07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization



image: as001

NICODEMI FRISCHLINI, Viri incomparabilis METHODUS DECLAMANDI (POSTHVMA) in laudatione, thesi de laudibus mulierum demonstrata: Cui praeterea annexae sunt eiusdem EPISTOLAE ET PRAEFATIOnes; in quibus non solum optimorum utriusque linguae authorum vitae, laudes, rerum, quas tractant, usus praestantiaque, aut etiam methodus indicantur: Verum etiam suorum ipsius scriptorum, hactenus aliquot vicibus sine praefationibus in lucem denuo emissorum, ratio, consilium et artificium ab authore ipso dextre ac utiliter explicantur. CVM TRIPLICI INDICE Omnium fere ipsius elucubrationum, quae comparari quidem potuerunt. In Eloquentiae Studiosorum gratiam cuncta edita. Cum Gratia et Privilegio singulari. ARGENTINAE: Typis Iohannis Caroli. Anno 1606.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

AMPLITUDINE GENERIS INSIGNI, PRVDENTIA, MVLTOQVE RERVM VSV EXCELLENTISSIMO VIRO, De Musis Musarumque Cultoribus optime merito, Dno. GEORGIO FETTICH, Domino ac Mecoenati suo plurimum colendo Hocce EPISTOLARUM ET PRAEFATIONUM Viri Incomparabilis, NICODEMI FRISCHLINI Poetae, Oratoris et Philosophi clarissimi, SYNTAGMA, Singulari studio nunc demum adornatum, et typis in lucem editum, Debitae observantiae ergo consecrando, Offert ac Dedicat IOANNES CAROLVS TYPOGRAPHUS ARGENTINENSIS.



image: as004

INDEX PRIMUS OPERVM NICODEMI FRISCHlini, quorum ipse partem absolvit, et literā antiquā, partem adhuc sub manibus habet et cursivā, quam vocant, sunt expressa.

SCHOLASTICA.

GRammatica Graecolatina e regione Sibi invicem respondens.

Nomenclatoris trilinguis partes tres. (Prima exiit.)

Isagoge Dialectica in Organum Aristotelis, distributa in 4. lib. Analyt. et totid. Topicos.

Institutionum Rhetoricarum libri 3. (osthumi,) quorum 1. de in ventione oratoriorum Enthymematum in tribus causarum generibus. 2. de copia rerum et verborum quae est citra figuram. 3. de tropis et Schematibus.

Astronomicorum libri quinque.

Philosophiae Moralis, libri 4. in quibus doctrina Aristotelis confertur cum sacris oraculis, et cum propheticis atque Apostolicis scriptis.

Philosophiae Naturalis, cum doctrina coelesti congruentis libri 6.

Parabolarum et similitudinum Poeticarum libri 2.

PARAPHRASTICA.

P. Virgilii Maronis (exceptis 10. libris AEneid. Paraphrases cum privilegio Caesar. Maiest.
T. Lucretii Paraphrases cum privilegio Caesar. Maiest.
Q. Moratii Flacci (Epistolar. sc. lib.) Paraphrases cum privilegio Caesar. Maiest.
A. Persii Flacci Paraphrases cum privilegio Caesar. Maiest.
Iuvenalis Paraphrases cum privilegio Caesar. Maiest.
Acroamatum Aristotelis Paraphrases cum privilegio Caesar. Maiest.


image: as005

VERSIONES ET COMMENTATIONES.

Callimachi Cyrenaei. cum privilegio.

Triphiodori.

Nicandri.

Oppiani.

Dionysii de situ orbis.

Aristophanis. cum privilegio.

AEschyli.

Epigrammatum Graecorum.

COMMENTATIONES.

Homerus cum marginalibus annotationibus auctorum veterum, a quibus citaur.

Plautus cum argumentis et notis.

Terentius cum argumentis et notis.

Virgilius cum argumentis et notis.

Commentarii in Virgilium.
Commentarii in Caesarem.
Commentarii in Sallustium.

