10/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

JO: GEOR: GRAEVII, ARCERII, CUNAEI, aliorumque EPISTOLAE, Nunquam antea editae. Quibus accedit ATRAMENTUM, SIVE FABULA DE Monachis Antonianis, ex Italico Latinis versibus reddita AB AEGIDIO MENAGIO, Viro clarissimo. ROTTERODAMI, Typis PETRI vander VEER Anno MDCCX.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

HENRICO GESSELIO cognato suo S. P. D. MARTINUS VERHOORN.

SErius opinione mea et voluntate epistolas quasdam Graevii, et aliorum, quarum ex promisso Tibi debitor sum, misissem, si eas mea manu descripsissem. Quare ne longiore comperendinatione uterer, eas Bibliopolae typis describendas tradidi; quas nunc Tibi offero. Sed audi fabulam, et para assem. Non dubito, mi cognate, quin ex sermonibus aliorum intellexeris, impurissimum scurram, Pharmacopolae filium, cui pectus oppletum probris, ac qui apud Remonstrantes nunc sacris operatur, ante aliquot dies, plebejum epigramma (est enim Latine


image: as004

infantissimus) in me scripsisse, ab alio in eadem societate fratre, ipsi simillimo, incitatum. Hic, quis sit sat scio, sed quia sub ficto nomine latere voluit, lateat, lintearium quemdam, cujus genus libidine foedum, et maculosum est, in egregio illo opere adornando adjutorem habuit. Videbis ex lectione epigrammatis, quomodo hic Tartari satelles, et parens mendacii omne suum virus in me effudit, nec verbo, nec facto antea a me laesus, adeo ut nec ipse Diabolus quicqnam falsius in me excogitare potuisset. Omne meum crimen in eo consistit, credo, quod Te, fratremque Tuum, id est Hogerbetii posteros, contra tutorum injurias quorum alter, ipsius amicus est, in jure defendo. At ego hujus frenetici insaniam, quia videtur nescire quid faciat, veratro curandam, nec responso ullo irritandam staiuo. Ego certe maiorem bonorum et honesiorum citium reverent am habere me ostendam, quam ut infami id gentus scriptoine nomen meum apud praesens, aut


image: as005

suturum seculum velim traducere. Et si in hanc arenam semel descendero, salus mihi multa tranquilliori vitae, et humanioribus literis postremum dicenda est. Quare non committam, ut sacerrimum caput imitando, morbum hunc alere exemplo meo videar maluisse, quam vere piorum et [gap: Greek word(s)] acquiescere judiciis, quos talia monstra cum suis latratibus scimus abominari. Hic ipse nebulo non solum impius in praeceptorem, sed etiam in parentem sunm fuit: quem, quia paulo largius de suo vivebat, Delphis in carcerem conjecit quum ipsi Ethnici injurias parentum aequo animo perferendas esse statuant. Hic ex insidiis calamo venenato famam proximi sauciare, eademque manu (horresco referens) divina mytsteria, et [gap: Greek word(s)] tractare audet. O tempora O mores! O egregium Christi discipulum! Et tamen hic furcifer omnibus ulceribus obsitus canina sua eloquentia famam alterius allatrare voluit. Sunt mi Cognate, sunt in illa Societate quidam tam stolidi, tam inertes, tam


image: as006

literas, virtutemque perosi, tanta morum nequitia, (nihil enim significantius dicere possum) senescendo obbrutescentes, ut facile animam illis pro sale datam esse a naturae munere credas; ideo tantum scilicet, ne putrescerent, ut de suibus, animali stolidissimo dictitatum est. Qui certe, ut Apostoli verbis utar, magis sunt [gap: Greek word(s)] quam [gap: Greek word(s)], et qui non tam honore sacerdotii ornati, quam obruti esse videantur iniquis oneribus. Quid aliud tandem ipsi, quam Telluris inertia pondera, magno scandalo in honestiorum civium oculos quotidie incurrentes. Hi tamen se popello colendos tanquam sacrosanctos, et praecordia charitatis, ac delicias Christi objiciunt (quod mihi saepe cachinnos excitavit) quum ipsos Pharisaeos hypocrisi, injustitia, caeterisque vitiis longe superent. Hi magnum aliquid esse existimant, vilem plebeculam, et indoctam concionem linguae volubilitate decipere, quae, quicquid non intelligit, plus miratur. Quam multi sunt hodie


image: as007

inter illos, quibus pro eruditione est audax asseveratio, praesertim quoties de loco superiore loquuntur, ubi contradictorem non metuunt, Supersunt tamen in ista Societate pauci viri primarii. de quibus omnia magna sentio, quos ab ista turba dignitas oris eximit, et morum ac doctrinae Majestas. Honestiorum igitur interest tantam indignitatem non sileri, ne quorundam tenebrae totius ordinis splendori officiant. Sed ne Te pluribus morer, ego animo tranquillissimo hunc alieni nominis obtrectatorem, sui decoctorem nullo responso dignabor, et ab hac scabie ungues abstinebo,

In tauros Lybici ruunt leones,
Non sunt papilionibus molesti.

Fingant, et mentiantur, quae volent. Ego ab eorum contumeliis, non aliter quam generoso contemptu, atque ea, quam Christus Dominus a suis discipulis exigit, animi magnitudine me vindicabo. Hoc pietas jubet, Hoc


image: as008

semel proposui. Nunc Te ad sequentium pistolarum lectionem dimitto. Errata quaedam graviora, quae incuria typographi irrepsere, facile corriges. Vale Rotterodami ipsis Calendis Januarii Anni CIC IC CCX. Quem Tibi studiisque tuis cupio quam faustissimum esse.



page 1, image: s001

J. G. GRAEVII EPISTOLAE

SERENISSIMA, AC POTENTISSIMA REGINA.

Effusum studium Tuum erga Nicolaum Heinsium, ejus obsequium, fides, et observantia, quam Tibi tot annos probavit, promissique religio, qua me obstrinxi, mihi imperarunt, ut Tibi, Maxima Princeps, ejus obitum significarem, et novissima illius mandata perferrem. Decessit D. VII. Octob. Hagae Comitis, quo se receperat, ut officium unicae filiae sororis suae, quae nubebat Senatori Leydensi, praestaret. Sed vix Hagam venerat, cum incidit in febrim assiduam,


page 2, image: s002

qua sedecim dies est conflictatus. Quarta, quae obitum ejus antecessit die, de illius valetudine conclamata certior redditus, Hagam advolavi, eique biduum adsedi. Corpus erat confectum vi morbi, vigiliis, inedia, et tantum non enectum, ut inter altos anhelitus aegre posset expedire verba. Animus tamen vigebat, quem ostendebat totum in Deum, ejusque pace et venia impetranda defixum esse, planeque compositum ad fortiter et placide fatalem horam excipiendam, quam videtur praesagio quodam mentis providisse. Secum enim pertulerat fascem satis grandem chartarum, quem jussit flanimis tradi in suo conspectu, paucis ante ultimam diebus. De elucubrationibus, in quibus tot annos elaborarat, nolebat quicquam, saepius interrogatus, quid iis fieri vellet, audire, testarus se ab his vanis animum avocasse. Inter alia mihi praecipiebat, se Tuicultorem clientemque addict issimum mori. Vellem auspicatius mihi suppetiisset


