07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization



image: as001

FRANCISCI ET JOANNIS HOTOMANORUM PATRIS AC FILII, ET CLARORUM VIRORUM AD EOS EPISTOLAE. Quibus accedit, EPISTOLARUM MISCELLANEARUM Virorum Doctorum, qui hoc et superiore saeculo claruere APPENDIX Ex Bibliotheca JANI GULIELMI MEELII J. C. AMSTELAEDAMI, Apud GEORGIUM GALLET, Praefectum Typographiae HUGUETANORUM. M. DCC.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

VIRO EXCELLENTISSIMO JOAN. GEORGIO GRAEVIO S. D. JOANNES WILHELMUS VAN MEEL.

QUem mihi Patronum seligam, aut quibus auspiciis publico eruditi Orbis judicio hoc Epistolarum Volumen exponam, non diu ac anxie mihi fuit deliberandum. Tibi enim, Vir Clarissime, qualiscumque ex hac Editione laureola efflorescat, tota debetur, Tibi laudes illae ac grates, quod a blattis ac tineis hic Chartarum thesaurus sit vindicatus, Tua humanitas me tironem tot veteranis praetulit, ac illam ipsam edendi facultatem, quam Tibi Eruditissimus Gallus fecit, pro singulari sua in Rempub. Litterariam benevolentia, mihi dedit. Hic mihi non in


image: as004

postremis censendus est favor, quo me cumulare dignatus es ab eo ipso tempore, quo me nullo meo merito, sed sponte ac ultro in album amicorum tuorum retulisti. Quo enim acriori stimulo incitarer ad majora, quam tuo nutu? Tantum abest, ut juvenilem ardorem sufflaminaris, ut voce ac manu inflammare non desinas. Sed utinam mihi contigisset aliquam in hisce vulgandis Epistolis delectus habere rationem! nonnullae, quae minoris momenti, nec iis rebus sunt refertae, quibus Epistolae eruditorum arrident palato, potuissent oblitterari. Sed Te testem appello, eam quam ardenti voto exoptaram potestatem, nobis fuisse denegatam. Fuit mos gerendus, nec est quod culpam deprecer. Qui laborem in se susceperunt Vossii, Grotii, ac aliorum Clarorum Virorum Epistolas typis mandandi, satius etiam duxerunt, pro laude veniam mereri (hoc tramite, reserato carcere cucurri.)

Si quis me dente roserit Theonino sub Tuo clypeo tectus ero. Quis te defensorem non venerabitur? imo non verebitur? Suspiciunt Te, qui in Palaestra litteraria desudant, tamquam


image: as005

Musageten et in dubiis Antiquorum Ritibus ac universae Romanae Graecaeque sapientiae mysteriis Te veluti Delphicum Oraculum consulunt, Tuisque responsis veluti ex tripode, aures praebent.

Quod si ipsum Eruditissimum par Hotomanorum ex beatorum sede, in hocce terrarum Theatrum rediret, non alium aequiorem Judicem, non graviorem ac magis spectatum sibi Patronum inter Romana Pomeria designaret. Gaudeant itaque, Musarum ocelle, ac Eruditorum Coryphaee, illorum Manes Tua tutela, nec me sub umbra tantorum Heroum in clientelam recipere dedigneris.

Si Tibi opellam, quam hisce edendis insumpsi, et devotum Rei Litterariae animum probaverim, meque Tui nominis sedulum aestimatorem solita prosequi benevolentiā pergas, mihi satis superque satisfactum arbitrabor. Dabam Amstelaedami. Ex Musaeo meo ipsis Kalendis Martiis Anni M. D CC.



image: as006

AD JANUM GULIELMUM MEELIUM J. U. D. et Societatis Coloniae Surinamensis Directoribus a Secretis. Quod ex sua Bibliotheca Manuscriptas Hotomanorum, et Clariss. Virorum ad eos ineditas Epistolas, usui publico consecraverit.

Abstulit HOTOMANOS Mors, sed, Te Vindice, MELI
Sola sub imperio subdidit ossa suo:
Cautior huic praedam rapuit nam Pictor, et Artis
Os habitumque oculis vivere fecit ope.
Horum Scripta tuis, nunc Tu, dotesque coaevis
Prodens, hīc vitā das meliore frui.
Sic immortalem sortem condendo sepultis,
Arte pia parem condis et ipse Tibi.

P. C. D.



image: as007

BENEVOLO LECTORI S.

ETsi mos invaluit, Benevole Lector, multa praefari, ego tamen hīc ea tantum, quorum ne nescius sis et Tui, et mei interest, exponam.

In lucem edimus Francisci ac Joannis Hotomanorum, et Clarorum Virorum ad Eos Epistolas, mecum ab Illustri et Erudito quodam Gallo per Clarissimum GRAEVIUM communicatas, at minime pro voto selectas, non enim id mei fuit arbitrii, quippe ea lege, ut omnes una ederentur, mihi haec copia facta fuit ac edendi potestas. Verum ignobilem praetuli provinciam, absque delectu hasce typis mandandi, quam ut totius Cimelii jacturam faceret Litteraria Respublica. Multa enim continentur, quae ad Historiam Ecclesiasticam, Profanam, Litterariam eorum temporum, non exiguam lucem foenerantur, ac frustra alibi quaesiveris, sunt et ad Rem Nummariam, et Antiquariam spectantia, imo, interiores ibi reperies Illustriss. et Clariss. Virorum sensus et cogitationes, recondita etiam quaedam Principum gesta, praesertim in Epistolis inter Electorem Palatinum et Franciscum Hotomanum mutuis.

Ceterum quae tenui meā operā in hisce sunt praestita, tribus verbis accipe.

Quamprimum Eae Epistolae ad manus meas pervenere, id curae mihi primum incumbere putavi, ut illas maxima ex parte confusas, nulloque ordine digestas, secundum annorum seriem disponerem, quod in multis quae temporis adnotatione omnino carebant, non ita proclive erat; paucas itaque Epistolas ad calcem rejeci.

In limine exhibui Francisci Hotomani Vitam, a Neveleto Doschio ex professo litteris consignatam Fr. et J. Leickheri Notis illustratam, simul etiam Elogium, quod Clarissimo huic Viro, in Historia sua, numquam satis laudanda, scripsit eximium illud Galliae suae decus Illustrissimus Thuanus, quibus subjunxi Elogia et testimonia (ex plurimis


image: as008

pauca) Nostro a Clarissimis Viris Sammarthano, Josepho Scaligero, Gaspare Scioppio, et Caspare Barthio suspensa.

Ea quae Boissardus, Hankius, Teisserius, et Bailletus habent, non addo, cum nihil fere in iis notatu dignum invenerim, quod non in Doschio aut reliquis jam citatis Elogiis exstet.

Propterea quoque meum aliquod praeconium Viri longe supra meas laudes positi subnectere, ac multa de Litteris hisce disserere nolui, vino enim vendibili (ut est in veteri proverbio) suspensa hedera non est opus.

Hoc unum tamen, mi Lector, monitum te velim, Epistolam Amerbachii ad Joannem Hotomanum manifeste refragari iis, quae Neveletus Doschius in vita Francisci Hotomani tradit, eum nempe hereditatem suam aequis portionibus inter liberos suos divisisse: cum Amerbachius Danielem exheredatum fuisse doceat.

De Joanne Hotomano quae addam, haud multa (praeter ea quae in Elogio Patris de eo refert Sammarthanus) comperta habeo, sed quae ex Epistolis ejus, aliisque litterariis monumentis didici, breviter ipsis Epistolis praemisi.

Calci porro subjeci Epistolarum selectiorum Appendicem, tum quas ipse sedulo collegi, tum nonnullas, quas a Viro Celeberrimo Joanne Georgio Graevio accepi. Vir Doctissimus B. Menkenius, Philosoph. Facultat. in Academia Lipsiensi Assessor, et Eruditissimus Nobilissimus G. Fr. Schutz, salutatis Angliae Athenaeis, in has terras reduces, pro ingenuo quo sunt candore, mihi copiam fecerunt egregiae, quae in Appendice prostat, magni Erasmi Epistolae; Eae si faventi aura excipiantur, animum addent, ut brevi aliquot Epistolas ex Autographis, nonnullis Voluminibus distinctas, praelo commendem, quorum primum et minimum nisi augeatur aliis, constabit ex iis, quae Rem Nummariam spectant. Has dum exspectas, Benevole Lector, vale et fave.



image: as009

VITA FRANCISCI HOTOMANI, JURISCONSULTI. AD VIRUM CLARISSIMUM JACOBUM BONGARSIUM BODRIANUM, AUCTORE PETRO NEVELETO DOSCHIO, Jurisconsulto. Ex Recensione et cum Notis FRIDER. JAC. LEICKERI, V. J. D.

CLaros armis togave homines post excessum in litteras mitti vel viventium interest: ut et nos praemii post praelium spes foveat, et habeant quod cum fructu aemulentur posteri. Factitatum id priscis illis probatisque seculis cum laude et gratia. Multi quin immo imperio, militiā, doctrinā illustres, suas ipsi res gestas vitamque suam scriptis ad memoriam commendaverunt posteritatis, sine offensione, sine invidia. Nolo illos dicere qui viventibus panegyricos, tanquam Imperatori in acie interque tela adhuc versanti cecinerunt epinicium, si non potius tanquam in nuptis epithalamium. Ridiculum id malique exempli. Et in Olympicis post certamen demum coronatus victor publice praeconis voce renunciabatur: neque Roscius ipse plausum mihi nisi post actum expresserit. Nos igitur ei qui vitae hujus mimum commode transegerit, plausum manibus dare tum demum fas est; cum exemtus mortalitati, cum receptus coelo est. Neque eorum morari calumnias aequum, qui cum ipsi laudanda facere semper neglexerint, laudari quoque ineptum putant. Qui enim meritae laudis parcus est alieno in negocio,


image: as010

immeritae prodigus est in suo. Constet modo laudis meritum modusque et rerum veritatem adulatio ne corrumpat. Hoc sincere praestaturum me in isto scripto profiteor: ex animi mei sententia uti nec odio quidquam nec gratiae dabo: contentus hominis seculorum memoriā dignissimi vitam breviter et per summa rerum fastigia, sed ex fide, nostris hominibus ad imitationem proponere. Etsi vereor ut frustra; ridentur enim in hac mundi effaeta sterilique virtutum senecta, ne dicam, multantur boni mores honestique, nisi quo dapud paucos quosdam adhuc in precio est virtus. Quorum inter primos esse te mihi cum sit compertissimum, Bongarsi, operae precium facturus videor, si hanc meam qualemcumque opellam nomini tuo inscripsero, qui Hotmanum viventem probatum tibi amicumque, et Doctorem, officiis et amore prosecutus es, et mortui famam liberosque constanter diligis. Otmanorum gens, quae jam ante centum, et quod excurrit annos Lutetiae Parisiorum viget floretque, ac in multas diffusa propagines, claras honestasque familias plerasque matrimoniis et adfinitate complectitur, orta est ex Silesia Germaniae provincia, ejusque metropoli Wratislavia: ubi nomine hoc familiae complures, patritiae omnes, dignitate opibusque inter praecipuas: a quibus et aliae in Lusatiam, Misniam, Cliviam, diversasque regiones deductae, veluti coloniae quaedam. Lambertus ex ea gente Ludovici VI. Regno militaturus in Galliam cum venisset, haud ita multo post larem in ea primus fortunarumque sedem Lutetiae Parisiorum constituit, ducta in uxorem praedivite et honesta Jaquelina Via, civis Parisini filia. Ex ea plures illi liberi: quorum natu major Joannes honestis artibus tantas opes consecutus est, ut redimendo Francisco Regi ad Ticinum capto ingentem pecuniae vim solus fide sua curaverit, summo Galliae bono, summa sua cum laude. Joannis istius nepos Franciscus, etiamnum Christianissimo Principi gratus et in Consistorio sacro, pecuniarumque fiscalium administratione adsiduus, alter item nepos Caroles Regiis Praefectus ratiociniis. Ex Lamberto etiam prognatus Lambertus alter, coenobii Sanmauriciani Prior apud Sylvanectum: et qui Francisci hujus nostri parens fuit, Petrus liberorum duodeviginti novissimus. Natus hic Lutetiae, et dignitatibus postmodum a Principe ob virtutem ornatus, primum sylvis fluminibusque Regiis, quae [reading uncertain: print faded] in Gallia, Praefectus: ubi quam innocenter, quam sapienter isto functus sit munere testatur incisum in aes decretum illu stre publice propo situm apud Compendium Picardiae oppidum non ignobile. Inde in supremi Senatus Parisiensis collegium


image: as011

adlectus Principi bonisque omnibus amorem aequi bonique probavit. Tali patre Fr. Hotomanus, cujus Vitam scribere instituimus, fratrum novem, sororis unicae maximus natu, Anno 1524. natus est Augusti die 23. et Francisci nomine appellatus de Francisci Alegraei Comitis Jogniensis, qui eum de sacro fonte suscepit, nomine. Mater illi spectatae pudicitiae virtutisque Paulla Vedasti filia ex Marleorum antiqua et nobili familia, quae ex Picardiae provincia oriunda non procul Lutetia, Vaugianum et Falesiam dominio hodieque tenet, et veteri eum Piennae Marchionibus aliisque in vicino illustribus familiis adfinitate juncta est. Fratres, Philippus Parisiensis Praetoris adsessor, Joannes Infendii Dominus, Regis Secretarius, Antonius in Regni Senatu primario doctrina scriptisque quibusdam clarus. Nam octo alii apud Regni proceres nonnullos gratia cum valerent, ipso aetatis in flore fato functi. Puer hic a parentibus mature traditus est claris eo tempore bonarum literarum Doctoribus: quorum curae ita respondit curā suā, ut jam tum ingentem de tali indole spem conciperent, futurumque olim augurarentur inter summos, quem puerum ceteris quamvis aeta te provectioribus antistare perspiciebant, ut sunt [gap: Greek word(s)] . Anno certe decimo quinto aetatis Aurelianam ad Scholam missus est, quae tum Juris Romani disciplina et Antecessorum eruditione habebatur florentissima. In ea legitimae scientiae fundamenta jecit tam feliciter, ut triennio post summo Magistrorum consensu, gratulantibus cunctis tam incredibilem profectum, publicae Prolytae ornaretur insignibus. Revocatus inde ad parentem, et forensi militiae initiatus, cum Senatoriae dignitatis suae successorem illum paternus amor sibi destinaret, quamvis patronos in illo Regni Senatu caussas magna cum accuratione et doctrina agentes, quamvis Curiae augustam illam majestatem admiraretur, subinde tamen ad studia humaniora Jurisque Rom. delicias revertebat: ita a natura comparatus ut a forensibus spinis ac jurgiis plane abhorreret, Plinianum illud in animo habens: Nos qui in veris litibus terimur, multum malitiae quantumvis nolimus addiscimus. Legum igitur antiquitatumque Rom. studiis cum se involvisset, abdicatā forensi exercitatione, tum temporis, et, ut ipse alicubi scribit, pene puer libellum de gradibus cognationis adjuncto diagrammate publicavit, a doctissimis viris in precio habitum, et mox a quodam haud ignobili Jurisconsulto probatum ita ut eum suis in Institutiones commentariis vehementer commendatum insereret. Erat tum tempus illud cum Regiis Edictis tanquam Divinae Majestatis hostes,


image: as012

publicaeque tranquillitati adversi ignibus addicebantur, qui in cultu rituque veteri Religionis tantillum reprehendebant. Horum caussae cum faveret hic noster, eique post ista neque in patria, quae homines illos exterminatos volebat, neque apud Patrem Religionis Patriae tenacem, tutum esset subsistere, consilium capit profectionis, et Anno 1547. Lugdunum venit, ubi primum nobilem illum ad titulum Institutionum de actionibus Commentarium edidit, Jurisconsultis etiam magnis gratum ob Latini sermonis elegantiam et Rom. antiquitatis exquisitam scientiam. Graviter sane et iniquo animo tulit pater filii istam secessionem, quem ad opes et dignitates evehere cogitaverat, cum eo impendi laborem a filio voluisset, unde emolumentum ac honos spectatur. Igitur destitutum se fremens, spe etiam matrimonii honorati et praedivitis, quod filio propediem videbatur conciliaturus, excidisse, et ipse filium praebitis annuis fraudatum destituit. Huic tam acerbae calamitati filius vocem illam animosam opposuit: Habeamus aquam, habeamus polentam: Jovi ipsi de felicitate controversiam faciemus: et in urbem Equestrium [note: Quam urbem hīc Equestrium nominat Doschius, Lausanna est, ita forsan dicta propter Vicum seuplateam equestrem quam habet, immunitatibus ac privilegiis gaudentem, in quo Romanorum Reges certis ceremoniis excipere moris erat. Sita est ad Lacum Lemannum, regionis Vaudi in Helvetia caput. Cathedralis quondam ibi Ecclesia, nunc Academia. Vid. Hoffmann. Lexic. Universal. voc. Lausanna. Docuisse autem primitus ibi Hotomanum ob Religionis causam patria profugum Thuanus Histor. lib. 99. memorat.] (ubi tum magni viri Hotomano et communi exilio et amicitiae nexu conjunctissimi, docebant,) ad Humaniorum quae dicuntur litterarum professionem honorifice a Senatu Bernensis Reipub. evocatus, cujus in ditione urbs illa, se contulit. Ibi indefesso studio vigiliis continuatis, cum curando corpori aegre pauculas horas concederet, M. Tullii orationes commentariis luculentissimis, Platonis, Aristotelis, Plutarchi opera magna ex parte interpretatione Latinā illustravit: ita tamen ut omnia ad Juris illius Romani, cui se totum addixerat, disciplinam referret, neque Ciceronis orationes sine legum Rom. subsidio, neque illas admodum sine Ciceronis


image: as013

adminiculo perfecte intelligi posse dictitans. [note: Eadem mens erat Fr. Balduino, Jurisconsulto summo, Ciceronis scilicet scripta, magnam Romani Juris Studiosis adferre lucem, tantumque sibi otii optabat, ut Jurisprudentiam Ciceronianam colligere possit, et eam, ut instituerat, in locos communes digerere. Quid enim, inquit in epist. de optim. Jur. docend. discendique rat. dignius Romano Jure? Quid ea acceptione gratius esse posset?] Post hos in illa schola exsudatos labores, Claudiam, Gulielmo Aubelino Bruerio et Francisca Bracheta genitam, duxit in uxorem, rarae virtutis virginem. Patria huic Aurelianum Galliae urbs: genus antiquitate, adfinitate, opibus notum, et illustrioribus quibusque ea in regione familiis Briconetorum, Robertetorum, Albaspineorum, Morvilleriorum, Ruzeorum, aliorumque innexum. Cum vero passim inclaresceret ob insignem eruditionem cum bonis moribus conjunctam, a Senatu Argentoraten sis inclytae urbis (quam tum temporis illustra bant Sturmius, Sleidanus, alii, quibus ille statim gratus) ad Juris Civilis professionem postulatus est, et civitatis jus oblatum, rarum id ea in urbe et multis frustra expetitum. Hoc docendi munere dum fungitur illos in Justiniani Institutiones et de verborum, quae ad Jus pertinent, significatione commentarios emisit. Geminum opus tam emeritis laudatum, quam dupondiis necessarium, quorum in gratiam et alios Libros vulgavit complures. Fama certe hominis tam late pervagata est, ut nobilissimi quique e remotissimis Germaniae, aliarumque provinciarum regionibus adolescentes ad tanti nominis Doctorem certatim advolarent. In his referre juvat Richardum Baronem Streinium, Caesaraei postmodum Consilii Praesidem, Stemmatum Familiarumque Rom. Descriptione clarum. [note: De quo Vid. Hanckium de Romar. rerum scriptor. lib. 1. P. 1. cap. 75. et libr. 2. P. 2. c. 75.] Quidam etiam Principes hominem ad se allicere adnisi sunt vehementer: interque hos Albertus Senior Prussiae Dux, ex Illustrissima Brandeburgicorum Principum gente, Consiliarii in Aula sua dignitatem, mensae Principalis honorem, Juris Rom. cathedram in Regiomontana Academia, amplumque et opimum salarium obtulit. Sed in primis Illustrissimi fratres Landgravii Hassiae, qui eum saepe ad Marpurgensis Academiae suggestum, semel etiam per Hubertum Giphanium virum eruditissimum, benigne et liberaliter invitarunt. [note: Summam hanc Illustrissimorum Principum in deferendo amplissimo docendi munere, benevolentiam, cum prolixa grati animi testificatione, eximie praedicat ipse Hotomanus in Epistola dedicator. Quaestion. Illustrium ad Wilhelmum et Praefat. Commentar. de Usuris ad Ludovicum fratres, Hassiae Landgravios.]


image: as014

Audio et a Saxoniae Principibus potentissimis Lipsiam vel Wittebergam evocatum: et ab Elisabetha illa Britanniae Regina ad Scholam Oxoniensem ornandam olim expetitum. Inciderunt interim ea tempora, quibus e coelo despiciens scelera nostra, DEUS ultioni eorum se accinxit iratus, ac tum coeperunt

--- omnia fatis.
In pejus ruere ac retro sublapsa referri.

Excidii hujus nostri auctores et artifices commemorare neque loci hujus est, neque instituti. Aliis dicta sunt quae omnes sensimus, quorumque finem vereor (et omen quidem DEUS avertat) ne nisi cum imperii nostri fine videamus. Turbato igitur mari hoc nostro, qui ad clavum navis sedebant Principes Regii Sanguinis quidam, cum hoc sibi curae esse publice privatimque testarentur, ne

--- subversa jaceret
Pristina majestas soliorum et sceptra superba,

non militares tantum gladios, sed viros prudentiā rerumque usu praestantes opus esse sibi intellexerunt, neque improvide: cum sit

Saepe acri potior prudentia dextrā.

ac inter ceteros istiusmodi notae, Fr. Hotomanum ad se pro imperio vocatum, admissionum in Regia Navarrena Magisterio ornatum, in consilio rerumque actu habuere. Ab his paullo post, immo et ab ea quae tum minorem annis Regem Regnumque administrabat, in Germaniam bis missus est de Regis Regnique rebus Legatus, et auxilium a Caes. Ferdinando


image: as015

Ordinibusque Germaniae rebus ruentibus petere jussus. Extat dicta tum ab eo in comitiis Imperii Francofordiensibus oratio, ut eloquentiae et civilis prudentiae testis, ita verum nimis nimisque malorum, quibus tamdiu oppressi jacuimus, vaticinium. Adjunctus deinceps est Francisco Colinio Andelotio, Illustri viro in Germaniam ad pecuniae militumque subsidium implorandum profecturo, foeminā illā rem totam tum procurante ad salutem filii Caroli IX. cujus Regis Legati nomen cum emolumentis obtinuit hic noster. Reversus inde Argentoratum, cum magnis iteratisque precibus a magno illo Joan. Monlucio, Valentino Episcopo, rogaretur, ut Valentinae florentis quondam, tum vero occidentis Academiae instaurationem in se susciperet, adsensus est libens, homo pacis quam belli artium, ac patriae bono natus: et quam lateritiam invenerat, marmoream intra triennium reliquit. Illius sane consilio factum esse constat, ut, quae in Gratianopolitana civitate instituta erat olim Academia, Valentinae uniretur, ne duarum scholarum vicinia damnosa magis esset quam utilis. [note: Hinc ut Instauratorem Academiae Valentinae nominatim Hotomanum celebrat Enim. Bonefidius, Rector tum hujus Academiae, in programmate ad Studiosos Juris Anno 1565. ejusque commentarios in titulos ff. de Testamentis primum ibi conscriptos, ipsis egregie commendat.] Usus est tum amico et studiorum socio Enimundo Bonefidio probo doctoque viro et qui nunquam a labore studiorum quiesceret. Notus ille eruditis, sed notior multo futurus, si non illum immatura mors rapuisset, et fortean Hotomani de se judicium an vaticinium impleturus, quieum summo inter aevi hujus Jurisconsultos loco futurum ominabatur, si vita suppeteret. [note: De Bonefidio hīc addenda, quae Thuanus libr. 59. Histor. scribit: Eodem Anno scil. 1574. VI. Eid. Febr. Genevae, cum tantum XXXVIII. annos exegisset, fato functus est Enim. Bonefidius, Chabovii ignobili vico in Valentino agro apud nos natus, homo probus et simplex, qui cum pedem patria nunquam extulisset, tamen Hebraicis, Graecis et Latinis literis ita egregie instructus erat, ut in celeberrimis Orbis Academiis operam Studiis dedisse sub praestantissimis magistris crederetur: in Juris autem scientia, quam Valentiae profitebatur, adeo excelluit, ut Jacobus Cujacius, qui Principatum illius tenebat, alicubi scripserit, si moriens rogetur, ut olim Theophrastus, non alium habere se, quem discipulis suis posset ostendere. Post tumultum Parisiensem a Fr. Hotomano invitatus Genevam concesserat, ubi Jus Orientale, cujus jam specimen aliquod ediderat, majori opera illustrare aggressus, morte post biennium superveniente, spem de se tanto viro conceptam fefellit. Cui me nunc tanquam Praeceptori de me secundum ipsum Cujacium et Franc. Roaldesium, quibus simul eodem tempore operam Valentiae navavi, optime merito, hoc monumento parentare aequum justumque duxi.] Triennio post Biturigas profectus est comitante quae suum deserere Doctorem non sustinebat


image: as016

juventute, et invitante Margaretā Francicā Allobrogum et Biturigum Principe, ac Palatium suum illi ad habitandum ultro offerente praeter annuum stipendium. Vetus eā in urbe Juris Schola et Antecessoribus. Alciato, Barone, Duareno, Cujacio, Contio, aliisque nobilitata. [note: Docuere enim ibidem, praeter relatos a Doschio, Nic. Boerius, Nic. Russardus, Franc. Raguellus, Fr. Balduinus, AEgid. Hortensius, Hugo Donellus. Et postea Em. Merillius, Fr. Pinssonius, Fr. Broėus, Joh. Mercerus, ejusque filius Jacobus JCti excellentes. Conf. Limn. Notit. Regn. Franc. libr. 5. cap. 11. Ut proinde Vir summus Jac. Gothofredus, in Praefat. Animadversion. Juris, Bituricensem Academiam, ut olim in Orbe Romano Berytiensis, Matrem et Nutricem Legum, sedere et audire, merito dixerit. Nulla adhuc schola, scribit Cujacius ad Margaritam Valesiam Sabaud. et Biturig. Ducem Bituricensi similis, in qua omnes Jus docent caste, pure, cordate, sine fuco, sine fallaciis: aut si quis tentet sequius, non sedilia, non solia, non, ut paucis omnia complectar, genius scholae ferat: transferat potius statim mutetque illum, quisquis sit, in meliorem formam.] Invidit huic scholae tantam felicitatem quod per totam Galliam mox recruduit civile latrocinium. Quinto enim post adventum eam in urbem mense, ecce subito pacis aureae

Occidente sole, inhorrescit mare:
Tenebrae conduplicantur, noctisque ac nimbum occaecat nigror.



image: as017

Aurelianum igitur, quo partium duces jam ante convenerant, cum Biturigis haerere tutum non esset, profugit. Abiis in consilium gravioribus in rebus adhibitus, fidem, prudentiam, moderationem suam omnibus comprobavit, cum et militarem licentiam adversum aedes sacras privatorumque bona, quantum in se, cuperet repressam; et Blesensem urbem Juris in ea dicundi caussā, sedandique, qui ut in urbe nuper capta metuebantur tumultus gratia missus, integram et incolumem, quantum licuit, conservavit, solam inde continentiae, aequitatis, industriae famam referens. Nimirum ab administrata innocenter provincia

Semper pauperior redit potestas.

Mense sequenti pace initā, an potius imagine pacis, cum duces illi oppidis a se captis praesidia ex pacto deduxissent, ea statim ab adversariis occupata milite senserunt. Sensit noster tempestatem imminentem, et in Sacrocaesariense oppidum (quod in Bituricensi est provincia ad Ligerim diuturnā obsidione et Saguntina fame notissimum) se abdidit, ibique ad belli illius exitum substitit. Vix oppidum istud intraverat, cum ecce a Martinengo quin per fraudem occupatā jam portarum unā caperetur, minimum abfuit. Accurrit et noster cum armatis civibus, mori inibi paratus, quam procerum quorumdam sub oculis, quibus se notabilem patriae libertatis amore fecerat, post contumelias et ludibria per tormenta spiritum offundere. Liberatum tamen oppidum, et pulsis hostibus actae Deo servatori gratiae populariter. In ea sede quantumvis lituis circumquaque perstrepentibus, ad solita remedia et malorum recurrit solatia. Sacros Codices, cumque iis Augustini quaedam, quae penź sola secum habebat, diligenter et pie perlegit, excerpitque quae usui essent. Libellum denique effingit vere sacrum de sacro. Consolationis nomen illi, quam nuper a filio editam lecturi sunt quicumque pietatem amant, et Latinae Linguae novum satis istiusmodi in re nitorem. Tandem Biturigas redit ab eadem Margareta revocatus, cui carus fuit inter paucos. Ibi cum Donello Collega suo, Viro per doctrinam et pietatem clarissimo, vixit summo consensu, et ad juventutis Germanicae petitionem Feudorum Jus interpretatus est. Vix dum annus unus aut alter exierat, cum dies ille cruentus nunquam sine gemitu, semper cum horrore nominandus, innocentium per universam Galliam summa decussit capita, et per omnes ordines promiscue et impune grassantibus improbis, vulnus istud


image: as018

lethale inflixit moriturae mox patriae: instillantibus in aurem adolescentis Principis, et a tam immani facinore abhorrentis quibusdam voces has auctoribus suis dignissimas:

Sceptrorum vis tota perit si pendere justum

Incipit. Eripuit tamen divina benignitas Hotomanum sitientibus ejus sanguinem inimicis. [note: Discipulorum suorum, ac praecipue Germanorum ope, infami illi Lanienae, quam ad exemplum Parisinae reliquae Urbes incredibili immanitate sequebantur, subtractum unae cum Donello, Thuanus lib. 52. Histor. refert, latiusque nefandas, et miseratione dignas infausto illo die clarissimorum hominum caedes exponit.] Statim enim atque de Castellonii vulnere intellexit, homo prudens, et qui post fulgetram istiusmodi exspectandum esse tonitru horrendum dicebat, urbe excessit, frustra postea quaesitus sicariis. Heic iterum cladem accepit res ejus familiaris amissā supellectili, et quod magis doluit quodque jam antea semel acciderat, direptā Bibliothecā: [note: De binis Bibliothecae suae direptionibus, (quo vulnere nullum gravius sibi imponi potuisse scribit) quibus multas suas lucubrationes magno cum animi luctu ac moerore perdiderit, vehementer conqueritur Hotomanus in Praef. Institut. Dialect. et epist. dedicat. ad Michael. Varronem.] quo ex naufragio pauculas vix tandem collegit tabulas. Neque unquam postea induci potuit, ut in patria consistendum sibi judicaret: non Andegavensis ipsius Ducis literis inflexus, non promissis, non denique cum ab eo Magister Supplicum apud se Libellorum dictus esset: hoc saepe usurpans, Frustra Neptunum accusat, iterum qui naufragium facit. Ad Allobroges igitur iterum tanquam in portum se refert, scriptisque aliquot eruditis contra fidem immo per fidem ipsam caesorum innocentiam constanter tuetur: et quidem adeo efficaciter, ut qui mollem putabant futurum ejus in tanta calamitate animum, prolixis pollicitationibus hortarentur ab istiusmodi scriptionis genere abstineret: quibus ille hoc tantum reposuit, Nunquam sibi propugnatam causam quae iniqua esset: nunquam quae Jure


image: as019

et Legibus niteretur, desertam praemiorum spe velmetupericuli; opprimi enim in bona caussa melius, quam malae cedere. Non modo non excusandum parricidium, ultro etiam defendendam caussam innocentium. Dignae voces eo homine, qui probitati atque industriae, non divitiis neque ambitioni studeret. Igitur cum Instituta Majorum tueri, sapientis, et periclitanti patriae non succurrere impii esse intelligeret, sanandis patriae carissimae vulneribus nobilem illum hominumque sermonibus jactatum de Regni Galliae Statu Libellum et quibusdam non impune post paullo impugnatum emisit, quo imperii illius initia, fundamenta, progressum, disciplinam, leges servando et amplificando Regno latas, ex veterum auctorum scriptis in lucem revocatas ante oculos posuit omnium, ut quibus artibus Regnum hoc e parvo maximum esset a Majoribus nostris factum, iisdem jam in ruinae confinio positum conservaretur. [note: Scriptum hoc Hotomani, de Regni Galliae Statu, in operibus ejus tribus libris distinctum habetur: quorum prior de auctoritate comitiorum est; alter Leges de Successione Regia complectitur; ultimus Disputationem de Controversia inter Patruum et fratris filium, scriptam in gratiam Henrici, Navarrae tum, post etiam Franciae Regis. Notandum tamen, librum ex his tribus primum sub titulo Francogalliae Genevae Anno 1573. in 80. ex officina Jac. Stoerii prodiisse, dicatum Friderico Electori Palatino. Auctior tamen postea quinque capitibus recusus, eum prima editio XX saltem capitanumeret. In hac Francogallia, non secus ac Cl. Seysellius de Regno Galliae, affectu magis quam veritatis studio, ejus Regni Statum mixtum facere, atque ea proferre videtur, quae antiquioribus potius quam suis temporibus conveniunt; Inde Boeclerus in not. ad Grot. mali exempli auctorem Hotomanum in hoc libro esse, dicit, ac Historiam non semelcorrumpere. Morisotus in Henrico M. cap. 11. Hotomanum in solentis hujus tractatus editione infamasse celebre nomen suum scribit. Impugnavit hunc librum Anton. Matharellus, in responsione ad Fr. Hotomani Francogalliam, edit. Paris. 1575. 80. cui Papirius Massonus judicium de hocce scripto praemisit. Sed his opposuit Hotomanus Libellum sub titulo Matagonis de Matagonibus Decretorum Baccalaurei, Monitoriale adversus Italo-Galliam, seu Anti-Franco-Galliam Anton. Matharelli, cum Strigili Papir. Massoni. Parisiis in 80. 1577. Et contra hanc extat Massoni Responsum ad maledicta Hotomani cognomento Matagonis.] Eodem isto tempore, cum propter urbis et Doctorum celebritatem undique confluerent


image: as020

auditores, interque eos e Germania aliquot adolescentes Principum filii, Senatui urbis hoc a se postulanti concessit, ut ad docendi laborem reverteret: atque heic eas quae propediem vulgabuntur, in Jus Civile scholas et libros Epitomatorum, magna ex parte conscripsit, notisque ornavit, quos habuit semper in deliciis, C. Julii Caesaris commentarios. Tandem cum miserae Galliae lux aliqua adfulsisse videretur, et in plerisque Regni provinciis miscella illa quae vocata sunt Tribunalia constituta essent, et esset ipse in eorum breve relatus, qui in Monpessulana civitate Judicis partibus fungerentur, consilii sui tenax et qui mox rediviva mala praesagiret, cum primo adnuisse videretur, mox plane abnuit, ac Basileam se Rauracorum cum familia contulit, ob loci amoenitatem, coeli salubritatem et Doctorum hominum consortium, Germaniae vero Principum, quibus erat carissimus et a quibus frequenter accersebatur, viciniam: neque inde se abstrahi passus est, quamvis Illustrissimae memoriae Princeps Arausionensis et Bataviae Ordines Amplissimi ad Lugdunensem suam simul natam et florentem Academiam benignissime per Janum Douzam, nobilitate et doctrinā praestantem Virum, et per Justum Lipsium, Musarum delicium invitarent, aetatis ingravescentis, uxoris morbi, liberorum numeri excusatione usus. Sed ne in hoc quidem Basileensi secessu data illi est a docendi munere vacatio: unde tamen saeviente peste ejectus Mompelgardum, Sequanorum oppidum, ibique uxorem amisit liberorum undecim matrem, piam cordatamque mulierem, cura qua sine animi laesione vixerat annos undetriginta. Hoc vulnere sauciatus, cum et coelibem se et filios absentes cogitaret, ac quatuor filias secum haberet, reversus est ad uxoris suae sorores, ut in earum solatiis conquiesceret. Jamque sexagenarius et rudem frustra sperans, vexatam illam rebus ita postulantibus et magnis viris hortantibus tractavit controversiam de Successione inter patruum et fratris filium, [note: Consultationem eo nomine in gratiam Navarri scriptam, opposuerat editae Consultationi Matthaei Zampini Racanatensis de trivio Jurisconsulto et a foederatis subornati, qua excluso Navarro, Galliarum Regnum Carolo Borbonio Car dinali deberi, probare conatus fuerat, suamque sententiam, confutatis contrariis, argumentis et exemplis abunde confirmaverat. Thuan. Histor. libr. 81. Attingit hanc controversiam Goldastus in Senior. libr. 3. cap. 11. n. 26.] atque in universum de Jure


image: as021

Successionis Regiae in Regno Galliae: magno totius Galliae bono, ut probavit haud ita multo post eventus, gratulantibus patriae bonis omnibus tam opportune tantae molis rem a tanto viro ita illustratam, ut de ea in posterum dubitari non possit. His meritis praemium deberi cum intelligeret Henricus tum Navarrae Rex, ultro codicillos ad eum misit Senatoriae in Consistorio suo dignitatis: cujus tamen eum fructum non tulit, quem beneficus Princeps voluerat: ac opinor in tantis rerum omnium angustiis factum, ut ex annuo quod debebatur salario, vix ad eum quidquam sicuti audio, pervenerit.

Horret animus quae jam dicenda sunt attingere: et facere non possum, quin cum lacrumis mortem illius scribam, quam ipse libenter amplexus est. Cum enim post sexagesimum aetatis annum scribendi docendique laborem indefatigatus continuaret, hydrope tentatus est. Species ea aquae intercutis, quam Medici tympaniten vocant: cujus morbi eo fuit dolor gravior, quia vitae majorem partem inoffensus a morbis transegerat, et senem factum senectutis se incommoda non sentientem laetabatur. Curandum igitur se Medicis tradidit. Sed Allobrogico bello ingruente, senex ocii cupidus et qui procul ab omni armorum strepitu levamen morbi ex coeli mutatione speraret, suum certe potius quam amicorum secutus consilium, Basileam revertitur, tantopere olim amatam sibi. Ea in urbe majorem etiam tum studiorum quam valetudinis habuit rationem. Opera enim sua, tertia minimum parte adaucta, mortis, opinor, propinquantis conscius, certos in tomos classesque distributa recognovit. Morti paratum hinc dixeris. Cum optimus et doctissimus Alibosius Archiatr [gap: Greek word(s)] n in Aula Christianissimi Regis Comes, perliteras admonuisset, non carere periculo morbum istum, respondit: non tamdiu inter vivos fuisse se quin et mori didicisset, ac repetenti quandocumque spiritum Deo redditurum se animo intrepido, immo et cupiente. Igitur quamvis omnia molientibus Platero, Bauhino, Aragosio, viris in re Medica peritissimis


image: as022

et Hotomanum amantibus, ut magnae arbores diu crescunt una horā extirpantur, fatorum mandata peragente morbo, viresque corporis evincente, Februarii die duodecimo, Anno Christi M. D. XC. aetatis LXV. placide volensque Deo spiritum reddidit, Flii Dei opem, misericordiam, et ab eo perque eum salutem implorans, audientibus et in lacrumas erumpentibus amicorum qui tum adstabant potissimis, Basilio maxime Amerbachio, eruditionis eximiae Jurisconsulto. Corpus in Basileensi aede maxima depositum, conspicuo loco, a Curatoribus aedis honoris ergo concesso: deducentibus funus omnium ordinum hominibus, Magistratu, Academia, Gallis hospitibus ereptum urbi et orbi tantum virum gementibus: cum inter Basileenses qui hospitii jure, et Gallos qui Patriae praerogativa Hotomani cadaver sibi ad sepulturam tradi debere contestabantur, quale quondam de Homeri Patria inter septem illas urbes, certamen esset exortum defuncti memoriae perquam honorificum. Funebrem de Civitatis more concionem habuit Joannes Jacobus Grynaeus, magni nominis Theologus et Pastorum in ea Republica Primicerius. Ea est in hominum manibus Germanice et Latine scripta. Samuel Grynaeus, Simonis F. nobilis Jurisconsultus, et Academiae tum Rector tumuli curam et inscriptionis in se recepit, qualis legitur illo loco. [note: Quam infra ex Simon. Grynaei Monum. Basiliens. adjectam inveniet lector.] Filios reliquit Hotomanus superstites Joannem et Danielem; filias quatuor. Liberos testamento inter eos scripto, ex aequis portionibus heredes esse voluit; Vileriano tamen praedio et Bibliotheca Joanni natu maximo praelegatis. Joannem hunc pater praecipuo semper amore complexus est, ingenio ejus et moribus delectatus. Absentem certe in morbo saepe inclamabat, et quemcumque ad se ingredientem animadvertebat, filium ad venisse imaginabatur: novissima in luce desiderantibus optimi Parentis oculis filium quem plusquam oculos, aut si quid carius est oculis diligebat. Huic igitur quaecumque vivus habuerat carissima testamenti tabulis commendavit, filias suas, scripta sua. Et ista quidem dignis demum eo honore et praestantibus doctrinā et judicio viris inscribi a


image: as023

filio voluit, quandocumque ederentur; [note: Quod ipsemet Joh. Hotomanus testatur in epistol. dedicator. Patris commentarr. ad titulos ff. de Testamentis, ad Nic. Brulart. Sillerium.] quae ut dixi, ante obitum recensuerat omnia, sed per notas et signa: ac periissent postremi isti foetus, ni eos filii cura suscepisset, immani quidem cum labore, at immortali cum pietatis, diligentiae, industriae gloria. Quae si quando edentur (edentur autem ut spero et opto quam primum) erunt opinor Juris nostri intelligentibus ceterisque literarum cultoribus non minus grata utiliave, quam quae hactenus in lucem exiverunt: si non erunt gratiora quae post tot annorum curam et studium conscripsit morti proximus:

Ut esse Phoebi dulcius lumen solet
Jam jam cadentis. ---

Ac mihi quidem quae quotve scripserit reputanti, mirari subit tot eum legisse aliorum scripta, cum tot ipse ediderit, tot eum edidisse, cum tot legerit, nimirum victu sobrio (cum diceret naturam si adsuescas parvo contentam esse) indefessus laboris et scriptoris illius qui [gap: Greek word(s)] dictus non absimilis, ocium sine literis mortem et hominis vivi sepultur am existimabat: [note: Vere igitur prudenterque Petrus Ciacconius, auctore Schotto in ejus vita, judicare solebat: Si qua esset in vita mortalium felicitas animique oblectatio, eam in laudandarum artium studiis, nec alibi, quaerendam videri: rursus si qua in his ipsis studiis, cum voluptate esset conjuncta utilitas, animorumque salus, eam in Divinae Scripturae, quam scrutari nos Deus praecipit, et S S. Patrum orthodoxae fidei assidua lectione inveniri.] gloriosum dictitans, ut militari viro in acie occumbere, sic libris immori eum qui famam e libris peteret: quam merito suo consecuturum se cum minime dubitaret, an quo alio consilio, non amicis, non liberis flagitantibus indulsit, ut adhibito pictore effigiem illius apud se conservarent, quamvis toto corpore decorus, slatura excelsa, naso oblongo, oculis caesiis, vultu augusto: relinquere se illis veram sui imaginem moribus suis scriptisque effictam testatus. Hotomani tamen lineamenta


image: as024

morientis jam et veluti placide sopiti, jussus ab amicis quiaegrotanti adfuere pictor expressit. Moribus fuit probis, gravibus et compositis, pietatis verae amantissimus. Saepe illum liberi secretum captantem et in preces effusum deprehendere, quarum formulas pia mens et pura sibi conscripserat, amoris illius divini facem, impuris ignoratam, qua expiati animi succenduntur, praeferentes: cum supplicationem sive orationem diceret esse [gap: Greek word(s)] medicamentum et quod morbis omnibus salutariter subveniret. Sacros codices adsidue legit, veterisque Ecclesiae historiam et doctorum libros diligenti curā a se adnotatos, in iis maxime quae ad Ecclesiae pacem piorumque hominum leniendas acerbitates pertinere videbantur. Et quae sacris de rebus scripsit pie prudenterque, testimonio sunt, illum non inter eos qui disputare malunt quam qui vivere. Patriae vero amor quantus in illo, dicere quid adtinet? cui certum erat, omnia licere pro Patria, qui periclitanti remedia salutaria, cadenti sustentacula quibus uti posset ministravit: qui iacrumis jacentem prosecutus est. Ac sicuti naturale est manum saepius ad id decurrere quod doleat, nunquam non voce et scriptis testatus est, quanto animi cum moerore omnem hunc imperii Gallici contextum in multas partes dissilire multo ante prospiceret. [note: Videri hac de re potest Praefatio Hotomani Francogalliae praesixa.] Animus illi in aperto: fucatum nihil fictumve: simulationum falsa oderat, flagitiorum impatiens etiam eorum quae superioribus admissa seculis. Aulicorum, qui per adulationem malasve Artes Principibus obreperent, hostis: bonis grata illius in defensione innocentium constantia, improbis ideo non probata, quia sub exemplo metuendum sibi judicabant. Rigor illi hac in re inde, quia plura saepe peccantur, dum demeremur, quam dum offendimus. Amicis tamen jucundus acceptusque, et qui sales interdum neque obscoenos, et ingeniosos usurparet. Ingenium sublime, vividum, promtum efficacisque industriae et inflexu aetatis demum, post tot, tam longi temporis aerumnas, sine cujusquam tamen damno, injuria aliquantum factus morosior. Patris certe offensam forti animo tulit atque Christiano, ut et alia tam multa dictu gravia, perpessu aspera, qualia fuere rei familiaris crebra nimis per tumultus bellicos damna: cum seculumingratum et alii


image: as025

experirentur et ipse in lucro jacturam rerum ob pietatis nomen deputaret, nihilque duceret infelicius eo cui nihil unquam evenit adversi. Amicis usus est optimis et doctissimis quibusque in Gallia, Germania, Helvetia, aliisque regionibus viris: quorum heic recensione accurata abstinendum, ne in ambitionem composita series tam immensa videatur. Sane literae ad eum scriptae et in scriniis repertae, fidem faciunt et a Principibus viris saepe consultum, et doctos ubique viros amicitiam ejus expetivisse. Sed illorum nemo scripsit amantius, nemo crebrius quam e Landgraviis natu major Gulielmus, laudatissimae memoriae Princeps, qui eum saepe in consilio, semper in precio habuit: Quid memorem alios Principes, civitates, optimates, quibus fuit ob prudentiam, fidem, eruditionem acceptissimus, et muneribus auctus atque salariis? In amicis observavit pium illum, moderatique ingenii Melanchthonem senem, ipse adolescens ab illo redamatus. Petrum Montaureum, Regis Caroli Bibliothecarium, acerrimi judicii et exquisitae doctrinae hominem admiratus: ut et utrumque Camerarium, patrem, et filium, viros pietate et eruditione praestantes. Doctrinam vero Hotomani in omni literarum genere frustra dixero: neque prudens soli lumen de tenui foculo addiderim. Historiae quidem universalis indicem a se conscriptum restatur ipse: (et ejus fortean portio, quam consolationem praescripsit) nam cetera quidem ut et alia ejusdem multa inter tam crebras convasationes et depraedationes periere literatis. Sane Gallicanae historiae tam accurata cognitio, ut Heros quondam ille Castellonius, maris Gallici praefectus, et Michael Hospitalius Regni Cancellarius, Historici Regii munus cum annuo octingentorum aureorum salario huic, quem unice diligebant, procuraverint, si per immanitatem temporum frui licuisset, bellorumque aestus, ut Regni hujus Historiam foedatam multis, incorrupta rerum fide ad posteritatem transmitteret ex archivis publicis. Senex etiam ad naturalium arcanorum cognitionem adspiravit, Plinii aliorumque ductu et exemplo. [note: Michael Piccartus in Laudat. Funebri Scip. Gentilis, Hotomanum Alchymiae vanae se spei credidisse scribit, eoque pertinuisse verba ejus ad Gentilem in salutatione, ipsimorti vicino, excellentiae titulum tribuentem, prolata: Quid tu vero, mi Gentilis, Excellentiam meam dicis: meum naufragium dic, meam miseriam, meam internecionem, morior nunc ego et omnia mea mecum, quae imprudentia vivo eripuit.] Nullum enim modum esse dicere solitus est, investigandi veri nisi inveneris;


image: as026

et quaerendi, defatigationem turpem cum id quod quaeritur sit pulcherrimum, amoresolo scientiae factum id crediderim ab eo, qui curiosum et nunquam satiatum mentis oculum in omnia etiam abdita obseptaque cuperet injicere. Sed praecipuum illi in excolenda quam nactus erat Sparta studium. Juris enim cognitionem semel susceptam ad extremum vitae spiritum persecutus est, quam in Republ. bene ac feliciter constituenda principem obtinere locum judicabat. [note: ?Pertinet huc adhortatio Cujacii ad filium Jacobum, praemissa tractatui VI. ad Africanum, qua Jurisprudentiae studium praeclare commendat; quam hīc adscribere non poenitebit: Facultates, inquit, domi reperies me amisso modicas, et ex ipsis subripietur tibi, ut accidit quoque mihi, pars melior, silongeme abfueris. Sed has neque opta neque spera, et aude ingredi modo tantum et insequi vestigia mea, et ex his certiorem tibi parare proventum. Studia haec sunt Juris Civilis, sine quibus (ut ea nominibus aliquot tibi commendem) neque stare res, neque mores hominum constitui, componi aut temperari ullo modo possunt, sine quibus prudentissimus cautissimusque rerum homo quisquis sit, quantumvis felici sidere natus, nemo usus evaserit unquam, sine quibus aequi et boni quoque speciem comprehenderit vix unquam quisquam bene, nec si se dederit totum Philosophiae, nec silitteris sacris. Nam Philosophia universa tantum praecepta regendae Reipub. nos docet, nec attingit singula quaeque. Theologia pietatem docet et verum Dei cultum, simplicitatem, aequanimitatem, patientiam, contemptionem rerum humanarum, quas ego virtutes te praecipuo honore colere maxime volo, et cetera condono, fili, si modo pius fueris et amans Dei, et velsi talis fueris tota vita talemque te mihi struxeris servaverisque et memoriae meae, quid non desiderio meo abunde est? nec jam si in hoc unus esse vis, moror aut requiro amplius quidquam. Sed placeret si velles etiam nosse quod philosophi scripserunt, non ea tantum parte quae ad Jus pertinet, verum et ceteris, placeret si ab his tandem instructus comparatusque tractandis etiam rebus aliquantulum, quae in Regnis et civitatibus quibusque vertuntur, applicare velles animum, et eodem tenore Juris Civilis studia complecti eodemque filo quo me ad ea perduxi.] Eo studia sua omnia,


image: as027

labores omnes contulit. et fidem fecit tandem hujus suae sententiae dictique: Nostrum hoc studium neque tam agreste ac barbarum esse, ut non arte tractari; neque tam asperum atque horridum, ut non aliquem ferre possit orationis cultum. Tenebras igitur, quae in Jure Civili multae, Commentariorum luce discussit, et Triboniani salebras, ut ipse vocitare solitus est, plerasque sustulit. Quantum illius in hac opera meritum judicabit non ingrata posteritas, et sciunt qui Digesta illa, quae indigesta ipse judicabat, Caesarumque Constitutiones non levi manu versant, illi quid debeatur. Neque haec non insignis laus. Possunt enim non boni tantum Principes, sed Jurisconsulti etiam uno in annulo perscribi. [note: Vix enim singulas aetates singulos JCtos ferre, JCtorum sui et retro seculorum ?Princeps, Jac. Cujacius ad Gregor. Lomellinum vere scripsisse videtur.] Neque vero minus in Pragmaticorum Libris et doctrina versatus est: cumad usum fori referenda censeret Magistrorum in Scholis dictata. Testantur hoc editi ab eo Consultationum Libri gravissimis in negotiis Principum et privatorum. Nam consilii copiam praebebat volentibus, licebatque consulere quamvis non transverso foro ambulantem. Ac sane tanta illi in respondendo religio, tantus aequi amor, ut a Principe quodam in causa summi momenti consultus et Principi rescripserit, ne rem iniquam adgrederetur; et illius Consiliarios libere per literas increpuerit, quod Principi suo promore potentiae suae licere voluissent, quod erat per leges illicitum: quamvis illi certa spes amplissimae mercedis praesens esset aliud respondenti. Et judices plerique in judicando ab ejus sententia non temere recesserunt. Vidit tamen perspicaci Vir ingenio quam imperite quamque impudenter eorum qui se Pragmaticorum et Canonistarum nominibus venditant nonnulli, Romanas leges ad arbitrium suum inflecterent: ac fibulam istis imposuerat disputationibus quibusdam suis contra sectae utriusque Patriarchas: quas furto sibi periisse apud amicos saepe conquestus est: praeter nonnulla earum capita, Observationum Libris ab eo post inserta. Quin et ante multo, cum optimo et Sapientissimo Viro doleret tantum temporis tam inutiliter a juventute in Scholis Juris publicis


image: as028

impendi, videretque aliam plane esse Rom. Legum, aliam Regni hujus rationem: et utrumque tamen errore noxio confundi, scripto brevi sed valido erroris hujus publici admonuit, ne deinceps juventutem nostram poeniteret longi sed infructuosi in re non ita necessaria laboris. Libello nomen Tribonianismus: in eo [gap: Greek word(s)] et imperitiam Triboniani, Juris Rom. varias in Contrarium variis temporibus mutationes, ejusque in omnibus partibus ambages ex varietate Scripturae temporumque, interpretum spinas tricasque et quae aliae labes, proposuerat; ac evidentissime non esse Jus illud ad Galliae mores valde adcommodatum ostenderat: et peritorum exemplo Medicorum aliam longe breviorem Juris docendi discendique viam usibus nostris commonstraverat. Ac scriptum istud Soloni Galliarum Hospitalio lectum et probatum, cur lucem hactenus non viderit in ambiguo est. [note: Scriptus hīc libellus ab Hotomano Gallice ad mentem Hospitalii, Galliae Cancellarii, editusque Anno 1605. post obitum auctoris. In operibus curante Lectio Geneva excusis, non legitur. Ex Gallica autem in Latinam vertit hunc anonymus quidam Anno 1645. qui eum primitus apud Lindenbrogium viderat, prodiitque Hamburgi 1647. in 80. sub titulo: Antitribonianus sive Dissertatio de Studio Legum. Fuere qui Hotomanum auctorem hujus scripti esse dubitarent, sed dubitationem omnem eximit filius Hotomani, Johannes, qui in Epistola ad Nic. Brulart Sillerium, Libellum, cui Tribonianismo nomen fecerit, Parenti aperte tribuit. Habetque insuper pro Genuino Herm. Conringius de Origin. Jur. Germ. c 35. In hoc Libro, ut breviter dicam quod sentiam, Justinianeae Jurisprudentiae iniquior esse, omnibusque ejus partibus indigne illudere, et quod in aliis scientiis artibusque Henr. Corn. Agrippa fecerat, idem fere in Justiniani Libris tentare videtur Hotomanus. Exiguam enim, aut nullam dicit illorum hominum felicitatem, qui meliorem aetatis partem in studio horum Librorum consumunt, quorum maxima pars aut abrogata, et extra usum sit, aut perturbationis et confusionis plena, aut contrarietatibus et antinomiis referta, aut vitiis et erratis infecta, aut per correctiones et mutationes, quae ut plurimum fiunt, in dubium et controversiam vocetur. Neque artis excellentia, neque voluptate quae ex ea percipiatur, tot homines ad haec Studia excitari, sed sola spe commodi et quaestus. Praeterea Justinianum Libris suis non aliter Causidicos et Rabulas progenerare scribit, quam Cadmus olim seminatis Draconis dentibus bellatores produxerit. Quod si Philippus Pulcher (qui primus Universitates, in quibus Jus Romanum doceri debebat, constituit) consilium Catonis Censorini secutus esset, pergit, ac aditus auditoriorum muricibus stravisset, nescio annon rectius de populo suo meritus fuerit. O indignam JCto orationem! Illud praeterea in toto opere agit, ut Juventutem Gallicanam a lectione Librorum Justiniani, tanquam taediosa et plane inutili, cum eorum ne decima pars in usum deduci possit, in Academiis plane abstrabat, usuique forensi, moribusque Gallicis cognoscendis tantum addicat. Quod cum in alio ferendum minime erat, tum vel maxime eo nomine excusari non poterit Hotomanus, quem veluti Jurisprudentiae mystam incomparabilem Barthius veneratur, et qui totum vitae tempus ingenti ad posteros laude, in Juris Civilis studio, (quod nescio qua ratione a Libris Justiniani sejunctum vult) consumserat, illudque interpretationibus eruditissimis illustraverat eximie. Scire deinde debebat Hotomanus, quod prudenter sane Wilhelm. Maranus illis respondet, in orat. de recta Jur. Doc. ratione deque Antecessorr. delectu, qui usum fori in Academiis negligi subinde clamitant: Non unius fori JCtum ibi informari, sed eum qui ubique terrarum profiteri Jus possit. Quin ipsas illas Juris partes et materias, quae ab usu forensi magis remotae creduntur, quin etiam legesillas, quas imperiti abrogatas vocant, ad usum fori cujuscumque maximo cum plausu et approbatione commodissime aptari posse, si a perito artifice tractentur. Adhaec, perfectam scientiam, non ex cujuscumque Curiae usu, qui in orbe Christiano non unicus sit, sed ex Libris Juris metiri oportere. Denique negare non poterat, ex consuetudine et consensu Regum Galliae, vim Juris communis Jus Romanum obtinere in Galliarum Curiis et provinciis quamplurimis, uti ex Gallicis scriptoribus latius probat Duck de auctor. Jur. Civ. lib. 2. cap. 5. quamvis hoc Romanorum Legum rationi et aequitati, non auctoritati et sanctioni concedatur, teste P. Pithoeo in Praef. Collect. L L. Mosaicar. et Romanar. Non dissimulantur quidem Triboniani peccata et facinora, quae tantopere accusat et perstringit in Antitribon. cap. 12. Hotomanus, in componendis concinnandisque Juris voluminibus, quibus praefectus erat, admissa, et passim illa in Libris Observationum, aliisque Juris Commentariis indicat Cujacius, et Fr. Balduinus in Praefat. Justiniani sui breviter ita accusat: Sed ubi Jus dare dicereque serio voluit, repetitum ex antiquis Legum tabulis et Prudentum Rom. commentariis, neque illorum, neque horum acumen per vidit semper: et sententiam aliquando parum assecutus esse videtur. Quid dicam de audacia, atque etiam inconstantia in veterum Legum verbis immutandis? Quid de ea confusione, qua tanquam malus coquus multa jura miscuisse dicitur? addit praeterea: Neque sane, nisi is aliquando et accusetur et damnetur, commode multum sese locis liberare possent interpretes. Ut autem iis hanc [gap: Greek word(s)] , pergit Balduinus, in hisce studiis necessariam largiuntur boni et aequi judices, si modo ad intemper antem aliquam petulantiam illa non evadat: Ita omnino hīc addenda gravis de hac re doctiss. Antecessor. Frisii Ulr. Huberi Digress. Justinian. lib. 3. c. 16. admonitio: Non is sum, inquit, qui omnia Triboniani [gap: Greek word(s)] , quae exagitantur, velim tueri, sed quod identidem Virum, cui Imperator [gap: Greek word(s)] totius Jurisprudentiae credidit, et quem Juris fuisse peritum res ipsa loquitur, ita explodi et derideri videmus, quasi Jus in quo versabatur et quod condidit, ne a facie quidem nosset, ineptisque et plane puerilibus se passim implicuisset erroribus, id asserere, videndum, ne non ipsum puerile ineptumque sit. Sed haec Triboniani errata, quaecumque tandem, tanti certe non sunt, ut aut naturaliter hinc in Libris ab eo compositis, ac ipsius disciplinae materia et substantia ibi tradita ea vitia inesse dici possint, quae corrigi vix queant; aut idcirco Justinianea Jurisprudentia rejici et extirpari jure meritoque debeat. Quanto rectius JCtus omni literarum ac scientiarum genere excultissimus et quem, judicio Strauchii in Beryto cap. 4. § 11. non immerito Germaniae Cujacium indigitare possis, Hubert. Giphanius de Jure Justinianeo sentit, in Justiniano suo, p. m. 54. Illud nunc unum sine invidia et vere dicere possum, his quatuor (Codicis, scil. Pandectarum, Institutionum et Novellarum) Libris velut membris, hujus Corporis, omne Jus, Sacrum, Publicum, et Privatum contineri; hoc est, ipsam Civilem scientiam sive politicam, eamque ex optimis Romanorum et Graecorum, atque adeo Hebraeorum, et tandem etiam Christianorum Legibus et Institutis descriptam: Quam Plato Regalem scientiam et Principum vere propriam; Aristoteles Reginam ac Principem artium humanarum, uterque gravis auctor, appellat. Quare ut in hoc praeclaro corpore naevi fortasse aliqui sint; Justiniano tamen, Conditori ejus, aeterna laus et gratia debetur; qui bis mille annorum sapientiam, paulatim et hominum industria et DEI munere repertam, totque annis vix collectam nobis conservarit, in unum non ita magnum Corpus conclusam. Ea certe hujus Imperium exceperunt tempora, ut nisi uno ea volumine, eoque non magno, esset conclusa, cum ipsis veterum Juris-Consultorum Scriptis tota fere interiisset; quibus temporibus in toto paene occidente, non ex Jure manu consertum, ut Ennius ait, sed mage ferro res repetere coeperunt: et Langobardi tandem suam Lombardam, Franci sua Capitularia, Gothi in Hispania suasleges, quarum XII. Libri his annis sunt editi; et in Africa suum Alcoranum Saraceni promulgarunt. Et haec ad Hotomani Antitribonianum annotasse sufficiant; de Praestantia Justinianei Juris, erroribusque Triboniani, qui partim condonari facile possunt meritis Viri singularibus, partim ipsi, jussum Imperatoris sui in l. 1. § 7. C. de Vet. Jur. enucl. secuto, injuste imputantur, alibi forsan dabitur disserendi copia.] Nisi si per hujus seculi mores quo maxime


image: as031

salutaria quaeque maxime displicent, quo, nec vitia jam nec vitiorum remedia pati possumus, factum est, ut quae boni publici quam privati in professione sua commodi amantior hīc noster conscripserat, post mortem demum suam legi voluerit. Ceterum in laboriosissima ista interpretandi Juris exercitatione non caruit aemulis. Quemadmodum enim per frequentia urbis loca proper anti in multos incursandum est, et alicubi labi necesse est, alicubi retineri, alicubi respergi: ita in hoc actu vitae et tam multis usurpata Legum professione inciderunt querelae quaedam et certamina. Rem tamen ita dispensante Deo, ut ex Magnorum Virorum contentionibus dum sua singuli curatius expendunt ad Literatos fructus non exigui redundarint. Nam Balduinum quidem olim amicum, postea famae nominisque hostem expertus est, quod hominem quem nonnulli desultorem Ecclesiasticorum certaminum vocitabant, amice monuisset, ut constanter famam tueretur: ejusque libellis opposuit, unicum illum de officio pii Jurisconsulti. Deinceps injurias illius atque offensiones superne despiciens cum eo certandum sibi non judicavit. Ubi autem cum Magno illo Rom. Juris Antistite Cujacio res fuit, tum vero dignum se, dignum


image: as032

fama oppositum adversarium intellexit. Nolo caussas contentionum, nolo scriptorum aculeos parte ab utraque referre, ne illud mihi quis occinat: [gap: Greek word(s)] . Utrumque reveritus sum dum viveret, et memoria utriusque sancta mihi: illius ut hujus scripturus vitam nisi si alii occupassent: atque utinam res in nervum non erupisset. Ita enim sentio: ad literarum injuriam pertinere cum se ipsi invicem literarum mystae insectantur. Initia certe jurgiorum fuere tolerabilia: cum uterque aemulum mutuis laudibus quamvis dissentientem ferret Erat sane Hotomanus in amicis laudandis non parcus, qui amice reprehendentes amaret: sed et qui acerbe tamquam erranti insultantibus ac bilem moventibus justi doloris aculeos ulturos ostenderet magis quam infigeret; semper ut vitia quam homines insectatus, et in rem potius quam in personam egisse videretur. [note: Duo potentissimum invenio scripta Hotomani, Cujacii Juris commentationibus opposita, quorum alterum est de Justinianico aureo, adversus Cujacii lib. 19. Obs. 31. alterum, Libros duos amicabilium responsionum, Observationibus ejus maxime contrarios, complectitur. In utroque Hotomanus moderatione usus est laudabili, ac Cujacium vehementiorem in redarguendo et convitiis certantem, in Praefat dict. responsion. placide reprehendit: Dura, inquit, certe illa verba sunt, et petulantia, et dictu aspera, et vix ingenuo cuiquam ferenda: Scutica dignus, stultus, mendax, caecus, caliginosus, Os durum. Pro quibus nequaquam illa referenda fuerunt, Tritapostata, Sanctimonialium confessor, temulentus, turbulentus, lutulentus. Nam, ut M. Tullius noster luculenter monet, disserentium inter se reprehensiones non sunt vituperandae. Maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones, concertationesque in disputando pertinaces, indignae mihi Philosopho videri solent. Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior. Neque enim disputari sine reprehensione, nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. Et certe illud inter viros doctos adhuc usitatum calumniandi et maledicendi studium culpandum et detestandum maxime, estque mos iste, qui literas inquinare coepit, judicio summi Grotii in Prolegom. ad libr. de Jur. B. et P turpis foetus impotentis animi. Quanto rectius decet monitis incomparabilis Fabroti locum relinquere, qui in replicatione adversus Cl. Salmasium, eum hortatur, ut in arguendis, si quas velit opinionibus, utatur verbis, quae Juris auctoribus ad modestiam compositis sunt familiaria; veluti difficile est, mirum, novum, verius, non placet, non probo, verius arbitror, contrarium dicerem, contra sentio. Utinam enim, verba sunt Coelii Secundi Curionis in Praefat. ad Opera Budaei, quemadmodum in Senatu prudentiumque Virorum consilio, sic quoque in re literaria liceat sine acerbitate odioque ab aliis diversa sentire, modo id fiat veritatis indagandae causa studioque juvandi. In prudentium Virorum consilio, non possunt omnes idem dicere, satis est omnes Reipubl. et civitatis, ad cujus sedent gubernacula, salutem spectare: ad eum vero finem assequendum alius alia, interdum ab alio non modo diversa, verum etiam contraria consilia profert. Oratio discrepat, mens est omnibus una, si boni sunt, salus civitatis, quam legem Jupiter ipse sanxisse dicitur. Et hoc est, quod alicubi prudenter dicit Senator Cicero: non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. Idem sentimus de fine, sed non idem semper sentimus aut dicimus de iis, quae ad finem consequendum valent: quoniam quo tendas, pervenire saepe diversis viis licet. Cur igitur, quod in consilio de Repub. dando permissum est, in re literaria, doctrinisque non permitteretur? in quibus tot tamque varia, eaque miris modis involuta continentur ut Delio urinatore, ad ipsum quod quaeritur [gap: Greek word(s)] eruendum opus esse videatur. Ut enim nimium altercando saepenumero veritas amittitur, sic moderate, ordine et scite disputando quae diu latuit elicitur, et in solem diemque profertur. Nam dubitando, quaerendo, disputandoque ut a veteribus traditur, Philosophia mater bonarum artium, inventa et constituta est. Hujusmodi autem certamen inter Budaeum et Erasmum fuisse ex laudato Coelio, ad Vitam Budaei in not. lit. (o) p. 79. diximus.] Illius enim animum Christianis praeceptis


image: as033

informatum imbutumque, caruisse odio hominum crediderim. Leves quosdam tenuesque motus, suspiciones et adfectuum umbras sensisse non negaverim et sunt, qui honestius putent offendere quam odisse. Odio certe vacuum, animique candorem hinc intelligas. Narrantem audivi Joannem filium V. C. profecturo sibi commendata a parente scripta


image: as034

Cujacii, jussumque, cum Davidis Psalmis, Paratitla illius perpetuo in itinere circumferre. Laetatumque parentem Danieli filio natu minori, a tanto Doctore, tributa Doctoratus insignia. Sed suum utrique decus posteritas rependet. Nam mihi quidem de tantis viris judicium ipse non sumo: et conferre inter se illos in injuriam alterutrius non est moris, modestiaeque nostrae: quantumvis sua uterque certis in rebus propria laude floruerit. [gap: Greek word(s)] . Dicam tantum quae ambobus confessione omnium fuere communia. Illustrarunt purissima doctrinae suae luce duo haec lumina Galliam nostram uno eodemque tempore, felici uterque eadem in professione successu, ad quam sua studia omnia referebant, suis exterisque admirabiles: laboris patientissimi: doctissimorum ubique virorum vere dixerim patres informatoresque, adeo ut rarus hodie in Galliae Germaniaeque tribunalibus, qui non alterutro horum Doctore glorietur. Iisdem in Academiis Antecessorum munere diverso quamvis tempore, functi honoribus non ambientes a Principibus aucti, iter illis ad immortalitatem nominis eundem per callem: eodemque anno atque eadem fere aetate mortalitatem expleverunt. Hactenus de vita et morte Franc. Hotomani quae visa dictu necessaria, omissa volenti compluria; ne adulationi proxima censeatur longior oratio. Tu nunc mihi salve et vale Hotomane, non vitaetantum claritate, sed etiam mortis opportunitate felix. Tu quidem nunc vivis insinu Abrahae, quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi vivis. Namquis alius tali animae locus? et spirituale os tuum, ad fontem Domini tui ponis, bibisque quantum potes sapientiam pro aviditate tua, sine fine felix. Nos in hoc coeno neque vivere, neque mori volentes valentesve, postremum illud tempus incurrimus, quo non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rempub. hanc Christiani nominis furor hostilis nosterque exhauriet. [gap: Greek word(s)] . Te igitur summe Deus, Deus criminum quaesitor et vindex, idemque misericordiarum Deus adoro supplex; favens propitiusque tuis uti sies. Ecclesiam illam tuam ubique diffusam, Filii tui unici sponsam, adversus vim dolumque defendas. Hostis externi et domestici; et si qui erunt qui tibi tuisque scientes volentesque bellum faciant, corum in caput bellorum has quibus jam diu opprimimur calamitates vertas. [gap: Greek word(s)] . Ignorantes veritatis tuae luce; improbos poenitentiae auxilio, Regni hujus orbisque universi incolas omnes pacis aeternae bono securos et felices esse patiaris. Kalend. Septemb. 1592.



image: as035

TUMULI BASILEENSIS INSCRIPTIO.

D. O. M. S.

HOSPES SISTE. FRANC. HOTTOMANNIC. M. V. MONUMENT. UTI GNARUS SIES HEIC EST. HAUT OPUS ULTRA SISTI FOSTE AN DIXIS DURANTE AETERNUM FAMA TALIOM QUI VITA MERUERE. IDCIRCO SUPERVACUUM MONUMENTI SUMT. QUOQUE DIXIS. TAMEN UTI GNARUS MAGE SIES HOSPES SISTE. LUTETIA PARIS. ET SENATORIA DOM. OLLI MATER. DOMUS EA EX ANTIQ. ET NOB. OTMANNOR. FAMIL. APUD SILESIOS GERM. GENTEM ORTA. PIUS SANCT. INTEG. JURIS JUSTITIAEQ. ANTISTES FUIT. JUS. CIV. ROM. SCRIPTIS SUIS EXCOL. INLUSTRAVIT. GRAVITER FACUNDEQ. IN PRIMORIB. GALL. ACAD. DOC. SEMINARIOM OPTIMOR. CIV. NON LITIGIOSOR. HOM. SCHOLA EJUS HOC TAMQUAM AD FAN. THEMIDIS. UNDECUMQ USQ. VENTUM LEGATIONEM GERMAN. SUB. KAR. IX. GALL. REG. ALIQUANDIU PROSPEREQ. GESS. DE SUMMA REP. CONSULTUS BENE AC SAPIENTER LINGUA STILOQ. RESPONDIT. GRAVISS. AUGUSTISS. Q. CAUSSAS ETIAM ADVERSUM PATRIAE TURBATORES CONSTANTER ET CUM FRUCTU GENERIS HUM. DEFEND. SENIOR GALLICOS PROPT. MOTUS PROPRIAMQ. PIETATEM IN GERMANIAM CEU PATR. ALTERAM MIGRAT. ILLEIC PRINCIPUM VIROR. AMICITIAM VIRTUTE DOCTRINA CONSILIO PRAECIPUISQ. ALIIS HUM. ANIMI BONIS MERUIT. DEMUM BAS. RAUR. AGENS COELO ADSERT. PUB. MAX. LUCTU DAMNOQ HARCE RER. CAUSSA CUMQ GLORIA ISTIOMNEIS BONI DOCTIQ. CONSENTIANT SIETISQUE HAUD DUBIE VOS O POSTERI LARGITER CONSENSURI INLATO CORPORI MONUMENT. CUM HAC SCRIPTURA SCALPTURAVE FACIUNDUM F. ET AMICI AMP. ORD.


image: as036

AEQ. ITA FIERI CENSENTE C. J. VIX. A. LXV. M. VI. D. XXI. OB. PR. EID. FEB. A. MESS. M DXC. HAVETE ET ABITE HOSPITES SULTIS ET EXEMP. TANTO FAVENTES PROPITIIQ. RECTE ATQ. E REP. QUA POTE EST ERIT FACITOTE.

JAC. LECTIUS, JC.

Alia Tumuli inscriptio extat in Simonis Grunaei Monumentis Basiliens. p. 82.

FRANCISCI HOTTOMANNI, Jurisconsulti.

MORTALES EXUVIAS TANTISPER ASSERVANDAS, DUM CHRISTO JUBENTE IMMORTALES EXSURGANT, AMICI SUB HOC SAXO DEPOSUERE, LOCO HONORIS ERGO AB AEDIS CURATORIB. LIBERALITER CONCESSO. VIXIT AN. LXIII. MENS. V. D. XX. OBIIT PRID. EID. FEBR. AN. M DXC.

Gallia progenuit: servat Basilea sepultum:
Interitus expers nomen ubique viget.



image: as037

FRANCISCI HOTTOMANNI. C. M. V. EPICEDIUM.

EX hoc viator paucula,
Dignare Saxo, discere,
Quem diviti Lutetiae,
Quem ditibus Parentibus,
Honoribus quem maximis,
Christi crucis ludibria,
Et quidquid immanis jubet,
Vis impiorum perpeti,
Decies quaternos quatuor,
Fortem per annos vidimus,
Perferre tempestatibus,
Nullisque territum malis:
Quo Sensa Juris intima,
Legumque griphos omnium,
Mirabili facundia,
Verae aequitatis ex penu,
Promente, tota Gallicae
Et totius Germanicae
Plausere pubis pulpita.

HOTMANUS HIC MAGNUS JACET.

T. B. V.



image: as038

ALIUD.

HUiccine vos tumulum molirier? huiccine famam
Viro apparare, Rauraci?
Cui tumulum tellus fama auspice tota ministrat,
Thetis ministrat utraque
Irritus ō, propriae accendunt nisi praemia laudis,
Amor laborque Rauraci.
Prona fides dicto: nam cui Virtusque Pudorque,
Vastum reclusit aethera,
Qui Themidis pius Antistes, quigrande togato
Exemplar extat ordini,
Qui fera dissidiis, longosque experta tumultus
Silentio plectit fora,
Qui carie et foedis expurgat Sordibus artes,
Reparatque pristinum decus,
Cui recti verique tenax facundia saevis
Stetit periclis fortior,
Qui jura asseruit Patriae, sacroque profanum
Fulmen revicit fulmine:
Credite, qui tumulum, memorisque encomia famae
Viro apparatis, Rauraci.
Huic tumulum tellus fama auspice tota ministrat.
Thetis ministrat utraque.

JAC. LECTIUS.



image: as039

MEMORIAE AETERNAE FRANCISCI HOTTOMANNI. J. C. SACRUM

EXterna ad Rheni ripam tumulatus arena,
Tam procul a patria, patriae qui lumen et ingens
Splendor erat, meruit patria hanc ingrata repulsam,
Quae decus ipsa suum patriis consistere terris
Non tulit. O facinus! Nam quis te doctior unquam,
Quis potior pietate unquam, patriaeque bonisque
Aeterno vovit victuras tempore chartas?
Sed te posteritas, te nostri, Hottomanne, nepotes
Ereptum, veris lacrumis, veroque sequentur
Mox gemitu, postquam (frustra heu fortasse) requiret
Teque tuique similes tua Gallia: postquam
Orbatam tali sese Doctore querelas
Barbaricos inter scopulos male tuta juventus.
Nos has interea violas, hos spargere flores
Et juvat, et justum est: tumuloque inscribere versus,
Incomtos certe, sed nostri pignus amoris,
Officiique: ut ne me ingratum fama loquatur.

Ocellus, iste Galliae fuit suae;
Ocellus, iste Juris et Dices fuit;
Ocellus, iste clusus est simul, Dice
Vagatur orba lumine, orba Gallia.

Hunc Pietas tumulum, tumulum hunc Astraea tuentur
Astraea cultorem suum,
Cultoremque suum Pietas, post fata tuentur
Adversa fata huic seculo.
Et se desertas gemebunda voce queruntur,
Cultore privatas suo.
Quin reditum ad superos infesta voce minantur
Ni talis exemplum Viri:


image: as040

Hujus tu inspector tumuli, pietate sequaris
Ni nos sequamur posteri.
Hoc ipse e tumulo clamat post fata superstes
Hoc ipse mandat posthumis.

PETR. NEVEL. DOSCH.

Anton. Mornacius in Feriis Forensibus et elog. illustr. Galliae togatorum.

Minor ut Othomannus suo Cujacio
Ita major ille caeteris ac doctior.
Germania senem aluit, sepulchroque abdidit.

SCRIPTA FRANCISCI HOTOMANI.

Opera ejus Tom. III. cura Jac. Lectii, Jurisconsulti edita sunt Genevae apud Haeredes Custathii Vignon et Jacobum Stoer. An. 1599. fol.

Continentur autem TOM. I.

Elogium Fr. Hotomani Petr. Nevel. Doschii, edit. Francof. 1595. in 80. et Hanov. 1613. in 12.

Epitomatorum in Pandectas libri XXII.

Disputationum Juris Civ. Volumen unum, quod complectitur I. Disput. de Gradibus cognationis et adfinitatis, edit. primum 1547. II. de Sponsalibus, III. de ritu nuptiarum et jure matrimoniorum. IV. de Spuriis et Legitimatione, V. Ant. Hotomani, Jurisconsulti de veteri ritu nuptiarum Observat. Quae disputationes alias sub tit. de Castis incestisve nuptiis prostant, edit. Genev. 1585 Lugdun 1593. et Francof. 1619. in 8ŗ. subjunct. quoque Barn. Brissonii tractatt. de ritu nuptiarum et jure connubiorum, ed. Lugdun. Batav. 1641. et Amstelod. 1662. in 12. VI. Disputatio est de Dotibus, haec in trr. de Dotibus ap. Gymnicum Coloniae 1591. in 8ŗ. editis habetur, VII. de Donationibus omnium generum, VIII. de Pactis et Transactionibus, IX. de Praescriptis Verbis, X. de eo quod interest et de Mora, cum Steph. Forcatuli et AEmyl. Ferretti ejusdem argumenti libellis prodiit Hanov.


image: as041

1599. in 8. XI. de Usuris et Foenore, a qua disput. diversus commentarius ad tit. ff. Cod. et Decretal. de Usuris, Basil. ap. Episcop. 1576. 8. XII. de Tribus Quartis, Falcidiana, Legitimaria et Pegasiana. Editum hoc Volumen, paucis exceptis disputationibus, principio Lugduni ap. Gryphium, 1569. fol.

Quaestionum illustrium liber. Disputatio quaedam ejusdem habita Biturig. Cujacii commentar. in L. frater a fratre. Cui subjuncta est ejusdem Hotomani vetus renovata Disputatio in eamdem legem, et Disput. contra C. Raynutium, de Testament. Item appendix adversus novam ejusdem legis interpretationem, quam nuper Lescurius, Vir eruditissimus promulgavit in suo Africano, qui et ipse huic appendici additus est. Genev. 1573. et 1598. Paris. ap. Henr. Stephanum, 1576. Lugduni 1579. et 1585. in 8. et Hanov. 1610. in 12.

Observationum et Emendationum libri XIII. quibus adjecta est Epistola Joh. Wilhelmi Neonebelli pro Hotomano, contra censuram Joh. Basii Frisii in Disp. Paradoxis. Ex libris istis separatim plurimi initio Basileae et alibi ab anno 1560. diverso tempore prodiere. Libri novem conjunctim, cum duobus Amicabilium Responsionum libris (qui etiam Hanov. ap. Guil. Anton. 1601. in 8. 1611. in 12. excusi) et ejusdem Consiliis edit. Genev. 1586. et 1589. fol.

Anton. Hottomanni Dialogus de Barba. Antverpiae 1586. 8.

Commentarius de Verbis Juris, Antiquitatum Romanarum elementis amplificatus: de Magistratibus, de Legibus, de Senatu et SCtis insignibus, de JCtis, de formulis, de Comitiis Pop. Rom. Basil. ap. Episcop. 1558. et 1563. Parisiis 1558. et Lugdun. ap. Gryph. 1569. fol.

Partitiones Juris Elementariae. Basil. ap. Episcop. 1560. in 8. Genev. 1589. in 16. editioni huic Genevensi addita ex Hotomani Universae Historiae Indice, particula de Statu Imperii Rom. et rebus gestis Impp. a Jul. Caesare usque ad Justinianum Aug.

JCtus sive de Optimo genere Juris interpretandi, cui simul L. Gallus, L. filius, L. frater a fratre, L. vinum, L. precibus, explicationes


image: as042

additae. Basil. ap. Hervagium 1559. in 8. Interpretationes in L L. istas obscurissimas edit. Lug dun. 1564. 4. JCtus vero separatim Lugdun. 1566. et 1569. et Genev. una cum Partit. Element. 1589. in 16.

Institutionis Dialecticae ex fontibus Philosophorum lib. IV. Genev. 1573. et 1593. in 8.

Tom. II.

Commentarius in quatuor Institutionum Juris Civ. libros. Basil. ap. Hervag. 1560. et ibid. 1569. Venet. 1569. et 1588 Lugdun. 1565. 1567. et 1508. in fol. quae editio quinta est, eique Justiniani Vita, ab Hotomano conscripta, praemissa. Diversus hic Commentarius a Corpore Institutionum juris, ex Justiniani libr. 4. Ulpiani 1. et Caji 2. ab Hottomanno concinnato et edit. Lugdun. 1566. in 16.

Scholae in quamplurimos titulos Digestorum et Codicis, adhibita ad singulas leges interpretatione:

Ex Pandectis.

Ad tit. de Pactis et Transactionibus. Genev. 1594. in 8.

Ad tit. qui testamenta facere possunt etc. et de Liber. et posthum. hered. instit. vel exhered. Genev. 1593. 8. et Francof. 1665. 4.

Ad tit. de Regulis Juris.

Ex Codice.

Ad tit. de Pactis et Transactionibus. Basil. et Genev. 1575. in 8.

Ad tit. de Judiciis. Basil. 1576. in 8.

Ad tit. de Usufructu ibid. d. a.

Ad tit. 1. 2. 3. 4. etc. usque ad tit. 35. libr IV.

Ad tit. de Pignoribus et Hypothecis ac reliquis omnibus ad hanc materiam in Cod pertinentibus titulis; quibus praem ittitur commentar. in tit. Digestor. ejusdem argumenti. Basil. ap Episc. 1576. in 8.

Ad tit. de Donationibus.

Commentatio tripertita ad libros Feudorum. Lugdun. 1573. fol. et Colon. 1573. in 8. Continet autem Pars I Commentar. ad libr. 1. et 2. feudor. quibus librum tertium addidit ex Constitutionibus


image: as043

Impp. Germanicorum, P. II. Disputationem de Feudis, P. III. Dictionarium Verborum Feudalium.

Consiliorum Volumen unum, multis Consultationibus auctum. Genev. 1578. editum quoque hoc Volumen cum ejusdem Auctoris Disp. illust. de Controversia Patrui et Nepotis in Regni successione et Joh. de Terra tract. de Jure success. legitim. in reg. hereditat. ibid. 1586. fol.

Tom. III.

De Jure Regni Galliae libri tres, quorum prior est de auctoritate comitiorum: alter continet Leges de Successione Regia: tertius vero Disputationem de Controversia inter Patruum et fratris filium, scriptam in gratiam Henrici Navarrae Regis, et oppositam Zampini tract. de Successione praerogativae primi Principis Franciae, edit. Basil. 1585. et Genev. 1588. in 8. Ubi notandum, librum primum sub tit. Francogalliae 1573. et Colon. 1576. auctiorem vero postea multis locis et capitibus prodiisse Francof. ap. Wechel. 1586. et ibid. 1665. in 8.

Antiquitatum Romanarum libri V. liber 1. Leges, SCta, Magistratuum munia, JCtorum nomina et formulas veteres complectitur, lib. 2. est de Varia Reip. Rom. et Magistratuum ratione lib. 3. ex Commentatione in LL. XII. Tabb. constat. lib. 4. de Re Nummaria Pop. Rom. cum ejusdem Disputatione de Aureo Justinianeo (seorsim Basil. 1584. in 8. edita) Paris. et Genev. 1585. in 8. cui accessit Volusius Moetianus JC. Rhemnius Fannius, Priscianus Caesariensis de Asse, Ponderibus et Mensuris, it. Budaei et Philandri Breviarium de Asse lib. 5. est de Lite ordinanda, itemque de Poenis et suppliciis apud Romanos.

Commentarii in Orationes M. T. Ciceronis, eas maxime quae aliquam Juris quaestionem continent, et speciatim in Orat. pro P. Quinctio, pro S. Roscio Amerino, pro Q. Roscio Comoedo, Accusationes omnes in Verrem, pro M. Fontejo, pro A. Caecina, pro L. Manilia. (Commentar. in has Ciceron. Orationes edit. Paris. ap. Rob. Stephan. 1554. fol.) porro pro C. Rabirio perduellionis reo, pro A. Licinio Archia Poeta, ad Quirites post reditum in Senatu, pro Domo sua ad Pontifices, pro P. Sextio, in Vatinium, pro M. Coelio,


image: as044

de Provinciis Consularibus, in L. Pisonem, pro T. Annio Milone, pro C. Rabirio Posthumo. Quibus additae Asconii Pediani Commentationes in aliquot Orationes Ciceronis, in easdemque Hottomanni Notae; scilicet in tres Verrinas et Quartae initium, in Oratione pro C. Cornelio, in Orat. contra C. Antonium, et L. Catilinam in Orat. contra L. Pisonem, in Orat. pro M. Scauro, in Orat. pro Milone.

Commentarius in Epistolam Ciceronis ad Q. fratrem de Provincia recte administranda. Lugdun. 1564. 4. Basil. 1591. in 8.

Notae renovatae in C. Julii Caesaris Commentarios de Bello Gallico et Civili, cum figuris. Lugdun. 1574. et Francof. 1606. in fol.

Consolatio e sacris Litteris. Recenset in illa, teste M. Hanckio libr. 2. derer. Roman. Scriptor P. 2. c 72. n. 7 res totius veteris Ecclesiae notabiles, ex Bibliis certa in capita redactas. Incipit ab orbe condito, desinit in Codice Divino, Judaeis urbem Hierosolymitan. instaurantibus per Ezram publicis in comitiis commendato, prodiit Lugdun. per Fr. Preuxium 1593 in 8. et Hanov. apud Guil. Anton. 1613. in 16. cum subjuncto Caesarum Romanorum Indice.

Praefationes quas suis quondam libris Hotomanus praemisit.

Praeter ista in Operibus comprehensa scripta, Hottomanni sunt, ipsique tribuuntur sequentia.

Anti-Tribonianus sive Dissertatio de Studio Legum, edit. Gallice 1603. Latina versio edit. Hamburgi 1647. in 8.

Graeco-Gallia. G nev. apud Jac. Stoer. 1573. et Francof. apud Wechel. 1586. in 8. Draud. in Biblioth. Class.

Ad Remundum Rufum defensorem Roman. Pontif. contra Carolum Molinaeum de Statu Primitivae Ecclesiae, ejusque Sacerdotiis, de Patriarchis, Metropolitanis, Archiepiscopis, Primatibus, Primae Sedis Episcopis, Chorepiscopis, Presbyteris, Diaconis, Hypodiaconis, de Pontificis Roman. potestate et amplitudine, de Religione Populi Romani ex instituto Numae: liber sub nomine Franc. Vilierii


image: as045

impressus Genev. a Johanne Crispino 1553. in 8. et Argentinae fol. cum Cardinal. Poli libris de Ecclesia, Simler in Epit. Biblioth. Gesner. Anton. Tissier. P. 2. les Eloges des Hommes Savans ad An. 1590.

Joh. Palmerii Nullitatis Protestatio adversus formulam Concordiae, et Joh. Franc. Aspastis Salasli U. D. M. in virulentam planeque Sophisticam Andr. Pouchenii criminationem, quam adversus Joh. Palmerii justas et necessarias protestationes conscripsit, pro eodem Palmerio vera atque modesta defensio. Utrumque libellum Hottomanno deberi ex Schlusselburgio et Huttero docet Placcius de Scriptor. Pseudonym. p. 153. et 233.

Fulmen Brutum Pont. Sixti V. contra Henricum Franciae et Navarrae Regem eidem Hottomanno tribuit Tissier, eumque vertisse scribit Apologiam Platonis pro Socrate, e Graeco in linguam Gallicam.

De Coena Domini libellum, Indicem universae Historiae ab O. C. Disputationes contra Guidon. Papium et Paponium Arrestographum et aliquot ejusmodi Pragmaticos, Observationes it. Nizolii in Ciceronem auctiores conscriptas esse ab Hotomano testatur Simlerus c. l.

Hotomani quoque est Matagonis de Matagonibus monitoriale adversus Anton. Matharelli Italo-Galliam Paris. 1577. et 1593. 8. it. Strigilis Papir. Massonii. ed. Paris. 1578. 8. de quibus in not. lit. (k)



image: as046

ELOGIA ET TESTIMONIA Clariss. et Doctissimorum Virorum DE FRANCISCO HOTOMANO. Thuanus libr. 99. Histor. ad ann. 1590. pag. 378. c. 1. Ed. Ff. 1621. in fol.

FRANCISCUS HOTOMANUS, Petro Senatore Parisiensi Parente Lutetiae natus. Qui, litteris egregie instructus, cum Juri Civili operam Aureliani dedisset, ob Religionis causam patriā profugus Lausanae primum docuit. Inde a Johanne Monlucio, Valentiae Episcopo, et postea a Margarita Biturigum D. evocatus repetitis vicibus Valentiae et Avarici Biturigum, ubi eum aliquamdiu audivi, evocatus juventuti in Jure dicendo assiduam operam longo tempore navavit usque ad tumultum Parisiensem, post quem patriam omnino deseruit, et ad montem Pelicardi in Sequanis, ac postremo Basileae Rauracorum, amissā ante aliquot annos conjuge larem fixit, atque hoc anno 1590, pridie Eid. Febr. ex hydrope decessit aetatis LXV. Variis editis de Jure et aliis ad antiquitatis et politioris litteraturae illustrationem toto vitae tempore operibus, quae simul postea Jacobus Lectius JCtus, sicuti ab Auctore paulo ante mortem recognita ac digesta erant, publicavit. Morienti adstitit Basilius Amerbachius, JCtus. Mortuum laudavit Joh Jac. Grynaeus.

Scaevola Sammarthanus Elogiorum Lib. IV.

FUit ille quidem auspicatus et felix annus, quo Dii superi memorabilem de rebelli exercitu victoriam in agris Euriensibus Christianissimo Regi concessere. Sed longe futurus felicior, nisi duo clarissima Jurisprudentiae lumina, Cujacium et ejus fere aequalem Hotomanum, nobis idem eripuisset. Aliquanto tamen dispari nostrorum civium desiderio, nempe quod illius incomparabili eruditione et industria quotidie Gallia magno suo commodo frueretur: hunc ut e


image: as047

Silesia oriundum et in Germanicis Academiis maxima celebritate diu professum, ipsa sibi Germania paene totum arrogaret. Licet enim Lutetiae natus esset Patre Senatore, credereturque in togatam illam dignitatem, quae est inter Gallicas nobilissima, suo tempore successurus: eum tamen ut adolescentem novitatis cupidum, vel ipsius aetatis aestus, vel occulta quaedam fati vis alio abripuit, longumque in Helvetia, Germania, Allobrogibus perpetuo studiorum labore florentem detinuit, donec a Principibus Regiae stirpis in Galliam revocatus, obitaque mox ad Caesarem et Germanicos proceres legatione, patriae denuo redditus, quam exteris docendi operam praebuerat, eamdem et suis tum Valentiae, tum Avarici ad aliquot annos impendit. Jamque pertaesus alieni coeli cogitabat in Gallia sedem ponere, certumque sibi larem aliquando tandem constituere, cum inopinata et improvisa Collignii nece, tamquam exorta repente procella, turbatus et rejectus proripuit se iterum ad Allobrogas, indeque interjectis aliquot annis ad illas Germaniae gentes, erga litteratos egregie semper animatas, velut in optatum aliquem et tranquillum portum se recepit. Fato functus est Basileae Rauracorum ex morbo intercute, anno vitae sexagesimo sexto, cum paucis ante annis libellum edidisset plane aureum, quo impendentem apud Gallos inter patruum et fratris filium de Regiae successionis jure controversiam, non minus vere quam erudite in gratiam Henrici legitimi Successoris explicavit. Erat omnino ille vir habili et facundo ingenio, variaque eruditione, ac potissimum eximiā quadam in Romanorum Jure illustrando facundiā conspicuus. Quod et posteris plurima ejus opera splendidissime scripta magis ac magis indicabunt. Reliquit plures liberos, et in iis JOANNEM natu maximum paternis vestigiis feliciter insistentem, qui non modo aliquot legationibus tum liberis, tum ex Regum auctoritate susceptis, praeclarum ingenii doctrinaeque suae specimen jam dudum praebuit, verum etiam edita de ipso Legati officio pereleganti commendatione, generosae juventuti viam et aditum ad veram laudem aperuit Sed et alterum ejus familiae decus Antonium Francisci fratrem silentio praeterire quis ferat? Hic enim ille est, qui furente Lutetia, cum ad ipsum Advocati Regii munus ab Henoticis esset evectus, in ea functione sic se gessit, ut elusis factiosorum inanibus consiliis, in supremo Senatu legitimam Regis potestatem et Salicae legis auctoritatem, nec sine vitae periculo tueretur ac defenderet: non minori certe merito, quam si regias partes ab initio secutus esset.



image: as048

Josephus Scaliger p. CXXXIV. lib. 11. Nam quid ejus operis argumenti (Rei Nummariae) intactum reliquerunt docti Viri? in quibus tres regnum obtinent, Budaeus, Georgius Agricola, et Franciscus Hotomanus.

Gaspar Scioppius libro 1. Verisimilium, Cap. XIX. pag. 46. ed. Amst. 1662. in 8.

Hanc et politissimus suavissimaeque apud omnes doctos memoriae Vir, Franciscus Hotomanus, quo Sol meliorem et doctiorem non illuxit alterum, pluribus exemplis corroboravit.

Idem de Arte Critica p. 8. Franciscum Hotomanum Jurisconsultum an Criticum elegantiorem, dicam, nescio.

Caspar Barthius Animadversiones ad Gratii Cynegiticon V. 374. De quibus vide eorum Commentaria: Hotomanum praesertim JCtum eximie antiquitatis gnarum et Jurisprudentiae Mystam fere incomparabilem.

Idem libro II. Adversarior. Cap. V.

Franciscus Hotomanus inter principes elegantiores JCtos fere princeps, et Libr. XLVI, Cap. XIX.

Franciscus Hotomanus Vir de Jurisprudentia simul et Litterarum omni genere bene meritissimus.



page 1, image: s001

FRANCISCI HOTOMANI et CLL. VIRORUM AD EUM EPISTOLAE.

EPISTOLA I. CLARISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae, Theologo praestantiss. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

SPero tibi meas literas esse redditas, quas Genevae ante dies XX. Budaeo nostro commisi, quibus te de instituta mea ad Argentinam profectione certiorem faciebam. Ex eo tempore familiam huc abduxi, ubi tum navigium tum vasa mea exspectans cum summa molestia moram traho. Basilea mihi antea nota non erat: tametsi saepe de ea multa audiveram. Suicerum et Amerbachium probo in primis, itemque Gratarolum nostrum, neque dubito esse alios quam multos quorum integritas et Religio Deo grata sit. Sed Castalionis ita sunt studiosi et amantes plerique, ut hōc, quasi Atlante coelum, fulciri Religio et Pietas existimetur. Quid ego Impressori Gallicorum Bibliorum de hominis stultitia dixerim et interpretationis inepta audacia, aut furore potius, sciunt non pauci. Quumque a me nonnulli petiissent, ut praefationis stultitiam explicarem,


page 2, image: s002

Scriptori meo, dictavi hanc admonitiunculam, quam in hisliteris inclusi, si facultas ferret, maximopere cuperem praefationem mutari, quae Gallis praesertim aulicis, si ab eis legatur, perridicula videbitur. Calvinus autem nihilo melius hīc audit quam Lutetiae. Quod si quis aut dejerantem aut lascivientem coarguat, Calvinista contumeliae causa nominatur. Dominus Genevensem Ecclesiam tueatur, quae singularem quandam disciplinam et vere Christianam conservat.

Regem Angliae Bruxellam venisse, secumque magnam Nobilitatis Anglicae partem abduxisse, ab Hispanis qui illinc veniebant nobis narratum est. Papa cum Turca foedus inire dicitur, a Principe Salernitano impulsus, et junctis copiis Caesarem adorturus. D. Calvinus cum illinc discessi, lateris summo dolore afficiebatur. Textor Medicus ei a pleuritidis morbo pertimescebat. Quaeso ut optimi et fortissimi viri valetudinem Ecclesiae tuae precibus commendes, cumque tuis literis consolere. Nam undique allatratur importunissime et immanissime. Quos significem satis nosti. D. Gesnerum Virum Clariss., tuos tres generos eruditissimos et humanissimos Viros, itemque D. Lismanninum eximia pietate et virtute hominem meis verbis quaeso ut amanter et honorifice salutes. Vale Vir Clariss. et Pater observandissime Basileae 3. Cal. Octob. 1555.

Argentium amicum intimum, mihi gratissimum feceris si commendaris. Importunus tamen esse nolim.

EPISTOLA II. CLARISSIMO VIRO Parenti meo observando D. HENRICO BULLINGERO, Ministro Ecclesiae Tigurinae primario. Tiguri. Fr. HOTOMANUS. S. D.

HAs literas scribo raptissime in aedibus D. Martyris, ubi insperato audiens tuum filium adesse vehementer sum admiratus, eumque complexus, rogavi num quis ad te iret. Respondit continuo certum hominem discessurum, quapropter has cursim exaravi, partim ut te de migratione mea admonerem, partim ut ex te percontarer ecquid


page 3, image: s003

a me duas literas acceperis, quarum unas J. Budaeo, Genevae discedens commisi; alteras Basileae D. Suicero in manus tradidi, petens ab eo ut eas tibi curaret; quod se certissime facturum est pollicitus. Itaque quum ego ex literis Wolphii, et sermone D. Lismannini, intelligerem, nihil te, de me, quinque hos totos menses audisse, tuli earum amissionem aegerrime, veritus ne quid de mea, erga te, observantia pristina decessisse, ex tam diuturna taciturnitate mea suspicarere.

Persuade tibi, mi Pater, me semper tui memoriam ex animo coluisse, itaque mihi tuam illam beatissimam Ecclesiam, tam multis ornatam et instructam viris singularibus placuisse, ut nisi a meis fratribus admonitus fuissem, hunc locum mihi maximopere ad patrimonium meum recuperandum accommodatum esse, istuc omnino me contulissem, nam habitatio Genevensis mihi jacturam mei patrimonii, si diu illic haesissem allatura erat, brevique ut spero futurum est, ut G. Prevotius sororius meus me consequatur. Filium tuum ut me viseret rogavi. Ni faciat, ipse ad illum ibo. Nam omnino statui in ipso quantum te observem ostendere si ulla in re mea opera usui esse illi possit. Patris sane vultum in eo agnovi, ac spero tale etiam ingenium futurum. D. Gesnerum opinor meas literas ab adolescente quodam Poarerano accepisse, quas illi mense Decembri commendavi. Eum salvere, et D. Wolfium, cui nunc scribere non licet, et generos tuos, Viros Doctiss., tuamque familiam universam, vehementer cupio. Vale. Argent. XIV. Cal. Mart. 1556.

EPISTOLA III. CLARISSIMO ET PRAESTANTISS. VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Ministro Ecclesiae Tigurinae, Patri meo Observandiss. Fr. HOTOMANUS. S. D.

MUnus tuum accepi, cum literis tuis humanissimis et amantissimis, Deum oro, ut me, istā tuā erga me benevolentiā, nunquam indignum reperias. Ea particula Epistolae tuae, in qua nomen Hotomani celari posse scribis, fecit, ut mearum te molestiarum participem et conscium esse voluerim. Mitto nunc tibi, epistolam apologeticam ad Bezam nostrum, adversus libellum quendam, hic falso inscriptum Christiani


page 4, image: s004

Jurisconsulti nomine: ex qua humanitatem ejus hominis cognosces, quem salutare tuo nomine non potui, quod Francofordiam aut Heidelbergam profectus esset, priusquam libellum suum hīc divulgasset, quem ita occulte imprimendum curavit, ut pretio nullo pagina una a Typographo prius extorqueri potuerit quam ipse discessisset. In eo libro dices loqui Pisonem Frugi [gap: Greek word(s)] , ut ille sapienter monuit. Te de Ruffi duplicatione nihil audisse arbitror, eam decem abhinc diebus Balduinus mihi misit [gap: Greek word(s)] , nunquam meum cognomen effutivit. Quibusdam locis dicit me delirare, quippe jam quinquagenarium et aetate ipso sesquimajorem. Nihil unquam ineptius legisti. Alterum auctorem istius libri fuisse dicas. Sed omnino hoc tempore respondere non possum, partim propter innumeras occupationes, quas fateor esse negotio Religionis postponendas. Sed illis nunc penitus sum addictus, partim propter Gallicum meum negotium, quod jam ita feliciter Fidei beneficio succedit, ut duos fratres meos, ad cognitionem Evangelii perduxerim, neque unquam majorem de meo patrimonio spem habuerim. Filius tuus mihi erit commendatissimus, sed ut video, nisi abs te moneatur, ad me non veniet. Mihi tamen in crastinum diem ad prandium promisit. Librum tuum summa cum voluptate hīc legimus. Deus faxit ut istis aliquando scandalis, finis imponatur. Ecclesiola nostra duos habet optimos Ministros, qui sententiam suam apertissime prae se ferunt Sleidensis, Sturmius, Dasypodius et alii nonnulli nobiscum sentiunt, speroque Deum Opt. Max. veritatem Evangelii sui electis ac filiis suis patefacturum. Cometem qui nobis novem ante decem dies hīc illuxit, tibi quoque apparuisse arbitror. Tres soles non procul ab hac urbe conspecti sunt, ab hora 11. ad meridiem usque, hac forma Consecuti sunt aestus permagni, et venti acres. Hac ipsa nocte graviter intonuit. Caesar dicitur in Angliam navigaturus, ut regnum filio suo stabiliat. Helvetii Papistae, Legatum (ut scire te arbitror et hīc legi scriptum) ad Papam miserunt, a quo mirandum in modum, ad defectionem sollicitantur, et in primis a Ferdinando. Commendo vobis Ecclesiam Genevensem, quae martyrum in Gallia est mater, et propterea testimonium habet apud Deum. Velim D. Gesnerum, et generos tuos, meis verbis honorificentissime salutes. Vale. Argentor. 25. Martii. 1556.

D. Gualterum Virum Clariss. meo nomine salutes velim. Heri filius tuus ad me venit, ut promiserat. Si volet, poterit mane lectionem


page 5, image: s005

meam, quam hīc privatim, meis nobilibus, honestissimis adolescentibus facere soleo, audire. Hac de re illum admonui. Dicebat, se literas abs te ad Balduinum detulisse. Eas dum edat, cum aliis omnibus, quas undique a Claris Viris erogare poterit, expecto, quod te ignorare nolui. Ferdinandus dicitur tributum terrae pepigisse, itaque pacem redemisti.

EPISTOLA IV. CLARISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Eximio Dei et Ecclesiae Tigurinensis Ministro, Theologo praestantiss. Tiguri. Fr. HOTOMANUS. S. D.

APud D. Martyrem, non tuam, sed Ecclesiae Dei causam egi. Multa sunt tamen accurate consideranda et prudenter. Nam si discesserit, de successore sumus vehementer solliciti. Si liceret, nomen adscriberem Monachi cujusdam, quem huc hostis noster adduxit, qui quid effecturus sit, incerti sumus, quid velit et quo intendat, nemo nescit. Hoc quoque D. Martyr perpendet. Literas accepi a D. Calvino et Beza, quarum lubenter ad te exemplum mitterem, si mihi describendi otium fuisset Videres testimonium illarum Ecclesiarum, de eo, quem impium, crudelem, impudentem, sycophantam, manifestum Apostatam appellant. Tuis tamen, et illorum monitis, quoad potero parebo: et hanc injuriam, Deo juvante, sempiterna oblivione delebo. Quo tamen id pacto siat, incertus sum. Nam quotidie sic pergit, ut nunc, cum videat, se, neque existimationem, neque fortunas meas laedere potuisse, de capite meo, ut audio, consilium ineat. Rem tibi magis perspicue patefacere non audeo. Nunc quod sit tempus vides. Aiunt Regem Galliae timeri. Sedulo Civitas munitur. A Gallis ergo cavebitur. In hoc tumultu, injectum verbulum plus nocere poterit, quam alio tempore accusationes verbosissimae. Deus familiae meae miserebitur. Migratio mihi esset gravissima hoc tempcre, praesertim quum uxor propediem paritura sit. Sed si mea negotia Lutetiae confecta essent, id est, mater respondisset aut [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] praeclare mecum agi putarem, si qua in re Ecclesiae vestrae prodesse possem, de quo, rogo ut cogites: tantum


page 6, image: s006

tamen hoc apud te habeas, hoc tam vehementer a te peto, ut magis non possim. Si placet ad me scribere, gratissimum feceris, sed quaeso ne ad quemquam alium. Mi reverende et optime pater vale. Argentor. 8. Maii 1556.

D. Gesnerum et D. Gualterum Viros Clariss. meo nomine perhonorifice salutes, velim.

EPISTOLA V. CLARISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Theologo eximio, et fideli servo Jesu Christi, Pastori Ecclesiae Tigurinae. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

QUantum assequi conjectura possum, nobis D. Martyrem eripietis. Oro Deum, ut haec ipsius commigratio, Ecclesiae Dei universae non minus prosit, quam huic nostrae oberit. Quod nisi ita fore sperarem, praesertim his miseris temporibus, quibus Ecclesia Dei sic vexatur, nunquam ad vestram causam animum adjecissem, sed librorum ejus editionem cogito, et libertatem qua hīc prorsus orbatus erat. Hoc quatriduo Legatus quidam a Duce Prussiae, huc venit, scriptum quoddam exhibiturus Theologorum Collegio, in quo, Princeps, fidei suae confessionem ad omnes Augustanae confessionis Ecclesias misit. Etiam in mandatis habuit, ut tres secum abduceret, in his D. Verganum, quod impetravit. Mihi hanc conditionem offert, sui Principis nomine et mandato, pro Lectione Juris, florenos aureos 400., pro opera Consiliarii 100. Mihi, quotidianum victum in principis mensa, et famulo uni, cum famulitio principis. Item domum praeclaram: postremo vestiarium mihi et meo famulo. Item literas ad Regem Gallum, pro mei Patrimonii recuperatione. Professores quibuscum egit, hujus rei admoniti, et jam exploratum habentes, Balduinum ante menses 4. centum talleros sui stipendii nomine ab Heidelbergensibus accepisse, vehementer illi refragati sunt, ut idem mihi confirmavit, et alii complures; in his D. Martyr. Hodie multi ad D. Scholarchas una ituri erant, peculatus Balduinum accusaturi, nimirum Grempius, Sleidanus, Montius etc. Sed Grempius hac nocte, quae sane aestu peracerba, et tempestatibus gravis


page 7, image: s007

fuit, aegrotavit. Negotium, in diem Lunae dilatum est. Interea D. Sleidanus nunc mihi scripsit, D. Jo. Sturmium negotium in se recepisse: quod dicitur brevi confecturus. Me omnes amantissime revocant. Orabo Deum ut mihi consilium impertiat, intra duos menses, quos impetravi deliberandi causa. Rogo te Pater optime et venerande, ut me tuis precibus, apud Deum juvare velis. Idem peto a D. Wolphio quem saluto perhonorifice, rogans eum, ne ullam hominis ejus, quem non novit, in suis ad me literis, mentionem faciat. D. Martyr vobis ostendet Bezae literas, in quibus dicitur, meretrice spurcissimā obscoenius, sese in Gallia contaminasse, et sexies Religionem mutasse. Vale Argent. 10. Cal. Jun. 1556.

EPISTOLA VI. REVERENDO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Ministro Ecclesiae Tigurinae Praestantissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

QUi tibi has reddet puer est mihi jampridem notus. Quadriennium apud Bezam vixit, mihi Lausannae docenti satis diu operam dedit. Eum ergo tibi observande Pater, commendo. D. Martyr eum, ut alios complures, abducit. Hanc vos nostrae Scholae calamitatem affertis, quod non modo Doctorem praestantissimum, sed etiam Auditorii magnam partem nobis eripitis. Quod ego molestius ferre coepi, postquam ab Ampliss. Senatu rogatus sum, ut Juris Interpretationem susciperem: quum esset de Prussiae Ducis voluntate admonitus. In hoc munere videbis, ecquid tibi, tuisve commodare possim. Si filius tuus hīc mansurus est, non opinor pessime suis rationibus consuleret, si juris nostri Rudimenta prima, quasi per ludum et jocum cognosceret. In Bibliotheca vestra Publica, Liber est Vetus Manuscriptus Institutionum sine glossis, cui adjunctus est, Tractatus, si bene memini, de Regulis Juris. Eas Institutiones jampridem dixi D. Gesnero, mihi magnopere fore necessarias, si placet eas mihi ad aliquot hebdomadas commodare, maximo me beneficio obligabis. Peto abs te, ut hac in re mihi gratificere, Liber tibi sartus tectus reddetur. Sed pluribus verbis hoc abs te non peto, tua


page 8, image: s008

erga me benevolentia et humanitate consisus. Vale Pater observande et me ut facis ama. Argentor. VIII. Julii 1556.

Gualtero, D. Gesnero, D. Zuinglio salutem ex me plurimam, quos, ut te, de Institutionibus appellent, vehementer rogo.

EPISTOLA. VII. CLARISSIMO THEOLOGO D. HENRICO BULLINGERO, Parenti meo observando. Tiguri. Fr. HOTOMANUS. S. D.

JAmpridem de Filio tuo scribere tibi aliquid cogitabam. Nunc frequentius ad me venit quam antea, et meas lectiones audit; Ciceronianas praesertim, quarum indiget vel maxime. Juris Lectionem non incommode faceret, si diligentius audiret, non quo se totum ei studio immergat, sed ut intra menses 6. aut 8. Institutionibus audiendis, Juris Civilis plane imperitus dici non possit. Vidi multos doctos alioqui et eruditos viros, qui U sumfructum idem esse putabant, quod U sucapionem. Et scio te quosdam ex illis non incognitos habere. Si Filius tuus. a suis aedibus, jampridem demigrasset, consultius multo secisset, suisque Studiis melius prospexisset. [gap: Greek word(s)] . Si liceret, ipse me, ultro tibi, eique offerrem, ut eum, apud me reciperem. Sed scit ipse, me omnes meos convictores missos fecisse, propter incredibilem carnium inopiam, qua hīc laboramus. Si voles tamen eum apud honestum virum, senem Germanum collocabo, cum quatuor Gallis adolescentibus; e quibus duo sunt doctissimi Graece et Latine: multa etiam propter Evangelium perpessi, et vitae integritate laudabiles. Eorum consuetudine, ut spero, adolescens aliquis deterior non fieret. Heri scriptum ad me est Lutetia, Reginam uno partu Filium et Filiam peperisse. Cardinalem Papae Legatum, accepto Episcopatu discessisse. Id a Cancellario perfectum, ut Galerum impetret. Sorbonicos ad Regem cucurrisse, et tempus ejus conveniendi aucupatos, petiisse, curam inquirendorum Lutheranorum. Quum Rex respondisset, Se, eam curam Senatui mandasse, iique respondissent, totam Curiam Parlamenti Parsiensis iinquinatam esse, iracunde intulisse: Quid vultis igitur faciam, aut quid consilii capiam? An ut vos in eorum locum substituam, et Remp. meam


page 9, image: s009

administretis? Hīc quoque pro certo narratur, Cardinalem ad Caesarem missum, antequam Caesari propinquaret, jussum esse discedere. Vale Vir Clarissime et Pater observande, D. Martyri Compatri meo venerando S. P.

Argentii. XV. Aug. 1556.

Librum Institutionum, quem abs te petii, rogo mittas, sed ita rogo, ut majore studio non possim. Persuade tibi me non fore ingratum. Volo experiri, quid abs te impetrare possim.

EPISTOLA VIII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO THEOLOGO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae prudentissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS. S. D.

FRancofordia reversus, quo una cum D. Calvino profectus eram, reperi domi res duas mihi gratissimas, literas tuas et Institutiones, quas tam avide expectabam. Sed nihil aeque mihi jucundum aut acceptum fuit, quam insignis ista tui erga me amoris significatio, vel testificatio potius, qui mihi in re sane non levi gratisicari voluisti. De omnibus gratiam tibi Venerande Pater habeo, quam possum maximam. Institutiones quam celerrime ac diligentissime potero, cum libro meo conferam, easque tibi, Deo volente, sartas tectas remittam. Filius tuus a me accersitus est, ut de ipsius habitatione una communicaremus. Nam etsi nunc aedes habeo perexiguas, Severi scilicet, qui in domum D. Martyris commigravit; tamen cupiebam aliquam inire tibi morem gerendi rationem. Is continuo respondit, se D. Dasypodii opera commodissimam et aptissimam habitationem apud Germanum quendam honestum virum nactum esse, de quo illi sane sum ex animo gratulatus. Nam quantum ex ipsius ore audivi, non satis accommodatum ad sua studia domicilium superius habuit. Itaque posthac aliis in rebus operam dabo, ne me beneficii tui immemorem esse judicare possis. D.


page 10, image: s010

Calvinus intra quatriduum rediturus est. Francofordiae Velsius quidam, qui anno superiore Coloniae captivus fuit, homo loquaculus et satis audax, Anglicae Ecclesiae Pastori D. Horno denuntiavit paulo ante D. Calvini adventum, se propheticas quasdam revelationes habere, de quibus publice disputare vellet; quum idem audisset, D. Calvinum adventare, eum praeesse voluit. Summa propositionum erat haec: aut esse liberum arbitrium, aut Deum tyrannum esse. Biduum ita disputavit, ut summo omnium ordinum hominumque consensu, si quid reliqui haberet, quod de existimatione deperderet, id ei totum sit abjudicatum. Calvinus contra ab omnibus Germanis, non tam propter eruditionem, quae jampridem nota est, quam propter acumen ingenii, et in disputando dexteritatem quandam admirabilem, in coelum laudibus est sublatus. A senatu gratiae actae, et vinum per tres apparitores honorifice missum. Quid in Ecclesiae Gallicanae negotio gesserit, adhuc incertum est: nam infecta re mihi redeundum fuit. A nostris Professoribus, Collegis meis, convivio est exceptus, ingressus in Sturmii lectionem, item in meam tum ab ipso, qui e suggestu descendit, tum ab omnibus auditoribus assurgentibus amplissime est consalutatus. Concionator noster postulans, ut illi concionandi locus praeberetur, repulsam tulit. Causam Deus novit, neque n. plura nunc licet. Peto ab eo, ut Ecclesiae ac Reipub. Argentorensis misereatur, tuosque labores benedicat. D. Martyri, et Patri, et Compatri meo venerando S. D. Sleidanus jam 40. dies aegrotat, sed leviter. Vale 22 Septemb. 1556.

EPISTOLA IX. CLARISSIMO THEOLOGO Praestanti Virtute et Doctrina praedito D. HENRICO BULLINGERO, Parenti meo colendissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

MAgnae mihi voluptati fuit, ex tuis humanissimis et amantissimis literis animum ac studium in me tuum intelligere magis ac magis


page 11, image: s011

augeri; tibique permagnam habeo gratiam de consolatione, quam in iis literis adscripsisti: quae tametsi Dei beneficio propter corporis morbum, qui sane et levis et brevis fuit, et jampridem curatus, non valde neceslaria fuit; tamen propter animi dolorem, et tristitiam, quam hīc multis ex rebus contraxi, opportuna mihi, ac tempestiva accidit. Quotidie fere vel moriuntur, vel discedunt hinc boni, et pii, et docti Viri: vivunt autem, et florent, et vigent homines mirifici, a quibus ita Religio et Disciplina juvatur, quasi in Papisticam conturbationem, et confusionem reverteremur. Superioribus diebus nuntius mihi quidam allatus est, fore ut propediem Catechismus D. Calvini, quo adhuc usi sumus in Ecclesiola nostra, mutaretur, et alius nobis ejusmodi, quem existimare potes, traderetur. Idque ab iis pugnari, a quibus ego video, universam Religionem una hac in re collocari, et quasi in gyrum contrahi, ut opinio De Sacr. quae illis placet, valeat. Hoc si impetrant, flagitiis omnibus post connivetur. Alii si vitae sint et continentissimae, et castissimae, tamen hanc unam ob causam pro monstris, et portentis numerantur. Itaque Genevensis Ecclesia, quam fateri coguntur disciplina severissima contineri, et regi, nunc passim multis in locis pro execrabili et detestanda colluvie habetur. Quod ego nuper admodum quodam in negotio gravissimo, et apud potentissimum Virum agitato, sum expertus: Res igitur hujusmodi causam mihi moeroris magnam afferunt, feceruntque, ut tua mihi consolatio opportunissime acciderit. Nam privatae res meae nullo unquam Dei beneficio meliore in statu fuerunt. Schola nostra Juris Civilis ita floret, ut apud Senatum nostrum eo nomine gratiosus esse videar. Denique vigeret aliqua Disciplina, beatum me et felicem judicarem. Ex quo D. Martyr praestantissimum et singulare ornamentum Ecclesiae ac Scholae nostrae discessit, omnia etiam deterius lapsa sunt. Rabus discedens dixisse fertur Senatui, nolle se diutius ibi vivere, ubi Papistis, Anabaptistis et Sacramentariis locus esset. D. Zanchus constanter, et fortiter, et animose perseverat in opere Domini, mihique de tali vicino gratulor. Si Dominus hujus civitatis, quae jam patria mea est misereri velit, dabit ut spero nobis Pastores, et Theologos Spiritu suo instructos, qui disciplinam aliquam in Ecclesia defendent, sed haec Interimistica Societas puritatis omnis est hostis, ut mihi jam lubricus videatur adolescenti locus hīc fore, nisi quid remedii propediem adhibeatur. Saepe etiam de carissimo vicino meo, tuo filio cogito, cujus indoles eximia, et singularis


page 12, image: s012

prorsus mihi videtur. Sed si mihi optio daretur, et tuo loco essem, qui Lausannensis Scholae disciplinam non ignoras, mallem eo loco illum aetatem istam agere, ubi collucent undique Religionis et virtutis exempla mirisica, quam hīc, ubi propter Papisticam sentinam, et hominum languorem atque inertiam feruntur multa, quae si nosses, non dubito, quin jampridem illum ab istis periculis eripuisses. Itaque te, ut facias, oro, certe ut hinc illum revoces, si minus, Lausannam, at eo tamen, ubi tanta vitiorum libertas non sit, nam quod de Gallia mihi mentionem fecit, vehementer improbo. Quum D. Calvinus hīc esset, rogatu meo illum ad probitatem multis verbis est cohortatus: neque dubito quin exempla domestica sit secuturus. Iterum tamen hoc addo, quod spe aliqua ductus melioris apud nos disciplinae futurae, adhuc reticui, ut illum hinc, vel ad te, vel alio revoces. Non quo quicquam in eo viderim, aut animadverterim, quod mihi non placeret (id n. ad te, pro mea erga te pietate et officio, quod tibi debeo, scriberem) sed in summo disciplinae, et bonarum artium interitu periculum ab istiusmodi aetate removendum puto. Quod meum consilium optimo in te, atque in eum animo perscriptum, non dubito, quin tua prudentia, et amore erga me fretus, bonam in partem sis accepturus. Id quidem ut facias, vehementer te etiam atque etiam rogo.

Novarum autem rerum quod scribam, nihil fere habeo. Interim heri ad me scriptum est, Regis Edictum promulgatum, ut Peregrini omnes discedant: Caesar dicitur Papatum affectare, eaque spe Tragoedias istas excitare. Brandenburgensis Salus omnis desperata est a medicis. Ratisponae jam aguntur conventus, ubi de illius restituione et Turcarum bello, et Religione agitur. Ferdinandus Rex adest praesens. Intra paucos dies D. Mathias Farrerus, vir Religionis amantissimus, et Senatus nostri decus, Consulatum Deo volente inibit. Is est, de quo piae memoriae vir D. Sleidanus mihi saepenumero affirmavit, spem ejectionis Interim maximam in illo sitam. Quare te oro, ut pro Ecclesia nostra Deum hoc tempore ardentibus votis comprecere. Equidem ut te tuamque florentissimam Ecclesiam, et D. Martyrem, et tuos Generos, caeterosque Dei sideles servos, Symmystas tuos, spiritu suo Sancto gubernet, quammaxime possum oro atque obtestor. Vir clarissime et Pater observandissime Vale. 11. Januarii 1558.

Nunc ipse literas a D. Philippo accepi, in quibus affirmat, Otmannos in sua vicinia esse complures, nobiles omnes et splendida familia.


page 13, image: s013

Volo ad eum scribere, si qua sit caduca haereditas, eam meo nomine cernat, nec in siscum cadere patiatur. Sed metuo, ne non valde in eo negotio sit magnas occupationes habiturus.

EPISTOLA X. CLARISSIMO ET PRUDENTISSIMO VIRO. D. HENRICO BULLINGERO, Theologo Praestantissimo et Ecclesiae Tigurinae Pastori Vigilantissimo et Fidelissimo: Parentimeo Observandissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

CLarissime Vir, et pater observandissime, quod scribis te filium tuum, amicissimum vicinum meum, hinc alio missurum, multis de causis mihi gratissimum fuit. Si tamen eum Lausannam, quo se ipse quoque cogitare dictitat, potius quam alio misisses, plane persuasum habeo, dummodo apud Taugautium vel Ribiltum, vel similem alium fuisset, te optime ipsius adolescentiae consulturum fuisse. Tu tamen de tuo, pro tua prudentia statues, sed consilium, quod decem abhinc mensibus D. Calvino communicavi, nondum muto. Farellum porro et Bezam huc venisse, opinor, non ignoras. Tam benigne a Senatu nostro excepti sunt, ut eum vehementer laudent. Senatus ad Electorem Palatinum et Ducem Wirtembergensem literas dedit, quibus eos rogat, ut suum Legatum conjungere velint. Mihi Literas perferendas dedit, Equumque publicum, ut eos deducerem, nobis omnibus duos Apparitores (suis sumptibus) in equis attribuit. Elector mihi literas et responsum reddidit, se negotium commendatissimum habere, sed confidere commendationes Wirtembergensis (quem Badae esse falso putabamus) et Langraffii multum profuturas lccirco ad utrumque hominem et literas misit. Farellus Stucardiam profecturus est: illinc Schaffusiam, ut dicebat, rediturus. Dum hīc esset Marpachius nobiscum coenavit. Ante Coenam et post de Sacramentaria disputatione multa mentio. Marpachius Farelli et Bezae orationem probare videbatur, qui dicebant se non inane signum quasi Christi absentis accipere solere. Idem.


page 14, image: s014

D. Michael Electoris Concionator humanissimus Vir faciebat. Itaque spes non exigua me tenet fore ut in colloquio Wormaciensi nostri audiantur. D. Farellus ad eam rem est aptissimus, nam ejus senectus, conjuncta cum integritate summa vitae, apud pietatis studiosos gratiosa est. Huc accedit, quod nondum scripto ullo in odium istorum incurrit. De Waldensium periculo multi spem maximam conceperunt fore, ut Rex compescatur. Anglus centum Coron. millium largitionem annuam Germaniae Principibus pollicetur. Itaque plerique putant, non facile Regem Gallum illorum Principum preces repudiaturum. Tantum a mora periculum est. Nam si Gallus subaudierit, Legationes tam multas ad se hoc nomine venturas, summittere poterit (quod tamen Deus immortalis avertat) qui prius Edictum exequantur, quam Legationes auditae sint. Deum aeternum oro, ut saevitiam hanc ab Ecclesia sua amoliatur, aut misero gregi suo constantiam cum fortitudine animi tribuat. Mi colendissime et observandissime Pater bene vale et salve, Clarissimumque Theologum et Spectatissimum Virum D. Petrum Martyrem meis verbis quam honorificentissime saluta. Argent. XIII. Maii 1557.

EPISTOLA XI. ORNATISSIMO D. FRANCISCO HOTOMANO Amico et fratri mihi colendo. Argentoratum.

QUisnam ille sit, cui literas dedisti, scire se negat Crispinus. Quod ergo summam repetere gravatus non es, recte factum. Colloquium etsi non minus Tigurini metuunt, quam nos optamus, indici tamen utile est. Nec moror, quod ad fugiendi praetextum objicitur, nobis fore cum hominibus praefractis negocium: quia saltem libera veritatis, et bonae causae defensio Principes expergefaciet, ut sint posthac attenti. Vereor tamen, ne Philippus, qui nuper ultimo astu corrupit, quidquid adeptus erat laudis, nunc resiliat. Et certe quum in persona Zuinglii damnaverit Helvetios, aucta jam est desperatio, quae prius odiosa colloquia reddebat. Vostamen, quandiu spes aliqua impetrandi residua erit, ne desinite. Et certe nimis sunt inhumani, quos tam


page 15, image: s015

misera tristisque dissipatio ad quaerendum remedium non solicitat. D. Sturmio seorsum scribere opus non est, quia te mihi fore interpretem confido, vel potius has ambobus fore communes. Post multas disceptationes heri tandem perpetuum foedus cum Bernatibus juratum fuit; quo tamen non puto lites esse abolitas. Bene tamen est, quod si quae controversiae restabunt, per aequos arbitros dirimentur. Hac occasione frater tuus, quem nondum sciveram Lausanae esse, nos invisit, qui tamen biduum integrum apud nos vix transegit. Itaque in tanto strepitu non nisi bis mecum loquutus est. Hortatus sum, ut tempus ferebat, ad meliores progressus. Sed dabitur melior opportunitas, si quando Lausanam venero. Modestia, quam prae se tulit, me bene sperare jubet. Vale eximie Vir et colende Frater. D. Sturmio et reliquis amicis plurimam salutem precaberis meo nomine. Dominus te cum uxore et liberis benedicat, tueatur, gubernet. Amici nostri te peramanter salutant. Genevae 10. Januarii 1558.

Johannes Calvinus tuus.

EPISTOLA XII. CLARISSIMO ET SPECTATISS. VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Theologo excellenti, et Pastori Ecclesiae Tigurinae fidelissimo, Parenti meo venerando. Fr. HOTOMANUS S. D.

REverende Pater, cum in moerore essem, propter morbum uxoris meae, quae mihi superiore nocte filiolam peperit, ecce mihi D. Zanchus literarum ad se tuarum partem illam ostendit, in qua librum Institutionum ab amplitudine tua mihi commodatum repetebas. Hoc cujusmodi esset valde sum admiratus, et an D. Wolphius Vir Clarissimus tibi non renuntiasset, sibi eum ante menses tres redditum a D. Bernardo Bertrando Gallo, Doctissimo Viro, Philosophiae peritissimo, qui mense Octobri cum hospite suo, Magistro monetae Argentinensis, illuc profectus, a vobis una cum hospite suo convivio est exceptus.


page 16, image: s016

Praeterea an tibi, et D. Petro Martyri, Parenti meo observandissimo et spectatissimo Viro, Itali duo Jurisconsulti meas literas ante menses totidem non reddidissent, quibus denuntiabam me brevi librum remissurum, eos Italos mihi D. Zanchus indicavit hīc esse: et reversus idem D. Zanchus a me interrogatus est, ecquid literas meas accepissetis, nihil respondit, praeterquam me a vobis pro Christiana vestra benevolentia valde amari, et munus honorificentissimum abs te mihi pro testimonio afferri, doctissimas tuas in Esaiae orationem explanationes. Itaque statim scripsi, et quoniam, cum D. Bernardus librum referret, propter sororii mei praesentiam ac multa negotia spatium tibi scribendi, et gratiam per literas agendi non habueram, copiose quid D. Beza et D. Farellus egissent, exposui. Tibi ac D. Wolfio pro Institutionibus gratias egi. Literas D. Zancho obtuli, cum neminem haberet, (quemadmodum ei modo in memoriam revocabam) Basiliensi cuidam tabellario publico, qui Francofordia credo redibat, literas dedi, ut eas Tigurum curaret. Itaque ego, qui tuam consuetudinem in rescribendo nossem, aliquoties sum miratus, et saepe quaesivi ex D. Zancho, quid existimaret. Respondit vos fuisse impeditos scribendis ad D. Philippum literis, aut literas non esse mihi redditas, quemadmodum accidit in eo medico, cui pecuniam filii tui simul cum Epistola crediderat.

Quae cum ita se habeant, peto abs te Reverende Pater, ut si qua offensiuncula eo nomine contrahi potuit (quod tamen non arbitror) id totum, audita meā purgatione, deponatur. Dabo cras operam, ut D. Bernardus D. Wolphio scribat, aut sua manu mihi testimonium tradat. Is D. Socino doctissimo Viro est notissimus. Verum haec hactenus.

Hodierno die nuntius allatus est, Caletum a Gallo captum. Senatus noster decrevit, et si ita dicendum est, (mihi n. in aurem dictum est) decretum fecit, ut, consultis prius Principibus Germanis, Helvetios Theologos ad conventum aliquem evocarent, in quo res Sacramentaria componeretur. Anabaptistae a nostris paulatim expelluntur. Episcopus Monasteriensis Episcopatum suum in manus suorum Canonicorum resignavit, cum diutius illorum impietatem ferre non posset. li eodem ipso die alterum crearunt. Nunc neque propter argumenti penuriam, neque propter uxoris morbum, quam tuis precibus commendo, diutius scribere possum. Venerande Pater vale et salve: et Clarissimum Theologum, virumque mihi summa observantia colendum, D. Martyrem


page 17, image: s017

meo nomine reverenter saluta. Item Generos tuos ornatissimos et integerrimos viros. Argent. XVII. Jan. 1558.

Quo certius testimonium fidei meae haberes, mitto tibi eam epistolam, quam olim paraveram, et qua aliquanto locupletiorem tribus aut quatuor post diebus tum tibi, tum D. Wolphio scripsi.

Dedi mense Octobri Librum Institutionum Laelio Socino, mihi ab Hotomanno traditum, ut eum Tigurum referrem. Bernardus Bertrandus.

