09/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: s001
MAGNORUM QUONDAM ERUDITISSIMORUMQUE VIRORUM EPISTOLAE AD MARTINUM OPITIUM, V. CL. EX MUSEIO JASKIANO. DANTISCI, TYPIS RHETIANIS, A. C. CIC ICC LXX.
image: s002
VIRO Clarissimo, Excellentissimoque Dn. JOH. PETRO TITIO, Eloqu. et Poet. Prof. apud Gedanens. meritissimo, Praeceptori olim, nunc Amico suo honoratissimo. S. P. D.
NOn alte petenda mihi est ratio, cur Tibi potissimum, Vir Clarissime, hunc Epistolarum fasciculum, quae ad Poetarum Germanicorum
image: s003Principem, OPITIUM olim datae sunt, dedicare voluerim. Nonne nitere Te veluti renatum Opitium nomen ipsum longe nobilissimum, transpositis literis indicat? Quale ex eodem inter alios et ingeniosus docti mei Consobrini CANDOR, qui Frigoris nuper admiranda plurimorum auribus, et oculis liquidissime exposuit, prodire jam pridem fecit Anagramma. [note: Joannes Petrus Titius Nites Opitius renatus.] Nonne Tu divinum ejusdem Opitii genium in omnium eruditorum animis perennare jubes tam elegantibus Musae Teutonicae monumentis, quorum aliquot in ipsa adhuc Adolescentia summo cum applausu edidisti? Unde Vir ille, omni laude superior, a me quodammodo flagitare visus, ut haec calidissimi amoris pignora, quae a Vtris quondam maximis ipsi transmissa, ego nuper Fato quodam singulari adeptus sum, sub nomine Tuo pullici juris facerem. Et sane Viris etiam illis non est inglorium, a tam pulchris attrectari manibus, tam perspicacibus perlustrari oculis, iam praeclaro foveri ingenio, quod scitum, inaffectatumque ipsorum scribendi genus digne aestimare novit. Illi autem vel ideo meruo admirandi sunt, quod neque verbis utuntur obscuris,
image: s004nimisque obsoletis, quibus immane quantum nonnulli sibi sapere videntur, verae antiquitatis gustum non habentes, qualia resitat Lexiphanes apud Lucianum, tum illa sunt axamenta, quae citantur a Varrone: Omnia dapatilia comīsse Jani cusiones Duonus Ceruses deivos Janosvenet, neque etiam vocabulis, ut loquuntur, modernis, quae genuinam dictionis Romanae puritatem, ac gratiam plane destruunt; sed stylo gaudent plano, ac simplici, suis tamen non destituto floribus, atque acuminibus, sermone vere Latino, ac sparso fruge bonā veterum lectionum, adeo, ut perspicuitas, atque facilitas cum nitore ac elegantia certare videatur. Interim dolendum est, tam parvt vulgo ista orationis lumina, atque ornamenta aestimari, dum nimis facilt plerumque negotio faciles periodi conscribi creduntur; immo insulse admodum, tanquam nulltus artis, atque ingenii, exploduntur, si non acuminibus semper, nescio unde petitis, Volscorumque, et Oscorum vocabulis, vix ipsi Evandri Matri intellectis legentis animum detineant, sive potius excarnificent. Caeterum non ideo loquendi modos rariusculos excludendos esse omnes, Tecum etiam sentio, Vir Excellentissime.
image: s005Verba a vetustate repetita, (ait Fabius) non solum magnos assertores habent, sed etiam afferunt orationi majestatem aliquam, non sine delectatione. Nam et autoritatem antiquitatis habent: et quia praetermissa sunt, gratiam novitati similem parant. Sed opus modo, ut neque crebra sint, neque haec manifesta, quia nihil est odiosius affectatione: nec utique ab ultimis, et jam obliteratis repetita temporibus etc. Haec acerrimus ille, quem dixi, Fabius, cujus sententiam qui scriptis sequuntur, neque pecsant in excessu, quis improbare unquam ausit? E contrario nec Tu ipse, quam vis modestissimus, illos laudandos judicabis, qui facilem scribentes stylum temere subsannant. Optime Erasmus noster Lasaro Bonamico, se ob nimiam styli facilitatem culpanti respondit: Lasare prodi foras. Scilicet ut videamus, quid Tu praestare possis. Hoc et in illos vere quadrat, qui labores aliorum semper traducere, neque de soluta tantum, verum etiam ligatā oratione, cum ipsi ne artis quidem metricae gnati, superbissime judicare solent. Quod ad Epistolas attinet, illud certum est, quod, dum facilitatem quandam requirunt
image: s006singularem, scriptu eas sibi fieri difficillimas, Viri etiam doctissimi profitentur. Jam vero perspicuitatem illam cum tantā simul venustate conjunctam, quae in tantorum Virorum, ut dixi, Epistolis ad Opitium admiratione digna est, in Tuis quoque scriptis, Vir Clarissime, magnā cum voluptate exosculamur omnes. Unde etiam num mihi non parum gratulor, quod Parens meus (quem Fatum ah! nimis praecox mihi admodum Adolescenti eripuit) hāc quoque in parte tam oculatus fuerit, ut Tibi potissimum, missis Paedagogis umbraticis, tanquam publice eminenti dicendi Magistro, ac sapientiae Doctori, Juventutem meam erudiendam tradere salutare judicaverit. Cui secundum DEUM praecipue inter alios Tuos quondam Discipulos, quamvis ingeniō ac doctrinā tenuitatem meam longe supergressos, quicquid in humanitatis studiis profeci, me debere palam profiteor. Quaenam igitur gratiae tanto persolvendo beneficio sufficere poterunt? Opportune hīc in mentem mihi incidit locus Annaei: Emis, inquit, a bonarum artium Praeceptore studia liberalia, et animi cultum. Igitur huic non rei pretium, sed operae solvitur, quod deservit, quod a rebus
image: s007suis avocatus nobis vacat, mercedem non meriti sed occupationis suae fert. Idem profecto et de Te, Vir Excellentisime, asse verare ausim, qui, dum et mihi, quem pari cum facilitate atque bonevolentia nunc subinde admittis, vacare olim solitus, saepe animum a dignioribus, ac victuris cogitationibus avocare coactus es. Accipe interim, Vir optime, hoc grati animi, ac religiosae erga Te observantiae qualecunque symbolum, quod nunc in publicā luce exhibere nullus erubesco; non ingratum vel ideo. ut confidere audeo, futurum, quod tot simul literarum Heroes veluti ex sepulchris redivivos producat, qui nunc aurā liberiore perfrui incipient. Neque jam erit, cur quisquam amplius de non erecto epitaphio beatis Opitti manibus, hīc in Templo primario sepulti, lamentetur. Mihi equidem, cum Tuo adhuc gauderem convictu, res ista ludendi ansam aliquando praebuit his distichis:
Attonitus Tecum forsan miraberis Hospes,
Prae reliquis tumulum noscere quisquis aves,
Sub quo Slesiadum jacet ortus OPITIUS oris,
Teutonicae nostro Phoebus in Orbe lyrae;
Inclyta quod nullo signata est indice Virtus,
image: s008
Pristina nec vultūs sculpta figura nitet.
Desine mirari. Namque immortalia mentis
Ante obitum posuit tot monumenta sibi,
Quae bene cum totum referant, vivumque figurent,
Mortalis metuit contemerare manus.
Jam vero ad ipsius Opitii, accedunt aliorum etiam, ejus olim amantissimorum, monumenta Epistolica, qui illi etiamnum vivo Epitaphium, futurum mox toti Orbi conspicuum, nec ullā fatorum, aut temporum injuriā abolendum, exstruxerunt. Quinam vero illi sunt? GROTIUS, BUCHNERUS, COLERUS, TSCHERNINGIUS, RITTERSHUSIUS, VENATOR, COMENIUS, MOCHINGERUS, imo et Magnus ille Arctoae quondam Pallados Minister, OXENSTIERNA. Quem ultimo loco nominavi, ut in ejus paulisper subsisterem elogio. Senatus quondam Romanus Imagini NUMERIANI, bibliothecae Ulptant affixae, subscribi jubebat: NUMERIANO. CAESARI. ORATORI. TEMPOR. SUIS POTENTISS. Hujus non minori jure subscribi posset: OXENSTIERNAE, REG SVED. CANCELLAR. POLITICO. TEMPOR. SUIS PRUDENTISS. FACUNDISSIMOQUE. Huic suppar omnino habendus illustris
image: s009ille H. GROTIUS, ejusdem Reginae Legatus celeberrimus, cujus virtutes plane stupendas jam praetereo. Nec immorari audeo depraedicandae augustae eruditioni AUG. BUCHNERI. Mitto etiam RITTERSHUSIUM, optimi, Vossio ipso judice, doctissimique Viri Filium. Taceo TSCHERNINGIUM, VENATOREM, ac COMENIUM, magni item nominis Viros. Transeo MOCHINGERUM ac COLERUM, quibus velhoc immortali cedit gloriae, Te habuisse olim inter Discipulos. DEUS Te vero, Praeceptor, ac Amice honoratissime, Urbis nostrae, tum seculi hujus bono quam diutissime sospitet, jacturamque eheu! nuperam Conjugis Tuae desideratissimae, Cognatae olim meae nobilissimae, liberorum, ex ea superstitum, felicissimis incrementis quam svavissime compenset. Ita voveo animitus
Dab. Dantisc. ex Musaeo 7. Febr. A S. 1670.
E. T. Observantiss.
ANDREAS JASKI.
image: s010
PRAEFATIO AD LECTOREM.
NE mireris, ac ignores, Amice Lector, unde Thesaurus iste, quem omni auro, ac deliciis, quas vulgus aestimat, potiorem habeo, mihi obtigerit, duos illos Viros, quorum beneficio eundem possideo, paucis, gloriolam hinc nullam aucupans, indicabo. Cum ante Menses aliquot cum Nobilissimo Domino GODOFREDO de PESCHWIZ, hujus Civitatis jam per tot annos Secretario laudatissimo, forte deambulando de rebus variis ad rem literariam pertinentibus nam frivolis istis, quibus Thesmopolis apud Lucianum Micyllum in convivio obturbabat, nempe, si dies est, nox non est etc. non delectamur) multos haberem sermones, narrabat mihi inter alia Amicus ille optimus, variarumque rerum ad stuporem scientissimus, se vidisse aliquando Lugduni in Batavis Epistolas non paucas Cll. V. V. ad M. OPITIUM, apud JOANNEM STARCKIUM, Scholae Petro-Paulinae in hac Urbe Rectorem,
image: s011quas vindicare ab interitu beati Virorum illorum Manes postulare viderentur. Quo audito, temperare mihi non potui, quin Virum illum, simul atque opportunum fuit, ipse adirem, mox tam facilem, atque humanum expertus, quod jure etiam post mortem ejus nunc depraedico, ut die sequenti tantorum ingeniorum foetūs Epistolicos, mutato hospitio, in meum immigrare contubernium passus fuerit. Vix autem Epistolas illas acceperam, mox in lucem edendas, ac Grotianis Epistolis, quas praemisi, adjungendas esse, nihil caninos malevolorum, aut imperitorum morsūs reformidans, existimabam. Vides, Lector, quam non sim invidus, quantāque Orbi literato inserviendi cupiditate ferar, cum solus, more Timonis, qui thesauri, indultu Jovis, e terra inopinato effossi, neminem participem reddidisse fingitur, et ego gemmis istis omnibus, sub privato lare occultatis, perfrui potuissem. Tanto minus liberalem animum meum quod ad has ultimas Epistolas spectat,
image: s012temeritatis, ut spero, incusabis, nec in candoris mei, ut sic dicam, nivibus ignem reperies, ac si arcana non propalanda divulgāssem. Illud enim ex ore Viri cujusdam, fide dignissimi, certo mihi constat, Cl. OPITIUM, jam moribundum, plurimorum Principum, ac Magnatum literas, ne secretiora iis contenta emanarent ad posteros, in conspectu suo comburi jussisse. Hae vero, prout idem ille Starckius mihi ipse narravit, sub pulvinari OPITII post mortem, quas illuc procul dubio, ut solae superessent, abscondidit, inventae fuerunt omnes. Cum igitur rogum salvae effugerint [correction of the transcriber; in the print effugegerint], ac longe pretiosiores habendae sint, quam lychnus ille fictilis Epicteti Stoici haberi meritus, quem stultus quispiam apud Graecos ter mille denariis mercatus erat, Tibi, quaeso, illas, tanquam nitidissimas doctrinae lampadas, multum lucis ingenio Tuo allaturas, quam maxime commendatas habe. Ego interim Te, Benigne Lector, cum Nobiliss. Dn. de PESCHWIZ, Viro ad verae Antiquitatis
image: s013faciem, quod ad virtutem, ac literaturam omnifariam, mire composito, recte diuque valere, ac salvere jubeo. Dab. ex Musaeo 8. Febr. M DC LXX.
I. S. P.
TU semper aliquid, Frater Opiti, emittis in lucem et ad nos, quod nos Gratiis Tuis, etsi longe remotos, convivere facit, quales sunt Threni Jeremiae, tuo lepore sic delibuti, ut non gaudere in illis Tristibus non potuerimus. Quantum autem voluptatis speramus ex Argenide, ex Psalmis, ex aliis? Gratulor Tibi Tuum ingenium, Tuum ocium, et tot amicos, seu Patronos, praeterea autem bonam valetudinem, ac tranquillitatem animi. Quae omnia
page 2, image: s014haut dubie ad hujusmodi studia et gloriam requiruntur. Video profecto apud vos aliquem bonis literis honorem constare. Nostri Principes et Nobiles quidvis aliud agunt, quam ut respiciant bonam mentem, et illos, qui hanc sequuntur. Noster Gruterus, Vir tanta famā et meritis, Brettae in urbecula vivit paupercula, et rusticorum matre, nisi quatenus ab illo pretiosa fit, et dignior semet ipsā. Nemo est ex superbo illo grege Magnatum, qui sibi ejus contubernium optet, aut omnino curet, an unquam natus sit. Quid mecum fiat? Unice hoc fortunatus sum, quod apud Amplissimum Lingelshemium, amantissimum nostri, sedem inveni, ubi non solum doctior fieri possim, sed etiam, (quantum in hunc animum cadit) sapientior. Narro Tibi, mi Frater, nihil constantius illo Viro, nihil moderatius, jucundius, et priscis illis sapientiae professoribus conformius excogitari potest. Sed et hīc, ubi tam bene est, interdum paenitet; quia temporum nulla facies melior apparet, et foris interim lingvas addiscere possem, et haec vita multum ignobilitatis habet, parumque spei. Acquiesco rursum meae sorti, cum cogito, quam omnia vanasint, quam nihil solidius verāpietate, quam breve contra et saepe noxium, quicquid hīc esse voluimus. Bibrani non obliviscar, sed id jam fieri non potuit, cum hae ipsae festinandae erant. Dominus Nuslerus tacet, eum rogo saluta, ut et Egregium Virum
page 4, image: s015Dn. Kirchnerum. Vale, mī Amice. Argent. 24. Mart. Anno 1626.
Tuus omnibus modis
B. VENATOR.
Mitto Tibi Vitam Spinae, et Epicedium Obentravitio factum; oro autemhunc pannum, aut potius pannos ne contende cum Tua purpura.
II. S. P.
MElli certe est, Opitī, frater svavissime, Tibi colloqui, et sive deseriis, sive lubricis, Tecum caedere sermones. Quod quia praesenti Tecum non licet, age per Epistolarum commercia alter alteri confabulemur. Quartus ipse dies est, quod per Lipsienses Cursores ad Te direxi literas. lis significaveram, propediem ad Te curaturum, quae Nobilissimus Verderus, amicus communis, ad me misisset. Ea nunc Cisiarius iste perferet, et simul etiam has nostras. Etsi enim nihil esset, quod scriberem, scriberetamen volui. Nam ut argumentum certum desit, nunquam tamen non invenit amor, quod fcribat, qui omnium Deorum disertissimus et facundissimus est. Peto autem abs Te, ut quid de Verderi isto opere censeas, ad me quam primum velis perscribere. De Poesi ego ita sentio, illustrem prorsus, atque eximiam esse, et paria posse facere cum Epica Graecorum, Latinorumque, quorum vineta insigniter caedit. Translationem vero multo et operosiorem
page 6, image: s016Hubnerianā Bartassii et meliorem judico: quanquam Italica nondum licuit cum nostris conferre. Sunt tamen non pauca, quae peccavit ibi Nobilissimus Vir: et quae potissimam partem nunc ipse videtur agnoscere. Quoties enim articulum neutrius nominibus foemininis addidit? Quoties singulari numeroloco pluralis, recto casu pro obliquis usus? Atque ad istam faciem plura alia sibi indulget, in id tantum, ut versus possit constare. Quae si licita nobis, et permissa arbitratur, nae soli omnium Germani sumus, quibus impune solaecismos liceat facere. Quod tamen negat, et ad ravim usque pernegat Priscianus, Vir ornatissimus, cujus ego judicio in talibus certe plurimum solco deferre. In terminationibus versuum Gallorum rationem secutus videtur potius, quam Tua praecepta, quae profecto extra omnem controversiae aleam posita sunt. Sed et in ipsa dictione aliquando minus placet, ut quum vel obsoletis et inusitatis vocabulis, vel sordidis, et vulgo tantum tritis utitur. Verum haec nonnisi illis nota sunt, quos Musae intra velum docuerunt. Quicquid tamen sit, multum profecto amo, et aestimo virum illum ob hanc navatam nobis operam: et plura fortassis emendabit, si iterare editionem contigerit. Neque enim suis opinionibus ita haeret, ut aliorum sententias prorsus negligat. Quin libenter praebere aurem solet, qui recta monent. Et vero non amo tantum illum,
page 8, image: s017sed et multa mihi de eo polliceor. Est enim nobile et excellens in ipso ingenium, quodque vel maximum Poetam nobis posset promittere, si ad Graecorum et Latinorum prudentiam melius esset eruditum. Testatur apospasmation illud carminis de Christi magnificentia, quod in praefatione ad Lectorem dedit, quantum naturā valeat. De itinere Tuo Dacico iterum Te moneo, ut caute illud suscipias, et cum accuratissimā cura Tuaesalutis. Nam ut Tu parum cures, quid de Te futurum sit: cogitare tamen debes, et sedulo Tecum expendere, quid de Te patria communis sibi exspectet. Cujus certe maxime interest, Te quam diutissime superesse. Profecto ego pro Te omnia etiam tuta timeo. Nam, ut nosti maximo amori, maximus semper metus junctus est. Itaque Te, per quicquid Tibi sanctum, ac carum est oro, quaesoque, ut Tui rationem habeas, et maneas potius, si quid timendum fuerit, quam incertis periculorum Te committas. Pereat omnis Dacia, modo Opitius noster nobis superet. Haec ad Te, Frater, nunc scribere placuit, quae boni consules. Nam et parum polita sunt, et citra omnem curam illita potius chartae, quam inscripta. Ego hoc unum adhuc Te rogo, ut, sive eas in Daciam, sive domi Tuae maneas, Buchnerum Tuum amare constanter pergas. Raptim Witteb. ad d. 17. Junii An. 1626.
Ampliss. et Clariss Viris D Dnis Kirchnero, et Nuslero adscribo salutem. Sed heus sodes de Belgitis Heinsii memor esto.
T. A. BUCHNERUS.
page 10, image: s018
III. S. P. Vir Clarissime, ac Eruditissime.
EX perpetuo Tuo silentio meas omnes naufragium fecisse colligo. De me, et rebus meis Cl. Berneggerus in nuperis suis literis tecum abunde forte egit, et jam Vesselius noster coram. Peto a Te jam summopere, ut Berneggerianis respondeas, et poemata mea si tanti aestimas, epliemiā aliquā exornes. Zincgrefius, Venator, Creutzius, et alii sua poemata meis reliquarii loco adjungent. Desiderio Barclai Tui flagramus omnes, quem solus Germanice loqui potes docere. Perge ita consimilibus operibus patriam ling vam excolere, et de serā pofteritate bene mereri. Nos quamvis lento gradu Te recta ad bonam mentem sequemur. Amplissimo Kirchnero salutem adscribo. Vale Vir Cl. et me ama. Argentorati 8. Aug. 1626.
Tuae virtuti addict issimus
CHRISTOPHORUS COLERUS.
IV. S. P. Clarissime Opiti, Frater dilectissime.
ITerum nunc mihi se obtulit ultroneus literarum lator: iterum dico, quia non ita diu est, quod brevem ad Te Epistolam, nescio per quem vestratium misi, eamque Te recte accepisse confido. At Tuum insvetum silentium nos Tuos, quotquot hīc sumus, Amicos non sinit non vereri ne
page 12, image: s019in valetudine Tua, aut quocunque casu sinisteriore (quod omen tamen Deus avertat!) aliquod impedimentum fuerit. Misit nuper noster Gruterus etiam literas, quas ad Te curaremus, atque id quoque per Dn. Berneggerum factum esse plane puto. Ille noster Senex a multis hīc expetitur in locum Professoris Eloquentiae, qui nuper extinctus est, sed incerti admodum sumus, an per religionem, aliaque, et omnino per invidiam vel certe [gap: Greek word(s)] id obtineri possit. Nos qui illum aestimamus, et amamus, hoc ex omnibus votis unum maxime vellemus. Nam praeter Eximium Berneggerum nihil hīc bonarum literarum, aut humanitatis inter omnes Academiae Antistites. Cum popularibus Tuis mihi plurimum intercedit commercii, qui adhuc retinent gustum recta rationis in delectu studiorum. Praesertim autem Coleri ingenium probo, qui Latinos, vernaculosque versūs ad imitationem Tuorum, meā sententiā, tales facit, ut post Te proximus locari possit, si modo ullus eam laudem sperare potest. Verum is non tam secundam gloriam quaerit, quam literas Tuas, quas ei post aliquot suas, hactenus denegāsti, nec existimare potest, utrum illas literas non acceperis, an denique apud Te per malevolos ipse traductus fuerit. Ego Te, mī Opiti, qui illum rectius novi, credere mihi volo, nihil me in ipso vidisse, quod Tuā benevolentiā non dignum videatur, si maxime candorem, et sine
page 14, image: s020fuco simplicemque animum spectes, ante omnia vero praeter eruditionem, et ingenium, summam erga Te observantiam, quam in omnibus scrmonibus ardentissime ostendit. Bea Tu eum nobis unicā Epistola, ne videar ei hac commendatione, quam meretur, defuisse. Audimus apud vos iterum peregrinum militem instaurare vetus bellum, quod Tibi, Tuisque ne noxium sit, ex animo precor. Properata haec vides, optime Frater, et sane scribere tantum aliquid volui, non ut facerem, sed ut augerem fidem meo amori. Vale, et salve cum Amplissimo Kirchnero et Nüslero. Argent. 22. Aug. 1626.
T. B. VENATOR.
V. Salve Pl. Cl. Opitī noster.
ETsi invicto animo esse debeamus, utaequis feramus humeris mala, quae divinitus nobis immittuntur; ac sponte nostrā paternis DEI poenis cervices praebeamus: tamen graviter commoveor, cum ad publica illa Germaniae mala Silesiae nostrae calamitas accedat. Triste enim Carmen Tuum, quo Poemata mea indigna dignaris, ferme lachrymas mihi expressit; unde omnium primo cogitavi, ut ad Tuas illas responderem, et tenerrimum meum quoque affectum erga patriam testarer. Sed ego non tam doleo caeterum patriae casum, et bonorum jacturam, quam quod Religio, quā nihil tām voluntarium,
page 16, image: s021animis aversissimis imperatur. Europa certe tota discidio Religionum vastatur, et tot hominum millia specie Pietatis e medio tolluntur. Rigor ille Pontificiorum, ut non semel illis ipsis nocuit, forsitan et post hac nocebit. Habemus supra nos Deum vindicem acerrimum, qui consilia eorum, et machinas, quas nobis astruunt, demolitur. Occurramus ergo illi non suppliciis muliebribus, et Philosophā sententiā, sed seriā poenitentiā et sedulā operā, ac posthabitis iis, quibus plebejae ac humiles animae affixae sunt, corda elevemus, et omnem spem, ac fiduciam in aeternae possessionis bona collocemus. Ut ut vero res in patriā turbatae sunt, tamen vellem Tecum vivere, ut exore Tuo sapere discerem, et ad omnia adversa monitis Tuis bene munitus durarem. Scimus enim, quam in Palatinatu superioribus annis fortiter per ignes, ut proverbium habet, transieris, et spiritu liberrimo Consolationem belli scripseris. Vale, et argumentum literarum boni consule. VIII. Eid. Mart. Juliani, Anno Dom. M DCC XXVII. Argentorati sub lychnum dormitantibus oculis.
