commendes etiam atque etiam aspice: ne mox Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Considerandae ergo primum sunt iis, qui prudenter, erudite, decore, commendare alios volunt, personae: quis scilicet, quem, cui commendare velit. Deinde res ipsae perpendendae, propter quas commendationes tales instituuntur: iustae ne sint et honestae: aut vtiles: aut faciles: an vero contrario sese modo habeant. Tum finis spectandus, qui est, vt is, qui cognitus ante commendatusque non fuit amico, charus eidem acceptusque fiat, et quod vult ac petit, impetret. Postremo etiam de [gap: Greek word(s)] sententiis et argumentis eorundemque


page 3, image: s003

collocatione artificiosa et varia est cogitandum. Sunt autem argumenta hîc adhibenda primum [gap: Greek word(s)] docentia et probantia, eaque sumenda vel a rei ipsius, qua de agitur, honestate et aequitate: vel facili et [gap: Greek word(s)] : vel vtili, et gratitudinis eorum quos commendamus pollicitatione: vel eiusdem ante nobis praestitis beneficiis: vel nostro aliorumque exemplo: vel testimonio, iudicio, authoritate magnorum virorum: vel intercessione atque precibus amicorum. Deinde ad [gap: Greek word(s)] animorum motus quod attinet, reperiuntur hîc spes, et metus, odium, et amor: maxime vero misericordia, quae excitanda erga pauperes, exules, aduersa fortuna oppressos: ita quidem, vt ostendatur eandem quoque aliis, maxime vero iis ad quos scribimus metuendam esse. Tum et illi qui commendationes instituere cupiunt, eorum ad quos scribunt sibi et amicis, quos commendant conciliare animos necesse habent: aut laude eorum quibus literas dant commendatitias: sine tamen [gap: Greek word(s)] adulatione, et commendatio ne nimis aperta, aut exaggerata: aut modesta atque verecunda excusatione, et expositione causarum institutae commendationis: aut animi grati perpetuaeque memoriae


page 4, image: s004

pollicitatione: aut amica atque blanda rogatione: aut praeteritione et praecisione: aut [gap: Greek word(s)] fiduciae et spei de amico conceptae significatione. Tribus porro hisce sententiarum atque argumentorum collectis inuentisque generibus, etiam [gap: Greek word(s)] dispositio erit consideranda, ac videndum, quae quibusnam potissimum in partibus, locum habeant. Sunt autem quinque potissimum commendatitiarum epistolarum partes, quarum prima exordium, vel [gap: Greek word(s)] constat [gap: Greek word(s)] narrationibus habentibus causas commendationis et personarum exornationes, a patria, parentibus, familia, pietate, doctrina, ingenio, virtutibus, familiaritate, necessitudine aliisque rebus desumtas: cuiusmodi in familiaribus Ciceronis epistolis exempla reperiuntur. lib. 1. epist. 3. lib. 2. epist. 6. 14. libr. 6. epist. 9. libr. 11. epist. 16. 17. 22. lib. 12. epist. 21. 27. 29. lib. 13. epist. 2. 3. 4. 7. 11. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 20. 21. 22. 26. 31. 33. 34. 51. Vel [gap: Greek word(s)] repetitione factae promissionis amici. lib. 13. epist. 6. 13. vel [gap: Greek word(s)] gratiarum actione, cum petitione coniuncta et commendatione noua. libr. 13. epist. 19. vel [gap: Greek word(s)] praeteritione causarum institutae commendationis. lib. 12.


page 5, image: s005

epist. 6. lib. 13. epist. 7. 22. 35. vel [gap: Greek word(s)] occupatione et [gap: Greek word(s)] praemunitione atque mitigatione quadam, qua intempestiuam aut crebram nimis interpellationem modeste excusamus et suspicionem impudentiae declinamus. lib. 2. epist. 5. libr. 11. epist. 16. libr. 13. epist. 5. 10. 20. 23. 33. 51. Pars altera Narratio est, quae breuem rei ipsius ac negotij, cuius gratia commendatio instituitur, [gap: Greek word(s)] expositionem continet. lib. 7. epist. 5. lib. 11. epist. 16. lib. 13. epist. 12. 15. 31. 35. 51. Pars tertia est [gap: Greek word(s)] propo sitio aut directa, facta partim [gap: Greek word(s)] petitione. lib. 1. epist. 3. lib. 2. epist. 14. li. 6. epist. 9. lib. 11. epist. 19. 22. lib. 12. epist. 21. 26. lib. 13. epist. 2. 3. 6. 12. 15. 16. 18. 21. 23. 31. 33. 35. 51. 64. partim [gap: Greek word(s)] commendatione ipsa. lib. 12. epist. 27. lib. 13. epist. 13. 14 22. 26. 27. 34. 64. Aut obliqua et figurata instituta praeteritione. lib. 12. epist. 6. 29. lib. 13. 4. 6. Vel [gap: Greek word(s)] negatione lib. 13. epist. 17. 19. Pars quarta. Confirmatio argumenta complectitur, quae paulo indicata ante fuerunt, petita ab honesto. lib. 11. epist. 19. 22. lib. 13. epist. 4. 13. 15. vel facili et [gap: Greek word(s)] . lib. 2. epist. 6. lib. 11. epist. 16. 17. 22. lib. 13. epist. 10. 22. 31. vel vtili. libr. 2. epist. 6. libr. 6. epist. 9. lib. 12. epist. 29. lib. 13. epist. 2. 3. 4. 6. 10. 13. 14. 15. 16.


page 6, image: s006

18. 19. 21. 23. 26. 29. 34. 51. 64. Vel beneficiis ante nobis nostrisque praestitis. libr. 13. epist. 6. 11. 12. 17. 51. Vel exemplo nostro, aut aliorum. lib. 12. epist. 21. lib. 13. epist. 2. 4. Vel iudicio et testimonio magnorum virorum. lib. 13. epist. 4. 6. vel intercessione et precibus amicorum. lib. 3. epist. 6. lib. 11. epist. 16. 19. lib 12. epist. 21. 29. Pars quinta et postrema. Conclusio absoluitur. Aut [gap: Greek word(s)] animi grati et remunerationis pollicitatione, ratione habita tum commendantis, tum commendati et verecundiae atque modestiae in promittendo. lib. 2. epist. 6. lib. 6. epist. 9. 29. lib. 13. epist. 2. 3. 4. 6. 10. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 21. 23. 26. 33. 34. 51. 64. Aut [gap: Greek word(s)] occupatione, excusatione, correctione et significatione causae institutae commendationis. li. 13. epist. 11. 16. 17. Aut [gap: Greek word(s)] fiduciae et spei praeclarae de amico conceptae indicatione. lib. 2. epist. 6. lib. 13. epist. 6. 11. Aut [gap: Greek word(s)] repetitione praecipuorum. lib. 2. epist. 14. Aut [gap: Greek word(s)] petitionis praecisione. lib. 2. epist. 6. lib. 11. epist. 16. lib. 13. epist. 2. 5. Aut [gap: Greek word(s)] petitionis ac commendationis repetitione. lib. 11. epist. 17. 22. lib. 12. epist. 21. 26. 27. 29. lib. 13. epist. 1. 4. 5. 7. 10.


page 7, image: s007

15. 16. 19. 22. 31. 64. Vt vero haec ipsa apertius, felicius, facilius ad vsum transferantur imitandoque exprimantur, res ipsas atque materias obseruare oportet, quae in Ciceronis epistolis familiaribus reperiuntur. Sunt enim in illis commendationes variae. Amicorum generales, vt humane illi excipiantur et tractentur. lib. 13. epist. 3. 6. 14. 20. 25. 31. 32. 34. 35. 39. 46. 48. 52. 60. 71. 74. In fidem, tutelam, patrocinium recipiantur. lib. 2. epist. 14. lib. 7. epist. 5. lib. 12. epist. 26. 29. lib. 13. epist. 10. 19. 21. 23. 49. 50. 51. 56. 59. 60. 67. 70. 78. Iuuentur atque promoueantur in muneris atque officij alicuius petitione. lib. 2. epist. 6. lib. 11. epist. 16. 17. In samae atque existimationis defensione. libr. 12. epist. 21. In fortunis et facultatibus, vel conseruandis, vel recuperandis. lib. 6. epist. 9. lib. 13. epist. 37. 54. 70. In causa haereditaria. lib. 7. epist. 21. libr. 13. epist. 26. 29. 30. In exigenda pecunia. lib. 13. epist. 14. 56. 61. 72. In impetrando reditu. lib. 9. epist. 13. lib. 11. epist. 22. In commoda habitatione comparanda. libr. 13. epist. 1. 2. In immunitate acquirenda. libr. 13. epist. 76. In ciuitatis iure consequendo. lib. 13. epist. 36. In restitutione agrorum aut praediorum. libr. 13. epist. 4. 5. 7. 8. Legatorum. lib. 13. epist. 11. 12. Mercatorum:


page 8, image: s008

lib. 1. epist. 3. lib. 13. epist. 9. 17. 21. 33. 43. 44. 65. 66. Adolescentum: lib. 13. epist. 15. 16. 40. 64. 79. Sunt et in epistolis ad Atticum huius generis cum alia exempla, tum libr. 14. epist. 13. vbi admodum artificiose Ciceroni Antonius, P. Clodij hostis filium commendat, et inter caetera generosi esse animi scribit, susceptas inimicitias deponere, non posteris tradere: et humani atque sapientis, afflictam hominum fortunam dignam misericordia iudicare: vt haec vsurpari epistola possit, cum commendandus is, qui propter parentes et familiam parum esse gratus acceptusque potest. Et lib. 16. epist. 17. vbi Butrociana causa prolixe, vt et in tribus illis quae sequuntur Planco commendatur. Itaque ex iis videre licet, quonam pacto eiusdem vel rei, vel personae, sit saepe, sine tamen molestia aliqua aut offensione, commendatio instituenda. Et in Epistolis ad Brutum epistol. 1. in qua L. Clodium Bruto Cicero commendat: simul etiam excusat id, quod de Clodij nescio quibus sermonib. ad Brutum erat delatum: et ne plus gratiae quam veritati tribuere videatur, profitetur non temere sese aut facile alios commendare, eo quod periculosum hoc sit cum primis propter naturas


page 9, image: s009

multiplices occultasque hominum voluntates. Quae sententia praeclara est, et in commendationibus, fidei faciendae gratia, saepe vsurpanda. Et 7. vbi Brutus Ciceroni Bi bulum commendat, vt in honoris petitione suo illi suffragio adsit. Et 8. vbi Cicero Bruto Nasonium commendat strenuum militem. Et 11. in qua Brutus Antisticum quendam ducem Ciceroni commendat. Deinde et illud spectandum: tecte ne, oblique, occulte: an directo et aperte sint commendationes factae. Nos exemplo aliquo rationem et artis obseruandae et instituendae imitationes in huius generis epistolis ostendere conabimur: sed ita vt nudas tantum sententias, et primas quasi lineas ducamus: elocutionem atque ornatum eloquentiae studiosis relinquamus. Sit ergo ad imitandum epistola nobis 2. lib. 13. famil. proposita, in qua Auianum Cicero Memmio commendat, et vt ei se de habitatione accommodet, petit. Partes epistolae illius quatuor sunt. Prima, principium causarum [gap: Greek word(s)] commendatione Auiani factum, quam a familiaritate Cicero et conuersatione sumit. Vnde et illud colligitur: virum Auianum bonum et virtute praeditum esse: cum non nisi cum bonis boni


page 10, image: s010

qui sunt, versentur. Altera propositio est, quae [gap: Greek word(s)] petitionem admodum modestam ac verecundam continet. Tertia est confirmatio, argumentis constans, a necessitate et vtilitate petitis. Quarta et postrema conclusio grati animi [gap: Greek word(s)] pollicitatione absoluitur. Hanc ergo imitando effingere conati epistolam adolescentem studiorum gratia in Academia aliqua commorantem viro docto, aut amico nostro commendabimus: vt ei cum aliis rebus, tum commodo hospitio prospiciat. Sententiae breues atque nudae tales esse poterunt.

I. Iacobo, qui vestra in Academia studiorum nunc gratia commoratur, et ipso longo iam tempore sum vsus familiariter, et parentibus eius atque cognatis familiarissime.

II. Itaque etiam atque etiam abs te peto, quod citra molestiam tuam fiat, eidem cum aliis in rebus auxilio consilioque tuo adsis: tum vero habitatione commoda prospicias.

III. Nam propter studia, quae pleno, vt audio, nunc est cursu ingressus, hospitium mutare, et viri alicuius docti mensa tectoque vti eum deinceps vult Parens.

IIII. Non pluribus abs te hoc petere per verecundiam audeo.



page 11, image: s011

V. Neque tamen dubium mihi est vllum, quin, cum praeclare sis in omnes adolescentes studiosos animatus, eorundemque pro virili prouehere conatus laudabiles cupias, huic quoque praeclarae spei iuueni haud grauate sis adfuturus.

VI. Mihi certe rem longe facies gratissimam: si commendationi huic meae locum reliqueris: et adolescentem ipsum bonorum amore ac beneuolentia dignum: bene memores atque gratos semper eiusdem parentes et cognatos reperies. Vale.

Atque hoc quidem purae, apertae, simplicis esse commendationis apud Ciceronem exemplum potest: cuius tum vsus, cum ad amicos et familiares de viris bonis, rebus, vel notis, vel honestis, vel non vsque adeo magnis atque difficilibus scribendum. Sunt quaedam tecte et oblique institutae, quae vsurpandae, cum ad viros est doctos magnaque autoritate praeditos, aut iis scribendum, qui non vsque adeo grati sunt et accepti: aut petenda ea, quae parum honesta, iucunda, facilia esse videntur. Vbi diligentia magna requiritur: nec breuis, sed copiosa flagitatur causarum institutae commendationis enumeratio: occupationes etiam necessariae sunt, et insinuationes, et verborum circuitiones: vt ita sensim et paulatim, quod petitur, impetretur. Huius generis


page 12, image: s012

exempla praeclara apud Ciceronem reperiuntur: vt lib. 2. epist. 6. lib. 9. epist. 13. li. 11. epist. 22. lib. 12. epist. 26. lib. 3. epist. 1. 4. 6. 10. 15. 16. 19. 20. 30. Nos exercitij causa epistolam 6. lib. 2. deligemus, quae accurate est et artificiose ad Curionem nobilem, doctum, atque gratiosum adolescentem de re non parua, sed consulatus petitione perscripta. Partes illius epistolae sunt quatuor. Exordium, in quo vt beneuolentiam sibi Curionis Cicero conciliet, primo illi de festinatione atque celeritate obiectioni occurrit. Deinde ingeniose admodum atque callide de suis et Ciceronis meritis ac beneficiis agit: et illa quidem extenuat: haec vero exaggerat atque amplificat.

Pars altera Narratio est, quae rei quae petitur, causarum itidem expositionem continet. Tertia est confirmatio: quae ab vtilitate et facultate desumpta argumenta habet. Quarta et postrema conclusio: longioris petitionis praecisione et [gap: Greek word(s)] grati animi et memoriae renouatione absoluitur. Hanc nos imitari poterimus tum, cum amicus est noster commendandus, vt locum ille et conditionem aliquam honestam consequatur. Sententiae hunc institui in modum poterunt.



page 13, image: s013

I. Nondum erat auditum, de clarissimi doctissimique viri demortui successore deliberari, cum hasce ad te literas dedi.

II. Sed tamen cum tempus appropinquare, atque aliquo cum periculo coniuncta esse mora videretur: non metui, ne aut festinatio haec mea praepropera, aut grauis molestaque petitio tibi videretur.

III. Facerem hoc verecundius, si quae a me in te aut tuos essent profecta beneficia: ne id quod peto, meo quodam iure postulare, non rogare, inque mercedis potius quam beneficij habere loco viderer.

IIII. Sed quia in te mea nulla prorsus, aut certe pauca eaque tenuia: plurima contra maximaque tua in me ac meos extant promerita, virique est boni et agnoscere, et celebrare accepta beneficia: non id a te sum petere veritus, quod mihi omnium gratissimum: amico vtile cum primis, summeque necessarium esse potest.

V. Ego omnem meam curam, cogitationem, mentem in Timothei fixam locatamque promotione habeo.

VI. Neque cuiquam tam esse suas curae res esse posse existimo quam eius mihi cordi est honos atque incolumitas.

VII. Huic, si modo volueris, magno esse adiumento poteris in conditione ea, quae per doctissimi clarissimique viri nunc mortem vacat: vt aliorum minime opus auxilio, aut intercessione habere videamur.

VIII. Sunt in nos, vti spero, multisque hactenus


page 14, image: s014

sum in rebus expertus, animati praeclare ij, qui principem apud vos in Senatu locum nunc tenent, eligendique potestatem habent.

IX. Non testimonia desunt clarissimorum doctissimorumque virorum, qui singulari Timotheum beneuolentia atque amore prosequuntur: propter insignem pietatem, doctrinam eximiam: vitae sanctimoniam singularem: rarum concordiae amorem.

X. Monitor hîc tantum et moderator totius negotij requiritur: ne, vt hominum esse mos hodie solet, ab aliis locus ei honestus praeripiatur.

XI. Qua quidem in re, quemnam tecum conferamus, scimus neminem.

XII. Itaque si virum me bonum: si tua amicitia dignum: si acceptorum beneficiorum memorem gratumque iudicas: tantum amico, vel potius mihi ipsi, studium dices dedasque, etiam atque etiam rogo.

XIII. De Timotheo hoc vere tibi sancteque polliceri possum, te, si promouere hominem volueris, maioris pietatis, doctrinae, grauitatis, diligentiae, industriae vix quenquam habiturum.

XIIII. Mihi vero tam hoc est gratum acceptumque futurum: vt in me ipsum hoc esse beneficium collatum, sim existimaturus.

XV. Scriberem hanc in sententiam ad te plura, nisi commendationi huius meae atque solicitudinis causas tibi cognitas esse putarem.

XVI. Nunc totum tuae fidei atque diligentiae negotium


page 15, image: s015

trado: vtque in eodem, non tam amici vtilitatis: quam meae pietatis rationem habeas, qua possum diligentia oro. Vale.

Hoc ergo modo Ciceronia vestigia secuti, vel aperte et directo vel oblique atque tecte, quos charos habemus, amicis commedare nostris poterimus. Videamus iam quo pacto ad aliorum sit literas commendatitias respondendum. Quemadmodum igitur in instituendis commendationibus tria potissimum obseruanda esse ostendimus: personarum diuersitatem: rerum naturam et conditionem: sententias earundemque tractationem: ita et illis qui erudite ad aliorum respondere commendationes cupiunt, habenda eorum primum est ratio, qui commendant alios, aut commendantur, proque personarum diuersitate diuersus quoque respondendi est modus adhibendus. Deinde et res ipsae cuiusmodi sint spectandum. Sunt enim quaedam honestae, vtiles, faciles, in quibus non gratificari amico turpe est. Sunt aliae deinde peri culosae, difficiles, parum honestae, in quibus sine aliqua reprehensione reiici intercessio atque commendatio potest. Tum etiam de sententiis est et argumentis cogitandum, eaque ex causis et adiunctis petenda.


page 16, image: s016

Si enim locum aliorum relinquere commendationibus voluerimus: ostendemus nos, eum pro quo scribitur, habituros esse nobis commendatissimum: quod honestum, vtile, necessarium, vt mos hac in re amico geratur. Non posse nos commendationem hanc parui facere aut negligere. Esse eum qui commendat praeclare de nobis nostrisque meritum, vt denegare ei nihil possimus: qui commendatur virum bonum, doctum, nostri studiosum, amore, beneuo leutia, promotione dignum: nos ita animatos, vt pro nostra tenuitate prodesse cupiamus cum aliis omnibus, tum vero ijs maxime, qui a viris bonis atque amicis nobis commendantur. Quod si vero vel propter personam commendati, vel res ipsas denegare aliquid amico necesse habuerimus: rationes itidem, cur hoc faciamus, exponemus, easdemque sumemus, vel a rei difficultate, vel periculo, vel nostrarum virium tenuitate, vel attributis, loci, temporis, personarum modi. Motus qui locum hîc habet spes est et confidentia, excitata pollicitatione eorum, quae grata commendanti amico: commendato vtilia acceptaque esse possunt. [gap: Greek word(s)] autem mores scribendi amabiles ostendunt: beneuolentiae, studij,


page 17, image: s017

officij declarationes: laudationes eorum, qui amicos nobis suos commendarunt: modestae et verecundae virium nostrarum extenuationes: aut etiam excusationes et deprecationes, cum aliorum satisfacere petitioni minime possumus. Ad tractationem vero atque collocationem horum quod attinet, diuersa illa erit eius qui locum commendationi relinquet: et illius qui denegabit aliquid amico. Qui admittet commendationem, in Exordio vtetur: aut laude amici. lib. 5. epist. 11. Aut literarum acceptarum et commendationis institutae repetitione breui. li. 15. epist. 14. Aut pollici tatione directa. lib. 9. epist. 24. Aut [gap: Greek word(s)] , modesta narratione atque expositione eorum quae iam egerimus. li. 10. epist. 13. Pars altera propositio erit significatione animi prompti, et officij atque studij [gap: Greek word(s)] promissione facta. lib. 5. epist. 11. li. 15. epist. 14. Pars tertia confirmatio rationes continebit, cur gratificari aliis et commendatum nobis habere amicum velimus: desumptas a persona vel commendantis. lib. 5. epist. 11. lib. 9. epist. 24. vel commendati lib. 9. epist. 24. lib. 15. epist. 14. In conclusione repetitio instituetur breuis et modesta ante factae promissionis lib. 5. epist. 11. Quod si denegare


page 18, image: s018

aliquid amico cogimur: paucis in exordio lubenter nos gratificari amico velle: dolere etiam ex animo significabimus, quod facere illud nequeamus. li. 10. epi. 2. In confirmatione caussae recensendae erunt, cur commendationi locum relinquere non possimus, desumptae: vel a conditione temporum et reipub. statu miserabili lib. 10. epist. 2. periculis quae metuenda. ibid. crudelitate et tyrannide aduersariorum. ibid. Postrema pars. conclusio deprecatione veniae et nostri officij atque studij aliis in rebus pollicitatione absoluetur. lib. 10. epist. 2. Sunt autem res et materiae eiusmodi responsionum quae in Ciceronis epistolis familiaribus reperiuntur. Responsio ad commendationem honoris et dignitatis, li. 7. epist. 24. lib. 10. epist. 2. 13. Ad commendationem amici generalem. lib. 15. epist. 14. Ad commendationem vxoris. lib. 5. epist. 11. Quae ad imitandum proposita nobis esse exempla poterunt, quoties commenda titiis amicorum literis respondere necesse habebimus. Nos institutam methodum secuti lib. 5. epist. 11. effingere conabimur, in qua Vatinij commendationi Cicero respondet: et laude posita in exordio Vatinij, atque breui commendationis repetitione,


page 19, image: s019

omnia sua studia, et officia eiusdem vxori commendatae defert: ratione denique a commendantis petita persona, et honesta, et laboriosa minus sibi fore pollicetur, ea quae in amici rebus acturus sit. Sententiae breues atque nudae tales esse possunt.

I. Grata tibi mea quantulacunque esse officia atque studia, laetor, et ex animo laetor.

II. Quanquam nouum hoc in te, aut mirum videri minime debeat.

III. Cum enim omnibus virtutibus aliis te praeditum cognoui: tum vero animum maxime gratum in te deprehendi, eundemque praedicare hactenus non destiti.

IIII. Neque, quod cum multis certe tibi commune posset, gratias mihi modo egisti: verum etiam re ipsa abunde atque cumulate retulisti.

V. Quo etiam nomine obstrictum me tibi hactenus deuinctumque semper habuisti parique studio ac voluntate deinceps in te tuosque deprehendes.

VI. Quod mihi adolescentem studiosum, cognatum tuum commendas, statim literis tuis lectis large mea illi officia obtuli: cum popularibus etiam eiusdem sum locutus, meis verbis ei indicarent, vt cum in studiis, tum aliis rebus audacter mea opera vteretur: paratum me promptumque semper futurum.

VII. Itaque faciam: et, si opus videbitur, ipse studiorum illius inspector, moderator, gubernator ero.



page 20, image: s020

VIII. Quia etiam plerunque verecundia obstare adolescentulis solet, ei scribas velim, me saepe vt conueniat: nec graue hoc mihi, aut molestum fore existimet.

IX. Ita enim de me es meritus preclare: vt a te commendatis nulla in re deesse, vel velim, vel possim.

X. Negotia illa de quibus nuper ad te scripsi primo quoque tempore expedias rogo: gratum me praestabo.

XI. Sin impedimentum obiectum aliquod fuerit: de eo certiorem me fieri velim.

XII. Dij illis male faciant, qui in re longe aequissima atque honestissima impedire nos conantur.

XIII. Sed vt scribis, egoque plane confido, breui improbitatis suae poenas dabunt.

Ad hunc ergo modum respondere iis poterit, qui amicos nobis suos per literas commendarunt. Restat vt antequam ad epistolae genus nouum accedamus, exempla proferamus instituendae gratiarum actionis apud eos, qui moti commendatione nostra bene amicis fecerunt: licet de [gap: Greek word(s)] epistolis in secunda parte, et generis demonstratiui literis seorsim simus acturi. Sunt autem in eiusmodi gratiarum actionibus sententiae adhibendae. [gap: Greek word(s)] laudantes: [gap: Greek word(s)] amplificantes: [gap: Greek word(s)] gratias agentes: [gap: Greek word(s)] petitoriae. Nam et laudanda


page 21, image: s021

danda sunt atque amplificanda amici in commendatum a nobis collata beneficia: et noua addenda petitio: vt et porro eundem commendatum sibi habere dignetur: animi denique grati memoriae, studij, officij pollicitatio subiungenda. Collocatio autem ita est instituenda: vt in Exordio sit: aut laetitiae declaratio, quam ex humanitate et beneuolentia amici percepimus. lib. 13. epist. 24. 55. 65. Aut excusatio, quod eodem saepe apud amicum literarum exemplo vtamur. lib. 13. epist. 27. Aut gratiarum actio pro praestita humanitate, hospitalitate, liberalitate amico commendato. lib. 13. epist. 42. 56. In parte altera beneficia exponantur, commendentur, amplificentur. lib. 13. epist. 27. 43. Int tertia petitio [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] commendatio noua instituatur: vt quemadmodum hactenus, ita deinceps quoque sit amicus commendatus. lib. 13. epist. 25. 27. 42. 43. 54. 55. 65. Pars quarta et postrema conclusis absoluatur: vel [gap: Greek word(s)] , renouatione commendationis et petitionis. lib. 13. epist. 43. 55. 65. Vel [gap: Greek word(s)] animi grati promissione. lib. 13. epist. 42. 65. Vel [gap: Greek word(s)] precisione vlterioris commendationis. lib. 13. epist. 24. Reperiuntur autem eiusmodi gratiarum actionum, quo ad res


page 22, image: s022

et materias, illa Ciceronis in epist. exempla. Pro impetrata nostra commendatione, venia. lib. 13. epist. 25. Benigne, amanter, liberaliter, honorifice, tractato amico. lib. 13. epist. 28. 55. 65. Susceptis et promotis amici negotiis. li. 13. epist. 42. 43. Nos exercitij gratia contenti erimus epist. 42. lib. 13. in qua Culeolo gratias Cicer. agit. Partes illius epistolae sunt quatuor. Prima, Exordium gratiarum actione constans. Altera, Narratio expositionem et commendationem praestiti officij continens. Tertia, commendatio et petitio noua: vt et deinceps Luceio adesse Culeolus velit. Quarta, conclusio, quae grati animi pollicitatione absoluitur. Hanc ergo imitati gratias agemus amico, qui motus nostra commendatione humaniter atque beneuole adolescentem studiosum tractauit.

I. Quae fecisti adolescenti studioso, qui a me tibi commendatus fuit, homini te grato fecisse scias velim.

II. Neque enim satis per literas tuam mihi praedicare humanitatem atque beneuolentiam potuit, eoque nomine in aere sese meo futurum semper affirmauit, quod tibi commendatus fuerit.

III. Neque ipsi modo adolescenti grata haec mea commendatio extitit: verum etiam parens illius, vir clarissimus, quoties me videt (videt autem fere quotidie)


page 23, image: s023

et mihi, et tibi gratias immortales agit.

IIII. Addo illud quoque quod tibi minime ingratum aut iniucundum esse plane statuo: me quoque ex ista tua in adolescentem humanitate atque beneuolentia, voluptatem incredibilem percepisse.

V. Quod reliquum est, non dubitem, quin pro tua prona propensaque bene cum de omnibus aliis, tum vero studiosis maxime adolescentibus, merendi voluntate constans sis in re mansurus: tamen maiorem in modum a te peto: vt quae praestare hactenus caepisti, deinceps quoque conserues, augeas, cumules.

VI. Tam hoc mihi gratum, quam quod gratissimum fore: teque cum apud parentem, tum filium positurum egregie, sancte polliceor.

VII. De rebus meis priuatis nuper ad te copiose diligenterque perscripsi, vt quod praeterea iam scribam non reperiam.

VIII. Vnicum hoc abs te peto: vt, quod facis, meames, meque et esse iam, et fore perpetuo confidas. Vale.

De Cohortatoriis Epistolis.

COhortatoriae epistolae, [gap: Greek word(s)] a Graecis appellatae, sunt in quibus amicus monetur atque excitatur, vt vel quod optimum esse factu videtur, cupide amplectatur ac suscipiat: vel contra, quod turpe, aut malum, auersetur


page 24, image: s024

ac fugiat. Differt autem hoc epistolarum genus a suasionibus, quod in sua si onibus aliqua esse dubitatio ac controuersia solet: in cohortationibus vero haesi tatione omni remota incitatio solum aliqua atque inflammatio requiritur. Et sunt epistolae tales cum primis vtiles ac necessariae: neque melius de amicis mereri nostris possumus, quam si ad illa quae honesta sunt et praeclara eos hortemur: dehortemur ab iis quae turpitudinis aliquam iisdem maculam inurere, aut damnum dare possunt. Maxime vero hisce adolescentes opus epistolis habent, quorum, si hortatores desint fideles, vitiis animi corrumpuntur: corpora eneruantur libidinibus: aut negligentia, aut luxu fortunae pereunt. Sunt autem sententia in his et argumenta adhibenda primum [gap: Greek word(s)] docentia et probantia, sumpta, vel ex causis impellentibus et finalibus: cuiusmodi sunt vtilitas, sed honesta: necessitas, verum talis, vt sit facilis inque effectum produci aliquem queat: vel adiunctis et circumstantiis, hoc est, laude cum rei ipsius de qua agitur, tum personae eius ad quem scribitur. Excusandi enim atque detrectandi omnis tum occasio praeciditur, cum patriae, parentum, familiae


page 25, image: s025

honorifica mentio instituitur: res ante bene praeclareque gestae commemorantur: vita anteacta laudatur, recensentur honores ac praemia: ingenij praestantia: et id genus alia in medium proferuntur. Vel comparatis atque exemplis, quibus multi magis quam vllis moueri rationibus solent: maxime si nostrae illa ciuitatis, gentis, familiae extiterint. Vel autoritate, testimoniis, sententiis, doctissimorum et grauissimorum hominum. Vel [gap: Greek word(s)] expectatione, spe, votis parentum, propinquorum, aut aliorum bonorum et honestorum ciuium. Vel studio, atque solicitudine nostra ac nostrorum. Deinde mouentia quoque sunt argumenta in exhortationibus necessaria: propterea quod veluti calcaria illa sunt, quibus ad capessendam virtutem resque praeclare gerendas homines instigantur. Sunt autem sex potissimum motus qui hoc in epistolarum genere requiruntur. Primus spes est et expectatio egregiorum praemiorum, gloriae, honoris, digni tatis, opum, etc. Alter huic contrarius est, metus seu reformidatio periculorum, in commodorum, turpitudinis, dedecoris, infamiae. Tertius amor qui conciliatur significatione studij, beneuolentiae necessitudinis,


page 26, image: s026

propinquitatis, partriae, societatis, religionis, et aliorum, quae hominum vincire atque conglutinare animos solent. Quartus est odium aduersus eos qui insolentiae, crudelitatis aut aliorum vitiorum nomine male apud viros bonos audiunt. Quintus commiseratio est, denunciatione excitata illorum, quae in malis dignisque miseri cordia numerare homines consueuerunt. Sextus et postremus est aemulatio. Nihil enim est quod generosum erectumque animum magis inflammet, quam certamen cum altero de laude atque gloria institutum. Neque quicquam turpe aut inhonestum magis dicitur, quam ab aemulis vinci ac superari. Vt autem mouentes hisce in epistolis necessario sunt sententiae adhibendae: ita neque illae commode omitti possunt, quae ad conciliandum sunt aptae atque accommodatae. Non enim omnes animo aequo exhortationes admittunt: Sed vel [gap: Greek word(s)] quadam non opus admonitione sese habere existimant: vel cum diffidentia aliqua coniunctam illam esse opinantur: vel stultitia nescio qua bona atque salutaria consilia respuunt. Itaque vsurpanda hîc erunt ea, quae rem per se ingratam atque iniucundam mitigant ac leniant.


page 27, image: s027

Fit autem hoc primum [gap: Greek word(s)] laude et commendatione eius ad quem scribimus, quae, vt quodam in loco Cicero scribit, in excitando atque acuendo plurimum valet: maxime cum principes, aut alias potentes ac diuites hortari volumus: qui vt laude delectantur, ita admonitiones grauiter nonnunquam molesteque ferunt. Deinde [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] praemunitione et mitigatione quadam: cum vel spem nos praeclaram conceptam tenere ostendimus, amicum pro sua humanitate, aut prudentia, haud grauate liberam admonitionem admissurum: aut eundem rogamus: vt importunitari veniam dare nostrae velit. Tum significatione nostrae erga amicum beneuolentiae, curae, solicitudinis: sine tamen ostentatione, vel iactantia: adhibita etiam aut praecisione aut extenuatione modesta. Quarto [gap: Greek word(s)] , cum quod facimus facere nos ostendimus coactos, vel amici erroribus ac delictis: vel inopia, quod aliud scilicet scribendi argumentum non suppetat: vel casu quodam, cum de rebus aliis cum amico agere constituissemus: postremo [gap: Greek word(s)] , personae commutatione, cum, quid non nos, sed alij velint, optent, sentiant, loquantur, indicamus.


page 28, image: s028

Ad collocationem vero istarum sententiarum quod attinet, quinque exhortatoriarum epistolarum sunt partes. Prima exordium, quia sententiis maxime [gap: Greek word(s)] conciliantibus constat: factis aut [gap: Greek word(s)] laude et commendatione eius ad quem adhortationem scribimus. lib. 2. epist. 1. 5. lib. 10. epist. 5. lib. 12. epist. 1. Aut [gap: Greek word(s)] et beneuolentiae, curae, solicitudinis, studij, officij declaratione. lib. 2. epist. 1. 4. lib. 7. epist. 6. lib. 10. epist. 3. 6. lib. 11. epist. 20. lib. 12. epist. 1. 24. 28. lib. 14. epist. 21. lib. 16. epist. 4. 6. 7. 12. 13. 14. 16. 22. Aut [gap: Greek word(s)] et literarum raritatis vel breuitatis excusatione. lib. 2. epist. 1. lib. 11. epi. 5. lib. 14. epist. 17. Aur [gap: Greek word(s)] querela de reip. statu misero atque perturbato. lib. 12. epist. 3. Aut [gap: Greek word(s)] praemunitione et praecastigatione. lib. 10. epist. 5. Aut [gap: Greek word(s)] personae commutatione. lib. 11. epist. 5. 12. Pars altera [gap: Greek word(s)] narratio est breuis, rei ipsius expositionem et [gap: Greek word(s)] occasiones continens. lib. 10. epist. 3. 6. 20. lib. 16. epist. 5. Pars tertia est [gap: Greek word(s)] propositio [gap: Greek word(s)] , eaque vel [gap: Greek word(s)] directo, vel [gap: Greek word(s)] oblique, tecte, occulte facta: directa adhortatione constat simplici, vt lib. 7. epist. 9. 17. lib. 10. epist. 5. 6. 20. li. 12. epist. 24. Aut petitione atque obrestatione.


page 29, image: s029

lib. 16. epist. 5. 7. Aut reprehensione, sed amica et beneuola. lib. 7. epist. 6. Obliqua atque occulta instituitur: vel [gap: Greek word(s)] dubitatione: lib. 2. epist. 5. Vel testificatione veteris amicitiae ac necessitudinis. lib. 10. epist. 3. Vel laude. lib. 12. epist. 1. Vel [gap: Greek word(s)] spe ac fiducia praeclara de amico concepta: lib. 16. epist. 6. Quarta pars confirmatio est quae argumenta probantia et mouentia habet, desumpta vel [gap: Greek word(s)] ab honesto et laudabili. lib. 10. epist. 3. 5. 6. lib. 11. epist. 5. lib. 12. epist. 24. Vel [gap: Greek word(s)] ab expectatione, partim sanguine iunctorum, partim aliorum bonorum virorum. lib. 2. epist. 1. 4. 5. lib. 10. epist. 5. 20. lib. 11. epist. 5. 25. lib. 12. epist. 1. 8. Vel [gap: Greek word(s)] facultate et occasione praeclara. lib. 2. epist. 1. 4. lib. 10. epist. 3. lib. 11. epist. 20. lib. 16. epist. 16. 18. Vel [gap: Greek word(s)] ab vtili. lib. 7. epist. 6. lib. 10. epist. 5. 6. 20. Vel ab amore, cura, solicitudine nostra et nostrorum. li. 16. epist. 1. 5. 7. 13. 14. 16. 18. 22. Vel superioris temporis actis praeclaris. lib. 10. epist. 3. lib. 11. epist. 5. lib. 12. epist. 1. Vel testimoniis et autoritate doctorum et prudentum. lib. 7. epist. 6. Pars postrema. conclusio absoluitur, aut [gap: Greek word(s)] adhortatione, vt lib. 2. epist. 5. lib. 7. epist. 6. lib. 10. epist. 5. lib. 11. epist.


page 30, image: s030

20. li. 12. epist. 1. lib. 14. epist. 8. 17. 21. lib. 16. epist. 1. 4. 5. 7. 12. 13. 16. 18. 22. Aut [gap: Greek word(s)] petitione. lib. 2. epist. 1. Aut [gap: Greek word(s)] praecisione longioris adhortationis, et verecunda atque modesta expositione causarum: ne temere, arroganter, vel inflammandi amici gratia potius, quam testificandi nostri amoris ergô quod fecimus, fecisse videamur. lib. 2. epist. 4. lib. 7. epist. 6. lib. 10. epist. 3. 5. lib. 11. epist. 5. 20. 25. lib. 12. epist. 1. Aut [gap: Greek word(s)] mitigatione et excusatione [gap: Greek word(s)] libertatis et seueritatis in adhortando. lib. 10. epist. 6. Aut [gap: Greek word(s)] delatione atque pollicitatione studij atque officij nostri. li. 10. epist. 3. 20. li. 11. epist. 5. li. 12. epist. 1. lib. 16. epist. 14. Aut [gap: Greek word(s)] breue praecipuorum argumentorum repetitione. li. 12. epist. 8. lib. 16. epist. 16. Vt autem horum omnium facilior, atque expedita magis fiar imitatio, res sunt et materiae considerandae, quae huius generis in Ciceronis epistolis familiaribus reperiuntur. Sunt enim in illis cohortationes ad opem Reip. ferenda. lib. 2. epist. 5. lib. 7. epist. 17. lib. 9. epist. 14. lib. 10. epist. 3. 5. 6. 13. 20. lib. 11. epist. 5. 7. 9. 12. 25. lib. 12. epist. 1. 8. 24. Ad respondendum spei atque expectationi praeclarae. lib. 2. epist. 1. 4. lib. 7. epist. 9. Ad peregrinationes


page 31, image: s031

instituendas. lib. 6. epist. 8. lib. 7. epist. 6. Ad magnorum virorum et potentum offensionem declinandam. lib. 14. epist. 8. 10. 17. 21. lib. 16. epist. 1. 4. 5. 6. 11. 12. 13. 14. 18. 22. Sed pulcherrimum et perfectissimum huius generis epistolarum exemplum ea, quae ad Quintum est fratrem perscripta epistola continet, etsi prolixa illa satis, et libri potius quam epistolae nomen mereatur. Pluribus enim in ea fratrem suum Cicero hortatur: vt recte et laudabiliter prouinciam Asiam administret. Est deinde in his ipsis quoque spectandum: directe ne illae sint, et aperte: aut recte atque oblique institutae. Et quidem, vt ad vsum atque imitationem aggrediamur, apertae adhortationis exemplum epistolam 9. lib. 7. sumemus, in qua Trebatium Cicero hortatur, de rebus suis vt scribat, operamque det, ne occasiones optimas negligat, aut praepropere domum redeat. Partes epistolae istius quatuor sunt. Exordium in quo Cicero captandae beneuolentiae ergô, et scribendi sese desiderare in Trebatio officium ostendit: et suum simul silentium excusat. Propositio [gap: Greek word(s)] hortatoria, ne sibi ipsi Trebatius desit. Confirmatio, quae [gap: Greek word(s)] adhortationis rationes complectitur


page 32, image: s032

a fine institutae profectionis et turpi desumptas. Conclusio narratiuncula breui de Octauio quodam Trebatij amico absoluitur, qui Ciceronem crebro, sed parum decore, ideoque frustra ad coenam inuitare solebat. Hanc nos imitati adolescentem studiosum hortari conabimur, vt tempus atque ocium suum bene in Academiis collocet, operamque det ne vacuus aliquando et inanis domum redeat. Sententiae breues atque nudae esse tales poterunt.

I. Iamdiu ignoro quid agas: quomodo studia tua instituas: qua fortuna aut valetudine vtaris.

II. Abes procul: scribis raro: et ea ipsa quae scribis eiusmodi sunt, vt me aliosque tui amantes non parum anxios, sollicitosque reddant.

III. Neque ego ad te aliquot iam mensibus literas dederam; quia in Gallia amplius non eras: quo miterem: aut cui eas traderem, ignorabam: negotiis etiam non paruis districtus distentusque tenebar.

IIII. Perquam scire aueo, quos viros nunc doctos audias: quae studia tua sint atque exercitia priuata: quorum amicitia et familiaritate vtaris: vbi futura mansurus aestate sis.

V. Velim operam des, vt quoad licuerit, doctissimorum quorumque iureconsultorum institutione vtaris: et diligenter, assiduo, constanter vtaris: nec, quod multi magno suo cum malo atque damno faciunt,


page 33, image: s033

crebro aut locum, aut doctorem mutes.

VI. In illam etiam mente tota curam incumbas: ne cum ad continuanda studia necessaria omnia tibi suppetant: tibi ipsi defuisse: occasionibus indormiisse praeclaris: parentum spem, expectationem cognatorum atque amicorum fefellisse videaris.

VII. Serius potius ad nos, dum a doctrina magis instructus: paratus a linguis: moribus praeditus politis redeas.

VIII. Quod enim domum nunc properes, nihil est: praesertim cum ad sumptus necessarios suppeditandos prompti sint parentes: quae adhuc discenda restent non pauca: conditio in patria nulla iam vacet.

IX. Verum hisce de rebus plura, opinor, ad te, parens tuus perscribet.

X. Philippus, familiaris, vt audio, et amicus olim tuus, quia tui me esse amantem intellexit, aliquoties ad coenam me inuitauit.

XI. Sed adhuc certis de causi, morem ei gerere nolui.

XII. Interim tamen non ingratum hoc eius mihi est officium.

XIII. Idque occasione data scribere ad eum te velim, ne forte contemni a me sese suspicetur. Vale.

Oblique autem et tecte institutarum cohortationum, quarum vsus, cum scribendum est ad viros magnos, et potentes, aut etiam alios homines, qui naturae quodam


page 34, image: s034

vitio exhortationes, aegre molesteque ferunt, exempla suppeditant. lib. 2. epist. 3. lib. 7. epist. 6. 17. lib. 9. epist. 14. lib. 10. epist. 3. 13. 20. lib. 11. epist. 5. 12. 25. lib. 12. epist. 8. Nos exercitij gratia sumemus epist. 3. lib. 10. in qua artificiose admodum Plancum Cicero hortatur, vt contra Antonium Rempub. tueatur ac defendat. Absoluitur illa quatuor partibus: quarum prima, Exordium occasionis expositione, laude Planci, veteris amicitiae atque necessitudinis commemoratione constat. Altera propositio est, quae ipsam [gap: Greek word(s)] adhortationem continet, non nude, sed amoris et necessitudinis testificatione factam. Tertia confirmatio argumenta habet adhortationis: ab opinione et iudicio hominum: a facultate et occasionibus praeclaris: ab vtilitate desumpta. Quarta et postrema conclusio verecunda et modesta expositione causarum institutae adhortationis: et studij atque officij [gap: Greek word(s)] delatione absoluit. Hanc nos imitari epistolam conabimur, et hortabimur amicum, vt in officio, quod ei contigit, et diligentem sese et fortem praebeat. Sententiae esse tales poterunt.

I. Cum amicum tuum veterem per se vidi libentissime: tum hoc longe mihi extitit gratissimum, quod


page 35, image: s035

illum audiens tecum mihi conferre sermones videbar.

II. Nam et in consiliis de repub. capiendis diligentiam, et in sustinendis laboribus industriam, et bene de singulis merendi studium mihi tuum exposuit: adiecit et illud (quod tamen ante notum mihi erat) tuam humanitatem atque liberalitatem ab omnibus amari summisque in caelum vsque laudibus euehi.

III. Quae quam mihi auditu iucunda extiterint omnia, dici non potest.

IIII. Ante enim quam lucem tu hanc primo aspexisti, necessitudio mihi tuis cum parentibus totaque domo vestra constituta fuit.

V. Te autem ab ineunte tua pueritia, amore sum et beneuolentia complexus: post etiam confirmata iam aetate iudicaui eum, de cuius ego mihi amicitia atque familiaritate gratularer.

VI. Et adhuc hodie ex animo honoribus tuis faueo, qui limos, quod aiunt, oculos multos efficiunt.

VII. Amici etiam cum sit candidi et synceri monere: etiam atque etiam te hortor: vt (quod facis) in munere gerendo omnia ea adhibeas, quae bonorum satisfacere expectationi ac voluntati: maleuolorum atque inuidorum, quantum his quidem fieri temporibus potest, subterfugere reprehensiones et calumnias possunt.

VIII. Nosti profecto (neque enim fieri potuit, quin ad te ista deferrentur) fuisse quosdam qui parum de te commode loquerentur: quasi ad opes, ad


page 36, image: s036

gratiam, ad honores dignitates viam tibi munires, ideoque tuis actionibus offendere neminem velles.

IX. Quod sane et ipse credidissem, nisi ea te praeditum esse prudentia putassem: tulisse tum te, at non probasse multa: quid posses, non quid velles considerasse.

X. At aliter nunc res sese habent.

XI. Liberum tuum est et solutum iudicium, cum et autoritate et potentia, apud omnes valeas plurimum.

XII. In eam igitur curam incumbes, quae tua est familia digna: personae conueniens: quaeque sola ab obliuione atque interitu memoria tua vindicata magna cum laude ad posteritatem vsque transmittetur.

XIII. Scriberem hanc in sententiam plura, nisi tua te sponte in Rempub. animatum esse egregie scirem.

XIIII. Et haec quae attigi, non profecto attigi: quod meis te monitis opus habere putarem; aut nescio quam ostentare prudentiam vellem: sed vt amorem in te meum singularem testatum facerem.

XV. Itaque et aeque bonique ista consules: et me omnia illa, quae ad dignitatem, aliaque pertinere commoda videbuntur, curaturum diligenter, persuasum habebis. Vale.

Iam vero, vt vtilis cum primis est ac necessaria, per literas instituendarum cohor tationum via et ratio: ita et quomodo ad easdem sit respondendum, adolescentes obseruare


page 37, image: s037

maxime oportet: qui grato animo aliorum agnoscere adhortationes debent. Sumendae igitur hîc sententiae erunt ex tribus locis: causis, adiunctis, effectis: et ostendendum: pondus apud nos magnum exhortationem amici habuisse: effecisse illud: vt nihil in votis habeamus magis, quam eidem satis nos facere posse. Proposita habere illam commoda, et multa, et magna: laudem, honorem, opes, etc. esse honestam quoque aequam, iustam: prudentiae et fidei plenam. Tum coluisse nos et obseruasse ab ineunte aetate amicum: propter paternam necessitudinem, amorem nostri singularem: prudentiam, autoritatem, promeria denique et plurima et maxima: ideoque neque iam sine reprehensione graui ab eius nos discrepare monitis posse. Motus hîc duo locum habent: [gap: Greek word(s)] pudor seu verecundia, et [gap: Greek word(s)] spes, quae ex citatur [gap: Greek word(s)] , cum scilicet promittimus nos studiose diligenterque facturos ea, quae a nobis amicus requirit. Conciliantes vero sententiae sunt, quae laudem et commendationem, gratiarum actionem, grati animi pollicitationem, petitionem habent. Fauemus enim iis, qui adhortationibus locum relinquunt: qui earundem et fidem,


page 38, image: s038

et prudentiam agnoscunt: qui gratias agunt: qui in amicorum sese potestate futuros pollicentur. Ad tractationem autem et collocationem harum sententiarum quod attinet, quatuor in respondendo obseruandae partes erunt. Exordium, quod constabit, aut [gap: Greek word(s)] breui repetitione et commendatione institutae ab amico exhortationis. lib. 2. epist. 15. lib. 10. epist. 4. lib. 11. epist. 11. Aut reprehensione et insectatione maleuolorum. lib. 11. epist. 21. Aut excusatione neglecti in scribendo officij. lib. 10. epist. 4. Deinde Propositio, approbatione facta adhortationis, et pollicitatione eorum quae a nobis requiruntur. lib. 2. epist. 15. lib. 10. epist. 4. li. 11. epist. 11. Tum confirmatio, quae rationes continebit et argumenta, quibus scilicet impellamur vt exhortationi amici locum relinquamus, eaque sumentur vel ab honestate et vtilitate ipsius adhortationis. lib. 10. epist. 4. Vel rerum et temporum conditione. lib. 2. epist. 15. Vel ingenio, moribus, consuetudine nostra. lib. 2. epist. 15. Vel eius qui ad nos scripsit, amore, fide, prudentia, autoritate. lib. 10. epist. 4. lib. 11. epist. 21. Postremo conclusio quae absoluetur [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] promissione et petitione. Nam et pollicebimur


page 39, image: s039

monitis nos amici obtemperaturos: et eundem simul rogabimus, vt deinceps quoque nos sibi commendatos habere dignetur. lib. 2. epist. 15. lib. 11. epist. 11. 21. Interdum et refutatione est atque excusatione opus: cum vel suspecti sumus amicis facti: vel maleuolorum onerati mendaciis et calumniis. lib. 2. epist. 15. lib. 11. epist 21. Sunt autem res et materiae eiuscemodi responsionum quae in epist. Cic. famil. reperiuntur. Responsio ad adhortationem de Rep. defendenda. lib. 10. epist. 4. 7. 21. Ad adhortationem de vitanda offensione potentum. lib. 2. epist. 15. lib. 11. epist. 21. Ad adhortationem de insidiis declinandis, animique adhibenda magnitudine. lib. 10. epist. 21. Ad adhortationem de opprimendis patriae hostibus. libr. 11. epistol. 11. Nos exercitationis gratia imitari conabimur epistolam 4. libro decimo, in qua Plancus Ciceroni pro adhortatione gratias agit, eidemque obtemperaturum sese promittit. Partes illius sunt quatuor. Exordium repetitione et commendatione factum institutae adhortationis. Propositio, quae approbationem habet admonitionis et pollicitationem obedientiae. Confirmatio, quae rationes ac causas complectitur,


page 40, image: s040

quibus nimirum adductus Plancus obtemperare Ciceroni velit: desumptas ab vtili, et autoritate Ciceronis. Conclusio officij promissione absoluitur. Has ergo secuti partes ad superiores literas exhortatorias respondebimus hoc modo.

I. Perquam gratae mihi tuae acceptaeque extiterunt literae.

II. Nam et animum in me beneuolum promptumque declararunt: et vero adhortationem continuerunt longe saluberrimam.

III. Respondissem ad eas citius, nisi te nescio quo profectum esse audiuissem.

IIII. Neque enim officium in te vllum sine magna [gap: Greek word(s)] reprehensione intermittere me posse intelligo.

V. Et quidem rei huius causas habeo plurimas et maximas: vel paternae amicitiae: vel meae in te obseruantiae: vel denique beneficiorum, quae in me hactenus contulisti, et adhuc confers quotidie.

VI. Itaque etiam atque etiam rogo, hoc tibi persuadeas, vnum te esse, quem parentis ego loco colam: et in quo spem meam omnem fixam locatamque habeam.

VII. Operam me quoque daturam: vt tua apud me monita, et prudentiae, et fidelitatis plena, eum quem debent locum inueniant: nec in capessenda Rep. officio defuisse meo cuique videar.



page 41, image: s041

VIII. Pertinet hoc scilicet vt grauiter mones ad famam praeclaram colligendam, et comparandam gloriam, quae egregiis, vel in ciues, vel in patriam, vel in omne genus hominum meritis acquiritur.

IX Accedit deinde autoritas tua, quae vt modo scripsi, apud me est tanta, vt a tuis discrepare consiliis, religioni habeam.

X. Quantum ergo consequi studio: viribus eniti: autoritate qualicunque efficere mea potero, in id vnicum incumbam, vt Reip. me vere fuisse amantem ac studiosum, et qui nunc viuunt, intelligant: et grata aliquando posteritas testetur.

XI. Neque in caeteris etiam rebus committam, vt vllum meum factum abs te aut aliis viris bonis reprehendi queat. Vale.

De Suasoriis Epistolis.