page 3, image: s003

argumentum, Tibi Serenissima Regina declarandi observantiam et cultum meum, quo nulli mortalium, quorum fides et obsequium Tibi semper fuerunt probatissima, dudum concedo. Sed non potui non hominis amicissimi et longo usu mihi conjunctissimi, ultimae voluntati parere. Cui propter diuturnam, et pene quotidianam in tanta vicinitate consuetudinem, possum testis esse tantae erga Te pietatis, ut paucos Te habere purem cultores, aeque fidos, aeque Tui observantes. Nihil in omni sermone libentius usurpabat, quam meritissimas Tuas laudes. Nihil gravissimos articulorum dolores, quibus crebro exercebatur, aut levabat, aut fallebat saepius et efficacius, quam memoria illius temporis, quo Tibi apparere, Tuisque sermonibus et benevolentia coram frui sibi datum fuit. Hanc reverentiam, quam vivus semper, ubicunque dabatur occasio, prae se tulit, moriens etiam antiquissimam et sanctrissimam sibi esse


page 4, image: s004

declaravit, Tibique testatam eam esse voluit. Cujus dum exsequor mandata, rogo ut patiaris persuaderi, me inter illos esse, qui admirantur Tuam sapientiam, et qui non Tuam purpuram, sed Te religiose colunt, et venerantur. Si vero in clientum Tuorum numerum me fueris dignata adoptare, omnia ad quae votis perveniri potest in humanis, existimabo me consecutum esse. Deum precor, ut Te, Regina Sapientissima, diutissime servet incolumem. Trajecti Batavorum D. xv. Octob. CIC. ICCLXXXI. St: Gregor. MAJESTATI TUAE. Devotissimus cliens J. G. GRAEVIUS.



page 5, image: s005

Reverendo et illustri Viro STEPHANO GRADIO. S. P. D. J. G. GRAEVIUS.

Anno superiore misi Tibi Florum a me editum, pignus mei in Te studii et amoris. Elegantiam enim ingenii Tui a plurimis annis suspexi, et eruditionis copiam, quam luculentis monumentis orbi testatam fecisti erudito, magni aestimavi. Literas testes hujus meae in Te voluntatis, quas Floro eram adjecturus, intercepit tum nescio quae Elsevirii fasciculum in Italiam curantis festinatio, et meum in illo temporis articulo iter in Germaniam. Postquam redii; subinde alia aliaque intervenerunt, quae meam scribendi voluntatem retardarunt. Nunc tamen diutius hoc officium differre mihi religio est. Non possum


page 6, image: s006

enim non Te, quamvis refugiat animus, de Nicolai Heynsii morte certiorem facere: Feralis ista dies, qua hoc Belgicae sydus est extinctum, fuit dies VII. Octob: Exspiravit autem Hagae Comitis, quo contenderat propter nuptias unicae filiae, sororis unicae, cum febri correptus et attenuatus exhaustis omnibus viribus jacuisset sedecim dies. Jacturam ego feci irreparabilem. Amisi amicorum vetustissimum et certissimum, cum quo omnes curas, voluptates et mo lestias partiri solebam. Magnam quoque et res literaria et Batavia fecit jacturam: Illa praecipuum suum columen, quiqueei ornandae omnem vitam impendebat, et candidissimum ingeniorum amatorem, adjutorem singularem, et assiduum ad bene de illa merendum hortatorem: Haec amisit virum, qui unus tuebatur priltinam literarum digniratem, qua floruit olim ad invidiam. Mihi certum est amicissimo virorum inferias, quas pro mea facultate possum, dare. Non


page 7, image: s007

solum enim ei parentare decrevi, sed et amicos ejus sollicitabo, ut vatem praestantissimum, et inter Principes hujus aeratis numerandum, ornent carminibus. Nec dubito quin et Tu, pro illa, quae inter vos intercessit, amicitia, sis symbol um ad Heynsii tumulum honestandum, collaturus non modo ipse, sed et alios, ad hoc pietatis munus persolvendum ejus manibus, incitaturus. Reliquit communis amicus noster Bibliothecam copiosissimam, et libris rarissimis refertissimam. Plures ducentis, si recte memini, in illa habentur, quibus Scaliger usus est, et quorum plerorumque marginibus adscripsit non pauca tanto viro digna. Haeredes illam vendituri sunt. Haeredes autem scripsit liberos sororis, quae praeter filiam tres filios sustulit olim ex Wilhelmo Goesio summi tribunaris Batavici Senatore, cujus commentarium in scriptores finium regundorum, et Pilatum Judicem credo Te vidisse. Mallent tamen inveniri, qui eam totam


page 8, image: s008

licitetur. Dolendum sane esset, si tam insignis et tanto studio collecta ex omni Europa bibliotheca distraheretur. Sed haec [gap: Greek word(s)]. Annotationes in Virgilium, Silium Italicum, Valerium Flaccum, et Petronii fragmentum Tragurianum, quod imprimis insigniter illustravit, Tuamque sententiam multis firmavit argumentis, ut simulac compositae fuerint, in lucem protrahantur, curae mihi erit. Sunt enim omnes indigestae. Poemata quoque et notae in Ovidium longe habentur auctiores. Eae quoque si vixero, et pax nos respexerit, longius videbuntur. Vale Vir Excellentissime et me ama. Trajecti Batavorum D. XV, Octob: CIC ICC XXCI.



page 9, image: s009

Viro perillustri P. DANIELI HUETIO S. P. D. J. G. GRAEVIUS.

Cum, quas Alneti a. d. VII. Kal. Septemb: dederas a. d. X. Kal. Octob: mihi redderentur, triumphabam. Nam ubi a Te mihi perferuntur literae, festum diem indico Musis nostris, tantam ex iis, Tuaque, quam semper prae se ferunt, in me benevolentia, capio voluptatem. Sed cum eas explicarem, mirifice percellebar. Quid enim acerbius mihi accidere potest, quam meam in Te colendo et amando fidem ac constantiam accusari, qui Te in oculis fero, qui magnam humanae felicitatis partem in Tua, viri dignitate, doctrina, virtute praestantis, amicitia mihi constitutam esse decrevi: qui in illa tuenda


page 10, image: s010

nihil antiquius habeo religione officii. Julio superiore scripsi ponderosam ad Te epistolam, credicam fidei ejus, qui Legato nostrae Reip: ad vestrum Regem est a secretis, cum duabus aliis, ad illustrissimum Ducem Montauserium, et Episcopum Condomensem, exaratis. Tibi inter alia significaram mortem Christophori Sandii, Isaaci Gruteri, et Thomae Munckeri, qui, paucis antequam obibat diebus, emiserat Mythologos Latinos, notis non indoctis illustratos. Non longe post Professori Philosophiae Leydensi Voldero cum accinctus itineri Gallico ex me quaesivisset, si quid vellem Lutetiae, non solum epistolam, sed et fasciculum Tibi reddendum commisi, in quem conjeceram Hogersii carmina, Hieronymi, Graeci doctoris Ecclesiastici libellum, olim a Morello, nuperius a Christiano Daumio amico meo denuo protractrum in lucem, Marci Meibomii animadversionum specimen in sacras litteras, et meam orationem de Cometis.