Tuus totus omni cultu et fide
C. COLERUS.
VI. S. P. Vir Clarissime, et eruditissime.
ETsi nihil pene habeam, quod ad Te perscribam: nihilominus cum Tabellarius Argentoratensis
page 18, image: s022ad vos abeat, nolo eum sine meis ad Te praetermittere. Tanto desiderio et Tui, et Tuorum inflammatus sum, ut vix me vel leve temporis momentum intra silentii terminos continere possim. Hoo igitur, age, scribe, ut, qui hactenus in illis binis, quas ad me dedisti, plusquam Tui imagnem animi in me propensi vidi, inposterum totam faciem propius videam. Argenis Tua, quam tandem ab his nundinis adventuram speravi, ad nos non venit. Ajunt Bibliopolae nostri se tantum unicum Exemplar, quod aere redimendum non fuisset, Francofurti vidisse. Scripsi Casp. Sanftlebio de exemplari mihi transmittendo, tum etiam de reliquario Poematum Tuorum, ac Threnis Jeremiae. Peto etiam a Te, ut mihi errantes Musas tuas, si tuto ad nos, et sine sumptu ire possunt, transmittere digneris. Jam cum liberali hospitio, h. e. secessu Musarum aliquo fruar, carmina mea colligo, et in libros dispono. Samuel a Remchingen Eques Virtembergicus Gallica quaedam amatoria a se conversa, et Val. Andreae Amicus noster Triumphum fidei Bartasii virgulae meae censoriae (salvā tamen modestiā dico) commisere: uterque principia sua ex Tuis hausit; sed melius et felicius ille. Magno certe ornamento et Germaniae nostrae foret, si ut inter Anglos, Gallos, Italos, Belgas moris est, divinam Poesin praeter plebejos, illustres genere et dignitate Viri colerent. Exempla licet pauciora sunt Bibranus noster
page 20, image: s023(eheu olim noster!) Tassi interpres, et noster ille Remchingenus, Vir ingenii politi, judicii subacti, prudentiae ac modestiae praeter genium ejus generis: a quo plurimam Tibi salutem scribo, et cultum Tui ac studium propensissimum. Hoc ipso die, quo haec scribo, apud illum in in Tuam salutem bis ingens circumferebatur poculum hāc solenni formulā: Bene Mart. Opitium, Principem Poetarum Germaniae. Ad Cl. Buchnerum et Tui nominis autoritate et Taubmanni manuductione confidentius literas dedi: cui me, uti scio Te facturum, quando ad illum scripseris, commendes, etiam atque etiam oro. Doctiss. Berneggerus Te pl. salutat, excusatus silentio, cum Roestium nequam, reste dignissimum repetat: ut et Taubmannus noster. Vale delicium eruditorum ac meum. Propridie Cal. Maji Juliani M DCC XXVII.
Salveant a me Ampliss. Kirchnerus, Nuslerus, Cothurnus, et Hillingerus, cui scripsissem, nisi tabellarius nimis abituriisset.
T. E.
addictissimus
C. COLERUS.
VII. S. P. D.
JAm consignaveram literas, jam obligaram fasciculum, et nunc in eo totus eram, ut omnia ad Te recte perferrentur, quum ecce Tuae exoptatissimae redduntur mihi. Quid dicam, Frater? Nunquam sponsus speratam pactamque suam tam arcte amplectitur,
page 22, image: s024quam ego illas. Et male peream, nisi terque quaterque legerim. Ita nequibam expleri mentem, ita me abripiebat amor Tuus, quem tam ubertim illae spirabant. Utinam vero imaginem Tuam mox nanciscar! Sic me Musae ament, inter Patris, Fratrisque vel primoloco venerabor. Sed de Kirchnero quid narras? Ergo ne hic annus fastis prorsus infamis fiet tot praeclarissimorum Virorum mortibus? Flet nostra Saxonia Meisneros, ac Balduinos: Menzeros, ac Winckelmannos Hassia queritur, [gap: Greek word(s)] HEINSIUM universus orbis deplorat. Profecto bonā fide indolui optimi Viri fato: quem si versibus meis honorari posse putas officio meo non deero.
Ab alio exspectes, alteri quod feceris.
Tuorum Poematum novam adornari editionem laetus accepi. Tu dabis operam, ut quam nitidissime prodeant. Nam a tam pulchro ac coelesti corpore maculae omnes, ac sordes procul debent abesse. Schurerianos minime adeundos censui. Neque enim Tu illis ullo modo obstrictus es. Tuus iste foetus est: itaque libere Tuo utere jure. Ex Anhaltina, vicina nobis provincia nihil accepi hactenus, nisi quod semel iterumque Hubnerus per alios me jussit salvere. Et illos facile haec tempora excusant. De Barthio gratulor, quod ad amicitiae cultum redierit. Profecto est mirabile caput, et quem offendas, quum Te placere maxime autumes. Ego tamen hominem amo, colo, veneror, si
page 24, image: s025quem alium, ob divinum ingenium, et incomparabilem eruditionem, qua seculum nostrum praecipue illustrat. Toto isto tempore ex quo Wittebergam reliquisti, nihil ab eo vidi literarum. Fortasse placuit meas esse aliquandiu vices, quae Tibi hactenus sustinendae fuerunt. Probata Tibi fuisse ea, quae in Glogoviensem asinum lusi, serio gaudeo. Sed inposterum nihil mihi cum ipso erit negotii. Ves. catur carduis suis secure, ego nihil turbabo. Nec est in Responsione ejus, quod me magnopere tangat. Et si esset, melius contemptu vindicaretur. Hippocratis vinclis indiget potius, quam responsione: ita ille non desipit, sed insanit. Vale, o meae dimidium animae, Cl. Opiti, et me Tuorum Carminum lectione quam primum bea. Wittebergae ad d. X. Octobris Anno M DCC XXVII.
T.
A. BUCHNERUS.
VIII. S. P.
TRibus nuper, Vir Cl. promittebam, me ad Tuas illas, pridem mihi allatas responsurum: quod nunc per istum juvenem et amicum facio. Eum, qui ex vultu ac sermone Tuo proficere cupit, optimā formā commendo. Gratulor Tibi, ac Musis, quod jam Tuus magis, et securus ad libros, veteres Tuas delicias, reversus sis; etsi non omnem eorum consvetudinem seposueras, nisi quod Illustris
page 26, image: s026Patroni Tui arbitratu in negotia illa bellica, et pericula itinerum Te demiseras. Nam inter aliud agendum Argenidem et nuper Laudes Martis, doctum, grave, severum, atque prudens Carmen vidimus. Exemplar anxie a nundinis Francofurtensibus exspecto; sin in mercatum nullum veniet, a Te unum peto. Cl. Berneggerum apud Te et Nüslerum etiam de diuturno silentio excuso, qui, cum Tuae Pragā advenirent, truculento morbo afflictus tantum non occubuit, et hactenus vix occasionem mittendi literas nactus distulit. Ncc tamen Fatum illum exsortem rigoris sui esse voluit, erepto filiolo unicā spe. Incredibilis dolor Virum ingentis alioquin animi expectoravit, ut vix Socrates, aut Cato ille Christianus, Lingelshemius ipsi erigendo par esset. Mitto Consolationes nostras. De Gruteri reliquiis Venator Te certiorem faciet. Inscriptiones illius ineditas credo mittet Grotio, qui Salmasio, curaturo opus ingens, a Berneggero petiit, et hic ipse a Te, quas e Dacia attulisti, tanquam consangvineas partes, petet. Donis etiam Vir eruditus Romae Symbolam suam conferet. Kirchneri Epicedia paulo post ego cum Venatore bonā fide Tibi transmittemus. Vale, et me, more Tuo, ama. Argent rapt. Non. Sept. 1628.
T. omni cultu
C. COLERUS.
page 28, image: s027
IX. S. P.
TU vero, Frater optime, paucorum similis es amicus, qui post meum diuturnum silentium non etiam Tibi silendum putas, et literas a me pigro exsculpis, et pudorem. Tanto minus excusatus ego, qui sciam, dicamque, si non aliis, mihi certe, nullum hactenus, ex quo nos principia harum calamitatum disjecerunt, tam fidum, constantem, atque infucatum Amicum contigisse, quam Te, mī unice Opitī. Nam aliis licet interea, non pessimis usus fuerim, haud tamen ullus se mihi probavit sic exacte bonum, sic svavem, sic desiderabilem. In mentione Conjugii, quo capistrandum aliqui Te voluerunt, facetus es, et hercule prudens, quod haec tempora adspicis. Me quidem sane nemo adducet, ut me venundare patiar hoc modo, hoc tempore, quamvis illecebrosissimi spe pretii: incommodis caeteris dissimulatis, omnino Poetae raro contingit, ut non Poeticam uxorem inveniat, praesertim alicui bona fide caventi.
Lasciva est nobis pagina, vita proba est.
Nam hic sexus odit Hyppolitos, aut facit Actaeonas. Dos autem vel invidenda tanti non est, ut miser incedas
Fronte curvatos imitatus ignes,
Tirtium Lunae referentis ortum.De Gruterianis adhuc paulum, quaeso, exspecta, quanquam,
page 30, image: s028quid exspectes, vix video, aut forsan pro Thesauro carbones. Nam Argentorati dum fui, coeptum est mihi ocium, et quies turbari ab amico, qui in contubernium receptus, fecit, ut nunquam solus, imo nec meus essem. Nunc tamen, postquam Tubingae sum (eo enim cum duobus Nobilibus a Rehlingen missus sum, mittendus in Galliam sub adventum Veris) affecta perficiam, modo etiam sit, qui excudat. De quo etiam videbimus, adjuvante Clarissimo Lansio, qui in his et in aliis valde prolixe se pollicetur. Scripsit et alius Tubingensis Professor, Flayderus nomine, panegyricum Grutero, de quo judicabis, si a me accipere poteris. Videbo autem, ut simul cum meo mittam. Postquam Gruteri Bibliotheca Sixtino vendita est, videntur et Inscriptiones illius potestati cessiisse. Nam gener Gruteri, qui mercem librariam non intelligit, omnia promiscue illi Sixtino addixit, sicut audio. Grotius etiam sollicitavit operam Lingelshemii, ut Inscriptiones illas sibi compararet, non memini cui destinationi. Si quid tamen certius cognoscere potero, scies quam primum. Pro Epigrammate, quod [gap: Greek word(s)] Gruterianis cum Grotii et Heinsii carmine adjiciam, ago gratias. Illud haud aliter laudo, nisi quod video Tuum esse. De Zinckgrefio diu nihil vidi, nihil audivi. Homo uxorem duxit, et, credo, negotiosus est. Scribam,
page 32, image: s029cum primum occasio erit, de re quam petis. Etiam de Laudibus Martis ago gratias. Opus doctum est, et (iterum dico) Tuum. Ejus lectio nunquam me saturabit, praesertim in illis partibus, ubi nequitias attingis, et sparsu jocorum risum laxas. Si quid facis, aut fecisti, ejus, amabo, nolis me expertem esse. Clarissimo Nuslero plur, adscribo salutem, qui, si mihi velle pergit, gratulabundus exaudio. Vale, svavissime Frater. Tubingae 29. Novembr. 1628.
T. toto pectore
B. VENATOR.
X. S. D.
QUod dulci Amiculo, Frater optatissime, metuas, causa non est. Nam totā aestate anni satis bene cum meo mihi convenit morbo. Cujus ut quaedam subinde semina se exerant, transeunt tamen, nec figunt radicem: ut assilire potius et stringere leviter, quam instare, atque urgere videatur; quod DEO ago gratias. Debebam nunc excusare silentium, sed Tu in exigendis officiis tam morosus non es, nec quisquam Amicis promptius ignoscit. Inveniet veniam quicunque dedit. Pro Heinsii Oratione, et Catonis distichis, quae cum summa voluptate, ut Tua omnia, legi, ago gratias. Horum Exemplar alterum superiore septimanā cum literis ad Dn. Barthium misi. Quaeris quid nam responsi abtulerim?
page 34, image: s030accipe, et compone frontem: Das Juncker Casper Barthen (ipse propriā manu scripserat) ein Schreiben von etc. überbracht, ist dem Boten dieses zum Zeugnüß ertheilet Signatum Sellerhausen etc. Quae eadem verba proximā hyeme mihi reddita sunt, quum ad ipsum literas dedissem. Quaeso Te, mone Frater, quid videatur? Nam ego judicium sustineo, et illud Senatorium usurpo N. L. Interim non diffiteor, me et amare summopere hominem, et admirari. Sidnei Arcadiam nondum Bibliopolae nostri attulerunt: ut alia, quae mallem legere, quam nugas illas, quibus plerumque vel rumpere suas tabernas solent. Sed nec Latinae Tuae Musae, quod nos sperare jubebas, apparent hactenus. Mei autem Hymni prorsus Deorum pedibus incedunt, ita lente correpunt sub praelum. Spero tamen futuros accessionem hornae auctumnitatis. An Dresdam venire possim eo, quo scribis tempore, proxime significabo; nam certi aliquid statuere nunc quidem propter plurimas causas omnino non possum: quamvis Te unice optem videre, et amplecti, a cujus imagine frustra hactenus aliquod desiderio meo solatium exspectavi. Multum molestiae Tibi ab Isiacis rasis fieri ipsi mihi magnae molestiae est.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.
Optime de illis Imperator existimat, quos periculosis adhibet.
page 36, image: s031Et Tu virtutis experimenta interpretaberis, quam infelicitatem alii dixerint. Plane olim, id est semper, quos probare voluit, exercet DEUS. Quocirca Te collige, et sta in gradu; et cogita, non sequi coronam, nisi ubi pugna praecesserit. De Anhaltinis quae scribis, suo illo ingenuo sale mirum in modum placuerunt. Profecto ita est: multum Tibi blandiuntur illi homines, adeoque videntur novi Romuli, ac Pompilii Musarum. Hubnerus prorsus tacet hactenus: nisi quod semel iterumque per alios jussit salvere: ut et Verderus, et ipse Princeps. Emblemata nova illa non vidi: sed versūs sine iconibus jam olim editos et habeo et legi; sane nihil habent, quod urere possit. Superioribus diebus Schillingius Aulae Praefectus nuptias celebravit sumptu Principis; cui procul dubio Collegae solemne JO HYMEN acclamarunt, ejus tamen nihil hactenus ad me pervenit. Publica non tango adhuc plus satis impedita, et dubia: Quo in statu nunc res vestrae, atque religio praecipue sit, certiorem me facies. Nam bene sperare de eo negotio nos illa jubent, quae Torgā et Dresdā his diebus allata sunt. Ampliss. Colerum, ut et Nuslerum persalutabis. Vale svavissimum caput, multum desideratissime Frater, Opitī. Witebergae ad d. XV. Julii Anno M DCC XXIX.
T.
A. BUCHNERUS.
page 38, image: s032
XI. S. P.
PEropportune, mihi redditae sunt Tuae literae, Frater desideratissime. Nam quum diutius solito videreris tacere, magno in metu eram, ne quid aut dedissent turbarum illi homines, qui nunc omnia vertunt. ac subruunt, aut valetudini Tuae per anni tempus, morbis cumprimis obnoxium, accidisset, unde imminere periculum posset. Quam curam, atque solicitudinem animi quum bonā fide detersissent Tuae, dici non potest, quantā voluptate, ac gaudio perfusus undique et delibutus fuerim. Quae et jucundiora mihi et pleniora reddiderunt Musae Tuae, quas comites esse jusseras; quibus profecto nihil absolutius, pulchriusve in isto genere dari posset. Et Tu plane ita Tibi persuadeas velim, eas a nemine alio, aut excipi comius, aut reverentius tractari, quam a me solent. Quem Tibi in corpore Sodalitii dederunt locum Anhaltini, eum congratulor; et ita habeo, ipsos in eo suo magis, quam Tuo honori consuluisse. Nam a solius Tuo nomine plus lucis sibi faenerati sunt, quam potuissent consequi, etiamsi omnes illae maximorum et invidendorum titulorum pompae eo commigrāssent. De isto autem honore conferendo in Te jam ante monuerat quidam ex Nobiliss. Verderi hominibus, quum is non ita pridem salutandi causā me convenisset. De Tartaro
page 40, image: s033(agnoscis Medicorum nostrorum vocabulum) Ungarico, ut memor sis, etiam atque etiam Te rogo. Sed quid de Tuā effigie dicam? Citius, credo, Apelleam Venerem absolvisset Strobelius, si admovisset manum; sed plus est Apollinem Musarum describere, quam illam mollium armorum Matrem. Hymni nostri ante hyemem anni vix comparebunt. Quos tam avide, ut scribis, exspectare possis, causam comminisci non possum. Nisi quod amor et ipse caecus est, et tales reddit, quos cepit. Itaque videris. Hīc nihil novi. Nam frigere bonas literas, et, quod multo prius est, contemni palam, illud jam vetus prorsus est, et ubique receptum. Magdeburgense negotium, ut spes est, brevi componetur. Ampliss. Nuslerum, ut et Colerum Tuum (an etiam meum?) officiose, ac peramanter meo nomine salutabis. Vale, exoptatissime Frater, et de rebus Tuis propediem vel prolixissime scribe. Nam proximae illae Tuae breviores sunt, quam volebam; nihil enim lis libantius lego, Qvocirca inposterum paulo largiores appones dapes. Vale iterum, et salve plurimum o longe duleissimum eaput. Wittenbergae ad d. IX. M. Septembr. A. M DCC XXII.
T. ex anime
A. BUCHNERUS.
XII Salutem et Officia Praeclarissime Dn. Opiti.
AUdeo Te denuo repetitā scriptione compellare, quo binis
page 42, image: s034invitatus literis respondeas affectui meo, quod unis a Te impetrari passus non es; praesertim quod alias negligens argui possim bonae occasionis, quae se mihi obtulit, cum hinc ad vos abitionem pararet amicus noster communis juxta ac omnium bonorum, qui virtutes ejus norunt, Excellentissimus Dominus Rittershusius. Is et ego nec raro quidem per illud temporis spatium, quo nobis invicem frui licuit, laudatissimam Tui nominis, et studii in linguam vernaculam memoriam recoluimus. Quare non dimittendus erat sine meis ad Te, quo porro Tibi affectūs mei sinceritatem et constantiam coram insinuaret, quod ut confiat meo rogatu, nunc ipsi commodum, et mihi pergratum erit. Eo quidem felicitatem meam antevertit, quod ipse praesens amicitiam, quae inter nos coaluit, novo colloquii genere, quod ad amorem augendum multum attinet, firmare possit; ego vero tantum absens vicariā scriptione Te ad familiaritatis initae constantiam sollicitare: attamen hoc non puto mihi fraudi fore apud Te, qui nosti, quid ab aliis Tibi servatum velis, quos meo exemplo forsan vel semel tantum vidisti, vel audivisti: Utut ergo videri possint levia initia cosvetudinis nostrae et congressu aliquot horarum, tamen ex Symmachi monito sit frequens inter nos honestas continui officii, sint affiduae scriptorum familiarium vices. Quippe tacita concordia
page 44, image: s035instar odiorum est, et amoris quoddam fastidium declarat. Tibi nisi ad amussim vices reddas, facile quidem ignoscam, nam novi mores Mecoenatis Tui, qui Tuam diligentiam et cultum frequenter urget, ut adeo amicis non semper vacare possis vel praesentibus gratā confabulatione, quod ipse meis auribus ex ore Tuo accepi, vel absentibus studio scriptionis; tamen mihi ipsi ego legem praescribo in ratione colendae amicitiae tecum, ne unquam diligens in scribendo officium meum requirere possis. In prioribus, quas ad Te misi ante mensem unum, atque alterum auspicandi commereii literarii ergo rogavi Te, ut me certiorem faceres, quam alacriter pergeres in autiquitatibus illis eruendis, quos Tu primus in lucem protrahes, et ut ante auguror, solidam laudem inde auferes: nunc Te oratum volo iterum, ut sciam ad haec quousque confeceris laborem versionis Augustinianae de Civitate DEI. Num sunt hīc quidam inter sacri ordinis antistites, et alios rerum sacrarum cultores, quibus salivam movi mentione hujus rei factā; et illi quandoque me monent de narratione ulteriori hujus negotii num confiat, et an propediem in usum publicum extabit. Quapropter si preces meas aestimas, faxis, ut hoc sciam quam primum, et alterum, quod me serio redames Reliqua abunde exponet D. Rittershusius, et quem hīc habees in hac Urbe eruditionis
page 46, image: s036Tuae aestimatorem et imitatorem, Plavium quendam, de quo velim audias narrantem D. Rittershusium, et feliciter aliis ad honestae famae arcem praeire pergas. Vale Dantisci Anno 1629. die X. Septembr.
T. cultu et officio
JOH. MOCHINGERUS
XIII. S. P.
POstquam me, Vir Clarissime, ad studia sapientiae, et prudentiae serios meos Amicos revocaro, temporum infidelitatem patientius fero, et fastidium solitariae vitae diluo. Rarus apud me Amicus, immo nullus politus est. Quare summa voti mei est, versari inter homines bonae mentis. Occasio videndi et alloquendi Ampliss. Nüslerum paene mihi erepta suisset, tam propere domuitionem adornabat. Optabilis accurante illo mihi statio Athenas Lugduno Batavas proficiscendi contigisset, si is institutum meum tam novisset, quam sciverat. Sed fortasse alia erit sors emergendi vel Tuo vel Nusleri, vel Nobiliss. Sebisii consilio et studio. Andreas Sanftleben Juvenis mei genii Te pl. salutat. Eum fori negotiā hāc seculi calamitate nobili literarum otio detrahunt. Oro a Te maximopere secessum Venceslai Principis a Te descriptum mihi transmittas, et si quid aliud Tuus Apollo edidit, Vale rapt. Bolesl. XI. Septembr. M DCC XXIX. T.
Vir Excellentissime omni fide et studio
C. COLERUS.
page 48, image: s037
XIV. S. P. Vir Clarissime.
TUum de Vita beata Carmen, quod nuper a Te petii, anxie desidero. Literas ad Ampliss. Nüslerum, si Nobiliss. Sebisius Tibi tradet, et nisi grave, velim mittas. Illi Oden Vernaculam de filiolo ipsi non ita pridem nato lusi. Lateo heīe, donec Tuā, Sebisii, Nüsleri, Coleri de Mohrenfelda operā et studio in lucem prodire possim. Si quid Musae Tuae ediderint, fac habeam. Tuo enim ingenio pro virili portione meā innutriendum et immorandum mihi stat. Zofelium Te auctore mihi Amicum ex animo a me velim salutes. Vale Vir Eximie. Raptissime Bolesl. a. d. XV. Octobr. Anno 1629.
Tuae Virtuti addictissimus
CHRISTOPHORUS COLERUS.