SVasoriae Epistolae, [gap: Greek word(s)] appellatae a Graecis sunt, quibus in rebus dubiis atque incertis consilium amico damus, eidemque vt aliquid suscipiat vel agat suademus. Sunt autem sententiae in his sumendae ex causis impellentibus et finalibus: ab honesto, vtili, facili, iucundo, necessario. Deinde ex adiunctis: personarum, loci, temporis, aliorumque, notatis circumstantiis ostendendum, faciendum, non intermittendum esse id, quo de agimus. Tum


page 42, image: s042

aliorum quoque bonorum virorum, simili in negotio cum iudicia, tum facta in medium proferenda. Postremo etiam damna atque pericula recensenda, quae, si contra quid fiat, metuenda. Nonnunquam et rationes refellendae sunt, quae obstare videntur, quo minus nostra locum inuenire consilia possint, eaedemque, aut negandae: aut eleuandae atque extenuandae: aut aliae contrariam in partem adferendae, quae aeque graues, vel etiam grauiores esse videntur. Est vero hîc quoque operam danda: ne, quae ad conciliandum sunt accommodata, omittantur: sed et [gap: Greek word(s)] collaudationes, instituantur ingenij, prudentiae, doctrinae, eorum quibus dare consilium volumus: et modesta atque verecunda nostrarum virium extenuatione arrogantiae omnis suspicio vitetur: et causae proponantur breuiter, quib. ad ducti ad dandum amico consilium impulsi fue rimus. Ad collocationem autem quod attinet, quinque potissimum partib. Suasoriae epistolae absoluuntur, quarum prima Exordium sententiis maxime [gap: Greek word(s)] et concilian tib. constat, desumptis, vel a [gap: Greek word(s)] laude et commendatione eius ad quem literas damus. lib. 2. epist. 18. lib. 4. epist. 7. 8. Vel verecunda et modesta nostra extenuatione. lib. 4. epist.


page 43, image: s043

7. Vel institutae scriptiones causis. libr. 4. epist. 8. 9. 10. Vel declaratione promptae, bene de amico merendi voluntatis. lib. 2. epist. 18. Pars altera propositio [gap: Greek word(s)] consilij expositionem habet. lib. 2. epist. 18. lib. 4. epist. 9. 10. Aut [gap: Greek word(s)] capitum commendationem. lib. 4. epist. 7. Tertia confirmatio, suasionis rationes atque argumenta complectitur, sumpta, vel ab honesto. libr. 2. epist. 18. lib. 4. epist. 9. Vel vtili. lib. 4. epist. 7. 10. Vel necessario. libr. 4. epist. 8. Vel iucundo. libr. 4. epist. 7. 8. Vel circumstantiis personarum. lib. 2. epist. 18. lib. 4. epist. 8. Loci. lib. 4. epist. 8. Temporis. lib. 2. epist. 18. Vel exemplis aliorum. libr. 4. epistol. 7. 8. Vel studio, desiderio, et voluntate cognatorum atque amicorum. li. 4. epist. 7. 10. Vel metu damni alicuius aut periculi. lib. 2. epist. 18. libr. 4. epistol. 7. Quarta refutatio [gap: Greek word(s)] continet illorum, quae nostra impedire consilia posse videntur factam iis modis, qui paulo sunt ante indicati. lib. 4. epist. 10. lib. 7. epist. 9. Postrema conclusio absoluitur, aut [gap: Greek word(s)] petitione. li. 4. epist. 10. li. 9. epist. 2. Aut [gap: Greek word(s)] praecisione. lib. 4. epist. 8. 10. Aut [gap: Greek word(s)] , consiliorum, studiorum, officio rum nostrorum pollicitatione. lib. 4. epist. 7. 8.


page 44, image: s044

Aut [gap: Greek word(s)] suasionis repetitione seu renouatione. libr. 2. epistol. 18. libr. 4. epistol. 9. Aut [gap: Greek word(s)] causis institutae scriptionis. libr. 2. epist. 18. Aut [gap: Greek word(s)] voto, vt dij approbent ac fortunent, quod amicus egerit. lib. 2. epist. 18. Sunt autem res et materiae variae, quae in Ciceronis Epistolis suasoriis reperiuntur. Suasiones demandationis officij. libr. 2. epist. 18. Reditus in patriam maturandi. libr. 4. epist. 7. 8. 9. 10. libr. 7. epist. 32. operae principi alicui nauandae. lib 7. epist. 8. 17. Vitandae hominum frequentiae quaerendaeque solitudinis. lib. 9. epist. 2. Neque de Dissuasoriis epistolis seorsim, et copiose vt agamus, necesse habemus: cum contrariorum eadem sit disciplina et ratio: nec labore magno dissuadere soleant ij, qui quomodo suadendum sit, cognitum perspectumque habent. Sumuntur enim hoc in genere Epistolarum sententiae, vel a damno et periculo: vel inani et superuacaneo: vel difficili: vel turpi: vel temporis, loci, personarum conditione: vel cura, solicitudine, obtestatione liberorum, cognatorum, amicorum: vel aliorum iudicio et exemplis. Est etiam collocatio in his ita instituenda, vt primo Exordium ponatur: constans, aut nostrae


page 45, image: s045

pro amico curae atque solicitudinis declaratione. lib. 8. epist. 16. li. 16. epist. 8. Aut excusatione tarditatis, breuitatis, raritatis li terarum. lib. 6. epist. 20. 22. li. 16. epist. 2. Aut laude et commendatione. libr. 7. epist. 21. Aut [gap: Greek word(s)] occasione scribendi. lib. 10. epist. 26. Aut reprehensione et obiurgatione mol li. libr. 10. epist. 27. Pars altera propositio ipsam dissuasionem et obtestationem contineat. lib. 6. epist. 19. lib. 7. epist. 20. lib. 8. epist. 16. lib. 10. epist. 25. lib. 16. epist. 8. In parte tertia confirmatione, argumenta dissuadentia adhibeantur, petita vel a damno et incommodo. lib. 6. epist. 20. li. 8. epist. 5. 16. lib. 10 epist. 26. 27 lib. 16. epist. 8. Vel inaniet superuacaneo lib. 6. epist 19. 20. li. 14. epist. 12. Vel turpi et indigno. lib. 6. epist. 22. libr. 10. epist. 25. 26. Vel circumstantiis temporis. lib. 10. epist. 25. 26. lib. 10. epist. 8. Loci. lib. 7. epist. 20. Personae. lib. 6. epist. 22. li. 10. epist. 25. 26. Vel cura ac solicitudine propinquorum aut amicorum. lib. 6. epist. 22. lib. 8. epist. 16. Vel iudicio aliorum. li. 10. epist. 25. 26. 27. Vel exemplis. lib. 10. epist. 25. In conclusione denique sit, aut admonitio et obtestatio amici. lib. 6. epist. 20. lib. 8. epist. 16. lib 10. epist. 26. lib. 16. epist. 8. Aut sententiae et argumentorum praecipuorum repetitio.


page 46, image: s046

lib. 6. epist. 19. lib. 8. epist. 16 lib. 10. epist. 25 Aut modesta studij atque officij [gap: Greek word(s)] pollicitatio. lib. 6. epist. 22. Aut causae institutae dissuasionis indicatio. lib. 8. epist 5. Aut longioris dissuasionis praecisio. li. 7. epist 22. lib. 10. epist. 25. 27. Sunt autem dissuasiones Ciceronis in Epistolis variae. Petitionis honorum, dignitatis, officij. libr. 10. epist. 25. 26. pacificationis instituendae libr. 10. epist. 27. Defensionis. lib. 8. epist. 16. Ambiendi principis aut alterius alicuius potentis gratiam. lib. 6. epist. 19. continuatio nis belli. lib. 6. epist. 22. Venditionis aedium et possessionum paternarum. lib. 7. epist. 20. Dimicationis et praelij. libr. 8. epist. 5. Profectionis. libr. 16. epist. 8 Nos exercitij gratia imitabimur li. 2. epi. 18. in qua Thermo suadet Cicero, vt prouincia Bithynia decedens, eidem quaestorem suum praeficiat. Partes epistolae illius quatuor sunt; Exordium constans laude atque commendatione Thermi, significatione, etiam prom tae parataeque bene de eodem merendi voluntatis. Propositio, quae ipsam [gap: Greek word(s)] suasionem et expositionem consilij continet. Confirmatio quae eiusdem rationes atque argumenta complectitur, ab vtili et honesto desumta. Coclusio institutae suassionis


page 47, image: s047

causis: volo: [gap: Greek word(s)] renouatione atque repetitione rationum absoluitur. Sententiae esse tales poterunt.

I. Grata tibi mea quantulacunque esse officia ex animo laetor: etsi nouum in te hoc non sit: quem gratum, qui noruut, deprehenderunt semper.

II. Itaque deinceps quoque tui magis mihi cordihonores erunt: licet tanti illi sint, vt vel mea, vel alterius opus opera non habeant.

III. Ad successorem vero eius quod attinet, qui nuper apud vos est mortuus, in eadem adhuc sum sententia, quam nuper ad te perscripsi, coram etiam communi nostro amico exposui; plurimorum te odia magnamque tibi inuidiam conflaturum, si repulsam adolescens passus, atque ignominia affectus aliqua fuerit.

IIII. Vt enim eruditionem et doctrinam silentio praeteream, hoc ipso alios vincere competitores viros optimos es doctissimos, videtur, quod vestra ille in schola ab incunte aetate educatus, et te aliisque praeceptoribus est vsus.

V. Equidem eo res esse tuas Dei beneficio perductas video: vt aliorum tibi nocere ira atque maleuolentia facile nequeat.

VI. Veruntamen fratres aliosque; eius propinquos, non nulla praeditos autoritate offendere te nolim, praesertim iure: quos ad dignitates adhuc magnas venturos existimo.



page 48, image: s048

VII. Vides autem cuiusmodi sint tempora: quam facile laedantur homines: saepe etiam illatas vlcisci iniurias conentur tum, cum euulsas eas e memoria sepultasque obliuione esse arbitramur.

VIII. Cur ergo periculum tibi ipsi aut tuis creares? praesertim cum sine reprehensione cuiusquam aliis praeponere eum possis.

IX. Quod enim aetas obiicitur, tanti esse ponderis momentique non existimo: vt egregium impedire adolescentem debeat.

X. Fuerunt maiorum et parentum nostrorum imo nostra quoque memoria non pauci, qui admodum adolescentes ad officia adhibiti praeclara, praeclare sese gesserunt.

XI. Et verum est, quod quodam in loco Cicero affirmat: ab excellenti eximiaque virtute aetatis expectari progressum non oportere: eiusdemque celeriorem quam huius cursum esse.

XII. Ac licet (vt labi atque errare facile possumus) forte quid ille offenderit: tamen vt adoleacenti venia ei dari poterit citius; et hac ipsa de causa correctionem atque emendationem idem facilius admittet.

XIII. Atque haec necessario ad te hoc scribenda esse tempore duxi: quicquid hac in re egeris, id Deus Opt. Max. fortunet, rogo.

XIIII. Verum si me audies: plurimorum homium offensiones declinabis: excitabis ad studium, ac


page 49, image: s049

diligentiam adolescentes bonos: bene denique tibi collegisque tuis consules.

Ad hunc ergo modum Ciceroniana ve stigia secuti suasiones atque dissuasiones instituere poterimus. Restat vt quaenam ad eiusmodi amicorum literas respondendi sit ratio renenda, ostendamus. Est autem ea duplex. Vel enim amici consilio acquiescimus: vel illud ipsum reiicimus atque improbamus. Cum obtemperare volumus: sententiae erunt adhibendae laudatoriae, gratias agentes, promittentes tum obedientiam, tum grati animi beneuolentiam et memoriam perpetuam. Quod si vero datum improbare necesse consilium habuerimus: laudabimus studium, fidem, et beneuolentiam amici: rogabimus eundem, vt in partem optimam improbationem nostram accipiat: rationes, ex causis, et adiunctis modeste adferemus, quibus adducti amici obtemperare consilio non possimus: quod scilicet illud, vel parum honestum, vel detrimentosum, vel difficile et periculosum: vel graue ac molestum: obstent tempora: impediant personae: sint loci, et circumstantiae quae diuersum suadeant. In caeteris denique rebus nostram obedientiam pollicebimur. Tractario vero ita est instituenda:


page 50, image: s050

vt in approbatione consilij. Exordium sit [gap: Greek word(s)] , laudem habeat et commendationem amici. libro 4. epistol. 11. libr. 11. epistol. 29. Vel significationem doloris percepti ex literis, et suspicionibus amici. libr. 2. epist. 16. Propositio sententiae expositione et promissione constet. li. 2. epist. 16. Confirmatio rationes atque causas complectatur, cur amici obtemperare consilio velimus, sumptas ab vtili. libr. 2. epistol. 16. Amici admonitione et voluntate. libr. 4. epist. 11. libr. 11. epistol. 29. studiis et vita nostra anteacta. libr. 2. epist. 16. Temporis, loci, personarum circumstantiis. lib. 2. epist. 16. Exemplis aliorum. lib. 2. epist. 16. libr. 4. epist. 11. Conclusio absoluatur vel [gap: Greek word(s)] gratiarum actione, et [gap: Greek word(s)] pollicitatione memoriae, grati animi, beneuolentiae. lib. 4. epist. 11. lib. 11. epist. 29. Vel declaratione sententiae et voluntatis. lib. 11. epist. 16. Vel [gap: Greek word(s)] petitione, vt et porro nos nostraque sibi commendata habere amicus dignetur. libro secundo, epistol. 16. libr. 11. epistol. 29. In improbatione vero consilij primum in Exordio [gap: Greek word(s)] erit commendatio et laus officij, beneuolentiae, fidei, curae, diligentiae amici. libro quinto, epistola decimaquinta.


page 51, image: s051

Deinde in propositione modeste ostendetur, nos amici acquiescere consiliis non posse. ibid. Tum in confirmatione, ex causis et adiunctis rationes adferentur, cur illud facere nequeamus. ibid. Postremo in conclusione cum consilij et sen tentiae repetitione pollicitatio adhibebitur. ibid. Sunt autem huius generis epistolarum res atque materiae variae apud Ciceronem in familiaribus Epistolis. Responsiones ad dissuasionem defensionis in bel lo. lib. 2. epistol. 16. Suasionem reditus maturandi. libro quarto, epistola vndecima. libro quinto, epistol. 15. Suscipiendae profectionis. libro vndecimo, epistol. 29. Nos exercitij causa hanc postremam imitari conabimur, quia prae caeteris elegans est et erudita. Partes illius tres sunt: Exordium laude et commendatione Oppij factum. Confirmatio, commemoratione et amplificatione officiorum constins. Conclusio petitione atque pollicitatione absoluta. Nam et beneuolentiam illam erga sese vt conseruet rogat Cicero: et gratum sese fore pollicetur. Hanc igiturimitati gratias amico agemus, qui vel profectionis instituendae, vel studiorum ineundae rationis author nobis et suasor extitit, hoc modo.



page 52, image: s052

I. Dubitanti mihi, quod multi adhuc meorum familiarium norunt, de instituenda ratione studiorum, quod vtramque in partem multa erant, quae dubium incertumque me reddebant, ad dubitationem omnem excutiendam, tua mihi plurimum prudentia et autoritas profuit.

II. Neque enim literis modo tuam mihi mentem aperuisti: verum etiam eandem latius ab illo explicari voluisti, cui eas tradidisti.

III. Semper ego in te tria illa, quae in consulendo maxime requiruntur, deprehendi: prudentiam, fidem, beneuolentiam.

IIII. Cum initio paterna schola relicta, quo mihi proficiscendum existimares, te consuluissem, ad hanc potissimum Academiam me vt conferrem, autor mihi suasorque extitisti.

V. Ex quo, quam esses in me meaque studia animatus praeclare intellexi: vt et eo, quod cum nescio qui bus rationibus moti de me reuocando parentes cogitarent, tu solus restitisti, meaque commoda antiquiora, quam illorum voluntates habuisti.

VI. Grauissimum vero de me iudicium fecisti tum, cum nonnulli delatione falsa animum a me tuum abalienare conarentur, tu eadem neglecta, mea promouere studia non desiisti.

VII. Quod ego nisi debita obseruantia memoriaque perpetua agnouero: ipse me non bonorum tantum amore atque patrocinio, verum etiam communi


page 53, image: s053

hac luce indignum iudicabo.

VIII. Interim te etiam atque etiam rogo: amorem istum in me tuum conserues: studia etiam mea resque alias commendatas tibi habeas: quae quonam sint in loco, ex eo, qui hasce tibi literas tradit, cognosces. Vale.

De Petitoriis Epistolis.

Vsitatissimum est epistolarum genus quod [gap: Greek word(s)] Graeci et [gap: Greek word(s)] , Latini petitorium appellant: neque quisquam reperitur, qui non petere interdum aliquid ab amico necesse habeat. Itaque eius quoque diligenter est ratio cognoscenda: et consideranda ante omnia cum res ipsa, quam petete volumus: tum persona, a qua impetrare aliquid nostris precibus cupimus. Sunt enim res quaedam honestae, vtiles, iucundae, faciles, quas aperte, directe, sine circuitione vlla petere possumus. Sunt deinde aliae molestae, difficiles, turpiculae, quae insinuatione, excusatione, veniae deprecatione opus habent. Ita personae, a quibus aliquid petendum, aut superiores sunt: aut pares, aetate, doctrina, potentia, dignitate: vbi decori ratio habenda, ne et spe atque ex pectatione nostra frustremur, et simul in grauem bonorum atque prudentum reprehenfionem


page 54, image: s054

incurramus. Sumuntur autem in his epistolis sententiae docentes et probantes: vel ab honesto, vel vtili, vel necessario: vel iucundo: vel facili: et ostenditur, rem eam, quam petimus, non esse turpem, sed honestam: prodesse nobis: conducero illi a quo petitur: vel etiam toti reip. commodare: esse talem vt intermitti nequeat: praestari facile ab amico possit. Vel promissis ante factis, aut etiam collatis in nos beneficiis, quae celebranda atque amplificanda, vt eius a quo petimus aliquid, gratiam aucupemur. Mouentes hîc locum sententiae habent quae aut misericordiam, aut spem excitant. Tum enim maxime aliorum admittere preces homines solent: cum vel commiseratione quadam afficiuntur: vel emolumenti sese inde quid percepturos sperant. Conciliantibus vero maxime hîc est sententiis opus, propterea quod ne cessario eius nobis est gratia atque beneuolentia colligenda, a quo petere aliquid vo lumus. Sunt autem sententiae tales, primum [gap: Greek word(s)] laudem et praedicatio nem continentes, probitatis, integritatis, liberalitatis, humanitatis caeterarumque vir tutum eius ad quem scribimus. Deinde [gap: Greek word(s)] occupatione et


page 55, image: s055

praemunitione factae, qua petitionis a nobis impudentiam remouemus: vt vel [gap: Greek word(s)] fiducia promta certaque indicata: cum affirmamus scilicet, non rogare nos velle amicum, neque illud pati nostram amicitiam, mutuis officiis atque studiis iandudum confirmatam: vel [gap: Greek word(s)] significatione laetitiae et voluptatis, quam percipiamus ex beneuolentia aut iudicio amici: vel [gap: Greek word(s)] voto, vt officiis atque studiis nostrum erga eum a quo aliquid petimus. animum declarare gratum queamus: vel querela et reprehen sione, sed admodum breui, recta, modesta. Ad collocationem vero istarum sententiarum quod attinet, quinque plerunque petitoriarum epistolarum apud Ciceronem partes reperiuntur: quarum prima Exordium est, quod conciliantes sententias habet, factas: aut laude eius quem rogamus, vt li. 7. epist. 30. lib. 15. epist. 4. Aut significatione spei ac fiduciae praeclarae de fide, beneuolentia, liberalitate, humanitate amici conceptae. lib. 5. epist. 9. 12. lib. 11. epist. 2. 4. lib. 15. epist. 1. 4. 13. Aut excusatione modesta. lib. 5. epist. 12. Aut laetitiae et voluptatis declaratione. lib. 10. epist. 9. lib, 13. epist. 68. Aut voto. lib. 15. epist. 13. Aut querela et reprehensione breui atque modesta. lib. 11. epist


page 56, image: s056

26. lib. 16. epist. 26. Pars altera Narratio breuem eius quod rogare volumus expositionem complectitur. lib. 10. epist. 9. lib. 11. epist. 2. 4. lib. 15. epist. 1. 4. Pars tertia est [gap: Greek word(s)] propositio [gap: Greek word(s)] petitione breui atque simplici constans. lib. 5. epist. 12. lib. 7. epist. 19. lib. 11. epist. 2. lib. 12. epist. 14. lib. 13 epist. 68. 73. lib. 15. epist. 1. 4. 20. Pars quarta confirmatio argumenta continet, quae mo uere amicum posse videntur, vt locum nostris precibus relinquat. Huius generis sunt, quae modo indicata, petita ab honesto. lib. 5. epist. 12. lib. 11. epist. 2. lib. 12. epist. 14. lib. 13. epist. 74. lib. 15. epist. 4. 13. Vtili. li. 7. epist. 30. lib. 12. epist. 14. Necessario. lib. 11. epist. 2. 26. lib. 15. episti. 1. Iucundo. lib. 5. epist. 12. Facili. lib. 15. epist. 13. 20. Promissis factis. lib. 12. epist. 14. Praestitis ante beneficiis. lib. 5. epist. 12. lib. 11. epist. 2. lib. 13. epi. 73. lib. 15. epist. 4. 13. Pars quinta et postrema Conclusio absoluitur, aut [gap: Greek word(s)] pollicitatione animi grati, et studiorum atque officiorum modesta delatione. lib. 5. epist. 12. lib. 12. epist. 14. lib. 13. epist. 68. li. 15. epist. 1. 8. Aut excusatione aut in dicatione causae: cur denuo, vel pluribus verbis ab amico aliquid petamus. lib. 5. epist. 12. lib. 11. epist. 2. Aut [gap: Greek word(s)]


page 57, image: s057

renouatione atque repetitione petitionis. lib. 7. epist. 30. lib. 10. epist. 9. li. 11. epist. 2. 4. lib. 13. epist. 14. lib. 15. epist. 4. 13. 20. lib. 16. epist. 25. 26. Suntautem res et materiae quae in petitoriis epistolis apud Ciceronem reperiuntur variae. Petitiones auxilij et subsidij contra hostes. lib. 10. epist. 24. lib. 11. epist. 9. 26. lib. 15. epist. 1. Praemij, laudis, honoris, lib. 5. epist. 12. lib. 10. epist. 9. lib. 11. epist. 4. lib. 12. epist. 14. lib. 15. epist. 4. 10. 13. Liberae atque solutae relinquendae prouinciae. lib. 3. epist. 2. commendationis lib. 7. epist. 30. Literarum. lib. 2. epist. 11. lib. 13. epist. 26. 68. lib. 15. epist. 20. lib. 16. epist. 25. 26. Declarandae voluntatis. lib. 11. epist. 2. Liberationis captiuorum. lib. 13. epist. 73. Defensionis et patrocinij. lib. 2. epist. 9. lib. 6. epist. 16. lib. 11. epist. 4. 19. lib. 15. epist. 6. 7. 10. 12. Successionis in prouincia. lib. 15. epist. 7. Est eiusdem generis et illa in epist. ad Atticum, lib. 4. epist. 13. quam quia maxime instituto nostro accommodata videtur, imitari conabimur. Rogat enim in ea Atticum Cicero, vt libros quosdam Vanonis sibi concedat, et de omnibus rebus ad se perscribat. Partes quatuor sunt. Exordium occasione et causa constans instituta scriptionis. Propositio, [gap: Greek word(s)] petitione


page 58, image: s058

facta. Confirmatio, rationes continens petitionis ab vtili et necessario sumptas. Conclusio petitione absoluta. Hanc ergo secuti amicum rogabimus, vt, dum abest et peregrinatur, parentis sui nobis patere bibliothecam patiatur, et cum de suis, tum aliorum ad nos rebus scribat.

I. Scripsit ad me communis noster amicus Philippus, te iter in Italiam opinione suscepisse tardius: quod valetudine minus commoda vtereris.

II. Si melius iam vales, ex animo laetor: Deum etiam oro, peregrinationes istas tuas vt fortunet.

III. Interim te rogo, ad cognatos tuos perscribas, vt mihi non secus, ac si ipse adesses, parentis tui, piae memoriae, bibliotheca pateat.

IIII. Opus enim mihi est historicis quibusdam, ad ea quae in manibus nunc habeo et tibi aliisque hominibus doctis non, opinor, ingrata erunt.

V. Quod si apud alios reperire cospossem: hac med petitione molestus tibi esse nollem.

VI. Siquid etiam noui forte habes de rebus bellicis, aut aliis, quas admodum festiue odorarite scio, ad me scribas velim.

VII. Quod si nihil occurrat: vel hoc scribas, te quod scribas non habere.

VIII. Nunquam enim tuae mihi literae aut intem pestiuae aut ingratae erunt, siue cum argumento illae, siue sine argumento conscriptae fuerint.



page 59, image: s059

IX. Quanquam quomodo scribendi destitui argumento possis non video, cum in peregrinatione ista multa te videre: audire multa: multis multorum interesse colloquiis necesse sit.

X. Interim tamen, vt verum fatear, illa ipsa tuae peregrinatio sollicitum tui in me desiderium parit.

XI. Amici etiam et cognati tui, quam te expectent auide, ex ipsorum ad te datis literis cognosces.

XII. Itaque operam dabis: vt absoluto studiorum cursu totoque itinere e sententia confecto, primo quoque tempore ad nos redeas.

XIII. Neque committas, vt idem tibi quod Vlyssi accidat, qui ex longa atque diuturna peregrinatione domum reuersus a suis agnosci amplius non potuit. Vale.

Ad hunc ergo modum aperte et directo ab amico petere aliquid poterimus. Quod si vero oblique sunt tecteque petitiones instituendae: vel quia res ipsa quam petimus parum honesta, vtilis, facilis esse videtur: vel quia is ad quem scribimus, non vsque adeo nobis fauet: vel nos minus verecunde atque modeste rogare illud iudicari possumus, quod ad nostram laudem ac gloriam facit: ad imitandum maxime proponi poterunt epist. 12. lib. 15. 2. lib. 11. 4. lib. 15. Et. 8. lib. 10. ad Atticum in qua Antonius admodum arcificiose Ciceronem rogat: ne cum Pompeio


page 60, image: s060

sese coniungat, sed in Italia manear. Et quae sequitur 9. in qua ab eodem Caesar petit, vt inclinata iam rea ciuilibus abesse controuersiis velit. Nos in manus sumemus epist. 2. lib. 11. fam. in qua oblique Bru tus et Cassius Antonium rogant: vt sibi significet, cur milites conuocarit, et an per eosdem tuti in vrbe esse possint. Partes illius quinque sunt. Prima Exordium, in quo optima quaeque de Antonio pollicere sese sibi Brutus et Cassius simulant: Altera Narratio est, breuem rei ipsius, et veteranorum ad vrbem frequentiae, expositionem continens. Tertia propositio [gap: Greek word(s)] petitionem habet. Quarta argumenta petitionis com plectitur, ab officio Antonij: Bruti et Cassij voluntate: amicorum cura atque solicitudine desumpta. Quinta et postrema Conclusio petitionis repetitione et occupatione ab soluitur, qua metus atque formidinis a sese suspicionem viri fortes remouent. quae imitando effingi et ad vsum transferri porerunt, quoties suspectos aliquos habemus, ideoque eosdem rogamus, vt sui consilij atque instituti nobis rationes aperiant, hoc modo.

I. Nisi tua mihi cognita fides atque beneuolentia esset, hasce adte iam literas non darem.



page 61, image: s061

II. Itaque in partem eas bonam accipies: et respon dere mihi minime grauaberis.

III. Plurimorum, et literis, et nunciis ad me perfertur, magnam militum multitudinem tuo in agro iam conuenisse, multoque maiorem adhuc expectari quotidie.

IIII. Tesuspectum si haberem, contra amicitiam facere viderer.

V. Sed certe, cum de tuis tuorumque commodis non minus atque meis solicitus bactenus semper fuerim: de periculis etiam, quae tibi impendebant, te vt decet amicum, sideliter monuerim, non indignum me iudicabis, quem consilij tui participem facias, ea maxime in re, quae me quoque attingit.

VI. Itaque etiam atque etiam a te peto: quam primum certiorem me reddas: existimes ne in tanta militum licentia tuta nostra futura.

VII. Equidem minari mihi aperte eos audio.

VIII. Quod tamen tuo fieri mandato nemo credet, nisi forte leuitatis et inconstantiae, addo etiam perfidiae te insimulare velit.

IX. Me nihil aliud vnquam, quam religionis putitatem, pacem, et libertatem spectasse, tu ipse testis mihi esse potes, quo cum mea sum communicare con silia solitus.

X. Itaque neque quisquam aut fallere me magis: aut damno afficere maiori potest, quam tu, cui vni maxime ego credidi.



page 62, image: s062

XI. Longe abesse illud a tua fide et constantia, scio.

XII. Sed tamen haec ad te vt scribam, amicorum crebrae literae faciunt, qui de me anxij atque soliciti esse videntur.

XIII. Occurrunt et illa: facile honestas rei cau sas posse obduci, soepe, vel inuitos ac repugnantes ad bellum a pacis osoribus inflammari: retineri in officio difficulter milites.

XIIII. Rescribas ad haec mihi primo quoque temporerogo.

XV. Nam illud leue admodum est, quod praetenditur, propterea militem conscriptum esse, vt contra adiorum vim et iniurias agrum ille tuum defendat.

XVI. Quem enim damnum dare tibi posse censes, cum de nostra aliorumque vicinorum tibi fide ac beneuolentia constet?

XVII. Ego sane, vt nullius rei malae mihi sum conscius, ita minime quoque mihi metuo.

XVIII. Neque accidere quicquam mihi posse video sine aliorum pernicie atque adeo Germaniae totius perturbatione.

Atque haec de petendi ratione breuiter sint decta: sequitur de respondendi modo vt agamus, qui duplex est. Aur enim locum amici petitioni relinquimus: si scilicet ho nesta illa: si vtilis: si talis extirerit, vt non [gap: Greek word(s)] esse videatur. Aut eandem reiicimus:


page 63, image: s063

quia, vel turpis, vei [gap: Greek word(s)] , aut saltem difficilis: vel denique detrimentosa ei qui ad nos scribit. vbi satisfacere amici petitioni placuerit, pollicitatio adhibenda erit studij et officij nostri, eiusdemque rationes atque causae adferendae: quod nimirum res illa, quae petitur, cum honestate sit, vel vtilitate coniuncta: neque vsque adeo ardua et difficilis: is qui petit, de nobis aut nostris meritus praeclare: ea praeditus pietate, doctrina, virtute, vt denegare ei nihil possimus. Quod si vero id quod petit amicus impro bare, aut non posse nos facere, ostendere voluerimus: iisdem exlocis rationes adferendae erunt contrariae: et indicandum gratificari ea in re amico nos non posse: quod sit, aut turpis illa, aut perniciosa, aut minus necessaria: aut difficilis, et impe dimenta multa magnaque obiiciantur, quae a personis, locis, temporibus sumenda. Refellenda quoque argumenta hic eruntin petitione ab amico adhibita, vel negando, vel extenuando, vel compensan do, et docendum, commodum, verbi gratia, nullum hic esse: aut non esse tantum, quantum existimetur: aut plura, alteta ex parte, damna secum atque incommoda adferre. Quemadmodum vero sententiae


page 64, image: s064

diuersae adhibendae, cum admittere, aut re pudiare aliorum petitiones volumus: ita quoque tractatio et collocatio dissimilis esse debet. Et quidem qui annuit, ab [gap: Greek word(s)] breui repetitione acceptarum literarum, et scribendi occasione or dietur. Lib. 11 epist. 6. 14. Deinde propositionem subiunget [gap: Greek word(s)] pollicitatione factam eorum quae petit amicus. lib. 11. epist. 6. 14. Tum ostender, quae aut iam egerit: aut acturus sit: et huius causas atque rationes adferet. lib. 1. epist. 9. lib. 11. epist. 6. 14. Postremo concludet vel [gap: Greek word(s)] voto, vt prospere feliciterque omnia amico succedant. lib. 11. epist. 14. vel [gap: Greek word(s)] pollicitatione noua, summo semper studio, suscep turum ea se esse, quae ad amici augendam dignitatem, aliaque prouehenda commoda pertinere vi debuntur. lib. 1. epist. 8. lib. 11. epist. 6. Qui vero id quod petitur recusat, caute admodum hoc accurateque vt faciat, necesse habet: propterea quod amico petenti aliquid denegare graue admodum, interdum etiam periculosum est. Tractatio ergo ita hic erit instituenda: vt Exordium, vel signifi cationem habeat nostri doloris et studij erga amicum. lib. 15. epist: 5. vel [gap: Greek word(s)] narrationes scribendi occasiones et ad rem


page 65, image: s065

ipsam aditus continentes. libr. 2. epist. 17. lib. 6. epist. 10. 20. lib. 10. epist. 22. Pars altera propositio, aut reprehensione amici atque expostulatione fiat. lib. 2. epist. 17. lib. 5. epist. 10. aut petitione, vel adhortationea [gap: Greek word(s)] , ne quid idem curet amplius, aut pe tat. lib. 6. epist. 19. Tertia confirmatio causas et rationes contineat, cur effici atque impetrari non possit id quod petitur, desumptas: vel a personis et ossensione, aut maleu olentia eorum a quibus aliquid impetrandum. lib. 2. epist. 17. lib. 5. epist. 10. lib. 6. epist. 19. Vel sceleribus et flagitiis illorum pro quibus deprecationes atque intercessiones fiunt. lib. 5. epist. 10. Vel temporum conditione. lib. 2. epist. 4. Velagendi modo et difficultate. lib. 10. epist. 22. Vel testimonio ac iudicio bon orum virorum. lib. 5. epist. 10 lib. 15. epist. 5. Vel inutili et superuacaneo. li. 6. epist. 19. Postrema denique pars conclusio absoluaz, aut petitione. lib. 2. epi. 4. li. 6. epi. 19. li. 15. epi. aut expositione causarum institutae scriptionis. lib. 15. epist. 5. Aut [gap: Greek word(s)] officij atque studij pollici tatione. lib. 5. epist. 10. lib. 6. epist. 19. lib. 10. epist. 22. Sunt autem eiusmodi responsionum variaein Ciceronis episto lis materiae. Responsiones ad petitionem defensionis,


page 66, image: s066

honoris et dignitatis. lib. 11. epist. 6. lib. 12. epi. 7. Impetrandae supplicationis. li. 15. epi. 5. Commendationis. li. 2. epi. 17. Subsidij, et pecuniae. lib. 11. epi. 14. Curationis ludorum. lib. 6. epi. 19. literarum. lib. 2. epi. 4. Orationis. 1. 19. epist. 12. Liberationis et dimissionis captiui. lib. 5. epist. 10. Est eiusdem generis et illa ad Atticum. lib. 3. epist. 7. in qua Attico Cicero respondet, et cur eius petitioni satisfacere nequeat, ostendit. Et lib. 9. epist. 13. vbi Caesari respondetur, qui a Cicerone contenderat, vt ad vrbem sibi praesto esset. Hanc nos postremam imitari conabimur: cuius partes sunt quatuor. Exordium [gap: Greek word(s)] repetitione argumenti literarum Caesaris, et studij atque voluntatis promp tae signifi catione constans. Propositio modesta ac verecunda recusatione eius quod petebatur facta. Confirmatio denegationis atque recusationis argumenta continens, ab vtili et honesto desumpta. Conclusio, gratiarum habens actionem, et nouam petitionem. Ad huius igitur imitationem Magistratui alicui, ad docendi, vel in ecclesia, vel schola nos munusvocanti respondebimus, et denegationis atque recusationis causas modeste exponemus hoc modo.



page 67, image: s067

I. Vt literas ego vestras legi, Viri anplissimi, Do mii obseruantia perpetua colendi, quibus honestissimo liberalissimoque stipendio oblato mecum agebatis, meam vobis operamn vt addicerem, incredibili profecto sum laetitia affectus.

II. Etenim, si Demosthenem illum Atheniensem aquam ferentis mulierculae delectatum susurro fuisse legimus, quid mihi, homini, nec ab ingenio, nec doctrima magna in structo animi esse putatis, qui tot ac tantorum virorum egregiam in me voluntatem, praeclarum de studiis factum iudicium intelligo.

III. Equidem iam ante inaudieram, uos pro vestra singulari pietate de sapientia de literarum ludis restaurandis eandemque ad rem viris accersendis doctis consilia tractare.

IIII. Eam vero ad rem me aptum atque idoneum iudicatum iri, nunquam credidissem.

V. Itaque quo magis praeter spem hoc meam et expectationem accidit, eo plus vestro me debere amori agnosco, qui scilicet ad me vocandum vos impulit.

VI. Atque vtinam is ego essem, qui vestram aliorumque deme, concitatum existimationem sustinere possem.

VII. Sed noui ego meo me pede metiri: quam angusta mihi sit accisaque eruditionis supellex, scio.

VII. Voluntatem forte et conatum quantulumcumque bene de adolescentum studiis merendi profiteri


page 68, image: s068

audeo: praeter vere eunde quod polliceor non habeo.

IX. Verum vt vt haec sint nullam me Christe Rem pub. noui, in qua, db hac vrbe vbi recessero, rerum mearum sedem collocare fixam malim quam vestra: vtpote clara, nobili: piis, doctis, prudentibus viris affluente: ab iis omnibus egregie parata, quae in bene constituta Repub. requiri, et solent, et debent.

X. At non libera hic solutaque mea est voluntas.

XI. Aliquo enim iam sunt anni, cum hanc ego in vrbem veni: tot etiam tantaque ab eadem beneficia accepi, et adhuc accipio quotidie, vt sine summa [gap: Greek word(s)] reprehensione deserere eam nequeam.

XII. Quamobrem vos ergo viri amplissimi rogo et oro: vitio hoc mihi minime detis: quod de referenda gratia bene de meritis magis, quam vel honoribus. vel opibus solicitus.

XIII. Neque dubito quin, quae vestra est cum pru dentia, tum humanitas, impetraturus hoc sim a vobis facile, praesertim si amicos apud vos meos audire volueritis, ad quos de rerum mearum statu atque causis quae me impediunt, quo minus gratificari vobis possim, copiose scripsi.

XIIII. Interim vt. pro hoc tam honorifico de me meisque studiis facto iudicio gratias quas possum vobis, et ago, et habeo maximas, ita illud quoque submisse peto: in clientum vestrorum me album ascribere, hocque persuasum habere dignemini, operam me daturum sedulo: vt mea, licet exigua atque tenuia officia


page 69, image: s069

vobis liberisque vestris prompta semper parataque fuisse intelligatis.

Iamvero et rationem atque viam nosse oportet instituendae gratiarum actionis apud eos qui locum precib. nostris reliquerunt. Quanquam ex iis quae in commenda titiis sunt epistolis indicata haud difficulter intelligi illa posse videatur. Nam et hic sententiae sunt adhibendae [gap: Greek word(s)] laudantes, [gap: Greek word(s)] amplifi cantes, [gap: Greek word(s)] gratias agentes: et praestitum oportet beneficium, vt praeclarum, vt vtile, vt necessa rium laudare: amplificare, vel comparatione, vel notatione facta circumstantiarum, loci, temporis, personae, modi: et grati animi memoriam perpetuam, et studia atque officia polliceri. Collocatio ita est instituenda: vt Exordium [gap: Greek word(s)] indicationen habeat eorum, ex quibus amici studium et voluntatem cognouimus. libr. 10. epist. 11. libr. 15. epistol. 11. Pars altera propositio [gap: Greek word(s)] gratiarum actionem perpetuaeque memoriae pollicitationem contineat. ibid. Tertia [gap: Greek word(s)] enumerationem atque amplificationem accepti beneficij complectatur. ibid. Conclusio, aut gratitudinis pollicitatione. lib. 10. epist. 11. aut [gap: Greek word(s)] petitione atque commendatione


page 70, image: s070

noua. li. 10. epist. 11. aut [gap: Greek word(s)] voto ac precatione absoluatur. lib. 15. epist. 11. Nos. lib. 15. epist. 11. imitari conabimur: cuius exordium beneficij indicatione: propositio gratiarum actione et pollicitatione memoriae: confirmatio enumeratione atque ampli ficatione a personae conditione petita: con clusio voto et precatione constat: et exprimi a nobis effingique imitando potest, quoties gratiae amico agendae, qui causam nostram apud alios diligenter fideliterque egit.

I. Quam curae tibi cordique res meae extiterint, etsi iam ante cognitum atque exploratum satis habebam, tamen ex fratris aliorumque cognatorum literis cognoui.

II. Itaque dum luris huius mihi frui vsura contigerit, gratum me ac memorem praestabo.

III. Neque quicquam tam erit difficile, aut molestum, quod ego non tua causa, et suscepturus sim libenter, et expediturus sedulo.

III. Et, si non parum refert, cui debeas: nemo profecto est, quem tibi hac in re anteponere velim, viro scilicet multis nominibus de me optime merito.

V. Nihil ego iam de studiorum communione scribo, quae quantam ad conglutinandos hominum animos vim habeat, notum est.

VI. Parentis tui nostram in familiam promerita, et plurima et maxima latere patior.



page 71, image: s071

VII. Silentio Remp. praetereo, quam, dum fide atque diligentia singulri administras, merito obstristos deuinctosque tibi omnes bonos tenes.

VIII. Vel hoc quod iam in me contulisti beneficium, quanti obsecro facere me existimas?

IX. Neque enim parum profecto est, hisce potissimum moribus atque temporibus, absentis famam et existimationem defendere: aut in competitorum copiae magna locum in Repub. honestum impetrare.

X. Quamobrem cum referre nunc tibi gratias mea me tenuitas non sinat: operam dabo sedulo, enitar, perficiam denique, vt memoriam et voluntatem promptam mihi non defuisse intelligas.

XI. Deum interim Opt. Max. rogo: surgenti tuae gloriae vt faueat: ita quoque consilia actionesque tuas cunctas Spiritu suo Sancto regat et gubernet, vt, quae summa hactenus cum laude fecisti, diu Reipub. et adiumento et ornamento esse possit.

XII. Ego, nisi quae impedimenta inciderint, breui te, vt spero, videbo: coram etiam tibi et gratias agam, et quae literis credi committique tuto nequeunt, exponam. Vale.

De Communicatoriis Epistolis.

Ad petitorias epistolas, de quib. modo est actum, quam proxime illae accedere videntur, quae [gap: Greek word(s)] a Graecis, a Latinis communicatoriae appellantur; propterea quod in iis


page 72, image: s072

nostra cum amico consilia communicamus, eundemque rogamus, vt quid facien dum ille nobis, aut omittendum censeat, significet. Est autem hoc epistolarum genus, cum omnibus omnium aetatum atque ordinum hominibus, tum vero adolescentibus vtile et necessarium. Neque enim quisquam tam est perspicax, vt omnia videat: non aliorum opus aliquando consiliis habeat. Et adolescentia maxime, quia temeritate atque ignorantia laborat, aliorum regenda inque officio continenda prudentia est. Sumuntur autem in communicatoriis epistolis, senten tiae, a causis, adiunctis, comparatis: et causae primum in medium adferuntur quae mouere, atque impellere nos posse videntur, vt aliquid faciamus et suscipiamus: cuiusmo di sunt, honestum, vtile, iucundum, necessarium: aut impedire ac deterrere: vt sunt contraria; turpe, detrimentosum, iniucundum. Deinde locorum, temporum, personarum, etc. circumstantiae proponuntur, quae facilitatem, aut difficultatem indicant. Tum [gap: Greek word(s)] contentio et comparatio bonorum vel malorum instituitur: et con sideratur vtrum honestius, facilius, necessarium magis: aut minus turpe, detrimentosum, difficile, ingratum. Mouentes vero hîc valent


page 73, image: s073

sententiae, quae vel misericordiae, vel spei inseruiunt: quarum illa curae, solicitudinis, perturbationis angustiarum declaratione: haec tum obedientiae, tum grati atque memoris animi pollicitatione excitatur. Ad con ciliandum quoque aptae sunt et accommodatae [gap: Greek word(s)] quae laudem continent et commendationem, beneuolentiae, doctrinae, fidei, prudentiae, experientiae, eius quo cum de rebus communicare nostris cupimus. Ad [gap: Greek word(s)] porro, tractationem et collocationem quod attinet, quatuor communicatoriarum epistolarum esse partes solent, quarum prima Exordium sumitur, vel a causa scribendi, et [gap: Greek word(s)] significatione magnitudinis illius rei de qua consultatio instituenda et consilium petendum. li. 4. epi. 1. li. 9. epi. 3. 7. 18. Vel extenuatione modesta ac verecunda. li. 7. epi. 34. Vel declaratione singularis studij et cupiditatis communicandi cum amico. lib. 15. epist. 15. Vel laude et commendatione eius quem consulere volumus. lib. 4. epist. 1. Pars altera [gap: Greek word(s)] propositio est, eius quod in consultationem venit. Quoniam enim in communicatoriis eiuscemodi epistolis vtrinque adferri plerunque rationes solent, vtile cum primis est rem qua de agitur proponere, et quid in consultationem veniat


page 74, image: s074

paucis ostendere. l. 14. e. 18. l. 15. e. 15. Pars tertia est confirmatio, quae [gap: Greek word(s)] enumera tionem [gap: Greek word(s)] expositionem continet rationum illarum, quae dubios nos atque incertos redde re possunt, et sumuntur, vel ab honesto. l. 14. e. 14. l. 15. c. 15. Vel vtili. l. 9. e. 3. 7. 18. l. 14. e. 14. 18. l. 15. e. 15. Vel exemplis aliorum. li. 14. e. 14. 18. Vel iucundo. l. 7. e. 34. 1. 9. epi. 18. Vel contra damno et periculo. l. 4. e. 1. l. 14. e. 14. Vel diffi cili. l. 4. e. 1. l. 2. e. 15. Quarta et postrema pars conclusio absoluitur, aut [gap: Greek word(s)] laude, pru dentiae, integritatis, fidei, beneuo lentiae, eius quem consulimus. l. 4. e. 1. Aut [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] petitione, vt pro sua erga nos beneuolentia nos conueniat, vel saltem scribac quid sentiat, videat, expectandum agendumue nobis existimet. l. 4. e. 1. l. 7. e. 34. l. 9. e. 7. lib. 14. e. 14. l. 15. e. 15. Aut praecisione [gap: Greek word(s)] . li. 9. e. 3. l. 14. 6. 18. Aut [gap: Greek word(s)] pollicitatione: accommodaturos nos nostrum esse consilium ad amici rationes, si modo quid ille constituerit, sciuerimus. li. 9. e. 7. Sunt autem res et materiae quae in communicatoriis epistolis Cic. rep eriuntur variae. Communicationes de instituendis rebus belli tepore. l. 4. e. 1. l. 9. e. 7. l. 14. e. 14. l. 15. e. 15. De ratione vitae, et studiis atque exercitationib. priuatis. l. 7. e. 34. l. 9. e. 3. 18. In Epi. ad Att. huius generis exempla


page 75, image: s075

plurima 10. li. suppeditat, in quo Att. consilium Cic. exquirit: vtrum in bello ciuili Pomp. an Caes. sequi: in Italia manere, aut alio sese conferre debeat. Nos 3. lib. 8. imitabimur: in qua eadem de re cum Att. consilia Cic. communicat. Partes illius sunt: Exordium, attentionis et beneuolentiae habens captationem, rei magnae: et studij cum amico communicandi [gap: Greek word(s)] significatione conciliatur. Propositio [gap: Greek word(s)] constans futurae deliberationis: non tamen nude, verum causa addita finali instituta: vt eo scil. consilium facilius dare Atticus possit. Confirmatio, quae dubiam, ancipitem, difficilem reddentia consultationem argumenta complectitur. Conclusio [gap: Greek word(s)] consilij petitionem continens. Hisce nos vestigiis insistëres cum amico de institu enda studiorum et peregrinationis ratione nostra consilia communicabimus, hoc modo.

I. Magna et necessaria de re consultatio est mihi suspicienda: quam hisce tibi nunc literis exponere volui: cum coram tecum agendi facultas non concedatur.

II. Est autem haec omnis deliberatio: cum studiorum meorum cursum ad finem prope hac inschola perduxerim, ideoque de alia iam sit mihi cogitandum, quid mihi agendum existmes: manendum ne in Germania diutius, an vero in Galliam, aut Italiam eundum.

III. Et, quo facilius tuo mihi adesse consilio queas, quid vtramque in partem occurrat, paucis indicabo.

IIII. Cum, et clarissimorum virorum exempla intueor,


page 76, image: s076

et studiorum meorum considero finem, omni no necessariam mihi esse peregrinationem video.

V. Etenim cum ad Reipub. tractanda gubernacula sapientia sit magna opus, eaque non tam ex libris, quam vsu et experientia paretur, vtile omnino, imo necessarium videtur, exteras me nationes lustrare: earundem, non linguat modo addiscere, aut viros audire doctissimos, verum etiam leges, instituta, mores cognoscere.

VI. Mouet deinde me et illud, quod negligi passim contemnique eos animaduerto, qui limine paterno pedem nunquam extulerunt, licet ab eruditione illi fuerint atque doctrina praeclare instructi.

VII. Huc accedit, quodsi maneo diutius, et com militonum meorum optimorum adolescentum comitatum desero, soli alio tempore, aut forte cum ignotis mihi sit profectio suscipienda, qui licet amicos sese in terdum simulant, tamen fidere illis tutum satis non videtur.

VIII. Etsi maxime exploratum sit fideles eos fore: longe tamen vtilius est ac iucundius cum doctis, et iis quib. aliquandiu vsus fueris familiariter, quam cum mercatoribus, aut aliis non literatis iter facere.

IX. Habes in hac parte quae ad profectionem hoc instituendam tempore me potissimum hortantur: nunc quaesint in altera parte accipe.

X. Omnia molestiarum atque difficultatum plena in peregrinationibus esse longinquis solent.

XI. Mitto sumptus, quos maximos facere eos


page 77, image: s077

audio, qui in Gallia, Italia, aliisque locis studiorum nunc gratia viuunt.

XII. Quot et quam praeclarorium adolescentum corrumpi ingenia atque mores istis peregrinationibus videmus?

XIII. Quam multa itineribus magnis, molestiis infinitis, cum vitae etiam periculo, ab improuidis adolescentibus addiscuntur, quae maiorum nostrorum vere germana detestata simplicitat, integritat, probitas fuisset.

XIIII. Vt enim in sole qui ambulant, etsi non propterea ambulent vt colorentur: nihilo tamen minus colorari solent: et qui in vnguentaria aliquandiu commorantur taberna, illius secum odorem ferunt: ita et qui peregrinantur, vel inuiti peregrinos induere mores, vitia imitari consueuerunt.

XV. Aetatem deinde meam cum considero, talis ea est, vt nondum peregrinationibus longinquis maxime apta videatur.

XVI. Mouent praeterea me non parum tempora in quibus viuimus: bella quae fere omnibus nunc in locis, aut geruntur, aut metuuntur. insidiae quae bonorum adolescentum et vitae et fortunis struuntur: annonae caritas summa: morbi varij iidemque periculosi: exempla multorum, qui paucos intra annos cum spe atque expectatione sui magna patentes et cognatos compleuissent, misere, procul a patriae finibus remoti: auulsi a parentibus dulcissimus: a cognatis


page 78, image: s078

et amicis, abstracti ex hominibus abierunt.

XVII. Tandem et paretum me ancipitem atque dubium voluntas reddit, qui tantum me viae capessere nolunt.

XVIII. Ac ae me putaris ad manendum proniorem esse,quod plura de peregrinationum incommodis scripserim.

XIX. Potest fieri, vt quemadmodum in aliis, ita hac quoque consultatione plus verborum posterior, veritatis prior pars habuerit.

XX. Itaque a te, quem secundum patrem meum omnium hominum maxime colo, etiam atque etiam peto, vt de re vtili cum nimis ac necessaria deliberanti tuo mihi adesse consilio velis.

XXI. Quicquid suaseris, fixum apud me ratumque erit: neque vllo vnquam tempore committam: vt vel frustra consilium mihi dedisse: vel male apud me tua posuisse beneficia conqueri possis. Vale.