EPISTOLA XIII. CLARISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Ecclesiae Tigurinae Pastori Vigilantissimo, Domino ac Parenti meo Observandissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

PRorsus ita est, ut scribis, Vir Clarissime et Pater observandissime, magna hodie perfidia eorum est, quibus litterae committuntur. Sensi quatuor abhinc mensibus in literis maximi momenti, quas D Calvino scribebam, quas ipse queritur interceptas, ego hīc non sine dolore sum expertus. Institutiones tamen tandem repertas vehementer gaudeo; et oro ne aliorum socordiam mihi fraudi esse velis. Mirum est eos Italos juris D. D. a me litteras tum ad te, tum ad D. Petrum Martyrem, accepisse aestate superiore: de quibus nunc ipsum cum D. D. Zanchio loquebar, nec tamen reddidisse. Verum haec hactenus. Bezam, Budaeum, Bertinum hac Francofurtum profectos non, opinor, ignoras. Causa profectionis est impietas quorumdam, qui Cardinalitia pecunia corrupti impedierant, quominus Legati Principum mirterentur. Deinde nova bella Papae, de Triumviratu Cardinalitio inquisitorio, cui duo crudelissima et Phalarica sive Pharaonica Edicta de illorum Triumvirorum jurisdictione subjecta sunt. Senatus noster negotium habet quam commendatissimum, suam etiam in cogendo Conventu Theologorum Helvetiorum et Germanorum operam interponit.


page 18, image: s018

Qui suae civitatis familiae, Ecclesiae solius curam habebunt, recusabunt. Omnes testabuntur, se de sententia nolle desistere. Qui vero totius Europae sparsas et tyrannidi adhuc subjectas Ecclesias spectabunt, qui pacificationem Ecclesiarum, gloriam Christi, qui conscientiarum tranquillitatem optabunt, ii meo judicio nullam occasionem quaerendae pacis praetermittent. Exitum in manus omnipotentis Dei committent, nec de personis quibusdam, et rebus individuis philosophabuntur: sed vocationi Dei certissimae parebunt. Multum movet aspectus, praesentia, collocutio, communicatio sermonis etc. Sed haec pro singulari tua prudentia, et pietate melius perspicis. Tantum igitur hoc addam, Card. Lotharingum scripsisse Palatino, Captivos Parisienses indignos esse, pro quibus ipse cum caeteris Principibus intercedat, quoniam omnes sunt Calvinistae, Zwingliani, Sacramentarii. Itaque in duobus edictis regiis nunquam Lutherani, ut antea, sed semper Sacramentarii nominantur. Quod quam habeat sententiam non ignoras. Rogantur jam iterum a Beza Principes. Rex eget illorum ope, et militibus. Si recusent auxilium miseris propter istam funestam de Sacramento disputationem, quid fiet? At si Collocutio instituatur, et pacis aliqua ratio reperiatur, (quae in hominibus nulla omnino, in Deo solo posita tota est) tum quantum praesidii in illis, quantum omnium conscientiis solatii paratum erit, vides. Deus igitur optimus maximus auctor pacis et concordiae, qui pulsantibus et quaerentibus se nihil denegaturum promisit, animos nostros ad potentiae suae considerationem excitet: tuamque, observandissime Pater, humanitatem diu Ecclesiae suae incolumem conservet. Vir Clarissime et Praestantissime bene ac feliciter vale, et D. Martyrem Patrem meum venerandum, ac D. Wolphium, ac reliquos doctos, et pios Viros meis verbis honorifice saluta. D. Sturmius officiosissime tibi salutem impertit. Negat Francofordiae vi quicquam parari. Ferdinandus, 600. Palatinus 400. Augustus 400. equitibus instructus, sed ornamento et dignitatis causā convenerunt. Nec tamen nundinae differentur. Iterum vale. Argent. VII. Martii 1558.



page 19, image: s019

EPISTOLA XIV. VENERANDO PARENTI MEO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Fidelissimo et Optimo, Theologo Praestantissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

ACcepi abs te munus, venerande Pater, eximium plane, et his temporibus accommodatissimum. Si tam placide a nostris ea res tractaretur, magna me spes teneret fore, ut brevi Ecclesiarum concordia coalesceret. Quod sane in hoc rerum motu magnopere optandum est. Rex Maximilianus Legatos duos Augustam, Tubingam, et Heidelbergam misit, qui rationem Ecclesiae Viennae constituendae cum Theologis ineant. Scis enim Imperii decreto nuper id Principi optimo permissum esse. In Gallia vero ubique nova incendia. Triumviratus Cardinalitius institutus est cum summa potestate, et jurisdictione, ut quaestionem exerceat non in Clericos tantum, ut vocantur, sed etiam in Laicos, prorsus immanitas quaedam horribilis per Ecclesias Gallicanas, quasi tempestas quaedam, grassatur, neque ullum hominem pium libere respirare sinit. Oro Deum, ut illas pestes extinguat, Ecclesiaeque suae misereatur. D. Martyri Patri et Compatri meo observandissimo salutem opto. Theages noster cum matre sua idem facit. Dominus nuper sororem illi dedit, quam Mariam nominavimus. Ita familia Hotomanorum in Germania, unde oriunda est, iterum pullulat. Et spero Deum ejus tutelam et procurationem suscepturum, quem oro, ut te perdiu incolumem Ecclesiae suae conservet. Vir Clarissime et Pater observandissime vale, et salve. XII. April. 1558.



page 20, image: s020

EPISTOLA XV. VENERANDO ET SUMMA OBSERVANTIA Colendo Patri meo, D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Vigilantissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

SUperioribus diebus cum Geneva rediissem, venerande Pater, insigne munus Concionum tuarum domi meae offendi, pro quo, et caeteris superioribus tuis libris, quibus me donatum voluisti, maximam tibi gratiam habeo, habeboque dum vivam, et quanquam satis scio nugas meas ejusmodi non esse, ut in tuum, tuique similium Virorum conspectum venire debeant; tamen ne ossicii mei oblitus esse videar, et quia haec literatorum hominum consuetudo est, rogavi D. D. Zandam, cui has commisi, ut tibi Jurisconsultum meum deferret, si jam, ut spero, Basileae impressus absolutusque fuisset. Vehementer abs te peto ut munusculum boni consulas, tibique persuadeas, me amplitudinem tuam semper eadem observantia colere ac venerari, qua debeo. Nuntii perferuntur ad nos incerti de nostris bellatoribus, fummam dimicandi opportunitatem fugitantibus. Connestablius usque eo pacem urget, ut nullas conditiones non conetur Regi suo probare. In Galliam est profectus, ejusque in locum obses Dux Guisius factus. Interea et Thionvilla et Caletum, ut aiunt, exinaniuntur. Nonnulli pacem jam confectam suspicantur, sed hanc fabulam agi, ut sensim exercitus dissolvantur. Farellus impetrat a Principibus Literas, ut Metensibus Religionis libertas, tanquam Liberae Civitati et Imperiali, permittatur. Ibi jam Chapelleus quidam amicus meus concionari coepit, sed clam et furtim. Scribit mihi de studio et pietate multorum, sibique spem non exiguam ostendi. Peto abs te ut illa initia commendes Domino, meaeque Familiae, quae perhonorifice tuam E. salutat, semper in tuis precibus memineris. Vale Pater observandissime, et salve. Argent. XXIII. Octob. 1558.



page 21, image: s021

Reverendo Viro D. Martyri Patri et Compatri meo observandissimo S. P. tum a me, tum a Theage suo, qui mirificos nobis ludos praebet. Eidem Jurisconsultum nostrum mitto.

EPISTOLA XVI. CLARISSIMO ET SPECTATISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Fidelissimo, Domino et Parenti Observandissimo. Zurich. Fr. HOTOMANUS S. D.

OBservande Pater, agnovi singularem providentiam Dei, in negotio Willelmi nostri. Heidelbergam profectus eram cum D. St. de certis rebus ad Principem. In itinere dum una rediremus, et viderem mihi profectionem aliquam satis diuturnam suscipiendam esse, rogabam illum, ut optimum et modestissimum puerum apud se habere vellet. Cum ille propter aliorum multitudinem recusaret, sollicitus eram, ubinam illum collocarem. Simul atque domum veni, tuas literas reperi. Ita Dei providentiam agnovi, ut ante dixi. Et plane mihi persuadeo, Deum habiturum illius optimi pueri curam vel maximam. Peregrinationem alteram susceperam, sed cum tria milliaria confecissem, in itinere offendi amicum quendam, qui me ad aliquod tempus reduxit. Peto abs te, ut Clarissimum Virum D. Sturmium meis verbis honorificentissime salutes. Rationes subduxi, reperimus tum cibariorum, tum vestiarii et librorum nomine ad 15. Florenos, quos oro ut per mercatores vestros uxori meae mittatis, quam puto me coactum iri ad aliquot dies deserere. Novi nihil adhuc scribo, quia volo expectare illud, quod regio quaedam dicitur parturire. Deus illius puerperio opem ferat. Vale Pater observandissime et salve: et optimum Patrem D. Doctorem Martyrem, cujus doctissimas literas accepi, meo nomine reverenter saluta. Argent. 16. Mart. 1559.



page 22, image: s022

EPISTOLA XVII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO. Ministro Ecclesiae Tigurinensis. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

QUum in animo haberem me ipse coram apud te excusare de tam diuturna intermissione mearum literarum, cogitabam enim istuc ante nyemis adventum proficisci, hesterno die, me Gallus ille nobilis, qui Ferraria rediens istac iter fecerat, et a te literas ad D. Calvinum attulerat, tuis verbis salutans de meo officio commonuit. Quare dum se occasio suscipiendae profectionis melior offeret, volui hoc literarum ad te dare, ne tamdiu negligentiae nomine tibi suspectus sim. Nam paucis post acceptum munus tuum diebus Epistolam ad te scripsi bene longam, qua tibi gratias tum pro amantissimis tuis literis habebam, tum pro tuo praeclaro munere, quo vere [gap: Greek word(s)] ut diu solet commutaras. Tam ego quum amico cuidam fidelissimo et optimo commendassem, mensibusque amplius quatuor exactis existimarem tibi redditam fuisse, ecce nec opinanti Epistolam ille mihi retulit, quam inter suas chartas amissam, quum minime expectaret, invenerat. Ea hominis incuria commotus adduci postea non potui, ut ad te scriberem, sed quod jam pridem in animo esset, Ecclesiam vestram invisere, statueram meam excusationem in illud tempus differre. Nunc quum a D. Calvino et D. Beza de hoc tabellario admonitus fuissem, et idem Beza literas ad te cum suo libello mittendas hīc apud me scriberet; schedulam hanc exarare volui, teque vehementer rogare atque obtestari, ne me summi tui beneficii immemorem aut ingratum existimes. Nam cum amicitia tua paterna, qua me complecti voluisti, tum munus tuum honorificum, quo me quasi pignore tradito de tua benevolentia confirmasti, meam erga te observantiam ac pietatem plane auxerunt, meque tibi totum addixerunt. Longiores sane omnino non possum. Nam Italus cui has tradimus et me et Bezam urget. Alias ergo uberiores,


page 23, image: s023

cum facultas erit, a me expectabis. Bene vale, mi Pater, vale et salve. Genevae XVIII. Septemb.

EPISTOLA XVIII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISS. VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Fidelissimo Ecclesiae Tigurinae, et Parenti meo magnopere Observando. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

MItto tibi, Pater venerande, Jurisconsultum meum, quem Typographus x. prope menses apud se habuit. Non est digna res tuis oculis, sed consuetudinem literatorum hominum retinere volui, praesertim cum abs te toties praeclarissimis muneribus non quidem istiusmodi, sed tamen in eodem genere sim affectus. Itaque quae sola mihi facultas superest testificandae meae erga te observantiae, ac pietatis, ea pro officii mei ratione hoc tempore uti volui.

Novarum rerum nihil magnopere nuntiatur. In Polonia mirabilis est progressus Evangelii. Omnes Episcopi, qui in Parlamentum recepti sunt, dicuntur Papam R. abjurasse. In Anglia decretum dicitur, ut qui status Religionis fuit Eduardo regnante, idem nunc sit. Augustae III. Mart. Imperator proposuit de Religione, quam statuit arbitrio et voluntati cujusque permittere: de conferenda Pecunia in Bellum Turcicum: de Moneta. Plura te scire arbitror, neque hoc tempore satis ad scribendum otii suppetit Quare valebis, Pater observandissime, et me amabis. Clarissimis Viris D. Generis tuis, et caeteris amicis S. P. Argentinae 21. Martii 1559.



page 24, image: s024

EPISTOLA XIX. CLARISSIMO ET SPECTATISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Parentimeo magnopere Observando. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

HAEc prima luce scribo, et eo tempore, quo Typographi vestri discessuri sunt. Ea mihi erit apud te, venerande Pater, excusatio brevitatis. Adolescentem, quem tantopere mihi commendas, meliore aliquo loco esse cuperem, quam apud me esse possit, hoc est, apud aliquem Theologum, ubi sanctissimum suum institutum persequi possit. Sed si melior facultas non detur, scis me nihil tibi imperanti denegare posse. Erit fortasse in pensione annua nonnihil, de quo merito dubitetur. Nam ea apud nos propter rerum omnium incredibilem caritatem, quid dico caritatem? imo penuriam summam graviuscula esse solet. Itaque Baro, et reliqui, qui mecum sunt, Coronatum unum singulis septimanis pendunt. Is est Baro, cujus librum (cum allatus erit) tibi mittam: de Familiis Rom quem hoc biennio, quo apud me est, cum aliis quibusdam scripsit, cum tamen vix latine loqui posset, quo primum tempore ad me venit. Fecit id quotidiana praelectio mea matutina in Ciceronis antiquitatibus eruendis. Sed tamen quoniam mei discedunt, Tallero uno contentus ero. Et peto abs te ut nimiam hanc scribendi familiaritatem excuses. Voluisti enim me aperte haec eloqui: et omnino opus fuit. Complures saepe, praesertim Poloni, se obtulerunt, quos recuso. Sed tanta ista commendatio tua magnum apud me pondus habuit. Vale venerande Pater, et Domine colendissime. D. Martyrem et alios Clarissimos Viros meis verbis honorificentissime salutes velim. Argentorati III. Cal. April. 1559.



page 25, image: s025

EPISTOLA XX. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Fidelissimo, Domino et Parenti meo Colendissimo. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. D.

STuckium tuum, aut nostrum potius habebo Deo volente quam commendatissimum. Literas ab amplissimo et omni dignitate ornatissimo Viro D. Parente ipsius accepi: cui nunc partim quia Germanice non possum, partim quia valde distrahor aliis negotiis, respondere nequeo. Peto abs te Pater observandissime ut illius amplitudinem meis verbis honorificentissime salutes: eique nunties, me spondere, si Dei voluntas ferat, fore ut neque ipsum, neque ipsius filium unquam poeniteat apud me fuisse. Quod scribis eo lubentius mihi pecuniam illam adnumerari, ut illum instituam: dabis veniam, si candide respondeam, me sermonis et obtrectations ansam nostratibus daturum, si istiusmodi de me rumor spargeretur, me convictores magno pretio recipere, ut illos simul doceam; primum quia pervulgata et usitata prope omnium convictorum Argentinensium pensio illa est: sive apud literatos, sive apud viduas et imperitissimos quosque commorentur. Unde intelligi debet, me non plus propterea meis debere, quam D. Zanchus, aut alii suis convictoribus debeant, et praestent. Eodem accedit, quod non satis honorifice videbitur, et Doctori juris conveniens, domi pueros instituere. Praeterea scripsi tibi antea, me Coronatum unum a tribus superioribus convictoribus, septimanis singulis, recepisse. Et ne me propterea obligatum fuisse putes ad ullam aliam rem, sancte tibi confirmo, duos, qui meas lectiones audiebant, Tallerum unum in menses singulos eo nomine persolvisse. Ut omittam praeclara munera, quibus me Baro noster affecit, quae longe pluris sunt. Quae tamen non eo commemoro (quemadmodum Deus testis est) quod scrupulum unum a vobis expectem. Hoc iterum sancte et ex animo omni asseveratione tibi confirmo. Puerum una cum Angli Weotsi


page 26, image: s026

filio mane hora 7, Deo volente, docebo. non mercede: nec quod propter suam pensionem obligatus sim: sed gratis, sponte, liberaliter, et hac una de caussa, ut tibi gratificer cui etiam haec accedit, quod libenter illam horam sic consumo. Video etiam fore ut haec amabilis Stuckii indoles digna sit, cujus caussa hoc faciam. Nam ut tibi animi sententiam de illo aperiam, magnam ex ipsius ingenio et modestia spem concipio. Uxor mea illum singulariter diligit, et saepe praedicat se cupere diem illum videre, cum aliquis ex nostris tribus nebulunculis tam moratus et prudens existat. Itaque illum solum in Baronis hypocausto collocavimus: quo concessu omnium nullum est Argentinae amoenius, in quo quidem scholastici habitent. Dedimus illi lectulum in cubiculo proximo, more Gallico exornatum. Hora VI. suasi ut Biblia legeret, et precaretur. Septima me audit, et videtur affici voluptate audiendi rationem Reip. Rom. Octava Philippicas Demosth. etc. Prima, Partitiones etc. Quarta impetravi a Paedagogo quodam Anglorum, ut ei liceret audire Dialecticam una cum suis pueris. Denique spero ipsum otiosum apud me non futurum. Sed plura non possum. Valebis igitur venerande Pater, et me amabis. Argent. XV. Maii 1559.

EPISTOLA XXI. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO THEOLOGO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Fidelissimo, Parenti meo Observando. Fr. HOTOMANUS S.

ADolescens, qui has a me literas accepturus est, anno superiore menses aliquot ita modeste se meo in convictu gessit, itaque mihi omnibus in vitae suae partibus probatus est, ut eum ad te abeuntem, rogantem praesertim, sine hac commendatiuncula discedere, pati non potuerim. Vixit in hac urbe menses XVI. plus minus, lectiones optimas quasque diligentissime et studiosissime frequentavit. Quodque


page 27, image: s027

mihi fuit optatissimum, frequenter cum filio tuo, vicino meo carissimo, versatus est. Eum igitur his nominibus tibi commendo. De cetero, nihil adscribo. Est enim omnibus rebus, satis, ut audio, paratus, et patre natus pio et locuplete. Verum haec sibi Hermannus habeat. De tuis literis gratiam habeo. Silesii tui, a me et D. Zaniso quaesiti, nunquam visi sunt. Eo ipso die literas a D. Philippo accepi, qui dolore quodam afferri videtur, quod hanc conditionem non acceperit. Ait se Caucaso monti affixum esse novo suae Aulae decreto. Sed non, inquit, tanquam [gap: Greek word(s)] , verum ut [gap: Greek word(s)] . Viam tamen fata vestra invenient, aderitque vocatus Jesus. Haec ille. Vergerius XII. hujus mensis hīc fuit. Sed quia a vobis redibat, novi ab eo nihil afferre possum. Bernenses tamen aiebat, de Musculo duabus de causis recusasse, primum quod Wirtembergicus Princeps suum hominem non miserat. Deinde quia pacem Ecclesiarum suarum in discrimen adducere nolebant. Editus hīc Libellus est de Coena. Eum ab Hermanno, ut spero, accipies. Tibi uni, quaeso, dictum sit. Sturmius praefationem scripsit: Cokus dicitur reliquum scripsisse. Et hoc tibi quaeso soli a me scriptum putato. Senatus noster viaticum Farelli et Bezae persolvere decrevit. Pecuniam nondum mihi adnumeravit, decreta tamen est. Marpachius Heidelbergam ad reformandas Ecclesias est profectus. Nemo dubitat, quin Principes conventuri Ecclesiarum pacem cupiant prius, quam ad colloquium veniatur. Hoc si vestri Senatus urgerent, satius opinor facerent, quam si paci suarum Ditionum consulerent. Quod tamen de tuo dictum nolo. Si haec tam opportuna occasio negligatur, periculum est ne posthac nos poeniteat. Copiose ad D. Calvinum scripsi de hac ipsa re. Te per Deum immortalem rogo, ut consilium hac de re tuum omnibus Ecclesiis impertias. Mi venerande et optime Pater bene ac feliciter vale et salve. XVI. Junii 1559.

Clarissimo Theologo et Patri observando D. P. Martyri S. item Generis tuis praestantiss. et ornatiss. Viris.



page 28, image: s028

EPISTOLA XXII. CLARISSIMO ET SPECTATISSIMO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Fidelissimo, Domino et Parenti magnopere Observando. Fr. HOTOMANUS S. P. D.

VErissima sunt, quae de Gallia scripsisti, Pater Observandissime, omniumque mortalium spem Navarrus miserrime fefellit. Si scires quam acriter sit admonitus, quae conditiones illi oblatae sint, quanta subsidia delata, quantā tamen inertiā omnia despexerit, vehementer mirareris. Ego totos hosce menses duos nunquam quievi. Sed video nos inaniter laborare: consolor me tamen in eo, unde spes omnes meae semper pependerunt, et qui fallax esse non potest. De Willelmo tuo, non est quod habeas gratias. Te oro ut me apud spectatiss. Virum D. Parentem suum excuses, si illi non rescribam: quia Germanice nihil possum, et in ipsius filio spero me ea praestaturum quae ipsius expectationi satisfaciant. Opus est illi aliquot libris, si eum doctum evadere volumus. Opus est etiam vestimentis adveniente hyeme. Et scis me aliquando scripsisse, quam mihi curta suppellex sit. Quare peto abs te, ut per eos qui ad nundinas veniunt, mihi nummos aliquot numerandos cures. Vir Clariss. et Pater Observandiss. vale et salve. Argentorati. 2. Septemb. 1559.



page 29, image: s029

EPISTOLA XXIII. CLARISSIMO ET SPECTATISS. VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Fidelissimo, et Parenti meo magnopere Observando. Tiguri. Fr. HOTOMANUS S. P.

VEnerande Pater, raro mihi licet per occupationes Scholasticas scribere tibi. Habui etiam superioribus diebus negotia complura propter Ecclesias Gallicanas. Ex quibus Sex honesti Viri nuper hūc venerunt, ut sedes quaererent amplius quadringentis familiis, quae propter immanem Cardinalis Lotharingiae crudelitatem coguntur Patriam deserere. Complexus sum quam brevissime potui omnem historiam, quam in hisce literis inclusi. Peto abs te, nisi molestum est, ut eam Reverendo Viro et Parenti meo Observandiss. D. D. Petro Martyri ostendas, et simul commendatas habeatis pias familias profugas in vestris partibus. Senatus noster, ut spero, causam illarum aget diligenter, Legatis datā operā ad Principes missis. Vix credas, quam bonam operam nobis D. Sturmius navarit. Neque defuit D. D. Zanchus vicinus et amicus meus summus, quem vidi lacrymantem cum vale diceret sex tam honestis et modestis hominibus: quorum nonnulli magno sunt in honore in Gallia, Deum oro ut illos consoletur, et te tuamque Ecclesiam ac familiam perpetuo spiritu suo gubernet. Vale Pater observandiss. et colendiss. Argentorati 23. Novemb. 1559.

Amplissimo Viro D. Stuckio S. P. Nisi vererer ne pudoris mei oblitus viderer, peterem abs te idem ipsum, quod olim petii. Angustiae tamen rei familiaris me excusant, nec illi quidquam ejusmodi grave esse poterit. Puto eum mihi ad 23. talleros debere.

Landgraffius Hassiae me, in locum Ferrarii Montani defuncti cupit substituere, oblata conditione praeclara Marspurgi. Sed, ut spero, nihil nisi bono consilio instituam; praesertim cum Interim nostrum interierit, nec jam ulla missa celebretur Dei beneficio.



page 30, image: s030

EPISTOLA XXIV. CLARISSIMO ET SPECTATISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Fr. HOTOMANUS S. D.

PAter optime, usque adhuc distuli scribere et tibi et Clarissimo D. D. Martyri, dum is ex Aula rediret, quem eo remiseram, ut Galliae nostrae statum omnem descriptum mihi afferret. Nunc dum illum cupide expecto, ne cujus apud te negligentiae arguar, quem tanquam optimum parentem reverenter colo et observo, quae mihi amicus quidam renuntiavit, scribere vobis statui. Rex Navarrus non nobis quidem satisfacit. Vinxit tamen spem et expectationem omnium. Auctoritatem et dignitatem suam retinet, deque ea cum Itala Medicea pugnat, quae incredibile dictu est quanta rabie feratur in homines Christianos. Itaque jurejurando illum adigere voluit, ad promittendum fore ut Regulum Carolum in paterna atque amica religione conservaret. Connestablius cum Navarro exercitum omnem abegit: et Guisianis perniciem sine dubio molitur, qui magnopere ab Itala et Navarro contendunt, ut sibi ab Aula abesse, et vel Romam vel in Lotharingiam abire liceat. Amirallius et ejus frater Andelotus, operam suam Navarro fideliter navant. Sed ille praesertim ab omnibus in coelum tollitur laudibus propter orationem praeclaram, quam apud Navarrum et ceteros Proceres habuit. Regem a Deo vita esse miserabiliter multatum, quod tam inhumaniter cum suis subjectis ageret. Condensis Princeps constantiam retinet majorem in custodia, quam cum liber et solutus esset. Certissimum est illum ejecisse Sacrificulum e cubiculo suo, quem eo Medicea miserat ut ibi missificaretur. Praeterea nolle e custodia egredi, antequam de accusatione cognoscatur et talio calumniatoribus constituatur. Vidua Scotta Fontaneblaeum cum avunculo quodam suo proficiscitur, miris modis sese exagitans. Et utriusque Regni jacturam deplorans, quam a Scottis cara sit, non ignorat. De comitiis trium Statuum plane nihil habeo quod dicam. Aiunt illa haberi coepta esse: sed postea dilata. Quod mihi sane quam jucundissimum nuntium accidit.


page 31, image: s031

Nam ut erant constituta, metum mihi permagnum afferebant: quippe quae aflatu [perhaps: afflatu] a Guisianis ad suas rationes parata et ficta essent. Confirmant etiam plerique Edictum promulgatum esse, ut omnes, qui propter religionem in custodia et vinculis essent, liberentur. Haec de Gallia. Principes nostri Conventum agunt Neumburgi ad XXI. hujus mensis diem. Utinam de Concionatoribus compescendis aliquid statuant: sed vereor ne Palatino Electori nonnulli offensiones pariant. Marpachius noster nunquid tibi vir egregius videtur? Profecto, inquit, si verum est quod aiunt de Gallia, fore ut Evangelium ibi promulgetur, omnes evadent Zwingliani. Utrumne ex Dei an alterius spiritu ista vox manavit? Mihi et D. Zancho omnes sunt propter nugacissimum quendam libellum infensissimi: sed Deus nobis parens erit et tutor adversus illorum insidias: quem oro ut te tuamque Ecclesiam Spiritu suo conservet. Vir Clarissime et Pater Observandissime vale et salve: Dominumque D. Martyrem venerandum Senem cum omnibus Collegis tuis honorificentissime saluta. Argentorati 8. Jan. 1561.

D. D. Martyri scribam, Deo volente, cum meus nuntius redierit ex Aula.

EPISTOLA XXV. CLARISSIMO ET SPECTATISSIMO VIRO D. HENRICO BULLINGERO, Pastori Ecclesiae Tigurinae Fidelissimo et Parenti meo magnopore Observando. Zurich. Fr. HOTOMANUS S. D.

OPtime Pater, spero te a Stuckio nostro exemplum accepisse scripti cujusdam, quo Galliae nova continebantur. Ex eo tempore Diabolus excogitavit Stratagema insigne. Comitia Statuum, (qui in singulis Civitatibus habiti ambitioni et tyrannidi Semiramidis sese opposuerant) rejecta sunt ad Cal. Augusti. Et simul decretum factum, ut Rex Rhemos deducatur inaugurandus a suo Cardinali, cum tamen omnibus antiquis moribus Regni Reges non ante XIV. annum completum


page 32, image: s032

inaugurari debeant. Evangelii tamen cursus, ut spero, non impedietur. Tantus est jam omnium Ecclesiarum progressus. Regina Navarrae omnes antecellit.

Amirallius et Condensis ita aperte profitentur Religionem nostram, ut quivis nostrūm in nostris Ecclesiis. Petieram a D. Petro Martyre, Observando Patre meo, ut literas Italice scriberet ad Condensem et Amirallium, easque mihi mitteret. Te rogo, ut cum illo iterum agas, et tuas simul conjungas. Nam Condensis semper tuas conciones in symbolum Gallice scriptas in manibus habebat. Vehementer igitur a vobis peto, ut mihi hac in re gratificari velitis: et ad Episcopum Basileensem literas vestras propediem mittatis, ut mihi eas curet: id enim Condensi ante sex septimanas facturum promiseram. Vale Vir Clariss. et me ut facis ama, et D. Martyrem Spectatiss. Virum meis verbis saluta, meque apud illum excusa. Utrique vestrūm pro insigni munere gratiam habeo. Argentorati XII. April 1561.

EPISTOLA XXVI. ILLUSTRISSIMO ET POTENTISS. PRINCIPI AC DOMINO DOMINO PHILIPPO, LANDGRAVIO HASSIAE, COMITI CATTORUM, etc. Domino meo Clementissimo. Illustrissime Princeps, Clementissime Domine.

SCripsi jam C. V. ternas aut quaternas literas, et cum Illustriss. Princeps noster hunc Baronem ad vos mitteret, adolescentem Germanum et valde pium, officio meo deesse nolui. Negotium ei datum est, ut vobis omnem rerum nostrarum statum exponeret. Qua de causa narrationem illam omittam: et tantum hoc addam, venisse tempus, quo Proceres nostri benevolentiam vestram experientur. Rockendorphius dicitur adventare cum equitum duobus millib. et nobis minitari. Dicuntur quaedam de Riffembergio. Nonnulla etiam sparguntur de Rhingravio, quae certe affirmo esse falsissima. Sed tamen coguntur nostri


page 33, image: s033

propter illas Rockendorphii copias, vestram opem implorare. Nam quod ad Gallicas copias attinet, longe sumus paratiores. Memini autem quam liberaliter, quam pie, quam amanter, C. V. mihi anno superiore subsidii aliquid pro nostris Ecclesiis promiserit: et quotidie Principi Condensi, Amirallio et ceteris confirmo C. V. non deserturum esse hanc caussam. Vix dici potest, quantam spem ex C. V. conceperint. Itaque suppliciter, et quoad possum, obnixe a vobis peto, quaesoque, Princeps Illustrissime, ut illi spei respondeas: et tantum efficias, ne a Germanis militibus invadamur. Nam quod ad Gallos attinet, satis superque Dei beneficio parati sumus. Deum Opt. Max. oro ut nostri misereatur, et vestros animos ad commiserationem excitet.

Illustrissime Princeps, Clementissime Domine vale. Aureliis XVII. Maii 1561.

Illustrissimae C. V. Obsequentissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XXVII. VIRO CLARISSIMO D. FRANCISCO HOTOMANNO, Jurisconsulto. Eximio S. D.

INcendia bellorum Civilium, quibus hactenus arsit Gallia vestra, fecerunt, ut nec ubi locorum versareris, aut quae te Galliae pars haberet explorare potuerim nec literas ad te dare; memoriam tamen amicitiae nostrae, silentio hoc meo, non puto tibi excussam esse, quam spero fore inter nos sempiternam. Ecclesiis et Musis vestris restitutam cum pace publica tranquillitatem, toto gratulor pectore, et oro Deum, ut hanc velit vobis esse stabilem ac diuturnam, cujus fama exciti nostri auditores, agminatim rursus ad vos audiendos convolant. Inter eos est et hic Joannes Lauterbuchius magni ingenii et eximiae eruditionis juvenis, natus Patre praecipue autoritatis ac dignitatis Viro apud Illustrissimum Principem nostrum, Electorem Saxoniae, et mihi propinquitate junctus. Hunc pro veteri amicitia nostra tibi accurate commendo,


page 34, image: s034

officiose rogans, ut benevolentia et patrocinio eum tuo complectaris, et studia ejus regas atque adjuves. Si quid in eum contuleris beneficiorum, non apud ingratum collocatum esse experieris. Bene et feliciter vale ac nostri memoriam conserva. Datae Witebergae Cal. Maii. 1572.

Caspar Peucerus.

EPISTOLA XXVIII. CLARISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO, Jurisconsulto, nunc Genevae agenti, Domino meo Honorando et Fratri Carissimo S. D.

GRatulor tibi, honorande Domine et frater carissime, quod salvus et incolumis ex laniena perfidi et parricidae Regis evaseris. Gratias insuper ago misericordi Domino Deo nostro, qui te ad majora Ecclesiae suae servavit. Valde hīc fuimus soliciti de tua salute, postquam noster Albertus, et ipse ex laniena illa elapsus, nobis referret in arce quadam te latitare. Timuimus enim ne latronum nimia diligentia te alicubi interciperet, ac crudeliter trucidaret. Gaudemus ergo toto corde, quod insidias feselleris latronum. Nec tamen sine lachrymis tuas legere potui literas, ut qui ex tua consignatione brevi videbar mihi coram cernere hostium extremam et beluinam barbariem, quam in tot innoxios exercuerunt. At in hoc moerore gravi rursus occurrebat mihi aurea illa Domini nostri Jesu sententia: Amen amen dico vobis, plorabitis et lamentabimini vos, mundus contra gaudebit. Vos autem maerore afficiemini, sed moeror vester vertetur in gaudium etc. Respiravi itaque, et universum hoc negotium commisi divinae justitiae atque potentiae, rogans hujus clementiam, ut reliquias conservet et hostium furorem compescat, moestos consoletur, et exultantes in caedibus humiliet. Magistratus noster in urbe et agro. .... omnibus suis, severissimis legibus, militiam regiam inhibuit. Sed et nos non desinimus hortari omnes, ne nostri se faciant participes sanguinis innoxii, qui cum sanguine Abeli de terra clamat in coelum. Omnes praeterea clamant indignissime


page 35, image: s035

hoc factum, quod jubente Rege factum est. Sunt tamen qui hoc factum et excusare et defendere tentant. Cuperem viros bonos confutare horum impudentiam, eos maximź, quibus haec causa est perspecta. Albertus hic apud D. Walterum est salvus et incolumis. Uterque te salvere jubet. Vale Domine honorande et frater carissime. Dominus consoletur te et servet a malo. Misi ad te literas per Dom. Rosetum ante menses tres vel quatuor. Miror an receperis. Tiguri 10. Octob. 1572.

Tuus BULLINGERUS.

EPISTOLA XXIX. DOCTISSIMO NOBISQUE DILECTO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANNO, LL. DOCTORI. Genevae. GUILHELMUS Dei gratia Landgravius Hassiae Comes in Catzenelnbogen.

BInas a te literas, vir doctissime, unas quidem tertio Nonas Decembris, alteras vero postridie Genevae datas accepimus. Quanquam igitur miseriis atque periculis tuis, quibus in communi Patriae clade jactatus es, vehementer pro singulari amore atque benevolentia erga te nostra commovemur atque ex animo afficimur, pergratum tamen atque jucundum nobis accidit, quod in turbida ista tempestate periculi a Deo Opt. Max. desertum te non esse, sed patronam benignam Sabaudiae Ducissam, ab eo, datam tibi ex literis tuis intelligimus, quam et in fidem suam te cepisse, et apud Regem causam tuam agere, aliisque rebus omnibus benigne atque liberaliter juvare scribis.

Cum autem et nos in hac calamitate tua, conditionem atque munus docendi in Academia nostra Marpurgensi jam ante offerendum tibi mandaverimus, cum ut gratiae atque voluntatis erga te nostrae significatio quaedam extaret, tum ut certum rerum tuarum domicilium apud nos tamdiu haberes, donec tempestate commutata benignior aura spirare


page 36, image: s036

coeperit, Patriaque tua, quae carere diu opera consilioque tuo non potest, summo cum honore atque dignitate tua te requirat, repetat, atque revocet, neque tamen hactenus a te certiores facti simus, utrum is rerum tuarum status futurus, eaque occasio se datura sit, ut isthinc in Academiam nostram migrare proque facultatibus illius mediocri stipendio, 300. scilicet aut summum 400. florenorum, oblatum docendi munus in ea suscipere velis, an in finibus Galliae et tanquam in conspectu Patriae apud Ducissam Sabaudiae manere malis, cupimus adhuc ea de re diligenter ad nos perscribas animumque tuum patefacias, ut quid expectare debeamus, in tempore scire possimus.

Jam autem in sumptus itineris, si forte ad nos prosicisci velis, 100. coronatos tibi mittimus, omnemque gratiam atque favorem clementer tibi atque liberaliter deferimus. Datae Cassellis 12. Martii anno 1573.

Wilhelmus L. Hassiae.

EPISTOLA XXX. GUILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE COMES IN CATZENELNBOGEN.

LItteras tuas, vir doctissime, quibus egregiam et singularem erga nos observantiam, voluntatem, studiumque tuum operam nobis navandi ostendis, legimus libentissime. Superioribus vero tuis jam ante respondimus, ut ex nostris literis 11. Martii datis cognoscere poteris.

De statu regni Gallici, et quomodo illic se res habeat, quod crebro ad nos perscribis, rem nobis facis pergratam, cupimusque clementer ut si quid deinceps certi a bonis fideque dignis authoribus illinc cognoveris, id nobiscum communices. Nos profecto vehementer dolemus, cum quod pulcherrimum illud optimeque quondam constitutum regnum tam misere nunc vastetur, tum vero in primis quod laudatissimae


page 37, image: s037

memoriae Regis Henrici filii tantorum facinorum insimulantur. Veremur autem ne singulari ira atque vindicta divina hoc fiat. Quamobrem Deus Opt. Max. diligenter etiam atque etiam orandus est, ut poenam illam, patria erga nos bonitate sua, clementer imminuere ac avertere tandem velit.

Novi quod ad te perscribamus hīc nihil est, nisi quod Episcopus Hildesheimensis, quae civitas est ditionis Brunswicensis, hisce diebus decessit, in cujus locum Ernestus Episcopus Frisingensis Ducis Bavariae filius postulatus est. Quae res, nostra quidem opinione, aliquid turbarum atque tumultuum finitimis Principibus oppidisque illius ditionis allatura videtur; praecipue si postulatus ille, Episcopatum, quem fere quinquaginta annos Duces Brunswicenses jure belli tenuerunt, recuperare tentet.

Haec, ut literis tuis responderemus, rescribere placuit. Tu, si quid erit in quo tibi usui et ornamento esse possit amor atque benevolentia erga te nostra, id a nobis te facile consequi posle confidito. Datae Cassellis 15. Martii anno 1573.

Wilhelmus L. Hassiae.

EPISTOLA XXXI. DOCTISSIMO NOBISQUE SINGULARITER DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANNO, LEGUM DOCTORI. Genevae. GUILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE COMES IN CATZENELNBOGEN.

GRatiam nostram et omne bonum. Quaternas abs te literas, vit doctissime nobisque in primis dilecte, Genevae datas, 15. Aprilis accepimus, in quibus nobis nova quaedam communicasti. Pro quo


page 38, image: s038

officio benigne tibi gratias agimus, clementer insuper petentes, ut si quae alia habueris certa et commemoratione digna ex Galliis, ea nobis tuis literis exponas, ita tamen ne nimis pungere Regem videaris, ne forte literae tuae interceptae et ad improborum hominum manus perlatae periculum tibi procreare possint.

Nolumus praeterea te celare pro amore et fide erga te nostra singulari, Regem Galliae nuper admodum per Legatum suum nostram in causa quadam operam studiumque desiderasse. Quod quidem ejus Majestati non gravate polliciti sumus, ea tamen conditione, ut nostrae petitioni vicissim locum daret, et si nos inter necessarios et amicos suos poneret, ut defuncti Admirallii viduam et liberos, item Ministrum et Advocatum nostrum D. Franciscum Hotomanum, cujus opera et ante in Nassaviensi causa, et nunc in Dietzensi et aliis difficillimis controversiis usi sumus, ea gratia et clementis animi benevolentia dignetur, ut restitutis bonis ablatis, de iis annuos reditus et necessaria vitae alimenta, extra Patriam viventes commode habere possint.

Cum itaque te nostro Ministerio addictum nostrumque Advocatum nulla alia de causa nominaverimus, quam ut te Regi Galliarum commendaremus, et te in gratiam apud eundem poneremus: quamquam et consilio et opera tua in Dietzensi et aliis difficillimis causis, quibus te nobis inservire paratum novimus, utemur. Voluimus de hisce te certiorem facere; ne forte interrogatus, quid tibi respondendum sit ignarus esses. Bene vale. Datae Cassellis 17. Maii anno 1573.

Wilhelmus L. Hassiae.

In consignatione harum, en adferuntur mihi literae Electoris Saxoniae, quibus mihi significatur quod ex relatione suorum Legatorum, quos in Polonia habuerit, intellexerit Andegavensem Ducem omnibus aliis competitoribus regni a majori parte Statuum praeferri, et jam Celsitudinem suam a Praefecto Lusatiae recepisse literas, quibus significetur ipsum Ducem jam dum esse electum et proclamatum. Quid autem horum in rei veritate se habeat, brevi resciemus.



page 39, image: s039

EPISTOLA XXXII. JACOBUS CAPPELLUS Clarissimo Jurisconsulto FRANCISCO HOTOMANO S. D.

VIde quanti sit virtus atque eruditio. Ego de tua salute solicitus, an incolumis evasisses, magnopere dubitabam, et quo te eripuisses, eos qui huc confluxerant percunctabar. Sciscitabar interdum ab his, qui vel Heidelbergā vel Argentinā aut Basileā hac iter faciebant, ecquid de te intellexissent. Scripseram etiam ad amicos quosdam, qui isthic apud vos sunt, ut mihi certo significarent, an etiamnum Genevae esses: percupiebam enim te per literas salutare, quando coram videre ac alloqui, verasque audire et reddere voces non licebat, cum subito de tua Franco-Gallia rumor incertus ad nos perfertur. Mox etiam e nundinis Francofortensibus unicum tantum exemplar huc defertur. Cujus Libellilegendi quamquam mihi nondum fuit copia, sed liminarem tantum Epistolam percurrere licuit, statim tamen, non ut aiunt ex unguibus leonem, sed e nati facie parentem agnovi. Nam et rectum illud tuum judicium de nostro in Patriam officio, neque omni abjicienda spe atque cura reipublicae probavi: et variam illam tuam lectionem, multiplicemque eruditionem admiratus sum: Quae quanquam ex aliis tuis scriptis satis esset mihi nota, tamen gratum fuit intelligere, te non animo fractum, neque angoribus deditum jacuisse, sed ab iisdem istis tuis studiis, quae secundas res ornant, in adversis praesidium ac consolationem petivisse. Etsi autem non dubito te in toto Libelli discursu, multa nobis recondita, et e pulvere vetustatis eruta, quasi nova nostris hominibus proposuisse, quae mirum in modum cognoscere desiderabam, antequam quicquam ad te de eo scriberem, tamen cum se offerret occasio ad te scribendi tibique felicem hunc partum gratulandi, tenere me non potui, neque tandiu expectare, quoad per eos, qui Librum nunc primum allatum detinent, totum tenere permitteretur. Quem ego, si nactus fuero vel helluo vel gurges nominari non recusem, modo eum devorare mihi liceat. Interea vero patieris me ad illam tuam de nostro


page 40, image: s040

in Patriam Officio sententiam Ciceronianam, illud adjungere. Etsi Sapientis est libenter carere Patria, Duri tamen est non desiderare, quod si Republica non possit frui, stultum est nolle privata; felicem te vero ac fortunatum, qui talem nobilitandi tui facultatem nactus sis, ut quod Terentianus ille Chaerea de excellenti forma praedicavit, idem de te dicere possumus, ubi ubi sis diu latere non posse. Ceterum ut valeamus, quid rerum agamus, quo hīc loco ac statu simus, is qui tibi has literas redditurus est, Clementinus Vir optimus amplius enarrabit. De te valde cupio cognoscere ecquid valeas, quid uxor optima, quid bene nati filii, an salvi omnes, et penes te sint. Quid Libris ac Membranis tuis acciderit, perierintne an salvae sint, quamnam rei familiaris jacturam in hoc naufragio publico feceris. De quibus si ad nos rescribere dignaberis, operam dabo, ne mutuum illud conservandae nostrae amicitiae, et observantiae erga me tuae officium per me intermittatur. Bene vale. Salutat te Ludovicus Frater. Sedani. Prid. Calend. Novembris 1573.

EPISTOLA XXXIII. JACOBO CAPELLO, D. Du TILLOY. Sedanum. Fr. HOTOMANUS S. D.

EX literis, quas ad Coturium nostrum scripsisti, cognovi, te non esse oblitum amicitiae nostrae veteris, et (ut confido, sempiternae,) de quo magnam tibi, Vir doctissime et praestantissime gratiam habeo. Consolantur me talium virorum studia: in his praesertim aerumnis: quarum cumulus nuper accessit, ex gravi et diuturno morbo. Quo tamen sum Dei beneficio levatus. Sic, ut jam juventuti nostrae operam navem: quae certe non modo juris, verum etiam pietatis et modestiae se studiosam ostendit. Germani quoque modestissime se gerunt: et nostra consuetudine ac familiaritate victi minus jam a confessione nostra sacramentaria abhorrent. Habeo autem Collegam Doctorem Enimundum Bonefidium: quo neminem florere puto Jurisconsultum eruditiorem. Itaque optime de Academia nostra speramus. Sed de Patria


page 41, image: s041

audimus ea, quae si quid erat reliquum spei, debilitant. Quanquam Nemausenses, eorumque foederati fortiter adhuc se gesserunt. Nunc conventus habetur prope Montalbanum, Regis jussu; cui Cursollius (quondam noster) et Praetor Trucsovius, et alii quidam intersunt. Nostri quoque delectos quosdam e suis eodem miserunt: si qua pacificationis facultas detur, cujus tamen spem nullam vident. Verum haec Deus viderit: qui certe humanis consiliis in Ecclesia sua regenda non utitur. D. Seresmium, si istic est, velim meis verbis honorifice salutes, eique dicas me literas a fratre quodam meo recepisse, quibus scribit Villulam nostram Vilerianam venditam a matre et fratribus, Nobili cuidam, qui in eodem pago domicilium habuit. Respondi, rei litigiosae venditionem ratam non fore. Interim quid animi habeant, vides. Si quid audierit, aut si quid in ea re possit, velim eum non gravari certiorem me facere. Vale Vir clariss. et salve. Gen. 9. Kal. Decemb. 1573.

Totus et animo et studio

Tuus HOTOMANUS.

EPISTOLA XXXIV. DOMINO NOBIS IN PRIMIS DILECTO FRANCISCO HOTOMANO, Juris utriusque Doctori. GUILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN.

GRatiam nostram et omne bonum. Literas tuas, Vir doctissime nobisque in primis dilecte, 8. Decembris datas una cum adjunctis novis accepimus; pro quorum communicatione benigne tibi gratias agimus. Et quemquam ab eo tempore, quo tibi Reginae Galliarum


page 42, image: s042

responsum ad intercessionem nostram de restitutione fortunarum tuarum, simulque literas ad Episcopum Limonicensem transmisimus, ministrum Argentinam ablegavimus, eique sub dato 16. Octobris ad te iterum literas una cum scripto, quod Regius Legatus Dominus du Harley nobis obtulit, et ut ex illo intelleximus ejus fuit argumenti, ut sidei publicae, qua tibi a Rege caveri peteres Diploma et ea qua desiderares forma, si modo diserte super hoc animum tuum explicaveris, quamprimum habiturus esses, tradidimus et mandavimus, ut per Gyphanlum ad te perferri curaret. Nihil tamen nobis abs te hactenus ea de re, quanquam interea nobis aliquot tua scripta exhibita sint, responsum est, ita ut in dubio haereamus an praedictae literae nostrae ad tuas manus pervenerint, tuque mentem tuam super iis explicaveris, et Diploma illud Regium publicae fidei acceperis, vel quo demum in statu nunc ista tua causa versetur. Cupimus igitur de hisce quam primum abs te certiores fieri.

M. Johannem Garnerium, Theologum nostrum, opinione religionis et virtutis nobis familiarem, et carum, una nobiscum in Vachense oppidum, in quo a nobis Rex Poloniae, cum transiret has oras, susceptus est, eo potissimum consilio adduximus, ut oblata forte occasione a Rege concionem habens audiretur. Sed Rex usque adeo studiose praecavit, ut etiam neglecta benedictione et consecratione mensae, contra morem omnium Christianorum cibum ceperit, nevel hac ratione praefatum Garnerium audiret. Is cum inde domum ad Aulam nostram rediret, et ex concussione et vehementiore currus commotione debilior factus male se habere conquereretur, paulo post 6. Januarii placide in Christo obdormivit.

Haec ad significandam animi nostri erga te benevolentiam nequaquam te ignorare voluimus. Bene vale. Datae Cassellis 18. Januarii anno 1574.

Wilhelmus L. Hessen.

Regem Poloniae pro ea, quae inter domum Vallesianam et Hessiacam intercessit semper necessitudine, excepimus perhumaniter, octingentis et his amplius comitati equitibus. Retinuimus illum nobiscum tribus noctibus. Interim tamen quorum reprehendi et admoneri debuit non obliti, sed, quod id ipsum verae amicitiae vinculum postulet, eo quo nos nostri animi candore semota omni blandiloquentia sine adulatione,


page 43, image: s043

ipsi diximus, exprobravimus, et admonuimus eorum omnium quae ad stabiliendam Religionem et quidem Galliae et totius orbis Christiani pertinent. Quae, ut tam vultu quam verbis praeferebat, benevolo, amico, et grato animo a nobis suscepit.

EPISTOLA XXXV. CLARISSIMO ET ORNATISSIMO VIRO D. DANIELI TOSSANO, Fidelissimo verbo Dei Ministro in Aula Ilustrissimi Principis Electoris Palatini S.

TAndem abs te literas accepi, veteris tuae erga me benevolentiae testes: de qua tibi, Vir clarissime, et optime, gratiam habeo atque ago: ac praesertim de Daniele nostro, cujus pueritiam tibi commendatam fuisse vehementer laetor. Itaque quamprimum illum ad vos mittere statui. Si Sabinii vidua istuc redibit, eum illi adjungam. Optime et de me et de illo meritus es: Deumque oro, ut parem tibi, tuisque liberis gratiam referat. Velim eum Clariss. Viro D. Ursino commendes. Si apud eum futurus est, tanto beatiorem illum judico. De puero Issartio gratiam quoque habeo. Sex tibi coronatos mittam per mercatores, qui Francofurtum proficiscentur. Virgis dignissimus est, qui sex fere totos menses ad nos ne literam quidem misit. Illustrissimo Principi, cujus heroicae virtutis jam pridem studiosissimus fueram, velim meis verbis gratias agas pro immortali beneficio, et singulari erga me, meumque filium benignitate. Scribam ipsius Cels propediem quaecumque ex vicinis bellatoribus nostris erunt ad nos perlata. Quaejam habemus fere haec sunt. Monsr de Saint Romain, qui Nemausensi provinciae praesidet, sua manu nuper scripsit arcem inexpugnabilem Montferrant interceptam a nostris fuisse, magno cum Papistarum incommodo. Abest a Mompessuto circiter duo milliaria. Itaque magnas se illinc ad bellum gerendum opportunitates nactos arbitrantur. Mombrunius bellator fortis, strenuus, felix, eo Cardinalem Vicelegatum Avenionensem redegit, ut ab illo ducatorum XII. millia expresserit menstruarum induciarum nomine. Ita Papa jam ab Huguonottis pacem magno


page 44, image: s044

pretio redimit. Eo ipso die Induciarum cum Rege pactarum dies abiit. Repente ad Gratianopolim profectus est cum omnibus suis copiis. Tubicines circum misit. Jussit denuntiari Rabulis et Consiliariis, ut pecuniam sibi in stipendium et commeatum mitterent, ni intra triduum parerent, ullas eorum domos suburbanas incensurum, plebeiis nihil incommodi allaturum, sed iis solis, qui Tyranni et Tyrannidis minislri essent. Hoc usitato verbo est usus. Nonnulli ex illis Legatis formidine affecti in Sabaudiae sines confugerunt. Quid ceteri facturi sint, nondum scimus. De Rupella literas accepi ab affine meo Sangermano, tuo Symmysta. Scribit de Proditione et Conjuratione non ab homine ullo, sed a solo Deo patefacta et oppressa. Comitem Rupefocaldium paternae virtutis oblitum penitus depravatum esse. Idem omnes de Navarro et ceteris affirmant. Messieurs de Beauvoir et de Bricmault, qui se in Galliam receperant, nuper hūc refugerunt: certiores facti de novis novae trucidationis et laniarum consiliis. Uterque affirmat, si quid a vobis subsidii haberemus, amplius duo Papistarum nobilium millia sese nobis conjuncturos. Tantum omnes odium cepit immanissimae et intolerandae tyrannidis: quam ut Deus propediem funditus evertat, stirpem averruncet, ex animo ab ipso peto quaesoque. Vale, Vir clarissime et frater observande. Gra. 3. Kal. Mart. 1574. Totus et animo et Studio

Tuus HOTOMANUS.

Oblitus eram de Franco-Gallia nostra, furtim a malevolis quibusdam ........ translata et impresla. Nam Bernenses a Legato Solodurensi rogati impetrarant a nostris, ut haec ........ trahatur. Interim istorum clientes furtum ...... ferunt. Spero eos poenas daturos. Habemus hīc translationem, quam Velsero imprimendam vel ad vos mittemus.

EPISTOLA XXXVI. A MONSIEUR, MONSIEUR HOTTOMAN. A Geneve.

MOnsieur Hottoman, j'ay receu vos deux pacquets, que m'avez envoye, et vous remercie de la bonne diligence, dont avez use pour me faire entendre de vos nouvelles par dela, vous priant bien fort de continuer de mźme tant et quante fois qu'aurez moien de le faire. Au


page 45, image: s045

reste, je vous recommande ce jeune Gentilhomme Jean Quad present porteur, lequel j'envoye en vostre Escole pour continuer illec les estudes et estre apprins en bonnes lettres toute piete et honestete. A quoy je vous prie aussi qu'il vous plaise quant et Monsieur de Beze luy estre conducteur et aidant, selon que cognoistrez luy estre necessaire, affin qu'il puisse tellement profiter et estre instruit, pour nous faire puis apres des services plus adextrement. Et en tout cecy me fairezung grand plaisir, lequel recognostray de bien bon eoeur la ou l'occasion s'y offre. Priant'Dieu, Monsieur Hottoman, vous augmenter ses graces, et vous avoir en sa sainte et digne garde. De Heidelbergh ce 4. jour d'Octobre mil V. LXXVI.

Federic Electeur Palatin etc.

EPISTOLA XXXVII. JACOBO CAPPELLO, D. Du TILLOY. Sedanum. Fr. HOTOMANUS S.

MAgnopere sum tuis literis delectatus, praesertim hoc misero et prope desperato statu rerum, nam etsi de pace multa consilia agitantur, tamen Scelus Gallicum nondum expiatum arbitror. Quanquam haud scio an Deus Ecclesiae suae misertus inducias ei aliquas et miseriarum intermissionem fit concessurus. De tuis rebus, quae scripsisti gratum habeo. Decessit anno superiore Bonefidius noster, Vir doctus, meus Collega. Habemus hīc in schola nostra Ducem Luneburgensem, Barones quinque a Schonburg, a dHorcam, a Slanata, a Kowitz, et nostrum Cornbergium. Eis privatim etiam operam navo. Plures affuturos spero. Nam pestilentia superioris anni initia nostra disturbavit. Video quanto ingenio, et quam multis bonis artibus instructus, jus civile nostrum sis amplexus. Si conditio non displiceret, sperarem fore ut impetraremus. Sed conditio pertenuis est. Bonefidius habuit florenos hujus monetae 700. Ego tantum octingentos habeo, Consilii nihil do. Tametsi foetus juris nostri regula dare possem: cum fraudulentum illud non fore


page 46, image: s046

exploratum habeas. Sed abs te ipso consilium petes. Tibi enim domi ista nascuntur. De Vilierio nostro quod ascribis, gratissimum fuit. Nam hoc toto bienni o mihi crede non tantumdem audieram. Video et te et D. Cenamium exclamaturos quid agam. Verumtamen ita est ejusmodi, inquam, et matris et fratrum insania est: quam ego quantum Dei providentiae consido, credo a Deo ad me pro meo merito tractandum illorum perditis mentibus immissam esse, neque tamen quicquam remedii video. Nam Deus illorum pectus Pharaonico more indurat. Uxor dies et noctes has fortunas nostras deplorat. Videt me senem morbis obnoxium, novem liberis onustum, naufragum, opis consiliique egentem. Te oro, Vir optime et clarissime, ut si quid potes in his fortunis nostris sublevandis, id pro tua pietate et vetusta nostra necessitudine praestes. D. Cenamius multum te, si volet, adjuvabit. Habeo in arce Creiae doctorem Joachimum Goetz Brunswicensem, Ducis sui Consiliarium, et qui Biturigae amplius biennium mihi operam sic navavit, ut nemo ex Germanis mihi familiaritate esset conjunctior. Vir bonus est et candidus, sed non usque adeo religioni deditus, ut candens ferrum deglutire audeat, quod vetus proverbium est feudisticum. Scribo illi, et cupio te meas ei literas curare, et ipsius vicissim mihi literas leges, et D. Cenamio ostendes. Ego me et mea tibi commendo. Vale et de negotio illo superiore rescribe. VII. Januarii 1575. Affini meae faeminae lectissimae, ipsiusque filiae cognatae meae, et D. Cormontio salutem velim meis verbis impertias plurimam. Eis gratiam habeo, quod mei memoriam non aspernentur.

Totus et animo et studio Tuus HOTOMANNUS.

Oblitus eram de nostris lucubrationibus, de quibus scribis te velle audire. Habeo in manibus Epitomationem libri Digest XXI. et publice pergo ut possum. ropediem spero ut quartum Observationum tibi mittam. Edetur etiam ut spero in Titul. Cod. de Usufructu et de Locato. Nam id Barones isti nostri expetunt, quos isto munusculo ferire cogito. Henricus Stephanus cogitat de altera editione Illustrium quaestionum. Alter de Franco-Galliae. De qua in memoriam redeo, quod heri mihi nuntiatum est. Nudius octavus a Chamberi tres bucoinatores in foro Ducis Sabaudiae et Senatus interdixerunt, ne quis eum Libellum, et novum alterum


page 47, image: s047

de Magistratibus et veritate, vendere aut domi habere, legere, contrectare auderet. Hoc nuntio accepto typographi certatim accurrunt ut alteram editionem adoriantur. Iterum vale.

EPISTOLA XXXVIII. JACOBUS CAPPELLUS, FRANCISCO HOTOMANO Jureconsulto Clarissimo S.D.

COmmodum allatae sunt mihi literae tuae, eo ipso die, quo Tabellarius hīc discessurus erat, ut prompte rescribere possem. Quas tamen miror jam ante diem XVII. Cal. Februar. scriptas esse: cum eadem via a D. Carolo Jonvillaeo praeceptore mihi plurimum observando alias acceperim scriptas IV. nonas Februarii. Ut ut sit, ex iis cognovi amorem in me tuum, et propensum animum, non solum in eo quod de domesticis tuis rebus amanter ad me familiariter scribas, sed et quod de me solicitus conditionem honestissimam deferas: eamque (qui tuus est in meamor) impetrare posse non desperes. Quo nomine ut a me incipiam, gratias habeo quas possum maximas. Primum quod ita de me judices, parem me huic muneri tibique in profitendo jure collegam esse posse. Deinde quod tam benigne operam ad id impetrandum tuam pollicearis et offeras. Ego vero, qui me ut nossem, semper laboravi, neque plus aliis de me, quam mihi ipsi credere solitus sum, satis scio quam longe ab illa excellenti tua eruditione ab sim, quam parum instructus iis, quas judicas, bonis artibus, quam denique rudis et insolens suggestum conscensurus sim: non quod de juris ipsius cognitione atque intelligentia diffidam: Nam cum in eo totam aetatem consumpserim, turpe mihi judicarem, jus, in quo versor, ignorare, maxime cum Patricius sim, et caussas orarim, idque planius etiam posteritati facturum me, editis iis, quas in manibus habeo commentationibus, confido. Sed jam viginti mihi fluxerunt anni, eoque amplius ex quo jus publice docere desii: cujus temporis bonam partem in ea, (quam tu postrema tua Franco Gallia exagitas, arte rabularia contrivi. Et hanc ipsam ex tribunali auream messem exemplo Stratoclis


page 48, image: s048

et Diomeclidis sectantem D. Jesus immensa sua benignitate rus primum ad se retraxit, deinde etiam nihil minus cogitantem Consiliarii dignitate in Armorica Curia ornavit. Itaque vererer, ne si nunc juventus a me docenda susciperetur, plane novus et rudis invenirer: neque plane spes abscissa est, quin ad hoc ipsum Senatorium munus, aut saltem ad forensem illam operam mihi redire etiam in patria liceat. Conditionem autem septingentorum florenorum quasi modicam nihil moror. Nam cum honorarii nomine tribuatur, video quam tu velut pertenuem aspernaris, eam pro reipublicae vestrae tenuitate amplissimam esse. Interea me hīc ut possum sustento partim ex patrimonii reditibus, quos veluti naufragii reliquias et tabulas colligo, partim ex opella forensi, quam et Clientibus in consulendo et Magistratibus in assidendo navo, eoque pacto tenuiter quidem [gap: Greek word(s)] victito. Itaque ut eodem versu, quo coepi hoc negotium concludam, gratias tibi quam maximas possum ago.

De re tua dolet mihi, te tam duriter a matre dicam an noverca, et fratribus inhumanis tractari: neque tamen video, quid opis in eo tibi ferre possim: Nam Colonus, ut scripsi, autores illos laudat, neque tibi obstrictus est, cogi posse negat: Te sibi ignotum dicit. Quod siad judicem eundum sit, scis quam odiosum sit nomen tuum vel unius Franco-Galliae nomine, quae quantum video etiam Sabaudis ipsis exosa est. Cui etiam cur nomen tuum adscripseris non video: certe multi parum consulte factum a te judicant. Neque tuum exemplum, qui de Magistratibus et [gap: Greek word(s)] scripserunt, imitati sunt. Periculosum est enim in eos scribere, qui possunt proscribere. Sed in tuo negotio, quod unum possum, curabo tuas literas, ad Brunswicensem illum doctorem perferendas. In quo etiam D. Cenamius operam suam tibi pollicetur, teque salutat, uxor ejus propediem illuc cogitat: Ea si quid responsi extorquere poterit, aut vi mandati tui pecuniarum corradere; ut ad te deferatur operam dabo, si quid amplius possum ipse comminiscere et audacter impera. Habebis amicum obsequentissimum. Cabonius noster, qui in vicino tuo rure habitat, ut valeat, ut se in opere rustico exerceat rescribas velim, eique salutem meo nomine plurimam dicas. De scriptis tuis, quod tertium tuarum literarum caput erat, gratissimum fecisti. Nominatim quod Quartum Observationum ad me missurum polliceris, quem spe jam devoravi. Nam in titulos Cod. de Usufructu, deque Locato commentatio sit sane juvenibus illis Baronibus tributa. Et rursum [gap: Greek word(s)] Juris lib. XXI. quos Hermogeniani exemplo conscribis, lentum fore


page 49, image: s049

negotium praesumo, nec ante edendum quam ad finem quinquaginta librorum perveneris. Dialecticam tuam institutionem percurro: Praeclarum opus et ingenio illo tuo dignum, disciplinarum omnium capace, Illustres Quaestiones nondum attigi. Itaque alteram Editionem expectabo. Bene vale Vir doctissime, mihique dilectissime, et hanc nostram in Domino conjunctionem fideliter cole.

Sedani Idibus Februariis 1575.

EPISTOLA XXIX. Fr. HOTOMANUS JAC. CAPPELLO S.

GRatissimae mihi tuae literae fuerunt, Vir clarissime, et doctissime, quibus utinam paulo otiosius respondere possem. Quod de conditione delata, gratiam habes, in eo tuam humanitatem agnosco, summamque prudentiam, qui quod tibi usui est perspicias. Quod de Franco-Gallia nostra peramanter scribis, verissimum esse agnosco. Idem alii complures mihi dixerunt. Sed quod olim illis, idem nunc tibi respondeo. Primum, si Rabularii mihi negotium facessant, mihi esse in animo Arresta illorum Papponica sic tractare ut digna sunt, iisque sempiternam ignominiam agnoscere. Deinde Liber est Historicus, historia facti est. Tota igitur facti controversia est. Hi factum negant. Quaenam impudentia est, cum vix tria proferantur sine testimoniis ac documentis apertissimis? Si male a me proferri aliquid aut fingi, aut adulterinum pro vero produci, querantur, publico id scripto proferant. Ego capitis mei periculo disputationem subibo. Itaque scio, cum ea de re acriter in sanctiore Senatu agitatum fuisset, tandem placuisse a Sabaudo id fieri, quod puto te ex meis literis cognovisse. Quod vicinum meum ais suum nomen in altero illo titulo novo celasse, confirmo tibi hoc illum propter hunc Magistratum nostrum secisse, qui ne vitam quidem Amirallii edi hīc passus est, sapientiā mirandā et novā et multis non probatā. Itaque libellus ille hīc editus non est. Praeterea confirmo tibi me duos habere summos Maecenates, duos Germaniae Principes, qui tantum meae caussa pridem effecerunt, ut Brulartus sua manu mihi scripserit (eum


page 50, image: s050

ego antea natum nescivi) sibi a Rege mandatum fuisse, ut Diploma mihi quale vellem conficeret, quo meis bonis caveretur. Respondi usque adhuc me fruitum bonis non litigio sis (quod verum est), nam tenuiculos proventus nostros praeter Villerianum usque ad hanc fere diem exegi. Ascripsi mihi in jure communi et ordinario, non fore opus extraordinario vel privilegio. Hanc [gap: Greek word(s)] ille miratus est. Tanta fuit mea fiducia primum bonae conscientiae, deinde pietatis, patriae meae navatae: de qua dici non potest, quam multas undique Literas gratulatorias acceperim, etiam ex Aula Imperatoris complures, ex Prussia, ex intima Pomerania. Postremo credo Dei providentiam hanc fuisse, et meum Libellum (si saeculum hoc ingratum experiar) tamen posteritati jucundum fore mihi Dei beneficio abunde prospectum est; quandoquidem, ut Paulus de se scribit, scio abundare, scio et penuriam pati. Liberis meis carissimis et suavissimis, quorum inopiae fateor me nimium extimescere, spero atque adeo confido Deum immortalem (cui totos hosce 27. annos sincere et ex animo servio) liberaliter prospecturum. Deus est non noster tantum, sed etiam nostri seminis. Castellionii unum alunt, Palatinus alterum, Landgravius plures. Saxo mihi praeclaram conditionem offert, sed malis usus est Consiliariis, ut te confido intellexisse. Verum haec plus satis. Domino Cenamio et ipsius uxori velim, salutem meis verbis impertias plurimam. Cum illius Sarcinulas ab ejus hospita recepissem, ut eas Basileam mitterem; neque nobis, neque hospitae, neque aurigae dignae visae sunt, quae tam longe deportarentur. Affirmat multo pluris vecturam fore quam ipsam mercem. Itaque confestim hospitae reddidi, quae tantisper illas servabit, dum aliud nobis D. Cenamius mandarit. Velim Libellum perscribat earum rerum, quas reliquit, ne quid nobis sit fraudi. Venio ad Colonum Villerianum. Sine dubio loquitur ex praescripto. Vides duritiem Novercae et Thyestarum fratrum, victrix patientia; negotium tamen nihilominus vobis commendo. Vale Vir doctiss. et salve. Genevae 2. Martii. Conjecturam de Praescriptis verbis tibi mitto, et rogo ut aperte et libere et ingenue mihi tuam sententiam, et judicium (quod plurimi facio) exponas. Peto abs te, ut Barnabae Brissonii Librum de Legibus Connubialibus, vel de Jure Connubiorum Lutetiae, ut audio, impressum mihi mittas, pretium dabo Tabellario. Audio enim illum hīc a quibusdam commendari. D. Bergerium velim meis verbis officiose et amanter resalutes. Uxor te honorifice salutat et rogat ut Villerianum negotium curae habeas. Ex Literis tuis cognoscere non potui quid de


page 51, image: s051

Feudis nostris, quid item de Caesare nostro et novis figuris judicares. Confido et scio utrumque Librum Lutetiae prostare. Feuda jam tertium impressa sunt. Caesar iterum.

EPISTOLA XL. FRANCISCUS HOTOMANUS, JACOBO CAPPELLO S.

COnfido meum tibi Libellum una cum meis Literis fuisse redditum ab eo, quem hūc mense Februario miseratis. Quo magis miror hunc sine tuis ad nos Literis venisse. Sed credo vel gravioribus occupationibus te impeditum fuisse, vel ejusmodi de rebus meis nuntium accepisse, cujus me participem facere pigeret. Sed est Deo gratia, scio abundare, scio et penuriam pati. Cum vacabit igitur tuam de Praescriptis verbis sententiam scribes. Henrici Matharelli nescio cujus scriptum vidi contra Franco Galliam nostram, adeo stultum, barbarum, stolidum, ut satis constituere non possim, quemadmodum illi respondeam. Sed confido Passavantium aliquem huic muneri non defuturum. Ceterum, Vir doctissime, est Lutetiae quidam mihi aliqua ex parte affinis (Monsieur Beauclerc): Tres jam anni sunt, ex quo illi annulos et nescio quae alia commisi, quae nullis precibus recuperare possum. Amabo te, cura illum acerbe sui officii admonendum. Nostin etiam cognaturn meum (Monsieur de Courlay) virum bonum et pium. Is biennio supra ternis a me Literis petiit, ut illi pugionem inauratum mitterem; quem vos appellatis Bayonnette, simulque sua mihi omnia officia in illo Beauclerc appellando deferebat. Pugionem duobus scutatis aureis et semisse confestim emi: diligenterque per Clerevantium misi: Clerevantius confirmavit se cum illo pransum, illum gratias egisse. Ex eo tempore neque Corlaei, neque coronatorum et ½. neque Belclerici mentionem ullam audire potui. Tibi haec in sinu commissa cupio. Scribes tamen, nisi molestum est, ecquid de illo audieris: et valebis, meque amabis. Vigesimo Aprilis. D. Cenamio, et ipsius conjugi et affini meae et cognatae ipsius filiae S. P.



page 52, image: s052

EPISTOLA XLI. FRANCISCO HOTOMANNO.

JAmdiu est, Hotomanne, nobilitate, eruditione et omnibus dignitatum ornamentis Clarissime, quod nomen tuum et commendatione summorum virorum, et praeclaris monumentis ingenii tui, excellentisque eruditionis non solum inclarescere coepit: sed arctius etiam communis Agnationis, et Familiae vinculo nobis privatim commendari. Ex quo quidem tempore singularem mihi in te constitui observantiam, et amore te prosecutus sum summo. Quae enim in aliis longe ab agnatione nostra remotis et alienis cum veneratione quadam miramur, et in summa, sunt Lumen Literarum et Juris Civilis Scientia, ea in te gratiora multo nobis accidere necesse est. Cujus quidem amoris mei, et in te observantiae quod hactenus nullam significationem dedi, in causa haec sunt: Quod priore tempore hoc, me in ipsa Gallia, quam superioribus annis studiorum causa ingressus eram, sed calamitoso, funestissimoque et [gap: Greek word(s)] isto bello, citius quam volui, rejectus sum, commodissime facere posse putabam; ubi praesens dextram jungere dextrae, de meo amore testificari, tecumque ortus nostri seriem repetere, recensereque, et agnationem foedere novo sancire volebam, sed invidit nobis, ut dixi, hoc, tum istius temporis infelicitas: Deinde quod post reditum meum in patriam, ubi esses et quem locum exilii in tumultibus istis Gallicis tibi statuisses plane ignorabam. Quod igitur ultro statueram, ut quod inter praesentes non liceret, per literas aliquando tecum agerem, id nunc Magnificus et Nobilis Vir D. Nicolaus Redigerus, Praefectus urbis, et Administrator Ditionis Uratislaviensis, acceptis literis tuis et libro, me facere voluit et unice a me contendit. Cui Viro, quem non solum propter conjunctionem et affinitatem, quae mihi cum eo intercedit, sed etiam autoritatem et egregia in Remp. merita, amo et veneror, non obsequi, praesertim in eo, quod ipse volebam, piaculo habebam. Quid autem aliud scribam, aut unde po tissimum exordium sumam: nisi quod praefatus sum, quia tu multis monumentis ostendisti te [gap: Greek word(s)] erga patriam et familiam nostram, eique te mancipandum aggregandumque duxisti: te vicissim a nobis amari,


page 53, image: s053

coli et recipi: omniaque quae nostra sunt libenter ad te transferre, communicareque tecum velle: sicut et quae tuae laudis sunt propria ac verae nobilitatis ornamenta excellentem illam eruditionem, quam non tibi privatim, sed publico bono et usui parasti, et in eo quotquot nostrum sunt longe vicisti, nobis assumimus et tanquam nostra vendicamus. Vehementer igitur vellem constitui et confirmari inter nos omnia Agnationis jura, in quo nemo plus quam tu ipse efficere potes, recensendo nobis originem et seriem (quae res neglecta omnino a nostris est) majorum nostrorum, et consulendo, providendoque quae ad hanc rem necessaria futura sunt. Quod te aliquando facturum plane confidimus. Interea meo loco tibi profiteor, atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere officii, quod ad voluntatem et commoda tua spectet. Mihique omnia de te polliceor. Ita hoc tempore Clarissime Hotomanne, de amore et voluntate erga te mea, atque adeo universorum Agnatorum hac Epistola [gap: Greek word(s)] testari volui. Quod si gratum id tibi esse intellexero, laetabor. De patria nostra non est quod scribam, cum tecum habeas [gap: Greek word(s)] nostros, ex quibus omnia cognoscere licet. De Gallia altera patria tua tecum omnes boni dolent, diripi et destrui nefariis parricidiis regnum florentissimum generis humani. Quem casum non dubitamus te, virum non modo omnibus sapientiae humanae instrumentis, sed divinis etiam consolationibus instructissimum, fortiter et moderate ferre. Vale, nosque commendatos habe. Datae Uratislaviae VI. Non. Mai. anno Redempti Orbis Christiani M. D. LXXV.

Tui Observantissimus

MARCUS OTHMAN a RAKIWITZ, in Laudano Teutonico.



page 54, image: s054

EPISTOLA XLII. JACOBUS CAPPELLUS D. Fr. HOTOMANO Consultorum Doctissimo et Amantissimo S. D.

QUod superioribus Literis tuis, (quas ad IV nonas Apriles accepi) non responderim, praeceps Tabellarii discessus effecit. Itaque cum me viderem secundis his tuis urgeri, cumque hoc respondendi quasi debitum exsolvere, meamque fidem liberare vellem, neque Tabellarii, qui recta ad vos contenderet copia daretur, longiorem hanc viam per Lutetiam et Lugdunum, sed ut spero securiorem elegi. Ordiar igitur a Libris tuis, quoniam hoc Literarum praecipuum esse debet inter nos commercium; Breves in Titt. Cod. de Pactis et de Transactionibus Commentarios: itemque tuam de Praescriptis verbis Conjecturam accepi: Eoque nomine tibi gratias quas debeo plurimas ago: non solum quod hoc me literario munere, et ingenii tui partu donaris, sed vel praecipue, quod dignum judicaris, cujus de tuis Scriptis judicium requireres. Sed de Conjectura tua, judicium, sententiamque meam Epistolae modus non caperet. Verum sane mihi licentiam pro jure nostrae veteris amicitiae, sumpsi: ut in margine Libelli tui, quatenus chartae modus pateretur, adscriberem, quid mihi potissimum probaretur, quid item secus dictum, aut scriptum esse videretur. Itaque cum primum se commoda Tabellarii offeret occasio, qui recta pergat, et hunc tuum sic, ut dico notatum ac dispunctum, et eum, quem petis Barnabae Brissonii de Ritu nuptiarum, et Jure connubiorum elegantem sane, multaeque eruditionis Libellum, quem tuo monitu Lutetiā hūc afferendum curavi, ad te perferendos curabo. Feuda tua mirum in modum placuerunt. In quibus non solum ingenii tui libertatem agnovi, sed et diligentiam, eruditionemque multiplicem miratus sum, qui omnia conquisieris, nihilque sis aspernatus, quo Spartam tuam ornares, id est Jus, quod docendum suscepisti, illustrares: Tam diligenter barbaros Scriptores et Historicos posteriorum temporum, quorum plerique ne de nomine quidem vulgo noti sunt, evolvisse.


page 55, image: s055

Et quidem ab illo tuo Indice verborum Feudalium, spero me non parum in Etymologiis meis, quas ad Linguam nostram paro, adjutum iri: sed quod adjicis jam tertium excusa fuisse, nihil tale, agnovi. Aut Lectorius, cum ea recuderet, fronti commendationem hanc (quae tamen emptores allicere solet,) adscribere non curavit. Caesarem et novas figuras nondum videre contigit. Curabo, si Lutetiae prostant, ut hūc afferantur. Interim hoc a te postulo, ut amanter et ingenue scribas, ecquod tibi de tam multis, variisque tuis Scriptis plurimum probetur, et in quo tibi operam melius positam arbitrere, praecipueque de iis, quae in Jus nostrum elaborasti. Matharelli Scriptum et nos vidimus, de quo nobis eadem, quae tibi videntur, jocoso aliquo responso opus esse, quo tamen caussae status et [gap: Greek word(s)] praecipue exagitetur. Relinquit enim aculeum, nescio quem, non plane et sine controversia vera esse, quae tu jecisti, caussae tuae fundamenta. De Villeriano negotio curavi literas tuas ad Doctorem illum Brunswicensem Crejam perferendas; Verum is aborat, sed Budaeus Trossius, per quem id agebatur, mihi per Literas recepit, se negotium illud tuum curaturum diligenter, ipsum se ad Sampaulianum praedium profecturum, cum Colono collocuturum, et quid ille caussae proferat, quo minus solvat exquisiturum; Ab illo denique D. Joachimo Goetz, cum reversus fuerit, responsum flagitaturum; Teque de rebus omnibus per fratrem Verassium certiorem redditurum. Cenamius te resalutat, conjux nondum e Gallia rediit, per quam haec eadem curatum iri spondet: Interea tamen non destiti, quo plenius de rebus iis intelligeres, quas tibi ignotas dicebas, et quae tamen ad te praecipue pertinent, per alios, quo in statu esset praedium illud Villerianum exquirere. Est hīc apud nos Vir pius et doctus Le Jai nomine, Electus Silvanectensis: ab eo petii, ut cum ad suos iter institueret, vel tuo vel Literarum nomine, quae tibi plurimum debent, rem omnem intelligere laboraret. Ab eo reverso certius omnia cognovi, et ut ipse conscriberet effeci, ut ex hoc suo breviculo intelliges, quem ille per me ad te mittit, seque tibi commendatum esse cupit. De Corlaeo et Belloclerico gratum habeo, quod haec tua mihi in sinum. Corlaeus quantum audio Lutetiae est, admissi dolens, exitum quaerit, et de praedio in hac vicinia comparando cogitat; Haeret tamen adhuc in luto, nimirum tricis illis et pedicis divitiarum, quibus multos Satan irretitos detinet, adhuc impeditus: Curabo cum per Alaudanum nostrum, qui te plurimum salutat, officii


page 56, image: s056

sui admoneri, ut et tibi debitum exsolvat, et in Belloclerico appellando fidem suam liberet. Bene vale. Pridie nonas Junias 1575.

EPISTOLA XLIII. JACOBO CAPPELLO, D. Du TILLOY. Sedanum. Fr. HOTOMANUS S.

MUltum tibi me debere fateor. Vix credas quam jucundae mihi tuae literae fuerint. Peto abs te, ut pergas et me hac molestia liberes. Trossius fratri suo Verario hūc scripsit idem, quod in chartula scriptum repereram. Vilerianum nostrum a matre venditum: ex quo de illius animo venenato et impio existimare potes. Mittam Trossio procurationem, ut quod poterit pecuniae vel a Colono, vel ab illa exigat. Responsum est Matharello et Massono, ut mereri videbantur. Canes sunt frusto panis ad latrandum conducti a Semiramide. Fuste abigendi fuerunt, non verbis coėrcendi. Peto abs te quod habes in Franco-Galliam nostram notatum vel tuo vel amicorum studio, ne gravere quamprimum ad me mittere. Tertiam enim editionem paro. Utrumque illud responsum tibi misi. Feuda nostra iterum tibi dico ter impressa esse: semel Lugduni, iterum Coloniae in 8. tertium Venetiis. Scholia in Caesarem bis quoque impressa sunt: semel in fol iterum in 8. Nostram de Praescriptis Verbis Conjecturam aliquot de melioribus tuis studiis horas detraxisse, tua caussa doleo: mea, gaudeo: si modo Emendationes, quas polliceris, ad me mittas, quas cum videro, non facile de sententia desistam. Corlaeum magnopere vereor ne offendas, tantulum pecuniolae tanti apud amicos esse non debet. Sed tantas sordes sum et admiratus, et vere ut dicam, detestatus. Commodius facturi videmur, si eas silentio, quo dignae sunt, obruamus. Belloclericus, Belloclericus, inquam, multo acerbius castigandus est, nequiorem et perfidiosiorem nebulonem non vidi. Non modo monilia et annulos amplius centum aureorum nobis retinet, verum etiam pecuniae, quam in curia Parisiensi habemus, reditum annorum fere trium. Quotidie


page 57, image: s057

a Patrueli quodam meo, Helvetiorum Thesaurario, et aliis amicis admonetur, sed eos eludit. Amabo te, facito, ut intelligat nequitiam tantam, vel potius crudelitatem bonis viris displicere. Si quos Lutetiae amicos habes, eos adhibe, qui hominis impudentiam castigent, eique minitentur. Vale et salve. Et D. Alaudanum, D. Cenamium, D. Gohorrium meis verbis officiose resaluta. Vicinum et Cabocium, tuo nomine, salutavi. Uterque tibi salutem amantissime reddi jussit. Iterum vale. X. Kal. Aug.

Nosti manum et argumentum.

EPISTOLA XLIV. DOCTISSIMO JURISCONSULTO D. FRANCISCO HOTOMANO, Amico nobis plurimum dilecto, WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA, etc. Genevam.

QUicquid ad nos literarum antea dedisti, doctissime nobisque plurimum dilecte Hotomane, cum iis, quae de rebus Gallicis tractant, accepimus. Unde singulare tuum in scribendo studium facile animadvertere licuit. Quod quidem nobis pergratum fuit, necnon deinceps gratissimum futurum, si eadem semper opera et diligentia niti velis quo in posterum literae tuae ad nos quam creberrime perferantur.



page 58, image: s058

Quod vero jamdudum nihil ad te scripsimus, in causa est quod partim variis negotiis impliciti, responsum etiam carissimi nostri cognati Saxoniae Ducis Electoris ad petitionem tuam magno cum animi desiderio semper expectabamus, partim etiam quod nullus certus nobis nuntius, cui literas nostras committere possemus fuerit oblatus, cum scilicet ex tuis, quae ad nos mittantur, nobis compertum sit, has nonnunquam in itinere trimestri spatio, prius quam reddantur, detineri. Quae causa est, ne in illud periculum incideremus, ut hunc nostrum a pedibus ad te mittere optimum nobis visum sit, quo celerius et brevius hae ad vos perferrentur cum superiori responso Ducis Saxoniae, proximis hisce diebus nobis allato, uti ex hoc exemplari, quod tibi describi curavimus, videre licet, necnon quid apud eundem tam accurate in re tua egimus. Unde facile colligi potest variis de causis, quae ibi commemorantur, petitioni tuae locum non dedisse. Quod admodum nobis ingratum fuit. Siquidem optassemus ejus fuisse generis ut expectationi tuae respondisset.

Ceterum quod ad Danvillium attinet, a Secretario nostro Gallico, nuper ex Galliis reverso, relatum est, illum adhuc esse in vivis. Neque dabium quin apud multos, et maxime in Aula, per aliquot dies fuerit extinctus. Sed tamen brevi post compertum est hunc rumorem plane fuisse falsum.

Jam vero quod ad pacem Galliae pertinet, Rex nobis per certum quendam legatum hisce diebus Condei Principis, ejusque sociorum postulata, necnon ejusdem ad ea responsiones misit, pluribus insuper allatis, quibus omnibus notum et perspicuum esse possit, hunc, quominus pax in Gallia non constituatur, calumniandum non esse. Addidit praeterea, ni ejus subditi has Pacis conditiones oblatas recipiant, nemini peregrinum videri debere, si authoritatis suae conservandae gratia, debitaeque obedientiae recuperandae, in eos tanquam rebelles pacisque osores omnem, quod aiunt, lapidem omnemve machinam admoverit.

Quibus auditis, (omni pro more Regi oblata observantia et honore praestito) a nobis responsum est, licet Huguenottorum quidem postulata aliquo modo sint gravia, subditisque talia a suo Rege postulare minus videatur decorum, nobis tamen in hac miser rima rerum facie nullum aliud affulgere remedium, quam ut cura a prima scaturigine, unde omnia haec mala originem duxerunt, petatur. Cum autem absque ullo dubio hoc intestinum bellum nulla alia de causa in Gallia exarserit, quam ob denegatum


page 59, image: s059

purioris Religionis exercitium, nobis idcirco consultissimum videri, uti id ipsum absque ulla exceptione passim in tota Gallia relinquatur liberum, cum hac tamen clausula et conditione, ut Rex scilicet ex aliquot piis huic Religioni addictis Theologis instituat Consistorium, cujus authoritate passim in aliis Ecclesiis Pastores ordinentur, ad praecavenda nimirum varia incommoda, quae tum in Ecclesia, tum in toto Regno ex hac confusione, quae procul dubio sequetur, et nisi legitima fiat praesentatio, sunt expectanda. Quibus sic a Rege concessis, ordinatis, et constitutis, necnon debita cautione confirmatis, nobis dubium non esse, quin in reliquis postulatis Rex cum suis subditis facile possit conciliari. Siquidem isti, uti conscientiae et Religionis libertatem impetrarint, vitam haud dubie, omnes denique fortunas pro hujus incolumitate, et authoritate conservanda perlubenter sunt exposituri. Quibus tum, ut ratio ipsa postulabat, copiose adjunximus, quantum Regi intersit in benevolentia et favore suorum recuperando, necnon in optima et firmissima pace in Galliae Regno constituenda.

Jam vero, cum ex conditionibus illis, quae nobis missae sunt satis appareat, Regem non modo multis in articulis, sed etiam, quod maximum est, in Religionis causa multa perbenigne consentire, imo ejus quoque exercitium in omnibus fere civitatibus, quas Huguenotti occupant, paucis duntaxat exceptis, in omnibus denique Provinciarum Galliae praefecturis, quae ut ab eodem nobis relatum est, numerum 130. excedunt, praeterea in omnibus Nobilium aedibus, summum jus gladii habentium, permittere, merito quidem dubitari potest, an etiam pro ratione et statu hujus temporis aliquid praeterea magis acerbe ab eo efflagitandum sit, et pax bello postponenda, cum vel iniqua pax justissimo quoque bello praestet.

Neque vero dubitamus, quin partim ex Schleidano, partim etiam ex aliorum fide dignorum relatione satis tibi compertum sit, quam lente et pedetentim, summa denique cum animi moderatione et modestia, initio lucis Evangelii in Germania lucentis Antecessores nostri progressi fuerint, imo etiam in comitiis ipsis duras nonnunquam, et graves conditiones saepe admiserint, donec tandem singulari Dei Beneficio, reseo perducta est, ut liberum Religionis exercitium, licet non in omnibus, saltem in quibusdam regionibus, fuerit permissum. Hanc quoque progrediendi viam Huguenotti, nostro quidem judicio, sectari debent. Nullum certe aedificium, maxime vero aedificium illud divini Numinis, unius


page 60, image: s060

duntaxat diei spatio construitur, sed in eo assidue incumbendum, donec tandem ad summum fastigium perducatur. Ad hunc quoque modum, libero jam exercitio tot in locis permisso, non exigua spes affulgeret, quin Evangelium brevi temporis spatio in tantum sit propagandum, ut non in aliquot duntaxat partibus, sed in tota etiam Gallia et vicinis quoque nationibus, semina et fructus uberrimos sit editurum. Contra vero timendum, si hujus rei eventus dubio Marti committatur, ne modo infelix sit, et plane tragicum, sed etiam Evangelio ipsi tandem contemptum pariat, necnon illud profitentibus, majoris persecutionis ansam praebeat.

Atqui haec, in rebus tanti ponderis et momenti, animi nostri est sententia. Quanquam vero in gravioribus istis negotiis valde sit periculosum certi aliquid statuere, haec tamen tibi, jam pridem nobis cognito ob singulare et perspectum nostrum studium, tum erga communem Religionis pacem, tum Regni ipsius Galliae, de nobis nostrisque Antecessoribus optime semper meriti, tranquillitatem, scribenda esse duximus. Vale. Datum Rotenburgi 7. die Augusti M. DC. LXXV.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA XLV. FRANCISCUS HOTOMANUS JACOBO CAPPELLO, D. Du TILLOY.

CUrsor vester ad me adductus est eo ipso temporis puncto, quo hinc discessurus erat. Antea libros et literas tuas domi repereram, sed a quo allatae essent, ignorabam. Itaque harum literarum et brevitati, et festinationi ignosces. Ut primum otium nactus ero, notas tuas videbo. Interea tertium exemplar Matagonistorum ad te mitto. Nam antehac duo miseram, quae video in itinere periisse. Adjunxi Amirallii vitam. Franco-Galliam nostram iterum edere statui. Si quid habes, quod ad illam pertineat, peto abs te, quaesoque, ut mecum communices. Nam Deum testor me usque adhuc neminem in mundo reperiisse, a quo tantillum


page 61, image: s061

adjuvarer. Vilerianum negotium commenda D. Budaeo. Accipiat ipse pecuniam, et corradat quod poterit, et si opus est fidejussorem Colono det. Corlaeum admoneri tantulae pecuniae, valde pudeat. Hoc factum nolim. Et jam pridem istuc ipsum tibi scripsi. Sed Belloclericum impietatis, impudentiae, non furti, sed rapinae suae graviter admoneri eoque nomine objurgari, mea denique monilia et pecuniam ab eo extorqueri, vehementer cupio. Et rogo, ut nihil in eo negotio procurando praetermittas. Vale Vir clariss. et salve. 24. Sept. 1575.

Resalutant te omnes tui. Amicis velim, meis verbis, salutem impertias, itemque affini meae et consobrinulae.

Tibi ex animo amicus, vereque benevolus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XLVI. CLARISSIMO VIRO D. RODOLPHO GUALTERO, Praestantissimo Theologo et Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori.

CLarissime Vir, Adolescens, cui has literas committam, filius est amplissimi Viri Huraldi Bellesbatii, Magistri Libellorum Supplicum in Regia, Cancellarii Biturigum, et generi magni illius Hospitalii Galliae quondam Cancellarii, eum tibi commendo, et oro, ut ejus educato et institutiotibi sit curae.

Superioribus diebus accepimus tristissimum nuntium, de gravi et pernicioso morbo venerandi Parentis et Praeceptoris nostri, D. Bullingeri. Deum oro, ut Ecclesiae vestrae consulat: et sanctissimo Seni Angelos suos custodes perpetuos adjungat.

Quae de Gallicis rebus habemus, ad summum haec sunt. Rex tres jam totos menses Lugdunensem Galliam miserrime vexat, copiis Germanorum


page 62, image: s062

Helvetiorum et Gallorum hac illac circummittendis. Neque tamen arcem ullam occupare potuit, praeter duas ad Rhodani ripam, a nostris, post repulsos aliquot impetus, desertas, Le Pouzin, et Grace, unde noctu milites, ad unum omnes incolumes, evaserunt. Papistae, qui Politici dicuntur, ejus consiliis sese in Provincia opposuerunt. Nunc eo partem suarum copiarum misit, reliquae in dies diffluunt. Marescallus Danvillius Politicorum se Ducem professus, arma cepit. Ceteri duo Marescalli Mommorantius et Cossaeus Lutetiae arctissimā custodia continentur. Rupellani octo urbes in vicinia sua occuparunt: easque firmis praesidiis munierunt. Noster Will......... affinis meus cum uxore et sex liberis optime valet, Dei beneficio, et te, Vir clariss. nominatim ac perhonorifice salutat. Utinam hic apud nos esset. Quod ille ex animo cuperet. Dux Mompenserius viginti tormentis oppugnat urbem Lusignan, aeque ut arcem munitam, sed usque adhuc et pulverem et militem perdidit. Deus Galliam nostram misere afflictat, sed hanc illius animadversionem merebatur nostra in vera pietate negligentia, et Papistarum immanis crudelitas. Peto abs te ut cum Ecclesiarum nostrarum, tum etiam mei in tuis precibus memineris. Vale Vir clariss. et salve. Gen. 17. Novemb.

Totus et animo et studio

Tuus HOTOMANUS.

EPISTOLA XLVII. A MONSIEUR LE DOCTEUR HOTTOMAN. A Geneve.

MOnsieur le Docteur, je receu hier au matin vostre response, par laquelle je ha bien autant entendu, que vous estes excusee en cela, que n'aves seu m'accorder ma demande. Mais si vous aves cependant rien effectue avec l'ouvrier, en cela, qu'il se vouloit avec son mesnage retirer en ce pais du Palatinat sous ma protection, je suis content, qu'il se rende aux service de Monsieur que saves, moyenant que


page 63, image: s063

on ne abuse l'ovraige dudit ouvrier, et que vous puissies tant fair que de sa pouldre blanche et rouge j'en puis havoir de chacqu'une un unze et marchander avec luy de ma part en faēon, que si je la trouve juste et l'ung et l'aultre, que je luy paigeroy la somme de dix mille escus, et marchandant avec luy per gradus, de 5. jusques a la susdite somme, comme j'a bien la fiance en vous, la faires au moindre pris. Neanmvis si vous luy scauries persuader de faire le voyage jusques en ceste ville, et vous vouldries prendre la peine de luy faire compaygne, vous m'obligeres a jamais, moyenant qu'il apportit avec luy la susdite pouldre. Sy doncques elle se trouvat juste, et que le susdit ouvrier se en vouldroit retirer a sa Baronie, je trouveray par l'aide de ce bon Dieu moyen de luy faire tenir son argent par le moyen du change a la ville de Lion ou a Geneve. Touchant vostre personne, si plaist a nostre bon Dieu, que par le moyen de vous je pourrois recevoir ung telle bien, je suis bien delibere de m'acquitter a vostre bon contentement, comme aussi la raison le requirt. Ce que vous ay bien voluy dire par se petit mot de letre, lequel vous entendres mieux, qu'il n'est couche. Car je ne la voluy communicer a personne. Faisant fin, je prie nostre Dieu de vous tenir en sa saincte garde, esperant qu'a vostre arrivee en ceste ville je vous puisse servir de medecin, non plus ne moyns que je suis este ses jours passes a Mons. de Beze, Dieu aydant, comme de luy entendres plus emplement. De Hedelberg ce 3. jour de Decembre l'an 1575.

Federic Electeur Palatin etc.

EPISTOLA XLVIII. A MONSIEUR LE DOCTEUR HOTTOMAN. A Geneve.

MOnsr. Hottoman, Je vous envoye cy enclos une question en Droit, sour laquelle je desirerois fort vostre advis et bon jugement, comme aussi je ne doubte que pour l'honneur de moy vous prendres la poeine. Chose dequoy vous me faires grand plaisir. Vous priant avecque cela me communique les nouvelles que vous haves par dela touchant l'estat de la Courrone


page 64, image: s064

de France. Mon filz le Duc Jean Casimir partit d'une miene ville et chatteau nomme Lantorn le 5. du present moys, avec une belle trouppe des Reutres de Harquebousiers des Suisses, avec un Regiment des Landskneths. Dieu par sa divine grace les veuille conduire pour faire, et establir en la France une si longuement desiree Chrestiene paix. Ce que vous ay vouluy advertir. Priant Dieu vous maintenir en sa saincte garde. De Hedelberg ce 11. de Decembre l'an 1575.

Federic Electeur Palatin etc.

EPISTOLA XLIX. CLARISSIMO D. RODOLPHO GUALTHERO, Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori, Domino et Amico summe Observando. Zurich.

HUraldum puerum censeo domi apud te retinendum, donec integram pecuniam, quae tibi debetur, recuperaris. Frater ejus, qui Argentorati est, nihil in ipsum habet juris aut imperii. Matrem habet et aviam, Matronas primaevas, quibus obsequi debet: neque temere istuc sine ipsarum mandato progredi. De sumptibus non est quod dubites. Confido illos tibi honeste persolutum iri. Et si forte opus sit, ad illas scribam. Utinam majore aliquo officio meum erga te V. C. studium testari possem. Ego tibi, tuisque precibus me et Familiam meam commendo: et Deum oro ut te, Ecclesiae suae quam diutissime incolumem conservet. Vale Vir clariss et salve. D. Simlerum Virum praestantiss. velim meis verbis salutes. Utinam aliquid in Franco-Gallia nostra emendasset.... ante et Editionem monere non gravaretur. Iterum vale. Gen. 22. Decemb. 1575.

Virtutis et dignitatis tuae studiosissimus

HOTOMANUS.



page 65, image: s065

EPISTOLA L. A MONSIEUR LE DOCTEUR HOTTOMAN. A Geneve. En son absence a MONSR. DE BEZE.

MOnsieur Hottoman, Jereceu vostre lettre, par laquelle j'ay entendu qu'aves receu le cent florins, lesquels vous avoy envoye par mon messagier, mais qu'ilz ne sont pas pour satisfair an despens et le louage des vos chevalx. Chose dequoy je suis bien mari, et que ne vous ay demande pour les despens devant que partir d'icy. Car ce seroit contre toutte raison, et mesmes contre ce que vous avoy asseuree par ma lettre, que cest voyage seroit sans vostre dhomage, mais plus cest an coire a vostre profit, comme je le tiens pour chose plus que resonnable. Voila pourquoy je vous prie me voloire envoyer, non seullement les frais, que aves faict par les chemins, mais aussi le louage de vos chevalx, et vous en seres satisfait tellement, que je espere d'entendre vostre bon contentement. Cependant je ordonerai le. par les Wolfz de Strasburg au Sr. Jean Ternaut bourgeois de Basse demourant a Geneve sans vous nommer. Quant a la pouldre de laquelle je me suis abuze, j'ay escript au Sr. Baron les occasions lesquelles m'ont donne d'avoir telle bonne esper ance et opinion de luy. La primiere estoit, que je faisois mon cont, que jamais ilpartiroit d'icy sans me laisser quelque peou de sa pouldre blanche. La seconde estoit, que un jour estans nous deux ensemble tout seul, il me dit: Je a avoir icyde mapouldre jusques a une [gap: sign vor Uncia] . Je vous donneray la moitie. Neanmoins je me contente de luy, et confesse volontiers que ce qu'il m'ha communique, il a fait volunt airement, facilement, et fidelement. De sorte que je luy prie de continuer en ceste bonne volunte, sans touttefois oblier le movement continuelle et autres choses, dont il m'avoit donne esperance. Touchant le petit billet, par lequelle vous me faictes souvenir de ce que je a promis au susdit Baron, c'est de tenir secret ce qu'il m'a communique. Chose que je suis delibere maintenir an plus tot mourir. Mais cependant je demeur quasi frustre de tout cela, n'osant monstrer a personne ce que


page 66, image: s066

je de faire; et de le preparer de ma main avec aultant des affaires, je ne sauroy. Il est bien fray que je fay faire l'eau de vie pour un or potable. Mais a ceste hoeur la on la plus grande parti du depende. Je ne say commant faire. Ce que vous ay bien voulu declarer tant plus ou long pour vous en advertir comme je suis en peine. Non pas pour le communiquer au susdit Baron, lequelle pourroit penser que je me complaindois de luy. Chose que je n'ay jamais pense de faire Car pour dire la verite, je ne luy ay rien demande, comme vous saves, sinon sa bonne volunte; et de ce qu'il m'a departi, je luy ay rendu graces. Au reste, je vous prie me faire mes bonnes recommendations a Monsr de Beze, luy ass urant de ma part que je maintiendray par l'ayde de Dieu ce qu'il a asseure et promis de ma part au Sr. Baron de Moranci. S'il vous plait, communique la presente au susdit Sr. de Beze. J'en suis content aussi. Faisant fin, je prie a nostre bon Dieu vous maintenir et les vostres en sa saincte garde. De Hedelberg ce 2. jour de Marz l'an 1576.

Federic Electeur Palatin etc.

EPISTOLA LI. CLARISSIMO ATQUE DOCTISSIMO VIRO FRANCISCO HOTTOMANO, Jurisprudentiae Doctori, Amico ac fideli nostro plurimum dilecto. Genevae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

SUperioribus nostris animi nostri judicium de Cornbergii in Italiam profectione animadvertere potuisti, Clarissime nec non plurimum dilecte D. Hotomane. Quod quidem multum adauctum fuit, ubi eum literis


page 67, image: s067

tuis quartana adhuc febri laborare intelleximus. Cum enim immoderata aeris intemperies et subitus, ut ferunt, regionis istius interveniens calor, nimis ipsius valetudini procul dubio officere posset, consultum mihi visum est hoc institutum in proximum usque autumnum, vel circa finem mensis Augusti differre. Quo tempore rogamus, ut tuo studio et opera Paduae sive Bononiae pio quodam et doctrina praestanti viro hospiti tibique noto provideatur, quo cum et Juris Civilis studium omniumque optimarum artium disciplinas persequi, necnon Linguam ipsam Italicam commode addiscere possit. Nosvicissim curabimus, ut pecunia ei ad sumptus necessaria, Torisanorum mercatorum opera, suppeditetur. Hujus interim pristinae valetudinis citius recuperandae gratia hoc ei pulveris genus mittere nobis optimum visum est, quo hoc modo utendum. In vas quoddam mundum imposito, optimo insuper vino Arvisio, alias Cretensi, per 24. horas infuso, vinum hoc postea duntaxat (pulvere remoto, quod diligenter animadvertendum) sumendum erit. Hujus potionis praestantiam tantam esse rerum ipsa saepe docuit experientia, ut ea, interveniente Dei beneficio, permulti febri quartana liberati fuerint.

Ceterum quod ad Consilium tuum Dolanis Doctoribus missum attinet, a te petimus ut illud nobis quam accuratissime et cum judicio enucleatum, necnon Juris Civilis authoritate et aequitate fulcitum transmittas. Qua de causa quicquid illis honorarii nomine nostro exponendum esse duxeris, hujus rei literis tuis certiores facti operam dabimus, ut haec tibi pecunia primo quoque tempore restituatur. Interea tamen, quo etiam animi nostri munificentiam, nostrumque erga te amorem re ipsa experiri possis, aerarii nostri Praefecto Ottho Gleym mandavimus, ut proximis hisce nundinis Francofordiensibus, fideli et probo cuidam Genevensi mercatori centum coronati numerarentur, quibus te pro singulari nostra, qua te complectimur, benevolentia ornare voluimus. Datum Cassellis 16. die Martii anno Domini M. DC. LXXVI.

Wilhelmus L. Hesse.

Ceterum (Clarissime nobisque plurimum dilecte Hotomane) cum ejusmodi valetudinis nostrae sit status ut et nobis in theoria et in praxi erudito et experto medico sit opus, magnopere te rogamus, ut si tibi aliquis hujusmodi dotibus ingenii, doctrinae, et experientiae ornatus, compertus fuerit, cui vitam nostramque salutem tuto committere possimus, hujus


page 68, image: s068

rei, prima quaque scribendi facultate oblata, nos certiores reddas, itemque quantum illi annuatim stipendii impendendum erit, utrum scilicet mediocri quodam et honorifico contentus esse vellet. Ante omnia autem videndum erit, ut iste sit Hypocraticus. Nam Paracelsistas cum suis chimicis somniis. non admittimus.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA LII. A MONSIEUR HOTTOMAN Professeur en Droit. A Geneve.

MOnsieur Hottoman, J'ay receu cet jours passes deux de voz lettres, la premiere du 17. la seconde du 27. de Mars, que j'ay receu le 14. de ce mois d'Apvril, par lesquelles je entendu jusque a ou vous estes procede en vostre ourage, esperant avoir quelque bon issue depuis que Monsr. de Moranci a promis d'y remedier. Et de la en apres j'attendray de vous quelque bonne information pour y povoir mieux profiter que je n'a fait la premier fois; comme je me doubte vous aures entendu par mon laquay, que je vous ay expressement envoye pour vous advertir jusques a ou je suis venu avec li oeure blanc, quant et quant l'or potable. Je escrivois aussi par le susdit laquay a Sr. de Moranci, luy donnant a entendre ce que m'estoit avenu. Je espere de luy quelque bonne instruction pour povoir travallier. Je suis bien aise d'avoir entendu qu'il s'a r'appaixe avec vous, esperant qu'il se monstrera envers moy d'une autre sorte qu'il ne a faict jusques icy, et que j'ay a recevoir quelque chose entre main, non pas seullement escripr an pappiere. Monsr. Hottoman, il faut que je vous dise une malheur laquelle m'est advenu, avec ce que je vous pensois envoyer. C'est que ses jours passees, comme vous mandoy par ma dernier letre, que l'envoyeray aux Wolffes marchands de Strasburg ce que saves, ila vally a cela, que j'attendoy a tout hoeur qu'on me diroit quant le charriot s'en iroit pour y


page 69, image: s069

charger vostre cas desus, mais pour neant. Car alors quant je demanday quant il s'en iroit, ung me vient dire qu'il s'en estoit enallee passe y a 4. jours devant. Mais les Wolffes s'en retournant de la foir de Francfort passeront par icy. Alors je le feray charger.

Touchant les treuves et la paix de la France, je veux bien que vous soyes adverti que le penultieme de Mars il arriva icy le Maistre de l'Hostell de mon filz, lequelle partit avec les passeports du Roy de France le 25. dudit mois, ayant este avecle D. Benterich au mesme traicte de la paix. Mais, comme je l'ay comprins, l'esperance en estoit encor bien petite. Ayant donc depeche avec luy D. Junius du Jung, comme le susdit passeport du Roy le portat, que si je enveyeroy quelqu'un de mes Conseilliers par dela que celuy la, s'jouiroit aussi bien en passant que en repassant du susdit passeport. La dessus je entends a tout hoeur quelque bonne nouvelle d'une saincte et tant desiree paix. Touchant quelque recepte que vous desirez d'avoir de moy, comme celle de la femme dequoy vo us ay parle, pour vous complaire, je vous envoye la mesme traduite en Franēois si bien comme il m'a este possible. Car je ne l'ay voulu mestre entre aultre main. Plust a Dieu que vous en pourreis faire quelque bon profit pour l'honeste entretiennement de vostre famille. Mais je le donne a vous, et pas a aultre, et me confieray en vous que vous ne le communiceres a homme vivant. Ayant escript jusques icy, je entens que le traicte de la paix en France doit estre de tout rompu, et les Princes seront avances devant Paris, la ou le Roy aura mis son camp aussi, c'est a dire devant la ville de Paris. Ce que me faict craindre que la paix ne se fera sans effusion de sang. Nostre bon Dieu y veulle remedier. Faisant fin, je vous recommande a la bonne grace de Dieu. De Hedelberg ce 24. de Apvril l'an 1576.

Federic Electeur Palatin etc.

Faictes moy mes recommendations a Monsr. de Beze et de Moranci.



page 70, image: s070

EPISTOLA LIII. CLARISSIMO VIRO ET THEOLOGO PRAESTANTISSIMO D. RODOLPHO GUALTHERO, Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori S. Zurich.

CLarissime Vir: Tabellarius, a quo te has literas accepturum spero, datā operā istuc proficiscitur, ut puerum nobilem Monsr. de Barroys, ejusque Praeceptorem de matris ipsius obitu admoneat, et utrique suadeat ut in Galliam revertantur, sed prius salutato Illust. Electore Palatino. Peto abs te, ut hunc Tabellarium ad illos deducendum cures: sive Tiguri sint, sive in vicinia, ut ad me scribitur. De Gallicis rebus per Interpretem ex hoc Tabellario, qui ex castris redit, cognosces. Fama quidem spargitur Lugduni de pace: sed ut opinor, eodem artificio, quo Semiramis nostra semper usa est. Deum oro ut miseram et perditam nostram patriam respiciat, et afflictissimas Ecclesias consoletur: teque Vir Clarissime, cum universa Familia singularisua benevolentia complectatur. Vale. Gen. 3. Kal. Maii 1576.

Totus et animo et studio

Tuus HOTOMANUS.



page 71, image: s071

EPISTOLA LIV. CLAR ISSIMO ATQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto celeberrimo, Amico nostro plurimum dilecto. Genevae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

PErgratam nobis fuisse animi tui promptitudinem et diligentiam in pervestiganda ceterorum Dolanae Academiae Doctorum sententia de controversia Feudali, nuper ad te missa, superioribus nostris literis facile animadvertere potuisti, Clarissime nobisque plurimum dilecte Hotomane, eoque magis cum jam re ipsa experti simus Diedenses suffragio atque opinioni tuae minime acquiescentes summis a nobis contendisse precibus, ut secundum imperii Romani constitutionem in corona selectorum quorundam Equestri Ordine ornatissimorum Vitorum, necnon curiae nostrae Consiliariorum haec disceptatio firmissimis juris rationibus agitaretur. Cujus quidem rei cum tanta sit aequitas, ut hanc eis provinciam minime denegare potuerimus, rem nobis longe pergratam feceris, si nobis non modo per hunc nostrum a pedibus, sin minus prima quaque occasione oblata, ea in controversia animi tui judicium Dolanae Academiae Doctorum authoritate corroboratum, et rationibus maxime juris suffultum miseris, verum etiam proximis hisce nundinis Francofurtum, inde ad nos Cassellas versus te contuleris, quo tum cum Cancellario nostro ceterisque Consiliariis ad hoc opus designatis ea de re coram colloqui, rationesque omnes juris istius aequitatis defendendae gratia, tunc in prima instantia, quia non parum secum momenti habet, in medium conferre possitis. Quicquid vero tibi sumptus ad hoc iter peragendum opus


page 72, image: s072

fuerit, aerarii nostri Praefecto Ottoni Gleim nomine vulgo in Hainrohok degenti injunximus, ut totum hoc tibi, currum insuper, ceterisque rebus omnibus necessariis suppeditatis, refunderet. Nos etiam vicissim hujus laboris suscepti causa animi nostri aliqua munificentia hanc profectionem tuam nobis pergratam fuisse reipsa tibi demonstrabimus.

De praesenti etiam statu valetudinis Cornebergii nostri, utrum scilicet quartana febri jam omnino liberatus sit, certiores a te fieri magnopere cupimus. Quem cum in Italiam studiorum omniu mque optimarum artium perdiscendarum gratia jamdiu, uti literis nostris saepe animadvertere potuisti, mittere nobis consultum visum fuerit, judicium tuum denuo efflagitamus, utrum scilicet ea provincia autumni potius quam alio quovis anni tempore ob nimiam aeris, ut quidam volunt, intemperiem suscipienda sit, necnon tibi in celeberrima quadam Academia tum pietate, doctrina, et integritate vitae excellens aliquis sit notus, quocum et ipse commorari ingentive cum fructu Juris Civilis studium commode persequi possit. Vale. Datae in Aquis Ferinis 7. Junii 1576.

Wilhelmus L. Hesse.

Ceterum, Clarissime D. Hotomane, cum jam singulari divini numinis providentia factum sit ut tandem pax in Galliis constituta et proclamata fuerit, fieri quidem aliter non potest, quin tibi: non modo, ob singularem nostram, qua te semper complexi sumus, benevolentiam, sed etiam universo Galliae Regno cum tota Christi Ecclesia jam per tot temporis spacium variarum afflictionum gravissimis undis agitata ex animo nostro congratulemur. Verum enimvero cum jam et levitas Gallorum, necnon perversorum quorundam Regi a consiliis primas partes occupantium summa perfidia satis tibi nota et perspecta esse debeat, magnopere te ob summum nostrum erga te amorem sincero hortamur animo, ne pacis praetextu, nimia fortassis amantissimae tuae patriae dulcedine illectus, te in illud periculum conjicias, quod, recenti adhuc hominum memoria, maximo nisi cum vitae fortunarumque omnium tuarum discrimine, vix effugere potuisti. Terreant igitur te praeteritarum rerum exempla. Animi tui sensum tot tantorumque clarissimorum Heroum madentia adhuc sanguine funera conturbent, ne prudens sciens naturali quodam amore patrios prius intuearis Lares, quam coelum undique placatum, fluctus maris ubique sedatos, egregium denique novissimi hujus initae pacis Edicti monumentum esse conspicias.



page 73, image: s073

Quod reliquum est, tres jam fere septimanae sunt elapsae, quo has in Thermas, vulgo Ferinas Ducatus Wirtembergensis, valetudinis nostrae, maxime vero podagrae curandae gratia pervenimus. Cujus quidem rei felicem quendam sperabamus exitum, nisi repente in exordio fere hujus instituti, sive inusitata balneandi commotione et consuetudine, sive longo temporis tractu, alia de causa, nobis acquisita febri tertiana correpti fuissemus. Quamobrem mutata jam animi nostri sententia, cum singulari Dei bonitate diligentive medicorum cura nunc liberati simus, crastino die divinis favente auspiciis denuo nos itineri Hassiam versus accingere nobis constitutum est.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA LV. A MONSR. HOTTOMAN Docteur es Droits. A Geneve.

MOnsr. Hottoman, Je viens recevoir depuis 6. jours deux de voz lettres; dont par la premiere je ay entendu le contentement qu'aves de mon escript et la recepte que vous ay envoye, dont je suis fort ayse, vous remerciant du bon coeur de voz bonnes et humbles offres, vous asseurant bien que si vous fussies plus pres d'icy, comme peult-estre Spire ou Strasbourg, je vous fourniroy bien de la miniere que saves. Car j'en ay encoir en ceste ville plus de 4000. [gap: sign vor Libra] . Et si vous pourries trouver la commodite de le faire charger en celuy, comme je pense qu'il se pourra faire au four de Franckfort prochain venant, je suis delibere vous en faire tenir quelque 2. ou 300. [gap: sign vor Libra] . empaquete dedans ung tonneau. Touchant la recepte de l'Idromel, je vous en remerci de bon coeur, comme aussi de la recepte de la miniere, vous advertissant en secret, que j'en ay receu deja trois de ces receptes du susdit Idromel devant que d'avoir veu la vostre; lesquelles, pour vous dire la verite, il sont tous quattre de diverses facons; dont je tache de fair faire de la primire. Mais ne vous sauroy asseurer si elle sera si fort comme celuy, qui m'a este envoye de Monsr. de Morancey en deux boutteilles. Car a celuy n'i entre aucune espisce. Si il vous plaist m'envoyer de celuy


page 74, image: s074

qu'aves faict l'anne passee une bouteille, je l'aymeray de vous. L'autre recepte de la miniere, le Sr. de Morancey m'en avoit donne la recepte, mais jusque la que on la vault enterrer dans les cendres. Ilavoit mis qu'il le diroit de bouche. Neanmoins s'en alloit sans le dire. Pour quelle raison vous m'aves faict grand plaisir, estant delibere d'y travallier bientost. Mais si cependant vous aves paracheve vostre oeuvre, et vous plairest de me communiquer la moity, ce me seroit un grand contentement, comme aussi si vous me envoyerez la recepte de l'eau et huille de tertre. Quant a vostre second lettre, je entendu par icelle que vous et Monsr. de Beze estes en grand doubte touchant la paix, et que le Clerge avec trente notables villes s'estoient trouve a Paris, se declarant etc. La dessus vous peu bien dire que je espere que ce sont nouvelles aportees. La raison pourquoy s'est que je ay receu de Monsr. Benterich lettres donnes a Paris plus freches de date que les vostres. Qutre cela je receu de mon filz lettres du 18. et du 20, lesquelles me sont este presentes le 26. et le 29. Mais tous ceux la n'en parlant pas non pas un seul mot. Ce que me faict esperer mieux que vostre lettre contient. Ne faisant la presente plus longue, je prie nostre bon Dieu vous donner en sante heureuxe et longue vie. De Hedelberg ce dernier de Jun l'an 1576.

Federic Electeur Palatin etc.

EPISTOLA LVI. LANDGRAVIO HASSIAE etc. Fr. HOTOMANUS S. Illustrissime et Potentissime Princeps, Clementissime Domine.

TAntis ab Illustrissimo Principe, Fratre vestro, Wilhelmo Maecenate meo Clementissimo, atque optimo, beneficiis sum affectus, ut nisi me universae familiae acnomini vestro multum hoc nomine debere fatear, valde sim ingratus. Itaque cum unica mihi facultas testandae meae erga C. V. observantiae, fidei ac studii superesset: quam ex fortunarum


page 75, image: s075

mearum naufragiis Deus mihi reliquam esse voluit: eam ego sum amplexus, ut huic meae novae Commentationi De Usuris Illustrissimi ac splendidissimi nominis vestri memoriam praetexerem: testarerque me sub Illustrissimorum Principum Hassorum vexillo, militiam hanc literariam exercere, tuaeque Celsitudinis benignitatem in ornando Juris nostristudio et fovendis bonis literis, praedicarem. Tenuissimum hoc munusculum est: neque amplissimae dignitati vestrae conveniens. Sed si hortulum mihi fruendum C. V. dedisset, aut eum a Fratre vestro colendum accepissem; tamen olera aut baccas ex eo fundo decerptas, si dono C. V. mitterem pro sua benignitate non repudiaret. De Gallicis rebus persaepe scribo Maecenati meo: quem confido plerumque de iis cum C. V. communicare. Patriae statum nunc jam eum videmus, ut mihi in hoc exilio consenescendum esse existimem. Sed quoniam haec Dei summi voluntas est, qui me tanto honore dignatur, ut propter sanctissimum numen suum in perpetuis aerumnis me esse statuat: non tantum aequo, sed etiam lubenti animo crucem hanc perfero: eumque oro, ut Germaniae vestrae diuturnam pacem et tranquillitatem impertiat. Vix quisquam credat quantas contentiones Papa adhibeat, quot in Galliam Legationes mittat, ut Regem iterum in Ecclesias nostras incendat: hoc est, ut incendium, quod in Gallia excitavit, ruina extinguat. Nam si Rex, et ipsius Mater quartum bellum civileinstituant, certissimum est, plebem tam diuturnae calamitatis pertaesam, modum in Regio imperio repudiando, non servaturam. Nolo Patriae male ominari. Etspero C. V. interdum meliora Regi consilia impartiri. Sed si pergat, praevideo fore, ut (quod in veteri proverbio est) furor fiat laesa saepius patientia. Deum oro, per Filium suum Jesum Christum Immanuelem nostrum, ut omen illud in sui nominis hostes avertat: tuamque Celsitudinem quamdiutissime beatam et florentem esse patiatur.

Illustrissime et Potentissime Princeps, Clementissime Domine. Vale et salve. Genevae Allobrogum 24. Augusti 1576.



page 76, image: s076

EPISTOLA LVII. AMPLISSIMO VIRO D. CHRISTOPHORO EHEMIO, Illustrissimi Principis Electoris Palatini Cancellario.

MAgnifice D. Cancellarie. Ubi ad vos venerit Illustriss. Princeps Elector, Dominus meus clementissimus, peto abs te, ut ipsius Celsitudini meo nomine fidem, obsequium et observantiam omnem meam deseras: eique exponas quam fideliter, diligenter, feliciter in eo negotio matrimoniali operam navarim, quod mihi parens ipsius piae memoriae apud Landgravios commendarat. Haesi data opera per dies sex Zigenheimii, et ea praedicto Heroi servitia praestiti, propter quae summa mihi praemia pollicitus erat: quemadmodum tum ex literis ipsius manu scriptis constare potest: tum etiam ex codicillo, si quem ejusmodi fecit, qualem erat mihi postremumab eo discedenti pollicitus. Possum iterum ad Illustriss. Maecenatem meum Landgravium scribere, et quae Illustriss Elector jusserit, ipsius Celsitudini commendare: quod me diligenter facturum spondeo, si meum hoc obsequium Illustrissimae huio Familiae gratum esle cognovero. Vale vir amplissime et salve Heidelb. prid. Cal. Decemb. 1576.

Dignitatis vestrae studiosissimus.

HOTOMANUS.



page 77, image: s077

EPISTOLA LVIII. CLARISSIMO ATQUE DOCTISSIMO VIRO DO MINO FRANCISCO HOTOMANO Furisprudentiae Doctori, fideli nostro plurimum dilecto. Genevae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA, etc.

QUid foelicis rei exitus de hac praesenti Statuum in Gallia convocatione sperandum sit, Clarissime idemque plurimum nobis dilecte Hotomane, hoc superioribus tuis literis facile animadvertere licuit.

Quanquam vero multorum quidem, et in primis [gap: Greek word(s)] , quorum ollis, novissima pace, insidiae strui suspicantur, actiones omnes eo maxime directae sint, ut, Regia fide violata, bellum denuo redintegretur, nihilominus tamen praesentem hunc Galliae statum diligenter animo pervoluti, nulla nobis sufficientia occurrere possunt argumenta, quibus hanc. Regem sibi provinciam, sine summo Regni omniumque suorum subditorum vastatione et interitu, suscipere posle nobis persuadeamus; maxime vero cum hac infoelici nostra tempestate reliquiae praeteritorum adhuc bellorum, calamitatis, atque miseriae hominum oculis nondum sint extinctae. Licet enim piissimi atque Christianissimi Friderici Electoris Palatini Principis, Patris nostri amantissimi, funesta dies animos procul dubio multorum auxerit, utpote cui jam e medio sublato tota Gallicanae Ecclesiae salus conjuncta esse videbatur, minime tamen dubitandum est,


page 78, image: s078

quin supremo illo rerum omnium artifici viae atque rationes, nobis quidem incognitae atque intactae, supersint, quibus tempore opportuno scapham suam tot variis undis, necnon procellis hoc in turbulentissimo mari oceano agitatam, ab omni tempestate liberare atque protegere possit. Cujus quidem rei praeteritarum rerum recordatio satis nobis fidei facere deberet, cum nimirum exordio Lucis Evangelio pariter in Germania, Gallia, et Anglia tunc primum supremi Numinis apparuisse auxilium constet, cum victoria hosti parta, ducibusque, penes quos summa belli erat potestas, captis, omnis spes humana merito sublata esse videbatur.

Ceterum quod de vastatione Jesu Christi Ecclesiae attinet, quae in dies magis magisque, infoelicitate quorundam nostri secuti, ad sui interitum tendit, cum etiam rei medendi gratia, constantem ubique rumorem esse scribis, omnia quasi in nostra potestate esse posita, testis nobis sit summus ille cordium scrutator Deus, nihil nos hactenus neque monendo neque scribendo quicquam omisisse, quod cujusquam de nobis conceptam opinionem fallere potuisset. Sed (quod summo cum dolore sit dictum) surdis, quod aiunt, canitur fabula, atque inanis nostra luditur opera. Neque enim remedii aliquid nobis superest unde gravissimo huic malo ratione ulla mederi posse suspicemur. Adeo succrevit malum et tractu temporis innata est animarum quorundam exacerbatio, sive potius obstinatio, ut licet tota haec controversia maxima ex parte [gap: Greek word(s)] consistere videatur, nonnisi integra Ecclesiae Christi subversione et interitu (quod Deus avertat) dirimi posse videatur. Neminem enim crudelissima vicinorum nostrorum bella commovent, non laceratae membrorum Christi reliquiae, quae hanc reconciliationem et concordiam, quo se ab omni temporis injuria in posterum vindicare possint, summis efflagitant precibus. Merito quidem antiquitas Graecarum olim Civitatum redarguit inscitiam, quae Philippo illo Macedonum Rege, tanquam ex specula quadam illarum libertati insidiante, dum singulae imperare cupiunt, in mutuum exitium sine modo ruentes, singulae oppressae, imperium tandem omnes amiserunt. Nos autem, qui sub uno Christo duntaxat militamus, securim a communi omnium hoste cervicibus nostris imminere intuentes, victi, tyrannidem potius servitutem quam reconciliationis aliquam viam inire malumus.

Quae licet in primis deploranda sint, nos tamen nostra ex parte, pro talento nobis a Deo opt. max. concesso, pollicemur nihil quod et conscientiae nostrae tranquillitati, et piorum omnium opem atque auxilium nostrum


page 79, image: s079

hac in gravissima controversia implorantium expectationi respondere non possit, intermissuros esse. Vale et salve. Datum Zigenhaim 7. die Februarii anno M. DC. LXXVII.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA LIX. CLARISSIMO ATQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Genevae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, et NIDDA etc.

SI tam foeliciter omnes nostrae literae tibi redditae essent quam accurate a nobis rescribuntur, nihil causae rei subesset, Clarissime idemque plurimum nobis dilecte D. Hotomane, cur merito de singulari nostra erga te animi benevolentia quicquam dubii in medium adferre posses. Quo minus enim eae tibi perlatae fuerint, non oblivione aliqua tui, sed nuntiorum potius culpa id accidit. Unde etiam effectum est, ut nudius primum tertius una cum posterioribus tuis octavo die superioris mensis datis, etiam eae quae 23. Januarii inscriptae sunt, eodem nobis tempore redditae fuerint, prout longe dilucidius superiori nostro responso facile animadvertere potueris.

Quod vero de defectione Danvillei a partibus Hugonottorum attinet, qui Regis pollicitationibus inductus totam Occitaniam occupare atque oppidanos omnes (ut fertur) ad cruciatum praebere constituerat, tam fubita quidem mutatio jure nobis admiranda videretur, nisi antea semper, etiam ab ipso rerum exordio, nescio quis bonus genius divino numine


page 80, image: s080

mine afflatus talem rei qualem jam oculis intuemur eventum Hugonottis omnibus expectandum fuisse nobis praesagisset; quemadmodum saepe in praesentia, licet te multisque aliis reclamante, audivistis, necnon variae nostrae literae testes esse possunt. Quo quidem eventu procul dubio apparet foedus illud Christianorum cum Papistis initum Deo opt. max. nunquam placuisse, cum aliae suos liberandi sibi supersint viae, quas, ut confidimus, brevi in medium prodere constituit, quo hac nimirum ratione, non cuipiam alii, sed supremo duntaxat divino Numini hujus liberationis honos et gloria deferatur.

Quare cum ea res magnam procul dubio allatura sit in Gallia mutationem, magnopere te rogamus ut quicquid tibi hujus rei notatu dignum compertum fuerit, literis diligenter nobis in posterum communicare velis. Utrum etiam Danvilleus jam re non ex animi sententia confecta, sele potius ad Ducem Sabaudiae affinem suum quam ad Regem recipere maluerit, necnon ejus uxor cum liberis a Monspessulanis adhuc captiva detineatur, an vero conditionibus quibusdam liberata sit.

Ceterum pro singulari nostra erga te animi benevolentia latere te nolumus, superioribus hisce diebus, Regis Galliae Legatum quendam, nomine Monsieur de Villequier, hīc apud nos Cassellis fuisse, quo nobis Regis mentem atque animi sententiam de unico duntaxat Religionis exercitio, Pontificiae videlicet, in toto Regno in posterum tollendo, ejusque rei causas aperiret. Quae cum nobis peregrina et superiori pacificationis Edicto ex diametro pugnantia visa fuerint, tale quidem a nobis responsum accepit, ut et conscientiae nostrae tranquillitati et piorum omnium de nobis conceptae exspectationi satisfecisse omnino arbitremur. Siquidem variis argumentis ei ante oculos proposuimus quid hac ratione sua Majestas, cui durum erit adversus stimulum calcitrare, moliatur, quid denique exitus rei expectandum. Unde non modo sui interitus, sed etiam integra et Regni et indubitata omnium subditorum eversio dependeat. Quare constanter et obnixe Regem adhortati sumus ne tanto cum nominis sui dedecore, Regiam semel datam fidem, praeclarissimum omnium Principum diadema, turpiter violare, sed suis potius promissis stare, atque ita huic gravissimo malo, tempore opportuno, occurrere vellet; ne videlicet hac ratione, extrema tandem manus miserrimis Galliae ruinis admoveatur. Quod alias procul dubio verendum esset, quemadmodum et solidissimis rationibus et variis partim antiquorum partim recentium historiis et monumentis (quae non hujus sunt loci) satis abunde, a nobis comprobatum fuit.


page 81, image: s081

Quae utinam, Clarissime Hotomane, tantum ponderis et momenti haberent ut et Regis animum a proposito cursu deflectere et piis omnibus, calamitate horum bellorum civilium tantopere afflictis, solatio esse possent. Vale et salve. Datum Cassellis 3. Aprilis anno D. M. DC. LXXVII.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA LX. CLARISSIMO VIRO D. Doctori FRANCISCO HOTTOMANO, Jurisconsulto Doctissimo, Domino et Amico suo honorando et colendo S. IN DOMINO JESU.

PEtiit a me, Vir Clarissime et amice colende, gener meus Bernhardus Eber, ut filium suum Bernardum tibi commendarem. Quod officium recusare ei non potui, fretus amicitia veteri et benevolentia tua singulari. Constituerat ipsum Lugdunum mittere, tum Linguae Gallicae addiscendae, tum artis Pharmacopeae cognoscendae gratia. Verum allatum huc est, non ita pridem Luem satis vehementer grassari illic coepisse: Id si ita est, cupit filium tantisper Genevae commorari, dum Contagio desinat. Itaque te per me rogari voluit, ut per semestre in disciplinam tradas Pharmacopolae cuidam perito et magnae existimationis Viro, et de tolerabili pretio transigas, quod grato animo exsolvet. Sin vero aliter se res habet, Lugdunum proficiscentem noto cuidam et familiari commendes, qui ipsius curam gerat, et de Hero apud quem vivat, prospiciat. Itaque ut hac in parte genero meo gratifices, etiam atque etiam te oro: quod si feceris, ut plan e mihi polliceor, non aliter accipiam quam si mihi hoc ipsum beneficium praestitisses. Ceterum pacem in Belgico factam esse audimus: et Hispanos traditis munitionibus e Castris discedere: verum liberum Religionis exercitium non concedi: propter quod tamen


page 82, image: s082

omne bellum initio motum est. Reginam Angliae Legationem ferunt ad Imperatorem mittere: ut fratrum aliquem in Belgicum mittat, qui gubernatorem agat: cui propinquam suam in uxorem promittit Quod si succedet, spero non tantum res inferioris Germaniae melius habituras: sed etiam toti Imperio salutare fore. Casimiro solutio nondum plene, ut speraverat, facta est. Hic cum inanibus promissionibus lactatus fuerit, novam expeditionem dicitur moliri. Ea enim conditione Capitaneis aiunt satisfecisse, ut ipsius auspiciis denuo militent. Miror autem non sapere cum toties expertum sit, Deum Religionem Christianam armis hominum defensam et propugnatam nolle. Vale in Domino cum conjuge et liberis feliciter. Tu hunc tibi Bernardum commendatum habeto. Argentorato Idibus Aprilis anno 1577.

T. Foannes Marbachius Doctor.

EPISTOLA. LXI. CLARISSIMO ATQUE DOCTISSIMO VIRO FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto Celeberrimo, fideli nostro plurimum dilecto. Genevae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

MErito quidem postremae literae tuae, cum iis, quas D. Beza ad nos dedit pergratae nobis esse debuerunt, Clarissime idemque plurimum dilecte D Othomane, utpote quibus apparet nonnullos adhuc inveniri qui ob varios nostros quos hodierna die in tuenda et conservanda Ecclesiarum pace et concordia insumimus labores, aliquam nobis gratiam referre videntur. Neque sane immerito. Siquidem ejus tranquillitas nobis adeo curae


page 83, image: s083

est, ut omnibus difficultatibus postpositis, has nobis a Deo Opt. Max partes demandatas esse ducimus, ut pro talento nobis concesso, labore, studio, et vigiliis nostris, ab omni intempestiva condemnatione protegi et tueri possit. Qua de causa permoti, hactenus quidem omnibus in suis articulis Librum illum Formulae Concordiae, subscriptione nostra nequaquam approbare potuimus, (quod idem jam nostro exemplo a pluribus etiam aliis Germaniae Principibus et civitatibus factum esse constat) ne hac videlicet via, non modo immaturis hujusmodi condemnationibus magis ac magis Ecclesia Christi dilaceretur, sed etiam adversariis nostris Pontificiis rixandi ulla et nos in posterum calumniandi praebeatur occasio. Cui gravissimo et eminenti periculo, quibus hactenus rationibus a nobis occursum sit, testis esse potest cordium ille scruttator Deus. Testes etiam, ut speramus, futuri aliquando multi boni et pii Viri jam a longo tempore misere sub cruce languentes, qui favente divino Numine laborum atque molestiarum nostrarum fructus aliquando sunt percepturi. Huic autem tam pio animi nostri instituto, nihil quicquam periculosius hoc tempore contingere posset quam si, readeo foeliciter promota, Liber ille Formulae Concordiae publicis quorundam scriptis jam oppugnaretur; praesertim vero cum ille non modo in lumen nondum sit editus, sed etiam adhuc quasi opus quoddam imperfectum merito censeri posset. Unde certe non solum omnis noster labor et molestia hactenus suscepta eluderetur, verum etiam ex tanta, quae inde expectanda esset animorum exacerbatione, magis ac magis, afflicta Ecclesiae membra, hujusmodi intempestivis altercationibus inter se dilacerarentur. Quae cum variis et firmissimis argumentis, quae hujus loci non sunt, comprobari possent, summopere te, per Ecclesiae Dei salutem, obtestamur, ut una cum D. Beza, eos omnes ab hoc proposito avertas, qui huic operi vel manum jam admovisse vel in posterum admoturos esse tibi erunt comperti; cum hac progrediendi via nil praeter totalem omnium Ecclesiarum ruinam judicio nostro sit expectandum. Bene et foeliciter vale. Datum Cassellis die Januarii 1578.