XV. S. P.
TErtium, opinor, mensem, Frater, abs Te meae desiderantur literae. Nam ultimas Tuas medio Octobris hīc finitis nundinis Lipsiensibus, auctumnalibus inquam, accepi. Ex eo tempore nihil scripsimus inter nos. Et Tu quidem non poteras acrius silentium meum ulcisci, quam quod sileres. Itaque scribendum mihi nunc tandem fuit, ne diutius a me tam tristes poenas sumeres. Pro Exemplari novae editionis Poematum gratias
page 50, image: s038ago maximas. Non poteras exoptatiore me munere, ita me semper ames, donare. Nam et jucundum fuit relegere, quae olim tam impense placuissent, et videre in caeteris cum admiratione quantum judicii cum aetate accessisset. Nam ista novissima nescio quid virile, et admirandum, et majus plane humanā voce videntur sonare. Profecto Tibi adhuc Juveni plus debet nostra Germania, quam Seni Virgilio illa Urbs, quam ipse rerum pulcherrimam appellavit. Omnem Helicona Tuae excedunt Musae, et jam plane Olympum pedibus pulsant, ut Graecule loquar, quum nos interim ignobile vulgus, quicquid conemur, humi repamus. Praeter Latina quaedam, eaque futilia nihil edidi: quae potissimam partem perierunt. Unum illorum, quod evasit naufragium, hīc mitto: alterum, quod junxi, Heroicum nempe, nescio, an eximere debeam illi censui, quod, ut faciam, videntur et numeri, et materia svadere; quod et de altero videbatur, quod proxime habebis paulo elegantius editum, quod ad Theophania scripsi. In quo nescio quid ausus mihi videor: adeo temerarius, ut iste infelix Bavius vel illum ingentem Maronem tentare aggressus fuerit. Tu judicabis. Hymnis autem quid futurum sit, nondum dispicio. Spero tamen visuros lucem, antequam ipse in Gallias cas. Quod quum Vere proximo Te facturum, prius autem
page 52, image: s039me salutaturum scripseris, cave, sodes, hanc promissionem Tuam (ita enim interpretor) fallas. Jam dudum enim miris modis Te videre desidero, et illud caeleste pectus amplecti, in quo uno requiescere cura animi svaviter potest. Superioribus diebus Mecaenas Tuus, illustrissimus Burggravius, quum Halberstadio reverteretur, hāc transiit. Dici non potest, quam me erexerit ille nuncius, quam spei laetissimae exosculandi Tereddiderit plenum. Sed fuit vanum illud gaudium, cum Tu abesses longe, et mox in ventos abiit. Tartarum Hungaricum nullum vidi hactenus. Itaque iterum, ne quid offendero, vello aurem. Juva, quaeso, Amioi valetudinem, qui Tibi in nulla unquam re deerit, qua Tibi se commendare posse intelliget. Ampliss. Dn. Nüslerum officiose ut salutes, eique haec Exemplaria impertias, magnopere abs Te peto. Vale, Frater svavissime, et quamprimum scribe, et de itinere, et rebus Tuis omnibus: quas sub auspicium anni prosperrimas prorsus voveo, et precor. Wittebergae ad d. VI. Januar. M DCC XXX.
T.
AUG. BUCHNERUS.
XVI. Salutem et felicem Novi Anni ingressum. Praeclarissime Dn. Opitī,
OPportuna mihi videtur, quam nunc capto, ad Te scribendi occasio, quippe notitiam Tuam
page 54, image: s040affectans D. Neranus, me parario uti vult, quam ego ut Amico, et vere familiari, qui plurimum apud me potest, opellam meam ei denegare non potui. Et praeter honestam consvetudinem quae mihi cum eo intercedit, deberem hoc ornamentis ejus, quae in ipso tu tum et ipse deprehendes plurima, et alia ex fama accipies, ut meo non tantum cultu, sed et amore Tuo prorsus, et vere dignum esse judicare possis. Praeter rerum sacrarum cognitionem, cujus Professor Ecclesiasticus quondam apud suos Belgas et in pretio fuit, nunc nonnisi patriae et stationis commodis carens ob non desertam veritatem, etiam imbutus earum lingvarum praestanti facultate, quae apud Te et omnes eruditos magno sunt in aestimio. Humanus vero est non tantum ex more gentis suae, sed et assvetudine sic comparatus ex consvetudine illorum, quorum feros mores doctrina castigavit, et emendavit. Ipse ergo ut probaret Tibi sua studia, extemporalibus Anagrammatismis nomen Tuum excolere et ornare voluit, quae insimul nunc mitto, et Viri istius dotes Tibi commendo. Etiam ut scribendi ad Te ansam arriperet, ausus est Tibi commendare Dn. Petrum Hema, quem nunc apud vos degere audio, oblato scriptionis argumento, in quo ille ostendere potest, quam sollicite tueatur famam et existimationem Amicorum suorum, quos semel in hunc cooptavit
page 56, image: s041numerum. Quod ad Dn. Hemam attinet, puto sic se rem habere, nec secus, quam ille amici et Viri boni in morem exposuit. Non insolens est vitilitigatoribus adversariorum famam arrodere, et bonam existimationem apud alios ipsis invidere, praecipue ubi putant suis aliquid decedere commodis. Rem omnem ipse intelliges ex Neranianis, quas juxtim cum meis habebis. Sed, rogo Te, Amice, ne inposterum mihi ulterius responsum debeas, qui jam pridem ad priores amicam officii vicissitudinem exspectavi. Inprimis vellem scire curas Tuas, quibus nobis prodesse vis. Quod ut ex Te intelligam, etiam atque etiam peto, simulque mea studia pristino affectu defero. Dantisci rapt. Anno 1630. die 16. Januarii.
T. Cl. addictus
J. MOCHINGERUS.
XVII. Salutis et bonorum omnium incrementa. Clariss. Dn. Opitī,
DEvinxisti nos Tibi gratissimo officio quod locum apud Te invenerint literae nostrae, quae gratiā Dn. Hema scriptae sunt, et, si vicem volueris, tentabis studium nostrum in quocunque alio negotio, quod gratum Tibi aut nobis possibile fore praescripseris. Certe Dn Neranum addictissimum Tibi paravi, et plane promptus amicitiam istam me conciliatore tecum initam
page 58, image: s042ulterioribus significationibus, atque si vis etiam frequentibus allocutionibus colere. Posset ituro Tibi Lugdunum parare viam ad D. Joan. Gerard. Vossium, nisi eum jam ante fama conciliaverit, cujus ille et intimus est, et Affinis, et haud difficulter quaevis ab ipso impetrare potis est. Itaque agam omnino cum Dn. Nerano, ut Tui memoriam insinuet Dn. Vossio, quo, antequam advenias ipse, cogitationes instituat de Te ornando, et officiis colendo. Ego interea absenti iter faustum ac felix constanter apprecabor, usque dum denuo gaudeam vicinitate Tuā, et, si sic errare velles Amicorum gratiā, in hac Urbe nostrā, praesentiā. Lutetiam cum attigeris, quaeso intelligat Dn. Grotius ex Te, me constanti recordatione, et admiratione prosequi insignes ejus dotes, quas tantas in eo admiratur Orbis, ut vere magnus, et incomparabilis audiat Grotius. Si quoque ex usu Tuo, et lubitu esse putaveris, ambies amicitiam Viri doctrina et humanitate ornatissimi Dn. Muisii Profess. Hebraei, cui si mei nominis memoriam abjecerit, denuo me commendabis, de quo praesertim hoc resciscere aveo, si inceptos ad finem perduxerit commentarios in hymnos Davidicos. Atque ita Te, Amicissime Dn. Opitī, ultimo dimitto cum omine anagrammatis istius in Nomen Tuum, ut in ipso mari sis tutus. Cavebis etiam sedulo, ne vastum mare eluat nostrae familiaritatis memoriam,
page 60, image: s043sed Epistolicis documentis frequenter contestaberis ignem amoris in me Tui, quae et ipsa a me certo certius habebis, quod bonā fide polliceor. Libros si quos offenderis elegantes ex Tuo ingenio vel in Belgio, vel in Gallia, in mei gratiam, ac usum nota, ac eorum summam, vel argumentum breviter, cum otium erit, simul notifica. Svasor essem, ne insalutato Orbe Anglico pergeres in Gallias, quippe quod dignum sit Londinum quod videas, et invenies ibi Poźtas vernaculos ornatissimos, et exactissimos, inter quos praeclari sunt, etsi, sive inter vivos sive mortuos sint, nesciam, Johnson Comicus, et Sylvester, qui Bartasium Anglice transtulit, ac aliis simul additis versibus velut Sole ad lucernam illustravit. Inter Belgas si non vidisti, miraberis Constantinum Hugenium, Equitem, cujus otiorum libri sex editi Hagae Ao. 1625, digni quos legas, et hinc quaedam in usum nostrum transferas. Verum scribendi finem nunc facere tempus est, nisi quod Te denique ad aemulam diligentiam serio invitem. Vale, et bonis avibus vel, quod malo, propitio DEO egredere, et sanitate ut integer redeas, et honeste occumbas ingenui leporis instar in cubili Tuo patrio, quod dixisse Philippum Huraltum, Regni Franciae Cancellarium, et mortem suam rediens in Ceverniam arcem praedixisse, jucunde refert Thuanus lib. 12 tio. Quo joco obsigno Epistolam hanc, quam
page 62, image: s044scripsi die 1. Mensis novi Martii An. 1630.
Tuus officiis
J. MOCHINGERVS.
XVIII. P. D.
DEsideratissime Frater. Literas Tuas ab Argentoratensibus accepi. Laetissimus mihi nuncius fuit, quod aliquando exiisti Silesiā, quod Argentorati Amicos communes salutāsti et recreāsti. Non enim potest aliter. Utinam et ego ex felicibus illis fuissem, aut adhuc futurus essem. Inter modica enim vota hoc mihi immodicum est. Tuis interim Poematis fruor, et pro illis gratias ago singulares, quippe dono singulari. Nihil enim nunc est, quod ingenio Tuo respondeat. Panegyricus meus nondum defunctus est praelo. Ita omnia in illo lenta sunt. Ego tarde perfeci, nunc operae eandem tarditatem sequuntur in excudendo. Mihi multa obstiterunt, illi sibi. Mittam Tibi, cum per illos potero. Quanquam hic Elephas, tot annorum partus, tanti non erit, ut dignum putes Tuo desiderio. Hisce diebus, cum Dn. Achatium a Dhona salutarem in hospitio, Tuas laudes ab Illustri illo Viro mihi jucundum fuit audire. Idem mihi mandavit, Te verbis suis salutarem, et, nisi fallor, literas a Te exigerem. Addidit aliquid de Tilleno, sed non cepi: tu noveris. Fac ut intelligat mandatis ejus a me satisfactum.
page 64, image: s045Inclusas literas ab eodem habeo, et Te rogandum, ut Baronem Valtpurgensem Parisiis adeas, redditurus has ipsas. Nam isthic jam esse debet. Ex mercatoribus qui Germanis, et Borussis pecuniam suppeditare solent, cognosces, ubi incolat. Vale, Frater, toto animo charissime. Genevae 7/17. Juuii 1630.
Tuus, ut nullius magis
B. VENATOR.
XIX. S. P.
NOn dubito, Te tandem Tibi redditum, Frater exoptatisfime hoc est, Vratislaviae Tuae restitutum esse. Quod si est, idque feliciter, et ex sententia animi plane, et gratulor certe, et DEO ago gratias: Ei porro simus curae. Quum ex Altenburgensi itinere. Quod parum feliciter successit, rediissem Lipsiam, et quidem sero vespere, sequenti mane rhedam nactus, paulo post discessi Quo factum, ut summo illi Amico nostro coram valedicere minus potuerim. Feci tamen literis, et eas Schleichio, ut redderet, reliqui. Utrum acceperit excusationem, liquido satis non constat. Neque enim quicquam hactenus responsi tuli. Spero tamen. Et aliter facere res meae omnino prohibebant. De Epigrammate in Tuam Imaginem valde libenter accepi. Nec dubito, quin id curaveris Argentinam, ut addi possit. Id enim majori gloriae erit. Nam meum et lepidum parum, et plane langvidum
page 66, image: s046est, frigidumque. Nunc abs Te peramanter peto, Frater, ut eorum librorum, quos Tecum attulisti Parisiis; ut et illorum, quos ex ipsā Arabiā usque asportavit Gohlius, mittere Indicem ne graveris. Adjungas Exemplum et literarum Grotii, quas super quibusdam Tertulliani locis nescio an ad Rigaltium, an ad Salmasium dedit. Si alia habes hujus Musae, recte omnino feceris, si me eorum minime patiaris exsortem. Nosti vetus: [gap: Greek word(s)] . Id autem tu ita accipere non debes, ac si describendi laborem Tibi velim impositum; non ita impudens sum, ac illiberalis, Frater; sed ut cuivis alii potius id munus injungas. Et optime eo aliquis de Schola fungetur puer; quem ad id parvo aere conducere potes. Ego vero dabo operam, ut in gratum, et memorem hoc beneficium contuleris. Ita plane habe, Frater. Novi nihil, nisi quod trepidatione circum circa plena omnia. Multi fatentur se scire, Quid fortuna ferat patriae, sed, quod Poeta mox addit, di ere mussant. Et vereor valde, ne nostrae istae Tragaediae, quas tot annos spectamus, adeo male connexae, ac implicatae sint, ut, nisi attrahatur machina, solvi vix queant. Adeo omne artificium nobis periit. Stemus tamen, et obfirmemus animum constantibus Exemplis, quae valde fallor, an literae nostrae omnium optime nobis suppeditabunt. Vale, desideratissime Frater, vale, et
page 68, image: s047salve iterum, iterumque. Wittenbergae d. III. Novembris Anno M DC XXX
T.
A. BUCHNERUS.
XX. S. P. D. Vir Clarissime.
TE ex Gallia et incolumem, et amicitia magnorum Virorum, ac copiā optimorum auctorum beatum rediisse, ego cum Amplissimo Nüslero nostro laetati sumus, et convivae tum apud Amicum, ingens adventitium circum tulimus pocculum. Dolui quod profecturo Tibi apprecari, et literas ad Ampliss. Lingelshemium, et clarissimum Berneggerum committere in pistrino illo, cui sorte nascendi traditus eram, non licuerit. Nec dubito, Te statum meum Fautoribus illis meis, commendatoribusque pro studio et benevolentia in me Tua, exposuisse. In parte felicitatis meae pono, quod exemptus pistrino illo duro, curā Nüsleri nostri tranquillo aliquo otio fnuar, ubi possim mea qualiacunque studia in lucem et aspectum doctorum hominum proferre. Infelix diu latui, et fefelli inter ignorantiam recti, et invidam. [gap: Greek word(s)] totus ex simulatione et dissimulatione conflatus, inimicus bonis: qui si quid in ipso auctoritatis, contradictionibus destruit, et nonnisi ex ore suo sapere vult. Fatum et sors nascendi merentes saepe deprimit, immerentes extollit. Sed in aurem
page 70, image: s048Tibi dictum velim. Nolo etiam lacessitus injuriā quenquam arrodere. Denique si Tibi Sylva Grotii ad Franc. Thuanum, et Poemata Simonidae, rogo meis usibus transmittas, aut ipse tecum afferas. Dn. Müllerum rogo mihi concilies, ne moram aegre ferat exsolvendi vasculi. Vale Germaniae delicium, et me ama. Bergae festinanter Eid. Novembr. Anno M DC XXX.
Tuae virtutis admirator
C. COLERUS.
XXI. S. P. D.
TUae posferiores Festo D. Stephani redditae mihi sunt, Vir Clarissime, ad quas adventu Amici cujusdam distractus, responsum in hanc occasionem distuli. De Tuo me praeter omne meritum ornandi et provehendi studio magnas Tibi habeo gratias, oroque etiam atque etiam, ut pergas me, ut facis, complecti. Müllerus a Te inductus suā tum benignā in me voluntate me multum sibi devinxit; cui nisi grave fit, literas trades. Nidulum hunc tranquillatae mentis tam diu retinebo, donec commendatione et ope doctorum hominum, inprimis Tuā ac Amplissimi Nüsleri nostri locus emergendi aliquis contigerit. Hospes meus, Joach. Steinius. Vir bonus, non gnarus quidem literarum, sed cultor tamen literatorum, et mei amantissimus est. En inconditos versiculos, quos
page 72, image: s049Consangvineo Tuo, Sponso extempore lusi. Alias a me Tibi tradet literas Cepio noster. Vale ornamentum seculi. Bregae proprid Cal. Jan. A. M DC XXXI. quem bene et feliciter Te perennare ex animo apprecor:
Rogo versiculos abortivos refingas, praesertim conclusione, adeo deproperandum mihi fuit.
Tuus omni side
C. COLERUS.
XXII. S. P. O.
Coelum ingredi nolim, nī perpetuo in eo manere debeam, nec Amicitiam Tuam, Nobilis et Clarissime Vir, et ista tam pulchra, tam undiquaque speciosa humanitatis Tuae peuetralia illatebrāsse velim, si ex iis exeundum. Cogito illud quod Aristoteles, ut vetus, admirabatur [gap: Greek word(s)] . Ne vero etiam nostram, quaeso, advigilemus, Vir Clarissime, si quid in me eā dignum. Homo, quia animal sociale est, sermone egebat, inquit ille 1. Polit. et nos, quia amicitiae Tecum, metuentibus solvi vinculis sociati, mutā (quā absentes loquimur) literarum voce. Scribis quidem ad Joh. Vogelium, Te mihi responsum ad meas debere: sed nondum Te liberāsti aere alieno, quod apud me contraxisti. Ego vero etiam responsum Tuum praevertissem, absque meis impedimentis fuisset. Ex eo enim tempore, quo jugum matrimonii subii, nec frui,
page 74, image: s050nec uti otio datum. Ubi ad Musas rediero, quibus valedicere ad tempus ob negotium hīc Pragae expediundum cogor, nil prius faciam, quam ut Tecum de literis nostris epistolā licentiore garriam. Nunc quid in animo habeam, negotia non sinunt scribere. Redux domum cum Deo factus grandem ad Te, ut dixi, dabo Epistolam, et tentabo omnia, ut voti, quod est supra omnia mea vota, compos fiam. Malchum de Vita Pythagorae Vogelium ad Vos curāsse puto; adjunxissem Salvianum, nisi gravissima negotia impedivissent. Habebis a me proximis nundinis, ut et alia, cum Epithalamiis Amicorum in honorem Nuptiarum mearu mscriptis. Rescire nullo modo potui, ubi locorum ageres: alias et Te rogassem versum boni ominis causā; sed et jam Tibi integrum est, quod tum maximo honori mihi duxissem. Quanti enim fias apud magnos Urbis nostrae Viros, ego novi, et ubi plus otii nactus fuero, ad Te pluribus scribam, verum eā lege, ut Tu mihi pro felici omine Nuptiarum Carmen mittas. Sera gratulatio non minus jucunda. De caetero valere Te cupio, Nob. et Clarissime Opitī, DEum orans, ut, pro Tua singulari pietate omni bonorum genere Te cumulet, mihique amicitiam Tuam praestet. Pragae ad insigne aureae stellae 17. Januarii 1631.
Te Observans
N. RITTERSHVSIVS.
page 76, image: s051
XXIII. Rarae eruditionis ac virtutis Viro Martino Opitio H GROT VS S.
NOn periit Germania, Opitī doctissime, quae Te habet locupletissimum testem, quid Lingva Germanica, quid Ingenia Germanica valeant. Libertas ista populorum, quae dicitur, saepe nomen est inane, nec praestans, quod promittit: ac plerumque non quaeritur, an serviendum sit, sed quot, et quibus. Ut maxime ad laudabilem statum assurgat, tamen est hoc, ut cetera, bonum armis et temporum vicibus obnoxium. Contenti ergo simus illā libertate, quam eripere nobis nemo nisi nos possumus, et socios nobis adjungamus ex vetustate liberrimum quemque. Ego nullō pretio vendere velim hanc libertatem Tecum agendi, nunc quidem per literas, animo autem semper. Quare etiam adversus majora, quam quae sensi hactenus, mala satis magnum mihi solatium sit, Tibi placere: quanto magis per Te etiam Lingelshemii ac Berneggeri memoriae recentibus notis imprimi, Goldasto, ac Barthio interius notescere? Neque illustrem Burggravium Donaviensem laudare satis possum, qui bono suo uti novit, ac neque Te a dulcioribus literis avocat, neque illis solis includit par majoribus ingenium. Librorum nostrorum pro Veritate Religionis Christianae quod a scriptore est, non meretur tantum interpretem: de ipso argumento
page 78, image: s052idem dicere sine impietate non pofsim. Sed tamen hic quoque memineris, svadeo, liberum Te esse, nec ita alligatum praeeuntibus verbis, ut non liceat Tibi res easdem melius dicere. Gazaeum cum eruditissima versione avide expectabimus. Quo minus de Observationibus in Novum Instrumentum, deve Annalibus meis quid statuam, impediunt res patriae nostrae, ubi necdum aut Respub. aut Ecclesia eum recepit statum, quem plurimi boni exoptant. Nec ingerenda sunt nolentibus beneficia, quanquam tale quid nuper feci cum passus sum exire juris patrii elementa scripta a me avito sermone. Quae si, quo data sunt, animo excipiuntur, poterunt me excitare, ut bene de bonis mereri nec propter plures malos desinam. Damasceni particulas misi ad Virum Nobilissimum Nicolaum Fabricium Peireski Senatorem Aquensem, cujus erat liber, unde petitae sunt. Minus hoc est, quam ut vulgari sub nostro nomine debeat: satis erit, Amico constare officii rationem. Salmasio significavi, quae scribis: agit gratias pro tam prolixa voluntate, neque defugere se ait talia excitamenta, quibus firmatior non patiatur se maledicentium clamoribus de suo statu dejici. Strenue Arabissat: in Plinium paratum habet tomum tertium: in Eliberinos canonas amplissimos commentarios, totius Ecclesiasticae antiquitatis penum. Mihi magna pars abit inter sermones Amicorum: aliqua inter legendum,
page 80, image: s053et dum filii indolem excolo. Est tamen cum et Graeca quaedam conamur Latina facere. Sebisium non vidi: sed quotquot ad me venient a Te commendati, imo vel leviter noti Tibi, eos tanquam veteres Amicos complectar, cum non possim non meos dicere, qui Tui sunt. Vale lumen Germaniae Kal. Martii M DC XXXI. Lutetiae.
XXIV. S. P. D.
REsponsum ideo distuli, donec Te de Grotiani operis excudendi initio, et de voluntate Gründeri certiorem facerem. Sed, ut nōsti typographi nostri ingenium, opus lento gradu proeedit, et ille culpam transfert in bipliopolam, quod chartas non collectim misisset. Spero tamen typos maturari, si modo Uxor illius ex recenti puerperio paullulum et respiraverit, et officinam repetierit. Ego sane pagellas accurate, quantum a me fieri poterit, perlegam, et mendis operarum purgabo. Sed ne opus multum ante Lipsienses nundinas exspectes. Promisit quidem Gründerus proxima septimanā exordiri, sed, nescio, an promoverit. Mitto Tibi mea et Cepionis Carmina, quae, si tanti, leges. Iste Bregā in superiorem Silesiam transiit, adeptus institutionem illustrem quandam. Pervellem Ampliss. Seussio scribere, si per Te mihi significaretur occasio mittendi ad ipsum literas. Nuper Goldasto
page 82, image: s054scripsi propter Laubani Indicem Ovidianum. Vale seculi ornamentum, et me ama. Bregae Calend. Martii Anno M DC XXXI.