Quemadmodum vero vtiles et necessariae, cum amicis aut aliis viris doctis et prudentib. institutae esse communicationes solent: ita videndum quoque est, quonam pacto iis qui nostrum iudicium atque consilium exquirunt, sit respondendum. Qua quidem in re considerandum est primum cuiusmodi sit id quod in consultationem cadit: deinde iudicium ne et sententiam nostram exponere, an suspendere velimus. Vel enim quaeritur ab amico simpliciter, placeat ne hoc vel illud fieri, aut non fieri: vel propositis duob. [abbr.: duobus] et contentione atque comparatione


page 79, image: s079

facta, vtrum horum placeat fieri, et quae [gap: Greek word(s)] electio atque [gap: Greek word(s)] optio instituenda. Simplex in consultatione quaestio si extiterit, argumenta ex causis erunt atque adiunctis sumenda, et ostendendum vel faciendum aliquid esse: quia honestum, quia vtile, quia iucundum, quia necessarium, quia facile et sine labore atque molestia fieri possit: cum persona sufficiat: conueniat locus: tempus sit accommodatum: modus sese offerat agendi facilis atque expeditus. Vel intermittendum, quod contraria omnia deprehendantur: obiiciatur magna difficultas: metuatur detrimentum et damnum: sit reformidanda turpitudo: nulla illud ipsum suscipere necessitas cogat. Quod si vero [gap: Greek word(s)] comparatione et contentione facta quaestio fuerit: vtile est nosse quae quib. [abbr.: quibus] in consultatione praeferri debeant: et tenere ea, quae a dicendi sunt magistris de bonorum contentione atque comparatione tradita. Monent enim illi in consultatio ne dubia spectandum numerum esse: et semper plura bona pauciorib. pauciora mala malis plurib. esse anteponenda. Deinde habendam esse rationem consequentium et causarum, ideoque in comparatione eligenda ea, quae plura atque praestantiora consequuntur: quorum causae sunt efficientes excellentiores: quae per se expetuntur, non alio referuntur: quae se ipsis contenta, nec aliena ope egent: quae in nostra, non


page 80, image: s080

aliorum sunt potestate: quae certa atque stabilia non incerta. Tum rei considerandam qualitatem: atque inde praeferenda rara vulgaribus: natiua assumptis atque aduentitiis: iucunda minus iucundis: honesta vtilibus: necessaria non necessariis: propria alienis: perfecta inchoatis: artificiosa non artificiosis. Postremo respiciendum quoque ad affectionem: ac propterea in consultatione atque haesitatione pluris facienda illa, quorum desideria honestiora: artes atque artifices praestantiores: effecta maiorem laudem, gloriam, commendationem mereantur: quae iucundiora: quae ab optimo quoque probata et laudata. Verum haec persequi omnia, non huius est loci: et legi illa possunt ac cognosci priuato studio, quaes a Cicerone et Aristotele hac sunt de re in Topicis et Rhetoricis libris tradita. Ad moratas porro et conciliantes sententias quod attinet: adhibendae in eiuscemodi epistolis sunt [gap: Greek word(s)] , quae amorem et bene uolentiam nostram testatam faciunt: [gap: Greek word(s)] , commendantes et laudantes eum qui nos consulit: [gap: Greek word(s)] verecunde atque moderte extenuantes ea, quae amicus nobis tribuit. Ostendemus ergo fauere ex animo nos studiis aut commodis eius qui ad


page 81, image: s081

nos scribit: pro virili prouehere eadem cu pere: non tamen agnoscere prudentiam, doctrinam, vsum rerum atque experientiam, vel alia quae amicus nobis tribuat: esse ipsum talem, vt nostro, vel aliorum opus consilio non habeat: aut liberum relinquere amico, vt quod optimum videatur faciat: gratum fore, si, quod suademus, approbarit: non molestum, si aliud secutus fuerit. Sed neque mouentes sunt sententiae negligendae, verum petendae vel a spe et confidentia: vel metu ac reformidatione: vel aemulatione, quae in erectis et generosis maxime animis locum habet: vt spes aut metus in reliquis. Ad tractationem vero atque collocationem quod attinet: aliter ea est instituenda, cum quid faciendum nobis aut intermittendum videatur ostendimus: aliter cum in medio deliberationem atque consultationem relinquimus, et suspendimus iudicium. Cum sententiam explicamus nostram: ac probamus aliquid, aut improbamus: prima erit pars Exordium, constans, aut [gap: Greek word(s)] repetitione acceptarum literarum. libro quinto, epistol. 19. libro sexto, epist. 8. Aut commendatione et laude amoris, beneuolentiae, humanitatis amici. libro


page 82, image: s082

quarto, epistol. 4. libro quinto, epistol. 19. Altera [gap: Greek word(s)] propositio: quae vel [gap: Greek word(s)] consilium et [gap: Greek word(s)] electionem continebit. lib. 6. epistol. 8. 20. Vel approbationem, aut improbationem eius sententiae, in quam inclinare magis amicus noster videtur. li. 5. epist. 19. li. 7. epist. 28. Tertia confirmatio argumenta complectetur, quae nos mouere videntur, vt probandum, aut improban dum: faciendum, aut omittendum: eligen dum, aut fugiendum esse aliquid statuamus sumpta: Ab honesto, iusto, recto. libr. 4. epist. 4. lib. 5. epist. 19. Vtili. lib. 5. epist. 19. lib 6. epist. 8. 20. Facili. lib. 6. epist. 8. 20. lib. 6. epist. 28. Exemplis nostris vel aliorum. lib. 7. epist. 28. Quarta et postrema conclusio absoluetur; aut commendatione, vel nostrae beneuolentiae, vel instituti et consilij. lib. 4. epist. 4. lib. 7. epist. 28. Aut [gap: Greek word(s)] petitione. lib. 5. epist. 19. Aut [gap: Greek word(s)] delatione operae, officij: ac studij nostri. libro quinto, epistola decimanona. libro sexto, epistola octaua. Aut nudae sententiae repetitione. libro sexro, epist. 20. Si [gap: Greek word(s)] suspendere iudicium, et liberam eligendi potestatem relinquere amico placuerit: ordiemur, vel a scribendi occasione et causis. lib. 4. epist. 2. Vel [gap: Greek word(s)] adhortatione, vt


page 83, image: s083

ipse amicus quid e re sit sua futurum cogitet. lib. 4. epist. 14. 18. Vel laude et commen datione amici: nostra extenuatione. libr. 4. epist. 2. In propositione, aut aditum ad ea, quae in mentem nobis veniunt faciemus. lib. 14. epist. 14. 18. aut [gap: Greek word(s)] dubitatione vtemur, et deliberationem esse difficilem, arduam, perplexam affirmabimus, vt quid sit faciendum haesitemus. li. 4. epi. 2. In Confirmatione argumentorum, quae vtrinque sese offerunt [gap: Greek word(s)] contentionem atque comparationem instituemus. li. 4. epi. 2. lib. 14. epi. 14. 18. In parte postrema concludemus, vel dubitatione [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] permissione, vt cum nondum nobis constet, vtrum sit melius, ipse statuat amicus, quod profuturum sibi maxime existimarit: aut in consilium alios adhibeat. l. 14. e. 14. 18. Vel [gap: Greek word(s)] querela de deliberationis difficultate. lib. 4. epi. 2. Sunt autem huius generis apud Ciceronem, quae in Epistolis tractantur familiaribus res et materiae variae. Responsiones ad consultationem de instituendis rebus tempore belli fugiendum ne an manendum. libr. 4. epistol. 2. libr. 14. epistol. 14. 18. De defendendis alicuius partibus. lib. 5. epistol. 19. De exilij loco deligendo. libro sexto, epistol. 8. 20.


page 84, image: s084

De prouincia et administratione aliqua suscipienda. libro quarto, epistola quarta. Nos exercitij gratia sumemus epistolam 2. libri quarti familiar. in qua Sulpitio Cicero respondet, qui de instituendis suis rebus eum consuluerat: et sententias doctas, prudentes, ex media philosophia petitas adfert. Partes illius sunt quatuor. Exordium occasionis expositione; et laude atque commendatione prudentiae Sulpitij: ingenij et doctrinae suae extenuatione constans. Propositio [gap: Greek word(s)] dubitatione facta. Confirmatio, in qua erudite vtilitatem inter se et honestatem Cicero confert. Conclusio, quae querelâ et petitione absoluitur: vt vel ad se quamprimum Sulpitius veniat, si quid secum communicare velit: vel itineris labore omni super sedeat, si statutum aliquid iam habeat. Quas nos imitando effingere partes, et respondere ei conabimur, qui tempore aliquo periculoso, aut bello vel tumultu exorto nostram de instituendis rebus suis sententiam exquirit, hoc modo.

I. Accepi literas tuas, quibus lectis male amicum fecisse tuum intellexi: quicum rogatus abs te esset, me ipse vt conueniret, deque rebus omnibus certiorem faceret, per alios missis tuis literis discessit.



page 85, image: s085

II. Sed tamen paulo post quidam ad me amici tui venerunt, quibus placuit, vt certo aliquo in loco conueniremus: aut saltem ad te primo quoque tempore scriberem.

III. Quod meum consilium exquiris: quid facien dum tibi esse existimem: equidem is ego sum, qui vix mihi ipsi, nedum aliis consulere possum.

IIII. Tibi praesertim, homini ea, et doctrina, et prudentia, et experientia praedito: vt neque meo, neque cuiusquam alterius opus consilio habeas.

V. Quod si tamen haec animo stat sententia: sic habeto.

VI. Si pietatem spectamus, aut propositam honestatem habemus: res iam est explicata: si quid conducat maxime quaerimus: obscura, intricata, difficilis.

VII. Sin tales sumus, quales esse merito debemus: vt nihil nisi quod pium rectumque fuerit, vtile esse statuamus: quid faciendum, aut omittendum sit, dubitare minime possumus.

VIII. Religionis, libertatis, iustitiae defensione gratiam et fauorem sese hominum conciliaturum vterque nostrum sperauit.

IX. Sed quam spes ista longe nos fefellerit: quem res sint in locum deductae: quis earundem cursus: facile intelligis.

X. Interesse negotiis si cupis: ea quae fiunt gerunturque aut probes aut improbes necesse est: quorum


page 86, image: s086

illud turpe, hoc periculosum: vtrumque a vere prudentis alienum officio est.

XI. Restat igitur, vt aliorum cura abiecta, de nobis tantum nostrisque soliciti simus.

XII. Verum et haecipsa, deliberatio difficultatis non parum habet.

XIII. Neque enim boni cordatique est viri in tanta rerum pertur batione atque confusione sua sotum spectare: trahantur nec ne pedibus caetera, minus elaborare.

XIIII. Et fieri plerunque videmus, vt qui medij esse et quiescere cupiunt, vtrinque premantur, idemque illis accidat, quod in media domut parte habitatibus euenire solet.

XV. Plane aqua, quod aiunt, hac mihi in re haeret: nec deliberatio vnquam oblata fuit difficilior.

XVI. Tu si forte ceram communicare mecum toto illo de negotio volueris, locum mihiatque tempus, quo conueniamus, designabis.

XVII. Quod si vero certi iam quid constituisti, labore hoc supersedere facile poterimut. Vale.

De Consolatoriis Epistolis.

Consolatoriae Epistolae a latinis, a graecis [gap: Greek word(s)] , appellatae, sunt, in quibus aduersa laborantem fortuna consolamur amicum, eiusdemque leuare moerorem:


page 87, image: s087

sedare luctum: desiderium lenire: sanare dolorem: lacrymas abstergere literis nostris conamur. Est autem Epistolarum hoc genus maxime, et necessarium: quod cum primum hane aspicit lucem homo, omnibus iliico miseriis, aerumnis, calamitatibus est obnoxius: et honestum, quia officium laudabile atque pium amicorum aegritudines, aut tollere funditus, aut sedare saltem, neque pati manare eas longius: et vtile, propterea quod tristitiae remedium vnicum consolatio est: et vt vetus illepoeta ait:

[gap: Greek word(s)]

Finis ergo consolatoriarum epistolarum est: vt ob calamitates et miserias, aut non doleat prorsus amicus: aut non nimis doleat. Itaque adhibenda ea hic argumenta erunt, quae mederi aegritudini: iacentem erigere amicum: confirmare fractum posse videntur. Sumuntur autem illa, vel a causa calamitatum efficiente, Deo Opt. Max. vel necessitate, et communi omnium hominum lege atque conditione, quam Cic. Peruulgatam quidem maxime, sed tamen talem esse consolationem affirmat, vt semper in animo eam


page 88, image: s088

atque ore habere debeamus: et meminisse homines nos esse, ea lege natos, vt omnibus fortunae telis proposita sit vita nostra: neque recusandum, quo minus ea, qua nati sumus conditione viuamus. Vel conscientia bene innocenterque vitae transactae: consiliorum, et factorum honestorum. Vacare enim culpa magnum, vtille ait, solatium est: et boni qui sunt atque sapientes turpitudine, non casu: non aliorum iniuriis, sed suis delictis mouentur. Vel [gap: Greek word(s)] communione et societate malorum, et exemplis aliorum bonorum virorum, qui iisdem in miseriis, atque calamitatibus sunt versati. Etsi enim, vt ad Aulum Torquatum Cicero scribit, misera haec sit consolatio, praeclaro praesertim magnoque ciui ac viro: tamen necessaria est: vt cogitemus, nihil esse praecipue cuique dolendum in eo, quod accidat vniuersis. Vel temporibus tristibus ac calamitosis, Reique publicae statu misero et perturbato, quam Cicero plus proficere consolationem testatur, quam omnes consolationes alias, quae a sapientissimis viris vsurpatae, memoriaeque ac literis sunt proditae. Vel anteacta vita laudabili, dignitate, doctrina, virtute: vt


page 89, image: s089

is qui dolet intelligat sibi turpe fore, dolo re frangi. Vel testimonio, iudicio, sermone hominum, de pietate, integritate, innocentia amici. Vel mitigatione et clementia eorum qui offensi ante fuerant. Vel studiis, officiis, intercessionibus propinquorum aut amicorum. Vel conditione malorum atque incommodorum, quae osten demus esse aut nulla: aut non vsque adeo magna, si cum iis quae adsunt adhuc conferantur: aut non diuturna: aut cum commodo aliquo coniuncta. Vel denique malis atque periculis illis, quae impendere, tristesque minari ruinas vi dentur. [gap: Greek word(s)] vero mouentia a spe sunt et confidentia: deinde aemulatione: tum pudore ac verecundia ducenda. Quoniam enim in eo, cuius aegritudini medicinam facere conamur, metus esse atque timor solet, qui aut propriis, aut communibus malis excitatur: contrario ille motu, spe scilicet ac confidentia tollendus est. AEmulatio quoque, quae maxime apud doctos atque generosi spiritus homines locum habet, oritur, cum certi quidam laudantur, qui non turbulenter, sed sapienter pertu lerunt ea quae acciderunt. Pudor denique incutitur, cum a nimi effoeminati moerentibus imbecillitas obii citur. Quanquam et impendentium


page 90, image: s090

calamitatum et miseriarum metus ac denunciatio moerorem lenit: et idem misericordia praestat, demortuorum cognarorum, vel aliorum qui cari fuerunt, [gap: Greek word(s)] et obtestatione adhibita. Ad [gap: Greek word(s)] porro morata et conciliantia argumenta quod attinet, a persona illa partim nostra, partim eorum ad quos scribimus petuntur. In nostra amoris ac beneuolentiae significatio: commemoratio officiorum: societas aegritu dinis: literarum, vel infrequentiae, vel breuitatis excusatio: extenuatio virium in consolando mo desta: metus etiam nonnunquam professio prodest: netemere, vel confidere ipsi, vel ina nem aliis iniicere spem videamur. In alieda laus vtilis est ac commendatio pietatis, doctrinae, prudentiae, magnitudinis animi: amoris itidem, studij, officij illius quem consolari cupimus: et hac ipsa quasi languentes excitari solent. Sunt autem, vt de argumentorum istorum collocatione atque tractatione agamus, quatuor consolatoriarum epist. partes: Exordium, propositio, confirmatio et conclufio. Exordia constant, vel [gap: Greek word(s)] significatione doloris, maeroris, luctus ex amici casu aduerso percepti, et modesta virium atque ingenij nostri in consolando extenuatione. lib. 1. epist. 5.


page 91, image: s091

lib. 3. epist. 10. lib. 4. epist. 3. 5. 13. lib. 5. epist. 16. 18. lib. 6. epist. 1. 4. 22. Vel amoris, beneuolentiae, studij, officij commemoratio ne. lib. 6. epist. 2. 5. 10. 14. Vel [gap: Greek word(s)] narratione occasionis qua ipsa suscepta scriptaque sit consolatio. l. e. 6. l. 4. e. 15. l. 6. e. 4. Vel laude et praedicatione sapientiae atque animi magnitudinis amici. l. 4. e. 3. 5. lib. 6. e. 5. vel [gap: Greek word(s)] petitione et deprecatione: ne propter literarum, aut raritatem, aut tarditatem, atque intermissam ad tempus con solationem, neglexisse in miseriis amicum videamur. l. 4. e. 5. 13. l. 5. e. 16. 17. l. 6. e. 2. 3. 6. 13. Vel timoris confessione. lib. 4. epist. 13. l. 6. e. 14. Propositiones, aut [gap: Greek word(s)] adhortationem habent: ne aegre nimis molesteque aduersam amicus fortunam ferat. l. 4. e. 5. l. 5. epist. 19. lib. 6. epist. 2. 17. Aut [gap: Greek word(s)] indicationem et certam melioris fortunae ac liberationis pollicitationem. lib. 4. epist. 13. lib. 6. epist. 5. 13. 14 Aut [gap: Greek word(s)] occupationem atque expositionem causae, cur denuo consolationem adhibeamus apud eum, quem ante consolati sumus. lib. 4. e. 10. 15. 1. 6. e. 4. 21. In confirmatione argumenta adhibentur, quibus illi quod maerent adduci posse videntur, vt sese colligant, atque erecto infractoque ammo mala et in


page 92, image: s092

commoda omnia ferant, ac sumuntur: vel a causa efficiente et authore calamitatum Deo. lib. 5. epist. 16. Vel necessitate et communi omnium fortuna ac conditione. libro 4. epist. 5. lib. 5. epist. 16. 17. 19. lib. 6. epistol. 1. 6. Vel conscientiae bonitate et culpae vacatione. libro 4. epist. 3. lib. 5. epist. 17. lib. 6. epist. 1. 2. 3. 4. 6. 10. 17. 21. Vel societate malorum, atque aliorum exemplis, qui easdem sunt miserias ac calamitates experti. lib. 4. epist. 3. 5. 15. lib. 5. epist. 16. 17. 19. lib. 6. epist. 1. 2. 3. 4. 6. 21. Vel temporum conditione tristi miseroque statu Reipub. lib. 5. epist. 5. lib. 5. epist. 16. 17. 19. lib. 6. epist. 1. 3. 4. 6. 10. Vel anteacta vita, studiis, moribus. lib. 4. epist. 3. 5. 13. lib. 5. epist. 16. 17. lib. 6. epist. 1. 4. Vel testimonio et iudicio bonorum virorum. lib. 4. epist. 3. lib. 5. epist. 17. 19. lib. 6. epist. 13. Vel mitigatione et clementia eorum qui offensi ante fuerant. lib. 4. epist. 13. lib. 6. epist. 4. 5. 6. 10. 14. Vel studiis, officiis, auxiliis amicorum et propinquorum. lib. 1. epist. 6. lib. 3. epist. 10. lib. 4. epist. 13. lib. 6. epist. 1. 2. 5. 10. 13. Vel aduersae fortunae et malorum conditione. lib. 3. epist. 10. lib. 5. epist. 16. 19. Vel malis atque periculis impendentibus. lib. 4. epist. 5. lib. 5. epist. 16. 19. Vel contentione, et collatione


page 93, image: s093

eorum quae amissa et retenta sunt. lib. 4. epist. 3. 5. lib. 5. epist. 19. Conclusiones consolationum absoluuntur: aut [gap: Greek word(s)] pollicitatione et delatione voluntatis promptae, operae, studij, officij. lib. 1. epist. 6. lib. 4. epist. 5. 13. lib. 5. epist. 17. 19. lib. 6. epist. 1. 3. 4. 5. 10. 13. 14. 21. Aut [gap: Greek word(s)] petitione. lib. 4. epist. 13. 15. lib. 5. epist. 6. Aut [gap: Greek word(s)] adhor tatione ad animi magnitudinem. lib. 1. epist. 6. lib. 4. epist. 5. lib. 6. epist. 2. 4. 5. 10. 13. 14. Aut [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] ante allatorum argumentorum breui repetitione. lib. 6. epist. 2. 5. 13. Aut [gap: Greek word(s)] praecisione et [gap: Greek word(s)] mitigatione eorum quae in consolatione adhibita. lib. 4. epist. 3. 5. lib. 6. epist. 1. 3. 4. Aut [gap: Greek word(s)] causarum institutae consolationis expositione. lib. 5. epist. 16. lib. 6. epist. 4. Sunt autem varia Ci ceronis in Epistolis consolationum gene ra. Consolationes in communibus miseriis et interitu Reipub. lib. 4. epist. 3. 4. 15. In repulsa. lib. 1. epist. 6. In damnatione. li. 5. epist. 19. In valetudine aduersa. lib. 16. epist. 14. In obitu liberorum. lib. 4. epist. 5. lib. 5. epist. 14. 16. In exilio. lib. 4. epist. 31. lib. 5. epist. 17. 19. lib. 6. epist. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 10. 13. 14. 21. li. 7. epist. 3. 29. Nos exercitij gratia hoc tempore, 5. lib. 4. fam. imitari conabimur,


page 94, image: s094

in qua Ciceronem Sulpitius consolatur, et rogat, vt filiae erecto infractoque ani mo obitum ferat. Partes Epistolae illius quatuor sunt. Exordium, doloris communis declaratione: signifi catione studij atque officij: modesta excusatione constans. Propositio, [gap: Greek word(s)] ad animi magnitudinem adhortatione facta. Confirmatio, quae argumenta complectitur sumpta a contentione bonorum: viri fortis officio: demortuae filiae conditione: statu Reipub. Perturbato: clarissimorum virorum exemplis. Communi omnium hominum fortuna: Ciceronis denique prudentia et vita anteacta. Quae qui dem omnia ad dolorem, si non tollendum prorsus, saltem leniendum atque mitigandum ponderis momenrique plurimum adferunt. Conclusio praecisione atque adhortatione absoluitur. Hanc nos secuti viam amicum filij lugentem obitum consolabimur hoc modo.

I. Posteaquam filium tuum hanc cum morte commutasse vitam intellexi: moerore sane sum ac tristitia incredibili. affectus, eandemque ad me quoque pertinere calamitatem sum arbitratus.

II. Quod si et tum per loci longinquitatem: tum occupationes illas, quibus districtus teneor quotidie, ad te proficisci potuissem: coram profecto meum tibi testatum dolorem fecissem.



page 95, image: s095

III. Ac licet miserum omnino hoc sit consolandi genus, quod apud afflictum ab afflictis adhibere pro pinquis, amicis, necessariis solet: propterea quod ipsi opus aliorum habere consolatione videntur.

IIII. Tamen breuiter per literas consolarite conabor: idque officium in partem optimam accepturum te plane confido.

V. Neque enim iccirco illud facio, quasi tuae hac in parte prudentiae diffidam: verum quia ita comparatum esse plerunque sciam, vt in rebus nostris nimio, aut gaudio, aut dolore praepediti, quid sit faciendum non videamus.

VI. Sed cur tam grauiter filij tui ferendam esse mortem censes?

VII. Considera obsecro, etiam atque etiam considera, qua hactenus fortuna simus vsi: quam multa amiserimus, quae si non magis, aeque profecto atque liberi iucunda nobis acceptaque esse debent.

VIII. Filij forte causa doles. At mentis oculorumque ad ea quae nunc fiunt et geruntur, aciem conuerte: bene cum eo aliisque actum esse fateberis, qui miseris hisce ac vere conclamatis temporib. ex hac vi ta placide migrârunt, et quasi fuga, ceruicibus nostris im minentes calamitates, declinarunt.

IX. Quid vero illum ad diuturniorem huius lucis expetendam vsuram impellere posset?

X. Vt cum virgine aliqua, honesta. Orta familia et locuplete coniunctus vitam traduceret: vt liberos procrearet, quibus delectareris: vtrelicta a te bone teneret: vt ad honores atque dignitates eueheretur?



page 96, image: s096

XI. Quid horum omnium est: quod non suas quoque molestias atque difficultates habeat?

XII. At vero malum est filium amittere. Vnde quaeso filium habuisti? Nonne precario quasi nomine vsurarius tibi dutus a Deo, ideoque eundem repetenti reddendus fuit?

XIII. Quid porro in tota retum est vniuersitate, firmum, stabile, perpetuum, omnisque interitus expers?

XIIII. Quot obsecro regna delata: quot mutata imperia: quot vrbes euersae: quot viri extincti clarissimi?

XV. An hominem fusse filium tuum es oblitus, ea scilicet lege natum, vt cum aliis calamitatibus omnibus, tum vero morti obnoxius esset?

XVI. Etiam illa considera, quae tua cum primis digna persona videntur: pietate et virtute, non annorum numero vitae aestimandam longitudinem esse.

XVII. Filium tuum inter peregrinos quidem: at in Repub. Christana praeclareque constituta diem suum obiisse: vbi neque ad corpus, neque animam curan dam necessariis destitutus fuit.

XVIII. Domini quoque (vt cum scriptura loquamur) esse terram omnemque plenitudinem eius: vndique coelestem in patriam hac e vita migrantibus tantundem viae restare.

XIX. Christianum te esse cogita: cuius est gratias Deo agere pro concessis aliquandiu liberis non


page 97, image: s097

de iis abreptis cum eodem expostulare: et quasi prae missum, non amissum lugere.

XX. Veniant tibi in mentem ed quae mihi aliisque simili in luctu praecipere es solitus: neque committe, vt illud tibi obiiciatur: [gap: Greek word(s)]

XXI. Aut temporis expectasse medicinam videa. ris in iis, quibus pietate, animi magnitudine, sapientia occurrendum erat.

XXII. Scriberem hanc in sententiam plura: nisi vererer, ne cui de tua dubitare prudentia viderer.

XXIII. Prosperam et ad voluntatem fluentem fortunam ferre semper moderate es solitus: non ergo minus in aduersis rebus infractum, erectum, excelsumque te praebebis.

XXIIII. Quod si, vti spero, audiero, mihigaudebo, tibi gratulubor.

XXV. Sin minus, atque ita alte radices tuo in animo moeror atque aegritudo egerit, vt euelli nullo modo queat: tamen officium hoc qualecunque meum grato animo accipies: meque ad omnia tua promptum paratumque fore semper persuasum habebis.

Atque haec de ratione instituendarum consolationum sint dicta. Restat vt quonam pacto aliorum sit respondendum consola tionibus ostendamus. Est autem duplex hîc via atque methodus obseruanda. Aut enim amicorum acquiescimus consolationi: aut tantum esse luctum nostrum ostendimus:


page 98, image: s098

vt leuari atque minuinullo modo posse videatur. Cum amici consolationem admittimus: ex effectorum desumpta loco adhibenda argumenta erunt, et ostendendum ab amico allatas rationes plurimum profuisse: dolorem et tristitiam omnem abstersisse: recreasse nos mirifice. Deinde [gap: Greek word(s)] moratae quoque sunt et conciliantes sententiae adhibendae: cuiusmodi sunt: quibus gratitudinem nostram declaramus: quibus gratias pro humanitate et officio praestito agimus: quib. denique remunerationem ac memoriam pollicemur. Quod si vero dolor atque tristitia maior extiterit, quam vt amici consolatione aut tollatur prorsus, aut saltem mitigetur ac leniatur: modeste ea refellemus, quae extenuandi ab eo dem sunt gratia ad ducta: et vel ex causis, vel adiunctis, vel comparatione petitis argumentis ostendemus, tantas nostras miserias atque calamitates esse: vt omnes omnium longo post se interuallo relinquant: neque vllius mitigari consolatione possint. Sed hîc maxime moratis est et conciliantibus sententiis opus. Improbi enim atque agrestis est hominis, humanitatis officia non agnoscere: parui amicorum consilia facere: respuere consolationes.


page 99, image: s099

Itaque et hîc laus est atque commendatio instituenda prudentiae, doctrinae, humanitatis, beneuolentiae, sedulitatis ac diligentiae amici, omniaque colligeada ea, quae fractum ac prostratum erigere atque confirmare animum possunt. In querelis etiam et exaggerationibus malorum modus adhibendus: ne muliebriter nostram deflere fortunam videamur. Ad tractationem denique et collocationem quod attinet: diuersa quoque illa erit. Qui enim amici consolationem admittet, in exordio [gap: Greek word(s)] laude et commen datione amici vtetur, et cuiusmodi eius sit beneficium, ac quo loco habendum ostendet. libro 5. episi. 13 In propositione allatam consolationem approbabit, et obtemperaturum sese promittet, ibidem. In confirmatione [gap: Greek word(s)] repetitionem argumentorum illorum instituet, quibus lenire nostrum dolorem amicus est conatus, et quantum sibi profuerint ista ostendet, ibidem.

In conclusione pollicebitur, se operam daturum, vt, quantum quidem fieri possit, ab omnibus molestiis atque angoribus sese abducat. ibidem. Quod si vero acquiescere consolationi omnino


page 100, image: s100

non poterimus: prima pars Exordium [gap: Greek word(s)] commendatione atque laude constabit humanitatis atque officij ab amico praestiti. lib. 4. epist. 6. Propositio aegritudinis atque doloris nostri [gap: Greek word(s)] significationem con tinebit. ibidem. Confirmatio, correctionem atque inuersionem complectetur argumen torum ab amico allatorum: et rationes, quibus ad moerendum compellamur: nec amici locum relinquere consolationi possimus, petitas vel a loci, temporis, personae circumstantiis: vel exemplorum dissimilitudine: vel remotione causarum, quae tollere, aut saltem mitigare dolores posse videbantur et positione illarum, quae confimare aut augere eosdem queant. ibid. Con clusio [gap: Greek word(s)] petitione absoluetur: vt quam primum ad nos veniat amicus suaque conuersatione aliquam in luctu leuationem adferat. ibidem.

Huius generis exempla sunt in familia ribus Epistolis modo indicatis. lib. 4. epi. 6. in qua ad consolationem in liberorum obitu respondetur. lib. 5. epist. 13. vbi ad consola tionem in Reipub. Simul et liberorum obitu responsum datur. Etin Epistolis ad Atticum. lib. 3. epist. 11. 13. 16. 18. in quibus Cicero Attico amico intimo respondet,


page 101, image: s101

et quo eius loco habeat consolationes indicat. Nos 6. lib. 4. fam. in manus sumemus, in qua Cicero Seruij consolato riae epistolae respondet: atque ita respon det: vt eam, non quidem inanem fuisse prorsus, sed nec dolorem sustulisse penitus ostendat. Epistola illa egregia est, et quatuor partes habet. Exordium, praestiti officij laude constans. Propositionem, quae consolationis remotionem: significationem doloris complectitur. Confirmationem, quae paulo ante indicatis argumentis abisoluitur. Conclusionem petitione factam: vt primo quoque tempore ad se veniat: quo eius frui consuetu dine et colloquiis possit. Hanc nos episto lam secuti amico, qui in filij obitu consolationem adhibuerat, respon dere hoc modo conabimur.

I. Mihi vero, Timothee, nihil tus praesentia gratius fuisset aut optatius.

II. Etenim cum absens tantopere tuis me literis recrearis, facile quid coram, et consolando, et dolendo oeque, proestare potueris intelligo.

III. Fuerunt profecto humanitatis illoe et beneuolentiae in me tuae plenae: prudentia atque dostrima tinctae singulari: omnia denique continuerunt ea, quae aduersa fractum fortuna erigere atque confirmare possunt.



page 102, image: s102

IIII. Propinqui etam tui asque amici plurimis officiis simul et suum in me declardre amorem: et tibi gratum facere voluerunt.

V. Itaque merito, vt grata, ita quoque iucunda ea fuisse mihi scriberem: si hoc vti verbo meis in miseriis liceret.

VI. Quae quidem tantae sunt: vt vix me colligere: resistere dolori: tuam vel aliorum admittere consolationem queam.

VII. Sunt, fateor, amissa multa, eaque chara.

VIII. At eo magis illorum conditio deploranda, qui aliis spoliatirebus, etiam leberis suis dulcissimis orbantur.

IX. Mortui sunt et aliis parentibus filij.

X. At vel plures habuerunt alios: vel instructi paratique probe a propinquis, affinibus, amicis fuerunt: vt vnius iacturam facile aliorum compensare copia potuerit.

XI. Mihi autem nudo a propinquis: nulla munito cognatione: liberis destituto aliis, filiust abreptus vnicus est: et filus pius, frugi, obediens, in cuius robur senilem me inclinaturum imbecillitatem spteraueram.

XII. Sunt, vt nosti, eiuscemodi nunc tempora: ij hominum mores: vt non excitare atque alere: sed debiltare bonorum virorum studia possint.

XIII. Sed cum nihil hîc mihi separatim ab aliis accidere sum arbitratus: me ipsum fregi, deque filio


page 103, image: s103

quoties cogitaui: toties curas doloresque meos deposui.

XIIII. Iam vero tam alito atque profundo vulnere accepto, etiam reliqua, quae sanata et cicatrices obduxisse videbantur, recrudescunt.

XV. Et publicis a negotiis reuersus, domum cum aspicio: intueor alia, quae, vel laboribus sunt meis multis magniisque parta: vel relicta a parentibus: lachrymas continrre nequeo: quia eum cui destinata ista erant omnia, subtractum mihi esse cogito.

XVI. Quo magis tuas literas vel potius teipsum expecto: vt ex conuersatione atque colloquiis tuis aliquam in luctu percipere leuationem queam.

XVII. Vt enim pluuia semper est bona: magis tamen siccitatis tempore grata: ita amicorum conuersatio cum omnibus temporibus alis: tum vero miseris maxime atque turbulentis esse accepta solet.

XVIII. Itaque peto, quod commodo tuo fiat, aut primo quoque ad me tempore vnias: aut, si fieri illud per occupationes tuas non poterst, literas, quae absentis tui vices compleant, et crebras, et bene longas ad me mittas. Vale.



page 104, image: s104

De Officiosis Epistolis.

Officiosae Episiolae [gap: Greek word(s)] appella tae a Graecis sunt, in quibus amorem, operam atque officia nostra amico deferimus ac pollicemur. Et est hoc quoque literarum genus vtile cum primis ac necessarium: tum quod bene de nobis nostrisque meritis gratia est merito referenda: tum quia haec ipsa scribendi ratio ad aliorum conciliandum amorem cum primis apta et accommodata. Sumuntur autem in officiosis epistolis sententiae ex causarum maxime et adiunctorum locis: propterea quod animi in his promtitudo declaranda: simul etiam rationes atque causae ad ferendae, quib. Scilicet ad ducti, ad amici promouenda prouehen daque commoda parati simus. Sunt vero duae principes cau sae, quae ad bene de aliis meren dum impellere homines solent: virtus et vtilitas. Itaque osten dendum hîc erit: egregie in amicum animatos nos esse propter pietatem, iustitiam, liberalitatem, morum amabilitatem, suauitatem, humanitatem, aut etiam Rem pub. Deinde ad vtilitatem quoque accedendum, et beneficia, vel in nos, vel nostros collata, non nude saltem simpliciterque; ex ponenda: verum ornanda et amplificanda: quod sint


page 105, image: s105

non vulgaria aut leuia, sed magna, praeclara, vtilia: data a viro insigni: data tempore necessario: data loco opportuno: et huius generis proferenda alia, quae sua natura parua commen dare beneficia solent. Ex adiunctis etiam nonnulla promenda: cuiusmodi sunt: studiorum et vitae coniunctio: morum similitudo: doctrina: autoritas, virtute, aut alia ratione parta. Motus hîc locum habet spei et fiduciae, eoque omnia dirigenda: vt bene speret amicus: vt nobis confidat: vt nostra sibi studia atque officia parata fore semper, persuasum habeat. Maxime verö [gap: Greek word(s)] moratae et conciliantes hisce in epistolis sententiae requiruntur, operaque danda: vt nec in eorum ad quos scribimus, simus nimij laude, atque ita in adulationis suspicionem incurramus: nec officiorum nostrorum delatione verecundiae ac modestiae fines transgrediamur. Ad tractationem porro atque collocationem harum sen tentiarum quod attinet: quatuor officiosarum epistolarum sunt partes: quarum prima Exordium constatit: vel [gap: Greek word(s)] morata expositione et commendatione amo ris, neces situdinis, beneuolentiae, meritorum. Lib ro 5. epistol. 8. libro decimo, epist. 9. 13. 29. Vel excusatione superioris temporis


page 106, image: s106

simultatum. lib. 5. epist. 8. aut in scribendo breuitatis. lib. 3. epist.1. Vel scribendi occasione, et [gap: Greek word(s)] , literarum acceptarum. lib. 3. epist. 4. Vel significatione laetitiae ac voluptatis ex amici beneuolentia perceptae. lib. 10. epist. 9. lib. 11. epist. 8. Pars altera propositio amoris, beneuolentiae, otficij atque studij pollicitationem continet. Libro tertio, epist. 1. 4. libro quinto, epistol. 8. lib. 10. epist. 9. Pars tertia Confirmatio rationes et causas complectitur eas, quae quasi vincula sunt quaedam ad hominum voluntates copulandas, et sumuntur vel a commemoratione atque exomatione ingenij, doctrinae, humanitatis, beneficiorum eius, cui nostra officia deferimus. lib. 3. epist. 1. 4. lib. 5. epist. 8. libr. 10. epist. 9. 29. Vel nostra beneuolentia, obseruantia, constantia, integritate. libr. 5. epist. 8. Vel coniunctione liberorum, fratrum, propin quorum, necessariorum, summorum virorum. lib. 3. epist. 4. lib. 5. epist. 8. Vel studiorum et officiorum communione ac societate. lib. 3. epist. 4. Vel iudicio amici de nobis praeclaro. lib. 3 e. 4. Vel Reipub. amore. lib. 5. epist. 8. lib. 10. epi. 9. Pars quarta et postrema conclusio absoluitur: aut testificatione fidei ac beneuolentiae noua et studiorum


page 107, image: s107

atque officiorum [gap: Greek word(s)] pollicitatione. lib. 3. epist. 1. lib. 5 epi 8. lib. 10. epist. 29. l. 11. epi. 8. Aut [gap: Greek word(s)] petitione, vt ad nos saepe scribat amicus et tantum quid fieri velit significet. lib. 5. epist. 8. libr. 10. epist. 13. li. 11. epist. 8. vel etiam in mutuo amore respondeat. libr. 10. epist. 9. Sunt autem huius generis Epistolarum apud Ciceronem materiae variae. Delationes officiorum in impetrando exulanti reditu. li. 10. epist. 29. In hoste persequendo et opprimendo. l. 10. e. 15 In honore et dignitate prouehenda. 15. e. 8. l. 10. e. 13. li. 11. e. 6. In Repub. defendenda. l. 10. e. 7. 9. Generales et communes. l. 3. e. 1. 4., Nos exerciti gratia epi. 8. 1. 5. imitari cona bimur, in qua Crasso Cic. scribit, quaenam ab senti praestet, omniaque studia atque officia sua defert: partes illius Epistolae sunt quaruor. Prima, Exordium, commen datione partim modesta officiorum, partim superiorum temporum excusatione constans, facta [gap: Greek word(s)] remotione et translatione culpae in temporis iniquitatem et homines maleuolos. Altera propositio, quam officiorum et studiorum [gap: Greek word(s)] pollicitationem habet. Tertia confirmatio, in qua causae et rationes ad feruntur, quib. scili cet adductus Cic. Non possit non bene, et velle, et facere, Crasso. Quarta et postrema


page 108, image: s108

Conclusio [gap: Greek word(s)] petitione absoluitur Rogat enim Crassum Cicero, vt audacter omnibus in negotiis, cum publicis, tum priuatis sua opera vtatur. Sententiae tales esse poterunt.

I. Quanto ego studio negotia promouere tua conatus fueterim: ex amicorum tuorum literis mtellexisse te arbitror.

II. Neque enim ittud, aut ita est leue atque exiguum, vt negligi. aut obscurum, vt ignorari queat.

III. Tanta profecto contentione cum aduersariis tuis adhuc decerto quotidie: quanta nunquam ante, vel in meis, vel propinquorum meorum rebus decer tare sum solitus.

IIII. Faciam etiam illud in posterum, operamque dabo, vt si quid forte neglectum a me superioribus temporibus fuerit, compensem ac sarciam.

V. Quamquam tui iuuandi, aut ornandi non mihi stuidium, sed facultas defuerit: quam tempora partim partim homines quidam maleuoli ademerunt.

VI. Laetor ergo, et ex animo laetor, tempus aliquando extitisse, quo meam erga te promptam voluntatem, et amicitiae perspicere fidem posses.

VII. Me etiam consecutum, vt et ij, qui tuam hîc causam agunt, meis consiliis atque studiis nitantur, et caeteri, qui tibi fauent, tui me amantissimum ac studiosissimum: prompta officia, operam, curam, diligentiam, paratam intelligant.



page 109, image: s109

VIII. Neque dubito, quin de iis quae hactenus sunt acta, et adhuc aguntur tuorum iam sis literis factus certior.

IX. De mes sis tibi persuasum habeas rogo: non casu aut temeritate quadam amare me te atque colere cepisse: sed illud multis iam annis propositum habuisse: vt coniunctus esse tibi possem.

X. Recordor etiam nuquam tuam mihi humanitatem atque beneuolentiam defuisse.

XI. Si quae interim simultates interuenerunt, vel potius suspiciones leuiculae ex rumusculis incertis aut maleuolorum sermunculis ortae sint obliuone illae perpetua sepultae omnique e memoria nostra euulsae.

XII. Ea enim tu pietate, doctrina, virtute, autoritate, praeditus vir es: eum quoque me esse cupio: vt amicitiam atque coniunctionem istam nostram: et voluptati nobis: et nostris ornamento: et reipub. vsui emolumentoque fore confidam.

XIII. Itaque quo me deinceps habere loco velis ipse statues, et, vt spero, meo ex commodo et honore stntues.

XIIII. Ad me quod attinet: studium meum eximium in omni genere officij, sine vlla vllius, vel labo ris, vel occupationiis, vel periculi exceptione defero.

XV. Neque, hac in re amicis tuis aut propinquis cedam: quos ego, et quia sanguinis te communione attingunt: et quia viri sunt boni, vnice diligo.

XVI. Quae quidem ad te perscriere nunc placuit:


page 110, image: s110

vt scias primum in suscepta semel tui defensione constantem me permansurum.

XVII. Deinde in caeteris quoque rebus, si quad ad tuam, vel dignitatem, vel vtilitatem, vel voluntatem pertitiere intellexero, vltro me seduloque facturum.

XVIII. Tum admonitum a te vel per literas, vel amicos, in eo totum futurum, vt nihi a me frustra fuisse postulatum intelligas.

XIX Itaque velim audacter tua mihi creda com mittaque omnia: tuis etiam praecipias: vt mea quantulacunque opera, gratia, autoritate, in negotiis cum publicis, tum priiutis, quoticscumque placueit, vtantur.

Quod si vero ad aliorum officiosas respon dere epistolas placuerit: sententiae hîc ad hibendae erunt [gap: Greek word(s)] laudantes: [gap: Greek word(s)] amplificantes, [gap: Greek word(s)] , agentes gratias [gap: Greek word(s)] memoriam promittentes perpetuam: [gap: Greek word(s)] , similem etiam deinceps beneuolentiam requirentes. Non enim; perceptam modo amici voluntatem, studiorumque collaudare delationem, et quae ad eam ipsam augendam videntur accom modata adhibere: verum et cum gratiarum actione rogare amicum oportet, vt deinceps quoque in nos esse animatus bene dignetur: omnia denique adhibenda ea, quae iis in epistolis vsurpanda esse monuimus, quibus respon dere illis volumus, quam commendationibus


page 111, image: s111

aut petitionibus nostris locum reliquerunt. Est autem horum ita collocatio instituenda: vtin parte prima Exordio vel sit [gap: Greek word(s)] repetitio literarum breuis: et [gap: Greek word(s)] laus ac prae dicatio, amoris, studij, beneuolentiae amici. l. 6. e. 17. l. 7. e. 31. l. 10. e. 19. l. 12. e. 12. Vel [gap: Greek word(s)] gratiarum actio, l. 10. e. 11. Altera, Propositio cum comprobatione voluntatis, petitionem complectatur, vt in nobis amandis atque promo uendis adhibere constantiam amicus velit. l. 6. e. 17. l. 7. e. 31. l. 10. e. 11. Tertia Confirmatio laudantibus atque amplificantibus conster senten tiis. lib. 6. epist. 17. li. 10. e. 11. Quarta Conclusio absoluatur: vel laetitiae signifi catione et voto. e. 17. l. 6. Vel petitione, vt et deinceps nostrae consulere dignitati ac saluti amicus velit lib. 10. epist. 9. li 11. epist 12. Vel animi grati et memoriae per petuae pollicitatione lib. 10 e. 11. Sunt vero huius generis aliquot Ciceronis in Epistolis familiaribus exempla. Responsiones ad delationem officij in conuersatione. lib. 6. epist. 12. lib. 7. epist. 31. In defensione dignitatis. lib. 10. epist. 11. lib. 12. epist. 12. Et Reipub. contra hostes et tyrannos. lib. decimo, epistola decimanona. Nos exerci tij causa epistolam 11. libr. decimi imitari


page 112, image: s112

conabimur: in qua Ciceroni primum gratias Plancus agit: deinde in se collata beneficia recenset atque amplificat. Tum eundem rogat, vt et porro in Senatu sese defendere velit. Postremo suam in Repub. de fendenda fidem: in amicitia memoriam atque gratitudinem defert ac pollicetur: simul etiam quae in bello contra Antonium gerendo proposita habeat consilia, indicat, Sententiae erunt tales.

I. Magnas tibi nunc, vti debeo, ago gratias: maiores habeo, et habiturus sum dum anima spirabo mea: relaturum me affirmare mea me non sinit tenuitas.

II. Tot enim tantaque tua in me extant promerita: vt vix illa percensere numerando, nedum remuneratione explere aliqua possim.

III. Nisi forte, quae tua est humanitas, retulisse me gratiam exisimaueris, si memoria ea tenuero.

IIII. Si de propinquorum, aut etiam liberorum agendum tibi rebus esset: maiorem profecto curam, fidem, diligentiam adhibere non posses, quam in hac mea molesta sane ac difficili satis adhibere te intelligo.

V. Quot enim quantosque mei causa Labores sustineas: quorum hominum odium tibi atque inuidiam concilies: quibus cum iurgiis propter me contendas, cognitum iam dudum exploratumque habeo.

VI. Itaque haec nunc cura animo erit meo infixa


page 113, image: s113

perpetuo: vt et publice dignum tua me laude atque commendalione geram: et vero priuatim minime commitam: vt tuorum officiorum memoria meo ex animo effuxisse videatur.

VII. Vale, et quem semel tua beneuolentia atque defensione dignum iudicasti, eundem et deinceps amare, fouere, tueri perge.

De Conciliatoriis Epistolis.

Conciliatoriae Epistolae, [gap: Greek word(s)] appellatae a graecis sunt, in quibus fauorem ac beneuolentiam conciliare nobis eorum studemus, qui propter pietatem, doctrinam, virtutem res gestas suut in authoritate, ab iisdemque verecun de petimus, vt nos in amicorum, aut clientum suorum numerum recipere: et, vel in studiis, vel rebus aliis iuuare atque promouere dignentur. Genus hoc epistolarum longe pulcherrimum et vtilissimum est, cum aliis, tum literatis maxime hominibus, qui nihil in votis optatisque habent magis, quam vt doctorum claroiumque virorum sibi amorem conci lient, eundemque semel adep ti literarum crebritate atque aliis officiis retineant. Inprimis vero adolescentib. hae sunt literae necessariae, quib. Nihil esse vel vtilius, vel


page 114, image: s114

laudabilius, vel necessarum magis potest, quam si a doctis et claris viris amentur, eorun demque in studiis caeterisque rebus vti consilio et auxilio queant. Sunt autem sententiae in his potissimum ex adiunctis, causis et effectis sumendae: et quidem ostendendum primo, moueri atque impelli nos eius, ad quem scribimus, et in cuius insinuare nos amorem ac beneuolentiam cupimus, pietate, eru ditione, humanitate, bene de omnib. merendi prona propensaque voluntate: consuetudine laudabili cum ipsius, tum maiorum; studiorum denique similitudine. Quo enim quisque est doctior: eo et humanior esse, ac laetari magis solet occasionem sibi benefaciendi aliis offerri. Eos quoque dili gimus, qui illarum artium amore atque cupiditate flagrant, in quib. excellimus, et nomen consecutia liquod sumus. Quod si vero ad indoctum aliquem scribendum: diligenter eius vitae consideranda ratio erit: et obseruandum, quib. ille maxime delectetur, et quorum nomine charus apud alios atque honoratus esse cupiat. Ita ducis alicuius conciliaturi beneu olentiam, eius fortitudinem, rei militaris peritiam, praeclare gesta in bello commendabimus. Insinuare nos in senatoris alicuius volentes amicitiam commendationem adhibebimus


page 115, image: s115

prudentiae, grauitatis, constantiae. Omnes tamen fere humani tatis delectari laude videntur: neque quisquam liberali erectoque est praeditus ingenio, qui non inde commendari cupiat. Deinde subindicandum et illud erit: neque nos plane clarorum docto rumque virorum indignos amori elle. reperiri in nobis, si non multa non tnnnulla prorsus, quam in sui amorem homines pelliceant: cuiusmodi sunt: amor, obseruantia, admiratio doctorum et magnorum virorum: studium et diligentia in capessendis artibus ac disciplinis: honesta laudis atque gloriae cupiditas, quam clarorum hommum comparari amore ac beneuo lentia solet. Tum et quam hoc sit nobis honestum ac necessarium: ei vero ad quem scribmius laudabile vel etiam vtile futurum demonstrabimus. In eo denique totos nos fore pollicebimur: vt magnorum clarorumque virorum non indigni fauore idemur: ob senantia in nobis et gratitudo debita [reading uncertain: print faded] nunquam desideretur. Sed nec [gap: Greek word(s)] ...um [reading uncertain: print faded] omittendum erit: propterea quod quemadmodum [reading uncertain: print faded] agricolae laetari solent, cum quas ipsi plantant [reading uncertain: print faded] arbores fructus proferre vident: ita senes et viri clari voluptate atque laetitia perfunduntur: cum in cathedra, in suggestu, in foro, in curia, in can cellis, in aulis principum florere eos cernunt, quos amore sunt et beneuolentia complexi:


page 116, image: s116

et quorum studia ac conatus praeclaros promouere non fuerant dedignati. Iam vero ad moratos et conciliantes sententias quod attinet, maxime illis hoc in epistolarum genere est opus: propterea quod et nimiis euehere laudibus eum cuius conciliare nobis beneuolentiam volumus, molestum est ac ingratum: et vel nos commendare, vel multa magnaque polliceri, stultum atque inuidiosum. Itaque extenuatione hîc est verecunda ac modesta opus: et ostendendum non eos nos quidem esse, qui tanti viri amorem atque beneuolentiam ambire merito queamus: non tamen commissuros, vt eadem indigni prorsus videamur. Deinde adulationis quoque suspicio est, aut bonorum et prudentum offensio declinabitur, si in laude ac praedicatione non nimij fuerimus: ad diderimus etiam: proprium hoc viros doctos, aut alias magnos atque claros habere: vt esse qua videri tales malint: nimia etiam sui laude of fendantur, non delectentur. Sed et mouendus erit animus eius ad quem scribimus, maxime spe ac fiducia: et promittenda, literatis ac prudentib. laus, iucunditas honesta, praedicatio perpetua: indoctis vtilitas et commoda quib. margis illi quam honestare. aut


page 117, image: s117

laude atque gloria moueri solent. Ad tractationem porro, atque collocationem quod attinet, quatuor potissimum partib. Conciliatoriae epistolae constant: quarum prima Exordium ita est instituendum, vt non vel pudenter, vel prudenter parum aliorum nobis conciliare amorem atque beneuolentiam velle videamur. Itaque aut scriptionis causas indicabimus. petitas a praedicatione, vel spe egregia humanitatis, beneuolentiae, auxilij eius ad quem literas damus. li. 5. e. 4. 9. l. 15. e. 10. Aut eiusdem intermissae hactenus rationes exponemus. l. 5. e. 4. At longioris causarum enumerationis [gap: Greek word(s)] reiectione vtemur. libr. 6. epist. 16. Pars altera propositio [gap: Greek word(s)] erit petitoria, vt, quantum quidem amici fert voluntas, nos in suosum album ascribat. libr. 5. epist. 4 9. lib. 6. epist. 16. lib. 15. epist. 10. Pars tertia confirmatio argumenta continebit, quae ad nos amandos atque promouendos impellere amicum possunt: vt sunt petita ab eius consuetudine, studio, amore, beneuolentia, lib. 15. epist. 10. laude et commendatione doctrinae, virtutum, aut caeterarum rerum. lib. 5. epist. 4. 9. lib. 15. epist. 10. Nostra gratitudine et memoria. lib. 5. epist. 4. Necessario. lib. 5. epist. 4. Facili. lib. 15. epistol. 10.


page 118, image: s118

Pars quarta et postrema conclusio constabit, vel [gap: Greek word(s)] petitione, vt flagranti nostro amori ignoscere, commendatosque sibi nos habere amicus dignetur, lib. 15. epist. 10. Vel [gap: Greek word(s)] pollicitatione memoriae, fidei, obseruantiae, gratitudinis perpetuae. lib. 5. epist. 4. 7. libr. 6. epist. 16. Sunt autem, quae in Ciceronis reperiuntur epistolis familiaribus, amoris ac beneuolentiae conciliationes. lib. 5. epist. 4. 9. lib. 6. epistol. 16. libro decimoquinto, epistol. 10. Nos ad imitandum, 9. libr. 5. nobis proponemus, in qua Ciceroni sese de nota, quod aiunt, meliori Vatinius commendat. Partes illius Epistolae sunt: Principium, in quo causas Vatinius recenset, quibus adductus Ciceronis sibi conciliare beneuolentiam conetur. Propositio, in qua Ciceronem idem rogat, vt sese commendatum sibi habere velit. Confirmatio, petitionis causas et rationes continens. Conclusio quae gratitu dini pollicitatione ab soluitur. Hanc ergo secuti epistolam a docto aliquo claroque viro petemus, vt in suorum nos amicorum aut clientum numero habeat. Sententiae tales esse poterunt.

I. Si pristinam adhuc consuetudinem in amandis atque promouendis bonarum artium. studiosis sertuas: nunc ad te venio: et vt tuo digum me amore


page 119, image: s119

ac patrocinio iudices, etiam atque etiam rogo.

II. Non opinor me aspernaberis et reiicies, qui alios plurimos singulari es humanitate ac beneuolentia complexus.

III. Cuius vero ego potius amorem et patrocinium expetam, quam illius qui cum propter ingenij monumenta praeclara, tum egregias virtutes plena, quod aiunt, manu collaudatur ab omnibus?

IIII. An verear, ne, qui nemini vnquam suam beneuolentiam denegarit: illiteratos quoque amicitia dignos suo iudicarit, is me repudiet?

V. Cum illud fieri plerunque videamus: vt quae quisque in arte maxime excellit, eos qui eiusdem sunt amantes et studiosi, amore persequatur.

V I. Neque ad hominum animos conglutinandos studiorum quicquam sit similitudine aptius atque accommodatius.

VII. Quare, si, vt soles, adolescentes studiosos amas: me quaeso, non doctum quidem, sed tamen dostorum obseruantem discendique; cupidum suscipe ac commendatum habe.

VIII. Nota tibi aetatis est nostrae imbecillitas, inscitia, temeritas.

IX. Scis quam in studiis instituendis erret saepe: quam crebro institutum mutet: quam multa iis obiiciantur ex quib. sine prudentum ac doctorum virorum expe dire sese consilio auxilioque nequeant.