Wilhelmus L. Hesse.



page 84, image: s084

EPISTOLA LXII. CLARISSIMO ATQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO. Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Genevae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

QUid causae fuerit cur vasculum illud prunorum Brignollicorum, quod jampridem nobis transmittendum curasti, tandiu in itinere haeserit, hoc superioribus tuis literis facile nobis fuit videre, Clarissime idemque plurimum dilecte D. Hotomane. Quod quidem licet tardius quam optassemus redditum nobis fuerit, nequaquam tamen in hanc suspicionem incidere debes tanquam de tuo vel D. Guyphanii propenso erga nos animi studio quicquam dubitaremus, cum satis liquidum sit totius rei culpam in temeritatem duntaxat aurigae esse conferendam. Cum vero omnia praeter omnem animi expectationem integra ad nos fuerint perlata, et judicio nostro hujusmodi pruna Brignollica ejus sint generis ut ob singularem sui saporem merito quidem non ultimas sibi partes inter praestantissimos quosque fructus vendicare possint, hac de causa permoti, Hassium praesentem hunc nostrum a pedibus Genevam usque ablegandum esse censuimus, clementer a te petentes, ut per eundem horum nobis aliquot surculos una cum hyacinthis orientalibus, terra, muscoque in certa quadam capsula diligenter et accurate custoditos transmittere velis, qui videlicet absque omniinjuria, tempore maturo et in ipso veris exordio commode huc adferri possint.

De Gallicano statu quod attinet, quodnam sit animi nostri judicium, de hoc, ni fallor, superioribus nostris satis copise. Merito quidem in


page 85, image: s085

dubium vocari potest utrum novissima haec Pacisicatio potius Pax quaedam, quam certi alicujus temporis Induciae sit appellanda. Adde etiam quod Occitani, Delphinates, et alii, ut literis tuis fertur, nequaquam ab armis discedunt, sed urbes ab utraque parte occupatae firmissimis impositis praesidiis magis ac magis muniantur, a Regiis infestissima Rupellanis classis comparetur, inter nobiles denique (quod omnium longe est gravissimum) veteres denuo fraternitates illae de vero Religionis cultu non tollendo renoventur. Quae omnia sane utrum Pacis an vero Belli sint indicia, nemo sapiens est qui non facile videat. De infoelici vero exitu duorum istorum insignium sicariorum, Comitis de Montafier, et Sainct Martin, qui licet morum pravitate, natura, et ingenio inter se semper fuerint conjunctissimi, nihilominus tamen sibi invicem crudelitatis suae vindices extitźre, quam in furiali Carnificina Parisiensi exercuerunt, merito quidem summa haec admiratione digna essent, nisi re ipsa satis comprobatum esset illud Ciceronis, nullam societatem, etiam optimis civibus cum improbo hoste, ullo unquam foedere confirmari posle.

Ad inferioris Germaniae statum quod pertinet, nihil quicquam hoc tempore scriptione dignum ad nos perlatum est. Hoc saltem possumus affirmare, Pacem inter Poloniae Regem et Dantiscanos tandem esse confectam, intercessione nimirum eorum Legatorum quos nuper cum aliis Germaniae Principibus apud Serenitatem suam habuimus: quorum relatione satis dilucide apparet multum certe de pristino illo amoris studio et observantia quam Poloni quondam erga suum Galliae Regem habuere esse diminutum, utpote qui palam plus fidei et constantiae in pactis et foederibus sese servaturos esle profiteantur quam ipsum hactenus, cum in Polonia, tum in Galliis, cum suis subditis habuisse constat. Deum autem Opt. Max. toto oramus pectore ut haec Pax omnibus foelix faustaque sit, in primis vero Germaniae nostrae; quae etsi aperto hoste liberata esse videatur, hactenus tamen adeo acerrime ab omni Ecclesiae Dei pacis et concordiae inimico, oppugnata fuit, ut aegre admodum clandestini ipsius insultus, variis nostris laboribus et molestiis refelli potuerint, quin videlicet misera et afflicta Jesu Christi membra nullis dissensionum generibus, erroneis et periculosis schismatibus, et immaturis condemnationibus dilacerarentur. Cum enim videret Satanas quod tot bellis et tanta tyrannide et astutia nihil proficeret, sed Ecclesia Domini in dies magis magisque cresceret, et quo plus sanguinis effunderetur, eo plus irrigaretur, en aliud consilium iniit, divisionem et dissipationem inter nos ipsos serendo, ut


page 86, image: s086

mutuis condemnationibus et diris vulneribus conflictantes caderemus et nosmetipsos consumeremus Restiti autem et adhuc resisto hisce technis quantum possum, videns quid inde dependeat mali. Deus Opt. Max. juvet conatus meos. Cujus quidem instituti nostri nequaquam nos poenitet, cum reipsa experiamur supremum illum rerum omnium artificem conatus nostros adeo fortunasse, ut aliqua spes affulgeat horum nostrorum laborum fructus in posterum magno cum piorum omnium expectatione et Ecclesiae Dei solatio delibatum iri. Qua quidem in re Serenissimae Reginae Angliae pietas et studium in primis laudari debet, utpote quae jam variis Legationum generibus apud nonnullos Germaniae praecipuos Principes egit, ut mature huic eminenti periculo subveniretur, neque unquam paterentur Germaniae proceres afflictas illas omnes Ecclesias adeo leviter inaudita causla condemnari, quae hactenus non atramento, sed proprio sanguine, fidei suae confessionem magna cum animi constantia sustinuerunt. Optandum sane ut ceteri Monarchae eodem pietatis Zelo afficerentur quo Heroicam illam Reginam praeditam esse videmus. Quanquam omnino speremus Deum omnium nostrorum parentem nullo unquam tempore passuram, ut ii qui vera animi pietate sacrum suum nomen adorant, tanta animi distractione adeo misere inter se dilanientur, sed viam potius et rationem esse reperturum, qua, mediantibus aliis bonis et piis viris, adversus omnis divisionis authoris insultus, clementer tueri et protegi possint. Bene et foeliciter vale. Datum Cassellis die 16. Januarii anno M. DC. LXXVIII.

Wilhelmus L. Hesse.



page 87, image: s087

EPISTOLA LXIII. DOCTISSIMO VIRO FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto dilecto nostro. GEORGIUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA, etc.

ALlatus est nuper Heidelberga, Vir doctissime, dedicatus nobis tuarum in aliquot Pandectarum Titulos Commentationum Liber: quem etsi, ut ingenue fateamur, minime intelligimus, quod studio Juris Civilis operam nunquam dederimus, grata tamen ea nobis fuit tuae erga nos voluntatis et observantiae declaratio. Itaque fratris nostri Landgravii Guilhelmi cursori jam ad te ituro, prograti animi nostri testificatione, tradidimus munusculum quadraginta Talerorum, quod tibi nostro nomine offerret, clementer petentes ut id boni consulas, omnemque a nobis expectes cum humanitatem tum benevolentiam. Vale. Datae Darmbstadii 7. Calendas Februarii anno 78.

George Lant: in Hesse.



page 88, image: s088

EPISTOLA LXIV. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. RODOLPHO GUALTHERO, Summo Theologo et fidelissimo Ecclesiae Tigurinae Pastori, Domino et Amico observando. Zurich.

CLarissime Vir, Optarem mihi tantum esse otii, ut crebro ad te et caeteros amicos literis dandis officio et observantiae erga vos meae satisfacere possem. Sed rerum mearum perturbatio, praesertim in hoc tam diuturno exilio, et octo liberorum cura, et docendi labor, ab illo me officio avocant. Scripsi autem superioribus diebus nescio quid, quod amici sperant ad refutandam Ubiquitariorum proterviam pertinere posse. Nam cum anno superiore apud Landgravios essem, animadverti multa et audivi quae meum animum permoverunt. Landgravius Wilhelmus dederat mihi ingens volumen [gap: Greek word(s)] ad Electorem beatae memoriae perferendum. Willelmus Princeps optimus indignitate condemnationis commovebatur. Ut redii Heydelbergam, mortuum Principem alterum optimum offendi. Ex eo tempore Heydelbergensis Ecclesiae calamitas nostra vulnera exulceravit. Itaque cum interdum privatarum caussarum patrocinium recipiam, Ecclesiis nostris deesse pro mea tenuitate non potui. [gap: Greek word(s)] , ut est in veteri tragoedia. Testor et vicinum meum D. Bezam et D Daneum et D. Salbuaritum me biduum et dimidiatum diem tantum isti protestationi tribuisse. Quod tamen vel me tacente satis ex ipsius ineptiis cognoscere potuisses. Nomen amicus quidam Joh. Palmerius adscripsit, propterea quod in Germaniam mihi proficiscendum video, et Landgravius nollet Saxonem a me offendi. Itaque peto abs te ut et hoc factum boni consulas et auctorem celes praeterquam apud D. Stuckium virum eruditissimum, cui pro libro doctissimo gratiam habeo. Vale Vir Clarissime et salve. Genevae 28. Febr. 78.

Excellentis virtutis, doctrinae, et dignitatis tuae studiosissimus

HOTOMANNUS.



page 89, image: s089

EPISTOLA LXV. CLARISSIMO IDEMQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Genevae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM et NIDDA etc.

NE quicquam benevolentiae nostrae, erga te, jure et merito tibi fortassis deesse videatur, Clarissime idemque plurimum dilecte D. Hotomane, licet, ni fallor, satis tibi copiose animi nostri sententia, de Malvatico vestro artificiali divendendo, nota et perspecta esse potuerit, nihilominus tamen, cum tantopere a nobis efflagites ut hoc in officio opem tibi et auxilium nostrum denuo conferre velimus, hac quoque in parte, pro singulari nostra qua te complectimur animi benevolentia, conceptae tuae de nobis expectationi nequaquam deesse voluimus. Qua de causa, cum inter ceteros Germaniae Principes Dux Julius Brunsch wicensis variis de nominibus solus is nobis esse visus sit in quo unica spes hujus negocii promovendi posita erat, ei quamprimum proprium quendam cursorem ablegandumesse duximus, cum literis nostris in meliori forma, ut Jurisconsulti vestri loquuntur, tuum in favorem scriptis, adjuncta insuper altera Malvatici lagena, quam per Hassium nostrum a pedibus una cum surculis misisti. Quid autem responsi ab eo nobis allatum sit, et quam jocose totam hanc artem illudat, iis literis facile tibi erit videre, quarum archetypum his curavimus conjungi. Unde satis apparet omnem spem hac in parte quicquam consequendi merito ei ademptam videri, qui hujus Malvatici conficiendi peritiam novit; cum aegre admodum, qui regionis nostrae hominum ingenia norunt, passuri sint eos suaviori et peregrino nectare


page 90, image: s090

lasciviari, quos vixdum patrio et longe dissimili potu in obsequio jam retinere possunt. Ad nos autem quod attinet, non equidem inficeremur summis eum laudibus pariter et praemiis merito decorandum esse qui primus author existit adeo dulcis nectaris tam vili sumptu conficiendi, modo et illud ipsum iis omnibus qualitatibus simul conjunctis esset praeditum quae in superioribus nostris literis ad Ducem Brunschwicensem scriptis ordine commemoratae sunt, cum alias et colore et gustu Cretensis vini speciem non immerito quidem referre videatur. Datum Cassellis 15. die Martii anno Domini M. DC. LXXVIII.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA LXVI. N. N.

CLarissime Vir: Rogavi D. Pistorium amicum nostrum, ut tibi de Landgravii interdicto, et inhibita libellorum quorundam editione omnia narraret. Vehementer abs te peto, ne Libellus hic in vulgus emanet. Nam Principem illum, qui sui Consilii causas gravissimas et aequissimas nobis exposuit, offendi nollem. Vale V. C. et doctissimum virum et D. Stuckium meis verbis amantissime saluta. G. 18. Mart. 1578.

Ex lectulo ante diluculum.

HOTOMANUS.



page 91, image: s091

EPISTOLA LXVII. CLARISSIMO ET SPECTATISSIMO VIRO D. RODOLPHO GUALTHERO, Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori, summo Theologo et Domino et fratri observando. Zurich.

CLarissime Vir: Non ignoras quantis terroribus Geneva nostra toto fere hoc triennio affecta fuerit: et quemadmodum uno depulso celeriter aliud succedebat, quae res mentes nostras, ac praesertim eorum, qui multis liberis onerati erant, magnopere perturbabat. Vidi saepe uxorem meam et quatuor filias tanta formidine affectas, ut vix lacrymas tenerent. Itaque tandem aliquando indulgendum aliquid ipsarum desiderio et studio putavi. Praesertim cum aliud novum formidinis genus ex pestilentibus morbis accessisset. Cum et Landgravius et complures amici optarent me Argentoratum migrare, Gallicanae Ecclesiae calamitas hoc consilium immutavit: quae cum in hac urbe Senatus auctoritate confirmata esset, domicilium hoc delegi: ubi coetum et Conventum Ecclesiasticum habemus, et Pastores duos, cujusmodi optabamus. Princeps quidem Aransius et Ordines Belgici, honestissimis praemiis propositis, me Lugdunum Batavorum invitabant, quam Leydam appellant; eaque de re diligenter ad me, ipsorum mandato, Justus Lipsius Vir doctissimus scripserat. Sed Charybdim vitare cupiens in Scyllam me committere nolui. Vicinus itaque tibi jam sum factus, de quo mihi gratulor. Vicinior sum Zulcero, qui me hesterno die, meumque adventum honorifico convivio celebravit, adhibitis prope Doctoribus omnibus, quibus etiam Pastorem Ecclesiae nostrae D. Virellium adjunxit. Sed video complures, de ipsius cum Lutheranis communicatione et consiliis, graviter conqueri. Addunt nonnulli civium animos his Theologorum dissensionibus disjungi, et si res pergeret, periculum esse, ne quid seditionis nasceretur. Grynaeus Theologus abest, Francofurtum profectus, ubi redierit, colloquar cum ipso, et quae cognovero ad te scribam, ut pro tua prudentia et pietate remedium his incommodis afferas, vel potius occurras, et cautionem


page 92, image: s092

nem his periculis mature adhibeas. Interea me, meamque familiam tuis precibus commendo. Sangermanum nostrum tuis verbis salutaram. Rogat me, ut te et amicos omnes veteres suo nomine officiose resalutem. Vexatur et publicis et privatis incommodis: hoc est communi Gallorum piorum fato. Deum oro, ut tantis aerumnis modum et finem imponat: teque Vir Clariss singulari sua benevolentia complectatur. Basileae 8. Sept 1578.

Clariss. Viros D. D. Collegas tuos cupio meis verbis honorifice salutari.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA LXVIII. DOCTISSIMO NOBISQUE PLURIMUM DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANNO Juris utriusque Doctori. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIO HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

POstremas literas tuas, Doctissime Hotomanne, quemadmodum et superiores antehac ad nos datas recte accepimus, et grata nobis est ista tua in communicandis iis quae in Gallia quotidie accidunt diligentia, non dubitantes quin hanc tuam diligentiam in posterum sis continuaturus. Ad filium tuum Danielem quod attinet, etsi eum in tui gratiam Marpurgi sumptibus nostris aluissemus, uti eum quoque Viro docto et diligenti Ferinario


page 93, image: s093

commendavimus. Sed quoniam te ob alterius filii tui discessionem ipsius opera in scribendo carere non posse scribis, et vero etiam, licet sedulo a praeceptore incitetur, tamen ei non per omnia, uti ista inconsulta et effraenata juventus assolet, obsequi intelligamus, equidem eum ad te remittimus, viatico quod ad iter istud conficiendum sufficere visum est a nobis donatum; ac curavimus tibi quoque centum daleros his nundinis per Praefectum aerarii nostri tibi numerari. Vale et salve. Datae Cassellis 3. Idus Septembris anno 78.

Wilhelm L. Hesse.

Res Belgicae confusae et intricatae sunt. Et Austriacus novum in Germania conscribit exercitum, et etiam occasionem expectat ut hostem pecunia laborantem ex improviso obruat.

EPISTOLA LXIX. PRAESTANTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Celeberrimo J. U. Doctori, domino et amico suo plurimum observando S.

HOdie mihi redditae sunt literae tuae, mi Hotomane, frater dilecte et Domine observande, cum ego 13. hujus mensis ad Zuinglium nostrum scribens, ut meis verbis salutem tibi diceret, et de nostra Apologia Genevam missa admoneret, mandassem, quam fortassis jam a D. Jonvillaeo nostro accepisti. Consilium tuum minime improbo, cum Basileae commodius et tutius vivere possis, et jubet pietas, ut conjugum et liberorum infirmitati homines Christiani indulgeant. Mihi vero jucundissimum erit, quod te magis vicinum habeamus, quae causa erit, ut frequentius per literas possimus colloqui. De Ecclesiae illius periculo jampridem audivi, quid vero remedii adhiberi possit, non video. Sulzerus, qui fictitia sua humilitate et monastica blandiloquentia quorundam optimatum mentes fascinavit, solus cum paucis omnia agit: et quia implacabili Tigurinorum, atque Genevensium odio ardet, eo rem adduxit,


page 94, image: s094

ut non solum nos plerisque illic exosi simus, sed etiam amplissimi Senatus nostri actiones suspectae sint. Neque sufficit illis, a nobis dissentire, sed ne nos ipsorum confessioni subscribamus ferre volunt, ne in suspicionem veniant apud Lutheranos, quasi aliquam nobiscum doctrinae et fidei habeant communionem. Sed plura ex D. Grynaeo audies, si hic ex nundinis revertatur: cui Viro quam gravis injuria facta sit publico Senarus illius scripto (cujus proculdubio auctor est Diotrephes ille) non possum absque dolore meminisse. Non dubito quin brevi intelligas, quantum virus odii, et quam profunda astutia in illius hypocritae corde lateat: quem (nisi Deus avertat,) non cessaturum puto, donec publicum dissidium in illa urbe excitarit, sicuti olim Bernae fecit. Totus a Marpachio Argentinensi, et Germanicarum Ecclesiarum [gap: Greek word(s)] Schmidelino pendet, quibuscum consilia sua confert. Memini me, cum ante annos 12. illic essem, ex D. Coccio audivisse, se neminem novisse ad componendum Ecclesiarum dissidia magis idoneum Jacobo Andrea sive Schmidelino. Quid ergo cum illis facias, qui vel judicii tam sunt inopes, vel pudorem omnem ita absterserunt, ut illius hominis actiones probent, qui tantum non omnes haereses, quotquot unquam circa Christi personam exortae sunt, quasi ex Inferis revocat? Sed respiciet aliquando Ecclesiam suam Deus, qui eam Filii sui sanguine redemit. Grata mihi fuit Sangermani salutatio, quem velim pace et quiete majore frui, gaudeo tamen illum vivere, et ut diu et beate vivat, ex animo precor. Salutem quaeso illi dicas, quoties ad eum scribis, et nunc cum tota tua familia plurimum salvere jubeo D. Viretum. Vale. 17. Septemb. 1578.

Tuus totus ex animo

Rodolphus Gualtherus.



page 95, image: s095

EPISTOLA LXX. CLARISSIMO VIRO ET J. C. SUMMO, D. FRANCISCO HOTOMANNO Domino suo colendo S. D.

CLarissime Vir et Domine colende. Ingens Dei donum sunt liberi qui habent semina virtutum. Vult autem Deus addi eis culturam. Ea defuit filio tuo, cum detineretur in aula et nescio ubi. Postea ad nos missus, discendi habuit occasionem. Sed ipse, ut ait, ab his locis abhorret, alibi tamen affirmat, se velle discere. Ideo ad te redit, mandante Illustriss. Landgravio Hassiae, qui scribit, te quoque cupere ut hoc tempore redeat domum Reducat igitur eum Filius Dei, qui semper fuit Ductor et Custos suae Ecclesiae. Derivaveram in eum paternum affectum ac studium, quo forte, cum suo commodo potuisset uti, in hac Schola. Sed cum vobis quidem videatur aliud, precor Deum, ut et filii tui curriculum juvet, et regat, et tuam vitam gubernet, ut in laudatissimo optimorum studiorum, et praeclarissimarum actionum cursu, ipsius gloriae, atque usibus humanis, diu adhuc servias. De ceteris narrabit tibi filius. Non possum etiam nunc plura, cum sim occupatissimus. Amicos, quibus forte nomen meum istic est notum, reverenter et amanter saluto. Bene et feliciter vale Vir praestantissime. Marpurgi die 21. Septemb. 1578.

Tuam dignitatem

colens,

Joannes Ferinarius.



page 96, image: s096

EPISTOLA LXXI. CLARISSIMO VIRO D. RODOLPHO GUALTHERO Theologo praestantissimo et fidelissimo Ecclesiae Tigurinae Pastori Domino et amico plurimum observando. CLARISSIME VIR.

ACcepi tuas literas humanitatis, doctrinae, officii et pietatis plenissimas. Utinam is esset vicinus meus, qualem optamus. Sed quoniam boni omnes cum tuo judicio et literis tuis congruunt, hujus Ecclesiae conditionem deploro. Senatorum nostrorum sensus nondum mihi perspecti sunt. Perpaucos esse aiunt, qui Ecclesiae nostrae Gallicae faveant. Ejus rei argumento est Libellus adversus B. Kidlitezium nostrum editus: et interdictum ne Sacramenta in Ecclesia nostra administrare liceat. Quod satis admirari non possum. Grynaeus Theologus bonarum est partium. Sed paucos habet [gap: Greek word(s)] . Amicos meos, quibus ceteris prope aliis omnibus in negotiis pro familiaritate impero, sermonem de hoc negotio (suasu et impulsu ipsius,) injeci. Vix credas, quantopere resilierint. Aliis repente suos naevos objectant, aliis, inquam, id est, vicinis, confoederatis suis. Interea nos oviculae Pastorum miserias deploramus. Germania majoribus multo morbis vexatur. Landgravium meliore esse animo quam antehac fuerat, omnes affirmant, atque a me petunt, ut hominem inflammem. Scio illum compluribus meis literis offensum. In hac tamen tam seria caussa non desistam Deo volente. Scribit mihi se Belgis diffidere, et Hispanorum fraudes extimescere. Affinis meus nuper ad me scripsit. Plurimam tibi salutem nuntiari jussit. Scripsi D. Stuckio eo ipso, ut opinor, die, quo literas ad te dedi et Jamin. ..... fasciculum commisi. Velim eum meo nomine officiose salutes. De Burgundia unum hoc affirmo. Ejusdem est artificis inimicitias cum Hispano simulare, et amicitiam cum Amirallio. Belgis error obijcitur. Hae sunt Italicae, Gallicae et Hispanicae praestigiae. Si res serio ageretur,


page 97, image: s097

longe aliter ageretur. Metuo Casimiro, et Deum oro ut domum ncolumisredeat. Vale Vir C. et salve. Bas. 12. Oct. 1578.

Tibi ex animo deditus

HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXII. MAXIMO ET CLARISSIMO VIROü FRANCISCO HOTOMANNO, Jurisconsulto incompar abili S. P. Basilaeam.

ETsi maxime Academiae nostrae causa (cujus jam inde a principio penes me procuratio fuit) gaudere, ac tantum non triumphare debeo, quod tibi tali Viro Deus Opt. Max. eam potissimum mentem immisit, ut patriae Nostrae (cujus indigens maxime est) de uberrima doctrinae tuae comitate, in re praesenti, gratiam aliquando facere et velles et posses: tamen, ita te cis paucos menses Lugdunum nostra peregre advectum adventitia sua sospitem sospes accipiat, faciatque ventum ut gaudeas; ut ego proprium hujus laetitiae fructum ad me etiam privatim aliqua ex parte derivari, ac redundare sentio, qui primus de sententia Pauli Busii Collegae mei, de te ad nos evocando cum Lipsio nostro consilia ac sermones habuerim. Cave enim existimes columbas illas unquam (quae nobis perditis et extremis secundae obsidionis temporibus tabellionum vicem praestitere) aeque lepidum nuncium Lugduno esurienti attulisse, quam Douzae modo adventus tui promissa adportarunt: cujus hercle exspectatio, me et Collegas meos plusculum jam temporis anxios, ac suspensos habuit, non quod de tua rei communis, ac praesertim literariae juvandae alacritate quisquam nostrum unquam addubitaverit; sed neque, si in manu tua ea res esset, an vero ex aliena voluntate penderet, neque omnino de privato rerum tuarum statu exploratum quicquam, aut provisum habebamus. Itaque quum ad XII. Kalendas Octob. mane, literarum tuarum exemplum mecum Lipsius communicasset, earumque sententiam plane et


page 98, image: s098

probe percepissem, ineredibili gaudio sum elatus: cumque aliquot mei et ordinis et loci homines forte ad me id temporis, opportune sane, visum convenissent, feci continuo omnes participes meae voluptatis, ante ceteros Busium Collegam meum, et quem Illustriss. Princeps, ordinesque Batavici unum ex omnibus potissimum delegerunt, quem Academicae huic provinciae cum publica potestate praesicerent. Ei placuit de communi et Collegarum, et Academici Senatus sententia, ut hoc, quicquid est, ad te scribendi, vel potius rescribendi oneris ego, ac Lipsius susciperemus. Qua in re quantum quidem in me fuit, opera mea parcus esse nolui. Itaque hoc statim ad te literarum exaravi, sane cum lubentia, non ut denuo sententiam eliciam tuam, quam ad te nostram serio demum conformasse, Academiae nostrae gratulor, gaudeo mihi; verum ut te, quanto possim opere, evocem porro istinc recta ad nos et quidem (quod sine molestia tua fiat) primo, ut spero, tempore. Ejus rei Decretum publicum in adventum tuum reservabimus. Satis in praesenti habentes, de honorario tibi, et quem locum in Academia nostra sis habiturus, Collegii nostri sententiam tribus verbis exponere. Ea vero est hujusmodi ut videlicet ex rei dignitate ac sententia tua principem in Juris Civilis professione ordinem obtineas, proque eo munere mercedem annuam octingentorum florenorum nostratium tibi decretam esse scito, viatici praeterea loco Florenos trecentos, qui tibi recens advenienti quam primum a Quaestore publico repraesentabuntur. Haec si conditio placet, peto a te majorem in modum, ne et nostram expectationem, et spem Reipub. de adventu tuo firmissime jampridem conceptam diutius suspensam teneas, sed evestigio velis, remisque (quod aiunt) te huc ad nos quantum potest recipias. Dispice, Vir clariss. quantum incrementi novae ac herbescenti Academiae nostrae sis allaturus, quantum ornamenti, ac praesidii nobis omnibus, quantum denique tibi solidi honoris et gratiae. Nos vero nominis tui splendore e tenebris quasi in lucem nunc primum emersuri, et virtuti tuae plurimum debebimus, et ut alii debere inposterum velint grata animorum significatione, omnibusque officiis tum privatis tum publicis, pro virili porro ex parte nostra adjuvabimus, atque adnitemur.

Vale, Vir Clariss. nec nos desiderio tui patere oblanguere diutius. Lugduni Batavorum Anno 1578. XIII. Kalend. Novemb.

Ingenuus eruditionis tuae admirator

Janus Douza Nordovix.



page 99, image: s099

EPISTOLA LXXIII. DOCTISSIMO NOBISQUE PLURIMUM DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANNO. J. U. Doctori. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

REdditae nobis sunt literae tuae binae Basileae 22. Septembris et 10. Octobris datae, Doctissime Hotomanne, singulariter nobis dilecte; fecistique nobis rem pergratam quod de statu rerum Gallicarum certiores nos feceris. Neque dubitamus quin eam in scribendo rationem et diligentiam posthac ita sis continuaturus.

Quod ad Filium tuum attinet, Paedagogiarchae nostro Ferinario, viatico quod ad iter istud conficiendum sufficere visum est misso, mandavimus ut eum mature Francofurtum ablegaret, quo cum Genevensibus aut Basileensibus Bibliopolis ad te redire posset. Neque dubitamus quin ita uti mandavimus factum sit.

Rerum novarum fere nihil hīc habemus, praeterquam quod Rex Galliarum Legatum suum Monsr. Piogny ad nos misit, seque de fratris Alenconii in Belgicum expeditione, quod scilicet eam se inscio et invito susceperit, diligenter excusavit. Ad quae Legato, postquam Regem ad seriam Edicti pacificatorii illius observationem, adductis ad eam rem argumentis idoneis, cohortati essemus, respondimus nulla equidem Regi fratris causa opus esse apud nos excusatione, nos ista omnia in honorem Regis credere velle, sed rogare tantummodo ut Rex nobis vicissim credere vellet haec et id genus alia difficulter Regi Hispaniarum persuasum iri. Atque his Legatum dimisimus. Vale et salve. Cassellis VI. Novembris anno salutis LXXVIII.



page 100, image: s100

In Belgico res in periculosissimo sunt statu ob divisiones et distractiones intestinas. Quae inter tot capita in religione dissentientia et pelli, antequam capiatur ursus, dividendae inhiantia non esse non potest. Quapropter talis societas semper et est et fuit et erit mihi suspecta et ipsi Deo invisa.

EPISTOLA LXXIV. CLARISSIMO D. VIRO RODOLPHO GUALTHERO, Summo Theologo, et fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori Domino et amico singulari. CLARISSIME VIR.

ACcepi hesterno die literas a Landgravio, quibus scribit, Regem Galliae misisse ad se, (opinor etiam ad alios, Legatum suum Monsieur de Piogny, qui cum apud se de fratris Alenconii in Belgas expeditione excusaret, hunc enim et inscio et invito Rege expeditionem illam suscepisse, Landgravius primum vehementer Regem ad Edicti sui pacificatorii observationem cohortatus est. Deinde subjunxit, nihil fuisse ista excusatione opus apud se, quando Rex rogabat, ut id crederet, honoris ipsius caussa id se facturum. Sed vicissim a Rege hoc petere, ne crederet Hispanum Regem id tam facile crediturum.

Vide, quaeso, Vir Clarissime, et considera pro tua sapientia, quid a Bellevrii nova Legatione, quid ab altera Remboulletti expectare possitis. Cui tandem nisi prorsus vecordi sperat Rex se istud persuadere posse? cum Burgundia, Campania et vicinae Regiones refertae sint latronibus palam atque aperte clamitantibus, se Regis imperio ad Alenconium proficisci, ut, Burgundos Hispanienses sub Regis imperium ac ditionem subjungant. Cogita praeterea satisne aperte praevaricentur, qui hos invadunt, cum a tormentis imparati eo venerint, quibus si instructi fuissent, jampridem totam illam Regionem paucis diebus occupassent. Hae sunt, mihi crede, inter Gallum, et Hispanum et Papam et Alenconium collusiones, quae praestigiis et cabala quadam aulica, nobis incognita,


page 101, image: s101

sic reguntur, ut tandem Helvetii sibi metuere ab istiusmodi vicinis debeant. Praesertim ii, qui Evangelium Christi, quasi quodammodo obsoletum, fastidiunt. Credo equidem X. Gallorum Sclopetariorum millia, quales jam exercitatissimi reperiuntur, magnas nobis turbas commovere posse. Saepe de tuis postremis ad me literis cogito: et quotidie multa ex amicis audire cogor de duobus illis, quos suis coloribus luculenter depinxisti. Unus merus est hypocrita: alter ipsius assecla, haud paulo saginatior quam is qui se a zelo domus Dei exesum dicebat. Cum hostes Evangelii tam prope a nobis absint, et populus ad frugem, ad preces, ad jejunia cohortandus esset, assiduis perpotationibus, et helluationibus indulgere permittitur. Deum oro ut his incommodis medeatur, et Ecclesiam vestram quamdiutissime bonis et piis, et fidelibus doctoribus frui patiatur, teque V. C. cum universa familia conservet. Scribam D. Stuckio nostro cum plusculum otii nactus ero. Interea velim ipsum salvere meis verbis jubeas. Vale V. C. et salve. Basil. 25. Novemb. 1578.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXV. PRAESTANTISSIMO VIRO ET CELEBERRIMO JURIS DOCTORI, D. FRANCISCO HOTOMANNO, Domino et fratri suo plurimum observando S.

QUod ad binas literas tuas, quas Octobri et Novembri mensibus dedisti, Vir praestantissime et observande in Christo frater, non respondi, partim occupationes obstiterunt, partim tabellariorum inopia, qui aut nulli omnino sunt, aut me inscio veniunt atque discedunt. Prioribus Ecclesiae illius statum deploras, et pie quidem. Quis enim non doleat, quum videt in illis locis astutas vulpes meliora quaeque arrodere, ubi quondam primi per Germaniam Evangelicae doctrinae Instauratores tanta cum laude docuerunt. Debebant Pastores pro ovibus soliciti esse.


page 102, image: s102

At illic vicissim oves, quae per gratiam Dei non paucae sunt, Pastorum perversas et obcaecatas mentes deplorant, sed frustra hactenus, quia unius hypocritae astutia, et collegae ejus insani et antum non furiosi tribunitiis concionibus fit, ut pars pejor, etsi minor sit numero, meliorem vincat. Spero tamen fore tempus, quum ovicularum suarum gemitus Christus audiat, et improbos fidei dominatores procul ab ovilibus suis repellat. Quid nunc in Germania fiat, nescimus. Smalkaldiae convenerunt Saxonis, Brandeburgii et Palatini Electorum Theologi, quem conventum Landgravio displicuisse audimus, conquestum quod ipso non consulto in suae ditionis urbe convenerint, et gravissimas admonitiones aftutis Theologorum molitionibus interposuisse. De actis tamen conventus illius nihil ad nos scriptum est, nisi quod denuo Dresdae sint conventuri, praesente etiam Saxone Electore, nimirum ut ejus autoritas sarciat, quod scripturis probari non potest. Jacobum Andreae nuper Lipsiae non admodum honorifice exceptum esse, aiunt: causae indicantur variae et diversae, sed non miror, si homo levis et superbus, qui sola loquentia et Principis autoritate pugnat, multis invisus sit. Sunt quidem maximi momenti ea, quae ille cum suis conjuratis agit, et jam nunc Ecclesias passim turbarunt. At magis me angit periculum, quod ex Belgico videtur imminere. Nam cum iis, quae ad te Landgravius scripsit, consentiunt quae ex Palatinatu nuper, et deinde Antverpia per Norimbergam accepimus: Optimum Principem Casimirum ab Auranio nunquam adhuc salutatum, ab ordinibus pene proditum, et ab Alenconio observatum, in gravissimis difficultatibus versari: [gap: Greek word(s)] aiunt omnes causam esse, quod in Alenconio omne praesidium collocatum habeant: quo quid stultius fieri queat non video, quam ei fidere, qui domi suam dignitatem tueri non potest. Imprudenter etiam mihi fecisse videtur Casimirus, qui se Flandriae crediderit, unde non facile se explicabit, si quae insidiae parentur. Mihi semper displicuit expeditio illa, quod scirem, cujus et qualis gentis defensionem suscepisset: quae nihil certum habet, et absque consilio mature res aggreditur majori audacia quam constantia: neque in ordinibus istis quicquam spei posse collocari arbitror, qui ex pluribus corruptis et paucis integris (ut grammatice loquar) compositi sunt, et inter quos pars deterior meliorem vincit suffragiorum numero. Nec minus periculi nobis ex vicina Burgundia imminere puto, et plane tecum sentio, quicquid illic fit ex composito fieri. Nam si serio agerent Rex et frater Alenconius, jampridem res illic confecta fuisset, Burgundi etiam


page 103, image: s103

majori studio causam suam egissent, et Legatos misissent ad nostros autoritate et moribus graviores: ut nil de Papa dicam, qui ferre non posset ut Hispano, Concilii Tridentini executori, Gallus negotium faceret. Admonui de eo nostros homines, qui et ipsi insidias deprehendunt: Et quia inter homines omnia consiliis vaferrimis et impudenti perfidia misceri video, nihil magis quam Isaiae consilium urgeo: In conversione et quiete servabimini, in silentio et spe erit robur vestrum. Quod utinam omnes ex corde amplecteremur, et proculdubio Ecclesias haberemus pacatiores, minusque sorderet Evangelium cordatioribus, quando sub hujus praetextu militiam mercenariam passim propagari, et praedas promiscue agi, et licentiam extremam invehi vident. Sed sunt hi novissimorum temporum mores, quorum incommoda cum emendare non possimus, multo minus e medio tollere, ut patienter feramus et Deum precemur oportet, ut is medicam manum adhibeat, aut glorioso filii sui adventu mundum cum Principe suo aboleat. Hujus gratiae te tuosque commendo, miobservande frater, et ut quam optime valeas precor. Tiguri 20. Decembris. Anno 1578. In Badensibus Comitiis nil actum est, nisi ut singuli Cantones, quid de Burgundiae Comitatu et ejus defensione facturi sint, intra dies decem Lucernam perscribant. Nostri se illis auxilia debere negarunt, neque ea ferre velle testati sunt. Idem alios fecisse puto, qui Evangelium amplexi sunt. Papistae nihil aliud optarent, quam belli occasionem offerri, et catervatim Lucernae confluxerunt Capitanei [gap: Greek word(s)] . Sed qui eos conduceret nemo fuit: quo magis in sententia confirmor, inter Gallum et Hispanum omnia agi ex composito, et fortassis nobis insidias strui. Dissipa Domine gentes, quae bella volunt. Amen.

Tui studiosissimus

Rodolphus Gualtherus.



page 104, image: s104

EPISTOLA LXXVI. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisprudentiae Doctori, fideli nostro plurimum dilecto. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

NOnnisi nobis pergrata esse potest accurata tua in scribendo diligentia, Clarissime idemque plurimum nobis dilecte D. Hotomane. Cum enim ejusmodi sint constitutae rationes hujus nostri seculi ut de die quasi in diem talia usu venire contingat quae multorum sane animi expectationem fallere possunt, quid pariter in tam lubrico statu de rebus Gallicis sentiendum sit, non immerito quidem crebris tuis literis cupimus reddi certiores.

Ad Occitaniae vero tumultum quod attinet, magnopere admiramur Galliam tandem propriis tum calamitatibus, tum etiam vicinorum Belgarum summis belli miseriis non edoceri quantopere omnium intersit pacem omni studio sectari; utpote quae semela Deo iniquis etiam concessa conditionibus, justo tamen bello longe sit praeferenda. Quod autem Rex Navarrus tanta fiducia praeditus sit ut se in Tolosanum conventum cum iis conferre audeat, quorum fides multis de nominibus in dubium vocari posset, veremur certe ne tam praecipitis consilii authores parum in memoriam revocarint, quid quondam perfidi Triphonis insidiis pio Jonathae in urbe Ptolemaide contigerit, prout libro Macchabaeor. 1. dilucide est videre, cum aliis insuper permultis, quae nostro judicio hisce nostris temporibus non incommode congruere videntur.



page 105, image: s105

Ceterum, Clarissime D. Hotomane, cum jam superioribus tuis literis saepe a nobis petitum sit, ut tibi imaginem carissimi nostri Parentis Philippi foelicis memoriae, Domino Bezae postea tradendam, communicare vellemus, huic tam aequae petitioni lubenti acquiescentes animo, eam in hac inclusa chartula quam proxime ad ipsius effigiem curavimus depingi, si modo vera imago tam pii et excellentis herois, qualem summa totius labentis Reip. Christianae necessitas nuncoptimo jure efflagitare posset, ratione ulla ad vivum queat repraesentari. Bene et foeliciter valeas. Datum Cassellis 17. die Januarii anno D. M. DC. LXXIX.

Wilhelmus L. Hesse.

Si mihi rursus posses mitteresurculos de Briconioles, et non alios, feceris mihi rem gratissimam. Ex illis quos superiore anno misisti tres tantum creverunt. Videas autem quod surculi isti quos mittes legitimi Briconioles, et non alterius generis; quoniam fructus illorum, quos mihi misisti, optime mihi et sanitati meae conveniunt.

EPISTOLA LXXVII. CLARISSIMO VIRO D. RODOLPHO GUALTHERO Summo Theologo et fidelissimo Ecclesiae Tigurinae Pastori, Domino et amico singulari. Zurich. CLARISSIME VIR,

SPero me has literas daturum generoso adolescenti Hungaro, verae pietatis et omnium ingenuarum artium studiosissimo, qui praeceptorem habet eruditum et bonum Virum, et plane nostrarum partium in Religione. Ex quo per jocum cognoscere poteris, quam comiter a quodam Vigliero sit exceptus. Utrumque tibi ex animo commendo D. Gregorius his quatuor mensibus privatas meas lectiones audivit. Nunc credo illum de reditu in Patriam cogitare. Si quid de Gallia nostra comperti habuissem,


page 106, image: s106

lubenter tecum hanc facultatem nactus, communicassem. Illud unum ad nos constanter scribitur Regem nova quotidie de Religione opprimenda consilia inire, nuper ordinem novum triginta Equitum creasse, quos appellat Equites ordinis Spiritus Sancti, quibus Abbatias opimas attribuit: ut eorum opera contra nostros uti possit. In eum ordinem Proceres summos cooptavit, omnes acerrimos Evangelii adversarios. Interea complures Provinciae Papisticae, diuturnae ipsius tyrannidis pertaesae tumultuari incipiunt, et Exactoribus Italis tributa denegare. Mater his de caussis bellum adversus Hugonottas renovare et transferre molitur. Tu siquid de Legati vestri Solodurensis consiliis cognosti, velim me, si molestum non erit, certiorem facias. Interea valebis V. C. et me tui studio sissimum redamabis. Offendi jam nunc D. B. Koydlitezium, cui cum dixissem me tibi has scripturum, rogavit me ut suis verbis tibi salutem officiose adscriberem. Iterum vale. Basil. 18. Jan. 1579.

Totus et studio et animo tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXVIII. AMPLISSIMO VIRO ET OMNI DIGNITATE PRAESTANTISSIMO D. POLETO Serenissimae Reginae Angliae Legato.

MAgnifice et Amplissime Domine: cum essem de filio meo Joanne vehementer sollicitus, tandem ab eo literas accepi quibus ad me scribit, se abs te perhumaniter et perbenigne in tuam familiam receptum esse, ut filio tuo summae indolis adolescenti operam navet, eumque pro tenui sua eruditione bonis literis instituat: de quo confestim Dignitati tuae gratias agere volui: beatissimum certe non modo filium meum, sed et me ipsum judicans, quod ei singulari Dei beneficio contigerit conditionem


page 107, image: s107

hanc apud tantum Virum nancisci. Nam ex quo Deus mihi liberos dedit, nihil neque prius, neque antiquius habui, quam ut illos pie et pudice instituendos curarem. Triginta jam anni sunt cum propter pietatis studium aut absum a Patria, parentibus et propinquis, aut in Patria vexor acerbius et majores aerumnas perfero, quam apud exteros quantumvis ignotos. Itaque etsi nunquam inertem et otiosam vitam colui, semperque laboriosissimum hoc vitae genus secutus sum, et docendae juventuti operam navavi: tamen tot fluctibus et tempestatibus saevissimis jactatus, patrimonium liberis meis parare aliud non potui, quam spem et fiduciam in Dei benignitate, qui nobis pollicitus est se non modo nostrum, sed etiam seminis nostri Deum futurum ejusque benignitatis specimen esse confido quod filius meus tam comiter abs te sit in tuam clientelam receptus. Quod certe huic senectuti meae maximo solatio est: vehementerque abs te, Magnifice Domine Legate, peto quaesoque, ut qua benevolentia filium meum complexus es, eadem prosequi ne desinas. Spero enim fore ut neque te hujus benignitatis, neque me hujus commendationis unquam poeniteat. Ego interea Deum orabo, ut te tuamque familiam bonis omnibus ornet atque augeat: Et si quid tibi aut tuis obsequii praestare potero, dabo operam ut me neque ingratum, neque immemorem sentias. Interea valebis Vir amplissime, et salvebis. Basil. Kal. Apr. 1579.

Amplitudinis tuae deditissmus

F. HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXIX. JURECONSULTISSIMO ET ORNATISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANNO Praeceptori et amico suo S. Basileae.

AB eo tempore quo foedifragus ille Bartholomaeus Parisinus nos disturbabat binas saltem et ejusdem argumenti abs te accepi literas, Hotomanne Jurisconsultissime: quibus etsi respondi, et meas certis hominibus


page 108, image: s108

ut ad te perferrentur tradidi, intelligo tamen te nihil earum recepisse. Repeto igitur priores, et velim scias me Rigleto ejusque filiis ad extremum usque teruntium satisfecisse. Et gratia superum, plus quam certissimus sum, me, neque in Galliis, neque horum locorum in quibus vivo meumque domicilium habeo, ne pitam quidem debere. Nec ullo unquam tempore Brunswicensis olim vivus deprehendetur qui debitum negare et diffiteri debeat. Non enim esset integri et liberalis hominis factum. Earumque, laus Deo, sum facultatum quod malim decem coronatos pro unico solvere, quam verbulo aut articulo fidem fallere, aut promissis non stare. Temperabis igitur tibi ab injuria, et non durius scribes quam hominem tuae conditionis deceat. Quem minitaris processum, per me tibi integrum erit eundem intendere. Agat, experiatur, quando et quandiu velit affinis tuus, aut si quis sit et velit ipsius nomine. Illi aut suo defensori non solum respondebo, verum etiam sine ulla protelatione et ambagibus indebiti manifeste convincam, et quae erunt ..... ex re mea non postponam. Peterem abs te, mi Domine Hotomanne, summopere quod si tibi potestas esset scribendi Biturigis, ut meum hospitem Hugonem illum, qui muros transiliendo vitam salvabat, admoneas ut mihi octingentos illos taleros, quos illi, cum in ipsius aedibus decumberem, custodiendos dabam, nec minus 220. scutos, quos nomine mei contubernalis jam demortui Arnoldi de Bariera acceperat, ejus heredibus restituat. In hoc consulueris nationi Gallicae utplurimum, et nobis feceris gratissimum. Si qua in re tibi tuisque prodesse valeam, facilis et paratissimus ero. Plurimum etenim me tibi cum propter institutionem, tum etiam contractae inter nos non vulgaris amicitiae de causa, debere scio. Valeas, et me ama, et redamabo. Mindae XI. Kal. Maii anno 1579.

Ut tuus

IPERII.



page 109, image: s109

EPISTOLA LXXX. JUSTO LIPSIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

CLarissime Vir, dici vix potest, quam molestum mihi fuerit, videre amplissimos dominos Scholarchas vestros tantos labores mea causla suscipere, tantos sumptus facere, tantum iter huic nobili et praestanti et erudito viro imponere. Praesertim cum haec omnia inter nos duos agi per literas non incommode potuislent.

Mihi certe D. Legati vestri adventus animum commovit, et secum cum fidelissima mea matre familias, octo liberorum parente et nutrice, de hoc negotio egi. Sed cum et superiorum temporum aerumnas, et Gallici belli diuturnitatem, et nostras Sancerranas obsidiones, et Biturigica naufragia, et Genevensium insidiarum terrores recordaretur; dimoveri de sententia non potuit, praesertim cum privatum illud negotium (de quo puto me superioribus literis ad te scripsisse,) et cum hoc Clarissimo Viro communicavi) nondum confectum esset. Velim Vir praestantissime mihi credas. Enixe Deum nostrum precati sumus, ut nobis suum consilium impartiret, vel potius sanctissimam suam Voluntatem patefaceret, sed quo magis magisque rerum nostrarum et vestrarum statum animo et cogitatione complectimur, tanto magis istas periculosissimas migrationes, et tot parvulorum liberorum laboriosissimas deportationes perhorrescimus. Eo accedit quod mihi persuasissimum est, quod mihi excuti ex animo non potest, hoc vestrarum rerum statum, nunquam XX. adolescentes mea caussa ad vestram Scholam celebrandam adduci posse. Cogita jam si tantos sumptus aequo animo ferre in summa auditorum penuria possetis: Si aequo animo Amplissimi D. Scholarchae videre possent, meam expectationem nullo modo sustineri, et suas spes falli, et passim in vulgus dictitari, Minuit praesentia famam. Adde jam aetatem meam, id est, propinquationem mortis: Si paucis post mensibus cum aut aėris, aut ciborum mutationem sustinere non possem ex hac vita migrarem, quantopere vos tot inanium sumptuum poeniteret, quanto moerore uxor mea suos liberos, quantisque difficultatibus et molestiis reportare, niscio quo, nescio quas


page 110, image: s110

in terras cogeretur. Quare Clarissime Vir per Christianam caritatem, et tuam erga me benevolentiam, meamque erga te observantiam te obtestor, oro, atque obsecro ut me apud Illustres Ordinum Proceres et Amplissimos Dominos Scholarchas excusatum velis. Quod si feceris, spondeo me quandiu vivam tui observantissimum futurum, ac perpetuo singulare tuum erga me beneficium praedicaturum. Vale Seculi nostri decus et salve. Deum oro, ut te singulari sua benevolentia complectatur. Basil. 8. Maii 1579.

Tuus meritoque tuae virtutis, doctrinae, et pietatis tibi deditissimus

Fr. HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXXI. CLARISSIMO VIRO, RODOLPHO GUALTERO, Summo Theologo, et de Christi Dei nostri Ecclesia optime merito, merentique Domino et amico observando. Zurich.

CLarissime Vir: Scio me graviter peccare, quod non frequentius scribam ad te, praesertim quem agnosco fidelissimum Christi Dei nostri Servum et Ecclesiae suae Pastorem vigilantissimum. Video quae sit temporum istorum ratio, multa audio et video et lego. Memini quae de Sinone saepe scripsisti, quae verissima esse agnosco et sentio. Saepe D. Grynaeus et ego de tuis rebus mentionem facimus. Sed ita rei familiaris meae rationes impeditae, irretitae, implicatae sunt, ut respirare vix possim. Octo liberos habeo. Tyrannis Gallica non sinit me herediolo nostro, ut commodum esset, frui. Adolescentibus aliquam multis operam meam domi navare cogor, et cogor ea aetate, quae quietis et tranquillitatis aliquid requirebat. Sed tamen animum non abjicio: Testis esse potest D. Grynaeus, quam iracunde interdum nugatores quosdam territem, quos etiam ille affirmat interdum umbra mea


page 111, image: s111

perterrefieri. Utinam negotium istud ita intelligerem, et in jure divino tam bene instructus essem, quam fortasse in nostro litigioso interdum aliquid possum. Sed video magnos et fortes viros Ecclesiae Dei non deesse, qui patrocinium ejus suscipiant. Valde mihi placuit Sturmii Antipappus secundus. Sed verisimile est Pappum non taciturum. Tandem censeo etiam stomachose et fortiter agendum, censeo nostram Helvetiam in officio continendam: neque tolorandum ut aliqui ex nostris dilabantur, quod futurum vererer, nisi mature provideretur; itaque magnopere vobis auctor essem, ut a Magistratu vestro, simul etiam a Bernatibus impetraretis, ut hujus rei et concordiae in Helvetia retinendae curam aliquam susciperent, et ad Magistratum nostrum interdum ea de re aliquid literarum darent. Credo istas dissensiones ex fastidio Evangelii, et corruptelis ac depravatione morum natas esse. Quid commune est Evangelio cum helluatione et crapula et ingurgitatione tanta, quantam nunquam me visurum, aut auditurum sperassem? Quid mirum, si Deus istas disputationum furias in istud hominum genus immittat? Velim agi de disciplina et conformandis moribus. Nos Papistis ipsis ludibrio sumus. Doctrina reformata est, vita deformatissima. Quapropter erit tuae pietatis, Vir Clarissime, erit, inquam tuae auctoritatis et gravitatis harum rerum curam suscipere, neque dubito quin Jesus Christus Deus et conservator noster assiduis istis tuis laboribus ea praemia rependat, quae fidelissimis suis servis, Ecclesiae suae Ministris et Pastoribus pollicitus est. Egi diligenter et ago persaepe hac ipsa de re cum Landgravio et sperabam me coram cum ipso acturum in istis nuptiis Heydelbergensibus. Sed propter vitium cruris et balneas, quibus jam utitur, ab iis abfuit. Non deero, ut spero, officio meo: et confido Deum istis incommodis remedium aliquod allaturum, quem oro, ut te V. C. singulari sua benevolentia complectatur. Saluto Doctissimum Virum D.Stuckium, summum Academiae vestrae Ornamentum, reliquisque omnibus Collegis salutem et faelicitatem opto. Vale Basil. 26. Maii 1579.

Tuus HOTOMANUS.



page 112, image: s112

EPISTOLA LXXXII. CLARISSIMO GRAVISSIMOQUE VIRO D. FRANCISCO HOTOMANNO Jurisconsulto primario, amico suo observando. Basileae.

UT mihi nihil gratius atque jucundius evenire potuit, quam ad multorum, quos in Germania habui, doctissimorum virorum amicitias, tuam quoque Ottomane addere, ut grata de illis memoria, me ipse ad virtutem excitem: Ita nihil mihi gravius, nihil luctuosius tuis querelis et querimoniis, dum hanc auram hausi, accidit haud meo merito, ac praeter omnem expectationem. Criminationes uno verbo amoliar: nemo contumeliam facit, nisi dignissimus ea. De fide Ordinibus non praestita, quī queri meum fuit, qui eam a te neque acceperim: neque datam unquam fuisse audierim? Cadit sua vanitate haec calumnia. Quod in sumptus inutiles infructuososque Ottomanum Patriae meae proceres induxisse dixerim; si unquam cogitavi hoc scelus, fato peream pessimo. An ita quispiam me meae gentis et nominis ac gloriae Belgicae oblitum esse autumet, ut illi hanc tam insignem maculam inurere non dubitaverim? Ne ista quidem in rationes et computum nostrum veniunt; ne dum ut gravia memorentur. Afflixit nos hostis Hesperus: at non penitus exuit: est Dei beneficio, quo viros doctos liberaliter accipiamus. Quod tibi indicio esse potuit illorum in te propensissimum studium, voluntasque longe optima: quam utinam praesens experiri potuisses. Et quid ego de sumptibus? Certe non de meo: quare pro ea qua es singulari prudentia ad ignominiam nostram ista impudenter excogitata esse prima fronte agnoscere debuisti. Sin vero tum vestrae Academiae, tum tuam inprimis in me nec promeritam, neque unquam satis demerendam liberalitatem, magnificentiam et benevolentiam, tum publice apud Ordines, tum privatim apud Academiam non amplissime praedicavi, ac in coelum usque extuli: nunquam me hoc condonet Deus. Quos hīc testes adducam? certe totam Holandiam notos ac ignotos. Quamvis et mille testium loco mihi sint: testis mihi est conscientia. Quare


page 113, image: s113

si quid hinc tibi de me sinistre sentiendi natum est; obsecro, obtestor per omnia Sacra illud deponito: mihi qui nunquam te tuosque satis observare potero, credito. Delatorem non accusabo amicum: Scio unde ista fluxerint. Dominus Bernaut ex quo habes ex me ista nequaquam hausit aut audivit: Si ex Feugurcio, aut alio, nescio an satis probae notae. Cum me satis familiariter uteretur, debuit de istis prius inquirere quam referre: et si a me profecta essent, quod constanter nego, decuisset amicum, qualem se profitetur, potius discordiam tollere quam seminare. [gap: Greek word(s)] . Hoc te nostri seculi decus et Sol, postremum rogatum cupio, ut quo in mecoepisti esse animo, majori etiam esse pergas: indignus tua sum amicitia, agnosco: at ego tamen nunquam patiar, nunquam committam ut mea in te observantia inferior tua amicitia existat, daboque operam sedulam ut qualem me esse optas, talem etiam re ipsa fuisse me ac deinceps futurum et tibi et qui me noverint testatum faciam. Vale felicissime, Reipublicae, tuisque diutissime. Toti Collegio Academico vestro ac imprimis D. Amerbachio et Grynaeo Theologo officiosa salute me commendabis. Tuam etiam familiam amanter saluto. Lugduno in Bat. ad V. Id. Octob. Anno 1579.

Tui observantissimus

Alexander de Ratho.

EPISTOLA LXXXIII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. RODOLPHO GUALTHERO Fidelissimo Ecclesiae Tigurinae Pastori. Zurich CLARISSIME VIR,

HEri accepi literas a Landgravio, quarum partem tibi describi jussi, sed quaeso et oro, ut aut nemini, aut quam minime multis ostendas. Nam manu sua versum extremum scripsit. Vulpes nostra facilź


page 114, image: s114

jam animadvertit me animo esse ab illo alienissimo, et reconciliationem quaerit, sed illius non modo congressum, verum occursum ut malum auspicium aversor. Vix credas quam multos offenderit. Et jam animadverto meam praesentiam hīc nihil ad nostrum Institutum obfuisse. Ceterum Cl V. Illustris adolescens Dominus Astingus, a quo has literas accipies, pietate est insigni Nepos est ex fratre illius, cui Beza noster suum Psalterium dicavit. Etsi commendatione apud vos non eget, tamen nolui eum a nobis sine his literis discedere: in quibus D. Stuckius noster salutationem officiosam reperiet. Ei poteris Landgravii literas ostendere. Nam jam rescribere non vacat. Vale V. Cl. et salve. Basil. 16. Octob. 1579.

HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXXIV. WILHELMUS DEJ GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM et NIDDA etc.

TErnas tuas literas, Clarissime nobisque in primis dilecte Hotomanne, quarum unas 26. Octobris, alteras 10. Novembris, tertias sine die ad nos dedisti, recte accepimus, et laudamus hanc tuam in scribendo assiduitatem; qua quidem, etiamsi per otium non semper respondere queamus, rem facis nobis gratissimam. Quod vero ad Stadii praedictionem attinet, simpliciter affirmamus (uti nos sacrae literae docent) illam ab effectu aestimandam esse. Solius enim Dei est nosse futura, ac illa praecipue quae circa mutationes imperiorum et similia accidere possunt. Siquidem ille solus dat regna cui vult. Cum his autem ac similibus astra nihil commune habent. Licet interim non inficiemur constitutionem aėris, imo et inferiorum corporum atque animorum, sicuti etiam arborum ac plantarum, ab astris tanquam causa secunda regi, et a diligenti ac perito Astrologo hac in parte aliquid divinari potius quam praedici posse,


page 115, image: s115

nunquam tamen nobis persuaderi patiemur ut mutationes imperiorum, status fortunae, matrimonia, et quaecunque sunt ejusmodi ab astris regi credamus. Nam quantis olim vanissimus Nostradamus hac in parte imposuerit, ac quid non illis persuaserit, tibi satis procul dubio compertum erit. Quapropter neque ipsi Nostradamo, nec Brocardo, nec Turnheusero, nec Victorino nostro, nec cuiquam alii tale quippiam praedicenti fidem adhibemus aut unquam adhibituri sumus. Sunt enim et manebunt (ad has praedictiones quod attinet) q uotquot illorum sunt impostores in perpetuum.

De motibus Galliae quae subjungis, tam sunt vulgata et quasi consuetudinaria ut fere pro novitatibus haberi non debeant. Annales siquidem vestri docent Galliam, hinc usque a Christo nato, nunquam, quod nobis constat, quinque aut ad summa octo annos integros pacatam ac sine motibus fuisse. Interim tamen maximopere gaudemus Religionem intet tot tantosque fluctus non modo non decrescere, sed in dies magis magisque accrescere atque augeri. Quod certe evidentissimum opus Dei est.

Electores et Principes qui jussu Imperatoris in Belgio pacis conciliandae gratia Coloniae convenerant, re infecta, imo ne audito, multo minus expectato Statuum responso, discesterunt, omnem causam non initae pacis in ipsos Status importunamque illorum flagitationem de permittendo libero exercitio Religionis transferentes. Jam rursus concurritur ad arma, ac fiunt utrinque majores quam unquam antea apparatus.

Mense Octobri adfuerunt nobis trium Principum Electorum secularium Legati cum ipso Jacobo Andreae et Chemnitio, urgentes approbationem et subscriptionem Libri Concordiae. Cum vero praedicti Theologi in Libro Concordiae ne verbum quidem mutare, multo minus de suis in libro conceptis paradoxis, quae nobis (ut et revera sunt) articulis fidei Christianae, superioribus exhibitis confessionibus, imo et caritati proximi, contraria videbantur, ne latum quidem culmum cedere statuissent, nos, quemadmodum paulo post affinis noster Anhaltinus, subscriptionem justis de causis detrectavimus. De quibus brevi certiora accipies. Sed an nihilominus liber iste (cujus 6000. exemplaria ex cusa dicuntur) proditurus sit in lucem, sicuti minati sunt, dubitamus. Deus Opt. Max. Ecclesiam suam, quae editione hujus libri magnam ruinam ac dissipationem patietur, custodiat atque conservet. Optavimus saepe tuam quin


page 116, image: s116

et ipsius Bezae praesentiam, ut coram vos cum illis Aristarchis colluctantes audire potuissemus. Quod quidem et ipse Jacobus Andreae optabat; quam serio autem, ignoramus. Vale. Datae Cassellis 6. Decembris anno salutis 1579.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA LXXXV. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

CUm satis superque sedulitas tua in scribendo nobis comprobata sit, Clarissime D. Hotomane, non immerito quidem diuturnum illud silentium, quo jam a longo tempore usus es, magnopere possumus non admirari, in primis vero cum ejusmodi constitutae sint rationes infoelicis hujus nostri seculi ut in quamcunque propemodum terrarum orbis partem oculos quis convertat, non eidem satis scribendi materiae statim suppeditari videatur. Exemplo quidem esse potest afflictae Germaniae nostrae Ecclesiae status, quae quodammodo foelicitati suae pristinae invidens, elato Theologorum quorundam supercilio magis quam pio aliquo pietatis zelo, altam illam et sibi a Deo Opt. Max. divinitus jam per tot annos concessam pacem, specie novae alicujus Formulae Concordiae invicem constituendae deturbare, nec non propriam quasi ruinam sponte sua sectari velle videtur. Quae omnia cum satis nobis perspecta


page 117, image: s117

sint et comprobata, vix dici potest quantis hactenus laboribus et molestiis, paternae pietatis vestigia in hac parte secuti, tam perniciosis conatibus semper fuerimus adversati, in primis vero superiori mense Octobri, cum Jacobus Andreae, Chemnitius, et Wilhelmus Zimmerman duobus Saxoniae et Brandeburgi Cancellariis comitati, nomineque trium secularium Electorum huc missi, nos in approbationem et subscriptionem praedictae Concordiae Formulae, rationibus omnibus adducere tentarint. Licet enim ingenii viribus et sophisticis illorum deliriis impares fuisse libere nos fateamur, Lydio tamen verbi Dei lapide totam hanc controversiam disceptari cupientes, quantum momenti frivolae illorum argutiae habuerint, totius negotii exitus necnon acta utrinque exhibita satis comprobarunt. Nihil enim ab iis extortum est quicquam, quod vel conscientiam nostram in minimo laedere, vel illorum fortassis expectationi de nobis conceptae, aliqua ex parte satisfacere potuerit. Quid multis? Triumphavit bona causa. Reinfecta discessere. Unicae denique veritati divinae, non viribus nostris, sed superno auxilio, victoriae palma tandem est delata. Faxit autem supremus rerum artifex ut a tam pio et sancto proposito nunquam dimoveri, sed (prout omnino fore confidimus) ad ultimum usque vitae nostrae spiritum in eo constanter perseverare possimus. Quae quidem primis duntaxat labris hoc loco attingenda, eo maxime de consilio esse duximus ut si fortassis apud vos diversi de nobis vel a quibusdam malevolis, vel potius rerum imperitis hominibus spargerentur rumores, quid eisdem sincere toto hoc de negocio respondendum sit, caligine omni sublata, non dubio in posterum verseris animo. Datum Cassellis 25. Januarii 1580.

Wilhelmus L. Hesse.



page 118, image: s118

EPISTOLA LXXXVI. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO FRANCISCO HOTOMANNO Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Basileae. WILHELMUS LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

VAriae tuae literae, quas nudius tertius cursor noster Hassius Geneva huc rediens secum attulit, satis superque nobis fidei fuerunt, Clarissime idemque plurimum dilecte D. Hotomane, et de sedula tua in scribendo diligentia, et de singulari pariter tua ega nos animi benevolentia. Quo quidem cum multis jam argumentis comprobaripossit, tum vero principem sibi locum obtinet crebritas literarum tuarum, quibus nos tam accurate de his omnibus quae ad vos ex Gallia perferuntur reddis certiores. Cujus florentissimi quondam regni status, licet multorum, ut apparet, judicio, pristinae quasi felicitati invidens, redintegratis nonnullis in locis bellis civilibus, in propriam denuo sui ruinam vergere videatur, speramus tamen Regem per tot annos variis jam et suorum et vicinorum, maxime Belgii, calamitatibus edoctum quantam malorum catervam secum adferat civilis discordia, omnem lapidem procul dubio admoturum, quo has, de novo excitatas cruenti belli flammas reftinguere et omnia ad pristinum statum revocare possit. Quod ardentissimis sane votis, nostra ex parte, pro singulari affectu quo afflictas Jesu Christi Ecclesias semper sumus prosecuti, non possumus a Deo Opt Max. qui corda Regum vergit in quamcunque lubet partem, maxime non exoptare.

Ceterum, quod de duobus nobilibus Gallis, filio nostro Mauritio adjungendis attinet, licet superioribus nostris literis facile tibi videre fuerit, quibus maxime de causis aliquid nobis de D. Clervantii filio et nepote recipiendis


page 119, image: s119

injectum sit scrupuli, utpote quorum maxime delectus ex iis qui ceteris nobilitate generis pares sunt fieri exoptassemus, nihilominus tamen cum praedicti duo adolescentes tuis et D. Bezae literis adeo praedicantur ut nostro judicio virtutem pietatemque parentis Clervantii, non modo fama, sed etiam facie optime cogniti, hoc solo nomine, non minus ac ceteri praedicto filio nostro Mauritio adjuncti nobiles commendatissimi esse debeant. Hac de causa superioribus difficultatibus omnibus remotis, clementer a te petimus, ut eorum parentes ad quos pertinet de hac nostra voluntate per te certiores facti operam dare velint quo proximis hisce Francofordiensibus nundinis (nisi fortassis angustia temporis percludantur) praedicti adolescentes duo ad aerarii nostri praefectum Otthonem Gleim pervenire et ita quod reliquum est postea itineris in ipsius comitatu commode perficere possint. Ad peculiarem vero Gallicum praeceptorem iisdem (prout a nobis petitum est) ex suorum arbitrio adjungendum quod attinet, hoc quidem ea lege bona nostra cum venia licebit, modo is bonis pariter moribus praeditus, ad evitandam omnem animi discordiam et firmiorem pacem invicem conservandam, se, praedicti filii nostri Mauritii paedagogo ex hac patriā orto et docendi munus jamdudum per aliquot annos obeunti, subjicere, eidemque cedere non gravetur. Bene et feliciter valeas. Datum Cassellis 7. Martii 1580.

Wilhelm L. Hesse.

EPISTOLA LXXXVII. A. Mr. HOTOMAN. Jurisconsulte. A Basle.

SCripsit Princeps meus ad te Argentina, et ego. Literas accepisse te puto. Egi causam tuam diligenter apud D. Guitrium Navarraei Legatum, Clerevantio, Sarraceno, et Hugueneo praesentibus. Respondit, non dubitare se, quin Rex Navarrae dignitatem Consiliarii Libellorumque Supplicum Magistri deferat, et si velles sustinere invidiam publicam, Legati Helvetici provinciam. Tu hac de re quid tibi videatur significa quamprimum. Aperi mihi animum tuum. Ego, quantum quidem studio et omni annisu potero, satisfaciam. Princeps meus favet


page 120, image: s120

tibi mirum in modum; cujus auctoritate utemur ad ea quae velle te cognoscemus consequenda.

Guitrius, Clerevantius, Hugueneus hīc sunt. Sarracenum dimisimus. Is rediit ad Condaeum. Venit heri Bellefontaneus Alenconii nomine; quem comitatus est Villesaisonius Condaei Secretarius. Expectamus avide intempestivarum harum molitionum eventum, si quis optatus, sperari potest.

Rogo te diligenter inquiras quo loco sim apud tuos Basilienses. Vereor enim ne mihi Vasi quibus poterunt rationibus invidiam et odium excitent apud quosvis, praecipue autem eos quiipsis favere dicti sunt. Et si quid aliud de ipsis intelliges, significa quoque. Monbelgardenses meos cupio, rogo, et obtestor commendatos habeas. Scis summa aequitate et justitia niti ipsorum causam; cujus cum jam susceperis patrocinium, non potes juste rejicere; nec facturum te puto, imo ne suspicor quidem. Est mihi nimis perspecta et explorata fides tua et constantia, quam praeclaris multis actionibus satis testatam reddidisti et omnibus probasti, mille incommodis a te fortiter superatis et periculis. Furatus sum duas horas ut scriptum aliquod conficerem et omnia acta quae contributionem seu exactionem attingunt relegerem. Confeci nescio quod scriptum quod affectum mihi videtur. Mandavi autem ut tibi prius communicetur quam traderent. Vidi priorem tuam sententiam, qua suades ut aliquid offerant. Id mihi non probatur. Novi enim Senatus Principis consilia. Scribe ad nos quaeso saepe, et cives meos tibi ita commendatos habeto uti mihi Ecclesiarum Gallicarum, quibus tua quoque salus continetur, cura est; ne mihi vel patriae meae fraudi sit quod pro Gallia desudo. Primum enim sibi locum Patria vendicat, alterum genus, tertium amici. Haec omnia exagitantur in Senatu. Vale vir eximie, et me ama. Datae Zurczeae XXVII. Maii 1580.

Tuus

P. Beutterus.



page 121, image: s121

EPISTOLA LXXXVIII. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO FRANCISCO HOTOMANO, J. U. D. fideli nostro plurimum dilecto. Basileae WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA, etc.

VArias jam a te literas accepimus, Clarissime D. Hotomane, quibus nos quam accurate de iis omnibus quae ad vos de praesenti rerum in Gallia statu perferuntur reddis certiores. Quae quidem sedulitas tua in scribendo licet nobis non possit non maxime esse pergrata, singulis tamen literis tuis hactenus a nobis responsum non est, nuntiorum magis inopia necnon variis occupationibus, quibus ad hanc usque propemodum diem detenti fuimus, quam oblivione aliqua tui. Siquidem de singulari nostra qua te semper complexi sumus benevolentia nil quicquam immutatum merito dici possit. Cujus rei confirmandae causa cum superioribus Francofordiensibus nundinis centum tibi daleros transmittere constituerimus, culpa tamen istius cui hoc animi nostri propositum tempore nobis in memoriam revocandi demandatum fuerat, partim etiam subito aerarii nostri praefecti reditu, evenit ut institutum illud in hanc usque diem differre simus coacti, qua jam facultate illa quam ex Antonii nostri literis percipies, rei tandem eventum expectationi nostrae commode responsum, necnon honorarium istud a te pro Symbolo perpetuae nostrae benevolentiae interpretatum irisperamus.

Ceterum, Clarissime D. Hotomane, cum hac praesenti aestate nova Cancellaria hīc Cassellis constructa omnibus suis partibus, favente Deo, absolvetur; quam quidem inter cetera ornamenta pariter etiam eleganti


page 122, image: s122

omnium generum Librorum Bibliotheca, neque nostro judicio hoc nomine indigna, decorare jam incepimus. Inter eos vero Zwinglii, Buceri, Petri Martyris, Wolfgangi Musculi, Calvini, Bullingeri, Petri Vireti, et aliorum neotericorum Reformatae Religionis monumenta adhuc cum nobis desint, hac de causa clementer a te petimus ut si apud vos Basileae horum omnium opera in folio impressa et asscribus albo corio obvolutis, (quod nos Germani in ouriz oryttor vocamus) sin minus, alio quodam modo compacta reperiri potuerint, ea nomine nostro conquirere et insuper operam dare velis ut per vestros bibliopolas, proximis hisce nundinis Francofordiensibus, ibidem praedicto aerarii nostri praefecto Ottoni Glaim, in aedibus nostris (Zum tainorso nuncupatis) reddi possint; qui postea jussu nostro uniuscujusque libri pretium manu tua annotatum venditori suo absque ulla mora refundet.

Ad Librum Concordiae quod attinet, latere quidem te nolumus, licet ejus exemplaria Lipsiae per sesquidiem, apud impressorem egregii scilicet istius operis, venalia fuerint, in momento tamen hancipsi potestatem Electoris Saxoniae jussu non modo ademptam, sed insuper etiam injunctum fuisse ut confestim exemplaria omnia distracta apud suos quoscunque posset emptores quam accuratissime repeteret. Cujus instituti ratio licet nobis incognita sit, attamen arbitramur unam hanc esse potissimam, quod videlicet Concordiae illius Formulae promulgatio (in cujus gratiam Selneccerus praeclarum istud JUBILATE quod literis hisce adjunximus, jamdum in lumen edidit) absque ulla mentione Electoris Palatini, imo eam improbantis, licet tamen librum, ut nosti, subscripserit, suscepta fuerat. Cujus etiam autoritate, judicio nostro, Patres Bergenses 8250. Clericorum suffragiis non contenti, promulgationem illam in posterum fulcitum iri sperant. Ad nos autem quodattinet, novit supremus rerum artifex quantis hactenus sudoribus a nobis tentatum sit et singulis adhuc tentetur diebus ne miseris et exteris Ecclesiae Christi membris silentio nostro afflictiones afflictionibus addi possent. Siquidem hanc pietatem non modo hereditario jure a piissimo parente nostro foelicis memoriae relictam, Sed etiam a Deo Opt. Max. quasi peculiare quoddam talentum nobis concreditam esse arbitremur. Quis finis vero susceptorum nostrorum laborum sit expectandus adhucdum in dubio versatur. Speramus tamen benignum omnium Parentem ovile suum nunquam deserturum, sed (prout ardentibus expetimus votis) ejus potius reliquias ad consummationem usque seculi paterna sua bonitate adversus omnes Sathanae


page 123, image: s123

insultus clementer conservaturum esse. Bene et foeliciter valeas. Datum Cassellis 10. Junii. 1580.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA LXXXIX. CLARISSIMO ET FIDELISSIMO CHRISTI SERVO, D. RODOLPHO GUALTHERO, Summo Theologo: Domino et fratri magnopere observando S.

GRatam tibi fuisse, Vir Clarissime, meam adolescentis Astingi commendationem jam pridem ex tuis ad me literis, et ipsius praedicatione cognovi. Gratiorem aut certe non minus acceptam hanc futuram spero, generosi Comitis Passaviensis: qui cum Landgravio nostro carus et optatus in primis esset, Rector Marpurgensis ipsius Academiae aliquandiu fuit: deinde firmissimis verae pietatis fundamentis certus nunc ad opus in Christo exaedificandum Ecclesias Reformatas visere statuit, in quibus Tigurinam vestram principatum tenere, omnes meritissimo atque optimo jure profitentur. Quare cum a me hanc ille commendationem petiisset, deesse meo erga illum studio atque officio nolui. Cognoscetis autem ex eo quam fortiter et animose cum vicino meo sit locutus. Cui tamen Deus nunc clamitandi adversus nostros facultatem ademit. Dici autem vix potest quantum ista Diabolica Ubiquitas detrimenti Ecclesiis afferat. Nam hoc licet animadvertere, ubicunque dominatum obtinet, ibi summam libidinem et vitiorum omnium esse licentiam, cujus rei vel Heydelbergensis Academia jam, ut audio, summum documentum praebet.

Ceterum Clarissime Vir: Scripsit ad me Princeps Condensis Lauteraea se Regis insidiis prope circumventum vix, ex illius faucibus evasisse, cum audisset se a Legato Solodurensi multis et magnis calumniis vexari, rogavit me ut sibi adesse, suamque et Regis Navarrae et Gallicarum Ecclesiarum innocentiam pro mea veteri consuetudine tueri vellem. Nobili tamen adolescenti Legato ipsius ad vos et alios.... adesse iccirco non potui


page 124, image: s124

quia morbo isto populari, qui jam passim grassari coepit, correptus lectulo detinebar. A Senatu tamen nostro, quo per Secrett. Reignerum introductus est, amantissim e exceptus atque auditus est. Nunc quantum per morbi reliquias licet, officio perfungor. Est autem hīc constans fama Regem a vobis in istis Comitiis subsidium exposcere. Quorsum? Ut se suamque salutem ab iis, qui quoquoversus diffugiunt, tueatur. Lupus videlicet sibi praesidium adversus palantes oves quaerit. Amabo te, mi observande Frater et Vir Clarissime, quid vel potius quicquid de Legati consiliis et machinationibus compertum habes, vel scribe, vel per amicum nostrum D Stuckium scribendum cura. Hoc a me Condaeus summis precibus contendit. Interea operam dabo, ut quae de rebus Gallicis ad me copiose perscripta sunt latine reddita quamprimum ad vos perferantur. Pene oblitus eram Regem, Navarrae animum sumpsisse, et optimam Ecclesiis nostris jam operam navare. Scis quantum ipsius cohortatio apud Daniae Regem adversus execrabilem Pandoram effecerit. Cum autem amari ab Helvetiis cuperet, et me huc commigrasse cognovisset, tentari me jussit ecquid ipsius caussa vellem. Opera Ca simiri est usus. Utrique meum studium et obsequium detuli. Itaque fieri poterit ut hac aestate ad vos adeam. Quod tamen tibi soli creditum et commissum putabis. Nam si Legatus istud audiret, confestim ad suam Majestatem literas daret: et tragoedias, si quas posset excitaret Videbis interea, ut si quem istic bonum habes Secretarium Reip. ejus mihi amicitiam et benevolentiam concilies. Peto etiam ut ejus nomen mihi perscribas. Et quod poteris ab illo expiscari de illius Emissarii fraudulentis consiliis mihi nunties. Non scribam, ut opinor, hodie D. Stuckio eruditissimo viro et amicissimo meo: Sed illum velim meis verbis officiose salutes, rogesque ne gravetur iisdem ad me de rebus scribere. Interea et ipsi et Clariss. D. Lavatero, ceterisque Collegis salutem meis verbis velim impertias: quibus omnibus hunc.... Comitem Stitseum officiose commendo. Vale V. C. et salve. Basil. 21. Junii 1580.

T. HOTOMANUS.



page 125, image: s125

EPISTOLA XC. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO THEOLOGO D. RODOLPHO GUALTHERO Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori, Domino et amico summe observando S.

DIci vix potest, Vir Clarissime, quam sim amantissimis et humanissimis tuis literis delectatus. Ita et me accurate de rebus omnibus ad meum Institutum pertinentibus edocebant, et singularem quandam tuam erga miseras et afflictas nostras Ecclesias pietatem omnibus in partibus demonstrabant. Macteista virtute, Vir praestantissime. Nam mihi tam certum et exploratum est Ecclesias nostras vestra et vestri similium Pastorum doctrina imbutas, Deo caras et acceptas esse, quam persuasum est Deum vivere. Quod adscribis de Legato, et ipsius consultatione de rationibus pacis in Gallia conciliandae, primum, certum est consilium illud de Helvetiis praesidii causa collocandis non ipsius domi natum esse, sed ex Aula ad illum missum, ut mihi Lutetia ante tres menses perscriptum fuit, esse denique ut verisimile scripsisti picae aut psittaci cantilenam, deinde ita contumeliose huc (item ad vos, ut credi par est) adversus Navarrum et Condaeum scripsit, ut animi sui studium aperte patefecerit. Scio etiam quibus verbis ipse et Consul noster nuper Badae velitati sint. Quod tamen uni tibi et Stuckio nostro commissum putabis. Denique quicumque huc Legati mittuntur, omnes ex eadem Aulae disciplina, tanquam ex equo Trojano proficiscuntur: eadem doctrina et iisdem institutis imbuti et Medeae nostrae in intimis praecordiis noti ac perspecti. Bonis tamen Pastoribus fucum facere, et suis blanditiis errorem objicere conantur: Angeli tenebrarum, qui se pro Angelis Lucis ostendunt et suis praestigiis vobis, quoquomodo possunt, illudunt. Nihil certius est, quam si intercipi Rupella potuisset, futurum ut die quam appellant sanctae Crucis, altera furialis carnificina, Bartholomaicae consimilis omnibus oppidis renovaretur. Verum ut haec omittamus, mitto tibi exemplum partis literarum Landgravii, ex qua constantem ipsius in propugnanda veritate pietatem cognosces. Mandavit mihi ut


page 126, image: s126

omnia Bullingeri, Zwinglii, Calvini et tua et aliorum bonorum virorum opera hīc coėmerem et compingenda curarem, quae in Cassellana bibliotheca quam nuper instituit, exponeret. Mitto praeterea tibi Jubilationem ebrii Selnecceri, qualis solet esse in popinis temulentorum militum. D. Bezae alterum exemplum misi: et eum rogavi, ut si per musas liceret lepidum aliquod responsum remitteret: quod idem abs te, V. C. peto, si modo per easdem vestras musas tibi id licebit: et tantum ab re tua tibi otii erit, ut quisquilias istas cures. Interea valebis V. C. et salvebis. Scripsi copiose D. Stuckio eruditissimo Viro et mihi carissimo. Velim illum et Clarissimum D. Lavaterum meis verbis officiose salutes. Sinon noster revixit. Nondum tamen concionatur Alterum tam esse vafro ingenio nunquam putassem. Unicum hīc fere habemus Grynaeum, qui res Ecclesiae curet, hoc est qui conetur Evangelium et Christi regnum propagare. Iterum Vale. Basil. 12. Jul. 1580.

Tuus, meritoque tuae virtutis, doctrinae et pietatis tibi deditissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XCI. CLARISSIMO VIRO, ET THEOLOGO PRAESTANTISSIMO D. RODOLPHO GUALTHERO Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori: Domino et amico observando. CLARISSIME VIR,

SCripsi tibi nudius quartus. Ex eo die accepi literas, quarum exemplum tibi mitto: ex quo universae fere Galliae statum optime cognosces. D. Stuckius noster quae non intelliges tibi commode interpretabitur. Cui voles, ostende: et praesertim optimis illis viris Secretariis quos nominasti, sed amabo te, ne meum nomen enunties. Nam in urbe quoque vestra possunt esse calliduli quidam veteratores Galliae beneficiarii, exploratores Solodurensis Legati: ad quem sine dubio quam


page 127, image: s127

primum cum auctoris nomine mittent. Etsi autem illum non metuo: tamen operam, ut audio, dare posset, ut vestri Papistae de hoc ad Senatum aliquid adversus me scriberent, quod nostris in Gallia negotiis esset incommodissimum. Prudentia ergo tua utere: et valebis. Raptis. 12. Jul. 1580.

Totus tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XCII. AMPLISSIMO ET MAGNIFICENTISSIMO VIRO AMISIO PAULETO Regis Angliae Legato S.

MAgnifice et generose Domine, scio te gravibus negociis occupatum inanibus litteris non delectari. Itaque cum in hac mea ftudiorum assiduitate vix dignum aliquid tuis auribus adferre possim, tacere superioribus mensibus volui. Nunc idcirco scribo, quia sum de filio meo sollicitus, a quo totos hosce 7. ut opinor, menses, ne literulam quidem ullam accepi. Auget sollicitudinem mors filii mei secundi Theagis nomine, qui in Occitania Castellonio adolescenti fortem in militia operam navans, labore et vigiliis confectus in morbum incidit, quem sustinere supra quatriduum non potuit. Peto igitur abs te, Magnifice Domine, ut si meus filius isthic apud te est, illum moneas ut ad me et matrem, cui carissimus est, scribat. Si minus, negocium alicui des, ut me de ipsius valetudine certiorem faciat. De rebus nostris unum hoc adscribam. Legatum Regis Galliae graviter apud Helvetios Regem Navarrae et Principem Condaeum insimulasse, quod ultro Regem lacessissent, ac priores arma sumpsissent. Condaeum, cum apud Casimirum esset, harum criminationum certiorem factum, diligenter et se et Navarrum purgasse: et acerba recriminatione usum esse. Cum Badae Comitia haberentur, Legatus subsidium 6000. armatorum pro Foedere postulavit. Communi Statuum consensu responsum est, missum iri Legatum ad Regem, qui ab eo petat ut Edictum suum Pacificatorium


page 128, image: s128

observari toto suo regno jubeat. Non esse dubitandum, quin hic novus armorum motus florentissimi quondam Regni interitum atque exitium portendat. Paratos igitur fore Helvetios, ad conciliandam inter ipsos pacem potius quam ad milites suppeditandos. Si Rex et Navarrus et Condaeus locum ipsis adsignant, quo ejus rei caussa conveniant, lubentissimo animo missuros, qui omnes pacis conciliandae rationes ineant. Vix comitia dimissa erant, cum Friburgensis Consul Burgimagister Hans Von Lanta Regii Ordinis Eques, pecuniam militibus quibusdam erogavit, et jam passim copias, quibusdam locis, conducit: seseque illarum Praefectum et Ductorem a Rege constitutum ostendit. Venerat autem idem ille Hans Von Lanta circiter 4. abhinc mensibus in hanc urbem, et civitatis suae nomine 80. Coronatorum millia mutuo a civibus petierat, quam apud Senatum adfirmarat idcirco corrogari, ut aeri alieno Regis Galliae et Helvetiis creditoribus quibusdam satisfaceret. Fore, ut illa pecunia non alium in usum quam in eam rem consumeretur, hoc est, ad particulam aeris illius alieni dissolvendam. Debet enim Rex Gall. Hel vetiis myriades 43. et insuper Coronatorum millia sexdecim. Nunc cum illius pecuniam illam in stipendium suis militibus eroget, facile intellectu est, quam pridem hanc telam Rex sit exorsus: Et uter Regum ultro alterum provocarit, uter inquam prior arma ceperit. Heri Magistratus noster severe suis omnibus civibus atque incolis interdixit, ne quis ad illud bellum proficisceretur, qui secus faceret, fore, ut ipsius bona confiscarentur, atque ut conjunx cum liberis extra hujus ditionis fines ejiceretur: tertia bonorum parte illis data.

Longius sum provectus quam putabam, sed brevius hanc historiam complecti non potui. Filium meum Johannem mihi et familiae meae universae cariss. et exoptatissimum Amplitudini tuae commendo, et oro, ut qua benevolentia ipsum Lutetiae complexus es, eādem, si officio suo fungatur, prosequare. Vale Vir ampliss. et salve. Deum oro ut Magnif. Vestram singulari sua benevolentia complectatur. Basil. 17. Jul. 1580.

Amplitudinis et Magnificentiae vestrae studiosissimus

HOTOMANUS.



page 129, image: s129

EPISTOLA XCIII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. RODOLPHO GUALTHERO Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori, Domino et amico observando S.

EXpectabam et tuas et amici nostri D. Stuckii quotidie literas: cum amicus hic meus D. Aquaeus verbi Dei Minister in Ecclesia Turonensi, Argentorato reversus consilium a me petiit, an priusquam Genevam rediret, Ecclesiam vestram inviseret. Omnino suasi: Et ei humanitatem vestram praedicavi. Addidi etiam me commendatitias ad te literas daturum. Quod ei, sua sponte incitato, calcar addidit. Quo in statu Res nostrae Gallicae sint, tibi exponet. Summa huc redit, si Rex pecuniam haberet pauculis diebus, ut sibi videtur, Ecclesias omnes nostras deglutiret. Sed ex Helvetici subsidii retardatione, quam paratus ad hoc bellum accesserit, potes intelligere. Sperabat artibus Italicis, et (ut Biragius Cardinalis Cancell. dicere solebat) per coquos et juscularios confici hoc negotium posse. Sperabam autem te, Vir Clarissime, et D. Stuckium, cui copiose scripseram, nequaquam tamdiu in respondendo cunctaturos. Praesertim cum illud quod hīc affirmatur, scire averem: an dilata expeditio sit in diem 2. Augusti mensis. De quo et ceteris, quae Legatus molitur, certiorem me a vobis fieri cupio. Nam illis praestantissimis Viris, quos in tuis literis nominasti, non prius scribendum putavi, quam a Navarro literas acceperim. A quo nullum se totos 35. dies nuntium accepisse Casimirus affirmat. De Pontificii Ubiquitarii J. Andreae temulentia execrabili, qui una nocte cum 2. morionibus 36. Vini mensuras exhausit, credo te ex Grynaei nostri literis cognovisse. Sinon noster (ut heri idem ille amicus mihi narrabat) truculento vultu incedit. Sed infamia sane apud omnes Ordines laborat. De propaganda vita mirandum in modum sollicitus est. Una haec illi


page 130, image: s130

res cordi est. Ex quo de illius fiducia et spe vitae aeternae potes existimare. Vale 25. Julii 1580.

Clarissimos Viros D. Lavaterum et D. Stuckium meis verbis velim officiosissime salutes.

Tui observantissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XCIV. CLARISSIMO VIRO DOMINO FRANCISCO HOTOMANNO J. C. eximio, Domino et amico suo honorando. Basileae.

LItterae tuae scriptae 16. Julii, 26. ejusdem sunt mihi redditae; accepique alias complures, ad quas nuper respondi. Gualteri litteras negligentia vel incuria mea hactenus inter chartas meas latuerunt. Eas remitto. In fasciculum literarum quem a mercatore Genevensi neglectum ais literas nullas habebam Genevam perferendas. Misi eo meum nuntium dedita opera, quem in dies expecto. Accipies jam fasciculum literarum a Guitrio. Intellexisti proculdubio brevi fore conventum Electorum et Caesaris Norimbergae, in quo agetur de Belgio et aliis rebus Imperium attingentibus. Casimirus Princeps suasit Guitrio et aliis Gallis ne hanc occasionem causae commendandae negligant. Guitrius consilium probavit; sed cupit tuo consilio, auxilio, et industria negotium administrari; hacque de re ad te puto scribit. Facies certe bene si non denegaveris, praestabisque causae officium maximum. Elector Palatinus 24. Augusti iter aggredietur. Navarraei negotium ita habet. Scripsit Guitrius accurate, uti saepe affirmavit. Expectat in dies responsum; quod simul atque acceperit, faciam ut quam citissime cognoscas. Expectamus quo que Condaeum, cum quo hac de re agam. Is in Anglia nil effecit. Quaeso ut cito rescribas an tua possimus uti opera Norimbergae; quae causa,


page 131, image: s131

tibi honori, amicis tuis voluptati summae cedet. Si hanc provinciam suscipies, intelliges ipse ex Gallis nostris quid tuo nomine actum sit. Vale Vir Clarissime et honorande, meque ama. Datae raptim Igelheymii 28. Julii 1580.

Tuus

P. BEUTTERUS.

EPISTOLA XCV. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO THEOLOGO, D. RODOLPHO GUALTHERO, Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori: Domino et amico observando S.

PRo tuis literis, Vir Clarissime, quas heri accepi, haec a me accipies. Condaeus scripsit ad me, 3 hujus mensis die, Frankentallio: ait se a Regina Angliae humanissime acceptum, ipsam esse pollicitam se pacis conciliandae rationem inituram. At ea committi literis, non licet. Petit a me tum suo tum Navarri nomine, ut velim Nurembergam ad Conventum Principum proficisci, et causlam ipsorum apud Caesarem et Principes agere, et Ecclesiarum nostrarum innocentiam tueri. Casimirus vehementer urget, si Landgravius affuturus est, magno mihi adjumento esset. Verum aetas haec 55. annorum ab istis me consiliis novarum peregrinationum deterret. Praeterea video fore, ut et Papistis et U biquitariis ludibrio simus: qui nostras Ecclesias non pluris quam Sarracenorum Synagogas faciunt. Lubenter tamen prudentissimum tuum super hac re consilium audirem, et quaeso ne gravere quam primum rescribere. Nam 24. hujus mensis die Palatinus iter ingreditur. Ceterum is qui mihi literas illas complures attulit, affirmat Alenconium accepisse conditiones sibi a Statibus delatas: et eo nomine in oppidum Cambray honorifice, tanquam Ducem Flandriae, exceptum, Arma sive insignia Hispanica detracta, et eorum in locum Lilia Gallica substituta: sub his conditionibus, ut pacem in Gallia reconciliet,


page 132, image: s132

et Condaeum praefectum suum in toto Belgio habeat. Eo magis de pace resarcienda sollicitatur, quod Condaeus Oppido la Faire diffidit, quod jam tormentis quamplurimis a Mareschalco Mattignonio verberatur, et summa vi oppugnatur. Paratum autem quod illis promiserat subsidium non habet. Addebat ille neque Condaeum, neque alios (quod etiam literis iisdem mihi nuntiatur) dubitare de matrimonio inter Alenconium et Anglam contrahendo. Alenconium miris pollicitationibus Condaei animum illexisse ad amicitiam. Sed periculum fiet jam in illis obsessis. Nam cum tam propinquo ab illis loco sit, nisi obsidionem solvi jubeat, non video quis illi posthac possit fidere. Navarrus octo millia Sclopetariorum habet, equitatu deficitur. Nam Rex ubique suum Edictum, verbo pacificatorium, revera fraudis et insidiarum refertum, renovari jubet, ac Nobilibus qui se loco non movebunt nec arma capient, summam pacem et tranquillitatem, et simul Religionis libertatem pollicetur, quae res defessos et tot malorum pertaesos facile domi adhuc retinet, non tamen omnino (ut fatentur) ignaros, si alii Hugonotti opprimantur, se non disparem fortunam habituros.

Delphinates autem armis atque animis parati sunt adversus Guisii fratrem, Ducem Demanium: qui crebris literis illud ab se onus (opprimendorum Delphinatum) deprecatur. Si quid hīc dignum putes quod cum D. Geroldo Escher vel D. Joanne Schwid Clarissimis Viris communices, rogo te ut eos meis verbis officiosissime salutes. Neque D. Stuckium nostrum obliviscare, qui tamen nostri jam immemor videtur. Vale V. C. Basil. 7. Aug. 1580. Lutetiae tanta pestis jam per aliquot septimanas grassatur ut et Rex et Parlamentum diffugerint. Quotidie non minus quatuor millia efferri dicuntur. Ea contagio Aureliam pervasit.

Totus et studio et animo tuus

HOTOMANUS.



page 133, image: s133

EPISTOLA XCVI. PRAESTANTISSIMO VIRO, D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto celeberrimo, Domino et amico suo plurimum observando S.

HAc hora mihi redditae sunt tuae literae, quas 7. hujus mensis dedisti. Petis abs me Vir praestantissime consilium de profectione Norinbergensi, de qua in utramque partem disputari potest. Nec dissimulare volo, Principem Casimirum, nostrum quoque Senatum solicitavisse, ut curent ab Helveticis Ecclesiis Legationem mitti, quae cum aliarum Nationum Legatis intercedat, ne infelix Pandora diplomate Imperiali et comitiorum publico munita publicetur. Et sane video in hac causa evidens periculum Ecclesiis omnibus imminere. Nam si Imperator hac occa sione ab Electoribus tribus impudentissime oblata uti noverit, diu optatam et captatam occasionem habebunt Austriaci et Papistae omnes, qua Germanos Protestantes inter se committant, Ecclesias omnes turbent, et exteras omnes a Germanis abalienent. Nec deerunt astuti Balaami, qui hoc consilium Balako suggerant, nisi Deus hoc malum averterit. Et quia Casimirus nobis spem facit de Regina Angliae, quae et ipsa legationem missura sit, de Condaeo item et Navarreno, ego nostris (quod tibi soli dictum velim) suasor fui, ut conventum civitatum Evangelicarum Aroviae indixerint, ad quem jam vocantur Bernenses cum aliis. Nec velim nos ulli occasioni deesse, ut si nihil impetremus, per nos tamen non stetisse appareat, quo minus Ecclesiarum paci consuleretur. Quoad te Vir praestantissime non video, qua ratione tuum officium Gallicis Ecclesiis neges. Nam iter neque adeo longum, neque periculosum est. Et si illuc Casimirus eat, poteris in ejus familia quasi latere, et occasionem expectare, ut si Angli et nostria liorumque Legati veniant, te illis conjungas. Interim poteris consilia sana suggerere Casimiro et aliis. Quod si Illustrissimus Princeps Guilhelmus ad comitia proficiscatur, non dubito, quin hujus quoque Celsitudini gratus et utilis futurus sis. Denique utut res cedant, audendum est aliquid pro salute publica et gloria Dei.


page 134, image: s134

Alenconii fides mihi ob multas causas suspecta est, nec multo plus Belgis tribuo, quos video neque pacem colere, neque bellum gerere posse. Ad publicam curam mihi accedit privatus dolor ex Ferae obsidione, quod in illa equitatui praefectum esse nuper D. Beza scripsit Moyum meum, fortissimi Viri fortem filium, quiante annos 16. totum annum domimeae vixit cum paedagogo et famulo, quo tempore et a patre crebras literas accepi, et in filio deprehendi multa praeclarae indolis et magnae erga me observantiae atque amoris indicia. Deum Opt. Max. precor, ut illum et alios pios atque fortes Viros ex leonum istorum, quos Medea regit, unguibus eripiat, et nobis omnibus consilia suggerat, quae Ecclesiis sint salutaria. D. Stuckius tui non est immemor, sed fortassis aliis causis impeditur, quominus scribat. Sed stimulum ei adhibebo. Geroldo Eschero meo literas tuas exhibebo, ut primum occasio dabitur. Praecipui ex Senatu jam in annuis Reipublicae rationibus reddendis et exigendis occupati sunt. Vale Vir praestantissime. De Helvetiorum profectione in Galliam nihil possum scribere. Cuperent infelices illucire, eo quod domi eos egestas premit, sed quia pecunia Regia huc usque non advenit, expeditio differtur. Deus dissipet gentes, quae bella volunt, te vero et nos cum Ecclesiis servet. Vale iterum. Tiguri 12. August. 1580.

Tui studiosissimus

Rodolphus Gualtherus.

EPISTOLA XCVII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. RODOLPHO GUALTHERO, Summo Theologo et fidelissimo Ecclesiae Tigurinae Pastori, Domino et amico observantissimo S.

QUendam ex tuis postremis literis cognovite, Vir Clarissi. generosi adolescentis Mouii amicum esse et de ipsius salute sollicitum, tantisper distuli ad te scribere, dum aliquid de obsidionis Laferinae exitu cognosceremus. Scito igitur perlatum ad nos fuisse, deditionem urbis


page 135, image: s135

illius ab oppidanis factam XI. hujus mensis die: hac conditione ut et nobilibus et militibus omnibus liceret armis salvis excedere: Civibus, omnia sua conservare. Fides a Mattignonio et aliis oppugnatoribus servata dicitur: tametsi conftat, milites ipsius, posteaquam in urbem intromissi sunt, manus a furtis, interdum etiam a rapinis non abstinuisse. Compertum est, non plures octingentis fuisse, qui arma ferrent, quadringentos partim morbis, partim vulneribus acceptis et laboribus, oppressos in grabatis decubuisse. Vini et frumenti, et pulveris tormentarii copiam vix ad decem dierum usum fuisse. Plerique nobiles sese domum, alii in Belgicam vicinam receperunt. Solus Mouius, de quo accuratissime percunctabar, quonam sese contulerit, incertum est: nonnulli dicunt eum ad Regem deductum fuisse, quod vix credo. Deum oro, ut egregium illum adolescentem, paternae virtutis imitatorem eximium, nobis quamdiutissime incolumem conservet. Ceterum V. Cl. scripsi, ut te scire arbitror, superiore mense D. Archigrammateo vestro: eique literas Illustrissimi Principis Condaei ad Senatum et Vestrum et Schaffusianum misi. Si per tuas gravissimas occupationes tibi liceret perbreves ad me dare, obnixe abs te peto, ut simul adjungas quam in partem acceptae sint. Optimus Princeps dolore et luctu contabescit. Navarrus multas contumelias ferre potuit, sed cum fe a praefecto suo Bironioprope ex insidiis interceptum fuisse animadvertit, repente iracundiā exarsit: praesertim interceptis illius ad Senatum Tholosanum literis, quibus ita scribebat; Les Oyseleurs sont aux Champs, pour prendre le Roytelet a la pipee, id est, Aucupes Regulo (nomen est, ut scis, aviculae) insidiantur, ut eum visco intercipiant Nominis istius contumeliam ferre non potuit. Itaque imparatissimus arma sumpsit. Sed si quod unquam fuit justum et pium bellum, illud est, quod contra tam crudelem et perjurum et persidiosum tyrannum suscipitur. Qui jam ex alia Regni parte Delphinates nostros acerrime insectatur, Deus illum averruncet, et miseras Ecclesias ab omnibus desertas pro sua benignitate tueatur. Vale Vir Clarissime et praestantissime D. Archigrammateum meis verbis honorifice salutato. Sinon, cujus fraudulentissimum ingenium optime cognitum habes, ita convaluit, ut tamen neque doceat neque concionetur. Non puto (Deum testor) vivere in mundo hypocritam astutiorem. Iterum vale et amicum nostrum D. Stuckium meis verbis saluta Basil. 27. Sept. 1580.

Decertaveram aliquoties cum Stupano nunc Rectore quinegabat se scire, an Missa Papistica esset blasphemia. Contendebat recte a Palatino


page 136, image: s136

factum, quod tot conspiratores (ut appellabat) ex ditione sua expulisset. Tandem cujusmodi fuerit meus Antagonista, ex inclusa ejus praefatione cognosces. Mutatum tandem fuit folium. Sed istud apud Papistas divenditur.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XCVIII. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

QUae de rebus Gallicanis variis tuis superioribus literis ad me perlatis continentur, ea nobis pergrata fuerunt, Clarissime D. Othomane, multo autem gratiora futura, si ejus regni condition in eum statum devenisset ut certam aliquam nobis pacem de omnium rerum eventu polliceri possemus. Cum vero superioribus hisce diebus ad nos scriptum sit Regem Navarrae post interfectum Mareschalci Bironis filium, qui ab ipso in quadam velitatione, ut ferunt, captus fuerat, a parente filii sui ultore non modo jam Montabant graviter obsessum detineri, sed etiam Rupellenses terra marique a Straossio et Domino de Lansacque praetextu Portugalensibus adversus Regis Hispaniae copias auxilium ferendi, obsidione adeo urgeri ut nulla propemodum humanae spes salutis appareat, consultius certe judicio nostro, hac praesertim infoelici nostra qua spiramus tempestate, factum fuisset, si Hugenotti (ut vocant) placato animo, pacem potius a Rege eis benigne concessam amplexi fuissent, quam hisce denuo


page 137, image: s137

se bellis implicare, unde fortassis se graviter extricare poterunt. Hujus rei testis esse potest urbis Ferrensis obsidio, quae tandem in eum casum devenit, ut victoris sese clementiae committere coacta fuerit. Multa enim levi nonnunquam et inconsiderato suscipiuntur consilio, quae postmodum alium, longe praeter nostram expectationem, finem sortiuntur. Unde facile apparet eorum nihil temere attentandum, quorum rerum exitus nos aliquando poenitere possit. Cum autem filii hujus lucis aliis plerumque sint longe cautiores, speramus quidem supremum rerum omnium Parentem suos semper benigne adversus omnes mundi machinas clementer conservaturum esse, necnon effecturum ut ipsius divina manu non minus in hoc bello, quam in aliis omnibus praecedentibus, potentissima appareat.

Ad formulam, ut vocant, Concordiae quod attinet, non desinunt certe ejus authores omnes ingenii vires extendere, quo foetum suum jam in lucem proditum ab omnibus approbari possit. Quid vero in eos graviter debacchentur quos sibi obstaculo esse credunt nequaquam te ignorare arbitramur. Siquidem hoc publicis satis eorum constat monumentis. Nos tamen pro pietate nostra erga misere distracta Christi membra non desistimus palam literis et monere et hortari, ne Ecclesiae Dei satisdum afflictae, tot famosis et injuriosis libellis magis ac magis dilacerentur. Veremur autem ne, quod aiunt, hilum inclamemus. Siquidem tot piissimis nostris admonitionibus adhucdum parum nos profecisse apparet. Confidimus tamen Deum Opt. Max. qui Ecclesiam suam gubernat, non modo ad nominis sui gloriam, sed etiam suorum omnium solatium, totam hanc controversiam aliquando esse compositurum. In quem finem omnium merito preces, ob gravissimum vulnus quod inde piis omnibus infligitur, dies noctesque merito intendi deberent. Datum Cassellis 19. Octobris 1580.

Wilhelmus L. Hesse.

POST SCRIPTA.

Ceterum, Clarissime D. Hotomane, allata sunt nobis eorum Librorum volumina quae superioribus Francofordiensibus nundinis ad nos Basilea misisti: quae sicut non adeo ornate, prout exoptandum, compacta fuerint, attamen cum tantorum authorum monumenta nova nostra Bibliotheca


page 138, image: s138

non indigna censeantur, clementer a te petimus ut si quando Capitonis, Marlorati, vel aliorum quorundam neotericorum Theologiae Doctorum opera omnia in folio tibi comparanda erunt, ea nobis quoque proximis nundinis, diligentius tamen compacta, pariter transmittere velis, ne hac fortassis ratione quicquam culpa nostra a quovis desideretur, quod Bibliothecae nostrae in posterum ornatui esse possit.

Wilhelm L. Hesse.

Misisti ad nos, inter ceteros libros, opera Aretii in 8. quae nobis maximopere placent. Cum vero ad ornandam inchoatam nostram Bibliothecam plures Authores desideremus, petimus a te clementer ut si plura scripta Zwinglii, Gualtheri, Bullingeri, et aliorum Helvetiorum in folio excusa extarent, proximis nundinis non ligata mittas. Curabimus enim illa pro nostro arbitrio ligari.

Misisti praeterea unicum Tomum Marlorati, Bezae itidem unum. Si ergo, ut putamus, plura eorum scripta, una cum Gallicis quibusdam scriptoribus, comparanda essent, gratum nobis faceres, si ad nos transmitteres.

Intelleximus opera Aretii in folio extare. Quod si ita est, gratius nobis esset opus illud in folio quam in octavo. Da igitur operam ut in folio, si fieri potest, mittatur, etc.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA XCIX. CLARISSIMO VIRO ET THEOLOGO PRAESTANTISSIMO D. RODOLPHO GUALTHERO Fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori, Domino et amico observando.

CLarissime Vir: Heri primum audivi Stupanum nostrum e sua stupiditate excitatum, et negotium ejus ad Senatum esse delatum, rogatu (ut mihi quidam confirmarunt) Legatorum vestrorum. Vix


page 139, image: s139

credas quantopere boni viri hoc vestro piissimo et sanctissimo in Christi Ecclesiam officio delectati sint, quantoque sese a vobis beneficio affectos putent. Ego certe, pro mea virili parte, deesse meae erga re observantiae nolui: neque meum, in agendis tibi gratiis, officium praetermittere, praesertim cum etiam aliud quoddam scribendi argumentum accessisset. Nam idem ille bonus Typographus Perna, qui toties a Magistratu ob impios et execrandos libellos a se impressos in carceres detrusus fuit, detestanda opera omnia Machiavelli ab eodem illo Stupano Latine conversa hīc imprimit. Scis illa opera propter tam apertas in Mosem et Christum blasphemias ne in Italia quidem aut imprimi aut divendi licere. Wolphius nuper Augustae mortuus in suis Commentariis in Tuscul. quos anno superiore mihi donavit, Machiavellum scelerum, impietatum et flagitiorum omnium Magistrum appellat, ac testatur illum quodam loco scripsisse, sibi multo optabilius esse post mortem ad Inferos et diabolos detrudi, quam in coelum ascendere. Nam hīc nullos reperturum, nisi mendiculos et misellos quosdam Monachos, Heremitas, Apostolos, illīc victurum se cum Cardinalibus, cum Papis, Regibus et Principibus. Haec tamen blasphemia et verborum portenta Basileae cum Magnifici D. Rectoris privilegio et auctoritate promulgantur, latine conversa ab eo qui biennio ante illam Magnificam Rectoris personam gessit, diu mendiculus, pane pauperum et Senatus eleemosyna educatus, nunc nuper opulentae uxoris secundae maritus: Qui mihi biennio ante Rectoratu fungens coram D. Wrstisio dicere ausus est, se nescire an missa Papistica esset blasphemia: neque talia ad se pertinere. Quo audito accessi ad Zulcerum, Amerbachium, Zwinglium, sperans fore ut mihi daretur locus, illum apud Collegium objurgandi. Nihil addo, quid responsi habuerim. Ego demisso vultu, Basileensem Religionem admirans et ad haec nova prope obstupescens, tacitus domum redii, et tantae profanitatis (ne quid acerbius dicam) ultionem Deo commisi. Nam quod te non ignorare arbitror, simillima est aliis omnibus in rebus ad Religionem pertinentibus Academiae istius ratio: Ad quam tamen Magistratus omnia quae ad Religionem pertinent, referre solet. Ego apud familiares meos Zwingerum et Amerbachium non cesso tantam istam profanitatem execrari, sed responsi nihil aliud refero nisi quod ista negotia non ad se, sed ad Theologos pertinent. Sinon interea sui similis est, vafro et callido et versuto ingenio et cuniculis veram Religionem oppugnans, quibus potest artibus suam Ubiquitatem promovet. Landgravius mihi scribit,


page 140, image: s140

se mihi commendasse duos alumnos suos, Theologiae studiosos, quos huc tanquam ad verae pietatis Scholam miserat. Boni adolescentes ad Sulcerum deducti sunt, meas literas suppresserunt, unus illius convictor factus est. Grynaeus Vir optimus illis Literas Landgravii ostendit, crubuerunt. Neuter ad me accessit, unus etiam hīc apertissime Ubiquitatem in Disputationibus publicis tutatus est. Sed egregie a quibu sdam Germanis exagitatus, irrisus, fractus, et (ut Sorbonici loquebantur) ad metam non loquendi deductus est. Ceterum Clarissimus Vir, D. Grenovius, Gallicae Ecclesiae Clandestinae, apud Argentoratenses Minister, rogat me per literas, ut amicis meis Helvetiis scribam, omnes verae pietatis cultores Argentorati in summo periculo propter Concionatorum insanas vociferationes versari, ne a plebe lapidentur. Ait se a summis quibusdam viris audisse Helvet. Magistrat. Literas magnum apud suum Senatum pondus habituras, optare se ut Helvetii ab Argentoratensibus petant ut, quemadmodum ipsi suis Concionatoribus interdixerunt ne in alios invehantur, ita vicissim Argentoratenses suis imperent ut moderationem in suis Concionibus adhibeant et ab istis furiosis contumeliis abstineant. Videbitis quid pietatis et officii vestri ratio postulet. Ego vestrae prudentiae istud committo. Bernam non scribo, nesciens quem ibi amicum habeam praeter D. Zerchintum, qui ut opinor, domi semper se continet. Vale V. C. et salve. 25. Dec. 1580.

Clarissimos Viros Collegas tuos velim officiose meis verbis salutes, ac nominatim D. Stuckium.

Tuus

HOTOMANUS.



page 141, image: s141

EPISTOLA C. CLARISSIMO NOBISQUE PLURIMUM DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANO J. U. Doctori. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

QUid causae sit, Doctissime Hotomane, quod praeter institutum et consuetudinem tuam aliquot abhinc septimanis nihil ad nos scripseris, satis assequi non possumus. Nobis quidem gratissimae sunt tuae literae; et de rebus Gallicis aliisque, si quas habes, crebro abs te certiores fieri perquam cupimus. Itaque scribes tu quidem quando et quantum voles, nec dubitabis quin eadem nobis in te sit semper benevolentia.

Porro cum in Academiae nostrae Marpurgensis primarii Physices et Medicinae Professoris locum alius jamdudum sufficiendus nobis suerit, qui illum authoritate pariter et eruditione, utpote principem in ea facultate, tueri possit, et significatum nobis sit Thomam Erastum Medicinae et Philosophiae Doctorem ac Professorem dudum Heidelbergensem, nuper Basileam profectum, privatam apud vos vitam instituere, praetermittere noluimus quin ad te scriberemus, ut tuo nomine sine nostri mentione, cum illo tanquam veterano et in hoc Scholastico pulvere exercitato ageres et experieris utrum ad provinciam hanc suscipiendam adduci posset. Quod ad salarium attinet, offerimus pro hujus Scholae ratione stipendium omnium amplissimum, trecentorum nempe florenorum; quibus illum contentum fore, si cetera sint expedita, minime diffidimus, cum aliis multis,


page 142, image: s142

tum hac in primis de causa, quod Princeps Hennenbergensis, qui multum eo uti solet, vix tridui itinere hinc absit. Quamobrem adhibebis tu omnem diligentiam uti hoc munus subeat, nobisque quid actum hac in re sit, quam primum fieri poterit, per hunc cursorem nostrum, quem ejus solius nomine ad te misimus, significes.

De libris quos proxime ad te scripsimus, curabis ut ad nundinas Francofurtenses, probe ligatos, ad nos mittas. Et si quos praeterea ex inserto Catalogo nancisci poteris, gratissimum nobis facies, si ad Bibliothecae nostrae ornamentum superioribus eos conjungas.

Ceterum omnia hic pacata et tranquilla noveris, extra quam quod Concordiae Opus tribus linguis, Lipsiae nunc excudi aiunt, Gallica nempe, Sclavonica, et Latina, ne exteris nationibus ridendi materia desit. In Moscovia feliciter hactenus a Polono, haud tamen incruente, bellum geritur. Nuper ingentem urbem, Vlokooko nomine, vi, et paulo post Novigradum deditione eum cepisse, et signis cum Moscovitarum Principis filio collatis, ingentem exercitum ad internecionem usque caecidisse aiunt. Quam quidem prosperitatem ex animo ei gratulamur. Multo autem maxime optamus, ut in tanta rerum magnitudine moderationem conservare possit. Vale. Datae Cassellis 28. Decembris anno 1580.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA CI. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. RODOLPHO GUALTHERO, Theologo eruditissimo et Ecclesiae Tigurinae Pastori fidelissimo: Domino et amico observando. FRANCISCUS HOTOMANUS S. CLARISSIME VIR.

STupanus tandem gravem sententiam tulit, abdicatus est sua professione publica: et in summam Tribulium ac civium bonorum indignationem adductus. Nunc illius affines et amici, ac praesertim bonus


page 143, image: s143

Typographus Perna, queruntur scriptas literas Genevam ea de re. Genevenses ad vos scripsisse. Vos cum Legatis vestris egisse. Deus quidem Clypeus noster esse solet, et propugnator eorum, qui tam impiis in ipsius Sacrosanctum Numen blasphemiis commoventur. Verumtamen scis peregrinos non apud omnes esse in gratia. Peto igitur abs te, pro amicitia, ut eos quibuscum hac de re communicasti, diligenter moneas, ne cujus nomen appellent, neve tibi ea de re fuisse scriptum, enuntient, et quid effeceris, vel scribas, si erit commodum, vel mihi per amicum nostrum communem D. Stuckium rescribendum cures.

Alenconius serio se agere asseverat, sed rerum periti nihil illi, ne per Deos quidem suos omnes juranti, credunt. Nuper cohortes aliquot misit versus oppidum Cambrai, quod ab Hispaniensibus, sive Malecontentis obsidetur. Caesi sunt 600. circiter, 500. in oppidum ingressi, sed 18. carri vino et annona onusti capti a Malecontentis et abducti. Nos ista non movent, qui meminimus paulo ante furialem carnificinam, Urbes etiam aliquot interceptas Regis voluntate: complures ab Albano caesos, alios suspensos, et tamen universus orbis, paucis post diebus, caeso Amirallio, perspexit illam inter duos Reges collusionem fuisse. Quod Plautus de suis Diis dixit, idem de Regibus istis dici potest. Enimvero Reges quasi pilas homines habent. Quod autem de Galliae pace, nuper conciliata inter Alenconium et Navarrum audisti, nugas et fabulas esse credito, Strossius cum classe tres jam menses Rupellae insidiatur, simulans se Lusitanis subsidium ducere: neque illuc se movet. Deum oro ut miseras Ecclesias Gallicas conservet et te V. C. singulari sua benevolentia complectatur, Vale. 4. Jan. 1581.

D. Stuckio nostro plurimam salutem.

Avide vestras literas expectabo.

Totus et animo et studio tuus, quem nosti.



page 144, image: s144

EPISTOLA CII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. RODOLPHO GUALTHERO Fidelissimo Ecclesiae Tigurinae Pastori, Domino et amico observando S.

SApienter negotium administrasti. Et hoc ipsum, quod scribis inaudieram: Credi vos a Genevensibus admonitos, sed addunt Genevenses a me certiores factos. De quo bona conscientia et fide illos redargui. Sed semper aperte et libere professus sum, me ut primum in Epistolam incidi, vehementer de illis blasphemiis apud Urstisium ipsius amicum expostulasse: et parum abfuisse, quin ad Magistratum eo nomine adierim. Episcopus interea gloriatur se in hac urbe fautores suae dignitatis habere, neque paucos neque tenues; sed ex summis, etiam ex rectoribus, addere potuit, gravissimis, si pondus corporis spectemus. Verum haec missa faciamus. Quae nuper ad me Landgravius scripsit, haec sunt. Concordiae opus tribus linguis Lipsiae excuditur: Gallicā, Sclavonicā et Latinā; ne exteris nationibus ridendi materia desit. In Moscovia feliciter hactenus a Polono, haud tamen incruento bellum geritur. Nuper ingentem urbem Vlokooko nomine, vi, et paulo post Novigradum, deditione eum cepisse, et signis cum Muscovitarum Principis filio collatis, ingentem exercitum ad internecionem usque caecidisse aiunt: quam quidem prosperitatem ex animo ei gratulamur: et optamus ut in tanta rerum magnitudine moderationem conservare possit. Haec ille. De literis ad Argentinensem Senatum scriptis gratiam tibi V. C. habeo permagnam. Cupio ex te scire, quid rescripserint, ubi responsum acceperitis. De Galliae statu ex hocadolescente vestrate cognosces. Omnia sunt doli, fraudis et praestigiarum plena. Deum oro ut suas Ecclesias conservet: teque V. C. tueatur. Sal. D. Stuckio et aliis amicis. Vale. Basil. 26. Jan. 1581.

Praevotius noster 3. abhinc mensibus valebat.

Ex eo tempore nihil amplius.

T. HOTOMANUS.



page 145, image: s145

EPISTOLA CIII. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto celeberrimo fideli nostro plurimum dilecto. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA, etc.

CUm variis officiorum generibus satisdum nobis comprobata sit tua in scribendo sedulitas, Clarissime Hotomane, deesse noluimus quin gratitudinis singularis nostrae in benevolentiae testificandae causa, hanc eandem non verbis tantum, sed insuper etiam centum dalerorum honorario testaremur, cujus summam nundinis hisce Francofordiensibus tibi per aerarii nostri praefectum Othonem Glaim numerari curavimus, clementer a te petentes ut hoc amicitiae nostrae sy mbolum, qua te jam a multis annis, partim ob eruditionem, partim ob pietatem tuam, semper complexi sumus, non modo boni consulere, sed hanc etiam crebris tuis ad nos literis quam gratissimam fuisse comprobare velis. Ceterum, Clarissime Domine Hotomane, cum ornatissimi viri Domini Antonii Sadeeli, Baronis de Campo Dei, nuper in lucem edita in Jesuitam Turrianum disputatio, nomini nostro inscripta, nonnisi nobis et multis aliis quibus Ecclesiarum Christi concordia, hac infoelici nostra tempestate, vere cordi est, ob eximias viri (ut satis videre est) animi pariter et ingenii dotes gratissima extiterit, operae pretium facturos nos existimavimus, si hujus rei testimonium non modo literis hisce adjunctis, sed etiam poculo insuper deaurato ad majorem animi nostri in tam praeclarum Virum benevolentiam declarandam exhiberemus. Quod quidem qualecunque munus, tum ob singularem suam erga nos (ut re ipsa satisdum comprobavit) animi observantiam


page 146, image: s146

et amorem, tum ob effigiem nostram cum armorum insigniis eidem insculptam, pergratum fore nequaquam dubitamus. Datum Cassellis 8. Martii 1581.

Wilhelmus L. Hesse.

EPISTOLA CIV. DOCTISSIMO NOBISQUE PLURIMUM DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANO J. U. Doctori. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

QUod jam a longo tempore nihil literarum a nobis acceperis, Clarissime D. Hotomane, partim in causa sunt variae quibus hactenus fere semper detenti fuimus occupationes, partim etiam acerbissimus luctus quem ob infoelicem decessum carissimae quondam nostrae conjugis Ducissae Wirtenbergensis percepimus, quae XVII. superioris mensis Augusti (prout jamdum procul dubio ad vos perlatum est) nimium equidem et nobis et liberis, patriae denique omni, immature, sedibus hisce terrestribus relictis, in sinum Christi verisui sponsi, omnium nostrorum Domini et Salvatoris, quam piissime idem que placidissime evolavit. Licet autem tam tristis casus non nisi nobis quam luctuosissimus esse possit, quoties tamen aeterni illius divini Numinis arcana consilia sacrarum literarum testimonio fidelibus omnibus satis comprobata in memoriam revocamus, huic paternae benignae voluntati placide acquiescamus necesse est, hac spe certissima fisi, nil nobis unquam seu in vita seu in morte a tam optimo Parente


page 147, image: s147

immissum iri, quod non ad propagationem membrorum Christi et animae nostrae salutis aedificationem profuturum sit. Sed satis hactenus in iis immoratum est; quorum acerba fortassis recordatione vulnera jam qualitercunque coagulata, nobis licet invitis, facile de novo exasperari possent.

Quod superest, Clarissime D. Hotomane, cum ad ornamentum novae nostrae instruendae Bibliothecae nonnulla veterum Graecorum monumenta (quorum catalogus cartula his inclusa videre est) adhucdum, licet undique diligenter perquisita, desiderentur, clementer te rogamus ut in eo incumbere velis, quo illa nobis integra, si ratione ulla fieri potest, seu Domini Bezae seu aliorum quorundam amicorum tuorum opera, proximis hisce nundinis Paschalibus transmitti queant. Ad sumptus quod attinet, prout superioribus nuper elapsis, ob tres Principis Condaei, Admiralis, defunctorum, et Regis Navarrae hodie spirantis effigies nobis allatas, factum fuisse confidimus, sic etiam aerarii nostri praefecto Otthoni Glaim dabimus mandatum, ut ii seu tibi seu cuidam tertio, literis tuis designato pariter absque ulla mora refundantur. Datum Cassellis die Octobris 1581.

Wilhelm L. Hesse.

Typographi negant hos authores Graeco idiomate impressos in Germania inveniri. Cum autem Theologi hos summe expetant, dabis operam si vel in Gallia vel Italia impressos mihi acquirere possis.

EPISTOLA CV. A Mr. HOTOMAN Jurisconsulte. A Basle. MONSIEUR HOTTOMAN.

J'Ay sceu par les gens de mon Conseil que vous avez prins peines par cy devant pour mes affaires, et que par vos doctes escripts on peult aisement recognoistre l'affection qu'en aultres choses vouldrez me demonstrer


page 148, image: s148

est ant par moy de cerequis. Et pour ceste cause j'ay donne commandement et charge a mon Chancelier allant par dela de vous faire ouverture d'un affaire qui me touche et m'est recommande par beaulcoup de raison affin que siy voulez rapporter vos labeurs et m'adviser de bon conseil selon les grandes graces et sciences que je scay Dieu vous avoir impartir, j'en soye par vous advertir, et que l'occasion du voyaige de mondit Chancelier se presentant, il vous puisse communiquer tous enseignements necessaires et esbaucher l'affaire ainsi qu'il appartiendra. Dequoy je desire grandement avoir vos letres et entendre vostre response par icelles, a ce qu'en aultres choses je vous puisse occuper, estimant que neferes difficulte de m'escripre vostre intention et vous employer pour moy et mes semblables en cause juste et qui sera treuvee equitable; comme en revenche je seray prest de recognoistre vosdits labeurs et de vous gratiffier ou l'occasion le donnera d'aussy bon coeur que je souhayte que Dieu vous ayt,

Monsr. Hottoman, tousjours en ses graces. Me recommandant a vous. Dez nostre chasteau de Montbeliart ce 13. en Octobre 1581.

Frederic Comte de Wirtemberg.

EPISTOLA CVI. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. RODOLPHO GUALTHERO, Fidelissimo Ecclesiae Tigurinae Pastori, Domino et fratri observando S. CLARISSIME VIR,

GRenovius noster, Gallicae apud Argentinenses quondam Ecclesiae Pastor nuper has ad me literas misit, petiitque ut quam primum illas tibi curarem. Heri vesperi accepi: hodie ut spero hunc fasciculum Tigurino alicui committam. Idem Grenovius scribit Sturmium Rectoratu abdicatum, et alterum in ipsius locum suffectum, Gallicam Ecclesiam nunquam in tantum periculum adductam fuisse. Ubiquitatem denique in illa Civitate dominari. Alii scribunt Tornacenses a Parmensi Duce graviter premi, nondum tamen ad deditionem cogi potuisse. Deum


page 149, image: s149

oro, ut fortes illos Viros a tyranni cruciatu defendat. Rex Gallus, quibus potest artibus, Ecclesias nostras oppugnat: ac plane deliberatum illi est, totam hanc proximam aestatem in illis evertendis consumere. Interea Navarrus venationibus (ne quid aliud dicam) indulget. Condaeus parat se ad bellum Belgicum: et de Alenconio bene sperat, quem audio 22. Novemb. sponsalia cum Angla contraxisse, et postridie Angliae Regem proclamatum fuisse. Quod idem mihi D. Beza noster suis literis confirmavit. Ocaeci et surdi! quo vobis mentes etc. Imo vero (dicere poteram) quo vobis, Helvetii? qui Vercellensis et Basiliensis Episcoporum insidias et machinationes taciti tamdiu toleratis. Quid Legati nostri ab isto nuper impetrarint, nondum expiscari potui. Peto abs te, ut quod in Conventu Helvetico, qui nunc inter Evangelicos agitur, decretum fuerit, ad me perscribas: aut D. Stuckium ut ad me perscribat, roges. Interea Deum oro ut vos, Clarissimi Viri, quam diutissime incolumes conservet. Vale. Basil. 22. Decemb. 1581.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CVII. CLARISSIMO VIRO ET PRAESTANTISSIMO JURISCONSULTO D. FRANCISCO HOTOMANO S. Geneva.

FAsciculos tuos, Vir Clarissime, Landgraviis Principibus inscriptos, commendavi nostris Secretariis in Cancellaria. Illustrissimus autem Princeps Fridericus in mandatis dedit D. Lingelshemio, ut suae Celsitudinis nomine tibi respondeat. Conspectus Clarissimi Viri D. Sadeelis nobis fuit perjucundus. Tales omnino Litae erant huc mittendae ad ea vulnera sananda, quae furiosa Ate inflixerat, sed omnia in Gallia deplorata videntur, veneno sublato generoso et magnanimo Condaeo et turpiter deficientibus plerisque ex nobilitate et plebe, ō infelicem expeditionem! ō nos imprudentes et immemores, qui toties experti infeliciter colligi peregrinum


page 150, image: s150

militem sine pecunia, et infelicius pugnari sine peritis ducibus, proram et puppim rerum omnium in mercenario milite collocabamus. Jam certe in nostra viscera attractum est bellum, et imminet Germaniae armorum rabies in multos exitura annos, nisi Deus avertat. Nostrum Principem omnes perditum cupiunt. Ille solus, solo Deo niti cogitur, derelictus a sociis, qui nos [gap: Greek word(s)] meritas poenas daturos putant. Nisi certe Dominus pro sua admirabili clementia id averterit, magna calamitas nobis impendere videtur. Praetextu Bonnae ingens conscribitur exercitus. Passim coeunt et conspirant Duces nefariae Ligae: nisi forte eorum consilia retardet, quod irrita dicitur tractatio pacis inter Hispanum et Angliae Reginam. Tu Vir praestantissime perge nostri memor esse in sanctis tuis ad Deum precibus: Et feliciter vale, salve, ac Reipublicae multos annos vive. 10. Aprilis 1582.

Tui observantissimus

DANIEL TOSSANUS.

EPISTOLA CVIII. NOBILISSIMO JURISCONSULTO D. FRANCISCO HOTOMANO Amico observantissimo S. Genevam.

SI de tua erga me benevolentia dubitassem hactenus, Vir Clarissime saltem extremis tuis literis animum facile mutassem, quibus et amori erga me tuo, in ea, quam in temetipso expertus es efficacissimam formula communicanda et fidei, in Rochefortiana controversia consilium amicum nobis impertiendo, abunde satisfecisti. Et medicamento quidem, utpote magno usurpatore, nobilitato (cedunt enim bonis in bonum omnia) ea lege per occasionem utar ut decimas Apollini Hottomannico sim annuatim consecraturus: Consilio tum demum, cum is qui consilium a te petiit, bona fide historiam facti tibi narraverit. Rochefortius mihi nec speranti,


page 151, image: s151

nec petenti de absolute dono obtulit: Ego ut illos in stipendium annuum, auctori honorificum, Medicinae studioso, quicunque ille erit proficuum, converti pateretur, suasi. Quod consilium ille ratum habuit: Utque dati et accepti ratio constaret, ejusce formulam a me conscribi, suo inde sigillo muniri voluit, jussit. Et jam quidem formulam conscripseram, cum majore vi morbi oppressus, quod ipse suapte manu munire non poterat, in praesentia sex testium sic inter nos transactum fuisse suo sigillo firmari curavit. Formula majori fide quam arte scripta, sed bona fide coram testibus recitata et defuncti sigillo comprobata, haec est:

Ego Ludovicus Rochefortius Demolinus, Theodoro Zuingero bona fide commisi aureos Gallicos centum, Caesareos trecentos quinquaginta tres: Ut si quid mihi humanitus accidat, ex iis honorificum et honestum sepulcrum mihi cum Epitaphio, vel suo vel Academiae nomine extruendum curet. Quidquid reliquum erit, in stipendium Medicum, qua illi optimum videbitur ratione convertat, scilicet ut qui ex hac sorte fructus proveniet annuus, studioso Medicinae uni alicui bonaefrugis atque indolis, praecipue vero, si qui ex Zuingeri filiis, nepotibus, posterisve Medico studio addicti, liberalitate isthac frui volent, annuatim cedat. Sin nulli sint, quibus conferri vel possit vel debeat, ex Zuingeri aut eorum quibus ille commiserit arbitrio, in usus quorumvis aliorum pauperum annuatim impendatur. Sic uti bonos inter. Actum Basileae 9. Martii 1582.

Praelegenti me Coccio hanc scripturam D. L. Rochefortius suam esse sententiam et voluntatem, nihilque se mutare dixit, signum suum adsigi jussit: Quod ego Coccius feci, praesentibus infra scriptis testibus.

Basilius Amerbachius.

Guarnerius Castillioneus.

Bartholomaeus Verzaschus.

Christophoro Dannori.

Johannes Franciscus Castillioneus.

Donum ergo quod bona fide datum, pari side accepi, non in meum, meorumve, sed in pauperum stipendiariorum usum (inter quos ipsos vel filii, vel nepotes mei, siquidem necessitate premerentur, non tamen, nisi rei Medicae addicti, recipi possent) neque heredibus concedere, neque in alios usus convertere queam, nisi malae sidei Medicus (quo epitheto


page 152, image: s152

illi me jam pridem insigniverunt) appellari velim. Amerbachius testis omnium, meam in hoc negotio integritatem novit: Jus nostrum municipale, Testamenta sola Magistratus consensu facta admittit: Sed illud idem donationes quasvis, nedum pias, in praesentia testium trium vel q uatuor, etiam absque scripto concedit. Jus Civile ii, quos superhoc consului (quandoquidem tu longius aberas, quam ut te molestia hac onerare vellem) minime ab hoc diversum putant: neque vel testamentum, in quo quis sibi quid adscripsit, dummodo testator id voluntate sua factum subscripserit, aut a testibus fide dignis subscribi fecerit, rescindi jure posse, nedum donationem causa mortis, sex testium subscriptione et donatoris insuper sigillo confirmatam: in qua ipsa si absoluta sit, quinque testes etiam absque scripto, sin pia, ut haec est vel solum mutum sufficere, ex Lexicis vestris didici. Ergo cum mihi Deo conscio, de mea integritate etiam coram testibus constet, siquidem in hoc, quod illi nunc testamentum, nunc fideicommissum esse somniant, mihi ego vel teruncium adscripsi, et infamia et damno multari volo: Sin vero quod pro me in solidum retinere poteram, id in pios usus ad defuncti memoriam conservandam, nostramque amicitiam contestandam converti, cccc. de meo deperdere malim, quam causam piam prodere [gap: Greek word(s)] . Accepi hodie unguenti pixidem a te missam tanquam auctarium officii erga me tui. Mitto tibi valerta quae reliqua fuere nobis. Si minora desideras, curabuntur. Amerbachius salutem tibi adscribi jussit. Eum meo nomine tibi jampridem pro Fulmine gratias egisse mihi persuadeo. Idipsum in linguam nostram Hottingerus vertit; Sebastiani Petri impensa; cujus fratrem Adamum Petri Cancellarium urbis ante triduum sepelivimus. Vale V. CL. Literas ad Landgravium per Grynaeum curavi. Basilea Nonis Maii 1582.