Tui observantissimus
C. COLERVS.
XXV. S. P. D.
QUo magis cruciabar animi, Frater Fxoptatissime, tanto silentio abs Te mulctari, eo uberiorem voluptatem atque laetitiam cepi ex Tuis, quas proxime dabas. Nam quum et BARTHIUS, Amicus noster summus, nihil omnino scriberet, metuebam valde, ne duūm amicissimorum hominum alloquio simul privarer. Sed ille jam mensem quartum contumacissime silet, cujus rei causam eo quidem minus invenire possum, quod ipse paullo antea creberrimas literas, plenasque humanitatis, et benevolentiae summae erga me dederat, et ego nihil hactenus officii in ipsum omisi. Quicquid sit, equidem aegre fero: et majorem dolorem inde concepissem, nisi in tempore venissent Tuae, quibus plurimum certe levatus sum. Nam cum Te praesente minus frui possim, cujus tamen amor mihi in horas crescit, unicum est, quo langventem desiderio animnm mulcere, atque solari possum, si legam Tuas: quo crebrius deinceps perscribendum Tibi ad me esse existimabis. Epigtamma Tuum nuptiale ut in ultimum paene locum conjectum esset, primo tamen
page 84, image: s055omnium legi, cujus suavitas et elegantia effecit facile, ut reliqua sine summo fastidio nec inspici possent, ipsum autem post iteratam saepius lectionem alliceret atque invitaret. Poemata Tua, item Grotii libros, de quibus spem faciebas, valde quam exspecto. Quocirca, simul lucem viderint, ad me ut perferendos statim cures, etiam atque etiam abs Te peto. Interim Tu haec nostra in Theophania Eidyllia duo leges, et Carmen seculare proxime exspectabis. Habes hīc aliquot Exemplaria, quae Amicis, quibus inscripta, distribues, eosque multā salute imperties. Si videbitur, possis et unum eorum ad Grotium cum literis curare. Nam maximopere velim Incomparabili Virorum per Te, si fieri possit, innotescere. Conventus Principum nondum solutus est. Ineunte hoc Mense Martio missus ad Imperatorem Nuntius, qui antequam redierit, vix discessio fiet. Et jam plures quotidie Procerum et Legatorum advolant. Namque et nudius tertius Sereniss. Daniarum Regis Legati transiere, eo profecturi. Quae consultata hactenus, decretaque sunt, secretissime habentur. D. Hoe, et Lipsienses Theologi cum Brandenburgicis, Bergio, Crellioque quotidie conferre narrantur capita super Augustanae Confessionis capitibus quibusdam: et spes est aliquam concordiae rationem initum iri inter Reformatos, et Nostrates. DEUS faciet, ut tandem certamina ista
page 86, image: s056desinant, et simul Ecclesia, simulque Respublica patriae tandem tot votis expetitam pacem consequatur. Vale desideratissime mortalium, et unus omnium Amicissime, clarissimeque Opitī, Frater. Vale iterum. Raptissime a. d. 14. Martii Anno 1631.
Quaepetii nuper abs Te, si conquisi isti e schedis Tuis, facito, quaeso, ut abs Te impetrem. Sed Tuam effigiem, ecquando intuebimur tandem? Si Argentorato allata exemplaria sunt, quaeso Te, ut unum eorum vivis coloribus perficiendum cures, ne umbram tantum habere videar.
T. totus
A. BUCHNERUS.
XXVI. S. P. D.
TErtius jam operis Tui quaternio sub praelo sudat, Vir Eximie. Quosdam versūs isthic consignavi, quos, nec ego, nec Ampliss. Nüslerus ipse, satis cepimus. Velim ipse Tui melior sis interpres, et emendes si quae calamus commiserit, ut in calce subnotentur. Senecam Christianum (cui commune Anglicorum scriptorum fatum contigit, h. e. malus interpres) suasu Tuo vertam, sed eā lege, ut Ampliss. Sebisio, Patrono meo magno, dedicare mihi liberum sit. Laborem meum Müllerus, per Te adductus, pretio suo aestimabit, cujus, ut scis, ipse sum debitor. Adjunget aliquod Perkinsi opusculum Nuslerus, serius mihi Amicus. Absolvam autem cum bono DEO libellum ad vestras nundinas. In Tuis corrigendis constantem adhibebo
page 88, image: s057diligentiam, adeo lectio operis prodest, et delectat. Vellem sensum quoque VI. Librorum illorum verti. Nam Poema nonnisi eruditum, et poeticā imbutum lectorem intimź admittet. Scribe, quid velis fieri, et vale. Bregae a. d. V. Martii Anno M DC XXXI.
T. omni studio et fide
C. COLERVS.
XXVII. S. Vir Clarissime,
ET ego quoque desiderium Tui valde fero impatienter, et haud abnuo literis et amore, ut officiis Tecum certare. Quod vero citius Tibi non responderim in causa est domicilii mei incertitudo; ita huc illuc vexor harum tempestatum plusquam decumanis fluctibus. Sed dabit DEUS his quoque finem. Ita voveo, et spero. Atque ō utinam properis Aurora quadrigis hunc nobis afferat diem, ut coram domi meae confabulari potius possimus, quam per literas, et mutuo frui jucundissimo colloquio. Ego certe tunc cum Jove de felicitate certare me putarem. Apophtegmatum altera pars an his nundinis sit in lucem ventura nec dum scio, silente Glasero, quem ut Tibi per Merianum curet transmittendum Exemplar, monebo serio. Vale Vir Clariss et amare perge. E fano Divi Goaris a. d. XV. Martii Anno M DC XXXI.
T. omni studio et obscquio
ZINCGREFIVM.
page 90, image: s058
XXVIII. S. P. D. Vir summe,
GRotianum opus testudineo procedit gradu, adeo Grunderus moram ex mora nectit. Velim urgeas Mūllerum, ut reliquum chartarum, vanum morae praetextum, mature huc accuret. Quare valde dubito ut Latinus Grotii libellus, quem mihi vertendum misisti, ante Lipsienses nundinas possit excudi. Versionem autem, quam hodie auspicatus sum, cum bono DEO intra duas hebdomadas absoluturum me puto. Interea gratias ago Tibi maximas, quod me Illustrissimo Tuo Maecenati, raro hāc aetate ingeniorum aestimatori, optime commendaveris, rogoque Te per communes nostras Musas, a quibus merito Tuo in sublimi loco positus, illi diligentiae meae ac prompcuobsequii fidem facias. Utar autem inprimis Ampliss. Nüslero nostro, omnium benigno, facili, et exacto judice, cum alioqui nemo tam perspicax sit Lynceus, ut non interdum caecutiat. Cum Müllero non possum convenire, qui mihi dedicandi libertatem denegat. Interim aes facit, ut invitus ipsi morem geram. Exemplar finitā versione Tibi remittam. Libellum Archi Episcopi Parisiensis Nüslero legendum tradidi. Oro, si quae talia rarae notae Tibi contigerint, ne nos eorum exsortes esse patiaris. Intra paucos dies librum primum Grotiani opusculi versum habebis, ut fidem meam reipsā vobis approbem. Pace autem
page 92, image: s059vestra siet, quod non tam celeriter totum negotium expedire possim: quippe singulis diebus ultra quatuor horas institutioni puerorum mihi impendendum. Bregae a d. XXI. Martii Ao. M DC XXXI.
Ep stolas Magnatum Virorum quam primum remittet Nüslerus.
Tibi divincticsimus
C. COLERVS.
XXIX. S. P. D. Nobilis et Clarissime Dn. Opitī,
MUltum me cepit familiaris ille sermo et constantia amoris erga me Tui, quam literae Tuae spirant. Utinam affectu isto Tuo aliquid dignum praestare possem. Jam cum voluntati in Te meae eximiae facultas non respondeat, illam tantisper agnosces, dum re ipsā ostendam, quantum Tibi de vinctus sim. De operibus Parentis mei praeter Güntherum et Oppianum quicquam Tibi decsse miror, et praecipue illud unde Tu Phaedri fabulas, Corippum, et alios Auctores? Si de Günthero et Oppiano penes Fratrem Georgium IC. et Consiliarium Brandeburgicum Onoldi sunt Exempla, habebis a me: sin vero, vel mea libens Tibi concedam. Grotii de Veritate Religionis Christianae libellos sermone Batavico a Te versos, mihique liberaliter promissos, exspecto ingenti desiderio. Has lecto affixus subito exaravi,
page 94, image: s060nactus hominem amicum, qui rectā ad vos iter facit. Ignosce, quaeso, Vir Nobilis et Clarissime impolitiae, qui de more etiam alioquin in literis impolitus. Vale, salve, meque amare perge, qui Te aeternum. Noribergae 29. Martii 1631.
Virtutum Tuarum cultor diligentissimus
N. RITTERSHVSIVS.
XXX. S. P D. Vir singularis
GRotii Opusculum strenue verto, et ad nundinas vestras primum polliceor librum et fortassis etiam secundum. Reliquorum Opusculorum dedicationes apud Müllerum urgeo, et laboris pretium condonatum aes exigo. Tu hominem perparcum adducas velim in voluntates nostras. Utor omnibus in rebus meis Ampliss. Nüsleri consilio et operā, a quo mihi omnia bona spondeo. Paullo post ad magnum Lingelshemium et Cl. Berneggerum scribam; rogo, ut Epistolas per occasionem Argentoratum cures. Nihil certe jucundius mihi posset contingere, quam optimos illos meos Fautores superstites aliquando revisere, ac amplecti. Vale, Vir optime, et me constanter ama. XI. Cal. April. Ao. M DC XXXI.
T. T.
C. COLERVS.
XXXI. S. P. D. Vir summe,
OPus Tuum intra duas septimanas,
page 96, image: s061aut quod excurret, absolvi ne exspectes. Mullerus Gründero acerbioribus literis bilem movet, adeo ut, nisi Amplissimi Nüsleri auctoritate retineretur, ab opere resiliret. Gründerum tamen aliqvā ex parte absolvo, qui diligentiorem navāsset operam, si chartā et argenti parte ex promisso ipsi satisfactum fuisset. Quare prudenter meis Grotianis Libris alibi excudendis prospexeris. Illos intra paucos dies absolvi, quos tamen nonnisi accuratissimo Nüsleri judicio castigatos transmittam, aut coram Tibi, diu nobis frustra exspectato hospiti, tradam: ubi etiam de Dedicatione consulendus eris. Destinavi autem vel Tuo nutu Illustrissimo Tuo Maecenati opus. Rogo, nisi grave sit, facias me certiorem, quid Tibi videatur. Müllerus libellos, quos mihi vertendos misit, post ferias certō habebit. Grotianum tamen opusculum non concessero, donec cum illis convenerimus. Berneggerus, optimus mortalium, non potest me non amare, adeo ipsi me devinxerant ingenuus candor meus, et studium antiquae Virtutis, ac Fidei. Illi autem occafione nundinarum Lipsiensium scribam, et statum meum significabo, qui bonā fide cum magno Lingelshemio sorti meae ingemiscet. Spes tamen adhuc omnis mihi sita est in humanissimo Nüslero nostro, qui praeter omne meum meritum totus amore mei calet, et sollicite meorum studiorum curam
page 98, image: s062gerit, ne ita in pulvere obsolescant. DEUS vota nostra, et conatūs Nüslerianos promoveat. Nihil tamen adhuc bonā fide affulget. Vale, meum et Musarum delicium. Bregae 14. April. Anno M DC XXXI.
Tibi devinctissimus
C. COLERUS.
XXXII. S. P. D. Vir summe,
CUm Müllero, homine sordido, et immodesto non possum convenire. Multis cavillis, et aculeatis dicteriis mihi illusit. Rogo, svadeas illi modestiam, cum quo ex aequo conventurus sum. Amplissimus Nüslerus valde detestatus est hominis impudentiam et fastum. Grotii versum opus strenue describo, Kal Maji habebis priores duos libros. Hisce diebus impeditus sum scribendis literis ad varios longinquos Amicos. Quare ignosces paullum morae mihi. Dabo operam, ut ante Nonas Maji totum opus una cum Praefatione habeas. Gründerus strenue quidem pergit, sed Exemplaria vix postridie Kalendas mittere poterit. Tua tamen Exemplaria praevertent. Rogo, nisi grave sit, titulum Dohnensis quam primum ad me transcribas, incaeteris accuratum Nüsleri judicium me expediet. Vale meum, et Musarum delicium unicum. Bregae proprid. Kal. Maji Anno 1631.
Tuus omni fide et obsequio
C. COLERUS.
page 100, image: s063
XXXIII. Vir Amplissime,
NOn dubito, Te mihi de diuturno silentio succensere. Sed puduit, piguitque me, quod nec meis, nec vestris votis satisfacere potuerim. Movi profecto, quantum in me fuit, strenue defatigatum Grotii Opus, sed parum promovi. Doleo tamen omnem lentitudinis istius culpam in me transferri, cum casus in culpam transierit. Sed causam innocentiae meae facile Amplissimus Nüslerus, testis oculatus, aget. Tuā prudentia prospectum erit, ne omnino innocentis Libri gratia praecidatur. Si gratum fore, spondere mihi posses, vice Praefationis deliniendo Patrono Tuo Carmen quoddam Panegyricum, peculiari chartā excudendum pangerem. Utar hīc unice Tuo consilio. Interim simile quoddam Tibi offero, quod hortatu Amicorum Rostochio, fortissimo ex casa prosilienti Heroi conscripsi. Sed conatus meus mirifica ratione irritus cessisset, nisi prudentia Nüsleri intervenisset. Fati mei necessitas animum hunc antea non abjectum fatigat, et ingenium obtundit, ne inposterum quicquam generosum et victurum vobis excelsioribus animabus daturus sim. In reliquis Opusculis ingenue fateor commissam aliquam segnitiem, sed quam fortunae meae rigor, importuna Mülleri acerbitas, et ingratus exscribendi labor excivere. Interea Molinaei Libellum
page 102, image: s064transmitto, quem, ut per otium transeunte oculo percurras, et passim refingas, inprimis autem Virgilianos et Euripideos versūs, etiam atque etiam oro. Halli Seneca Christianus proximā septimanā bona fide sequetur. Addo Grotii Sylvam, et gratias ago maximas, rogoqueue, ne talium Monumentorum me porro exsortem sinas. Gratissimum etiam mihi feceris, fi Mūllerum lentā illa morā meā offensum concilies. Negligentiam autem illam inposterum accurata industria mea resarciet. Valde desidero Argentoratensium Amicorum responsa. Buchnerus hisce diebus humanissime ad me scripsit. Seussium audio vivis excessisse, cujus antiqua virtus, eximia eruditio, et amicitia officium aliquod pietatis exigunt. Vale, Vir Clarissime, et ad singula, rogo, responde. Bregae Prid. Non. Sextil An. 1631.
Tuae Virtutis perpetuus adm rater
CHRISTOPHORUS COLERUS.
XXXIV. Nobilis, et Clarissime Opitī Dn. et Amice pl. colende,
POstremis Tuis, quibus mihi spem fecisti, et ingens desiderium excitāsti librorum de Veritate Religionis Magni illius Grotii ex Batavico in nostrum Idioma a Te translatorum, diu est quod respondi, missis una Margunii hymnis, cum nihil aliud ad manum, et in promptu esset, quo animum in Te meum declararem. Misissem alia de scriptis
page 104, image: s065Parentis mei, nisi ex Tuis intellexissem, nihil fere eorum Tibi dcesse. Quapropter exspecto indicem eorum, quae habes, ut supplere queam, quae Tibi desunt. Dubito enim de Phaedro, Günthero, orippo, aliis. Exspecto itaque, si quid horum desideras, ut redux ad meos Tibi mittam. Vivo nunc Pragae cum familia, commoraturus hīc etiam sex ipsas septimanas et amplius. Expediendum suscepi negotium, quo sic urgeor, ut respirandi fere non detur facultas. Libros de Veritate Religionis, quorum desiderium mihi crescit inhoras, avide exspecto. Solatium fortasse aliquod in malis afferent, taediumque, et curas levabunt. Vale Nob. et Cl. Opitī, meque ubi mereri videbor, amare perge. Pragae inter occupationes 2. Maji An. 1631.
Nob. Tuae observantiss.
NIC. RITTERSHUSIUS,
XXXV. S. P. D. Cl. Vir,
SUperiores literas recte mihi Ampliss, Nüslerus tradidit, ex quibus Te bene monentem jure merito audio. Si Tuum consilium, et ipsius Grotii voluntatem antehac propius cognovissem, fortassis inprioribus libris non tam anxie Latino idiomati adhaesissem. In posterioribus concessā libertate magis utar, quam priores non ubique propter rerum densitatem, et spinositatem salvo sensu et mente Auctoris admisissent. Reliquos libros
page 106, image: s066formā chartae quartā, ut mones, describam, et marginalia linea signabo. Maturo autem caeteros libros, ut eos intra biduum, aut triduum bona fide habeas. Nam cunctando aut Illustrem Tuum Mecaenatem, aut Te offendi, religio mihi sit. Lentius ideo festinavi, ut labores meos infelices Nüslerus noster accuratissimā limā examinaret, cui per publica negotia vix hactenus licuit, ut nec tibi, adeo tempora ista vestra utriusque consilia et operam implorant. Gratias Tibi ago maximas de Dohnensis praefatione honoris. Quod Tu Epistolam, aut Carmen operi praefixurus sis, honori mihi duco, non oneri. Silvam Grotii ad Thuani Filium si descriptam transmiseris, aut ipsum autographum bonā fide Tibi reddendum. Rogo, si quae ejusdem commatis ab Amicis acceperis, ne me exsortem esse patiaris. Vale, Amplissime Vir, et me ama. Bergae 14. Maji 1631.
Lineam umbram appinxit mihi Nüslerus, et ubi ego asteriscum apposui, haereo. Oro etiam atque etiam, ignoscas mihi meam in scribendo, et mittendo negligentiam, majorem in sequentibus adhibebo.
Tuus omni fide et cultu
C. COLERUS.
XXXVI. S. P. D.
PLacet mihi ex instituto vestro Grotianos Libros hīc Typis describi, Vir summe. Gründerus
page 108, image: s067ab Amplissimo Nüslero nostro adductus, procul dubio votis nostris satisfaciet. In me certe nulla erit mora. Velim igitur horteris Mullerum, ne procurandis chartis, et portione argenti typographo desit. Nolim et Tibi quicquam de amore herili, et mihi de spe mercedulae decedere. Oro, nisi grave sit, tot mihi Operis mei singularia Exemplaria a Mullero impetres, quot Tibi Tui contigerunt, ut Dohnensi Burggravio sua offerri, et incomparabili Grotio sua, ac aliis exteris Amicis transmitti possent. Posteriores Libros purius, ut recte mones, et liberius describam. Epistolam, aut Epigramma, illustre Operis frontispicium recte accurabis. Sylvam Grotii cum Tabellione nostrate exspecto, ut et libellos meos medios, qui praevorterunt aliquot horis saltem Mūlleri ministrum. Maximopere mihi gratulor, et ingentes Tibi ago, habeoque gratias, quod occasione operis hujus, Te omnium optimo parario, mihi aditus pateat ad Virum illum aeternum. Lingelshemio et Berneggero, Duūm Viris, meis Patronis nuper scripsi. Vale, Vir humanissime, et me constanter ama. Bregae a. d. XV. Maji M DCC XXXI.
Tabellioni nostrati injunges, ut a Müllero reliqua Operis Tui mihi petat transportanda.
Tibi obstrict issimus
C. COLERUS.
XXXVII. S. P. D. Vir Amplissime,
OMnino nollem, si mei res esset
page 110, image: s068arbitrii, Grotii Librum tanquam castam ac pulchram Virginem sine frontis honore in publicum prodire. Miror Ill. Tuum Mecaenatem praefationem nolle, cum Opus illud tantā modestiā et aequitate scriptum omnium partium hactenus lectores invitārit, quodque inscriptum Bignono, Catholico homini, Clarissimus Purpuratorum Barberinus vix e manibus deponere soleat. Occasio certe fuisset commendandi me propius tam Dohnensi. peculiari Literarum Genio Tutelari, ut et incomparabili Grotio, cujus Viri admiratio incitationem mihi accendit. Si Patronus Tuus dedicationem abnuerit. Epistolam aliquam Latinam nisi improbares, ad Grotium praefigerem. Librum Operis primum passim emendavi. Gründerus operam typographicam Müllero propter imperiosos ipsius mores denegāsset, nisi Tibi et Amplissimo Nüslero gtatificaretur. Tu Müllerum adiges, ne Typographo portione argenti, et aequius compensato laboris pretio, ac chartā sufficienti defuerit. Gründerum quantum possum deliniam, nec ipsi sedulo corrigendi studio decro, qui et ipse conventione prius cum Müllero factā diligentiam promisit. Ipse fusius suam mentem in literisad Te, et Müllerum explicabit. Cum Nüslero, nisi jam vacat, ad me Grotiana aliaque recte curabis. Vale, o et praesidium et dulce decus meum. Bregae a. d. XX. Maji Anno M DCC XXXI.
Tuae virtuti obstrictissimus
C. COLERUS.
page 112, image: s069
XXXIIX. S. P.
POst Lipsienses nundinas proximas nihil a Te literarum vidi, Frater, nec ipse ad Te quicquam dedi, quod pudet fateri. Sed accidit fere, ut cum occasio scribendi esset, ego negotiis aliis et occupationibus distinerer quam maxime; et, quando vacarem nonnihil, tum nulli essent, qui perferrent. Quanquam autem neque nunc quidem ullā aliā re minus, quam otio abundo, tamen hoc praeverti caeteris rebus omnibus decuit, ut ad officium redirem, ne si tacerem diutius, secus de nobis, quam par erat, suspicari posses. Grotianum opus dici non potest, quam delectarit me acceperit. Quas Tibi solvemus grates, tum quod donare nos voluisti istoe munere; tum quod laborem interpretandi egregium scriptum in Te suscepisti? Nam uti industriam Tuam non satis possumus laudare, ita dexteritas interpretationis admirationem paene ipsam excedit. De Notis, quas Te secundae Editioni additurum promittis, laudo propositum. Egregie enim de publico mereberis, nam quotusquisque satis intelligat quae ex intimis humanae pariter, et divinae sapientiae thesauris ibi depromta sunt? Quod si juvare Tuam diligentiam studiumque potero, non deero certe. De Tuis Latinis Poematis nos omnes insigniter fefellit Schleichius. Quod mihi perquam aegre fuit; credo et aliis, quibus
page 114, image: s070Musae non sordent, Hubnerus primam Hebdomada Bartassianam nunc nuper dedit: cum quo non ita pridem collocutus sum: cum Werthero etiam caenavi, qui mihi legendum dedit opusculum suum de persona Christi brevi, ut spero, edendum. Est vero egregium scriptum, et tanto dignum ingenio, si inventionem spectes. Nam de orationis genere aliquando aliter statuo. Et nosti ipsemet multa hīc Anhaltinis deesse, qui Tibi grandem dicam scribent, quod superiore auctumno, quum redux ex Galliis revertereris in patriam, ipsis insalutatis discesseris. De Seussii obitu, opinor, accepisti. Et certe ignavum statuam, qui nollet mori patria moriente. Illos vero felices autumo, qui mature potuere abire, antequam omnia pessum ire caeperint. Nam de rebus nostris quid augurandum habeam, non magis scio, quam qui in Austrina mundi parte nunc maxime sapiat. Hīc omnia lente procedunt, quam caute exitus docebit. Nullus contentioni locus est in eo consilio, quod non potest laudari, nisi paractum. Ita ego arbitror. Nec fregisset Hannibalem mora Fabii, nisi Scipio admiscuisset celeritatem. Aliquot Tillianas cohortes fugatas fuisse ab Hesso constans rumor. Sed et Papenheiminm non leviter afflixisse ad Albim Regias copias ex vicinia scribitur. Videtur Rex Magdeburgum cogitare, quippe qui ad Borchum oppidulum, quod duobus milliaribus
page 116, image: s071a capta Urbe positum, locavit castra. Superiore septimanā unus ex Regiis Cubiculariis apud nos fuit: cum quo jam olim mihi notitia; nam uti summo genere natus, ita non in vulgarem modum eruditus est. Nomen parcam adscribere. Is igitur pro certo mihi affirmavit ad d. XXI. Junii Regem in somnis monitum, moveret illico, ac gereret rem: et mox surgentem de lecto, gladium, quo accingi solitus, quemque primum petebat, strictum offendisse, quem tamen, cum iret cubitum, vaginā conditum reliquerat. Habes ostentum: quid portendi eo videatur, Tuum erit ariolari. Ego interim opto, terror omnis in hostes recidat. Imaginem Tuam vidi, satis ad vivum expressam: sed volo habere a Tua manu. Alterum Exemplar curabis induci vivis coloribus, ut plus habeam, quo oculorum desiderium solari possim. Vale, desideratissime Frater, et me ama. Raptissime ad d. III. Julii Anno M DCC XXXI.