X. Idem ego quoque expertus hactenus sum saepe: et adhuc experior quotidie.

XI. Quocirca tua primis prudentia mihi est


page 120, image: s120

opus: quae fluctuantem regat: et vti spero, prompta mihi parataque, erit.

XII. Fateor sane, et ingenue libenterque fatcor: me a tua insigni pietate: nominis celebritate praeclara: doctrina eximia: autoritate summa longissime abesse.

XIII. Neque quot quantisque distentus ac districtus negotiis tenearis ignorantij, quibus tua iuuandi alios cum voluntas, tum facultas est cognita.

XIIII. Veruntamen si ad eos, de quibus bene mereris quotidie, me quoque vnum minus quam mediocrem aggregaueris: dies nostesque in illud incumbam: vt gratum me fuisse, teque alterum quasi parentem coluisse atque obseruasse intelligas.

XV. Bene vale vir doctissime, et literis hisce meis parum literatis ignosce, nec quam in iisdem exarandis sim infans, sed tui amans considera. Vale.

De Mandatoriis Epistolis.

Mandatoriae Epistolae [gap: Greek word(s)] appellantur, in quibus inferioribus et potestati noltrae subiectis iniungimus, vt, quae volumus, primo quoque tempore expediant. Est autem epistolarum hoc geus vtilissimum, cum iis, qui in alios imperium obtinent: vt sunt parentes, praeceptores, magistratus: tum qui principum, aut rerumpublicarum in cancellis versantur, et dominorum suorum nomine ad alios scribere literas necesse


page 121, image: s121

habent. Itaque et de hoc paucis agemus. [gap: Greek word(s)] , inquit Demetrius, [gap: Greek word(s)] . Itaque bre uitati hîc est maxime stu dendum, et praecidenda, atque reiicienda multa: neque de ratio nibus atque argumentis multis cogitandum, cum illorum herilis voluntas locum suppleat. Neque etiam beneuolentiae hîc est captatione opus, quae apud superiores non inferiores adhiberi potissimum solet. Sunt tamen et hîc interdum rationes ac senten tiae desumptae, vel a necessitate. lib. 16. epist. 29. lib. 14. epist. 20. Vel vtilitate. lib. 16. epist. 24. Vel facultate, quae ex adiunctis et rerum, personarum, locorum, temporis, modi, circumstantiis ostenditur. lib. 14. epist. 5. li. 16. epist. 20. Et quia imperiosi qui sunt nimis ingrati esse solent, aut commutatio ne odium declinatur: cum imperandi loco indicandi modus vsurparur: aut praecisione facta, non necesse esse ostenditur, vt adhortatio hîc vlla adhibeatur: cum ante curae sint negotia ei, ad quem scribimus: aut causa exponitur, cur iisdem de rebus scribatur saepius: quod rei scilicet nos magnitu dine moueamur, non diligentiae vel fidei alterius diffidamus. Sed et mouentia hîc locum habere argumenta possunt, quae


page 122, image: s122

partim a metu, partim spe et considentia sumuntur. Saepe enim ignaui qui sunt, aut timidi, ad capessenda negotia poenae iniecto metu excitantur. Non etiam raro qui erectis sunt praediti ingeniis spe proposita gratiae, amoris, promotionis, excitantur, vt quae in mandatis habent, et alacriter, et, celeriter, expediant. Ad tractationem vero atque collo cationem quod attinet, quatuor illa partibus constat: Primum Exordio, quod sumitur, vel a scribendi occasione negotij quod expediri volumus expositione. lib. 14. epist. 5. 6. Vel excusatione literarum breuitatis. lib. 14. epist. 10. aut raritatis. lib. 14. epist. 6. vel expectatione et desiderio earundem. lib. 16. epist. 19. 20. vel directo mandato. lib. 16. epist. 23. vel occupatione qua diffidentiae suspicioni occurritur. lib. 16. epist. 24. Pars altera propositio est [gap: Greek word(s)] ipsum mandatum continens, propositum aut directo. lib. 14. epist. 5. 6. 20. lib. 16. epist. 20. 14. aut oblique et [gap: Greek word(s)] praeteritione. lib. 16. epist. 19. 23. Pars tertia Confirmatio argumenta habet petita: aut a circumstantiis quae facultatem indicant. lib. 14. epist. 5. lib. 14. epist. 20. Aut vtilitate. lib. 16. epist. 24. Aut necessitare. lib. 14. epist. 20. lib. 16. epist. 29. Pars


page 123, image: s123

quarta Conclusio repetitione [gap: Greek word(s)] mandati et adhortationis absoluitur: vt si ne mora ac diligenter negotium curetur. li. 14. 6. e. 5. 6. 10. 1. 16. e. 19. 20. 24. Sunt autem res quae in mandatoriis Epistolis apud Cicerone reperiuntur istae. Mandatum de bonorum auctione. l. 14. e. 5. De aere alieno dissoluendo. 1. 14 e. 6. De exigendo debito. l. 16. e. 19. 23. 24. De literis crebro mittendis. l. 14. e. 10. De libris componendis et reditu maturando. l. 16. e. 10. De parandis ad hospi tes excipiendos necessariis. l. 14. e. 20. Sunt huius gene ris plurimae eaeque elegantes Bembi epist. Leonis decimi nomine scriptae: quae propter cum sententiarum acumen atque breuitatem, tum styli puritatem, elegantiam, neustatem vere Ciceroniam legendae diligen ter sunt ab iis, qui vel regibus atque principib. Vel Rebuspub. aliquando in cancellis inseruire cupiunt. Nos 24. l. 16. imitati ablegato a nobis famulo mandabimus, vt commissa negotia diligenter et primo quoque tempore expediat: sententiae esse tales poterunt.

I. Etsi paucos ante dies de omnib. Reb prolixe ad te scripseram: tamen cum certum hominem ad vos euntem nactus essem: denno de iisdem ad te dare literas volui.

II. Non quod de tua diligentia dubitem, quam hactenus ego probaui semper: sed quia rei me ita anxium


page 124, image: s124

folicitumque magnitudo reddit: vt nisiea expedita, tranquillo pacatoque esse animo nequeam.

III. Quo ego consilio, quantisque te sumptibus ablegarim, non ignoras.

IIII. Prora, quod aiunt, et puppis mihi fuit te ablegandi: vt et priuatas res meas expedires, et depublicis me certiorem faceres.

V. Creditoribus, vt primo quoque tempore, satis fiat, operam dabis.

VI. Ab iis quorum nostris in tabulis nomen extat, si non omnem, saltem aliquam partem extorquebis: neque committes, vt tua nobis fraudi lenitas esse queat.

VII. In primis autem curabis: vt in nundinis nostris proximis expedita sit pensio.

VIII. De rebm aliispriudtis videbis.

IX. De publicis omnia mihi certa: quid ex Italia, Gallia, Anglia scribatur: quae hominum de bellis opinio.

X. Apud nos varia, sine tamen capite et autore certo, sparguntur.

XI. Ego nisi negotiis impedirer, ipse ad vos excurrerem.

XII. Sed nosti rerum mearum statum et conditionem.

XIII. Itaque totus in eo eris: vt et de omnibus, prima quaque oblata occasione, certiorem me facias: et debitores velper procuratores nostros admoneas, velipse appelles.



page 125, image: s125

De Disputatoriis epistolis,

VSitatissimum hoc est inter doctos Epistolarum genus, qui saepe per literas, vel serio, vel ioco de quaestione et controuersia aliqua disputant. Et prodest illud ipsum quoque plurimum: cum sine disputatione infrugifera atque inutilis esse praeceptio soleat: et omnibus in artibus di uersae diuersorum opiniones atque sententiae deprehendantur: coram autem cum viris literatis de iisdem disserere non omnibus liceat. Est vero duplex hoc epistolae genus: vel enim proposita aliqua quaestione viri docti sententiam exquirimus: vel aliorum expositis opinionib. Quid nos sentiamus, osten dimus. In primo illo genere, iisdem vtendum sententiis atque argumen tis erit, quae in petitoriis et communicatoriis epistolis adhibenda esse diximus. Tractatio quoque ita instituenda: vt in Ex ordio beneuo lentia concilietur, vel laude eruditionis et humanitatis illius ad quem scribimus: vel veniae deprecatione atque excusatione modesta. In [gap: Greek word(s)] con trouersia et quaestio ipsa breuissime proponatur. In confirmatione [gap: Greek word(s)] enumeratio


page 126, image: s126

instituatur diuersarum opinio num et rationum quae vtrinque ad feruntur, et dubios nos red dunt. Conclusio petitione et promissione absoluatur: ita vt rogemus virum doctum, ne suam nobis de quaestione et controuersia proposita explicare sententiam grauetur: et eidem vicissim debitam obseruantiam gratique animi memoriam deferamns. In posteriore, praeter modestiae significationem nulla beneuolentiae est conciliatione opus: sententiarum tantum atque argumentorum requiritur expositio. Quam ad rem necessaria Dialecticorum est in disputando methodus: et ratio instituendae [gap: Greek word(s)] qua id quod verum, certum, firmum elicitur. Partes praecipue duae sunt: narrario et conclusio: quarum illa [gap: Greek word(s)] variarum opinionum ac sententiarum recitatione: haec [gap: Greek word(s)] nostrae sententiae expositione absoluitur. Nonnunquam tamen quatuor Ciceronis in epistolis reperiuntur. Exordium, sumptum, vel a circumstantiis et occasione agitatae controuersiae. libro septimo, epistola vigesimatertia, vigesimasexta. Vel commen datione rei. libro septimo epistola vigesim asecunda. [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] praemunitione et praecastigatione


page 127, image: s127

sententiae de qua disputari sumus. lib. 9. epist. 22. propositio ipsius [gap: Greek word(s)] quaestionis et disceptationis. libro septimo, epist. 22. 23. lib. 7. epist. 22. [gap: Greek word(s)] expositio et enumeratio opinio num ac sententiarum variarum quae in proposita quae stione reperiuntur. libro septimo epist. 22. 23. 26. lib. 9. epist. 4. 22. Conclusio facta [gap: Greek word(s)] iudicij et sententiae nostrae expositione. libro septimo epistola vige simatertia, libro nono, epistola vigesima secunda, Sunt autem quaestiones quae in disputatoriis epistolis Ciceronis reperiuntur: de testamento et causa haereditaria. lib. 7. epist. 22. De actione haeredis contra furtum ante haereditatem commissum. lib. 7. epistola vigesima secunda. De vesicae et vilcerum morbo, eiusdemque cum causis, tum remediis. li. 7. epi. 26. De futurorum necessitate et contingentia. li. 9. epist. 4. Deloquendi licentia. lib. 9. epist. 22. Nos exercitij causa 22. libr. 7. im itari conabimur, quod licet breuis illa sit, tamen puram atque simplicem [gap: Greek word(s)] disputationem atque disquisitionem continet. Constar autem primo [gap: Greek word(s)] et notatione circumstantiarum: deinde. [gap: Greek word(s)] propositione quaestionis; tum [gap: Greek word(s)] authorum variorum


page 128, image: s128

enumeratione: postremo conclusione, quae Ciceronis [gap: Greek word(s)] iudicium et sententiam complectitur. Quas nos huncin modum exprimere partes poterimus.

I. Illuseras proximo in colloquio, quod dixeram, inter ipsos Philosophos controuersiam esse, posset nec ne hac in vita certo aliquid sciri, aut cognosci.

II. Itaque etsi domum reuersus alia negotia inueneram: tamen locos quosdam notaui, et descriptos tibi misi: vt scires Herillos, Pyrrhonios, et Academicos maxime recentiores scientiam omnem e medio sustulisse.

III. Ego tamen Platoni et Aristoteli assentior, qui vt sciri posse omnia, minime asserunt: ita sciri quoque nihil vero negant: cum, vt alia nunc mitam, discendi ardorem restingui: artes et disciplinas cunctas corruere: legum atque honestatis omnis ruinam sequi necesse sit, si sciri a nobis nihil hac posse in vita statuatur. Vale.



page 129, image: s129

DE RATIONE CONTEXENDARVM EPISTOLARVM Pars II.

Demonstratiui generis: et quidem primo Gratulatorias Epistolas continens.

ABSOLVTIS Deliberatiui generis Epistolis, reliquum est, de iis vt agatur, quae ad Demonstratiuum referendae esse videntur: quales sunt laudatoriae, reprehensoriae, gratiarum continentes actiones, dedicatoriae, gratulatoriae, a quibus initium nunc faciemus, propterea quod prae caeteris vsurpari crebro illae solent. Sunt autem gratulatoriae [gap: Greek word(s)] Epistolae, in quibus amico de rerum successu prospero, et ad voluntatem fluente


page 130, image: s130

fortuna: de rebus bene praeclareque gestis: de honore et dignitate, de affinitate, hisque similibus aliis gratulamur: et eidem, aut vsum illorum diuturnum, aut similem in caeteris quoque successum precamur. Id quod veri est amici officium: saepe etiam necessarium, propter homines autontate et potentia magna praeditos: quibus de aucta dignitate: mominis amplificata gloria: rebus lau dabiliter fortiterque administratis, gratulari nos oportet. Est autem diligens in his et accurata primo, cum rerum, tum personarum ratio habenda viden dumque sintne ea, propter quae gratulatio instituenda, magna, et apud viros vsurpanda magnos, ideoque amplam, ornatam, splendidam tractationem requirant: an vero exigua ac minutula, vt qui splendore in iis, aut ornatu magno vtatur, in lente, quod aiunt, vnguentum adhibere videatur. Deinde de argumentis est cogitandum, eademque eo dirigenda: vt laetitiae nos et gratulationis causas habere iustas appareat. Sumuntur autem illa ex causis, effectis, adiunctis, compararis: et ostenditur esse ea, quorum gratia amico gratulamur, virtute, consilio. laborib. meritis praeclaris: non casu, gratis, prensatione,


page 131, image: s131

largitionibus parta. Deinde esse praeclara; parere honores: adferre dignitates: ab obliuione atque interitu amici vindicatum nomen summa cum laude ad po steritatem vsque transmittere: esse ad virtutem declarandam apta: ad pltuimorum prouehenda commoda accommo data: expetita a multis: impetrata a paucis: con tigisse cito: et contigisse temporibus difficillimis: et contigisse consentien tibus, vel omnibus, vel saltem bonis ac prudentibus. Comparatio quoque est instituenda, qua saepe numero id quod sua natura vsque adeo magnum dignumque gratulatione non est: aliorum facta collatione maius redditur. Postremo docendum: esse eum, cui gratulamur, amicitia, necessitudine, sanguinis communione, affinitate, aut aliis modis, ita nobis iunctum, vt eius non secus atque nostrae curae nobis cordique res esse debeant. Ad [gap: Greek word(s)] animorum motus, quod attinet, locum hic maxime habent: [gap: Greek word(s)] gaudium et laetitia, quae ex praesentibus bonis percipitur: [gap: Greek word(s)] gratia: [gap: Greek word(s)] aemulatio, quae in cohortationibus cum primis prodest, cum eos, sci licet, quibus de fortuna gratulamur secunda, hortamur: vtiam non cum aliis tantum


page 132, image: s132

sed secum ipsi certent, operamque dent, ne quam collectam bonorum habent laudem et gratiam effundant. Ad beneuo lentiam porro conciliandam, [gap: Greek word(s)] mores declarandos amabiles faciunt: [gap: Greek word(s)] collaudationes eius ad quem scribimus, sine tamen [gap: Greek word(s)] assentationis suspicione: [gap: Greek word(s)] communicationes, cum osten dimus existimare nos ea quae amico obtigerunt, nobis ipsis contigisse: propter amicitiam, propinquitatem, necessitudinem, aut alias causas: [gap: Greek word(s)] vota et precationes, cum bene ominamur amico, ac praecamur vt quod est assecutus faustum eidem, felix, fortunatum, diuturnum sit: [gap: Greek word(s)] denique adhortationes aut apertae, aut tectae et occultae. Quod vero ad ho rum omnium tractationem et [gap: Greek word(s)] quasi coaedificationem attinet: quatuor gratulatoriarum Episto larum sunt partes: quarum prima exordium constar: aut [gap: Greek word(s)] narratione [gap: Greek word(s)] , et occasione institutae gratulationis libr. 3. epist. 11. lib. 12. epist. 16. 19. Aut [gap: Greek word(s)] , gratulatione et significatione laetitiae, ex amici rebus secundis perceptae, lib. 2. epist. 9. 19. li. 3. epi. 12. lib. 6. epist. 12. lib. 8. epist 13. libr. 12. epist. 13. libr. 15. epist. 7. 8. 12. Aut [gap: Greek word(s)] voto. libr. 2.


page 133, image: s133

epistol. 7. Aut serae et dilatae gratulationis excusatione. lib. 2. epist. 7 9. Pars altera [gap: Greek word(s)] propositio est, quae vel nudam [gap: Greek word(s)] gratulationem continet. lib. 2. epi. 9. lib. 3. epist. 11. lib 6. epist. 11. lib. 10. epist. 8. lib. 12. epist. 6. Vel [gap: Greek word(s)] votum habet et precationem, vt ea res bene feliciterque amico eueniat. libr. 12. epist. 19. Vel [gap: Greek word(s)] adhortatione sit: vt prudenter amicus omnia gubernet ac moderetur. lib. 2. epist. 7. Pars tertia confirmatio est, quae gratulationis institutae argumenta complectitur, petita: vel a causa efficiente rei, qua de gra tulamuramico. lib. 3. epist. 11. li. 6. epist. 11. lib. 15. epist. 7. 12. Vel rei ipsius conditione. lib. 8. epist. 13. lib. 12. epist. 13. libr. 15. epist. 7. Vel temporis ratione. lib. 12. epist. 2. Vel personae, cui gratulamur, ingenio, doctrina, moribus. lib. 2. epist. 19 lib. 13. epist. 12. coniunctione et amicitia. libr. 12. epist. 16. lib. 15. epist. 7. 8. 12. beneficiis. lib. 15. epist. 8. Vel iudicio optimorum et prudentissimorum virorum. lib. 15 epist. 7. Pars quarta et postrema Conclusio absoluitur: aut [gap: Greek word(s)] delatione atque pollicitatione nostrae beneuolentiae, operae, studij, officij. lib. 2. epist. 19. lib. 3. epist. 11. 12. libr. 12. epist. 16. Aut [gap: Greek word(s)] adhortatione ad partorum,


page 134, image: s134

vel custodiam et conseruationem, vel vsum rectum et laudabilem, vel amplificationem. lib. 7. epist. 15. lib. 12. epist. 19. Aut [gap: Greek word(s)] petitione: vt commendatos nos, aut alios sibi amicus habeat. lib. 2. epist. 7. lib. 12. epist. 13. lib. 15. epist. 7. 8. 12. Suntautem gratulatoriae apud Ciceronem epistolae variae. Gratulationes de restitutione et reuocatione ab exilio. lib. 6. epist. 11. 12. obtenta in iudicio victoria, et absolutione. lib. 3. epist. 11. 12. Affini tate, lib. 8. epist. 13. Honoribus, et munere aut officio aliquo praeclaro. Lib. 2. epist. 7. 9. 19. libr. 12. epist. 9. 12. 19. lib. 15. epist. 5. 7. 8. 9. 12. Victoria reportata. libr. 5. epist. 7. libr. 12. epist. 13. Liberorum ingenio, studiis, moribus. lib. 12. epist. 16. Amicitia et familiaritate magni alicuius viri. lib. 7. epist. 15. Valetudine recuperata. lib. 19. epist. 12. 14. Rehtu in pa triam. lib. 13. epist. 73. Nos ex his 7. lib. 2. imitari conabimur, in qua de tribunatu Cicero Curioni gratulatur. Partes epistolae illius sunt quatuor. Exordium in quo seram gratulationem Cicero exeusat, eiusdemque causam, cum in loci internallum, tum raritatem tabellariorum transfert. Propositio, quae [gap: Greek word(s)] gratulationem, cum [gap: Greek word(s)] adhorcacione coniunctam,


page 135, image: s135

habet. Confirmatio argumentis costar, quibus ad diligentiam et constantiam Cicero Curionem hortatur. Conclu sio [gap: Greek word(s)] petitione absoluitur. Hasce imi tando exprimemus partes tum, cum ami co, cui conditio honesta atque splendida, vel in principis alicuius aula: vel republ. Vel ecclesia, vel schola contigit, gratulari, eundemque hortari volumus, vt recte in illa laudabiliterque suo munere fungatur. Sententiae tales esse possunt.

I. Sera, modo vera, nec negligentia quadam fuerit praetermisse gratulatio bonorum virorum effugere reprehensionem solet.

II. Itaque et mihi post festum, quod aiunt, venienti ignosces, idque tabellariorum partim penuriae, partim itineris longinquitati tribues.

III. Gratulor autem tibi, ex animo gratulor de loco quem Illustriss. principis in aula consecutum teesse audio: et vf tibi tuisque laudi, emolumento aliis honos sitt iste, precor.

IIII. Simul etiam, etsi, nec mea, nec cuiusquam alterius opus cohortatione habeas, pro singulari meo in te amore etiam atque etiam, te hortor: vt quem sis in locum euectus, et quid abs te requiratur, consideres.

V. Magnus est honos a consiliis esse principi: ad. negotia ardua, deliberationes adhiberi grauissimas.



page 136, image: s136

VI. Sed habet honos iste, crede mihi, onus non paruum.

VII. Multa hic requiruntur, quae, si absint, cum turpitudine atque dedecore honorem commutant: prudentia in consiliis: in sustinendis laboribus industria: pietas, religio, fides in sententia dicenda, in contemnendis hominum offensionibus, vel etiam periculis, animi magnitudo, et constantia singularis.

VIII. Non temere scribo, quae scribo, ad quem etiam scribam scio: est perspectus tuus mihi animus, ingenium cognitum: explorata morum probitas.

IX. Sed ipse profecto intelligis, cuiusmodi in tempora, non incideris, sed veneris: rerum vis quam: quanta negotiorum multitudo et varietas: quam inconstantes ac flexibiles hominum sint voluntates, quod bonis insidiae struantur in aulis, non ignoras.

X. Itaque amabo te, vnicum hoc vide, ne cui nimium fidas, neque quid ab aliis fiat, sed quam illud fie at recte et honeste, consideres.

XI. Te, non alios audi, tecum loquere: nec aliorum te, vel consiliis, vel exemplis, a pietate, honestate, iustitia auferri sine.

XII. Vtinam res ita meae ferrent: vt coram tibi gratulari: dignitatis tuae esse spectator. de multis iisdemque necessariis rebus tecum colloqui possem.

XIII. Sed quoniam, hoc quidem tempore, fieri illud nequit: hasce, ex amoris vi atque magnitudine profectas literas, boni consules.



page 137, image: s137

XIIII. Deinde protuo singulari in me amore, res tibi meas commendatas habebis: de quibus et praesens tecum: et post per literas saepius egi.

XV. Sed tum, vt cum adolescente docto et valde gratioso: nunc vt cum consiliario principis potentissimi.

XVI. Neque quod esse difficilius solet, nouum hic aliquid, aut singulare et praecipuum, sed illud peto, quod iam ante multis aliis, concessum: a legibus etiam permissum est.

XVII. Tu modo caue, ne illud, honores mutant mores, de te quoque vsurpari queat: et dignitates illae aulicae aliam, quasi in scena, te personam induere faciant.

Ad hunc ergo modum, Ciceroniana secuti vestigia, amico de conditione aliqua gratulari honesta poterimus. Quod si vero de filij ad virtutem indole gratulari parenti alicui placeat: 16. libri 12. exemplo erit: in qua C. Trebonius Ciceroni de filij studiis ac virtutibus egregiis gratulatur. Partibus illa quatuor absoluitur: Exordio, [gap: Greek word(s)] constante et occasione institutae gratulationis. Propositione quae ipsam gratulationem, et laetitiae signifi cationem continet. Confirmatione, in qua eiusdem aliquot Trebonius rationes adfert: et, ne quid auribus dare Ciceronis videatur, occupationem


page 138, image: s138

praemittit. Studiorum denique et officiorum delatione. Quod enim ad scriptum quoddam: deinde petitionem Trebonij attinet, vt in Cic. dialogos includatur, ea ab ipsa gratulatione remota sunt. Poterunt ergo imitando ista effingi hoc modo.

I. Argentoratum veni ad 16. Cal. Iulij: atque ibi, quod in votis ego optatisque maxime habebam, filium tuum inueni bonarum artium studiis deditum: summae pietatis, modestiae, diligentiae, fama: charum Academiae professoribus: iucundum condiscipulis: acceptum iis, quorum tecto ille mensaque vtitur: gratum omnibus: inuisum nemini.

II. Quae sane res quantam mihi laetitiam atque voluptatem pepererit, vel tacente me, intelligere potes.

III. Amore enim te singulari complector: fero in oculis, obseruo, facio plurimi, quodque verorum est amicorum proprium, etiam minimis tuis commodis, ne dum tanta felicitate gaudeo.

IIII. Nosti meum ingenium: scis me non auribis cuiusquam seruire, aut ad gratiam loqui.

V. Quare mihi affirmanti hoc crede: nihil adolescente tuo atque adeo nostro (sunt enim amicorum omnia communia) aut amabilius iis, qui Argentinae nunc studiorum gratia commor antur: aut studio sius earum artium atque disciplinarum, sine quibus solida parari eruditio mullo modo potest.



page 139, image: s139

VI. Itaque quod facere vere possum, et facio libenter, de dono praeclaro et raro, filio scilicet bene cum literato, tum morato tibi gratulor.

VII. Nec minus etiam mihi: quod eum, quem, quia tuus, viri clarissimi deque me meriti praeclare, filius, necesse erat amare, talem nunc esse video: vt non solum mea, verumetiam omnium bonorum doctorumque virorum dignus beneuolentia sit.

VIII. Cum etiam a me conuiuio exceptus, in sermone iniecisset, Galliam se visere cupere: monitus a me est: vt, si pace hoc tua bonaque fieri gratia posset, id eo tempore potissimum, quo eandem ego lustrarem, faceret.

IX. Neque dubitare te velim: omnia amoris, beneuolentiae, humanitatis officia me ei praestiturum: illud quoque curaturum: vt praeceptor illi doctus et fidelis adiungatur, ne, quod fieri non raro solet, remoto custode, aut a prauis sodalitiis corrumpatur: aut aliorsum iis a studiis abducatur, in quae tuis cohortationibus incitatur, iam etiampleno est gradu ingressus.

X. Quod reliquum est, Deum Opt. Max. rogo: vt, quoniam plerunque ingenia praecocia nimis, ante, quam ad fructus perueniant, et in ipso quasi aetaris flore extingui solent, lucis ei huius vsuram diuturnam concedere dignetur.

XI. Hoc si erit: dubium non est vllum: quin singulari aliquando, tibi gaudio: ornamento familiae, re vero publica vsui atque emolumento futurus sit.



page 140, image: s140

XII. Quo res essent vestrae in loco, cum hasce exarabam literas, ignorabam.

XIII. Rumores quidem hic de vobis spargebantur tristes, [gap: Greek word(s)] , et iam rauci sunt facti.

XIIII. Itaque falsos et fuisse existimo: et esse cupio.

XV. Tu tamen, si cura me et solicitudine liberare magna volueris, de omnibus ad me primo quoque tempore scribes, et, quod facis, me meaque studia commendata tibi habebis.

Quemadmodum vero amicorum, hoc est, munus, vt de fortuna prospera successuque rerum prospero amicis gratulentur: ita vicissim hoc a doctis et bonis viris requiritur: vt gratis animis eiusmodi officium agnoscant, idque missis ad amicos literis testatum faciant. Neque vero difficile hoc erit iis, qui quonam pacto respondendum, et gratiae sint agendae illis, qui commendationibus, aut aliis nobis officiis adfuerunt, cognitum iam perspectumque habent. Plerunque enim tales epistolae sententiis constant [gap: Greek word(s)] gratias agentibus: [gap: Greek word(s)] , amici studium atque officium laudantibus et amplifi cantibus, petitis: a causis, effectis, adiunctis, et persona eorum qui gratulantur: comparatione et collatione: [gap: Greek word(s)] ,


page 141, image: s141

grati animi memoriam promittentibus. Sed sunt hoc ipso in genere etiam [gap: Greek word(s)] extenuantes sententiae adhibendae. Quoniam enim gratulationes laudem atque commendationem continent eorum, quibus de honore, dignitare, fortuna fecunda gratulamur: ne, quod stultorum estproprium, nobis ipsis placere videamur: sententiis vtendum est refellentibus, aut extenuantibus et corrigentibus id, quod honorifice nimis de nobis ab amico est perscriptum: et, vel [gap: Greek word(s)] votum, vel [gap: Greek word(s)] inficiatio, vel [gap: Greek word(s)] voluntaris atque facultatis distinctio adhibenda. Artificiosum enim hoc cum primis, et ad mores indicandos amabiles accommodatum: cum quis aut optat, vt talis sit, qualis esse dicitur: aut simpliciter agnoscere sese ea negat, quae sibi tribuuntur: aut, vt, voluntatem, studium, conatum qualemcunque profitetur, ita facultatem contra a sese remouet. Interdum etiam rationes sunt et causae reddendae, cur factum aliquid, et aut petitum, aut oblatum ab aliis non neglectum a nobis fuerit. Ad tractationem vero atque collocationem horum quod attinet, quatuor eiusmodi responsiones partibus absoluuntur: Primum exordio,


page 142, image: s142

quod, vel [gap: Greek word(s)] repetitione con stat breui gratulationis ab amico institutae. lib. 4. epist. 14. vel significatione laetitiae ex eadem perceptae. lib. 15. epist. 6. Pars altera, est Propositio, quae gratulationis praedicationem et gratiarum actionem habet. l. 4. e. 14. l. 15. c. 6. Pars tertia Confirmatio, in qua rationes et argumenta adferuntur: quare, aut gratae nobis acceptaeque amicorum sint gratulationes, eademque a causis, adiunctis, comparatis sumuntur. l. 15. e. 6. aut admitti gratulationes non possint. li. 4. epist. 14. aut factum admissumue sit id, de quo amicus nobis gratulatur. lib. 4 epi. 14. Pars quarta Conclusio, absoluitur: vel [gap: Greek word(s)] officij pollicitatione. lib. 4. epist. 14. vel [gap: Greek word(s)] petitione. lib. 15. epist. 6. Nam et amicus rogatur, vt perpetuo animatus in nos esse bene velit: et vicissim omnia humanitatis, beneuolentiae, gratitudinis eidem officia deferuntur. Sunt autem huius generis epistolae modo indicatae. Respons. Ad gratulationem de recuperata in vrbe dignitate, et nouis nuptiis. li. 4. epist. 14. et honoribus. libr. 15. epistol. 6. Quam hoc imitati tempore respondebimus ei qui de officio nobis est ac conditione gratulatus: et quatuor ilias exprimere


page 143, image: s143

partes conabimur: Exordium laetitiae, ex gratulatione perceptae, significationem continens: propositionem, gratulationis praedicationem habentem: Confirmationem rationibus, partim ipsam gratulationem, partim institutum probantib. constantem: Conclusionem [gap: Greek word(s)] petitione confectam. Sententiae tales esse possunt.

I. Accepi literas tuas perquam, et amanter, et hu maniter ad me perscriptas: in quib. de munere, quod mihi contigit, gratularis.

II. Quod quidem quanta me laetitia voluptateque affecerit, hisce explicare literis satis nequeo.

III. Etenim si alaudato sese laudari viro Naeuianus ille Hector gloriatur, recteque ex obscuri hominis ore profetas laudes sordidas fierialius affirmat, quanti obsecro tuum, viri longe prudentissimi doctissimque facere iudicium me existimas?

IIII. Equidem, vel gratulationem hanc tuam, vel cuiuscunque tandem instituti mei approbationem omnibus omnium laudibus atque ornamentis antepono: illa etiam quae in votis iam dudum optatisque habui, consecutum me iam arbitror.

V. Illud vera gratum cum primis iucundumque mihi extitit: quod, dwm ea mihi tribuis, quae si agnosecerem, me profecto ipsum nosse non viderer, quanto me complectaris amore, haud obscure indicas.



page 144, image: s144

VI. De eo igitur mihi gratulor: tibi gratias, quas possum ago maximas: et vt ita in me sis animatus perpetuo, consiliis quoque me iuues tuis, etiam atque etiam rogo.

VII. Cum enim ingenij mei viriumque imbecillitatem considero, et quae temporum iam sit conditio, paulo, vti debeo, perpendo diligentius, non possum non metuere, ne onere illo, quod humeris est meis impositum, opprimar.

VIII. Sed voluntatis ego meae causas nuper tibi exposui, quae, etsi forte minus probantur omnibus, hanc tamen rationem habent, vt non quidem vendendam meam operam aliis, aut munus aliquod et officium ambiendum: sed tamen, si deferatur, non negligendum esse existimem.

IX. Quia etiam semeliugo ceruices submittere meas coepi, in eo totus ero, vt non indignus loco illo iudicer, et, si nihil aliud, saltem fidem, integritatem, diligentiam meam viris bonis probem.

X. Tu, si (quod vnice peto) vt honores meos summo tibi gaudio voluptatique; esse ostendisti, ita commendatos eosdem deinceps habueris, et me iam ante multis nominibus tibi obligatum, deuinctum magis obstrictumque reddes: et simul praeclare de meis omnibus, atque adeo Repub. tota mereberis.



page 145, image: s145

De Gratiarum actionibus.

AD causae genus Demonstratiuum [gap: Greek word(s)] gratiarum actiones referri posse videntur propterea, quod institui illa non possunt sine laude atque amplificatione beneficij eius, quod ab amico est praestitum. Est autem huius generis epistolarum tractatio diligenter ab eloquentiae studiosis; obseruanda: quia alterum qui non laudat, excusari potest: et qui non vituperat ea, quae cum turpitudine sunt atque dedeco re coniuncta, facilius aliorum effugere reprehensiones solet, quam qui bene de se meritis gratias, neque agere, neque referre cupit. Et praeclare ille apud Plautum, si, inquit, bonis quid fit boni, idem, et gratum, et graue esse consueuit, eo quod animum illi gratum habent semperque seruos sese esse arbitrantur, donec gratias, aut egerint, aut retulerint. Vt autem recte hîc inuen tio instituatur, considerandum est primo: sit ne beneficium ab aliquo collatum eiuscemodi, vt laudem et gratiarum actionem mereatur. Deinde argumenta [gap: Greek word(s)] laudantia quaerenda, eademque ex causis et effectis sumenda. Laudamus enim beneficium, et gratiarum dignum actione


page 146, image: s146

iudicamus: quia honestum: quia laudabile: quia cum virtute coniunctum: et ad eandem merita atque beneficia accepta traducenda sunt omnia: vt illa quoque exornari solent, quae nobis vel summe necessaria: vel commoda plurima maximaque adferunt: vel iucunditatem atque vo luptatem aliquam pariunt: aut praedicantur ab iis, in quos collata: quae ad effectus referuntur. Amplificantia etiam hîc adhibenda, quae comparatorum potissimum, et adiunctorum loci suppeditant. Magnum enim tum beneficium videtur, cum comparatur cum aliis: aut ostenditur: amicum, vel primum, vel solum, vel inter non pau cos praecipuum extitisse, qui beneficium contulerit. Circumstantiae itidem rei, personae, modi, temporis, loci, sua natura exi crua beneficia commendant, augent, amplificant: atque efficiunt, vt grata sint ea: quae data vltro, non precibus atque intercessione impetrata: quae data non temere, sed consilio certo: quae data cum aliquo periculo, aut offensione aliorum: quae data a viro magno, summaque authoritate praedito: quae data indignis, neque eiuscemodi aliqua promeritis: quae data cito, tempestiue, saepe: quae denique diuturna, stabilia,


page 147, image: s147

et perpetua esse videntur. Verum hîc poe ticae atque nimiae amplificationes vitandae: praesertim apud viros bonos, doctos, prudentes, qui laudationes eas, quae veritatem excedunt, et adulationes oderunt: assumenda quoque [gap: Greek word(s)] , quae mores indicant amabiles, et ad beneuolentiam sunt conciliandam accommodata: cuiusmodi sunt [gap: Greek word(s)] extenuationes virium atque facultatum in referenda gratia: et [gap: Greek word(s)] vota ac precationes, vt Deus large exoluat, quod nos compensare non possumus: et [gap: Greek word(s)] praemunitiones, ne, vel adulatorie accepta beneficia amplificares, vel in peti tione noua verecundiae transgredi fines: aut de amici in nobis nostrisque amandis et pro mouendis dubitare fide ac constan tia videamur. Postremo etiam mouentium argumentorum est ratio habenda. Neque enim satis est laudare, celebrare, amplificare beneficium acceptum: verum etiam mouere eos, ad quos scribimus, oportet: vt de sua in nos nostrosue prona propensaque voluntate nihil remittant: et adhibere ea, quae excitant: [gap: Greek word(s)] aemulationem: [gap: Greek word(s)] voluptatem et laetitiam, [gap: Greek word(s)] amorem et beneuolentiam: [gap: Greek word(s)] spem animi grati et remunerationis. Ad


page 148, image: s148

collocationem vero atque tractationem horum argumentorum quod attinet: quatuor epistolarum [gap: Greek word(s)] sunt partes: quarum prima Exordium constat: aut significatione laetitiae et voluptatis ex ami ci beneficio et studio perceptae. lib. 13. epi. 24. 54. 55. l. 15. epist. 11. Aut gratiarum actione [gap: Greek word(s)] . lib. 10. epist. 11. lib. 13. epist. 28. 41. 42. 64. Aut coniunctionis et necesitudinis declaratione. lib. 13. epist. 62. Aut institutae scriptionis excusatione. libr. 13. epist. 27. Aut occasionis expositione. libr. 3. epist. 5. Pars altera Propositio, vel [gap: Greek word(s)] gratiarum actionem continent. libr. 3. epist. 5. l. 13. epist. 24. 62. lib. 15. epist. 11. vel [gap: Greek word(s)] petitionem habet, vt quod iam fecit amicus, deinceps quoque facere minime grauetur. lib. 10. epist. 11. lib. 13. epist. 54. 62. 66. Pars tertia Confirmatio est, quae accepti beneficij commendationem atque amplificationem complectitur, desumptam, vel a causis. lib. epist. 5. vel effectis. lib. 13. epist. 28. 41. 42. 64. vel comparatis. l. 10. epist. 11. lib. 13. epist. 27. 42. vel adiunctis et circumstantiis: modi. li. 10. epist. 11. temporis. lib. 11. epist. 29. personarum. lib. 13. e. 27. 54. 64. lib. 15. epist. 11. Pars quarta et postrema Conclusio absoluitur: aut [gap: Greek word(s)]


page 149, image: s149

pollicitatione memoris gratique animi. li. 3. epist. 5. lib. 10. epist. 11. lib. 11. epist. 29. lib. 13. epist. 27. 28. 41. 62. 64. Aut praecisione et reiectione. lib. 3. epist. 5. li. 13. epist. 24. Aut petitione et commendatione noua, vt quae initio, et ostendit, et fecit amicus: ad exitum augere atque cumulare: nos etiam, aut nostros, benigne complecti velit. lib. 10. epistol. 11. lib. 11. epist. 29. lib. 25. 27. 28. 41. 42. 55. 64. Aut [gap: Greek word(s)] voto pio. lib. 15. epist. 11. Sunt autem, quae Ciceronis in epistolis reperiuntur, gratiarum actiones variae: pro liberaliter, benigne, honorifice tractato amico. lib. 13. epist. 27. 41. 54. 64. pro comprobato et aucto honore. lib. 3. epist. 13. li. 15. epist. 11. pro dignitate defensa. lib. 10. epist. 11. pro adhortatione amica et fideli. li. 11. epist. 21. pro consilio in rebus dubiis dato. lib. 11. epist. 29. pro offensione deposita. lib. 13. epist. 24. pro expedita successio ne facta. libr. 3. epist. 5. pro haereditaria re promota. lib. 13. epistol. 28. pro aeris alieni dissolutione. lib. 12. epist. 42. pro impetrato in patriam reditu atque restitutione. l. 13. epist. 62. Nos exercitij gratia. 28. libr. 13. imitari conabimur, in qua pro humani ter benigneque tractato Mescinio Cicero gratias Sulpicio agit. Partes illius sunt:


page 150, image: s150

Exordium, [gap: Greek word(s)] gratiarum actione constans. Confirmatio benefici orum Sulpitij, laudatione atque amplificatione facta. Conclusio petitione et animi grati pollicitatione absoluta. Has secuti amico, qui adolescentem a nobis commendatum be nigne est, humaniterque complexus, gratias agemus hoc modo.

I. Etsi libenter petere soleo, si qua in re tuo mei auxilio egent: tamen multo libentius gratias tibi ago, cum meis literis adductus tua in alios contulisti beneficia: quod profecto fecisti hactenus, et crebro, et liberaliter.

II. Dici enim non potest, quantas mihi gratias agant ij, quibus meis est literis ad te aditus factus: quam tuam in se humanitatem liberalitatemque praedicent: quam hoc nomine sese non tibi modo, verum etiam mihi obstrictos deuictosque sese et esse iam fateantur, et fore polliceantur perpetuo.

III. Quae, me CHRISTE, mihi grata sunt, acceptaque; omnia: sed de Philippo nobili doctoque adolescente gratissimum.

IIII. Ita enim ad me scribit, te, vt meas literas le geris, large liberaliterque promisisse omnia: longe ve ro plura, maioraque praestitisse.

V. Id ergo (repetendum enim hoc est saepe) tam mihi gratum est, quam quod gratissimum.

VI. Sed et propterea maiori me laetitia afficit:


page 151, image: s151

quod illud ipsum etiam tibi haud parum profuturum confido.

VII. Est enim in adolescente eo, praeter familiae splendorem et antiquitatem generis, singularis pietas: probitas summa: eximia, cum erga superiores obseruantia: tum bene meritos gratitudo: discendi ardor incredibilis.

VIII. Itaque quando bono gratoque; homini nauare te operam intelligis: quibus tandem cunque in rebus poteris, tua in cum beneficia augebis.

IX. Deinde, si forte rei nummariae difficultate la borauerit, mea illi fide aderis.

X. Neque enim propter itineris longinquitatem, et vero hominum perfidiam, aut cito, aut tuto transmitti ad vos semper nummi possunt.

XI. Et in his ergo optimo nobilissimoque adolescenti succurres: et persuasum plane habebis: huic quae feceris non mihi solum, qui multis magnisque de causis eundem amo: verum etiam familiae nobilissimae atque laudatissimae grata acceptaque fore.

Hunc igitur ad modum Ciceroniana vestigia secuti, bene de nobis nostrisque meritis gratias agere poterimus. Iam vero quemadmodum honestas illud a norbis exigere videtur, vt iis, qui beneficiis nos multis magnisque affecerunt, gratias, si non referamus, saltem agamus: ita quoque necesse nonnunquam habemus, vt qui


page 152, image: s152

gratis animis nostra agnoscunt promerita, proque iis per literas gratias agunt, hu maniter beneuoleque respondeamus: et quae illi amplificant et exaggerant, aut modeste verbis extenuemus: aut intermitti non potuisse osten damus: aut collaudato ami ci facto, plura ei maioraque deferarmus. Sunt enim, quod ad inuentionem attinet, sententiae hic adhibendae: [gap: Greek word(s)] extenuan tes beneficium in amicum collatum: et [gap: Greek word(s)] laudantes atque commendantes amici, cum alias virtutes, tum vero gratam animi beneuolentiam ac pietatem: et [gap: Greek word(s)] officia atque studia, plura ac maiora promittentes. Neque vero extenuantes inuenire sententias difficile est iis, qui amplificationum locos paulo indicatos ante considerauerit: cum contrariorum eadem esse doctrina atque perceptio soleat. Illud in his viden dum: ne nimis aut nostra beneficia extenuemus, aut collaudemus amicum: aut eidem deferamus officia, atque studia: sed verecunde, parce, moderate haec omnia faciam us. Collocatio autem ita instituitur, vt primum habeat locum [gap: Greek word(s)] laus testificationis animi grati: et signifi catio laetitiae atque volup tatis inde perceptae: lib. 2. epist, 18. lib. 5. epist.


page 153, image: s153

11. Lib. 10. epist. 19. Hanc sequitur propositio: [gap: Greek word(s)] officij ac studij noui, et voluntatis promptae delationem continens. lib. 2. epist. 18. lib. 5. epist. 11. Eandem excipiant: aut rationes, quibus adducti gratificari amicis velimus. lib. 5. epist. 11. Aut ap probationes illorum, quae ab iisdem dicta et facta, lib. 10. epist. 19. Aut consiliorum communicationes. lib. 2. epst. 18. Conclu siones absoluantur [gap: Greek word(s)] pro missionis renouatione. lib. 5. epst. 11. lib. 11. epst. 20. Vel [gap: Greek word(s)] cohortatione. lib. 10. epist. 20. Huius generis apud Ciceronem Familiaribus in epistolis non vsque adeo multa, sed egregia in terim exempla reperiuntur. Responsiones ad [gap: Greek word(s)] gra tiarum actionem pro praestitis, aut commendato ab amicis officiis. lib. 2. epist. 18. Aut illis ipsis. lib. 5. epist. 11. lib. 10. epist. 19. Quam nos postremam imitati ei, qui promotus a nobis, gratias per literas egit, respondebimus ita: vt iisdem retentis partibus: et quam nobis iucunda animi grati atque memoris extiterit significatio ostendamus: et, ne de eadem dubitasse videamur, comparatione facta, iucundam quidem illam semper, at illustriorem nunquam fuisse contendamus; et quae ab amico,


page 154, image: s154

vel scripta, vel facta commendemus: et denique adhortatione fideli atque amica finem epistolae imponamus. Sententiae esse tales poterunt.

I. Etsi gratiarum a te actionem neque expectabam, neue; desiderabam, cum esse te gratissimum iam ante cognitum perspectumque haberem: tamen (dicam enim quod res est) perquam ea grata acceptaque mihi extitit.

II. Inde enim amari me abs te, et minime amari leuiter ac vulgariter intellexi.

III. Quid, inquies, amorem in te meum hactenus nunquam deprehendisti?

IIII. Deprehendi semper: sed nullo vnquam, quam hoc tempore illustrius.

V. Ex amoris enim abundantia illam esse profectam laudem, atque commendationem beneficij video, quod in te est a me nuperrime collatum.

VI. Simul etiam dicendiartem, cui operam hactenus dedisti, egregie tenere te intelligo, dum, quae parua sunt et minutula beneficia, summis in coelum vsque laudibus euehis.

VII. Atque vt vtrunque mihi longe est gratissimum: et quod amori hîc in me tuo plusculum tribuis. et amplificatorie magis. quam vere scribis: ita operam daturus sum sedulo, vt et deinceps ad tua me procuranda prouehendaque commoda promptum semper paratumque fuisse sentias.



page 155, image: s155

VIII. Literae tuae domum misse, mirabiliter gratae acceptaeque, non mihi solum, tuisque parentibus et amicis: verum etiam alius viris doctis et prudentibus fuerunt, propter, et verborum elegantiam ac puritatem et sententias pias, grsues, eruditas, quibus con ditae illae fuerunt.

IX. Itaque iam nihil reliquum esse videtur aliud, nisi in id sedulo incumbas: vt quam Deus Optimmus Maximus parandae gloriae est et bonorum virorum cottigendae gratiae facultatem tibi Largitus, eam e manibus effluere tibi patiaris, sed complectaris constanterque retineas.

X. Erit hoc parentibus tuis et familiae toti gratum: mihi, quem huius tu fortunae extitisse vis autorem, iucundum: tibi vero cumprimis necessairium, cum alias ob causas, tum propter hominum maxime inuidiam atque obtrectationes, quas plerunque hoc experiri tempore ij solent, quos mitior paulo leniorque afflare auru videtur.

De Epistolis Nuncupatoriis seu Dedicatoriis.

NVncupatoriae, seu, vt nunc loquun, tur, Dedicatoriae Epistolae appellantur, quas [gap: Greek word(s)] . Graeci nominant, cum scilicet opus aliquod sub magni cuiusdam clarique viri nomine lucem hanc aspicere volumus: ideoque et


page 156, image: s156

illud commendamus: et [gap: Greek word(s)] compellationis causas reddimus: et vt grato haec eadem animo accipiatur rogamus. Ad genus autem causae Demonstratiuum eiuscemodi propterea referri posse epistolae videntur: quia laudatione illae atque com mendatione, tum operis ipsius, tum eius ad quem illud mittitur, constant. Qua quidem in re diligentia est et prudentia magna opus: ne aut labores nostros, veluti filiolas ex nobis natas, exosculemur atque commen demus nimium: aut adulatorie eorum laudes persequamur, sub quorum nomine in hominum venire manus nostra scripta cupimus. Simul etiam illud considerandum: duo eiuscem odi dedicationum seu nuncupationum apud Ciceronem reperiri genera. Sunt enim quaedam, quae sine [gap: Greek word(s)] dedicatione, scriptorum [gap: Greek word(s)] expositionem atque missionem continent, et quasi, non verae dedicatoriae appellari epistolae possunt. Sut deinde aliae, quae certae cuiusdam personae [gap: Greek word(s)] compellationem aliaque continent, quae in nun cupationibus atque dedicationibus adhibenda sunt. De vtroque ge nere seorsim agemus: et quidem ad missionem operum quod attinet, sententias


page 157, image: s157

illae habent: vel [gap: Greek word(s)] quibus suscepti laboris causae indicantur: et aut ab amicorum voluntate et petitionibus crebris: aut ocio concesso: aut temporum conditione Reipublicae statu: aut materiae vtilitate petuntur: vel [gap: Greek word(s)] ad lectionem hortantes assiduam: vel [gap: Greek word(s)] , excusationes continentes difficultatis, obscuritatis, tarditatis, li bertatis aut acerbitatis in scribendo, sumptas a rei indignitate: aut personae impro bitate: aut aliorum exemplis: vel denique [gap: Greek word(s)] , quibus ordo atque methodus significatur. Ad tractationem vero atque collocationem quod attinet, etsi eius indicari certa via atque ratio commode nequeat, propterea quod non solitariae eiuscemodi missiones, sed cum aliis plerunque materiis coniunctae in epistolis reperiantur: tamen ita fere institui ea solet. vt pri mum teneat locum, [gap: Greek word(s)] causarum expositio, missi ad amicum operis. lib. 7. Epist. 19. lib. 9. Epist. 8. 12. lib. 12. Epist. 19. lib. 15. Epist. 20. Sequatur deinde: vel [gap: Greek word(s)] significatio methodi. lib. 7. Epist. 19. lib. 9. Epist. 8. vel occupatio, quae excusationem habeat aut difficultatis et obscuritatis libro 7. Epist. 19. lib. 9. Epist. 8. aut [gap: Greek word(s)] libertatis


page 158, image: s158

et acerbitatis lib. 12. Epist. 16. aut tarditatis. lib. 9. Epist. 12. Tum subiungatur [gap: Greek word(s)] adhortatio ad operis lectionem. lib. 7. Epist. 19. lib. 12. Epist. 17. vel similia studia colenda tractanda, absoluenda. lib. 9. Epist. 8. aut [gap: Greek word(s)] pollicitatio aliorum operum, sed breuis ac verecunda. ibidem. Nam et hic [gap: Greek word(s)] seruandum: studendum modestiae: adhibendae [gap: Greek word(s)] extenuationes: ne nostra amare: aut arroganter nimis multa polliceri videamur. Sunt au. tem eiuscemodi operum missiones Cice ronis in Epistolis familiaribus variae. lib. Rhet. lib. 6. Epist. 19. lib. 12. Epist. 17. lib. 15. Epist. 20. Topicorum lib. 7. Epist. 19. Acade micarum quaest. lib. 9. Epist. 8. Orationis Deiotaranae lib. 9. Epist. 12. libelli editi contra Caesarem lib. 12. Epist. 16. Sunt et in Epistolis ad Atticum huius generis aliquot, et quidem egregiae Epistolae: vt lib. 1. Epist. 16. in qua consulatus sui commentarios Attico Cicero mittit lib. 2. Epist. 1. vbi de, orationibus consularibus ac Philippicis agit lib. 4. Epist 15. in qua de libris oratoriis, et maxime prooemiis, et interlocutoribus scribit lib. 13. Epist. 13. in qua libros suos Academicos Attico commendat: et 21. eiusdem in qua lib. de finibus fit mentio


page 159, image: s159

lib. 15. Epist. 13. in qua cur de officiis libros filio inscripserit, ostendit lib. 16. Epist. 6. in qua libri de gloria meminit: et 11. eiusdem in qua inscriptionis officiorum causas reddit. Nos exercitij gratia 8. lib. 9. famil. imitari conabimur, in qua libros suos Academicos Varroni Cicero mittit, eundemque monet, vt de Latina lingua inchoatos libros absoluere et ad se mittere velit. Partes sunt quatuor: quarum prima causarum expositionem continet, cur Academicos ad Varronem libros mittat. Altera methodi institutae, et personarum, quibus sermo in dialogo tribuitur, rationes complectitur. Tertia [gap: Greek word(s)] partim cohortatione ad excolenda studia, et vel similia vel alia tractanda: partim pollicitatione aliorum scriptorum constat. Postremas [gap: Greek word(s)] voto absoluitur: vt bene foeliciterque emptio et migratio eueniat. Hasce ergo secuti partes orationes a nobis confectas amico mittemus, eundemque vt pari par referat hortabimur hoc modo.

I. Etsi munus postulare, quamuis quis promiserit, hominis parum prudentis atque verecundi esse vi deatur, tamen scriptorum tuorum desiderio moueor, ami cos tibi hosce vt mittam quite non flagitent: sed moneant ac rogent, vt promissis te exoluas atque liberes.



page 160, image: s160

II. Expectaui sane iam diu aliquid, et quidem Sophoclaeum teque omnino dignum: neque ante ad te mittere aliquid volui: quam a te aliquid accepissem: vt scilicet [gap: Greek word(s)] a me aliquod haberes.