T. E. D.

ZUINGERUS.



page 153, image: s153

EPISTOLA CIX. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. RODOLPHO GUALTHERO, Summo Theologo et fidelissimo Tigurinae Ecclesiae Pastori, Domino et amico observando.

MEmini me binas ad te anno superiore dedisse, quibus responsum usque adhuc frustra expectavi, Domino quoque Stuckio postremus scripsi. Sed silentium abrumpit horum temporum calamitas et pericula nobis impendentia.

Dux Casimirus Mombelgardo huc venitnudius tertius. Confestim ei praesto fui, ut antea mandarat. Honorificentissime et humanissime a Senatu, totaque Civitate exceptus est. Paulo ante prandium cum quatuor Magistratibus arcano collocutus est. Tibi sapient. Viro, et sapienter haec tractaturo, haec aperiam. Detulit suam operam. Equites habet paratissimos Germanos: Et Gallorum Sclopetariorum copias permagnas: Hoc jam pridem scio et exploratum habeo, pluris eum a nostris fieri, quam alium ullum Principem. Referentur haec, in conventu crastino, Aravecensi, sed vide, quaeso, ne hoc tibi scriptum tui Legati resciscant. Episcopus Basilecensis subduxit se Porentrutio, ibique tum in arce, tum in oppido firmissimum praesidium collocavit, Casimirum veritus: a quo literas acceperat acerbissimas, quibus tamen benigne respondit. Papistarum vestrorum perfidiam in 7. vexillis ad Sabaudum mittendis, nostri acerbissime tulerunt. Si putatis placide hos motus sedari posse, vereor, ne hostium consilia et fraudes non satis perspectas habeatis. Deum oro, ut Spiritu Sancto suo consilia et deliberationes vestras confirmet. Vale Vir Clarissime, et salve. Basil. 18. Jun. 1582.

Hodie prima luce Casimirus navim conscendit ut Argentoratum mature ante coenam perveniat et Consul ante diluculum praesto fuit. Honorificentissime et exceptus et dimissus est.

Totus et studio et animo tuus

HOTOMANUS.



page 154, image: s154

EPISTOLA CX. CLARISSIMO VIRO ET THEOLOGO EXIMIO, D. WILHELMO STUCKIO, Domino et amico observando S.

SPero te, Vir Clarissime, in amicitiis veteribus tuendis constantem esse. Filium habeo, Petrum nomine annos ad septemdecim natum. Is natura a literarum studiis alienior est. Itaque mercaturae illum dicavi. Audio esse apud vos viros bonos Zegler, et Wilgeviller. Cuperem illum apud eorum alterutrum tua commendatione collocari. Vixit jam fere biennium apud Mercatorem quendam. Sed propter matris et sororum familiaritatem nimiam, cupio illum a nobis longiuscule abesse. Germanicae linguae imperitus non est. Fidelem et obsequentem esse assevero. Itaque peto abs te pro amicitia, quam ego sancte colere consuevi, ne graveris, vel cum illis, vel cum aliis bonis viris hac de re agere: et de ipsorum voluntate quam primum me certiorem facere. Quo loco sint fratrum nostrorum Genevensium res, et quam insidiose Sabaudus usque adhuc nobiscum egerit, confido te ex Legatis vestris comperisse. Itaque longioribus tibi literis molestus non ero. Scripsi nuper Clarissimo et praestanrissimo D. Gualthero: quem postea mihi noster Grynaeus dixit cum morbo conflictatum fuisse. Peto abs te, ut eum meis verbis honorifice salutes. Literas meas commisi Tigurino cuidam studioso, qui habitat in D. J. Plateri aedibus. Deum oro, utte, V. C. et ceteros Collegas tuos singulari sua benevolentia complectatur. Vale. 3. Julii 1582. Penesum oblitus, cupere me Petrum ad unum aut alterum annum ibi collocare, et quod pacti eritis persolvere hoc est ut spero coronatos circiter denos annuos. Quod totum prudentiae tuae commendo.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.



page 155, image: s155

EPISTOLA CXI. CLARISSIMO VIRO ET PRAESTANTISSIMO JURISCONSULTO D. FRANCISCO HOTOMANO, Domino et amico suo observando S. Basileae.

AD binas literas, quas anno superiore misisti, Vir Clarissime, nihil tum respondi quod vix haberem, quod responderi posset. Etenim D. Sturmii causa ejusmodi est, ut non inveniri posset occasio commoda, qua ad Senatum nostrum referretur. Et nostris nullum in Argentinenses jus est, qui item illic nunc dominantur, veteris amicitiae, quae olim inter ipsorum patres et nostros fuit, ignari sunt, et insuper se optime facere putant, si se Helvetici nominis hostes et osores esse testentur. Memini Petrum Martyrem solitum fuisse dicere, in causa Sacramentaria privatum affectum concurrere, et Lutheranos per Germaniam odio quod contra Helvetios olim conceperunt indulgere: et saepe subridens dicebat: Profecto isti Lanzknechti nos non amant. Periculumque est, quo plus a nostris ageretur in Sturmii causa, eo plus occasionis habituros adversarios. Ut Wirtembergicum Principem, juvenem, imperitum et confidentem solicitent, et ejus opera ad causam veritatis prorsus opprimendam utantur: cum ibi jam triumphet Pappus, de quo non opus est dicere, cum ejus nequitia toti orbi jam pridem innotuerit. Sed nolo de his plura. Nunc ad tuas postremas venio, quibus nunc demum respondeo, quod partim valetudo obstitit, qua non semper pro meo arbitrio utor, partim negotiis horum temporum aliquoties alio revocatus sum, sed jam calamo manus admoveram. Libenter audivi, quae de Principe Casimiro scripsisti. In ejus comitatu fuit uxoris meae frater Thomas Blarerus, qui illo permittente ex Mombelgardo Tigurim excurrit, ut me conveniret, et de rebus, quae nunc inter nos aguntur, cognosceret. Is ergo ex itinere Brontrutum divertit, ut in transitu Episcopum, cui prius notus fuerat, et qui ipsum ut cognatum suum semper agnovit, alloqueretur: Sed hic jam inde securitatis majoris ergo se Tellspergum receperat, praesidio arci Brontrutensi


page 156, image: s156

(ut scribis) imposito. Amice tamen affinem meum exceperunt, qui illic tunc cum imperio erant et honorifice tractarunt: Attamen in arcem non admiserunt, et noctu hospitium obsederunt sclopetariis: nimirum quod sibi timerent ne qui ex Casimiri familia advenerat, aliquid turbarum daret. Huncque fructum ex foedere Helvetico Episcopus refert, ut neque domi suae tutus sit, neque cognatos veteres et affines absque metu in conspectum admittat. In eo elucet Christi Regis nostri potentia, qui hostes suos ludificare potest prout vult. Interea Augustam venit Imperator Rodolphus, quo prius appulerat Saxo Elector. Tertia hujus mensis ille quid petat ab Imperio proposuit. Primatum tenet in ea postulatione vetus Austriacorum cantilena de Pecuniis contra Turcam contribuendis, et Ungaria firmis praesidiis munienda, atque munitionibus extruendis. Accesserunt alia levioris momenti, Religionis autem nullam omnino mentionem factam esse scribitur. Facile ergo hanc negliget Imperator, si nostri Germani non aliquid petant. Quod si Saxo Jacobum Andreae audiat, periculum est, ne hac occasione postuletur Zuinglianorum et Calvinistarum proscriptio. Nam certum est Vulcanum illum vindictae cupiditate adversus nos ita ardere, ut ab ipso excitatum incendium ruina nostra extinguere cupiat, si non alia ratione poterit. Nostri in Geneven sium defensionem consenserunt publico ducentorum (qui summus apud nos Magistratus est) decreto et nunc Solodori ea de re cum reliquis agetur. Auxilia item decreverunt Bernensibus. Itaque laetus et alacer a nobis die Veneris praeterita D. Rosetus abiit. Expectamus quid Dux Sabaudiae responsurus sit ad literas 12. Cantonum nuper ad ipsum missas. Legati Regii nos de Regis fide securos esse jubent. Ego huic tantum sido, quantum ex re Regis esse video, ut Geneva non veniat in Hispani manum. Etenim omnium Regum cordibus inscriptum puto tritum illud, si jusjurandum violandum est, regni ergo violandum est. Utinam omnes sincero et forti corde fiderent Regi Regum, Christo Jesu, qui solus est verusille Dominus exercituum, qui regum corda versat sua manu. Poterit is terram aperire ut flumen illud absorbeat, quod contra Ecclesiam parturientem nunc evomit rufus ille Draco, qui Romae residens hoc unum agit, ut flectere si nequeat superos, Acheronta movere possit. Nostri urgente eos propius periculo, alacriores facti videntur. Precabimur Deum Opt. Max. ut hostium consilia dissipet, nostros regat suo spiritu ad sui nominis gloriam, et Ecclesiae conservationem. Vale mi frater dilecte et Domine observande. Commendo tibi


page 157, image: s157

de meliori nota M. Joan. Jacobum Cholerum qui has tibi reddit. Vale. Tiguri 15. Julii. Anno 1582.

Tuus ex animo totus

RODOLPHUS GUALTERUS.

EPISTOLA CXII. CLARISSIMO VIRO ET PRAESTANTISSIMO THEOLOGO D. DANIELI TOSSANO, Fidelissimo Ecclesiae Neostadiensis Pastori, Domino et amico singulari S. Neostadium.

TUas literas accepi, et ex iis pericula vestra cognovi. Deum oro, ut iracundiam suam, meritissimo nostro excitatam, leniat, et nostrarum aerumnarum misereatur. Nos hīc in iisdem periculis versamur, neque a belli periculo absumus. Papa duos Cardinales, Legatos a latere, misit Sabaudo Duci, qui ei hujus expeditionis comites et consiliarii praesto sint. In sumptum belli binas ei decimas ex singulis Italiae Episcopatibus attribuit. Quotidie numerus eorum, qui prope Genevam in praesidiis sunt, augetur. Hi Genevensium civium fruges, qui in ditione Sabaudi agros possident, quotidie colligunt: et mature frumenta demetunt, villas depopulantur. Henricus Stephanus, qui hīc apud nos est, heri vesperi literas a Villico suo accepit de suis segetibus ab Italis quibusdam demessis, et omnibus villae Instrumentis direptis, quae 300. Coron. aestimabat. Helvetii omnes uno consensu in Comitiis Badensibus nuper Cursorem per equos dispositos ad Sabaudum miserunt, qui ei denuntiet ut quamprimum suos revocet, alioquin fore, ut ipsi eos depellant. Cursor in diem crastinum expectatur. Bernenses sensim suos versus Genevam mittunt et sine dubio parati sunt. Deum oro, ut Ecclesiae suae misereatur et tibi, Vir Clarissime benedicat.



page 158, image: s158

D. Beza inclusas mihi heri misit, tibi adscriptas. Vale et omnes vestros meis verbis saluta. Basil. 16. Jul. 1582.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXIII. DOCTISSIMO NOBISQUE PLURIMUM DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANNO J. U. Doctori. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM et NIDDA etc.

LIteras tuas, Doctissime Hotomane, 16. et 17. Maii, itemque 17. Junii, aliasque plures recte accepimus, et in primis grata et accepta nobis est tua in scribendo sedulitas. Quod vero singulis illis non responderimus, in causa est quod raro admodum id loci cursores nostros mittimus, ideoque si quid tibi rescribimus, (uti non raro a nobis factum est) id postis publicis committendum sit, ubi plerumque aut negliguntur aut intercidunt. Quam ob causam etiam hactenus rarius respondemus. Quare tu de diligentia tua nihil remittes, sed crebro ad nos scribes; ac in primis quo loco Sabaudi conatus et Genevensium res sint saepius nos certiores facies.

Apud nos quidem Dei beneficio omnia tranquilla ac pacata hactenus sunt, praeterquam quod Bergenses Patres in apologia libri Concordiae cudenda ac Pandora sua qua possunt arte fucanda rursus satagunt. Sed


page 159, image: s159

ut accepimus, inter ipsosmet non per omnia convenit; ut spes sit tantum negotii in conciliandis suis futurum ut aliorum prorsus obliviscantur. Vale feliciter. Datae Cassellis 25. Julii anno salutis 1582.

Quot et qui ex Cantonibus Helveticis Religioni nostrae sint addicti mihi rescribas velim, et utrum papistici Cantones Sabaudum sint adjuvaturi.

Wilhelm L. Hesse.

Beza quoque interim quid agat, et quomodo valeat, a te certior fieri peto.

EPISTOLA CXIV. CLARISSIMO VIRO, D. WILHELMO STUCKIO, Theologiae Professori fidelissimo, et doctissimo, Domino et amico singulari S.

LOcutus sum cum Zuingero nostro. Is se rescripturum promisit. Me scis ejus generis studio immersum, quod a versibus et versificationibus magnopere abhorret. Itaque peto abs te vehementer, Vir doctissime et amice honorande, ut me excusatum habere velis, et operā mea aliis in rebus gravioribus utare, quam tibi deditissimum esse cognosces. Quod meum de Regiis Emissariis et Palpatoribus aulicis judicium non omnibus probari scribis, in eo caritatem illorum agnosco, quam Paulus suspiciosam esse negat. Verum illud nihilominus vetus Pindari manebit: [gap: Greek word(s)] . Ac vereor ne Bernenses, malo id suo magno, nimis verum experiantur. Ceterum coactus sum, propter pestilentiae periculum, uxorem cum filiabus meis Mombelgardum mittere. Solum famulum hīc apud me retinui. Filium ad vos mittere cupio his conditionibus, ut Hero suo binos coronatos menstruos pendam: Pucrum quandiu nostrum utrique placebit, retineat. Id est, si ei displicebit, remittat. Didicit hīc linguam Germanicam mediocriter. Artem etiam claviculorum et nescio quarum nugarum conficiendarum perdidicit, quas appellant boutons communs, boutons a queue, Cardons de


page 160, image: s160

Chapeaux, et alia nonnulla: quae solent ejusmodi mercatores venalia in officinis suis habere. Itaque magno usui Hero suo esse in illis ornamentis conficiendis poterit, quae alioqui care apud artifices emeret et postea carius revenderet. Specimen ejusmodi ornamentorum tibi mitto: Ut si conditio placeat, filium una cum aliis quibusdam ad vos mittam.

Interea tres cognatos nostros, quibus has sum commissurus tibi ex animo commendo, si apud te voles illos recipere, confirmo ac spondeo, modestiam eorum tibi acceptissimam futuram, sin minus, vide quaeso, ut apud honestum aliquem virum collocentur. Vale V. Cl. et salve Basil. 12. Aug.

Cognatorum meorum comites se adjunxerunt, tres Sadeelis nostri filii, summae indolis pueri. Ego tibi eos de meliore nota commendo.

Totus et animo et studio

Tuus HOTOMANUS.

EPISTOLA CXV. DOCTISSIMO NOBISQUE PLURIMUM DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANO J. U. Doctori. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

LIterae tuae datae Basileae quinta, decima septima, necnon vicesima quinta superioris mensis Julii, una cum Andelotti defuncti effigie, redditae tandem nobis fuerunt, Clarissime D. Hotomanne: quae quidem diutius


page 161, image: s161

licet in itinere haeserint quam vel nos nostra ex parte optassemus, vel tu de illis certam fortassis spem conceperas, eo tamen nomine non nisi nobis pergratae esse potuerunt, quod iisdem adeo nos accurate omnibus de rebus certiores reddas, ut non immerito singularis tuae erga nos animi observantiae studiique documenti loco esse possint. Quamobrem clementer te rogamus ut iisdem semper in posterum vestigiis haerens, nobis non modo pari diligentia de iis omnibus quae cognitione nostra digna videbuntur rescribere, sed etiam prima occasione, mediocre quoddam vas plenum prunorum conditorum, quae vulgo Briconiolles nuncupantur, transmittere velis. Quicquid vero ejus rei causa insumpseris dabimus operam ut et illud una cum pecunia praedictae Andelotti effigiei gratia exposita primo quoque tempore tibi refundatur. Datum Cassellis 12. Septembris anno 1582.

Wilhelm L. Hesse.

Statim post vindemiam mittemus nostros Argentoratum ad coemenda vina. lis in mandatis dabimus, si ad illos vasculum prunorum conditorum transmiseris, ut cum pro illis, tum pro effigie Andelotti tibi satisfaciant.

EPISTOLA CXVI. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Basileae. WILHELMUS HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM et NIDDA etc.

QUam nobis pergrata sit sedulitas tua in scribendo, ex iis literis facile tibi videre fuit, Clarissime D. Hotomane, quas 12. superioris mensis Septembris per nundinas Francofordienses ad te transmitti curavimus. Cum igitur hoc officii genus non nisi loco summae tuae erga nos


page 162, image: s162

animi observantiae possimus interpretari, rem longe nobis facies pergratam, praesertim vero hac qua spiramus seculi nostri ratione, si eadem qua coepisti diligentia nos semper de omnibus quae ad vos perferentur reddideris certiores. Ad nostrum Germaniae statum quod attinet, nihil hoc tempore scriptione dignum occurrit, utpote cum omnia singulari Dei beneficio in tranquillo adhucdum versentur statu. Quod Religionem vero spectat, magno equidem cum animi moerore rerum jam experientia docemur, nonnullos, qui hactenus in vera Christi doctrina adversus novos Ubiquitatis sectatores fortiter tuenda nostrarum semper partium fuerunt, nescimus quo animo, nunc non modo a nobis quasi deficere, sed etiam quo omnem proculdubio hac ratione Calvinismi suspicionem a se amoveant, publicis scriptis in lucem prodere audere panem, in sacra Domini Coena populo, non modo ostendendum et sublevandum, sed etiam, quod plus est, adorandum esse; utpote quod cum Christi corpus in se contineat, non panis, sed ipse Christus hac ratione adoretur, non secus ac Spiritus sanctus in specie columbae apparens Joanni merito adorandus fuisset. Vides, Clarissime D. Hotomane, in quae subterfugia humana deveniat fragilitas et quot uno dato sequantur inconvenientia. Deus Opt. Max. singulari sua clementia et bonitate horum inconstantiae misereatur, nosque virtute sui Spiritus in vera sui cognitione, postposita omni humana ratione, constanter ad ultimam usque vitae nostrae periodum tueri, necnon magis magisque confirmare velit. Datum Cassellis 14. Octobris 1582.

Wilhelm L. Hesse.



page 163, image: s163

EPISTOLA CXVII. DOCTISSIMO NOBISQUE PLURIMUM DILECTO VIRO FRANCISCO HOTOMANO J. U. Doctori. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA HASSIAE LANDGRAVIUS, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA etc.

TAndem, Doctissime Hotomane, unas abs te literas totis abhinc sex mensibus accepimus, quas de Burgundiae tumultu 23. Septembris ad nos dedisti. Quanquam non tua sed aliorum culpa id factum minime dubitemus, quia singulare tuum erga nos studium et observantiam multis nunc annis satis superque cognovimus.

Ceterum quod de Gallorum cum Hispanis collusione et insidiosa in Religionem machinatione jamdudum praedixisti, id nuper Alanzonius re ipsa in Belgio, irrito tamen Dei benignitate successu, comprobavit, ut ex inserta tragoediae illius narratione accipies. Qua in re usque adeo omnia dictis tuis conveniunt ut vatem prope egisse videaris, qui omnibus reclamantibus unus insidias hominis persensisti.

De prunis illis quae Briconiolles vocantur duo ad nos vascula primo quoque tempore transmitti curabis. Nam eorum nobis in medicina assiduus usus est. Pretium eorum, a praefecto nostro aerarii, Francofurti accipies. Vale. Datum Cassellis 30. Januarii anno 1583.

Wilhelmus L. Hesse.



page 164, image: s164

EPISTOLA CXVIII. CLARISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO, D GUILLELMO STUCKIO Theologiae Professori, Domino et fratri carissimo. CLARISSIME VIR ET FRATER CARISSIME,

LIterae tuae, constantis tuae erga me voluntatis testes, permagno mihi solatio fuerunt, orbato uxore carissima, et ut vere dicam, animae dimidio meae. Itaque me hujus vitae et taedet et piget. Tametsi lubenter meis liberis, quam possum operam navo, non tam in re familiari amplificanda, quam tenuissimam esse frateor, quam in pietatis et verae Religionis doctrina tradenda, quam ad rem parentes se praecipue natos existimare oportet. Gratiam tibi permagnam et habeo et ago, quod doctissimis tuis literis mihi solatium illud mittere gravatus non es. Gratiam insuper ago de libro misso, quem tamen nondum accepi, nec cui tradideris novi. De rebus vestris scire cupio, quid in istis Comitiis sit decretum. Casimirus certe fortiter et magno animo se gessit, qui pestes istas Cardinalitias e patria depulerit. Is vobis magnas copias auxiliares defert: Quod ex ipsius Legato mihi familiarissimo cognovi. Deum oro, ut consilia vestra Spiritu suo sancto gubernet, teque V. C. et optime, singulari sua benevolentia tueatur. Vale et praestantissimum Virum nostri seculi decus D. Gualtherum, reliquosque amicos meis verbis saluta. Basil. 19. April. 1583.

Totus et animo et studio.

Tuus HOTOMANUS.



page 165, image: s165

EPISTOLA CXIX. CLARISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO D. LOBBETIO J. U. Doctori, Domino et amico honorando. Argentoratum. CLARISSIME VIR,

VEhementer ab omnibus praedicari audio tuam erga nostros humanitatem, itaque cum istuc tres cognati mei studiorum caussa proficiscerentur, nolui eos sine hisad te commendatiis literis pervenire. Genere sunt honesto et nobili: et vera Religione a teneris, ut aiunt, unguiculis instituti, atque hīc se apud nos et Tiguri gesserunt, ut optimum modestiae suae testimonium ab optimis quibusque habere possint. Quare illorum tibi adolescentiam commendo, et rogo ne graveris illos tuo consilio, si quando opus erit juvare. Habent istic D. d. Lofenium, quem puto mihi Genevae olim notum suisse. Velim eum meis verbis officiose salutes: eique meo nomine hos omnes adolescentes commendes. Miseram sarcinam quandam D. Bastiano Schac civi vestro, ut eam Illustrissimo Landgravio Cassellas curare vellet. Rescripsit humaniter, sed Germanice. Unde suspicatus sum illum meas literas non intellecturum, alioqui lubenter ei rescripsissem. Velim illi plurimam a me salutem impertias: eumque roges, ut inclusas ad eundem Principem literas quamprimum curet: Sarcinam etiam ne negligat, sed ut primum facultas erit, mittat. Heri Legati nostri redierunt re infecta. Sabaudici dilationem suo more postularunt, cum rem ad suum Principem referri oportere dicerent. Ita Bernenses illusi domum redierunt. Vale V. C. et salve. Basil. 26. April. 1583.

Tuus tibique ex animo bencvolus.

HOTOMANUS.



page 166, image: s166

EPISTOLA CXX. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S. CLARISSIME VIR,

PErmagnam tibi gratiam habeo, pro opera cognatis meis tam officiose navata. Velim illos meis verbis salutes, eisque nuncies, Hortinum, cum discessum heri a nobis pararet, a Baterio mercatore retentum fuisse: hodie me sponsorem interposuisse, itaque absolutum domum abiisse. Dejerarunt se Argentorato pedem non elaturos, nisi Baterio illo absoluto, id est, 80. Coron. persolutis. Confido eos datam fidem servaturos, alioqui male mecum ageretur. Accepi jam nuncalteras tuas, una cum Casimiri et filii mei literis, pro quibus ingentes tibi gratias habeo atque ago, et quaeso negraveris huic inclusas literas quamprimum curare: Ut tandem de matris morte certior fiat, si forte tot meae superiores literae interciderint. D. Schakio salutem plurimam, quem rogo, ne literas meas retineat, sed ante sarcinam, id est, prima quaque occasione curet. Novi apud nos nihil, nisi quod Occitani terrentur adventu, vel exitu mensis ejus, qui ad oppida restituenda praefinitus est. Pestis Lugduni grassari incipit. Sabaudum putant Helvetiorum arbitrio pariturum. Vale V. C. et salve. Basil. 10. Maii 1583.

Tuus tibique ex animo deditus

HOTOMANUS.



page 167, image: s167

EPISTOLA CXXI. CLARISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO D. WILLELMO STUCKIO Theologiae Professori, Domino et amico singulari. Zurich. CLARISSIME VIR,

SCripsi tibi superioribus diebus, superiore, inquam, mense, antequam tuum librum acciperem, ut tibi et de libro et de consolatione gratias agerem. Ex eo tempore adolescens quidam tuum mihi doctissimum librum attulit, plenum eruditionis variae et multiplicis: ut mihi illum percurrenti admirans saepe subierit tam multos te et tam varios auctores et Graecos et Latinos ista aetate perlegere potuisse. Macte igitur ista industria et in evolvendis veterum monumentis, et nostris studiis adjuvandis diligentia. Beatam certe tuam patriam esse judico, quae tantum sibi ornamentum pepererit. Vide tamen etiam atque etiam ut valetudinis tuae rationem habeas. Nam ex multis audio te nimiis laboribus obrui, et studiorum assiduitate laedi valetudinem tuam: cui te servire par erat. Quod de meo luctu consolandi mei caussa ascribis, in eo summam tuam humanitatem et singularem in me benevolentiam agnosco: tibique permagnam habeo gratiam. Non dici potest quantum vulnus acceperim. Sentio tamen et revera experior, Deum Opt. Max. eadem meis vulneribus manu medicari, quā illa inflixerat. In superiorem fasciculum meum incluseram literulas Generoso cuidam adolescenti inscriptas, cui nomen est Blettio, quas Geneva (ut opinor) a patre missas acceperam. Velim illum meis verbis amantissime salutes. Literas quidem ipsius accepi. Sed neque consilium, neque auxilium in praesentia ullum afferre possum: nisi ut crebro ad parentem suum scribat, eumque sui officii admoneat. Vale V.C. et salve. Clarissimum Virum D. Gualtherum et reliquos Collegas, velim meo nomine officiosissime salutes. Basil. 26. Maii 1583.

Extat libellus Aldi Manutii, Pauli F. in quo erudite disputat de tempestivis et intempestivis Comitiis. Quem legisse non videris. Non tamen in omnibus illi assentior.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.



page 168, image: s168

EPISTOLA CXXII. Cognatis meis carissimis D. GRAVELLIO, BARTOMERIO, PETAVIO, FAYO, Nobilibus, et eximiae indolis adolescentibus: et bonarum artium studiosissimis S. Argentoratum

LIteras vestras nuper accepi, Cognati mihi carissimi: et ex iis cognovi, non esse nobis de vestra fide dubitandum: quae mihi antehac ita spectata et explorata erat, ut non dubitaverim meam pro vestra interponere. Nudius tertius inclusae mihi literae Tiguro allatae sunt, ex quibus fortasse de pecunia vestra certi aliquid comperistis. Hodie D. D. Bezam et Chandaeum expecto, quos fortasse hospitio sum excepturus. Itaque longiores a me literas inpraesentia non habebitis. Velim salutem pl. dicatis meis verbis D. Lobbetio, cujus ad me literarum mentionem fecistis, quas tamen adhuc nullas vidi. Credo eum de Lingonensi tumultu certiorem factum: Ea res magnas turbas dabit. Deum oro, ut Ecclesias Gallicas singulari sua benevolentia tueatur, et vos quamdiutissime incolumes conservet. Valete optatissimi et Carissimi cognati Basil. III. Kal. Junii 1583.

Humanitatis vestrae studiosissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXIII. N. N.

EXperiar victus amicorum precibus, tametsi tuum ingenium novi, neque quicquam spei reliquum video, nisi Deus immensa sua benignitate et misericordia uti volet. Nam, ut ait Scriptura, fieri non potest, ut qui semel illustrati fuerint, gustaverintque donum coeleste, et participes fuerint facti Spiritus Sancti, si prolabantur, ut denuo revocentur per


page 169, image: s169

resipiscentiam: Ut pote quirursum crucifig ant sibimetipsis filium Dei, et ad ignominiam exponant. Matrem habuisti piam et cordatam. Obiit prid. Cal. Mart. Mombelgardi. Quid de te augurata sit, ubi voles, ex fratre Petro et sororibus tuis cognosces. Deum oro, propter filium suum Jesum Christum ut te vel ex illo coeno et foeditate, in quam prolapsus es, eripiat, vel quamprimum ex ista flagitiosa et infami vita expellat. Basil. 2. Junii 1583.

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXIV. N. N.

UT gravissime deliqueris, mi Daniel, at Evangelium illud tecum sedulo perpende, Angelos Dei hominum ministros plus laetari super uno poenitente, quam super nonaginia novem justis. Pater coelestis misericordiae suae ulnis te complectatur et Christus oculo suo sicuti Petrum respiciat. De patre tuo desperare noli, poenitentia tua facile vincetur, non tam tua, quam Dei misericordiae causa. Zuingeri manum nosti, tibi propter patrem tuum amicissimi.

EPISTOLA CXXV. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

Ex tuis ad Castillionem nostrum literis cognovi, tibi negotium illud curae fuisse, de quo ad te scripseram. Itaque gratiam tibi permagnam habeo atque ago: vicissimque meam operam, si qua in re utilis tibi esse possit, defero. Helvetii intra dies octo Badam omnes conventuri sunt, ut controversiam Sabaudi cum Bernen sibus componant. Mihi persuasum est novam procrastinationem et dilationem, id est, meram ludificationem futuram. Nam Quinquepagici ab aliis civitatibus impetrabunt ut silentio transigatur. D. Beza biduum hīc fuit, animi caussa duntaxat vel potius valetudinis. Nam Medici illum in hanc perigrinationem


page 170, image: s170

extruserunt, ne diutius contabesceret. Itaque alacrior a nobis discessit quam domo exierat. Ceterum, Clarissime Vir, vehementer abs te peto quaesoque ne graveris inclusas literas ad D. Landgravium mittere, si D. Schachius facultatem habet in manibus, poterisei commendare: Sin minus Francofurtum ad D. Doct. Glauburgum mittes, nisi molestum est aut ad Cancellarium Ehemium in aulam Casimiri. Ubi voles, utere mea opera, quam tibi deditissimam experiere. Vale V.C. et salve. Cognatos meos, amantissime saluta, quibus superioribus diebus scripsi, et tibi fasciculum inscripsi, eumque nostro Denaisio doctorigiando commisi. Basil. 10. Junii 1583.

Tui studiosissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXVI. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

QUantum animadverto et experior, non sine caussa, tua singularis et eximia quaedam laudatur humanitas. De meis literis Ehemio missis permagnas tibi gratias et habeo et ago: Vehementer abs te peto quaesoque ne graveris has quoque vel eidem Ehemio vel Glauburgero Francofurtum mittere. Ubi vicissim mea opera uti voles, spondeo ac promitto, eam tibi fore deditissimam, cujus rei facies periculum cum voles. Badensia Comitia exitum habuerunt, qualem jam pridem existimavi. Rejecta est disceptatio in Kal. Sept. Istis procrastinationibus Sabaudus Bernenses ludificatur; qui si animum haberent, qualem ipsorum majores habuerunt, praeclaram reigerendae occasionem non amitterent. Cetera ex D. Castillione communi amico cognosces, cui sine dubio omnia quam mihi notiora sunt. Bene Vale V.C. et salve. Cognatis meis velim meis verbis plurimam impertias salutem. Credo eos meas literas accepisse. De pecunia Baterius cum iis acturus est. Magnopere illi satisfieri cupio. Iterum Vale Basil. 26. Junii.

T. HOTOMANUS.



page 171, image: s171

EPISTOLA CXXVII. CLARISSIMO VIRO D. GUILLELMO STUCKIO, Theologiae Professori eximio, Domino et amico honorando S. CLARISSIME VIR,

ANno superiore Generosus Baro Dominus Blettius filium suum optimae indolis puerum ad me misit, eumque pro amicitia mihi mirum in modum commendavit. Praeceptorem habet D. Cholerum, popularem tuum: Qui eum propter pestilentiam Basiliensem superiore autumno hinc ad vos, meum consilium secutus, abduxit. Nunc extincta contagione parentes et cognati ipsius rogant me ut illum huc revocem, et mores ac studia ipsius observem. Parenti certe et materterae ipsius multum me debere agnosco. Nam cum Bituriga bis cum familia profugissem, humanissime me in suas arces receperunt, atque etiam liberalissime tractarunt. Itaque etsi satis multis liberis sim onustus, tamen ne in ingrati animi crimen incurram, rescripsi me primo quoque tempore adolescentem illum ad me revocaturum. Velim igitur pro amicitia D. Cholerum moneas, ut eum quamprimum huc ad me adducat, simulque rationes confectas afferat, ut quod erit reliqui, hospiti adolescentis committam: quemadmodum anno superiore factum est. Hoc negotium curae tibi esse cupio, neque moram ullam a D. Cholero interponi. Ceterum literas tuas amantissime scriptas accepi: pro quibus gratiam habeo. Clarissimo D. Gualthero plurimam salutem meis verbis dices; ejusque auctoritate, si opus erit, hac in re utere. Dices ei Casimirianos milites Gallos circiter mille sexcentos, multos inermes, per Austriacorum circiter XII. millium copias perrupisse, et constanter hīc narrari eos jam in Wirtembergenses fines incolumes pervenisse. Vale V.C. et salve. 28. Jun. 1583.

T. HOTOMANUS.



page 172, image: s172

EPISTOLA CXXVIIL. CLARISSIMO VIRO D. WILLELMO STUCKIO Sacrae Theologiae Professori eximio in inclyta Academia Tigurina, Domino et fratri carissimo.

RAtiones D Choleri remitto, quae cum Germanice scriptae sint, neque quicquam ad meam cognitionem pertineant, cur ad me missae sint, non intelligo. Commendatitiae literae non continent mandatum de pecunia credenda, ut aiunt Jurisconsulti. Puer mihi commendatus est a parentibus et cognatis, quibus me plurimum debere fateor. Si D. Cholerus pecuniam, quae sibi debetur, meae fidei volet credere, operam dabo ut ei satisfiat. Mittat puerum, et tantulum addat. Ubi puer hic erit apud D Keberum, vel aliubi collocatus est, curabo ut pecunia mittatur a suis, et D. Cholero satisfiat. Hac de re illum certiorem ut facias, te rogo: et pueri summae quondam indolis (pro tua caritate) rationem habeas) de cujus moribus mutatis, cum ea audio quae mihi renuntiata sunt, discrucior animi, et hīc permulti mirantur, cujus culpa istud acciderit. Plura propter ejus festinationem, qui jam pertristatus ad me venit scribere non possum. Vale V.C. et puerum nobilem, D. Cholerum, D. Laurentium meis verbis plurimum saluta. Basil. 16. Julii 1583.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXIX. ORNATISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO D. WILLELMO STUCKIO, Philosophiae et optimarum artium Professori eximio Domino et amico singulari S.

PAucis antequam Geneva discederem diebus, humanissimas tuas literas accepi, D. Stucki doctissime et frater carissime, quae mihi jucundissimae et gratissimae, vel eo nomine fuerunt, quod videam in hac aerumnarum


page 173, image: s173

mearum diuturnitate, te veteris amicitiae nostrae memoriam non abjecisse, sed eam isto scribendarum literarum officio confirmare. De quo mihi vehementer gratulor: Deumque oro, ut te, perquandiu Patriaetuae et Ecclesiae Christi incolumem conservet. Cum annos tres ipsos Genevae in assiduis terroribus bellicis versati essemus, quorum incommodorum caussa Gallicam patriam nostram reliqueramus, tandem aliquando victus Conjugis et liberorum meorum precibus me in hunc portum contuli: Siquidem ullus portus miseris Gallis in hoc terrarum orbe divinitus retentus est. Ecclesiam hīc habemus Gallicam Senatus autoritate confirmatam, qua neque ego carere possum, neque familiam meam carere patiar quandiu victitandi facultas dabitur. Coelum sane longe salubrius quam Genevense, quo usi sumus per hosce annos sex infesto et acerbo: ut nunquam familia mea morbo aliquo caruerit. Domicilium mihi ab amicis comparatum est loco amoenissimo, e regione summi templi, in aedibus canonicalibus. Vix credes quam sit filiolarum mearum habitus immutatus. Deum oro, ut hanc tranquillitatem nobis diuturnam esse velit. De rebus novis nihil plane hīc auditur: nisi quod heri quidam Itali affirmabant Hispanos a Casimiro caesos. Sed superioribus diebus haec eadem in itinere audieramus: Quae postea falsa esse comperimus. Si quid posthac certi et explorati ad nos perferatur, officio meo non deero. Interea doctissime et praestantissime D. Stucki valebis, meque pietatis et virtutis tuae studiosissimum redamabis. Vale: Et Collegas tuos Viros spectatissimos honorifice meis verbis saluta. Basileae 8. Sept.

Tibi ex animo amicus vereque benevolus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXX. DOCTISSIMO ET ORNATISSIMO D. GRAVELLIO, Cognato meo carissimo, Juris Civilis studiosissimo S. Argentoratum.

CArissime cognate, heri literas tuas accepi, in quibus miratus sum quod ais me amico cuidam scripsisse nescio quid, quod ne relatu quidem dignum est. De te certe nihil ejusmodi cogitavi: Neque mihi


page 174, image: s174

unquam in mentem venit poenitere me erga cognatos et affines nostrae amicitiae: quam spondeo perpetuam et firmam ac stabilem futuram. Petavio nostro gratulor, quod tuis optimis institutis et disciplina imbutus a patre ad juris nostri studium revocatus sit. Tibi vero, carissime et optatissime cognate, nostroque amicissimo et suavissimo Barthomerio, ut peregrinatio vestra feliciter succedat, etiam atque etiam opto: vehementerque Deum oro, ut illam fortunet. Quod si meum consilium non aspernemini, suadeo vobis ut quamprimum in patriam redeatis. Bonos corrumpunt mores congressus mali. Venetias et Patavium et alias nonnullas Urbes cursim lustrare, commodius fore puto, quam diuturna morum illius regionis contagione in corruptulae periculum incurrere. Saluta Clarissimos Viros. D.D. Lobbetium et D. Hospitem vestrum, meis verbis officiose. Audiebamus heri, Guysium in venatione ab Espernonio, glande plumbea ictum; sed lorica munitum vulnus effugisse. Malos Deus male perdat: et vos Spiritu Sancto suo conservet. Lingelshemio, Denaisio, Doctoribus juris, amicis carissimis salutem plurimam.

A. Lingelshemio literas de Casimiri rebus gestis expecto. Vale et salve. Basil. 23. Sept. 1583.

Tibi ex animo amicus, vereque benevolus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXXI. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. WILHELMO STUCKIO, Theologiae Professori, et amico meo veteri observando. CLARISSIME VIR, FRATER OBSERVANDE,

QUod jubes, honoris tui caussa, et pro vetere nostra necessitudine, faciam. Choleri nostri juvenilem iracundiam tacitus feram, ejusque memoriam funditus ex animo deponam. Tanti apud me est Clarissimi D. Lavateri et tua auctoritas, ut etiam atrocem alicujus ignotissimi hominis injuria m postulatu vestro dissimulandam, et obliterandam putarem. Mittat ille D. Wrstisio rationis libellum, quem ad me quondam miseras.


page 175, image: s175

Ut primum pecuniam acceperimus, dabimus operam, ut illi tuo et D. Lavateri hoc est, ut dicere solemus, boni viri arbitratu cumulatissime satisfiat.

Quod ad fratrem tuum attinet, non ignoras quantum tua caussa velim et cupiam. Sed ubi jam sit Casimirus, et quid rerum gerat, et per quem illi commode possim scribere, plane incertus sum. Heri mihi quidam nuntiavit, se literas vidisse signiferi Basiliensis, quibus scribebat, Gallos sortito primos Rhenum trajecisse: Hostem e ripa depulisse. Ceteros subsecutos. Agi de transactione. Praeclaras Casimiro conditiones deferri. Ut primum scribendi facultatem nactus ero, studio tuo non deero. Interea valebis, Vir doctissime, et me, ut constanter adhuc fecisti, redamabis. Scaligeri locum de Coena Domini in suo de temp. emendat. libro velim, legas: tuamque de eo sententiam, ubi commodum erit, perscribas. Iterum atque iterum vale. Et Clarissimos ac praestantissimos Viros D.Gualtherum et D.Lavaterum, ceterosque Collegas meis verbis officiosissime resaluta. Basil. 14. Octob. 1583.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXXII. CLARISSIMO EIDEMQUE DOCTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto, fideli nostro plurimum dilecto. Basileae. WILHELMUS DEI GRATIA LANDGRAVIUS HASSIAE, COMES IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIM, et NIDDA, etc.

DIuturni nostri silentii variae causae in medium adferri possent, Clarissime D. Hotomane. Praecipuum vero sibi locum obtinent multae gravissimaeque occupationes quibus hactenus propemodum semper fuimus detenti. Huc accessit et infirma corporis nostri valetudo; quae cum infoelici clade amissi nostri carissimi fratris Philippi Landgravii conjuncta,


page 176, image: s176

adeo nos ab omni priori animi proposito varias in partes distractos tenuit, ut, licet invite, a conluetudine nostra scribendi paululum quasi nos deflectere coegerit. Si igitur literis tuis hactenus a nobis responsum non sit, id potius iniquae hujus seculi nostri rationi, quam sinistrae alicui de nobis susceptae opinioni merito adscribendum videtur. Tua vero in scribendo sedulitas non nisi nobis perjucunda esse potest. Pergratae item crebrae tuae quae ad nos perferuntur literae. De novo autem in Gallia tumultu, bellique rumore, quae posterioribus tuis continentur, ea nobis fuere majoris admirationis, cum D.Sejurius Pardellianus, Navarrae Regis hodierno die apud Augustanae Confessionis Germaniae Principes Legatus, circa novum hujus anni exordium (quo tempore hic Cassellis apud nos agebat) horum omnium, ne minimum quidem, ad aures ipsius pervenisse, tunc asseverarit, sed etiam spem omnibus optimam, de propensa serenissimi Regis Galliae ad pacis conservationem voluntate, facere studuerit. Nota vero erat Legato duarum urbium Aletzii et Montisregii interceptio. Hanc tamen controversiam omnem facile sopiri posle sibi persuadebat. Mirum vero quanto cum studio Mareschalci Montmorancii fidem animique erga Huguenottos integritatem sartam tectamque cupiebat observare, utpote cum quibus firmissimo adeo necessitatis vinculo jam esset obstrictus, ut in posterum aliquid de ipso sinistri in dubium revocare nefas quasi esse videretur. Quae cum ita sint, peregrinum immerito jam nobis esse non debet, quod posterioribus tuis literis continetur, illum videlicet Mareschalcum d'Anvilleum, animo tam subito converso, in Montregium oppidum a confoederatis suis occupatum, obsidionem nunc tentasse, eaque de causa Occitanos, ut obsessis subsidium ferant, arma confestim sumpsisse. Quae quidem cum ita sint, necimmerito quosdam esse videamus, quibus tota haec fabula maxime sit suspecta, quasi omnia videlicet ex composito agerentur, clementer te rogamus ut quicquid ea de re ad vos perlatum fuerit, eadem qua hactenus usus es scribendi sedulitate, de eo nos semper in posterum quam accuratissime certiores facere velis. Datum Cassellis 14. Januarii 1584.

Wilhelm L. Hesse.

Si omnes nostrae literae sideliter tibi redditae fuissent, quas a tempore tui discessus ad te scripsimus, nihil causae haberes, Clarissime D. Hotomane, cur de singulari nostra erga te animi benevolentia quicquam dubitares.


page 177, image: s177

Verum eae, ut apparet, in itinere perierunt. Accedit etiam, quo d jam duobus circiter abhinc mensibus proprium quendam nostrum a pedibus ad te, cum literis, Genevam delegaverimus, ut per eundem varia genera surculorum nobis mitterentur, imprimis autem prunorum, ut vocant, de Brigomolles. Verum cum neque tibi quicquam de ipsius adventu constet, neque nobis de reditu, magna incidit dubitatio illum vel in Galliam rediisse, vel in itinere morbo aliquo fuisse detentum. Si is nostras tibi literas reddidisset, variis tuis querimoniis abunde fuisset satisfactum, cum etiam graves nostrae occupationes saepe in causa sint quominus, toties quoties optandum, ad te nostrae perferantur literae.

Quod ad surculos illos attinet quos nobis per Hassium misisti, horum pars aliqua, licet exigua quidem, in horto nostro perierunt. Ambae vero plantae hyacinthi orintalis, adeo foeliciter animi nostri desiderio respondere, ut odoris suavitate ceteras omnes ejusdem generis, quae ab Imperatore defuncto nobis missae fuerunt, longe superare videantur. Quare a te petimus ut in mense circiter Augusto, quoniam eo tempore decerptae per duos menses conservari possunt, quod alio tempore non fieret, alias nobis de integro mittere velis in quadam scutula, quae per Doctorem Guiphanium aut quemvis alium ordinaria via commode nobis transmitti poterit. Insuper rem nobis feceris gratissimam, si proximis hisce nundinis Francofordiensibus denuo nobis 3. vel 4. pyxides prunorum de Brigomolles miseris, hoc anno natorum et conditorum, quod illa non modo gustui nostro sint gratissima, sed etiam, ut re ipsa experti sumus, stomacho quam salutifera. Quicquid vero hujus rei causa pecuniae infunderis, hoc proximis hisce nundinis ab aerarii nostri praefecto Otthone Glaim benigne restituetur; cui insuper injungemus, ut cuidam fideli mercatori, quem in literis tuis nominaveris, adjuncta apocha manu tua scripta, nomine nostro, tradatur summa centum dalerorum. Quod quidem honorarium certum tibi pignus esse volumus summae nostrae erga te animi benevolentiae.

Ceterum quo denuo hortus noster Cassellanus variis fructuum generibus ornari possit, nobis constitutum est, proximo anno proprium quendam nuntium ad te Genevam mittere, idque in mense Februario; quo tempore commode et sub initio veris ad nos redire possit. Quare te rogamus, ut quicquid interea surculi bonae et exquisitae arboris comparare poteris, illud diligenter asserves; in eoque rem longe nobis feceris gratissimam.

Porro cum nobis pro certo relatum fuerit Eniponti Caesare ae majestatis


page 178, image: s178

Legatos, item Papae, Regis Hispaniae, Ducis Bavariae, necnon praecipuorum procerum totius Italiae una convenisse, nobis vero exploratum non sit quid in illo conventu actum fuerit, magnopere te rogamus ut si ejus rei notitia ad vos perlata fuerit, illud ipsum literis quam accurate et sigillatim nobis communicare velis.

Wilhelm L. Hesse.

EPISTOLA CXXXIII. ORNATISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO D. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO Juris Doctori, fratri et amico carissimo. S. Heidelbergae.

HUmanissimas tuas literas accepi: quarum lectione magnopere sum delectatus: praesertim ob singulare testimonium indolis eximiae et spei summae, quam de vestro Illustrissimo Principe Friderico concepistis. Difficilis res est laudare puerum: (inquibat, opinor, Africanus de Repub.) non enim res laudatur, sed spes. Verum tamen ubi tantum studium in educatione adhibetur, et verae castaeque Religionis disciplina adjungitur, confidendum est, Deum propter nominis sui gloriam, optimis et sanctissimis vestris conatibus benedicturum. Consilium autem vestrum de puero Chandaeo Principis educationi adjungendo, vehementer probo. Nam cum ingenio est eleganti, tum etiam moribus amabilissimis, et suavissimis ac venustissimis: Ut mihi tum Basileae, tum alibi semper in deliciis fuerit. Itaque patri ipsius, Generoso Baroni nostro, Domino Chandaeo, veteri amico meo, vehementer auctor fui ut Clarissimi D. Tossani, vestrumque omnium consilium ne aspernaretur. Quid multa? Etsi aegre puerum sibi avelli patitur, multo etiam gravius mater e suis amplexibus carissimum suum Danielem sibi abripi in tam longinquam regionem sinet, tamen id quod volui magno labore impetravi. Hominem ei aliquem adjunget, qui curam tutelamque pueri suscipiat, tibi disciplinam commendabit. Nam de tua eximia, singularique doctrina et humanitate ac suavitate ingenii, dixi quae debui, et quae meus erga te amor postulavit.


page 179, image: s179

Cetera ex ipsius D. Sadeelis ad D. Tossanum literis cognosces. Vale ornatissime et carissime frater et salve. Resaluta D. Bentrichium meis verbis officiose: Et nega medecem illos Coronatos, quos mihi se debere contendit, ab ipso accepturum: Sed si Nobilis cujus caussa consilium scripsi, mittere non recuset, nec ego recipere recusabo. Iterum vale. Saluta etiam honorifice Clarissimum D. Grynaeum, D. Tossanum, D Reuberum. Vobis omnibus meum de Re Nummaria Librum his nundinis missurus sum, Deo volente, nam hīc jam pridem est editus. Genevae 7. Feb. 1584.

Tibi ex animo amicus vereque benevolus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXXIV. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. DANIELI TOSSANO Fidelissimo Ecclesiae Heidelbergensis Pastori, Domino et amico observando S.

CLARISSIME VIR,

AMantissimis tuis literis et pietatis plenis vehementer sum delectatus. Deum oro ut Illustrissimi tui Principis studia et consilia fortunet. Si tibi commodum videbitur, rogo ut illius Celsitudinem meis verbis obsequentissime salutes: Eique nunties tandem me patefecisse, Helveticorum responsum ad Galli populatorem de militibus sexcentis, hoc fuisse: Foedus pertinere ad conservationem Regni non ad perniciem. Si quem habeat hostem exterum tum paratos fore et pro sex millibus duodecim millia missuros, sin adversus suos subjectos et in sua propria viscera subsidium postulet, ferre non posse, ut eorum ministerio diutius ad istas infames carnificinas abuteretur.

Quod si jam vestri Centauri, Reisteri, qui nostros istos barbaros et lanimulgos appellant, idem pro sua parte Regi responderent, praeclare nobiscum ageretur. Sed ut video vere sunt Centauri, neque Religionem pluris quam equi ipsam faciunt. Saluta quaeso amicum meum Clarissimum


page 180, image: s180

D.Reuberum et partem hujus munusculi ei praebeto. Vale Vir Clarissime et salve. Basil. 29. Mart. 1584.

Capitalem inimicum meum D. D. Grynaeum meis verbis officiosissime saluta. Magnus hīc rumor est illum ex contagione factum esse Ubiquitarium. Nunquam hanc subitam mutationem a tanto Viro expectassem.

Tuus totus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXXV. A MONSIEUR HOTOMANUS. A Geneve. JOANNES CASIMIRUS DEI GRATIA COMES PALATINUS RHENI, TUTOR et ELECTORATUS PALATINATUS ADMINISTRATOR, DUX BAVARIAE etc.

ADolescens hic, Domine Hotomanne, qui tibi has reddet literas, Georgius Fridericus ab Eyb, ex nobili familia oriundus, aliquandiu, cum fratris nostri Ludovici Electoris etc. piae memoriae liberalitate, tum a tempore nostrae Electoralis administrationis, nostris sumptibus adjutus, studiis hīc operam dedit. Quum autem animum ad Jurisprudentiam adjecerit, et consentiente patre constituerit sese nobis et successoribus nostris, memor perceptorum beneficiorum, in posterum mancipare; parens ipsius Marchionatus Brandenburgensis praefectus, ut studiorum cursum filius persequi et una eademque opera vel Italiam vel Galliam perlustrare, peregrinarum linguarum cognitionem, atque quod nobiles maxime decet, rerum aliquem usum acquirere possit, nostram opem et subsidium summisse imploravit. Qua in re ipsi deesse noluimus. Quoniam autem in primis operae precium esse existimavimus, adolescentem hunc, in hac lubrica aetate, iis in locis versari, ubi honesta disciplina et orthodoxa Religio una cum studiorum exercitiis vigent, ideo eum Genevam se


page 181, image: s181

conferre jussimus et volumus, et disciplinae omnino subditum esse, et verae Religionis doctrina sedulo imbui, denique in Jurisprudentiae solida cognitione aliisque studiis tales progressus facere, ut opera ipsius nobis et Reip: tandem usui esse queat. Facturi autem sumus per annum periculum. Et si ex tuo vel maxime testimonio, et aliorum fide dignorum indiciis intellexerimus eum frugi esse, et spei de se conceptae satisfacere, constituemus quid deinceps nobis faciendum sit. Quamobrem visum est eum tibi commendare, et a te petere, ut in studiis ipsi dux et auctor ad diligentiam et vitam recte instituendam, ad pietatem denique colendam adhortator sis. Quod si officio fungetur suo, experietur nostram ipsi non defuturam benignitatem. Sin minus, mature ea de re nos certiores reddas. Hoc quod tibi injungimus, noli aliam in partem interpretari, quam, quod pro nostro erga te singularifavore, nobis pollicemur, tibi gratissimum essenobis gratisicari. Speramus autem hanc apud te commendationem pondus habituram, nosque de nostro erga te studio volumus te certum esse. Vale Datae Heidelbergae Pridie Calendas Octobris anno M DC. XXCIV.

J. CASIMIRUS.

EPISTOLA CXXXVI. CLARISSIMO VIRO D. WILLELMO STUCKIO Sacroe Theologioe Professori, Domino et amico singulari S.

Q Uod non prius humanissimis tuis literis responderim, non ullae oblivioni aut negligentiae ascribes: Sed occupationibus innumeris, quae me novum hospitem, novum inquilinum in nova supellectile comparanda, tantum non obruerunt. Quod me de migrationibus tam multis, ac tam variis consolari voluisti, in eo spectatam mihi jam pridem et cognitam humanitatem ac benevolentiam tuam agnosco, ingentesque tibi gratias eo nomine et habeo et ago. Sed mihi crede nihil opus fuit consolatione, sed gratulatione potius, quod ex illa Basiliensi solitudine me meamque familiam huc in tot amicorum, affinium et familiarium meorum convictum receperim. Miseram atque acerbam vitam semper duxi, longinquitatem amicorum, quorum convictu jucundissimo et suavissimo hīc fruor cum meis liberis, quibus post matris obitum nihil fuit optabilius.


page 182, image: s182

De Gallianostra quid sperem scribere non audeo. Nobis et literis et nuntiis omnibus persuasum prope est, Tyrannum usque eo superstitionibus stultissimis esse deditum, ut mentis dimidium ei Deus ademisse videatur. Furiae scelerum illius animum excruciant. Interea bellum apertenon movet. Et Ecclesiae nostrae hac malacia fruuntur, atque locis omnibus Christus praedicatur. Ego me tuis precibus commendo, et rogo, ut Clarissimos Viros D. Gualtherum, Collegasque ac Symmystas tuos omnes meis verbis honorifice salutes. Vale Vir praestantissime et salve. Gen. 6. Nov. 1584

Occupationum partem tibi non minimam aperiam, editionem Libri mei de Re Nummaria, quem propediem, Deo volente, tibi mittam, ut primum erit absolutus.

Tuus tibique ex animo amicus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXXVII. CLARISSIMO VIRO D. WILHELMO STUCKIO, Eruditissimo sacroe Theologioe Professori in inclyta Schola Tigurina S.

CLARISSIME VIR,

HUmanissimas et mihi gratissimas tuas literas accepi, quibus constantis tuae erga me benevolentiae significationem dedisti vel maximam. Qua de re gratiam tibi habeo atque ago permagnam. Quod de hostium in vos nostrorum insidiis narras, mihi novum non est. Utinam non praebeamus iis satis graves et justas caussas quiritandi de moribus nostris, nec similes simus eorum, qui cum Domini voluntatem exploratam habeant, et tam docti Theologi et Evangelici ac Reformati nuncupentur acerbiorem in se Domini sui sentiunt iram, quam qui minus recte instructi sunt. Ceterum munusculum tibi mitto una cum hisce literis: quod spero te bonam in partem, tanquam ab amicissimo profectum, accepturum. Laboris multum sustinui, et vigiliarum plus satis. Saluta clarissimos et praestantissimos Viros D D. Collegas tuos, atque inprimis D. Gualtherum.


page 183, image: s183

Vale mi carissime et honorande frater et salve. Gen. 23. Jan. 1585.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXXXVIII. CLARISSIMO VIRO, NOBILISSIMOQUE JURECONSULTO D. FRANCISCO HOTOMANO Domino et amico colendo. CLARISSIME VIR,

LIteras tuas una cum inclusis literis ad Casimirum, et alios scriptis Basilea ad me transmissas accepi, et quia per aliquor dies hīc haerendum nobis esse facile suspicatus sum, curavi Basileam reliquastuas, atque spero jam transmissas et oblatas esse. Posteaquam domum rediero, curabo ut schedam inclusam recipiat Zuingerus una cum aliis duabus jamdudum ad me transmissis: Tu vero recipias Zuingeri binas, quas jamdudum mihi commendavit. Rihinerum de exemplo Responsi tuirursus admonui. Respondet jam apud scribam esse, et in reditu (nam pecuniae recipiendae causa, cum pluribus aliis, Legatum Francicum hīc expectat) se, ad te, transmissurum. Libros de re nummaria binos ad me missos accepi. Alterumque Zuingero tradidi. Agimus uterque tibi magnas gratias, nec dubito hunc quoque partum reliquis tuis similem esse, doctum scilicet, eruditum, elegantem, nec pueris tantum, sed mei quoque similibus magnis, Antiquariis (si diis placet) utilissimum. Sed cavebo ne noster ille Titularius hoc, nam periculum magnum creatum esse scis ut opinor ex superioribus, quod nolim, tituli hujus accessione augeri. Librum nondum perlegere potui, inspexi obiter loca quaedam, ac eum praesertim qui de Nummo Serrato Pacitiagit; in quo quidem video, Lipsio quoque (quantum meminisse possum) cam in mentem venisse sententiam, in suis ultimis ad Tacitum Commentariis nuper editis, quam dudum praesens Basileae mihi narrasti, libroque tuo inseruisti. Sed si dissentire aequum est a viris tam doctis, condonabis, aut scrupulum eximes,


page 184, image: s184

qui menti insidet meae. Narrat Tacitus, Germanos probare formas Monetae Veteris Romanae, et diu notae, Bigatos scilicet et Serratos. De Bigatis manifestissima ratio est. Ceterum Serratos ita cum denticulis fusos nescio an auctor aliquis sit: Notae sane Limae non obscurae, et inaequalitas serrae, satis videntur indicare post fusos demum nummos hanc serraturam factam. Et ut credamus ita principio fusos; sunt tamen Serrati hoc modo Nummi (si respiciamus scilicet multitudinem aliorum) non ita multi, nec in vetustioribus, sed posterioris temporis, quantum quidem ego animadvertere potui Nummis, serratura haec frequentior videtur. Atqui Tacitus de Numis Antiquis et diu Notis loquitur, veluti fuerunt Bigati et Quadrigati, omnium vel Plinio teste Antiquissimi. Quid ergo si pro serratis, quadrig atis substituamus? Nam principium illud (qua) si oscitantior scriba in fine prioris versus positum, vel alio modo obscuratum omisit, facile est ut ex sequentibus literis (drig atis) paulatim strigatis et serratis substitutum sit. Nisi fortepro quadrigatis, victoriatis scripserit Tacitus, majore affinitate literarum, principio dempto (Vic) toriatis, quod in (serratis) facile mutari potuit. Sed ut hīc affinitas literarum major, ita antiquitas in quadrigatis. Ut ut sit, genus Nummi serratum difficile possum concoquere, quis enim credat numi antiquissimi notissimique memoriam, apud solum Tacitum remansisse? Sed de his tu longe statues rectius. Verum ut ad librum tuum redeam, eum Nuntius Basiliensis, si recte memini, attulit, non Camus Poruntrutianus. Quare quod in Ciconiae hospitio relictum ab eo scribis, non intelligo, nec hactenus repetii, faciam tamen cum primum domum rediero; tibique postea significabo. De inspectione Numorum Colladonii tibi gratulor, velimque me consortem esse potuisse. Pretium quod in singulos aureos statuit, quatuor scilicet coronatos, non est justo majus, si Numi sint rari, aut insigni aliquo reverso notabiles. Scire cupio quanti aestimet argenteos quoque et aereos, non quidem quod emere cupiam, (nam ut alia omittam inspectio necessaria esset) sed ut de aestimatione nummorum instruar. Jamdudum intellexi illum non nisi totum thesaurum et per aversionem, ut ita dicam, venditurum. Sed de his forte nimis multa, quae tu, ut inter tumultus et clamores, ne dicam compotationes (id quod tamen ipse facile deprehendes) cauponae, scripta, in meliorem partem accipies. Te vero, Clarissime Vir, cum tuis omnibus optime valere cupio. Ag. Helvet. A. D. XIII Kal. Mart. 1585. Salutem dicunt Consul noster A. Brunn, una cum D. Luca


page 185, image: s185

Gebhardo, Vaeschio vicino tuo, D. Friderico, item Nicolao Wasserhunio.

Virtuti humanitatique tuae devotus lubens merito

B. AMER BACHIUS.

EPISTOLA CXXXIX. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

CLARISSIME VIR,

ACcepi tuas literas. Quos voluisti, commendatos habui: Ut ex eorum literis cognosces, cum ad te rescribent. De Regis animo plerique nostrorum ambigunt, et quid dico, ambigunt? nam plane sibi persuadent, syncretismum et collusionem subesse: Comitia in armis habitumiri: Navarro spem omnem ademptum iri: Alterum catholycum heredem Regni designatum iri: Genevam obsessum iri. Sed omnes et hostes Evangelii et sathanas a Christo Deo nostro delusum iri. Vale V. C. et inclusas commendatas habeto. G. 3. Maii 1585.

EPISTOLA CXL. CLARISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO Juris Civilis Doctori eximio, filio et amico suavissimo. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO S.

TAndem aliquando Daniellulus noster ad vos mittitur. Moram ejus profectioni tumultus attulit, quo non puto mille abhinc annis periculosiorem in Gallia visum vel auditum esse. Eum tibi, Vir doctissime et mihi carissime fili, ex animo et de meliore nota commendo. Parenti optimo et generoso Viro testimonium pietatis et doctrinae tuae dedi, quale virtus tua eximia merebatur. Itaque confido eum ad te amantissime scripturum. Ceterum mitto tibi consilium quod Regis Navarri jussu in ipsius caussa scripsi: Si perlegeris, cognosces me eadem, ut aiunt, fidelia duos


page 186, image: s186

parietes dealbasse. Nam Illustrissimi Principis Casimiri caussam, obiter et quasi aliud agens, perstrinxi: ac puto me officium illi non ingratum praestitisse. Tametsi jam ad nos perlatum est administrationem ejusa Caesare confirmatam fuisse. De quo certe et gaudeo et nobis omnibus gratulor Non vacat hoc tempore Doctori Denaisio nostro, eruditissimo Viro, et Illustrissimi Principis Consiliario dignissimo scribere. Libellum illi mitto. Salutabis eum meis verbis officiose, itemque Clarissimum D. Justum Reuberum. XII. Jun. 1585.

Tibi ex animo amicus vereque benevolus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXLI. VIRO CLARISSIMO D. FRANCISCO HOTOMANO Jureconsulto praestantissimo, Domino et amico observando S.

CLARISSIME VIR,

DOmine honorande: tardius ad tuas XXII. Augusti scriptas respondeo propter varias meas peregrinationes. Reddebantur Ambergae in Bojoaria, ex qua in Sueviam profectus ante paucos primum dies domum reversus sum Gratularis mihi, quod me Primarium Electoris Consiliarium appellari, Tossanus ad vos nescio qua occasione scripserit. Etsi autem hanc mihi dignitatem non sumo, sed Tossanum suo in me amori aliquid indulsisse puto, tamen hac tua gratulatione iccirco valde sum delectatus, quod ex ea intellexi tuam illam veterem et singularem atque adeo paternam benevolentiam erga me, nondum refrixisse: Non quod de ea unquam dubitarim, sed quod memoria illius hac gratulatione magis excitata sit. Commendabas mihi Regis Navarraei subsidium: quod etsi necesse non erat, tamen sollicitudo illa tua improbanda non est. Nobis omnibus, qui res et negotia publica hīc tractamus, satis constat non solius Regis Navarraei et vestrarum Ecclesiarum hanc causamesle, sed nobis et nostris Ecclesiis eam esse vobiscum communem. Vos destinati primo


page 187, image: s187

ictui, nos secundo: Et nullum Romanus iste Cerberus et sui carnifices inter vestras et nostras Ecclesias, sive illae Lutheranae, sive Calvinianae sint, (a quibus tamen ego nominibus abhorreo) discrimen facit, quam quod vestras commodius primo loco, deinde vero iis oppressis, nostras facile everti posle existimat. Si idem in omnibus Principum Aulis animadverteretur, nihil laboraremus. At plerique plane immemores illius vinculi quo ut unius corporis membra omnes fideles colligati sumus, eos qui extra Germaniam sunt plane pro extraneis et alienis habent, quibus in rebus adversis opem ferre rem temerariam et plenam periculi arbitrantur. Haec judicia obstabunt D. Segurio et Clerevantio, quos inanes redituros esse hīc valde metuimus. Meo Principi neque animus neque voluntas juvandi, sed eae vires desunt, quae ad ejusmodi firmum subsidium requiruntur, quod ferro iter patefacere possit. Saepius jam expertus est, quantus ad expeditionem bellicam nervus requiratur, quamque periculosum sit in ipso rerum gerendarum cursu eo destitui: Scribunt vestrum Tyrannum a furiis ad hoc tam funestum et detestandum bellum excitatum, de concilianda et ineunda pace serio cogitare: Idem etiam facere conjuratos hujus belli auctores. Ego an serio hoc fiat multum dubito, nimium multis et recentibus exemplis edoctus vestris Pacificationibus non credere. Omne fundamentum pacis nimium saepe jam labefactatum, imo plane sublatum est e Gallia. Quis fidet, ubi nulla est fides, sed perjurii et inauditae perfidiae omnia plenissima?

Nostros in Delphinatu, Languedocia, et Gasconia strenue rem agere, aiunt. Rogo de iis, si per alia negotia licet, et tabellariorum, vel aliorum qui perferant copia est, aliquid ad nos perscribas. Ut si felix vestrarum rerum successus sit, Deo vobiscum gratias agamus, si infortunatus Deo conjunctis animis et votis pro liberatione Israelis eo ardentius supplicemus. Ceterum jam fere annus est quod Volpertum Reuberum meum agnatum, qui ante annum Genevam venit, tibi commendavi, eum denuo tibi commendo, etiam atque etiam rogans, ut ipsius studia et mores nonnihil observes, deque iis libere ad me scribas. Audio ex aliis ipsum linguam Italicam perfecte et polite loqui; si vestrae linguae perfectam cognitionem cum Italica conjungere posset, etsi non Juris scientia, in qua non adeo multum eum profecisse existimo, tamen linguarum cognitione nonnihil emergeret, praesertim cum aliis et animi et corporis dotibus quoque commendetur. Parens cupit, ut ad instantes nundinas Francofurtenses in Germaniam redeat sumptuum pertaesus.


page 188, image: s188

Ego vero tandiu isthic apud vos manere mallem usque dum vestrae linguae ita peritus rediret, ut et loqui commode et scribere possit. An vero in eo genere eum aliquid assequi et praestare posse existimes, et quanto tempore, rogo, sincere mihi communices. Gratius mihi nihil facere potes, et habebis me aliis multis et innumeris beneficiis ante tibi devinctissimum, hoc nomine etiam magis obligatum. Bene vale Vir Amplissime, Domine honorande, et honorandum senem Virum Cl. D. Bezam officiose meo nomine salvere jube.

Datae Heidelbergae XXIII. Decembr. anno 1585.

Tuo merito tibi devinctissimus

J. REUBERUS.

EPISTOLA CXLII. CLARISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO, D. FRANCISCO HOTOMANNO Jureconsulto Celeberrimo, Domino et amico suo honorando S. Genevam. CLARISSIME ET PRAESTANTISSIME VIR,

DOmine honorande, quod meus consobrinus sine sui parentis et meo scitu isthinc a vobis in Angliam profectus est, admodum miror, potuisset in patriam reversus, si propinquis visum fuisset utile, multo commodius eam regionem petere. Et quamvis saepe multumque cogitarim, tamen ne conjectura quidem assequi poslum, qua occasione, praesertim pecunia, ut opinor, destitutus propria, hoc iter susceperit. Praestaret adolescentes suas actiones ad nutum et arbitrium seniorum instituere. Sed habet ea aetas subitanea consilia. Quia autem ad vos, quantum ex tuis literis intelligo, rediturus est, rogo simul atque reversus erit, moneas ipsum, ut de omnibus suis rebus, de Profectionis occasione, fructu et utilitate, quam video esse admodum exiguam, itemque de suo instituto, deque studiis suis particulatim ad parentem et me scribat. Quod ad caussam vestram, vel potius omnium nostram communem caussam attinet, nosti dissensiones nostrorum Principum a Theologis


page 189, image: s189

excitatas, in caussa esse, quo minus conjunctis animis de periculo communi consultent, eaque remedia adhibeant, quae caussae et periculi magnitudo postulat. Non credes quam sedulo quamque indesinenter Illustrissimus meus Princeps de auxilio ferendo alios compellarit: nihil autem impetratum amplius quam quod Legatio ad Regem decreta est, quae ad revocationem eorum omnium, quae contra Edictum Pacificatorium hactenus acta sunt; et ejusdem Edicti instaurationem et constantem observationem hortetur: Ea vero tardius procedit quam vellemus. Id quod in tanto Principum numero, quorum quisque suas singulares habet cogitationes et studia, fieri solet. Rex Daniae nos antevertit, cujus Legati jam ad Galliae fines pervenerunt, eadem, ut opinor, apud Regem acturi. Sed quid spei sit a nostris Principibus, si Rex admonitionibus Principum nullum relinquat locum, nondum certo scimus. Duo autem sunt, de quibus etsi fortassis opus non est, tamen pro mea sollicitudine te monendum duxi. Primum est, ne legationibus illis abstrahi vos patiamini a consiliis rei bene gerendae, occasionibusque hostibus incommodandi captandis: Alterum ne diutius Germanicum exercitum otiosi expectent, qui cum Delphinatibus se conjungere, et eo loco se hostibus opponere, et nostris auxilium ferre possunt. Porro tuae responsionis primum quaternionem ad excommunicationem Regis Navarri a Daniele Tossano mihi communicatum legi cum voluptate, et reliqua magno desiderio ex hisce nundinis expecto. Vellem te in tua honoranda senectute, quam Deus vegetam tibi concedit, oppugnationem Juris Canonici suscipere, ad cujus argumenti explicationem et tractationem neminem te melius instructum scio. In eo scriptionis genere sese confutanda offerret Pontificis Romani Principum negligentia, et nullo jure usurpata jurisdictio, qua sola suam auctoritatem et impia sua dogmata semper testatus est. Posses in eo genere praestare plurimum, imo id praestare quod qui praeter te hoc tempore possit sciam neminem. Non dubito quin de ejusmodi Cygnea aliqua cantione sis cogitaturus. Bene vale, Vir Clarissime, Domine honorande et ignosce, si quid ad te liberius. Datae Heidelb. 3. Aprilis, anno 1586.

T. D. observantissimus

J. REUBERUS.



page 190, image: s190

EPISTOLA CXLII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO, Jurisconsulto; Domino et amico honorando. Genevae.

MAgnum est et luculentum testimonium, Vir Clarissime, celebritatis urbis vestrae, quod tam multi Heroici adolescentes ad vos mittuntur: Inter alios autem duo Comites Witgstenii et Comes Carolus ab Ortemburg, quibus adjungitur praefectus et praeceptor praeclarus juvenis, et honesto loco in Holandia natus Juris candidatus Theodorus Clemens: Quem rogo ut tua benevolentia complecti velis. Pro Bruto fulmine nuper ad me misso gratias ago maximas. Dominus Deus coelesti Fulmine seditiosos illos in Gallia coerceat, qui et jura omnia pervertunt et pacem publicam perturbant. Filii duo Administratoris Magdeburgensis hac nuper iter habuerunt: Eos persecutus est Argentinam usque, junior noster Princeps. Sunt expectationis magnae, et habent secum Viros de Religione bene sentientes: Vix credas autem quantam de se concitet expectationem Landgravius Mauritius: In quo omnia longe majora aetate elucent. Det illi Deus et vitam et successus felices. Cetera nostra ex D. Theodoro intelliges. Vale Vir praestantissime et salve. 18. Octobr.

Tui observantissimus

DANIEL TOSSANUS.

EPISTOLA CXLIV. CLARISSIMO ET AMPLISSIMO D. FRANCISCO HOTOMANNO Jureconsulto celeberrimo, Domino suo observando S. Genevae.

CLarissime et amplissime Vir, Domine observande: Ternas a te accepi, ad quas quod nihil usque adhuc responderim, in caussa est, primum quod cum Illustrissimo meo Principe in tertium mensem domo abfuerim:


page 191, image: s191

deinde quod domum reversus acutissima febri correptus sim, quae septem septimanas jam lecto me detinet. Etsi enim febris abierit, tamen tanta remansit imbecillitas, ut quamvis manus officium facere incipiant, tamen pedibus consistere adhuc nequeam: quae caussa est quod nunc quoque sum brevior. Primum igitur venio ad eas quae ante triduum redditae sunt, quibus de Marpurgo, Francofurto et Argentina scribebas. Marpurgilocum habere non potes propter Religionem. Dominatur enim in ea Universitate Ludovicus Landgravius, Ubiquitarius summus, talis factus a dominante conjuge, quae ab Hunio Theologo pessimo nebulone regitur. Neque obstat quod ea Universitas omnium fratrum sit communis. Nam Ludovicus praesens cum sit, multo plus potest quam Wilhelmus absens, ut interim taceam Landgravium Wilhelmum multa indulgere Ludovico, ne ipsum offendat, et spe opimae fraternae hereditatis non excidat. Magnam enim pecuniam Ludovicus corrasit. Francofurti concionem Gallicam esses habiturus, et praeter hanc commoditatem, quae quidem praecipua est, commodi parum. Stipendium enim a Senatu expectandum non est, imo immunitatem a civilibus oneribus non concederent. Sunt negociationibus dediti, homines doctos parum curantes. Statum Argentinensis Reipublicae ipse nosti. Itaque hoc miserrimo Genevensi statu non inconsultum videretur, si saltem ad tempus delatam professionem apud Basilienses, quibus jam notus es, susciperes. Hīc apud nos te esse mallem. Sed omnes professiones occupatae sunt. Forte extra ordinem tibi ut docendi munus demandaretur obtineri posset, de qua re quid a me fieri velis quamprimum significa. Videndum autem est ne spe extraordinariae vocationis incertae, ea conditione quae a Basiliensibus offertur excidas. Porro quod scire cupis quid auxilii e Germania sperandum sit, sic habeto, Principem nostrum jam sesqui alterum annum in sollicitandis aliis Principibus occupatum, turpiter delusum esse. Ego infinitos labores scribendo et peregrinando sustinui in hoc negotio, quos frustra me suscepisse doleo: Spero tamen paucorum ope, auxiliares copias sub initium Veris in Galliam venturas: Quod tibi in aurem dico, et ut secreto habeas etiam atque etiam rogo. Volpertus consanguineus meus, quippe ex propatruo pronepos, debitum suum Genevense, mihi primum ante dies octo aperuit. Cum enim multum insumpserit conatus est me inscio exolvere: Verum cum pecunia ex patria frustra expectaret, et momentum solutionis adesset, detexit. Dedi itaque operam ut hisce nundinis Argent. solutio fiat, et auctio


page 192, image: s192

jam decreta impediatur. Finem facere cogor. Nam hisce scribendis jam nimium fatigatus sum. Bene igitur vale Vir Clarissime, et mihi tuam benevolentiam conserva. Datae in lecto 11. Jan. anno 1587.

Quem notes in tuis literis, dum scribis te cum rixosis vivere nolle, sub fide nostra scire cupio. Non erit tibi fraudi.

J. REUBERUS.

EPISTOLA CXLV. CLARO ET MAGNO VIRO, SUMMO THEOLOGO, D. DANIELI TOSSANO, Fidelissimo Heidelbergensis Ecclesiae Pastori, Domino et amico observando. CLARISSIME VIR,

NOn dici potest quantopere sim tuarum literarum lectione delectatus, praesertim cum eas audierim a Domino Clerevantio confirmari. Beverichium nostrum interisse audio, quem potuisse in hac caussa plurimum certo scio. Sed me et Illustrissimi vestri Principis Casimiri pietas et tua erga Ecclesias nostras singularis quaedam humanitas consolatur: neque dubito quin currentibus calcar sis additurus. Id quod et abs te sane et a Domino Reubero nostro tempora haec flagitant et Navarri Regis angustiae, ad quas nuper Medeae iracundia, impietas, inverecundia redegit. Vide igitur, si quid nostra caussa facturi estis, ut celeritate beneficium vestrum conduplicetis. Ceterum cum ad vos Cornelius noster proficisceretur, qui strenuam in schola nostra et in docenda lingua Hebraea operam annos amplius xx. navavit, a meque literas ad vos commendatitias peteret, tantulum ei officium denegare non potui: Ostendet vobis figuram Edenici Paradysi, quam artificio et diligentia singulari superioribus mensibus descripsit. Testimonium habet ab hac Ecclesia suae fidei et sedulitati consentaneum. Confido Bezam eum tibi commendaturum. Recte feceris, si eum monueris ut meliorem in hac schola instauranda operam deinceps sumat et in Professoribus Graecarum literarum et Philosophiae restituendis, quam in quibusvis aliis rebus. Justitiam sapienter Plato definivit [gap: Greek word(s)] . Grave vulnus haec Respublica


page 193, image: s193

et fortasse insanabile accepit. Ego toto studio in migrationis, consilium, quod mihi amantissime dedisti incumbo. Interea me tuis precibus commendo. Vale Vir clarissime et salve, et praestantissimum Virum amicum nostrum veterem D. Reuberum meis verbis officiosissime saluta. Genevae 13. Mart. 87.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXLVI. CLARISSIMO ET NOBILISSIMO VIRO, D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto praestantissimo, Domino et amico inprimis observando. Genevam. S. D.

VEtus Graecorum est sententia, V. C. fores Musarum patere, cujus sententiae usus multiplex esse videtur. Puto et hunc esse aliquem, ut [gap: Greek word(s)] sint [gap: Greek word(s)] . Quare cum hisce diebus in Acroasi Fragmenta XII. Tabb. explicare studiosis constituerim: Tua mihi Scrinia patere velim. Nam etsi in iis tu jam pridem elaborasti, et jam alia tractes, non dubito tamen quin observaris nonnulla ad hoc meum Institutum utilissima. Ea igitur mecum ut communices, vehementer te rogo. Gratum et memorem me habebis. Mea certe tibi semper prompta erunt ac parata, quae tamen scio esse perexigua. Ex quibus et hoc, quod in lib. tuo de re nummaria pag. 15. miraris Neronem tam avide asperos nummos conquisivisse, ejus rei causa videtur haec, quod asperi essent magis integri, ac minus detriti, vel circumcisi quodque in illis effigies magis extarent et eminerent, et proinde vero magis responderent. Pag. 324. hae notae S. POR. Ost. C. non Ostiae causa: sed S. POR. Ost. C. portus Ostiensis, Senatusconsulto, ut puto, nam hae notae in plurimis nummis reperiuntur. Sic in definitione denarii argentei, clausula illa, nota X. notatus, supervacanea videtur: cum a plerisque denariis ea nota absit. Et quod pag. 148. ex Macrob. adducis, lineola numero


page 194, image: s194

imposita declarari mille, non satis certum videtur. Nam et in nummis et in marmoribus saepe ea lineola extat tantum index numeri, non millenarii. Sed de his alias. De publicis rebus lacrimis potius est opus, quam literis aut verbis multis. Regni Polonici 4. aut 5. sunt Competitores, in quibus excellunt Matthias Austricus, et Suecus filius: de his enim multus est sermo. Segurius Navarri Legatus, Dresdae etiam esse dicitur. Peucerum aiunt in gratia esse apud Electorem Saxonice Hīc tranquilla sed satis cara jam sunt omnia, maxime frumentum. Culpa in Dardanarios confertur. Vale Vir amicissime. Salutem meis verbis D. Broae, et D. Henr. Stephano. Si quid ad me curatum voles, mittas id aut Basileam D. Jacobo Grinaeo, aut Argentoratum ad aedes Lingelshemii prope S. Thomae. 27. Martii 1587.

Tuus HUBERTUS GIPHANIUS.

EPISTOLA CXLVII. CLARISSIMO VIRO D. DANIELI TOSSANO Theologo, et praestantissimo et Fidelissimo Heidelbergensis Ecclesiae Pastori, Domino et amico observando. CLARISSIME VIR,

MAgnum te vulnus accepisse facile intelligo: Quadriennio ante pari eodemque vulnere affectus: et pari eodemque onere liberorum gravatus. Sed, mihi crede, sensi tamen clementissimi Dei nostri benignitatem, eandem quam, ut confido, experiere. Macte igitur ista fortitudine animi esto, quam usque adhuc summa cum tua laude ostendisti. Sadeel noster non admodum dissimili calamitate afflictatur. Uxorem hīc habet, septimum jam aut octavum mensem perpetuo morbo affectam, duas majores filias, natu grandes, nubiles, quartana superiore hyeme vexatas, duos majores filios relictis studiis consilii expertes. Ipse Neraci summa in solitudine similium sui, inter milites procul ab uxore et liberis consenescit: Neque pedem extra oppidum efferre audet. Nemo tota Gallia bonus vir est, qui non maximis aerumnis afflictetur. In Sabaudia nostra


page 195, image: s195

pars hominum maxima fame et inedia interiit, nunc pestilentia reliquam partem invadit. Henricus Stephanus domi inclusus filiam amisit, et ex sorore neptem, et amitam, nunc alteram filiolam videt eodem morbo oppressam. Coactus superiora cadavera in hortulo suo defodere. Nulla jam pars hujus urbis tantae calamitatis expers esse dicitur. Itaque permulti de migtatione consilium capiunt. Neque in alia sententia sum equidem, si per eos liceret, qui et meum et liberorum meorum patrimonium occupant. Vide nunc, pro amicitia, quid mihi consilii in mentem venerit. Habeo contra jus Canonicum notas innumerabiles, quibus Antichristi R. partim stuporem in Civilis Juris scientia, partim imposturas, fraudes, falsitates incredibiles patefeci. Concilia Graeca et Latina recentiora cum illa Gratiani farragine contuli. Dici non potest, quantas imposturas animadverterim: ut mihi non dubium sit, quin orbem terrarum posthac pudeat, tam foeda Purpuratae meretricis menstrua, tandiu in tanta caecitate pro divinis oraculis coluisse. Opus intra biennium facile Deo adjuvante potest confici. Sed mihi Maecenate est opus. Indoles Illustrissimi Principis Electoris vestri, nominis sui gloria terrarum orbem implere coepit. Dici non potest quam gloriosum triumphum de Rom. Antichristo sit relaturus, si auspiciis ipsius tantum opus effectum detur. Cogita igitur pro tua prudentia, et cogita cum D. Justo Reubero veteri amico meo, possentne Consiliarii vestri Principis eo adduci, ut mihi quingenti Coronati mutuo darentur, mutuo, inquam, ad unius anni usum darentur, quibus me hinc extricare et Basileam conferre possem: ea lege ut per Notarii manum non tantum meum patrimonium, verum etiam Bibliothecam omnem meam, meque adeo ipsum obligem pignori: sanctissimeque jusjurandum interponam me ante mensem XII. totam illam summam cum fide redditurum: Si secus faciam, tum quicquid existimationis usque adhuc sum assecutus, id omne deperdam, et improbus atque ingratus ab omnibus judicer. Scribere hac dere cogitaram ad amplissimum D. Cancell. Ehemium. Vix etiam me continui, quin ad Illustrissimum Ducem Casimirum eadem de re literas dederim. Sed consultius visum est arcano haec tibi et D. Reubero committere: cujus sane literis ad hanc cogitationem nuper sum excitatus, quibus scribebat hoc ab Hotomano Cygneum carmen expectari. Tametsi jampridem hoc consilium ceperam: ac memini olim me cum Salvardo nostro confabulantem dixisse; placere hunc titulum operi inscribi. Scarabeus Antichristi Rom. tum inferiore versu: Sive vel id est, Patefactio corruptelarum, falsit atum,


page 196, image: s196

et imposturarum Juris Decretalistici. Hocopus si Illustrissimi Principis vestri auspiciis evulgaretur, (ejus enim nomini inscribere cogito) non modo Papa se suo gladio jugulari doleret, verum etiam magnam sibi Princeps vester ex illa victoria laudem et gloriam in omnem posteritatem conciliaret. Vide igitur pro tua praestanti prudentia, et delibera cum amico communi D Reubero: et fac quaeso, ut quamprimum a vobis responsum accipiam. Decem Observationum Libros interea hīc edendos curo. De ceteris rebus ex aliis amicis tuis cognosces. Vale Vir clarissime et salve et Clarissimo Viro D. Justo Reubero salutem meis verbis dicito. Gen. 8. Maii 1587.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXLVIII. ERUDITIONE ET VIRTUTE PRAESTANTI VIRO D. WILHELMO STUCKIO, Philosophiae et optimarum artium Professori doctissimo Domino et amico singulari. S.

EX tuis doctissimis et humanissimis literis recognovi veterem amicitiam tuam, et mihi magnopere de hoc constanti tuo erga me studio sum gratulatus. Utinam ea esset rerum mearum ratio, ut tibi coram gratias possem agere: et florentissimam Ecclesiam vestram iterum antequam ex hac vita migrem, salutare. Sed praeter aetatem ingravescentem, hostes nostri quotidie minitantur, se mihi hanc facultatem praerepturos: et hanc Civitatem eversuros. Superiore mense scis quam insidiose ad hanc viciniam accesserint. Nunc illorum consilia renovata dicuntur. Itaque Magistratus noster iterum omnes ad arma vocavit, et paganos suos intra moenia revocavit, et ex armamentario publico arma distribuit.

Certissimum est easdem insidias Bernatibus comparari: Quicquid Sabaudici Legati apud illos mentiantur. De quo spero Amplissimum Senatum vestrum certiorem indies fieri. Saluta honorifice Clarissimum Virum D. Gualtherum cujus literis ubi plusculum otii nactus ero, respondebo.


page 197, image: s197

Et ei dicito Landgravium nostrum multorum spem fefellisse: Si vera sunt quae Neustadio ad nos scribuntur. Pollicebatur se mihi de suo colloquio scripturum. Interea [gap: Greek word(s)] . Deum oro ut Principum consiliis benedicat: Et te, doctissime D. Stucki singulari sua benevolentia complectatur. Raptissime 13. Maii.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXLIX. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. DANIELI TOSSANO Fidelissimo Ecclesiae Dei Ministro et summo Theologo, fratrique meo carissimo et observantissimo. S.

CLARISSIME VIR,

MIttimus vobis Daniellulum, nostrum. Ex ipsius Praeceptore cognosces, quibus et quantis de rebus et periculosissimis motibus Illustrissimum P. Casimirum moneamus: nam heri cartulam iis de rebus confecimus: quam sine dubio Princepstecum communicabit.

Rex mihi suspectus est ex ante gestis, ex socordia incredibili, cum in multis oppidis praesidia collocet, urbes occupari sinat, sine ullo impedimento, item ex perfidia solita, ex matris susurris diuturnis, quos collocutiones pacificatorias suo more appellat: Item ex eo, quod nostros quicquam movere aut moliri vetat. Sed praesertim cum Edicto duarum pagellarum hostes suos nullo negotio profligare posset, nunquam usque adhuc impetrari ab eo illud potuit.

Ceterum in Consilio quod Regis Navarri jussu scripsi, occasionem quaesivi Jura Illustrissimi Casimiri tuendi et patefaciendi. Velim ipsius Celsitudini exemplum unum meis verbis offeras, et ei locum indices, nisi forte Doctor Reuberus malit hoc onus pro amicitia nostra suscipere. Reliqua exemplaria reliquis amicis distribues. Vale V.C. et salve. Daniel quondam noster Guysianis operam in Helvetia navare coepit, a quodam fratre meo inductus, Reginae Thesaurario. Suam tamen vicem multis cum lacrymis apud amicum meum deploravit: Et per literas


page 198, image: s198

suavissimis [reading uncertain: print faded] verbis scriptas a me veniam precatur: Seseque ad meliorem frugem, vel potius ad sanitatem rediturum pollicetur. Qua de re D. Reuberum velim certiorem facias: Ut ipsius causla preces vestras conjungatis. Iterum vale. 13. Junii 1587.

Tuae virtutis studiosissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CL. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS Sal.

CLARISSIME VIR,

COnfisus amicitia nostra, non verebor inclusas tibi literas commendare et obnixe a te petere, ut eas et fideliter et quamprimum cures. Castillonium in dies expectamus cum Sclopetariorum millibus, ut opinor, tribus. Joyeusius cum exercitu adversus Navarrum Regem profectus est. Rex in oppidulo Monceaux, una cum altero Tetrarcha Espernonio, et Matre et Guisianis, de summis rebus communicat. Lugduni, et aliis in locis rumor est Navarrum propediem interfectum iri: et hoc magnopere veremur. Nam illi Regina Mater infesta est, eique aperte interitum et exitium minitatur. Sed ut spero et confido, Christus vincet, et regnabit et triumphabit. Vale V. C. et salve. Gen. 22. Jun. 1587.

Virtutis et pietatis tuae deditissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CLI. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

CLARISSIME VIR,

INclusas tibi commendo. Castillonius in dies a nobis expectatur. Quatuor Sclopetariorum millia secum adducere dicitur. Helvetiorum par numerus in Occitaniam a nostris conductorum propediem profecturus


page 199, image: s199

est. Sabaudus quiescit et transitum omnibus concessit. In Sicilia et agro Mediolanensi decem Italorum millia conscribuntur. Helvetiorum octo millia Rex nuper conduxit, ita XII. millia sibi habiturus est, nostri fere XX. Miseram Galliam, quae tantam tandiu tyrannidem patitur. Vale V.C. et salve. 8. Jul. 1587.

Nosti manum et argumentum.

EPISTOLA CLII. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

HAbeo tibi gratiam, Vir clarissime et rogo ne graveris hoc mihi officium praestare. Helvetiorum vexilla quindecim nudius tertius hinc abiere ad Delphinates. Hodie occurrent Castillonio, qui in oppugnando quodam oppidulo moratus operam perdidit. Maturabit ad vos iter. Joyeusius recepit oppidum Saintmaixant deditione. Navarrus et Condaeus dignissimi sunt quibus succurratis. Scribe, quaeso, quid sit, vel potius quam esse caussam suspicere, cur Rex non majorem apparatum faciat: an quibusdam ductoribus confidat, quos Schombergius redemerit. Idem de Naumburgensi conventu, et Regis Rom. electione. Lediguerius fortiter rem gerit; speramus illum coegisse fame oppidum Crest, ad deditionem. Cras sciemus. Interea valebis V. C. et salvebis. 29. Jul. 1587.

Nosti manum amici et fratris obsequentis.



page 200, image: s200

EPISTOLA CLIII. CLARISSIMO VIRO D. WILLELMO STUCKIO Theologiae Professori doctissimo S. Zurich. CLARISSIME VIR,

EPiphanium tandem in publica Bibliotheca reperi. Itaque molestia te libero, ac rogo, ne ad me Liber mittatur. Fasciculum, in quem D. Beza quaedam ad me magnopere pertinentia incluserat, si qua ratione recuperare poteris, gratissimum mihi feceris. Hungarus ille quisquis est, pessime de me est meritus. Plura jam non licet. Vale V.C. et salve. Deum oro ut te tuamque familiam singulari sua benevolentia complectatur. Basil. 6. August.

Clarissimos Viros Collegas tuos velim meis verbis honorifice salutes.

F. HOTOMANUS.

EPISTOLA CLIV. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

PErmagnam habeo tibi gratiam V. C. tum pro tuis humanissimis literis, tum etiam pro opera in literis ad Landgravium curandis fideliter navata. Tu vicissim opera mea utere, quam tibi promptam et paratam fore confido. Helvetii nostri feliciter Isaram transierunt, sed multo altius quam Caftillonius sperabat. Nam vadum opportunum in ipsa Sabaudia proxime Montmelianum repererunt. Castillonius qui tantum illos expectarat, ut eorum transitum suis copiis juvaret, vicissimque ab ipsis juvaretur, nunc, ut hodie compertum habuimus, intempesta nocte, ratibus mille ducentos sclopetarios transmisit, reliquis copiis praesidio est, eisque transeuntibus praesto adest. Lediguerius Heros certe (si poetico


page 201, image: s201

verbo utendum esset) nominandus, parum abfuit, quin Gratianopolim in itinere ad deditionem cogeret. Sed Valletinus firmissimo praesidio urbem munivit. Dux Demanius (de Mayenne) Guisii frater desperabundus pecuniam undique conquirit, nihil reperit neque pecuniae neque militum. Scribe quaeso, quid de Lotharingis amicis nostris compertum habeatis, et quam humaniter novos suos hospites exceperint. Vale V. C. et salve. Gen. 8. Aug. 1587.

Nosti manum et argumentum.

EPISTOLA CLV. ERUDITISSIMO ET ORNATISSIMO D. WILLELMO STUCKIO Theologiae Professori, in inclyta urbe Tiguro: Domino et amico singulari FRANCISCUS HOTOMANUS S. Zurich.

VEhementer et tuis literis et ea salute, quam mihi tuo nomine interdum amici communes precantur, delectari soleo: et amo pietatem, quam in te boni omnes praedicant. Credo Tigurum per multas aetates beatum et florens istius generis hominibus futurum. Sed de Basilea nostra, nescio quid augurari debeam. Non lubenter huic Ecclesiae male ominor. Sed tamen dolorem animi, quo vehementer premor, velangor potius, tibi aperiam, at tanquam in amicissimi hominis sinum effundam. D. Jacob Grynaeus non desinit me monere de Sinonis nostri astutia, quam ego tantam esse nunquam credidissem. Animadvertihoc toto anno summam et plane dissolutam, et (ut J. C. nostri loquuntur) supinam ejus in Ecclesiae disciplina socordiam. Nullum verae et solidae pietatis specimen aut argumentum in illo cognovi: Cum Marbachii filii Doctores hīc creati sunt, Coccius in oratione sua subobscure nescio quos libellos perstringebat, omnes, Antipappos Sturmii significari intelligebant. Addidit propediem visum iri utrum disputatio de re Sacramentaria esset [gap: Greek word(s)] , an [gap: Greek word(s)] . Ex eo tempore multa sunta bonis viris animadversa, quae nescio quid iniri consilii ostendebant. Tandem cognitum est Sulcerum Heydelbergam profecturum: quo Ubiquitarii,


page 202, image: s202

nescio qui, conventuri dicuntur. Heri eo profectus est: Venia a Senatu suo impetrata, ut intelligeret gratius Senatui facturum, si in sua vocatione et statione praesertim annos amplius 70. natus, permaneret. Affirmant multi animum illius ab Helveticarum Ecclesiarum concordia disjungi, et cum Lutheranis atque Ubiquitariis ab eo consilia misceri Scis scelestum quendam, sive Celestinum, insignibus civitatis hujus abusum esse in Aug. Confess. promulganda. His artibus aditus Ubiquitati in Helveticas Ecclesias patesiet, nisi vigilemus, et oremus. Utinam Amplissimus Senatus vester non gravaretur literas ad nostrum dare, et eum ad tuendam concordiam cohortari. Non pauci sunt hīc boni viri, qui hoc exoptant, et istam Sulceri cursitationem iniquissimo animo ferant. Petierunt etiam a me, ac plane contenderunt; ut D. Gualthero V. C. ea de re scriberem. Sed in his occupationibus meis unas utrique vestrum literas satisfacturas spero. Saluta illum igitur verbis meis honorifice et officiose: et ipsius prudentiae ac pietati negotium istud commendato. Rogatu eorumdem amicorum scribam D. Zerchinto Bernam, in eandem sententiam, si forte suum Senatum ad consimiles literas cohortari possit. Interea tuas avidissime expecto: et Deum oro, ut tibi, Vir doctissime et frater observande, tuisque Collegis omnibus benedicat. Basil. 4. Sept.

Tuus totus quem et ex argumento et ex scriptura nosti.

EPISTOLA CLVI. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

CLARISSIME VIR,

SPeramus tuo prudentissimo consilio adjutum iri Castellonium nostrum: et eum incolumem cum eximia militum suorum manu ad exercitum perventurum. Crede mihi, dici de iis potest vetus illud. Exigui numero, sedbellis vivida virtus. Vidi tuas ad D. Lanovium literas. Perge quaeso, ut coepisti. A nobis nihil fere scribi potest. Lediguerius arcem munitissimam, in finibus Sabaudiae, nomine Guillestre, vi cepit, summa cum omnium admiratione et gratulatione nostrorum. Pontem enim nobis in Delphinatum praebet. Italorum sex millia per viciniam nostram


page 203, image: s203

iter fecerunt in Lotharingiam. Deum quaeso, ut exercitum nostrum suo praesidio confirmet: Tibique V. C. et amicis nostris, qui istic sunt, benedicat. Vale, inclusas tibi commendo, et quaeso ut tuto curentur. 7. Sept. 1587.

Nosti manum et argumentum.

EPISTOLA CLVII. CLARISSIMO VIRO D. WILLELMO STUCKIO, Theologo praestantissimo, Domino et amico observando FRANCISCUS HOTOMANUS S.

SCripsi nuper animo (ut perspicere potuisti) permoto. Addendum etiam hoc putavi. Tigurini inter Helvetios principatum obtinent. Aequum est igitur, ut quae ad Helvetiae totius salutem pertinent, ad eos, potissimum deferantur. Vetus est regula Juris: Quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. Cujus negotii periculum ad universos pertinet, ejus etiam administratio ad universos pertinet. Geneva clavis est et propugnaculum Helvetiae totius. Non igitur ad solos Ursinos pertinere debet cognitio earum pactionum, quae ad illius salutem pertinent. Quid hoc rei est, quod testes suarum istiusmodi actionum habere nolunt? Si quos bello proximo secum Tigurinos habuissent, testes suae virtutis, innocentiae, integritatis habuissent: neque nunciis mortem minitarentur, quos aiuntin Germania malos de ipsis rumores disseminasle. Ne multa, vestra potissimum interest, clavem illam Helvetiae conservari. Non est aequum vos tanquam pupillos et impuberes, quibus inscientibus res eorum administrentur. Praeterea transitus ille Clusae (Le Pas de l'Ecluse) an non omnium Helvetiorum interest esse liberum, et patentem? Nunquid Helvetii omnes Lugduni negotiantur? Nonne jam negociatio quiescit? His de causis, suadeo tibi Vir Clarissime et Frater honorande, ut Doctoris et Pastoris nostri Clarissimi D. Grynaei virtutem et pietatem et magnitudinem animi ac fortitudinem imitemini. Nuper maximam concionis suae partem in commendanda Genevensi Civitate et Ecclesia consumpsit. Demonstravit urbem illam esse tanquam Helvetiae Suburbium. Si hostes (inquiebat) Suburbium


page 204, image: s204

vestrum occupassent nonne concurrendum censeretis? Excita igitur primarios vestrae Civitatis viros, ut cogitent ad se Genevense periculum pertinere. Cavendum esse, ne aditus Hispanis in Helvetiam aperiatur. Regem Galliae non tam tenuem et infirmum posthac fore, ut illatam sibi injuriam ulcisci non possit. Scis nuper illum (hoc est Kal. Sept) insigni victoria potitum esse, prope Dieppam. Caesa hostium amplius decem millia. Filium Ducis Lotharingi captum. Ducem de Nemours submersum. Mayeneum vulneratum. Sensim videtur Dominus ac Deus noster Regem re et nomine Christianissimum ab hostium et perduellium periculis liberare velle. Eum ego tuis et Collegarum tuorum precibus commendo: Et rogo ut aliquid scribas. In primis has literas conscindas, ne in manus Minitatorum incidant. Vale 26. Sept.

Nosti fidelem fidelis amici manum.

EPISTOLA CLVIII. CLARISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANNO Jurisconsulto celeberrimo, Domino et amico suo honorando. S. Genevae.

CLARISSIME VIR, DOMINE HONORANDE,

SErius mihi indicatum fuit, puerum cui hasce commisi, isthuc ad vos Genevam cogitare. Itaque diuturnam meam taciturnitatem, cum ad eam rem bene longa Epistola opus esset, compensare nunc non potui: praesertim cum eo ipso momento, quo de puero isto jam jam abituro certior factus sum, etiam alia negotia, quae nullam patiebantur moram, mihi expedienda essent. Hoc igitur tantum significandum duxi, reliqua in aliud tempus differens, me Landgravii Georgii Secretarium de siligine pro frumento, ut arbitraris ad te misso nihil scripsisse. Animadverti enim ex specimine quod literis inclusum erat esse ejusmodi frumentum tibi redditum, quale in iis locis, quae Princeps Georgius possidet nasci solet. Est enim ea frumenti species post triticum prima, quae nostra vernacula lingua Korn odur rockem appellatur et secundum territorii bonitatem uno in loco praestantior, quam in alio


page 205, image: s205

nascitur. Hoc iccirco monendum duxi ne hac de re frustra apud Landgravium conqueraris. Quod si vero triticum a Landgravio donatum et Genevensibus ad te perferendum traditum fuit, injuriam tibi factam esse constat. Porro etiam atque etiam terogo ignoscas quod negligentior in rescribendo fuerim, et hoc imbecillae meae valetudini et multitudini negotiorum adscribas. Id quod hactenus neglectum est, assiduitate literarum compensabitur. Bene vale Vir amplissime meque uti fecisti semper ama. Datae Heidelb. XXV. Novemb. anno 1587.

Tuae dignatis studiosissimus

J. REUBERUS.

EPISTOLA CLIX. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. WILHELMO STUCKIO, Theologiae Professori eruditissimo, Domino et amico honorando. S.

CUm ad te, Vir Clarissime, et Domine frater observande, superioribus diebus tam copiose, tam amanter et tam accurate scripserim, mirari mihi interdum subit, quod nullas abs te literas acceperim, sed gravitatem tuarum occupationum excuso. Nunc ad te tantum scribo, ut te rogem atque obsecrem, ut si facultas ferat, inclusum fasciculum Nurimbergam cures. Mittere quidem Argentoratum antehac solebam. Sed jam itinera omnia obsessa sunt et latrociniis infesta. Heri ministri nostri magistratus duo in Lotharingorum manus inciderunt, a quibus confestim direpti, spoliati, et nudati vix eorum crudelitatem evaserunt. D. Sanseius hīc apud nos est, conciones nostras frequentat, optimo animo est; praesertim certior factus plerosque ac fere omnes Lanskenetos, qui periisse existimabantur, Argentoratum salvos evasisse: et una cum Frenissio, qui praeclaras copias ad nos adducet, propediem redituros esse. A Lugdunensibus literas accepimus, optimae spei plenas. Diguerius noster, Vienna aut jam potitus nuntiatur, aut brevi (Deo volonte) potiturus. Cardinalis Cajetanus, qui Lugduni commoratur centum leviss. equites e suo, non ex B. Petri Comitatu, Viennam praesidii caussa miserat. Ubi omnes ad unum caesos cognovit, de rebus Gallicis desperare


page 206, image: s206

coepit. Rex Turonibus (a Tours) hyemare dicitur suosque recreare. Interea Sanseius noster conabitur eruptionem in Galliam facere. Deum oro ut ipsius consilia fortunet, teque Vir clarissime et amplissime D. Henselium singuiari sua benevolentia complectatur. Vale Basil. 4. Decemb. Clarissimos Viros Collegas tuos meis verbis velim officiose et reverenter salutes.

Nuper eodem modo de Rep. Romana domi docere privatim coepi, ut olim Argentorati faciebam. Ea lectio, ad Ciceronis Orationes de Provinciis Consularibus accommodata, prodesse fortasle Henselio Juniori posset. Deinceps die Lunae, Juris studiosos eodem hoc loco docebo.

Totus ex animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CLX.

ILlustrissime Princeps et Domine. Etsi me meum quidem nomen C. V. notum esse arbitror, tamen confisus testimonio Clarissimorum Virorum, qui et tibi a Consiliis sunt, et meam veterem pietatem atque observantiam erga Illustrissimum Avum tuum, piae memoriae Fredericum Electorem meminisse possunt, non dubitavi has, C. V. literas mittere, una cum munusculo, indigno quidem, si auctorem spectes, quod Illustrissim. C. V. offeratur, non indigno tamen, si materiam ejus cogites. Est enim Libellus adversus tyrannidem Antichristi Romani scriptus ea methodo, quam adhuc, ut opinor, Scriptorum nostrorum nemo secutus est: Docet enim illius Tyranni crimina omnia, ordine descripta, generibus septem contineri. Ac neque plura neque pauciora esse execratae illius sedis Romanae scelera: Impietatem dico, Tyrannidem in Ecclesia occupatam, Corruptelam Religionis, Sacrilegium, Laesam Principum ac Regum Majestatem, Perduellionatum, Falsitatem, quorum unumquodque ita plane ac dilucide testibus idoneis et extra suspicionem omnem positis probavimus, ut jam facile quivis intelligat, quam temere, quamque impudenter Tyrannus ille Brutum suarum Excommunicationum Fulmen adversus Regem Navarrum emittere sit ausus: olim vero etiam adversus Illustrissimos Germaniae Principes, qui cum se ab illius tetra atque immani servitute in Christianam libertatem vindicassent, pari audacia superioribus annis ab illo proscripti et Satrapis quibusdam spoliandi


page 207, image: s207

ac diripiendi objecti sunt. Sed est, Deo gratia, quod iidem Principes Bruta illa et inania Fulgura magno animo contempserunt: quo in numero majores tui summum prope locum tenuerunt. Quorum virtutem ac pietatem cum isto ineuntis aetatis flore tam feliciter imiteris, dici non potest, quantam haec illustris indoles expectationem sui apud pios omnes, qui ubique terrarum sunt, concitarit. Ut non dubitem, quin ad aures tuas, insigne illud Christianarum Ecclesiarum sive celeusma, sive praeconium pervenerit. Macte ista virtute, Puer, sic itur ad astra. Sed Libelli nostri argumentum exponet, ut spero, Celsitudinis tuae Magnisicus vester Cancellarius Doctor Justus Reuberus mihi veteri amicitia conjunctissimus. Itemque Doctor Lingelshemius, felicissimus praeceptor adolescentiae tuae a sapientissimo Patruo tuo attributus. Quod si quando tempus acciderit, ut pro Illustrissima dignitate tua, mihi arma Literaria contra Romanum Antichristum aut ipsius Asseclas ineunda sint, polliceri audeo nunquam Generosum Baronem d'Hornium bello Gallico nuper majore animi et corporis contentione, Daemonii sui (Demanii, dicere velim) caput appetisse, quam ego stylum meum in illorum praecordia sum insixurus. Sic enim in his meis moeroribus et aerumnis jocari cogit animi mei alacritas et fiducia, quam de vestro aliorumque Principum Christianorum optatissimo et expectatissimo subsidio concepi. Interea valebis Illustrissime et potentissime Princeps, et pro tua benignitate senilem meam alacritatem bonam in partem interpretabere. Deum oro ut Illustrissimam Celsitudinem Vestram quamdiutissim e florentem ac beatam esse patiatur.

EPISTOLA CLXI. Eximiae virtutis, doctrinae et pietatis Viro D. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO Jureconsulto, Illustrissimi Principis Electoris Palatini Consiliario, Domino et amico honorando et fratri carissimo. S. Heidelbergae.

BRuti fulminis editionem tibi novam mitto, cui accessio facta est, tibi, utspero, non injucunda, tametsi prius cupio tuum de L. Inter claras judicium audire, quam quidquam affirmare. Alia meditor adversus


page 208, image: s208

Antichristum Romanum haud paulo graviora. Nam Jusculum ejus Canonisticum ita condire cogito, ut et ipsi et ipsius Asseclis cerebrum commotum reddam. Interea tibi Libellum deauratum mitto, quem velim una cum D. Cancellario Reubero Illustrissimo Principi Elect ori meo nomine offeras, simul ipsius Celsitudini meum studium, operam, obsequium deferas. Scribo eidem consisus vestra et generosi D. Baronis Dhonnii commendatione, quam spero mihi hoc misero et calamitoso tempore non defuturam. Tyranni nostri furor in dies augetur: fortunas omnium nostrum occupavit. An quidquam crudelius excogitari potest, quam quod etiam filiarum mearum patrimonium, triginta jam menses detinet, neque quidquam iis erogari ad victum patitur? Sed haec omitto, quae scribi sine lacrymis non possunt. Velim Doctorem Denaisium meis verbis amantissime salutes et aliquid tandem literarum ambo ad me scribatis, ex quibus de vestro erga Ecclesias nostras studio, et sperato, atque exoptato subsidio quid sperare debeamus intelligam. Interea valebis doctissime et ornatissime Frater, atque amice carissime, meque tuae virtutis studiosissimum redamabis. Gen. 26. Feb. 1588.

Petieram a Generoso D Barone, ut negotium quoddam meum commendatum habere vellet. Nullum usque adhuc ab illo responsum accepi. Quaeso te, urge negotium et mihi aliquid rescribe.

Totus ex animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CLXII. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO, D. DANIELI TOSSANO, Summo Theologo et fidelissimo Heidelbergensis Ecclesiae Pastori, Domino et amico honorando. FRANCISCUS HOTOMANUS S. Heidelbergam.

CLARISSIME VIR,

COgor tibi persaepe molestus esse. Misi D. Grynaeo fasciculum librorum ut eum tibi quamprimum ante nundinas curaret. Tria sunt exemplaria Bruti fulminis, cui adversus Jesuitam et Giesuitastrum quendam


page 209, image: s209

parvulam appendicem adjeci. Ea tribus Principibus mitto, unum Illustrissimo tuo Principi, in quo literas ad D. Baronem et D. Lingelshemium inclusi, ut munusculum offerrent. Alia quatuor sunt exemplaria secutura, pro te, D. Barone, D. Castellano, et D. Lingelshehemio. Ea in suum vas una cum Bibliis, me inspectante, conjecit Joannes le Preux, tibi, ut opinor, non ignotus. Quaeso te ne moleste feras tantulum sive negotii sive oneris a me tibi injungi. Vicissim tibi meum omne studium, operam, et obsequium defero.

Ceterum de nostris rebus ex aliorum literis cognosces. Guisiani quasi de superato, domito, et subacto Christo passim triumphant. Nunquam post homines natos, quisquam meminit fuisse ludos Lutetiae datos his Bacchanalibus majore cum apparatu, et sumptibus, et jacturis immanibus. Navarrus 25. Martii conventum habiturus est Montalbani, ut Lediguerius heri scripsit: et addit se oppidum Episcopale Gap ita jam obsidione premere, ut speret, se propediem illo potiturum. Soli Delphinates triumphant. In Occitania subjungunt nos nuper amisisse oppidulum. Nomen non memini. Est admodum ignobile. Varia scribuntur de bello in Pictavos, quoniam varii sunt praeliorum exitus, et Mars.

Sperabamus fore, ut Wirtembergenses, acceptam Mombelgardi contumeliam ulciscerentur; sed eam spem nobis D. Larcenius ademit. Sabaudus acriter nobis minitatur. Heri ducentos milites in vicinia collocavit. Nostris jam illud in animo est. Moriamur et in media arma ruamus. Senectus mihi animum confirmat. Sed liberorum meorum cogitatio mea vota moratur. Illud unicum mihi solatium est, quod, sive vivamus, sive moriamur, Domini sumus. Vale Clarissime Vir, et quod apud me summum est [gap: Greek word(s)] . 3. Mart. 1588.

Nosti manum et argumentum.



page 210, image: s210

EPISTOLA CLXIII. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO S.

ORNATISSIME ET DOCTISSIME VIR,

QUantum eruditioni et pietati tuae tribuam cognosces ex ea praefatione, quam nuper inscripsi editioni Librorum de Re Nummaria et Illustrissimis vestris Principibus dicavi. Erit tuae humanitatis munusculum illud, eorum Celsitudini, clementiae et benignitati commendare. Deum et amicos ac familiares testes habes, me his quatuor annis proximis superioribus ne teruntium quidem accepisse, neque ex meo Parisiensi, neque ex liberorum meorum Aurelianensi proventu, ac tenui vectigali. De Galliae statu et Rege ipso plane despero. Nam Consiliario utitur, vel Tutore potius, Duce Nivernensi, homine Italo asturo, veteratore, Papisticae tyrannidi dedito, et Regis Navarri, Ecclesiarumque nostrarum adversario crudelissimo. Scripsi copiose de rebus omnibus magnifico vestro Cancellario D. D. Reubero, quem velim meis verbis honorificentissime salutes. Fasciculum literarum commisi Theodoro Clementi, qui se Argentoratum misisse affirmat. Vale Fili carissime, et Frater optatissime. Deum oro, ut tibi Spiritu suo Sancto benedicat. Gen. 5. Mart.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

Spectatissimo Viro D. Danieli Tossano, sidelissimo et fortissimo propugnatori Ecclesiae Dei salutem dices meis verbis plurimam. Item generosissimo D. Baroni a Putlitz et ceteris amicis.

Raptissime.



page 211, image: s211

EPISTOLA CLXIV. AMPLISSIMO ET CLARISSIMO VIRO, D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto Celeberrimo, Domino et amico suo honorando. S. Genevam.

AMplissime et Clarissime Vir, Domine honorande, Primum ad posteriores, quae XII. hujus scriptae et heri mihi redditae sunt, respondebo. Scribis te ex diuturno meo silentio verum esse animadvertere, quod dicitur, honores mutare mores. At silentium meum non adeo magnum aut diuturnum est, cum saltem ad unas quae 24. Decemb. datae et mihi primum 26. Februarii redditae sunt, non responderim. Honores nosti me nunquam appetiisse: Probe enim, ut opinor, meministi, me doctoratus dignitatem, cum illa tuo aliorumque Professorum Universitatis Valentinae judicio, post publicam a me habitam disputationem, mihi ultro deferretur, recusasse: Cujus rei tamen postea me poenituit, cum magnos in Germania sumptus, doctoratus consequendi causa, faciendi essent. Modeste honores semper fugi. Sed illi, Deo ita volente, me fugientem secuti sunt; et apud me non sunt tanti ut iccirco velim a veteri amicitia, vel potius observantia, et obsequio, quod jure tibi debeo, recedere. Interim tamen quod in tuis prioribus mihi de Cancellariatu gratularis, gratiam habeo, idque eo magis, quod sciam gratulationem illam ex animo esse profectam. Porro quod scribis te periculum facere velle veteris amicitiae et a me 100. Coronatos Gallicos, sive solares, usque ad nundinas Francofurtenses Septemb. tibi mutuo dari petis, etsi amicitiae leges eo usque sese non extendunt, ut quis amici causā faciat quod commode, et absque suorum injuria facere non potest, tamen quia video maxime tua interesse, ei qui mandatum et Chirographum mihi a te obtulerit centum solares numerabo, ita tamen ut ad tempus praestitutum restituantur. Nam alteram conditionem, quod Libros Observationum mihi dedicare vis, remitto. Etsi enim tuum encomium magni facio, tamen magno ut comparem, res meae, quibus tamen ego bene contentus sum, non patiuntur. Itaque alii cuidam a quo munus


page 212, image: s212

aliquod egregium haberes, dedicare, et mei incidenter, ut fecisti aliquando in Dedicatione tuarum Disputationum Feudalium, mentionem facere potes. Existimarem autem Juniori Principi nostro, vel hosce libros Observationum, vel quod mallem, Meditationes tuas in Jus Canonicum dedicandas esse. Haec raptim, apud eum qui pecuniam a me recepturus est, scribam plura. Datae Heidelb. XXIV. Martii anno 1588.

Posthius noster idem ille est quem Biturigibus novisti: Salutem ipsi tuo nomine dixi, et ille te officiose resalutat.

Tui observantissimus

J. REUBERUS.

EPISTOLA CLXV. CLARISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANO Jureconsulto Celeberrimo, Domino et amico suo honorando. S. Genevam.

AMplissime Vir, Domine honorande. Dominum Sadeele eum esse putavi, cui centum Coronatos, quos mutuos me daturum proximis meis promiseram, numerare debebam. Verum cum ille ne Verbum quidem ea de re, neque cum hac iter faceret, neque eriam cum Cassellis ad nos rediret, mihi dixerit, existimo tibi mille illos Coronatos, quos ex fisco Regis Navarrorum tibi assignatos scribebas, numeratos esse. Ego non potui, aut etiam debui, te inscio, tuam illi petitionem aperire, et ultro pecuniam non exigenti offerre, praesertim cum nullum a te Chirographum, imo ne literas quidem ullas a te afferret. Itaque si quid hac in re contra tuam voluntatem actum est, rogo propter rationes praedictas, me excusatum habeas. Porro de nostrarum rerum statu Dominus Sadeele referet omnia. Itaque sum brevior et honorandam tuam canitiem Deo Optimo Maximo commendo, eique multorum annorum accessionem exopto. Bene vale Vir Amplissime, mihique tuam benevolentiam


page 213, image: s213

conserva, et festinationi et brevitati protua humanitate ignosce. Datae Heidelbergae XXV. Aprilis anno 1588.

Tuae dignitatis observantissimus

J. REUBERUS Cancell.

EPISTOLA CLXVI. CLARISSIMO ET AMPLISSIMO D. FRANCISCO HOTOMANO Jureconsulto celeberrimo, Domino et amico suo observando S. Genevam.

CLARISSIME VIR, DOMINE HONORANDE,

LIteras tuas, una cum Chirographo de centum Coronatis solaribus scriptas 24. Aprilis, Dominus Tossanus XIII. hujus mensis, posteriores Dominus de la Noüe reddidit: cui centum Coronatos solares justi ponderis, sacculo inclusos et papyro bene involutos et constrictos, meoque annulo et cera Hispanica bene obsignatos, ad te quamprimum perferendos tradere volui. At ille periculum itineris in se recipere recusavit, sibique ex sacco depromptos numerari voluit, sancte promittens, se, per Dominum Balhani Genevae, tibitotidem Coronatos solares in specie numeraturum. Itaque fasciculum, in quo obsignati erant aperui, eique numeravi. Cujus rei mihi testimonium, sive recognitionem dedit, quam hisce inclusam ad te mitto. Caussam autem numerationis hanc praetendi, dictam summam a te mutuo Genevae datam ante duos annos meo agnato Volperto Reubero, tum Genevae literis operam dante, ita ut plane nihil de negotio inter nos gesto potuerit suspicari. Et quia agnati mei recordor, non possum, intermittere quin apud te conquerar, illum quoque hoc Navarrico infelicissimo et funestissimo bello proximo absumptum esse. Evaserat cum perpaucis aliis suis popularibus, et Marsigniam le Nonnain, quod Burgundiae oppidulum est Matiscone unius diei itinere distans, pervenerat, ubi febri ardenti correptus interiit, magno sui parentis, cujus erat filius unicus, et mei quoque dolore. Regem Galliae pulsum a suis subditis Lutetia Regia sua sede, et vix salvum Chartrensem ad urbem evasisse, et Lutetia et Meti variorum literis confirmatur,


page 214, image: s214

additur et hoc, Lutetiam in manu esse Guisii Ducis, qui tandem aperte nunc demonstrat, quod diu celavit, se Religionis praetextu Regnum affectare. Bene vale Vir Clarissime et brevitati ignosce. Datae Heidelbergae XXI. Maii anno 1588.

Tui observantissimus

J. REUBERUS Cancell.

EPISTOLA CLXVII. CLARISSIMO VIRO D. FRANCISCO HOTOMANNO Jureconsulto Jureconsultissimo Domino et Praeceptori suo observantissimo S. D. Basileae.

IGnoscas mihi quaeso, Domine et Praeceptor venerande, quod proximis tuis literis amantissime humanissimeque ad me scriptis serius respondeo, quam debui. Nam partim capitis gravedo et vertigo, qua aliquandiu conflictatus sum, partim et privatae et publicae meae occupationes hoc meum literarum officium aliquandiu impedierunt ac retardarunt. Itaque petii proxime a D. Heinzelio ut suis ad Vaserum nostrum literis me apud te et alios amicos de hoc literarum silentio excusaret. Quod ab illo factum esse arbitror. Scire autem te velim, Domine et Praeceptor observandissime, amicum illum, a quo pecuniae illam summam proxime scripseram me mutuo accepisse, esse D. Heinzelium, quo sane amico amicissimo, familiarissimoque utor. Is vero postquam intellexit me illam pecuniam tibi mutuo dedisse, pro singulari sua liberalitate (cujus exercendae Deus illi magnam facultatem dedit) proque egregia sua erga te benevolentia et observantia in animum suum statim induxit, ut illam tibi dono daret, ac proinde Chirographum illud, quod cautionis ergo ad me miseras, statim conscidit. Est igitur quod optimo humanissimoque illi Viro pro hoc ejus dono gratias agas. Ego interim me meaque officia omnia tibi lubens offero, et tibi tuisque pro tenui mea facultate non deero, si qua in re tibi commodare atque gratificari possum, idque merito cum tibi multis nominibus obligatus sim atque obstrictus. Vehementer gaudeo


page 215, image: s215

te ex gravi difficilique illo tuo morbo rursus Dei beneficio invaluisse, Deumque precor toto pectore ut te diu salvum, incolumemque conservet, quo diutius adhuc Reipublicae Christianae atque Literariae inservire possis. D. Heinzelius cupit fratrem suum Lectionum tuarum diligentem et assiduum esse auditorem, ex quibus sperat illum maximos posse fructus percipere. Novi apud nos nihil est de quo ad te scribam, et si quid esset, id omne ex optimis his viris coram facillime posses cognoscere. Ex Galliis et Geneva adhuc laeta Dei beneficio audimus. Faxit Deus ut brevi audiamus plura. D. Luxemburgii reditum ex Italia avide expectamus, cujus singularem humanitatem proxime, cum hac transisset, optime sum expertus. De Rege novo Galliae si qua tibi nota sunt rara et singularia, nam communia multa novimus de ejus virtutibus, quaeso uno verbo illa mihi communicare non graveris, propter quandam quam prae manibus habet meam Lucubratiunculam. Vale Domine et Praeceptor venerande, et me tui amantem, et perobservantem amare quaeso, pergas, Collegae mei .... ad unum omnes te perofficiose et peramanter resalutant, quibus salutatio tua fuit longe jucundissima. Tiguri, die natali Christi Servatoris nostri secundum carnem, qui precor pro sua gratia mecum hunc ineuntem annum tibi bene fortunet. 1588.

Tui observantissimus

J. GUILIELMUS STUCKIUS.

EPISTOLA CLXVIII. Clarissimo et Amplissimo Viro D. FRANCISCO HOTOMANNO Jureconsulto celeberrimo, amico et Domino suo honorando. Genevam.

CLARISSIME ET AMPLISSIME VIR;

NOn dubito quin jam acceperis id quod nuper misi. De iis quae inter Regem et Guisium aguntur hic, quod et apud vos fieri arbitror, alii aliter judicant. Quidam serio, alii simulate omnia et fraudulenter agi arbitrantur Horum opinionem ego quoque probo, quam etiam tutiorem esse video. Difficile enim credentes, difficilius decipiuntur.


page 216, image: s216

Et quid aliud ab ejusmodi Rege, qui tota sua vita nihil aliud quam perfidus esse potuit, expectandum est? qui forte etiam non ignorat propiori sanguinis vinculo Guisios, quam reliquos Sanguinis Principes, quos vocant, se contingere. Interim haec omnia in Dei manu sunt: qui si Navarraeum in suo jure, ut contra Saulum David fecit, tueri vult, frustra laborabunt, qui ipsi Regnum praeripere conantur. Repetitam Fulminis Pontificii editionem libenter videbo. Deus orandus est, ut Ecclesiae suae praesidio esse velit, qui te, Vir Clarissime, cum Familia salvum et incolumem conservet. Datae Idibus Junii anno 1588.

Tuae dignitatis observantissimus

J. REUBERUS.

EPISTOLA CLXIX. Amplissimo Viro D. FRANCISCO HOTOMANO, Jurisconsulto celeberrimo, Domino et amico suo honorando. Genevae.

CLarissime et Amplissime Vir, Domine honorande: Quas praeterito mense Junio die ejus mensis quarto ad me dedisti, eae cum ab Illustrissimo Principe vocatus, ultra Rhenum profectus essem ad meas aedes redduntur, atque ita factum est, ut tuae literae, quas ad Illustrissimum Principem Wilhelmum Landgravium scripseras, quibus historiam Parisiensem a melectam adjungi volebas, ante meum reditum ad Serenissimam Celsitudinem missae et historia illa, in meis aedibus, quippe meis literis conjuncta, relicta esset. Et quia animadverti ea propemodum omnia nos antea quoque non quidem impresla, sed scripta habuisse et Landgravio a nobis communicata esse, me melius facere existimavi, si ea apud meretinerem, quam si denuo eadem ad Landgravium mitterem. De controversia inter vestrum Regem et Guisium varia sunt hominum judicia: et nemo adhuc certo constituere potest, serione an simulate, et fraudulenter, (id quod credere tutius est) illa omnia agantur. At tempus omnia aperiet. Oppidum S. Spiritus loco certe opportunissimo situm, a nostris arcte obsessum, multorum literis cognovimus, et nunc magna et spe et cupiditate


page 217, image: s217

de eo oppido hostibus adempto, nuntium expectamus. Valentia et Romanum ad Isaram, in Evangelicorum ne, an hostium manibus sint, rogo vel unico verbo significes. Bene vale Vir Clarissime, et me tui tuo merito amantissimum et observantissimum in perpetuum futurum, certo tibi de me pollicere. Datae Heidelb. IX. Julii secundum Cal. vetus anno 1588.

Tui observantissimus

J. REUBERUS.

EPISTOLA CLXX. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO D. FRANCISCUS HOTOMANUS S.

EXcusa me quaeso, Vir doctissime et Frater carissime, quod serius ad te scribam. Nam isrerum nostrarum status est, ut vix quisquam nostrum consiftere domi possit. Bernenses XL. dierum spatio, XVI. armatorum millibus Eviam, arcem ultra flumen Arvam everterunt, tormentis usi compluribus, mox et pacem integram hostibus et suas praefecturas reliquerunt, quas tamen nostri non sine sudore et sanguine recuperarunt. Nudius quartus alteram arcem deditione acceperunt. Interea studiose de compositione agere dicuntur, et hodie rursus Bosteterus, a Duce revocatus, ad illum profectus est. Instat videlicet hyems, instant vindemiae, et de calefaciendis hypocaustis cogitandum est providis patribusfamilias. Si pax fiat, Sabaudus omnes suas copias, adversus nostros, in Galliam deducturus est. Heri magnus erat rumor de praelio proxime Lutetiam facto, et priore Regis acie profligata, victoria tamen penes Navarrum relicta, qui secundae aciei praeerat. Speramus Regem Lutetia potiturum, Lugdunenses tumultuantur, compluribus ad fortunae motum (ut Caesar loquitur) se quoque commoventibus. Quaeso te, quoniam a D. Cancellario, nihil ejusmodi impetrare possum, ut de statu Germaniae diligenter et copiose ad me scribas. Nam hīc nihil praeter nugas audimus. Rescribe ecquid a Principibus vestris subsidii paretur, quae spes in Lantgravio et Saxone et aliis. Parem tibi operam navabo. Vale Vir doctissime et me, ut facis, ama. Saluta D. Denaisium et alios amicos, inprimis summum Virum D. Tossanum. 30. Jul.

Nota tibi manus et argumentum.



page 218, image: s218

EPISTOLA CLXXI. D. WILLELMO STUCKIO S.

VIR CLARISSIME, ET HUMANISSIME,

BInas abs te habeo literas, Stuckiano, hoc est tuo melle refertas. Quid enim dulcius tuis Epistolis, colloquio, consuetudine, quam magno etiam, si liceret, redimere cuperem? Et cum bonotuo, aeque jam ac meo delector, gaudeo te salvum, salva omnia domi tuae reperisse atque eo nomine utrique nostrum gratulor. Deus tibi diuturnam salutem largiatur, teque Ecclesiae suae, Patriae tuae, Galliae nostrae bono natum, quam diutissime nobis relinquat superstitem. Habeo gratiam, habet item et D. Legatus de novis, quae dignatus es adscribere. Semina belli in Germania non pauca non obscura mihi videre videor: praesertim ex obfirmato Caesaris in Aquisgranenses animo, hac potissimum intempesta tempestate, qua Turcicum bellum gravissimum sustinere cogitur. Utinam scintilla haec extinguatur, antequam in flammam erumpat. Vidimus hīc nuper communem amicum Hippolytum a Collibus, Virum merito suo, Legatione hac, et Principis sui gratia dignissimum. Nec multa tamen ex eo, per modestiam de caussa suae istius ad quatuor Civitates profectionis, percontari licuit. Itaque si tutum est, si molestum non est, aliquid ea de re in proximis tuis ad me literis significes velim. Colonnellus Galateus, qui nuper e Gallia rediens istac iter fecit, jucunda omnia narrat de pace, de restitutis ab Hispano oppidis omnibus, de Regis valetudine, et propensissimo ipsius erga vestram gentem animo, de spe renovandi foederis Helvetici, quam ad rem ingenti pecunia opus erit. Scribitur Augusta, Hollandos esse in armis, magnas habere copias, pacis conditiones recusare, nisi illae sint aequissimae, tutissimae. Regem in hoc jam totum esse, ut eos ad pacem hortetur, et ipsius etiam Archiducis Alberti nomine invitet. Quid futurum sit, brevi, ut spero, cognoscam, teque certiorem faciam. Ceterum habeo gratiam quod mihi tanti viri conciliaris amicitiam, Consulis inquam Glaronensis, hominis doctissimi, et apud suos, ut audio, gratiosi: Quod caput est rebus nostris Gallicis, quas ille et gratia et auctoritate et prudentia sua tueri ac sustinere poterit. Respondeo humanissimis ipsius ad me literis: teque rogo, ut


page 219, image: s219

hoc meum responsum, quamprimum et commode poteris, cures. Commendo tibi praeterea, Vir optime et amicissime, fascitulum huncad D. Monavium nostrum. Inserui Elogii paterni exempla tria, quae gentilibus meis Wratislaviensibus ostendat, ut intelligant ex familiae nostrae Parisiensis numero et dignitate (quod salvo pudore dicere liceat) posse etiam nonnihil in eos ornamenti redundare: Quemadmodum aequum fuit nos vicissim stirpem nostram agnoscere et tanquam matrem venerari. Et cum, data occasione, hujus etiam rei Monavio nostro mentionem injiciam, atque illius operam in gentilitio nostro quodam negotio expetam: junge tuas preces meis precibus, eumque tam D. Legati, quam meo nomine roga, ut illud ipsum negotium: quod ejus curae commisi, commendatum habeat; duo vincula fortiora, novi praeterea, quanti te faciat, sed quia res est alicujus momenti, et responso opus est, propterea cuperem, ut tuto ad te et per breviorem viam perferricuraret. Vale et salve V. C. et Optime, tam a D. Legato quam a me ipso, qui sum et ero quoad vivam

Tui studiosissimus et obsequentissimus.

HOTOMANUS.

Soloduri XX. Aug. 1588. De gratulatione pacis quam meditatus eras, miror te nullum verbum in literis adscribere, hoc tamen otio et commodo tuo fieri oportet. Interea vale.

EPISTOLA CLXXII. FRANCISCO HOTOMANO S. Genevam.