Memor et caeterorum eris, quae abs Te nuper petii.
T. T.
A. BUCHNERUS.
XXXIX. S. P.
AUctumno proximo, Frater Conjunctissime, per Eliam Besoldum ad Te dedi literas qui quidem cum nondum reversus sit, nescio sane, utrum illae recte traditae fuerint. Neque enim quicquam hactenus perscripsisti:
page 118, image: s072et de Polonico Tuo itinere ex nostri Nüsleri literis cognovi. Quo si defunctus feliciter es, et ex sententia, Tibi gratulor, mihi vero et gaudeo. Spero enim, Te rediturum ad officium, et nos quamprimum exoptatissimis literis Tuis exhilaraturum esse. De copiis, quae coguntur illic, multa quotidie afferuntur. Hīc nihil geritur publice, de quo scribendum magnopere habeam: nisi quōd Torgae aliquot Principes de publica re consultant, quod bene evenire DEUS sinat, ut et vera consilia capiant, et quae statuerint recte, strenue maturent. Non cepisse, sed perfecisse virtutis est. Meae privatae res satis videntur habere belle. Nam et valetudine commodā utimur, et pestilentia abiit, quae nos superioribus mensibus vehementer afflixit. Quid quod et paullo unctius nobis nunc procedit stipendium, ex quo ad partes veteres et Oratoris sive Rhetoris munus nobis non ita pridem est demandatum. Quam recte et ordine, atque e re Juventutis, illi viderint, quorum auctoritate, et jussu illud factum est. Nam nolle parere, mei officii esse non duxi. DEus id faustum, et felix esse sinat. De Imagine toties scribere piget. Et tamen satis cupide cupio. Quod si Strobelii opus, de quo spem nobis fecisti, elegantius fortasse, ut rusticitati nostrae possit congruere: fac, quaeso, ut aliquot exemplaria illius, quod Argentini aeri insculptum est, perveniant. Sed unum vivis coloribus inductum,
page 120, image: s073ut habeat Hauerus noster exemplar scilicet, unde mihi aliquod instar Tui possit excudere, quod in Musaeo meo dedicem. Monerem etiam de reliquis, sed nolui Te in pudorem dare. Videbis, quid per ista tempora tuto mitti possit. Vale carissimum, et desideratissimum caput. Wittebergae a. d. XXVII. Febr. Anno M DCC XXXII raptim.
T. T.
AUG. BUCHNERUS.
XL. S. P. D. Vir summe,
SCopus mihi videor expositus ad virulenta Müllerianae linguae tela. In postremis enim homo, quas ad Cothurnium nostrum. [gap: Greek word(s)] dedit, me malignum hominem appellavit. In omnibus vero, quas ab illo vidi, literis occulte nos committere annisus est. Valeant illi, qui inter nos simultates cupiunt. Sed quemadmodum majori cedere didici: ita neque Bacchae illi bacchauti ulterius adversabor, ne ex insanā insanior facta, me efflictimferiat Utinam nunquam commissi essemus, et ego Te auctore aequiore animo audissem imperiti convicia, et ad meliora transiturus contempsissem illum contemptum. Rogo, si me serio amas, Müllerum mihi mitiges, eumque ad vetus erga me studium et amicitiam, quā cum aliquo detrimento carere me sentio, disponas. Ab Amplissimo Nüslero nihil argenti accepi, sed malim Plutarchi, et Xenophontis
page 122, image: s074Opera Graeco Latina aequo pretio mihi dependi. Ego istud Tuo judicio dexterrimo committo, et quae Tibi videbuntur recte fieri, rata jubeo. Ipsum Müllerum deleneficis et amicis literis demulceo, ut nonnihil a suo rigore remittat. En Tibi Carmina, quae occasio, et Amici mihi extorserunt. De Tuo Epigrammate sane serio et prudenti ago maximas gratias, et opto melius quicquam me referre posse, quam istud [gap: Greek word(s)] . Tu tamen illud aequi bonique consules, et inposterum quoque nectareis Tuis deliciis me beabis. Vale, delicium Musarum, et meum. Bregae, extremo Februarii Anno 1632.
Tuae virtutis ac eruditionis aeternus cultor
C. COLERVS.
XLI. Desideratissime Frater,
QUas nuper ad Te dedi, eas domi Te non offendisse ex Tabellario rescivi. Interim Uratislaviam Te rediisse non dubito. Itaque ut responsum pares, enixe rogo: et quia hīc spargitur ad Illustrem Herum Tuum de praelio cruento, quod inter Svecum et Tillium commissum sit, Viennā certi quid perscriptum esse; quaeso Te etiam atque etiam, ne, quicquid hujus sit, me celare velis. Cosaci heri e Pitschinensi territorio in Oppoliense concesserunt, quos Götzius cum cataphractis suis, qui hīc nocte e stativis moverunt, insequi decrevit. Cothurnii memoriam ex promisso versibus
page 124, image: s075Tuis amare debes, quas anxie exspecto, adjungendos reliquorum Carminibus. Vale. Scrib. raptissime 28. April. 1632.
T.
B. VENATOR.
XLII. S. P. D. Vir eximie,
TArdius paullo, quam cogitaveram. Tibi libellos Tuos remitto. Panegyricus meus mihi apud imperitiores invidiam nonnullam creabit, apud doctos excusationem inveniet. Antiquitas certe laudabat suos Principes, atque Heroes, ut sub blando eo titulo, et boni, quae facerent, et mali, quae facere deberent, recognoscerent. Exemplum autem Tibi transmittam, quamprimum Carmen Dux Goetzius, quem indies exspectamus, debitā praerogativā acceperit. Ego jam suasu amicorum Juvenilia mea in Corpus colligo, et typis publicis exscribo: quae aliquot annos pressa, aetas et ratio accuratius maturabit. Tu si me pro necessitudine nostra hac de re monueris, gratissimum erit. Religio mihi est colere Te, per quem profeci. Vale delicium seculi, ac meum. Bregae praepropere a. d. 23. Junii Anno 1632.
Tui studiosiss.
C. COLERUS.
XLIII. S. P. D.
SUccensebis mihi fortasse, Amplissime Vir, de diu neglecto
page 126, image: s076scribendi officio. Duci Goetzio Carmen meum gratissimum fuit, qui liberale meo labori, ac industriae precium reposuit. Ille invidiam suam mecum dividit, quam tamen uterque, ut spero, virtute animi declinabimus. At quotusquisque est, qui sine omni invidia laudem invenit? Te specto, qui livorem, et obtrectationes imperitorum, et malevolorum hominum, quas vel unico illo super excisa Magdeburgo epigrammatio Tibi attraxeras, invicto animo sustinuisti, ac repressisti. Morosus quidam Senecio, insignis alienae famae obtrectator, cum nihil aliud haberet, quod reprehenderet, ogganniebat, me scholas publicas et Magistros Juventutis impudenter arrosisse. Verum ego ita sensi, ut ipse vides, ingenia civilia, ac inprimis militaria non inertibus studiis, sed necessariis ad res maturius gerendas instruenda esse, quorum vigor, et vis saepenumero ab umbraticis doctoribus deleretur. Rogo Te maximopere, si meae saluti ac existimationi prospicere possis, ne mihi desis. Nam confido Tua operā me ex pulvere isto tandem proventurum, nisi sors nascendi, et Fatum meum obstiterint. Vale delicium Germaniae, et me, ut facis, porro ama. Bregae proprid. Kal. Sept. Anno 1632.
Tuae Virtutis admirator
C. COLERUS.
page 128, image: s077
XLIV. S. P. D. Vir Amplissime,
SUperiores Te meas cum adjunctis Carminibus paullo ante motūs vestrates accepisse, nullus dubito. Sed responsum interceptā scribendi libertate vix exspectavi, nec urgeo. Hostis, profligatis Caesarianis, populo videtur volenti leges dare. Meo quidem judicio principiis fortius obstandum fuisset. Ille profecto, qui hosti adventanti negligentius obstitit, magnā existimationis suae parte cecidit. De Tui Mecaenatis sorte mira rumor nobis hactenus attulit. Prudentiores, qui non tam prospiciunt. quam respiciunt, invisi fiuat vulgo, novarum rerum cupidissimo. De summo Caesariani exercitūs Imperatore fama variat. Alii ferunt suā illum morte decessisse, alii a Svecis oppressum inter cadavera repertum esse. Caeterum Tuā quod pace factum sit, versum Burghausiani Carminis istum, qui insubitā festinatione Tibi elapsus est,
Interitus creber, et mors importuna bonorum
ita refinxi:
Interitus creber, morsque etc.
Nōsti enim, quam vulgus semidoctum minutissima magnorum Virorum errata carpat. Literas has rogo ocyus, nisi grave sit, ad And. Sanftlebium cures. Vale Vir Amplissime. Proprid. Kal. Octobr. Anno 1632.
T. omni studio et fide
C. COLERUS.
page 130, image: s078
XLV.
EXimius Vir, Illustrissimi Ducis Holsatiae Secretarius, heri me Tuā salute impertiit Frater; quā, cum nihil nobis jucundius accidere posset, ipse quoque longe gratissimus fuit. Quanquam et eā ingenii elegantiā, ac svavitate morum est, ut abs se quemvis facile ad amandum invitet. Ei tres horas dedimus, cum Tu interim nobis multus in sermone, multus et Nüslerus noster, ad quem superioribus diebus dedi literas, et simul ad Tequoque, Frater exoptatissime. Illae, ut spero, recte perferentur. Gruterianum Panegyricum Venatoris tandem vidimus. Egregium librum, et dignum Viro maximo, cui datus. Mihi certe ita probavit se, ut iterata lectione dignum putarem. Haec scripsi, ne ille Politissimus Vir ad Te cum nudā tantum salute rediret. Vale. Wittenbergae ad d. XX. Febr. Anno M DCC XXXIII.
T. T.
A. BUCHNERUS.
XLVI. S. P.
NUnc demum spirare, et vivere Te, Frater desideratissime. et literae Tuae, et quod adjunxeras Carmen de Vesuvini montis incendio, divinum illud et dignum plane cum eruditione Tua clarissimā, tum ingeniō, quod cum paucis comparari potest, serio tandem me docuerunt. Qua ex re quantum gaudii, ac voluptatis ceperim, ipse colligere poteris,
page 132, image: s079quem minime latet, quanti Te faciam, et quam amori Tuo omnia reliqua longe postponam. De Mecaenatis Tui obitu ex Nüsleri nostri literis certior factus sum. Et videtur in tempore plane vivere, hoc est furere desiisse. Magna me exspectatio tenet Tuarum literarum, quibus cognoscam, cuinam deinceps Te velis addicere: cum plures sint, qui hoc ornamentum patriae vindicare sibi conentur. Quod gratulor nostro seculo, ne plane maligaum virtutibus videatur. Quod si inposterum Tuarum rerum status esse poterit, ut Tuo complexu, colloquioque, frui aliquando liceat, quid, quaeso, me laetius erit, beatiusve? Hymnum Heinsianum exspecto indies; ad nundinas autem proximas Lipsienses videbis, ad me tandem veniant, quae tot Te flagitavi vicibus, et Tu non semel pollicitus es missurum esse. Itaque fidem Tuamlibera, et nos eorum desiderio diutius emori ne sine. Mirum in modum me Tibi devincies, si patiaris tandem abs Te haec impetrari. Gronsfeldii exercitus a Luneburgicis maximam partem fusus, ac dissipatus est: ipse cum reliquiis Mindae obsessus. Sunt qui et Hamelam interceptam nuntient: et Egram a Vinariensi occupatam. Quod si est, videmur hoc Ver paullo quietius habituri. Interim Dresdae de ineunda pace magnis conatibus agitatur: quo fit, ut de gerendo bello paullo cogitetur frigidius. Scilicet
page 134, image: s080
Pectora nostra duas non admittentia curas.
Optamus quidem omnes, finis tandem imponi eladibus, ruinisque patriae possit, tamen, an honestam satis et tutam hoc tempore pacem constituere licear, valde dubito Tu quamprimum, Frater, de rebus Tuis prolixe docebis. Mihi enim nihil gratius erit, atque jucundius, quam intelligere, eo loco illas esse, unde et multum emolumenti ac utilitatis in literas patriamque, quibus ornandis Tunatus es, et dignitatis ac gloriae in Temetipsum redeat, nobis vero gaudendi ac gratulandi quam saepissime nascatur occasio. Vale exoptatissima anima, et etiam atque etiam salve. Wittebergae ad d. 26. [reading uncertain: print faded] Martii A. C. M DCC XXXIII. T
A. BUCHNERUS.
XLVII. S. P. D. Vir summe.
PErjucundi Tui sermones convivales, plane Socratici, animum hunc mirifice satiant. Vellem mihi frequentius copiam Te videndi et alloquendi fieri. Sed quia nobis illa potestas fruendi erepta est, desiderium hoc crebro scribendi officio allevemus. Tecum certe bonā fide, et priscis moribus ago, atque idem a Te mihi fieri et opto, et sentio. Spero autem, Te, occasione occurrente, quod nuper coram a Te petii, mihi non defore, inprimis apud Ampliss. Georgium Colerum Lignitii, qui fortassis rebus meis optime consulere possit, nec nolit, si recte Virum novi. Tu me de itinere Lignicensi,
page 136, image: s081nisi grave sit, certiorem facies, et quid Colerus noster in commune consuluerit, edocebis. Ego ista omnia Tuo unice judicio subactissimo committo. Hesychio meo uti Tibi licet, quamdiu libet. Vale delicium Musarum, et meum. Bregae III. Non. April. A. M DC XXXIII.
Tuus totus omni studio et fide
C. COLERUS.
XLVIII. [correction of the transcriber; in the print XLVII.] S. P. D. Vir Excellentissime.
TAnto Panegyricorum Berneggerianorum angor desiderio, ut Te promissi admonere minime mihi temperem. Rogo illos hāc optimā occasione per hunc Amicum nostrum ad me tuto cures. Pretium aut Tibi coram Bregae renumerabo, vel tutā viā ibi reddi curabo. Gratissimum mihi feceris, si Eliam hunc Hosmannum, optimum Adolescentem, studiis, ac moribus bene excultum, quā potueris occasione, adjuveris; vel propter ejus Parentem, serium, dum viveret, Tibi amicum. Ut aliarum rerum, ita et amicorum paternorum haeredes sunt filii. Mira belli facies est, et indies alia atque alia vicissitudo. Jam utrinque ad pugnae aleam res spectat. Si celeritate nostri processissent, res meliori fortassis loco starent. Sed sero sapiunt Phryges. Vale Phoebi, ac meum delicium. Bregae IV Non. Julii A. C. M DC XXXIII.
Tuus omni cultu
CHRISTOPHORUS COLERUS.
page 138, image: s082
Si venalis apud vos Panegyricus Gustavi Regis, naturalis Filii, Wittenbergae in anniversariis victoriae Lipsiensis solennibus habitus, rogo, adjungas, et alia hujus generis, quae, ut nōsti, mirifice me oblectant.
XLIX. S. P. D.
Cum proximis literis Nüslerus Noster, candidissima anima, significaret, brevi fore, ut ex itinere, quod cum Legatis Principis ad Oxenstirnium suscepisses, nos salutares, dici non potest, quantum exhilaratus eo indicio fuerim. Et jam in exspectando Te totus eram, cum ecce desideratissimae Tuae superveniunt. Ac illae quidem priore parte, quā transiisse Te Torgā, et jam haerere Lipsiae afflictā Urbe, mox inde moturum pedem legebam, nescio quid nubili nobis offundere videbantur, ratis omnem Te amplectendi spem praecisam admodum esse. Mox cum pergendo intelligerem in reditu Tuo Te affuturum certo nobis, tantum profecto propinarunt gaudii, ut capiundo vix essem, ejusque adeo pars in amicorum suavissimum HENRICUM a FRISEN primariae Nobilitatis Juvenem, qui Te justo amore prosequitur, et sicut par est, aestimat, derivanda esset. Quo cum ut caetera omnia mihi communia sunt, ita ad eum Tuas ilico literas perferendas curabam, quem non ignorabam maximo desiderio flagrare Te videndi,
page 140, image: s083de cujus generosa indole, divinoque ingenio, et inusitata non tantum in eo loco fortunaque, sed et aetate, eruditione, quicquid dixero, minus erit. Quo aecedit morum lepor, et gravitas. In quibus ut nihil nisi generosum, et tanta indole dignum; ita omnis asperitas, fastusque longissime abest: ut nullo commodiore uti queas. Patrem habet summum, ac Nobilissimum Virum HENRICUM a FRISEN, Electoris Consiliarium, et in Curia Appellationum Praesidem. Primum Lipsiae studuit, deinde cum Comite Leidam abiit: ibique quatuor admodum annos egit, HEINSIO, CUNAEO, et caeteris maximis ibi Viris familiarissime usus. Deinde lustratā Galliā, Parisiis aliquantulum substitit, Illustrissi morum Virorum amicitiā receptus. Inde redux Hamburgi GROTIUM [gap: Greek word(s)] allocutus ita obstrinxit sibi, ut amicissimis literis subinde ejus diei memoriam rec olat. Auctores Latines veteres omnes, Poetas, Oratores, Historicos prope ad ungvem tenet: jam in Homero, Euripide, et caeteris ejus Musae totus est. Scribit et loquitur pari facundiā, nec elegantiā dispari plane ad genium antiquitatis. Pangit et versūs, et Carmina docta, venusta, florida: nec destituta acuminibus, sed sponte natis. Quapropter nihil dulcius, nihil exoptatius mihi hactenus ejus consortio et sodalitio fuit. Nam crebro invisi ad me, moraturque nobiscum
page 142, image: s084non unam, sed plures horas, dum inter jucundissimos sermones effluit tempus, et fallit. Nec unquam eum sine desiderio quodam, et, ut quamprimum redeat, voto dimittere soleo. Nec Tibi injucundum erit, puto, tam egregium mortalem invenire apud me, et amplecti, et amicitiā dignari, quod unice optat, et ego promisi. Caetera coram. Peto autem abs Te, Frater, ut quamprimum tenueris Wittebergam, ad nos properes. Profecto enim omnis vel parva mora molestissima erit. Vale dulcissimum, et desideratissimum caput, et sospes quamprimum ades. Raptim ad d. XIIX. Sept. M DC CXXXIII.
T. Fraterna side
A. BUCHNERUS.
L. S. Eximie Vir, Amice honorande.
PRaeclarus Tuus de me sensus, imo meus de Te me pepulit, ut Te hac allocutione interpellarem. Idem fiet crebro inposterum. Scribam, ut inter Amicos fieri assolet, quae in calami cuspidem venient, de novis, de literis communibus, atque de his cumprimis, quibus delectari Te, animumque Tuum pasci non ignoro. Si paria feceris, Tuae mihi semper instar munusculorum erunt. Nunc illud scias, Tuam extemporali felicitate egregie confictam sub praelo sudare. Ubi absoluta fuerit, quamprimum mittetur ad Te unum atque alterum exemplar, Si nondum in
page 144, image: s085manūs Tuas venit Ossolinii, Legati Polonici ad Pontificem Oratio, hortator sum, ut apud Thorunenses, elegantes quosdam Viros, eam quaeras. Cracoviae typis exscripta denuo est. Romae prius dicta, lecta, approbata. Erunt, qui dicent ad genium Polonorum tornatam, qui, ut Orator alicubi loquitur, in angustis habitant tuguriis, sed altos spiritus gerunt. Verum ego non Palaemonem hīc agam. Sub finem, inquit, tempus esse, ut Principes Christiani ultionem sumant, (si rite memoriā complexus sum verba semel fugitivo oculo perlustrata) de libidine communis Imperiorum praedonis. Quis ille? Davus sum, non Oedipus, nec Sphingem domi meae habeo. Vale et me Tuis, Vir doctissime pariter, ac humanissime, bea. Gedani die X. Martii Mensis. Ita quondam unus Mensis dicatus Marti, hodie aliquot anni sunt Martii. M DC CXXXIV.
T. omnibus studiis
J. MOCHINGERUS.
LI. Salutem a Dn. JESU.
Ecce Tibi, ocelle eruditissime, atque mihi amicissimorum Virorum, Orationem Tuam, Principe tali dignam, Te dignissimam. Verum non satis curate edita est, menda alicubilatent, et in fronte unum conspicitur. Non mea est culpa: mearn obtuli Typographo opellam, ut emendatissime prodiret: sed Corrector
page 146, image: s086Typographi ordinarius (quem non nescis egere fere alio Correctore) non putabat opus esse extraordinario. Rerum gnarus Lector Tibi Tua adscribet, hoc est amussitata omnia, caetera Cacographo. Carmen Tuum de Ratispona vidi, legi, et si quid attinet hoc dicere, probavi. Utinam inter horrisona tormentorum carmina penetrent Tuae tam sanae allocutiones in aures et animos pullorum Martis. Principum Germaniae Princeps si legit Tua, ut fas est credere, ita citra controversiam inflammatum se sentiet, egregiā et ignitā animā praeditus, ut nulla eum unquam excitavit tuba. Quod dum facis, ne versificari Te credas, sed bene de seculo mereri. Macte. Principibus optima svadentes instrumenta sunt boni seculi, inquit Author elegantissimus ad Ducem Chivernium. Vale, et me ama, quod mutuo facies. Gedani die 18. Martii Anno M DC XXXIV.
T.
J. MOCHINGERVS.
LII. Clarissime et Carissime Virorum doctissimorum,
IRascerer occupationibus Tuis, quae Te avocant ab egre giis quibusdam, et victuris cogitationibus, nisi scirem eas esse honestissimas, et publici boni causā susceptas. Macte itaque, faveat Numen! laetum nuncium a manu Tua exspecto. Nunc mitto ad Te specimen novae Editionis
page 148, image: s087Januae Comenianae, immo et praefationem meam. E quo, si otium est, atque, ut sit, rogo, consilium meae versionis et instituti disces. Tu Palaemon, Tu Aristarchus esto. Dic, quod sentis. Ac quoniam persvasus sum, fore, ut omnibus probetur, quod Tuo suffragio ornabis: oro Te, ne grave sit inter strepitūs istos conari et effundere versūs aliquot lingvā patriā, in quibus quid de meo, totiusque opusculi scopo judices, explices. Panegyristas ordinarios, qui se offerunt, non aestimo, quod a Tua solertia veniet, mihi gratum erit, omnibus satisfaciet. Tuā hederā ornari janua nostra debet, Vir cocco novitio non minus, quam hederae laureaeque insignibus dignissime. Vale. Raptim, et boni consule festinam scriptionem. Gedani Anno 1634. 19 Maji.
T. omnibus humanitatis studiis
JOH. MOCH NGERUS
LIII. Salutem a Dn. JESU.
GRatissimis Tuis, Clarissime Opitī, respondendum videbatur, quanquam tempore egeo. Itaque breviter, et raptim, et id negotiolis meis adscribes. Mitto Prosodiam Tuam hīc ab Hünefeldio recusam, quam Te prioribus petiisse memoriā teneo. Sectiones Epistolicas versibus comprehensas nondum ab eo nancisci potui. Mirus Demea est, caetera Vir non usque quaque malus. Hoc Heroici habet; non omnibus patet, aut semper
page 150, image: s088facilis est. Ita enim difficilem invenit puer meus heri. Verum ego ei, quum commodum erit, loquar, ut sciam, an expresserit istos versūs Tuos, et ut eos proximā occasione habeas. Juditham Tuam loquentem audivi, et eam e ludo Tuo prodiisse dixissem, quanquam nomen Tuum abfuisset. Exemplo ejus me ditabis, et ego jam aliis spem feci, fore, ut apud me, quibus mire capiuntur, videant. Nova manu boni Vili ad nos Varsaviā perscripta ad Dn. Nüslerum misimus, a quo Tu ea petes, sed et eā lege eidem missa sunt, ut et Tibi ista legenda exhibeat. Scio Virum esse omnibus obvium, cum quo ac omnibus bonis, ut diu valeas, seriō precor. Vale, et me, quod facis ama. Gedani Anno M DC XXXV. a. d. 23. Martii.