OPERUM POETICORUM FRISCHLINI Pars Scenica.

In quā sunt Comoediae sacrae: Rebecca; Iosephus Adelphi, Heautontimorumenos (Iacobus se ipsum excrucians,) Hecyra (Historia Ruth.) Susanna, Iuditha, Tobias, Christus nuptialis.



image: as006

Comoediae prophanae, Hildegardis, Iulius Redivivus, Priscianus Vapulans, Helvetiogermani, Phasma.

Tragoediae: Dido, Venus,

Pars Epica.

In qua sunt: Liber unus de Natali Christi.

Panegyrici tres de decem Caesaribus Austriacis.

Panegyrici quatuor de victoria Sarmatica contra Moschum

Vndecim libri de binis nuptiis VVirtembergicis.

Quatuor de secundis.

Vnus de machina horologica Argentinensium.

Pars Elegiaca.

In qua sunt: Liber unus precationum et Psalmorum aliquot Davidis.
In qua sunt: Liber unus de Poetis Lutheranis et Cal vinisticis.
In qua sunt: Liber unus de Stipendio Tubingensi.
In qua sunt: Liber unus de Monasteriis Ducat. VVir tembergici.
In qua sunt: Liber unus de Consideratione novae stellae, quae mense Novemb. Anno Salutis M. D. LXXlI. in signo Cassiopeae populis Septentrionalibus longe lateque apparuit.


image: as007

Epithalamiorum libri 5.

Gratulationum, de impetratis honoribus Doctoratus, Licentiae, Magisterii ac Bacalareis libri 3.

Propempticon [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: Propempticw=n] libri 2.

Epicediorum libri 3.

Miscellaneorum libri 3.

De tribus Monarchiis liber 1. posthumus. Cui parti quoque adhaerescunt.

Anagrammatum liber 1.

Odarum libri 3. Reliqua sunt:

Tragoediarum latinarum tomus unus.

Tragoediae gracae 4. in quibus universa historia Iobi continetur.

Austriados libri 20. versu heroico scripti.

Miscellaneorum et Graecanicorum poematum libri 10.

Evangelia dominicalia, versu Graeco Heroico.

Epistolae Dominicales, versu Graeco Elegiaco.

ORATIONES.

Orationum volumina quatuor: e quibus in lucem exierunt.

Oratio de praestantiā ac dignitate P. Virgilii Maronis AEneidos.

Oratio de Exercitationibus Oratoriis et Poeticis, ad imitationem veterum, recte utiliterque instituendis.

Oratio de studiis linguarum et liberalium artium.

Oratio de vitā rusticā.

Oratio in Marcum VVagnerum Frimariensem


image: as008

Saxonem, prioris de vita rustica, defendendae orationis causā scripta.

Oratio pro causa Martini Lutheri, et Polycarpi Leyseri, totiusque Brunsuicensis Ministerii, adversus Michaźlem Mascum, Syndicum Brunsuicensem.

Reliquae defiderantur.

Dialogorum libri aut octo, aut nulli.

LIBRI SELECTI IN VSUM Scholae Brunsuicensis.

Tabulae elementales, pro pueris alphabetariis.

Cato latinus novus, pro quartanis.

Cato graecus novus, pro tertianis.

Selecta proverbia et Symbola, et sententiae, pro iisdem.

Selecta apophthegmata et apologi, pro secundanis.

Selectae orationes latinae, pro primanis.

Selectae orationes graecae, pro iisdem.

Selecta poźmata graeca, pro iisdem.

LIBRI ADOPTIVI.

Th. Naogeorgi Tragoediae.

Ioan. Seccervicii Syracides.

Auctorum, qui scripsźre lectiones varias, novas, veteres, novantiquas: Item adversa, spicilegia, miscellanea, succidanea, parerga, decurias, observationes, quaestiones, schediasmata, et id genus, collectanea: Tomi 5. folio.



image: as009

LECTORI SALUTEM.

Det vitam nobis DEVS ille, det otia PRINCEPS: Aut si quis maius PRINCIPE pectus habet.