III. Quid vero illud tardius, hoc est, vt ego interpretor, diligentius facis: et priusquam in hominum venire manus tua sinas: incudi saepe reddis atque expolis: initium facere, atque illud: manum de tabula, in memoriam tibi reuocare volui.

IV. Scripsi igitur aliquot orationes contrarias, inque iis quae plaerique laudant omnes improbaui.

V. Arbitror fore, vt, eas vbi legeris, institutum hoc meum mirere.

VI. Sed nosti morem ac consuetudinem scholarum rhetoricarum, in quibus exercitationis gratia pro falsis et iniustis aliquando dicere minime inutile iudicatur.

VII. Neque Carneadem, nisi ab vnico reprehensum Catone existimo: cum iisdem viribus iustitiam, et oppugnauit, et defendit.

VIII. Posthac autem plura a me accipies: modo per temporis iniquitatem aut imbecillitatem ingenij, facere id mihi licuerit.

IX. Tu operam interim dabis: par pari vt referas, inque debitum (quod aiunt,) promissum cadere omne statues.

X. Profectionem valetudinis causa susceptam foeliciter euenire tibi cupio, tuumque ea in re institutum laudo ac probo.



page 161, image: s161

Atque haec de primo nuncupationum et dedicationum sint genere dicta. Reliquum est, de altero vt agatur: quod et certae cuiusdam personae [gap: Greek word(s)] compellationem, et alia continet, quae in eiuscemodi dedicationibus obseruanda sunt. Suppeditant vero generis huius exempla egregia [gap: Greek word(s)] principia atque vestibula librorum ad amicos a Cicerone missorum: quae sunt aut [gap: Greek word(s)] et causas continent, vel [gap: Greek word(s)] dedicationis atque compellationis eorum, sub quorum nomine in lucem scripta prodeunt. 1. de oratore. 3. de finibus. 1. offic. de senectute, in paradoxis: vel suscepti in manus operis easque petitas: a voluntate et petitione eius cui illud inscribimus. libro 1. ad Herennium primo de oratore: in oratore perfecto: Topicis: a matseria et argumenti vtilitate. libro 1. ad Heren. 1. de inuentione. 1. de oratore: in oratore perfecto: in topicis. 3 et 5. Tuscul. 1. de natura. 1. de diuinatione. ab eiusdem difficultate. 1. de oratore: in oratore perfecto. 1. de natura: de fato: a persona autoris. 1. Acad. quaest. 1. 2. 5. Tusculan. de diuinatione. 3. efficiorum. Ab exemplis aliorum. secundo de inuentione. 1. Acad. quaest. 4. Tusc. 1.


page 162, image: s162

de Diuinatione. Aut [gap: Greek word(s)] defen sionem habent, et refutationem eorum, quae obiici atque reprehendi posse videntur. libro 4. ad Herennium: libro 2. Academic. quaestion. libro 1. et 4 de Finibus: libro 1. de Natura deorum: libro 2. Officiorum. Aut [gap: Greek word(s)] quae constant tractatorum [gap: Greek word(s)] renouatione, et [gap: Greek word(s)] propositione eorum quae tractanda restant. libro 3. ad Herennium: libro. 1. et 2. de Inuentione: libro 1. de Oratore: libro 2. de Diuinatione: libro 2. Officiorum. Aut [gap: Greek word(s)] futurae tractationis rationem et methodum indicantia. libro 1. de Oratore: libro 2. et 3. de Finibus: libro 1. et 2. de Natura deo rum: de Fato: libro. 1 Officiorum: de Senectute: de Amicitia. Aut [gap: Greek word(s)] personarum, loci, temporis, aliarumque circumstantiarum notatione facta: libro 1. et 2. Academicarum quaestionum: libro 5. de Finibus: libro 1. de Natura deorum: de Fato: in Somnio Scipionis: libro 1. et 2. de Legibus: de Amicitia. Aut [gap: Greek word(s)] ad lectionem assiduam incitantia: libro 1. et 3. ad Herennium: libro 1. et 3. Officiorum. Sed et [gap: Greek word(s)] moratae atque conciliantes in his ipsis sunt sententiae considerandae, operaque danda: ne aut [gap: Greek word(s)]


page 163, image: s163

auaritiae: aut [gap: Greek word(s)] adulationis: aut [gap: Greek word(s)] amoris nimij aliqua in dedicationibus suspicio oriatur. Fit autem illud si in [gap: Greek word(s)] praeter eius, qui appellatur, virrutes, merita, postulata nobis propositum nihil suisse aliud ostendatur. Addatur dein de: in os laudare amicum nos nol le: quod ita animatum eum esse sciamus: vt, quod ille ait, esse, quam videri vir bonus malit. Tum vitan dae arrogantiae et [gap: Greek word(s)] gratia [gap: Greek word(s)] im minutiones adhib eantur: labor concedatur et studium, et voluntas bene de aliis metendi: sed interim facultas negetur: vsurpetur id quod de Deiotarana Cicero scribit, causam esse, vel materiam tenuem, inopem, nec scriptione magnopere dignam: munusculum leuidense, etc. promittatur, nos, si quid temere praetermissum, aut non satis eleganter expressum fuerit, ab aliis melius edoctos, libenter sententiam nostram commutaturos: proferatur et illud, quod in perfecto oratore Cicero vsurpat: aggressos nos esse aliquid, non tam perficiundi spe: quam experiundi voluntate: malle nos cum studio obsequamur amicorum, desiderari a nobis prudentiam nostram, quam si id


page 164, image: s164

non fecerimus, beneuolentiam.

Ad motum vero quod attinet, in illud incumbendum est vt in nuncupationibus, excitetur primum [gap: Greek word(s)] gaudium, laetitia, et [gap: Greek word(s)] voluptas, oblato munere amicus delectetur. Deinde [gap: Greek word(s)] spes ac con fidentia: vt idem opus illud vtile: [gap: Greek word(s)] vero compellationem honorificam fibi fore confidat. Postremo [gap: Greek word(s)] amor, vt cum eiusdem causas intelligat impellentes: a nobis quoque laudari sese cognoscat, amore nos ac beneuolentia complectatur.

Nos exercitationis gratia [gap: Greek word(s)] appellationem Herennij, quae primo est libro Rhetoric. imitari conabimur. Etsi enim breuis sit illa: tamen elegans atque erudita imitationeque digna est. Partibus illa tribus absoluitur: quarum prima [gap: Greek word(s)] est, in qua causas author, tum [gap: Greek word(s)] scriptionem impedientes, tum [gap: Greek word(s)] ad eandem impellentes, indicat: Altera [gap: Greek word(s)] commendationem operis continet, comparatione Graecorum, sed modeste institutam. Postremo [gap: Greek word(s)] adhortatione, ad [gap: Greek word(s)] exercitationem diligentem constat. Has ergo secuti partes morum atquevitae praecepta amico inscribemus, hoc modo.



page 165, image: s165

I. Etsi publica negotiis districtus vix satis otij ad meas curandas res habeam: et idipsum, quod conceditur otij, in oratoriis consumere studiis malim: tui tamen parentis, viri clarissimi, et de me reque publica tota optime meriti voluntas me impulit: vt de morum vitque doctrina quaedam conscriberem: ne aut declinasse laborem: aut parenti gratificarituo: tüni commodare noluisse viderer.

II. Id quoqueeo feci, et libentius, et studiosius: quod non sine causa parentem tuum, haecquoque te cognoscere velle intelligebam.

III. Neque enim parum vtilitatis haec adferre doctrina solet: Cum et hominis hac in vita felicitate agat: et quonam patto animi sint cohibendae perturbationes ostendat: et virtutum atque vitiorum vim ac naturam explicet: et denique constanter honesteque viuendi rationem praescribat.

IIII. Itaque sit aliarum artium cognitio vtilis: sit iucunda et suauis: sit laudabilis atque honorific: huius profecto ita est necessaria: vt carere ea nemo possit: modo moderatio in illa aliqua adhibeatur.

V. Quamobremea, quae a nostris temporibus non sunt accommodata: aut allata a philosophis disputandi gratia, reliqui: persecutus autem sum illa, quae honeste, et secundum virtutem viuendi rationi sunt apta atque idonea.

VI. Non enim, aut lucelli alicuius spe illectus, aut gloriolae adductus cupiditate ad scribendum


page 166, image: s166

accessi: sed industria quantulumcunque mea, et parentis tui morem voluntati gerere: et tua promouere studia volui.

VII. Boni ergo labores hosce meos consules: simul etiam illud cogitabis: cum in virtutis non cognitione, sed actione laus sit omnis posita, quae hic traduntur, non animo modo excipienda et cognoscenda, verum etiam vita atque moribus exprimenda esse.

Ad hunc igitur modum nuncupationes atque dedicationes institui poterunt. Quod si vero ad illas respodere alicui placuerit: sententiae primum ad ferendae erunts [gap: Greek word(s)] laudantes et commendantes opus institutum: ab argumenti dignitate, vtilitate, necessitate: methodi facilitate ac per spicuitate: orationis genere puro, latino, eleganti. Deinde [gap: Greek word(s)] gratiarum actionem continentes. Gratias enim agemus amico, quod sua nobis aut mittere, aut inscribere opera voluerit: et ostendemus pertinere hoc plurimum ad nostrum honorem: testatum etiam facecere amorem singularem, quo ille nos complectatur: grati quoque animi memoriam perpetuam pollicebimur. Postremo [gap: Greek word(s)] petitoriae. Rogabimus enim amicum: vt et huius generis alia in lucem


page 167, image: s167

deinceps emittere, atque ita cum bonorum adolescentum studiis, tum suae famae atque existimationi consulere velit. Tractatio vero et collocatio harum sententiarum ita est instit uenda: vt primum habeat locum [gap: Greek word(s)] narratio, qua exponamus: accepisse nos et legisse ea, quae ad nos amicus miserit. Hanc deinde sequatur propositio [gap: Greek word(s)] ladatoria. Eandem tertio excipiat confirmatio, quae institutae laudationis rationes contineat. Postrema pars conclusio gratiarum actione et petitione absoluatur. Hanc ergo methodum secuti, epistolae respondebimus paulo ante in primo dedicationum genere exercitij causa pro positae, hoc modo.

I. Accepi literas tuas, vna cum orationibus ad me missas, quarum ego lectione mirifice sum delectatus, tuamque illam admirabilem, cum ingenij vim, tum dicendi copiam in iis deprehendi.

II. Quid quaeris? eruditae, artificiosae, vere Ciceroniane sunt.

III. Neque enim in iis verborum tantum, aut ornamentorum Ciceronianorum est imitatio: sed, et sententiarum, et structurae et aliorum est expressio, quae a prudenti literatoque obseruari imitatore et solent et debent.



page 168, image: s168

IIII. Itaque, vt maxime eas laudo proboque: ita quod mittere mihi volueris tibi gratias, quas possum ago maximas: relaturus cum primum aliqua sese obtulerit occasio.

V. Quod enim mirari me arbitraris cur in contraria te orationibus exerceas, liberdre omnino te solicitudine volo.

VI. Nota mihi veterum hac in re est consuetudo: quid Aristoteles, Cicero, Quintilianus, aliique dicendi magistri hoc de exercitationis genere scribant, scio: perspecta eiusdem insignis mihi vtilitas est.

VII. Ame autem quod exigis: pari par vt referam: plus amori in me tuo, quam vero iudicio tribuis.

VIII. Veruntumen, quia omnino a me hoc postulas, tentabo sane aliquid: Sed [gap: Greek word(s)] et Diomedis atque Glauci permutatio erit.

IX. Veruntamen hunc ipsum, vt spero, aequi bonique, conatum consules: simul etiam pluribus in lucem scriptis tuis emittendis: et bene de bonorum ado lescentum studijs mereri: et surgenti tuae consulere gloriae conaberis.

De Laudatorijs Epistolis.

LAudatori et epistolae, a Graecis [gap: Greek word(s)] appellatae, sunt quae, vel personarum, vel factorum, vel rerum laudem, atque commendationem continent: et vtiliter,


page 169, image: s169

saepe etiam necessario adhibentur. Nam et ad virtutes atque actiones praeclaras illae alios inflammant, cum, vt quisque erecto est excelsoque praeditus ingenio, ita laude maxime ducitur: et sunt hae veluti praemia, quae virtuti debentur: et ad hominum colligendam gratiam atque beneuo lentiam plurimum conducunt: et in adhortationibus plurimum possunt, cum qui aperte moneri nolunt, oblique et lau de quadam ad excolendas virtutes sunt extimulandi: et necessasio interdum in persona, vel nostra, vel amici, tum commen danda, tum excusanda requiruntur: et saepe a parentibus, praeceptoribus, amicis flagitantur ab iis, qui peregrinantur: et hominum obseruare mores: Rerumpubl. leges atque instituta notare: non aedificia solum, aut situm videre locorum, deque iis domum ad suos perscribere debent. Sumuntur autem sententiae in laudatoriis epistolis vel a causis, hoc est, virtutibus, quae et per se sunt laudabiles, et laudabiles atque gratiosos reddunt eos, in quibus deprehenduntur: vel effectis, actionibus scilicet, cum honestate, vtilitate, iucunditate coniunctis: vel adiunctis, et circumstan tiis personarum, temporis, loci, modi: vel


page 170, image: s170

comparatis, et exemplis nostris, aut aliorum: vel testimoniis, iudicio, sermone, et approbatione omnium, aut saltem bonorum virorum. Ad [gap: Greek word(s)] vero animoru motus quod attinet, quoniam laudationis finis praecipuus voluptas est et delectatio: motus quoque hîc adhibendi erunt, non vehementes, sed lenes, et voluptati atque delectationi accommodati; cuiusmodi sunt [gap: Greek word(s)] gaudium, et laetitia: [gap: Greek word(s)] voluptas: [gap: Greek word(s)] gratia, honorifica beneuolentia: [gap: Greek word(s)] aemulatio, et [gap: Greek word(s)] spes: vt amplissimis praemiis pro positis strenue atque con stanter amicus pergat. Sed neque moratae hîc sunt atque conciliantes sententiae negligendae: verum opera primum danda, vt viri esse boni videamur, et quae in aliis laudamus, in nobis quoque esse ostendamus. Deinde laudationis sunt causae falsae parumque honestae remouendae: cuiusmodi sunt: adulatio, gratiae captatio, spes lucri et commodi. Tum et amplificationes vitandae nimiae atque hyperbolicae: ac veritati, modestiae, grauitati studendum. Suntautem, quo ad sententiarum harum tractationem atque collocationem, tres potissimum laudatoriarum epistolarum partes: quarum prima Exordium constat:


page 171, image: s171

vel [gap: Greek word(s)] narratione, quae scriptionis ac laudationis institutae [gap: Greek word(s)] occasionem continet. lib. 9. epist. 6. lib. 12. epist. 16. Vel [gap: Greek word(s)] laude et approbatione facti alicuius. lib. 7. epist. 28. lib. 9. epist. 14. lib. 10. epi. 10. et 14. Vel [gap: Greek word(s)] gratulatione simul et gratiarum actione. lib. 16. epist. 16. Pars altera Confirmatio est, quae laudationum rationes complectitur, sumptas: aut a Causis, virtutibus scilicet. lib 12. epist. 16. Aut Effectis, actionibus cum honestate coniunctis. lib. 9. episti. vtilitate. lib. 9 epist. 6. 14. lib. 10. epist. 10. 14. voluptate. lib. 19. epist. 6. Aut adiunctis et circumstantiis causarum. lib. 7. epist 28. lib. 9. epist. 14. Personarum. lib. 16. epist. 16. Loci. lib. 7. epist. 28. Modi. lib. 10. epist. 14. Aut Comparatis et exemplis. lib. 7. epistol. 28. Aut testimonio et iudicio bonorum virorum. lib. 9. epist. 14. Pars tertia et postrema Conclusio absoluitur: vel gratulatione. lib. 12. epist. 16. Vel [gap: Greek word(s)] repetitione ac renouatione laudationis et comprobationis. lib. 7. epist. 28. Vel [gap: Greek word(s)] adhortatione, vt pergat amicus, et quam collectam habet laudem, retineat, atque amplificet. lib. 9. epist. 14. lib. 10. epist. 10. 14. Vel [gap: Greek word(s)] gratiarum actione. lib.


page 172, image: s172

16. epist. 16. Vel [gap: Greek word(s)] delatione studij atque officij. lib. 10. epist. 10. Vel praecisione [gap: Greek word(s)] et exculatione prolixitatis in scribendo. lib. 9. epist. 6. 14. Sunt autem res et materiae, quae in laudatoriis reperiuntur epistolis variae. Laudationes liberorum. lib. 12. epist. 16. Libertorum. lib. 3. ep. 1. Instituti et consilij. lib. 7. epist. 28. lib. 9. epist. 6. Voluntatis praeclarae ac studij iuuandae et defendendae Reipublicae. lib. 10. epist. 10. Rei praeclare fortiterque contra hostes gestae. lib. 10. epist. 14. Animaduersionis ac poenae. lib. 9. epist. 14. Manumissionis. lib. 16. epist. 16. Plures etiam cum aliis mixtae materiis, nimirum commenda tionibus, gratulationibus, gratiarum actionibus, adhortationibus inueniuntur. Qui enim commendare et promouere alios cupiunt, eosdem laudare necesse habent: et gratulationes atque gratiarum actiones, non nisi ob res laude dignas instituuntur: laudationibus denique, vti paulo ante ostendimus, ad virtutes capessendas, et liberalia erectaque ingenia excitantur, et mouentur, quae directe atque aperte moneri sese grauiter molesteque ferunt. Nos exercitij gratia 14. libri 10. imitabimur, in qua Planci contra hostes praeclare


page 173, image: s173

feliciterque res gestas Cicero laudat. Partes illius tres sunt. Principium [gap: Greek word(s)] approbatione et laudatione constans facti Planci: Confirmatio laudationis rationes continens: a modo agendi: et effectis praeclaris desumptas. Conclusio [gap: Greek word(s)] adhortatione facta, eademque, argumento sumpto a commodis, cum publicis, tum priuatis, munita. Sententiae esse tales poterunt.

I. O laetum nuncium, et cui merito [gap: Greek word(s)] debentur: de singulari tuo in communem patriam, Germaniam, amore ac studio: de celeritate incredili conscribendi exercitum, pressisque succurrendi: de virtute militium egregia: de victoria nobili atque praeclara reportata.

II. Caesi enim hostili in exercitu militum plurimi: duces ex praelio fugisse: de siderari ex nostris paucissimi dicuntur.

III. Itaque et summis in coelum vsque te exercitumque tuum laudibus euehunt omnes, et faustis ominibus prosequuntur.

IIII. Sed interim eam in curam omni tibi incum bendum esse studio cogitabis: vt quae inchoata. sunt feliciter, ad finem vsque perducantur, et depulsis iam primis, etiam extrema deleantur: atque ita sacrilegijs templa: oppida direptionibus: vastationibus agri: caede corpora: tecta incendijs: rapinis fortuta liberentur.



page 174, image: s174

V. Equidem tuas nunc literas expecto quotidie, idque cum multis alijs, quibus communis patriae salus cordi est.

VI. Spero etiam plures, periculi imminentis magnitudine motos, tecum contra communes hostes ar masumpturos.

VII. Da igitur operam, enitere, perfice denique, vt finis bello imponatur, neque illis scintillulae vllae relinquantur, quae non bene restinctae, nouum aliquod et aeque perniciosum, aut etiam peniciosius incendium suscitent.

VIII. Quodsi, vti ego confido, mecum plurimi alij sperant viri boni, feceris: et praclare de nostra Republ. atque adeo Germania tota mereberis, et nomen tuum ab obliuione atque interitu vindicatum magna cum laude atque gloria ad posteritate vsque transmittes.

Atque haec apud Ciceronem familiaribus in Epistolis laudationum exempla reperiuntur. Verum vt elo quentiae studio sis hoc in genere literarum exercere sese volentibus consulamus: seorsim, sed nude atque breuiter aliquot laudationum exempla proponemus. Et quia, quae laudantur, potissimum sunt aut res tum [gap: Greek word(s)] , animo atque mente comprehensae, tum [gap: Greek word(s)] subiectae sensibus: aut personae: aut rationis expertia animalia: aut [gap: Greek word(s)] actiones: aut [gap: Greek word(s)] dicta et sententias


page 175, image: s175

praeclarae: a rerum inirium commendatione faciemus: et quidem [gap: Greek word(s)] : cuiusmodi sunt, vrbes, arces, domus, horti, villae, regiones: propterea quod horum prae caeteris, magnus in scribendo vsus esse solet. Commendaturus ergo perliteras vrbem, aut regionem aliquam, argumenta sumet ex causis, quae eius conditorem, inhabitatores quoque primos atque antiquissimos ostendunt. Deinde ex notatione appellationes, partim veteres, partim recentes petet. Tum ex adiunctis consideratis diligenter singulis attributis, seu circumstantiis, cuiusmodi soli sit qualitas, quis situs, quae flumina vicina, quae Reipubl. forma, quae in Ecclesia religio, quae in scholis artium cultura, quae in Senatu leges atque instituta, quae inter ciues vitae atque morum conditio, planum faciet. Postremo ex effectibus res gestas et praeclara facinora commemorabit: proferet viros insignes, qui in ea floruerint, aut adhuc floreant: commemorabit illa quae importari et exportari solent. Magnum etiam hîc pondus comparationes habent: si scilicet cum alia aliqua vrbe, aut regione clara, nobili, illustri ea conferatur: et similitudo aut dissimilitudo commonstretur.


page 176, image: s176

Ad tractationem dein de quod attinet, institui illa ita poterit: vt Exordium sit [gap: Greek word(s)] scriptionis institutae causas contineat, vel a nostra pollicitatione vel petitione amici, eiusdemque cura atque solicitudine desumptas. Sequatur illud [gap: Greek word(s)] propositio [gap: Greek word(s)] , laude et commendatione facta. Hanc excipiant tertio rationes et argumenta ex adiunctis, causis, effectibus petita. Conclusio absoluatur [gap: Greek word(s)] repetitione ac renouatione causarum institutae scriptionis et [gap: Greek word(s)] petitione, vt haec paucula quae a nobis sunt scripta aequi bonique con sulere amicus dignetur. Nos exercitij gra tia breuem atque nudam Argentinae laudationem instituemus: in qua sententiae esse tales poterunt.

I. Cum primum scribendi ad te mihi data fuit occasio: et tuae solicitudinis, et meae pollicitationis memor, negligere eum nolui.

II. Veni autem Argentinam, aliquot ante hebdomadas, itinere non vsque adeo commodo, cum propter pluuias continuas, tum latronum metum: addo etiam diuersoria, in quibus si a morositate quis atque auaritid recesserit, quae commendet, pauca reperit.

III. Sed omnem mihi molestiam vrbis ipsius aspectuo abstersit: quae in Alsatia loco plano sita omnibus


page 177, image: s177

ijs a rebus praeclare instructa parataque videtur, quibus bene constitutae florentisque alicuius Reipublicae aestimari felicitas solet.

IIII. Ad eius originem atque primordia, quod attinet vna cum Treueri, aut non multo post aedificari illam coeptam fuisse audio, qua quidem vetustissimam Germaniae ciuitatem Historici esse volunt: indicat elogium circa annum Domini M. CC. In marmore repertum:

Ante Romam Treueris stetit annis mille trecentis.

V. Nomen vero illi Argentinae Iulij et Augusti Caesarum tempore impositum creditur, ab argento scilicet, quod ad belli vsus necessarios, et stipendiorum solutionem hoc asseruatum in loco fuit.

VI. Quod tamen mutatum fuisse postea legitur, cum Hunnorum tyrannus Attila hanc cum alijs Rhenum tangentibus, vrbem destruxit, et peruiam reddidit: vt Strasburgum post, quasi viae appellata arx fuerit.

VII. Licet sint, qui ab Othone primo Imperato re, auxilium Gallorum Regi Ludouico ferente, vrbemque occupante, hoc illi inditum fuisse nomen contendant, cum ante Silberthal nominaretur.

VIII. Solum circa vrbem bonum cumprimis ac fertile est, tantaque fruges et fructus vbertate atque copia profert: vt etiam sine ciuium aliquo detrimento ad alios exportari: et merito vrbs haec vicinorum cella penaria atque horreum appellari queat.

IX. Flumina habet Rhenum, Kintzingam, Ellum, Bruscham, quae pisces, ligna, vinum aliaque necessaria suppeditant.



page 178, image: s178

X. Nihil ego hic de aedificijs scribo priuatis, in quibus parsimoniam et frugalitatem, non tamen mun dicie atque elegantia carentem ciues adhibent: mitto armamentarium, omni armorum genere refertissimum: silentio muros, fossas, vallum, alia praetereo, quibus ita vrbs haec est munita, vt non male Germaniae: hac in parte propugnaculum et quasi clauis nominari possevideatur.

XI. Vel templum illud magnificum: inque eo horologium arte mira paucos ante annos confectum: et turris, caput inter nubila condens: annularijs sca lis, vndique visui peruijs, Deum immortalem, quam hominum in sese oculos conuertunt?

XII. Verum haec cuiuis, etiam imperito, obuia dices. Itaque ne vrbem modo vidisse: verum Homericum secutus praeceptum, et [gap: Greek word(s)] imspexisse videar, ad alia accedam.

XIII. Vectigalem hanc primo alijs, post vero propter singularem fidem atque fortitudinem libertate et [gap: Greek word(s)] donatam fuisse audio: qua et nunc summa illa cum laude vtitur: dum ad publica capessenda munera gerendosque magistratus eos deligit, qui pietate, virtute, prudentia, experientia antecellere alijs videntur. et legibus atque statutis munita est longe pulcherrimis: et ordine cuncta optimo instituit atque peragit.

XIIII. Vt multis in rebus, cum ab aliarum laudatissi marum Rerumpubl, tum vero Atheniensis atque Romane


page 179, image: s179

quam proxime abesse exemplo videatur.

XV. Quae ego persequerer copiosius, nisi metuerem, ne in volumen epistola excurrat: et ad alia, non minus [gap: Greek word(s)] properarem.

XVI. Est, quod summum Reipub. beneficium atque ornamentum numinis diuini hac in vrbe cultus verus Deique verbo conueniens, ab erroribus atque superstitionibus omnibus repurgatus.

XVII. Est Academia, in qua, praeter curias detem, in quibus cum pietate, linguae atque artes logicae traduntur, Oratores, Poetae, Historici explicantur, styli habentur exercitationes assiduae: saepe Graecae et Latinae aguntur Comoediae de Tragoediae, etiam publicae sunt scholae Theologiae, Iurisprudentiae, Medicinae, Philosophiae, artium atque linguarum professo res: qui non solum exipsis fontibus, perspicua facilique methodo res tradunt pulcherrimas et vtilissimas: verum etiam quo illae pacto ad vsum sint transferen dae commonstrant: disputationes atque declamationes crebras instituunt.

XVIII. Est prona Magistratus misericordia atque benignitas: qua tenuioris conditionis ciues sustentantur: fouentur peregrini, aegroti curantur: omnium, quoad fieri potest, egestati; inopiae, miserijs succurritur.

XIX. Est Xenodochium et hospitium publicum in quo peregrini pauperes excipiuntur: est Orphanonophium, in quo in fantes expositi educantur: est


page 180, image: s180

Nosocomium, in quo vndique confluentes aegroti: sunt ad D. Vuilhelmum et Marcum collegia, in quibus egeni studio si aluntur: sunt loca multa alia, in quibus diligens vereque paterna miserorum cura geritur.

XX. Vtinam vero tam esses ab occupationibus liber ac solutus, vt excurrere ad nos, et haec omnia multoque plura, quae breuitatis nunc causa latere patior, coram intueri posses: nonte, crede mihi, itineris suscepti peniteret.

XXI. Sed ad priuata iam venio.

XXII. Hospitium nactus sum satis ad studia commodum: humanitatem atque beneuolentiam ciuium singularem experior: large omnia mihi pollicentur ij, quibus commendatus a te fui.

XXIII. Praeceptorum fide ac diligentia eximia erudior: studia ita instituo, vt nullum effluere diem patiar, in quo non praeter lectiones, quas (quod citra arrogantiam scripserim) assiduo constanterque audio, aut legam aliquid, aut scribam, aut commenter.

XXIIII. Reliqua etiam ad voluntatem fluunt omnia: vt gratias tibi agam, qui me domi ad focum delitescentem aliquando extruseris.

XXV. Ad se autem scribere haec nunc volui, tum vt solicitudine ea, qua mei te causa vrgeri noui, te liberarem: tum vt voluntati tuae satis facerem: qui discedenti mihi haec inter alia serio iniunxisti: vt et de profectione et vitae studiorumque ratione mea tota primo te tempore certiorem facerem.



page 181, image: s181

XXVI. Praeceptores et patronos meos omnes, si modo quid iubere possum, saluere iubeo.

Ad [gap: Greek word(s)] vero animo menteque comprehensa, quod attinet: laudaturus per literas artes, virtutes, magistratum, et id genus alia: argumenta ex causis, effectis, adiunctis, contrariis promet, et laude atque celebratione digna ea esse ostendet: quia honesta: quia vtilia ac eiuscemodi, vt carere illis, aut non omnino, aut aegre admodum genus humanum possit: quia magna cum voluptate atque delectatione coniuncta: quia mediocri adhibito studio comparari queant: aut si difficilia, vel hoc maxime nomine et laudanda, et excolenda, quod, Graecorum habet prouerbium, [gap: Greek word(s)] , quae pulchra et difficilia esse soleant. Tractatio ita instituitur: vt Exordium scribendi occasiones atque causas contineat: propositio [gap: Greek word(s)] laudationem habeat: confirmatio eiusdem rationes et argumenta complectatur: conclusio breui praecipuorum repetitione, atque [gap: Greek word(s)] adhortatione absoluatur. Nos exercitij gratia coniugij in manus laudationem sumemus.

I. Audio ita studijs te incumbere munerique imposito vacare, vt de contrahendo matrimonio curam atque cogitationem nullam suscipias: imo odio quoque eos


page 182, image: s182

prosequaris, qui de ducenda vxore nonnunquam te compellunt.

II. Quod mirari profecto satis nequeo.

III. Illa forte tibi placent: [gap: Greek word(s)] : et, [gap: Greek word(s)] .

IIII. At sunt alia, et quidem bene multa, quae in contrariam te sententiam pertrahere, atque eo impellere debent: vt matrimonio nihil honestius: vtilius nihil: nihil iucundius: cum omnibus alijs hominibus, tum vero literatis nihil necessarium magis statuas.

V. Nolo recensere nunc ea, quae tibi, vt homini, non solum docto, verum etiam pio, iam ante sunt nota: matrimonij non virum aliquem insignem, sed Deum ipsum authorem esse: idem summa adhuc in naturae moderatione homini commendare: sanctissimae parentum necessitudini anteponi velle.

VI. Non profero, quae de Romanis sunt et Lacedaemonijs historiarum monumentis tradita: illos aerarios fecisse eos, qui ad senectutem vsque coelibes man sissent: hos a [gap: Greek word(s)] eosdem et ludis atque spectaculis arcuisse.

VII. Scis non ad solitudinem, sed societatem, cuius pars prima coniugium, natum hominem esse: esse iusti, non de se solum, verum etiam alijs, atque adeo Republ. tota cogitare.

VIII. Illud legisti, quod Plato quodam in loco scribit: operam dandam hominibus esse: vt suum in locum liberos substituant, qui iuxta leges Deum colant:


page 183, image: s183

et vitam, veluti lampadem, posteris tradant.

IX. Ad studia vero capessenda et diligenter fideliterque officij obeundas partes ecquid vel vtilius, vel necessarium magis vxore esse potest?

X. Opus hîc est otio: diligentia requiritur: animus solutus a curis, liber, tranquillus postulatur. Praesto vxor est sedula, qui dum vel cum libris negotia habet, vel suo in ecclesia, schola alijsque locis munere fungitur maritus, domi interim rei familiaris in sese curam deriuat: et ne quam illa iacturam faciat, diligenter prouidet.

XI. Infirma plerunque atque aegra sunt valetudine literati: commoda victus egent ratione. Mirum quanta hîc vxorum diligentia. Lectulis quasi affixae man data expectent: oculorum nutus obseruant: ad digituli, quod aiunt, crepitum iussad capessunt: melius quae nobis obsint, aut prosint saepius quam ipsi Medici norunt.

XII. Cum non raro ancillae aut famuli, dum doloribus aegri excruciantur: aut vtramque suauiter in aurem dormiant: aut lagenas exiccent: aut etiam cistas et armaria expilent.

XIII. De iucunditate porro scribere si vellem, Deum immortalem, quam latus hîc sese mihi campus offerret. Quaeris quo cum libere colloquaris: cuius in sinum curas cogitationesque tuas effundas? vxor adest. Quaeris, qui laboribus fractum te et attritum reficiat? vxor adest. Quaeris qui tuis rebus aeque atque ipse, aut doleat aduersis, aut laetetur secundis? vxor adest.



page 184, image: s184

XIIII. Quid liberi, nullane in voluptatis ac delectationis reponendi tibi parte videntur?

XV. Ah quam suaues illorum sunt in nos ocelli defixi: quam mellitum balbutientium nomen parentis: quam dulcis complexus: quam grati etiam titubantes gressus: quam lusus iucundi.

XVI. Vt nihil de eo iam dicam, quod liberos qui habent, non fortunarum modo et facultatum magnis partarum laboribus, verum etiam nominis atque famae haeredes habent.

XVII. At improbam ac morosam Xantippen metuis? precibus tuis Dominum compellabis eum, a quo solo pia, prudens, morata bene vxor datur.

XVIII. Si secus atque expectaras, res eueniat: in id incumbes, vt vitia in vxore aut tollendo, ipsam, aut tolerando te meliorem reddas, et secutus Socratem domi patientiam discas, quam foris exerceas.

XIX. Verum es haec, et plura alia a cognatis atque amicis tuis audis quotidie.

XX. Quibus obtemperare te, atque operam dare oportet: vt primo quoque tempore sponsum te factum audire possim.

XXI. Quod si erit: ad nuptias, etiam non inuitatus, haud inuitus veniam: et [gap: Greek word(s)] , si non alia, saltem chartacea mecum adferam.

Ad personas vero laudandas atque extenuandas sumenda argumenta ex causis, effectibus, consequentibus, adiunctis erunt. Et


page 185, image: s185

quidem in causis consideranda virtus ipsa, qui et per se est laudabilis, et laudabiles alios reddit: deinde naturae bonitas, ingenij praestantia, educatio parentum, praeceptorum institutio. In effectibus spectandae actiones, munera, et officia ipsarum virtutum, quae sententias laudantes egregias suppeditant: modo ex doctrina Ethica propria singulis virtutibus officia tribuantur, nec illis vicina nobis vitia imponant. In consequentibus videnda, quae ex honestis et praeclaris actionibus sequuntur prima: honores, dignitates, opes, priuilegia, et quae huius sunt generis alia. In adiunctis ratio habenda, nationis, patriae, familiae, pulcritudinis, diuitiarum, etc. et vt ad laudem illa aliquid faciant, [gap: Greek word(s)] quodam [gap: Greek word(s)] reddenda, vsu scilicet eorundem moderato ac laudabili monstrato. Comparatorum etiam locus adhibendus, conferendaque persona, quae laudanda cum aliis claris, nobilibus, illustribus: ob virtutem et caetera, cum corporis, tum fortunae bona: ita tamen vt omnis adulationis atque assentationis suspicio remoueatur: et ostendatur: nihil nos gratiae hîc cuiusquam dare: non auribus aliorum inseruire: sed vnicam propositam veritatem


page 186, image: s186

habere. In tractatione atque collocatione, prima pars exordium institutae laudationis occasionem et causas continebit. Altera sententias et argumenta complectetur, quae in personarum adhibenda esse laudatione modo ostendimus. Quia etiam nihil omni ex parte perfectum: nec tam felix quisquam, qui non aliquando labatur et erret, aut maleuolos atque calumniatores habeat: excusanda nonnunquam ac refu tanda diligenter, quae vitu perari ab aliis posse videntur. Postrema pars conclusio absoluetur, aut [gap: Greek word(s)] gratulatione, si ad superiorem scribendum: aut [gap: Greek word(s)] adhortatione, si cum paribus, vel etiam inferioribus agendum: aut [gap: Greek word(s)] , si commendatione nostra impetrare aliquid aliis volumus: aut denique praecisione et reiectione. Nos exercitij gratia exemplum tale proponemus.

I. Intellexi vehementer te mirari quid sit, quod cum aduersas res omnes alias infracto semper eretoque animo tulerim: nunc vnius amici tantopere obitum lugeam, vt consolationi apud me nullus relictus esse locus videatur.

II. Verum mirari, vti mea quidem fer topinio, desines: vbi doloris huius mei atque luctuscausas cognoueris.

III. Etenim si quisquam omnium lucis huius dignus vsura


page 187, image: s187

longa fuisset: hic profecto fuisset, quem praepropera atque intempestiua morte abreptum ordo luget equestris: senatus deplorat: deflent propinqui: moerent amici ac familiares: ciues omnes lamentis prosequuntur. Neque id sane immerito.

IIII. Vtenim latere illa nunc patiar, quae ad laudandum materiam quidem amplam atque copiosam suppeditant: nostra vero ab industria minime proficiscuntur: sed vel accepta naturae feruntur, vel tribuuntur fortunae: ita corporis venustatem, quae in eo fuit eximia, animi pulchritudine a literis ac virtutibus exornauit: vt non aequalibus modo suis antecelleret: verum etiam natu grandiores quosdam longo post se interuallo relinqueret: familiam iam ante nobilem satis, claram magis illustremque redderet: vrbem eam in qua lucem hanc primo aspexerat, beneficiis afficeret amplissimis.

V. Cum enim loco se minime obscuro ortum sciret: et partim ex praeceptoribus suis audiret: partim ipse intelligeret, nobilitatem veram non in parentum maiorumque aut imaginibus fumosis: aut auri argentive aceruis: aut armorum atque togae praeclare fortiterque factis, sed sua cuiusque pietate, dostrina, virtute, industria consistere, pueritie et adolescentiae tempus lubricum admodum ac periculosum in virtutis bonarumque artium et linguarum studiis; non otio ignaui: non turpibus voluptatibus: non nescio quibus oblectatiunculis aliis, consumpsit.



page 188, image: s188

VI. Exteras deinde lustrare terras: varias variarum nationum discere linguas: vbium non situm solum videre, sed et leges, insistuta, mores cognoscere voluit. Longe me Christe aliam viam secutus, quam nonnulli ingredi hodie solent qui peregrinantur.

VII. Non sane [gap: Greek word(s)] placent: magis placet Medea, quae apud poetam, multos quod domi agerent aetatem improbatos fuisse affirmat.

VIII. Sed et Socratis mihi sententia probatur, qui querenti cuidam quod sine fructu vllo longe lateque esset peregrinatus, mirum hoc esse minime respondit, cum secum ipse, et corpore tantum non etiam Animo peregrinatus fuerit.

IX. Itaque vel hoc maxime nomine noster laudandus amicus fuit, qui in peregrinatione non operam dedit, vt domum aliqudndo reuersus vestes polymitas et versicolores, curta pallia, mores peregrinos, contemptum et fastidium rerum patriarum adferret illustriores ciuitates videre: nominis ac celebritatis alicuius viros et adire, et dudire: quae notatu digna obseruare inque ephemerides referre est solitus.

X. Neque vt exoptatum studiorum finem consequeretur suaeque prodesse patriae posset, vel sumplibus, vel laboribus et molestiis vllis pepercit.

XI. Et quidem quod propositum habuerat, egregie atque subito est adeptus.

XII. Etenim cum post longam ac diuturnam peregrinationem domum rediisset, et pietate, eruditione,


page 189, image: s189

morum suauitate sui in amorem bonos omnes pelle xisset, non expectato legitimo tempore in senatorium est ordinem cooptatus.

XIII. Vbi quidem ita suam et ingenij vim atque praetantiam, et fidem, et prudentiam, et animi magnitudinem, et innocentiam omnibus probduit: Vt natis quoque maiores eum mir arentur, nec inuiti plerique in rebus sequerentur: dignum etiam iudicetrent, cui grauissimis in negotiis deliberdtiones et legationes committerent.

XIIII. Neque in suis illis vel consiliis, vel actionibus quicquam ad honorem et commodum retulit priuatum: illud spectauit, vt cum religione atque vero Dei Veri cultu sarta, quod diunt, tectaque libertas maneret.

XV. Neque etiam in maxima rerum agendarum, cum multitudine tum varietate: antoritate summa: laboribus atque molestiis prope infinitis, vllum de se vnquam, vel superbiae, vel morositatis signum dedit.

XVI. Sed nimirum ea vitae humanae est conditio vt quod rarum: praestans, eximium, minime sit diuturnum, leuique momento euertatur, quod firmissimis nixum radicibus videbatur.

XVII. Cum enim egregiam ille patriae operam nauaret: cum eius in dies fama cresceret: cum de literis literatisque prouebendis praeclara atque vtilia animo agitaret: ecce ardens eum febris inuasit, quae primo contempta, ita post vires assumpsit, vti illi


page 190, image: s190

mortem attulerit: mihi et aliis dolorem pepererit maximum: Reipub. vulnus inflixerit grande atque altum et quod multis sanari annis non poterit.

XVIII. Scriberem hac de re plura, nisi temporis partim angustia excluderer: partim moerore atque luctu impedirer.

XIX. Nosti enim animum a curis vacuum: liberum a tristitia: omnium expertem molestiarum stylum requirere: praeclari nihil efficiposse: vbi vel animus moeret: Vel aegritudine aliqua sensu laborant.

XX. Valebis igitur: et quos apud vos Poetas habes eximios rogabis: vt suis scriptis demortui prosequi laudes, eiusdemque ab obliuione atque interitu vindicare memoriam velint.

In anim alibus laudandis duplex obseruari ratio solet. Vel enim sigillatim illa atque seorsim laudantur: vel coniunctim cum aliis materiis tractantur. Cum separa tim eorum laus atque commendatio instituitur, vt fit, cum rara ea sunt et inusitara, genus indicatur: locus, in quo degunt notatur: partium fit consignatio: mores describuntur: adhibentur alia, quae ab Aristotele, Plinio atque caeteris naturae speculatoribus obseruantur. Quod si vero coniunctim cum aliis materiis de animali ali quo in epistoia agendum: ab vtilitate potissimum atque voluptate seu delectatione


page 191, image: s191

commendationes sumendae. In pretio enim habere animalia solemus: vel quia vsum nobis magnum et prope necessarium suppeditant: vel quia voluptatem ac delectationem haud exiguam ad ferunt: propter formam, pulchritudinem, magnitudinem, et quehuius sunt generis alia. Nos exercitij gratia dono ab amico missum canem lauda bimus.

I. Accepi literas tuas vna cum dono ad me missas atque inde voluptatem percepi maximam.

II. Vidi enim mei te amantissimum esse, inque munere, quo donare me voluisti, eorum diligentem rationem habuisse, quae prae caeteris grata mihi esse et iucunda nosti.

III. Non enim turpe mihi duco in amore atque delitiis canes habere: aut etiam venationes amare: quarum a natura cum omnibus aliis tum vero generosis maxime excelsisque praeditis ingeniis amor est: insitus: quaeque, siue honestas spectetur, siue vtililas consideretur, siue Voluptas proponatur et delectatio, omnibus aliis anteponendae exercitationib. videtur.

III. Ad donum vero ipsum quod attinet: prolixe illud diligenterque commendarem: nisi metuerem, ne nimium praesens laudando, nouum aliquod emen dicare Velle iudicer.

V. Canes vidi multos: multos etiam domi alo: ac cum eo, quem tu dono mihi misistit, conferri comparirique nullo modo possunt.



page 192, image: s192

VI. Etenim non e catellorum melltaeorum ille est numero, qui non nisi in puluillis et culcitris custodiendis sunt occupati: aut eorum, in quibus, si ab ignaua corporis mole discesseris, quod commendes nihil reperies.

VII. Sed et venustam corporis speciem: et ad feras cum persequendas, tum prosternendas roboris atque agilitatis plurimum habet.

VIII. Fide autem ac vigilantia tanta est: vt eum aeque libenter atque hominem mecum in cubiculo esse velim.

IX. Et pro munere ergo isto gratis, vti debeo, maximas tibi ago: et quo illud remunerari queam modo, sedulo diligenterque cogitabo.

Sequuntur actiones et facta in quibus laudandis ex causis, effectis, adiunctis argumenta ducenda. Commendare enim atque laudare factu aliquod solemus: quia honestum, et a virtute profectum: quia commoda ex eo multa magnaque manant atque profluunt tum ad priuatos homines, tumvero totam Rempubl. quia difficile denique illud atque arduum, propter attribu tavaria. Attributa autem et circumstantias adiunctorum locus suppeditat: vtilitatem effecta monstrant: honestum ex causa pendet. Sed et contentione atque comparatio. Ne cum aliis facta ostendendum: esse id,


page 193, image: s193

quod laudatur factum, eiuscemodi, vt si cum aliorum rebusgestis conferatur, longe eas superer. Tractatio porro ita plerunque instituitur: vt primum habeat locum exordium, facti ipsius expositionem continens: sequatur secundo propositio, quae eiusdem laudem atque [gap: Greek word(s)] approbatio nem complectitur: subiungatur tertio [gap: Greek word(s)] confirmatio iis constans argumentis, de quibus modo diximus: conclusio denique cohortatione ad constantiam absoluatur. Licet nonnunquam et refutatione hîc est opus cum refellenda scilicer sunt ea quae recte honesteque facta aut improbare, aut exrenuare posse videntur. Vbi Aristotelis vtile praeceptum, qui monet: vt in laudatione, quae affirmantur ab aduersario vitiorum propria [gap: Greek word(s)] officia esse: nos virturum esse munera ostendamus. Nos exertij gratia adolescentem studiosum declamando sese exercentem laudabimus hoc modo.

I. Posteaquam mihi nunciatum est, te non liberalium. Sotum artium studiis sedulo diligenterque incumbere: verum etiam declamando exercere assiduo, dici non potest, quantam inde laetitiam atque voluptatem perceperim.

II. Sic enim arbitratus sum: singulari hoc Dei Opt. Max. Prouidentia, praeceptorumque tuorum cum publicorum tum priuatorum adhortatione factum


page 194, image: s194

esse, vt ad id animum adiiceres, quo nihil, hac quide in aetade, qua nunc es praeditus, esse tibi, aut fructuosius, aut necessarium magis potest.

III. Plena, quod aiunt, manu collaudare eloquentiam: primas eidem tribuere homines solent. Et est reuera nihil illa, vel praeclarius, vel vtilius: vtpote quae praestat, vt qui ab ea instructi sunt ac parati, non rationis modo expertibus animantibus antecellant: sed et homines alios superent, et, quo tandem cunque placuerit, deducant.

IIII. Quin, vt alia nunc silentio inuoluam, et rerum cognitio omnis quae ex artib. ac disciplinis paratur, inanis, vana, infrugifera est, nisi eloquentia accedat.

V. Tantum enim quisque prosfecisse in literis videtur, quantum dicendo scribendoque exprimit: et sine dicendi vi atque facultate, quae cognita sunt maxime et perspesta, ignorari videntur.

VI. Quis ergo vt leuiculam, puerilem honestam parum declamandi rationem reprehendet, siue qua parari eloquentia nullo modo potest?

VII. Vt enim reliquis in artibus atque disciplinis, nisi exercitatio accedat assidua laude dignum nihil efficitur: ita eloquentiam non ars et praeceptorum cognitio sola efficit: sed dicendi vsus atque consuetudo assidua requiritur.

VIII. Haec enim est, quae in rebus inueniendis ingenium acuit: iudicium format: memoriam excitat: verborum copiam adfert: actionem reddit promptam; duo denique


page 195, image: s195

vitia illa quae perniciosa ideoque reprehendi maxime solent, negligentiam suique amorem nimium tollit.

IX. Hinc summos clarissimosque viros ab ea minime abhorruisse legimus.

X. Caesar aram Lugduni extruxit, ad quam eloquentiae certamina quotidie fierent: ita quidem, vt victor manerib. amplissimis afficeretur: victutus vel in gua sua orationem deleret, vel in Arari ter demergeretur.

XI. Id quod Iuuenal. Opinor, illud indicat: Palleat vt nudis qui pressit calcibus anguem: Aut Lugdunensem Rhetor dicturus ad aram.

XII. Augustus Caesar, Portius Latro, Demosthenes, aliique plurmi declamitare sunt soliti: ipse Cicero, cuius merito apud omnes valere debet authoritas, non Romae solum, verum et Athenis, et in Asia, declamando sese exercuit: quodam etiam in loco fatetur, aridam atque ieiunam orationis suae futuram facultatem juisse, nisi ad declamandi se exercitationes contulisset.

XIII. Itaque tuum institutum vehementer laudo proboque: inprimis vero quod modo bono difficultatem illam superasse te intelligo, quae ab hoc exercitationis genere auocare plurimos consueuit.

XIIII. Nam et materiam te vsui quotidiano accommodatam viribusque parem deligere, eandemque cognoscere penitus: et ad cogitandum aliud, aliud ad scribendum tempus sumere: et cum iudicio locos omnes inuestigare, non temere quae sese offerunt infarcire: et ad probatorum authorum exempla stylum


page 196, image: s196

conformare: et non tam sententiarum multitu dine, aut copia Verborum, quam bonitate oratione aestimare intelligo.

XV. Hortor quoque constanter negotium vt vrgeas: neque ineptis quorundam iudiciis te auocari ab illo abducique sinas.

XVI. Ita ad exoptatam illam eloquentiam peruenies: magno oblestamento parentibus: amicis vsui: emolumento Reipubl. tibi vero ipsi honori futurus es.

Ad dictorum vero et sententiarum laudationem quod attinet, diligenter illa obseruanda est, propterea quod nobilium, doctorum, prudentum, clarorumque virorum dicta atque sententiae in scribendo adhiberi saepe, et vel seiuncte ac separatim ab aliis materiis, vel cum iisdem coniuncte tractari solent. Sumendae autem eiuscemodi in laude sententiae ex quinque potissimum locis erunt: causis, contrariis, similibus, comparatis et testimoniis. Cum enim magni alicuius viri dictum laudandum: ex causis primum eius honestas, vtilitas, necessitas ostendenda. Deinde haec omnia declaranda atque confirmanda tum aliorum magnorum virorum testimoniis, qui idem affirment. tum vero contrariis, quae et ad illustrandam, et con firmanda rem ipsam ponderis momentique plurimum habent. Postremo exempla producenda


page 197, image: s197

eorum, qui reapse atque factis approbarunt id, quod alij dixerunt. Tractationis ea plerunque est ratio: vt in exordio cum dicto illo, quo de agendum, authoris ponatur laus et commendatio: parte altera eiusdem adferatur explicatio: tertia rationes atque argumenta paulo ante iudicata subiungantur: postrema et conclusione, sit, aut dicti approbatio, aut [gap: Greek word(s)] cohortatio. Nos exercitationis causa Pindari de vitae humanae conditione sententiam laudabimus.

I. Semper Pindari apud veteres authoritas magna: eiusdem dicta oraculorum habita loco fuerunt.

II. Verum interalia omnia illud memoria cum primis laudeque dignum videtur, quod de humanae ille vitae conditione protulit.

III. Deus, inqui, semper iuxta vnum bonum mala duo ponit, quae ferre recte prudentes, non itidem stulti possunt.

IIII. Praeclare enim vir ille longe prudentissimus vidit id quod videre multi non possunt: nullam, hac quidem in vita, suis omnibus numeris absolutam felicitatem reperiri, sed mali semper quid admixtum habere, quod vt fractos consternatosque homines reddit imprudentes, ita de gradu, quod aiunt, deiicere non potest eos quorum prudentia pectus munitum est.

V. Neque vero in re qui se manifesta multis opus esse rationib. existimo: quisque secum habitet: et verum illud esse dictum Poetae deprehendet.



page 198, image: s198

VI. Res est praeclara omnique auro atque argento praeferenda scientia: eam qui inuenit: digito quasi coelum sese attingere existmat. At haec ipsa cum magnis est multisque laboribus coniuncta.

VII. Iucunda multis in alios imperia esse videntur: propter haec eadem ius violare non verentur. Verum non Damoclaeum illi ceruicibus impendentem gladium cernunt: non vigilias, curas, molestias, pericula perpendunt, quae secum adferre magistratus solent.

VIII. In felicitate summa pecunia ponitur Atqui verum est illud Poetae:

sollicitae tu causa pecunia vitae. es.
Per te immaturum mortis adimus iter.
Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes:
Semina curarum de capite orta tuo.

IX. Euripidis istud de coniugio multi probant.

[gap: Greek word(s)]

X. Ast et hîc dulce atque amarum misceri saepe, coniuges qui sunt, experiuntur.

XI. Vitae diuturnitatem ac senectutem exoptant omnes: omnes illud in ore habent:

Daspatium vitae, multos da luppiter annos.

XII. Vbi vero haec eadem obrepserit, grauior Aethna esse monte solet: omnis generis et morbos, et molestias secum adducit.

XIII. Vnde non male plato eius, quod incundum hac in vita atque indicatur hanc esse conditionem


page 199, image: s199

affirmat: vt cum contrario suo amicitiam quasi perpetuam colat, nihilque coniunctione illa reperiatur stabilius.

XIIII. Vere etiam patrum quidam spinae similem hominis esse vitam scribit, quae vbi tandem cunque tangatur, tangentem pungere consueuit.

XV. Sed non hoc modo recte est prudenterque a Poeta dictum: verum et illud longe pulcherrimum, quod quomodo sint vitae humanae feredae mala ostendit.

XVI. Dolore franguntur: exanimantur metu: eiulatu atque lamentis complent omnia imprudentes, cum miserias ac calamitates tales aspiciunt vel experiuntur.

XVII. At qui a prudentia sunt doctrinaque instructi, non solum in mala eiuscemodi mentis atque oculorum suoru aciem conuertunt: verum etiam bona illa intuetur, quae adhuc Dei beneficio sunt reliqua, et recreare atque oblectare homines solent.

XVIII. Itaque hanc tibi optimi Poetae sententiam optimam commendatam semper habebis, maxime eo in munere, quo nunc fungeris: in quo [gap: Greek word(s)] proculdubio multa deprehendis.