page 11, image: s011

Si priores interciderunt literae, has saltem Tibi redditas esse spero, quarum curam suscepisse Bigotium nostrum, ex Voldero intellexi. Dolorem, quem ex criminatione Tuarum literarum, negligentiam in colenda amicitia mihi exprobrantium, acceperam, exasperabat tristis nuntuis, qui eodem tempore ad me perferebarur, de conclamata Heynsii nostri valetudine. Simulac is ad me perveniebat, simul Hagam advolabam. Eo enim per hanc urbem contenderat Noster aliquot diebus ante, ut nuptias filiae sororis, quae nubebat Leydensi Senatori, obiret. Apportabam ei Tuam epistolam, quam licet confectus esset morbo, vigiliis, inedia, testabatur sibi esse gratissimam, et singulari levamento. Cum, quae fronti inscripta erant, legere vellet, oculis offusam esse caliginem, quaerebatur Tandem tamen, licet difficulter expediebat inscriptionem, ipsam epistolam jubebat seponi, quam cum nonnullis aliis, quas in hoc morbo acceperat, lecturus


page 12, image: s012

esset, cum primum melius se haberet. Non obscure tamen declarabat fatalem diem instare, seque ad eam placide accipiendam animum composuisse. Me obtestabatur ut Tibi, Reginae Sueciae, Christianae Alexandrae, Episcopo Monasteriensi, Duci Montauserio, Bigotio, et Menagio significarem, se vestrum amorem illibatum inferre sepulchro. Tertio, quo ad eum veneram, die, domum remeabam, sequenti exspiravit. Iserat VII. Octob: Gregoriani. Amici hujus omnium optimi et certissimi obitus tanto me affecit moerore, ut ejus acerbitatem longa dies non sit mollitura. Amisi enim, in cujus sinu curas, molestias, omnesque cogitationes, tam de studiis nostris communibus, quam de rebus aliis deponebam, laeta juxta ac tristia: in cujus fide, suavitate, doctis fabulis, et epistolis, fere quotidianis unice conquiescebam. Amisit res literaria primarium suum in his terris decus, qui nullam de illa bene merendi praetermittebat occasionem. Nihil candidius


page 13, image: s013

erat Heynsio, nihil sanctius. Nunquam ab eo discessi, saepe vero in tanta vicinia illum visebam, nisi doctior et melior. Quam favebat crescenti ingeniorum laudi. Quid non opis, studii et consilii impertiebat iis, qui aliquid moliebantur profuturum publico, artibusque praestantioribus: et Bibliotheca, quae omni lectissimorum. librorum genere affluebat, et animus ejus ingenti literarum flumine inundatus, unde licebat cuilibet haurire, patebat omnibus. Certum mihi est tanti viri et amici memoriam pie persequi, et vitam ejus literis prodere. Te pro Tuo in eum amore rogo et obsecro, ut optimi Poetae manes carmine decores, non ipse solum, sed et alios cives tuos facultate carminum pangendorum praestantes, ad istud pietatis officium persolvendum incendas, ut posteris testatum sit, superesse hac quoque civitate, qui virtutem intelligant, et terris ereptam celebrent, et magnifaciant. Bibliotheca, quam reliquit, et copia et exquisitissimorum librorum in omni


page 14, image: s014

scientiae genere raritate, privati hominis fortunam fere supergressa est. Batavia parem sane non habet. Vereor ne distrahatur. Dignissima tamen esset, quae magni Principis Musaeum ornaret. Ejus commentarii in Virgilium, Silium Italicum, Valerium Flaccum, et Tragurianum Petronii fragmentum, ut componantur, male enim digestos reliquit, ut publici juris fiant, si vivo, providebo Vix nunc iste luctus me sinit cogitare de aliis rebus. Non possum tamen non, caeteris epistolae Tuae capitibus paucis respondere. Horbius, cum elaboraret in Historia Origeniana, juvenis cum ab ingenio, tum ab eruditione ad hanc provinciam ornandam imparatissimus. Ab isto instituto, quoties mecum de illo sermonem habebat, cum aliquot menses in hac urbe degeret, sem per eum deterrui. Hinc nunquam ausus est illam diatribem mihi mittere. Quid quaeris? Tua indignus est ira. Poenam impudentiae jam ipse repraesentavit, et Tuam vicem ulta est: vindex juvenilis


page 15, image: s015

petulantiae et procacitatis ira coelestis. Nam in Germania, ubi praeconem agit apud eos, qui Lutheri disciplinam sequuntur, fertur in fanaticorum castra transiisse, et a suis [gap: Greek word(s)] exagitari mirum in modum. Dudum tamen de illo nihil audio, supersitne, an obierit. Optimus Hogersius, qui ante hos sex septemve annos e vivis excessit, Tua carmina, quae cum eo communicaveras, cum adolescens Gallias peragraret, semper in ore habebat, aliisque, captus eorum elegantia, recitabat. Quae cum et caeteris mirisice placerent, statuit illa cum suis publicare, ne, quam ex iis percipere se testabatur voluptatem, aliis invideret. Donabis credo, qua es bonitate, quod Te inconsulto Tua ediderit poemata, ejus in Te amori et studio, quo Tuos ingenii foetus profequebatur. Stadensem editionem libri Tui de Interpretatione, ut Horthamelius, qui modo ad nos pervenit, Tibi apportet, mihi erit curae. Lugdunenses operam dare, ut edant illum ipsum librum, Tuis


page 16, image: s016

accessionibus locupletatum, insigniter perquam laetor. Valde post obitum Elsevirii haec Tua lucubratio me sollicitum habuit, ne forte intercideret, quod priore illa epistola pluribus sum testatus. In Tullio, quem Blaevius sibi ex Danielis auctione vindicavit, nunc strenue pergunt. Is totum me fere tenet. Nec nihil tamen temporis impendo Scriptoribus Rei rusticae, ad quos emendatius prodendos, exspecto aut primam, aut vetustissimam editionem, quam mihi mittit Magliabecqius: Commeatus Asiaticus, qui propediem appelletur, eam, ut speramus, apportabit. Non diu tunc morabor. Sed quid Tu in hoc otio mediteris, ac agites, novi enim te nunquam minus otiosum esse, quam cum videris otiari, aveo rescire. Sponii inscriptiones selectas, quas olim narrabas sub praelis esse, nondum audivimus in lucem emersisse. Reynesii brevi prodibunt Lipsiae; ut et Epiphanius Petavii pulcherrimis typis descriptus, cujus primum tomum jam vidi. Vale vir magne, et me ama. Trajecti Batavor. pridie. Idus Octob. Dionysiacas CIC XXCI.



page 17, image: s017

Juveni Nobilissimo CHISTOPHORO KRIWITZIO S. P. D. JOANNES GEORGIUS GRAEVIUS.

Literae Tuae quam gratae mihi accidant, Kriwitzi Nobilissime, vel hinc potes existimare, quod, quum variae aliorum hisce diebus ad me epistolae sint perlatae, responsionem tamen ad Tuas, aliis omnibus praevertendam duxerim. Etenim nemo unus est, qui meae disciplinae traditi sunt, quem tenerius amem, quam Te, cujusque studiis aeque bene cupiam, et propter parentem Tum, quem observo et colo, et propter Tuum ingenium, in quo plurimum et ornamenti et suavitatis mihi constitutum fore putabo, si ad frugem pervenerit, hoc est, si perseveraveris id virtutibus, ac iis artibus excolere, quae obscuros homines saepe