Tertius accedat mihi mente TYPOGRAPHVS aequa: Et tribus omne annis LECTOR habebis opus.

INDEX SECUNDUS. LIBRORVM QVI QVIDEM in lucem prodierunt, in catalogo vero priori non exprimuntur.

NIcodemi Frischlini Grammatice Latina compendiose scripta, a pluribus quam sexcentis, tam Veterum quam Recentium Grammaticorum erroribus, et innumeris soloecismis liberata, Cui accesserunt ad finem Paralipomena Grammaticalia. Francofurt. Ioan. Spies.

Nicod. Frischlini Grammatica Strigilis.

Ejusdem pro sua Grammaticā latina Dialogi tres.

Pro sua Strigili Poppysmus Grammaticus tributus in 3. Dialogos.

Celetismus Grammaticus tributus in duos dialogos.

De Demonstratione Grarci Ablativi libellus.

Disputatio Grammatica.

Dialogus Logicus contra Ramum pro Aristotele.

Concilium Occumenicum Abbatis Maulbronneniss,


image: as010

versum in latinam linguam a Nicodemo Frischlino.

Anti Sturmii duo Osiandri, latinitate donati ab eodem.

Spongia Laonici Antisturmii, a Sturmeneck, etc. adversus Lamberti Danaei, Calvinistae Gallicani Antiosiandrum, pro L. Osiandro D.

Breve Responsum adversus injuriosas contumelias, quas Lambertus Danaeus ex aliorum relatu acceptas circa initium et finem suae fuliginosae Encausticae scripsit.

Rithmi Germanici Textoris Augustani, pro Georgii Mylii D. Theologiae honore, cum in exilium ageretur a Iesuitis Augustanis, Tubing.

Hebraeis (posthuma) continens 12 libros: quibus tota Regum Iudaicorum et Israeliticorum historia, ex Sacris Literis ad verbum desumpta, carmine heroico Virgiliano describitur.

Libri 1. et 2. Aeneidos Virgilianae paraphrasis (posthuma.)

Facetiae Selectiores N Frischlini Posthumae.

Ratio instituendi puerum, ab anno aetatis sexto et septimo, ad annum usque decimum quartum: ita ut praeter duas, aut tres maternas linguas, etiam latinam discat recte loqui, et scribere; Graecam vero mediocriter intelligere: insuperque rudimenta Dialecticae et Rhetoricae ad usum scribendi conferre.



image: as011

Fragmentum Methodi Declamandi, imitatione de laudib. mulierum demonstratae.

Volumen Germanicarum Comoediarum, quod uti spero, futuris nundinis tibi exhibebo.

Frischlini Grundfeste/ warhaffte/ vnvermeidliche Antwort auff ein erdichtes geschrey/ betreffent den Teutschen Adel.

INDEX TERTIUS. LIBRORVM NONDVM IMpressorum, sed quorum passim fit mentio in Dialogis ac scriptis Frischlini.

EPistola D. Pauli ad Titum, carmine Graeco conversa Anno 67.

Annales Sueviae, conscripti Caesareo stylo, in quibus continentur res gestae Imperatorum, Regum, Principum, Comitum, et Nobilium Sueviae, eorumque familiae.

Animadversiones in Grammaticam Crusii.

Animadversiones in Rhetoricam Crusii.

Animadversiones in Grammaticam Crusii Graecam, minorem.

Rhetorica, et Nomenclator Graecolatinus.

N. Frischlini P. L. Strigilis Rhetorica, quā deterguntur sordes et labes, etiam huic pulcherrimae arti aspersae.

Dialogus institutus inter Priscianum et Didasculum. 3. Iulii. Anno 1579.

Triumphus Grammaticus, quem editurus, intercessu summorum virorum fuit impeditus.



image: as012

Tractatus peculiaris de offa Herteriana.

Liber Epistolicus.

Disputationes in totam fere Encyclopaedian.

Decades Emendationum, quas, scribit, nisi amissae fuissent iamdudum lucem aspexisse.