De Reprehensoriis Epistolis.

CVm contrariorum eadem esse doctrina atque perceptio soleat: ex iis quae de laudandi sunt ratione dicta, etiam vnde, et quibus ex locis reprehendendi ac vituperandi sint argumenta petenda intel ligetur, vt seorsim de his agere necesse minime habeamus. Quoniam vero reprehensio


page 200, image: s200

omnis ingrata esse atque odium conciliare solet, ante omnia opera danda, vt quod per se asperum et ingratum, mitigetur ac leniatur. Id autem quinque potissimum fit modis. primo [gap: Greek word(s)] necessitatis simulatione: cum ostendimus, per quam inuitos nos extremaque coactos necessitate ad reprehendendum accedere. Deinde [gap: Greek word(s)] laude et commendatione praemissa. Tum enim vere, non ex odio, aut maleuo lentia quadam reprehendere alios videmur, cum debitam eis laudem non adimi mus. Tertio [gap: Greek word(s)] personae commutatione, cum non nos, sed alios quosdam esse dicimus, qui hoc velillud in amico desiderent. Quarto, [gap: Greek word(s)] loco com muni: quando personae loco ipsum vitium reprehenditur, et locus de eo tractatur communis: aut de officio veri amici agitur et ostenditur: similem medico amicum esse, qui vt aegrotum sanet, morbum odisse solet: non vitia amicorum iis amanda, qui amicos amant: non omnem qui parcit, amicum: nec inimicum omnem esse qui reprehendit: satius esse cum seueritate diligere, quam cum leuitate decipere: et quae huius generis alia de vera ad ferri amicitia solent. postremo etiam morata fit oratio


page 201, image: s201

[gap: Greek word(s)] significatione modi: cum scilicet promittimus nos reprehensuros amicos, sed sine contumelia, conuitiis, calumniis. Et hae in reprehendendo tum sunt potissimum sententiae adhibendae, cum eos vituperare necesse habemus, quos ali qua ex parte metuimus, aut hactenus bene vixisse constat, Apud inferiores enim vel sceleratos atque improbos simplex vsur pari reprehensio potest. Ad motus vero quod attinet, in vituperando animi eo sunt maxime perducendi, vt odio prosequantur, execrentur, abiiciant illa vitia, quibus infecti videntur: poenam etiam et pericula reformidare discant. Collocatio ac tractatio ita instituitut: vt prima pars Exordium, constet, vel [gap: Greek word(s)] reprehensione. lib. 8. epist. 15. lib. 11. epist. 18. vel [gap: Greek word(s)] querela. lib. 10. epist. 1. Vel expositione causae et occasionis institutae scriptionis. lib. 7. epist. 12. lib. 16. epist. 17. pars altera argumenta contineat reprehensionis, desumpta a causis. lib. 7. epist. 12. lib. 10. epist. 25. lib. 11. epist. 18. Adiunctis et circumstantiis. lib. 11. epist. 18. Testimoniis et iudicio aliorum. lib. 11. epistol. 18. lib. 16. epistol. 17. Pars tertia et postrema conclusio absoluatur: aut [gap: Greek word(s)] adhortatione. lib. 7. epist.


page 202, image: s202

12. lib. 10. epist. 1. lib. 11. epist. 18. Aut [gap: Greek word(s)] repetitione eorum quae scripta, lib. 10. epist. 25. Aut praecisione et reiectione. lib. 16. epist. 17. Sunt autem reprehenliones in Ciceronis Epistolis familiaribus: Reprehensio dogmatis et doctrinae alicuius. lib. 7. epist. 12. Imperitiae in bello gerendo. lib. 8. epist. 15. Crudelitatis. lib. 10. epist. 1. Ambitionis. lib. 10. epist. 25. Timiditatis. lib. 11. epist. 18. Improprietatis sermonis. lib. 16. epist. 17. Nos exercitij gratia ad imitationem epist. 17. lib. 16. adolelcentis in scribendo diligentiam reprehendemus. Partes illius sunt: Exordium, reprehensione amica constans: Confirmatio, in qua eiusdem institutae rationes exponuntur: Conclusio praecisione et adhortatione facta: quae ita imitando exprimi effingique posse videntur.

I. Video quid agas: rerum cognitioni dum studes, verborum puritatis atque elegantiae rationem prorsus nullam habes.

II. Vnde enim illa irrepserunt: ingenij acuitas, et in registro noto et nescio quae verborum monstra alia, quae profecto non in Cicerone legisti, sed ex culina aliqua deprompsisti.

III. Simplici, inquies, stylo contentae sunt epistolae: verba amant quotidiana.

IIII. Fateor. At in ipsa etiam simplicitate esse puritas debet: et quod est quotidianum suam quoque mundiciem requirit.



page 203, image: s203

V. Nisi forte quia vasis argenteis non vtimur semper, iccirco sordibus quae sunt conspurcata vitra placent: aut illuuie immundae propterea gratae sunt mulieres, quod splendido vestitu quotidie non sese ornant.

VI. In illam igitur amabo te, curam incumbe, vt Latinas posthac et Ciceronianas magis abs te literas accipiam.

VII. Nosti domum ad parentes praeceptores, mecoenates missas literas testimonia quaedam diligentia et profectus in studijs esse.

VIII. Magna ego meo testimonio tui expectationem apud parentes et quosdam ordinis senatorij viros concitaui.

IX. Fac ergo hi vt intelligant, veritatis non gratiae meum istud testimonium extitisse.

X. Ita gratum abunde erga me te declarabis: et quam collectam bonorum doctorumque virorum iam gratiam ha bes, non effundes, sed retinebis: honestum etiam, domum aliquando reuersus, in patria locum consequi poteris.

Quemadmodum vero in laudationibus exempla conati sumus exercitij gratia proponere laudis personarum, rerum, factorum et dictorum: ita quoque in iisdem vt reprehen sio sit atque vituperatio instituenda, breuiter ostendemus. Et quidem ad personarum reprehensiones quod attinet, argumentis illae fiunt quinque potissimum ex locis desumptis. Primo causarum: causa enim absolura turpitudinis atque dedecoris est vitium. Itaque


page 204, image: s204

ostendendum: personam aliquam, aut vno, aut pluribus vitiis laborare: ex adiuuantibus quoque de mala educatione, institutione praua agendum. Alter locus effectorum est, ex quo sententiae sumendae sunt, et argumenta vitiorum opera et actiones prauas indicantia. Tertius est adiuncto rum, qui suppeditat attributa varia: nationem, patriam, parentes, familiam, et quae huius sunt generis alia. Quartus con sequentium est, in quo considerantur ea, quae plerunque vitae Sequi turpitudinem ac flagitia solent. Postremus est comparatorum. Maior enim personae alicuius est vituperatio, si cum alia aliqua et quidem sceleratissima illa conferatur. Collocatio et tractatio talis erit: vt in exordio institutae reprehensionis causae indicentur, et sinistris simul occurratur suspicionibus, ne affectibus quid tribuere, aut aliorum delectari reprehensionibus videamur. In parte altera ipsa vituperatio instituetur cum malorum animi perse, tum corporis ac fortunae propter aliud nimirum [gap: Greek word(s)] vsum vitiosum. In tertia et postrema adhortatio seuera, vel etiam acris comminatio adhi bebitur. Nos exercitij gratia exemplum tale proponemus.



page 205, image: s205

I. Si per occupationes, quibus districtus nunc teneor, domo aliquandiu abesse et ad vos profieisci potuissem, fecissem sane illud, nec tam libenter, quam necessario fecissem.

II. Sed quia fieri omnino hoc istud tempore non potuit, ne tacendo parum meo me officio fungi, aut tua comprobare delicta atque errata dicere quis possit: non intermittam, quin absens te obiurgem, operamque dem: vt mea haec reprehensio sit, vel salutaris tibi, vel mihi vilis atque commoda ad conseruandam, cum famam secundam apud homines, tum Deum conscientiam bonam.

III. Audio familiaritate te vti et amicitia cuiusdam adolescentis, hominis nequam atque extreme improbi.

IIII. Quod. quam sit mihi graue ac molestum, noruntij qui mecum viuunt: ego verbis exprimere satis nequeo.

V. Est sane in Academijs contrahenda cum alijs amicitia: neque aut iucundiores, aut firmiores vllae ijs esse solent, quae prima in aetate, et studijs contrabuntur.

VI. Sed est in legendis amicis iudicio magno opus. Et si vlla in re locum habere debet illud: delibe radum diu, semel quod statuendum, in amicitia maxime coeunda habere debet.

VII. Verum tu promiscue quosuis tibi asciscere, et numerare, non ponderare amicos videris.



page 206, image: s206

VIII. Quid enim? an quibus sociennus iste tuus parentibus sit ortus ignoras: aut illud nescis, ex illius maioribus neminem nisi improbitate ac sceleribus notum fuisse.

IX. Hinc, vt prouerbio dicitur, [gap: Greek word(s)] parentis mali pessimus filius, qui a pueris nihil boni domi vidit, audiuit, didicit.

X. Praeceptores quidem habuit optimos: sed eos naso suspendit adunco: disciplinam ferre non potuit: in cauponulis saepius, quam vel templis, vel scholis conspici sese passus est: aes alienum grande, insciis parentibus contraxit: in concubiam vsque noctem potauit: amoribus operam dedit turpibus: quid dicam amplius? ex omnibus vitijs quasi compositus et conflatus est.

XI. Itaque quis se malus genius ad illius amicitiam atque familiaritatem pertraxerit ignoro: sed doleo interim vehementer.

XII. Seuere etiam tibi mando: vt in posterum ab illius conuersatione abstineas, eaque in re, et mandati diuini, et Academiae, in qua viuis, et mei, qui, vt nosti, profectionis istius author tibi extiti, et denique tuae famae atque existimationis rationem habeas.

XIII. Sin minus, in grauem, non meam solum, verum etiam mecoenatum tuorum, atque adeo bonorum omnium offensionem incurres: poenas quoque eas expectabis, quas non obedientibus minari Dominum nosti.

In factis vituperandis causae, effecta, adiuncta et comparata potissimum valent. Solet


page 207, image: s207

enim factum aliquod reprehendi: quia turpe et inhonestum: quia cum damno vel publico, vel priuato coniunctum: quia difficile, ac periculosum: quia rarum, inusitatum, a nullo ante, aut paucis, iisque improbis susceptum. Vtile autem in eiuscemodi factorum vituperatione Aristotelis est praeceptum, qui monet, vt factis vitiorum nomina imponamus, et [gap: Greek word(s)] transfiguratione quadam vtamur. Tractatio atque collocatio ita instituenda: vt in exordio cum dolore quodam atque indignatione scriptionis susceptae causae indicentur: parte altera factum ipsum reprehendatur atque exaggeretur: tertia occurratur iis quae pur gandi causa adferri posse videntur: postrema, adhortatio, aut territatio adhibeatur. Exemplum tale esse poterit.

I. Etsi perinuitus faciam, te vt reprehendam: et si quisquam alius a vituperationibus abhorream: tamen amicitiae nostrae fides ac religio requirit: vt vituperare hoc te tempore minime verear.

II. Quid enim per Deum immortalem agis, aut quid tandem cogitas?

III. Nemo a vobis ad nos venit (veniunt aut plurimi) quin de tua auaritia ac tyrannide conqueratur: idem multorum bonorum ad nos perscriptae literae confirmant.



page 208, image: s208

IIII. Miseros homines exactionibus vexas: noua singulis prope mensibus tributa excogitas: etiam leuiculis atque minutulis delictis mulctas constituis grauissimas: imo eo quoque improbitatis et audaciae deuenis, vt quae tibi, aut tuis arrident, palam eripere alijs minime dubites.

V. Quae res sane facit: vt prae magno dolore, quid ad te scribam, non reperiam.

VI. Tiberius Imperator pastoris boni esse dixit, tondere, non deglubere pecus: et Alexander ille Magnus olitorem odisse sese eum affirmauit, qui herbas radicitus extirpet.

VII. Patres appellantur Magistratus: populi vocantur Pastores.

VIII. Tu vero (erumpat enim vox libera) tu inquam lupum non pastorem agis: subditorum miserorum, et iam propter annonae caritatem grauem ac diuturnam, aere oppressorum alieno, sudorem atque sanguinem exugis.

IX. Habuisti tua infamilia viros, non tam prudentiae aut fortitudinis, quam iusticiae atque continentiae laude insignes: et ne longius abeamus, patrem, antiquae fidei ac religionis exemplum.

X. Qui profecto non auri argentique maiorem, quam pietatis et iusticiae rationem habuit: aut satius esse duxit, opes atque diuitias magnas corradere, quam nomen post se bonum relinquere.

XI. Tu vero, modo nummorum aceruos maximos


page 209, image: s209

exstruas, quid de te aut cogitet Deus, aut sentiant, ac loquantur homines, susque deque ferre videris.

XII. Equidem tributa exigere: imponere vectigalia: imperare alia, non impium aut turpe esse iudico.

XIII. At nulla flagitante necessitate hoc facere: subditos ita expilare, vt ad familiam alendam nihil ipsis relinquatur: id omni a pietate, iusticia, honestate alienum duco.

XIIII. Exempla quoque tum vetusta, tum recentia, et adhuc prope spirantia satis testantur eos qui abradendae a popello misello pecuniolae rationes excogitarunt nouas, et ex aliorum ruinis sua sunt exaedificare conati: et perdidisse alios, et tandem cum Deo, tum homimbus inuisos factos perijsse misere.

XV. Verum hanc in sententiam plura opinor, cognati ac propinqui tui ad te perscribent, quibus obtemperabis.

XVI. Simul etiam liberam hanc meam reprehensionem, aequi bonique consules, memor illius: amicorum vulnera, non vulnera, sed oscula.

In dictis vero atque sententiis reprehendendis inuentio ita instituenda: vt ostendamus esse eas hominis aut obscuri, aut indocti, aut imprudentis. Deinde intelligi facile non posse. Tum esse absurdas, im pias, perniciosas generi humano. Tractatio


page 210, image: s210

quoque et collocatio absoluetur: princi pio a scribendi occasione sumpto: dicti aut sententiae expositione: [gap: Greek word(s)] refutatione: conclusione vel reprehensione, vel [gap: Greek word(s)] reiectione atque praecisione constante. Nos exercitij causa Menandri illud dictum, [gap: Greek word(s)] tractabimus.

I. Scribis vehementer tibi Menandri illud dictum placere: [gap: Greek word(s)] , tempore omnia fiunt et producuntur.

II. Ego Vero, dum paulo, vti debeo, illud considero diligentius, vt falsum atque; absurdum reprehendendum maxime esse reperio.

III. Quid enim absurdum magis quam rerum omnium, et generationem et perfectionem tribuere ei, quod omnia destruit, perdit, conficit?

IIII. Nihil sapientia est ac scientia pulchrius aut praestantius: eam qui sunt consecuti, non reliquos modo homines longo post se interuallo relinquere, verum etiam a dijs ipsis quam proxime abesse videntur.

V. Hanc vero res nulla alia quam tempus perdit: quod ingenij vires imminuit, et duas illas studiorum pestes, obliuionem scilicet et dubitationem imducit.

VI. Sensibus deinde totique corpori quid nisi tem pus interitum adfert?

VII. Oculi in senectute caligant, et stellae lucidissimae


page 211, image: s211

densissimis quasi nubibus obteguntur: aures obsurdescunt: manus, quae corpus custodiunt, tremere incipiunt: crura, quibus idem nititur, sub pondere vacillant.

VIII. In ea autem quae a fortuna manant, atque proficiscuntur, an non vim suam atque tyrannidem tem pus exercet: dum facultatibus homines exuit: dum quos terra profert fructus conterit et corrumpit: dum praeclarorum virorum memoriam obliuione extinguit?

IX. Iam vero rei literariae quantam idem tempus cladem intulerit, quis ignorat?

X. Quaere Aristotelis plus quam quingentos libros, qui a doctis numerantur: nusquam apparebunt: quaere rerum gestarum scriptores, quorum suis in scriptis mentionem Cicero facit: non reperies.

XI. In tempore porro corruptis deprauatisque locis emendandis quam viri doctissimi clarissimique sunt hodie, et quam hac in re de literis merentur praeclare?

XII. Ad Imperia vero et Respubl. conferre me si vellem, Deum immortalem quam mihi metuendum, esset, ne in orationem integram epistola excresceret.

XIII. Vbi doctae illae et literis literatisque hominibus affluentes Athenae? vbi nobilis et rebus bellicis celeberrima Lacedaemoniorum Respublica? vbi emula laudis Romanae Carthago? nonne his omnibus tempus solum ruinam atque interitum attulit?



page 212, image: s212

XIIII. Vbi aureum illud caput: vbi pectus artenteum: vbi venter aeneus: vbi Babyloniorum, Persarum, Macedonum imperia olim florentissima? prostrata iam atque euersa iacent.

XV. Quin et

Deficiunt validi longaeuo tempore tauri,
Et quondam pulcer, qui modo turpis equus.
Fracta diu rabili compescitur ira leonis,
Lentaque per senium Caspia tigris erit.
Ipsa etiam veniens consumet saxa vetustas,
Et nullum est, quod non tempore cedat opus.

XVI. Sed nimirum ineptus ego, qui temporis iniurias complecti omnes, et quidem epistolis complecti conor.

XVII. Et adductae iam rationes: et quae nostros in oculos incurrunt quotidie, satis testantur: falsam atque absurdam Menandri hanc sententiam, veram contra illam Sophoclis esse:

[gap: Greek word(s)]

Reliquae adhuc rerum sunt reprehensiones, quae vt recte instituantur argumen ta sumenda erunt ex causis, effectis et adiunctis: et docendum reprehendi eas merito debere: propterea quod turpes ac inhonestae: quod laboris, difficultatis, molestiae plurimum: parum, aut nihil vtilitatis habeant. Atque haec ita tractabuntur: vt principium a praescribendi causa atque


page 213, image: s213

occasione ducatur: ipsa subsequatur reprehensio, non nude, sed argumentose instituta: concludatur adhortatione, atque illud quaeratur: vt parui facere, atque con temnere amicus incipiat, quod in amore ante deliciisque habuit. Nos artem militarem exercitij gratia vituperabimus: et authores nobili cuidam adolescenti erimus, ne huic sese dedat. Sententiae breues atque nudae tales esse poterunt.

I. Nihil multis hinc ab annis accidisse mihi acerbius memini, eo quod nuper audiui, te in dies in studijs remissiorem fieri, deque vitae genere literario cum militari commutando cogitare.

II. Quid enim ab ineunte aetate vnice te amaui: author quoque nobilissimo D. parenti extiti, vt ad Academias te ablegaret: non possum non dolere: subito te, vel iuuenili quadam temeritate, vel improborum quorundam voculis persuasum studijs va ledicere, quidem tale vitae genus sectari velle, quod, siue honestatem quis spectet: siue iucunditatem quaerat: siue propositam vtilitatem habeat, probari nullo modo potest.

III. Etenim, vt missis nunc alijs, ea solum, quae te tuique ordinis homines propius attingunt, breuiter indicem, quid nobili nato loco esse turpius potest, quam mercenarium fieri: libertatem cum seruitute commutare: ex aliorum cruore quaestum


page 214, image: s214

facere: pietati omni renunciare?

IIII. Neque enim, vt ille ait, in castris malus est quisquam, nisi is, qui mali nihil agit.

V. Neque etiam temere illud quod a Poeta dictum, fere in prouerbium hodie abijt:

Nulla fides pietasque viris qui castra sequuntur,
Venalesque manus: ibi fas vbi maxima merces.

VI. Ab honestate vero ad voluptatem atque delectationem si te conuertas, ecquam obsecro in castris reperies?

VII. Sub dio iacere, excubias etiam agere milites: imbres, niues, aestum, frigus perferre coguntur: assueti vino bono et generoso aqua sitim restinguere necesse habent: pro symphonia suauissima, bombardarum tonitrua, armorum crepitus, clamores, eiulatus, lamenta audiunt: saepe pane duro, aut pomis caducis famem depellunt.

VIII. At commoda, inquies, homies excitant vt castra sequantur.

IX. Egregia sane commoda, cum domum secum milites mancos ac debiles artus: insignem vulneribus vultum: paupertatem, vlcera, morbos varios referunt.

X. Sed esto, onusti coronatis redeunt milites: quam obsecro diuturnus illarum diuitiarum esse vsus potest, quae a misellis rusticulis, aut alijs innocentibus sunt abrasae?

XI. Et hoc in more habere milites nonnullos videmus,


page 215, image: s215

vt si quam in bello pecuniolam collegerint, nen rubiginem forte illa obducat, illico hospitibus committant.

XII. Itaque etiam atque etiam te hortor: vt omni abiecta cogitatioen militiae studia tua persequaris, quae et voluptates veras ac diuturnas habent: et denique bona ea adferunt, quae nec eripi, nec surripi possunt.

XIII. Loco natus es nobili, quem maxime virtus atque doctrina ornat: principem habes, et literatum ipsum, et summum literatorum patronum: parentes tibi Deus est largitus, qui suppeditare tibi sumptus, et volunt et possunt: non ingenium deest: non alia ad capessenda studia necessaria desiderantur.

XIIII. Tuum igitur erit considerare potius, quid Deo, quid parentibus, quid cognatis et amicis debeas: quam alij suadeant homines, non quietem atque otium, sed bella nati.



page 216, image: s216

DE RATIONE CONTEXENDARVM EPISTOLARVM Pars III.

Iudicialis generis: et primo Accusatorias, seu Expostulatorias Epistolas continens.

INDICATIS breuiter iis, quae in deliberatiui atque demonstratiui generis consideranda epistolis videntur, ordo requirit, de illis vt agatur, quae ad iudiciale genus referuntur: cuiusmodi sunt accusatoriae, seu expostulatoriae, querulae, minatoriae, exprobratoriae: et quae ad easdem responsiones instituuntur. Nam et harum vsus esse magnus solet: cum, aut alios accusamus: aut ingratis beneficiorum exprobramus obliuionem: aut de indigna


page 217, image: s217

nostra fortuna, vel inimicorum iniuriis conquerimur: aut poenas improbis minamur: aut nos purgamus, et nostram partim, partim amicorum famam atque exi stimationem contra eos defendimus, qui calumniis et criminationibus falsis detra here eidem aliquid conantur. Ad expostu latorias ergo [gap: Greek word(s)] epistolas quod attinet: ita illae vocantur, in quibus, vel cum amicis de neglecto officio: vel illata iniutia atque contumelia cum inimicis expostulamus. Vt autem recte in his inuentio instituatur, considerandum est, sit nec neillud factum, de quo cum amico expostulare volumus: deinde eiuscemodi ne sit, vt obiurgationem atque expostulationem mereatur. Cum negare factum posse videtur is, ad quem scribimus: argumenta ex causis, adiunctis, testimoniis ducenda erunt: atque inde faciendi aliquid, cum voluntatem, tum facultatem adfuisse: factum quoque ostendendum est. Cum vero non quidem negari factum prorsus: at aliquam interim, vel extenuationem, vel purgationem admittere posse videtur: adferenda ea, quae illud ipsum exaggerant dignumque reprehensione atque expostulatione docent: quia scilicet contra pietatem, leges, vel diuinas


page 218, image: s218

vel humanas, mores bonos, consuetudinem, promissa et facta commissum: neque aut casu, aut errore, aut necessitate, sed data opera atque studio commissum: et hoc tempore modove commissum: et commissum contra eum, qui vir sit bonus, non de aliis meritus male, ob aetatem, doctrinam, prudentiam, authoritatem colendus: et commissum ab eo qui facere hoc minime debebat: [gap: Greek word(s)] denique acceptorum et neglectorum officiorum contentione facta illud ipsum exaggerandum. Ad [gap: Greek word(s)] vero animorum motus quod attinet, tres huius generis in epistolis potissimum ex citandi sunt: odium, metus, pudor, seu verecundia, operaque danda, vt pudore suffundatur is, ad quem scribimus: odisse sua vitia, a poena denique metuere sibi incipiat. Vt modeste quoque non superbe, iracunde, aspere, minaciter acculare atque expostulare videamur, sententiae adhibendae [gap: Greek word(s)] erunt ad mores indicandos amabiles, et asperitatem atque vehementiam, ipsius expostulationis mitigandam accommodatae. Cuiusmodi sunt: primum [gap: Greek word(s)] querulae: cum de nostra fortuna conquerimur, et simul, dolere nos ex animo


page 219, image: s219

ostendimus: contra honestatem, pietatem, amicitiam ab amico commissum aliquid: male etiam sentiendi et loquendi occasionem aliis datam esse. Deinde [gap: Greek word(s)] : cum facti culpam remouemus a persona, transferimus in alios, atque ita quodammodo amicum excusamus. Tertio [gap: Greek word(s)] necessitas simulationes: cum ostendimus grauate admodum obiurgatione nos atque expostulatione vti: cogi autem necessitate et amici improbitate ac iniuria. Quarto [gap: Greek word(s)] petitiones: cum rogamus amicum, in bonam partem expostulationem illam vt accipiat. Quinto, [gap: Greek word(s)] personarum commutationes: cum non, vt ex nobis, sed aliis aliquid adferimus. Sexto, [gap: Greek word(s)] commendationes atque laudationes eorum, quibus cum expostulamus: maxime si praepositae illae expostulationibus fuerint. Septimo [gap: Greek word(s)] praecisiones et reiectiones: cum abrumpimus expostulationem: et vel ad alios remittimus eum, quo cum expostulamus: vel grauate admodum accusationes nos instituere ostendimus. Octauo [gap: Greek word(s)]


page 220, image: s220

communicationes: cum suo ipsius testimonio eum ad quem scribimus conuincimus. Nono, [gap: Greek word(s)] vota atque precationes, quibus mentem iis ad quos scribimus, meliorem precamur. Decimo, integritatis et candoris professiones: cum vt nostra, et natura, et amicitia postulat, libere nos atque aperte agere ostendimus. Postremo [gap: Greek word(s)] pollicitationes ac delationes, amoris, studij, officij, quae positae in fine, paulo asperius atque acerbius dicta, leniunt atque mitigant. Collocatio autem ita in hu ius generis epistolis instituitur: vt in exor dio sit: vel querela et obiurgatio ex abrupto facta. lib. 3. epist. 6. lib. 5. epist. 1. Vel occasionis et causarum institutae scriptionis expositio. lib. 5. epist. 5. 7. li. 7. epist. 23. Pars altera propositio ipsam [gap: Greek word(s)] obiurgatio nem atque expostulationem contineat. lib. 5. epist. 5. 7. Tertia eiusdem rationes, cum docentes tum amplificantes complectatur, petitas a contentione atque comparatione acceptorum et neglectorum officio rum. lib. 3. epist. 6. lib. 5. epist. 5. Factis et meritis praeclaris. lib. 3. epist. 6. lib. 5. epist. 1. 5. 7. personae cui iniuria infertur dignitate. lib. 3. epist. 6. lib. 5. epist. 1. pollicitationibus multis atque magnis. lib. 3. epist. 6.


page 221, image: s221

Testimoniis et iudiciis aliorum. lib. 3. epist. 6. lib. 5. epist. 5. 7. effectu et occasione maleuolorum data calumniis. lib. 3. epist. 6. inutili seu superuacuo. lib. 7. epist. 23. postrema, conclusio absoluatur: aut [gap: Greek word(s)] adhortatione, ne hoc iterum faciat amicus. li. 16. epist. 25. inimicus quam amicus esse malit. lib. 5. epist. 5. aut [gap: Greek word(s)] petitione, vt quod neglectum compenset amicus, vel, quod perperam factum, corrigat. lib. 3. epist. 6. lib. 5. epist. 7. lib. 7. epist. 23. Aut [gap: Greek word(s)] comminatione. lib. 5. epist. 1. 5. Aut accusationis et expostulationis mitigatione, et [gap: Greek word(s)] delatione officij. lib. 3. epist. 6. Reperiuntur vero eiuscemodi expostulationum materiae Ciceronis in epistolis familiaribus variae. Expostulationes de negligentia in scribendo. lib. 16. epist. 25. congressu vitato. lib. 3. epist. 16. A' [gap: Greek word(s)] non relata gratia. lib. 5. epist. 5. intermissa nostra commendatione atque promotione. lib. 5. epist. 7. Neglecto precio ac delectu in emptio ne rerum. lib. 7. epist. 23. du riulcule tractatis et oppugnatis amicis. lib. 5. epist. 1. In epistolis quoque ad Atticum huius generis exempla esse poterunt. lib. 3. epist. 25. in qua Cicero leniter cum Attico expostulat, quod eo maxime tempore


page 222, image: s222

discesserit, quo illius opus auxilio habue rit. Et lib. 8. epist. 18. in qua Domitij Pompeius cum in scribendo, tum coniungendis copiis officium desiderat. Et lib. 11. epist. 19. in qua Cicero de literarum, non modo infrequentia, verumetiam breuitate cum Antonio expostulat Nos 5. lib. 5. fam. imi tari conabimur, in qua [gap: Greek word(s)] Antonium Cicero accusat. Partes illius sunt: Exordium in quo causas Cicero exponit, quibus ad ductus ad Antonium nunc scribat. Propositio, expostulationem, sed conten tione factam continet, vt eo scilicet acrior sit et vehementior. Tertia [gap: Greek word(s)] amplificatio est. Non enim nude quae sint ab Antonio commissa ingrate exponuntur: verum, cum bonorum virorum testimoniis, tum acceptorum et neglectorum beneficiorum collatione amplificantur. Quarta et postrema conclusio adhortatione et comminatione ab soluitur. Quae nos imitari de [gap: Greek word(s)] cum amico expostulabimus hoc modo.

I. Etsi constitueram nullas ad te prorsus dare literas: quod valere apud te parum eas scirem: tamen cum ad te viri aliquot proficiscerentur boni: et vtriusque nostrum amantissimi atque cupidissmi, aliquid ad te scribendum mihi esse sum arbitratus.



page 223, image: s223

II. Ego si quae tua in me desiderarem officia non, opinor, male facerem: aut in bonorum virorum reprehensionem incurrerem.

III. Quae enim cunque a bono veroque expectari amico possunt: ea pro virili praestita a me tibi esse memini.

IIII. Nihil profecto tuis me commodis atque honoribus habuisse antiquius, tui norut amici ac propinqui: gratiam quam mihi retuleris, ipse scis.

V. Sed quid de gratia ego nunc scribo, cum etiam maleficiis mea te compensare beneficia ex multis iam audierim?

VI. Nolo enim scribere compertum hoc me exploratumque habere, ne in idem leuitatis crimen incidam, quod in te mecum multi viri boni reprehendunt.

VII. Quae vero sint illa, ad me amici detulerunt, literis hisce non committam: ex aliis cognosces, quibus aeque atque mihi auditu illa grauia molestaque extiterunt.

VIII. Quam tui ego amans extiterim semper: quam de studiis tuis senserim praeclare. quam ad haec eadem prouehenda, promptus semper paratusque fuerim, non amici modo et qui sanguinis te attingunt communione, sciunt: sed alij quoque, et quidem Senatorij ordinis viritestes mihierut.



page 224, image: s224

IX. Quam tu interim erga me fueris gratus, et his et aliis pluribus cognitum est.

X. Iam enim peruulgata res est, inque omnium ore versatur; et tu ipse existimare poteris, si tuae quaedam in me, cum dicta tum facta in memoriam redigere volueris.

XI Quae tua causa hactenus feci: primum opinione quadam tuarum virtutum: deinde amore: tum constantia adductus feci.

XII. Sed quia eiusdem esse dementiae aiunt, et in vnidis marinis sementem facere: et in hominem ingratum beneficium conferre; non committam, Vt vel tibi, vel aliis insanire videar.

XIII. Interim illud tibi Plautinum occurrat velim: improbus est homo, qui beneficium scit sumere, et reddere nescit.

XIIII. Ista ad te nunc cur scribam: ex iis qui hasce meas tibi literas tradunt, cognoscere poteris.

XV. Quos etiam ita tibi commendo: vt, quanquam vltro facturum te omnia confido, tamen precibus meis abs te hoc contendam: vt si quid amoris in me tui adhuc est reliquum, illud omne in viris hisce optimis nostrique amantissimis ostendas, atque ita eos tractes, vt domum reuersi apud me gratias agere tibi queant.

Hoc ergo fere modo Ciceroniana secuti vestigia expostulatorias instituere epistolas poterimus. Quemadmo dum vero


page 225, image: s225

cum aliis, vel de neglecto officio, vel illata iniuria saepe expostulamus: ita necesse quoque non raro habemus: vt ad aliorum expostulationes atque obiurgationes respondeamus, et defensione ac purgatione vtamur. Nemo enim tam probus, aut etiam felix atque fortunatus est, qui non aliquando propter obtrectatorum calumnias, vel aetatis et iudicij imbecilli tatem, vel aliorum corruptelas reprehen datur. Vbi erecti est et liberalis ingenij: non tacere, non rum orem negligere: non parui aliotum expostulationes atque obiurgationes facere: sed modeste sese ac verecunde eculare, et quae sunt allata refellere. Ad inuentionem ergo quod attinet: quia non vna est et eadem defendendi sese atque excusandi ratio, neque ex iisdem ducenda locis argumenta: sed quadripartita potissimum hîc instituenda consideratio erit: aut enim id quod obiicitur negatur: aut vt recte factum defenditur: aut extenuatur: aut denique ad confessionem atque depreca tionem fit simplicem refugium. Cum id, de quo expostulatio instituitur, negare volumus: tribus maxime vtendum locis erit: causarum, adiunctorum, testimoniotum. Et quidem ex causis negandum: voluisse


page 226, image: s226

illud nos facere, quod in nobis alij reprehendunt: quia non potuerimus odisse amicum, aut eiusdem obliuisci: quia nemo sit, odio eum qui prosequatur, vel etiam nos instiget, vt hoc aut illud maleficium com mittamus: exiguam vtilitatem, vel nullam potius, imo maius damnum atque incommo dum, quam emolumentum percepturos nos inde fuisse. Deinde ex adiunctis, et temporis, loci, personarum, instrumentorum consideratione ostendendum, neque temporis nos satis, neque locum opportunum, neque oc casiones rei gerendae alias habuisse: itavitam hactenus nostram instituisse, vt nulla improbitatis, nequitiae, odij, maleu olentiae: beneuolentiae, morum, probitatis, vitae sanctimoniae plurima in nobis deprehensa vestigia fuerint. Tum ex testimoniorum loco planum faciendum optimorum nos virorum euincere testimoniis posse: nihil tale a no bis dictum factumve esse vnquam. Aut, si testimonia desint, non admittenda temere ab aliis quae dicuntur, non fidem rumusculis habendam: praesertim si capite illi authoreque caruerint: cogitan dum etiam id, quod praeclare Poeta scribit:

[gap: Greek word(s)]


page 227, image: s227

Iam vero secundo loco, cum non negare aliquid, sed vt bene recteque factum defendere placet: indicandum primo ex causis erit: honestum, iustum, aequum esse id, quod in nobis reprehenditun coniunctum etiam cum vtilitate, vel publica, vel priuata illius, nobiscum qui expostulat. Deinde depromendae leges: iudicia doctorum atque prudentum proferenda: sententiae et autoritares sacrae scripturae, philösophorum, poetarum, aliorum producendae. Comparatorum tertio locus adhibendus, et exemplis vtendum propterea quod exemplis, quae fiunt, recte fieri iudicantur, maxime si hominum illa probatorum, et nonnulla praeditorum autoritate extiterint. Quoties autem id quod nobis obiicitur, purgandum et non simpli citer vt recte factum, sed vtcunquae excusandum est: ex causis et adiunctis argumenta ducenda, et ostendendum ex illis erit, comm missum aliquid aut imprudetia, aut casu, aut necessitate, aut fortuna aduersa: non consulto, non odio aliquo, vel maleuolentia, non nocendi studio, non alia quadam de causa. Ex his impedimenta quoque colligenda et difficultates, quae nobis obstiterint, quo minus ea, quae erant facienda praestaremus: cuiusmodi attributa sunt personarum, temporum,


page 228, image: s228

locorum, instrumentorum. Postremo cum ita res sese habent, vt nulla elabendi aut excusandi adferri ratio queat: ad delicti confessionem et veniae deprecationem confugiendum. Quae tamen ipsa quoque non nude in epistolis ponenda: sed rationes adiunctas habere debet: ita quidem, vt ex adiunctis, et temporis, personarum, loci, rerum consideratione doceatur: lapsos nos esse aetate, imprudentia, errore: nunquam tale quid ante perpetrasse: iam quoque emenda tionem polliceri: duci poenitentia: iplum denique delictum, eius generis non videri, vt tam acrem atque vehementem expostulationem mereatur. Ostendatur ex causis: iustum, aequum, et honestum esse, vt imprudentia atque errore lapsis detur venia: maxime si ignosci sibi petant atque meliora deinceps promittant. Locus tractetur communis, de hominis conditione. Verbi gratia: angelorum esse labi nunquam: labi et non surgere diabolorum; et labi et surgere hominum: nihil grauius esse quam ita errantem deserere: vt se reuocare nequeat: pene, quod Seneca ait, innocentem esse eum, quem peccasse poeniteat. Ex comparatis denique exempla proferantur eorum, quibus simili in causa vel etiam maiori data venia fuerit,


page 229, image: s229

et ab iisdem qui nobiscum iam expostulant. Vbi maxime Dei exemplum mouet, qui offensus grauissime, tamen misso filio ho minibus ignouit: et adhuc benefacit quotidie. Ad motum vero animorum quod attinet: quia expostulationes, odium, iram et indignationem habent, opera danda vt contrariis affectib. motus illi tollantur: et excitetur hîc primum commiseratio, quae oritur cum innocens aliquis, probatisque praeditus moribus, aliorum conuitiis verberatur aut proscinditur calumniis. Deinde amor et beneuolentia, quae virtute maxime atque beneuolentia conciliatur: si ostendatur scil. alienos semper nos eo a vitio fuisse, quod nobis obiicitur: commoda etiam amici prouehere, impedire atque; auertere damna stu duisse. Tum metus non solum infamiae et dedecoris, verum etiam damni ac detrimenti: propterea quod, et vt leues male apud bo nos viros audiunt, et non raro se suosque perdunt, qui nimis faciles atque patulas ea lumniatoribus aures praebent: quemadmodum Alexandro hoc magno, Tiberio, Cambisi, Dionysio Tyranno aliisque accidisse historici referunt. Postremo odium et inuidia ipsis calumniatoribus atque delatoribus conflanda, qui societati ciuili nocere


page 230, image: s230

maxime solent. In conciliando denique illud curandum, vt non ridere aut contemnere, sed magnifacere amici expostulationem videamur, ideoque sententiae vsurpandae, quae pudorem et verecundiam declarant: quae dolorem ac tristitiam, indicant: execrationem contineant et detestationem eius quod obiicitur: laudem denique atque commendationem complectuntur illorum apud quos purgare nos volumus: quae ab aequitate, prudentia, iustitia, mansuetudine, clementia ducetur. Ac propterea locum hîc maxime habent admirationes, detestationes, imprecationes, indignationes, pollicitationes et his similia alia, quibus et excusatio fit morata et venia facile impetratur. Interdum etiam accusatio est acerbitatis in respondendo mutua instituenda, et culpa in eius, qui nobiscum per literas expostulauit, morositatem aut iniquitatem transferenda. Collocatio autem atque tractatio talis erit: vt prima pars exordium, constet: aut significatione doloris ex accusatione et reprehensione amici percepta. lib. 2. epist. 1. Aut occasione scribendi. lib. 10. epist. 34. Aut reprehensione institutae expostulationis. li. 7. epi. 27. Aut excusatione silentij et infrequentiae literarum. lib. 7. epist. 13. lib. 10. epist. 31. Aut obtestatione.


page 231, image: s231

lib. 10. epist. 35. Aut execratione. li. 11. epist. 21. Pars altera contentio argumenta complectatur, qui vsurpari in respondendo ante ostendimus: et habent vel [gap: Greek word(s)] inficiationem atque negationem facti simplicem. lib. 2. epist. 1. lib. 7. epist. 27. lib. 10. epist. 34. lib. 12. epist. 18. vel [gap: Greek word(s)] remotionem et translationem culpae in personas alias li. 2. epist. 1. lib. 10. epist. 35. lib. 15. epist. 17. ipsum accusatorem. lib. 15. epist. 17. ignorantiam. l. 7. epist. 13. Necessitatem. li. 10. epist. 31. et 34. Fortunam. lib. 10. epist. 34. Occupationes multas et varias. lib. 12. epist. 18. Vel [gap: Greek word(s)] defensionem absolutam. li. 10. epist. 8. 31. 34. 35. Pars tertia conclusio absoluatur: [gap: Greek word(s)] eorum quae requirere amicus videtur pollicitatione. lib. 2. epist. 1. Aut testificatione amoris et beneuolentiae. li. 3. epist. 7. lib. 10. epist. 31. Aut [gap: Greek word(s)] mitigatione et excusatione acerbitatis in respondendo adhibitae. lib. 7. epist. 27. Aut [gap: Greek word(s)] petitione, vt in bonam partem quod factum amicus interpretetur: suspicionibus depositis optima quaeque sibi de nobis polliceatur: non temere fidem adhibeat iis qui deformandi gratia a maleuolis adferuntur: sed Agesilaum et Alexandrum secutus, puram et obstructam absenti quoque aurem relinquat, nec minus eorum


page 232, image: s232

qui reprehendunt alios, quam qui reprehenduntur, vitam atque mores consideret. lib. 10. epist. 34. 35. Sunt autem responsionum eiuscemodi res et materiae Ciceronis in epist. familiar. variae. Responsio ad expostulationem de infrequentia et raritate literarum. lib. 2. epist. 1. li. 7. epist. 13. li. 12. epist. 18. lib. 15. epist. 17. De non praestitis officiis. li. 7. epist. 27. De mora in repub. defendenda. li. 10. ep. 8. De patrocinio et defensione improborum ac seditio sorum. lib. 10. epist. 31. 34. 35. Nos exercitij gratia. lib. 2. epi. 1. imitari ex parte conabimur, in qua Curioni sese Cicero purgat: a quo ob literarum raritatem accusatus et reprehensus fuerat. Nam et hodie fieri illud crebro solet, vt propter silentium diuturnum accusationes atque expostulationes cum amicis instituantur. Partes epistolae illius tres sunt. Exordium significatione factum doloris ex accusatione amici per cepti. Excusatio et purgatio [gap: Greek word(s)] negatione partim, partim [gap: Greek word(s)] remotione facta. Praecisio et reiectio excusationis prolixioris pollicitatio officij in scribendo. Quae imitando effingere poterimus hoc modo.

I. Etsi doleo, ob literarum me raritatem atque infrequentiam accusari, tamen non tam hoc mihi graue molestumque extitit, quam gratum cognoscere, memoriam adhuc te mei tenere.



page 233, image: s233

II. Idque eo fuit mihi gratius, quod de quo expostulationem mecum institueras, in eo culpa me vacare omni scirem.

III. Ego tuae familiae splendorem, vti debui, magni feci semper: teipsum ob doctrinam singularem, autoritatem summam, incredibilem humanitatem, egregias virtutes alias, colui: propter plurima maximaque beneficia, non patroni modo, verum etiam parentis loco habui.

IIII. Eadem adhuc mea est voluntas, et erit, quandiu lucis huius frui vsura contigerit: neque illa vel temporis diuturnitate, vel locorum interuallis, vel re vlla alia immutabitur.

V. Qua de re, quia propter silentium subdubitare videris, quaeso aequum te praebeas: neque suspiciones meque dignas parum aut concipies ipse, aut suscitatas ab alijs foueas atque confirmes.

VI. Literas tu meas requiris. Equidem quoties fuit, cui recte tutoque eas dare possem: sine illis ad te ire neminem sum passus.

VII. Sed non notum illud mihi semper esse potest: quando ad vos quisque proficiscatur.

VIII. Deinde non, opinor ignoras, cuiusmodi esse tabellarij nostri soleant, qui ad scribendum spacium concedunt nullum: petasati accedunt: aut ad portam a comitibus, aut domi a suis, vel alijs a quibus ablegati, expectari sese clamitant: vt saltem literas sese petijsse, affirmare queant: nisi etiam inaurati


page 234, image: s234

fuerint, easdem vel ei qui primo sese offert, tradunt, vel in proximum flumen proijciunt.

IX. Huc accedit, quod eo ego sum ingenio praeditus, vt non temere literas scribam, nisi quid offeratur, quod aut me scribere, aut eos, ad quos scribo, scire necesse sit: praesertim si docti illi, aut publicis districti negotijs fuerint.

X. Quamquam, cum quoties ad me scripseris, cogito, non sane video, quomodo meam in scribendo reprehendere negligentiam possis.

XI. Bis aut ter ad summum, easque admodum breues literas a te accepi: vt, vel hoc nomine, aequum te mihi facilemque futurum minime dubitem.

XII. Sed vt vt sit: quid istud officij genus non displicere tibi video: operam dabo sedulo, vt scribendo te expleam: et, vel cum argumento, vel sine argumento literas ad te mittam.

Ita ergo leniter et modeste ad aliorum accusationes atque expostulationes respondere poterimus. Quod si vero paulo respondere liberius, et dentatam, quod aiunt, instituere purgationem placuerit, exemplo esse nobis. lib. 7. epi. 27. poterit, in qua Balbo cuidam Cicero respondet, et iniuste ab eo dem sese accusari ostendit. Partes epistolae sunt: Exordium reprehensione institutae expostulationis constans. Refuratio obiectorum criminum. Conclusio,


page 235, image: s235

quae adhibitae in reprehendendo acerbitatis mitigationem atque excusationem continet. Hanc igitur imitati amico respondebimus, qui de ingratitudine et iniuriis nostris expostulationem per literas instituit ad hunc fere modum.

I. Miror cur per literas mecum expostules: et quidem ita expostules acerbe: cum nec habeas, de quo vere accusare me possis: nec si haberes, ita mecum agere debebas.

II. Quid enim est quod tantam tibi in nasum bilem conciuit?

III. Tuae, inquis, fortunae author solus extiti: fore, ais, breui, vt tuo rursus auxilio consilioque indigeam: multa addis alia, quae tamen nemo, aut perquam pauci credunt, quia longe rem sese habere aliter norunt.

IIII. Sed sint sane, quia ita vis, tua in me promerita, neque nulla: neque parua: qua obsecro in re ingratum me es aut immemorem expertus? quid est, quod non, quantum quidem per tenuitatem fieri meam potuit, abunde tibi sit concessum?

V. Negas audere me in promouendis ijs, quos charos acceptosque habes, offendere alios.

VI. Quasi vero non rogatus vltro sese quis sine impudentiae suspicione inferre queat: aut maior eiuscemodi in rebus gratiae atque amicitiae, quam publicae vtilitatis ratio habenda sit.



page 236, image: s236

VII. Nihil ego iam ad reliqua accusationis tuae capita respondeo. Teipsum quaeso paulisper collige: locum non affectibus, sed rationi et consilio relinque: superioris temporis memoria acta recole: audi amicos et propinquos tuos: et quam iuste honesteque me accuses, facile intelliges.

VIII. Sed nimirum hoc me natum sydere video: vt in vitae meae cursum licet obscurum, veluti scopum aliquem coniectos oculos maleuoli habeant.

IX. Quibus tamen, aut aures accommodare, aut fidem habere temere, alienum ab amicitia: contrariam pietati: repugnans grauitati est.

X. Quod si certare cum istis hominibus criminationibus vellem: nae haberem quae illis et vere obijcerem.

XI. Verum hic Gelo mihi ille apud Herodotum placet, qui monet, ne conuitijs, quasi in symbolo congestis, respondeamus.

XII. Probatur et Socrates, qui ab amico admonitus vt calumniatori responderet, num, inquit, asinus te si calcitraret, calce eum rursus percuteres?

XIII. Et sane hac ipsa in responsione, libenter me tibi facilem praebuissem, si paulo tu mecum humanius egisses.

XIIII. Neque enim de te ego vnquam nisi summo cum honore loquutus sum: neque in optatis quicquam habui magis, quam vt meam tibi fidem, gratique animi memoriam probare possem.



page 237, image: s237

XV. Neque reprehendi vnquam quae gessisti: sed quae scripsisti nuper, laudare omnia non potui.

XVI. Si enim vera fuerunt ea, quae tu mihi aliquando tribuisti: cur nunc ita exagitas? Si falsa, quid tibi quaeso debeo?

XVII. Itaque aequiorem deinceps te mihi exhibebis.

XVIII. Quod si vero aliorum obtrectationibus irritatus renunciare plane mihi amicitiam volueris, officij mei beneuolentiaeque fretus conscientia, non sane multum laborabo: idque Agamemnonis vsurpabo: [gap: Greek word(s)] .

Si postremo etiam ad amici respondere purgationem necesse fuerit, exemplo nobis lib. 4. epist. 4. esse poterit, in qua Cicero Sulpitio literarum excusanti raritatem et silentium respondet: atque ita respondet, vt purgationem partim admittat, partim improbet, ac reiiciat. Sententiae hunc ad modum breuiter instituentur.

I. Accipio excusationem tuam, qua es vsus, cur rarius ad me hactenus scripseris: sed propterea accipio, quod non negligentia quadam, aut amicitiae nostrae obliuione, sed tabellariorum cum penuria, tum negligentia atque improbitate factum illud esse scribis.

II. Illam autem excusationis tuae partem, qua non facile ad doctos et publicis districtos negotijs literas


page 238, image: s238

te dare inanes affirmas, nec agnosco, nec probo.

III. An quicquam obsecro, vel summis grauissimisque in occupationibus, accidere mihi posse iucundius existimas literis ab amicis missis, quas ego, dum lego, ipsos mihi compellare videor.

IIII. Possuntne vero inanes atque ieiunae ab eo literae expectari: qui ab ingenio est praeclare instructus: probe paratus a doctrina: viris literatis ac prudentibus familiaris: in vrbe denique ea nunc viuit, in qua praeter studia multa quotidie notatu relatuque digna et audit, et videt?

V. Sed subodorari me existimo, quid anxium te maxime sollicitumque reddat.

VI. Nihil nisi perfectum ingenio: politum doctrina: elaboratum industria, scribi a te oportere existimas.

VII. Non equidem istud improbo. Sed esse etiam negligentiam quandam diligentem nosti, quae non ingrata esse viris doctis solet.

VIII. Neque ad amicos literas dum exaramus, cura est et solicitudine magna opus: cum etiam ipse Cicero quodam in loco in Epistolis, plebeio sese cum amicis agere sermone fateatur.

IX. Itaque eius, quod discedens mihi recepisti memor, quod tandem cumque in solum venerit, ad me perscribes.

X. Neque ob dignitatis et fortunarum, nescio quam accessionem, alium me esse factum, existimabis.



page 239, image: s239

De Querulis et Indignatoriis Epistolis.