AMplissime et clarissime Vir, Domine honorande: Ternas a te accepi, ad quas nondum respondi, in caussa fuit partim negotiorum multitudo, partim etiam quod interea nemo se obtulit, cui committerem. Binae priores 20. et 21. Julii: posteriores quarto hujus mensis scriptae sunt. Unum omnium est argumentum. Petis enim, ut cum Diguerius officium non faciat, tuam fidem non vocem in dubium, et ut exiguam aliquam moram patienter feram, testemque citas D. Lanovium, omni exceptione majorem. Breviter autem sic habeto mihi candorem et fidem tuam, inde a mea adolescentia ita perspectam esse, ut teste apud


page 220, image: s220

me nullo sit opus. Tibi affirmanti, etiam majora, credo, neque ea de re cum Lanovio verbum ullum feci, neque etiam facturus sum, praesertim cum sciam, etiamsi Diguerius, quod jussus est non faciat, tamen te aliunde mihi et satisfacere et posse, et velle et facturum. Quod exigui temporis moram tibi concedi petis, libenter faciam, et mihi opportuno tempore satisfactum arbitrabor, si ad proximas nundinas Argentinenses, quae ad fest um natalis Domini haberi solent, mihi satisfeceris. Quod ut facias etiam atque etiam rogo. Bonna periclitatur. Aggerem et munitionem, quam ex hac Rheni parte e regione oppidi Bonnenses egerant, deserere coacti sunt, qua occupata ab hostibus, nunc oppidum majoribus tormentis ex ea, et quoque ex altera parte concutitur. Oppidani quidem strenue se defendunt: Sed liberatione, cujus adhuc nullam spem video, destituti inopia commeatus ad traditionem adigentur. De dissipata et devicta classe Hispanica hīc eadem habemus, Tempestate disjecta, et huc atque huc dispersa, tandem ad Hispaniae oram, ad quam singulae naves, tanquam ex naufragio collectae, desideratis paucis redierant, se collegit, et cum ibi damnum Classi datum esset restitutum, denuo Hispani inde solverunt, recta in Angliam, cujus imperium jam certa spe devoraverant, contendentes. Sed in freto, sive angustiis maris, quae sunt intra Caletum et Duvrum, quod Angliae promontorium est, et a Caleto tempore sereno conspici potest, a Dracone Anglo et Hollandis, Selandisque devicta est. Ex tanta classe, quae 400. constitisse navibus dicitur, bellicis et onerariis simulcomputatis, 70. vel ut alii volunt 60. evasisse dicuntur, reliquis vel submersis, vel captis. Neque etiam eae quae effugerunt tutae esse videntur. Nam in mare septentrionale, et loca incognita delatae omnes arbitrantur eas Draconis et Holandorum manus effugere non posse, de qua re in dies nuntium expectamus. Deihoc opus est, qui solus scit, quando nobis sit utile, auxilium ex Sacro suo Monte mittere, et hostium conatus frangere. Certe haec liberatio non minor est ea, qua Dominus populum suum Israeliticum, Pharaone cum exercitu suo in mari rubro submerso, liberavit. D Bezaegratulor de matrimonio, atque illi aquilae, in senectute revirescentis naturam precor. Ex Domino Tossano, qui te salutat, eam quam ducit quadraginta septem annorum esse intellexi. Bene vale, XXI. Augusti anno 1588.

Tui observantissimus

J. REUBERUS.



page 221, image: s221

EPISTOLA CLXXIII. Clarissimo et Amplissimo Viro, D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto Celeberrimo, amico et Domino suo honorando S.

BInas, Clarissime Vir, Domine honorande, eodem tempore, nempe nudius tertius a te accepi, quibus adjunctae erant literae ad Illustrissimum Principem Wilhelmum Landgravium, quas cum prioribus, quae ante dies sex mihi redditae erant, hodie apud Baronem Putlitium ad suam Celsitudinem mitto. Quas ad D. Andream Paulli dedisti, eadem occasione tuto curabuntur. Quod de statu Galliae, quae Genevae habetis, mihi communicare soles, gratissimum mihi est, quod ut facere pergas etiam atque etiam rogo. Quo stratagemate a Diguerio copiae Sabaudi caesae sint, plenius a te explicatum esse voluissem. At vobis ipsis, ut opinor, nondum omnes rei gestae circunstantiae cognitae fuerunt. Apud nos nihil est novi, praeterquam quod usque adhuc singulis fere diebus aliquid ex Hispanorum et Classis Maritimae reliquiis aut in Angliam, aut Holandiam aut Zelandiam adducitur: Et tamen quidam 30, alii vero nullam omnino navem in Hispaniam rediisse affirmant, de qua re nulla adhuc, neque in Italicis, neque Hispanicis literis mentio est. Utcumque sit, magna certe haec victoria est, non hominum sed Dei solius manu parta; non minor quam ea quam de Pharaone in mare rubro Deus reportavit. Porro et hoc vobis jam constare arbitror, Saxones nostris Ecclesiis incipere esse aequiores. Electores Saxo et Brandeburgicus, et hujus filius administrator Magdeburgicus, severe exterarum Ecclesiarum condemnationes prohibuerunt. Alii, ut spero, Principes septentrionales hoc exemplo moti, idem facient. Wirtembergicum, cum suo Pontifice Jacobo Andrea, haec spectantem ad insaniam redactum iri putant. Comes Ortenburgicus Carolus, jam, ut opinor, ad vos, cum suis itineris Sociis Comitibus Witgensteiniis, pervenit, et meas reddidit. Ei ut conjunctae tuto reddantur, rogo. Virum Clarissimum honorandum Senem D. Theodorum Bezam officiosissime saluto.


page 222, image: s222

Vale, Vir amplissime et ignosce festinationi. Datae Heidelb. Novemb. anno 1588.

Tui observantissimus

J. REUBERUS Cancellar.

EPISTOLA CLXXIV. Nobilissimo et Clarissimo Viro, D. FRANCISCO HOTOMANO, Jurisconsulto eximio, Domino et amico in primis observando. S. D. Basileam.

ADolescenti Braemano, quem tuis ad me literis mihi commendasti, omnia officia detuli. Visus est enim mihi adolescens modestus et eruditus, et alioqui tuae commendationes magni apud me momenti esse solent. Per autem gratum mihi fuit, quod partim ex literis tuis, partim ex eo adolescente cognovi, salvum te Basileam pervenisse. Quamquam meliora jam de Geneva adferuntur, modo vera. Multi otium tibi optant, quo liceat tibi cum alia, tum [gap: Greek word(s)] aliquod de Officio et Dignitate Principum, ac Magistratuum excudere. Observationes tuas vidi, in quibus, multa de Jure et in Ciceronem praeclara: Non tamen omnia [gap: Greek word(s)] . Sed illud miror quod Lib. 6. c. 18. emendas. Non enim vult J. C. unum duorum vicem sustinere, sed unum duorum non sustinere. Velim autem mihi explices quid in Orat. de Provinc. Cons. sit, Custodias sustulit. De Academia nostra nihil aliud jam habeo quod scribam, quam in dies eam magis ac magis efflorescere. De publicis rebus, allatum est, Regem Poloniae, de cujus discessu multus fuerat sermo, ex Livonia in Poloniam tandem reversum esse. Cancellarium quoque, a Tartaris et Turcis dato et accepto non levi damno, exercitum reducere. Hīc Dei beneficio, omnia sunt tranquilla. Senex Seluzecher Lipsia, jussus discedere, Brunsvicum se contulit. Vale Vir amicissime, Altorphio. 4. Decembr. Salutem a me D. Amerbachio, V. C. et politissimo Hippolyto.

Totus tuus HUB. GIPHANIUS.



page 223, image: s223

EPISTOLA CLXXV. Clarissimo Viro D. FRANCISCO HOTOMANO, Jureconsulto eximio, Domino et amico suo honorando S. Genevae.

CLARISSIME ET PRAESTANTISSIME VIR,

POstremae tuae literae, quae XII. Decemb. datae erant, mihi VI. novi hujus anni, quem tibi et tuis felicissimum precor, mihi redduntur, quibus adjunctae fuerunt Reipub. Genevensis et tuae ad Illustrissimum Principem Wilhelmum Landgravium. Eas dabo Viro cuidam nobili, suae Celsitudinis Aulico, recta hinc Cassellas redeunti, qui die crastino itineri se committet. De statu Galliae quae scribis, admodum fuissent ingrata, nisi nuntius melior ex pluribus locis allatus, tuas literas antevertisset. Multorum enim literis et bonis autoribus affirmatur Guisium cum Fratre Cardinale XXIII. Decemb. qui nobis fuit XIII. in Regis conclavi fuisse confossum, et diebus subsequentibus, de multis conjuratis sive S. Ligae Sociis sumptum supplicium, inter quos etiam fuisse dicuntur Archiepiscopus Lugdunensis, tuus Signifer et Baionensis, itemque Episcopi Bituricensis et Viennensis, cum Navo illo Parlamenti Parisiensis Praeside primario et Mercatorum Praeposito, quos nonita pridem Factio Sancta constituit. Haec si ita se habent, de qua re nemo amplius apud nos videtur dubitare, omnes hostium conatus concident, vos metu obsidionis liberabimini, et nos quoque tutiores erimus. Bone Deus, quam admiranda haec est Ecclesiae Liberatio, ut etiam ipsi Tyranni tantorum patratorum facinorum Socii inter se commissi, mutua internecione nobis quietem nihil tale cogitantes afferant, et quidem eo ipso tempore, quo nostrae res periculosissimo loco esse omnes cauti et prudentes videbant: et quo tempore Guisius Tyrannorum Antesignanus ingens illud damnum, quod Classis Hispanica acceperat, Regis Navarrae et Ecclesiarum Gallicarum internecione reparare et resarcire omnino in animo habebat: ad quam rem perficiendam se et autoritatis et nervorum satis publico Statuum generalium decreto nactum esse arbitrabatur! Sed hanc audaciae et tyrannidis


page 224, image: s224

suae metam, Deus jamdudum ipsi praestituerat, qui rogandus est, ut Regi tam solemni vindicta de hostibus et conjuratis sumpto, meliorem mentem largiatur, et ut ipsius animum erga Navarraeum et Ecclesias flectat: quae certe nisi verissimae et certissimae benevolentiae signa in ipso appareant, ipsi fidere nunquam possunt. Sed haec nimium ad te multis, cum tibi res vestrae melius notae sint et omnium optime de iis judicare possis. Porro quod in tuis prioribus petebas, ut praefationem tuam, in qua D. Andreae Paulli honori ficentissimam mentionem feceris, legerem, et tibi, an ex ea aliquid offensionis jure potuerit percipere, indicarem, sic habeto, me eam legisse, et nihil ejusmodi, imo hoc potius reperisse, te luculentissimum ipsi Virtutis et Dignitatis testimonium dare. Neque in sinistram opinionem te inducere debet, quod nihildum respondit, aut apud suum Principem tibi impetravit. Parum enim domi est. Deinde sunt saepe Principes admodum morosi, quod, qui obtinere aliquid vult, quamvis sit exiguum, diligentissime observare cogitur. Hic enim Terentianum illud diligentissime observandum: In tempore venire, omnium rerum esse primum. Nam de Paulli in te amore et studio, nihil dubito. Ante paucos dies ad me scripsit, et tui honorificam mentionem fecit, et hoc simul indicavit, se tibi Viro meliori fortuna digno annuum aliquod subsidium ex Aula sui Principis impetraturum. Porro quod meus Delphinas, mediam debiti partem jam Clementi exsolvit, gratissimum fuit. Etsi enim veterem istum meum amicum ita colam et observem, ut nihil ipsum suo cum incommodo facere cupiam, tamen cum dies solutionis jamdudum cesserit, et hoc debitum delegatum sit Clementi et suis Discipulis, quos in aliena regione, propter Delphinatis moram, egere grave esset, libenter bonam debiti partem solutam esse intellexi. Etiam atque etiam rogans, cum fortassis nunc melior Delphinati fortuna affulserit, (quod ex animo cupio) ut eum urgeas, quo quod reliquum est exsolvatur, ut mea apud Clementem et discipulum Carolum Ortenburgicum fides liberetur. Bene vale Vir Clarissime, Domine honorande, et me uti facis ama. Heidelb. VIII. Jan. anno 1589.

Ex animo tuus

J. REUBERUS.



page 225, image: s225

EPISTOLA CLXXVI. Clarissimo Viro et Legum Doctori eximio FRANCISCO HOTOMANNO, Domino et amico suo observando. Genevam. S. D.

GRata tibi fuisse mea qualiacumque officia, et honorarium Hipparchi ad te recte pervenisse plurimum laetor. Nec dubito, quin me absente, omnes tuae huc perlatae literae ad alios recte fuerint curatae, de quo in dies expecto responsum a D. Andr. Paullo communi amico nostro. In caussa autem fuit mei diuturnioris silentii, iter quoddam meum satis diuturnum. Quod sane in quintum mensem sese extendit, a quo Dei benignitate liberatus et meis jam restitutus, ad solita officia amicis praestanda reverti soleo. De insignibus istis mutationibus, quibus vestra Gallia in dies magis magisque esse obnoxia incipit. Nihil aliud dicere habeo, quam quod communis versiculus innuit: Ecce Dei vindex efficit ista manus. Quae de obitu Matris Reginae, et urbis Lutetianae a suo Rege discessione, hodie hūc perscripta fuere, apud me nondum sunt [gap: Greek word(s)] . Si Galli saperent, belli furias quibus jamdudum miseri sunt afflicti, jam tandem ad primos autores, Italos nimirum, transferre optata occasione possent. Verum haec et alia [gap: Greek word(s)] . Cujus protectioni nos omnes commendo. Bene vale. Norimberga 13. Jan. anno [gap: Greek word(s)] 1589. Cujus initium, et universum vitae reliquae cursum, tibi tuisque omnibus fortunet et benedicat Deus Opt. Max.

JOACH. CAMERARIUS.



page 226, image: s226

EPISTOLA CLXXVII. Nobilissimo et Clarissimo D. FRANCISCO HOTOMANNO, Jureconsulto celeberrimo et amico honorando. S. Genevam.

AMplissime et Clarissime Vir, Domine honorande, quas sub medium Septemb. ad me dedisti, eae primum sub finem Januarii mihi redduntur, tribus quatuorve die bus ante Baronis Putlitii reditum; qui postremas tuas attulit. Quod Delphinas noster fere integrum debitum exolvit, iccirco libenter audivi, quod Comes Ortenburgicus, cui delegatum erat, nihil jam haber quod conqueratur. Hoc si non fuisset, bona mea venia diutius solutio differri potuisset Nam animus et fides Delphinatis nostri, ita mihi jamdudum cognita sunt, ut probe sciverim, debitum illud non incertum fore. Beneficia etiam ejus in me tanta extant, ut moram diuturniorem nequaquam aegre tulissem. Porro, quod meum exquiris consilium, cuinam tuas Observationes inscribendas existimem, et anne meis Principibus dedicatio grata futura sit, non arbitror tibi ignotum esse Principem Seniorem Latinam Linguam ignorare: Juniorem vero res, quae in tuis Observationibus tractas, per aetatem nondum intelligere: Et tamen, quia uterque Princeps te amat, propter honorificam tui a me saepius factam in ipsorum praesentiā mentionem, non dissuadeo ipsorum nomini Observationes tuas inscribi. Spero futurum, ut ad minimum florenos nostrates centum sis honorarii loco habiturus. Plus polliceri non audeo, et tamen si potero libenter plus tibi impetrabo. Argumentum Dedicationis tibi suppeditabunt Senioris Principis et res gestae et singulare erga Ecclesias et Rempublicam Christianam studium, quibus omnibus Germaniae Principibus antecellit. Junioris vero Principis pia et sollicita educatio, indolesque bona, latum tibi scribendi campum dabit. Haec enim spem nobis certissimam faciunt, futurum, ut non minus quam Avus Fridericus, cujus etiam gerit nomen, Ecclesiae et Reipublicae singulare praesidium futurus sit. Literas Landgravio Wilhelmo et Andreae Paullo inscriptas recte curavi. Si quid ex illis locis ad me redierit, quod ad te pertineat, tuto mittam. Apud nos nihil fere geritur, quod scriptione sit dignum, praeterquam quod Comes Morsensis et Martinus Schenckius, qui ante annum


page 227, image: s227

occupavit Bonnam, commeatum et nova praesidia intulerunt in oppidum Berg, ditionis Coloniensis, et aliud oppidum Dinslaken de novo occuparunt, existimanturque ulterius progressuri, cum hostis minus jam a milite instructus sit. Neque a Parmensi auxilium expectatur, cum Menio Duci et reliquis conjuratis auxiliares copias mittere, vel ut alii volunt, finium conservandorum caussa, suum militem ad Picardiae milites collocare dicatur. Imperator de Comitiis cogendis serio cogitat. Nihil tamen cum Electoribus, quorum consensu Comitia indicuntur, ea de re adhuc communicavit. Maximilianus Austriacus, qui Poloniae Regnum ambiebat, in alium locum Moscovitis vicinum, deductus est, et arctius custoditur quam abinitio. Imperator Commissarios misit qui de liberatione Maximiliani agant. Cujus rei causa ad v. Martii in Regno Poloniae Comitia indicta sunt, id quod a Regio quodam Secretario heri ad me perscriptum est. De rebus Anglicis et Hollandicis nihil nunc habemus aliud, quam quod Antonius Portugalensis magnam Classem ad XV. Februarii ex Anglia educturus est in Hispanum, Reginae et Hollandorum sumptibus instructam. De vestris rebus supervacaneum est ad te scribere. Regis vestri facinus admiramur omnes, in quo insignem Ecclesiae Dei liberationem cernere licet, quod ipsi Tyranni et Ecclesiae infensissimi hostes tantorum patratorum facinorum Socii, inter se commissi mutua sua internecione Christi fidelibus nihil tale cogitantibus quietem afferunt, et quidem eo ipso tempore, quo Ecclesia in summum discrimen adducta judicabatur. Guisius enim damnum illud ingens quod Classis Hispanica acceperat, Regis Navarrae et Ecclesiarum Gallicarum internecione resarcire in animo habebat: Ad quam rem perficiendam, et autoritatis, et nervorum satis publico Generalium Statuum decreto se nactum arbitrabatur. Nuntius Pontificius cum Coloniae de Ducis Guisii caede nuntium accepisset, valde perturbatus fuisse et in haec verba prorupisse dicitur: Tria fuisse in quibus omnem spem posuerint, nempe in Maximiliano Austriaco, si ille Regnum Poloniae adquisivisset, in Classe illa Hispanica, quam Angliam certo occupaturam arbitrabantur; et in Guisio, quem ea omnino effecturum speraverant, quae animo conceperat, quaeque inter ipsum et alios pacta et conventa erant. Sed hisce finem faciam. Bene igitur, Vir amplissime et Clarissime, vale, mihique tuam benevolentiam conserva. Datae Heidelb. VI. Febr. anno 1589.

T. observantissimus

J. REUBERUS.



page 228, image: s228

EPISTOLA CLXXVIII. Amplissimo Viro, pietate, virtute ac eruditione praestantissimo D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto eximio et amico suo honorando. Genevam S. P.

ALiquot abs te Vir clarissime hac hyeme literas accepi, quae omnes gratissimae mihi fuerunt: deque iis gratias tibi ago. Et quia inter cetera, de rationibus tuis, et quod in angustias aliquas rei familiaris conjectus esses, scribebas, laboravi ut subsidium aliquod annuum ex Aula nostra tibi impetrarem: Ideoque responsum meum distuli, donec tale aliquid tibi certo significare potuislem: Sed praeter spem meam hactenus nihil conferre potui. Ero nihilo minus posthac etiam in omnes occasiones intentus, an quo cupio, rem deducere possim: et de eventu negotii te faciam certiorem. Interim si aliquando ad me de rebus Gallicis, in quibus maxima jam facta est mutatio et major adhuc impendere videtur, perscripseris, rem gratissimam mihi facies. Intellexi Dresdae nuper fuisse nuncium Genevensem, qui abs te literas mihi attulit, quae hūc mihi transmissae fuerunt. Nam abfui ab Aula per duos fere menses, ad Marchionem Raucombum, Moltzpachum profectus, unde jam domum redeo, et has ex itinere ad te scribo. Librum Observationum tuarum, ubi accepero, Illustrissimo Electori cum diligenti tui commendatione offeram. Ita enim velim, existimes: si qua in re tibi tuisque prodesse potero, meid pro veteri amicitia nostra nequaquam intermissurum. Bene ac feliciter vale, et tuam mihi benevolentiam conserva. Norimberga XVIII. Mart. 1589.

Tui studiosissimus

ANDREAS PAULLUS.



page 229, image: s229

EPISTOLA CLXXIX. Clarissimo Viro et Jurisconsulto excellentissimo D. FRANCISCO HOTOMANO, Domino et amico suo observando. Genevam. S. D.

HUmanissimas litteras tuas ad me scriptas, Clarissimo Viro D. Andreae Paullo nuper ad nos revertenti ostendi, et quantum in me fuit, te tuosque commendare non intermisi. Quod tamen forsitan opus non fuit, cum ipsemet singulari favore te prosequatur, et ubicumque occasio sese obtulerit, tibi ex animo inservire cupiat, quod, ut spero, ita esse, brevi reipsa est comprobaturus. De rebus publicis non tam argumentum, quamvis minime jucundum, quam tempus scribendi defuit. Incipiunt profecto res ubique locorum et gentium [gap: Greek word(s)] , itaque solicitor animo quid denique futurum sit; [gap: Greek word(s)] , sed aeternus Deus, pro sua divina benignitate, omnia recte curabit, et credentes in ipsum divinitus conservabit, sicuti jam aliquoties factum esse luce meridiana clarius vidimus. Aiunt Regem Galliae imitari velle Ludovicum XI .... an tempora nostra hoc illi sint permissura. Helv .... Sabaudum manifestum bellum moliri, sunt qui affirmant .... magna turbarum semina exoriri possent. Verum de .... habebimus certiora. Veniam nunc ad nostra .... mirifica [gap: Greek word(s)] in vegetabilibus antea quoque tale aliquid audivi, et certe cogitabo de eo ulterius, vel etiam ipsemet in .... experiri: Sum enim talium rerum quantum absque curiositate fieri .... et debet, studiosus. Sed in animalibus (etiam imperfectioribus) non puto aliquid tale secuturum. Nam quo perfectior est compositio, eo laboriosior etiam [gap: Greek word(s)] . Sic Cardanum illum vester Scaliger bene exagitat cum sua Dialectica, qui dicit mures ex putredine solere oriri, igitur etiam homines. Verum de his alias Haec enim celeri cala mo propter plurimas occupationes exarare coactus fui. Bene vale. Norimberga 21. Martii 1589.

JOACHIM. CAMER. D.



page 230, image: s230

EPISTOLA CLXXX. FRANCISCO HOTOMANNO S.

SAlve Vir clarissime. Insignis certe liberalitas tua, qui pro munere, fundum ipsum largitionis, Rem Numariam omnem in nos profundis Et est sane Croesi Thesauris haec tua potior, quae fortunae casibus non ita exposita, pulcherrimarum earumque utilissimarum rerum cognitionem suppeditat. Quare ob munus hoc perelegans, et voluntatem tuam in me praeclaram, et antehac et jam de novo declaratam, me tibi obstrictum sentio, sed magis ob merita in Rem, non tantum literariam, quam aeterna memoria dignis scriptis ornasti, sed publicae etiam, dum tyrannos oppugnare, et summo Dei Ecclesiaeque hosti arma, quae terror et tremor fuerunt Regum et Principum excutis atque dissipas. Pro quibus meritis summa tibi debetur gratia, quam habebo et referam qua potero. Vale. Heidelberga 25. Mart. 1589.

Fridericus Comes Palatinus.

EPISTOLA CLXXXI. Amplissimo et clarissimo Viro FRANCISCO HOTOMANO Jurisonsulto celeberrimo, et Domino suo honorando J. REUBERUS S. Genevam.

AMplissime et Clarissime Vir, Domine honorande: Ad varias tuas literas unis tantum et quidem brevibus respondere cogor, aliis negotiis non occupatus tantum, sed propemodum obrutus. Primo loco remitto tuum Chirographum, etiam atque etiam rogans, ut quod alieniore tempore solutionem exegi, mihi ignoscas. Comitis Ortenbergici, cui debitum illud delegaram, necessitas solutionem flagitavit. Mihi ab ipsius amicis nondum satisfactum est, et fortassis ante nundinas autumnales


page 231, image: s231

non satisfiet. Itaque libenter ad dictum tempus solutionem differri passus essem, si de tuarum rerum statu, citius factus fuissem certior. Libellum tuum postridie, cum mihi ab eo cui dederas, redditus est, Juniori Principi obtuli, tuique honorificentissimam mentionem feci. Gratus ipsi fuit liber, id quod suis ad te literis, quas hisce conjunctas ad te mitto, testabitur. Senior Princeps tum ultra Rhenum profectus erat, quo reverso et eidem quoque oblato tuo Libello, donum impetravi 60. coronatorum solarium, quos hisce literis inclusos accipies, teque accepisse apud utrumque Principem testaberis, ut meam fidem, quam de transrmittendo hoc munere suis Celsitudinibus dedi liberes, tibique ad novam aliquam liberalitatem viam apud eosdem patefacias. Neque videretur inconsultum, si indicares te toto quadriennio ne teruntium quidem ex Gallia de tuis bonis accepisse, eamque ob caussam, egestate, quam propter pietatis studium patienter jam multos annos feras, te cogi ad Principum et magnorum virorum liberalitatem confugere. Porro quod etiam mei in praefatione tua honorificam mentionem facis gratias ago. Vellem etiam de integritate mea animique candore et continentia aliquid additum fuisset. In hoc enim praecipue jam multos annos incumbo, ut cum muneris mei ratio eruditioni majori comparandae me dare operam non patiatur, bonus, integer, candidus, et in munere meo obeundo, continens omnibus esse potius videar, quam singulariter doctus. Nobilitatem generis mihi nunc fere omnes privatim, nonnulli etiam publicis suis scriptis mihi tribuunt: qua in re etsi non errant, (id quod adolescens, impensis necessariis ad liberaliorem et splendidiorem vitam destitutus, dissimulavi) tamen ego propria virtute, quam aliena clarere malo. Bene vale Vir Amplissime, meque tuiamantissimum ut facis, ama. Datae Heidelbergae I. Aprilis. anno 1589.

Antequam has obsignarem, aliae a te mihi redduntur scriptae XVIII. Martii una cum tribus Decreti Regis Galliae exemplis, et quadam charta in qua consignasti ea quae in vestra vicinia geruntur. Mittam Landgravio et Andreae Paullo, et commendationem tui hac occasione renovabo. Decretum jam pridem Gallice impressum habuimus, et ex Gallica in Germanicam translatum imprimi curavimus. Tale quoque Decretum Rex fecit de quatuor Civitatibus, Lutetia, Aurelia, Abbevilla et Amiens, quod Gallice quoque impressum vidi, sed tardius alioquin in nostrum idioma translatum a Typographo priori conjunctum fuisset. Rex serius ad haec extrema devenire videtur: Commodissima et expeditissima via


page 232, image: s232

est rebelles suos prosternendi. Hac hora ex Holandia et Selandia afferuntur literae privatorum, quibus scribitur Classem Anglicam, quae in Portugalliam navigatura existimabatur, appulisse in Galliam, Regi contra perduelles opem latura: Quod certe Navarraei rebus valde commodaret, cui Rex nihil tale cogitanti facilem viam ad coronam adipiscendam facere videtur. Sic quorumdam opera saepe Deus ad nominis sui gloriam utitur. Iterum vale. Datae ut supra.

EPISTOLA CLXXXII. Amplissimo Viro, pietate, virtute ac eruditione praestantissimo D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto, Domino et amico honorando. S. Genevam.

SPero te accepisse meas literas, quas Norimberga ex itinere praeterito mense Martio ad te dedi. Ex eo tempore in Aulam reversus, impetravi tandem ab Illustrissimo Electore, ut nomie suae Celsitudinis posthac annuatim sexaginta quatuor floreni nostrates numerari tibi debeant: quarum dimidia pars autumnalibus nundinis Lipsiensibus, altera vernalibus, repraesentabitur Lipsiae. Tu igitur ad me perscribes, quam primum ejus pecuniae partem futuris autumnalibus nundinis, tuo nomine Lipsiae accipere velis. Putarem non incommodum fore, si pecunia Norimbergam ad Joachimum Camerarium mitteretur, quieam posthac ad te curaret: Sed de hoc expecto literas tuas. De rebus Gallicis et aliis posthac, diligenter nos facies certiores, ut te facturum non dubito, Illustrissimo nostro Electori literis gratias ages. Quod ego heri tuo nomine, verbis, sive ut Theologi, mali grammatici, loquuntur oraliter, feci prolixe. Bene ac feliciter vale, et tuam mihi conserva benevolentiam. Dresda XIV. April. anno 1589.

Tuus ANDREAS PAULLUS.

Librum tuarum Observationum, cujus nuper mentionem faciebas, nondum accepi.



page 233, image: s233

EPISTOLA CLXXXIII. Illustrissimo et Potentissimo Principi ac Domino WILLELMO Landgravio Hassiae, Comiti in Catzenelnbogen, Dietz, Nidda, Zigenhaim, etc. FRANCISCUS HOTOMANUS S.

ILlustrissime Princeps, Clementissime Domine. Literae tuae datae 25. Januarii, hodierno demum die, qui 15. est mensis Aprilis, mihi redditae sunt, una cum literis ad Senatum nostrum missis. Demiror cur tam negligens in tuis mandatis obeundis fuerit. Si mature literas vestras accepislem, non modo semina, verum etiam pruna Brignollica facile per mercatores nostros Francofurtum postea profectos et jam reversos misissem. Sed operam dabo, ut ad nundinas Argentinenses pruna parata sint, ut Doctori Lobetio curentur. Ceterum quod Illustrissima Vestra Celsitudo candide ex me sententiam et judicium meum de Regis Galliae consilio et instituto requirit, sincere pro meo more respondebo mihi dubium non esle, cum Rex impios ac nefarios Guisiorum conatus patefecerit, quin omni studio in eam curam incumbat ut eorum contumelias et insanias ulciscatur, Regisque Navarraei consilio, copiis, et viribus ad eam rem utatur; praesertim cum a praecipuis Regni sui civitatibus non modo destitutus, sed etiam indignissimis contumeliis vexatus, et judicio Sorbonistarum et Jesuitarum omnium sua dignitate, Regno, atque imperio abdicatus. Itaque magnificum et omni dignitate praestantissimum Virum D. de Sansy, tribus abhinc mensibus in Helvetios Legatum misit, ut sibi tum ab illis, tum a Rhaetis, Valesiis, Genevensibus subsidium compararet. Quo in negotio Vir ille summus tanta celeritate, tantaque felicitate est usus, ut jam ad decem armatorum millia in vicinia nostra conduxerit. Dux Sabaudus, qui superiore hyeme Marchionatum Salussiarum persidiosissime occuparat, nunc temeritatis suae poenas persolvit. Quod si Sanseius fauces Sabaudiae occupare poterit, perfacile Hispanis militibus in Belgium commeantibus aditum praecludet. Qua ratione Inferiorem Germaniam ab illorum tyrannide vindicabit. Audivi ex eo, literas se Celsitudini Vestrae scripsisse. Nota est omnibus et spectata sapientia tui consilii. Si Regem in hac afflicta sua fortuna tuo consilio et


page 234, image: s234

opibus adjuveris, non dubium est quin gratiam et Celsitudini Tuae et Illust rissimo Principi Mauritio posthac referre conduplicatam velit. Beneficium opportuno tempore collatum, auxilium, inquam, una in calamitate praestitum, pro multis numerabitur. Magnas esse vides conjuratorum copias, opes etiam tot Principum, ac praesertim tot civitatum ingentes. Si Guisiani (quod Deus avertat) Regnum occuparent, ex Illustrissimi Nepotis Tui Comitis Mombelgardensis calamitate, et defuncti Guisii insolentia existimare possumus quantum periculum Germaniae vestrae et vicinae Galliae civitates adirent. Sanseius aditum mihi pro sua humanitate ad amicitiam et familiaritatem suam aperuit. Si quid ei rescribere Celsitudo Vestra velit, si quam auxilii spem facere, si consilia cum ipso communicare, non parva praestantem illum virum cura et sollicitudine liberabis, simul Regi ostendes gratam esse apud te accepti olim beneficii memoriam. Qua tamen de re ceterisque omnibus quae ad sublevandam Regiae Majestatis calamitatem pertinent, non est tenuitatis meae consilium tibi dare, sed tuae sapientiae cogitare id quod paulo ante dixi, Unum beneficium neceslario tempore collatum, plerumque apud gratos homincs, pro pluribus non necessario tempore collatis valere.

Vale Illustrissime et Potentissime Princeps, Clementissime Domine, et salve. Deum oro ut Illustrissimam Familiam Tuam singulari sua benevolentia complectatur. Genevae 16. April. 1589.

Illustrissimae Celsitudinis Vestrae obsequentissimus famulus.

EPISTOLA CLXXXIV. FRIDERICO COMITI PALATINO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

ILlustrissime Princeps, Clementissime Domine. Literae mihia Celsitudine Tua nuper scriptas una cum liberalissimo munere accepi, de quo permagnam Tibi gratiam habeo. Multum etiam Tuae Celsitudini me hoc nomine tibi debere fateor, quod familiam meam his miseris et luctuosis temporibus afflictam tua benignitate ac beneficentia sublevas. Nam Dominos et amicos ac familiares omnes meos testes habeo, me totis hisce quatuor annis ne teruncium quidem ex meis bonis accepisse. Qua in calamitate quamplurimos hic habco socios, viros alioqui in Gallia quondam nostra dignitate et opibus florentes, et qui mecum experiuntur


page 235, image: s235

verissimum esse Christi Dei nostri Oraculum, Crucem esse assiduam pietatis comitem. Sed tamen in his acerbitatibus nostris solatium ex Spiritu Dei habemus in cordibus nostris. His suavius delectamur quam omnibus Regum aut Satraparum Thesauris. Sensum scilicet clementiae et misericordiae Dei erga nos: Quam summam esse felicitatem ii soli cognoscunt quibus sensus ille in Spiritu Dei datus est, id est, qui in numerum filiorum Dei adoptati sunt, et coheredes Christi, consortesque Regni et felicitatis ipsius. Ad hanc cooptationem, ubi quid duri nobis accidit, tanquam ad munitissimam arcem confugere solemus, neque vel crucem vel mortem hoc muniti praesidio pertimescimus. Sed cum hac dere, tum aliis ad pietatis doctrinam pertinentibus, consido Celsitatem Vestram saepe a D. Tossano Viro clarissimo, non raro etiam ab amico meo magnifico Palatinatus Vestri Cancellario Doctore Reubero admoneri, qui mihi ab adolescentia cognitus, permagnam ejus virtutis, atque adeo dignitatis adipiscendae spem fecerat, quam illum video et laetor jam summa cum integritate et innocentiae ac fidei gloria sustinere. Vale Illustrissime et Clementissime Princeps ac Domine Benignissime. Deum oro ut Excelsitatem Vestram singulari sua benevolentia complectatur. Genevae 17. April. 1589.

Illustrissimae Celsitudinis Tuae observantissimus famulus.

EPISTOLA CLXXXV. Clarissimo et Praestantissimo Viro, D. JOACHIMO CAMERARIO, Medico nobilissimo, Domino et amico honorando S.

UNicum hoc nunc, Vir clarissime verbulum pro tuis humanissimis literis accipies. Multis enim hodie negotiis obruor. Exercitus noster paucis diebus multas et certe insignes plagas Sabaudo inflixit. Sed nunc a Rege Galliae accersitus, si nos deserat (ut jam futurum videmus) obsidionem et populationes, ac direptiones expectare cogimur. Haec mihi et meae familiae calamitas ad supremum cumulum deerat. Sperabam fore, ut D. Paullus noster, vel tui unius deprecatione inductus, aliquid his meis aerumnis solatii afferret, praesertim cum ejus rei spem m ihi in tuis


page 236, image: s236

literis fecisses. Si haec me spes fallat. Sed male ominari nolim. Vale Vir praestantissime et salve. Gen. 10. Maii 1589.

Tui studiosissimus, totus, inquam, et studio et animo tuus

FR. HOTOMANUS.

Papa misit Regi Monitorium, ut intra diem ab accepto Monitorio decimum, Cardinalem Borbonium et Archiepiscopum Lugdunensem missos faciat: Simul ut se de necato Cardinali Guisio vel apud se, vel apud eum, cui hanc notionem daturus est, intra diem tricesimum purget. Parisienses autem Legatum ad Papam miserunt, rogatum ut bona ipsius venia liceat sibi de novo Rege creando Comitia habere, cujus tamen confirmandi, et inaugurandi potestatem ei permittant. Factiosi omnes (in his Parisienses, Tholosani, Lugdunenses, Massilienses, Rhotomagenses) Regni Comitia indixerunt in diem XV. Julii Lutetiam. Sed eam jam a Rege Navarro magna ex parte obsideri nuntiant. Bernenses hīc sunt ad numerum XV. millium. Ducem habent Consulem Watenvillium, Machinas XLII. Genevenses miris modis Sabaudi copias, bis, jam non procul ab urbe et Arnae ponte vexarunt. Hos secum, id est, Gallos sclopetarios exercitatissimos Bernenses adducturi sunt.

EPISTOLA CLXXXVI. Amplissimo Viro, pietate, virtute ac eruditione praestantissimo, D. FRANCISCO HOTOMANO, Jurisconsulto clarissimo, Domino et amico honorando. S. P. Genevam.

CUm hac hora currum conscensurus essem hinc profecturus, nunciatur mihi esse commoditatem literas Norimbergam mittendi. Arrepto igitur calamo, breviter tibi scribendum duxi me literas tuas, et Patruelium meorum recte accepisse. Spero autem tibi meas quoque redditas XIV. ni fallor, Aprilis ad te datas, quibus significavi, me ab Illustrissimo Electore impetrasse, ut nomine Suae Celsitudinis posthac sexaginta quatuor floreni, qui centum francos vestrates, aut quinquaginta


page 237, image: s237

sex Thaleros, ut puto, constituunt, numerari debeant nundinis Lipsensibus autumnalibus proximis, et totidem vernalibus Lipsiae semper repraesententur. Et existimo per Camerarium nostrum pecuniam ad te curari posse. Demonstravimus enim Suae Celsitudini Regem Navarrum, cujus Majestati praeclaram certe in tribus libellis, sed praesertim in Bruti Fulminis editione, operam navasti, pusillum admodum honorarium tibi praestitisse, quod certe plerique nostrum admirati sunt. Tu posthac non modo in caussis et consiliis quae ad te deferentur fidelis Jurisconsulti officium facies, verum etiam de rebus Gallicis et Sabaudicis diligenter nos certiores facies, literasque ipsi Electori inscribes, ut etiam me absente Suae Celsitudini offerri possint. Quod si aliquid ad me interdum adjunxeris, gratum erit. Patrueles meos vobiscum esse laetor, eosque tibi commendo. Faxit Deus ne ob tumultus bellicos vestram Scholam citius relinquere cogantur, quam aut ego vellem, aut ipsorum studiis conduceret. Salutabis eos meis verbis. (Nam scribere ad ipsos jam non vacat) et tuam mihi conservabis benevolentiam. Raptim Dresda postridie Cal. Junii anno 1589.

Tuus ANDREAS PAULLUS.

EPISTOLA CLXXXVII. JOACHIMO CAMERARIO S.

MAgnum merito me patronum assecutum praedicas sive mavis Suffragatorem. Sed optimus patronus sui clientis caussam, optimus Medicus sui aegroti morbum non novit. Bello haec civitas et vicinitas tota exardescit. Jampridem ex istis sive incendiis, sive fluctibus, procellis, tempestatibus, periculis summis evolare cupio: Ad eamque rem, ad praesens, inquam, et urgens malum praesenti remedio opus erat. Nunc rejicior in nundinas autumnales, quo tempore 32. floreni mihi curabuntur. At speramus nos ante finem aestatis aut mortuos aut Reges futuros. Vir Clarissimus millies a me per literas erat admonitus, ne semestres illas aut annuas liberalitates curaret, praesenti malo succurreret. Quam ad rem dedicationis utriusque munus compararam. In quibus tam honorificam ipsius mentionem feci, ut si quis me in doctus et ignobilis Scriptor tanto honore affecisset, non sexaginta quatuor ei florenos annuos, sed


page 238, image: s238

(Deum animi mei testem habeo) sexaginta coronatos, ut primum in patriam rediissem, studiosissime mitterem. Qui ex Regiis castris scribunt, confirmant spem esse, Regem Lutetia propediem potiturum. Quod si accidat, teterrimi belli exitum fore confidimus. Sed tamen ad praesentium calamitatum, et periculorum remedium, ad tres meas filias natu grandes hinc Basileam abducendas, et tanta discrimina vitanda, praesenti pecunia opus erat, quemadmodum sexcenties illi patrono meo scripseram, ut facilis conjectura sit, ei non fuisse meas literas redditas. Rescripsi ei, et ipsi Clementissimo Principi et liberalissimo Mecaenati in eandem sententiam. Tu si me amas, vide ut tuam commendationem adjungas. Sanctissime tibi Deum contestans jurare possum, ita civitatem hanc exhaustam, ita exinanitam, ita denique laceratam esse, ut Magistratus noster superioribus diebus duo coronatorum millia hostiatim quaeritans reperire non potuerit. Mercatorum negotiatio Lugdunensis funditus interiit. Deum testor, ne eos quidem, qui argenteam supellectilem pignori offerunt, teruncium ullum reperire posse. Sed haec satis multa et fortasse plus satis. Ego me tibi etiam atque etiam commendo: et spondeo fore ut si mihi tua opera, te, inquam, agente propediem succurratur, memorem me et gratum sentias. Minimum ducentis mihi vel coronatis vel taleris opus est. Eam pecuniam Deum testor me habere in animo cum primum domum reversus fuero reddere. Si quid audies minus parari, rescribas, ad sitim restinguendam bonum haustum requiri, non guttatim instillari oportere. Fac valeas meque mutuo diligas. 19. Junii 1589.

Virtutis et eruditionis tuae studiosissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CLXXXVIII. D. FRANCISCO HOTOMANO, Salutem in Domino.

UTinam Vir Clarissime et multis mihi nominibus colende aliquid ego, sive in publicam, sive in rem privatam tuam conferre possem, quod tanto huic malo mederetur: At non est illud mearum virium, neque facultatum, quas tibi bene cognitas esse cuperem. Si publicam rem


page 239, image: s239

spectes, bellicam praesertim, vix hiscere, qui sunt nostrorum hominum mores, nisi magno cum discrimine, et nullo tamen fructu au sim: Si privatam, ita sunt comparatae res nostrae, ut in diem fere vivamus, rei nummariae nulla hactenus, in futurum tempus, quod oportuit, habita ratione, nullaque parsimonia. Si tamen animus esset ad nos tanquam viciniores migrare, omnem ea in re meam operam, et officium ultro offero, idemque faciunt Collegae mei omnes, qui rerum hunc statum deploramus, miseramur et Deo assiduis precibus commendamus. Si in hanc sententiam concedes, ut ad nos migres, non esset alienum fortasse uti ea in re Magnatum nostrorum qui istic sunt consilio, D. Consulis praesertim et D. Tillierii, a quibus ad nostros commendatitias literas eliceres, quae olim non essent tibi inutiles: nec difficulter eas impetraturus videris, imo rem gratam illis facturus, si hac in re illorum opera uteris. Illos etiam tibi sic quodammodo in futurum devincies, qui honori ducent quod primi quasi autores fuerint adventus tui ad nos et ad Collegium nostrum: quodque segnius nostra sollicitatione essent facturi, sponte ut spero, facerent sedulo. Inde etiam nobis justa suppetet occasio, tuum simul et nostrum aliquod negotium urgendi apud eosdem ipsos et apud Senatum Bernensem, qua in parte tua tamen prius nobis exploranda esset voluntas. Tuum erit videre quid hac in parte, et in aliis praeterea in rem tuam possimus. Etiam atque etiam vale Vir Clarissime Lausannae 14. Julii 1589.

Tuus omnino

JOH. BOVIUS.

EPISTOLA CLXXXIX. Amplissimo Viro, pietate, virtute, ac eruditione praestantissimo, D. FRANCISCO HOTOMANO, Jurisconsulto eximio, Domino et amico honorando. S. P. Genevam.

ALiquotabs te, Vir Clarissime, literas, hac aestate accepi: Sed libri Observationum tuarum, redditi mihi nondum sunt. Scribam autem de iis ad Samuelem istum Selfisch Witenbergensem, cui eos a Bibliopola


page 240, image: s240

vestrate traditos significas. Ceterum quod attinet ut annuum illud beneficium ab Illustrissimo Electore tibi impetratum, in praesens aliquod subsidium convertatur, curavi subito, ut me absente (nam per duos fere menses ab Aula abfui) D. Crellius, qui Cancellarii munere jam fungitur, cum Sua Celsitudine colloqueretur, quae clementer assen sit ut hoc tempore centum floreni nostratum tibi numerentur de eo quod proximis duobus annis persolvendum tibi fuisset deducendi: Eaque de re scripsit Quaestor noster Gregorius Unwirth, quem Cammerministerum vocant, ad Kuchamisteros mercatores Lipsenses, qui Genevae Socios aut Institores habent, a quibus eam pecuniam jam statim istic accipies Bene ac feliciter vale, et an nummi recte redditi fuerint, et si quid de rebus Gallicis habebis ad nos perscribe. Meos patrueles tibi commendo. Dresda VIII. Augusti 1589.

Tuus ANDREAS PAULLUS.

EPISTOLA CXC. JOACHIMO CAMERARIO S.

CLARISSIME VIR,

TUnc accepi tuas literas, cum jam ascensurus essem navigium, et Genevensis urbis atque obsidionis periculum fugā devitaturus. Itaque neque cum ullo Norimbergensi Institore mihi colloqui licuit, et si collocutus essem, tamen frustra fuisset, quoniam itinera omnia et in urbem aditus undique interclusi sunt. Basileam veni admodum aeger, ibi tamen convalescere incipio. De Bernensium Heroum rebus fortiter gestis, nihil in praesentia scribere audeo. Nam omnibus minantur, si quis vel obloqui vel scribere audeat. Vide quaeso ut pecuniam, quam D. Koukmaister Genevam erat transcripturus, huc Basileam transcribat, idque si placet, mature fiat, ut huic nuditati et naufragio meo succurri possit. Si D. Donellum et D. Gifanium videris, velim eos meis verbis amantissime salutes. His scriptis certior factus sum, Doctorem Lobetium Argentinensem amicum nostrum valde idoneum fore ad recipiendam illam transcriptionem Norimbergensem. Itaque peto abs te, quaesoque, ut illi hoc negotium commendetur et quam primum subsidium illud curetur.



page 241, image: s241

Vale Vir Clarissime et salve, doctissimumque Jurisconsultum fratrem tuum officiose saluta. Basileae 24. Sept. 1589.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXCI. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO S.

VEhementer sum humanissimis et amantissimis tuis literis delectatus, teque etiam atque etiam rogo, et per amicitiam obtestor, ut posthac pergas, neque graveris de rebus Germanicis, praesertim quae ad nos miseros pertinent accurate scribere. Nam cum D. Cancellarius persaepe abesse soleat, vix est quod ab ip sius amicitia in hoc quidem genere expectare possim. De rebus nostris sic habeto. Ego superiori mense huc profugi nudus, naufragus, eversus fluctibus Genevensibus, qui nisi Deus misericors succurrat, Civitatem illam absorbere poterunt, eorum [gap: Greek word(s)] beneficio, qui neque foederum, neque Religionis, neque pudoris, neque existimationis suae, vel apud superstites, velapud posteros ullam habuisse curam videntur. Quin etiam Sabaudo aliquot nuper navigia vendiderunt, quibus jam utitur adversus Genevenses. Nam Castellum unum a Versoy aedificavit, cui e regione respondet alterum a Bellerive, et cum utraque ex parte suas hombar das contra Genevensium navigia exerant, tum etiam illis navigiis volitat ut transeuntes occupet. Sed usque adhuc fortiter se Genevenses tutati sunt, iis classibus freti, quas Galeras suas appellant. Nunc rumor est (et plane sic se res habet) reliquos tres Foederatos agere cum Sabaudo, ut suam controversiam Helvetiis universis, eorumque arbitrio committat, et jure potius quam armis experiatur. Interea fiant induciae, si recuset, spes est fore ut armis quoque Genevenses defendant. De rebus autem Gallicis non dubito certos ad vos nuntios perferri. Illud pro comperto possum ascribere, Gratianopoli et oppido Crest potitum esse Diguerium, ac jam praeclaram haberi facultatem impetum in Sabaudiam faciendi, et Camberiacum, quod iter unius diei abest oppugnandi.


page 242, image: s242

Saluta magnificum D. Cancellarium et clarissimum D. Tossanum, vale et me, ut facis, dilige. Basil. 4. Octob. 1589.

Tuus totus

HOTOMANUS.

Obsecro magnificum D. Cancellarium, ut meos ad Landgravium fasciculos, suis in Cancellaria ministris commendet. Mirum est Principem illum queri de meo salario et intermissione literarum, cum tamen assidue fasciculos ad vos mittam. Vale.

EPISTOLA CXCII. JOACHIMO CAMERARIO S.

CLARISSIME VIR,

SImul ut mihi ex fuga Genevensi Basileam accedere licuit fasciculum tibi literarum misi per Doctorem Lobbetium, quem tibi notissimum esse non dubito. Ex meis literis intelligere potuisti, tabellario vestro non licuisse in urbem a Sabaudo circumseslam ingredi. Itaque petebam abs te hoc ipsum, quod iterum vehementer contendo et flagito, ut ea pecunia, quae mihi Genevam curari debuit, quamprimum Basileam (si fieri possit) aut certe Argentoratum transcribatur. Scripsi eadem de re D. Andreae Paullo, quem velim, nisi molestum est, per te hac ipsa de re certiorem fieri.

Bernenses cum Sabaudo Pacem, neglectis et Geneven sibus et Tigurinis et ceteris, fecerunt. Praefecturas illi omnes tradiderunt, et passi sunt introducta Idololatria Evangelium, quod ibi per annos prope LX. floruerat, exterminari. Magnam sibi apud omnes invidiam contraxerunt, praecipue apud Regem Galliae, quem certe contumeliosissime et indignissime despexerunt. Vale Clarissime Vir et salve; et quamprimum poteris de binis fasciculis acceptis certiorem me facito. Basileae 6. Octobr. 1589.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.



page 243, image: s243

EPISTOLA CXCIII. Illustri et generosissimo Domino, D. RICHARDO STREINNIO, Baroni in Schwarzenau, Caesareae Majestatis Consiliario, Sapientissimo Domino et patrono observantissimo Viennae In Zwarzenau.

ILlustris et generosissime Domine Baro: Etsi magno et temporum et locorum intervallo distincti sumus, facit tamen virtus tua et dignitas atque Amplitudo ut saepe de te cogitem: Praesertim hoc luctuosissimo et funestissimo tempore quo Gallica incendia in has usque regiones permanant. Nam cum Dux Sabaudus belli societatem cum perduellibus nostris coļsset, anno superiore Marchionatum Salussiarum occupavit, confisus fore, ut Regni Gallici a Papa projecti et ad praedam expositi partem non minimam obtineret. Ea re defunctus Rex incensus D. Sancium in Helvetios misit, qui exercitum conscriberet, simulque Genevenses sibi adjungeret, quos intelligebat assiduis insidiis a Sabaudo vexari. Is pauculis diebus tres praefecturas occupavit, quos Ballivatus appellant: proxime oppidum Genevam. Post in Galliam profectos, cum speraret se bona Bernensiumfide usurum, custodiam eis illarum praefecturarum tradidit. Educta sunt ex eorum finibus amplius XV. armatorum millia, cum tormentis bellicis circiter XL. cum Sabaudus vix quatuor, ad summum quinque millia secum haberet. Quid effectum sit, res ipsa loquitur. Ita tres praefecturas prodiderunt, ut confestim urbem Genevam obsidendam Sabaudo tradiderint. Sed reliquam historiam ex adjuncta charta cognosces. Unum hoc addam. Cum animadvertissem tres urbis portas obsessas, reliquum esse unum exitum per Lacum, etsi dies jam XII. morbo et lectulo detentus, tamen me in navigium conjeci, et nocte tota equo Ligneo rectus mane Morgias perveni: Basileamque quibus potui modis accessi: Habes summam tertii mei prope dicam interitus: Cum nudus, naufragus, egens et prope ad mendicitatem redactus, tertium jam in hanc calamitatem incidi: Post binas fugas et direptiones bonorum meorum, quas Biturigae superioribus annis sum perpessus. De quibus memini ac semper dum vivam, meminero, te simulatque certiorfactus es, inopiae


page 244, image: s244

subsidium meae liberaliter misisse. Fata haec mea fuerunt: Ut vero cum illo bono Patriarcha possim dicere, Dies mei fuerunt pauci et mali. Sed tamen non frangor animo, neque me luctui et moerori sic dedo, ut fiducia ejus felicitatis me sustentem, quam Deus nobis pro sua clementia et benignitate, post hanc miseram vitam, pollicitus est. Scio pietatis comitem assiduam esse calamitatem, neque Christum cum ad se nos evocavit, pollicitum nobis esse opes et dignitates: Sed crucem et aerumnas assiduas. Agnosco praeterea mittere illum nobis suum (ut verissime appellat) Paracletum, qui nos in omnibus periculis, et aerumnis consolatur. Quam esse summam beatitatem fatendum est, et summum illud bonum, quod Philosophastri veteres in his caducis et nugatoriis rebus quaesiverunt. Te vero interea Illustris et Generosissime D. Baro summis honoribus florere, et (quod caput est) summa tranquillitate frui, magnopere gratulor, et gaudeo: Deumque nostrum ex animo precor, quaesoque ut hanc tibi felicitatem perpetuam esse velit, Illustremque Dominam Conjugem tuam et suavissimos Liberos singulari sua benevolentia complectatur.

Illustris et Generosissime D. Baro vale et salve, Basileae 26. Octob. 1589.

Illustris Dignitatis et Amplitudinis Tuae studiosissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXCIV. Clarissimo et Amplissimo Viro, D. FRANCISCO HOTOMANO Jurisconsulto praestantissimo, Domino et amico suo honorando S.

CLarissime et Amplissime Vir, Domine honorande, etsi Durantius noster de nostris rebus te plenissime informare potest, eamque ob caussam nullum scribendi argumentum superesse videtur; tamen vel hoc satis caussae fuit, cur ad te scribendum ducerem, ut de tam diuturno


page 245, image: s245

meo silentio, me apud te excusarem. Excusationis autem summa haec est, quod nulla negligentia aut oblivione tui, sed negotiorum multitudine scribendi officium contra meum institutum intermisi, qua excusatione me abunde tibi satisfacturum spero. Nosti jam a multis annis meum in te animum, cui si officia, quae tibi me debere fateor, non respondent, id non meae in te voluntati, qua neminem mihi antecellere scio, sed mediocritati, vel potius tenuitati mearum rerum ascribendum est. Interim tamen ut aliquid ad levandum tuum exilium conferam, strenae loco tres duplices ducatos Arragonicos veteres mitto, quos rogo, eo animo, quo mittuntur, hoc est optimo et benevolentissimo accipias. Hisce finem faciam, Durantio internuntio ad reliqua utens, Deumque ex animo in nomine Jesu Christi Mediatoris nostri rogans, ut honorandam tuam senectutem eousque clementer extendat, ut Patria tua a Tyrannis liberata, id quod futurum speramus, te quoque reducem aspiciat, ego vero ante reditum te in Germania conspiciam et amplectar. Bene vale, et tuam mihi veterem benevolentiam conserva. Datae Heidelb. XV. Jan. anno 1590.

Tui observantissimus

J. REUBERUS.

Clarissimum Virum, D. Doctorem Jo. Jacobum Grinaeum et M. Georgium Bessererum plurimum salvere jubebis. Et hunc, si ita videbitur, hortaberis ut patienter exilium ferat, usque dum Deus ipsum jurisjurandi Religione, quae sola ipsi obstat, liberaverit; id quod propediem futurum speramus.

EPISTOLA CXCV. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

CLarissime et praestantissime Domine Doctor. Ad superiores meas aerumnas accessit hydropisis. Si quem istic nosti medicum insignem quaeso te, ut aliquid ab eo remedii exquiras. Helvetii Evangelicarum


page 246, image: s246

partium conventum habituri sunt a Arau, in quo disceptabitur de Gen evensibus, quos Bernenses miris artibus oppugnant, quasi omnes pac is conciliandae rationes repudient. Saluta quaeso Magnificum D. Paul um Hochfelderum honorifice meis verbis, eique meum studium et obsequium deferto. Inclusas tibi commendo. Vale V. C. et salve 19. Jan. 1590.

Totus et animo et studio tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXCVI. Clarissimo Viro D. FRANCISCO HOTOMANO, Jureconsulto celeberrimo, Domino et amico suo summe observando. Basileae. S. D.

INcredibile dictu est, Vir Clarissime et Domine observande, quantum voluptatis, utilitatisque ex generosi Viri D. Sancii humanissimis, sapientissimisque colloquiis hauserim. Humanitate sua singulari ita me totum sibi devinxit, ut nihil mihi sit prius et antiquius, quam, ut quocumque modo atque officio, gratum meum erga illum animum testificari possim. Deum precor ut illum de Patria sua optime meritum, ac porro de illa merendi cupidissimum, Spiritu suo assidue comitetur, et adversus omnia incommoda atque pericula, quae ille publicae salutis gratia subit, protegat, atque defendat. Novi quid ad te scribam non habeo, quis sit rerum nostrarum status ex illo, tanquam ex viva Epistola coram optime cognosces. Rhaetorum foedus cum Venetis brevi, ut audimus, mutuo jurejurando sancietur ac confirmabitur. Bernatum pacificationem atque foedus cum Duce Sabaudiae speramus in fumum abiturum, praesertim cum magna pars Subditorum aperte, magnaque animi vocisque libertate illud improbarit, eique nequaquam assensum praebere voluerit. Speramus idem reliquorum, qui deliberandi spatium a Magistratu petierunt, fore judicium atque testimonium. Plura scribere non licet. Vale Domine et amice observande, meque


page 247, image: s247

tui amantissimum et observantissimum amare quaeso pergas. Vasero nostro, si id tibi non erit molestum, plurimum quaeso meo nomine salutis dicas, cujus literis propter subitum, et improvisum D. Sancii discessum nunc respondere non potui. Tiguri 8. Feb. anno 1590.

Tui observantissimus

J. GUILIELMUS STUCKIUS.

D. Sancio, me, fratremque meum Sebastianum, in Palatinatu commorantem, quaeso etiam atque etiam commendes.

EPISTOLA CXCVII. FRANCISCO HOTOMANO S. Basileam.

MOrbus iste, qui te pene inopinantem adortus est, Vir gravissime, factus esse videtur per [gap: Greek word(s)] , morboque uno in alium transeunte, nempe Diarrhoea in Hydropem, cum tamen fuisset expeditius, si Dominus dedisset, aquam e venis in ventrem profluere. Audias enim nostrum Hippocratem Aphor. 14. Sect. 6. Aph. si aqua e venis in ventrem fluxerit, solvitur morbus. Idem ominatur Aph. 37. lib. 6. Sect. 2. Coacarum Praedictionum: Hydropicis circa venas, aqua in alvum prolapsa, solutio. Et paulo antea. In aqua inter cutem incipiente, alvi profluvium aquosum oriens citra cruditatem, morbum solvit. Ista tibi repeto, non ut hominem perfractum et intrepidum ad omnes vitae casus perterream, sed ut mature et velut ex alta specula tibi praenuntiem eas tempestates et procellas, quae inopinanter hīc suboriri solent, utque fugias scopulos, senili prudentiā, in quos imprudentes saepe allidimus. Neque tibi minus prospicias, quod ceteris facultatibus corporis bene habentibus, ipse indolens aqualiculum tibi solum prominere videas. Nam non omnes Hydropes dolorosae sunt, sed eae maxime vel quae sunt ab internis inflammationibus, vel ab aliis morbis acutis, ut testatur idem Hippocrates Aphor. 12. Sect. 4. Aphorismorum, et lib. 2. Prognostic [gap: Greek word(s)] n, primo Prognostico: Neque tamen (licet aliae actiones primorum viscerum bene gerantur) excrescere potest iste ventris,


page 248, image: s248

pedumque tumor citra jecoris laesionem, in cujus [gap: Greek word(s)] sanguificationis officium consistit, facultatisque naturalis integritas. Prospice igitur, si placet, ut cauta victus ratione, et a prudentibus Medicis, qui tibi assident praescripta, valetudinem cures. Intermisceas quoque aliquando [gap: Greek word(s)] et serosa corporis quae repurgant. In quam rem eximie prodest Elect. Diachartam. cum expressione Rhabarbar. Ejus autem usus in singulas hebdomadas repetendus est. Aqua quoque decoctionis Radic. Gramin. cum pauca scobe Lign. Sassafr. diluere vinum oportet. Ita tamen ut in potu sis continentissimus, cum in siccitate posita sit diaetae pars potissima. Easdem aquas exhaurire etiam per Ulcuscula, in tibiis excitata, liceret, vel per paenigmos vel per caustica, si vacaret a literarum studiis ad valetudinis studium te convertere. Interea quoque ut viscera confirmes, quotidie sorbere poteris uncias duas vini Absynthitae quod istic familiare est ex [gap: Greek word(s)] . Idque horis duabus ante cibum. Corpus exerce pro virium ratione, et maxime ante cibum. Si quid aliud a me expectas, Vir gravissime, habebis amicum obsequentissimum. Datae XI. Kal. Febr.

Tui amantissimus

ALBOSIUS.

EPISTOLA CXCVIII. N. N. S. Genevam.

ETsi negotiorum et studiorum tuorum magnitudinem non ignoro, facit tamen mea erga te observantia, ut de rerum tuarum statu, tua que valetudine cupiam abs te fieri certior: Cognovi enim singularem in te humanitatem et bonitatem naturae, quae me sane de te vehementer sollicitum reddit: Aetatem enim tuam considero et studiorum ardorem atque assiduitatem incredibilem, quae huic etiam aetati nostrae fere intolerabilis videtur, quanquam tanta optimorum et humanissimorum hominum frequentia atque celebritas, quanta istic est, aliquid, ut spero, de ista nimia contentione te remittere ... Id enim et aetatis tuae ratio et doctrinae magnitudo, quam immensis laboribus ac vigiliis comparasti,


page 249, image: s249

non modo jure quodam suo postulat. Sed etiam flagitat. Itaque tibi equidem tam jucundam ac suavem illam consuetudinem gratulor, quaesoque, ut ea quoad studiorum tuorum ratio ferre poterit, abunde fruaris: Mihi crede, in istis tuis moeroribus et sollicita atque anxia expectatione, non parum solatii afferre possunt bonorum et piorum virorum collocutiones, praesertim cum eandem tam multorum conditionem ac multo etiam saepe deteriorem tua fuisse cognosces. Interea non dubito, quin Dominus tuae familiae curam sit habiturus et uxori tuae facultatem opportunitatemque vel maximam oblaturus, tuis et liberorum tuorum rationibus consulendi. Quid dicam video, expertus enim ipsius misericordiam et bonitatem, a qua me mei mores longissime depellere debuerant, nunc Davidis exemplo aliis lubentissime et studiosissime praedico et commemoro. Praeterea habes multorum studium et amicitiam, quorum preces nunquam tibi defecturas esse certo scio: De me quidem ita tibi velim persuadeas, neminem esse, qui omnia amicitiae officia diligentius ac sanctius colere ac servare cupiat. Bene vale Vir Clarissime, et mihi magnopere observande, Dominus Jesus Spiritu suo Sancto fidem et constantiam tuam adaugeat, tibique tuam omnem familiam brevi salvam et incolumem istic sistat. D. Viretus, Beza, Corderius, Merlinus et omnes reliqui amici tui te salutant. Quaeso abs te ut D. Calvinum parentem meum et D. Varennium quam officiosissime meo nomine salutes. Lauzannae XIII. Kal. Febr.

Deditissimus tibi

FR. HOTOMANUS.

In tuis literis velim indices quo loco clavem tui cubiculi collocaris.



page 250, image: s250

EPISTOLA CXCIX. Clarissimo Viro Theologo Praestantissimo D. GUILLELMO STUCKIO Theologiae Professori eximio et amico honorando. S.

CLarissime Vir, Domine Pastor observande. Non dubito commendationem tuam plurimum valuisse in eo beneficio, de quo ad me scribis. Vincit certe pudorem meum humanitas tua et comitas, et fraternus amor: de quo tibi permagnam habeo gratiam. Utinam parem, in aliquo genere affini, gratiam tibi referre possem. Sed vides rerum nostrarum statum. Nam fontes ipsi sitiunt: Rex ipse noster incredibili penuria laborat: Tanta est, undique sumptuum et stipendiorum exsolvendorum moles: tanta rerum omnium distractio, perturbatio, confusio. Utinam de ipsius vel nativitate, vel aliis rebus insignibus aliquid tibi nuntiare possem. Sed certe nihil exputare possum, quod ad institutum tuum pertinere existimem. Si quid ipsius Majestati dedicaris, velim utare opera Sadeelis nostri, qui et fuit et erit (ut confido) ipsius Minister et Concionator. Si quid judices me honoris tui caussa praestare posse, jube, manda, impera, fideliter certe parebitur. Sed illa via millecuplo tutior et certior est. De rebus Galliae nihil habemus prorsus, nisi Perduellium superbiam in dies minui: Multasque urbes sensim suum Dominum agno scere. Deum oro, ut Ecclesias suas, ex diuturno luctu ac miseriis, recreare velit, teque Vir praestantissime et D. Pastor observande, unacum Collegis tuis, venerandis Viris, singulari sua benevolentia tueatur. Vale Basil. prid. Kal. Jan. quem annum, velim tibi fauftum et felicem illucescere.

His scriptis nuntios mirificos ex Aula Galliae Regis accepimus, de quibus scribam Generoso D. Henselio. Noli quaeso, me posthac illo praeceptoris nomine honorifico afficere. Jam me tuum discipulum, et oviculam ex tuo grege lubenter agnosco.

Virtutis et dignitatis tuae studiosissimus

HOTOMANUS.



page 251, image: s251

EPISTOLA CC. Clarissimo Viro D. DANIELI TOSSANO Fidelissimo Ecclesiae Heydelbergensis Pastori et Sanctae Theologiae ?Doctori, Domino et amico honorando. FRANCISCUS HOTOMANUS S.

CLARISSIME VIR,

GRatulor magnifico D. Reubero de dignitate Cancellariatus, meritissimo illius virtuti, vigilantiae, consilio, et sapientiae delata. Quod de filio meo scribere voluisti, et jam coeperas, excidit e calamo. Sed Mazevius noster adolescens optimus et honestissimus videtur supplevisse. Summa haec esto. Nisi filius meus Hamburgum ire et in Hollandiam ad fratrem velit pergere, nolo ei teruncium unum dari; tametsi fateor Banosium et Brederoddam (qui hīc est) illius infelicis consilii auctores fuisse. Si volet, et comites idoneos habeat, rogo et D. Cancellarium Reuberum et te, ut (si sit opus) ei detis decem coronatos vel talleros ad viaticum et sumptus itineris, quos sancte promitto me quamprimum hīc. ... redditurum, ut vobis curetur, modo ille statim se itineri accingat. Nam a fratre expectatur, qui in summa gratia est apud Leycesterum Comitem.

Ceterum de Helvetiis nostris audies nuntium teterrimum. Ego nihil affirmo. Sed triplex illorum proditur damnatio, quod Gallos Principes una cum praecipua nobilitate tyranno prodiderint, eidem tormenta bellica eorum fidei et custodiae commissa, manciparint, Germanos equites ejusdem belli socios hostibus necandos ac mactandos praebuerint. Equites proxime Lugdunum fugere et accurrere dicuntur. Rex ipsos se subsequi editis literis promulgavit, editis, inquam, luget literis. Habemus novam et deplorandae istius perfidiae Helveticae et Dei implorandi materiam. Quamquam de Helvetiis nihil dico: Qui (si vera illa sunt) se ipsos suis vicinis ... de turpissima proditione. Vale V. C.

Nosti manum.

Festinantissime, ut relegere non licuerit.



page 252, image: s252

EPISTOLA CCI. LOBBETIO FRANCISCUS HOTOMANUS S.

CLARISSIME VIR,

SCripsi tibi hodierno die mane: et meas literas Castellonio, amico communi tradidi. Quaeso te, pro tua singulari et eximia humanitate ne gravere has literas diligenter curare. Deum oro, ut tuis sanctissimis studiis benedicat. Vale 29. Oct.

T. HOTOMANUS.

EPISTOLA CCII. Clarissimo et Amplissimo Viro D. FRANCISCO HOTOMANO Jureconsulto celeberrimo, amico et Domino suo honorando. S. Genevam.

CLarissime et Amplissime Vir, Domine honorande, Literas tuas ab Ornatissimo Viro Paulo Chevalerio accepi, quae quantum apud me habuerint ponderis, ipse testabitur cum ad vos redierit. Etsi enim opus non erat mihi vestram caussam commendare, propterea quod semper judicavi illam etiam ad nos, et omnes, qui Religionem Reformatam profitentur pertinere, tamen tuae literae, mihi alioquin satis prompto, calcar aliquod addidere. Illustrissimus Princeps sex coronatorum millia inclytae vestrae Reipublicae ad tres annos sine pensione annua mutuo dedit, eaque statim Argentinae numerari curavit, ut apud vestros mercatores ex mercatu Argentinensi redeuntes, ad vos deportari possent. Scripsit etiam sua Celsitudo, me auctore, ad Reginam Angliae, petiitque, ut et ejus Serenitas vestrae necessitati succurrat: De quo auxilio ego bene spero, si Senatus Genevensis Regiam suam Serenitatem quoque iccirco compellaverit, apud alios etiam Principes vestram petitionem meus Princeps juvabit, quam et


page 253, image: s253

ego Consiliariis aliorum Principum commendabo. Porro ad D. Paullum, Electoris Saxonis Consiliarium quod attinet, ego certe aeque atque tu ipsius taciturnitatem miror. Nihil ab ipso responsi accepi. Factum ipsius praestare nequeo, itaque rogo, ne propter ipsius taciturnitatem meam in te fidem et observantiam in dubium voces. Bene vale, Vir Clarissime et ignosce festinationi et negligentiae. Nam haec in Senatu, dum ad alia etiam quae legebantur attendendum mihi erat, scripsi, Chevalerio Argentinam properante. Datae Heidelb. IV. Julii hora tertia pomeridiana.

Tui observantissimus

J. REUBERUS.

EPISTOLA CCIII. ERRICUS MEMMIUS FRANCISCO HOTOMANO, Jurisconsulto S. D.

AGer iste, Vir doctissime, utinam luculentam villam haberet, quae nec fundum desideraret nec Dominum, et legibus, patriis bonis hīc uterere. Tam bono vicino, non timerem malos fures. Nunc, cum non propius Ithacae tuae, ut ille, sed longe hujus incendii fumum prospicere mavis, elige strenuum aliquem qui ejus heredii modum mihi et regionem, finesque ac pretium dicat. Ea demum certa indicatio videbitur. Ego pretium fecero, sive eo mihi empto fuerit, sive alicui ex meis. Librum de re Nummariā tuum jampridem accepi, fuitque munus mihi valde gratum pro eo honore quem tibi semper merito habui, et quod refertum est variā et multiplici eruditione: Tum quod id munus mihi allatum est a filio tuo, lectissimo adolescente, et istarum virtutum aemulo. Illum alterum librum quem polliceris, eodem studio jam expecto, quo amplector tua omnia, quoque fausta omnia tibi exopto. Vale Vir Clarissime.



page 254, image: s254

EPISTOLA CCIV. ERRICUS MEMMIUS FRANCISCO HOTOMANO S. D.

ACcepi litteras tuas datas Basileae IX. April., in quibus quereris de inofficiosā tui praeteritione in supremo matris judicio. Ea vero me quoque pro meo in te amore valde pupugit, cum indignitate, tum etiam novitate rei de qua nondum audieram. Denique totum querelae tuae argumentum mihi modis omnibus displicuit. Excepto, quod expostulatio tua apud me, in causā tam gravi ac seriā, novam mihi significationem dedit, ejus, quam de me opinionem habes, et optimae conscientiae, et optimae erga te voluntatis. Ego vero quod eram in dictā causā sponte facturus, ut a te starem, et amico meo veteri, et litterato homine, nunc jure etiam causae faciam, et omni studio atque ope, opibusque quantum potero innocentiam tuam sublevabo. Tu vide ut liberum judicium de hac tota controversiā Judicibus permittas, neque aliā aggrediaris viā, si quidem me audis, qui te et Edictis, et Principum constitutionibus, et praejudiciis, et aequitate petitionis tuae satis tutum existimo. Ego cum tui suavem memoriam nunquam deposuerim, nunc eam in isto tuo tam justo dolore renovabo potius quam intermori apud me patiar, ut homines cordati et boni solent, hoc est, similes tui meique. Vide ut me invicem ames, et de me ita sentias, quo modo de causae tuae bonitate, deque istā erga me benevolentiā. Vale.

EPISTOLA CCV. A MONSEIGNEUR Monseigneur le Chancellier.

NOn diffidam (Quaestor Illustrissime, tibi scribere quanta inter pericula magis atque magis meus versatur animus. Tu verō ille es qui oppressos sublevas et tuo vultu (in quo dignoscitur sapientia) omnibus recta proffers judicia. Insidiantur mihi (Censor aequissime) duo de condemnatis in Reformatione Forestarum Sezannae, qui more condemnatorum


page 255, image: s255

indiscussos non possunt refrenare dolores, verum opprobriis certant et callumniis. Petunt a te Rescriptum ad inquirendum contra Judices, qui plerumque odia multorum incurrunt. Verum, si cum subscriptione poenae talionis id agant et cum cautione de judicio sisti, recte certe. Alias nullus erit locus tutus, praesertim Judicibus, qui tot habent hostes quot condemnatos, alter duorum qui mandatum prosequitur (cognominatus Noel dit Sauldon) pro falso in Rescriptum Principis commisso a Judice (inferiori quidem) astat condemnatus, ut constat in exemplo quod ad te mitto, de cujus originali fides certa dabitur, si jusleris, quod autem scribo non typo malicie, verum ad tutelam honoris quem mihi calumniatur ille Sycophanta Sauldon. Supplico igitur (ut sepius antea) et instantius oro, ut aliquando voces me ex Egipto et a locis silvestribus, verumtamen bonum semper habeas erga me animum, et tua (qua in omnes uti soles) benevolentia, me opportune aspicias, quod tibi reddat omnium Creator Optimus Maximus. Ex Parrisiis VII. Maii.

Tuus ad omnia paratissimus et in omnibus obsequentissimus

PETRUS HOTMAN.



image: s257

JOANNIS HOTOMANI ET CLARIORUM VIRORUM AD EUM EPISTOLAE.



image: s258

[gap: blank space]

page 259, image: s259

JOANNIS HOTOMANI et CLL. VIRORUM AD EUM EPISTOLAE.

EPISTOLA I. Erudito Viro, et amico mihi carissimo, D. JOANNI HOTOMANNO, SALUTEM IN CHRISTO PLURIMUM,

ACcepi literas tuas humanissime scriptas, mi Domine: pro quibus gratias tibi maximas ago. In illis enim amor erga me tuus, et benevolentia, facile se omni ex parte aperuit Nihil autem habeo, quod tibi rescribam in hoc tempore: Nec si haberemper otium liceret. Hanc enim fere raptim scripsi. Quod habes in Epistola de Domino Patrono meo, an velim scilicet, illi de meo erga se studio aliquid significes, nec ne, non magni quidem referre arbitror. Nam neque ille, ut mihi sane semper persuasi, de mec erga se studio quicquam dubitat: et ipsa Domina Pouletta nuper mihi retulit, se, de meis ad te literis, nonnihil inaudivisse. Verum, ut modo dixires non est magni momenti. Quae de rerum statu nostrarum, et a te scribuntur et ab aliis multis quotidie nunciantur, utinam non essent verissima. Sane mihi, non minus quam piis omnibus,


page 260, image: s260

magno sunt dolori. Quin autem vereor ne nobis etiam, nobis, inquam, majora multo, quam adhuc apparet, impendeant pericula. Quid vero in his rerum difficultatibus nobis agendum? Quid vobis? Quid aliud omnibus, quam ut precibus enixi gratias apud Deum agamus, et certemus quisque, quo haec, de qua tu loqueris, flamma quam citissime extinguatur? Arma nostra sunt preces, mi Domine Hotomanne; Arma nostra sunt lachrymae. Neque vero mihi unquam animo excidet illud, quod quodam in loco, nifallor, Calvinus dicit: Sibi nunquam ratos placuisse nimis triumphale Evangelium. Quomodocumque se res habebit: Hoc certo scimus, nos Regem et Principem in Coelis Christum Jesum habere, ad Dei patris dexteram sedentem, qui suos nunquam deseret: Qui suam semper Ecclesiam tuetur et tuebitur, et intuetur ut ait ille, oculis mortalia justis. Illi causam nostram omnem, et nos ipsos et nostra omnia committamus. Ad me quidem quod attinet, ista nostrorum temporum iniquitas et miseria, et ut quod res est dicatur, sane ruinosissima et impendens mutatio, facit ut modo in Eremum istam Sampfordicam, mihi alioqui adversissimam, non illibenter me conjicerem: in qua me totum, quantum quidem per istam solitudinem et per valetudinem licebit, literis et studiis vellem involvere. Quid enim aliud agerem nescio. Verum his de rebus coram aliquando, ut spero, plura. Jam enim altera ut vides, procedit pagella, et longius, quam volueram, provecta est Epistola. Interim igitur, dum hisce de rebus liberius et familiarius colloqui licebit, Deum precor, ut bene et feliciter valeas, mi carissime Hotomanne: et quaeso ut, Domino Patrono meo, ex me, salutem dicas, quam humillime: Tu etiam D. Antonium et Georgium et Sarum quam officiose meo nomine salutes. Vale Samfordiae, 11. Augusti 1580.

Tuus in Christo totus

LAURENTIUS BODLAEUS.

EPISTOLA II. D. M. GENTILI.

HAbeo gratiam humanitati tuae, praestantissime Vir, quod me hominem ignotum et nihil de te meritum, benevolentia amicitiaque tua dignum existimaveris. Magni facio tuam singularem et doctrinam et


page 261, image: s261

pietatem, de qua multa audivi praedicari, filium vero tuum, eruditissimum eundemque humanissimum Virum, quis non amet, quis non magni faciat, quis non admiretur? Studia certe aequalia, exilium utriusque, par pietas et eruditio. Parentum, idem animus idemque convictus et consuetudo quotidiana, singulare denique fatum (ut ita dicam) nos conjunxit amicitiae vinculo indissolubili. Sed eximia ejus in Jure Civili doctrina facit, ut eum loco Praeceptoris habeam, colam et observem: Quod vero pro sua humanitate, me, non tantum amat, verum etiam abs te amari vult; merito me illi eo nomine obligatissimum devinctissimumque profiteor, atque utrique vestrum studium ex animo defero et polliceor: et quando me tuis ad filium litteris salvere jussisti, Deum oro vicissim, Praestantissime Vir, ut te et tuam familiam salvam esse velit: et tuos omnes singulari sua benevolentia complectatur. Vale. Ex Inclyt. Oxon. 20. Feb. 1581.

Tuae pietatis et eruditionis ergo tibi deditissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA III. Magnifico D. HOTMANNO Jurisconsulto peritissimo tanquam filio amantissimo. MATTHAEUS GENTILIS. Oxonium. S. D.

PLuribus quidem nominibus placuerunt mihi literae tuae, ex his enim perspicue intellexi quanti facias filium meum, ob communia studia, perennem consuetudinem, convictum, illamque tandem, quae inter te et ipsum est latentem ingeniorum sympathiam: Quorum unum vel alterum quiret inter vos summam conciliare amicitiam, sed quod devincit, in diesque magis, mihi crede, devinciet, Pietas illa est quam tu profiteris, et tam arcte complectitur Clarissimus Pater tuus, nosque Deo miserente, profitemur atque amplectimur. Haec certe gluten illud est, eritque semper


page 262, image: s262

inter nos, quod non divellere Daemon poterit unquam, nec Papa Daemone nequior. Crepent Purpurati Romanenses, cum sordido Monachatu, monstro inexpiabili, inquit Scaliger. Quo rapior? Amplector, ornatissime juvenis, ineffabilem humanitatem tuam, singularem benevolentiam, Christianam caritatem, cumque tibi nequeam aliud quam meam offerre fragilitatem, gratias tantum agam, quod paratus sis ad omnia, quae facere mei causa valeas, quibusve ego habeam opus: teque orare non desinam, unaque hortari Albericum, ut velitis meminisse Aristotelicae sententiae, quae vult homines peritos ab imperitis distare, sicut vivos a mortuis, ac, si prandentes vos, et coenantes insimul hoc quasi vulgare dictum, masticaveritis, mihique probabilem rationem quandam assignaveritis, non dicam simplicem vestrum esse convictum, sed Platonis convivium. Vale. Londini die XXVI. Febr. 1581.

EPISTOLA IV. D. WAKO.

EX quo in D. Pouleti familiam receptus sum, et de tua pietate, doctrina et humanitate ea audivi praedicari, quae mihiamicus communis D. Bodlaeus postea confirmavit: summo te semper amore sum complexus, humanissime D. Waki: semperque mihi occasionem praeberi aliquam exoptavi, quā hanc meam in te animi propensionem, tibi significare poslem. Ac sperabam fore, ut te coram salutarem, quia te brevi huc venturum acceperam: Verum quando res tuae hoc non patiuntur, et ego meo erga te amori deesse nolo: hisce litteris universum meum tibi studium, ex animo defero, teque vehementer rogo, ut me hominem tui studiosissimum, in eorum numerum recipias, quos tibi bene velle confidis, et a quibus omnia amicitiae officia expectas. Credo Patris mei nomen aliquando ad aures tuas pervenisse. Unus est ex Gallis exsulibus, qui postquam Christo nomen dederunt, multas aerumnas perpessi sunt, et jam in exsilio consenuerunt. Ego Calvini, et Ecclesiae Genevensis alumnus, quia te eidem Ecclesiae addictissimum esse profiteris, non possum quin te eo magis amem, colam, et observem. Et quia summam ab omnibus Anglis, ac praesertim Oxonien sibus humanitatem accepi, et una cum Pouletis fratribus Heri mei amantissimi filiis, in aedibus tuis vivo, officii mei est, et tibi hoc nomine


page 263, image: s263

gratiam aliquam habere, et Pouletorum verbis maximam, de quibus praeclare meritus es, quod tuo beneficio locum studiis commodissimum habent. Neque dubito quin ipsi per litteras jam pridem gratias egerint, et aliquando reipsa isti tuae humanitati gratiam relaturi sint. Verum unum est quod te moneam, humanissime D. Waki: Adhuc inferiora duo coenacula habuimus, quae insalubria satis, et istorum adolescentum valetudini hac hyeme non fuerunt admodum consentanea. Egi multis verbis cum Jansone inquilino, ut superiorum aedium partem nobis concederet, quia et ipse frequens Londini est, et Pouletis abs te optionem datam intelligebam: Verum homo ille, ut mihi ex ipsius moribus animadvertere licuit, durus et agrestis, neque tui, neque adolescentum rationem unquam habere voluit. Itaque pro tua autoritate, et tuo in D. Pouletum Patrem, et universam hanc familiam studio, hominem per litteras graviter objurga, ac effice ut adolescentes isti commodius habitent: quod fore spero, si superiorem aedium partem tuo beneficio habuerint. De omnibus nobis optime merebis, et me, humanitatem tuam reipsa expertum, magis magisque tibi devincies. Vir doctissime et humanissime vale et salve. Deus te tuamque familiam singulari sua benevolentia complectatur. Oxon. 23. April. 1581.

EPISTOLA V. Ad D. BODLAEUM.

MIrabere, sat scio, diuturnum istud silentium meum, cujus tibi causem aperiam. Ante paucos duntaxat dies Londino reversus est is, cui tu me amantissimis tuis literis commendatum voluisti, D Procurator Stonius Vir humanissimus, idemque doctissimus, et mihi jam multis nominibus amicissimus. Ad cujus amicitiam quia tuae literae aditum mihi praebuerunt, non possum quin tibi maximas habeam agamque gratias: Itemque pro tua constanti in me benevolentia, qua et praesentem et absentem semper complexus es, relaturus gratiam, si per meam tenuitatem liceat: Interim hoc tibi persuadeas velim, me tibi esse et fore, quandiu vivam, deditissimum, ad imperata tua suscipienda paratissimum. Pouleti fratres officiose te salotant, itemque D Suaetium, optime et valent et student: atque hoc tibi confirmare possum, non potuisse iis patrem prudentius


page 264, image: s264

meliusque consulere: Vix credas quantum unica aemulatio adhuc profuerit, summus, ut scis, ad virtutem stimulus. Utinam annum superiorem hīc transegissent, sed, ut spero, sequentis temporis assiduitate et diligentia, moram hanc in studiis admissam compensabunt. Frater tuus is est, cui has literas trado tibi curandas. Omnes amici te perhumaniter et officiose salutant, ipseque D. Stonius, inter alios amantissime tibi me salutem suis verbis adscribere voluit. Vale Vir doctissime et humanissime. Oxon. AEde Christi 13. Jun. 1581.

Tuae virtutis, doctrinae et humanitatis ergo tibi deditissimus,

JOANNES HOTOMANUS.

EPISTOLA VI. D. MARTINO.

AMo te de liberata fide: Verebar enim ne tui similis fores: Gratae litterae et gratior tuus in me constans animus: videbis tamen, ut in hoc mutuo amoris officio, et scribendi diligentia permaneas: Et quando maxime opportunum tempus nactus fueris, etiam atque etiam praestantissimum virum D. Dierum officiose ex me salutes. De rebus et Gallicis et Belgicis potes multa comperta habere, ac de iis certiorem me facere: hoc tam erit mihi gratum, quam cetera tua humanitatis officia solent esse gratissima. Obitum Osorii doctissimi viri, ut bonarum litterarum studiosus, non possum non iniquo animo ferre: optassem tamen ut pietatem excellenti illi eruditioni et eloquentiae conjunxisset: Quantus ille, mihi vir futurus fuerat! sed mortuos missos faciamus. Miror de Legato Lusitano, quem scribis mei fecisse mentionem: neque enim novi, neque Patri notum existimo. Ut ut sit, humanitatem praestantissimi hominis amplector: teque rogo, ut omne meum ei studium et obsequium ex animo deferas, ac plurimam ex me salutem impertias. Simeonem nostrum graviter objurga de hac cunctatione, et in scribendo negligentia. Gentili, quantum me amat, tantum salutis meo nomine dicito: itidem ornatissimo Patrueli tuo. Fontanum adi, si non est molestum, et ab eo litteras impetra, quas ad me


page 265, image: s265

vel deferas, vel transmittas. Pouleti te salutant, tibique bene precantur. Ego vero Martine amantissime.

Sum totus tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA VII. N. N.

AMplector istam humanitatem tuam, ac Savillum nostrum de me optime meritum judico, qui tuam mihi benevolentiam conciliarit. Ex ipsius ingenio, et amicitia vestra, feci de te judicium: Neque sat scio, me fallet opinio. Illum jam propter te; te vero illius causa et amo, et omni, dum vivam, benevolentia, studio, et officio prosequar. Vale.

EPISTOLA VIII. BODLAEO.

SI litterarum frequentia ad conservandam amicitiam nostram opus esse arbitrarer, Bodlaee ornatissime, hac in parte lubens tibi satisfacerem. Neque enim sum ad scribendum tardus: praesertim cum ad eum scribo, quem mei et amantissimum et studiosissimum esse scio. Is tu es, amicissime D. Bodlaee: qui mihi vicissim animo semper obversaris, et cui ego, dum aliud in praesentia nihil possum, fausta omnia assidue precor ex animo. Nos hīc de more. Oxonium Pouletorum causa placet: unum deest, docta nimirum tua et humana praesentia, qua iniquo certe animo careo. Etenim Vaticinium tuum vereor, ut nimis verum sit: hoc praesertim aestivo trimestri, quo mera et mira ab omni opere cessatio: adde quod multorum fastus non placet, ego lubens interim in minorum gentium Diis numeror, et mihi, Musisque meis cano. Fratrem tuum virum doctissimum et optimum bis vidi: Londini nuper, iterum hīc in Comitiis: quorum Solennitas celebritasque miris modis placuit. Doctor Joannes, Cancellarii vice hoc anno fungitur: vir bonus, et si ceteros novi, etiam audeo dicere solus. Ouendenus Doctor nuperrime factus


page 266, image: s266

est: dulcem amicum Swaetium, cujus dulcis, suavisque memoria, officiose ex me saluta, itemque a Pouletis fratribus. Vale.

EPISTOLA IX. HAYDONO.

GRatulor tibi ex animo de aucta familia tua, Generosissime D. Haydon: et mihi de tua constanti erga me benevolentia, quam in litteris tuis ad Sororium testatus. Utinam mihi vicissim de te bene mereri liceat: neque officio meo erga te, neque pietati ac studio erga universam familiam de me optime meritam, unquam deero. Ambo tui Sororii, bene et feliciter valent. Ego vero tibi Generosissime Vir fausta omnia precor ex animo. Vale. Oxon. x. Cal. August. 1581.

Tuae dignitatis studiosissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA X. WAKO.

EQuidem hoc ipsum ab humanitate tua expectabam, ornatissime D. Waki: quam ego magnopere amplector, et quibuscumque officiis potero, sartam tectam mihi conservabo. Etenim non potuit magis praeclare mecum agi, quam ab eo viro amari, qui et omni amore dignissimus, et hominem ad sui amicitiam timide accedentem confirmavit, benigneque et comiter excepit: Laudibus insuper iis adfecit, quas ut ex benevolentia tua, magis quam ex merito meo profectas agnosco, ita maximum mihiad virtutem stimulum addiderunt: ac Deum Opt. precor, ut tu haec de me olim vere praedicasse dicaris, et ego paternae pietati, et vestrae expectationi respondeam: Ceterum nos hīc ex animi sententia. Inquilinus ille tandem sponte discessit: et de tuis ad Decanum litteris, nihil inaudiveram. Edesius inferius atrium occupat, et Guillaumeus cubile proximum. Denique hujus beneficii tui Pouletos memores fore confido: Ego, quia per meam tenuitatem referre non licet, et coram agere non possum, animo gratiam quandiu vivam habebo: cum hoc ipso nomine,


page 267, image: s267

tum etiam ob reliquam humanitatem urbanitatemque tuam. Haec ad te paucis in praesentia. Dabitur autem, ut spero, aliquando occasio, et tui videndi, et jucunda, pia, doctaque consuetudine tua fruendi. Utinam Bodlaeus noster, quem ego mirifice amo, ut in amicitia, sic praesentia sua tertium faceret: quartum, ita me Deus bene amet, non novi: Sed scio esse non paucos, si non doctrina, saltem pietate proximos. Academia vestra mihi multis nominibus placet: et nullam in Gallia scio, neque in Germania, quae ei merito possit aequari. Verum si quantum boni tua tuique similium praesentia adferret, ita etiam ejus spes esset aliqua, Academiam longe omnium et beatissimam et florentissimam haberemus. Sed redeo in memoriam miserae Galliae nostrae, et Scholarum nostrarum, totiusque Ecclesiae perturbationem recordor: ac dum vestram conditionem cum nostra comparo, Summi Dei in vos benignitatem agnosco: quam ut perpetuam esse velit, ab ipsius clementia, votis omnibus flagito, simulque te, ornatissime et exoptatissime D. Waki, Ecclesiae suae quam diutissime praestet incolumem. Oxon. 22. Aug. 1581.

EPISTOLA XI. Ad D. ZUINGERUM.

PRAESTANTISSIME VIR,

ROgatus sum, a doctis quibusdam hujus Academiae Viris, ut ad te scriberem eorum nomine, eorumque nomine T. E. significaremi ante annos aliquot missa esse Basileam, Angli cujusdam Viri doctissimi Scholia in Plinii Naturalem Historiam, et Joannis Oporini Typograph celeberrimi fidei commendata, ut ea quam primum ederet: Verum exinde nullum verbum, et qui hac de re ad Oporinum scripserat, Joannes Caius Medicus Londinensis diem suum obiit, antequam diu perquisita in duos priores Libros Scholia reperire poslet: quae ut audio haeredum negligentia, vel mala potius quorundam fide, deperdita sunt Huic Commentatori nomen fuit Joanni Caymondo. Is, dum viveret, Praefecturam habuit Collegii cujusdam in hac Academia. Et quia magni fit illius Viri memoria ab omnibus Anglis, peto abs te, Vir Clarissime, ut quid illo Commentario factum sit certiorem me facias, et quae sit spes ut in lucem prodeat: quod isti homines magnopere cupiunt. Hi profitentur omnes tibi se ob singularem tuam eruditionem, multum debere: Humanitatem


page 268, image: s268

autem tuam, quam apud eos merito praedicavi, volunt experiri: Rem certe feceris, et pietate tua dignam, et humanitate ea qua Patrem meum, et universam familiam nostram, semper complexus es. Ego vicissim tibi, vir clarissime et praestantissime, meum studium, obsequium, et observantiam ex animo defero. Vale et salve.

Tuae dignitati addictissimus

JOANNES HOTOMANUS.

EPISTOLA XII. Episcopo Exon.

REVERENDISSIME VIR,

EX quo hīc sum humanitatem et comitatem tuam erga me saepissime sum recordatus: neque meo in scribendis ad te litteris officio desuissem, si vel misera Galliae nostrae tempora, argumentum aliquod aliquanto gratius suppeditaslent, vel te his de rebus ab amicis ex ipsa Gallia, non fieri certiorem existimassem. Praeterea cum tu me olim ignotum, et exterum benevolentia tua complexus sis, de tua constantia mihi plane non fuit dubitandum: praeterquam quod nolebam in hac tua calamitate domestica, quae tibi anno superiore contigit, litteris meis inanibus obstrepere, quam quidem calamitatem audio te pro tua pietate et constantia, aequo fortique animo tulisse. Ego et casum hunc ut debui, tuli, et precibus, quando aliud nihil poteram, Dei te clementiae commendavi. Atque huic pietatis officio, lubens has litteras adjungam: quibus et de meo Pouletorumque statu, certiorem te faciam. Nos jam hīc totum hunc annum vivimus. Adolescentes toti in hoc sunt, ut Patris voluntati, et amicorum expectationi satisfaciant: Et quia tu, Reverendissime Vir, unus ex iis es, qui Pouletorum familiae ex animo bene volunt, cupio te de istorum adolescentum probitate, et in studiis alacritate, summa quaeque sperare. Hi te salutant officiosissime, simulque rogant, ut tuam iis benevolentiam sartam tectam conserves. Ceterum, Reverendissime Vir, vix credas quam humaniter in Academia ista Oxoniensi fuerim exceptus, ac praesertim a Doctoribus, qui me ultro, et in suum numerum cooptarunt, et omnia humanitatis officia, ut erant amice polliciti, ita etiam cumulate praestiterunt: Unus ex his est D.D. Kenallius, cui has ad te perferendas


page 269, image: s269

dedi. Hunc rogavi, ut tibi meum obsequium, studium, atque omnem observantiam ex animo, nomine meo, deferret, quacumque re, tenuitate mea, tibi poslem inservire. Simul peto abs te, ut hoc quidquid est officii mei, boni consulas, et me benevolentia tua prosequare. Reverendissime Vir, vale et salve. Oxon. etc.

EPISTOLA XIII. D. JOANNI HOTOMANNO S. P.

LIterae tuae quas Decembri jam praecipite dederas, summo tabellarii scelere non nisi Januarii vi. redditae sunt, quo ego, tanto tempore, suavissimo literarum tuarum fructu privatus inter libros et literas invitus pene consenui. Ut primum vero exoptatas licuit videre literas, quicquid senii contraxeram, abstersi penitus, et duplicatis onustus literis, in laetitiam effusus transegi tempus faustum feliciter. Atenim oro te, Hotomane mi suavissime, qua tandem metamorphosi, qua metempsychosi ex aulico evasisti Pythagoreus? Nam quin ita factum fuerit, mihi dubium non est, a quo gallice ad nos scripseris. Sciebas scilicet animae tuae particulam evolasle aliquo, et in me credo potissimum transiisse [gap: Greek word(s)] Pythagorea. Tu vero securus esto, Hotomane, integram quanta quantafuerit servabo apud me, etiam in intimo sinu, reconditam. Illud unum male me habet et errasse in Epinomide Platonem, teque in eundem errorem impulisse, quumanimas [gap: Greek word(s)] omnem, quam prius habuerant scientiam retinere scripserit. Quam sit hoc falsum expertus dico. Amisit enim animula quam habuit linguae gallicae peritiam, meque ipsum coegit ad Interpretes confugere. Rebus Belgicis indoleo, ipsumque Alenconium praesentem exercitui praeesse optarim. Nos ad Riphaeos usque obducti pene nivibus pervenimus, inde reversi Hunnorum inhumanitatem ... furtoque nocentes Sauromatas aegre effugimus. Heri atque hodie in Thracia fuimus. Tibi si nuptiae animo fuerint, uxorem atram velis an albam, certiorem me facias. Si formosam, etiam pecunias mitte. Probae enim et formosae in pretio sunt. Sin speciem haud ita spectes, uxorem accipies simul et pecunias. Ego Pararius ero et Proxeneta, ne foris quaeras frustra. Jam vero Mela, quem tu Londino misisti, euah quam magni pretii, quam non bonus, quam totus niger! Eumnos tibi remisimus,


page 270, image: s270

ut si fieri possit, obtrudas homini nebuloni, qui tibi imposuit, solido saltem deperdito. Oxonii enim duobus venit ad summum, tu, ut scribis IIII. redemisti. Xeniolum tibi et Camdeno commune, Odem accipe, in Angliam e Graecia, invitis penemusis, deductam. Tentaram latine, sed his natalitiis feriis musae omnes Londinum transvolarant. Ter Heliconem pulsavi, ter inanis abii, unicum duobus exemplum mitto, [gap: Greek word(s)] tribus Ad Bosporum I sidos A. D. V. Eid. Jan. 1582.

Totus tuus

THO. SAVILLE.

EPISTOLA XIV. Ornatissimo et Clarissimo Viro. D. JOANNI HOTOMANO. H. C. S. P. D.

NON est cur expediam pluribus quam te amem (mi Hotomane) cujus primum comitas me pellexit: eruditio devinxit, assidua denique officia adamantinis catenis constrinxerunt. Neque vero meas ego literas amicitiae ineundae [gap: Greek word(s)] , sed initae et confirmatae testes esse cupio. Heros ille, et singularis meus [gap: Greek word(s)] , literas ad Antonium Filium, Paternae nobilitatis [gap: Greek word(s)] misit, quibus pro singulari humanitate significavit, se, una cum ornatissima Margareta conjuge mei memorem futurum. Ecquid majus, non dicam sperare, sed vel optare poteram? Neque dubito mehercule, quin tu hujus rei suasor, autor, actor fueris: quid ergo mirum si te amem? Si te animo meo penitus insculptum habeam? Quo mihi magis in dies augetur tui desiderium, praesertim cum videaris consilium omne huc revertendi prorsus abjecisse. Tene adeo tuorum omnium oblitum? Nostrae Academiae pertaesum? Sed variae occupationes te impediunt, quibus te ipsum adhuc expedire potes. Ignosco igitur negotiis tuis, ignosco. Nunquam erit ille dies, cum te [gap: Greek word(s)] , Londini complecti, tuosque oculos, ipsa luce mihi cariores, dissuaviari licebit? O lucem illam candidiore nota! ut inquit ille. Sed profecto quae duae res in omni negotio plurimum possunt, eae hoc tempore mihi obstant


page 271, image: s271

maxime, pecunia, et itineris faciendi venia, quarum alteram negotiorum nervum, non immerito a Demosthene vocatam, mea quidem certe conditio non fert: alteram Maecenatis mei favor facile conciliare posset. At quae tibi caussa (inquis) urbem nostram tam cupide visendi? Multae profecto, atque eae graves. Primum, ut te, ceterosque amicos omnes amplexari possim. Deinde, ut Herois nostri probum illud os, coram adspiciam, meaeque in illum observantiae specimen aliquod exhiberem; Postremo (ridebis fortassis nimiam hanc cupiditatem meam) ut urbem totius Regni florentissimam, et imperii nostri caput tandem aliquando cernerem. Huc accedit quod fratres hosce, florem et delicias Academiae nostrae (sine quibus vita mihi minime vitalis est futura) apud patrem salutare, non solum suave, verum etiam hujus coeli spiritu, jucundius mihi sit futurum. Habet enim [gap: Greek word(s)] nescio quid, ipsa, quae in eorum vultu apparet comitas. Interim vero sylvas et solitudines sectabor, aut saltem in musaeum memet abdam, Libros evolvam, ex literis solatium petam, neminem ad me, nisi forte Sancillum animae dimidium meae, aliosque paucos mihi conjunctissimos admittam. haec ego meo more conferruminavi. Tu vero vale, ornatissime Joannes, tuaque industria illud praesta, ut Maecenatis mei favor in me magis, magisque in dies appareat.

Oxon. 29. Januar. 1582.

Tui studiosissimus

H. C.

EPISTOLA XV. Doctissimo et Ornatissimo Viro, suoque amico Carissimo, D. DOCTORI HOTOMANNO, S. P.

QUod a tuo ab Oxonio discessu nullas omnino ad te literas dederim, (humanissime mi Hottomanne) non erat vel oblivionis vel incuriae et negligentiae nostrae: Sed partim occupationibus quibusdam nostris, quibus eram valde implicatus, partim absentiae nostrae tribuas velim. Quum autem nactus jam sim a negotiis, quibus distinebar, relaxationem, et nuntii tam idonei opportunitatem, haec pauca ad te scripsi, ne amicitiae et familiaritatis nostrae plane immemor esse viderer. Ago tibi


page 272, image: s272

gratias quantas animus meus capere potest maximas pro infinitis illis humanitatis tuae erga me officiis. Me memorem et gratum semper prae stabo. Te abfuisse tamdiu a nobis vehementer quidem doleo, propterea quod fructu jucundissimae consuetudinis tuae, toto hoc tempore carui. Sed hoc ipso me consolor, quod tu nunc Londini vivis apud nobilissimum et illustrissimum virum Amaeum Paulettum, quod in luce Reipub. vivis, et in ipsa Aula versaris, unde bene multa rerum politicarum experientia ad nos auctus et cumulatus revertere. Quam expectationem tui concitasti, nunc facile sustinere ac tueri potes, nimirum te summum aliquando Politicum evasurum. Herculem illum vestrum nondum ex Aula discessisse accipimus. Deus Opt. Max. omnia vertat in bonum nobis, qui puriorem Religionem profitemur, et misereatur lugentis, imo labantis Ecclesiae. Equidem spero, piorum quorumdam precibus Deum nobis tandem propitium futurum, et tantorum malorum metu liberaturum. Generosi illi summae spei, qui tuae fidei et tutelae commendantur, strenue, ut solebant semper, studiis operam navarunt, atque ita se gesserunt te absente, ut omnes singularem illorum pietatem et incredibilem humanitatem, nec non in studiis summam diligentiam in ore habeant. Pollicitus sum meam operam et industriam iis praesto futuram si qua in re uti vellent. Agnosco certe libenter me tibi, ornatissime Hotomanne, et illis suavissimis Juvenibus permultum debere, ingenueque fateor me in aere esse vestro. Niphus quidam Italus, Medicinae Doctor, non ita pridem in maxima studiosorum corona praelectiones quasdam habuit. Certe quidem nobis videtur vir doctus et perhumanus, an sit religiosus nescio; tamen in oratione sua dixit se propter Religionem Patavii professione sua publica fuisse abdicatum, et jam e patria sua carissima voluntario exulare. Fieri quidem potest: Sed nosti naturam Italorum. Non sunt multi Itali Gentili nostro similes, id est non sunt simplices et aperti, sed vafri et versipelles. Ludi a Collegii nostri studiosis, fere omnibus, apparantur magnificentissimi: Toti in hoc sunt: Hanc unam Helenam suam ornant. Utinam ludos, hac praesertim tempestate in jejunia et preces publicas commutarent. Alia nova, siquae auribus tuis digna sint, tibi narrabunt optimi Juvenes Pauletti tui, et mei. Reditum vestrum post tres septimanas expectabo. Dominus Doctor Gentilis, Richardus Weidmannus, et reliqui Furnivallienses te salutant. Salutant te etiam nostrates D. Hetonus, D. Weltdenus, D. Maxeius, D. Gazerus, D. Benettus et alii.


page 273, image: s273

Vale in Christo Jesu et valetudinem tuam cura diligenter. Oxon. ex aedibus Christi. Jan. 29. 1582.

Tui amantissimus

GUILLELMUS WATKINSONUS.

EPISTOLA XVI. JOANNI HOTOMANO.

CUm longo jam tempore nihil esset, quod ad te scriberem, humanissime Hotomane, argumenti inopia, tanquam justa excusatione, jure mihi videor apud Virum Jurisprudentem posse me uti. Quamquam sane, ne nunc quidem est, quod majus aliquid expectes. Ita omnia apud nos silent, nisi forte inanissima [gap: Greek word(s)] commenta audire gestias. Sed nec ea nimis Aulae grata fore spero, ut omnino mihi satius sit non scripsisse, quam spurcissimorum hominum [gap: Greek word(s)] legendis te male accepisse. Nolui tamen Cuffeium nostrum, hinc sine meis ad te dimittere, quem tua opera adscribi in Aulicorum album maxime volo. Est enim juvenis ea vitae ratione eductus, ut saepius animum admiratio subeat, posse sine summo Aulae incommodo eum tamdiu abesse. Quare si bene te novi, Hotomane, non dimittes amplius hominem et tui amantissimum et Artis Aulicae scientissimum. Vale Vir Clarissime et me ama.

Totus tuus

TH. SAVILE.

EPISTOLA XVII. EIDEM.

SI binis tuis literis, suavissime conscriptis, uno atque altero verbo respondeam, carissime Hotomane, id totum in rerum nostrarum tenuitatem conferas, quae illum orationis ambitum non patitur. Lubenter legi [gap: Greek word(s)] illud [gap: Greek word(s)] de perfidia et miseria nostrorum temporum. Non tam quod facta docuisses dilucide, sed quia, quid expectandum sit, prudenti conjectura assecutus es. Nam, ut certam, atque [gap: Greek word(s)] , si Christiani esse volumus, negamus de futuris scientiam, sic certe, nisi imprudentes esse volumus, ex antecedentibus consequentia arguere possumus, neque mihi unquam erit probabile eum, qui in limine titubarit, reliquum


page 274, image: s274

stadium inoffenso pede percursurom. At illi miseri mures, si hunc non recipiunt, cui se dabunt in clientelam? An compotoribus suis? Sed sunt certe nimis lenta nomina: Neque facile crediderim adduci posse, ut cum duobus potentissimis Monarchis, de salute non sua, inimicitias suscipiant. Jam ab Oceano dudum nulla spes fuit: Reliquum igitur est, ut se iterum Sarravo jugo subdant. At bone Deus quam non ferendum! An enim persuadere sibi quisquam potest, hunc, qui nulla accepta injuria, nulla laesus contumelia eos adeo habuit duriter, nunc autem tam contumeliose tractatum, tot opimis spoliis fraudatum, jure demum et Dominio excussum, an, inquam, existimare potest quisquam postliminio restitutum fore leniorem? Sed didicit fortasse suo malo mitiorem se praebere, mutabit, metu ne quid imposterum seditiose fiat. Nimirum metus, malus magister, et tamen quis esse possit, acutiores viderint, mihi nullus videtur. Nam qui semel ausis exciderunt, tardius impelluntur ad res novas. neque possum animo cogitare, unde tandem similis spes effulgeat, huic, quam nunc tantum non amiserunt. Nam quod audio nonnullos pollicitationibus Regiis deliniri, equidem non possum satis mirari hominum stupiditatem, qui in rebus gerendis assiduo versati, illud vaferrimi Siculi nondum didicerunt, [gap: Greek word(s)] . Sed ego fortasse [gap: Greek word(s)] , et caecutiam sane, nisi demum opus sit Deo [gap: Greek word(s)] . Noster ille Londinum abiit, editurus, ut mihi significavit, Lectionum quae ad Jus Civile pertinent Librum primum. Faucherius, amabilissimus adolescens, scripsit ad me Parisiis dedisse se Cujacio sacerrumos hominis Dialogos. Reliqua se brevi ad nos scripturum. Interim Oxonii apud magistros nostros magnum [gap: Greek word(s)] , quomodo homo tam bene doceat, tam male scribat. Id quod tu, quoniam Jurisconsultus es, si persolveris magna profecto eos molestia liberaris. Mihi videtur perinde scribere et docere. Quam meam sententiam si tuo suffragio confirmaveris, nec [gap: Greek word(s)] , nec [gap: Greek word(s)] . Aliud hīc nihil est, quod te scire juvet, nisi forte querelas illius de Libello. Dominicus rogat te, ut ejus memineris, et sane miser homo totus a te pendet, in quem si beneficium conferas, spondeo non fore immemorem, illud autem unice petit ut significes nunquid spei. De illis nugis ad Tacitum, modo apud te sint, nihil refert. Sed obsecro, vide ne effluant, eandem continentiam in tuis adhibebo. Vale et me ama. E Collegio Mertonensi 27. Febru arii 1582.

Luidus te officiosissime salutat et ego Simeonem.

Totus tuus.

TH. SAVILE.



page 275, image: s275

EPISTOLA XVIII. GUL. CAMDENO.

ANtevertisti me, humanissime Camdene: mihique pudorem injecisti comitate tua. Constans tuum in me studium, hoc certe postulabat tenue litterarum officium, et benevoli tui animi assidua documenta, hanc saltem grati animi testificationem. Sed facile patior, me abs te humanitate superari, quando nec referendae gratiae facultas adest, et ego non invitus cedo ceteris animi ingeniique tui dotibus egregiis. Hoc unum tibi persuadeas velim, neminem esse qui te magisamet ex animo, qui se tibi plus debere fateatur, qui vicissim de te bene mereri magis cupiat, quam tuus Hotomannus: neque hac ipsa in re Savillo nostro inferior esse volo: Qui quamvis tempore prior sit, nolo tamen jure potiorem. Ceterum praeclarae Alanzonii fortunae, quis invideat? Praesertim, qui Caroli in Italia, Henrici Patris in Germania, Lodovici cujusdam olim hīc in Anglia, et aliorum alibi, vel inanes vel infelices expeditiones animo repetere, et Belgis innatam levitatem, omnium saeculorum exemplis comprobatam, recordari voluerit. Adde diffidentiam, quae ex diversitate regionum nasei solet: Anteactae vitae memoriam, et universae illius familiae fatum: quae res metum nonnullis injiciet, apud alios vero contemptum pariet: Hispani Regis calliditatem, qua plus fortasse quam armis, praesertim adversus Gallorum. ... impetus efficiet. Consilia Medeae nostrae, quae mihi semper suspecta fuerunt; Regis Galliae cunctationem et simulatum erga fratrem animum: perpetuum vero istorum omnium in exterminanda sinceriore Religione consensum perhorresco, Pontificis olim autoritate, et Baionensi colloquio confirmatum. Dices, non sponte, sed desperatione ad hanc conditionem Belgas adactos: Quod illis longe certe exitiosius fore arbitror. Verum ego miseris illis bene potius precari, quam male ominari velim: Ceteraque acriori tuo, perspicaciorique judicio permitto; ac Deum oro, ut te, mi Camdene, salvum tueatur. Oxon. 12. Mart. 1582.

Litteras tuas de omnibus, et frequentes et copiosas expecto: Simul Savilli nomine salutem plurimam dico.



page 276, image: s276

EPISTOLA XIX. CAMDENO

Humanitatem tuam erga exteros singularem apud istum praedicavi: Quem tu jam hominem ex Paeane nosti: Verum is tibi mea commendatione, omni ex parte cupit esse notissimus. Gente Hungarus est, Patria Budensis, in ditione Turcica natus, Religionis, pietatisque causa, in Academiis Germanicis, Anglicisque per multos jam annos peregrinus. Vixit hīc menses aliquot, et doctrinae morumque nomine, apud Oxonienses nostros laudem summam est adeptus. Eum existimo benevolentia, amicitiaque tua dignum: nec dubito, quin et mea et illius causa, studium illi tuum sis libentissime delaturus. Optime de utroque nostrum mereberis: De me praesertim. Sed vide quam sim importunus, quantumque abutar humanitate tua, Ornatissime Camdene, qui cum solvendo non sim, magis tamen aliquid tibi debere volo. Scriptum illud virulentum in Alansonium nondum vidi, nec videre potui. Scio quam sit in Anglia periculosum hujuscemodi libros tractare: Sed si caute hunc ad me Libellum miseris, polliceor me eandem et fidem et cautionem in remittendo adhibiturum: Nisi forte venalis aliunde haberi posset, quem tu etiam coronato redimes. Fidem meam hac quoque in parte liberabo. Ego tibi vicissim omne meum studium et operam ex animo defero. Vale, mi Camdene, et amici ignosce impudentiae. Oxon. etc.

EPISTOLA XX. Clarissimo Viro JOANNI HOTOMANO P. S.

DIspeream et funditus peream, ni quoties intueor modo, nedum perlego tuas literas ac relego, Hotomanne Carissime, totus liquesco, acin candidas animi dissolvor lacrymas: Ita me movent non verba duntaxat, omnis elegantiae atque humanitatis plena; nec ipsa solummodo facta, quam multiplicia praestitisti. Etenim alterutrum horum vel hominem prorsus barbarum in firmam amicitiam posset pertrahere: Sed ex quo utraque proficiscuntur, tuus scilicet animus: Hujus sinceritatem unice respicio. Parum prompte loquor nunc, at nec mihi calamum lubet retractare; nec tibi nullus unquam stilus meum animum reddet obscuriorem,


page 277, image: s277

scio. Itaque facilius, saepius, liberiusque tecum literis agam. Nullum verbum, volo, frustra cadat, nullaque virgula in sinistram ducta videatur. De tuae causae integritate nil est quod in dubium vocetur: Tot enim in medium profers testimonia, et quae apud omnes Juris, amicitiae nempe Consultos omni exceptione sunt potiora, ut si tua merita inficiari vellem, ingratitudinis illico ac mendacii sim damnatus; si fatear, eo ipso et judex in me, et testis et reus existam. Age, (quid agam?) fateor, non equidem sine rubore, quia non sum solvendo: Sed non cum pudore tamen, quandoquidem libenter tua beneficia agnosco. Quare in praesenti, gratiarum actionem justo pondere, proba moneta, tibi pendo; in futurum promptum gratumque animum polliceor ac praestabo. Ecce lis transacta est: Forum sine crimine, nullus appellationi dabitur locus. Vale. Londino 13. April. 1582.

Tuus pro viribus

R. LAYDMANN.

EPISTOLA XXI. Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANNO S. P.

Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, Tempore sic duro est inspicienda fides.

ET praeclare Ennius: Amicus certus,in reincerta cernitur. At ista quorsum? inquies, nempe ut intelligas, mi Hotomanne, nullum unquam extitisse tempus quo luculentius amicitiae tuae testimonium exhibere potuisti. Audi ergo rem novam et Collegio nostro ante hodiernum diem inauditam, quam certorum hominum malevolentia, obtrectatio, [gap: Greek word(s)] denique effinxit atque efformavit. Literae a fundatrice nostra, ad nos hoc ipso die perlatae sunt virulentissime, atque acerbissime in me et quosdam alios conscriptae. Vides quanto in discrimine nostrae res versentur. Quid ergo restat, nisi ut tua singulari humanitate et benevolentia succurras atque subvenias labenti seu praecipitanti potius. Idque


page 278, image: s278

confestim. Nam cum in omni re comperendinatio est periculosa: tum vero in hoc negotio perniciosissima. Quamobrem enitere, vigila, noctes diesque elabora denique, ut literae a D. Walsinghamo, ceterisque Optimatibus, quas ego jam paratas esse spero, quam citissime perferantur. Vide quam [gap: Greek word(s)] et imperiose scribo: Sed effecit tua singularis humanitas, ne quid unquam petere erubescam. Plura ne scribam facit tabellarii importuna festinatio. Tu vero vale Vir Clarissime et respice. Oxonio. 19. Maii.

D. Antonio Poulet, S.

Tui studiosissimus et observantissimus

H. CUFFIUS.

EPISTOLA XXII. JOAN. HOTOMANO

FEcisti tu quidem peramice, qui literas amoris testes esse voluisti, quas ego officii et observantiae obsides ad te mittebam. Sed illud certissimum est amoris indicium, id in bonam partem interpretari, quod sine reprehensione nec potui nec debui omittere. De voluptate quam ex tuis literis exhauseram non instituo dicere, hoc unum adeo apud me gratum fuit, ut nihil potuerit esse gratius, quod te teste talem habeam cognatum, qui de mea conditione sit sollicitus. Misi literas ad D. Walsinghamum, quas cuperem ex animo, ad eum, per Dominum Pouletum deferri. Sed ex me nolim intelligat, vel quia tanto Viro tantam molestiam nolui exhibere, vel quia priori humanitati, qua erga me usus fuit, nulla ex parte satisfeci, nec sciam qua ratione eidem in posterum possim respondere. Summa quidem earum literarum nihil aliud continet nisi gratiarum actionem, cum officii commemoratione, quapropter ad ejus possunt oportunitatem et voluntatem accommodari. Sed omnia ad te refero- Valde me illud quidem in fine tuarum literarum refecit, quod brevi te et tua consuetudine fruemur, teque avide expectarem, nisi saepius antea in literis reditum tuum promisisses. Sed de hac re tu videris, libentius quidem absentiam tuam feremus, si, cum apud tuos sis omnia tibi ex animo succedant. Vale et salve plurimum. Raptim ex aede Christi apud Oxonienses.

Tuus ex animo

GUIL. St. BARBE.



page 279, image: s279

EPISTOLA XXIII. WATKINSONO Theologo Oxoniensi. S. P.

NIhil humanius litteris tuis: Certe mihi nihil gratius potuit accidere: et agnovi Watkinsonum in literis, hoc est, candorem illum animi tui candidissimum: Simul tuam in amando me constantiam, recte facis, nec frustra facis. Etenim perpauci sunt, quos eodem amore redamem, tam improbus est hujus saeculi fucus in amando, vel potius in simulando calliditas. Opto quandoque Satyrici personam alicujus, ut meo in istos homines odio justissimo satisfaciam. Sed frustra querimur, ubi Medicinae locus non est. Tu, mi Watkinsone, pietatem istam perpetuo cole: Benevolentiam tuam mihi integram serva: De meo erga te studio et amore mutuo, ne dubita, quam rem tu mihi frequentibus tuis litteris facturum te testatus es, sed ama etiam Pouletos meos, qui mihi fratrum loco sunt et erunt, dum vivam. Amicos, nominatim omnes, saluta meis verbis officiosissime. Quaere, si placet, a Wikamo nostro, qualis quantusque jam Jurisconsultus sit: Non dubito, quin librum fidei suae commissum, in Bibliotheca vestra reponendum curaverit. Hoc scire velim. Vale mi Watkinsone ex Regia. 1. Kal. Junii. 1582.

EPISTOLA XXIV. TH. SAVILLO.

VEre dixit quicumque dixit. Natur am etiamsi furca expellas tamen usque recurrere: atque hoc mei ipsius experimento frequenter esse sensi verissimum. Soleo saepe incusare naturam, quod mihi pudorem tantum indiderit, qui me a prima pueritia perpetuo comitatus est, mihique pudor hic pudorem injicit, hac aetate praesertim, cui minime conveniens est hoc gradu Doctoratus, quem me meo merito plerique adsecutum arbitrantur, ego certe ne me indignum homines eo judicarent elaboravi: hac linguarum variarumque cognitione quam mihi nonnulli tribuunt ego minime agnosco: hac assidua apud peregrinas gentes peregrinatione, quae confidentiam multis, nonnullis etiam impudentiam addere


page 280, image: s280

consuevit: hac denique vitae innocentia, quam ego semper professus sum, et quoad vivam Deo favente conservabo: cum male anteactae vitae conscientia hominibus etiam impudentissimis ruborem extorqueat, et juvenculis pudor iste honestatis testimonium, in viris vero mali alicujus indicium esse plerique arbitrentur. Ac mihi hujusce rei caussam perquirenti, duae potissimum res occurrunt: Natura videlicet et Institutio. A natura certe sum ita factus ut vix corpus vel inclinare possim, vel minimo quovis motu agitare, quin sanguis in toto vultu appareat. Nam quod ad animi perturbationes attinet, irasci non possum, quin me prodat facies: Vix aliquem compello ignotum, vix quem unice intimeque diligo, quin rubore illo suffundar mihi molestissimo: Sed maxime cum ii mihi sunt alloquendi salutandique quos me vel doctrina, vel genere, vel quavis dignitate antecellere scio, atque ii quibus honorem et reverentiam debeo. Sperabam annos, rerum usum, doctrinam auctiorem huic malo medicinam adferre posse: et quod natura in ceteris ultro efficit, id mihi quodammodo roganti, optanti certe, non denegaturam. Ac ut vere dicam saepe sum a Deo precatus ut quidquid esset in me modestiae et verecundiae augeret, pudorem istum subrusticum et intempestivum mature tolleret. Altera est Institutio: Quippe qui in sanctissima totius Orbis Christiani Schola et natus et educatus sum: inter aequales modestissimos, quod meum fuit fere fatum perpetuum: Ab iis ad pietatem et bonos mores informatus, qui maxime pietati Religionique addictierant, eamque disciplinam amplectebantur, qua imbuti adolescentes, et vitia detestantur, et suum cuivis honorem ac reverentiam exhibent, et in tota vita eam praestant modestiam, quae Christiano homine digna est. Verumtamen non modo mea, si ita appellanda est, verecundia in vitiorum flagitiorumque commemoratione sese ostendit, quod beneficium ei acceptum fero, qui mihi naturam hanc attribuit: Verum etiam quod ego nollem, ad eas actiones progreditur, in quibus erubescere vel suspectum vel ridiculum est: Quando et alterum, male adfectae conscientiae, alterum timori intempestivo ignaviaeque tribuitur. Est et tertia, ni fallor, caussa haec: haesitantia linguae et tarditas et earum virtutum defectus, quas in aliis, et fere in omnibus excellere video. Nam et mihi labilem fluxamque memoriam natura dedit, et eloquium, quantumvis studio adhibito negavit. Et quia judicio non careo, eo magis quid mihi desit agnosco, et tenuitatis meae conscius ad id erubesco. Facit autem multarum linguarum studium, ut unam recte prompteque non loquar, ac interdum haeream in


page 281, image: s281

minimis. Addo etiam quartam, eamque gravissimam: Spem scilicet, quam de me conceperunt homines, ii praesertim, quibus Patris mei eruditio, caeteraeque virtutes cognitae sunt: cui cum me opinioni satisfacere non posse video, merito non solum pudore suffundor, verum etiam me natum interdum doleo. Quapropter rogo, mi Saville, pro ea quae est inter nos, necessitudine, ut quid hac tota de re sentias, diligenter ad me perscribas: Accuratius aliquanto caussas pervestiges, et ex intima vestra Philosophia, tum Naturali, tum Morali, medicinam aliquam adhibeas, neque enim dubito, quin multa inde promi possint, simul etiam ex illo ingenii tui omni optimarum artium genere instructissimi promptuario, quae et ad hanc rem pertinebunt, et mihi cumulate satisfacient. Vale et me ama.

EPISTOLA XXV. Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO, S. P. London.

CUM multa divinitus a M. Tullio dicta scriptaque censeo: Tum vero illud in primis; bona prope omnia, carendo magis, quam fruendo a nobis intelligi. Quamquam enim nihil homini optabilius, quam non solum amari se a suis, verum etiam (si fieri possit) in ipso amicorum complexu aetatem agere: tamen nescio quo modo fit, ut sensus nostri perpetuo bonorum usu fructu deliniti obstupescant; ac tum vere nostra intelligamus bona, cum repentinae cujuspiam quasi tempestatis vi ex oculis nostris erepta desiderantur. Non est cur memoriam meam excutiam (Vir Ornatissime) ut a primis hominum seculis, et antiquissimis Scriptorum monumentis ejus rei petam testimonia, cujus in me ipso illustre admodum exemplum reperio, utinam vero potius (id enim hac in re praecipue optarem) omnes animi mei sensus penitus perspicere et intueri posses. Neque enim tam ex literis quam lacrymis nostris ea intelligeres, quae vel modestiae causa brevius significanda, vel potius reticenda video. Annus jam alter agitur ex quo primum inita est haec amicitia nostra, non proxenetae cujusquam opera conciliata, sed iis quae


page 282, image: s282

jam tum in te eluxerunt virtutibus et bonis artibus accensa, variis in me officiis aucta, omni denique humanitatis genere ita confirmata, ut nulla temporis vetustate collabi, nullis hominum injuriis imminui aliquando posse confidam. Sed profecto ita est, mi Hotomanne; fatebor libere quod sentio: cum assidue in oculis et conspectu meo versarere, crevit quidem certe amor meus: Tuaque toties probata humanitate refocillatus, tanquam oleo lucerna magis magisque emicabat: Postea vero quam fatali (ut ego sentio) nostrorum corporum dissidio, tibi (ut spero) glorioso, nobis vero aliquantisper acerbo et ingrato, factum est, ut suavissima tua consuetudine orbarer, illa veteris conjunctionis nostrae memoria meum pectus illico non affecit solum, sed effodit penitus; nec fere ullum respirandi tempus concessit. Nunc itaque in dies emergit amor: Nihil libri, nihil literae jam prosunt: Id solum curo et cogito, ut meum singulare studium quibuscumque modis possim, testari, et declarare contendam. Quocirca cum Savillus noster mihi se Londinum cogitare indicasset, measque si quas vellem literas rogasset, neque hominis amicissimi humanitatem aspernari potui, nec tam commode oblatam scribendi [gap: Greek word(s)] omittere decrevi. Habes igitur, Vir Ornatissime, literulas hasce nostras tumultuaria opera effusas verius quam exaratas, quas benevolentiae magis quam elegantiae nomine tibi gratas esse cupio et opto. Plura scribam quamprimum se se offeret occasio. Interim vero tuas [gap: Greek word(s)] literas expectabo. Ardeo enim ineredibili cupiditate quo in loco tuae res sint, cognoscendi. Vale Vir optime et amicissime. Oxon. 4. Junii.

Tui studiosissimus et amantissimus

HENRICUS CUFFE.

EPISTOLA XXVI. LHUIDO Doctori Oxoniensi.

ANtevertisti me humanitate tua. Et citius rescripsissem, si per Savillum scribere noluissem. Eum vix potui detinere in Aula diem unicum, tam verebatur, ille ne vel deliciis Aulicis delinitus plane, ad vos non rediret, vel potius tabe nostra, et contagione Aulica affectus minus bonus, minus Academicus ad vos reverteretur. Sed salva omnia sunt. Mecum


page 283, image: s283

duntaxat fuit quandiu hīc fuit: At ego et animo et moribus vester sum, et ero, dum vivam. Caussam partim tu pro tua prudentia, conjicere poteris, partim ex ipso Savillo intelligere. Ceterum ad levandam partem hujusce molestiae facies rem gratissimam, si ad me frequentes dederis. Nam et juvat recordatio omnium vestrum. Et summa quaeque exspecto ab optimo tuo exculto et eleganti ingenio. Savillo cetera committo, qui novit omnia. Vale mi Lhuide, et me ama. Ex Aula Grinoviciana 19. Jun. 1582.

EPISTOLA XXVII. JOANNI HOTOMANO. S. P.

QUod a quo discesseris Oxoniā nullas omnino ad te literas scripserim, Ornatissime Hotomane, noli quaeso aliquid de me durius suspicari. Neque enim aut negligentiā meā aut oblivione tui, hoc quicquid est culpae contraxi. Dicerem me negotiis implicatum commodam opportunitatem nondum nancisci potuisse, ni obsolevisset jam prorsus ista ratio excusandi, non minus, re quam verbis egregii Viri A. G. (quem honoris causa taceo) refutata; nihilque quicquam officii iter et cursum deberet aut interrumpere aut interpellare. Ut ut se res habuerit licet serius quam par est, aliquando tamen, ago tibi gratias quas possum (habeo autem longe maximas) pro tuo tam propenso in me animo, quem ut multis argumentis, ita in discessu tuo, illo amoris pignore, Libro de Oeconomia Juris, non significasti modo, verum etiam declarasti. Equidem gratulor mihi hoc nomine, deque meis in Jurisprudentiae studio progressibus, bene quodammodo ominor, quod Vir Legum Doctor, excellentis eruditionis, summae dignitatis, acerrimi in cognoscendis hominibus judicii, mihi in hoc studium vix dum ingresso fauste feliciterque acclamarit. Quod cum cogito (cogito autem saepissime) doleo certe vehementer tantis nos locorum intervallis disjungi, idque ferrem aegrius, nisi e re esset utriusque nostrum, tuque dignior esses, qui in Aula quam in Academia versarere. Reliquum est hoc unum, ut quem praesentes ex consuetudine fructum caperemus, eundem absentes ex literis crebrioribus, licet minus cumulate percipiamus. Ego quod ad me attinet, licet antehac tardior fuerim, omnes posthac ad te scribendi occasiones complectar cupidissime; idque ut tu facias etiam quoad per occupationes tuas licuerit,


page 284, image: s284

etiam atque etiam rogo. Vale. Raptim ex aede Christi. Julii 10.

Tuus ex animo

JOANNES BENNET.

EPISTOLA XXVIII. EIDEM.

JAm statueram eadem de re apud te conqueri, cum ecce tuae literae et meam accusationem praeoccupant et me simul accusant. Splendor vester Aulicus et lautitia et nos et inertes calamos nostros, plerumque stupidos et elingues reddunt: Sed haec tua summa humanitas et meus in te amor deinceps evincent. Miror quod de Savillo nostro nihil audiveris. Ut ut Aulae silet, certe nobis non desidet. Pudebit, scio, cum intelliget te apud me de ejus sanitate quaesivisse et silentio expostulasse. Libellum tuum remitto ad te. Nam ut esset mihi quasi perpetua familiaritas cum indole Hotomanica, Partitiones vestras, Oxoniae mihi comparavit Savillus meus: Cui ut alia multa, tamen plurimum debeo, quod ejus apud te gratia, me in amicitiam et familiaritatem tuam initiavit, quo nihil mihi potest accidere gratius. E Musaeo Lincolniensi 22. Julii 1582.

Tui amantissimus

ROBERTUS GARTHUS.

EPISTOLA XXIX. D. JOAN. BENETTO. S. P.

AMplector humanitatem tuam et quam ad me defers, Domine Benette benevolentiam: neque quidquam minus ab illo animi tui candore singulari unquam expectavi. Qui me amant, hos ego, si non mutuo complectar amore, simul cum foenore redamem, ingratissimus sim. De me certe hoc tibi persuadeas velim, neminem esse in tanto amicorum tuorum numero, qui cum minus possit, plus tamen tua caussa velit. Hoc meum in te studium experimento, quandocumque voles, comprobabitur: ne pluribus verbis utar in re minime necessaria: et ut menon Aulicum, sed Academicum agnoscas. Etenim animo, studio, et cogitatione vester perpetuo futurus sum et commodis vestris pro mea tenuitate, minime defuturus. Ceterum Norrisii filius e Belgio nuper rediit. Adfirmat is copias Hispanicas in dies numero validiores fieri: Usu certe, constantia,


page 285, image: s285

artibusque potiores. Alensonius Antuerpiā Brugas Gallicis suis cohortibus obviam profectus est. Tria millia Gallorum habet, totidem Anglos. Germanos equites mille ducentos: praeter copias, quas e Gallia Delphinus adducet, deest illis belli nervus praecipuus; et malo omini nostris est, Oudenarda in ipsius Ducis oculis obsessa, capta, hostium jam firmata praesidiis. Magis metuo exitum quam expecto: maxime quia jam Alensonii negotium non agitur. Vestra, nostra, Dei, Religionisque res, in discrimen vocatur. Sed causae bonitate, Deique benignitate me consolor: Quem insuper oro, ut te, mi Benette, salvum tueatur: Studiis tuis adsit: Et amicitiam nostram, bonis initam auspiciis firmam et perpetuam esse velit. Vale. Kal. Sextil. 1582.

Tui amantissimus.

JOANNI HOEOMANO.

EPISTOLA XXX. Viro clarissimo et amicissimo D. JOANNI HOTOMANNO HENRICUS CUFFIUS. S. P. D.