Oratio pro Poetis dicta.

Oratio recitata in Auditorio contra Astrologiam.

Oratio de stella, quae Magis apparuit.

Oratio indiscessu a Tubinga, habita.

Oratio, quum Labacum Carniolae veniret, quam, dicit, sibi esse ablatam, et cupit editam.

Oratio, bonoris sui causa et artis Logicae, habita, quum praesidebat ad Disputationes Magistrandorum die Dominico.

Oratio Apologetica in suum famulum.

Ad eundem fugitivum Elegia.

Quodam in loco scribit, ut me gratum DEO meo ostendam, pro ineffabili hoc beneficio, iamiam sub manibus habeo, quod scio placiturum omnibus summis, imis, medioximis.

FRISCHLINVS Quā ratione tot tantosque libros composuerit, et cur potissima eorum pars non absoluta, imo cum ingenti Reipub. literariae damno interierit. Dialog. 3. Poppys. Grammat.

GRaecos, Latinosque authores diurnā nocturnaque manu versando, recentes insuper


image: as013

libros diligenter lectitando, auxiliante Domino, omne id comparavi, quod habeo, et quod nemo hominum apud vos unquam consequi poterit.

Dial. 1. fol. 149.

Vixi ego 15. annos in vestrā Academiā, et magnorum laborum socius: foris officium diligenter feci, praelegendo, disputando, stylum Iuventutis exercitando, domi scribendo, meditando, lucubrando. Cui rei testimonio sunt opera mea, tot paraphrases.

Alio loco:

Nam si a vobis non fuissem spretus et reiectus, omnia mea, quaecunque habuissem, communicassem vobiscum. Scripsissem quoque intra hoc decennium, talia ac tam multa opera, quae non tantum meum, sed totius Academiae, honorem locupletassent, et studiis Iuventutis mirifice profuissent.

Alio.

Quod si interea loci vixissem Friburgi, et tranquillitate et conscientiā bonā uti ac frui mihi licuisset: crede mihi, haberes tu iam integrum Virgilium pulcherrimā paraphrasi redditum: haberes eadem orationis perspicuitate explicatum totum Horatium, et totum Iuvenalem: haberes in Latina lingua totum Aristophanem,


image: as014

Aeschylum, et Oppianum: haberes libros meos Grammaticos, Dialecticos et Rhetoricos: haberes adhuc 5. sacras Comoedias venustissimas: haberes duas reliquas Nomenclatoris partes: ut alia opera quamplurima silentio praeteream, etc.

Alio.

Nam postquam factio tua, crudeli hac me affecisset iniuria: ego istos libros omnes (Annales Sueviae intelligit) Vulcano consecravi, et flammis abolevi, una cum omnibus, quae habui, MS. monumentis longe vetustissimis, etc.

Dialog. 2. Celetis. Gramm.

Dicit, cum Animadversionibus alia quoque arcana sibi ablata fuisse. Alibi. Nam Clinodia mea (quaeritur de famulo,) dedit meretricibus, et post sibi, dixit, surrepta, vidulum tandem totum amisit, cum libris MS. In isto vidulo erant reliquae Comoediae Aristophanis duae latinae: Oppiani Cytrigetica latino versu expressa: Graecolatina Grammatica, et alia multa. Hunc foetum ingenii sui, alibi vocat laborem multorum annorum, quam iacturam 200. taleris vellet redimere: Item amissum thesaurum librorum suorum: vidulum optimis refertum libris MS. Damnum irrecuperabile, etc.



image: as015

Idem alibi.

Ex his conijce, Lector, quid ego in aliis reb et potuissem et voluissem toto hoc tempore praestare, quo ita misere a furiis istis exagitor, si mihi tranquillior vita contigisset, etc.

Typographus Lectori.