QVerulae et indignatoriae epistolae, [gap: Greek word(s)] appellatae a Graecis, sunt, in quibus, vel de nostris, vel nostrorum, vel Reipublicae miseriis aduersaque fortuna querelam instituimus: et aut in nos ipsos, aut aduersariorum improbitatem ac malitiam, aut alia, culpam conferimus. Est autem epistolarum hoc genus non minus frequens et vsitatum, quam superius proximum: propterea quod saepe non solum de aliorum in nos nostrosque iniuriis conqueri, verum etiam in miserias ac calamitates, nostra culpa delapsi, querimoniam instituere, necesse habemus: vbi cauendum, ne dolenter, molliter et indecore conque ramur: aut in nugis, quod aiunt, Tragoedias agamus. Sunt autem argumenta hîc sumenda ex quatuor locis: causis, adiunctis, comparatis, testimoniis. Et quidem causis tum efficientibus, tum finalibus consideratis, ostendendum, merito nos dolere, queri, lamentari: quod perpetratum sit aliquid et commissum contra leges, mores, aequum ac bonum: et sit commissum: non errore, non casu, non fortuna aduersa,


page 240, image: s240

non necessitate, quae, si non omnino, saltem aliqua ex parte excusat: sed data opera, consulto, improbitate, odio, inuidia: vel etiam nostra culpa, bonitate, credulitate: quae omnia ad efficientem et impellentem causam referuntur. In finalibus vero indicandum damnum et detrimentum, quod nostris infertur opibus, vitae, famae, existimationi, quae etiam vita ipsa charior esse debet. Ex adiunctis porro circumstantiae petendae: personarum, loci, temporis, modi, ipsarum rerum, quae ad amplificandum ponderis momentique plurimum habere videntur: atque planum faciendum: offendi laedique eos, quorum chara et accepta esse salus atque incolumitas debeat: et laedi ab iis, de quibus multis nominibus bene sint praeclareque meriti: et laedi eo potissimum tempore, quo varia atque magna immineant pericula: amicorum maxime praesidia requirantur: et laedi loco eo, quo minime conueniebat: et laedi non vulgariter, sed nouo quodam, et raro, et inusitato contumeliae genere. Collatione etiam facta, et allatis aliorum iudiciis, aut rumoribus sparsis illud ipsum, quo de querela instituitur, exaggerandum. Motus autem hisce in Epistolis denominantur


page 241, image: s241

maxime: primum misericordia, ex citata commemoratione incommodorum, quae [gap: Greek word(s)] praeter meritum, non propter improbitatem, aut scelera aliqua sint data. Deinde odium, quod significatione, vel turpitudinis et dedecoris, vel damni concitatur, quo scilicet is, de quo conque rimur, nos aut nostros afficiat. Tum metus, qui malorum quadam oritur communione: quoties ostendimus ea, quae nobis acciderunt, etiam aliis contigere posse, nisi hominum petulantia atque improbitas coerceatur. Parum enim leuiterque aliena nos mala atque incommoda tangunt, nisi ad nos quoque aliqua pertinere ex parte ostendatur. Ad [gap: Greek word(s)] vero quod attinet, danda in scribendo opera est sedulo, ne [gap: Greek word(s)] , ad querelas atque accusationes aliorum esse proni videamur. Quo vitio senes laborare Aristot. docet, propter animi angustiam: malorum metum: et quia omnis fragili in corpore odiosa esse offensio consueuit. Talis autem declinatur suspicio tum, cum ipsae querelae mitigantur, ac leniuntur: vel [gap: Greek word(s)] necessitatis simulatione: vel [gap: Greek word(s)] personae commutatione, cum non nos conqueri, sed alios ostendimus,


page 242, image: s242

quorum iudicia et querelae non omnino contemnendae: vel [gap: Greek word(s)] praecisione longioris conquestionis: vel significatione firmitatis et constantiae in rebus aduersis: vel denique [gap: Greek word(s)] voto, vt aliquando fortuna vti meliore liceat. Horum vero ita collocatio instituitur: vt prima pars Exordium constet, vel querela et indignatione. lib. 8. epist. 12. lib. 10. epist. 1. lib. 12. epist. 3. lib. 16. epist. 11. lib. 14. epist. 3. 18. Vel laude ac commendatione constantiae et fidei eorum, ad quos scribimus. lib. 12. epist. 2. lib. 14. epist. 1. Vel excusatione raritatis, tarditatis, aut breuitatis literarum. lib. 9. epist. 11. lib. 14. epist. 2. 4. Vel causis et occasione institutae scriptionis. lib. 10. epist. 33. lib. 11. epist. 12. lib. 14. epi. 11. 16. Pars altera propositio, vel querelam ipsam continet. lib. 14. epist. 1. Vel adhortationem. lib. 10. epist. 1. Pars tertia Confirmatio institutae querelae rationes, et eorum quae excitare eandem posse videntur, amplificationem complectitur, petitam: aut ex adiunctis et circumstantiis personarum. lib. 8. ep. 12. lib. 10. ep. 33. lib. 12. ep. 3. lib. 14. ep. 1. 2. 3. 11. Loci. lib. 7. ep. 28. lib. 10. ep. 1. lib. 14. epist. 1. Modi. lib. 6. ep. 7. lib. 8. ep. 12. lib. 10. ep. 1. 12. lib. 12. ep. 3. lib. 14. ep. 2. Rei. lib. 12. ep. 3. lib.


page 243, image: s243

14. epist. 1. 2. Aut causis. lib. 5. epist. 9. lib. 7. epist. 28. lib. 10. epist. 23. lib. 14. epist. 1. 2. 3. 11. Aut comparatis. lib. 6. epist. 7. lib. 10. epi. 1. Aut testimoniis, iudicio, querelis hominum et rumoribus variis. lib. 11. epist. 12. Postrema conclusio absoluitur, vel exclamatione in rei indignitatem. lib. 12. epist. 3. Vel pollicitatione fidei ac beneuolentiae. lib. 12. epist. 2. Vel excusatione breuitatis literarum. lib. 9. epist. 11. Vel testificatione amoris, beneuolentiae, studij. lib. 10. epist. 23. 33. lib. 14. epist. 3. 4. Vel repetitione doloris et moeroris nostri. lib. 10. epist. 33. lib. 14. epist. 16. Vel [gap: Greek word(s)] adhortatione, vt prouideatur, ne quae esse iustae querelae, aut reprehensiones possint. lib. 11. epist. 12. lib. 12. epist. 2. 3. 8. Nostras ob iniurias aeque atque suas doleat easdemque vlciscatur amicus. lib. 8. epist. 12. Nobis in amore mutuo respondeat. lib. 9. epist. 11. lib. 11. epist. 10. Valetudinis curam gerat diligentem. lib. 14. epist 9. lib. 16. epist. 11. Saepe ad nos scribat. lib. 14. epist. 1. 2. 3. 18. Sunt autem res et materiae, de quibus querelae instituuntur Ciceronis in Epistolis, multae atque variae. Querelae de exilio. lib. 14. epist. 1. 2. 3. 4. Aduersa liberorum valetudine. lib. 14. epist. 9. 18. Obitu eorundem. lib. 9.


page 244, image: s244

epist. 11. Fortuna misera et indigna. lib. 5. epist. 9. lib. 14. epist. 11. Ingratitudine hominum. lib. 8. epist. 12. lib. 14. epist 16. Offensione magnorum et potentum. lib. 6. epist. 7. Reipublicae statu misero ac perturbato. lib. 7. epist. 28. lib. 12. epist. 4. Tyrannide, crudelitate, et immoderata potentia. lib. 10. epist. 1. lib. 12. epist. 2. 3. 9. Renouato bello. lib. 12. epist. 8. 9. Rei bene contra hostes gerendae neglecta occasione. lib. 11. epist. 12. lib. 12. epist. 8. 9. Sunt huius generis etiam in Epistolis ad Atticum exempla aliqua egregia, maxime lib. 11. quas tempore exilij sui Cicero scripsit, et in quibus statum suum miserabilem deplorat: eiusdem quoque culpam, partim in aduersariorum improbitatem, partim credulitatem suam nimiam transfert. Deinde lib. 3. epist. 4. vbi Cicero de proscriptione sua conqueritur: et 6. eiusdem, in qua aegre hoc admodum molesteque fert, quod summis suis in doloribus ac miseriis Tarenti Atticum non viderit: nec eius vti consilio potuerit: et 26. in qua lamentari sese merito scribit, propterea quod periisse sese funditus intelligat: et lib. 7. epist. 8. vbi de Pompeij in gerendo bello negligentia, querela instituitur: et 15. eiusdem, in qua


page 245, image: s245

apud Pompeium conquestione Cicero vtitur, quod plane interceptus ab hostibus videatur. Huc etiam epistola ad Octauium scripta pertinet: licet non Ciceronis illa, sed declamatoris alicuius esse videatur. Nos exercitij gratia duo exempla proponemus: et Ciceroniana secuti vestigia ostendemus, primum quo pacto de fortuna nostra aduersa, et calamitate apud parentes aut amicos: deinde aliorum vitiis atque improbitate apud alios querela instituenda. Prioris generis exemplum nobis suppeditat lib. 14. famil. epist. 3. in qua primum a querela Cicero orditur. Deinde calamitates atque miserias suas mire exaggerat. Tum ad varia literarum vxoris capita respondet. Postremo ad scribendum eandem hortatur. Hanc imitari poterimus, quoties apud parentes aut cognatos de periculis et miseriis nostris conqueri necesse habemus hoc modo.

I. Accepi tuas et propinquorum meorum literas, quas ego lachrymis prope deleui.

II. Conficior enim ac fere contabesco moerore, optatissime ac dulcissime pater: nec mea me magis aduersa affligit fortuna: quam tuus nostrorumque dolor excruciat.

III. Et quidem hoc te sum miserior, qui tamen esse


page 246, image: s246

miserrimus videris, quod mihi ipsi non dlijs imputanda culpa est.

IIII. Meifuit officij, vel intempestiuam et periculosam peregrinationem hoc tempore intermittere: vel cautius eandem instituere: videre denique cui fiderem.

V. Propter hoc factum, et dolore et pudore conficior. Dolore, quod summi moeroris ac tristiae tibi author sum: pudore, quod tibi parenti optimo, amicis itidem et cognatis fidelissimis minime obtemperaui.

VI. Mihi sane ante oculos omnium vestrum moe ror versatur: maxime vero tua me aetas affligit, quae iam ingrauescens atque inclinata fulciri a me atque recreari debebat.

VII. Spes vero salutis per quam monstratur exi gua: cum turbarum tumultus, belli plena sint nunc omnia: animi magis quam vnquam ante exacerbati.

VIII. Faciam tamen ea quae iubes: ijs etiam gratias agam, quibut salutem meam curae cordique extitisse scribis.

IX. Quod vero addis, te, si aliter obtimeri res nequeat, ad me venturum: non profecto video, quomo do fieri illud tuto commodeque queat.

X. Est iter non bene solum longum, verum etiam periculosum, teque domi manere, et deprecatorias a principibus et alijs impetrare literas, multo mihi vtilius erit.



page 247, image: s247

XI. Bas si fuero nactus, non dubito, quin breui ad vos rediturus sim.

XII. Sin autem: sed plura non scribam, ne te moestum iam, proh dolor, ante satis, magis exeruciem.

XIII. Ex primis vero, vel ad summum secundis literis, quid spei sit reliquum, intelligere potero.

XIIII. Itaque primo quoque tempore ad me, opta tissime ac suauissime parens scribes: et ex me omes nostros salutabis, quibus, quo minus cribam, incredibilit dolor facit.

XV. Et hae ipsae liturae, quae meis in literis depre hendis, lachrymis factae, tristitiae meae testes esse poterunt.

Posterioris generis exemplum erit lib. 11. epistol. 12. in qua Cicero apud Cassium de rei bene contra Antonium gerendae, neglecta occasione, conqueritur: sed modeste et personae facta commutatione: ne Cassium offendat. Absoluitur ea primum Exor dio, quod institutae querelae causas et occasiones continet. Deinde querela ipsa, admodum artificiose tecteque facta: cum non se Cicero in Bruto aut Cassio aliquid desiderare: sed populum rumusculis quibusdam alium fieri quotidie, et de Cassij atque Bruti conqueri timiditate ac negligentia scribit. Postremo conclusione [gap: Greek word(s)] adhortatoria, nequid committant, vt iuste


page 248, image: s248

institui querelae videantur. Hanc ergo imitati epistolam de rei bene gerendae neglecta occasione apud amicum queremur hoc modo.

I. Plures ego iam diuersis exlocis, sed eiusdem prope argumenti accepi literas.

II. Ex tua vero epistola, et exsermone illius, qui eam mihi tradidit, non modo non sedatos extinctosque tumultus, verum renouatos plane video.

III. Neque dubium mihi est vllum, quin pro singulari tua prudentia ipse intelligas, sirespirare et colli geresese hostes coeperint, praelara illa in miseros op pressosque tyrannide promerita, sint interitura omnia.

IIII. Ita enim, et rumore, et literis nunciabatur, paucos adbuc, atque eos quidem inermes, opprimi delerique potuisse ante facile, quam aut sese colligerent, aut armis caeterisque rebus instruerent.

V. Quod si autem ea nunc illorum est conditio, vt, quemadmodum ex amico tuo audiebam, sine periculo magno resisti ipsis amplius nequeat, iam malus opinor, quam vnquam ante metuendum periculum videtur: longeque fuisset satius, arma contra ipsos nunquam sumere.

VI. Itaque et multorum iam sunt animi mutati: nonnulli etiam queruntur, quod aut auaritia, aut ebrietate impediti, optimas occasiones neglexeritis: neque eam celeritatem adhibueritis, quae eiuscemodi requiri in rebus solet.



page 249, image: s249

VII. Omnino haec populi esse natura consueuit: vt leuiter laudet et reprebendat: confidat ac metuat, vique ventis agitata vnda, rumusculis motus in transuersum rapiatur.

VIII. Sua etiam in iis maxime libertate abutatur, quorum opera atque laboribus eandem est consecitus.

IX. Sed et idem, vt quodam in loco politicus optmus Ciero scribit, magister est maximus.

X Itaque eius iudicium non vsque adeo contemnen dum: verum opera danda est. ne quae ab illo iustae mouri querelae possint.

XI Quid in aliis hactenus populus desiderarit, te cogitare malo, quam me aperte scribere.

Hunc igitur in modum querelae, cum? de nostris miseriis et calamitatibus, tum vero iliorum vitiis institui poterunt. Restat de respondendi via ac ratione vt agatur. Quemadmodum enim necessarium est, vt conquestionibus atque lamentationibus apud imicos vtamur: inque illorum quasi sinus dolores nostros fundamus: ita quoque methodus tenenda, qua ad aliorum querelas commode respondendum sit. Neque tamen de hac ipsa prolixe vt agatur, necessarium esse videtur; cum eadem prope hîc sit respondendi ratio, quae expostulationum fuit. Vel enim simpliciter negatur


page 250, image: s250

id, de quo nobiscum amicus conqueritur: vel in rem, aut perfonam aliam culpa transfertur: vel illud ipsum, vtrecte, iuste, hone steque factum, defenditur: vel ad confessionem nudam atque veniae deprecationem con fugitur. Itaque ex iisdem erunt locis argumenta hîc sumenda, quos adhibendos esse monuimus in responsionibus ad aliorum expostulationes institutis: ita quidem, vtin negatione simplici causae impellentes ac finales: in adiunctis circumstantiae rerum, personarum, locorum, temporum consideren tur: in defensione legitima adhibeanturj causae, testimonia, exempla etiam eorum, qui idem, sine tamen querela aut reprehensione vlla fecerint: in [gap: Greek word(s)] culpa transferatur in ipsum qui de nobis queritur, aut personas alias, aut necessitatem, fortunam adue: sam, ignorantiam, imprudentiam, locum, etiam tempus, et his similes circumstantias alias: in deprecatione confugiatur ad ingenua aconsessionem, poenitentiam, delicti conditionem, hominum imbecillitate, commendatienem cum nostram, tum eius ad quem scribimus: exempla denique illorum, qui similibus vel etiam grauiorib. in delictis sint veniam consecuti. non dissimilis quoque hîc animorum, cum conci liandorum, tum mouendonum instituenda ratio erit.


page 251, image: s251

De miseriis vero et calamitatib. suis querimoniam amicus cum instituit, ea quae de consolatoriis epistolis attulimus, adhiberi poterunt. Partes huius generis responsionum potissimum sunt quatuor: prima Exordium constans, vel significatione doloris, ex amici querelis percepti. lib. 3. epist. 10. Vel excusatione breuitatis literarum. li. 3. epi. 7. Vel occasione et causa institutae purgationis. lib. 3. epist. 8. li. 11. epist. 27. Vel reprehensione eius ad quem scribimus. li. 5. epist. 20. Vel laude et commemoratione amoris atque beneuolentiae amici. lib. 7. e. 24. li. 11. epist. 13. pars altera propositio est quae habet: aut [gap: Greek word(s)] pollicitationem purgationis. li. 3. epist. 7. li. 7. epist. 24. li. 11. epist. 13. Aut [gap: Greek word(s)] inficiationem eius quod obiicitur nudam atque simplicem. lib. 11. epist. 27. Aut obtestationem grauem, et declarationem studij, officij, beneuolentiae. lib. 3. epist. 10. Aut difficultatis in respondendo significationem. lib. 3. epist. 8. pars tertia contentio, purgationem ipsam complectitur factam, vel [gap: Greek word(s)] negatione. lib. 3. epist. 7. 8. 10, Vel [gap: Greek word(s)] causae remotione in ignorantiam. li. 3. epist. 10. personas alias. lib. 3. epist. 7. 10. lib. 7. epist. 24. lib. 11. epist. 13. 27. Ipsum qui de nobis conqueritur.


page 252, image: s252

li. 3. epist. 8. lib. 5. epist. 20. Locum. lib. 3. epist. 7. Tempus. lib. 3. epist. 7. lib. 7. epist. 24. Instrumenta. lib. 11. epist. 13. Vel [gap: Greek word(s)] defensione absoluta. lib. 3. epist. 7. 8. lib. 5. epist. 20. lib. 11. epist. 27. Pars quarta et postrema conclusio absoluitur: aut [gap: Greek word(s)] delatione beneuolentiae, studij, officij nostri. lib. 3. epist. 7. 10. lib. 11. epist. 13. Aut excusatione et mitigatione libertatis, vel acerbitatis in respondendo. lib. 3. epist. 7. lib. 5. epist. 20. Aut calumniatorum et maleuolorum reprehensione. lib. 7. epist. 24. Aut [gap: Greek word(s)] adhortatione, vt excusationem nostram admittat amicus. lib. 11. epist. 27. Vel non sinistras suspiciones concipiat, et calumniis credat. li. 3. epist. 10. Vel scribat ad nos saepe. lib. 3. epist. 8. Sunt autem quae huius generis familiaribus in epist. Ciceronis reperiuntur, res et materiae variae. Responsiones ad querelas de non exhibito honore. lib. 3. epist. 7. Legatione impedita. Lib. 3. epist. 8. 10. Contracta cum inimico affinitate. li. 3. epist. 10. Rationibus fide et diligentia bona non relatis. lib. 5. epist. 20. Amici defensione neglecta. lib. 7. epistol. 25. Omissis occasionibus rei praeclare contra hostes gerendae. lib. 11. epist. 13. Mentione parum honorifica, et reprehensione


page 253, image: s253

officiorum aliis praestitorum. lib. 11. epist. 27. Quam [correction of the transcriber; in the print Qam] nos postremam exercitij causa imitari conabimur: quia pulcherrima est et artificiosissima: hoc etiam tempore ad vsum transferri commode potest, propterea quod saepe accidit, vt contra amicos nostros protulisse aliquid dicamur, quod illorum famae atque existimationi praeclarae obstare videtur. Tractatio epistolae illius constat, primum exordio, quo purgationis institutae occasio indicatur: beneuolentiae etiam conciliandae ergô [reg: ergo], amoris causa plurimae recensentur: Deinde quod positione ipsius excusationis, [gap: Greek word(s)] negatione facta. Tum contentione in qua et querelarum causae exponuntur: et earundem subiungitur purgatio [gap: Greek word(s)] partim negatione: partim [gap: Greek word(s)] qualitate absoluta facta. Postremo conclusione, qui obliquam adhortationem et petitionem habet, ne suspiciones concipiat sinistras, aut fidem calumniis adhibeat. His nos retentis partibus amico respondebimus, qui conquestus est nos in colloquio quodam parum de se locutos honeste fuisse: quaedam etiam actiones improbasse hoc modo.

I. Nondum affirmare possum, plus ne voluptatis et laetitiae, an doloris atque tristitiae communis nostri amici aduentus mihi attulerit.



page 254, image: s254

II. Cum enim Argentinam bene vesperi ex peregrinatione longa rediisset: ad me, cum adhuc de via languere videretur, venit.

III. Quem cum pro more interrogarem, ecquid noui ille secum afferret, commode ne valeres: quo aliorum essent amicorum res loco: tuam ad me querelam detulit.

IIII. De qua breuissime respondere conabor, si paucula quaedam praeposuero.

V. Cum pueritiae memoriam vltimam recordor, te antiquiorem amicum neminem reperio.

VI. Sed nolo ego vetustate amicitiam nostram, sed mutua potius beneuolentia metiri: cum illa communis esse queat multis, haec vero paucorum atque vera, verae constantisque amicitiae causa sit.

VII. Amore te sum complexus, quo die te noui, meque abs te vicissim amari sum arbitratus.

VIII. Tua deinde peregrinatio eaque satis longa ac diuturna, genus praeterea vitae diuersum, consuetudinem quidem nostram et familiaritatem diremerunt: at animorum atque voluntatum diuellere coniunctionem non potuerunt.

IX. Neque enim tu solum me beneuolentia singulari es prosecutus: verum etiam tua commendatione effecisti, vt ij, qui authoritate atque potentia valent, et me diligerent, et in suis haberent.

X. Deinde recenti adhuc in memoria habeo: vt ex itinere domum meam veneris: vt horas bene multas


page 255, image: s255

suauissimis colloquiis tuis mecum consumpseris: vt ad ea studia excitaris, in quibus nunc versor: vt munus atque officium, quo fungor, mihi compararis.

XI. Quorsum vero inquies, haec tam alte repetita amicitia? ecquid beneficiorum ista sibi vult commemoratio?

XII. Vt intelligas mirari me, et mirari vehementer, te, cui haec nota sunt omnia, credere potuisse, quicquam de te parum commode atque honorifice, aut sensisse me aut locutum esse.

XIII. Praeter enim illa, quae modo recensui, et manifesta, testata, illustria: etiam alia sunt minus aperta, quae ad constanter te amandum me impellunt: ego vero verbis assequi vix possum: fides in amicitia, morum amabilitas, candor, integritas, humanitas, bene de omnibus merendi prona propensaque voluntas.

XIIII. Itaque ad querelas nunc tuas reuertor.

XV. Ego te in amicorum gratiam fecisse aliquid, quod in bonorum virorum incurrere reprehensionem posset: primo non credidi: deinde si credidissem, non profecto sine causa, istud abs te fuisse factum arbitrarer.

XVI. Sed nimirum tua et virtus eximia, et natura praestans et bona alia, quibus longo post te interuallo plurimos alios, relinquis, faciunt, vt quicquid, vel dicas, vel facias animaduertatur ab omnibus: inuidia antem et maleuolentia quorundam durius, quam sunt a te facta, accipiantur et proferantur.



page 256, image: s256

XVII. Nosti enim, vt alia nunc mittam, illud et viri, et Poetae optimi:

Obuia res odiis, quanquam liberrima virtus,
Et bene qui meruit, praemia rarus habet.
Inuidia premitur, quem nulla infamia taxat,
Et cui iura fauent, vis in imica nocet.

XVIII. Et vt eos qui in sole ambulant vmbra comitatur: ita foelicitatis comes inuidia est: quae tamen, si, vt praeclare Cicero scribit, virtute fuerit par ta, gloria, non inuidia putanda est.

XIX. Equidem si tale quid de te audio, tam illud defendere atque excusare soleo, quam meam scio famam et existimationem a te contra maleuolos defendi.

XX. Defensio autem ita a me instituitur, vt vel liquido negem ea, quae de te sparguntur: vel non sine graui causa, aut etiam recte iusteque facta contendam.

XXI. Sed te interim hominem prudentem non fugit in vtramque hîc partem de tuo disputari officio posse.

XXII. Vel in eam, qua ego vti soleo, laudandum te, non reprehendendum esse, quod amicos officiis prosequaris, cum amicitiae illud sit proprium, facere quae bono esse amicis videntur.

XXIII. Vel in eam, qua alij contendunt, honestatem et iustitiam amicitiae esse anteponendam, primamque hanc in eadem legem requiri: vt neque rogemus ab amicis res turpes: neque rogati faciamus.



page 257, image: s257

XXIIII. Ex hac sententiarum collatione velim ad te ea quoque esse perscripta quae pro te dixi.

XXV. Neminem enim fore existimo, qui hoc affirmare vere possit quicquam in medium me vnquam protulisse, quod tuae detrahere aliquid famae atque existimationi praeclarae queat.

XXVI. Itaque gratiam amico nostro habeo, qui de tuis querelis certiorem me reddidit, et author harum literarum extitit.

XXVII. Quibus si fidem habueris, erit quod mihi gratulor, pluris te purgationem hanc meam, quam maleuolorum calumnias facere.

XXVIII. Sin minus, omnis me humanitatis, officij, fidei expertem iudicabis.

XXIX. Quod et nostra ab amicitia alienum: et te indignum; et vero mihi tam est graue futurum, quam quod grauissimum.

Quod si vero quis aliorum respondere excusationibus ac purgationibus velit, elegans exemplum lib. 11. epist. 28. reperiet, in qua Ciceroni Matius respondet. Partes illius sunt quatuor: Exordium, in quo de Ciceronis amore atque beneuolentia sibi Matius gloriatur eundemque laudat, quod non temere aliorum querelis fidem adhibuerit. Propositio, quae responsionis atque refutationis [gap: Greek word(s)] pollicitationem habet. Refutatio ipsa, [gap: Greek word(s)] facta.


page 258, image: s258

recte enim sese Matius Caesaris, vtpote viri de se et aliis non male meriti, deplorasse mortem ostendit. Conclusio gratirum actione constans et laude Trebatij, qui querelam ad Ciceronem detulerat. Quia ergo artificiosa haec atque erudita est epistola, eam imitati superioribus proximis literis excusatoriis respondebimus hoc modo:

I. Magna me tuae literae laetitia ac voluptate affecerunt: quod ex iis, quam esses in me animatus praeclare, cognoui.

II. Etsi enim de eo dubitare ego hactenus, nec potui, nec debui: tamen quia in aliis quantum possint calumniae, eram expertus, non parum metui, ne, quae aliorum a me voluntates abalienarunt conuitia, te quoque mutarent.

III. Quod quia factum non esse reipsa iam comperio, mihi sane gaudeo: tibi gratias ago maximas.

IIII. Interim tamen breuiter, quae mihi sunt vitio data, exponam: et quod ante fecisse te intelligo, ad haec eadem respondere paucis conabor.

V. Nota enim mihi sunt ex amicorum cum literis tum relatu ea, quae criminandi causa mihi a maleuolis nonnullis obiiciuntur.

VI. Vitio mihi datur, quod in prouehendis amicorum commodis sim nimius: quod fortunam illorum aduersam inique feram: quod honestatis minorem,


page 259, image: s259

quam vel amicitiae, vel necessitudinis, vel vtilitatis quoque rationem habeam.

VII. Quasi vero amicorum ego actiones parum honestas vnquam probarim: aut si bonam quorundam colligere gratiam: aut de opibus cumulandis solicitus esse voluissem: non aliae, et quidem longe meliores iam dudum mihi oblatae occasiones fuerint.

VIII. Rem meam familiarem, non augeri, sed diminui eiuscemodi amicorum defensionibus si affir marem, nihil profecto a veritate alienum dicerem.

IX. Odium vero quam in me acerbum concitem, vel hominum querelae istae graues satis ostendunt.

X. Et nimirum eo superbiae nonnulli descendunt: vt, quod etiam seruis liberum esse solet, eorum me miserias atque calamitates deplorare nolint, quos priuatas illi ob causas odisse semel creperunt.

XI. At laterem, quod aiunt, hi lauant: nullius apud me, vel autoritas, vel potentia tanta erit, quae ab officio me et humanitate auocet.

XII. Verum maior honestatis, quam amicitiae inquiunt ratio habenda. Esto. At quid vere sit honestum, etiam atque etiam considerandum esse censeo.

XIII. Eius me perquam studiosum extitisse semper, nisi anteacta mea vita ostenderit, verbis vt eum cam non laborabo.

XIIII. Nulla mihi cum improbis communio fuit et


page 260, image: s260

familiaritas, tum, cum aetas errorem excusare meum posset.

XV. Neque nunc igitur meipsum retexam, aut ingenium mutabo.

XVI. Neque ego quicquam facio aliud, nisi quod amicorum casus acerbos doleo: existimationem sartam quod aiunt, tectamque conseruare cupio.

XVII. Nec si quid facerem aliud, illud ipsum negarem, aut occultarem: ne cui et in peccando malus, et leuis in dissimulando viderer.

XVIII. Negotia si quae amicorum curaui alia, priuata fuerunt, neque petentibus denegari potuerunt.

XIX. Veni, id quod maleuolos maxime carpere video, saepe ad amicos salutandi gratiae.

XX. Sed quae haec obsecro superbia est, alios pror sus suum ad nutum viuere; compellationibus, colloquiis, conuersationibus interdicere velle eorum, quos odio illi prosequuntur.

XXI. Sed non dubito, quin, aut vitae meae modestia satis in posterum contra rumores falsos sit valitura: aut etiam ij qui ita deformare iam me conantur, mei similes amicos expetituri.

XXII. Interim pro praestitis humanitatis officiis gratias tibi ago: vt et amico nostro, quod de querelis certiorem te reddidit, atque effecit, vt patronum atque defensorem innocentia mea inueniret.



page 261, image: s261

De Comminatoriis Epistolis.

COmminatoriae [gap: Greek word(s)] epistolae sunt in quibus minas denunciamus, et metum atque terrorem incutimus iis, qui aut facinus aliquod improbum commiserunt: aut nisi prohibeantur commissuri videntur. Et est hoc quoque epistolarum genus longe vtilissimum, propterea quod effrenata improbitas, temeritas, audacia alia coerceri compescique ratione non potest, nisi metus iniiciatur, et poenarum instituatur denunciatio. Itaque vsurpari illud poterit, a Theologis, magistratu, praeceptoribus, parentibus, maxime vero iis qui in principum, aut Rerumpub. cancellis viuunt, et ad subditos vel alios literas scribere minaces necesse habent. Sunt autem sententiae hîc adhibendae, quae animi iustam commotionem atque iram declarant, et factum ipsum, ob quod minae instituuntur, exaggerant et amplificant: eaeque tum ex causis, tum adiunctis petendae. Nam et rei turpitudo, damnum, iniquitas dolorem concitat atque ad minas compellit: et contumeliae, maledicta, impeditiones studiorum, laborum, voluntatum, honorum, et id genus alia, amplificantur


page 262, image: s262

notatione, vel personae, partim nostrae, quae est laesa, partim eius, cui nos succensemus ac minamur: vel [gap: Greek word(s)] modi agendi: vel [gap: Greek word(s)] temporis: vel aliarum circumstantiarum. Ad motus vero quod attinet, quia apud improbos imprudentes, et audaces hoc vsurpari genus epistolarum solet: contraria hîc erunt remedia adhibenda, et audaciae atque confidentiae terror atque motus iniiciendus, qui excitatur [gap: Greek word(s)] significatione ac denunciatione malorum cum aliorum, tum eorum quae nos perdunt aut dolore afficiunt: et sunt vicina ac propinqua, non remota: et eiuscemodi, vt vel nunquam, vel summa emendari atque sarciri cum difficultate queant. Sed neque tertium sententiarum genus, [gap: Greek word(s)] moratum et concilians est omittendum, verum opera danda, vt in comminatione [gap: Greek word(s)] aequitas et moderatio adhibeatur: ne veteratorie agere, sed summa eius adduci improbitate atque impudentia videamur, cui poenas denunciamus. Discrimen enim vt in aliis: ita hac quoque re inter poetas est et oratores. Poetae in minimis rebus saepe grauissimis comminationibus atque execrationibus vtuntur, qualis illa est Catulli:



page 263, image: s263

Non equidem dubito, quin primum inimica bonorum
Lingua execta auido sit data Vulturio.
Effossos oculos vocat atro gutture coruus,
Intestina canes: caetera membra lupi.

At qui epistolas scribunt comminatorias, moderationem adhibent: et nec leui mollique brachio cum improbis agunt: nec etiam nimis iisdem irascuntur et comminantur. Collocatio vero et tractatio ita instituitur: vt in exordio crimen ipsum cum querela et indignatione proponatur: parte altera illud amplificetur atque exaggeretur: postrema, [gap: Greek word(s)] adhortatione, aut reprehensione et comminatione acri absoluatur. De exemplis porro et rebus ac materiis, quae in comminatoriis eiuscemodi epistolis tractantur, seorsim vt agamus, necesse minime habemus, propterea quod ex reprehensoriis, expostulatoriis, querulis illae sumi postunt, quae ita a Cicerone institui solent, vt territationes et comminationes in fine habeant. Sunt etiam egregiae multae huius generis epistolae in iis, quas Leo nis pontificis nomine ad diuersos Bembus scripsit: vt tamen etiam hîc imitatio aliqua proponatur. lib. 5. epist. 1. deligemus, in qua Ciceroni Metellus ob fratrem iniuria affectum


page 264, image: s264

minatur et quidem in exordio ipsum factum cum indignatione ac querela proponit. Post profert ea quae ab iniuria atque contumelia auocare merito Ciceronem debuissent, et factum amplificant. Postremo eidem minatur, ac leuitatem atque inconstantiam obiicit. Hanc igitur secuti magistratus nomine poenas non obedientibus subditis denunciabimus hoc modo.

I. Existimaremus, pro debita magistratui reuerentia, nostraque vere paterna in vos beneuolentia ac clementia, neque nostrum apud vos edictum ludibrio habitum iri: neque quos plenis ad vos cum mandatis ablegaueramus, ita spretos contemptosque fore.

II. Quos si parum ipsum legationis ius, quod sanctum apud omnes inuiolatumque fuit semper, defendebat, vel magistratus authoritas, et ius illud iurandum, quo deuincti nobis obligatique estis subleuare debebat.

III. Nunc videmus illos contumelia, et quidem insigni affectos: mandata simul edictaque nostra rideri ac contemni; noua quaedam et inusitata tentari ab iis, qui summam hactenus pietatis et obsequentiae laudem habuerunt.

IIII. Quae quoniam nec iure vllo: nec ratione bona: nec maiorum vestrorum exemplo fiunt: non erit mirandum si breui vos poenitebit.



page 265, image: s265

V. Quod enim nostri esse muneris atque officij videtur, faciemus, et quam legatis nostris intulistis iniuriam, ea qua par est seueritate vlciscemur, itaque vos puniemus, vt reuerenter deinceps submisseque vos gerere discatis: exemplo donique sitis alijs, ne quid superbe atque seditiose contra magistratus suos moliantur.

Iam vero si cui etiam respondere ad mi naces eiuscemodi epistolas placeat: egregium exemplum lib. 5. epist. 2. et lib. 11. epist. 3. reperiet: in quarum illa Metello Cicero: hac, Brutus et Cassius Antonio respondent: atque ita respondent, vt pluris se patriae libertatem, quam Antonij, vel minas, vel gratiam facere ostendant. Itaque imitari eandem conabimur. Partes illius tres sunt. Prima Exordium, [gap: Greek word(s)] repetitione constans argumenti literarum Antonij. Altera [gap: Greek word(s)] refutatio est, in qua Brutus et Cassius Antonij minas iniustas esse, et non a sese vsque adeo metui indicant. Postrema conclusio admodum [gap: Greek word(s)] morata est, et adhortatione atque voto, facta. Nam et Antonium hortantur, ne quid contra Rempublicam tentet. Et simul Deos rogare sese affirmant, ne consilia, quae tractet vel ipsi Antonio, vel Reipublicae sint perniciosa. Sententiae tales esse poterunt.



page 266, image: s266

I. Legi tuas literas superbas admodum et minaces, minimeque aut homine literato, aut amico dignas.

II. Nihil ego vnquam a me dictum factumue memini, quod esset contra, vel rem, vel existimationem tuam.

III. Neque etiam miraturum te arbitratus sum, si amicus et amicus non nouus, sed vetus ac probatus, libere, candide, aperte de ijs te commonefaceret, quae ad salutem tuam et famam pertinere videntur.

IIII. Quod si aegre molesteque fers, ausum istud me facere, etiam mihi concede, vt doleam atque indigner, te adeo male ac sinistre amicorum admonitiones interpretari.

V. Nam de sermonibus nescio quibus tuum in nomen emissis, quod te questum esse inficiaris: tibi sane credo: sed tamen fecisse me illud nego, et constanter nego.

VI. Interim te miror, cum haec reticueris, non potuisse affectus tuos reprimere, aut cohibere iracundiam, quin mihi de literis nuper ad te datis obijceres.

VII. Illud vero quonam sit accipiendum modo, cogita: non licere cui, honestatis gratia, libere per literas amicum monere, castigare, reprehendere, quin illico male audiat et poenam expectare cogatur.

VIII. Quia scilicet ventis nunc vteris admodum secundis, et ad voluntatem fluunt omnia: quia potentiâ vales: quia multorum collectam gratiam habes: quia opibus polles ac diuitijs: iccirco cristas


page 267, image: s267

erigis: transuerso amicos humero despicis: admonitiones atque castigationes ferre minime potes.

IX. Sed ista omnia ego non curo.

X. Neque enim conuenit ad delicta amicorum tacere, aut clausis oculis in aliorum gratiam ab honestate et iusticia deflectere: aut denique ea probare, quae nemo laudare vir bonus potest.

XI. Neque minantis apud liberos, cordatos, prudentes authoritas esse magna, aut potest, aut debet, cum, vt trito dici prouerbio solet, minis nemo moriatur: nec, nisi pueri ac stulti moueantur.

XII. Ego in te ita sum animatus, vt non temere ad vllas inimicitias aut simultates vocare te velim: magis etiam magisque inclarescere cupiam.

XIII. Sed interim Periclem secutus: [gap: Greek word(s)] , plurisque honestatem ac virtutem, quam vel tuam, vel cuiusquam alterius amicitiam atque gratiam aestimo.

XIIII. Tu etiam atque etiam videbis, quid agas, diligenterque cogitabis, cuiusmodi exitus fuerint eorum, qui eadem, quae tu, tentarunt.

XV. Deum ego Opt. Max. rogo, vt consilia, et tibi, et alijs, Rei denique publicae toti salutaria tibi suppeditet.

Ad hunc igitur modum Ciceroniana vestigia secuti, minacibus aliorum respondere literis poterimus: ita quidem, vt neque causam nostram negligamus, neque


page 268, image: s268

modestiae ac verecundiae fines transgrediamur. Quod enim ad praecepta attinet, non seorsim hîc et sigillatim de iis agere necessarium ducimus, cum quae in expostulationum et querelarum obseruanda esse responsionibus, ostendimus, etiam hîc sint adhibenda. Itaque his missis ad aliud, et postremum epistolarum genus aggrediemur.

DE RATIONE CONTEXENDARVM EPISTOLARVM Pars IIII.

Familiaris, seu extraordinarij generis, et primo Nunciatorias Epistolas continens.

AB SOLVTIS iis epistolis, quae ad tria causarum pertinent genera, reliquum adhuc quartum et postremum est genus familiare,


page 269, image: s269

seu extraordinarium: ad quod nunciantes, iocosae, praedicentes futura, aenigmaticae, didascalicae referri posse videntur. Nunciatoriis vero epistolis propterea primus est locus concedendus, quod hae omnium vsitatissimae sunt: cum nemo tam sit inops ab amicis, a propinquis nudus, ab hominum consortio et familiaritate remotus, qui non de iis quae acciderunt, certiores reddere alios interdum necesse habeat. A natura quoque insitum hoc esse videtur omnibus, vt nouis rebus delectentur. Ac tametsi epistolae tales faciles omnino, atque eiuscemodi esse putentur, vt vel praeceptione, vel obseruatione, vel imitatione nulla egeant: tamen cum earum, quae literis exponuntur, magna esse varietas soleat: vtilis cum primis, imo necessarium est, vt et hîc [gap: Greek word(s)] atque via certa teneatur, et cum alia, tum vero obscuritas maxime ac confusio vitentur. Sumuntur autem hîc sententiae ex tribus potissimum locis: adiunctis, testimoniis, comparatis. Et quidem ad adiuncta quod attinet: attributa illa et circumstantias suppeditant: temporis, loci, personarum, modi, consiliorum, causarum, factorum, quae in huius generis epistolis diligenter obseruandae.


page 270, image: s270

Testimonia tum adhiberi solent, cum scribendum aliquid est nobis, quod nouum, incredibile, atque inusitatum esse videtur. Comparata autem exaggerandi et amplificandi gratia interdum vsurpantur, quoties scilicet non nude tantum ac simpliciter negotium aliquod exponendum, verum etiam, comparatione cum aliis facta, eiusdem honestas, vel turpitudo: damnum vel commodum ostendendum est. Motus vero in his, pro diu ersitate rerum, de quibus scribitur, varie est instituendus, et excitandus: vel misericordiae, in aduersa, partim nostra, partim aliorum fortuna: vel irae, odij, indignationis: cum res exponitur indigna, iniqua, atrox: vel amoris aut laetitiae, quando quae nunciantur grata, laeta, iucunda sunt. Vt contra [gap: Greek word(s)] quoque et [gap: Greek word(s)] nihil hîc agatur: opera danda est primum, ne, quod prouerbio dici solet, ab ouo vsque ad mala res exponantur, et altius, quam oportet, repetantur. Deinde, vt [gap: Greek word(s)] curiositatis declinetur suspicio, atque institutae scriptionis rationes ac causae reddantur, desumptae ab officio nostro: a rei necessitate, vtilitate, honestate, iucunditate et voluptate. Collocatio vero atque tractatio


page 271, image: s271

tribus partibus absoluitur, quarum prima est Exordium constans, vel institutae scriptionis occasione et causis. lib. 3. epist. 5. lib. 7. epist. 33. lib. 9. epist. 6. lib. 10. epist. 15. lib. 11. epist. 8. lib. 16. epist. 21. Vel expositione rei. lib. 1. epist. 2. 4. 5. lib. 7. epist. 5. lib. 10. epist. 30. lib. 12. epist. 11. lib. 14. epist. 5. lib. 16. epist. 9. Vel excusatione silentij, aut raritatis literarum. lib. 1. epist. 7. lib. 14. epist. 6. Vel laude cosilij, instituti, facti amici. lib. 7. epist. 1. 28. Vel nostri officij et diligentiae commendatione. lib. 5. epist. 6. lib. 12. epist. 25. vel [gap: Greek word(s)] occupatione atque insinuatione in re aliqua tristi. lib. 4. epist. 12. vel [gap: Greek word(s)] reiectione. lib. 2. epist. 5. Pars altera est narratio, quae [gap: Greek word(s)] nunciationem atque expositionem continet, factam notatione circumstantiarum: Loci. lib. 1. epist. 1. 4. lib. 3. epist. 5. lib. 4. epist. 12. lib. 7. epist. 30. lib. 9. epist. 6. lib. 10. epi. 15. 30. lib. 11. epist. 10. 14. lib. 12. epist. 25. lib. 16. epist. 9. Temporis. lib. 1. epist. 1. lib. 4. epi. 12. lib. 5. epist. 6. lib. 7. epist. 3. lib. 11. epist. 10. lib. 16. epist. 9. Personarum. lib. 1. epist. 1. 2. 4. 5. 7. 8. lib. 4. epist. 12. lib. 7. epist. 1. lib. 8. epistol. 14. lib. 9. epist. 6. lib. 10. epist. 1. 15. 30. lib. 16. epi. 21. Modi. lib. 4. epist. 12. lib. 7. epist. 1. 30. lib. 10. epist. 30. lib. 11. epist. 10. lib. 12. epistol. 25.


page 272, image: s272

lib. 14. epist. 5. lib. 16. epi. 21. Consiliorum. lib. 3. epist. 5. lib. 4. epist. 12. lib. 7. epist. 3. 33. lib. 8. epist. 14. lib. 9. epist. 6. lib. 10. epist. 15. lib. 11. epist. 14. lib. 16. epist. 21. Causarum. lib. 1. epist. 1. 2. lib. 2. epist 28. lib 4. epist. 12. lib. 5. epist. 6. lib. 6. epist. 18. lib. 7. epist. 3. 26. 28. 33. lib. 10. epist. 15. lib. 16. epist. 21. Factorum. lib. 1. epist. 1. 2. lib. 4. epist. 12. lib. 7. epi. 3. lib. 10. epist. 15. lib. 12. epist. 25. Testimoniis quoque. lib. 6. epist. 18. Et comparatis. lib. 4. epist. 12. lib. 7. epist. 1. 30. lib. 8. epi. 14. Pars tertia conclusio absoluitur aut [gap: Greek word(s)] petitione: vt amicus nos expectet, vel conueniat certo in loco. lib. 3. epist. 5. lib. 7. epist. 4. obuiam nobis prodeat. lib. 14. epist. 5. mittat ad nos aliquem. lib. 16. epist. 21. relcribat quam primum. lib. 7. epist. 3. 33. lib. 10. epist. 1. de rebus nouis certiores nos faciat. lib. 15. epi. 25. defendat contra alios nos, vel amicos. lib. 11. epistol. 10. lib. 12 epist 11. 25 Aut [gap: Greek word(s)] adhortatione: vt Deo pro recuperata valetudine agantur gratiae. lib. 14. epist. 7. cura geratur valetudinis. lib. 16. epist 9. bona de rebus spes concipiatur. lib. 1. epist. 5. Aut expositione causarum institutae scriptionis. lib. 7 epistol. 13 Aut pollicitatione stu dij et promptae voluntatis. lib. 1 epist. 1. 2. 4. 7. 8.


page 273, image: s273

lib. 8. epist. 10. lib. 9. epist. 6. lib. 10. epi. 8. 15. lib. 12. epist. 25. Aut eiusdem commemoratione. lib. 4. epist. 12. Aut consilij et instituti nostri si gnificatione. lib. 7. epi. 26. Aut reprehensione amici ob silentium et raritatem literarum. lib. 7. epist. 26. Aut [gap: Greek word(s)] dictorum repetitione. lib. 1. epist. 1. lib. 7. epist. 28. Aut excusatione prolixitatis literarum. lib. 9. epist. 6. Aut praecisione et reiectione. lib. 7. epist. 30. Aut extenuatione modesta officiorum ac studiorum. lib. 1. epist. 4. Reperiuntur vero Ciceronis in Epist. fam. materiae nunciatoriarum literarum variae. De nuptiis liberorum. lib. 2. epist. 14. Profectione et itinere. lib. 3. epist. 5. lib. 7. epist. 4. lib. 14. epist. 5. 7. lib. 16. epist. 9. Mansione in vrbe. lib. 6. epi. 18. Emptione. lib. 5. epi. 6. Venditione. lib. 14. epist. 7. Vitae ratione tempore belli instituta. lib. 7. epist. 3. lib. 9. epist. 6. lib. 10. epist. 15. lib. 12. epist. 25. Valetudine aduersa. lib. 7. epist. 26. Studiis. lib. 7. epist. 28. 33. lib. 9. epist. 6. lib. 16. epist. 21. Colloduiis habitis cum viris magnis. lib. 11. epist. 1. Rebus a nobis gestis. lib. 11. epist. 10. lib. 12. epi. 11. Amici causa in Senatu acta. lib. 1. epist. 1. 2. 4. 5. 7. Nece indigna ac miserabili. lib. 4. epist. 12. Discordia magnorum virorum. lib.


page 274, image: s274

8. epist. 15. Statu Reipub. perturbato. lib. 7. epist. 30. Bello. lib. 6. epist. 18. lib. 11. epi. 14. Ludis et spectaculis. lib. 7. epist. 1. Praelio et conflictu lib. 10. epist. 30. Nos imitationis exempla tria proponemus: et quidem nunciationis institutae de rebus priuatis, sed. Aliorum esse poterit, lib. 4. epist. 12. in qua S. Sulpitius Ciceroni de caede M. Marcelli scribit. Partes illius tres sunt. Principium, insinuatione atque occupatione factum propter materiam auditu parum iucundam ac laetam. Pars ipsa est [gap: Greek word(s)] rei expositio, facta attributis, seu circumstantiis: tempo ris, loci, causarum, personarum, modi. Tertia et postrema pars conclusio commemorationem habet officiorum Marcello demortuo praestitorum. Hanc ergo imitati epistolam parentem de filij morte certiorem faciemus hoc modo.

I. Etsi scio, vir clarissime, minime iucundum me tibi nuncium allaturum: tamen, quoniam ita placuit ei, cuius imperio ac voluntati merito nos nostraque omnia subijcere debemus, visum est faciendum quoquo modo res sese haberet, certiorem te reddere.

II. Ad decimum Calendis Augusti Basilaeam ex Italia quum venirem, filium tuum conueni, eumque diem ibi consumpsi, Vt cum eo aliisque meis popularibus essem.



page 275, image: s275

II. Postero die cum ab eo digressus essem, hoc consilio vt in Galliam irem, atque reliquam profectionem absoluerem, ille, vti aiebat, recta iturus in italiam erat.

III. Paucos vero post dies, cum Argentinae comites quosdam expectarem, familiarium quidam ad me venit, mihique nunciauit, filium tuum cum magnis itineribus Patauium cogitaret, in ardentissimam febrim incidisse, ita quidem, vt de vita periclitari videatur.

IIII. Quo sane nuncio, vti debui, perculsui sum vehementer, intermissaque profectione instituta, statim ad eum profectus sum.

V. Cum non longe eo ab oppido, in quo propter morbum ille substiterat, abessem: quidam cum literis mihi obuiam venit, in quibus perscriptum erat, diem suum filium tuum obijsse.

VI. Itaque relictis medicametis, quae mecum sumpseram, ad oppidum illud perrexi, proque ea copia, quae esse eo in loco poterat, funus ei satis honestum faciendum curaui.

VII. Intra oppidum in templo locum sepulturae Vt darent, a Magistratu impetrare non potui: quod religione impediri sese, neque etiam peregrinis concedi illud dicerent.

VIII. Quod proximum ergo fuit, extra oppidum locum in polyandrio et coemiterio commodum se selegi: monumentum etiam aliquod faciendum locaui.



page 276, image: s276

IX. Ita, quae quidem inter peregrimos praestare efficia filio tuo potui, pro communi patria et amicitia veteri, demortuo praestare conatus sum.

X. Tu casum hunc acerbum animo magno, et vt eum qui CHRISTO noimen dedit, feres.

XI. Etsi enim orbari filio, et filio vnico, e filio obsequente sit luctuosum: perquam etiam graue illud, inter peregrinos, non domi eo orbari.

XII. Tamen sacris Literis edoctus, Domini esse terram omnemque eius plenitudinem nosti: scis vndique in coelum tantundem viae pijs animabus restare: neque istud ignoras: repetijsse a te filium, qui ad tempus saltem fruendum eum tibiconcesserat.

XIII. Ipsius denique filij te mouere pietas debet, vt pacato omnino sedatoque animo casum hunc feras, qui, vt ex illis audiui, qui morienti ei adfuerunt, infracte, inque ardenti filij Dei inuocatione ex hominibus abijt.

XIIII. Sed haec et alia ex eo qui hasce ad te perfert literas, copiosius intelliges: cui vt fidem habeas etiam atque etiam rogo.

Ad hunc igitur modum Ciceroniana vestigia secuti de rebus priuatis, sed aliorum, non nostris, certiores reddere amicos poterimus. Quod si de nostris agere placuerit, exemplum egregium est lib. 16. epist. 21. in qua Cicero filius ad Tironem de suis studiis, praeceptoribus, exercitationibus,


page 277, image: s277

amicis et familiaribus scribit: ostendit etiam in eo totum sese futurum, vt et neglecta hactenus sarciat, et bene Athenis tempus collocet. Partes illius tres sunt: Exordium, in quo scribendi occasionem, et quam sibi gratiae, cum parentis, tum Ti ronis extiterint literae Cicero indicat. Pars altera narratio est, in qua primum vitam suam priorem idem detestatur, et emendationem promittit: deinde prolixe de studiis atque exercitationibus suis scribit. Pars tertia conclusio petitione absoluitur. Petit enim a Tirone, vt librarium aliquem Graecum sibi mittat, ne in exscribendis hypomnematis nimium operae ac temporis consumere cogatur. Hanc ergo imitati epistolam domum ad praeceptores aut amicos de nostris studiis, lectionibus, exercitationibus, recreationibus scri bemus hoc modo.

I. Cum literas ego vestras, Praeceptor obseruande, expectarem quotidie, hisce diebus sero illae quidem, optato tamen venerunt.

II. Ad summam enim laetitiam, quam ex hamanissimi charissimique parentis mei epistola percepi, magnus tuis ex literis gaudij cumulus accessit, ex quibus intellexi, et excusationem apud te meam locum inuenisse, et curam te mei minime abiecisse.



page 278, image: s278

III. Iucunda tibi atque optata esse ea, quae de me domum ab alijs scribuntur, minime dubito: operam quoque dabo, enitar, perficiam denique, vt, Deo conatus meos iuuante, nascens haec de meis studijs ac moribus opinio praeclara in dies magis magisque confirmetur.

IIII. Quare quod laudum mearum buccinatorem te fore scribis, mihi gaudeo: tibi, vti debeo, gratias ago: vt etiam firmo illud constantique facias animo, etiam atque etiam rogo.

V. Neque enim verbis satis exprimere possum, quanto me dolore ac cruciatu superioris temporis errata afficiant, quamque non modo a factis, verum etiam memoria animus nunc abhorreat.

VI. Iam demum miser in memoriam reuoco, et agnosco ea, quae discedenti mihi dixisti: multis magnisque obnoxiam periculis adolescentiam, maxime eam esse, quae studiorum gratia ad Academias ablegatur: insidias illi tendi plurimas: ad corrumpendum parata, cum alia, tum exempla esse eorum, qui nonre, sed nomine tantum sunt studiosi: nec ornant, sed deformant Scholas in quibus viuunt.

VII. Et vt serio rem me agere intelligas, paucis Vitae atque studiorum meorum rationem accipe.

VIII Nihil ego praepropera atque intempestiuae ad altiora stuidia festinatione perniciosius esse adolescentibus ex te saepe audiui: memini et dicti adhuc Platonici, quo vti crebro es solitus: nimiun festinando


page 279, image: s279

serius ad finem peruenire homines.

IX. Itaque iuris atque legum ita Professores audio: vt ea interim non negligam, quibus vel ad humanitatem informari adolescentes solent, Vel ad superiores, vti vocant, facultates fit aditus.

X. Et philosophiae partem eam, quae de vita ac moribus, re etiam publica est tradita diligenter disco: et historiarum mihi commendatam lectionem habeo: et his Dialecticorum praecepta adiungo: ita quidem, vt memor sim eius quod apud Platonem Cal licles monet, ad vsum, non contemplationem, aut cognitionem nudam studia referenda esse.

XI. Quoniam etiam sine eloquentia inanis omnino atque infrugifera esse rerum cognitio solet: quae in Cicerone explicantur non solum diligenter, assiduo, constanter audio: verum etiam scribendo dicendoque ad vsum transferre conor.

XII. Atque in his omnibus Plinij illud considero: legendi semper: audiendi non itidem occasio erit: et quod Cicero quodam in loco scribit: [gap: Greek word(s)]

XIII. Ad multos Magistros, et priuatas lectiones, quod attinet, ita eas instituo: vt antelucanas horas primas preces et sacra Biblia obtineant, obtemperans mandato illi Filij Dei: Quaerite primum Regnum Dei et iusticiam eius.

XIIII. Haec subsequitur, quae ad eloquentiam parandam summe necessaria, styli exercitatio: et


page 280, image: s280

praeceptoribus meis, matutinis instituenda horis videtur, propterea quod meridianae aut astu feruent, aut saturatos ventriculos reperiunt: vespertinae vero propter defatigationem ac lassitudinem languidum stylum reddunt.

XV. Reliquas horas Professorum lectiones publicae occupant, ad quas tamen nunquam accedo, sisi ante, et explicata repetierim: et saepe diligenterque locum legerim eum, qui in Schola explicandus est.

XVI. Horam eam, quae prandium antecedit, corporis exercitio, et vel deambulatiunculis modicis, vel pilae ludo tribuo: atque ita, non quidem famem obsono, aut ad cibum me praeparo, qui, vt nosti, tenuis, non lautus esse in Scholis consueuit: sed valetudini partim consulere, partim ad capessenda studia alacriorem reddere animum cupio.

XVII. Magnum enim crudorum humorum eo piam accumulare, et scabiem, morbum ordini Scho lastico admodum familiarem, accersere eos sibi Medici nostri affirmant, qui statim a cibo sumpto corpo ris exercitia instituunt.

XVIII. Et quia eodem tempore ad studia redire perniciosum quoque ijdem iudicant: prius quam po meridianae in Schola inchoentur lectiones, aut testudine me oblecto: aut paulisper meridior: aut contubernalium et familiarium colloquijs mereficio.