QUum nihil unquam mihi fuerit optatius, quam ut primum abs te ipso, tum vero ab aliis omnibus meus in te animus perspiciatur, fieri non poteit quin vehementer equidem afficiar eam partim temporis iniquitatem, partim rerum domesticarum perturbationem accidisse, quae non solum jucundissimum illud ad te saepius scribendi officium impedivit, sed pene illud omne, quo inflammabar bonarum artium studium restinxit. Nam si (quod vulgo dici solet) Musae et humaniores literae mentem sollicitudinis expertem, tempus liberum et securum, locum denique tranquillitatis plenum desiderant; quid mihi animi aut otii fuisse putas, quem non solum mea privata calamitas afflixit, sed etiam publica bonorum omnium miseria exanimavit? Verum enimvero quam tua summa et singularis sive amicitia sive pietas (levius enim fortasse tuis meritis gravissimum et sanctissimum amicitiae nomen) toties mihi misero vel in mediis malorum fluctibus non affulserit solum, sed etiam desperatis et conclamatis


page 286, image: s286

jam rebus aliquam salutis spem attulerit; subvereri profecto cogor ne forte tam diuturno silentio teterrimum illud animi ingrati vitium fovere videar. Quamobrem, ut suspicionem hanc (siqua forte animo tuo insedit) eximam, hanc ego meae in te benevolentiae et observantiae Syngrapham remitto, ut quem innumerabilibus prope beueficiis devinxisti, illum quam arctissimo et plane indissolubili amicitiae vinculo obstrictum scias. Non est hercule mei ingenii, non meae naturae, non pudoris tot ac tanta beneficia vel supprimere silentio, vel oblivione sempiterna obruere; sed cum ea prae me ferre et praedicare soleo; tum vero (si ea foret ingenii nostri felicitas) omni posteritati commendare cupio. Vides, Vir ornatissime, quam aperte ingenueque tecum agam: Sed ita est profecto; cui ego plusquam mihi ipsi debeo; quem et libentissime mea causa quidvis suscipere, et diligentissime consicere intelligo; huic ego homini facile omnes animi mei sensus et recessus intimos recludi patior. Noli igitur, noli obsecro quidquam gratiae causa a me conscriptum putare: Abhorret id a meis moribus: Quin hoc potius incredibili amori meo adscribas velim, qui me verecundantem impulit, ut in has insolitas plane voces subito erumperem. Quocirca ut uno verbo complectar omnia, et tibi gratias ago, habeoque maximas: teque oro atque obtestor, mi Hotomane, si modo id verbum vel tua humanitas vel amicitia nostra ferre possit, ut quem consilio, re, opera, omnibus denique modis adjuvisti, eum solita et humanitate et benevolentia digneris. Vides quae circumstant undique malorum turbae. Vides quam misera sit in hoc nostro Collegio eorum conditio, qui vere et ex animo literas et pietatem amant, nihil fallax, nihil [gap: Greek word(s)] meditantur. Vides impios, illiteratos, homines plane [gap: Greek word(s)] expulsos restitui, restitutos confirmari, confirmatos ad dignitatem evehi. Quid dixi? restitutos, confirmatos, evectos? a quo tandem homine? a nostro (si diis placet) Episcopo, quem ego vereor ne vere Antichristi Romani Emissarium affirmare possim. Plura profecto scriberem, sed vocem intercludit dolor. Habe itaque justissimam hanc et verissimam tum voluntatis meae testem, tum aliorum improbitatis accusationem, habes, inquam, ab eo qui te per veterem amicitiam nostram, per illam qua ceteros mortales antecellis humanitatem, per ea quae tibi semper longe antiquissima fuerunt, pietatem, probitatem, literas orat atque obsecrat, ut quem Collegium hoc nostrum [gap: Greek word(s)] , capere non potest, ei tu gratia et autoritate qua polles, in alieno prospicias, praecipue vero si id fieri potest, in Mertonensi, cupio enim amantissimi Savilli


page 287, image: s287

nostri frui consuetudine, poteris autem commode, sicut video, adjuncta Doctissimorum hominum, magnorum Academiae nostrae Luminum Ateii et Wollei opera, quibus te carissimum esse audio. Quare rescribe (obsecro) cum tibi commodum erit, meque certiorem fac quae potissimum via insistenda. Tuo enim consilio tuaque opera in his nostris rebus uti cogito. Vale Vir Ornatissime et me ama. Vale et salve. Oxon. 8. Augusti 1582.

Tui studio sissimus

H. CUFFE.

EPISTOLA XXXI. Doctori HOVENDENO, Cancellario Oxoniensi.

AMPLISSIME VIR,

NON sum immemor tuae erga me singularis humanitatis: Quin imo, illaipsa fretus, commendo tibi generosos istos adolescentes Germanos e Patria profectos, studiorum et omnis Anglicanae elegantiae pernoscendae causa. Itaque quā gratiā istuc proficiscuntur, quaeso te per eandem humanitatem tuam, ut quoad ejus fieri poterit, voti compotes fiant: Amplitudinem, amoenitatemque Collegiorum vestrorum videant, Bibliothecas perlustrent, omnem vestram sanctissimam Disciplinam et Majorum vestrorum Instituta sapientissima pernoscant. Ego tibi vicissim, Amplissime Vir, omne meum studium, obsequium, observantiam ex animo defero, polliceorque. Amplissime Vir, Vale et salve. Nonsuchii Idib. Sextil. 1582.

Tuae dignitatis studiosissimus

HOTOMANUS.



page 288, image: s288

EPISTOLA XXXII. HOTOMANO. S. P.

FIdem liberavi, suavissime Hotomane, ne nomen meum ad 111. Viros deferres. Literas scripsi ex animi tui sententia ad Dierum, Savillumque, tu eas tuo periculo dabis. Qua ego de causa misi non signatas, ut si videretur eas clauderes traderesque, sin minus, retinere potes in usus spurcos. Et certe haud scio an meliore uti conditione meruerint, hoc scio, inelaboratas eas esse et inelegantes, sed utcumque fuerit, factum est quod imperasti, si quae factum poena continuo sequatur, aequum, bonumque existimo Imperatorem, non administram eam debere dare. Quare tu qui aliis didicisti cavere, tibi caveas. Literas accepi hodie ab animale, nostin? Italus Varroni, Gellioque bos est. Literas, inquam, sed Deus bone, quam miseratus! Quantae quantae sunt, totae interrogationibus scatent; ut appareat eum jusculi, jusculi, inquam, judicem fuisse. Ipsas a me accipies proximo quoque tempore. Nam certe periculum est ne ad insaniam redigat Musas meas mansuetas. Qui tibi eas dabit literas popularis tuus est, e famulitio Westcestrensis Episcopi, vir, quantum mihi Faucerioque liquere potest, simplex bonusque. Is in Gallias reversurus cupit trajicere. Si in Libellis impetrandis tuam sentiat munificentiam, nobis non ingratum feceris. Ut videbitur tamen. Cuffius in literis Graecis, et Latinis est, quas proximis diebus expromet, emittetque. Salutem Camdeno [gap: Greek word(s)] nostro. Raptim nocte concubia. Idib. Augusti 5. 1582.

Totus tuus

TH. SAVILE.

Literas claude, sed sigillo non tuo.



page 289, image: s289

EPISTOLA XXXIII. D. FISCHERO, Decano. Exon.

PRaestantissime D. Fischere: Satis adhuc mihi siluisse videor, ac vereor ne aliquam meam incuses negligentiam. Humanitas certe tua, nec meum in te studium hoc patietur unquam, ut vel negligentem amicum me, velingratum habeas. Ad pristinam autem meam erga te animi propensionem magnus cumulus accessit ex Fischeri fratris tui filii comitate, humanitate, et perpetuis beneficiis, officiisque, quibus me sibi devinxit, et universo Fischerorum nomini. Adde quod officii mei est, te de Pouletorum tuorum salute, valetudine, studiis sollicitum, certiorem facere. De illorum itaque indole, pietate, et in rectis quibusque studiis alacritate et promptitudine, velim te summa quaeque expectare. His pro mea in Patrem et universam illam Familiam pietate et observantia, neque consilio, neque opera unquam deero. Te vero, Vir Praestantissime, eo magis amo, quod sciam secundum Patrem, neminem esse qui adolescentes, magis ex animo diligat: Simul rogo, ut illis mihique benevolentiam tuam conserves. Deus te tuamque senectutem Clementia sua protegat. Ox. 12. Cal. Septemb. 1582.

Praestantiae tuae studiosissimus

HOTOMANUS.



page 290, image: s290

EPISTOLA XXXIV. Clarissimo Viro et amico singulari. D. JOANNI HOTOMANO, JOANNES LUIDUS, Aeternam in Christo Jesu beatitatem ex animo precatur.

NUllae pene tuae sunt literae, quibus Savillum nostrum compellas, in quibus me nominatim non peramanter et perofficiose salutes, quod ego certissimum tui in me amoris testimonium interpretor; et ipse mihi praeceptum, integre et sancte inter nos colendae benevolentiae esse video. Ut enim tardissimus fortasse in officio, pleno virtutis et gloriae, usurpando non sim; cum eo praesertim a quo me sincere amari sentiam: Fit tamen, nescio quo modo, ut peracres admoveat animo meo crebra haec et amicissima salutatio, stimulos; qui me, si non languentem excitent, currentem certe quidem, ut celeusma quoddam [gap: Greek word(s)] , vehementer cohortentur ac impellant. Cave enim putes, Carissime Hotomane, cum tantas vires, ut veteres quidem putarunt, magicae voces habuerint, ut homines belluarum formis induerint, messes in alienos agros traduxerint; de coelo lunam deduxerint, soli crassissimas tenebras offuderint; et ut brevi dicam, rerum universitatem mutarint: Nihil, ad animos permovendos amicissimorum hominum, gratissimas, et quovis Sirenum carmine ad titillandas aures, suaviores compellationes valere, ac sapienter sane a quodam priscorum Sapientum dictum mihi videri solet Magnes amoris amor. Tam est enim occulta et admirabilis amoris vis, ut Empedoclis acumen, qui in explicanda naturae obscuritate, Deus qui dam haberi voluit, ad Magnetis cum ferro abstrusissimam consensionem citius perventurum crediderim, quam ad amoris divinitatem ex causis investigatam aspiraturum putarim. Quid igitur mirum est, si amicorum [gap: Greek word(s)] sic rapiamur, ut in dulcissimam quandam [gap: Greek word(s)] incidamus? Quamquam ea [gap: Greek word(s)] dicenda non est, cum quis apud se est. Apud se est autem qui apud amicum est: si quidem verum sit illud quod omnium


page 291, image: s291

gentium, omnium aetatum consensu confirmatum est, Amicus alter ego. Ergo ego Hotomanus sum, et Hotomanus Luidus est? Hoc sane tam est portentosum, ut ne ab Horatio quidem Poetis, nedum a Sapientibus sano homini concedi debere videatur. Quid? Mene in tanta amplissimorum procerum gratia florere, tam illustri splendore, tam clara luce versari, tantam gravissimorum negotiorum molem istis humeris sustinere? Aut Hotomanum in otio hoc Scholastico delitescere, in umbras Academiae se abdere, ab hominum oculis et aspectu se subducere, in nulla penitus existimatione et nomine esse? Sed, ne ex Lyceo valentissimus aliquis disputator, nullam nostram amicitiam esse, quae nulla nitatur aequalitate, concludat; a contortarum conclusiuncularum calumnia sarta tecta nostra amicitia servanda est. Novi enim, Peripatetice, quae Aristoteles tuus de amicitia scripserit, omnem amicitiam in amicorum aequalitate sitam esse ac positam, nos autem qui amici inter nos et sumus et haberi volumus, summa etiam inter nos aequalitatis consensione colligamur. Non illam splendoris dico aut gratiae, aut autoritatis, aut ingenii aut eruditionis, aut prudentiae, aut sapientiae; sed hanc benevolentiae, caritatis, observantiae, amoris, studii et officii. Hanc igitur integram animorum nostrorum conjunctionem, Hotomane carissime, tueamur et exornemus, ejus unico autore, Deo Optimo et Maximo freti; ut cum ex hujus vitae miseriis, tamquam ex durissima servitute emigraverimus, aeterna et absolutissima caritatis et amicitiae perfectione in Christo Jesu, Domino et Sospitatore nostro, in coelesti apud Deum Patrem, gloria perfruamur. Vale ornatissime Hotomane. Ex Collegio Novo Oxonii 26. Augusti 1582. anno epochae Christianae.

Amicus ex animo tuus

JOANNES LUIDUS.



page 292, image: s292

EPISTOLA XXXV. JOANNI HOTOMANO. At Oxford.

LIberavi sidem, ō carum caput, meique dissimilis esse coepi. Et quia non minor est virtus quam quaerere parta tueri, conabor eam, quam apud te gratiam nuper inivi, crebris literis confirmare et augere. Salutavi et resalutabo cum erit opportunum Dierum, optimum Mecaenatem meum, et animi dimidium tui et alterum animi dimidium mei. Ab eo Libros et Tractatus quos habet tuos tibi remittam die proximo Mercurii, praecipue Guicciardinum, quem expectas. In Belgio Malecontenti praevalent et Bredam oppidum Principis primariam ceperunt usi antiquo stratagemate, hominibus scilicet sub faeno occultatis et lintribus in oppidum invectis per flumen, oppidanos trucidarunt, faeminas, et infantes in amne suffocarunt. Exercitus conscribitur in Normania In feriore, quem alii, ut retulit mihi Fontanus, Belgio, alii Delphinatui, alii Lusitaniae destinatum ferunt. De aliis te faciet certiorem Fontanus qui multo me melius novit votis tuis satisfacere, cui tuas literas et salutem tradidi. De Osorio nihil, nisi magnum Lusitaniae lumen extinctum esse. Nondum tuo nomine Legatum Lusitanicum salutavi, sed ubi se offeret occasio, non ero tui, crede mihi, immemor. Adhibita aequa lance pensavi, quantum Gentilis noster te amavit et tantum salutis, nec scrupulo plus et tuo nomine rependi. Cum ipse redierit, si videbitur, poteris minus parce cum eo agere, siquidem verus amor modum non novit. Patruelis meus, fratris mei nomine, magnas tibi gratias agit, majores habiturus cum dabitur facultas. Simeon non apparet in rerum natura, credo eum Gygis annulum esse nactum. Poulettos diligo, colo, observo, illisque a Deo fausta precor omnia. Ego vero, Hotomane carissime, sum tuus, si meus sum.

RI. HAK.



page 293, image: s293

EPISTOLA XXXVI. D. HUNFREDO.

ADolescentes hi Germani, splendidis Familiis orti, optimis artibus instructissimi, in Academiam vestram profiscuntur ejus fama et celebritate adducti. Collegiorum amplitudinem, ornatum, amoenitatem videre: Bibliothecas vestras, antiquissimis quibusque Libris refertas intueri: Omnem denique, quoad fieri poterit, Disciplinam vestram, et Instituta Majorum vestrorum sapientissima pernoscere cupiunt. Et quia tu is es, Amplissime Vir, qui de Germanis bene semper mereri voluisti, et Nationis illius ingenuos, candidosque mores adamasti: Ecce tibi offertur occasio, honestissimis istis adolescentibus gratificandi, nec dubitabam quin hoc et sine commendatione mea facturus esses. Verum ut et ipsi cognoscant quanti abs te fiam, et habeant aditum ad te faciliorem, Literas meas petentibus denegare non potui: Quin ultro et obtuli; quibus meum praeterea tibi studium et obsequium quacumque re dignitati tuae prodesse potero, deferrem, simulque tibi et universae tuae Familiae bene precarer ex animo. Vir amplissime vale et salve. Nonsuchio Idib. Sept. 1582.

EPISTOLA XXXVII. JOANNI SAVILLO.

VIde, quale sit, meum fatum, ut quocunque in loco sim Savillum nanciscar aliquem, hoc est doctrina, pietate, morumque suavitate praestantem amicum aliquem. Lutetiae fratri tuo, familiaris fui, singulari ipsius eruditione ad hoc invitatus. Te vero Oxonii unicum habui, quem vel propter acumen ingenii, optimarum omnium artium ornamentis exculti, vel propter verecundos, et vere jucundos eosque aureos mores amarem: et amabo, dum vivam. Ecce, eo ipso, quo tu hinc a me discedis die, incido in alterum Savillum, gentilem tuum, ex eujus vultu et oratione statim, quam vester esset, agnovi. Ipsius in Religione studium, in tuenda generis vestri nobilitate, liberalitatem, in


page 294, image: s294

exteros Religionis studiosos pietatem, et in divinarum litterarum Libris pervolvendis, diligentiam incredibilem a multis audio praedicari. Sed quod vestrae familiae proprium est ornamentum, humanitas istius erga me ignotum tanta extitit, ut primo quoque tempore me domum suam invitaret, ac sine me jucundam sibi minime vitam, vel potius nullam fore testaretur in posterum. Noli mihi istam invidere felicitatem, mi Saville: nam et humanitatis hujusce laus tua est: et fructus novae istius amicitiae maxima ex parte ad te rediturus. Heri fui apud illum Stradfordiae. Deus bone, quantis me sibi jam devinxit officiis. Arcana quaeque Bibliothecae suae, quae innumera sunt, liberaliter mihi patefecit, obtulit, communicavit. Patri et Socero bonis Senibus notum esse me voluit: Laute excepit, cumulate omnia pollicitus est in posterum. Renuntiarant ei familiares, te, dum hīc esses, ad salutandum ipsum aliquando venisse. Dolet se non affuisse: Maxime, ubi ei, quam essesomni amore dignissimus exposui. Vult ut te verbis suis amanter et studiose salutem: Quod tu litteris tuis me fecisse testaberis. Ceterum utinam Trinitariis nostris succedant omnia feliciter. Si quid est quod hac in re possim utantur opera mea tam libere quam ego hanc lubenti animo polliceor. Fictos amicos minime moror vel salute vel litteris. [gap: Greek word(s)] . Et quia te unum uniceinter omnes dilexi, abs te uno vicissim amari cupio. Amico ficto nulla fit injuria, ubi detracta larva est. Multus, de te, mihi sermo cum Sidneio, cujus in te amando judicium cum meo plane consentit. Feceris recte, si aliquot Corneliana loca abs te illustrata vice litterarum miseris in litteris. Expecto Melana tua, Agricolana, Caesariana: Itemque litteras ad Lipsium. Celata virtus instar inertiae: nec meum nomen ita obscurum est, utnon possit lucem aliquam adferre nomini tuo. Incidi in Aschamii vestri Latinas Epistolas; quem hominem, ne natum quidem existimabam: Valeant Longolianae, ceteraeque pueriles omnes Epistolae. Certe si Alphonsus Arragonius vere dixit ex libris his, quid quisque quantumque valeret ingenio, cognitu facillimum esse Irae moderatione; recta prudentique rei familiaris administratione, et in scribendis litteris, dictandisque judicio. Aschamius vester puritate Latini Sermonis cedere paucis, argumenti gravitate omnes mihi superare visus est. Adde, quod juvat me miris modis temporum illorum recordatio, cum homines docti magis inter se amarent, minor esset fucus, invidia ex interis credo nondum eruperat. Hei mihi, quod non sum Satyricus aliquis aut Orator, ut teterrimo huic saeculo,


page 295, image: s295

quemadmodum animo soleo, sic stylo linguaque maledicere possim. Utinam in ceteris, qui se profitentur amicos, tantus animi candor esset, quantum in te agnosco, mi Saville: Cui, ut finem imponam hisce litteris, quas tibi soli scripsi, bene feliciterque precor ex animo. Vale et salve. Lhuido nostro salutem plurimam.

Tui studiosissimus.

EPISTOLA XXXVIII. Doctori JAMES.

TAndem redit ad vos Bernardus noster, quem Comes Illustrissimus humaniter excepit, eique per me liberaliter omnia pollicitus est: Sed partim ipsius Comitis negotiis, partim malitia et improbitate quorundam factum est, ut octo hīc dies integros manere coactus fuerit, et tantundem temporis de studiis suis deperdere. Itaque satius erit in poslerum, si me per literas moneat, et ad Illustrissimum Comitem scribat, characteribus illis elegantioribus, quibus dicit ipse se mirum in modum delectari. Ego ei certe pro mea tenuitate non deero, qui de omnibus bonis bene mereri cupio. Tibi vero, Clarissime Vir, et studium et obsequium meum tam ex animo polliceor, quam scio me abs te amari. Et cum reipsa hoc testari malim, quam pluribus inculcare verbis ac literis, superest ut tu studii hujus erga te mei periculum facias, ego autem omnem occasionem arripiam, gratum tibi meum animum testificandi. Vale Vir Clarissime et salve. Windelisorae 12. Oct. 1582.

EPISTOLA XXXIX. Doctori HOVENDENO.

TAnta me nuper excepisti humanitate, comitateque, ut officio meo defuisse videar, nisi has ad te scripsero, quibus et animi mei erga te studium vicissim testisicer et deferam obsequium meum quacumque re tuis commodis, dignitatique tuae inservire potero. Bernardus noster salutavit Illustrissimum Comitem, de cujus incolumitate et reliquo


page 296, image: s296

hujus Aulae statu vos facere certiores poterit. Nam rerum novarum e Lusitania, Belgio, Scotia nihil est allatum ab eo tempore, quo nos istac iter fecimus. Vale Vir amplissime et salve. Windelisorae etc.

EPISTOLA XL. JOANNI HOTOMANO. S. P.

LOcus quem voluisti exscribi ex Philostrato ita concipitur. [gap: Greek word(s)] . Ceterum cum ego Graecum codicem loci hujus exscribendi gratia in manu sumerem, non prius deposui e manibus quam Vtum integrum evolvissem. Occurrebant interim mihi loci nonnulli qui pudendae profecto [gap: Greek word(s)] autorem arguerent. Ceterum inter reliquos insignis mihi videbatur hicce locus. [gap: Greek word(s)] . Quis namque illorum temporum adeo imperitus est aestimator, qui nesciat Othonem adoptionis spe jam dejectum, appulisse animum ad illud immane scelus, quod omnis posteritas est detestata. Deinde quae est haec impudentia Pisonem impudicitiae arguere, quem gravissimi Scriptores severitatis, priscaeque adeo virtutis exemplum statuere non dubitarunt? Jam quale est, quod Vindicem Hispanos concitantem narrat, quem pueri norunt, motis Gallis, prope Vesontionem occubuisse? Haec et hujusmodi multo etiam magis stupida cum legerem, profecto puduit me aliquando existimasse, hunc hominem inter bonos auctores esse referendum. Sed, tu Hotomane, quid censes? Viden' enim ut [gap: Greek word(s)] te appellem. Illi namque [gap: Greek word(s)] de amicitia nostra, de meritis erga me tuis, implebuntur alias a me, imo jam pridem elaborati mihi sunt [gap: Greek word(s)] . Vale et me ama, E Collegio Mertonensi a. d. 111. Kal. Novembr.

Totus tuus

TH. SAVILLE.



page 297, image: s297

EPISTOLA XLI. In Lib. Iconum omnium Jurisconsultorum D. GEORGII BERGMANNI.

ADhuc nemo repertus est, qui non singulare omnium istorum Jurisconsultorum acumen, summumque laborem et studium in exornanda sua Sparta (Jurisprudentiam nostram intelligo) probarit, laudarit, admiratus sit: Ut qui secus de tantis Viris sentiat, ingratus et inhumanus meo judicio judicandus sit. Verumtamen quis tam hebes, qui ex eorum scriptis barbariem illius illiteratissimi seculi non animadvertat et misereatur, acita secum statuat, si cum improbo illo studendi commentandique labore bonarum Artium doctrinam conjunxissent, futurum fuisse ut hodierna nostrorum hominum industria supervacanea foret, saltem certe minus necessaria, atque hi sunt, quos nos Recentiores Jurisconsultos appellamus: quorum quidem laboribus quantum debeamus, nemo est ingenuus qui non lubenter agnoscat: Utneque Veterum laudi Recentiores officere, neque horum illi vicissim obstare gloriae, posse videantur. Quo magis mira videri poterit proterva cujusdam ignorantia, qui non modo Jurisconsultorum nostri seculi laborem inanem et inutilem esse clamitat, quos ipse contumeliose vagabundulos appellat, blaterones, humi repentes, Nominales, Alcialeos novos, qui nihil praeter verba et nomina tractarunt, Graecoconsultos, Logicoconsultos, putidulos, nugatores, monstra, stultos, ridiculos, peregrina ingenia, novitios ineptissimos, qui leviora curant, graviora ne adspiciunt quidem, a quibus denique solidae doctrinae nihil haberi potest: atque alia hujuscemodi sexcenta convicia, probra, maledicta, quibus omnes aetatis hujusce Jurisconsultos ita petulanter lacessit, ut ne mortuis quidem parcat; non Italis, non Germanis, non Gallis, non Hispanis; non ceterarum etiam Artium, disciplinarumque Professoribus: ac non tantum: Verum etiam eousque prorupit audaciae, insaniaeque, ut a Juris Civilis studiosis, Doctoribus, Professoribus Pragmaticis aliena esse diceret studia Latinae Linguae Graecaeque, Dialecticam, Rhetoricam, Historiam omnem, ac proinde Romanarum Antiquitatum cognitionem. Quae quidem opiniones quam absurdae, ridiculae et a veritate alienae sint, omnium eruditorum esto judicium. Tu


page 298, image: s298

vero, mi Bergmanne, qui in hominem ipsum incidisti, et risisti stultitiam, apud omnes testaberis, quam non sine caussa querelam hanc egregio huic Libello tuo inseruerim, qui totius Italiae doctissimorum Jurisconsultorum expressas habet imagines, quorum nos hominum memoriam colimus, tanquam Praeceptorum, bonorumque Virorum; eorum vero scripta longe doctissima atque operosissima, ad forum et ad praxim omnino arbitramur esse necessaria.

Windelisorae, in Aula Serenissimae Reginae Angliae, unde tibi, in patriam redeunti, felicem faustamque profectionem exoptabam. Postridie Kal. Novemb. 1582.

HOTOMANUS Franc. F.

LL. D.

EPISTOLA XLII. D. CUFFIO.

DE mea fide et constantia noli dubitare, mi Cuffi, Aulicus iste splendor a docto nostro pulvere Scholastico animum meum nunquam abalienabit. Tibi vero, ut fui antehac, semper amicissimus, ita promitto me tibi nunquam defuturum in posterum. Comitis benevolentiam tibi conciliabo, cum voles. Aliorum literas non desiderabis. Studium certe meum non requires. Vide tu, ne ipse tibi defuisse videare: et quemadmodum saepe monui, cogita de loco aliquo vacuo, in quo commode collocari possis: Et si Mertonensis conditio placet, agam cum Praefecto per literas. Ateio tamen aliquantum putatur ille subinfensus. Scribe, cum tempus erit: et mone me de rebus omnibus. Martinum nostrum amanter verbis meis resaluta, itemque ceteros, qui mei sunt memores. Vale. E Regia, Windelisorae 17. Novemb. 1582.

Tui amantissimus

HOTMAN.



page 299, image: s299

EPISTOLA XLIII. D. JOANNI HOTOMANO. S. P.

SI prolixae tuae in me humanitati, suavissime Hotomane, uno atque altero verbo respondeam, ignosce. Equidem aut a natura ita factus, aut a pene perpetua consuetudine ita constitutus sum, ut quam minimum verbis velim transigere. Altius igitur putabis recondita, non oblita, quae nunc praetereo, illa dico [gap: Greek word(s)] , quamvis Gratias sciam semper florentes, semper juvenes. Et flores sane in intimo animi angulo, sextus ego jam ... pavone ex Pythagoteo [gap: Greek word(s)] dico [gap: Greek word(s)] illa nativa tibi morum facilitas, patria doctrina cum singulari humanitate conjuncta. Floret, inquam, istarum memoria, quarum ego desiderio jam pene defloresco. Sed haec et alias et apud alios. Nos in nostro [gap: Greek word(s)] naviter pergimus et nave Pomponiano pice atrata Bithyniam attigimus: Tu si cultellos aut annulos velis (Thynam mercem dixit Horatius) dispice, idque proximis literis significa. Nos interea si Xenius annuerit, Euxenium litus praeterlegemus, in reditu autem Bosporum trajiciemus... ... Nosque tibi candidi

Primo restituent vere favonii
Thyna merce beatos
Constanti juvenes fide.

Neque enim

corum abhorret animus, quin imo Antonius,

[gap: Greek word(s)]

Et spero meos labores haud futuros frustra, qui hoc unum respiciunt, ut utilitatem dulcore oblinitam ingerant. De Britanniae commentariolis gratias, majores si autorem adscripseris, hand scio quam prudentem, qui in Historia praeter orationis lumen nihil sit secutus, neque plane illud adsecutus. [gap: Greek word(s)] saltem aliquid expecto, factus enim jampridem Augur sum, dextra an


page 300, image: s300

sinistra ave, non facile dixerim, augur, inquam, creatus in Sigeo, non in Tonstrina. De Bodino rogo quid, salutandum an praetereundum? Vale. Ad Bosporum Issicanum a. d. IV. Eid. Decembr.

Totus tuus

TH. SAVILE.

EPISTOLA XLIV. Ornatissimo et Humanissimo JOANNI HOTOMANO S. P.

VEllem profecto literae meae, quas etsi rudes et impolitas tibi usque adeo tamen placuisse scribis, longiores tuas elicere potuissent. Sic enim est, mi Hotomane, (ut olim de Attico dicebat Cicero) quo longiores eo gratiores tuae literae esse solent. Verum facile ignosco summis tuis negotiis, quibus usquequaque districtus, vix liberum aliquod scribendi, nedum copiose rescribendi tempus nancisci potuisti: praesertim vero cum eae quas raptim 15. Decembris exarabas, tantam profecto concinnitatem spirent, ut de illis vere Homericum illud usurpari possit. [gap: Greek word(s)] , quibus ego meo more, id est raptim, sed [gap: Greek word(s)] respondebo. Quod primo ais gratum D. Pouletae libellum meum extitisse, id vero laetor maxime, imo, ut inquit ille, serio triumpho, rem tam levis et exigui momenti faeminae, tot eximiis virtutis et fortunae donis excellenti placuisse. Agnosco me hercule, agnosco, tuam in me singularem benevolentiam, qui de me homine ingenii mediocris, industriae prope nullius, non solum praeclaram spem conceperis, verum etiam tanta diligentia causam meam, cum apud illam, tum vero apud singularem meum Maecenatem egeris, ut si tua ipsius causa ageretur, majorem nullo modo adhibere posses. Quare cum Heroi illi, quem Gratiae, Musaeque omnesamant, perpetuo me devinctum fateor: tum vero tibi, qui tam facilem et paratam gratiae viam munivisti, gratiam habeo, et habebo sempitenam. [gap: Greek word(s)] . Quod autem de Ambronis illius amore scribis, triste quidem illud et ingratum meis oculis. Quid enim ille


page 301, image: s301

fecit unquam aut commeruit miser, ut eum quisquam, non dico, principatu summo, sed vel infimo famulatu dignum judicet? Quid? Hiccine Alcinous non ita pridem meretricis opera turpissime usus, cujus sexcenta scelera et flagitia sempiternis hominum doctissimorum commentariis commendantur, nostram Penelopen vivum et prope unicum probitatis et pudicitiae exemplar in uxorem poscet? Nec id sine spe, nec sine certa amoris significatione? Jam tandem illud vere a Poetis dictum fateor, amorem caecum esse, et judicii plane omnis expertem. Sed quale est quod subnectis? A plerisque certas expectari nuptias, ō innuptas nuptias et [gap: Greek word(s)] vere [gap: Greek word(s)] ! Vereor equidem ne vetus illa quiritantium vox hodie renovari possit. Porro Quirites libertatem amisimus. Sed quare ista? Inquies. Qui tanti fit ab Aulicis pene omnibus ob prudentiam, moderationem, ceterasque virtutes, hunc tu Ambronen, re petita indignum appellabis? Non est, non est, mihi crede, hominis fallacis factis temere fides adhibenda. Frons, oculi, vultus, externae denique omnes actiones, ut probe nosti, saepissime mentiuntur. Et quid quaeso mirum, si dissimulet ille, quem Medaea illa Medicea omnium scelerum et fallaciarum parens in hanc lucem eduxit, quem veteratores callidissimi instituerunt, quem denique perpetui juventutis suae comites pessimis artibus et praeceptis imbuerunt? Ecquid vero bonum ab eo speres, quem a vera Religione alienum, et Pontificiis superstitionibus immersum vides? Notum Ciceronis illud, pietatem virtutum omnium esse fundamentum. Quare aut missam faciat Missam (ut non minus erudite quam eleganter scribis) aut Babylonem revertatur, neve Jeruschalaimis conjugem, ipso Schelemone non indignam petat Verum Deus ille summus Israelis [gap: Greek word(s)] ista viderit, qui te, mi amantissime Hotomanne, quam diutissime incolumem conservet. Vides quam tumultuanter ista scripserim, ex quibus facile potes conjicere quantis negotiis distinebar, nec tamen reprehensionem tuam reformido. Quam enim simplicitatem et libertatem in vita et moribus amasti, eandem te in literis, probaturum confido. Iterum vale. Oxon. 18. Decembr.

Tui amantissimus

H. CUFFE



page 302, image: s302

EPISTOLA XLV. D. MATTHAEO.

CEvallerius civis Genevensis, et magni illius Cevallerii, qui hīc olim in Anglia summa cum laude docuit, discipulus, ad vos proficiscitur, ut eruditionis suae specimen edat hujusmodi, quod et exspectationi de se conceptae respondeat, et vestrum omnium benevolentiam sibi conciliet. Itaque impetravit ab Illustrissimo Comite literas, quibus vobis commendari, suumque erga Academiam Oxoniensem studium, propensumque animum probari cupit. Et quia tu, Vir amplissime et eruditissime, optimus harum rerum aestimator es, eumque et auctoritate et gratia tua plurimum juvare potes, peto abs te majorem in modum, ut hominem istum benevolentia tua complectare, et quantum meretur, tantum de ipso bene mereri velis. Facies rem pietate tua dignissimam, et me tibi jampridem addictissimum summo beneficio devinxeris. Vale, Vir amplissime et salve. Deus te, Familiamque tuam incolumem servet. E Regia Windelisorae Decemb. 1582.

EPISTOLA XLVI. D. RAYNOLDO.

BEza noster Archiepiscopo Cantuariensi studiosissime Virum istum commendavit, eique et pietatis et eruditionis testimonium, ut audio, singulare dedit. Civis Genevensis est, quo nomine tibi non parum gratus erit, qui Ecclesiam illam semper adamasti, Hebraicis literis eruditissimus: Cujus rei specimen nuper edidit in Editione Thalmudi Judaici, apud Frobeniosipsius opera, diligentiaque in lucem emissi: quem Librum, aiunt, summo nostris usui fore: Quippe ex quo innumera ad Historiam Judaicam pertinentia erui possunt, itemque populi illius leges, jura, judicia, Cerimoniae, multaque, quae adhuc ignorata fuerant. Josephum ex Hebraico Latinum fecit, et ait a Graeco, vulgatisque differre quam plurimum. Tu haec ab ipso Cevallerio melius intelliges: Quem ego hominem amicitia tua et benevolentia dignissimum judico. Isad Academiam vestram profisciscitur, ut vobis opem suam in docenda Lingua Sancta


page 303, image: s303

polliceatur atque adeo praestet, si per humanitatem vestram liceat. Itaque impetravit ab Illustrissimo Comite, Hero meo, literas, quibus universae Academiae vestrae commendari et benevolentiam vestram sibi conciliare cupit. Verum ut intelligat Vir iste bonus, quanti me ames, eum tibi quam studiosissime possum etiam atque etiam commendo: et abs te, mi Raynolde, majorem in modum peto, ut eum omnibus humanitatis officiis complectare. De utroque nostrum optime mereberis, de me praesertim, qui jampridem sum comitatem tuam erga me singularem expertus. Vale et salve. Deus te ad Ecclesiae ruentis....

EPISTOLA XLVII. SAVILLO.

AUdio et gaudeo te istuc reversum. Etenim quandiu istinc abfuisti, a metandiu abfuisse visus es, et dum Oxonii es, minus sum animo sollicito, aclubens quidem sino te respirare et refici ex tam longinquo et molesto itinere: Sed ea lege, ut tanti temporis usuras ex mora debitas, bona side exsolvas in posterum. Quod te facturum pollicetur constans tuus in me amor, egregiaque fides, atque benevolentia. Nos hīc ex more, nec quidquam magis mihi molestum est, quam me tanto tempore suavissimis tuis caruisse literis. Porro quid tu ex Eboraco novi? [gap: Greek word(s)] . Ac tu nos ingeniosarum Observationum tuarum participes, sat scio, facies. Adsiduus est hīc nobiscum frater tuus, ac merito magni fit ab omnibus Huncrogavi saepenumero, cohortaretur te ad studium Juris Civilis, si tibi resista cordi est. Etenim video te ad summa natum: Ad quae tibi viam sternet facilem Jurisprudentia nostra. Nolim certe te in tricis diutius immorari, in quibus alii solent immori: vestrates praesertim. Vides quam te amem qui studiorum tuorum rationem exigam. Quod tu ex mero meo in te amore profectum existimabis. Ceterum, monui saepe Cuffium per literas, ut me de tempore certiorem faciat, quo suam caussam agam apud Comitem ceterosque Magnates. Non deero frequenti meae pollicitationi et fidei. Scribe, quae sit spes ut in Collegium et numerum vestrum adsciscatur: quandoquidem hīc tuum fratrem habemus, qui apud multos plurimum potest. Tam tibi ex animo commendo Cevallerium Civem Genevensem et pietatis et literarum nomine, quam si meum ipsum fratrem tibi commendarem, Quaeso te,


page 304, image: s304

tac ut intelligat meam apud te commendationem plurimum habuisse momenti. Gratius facere nihil potes. Vale, mi Saville, amice suavissime et integerrime. E Regia Windelisorae, Decemb. 1582.

Tui amantissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XLVIII. WATKINSONO.

CEvallerium, Civem Genevensem singulis ego fere Doctoribus studiosissime commendo. Verum nemoistic est, de cujus humanitate mihi plura pollicear, quam de te, mi Watkinsone, cujus ego pietatem, candoremque novi, et egregiam erga me voluntatem. Itaque non dubitavi commendare tibi amicum veterem Cevallerium nostrum, cujus tibi modestia, simplicitas, et in literis Hebraicis eruditio singularis et placebit et forte etiam proderit, si eo uti volueris ad illa perdiscenda, in quibus excellere dicitur. Commendavit eum de meliori nota Beza noster Magnatibus istis, atque in primis Archiepiscopo Cantuariensi: et habet ad Academiam vestram literas a Comite. Verum, ut intelligat Cevallerius quanti abs te fiam, et quod sit meum de tua virtute judicium: Hisce literis abs te vehementer peto, mi Watkinsone, ut amicum istum meum in amicitiam tuam recipias, et ei studium tuum, ac singula humanitatis officia cumulate praestes. Tam de me bene mereberis, quam si in me ipsum contulisses beneficium istud. Denique et me et Cevallerium vestris omnibus officiose commendo, Maxaeo, Sinbarbio, Wickamo, Wickero, Ravisio, Hollando, ceterisque communibus amicis. Vale, mi Watkinsone, et de me tibi omnia pollicere, quae a gratissimo et amicissimo animo proficisci possunt. E Regia Windelisorae. Decemb. 1582.

Tui studiosissimus

HOTOMANUS.



page 305, image: s305

EPISTOLA XLIX. D. UNDERHILLO.

DEfuerat adhuc scribendi argumentum: Quod in praesentia hujusmodi est, ut tibi molestum futurum esset, ni de tua erga me benevolentia ego confiderem, et tu vicissim de meo in te studio plane certus esses. Commendo tibi Virum bonum, in Hebraicis literis apprime doctum, veterem amicum meum, magni illius Cevallerii, qui olim Cantabrigiae eadem studia professus est, synonymum atque Discipulum. Patria Genevensis est, et sinceriori Religioni addictissimus: Quo nomine tibi gratiorem fore non dubito. Et cum propter eruditionem, ceterasque virtutes, amicitia tua non indignum existimarem bonum istum Virum, praeterea cum non ignorem quantum istic valeas et gratia et auctoritate, qua hominem exterum plurimum juvare potes: Etsi eum ceteris Ordinis tui Doctoribus amicis meis studiose, diligenterque commendo, tamen volui ut Cevallerius intelligeret me abs te amari et hanc meam commendationem non parum habituram apud te ponderis atque momenti. Ipsum ergo tuae humanitati quam possum studiosissime commendo, et peto abs te, ut et mea et literarum caussa hominem officiis et benevolentia tua complectare. Tam de me bene mereberis, quam si in me ipsum collatum esset abs te beneficium. Vale doctissime et humanissime Domine Underhille. Deus te salvum et incolumem servet. E Regia Windelisorae. Decemb. 1582.

Generosissimo et eruditissimo D. Cotingtonio sal. pl.

EPISTOLA L. HAKLUITO.

HAbes amplissimam optime de me merendi occasionem, et singularem tuam in exterum hominem, solitamque benevolentiam, cumulate significandi. Faxit Deus, ut exterorum in te vicissim gratum animum experiare. Certe mihi, meoque in te perpetuo studio et amori non deero, quotiescumque mea tibi opera usui esle poterit. Cevallerius


page 306, image: s306

hic, Vir bonus, Civis Genevensis, aliquando Cantabrigiae vixit et magni illius Cevallerii synonymus est et Discipulus. Quo magis in spemadducor fore, ut singularis hominis istius in Hebra icis literis eruditio, et egregium in Religionem pietatemque studium probetur vobis omnibus. Quaeso te per amicitiam nostram, ut ei in hoc primo ad vos adventu adesse et commodare velis. Quod ipsius caussa feceris, mea caussa factum arbitrabor, et gratum me praestabo, quandocumque volueris. Vale, mi Hakluite, cum fratribus, quibus itidem Virum istum bonum officiosissime commendo. E Regia Windelisorae. Decemb. 1582.

EPISTOLA LI. D. PENAE.

FAucerius mihi tuas reddidit, pro more tuo scriptas, amantissime. Ille hinc hodierno die profectus est in Galliam: miris modis vestram erga se comitatem, humanitatemque singularem ubique praedicans: ac voluit ut tibi eo nomine gratias agerem hisce meis literis, quibus tibi praeterea, mi Pena, studium meum ex animo defero, quacumque re tuis commodis inservire me posse putaveris. Ac certe tuae petitioni non sum defuturus, ubi de Legatione aliqua nova inaudivero, quae vix hoc anno suscipietur. Ceterum quaeris ex me, quid de Gentiliano Scripto judicii mei sit: Quasi vero non satis memineris ejus sermonis qui mihi tecum aliquando fuit ad multam noctem istic in ambulatione nostra. Certe si quid mei judicii est, ridiculum stylum, absurdas opiniones, rationes ipsius nullas, verbosam et inanem orationem, cetera insulsa, illepida, nullius momenti esle arbitror. Ita scio exteros omnes judicaturos: et jam hīc in Aula nostra ita jadicatum a multis, nec Comes Illustrissimus aequo admodum animo tulit, quod eum suarum nugarum Patronum adsciscere ausus fuerit: Quibus praesertim tot admiscet maledicta in viros omnes doctos hujusce nostri seculi, quorum laudibus tantum abest, ut ipse possit officere, ut etiam innumeros videam in priori sua sententia magis magisque confirmari, qua et Dialecticam et ceteras bonas Artes, Jurisconsulto futuro necessarias semper arbitrati sunt, quas ille tanquam noxias rejicit et inutiles: forte vulpem illam Aesopicam imitatus, quae cum caudae honore careret, dedecoris sui reliquas volebat esse participes. Quod ego, ne videar ex adfectu


page 307, image: s307

magis et morbo, quam ex veritate dixisse, tuo vicissim meliori judicio permittam. Vale mi Pena, ac me ut facis, ama.

Primo et Estmondo sal. pl.

Tui studiosissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA LII. D. LILIO.

GRatum fecisti de Libro, quem ego fide bona sartum tectum vobis restituam, quamquam pleraque omnia Theologica sunt, ac proinde instituto meo minus profutura. Ut ut sit optime de me meritus es, ac ego me gratum praestabo, ubi feret occasio. Sed majori me longe beneficio devinxeris, si omnibus humanitatis officiis Virum istum doctum, Civem Genevensem et veterem amicum meum complexus fueris. Quod te pro tua pietate facturum sciebam. Verumtamen quia tibi notus esse cupit, et aditum ad tuam amicitiam sibi literis meis patefieri voluit, tantillum officii amico veteri denegare non potui, quin imo eum tibi ex animo, studiosissimeque commendo. Attulit a Beza literas ad Archiepiscopum Cantuariensem, quae hominis et pietatem, et in Hebraicis, Chaldaicis, Syriacisque literis eruditionem testantur pene singularem. Tu, qui optime de studiis istis judicare potes, et exteris favere soles et tua, et mea, literarumque caussa, Cevallerium nostrum amplectere, et effice, ut intelligat quantum apud te momenti habuerit commendatio mea. Vir doctissime et humanissime, vale Deuste et vestri Collegii socios omnes meos benignitate sua complectatur. E Regia Windelisorae. Decemb 1582.

EPISTOLA LIII. D. HUMFREDO.

CEvallerium Civem Genevensem, Virum optimum, eo lubentius tibi commendo, Vir amplissime, quod tuam in exteros omnes humanitatem pene singularem perspectam habeo. De homin is istius pietate


page 308, image: s308

et egregio erga Religionem studio, hoc tibi possum adfirmare, neminem meo tempore fuisse Genevae, qui hoc nomine ab Ecclesia illa majoris fieret. Cupit suam Academiae vestrae eruditionem probari, ejusquespecimen edere, quod vestram vicissim benevolentiam et liberalitatem erga se promereatur. Et quia tu, Vir amplissime, optime omnium de studiis istis Hebraicae linguae, ut de ceteris, judicare potes: Peto abs te majorem in modum, ut uni et alteri Lectioni, quam istic habebit, interesse ne graveris; et judicium tuum perscribas ad Illustrissimum Comitem nostrum, qui de homine bene mereri cupit, ubi judicium Academiae vestrae cum Ecclesiae Genevenfis judicio consentire intellexerit. Ego tibi vicissim operam meam, quacumque re dignitati tuae prodesse potero, ex animo defero, polliceorque.

Vale Vir amplissime et salve cum universa Familia. E Regia Windelisorae. Decemb. 1582.

EPISTOLA LIV. D. HOVENDENO.

QUem tibi coram nuper commendavi, eum, per literas jam tibi quam diligentissime possum iterum atque iterum commendo, Vir amplissime: Cevallerium scilicet, Virum optimum, et Hebraicis literis eruditissimum, ex Theod Bezae aestimatoris optimi, ceterorumque judicio. Cupit eruditionis suae specimen apud vos edere, quod vobis probetur, vestramque tandem benevolentiam et liberalitatem promereatur. Non dubito, quin pro pietate tua et erga literas studio singulari, itemque mea caussa hominem omnibus officiis, omnique benevolentia complectare. Ego, tanquam si esset in me collatum abs te beneficium, quam maximas agam tibi gratias, et quantum potero pro tenuitate mea vicissim de te bene merebo. Vale.

EPISTOLA LV. N. N.

ETsi nulla adhuc intercessit inter nos consuetudo, Clarissime Vir, novi tamen, et perspectam habeo singularem tuam pietatem, eruditionem et humanitatem, qua fretus, non dubitavi tibi commendare negotium


page 309, image: s309

illud, de quo, Illustrissimus Herus meus, Comes Leicestrensis, mense Julio praeterito, scripsit ad te diligenter, atque id tibi ex animo, studioseque commendavit: videlicet ut Gulielmum Sibthorpium, cujus proculdubio ingenium, doctrinam et morum probitatem cognitam habes, in Collegii vestri Societatem adsciscere velis. Quod negotium eo magis, Clarissime Vir, tibi commendatum cupio, primum quia scio rem istam cordi fuisse Illustrissimo Comiti, Hero meo: A quo etiam mandatum acceperam, ut ubi tempus instaret Electionis, commendationem hanc suam tibi in memoriam revocarem; Deinde, quia fratrem habet Sibthorpius natu majorem, quem omnes Viri boni, atque inter alios Praestantissimus D. Paulettus, merito et amant et magni faciunt. Ego utrique multum debeo; tibi vero plurimum me debere lubens agnoscam, si intellexero Illustrissimi Comitis literas, meamque commendationem id apud te pondus habuisse, quod omnes a tua pietate et humanitate expectamus. Vale, Vir Clarissime et salve. Deus te tuamque Familiam salvam et incolumem servet.

EPISTOLA LVI. D. LHUIDO.

THeologis Virum istum bonum diligenter commendavi. Nec frustra erit, si eum etiam tibi, Vir humanissime, commendem ex animo, tum quia de tua humanitate plurimum mihi polliceor, quam sum saepe singularem expertus; tum vero quia tu gratia istic et auctoritate multum vales. Cupit autem Vir iste bonus Hebraicas, Chaldaicas et Syriacas literas apud vos profiteri, si ei per humanitatem vestram liceat, in quibus excellere dicitur: Etenim nuper eruditionis suae specimen edidit in Thalmudo Judaico sexaginta quinque voluminum, cujus editioni Basileae praefuit summa cum laude, ut ipse Beza testatus est in suis ad Archiepiscopum Cantuariensem literis. Vides hominem simplicem corpore deformem; sed in quo nec ingenium deest, nec industria ad ea praestanda, quae pollicebitur Academiae vestrae, si ejus opera usui vobis esse possit. Tua erga exteros Viros pios officia apud ipsum magnopere praedicavi, simulque pollicitus sum, ex tanto Doctorum numero, neminem esse a quo plus benevolentiae debeat expectare quam abste, Vir humanissime et amicissime. Ego certe vicissim, quacumque re, dignitati tuae


page 310, image: s310

prodesse potero, studio erga te meo et observantiae non deero. Vale. E Regia Windelisorae Decemb. 1582.

EPISTOLA LVII. STONO.

IDem erit mihi tecum argumentum Epistolae, quod cum Watkinsono nostro. Cevallerium, Virum probum, honestis et simplicissimis moribus, veterem amicum meum, utrique vestrum unice commendo. Caussam suae ad vos profectionis ipse dicet. Civis Genevensis est, et habet fratrem natu minorem Reip. illius, ut vocant, Secretarium. Thalmud Judaicum opera ipsius et diligentia nuper in lucem editum est a Frobeniis Basiliensibus Typographis. Attulit a Beza nostro literas ad Archiepiscopum Cantuariensem commendatitias, in quibus pietatem hominis, et in Hebraicis, Syriacis, Chaldaicis, ceterisque id genus literis industriam laudat pene singularem. Non dubito, quin sit futurus Academiae vestrae ornamento: Siejus vobis opera usui esse potest. Quem in finem impetravit ab Illustrissimo Comite nostro literas; ad quarum gratiam non tenuis futura accessio est, si hominem in amicitiam tuam recipere volueris: Quod vehementer abs te peto, mi Stoni: ac vicissim omnem a me tuis in rebus operam, diligentiam, et fidelitatem expecta, si quando tibi commodare potero. Vale, Vir doctissime et amicissi me. E Regia Windelisorae Decemb. 1582.

Edesio, Smytho, Gagero sal. ex me pl.

EPISTOLA LVIII. D. JAMES.

SIngularem tuam in exteros, Viros pios, humanitatem mirifice semper apud omnes praedicavi, et Cevallerio nostro confirmavi, neminem istic esse ex universo Ordine vestro, a cujus benevolentia sibi plus esset expectandum. Non falles opinionem meam, sat scio, Vir humanissime, qui tuam comitatem jampridem, erga me, sum singularem expertus. Addes hunc, si placet, cumulum ad cetera tua benevoli in me


page 311, image: s311

animi officia. Amplectere, mea caussa, Virum istum bonum Cevallerium, Civem Genevensem, Hebraicis literis egregie doctum et amicum veterem meum: Ac patere, ut per me pateat illi aditus ad amicitiam tuam, qua, cum propter pietatem tum propter eruditionem, de qua testatus est Beza noster, in suis ad Archiepiscopum Cantuariensem literis, eum minime indignum judico. Pollicitus illi sum omnem abs te benevolentiam: Quam ego in me ipsum collatam arbitrabor. Tu vicissim operam meam tuis in rebus et fidelem et promptam, cum voles, experiere. Vale. E Regia Windelisorae. Decemb. 1582.

EPISTOLA LIX. CUFFIO.

NOvi tuum in me studium et observantiam, itaque uno verbo Cevallerium Virum bonum tibi commendo. Utere ipsius opera in Hebraicis studiis: Nec te poenitebit. Exspecto occasionem bene de te merendi: Cujus rei initium in te et in tua diligentia situm est. Vale et Martinum verbis meis saluta. E Regia Windelisorae. Decemb. 1582.

Tuus ex animo

HOTMAN.

EPISTOLA LX. MARTINO ETONO.

CUM sis, ut audio, auctus nova dignitate, nihil de tuo ergo me amore imminutum arbitror; quin imo optime de me merendi facultatem jam habes ampliorem, in isto amico meo, Viro docto, probo, ac modesto, humanitate tua juvando. Spero ipsius in Hebraicis literis, in quibus excellere dicitur, operam et industriam utilem futuram Academiae vestrae, quem in finem ad vos proficiscitur. Et cum ceteris amicis meis eum commendarem, subiit animum meum amicitiae nostrae recordatio, et tuae singularis humanitatis; Nec dubitavi Cevallerium tibi commendare, quem si tu, mea et ipsius caussa, omnibus officiis et omni benevolentia


page 312, image: s312

complexus fueris, tam de me bene mereberis, quam si in me ipsum contulisses beneficium istud. Vale, mi Etone et me ama. Ex Aula Windelisorae. 1582.

Generosissimo Clintono, Benetto, Wirmsero, Paretto, ceterisque amicis sal. ex me plurimam.

EPISTOLA LXI. BERNARDO.

REcte facis, qui mei memor es: Quia scis meam adhuc tibi operam usui fore: ac mirabar quae esset tam diuturni tui silentii caussa, qui totis hisce duobus mensibus nihil abs te audiveram. Etenim binae tuae literae, uno fere eodemque momento mihi redditae sunt, tertias, quas tu jampridem ad me dedisse dicis, nunquam accepi. De precatiunculis placet consilium tuum. Ego in sequentem annum majus aliquid meditabar. Ubi illae paratae erunt, mittes ad me, cum tuis ad Illustrissimum Comitem literis, Anglicano sermone scriptis, in quibus breviter caussam aperies, cur tam repente pecuniam petis, nisi potius alicunde mutuam sumere velles, usque ad Festum D. Joannis: Quod magis e re tua fore mihi videretur. Verum ut ut sit, fidem meam et benevolentiam minime desiderabis. Ceterum, amicum istum meum, Dominum Cevallerium tibi commendo, ac rogo ut ei perpetuo adsis, juves eum praesentia tua, re, opera, consilio, omnibus in rebus. Facies rem mihi longe gratissimam. Vale, mi Bernarde. E Regia Windelisorae Decemb. 1582.

EPISTOLA LXII. D. JOANNI HOTOMANO

SEquor te, Suavissime Hotomane, quo ducis, daboque operam, ut humanitatem tuam adsequar. Ego si illam literarum frequentiam in te desiderarem, quam nec ipse praesto, ineptirem plane, aut importunus essem [gap: Greek word(s)] . Neque adeo sum imprudens rerum aestimator, ut quo in loco, quam negotioso sis ipse non videam. Quod literas tuas ad Antonium et mihi quoque esle cupis communes, facis tu quidem a solita tua humanitate nihil alienum, quam et is ipse usurariam a te, credo,


page 313, image: s313

accepit, nisi potius heredem eum secundum scripseris. Camdenum nostrum tibi perinde praesenti atque absenti placuisse immortaliter gaudeo. Et quid vetat vos, moribus adeo geminis, Duumviratum proximis Comitiis inire? Nisi me quoque adsciscendum censetis, indignum fateor et imparem, qui tamen ut dignus evadat dabitoperam. De Alenconii moderatis moribus, utcumque res ceciderit, grata quae scribis, sive enim nostras futurus estl, nobis proderunt, sive solum eum recipiet Gallia, tuis. Quod moderatum, nemini ingratum est. Sed merui illud hercle, ut tam luculenter apud Illustrem Pouletum causam meam ageres? Ut tam felici successu causa exciperetur? Saltem continuisses te, usque quo laboris nostri fructus prodiret. Sed verum illud certe,

Verus amor laudis nescit habere modum.

Tu vero egregius Proxeneta, cave plura dixeris quam ipse poteris praestare. Interim tibi Patrono, mihi clienti gratulor. Succrescentes paternae gloriae Pouleti, mihi curae sunt, et accurabo eorum lepidissimum ingenium. Instrumenti publici custos adeo homo publicus est et popularis, ut ego eum nunquam intra privatos parietes reperiam, sed sane funes tendam, quod Cilices solebant navibus, et arreptum non amittam. Ille patriae pater, quem eo tuis blanditiis adductum scribis, ut me nosse cupiat, noscet ex Africa, nisi tibi aliter videbitur, quam ego jam pene paratam Anglicano an Latino Idiomate ei consecrem tu statue. Salve et vale amicorum ocelle. A. D. XII. Kal. Jan.

Ad Issicanum Bosporum. Noctis meridie. Humanissimis Camdeno et Gentili salutem.

Totus tuus

TH. SAVILE.

EPISTOLA LXIII. JOANNI HOTOMANO. S. P.

LIterarum mearum desiderium jampridem emortuum puto, suavissime Hotomane. Excusationum cumulos expectas. Et hercule Architectus ego rudis, neque satis exercitatus. Quare si ita judicas, sive potius quia ita judicas, nomen meum ad III Viros deferas: Litem contestor,


page 314, image: s314

meque profiteor responsurum, me nihil esse inertius. Tu videris satin' homine Pragmatico dignum, inque Illustrissimorum virorum luces posito, inertem animam configere. Abstinebis, si sapis, ab hac contentione, nosque miseros inerti solitudini relinques. Oxonii enim non homo, sed sidus atque aer subito conversus elegantiarum orbis nullo sonitu, te in Aulam abrepto, Pouletis discedentibus, Faucherio Oceanum, quasi Lethaeum flumen transmisso. Hīc hīc nimirum senescendum sine sensu. Ille enim alter meus municeps adeo nihil est, ut utrum sit an non sit id quoque nesciat, unum id agit, ut in Barbariam agat nos praecipites. Significavit mihi, ante hos duos menses, iterum se edicta propositurum. Quam ego vellem servaret aliquis decorum. Tua enim et Faucherii vota, me attestante, sacerrime devota, venti dissiparunt. Sed ista alias. Ad privata venio. Erant penes te nugae illae, quas tuo consilio olim Diero inscripsi, eas si nondum tradideris, premas obsecro, neque cuiquam communices. Vide enim levitatem meam. Malo nesciri a me ista, quam horum opera in publicum prodire. Quare si me amas tantum, quantum profecto amaris, omissis reliquis, voluntatem meam, hac in re, solum respice. Sin tradideris, effice, quoquo modo potes, ne effluant. Cum haec scriberem, venit ad me Taphamus unus e caballis vestris, nescio an de nomine noveris, ille, ille, inquam, cujus est Stubbeianus Liber, queritur mecum acerbe de Libro non reddito, quod unum restabat, offero illi pecunias, Libros quos velit; ille, ut est ingenium hominis, suum vult, non alium. Nimirum mirificum putabat, quod a me videbatur retineri. Respondi tandem, id quod erat, penes te esse, ille acrius urgere, hunc mihi nuncium dicere, qui meas ad te ferret, quum ego alioqui plures noram, qui id mihi officium lubenter praestarent. Quare, si videbitur, unam atque alteram lineam ad illum perscribas, nolo enim adhuc Librum reddas, et fortasse hac offula hominem placabimus, alioqui avidum, sin aliter evenerit, tua me prudentia juvabis. Vale et me ama.

6. Januarii, annum communem nescio ad arbitrium Aulae determinare. Tu si significaveris doctoralem eventum pergratum feceris.

Totus tuus

TH. SAVILE.



page 315, image: s315

EPISTOLA LXIV. Doctori JOANNI HOTOMANO.

SALUTEM PLURIMAM IN CHRISTO JESU, etc.

QUod recte valeas, Vir ornatissime, plurimum gaudeo: Nos hīc per Dei gratiam utcumque valemus: deque rebus Transmarinis aliquid scire cupimus. Illud in primis, an Rex Galliae serio velit Belgis favere: et Hispanis bellum aperte indicere. Si quid certi hac de re accepisti, quaeso velis nos facere participes. Porro tua solita fretus humanitate, adeoque pollicitatione, hīc inclusi Epistolam, quam Illustrissimo tuo Domino vellem tradi tua opera, explorata idonea occasione, quam tua prudentia judicabit: Ne officiosis meis literis, intempestivus interpellator habear. Lubenter etiam intelligam, quam hilari vultu accipiantur etc. Nam ut sunt tempora, fortassis non desunt, qui suis solitis calumniis mihi facessere negotium non cessent. Quidquid sit, meae conscientiae testimonio contentus, Sycophantarum mendacia nil moror. Nosti credo, D Horatium Palavicinum; quaeso cum dederis ei obviam, meo nomine salutare velis. Interea si qua in re mea opera hīc uti voles, invenies ex animo paratissimum. Vale, Oxon. 4. Non. Jan. 1583.

Quaeso salutes meo nomine D. Philippum Sydneum et D. Arturum Altey. D. Savellus te salutat, plurimam, quaeso, ut meo nomine ejus fratri D. H. Savello salutem impartire velis. Lubenter cuperem has literas Italicas tradi Illustrissimo D.Comiti antequam conveniat Doctores Oxon. ut me ipsis commendet: Quod si placet, poteris ei in memoriam reducere opportuno tempore. Iterum Vale.

Tui studio sissimus

ANTONIUS CORRANUS.



page 316, image: s316

EPISTOLA LXV. SAVILLO.

...... annuentibus. Quod Deus bene vertat. Certe memor sum patrem, mihi, meaeque huic Anglicanae profectioni bene ominatum. Nec spes adhuc fefellit. Unum in rebus humanis mihi dulcissimum erit, frui praesentia tua, amicitia, litteris, frequentique consuetudine. Modo Jesuitae tres ad Walsinghamum e Suffolcia'perducti sunt, cum ingenti farcina Librorum et nugarum. Deus genus hoc hominum averruncet, et me teque (mi Saville) in Ecclesiae suae gremio conservet, et studia nostra ad sui nominis gloriam promoveat. Vale. E Regia Richemondae Kal. Febr. 1583.

Tui studiosissimus et amantissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA LXVI. GARTHO.

EX quo te superiori proxima aestate domi tuae vidi, Londini vix semel atque iterum fui; nec per occupationes licuit mihi te ex officio salutare: Quod saltem literis facere debueram; nisi dignum satis scribendi defuisset argumentum. Peto abs te, mi Garthe, ut benevolentiam mihi tuam, sartam tectam conserves: et abs me vicissim omnia expectes officia, quae ab homine, tui amantissimo, proficisci possunt. Ceterum, velim abs te scire, quid Juris in Quaestione hac ex Legibus vestris peti possit; liceatne Legato domi suae jus dicere, et non expectata Judiciorum Forma ejus Regni, in quo Legationis caussa est, de Reo criminis alicujus Supplicium sumere, quod a Legato quodam factum hīc nuper esse dicitur. Verum dubii Caussa, in eo posita videbatur, quod servus supplicio affectus, non Anglus erat, nec Reginae Angliae subditus. Et simile profertur exemplum, de Legato Hispaniae Regis apud Venetos. Aiunt nonnulli Legatum illum, Legibus obnoxium hujus regni, et tanquam subditum ex legibus puniendum, qua de re sententiam tuam expecto. Vale.



page 317, image: s317

EPISTOLA LXVII. JOANNI SAVILLO.

SPerabam fore ut typis ederetur Antuerpianae caedis Historia, quam e Germanico Anglice conscribi curaveram. Sed adhuc quorundam metu suppressa res est, qui Alensonianis partibus favent. Agitur jam inter eos de pace, redituque in gratiam: et Alensonius conditiones quascumque accipere non recusat. Quae res mali suspicionem auget. Terrent Belgas Fratris Henrici minae et nimia vicinitas. Ille dicitur, absque Gallorum praesidio, Bruxellas venturus; oppida intercepta Belgis restituturus: omniaque facturus, quae ad Reip. illius commodum atque emolumentum pertinere arbitrabitur. Verum, ut ille aiebat, non nisi idiotis datur iterum ad eundem lapidem impingere, et fabula vulgatissima est, de Muribus, qui Felem conspicatie tigno pendentem et sese mortuam simulantem. Neque, si tam mortuam viderent ut follis ex eo fieret, unquam tamen fidere se velle dixerunt. Hic est hominum error gravissimus, qui relicto divinae clementiae auxilio, ad hominum impiorum opes, potentiamque confugiunt. Ceterum, mi Saville, audio Fratrem tuum Virum optimum, mihique amicissimum, brevi vobiscum fore exanimi sui sententia, cui ipsius felicitati summopere invideo. Etenim miseriae istius splendidae Aulicae cepit me jampridem taedium, et odium maximum. Anno hīc exacto, vel meliorem expecto vel deteriorem conditionem. Fac ut brevi tuas habeam, easque copiosissimas. Vale, Saville suavissime. E Regia Richemondae XIII. Feb. 1583.

Tui studiosissimus.

HOTOMANUS.



page 318, image: s318

EPISTOLA LXVIII. Clarissimo et ornatissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO H. CUFFE. S. D.

LIteras tuas datas a. d. 18. Novembris, plane virgula (ut ita dicam) divina, allatas accepi. Nam qui eas ad me deferebat, homo rusticanus, neque unde, neque a quo scriptae essent, neque vero ad quem pertinerent, nec a quo eas acceperat, neque denique quo pacto ad te possem rescribere intelligebat. Tantum id tenebat, 4. ab hac urbe nostra milliaribus sibi datas, ut ad Baccalaureum quendam Collegii Trinitatis asportaret. Quamobrem si tibi serius respondeo, noli id obsecro meae indiligentiae (Quid enim est quod libentius aut velim aut debeam suscipere, quam, ut hominis amantissimi, optimeque de me meriti singulari benevolentiae hoc qualicumque literarum officio respondeam) sed tabellariorum infrequentiae adscribere. Accessit huc praeterea inopinata illa, miserrimaque Collegii nostri dissipatio, quae alios alio dispulit; me quidem certe ad patrios Penates, rus compulit. Postea vero, quum ad Musas pristinaque studia sum reversus, saepe multumque cogitavi, quo pacto meas ad te literas mittendas curarem: praesertim cum proximis tuis ad Savillum nostrum literis meas a te expectari significasses. Quamobrem redeamus, mi Hotomane, ad suavissimam illam literarum consuetudinem; et in hanc rem incumbamus, obsecro, ut acerbissimum nostrorum corporum dissidium, hisce mutuis officiis, aliqua ex parte saltem leniamus. Ego enimvero cum libentissime, tum saepissime illud faciam ut Virum optimum, illoque a tot sapientissimis Viris exoptato, cum dignitate, otio florentem alloquar. Plura cum de Academia nostra, tum de nostris privatis studiis scriberem, sed tibi gravioribus fortasse negotiis districto molestus esse vereor. Illud tantum addam, Pouletorum familiam non ita pridem optime valuisse. Quod si has nugas nostras tibi probari intellexero, longissimas expecta. Interim vale, Vir ornatissime et amantissime, meque ut facis, ama. Oxon. 25. Februarii 1583.

Tui studiosissimus

H. CUFFE.



page 319, image: s319

EPISTOLA LXIX. JOANNI HOTOMANO. S. P. D. JOANNES CAMDENUS.

UT has nostri Savilli literas, quae septem dies jam solitariae oberrarunt, et subinde in Aula et Leicestrensibus aedibus, te frustra indagarunt, una, et altera lineā comitarer, exoravit meus in te amor; aegre tamen, cum nihil aliud argumenti suppeteret. Nec enim ego ex illis sum, qui argumentum sibi sine argumento arripere possunt. Gratias ambitioso verborum apparatu de dono nunc agere, plane nolo; nec ejusmodi vulgaribus officiis amicitiam nostram alendam existimo. Nova quae hīc circumferuntur tibi impartire, nihil aliud esset, cum in Aula verseris, quam quod aiunt in Sylvam ligna. Vaccam illam macram Belgicam, non dubito quin videris, ut ille emulget, hic arrepta cauda obluctatur etc. Habe tibi epigrammata e Belgio nuper delata. Quod a me vero habueris nesciat ..... Vides ut biliosi Belgae, quicquid edunt et egerunt, in bilem et contumelias vertunt, quod etiam cantiuncula Gallica declararunt, Gallos nimirum olim in uno exenterato Belga ne cor reperisse, Belgas vero nuper in mille quingentis Gallis resectis, ne fidei tantillum deprehendisse etc. Si Tractatum illum Gallicum de rebus Belgicis evolveris, mitte quaeso, ut ego optimo amico fidem liberem. Vale Ornatissime Domine. Raptim. Westmonasterii.... Martii 1583.

EPISTOLA LXX. D. JOANNI HOTOMANO, S. P.

ECce tibi, Clarissime Hotomane, qui Librum petit, scin' quem dico? Huic tu pro tua prudentia respondebis. [gap: Greek word(s)] . Neque dubito quin quae tua est orationis suavitas istud apud eum perficias quod ego summa contentione nequivi. Et sane me judice liber ejusmodi est, quem nemo prudens in deliciis lubens habuerit, id quod tu facillime illi potes demonstrare. Nam me quod attinet, si ego hujuscemodi possiderem plurimos, nae ego eos omnes Tardipedi Deo daturus videor, infelicibus ustulandos


page 320, image: s320

flammis. Id quod tu, si ita inter vosconvenerit, suadeo facias, atque haec oportuit [gap: Greek word(s)] . Nunc privatum nihil est quod te magnopere scire juvat. Georgium enim Pouletum sua vissimum atque humanissimum rediisse, ex ejus ad te literis potuisti intelligere, simulque meas, spero, accepisse quas postremas dedi. Oxonii. 9. Martii 1583.

Totus tuus

THO. SAVILE.

EPISTOLA LXXI. N. N.

NON quicquid splendet, aurum est. Nos Aulici fastu luxuque paupertatem evocamus; iisdemque contra remediis quantum in nobis est, tegimus et occultamus. Sed ut summus Orator aliquando vere dixit, Paupertas quo magis occultatur eo magis apparet. Exemplum est in Mendicorum centonibus optimum: Qui dum nuditatem obtegere volunt, panniculos mille colorum, egestatis indices assuunt. Pudet me tibi tantilla in re esse molestum: Cujus opera summis meis in rebus olim magno usui futura est. Ab Illustrissimo Comite sum accepturus pecuniam stipendiariam trimestrem sub Festum Paschatis. Interea si ad tenuitatem meam sublevandam, duos aut tres angelottos mutuo dederis; simul sortem, cum usura gratiarum actionis, illo ipso tempore, volente Deo, recipies: et me tibi jampridem multis devinctum beneficiis, ad omne obsequium devinctissimum habebis. Puero huic tuto pecuniam poteris committere. Vale et salve. E Regia Richemondae 9. Martii 1583.

Liberati portentosas in hunc annum Praedictiones, ubi remiseris, fidem tuam, meamque liberabis.

Tui studiosissimus

HOTOMANUS.



page 321, image: s321

EPISTOLA LXXII. SAVILLO.

SCribit Camdenus noster, perquisitum esse me totos decemdies, cui tuae traderentur, quas, ut accepi, legi lubentissime, quia erant moretuo, hoc est suaviter conscriptae, nec absque prudenti rerum Belgicarum judicio. Agitur hīc aliquid inter Magnates istos, ut malis impendentibus obviam eatur, et miseris Belgis levamen aliquod praebeatur. Quod Deus faustum illis esse velit. Hoc quidquid est nec scire volo, neque ad te tuto perscribere possum. De illo nostro, an non tibi tanto ante praedixeram, quae hominum futura esset opinio? Scribunt ad me e Germania et Gallia viri docti, mirarise quod Anglia asinorum expers, tantum et ferat et alat asinum. Sed si tam essent illi vestri diligentes et boni Jurisconsulti, facile illud, quod scribis [gap: Greek word(s)] solverent judicarentque fieri non posse, ut qui male scribit, bene doceat: Siquidem lectiones habet trium horarum studio comparatas: Quantum vero temporis in monstro suo pariendo, et foetido foetu lambendo consumpserit, te ipsum, Saville, testem appello. Ac miror hominis stultam impudentiam, qui se rursum doctis et intelligentibus deridendum propinat, alterius Libri editione, qui si meliore fato sit, quam ille superior, non recuso quin tu me nullius hominem judicii censeas in posterum. Lhuido amicissimo salutem mutuam, itemque Cuffio: ad quem brevi, Deo volente scribam. Vale, mi Saville, dulcissime, et me constanter ama. E Regia Richemondae 12. Mart. 1583.

EPISTOLA LXXIII. Clarissimo et Ornatissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO S.

CRedo ego te non mirari tantum, sed indignari etiam, Vir ornatissime, quod his proximis septimanis, nihil ad te literarum miserim, praesertim cum pro tuis, in me, plurimis maximisque beneficiis, nullum a te aliud


page 322, image: s322

officium expectari significaveris. Sed mirari, opinor, desines, cum verissimam rei totius narrationem acceperis. Ita se res habet. Cum non ita pridem meas ad te literas Savillo nostro darem, quas, suis inclusas ad te deferendas curaret, ille statim Londinum mittit. Ego postea tuas sollicite expectare. Savillum quotidie rogitare num quid a te literarum? Plane, inquit, quod summopere admiror, nihil. Qua de re cum diu multumque cogitarem, ecce tuae interim ad D. Pouletum et Bernardum literae perferuntur, quibus nihil ais, tibi magis incredibile aut inopinatum accidere potuisse, quam ut silentio tam repentino, tua vel officia negligere, vel beneficia contemnere videremur. Vere et ingenue fatebor, mi Hotomane, nihil animum meum his diebus magis perculisse; non quod meas literas intercidisse angerer: (neque enim tanti meas nugas facio) sed quod ingrati animi non vitio, sed suspicione vel tenuissima laborare mihi peracerbum est. Quocirca alteras hasce ad te misi, non quod aliquid haberem; sed ut tuas provocarem; quas si miseris, quavis septimana et longissimas et loquacissimas expecta. Interim vale, Vir ornatissime, et salve. Raptim inter difficillimas occupationes nostras. Oxon. 16. Martii 1583.

Tui studio sissimus

H. CUFFE.

EPISTOLA LXXIV. JOANNI HOTOMANO Jurisconsulto ALBERICUS GENTILIS S. D.

VAle igitur Hotomane. Nam Pauletis abeuntibus, quid suspicer, nisi te ad nos huc minime rediturum? An putem et ipsos, et te velle reverti? Non puto et doleo, pro eo ac par est, maxime, nobilium adolescentum consuetudine jucundissima, tua familiaritate gratissima privatus, et doleo et indolebo semper, tu tamen si volueris ex officio isto mihi respondere, frequentissimas literas ad me dabis: Pauleti aliquando


page 323, image: s323

scribent, ut quoquo modo non mihi videar plane a vobis derelictus. Quid? Et brevi etiam discedet Richardus; et ego nihil ullibi, quo vertam oculos conjiciam, antiquae festivitatis, hilaritatis aspiciam. Age, si me mutuo amas, Hotomane, scribe ad me creberrime, sive quid habeas, sive etiam habeas nihil quod scribas. Quid enim vel Epistolicas, longe meliores Majoragianis et Lipsianis, non poterimus Quaestiones tractare? Et si id possumus, quid non supererit continuum scribendi argumentum? En classicum cano, postquam his nequeo aliud ad te perferendum dare, cur tu inter Aulicas curas, quibus fortasse totus occuparis, non mihi declaras, quid Insula sit, cujus frequens est mentio in Legibus nostris? Scio, aedificium ab omnibus dici, quod ad exemplum Insulae, quae aquis circumfluitur, et ipsum ambitu quodam continetur, nec ulli praeterea aedificio sit conjunctum. Sed vide, an pro Dictatoris imperio potius, quam ex docentis officio Cujacius solverit, quod in contrarium adduci potest ex L. Quidam. ff. de Serv. Urb. Praed. Communis ibi dicitur paries adjacentis Insulae. Nihil vetat, inquit iste, Insulae adjacentis communem esse parietem, etsi non sit Insula vicino aedificio connexa. Aio ego ecquomodo istud fieri possit. Addo l. Praediis. §. si de l. 3. appellatione domus (scribit Papinianus) Insulam quoque junctam domui videri ligatam. Ecce Insulam domui junctam. Quid ais, Hottomane? Junctam ambitu, qui pars Insulae sit, tu videris, sane ego non admodum probo. Sunt quaedam conjecturae ex historia, quod tamen non potui adhuc plane firmare, eas ad te non scribo. Expecto judicium tuum, quod sicut in omnibus rebus facerem, ita de his quae ad Jus nostrum illustrandum peti ex antiquitate debent et bonarum Artium cognitione facio maxime. Et cum nolim pagellam vertere, quod primum dixi, repeto jam. Vale, et Praestantissimo Pauleto, Dierioque salutem plurimam.



page 324, image: s324

EPISTOLA LXXV. Ornatissimo et Humanissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO S. P.

AMo verecundiam, mi Hotomane; neque ab iis magnum aliquid expectare soleo, quos nullis meis beneficiis demereri possum. Vide tamen, et considera quaeso quo me singularis de tua benevolentia vel pietate potius persuasio impulit, ut quod ego coram a te petere subvererer, id absens per Epistolam impudentius poscere atque efflagitare non erubescam. Prope jam adest dies ille quo vel egestati meae aliquid subsidii comparandum, vel meum in hac Academia locum plane deserendum video. Quamobrem per amicitiam nostram, per virtutem, probitatem, per eam qua mortales fere omnes vincis, humanitatem, per ea denique omnia quae tibi multo carissima esse intelligo, a te etiam atque etiam contendo, ut solitam benignitatis tuae dextram porrigas, Illustrissimique Domini tui literas, non dicis causa, ut solent quae per ambitum expressae sunt, sed [gap: Greek word(s)] conscriptas ad Fundatricem nostram, quae nuperrime Londinum pervenit mittendas cures; quo Mulierem illam, cujus voluntate Collegii nostri res geruntur, Herois illius vel gratia flectas vel autoritate frangas. Non est cur hac in causa plura ad te scribam, neque vero (ut ingenue fatear) vel difficillimae occupationes nostrae, vel temporum angustiae illud ferunt; cujus rei locupletissimus esse testis poterit D. Georgius Pouletus, cujus [gap: Greek word(s)] est effectum ut serius ad te nostrae literae pervenirent. Quocirca eas a me literas propediem accipies, quibus isthaec fusius exprimentur; Interim vero et valetudinem tuam et rem nostram diligenter cura: ut ad caeextera tua plurima, maximaque in me beneficia, hic quasi cumulus accedat. Vale, Vir ornatissime et salve. Oxon. ex Collegio Christi 8. Aprilis 1583.

Tui studiosissimus

HENRICUS CUFFE.



page 325, image: s325

EPISTOLA LXXVI. Patri meo FRANCISCO HOTOMANNO.

LAtinis tuis literis latine respondeo, Pater amantissime: Harum mihi exemplum unum Londino a Fontano missum est: Exemplar nondum habeo: Ac vehementer doleo interitum. Ceterarum tuarum ad me litterarum, quae mihi tam gratae sunt, quam maxime solent esse expectatae: Verum ut tu recte et prudenter, ista non sine fato aliquo singulari, meo praesertim: Etenim haec mea apud omnes amicos querela est: et si mihi cetera omnia tam infeliciter evenirent, male certe de hac Anglicana mea profectione cogerer ominari: Sed haec non sunt mihi tanti, dummodo abs te frequentes habeam: Scio quam sis ad sollicitudinem usque diligens, et hoc ipsum scriptio litterarum tuarum tumultuaria, satis ostendit, significatque, quantum me ames, quam mihi bene esse velis: Ac ne dubites quin in hac re plusquam mutuum faciam. Vias enim maxime invias, et opportunitates minime opportunas persequi conor ad te scribendi, dum recte non possum ad te litteras dare. Sed dabit Deus aliquando, ut spero, et tui videndi, et jucundissima exoptatissimaque tua consuetudine fruendi, occasionem eam, quae sit vice omnium litterarum, et scriptitationum. Interim consolemur nos, et in Dei nostri explorata clementia conquiescamus. Pouleti, Heri, mei amor in me augetur in dies, quod etiamsi magis ex benevolentia sua, quam ullo merito meo proficiscatur, tamen quam grata mea sibi esset et fidelitas, et in obsequendo diligentia, apud multos testatus est saepenumero, praesertim ex quo me cum filiis misit Oxonium. Datur propterea mihi tam dulce et exoptatum ad mea studia otium, ut hujus autorem otii facile Deum agnoscam, et quamvis hīc miris modis frigeat Juris Civilis studium, et mea hac in re opera nemini grata possit esse in Anglia: Non despero tamen, quin et mihi aliquando studium hoc ornamento futurum sit, et ejus professio aliis opportuna, sive ad praxim, sive ad theoriam, si Deusvoluerit. Interim et Linguarum videlicet Italicae, Germanicae, Anglicae congnitionem adjungo: Ad quas sentio, me plusquam idoneum esse, ad easque rapi non animi judicio aut necessitate quadam, sed sola naturali propensione. Hispanicae etiam nuper initiatus eram, quod hoc Herogratum fore videbam.


page 326, image: s326

Historiae quoque Britannieae mihi placuerunt, quia ad Gallieas nostras magnam lucem adferunt. Meis conatibus et studiis, ut spero, facile assenties, praesertim cum tibi hoc persuaseris, me haec magis obiter, quam serio tractare, meque temporum ratione ut id facerem adductum. Morbum Matris, ut debeo, fero: Sed quando adscribis recuperandae valetudinis maximam spem esse, hac ipsa spe consolor: Ac peto abs te, quamprimum con firmata fuerit, hoc me nuntio beare velis. Fratris petulantiam iniquissimo animo tuli, te praesertim hac aerate, et hoc in rerum tuarum statu constituto. Verum si noster est, in viam procul dubio redierit, ut ad Matrem pluribus scripsi. Ac jam visus es in superioribus tuis litteris, ejus mihi spem aliquam facere: Tamen non adscribis quo loco Typographis suam navet operam. Utinam in Civitate mea, Schola pietatis. Sed haec de re familiari. Expectas a me fortasse, Pater amantissime, rerum novarum plaustra, ut praeteriti temporis solvam usuras ex mora debitas. Sed mihi crede praeterquam quod iis in locis sum, unde propter longinquitatem et latrocinia tardissime ad vos omnia perferuntur, nec huc ad nos certi quicquam adfertur, et vos ex Gallia, plura quam nos hīc. Hoc unum affirmare possum, nullam esse gentem, minus harum rerum studiosam. Itaque sollicita nostra curiositas, ridetur ab illis: Verum causa est in promptu, otium. Quam tamen felicitatem, ut Deus Optimus Maximus huic Regno quam diutissime praestet, summopere cupio: Simul ab ipsius clementia peto, ut te et universam nostram familiam, singulari sua benevolentia tueatur. Pater observande, vale et salve. Oxon. 20. April. 1583.

EPISTOLA LXXVII. Clarissimo Viro, et amico singulari D. JOANNI HOTOMANO H. CUFFE S. P. D.

NAE tu mirificus es homo, mi Hotomane, qui tot tantaque tuae non amicitiae, sed paternae cujusdam pietatis indicia homini plane im merenti tanta alacritate praebes. Quid enim ego feci aut promerui


page 327, image: s327

unquam, quo tuam in me benevolentiam singularem vel excitarem, vel excitatam incenderem et inflammarem? Verum ita est profecto: Tu cum ipse verae et singularis amicitiae officia praestas; tum vero illorum hominum moras egregie refellis, qui (ut cum amico loquar) factiosi lingua, inertes opera, sublesti fide, gratiam, favorem, literas, divitias, denique maria et montes polliceri solent; cum tamen si eo fuerit deventum, netenuissimum quidem certe civilis humanitatis, nedum Pythagoreae amicitiae munus praestare velint. Qualis me hercule vel in primis noster ille vere Italus; (quippe cui nec pietas nec probitas curae) cujus amicitia omnis, iisdem quibus oculorum aspectus limitibus, terminari solent, qui tamen ne amicorum omnium memoriam penitus abolevisse videretur, nuper ad Savillum nostrum literas misit, quales et quam elegantes dii boni! Plenas ruris et inficetiarum, (ut inquit ille) nihil nisi prunalpeias, nempe ad pastum et pabulum projectum, crepat: Crescant, adolescant, maturescant nec ne id unum scilicet curat, cogitat, ingeminat, ut id ei haec scribenti prope solum in animo fuisse intelligamus. Dispeream denique, nisi prae illo Matharellum Matigonidem, Ortuinum, Passavantium denique apte et ornate scripsisse existimem. Verum isthaec omnia Savillus noster, si quando ad te, vel autoris autographum vel exemplar aliquod ad te miserit, facile comprobabit. Interim ne rem meam negligam, ita habe. Scripsi ad Illustrissimum Comitem tum Graece tum Latine. Dilucide et breviter (quantum potui) in utraque Lingua, Graecae Epistolae Latinam Interpretationem, prout imperasti, seorsim ad te misi. Placet equidem tuum in Collegio Meritonen si deligendo judicium. Nihil enim aut mihi optabilius, aut meis rationibus commodius cujus quinam hodie sit status quantum ex domesticis accepi talis est. Custos, magnus in primis vir, incorruptus, integer, et (quod sane apud nos rarissimum) animo contra pecunias invicto. Verumtamen, sicuti accepi, est [gap: Greek word(s)] . Socii omnes in duas partes divisi, quarum alteram mihi amicissimam, aut saltem aequam futuram spero: Alteram subvereri cogor, quam tamen Ateius tuus, qua gratia qua autoritate facile vel flectet vel franget. Quamobrem te rogo (Vir amicissime) ut me, quam primum commode poteris, certiorem facias, et quid apud eum possis, et utrumne mihi commodum existimes hominem literis meis salutare. Neque enim quisquam erit in scribendo magis impiger. Custos non magnopere Optimatum literas curat: Cujus rei hanc esse rationem suspicor, partim quod saepenumero in homines indignos conferantur, partim quod ita


page 328, image: s328

pleraeque scribantur, ut facile perspicias, eas, aliquem eorum, qui Comitis Domestici sunt sua gratia consecutum, non autem Comitem animo amico et benevolo conscripsisse. Quapropter nisi id in primis cures, ut si scribat Comes, ita scribat ut sentiat Custos eum ex animo scripsisse, parum profecto parum admodum literae juvabunt. Haec sunt, quae ex quibusdam quam potui ... cissime sum odoratus. Quod unum superest, me meamque causam tuae singulari benevolentiae commendo. Vale Vir ornatissime.

Tui studiosissimus

H. CUFFIUS.

Pensum suum absolvit Cuffius noster, tibique expendendum mittit. Singularis tua in utrumque nostrum munificentia omnem dubitandi occasionem sustulit. Ego quod scribam nihil habeo, binas tamen ad te dedimus ego, Fauceriusque, quarum responsionem tuo commodo expectamus, ubi scribe obsecro nobis jubeasne libros tuos quam primum ad te mitti.

Vere tuus

TH. SAVILE.

EPISTOLA LXXVIII. Magnifico excellentissimo D. JOANNI HOTOMANO Jurisconsulto, amico observando S. P.

TE non amem? Imo redamem? Ingratissimus sim omnium, qui fuerunt, qui sunt, quique erunt, ni amaverim, amem, amavero semper, donecspiritus hos reget artus, immo et in omnem aeternitatem. Tu vero, mi Hotomane, ut vales? Qui exitus aut principium potius tuarum rerum? Ego quod ad te scribam non habeo, et bene nosti: tres ego tuas literas expecto, et praecipue primas, ex quibus de tua conditione certior fiam. Dixisti; et res plane ita se habere videtur; nostrum statum,


page 329, image: s329

parentis tui meique, tuum meumque similes esse; quare et ex tuis fortunis incipiam ego metiri meas; ut non solum propter te, sed etiam cupiam eas cognoscere in meam caussam. Quid igitur? Quid agis, quid tecum agitur, Hotomanne? Sperabimus aut spirabimus solum de isto solo? Tuas expecto literas, quam potest fieri, longissimas de rebus omnibus. Sidneio, Diero gratiosum esse opto, et tuam etiam operam flagito. Vale suavissime Hotomanne. Datum Oxon. III. Kal. Jun.

Tuus A. GENTILIS.

EPISTOLA LXXIX. JOANNI HOTOMANO

GAudeo factum principium tuis rebus, in quo laeteris et spes sit, cur id ipsum facias, indies. Quod de me amanter, ut debes pro nostra amicitia, et cum Sideneo et Diero multus es, sane magnam inde capio voluptatem, immo etiam mihi crede, summam: Nam sic est apud me constitutum, carissime Hottomane, et esse et videri dignum, in quem rerum Domini velint aliqua conferre beneficia; ut vero conferant nec sum sollicitus, et in dies, ut spero, minus curabo, id ipsum et Scipius frater enititur; et jamdudum nobis hanc viam suo exemplo signat teritque pater. Quare testimonium tuum, tuorumque similium, ipsum est, quod summum ad me defert in humanis bonum, an vero gratias agam, facio, si pro more; alias enim quorsum? Quid praeterea scribam non habeo. Salutavi amicos omnes et speciatim et generatim. Duo illi Novi ferunt te in oculis: Amant omnes, scribe ad me ut poteris, saepe, et literas dare Londini Fratri, Patrive potes. At ipse brevi ero illic, nescio an etiam ante Comitia. Vale amice carissime. Oxon. die 13. Jun.

GENTILIS tu alter.

Weus jam cum bellariis ad me multis: Comedo igitur. Vale.



page 330, image: s330

EPISTOLA LXXX.

.... hominis itemque Patris exemplo sum satis edoctus, quo loco fortunae bona mihi sint habenda. Adde quod ne unquam Aulicis ist is speciosisque pollicitationibus fidem haberem, regula communis, ceterorumque me docuit im prudentia. Ut ut sit, debebo tibi, dum vivam gratias immortales: Satis quippe mihi conscius, quam me ames immerentem, siquidem non ex amore mutuo, sed ex alio vulgarique meritorum genere, tua metienda est erga me benevolentia. Satis scio, per te non stare, quominus et dives sim et beatus. Ac sola me consolor amicitia nostra: cui primum felicitatis meae locum tribuo: Secundum quam vix credas, quantopere me delectet suavissimum istud otium literarum, quo jam Dei concessu ita placide, libereque fruor, tantumque omni tempore fructum facio, ut parum absit, quin dementiae veteres omnes incusem, qui summum bonum in tanto bono non collocaverint. Valeant divitiae quarum non modo incerta possessio est: sed etiam ubi, cum, quod satis est ad nutum, et ad cultum adest, nihil praeter molestum pariunt et sollicitudinem. Vide quam repente sim ex Aulico ambiente factus Diogenes, magna quaeque despiciens, nisi tu me potius AEsopicae Vulpi similem dicas, quae uvarum asperitatem causabatur, ubi voti compos fieri non poterat. Etenim consuevere homines eventu siqua sinistro vota cadunt, iis sese alienos velle videri. Porro tu me magna molestia liberaveris, si non modo quod sperandum, verum etiam si mihi nihil expectandum amice, ingenueque et accurate perscripseris. Vale Vir optime et humanissime. Oxon. 7. Kal. Oct. 1583.

EPISTOLA LXXXI. D. ATEYO.

VEreor, ne tibi in hoc tuo recenti luctu domestico sim molestus, quin potius erat humanitatis, officiique mei, vel tacere, vel te confolari. Verum tantam novi animi tui prudentiam, constantiamque, ut rerum humanarum inconstantiam, atque hujuscemodi castigationes


page 331, image: s331

aequo patientique animo ferre possis: et in Dei praepotentis clementia conquiescere velis: Hocque in promptu habeas Divi Pauli [gap: Greek word(s)] medicamentum, Diligentibus Dominum, omnia cooper antur in bonum. Tum vero ita de tuo erga me constanti amore certus sum, ut cum neminem istic habeam, de cujus mihi apud Illustrissimum Comitem gratia et commendatione magis persuadere possim, in hoc meo voluntario secessu et ista tenuitate, non invitus facio, qui tua in rebus meis utor opera fideli et amicissima. Itaque peto abs te, Vir suavissime, ut primo quoque tempore impetres ab Illustrissimo Comite, Hero nostro, honorarium trimestre 7. librarum, quod mihi liberalitate ipsius praestari solitum est. Ego ad Comitem hac ipsa de re scribo. Tu, si placet, pecuniam Doctori James, veteri amico meo, vel alteri ad nos redeunti, mihi curandam numerabis. Quid vicissim tua caussa possim, indicabis et imperabis. Certe me Tui nominis, ut Sui, observatorem assiduum et studiosissimum semper habiturus es. Vale Vir suavissime et salve. Oxon. prid. Kal. Oct. 1583.

Tuae virtutis ergo tibi deditissimus

J. HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXXII. CAMDENO.

REcte tu quidem conjecisti. Aulam pertaesus, quaero latebras, atque utinam mihi tam sit diuturnum hoc otium, quam est exoptatum, ac dum fruor, jucundum. Longo intermissam tempore Taciti lectionem, ceterosque meos Libellos amplector: ac jam mihi demum fructum et suavitatem habere videtur. Vide quid sit caruisse, et ut noster Tacitus: Difficile est temperare felicitati, qua te non putes diu usurum. Etenim vereor ne nimis cito hinc evocer ad pristinam servitutem et ad Aulica negotia vel nugamenta. Nec tamen poenitet molestias illas degustasse, quae mihi proculdubio in reliquae cedent vitae commodum.

Interea ne plane consuetudine tua nunquam satis expetita caream, scribe aliquando ad me de tuis studiis, de vestris rebus: et crede te abs me amari et magni fieri. Oxon. Kal. Oct. 1583.



page 332, image: s332

EPISTOLA LXXXIII. MARTHAE.

NOLO deesse officio et amori meo erga te, qui virtutem tuam singularemque in hac aetatula modestiam admiratus, totum me tibi devovi, atque dicavi. Vide quanta virtutis vis sit, quae tantam benevolentiam, tam exiguo temporis intervallo conciliare tibipotuit. Emoriar si par tibi possit in reliqua Anglia reperiri, morum elegantia, et suavitate sermonis, tam Latini quam materni, ceterisque tam animi quam corporis dotibus egregiis. Emoriar, nisi sim in posterum virtutum tuarum amator, et praeco fidelis et assiduus. Neque enim me mea spes fallet, fore, ut tu quam ingressa viam es pietatis et literarum, in ea insistas, et tibi tuisque olim ornamento futura sis. Unicum hoc a me discas velim; ut Latinae Literae non nisi labore summo et diligentia comparari possunt, ita levi momento, facilique negotio, ni te exerceas, oblivioni tradi posse. Verum nolo male ominari, malo bene, feliciterque precari, simulque obtestabor te, mi Martha dulcissima, ut me mutuo amore et benevolo animo complectare. Vale. Oxon. Kal. Oct. 1583.

Tui amantissimus et studiosissimus

J. HOTOMANUS.

EPISTOLA LXXXIV. D. WILKES.

QUid istuc silentii? si res confecta est, quid ni me tanto beas nuncio? Sin spes nulla est, saltem hac me cura libera: Si nulla dum occasio sese obtulit opportuna agendi cum Comite, tamen facito spem, ac me bono esse animo interea jube. Vin' tibi animum meum aperiam, et quod res est dicam? Qualiscumque sit hujusce rei futurus exitus, nec efferam me nimio gaudio, quippe cui immerenti, ingratove dari nihil potest: Neque animum tuum dolore ullo consternari sinam, quippe qui e sacra Philosophia, et ex malis antehac perpessis et conditione exsulantis....



page 333, image: s333

EPISTOLA LXXXV. Magnifico Viro D. JOANNI HOTOMANNO Jurisconsulto. S. P.

TU vero siles Hotomanne? Quid ais de Libello meo? Sat scio non probari opiniones, qui coram refutare solebas: Sed an infeliciter prorsus rem egi? Hoc peto, illud non curo, et rideo, qui mihi dicunt, falsas esse sententias: Nam, ut ita sit, et falsas magis, et absurdas, et fatuas assertiones maximorum Virorum audivimus, Coelum lapideum, Solem bipedalem, Lunam multarum urbium atque montium orbem, Terram moveri, cetera Elementa stare, Nivem atram, cum sexcentis similibus. Rogo igitur, misso Substantiae Praedicamento, tu meos Dialogos quales censes in reliquis? Ego sane curavi, ut exemplar a me teneres, sed cum rescissem tibi alio ex loco fuisse, nihil amplius laboravi, quam ut Pater ipse tibi aliquando Londinum eunti traderet. Sic est. Expecto igitur literas tuas: Nec enim vereor te mihi subinfensum, si immo ab istis controversiis abiimus semper amiciores. Vale igitur et scribe. Est autem nunc labor meus in concinnando Libro primo Lectionum quae ad Jus Civile pertinent. Sic placuit inscribere. Cui Libellulo ad finem stabit longissimum caput adversus primum et secundum Observationum Cujacii. Vides studia mea. Obsecro noli in ullam malam partem accipere, nam a cane non magno etc. et in ipsos etiam Aristoteles non desunt similes exercitationes. Sed iterum vale. Oxon. die 8. Novembris.

Tuus GENTILIS.

EPISTOLA LXXXVI. D. MATHAEO.

AMPLISSIME VIR,

MAjor natu ex Pouletis Fratribus, qui tuae humanitati a Patre peramanter et studiose commendati sunt, incidit in morbum, cujus causam, omnes una voce tribuunt, ejus loci quem nos inhabitamus et frigiditati


page 334, image: s334

et insalubritati. Totarum autem aedium usus nobis a D. Wakio concessus erat: Sed rogati, sumus ab amicis, ut humanitatis rationem haberemus, et superioris aedium partis habitationem, ad tempus, Viduae relinqueremus. Nuper ea defuncta est. Conveni Jansonem Vitricum, et tam per me quam per amicos egi, ut quandoquidem ipse Londinum, et cum sua familia hinc migrabat, unum nobis cubiculum concederet, quod esset salubrius, et valetudini adolescentum istorum magis consentaneum. Hoc nobis denegavit: Et sine te rem istam agi posse negavit. Rogo te, Vir amplissime, per eam quae tibi cum D. Pouleto intercedit amicitiam, ut tua autoritate nobis liceat iis rebus frui, quae jure nostrae sunt, ac severe hominem objurges, qui mora sua huic morbo causam dedit. Hac quoque de re scripsi ad D. Stonium, cui Pouleti Fratres commendati sunt. Expecto ab utroque vestrum responsum, illius fide et tua humanitate dignum. Interea vale Vir amplissime, et salve. Deus te tuamque Familiam benevolentia sua complectatur.

Tuae Amplitudinis studiosissimus

H.

EPISTOLA LXXXVII. D. STONIO.

HUmanissime D. Stone: Morbo A. Pouleti ingravescente (cujus causam omnes tribuunt, ejus loci quem nos inhabitamus et frigiditati et insalubritati) egi tam per me quam per amicum communem D. Moraeum cum Jansone, ut unius saltem cubiculi usum nobis concederet, haberetque rationem valetudinis adolescentum istorum, et humanitatis ac facilitatis nostrae recordaretur, qui eum tandiu in aedibus nostris passi essemus: novit enim quae sit hac in re D. Wakii voluntas. Homodurus nobiscum duriter et inhumaniter egit, et mihi hujusmodi responsum dedit, quod ego, Deo volente, ad D. Wakium, itemque ad D. Pouletum perscribam: Ut si (quod Deus avertat) in graviorem morbum incidant adolescentes isti, qui mihi tam amanter commendati sunt, et quorum ego salutem mea vita potiorem semper habui, omnem a me culpam amoliar. Interim rogo te pro amicitia nostra et pro ea quam D. Pouletus abs te expectat, fide et


page 335, image: s335

humanitate, ut cum D. Jansone rursum omni contentione agas, itemque meo nomine D. Decano salutem plurimam dicas, eique has literas tradas: Unaque cum illo, de hac re et statuas et diliberes. Nam neque adversa Antonii valetudo, neque meus in Patrem et universam Familiam animus moram ferre diuturniorem potest. Vale Vir humanissime, et salve.

EPISTOLA LXXXVIII. D. JOANNI HOTOMANO.

VIR CLARISSIME,

CAPE folium unum, quod tuis abest. Nam cetera adhuc in domo mea, imo in mente, ne mentiar. Lente sane progredior in hoc scripto, quod mihi haud paulo difsicilius, quam si e me gignam. Cogor alienis verbis meam mentem exprimere, et nescio quid aliunde morose quaerere, cum ordo aut contextus rerum dici postulet quod non occurrit dictum. Utinam tamen haec fructum habeant et adferant publice. Nam privatim famam mihi non spero, non etiam specto. Semel lecta, liviter placebunt: Fortasse paulo magis repetita. Salve ab eo qui te amat

J. LIPSIO.

Salutem adscribo D. Consiliario Willichio, cum quo vestra mihi. .... amicitia et grata.

EPISTOLA LXXXIX. N. N.

ME quoque ea res, ita me Deus amet, pupugit ips ique adeo L. Statim a Lectione dixi. Nam merito posset aliquis captasse eam occasionem nominandi eum hominem, (si tamen homo appellari debet) quem omnes boni et pii odisse debent. Persuasum tamen habeo (idque tibi ut persuaderi sinas, rogo te etiam atque etiam) non factum id a L. vel quod hominis mores et vitam totam non abominatur: vel quod (ut tu suspicaris) offendere te voluerit. Novi hominis ingenium et


page 336, image: s336

quanti te faciat scio. Verum quia fuit ejus Discipulus; et quidem ipsi carissimus, non dubitavit literarum nomine eum laudare, quem alioquin, si de virtute pietateve ageretur, ne nominatum quidem vellet. Itaque, Vir Maxime, si me audis, haec magno animo contemnes: neque improbo, homini eam laudem tribui, inique feras, quae ei etiam cum deterioribus, si qui sunt, communis esse potest. Tu quidem piorum omnium judicio potes sineinvidia id de te praedicare, quod ait de se alicubi Demosthenes: [gap: Greek word(s)] . Et prosecto docti omnes et jam sciunt, et post ea edita quae jam paras certius scient, Deum Optimum Maximum simul cum pietate insigni, qua inter alios emines ea tibi esse largitum, quae, ut modestissime dicam, eximiam ac meritissimam laudem in perpetuum sint allatura. Vale. raptim.

EPISTOLA XC. Ad D. SUAETIUM.

SIlentii mei excusationem, hanc pro tua humanitate accipies, Vir doctissime et humanissime. D. Stonii reditum expectabam, cui me D. Bodlaeus commendatum voluerat: Ut simul utrique vestrum una eademque opera et pro eadem benevolentia gratias agerem et haberem maximas. Quam me amanter et comiter acceperint ii, quorum tu me humanitati commendasti, scribere vix possum. Hoc unum dicam, tantam fuisse D. Floļdii in me benevolentiam atque adeo bene ficentiam, omnisque studii et officii in posterum pollicitationem, ut me tibi plurimum eo nomine debere profitear; Vir est doctissimus, humanissimus, idemque tui amantissimus, cujus consuetudine et familiaritate utor libentissime: Ceterum nos hīc et optime valemus et vivimus; et quod jampridem exoptaram, Oxonii sumus, hoc est in maxima Doctorum, piorumque Virorum frequentia: Quorum mihi consortium eo etiam gratius est, quod me illis non ingratum amicum esse sentio, Pouleti quoque Fratres, et cum fructu et cum voluptate hīc vivunt: neque Patrem Virum prudentissimum unquam, ut spero, sui consilii poenitebit. Hi te peramanter et officiose salutant. D. Hovendon nuper, cum eum convenissem salutandi causa, jussit me, in meis ad te literis, tibi salutem suo nomine plurimam adscribere. Vale Vir humanissime et eruditissime, et me, ut facis, ama. Deus te tuamque familiam


page 337, image: s337

singulari sua benevolentia tueatur. Oxon. AEd. Chr. 3. Jan. 1585.

Tuae pietatis, Doctrinae et humanitatis ergo tibi deditissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA XCI. Clarissimo atque doctissimo Viro D. D. JOANNI HOTOMANO Amico suo. S. P.

CUM ipsum D. D. Baucinetum per se vidi libentissime, quoniam semper eum amavi, e quo mihi itineris comes fuit, atque eum in tantum amavi, ut non credidissem aliquam accessionem ad eum meum amorem fieri potuisse, nisi id tuis nunc effectum fuisset literis, tum hoc libentius, quod etiam literas tuas ad me afferret, e quibus, tam animum tuum, in me propensissimum, quam etiam tuum studium et diligentiam, in Libro meo, a Domino Doulx, repetendo perspexi. Quo mihi gratius nihil facere potuisti. Quamobrem sic velim judices, nihil esse, quod non iterum tua causa debeam, facturusque non sim studiose ac libenter. Sed redeo jam ad tuas literas, in quibus id mihi jucundissimum fuit, te ad nos hūc venturum, quod etiam si antea ex aliis quibusdam Gallis audiveram, tamen id jam mihi magis e tuis literis confirmatur. Sed hoc nihilominus doleo, me adhuc tam longo tempore, tua jucundissima consuetudine cariturum, propterea quo d scribis te intra paucos menses, primum venturum, cum tuus adventus, mihi in dies in expectatione esset, atque cuperem, te quamprimum hīc esse. Idque cum tui ipsius, tum etiam mei gratia; tui quod te, ab illis tumultibus et periculis, quam celerrime ereptum atque liberum esse vellem; mei, quod tua jucundissima conversatione, quam citissime perfrui expeterem quam quanti facio, quamprimum Deo volente, huc veneris, experieris. Quod autem


page 338, image: s338

scribis, te tunc coram mihi pro mea benevolentia gratias acturum, id sic accipio, ut magis me de meo officio commonefacias, quam quod ea ullam gratiarum actionem mereri possit. Non enim scio quo fato contingat, ut tibi, ad me ornandum, semper detur facultas, mihi vero, ad remunerandum, nihil suppetat, praeter voluntatem. Affecisti ante me pluribus beneficiis, et jam omnibus his etiam id adjunxisti, ut te mihi non tantum in eo Libro a Domino Doulx repetendo, verum etiam transmittendo, commodaveris. Ad meum igitur officium pertinet, ut tibi, pro hoc et omnibus aliis tuis summis beneficiis, et summas agam et habeam gratias, quantumvis quid tua causa velim, re ipsa potius, quam verbis tibi declarare cupiam. Sic enim te existimare volo, me a nulla re magis, quam adulatione aut verbosa officiorum pollicitatione remotum esse, omniaque quae superioribus literis ad te, de tuis beneficiis scripsi, eo fine tantum scripsisse, ut scires ea nondum animo effluxisse meo, minime ut id auribus tuis darem. Reliquum itaque mihi est, te ut rogem, ut amorem in me tuum semper conservare, et tibi firmissime persuadere velis, me tantis tuis beneficiis affectum, semper tuum futurum, nec in re, omni diligentia, atque officio tuendo ulli tuorum aliquid concessurum. Sed de his satis. Quod ad mearum rerum statum attinet, cum commodissime e Barone Germano D. de Sbeinitz praesentium literarum exhibitore intelligere poteris, qui hīc aliquandiu mecum vixit, ac hinc recta cum aliis quibusdam Germanis Lutetiam contendit. Novorum hīc magna est copia, quae tibi libenter communicarem, si ea temporibus committere auderem, et tu non ea melius e praedicto Barone, quam meis literis cognoscere posses. Haec tamen te scire volui, D. de Bethforth Seniorem paucis ante diebus, suum diem obiisse, ejusque filium natu maximum, in confinibus Scotiae, a Scotorum quadam Cohorte noctu occisum fuisse. Antuerpiam Hispanis se tradidisse quidam asserunt. Plura scribere non audeo nec volo, quod te ipsum in dies expectem. Quod superestigitur, te etiam atque etiam rogo ut quamprimum per tua negotia licuerit, ad nos advolare velis, aut si ibi aliquandiu adhuc haerere cogitaveris, me semper tuis literis de vestris rebus docere velis. Ego e contra nullam ad te scribendi occasionem negligam, sed tui memoriam cum summa benevolentia atque fidelitate tenebo, omniaque ea, quae ad te pertinere cognovero studiose curabo. In Christo Jesu vale, et meis verbis Barones de Shirnheim, atque D. Meliseum, quam amantissime atque officiosissim


page 339, image: s339

e saluta. Iterum vale. Datae raptim Londini VI. Idus August An no 1585.

CHRISTIANUS BARNEKAU.

Manu propria.

EPISTOLA XCII. JOANNI HOTOMANO Jurisconsulto, Viro integerrimo. S. D.

MUnus meum Philippo Sidneio placuisse libenter ex Ep istolā tuā intellexi, mi Hotomane, utinam mihi illum hīc videre contigisset; citius sane negotia mea in Aula, expeditiusque confecta fuissent, illo praesente. Nunc discedere quamprimum cogito, ne plus temporis sumptuumque perdam. Recta Caletas Deo favente petam, inde Parisios. Tibi gratias ago interim de labore, quem sumpsisti in perferendo Libro. Resaluto Lipsium, Dousam, amicos ceteros. Pace in Galliis facta, fortassis iterum conveniemus. Bene vale. Dat. Londini. XII. Febr. Anno 1586.

P. MELISSUS Comes Pal. Eq. civis Rom.

Paulo Cnibbio Jurisconsulto, Praetori Flissingano sal. plur. adscribo.

EPISTOLA XCIII. D. LIPSIO.

SAtis cito, Vir Clarissime, quia ex voto respondisti et quo difficilius apud Typographos peragi res potuit, eo majori me tibi beneficio devinctum habes. Sed crede mihi, Clarissime Vir, nunquam Libellus iste lucem vidit: Neque enim hunc passus est Patruus, ubi animadvertit scatere mendis, in cujusquam manus pervenire: et quingenta quae erant edita exempla a Typographo redemit. Ceterum ex commendatione tua accedet Typographo quaestus non exiguus, Libello vero ornamentum


page 340, image: s340

maximum. Hoc abs te alia lege nolim impetrare, quam si tu hoc maxime volueris, et Dignitati tuae consultum erit. Vale Vir Clarissime et me ama, quia sumet ero dum vivam

Tui Nominis observantissimus

Ultrajecti IX. die April. 1586.

J. HOTOMANUS FR. F.

EPISTOLA XCIV. J. LIPSIO.

CLARISSIME VIR,

PRofectio mea in Germaniam dilata est, forte etiam ablata, et mihi in hac semiaulica et semimilitari peregrinatione, maxime opus est Tabulis Ortelii Geographicis. Itaque peto abs te majorem in modum ut cum Plantini Bibliopola paciscare de pretio, ac meo nomine de solutione fidejubeas, sive illae sint ex priori, sive postrema editione: dummodo primae editioni adjiciantur, quae adjici solent. Hanc tibi alienam a Dignitate tua molestiam imposui: Quod unus tu apud Plantini Librarios plurimum potes, et potes minoris emere; ut peregrini hominis et Aulici ratio habeatur, id est splendidae nostrae paupertatis. Ceterum quia novus est Libellus iste, quem ad te mitto, et in his regionibus nondum visus, rogatus sum a quamplurimis, ut eum Typographo alicui recudendum darem, si D. Raphelingus volet hujus rei curam in se suscipere, forte quaestus aliquis ad eum rediturus est. Vale Clarissime Vir, et hoc meum facinus boni consule. Arnemii in Geldria XVII. Maii 1586. Clarissimis Viris D. Douzae et D. Raphelingo salutem, si placet, ex me plurimam.

Tuae Dignitati deditissimus

HOTOMANUS.



page 341, image: s341

EPISTOLA XCV. J. LIPSIO.

TAM mihi gratus fuit reditus tuus in Hollandiam, Clarissime Vir, quam ingratus fuerat secessus. Verebar etenim quod tu jam vereris de Illustrissimo Comite nostro, et quod nos metuimus omnes, non quod vocemin dubium constantiam utriusque vestrum, sed quia tuus reditus pendebat ab exitu tuae valetudinis, et Illustrissimi Comitis, a Reginae voluntate: Nam etsi caussas habeat, ut video, graves in Anglia remanendi, longe tamen graviores habet huc quamprimum revertendi, quarum arcanae quaedam mihi cognitae. Proinde non plane despero. Discedendi certe caussae magis quam necessariae et ex usu et commodo Reip. vestrae. Ille mehīc agentem in suis rebus cum aliqua dignitate relinquit, quam tuo maxime consilio tuebor. In Sidneii mortenemo est, qui non magnam se jacturam fecisse queratur: Ego vero privatim et publice maximam, quam satis lugere non possum, nec sine lacrymis ista. Expectamus a Lipsio et Douza consolationem aliquam. Testor enim quanti vos ille semper fecerit: Ac haerent animo infixa quae mihi de vestris laudibus, tuis praesertim, saepe, et ex imo pectore locutus est. Unum hoc in ipsius vita singulare animadverti: Cum essent in eo viro summae virtutes, ab omnium hominum invidia et obtrectatione immunem fuisse, ut merito deliciae generis humani diceretur. Deus nos tanti viri praesentia indignos judicavit.

EPISTOLA XCVI. D. ATEYO.

CLARISSIME VIR,

TU unus instar omnium. Etenim tu mihi semper solus in tanto numero sapere visus es: et dedisti praeterea mihi non paucas benevoli tui erga me animi significationes. Omnino vobiscum proficisci decreveram. Sed ubi profectionis dies institit, omnia quae ad hoc iter


page 342, image: s342

erant necessaria, mihi defuerunt. Pecuniam per Morum petii ab Illustrissimo Comite, responsum, ut ex tripode, ambiguum. Etsi certum est me totis hisce novem mensibus nullo assignato stipendio vix xv. Libras accepisse; XL. amplius expendisse. Equus quo veherer postulanti denegatus est. Carrum alius abripuit. Arma, quod minimum fuit, etsi illo loco et tempore maxime necessaria, emere non potui, cum carerem pecunia Itaque nudus et inermis hīc constiti. Ubi, quando ita fata volunt, hujusce vestri instituti exitum tutus expectabo et spectabo: Ac vobis totam si vincitis gloriam non invitus relinquam. Non deerunt, sat scio, qui animum potius quam nummos defuisse dicant. Sed quid magis potuit animum addere, quam pecunia, sine qua nec de toto vestro exercitu bene sperare licet. Alii vulgatum illud, quod ipsis in more est, objicient. Bella gerant alii, tu pari semper ama. Sed existimas ne me ita stultum et socordem, ut non multo ante videam, quam gratiosiores illi futuri sint, qui ad amicas suas victores laureatique redibunt? Ego interea ne in tanto opere nihil agere videar, eas consolabor omnes, et expectabo jussum Illustrissimi Comitis, cui forte plus preces absentis profuturae sunt quam praesentis obsequium: Siquidem nec in pace, nec in bello mea illi opera valde usui futura est. Ridendo dicere verum quis vetat? tu non, tam aequus et prudens rerum aestimator. Non humani generis delicium, Sidneius illustrissimus. Ceteros non moror. Quia uterque vestrum animi mei candorem optime novit. Si excusationes absentiae inermes a ratione videntur, ut ego sum inermis a pecunia: tu pro tua humanitate, alias dabis validiores firmioresque. Denique, si aliquae mihi inscriptae literae ad vos perferantur, has in reditum, si placet, adservabis. Vale Clarissime Vir, et me ama. Ultrajecti infausto Barthol. die festo 1586. Stylo veteri.

Tui tuarumque Virtutum amantissimus

HOTOMANUS.



page 343, image: s343

EPISTOLA XCVII. Clarissimo Viro et humanissimo D. ARTHURO ATEYO Illustrissimi Comitis Leicestriae Secretario, amico magnopere observando. In Aulam. S.

VIdeo me abs te amari, Clarissime Vir, ac praeterea ex diuturna nostra consuetudine et frequenti sermone satis semper judicavi, quam prudenter de omnibus rebus judicares. Aperiam igitur meam tibi conditionem meumque rerum statum; et simul tuum exquiram, si placet, judicium atque consilium: Postquam et patris voluntate et per aetatem liberum fuit, quod potissimum vitae genus eligerem, diu tamen, ut adsolet, haesi in hac dubitatione, persequerer ne mea Juris Civilis studia, quia grave erat et inutile Doctoris nomen, si titulo non responderet eruditio: An me potius in Principis alicujus familiam addicerem, quia usum aliquem linguarum habere viderer. Tandem necessitas fuit pro consilio. Nam cum profitentibus veram Religionem non esset in Gallia locus, ultro veni cum D.Pouleto in Angliam: a quo deinde, ut scis, commendatus sum Illustrissimo Hero nostro D. Comiti Leicestriae, prope quinque anni sunt. Et cum rursus in Galliam ob Patris negotia profectus essem, semper habui animum revertendi, quotiescumque id juberet Dominus; non tam ut meam fidem liberarem, quam quia sentiebam me amari a Domino; et quod magnum semper fuit, meum erga ipsum studium et obsequendi voluntas egregia. Itaque accersitus statim redii: Etsi magnopere propinquorum amicorumque obstabant consilia meo consilio adversantium, quippe pro more, non futurum est (inquiebant) diuturnum bellum in Gallia et quando Regni spes ad Regem Navarrae delata est, nonne consultius feceris, si te mature in ejus familiam et gratiam in sinues, cum sis ita benigne et honorifice a tanto Principe evocatus, et ultro etiam in Domesticorum numerum receptus. Quid spei habes venturae senectuti, si apud Principem alterius gentis consenescas. Jam media aetatis pars,


page 344, image: s344

ac forte etiam potior elapsa tibi est, trigesimum scilicet aetatis annum egressus. Ac multa alia in hanc sententiam. Veni tamen, et, ut spero, non praeter Dei voluntatem, ea etiam spe adductus (non mentiar) fore ut Dominus mea iis in rebus uteretur opera, quae mihi non tantum honori, verum etiam in reliquam vitam emolumento cederent, et confirmaverant istam spem nonnulli Londinenses amici. Sed postquam penitius rem totam judiciosis oculis intuitus sum, et undiquaque quid mihi hac in parte sperandum esset, perspexi: Tandem in eam sententiam deveni, quia utrobique sum exterus, quia in Dominum collata non est libera de rebus omnibus disponendi facultas, quia magni jam Domino sumptus erunt faciendi ex propriis vectigalibus, et quia, (quod verissimum esse scio) deest mihi rerum Belgicarum usus et intelligentia: Hac, inquam, ratione futurum ut nec magno usui mea hīc opera futura sit, nec mihi quidquam sperandum ad praesentem, vel etiam ad reliquam vitam commodi et emolumenti. Neque hoc levitate adductus dico ut velim conditionem mutare, quod plerumque nonnisi in pejus datur; et ipsa temporis necessitas me hīc etiam invitum retineret. Sed cum rerum humanarum vicissitudine evenire possit, ut alio loco et apud alium Principem melioris spei sese ratio offerret, qua venturae aetati, meisque rebus prospicere possem: quaero ex te, Vir Prudentissime, et amicissime, licetne mihi tam bene de Illustrissimi Heri nostri benignitate ac liberalitate sperare, sive ille Belgicam istam administrationem retineat, sive in Angliam (quod magis verisimile est) aliquando revertatur: ut mihi alia quaevis aspernanda conditio sit. Vides certe qua aetate sim; ea nimirum qua de certo vitae genere certum me esse oportet, ubi certe non est exigua totius jactura quinquennii. Exsulium patris, et iterata rei familiaris naufragia: numerus fratrum et sororum nubilium indotatarum; paternae hereditatis spem omnem jam pridem ista sustulerunt. Propinquorum etiam de me judicia cogunt urgentque ut brevi consilium capiam quod sit e re mea, istud maxime a te expeto et expecto pro tua prudentia, pro tua humanitate. Etenim humanum est, comiter erranti monstrare viam, ac multo magis eam, quae hominem ad vitae sinem perductura sit. Vale Vir Clarissime et Optime.

Tuae Virtutis merito tibi addictissimus

MANUS.



page 345, image: s345

EPISTOLA XCVIII. D. LIPSIO.

MI Lipsi, etiamne ubi plures sunt, ibi tu esse vis? Quae haec ratio curandae, regendaeve Academiae, eum de Solio Justitiae virum deturbare, qui vos Justitiam tot annos tanta cum laude docuit, Justitiae Sacerdotem, Civitatis Oraculum. Haeccine gratia tantis meritis a vobis referetur, Lipsi, Douza, Busi et quotquot estis novae hujus Academiae Instauratores, Curatoresque? Mihi hoc somnium, non res gesta videtur: Neque unquam in animum potuissem inducere, ut crederem nisi hisce ipsis oculis ea vidissem, quae immerenti Donello facta sunt; quibus etiam in dies, ut audio, novus injuriarum cumulus superadditur: Quasi non sit satis semel hominem injuria affecisse. Credentne exteri homines in Gallia, Germania et Anglia, quo jam vestri nominis fama pervasit, in media Batavia, in ipsa Lugdunensi Academia, inter eos, qui aequitatem colunt et puriorem Religionem profitentur, a summis viris et doctrina, pietate, prudentia praestantibus, Hugonem Donellum Jurisconsultum toto orbe celebrem, probitate et vitae sanctimonia in signem, Principis olim Auraici, Ordinumque decreto e media Germania accersitum, et non ita pridem etiam abire volentem summo omnium studio et contentione retentum, paucorum hominum odio caussa inaudita, inconsulto summo Magistratu, indignantibus omnibus, exauctoratum, indigne, injusteque habitum et prope etiam ejectum. Ignoscite summi viri, ignosce tu mi Lipsi, si quod omnes hīc sentiunt, et loquuntur, ego scribo. Etenim si vos pudet facti reddere rationem. ....

EPISTOLA XCIX. ATEYO.

PErfeci quod erat mandatum ab Hero nostro. Comes Mauricius heri advenit, magna hominum ex finitimis oppidis et vicis multitudo huc confluxit visendi gratia, et gratissimus, ut video, erit adventus vester. Tu, quaeso, dum absum, capta honestam aliquam occasionem, qua


page 346, image: s346

me Illustrissimo Hero nostro commendes, scilicet ut meae tenuitatis et exilii ratio habeatur; atque etiam mei erga ipsius Excellentiam animi et obsequii; qui Regis Navarreni conditionem benigne mihi oblatam aspernatus sum, ut me in hanc servitutem addicerem. Ego me totum prudentiae tuae et benevolentiae permitto. Vale Harlemi.

Tuus

HOTOMANUS.

EPISTOLA C. Ornatissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO Juris Doctori, Domino suo plurimum observando.

ETSI multa simul inciderent, Clarissime Hotomane, repentinus ornatissimi Lislaei discessus, argumenti inopia, propinqui reditus tut spes haud dubia, scribendi consilio adversa fere et contraria; singularis tamen meus in te amor, tuaque magna in me merita omnem mihi haesitationem facile exemerunt. Primum igitur ne nescias, his totis quatuor annis unas modo a te literas accepimus, eas quibuscum conjuncta erat summi Viri J. Lipsii Epistolarum [gap: Greek word(s)] ; cum nos interea crebras ad te et in Galliam, et in Bataviam dederimus, quas vel non recepisti, vel iis non respondisti, quod non libet credere, vel si respondisti, nulla ad me pervenerunt. Quae res, quamquam non sine magno meo dolore suavissimae consuetudinis nostrae fructu carerem, me tamen nihilo in amicitia frigidiorem effecit, imo, si audacius loquendum est, incendit etiam. Quos enim ego propensae erga me voluntatis tuae notas ex recentissimis quibusque literis elicere solebam, eas omnes repetita veteris cujusdam memoriae recordatione facile superabam, cum recolerem animo dicta, facta tua summa humanitate et lepore condita, perbeatum illud otium quod pulcherrimarum artium tractatione beatissimum effecimus, denique cum sic statuerem te tui simillimum esse, et qui Vir bonus esses eundem esse [gap: Greek word(s)] . His egomet me cogitationibus in hoc diuturno silentio tuo


page 347, image: s347

recreo et reficio, teque in oculis in animo fero, feramque aeternum. De studiis nostris, cum veneris; id quod ut citius, feliciusque fiat, prosperam tibi navigationem ex animo precor, mi anime. Cuffius apud nos jure optimo Societatis fruitur, amans, meminensque tui. Vale, et a Fratre meo salutem tibi plurimam. Pridie Kalend. Febr. 1587. E Mertonensi.

Tuus

TH. SAVILE.

EPISTOLA CI. JOANNI HOTOMANO. Jurisconsulto, Salutem dico amicissimam.

PRoximae a te profectionis nostrae e Batavis ecquid quaeris eventum? Haud nimium opinione melior. Certe equidem is ipse, quem jam tum animus praesagiit. Et sane, ipso nisi malo cavissem malum mihi maximum. Sed totum ex hoc coram, qui fabulae partem non minimam sustinuit, actum intellige. Vir sagax usquequaque rectus, commodus, supraque fidem rei familiaris dispendio majori, vitae periculo maximo, et praeter haec sui nominis (non dico apud bonos) jactura pene into leranda sidelis. Virtutis, quo in primis is dignus est, praemium si ferat, fortiores illius item alii futuri exemplo. Illuc plurimorum animi intenti, oraque multa conversa. Tu, quod in te est scio efficies. Sed meum quaeris quorsum tam perenne silentium? Mortuum existimasses. Literarum hodie intuta itinera sunt. Animus jamdudum scripturiit; et quidem exinde, cum rursum in Frisiam pedem pono. Verum ille, qui suasit, invite dissuasit animus. Praesto cum erimus, cum bono illo Deo, amicos continuabimus diem noctemque sermones continuos, gratos, graves, fallaces ne me fallant literulae, his nihil committo. Coram, quae cogito. Ego nusquam et nullus sum: attamen nunc aliquando alicubi. Salve gratum caput salute gratissima. Ipsus ego ita salvus uti salva futura Respublica. Iterum atque irerum vale, meque sicubi potes, id quod potes, ipsius Excellentiae commenda. Idrogo te unice. Mea refert plurimum.


page 348, image: s348

A te vicissim resalutari discupio. Datae Leouerdiae Frisiorum Cal-Aprilis, stilo veteri. 1588.

Quantus quantus

Tuus ex animo

MELLO BRUNSEMA.

Domini Junii obitum inaudivi. De eo jampridem ad nos affertur nuncius. Vix ambigam, quin certus. Tu tamen inter illa certus quam sit, quove morbi genere perierit, expedies.

EPISTOLA CII. Clarissimo Doctori HOTOMANO Illustrissimi et nobilissimi Comitis Leicestrensis Secretario.

QUod a me petebas, doctissime Hotomane, praestiti certe summa cum diligentia. Quod vero Illustrissimus Comes a Domino Archiepiscopo postulabat tuo nomine: id ipse etiam, cum a me admonitus esset, non minus studiose, libenterque concessit. Itaque sic habeto, cum et tu voles, et otium tibi dabitur, rem mecum expedies sine molestia. Suadeo autem ut die Lunae, inter horas primam et secundam pomeridianas ad me accedas negotii tui procurandi causa, si id minus poteris, curabo, ut quocumque die vel hora adveneris, Scriba ad facultates abs tuo ore excipiat, quid in tuo negotio faciendum sit: Ad quem te meorum famulorum aliquis, primo quoque tempore deducet. Cavendum autem tibi in primis est, ut antequam Praebendam hanc obtineas, Reipub. nostrae Libertatibus atque immunitatibus doneris, quas ni jam antea nactus sis, te facillime D. Cancellarius Angliae, ejusdem honoratissimi Comitis tui rogatu, munerabitur. Vale mi Hotomane, et de meo erga te studio, vel nobilissimi Comitis, vel Patris tui, vel tua etiam causa, persuadeas velim. Raptim, occupata opera, et impedito animo. 10. Calendas Quintilis 1588.

Tuus N. SEVINUS.



page 349, image: s349

EPISTOLA CIII. CAMDENO.

QUEM tibi nuper, Vir Clarissime, pollicitus sum, Caesarem mitto patris mei Notis illustratum; cujus etiam Praefatio, quae legentibus multis placuit, tibi sat scio, non displicebit. Tu qua es humanitate, munusculum istud boni consules: et nihil in tenui hac mea supellectile esse existimabis quod non totum tuum sit aeque ut meum. Ceterum, Humanissime Vir, arripio lubens hanc occasionem, qua tibi meam conditionem paucis exponam: Simulque opem et consilium in his meis angustiis abs te petam, Viro prudenti et patris mei amantissimo. Septem fere anni sunt, ex quo me in Comitis Illustrissimi Heri mei Clientelam dedi, Sidneio et Pauleto Nobilissimis Viris et Patronis olim meis auctoribus, idque maxime suadentibus. Qua fide absens praesensque ea nogotia administraverim, quae mihi commissa sunt, ipsius Heri mei unicum testimonium erit mihi pro testimonio. Omitto pericula, labores, multorumque Magnatum offensiones quas vitare non potui, dum me nimis fidelem et Leicestriani Nominis, famaeque studiosum praesto, si quid in hac re nimis esse potest. Omitto sumptus ceteraque incommoda, quae mihi cum omnibus Aulicis communia sunt. Quin potius Domini mei singularem erga me beneficentiam et apud exteros et apud Anglos, qua debui fide semper praedicavi, atque ubi usus erit, testabor in posterum. Paucis abhinc mensibus commendavit me Episcopo Salisburiensi, qui mihi Praebendam, ut vocant, in illo Episcopatu satis bonam et commodam statim adsignavit; ejusque superiori mense possessionem nactus sum. Certe per Illustrissimum Herum meum non stetit, quin pinguius aliquod in me beneficium conferretur: et si scire vis, reditus ejus annuus summam viginti octo librarum Anglicarum non excedit: quod omnibus notum esse potest, et Episcopus ipse Domino meo coram aliquando testificabitur. Huc accedit quod prioris hujus anni fructus reditusque ad me non pertinet, et Installatio, quam vocant sine magnis meis sumptibus percipi non potuit. Itaque beneficium istud adhuc sine beneficio est; plusque oneris adtulit quam emolumenti. Verum si ob hoc in me collatum beneficium, quod vides, Vir Clarissime, quam tenue sit, Comes Illustrissimus omnem in posterum mei curam abjecerit, neque exilii,


page 350, image: s350

tenuitatisque meae rationem habeat, maleficium potius quam beneficium hoc merito cogar appellare. Etenim, Vir Clarissime, nec mihi stipendium ullum, ut ceteris Collegis meis omnibus est adsignatum, nec honorarii loco quidquam mihi solutum est totis hisce novem mensibus, praeter unicam summam decem librarum, quam jussu Domini sub tempus Paschatis Ateius mihi numeravit. Expectavi semper dum ipse Comes Illustrissimus sponte mihi prospiceret: neque unquam vel opportune vel importune ad illum adii rei meae privatae caussa. Malui a privatis quibusdam amicis mutuam sumere pecuniam, quam mea apud Dominum interpellatione ipsius Excellentiae molestiam ullam facere, vel videri de ipsius erga me benevolentia dubitare. Exposui tibi, Vir Clarissime, rei meae familiaris angustias, superest ut pro tuo in Patrem meum constanti amore; pro ea, qua praeditus es egregia pietate et humanitate, erga eos praesertim, qui veram Religionem profitentur, quique eo nomine exulant et gravius aliquid patiuntur; denique pro tua in me benevolentia, quem tui observantem et studiosum esse nosti; meam caussam agas apud Dominum, cui te gratiosum esse scio; ejusque Excellentiae me ac meam tenuitatem studiose atque amice commendes: simul de mea in eum constanti fide et obsequio certiorem, imo quam certissimum facias: Denique exquiras quid de me fieri velit hoc belli tempore, quo neque praesentiam meam, neque operam illi utilem fore perspicio: quod a te majorem in modum peto quaesoque. habebis me et patrem meum (cui rem omnem literis meis brevi significabo) pro hac in me gratia, summo tibi devinctos beneficio, ac si per meam tenuitatem de te vicissim bene mereri non licet, saltem hoc de me velim tibi polliceare, quod ab homine non ingrato, tui vero studio sissimo proficisci potest. Vale et salve Vir Clarissime et humanissime. Deus candidam hanc tuam senectutem salvam et incolumem tueatur. Londini XIV. Kal. Sept. 1588.

Peto abs te, Vir Clarissime, ut silentio negotium hoc peragas apud Comitem Illustrissimum, et remotis si fieri potest arbitris. Omnia tamen prudentiae tuae permitto.

Tuae virtutis et humanitatis ergo tibi dedissimus

HOTOMANUS.



page 351, image: s351

EPISTOLA CIV. D. JOANNI HOTOMANO S.