page 18, image: s018

ad maximas dignitates extulerunt, et summo loco natis semper fuerunt ornamento. Magnam sane de Te spem mihi affirmarunt binae Tuae literae priores, in quibus expressae exstant elegantiae, et bonae scriptionis notae. Utinam plures de eodem oleo et opera a Te acciperem; testantur enim Te nec male locasse Tuum studium, et posse egregiam scribendi facultatem consequi, si strenue perrexeris, ut coepisti. Novissimae negligentius erant scriptae, sed id dono Tuae festinationi. Per ego Te autem illam praeclaram spem, quam Tui necessarii de Te conceperunt, oro quaesoque, ne quicquam remittas de, Tua diligentia, sed cottidie Tua studia magis magisque urgeas, assiduitateque et le et ionis et scriptionis, ad id enitaris honorum et eruditionis fastigium, cui Te tuorum vota, et tuum ingenium destinarunt. Hoc autem facile consequeris, si, quod ille ajebat, cum mortuis frequenter converseris, priscis scilicet, et recte sentiendi et bene loquendi doctoribus familiariter


page 19, image: s019

utaris: Vivos autem eos secteris, quorum consuetudo Te meliorem et doctriorem reddere possit. Nam in hoc aetatis flexu diligenter providendum est, quibus te applices sodalibus i mali enim, cum quibus una sunt, invitos et non sentientes veneno suo tanquam pestilens aliquod sydus adflant. Hae optimorum etiam ingeniorum pestes cane pejus et angue vitandae sunt, et tanto quidem studiosius, quanto facilius incautos lenociniis suis inescant, et transversos rapiunt. Quae tamen non ideo scribo, quod Tuae diffidam aut probitati, aut diligentiae, sed ut admissis passibus currenti calcar addam, et propensionem prolixae meae erga Te voluntatis declarem. Nullus enim dubito, quin in sinu parentis tui, viri gravissimi, et sub oculis propinquorum ita te compares, ut Te et illis dignum est, quorum virtutes Tibi exemplo esse possunt. Studia Tua recte et ordine instituis, si cum prudentia juris civilis, cui Te jarri scribis attendere, conjunxeris politiores literas, et historiarum


page 20, image: s020

notitiam. Novi enim et genus et indolem Tuam ad alta Te vocare, longeque supra vulgus istud togatorum vulturum, qui, ut rem faciant, nihil pensi habent, neque quicquam praeterea curant, velle enitescere. Ad nullam autem eximiam jurisperitiam quisquam pervenit, nisi qui antea magistris dicendi operam dedit. Magistros dicendi quum dico, non eos tantum intelligo, qui praecepta Rhetorica cirratis tradunt, sed qui utriusque linguae antiquos scriptores, ex quibus et sapientia et eloquentia haurienda est, interpretantur, et imirandos proponunt. Auspicandum vero ab Historia Universali, et procedendum esse ad cognitionem rerum Romanarum, scis me olim crebro certis Tibi persuasisse argumentis. Nec est ut ad haec prolixius apud Te hoc loco disputem. Ideoque bene Tuis studiis consules, si Justini libros, qui uni ex omni antiquitate supersunt, omnium gentium et populorum historias lingua Latina complectentes, crebro repetita


page 21, image: s021

lectione reddideris tibi familiares. Est enim scriptor brevis, et qui puritate dictionis proxime optimum saeculum abest, quam procul dubio ex Trogo hausit, cujus libros excerpsit. Qui si etiamnum extarent, multa sciremus, quae nunc frustra scire optamus. In hujus autem auctoris lectione cum fructu versabis, si observaveris cum elegantias, et proprietatem linguae Latinae, tum regnorum, rerumpublicarum, et civitatum praecipuarum periodos, sive ortus, incrementa, et interitus. Huic Tuo instituto inservient tabulae juxta seriem temporum digestae, quales sunt, Petavii, Bucholzeri, quas nisi memoria me fallit, domi habes, et aliorum quorum magna messis est. Tabulae hae Chronologicae semper sub manu Tibi sint, ut ex iis cognoscas, qua quisque Regum, Principum, et virorum praestantium aetate vixerit. E. G. Ninus quando et quot annos rerum fuerit potitus, qui fuerint ejus aequales, praecipue in republica Haebreorum, qui ipsum exceperint, donec


page 22, image: s022

perveneris ad Sardanapalum Hujus aetatem quando percensuisti, notabis quamdiu steterit regnum Assyriorum, quid tantas opes afflixerit, et pessumdederit. In rebus Graecis socium adjunges Justino C. Nepotem castissimum et politissimum scriptorem, ut, quum Miltiadis, Alcibiadis, Aristidis mentio fit in Justino, illorum res gestas petas ex Nepote, qui et uberius et elegantius eas exsequitur. Nulli enim veterum is auctor emendati sermonis laude concedit. Praeterea non tantum hi Scriptores se invicem illustrabunt, sed et utriusque comparatio multum Tibi proderit ad comparandam verborum copiam, absque quorum larga suppellectile, qui credit nt aliquid posse scribi, aut dici, quod genium habear, aut eruditorum puncta ferat, vehementer falluntur, mi Kriwitzi. Adhaec investigandi sunt locorum fitus. Habes grande opus Atlantis indice proscriptum, huic studio cum maxime utile. Sed hoc tantum continet regna et nomina nostrae aetatis. Adjungendae


page 23, image: s023

antem sunt tabulae veteris orbis, quae vili singulae possunt comparari. Has si diligenter perlustraveris, singulorumque regnorum fines, et urbium situm cognoveris, operae pretium facies, si istis omnibus accederent observationes illarum rerum, quae exemplo sunt necessariac, hoc est, quibus artibus convaluerint regna et respublicac, quae fuerint consilia bellorum et pacis, quae pestes fregerint et everterint florentissima regna, quid aut recte consituerint, aut in quibus peccaverint illorum moderatores, ausim Tibi praestare, Te et magnam jucunditatem et incredibilem utilitatem ex Justini lectione percepturum. Faxo harum rerum gustum capias, simulac tantum mihi otii. a diariis occupationibus meis superfuerit, ut possim vacare iis excerpendis, quae in publicis recitationibus in hoc genere notavi. Quomodo in rerum Romanarum cognitione versandum sit, differo in aliud tempus, ne mole praeceptorum et epistolae te obruam. Auctor quoque Tibi sum, ut


page 24, image: s024

subinde respicias Phaedrum nostrum. Meministi credo, quid ejus lectio fratri profuerit. Velim etiam diligentem operam naves Terentio, parenti omnis urbanitatis et elegantiae. Meas in illum notas, si invenero, cui describendas locare possim, faxo capias. Nec omnis Graecae Linguae cura abjicienda est, saltem ut novi foederis libros, et Theophilum, aliosque juris interpretes, qui sunt intellectu facillimi, possis legere, si non datur ultrā Ad epistolas concinne et non merudite exarandas, etiam atque etiam Tibi commendo Plinii epistolas cum notis Buchneri. Cicero alii tempori servandus. Quomodo autem legendae sint, et quid excerpendum omnium optime docet Lipsius in institutione epistolica, quae calci epistolarum est subnexa. Mutuas epistolas petes a Praeceptore Tuo Terhario Cave autem ullum diem condas sine sacri Codicis lectione. A Jove Principium. nosti reliqua. Magnam lucem sacris aliorumque populorum monumentis


page 25, image: s025

affundet Sulpitii Severi historia sacra. Ideoque suadeo cottidie unum alterumve caput lectioni sacri Codicis ex cultissimo illo libello subjungas. Sine horum enim notitia non possumus non saepissime hallucinari, et impingere cum insigni ruditatis nota, si vel cum leviter eruditis loquendum fuerit. Adde id quod primo loco dicendum erat, assiduum sacrarum literarum usum faces nobis subdere ad castum Dei cultum, et virtutum studium, quae studiorum nostrorum prima cura sit. Reliqua enim omnia ad haec bullae splendentes, et fuci plenae. In studiis Philosophicis malo Te illorum auctoritatem sequi, quorum disciplinae Te formandum dedisti, quibus ut amicis et viris doctas adversari nolim. Miror tamen Te, nondum initiatum praeceptis, quae disciplinam morum continent, a quibus nomen accepit, admissum ad politicas auditiones et quidem Lipsii, id vero est praepostere agere, et illa transilire, quae natura priora sunt. Quis enim aut Rempublicam