Tuus Tuique studiosissimus
JOH. MOCHINGERUS.
LIV. S. P. Nobilissime, ac Clarissime Dn. Opitī, Fautor honorande,
CUrsum itineris nostri propitio Numinis favore praeter multorum augurationes, decurso dierum octodecim spatio, ipsis Pentecostes vigiliis Rostochii absolvimus. Citius haud dubie factum fuisset, nisi et terror Caesareanorum transitum prope Stenaviam, et eymbae unius submersio progressum suspendissent. Quae fidei meae commiseras, eo, quo debui obsequio, et fide recte
page 152, image: s089in viā accuravi. Qua de re Te certiorem fecisse Colerum nostrum nullus dubito: Eoipso die Glogoviae pedem intulimus, quo Amplissimus Lauterbachius, quem ex jussu Tuo conveniebam, Germanum Tuum ab Harpacibus, quibus nihil est sancti, interceptum, aurae liberiori redonavit. Antiquas lectiones Canisii coloniam mutāsse post longam librorum evolutionem affirmavit bibliopola Francofurtensis, quem innuebas. Heīc loci si quid me in rem tuam posse senties, edic, jube, impera, me (sancte polliceor) ad omnia promptitudinis et servitiorum redhostimenta pransum paratum habebis. Gratulor mihi, quod et in his locis homines offendi, quibus de meliore luto finxit praecordia Titan, qui, an Te suspiciant magis, an ament, dubito. Gaudeo Tuā gloriā, cujus ad me pars aliqua redundat. Nomen Tuum certe propagasti
--- ab ortu
Solis ad Hesperium cubile.Hercules ille Musarum excellentissimus, Petrus Laurembergius, Phil. ac Med. D. Poeseos in Academia hac P. P. et p. t. Rector, cujus Pasicompsen posteritati consecratam ante abitum mihi suo merito commendabas, vivit tuarum virtutum devotissimus admirator. Uberiores laudes non addam: non enim Echo sum, ut reddam voces. Commendatitiae Tuae literae ad majora nitenti, et decori, et emolumento maximo fuerunt. Ingens vero laudum examen in iis non agnosco.
page 154, image: s090Largiter erras, qui Consulem facis hominem nondum potestatis aedilitiae. Ut oculi puriter non vident, ubi glaucoma: ita nec mens, ubi adfectus obsidet. Ut equum tamen in cursu plausus: sic optimam indolem laus et approbatio juvant. Vir ille incomparabilis Tuis perlectis incensum amore ac flagrantem animum, qui ut ignis celari nequit, apertius erumpi passus, meamque salutem, quibuscunque posset rationibus se promoturum pollicitus est. In praesens indubitatum benevolentiae signum erat, quod nomina nostra, praestito prius juramento, gratis Albo Civium Academicorum inserebat. Accedebat, quod Pasicompsen ejus omnia octo, quod dicitur, habentem suo merito mihi probaveras. Hoc praeterea in votis se habere fatebatur, ut penitus vobis innotesceret. Profecto, Cl. Opiti, bonum Virum eum facile crederes, magnum libenter. Seculi beatioris ortu dignus esset. Saeva haec, et infesta virtutibus tempora. Plurimi, quibus magnos Viros per ambitionem aestimare mos est, illius famam invidendam parum interpretantur. Verum
Caetusque vulgares et udam
Spernit humum, fugiente pennā.Urbs haec populosissima, Studiosorum caetu numeroso referta. Cultūs et ingenia hominum non imiter, puto vulgi corrupti, et corruptoris. Omnia heīc tuta, omnia laeta. Utinam patriae nostrae bello exhaustae tandem tam liceret esse beatae! Pacem, Pacem
page 156, image: s091ingeminamus, et svave illud nomen, quod nonnisi belluae aspernantur. Levis autem et frigida spes, si homines video, si DEUM, magna. Utinam nos modo emendemur, et
--- Per nostrum li ceat scelus
Iracunda Jovem ponere fulmina.Lectiones publicae non adeo, ac privatae fervent. Ego acrius nunc animum intendo studium Philosophiae haurire, mollem et amaenam Philologiam virili illā magis, et robustā Philosophiā firmare. Ut nautis solitarium Hele nae sidus non placet: non item mihi ista. Gemini illi sunt, qui cum apparucre, tranquillitatem nautis annuntiant, mihi haec duo, si jungam. Diebus ac noctibus cogito, si quā me quoque possim tollere humo. Id enim voto meo sufficere videtur: illud supra votum
--- Victorque Virūm volitare per ora.
Quanquam ō! Fruor Musaeo publico gratis, in Collegio Philosophico al. Albo. Pro beneficio eommunis mensae singulis mensibus unum Imperialem praenumero. Cives non adeo crudi, et barbari, quales nonnullis, imperitis loci dicebantur. Plerumque pisces apponuntur. Potio ingrata, et non mei stomachi, nec caeterorum. Panis ater, terram fere edere videmur; sed sapidus. Praeter Sympatriotas utor interiore amicitiā Moravi cujusdam, Martini Nesselii, cui pectus madet omni genere elegantioris doctrinae, qui nuper in aedibus Laurembergii laureā donatus est Apollinari. Inter nos [gap: Greek word(s)] dum
page 158, image: s092mutuis nos exhortationibus ad amorem immortalitatis exacuimus. Emendatissimus ille Juvenis Hymnum Magni Heinsii Tuā nunc purpurā Germanicā indutum, in Latinum idioma transtulit, et cum Carmine in laudem Nominis Tui publicae luci donavit. Amari a Te laborat, etsi non est laborandum. Obvius enim es, et expositus BONIS, et plenus humanitate. Scias vero, ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amat. Vale coelo lapsum
O et praesidium et dulce decus meum.
Illiteratas et quidem e quercu literas boni consule, et in me ornando ae amplificando omnem lapidem move. Amo et amplector Te, non dissolvar, donec Parca divellat [gap: Greek word(s)] . Vos interea quid rerum agitis? quo loco res publica, quo privata? per omnia Te Musarum sacra oro, atque obtestor, scribas, et Laurembergio literis me probare digneris. Gratiam ab ipso gratam, a me (testor Fidem) longe gratiorem inibis. Nisi ambitiosum sit, includam in salutem Magnum Nüslerum, Phoebum illum communem Silesiae. Amare autem liceat, si potiri non licet. Vale iterum, et rescribe, literarum columen. Gratius mihi acceptiusque nihil continget. Sed et Patriae me probare nitaris, cum auctoritas Tua plurimum valeat. Dab. Rostoch. 6. Junii St. V. 1635.
Tuarum Virtutum devotissimus Caltor
ANDR, TSCHERNINGIUS.
page 160, image: s093
LV. S. P. D.
DIvulsus, Cl. Opitī, a Tuo nuper amabilissimo amplexu doleo, quod animus subito horrore et religione perculsus, satis expedire sese non potuerit. Neque enim in minima parte felicitatis meae pono, quem tot hominum venerantur myriades ceu Numen aliquod coelo delapsum, mihi adire quoque integrum esse. Tantum vero abest, ut pro singulari in me benevolentiā et affectione dignas Tibi gratias referre sufficiam, ut potius impellar, Tibi me beneficiis obstrictum magis magisque reddere sola fortunae ac conditionis meae iniquitate, quanquam non absque insigni rubore. Eā mente rursus Tuae benevolentiae
image: s161fores pulso, ut faciat me fallere apud vos hyemem, nido pri us curato a Te nec Musis meis incommodo. Dn. Tripander, quin promissi memor hoc in negotio nullum non lapidem moturus sit tecum, candor ejus satis superque perspectus, dubitare me vetat. Negotia diem mihi alterum in patria jam dum eripuerunt, poscent sibi, ut quidem videtur, integrum mensem. Res meas in tuto eollocari posse maximā spe alor. Bona mea grandioris essent pretii, quam hāc tempestate pro dolor! sunt, si impunitatem, salutemque patria impetraret. Interim tamen recentem meam, utut tenuem, felicitatem aegris oculis introspicit sequior pars civium. Patruus meus Andr. Tscherningius cum Conjuge pl.
page 162, image: s094Tibi salutem nunciari jussere. Scire avent, ubi locorum Filius agat. Si forte certum Te fecit, quod sperant Parentes, nos, nisi grave est, docebis. Caetera coram. Vale decus meum, et praesidium, et quamprimum rescribe. Literas per Colerum mihi transmittendas destinabis. Polliceor vicissim profiteorque ex animo, me nullis unquam officiis Tibi defuturum. Si unquam occasio erit, praestabo me ad gratiam referendam non modio, sed horreo toto. Quanquam [gap: Greek word(s)] . Vale iterum, et me ama. Dab. raptim Boleslaviae XXIII. Sept. M DCC XXXIV.
Tuarum virtutum culter, et admirator devoti simus
ANDR. TSCHERNINGIUS.
image: s163
LVI. Humanissime Opitī.
SEcutus me huc Bussius, it nunc Gedanum. Eum dimittere nolui sine literis meis, testibus affectūs mei erga Te. Quis animus mihi sit in rem communem, et oppressorum Amicorum in Silesia, tu ipse judicabis ex anteactis, et referet Bussius. Consilia bona ex occasione capientur, siquidem variante fortunae cursu, et illa sunt occasionibus accommodanda. Age, si quid potes apud Tuos, et volve Diogenis dolium. Me, et Dn. Banerium de iis, quae aguntur, tempestive mone, quoties facultas fuerit, certus, nihil neglectum iri a nobis, modo non deseramur ab aliis, quod saltem aliquid facere
page 164, image: s095queat ad salutem Amicorum. Vale. Rapt. Stockholm. die 4. Junii An. 1637.
T. Studiosissimus
AXELIUS OXENSTIERNA.
LVII. S. P.
RAptim ista ad Te scribo, Frater desideratissime, cum praeter spem se mihi offerret ista eximia occasio literas ad Te exarandi. Non possum autem verba invenire, quibus exponam satis, quam misera nostra omnium sit conditio, ad quam nos isthaec inauspicatissima bella deduxere. Nec finem aut levamentum saltem laborum nostrorum prospicere licet.
Utinam ne unquam Pelei nemoris jugo
image: s165
Pinus bipenni confidisset Thessalā
Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricāsset Argus assere Palladio ratem.
Scis quae seqvuntur: et nōsti bene quid velim. Nunc etiam atque etiam abs Te peto, ut hunc praestantissimum Juvenem, admiratorem maximum ingenii Tui non tantum, sed et imitatorem non infelicem, M. GEORGIUM MYLLIUM dignum judices, quem omni benevolentiā complectaris. Mirificź hactenus delectatus sum ejus familiaritate, quo magis peto, ut ei Te largiter dare velis. Faciet profecto ipse, ut se dignum praestet, quem ad unum ac alterum congressum admittas. Quid agas, quid musineris, quam felix sis (opto
page 166, image: s096autem quam maxime) scire aveo. Nos plane in diem vivimus, et tot expositi discriminibus nec crastinum nobis possumus unquam polliceri. Sed statuat de nobis quod visum fuerit summo rerum arbitro. Nunquam profecto segnes erimus ad excipieudum imperium ejus. Si quid igitur nobis acciderit humanitus, tamen, Frater optime, memoriam nostri comiter habebis, et dabis operam, ut beneficio calami Tui parte aliquā superem. Vale optime, et ex voto age, desideratissime Frater. Wittenbergae ad. XI. d. Junii An. M DCC XXXVII.
T.
A. BUCHNERUS.
image: s167
LIIX. S. P. D. Vir Amplissime.
ETsi strenuam mei curam susceperis, tamen video gratiam Grotiani Libelli mihi periisse. Mei fati tenor nullo consilio prudenti subverti aut reformari potest. Müllerus etiam moras nectit in solvenda mercedula. Gratissimum feceris, si ipsum in votum meum adduxeris. Sanftlebius noster hominem adortus est, sed nescio quo eventu. Etiamsi paupertas bonae mentis sit soror, tamen nec raro sedulae virtutis viam deserit. Nihil magis me poenitet, quam aureum tempus, quod perdidi, non quaestuosae arti impendisse, uti antehac destinabam. Quare Te
page 168, image: s097etiam atque etiam rogo, significes aliqua, vel nullaspes sit, ne tantopere in ancipiti affectuum fraeno jacter. Vivitne ac valet Cato noster, Lingelshemius, ac columen inclinantium literarum Berneggerus? Venator noster, credo, adhuc in Galliis degit, cujus Gruterum avide desidero. Si apud vos Vita Poli Cardinalis in Bibliotheca quadam lateat, rogo ejus copia in mensem mihi fiat. Vale Germaniae decus. Bregae praefestinź ad. d. 11. Octobr. An. 1637.
Tui studiosissimas
C. COLERUS.
LIX. S. P. D. Vir Amplissime.
PAullo post plura ad Te scripturus
image: s169nunc tribus significo, mihi donum Dohnense bonā fide oblatum esse. Gratias Tibi strenuo mearum rerum Curatori ago ingentes, rogoque, ut Illust. Mecaenati Tuo mea obsequia et devotum animum deferas. Pretium hoc ingenio et studiis meis novam alacritatem et scriptum accendet. Cum Müllero quid acturus sim, nescio. Delenificis tamen literis hominem propediem conveniam, ac forte ingenium duri hominis aliquā ex parte mitigabo. Vale Amicorum summe, et me porro ama. Raptissime ad, d. 11. Novembr.
Rogo, nisi grave sit, Exemplum Consolationis Schaffgotschianae mihi communices.
Tuus omni fide et cultu
C. COLERUS.
page 170, image: s098
LX. S. P. D.
BOnā fide adfirmo, Nobilissime Vir, Domine colende, injectum me patriae verba sine penu et pecunia praeter votum detinuerunt, usque dum denuo Orthodoxae religionis exercitio excideret, et securitas mea sub inviso Magistratu decolor videretur. Proposueram apud animum redire in Academiam, si mediocris modo fortuna Reipubl. me adjuvisset, a qua plane deserebar. Qvapropter evolutus sede patriā Vratislaviam concessi tanquam ad promontorium bonae spei, cui operam meam interea temporis addixi, donec Silesiae fiducia melioris status. Admoveri me passus sum
image: s171spei subolis Christiani Schmidii, Senatoriae dignitatis Viri, cujus res in lauta atque aucta parte video. Conditionis meae pro malis temporum non poenitet, nec dubium mihi est, quin hāc tempestate bono Viro Breslae esse commodissimum sit. In hanc Urbem (sincere testor!) in coelum videor delatus, quod erudita conversatione avertere a miseriis cogitationes possum. Etsi quidem quocunque in loco quisque est, idem ei sensus est, et eadem ferme acerbitas ex interitione rerum et publicarum, et suarum, tamen acerbius semper est videre, quam audire, et oculi plus augent dolorem. Sed nec heic semper aetatem agam, qui statutum habeo evolare simul ac renatis alis. Benevolentia Cl.
page 172, image: s099Laurembergii animum meum non aliter atque Magnes ferrum ad se trahit, qui non ita pridem adversam valetudinem contraxisse nuntiabatur, incertum an convaluerit. Rumor ad nos perlatus est [gap: Greek word(s)] Excellentiss. Morsium Hamburgi asservatum in ergastulo publico numerari, incertum an inter prodigalitatis candidatos, an perduelles. Nesselius admirator Tui constantissimus Ulyssea Luneburgensium Tibi officiosissimam salutem adscribit. Heic locorum florentissimam Tui memoriam summa benevolentia, nec infrequenter sistit Orbi Colerus noster immortalitate ingenii sui. Idem Panegyricum festivitati Nuptiarum Regis Tui conscriptum a Te Germanicae gravitatis cultu
image: s173pubiicae luci exponit. Quam felicem interpretem nactus sit, aequi rerum aestimatores tunc judicabunt, cum eum praelo dimiserint operae. Prodibit ille cum dedicatione nova, admodum prolixā, sed nervosā in Pro-Regis, nec minus Tui honorem. Propediem etiam praelo subjiciet Principem Tacitianum ā se emendatum, quem Bregensium Principi destinavit. Optimus illc Vir acrius hodie quam unquam ante, maximo bonorum applausu, aeternitati invigilat, et prosperam sui memoriam indies crefcere facit. Boleslavia nostra animam agit: brevi exequias ire licebit, quibus commodum est. Qui de sterquilinio surgunt, et juxta cum ignarissimis norunt, quid distent aera
page 174, image: s100lupinis (nisi quod tantum contradicant) publica rerum negotia tractant. Consilio nullus locus est: omne in deliberando pondus facit sententiis persona censentium. Utut tamen in consultando temerarii, in exsequendo et torquendo conscientias sunt Viri. Amplissimus Seilerus exectus et exemtus honoribus suis cum paucis caeterarum Civitatum jamdudum in Aulis Principum omnem lapidem movet de reciperanda libertate Religionis: sed tantum abest ut prudentiorum praesagio incendium istud restinguant, ut potius suppliciorum flabellis ventilent. Quanto enim foediora exprobrantur Principibus, acrius accenduntur. Quin nos etiam ipsi Vratislaviae super
image: s175ignes suppositos cineri doloso ingredimur, ut valde metuamus elegantissimae Civitati. Neque
--- Per nostrum patimur scelus
Iracunda D Eum ponere fulmina.Sic [gap: Greek word(s)] qui haec ad Te. Scire desideramus ecquid literarium sub manu habeas, quod volitare gestiat per manūs et ora doctorum. Fac igitur ut sciamus quid musineris. Quicquid inposterum heic curatum voles, jube, edic, impera, polliceor Tibi studium meum et operam sine ulla exceptione aut laboris, aut oceupationis, aut temporis. Quae cum faciam benevolentiam Tuam erga me imitabor, merita non assequar. Interim vale, ac salve et feliciter agas. Sed ecce jam veniunt ad me literae cujusdam Administi Ducis
page 176, image: s101Lignicensium, quae habent: Principem gravitate valetudinis intra XIV. dies rarum et praepa cum oculis suis vidisse somnum, necdum levari: interea tamen ab aulicis strenue pro salute illius poculis pugnari, in quo certamine se esse nulli inferiorem. O viros hodie ad aulam, quibus post obitum illius Romae extra portam Capenam poni potest monumentum.
HEUS. HIC. SITUS. EST. OFFELLIUS. BUBALUS. BIBULUS. QUI. DUM. VIXIT. AUT. BIBIT. AUT. MINXIT. ABI. PRAECEPS.
Sed Tu cura ut valeas. Datum Uratislaviae XIII. Eid. Nov. M DCC XXXVII.
Tuar. Virt. Vir Nobilissime
devotiss Cultor
AND. TSCHERNING.
image: s177
LXI. S. P.
VIde quanta Tua liberalitas sit, Frater jucundissime. Nondum rescripsi ad priores Tuas, et tamen jam alterae superveniunt quae adeo excitarunt veternum meum, ut largiter erubuerim. Tu vero macte isto animo, Frater, ac ita habe, beari me prorsus, quum Tuis oneror. Tum quod iis nihil elegantius, nihil tersius esse potest: tum quod expressa ibi notare ubique habeo certissima et luculentissima affectus Tui atque amoris erga me signa ac vestigia. Non mentior, nunquam reficior magis, quam Tua quum lego: et tum demum bonā mihi fide deponere videor, quicquid hunc animum mordet
page 178, image: s102atque solicitat, Itaque pro Martis Laudibus Tibi ingentes ago gratias, divino carmine, et male peream nisi incomparabili, quo et Ronsardum, cujus aemularis studium et ipsum illum Heinsium nostrum, cujus judicium sequeris, prorsus aequāsti, Non poterit ascendere altius Musa patria, et necesse est ut acquiescat eo fastigio quo Tu collocasti. Interim Te sequemur longe, et Tua vestigia adorabimus: sic tamen non obscuri prorsus morituri. Quae parvitas nostra sperare prohibet, a Tuis divitiis exspectabimus. Ac si Tu nomen nostrum Tuo illi Palladio peplo intexere dignatus fueris, immortale erit. Falsus autem es in eo, quod me aliquid super Passione Salvatoris meditatum opinaris
image: s179ex meis. Falsus, inquam, es: nam id significabam, me simile quid tentāsse oratione prorsā scribere, quod ad Pietatis rem spectet. Cui curae nunc totus paene vaco. Et quidni? eā lege nati sumus ut et nos dignos fingamus DEO, dum vivimus, et ita agamus, ut esse possimus cum DEO jam vitā functi. Magna res est esse Christianum: viderint qui Sectam mentiuntur: nec vivunt quod professi sunt. Sed haec severior Philosophia aliō differenda. Proxima autem occasione ejus Musae meae specimen mittam: nam nunc describere non vacabat. Interim significo eo corpore contineri varias prosas et Carmina: quae omnia circa negotium pietatis versantur, et clementissimi Numinis cultum. Ecquid
page 180, image: s103placitura aliis sint non sum sollicitus: scias enim hic mihi me canere voluisse, an et Tibi? Jam accipe Carmen in Pentecostem proximam: item oden Germanicam, quā luctum Caeciliae Leiseriae solari conatus sum, quem ex obitu Mariti Erasmi Unruhii J. C. conceperat. Adjunxi et fabulas paucas Aesopias Jambis Latinis nuper conditas, quum inter deambulandum Maximi Tyrii Dissertationes delibarem, quas recens nactus eram. Tu boni consule. Vix enim est, quod ibi probare, possis praeter conatūs. De incendio pulcerrimae vestrae Urbis non sine magno dolore cognovi. Suppeditabit illa res Carminis materiam, quod pro solatio sit illis, quos acerbum illius diei fatum cumprimis
image: s181afflixit. Imaginem Tuam cum Jona Vate indies exspecto, quibus et Threnos Jeremiae adjunges, ut et diploma Caesareum, quod, ut Tu nugas appellites, habere certe libenter velim: ut qui aegerrime caream, quodcunque ad Te pertineat. Volo toto Opitio frui. Haec ad priores Tuas. Alterae petebant a me M. Aurelii Comment. de vita suā pro Illustriss. Mecaenate Tuo. Quam vellem gratificari, Frater. Nōsti hoc pectus. Sed illum librum nescio quis a me abstulit: nisi fallor, ille Pompejus noster fuit: ad quem hesterna die literas dedi, quam primum recepero cum Cursoribus transmittam. In nostris Bibliopoliis inveniendus amplius non fuit, quae omnia perscrutatus sum.
page 182, image: s104Scripsi hāc ipsā horā Lipsiam ad Amicum, ut ibi quoque inquireret, quo Tuum Tibi desiderium implere possim, si spes de Pompejo fallat. At de Amoribus Tuis, Frater, ut laetus et lubens cognovi. Consumta nunc est vulgi fabula:
--- Subiit leges et fraena momordit
Ille solutus Amor - -Quam suave autem esset contueri vestram felicitatem, et illos amplexūs, illa oscula, illos caeteros lusūs, ac innocentes nequitias coram oculis usurpare? Sed integris tamen, sed illaesis, et quibus Platonis Symmystae amores spectant. Sed quia hoc non licet bonis interim ominibus vos prosequar: tu autem totam hanc Tui amoris scenam literis
image: s183proximis uberius nobis explicabis. De Grutero, quod oblitus supra, mihi curae erit. Sed nihil vulgare, nihil plebejum hīc comminiscendum est: nisi incomparabilis Viri manes nobis velimus iratos. Itaque impetum exspectare oportet. In obitum Kirchneri duo haec habeto Epigrammata, quae solā brevitate nomen tueri possunt. Caetera longe absunt. Scripsi festinantissimus: itaque inconditis et elegantibus parum literis ignoscas. Vale dulcissime mortalium, et me post Tuam ama. Rapt. d. XVI. Jul. Anno 1638.