EX literis paternis, quas Kal. Febr. plures, uno argumento; sed diversis itineribus transmisit, quoloco res ejus constitutae fuerint, intelligere potuisti, Vir doctissime, ita ut magnopere necessarium non credam, longa oratione viam sternere, ad animum firmandum, et tollenda ea, quae justus Deus tibi, sororibusque tuis imposuit, pluribus hortari: praesertim cum cognitum antea habueris, esse tibi parentem mortalem, et quod morti proximum est, aetate provecta, ex literis porro ejus pluribus. Sed novissimis potissimum didiceris morbo eum laborare tali, qui Medicorum diligentiam omnem et curam eludat; et quod gravius, non statim tollat, sed frequenter per multos annos summis cruciatibus paulatim conficiat, sine spe salutis ulla. Quam quidem ob rem nobis omnibus gratiae magnae sunt agendae Parenti coelesti; tibi vero et sororibus eo majores, quanto pios filios parentum angoribus, quam alios, ob innatam illis affectionem conjunctionemque moveri par est, quod imprudentiam et errorem fatalem inverterit, proque sua prudentia insignique misericordia longi temporis dolores, quos in parente timebamus, unico quasi ictu praeciderit, et intolerantiae ex diuturno morbo subsecuturae, in eo praesertim, qui non assuevisset, faciliusque moveretur, occasionem omnem praecluserit. Rediit enim ad nos mense Septembri proximo, sola Theodora sorore comitatus animo, ob respublicas adversas, turbato, corporeque propter dejectiones crebriores alvi exhausto: quae cum neque hīc remitterent, successit paulatim crurum et ventris tumor, eaque species aquae intercutis, quam tympanitem Medici nostri vocabant, diuturnamque futuram, sed absque magna salutis spe, conjiciebant. Itaque Pater etsi nullos adhuc plane dolores sentiret, atque etiam cum appetitu cibum, nunquam sane cum nausea assumeret, tamen morae impatiens, et quod medicamenta a peritis adhibita lentiora viderentur, ab homine indocto et sanitatem intra paucos dies promittente, nescio quas aquas distillatas, medicamentaque assumpsit, de quarum vi pronuntiare meum non est; illud constat, patrem paulo post excrementa nigerrima,


page 352, image: s352

et ore magnam sanguinis vim ejecisse. Quare repudiato homine, ad Medicos rediit: sed rursus morae, ut dixi, impatiens, animum mutavit, et suo unius consilio, adjecit ad pulvisculum, per plures annos jam paratum, sed nequaquam absolutum, alios in usus quidem, ut nosti, sed praesenti malo medendo (idenim sibi persuaserat) efficacissimum. Hunc cum exiguo pondere in vino sumpsisset, alvus mox mota est, tremor membrorum subsecutus, ejectus ore sanguis purissimus et liquidus, copia magna, vicibus repetitis. Paulo post, errore suo cognito et detestato, somnus primum per dies aliquot fere continuus successit, demum organorum usu hebetato, intra quatriduum, sine sensu cruciatus magno, astantibus amicis plurimis, placide expiravit, XII. hujus mensis die: Comitanteque tota Academia: Gallis, qui hīc sunt, aliisque honestis hominibus plurimis in aedis summae peristylio, conspicuo tumulatus est loco, quem Curatores templi liberaliter et praeter morem gratis etiam, humanitatis honorisque ergo concesserunt. Testamento sorores curae tuae commisit, easque tecum aequaliter (exheredato Daniele) instituit. Praedio Villeriano et Bibliotheca tibi praelegatis. Bibliotheca, quantum ex Theodora intelligo, partim adhuc penes sorores est, partem vero inclusam huc transferendam ex mandato patris curarunt, una cum supellectile aliqua: allatumque nuper vas unum nondum exhaustum, sed ut videtur, Libris maxima ex parte refertum, itemque cista, linea veste plena: intra octiduum expectamus alia quaedam. Quae omnia, praesertim vero Bibliothecam quantacumque hīc est, eritve, in tuum adventum, ut spero, custodiet diligenter Jacobus Batterius Lugdunensis civis noster, cui ejus rei curam parens dedit, prout mihi literas et vascula duo bene signata commisit, quae praesens de manu in manum tibi una cum Testamento clauso, et aliis quibusdam labore duodecennali, magnis impensis, ut nosti, sed ut sperabat, ingenti cum fructu parata, traderem. Erit autem Bibliotheca, ut spero, ob id tibi longe gratior, quod in ea, quae hīc est, Parentis Opera recognita et novis commentationibus aucta, quantum intelligo, sis reperturus: opera enim certis tomis distributa, indiceque seu titulo confecto Typographis excudenda nuper obtulerat, traditurus etiam, si supervixisset ac de honorario (ut puto difficile non futurum) convenisset. Theodoram sororem, quam unicam, ut dixi, reduxerat Pater, commendavit Domino Odoardo Biseto Trecensi, ejusque honestissimae uxori, quaeque in ultimo hoc morbo, non minorem ejus quam proprii fratris curam habuit.


page 353, image: s353

Hi in adventum usque tuum illam pro pietate et humanitate ad se receperunt, ut ex literis, quas cum aliis hisce similibus mihi, quibus etiam paternas literas novissimas hīc relictas adjunxi, latius cognovisti. Argentum factum, praeter cochlearia septem et fuscinulam, nullum comparuit. Signatam vero ad summam triginta coronatorum, de quibus advenienti ratio constabit. Aes alienum nostris hominibus, majori ex parte ab aliquot jam annis debitum, ultra trecentorum quinquaginta coronatorum summam non ascendit, quantum quidem adhuc rescire potuimus. De aere paterno nihil nobis constat, nisi quod a Parente intellexerim, fructus illum ex Gallia per triennium nullos percepisse. Sed de his omnibus rectius et copiosius in adventu tuo, quem primo quoque tempore optamus et speramus, atque ut eum quantum fieri potest acceleres, vehementer rogamus, receptis ejusdem tenoris literis, quae te excitent, pluribus et diversis itineribus ad te transmittendis. Evocarat te quoque vivus Pater, et ut omnibus negotiis relictis hucadvolares, ultimis literis enixissime petierat. Nobis si non omnino eadem, quae parenti caussa, idem tamen petendi desiderium. Nam sane et tua et sororum interesse videtur, ne moram longam interponas, tum ob alia, tum quod ignoremus quandiu creditores possimus sustinere. Illud sane nequaquam ambigimus, si quid forte adventum tuum (quod nollemus) remoretur, omnino tamen curaturum, ut literis saltem quam celerrime scriptis, repetitis ac diversis, ut nos facimus, itineribus transmissis, de voluntate, menteque tua, omnibusque de rebus constare nobis possit. Hujus Epistolae argumentum magna ex parte, sed breviter, etiam ad junioris sororis Susceptorem seu Patrem Spiritualem perscripsi, non solum ut sororibus id renunciaret, sed oblata occasione te quoque faceret certiorem. Bene vale Vir Ornatissime. Basileae XVII. Februarii 1590.

BASILIUS AMERBACHIUS amicus paternus.

P. S. Literarum aliquoties jam missarum exemplum rursus mitto, Illudque adjicio, vasa Libris plena interea duo hūc advecta, eaque ad petitionem nostram, a Praetore urbis cum priore consignata, in adventum tuum conservaturum Jacobum Batterium. Creditores paterni nostrates, quod de tuo propinquo adventu spem conceperint, interea, ut plane, confido, nihil movebunt, ut nec alii exteri, quos ducentis coronatis, plus minus, dimitti posse, Theodorae Susceptor proximis


page 354, image: s354

mihi significavit. Literae tuae 10. Jan. Londini scriptae, bona fide perlatae huc sunt, in iis nihil est quod responsum meum requirat. Iterum vale XVIII. Martii.

EPISTOLA CV. AMERBACHIO.

CLARISSIME VIR,

A Patre meo mihi redditae sunt literae Kal. Febr. datae, quibus significat, quod antea non intellexeram, gravissimo se morbo laborare, cujus exitum veretur: cupere propterea ut ad se quamprimum veniam. Rescripsi binis literis ferre me moleste et graviter, ut debeo, nuntium hoc de valetudine, et eo magis quod impedior absentia mea quo minus ea pietatis officia praestare possim, quae ipse a me merito expectat et expetit. Sum hīc in eodem fere casu, quo Pater istic est; et ob eandem caussam, neque in hoc exilio quidquam adhuc parare potui quod ad alendam meam familiam sufficeret: et Deum testem habeo vix habere me pecuniae satis in promptu ad tanti itineris viaticum. Expecto tamen in dies felicem ejus negotii exitum, quod me hīc nimis multos jam menses detinet: munus aliquod sive honorarium a Regina, cujus spem faciunt mihi Magnates istius Aulae, amici mei praecipui. Si quod expecto consequar, polliceor me statim advolaturum, et quantum fide, diligentia, studio efficere potero, patrem meum mihi unice colendum, ex istis rei familiaris angustiis liberaturum. Interea, Vir Clarissime, peto abs te, proea, qua es erga pios exules caritate et humanitate, ut Senem optimum, et tui, ut scio, amantissimum ope, consilio, et quibus poteris rebus, juva et consolare: et me in hanc sententiam ad te scripsisse, et studiose hoc abs te petiisse significa. Si quid forte humanitus ei acciderit, quod Deus avertat, commendo fideiac pietati tuae Sorores meas, Bibliothecam, et quidquid supererit ex tam atroci casu. Sed quomodocumque se res habuerit, oro te et obsecro, Vir Clarissime, ut me quamprimum et diligenter de omnibus rebus certiorem facere velis. D. Covettus literas tuas, si placet, ad mecurabit in aedib. D. Fontanii Ministri Londinensis.



page 355, image: s355

EPISTOLA CVI. A Mr. AMERBACH Docteur es Loix. A Basle.

CLARISSIME VIR,

SCripsi ad te superiore mense, et exempla literarum bina misi diversis itineribus, eas tibi hoc tempore redditas non dubito. Accepi heri aliud exemplum tuarum literarum, quibus iterum urges profectionem meam; et ais esse in mea mora non parum periculi propter creditores. Amici etiam mei Genevenses scribunt in eandem sententiam, et si non scriberent, tamen hoc verum esse per me satis judicarem. Itaque ut expectationi omnium vestrum satisfaciam, ac meo in primis officio, nihil aliud dies, noctesque cogito, quam ut me hinc quamprimum liberem, quia mihi est hīc quoque aes aliquod alienum exsolvendum, interea dum Legatus noster Gallicus parat literas ad Regem, quibus me ipsius Majestati commendet. Necesse enim habeo iter facere per Galliam, quamvis tempore omnium periculosissimo. Acspero me, volente Deo, infra duos ad summum menses fore vobiscum. Quid enim praesens absque praesenti pecunia facerem, Vir prudentissime, si quidam creditores in primis molestiam facturi sunt? nam quod ad Bibliothecam, satis est, si tuto loco sit, et de Sorore, scripsi ad D. Bisetum. Interea, Vir optime, habeo tibi gratias ingentes, pro illa tua erga me ac Sorores meas pietate singulari, et in meis rebus fide ac diligentia. Hanc ego humanitatem omni, ut par est, officii, obsequiique genere, quantum potero demerebor; ac me gratum praestabo. Vale Vir clarissime et salve. Deus te tuamque familiam incolumem servet. Lond. postridie Kal. Junii 1590.

Tui observantissimus ac studiosissimus

J. HOTOMANUS.

Quaeso mone creditores ne de mea fide dubitent: res est mihi cordi. Habeant modo aliquam absentiae meae ac longinqui itineris rationem. Spero Magistratus vestri auctoritate effici posse, nequid mihi interea damni inferatur. Committo me et omnia mea tuae fidei et clientelae. Vale.



page 356, image: s356

EPISTOLA CVII. D. JOANNI HOTOMANO SALUTEM PLURIMAM IN CHRISTO JESU, etc.

MUnusculum tuum, Vir Ornatissime, tam grato animo accepi, ac si meis oculis adjumentum aliquod posset adferre, sed uti nosti, aetatis (ut interim de suffusionis morbo taceam) mutatione tam mei oculi caligant, ut consueta conspicilia nulli fere usui esse queant; ideoquelubenter tua alia invisissem, ut si fortassis, admotolibro, characteres majores crystallina aliqua materia oculis adhibita apparerent, ejusdem generis remedia quaererem, praesertim apud quendam senem vestratem, qui extra Barras templi officinam habet. Remitto igitur tibi tuum donum; sed uti conjicio, attrectatione tabellarii, altero lumine fractum. Hienim homines fortassis suspicabantur, auream monetam literis fuisse inclusam: Quod si integra mittebas, vehementer doleo hanc jacturam, me invito, factam. Quod ad Theses illas Villerii de Ecclesia attinet, eas nunquam vidi, et lubenter apud me esse cuperem, ut quod magnopere opto, tibi gratificari possem. Quod si quid aliud est in mea potestate, quod tuis usibus inservire queat, semper habebis paratissimum: Deumque precor Optimum Maximum, ut te, cum lectissima conjuge, diu servet incolumem; vosque in Patriam reducat, et a tam molesto exilio jam tandem liberet. Oxon. Idib. Junii anno 1590.

Quia mea uxor brevi Londinum est itura, sententiam mutavi, et Tabellario conspicilia committere nolui, ne fortassis alterum lumen, quod nunc integrum est, in itinere frangatur. Iterum vale, Vir Ornatissime, et cum fueris in Gallia, memineris quaeso de tua prospera valetudine nos facere certiores.

Tui studiosissimus

Ant. de CORROSS.



page 357, image: s357

EPISTOLA CVIII. SCIPINI.

QUibus tempestatum fluctibus in mari nostro Gallico totos quatuor abhinc annos agitatus fuerim, Clarissime Vir, ii facile judicabunt, qui miserum, afflictumque illius patriae meae statum perspectum habent, qui ejusmodi certe est, ut rerum omnium memoriam dicam an sensum pene omnem fortibus etiam constantibusque viris adimere possit. Fuit tamen hoc toto tempore, quo te non vidi perpetua mihi comes imago tua, mi Scipi, hoc est elegantis ingenii tui et morum suavissimorum recordatio, praeter summam, quae in te est, jam ab ineunte aetate doctrinam pene singularem: quae profecto tui et amorem et admirationem tantam in animo meo concitavit, ut ab eo tempore non destiterim laudes tuas apud omnes praedicare: et si per turbulenta ista tempora licuisset, literis ad te datis studium tibi meum et omnia amici hominis officia detulissem. Quod jam serius facio: teque quantum possum oro atque obtestor, ut me tui amantissimum benevolentia tua complectare. Veni Basileam, ut teliquas naufragii mei tabulas tertio post patris mei obitum anno colligerem. Reperi non paucaipsius opera nondum edita. Omnia vero ab ipso auctore aucta, recognita et in Tomos aliquot velut in classes, distributa, quae forte breviunius Typographi operā in lucem dabimus. Interea Amici, de more, mortuo secundas quasi exsequias faciunt. Scribunt Epitaphia, Epicedia, Anagrammata. Venit mihi in mentem Carminum tuorum, quae Sidneio nostro mire placebant, quorum nomine tibi inter summos Poetas ea etiam aetate summum locum, vere magis quam blande tribuebat, si a gravioribus istis tuis ac spinosis Jurisp. studiis ad amoenos illos Musarum hortos animum tuum paulisper abducere voles, atque in parentis mei gratiam carmen aliquod ex ingenio tuo depromptum ad me mittere, viri famam illustriorem reddes, mihi vero hoc abs te obnixe petenti ac vehementer cupienti gratissimum facies. Sed noli in istis, quas ad te mitto, nugis Turlupinicis temporis nimium impendere: Quia merae nugae sunt: et si multi judicarunt hoc scribendi genus Macaronicum majores interdum in Rep. fructus tulisse, quam si gravior stylus adhibeatur. Vale et quamprimum poteris rescribe; Adscribe si quid habes a Patre, a Fratre, a Savillo, a Cuffio communibus et


page 358, image: s358

magnis amicis, Basileae apud D. Jacobum Grynaeum Theologiae Professorem, qui mihi tuas fideliter curabit, si forte hinc mihi sit migrandum. Iterum vale. X. Decemb. 1592.

Tui studio sissimus et amantissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CIX. N. N. S.

EGO vero, Vir Clarissime, temeritatis veniam deprecor abs te qui me temeritatis incusas; teque ex eorum numero Theologorum eximo non invitus. Quos divinus ille Vir, Philippus Melancthon Huberto Languetto dicebat esse irreconciliabiles. Etenim hanc totam tuam increpationem etsi verbis asperioribus conceptam, silentio tuo antepono, atque ex paterno quodam animo et benevolentia erga me profectam lubens agnosco: sed ea, si placet, lege, ut tu mihi vicissim sancte tibi hoc affirmanti credas, culpam hanc ex errore natam, atque ex ea quam Jurisconsulti nostri, Ignorantiam Facti appellant et maxime omnium dignam excusatione censent, tum enim rescripsisse te non eram ignoraturus, si quas ad me dederas, propinquus ille meus una cum suis, cum materterae literis, bona fide curasset. Ex quo de hominis istius fide, ne quid jam gravius dicam, tu pro tua prudentia, Vir praestantissime, rectius potes existimare. Porro de aequitate caussae meae, vel teipsum, qui mihi fuisse videris iniquior, non recuso Judicem, si paulo penitius in caussam ipsam introspexeris: quod scio per gravissimas tuas occupationes vix tibi jam licere. Tamen, quia neminem istic habeo, qui caussae meae patrocinetur, absentis vero non ita semper haberi ratio solet; ac ne tu me hominem ex magna rerum omnium difficultate laborantem ac parum non oppressum, animi caussa litem cuiquam movere, vel querelas inanes ad te mittere putes: suspicionis certe meae potius, quam institutae accusationis argumenta haec quam potero paucissimis verbis subliciam. Nam primum omnium certum est, atque id ipsum negare non potest propinquus meus, non ita multo post obitum Patris mei, quidquid


page 359, image: s359

superfuit Librorum et cartarum, id totumillo non invito, sed ultro etiam poscente in ipsius Musaeum delatum esse. Neminem deinde intelligentem adhibuit, quo praesente conscriberet sive Catalogum, sive, ut vocant in rebus hereditariis, Inventarium: Nam Sororum praesentia in hujusmodi negotio (etsi maxime verum esset eas adfuisse, quod esse falsum asseverant) quanti apud Judices, aliosve cordatos ac prudentes Viros momenti sit, vides. Libros igitur hos et cartas biennium, et eo amplius domi suae in sua potestate solus habuit; mihique in adventum meum adservavit quae libuit. Reliquam Bibliothecae partem hīc reperi, Basileae nimirum duobus vasis ligneis inclusam et publico obsignatam sigillo Civitatis. Fraudem autem a Magistratu factam vel dicere vel etiam cogitare impietati proximum est. Sunt enim vasa illa duo huc advecta prid. ejus diei quam Pater excessit e vita: dum Libros pervolvo, cartas colligo, scripta perquiro, omnia in ordinem distribuo et quae fuerant antehac edita, et quae nondum edita; aliqua tandem, eaque non pauca, neque in meam solius, verum ut ego quidem arbitror, in Reip. literariae fraudem mihi abesse animadverto. Quem jam igitur vocem in suspicionem? In quem hujusce damni culpam conferam? Nisi in eum, qui meum, istic absente me, negotium gessisse se non inficiatur. De pulvere Chymico non ita moleste fero. Sentio hoc ipso tempore, et hac ipsa in re, Praepotenti Deo eorum hominum institutum non probari, qui relictis Artibus legitimis, quarum ope familiam sustentare, ac simul Reipub. prodesse possent, istius improbatae atque infelicis Artis auxilio, non in sudore vultus sui, non diuturno labore, non magnis curis atque molestiis, nisi quas ultro sibi forte accersunt, sed uno quasi temporis momento locupletari volunt. Neque hoc eo dico., ut Parentis mei optimi memoriae labem adspergam. (Scio quam minimis rebus pietas laeditur) qui etsi est ab aliis in errorem inductus, tamen hoc liquido possum affirmare, nequetuam, Clarissime Vir, a mea sententiam discrepare puto, consilium pio seni et exuli calamitosissimo aliud fuisse nullum, praeterquam inopiae sublevandae ac afflictae rei suae domesticae medendae praesenti aliquo commodo, si posset. Sed cum non parum auri in hoc auro quaerendo impendisset, ex amicis autem Artis istius peritis intelligerem, auri etiam comminuti, liquefacti, ceteris quibusvis metallis immixti et quoquo modo immutati, salvam tamen manere substantiam et ad priorem solidi corporis formam reduci posse, feci periculum in eo, quem parens ipse secum attulerat, pulvere chymico: et cum hoc satis feliciter succederet, alterum


page 360, image: s360

illum Genevae relictum a cognato meo, ut scis, petere coepi, quem in sua potestate habebat, nec tamen cum istic essem habere significaverat. Ne multa. Vix x. Coronatos aureos artifex elicuit: cum non sit verisimile, XII. plus minus annorum spacio tam parum auri admixtum: ex Scripto autem a Patre mihi relicto, compertum habeam, hanc prioris materiae non adeo fuisse dissimilem. Quidquid enim vel nimio igne corruptum, vel minus ex Arte factum judicabat, illud in vasa duo vitrea majora conjiciebat, quae a sororibus in aedes Massuelli delata, anno demum superiore utraque sorore inscia ab ipso cognato meo illinc asportata sunt, et confracta: quod ipse factum minime negat, sed quo consilio, reticet. Asportata vero fuisse, Massuelli conjux, si opus sit, publice testabitur. Habes, Vir Clarissime, rem, ut gesta est: habes non leves suspicionis meae caussas. Decreveram tamen hortatu, suasuque materterae hisce querelis finem, primus etsi laesus, imponere. Unum hoc addebam ac vehementer rogabam, ut si quos forte inmagno quos habet, Librorum numero, reperiret non suos, si qua etiam a patre meo vel scripta vel notata, ea ad me mitteret, missurum me brevi schedam eorum, quae mihi abesse conquererer. Quid ad haec? Homo petulans quaecumque potuit excogitare probra, convicia, contumelias congessit, et ne ea repetam hoc loco, quae profecto non dicam Christiano homine, sed ne homine quidem digna sunt et quae ego magna etiam ex parte risi, contempsi: exemplum his literis adjungam contumeliosae illius Epistolae, quam ad me nuper dedit. Facti speciem alienam a veritate comminiscitur. Beneficium in sorores ab ipsius matre collatum, et super lite multis verbis exprobrat: ego tamen omnia nuper exsolvi praeter solam aedium habitationem. Beneficium si exprobres, beneficium esse desinit, nec arbitror piam illam et cordatam foeminam, si viveret, in me meosque tam contumeliose acturam fuisse. Minatur etiam homo potens, ni taceam in posterum. Crede mihi, Summe Vir, et hoc extra jocum et cum dolore, nihil adeo magnum in hoc adolescente animadverti, quin vereor fore, nisi vel multis hujus vitae malis et incommodis, vel magno rerum usu, vel tuo tuique similium consilio mutetur in melius, ut nunquam sit ille magno vel familiae tuae, vel Reipublicae futurus ornamento. Bene tamen precari quam male ominari malim. Tibi vero, Vir praestantissime, hoc est, amori tuo, quem abunde mihi polliceris, humanitati, pietati, prudentiae ista permitto: teque magnopere oro atque obsecro, ut nugis meis et prolixiori huic, quam par erat, Epistolae, ignoscas. Cavebone


page 361, image: s361

in posterum tibi sim molestus. Vale, et me tui observantissimum sanctis tuis ad Deum precibus commendatum habe. Basil. X. Feb. 1593.

Tui studiosissimus et obsequentissimus

HOTOMANUS.

Latine ideo scripsi, ut aliquanto pauciores intelligant: praestaret certe has nugas et rixas neminem legere. Scribe tamen obsecro, ut sciam tibi has esse redditas. Recreari te et refici paulatim ex morbo, qui hac aetate non potuit non esse gravis, gratulor Ecclesiae toti, Reip. vestrae, tibi, mihique. Iterum vale.

EPISTOLA CX. MONAVIO.

PRIMO harum literarum adspectu, sat scio, mirabere ex quo terrarum angulo, vel ex quibus jam prodeam latebris, Clarissime, itemque Nobilissime D. Monavi, vel quae caussa sit cur ad te scribam hoc tempore. Ex quo me Genevae vidisti (arbitror jam esse quindecim plus minus annos) vel in Anglia, Scotia, Belgio peregrinatus sum, vel diuturnis Galliae nostrae tempestatum fluctibus jactatus, in hunc tandem quasi portum aliquem adpuli; ubi reliquas naufragii mei tabulas coepi colligere: Paternae scilicet Bibliothecae miris modis dissipatae reliquias. In his scripta ipsius et in Jure Civili, et in Humanioribus studiis non pauca, quae is, tanquam ornamenta ad illius professionem, semper, ut scis, adhibere solitus est, reperi. Haec omnia jam ex ipsius Autographis describenda sumpsi, magno certe labore, quia cum mortalium nemo scripturam illam (quae fere tota notis certisque characteribus constat) adsequi, ne divinando quidem possit, solus hunc subire laborem cogor; ac mea ipsius opera uti. Quodeo lubentius facio atque alacrius, quia non exiguum inde generi humano, Reip. praesertim Literariae fructum enatum iri arbitror, ac tibi aliquando, ut spero non injucundum: non tantum Literarum nomine, quibus tu ab ineunte aetate patrocinatus es, verum etiam propter ejus amicitiae memoriam, quam cum illo bono Sene coluisti, qui te filii loco dilexit. Itaque vehementer sum laetatus, mihique magnopere gratulatus,


page 362, image: s362

quod talem tantumque virum et amicum salvum adhuc et sospitem, et in otio Wratislavensi dulcissimo, beatum esse intellexerim; hanc enim ego beatitatem, quia maxime exopto, minime omnium consequi possum, non minimam esse judico; praesertim si sit otium literatum, ex quo subinde fructus ad Rempub. aliquis redundet, quale tuum esse non dubito: qui cum ad summas in Republica tua dignitates insignium tuarum virtutum ope (quemadmodum ornatissimus Jenischius mihi confirmavit et ego semper ita judicaveram,) pervenire potuisses, judicio tuo, quietem hanc molestis ut plurimum Reipublicae honoribus antetulisti. Inter ceteras porro virtutes tuas non postremum locum obtinet humanitas, comitasque tua singularis, cujus ego memoriam semper colui, ejusque imaginem quandam adhuc mihi videre videor: atque hac ipsa humanitate tua fretus, praestantissime Vir, quasi postliminio ad te venio, et jure quodam meo pristinam illam tuam erga parentem meum et universam familiam nostram amicitiam, ac benevolentiam expeto: teque obsecro, mi Monavi, ut hujusce tuae benevolentiae particulam aliquam in me derivari sinas, ejus scilicet Viri filium et heredem, qui te tanto, ut dixi, amore studioque prosecutus est. Atque haec unica fere scriptionis meae caussa, praecipuumque hujus Epistolae argumentum: simul ut meum tibi studium, observantiam et omnia amici hominis officia deferam atque pollicear. Deinde peto abs te, ut si, quod summopere exopto, ad me litteras dederis, aliquid de gentilibus meis adscribas: quos ego mihi ex ignotis notos ac familiares esse percuperem, et quos, volente Deo, aliquando etiam invisam hoc nomine atque salutabo praesens, in his Marcum, si adhuc in vivis est, cujus tu eruditionem, aliasque virtutes egregias olim apud patrem meum praedicare solitus es. Audio etiam D. Rhedigerum nostrum, summum in Republica vestra, merito suo, gradum, atque adeo fructum studiorum ac longinquae suae peregrinationis uberrimum consecutum esse. Amplissimo huic Viro ausimne meis literis officiose salutem adscribere? Tu videris, mi Monavi: cui ego fausta omnia precor, meque tibi studiose commendo. Vale Vir Clarissime et salve. Basil. Raur.



page 363, image: s363

EPISTOLA CXI. SCIPIONI SUO S. P.

BEasti me literis tuis amantissimis, simul et eruditissimis. Nihil certe minus expectabam ab humanitate tua. Amplector, quem mihi defers, amorem tuum, atque benevolentiam: ego vicissim studium meum atque omnia amici hominis officia abunde polliceor. Amemus igitur inter nos, Vir Clarissime, cum veteris amicitiae nostrae, tum maxime literarum nomine, in quibus tantum jam laudis adsecutus es, ut magnus in Germania Jurisconsultus habeare: mihi vero magnus etiam Poeta, si tu is es, ut profecto es, quem tota olim Anglia admirata est. Itaque non recedo a mea petitione, et hujus quod prioris argumentum erit Epistolae, qua te vehementer rogo, ut Musis tuis invocatis, Parentem meum, quem tu vivum amasti, paucorum Versuum Epicedio digneris. Hoc mihi tam gratum, quam quod gratissimum futurum est. Vale Vir Clarissime et de Patre et Fratre aliquid adscribe; de quibus hoc toto triennio nihil audivi. Clarissimum Virum Obertum Gifamium mei Parentis veterem amicum verbis meis officiose saluta. Grynaeo utrique, nomine tuo, salutem dixi. Uterque te amat atque resalutat. Basil. prid. Id. Feb. 1593.

Tui studiosissimus

J. HOTOMANUS.

EPISTOLA CXII. N. N.

EXpectabam de die in diem, ut aliquid noviad nos afferretur ex Gallia, ne plane inanes literae meae ad te venirent, cum me Gerderus noster, adolescens et genere, ut audio, nobilis et humanitate ac eruditione supra aetatem singulari, praeditus, monuit parare se literas Norimbergam. Quamquam certe literae illae tuae superiori ad me mense datae satis suppeditarunt argumenti ad scribendum: quippe qui officium meum ac studium, quod ad te deferebam, non modo non sis adspernatus, verum etiam tam comiter, humaniterque sis amplexus. Praeclare igitur mecum agi judico,


page 364, image: s364

et hoc totum ex Dei Optimi erga me benignitate profectum intelligo, quod unis literis nullo alio meo merito tanti Viri amicitiam mihi conciliarim. Hanc siquidem ex praeterito tempore promereri non potui, in posterum certe quo potero officiorum genere tueri ac conservare conabor: et dabo operam, ne tu olim male collocatam benevolentiam tuam conquerare. Quod site, Vir Clarissime, praesens praesentem salutare liceret, meque ipsum tuam in clientelam dare, simul vestram illam legibus, opibus, aedificiis, omnibusque ornamentis florentissimam ac nobilissimam Civitatem oculis hisce videre, quod animo saepe soleo, summae hoc felicitatis loco ponerem. Hujus voti mei compos quando fiam, equidem nescio, et ut diu nesciam res nostrae Gallicae turbulentissimae, et quae ex iis pendent privatae meae ac domesticae, mihi in caussa sunt, faciuntque ut sit hoc potius bonum expetendum quam sperandum. Nam si quaeris quo loco sint res nostrae, habes velut epitomen et imaginem quandam in vicina vestra Argentoratensi Republica. Neque domi nunc nos, nec militiae sumus. Bellum fastidiunt omnes: pacis conditiones, vel potius cautiones commodae vix ullae excogitari possunt. Interea non tam bellum geritur, quam omnia latrociniis infestantur. Rex non obsidet Lutetiam quia justo et magno exercitu ad eam rem opus est, sed tamen ad summam quotidie rerum omnium inopiam adigit Parisienses eosque etiam invitos quandoque de deditione cogitare cogit: et jam confectum negotium foret, nisi Dumanii praesentia atque autoritas intervenisset, qui tanti momenti pignus ad pacem et amicitiam Regis sibi conciliandam de manibus dimittere non vult, si forte animadvertat victoriam in nostras partes inclinare. Dei consilio hoc fit, sine quo nihil fit, qui una eademque opera rebellium illorum paulatim franget potentiam: Regis vero etiam desidiam ulciscitur, qui cum eos ante biennium in potestate veluti praedam in cassibus haberet, nescio quo consilio de manibus elabi sibi passus est.

Vale, Vir praestantissime et humanissime, meque ut facis ama. Basileae Raur. prid. Id. Febr. 1593.

Ne putes Vir clarissime, me Andreae Paulli oblitum, cujus tu mihi mortem nunciasti: sed nolui tuum pluribus verbis vel potius utriusque nostrum refricare dolorem. Sed Jehova vindex et ultor scelerum istorum tandem exsurget, et tam diuturnis nostris malis finem pro sua clementia, ut spero, brevi dabit. Quod nisi me fallit animus, rerum nostrarum non adeo rudis, proximae hoc meae ad te Epistolae argumentum futurum est.



page 365, image: s365

EPISTOLA CXIII. N. N.

CLARISSIME VIR,

TANTA fuit tua erga me, dum istic essem, comitas et humanitas, ut merito ingratus dici possim, nisi me tibi hoc nomine plurimum debere fatear, tibique studium meum, atque omnia amici hominis officia deferam, atque pollicear; donec, oblata commodum occasione aliqua, de te, vicissim bene mereri liceat. Quod tamen in hac rerum mearum tenuitate et incertitudine, quippe quae ex Gallicarum publicarumque rerum inconstantia fere totae dependent, deferre magis quam praestare posse videor. Hoc igitur si minus possum quod volo, jucundam certe tui apud me memoriam conservabo, ac tuam apud multos humanitatem, pietatem atque eruditionem singularem praedicare non desinam.

Porro, Clarissime Vir, ne plane inanes meae ad te literae venirent, expectabam de die in diem ut novi ad nos aliquid adferretur ex Gallia: sed mire omnia frigent et silent. Et certe in bello sine magnis copiis res magnae geri quī possunt? Habes rerum Gallicarum quandam velut epitomem vel potius imaginem in illa Republica vestra Argentoratensi: Neque nunc nos domi nec militiae sumus. Non tamen utrobique bellum geritur quam omnia latrociniis infestantur. Bellum fastidiunt omnes, sed pacis vel conditiones vel cautiones vix ullae commodae satis excogitari possunt. Premitur Lutetia; sed non opprimitur: Quia justo et magno ad eam rem exercitu opus esset. Tamen nisi me fallit animus rerum nostrarum non adeo rudis et imperitus, non possunt diu eodem loco eodemque statu res istae consistere. Erumpet nescio quid brevi, forte in hostium perniciem, de quo alicunde bene sperare jubemur. Deus nos etiam aliquando benigne respiciet: cujus praeterea clementiae Rempublicam vestram, teque et familiam tuam, me vero ipsum tibi studiose commendo. Vale Vir Clarissime, et me ama hominem

Tui studiosissimum et observantissimum

J. HOTOMANUM.

Basil. Idibus ipsis Febr.



page 366, image: s366

EPISTOLA CXIV. Clarissimo et praestantissimo Viro D. J. HOTOMANO Jurisconsulto FRANCISCI HOTOMANI Filio, Domino et amico longe optatissimo. Basileae. S. P.

LIterae tuae, Vir Clarissime, redditae mihi sunt hisce diebus a D. D. Gothofredo, quae sane multis nominibus mihi fuerunt jucundissimae: In primis vero, quod singulare tuum studium, amorem atque benevolentiam abunde erga me declararunt. Qua in re equidem me abs te superatum ingenue confiteor: ut qui ne literarum quidem hoc officio te colui; licet tuae doctrinae, virtutis atque humanitatis admirator amatorque fuerim, ex eo tempore, quo amicorum indicio de te mihi constitit. Ut ergo pro isto tuo in me studio gratias tibi magnas ago: ita rogo, ut idem deinceps erga me servare: et mutuum sperare velis: quod quantulumcumque est in hoc misero rerum nostrarum statu: candidum tamen erit et constans, bene fortunante Deo. In rebus communibus, est ita, ut scribis, Vir Clarissime, haeremus undique, necdum videmus qua via ex malis hisce nobis eluctandum, et in Gallia, et hīc in vicina Alsatia. Foris nos premit vis, potentia, ac multitudo hostium: intus odium, dolus, perfidia: accedunt fames, morbi, egestas plerisque in rebus necessariis. Quid agemus? Convertemur ad Dominum Deum nostrum. Qui vulneravit nos, idem et sanabit: portabimus manum ultricem peccatorum nostorum, quandiu ei visum fuerit. Finem ipse dabit suo tempore. Interea quin boni inter vos officium faciant et facturi sint non dubito: de nobis Germanis parum adhuc promittere audeo: cum ob dissensiones mutuas, tum ob supinam ignaviam atque imperitiam. Dolet bonis omnibus paciscendum nobis cum hoste, praedone, latrone, qui summovendus esset, communibus Germaniae viribus, huic partem et quidem


page 367, image: s367

meliorem Episcopatus nostri, et Ducatus Alsatiae tribuimus: quemque ante ad limites et quasi pedes nostros vix ferre potuimus: eum propriis sublatum viribus nostris, proh dolor! cervicibus imponimus. Atqui coacti? Minime vero: ultro id facimus, impatientes morae, et Deo liberationis octiduum praescribentes, in quo nisi venerit, foedam subire servitutem malimus, quam tolerando, fortiterque agendo meliorem fortunam experiri. Atqui bonus erit vicinus et constituta [gap: Greek word(s)] praeteritorum, amicissimus erit: quin et reddet Episcopatum, ubi sex illis Commissariis futuris jam jam probaveritis bonitatem causae vestrae! Bene, si ita erit, at interim mutavimus egregie Dominum, et pro uno custode duos nobis posuimus. Haec nunc aguntur apud nos, mi D. Hotomane: et his fallaciis tempus nostrum transmittimus. Interim miles utrinque graslatur, vastat agrum, culturam impedit: aerarium exhaurit, servitutem nobis parat. Hoc est componere pacem, de qua multa procul dubio apud vos verba fiunt: ut et apud nos quotidie, meis in auribus subinde sonat illud Ausonii: Fistula dulce canit, volucrem dum decipit Auceps. Deus misereatur nostri, et cuncta dirigat cum in Gallia, tum in Alsatia nostra ad nominis sui gloriam et communem salutem, id quod ex animo precor, et boni omnes unice mecum exoptant. Si quid erit certi in rebus nostris, faxo quamprimum, ut scias: idem, si liber, in Gallicanis facito: video enim nostram salutem in vestra fortuna sitam. Hisce vale Vir Clarissime et amicissime, cum omnibus tuis: D. D. Brederodio meo ceu fratri salutum plurimam, cui scribere volui, sed exclusus angustia temporis non potui: Sunt tamen eadem haec, quae tibi nunc scribo. Certiora non habemus, deliberamus, non pugnamus: nisi quod Marchionici hisce diebus tuguriola aliqua in agro occuparunt; in capite caussae, et quod ad hostem pellendum nihil aut perparum. D. Goetum, si adhuc Basileae est, saluto: et D. D. Joh. Jacobum Grynaeum et D. D. Amandum Polanum, pias illas et eruditas animas, quod D. Brederodius meo nomine haud gravate expediat rogo. Vester vicissim in omnibus. Raptim Argentor. 15. Febr. anno 1593.

T. Excel. totus omni studio

PHILIPPUS GLASERUS. D.



page 368, image: s368

EPISTOLA CXV. Cuidam Anglo.

VIR ORNATISSIME,

ANnus est, ex quo veteris amicitiae nostrae memoriam revocavi per literas, addito Libellorum munusculo. Interea dum amplior aliqua testandi mei erga te animi et studii sese offerat occasio, quam lubens amplectar; quippe qui benevolentiae tuae testes habeam adhuc penes me locupletes, literas tuas Edimburgo scriptas, quibus significabas quam grati fuissent Regi Serenissimo Libri illi, quos te auctore miseram: addebasque consilium de Inscriptione operum Parentis mei; quod si secutus non sum, rationes mihi non paucae eaeque pro tempore graves fuere, quas te scio pro tua prudentia non improbaturum, si eas coram aliquando tibi exponam, atque utinam id brevi et opportune fiat. Interea non defui officio meo, et Potentissimo Regi ante biennium Tomos tres operum paternorum quam ornate potui ligatos misi, quos Majestati ipsius non ingratos fuisse testatus est is, qui meo nomine obtulit, Legati apud nos Anglici consobrinus: eodemque tempore et jussu Regis vestri et hortatu amicorum [gap: Greek word(s)] illud [gap: Greek word(s)] de Anglico Gallicum feci. Cujus Versionis quis quantusque fructus ad omnes redierit, maxime vero ad gloriam Auctoris, malo te ex aliis quam ex me ipso intelligere, ne mihi laudis hujus partem aliquam adsciscere velle videar: certe quam fuerit orbe toto expetitus et omnibus gentibus gratus Libellus ille, constat ex frequenti deinceps ejus editione, et in omnes fere linguas translatione. Cum vero Princeps alioquin, ut scio, munificentissimus honorarium aliquod sperare me jussisset, nescio quo pacto factum sit, ut absentis mei rationem non habuerint ii, qui Regiam pecuniam administrant. Itaque cum alia de caussa uxor mea proficiscatur in Angliam, nec turpe sit a Principibus homines tenuis conditionis laboris mercedem et expetere et expectare; negotium hoc Illustri Viro D. Sidneio, Illustri item faeminae Dominae Riche commendavi, tibique studiose commendo, ut pro tua humanitate efficere velitis, ne inanis mea opera et meum erga Regem vestrum obsequium et studium infructuosum fuisse dicatur. Scio quo loco sis et qua dignitate apud Reginam et Aulicos vestros, praeterquam


page 369, image: s369

quod hoc mihi a tua veteri erga me benevolentia polliceri posse videor. Meum vicissim officium nunquam deerit, siqua in re hīc tibi prodesse et inservire porero. Vale Vir ornatissime et me ama.

Nominis tui studio sissimus

HOTOMANUS.

EPISTOLA CXVI. Clarissimo D. JOANNI HOTOMANO Jurisconsulto, Domino et amico plurimum observando. Basileam.

NON possum exprimere verbis, Hottomane praestantissime, quam gratae mihi fuerint literae tuae quas XII. Febr. ad me dedisti. Ceterum magnopere doleo, quod non possim ad eas, ita ut et volebam et debebam, respondere. Caussam cognosces ex Jonisio nostro, e cujus manu, sicuti confido, hanc Epistolam accipies. Conor premere dolorem meum, at ille me premit magis. Dabit Dominus Dominus noster ut perferre possim, quae manus ejus imposuit. Tibi gratias ago maximas pro constanti tua erga me voluntate: et quod mihi conservas tuum animum isto modo ut aliquando factus fuit meus: ac peto abs te ut sic facere pergas. Me quidem semper habebis tui et amantissimum et observantissimum. Quod etiam reipsa, cum potero, testatum facere non intermittam. Gaudeo te nunc occupari in colligendis et digerendis monumentis Patris tui, Viri, dum fata Deusque sinebant, Clarissimi: cujus certe memoriam magnifacio, tum publicis de causis plurimis: tum etiam propter ejus erga me singularem perpetuam benevolentiam, cum me non aliter quam si filius essem, amaret. Atque utinam ei etiam mortuo gratus esse possem. Marcus, de quo scire cupis, et Nicolaus Ottomanni, inter omnes hujus familiae literatissimi, ante annos paucos extincti sunt. Post illos etiam mortui ii qui supererant ex hac parte seniores. Nunc qui restant omnes plane sunt juvenes: et sunt inter eosdem quaedam quasi aemulationes, nescio quo tandem evasurae? Redingerus noster, cujus facis mentionem, pene


page 370, image: s370

valedixit Civitati nostrae: et nunc fere totus est in rure huic urbi vicino ubi quietus honeste vivit: et privatus mavult esse quam publicus. Quae de Galliae rebus significas, mirifice meum animum affecerunt, tum illud in primis, quod video te quoque in Rege deprehendere desidiam illam, quam nonnulli hactenus minime mali accusarunt: et cui soli adscribunt plerique, quod post neglecta ea, quae agere potuit contra Parisienses, ab eo tempore minus secundos habuit rerum successus. Sed quid ego sutor ultra ocreas? Utinam secundum Poetam, tandem redeat miseris, abeat fortuna superbis. De Dedicationibus quod petis, monebo, ubi paululum ex isto luctu meo respiravero, Deo juvante. Bene et feliciter vale Clarissime et Carissime mi D. Hotomane: et me tui amantissimum atque studiosissimum, quod facis, ama. Datae VII. April 1593.

Tui amantissimus.

JAC. MONAVIUS.

EPISTOLA CXVII. Clarissimo Viro JACOBO LECTIO Jurisconsulto JOANNES HOTOMANUS S.

QUia laudari laudabile demum est, si hoc fiat a laudato Viro; teque talem esse, Vir Clarissime, cognovi, qui non modo virtute tua eximiam tibi parare laudem, verum etiam eloquentia ingeniique acumine singulari, aliorum hominum res gestas, ac laudes persequi posses, optare non destiti, ut tu is potissimum fores, qui Patris mei vitam scriptis tuis illustratam posteritati commendares. Ac me voti mei factum compotem arbitrabar: et summopere sum laetatus cum tu me juberes summa rerum capita et [gap: Greek word(s)] confestim ad te mittere: quae ego statim misi: et ut non satis cito misissem valde verebar. Habeo binas abs te, quibus hoc in


page 371, image: s371

te negotium recipis, et hunc rogatu meo laborem suscipis. Quid multa? per literas egi tibi gratias, quantas animo concipere potui maximas, pro tanto tuo in me meosque beneficio: atque apud amicos non semel sum testatus praeclare mecum agi, et cum universo nomine nostro, quod abs te ornandi essemus; eoque mihi nomine non semel, sed ut video, praepropere gratulatus sum: Sextus enim mensis abiit, ex quo tuae istud in pios illos manes pietatis, benevolentiae vero erga me, illustre documentum expecto: quod dum avide et flagranter exspecto, ecce tibi propinquum meum, qui subito velut frigidam ardori huic infundit, meque ex animo meo spen omnem de hoc negotio jubet abjicere. Hīc mihi incertus semper consiliorum omnium existam, spes vero vanas hominum tanquam in speculo licuit intueri. Hīc de illius tui in me amoris fructu et firmitate dubitare coepi: et apud me cogitare, quidnam esse caussae posset, quod cum et hoc te praestiturum officium amanter esses antea pollicitus, et mandato, ut dixi, tuo hujus tibi argumentum Historiolae suppeditassem: tibi vero per literas aliquanto plus temporis, quam initio tibi ipse praescripseras, dari postulasses: et te Patris mei memoriam mortui colere sancte adseverares, quem tu vivum amore omnibusque prosecutus esses officiis: tam repente tamen et tam alienum a priore consilium ceperis? Crede mihi, summe Vir, nisi ego te maximi facerem; nisi ego ex tui nominis gloria ad parentis mei gloriam accessionem aliquam fieri posse sperarem, neque hoc abs te tam sollicito animo peterem; vel indigne ferrem, si tu recusares. Equidem istam ferre consilii mutationem aequo animo vix possum. Et ut non possim facit quod ejus ego sum filius, quem tu hominem ita indignum laudatione judicasse videris: quae vel horarum aliquot, vel perpaucorum dierum spatio abs te homine intelligentissimo atque eruditissimo perfici poterat: et posset adhuc, si modo adesset voluntas et studium, quod aiunt, in re si minima, egregium tibi fuisse erga magnum illum Sadeelem, cujus te vitam scribere nunciavit idem ille propinquus meus Anioranius. Quod si vel hoc ipso vel publicis distinere negotiis, quo minus id quod es pollicitus, tam cito praestare possis: ego in hac mora incommodi parum, periculi nihil inesse video; et tardum hoc abs te quam nullum officium, imo beneficium malo. Verum si quam rem invita quis Minerva, quod aiunt, adgreditur, in ea perficienda ingratum fuisse laborem nullo negotio deprehendimus, in hoc certe [gap: Greek word(s)] scribendi genere animus studiumque scriptoris in primis elucet, et scriptioni animam ac vitam indere videtur.


page 372, image: s372

Quamobrem obsecro te, Vir humanissime et optime, si quam ego dedi caussam offensionis hujus, a me solo poenas repete. Ulciscere peccatum istud, quale quale est, in me, non in parente meo, non in reliqua familia. Gravior etenim isthaec fortasse poena quam culpa videretur. Dele prorsus ex animo tuo omnis offensae memoriam. Tum vero negotium istud, si tibi non est molestum, adgredere: et auctoritate testimonii tui, gravitateque et elegantia orationis etiam atque etiam eum Virum orna, qui quam plurimos olim homines virtute, ingenio, doctrina praeditos ornavit; Ecclesiae vero et Reip. literariae, ne quid aliud dicam, summo semper ornamento fuit. Si hoc abs te non impetro, saltem adscribe mutati consilii caussam aliquam amicitia nostra dignam, ab humanitate vero tua non alienam. Vale Vir Clarissime, et me tui nominis observantissimum esse tibi persuade. Casaubono nostro ex me salutem plurimam. Basileae IX. April. 1593.

Libros, quos te habere velle significasti, dudum Vassaricae tradidi, ad te, cum erit commodum, perferendos. Utere meis rebus tanquam tuis.

EPISTOLA CXVIII. Viro Clarissimo, doctissimoque JOANNI HOTOMANO FRANC. F. Basileae jam degenti, Domino et amico longe optatissimo. Basileae. S. P.

ACcepi nuper per Gothofredum nostrum Catalogum Librorum, et Epicediorum summi Viri, dum viveret, Parentis tui p. m. Vir praestantissime et amicissime; quo nomine magnas tibi gratias ago. Nihil enim jucundius mihi, nihi, amabilius memoriā tantorum Virorum, qui et viva voce, et monumentis literas conservarunt et ad posteritatem transmittere satagunt: quo nomine etiam tibi, Vir Clarissime, immortales debentur gratiae, quod carissimi Parentis Monumenta Posthuma ab interitu


page 373, image: s373

vindicare conaris. Sane multos apud nos praeclaros Viros hoc nuncio laborum tuorum recreavi, qui summas tibi gratias agunt, et ut constanter, alacriterque pergas majorem in modum rogant. Quod autem interdum animum a laboribus ad lectionem S S. Scripturae, et magnorum istorum Germaniae luminum, Philippi ac Buceri lucubrationum revocas, nae tu pie ac utiliter facis. Si enim quisquam Theologorum nostri saeculi veritatem amavit, propugnavit, propagavit, scriptis, voce, moribus, vita, sanguine ipso, sane hi duo fuerunt, quos dixi nostrates et inter Germanos: licet innumeros hujus laudis habeant non aemulos, sed invidos: verum frustra, ut et nihil dicam de studio pacis et concordiae, quo uterque gliscentibus inter Evangelicos ubique terrarum dissidiis mederi conatus est: secus atque illi qui hodie ignem adhuc gladio fodiunt, oleumque camino addunt, non Christi servi, sed Antichristi, et turbatorum Ecclesiae Dei Ministri. Quod autem ad libellos istos, quorum in literis mentionem fecisti, Vir Clarissime, equidem in Bibliopoliis istos non reperio: verumtamen inter amicos quaeram: ut ex illorum Bibliothecis, si fieri possit, habere queam. Rara sunt exemplaria, et si quae sunt tibi necessaria forte describenda fuerint, qua de re proximis me literis monebis: habebis me ad omnia pro viribus promptissimum. Nunc vale et salve cum tota domo Hottomanica, Vir Clarissime et praestantissime, meque quod facis, ama. Raptim Argent. 8. Julii anno 1593.

Tuae Excellentiae totus

PHILIPPUS GLASERUS.

EPISTOLA CXIX. N. N.

QUotidie ab Herborto nostro sollicite quaero, ubi sis, ubi futurus sis, rectane utaris valetudine, quod nihil abs te literarum hoc toto tempore ad nos perlatum est. Nam de tua erga me constanti benevolentia dubitare fas mihi non videtur, si te bene novi. In tabellarios, in negotia tua, in adversam valetudinem, in quemvis potius quam in te ipsum culpam hujusce rei conferam: in me denique potius; qui te primum salutare debui: nisi Herbortus persaepe negasset se adhuc quo loco esses exploratum habere. Itaque malui hanc Epistolam fortunae committere,


page 374, image: s374

quam officio meo videri defuisse, quite, ob tuam eruditionem atque humanitatem singularem, decrevi et amare et colere absentem, praesentem, et in quavis conditione ac dignitate constitutum: quae tibi ex voto meo, ex merito tuo nunquam satis magna continget. Tumulum parentis mei pignus istius mei in te amoris et observantiae mitto: simul ut, si quando cum amicis in hunc sermonem incidas, testari possis patrem meum, dum vixit, nihil minus quam otiosum fuisse: hoc praeterea videri voluisse, ut se mortuo in partem laboris istius ego succederem, tempore sane difficillimo, et Typographis nostris ac toti denique Reipublicae literariae adverso, importuno, exitioso. Qua re factum est, ut quatuor aut quinque ad summum Libelli ad proximas nundinas parari, edique potuerint; quorum tibi mittam exempla, si gratum hoc tibi meum fore officium intellexero. Vale Vir Clarissime, et me ama. Basil. Raur. 15. Jul. 1593.

Tui studiosissimus

HOTOMANUS

Illustribus et generosissimis fratribus Rhingraviis obsequium meum, qua decet reverentia defero, meque eorum clientem esse profiteor.

EPISTOLA CXX. Illustrissimo Potentissimoque Principi ac Domino D. MAURITIO, Landgravio Hassiae, Comiti in Catzenelnbogen, Dietz, Zigenhaim, et Nidda, etc. Domino suo Clementissimo.

PRinceps Illustrissime, Domine Clementissime, diu multumque apud me dubitavi; rectius ne facerem si explorato prius Aulae vestrae statu iis uterer auctoribus et quasi interpretibus ad C. T. salutandam, quos Illustrissimi Parentis tui domesticos, patri meo amicos fuisse meminissem:


page 375, image: s375

an vero relicto hoc Papistico genere ambitionis, quo non nisi per divo suos, ad praepotentis Dei gratiam aditum sibi patere posse nugantur; e familiaribus tuorum salutato nemine, sola fretus benignitate tua, recte pergerem ad C. T. eique meis ipse litteris studium meum, obsequium atque observantiam omnem, quam demisse, ut facio, humiliterque deferrem. Vicit tandem pudorem meum et illa quam dixi, Clementia tua, quae erga literatos homines, ac praecipue peregrinos prope singularis esse praedicatur; et ipsa rerum mearum ratio, seu potius temporis angustia, qui mihi tam breve in Germania commorandi tempus ab initio praescripsi: et scelus ingens admissurum me videam, si hinc prius discedam, quam hoc quidquid est officii praestiterim, maxime cum hoc tempore desperem fore, ut ipse te, Princeps Illustrissime, convenire et coram me tibi in clientelam dare possim, nisi forte mandato T. C. accerserer, cui non obsequi impium existimarem. Adde quod paucis his mensibus, quibus hīc sum exquirere non licuit, viverentne, essentne in Aulae tuae ministerio homines illi, quorum nuper amicitia parens meus usus esset. Exposui tibi, Domine Clementissime, festinationis meae caussas, in quo si peccavi, peccati certe hujus quam sceleris illius veniam facilius impetrabo. Nec longiorem patiebatur moram affectus erga T. C. meus, quo ego te unum fere in tanto Germanorum Principum numero colere atque observare institui: non tam quia ejus ego filius et heres sum, qui inter fidelissimos Illustrissimorum Principum, Avi, Patrisque tui clientes, dicam, an servos habitus est, et Tu me vel Patroni jure vel Domini tanquam tuum vindicare potes: quam quod virtutes tuae jam orbe toto celebres eo me non dicam adigunt, sed invitant: quarum ego narrationem hīc non aggredior, ne hac mihi via ad gratiam tuam aditum patefacere velle videar? quam ego meis olim obsequiis potius demereri volo, si me C. T. dignum, idoneumve judicet, cujus opera suis in rebus utatur, maxime in eo genere officii, quo parens meus Illustrissimo Principi Willelmo gratiosus fuit, cum illi quae in Gallia, finitimisque regionibus agerentur, literis suis frequenter nunciaret: cujus rei recens memoria est, et gratum hoc Principi officium fuisse, testes sunt ducentae plus minus Epistolae, quas ad patrem meum dedit, non paucae etiam propria manu conscriptae, et quae a me ad honorem meaefamiliae quo decet cultu, diligenter adservantur. Adhibebo hac in re, Princeps Illustrissime, fidem omnem, diligentiam veram, ac prudentiam, quam potero maximam: ac spero me ut plurimum in Regia nostra futurum, vel potius in exercitu, nisi bellum


page 376, image: s376

istud Galliae, Patriae meae, exitiosum aliquando cum pace commutetur. Interea paucorum mensium tempus tribuo colligendis paterni naufragii Tabulis, relegendisque scriptis posthumis, quae in Tomos veluti classes a se distributa reliquit mihi vulganda parens meus, et eorum Heroūm splendidis ornanda nominibus, qui literas amant et literatos dignantur sua benevolentia. In horum numero principem te locum obtinere, et Parentis tui beatae laudataeque memoriae Principis vestigiis insistere uno ore omnes ubique praedicantes dum audio, feliciter ego non modo cum Hassia ditione vestra, verum etiam cum universa Germania agi judico, qui tam pium, doctum, prudentem, ceterisque virtutibus Heroicis praestantem Principem consecuta est, ut neque desiderium Willelmi Parentis Sapientissimi ullum fere in hominum animis relictum animadverti possit; et exinde maximus ad Remp. literariam et ipsam adeo Christi Ecclesiam fructus aliquando rediturus sit. Vale Princeps Illustrissime, Domine Clementissime, et quae parentis mei funeri justa solvo et ad T. C. mitto aequi bonique consule. Hoc abs te humiliter ac submisse peto: simulque Deum Optimum Maximum supplex oro, ut Illustrissimam C. T. quam diutissime salvam ac florentem esse patiatur. Basil. Raur. Kal. Sextil. 1593.

EPISTOLA CXXI. N. N.

CLARISSIME VIR,

NE me putes vel immemorem officii mei vel desidem in scribendo, qui nihil hoc toto tempore literarum ad te dederim. Misi nuper Indicem Librorum, quos Pater meus scripsit, omnium, mihique describendos magna ex parte vulgandosque reliquit. Gratus me hercule labor: quod una eademque opera et famam ipsius augeo, et Reipublicae prosum. Labor tamen, quia nemo me in eo juvare potest: etenim bonus senex non tam scribebat quam notis soli mihi cognitis animi sensa signabat. Video portum Dei Optimi Maximi beneficio, qui istud mihi otium Basiliense fecit. Otium, inquam, in hoc negotio peropportunum, qui nullo armorum strepitu, tubarum clangore nulloque terrore bellico avocor a studiis, ut solebam cum essem in Gallia, misera Patria


page 377, image: s377

mea, quam ne Salus servare ipsa posse videtur. Itaque de hac invitus ad amicum scribo: quia nihil inde nisi triste, luctuosum, nobis nunciatur: neque ego me vel ceteros inani spe lactare soleo. In Dei praepotentis conquiesco misericordia, qui liberationis nostrae tempus et novit, et habet in manu sua. Atque interdum ad S. Scripturarum lectionem animum, aerumnis istis diuturnis pene confectum, adpello, ut inde certam mihi consolationem hauriam. Et quia morbus iste noster Galliae, ex dissidiis Ecclesiae et Religionis labe initium cepisse dicitur, nullus porro Germanorum Interpretum ingenio meo magis sapit, quam Philippus Melancthon, et qui ei non tantum aetate, verum etiam moderationis et doctrinae laude aequalis habetur Martinus ille Bucerus, cujus opera, in Anglicana Ecclesia instauranda, Rex Eduardus VI. olim usus est: ejusque viri scripta tempori nostro Gallico maxime profutura judicent, qui haec intelligunt: vehementer abs te peto, Vir Clarissime, ut qua prece, quo pretio eos mihi vel e Bibliothecis amicorum, vel ex officinis Librariorum emendos Buceri Libellos cures, quorum nomina subjeci. Pecuniam statim bona fide, ut inter bonos bene agitur, per Gothofredum nostrum numerari curabo. Summo me obstringes beneficio. Ad omnia vicissim habebis paratissimum. Vale Vir Clarissime et salve. Kal. Sextil. 1593. Bas.

Martinus Bucerus De unitate servanda in Ecclesia Epistola ad Marpurgenses. In 4.

Ejusdem Responsio ad Epistolam Episcopi Abrincensis Galli, anno 1530. edita in 8. Argent.

Acta colloquii Ratisbonae 1541. habiti a M. Buc. edita et vulgata Argent. in 4. eodem anno.

EPISTOLA CXXI. J. CAMERARIO.

VIR PRAESTANTISSIME,

NUper te per literas rogaveram, ut ejus mihi Libelli copiam faceres, quem Bongarsio nostro Francofurti utendum dederas, cui titulus est: Missa Latina, quae ante 700. annos in usu fuit: edita Argentorati apud Christ. Mylium anno 1557. Istum enim Libellum Argentorati in omnibus Librariorum officinis perquisivi, et ad eam rem praeterea adhibui


page 378, image: s378

Lobetium, Glaserum, et amicos aliquot, qui nec prece, nec pretio, eum mihi comparare potuerunt. Permultas jam hebdomadas expecto responsum tuum: et cum mihi discedendum sit in Galliam, et a meo instituto non recesserim, de quo superioribus meis literis te monui. Vehementer iterum abs te peto, Vir clarissime, ut sin minus [gap: Greek word(s)] ipsum ad me mittere voles, quod gratius longe foret, Libellum saltem integrum diligenter describi jubeas meis sumptibus, quos ego per eum tibi numerari curabo, ad quem tu scriptum illud mihi tradendum mittes. Hominem hīc habemus idoneum, tibi vero etiam et nomini tuo amicissimum, nobilem Gallum, Carolum Harlaeum Dolotium, clarissimi Viri, parentis tui convictorem, ut audio, familiarissimum. Is tibi per me salutem plurimam adscribi voluit, et quidquid in illius Liturgiae descriptionem impenderis, bona se fide restituturum pollicetur. Omnes namque pii, docti, prudentes, amici mei meum consilium probant in hoc opere Liturgiarum absolvendo; ut Romanistis appareat quantum distent aera lupinis, et quam purae, quam piae priorum seculorum publicae preces Ecclesiae, prae hodierna Missa fuerint. Habeo et alia in hanc sententiam innumera, quae Ecclesiae utilia, et opportuna fore, si edantur illi ipsi amici mei judicant. Haec sola nobis Missa Latina deest, quam abs te, Vir clarissime, expectamus avide, cui hoc nomine gratiae habebuntur. Vale Vir clarissime et humanissimum, meque tibi addictissimum ama vicissim. Basil. Raur.

EPISTOLA. CXXII. Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO LL. Doctori, Domino et amico semper Observando FRANCISCI HOTOMANI Filio. Basileae. S. D.

REspondeo forsitan tardius literis tuis expectatione tua, qua mora si quid a me fuerit peccatum, ascribas velim hoc occupationibus et peregrinationibus meis ferme continuis, a quibus cum nonnihil hoc tempore respiraverim, tuae petitioni satisfacere, atque Librum abs te expetitum


page 379, image: s379

ab aliis recisum tibi communicare lubens volui. In ea editione tamen illius vellem te adhibere quandam [gap: Greek word(s)] et potissimum nomen Flaccii Illyrici omittere. Habeo etiam hujus generis adhuc alios duos Commentarios manuscriptos, quorum inscriptiones seorsim tibi notavi, forsitan non indignos ut legerentur publice, nec amplius apud me solum latitarent, nisi utrique manus extrema non omnino esset imposita, et ideo prius judicio ac censurae alicujus docti viri essent subjiciendi, atque autorum nomina, cum hoc illorum voluntati postremae contrarium fuerit, vel non adjicienda omnino, vel saltem in alia, non nota adeo, permutanda. Nosti quam seculum nostrum sit [gap: Greek word(s)] , quare circumspectione singulari in talibus publicandis opus fuerit. De rebus Gallicis apud nos altum silentium, aliqui tamen perhibent Helvetios, et praesertim Rhaetos pro Rege conduci, acomnia rursum etiam invito populo spectare ad bellum. Faxit aeternus Deus ut tandem misertus afflictissimae vestrae Galliae optatam tranquillitatem concedat. Brevi procul dubio audiemus aliquid certi. D. Harlaeum officiosissime resalutabis verbis meis. Bene vale. Norimb. 16. Decemb. 1593.

JOACH. CAMER. D.

EPISTOLA CXXIII. N. N.

QUod tardius, VirOrnatissime, desiderio vestro, et promisso meo satisfecerim, non ex negligentia, nec oblivione ulla hoc accidisse crede. Distractus enim variis occupationibus, et celeri in patriam profectione impeditus, rursusque citatissimo cursu in Holandiam rediens, dilationis causam praebuit pariter et excusationis praebebit, tamen quod in me suscepi, hoc effeci Regem Serenissimum humillima obsequii vestri relatione et librorum traditione salutavi, gratum certe Suae Majestati vestri amoris et officii erat indicium, avideque legit patris vestri quem de castis nuptiis scripserat, retulitque opportune se in hujusmodi materiam incidisse. Praesertim cum ministri nostri conarentur, ut publica Edicta in publicis Comitiis fierent, quibus rescinderentur hujusmodi clandestina matrimonia, quae absque Pastorum legitima vocatione, per obscuros et exauctoratos Presbyteros Anglos et Papistas in nostris confinibus et alibi crebro fierent. Tum etiam


page 380, image: s380

cum legitimum non intervenerit divortium, spretislegibus et uxoribus, iniqui ex damnato coitu consensus assurgerent. Multa praeterea de te et quanto et quali animo Suam Majestatem coleres, retuli. Benige haec audita et suavissime accepta subjunxi praeterea non haesuram vestram propensam operam in his. Sed majoris officii majori testimonio te monstraturum, quam honorifice de sua Majestate conciperes, et quam fausta illi concuperes. Probat, imo laudabat vestros conatus, nec illiberalem, aut immemorem Suae Majestatis voluntatem, ut consido erga vos experturus es, et spero etiam opportunissimo tempore labores vestros emersuros. Nam turbae illae, quarum timor magis quam turbines nos affecerunt, sedabuntur, ita ut nec avocari ejus animus tandiu a lectione nec tantum distrahi possit. Scio percrebuisse varios de ejus consilio et constantia rumores, quos vicini nostri mendaciis et convitiis auxerunt. Sed vani hi et falsissimi. Nihil Suae Majestatis de Conscentiae Libertate, nec unquam eamlconcessurus, tantum nobiles viros et hos Catholicos Comites, modo Ecclesiae fatisfecerint, velit restituere, quorum opera facilius possit Bothuelium profligare. Nam ceteros nostros ad hoc officium vix pellicere potest. Bothuelii factum graviter illi displicet, et Majestatem Suam saepe imminutam reddidisse. Bothuelius contra, nihil se adversus Regis salutem moliri, se ab omni suspicione parricidii immunem omnium judicio et censura factum esse, a Rege petere, ut promissa servet, et ut publico habito Parlamento restitui possit. Se ob Regis gratiam non vel biduum postea in Scotia mansurum, neque sine Regis voluntate toto suae vitae tempore reversurum, cautionem super hacre grandem et obsides daturum se pollicetur: Rex tamen haec sprevit. Nos spes tamen tenet ab ea mentis constantia moveri posse.

Reginae nostrae Serenissimae facies macilenta, et tumescens venter est ut video, Deus illi felicem et facilem partum concedat. Meretur summa probitas, eximia pietas, parilis humanitas infra Majeslatem mirisica, ab omnibus delecta. Cancellarium acerrimo et constanti odio persequitur, ille Curiam curat, sed non tam potenti imperio quo consueverat. Illustrissimum Bacluchium brevi sum revisurus. Ille in Zelandia moratur, et ego in patriam reversus, et ibi per quindecim dies moratus, rurfus sui causa ad eum tetendi. Jam expeditionem paramus in patriam, ibi ego curaturus illud negotium vestrum de Hydromele commodiori occasione quamantea. Quosdam mercatores tamen conveni, sed stolidos et parcos. Nihil illos istae utiles inventiones movent. Qui non 500000. aureorum


page 381, image: s381

spem 50. aureis vellent emere, sed tamen non desistam, nec diffido quin homines cordatiores ad hoc opus utilissimum attraham. Douglasius noster vos salutat. Libri vestri una cum nostris Hamburgi adhuc detinentur, quos cum recepero, tradam... Scripsit vobis sed brevibus, quia nihil de meo discessu ob suam absentiam pene innotuit. Plura ille et ego postea scripturi. Jam urgente Nauclero festino ego ad hujus Epistolae finem, quem nunquam erga vos habitura est affectio. Vale Vir Ornatissime, et Foulerum ut consuevisti, redama. Delfos non apud Apollinis, sed Bacchifanum. 25. Decembr. 1593.

Vestri amantissimus

W. FOULER.

EPISTOLA CXXIV. Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO LL. Doctori Domino et amico semper observando. Basileae. S. D.

UT tui Parentis Viri doctissimi et Jurisconsulti eximii obitus mihi fuit acerbus, praesertim in ea fortuna quam senex jam et exul experiri coactus fuit, ita non parum me recrearunt tuae literae, filii ipsius, in quo video paterni ingenii praeclarum specimen elucere, nec dubito quin ipsius nomen et memoriam abunde sis conservaturus. Quod vero mea in ipsum officia praedicas, facis amice, nec mihi non potuit haec grati animi recordatio esse jucunda, ac accepta, quamvis et talia fuerint, quae adeo magnis laudibus efferri non debeant, cum quidem voluntas bene de ipso merendi nunquam mihi, facultas vero saepissime defuerit. Quod vero de me quoque tibi polliceri optima quaeque non dubites, et quasi haereditatem paternae et avitae amicitiae adire cupias, accipio conditionem, et quidem eo pacto, ut diligentem in posterum sim operam daturus, quo reipsa probem, animum tibi tuisque commodis inserviendi, ac prospiciendi pro mea tenuitate semper fuisse mihi paratissimum. De D. Paulo summo


page 382, image: s382

Viro, mihique plane fraterno amore conjunctissimo, cujus memoriam nulla unquam apud me delebit oblivio, tristissimum nuncium tibi affero. Nam ille ante biennium Cassellis in Hassia, ubi tum Legatum Electoris Saxoniae agebat, diem obiit carbunculo maligno extinctus, forsitan ne videret paulo post [gap: Greek word(s)] in Misnia, quae ipsius animum Heroicum et candidum vehementer cruciassent, nec ipse quoque parum fuisset periclitatus. De quo scribere plura dolore prohibeor. De rebus Gallicis varia et discrepantia pro diversis affectionibus audimus. Utinam brevi laetissima quaeque cognoscere liceat. Sed haec nostra peccata vix admittent. De bello Argentinensi [gap: Greek word(s)] . Utinam in nemore Stelio etiam: nosti enim reliqua Enniana. Bene vale. Norimb. eadem hora, qua tuas accepi. 29. Decemb. [gap: Greek word(s)] 1593. Hujus anni initium et reliquum vitae tempusnobis omnibus fortunet ac benedicat aeternus Deus.

JOACH. CAMER. D.

EPISTOLA CXXV. Praestantissimo Viro D. JOANNI HOTOMANNO Amico veteri plurimum observando. Soloduri apud Helvetios. S. D.

VIr clarissime et optime. Dominus Stuckius bona fide literas tuas Soloduri Kal. ipsis Septembr. scriptas ad me misit, quae multis nominibus mihifuerunt acceptissimae. Agotibi magnas gratias, mi ornatissime Domine Hotomane, pro ista et humanitate, et erga me benevolentia tua singulari: ac vicissim tibi affirmo, me, ut patris tui praestantissimi et meritorum ipsius erga me memoriam, cum debita fide colo, sic tui quoque semper fuisse amantissimum, et studiosissimum: nec immutata fuit ista mea voluntas et affectio, etiamsi ab annis plurimis neque vidimus inter nos, neque literis certare, ut olim solebamus, perreximus. Juvante Deo


page 383, image: s383

sum tuus futurus etiam deinceps: et idem de te mihi pollicebor. Gaudeo tibi venisse in mentem opera paterna in tomos redacta divulgare: et multum tibi debeo quod eorum Catalogum mecum communicasti; quo interim pascam meum animum, donec Libros ipsos liceat videre, et evolvere. Ceterum quae de familiae paternae hinc tracta origine quaeris, et te doceri de ea postulas, utinam te, sic ut pervelim a me fieri posse, juvare queam. Mortuus autem est ante annos complures noster Marcus, et post eum etiam reliqui Ottomanni Seniores, ut jam tota familia redacta sit ad juvenes hoc nomine gaudentes, rerum et originum pene ignaros. Jam vero si ego solus de his velim inquirere, vereor ut tantum efficiam, quantum opus est. Placet igitur mihi consilium tuum, quod putas scribendas esse ad Senatum nostrum literas: quod si factum fuerit, et literae illae ad me missae venerint, quantam adhibere potero modis omnibus operam, enitar sedulo ut vobis mos geratur et cupiditati vestrae satisfiat. Te vero rogatum volo, si literae, vel vestrae, vel amplissimi Domini Legati Regii, Patruelis tui, vel Parlamenti Lutetiani ad Senatum nostrum mittantur: ut tum aliquid addas ad Rhedingerum nostrum: et ab eo petas, ut una mecum in hoc negotio laborare velit: quod a se impetrari sine difficultate patietur. A me quidem parata vobis erunt, quaecumque a me praestari poterunt. Quod offers mihi de mittendis ad me Tomis operum magni Parentis tui, grato animo accipio: et quia scire cupis quomodo ad me curandi sint, significo non posse hoc melius fieri quam per Joannem Aubrium, et Claudium Marnaeum, Typographos Francofurtenses Andreae Wecheli heredes: quorum erga me fidem singularem multoties sum expertus. Erit mihi hoc munus tuum long e gratissimum, et in Bibliothecula mea perpetuum amicitiae tecum, et cum Patre tuo cultae monumentum. Oro cum per otium licebit ut etiam illorum Librorum Patris tui titulos ad me perscribas qui non praescripto illius nomine prodierunt, quos procul dubio, certo consilio, ab his tomis excludendos putastis. Bene, feliciterque vale, praestantissime Hotomane, et si non indebita posco, Illustri Domino Legato me commenda: Tu vero tui amantem et studiosum Monavium amare perge. Wratisl. 7. Oct. 1596.

Tui observantissimus

JACOB. MONAW.

Da veniam, tum festinationi, tum brevitati. Non potui nunc aliter.



page 384, image: s384

EPISTOLA CXXVI. JOANNI HOTOMANO.

AUlicam ante mirabar elegantiam, nunc prolixam miror Aulae elegantiam; cui ego hodie, etsi dispeream, respondere non possum. Breviter et impolite ita habeas. Oxoniam veni faustis auspiciis, unaque Faucerium utriusque nostrum amicissimum deduxi, quem ego tua suaque causa (est enim ea morum suavitate ut sine Paroxeneta amari possit) tibi mihique faciam devinctum. Sed ecce rerum humanarum mobilem conditionem, vix ad pristina nosmetipsos nos studia receperamus cum improviso deprehensi nuncio Pouleti abeunt, nobisque, quod solum superest desiderium sui relinquunt indelebile. Existimare non potes, suavissime Hotomane, quantum mihi dolorem inopinatus generosissimorum juvenum discessus injecerit, quas mihi lacrymas hoc dissidium extorserit, ut ipse fere de sarcinis componendis cogitem. Impressa nimirum quotidie ante oculos erat eruditionis et humanitatis tuae effigies: oberrabat in eorum moribus distillata et illiquata in eorum animos a te fonte suavitas. Quibus ego rivulis nullo meo merito heri privatus ipsum fontem, a quo principe demanarunt, flagrantius sitio. Sed ista Deus, diesque tuaeque post haec frequentiores literae aut tollent aut lenient. Imo vero, vide num gravius sit, quod prius dicendum erat. Adeo incommodum nunquam solitarium est. Cuffius, Martinus, reliqui, lectissimi juvenes, Episcopi Bulla (illiterati enim hominis literas dicere religio est) amoventur, suffectis in eorum locos nequissimis nebulonibus. Adeo hoc genus hominum est [gap: Greek word(s)] . Dormis poeta!

Qui judicavit parte inaudita altera, aequum licet judicavit, aequus non fuit. At nec aequum Episcopus, cujus actis merito statuendus est [gap: Greek word(s)] , judicavit, imo vero, pontificia autoritate fiatur in despectum grammaticorum. Nam sane in exponendo privilegio omnes Syntaxeos limites praetergressus est, ut plane cogendus sit in ordinem. Incertum est quo res evadat, sed litigandum plerique censent. Homo status ne sustinuit quidem audire, quae ego palam amplissime de tua conditione praedicabam, sed ne torqueat animum tuum homo natus invidiae. Sui ipsum mores satis mulcebunt, [gap: Greek word(s)] .



page 385, image: s385

Manuscriptum relatum est ab Antonio discedente. Spero tamen nacturum me iterum. Reliqua impolitiora sunt, quam ut Aulam audeant accedere. Ceterum Sidneium, ut jubes, proximo quoquo tempore salutabo. Interim quod cum illo amanter, de me loquaris, facis quidem, quod te decet, hominem amicis honorandis natum. De Savilo affine, est quod gratuler, te ita ab eo acceptum, quem ego in purioris Religionis studio nemini postponendum audio. Et si ego nomen hoc satis novi, reperies in illo homine quod palato placeat. Ad eum literas una cum Sidneianis mittam, perinde atque mihi auctor es. Fessus nunc lectum cogito. Instat enim noctis meridies, ut Varro loquitur, et sane novem prius exaratis Epistolis, hanc scribo non mearum rerum, sed numerus mysticus denarius complendus erat. Humanissimo D. Carolo nostro salutem a me plurimam. Raptim e Musaeo Mertonensi M DC XVIIIC. A. D. V. Non. Quinct.

Dignitatis tuae studiosus

TH. SAVILE.

Libri curabuntur diligenter, die Jovis expectabis; quamvis de cubiculi clave nihil adhuc certum habeam, credo tamen apud Gulielmum esse. Vale iterum.

EPISTOLA CXXVIII. A Mr. PFENDLER LAUDTANIUM De Glaris.

GRATAE mihi tuae literae, Vir Clarissime, gratior etiam is qui te ad scribendum impulit animus in me ita propensus, ut me ingratum, imo impium haberi velim, nisi tibi quas possum gratias agam et referam, et mutuum deinceps in amore faciam. Quippe potentissimum ad eliciendum amorem pharmacum, amor est. Accedunt aliae caussae non paucae. Pietas illa tua, humanitas et eruditio singularis, quam mihi praedicarunt multi, Stuckius in primis, ut mecum bene agi existimem, si tertius adsciscar in vestram familiaritatem. Tum vero rerum usus atque prudentia,


page 386, image: s386

quibus tanquam gradibus ad hanc quam tenes, dignitatem es evectus: in qua prodesse patriae, nostris vero etiam rebus usui potes esse maximo, ut auctoritate tua retineas homines rerum nostrarum diffidentia impatientes, vel nimia pecuniae siti praecipites: quales in pagis plerisque esse non paucos animadverti. Pace enim Dei Optimi Maximi beneficio constitutā et firmatā quid aliud ab animo Regis in vestram gentem propensissimo sperandum vobis est, quam ut aeris alieni solutione, et erga amicos et benevolos largitione, foederis vestri, quod Galliae nostrae saluti semper fuit, renovationem et continuationem promereatur? Hoc futurum esse non dubito, si Galliae nostrae Statum praesentem, ac perpetuum cum Helvetia vinculum, satis perspectum habeo. Itaque fecisti et amanter et prudenter, qui postremis illis vestris comitiis Glaronensibus tumultuantes auctoritate tua compescueris, et in posterum bene sperare jusseris: quod quam recte feceris, non dubito te a Colonello Galateo, viro fortissimo, qui nuper ad vos est reversus, intellexisse. Is enim abunde testari potest et quid vestra gratia fiat in Gallia, et quam sit propensus, ut dixi, Regis in vos animus. De D. Legato Agnato meo, non est quod dubites fore ut vestra omnia, tua praesertim, Vir Clarissime, negotia, si quae illi commendare voles, amplectatur ex animo. Ego vero, qui minus possum, plus etiam tui caussa et inserviendi tibi quascumque potero occasiones arripiam, atque obsequio meo gratum me, Deo volente, praestabo: praesertim cum Parentis mei piae memoriae recordationem sanctam tibi atque jucundam esse testeris. Vale, Vir praestantissime et salve, tam a me quam a D. Legato nostro. Deus te tuamque familiam servet incolumem Soloduri v. Kal. Sept. 1598.

EPISTOLA CXXIX. JOANNI HOTOMANO S.

PRoximas meas literas, Domine et amice ornatissime, quas per puerum quendam, qui Stronlio, Capitaneo Glaronensi est a pedibus ad te misi, tibi spero esse redditas: illas enim mihi pollicitus est, accepta ob id a me mercede, sese bona fide tibi redditurum. Miror autem vehementer


page 387, image: s387

quid agas, quomodo valeas, quando tandem cum Amplissimo Legato, Agnato tuo ad nos sis rediturus. Te eo adhuc esse erga me animo, quo fuisti antea, et res meas tibi curae esse existimo, et quidem vetus noster amor atque amicitia me nequa quam patitur dubitare. Lucubratiunculam illam meam gratulatoriam de Pace, spero te a D. Agnato tuo (cui eam misi) accepisse et legisse, quam mihi persuaseram temporibus illis vestris admodum fore accommodatam. Utinam vero illa tam docta esset et elegans, ut tibi aliisque Viris doctis et prudentibus digna videri posset, quae excuderetur, et in lucem ederetur, quod tuae permitto prudentiae atque judicio. Nolim, ut animi mei sensum tibi aperiam, laborem illum meum penitus interire. De Palatina mea profectione atque peregrinatiuncula, quae satis feliciter mihi successit Dei beneficio, proxime te certiorem feci. Fui Heydelbergae et Biponti, et utroque in loco cum ipsis Principibus Illustrissimis, tum reliquis utriusque Aulae Proceribus usus sum valde humanis et benignis, sed sumptus feci satis magnos cum magno familiae, reique meae famililiaris incommodo ac detrimento, quod mihi nunc patienter est ferendum. Plura me speraveram effecturum et consecuturum, quam efficere atque consequi potuerim. Doleo me non potuisse convenire D. Bongarsium, qui tunc temporis fuit apud Landgravios Hassiae. Novi quid scribam de nostris rebus non habeo nisi id quod tibi novum non est, sed vel me tacente tibi notissimum, nempe Helvetios nostros atque Rhaetos incredibili cum desiderio expectare et Amplissimi Legati reditum et Pensiones, illas sibi promissas: frustrati illa sua spe pecuniae ad festum Joannis, quo solemnia illa nostrorum Comitia Badae fuerunt celebrata, accipiendae, dici satis non potest quam graviter fuerint offensi, de quo D. Vallier, ut puto, vos certiores faciet. Legi et Regis vestri et Legati Responsum humanissimum ad Literas Helvetiorum per tabellarium publicum istuc missas (quas equidem non legi, sed aculeatas admodum et mordaces fuisse intellexi) in quo quoniam nulla plane facta est mentio quando vel quantum pecuniae sint accepturi, ira ab initio gravi exarserunt, ita ut Agnato tuo gratulatus sim, quod tunc temporis abfuerit. Sedata tamen aliquantum est illorum ira atque offensio, ita ut duos adhuc menses Pensiones illas expectare in animos suos induxerint, post quos nova indicta sunt Comitia Ego quidem, ita me Deus bene amet, Regem gentemque vestram de hac pensionum dilatione, qua possum fide, atque diligentia et privatim et publice excusare, et nomen, existimationemque tueri non desisto, his


page 388, image: s388

fere utens argumentis et rationibus. Primum, quod Regnum populusque vester, belli cum intestini tum externi diuturnitate exhaustus, ad extremam redactus sit inopiam, ita ut tot tantisque tributis et vectigalibus persolvendis par non sit, atque adeo tanta premitur egestate ut vix spiritum ducere possit. Deinde quod Regis tanquam boni Pastoris officium sit, Subditos suos, tanquam oviculas, fidei suae a Deo commissas, atque concreditas tondere, non autem deglutire, excoriare, quasique sanguinem illarum tributorum intolerabilium exactionibus exugere. Nos quoque debere caritate, commiserationeque Christiana erga socios illos, foederatosque confratres nostros miseros et afflictos affici, illisque spatium aliquod a diuturnis illis malis atque miseriis respirandi, animosque rursus colligendi spatium concedere. Praeterea tantam esse aliorum quoque popularium qui non minus, quam nos de Rege, Regnoque illo optime sint meriti stipendia similiter militaria postulantium, atque adeo flagitantium multitudinem ut [gap: Greek word(s)] , ut sic loquar, omnibus uno tempore satisfacere. Postremo spem certam esse et exploratam fore, ut, quod aliquandiu differtur propter gravissimas causas, non omnino auferatur: et iccirco moram istam patienter esse ferendam. Sed mihi crede, quosdam aes alienum, egestas, necessitas extrema, quae durum est telum, ita premit, ac tantum non opprimit, ut nullas fere amplius rationes audire velint, et omnes pene importunis istis suis flagitationibus pudoris, modestiaeque terminos transiliant. Equidem vehementer vereor, ne, si nimis diu differetur illa stipendiorum solutio, plerique a foedere Gallico ad foedus Hispanicum transeant, quod universae nostrae Patriae, hoc est tam vobis quam nobis maximo futurum esset damno atque dedecori, quod Deus pro sua gratia avertat atque prohibeat. De rebus meis privatis et domesticis illud tantum te scire velim, me brevi temporis intervallo duas filias elocasse in matrimonio, primogenitam, Elisabetam nomine, Hulrico Volfio, Senatori nostrae Civitatis, tibi notissimo, aliam secundogenitam, Cloopham nomine, Rodolpho Simlero, Medicinae Doctori: quae duo matrimonia, quae similiter loculos meos exhauserunt, Deus pro sua misericordia bene fortunet. Filium meum secundogenitum, Jo. Guilielmum nomine, quem mecum a Palatinatu huc reduxi, linguae Gallicae addiscendae cupidum, libenter in Galliam mitterem, nisi sumptusme deterrerent: Tu opera consilioque tuo me hac in parte juvare, et observantissimo Agnato tuo, Domino et Patrono meo summa observantia colendo, me commendare quaeso pergas, eique officiosissimam meis verbis salutem dicas


page 389, image: s389

Miror quando D. Silvius ex Italia sit rediturus. A D. Monavio his diebus accepi literas, qui miratur se nullum a te responsum accipere. Hunc, qui meas hasce tibi reddet literas, Casparum Escheium, civem, affinem et amicum meum tibi commendo, in primis etiam D. Vichslerum Colonellum Glaronensem ejusque filium, quibuscum in Galliam rediisti. Hac quaeso quam primum ad me scribas, vel ipse potius venias. Tiguri 19. Julii anno 1599.

Tui observantissimus

JO. GUILIELMUS STUCKIUS.

EPISTOLA CXXX. [correction of the transcriber; in the print CXL.] D. JOANNI HOTOMANO VILLERIO Paris.

EGO, quamvis de subito, Vir Clarissime, tria verba ad amicam Epistolam tuam volui atque etiam debui pro veteri inter nos consuetudine atque usu, cujus memoriam, mihi crede, non deposui: nec una cum locis honesti affectus mutant. Gaudeo et vivere te, atque apud Casaubonum nostrum vivere: quem virum quis non amet, qui meliores artes amat? At ego te in Britannia quaesissem; et nescio quae fama aures meas tetigit, non de sede solum, sed conjugio illic tuo. Ut cumque est, gaudeo, et salvum esse et meum perseverare: quod ut porro facias, corde te rogo. Lovanii. prid. Idus Novembr. 1605.

J. LIPSIUS, serio tuus:

Ad Casaubonum scripsi nuper et Senecam misi, ultimis etiam ejus respondi, et ad Rob. Schilderium, qui in domo Legati Hisp. misi.



page 390, image: s390

EPISTOLA CXXXI. Doctissimo Viro JOANNI HOTOMANO

DUO jam menses effluxerant a quo literas tuas accepi, nam per duos latuerunt, antequam in illas inciderim: Hanc primam arripui scribendi ansam: nam dum Oxonii commoror, ego tam sum a rebus Britannicis remotus, quam Britanni a toto orbe divisi. Quid opus est ut amorem in me tuum singularem ego commemorem? Factis explicasti satis, exornasti verbis: Ego quem neque fortuna rebus, neque verbis facundia armavit, utrinque deficio: Sed quod possum, obsequium meum et omnem diligentiam in usum tuum spondeo. Speravi olim tuum in Angliam adventum: Sed nisi nova se dederit occasio, sperare jam desii: Domina Comitissa innumeris negotiis et molestiis se sentit involutam ut non facile se possit inde expedire, adeo ut jam dudum consilium ceperit de privato quodam vivendi genere, et dimissa Familia, omnique Comitatu circumciso et amputato, decreverit apud aliquem e suis amicis aut cognatis considere. Infantes illos nobiles adhuc apud se tenet, sed consilium iniit de illis Oxonium transferendis: in qua re quid velit constituere, nondum pro certo habeo. Tibi, ornatissime Hotmanne, omnia pro merito tuo prospera, et ad votum fluentia exopto: et tibi uxorique tuae dilectissimae, manus humillime exosculans, ut et doctissimo Casaubono ejusque familiae, illud a te obnixe contendo, ut in amore tuo solito conquiescam. Vale, Oxonii Martii 30. 1606.

Tibi devotissimus

RICH. ANDRAEAS.

Salutes meo nomine egregium Bodakerum et humanissimum Sertonum, si modo adhuc Parisiis haereant, sic et hospites et hospitissas nostras.



page 391, image: s391

EPISTOLA CXXXII. GUIL. CAMDENUS Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO S. P.

HOdie quam praestolabar, oblata est mihi, (quae raro se offert) in Nortoniana officina, opportunitas ad te literas mittendi, quam neglexisse sane mihi piaculum, qui amicitiam et animis et annis aestimo. Legatum tuum, cum literis amore plenissimis accepi, quamprimum prodiit exosculatus, ut ingenio judicioque tuo partum dignissimum; quicquid morosus ille Senex obstrepit, qui se et sua nimis efflicte diligit et admiratur. Tabellam illam Politicam, quam expetis, jam plures annos abjectam, singula scrinia excutiendo sedulo sed frustra sum rimatus, libentissime tibi impertiturus, si modo rimanti et perrimanti sese obtulisset, sed male sane metuo ne interciderit, quod minus dolenter ferendum, cum tu ex doctrina multiplici, et plurimo rerum usu limatiorem tibi efformare possis. Salutes mihi precor (si modo tantillo liceat) magna illa bonarum literarum Lumina, Clarissimos Thuanum et Casaubonum, Fabrum etiam Petrascium, quem non ita pridem, Deo ducente hīc conveni, juvenem in Nummaria antiquitate versatissimum et longe eruditissimum, a quo me plurima edoctum libens, lubensque agnoscam. Britannia mea jam postremo cum Typographorum incuria conflictari incipit. Vale Vir Clarissime, et a Camdeno tuo salve, qui amare et colere, amari et coli praestantissimum judicat, et jam totus est pro loci et muneris ratione, ut die crastino Daniae Rex Londini, pro dignitate, pompa Regia excipiatur. Quem enim difficilis tempestas diu inter fluctuc detinuit, jam nescio an pertaesus, hīc se continere non potest, ante XII. Augusti discessurus. Iterum vale mi Domine Carissime. Londini ex officina Nortoniana XXX. Julii anni Juliani 1606.



page 392, image: s392

EPISTOLA CXXXIII. Ornatissimo D. JOANNI HOTOMANO

SIngularem tuam humanitatem, quam ego summa cum voluptate nuper Parisiis degustavi, non solum apud me tacitus cogito, sed etiam fuse apud meos praedico, et enarro; ut penuriam facultatis meae, quae faciendi nomen tantum obtinet, verbis saltem quantum in me est possim resarcire. Nihil est, quod tibi gratius possim significare, quam quod prosperā usi viā, domum incolumes reversi sumus, ubi non tam mihi reditum congratulantur amici, quam ego mea vice doleo, tantam opportunitatem humanitatis Gallicae perfruendae, eruditionis percipiendae, heu nimis immature ereptam esse. Quod ad te attinet (dignissime Vir) exposui apud Dominam meam Nobilissimam vivā simul et vera voce tuam, uxorisque tuae dilectissimae, summam erga Carolum nostrum suavissimum, curam et sollicitudinem: Cujus mensuram justam illa tam facile credit, quam eandem studet compensare. De vestro ad nos transitu, illa saepius verba habet; venturos hortatur, venientes amplexura. Aude facere, et spem non falles tuam: sic mihi Galliam reddes, me Galliae reddendum optanti potius quam adhuc speranti.

Libros quos petiisti, ante mensem accepit Vacander tabellarius tibi tradendos, si vacat aut lubet scribere, mittantur literae ad Simonem Watersonum Bibliopolam, in Coemeterio D. Pauli. Amicissimam uxorem meo nomine salutes, filiolam, filiolos; et totam doctissimi Casauboni familiam. Gentilem et Camdenum utrumque a te salutavi, duo lumina nostri orbis literarii. Vale ornatissime Vir, et ad nos vola, ut, quod avide desidero, te intimius fruar. Londini Augus. 15. 1606.

Tibi devotissimus

RICH. ANDRAEAS.

Si ita obtigerit ut ante adventum harum literarum Dominus Windebarck Parisiis excesserit, et in iter Italicum se conjecerit (quod non futurum spero) accipias quaeso literas illi a me missas, simul cum chirothecis in tuum tuorumque usum.



page 393, image: s393

EPISTOLA CXXXIV. GUILELMUS CAMDENUS Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO S. D.

QUam tibi, Vir Clarissime, optimo jure, veteri scilicet amicitiae jure, vendices, Britanniam meam, eodem quo olim monochromate, sed paulo succulentiorem a Camdeno tuo habe. Hac tamen lege, ut tua opera haec duo exemplaria duobus Viris clarissimis Domino Boisissio Thumerio, non ita pridem Christianissimi Regis, apud Elizabetham divae memoriae, Legato, cujus in aere, imo in auro sum, et Historicorum nostri seculi principi D. Jacobo Aug. Thuano, in manus quam primum commodum poteris, meo nomine, tuis autem verbis, quam officiosissime tradentur. Quae apud nos aguntur, si scire aves, accipe paucis. Pontificii ingemiscunt. Puritani quiritantur. Theologis cum Juridicis de Ecclesiastica authoritate haud bene convenit, plures abactores sive praedones Limitanei in Hiberniam relegantur. Hibernia vix alias infensiore in Anglos animo nutat. Aliquid monstri Romae enixi alere suspicantur plerique, Vicecomes Gormonstonius, Baro Delvinius, Sanctus Laurentius Baro Hoth ex Anglica origine et Anglis diu fidissimi accersuntur. Cetera dies docebit. Vale et me cujus in te omnia summa necessitudinis officia constabunt, quod facis, ama. Westmonasterii XXII. Novemb. 1607.



page 394, image: s394

EPISTOLA CXXXV. SCIPIO GENTILIS Clarissimo Viro JOANNI HOTOMANO Jurisconsulto S. D.

ACcepi his diebus a vidua optimi fratris mei Literas, quibus me de nova calamitate, quam apud vos accepit et de tuis in se officiis benevolentiaque certiorem fecit. Ago tibi, mi praestantissime Hotmane, gratias, quam possum ac debeo, maximas: teque oro, ut hunc tuum nobis amorem perpetuo conserves. Jucundissimum vero fuit, quod ex iisdem literis cognovi, amicitiae te nostrae et consuetudinis illius veteris ita meminisse, ut saepe nostri mentionem facias et jucundam et honorificam. Non sum ego, mi Hotmane, in illa haeresi, ut existimem amicitiam resolvi et quasi languescere absentia, nisi literis scribendis alatur et excitetur. Ego te semper amavi, meque abs te amari non puto solum, sed etiam in magna felicitatis parte posui. Jam vero de benevolentia magni illius Parentis tui erga me quid dicam? Quod jure possum, et usum ejus, cum viveret, jucundissimum mihi fuisse, et postea gratam fanctamque memoriam. Ita perpetuo adhaerebam lateri optimi et praeftantissimi Senis, ut ille contra haberet alium cariorem neminem. Adfui, et illo tempore, cum sanctissimam animam optimeque de Republica Christiana, Regnoque meritam immortali ac praepotenti Deo redderet. Omnia ejus non solum seria sed et faceta memini. Illud in primis, quod saepe commemorare soleo, cum in portu Basileae sedens me interrogantem isto vulgari et inepto more, unde ejus Excellentia advenisset, oculis in me intentis me comiter objurgaret, quam tu, inquit, Excellentiam mihi nominas, dic potius Tua miseria, tua calamitas, tuum naufragium. Cum ante sexennium ex Anglia rediens Lutetiae aliquot dies substitissem, nescivi te in ea urbe esse, quod postea cum domum me ad Noricos meos recepissem demum cognovi. Neque


page 395, image: s395

enim ullo modo intermisissem te requirere, et salutare, tuoque dulcissimo conspectu frui. Sed dabitur fortasse, et brevi quidem, ut spero, occasio, ejus jacturae resarciendae. Cogito enim iterum in Britanniam, si qua re possim et viduae lectissimae foeminae, et optimi ac clarissimi fratris liberis consilio atque ope mea prodesse. Interea te, amice magne, et literatissime rogo, et si pateris, obsecro, ut adsinem meam, amici quondam et familiaris tui uxorem, foeminam insigni pietate atque virtute omni muliebri praeditam, tuo amore, ut coepisti, tuisque officiis subleves, ac juves. Scio te et authoritate et gratia valere apud Summos in Curia vestra Viros, in primisque apud magnum illum [gap: Greek word(s)] , in cujus etiam familia ac domo versari ac florere te, cum ex Galliis rediissem, cognovi. Non satis scio vel potius divino quid controversiae vel litis sit, certior tamen a praestantissimis viris factus sum, viduam esse in caussa omnium aequissima: idque non inficiari ipsos Judices, sed boni nescio cujus publici velum obtendere. Gratissimum mihi feceris, si nos, caussamque istam diligenter, adamateque Summo illi Praesidi, quem dixi, Harlaeo commendaveris: Si tamen ad ejus tribunal delata est, a quo tanquam a fonte quodam aequitatis, atque justitiae decreta atque oracula per totum Galliarum Regnum manare, etiam peregrini, et longissime remoti norunt. Homines vobis tenues, sed gratos, atque intelligentes beneficiorum devincietis. Quod si erimus per te, uti spero, consecuti, ad veterem nostram sinceramque amicitiam magnus cumulus accedet. Cura ut valeas, et novum hunc annum cum adfluentibus deinceps plurimis felicissime decurre, mi optime Hotmane. Altorpho postridie Kal. Jan. 1609.



page 396, image: s396

EPISTOLA CXXXVI. Viro clarissimo et humanissimo JOANNI HOTOMANO Illustrissimi Ducis Bullionii Legato, Domino et amico observando.

VIR CLARISSIME, ET HUMANISSIME,

SUperioribus diebus binas per famuli et D. D. Dusselii manus recepi Literas, et nunc tertias. Et prioribus quidem tunc respondissem, si famulus longiorem moram facere vel voluisset aut potuisset. Pro Responso igitur huc usque dilato nunc accipe, exemplaria Genealogiae Marchanae nulla adhuc typis impressa, minus vulgata esse. Sed placeret magis, sub correctione, ut quisque suae lineae deductionem separatim conficeret, et produceret. Cujus exemplar quod a nostra parte edere cupimus modo transmisislem, nisi praesentium lator rursum festinasset, et ego ad consultationes publicas ipso praesente et vidente evocatus fuissem. De probatione non multum laboro. Tot enim Historicos antiquos legales et probatos in testes producere possumus, ut hi in re antiqua ad probationem et fidem indubitatam faciendam sufficiant; illudque in consultatione nostra plenius deducemus. Spes quidem facta est pleniorem ex Archivis publicis adhuc obtineri posse probationem. Verum nihil ad manus meas pervenit. Consultatio nostra incepta quidem, necdum vero absoluta. Expectamus enim ex Aula Imperiali copiam exceptionum et deductionum, in termino citationis a Principibus productarum, ut prius fundamenta examinari, et tum, quatenus opus, una opera et expensis refutari, sicque transmitti posset. Quod si tua Dominatio copiam habet meque earum participem facere velit, res eo citius finem consequeretur. Generosissimum Cumyum in designatione Pragensi praeteritum miror. Non enim tantum summaria petitio et deductio juris nostri dudum transmisla est, sed per Literas etiam accepi eandem debito temporecum mandato constitutionis a nostro Agente exhibitam et communicatam esse. Omnino vero necessarium esse judico, excusatorium aliquod scriptum ad Caesarem


page 397, image: s397

mittere, simulque jus Illustrissimi Bullionii, adjecto constitutionis et substitutionis mandato, quamprimum transmittere ibidemque producere. Quod ipsum per nostrum Agentem, si commodum videbitur, fieri poterit. Ejus nomen est Han. Praenomen non occurrit. Has enim inter medias occupationes scribo, ne hīc cursor vacuus abeat. Cupio enim et volo esse

Tui studiosissimus et observantissimus

JOANNES M. CRONENBURG.

Raptissime Coloniae

Octobris 1609.

EPISTOLA CXXXVII. A Ms. DE VILLIERS HOTMAN.

CLARISSIME DOMINE,

ACcepi, per manus Viri amplissimi Galliarum Legati, munus, dignum quod et tu dares et ego acciperem: Libellos Virorum praestantium scriptos pro re optima et desperatissima pace nimirum divulsae Christianitatis. Ut breviter dicam quod sentio, ita arbitror, si Melanchtonis animum Lutherus, Cassander autem mentem habuisset Patriarchae Occidentis, melius actum iri cum rebus Europae, quae nunc misera, sub titulo Evangelii pacis, totum jam per saeculum bellis funestissimis concutitur. Nunc cum ipsi illi qui Romanam partem destruere, paucas ob controversias adeo implacabiles dissideant, quid de concordia totius corporis sperandum est? Et tamen laudandi in re praeclara infausti quoque conatus. Quod si praesens aetas hoc supplicii debet ut sana consilia respuat, imminet forte felicior posteritas, quam tandem capiat aut pacis studium aut pugnandi taedium. Saepe [gap: Greek word(s)] . Meum Libellum, puto, jam legeris. Dubium est apud meos an apud Jesuitas magis vapulem: apud meos quidem, quod illud apud ipsos [gap: Greek word(s)] defendo, posse in una quoque Ecclesia ferri eos qui dissideant [gap: Greek word(s)] : Apud istos vero quod Principes ad inspectionem rerum Religionis voco. Utrumque autem hoc tale est, ut nisi ita statuatur non


page 398, image: s398

modo amissam unitatem recuperare nunquam poterimus, sed ne hanc quidem quam habemus retinere. Ordines Hollandiae mecum sentire ex decreto ipsorum videbis. Operam dedi ut non sine testimoniis exiret: non modo ut eo sanctior esset decreti auctoritas, verum etiam ut assuefacerem nostros deferre aliquid piae antiquitati, quae proterve a nonnullis spernitur. Expectabo, si placet judicium tuum. De biennio Licestrensi aurem an vello? Sane cum tuae pollicitationis liberalitatem specto, facere id debeo, cum vero mecum cogito nulla a me praecessisse officia, quae hoc mereantur, forte ne expectari quidem posse ulla tanta ac talia, vix audeo. Satis crgo erit, si ut memor mei sis te oravero, in quo uno omnia me abunde sperabo consecutum. Vale Vir praestantissime. Hagae in Comitiis Hollandiae. 26. Augusti 1614.

Tui amicus studio sissimus

H. GROTIUS.

EPISTOLA CXXXVIII.

VIR AMPLISSIME,

COmmentationes tuas Licestrensium temporum, rerumque aliarum, quae nostram Rempublicam spectant, avide, imo impatienter desidero. Flagitarem importunius, nisi impudentiae proximum crederem beneficium postulare, pro quo parem gratiam referre te unquam posse desperes. Sed solatur me tua aequitas, quo indice, gratiam jam retulit qui beneficium agnovit. Si ita tibi videbitur, poterunt istae chartae commodissime transmitti cum fasciculo Literarum quem huc solet destinare Gen. Dom. Langeracensis. Viri summi, et extra comparationis aleam positi Thuani tempora inanibus Literis interpellare non audeo. Quare, ni grave est, salutem cum omni officiorum genere ipsi a me tua voce deferri percupiam. Resalutat te Mylius et amicitiam tuam plurimi facit, eandem ego in magna felicitatis meae parte pono. IX. Decembr. 1614. Hagae.

Tuae dignitatis observantissimus

H. GROTIUS.



page 399, image: s399

EPISTOLA CXXXIX. JOANNI HOTOMANO S. P.

NObilissime, ac humanissime Vir, Domine et amice honorande: Tuas 29. Novembr. ad me datas 2. Januarii accepi, quae mihi ob communem vestram incolumitatem fuerunt gratissimae, et ob pacatum Galliae statum desideratissimae, nam rumor huc allatus erat, quod in Occitania, seu Septimania, Delphinatu, et Provincia Reformati confluerent propter Religionem, sinistri aliquid metuentes, aliquot exemplis edocti; quod certe falsum, et jam omnia apud vos tranquilla esse lubens intellexi, utinam idem de patria hac nostra scribere possem, ubi adhuc inter spinas versamur, et quamvis controversia Principum nostrorum per Legatos Regis Christianissimi, Magnae Britanniae, foederatorum Principum et Provinciarum Unitarum sit composita, articulis factis, approbatis, subscriptis et sigillo confirmatis, nescio tamen quid monstri ab altera parte alatur, quominus occupata loca restituantur, milesque dimittatur aut revocetur. Interea miseri subditi a milite ad extremum emungunrur, opprimunturque, ut ex hac depopulatione, devastationeque, mera patriae desolatio sit expectanda, nisi Deus pro immensa bonitate et misericordia sua nostri misereatur, et punitionem hanc clementer moderetur ac avertat, precibus piorum placatus. Speramus adhuc Xantensem Tractationem haud infrugiferam fore et pacta justissima, de quibus ibi inter Principes conventum, quaeque ipsi solenniter approbarunt, jure praestanda, servandaque esse; de Principibus nil ambigitur, sed aliud quaeri videtur: Deus tamen qui est autor pacis, omnia diriget secundum beneplacitum suum, qui orandus, ut vulneratum patriae statum sanare, pacemque nobis largiri dignetur, ad Divini nominis sui gloriam et subditorum salutem. Vestrum in patriam nostram omnesque bonos animum ac studium valde benevolum, saepius hīc declaratum memini, licet auribus male purgatis apud nonnullos, quod dolendum erat; sed officio suo satisfecisse sat est. Quod amplissimo Galliae ornamento et praeclaro Lumini Domino Thuano quaedam nostratia tibi comperta communicaveris, inter quae pater meus piae memoriae locum habiturus est, magnam utrique gratiam habeo,


page 400, image: s400

cum officiosa salutatione, et oblatione officiorum meorum. De filii mei modestia quantum commendas, certe cum desiderio et animi recreatione legi, sperans fore, ut se talem, per gratiam Dei, semper praestet, qualem mihi ab eodem fonte omnis boni ex opto, quo nomen et vestigia pietatis avi, patruique sui sequatur ad salutem animae suae. Postremas ab illo literas 26. Octobris scriptas accepi, cum sufficiens ei pecunia a mercatore nostrate, quo cum antea egeram, numerata esset, ut nullam alterius mentionem faciat, alioquin commoda utrique fuisset oblata occasio, si prius scivissem. Verum initio Septembris mea mercatori fuit tradita, filio in Octobri numeranda pecunia, cui scripsi ut proximo Vere domum revertatur, rogans ut adjunctas ipsi curare digneris, et pro humanitate ac beneficentia vestra illi praestita, maximas vobis gratias agens, tuis vicissim data occasione omnia humanitatis officia exhibiturus. Bene vale, Domine et amice observande, cum lectissima conjuge et prole suavissima, quam salutamus amanter. Dusseldorpii. 8. Januarii 1615.

Humanitatis vestrae

Observantissimus amantissimusque

GUL. WIER.

EPISTOLA CXL. JOANNI HOTOMANO

SALUTEM IN CHRISTO

NObilissime et humanissime Domine, amice plurimum colende, ac observande. Tuis ad me datis dudum respondissem, nisi expectato filii adventu tuam obligationem Mommiae datam prius redimere, tibique simul mittere decrevissem. Habes itaque illam hīc inclusam, tametsi Vidua Momm. adhuc tres daleros Imperiales petat juxta tenorem obligationis. Interim maximas vobis gratias ago pro omnibus humanitatis officiis Filio meo praestitis, me meaque, vobis vestrisque vicissim offerens, quacumque occasione mihi oblata exhibiturus. Nos hīc in eodem luto adhuc haeremus, et belli calamitatibus implicamur; et quamvis aliquando spes liberationis nobis affulserit, tamen subinde ea frustrati,


page 401, image: s401

nescimus quid tandem hinc futurum sit. Ita inter spem et metum versamur. Deus afflictorum misereri et redivivam nobis pacem largiri dignetur pro immensa bonitate et paterna misericordia sua. Praestantissimo Domino Thuano officiosam ex me salutem dici, et adjunctam Schedulam de Hermanno Cruserio p. m., qui Parenti meo familiarissimus, mihique notissimus fuit, tradi velim, ut petitioni ipsius a me satisfiat. Bene vale cum dilectissima conjuge ac filia, quas amanter salutamus. Festinanter Dusseldorpii. 12. Junii 1615.

Vestrae Humanitatis

Amantissimus observantissimusque

G. WEIER,

EPISTOLA CXLI JOANNI HOTOMANO S. P.

QUod serius tibi, Vir clarissime, gratias ago pro Schedis, quas utendas mihi transmisisti, causa non alia est quam quod diligentius eas mihi scrutandas judicabam, ut haberem certi aliquid et explorati quod ad te scriberem. Hoc vero nunc cum fecerim quantum per occupationes licuit affirmare tibi possum, non me tantum summo abs te affectum gaudio, sed et Reipublicae nostrae insignem a te navatam operam, cum materiam suppeditas scribendae Historiae eorum temporum, quorum meminisse triste quidem est, sed in primis fructuosum. Ita enim judico, nec clades subinde acceptas, nec obsidia urbium, nec quicquid hostis aut efficere aut minari potuit aeque periculosa fuisse rebus nostris, atque illud intestinae ambitionis dissidium, colliso quasi inter se Reipublicae atque Ecclesiae corpore. Quo magis saepe nobis ad illa tempora reflectendi sunt oculi, praesertim cum nunc quoque appareat non desse turbatores, qui suam agant causam sub nomine pietatis, quod plerumque res novas molientibus promtissimum tegumentum est. Sed occurret, ut speramus atque confidimus, huic malo Rectorum sapientia, quae bello spectata pacis curam non deseret. Res Galliae bonos hīc omnes sollicitos habent. Sed solent vestrae febres non esse diuturnae, praesertim ubi extrinsecus non alitur morbus. Juliacense negotium dormit, fessis, fatigatisque


page 402, image: s402

irrito diu labore Conciliatoribus. Ceterum quieta apud nos omnia. Si quid est, quod per me curari posse credas, rogo materiam mihi praebeas, in qua ostendam quam me tibi hoc novo beneficio devinctum judicem. Schedas religiose servabo, et ubi jusseris reddam. Vale Vir clarissime,

Tuae Amplitudnis adidictissimus

H. GROTIUS.

EPISTOLA CXLII. CAMDENO.

CLARISSIME VIR,

LIteras tuas Kal. Decemb. datas, una cum Libris accepi, pro quibus Vir eruditissimus Carolus Labbaeus, qui hoc abs te postulabat officium, gratias habet et agit, quas potest, maximas; ac tibi vicissim ea offert studia et officia, quae ab homine tui studiosissimo proficisci possunt, et ut ea tibi suo nomine deferrem summopere rogavit. Optasset tamen, si hoc per leges Patriae, vel tuo commodo fieri potuisset, ex ipso Archivo vestro, sive ut nos vocamus, ex ipsis Processibus Criminalibus depromptas Nebulonum istorum confessiones, quo penitius in eorum arcana indagari possit, et majorem fidem faciant ea quae prae manibus habet in hoc argumento olim evulganda. Theodorus vero Gothofredus Dionysii Jurisconsulti celeberrimi Frater natu major, Regius Historiarum Scriptor diligentissimus ipse tibi rescribit, et procul dubio gratias agit pro ista tua humanitate, qua utrumque nostrum tibi devinctum esse voluisti. Amplissimus autem D. Thuanus peramanter te salutare jussit, et majorem in modum tam publico quam privato suo nomine petit abs te, Vir humanissime, ut ne diutius Orbi invideas reliquum Elizabethae. Hoc abs te avide expectant etiam omnes, qui veritatem amant, ii certe potissimum quibus et visa et cognita Princeps illa vitae laudatissimae, memoriae felicissimae. Cuperet praeterea, si non est molestum, ad Historiae suae contextum ea a vobis Anglis addiscere, quae a morte Demetrii in Russia contigerunt, scitu et fide digna, quippe qui quotannis illuc navigando frequentissima habetis cum illa gente mercimonia. Denique cum anno, ut


page 403, image: s403

arbitror, MDCCVII. Oceanus, quā spectat Occidentalem Angliae partem, tanto et tam repentino impetu exundarit ut incolis plurimum damni et incommodi intulerit, scire cupit D. Thuanus an haec vera sint et an infortunium illud tanti sit, ut Historiae inseri mereatur: Et si quid est vel Anglice vel Latine a vestris hominibus in utroque hoc argumento, id est de rebus Moscoviticis et de ista exundatione, id et conquirere et transmittere velis. Vix credas quantum diligentiam tuam et eruditionem singularem Vir ille summus et amet et admiretur; praesertim in opere illo tuo Britannico, quod quoties habet in manibus, toties nostris Gallis irascitur, quod neminem in tanto numero eruditorum videat, qui exemplo tuo in describenda et ornanda itidem Gallia nostra operam suam et industriam collocare vel dignetur vel audeat. Habes quoque, Vir praestantissime et optime, salutem a Thuani consobrino, Petro Puteano, magni illius Claudii Puteani Regii Senatoris Fratre, Viro et acumine ingenii, et cultu doctrinae, et morum suavitate praestanti, et qui te et tua omnia habet in deliciis. Huic debes opellam hanc in conferenda cum Thuani Codice M S. particula Itinerarii quae ad Britanniam vestram pertinet, et quam manu sua correctam ad te remitto. Offert is operam suam et studium in re majoris momenti, ubi et quando ea uti voles. Virtus tua omnes tibi Literatos ubique terrarum conciliavit; me certe habuisti semper et habebis dum vivo, candoris tui atque humanitatis, pietatis vero etiam atque eruditionis a multis annis mihi cognitae, amatorem et praedicatorem fidelem et assiduum. Quod porro de mea morte inaudiveras, etsi, ut vides, fabula est, rumor tamen falsus haud raro veri praenuntius est, aetate praesertim ingravescente, et morbo paticae tam saepe recurrente, qui perennibus calamitatibus et aerumnis caussam praebet, ut non tam de exitu dubitare, quam exitium reformidare cogamur. Vos vero isthic sub Rege Sapientissimo tam diuturna pace et otio frui summopere gaudeo, qui genti vestrae deme, de piis omnibus optime meritae, fausta omnia, ut scis, precari semper sum solitus. Vale mi Camdene, et me amare perge

Tui studiosissimum et ad obsequia etiam merito tuo paratissimum

HOTOMANUM Vill.

Lutetiae Paris. Kal. Mart. 1617.



page 404, image: s404

EPISTOLA CXLIII. Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO GUILIELMUS CAMDENUS. S.

QUam te amem et observem, mi optime Hotmanne? Quantum tibi debeam tot et tantorum e Gallia beneficiorum architecto? Tibi Emendationem Itinerarii Antonini per clarissimum Puteanum, salutem ab Amplissimo Thuano, et amantissimas ab eruditissimo Theodoro Gothofredo Literas accepta fero. Domino Labbaeo quod non plenius satisfacerim hinc est. In processibus laesae Majestatis generalia in acta publica referuntur, nec per leges liceat nisi Supremi Justitiarii permissu inspicere, Particularia, ut literales, vocales, testimoniales probationes, Procuratoris Regii fidei committuntur. Ille singula quae ad hoc negotium sepctant, Regi in manus tradidit ut Casaubonus Fr. Ducaeo responsurus plenius edoceretur. D. Gothofredo ad quaesita quantum possum per has Literas respondi, quas in manus tradas quaeso. Reliquum Annalium parturio, ut partus sit vitalis HORAE obstetricantur. Et hoc Illustrissimo Thuano significes, et meis verbis officiosissime salutes. Inundatio, quae ad Aestuarium Sabrinianum hinc in agro Somersettensi, inde in Glocestrensi et Wallia anno MDCVII. accidit, memoria digna est. Satis erit adnotare quibus lineam apposui in Libello incluso. De rebus Moscoviticis a Demetrii obitu diligenter inquiram, et brevi, ut spero, transmittam, et plura quamprimum Mericus redierit, qui Legationem in Russia obiit, et in dies expectatur. Clarissimo Domino Puteano de variantibus ad Antoninum Lectionibus gratias, quaeso, agas ingentes, et haec Levidensia compacta cum omnimoda salute tradas. Vale Vir optime, et Galliam vestram sospitet Omnipotens. 28. Martii Stylo Veteri.



page 405, image: s405

EPISTOLA CXLIV. GULIELMO CAMDENO.

QUO tempore postremae mihi Literae tuae peramanter scriptae reddebantur, una cum aliis tuis ad Gothofredum nostrum Literis, et praestantium aliquot Angliae vestrae hominum effigiebus, quas Puteano et aliis communibus amicis abs te prius salutatis ostendi, ambiguo (ut ita dicam) adfectu ob interitum Ancraei Tyranni nostri laetabamur, et summi illius, ac nunquam satis laudati Viri D. Thuani mortem lugebamus. Et certe ob Lumen hoc Galliae nostrae, audebo etiam dicere, Reip. Christianae, mature nimis et prius quam Operi egregio et utilissimo supremam manum imponeret, extinctum, perpetuo lugebimus. Mortalitatis igitur memores optamus, ne tibi, Vir clarissime, idem eveniat et Elizabetham tuam imperfectam relinquas veremur, quam Gallus quidam, Vir honestus, non tamen mihi satis notus in Gallicum, ut audio, sermonem vertendam suscepit, si modo a Cancellario nostro privilegium impetrare possit: de quo te monendum censui, ut si quid vel addere, vel mutare voles, id opportune facias. Carolus Labbaeus Vir eruditissimus atque diligentissimus amanter te resalutat, ac vehementer abs te petit ut petitioni suae, si fieri possit, satisfiat; non tamen alia lege quam commodo tuo, hoc est sine tuo sumptu ac molestia. Existimat nuspiam Nebulonum istorum arcana melius pervestigari aut intelligi posse, quam in Anglia, ubi tot et tam insignes eorum conjurationes tam feliciter et patefactae sunt et oppressae. Reliqua ex Puteani et Gothofredi Literis intelliges, quas fidei meae tibi curandas commiserunt. Vale Vir humanissime, et amice summa observantia colende. Deus te Britanniae tuae, ac proinde Orbi Christiano diu sospitem servet. Lutetiae Paris. IX. Junii 1617.

Tuus ex animo, ac merito tuo tibi addictissimus

J. HOTOMANUS FRANC. F.



page 406, image: s406

EPISTOLA CXLV. Clarissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO GUILELMUS CAMDENUS S. P.

LIterulas meas, quas intercidisse suspicabar, ad manus tuas tandem aliquando pervenisse gaudeo. Splendidissimum illud Galliae Sidus, optimum Thuanum immaturo occasu, maximo Reip. Literariae damno extinctum esse non satis dolere possum. Extinctum quid dico qui seculis innumerabilibus magis magisque resplendebit. Praeivit ille, nos eo ordine, quo Deus jusserit, sequemur. De. Testamento vere Christiano, et tanto Viro dignissimo gratias, quas possum, longe maximas habeo. Vix credas quam bonis apud nos placeat. Exemplar meum, urbem obambulat, et vix domi continere possum. De Grotii, et Fratris versibus, gratias ago. Ut aliquid reponam, ecce gratulatoria in Regis ad Scotos reditum carmina paucula. Annales meos Gallice esse conversos equidem non invideo, miror magis, ut non edantur opto, priusquam emendatiores, auctiores, et cum aliquot annorum supplemento denuo Latine prodeant, quod propediem futurum spero. Interim si has emendationes interpreti impertias mihi gratissimum feceris. Patricium Junium Regis nostri Bibliothecarium, filium Petri Junii Regis quondam paedagogi, omnium bonarum literarum summe studiosum, qui has literulas tradit, majorem in modum commendo. Vale in Christo. Londini 7. Julii 1617.

EPISTOLA CXLVI. N. N.

UT suavissimae Literae tuae magna me laetitia affecerunt, ita extrema illarum pagina nonnihil me commovit: qua non modo rogas, sed exigis a me tibi ut respondeam. Tuus item puer proficiscenti sibi mandatum a te dixit sine meis Literis non rediret. Si tibi obtempero, vereor ut


page 407, image: s407

detegam infantiam meam, sin recuso, parum amici urbanique hominis functus officio videbor. In hac dubitatione, malo tibi amorem probare meum, quam scribendi inscitiam dissimulando tegere, quando excusationem habeo superioris vitae meae Forensis negotiorum plenae, necnon hujus quam proxime in aula vixi. Quae duo mihi temporum spatia, si quid puer didicissem, oblivionem ejus inducere potuerunt. Jucundum tibi fuisse scribis eum diem, quo una fuimus hīc domi meae, et gratam hodieque recordationem eorum sermonum quos tum habuimus. Facis et dicis hoc pro summa humanitate tua. Quid enim dignum a nobis in te profectum est? Nisi laudas rusticanum illum et subitum mensae apparatum, sermone simili nec bene condītum. Veniebas ab urbe Lutetia, veniebas a Regia, utraque Clarissimis, doctissimisque viris referta, satur (ut fit) rerum omnium, hoc nostro agresti cultu fastidium tuum levasti, nec fortasse tibi displicuit hilaritas hospitis, quam plerique non imminutam modo putant, postquam in agrum venit suum, sed etiam in omne tempus sublatam et extinctam. Errant illi non intelligentes quid sit recte beateque vivere. Neque enim prisca illa tempora, quibus florere aut regnare putabar, extulerunt me tum, aut insolentem reddiderunt, neque hac postea consecuta, nunc frangunt aut debilitant. Quinimo ausim pro certo affirmare, hos annos duos proximos mihi in omni vita jucundissimos accidisse, non enim libet usque eo progredi, ut dicam illud a quodam usurpatum, solum id me vixisse tempus, quo in agro fui, quando non me poenitet prioris illius vitae. Quae tamen velim, utilior ac fructuosior fuisset Patriae Reipublicaeque meae. Nunc honesta missione missus, fruor otio, mihi a Deo, optimoque Principe nostro concesso, non inertiae, non deliciis, voluptatibusque deditus, sed Librorum Sacrorum lectioni. A quibus, quum recessi, curam etiam Liberūm meorum, reique familiaris meae suscipio, et corpusculum meum annis et morbis confectum foveo reficioque una cum conjuge carissima, quam nunc maxime sentio sociam adjutricemque mihi a Deo datam. Sed nescio quo pacto provectus sum scribendo longius quam volui, aetatis forsan vitio, quae saepe loquacior esse solet. Quereris Epistola tua amissiones et interitus amicorum, direptiones bonorum, atque ejus in primis supellectilis, quae tibi carissima fuit, Librorum videlicet, quos a servis tuis negligenter habitos esse dicis. Istiusmodi negligentia vel potius ignorantia, multa olim (ut scis) Librorum millia perdidit. Quae jactura tamen, si Libri alieni sunt, pecunia reparari potest. Sin tui, hoc est a te compositi, tantum


page 408, image: s408

doleo te fecisse damnum, quod spero tamen industria tua sarciri posse. Cetera belli mala deflere nobis et lamentari facilius est quam corrigere vel emendare, quibus tamen admonemur, neque posthac facile bella suscipere, neque iram Dei flagitiis nostris provocare ad exigendas iterum a nobis poenas illo animadversionis genere quo nullum gravius esse potest. Notum illud Davidis, cui, cum optio data esset, pestiferam luem ut minus malum elegit: bellum ut maximum, est deprecatus, quod externum bellum cum civili et domestico collatum leve tamen videbitur. Cujus tu belli mala et incommoda exequeris prolixius illis Historiae Libris, quos jamdiu moliris, et quos habes in manibus inchoatos: qui si recenti re minus delectabiles erunt nobis, qui vivimus, posteris certe nostris remoto hoc tristitiae sensu jucundi sunt atque utiles futuri, ad quod te opus perficiendum, dum aetas integra est, dum ingenio viges, dum pleno otio frueris et abundas, quam maxime possum adhortor, ut ad familiarem et prope hereditariam vobis rei bellicae gloriam, adjungas, hanc novam eruditionem et doctrinae laudem, quae duo simul, ut raro in uno homine sunt, ita mirabiles eos reddunt, in quibus utraque cernuntur. Nec vero tibi in mentem veniat, post tot exantlatos belli labores animum remittere inertiaeque te dedere: Mollis enim et otiosa posterior vita dedecorat acta superioris omnia, quamvis praeclara et fortia, et quod in aegris poeta scribit, sic quoque mutatis requiescunt foetibus arva, id est in hominibus, ut interdum mutatione et varietate laboris et operae magis quam cessatione recreentur. Sed quid ego ista commemoro, quae tibi in promptu sunt, quaeque in animo meditata habes et constituta? Haec ipsa invitatus a te scripsi, et pro ea conjunctione quam tibi mecum esse voluisti, proque amore communis patriae, quam multis viris ingeniisque tui similibus ornatam esse cupio. Tu (velim) inter studia, negotiaque tua nostri memoriam colas et nos ames. Vale ex Vineolo nostro. Tert. Cal. Novem.

EPISTOLA CXLVII. D. JOANNI HOTOMANNO.

HAEC nubila inter Regna, Vir clarissime, intervenisse et nostra inter amicos per Literas colloquia diremisse male me habet. Dolco etiam Becherum nostrum tam abrupte vos reliquisse. Illum tamen reversurum,


page 409, image: s409

et post nubila Phoebum spero, aut meliorem conditionem hīc consequuturum. Quod Reliquum est meorum Annalium suo tempore, Deo favente, prodibit. Rich. Bancroftus Archiepiscopus Cantuariensis Catalogum Librorum quem misisti, et cum his remitto, imprimi jussit, [reading uncertain: print blotted] certo consilio edendi, quod morte praereptus non potuit, curamque edendi successori reliquit, quiprae negotiorum mole nihil hactenus hac in re praestitit. Sed praestiturum speramus. Scripsi nuper ad Nobilissimum Virum Dominum Limerium, sed nescio quo fato in hoc oculato tempore, Literas interceptas esse audio, et nescio an molestiam mihi facessant, quae de Raeleghi morte intexui. Hoc quaeso illi significes, cum videris, nec dum denuo rescribere ausim. Vale Vir optime, et a Camdeno tuo plurimum salve. Londini. 12. Decemb. 1618. Stylo veteri.

EPISTOLA CXLVIII. Nobilissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO Domino, amico, et patrono. Lutetiam.

NOBILISSIME DOMINE,

JAM diu est, quum abs te nullae mihi Literae redditae sunt. Ex eo tempore tanta Rempublicam nostram involvit tempestas, ut quod institueramus publico bono Ecclesiae edere, id nunc fieri a nobis nullo modo possit. Neque dubito, quin ipse, intellecto rerum nostrarum statu, ita mecum sentias. Reliquum est, ut gemitibus nostris apud Deum, concordiam pacemque Israelis promoveamus, atque, quod a malignitate temporum sperari non potest, id a divina misericordia precibus nostris impetremus, inque hoc voto et opere fortiter moriamur. Quis scit, quando misertus nostri Deus aliam rebus faciem daturus sit? Haec volui, Nobilissime Domine, ad te scribere, ut quem tuum in sancto hoc negotio socium, vel optionem potius delegeras, eam non ignavia defecisse, sed temporum iniquitati cessisse intelligeres. De Republica nostra intelliges ex Secretario Domini Legati, qui istas hinc ad vos tulit. Vale. Dominum de Robiere salvere jubeo. Miror, cur ad saepius iteratas Literas meas


page 410, image: s410

nullum hactenus verbulum responderit: Necesse est valde ipsum publicis privatisque negotiis distineri: et intellexi ex Domino de Boissize jam illum in Aremoricos profectum, jamque ultra Sequanam migrasse. Iterum vale. Dat. Lugd. Bat. 19. April. anno 1619.

Nobilitati tuae deditus

P. BERTIUS.

EPISTOLA CXLIX. D. JOANNI HOTOMANO S. D. HUGO GROTIUS.

IGnosces, Vir praestantissime, si Gallicis tuis Literis eo sermone respondeo, in quo Pater tuus, nulli eruditorum non admirandus, laudem maximam est consecutus. Primum ergo ut a meis incipiam, quod conjux tua, te dignissima uxor, filiolae nostrae tam maternam habet curam, pro eo gratias satis magnas agere nunquam possum. Sed tuae erit bonitatis, quod verbis exprimere non possum id ex reipsa, quando me nosti, interpretari. Pro his etiam quae tum hīc tum alibi geri significas multum tibi debeo. Utinam meliora possent nuntiari, in quo tua vota cum meis congruere certus sum. Ex Patria accepi sententias in ultimos eorum, qui Principi Mauritio violentas manus inferre voluerunt. In multis malis boni id invenio, quod Judicum testimonio apparet nihil gestum ex alicujus Universitatis consilio, sed ex una domo profectum consilium, unde in paucos manavit, quos poena complexa est. Hoc etiam ex patria accipio, Legatum Regis Britanniarum orationem habuisse Regis sui mandato, qua dixit satis magna jam exempla edita severitatis in eos, qui adversus Principem Mauritium conjurassent, rem poscere ut aliquod etiam clementiae exstaret exemplum, cujus benignam materiam praebuisset Ophonius Prior, qui Heusdae oppidi Praefectum nuper ad prodendum oppidum sollicitavit, nimirum Dedecorum pretiosus emtor. Praeter haec nihil habeo dignum nuntiari, nisi quod, ut per te Nob. fratribus Puteanis commender unice rogo. II. Junii MDCXXIII. Balagniaci.

Tibi addictissimus

H. GROTIUS.



page 411, image: s411

EPISTOLA CL. JOAN. HOTOMANO S.

CUM puer a nobis ad vos transcurreret, non potui, Vir Clarissime atque optime, tui non memor esse,

[gap: Greek word(s)]

Primum animo occurrunt tot tua vetera in me officia et inter nova illud eximium, quod tu et singularis virtutis matrona, uxor tua, parentum affectum pignori meo impenditis, quo beneficio, si me negem majus ullum accipere posse, nihil praeter meritum loquar. Accedit alterum, quod nos sepositos, ab urbanis molestiis, si quid usquam boni geritur ac nuntiatur ignorare non pateris, hoc est, dies nobis praestas sine faece Tum vero pro Libello, quem transmisisti, nigratias tibiagam valde sim ingr tus. Nam pro Gallia quod sollicitus es, ad me pertinere intelligo, qui Galliae plurimum debeo, et simul quod patriae meae praestatur id quoque ad me, qui ibi amicos habeo plurimos, pertinere profiteor. Id te rogo, ut me meosque amare pergas, quod tibi tanto erit gloriosius quanto in me minus est meriti. Nobilissimis Fratribus Puteanis commendari percupio, quibus scriberem, si quid esset dignum nuntiatu. Nos omnes recte valemus et alternis studemus ac rusticamur. Vale Vir praestantissime. XXI. Junii MDCXXIII. Balagniaci.

Tibi addictissimus

H. GROTIUS.

EPISTOLA CLI. JOANNI HOTOMANO S. D. H. GROTIUS.

SAtis dignas gratias agere tibi non possum, Vir Nobilissime atque clarissime, quod et mihi amicum te optimum et filiolae meae Parentem alterum praestas. Memini apud Ciceronem legere me: arbitrio suo quemque timere oportere. Quare concedemus hanc libertatem puellae nostrae, ut subducat se, si non periculo, certe formidini, pra sertim cum in ipsa formidine aliquid sit periculi. Non ignoro quam ei sit salutare


page 412, image: s412

sub oculis vivere matronae, qualis tibi uxor contigit, virtutum, quae in Sexum illum cadunt, pulcherrimum specimen; quo majoris facio et praestitum hactenus beneficium et spem recuperandae hujus felicitatis. Nos tibi et hoc et aliis nominibus multis debitores semper erimus: quod utinam quantum volumus testatum aliquando facere nobis liceat. Interim tibi, uxorique tuae valetudinem secundam et iter si quod sufcipitis prosperum precamur. In Patria nostra res belli frigent. Dicitur Spinola prope Mosae Trajectum habere copias, crediturque imminere oppido Mursae, cui concessas inducias peculiares tempore elapso producere Hispanus recusavit. Aliud habemus nihil. Vale Vir optime. XVII. Julii MDCXXIII. Balagniaci.

Tuus totus

H. GROTIUS.

EPISTOLA CLII. Mr. De VILLIERS HOTOMAN.

LUtetiae, Vir Clarissime atque amplissime, valedixi Fratribus Puteanis, qui cum matre rus discedebant. In ea urbe nondum emortua est contagies, quae puerorum maxime damno grassatur. Ex Patria nuntii cladem Halberstadensis commemorant, gravem satis, ita tamen ut dux ipse et quatuor equitum, duo peditum millia evaserint. Princeps Henricus Nassavius illico cum parte copiarum missus, consulturus securitati vicinorum locorum, Resae praecipue et Emmerici, quem cum reliquo exercitu subsecuturus dicebatur Princeps Arausionensis. Ego et uxor, nos tibi tuaeque officiosissime commendamus. Rogo et officia mea offeras Legato Regis M. Britanniae, si eum videris. 26. Augusti 1623. Silvanecti.