page 26, image: s026

aut caussam feliciter tractabit, qui non ante optima et comprimis necessaria disciplinā pectus instruxerit, quae, si dicto audientes sumus, verae prudentiae magistra est, et optimarum legum fons et origo. Quis unquam credet illum fore prudentem Reipublicae gubernatorem, qui non ante didicerit animo suo imperare, ejusque motibus moderari? Sed haec non potes ignorare, si reputaveris, quae olim de ratione studiorum formandorum saepius apud Te disputavi. Philosophiam autem moralem hauries melius ex liquidis veterum fontibus, quam ex putidis recentiorum lacunis. Ciceronis officiorum libri tres omnia tibi praestabunt exempla, suppeditabit Valerius Maximus, cui tamen adjungas licet doctrinae moralis libros quatuor Conradi Hornei, qui praecipue justi et injusti originem et principia actionum humanarum accurate explicat, quae absque summo detrimento non potes ignorare. Nam hi sunt illi fontes, ex quibus fluit omnis legum doctrina.


page 27, image: s027

Lipsii opus Politicum eximium est, cui a renatis literis in hoc genere nihil simile aut secundum est editum, sive respicias viri ingenium, quo novam hanc et humanis vestigiis ante hac non tritam commentandi viam invenit, sive variam eruditionem, sive prudentiam, sive judicium, quo istud opus ex tot variorum auctorum centonibus et tessellis aptum et connexum ordinavit. Et praeterea non tot stribliginibus sicut caeteri, qui nostra parentumque aetate Civilis doctrinae praecepta ediderunt, horret, quoniam integrum opus ex veterum verbis et sententiis concinnatum est. Sed Tyronibus is liber non est scriptus. Lege, amabo, praefationem, quam ipse praefixit Lipsius. Maximam enim partem eorum, quae studioso civilis prudentiae sunt cognoscenda, omisit. Illam tantum, quae de regnis agit, exsequitur. Popularium et optimatum statum ne tangit quidem. At qui in civitate libera nato, et in republica corroborato haec praeter alia erant discenda. Si in mea


page 28, image: s028

manu esset, juberem Te in Aristotelis libris politicis operam Tuam et studium locare, qui unus instar omnium est. Non Te deterreat quod Aristotelem non possis sua lingua loquentem audire, quamvis id Tibi esset consultius et fructuosius. Exipsa etiam versione, quam nuper emendatiorem cum insigni praefatione et non spernendis notis edidit Herrnannus Conringius, plus emolumenti in Te redundabit, quam ex nostrae aetatis scriptoribus, qui plerique futiles sunt, et corruptores studiosae juventutis. Thomae tamen Campanellae breves aphorismos, qui in H. Grotii opusculis posthumis leguntur praetulerim magnis aliorum logis, et inconditis rhapsodiis, quibus jam personant omnia Acroateria, et rumpuntur subsellia magno barbariei imminentis bono. Sed de his nunc non est conquerendi locus. Rogo Te, ut me certiorem facias quam rationem teneat Terharius in explicandis Lipsii libellis. Videntur enim mihi tam perspicui esse et faciles, ut aliorum


page 29, image: s029

opera in illis illustrandis supervacanea sit. Sed nolo haec Tuus doctor resciscat, aut hanc epistolam videat, ne a me alienetur, quem summopere studeo retinere. Libri Tui mihi curae erunt. Mittam quos desideras, simulac occasio fuerit. Jam subductas. naves esse nosti. Quae de H. rarras, vehementer perculerunt animum meum. Doleo viri doctissimi sortem. Alia facta turpia, ejus nomini labem adspergentia, quae praeter commemorata emergere dicis, fac quamprimum ex Te intelligam. Nihil erit gratius. Aveo scire. Non est quod metuas, ne eliminentur, quae scribes. Lapidi, quod ille ait, dixeris, et minime perforatis auribus. Sed jam defatigatus, sum scriptione, et Tu credo, lectione.

Vale Musarum floscule, et me ama. Duisburgae ipsis Kal: Jan: anni ineuntis CIC IC CLVIII. quem faustumque felicemque tibi evenire opto.

Praecipiti et insubidae scriptioni ignosce et Nobilss: Tuum parentem, patruum, aviam, matrem, sorores meo nomine amicissime saluta.


page 30, image: s030

Nobiliss: Domini parentis Tui literas hodie accepi, quibus proxime respondeo, ut et praestantissimo Terhario. Cave intelligat me Tibi ante respondisse, quam illi. Proximo tabellario et Tu et ille habebitis a me literas. Jam lassus sum, et aliis occupationibus impedior. Iterumque iterumque Vale.



page 31, image: s031

Theodorus Arcenus HUGONI GROTIO S. P. D.

AMPLISSIME VIR.

Si liberum sit viro literas, literarumque antistites amanti, aures tuas personare, teque publicis Reip: negotiis districtissimum epistolae suae affamine interpellare, equidem non in postrema felicitatis meae parte positum habebo, intelligens Dominationi Tuae haud ingratam extitisse viri incogniti liberam ad te scriptionem, quam non tantum nominis et candoris tui claritudo, qua apud exteros etiam innotuisti, sed maxime doctum illud Tuum, et aureum scriptum, quod pro D. D. Ord: justa ac omnino necessaria defensione publicum facere voluisti, extorsit.


page 32, image: s032

Haud quaquam haec dantur auribus tuis, Vir Amplissime, nec enim Te Tibi laudo, sed clarissimorum Ordinum (quorum in regendo dexteritas orbis novit, et admiratur, Magnates, Regesque potentissimi sensere) eximiam benignitatem et benevolentiam in Te veneror, atque exosculor. Librum Tuum avide aliquoties perlegi, nec me piguit unquam, aut poenituit iteratae lectionis, ita mihi oculi aperti sunt in tam profunda controversarum partium caligine. Audiebamus quotidie ad nauseam novas sycophantias, mendaciorum, et calumniarum (quibus nonnulli pascuntur, ut chamaeleon aura) plaustra in conviviis, in conciliabulis, in vehiculis, in. navibus, in concionibus et ubi non? etiam a quibusvis istius sodalitatis gregariis, qui communi favore aderant, et morbo verius, quam judicio pertrahebantur in eandem insaniam velut contagio quodam. Clarissime Groti, nimia illa oris mei in veritate pronuntianda libertas, me multis et gravibus detrimentis


page 33, image: s033

multavit, et tamen cogor dicere quod res est, nihil obtegere, si scires quam stupida et indocta pecora hic tractent sacro sanctum Christi Euangelium, et sedeant, tanquam parvi satrapae, in optima et opima hujus terrae gleba, tum demum exhorresceres, cumque omnibus probis, et fidelibus miseranter, aegrisque oculis cerneres convulsam nostram Ecclesiam ad cadendum proclivem esse: et cadet pro certo, insi eam, qui unus omnia potest, fulserit, et sustinuerit Deus: quem nisi scirem res humanas moderari, ac frequenter fabulam a nobis pessime coeptam, in optimam ducere catastrophem, non divinarem alium hujus rei exitum, quam manifestum ruinam et interitum. Ipsus ille, qui librum tuum insulfis suis, et ridiculariis annotamentis commaculavit, habetur pro antesignano, et doctissimo concionatorum, tantaque est hic illius viri auctoritas, ut vix munus publicum in aliquem conferatur, in quo ille non aliquid illicita prensatione, et ambitu