Ampliss. Dn. Nüslerum quam officiosissime salutabis, Frater, meo nomine, eique alterum Germanicae odae Exemplar exhibebis.
Nec suus, si non et Tuus
A. BUCHNERUS.
page 184, image: s105
LXII. S. O.
TAmquam summo otio perfruare, Vir honorande, lusūs et ineptias nostras flagitas ac legis. Eo ingenio, eāque scribendi divinitate jam pridem aevo innotuisti, ut quicquid illud est temporis melius collocare possis. Interea tamen ad similia condenda non mediocriter me incitas. Incipio enim ex hoc genere studiorum non solum oblectationem, verum etiam gloriolam aliquam petere; ut si non in lucem famamque illa me provehant, quod paucis admodum contingit, tamen e silentio et tenebris proferant. Habes ergo, quae flgitāsti. Carmen Consangvineae utriusque nostrum averso Musarum
image: s185Patre conscriptum, et propter illud etiam alia, de quibus judicium Tuum Viri gravissimi, ac super ista Principis avide exspecto. Res meae adhuc angustae sunt, nondum eluctari possum natalium angustias. Non ita pridem, svasu Amicorum, a Senatu Urbis nostrae per libelllum supplicem stipendium, ut vocant, rogare caepi: verum nudius tertius repulsam tuli. Hoc mihi responsi dabatur, Senatum quidem aliquo subsidio me non indignum judicāsse, meosque ingenii foetus probe cognitos habere, se vero non videre, unde mihi satisfieri possit. Homines a quibus exigendum foret hāc tempestate ad incitas redactos esse, adeo ut illis restet.
Nec cimex, neque araneus, neque ignis.
page 186, image: s106
Atque, ita spe revertendi in Academias plane excido. Hactenus mensa gratuitā fruor apud Zythopoeum. Sub initium Veris, Deo volente, colonia necessario mutanda erit, ne ultra tempus molestus sim. Quo me vertam, adhuc incertus sum. Intra hoc spacium conditionem tamen aliquam et nidum Musis meis ex transverso oblatum iri, nescio quā permotus animi divinatione, mihi persvadeo. Tu, si quid poteris, multum autem Te posse, cui cupias, certo scio, nullum non lapidem meā causā movere ne graveris. Mihi crede, Tui fiduciā in dextram aurem dormio. Mitto ad Te Cippum Alberti Sebisii Patruo suo erectum, quem non ingratum Tibi fore confido. Rumor apud nos in crebuit sed
image: s187[gap: Greek word(s)] HEINSIUM, Principem illum ingeniorum mortalitatem finisse; num ita se habeat, facias nos, quae so, certiores. Est mihi Centuria Proverbiorum Arabicorum ALIS Imperatoris Muslimici distichis tam Latino quam Germanico a me expressa cum Notis maxime necessariis. Fabricius Gedanensis, olim Praeceptor meus Rostochii, urget editionem, quam ob certas causas suspendo. Ubi locorum Vir iste nunc agat, si me docueris, gratum erit. Diu enim est, quod nihil ab illo literarum. Vereor autem ne lues pestifera et belli incendium hominem Rostochio ejecerit. Vale, decus Orbis, et me amare persevera. Cl. Colerus officiose Te salutat. Uratislaviae
page 188, image: s107Non. Januarii Anno M DCC XXXIX.
Precamur Tibi Annum istum et sequentem multos meliores praeteritis.
Tui Nominis Cultor et admirator
ANDR. TSCHERNINGIUS.
LXIII. Sal. et Offic.
NEque Poemata Tua, neque Orationes ex Lipsiensibus ad nos pervenisse certiorem Te facio. Sciscitatus sum admodum ex Jacobio, quid de illis fieret, et quae spes editionis esset. Ille Poemata quidem edita esse serio affirmavit, quorum adventum brevi speraret; Orationes vero Typographi operas adhuc exspectare. Num fides habenda sit homini, qui hactenus et Tuam, et totius Orbis literarii exspectationem
image: s189multūm fefellit, equidem nescio. Haut ita pridem Amicus fideliter ad aures meas deposuit, tergiversationis istius culpam haerere omnino in Bibliopola, quod ei non suppeteret satis sumptuum, quibus prolem Tuam posset redimere. Cum se videret Hermannus Pastor Köbenensis jam rude donatus eundem in modum deludi, Haeredes in jus duci curavit, et sacras meditationes vel publici juris fieri, vel remitti voluit. Quo facto mandatum fuit a Senatu intra certum tempus, quicquid esset Concionum Orbi sistere: sin minus mulctam quinquaginta, nisi fallor, florenorum dictam esse. Vivit nobiscum Cervinus, Vir, ob Virtutes, et eruditionem singularem Lugduni
page 190, image: s108Batavorum biennio abhinc a magnis Viris, quos publice suspicimus, magni habitus. Is in notitiam Tuam venire mirum quantum discupit. Statuit vero se nullo modo id melius, quam per me consequi posse, mecumque egit, ut se Tibi quam diligentissime commendarem. Ita igitur facio, petoque a Te, ut si ulla unquam apud Te petitio mea valuit, quod scio valuisse quam plurimas, hunc caeteris Nominis Tui cultoribus adjungas, adjiciasque ad illam humanitatem, quā omnes bonarum artium studiosos excipere solitus es, vel tralatitiam salutationem, quo intelligat, meam commendationem aliquid ponderis habuisse. Quotiescunque incido in Tui amantes, et studiosos, statim ex me quaerunt, quid causae sit, cur animum a conjugio undiquaque indicto retraxeris, an elegeris aliam Consortem, cui Opitius tanquam animae dimidium curae sit. Quasi ego essem is, quem nihil rerum Tuarum lateret. Quid velis inposterum obviis respondeam, Tui sit arbitrii. Scire etiam desidero, ecquid literarium sub manibus habeas, quod volitare gestiat per manūs et ora doctorum. Vale Vir admirande. Salve a Cl. Colero. Vratislaviae Non. Xbr. Ao. 38.
Tui Nominis Cultor et admirator
ANDR. TSCHERNINGIUS.
LXIV. S. O.
EXhibitor harum, Vir admirande, est Filius Secretarii
page 192, image: s109Trachenbergensis, Viri certe, Tui praesertim, omniumque literatorum amantissimi. Hic mecum egit, ut pro amicitia, quae Tecum mihi intercederet rogarem a Te, quibus possem modis, ne filii sui aegre ferres profectūs et mores, quales ac quanti essent pro ratione temporis ac otii explorare, nobisque ex fide deinceps indicare. Quod si feceris, e re mea multum fore persvasum habeas. Illum enim in his oris paene solum habeo, qui inopiam meam aere nonnunquam sublevare solet. Per Ferias Natalitias domi suae me liberaliter habuit Alterum Filium meae institutioni ac fidei commisit. Spero brevi futurum, ut nidulus aliquis Musis meis ad tempus Dracomontii struatur, quanquam non satis pro autoritate et ex voto. Interea temporis boni consulam, et ad exortum meliorum temporum melius sperabo. Vale decus Orbis, et ignosce festinationi. Uratislaviae III. Eid. Januar. Anno M DCC XXXIX.
Tui Nominis Cultor et admirator
ANDR. TSCHERNING.
LXV. S. P. D.
CL. Fabricium amicitiam Tuam inire coepisse, quod multoties ex admiratione claritudinis Tuae in votis habuit, sane gaudeo. Ita enim sociatis consiliis et opera expeditius rebus meis consultum iri, persvasum habeo. De Fabricio quin meā causā quicquid potest facturus sit, dubium mihi non est. Memoriā benevolentiae veteris et candoris
page 194, image: s110benesperare me jubet. Tu modo, Vir admirande, mihi deesse noli. Sed id spero non fore. Vel Tuā causa Cl. Fabricius curabit, et adjuvabit, quacunque re poterit, mea commoda, neque committet, ut ullum a se munus hominis vere amici ullo aut loco aut tempore desideretur; Fac modo, ut intelligat, me Tibi curae esse. Quod si mihi de nido, ut spero, prospectum fuerit, simul ac cognovero, propediem ad vos excurram. Nisi grave est, quaeso, me edoceas an diphtongum ae deditā operā, et ex aliqua ratione antiquitatis divisim scribas, et ignosce festinationi. Cl. Colerus plurimā Te salute impertit. Accessit jam Viro cura Bibliothecae, multis modis augendae liberalitate Czerotinorum. Labores dein aucti salarium etiam augeri facient. Vale decus Orbis literarii, et columen. Uratislaviae ad XII. Febr. Anno M DCC XXXIX.
Tibi, Vir maxime,
Obstrictissimus
ANDR. TSCHERNINGIUS.
LXVI. Sal. et Observ.
SUperioribus, Vir magne, indicavi, defuncto Schwarzbachio curam Bibliothecae publicae venisse ad Cl. Colerum nostrum, favore singulari Senatūs, summā vero cum invidiā sacerdotum. Misere certe optimum Virum traducunt, exsecrantur, diris devovent, tanquam libertatis suae abolitae auctorem. Ipse autem omnia magno obfirmatoque animo decoquere jam diu didicit,
page 196, image: s111gnarus ingeniorum, et illius, sub praetextu sanctitatis, insolentiae. Utut alias, quod animae ratio non exigit, ab id genus hominum consortiis et familiaritate studiose se continet, hoc in negotio tamen rimam nullam reperire potuit, quā effugeret, praeter meritum et conseientiam suspicacium odia atque sermones. Proditis enim casu et postulatis dehinc clavibus, quibus Diaconi Magdalenaeae clam, uti praetenditur, Praesidibus in Bibliothecam pravo jure hactenus sibi aditum fecerant, omnis culpa ab iisdem in Colerum tanquam proditionis reum transfertur. Neque ipsi Senatui innocentiam Viri confesso atque contestato fidem satis habere possunt. Sublatā nimirum spe ultionis in Magistratum, acriore erga sese inferiorem pertinaciā accenduntur. Vires ad coercendum petulcos non deessent, optimum tamen e praesentibus ratus patientia, mutuā in coram dissimulatione, et iisdem, quibus petitur artibus, grassari, si modo apertius ac ferocius non insultarent. Tutius enim cum Diaboto certare, quam cum offenso ac insolenti Sacerdote, arbitratur. Scias autem, Senatum studia ipsius magni usque facere, solumque ob singulare judicium et multam temporum experientiam magno adsensu tanto munere dignum aestimatum fuisse cum laude ac gloria Boleslaviensium, cum maxime Tuā. Famam enim quā viget apud Orbem literarium magnam partem Tuo nomini adscribit,
page 198, image: s112quod scripta ejus in lucem edita attestantur. Non desunt (expertus loquor) qui aestimant nos ex Tuo ingenio et natali solo, quod commune habuimus, sed admodum sine judicio. Commune nobiscum habet universa Germania, quod Tibi acceptum referimus. Ab hoc sole vere lucem accipit Cl. Colerus, ego magis ab altero, quo vulgus oculo; intendere solet. Neque tamen defuere, qui ex literarum commercio fiduciam in nos aliquam collocarent, quasi Viro licet magno nunquam cum plebeiis negotium esset. Verum enim vero sive aliquid in nobis est, quod homines impellere possit ad nos amandum, sane gratulamur: Sive non est, tamen errore hoc, qui Tui causā oritur, lubentes fruimur. Nunc ipsam credulitatem hominum immane quantum adjuvares, si honorem Cl. Coleri nostri divinā Tuā Poesi inlustriorem redderes; quod ipsum per omnia Musarum sacra abs Te majorem in modum peto, atque contendo. Obstrictus sum Viro multis nominibus, ut ingratum me mori necesse sit, nisi ex solvi putet, quum memomoria tenebo. Sperarem tamen ad tempus satisfieri posse, si Tu in partes venias, Vir Magne: non auro atque argento, sed Carmine, vel Latino, vel Germanico, i. e. plane Tuo; quae auro contra aestimamus. Excellentissimum Dn. Nüslerum dimidium Tui, et Sanftlebium, Virum itidem eruditissimum eodem nomine compellavi. Plures advolare nolo.
page 200, image: s113Curabo autem, ut alibi locorum impensis meis excudantur, ipso inscio. Nolim enim resciscat prius, quam expressa manu teneat. Da mihi, quaeso, hoc, Vir [gap: Greek word(s)] da Colero, nominis Tui admiratoribus atque cultoribus devotissimis. Non committam vicissim ut ullā in re meum abs Te officium requiri aut desiderari unquam possit. DEUS ero, si Carmen abs Te impetro, fore autem plane confido. Vale, decus Germaniae, et quamprimum poteris rogata transmitte. Coetera rogo fidele silentium, ne scena harum dissensionum in vestrates Theologos, aut alios ejus notae homines dispatescat; periculum est ne nostratibus patefieri possit. Responsum a vobis avide exspecto ad superiores, ut certi aliquid de mutatione statuere habeam. Quod si Regiomonti aliquā spe me sublevatum iri posse intellexero, subsidio aliquo ab hospite mutuo sumto protinus excurram. Vale iterum, et me ama. Uratislaviae a. d. V. Martii A. M DCC XXXIX.
Tui Nominis
Admirator et Cultor devot issimus
ANDR. TSCHERNINGIUS.
LXVII. Viro Ampl. Mart. Opitio.
JActatum Te multis fortunae aestibus tandem venisse ad portum sedemque tranquillam, Vir Amplissime, et Tui, ut Amici perveteris, et literarum, quas feliciter excolis, causā gaudeo. Neque illud minūs, quōd quae mandata
page 202, image: s114Tibi sunt a Serenissimo ac Potentissimo Poloniae Rege negotia otii Tibi relinquunt aliquid ad edendos, ut soles, pulcherrimos ingenii Tui faetūs. Horum utrumque ut perpetuum maneat Tibi, DEUM precor Nobis in hac Legatione nihil est dulcius, quam quod in Urbe vivimus et librorum, et eruditorum hominum plenā, quodque post id, quod rebus Svedicis debetur, temporis non parum nobis superest, quo aut discam aliquid, aut memoriam eorum, quae olim didici, nutriam. Neque enim ita Mars invasit seculum, ut non sit et lectu digna scribentium, et scripta legentium larga seges. Vir doctissimus, Jacobus Sirmondus dedit nobis non ita dudum Tres Tomos Conciliorum Galliae, utilem librum: et nunc, quanquam Regis confessionibus praepositus, Theodoretum nobis procudit, et Hincmarum promittit, multo quam antehac ampliores. Etiam Cyrilli opera habemus et in iis multa inedita hactenus, etiam Graeca adversus Julianum studio ac labore Auberti. Prodiere et Libertates Ecclesiae Gallicauae, sed statim notatae gravi censurā Cardinalis Rupifocaldi, et Episcoporum aliquot, quanquam desumptae ex Actis Parlamentariis. Lugduni non quiescitur, in Batavis dico
[gap: Greek word(s)]
HEINSIUM dico, et SALMASIUM. Vidisti enim, credo, hujus de Usuris librum primum, cui duos attexet alios, in quibus
page 204, image: s115multa Heinsii reprehensio. Jam et Heinsianas in Novum Testamentum notas exspectat Salmasius, tanquam Mirmillonem Retiarius. In edendo ad Epictetum Simplicio pariter ad palmam concurrunt. Excitabit hoc veternum pridem partae famae indormientem Heinsium, ut fiat Hesiodeum illud: [gap: Greek word(s)] . Jam vero immensi laboris judiciique VOSSIUS magnum nobis volumen de omni Theologiā religioneque Gentium molitur. BARLAEUS vero pergit Claudianum provocare Carminibus, et nunc nobis exhibet Amstelodami exceptam Regis Galliae Matrem, pariter et suae Urbis, et ingenii sui vires ostendens Orbi. Sunt et duo in Batavis Germani Juvenes, dicerem supra Germaniae saporem, nisi Tu pridem Germaniae crassitiae labem abstersisses: horum Gronovius Criticen cum laude exercet: Poesin Fabricius, digni qui noscantur ambo. De publicis quid dicam? AEgrotat cum Ecclesia Pontifex: regnat sub alieno nomine Cardinalis Richeliacus, navigant Batavi, capit Urbes Vinariensis, caedit hostes Banerius. Pax interim a nobis fugit iniquo seculi sidere, quod et Scotos nuper Anglis commisit. Scoti exactis Episcopis populare regimen introducunt in Ecclesiam, quod Exemplum ne et ad Imperii res transeat, et inane nomen sibi relinquatur, Rex metuit. Galli et Batavi spectati diu ab otiosis Britannis nunc illos domi negotium habentes
page 206, image: s116vicissim spectant. Apud vos fervent, ut video, de vectigalibus certamina, invidentibus Regi Poloniae novas opes etiam iis, quorum opes omnes eo quaestu constant. Ego Civitati, inqua nunc vivis, optime volens, malim dissidium hoc domesticis colloquiis, quam externis arbitriis componi. Turca magis magisque in Persam iucenditur, neque puto nunc quidem esse, cur quicquam ab eo sibi metuat Imperator. Magnum Regni Svedici Cancellarium mare hoc anno transiturum non puto, belli rebus satis bene per Banerium procedentibus, pacis autem spe nullā. Rex Daniae quā nunc est aetate ac rerum peritiā velim cogitet illud [gap: Greek word(s)] . Non puto inter nos et ipsum rem in bellum prorupturam. Sed ex veteri aemulatione suspecti mutuo vivimus. De Cosmographico libro, cujus mentio est in Epistola Tua, locutus sum Fratribus Puteanis. Ajunt, se arbitrari, eum esse librum, quem utendum olim Bertio dederant, ab ejus Vidua se repetituros. Ego interpellare non desinam. Vale, Vir doctissime. Lutetiae 11/21. Maji 1639.
Tuae eruditionis non ingratus aestimator
H. GROTIVS.
LXIIX. Sal. et Observ.
PEccasse Tibi fortasse videor, Vir Cl. quod tamdiu super sederim a scribendi officio. Causa tantae cessationis est, cum quod cogitabam
page 208, image: s117
--- Dextra conjugere dextram,
et
--- Notas audire ac reddere voces;
tum quod animus erat una mittere, quod jam demum vides. Pedes ab itinere retraxit oblata mihi provisu DEI conditio in Urbe sat luculenta. Admoverunt enim me spei subolis Mudrachianae Praeceptorem Georg. Flandrinius, et David Eben, Tutores. Quicquid igitur imposterum ad me voles recte destinabis in aedes Mudrachianas. Colero Epigramma Tuum gratum atque acceptum fuisse ex litteris ejus proxime cognosces. Boleslaviam nostram a promiscuis turmis hostilibus direptam, matres familias stupratas, et Virgines devirginatas, Cives quam plurimos in sylvis suffugium in tempus quaerere, omnium rerum egenos, cognitum fortasse perspectumque habes ex Parente. Quos hactenus miseri exspectaverant Servatores, eos desolatores experti sunt, et deformes flagitiorum artifices, neque fas, neque fidem pensi habentes. Butneri Uxor multorum amoribus jam dudum famosa, impudicitiā adeo punita est, ut jam agere animam differatur. De Conjugio Tuo iterum multus est rumor. An tale quid cogites fac, quaeso, sciamus. Cl. Fabricius ad meas directe non respondit. Proverbia mea tantisper intra claustra contineo, dum resciscam illa Rostochii sumtibus alienis excudi posse, quod peroccasionem homini significari cures, obnixe rogo. Vale, Vir magne, et mihi favereperge. Uratislaviae
page 210, image: s118raptissime a. d. 18. Junii Anno M DCC XXXIX.
Tui N m. [sic] Cultor devotissimus
AND. TSCHERN.
LXIX. Christus Amor noster! Nobilissime OPITI,
EXsolvo fidem, quam Tibi obstrinxi; Didacticaque mea cogitata svasu Tuo, per Te, Clarissimo Mochingero, meo, Tuo, communico. Gestirssem certe jam pridem cum optimo Viro communicare plura, quam hactenus factum est, si datum fuisset coram: sed scriptis committere, quae adhuc silentium poscerent, non fuit visum. Cum autem Tu putares posse tuto tantae sidei amico quidvis committi, facio, Teque oro, ut ei manu Tuā has chartas praesentes, sed cum amica ex me salute. Legat, si placet: sed ita, ut meminerit, haec non dicis causā ad se mitti, sed submitti severae prorsus censurae. Opus grande est, dignum cui agendo et urgendo plures jungant et animos et operas. Sed hactenus neminem habere potui, qui serio conspirare velit: quanquam DEI beneficio jam non desint, qui promittant. Sed quohuc usque res promota est, meo unius (ejusque quantilli?) conatu saepius parum felici acta est. Non ergo exactum quid, et numeris omnibus absolutum, hīc quaeret: potius quicquid a scopo aberrare, aut eum non attingere notaverit, consignet, et moneat. Plures plura possunt,
page 212, image: s119nemo unus omnia. Optarem autem Exemplar ad me redire: quia mihi amanuensium copia non est, nec sumptus adeo ad exemplaria multiplicandum. Quod si exscribere volet suum in usum, et putabit dignum, non repugno: praesertim si inter plures studiosos chartas distribuat, ut nemo totum videat, et citius describantur omnia. Quod si Te nobis reddes, ut sperabas, Tecum exspectabo meum Exemplar. Vale seculi decus, Revevendumque et mihi per dilectum Amicum, D. Mochingerum amanter saluta. Cui si rescribere aliquid, etiam ad priores meas libebit, licebit per hanc praesentem, quā melior non datur, occasionem. 16. Junii 1639.
Tui amans et observans
J. A. COMENIVS.
LXX. Sal. et Observans,
VIr Admirande, Ingentes Tibi gratias debere me, et agnosco, et libentissime fateor, immo in coelum usque laudibus eveho, qui Purmannum Tibi a me commendatum eā, quā soles, humanitate excepisti, et res meas Tibi curae esse reipsā ostendis. Nisi Te colam et observem, omnium mortalium ignavissimus fuerim. Exemplar libelli Arabici proximā occasione certo certius submittam; quamquam valde trepido eum in publicum emittere, utpote cui notum est, quam magnum sit dare aliquid in manūs hominum. Acquiescam tamen Tuo consilio, et judicio, ubi partum istum,
page 214, image: s120aut potius abortum ingenii videris, in spem sublatus Te non commissurum, ut Orbi litterario deridendus, ut ait ille, propiner. Vale, decus seculi, Uratislaviae a. d. XXX. Julii Anno M DCC XXXIX.
Tui Nominis
Cultor et admirator devotissimus
ANDR. TSCHERNINGIVS.
FINIS.
image: s121
CELEBRIUM QUONDAM ERUDITISSIMORUMQUE VIRORUM EPISTOLAE Varii argumenti EX MUSEIO JASKIANO. DANTISCI, TYPIS RHETIANIS, A. C. M DCC LXX.
image: s122
Erudito, ac Benevolo Lectori, S.