Tuus

H. GROTIUS.



page 413, image: s413

EPISTOLA CLIII. A Mr. HOTMAN Sieur de Villiers

MUltum, ut semper, Vir clarissime atque optime, tibi debeo, quod iter a te huc susceptum est mei videndi causa, cui nihil tuo colloquio dulcius potest contingere. Quare, si libertatem hanc mihi indulges, oro te ut quamprimum eris vacuus a majoribus negotiis, puerum tuum huc mittas, cui equum tradam qui te huc perferat. Nihil enim hīc habet quod agat equus ille, et veternum ei excutiendum est. Hospitium Silvanecti aliud quam nostrum ne capias rogo. Nam in parte, quam conduximus loci satis est. Hujus oppidi Praesidem salutavi, a quo tanta humanitate sum exceptus, ut vel hinc satis intelligam quantum mihi in tua amicitia praesidii sit. In fano Germani, unde recens adveni, intellexi de pecunia nostris mittenda agi: sed lentum esse negotium. Hoc quoque didici, Legatos Reformati corporis auditos a Rege et benigne exceptos, temperamentum impetrasse Decreti Regii ad versus Pastores Ecclesiarum alienigenas, ut qui antehac Ecclesiis inservierunt retineri possint. De Decreto adversus vincula Dordrechtana et Alesiana, nihil mihi compertum est. Tantum intellexi disputari de admittendo iterum aut rejiciendo Pastore Ambianensi, qui ob sententiam nostram in Synodo postrema Provinciali loco erat motus. In ea Provinciali Synodo remissum jam erat juramentum, atque ejus loco exacta professio Doctrinae, quam Synodi illae stabiliverunt. Eam a se salva animi Religione praestari posse negaverat Pastor Ambianensis, cui nomen Corcellio. Is est affinis Pastoris Silvanectensis, quem sententiae quidem alterius, sed a concordia non alienum invenio. Ex Hollandia recentes Literas non habeo. Postremi nuntii erant Principem Arausionensem Hagam rediisse: Emdanos id agere, ut se in fidem ac tutelam dent Regi Dano: missum a nostris Vosbergium Legatum ad Civitates Ansiaticas, ut nutantes in foedere nostro retineat: de Induciis iterum susurrari aliquid: timeri ne victrices Hispanorum copiae Mansfeldium, cujus valde attritae sunt vires inopia pecuniae, et rebus ambesis, Emdano agro excutiant, et ejus regionis possessionem, quasi jam bello contactae, affectent. Sed certiora expectabimus. Legato M. Britanniae, quem non ob dignitatem magis quam ob profundam scientiam et virtutes veneror, valetudinem secundam ex animo precor. Romanensibus


page 414, image: s414

Anglis modestiam precor, ut tam insperato beneficio sapienter utantur. Vix video ut Respublica nostra ex Anglia multum sperare debeat, calente novae affinitatis negotio. Gratiae agendae erunt si sine damno majore nostrorum abire haec res poterit: quod opto, tibique, Vir amplissime, et uxori tuae prosperrima omnia. Mea quoque conjux vobis se commendat, et officia offert omnia quae suae sunt facultatis. Silvanecti XV. Sept.

Tuarum virtutum cultor

H. GROTIUS.

EPISTOLA CLIV. JOANNI HOTOMANO S.

NOli existimare, suavissime et ornatissime Hotomane, mea sive negligentia, sive malitia non missos Libros. Etenim post Pouletorum generosissimorum Juvenum repentinum discessum, cum nonnisi saepius atque iterum quaesitis exquisitisque a me acceptis precibus, Guliamus arcae copiam fecisset mihi, factum est, ut nullo meo peccato, Faucerium Cuffiumque testes appello, Libros jampridem promissos sero acceperis. Involutos habes, inscriptosque tibi Patris tui ad Institutiones Commentarios, Eusebii Dialogos, Gallice Matagonidem, Passavantium tuos. Vitam Ammiralii meam, nescio enim quomodo animo perturbato excidit tuam e Cista depromere. Plura a me statim accipies, interim ignosce. Patris tui Commentarios de Verborum Significatione in Cista non reperii, cum tamen Georgius, Guliamus, Cuffius omnes quaererent, quare vide quid de eis factum sit. Commentarios Brissonii extractos apud nos habes, si eos forte voles, clavem accipies cum Libris, nec deperiit quicquam. Salve. Idib. Jul.

Totus tuus

TH. SAVILE.

EPISTOLA CLV. JOANNI HOTOMANO S.

APpello fidem tuam, humanissime Hotomane, quam abiens obstrinxisti mihi. Mensis jam tertius praeceps est, neque de adventu tuo praeter verba quicquam, et videris te reditum debere aut responsum. At


page 415, image: s415

certe neutrum meditaris. Quin potius omnem nobis spem praecidisti. Dia etenim spes qua una In Diis invisa sola remansit humo, etiam avolat hodie Londinum, ne optimae spei Juvenibus Deorum comitatus deesset. Quod igitur restat, Hotomane, dolorem ex discessione Literarum frequentia leniamus, et in me quidem nulla erit mora. Te vero vereor ut Aula totum ad se arripiat, neque patiatur Suadae tuae vel gutticellam excidere. Nos interea sitientes ibimus Afros, et quod aliter fieri non potest, intervalli longinquitate, gratiarum tuarum oblivionem inducemus. Interea habeto tibi hosce Juvenes, qui eorum humanitate, pietate, doctrina Academiae oculos jam pridem in se converterunt, a quorum ego suavissima consuetudine aegerrime post discessum tuum avelli me patior, qui si ab ea, in qua obfir mati sunt via non deflexerint te accurrente Clarissimi Patris gloriam aslequentur, ne quid amplius. A. D. VII. Kal. Februarii. Tumultuariae scriptioni ignosce.

Totus tuus

TH. SAVILE.

EPISTOLA CLVI. Doctissimo Viro JOANNI HOTOMANO Legum Doctori S. P.

QU Aetu, doctissime Hotmanne, de Statu Belgico et de Religionis hostibus vere judicas non essent tantopere metuenda, si qui Religionem profitentur, religiose viverent, et Deum sancte colerent. Verum insignis Evangelii contemptus, insignem poenam meretur adeo ut verendum sit, ne Christianorum Principum discordiae, justissimo Dei judicio, aditum Mahumetae patefaciant ad orbem Christianum flagellandum. Fidelis tamen est Dominus, qui in ipso judicio memor erit misericordiae suae et foederis sempiterni in Christi sanguine icti. Nos interim alii alios ad preces et lacrymas cum vero jejunio conjunctas (quo nos peccatorum nostrorum multitudo, et tam aperta irae divinae signa vocant) assidue excitemus. De tuo et Poulettorum nostrorum prospero statu


page 416, image: s416

cum vobis gratulor, tum Deo gratias ago: a cujus bonitate vehementer peto, ut vos perpetuo incolumes conservet. Dici non potest quanta me laetitia affecerit ea Literarum tuarum pars, quā de Poulettorum studio et diligentia jucundam mentionem fecisti. Nam ubi ingenua Adolescentulorum natura prudentissimi moderatoris arte et disciplina informatur, optima quaeque ab ea et speranda et expectanda sunt. Quare non dubito quin Divina Providentia effectum sit, ut et tu Adolescentes instituas ingenuos, acliberali, generosoque sanguine prognatos, et illi Tutorem nacti sint et pura Religione excultum, et in omni politiori literatura florentem, quin Deus ita vobis laboribus studiisque vestris benedicat, ut tu non minus de talibus disciplinae tuae alumnis gaudeas, quam illi de tanti Doctoris praeceptis glorientur. Vale et Wakum tuum ama; Dominus benedicat studiis tuis, cujus bonitati assiduis tuis precibus me commenda quaeso.

Tuus semper in Christo Domino

ARTHUR. WAKUS.

Saluta quaeso officiosissime Poulettos nostros et meis et uxoris meae verbis; eorum Litteris per Dominum Georgium Poulettum receptis forte nocte prima brevi respondebo, Deo volente. Literas tuas ad Bignoniam curavi perferendas.

EPISTOLA CLVII. FRANCISCO. N.

SAlve patruelis amantissime. Audio vos salvos venisse Patavium, de quo vobis, mihique gratulatus sum superioribus meis ad vos Literis, quas per Boderium dedi. Avunculi vestri hac iter fecerunt cum Argentinam et Francofurtum proficiscerentur. In reditu iterum me convenerunt, rogaruntque vehementer ut vobis salutem suo nomine peramanter adscriberem. Nuper ab uxore, quae jam in Villeriano meo consedit, Literas accepi, quibus nuntiabat Matrem vestram cum tota familia bene valere. De Patre vero jampridem nihil habeo, nisi quod a Boderio intellexi vobisque retuli; eum scilicet prospera uti valetudine. Si quid audivero, quod maxime vos scire oporteat, dum hīc sum, certiores vos faciam. Tibi vero, mi Francisce, summam habeo gratiam de Literis; quas


page 417, image: s417

etsi non dum accepi, scio tamen ab homine mei amantissimo profectas; et benevoli animi erga me tui testes venturas facile mihi persuadeo: Quippe qui candorem animi tui, Ingenii vero indolem egregiam perspectam habeo, ac saepe, ut scis, tuam hanc in studia literarum propensionem egregiam antea sum admiratus. Itaque facile fit ut tu me etiam hoc nomine ames, et nisi fallor, colas et observes. Etenim tibi Francisci Patris mei exemplum ad imitandum proposui, quoad eruditionem illam singularem consequendam, quae tantam illi Viro, atque adeo nomini nostro gloriam peperisse alii omnes affirmant, ego non inficior. At quantum ad pietatem et Divini Numinis cultum attinet, satis hoc meminisse potes, auctorem me tibi, vobisque omnibus fuisse, ut Literarum Sacrarum lectione animum aleretis. Satis esse hac aetatula vestra praesertim, si textum utriusque Testamenti solum perlegatis, minime adhibitis commentariis dicam an commentis hominum rixosorum hujusce nostri seculi; qui omnia tenebris oppleverunt, et vero cui bono pleraeque istae Quaestiones Theologicae, vel potius Scholasticae? Ex Sacris ipsis Literis, ceu fontibus, abunde, quae ad pietatem usui sunt haurire potestis. Pietate, fide, caritate, ad patriam via ex praescripto Legum Divinarum sedulo sternenda nobis est: per pietatem patebit nobis ad eam aditus: non per subtilem earum rerum indagationem, quae captum pleraeque nostrum superant et turbis duntaxat excitandis in Ecclesia Christiana adhuc profuisse visae sunt. Qua in re arbitror me non dissentire ab eruditissimo viro D. Vaereo nostro: et si utriusque nostrum sententia haec est, mihi non minus quam vobis gratulor: mihi, qui hujus Viri, quem ego magni facio judicio minime discrepare sentiam: vobis, qui talem habetis studiorum vestrorum ducem et gubernatorem: quod summae vobis felicitatis loco ponendum judico. Ceterum Gallia nostra iisdem, quibus anno superiore tempestatum fluctibus et procellis vexatur. Parisienses nec bello nec fame ad officium cogi nec amicorum consiliis ab errore dimoveri possunt. Quod scelus procul dubio gravioribus olim suppliciis vindex Deus ulturus est. Interea bene feliciterque vobiscum agitur, qui procul ab hoc mari procelloso portum aliquem, et studiis vestris sedem tam commodam nacti estis. Non dubito fore, quin et praestantissimo Parenti vestro et nobis omnibus brevi hujusce otii vestri et studiorum ratio constet. Vobis tamen volui sponte currentibus calcar addere, pro meo in vos amore et studio. Ego hīc reliquam hanc hyemis partem transigam in colligendis naufragii Paterni tabulis, explitandisque


page 418, image: s418

negotiis meis, quae maxime in aere alieno dissolvendo versanur. Ad hanc rem non Croesi divitias opto, sed pacem in Gallia nostra bene constitutam. Vale et salve suavissime Patruelis, cum fratre tuo et D. Vaereo Viro Clarissimo.

EPISTOLA CLVIII. JOANNI HOTOMANO S.

OUod amicitiae vestrae mihi fores aperire dignatus sis (ornatissime D Hotomanne) gratias quas possum ago tibi maximas, et ut ait ille vester ad Gratianum A. sentiendo copiosius, quam loquendo. Sed quam prudenter feceris, tu videris. Et Savilus noster ad hanc amicitiam mystagogus responderit. Cur enim Hotomanus magno illo Hottomano dignissimus filius Savilum amet, cujus ingenium qui norunt mirantur offensi, satis causae subest: Cur vero Camdenum Literatorem jejunum et obscurum in amicorum album referre velit, nihil sane video. Si vero eruditionis opinio te movet, quam falsa te habet opinio, quae his chartis illino, loquuntur. Si Savili verba, culpam ipse praestet. Sin humanitas tua hujus amicitiae proxeneta sit, (quod facile credo, te enim et exquisitae eruditionis et singularis humanitatis esse ab optimo Viro D. Tolderbeio jampridem accepi) ut tua humanitate et familiaritate dignus sim, sedulo enitar, et quod solemne est illis qui amicitiae sacris initiantur, studium tibi meum defero universum, quicquid ab officiosissimo et tui amantissimo expectare potes, a me expectes velim, idque cumulatius reipsa praestabo quod nunc parcius verbis significo. Vale et me timidiuscule ad amicitiam tuam adrepentem recipe et ama, quod dum mihi peto, tibi etiam polliceor. Vale v. Idus Julii

Totus tuus

GUIL. CAMDENUS.

EPISTOLA CLIX. JOANNI HOTOMANO S.

DIscedenti tibi prolixe pollicitus sum, ornatissime Domine, me, cum per negotia licuerit, tibi Literas daturum, et quasi Literarum mercaturam instituturum. Qui tamen promissa praestem, minime video,


page 419, image: s419

non quod officio deero, sed quod mihi desit argumentum. Salutem enim solummodo impertire jejunum videretur, nec officium impleat, licet animum contestetur, et accuratius verbis gratias tibi agere supervacaneum existimo, referre enim nequaquam possum, sed quod unum possum, habeam dum vixero. Nova etiam, quae hīc circumferuntur non lubet scribere, quia me ejusmodi rebus non immiscere velim, et quae hīc vulgo jactant, te minime latent. Attamen ut aliquid scribam, haec accipe. Demirantur hīc plurimi concionandi ordinem coram Regia Majestate mutatum esse. Statuit enim Domina Regina ut tantum quatuor Theologi, et illi etiam sibi a Sacris conciones omnes, suam quisque vicem hac Quadragesima habeant, Daius scilicet Windesorensis, Matthaeus Oxoniensis, Wickham Lincolniensis, et D. Bonde, praeterquam diebus Dominicis. Quos Episcopis et D. Humfredo vestro destinavit

Knevettus Nobilis, qui Regiis aedibus Woestmonasterii praeficitur, et Vavasoram illam Vestalem maximam proxime cognatione attingit, illam, inquam, quae Verorum familiam superiori anno nova prole adauxit, cum Oxoniensi Comite 3. Martii ad Salicetum e regione aedium Dunelmensium singulari certamine congressus, illum ferro in latus adacto graviter vulneravit, et Gerardum Oxoniensis famulum (qui solus aderat) in se irruentem tot vulneribus confodit, ut tum conclamatum fuerit, et tertio post die obicrit, saepius in Knevettum invectus, quod thorace ferreo corpus praemunisset, qui tamen unam et alteram plagam capite et femore accepit. Undehoc tute conjectes.

Dux vester Andius Antuerpiae haeret, sed cives libenter Marchionem suum Bruxellas protruderent, ut pote Brabantiae Ducum sedem. Utinam illum vidisses pileo pellito Brabantiae, et palmata toga onustum, pannosoque Helvetiorum Satellitio circumfusum. Non dubito quin effuse rideres, si verum sit quod nonnulli referunt. Sed audi, jam Patri Henrico praeradiat, ille enim [gap: Greek word(s)] erat tantummodo, nec totum implevit orbem, hīc vero pleno orbe fulget. Ipsissimus etenim Sol est. Nam si non manibus, tamen nummis solem gestat, qui et Belgas foveat, et quae ab Hispania minantur nubes discutiat, hoc enim innuunt Nummi quos pro Congiario dedit, in quibus Sol radios ejaculatur et nubes obumbrantes discutit, cum inscriptione FOVET ET DISCUTIT; sed male metuo ne sit Sol Heracliti. Hos nummos cum nuper vidit Mendoza Catholici apud nos Legatus, Lucidissimus, inquit, Sol est, sed occasum subeat. Nescio quid inaudio illum et fideles et Pontificios sibi infensos habere et


page 420, image: s420

titulo tenus Ducem Brabantiae honorificam serviturum servitutem Quod hinc colligunt, cum illo inconsulto (ut aiunt) gravior mulcta irrogata sit in illos, qui Missae interfuerint. Sed tu haec planius et plenius ab aliis. Vale et optimo suavissimoque Savilo nostro meis verbis salutem plurimam. Westmonasterii VI. Martii

Totus tuus

GUIL. CAMDENUS.

EPISTOLA CLX. D. JOANNI HOTOMANO

SUperiori mense, ornatissime et optime Hotomane, ad te, Douzam, et Literati orbis delicias Lipsium, Btitanniam meam abortivam et proinde rudem et informem misi, nec dubito quin Dominus Broton tibi in manus tradiderit, et tu optimis illis et communibus amicis quam poteris commodissime exemplaria impertias, simulque commissis et omissis ignoscas. Nos hīc valemus et Belgicarum rerum expectatione suspensi rumoribus plus nimium indulgemus. De Gerione Hispano, quae comminiscuntur apud nos Pontificii, effuse ridemus: nec enim sibi constant, nec suis temporibus satis commode sunt illa divisa. De Scoto nil nisi optima, et ante biduum Comes Rutlandiae Bertoicum profectus est, ut foedus firmet, non dicam, Porca caesa. Quid Parmensis molitur, quid Verdugus machinatur, et an Drusiburgus sive Doesburg a Domino Gubernatore sit expugnata (hoc enim jam auditum est) si vir sis et Camdeni tui non immemor, vel uno verbo scriber et si qua alia sint Batavis Tonsoribus et Lippis nota. Vale mi ornatissime Domine, et me, quod facis, ama. Westmonasterii 13. Junii.

Totus tuus

GUILIELMUS CAMDENUS.



page 421, image: s421

EPISTOLA CLXI. Ornatissimo Viro D. JOANNI HOTOMANO Advocato Parisiensi. Lutetiam Parisiorum.

NEC mihi longius quicquam fuerit, mi ornatissime Hotomanne, quam ad te scribere, et nunc tot me negotia occupatum habent ut nihil sit meis literis brevius. Si vales bene est, ego quidem valeo. Quid de nostrarum Historiarum editione moliris non satis perspicio, si explicatius rem perscribas, et quos Historicos in vulgus sit emissurus intelligam, tuis studiis neutiquam sum defuturus, ut perspicias amicitiae veteris memoriam perseverare. Comitia nostra Parlamentaria jam inchoata sunt, de Sabbati prophanatione tantummodo adhuc rogatum. Multa et magna expectantur, sed vereor ut paucula sanciantur. De Religione repurganda spes elanguet. Vale mi Domine, negotia avocant. Franciscum Pithaeum a me saluta. Westmonasterii, Calendis Decembr.

Tuus tuo merito

GUIL. CAMDENUS.

FINIS.



image: s425

EPISTOLAE MISCELLANEAE VIRORUM DOCTORUM Qui hoc et superiore seculo claruere. EX BIBLIOTHECA JANI GULIELMI MEELII J. C.



image: s426

[gap: blank space]

page 427, image: s427

EPISTOLAE MISCELLANEAE VIRORUM DOCTORUM Qui hoc et superiore seculo claruere.

EPISTOLA I. ERASMUS RICHARDO PACAEO S.

UTinam huic fabulae, quam nobis parum auspicato exorsus est Lutherus Deus aliquis [gap: Greek word(s)] felicem imponat finem. Dedit ipse telum hostibus suis quo confoderetur, atque ita rem gessit quasi servari nollet, frequenter et meis literis, et amicorum vocibus admonitus, ut styli mucronem temperaret. Tanta est enim in eo acerbitas, ut etiamsi omnia essent verissima, quaescripsit, tamen res non potuerit habere felicem exitum. At vereor ne Jacobitae et Theologi quidam, parum moderati, sint usuri victoria sua: praesertim Lovanienses, quos habet privatum quoddam in me odium, et nacti sunt, ad eam rem organum longe accommodatissimum Hieronymum Aleandrum. Is satis insanit suapte natura etiamsi nullus instiget. Nunc habet instigatores, qui possent etiam moderatissimum ingenium ad insaniam adigere. Provolant undique libelli virulentissimi, quos omnes mihi tribuit Aleander,


page 428, image: s428

cum ego multos nescirem natos, priusquam ex illo cognoscerem. Agnovit Lutherus suos Libros apud Caesarem, et tamen ex his mihi tribuit Captivitatem Babylonicam. O me facundum, qui tot libellis scribendis sufficerem, cum interim difficillimo labore reconcinnarem Novum Testamentum, castigem Augustini Libros, praeter alias studii portiones. Dispeream si in omnibus Lutheri Libris est unica syllaba mea, aut si ullus maledicus liber me auctore prodiit. Imo deterreo sedulo. Nunc hoc agunt, ut doceant Lutherum quaedam hausisse ex Libris meis, quasi non plura hauserit ex Epistolis Paulinis. Nunc demum sentio hoc consilium fuisse Germanorum, ut me volentem nolentem pertraherent in Lutheri negotium. Inconsultum mehercule consilium. Qua re me potius alienassent? Aut quid ego potuissem opitulari Luthero, si me periculi comitem fecissem, nisi ut pro uno perirent duo? Quo spiritu ille scripserit non queo satis demirari, certe bonarum Literarum cultores ingenti gravavit invidia. Multa quidem praeclare et docuit et monuit. Atque utinam sua bona malis intolerabilibus non vitiasset. Quod si omnia pie scripsisset non tamen erat animus ob veritatem capite periclitari. Non omnes ad Martyrium satis habent roboris, vereor autem, ne si quid inciderit tumultus Petrum sim imitaturus. Pontifices ac Caesares bene decernentes sequor, quod pium est. Male statuentes fero, quod tutum est. Id opinor etiam bonis viris licere, si nulla sit spes profectus. Ac rursus Libellum de Julio mihi impingunt; adeo nihil relinquunt intentatum, quo laedant non tam me quam bona studia, quae nollent illi sic efflorescere. Sed de me viderit Christus; cui semper meae servierunt literulae. Posteaquam Lutherus abiit in favillas, undique sibi laudem vendicant Praedicatores ac Theologi quidam non admodum sinceri. Videndum est cordatis Principibus, ne jus laxetur istis saeviendi in innoxios ac de Religione Christiana bene merentes, neve ita feramur odio in ea, quae malescripsit Lutherus, ut e bene dictis fructum amittamus. Cetera cognoscis e Moriliteris. R. D. Cardinali, Patrono ac Domino meo incomparabili facies commendatissimum. Bene vale Pacaee Clarissime Bruxellis III. Non. Jul. MDXXI.

ERASMUS Tuus.



page 429, image: s429

EPISTOLA II. HENRICUS RANZOVIUS CL. V. JUSTO LIPSIO S. D.

SAlve, mi Lipsi plurimum. Salute enim es dignissimus, cum tu multis salutem, edito tuo de Constantia Libro, pepereris, dum quomodo solatia publicis privatisque malis sint adhibenda, primus docuisti. Qui liber a Davide Chytraeo transmissus, et mirum in modum mihi commendatus est, cum a Rege Daniae, una cum gentili meo Petro Ranzovio, et genero Benedicto ab Alefeld, ad Contentiones inter Megapolitanum Udalricum et Pomeraniae Duces, de finibus ortas, tollendas essem ablegatus Legi eum tunc statim, et legam denuo, et repetam, inque animum praecepta demittam, et ut tuis utar verbis, ruminabor. Ego affirmare non dubito, nullum hactenus scriptum de illa materia esse editum, quod tam breviter, tam nervosis conclusionibus, tam paucis convenientibusque verbis, tam sublimis argumenti rem determinet, et exponat, deque Constantia, Justitia, Providentia et Fato tam exacte disserat. Idem mecum sentiebant in eodem loco congregati Nobiles et Doctores, Viri Sapientes. Tecum in omnibus fere consentio: Fato tamen plus, quam tu videris tribuere, tribuendum censeo Mathematico; nihilominus tecum concludens, a prima caussa, id est, Deo, et deinde ex Providentia ejusdem Dei id dependere: sed tamen Fatum et Providentiam non unum esse et idem: verum Fatum subservire Providentiae et necessitati, quemadmodum stellae ipsi Fato, cujus sunt tela et arma, in eo si erro, ut multi ante me diversimode de Fato senserunt, tu me corrige et in viam duc rectam. Tibi enim et reliquis Sapientiae magistris me subjicio, promptusque sum, semitam mihi veriorem Rationis radio monstrantem sequi. Sed haec plenius ex meo de Annis Climactericis Libro, quem ad manus spero pervenisse tuas, intelliges: quanquam non expresse meam de Fato Mathematico sententiam explicaverim, sed aliorum tantum recitaverim. Caute enim et circumspecte, ut prudenter mones, hisce in rebus est agendum, tecumque concludendum: Deum fati impetu humana omnia trahere et leni freno currum hunc


page 430, image: s430

dirigere; peculiarem tamen cujusque vim ac motionem non tollere. Cum vero his in locis et septentrionalibus Regionibus desiderentur tui libri exemplaria; Rogo, ut denuo eum praelo subjiciendum cures, ut sic ad multorum perveniat manus, et utilitas inde redundet ad plures. Praeterea cum verisimile mihi sit, plura hujus argumenti apud te extare opera; ea ut ex locuplete sapientiae tuae penu deprompta jam edito operi adjungas, publicae commoditatis nomine peto.

Nullus enim veterum scripsit tam sana Sophorum,
Nec vidźre tibi secula nostra parem.
Perge igitur scriptis veteres superare novosque,
Perge tuum nomen perpetuare libris.

Namque hac re non mihi solum, sed omnibus quibus philosophia vera cordi est, gratissimum facies, quamquam dubium mihi non sit, nostros tribunos ac Religionis Censores, falcem in alienam mittere messem solitos, contra te aliquid esse molituros. Quod ad me attinet, operam meam, studium, benevolentiam, et officia omnia tibi offero, rogoque quam possum diligentissime, ut studia nostra communia, meque ames. Vale et prima oblata occasione rescribe. Datae ex arce mea Bredenberga. Prid. Non. Novemb. A. 1584.

EPISTOLA III. EIDEM.

NUper ad te, Lipsi doctissime, literas dedi meas, quibus tibi, quid de tuo sentirem Libro, pro ingenii mei mediocritate, paucis aperiebam, simulque ad denuo evulgandum eundem adhortabar. Subjeceram quoque brevibus meam de Fato Mathematico sententiam, quam manifestius aliquanto nunc, ut eo melius intelligar, repeto. Sic igitur mihi persuadeo: Fatum legem esse et regulam naturae a Deo praescriptam, et ex Providentia natam; stellas vero ipsius Fati esse ministras, et divinae constitutionis munerumque naturae executrices: et inferiora omnia illarum concinnum ordinatumque cursum et agitationes varias sequi. Hinc ingenue fateor, in illa me persistere sententia: quod omnia acta, agendaque nostra dependeant ex Deo, ejusque Providentia, ex qua Fatum


page 431, image: s431

nascitur, et ex stellis, quae Fato subserviunt illiusque sunt quasi tela et arma: quodque haec inferiora dispensatione Coelestium Corporum regantur. Deus enim horum Corporum ministerio tanquam mediis, causisque secundis utitur illorumque virtutem, vim ac efficaciam, quam in Creatione ipsis infudit, etiamnum conservat et fovet, quoad illi libitum fuerit, et ab initio apud ipsum est decretum. Sic quoque Magnus ille Scripturae Sacrae interpres Augustinus loquitur. Inquit enim Fatum esse ordinem quendam et dispositionem secundarum caussarum ad effectus producendos in his corruptibilibus et generabilibus praeter Dei et hominis voluntates. Huc accedit (candide enim tibi id expono) multa contigisse mihi tam in rebus agendis, quam in corporis affectibus, quae ex astris mihi ante erant praesignificata: unde majorem quoque hisce designationibus adhibeo fidem. Sixtus quidem ab Hemminga Astrologicarum praedictionum edidit refutationem satis acutam, exque ipsius Artis Thesauris mysteriisque depromptam, quae quidem apud me tantum effecit, ut scriptis sane hac de materia disceptaverimus invicem, quae nisi morte esset praeventus, publica jam luce fruerentur. Quemadmodum et Themata multorum nobilium Virorum ipsi a me transmissa. Hoc vero obtinere non potuit, ut castra mea, quae semel defendenda susceperam, desererem. Vidi enim in omnibus illius editis directionibus, si pauca tantum addantur vel demantur, minuta, cum rebus ipsis eas convenire, manetque apud me firmum hoc pronunciatum: artem esse perfectam, nos vero, qui eam exercemus, imperfectos, cum motum horum corporum non exacte teneamus, relatioque temporum ut plurimum propter partium minutorumque labentium celeritatem, perperam fiat, et incerta afferatur. In hanc sententiam ipsum quoque Sixtum pertraxi, ut in sua ad me data Epistola testatur hisce verbis: Certum expansum et infinitis luminibus exornatum, repraesentat nobis imaginem libri aeternitatis, sed cujus literas, lectionem et intelligentiam perfecte non tenemus. De effectu siderum autem in Elementis, et iis, quae ex Elementis constant, merito nihil addubitamus, sed cujus minimam tantum partem percipimus. Haec ille cum quibus mea congruit sententia. Id si male fit, Tu optimus es Chirurgus, qui si salutarem tuam adhibueris manum, succurrere feliciter poteris, et sanare prospere, vulnusque mihi inflictum, ad soliditatem inducere, idque ut facias, si tua negotia, quae varia sunt permittent, etiam atque etiam rogo. His vale, ac temet tuaque patriae, ac omnibus Philosophica studia amplectentibus, reserva.


page 432, image: s432

Ego ut patria tua, vicinaeque Regiones ad tranquillitatem aliquando perveniant, votis assiduis precor, eamque cum afflictionis vestrae rota fatalis fere sit circumacta, ad statum tandem pacatum redituram esse, firmiter spero. Nihil enim durabile est in hoc mundo, nec uno in statu manet quicquam diu. Sed ipse melius hoc nosti, nec opus habes, ut ad constantiam animique magnitudinem per alios inciteris, cum de Constantia constantissime ipse scripseris. Iterum vale. Datae 14. Novemb. A°. 1584.

EPISTOLA IV. JUSTUS LIPSIUS HENRICO RANZOVIO Vicario Regio. S. D.

SOlam voluntatem tuam scribendi, Vir Generose, pro beneficio habuerim; quid censes ipsam rem, et has literas tam amice ad me, tam honeste de me scriptas? Beasti hoc tuo judicio, quod ut a vulgo haut magnopere moror; ita a magnis selectisque viris ambio jure et amplector. Inter magnos autem quis Ranzovio mihi major? Genus tuum intueor: nobilissimus es. Famam, clarissimus. Virtutem et doctrinam: Utraque praestantissimus. Nec facile his omnibus junctim rebus quem tecum componam (non enim dicam praeponam) repererim in Europa Itaque Constantiam nostram quod attollis, quod utilem censes, et salutarem: non ego me juveniliter titillo; sed Deo tamen meo gratias ago, cui visum per me efficere, quod laudem apud bonos habeat, usum apud omnes. Nec enim alio fine, ut opinor, vivimus; quam ut in hac societate alteri alteros manu, mente, lingua, juvemus. Ut Luna quod luminis a sole accepit, toti mundo refundit, ita nos dona, quae a Deo. Ad quod alacrius faciendum incitari me a te fateor: sicut tardari interdum ab aliis, quorum judicia a mente non tampura. Iste ipse enim libellus (qui

* Epistola 88. Centuriae I. Epistolarum Lipsii, hujus deformata est particula.



page 441, image: s441

primus mihi in serio hoc genere; quoniam alia nostra ad scientiam potius quam sapientiam spectant) quas voces in me sive calumnias commovit? Et quidem eorum, qui maledicta et petulantiam ingeniorum licentius exercent, tecti scuto illo pietatis, Ministros se dicunt: et sunt revera, sed affectuum saepe suorum, non sacri illius divinique verbi. Lingua iis commoda: vita degenerat et mores. Atque ut tibicen apte et suaviter sonat; sed non in sua voce: sic isti sonos et verba Religionis praeclara incinunt, sed non ex sua mente. De quibusdam loquor: qui candida ea veste perperam se velant, interne ipsi nigri. Nam omnes cur laedam? absit. Boni inter eos multi, fateor; quos vereor, imo veneror, vita et verbis Theologos, re et specie divini honoris administros. Qualis in septentrionum vestris stagnis niveus ille Cygnus canit et jam canet (Chytraeum dico) qui verae pacis amans, virtutis et doctrinae jure mihi magnus inter paucos. Cui placere aeque in votis mihi est, atque aliis illis displicere. Ut autem purpura, qua nihil pulcrius, tauros ad iram tamen provocat et ad pugnam: sic quosdam ex istis ad odium color ipse virtutis. Qui tamen, ut spero, in me firmus: nec diluent eum, aut tollent nimbi isti calumniantium Sermonum. Sed satis de istis et in istos: cui excursui occasionem mihi pars ea Epistolae tuae praebuit, quae est de vestris Tribunis. Quorum tela (si quae spargentur) videbo: et vitabo, solidis armis tectus Candoris et Veritatis. Nam hic quae in me jacta, retudimus jam Praescriptione nostra, quam videbis. Mitto enim exemplar ad te Constantiae nostrae noviter excusae et auctae: itemque alterum amico illi mittendum, cujus nomen inscripsi. Amicum appello, etsi ignotum (de facie quidem: namscripta diu vidimus, probavimusque) quia arcana quaedam et ingenita copula inter vere bonos. Tua etiam in Mathematicis et pleraque alia vidi: quae plenius apud alium quemvis quam apud te laudem. Nec tu sane de Fato Mathematico valde a judicio meo abis: quia subjicis illud omne vi et potentiae majori. Inter instrumenta Fati prima et praecipua stellas et posituram illam Coelestem non negavero: hoc tantum, ipsas efficere Fatum. Sed de eo alias pluribus. Nunc tu, Vir Maxime, salvebis a Lipsio, quem in hoc lento et longo morbo recreavit nonnihil amicissima Epistola tua. Nam mensem jam septimum interno Hypochondriorum et Hepatis morbo laboro, non sine suspicione Melancholiae adjunctae. Nunc tamen sub tempus hoc veris adventantis paulum resurgere videor, et recipere vires. Quod plane et plene tum fiet, cum visum erit aeterno Deo, quite, Vir et Domine Generose


page 442, image: s442

cum gente et familia tua protegat et diu servet. Lugduni Batavorum. Idib. Febr. MDLXXXV.

EPISTOLA V. HENRICO RANZOVIO Vicario Regio JUSTUS LIPSIUS S. D.

Illustris et generose Domine,

ET Librum a te et literas accepi: utrumque mihi gratum: illum, ut doctrinae tuae egregium pignus; has ut amoris; quem benigne in me susceptum, foves et retines constanti fide, quod in parte merito meo facis: quia si virtute aut insigni aliqua dote benevolentiam hanc tantam non mereor; amore tamen certe et adfectum, qui mihi in te ignotum. Colui jamdiu et admiratus sum in te Nobilissimo Viro studium hoc virtutis et doctrinae; cui non ipse solum te das, sed ad idem alios excitas, qua potes, voce et stylo. Macte! aeterna fama te manet, quamdiu inter homines virtus aut doctrina. Librum ego tuum, et alia item scripta, jam ante legeram: nec quid de iis sentiam apud te dicam; libentissime (ut debeo) apud alios. Mea quaedam recenter vulgata remitto, Epistolas et de Pronunciatione. In illis amicam memoriam tui videbis, et insertam Epistolam, testimonium mei in te cultus. Quaeso, aestima ab adfectu. Ego meliuscule quidem valeo. Firmiter nondum. Hypochondriaci illi morbi, scis quam pervicaces et lenti. Respublica apud nos paulo melior adventu Anglorum. Comes Leicestriae Robertus Dudleius Praefectus generalis est admissus, inauguratus, Regina si non jubente aut volente certe non vetante. Nam illa duntaxat ad Praefecturam Anglicani sui militis misisse eum dicitur, non ad Belgii totius. Quod tamen onus sive munus impositum sibi ab Ordinibus Princeps ille non recusavit. Scis prudentiam ejus Reginae, et quam caute in suis progrediatur. Philippus Sidneius Vlissingiae Praefectus est, Thomas Caecilius Burgleii Baronis filius Brielae. Nam haec duo opida, id est, claustra nostri


page 443, image: s443

maris, Regina quasi pignori accepit ad militis sui et pecuniae securitatem. Itaque praesidium in utroque est Anglicanum. Conditiones foederis (quas nos quidem sciamus) sunt hae, ut auxilium Regina ferat, non tamen Dominium aut protectionem plene suscipiat: ne quid juri alieno temere per eam derogetur. Militem mittat, peditum ad quinque millia, equites ad mille: eosque alat suo sumptu. In cetera Status suppeditent. Hoc loco fere nunc res sunt: et Comitem ipsum ac Sidneium apud nos habuimus; egregium sane Principem illum, benignum, Heroicum: et hunc ejus cognatum, ex sorore filium, insigni prudentia et doctrina. Ultrajecti nunc Aula erat: et videbantur occupari in milite cogendo ad Graviam opidulum obsidione liberandum.

Alias, Vir Illustris, alia per me scies: qui non defatigabor currere hoc literarium aequor, si officium meum tibi acceptum: quod spero, imo scio. Deus te incolumem servet, Reipublicae, reique literariae magnum Columen. Lugd. Batav. Nonis April. MDLXXXVI.

Eximio Theologo et viro vere primario D. Davidi Chytraeo salutem a me nunciari velim.

EPISTOLA VI. HENRICO RANZOVIO JUSTUS LIPSIUS S. D.

Illustris Domine.

NImis tu in me benignus, qui non solum benevolentiae tuae radiis me foves, sed etiam munerum auro beas. Imaginem tuam enim accepi, non tam materie mihi gratam, quam effigie: quam amo, et magis illum, qui in illa. Ego in itinere fui, ut Germaniam et vos viderem: sed nescio quo fato, equites illi me impediverunt, nec mihi nec patriae meae boni: quamquam in isto nostratium aliqua fortasse culpa. At ego te, Vir Maxime, etsi oculis nondum visum, animo nihilominus usurpo: et habitat apud me Heros ille Ranzovius, qui quid vera nobilitate dignum esset, vidit et amplexus est paene solus. Atque utinam Germania vel Europa nostra talium virorum feracior? aequalius ac constan


page 444, image: s444

tius, ut ille ait, res humanae regerentur. Nos certe hic etiam fluctuamus, nec videmus qui liberet, nisi ab alto ille Deus, aut e terra Deo similis Rex aut Princeps. Comes Leicestriae in Angliam abiit, sed brevi rediturus; ut quidem fama est. Scotiae Reginam Sententia Parlamenti damnatam audisse te credo, et circumferuntur hic libelli. Cetera quieti sumus: et frigemus per hanc hiemem. Tu, Illustris Domine, Lipsium amare perge, qui non uno nomine tibi debet, et in foro Europae (si vivit) tibi solvet: certe quidem in parte. Reverendum virum D. Chytraeum peramanter saluto, sidus alterum mihi in iis locis. Vale Lugd. Bat. III. Non. Jan. MDLXXXVII.

Qui has, ut opinor, D. T. adferet, in Legationem missus est a Senatu nostro. Is si auxilio aut patrocinio tuo egeat, quaeso, uti adjutum eum velis.

EPISTOLA VII. HENRICO RANZOVIO S. D. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris Domine.

JAM nunc tuas accepi, in quibus benevolentiae tuae in me, imo et pro me diligenter testimonium vidi, in pecuniola illa impetrata. Scribis accepisse te ab Illustrissimo Domino Duce 40. Taleros Hamburgi meo nomine dandos cui vellem. Ego nominatim mercatorem indicare non possum: sed hoc significo, tuto ei posse tradi, qui Apocham meam Latinam (D. T. manu jam meam novit) una cum litterulis tradit. Nam committere hanc rem debeo amicis, quas Amstelrodami habeo, talium peritis. De libellis aut scriptis meis, nihil adhuc est, quod D. T. mittere possim: erit brevi. Nam excuduntur Politica nostra et observationes in Senecam Tragicum, quas elaboravi paucis his diebus; tua me quoties video delectant, et spero me brevi aliquid daturum, quod proprie faciat testando judicio meo dete, et in te amori. Nam historica compluria molimur, si Deus valetudinem hanc, quae nunc est (tenuis quidem,


page 445, image: s445

sed tamen studiorum tolerans) mihi servat. Quamquam et Respublica nos nonnihil commovit, et facit metum migrationis. Nam inter Ordines et Anglos suspiciunculae et [gap: Greek word(s)] quaedam semina sparguntur, quae surgent non in bonum fructum. Rumor etiam occultus de pace est, utinam verus et firmus de illa firma. Vale Illustris et Ampliss. Domine. Leidae Idib. Septem. MDLXXXVII.

EPISTOLA VIII. HENRICO RANZOVIO S. D. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris Domine.

ACcepi literas tuas, et una Genealogiam Ranzovianam, jucundum mihi munus. Vidimus in ea (nam et cum amicis communicavi) sub uno aspectu Familiam tuam Illustrem, et inter Europae primas: e qua ut Deus nobis aliquot tui similes producat, nec amicis solum et opibus, sed Doctrina praestantes, ex animo eum rogamus. Fulcra vos tales estis ruinoso huic mundo. Sed heu, quid audimus? dolore enim profecto cogor abrumpere. Ceciditne ille Rex, Columen non Daniae solum, sed Germaniae universae? ita hīc audimus: opto et voveo, ut falso. Ego et prudentes mecum sciunt, quanta ea clades futura sit; nec aliud certius signum acceperim irae in Europam divinae. Reliquit tamen filium haeredem Regni, insigni et heroica indole, ut audimus, quem Rex ille Regum firmet et servet adversum insidias omnes et vim hostilem. Tu, Illustris Domine, nunc virtutem roburque tuum exere: et manu ac mente dirige Regem, defende Regnum. Apud nos Pacis multa mentio, et Legati Britannici convenerunt juxta Oostendam cum Regiis: sed quid actum sit, valde premunt. Obscurus tamen rumor est transactum de pace. Batavi renuere videntur, sed profecto vires ego non video, quīs soli resistant. Comes de Hohenloo putatur ad vos venturus. Ita quidem audieram, ante famam hanc sparsam de morte Serenissimi Regis consilium an nunc mutaverit ignoro. In re litteraria nihil novum habeo, quod mittam, praeter hanc Bataviam Junii, quam ut donum a me accipias rogo. Erunt in


page 446, image: s446

ea, quae te delectabunt, eo magis, quod originem et nomen Olandorum peti videbis a tua gente. D. Davidis Chytraei honorifica ibi mentio fit, merito virtutis ejus et doctrinae. Quod ad pecuniam attinet 40. Taleros jam pridem apocham una cum literis transmisi ad mercatorem Hamburgensem, cui nomen *** et ille accepisse se significavit. Peto igitur a D. T. ut aut ipsi, aut ei quem mittet pecunia tradatur: aut si non per illum fit, ut D. T. Amstelrodamum eam mittat ad fidum aliquem mercatorem. Facile ea mihi hīc annumerabitur. Ego in manibus complura habeo, et in iis, quae fidem publice facient affectui in me tuo, devotioni in te meae. Leidae III. Non. Mai. MDLXXXVIII.

EPISTOLA IX. HENRICO RANZOVIO S. D. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris Domine.

ANte biduum scripsi ad D. T. et pariter exemplaria libelli hujus misi, via Hamburgensi. Nunc quia studiosus hic adolescens in vestras oras viam adfectabat, non dimisi eum sine literis, si forte illae non redditae, aut serius redditae D. T. essent. Vides curas meas secundas, quas in nomine tuo emisi. Opus non grande, sed quod placiturum ego eruditis confido, et in quo eximia quaedam (sine arrogantia dixerim) ad eximium illum scriptorem. Ceterum hic velut prodromus saltemest ad opus de Militia Romana, quod auspiciis tuis paramus. Misi etiam ante duas septimanas Hadriani sunii Bataviam. Spero D. T. accepisse. Puto intra paucos dies Comitem de Hohenloo, imo et Electorem Coloniensem Truchsesium ad vos venturos: quibus, ut opinor, aliquid tradam D. T. ferendum. Nos hīc medii pendemus inter pacem et bellum: et quamquam de illa rumores multi, tamen ego ad te nihil certi perscribere ausim. Ita occulte haec tractantur inter Reges. Vale, Illustris Domine. Lugd. Bat. Postrid. Kal. Jun. MDLXXXVIII.

Illustris Domine: Placebit D. T. numerare pecuniam 40. Tal. huic


page 447, image: s447

mercatori, qui schedulam hanc et apocham subscriptam tibi tradet. Is enim ex fide mihi eam curabit. Lugd. Bat.

Apocha.

Ego J. L. fateor accepisse me ab Illustri et generoso Domino Henrico Ranzovio, vicario Serenissimi Regis Daniae, summam 40. Tal idque ex debito quodam ejusdem summae, quod Illustrissimus Holsatiae Dux mihi Fil. Frid naturalis nomine debebat. Testor mihi bona fide id solutum. 12. Sept. MDLXXXVII.

J. L.

EPISTOLA X. HENRICO RANZOVIO S. P. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris Domine.

CRebro te appello, et vereor, ne nimis. Quid tamen vereor? sic jussisti. Et hunc sane virum nobilem diu in militia Ordinum, dimittere ad te sine literis non debui, ipso praesertim petente. De studiis aut libris nunc haud multum, nec quidquam praeter grandem illam de Hispania classem, in ore nunc et mente; quae tamen in Oceanum dedisse se videtur non bona ave. In fretum Britannicum appulit ultima Julii; illic excepta ab Anglicanis navibus parum comiter, unam e suis captivam reliquit, alteram vidit conflagrantem, in hac postrema Vice-Admiralius (Ut vocant) vehebatur. Inde iterum proclivem ad Insulam vectum. Capt a una e gran dioribus triremibus cum mille viris, quas vocant Galeazzas. Pugnatum et tertio juxta Caletes, et in eo concursu tres naves grandiores submersae; duae vadis illisae, quas ceperunt nostri Zelandi. Captivi multi Nobiles. Reliqua Classis cum videret jungi se Parmensi non posse (in quem culpa infortunii hujus ab Hispanis palam confertur) Vela septentrionem versus fecit, incerta cursus sui et salutis. Angli persequuntur. Mirum nī ad vestras oras eatur. En, mi


page 448, image: s448

Domine, summatim, quod his diebus hīc gestum est. Magna Hispano clades illata, multum de terrore et magnitudine ejus detractum apud vicinas gentes. Deus nimirum ille est, qui attollit, qui deprimit sceptra, et res humanas pro suo decreto contra omnia humana decreta moderatur. Illustris Domine, valebis, et me plane tuum censebis. A te ante tres menses literas accepi; interea nec rumorem. Vale. Lugd. Bat. Prid. Id. Aug. MDLXXXVIII.

EPISTOLA XI. HENRICO RANZOVIO S. D. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris Domine.

CAussa iterum scribendi munusculum hoc est, quod Academia et Curatores D. T. mittunt. Liber INSCRIPTIONUM est, uti videbis, rarum opus et magno sumptu excusum. Notum omnibus laudatissimum tuum studium et affectus in literas et literatos. Itaque gratum omnino speravimus futurum tibi hoc literarium donum, quod per hunc virum Nobilem nominis tui studiosissimum visum est ad te tuto posse mitti. Classis Hispanica cladem unam accepisse dicitur circa Termuthum: Sed nihil de ea certi. Hic lator plura praesens D. T. significabit, a qua tam diu literas nullas vidi. Deum precor, uti eam servet in Germaniae bonum et ornamentum. Leidae IX. Kal. Sept. MDLXXXVIII.



page 449, image: s449

EPISTOLA XII. HENRICO RANZOVIO S. P. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris et Nobilissime Domine.

MUnus pecuniarium accepi, quod liberaliter ad me mittis. Omnino jam diu me devincis, et vetera beneficia novis indies auges. Ego aliquid serium paro, et quod postera etiam aetas fortasse leget. Sed rem malo, quam verba dare. Sum adhuc Leodii, et qua possum, valetudinem curo, fractam etiam nonnihil molestiis et taediis diuturnae viae. In patria nostra, id est, Belgica, turbata omnia, et latrociniis verius quam bellis infesta. Ipse Dux Parmensis cum veteranis copiis et magno apparatu, in Galliam iterum tendit. Utinam Deus aliquando salutarem pacem afflictis his Provinciis donet, quae valde ea egent. Vos felices: et Deum eundem rogo, uti tales servet, teque, Illustris et Nobilissime Domine inprimis. Leodii, postrid. Non. Sept. MDLXXXXI.

EPISTOLA XIII. HENRICO RANZOVIO S. P. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris Domine.

AD Epistolam D. T. nunc acceptam statim respondeo, ne quid mora mea consiliis tuis obsit. Ago gratias pro benevolentia in me assidua, cum qua paria faciam pro parte mea constanter. De Epistola nostra edenda, si ita videtur, non displicet: quoniam aliud nostrum, quod promisi, grandiusculum erit, et alacrem animum postulat, qui per


page 450, image: s450

haec taedia temporum, et in ista valetudine nobis non adest. Limati aliquid dare volumus, aut nec dare. Video res Belgicas magis magisque confundi et involvi: ideo consilium mihi fere captum in Germaniam vestram redeundi; et fortasse Francofurtum, aut circa, ubi opportunitas ad edenda nostra. Libenter enim Typographis adsumus. Sed cum certum erit, faciam D. T. certiorem, cui fideliter maneo devinctus. Leodii III. Kal. Novemb. M. DLXXXXI.

Vocati in Italiam sumus a Duce Magno Etruriae, stipendio mille quingentorum Ducatorum: sed valetudo non permittit obsequi.

EPISTOLA XIV. HENRICO RANZOVIO S. P. JUSTUS LIPSIUS.

Illustris Domine.

CAussa nobis haec scribendi praecipua est Libellus, qui nuper in nos prodiit, asper sane et mordax: atque utinam hoc tantum; sed calumniis mendaciisque etiam plenus (vera dico) quibus invidiam ignominiamque simul conciliare conatur nomini nostro: Cui ipsi ut ex professo respondeam, non est meae mentis. Non placet hoc litigare; nec, si placeat, velim in illum hostem. Alius sit, in quem exerceam styli mei arma. Sed hoc apud vos Germanos dissimulare non possum, nec silentio premere, quod faciat me ex professo Germanorum hostem: quibus passim, inquit (nam verba ejus sunt) tam stulte quam ferociter insulto. Deus bone, virum ullum bonum sine indignatione hoc legere? Nam ego ex animo testari possum, et rebus clarum facere, nullam a me gentem magis laudatam, et honestioribus elogiis celebratam. Nec id immerito; quia sciebam, majores ipsos nostros Germanos fuisse, et Belgas sanguinem stirpemque esse illorum. Itaque non in sermone tantum passim celebrare soleo (amici mei multi testes: et ipsa res, qui libentissime in Germania vixi, idque variis locis) sed etiam publicis scriptis imprimere notas


page 451, image: s451

hujus affectus. Itaque, ecce, in Comment: ad Taciti Germaniam, appellavi Candidam gentem. Et: Castum Orbem. Et: magnam meam patriam: Et quo nihil potui brevius aut honorificentius dicere: Pace et bello optimam gentem. Quid illa verba nostra ad XIII. Annal. Taciti? Faveo tibi pugnacissima et fidelissima gens, faveo hanc laudem: nonne et honoris et amoris nostri testimonia? jam illud in Epistolis apertum: Homines etiam illa tellus alit ingenio doctrinaque pares nobis, fide et virtute meliores. Nec usquam a me dictum aliter (examinentur omnia) nisi quid jocose in bibones et Libero nimis addictos. De ipsa Westfalia (testor Deum) nunquam mihi mentem fuisse laedendi ipsam: imo nec tangendi: nisi in iis, quae ad cultum aut mores externos pertinent, eoque omnia verba nostra, quae ille malitiose aspirat, volo pertinere. Quod si quid etiam plusculum dictum a nobis est, possumus et volumus emendare. Talis quidem illa scriptio, quam indigna probitate Germana sit, judices facio omnes probos. Haec ad te, Vir Illustris, scribere breviter volui; primum ut apud te purger, (etsi fortasse opus id non est: novi prudentiam et moderationem animi tuam) sed maxime, ut per te apud alios, si quorum aures aut animos venenum illud linguae afflavit. Nam alia quae objicit mihi crimina aut potius convitia, alibi refutanda mihi servo: atque etiam in publico, si ita videbitur expedire: non tamen ut contendam, aut ex professo in eum scribam (nunquam Lipsius eo descendet) sed ut in luce atque oculis omnium ponam calumniosi ingenii vanitates. De aliis rebus studiisque meis non ita pridem scripsi. Nunc Illustris Domine, valere te opto. Leodii Nonis Januarii MDLXXXXII.

EPISTOLA XV. J. LIPSIUS AELIO FRANCISCO VAN DER WILIO S. D.

CUm munere ad me venis, Van der Wili, atque illud et te amo. Te quia affectum hunc affectui debeo: illud, ob ipsum et quia cepit me scriptum, in quo res quam verba densiora. Ah, sic perge; haec via illa est ad priscam et solidam eruditionem, quam vident plures,


page 452, image: s452

quam terunt. Nihil vulgare mihi de ingenio tuo polliceor: ne inclina te modo ad istos e plebeia cavea plausus. Flecte magis oculos ad Equestria, et comitem tibi habe Douzam filium, qui certo pede premere coepit hanc Sophiae viam. Ego illi dux et monitor olim, sed praesens: tibi absens. Quia Deo visum transferre me ad loca, ubi animo et corpore altior quies. Et quid tamen tibi periit? corpusculum videre Lipsii in parvo est: vides cum libet, animum, qui aliqua se expressit in meis scriptis. Potuisset coloratius, et ut sic dicam, in majori lumine: sed umbrae addendae temporis maligni causa, quod veram veteremque probitatem et doctrinam nec capitsatis, nec coquit. Apud plerosque hodie non dicam tanti, sed pluris est vitreum quam Margaritum. Feramus, quae non emendemus: boni ipsi simus: atque inter nos, qui tales, amemus. Fac et faciam. Leod. Kal. ipsis Maiis M DC XCII.

EPISTOLA XVI. HENRICO RANZOVIO S. D. JUSTUS LIPSIUS.

NON equidem ambigo, quin silentium meum mireris, praesertim cum cultu et affectu is sim in te, qui debeam, et qui merito tuo semper fui. Sed caussa profecto est, in locorum hoc intervallo, et raritate nunciorum, tum etiam in publica temporum calamitate, quae animos nostros si non abjicit, tamen premit et restringit: addo et valetudinem nostram imbecillam, languidam, et ideo (cum excusatione etiam) ad scribendum, et haec talia munera minus promptum. Sum tamen, ut dixi, qui fui, cultor admiratorque tui animi et virtutum, et talem cupio me censeri. Edidi nuper libellos de Cruce, non magnae rei aut doctrinae, argumento tamen probos. Eos per hunc mitto D. Niekerkium, olim Daventriensem Syndicum, virum probum, prudentem, doctum, et ideo, ut spero D. T. gratum. Is in Legatione est, quam Serenissimus noster ad Serenissimum vestrum mittit. Illustris Domine vale. Lovanii Postridie Idus Jul. M. DC. XCIIII.



page 453, image: s453

EPISTOLA XVII. RICHARDO HAKLUITO, S.

UNdecimo Junii ex Anglia reverā tandem et serio solvimus, portu et terra apud Plemuthum simul relictis. Classis quinque navibus constabat. Maxima, quam frater Admiralii accommodaverat, ignotumque consilio, statim tertio die a nobis se subduxit. Reliqui perpetuo conjunctim navigavimus ad 23. Julii: quo tempore magnis nebulis intercepto aspectu, alii aliam viam tenuimus. Nobis seorsim prima terra apparuit ad Cal. Aug ad gradum circiter 50. cum ultra 41. paucis ante diebus descendissemus spe Australium ventorum: qui tamen nobis suo tempore nunquam spiravere. Insula est quam vestri Pinguin vocant ab avium ejusdem nominis multitudine. Nos tamen nec aves vidimus, nec Insulam accessimus, ventis alio vocantibus. Ceterum convenimus omnes in eundem locum, paulo ante portum, in quem communi consilio omnibus veniendum erat, idque intra duas horas magna Dei benignitate et nostro gaudio. Locus situs est in Neufundlandia inter 47. et 48. gradum. Divum Jonam vocant. Ipse Admiralius propter multitudinem hominum et angustiam navis paulo affluentiorem comitatum habuit: et jam duos dysentericis doloribus amisit. De ceteris bona spes est, ex nostris (nam ego Mauricio Brounio vere generoso Juveni me conjunxeram) duo etiam casu quodam submersi sunt. Ceteri salvi et longe firmiores. Ego nunquam sanior. In hunc locum tertio Aug. appulimus. Quinto autem ipse Admiralius has regiones in suam et Regni Angliae possessionem, potestatemque vindicavit, latis quibusdam legibus de Religione et obsequio Regibus Angliae praestando. Reficimur hoc tempore paulo hilarius et lautius. Certe enim et qualibus ventis usi simus, et quam fessi esse potuerimus, tam longi temporis ratio docuerit. Proinde nihil nobis deerit. Nam extra Anglos 20. circiter naves Lusitanicas et Hispanicas nacti in hoc loco sumus. Hae nobis impares non patientur nos esurire, Angli etsi satis firmi et a nobis tuti autoritate Regii diplomatis omni obsequio et humanitate prosequuntur. Nunc narrandi erant mores regionis et populi. Ceterum quid narrem, mi Hakluite, quando praeter solitudinem


page 454, image: s454

nihil video. Piscium inexhausta copia, inde huc commeantibus magnus quaestus. Vix hamus fundum attigit, illico insigni aeliquo onustus est. Terra universa montana et sylvestris. Arbores ut plurimum Pinus. Eae partim consenuere, partim nunc adolescunt. Magna pars vetustate collapsa, et aspectum terrae et iter euntium ita impedit, ut nusquam progredi liceat. Herbae omnes procerae; sed raro a nostris diversae. Natura videtur velle niti etiam ad generandum frumentum. Inveni enim gramina et spicas in similitudinem secatas, et facile cultura et satione in usum humanum adsuefieri posse videtur. Rubi in Sylvis vel potius fraga arborescentia magna suavitate. Ursi circa tuguria nonnumquam apparent et conficiuntur: sed albi sunt, ut mihi ex pellibus conjicere licuit, et minores quam nostri. Populus an ullus sit in hac regione incertum est: nec ullum vidi qui testari posset. Et quis, quaeso, posset, cum ad leucam progredi non liceat? Nec minus ignotum est an aliquid metalli subsit montibus. Caussa eadem est, etsi aspectus eorum mineras latentes prae se ferat. Nos Admiralio auctores fuimus sylvas incenderet, quo ad inspiciendam regionem spatium pateret: nec displicebat illi consilium, si non magnum incommodum allaturum videretur. Confirmatum est enim ab idoneis hominibus cum casu quopiam in alia nescio qua statione id accidisset, septennium totum pisces non comparuisse, exacerbata maris unda ex terebinthina, quae conflagrantibus arboribus per rivulos defluebat. Coelum hoc anni tempore ita fervidum est, ut nisi pisces qui arescunt ad solem assidue invertantur ab adustione defendi non possint. Hieme quam frigidum sit magnae moles glaciei in medio mari nos docuere. Relatum est a comitibus mense Maio 16. totos dies interdum se inter tantam glaciem haesisse ut 60. orgyas altae essent Insulae: quarum latera Soli opposita cum liquescerent liberatione quadam universam molem ita inversam ut quod ante pronum erat supinum evaderet: magno praesentium discrimine, ut consentaneum est. Aer in terra mediocriter clarus est. Ad Orientem supra mare perpetuae nebulae: et in ipso mari circa Bankum (sic vocant locum ubi 40 leucis a terra fundus attingitur, et pisces capi incipiunt) nullus ferme dies absque pluvia. Expeditis nostris necessitatibus in hoc loco, in Austrum Deo juvante progrediemur, tanto in dies majori spe, quo plura de iis quas petimus regionibus commemorantur. 6. Augusti in Neufundlandia apud portum S. Jonae 1583.

STEPHANUS PARMENIUS BUDEIUS tuus.



page 455, image: s455

EPISTOLA XVIII. DAVID HOESCHELIUS HELIAE PUTSCHIO ET GOTHOFREDO JUNGERMANO S. P.

LIteras mihi vestras Gingerus reddidit, ornatissimi Domini, quibus in praesentia, quod respondeam, vix est. Nisi, quod, Gothofrede, hae sunt primae quas tuas video: alteras cui commiseris, me latet; ceteroquin, si civis esset hīc, ab illo peterem. Ad Longinum quod attinet, de editione Florentina laboro, quae ubi a tua, id est, Commeliniana discrepaverit, aut Notas forsan ad locos suspectos (prodiit enim ab Anglo doctissimo) habuerit: de illis monebo, sin minus, quae mihi in mentem venerint exarabo. Pro [gap: Greek word(s)] vide an legendum sit, [gap: Greek word(s)] ubi sit [gap: Greek word(s)] quae [gap: Greek word(s)] . Reliquos locos nondum inspexi. Photium sumptu Gingeri, tibi, Helia, mitto: reliqua de meis, Mystagogiam et Notas ad Phrynichum, vobis ambobus. Si quae desideratis alia, necessum erit emere, neque enim exemplaria penes me. Rursum Codex Salustii M. S. verum recenter, ante inventam tamen artem typographicam, sese nobis obtulit: quo cum tuis conferendo, si velis tempus terere, facile ad te, Putschi, curabo. Extat in Bibliotheca Augustana Helias quidam Magister liber membranaceus, calamo exaratus in Priscianum majorem, qui haut scio, an usui possit esse. Quod si de tempore constaret, quo is vixit, forsan conjicere liceret, an fragmenta queat auctorum amissorum aut mutilorum suppeditare. Veniam date unafidelia duos parietes dealbanti: maturat enim mercator abitum, qui libros hinc secum istuc transvehet. Etiam atque etiam valete.

Feriis Apostolorum Phil. et Jac. An. 1603. Augustae Vind. delocis in Longino suspectis Dominum Rhodomanum suaserim consulas, quem habes vicinum, qui suam mihi [gap: Greek word(s)] probavit in libro [gap: Greek word(s)] : quod constabit, quum notas edidero, nunc enim textus (quem vocant) impressus est modo.



page 456, image: s456

EPISTOLA XIX. DAVID HOESCHELIUS GOTHOFREDO JUNGERMANO S. P. D.

ACcepi, doctissime Jungermane, quas Francofurdo ad me dedisti; tantumque abest vitio tibi ut vertam, qui de re isthac me certiorem feceris, ut grato potius animo agnoscam. Nisi vero has abs te literas caeptus jam fuisset Procopius hīc imprimi, cujus editio nulla alia de causa fuit delata, quam ob spem libri a Casaubono factam, ex eodem quidem quo Scaligerianus, sed majori fide ab homine peritiore transcripsi. Nunc illum historicum Lugduni Batavorum imprimi, adeo me non offendit, ut hanc potius fortunam Procopio gratuler eum nacto [gap: Greek word(s)] , qui in hoc studiorum genere plurimis praestat. Boni tamen Viri fuisset, de hoc ipso consilio certiorem me facere, ne damno essem iis, quorum aere et charta majoris formae parata, et operae conductae sunt. Ne igitur nihil interea noster hic Typographus, en VIII. libros Origenis contra Celsum, autoris, (ut videtur) aeque Illustris opus haut aspernandum est jam jam excusurus. De aliis proxime. Bene vale. Idib. Maii 1603. Augustae Vind.

EPISTOLA XX. DAVID HOESCHELIUS GOTHOFREDO JUNGERMANO S. D.

QUod de Angli illius ad Longinum notis prius ad te scripseram, Jungermane doctissime, id inde factum: quia literis ad me, cum ederetur ille autor, datis, multum scilicet illam editionem juvisse, mihi scripserat: nunc libro accepto, haud scio, an ejusdem sit facienda mentio. Doctrina certe ejus, quā excelluit, id mereretur, si Columbanius [gap: Greek word(s)] ,


page 457, image: s457

quid ab illo esset praestitum significasset. Liberum igitur relinquo tibi. Utque [gap: Greek word(s)] plus de Notis judicii possis ferre: non alienum a meo duxi munere, si ipsum exemplar Florentinum [gap: Greek word(s)] mitterem, missurus ad nundinas proximas, et illa Eumathii apographa ex Augustana Bibliotheca; nam illud quod jam habes Cl. Vir A. Schottus meae fidei commiserat. Pro salute, quam tuis verbis amplissimo Velhero nostro dici a me voluisti, is haec ad me, Meursio et Jungermano salutem rescribo, utrique ez animo. Sed Jungermano eo magis, quo me majori affectu aestimare et amare videtur, etsi nullo meo omnino merito. Scis opinor, quam ego nostrorum ingeniis, qui paulo castius in his litteris versantur, favere soleam. Hactenus ille Giengerus valet, vivitque jam (ut puto) Pisis: ad quem, si quid voles, facile curabo per eos, qui hīc suos ipsi commiserunt filios, quorum etiam sumptu in Italia vivit. Bene vale, tuoque Domino hospiti, si licet, plurimam a me salutem: cujus ut doctrinam D. G. Remus J C. praedicavit, ita humanitatem prodiderunt litterae, quas antehac ad me dedit, singulares. De eruditis illis cum doctissimo Grutero nostro [gap: Greek word(s)] , et jucunda consuetudine, tibi gratulor, quem etiam atque etiam valere et salvere jubeo. [gap: Greek word(s)] Augustae Vind. 7. Kal. Martii. A. 1604.

Si Cl. Dn. Gruterus ad suas sibi velit responderi (nam nescio cui insertas a me libro nunc nullus reperio) earum argumentum repetere paucis ne gravetur, cujus voluntati [gap: Greek word(s)] satisfactum cupio, cui etiam omnia prospera ex animo precor.

[gap: Greek word(s)]

EPISTOLA XX. DAVID HOESCHELIUS GOTHOFREDO JUNGERMANO S. P.

LAEtor, mi Gothofrede, labores tibi minutum iri, nam fatigari typographicis [gap: Greek word(s)] , et aliis simul studiis operam navare, perquam esse difficile: ipsus quoque sum expertus. Suidam Graecolatinum


page 458, image: s458

Wolfius p. m. ante mortem paulo adornarat, ut ex praefatione ipsius, et litteris ea de re ad me ab ipso Lipsiam scriptis constat, verum autore mortuo, fidem typographus fefellit. Quae Epicteti etiam fortuna est; cujus mihi denuo edendi suasor est nobis D. Bongarsius. In Polluce totum scio esse D. Seberum; cui paucula quaedam suppeditavi adminicula, missurus plura si vacaverit. In Lexico Suidae crassum correxi mendum pridem quum Hermetis Tatromathematica hīc ederentur. Nam in dictione Pyrrhonii, p. 819. edit latin. posterioris, legendum [gap: Greek word(s)] , id est, talis est mortalibus mens, qualem Jupiter diem inducit. Quod ex Homero Archilochum sumpsisse, in illius vita Plutarchus autor est, apud quem etiam [gap: Greek word(s)] irrepsit, ut in vulgatis D. Augustini Editionibus. Ubi Ciceronis versuum Homericorum Interpretatio sic corrigenda, Wolfii nostri monitu, quod L. Vives, et alii non animadverterunt.

Tales sunt hominum mentes, qualis pater ipse
Juppiter auctiferas lustravit lampade terras.

Si Kircherus, quod suspicor, Indici non inserut quae ad Siracidem in mea editione accesserunt, velut cap. 17. versus quintus, qui in omnibus aliis editionibus, ut alibi alia (de quibus in Notis Lectorem monui) desideratur [gap: Greek word(s)] : illa tibi censerem appendicis loco addenda. Judicium Casauboni fortasse non improbabis, qui sic ad me: locum Siracidae, de quo ad me scripsisti, diligenter inspexi, omnino placet versus illius additio, quem tua primum editio publicavit. Utinam Hebraea extarent, unde ille liber est desumtus: haud dubie magna deprehenderemus exscriptorum flagitia. Sed tua editio omnium longe optima, longe praestantissima, multa meliora facit, et in his hunc quoque locum. [gap: Greek word(s)] quid aliud sunt, nisi quinque sensus? quae [gap: Greek word(s)] dicuntur, vel ut a Deo accepta, vel quia etiam Deo [gap: Greek word(s)] , ut quidquid [gap: Greek word(s)] , tribuerunt. Locus est illustris, et Philosophicus, ut alii in eo libri nonnulli, Caesaris Commentarios alicubi Graece redditos latere ne fando quidem audivi. Operae igitur pretium editione illorum maturanda feceris. Interpretationis Planudis potius (qui et Ovidiana vertit quaedam feliciter) quae gazam crediderim: quod e phrasium similitudine facile conjecerim. Quod addam non est, quam pro magno amicorum, nec dubito, quin


page 459, image: s459

tui quoque animi, cum dolore, Elias Putschius [gap: Greek word(s)] , hinc ad coelestes migravit, postridie ingressus [gap: Greek letter] is in [gap: Greek letter] 5. 12. Procopii exemplar autumno a me expecta, cui Siracidem, nisi jam sit tibi, adjungam. Bene vale.

Augustae Vind. 4. Kal. Aprilis 1606.

EPISTOLA XXI. GOTHOFREDO JUNGERMANO S.

DIu siluimus, mi Praestantissime Jungermane, etsi tu me antevert sti. Sed tuā bonā fortuna hoc factum, ut palmam mihi hac in parte praeripueris: amando numquam poteris certo scio. Nam ego annum integrum Februarii: et ista furia quas mihi turbas dederit, divinare poteris: cum me amicis, immo me mihi eriperet. Sed nolo [gap: Greek word(s)] Pro Longino tuo, longissime a me absit, ut tibi non gratias prolixe agam, mi Jungermane. Hostimentum ecce mitto: si hostimentum est, plumbum pro argento: dissertationes meas. In Plautum si quid habes, quaeso, ne invide posteritati, sed mitte literatae, aut iterandae potius editioni inserendum. Pudet me profecto hujus editionis, altera melior erit, si vivo, cum is non ero, qui fuero. Sed desino: et litteras Barthii nostri tibi serio commendo: modestissimi, et praeter aetatem gravissimi adolescentis. Habebit haec Germania alterum Gulielmium, alterum Acidalium, si per te licuerit. Salve carissimum caput, Jungermane. Wittembergae XXX. Augusti anno Christiano M. DC. C. VI.

FRID. TAUBMANNUS.



page 460, image: s460

EPISTOLA XXII. GOTHOFREDO JUNGERMANO Suo TH. SEGHETUS. S. P. D.

ETiam harum litterarum principium me perculit, sed progressus refovit. Ad me vero multum pertinet scire, quid agat, ut valeat tam carum caput, et eam in amicitia felicitatem maximam semper duxi, habere qui

--- Res magnas, parvasque, jocosque
Eloquerer.

De Septaeii effigie verum est quod dicis, exprimere [gap: Greek word(s)] , expertus affirmo. Litterae quas amissas rebamur, extant apud me multo ante redditae, quam tu scriptas significares: erant enim datae ad d. III. Non. Novembris. Imposuerat mihi, quod in iis quas postridie Martinaliorum dedisti, scripseras te misisse nudiustertius. Sed ego putabam, imo scio me respondisse, quod si neglexi, deprecor culpam, et gratiam de indicio habeo. Ego beneficio tuo usus sum; nam ad Scipionem Gentilem per Lingelshemium scripsi, ne humanissimo Mornio [reading uncertain: print faded] identidem negotium facesserem. Ne posthac nihil te Sacci vidisse dicas, mitto ad te exemplum ipsius litterarum. Deprehendes [gap: Greek word(s)] , receperam ejus operā maximam beneficiorum libertatem. Egi illi e iam hīc gratias: hoc epistolae utriusque argumentum. Totam rem accuratius ex me coram aliquando audies, interim fruere elegantiā Viri Non vereor, mi Jungermane, ne tu merito tuo laudatus capias spiritus; scio ego magnos animos, quo magis inflantur, eo tumescere minus. Urbis vestrae fatum numquam sine gemitibus votisque cogito; cogito autem saepe: ut qui isthic habeo

animae dimidium meae.


page 461, image: s461

Et is sum, quem alienae calamitatis consideratio valde moveat. Deus Opt. Max. vindicem manum sustollat. Vale mi Jungermane XXIV. Novemb. M. M VI.

Heri a Frehero redditae sunt mihi litterae, quibus certiorem me facit se praelo adornare Sigismundi Austriae Ducis et Gregorii Heimburgensis contra Pii Papae II. fulmen apologias: praeterea in manibus habere de ementita Constantini Imperatoris donatione.

Exemplum Litterarum Sacci, THOMAE SEGHETO, etc. JOANNES BAPTISTA SACCUS Salutem reddit.

IN sterili argumento etc. uberem nactus es materiam animi tui affectum erga me declarandi. Nam quo minus exstat in me meritorum, unde tu occasionem scribendi caperes, eo magis constat officiu m ab humanitate benevolentiaque in me tua profectum. Itaque dubitandum non erat, quin litterae tuae vel in mediis quibusque occupationibus mihi futurae essent gratissimae et jucundissimae Neque ulla umquam apud me tanti erit occupatio, cui litterarum tuarum lectionem antevertere non videam. Quod autem operam tuam mihi humanissime defers, si quid isthinc velim, praesertim in re libraria; ago tibi gratias, et habeo. Verum nihil est nunc quidem quod petam, nisi si quid lucubrationum tuarum forte edideris, id mihi ut impertias. Puteanus noster abiit in patriam; qui ex ratione temporis, itineris, ac tempestatis, quae sane percommoda fuit viatoribus, illum sospitem pervenisse existimo. Faxit Deus, qui te quoque diu etc. incolumem et florentem servet.

Propridie Kal. Novemb. [gap: Greek word(s)] DCVI.



page 462, image: s462

Viro Claro GOTHOFREDO JUNGERMANO SUO SEGHETUS S.

HAEc mi Jungermane, superiore hebdomadā ad te miseram per Marnium, nescio quo utriusque malo fato non perlata. Mearum quidem litterarum parva jactura, nisi quā ad te pertinebant Sacci litteras noluisses amislas, etsi semper apud me recuperandi facultas. Tu quoque mecum illa Andreae Schotti communica, quorum non semel [gap: Greek word(s)] fecisti. Si me bearis, ego te quoque beabo nonnullis a Cardinale Borromaeo ad me recens scriptis, quae cum his ultro misissem, nisi ruborem mihi incuterent, adeo ille heros (talis sane est) paucis quidem verbis, sed non parce effudit se in laudes meas.

Vale, mi Jungermane, et Segheti tui porro meminisse perge.

Francofurti ut supra.

EPISTOLA XXIII. DAVID HOESCHELIUS GOTHOFREDO JUNGERMANO. S. P. D.

CAEsarem tuum, doctissime Jungermane, accepi, proque eo [gap: Greek word(s)] mittam Procopium, occasione quāque prima. Historica de Persarum, Vandalorum, et Gothorum bellis jam sunt finita: nunc imprimitur ejusdem [gap: Greek word(s)] . De Harpocratione tuum probo consilium: sed suppetiarum nihil habeo polliceri. Verum si res feret moram, ad Thomam illum Magistrum non minus feram opis, quam Phrynicho a me praestitum. In Bibliorum Indice non dubito, quin multae sint mendae graphicae: illo enim jam confecto, demum Autor editionem Wechelianam sibi comparavit, ex qua versiculorum numeros


page 463, image: s463

annotavit. Me certe monitore [gap: Greek word(s)] mutavit in [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] in [gap: Greek word(s)] (quod mendum in Lexicis et thesauris Henrici Stephani etiam reperies) praeter alia, quorum memoria excidit. De Polluce Historico, J. Gretserus suis ad Tomum II. de Cruce Christi Notis haec scribit: Extat in Bibliotheca Bavarica liber hoc titulo, [gap: Greek word(s)] , J. Pollucis Cbronicum. Exorditur Autor a Creatione Mundi, et usque ad Imperium Valentis Chronicum pertexit. Certe in Valente exemplar desinit. Etsi probabile non tam Autorem quam Librarium hīc fecisse finem. Hic ergo Julius aut Alexandrum (Monachum) expilavit: aut Alexander Julium; aut uterque tertium; adeo non modo sententiis, sed et verbis passim conveniunt. Quod Lector tum probe intelliget, quum ipse Julius prodierit, quod propediem futurum spero. Hactenus Gretserus. Ad Stephanum de Urbibus istic exprimendum putat noster Velserus, propter argumenti similitudinem, non incommode posse adjici Opuscula Geographica Marciani, Heracliti, Scylacis, et ceterorum: quum eruditi et succincti sint Autores. Alia si qua sunt, in quibus mea tibi opera queat commodare: fac sciam, non deero. Bene vale. Aug. Vindel. 8. Kal. Decemb. Anno 1606.

Character Indicis Biblici non displicet; ceteroquin, ut vere scribis, in molem excrevisset nimiam, et pauciores, aucto pretio, emptores forent. Tuis inclusas ad amicos curare non gravaberis, gratissimum iis facturus.

EPISTOLA XXIV. Viro Clarissimo GOTHOFREDO JUNGERMANO Suo THOMAS SEGHETUS. S. P. D.

JUre de me queri posses (etsi non quereris) mi Jungermane, et Fabii illius cognomento insignire; si neglige ntiā non occupationibus distulissem scriptionem. Sed quid ego apud illum causam


page 464, image: s464

dico, quem scio ne negligentiam quidem objecturum, aut egre laturum, ut eā peccassem? quem scio, quidquid ego dicam aut non dicam, satis accepturum? Beasti me Schotti epistolā eleganti, doctā, et rerum plenā. D. Bongarsii reditus erit mihi gratissimus, qui ingens ex eo dispendium feci, quod eum hīc non reperi. Freerus mihi quoque cum Heidelbergae essem, Mosellae editionem properam promiserat, quam urgebo nostrūm nomine. Gaudeo te et Brantium inter vos amare, et scribere invicem. Hujusmodi amicitiae auro contra emendae sunt. Gaudeo juxta tecum de Harpocratione et Polluce. Pollux quidem opportune se obtulit tibi, in lucem tua opera proditurus cultior. Ultimam taciti editionem nondum invenire potui, quamvis diligenter quaesitam. Amicus mihi spem ejus fecit, cujus beneficio utar, et si quid in stemmate illo variantiae erit, enotabo, et mittam. Recte fecisti qui Bocchii etiam negotium scire me voluisti: nec te ideo garrisse scias: hoc si quidquam est serio agere, Auctor sum sequare moderati Viri Schotti (quales utinam ceteri ejusdem ordinis essent! minore cum invidia regnarent) consilium de Camerarii operibus edendis, et persuade tibi hoc a te exigere avi tui magnos manes. Hīc quaedam esse in Schotti Epistola, quae nimis prolixe de te sibi praesumit Vir doctissimus, quorum cur tu mihi partem aliquam invidisti? neque enim integram Epistolam accepi, tabellionum illa nota etc. circumcidit quae ego libentissime legissem, si quid ille Vir scripsit, quod modestiam tuam oneret, scito illum judicasse de homine noto. Deus vos nosque (quod hactenus fecit) sospitet. Vale mi amicissime. Francofurti IX. Decemb. M DC CVI.

Cardinalis Borromaeus Lipsio in Stoicis, itidem Michaeli Montano (quem idem Lipsius Gallicum Thaletem vocat) in Conatibus laudatus est, hujus qui ad me scripsit patruus. Nomen illi Carolus fuit, nomen huic Fredericus, atque is est cui idem ille [gap: Greek word(s)] Lipsius tertiam Epistolarum centuriam dicavit: ejus et hanc Epistolam accipe, quam ego sine rubore nec lego, nec scribo. Meursius hic fuit, Goldatus te salutat, et litteras pollicetur, Brugstonus Marpurgi est.



page 465, image: s465

EPISTOLA XXVI. [sic] Viro Clarissimo GOTHOFREDO JUNGERMANO Suo THOMAS SEGHETUS S. P. D.

FIeri potest ut binas meas eādem hora accipias. Nam hesternas meas Marnius, cum darem, dixerat mihi ante hodiernum diem mitti non posse. Legis dictae memini, nec eam abrogo, nec umquam mihi tuae tardae venient, nec ego tibi umquam hoc nomine Celeris cognomentum invidebo. Inique abs te factum, mi amice, qui plenum mihi gaudium ex tua laude invidisti truncis Schotti litteris. Sciebam ego modestiā te cohiberi; cujus mihi tamen frenos religio non fuit rumpere, missā Card. Borromaei Epistolā, ut exemplo te invitarem ad idem faciendum. Sed quid? Ergone mala aliqua manu de Polluce tuo fecisti Castora? Solida est conjectura tua de antiquitate libri, et tecum sentio ex iisdem indiciis. De stemmate et mihi curae fuit, ut omnino tibi satisfiat; nam Marnio indicem et formam ultimae editionis dedi, quam Heidelbergā peteret. Sed Gruterus haud dubie rem expediet, quem et mihi in animo fuit omnia, expecto hoc consilio, appellare. Lingelshemius noster ad me scripsit, audisse se editum Romae a Schoppio aliquid contra reliqua duo aevi nostri lumina Casaubonum et Scaligerum, molitum etiam nescio quid contra Thuanum, quid Cardinalis Perronii auctoritate sit suppressum. Egit mecum explorarem per amicos, quos in Italia habeo, ecquid illud sit scripti. Conatus sum, tentabo etiam per Puteanum, cui cum Schoppio non leve commercium. Genathium nostrum ex animi mei sententia amo mei tam amantem, et salvere cupio, ut et te. Valete. Francofurti XVI. Decemb. M. DC. CVI.



page 466, image: s466

EPISTOLA XXVII. PETRUS SCRIVERIUS GOTHOFREDO JUNGERMANO Suo. S. D.

VIr ornatissime. Quamquam ex illo tempore quo Longum tuum muneri mihi misisti, nihil ad te litterarum dederim, nolim tamen existimes Jungermanum animo meo excidisse, quem amo, amaboque, donec ipse virtutem et bonas quas egregie promovet litteras. Multum me hercule tibi debent elegantioris Musae Studiosiadornatā istā editione novā [gap: Greek word(s)] . Sed plurimum eruditorum Senatus, Caio Julio Caesari. Hīc quae tua sunt pariter et quae viri doctissimi in magnum illum Scriptorem feliciter elaborarunt, tibi debemus. Sed non nos solum, verum etiam praestantes illi viri, quorum lucubrationes quae hactenus editae non erant, et quae olim editae amplius esse desierant, nunc primum ab interitu vindicas, tantumdem tibi debent; Belli Gallici Interpres ille Graecus non est quidem contemnendus, sed tamen haud ita magno litterarum cum emolumento legitur, ut absque ulla Studiosorum fraude poterat oblitterari quisquis est. Sed legatur: (si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget) non impedio. Ipsum Caesarem, quem ex recenti editione Raphelengiana expressisti, scias ab Illustrissimo Scaligero emendatum, qui se, quae Herois generositas et modestia est, nominari noluit. Et ego si parva licet componere magnis, meum nomen fragmentis non apposui. Ea, quod etiam ignorare te significas, sunt ex recognitione nostra. Quod horribile secretum (ut cum elegantiarum arbitrio jocor) apud te unum sit, jubeo sciscoque. Sed et hoc quoque quod infra scriptum est, tibi uni scriptum esto. AEgre vidisse nos scilicet, et nonnihil indignatos, quod Hoeschelio in litteratura Graeca principatum tribueris. Est quidem vir ille industrius, et eruditionis non vulgaris, optimeque de Graecis litteris meritus. Sed cui profecto nulla vis sit aut injuria, cum eum


page 467, image: s467

magnis Heroibus Scaligero et Casaubono postponimus. Nolim, amice, nolim excidisset hoc tibi judicium judicii dissimile. Si potes, emenda, et libere m onentes ama. Sane vel ob hoc ipsum debes. At vero, ne ingrati semper simus, [gap: Greek word(s)] tibi Vegetium et de re militari Scriptores mittimus, in quibus omnibus operam dedimus, ut magis studium nostrum quam ambitio appareret. Atque haec quidem hoc tempore; intra annum vero [gap: Greek word(s)] animadversiones novas et notas satis prolixas in Vegetium Frontinumque dare certum est, nisi steterit per Typographum, quo favente prodibit, spero autumno proximo mirum quantum desideratus ille Martialis meus, cujus te exemplar expectare jubeo. Si quid apud vos erit quo studia mea promoveri existimaveris, rogo, ne invideas, ut quid istic edatur, aut quid molimini significes, nisi grave est. Vale Lugduni Batavorum ipsis Idibus Mart. M DC CVII.

Vegetii exemplaria Velsero et Rittershusio inscripta, si opus sit, velis curare.

EPISTOLA XXVIII. GOTHOFREDO JUNGERMANO Suo CLAUDIUS SALMASIUS. S.

BInas tuas uno et eodem tempore accepi, quibus statim respondere non potui. Hoc quidem non fecerunt occupationes, sed animi quaedam lentitudo, [gap: Greek word(s)] quae me plusculos jam dies tenuit, quamque nobis conscivit dubia satis et vacillans corporis valetudo. Ex tuis cognovi te jam recepisse illud, nescio quid levissimarum notarum quas in Nili duo tractatus ingenio, ut ita dicam alieno scripsimus. Non in me mihi plus juris esse quam amicis sentio; qui cum aperte rogant, tacite imperant. Si notae illae eduntur, quaeso in mei gratiam eas relegere ne graveris, mutare, delere, meliora substituere. Haec omnia


page 468, image: s468

tui juris esse volo. Verum enim tibi dicam, tanta cum festinatione has notulas deproperavimus, ut ad illas conficiendas diem unum nec illum quidem integrum vix licuerit sumere. Praefationem vix perlegere potui, itaque vereor, ut verba ad sensus integritatem facientia, dum propero, omiserim, quod mihi frequenter accidit, idque nuper in Floro, qui nunc tandem editur expertus sum, cum temere Typographis imputarem aliquot vocum omissiones, sine quibus nihil in tota animadversione intelligi poterat. Quod ad Titulum attinet, ut commodum et congruum esse videris, ita illum concinnabis. Hujus enim rei curam vix ad me pertinere intelligis, pro [gap: Greek word(s)] , quod in notis nostris ad Barlaamum velim reponas legendum esse [gap: Greek word(s)] , ita apud Gregorium Nazianzenum saepissime; illud autem alterum dele, ubi [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] reposuimus Recte enim vidisti [gap: Greek word(s)] illo in loco rectum esse. Barlaamum cursim raptimque legi, idque propter, nihil quod magni momenti sit, ad illum notavimus. Vale. Heidelbergae M DC CVIII.

EPISTOLA XXIX. GOTHOFREDO JUNGERMANO Suo CLAUDIUS SALMASIUS. S.

IGnosco occupationibus tuis, amicissime Jungermane, ad quas si meae conferendae sint, otia potius quam occupationes dici mereantur; imo vero jam sum delicatissimus atque otiosissimus, itaque ignosces otio meo, nec moleste feres, si tibi licet occupatissimo scribam. Florus meus non ultra diem septimum, ex quo illi manum admovere coepimus, nos tenuit, et fuisset sane pudendum, si diutius tenuisset, cum stultum esse laborem ineptiarum notissimo versiculo feratur. Sed ad rem, laudo consilium tuum de apponendis veteribus epigrammatis quae ad laudem Herodoti pertinent, quae licet ipsum majorem commendatioremve


page 469, image: s469

nobis non reddant, juvat tamen cognoscere, quam rectum et aequum de illo viro veterum fuerit judicium. Quod vero a me exigendum putas epigrammatum illorum versionem, ignosce quaeso, amice, in bicipiti Parnasso somniasse me aut cubuisse non memini; nolui tamen laborem defugere, quem quia imposueras mihi, levem futurum credidi, et sane levis fuit. In quo si expectationem tuam fallo, qui meliora sperabas, tibi ipsi imputabis, qui me, ut ad hanc rem maxime idoneum elegeris. Sed quasi essent aliquot versuum myriades, ita ego hīc argutor, et rem levem inepte satis exaugeo. Itaque jam habe illud ipsum quidquid est, quod a me exegisti. Epigramma quod apud Stephanum legitur voce [gap: Greek word(s)] an alii sint, qui latinum fecerint, nescio, nos aliud agentes ita vertimus.

Lyxidae Herodoti cineres humus ista recondit
Historiae antiquae, Patris Ioniacae.
Quem Doris Patria extulerat, patria altera posthaec
Thurias excepit, dum fugit invidiam.

Potui pluribus aliis modis reddere et sane expertus sum, animi exercitiique gratia, sed hoc contentus eris. Tertio versu ubi vulgo habetur [gap: Greek word(s)] Palatini codices legunt [gap: Greek word(s)] quod ipsum tamen vulgato melius non esse censeam. Epigramma Christodori Coptitae Anth. lib. 5. ita habet ex nostra versione.

Nec te Alicarnasso Vates divine silebo:
Herodote ō sapiens quo fortia facta virorum,
Quidquid in Europa atque Asia labentibus annis
Tempora prisca tulere, novem sacrante Camaenis,
Juncta jadi certat florens facundia linguae.

Primo versu archaismum admisi, vates Alicarnasso ut Plauto Hospes Zacyntho, Lucillio Sargus AEgypto, et similia apud alios. Etsi non nimis antiqua videri videant, quae satis latina sunt, vitare tamen potuissem, sed nolui. Vale Vir doctissime. Heidelbergae anno M DC. CVIII.



page 470, image: s470

EPISTOLA XXX. GOTHOFREDO JUNGERMANO Suo CLAUDIUS SALMASIUS. S.

LEgi nuper tuas mi Jungermane, quas mihi communicavit Gruterus noster. Illae mentionem mei faciebant, ex quibus me nondum tua memoria excidisse cognovi. Sed pene memoriā viventium excidi: ita me morborum pessimus per has quatuor septimanas, pessime habuit. Quam pene furvae Regna Proserpinae, etc. Decem dies totos et decem noctes insomnes egi. Nunc neque melius habeo, neque melius spero. Deus tamen aderit, et salvum me praestabit. Hodie venae sectionem, numquam antea expertus, omnibus rebus quasi desperatis passus sum. Tuum casum non diu sanus cognovi et dolui, ut scias quantum de viribus cum animi cum corporis diminutum sit, has inspice. Multa quidem mira et magna minatus in hanc hiemem eram. Sed Deus ille me plane [gap: Greek word(s)] . Nunc itaque eo gnosco quam multa homines sibi fingant, quae numquam futura sint. Val, mi Jungermane, et tuum Salmasium, ut antea solebas, nunc etiam ama. Heidelbergae Kal. Dec. M DC CVIII.

EPISTOLA XXXI. GOTHOFREDO JUNGERMANO WOLFGANGUS SEBERUS. S. D.

STabo promissis de litteris prolixioribus; sed ut possum, non ut volo: ita numquam erga me tempus ex voto meo sui prodigum. Bibliopego nostro committas oro exemplaria Pollucis, quae daturus


page 471, image: s471

Marnius praeter decem illa, quae affini meo Meiningensi jam tum puto tradita esse. Expecto et Herodotum: nec reor conditionem, quam obtuli, Marnio displicituram, aut iniquam visum iri. Annotationes Joh. Rosae, si nulli tibi usui sunt, per occasionem remittes, ut ego eas vicissim ad Dominum suum. Zehnerum nostrum insigniter tibi favere plane scias. Habet is in Adversariis suis jam diu admodum parallela Terentiana, quod ad Weizium scribendi nulla fuit occasio, ex quo de illius consilio me fecisti certiorem. De Indice in Comicum illum non desperare jubeo; modo spatium temporis non nimis angustum proponatur. Theocritus vero jam tum absolutus est: nisi quod vocibus Dialecto affectis Dorice communem formam adhuc adscripturus eram. Absolutus est et Apollonianus, quem cum Autore aliquando edere hactenus animatus fui. De eo in Oppianum Rittershusii adhuc responsum expecto. De Euripideis et Sophocleis, cum singuli tum in singulas Tragoedias major suscipiendus labor, si conjungi debeant, quam ut certi aliquid affirmare queam. De Josepho faciam, ut mones. Esromiana in communi utroque libro non possunt, nisi a me describi. Facies ergo sciam, quando illam operam aggressurus sis: nec remorabor te. Ad Hesiodum, quae habes, ut quamprimum mittas, peramanter rogo. Eum autem speremne in Typographia vestra loci aliquid inventurum? Pro Simonidae Odis gratias debeo et ago. Proficisci ad vos me multa hoc tempore prohibent. De Hesychio memineris, quod proxime petii. De Harpocratione autem, ubi promissa tua? Liceat mihi quaeso ita quaerere. Inique admodum fero, istius mihi Autoris ad hoc momentum usque, ne aspectum quidem concedi. Appendix tuarum proximarum nimis clarum exhibet tui erga me amoris indicium. Sed oro Deum, ut vitam viresque tibi ad annos quam plurimos proroget. Eidem denuo fidelissime commendatur. Bene ac feliciter vale. Dab Schleus. XIII. Mart. Anno M. DC. VIII.

Index Pollucis supernumerarius; itemque Pliniana Cigalini, en semel seorsim excusa, oblitus fui hactenus quaerere.



page 472, image: s472

EPISTOLA XXXII. MARCUS VELSERUS GOTHOFREDO JUNGERMANO S. D.

QUid tibi, quaeso, in mentem venit, in aere piscari velle, cum Pollucis tui aenigmata mihi proponere cogitasti! Si Sphingem domi non habebas, Casaubonus, Scaliger, Gruterus, Hoeschelius, alii adiri poterant; nam ego, ut semel scias, ab hac omni litteratura postillo sum vilior. Arduennam, quod primum erat, non nisi unam scio Phoeniciae alteram, annotavit quidem ex Suida Ortelius, sed locus mihi et suspectus, et obscurus est. Certe nescio quid ibi latet, acutioribus ingeniis eruendum, neque de nihilo Polluci hanc Patriam joco a quibusdam tribui Suidas scripsit. Advaha in tabula itineraria extat ad Jordanem, interlacus Ashphaltitem et Tiberiadis, in Babylonia Nearda aut Neerda, uti Josephus habet, aut Naarda, uti Ptolemaeus, verum nisi quid certius sese offerat, Suidae lectionem tentari nolim. [gap: Greek word(s)] non video quem dubitationi locum relinquat, cum barbarum vocabulum ipse Pollux explicet. De canibus Achaicis amplius quaerendum, quos praeterea cognomen ab altoribus reperisse MS tuus videtur innuere. Jobas quin Juba Maurus sit, nemo efficiet. Hunc enim Plutarchus et Athenaeus totidem litteris enunciant. Nugatur credo Suidas dupliciter, cum flagris caesum et in triumpho ductum, ob eruditionem a Romanis servatum narrat. In triumpho ductum scimus, sed de flagris quem testem excitabit? Puer admodum ductius fuit, et quae tum flagrorum causa! Neque ob eruditionem profecto puer servatus; satis indicat Plutarchus, captivitatem demum eruditionis occasionem dedisse. Imaginem inter illustres Ursini reperies, loco LXXVIII. Sed cave commentario fidem habere, qui quae filii sunt, Patri tribuit. Quae de Elephanti Pollux adfert ex Jubae rerum Africanarum libris, sive Libycis Commentariis esse, ut Athenaeus appellat, non videtur admodum dubitabile: De Cyrillo Pignorius indicium sane fecit. Sed codex in Vincentii Contareni manu est, cum quo, si quem Patavii amicum habes,


page 473, image: s473

agendum cures, censeo. Vale, et si quaesitis tuis minus satisfactum est, cogita difficulter aquam e pumice exprimi. Aug. Vind. Prid. Id. Maiic DC MC VIII.

EPISTOLA XXXIII. DAVID HOESCHELIUS GOTHOFREDO JUNGERMANO S. D.

CUm, Doctissime Jungermane, officio scribendi numquam non satisfeceris, ac plus potius, quam minus praestiteris: dubitat mecum Welserus noster, quas uterque scripsimus [gap: Greek word(s)] , tuis litteris lectis, sintne illae tibi redditae, quare ipsius nomine non nisi salutem jam adscribo; mearum vero summam paucis repeto. Exempla Procopiana ad singulos te curasse, Notarum et Indicum, absentes; praesentibus ipsum dedisse; laetor. Accepi, et abs te missum mihi Aristophanem: pro quo Origenem mitto, et quaedam alia, nam Homiliarum nulla hīc sunt Exemplaria, quae istic apud Willerianos inveniri arbitror. D. Heinsii Notae ad tuum Herodotum, vel seorsim edi mererentur, si alia se ratio, cum quocumque alio libro illarum conjungendarum non offeret: ut et tuas [gap: Greek word(s)] peculiari potius libello ad Pollucem; quam cum Diasceve seu Commentario utriusque linguae Joach. Camerarii edendas noster Politarcha existimat. Si non nimium magno istic veneat Herodotus tuus, fac habeam: quum emendatiorem, tuisque Notis illustratum, ut et Ctesiam, edideris. Novam enim illam [gap: Greek word(s)] Historici tanti nondum vidimus. Catenam Proverbiorum fide bonā Schotto velim per Belgas reddendam cures: quum de Typographo sibi constare scripserit, quem hīc nullum dum reperio. Nec in ea quidquam noster Velserus mutandum existimat, quum Peltanus aliud Orationis filum sit secutus, et liberius verterit, quam ego fuissem ausus. Animadvertit enim idem Velserus inspectā utriusque Interpretatione, me (quoad ejus fieri potest) quam minimum a Graecis recedere. Harpocrationis mihi quoque exemplum est duplex typis Aldinis, antiquius et recentius. Animus fuit prelo adornare Epictetea,


page 474, image: s474

Enchiridio cum tribus Manuscriptis codicibus, Simplicio cum duobus collatis, emendatā hinc inde ab ipsomet H. Wolfio Interpretatione, notisque auctioribus: sed idem cogitare Heinsium ex D. Bongarsii litteris intellexi, ut jam totus haeream. Expecto tamen responsum, si dignabitur dare, illustris Scaligeri: quem vereor ne quid sinistri suspicetur de nostra Augusta, quum aliquantisper hīc Schoppius fuerit commoratus. Cujus Scripta [gap: Greek word(s)] numquam ego quemquam orthodoxae religionis approbaturum sat scio: quum sint etiam Catholici, quibus displiceant. De Pignorio, arbitror per Velserum rectius: ex quo intellexisse mihi videor, ipsum forte librum Cyrilli a Typographo quodam redimi debere, opinari. Verum haec hactenus. Bene vale, remque litterariam (ut coepisti) juvare perge.

Augustae Vind. 7. Kal. Septemb. A. S. N. 1608.

EPISTOLA XXXIV. GOTHOFREDO JUNGERMANO WOLFGANGUS SEBERUS. S. P. D.

IGnosce, quaeso, mi optatissime Jungermane, tarditati meae. Debebam, fateor, citius ad proximas tuas respondere; sed utinam, quae mihi objecta fuerunt impedimenta, ea nunc commemorandi occasio suppeteret. Nam in praesentia, si umquam alias, vel maxime ad scribendum ineptus sum. Boni ergo consulas, oro, quidquid e calamo fluxerit. Consumsi Norimbergae pene dimidiam partem Canicularium. Ibi cum D. Remo, sed et Altorfii cum D. Rittershusio multa de te locutus; et honorifice omnia. De Notis in Pollucem, vel (quod libenter cognosco) Commentario in illum statutum, opinor, jam habebis, quid facturis sis. Spicilegium meum non est, quod expectes. Reservo id, quidquid futurum, interpretationis emendationi, de qua jam saepe ad te me scribere memini. Esromianas autem notas interim mittam, ubi Commentarium illum magni avi tui a te editum intelligam; easque nescio, an cum aliqua mea [gap: Greek word(s)] . Ideam concionalem (quod turpe dices) numquam vidi. Amabo te, macta me


page 475, image: s475

Exemplari, sed pro pretio, quod proxima occasione solvam. Grammaticos Putschianos vehementer desidero, sed non sinit eos me emere spes notarum, quas adjectum iri aliquando scripsisti. De Hesychio quiescam; dum ex aliis me tricis expedivero. Interea fiet aliquid, spero; et utinam ab Heinsio. At cum nescio, quid me ita timidum reddat, ut scribere nondum audeam. Hesiodeis notis plura ut addas, vehementerrogo. Occupat is me Autor nunc, sed quantum licet per ordinarias operas, et alia negotia, quae praeter illas pene quotidie occurrunt. Quem autem in eo edendo servaturus sim ordinem, proxime commodius scripsero. Nam nunc tantum summa sequor fastigia rerum. Harpocrationem vel videndi occasionem mihi datam ex animo laetor; laetaturus magis si fiet, quod minaris; immo maxime cum novum abs te videro. Habeo interim pro communicato Exemplari maximas gratias. Gifanii Observationum Exemplar una mitte, quaeso. Jubebo Bibliopegum nostrum, ut pro illo juxta atque pro Idea concionali solvat, quod debebitur. Weitzio nostro scripsi, significet, quantopere cum suis Notis properet: rectius forte scripturus, significaret quando vobis commodum, eas in manus sumere. Id tamen commodius ex te quaesivero. Nam Indicem meum haud invitus eis comitem addam. Sed oportet aliquantulum adhuc habeam temporis, ad revidendum. Eram animatus annotare Dialecti Doricae rationem, tametsi id jam Portus fecit in Lexico suo Dorico. Post Hesiodum (miraberis quod dicam) ad prelum adornabo praeter Indicem Ovidianum [gap: Greek word(s)] cum interpretatione Balduini. Eo enim fine mihi eos dedit Clarissimus Rittershusius. Graece numquam alias videram. Si quid tu ad illos habueris, per occasionem excutias, et mittas oro. Cogor vertere; forte praeter morem Epistolarem Magianos libellos jamne certum emittere? Barlaami contra Primatum Papae libellum vellem una mittere posses; pro quo et ipso satisfacturus, qui litteras exhibet. Plura fortassis scribam proxime. Jam quae festinans admodum scripsi, ut boni consulas, iterum rogo. Bene vale, mi amicissime Jungermane, meque tui studiosissimum nominis et honoris esse, certo tibi persuade. Sleus. 10. Sept. Anno 1608.



page 476, image: s476

EPISTOLA XXXV. Clarissimo Juveni GOTHOFREDO JUNGERMANO CLAUDIUS SALMASIUS. S.

HEm mi Jungermane, tibi litteras a Salmasio tuo, quem tui, credo hactenus oblitum credidisti. Cave sis hoc animo tuo persuadeas, etsi jam, quod vix puto, persuasione illā imbutus es, quaeso te, per quidquid est tibi dulcissimum, ut illam deponas, et me te amare, qua quisquam fide potest optimā, serio tibi persuadeas. Plures, hoc verum est, a te litteras accepi, cum Heidelbergae agerem, quibus non respondi. Si causas quaeris, hae sunt, animo ita ut corpore aeger eram, omnia tunc mihi displicebant, et ipse, ut puto, omnibus. [gap: Greek word(s)] . Et id Medicorum, qui ad meam curationem erant, ipsissima culpa. Hoc est ignorantia, cum remedia omnia quae ex illorum praeceptis dabantur, in perniciem verterentur, et morbum potius foverent, atque augerent, quam morbi causam ullo genere rollerent. Itaque in hanc urbem veni doctissimis et [gap: Greek word(s)] Medicis refertam, ut in illorum manibus sanitatem meam de novo restituendam, quasi deponerem. Et sane jam validis et potentibus remediis morbum oppugnant, et puto propediem expugnabunt. Nunc melior, nunc levior sum, et ad omnia paratior, quam antehac eram, studia quae corrupti stomachi vitio, penitus abjeceram, nunc ad gustum mihi sunt, et serio jam redire cum ipsis in gratiam cupio. Si quid habes, mi Jungermane, in Harpocrationem, in Pollucem, in alios, quod mecum communicatum velis, quaeso ne graveris participem eorum me facere, quorum me cupidissimum et studiosissimum esse non ignoras. Quid nunc agis? Aut quo in loco est valetudo tua? Valde scire cupio, nec minus Casaubonus noster, qui quantum te amet, nuper mihi, cum ipsum convenirem patefecit, et tuo sane merito. Vale Doctissime et amicissime Jungermane, et Salmasium tuum semper ut soles ama. Lutetiae Parisiorum M DC CIX.



page 477, image: s477

EPISTOLA XXXVI. Praestantissimo Viro ADRIANO ELICHMANNO CLAUDIUS SALMASIUS. S. D.

ENavi mihi commodum reduci nulla prior aut potior cura incubuit, quam ut litteras ad Cancellarium Daniae quas promisi exararem, easque tibi cras summo mane mittam, ut tempori possis, priusquam inde cum Leviclio tuo solvas. Haec tria properanti verba satis sunt, nec plura opinor, e me requiris. Ad coenam mei me jam vocant, nec invitum fame utpote non parva e vectura collecta. Ibi in tuam et Leviclii sanitatem tacitus bibam. Cum haec scriberem liber Ebenbedan ante me apertus jacebat, et ostentabat mihi descriptionem animalis ..... cujus pellem frigidis et maleficiatis adprime utilem esse tradit: et animal dicit esse Turciam Malchysa. Eamdem vocem habent quoque tui Persae. Danum tuum rogabis, ecquod genus animalis sic proprie illi vocent. Haec obiter e re nata. Plura non addam nisi hoc, quacumque in re opera mea uti voles, fidenter impera. Sic enim de me bene meritus es, ut nihil petenti denegare sustineam, tuoque porro in aere semper sim futurus. Vale ac me amare perge, Danoque tuo nomine meo salutem nuntia. Leydae pridie Kal. Octobris M. MC. XXXIV.

EPISTOLA XXXVII. CLARISSIMO ELICHMANNO SUO CLAUDIUS SALMASIUS. S. D.

REmitto tibi Clarissi mi Lindani ad te litteras. Gaudeo ad me iri, ut medicinam faciam. Sed malo eam facere locis auctorum affectis quam corporibus hominum. Facilius hīc res succedit, et tutius


page 478, image: s478

peccatur. Si corruptionem pro sanaione fecero, nulla inde periclitatur hominis vita. Simonis Sethi locus non citra spem salutis aeger est. Vellem tam facile me possem nephritide mea liberare, quam vitium ex illius verbis tollere. Qui libros scriptos manu Graecorum versarunt, sciunt in vetustioribus [gap: Greek word(s)] , scribi hoc modo [gap: Greek word(s)] . Nec absimilem praefert figuram [gap: Greek word(s)] cum superne clausum non est hoc modo [gap: Greek word(s)] . Librarius qui descripsit illius locum pro [gap: Greek word(s)] cum illud [gap: Greek word(s)] in superna parte apertum esset, putavit esse [gap: Greek word(s)] et scripsit [gap: Greek word(s)] . Nihil verius. Graeci recentiores Naphtam vocarunt [gap: Greek word(s)] , hoc est, fontanum oleum, quod ex fontibus scaturiat. Naphta oleum est naturalis venae quod ex fontibus ebullit liquido bitumine simile. Hujus fontes in Babylonia, et in Astacena Parthiae apud Veteres. Immo et in Sicilia et alibi. Quod oleo simile sit. Graeci etiam [gap: Greek word(s)] vocarunt. Recentiores Petroleum [gap: Greek word(s)] . Quin etiam est [gap: Greek word(s)] , ut Sethus. Nec in Ambaro describendo, cujus similiter fontes ebullire putantur, omissurus fuit Sethus exemplum Naphthae sive olei fontani. Hausit enim haec ab Arabibus qui Ambari originem comparant origini Naphtae, quia utrumque ex fonte naturali. Geographus Anonymus in septima parte Climatis primi, sic de Ambaro scribit .................. Quod doctissimus Doctor ait se dubitarean sit, scribendum [gap: Greek word(s)] pro succino albo, ratione prorsus caret. Nam pro albo [gap: Greek word(s)] vetustissimis tantum Graecis usurpatum legitur et Poetis, non Oratoribus. Praeterea cur albi succini magis fontes diceret quam flavi? Vale.

EPISTOLA XXXVIII. JOHANNI CROIO CLAUDIUS SALMASIUS. S. P.

NEtuis Litteris patriā linguā responderem, Clarissime Croi, facit hujus egestas sermonis quo si instituam dicere, quae plurima nunc habeo dicenda, vix satis commo de explicari possint. Nihil verius tua Hesychiani loci correctione modo etiam legatur: [gap: Greek word(s)] . Nam


page 479, image: s479

Misy ex metallicis non ex metallis, quae duo aperte distinguit Galenus cum omni Scriptorum antiquitate, ut alia nempe sint [gap: Greek word(s)] quo in genere sunt aurum, argentum, aes, plumbum et similia: alia [gap: Greek word(s)] ut Misy, Sori, Chalcitis, Chalcanthum et cetera hujusmodi. De altero Hesychii loco ne tuam aeque probem conjecturam res ipsa obstat et ratio, quam ipsi tibi probaturam confido. [gap: Greek word(s)] ibi vel [gap: Greek word(s)] , nam utroque modo dicebatur, species illa est Indica, cujus apud Dioscoridem, Plinium, Galenum, aliosque Veterum mentio, cui et [gap: Greek word(s)] hodie Saccharum habemus, ac vocitamus; cum tamen aliud sit, ut fusius in nostris ad Solinum Plinianis exercitationibus ostendimus. Verba autem illa Hesychii sic constituenda sunt, ut ea alibi correximus. [gap: Greek word(s)] . Saccharum Veterum diversum ab hodierno sicut gummi in ipsa arundine sponte concrescens reperiebatur, et dentibus erat friabile sicut sal et candidum. Arundo ipsa quae id ferebat adeo crassae magnitudinis, ut vix quinque homines amplecti truncum possent, cujus ex singulis internodiis lembunculi etiam conficiebantur. Saccharum nostrum quo utimur hodie factitium est, ex succo fit arundinis modicae ac contusae expresso, cocto et in eam formam qua videmus coagulato. Facultates porro utriusque longe dispares. Saccharum illud veterum refrigerabat, ventrem solvebat, hoc contra siticulosum est, nec [gap: Greek word(s)] . Mannae genus esse, ac de coelo super arundinem delabi de suo saccharo crediderunt, ac tradiderunt plerique antiquorum. Hodieque id genus Sacchari apud Indos et Persas multo in usu est. Indi vocant Sacchar Mamba, quia arundo, in qua concretum invenitur, sic appellatur. Persae Tabaxin appellant cum Arabibus. Interpretes Avicennae et Serapionis Spodium. At [gap: Greek word(s)] Josephi cum sit Graecorum [gap: Greek word(s)] et ubique locorum nascatatur ad Indiae natale solum relegari haud jure queat. Arabes Sucharan vocant cicutam ...... Glossarium vetus Latino-Arabicum, quod ante annos octingentos scriptum asserunt, etiam Hyoscyamum interpretatur, et scribit Sicharan. Non dubito quia Hebraei hanc eamdem herbam, ut scimus Josephi testimonio appellarint [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] . Arabes quippe fere semper Eliph ponunt ubi est Hebraicum vau, ut in hoc ipso nomine [gap: Greek word(s)] quod Arabice dicitur [gap: Greek word(s)] De qua dictione ut libere tandem aperiam quid sentio, non dubitabo hanc conjecturam meam quasi in tuo sinu reponere, [gap: Greek word(s)] . Quid enim aliud quam me traducerem, si in ea lingua, in qua adhuc tiro


page 480, image: s480

sum, et plane hospes buccas inflare vellem? Videndum igitur quum Aquila illud [gap: Greek word(s)] interpretatus est, an non ab radice [gap: Greek word(s)] vocem illam deduxerit quod est caligare. Syriace [gap: Greek word(s)] atque etiam [gap: Greek word(s)] Arabice ..... unde ..... [gap: Greek word(s)] ac nigredo. Nemo nescit quam saepe in his linguis hae quatuor litterae [gap: Greek word(s)] invicem permutentur. [gap: Greek word(s)] Aphel conjugatio Syriaca [gap: Greek word(s)] quae respondet Hebraice Hiphil [gap: Greek word(s)] quod est obtenebrare, obscurare, extinguere. Hinc verbale [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Non ignoro tamen verbalia a forma Hiphil numquam esse absque auctario litterae in principio, sive illa sit [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] . Ex forma Piel potius erit. Utut sit, apparet Aquilam hujus idoli vel astri nomen [gap: Greek word(s)] quod caligare vel obscurum esse significat. Nec discessit a Secta Judaeorum suorum, ad quos accesserat, quibus solemne est Gentilium Deorum originationem a rebus turpiculis arcessere infamandi ac traducendi gratia. Sic Beelphegor quod a loco denominatur turpiori Etymo denotarunt. Ita et Beelzebub [gap: Greek word(s)] in Beelzebul, hoc est [gap: Greek word(s)] mutarunt quidam Veterum. Oecumenius porro ac Theophylactus qui [gap: Greek word(s)] , pro [gap: Greek word(s)] substitutum a Stephano videbant, quod idem esse significatione vocabulum putarunt, ideo et eamdem ei notationem adscripserunt. Et verum quidem est Saturnum Syris et Chaldaeis, item Arabibus et Persis nomine Kiun vel Kivan appellari, sed falsum est Graece [gap: Greek word(s)] significare ut voluit Aquila, longe vero falsius [gap: Greek word(s)] , quomodo Saturnus ab Aegyptiis vocabatur, eam significationem admittere. Et quoniam semel coram te insanire coepi, nunc vide porro, ut simplicem furorem furere contentus non sim. Quid [gap: Greek word(s)] et quid [gap: Greek word(s)] proprie significent, cum certum sit Saturnus utraque voce designari aliquo modo me expiscari posse credidi. Ac [gap: Greek word(s)] primo videamus. Eam viam hujus veriloquii eruendi iniisse spero, quam nec te improbaturum mihi persuadeo, et qua facile ad eam perveniri posse non diffido. Duplices scis esse Planetarum denominationes apud Graecos Mathematicos, una est qua [gap: Greek word(s)] appellentur, altera qua [gap: Greek word(s)] , et ita de ceteris. Convenit autem inter omnes hanc posteriorem appellandi rationem ab Aegyptiis sumptam. Cum plura habeam auctorum testimonia, unico ero contentus................................ ........



page 481, image: s481

EPISTOLA XXXIX. Clarissimo et Eximio Viro ISAACO VOSSIO. S. D.

REdiere ad me litterae Mori nostri cum tuis, quas nudiustertius accepi. Gaudeo illas non displicuisse vestris proceribus qua stylo, qua argumento. Si vir ille minus esset doctus, nec tot dotibus commendatus, non invisus viveret deterioribus nec invidis obnoxius. Unus homo odiosum eum reddere conatur omnibus, qui sibi credi postulat soli, magis quam toti Reipublicae et Ecclesiae Genevensi. Solus igitur est, quem invidia et odium non excaecant, quique inter illos affectus tam clarum videt quam Aquila aut Serpens Epidaurius. Die Dominicā praeteritā mihi adfuit, multisque verbis persuadere institit me sibi esse amicum, et meam quoque velle gratiam adjecta conditione, ut omnium quae dicta factave essent pro Moro, et contra, ex utraque parte constans esset oblivio, neque in posterum quidquam denuo fieret, dicereturve, quod occasionem vel causam simultatibus et rixis posset praebere. Annui et staturum me foederi promisi. Quid censes? Per se non amplius aget, sed an a suis obtinebit, ut in eodem silentio et maledicendi calumniandique cessatione maneant? Ita etiam pollicitus est. Videbimus an praestabit. Non puto te sponsorem pro illo super hac re futurum. Mira sunt sed scitu jucunda quae narras de Frenshemio. Itane a Curtio et Floro ac Tacito digressus vaticinari audet de Regno Christi et ejus Adventu? In mea tempora non, ut puto, incidet. Sed vide ne in tua qui multo me junior es. Non igitur mihi et coaevis haec Prophetia imminet, sed tibi tuisque aequalibus. Vos igitur Regnum Christi videbitis, qui Reginae Sueciae succedat, et traditam ab ea Coronam recipiat. Cur non in Sueciam properatis, ut propiores sitis fruendae istiusmodi beatitudini? Si nequitia hominum illum Christi adventum accelerare sit idonea, bene precari debemus Theologis, per quos in tanti boni possessionem mature mittimur. Aliqui tamen inter illos optimi qui fortasse an retardabunt illam [gap: Greek word(s)] . Epigrammatum librum servabis quamdiu voles. Non enim nunc


page 482, image: s482

opus habeo, cum alia ad manum sint quibus praeverti cogor. Remittam Scriverio Augustinum suum. Et jam fecissem, si mei aedes ejus scivissent. Sed dabo Typographo, ut ei reddat. Leidae XII. Maii M DC CXLVIII. Vale ac salve a tuo tibi aeternum Claudio Salmasio.

EPISTOLA XL. CHRISTINAE AUGUSTAE NICOLAUS HEINSIUS. S.

HIeronymi Gratiani carmen panegyricum, quo tuas laudes eleganter et copiose complexus est, ex Italia non ita nuper ad me perlatum, PRINCEPS AUGUSTA, Isaaco Vossio confestim misi, ut ejus opera Tibi traderetur. Officia haec quibus gnaviter fideliterque insudavi hactenus, aetatis meae reliquum occupasse porro poterant, si ea fuisse Tibi accepta, aut non ingrata saltem, ullo argumento haberem compertum. Nunc cum pronus ille semper et accinctus in profusam Tuivenerationem cultus funestum plane sit sortitus exitum, a dura necessitatis lege, et justissimo imminentis inopiae metu persuasus sum, ut ad alios transirem Dominos; ac benigniter non expectanti oblatum a Potent issimis Foederatorum Belgarum Patribus Residentis in hac Aula munus admitterem, et pro virili susciperem ornandum. Salsam illam atque amoenam, DOMINA, faceti urbanitatem ingenii si exploratam in Te satis habeo, ut habere debeo per diuturnos usus explor atissimam, ineptus, satscio, et ridiculus Tibi videbor, qui publicis negotiis me immisceam, a quibus alienam atque aversam Te sis professa semper. Praesertim cum et ipse ad privatae vitae tranquillitatem et otiosa Musarum castra omni voto ambituque a teneris constanter adspirarim. Nec instituti hujus me poeniteret, nisi essem ex illo hominum genere, AUGUSTA, qui glandes non tam frugibus praeferunt, quam esuritioni. Bonam quidem mentem amavi hactenus tenerrime, et sic, ut magis vix possem: at consultum propterea aut necessarium non fuit, si quid judieo, ut sororem quoque ejus Paupertatem pari cum adfectus pertinacia fovendam mihi atque amplectendam proponerem. Destitutum me omni ope, patrocinio dejectum meomni agnoscebam hominem peregrinum in peregrina regione; et quidem illic terrarum modis me indignis videbam


page 483, image: s483

relictum, (quod clementiae tuae, DOMINA, invidiosum in primis duco) ubi tu regnare gravareris ac detrectares ipsa. Ex patrio Belgarum solo et amoeno tractu illo Tui causa, tuis obsecutus mandatis emigraram, ut illuc mihi reditum intercluderes, ubi Tu privata malles vivere, quam Regina apud Tuos. Ita quippe hinc discesseras, ut paternum negotium post repetitas toties pollicitationes nec ipsa conficeres, nec conficiendum Regi verbo vel unico commendares. Et mihi, sire infectā Te comitatus essem, AUGUSTA, quid expectandum, quaeso, erat, praeter meorum omnium vel indignationem occultam vel apertum ludibrium? Post discessum quoque tuum tot jam mensibus nec coram mihi, nec per litteras quisquam tuo nomine significavit ullam aut rerum mearum, aut ipsius mei curam Tibi superesse. Nec ignorabam mitius longe benigniu sque exceptos a Te multos, qui odium tuum acerrimum aequissimis de causis in se concitassent: a quibus scopulis obsequii mei perspecta Tibi saepe, saepe etiam laudata quondam innocentia, et illibatum Tui demerendae studium mevindicare debuissent, si fuissem felix. Honestius certe multo dimitti a Te poteram, et exauctorari sub auspicia anni proxime elapsi, cum id ultro flagitarem futurorum praesagus. Nunc ut orbi persuadeas, DOMINA, dignum esse me, cum quo male agatur, tanti tamen aequis rerum aestimatoribus nequaquam videbor, cujus causa innatam tibi comitatem a te ablegaris. Nam quod paternis hostibus apud Te potentissimis obnoxium me non praestiti, si fers iniquius, id fore mihi integrum, et Tu frequenter pollicebaris, cum in oras hasce primo adveni, et libertatem mihi istam nisi concederes, Tibi ipsi omnem belli Germanici laudem perituram intelligebas, quo invictos Genitoris tanti manes tam gloriose ultum ivisti. Sed ad discessum tuum ut revertar, PRINCEPS AUGUSTA, is cum palam fecisset tandem, ac aperte testatus esset, de pristino erga me adfectu tuo nihil mihi reliquum esse praeter jucundissimam memoriam, et semper duraturam in hoc pectore, qua moerentem animum subinde oblectarem: excussus clientela tua ad illos confugi patronos, sub quorum imperio et natus eram, et enutritus: cum nec deessent alii, qui operam meam haud poenitendis conditionibus ambirent oblatis. Iter partim Italicum, partim hyems praeterita magnas inter rei familiaris angustias Upsaliae exacta, incommodis, fateor, gravissimis me objecit: quorum tamen meminisse vix permittit animus crebra recurrens recordatione ad prima servitii tempora, quae vivam benignitatis tuae imaginem mihi repraesentant. Tenacissimum hoc vinculum quemadmodum Te mihi firmiter


page 484, image: s484

adstrinxit hactenus, ita et porro adstringet, etiam obnitentem, etiam invitam, PRINCEPS AUGUSTA. Quapropter in Italiam Te cogitare laetor. Illic enim plenius intelliges, quanta propensi cultus efficacia, quo pietatis ardore tot terrarum mariumque intervallis Te remotam sim prosecutus. Quae si innotuissent mitissimis tuis auribus, qua es clementiā et aequitate, nusquam fores passa, ut scurris et terrae filiis Bordelotiis absenti apud Te insidiantibus in praedam cessissem: quos solum lucri sordidissimi studium et dolosi spes avara nummi Tibi manciparat. De cetero id unum anxie et tota cura agentes, ut scientias omnes, omnem eruditionem ex laudatissimo illo quondam Aulae tuae Sacrario atque Asylo eliminarent: rati in scitiam et improbitatem suam tutius securiusque tegi non posse, quam si per clandestinas artes et cuniculos occultos via illa praeclara subrueretur, qua ad certissimam victuri semper nominis immortalitatem tam feliciter contendebas. Sed nugivendos hosce et mimos circumforaneos in tuam, DOMINA, existimationem non minus injurios quam in meas fortunas, pro meritis suis ac virtutibus opportunior locus aliquando ornabit: a quorum perfidis et fraudulentis latrociniis fore auguror, ut me tueatur in posterum atque illaesum praestet demandata nuper provincia. Ea etsi honesta per se nec contemnenda, talis tamen est, qua ampliores etiam deferri mihi possent, si aut tempestivius Reipub. nostrae operam meam addixissem, aut domi maluissem liber esse quam servire foris. Ut persuaderer Regno Te nusquam discessuram, AUGUSTA, nisi expensis a me in Italico itinere pecuniis redditis ac refusis, conceptae de justitia munificentiaque tua apud me opinioni dabatur. Nunc quoque gratificaturam Te mihi hac in parte non despero: praesertim cum tam modeste tamque sobrie eas tecum rationes subduxerim; ut nihil illis se frugalius vidisse ipsi etiam hi fateantur, qui negare, si possint, malint. Chirographo tuo, quod sponte obtulisti, ut reditus ad Te maturus detur, non mea magis interest, quam heroici illius tui animi, eo vel in primis nomine, ne debere mihi quidquam videaris, postquam minime dignum judicasti, qui clientium tuorum numero posthac adscriberer atque accenserer. Si imparatus, AUGUSTA, nec magna satis erectus fiduciā ad has preces descendo, cogita, quaeso, et recordare, quam fatali illae cum repulsa jam ante apud Te assiduo luctatae sint, etfi nec ambitiosae umquam, nec immodicae, et semper fere in solo familiae nostrae negotio promovendo occupatae. Fractas eas et languentes


page 485, image: s485

ne mirare, DOMINA, dum toties iterantur, nec quidquam proficiunt. Usus irritus ac cassa consuetudo vires earum, ut exhaustas jam pridem detrivit, ita nunc profundo quodam veterno perfundit supplicantem. Quamquam post damna illa fortunis meis illata, quae passus sum, dum tibi servio, post profligatas majori ex parte facultates, et quinquenne tempus in ipso juventutis flore perditum, causae prorsus nihil est, cur verborum jactura multum me movere debeat. Recensendis liberalitatis tuae exemplis ne operose nunc incumbam, duos illos, AUGUSTA, non bene feriatos clientes, quos apposite omnino ac argute porcos solebas nuncupare, quam obesos, quam probe saginatos a Te dimisisti? Nobis interim neglectis et plorare jussis, qui si magni non eramus pretii, homines tamen eramus. Quapropter effectum da, ut os importunum calumniae obstruatur, nec permitte, ut Livor posthac malignus jactare pergat, histriones ac citharoedos, tempori fallendo perdendoque natos unice, et abjectissimum ab omni seculo mortalium genus locupletari a Te potuisse, cum viri litterati et instrumenta aeternitatis non possent ali. Ago liberrime, ut vides, pro meis moribus, et sine circuitione, DOMINA. Sed cum cordata illa Philosophia, cui Te addictissimam profiteris, assentationi subdolae hostem inexorabilem, amicam intrepidae atque ad omnem eventum inconcussae veritati se praestare soleat, non potes succensere in severas studiorum tuorum leges et praecepta mascula juranti. Vale PRINCEPS AUGUSTA, et beneficiis tuis tantum fac debeam, quantum defero tuis virtutibus: quarum cultorem certissimum me semper es experta, semper experieris, si per Te licebit. Holmiae A. x. M. DC CLV. Nonis Januariis Julianis.

EPISTOLA XLI. NICOLAUS HEINSIUS RUYSCHIO GRAPHIARIO S. D.

NUntio invitus, sed nuntiandum tamen est, eo in Foederatos Belgas animo Regem hinc abiisse, ut commotior abire, et magis exasperatus vix potuerit, si aperte nobis inimicus foret. Exceptum


page 486, image: s486

quidem benigniter comiterque a Celsissimo Senatu Dominum Sparrium, diebus ante profectionem paucis intellexerat, qui Nuntius exulceratam nuper indignatione mentem ad leniora revocasse videbatur. Sed caducum omnino fuit et minime diuturnum id nobis gaudium. Quid bilem ei denuo concitarit, non dixerim. Concitatam tamen esse graviter apparet. Rumor tamen pertinax et constantissimus, cum per Aulam spargatur, tam Galliae Daniaeque Reges, quam Protectorem Britanniarum a Celsissimo Senatu per litteras tentatos de ineundo contra Suecos foedere, earumque litterarum exempla huc dicantur transmissa, facillime persuadeor, ut credam, hac potissimum de causa, nec dum satis obductam cicatricem recruduisse. Huc insuper accedit, quod Foederatorum Belgarum Senatum Consilia, rebus suis valde nocitura, nuper cum Polonis agitasse Rex prae se ferat. Quid quod Regis Ministri adseverant, Pacem quam Poloni flagitant, hoc praesertim nomine suspectam sibi esse, nec facile admittendam tamquam dubiam et infidam. Haec tamen atrox procella quibus artibus a Republica averti commode possit fateor me non videre. Suecos ad Imperium Maris Balthici aspirare, suspicio quidem hactenus fuit apud plerosque, sed suspicio tantum, et nunc vero non id solummodo fatentur ipsi, sed jus et arbitrium, quod mireris, omne jam nunc ante bellum sibi vindicant arrogantque in id Mare. Hoc a praecipuis Regni hujus viris, nec apud me dissimulatum est, nec apud Illustrissimum Poloniae Oratorem Lescinium, cum quo copiosos habui sermones de hoc negotio. Multa opportuniori tempore narranda servo, cum omnia chartae huic committi, neque possint, neque debeant. Poloni obtulerunt Regem suum Sueciae Regni titulis cessurum, si de ceteris rebus controversis inter utramque partem conveniat. Vale Holmiae 17. Julii 1655.

Signatum

N. HEINSIUS.

EPISTOLA XLII.

Magnifici, Excellentissimi, Amplissimi Viri,

DIscedenti mihi ex Batavis paulo tardius ob valetudinis incommoda quam putaram, diverti nihilominus ad vos, uti receperam, praesertim ejus pernoscendae rei causā, cujus mea non parum intererat, vehementer cupienti frequentes ex patria, iique tristissimi nuntii afferuntur,


page 487, image: s487

quibus propemodum invitus alia quadam brevissima via maximis itineribus revocabar. Hoc non credo aegre adeo vos, qui domesticae pietatis vim optime intelligitis, tulisse: mihi quidem in hac tumultuaria profectione perquam molestum fuit vestro caruisse jucundissimo congressu. Ea enim tenebar vobiscum vivendi mirifica et plane incredibili cupiditate, ut amplius nihil dubitarem, quin si mihi vos amplectendi facultas semel fuisset concessa, dubia omnia atque incerta, quae optimam voluntatem meam implicabant, ex voto dissolvissem. Certe apud animum meum constitueram, quidquid in hoc negotio decerneretur, vestro acquiescere arbitrio: nihil esse pulchrius quam inter illustres ejusmodi cancellos cum talibus viris decurrere: futuri laboris praemium amplissimum in vestra consuetudine et benevolentia fore: praeterea gaudebam in amoenissimo illo littore divinitus mihi secessum ostendi meis opportunum consiliis et lucubrationibus, in quo non absque studiosae juventutis fructu iis me involvere studiis potuissem, quae reconditis divinarum humanarumque rerum praeceptis instruunt animum ingenuum atque incredibili voluptate perfundunt: nunc ea omnia doleo, et propemodum indignos contra cecidisse, et quam animo praeceperam ex convictu vestro suavitatem inopinato casu mihi eripi: vix enim in has oras redeuntem vehemens et maligna febris me invasit, atque alterum in mensem misere exercuit, ut aegre animam retinuerim. Cujus quidem gravissimi mali tandem Dei Opt. Max. beneficio sopiti reliquias magno meo cum incommodo etiam nunc sentio, quibus profecto quidquid superest virium, funditus perit, aliisque latentibus morbis fores aperiuntur. Videtis, Patres Academici, quo in periculo mea vertatur salus, cujus nullam videbor rationem habuisse, nisi omnibus aliis rebus relictis operam dedero, ut quod prope totum amisi corpus recuperem. Haec res, quod vos non fugit, multo longioris erit morae, quam ut a vobis expectari queat. Non est in mea manu certum tempus polliceri. Hybernae tempestatis incommoda redeundi difficultatem augent, spem minuunt. Sane proficisci, aut si maxime proficiscerer, prodesse vobis quī possem in hac valetudinis imbecillitate? Itaque etiamsi invitus eas dimitto cogitationes, quibus me libenter oblectabam: tamen quia a mea pietate alienum est incertā valetudine publicum commodum morari, quod semel vobis magno cum litteratae juventutis detrimento accidisse non ignoro, nihil video aliud superesse, quam ut incomparabili Heroi, optimo atque invicto Principi, persolutis Numini ejus immortalibus


page 488, image: s488

gratiis, mei mutationem consilii humillimo obsequio excusem. Id si tardius quam oportebat, a me fieri putetis, colligite ex hac cunctatione, quam difficulter eam in sententiam descenderim, malui tandem mihi quam vobis fraudi esse, ne ad vos pristinae sanitatis dubia spe profectus, quod fuci faciunt in fabula, alieno labore miseram vitam otiose propagarem. Vos, quae mea est in humanitate vestra singularis fiducia, amplissimis curatoribus, ne quid in hac causa malam in partem accipiant, rationum mearum pondere satisfacite: de mea autem erga omnes vos et singulos perpetuā voluntate et observantiā nihil dubitate. Ego quia me non possum, animum meum vobis dono, quem nexu et mancipio teneatis: qui dum sibi constabit, vestri memoriam beneficii numquam deponet. Valete, et mihi bene velle pergite. Scribebam Gottorpii Cimbrorum. Prid. Non. Octob. [gap: Greek word(s)] DCC LXIV.

Excellentissimae Dignitatis vestrae Observantissimus.

MARQUARDUS GUDIUS.

FINIS.