page 34, image: s034

moliatur. At scin, cur Sibrandi partes tam ardenter defendendas susteperit? ambit professionem Theologicam in Academia Franequerana, et stolide sibi promittit se eo scribendi genere clarum factum esse. Sed mihi videtur multo satius fore, atque ex usu famae suae, ut plebeia sua lingua, (quam melius callet) porro utatur, et pergat orali sermone (ita ipse barbare loquitur) praedicare apud populum, quae apud se damnat in gratiam potentiorum, sub quorum alis se abdit, et quorum favorem captat. Sibrandus se Latine satis acerbe tuebitur, cum quo viro si tibi sermo esset (parce licentiae meae Vir Ciariss:) perfacile pugnis se vindicaret, homo natura ita irritabilis, ut nihil devorare possit, statim iracundia transversum rapit animum. Ellum tu acrem esse ex illius scriptis dextre judicas, sed opinor, si tibi [gap: Greek word(s)] cum eo esset agendum, mirareris, et aperto ore adspiceres hominis pertinacissimum ingenium cedere nescium. Precor ne aegre


page 35, image: s035

feras, quod tecum loquar, ut cum familiari. Mi Groti, utinam in minimo ordine eorum collocari possem, quos Tuus favor ac benevolentia complectitur, tum demum me felicem judicarem hujus mundi incolam. Tam honestis sum prognatus parentibus, qui exilia, bonorum direptiones, Hispanicam tyrannidem, et quae non mala, pro Christiana religione perpessi fuere, et mihi filio (qui me quoad vitam et religionem honeste semper gessi) nunc rependitur ab his ipsis Theologicis capitibus, ut ad peram et baculum me conentur relegare, nullo habito uxoris, et liberorum respectu, idque nec propter suspicionem alieujus haereseos, aut quod membrum Ecclesiae, ad ejus hostes defecerim (quod Deus avertat unquam:) sed quod plerosque eorum noluerim magni facere, et contemptim loqui non desinam de grandi eorum in re literaria imperitia, de qua etiam inepte volunt judicare, ita, ut quodeunque reprehendunt, ob id placere debeat, quod ab illis damnatum est.


page 36, image: s036

Si quis vero dicat, aut per occasionem attingat hunc aut illum seditiose declamantem e cathedra; Si quis dicat eos tyranuidem affectare sub titulo disciplinae Ecclesiasticae; Si quis dicat, ad divitum et potentiorum vitia se connivere, et nolle pro tuenda veritate eorum simultati exponere, statim clamitant totum ordinem laesum esse, et meditantur actionem laesae Majestatis. Per me quidem stabit eorum ordo, et florebit usque ad finem mundi: sed quam multa cottidie de iis narrantur dedecora? quam multae passim oriuntur quaerelae? quae utinam aut essent fictae, aut saltem carerent fide. Testor supremum illud numen (in cujus oculis omnia nuda sunt, et resupinata) quam magni faciam doctos Theologos, et Christianae religionis antistites: caeterum de stupidis asinis, iisque adhuc arrogantibus, et superbis contra mentem bene sentire, non est in me ut possim. Pati malim (ut patior) extrema quaeque, quam veritate reluctante vim facere naturae meae.


page 37, image: s037

Quid mihi cum ordine eorum? qui ut honestissimus sit apud omnes, in ipsis situm est, non in me: et. certe si ipsis tantopere cordi est (ut est) magni fieri apud omnes, parent sibi eas dotes, quae famam honestam, quae favorem ac auctoritatem conciliare queant. Sin intelligunt se minoris fieri, quam vellent, ea mutent unde detrimentum opinionis nasci senserint, ne cum canibus furenter insectentur lapidem, relicto illo, qui sua manu eum evibravit: Alterum. pedem collocare in curiis, et politicis administrationibus: alterum in suggesto, ubi divina tractantur: in mutationibus munerum Politicorum, primas ferre, abire in partes, opprimere et supplantare alteram, alteram (quantumvis iniquissimam) aequam facere, turpibusque molitionibus erigere: arietare domos Senatorum mendaciis, calumniis, et quicquid ex aura populari; ac falsis delatoribus captaverunt (sit dictum |incolumi Senatorii ordinis dignitate) honestissimorum


page 38, image: s038

virorum aures opplere: denique nihil non agere sub pallio religionis, pietatis et conscientiae; haec omnia indigna sunt, non dicam Euangelicis praeconibus, non dicam Theologis, sed omnibus viris, et hoc est sibi regnum parare, non Christum docere. Talia liberius nonnunquam exprompsi, nihil suspicans fucatis nonnullorum ingeniis tantum morosae tenerirudinis inesse, sed didici cum magno meo intertrimento, quantum veneni infit pectoribus humanis. Simulac tale quid de me subodorari sunt, nihil tam circumspectre facere in functione mea potui, quod non depravaverit illorum calumnia, dolis, odiis et ulciscendi cupiditatibus armata. Ibi vidisses foeda ac turpia in me machinamenta, concurrebant cottidie, jungebant cornua, mussabant, clandestina habebant conventicula, eo omnia dirigebantur, quibus potissimum mediis Arcerium supplantarent, ac a se amolirentur, (Deus, mihi nunquam aliquid votive


page 39, image: s039

faciat, si aliud quam verum loquar) eo tandem res perducta est, vocatus sum in Senatum (qui hic consuitur ex vulgariis et simplicissimis capitibus sine cerebro, dependentibus a solo nutu et consilio praedicatorum) meque indicta caussa egregiissime exauttoraverunt munere Rectoratus, quod circiter quinque annos (fas dicere) cum honore et omnium civium applausu sustinui. Suffectus est in meum locum pastor quidam expago, qui nonnunquam (quando morbus Ignavia eos premit) fortiter concionatur. Theologus est, Rectror scholae est, absque Grammatica Latine loqui non audet, multo minus scribere. Talis est hujus Provinciae status. Scholae labascunt Magistellorum incuria et imperitia. Academiae fieri ineipiunt nequitiarum magistrae. Sed et Politica administratio qualis hic sit, tute non ignoras: et quo haec res tandem sit itura, praevident cordati. Felicem Bataviam, quae nobilissimos, doctissimos, prudentissimos


page 40, image: s040

quosque habet rectores, qui ad clavum sedeant, navim fluctuantis Reip: dirigentes. Dominus Deus in fausto eorum regimine paci et tranquillitati destinato quam diutissime eos superstites tuearur; Teque fidum eorum Achatem cum caeteris summi ordinis celebribus viris, Sanctorum votorum comporem faciat. Longum vale Vir Amplissime, et boni consule prolixitatem meam et licentiam in scribendo. Properiter Snecae XXV. Jun: Ao 1614.

Tuae Dominationi addictiss: Paulus Arcerius Medicinae Doctor.



page 041, image: s041

Amplissimo viro Rumoldo Hogerbetio Petrus Cunaeus S. D.