XIX, Vtor enim [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] adolescentibus, non loco modo honesto natis, verum etiam


page 281, image: s281

doctis, atque reipsa, non nomine tenus studiosis, et praeceptoribus meis cum primis gratis et acceptis: quibus cum de studiis aliisque rebus iucunde vtiliterque colloquor.

XX. Professores quoque non raro accedo: atque inde verum esse experior illud, quod quadam in epi stola Seneca scribit: nullam rem magis honesta induere dubiosque et in prauum inclinantes ad rectum reuocare, quam bonorum virorum conuersationem: frequenter audiri atque aspici paulatim in pectora descendere praeceptique Vim obtinere: esse denique aliquid, quod ex magno viro, vel tacente, quis discat.

XXI. Familiaritati et amicitiae quorundamego renunciaui, propterea quod [gap: Greek word(s)] pater scripserat, vt eos missos facerem: ne mea haec in re tergiuersatio aliquam ei suspicionem moueret.

XXII. Tandem non statim a coena, sed vnius ad minimum horae spatio interposito, et recreatiunc ulis adhibitis honestis, in cubiculum me cum confero, antequam quieti me ac somno dedam, memor illius:

Non prius in dulcem declinat lumina somnum Omnia quam longi reputaucrit acta diei. quid eo die audierim, legerim, viderim cogito.

XXIII. Et vt boni patresfamilias accepti atque expensi habere tabulas solent: ita ephemerides ego et volumina habeo, in quae obseruatu digna refero.

XXIIII. Tandem sacrorum bibliorum lectione piisque ad Deum votis diem claudo.



page 282, image: s282

XXV. Habes vitae ac studiorum meorum ratione, a qua non ante recedere constitui, quam vel a te, vel aliis viris dostis melior mihi commodiorque indicata fuerit.

XXVI. Te commode adhuc cum familia tota valere: florere gratia et authoritate: emere hortos, aedes, praedia, vehementer gaudeo: feliciterque cum haerc, tum alia omnia euenire tibi cupio.

XXVII. Cum etiam quod praeterea scribam non habeam, ipsaque, vt vides, charta deficere me incipiat, vnicum hoc turtum peto; vt, quod facis, absentem me tuo dignum amore atque patrocinio iudices: literis quoque meis, satis quidem verborum, at parum ingenij doctrinaeque babentibus ignoscas.

Ita non incommode ad Ciceronis imitationem de studiis et rebus nostris priua tis institui nunciatio poterit. Restat rerum publicarum expositionis exemplum vt proseramus, cuius egregium, lib. 2. epist. 5. suppeditat, in qua curionem Cicero de Reipub. statu certiorem facit. Partes illius tres sunt. Exordium, in quo, quia non satis videbatur tutum de publicis rebus scribere, reiectione expositionis Cicero vtitur. Narratio, in qua tecte et occulte miserabilem idem Reipubl. statum exponit, ita etia debilitata omnia ac prope extincta esse affirmat: vt dubiter, vtrum, cum venerit Curio, hibiturus sit quod curer.


page 283, image: s283

Conclusio [gap: Greek word(s)] adhortatione facta: vt ea paret, meditetur, cogitet, quae necessaria iis qui miseris temporibus, ac perditis moribus opem ferre Rebuspub. cupiunt. Hanc ergo imitati ad adolescentem, studiorum gratia peregrinantem, de patriae statu miserabili scribemus hoc modo.

I. Petis a me, vt de patriae tuo statu certiorem meis te literis reddam.

II. Facerem equidem hoc lubenter, si sine periculo fieri illud posse viderem.

III. Sed profecto eo sese modo res nunc habent omnes, vt ne epistola quidem narrare tibi, ne dum nunciis atque tabellariis committere audeam: qui quam fint rimarum, vt ille ait, pleni, maxime vbi vino incaluerint, factique fuerint hilaruli, multi saepe, non sine suo damno experiuntur.

IIII. Hoc vnum accipe: etsi, quod prouerbio di citur, patriae fumus igni sit alieno luculentior, eaque viro bono nihil esse possit iucundius: tamen, quod a tua iam abes, tibi Vere et ex animo gratulor.

V. Neque enim ea vides vel audis, quae nos, qui adsumus, videre et audire quotidie non sine magno dolore cogimur.

VI. Deinde eo in loco res esse tuas, nec obscuro, nec vario ad nos sermone persertur: vt Vix meliori esse posse videantur.

VII. Quod enim ita vitae tuae studiorumque ratione


page 284, image: s284

instituis: vt iucundus sit condiscipulis: gratus praeceptoribus: acceptus iis quorum tecto mensaque vteris: spe tui magna omnes imples eos, qui de ingeniis iudicare aliquid possunt: in felicitatis, crede mihi, haud postrema parte reponendum est.

VIII. Vt autem nunc patriae tuae est status, vehementer profecto metuo, ne si domum aliquando veneris, non dignum aliquem ingenio, doctrina, virtute locum inuenias.

IX. Omnia enim extincta prope nunc iacent: silent leges: exulat iustitia: disciplina collapsa est: literae earundemque cultores nullo, aut perquam exiguo, sunt numero.

X. Verum et haec nescio recte ne tutoque satis sint literis credita.

XI. Itaque ex aliis plura te audire, quam meis cognoscere literulis malo.

XII. Tu tamen hac de causa, nihil interim de diligentia in studiis remittes: sed ea parabis, meditaberis, cogitabis, quibus instructos paratosque eos esse oportet, qui miseris hisce ac fere conclamatis tempo ribus opis aliquid atque auxilij Reipubl. Christianae ferre cupiunt.

XIII. Etsi forte locus tibi in patria nullus contigerit, de eo Poetae cogitabis:

Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor:
Et volucri vacuo quicquid in orbe patet.

Iam vero ad rationem respondendi aliorum


page 285, image: s285

literis nunciatoriis quod attinet, etsi varietas hîc magna neperiatur, ideoque certa aliqua via [gap: Greek word(s)] tradi commode posse non videatur: tamen adhibita di ligenti apud Ciceronem [gap: Greek word(s)] obser uatione, etiam hoc in genere epistolarum cuiusmodi, cum sententiae, tum tractationes vsurpandae apparebit. Primum enim ostendendum: quo apud nos loco fit nunciatio quo nos illa modo affece rit: atque rei illius ratio habenda, quae per literas nunciatur: ita quidem, vt, si grauis ea atque atrox extiteritira, odium, indigna tio: si, vel hobis, vel nostris, vel Reipubl. aduersa, misericordia: si iucunda, laeta, grata, [gap: Greek word(s)] gaudium, laetitia voluptas indicetur. Deinde, quoniam motus isti non nude tan tum exponendi, verum etiam rationes eorundem ad ferendae sunt: ex causarum loco sententiae ducendae, quibus rei expositae honestas aut turpitudo: commo dum aut detrimentum: iucunditas, aut molestia ostendatur. Ex adiunctis tertio, modi, loci, temporis, personarum aliarumque circumstantiarum consideratio petenda. Postremo ex loco comparatorum collocatio depromenda, planumque facien. dum, cur magis quam alij ex re illa, quae


page 286, image: s286

nunciatur vel laetitiam et voluptatem, vel dolorem et tristitiam percipere debeamus. Conciliandi quoque hîc minime ratio negligenda, sed instituenda ea: vel collaudatione amici, cuius in scribendo gratum nobis esse officium osten demus: vel gratiarum actione, et [gap: Greek word(s)] pollicitatione similis officij: vel significatione animi moderati et causae, laetitiae, aut tristitiae ex re nun ciata perceptae. Collocatio talis erit, vt prima pars exordium conster: [gap: Greek word(s)] laude et commendatione prudentiae, humanitatis, suauitatis literarum amici. lib. 2. epist. 13. 15. lib. 7. epist. 28. Aut [gap: Greek word(s)] repetitione breui eorum quae ab amico scripta. li. 9. epist. 15. lib. 11. epist. 24. Aut gratiarum actione. lib. 14. epist. 8. Pars altera propositio [gap: Greek word(s)] laudationem et [gap: Greek word(s)] approbationem habebit eius quod nunciatur. lib. 9. epist. 5. Vel reprehensionem atque improbationem. lib. 2. epist. 8. vel obtestationem. lib. 8. epist. 16. Pars tertia rationes complectetur, sumptas: a causis. lib. 2. epistola 8. lib. 7. epistola 15. 28. lib. 9. epistola 15. lib. 11. epistola 24. Aut adjunctis et circumstantiis: modi. lib. 2. epistola 15. lib. 14. epist. 8. Loci. lib. 7. epist. 28. Temporis ibid. Factorum. lib. 2. epist. 13.


page 287, image: s287

Consiliorum ibid. Aut comparatis. lib. 7. epist. 28. lib. 11. epist. 24. Pars quarta et postrema conclusio absoluetur: [gap: Greek word(s)] pollicitatione aduentus. lib. 2. epist. 15. auxilij. lib. 11. epist. 24. Vel nostrae voluntatis declaratione. libro 2. epistola 13. libro 9. epistola. Vel [gap: Greek word(s)] petitione: vt posthac, si quid acciderit noui certiores nos amicus reddat. libro 14. epistola 8. Sunt autem talium responsionum variae Ciceronis in epistolis famil. materiae. Responsiones ad nunciationes de rebus vrbanis. libro secundo, epistola octaua. Supplicatione. lib. 2. epist. 15. Amicitia ac familiaritate certorum lib. 2. epist. 13. lib. 7. epist. 15. Ratione belli tempore instituta. lib. 7. epist. 29. lib. 8. epist. 16. Valetudine. lib. 9. epist. 15. lib. 16. epist. 12. Auxiliis belli tempore paratis. libro vndecimo, epistola 24. Literis ab amico missis. lib 14. epistola 8. Reipublicae statu perturbato. lib. 7. epist. 28. Est et egregia Bruti ad Ciceronem epistola quarta, responsio ad nunciatoriam de victoria ab hostibus reportata, quam exprimere conabimur, vbi imitationis exemplum, in respoden do aliorum nunciationibus, de rebus institutis priuatis, proposuerirnus. Sumemus autem lib. 7.


page 288, image: s288

epist. 15. in qua Cicero Trebatio respondet, qui de rebus suis priuatis eum certiorem fecerat, et inter alia scripserat: libenter se cum Caesare esse, in familiaritatem quoquod C. Matij homini doctissimi venisse. Partes illius tres sunt. Exordium, amoris ac beneuolentiae significatione constans. Narratio, in qua exponit Cicero quomodo lectis Trebatij literis affectus fuerit. Conclusio [gap: Greek word(s)] adhortatione facta, vt magnorum virorum gratiam ac fauorem retinere idem studeat. Hanc ergo imitati ad amicum in academia aliqua degentem scribemus, eiusque nunciatoriae epistolae respondebimus hoc modo.

I. Vide, obsecro, quanto te amore complestar, quamque ea in re querulus plane et [gap: Greek word(s)] sim.

II. Aegre ante molesteque ferebam, te perinuitum a patrid abesse, et in Academiis viuere: nunc tua me absentia vexat.

III. Caue enim credas, iucundum hoc mihi auditu extitisse, commendatione te mea, qua aditum tibi ad viros doctos patefacere sum conatus, non vsque adeo delectari: sed, quod de Israelitis sacrae: literae referunt, domum semper cogitare.

IIII. Nunc illud rursus me pungit, quod libenter te esse in Academia, nec de patria cogitare amplius scribis.



page 289, image: s289

V. Sed tamen hoc ego ferre malo, quam te hîc nobiscum viuere, neque consequi ea posse, ad quae plenote cursu contendere iam audio.

VI. Quod vero in clarissimorum doctissimorumque virorum familiaritatem iam venisti, dici non potest, quanta me illud laetitia ac voluptate afficiat.

VII. principibus, inquit ille, placuisse viris, non infima laus est.

VIII. Et hac de causa Romanos, homines prudentissimos, legimus filios suos doctorum ac praestantium virorum vti consuetudine voluisse: vt eorum, non tam sermone erudito, quam exemplis informarentur: niterentur consiliis: praesentia, a sceleribus et peccatis deterrerentur.

IX. Itaque operam da sedulo, ne quam apud tantos viros collectam iam gratiam atque beneuolentiam habes, aut negligentia in studiis, aut dissolutione in vita ac moribus effundas.

X. Nihil, crede mihi, ex ista profectione reportare domum poteris, quod, vel iucundius nobis, vel tibi honorificum atque vtile magis futurum sit.

Vt vero etiam responsionis, ad publicarum rerum nunciationes, imitatio in stituatur, 4. Bruti sumemus, in qua Ciceronis ille nunciatoriae epistolae de victoria ab Antonio reportata, respondet. Est enim egregia illa epistola et praecepta continet pulcherrima, de adhibenda moderatione,


page 290, image: s290

cum in victoriis, tum honoribus eorum, qui praeclare in Rempub. animatis de eadem quoque non male meriti videntur. Partes illius quatuor sunt. Exordium, [gap: Greek word(s)] repetitione, literarum factum, et significatione laetitiae ex iisdem perceptae. Propositio [gap: Greek word(s)] collaudationem atque approbationem habens eius, quod nunciatur. Confirmatio, in qua Brutus mode rate vtendum victoria, nec etiam nimium tribuendum Augusto ostendit: simul etiam contra eos sese defendit, aquibus, vt nimium lenis reprehendebatur. Conclusio, quae rerum quarun dam priuatarum signicatione ab soluitur. Hanc igitur [gap: Greek word(s)] epistolam imitari conabimur hoc modo.

I. Quanta sim laetitia affectus cognitis rebus ducum et militum nostrorum, tibi iudicare facilius, quam mihi scribere est.

II. Cum alia ex animi euenisse sententia gaudeo: tum quod sociorum eruptio ad reportundam victoriam adiumento maximo fuit.

III. Quod vero de atroci poena eorum scribis, qui in praelio sunt capti, si, quod ego sentiam, scire cupis: moderate victoria vtendum: eos quos occidereres non coegit, nec crudeliter tractandos, nec etiam dissolute remittendos, sed in potestate retinendos vestra existimo, ne quid moliri contra vos queant.



page 291, image: s291

IIII. Quantopere Atheniensibus in Aeginenses, scioneaeos, Samios deuictos saeuitia nocuerit: quam propter crudelitatem in Plataeenses et Thassaeos pu niti fuerint Spartani atrociter, historiae testautur.

V. Neque recentia, ac prope adhuc spirantia mihi exempla deessent; nisi iam ante nota ea tibi esse scirem.

VI. Vt et illa, quae de recipiendis in gratiam iis, qui agnito suo errore ad nostram misericordiam confugiunt, in sacris literis leguntur.

VII. Mea quidem opinione multo ad eorum, qui a vobis sunt abalienati, conciliandos animos conseruandamque quietem ac tranquillitatem publicam esset accommodatius: miserorum vos fortunam non insectari, quam nimium iis tribuere, qui semel bene, fortiter, feliciter rem gesserunt.

VIII. De me vt loquar, ingenue fateor: vehementer me metuere: ne altius ascendisse sese vestri duces putent, quam inde, pace iam facta, descensuri sint.

IX. Tum demum quoque et patriae meae gratulabor, et prudentiam laudabo vestram, cum non hoste modo, verum etiam conducto milite liberatos vos esse, ducesque vestos stipendiis contentos domum rediisse audiero.

De Denunciatoriis Epistolis.

DEnunciatoriae epistolae, quae [gap: Greek word(s)] appellantur a Graecis, sunt, in quibus quasi futura praedicimus, deque iis, quae imminere videntur, certiores amicos reddimus.


page 292, image: s292

Quam proxime igitur ad superius proximum epistolarum genus hoc accedit: ab eodem tamen differt, quod ibi praeterita exponuntur: hîc vero, quae futura indicantur. Etsi autem, vt lib. epistolarum famil. 6. epist. 4. Cicero scribit, de futuris rebus semper difficile est dicere: tamen interdum coniectura possumus propius accedere, cum eiusmodi res est, cuius exitus prouideri queat. Etidem lib. 6. epist. epist 6. futura se denunciare affirmat, non ex Astrologia, sed politica doctrina, vsu, experientia, rerum ac temporum conditione. Nec nos quidem, inquit, nostra diuinatio fallet, quam tum sapientissimoru virorum monumentis atque praeceptis plu rimoque doctrinae studio: tum magno etia vsu tractandae Reip. magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus: cui quidem diuinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil tam obscuris rebus tamque perturbatis vnquam omnino fefellit. Itaque sententiae in hoc epistolarum genere sumentur, primum ex adiunctis, et circumstantiis personarum, loci, temporis, modi, causarum. Deinde testimoniis, et iudicio hominum communi, rumoribus qui sparguntur: nostris etiam superiornbus praedictis.


page 293, image: s293

Tum comparatis et exemplis aliorum. Sed quia hominis parum prudentis, aut modesti esse videtur, de futuris velle scribere, quae [gap: Greek word(s)] , vt ille ait, sunt Dei: opera quoque danda est, ne temere ac stulte, sed morate atque decore agere videamur. Fit autem hoc quatuor potissimum modis. primo genere orationis: si sciIicet non [gap: Greek word(s)] simpliciter et asseuerando, sed aut [gap: Greek word(s)] conditione, aut [gap: Greek word(s)] dubitatione quadam de futuris scribamus. Secundo [gap: Greek word(s)] mitigatione vel ante vel post adhibita, eademque ostendamus, non nos affirmare hîc quicquam, sed coniecturis solum quibusdam niti. Tertio [gap: Greek word(s)] causae remotione: cum affirmamus, non temere hîc nos aliquid asserere, sed nostras coniecturas scribere, vel ab amico rogatos, vel etiam quod existimemus eundem dolore impeditum de illis cogitare minime posse. Postremo [gap: Greek word(s)] voto et precatione: si adiiciamus: futura in Dei Opt. Max. sita esse manu: eundem nos rogare: vt vates vanos atque falsos nos esse velit. Verum neque motus hîc erunt negligendi, sed duo potissimum excitandi: metus, et spes seu confidentia. Non enim propterea futura denunciantur, vt de iis certior solum amicus


page 294, image: s294

reddatur: verum vt, vel bene speret ac confidat, rerum bonarum praedictione: vel contra metuat, denunciatione malorum et periculorum, quae prope adesse, et non ad alios tantum, sed ad ipsum quoque pertinere amicum videantur. Collocatio atque tractatio constat, primum exordio, quod habet vel silentij excusationem. li. 6. epist. 6. vel beneuolentiae atque studij declarationem. lib. 6. epist. 5. vel scribendi oc casionem. lib. 6. epist 4. Deinde narratione, quae expositionem complectitur [gap: Greek word(s)] rerum quae euenturae sunt, at non nudam atque simplicem, sed continentem ea, quae verisimilem denunciationem et [gap: Greek word(s)] vaticinationem reddunt. Cuiusmodi sunt attributa et circumstantiae: personarum. lib. 6. epist. 4. 5. 6. Temporum. lib. 6. epist. 5. 6. Locorum. ibid. Rerum. lib. 6. epist. 4. Causarum. ibid. Secundo testimonia et iudicia hominum. lib. 6. epist. 4. 5. 6. postremo exempla nostra vel aliorum. lib. 6 epist. 6. Pars tertia et postre ma conclusio absoluitur: aut adhortatione ad animi magnitudinem. lib. 6. epist. 4. Aut officiorum atque studiorum delatione. lib. 6. epist. 5. 6. Aut praecisione et prolixitatis excusatione. lib. 6. epist. 4. sunt autem res


page 295, image: s295

ac materiae, quae in denunciatoriis epistolis apud Cic. reperiuntur. Praedictio et denunciatio de belli ciuilis exitu. li. 6. e. 4. Reditu in patriam. l. 6. e. 5. 6. Maxime vero huius generis exempla egregia epistolae ad Atticum suppeditant, in quibus Cic. Reip. tempore periculoso, de reb. grauissimis cum Attico egit: nec gesta solum exposuit, verum etiam futura praedixit Talis lib. 8. epistola est 11. in qua de Caesare et Pompeio Cic. scribit, quid vterque spectet: quae inde sint in Repub. euentura mala exponit: causam etiam cur illud scribat, reddit. Et eiusdem 21. vbi signis ac testimoniis tum a Caedare, tum Pompeio metuenda non pauca indicat. Et lib. 9. epist. 2. in qua Cicero ostendit quae nam sibi mala et incommoda reformidanda, siue Pompeium secutus, siue in Caesaris profectus castra fuerit, siue otium petierit. Et li. 14. epist. 9. in qua de periculis vrbi metuendis Cicero agit. Et eiusdem 24. vbi bellum idem praedicit. Nos exercitij causa, li. 8. ad Att. 21. imitari conabimur propterca queprae caeteris elegans illa est, et malorum Reip. impendentium [gap: Greek word(s)] denunciationem habet. Partes illius tres sunt: principium [gap: Greek word(s)] , in quo causes Cic. reddit, cur et breuius, et non sua, sed librarij manu


page 296, image: s296

scribat. Narratio, futurorum malorum [gap: Greek word(s)] praedictionem continens, confirmatam, partim municipalium testimoniis, partim circumstantiis. Conclusio [gap: Greek word(s)] indignatione facta. Hanc ergo imitati epistolam de malis et incommodis futuris certiorem reddemus amicum hoc modo.

I. Inualetudinis meae signum tibi sit, aliena manus, eademque breuitatis causa: etsi, verum vt fatear, etiam quod scribam, non iam occurrat.

II. Auide tabellarios expectamus quotidie: [gap: Greek word(s)] nos suspensos atque anxios reddunt rumores qui sparguntur: licet capite adhuc illi careant, nonnullis quoque facti videantur raudiusculi.

III. De futuris vero rebus etsi perquam difficile sit aliquid affirmare: tamen paucula ad te nunc scribam: idque non temeritate quadam, sed rationibus, non opinor, vsque adeo contemnendis, adductus.

IIII. Populum [gap: Greek word(s)] , multorum cupitum belluam veterum quidam appellat: Cicero inconstantia, varietate, et crebra, tanquam tempestatum ita sententiarum laborare commutatione queritur.

V. Itaque vehementer metuo, ne ei, qui primo forte sese offerat, exercitui adiungat: atque ita non se modo suosque perdat: verum etiam eandem secum in calamitatem alios pertrahat.

VI. Si vrbes aliquot et arces dux occupauerit, pacis spes dubia erit: sin tempestiue alter exercitum


page 297, image: s297

transportarit: pestiserum atque luctuosum nos bellum habituros intelligo.

VII. Sed videsne quam cauti, vigilantes, et in omnes occasiones intenti sint homines?

VIII. Si paulo mitius atque clementius dux ille quosdam tractarit: si nihil cuiquam ademerit: iam expedita erunt, et aperta ei omnia: diligetur maxime ab ijs, quibus inuisus ante fuit.

IX. Multus hac dere cum multis mihi sermo est: dere nulla nisi agris, villulis, nummulis suis soliciti sunt: pedibus alia trahi omnia facile sinunt.

X. Iam etiam eos, in quibus auxilij praesidijque spem fixam ac locatam habebant, nunc metuunt: quos oderant et timebant, in amore habent: ferunt in oculis: in coelum vsque laudibus euehunt.

XI. Haec dum siunt, ad futura praedicenda, non somnijs, non alitis volatu, aut oscinis est cantu opus.

XII. Apud Comicum quidam de oppido munito interrogatus, illud munitum probe sibi videri, respondet, in quo incolae bene sint morati: perfidia, pe culatus, auaritia exulent: haec nisi absuerint, ne centuplicem quidem murum ad res seruandas sufficere affirmat.

XIII. Et oraculis diuinis edocti, nouimus quaenam sint illa, quae Rerumpublicarum atque Imperiorum praecedere ruinam soleant.

XIII. Itaque rogandus est Deus Optimus Maximus, vt Ecclesiae ac innocentum misereatur: monendi


page 298, image: s298

ij, quorum res agitur, vt posthabitis omnibas alijs, quae pacis sunt quaerant.

De Aenigmaticis Epistolis.

AEnigmaticae epistolae appellantur, in quibus aliud scribimus: aliud vero intelligimus. Videtur autem vitiosum hoc esse epistolarum genus, propterea quod non praestat id, cuius gratia epistolae inuentae: neque absenti amico ita mentis sensa cogitataque explicat, vt, quid velimus, intelligere ille queat. Sed et suas, easque minime contemnendas vtilitates istud habet: modo recte et artificiose adhibeatur. Primum enim ad docendum accommodatae sunt epistolae aenigmaticae: quia hominis animum acute, nec sine voluptate erudiunt: et vt in Sole iter facientibus gratae iucundaeque esse vmbrae solent: ita in Epistolis conscribendis suam obscuritas interdum laudem inuenit: modo ingenij et doctrinae tincta notis fuerit. Deinde necessitas saepe nos cogit, vt obscure ac tecte, non aperte atque perspicue ea in epistolis exponamus, quae cum aliquo coniuncta periculo esse videntur. Hinc illud Ciceronis lib. 2. ad Atticum, epist. 19. Scripsi ad te haec mehercule timide Posthac si


page 299, image: s299

perfidelem habebo cuidem, scribam plane omnia: aut si obscure scribam, tu tamen intelliges. In his epistolis me Laelium, te Furium faciam. caetera erunt [gap: Greek word(s)] . Et in sequenti 20. De Republica breuiter ad te scribam: iam enim charta ipsa ne nos prodat, pertimesco. Itaque post haec, si erunt mihi plura ad te scribenda, [gap: Greek word(s)] obscurabo. Constare autem aenigmaticae epistolae sententiis debent, non simplicibus, sed iis, quas [gap: Greek word(s)] Graeci, profundas appellant, quia reconditae sunt, et varium sensum adserunt: aliud verbis indicant, aliud re ipsa complectuntur: non denique nisi ab ingeniosis, acutis, doctis intelligi possunt. Et adhibendae sunt translationes atque allegoriae crebrae: et vocabula, quae ambiguam atque incertam significationem adferunt. Poetarum quoque fabulae et sententiae: aut aliorum acuta et obscura dicta assumenda: quemadmodum Ci ceronem videmns in epistolis ad Atticum, multa epitheta Homerica: collationes personarum, quibus suos dynastas cum Homericis heroibus confert: versus quoque integros vsurpare. Verum opera hic quoque danda: vt parce, non continuo aenigmatica adhibeantur; et adhibeantur tum,


page 300, image: s300

cum vel necessitas, propter periculum fla gitat, vel, propter eruditionem et acumen, voluptas atque delectatio requirit. Deinde tractatio ita instituenda, vt natiua, propria, aperta, aut praeponantur, aut subiungantur, aut immisceantur: atque ita ab iis epistolae separentur, in quibus proprium ac ac perspicuum nihil reperiri solet. De collocatione vero seorsim vt agamus, necesse minime habemus. Quoniam enim plerunque aenigmaticis vtimur tum, cum de rebus certis certiorem reddere amicum volumus, eadem hîc collocatione est, ac tractatione vtendum, quae in nunciatoriis epistolis notata fuit. Sunt autem materiae huius generis epistolarum paucae in familiaribus: multae ac variae in iis, quas ad Atticum Cicero scripsit, hominem doctum et amicum intimum: et tempore scripsit Reipublicae admodum periculoso. Vt lib. 1. epist. 15. vbi tecte Cicero de adulterio agit cuiusdam Cai cum Luculli vxore, et illum quidem Paridem, hunc Menelaum vocat: et de togula picta Pompeij: et piscatoribus, Lucullo, Hortensio, L. Philippo, qui abiecta Reipublicae cura, de piscinis suis soliciti erant. lib. 2. epist. 9. vbi de Clodio, Pompeio, Reipublicae etiam statu


page 301, image: s301

obscure quaedam atque aenigmatice scribit: et Clodij sororem [gap: Greek word(s)] appellat, imitatione Homeri, qui hoc epitheton Iunoni tribuit: et Hierosolymarium Pompeium a captis Hierosolymis: per dynastas Caesarem ac Crassum: per tritonas delicatulos quosdam intelligit, qui nihil nisi piscinas suas curabant. lib. eod. epist. 21. in qua quo Pompeij res sint in loco indicat obscure, cum decidisse eum ex astris scribit. Et epist. 23. vbi rursus Pompeium et Clodium notat: et quidem illum Sampsiceramum, hunc pulchellum nuncupat. Prae caeteris autem egregiae sunt, quae lib. 7. et 8. extant, propterea quod scriptae illae sunt belli ciuilis tempore de Pompeio, Caesare, et aliis, quos aperte reprehendere minus tutum erat. Itaque obscure, tecte, atque aenigmatice eos Cicero perstringit, et quid in illis desideret indicat. Esse et commen datae lib. 14. epistolae debent, quas post Caesaris necem de Antonio et eius sectatoribus Cicero scripsit: vbi valde periculosum erat aperte illa vituperare, quae contra morem atque consuetudinem maiorum in Republica fiebant, ac gerebantur. Sunt huius generis in epistolis familiaribus. lib. 10. epist. 28. et lib. 12. epist. 4. in quibus obscure


page 302, image: s302

Cicero conqueritur, quod non cum Gaesare vna quoque Antonius interfectus sit. Nos exercitij causa lib. 8. epist. 25. et postremam imitari conabimur, in qua Cicero de perturbato Reipublicae statu ad Atticum scribit: Pompeium accusat: optimates reprehendit: quo fugere constituerit, lubobscure indicat. Partes illius tres sunt: Exordium instituti consilij significatione constans. Narratio, in qua et moerorem suum Cicero indicat, et de iis, quae fiebant, conqueritur. Conclusio praecisione facta, cuius vsus maxime in dolore atque tristitia indicanda. Sententiae esse tales poterunt.

I. Omnia parata prouisaque esse videntur, praeteriter tutum.

II. Quo enim animus spectat: vocant amici: eo venire propter pericula non audeo.

III. Celeriter vero cedendum mihi esse video: nisi moram nectendo in hostium venire manus, et extrema quaeque experiri velim.

IIII. Accedunt huc hominum sermones, quibus, vt audio, apud viros bonos innocentem me nonnulli conscindunt: nulla, opinor, de causa alid, quam quod feram illi secum alunt, cuius non diuturna esse vita solet, nisi nutrimenta aliena commoda suppeditarint.

V. Qui illi sint, scribere non audeo, ne styli poenas


page 303, image: s303

luam. [gap: Greek word(s)] .

VI. Mirae iam fiunt [gap: Greek word(s)] : res plane conuersa: colunt et fere vt Deum aliquem adorant, quem Vatiniano ante odio prosequebantur.

VII. Sed, vt vt res sese habeant, [gap: Greek word(s)] recta adeos proficiscar, quorum meliorem esse causam video.

VIII. Hostes [gap: Greek word(s)] : argenteis hastis pugnant.

IX. Plura ad te nunc scriberem, nisi dolor me im pediret: calamum praerea e manibus excuteret is, quem nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.

De Iocosis et Facetis Epistolis.

IOcosae, seu facetae epistolae nominantur, in quibus suauiter cum amico iocamur, eundemque lepore et vrbanitate, aut voluptate atque delectatione afficere: aut reprehendere et accusare: aut admonere officij conamur. Est enim magna huius generis epistolarum vis atque vtilitas: et hilaritas, vrbanitas, acumen, beneuolentiam scribenti conciliant: et multa quae aperte admonendi aut castigandi gratia scribi nequeunt, iocis eiuscemodi commode proferuntur: eleuantur denique atque dissoluuntur non pauca, quae argumentis frangi


page 304, image: s304

ac refutari non possunt. Ac tametsi Caesar libro de Oratore secundo naturae, non artis esse facetias affirmet: tamen et natura iuuatur bona arte atque obseruatione, et, quod ad modum in iocis difficile, intra quasi septa et cancellos continetur. Et Ci cero quadam ad Volumnium epistola ostendit, quibusnam potissimum ex locis petendi ioci sint. Pugna, inquit, si me amas, nisi acuta [gap: Greek word(s)] , nisi elegans [gap: Greek word(s)] , nisi [gap: Greek word(s)] bellum, nisi ridiculum [gap: Greek word(s)] , nisi caetera quae sunt in secundo libro de Oratore per Antonij personam disputata de ridiculis, [gap: Greek word(s)] , et arguta apparebunt, vt sacramento contendas mea non esse. Sumuntur ergo in facetis et iocosis epistolis sententiae, primum ex loco notationis: ab [gap: Greek word(s)] , interpretatione atque explicatione vocabuli, [gap: Greek word(s)] , verbi ambiguitate, [gap: Greek word(s)] , dissimulatione, [gap: Greek word(s)] et translationibus crebris. Deinde ex Adiunctis, et circumstan tiis, loci, personarum, temporis, modi, causarum, quae occasiones atque causas iocis praebent. Tertio Testimoniis et sermonibus partim hominum, partim sententiis ac dictis praeclarorum virorum, in quibus singularis esse voluptas atque delectatio solet.


page 305, image: s305

Quarto Comparatis, quae exempla suppeditant, et narrationes, siue verae illae, siue fictae atque fabulosae extiterint. Quemadmodum vero sententiae tales, decore moderateque adhibitae, plurimum venustatis et delectationis habent: ita si [gap: Greek word(s)] decorum negligatur, offendere maxime alios: saepe etiam per iugulum ipsis ire scriptoribus solent. Verum quoque est quod Poeta scribit: risu inepto res nulla ineptior est: nec cuiuis datum est nasum habere. Decorum autem illud consistit primo in personis, quibus cum iocari volumus: ne insignes illae nimis, aut tales sint, vt si contra scribamus, ipsae proscribere nos possint. Deinde in rebus, quae iocos et ludos admittunt. In improbitate enim, aut miseriis et calamitatibus facetiae non probantur. Tertio in quantitate: ne nimis frequentes sint, sed parce atque moderate adhibeantur. Vnde Cicero [gap: Greek word(s)] praecisione plerumque vtitur, et [gap: Greek word(s)] mitigatione: et in sine seria subiungit: causam etiam indicat, cur cum amico iocatus fue rit. Postremo in qualitate: ne obscoenae, petulantes, improbae: contra pietatem, honestatem, mores bonos, sint facetiae. Collocatio vero et tractatio tribus partibus


page 306, image: s306

constat: quarum prima Exordium habet, vel laetitiae et voluptatis ex amici literis perceptae significationem. lib. 9. epist. 20. Vel rei futurae [gap: Greek word(s)] denunciationem. lib. 9. epist. 23. Vel beneuolentiae, amoris, studij declarationem. lib. 7. epist. 7. Vel occasionem institutae scriptionis. lib. 7. epist. 10. 11. 12. 14. Vel accusationem ac reprehensionem amici. lib. 9. epist. 24. lib. 12. epist. 20. li. 15. epi. 16. Vel silentij excusationem. lib. 7. epist. 13. Vel prouerbium commune. lib. 7. epist. 16. Pars altera Narratio, senten tias continet facetas et vrbanas, petitas: a notatione vocabuli. lib. 7. epist. 13. Ambiguitate. lib. 7 epist. 11. 16. lib. 9. epist. 24. Ironiis. lib. 1. epist. 10. lib. 7. epist. 7. 10. 12. 16. Allegoriis. lib. 7. epist. 10. Aut adiunctis et circumstantiis loci. lib. 7. epist. 7. 10. 16. lib. 8. epist. 7. lib. 9. epist. 26. Personarum. lib. 7. epi. 11. 13. 16. lib. 8. epist. 7. lib. 9. epist. 20. 23. 26. Temporis. lib. 9. epist. 24. Causarum. lib. 7 epist. 14. 18. Modi. lib 7. epi. 11. 18. lib. 9. epist 20. Rerum. lib. 7. epist. 11. 12. Aut restimoniis. lib. 7. epist. 16. lib. 9. epist. 5. Pars tertia et postrema conclusio absoluitur: vel [gap: Greek word(s)] praecisione. lib. 7. epist. 10. 13. 14. lib. 8. epist: 7. lib. 12. epist. 20. Vel excusatione, et causarum institutae scriptionis


page 307, image: s307

expositione. lib. 15. epist. 16. Vel significatione nostrae voluntatis paratae ac beneuolae. lib. 7. epi. 11. Vel petitione, vt ad nos veniat amicus. lib. 1. epist. 10. lib. 9. epist. 18. nos amet. lib. 7. epist. 14. Vel [gap: Greek word(s)] adhortatione. lib. 7. epist. 12. 13. lib. 9. epist. 4. 20. 23. 26. Sunt autem huius generis epistolarum Ciceronis in Epistol. famil. materiae multae ac variae: et habent narrationes iucundas et facetas de vita voluptuaria, ac conuiuiis lautis. lib. 9. epist. 18. 20. 26. amo ribus parum honestis. lib. 8. epist. 7. aut Reprehensiones vrbanas arrogantiae et inscitiae. lib. epist. 10. lib. 7. epist. 10. 16. timiditatis. lib. 7. epist. 10. dogmatis inepti atque absurdi lib. 7. epist. 12. lib. 15. epist. 16. silentij ac raritatis literarum. lib. 7. epist. 14. hospitij contempti. lib. 12. epist. 20. Aut adhortationes ad opes parandas. lib. 7. epist. 7. 17. conditionem retinendam honestam, non mutandam temere. lib. 7. epist. 11. amicorum amandos conuictus et coenulas. lib. epist. 24. Aut laudationes sapientiae in belli vitandis periculis, atque; opibus parandis. lib. 7. epist. 16. parsimoniae. lib. 7. epist. 18. Aut refutationes. lib. 7. epist. 13. Hac enim obseruata distinctione in magna iocosarum epistolarum varietate, melius ac facilius


page 308, image: s308

imitatio institui posse videtur. Nos exercitij gratia lib. 9. epist. 20. imitari conabimur, in qua ad Papirium Paetum Cicero scribit, Epicureum se factum, nec, vt ante, coenulis mediocribus contentum esse, sed opiparis ac lautis delectari. Itaque eundem hortatur, vt cum famelicum sit et delicatulum hospitem habiturus, probe culinam instruat. Partes illius sunt: Exordium, significatione constans laetitiae ac voluptatis ex literis Papirij perceptae. Narratio, in qua vitae suae rationem Cicero exponit, et facete admodum atque vrbane, quam sit delicatulus ostendit. Conclusio adhortatione facta: ne in tali excipiendo hospite sumptibus Papirius parcat. Hanc igitur imitati, festiue cum amico iocabimur, et quomodo excipi ab illo tractarique velimus, indicabimus hoc modo.

I. Dupliciter tuae me literae delectarunt: et quid nisi ipse suauiter illis lectis: et quod te intellexi, seueritate deposita Stoica, ridere posse, et habere hilarius.

II. Illud interim doleo, venire me ad te, vti consti tueram, per occupationes non potuisse. Diutius enim apud te mansissem, et non hospes, sed contubernalis tuus factus fuissem.

III. Neque vero eum nunc me esse existimes, quem


page 309, image: s309

tu aliquando, aut pulmento, aut iuscudo, aut lardo, aut minutali conficere essolitus.

IIII. Displicet Hecales coena; non Pythagorica probatur, terrestris, et oleribus saltem constans: Valere etiam Platonicam iubeo: quae multum fabularum, parum vero cibi habet.

V. Omnis generis cupedias amo: eas vt consequar, diligenter, conuiuia aliorum aduentitia, viatica, collatitia, viscerationes etiam obseruo: adeo saepe inuocatus eaque in re Apitium et Philoxenum imitor, qui nunquam tristiores fuisse dicuntur, quam cum domisunt cibum capere coacti.

VI. Quin et integram famem, et [gap: Greek word(s)] adfero ad lactucam, aut offam, et ad asse vsque carnes atque bellaria produco, et cum Hercule mihi aut Pharsaliis, aut Boetis negotium esseputo.

VII. Quid vis amplius, omni cura atque cogitatione de studiis aliisque rebus seriis abiecta in Epicuri me castra contuli, et voluptate vitae huius metiri felicitatem cepi.

VIII. Itaque loculos tuos omnes excutias, culinam etiam atque cellam vinariam probe instruas necesse erit: hospitem multi non ioci sed cibi et potus habebis: et qui iam quam sit suaue atque iucundum saliarem in modum epulari didicit.

IX. Nosti autem opinor, quam insolenter suam ostentare artem [gap: Greek word(s)] soleant.

X. Dediscendae tibi erunt sportellae: remouendae


page 310, image: s310

bubulae atque ouillae carnes: apuae alburni, aselli arefacti, haleces, siue conditaneae illae, siue passae infumataeque fuerint: perdices iam, phasiani, attagenae plaecent: salares, salmones, gouij, troctae, muraenulae, et mulli barbati sapiunt.

XI. Ne siticulosum quoque atque aridum sit conuiuium: vinum apponatur aut fugiens, aut acescens, aut pendulum, aut operarium: generosum et nobile curabis: quod oculis colore: odore naribus: palato sapore placeat: auribus etiam fama commendetur

XII. Haec enim mea nunc est vita: amicos meos crebro saluto: hildre cum illis suauiterque viuo, caperata atque rugosa domi relicta fronte: memor illius: Protinus ante meum quicquid dolet exue limen.

XIII. Reliquum tempus ambulatiunculis, ludis, aut quieti tribuo.

XIII. Sed operam da: vt, et valeas, et domi reperiaris: ne ego te, vel iacente, vel, quod fieri interdum audio, adesse nolente, bona tua comedim: cum stet sententia, minime tibi parcere.

Quod si vero etiam laudationis ironicae habere exemplum placeat, egregium est lib. 7. e. 16. in qua ob sapientiam in belli fugiendis periculis et acquirendis opibus Trebatium Cic. laudat. Partes illius sunt. Exordium, a prouerbio ductum, quod in eos vsurpari solet, qui sero et post damnum aliquod sapiunt. Narratio, in qua per iocum Cic. Trebat. commendat: interim vero false deridet. Hac nos imitari conabimur hoc modo.



page 311, image: s311

I. Sero sapiunt Phryges, trito de iis sermone dicitur, qui Epimethei, non Promethei sunt: nec nisi damno aliquo affecti sapiunt.

II. Verum tu non sero, sed mature satis mihi sapere videris.

III. Primum enim in aulam te bonis, qui aiunt, auibus contulisti, rebusque tuis praeclare et cito prospexisti.

IIII. Deinde fabulae alienae spectator fuisti, et cum castra alij sequerentur, tu domi interea, quasi in hybernis mansisti, neque loco te moueri passus es.

V. Atque hoc postremum perquam mihi placet: quia pacis omnino amans: studiosus concordiae: a viatque armis alienus esse videris, idque praeclare intelligis: nihil foris prodesse arma: nisi tui scilicet similes, viri prudentes sint domi, qui suis consiliis alios regant, atque videant, ne quid detrimenti Respub. patiatur.

VI. Vbique sapere ita oportet: in sapientia sola optimum firmissimumque praesidium est positum.

VII. Ego si tristi domicrenio laborarem: familiari tuo, qui aliquoties iam me inuitauit, obsecutus fuissem.

VIII. Homo bellus plane atque elegantulus, et dignus esse videtur, qui non schola inter tristes ac melancholicos, sed vobiscum in aula, atque cum politis hominibus viuat: praesertim cum in [gap: Greek word(s)] satis sit fortis ac strenuus.

IX. Qui istinc veniunt, bene te nummatum: sed satis interim superbum esse affirmant, ita vt non facile alicui ad te aditus pateat, nisi cataphractos


page 312, image: s312

aliquos, quibus resistere difficile, secum adduxerit.

X. Sed recte, et ad authoritatem retinendam accommodate, facis.

XI. Nosti enim illud vulgare: nimia familiaritas contemptum parit.

XII. Cum etiam nemo eo in loco, in quo nunc degis, te doctior ac sapientior reperiatur, cur ita te velis vilem reddere, non profecto video.

XIII. Sed haec nostro more inter nos iocati sumus.

XIIII. Tu me, quod facis, amore prosequeris: simul etiam illud in memoriam reuocabis: quo quisque doctior, eo humanior esse debet.

Atque haec de iocosis et facetis epistolis sint dicta. Quoniam autem non minor est virtus aliorum iocis atque facetiis respondere, quam cum aliis festiue per literas iocari: etiam respondendi tenenda ratio erit, quae duplex est. Vel enim laudamus aliorum [gap: Greek word(s)] festiuitatem et vrbanitatem: vel contra improbamus ac reprehendimus. In laude atque approbatione iis ex locis sumendae sententiae erunt, de qui bus paulo ante in facetarum epistolarum inuentione dictum fuit. Quaecunque enim ibi in iocando sententiae adhibentur: et quo ad [gap: Greek word(s)] ac decorum obseruantur: eae in respondendo quoque laudari atque commendari solent. [gap: Greek word(s)] vero reprehendentes sententiae


page 313, image: s313

ex contrariis locis ducentur: ita quidem vt ioci ac facetiae vituperentur, in quibus nihil, vel ambiguitate, vel verbi inter pretatione, vel allegoria, vel aliis elegans ac venustum: nihil etiam aptum et decorum deprehenditur. Collocatio deinde in his ita instituetur: vt prima pars exordium breuem acceptarum literarum [gap: Greek word(s)] repetitionem habeat: altera narratio allatarum facetiarum, vel laudem atque approbationem, vel reprehensionem et vituperationem contineat: tertia et postrema conclusio petitione, vel adhortatione aliqua seria absoluatur. Vtriusque generis, et eius, quo aliorum in scribendo vrbanitatem laudamus, et quo reprehendimus atque improbamus, exemplum est egregium lib. 7. epist. 32. in qua ad volumnium Cicero scribit: et quidem primo eius festiuitatem ac vrbanitatem laudat. Deinde, quia illius nomine dicta quaedam circumferebantur insulsa et inepta, quibus quasi notis a suis illa debeant distingui, ostendit, partes illius tres sunt. Exordium ab occasione scribendarum literarum sumptum. Narratio, in qua facetiae partim laudantur, partim vituperantur. Conclusio [gap: Greek word(s)] adhortatione facta: vt crebro scribat Volumnius, et Dolabellam


page 314, image: s314

confirmet. Hanc igitur imitati iocosae amici epistolae respondebimus hoc modo.

I. Quod praenomine omisso familiariter, vti debebas, ad me scripsisti: dubium me prmio reddidit, a te ne, aut alio aliquo literae illae essent.

II. Postea vero quam legere eam cepi: statim ex ipsa vrbanitate et festiuitate, qua conditae illae fuerunt, intellexi, tuas, non alterius alicuius eas esse.

III. Fuerunt enim omnia faceta, iucunda, festiua: prae se ingenium acutum, politum, doctum tulerunt: [gap: Greek word(s)] adhibita fuerunt cuncta.

IIII. Thesibaeo, crede mihi, more et [gap: Greek word(s)] coenare posses: ita tua amabilia sunt grataque dicta: faciunt quoque, vt multo magis quam ante eos improbem, qui ventris solum gratia quaeuis in quosuis dicteria iaciunt: et dum ridiculi nimium esse volunt: non nisi propter insulsitatem atque ineptias ridentur.

V. Ego, vt saepe ex me audiuisti, ea maxime dictorum probare genera soleo, quae sunt: aut ambiguitate acuta: aut [gap: Greek word(s)] elegantia: aut bella agnominatione: aut quia praeter expectationem allata, ridicula: aut aliis modis, de quibus dicendi disputant magistri, concinna, lepida, arguta.

VI. Haec quia tuis in literis reperi: merito eas amo: vtque eius generis ad me plures mittas, etiam atque etiam rogo.

VII. Nam de iis, quae in vrbe iam fiunt, quod quereris, non multum laboro.



page 315, image: s315

VIII. Nostros nos labores facetiis atque iocis condiamus, et Anacharsidis secuti sententiam ita [gap: Greek word(s)] ludere et iocari studeamus, vt [gap: Greek word(s)] res agere serias queamus.

IX. De amico vero nostro communi quae scripsisti, etsi essent ridicula, vt sunt reuera, tamen risum mouere mihi minime possent.

X. Quid ita inquies? quia cum vnice illum amem, etiam grauitati studere, et quam sustine at personam, paulo cogitare diligentius velim.

XI. Neque enim duo cum dicant faciantve idem: idem videri solet: et quae praecelso sunt in loco posita, occultari facile nequeunt.

XII. Illud etiam Poetae placet:

--- tunc obseruantior aequi
Fit populus, nec ferre vetat, cum viderit ipsum
Autorem parere sibi -
--- nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis.

XIII. Tu occasione data amice eum hac de re monebis.

XIIII. Et quia literarum tuarum sermonem gratum mihi atque iucundum esse intelligis, saepissime ad me scribes.

De Didascalicis Epistolis.

DIdascalicae Epistolae appellantur in quibus amicum artem, virtutem, aut rem aliquam aliam docemus. Et est hoc genus


page 316, image: s316

epistolarum vsitatum cum primis inter parentes, praeceptores, amicos, qui saepe eos quos charos habent per literas erudiunt, aut iisdem errorem eximere aliquem conantur. Est autem et inueniendi et collocandi hîc ratio faclis atque expedita: propterea quod finis nobis iste solum est propositus, vt amicum doceamus. Itaque sententiae sumendae erunt, ex notatione, definitione, partibus, causis, effectis, pugnantib. quae in docendo locum maxime habent. Interim tamen opera danda: vt [gap: Greek word(s)] et decori ratio non negligatur: Sed ita doceatur: vt non ex ambitione quadam, aut ingenij, vel doctrinae ostentatione, sed amici rogatu, vel alia aliqua honesta de causa illud fieri videatur. Collocatio et tractatio ita est instituenda: vt initium a narratione fiat, inque eadem causae institutae scriptionis indicentur, pars altera propositio [gap: Greek word(s)] pollicitatione constabit, qua promit temus amico, libenter nos, sed breuiter [gap: Greek word(s)] , quam petierit instituere velle. pars tertia ipsam doctrinam continebit, iis ex locis de quibus modo dictum, petitam: ita quidem vt a nomine et definitione initio facto post ad reliquos locos progressio fiat. pars quarta conclusio vel petitione,


page 317, image: s317

vel adhortatione, vel repetitione absolue tur. Nam et causae institutae [gap: Greek word(s)] nonnunquam repetendae: et simul amicus monendus, vt eam sibi commendatam habeat: aut etiam rogandus: vt paucula atque tenuia illa, quae sunt allata, boni consulere velit. Ad res vero et materias quod attinet: etsi purae apud Ciceronem epist. didascalicae non facile reperiantur, tamen sunt in quibus breuiter quaestiones ille certas explicat: vt de Epicureorum dogmate. l. 7. e. 12. Inualerudine et causis morborum. li. 7. e. 26. Orationis genere. li. 9. e. 21. 22. 26. Nos quia finem imponere tractatui huic constituimus, exercitij gratia didascalicam epistolam, de ipsa epistola proponemus, et methodum illam sequiconabimur, qui in didascalicis eiuscemodi obseruanda epistolis videtur hoc modo.

I. Petis a me, vt de epistolis ad te quaedam perscribam.

II. Esti vero dubium mihi non sit vllum, quin et haec, et alia plura ex praeceptorib. tuis audire possis quotidie: nec multa me scribere sinant occupationes illae, quibus districtus nunc distentusque teneor: tamen vt ad tua studia prouehenda atque iuuanda promptum me paratumque esse cognoscas: morem tibi geram.

III. Esse a mittendo dictam epistolam, idque nomen a Graecis ad Romanos manasse, notius est, quam vt probatione longa egeat.



page 318, image: s318

IIII. Definitionem vero eiusdem si requiras, nihil epistola est aliud, quam colloquium seu sermo ad absentes de re ad alterum eorum pertinente.

V. Vt autem praesentium cum praesentibus non eadem, sed varia esse colloquia consueuerunt: ita et epistolarum, quibus cum illis qui absunt, sermonem conferimus, genera multa ac diuersa sunt.

VI. Quae, vt mea quidem fert opinio, non incom mode tribus dicendi comprehendi generibus possunt: ita tamen vt quartum his commune seu familiare adiungatur, quod eas epistolas complectitur, quae ad tria illa non referri commode posse videntur.

VII. Recte vero atque artificiose epistolas vt contexamus, [gap: Greek word(s)] ars, et dicendi doctrinae necessaria cognitio est: et [gap: Greek word(s)] obseruato eorum, qui in Cic. aliorumque clarorum virorum epistolis reperiuntur: et [gap: Greek word(s)] imitatio, atque exercitatio diligens et assidua.

VIII. Qua in reu iudicio magno est opus.

IX. Non enim recte feliciterque illi Ciceronem imitantur, qui phrases tantum certas et verborum flosculos colligunt: sed qui totam epistolae alicuius formam ob oculos sibi constituunt: rei qua de agitur naturam diligenter considerant et cum illa quam tractare ipsi volunt, conferunt: eandem libere, non seruiliter: occulte, non aperte exprimere conantur: vel ordinis immutatione, vel dilatatione, vel contractione, vel aliis modis, qui [gap: Greek word(s)] occultationi inseruiunt, et cum a dicendi magistris traduntur, tum in Ciceronis


page 319, image: s319

aliorumque scriptis deprehenduntur.

X. De vtilitate vero epistolarum quid multa nunc me scribere necesse est: ad te praesertim, qui non legisti modo Ciceronis epistolas diligenter; verum etiam in succum atque sanguinem conuertere easdem didicisti: ad parentes, praeceptores, meoenates, amicos scribis creberrime?

XI. Si verum est, vt est, quod ad Curionem Cicero scribit, inuentas propterea epistolas esse, vt iis certiores amicos reddamus, si quid eos scire, aut nostra, aut ipsorum intersit: si nihil fere in rebus reperitur humanis, quod epistolis non committatur: si nihil dulcius et suauius, quam cum eo, qui etiam longe a nobis abest, quasi praesente posse colloqui nostraque consilia communicare: si nemo in orationibus conscribendi felix esse potest, nisi in contexendis epistolis diu ante multumque exercitatus fuerit: quis est, qui non quam longe lateque earundem sese proferat cum vtilitas, tum oblectatio intelligit?

XII. Habes meam de epistolis sententiam breuiter indicatam: quae vti spero, tibi quoque probabitur.

XIII. Sin vero aliud forte visum tibi fuerit, amici tamen fungi me voluisse officio statues, eoque nomine quae sunt allata, grata habebis.

XIIII. Quicquid autem et in hoc genere studij, et aliis institueris: id Deus Opt. Max. vt fortunet, ex animo precor.

FINIS.