HActenus Virorum Cll. Epistolas, datas ad MART. OPITIUM, Tibi legendas exhibui, Delectatum Te illis, rerum humanarum, et, quod prius habeo, Hominum Literatorum scenam repraesentantibus, quī ambigam? Quod si enim ludis interdum, ac spectaculis egregiis sapienti etiam interesse est volupe: quidni magis afficiat, usurpasse veluti oculis tot stupenda doctrinae oracula quae post fata sua adhuc spirare, ac loqui videntur? Neque
image: s123
vero Viri illi immortales personati hīc prodeunt, sed sine fuco, sine calamistris, sine cothurno, sine socco, quae plerumque omnia in scenā, immo et vitā saepe humana adhibentur, nudos se sistunt. Ingenut, omnibus prorsus depositis simulationum larvis, liberrime interiora animi sui sensa exponunt. Quae dum ita se habere mecum fateberis; et illud procul dubio cogitabis, dum OPITIUM non tantum ipsum, sed et alios forsan, qui cum illo commercium illud Epistolicum exercuere, vivos recordaris, quam multi jam anni ab illorum obitu numerentur, qui citissime tamen, nobis vix sentientibus, elapsi sunt. Atque ita miseraberis, simul in universum fragilitatem humanam, ad exemplum Plinii, de Silio Italico, inediā mortuo, ad Canintum Rufum ita scribentis: Illud etiam notabile, ultimus ex Neronianis consularibus (vide, quanto in honore olim fuerint etiam apud non optimos Principes Poetae) obiit, quo Consule Nero periit. Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio sub t. Quid enim tam circumcisum, tam breve, quam hominis vita longissima? Annon videtur Tibi Nero modo fuisse, quum interim ex iis, qui sub illo gesserant Consulatum, nemo jam superest? Sed quorsum ego delabor? Jam et alios, ut in fronte opusculi indicavi, solo excepto GROTIO, cujus jam sermonibus
image: s124
quodammodo interfuisti, alios, inquam Viros, Tibi, Amice Lector, totiusque Orbis literarii Theatro sistam, necesse est. Perge itaque legere non minus alacriter Epistolam JANI GRUTERI, Phoebi vere Palatini, ad Ingenio rum Principem, JOS. SC ALI GERUM. Post hanc inspice, si vacat, Litteras TAUBM ANNI, Venerum ac Gratiarum Latinarum in Germaniā absolutissimi compendii, ad GEORG. FRANCUM, Nobilem Curlandum, una cum Testimonio, Juvenis istius Virtutibus ab eodem dato, Opulcra, ō plus quam aurea, (nisi plane fallitur animus,) scripta! Quam consummata Virtutum ac Doctrinae imago ibi depingitur iste FRANCUS! A MODESTIA autem praecipue commendatur literato Senatui, ipsi J. LIPSIO prae virtutibus omnibus maxime amatā. Exemplum inde capiat Juventus, nobilissimo etiam loco nata, discatque, non tam ostentāsse Majorum statuas,Et Curios jam dimidios, nasumque minorem
Corvini, et Galbam auriculis, nasoque carentem,quam Majores ipsos, si virtutibus, ac litteris egregii fuerint, imitatione modestā adumbrāsse, ad solidam laudem facere. Jam Taubmannianas sequitur Epistola MAX. VRIENTII, ad Batavorum lepidissimum D. BAUDIUM, eruditis undiquaque
image: s125
salibus adspersa. Hanc excipiunt binae, licet brevissimae Nobilissimi, Celeberrimique CASP. BARTHII ad GEORG. FRANCUM, tantopere a Taubmanno dilaudatum. Quibus perlictis delibabis iterum mel illud Atiicum GROTIANI Epistolii ad LINGELSHEMIUM, meritissimis OPITII Laudibus pleni, cui adjunxi HOTTOMANNI VILLERII, doctrinā apud Gallos quondam spectatissimi, ad eundem illum Magnum LINGELSHEMIUM, ejusdem argumenti. Jam vero hae Epistolae omnes, ex ipsis autographis descriptae, non minus quam praecedentes, sub pulvinari OPITII post mortem repertae sunt. Unica adhuc restat, quae velut agmen claudit, NUSLERI scilicet, maximi, dum vivebat, Silesiacae gentis ornamenti, scripta ad ALRERTUM NICLASSIUM, qui OPITIO hic ante annos plusquam triginta Concione funebri parentavit. Hanc vero ab ipsius FILIO, qui et ipse sacris destinatus ordinibus, rarā etiam in optimis literis eruditione me sibi devinctissimum readidit, accepisse me scias. In qua Nüslerus Viro isti, de Ecclesia bene merito, gratias persolvit maximas pro expositione excessūs OPITIANI fidelissimā, reprimendis calumntantium dicteriis maxime inserviente. Non male me fecisse arbitror, Lector benevole, quod et haec
image: s126
Tecum communitanda duxi, ut tanto melius OPITII nostri non tantum vivi, sed et moribundi vultum quodammodo pernoscas. Illud quoque observabis, calumniam simul cum serpente, quem ex spina putrefactā dorsi humani enasci perhibent, ex Litteratorum Funeribus prodire in vulgus, mox tamen optimorum Virorum vindiciis contundi atque evanescere. Sed dum jam ad finem sermonem inceptum perducere cogito, supervenit mihi insperato par Epistolarum V. V. Cll. BUCHNERI, ac BOECI. ERI, quorum iste etiamnum ab ore suo facundissimo pendentem habet (utinam quam diutissime!) auream illam Argentoratum. Ne pigeat Te, quaeso, Amice Lector, qui squis Litteris, ac Litteratis sine ullo livore es propitius, etiam has Epistolas lectione Tuā dignari. Merentur id tam Viri illi, aquibus profectae sunt, religioso mihi, ob immortaliain rem literariam merita venerandi silentio, quam Nobilissimus PASTORIUS noster, cui fuerunt transmissae, Vir non minus summā apud cordatos omnes admiratione dignus. Laetus itaque illis fruere, mī candide Lector, longumque vale. Dab. ex Museio Anno M DCC LXX. Mense Februarii Nuptiarum Solennibus Sereniss. et Potentissimi Polon. Regis MICH AELIS, et Sereniss. Principis Austriacae, ELEONORAE
image: s127
MARIAE illustri. Cui auspicatum in Poloniam adventum hoc brevissimo gratulari liceat Epigrammate:Caesaris Augusti salve Soror incluta, salve
Augusti dudum Sponsa petitita Proci.
Quam rapidis nequiit torrentibus Ister inundans,
Sistere Sarmaticae quam nequiere nives:
Candida perpetuo niveis sors ambiat alis,
Nec minus Euxini Te venerentur aquae.Illustriss. Viro Dn. Josepho Scaligero etc. Dn. pl. observando S.
LIteras Tuas recte curavit Bonntius noster: nondum etiam Eusebium, cujus vix erit videndi, salutandi, adorandi copia ante nundinas. Interim laetor ei ultimam impositam manum. Spero jubare lucis suae in fugam daturum non Vespertiliones modo, sed et istos novi seminis Scarabaeos. Vicinus noster pulchre a Te suis depingitur coloribus. Homo e pago ad paedagogiam advenit, inde adscendit in cathedram,
page 2, image: s128unde omnes despicit, ut solent Scarabaei, etiam in ipsius Jovis gremium injurii. Nihil sapit, nisi quod boni quique et docti aspernantur. Hoc autem palmarium putat carpere Scaligerum, ut eo ipso inter adsentationes suas audiat Scaligero doctior, homo, qui nunquam inspexit bonum librum. Moribus nihilo est melioribus, ut ego expertus sum, et nuper etiam intellexi ex Lingelshemio. Gratulor mihi idem Tesentire de Pisanis Epigraphis. At ō laetum nuncium de ectypis tot Numismatum! Pergam quidem in continuandis Indicibus, sed lente. Cuperem enim adhuc juvari re nummariā vestri Gorlaei, qui spem fecit Trajani sui pridem prodituri in lucem publicam. Egregia est emendatio Lucar Libitinae, et quantivis pretii. Sallustiana mea et Taciti videbis post nundinas Autumnales, quae ita censebis, ut memineris inter mille occupationes effusa. Otium nobis omne sublatum est. Ut rapto vivimus, ita studemus rapto, si modo studemus. Jam nobiscum est Meursius, per ipsum excitari possem ex isto veterno. Theatrum Honoris iterum prodibit cum auctuario. Ante noveramus eis nullam esse frontem, nullum cor, unde liquet, abesse item cerebrum omne. Plura avebam, sed interpellor. Vale itaque mī Domine, mī Pater, et salve Festinanter isthaec 18.
Aug. M DCC VI.
A Tuae gloriae aeternitatisque devotissimo
JANO GRVTERO.
page 4, image: s129
LECTORI Cum debita honoris praefatione S. D. GEORGIUS FRANCUS,
Nobilis Curlandus cum hinc discederet, volebat tribus etiam verbis, atque a me quidem, Bonis, Doctisque commendari. Quid facerem? Merebatur ille hoc sive officium, sive beneficium: sed ab alio quovis potius, quam a me, cujus Nomen literarum merita nondum in Famae templo dedicarunt, praestandum. Tamen feci: aut jam in eo sum, ut faciam. Quin Amicus rogavit, et, ut ego interpretari soleo, imperavit. Nihil tamen quicquam Amico nunc dedero; omnia (Fidem testor) vero. Biennium, et quod excurrit, apud me egit, mensā et contubernio communi. Hinc factum, ut ex convictu diuturniore, etiam interiora Adolescentis mihi paterent: quae nunc in lucem produco. MODESTIAE ante omnia sic studuit, ut nemo magis, qui quidem ordinis ejusdem et loci fuerit. Animus in eo apertus, amans generosi, et honesti: delectis ingeniis semper delectatus: paucis adsvevit, iisque bonis: doctrinae antiquae et humanitatis studiosus, et eam pro modo aetatis bene doctus. Vocem altius tollerem, nī me summa hominis modestia cohiberet; et vix obiter perstringere pateretur, quae in Exemplum Nobilitatis vero elogio exaggerare poteram, et debebam. Et quia nobiliores
page 6, image: s130illas animas, quas fama celebrat, a mea etiam (audebo dicere) institutione magis magisque amare et colere didicit; nunc in hac peregrinatiuncula constituit voce et vultu praesentes venerari, quos affectu olim et cultu absentes, eos praecipue quos Reipubl. literariae duūm Viri, SCALIGER, et LIPSIUS, aut familiaritate, aut doctrinā in Belgio admirabiles reddidźre. Lugdunum enim rectā meditari mihi visus est noster: ubi Genium utriusque Herois in Amicis et discipulis hodieque durare res loquitur. Megaram Nisi mutos semper habuisse Musico; et vocales ob citharam Apollini; ibi depositam, olim fabula fuit: a lingva SCALIGERI et LIPSII, pullorum Phoebi, Lugdunum vocalem, et Musicam esse, hodie historia est. Amate vos, o mei, sic affectum FRANCUM e Curlandis, atque hoc Testimonium mihi, qui Francus sum natione, a Fide et Vero dictatum credite, quod scripsi, et consignavi. Wittebergae XXII. Aug. A. C. M DCC IX.
(L. S.) FRID. TAVBMANNVS, Humanit. Prof.
SAlve mī Nobilissime FRANCE, et si Lugdunum veneris, (quod scis me serio svasisse) saluta Tuis verbis, sed meo affectu, quem calidissimum nōsti, Cll. illos literarum Principes, DOMINICUM BAUDIUM DANIELEM HEINSIUM PETRUM SCRIVERIUM
Et si quando Hagam excurres, etiam HUGONEM GROTIUM. J. C.
page 8, image: s131
Saluta, inquam, illos, et si patiuntur, meam vicem etiam amplectere: qui nobis inter mensas, et illas ad Hortulum meum vias, tot colloquiorum argumentum fecere. Atque ut Te propius uoscant, ostende illis etiam Testimonium, quod Tibi dedi. Nihil praevaricaris Modestiae Tuae apud pectora tam candida. Ita fac, mi GEORGI, atque iterum salve a Tuo
De Douzis etiam inquire, ubi sint, imo an sint. Crebro ad me scribe. Scis enim, quam me omnia delectent ex illo orbis Theatro Lugd. Sere Tuo
TAVBMANNO.
Cl. V. Dominico Baudio Max. Vrientius S. D.
A decessu Tuo geminas, mī Baudi, habeo literas, utrasque dictantibus Gratiis Tibi scriptas. Nīl enim nisi amorem, et Gratias spirant, postremae etiam commendationem includunt venustissimae suae tabellariae, cui ego et suo, et Tui inprimis adspectu officium meum apud Gevenerium impendi oppido lubens, et negotium anceps satis, atque intricatum amice confeci. Gratias itaque et illa et basium pro commendatione Tibi debet, sed furtivum illud et pressum, ne vel Vulcanus, vel Mars suus illud subodoretur, quem illa sui comitem habuit probe mehercule gladiatum, atque ocreatum, tanquam cum Hannibale aut Hispanis omnibus sic dimicaturum, sed in momento egregie delumbatum et fractum. Cum enim post octiduum consecto negotio
page 10, image: s132ad me rediret sola, rogata de Marito, decumbere, respondit. Risi, nescio quid suspicatus, tu cogita, et rem propius enuclea. Alias si quā in re aliā, opera vel ope uti voles meā
--- Tuus, o Vir magne, quid optas
Explorare labor, mihi jussa capessere fas est.De revindicatione Juris materni bene sperare Te jubet meus privignus, pars adversa moras, et tricas nectit, non tamen evadet. Bene faceres si litteris monendum putabis. Nam ut sponte officium faciat, gaudebit, sat scio, a Te compellari. Gener meus Cruycquenburgicus Musas Tuas salvere jubet, et Epitaphii vel Elegiae meminisse rogat in Uxoris, Filiae meae tristissimum obitum. Promisso teneris, vide ut Te liberes, alioqui praetorem exspecta, qui in Jus ambulare Te jubeat. Ignosce importunae pietati, et vicissim nos Tuos habe, si ingenii et doctrinae meritis impares, candore, atque amicā animi voluntate non inferiores. Quā fiduciā, Vir Clme, idemque mihi amicissime, diu felix et sospes vale, cum Clmo Collega Tuo D. Doctore Thuningio, cui salutem et amorem nuncio. Raptim Gand. VI. Decemb. M DCC IX.
Tui ex merito observantissimus MAX. VRIENTIVS.
Salve plurimum mī optime, et doctissime France,
REducem eccum Tuum Tibi libellum, in cujus auctorum altero, Carolo nimirum Paschalio cum eximiā voluptate eruditissimum Philosophum, piissimum Christianum, et satis comtum
page 12, image: s133Oratorem agnovi. Pauci sunt qui cum isto recte sapiunt, nec patiuntur [gap: Greek word(s)] lumen verae Pietatis ab scientiis sequioris monetae. Hodie enim studia Adolescentiae ad eruditam impietatem promota, summam habere putantur doctrinae illius, quae possit Nominis ambitum magni non frustrari. DEO ego inprimis gratias habeo, quod cum paucis mihi dedit in omnibus agendis respicere ad suae divinae indulgentiae exempla, idque a primo puero. Caetera quae Tu mihi imputare soles, Amori infucato, quem vel maxime in judicando caecutire ait Plato, sincere prolata debeo, et Te Tuosque profectūs pari ardore quotidianis DEO precibus commendare non desistam. Hos Tu quoque [gap: Greek word(s)] fac. Si enim penitius omne nostrum in aliis studiis operae pretium, quod existimamus, contemplemur nisi ad Pietatis regulam omnia cadant, revera
Felix principium misero cum fine refutant.
Hoc [gap: Greek word(s)] dictum volo, qui instar veri Fratris Te amo.
Rotenburgium meo nomine officiosissime saluta.
CASP. BARTHIVS. S.
Dono mitto Tibi, opt. et doctiss. France, Oweni Epigrammata, quae ego quidem, homo alias minime multae lectionis, in iis, quae mihi visa sunt, principem locum inter hodierna habere arbitror. Quaeram ea cum ab Auctore dono missa sunt postmodo. Quaeso autem, si mea opuscula compacta habes, sine ea videam. Valde velim, ut ea sint vulgo cognoscere,
page 14, image: s134quae enim mihi missa, in charta sunt albiore. Salve a
T
CASP. BARTHIO. Ampliss. summarumque virtutum Viro Georgio Michaeli Lingelshemio S. Argentoratum.
OPitii, quem mihi commendāras, Lingelshemī optime, et ingenium, et eruditio, et mores, quantopere mihi se probent, haud facile dixero, sed Tu ex Te de me judicium facito, nec falleris. Vereor, ne hoc arrogantius sit, sed dicam tamen; recordari me summā cum voluptate, quae nobis fuerit jam a multo tempore, et studiorum, et judiciorum germanitas. Hoc tamen dolet, quod Viro tali, et Amico, quod summum est, Tuo, non potuerim rebus ipsis ostendere, quanti eum facerem. A doctissimo Berneggero per literas et Justini historiarum partem accepi, placet specimen: cujus compar Salmasio servo, brevi heīc futuro, nisi improvisum quid spem ab ipso nobis factam interceperit. De publicis addo nihil. Vix quicquam est, quod narrare libeat, et si quid est, Opitius ne haec quidem ignorat. Tibi, Tuisque omnia opto quam secundissima. Lutetiae 22. Aug. 1630.
Tuā amicitiā glorians
HUGO GROTIUS. Literae Joann. Hottom. Villerii Ad Eundem de Opitio. Monsieur,
JE ferois tort ą ce Gentilhomme, si ie vous entretenois des nouuelles et affaires de ce climat, les quelles il vous dira beauccup mieux ą beuche.
page 16, image: s135Je dis, pource qui concerne le general, ne me restant qu' a vous asseurer que sa pieté, ses bonnes moeurs, et son grand sēavoir l' ont fait estimer par deēa et i' ose dire, admirer et aymer tout ensemble, ayant acompagnč toutes ses louables qualitez d' une grande MODESTIE. Il est sans doute pour faire fruit, et honneur ą sa patrie. I' ay contracté auec luy une amitič fort estroicte etc. Paris 27. Aoust. 1630.
Reverendo et Clarissimo Viro Dn. Alberto Niclassio, Amico pl. honorando. S. Dantiscum.
MAgnopere me Tibi obligatum profiteor accuratā narratione illā, quam de beati (hei quondam nostri!) Opitii excessu submittere voluisti. Me quidem conjunctissimi per omnem vitam Amici inopinatus obitus adeo perculit, ut animum vix intra aliquot dies a pertinaci moerore revocare et colligere potuerim; praesertim, quod de supremis ejus incertus essem: tuis vero literis quasi recreatus acerbum hunc casum modestius ferre disco. Inprimis autem hāc Tuā recensione Defuncti memoriam a malevolorum hominum criminationibus, quae jam per varios susurros invalescere coeperant, egregie asseruisti, et primarii quique cum e nostratibus, tum apud Vratislavienses Viri, quibus literarum Tuarum feci copiam [gap: Greek word(s)] de ista, quam narras [gap: Greek word(s)] gratulati sunt. Mihi quidem impraesentiarum non suppetit, unde cum beneficio hoc Tuo paria faciam: annitar tamen, quantum
page 18, image: s136potero, ut, si reliqua desint, vel gratum, ac memorem praestitae bencvolentiae animum probare Tibi liceat. Sed ne videar non satis importunus esse, id etiam reliquae molestiae adjiciam, petiturus a Te, ut si explorata habueris novissima hominis verba, quae per absentiam Tuam, praecipue cum animam ageret, protulit, de iis me erudire velis. Plerumque enim istae morientium supremae voces singulare aliquid, atque emphaticum continere solent: et ne quid rerum mearum Te celem, jam ab aliquot annis e priscis juxta et recentibus Authoribus ejusmodi Apophtegmata colligere; quin et nostrorum cygneas voces, quae observatu dignae fuerunt visae, conquirere coepi, ut earum crebra cum lectione tum meditatione animum ab humanis avocatum ad mortem, cum DEO visum fuerit, tanto alacrius excipiendum, instituam, et aeternae vitae, quam Christus morte sua nobis meruit, desiderio, magis magisque inflammem. Accedet hic quasi cumulus quidam reliquis Tuis meritis, et ad mutua officia me promptissimum experieris. Senem Parentem, qui procul dubio apud vos jam degit, ut operā Tuā, quantum licet, juvare velis, majorem in modum rogo. Exercitationes Becmanni contra Photinianos jam vidisse vos credo, egregias illas, meo quidem judicio, et lectione omnino dignas. De statu Ecclesiarum in Anglia et Scotia, si quae [gap: Greek word(s)] habueris, et nobiscum communicare fueris dignatus, insigni beneficio afficies.
page 20, image: s137Nobis bellorum haec tempestas halcyonia quaedam conciliavit, quanquam nec ea satis tuta: et ego singulari Dei providentiā hoc fieri existimo, ut neque extrema persecutione neque optimā pace fruamur; sed in periculis potius intra spem et metum vivamus, ad pristinam alioqui securitatem et vitae licentiam reversuri Bene vale in Christo, Vir Praestantissime, et me precibus Tuis commendatum habe. Dab. Bregae 9. Cal. Feb. 1640.
Reverendae Dignitati Tuae Addictissimus
BERNH. GVILIELMUS NÜSLERUS. Joachimo Pastorio, Historiogr. Regio A. Buchnerus S. P. D.
DIu est, quod ad Te scripturio, humanissimā Tuā liberalitate hactenus provocatus haud semel: cunctatione senili tamen factum est, ut, dum in diem de die differo rem, minus officio satisfecerim. Nunc nactus hominem neque ignotum Tibi, et mihi hactenus domesticum propere rumpo silentium, affectumque, quo Te jam olim inter Iumina decotaque seculi colui hactenus, et veneratus tacite sum, aut apud Amicos, cum Tui fieret mentio, nunc in ipsius Tuum effundo sinum: triumphans propemodum, Buchnerum diligi abs Te, Amicumque cognosci illi Viro, cui omnes jam olim Musae cum universo peculio suo se dediderunt; quemque non per Borussiam tantum, Sarmatiamque, sed caeteras etiam nobiliores Europae partes clarum celeberrimumque reddiderunt. Quantum enim hoc ipsum est haberi a talibus aliquem, et ab illorum accipere
page 22, image: s138gloria aliquid luminis, si luce propria langvidius fulgeat? Perge vero, Perge PASTORI Amplissime, habere inter Tuos Buchnerum, quem Tibi virtute et eruditione excellentissimā ad omnem cultum, et observantiam obligāsti jam dudum. De me id Tibi pollicendum habes, datutum me sedulo semper operam, ne in me illud competat: Amor qui desinere potest verus non fuit. Vale, Nobilissime Vir, et Beselmannum nostrum, harum latorem, Eximium Juvenem; cui neque ingenium nec optimarum artium studium, neque modestia ac pulchri amor, sed sola fortuna melior deest, Tibi quam commendatissimum, quaeso, habe. Vale iterum, et age feliciter, ac flore cum Tuis. Witebergae V J. Majas M DCC LX.
AD EUND. Vir Generose, Amplissimeque
Agravissima aliquot mensium valetudine respiranti mihi Tuae redduntur literae, non modicum infirmitatis levamentum, ac solatium. Veluti coelo missum munus amplexus sum favorem Tuum, quo frui tum demum rectius videri possem, si qua merendi tam egregiam voluntatem mihi vel occasio vel facultas obtigisset. Certe ad excipienda imperia Tua ita me paratum judicabis, ut obsequendo beneficium me accipere, satis intellecturus sim. Igitur Ehlero quoque hujus animi debitorem me agnosco, qui observantiae erga Te meae non immemorem se praebuit. Tu es enim, Vir Illustris, praecipuum seculi nostri decus, in Historia Tacitus, in Sapientia Cicero: quem Amicum
page 24, image: s139habere felicitatis partem ducunt, qui suo taxare pretio illustres amicitias didicerunt.
Palatinum cum Vicinis negotium per inducias quidem suspensum est, sed tantatam Spirae compositionem Elector Palatinus abrupit: nunc de compromisso agitur, Arbitris propositis Galliae, et Sveciae Regibus, Praesidente Caesare. Acceperunt Foederati conditionem. DEus exitum prosperet. Quod munificentiam Augustam propitiam mihi gratularis, inter comitatis Tuae documenta exosculor. Deumque, ut Te sospitet, servetque hoc, quem orsi sumus, anno, et longissimo deinceps aevo, precor.
Argentorati 22. Jan. 1666.
Doctissimum et strenue posteritatis negotio intentum TITIUM officiosissime saluta
G. M. T. Observantiss.
JOH. HENR. BOECLERVS.