Vir Amplissime, ante dies aliquot, rogatu Mag: Rectoris et Senatus Academici, laudavi [note: Hanc epistolam communicavi D. Baylio, qui ilam Dictionario ultimae editionis inseruit sub articulo B. Vulcanii. ]Bonaventuram Vulcanium funebri oratione, in qua reprehendi quaedam audio ab ineptis. Et jam perlarus Hagam rumor est. Ego non decrevi orationem publicare neque enim tanti est. Sed tamen animi causā scripsi brevem dissertatiunculam, quam legi a vobis cupio, uti intelligatis, quam frigida et febriculosa sint, quae illi culpavere praecipue illud exagitatum est de Lipsio et Erasmo. De Lipsio crimen dilui, ut sub illius persona caussam ipse meam egerim. Etiam illud culpavere, quod de Christi meritis locutus non sum. Sed multae caussae fuere, cur haec et alia multa omiserim.


page 042, image: s042

Novimus nos, novere caeteri Vulcanium, qui familiariter cum illo vixerunt. Sane quoties aliquis hominem extrema senectute ad mortis meditationem hortaretur, vehementer irascebatur ille. Sermones vero de Christo, aut de pietate, adeo nunquam ex sene audivimus, ut saepe mirati simus, quibus ille cogitationibus fessam aetatem solatus fuerit. Itaque laudo in funere ea, quae cunctis eruditis literatisque communia. Caetera omisi, ne viderer scenae inservire. Sermones de Christo, non sunt gladii Delphici, qui omnibus aptari possunt. Et profecto qui haec indignantur, ii relegandi sunt ad D. Heynsii orationes, quibus Nobiliss: Dousam et Scaligerum laudavit. Eadem enim illi objici possunt atque etiam objecta fuerunt. Vale amplissime Senator. Lug: Bat: Cab: Nov: CIC. IC CXIIII.

Peto a te optime Patrone, ut, cum haec legeris, famulus tuus epistolam hanc cum oratione et dissertatiuncula tradat D. Schotto.



page 043, image: s043

Amplissimo viro Rumoldo Hogerbetio, P. Cunaeus S. D.

Vir Amplissime. Libros nostros de Republica Judaica ob hanc causam non publicamus quia, cum jam pridem a nobis summa manus operi esset imposita, novissime nunc sensimus tandem id a nobis omissum esse, quod erat in hac re praecipuum. Etenim, quoniam omnem operam in juris pervestigatione ponimus, haud recte atque ordine fecisse videbamur, qui nihil dixeramus de jure Judaico. Itaque hic restat actus, in hoc elaborandum est. Conferendae sunt leges Quiritium cum Judaeorum legibus. ad quam rem tempore opus erit, quippe cupimus eas esse velut primitias studii nostri Juridici. Quoniam tamen in libro tertio de veteri Ecclesia Hebraeorum egimus, quod argumentum est singulare, visum nobis fuit eum describere, et seorsim edere


page 044, image: s044

in antecessum. Eum librum Tibi dabit summus Schottus. Ubi acceperis, peto uti legas. es enim Tu ille, cujus judicium jure facio maximi. Pleraque ad antiquitatis historiam pertinent, suntque observationes earum rerum, quas literae nobis, et praesertim Hebraismus atque Rabbinismus suppeditavere. Videbis et Theologica quaedam, sed ita pertractata, uti decuit. sunt enim amoena et plausibilia: quaedam vero etiam istiusmodi, uti Reip: Christianae, bonisque omnibus et eruditis profutura. Sententia quidem nostra de Melchisedeco, praesidium inexpugnabile addit lipistolae, quae scripta ad Haebreos est. Quae autem de Cabala diximus, omnem tollunt haesitationem, quae nascitur ferme ex locis parallelis. Vale vir Amplissime. Lug. Bat: Prid: Cal: Mart: 1615.



page 045, image: s045

Amplissimo viro D. Rumoldo Hogerbetio, Petrus Cunaeus S. D.

Omnia summa a Te confecutus fuero, vir amplissime, si hoc, quod novissime a Te petii, effeceris. Id si jam paraestitum a Te sit, sane gaudebo me frustra solicitum suisse. Sin forte casus aliquis intervenerit, ne nunc quidem serum erit. Die enim jovis demum, post meridiem, a vobis discedent Curatores. Caeterum maxime cupio causam nostram D. Zeistio a Te, summe senator, serio commendari. Is enim nuper mihi esse difficilior videbatur. Scio autem Tuis literis eum ita permoveri posse, nihil ut amplius mihi sit desiderandum. Certe, nisi nunc ratio nostri a Curatoribus habeatur, multo id infelicius costea tentabitur. Magis enim magisque me indies premet theologorum malignitas et invidia. Itaque, qui hoc tempore de ornamentis meis et commodis


page 046, image: s046

aliquid decernere verentur, ne hoc esse velut satyrae praemium videatur, ij in posterum, cum undique ab omnibus lacerabor, multo erurit timidiores. Nam quae hactenus homines perversissimi adversus me moliti sunt, ludum et jocum esse arbitror. Audio superiore die Dominico apud vos, quendam Henricum, verbi divini ministrum, mirā acerbitate in me perorasse, concione, quam ad populum habuit. Hoc scilicet votum eorum est, ut etiam lippi et tonsores in me armentur. Quare, nisi in tempore honesta mihi conditio et liberale stipendium assignetur, plane futurum video, ut omnibus me fortunis meis evertant. Cui maio ut occurras, vir amplissime, per dextram tuam Te, per quicquid Tibi carum est, obsecro et obtestor. Enimvero, si quisquam est, qui majore applausu, et frequentiore omnium concursu audiatur, nullus sim. Quod si omni curā atque ope annitor, uti hic nemini e nostris cedam; quicquid mihi jam honoris et emolumenti


page 047, image: s047

accedet, id cuncti meritis meis, quae in Academiam clara sunt, tribui facile intelligent. Et, si nihil tribuatur, jam hanc tulisse poenam jocosi scripti videbor, quod ego ingenuo quodam candore edidi, veterum et recentiorum exemplo, haud ignaris amicis meis, viris summis, qui si tanta mala praevidissent, facile me ab hoc retraxissent incepto. D. Zeistius heri aut nudius tertius, opinor, Hagae fuit, apud quem fortassis verbis fecisti, vir amplissime, quod per literas facere decreveras. Is igitur, si Tibi dubie aut cunctanter operam suam ad hanc rem pollicitus est, obsecro Te, maxime patrone, da mihi hanc operam, et literis nunc ab illo pete, quod praesenti extorquere fortassis non potuisti. In hujus enim unius manu positum est, ut voti compos reddar. Quippe apud consules et curatores omnia potest. Abutor equidem humanitate tuā: sed tamen, quoniam semel transilivi verecundiae fines, bene atque gnaviter decet me esse


page 048, image: s048

pudentem, et alioqui epistola non erubescit. Ita autem existimes velim, nun exiguam nunc rem agi: sed pro honore meo et dignitate, cujus fructu reddar in posterum alacrior, hoc certamen suscipi a te summo defensore meo, cujus in fidem et dedi me pridem, et nunc do. Vale vir amplissime. Lugd: Bat: VI. Febr. CIC. IC. CXIII.



page 049, image: s049

ENGELBERTO AB ENGELEN. S. P. D. H. P.

Vir Doctissime.

Ternas a Te accepi literas, primas sine subscriptione, sed tamen ex charactere et stylo probe notas, alteras paucis retro diebus demum visas, perlectasque: quippe traditas uxori, eo tempore cum ex gravissimo morbo periculosissime decumberem; postremas vero per Dei gratiam valetudini pristinae restitutus.

Non possum non Tibi, Vir Eruditissime, ex animo testari, quantopere me gratissimae Tuae affecerint; primae quidem non ob immodicas laudes, quas vernaculo Poetae in uberrimo campo nimis sterili, supra meritum tribuis, sed quod ex iis perspexerim argumentum carminis Tibi adeo non


page 050, image: s050

displicuisse, ut elegantissimo stylo libertatem laudes, dum laudas Poetam, qui inter rei praetiosissimae amantes, nomen profitetur suum. Excusationem Tuam de commendato nobis Conrectore, cujus in alteris Tuis impudentiam, atque inscitiam graphice, simulque Latinissime depingis, lubens accipio, credoque quod in eo peccatum est, commissum esse culpa Domini R. hominis imperitiam vel in gratiam consanguineorum, vel misericordiae affectu ignoscendo tegentis. Remonstrantium caussam, quam non obiter mihi commendas, tanti mihi esse Tibi serio testor, ut doleam eam pessumdari studiorum neglectu Protruduntur, Vir Doctissime, in suggestum, qui ne mediocriter literis humanioribus tincti, nil nisi obsoletas de Praedestinatione quaestiones inculcant, quae schismati Remonstrantes inter et Contra - remonstrantes infelicissimo occasionem dedere, caussam dedere nunquam. Et nisi huic malo promptissimis remediis occurratur,


page 051, image: s051

video fore, ut caussa optima vel pessum eat omnino, vel in Mennonismum degeneret, quorum utrumque avertat Deus, quem supplex oro, precorque, uti Remonitrandum rem communem, toti Christianismo ob moderata consilia salutarem in aeternum conservet; Quo voto finiens Te ejusdem inexhaustae bonitati commendo

Tui Studiosissimus A. P.

Rotterodami 9 die Apr. 1668.



page 052, image: s052

Atramentum, Sive FABULA, DE MONACHIS ANTONIANIS. ex Italico Latinis versibus reddita A B AEGIDIO MENAGIO V. CL.

Quod facere multi fabulatores solent,
Narrare si quas fabulas occoeperint,
Praestare ut illas audeant bellissimas,
Periculosae quamlibet plenum alene,
Id facere nunc audebo: fabulam, o Boni,
En praesto vobis hancce festivissmam.
Antonianos audii Neapoli
Fuisse monachos, ganeones, deditos
Ventri admodum, partique ventri proximae.
Quaedam locabat Thais e vicinia


image: s053

Operam datatim fratribus, plena edepol
Succi, nec ore turpis, ast egens sale,
Sibique tantum visa soli callida.
Hanc conspicatus, qui recens advenerat
Monachus, juventae viribus florens, Glycas Nictu loquaci primulum, verbis dein
Ambire coepit, utque sensit ceream,
Facile suum pertraxit in cubiculum.
Ibi ille melius, quam vel usu verberum,
Fontisve gelidi, vel vepreti, vel nivis,
Domuit molestae pellis immodestiam.
At ecce pernox, dum negotio incubat,
AEris sacta de turre percrepuit sonus,
Fratres ad aras nocte media convocans.
Tum surgere thoro noster invitus licet,
Accendere faculam, utque tunc aestas erat,
Et e palestra plusculum bonus pugil
Calebat, aquulam promere ex armario,
Os qua lavaret, ac manus rosaceam.
Quod ut peregit, auferens lumen foras,
Clausaque cella, munus abiit ad suum.
Puella factum, quae bene notaverat,
Ab aestu et ipsa recreari dum cupit,
Stratis relictis, dextera regens iter,
Armarium petivit; at nox eheu mala,
Et similitudo vasculi fraudem obtulit.
Rosaceam tenere se lympham rata
Cepit misella sepiae laguneulam;
Error quidem suboluit, ubi nares odor
Afflavit, aurae nil habens rosaceae;


image: s054

Quia Chymicus tamen inde spirabat vapor,
Acuta in animum Thais inauxit sibi
Aquam esse, naevos quae repurgaret cutis,
Carnemque vivo quae colore tingeret.
Perfundere ergo sese beato flumine,
Fricare, perfricare vultumque et sinus,
Femora, natesque, denique a capite ad pedes,
Ampulla tota donec exaresceret.
Cibitum deinde, re velut gesta bene
Reversa, laetam se quieti reddidit,
Nova mane proditura scilicet Venus.
Adhuc et altum dormiebat, cum Glycas
Hymnos sacros pertaesus, et longas preces;
Citus ad cubile lumine accenso redit,
Dulces amicae rursus amplexus parans.
At qui stupor? cum vidit abnorme, horridum,
Furiale monstrum, nigrius nigra pice
Non ora tantum, sed subuculam quoque,
Comae steterunt, vox adhae sit faucibus;
Quandam e latebris avocatam Tartari
Larvam arbitratur, noxiae in poenam suae,
Metuque puisus, pone seu densae premant
Lemurum phalanges, in fugam se conjicit.
Sodalium tunc exibat e templo cohors,
Ibi provolutus ad pedes Antistitis,
Trepidus, anhelus, en ait, reum, o Pater
Dignum catenis, et flagellis omnibus;
Seduxit ehen me voluptas improba,
Dei sed iram vindicis nunc sentio.
Meretrix, farebor, hac mihi condixerat


image: s055

Pulchella noste, venit. hanc bona fide
Ulnis tenere, huic accubare credidi:
At quam putavi delicatam, candidam,
Stupete fratres, haec mihi reduci a sacro
Apparuit mutata fumosam in striga,
Et adhuc grabato talis in meo jacet.
Antonianus Grex ad haec cohorruit,
Vix ipse credit auribus Praesul suis,
Novae tamen gravitate commotus rei,
Mora nulla, fratres regredi ad templum jubet.
Paretur: adytis vasa promuntur sacra,
Tunicis sodales induuntur lineis,
Hic fert volumen, ille lustralem hydriam,
Calent acerrae, crux praeit, lucent faces,
It pompa, fervet canlicis via, denique
Fatale devenitur ad cubiculum.
Spectrum vident ferale, Mauro concolor,
Passis capillis, nam quod horrorem auxerat,
Fuscae soluta fluxerant vitta comae.
Hic tremere. fratres; ast ubi strepitu excita
Caput puella movit, ac turbam vagis
Lustravit oculis, terga mox omnes dare.
Mirata Fratrum Thais advemum, et fugam,
Quos familiari norat usu singulos,
Excussa lecto, coepit hos saltu insequi,
Modo hunc, modo illum nomine appellans suo,
Subsisterent, rogare, quid fugerent ita?
Illi magis magisque sese trudere,
Projicere acerras, hydrias, tedas, cruces,
Ultro ruentes alter alterum super.


image: s056

Tandem ut fugaces certius prehenderet,
Vnam e relictis mortuam nondum facem
prompta manu dum tollit, infelix videt
tectorium deforme menbris illitum.
Infremuit, agnitoque succo sepiae
Agnovit una pariter errorem suum.
Eho sodales, quotquot estis, optimi,
Audite sultis, inquit illa, vestra sum,
Tam nota vobis Thais, ipsa quam sibi,
Tunc omnem ab ove fabulam recensuit
Caussam pavoris, unde rediit fratribus
Inpectus animus, qui ceciderat in pedes.
Evanuitque versus in risum timor.
Quidam hinc lavatum Thaidem fraterculi
Duxere, quae saponis ilis pretium
Abunde, si non aere, persolvit cute.

FINIS.