Habes in hoc opere etiam, Candide Lector, suis locis inserta: Iudicium Cl. V. Dn. Ioannis Sturmii de N. Frischlino: Et Dialogum Logicum pro Aristotele contra Ramum: Et Consilium, de instituendis pueris. Quibus omnibus utere, fruere, ac bene vale.



page 1, image: s001

DECLAMANDI METHODVS PRIVATIM TRADI CEPTA a NICODEMO FRISCHLINO P. L. 7. FEBR. Anno 1586.

DVo sunt cogitanda ei, qui cupit orationem scribere et pronuntiare: Vnum quid velit dicere: Illud respicit Inventionem, hoc Elocutionem. Inventio est rerum seu Argumentorum, quibus aliquam materiam cupimus auditori et lectori probatam reddere, ut nobis assentiatur. Deinde inventio est etiam sententiarum, quas concipimus animo, et quasi praedisponimus. Nam Enthymemata, id est oratoria argumenta, sunt [gap: Greek word(s)] . Sententiae autem quibus Enthymemata et argumenta constant, aut sunt universales et communes, quae ad quasvis materias possunt adhibeti, Graece [gap: Greek word(s)] : aut sunt speciales sive singulares et rei, de qua sit sermo, quasi propriae. Elocutio consistit in verbis et figuris. Verba autem sunt propria aut figurata, seu tropica: Sententiae item sunt aut simplices et nudae, aut multis ornatae figuris. Hae pars oratoria spectat ad motum. Ita enim eloquitur conceptus animi et sententias suas Orator, ut qui audit et legit: is non tantum fidem habeat dictis, sed etiam afficiatur amore vel odio, spe vel metu, ira vel misericordia.

Vt vero sententias et animi conceptus eloqui possimus


page 2, image: s002

sive verbis propriis, sive figuratis, requiritur Imitatio: quae nihil est aliud, quam novorum operum Veteribus similium confectio. Is enim imitatur, qui similia scribit antiquis, non qui eadem. Sed de Imitatione dicendum erit suo loco. Quantum vero ad Inventionem rerum sive argumentosum attinet, sciendum, quod triplices rint materiae, quas solet Orator tractare. Vna est materia Popularis, ut sunt laudes et vituperia personarum, rerum et factorum. In hac materia judicem habet Orator populum. Populus enim etiam potest judicare de moribus, de honestate et turpitudine personarum, rerum et factorum. Altera est civilis materia, ut sunt deliberationes et consultationes de Republica: et de commodis vel incom modis Reipub. ac civitatis. In hac materia judicem habet Orator, Senatum. Nam optimates seiunt quae res prosint vel obsint Civitati. Tertia est forensis seu judicialis; ut sunt res, quae ad judicia, ad leges, ad jus, ad forum spectant: de quibus proprie agit Iurisconsultus. In hac materia judicem habet Orator Praetorem, et causarum quaesitores. In prima igitur materia, quae popularis, artificiose laudat vel vituperat Orator personas, res et facta. In secunda artificiose suadet aut dissuadet. In tertiā artificiose accusat aut defendit.

Quum autem Populares materiae, nempe laudes et vituperia, sint faciliores cognitu et tractatu, quam Civiles et Forenses: Idcirco nos primo omnium exercebi mus popularia, secuturi praeceptum Aristotelis, qui jubet in omnibus rebus capere initium a facilioribus, atque inde progredi ad difficiliora.

DE MATERIA LAVDATIONVM.

LAudatio omnis ut et vituperatio aut est personae, aut rei, aut facti: fitque vel [gap: Greek word(s)] . In thesi cum laudamus vel vituperamus


page 3, image: s003

mulieres, milites, principes, venatores, caner, equos, tanquam personas. Neque enim in laudatione vel vituperatione suscepta pene omnia intelliguntur, sed aliqua tantum. Nam indefinita propositio aequipollet particulari. At vero in Hypothesi laudantur aut vituperantur singulares personae; ut Cleopatra, Iuditha, Popaea uxor Neronis, Annibal, Scipio, Camillus, Duces et milites, Evagoras, Ptolemaeus, Busiris, Phalaris, Dionysius, Reges et Tyranni. Sic in Thesi laudatur vel vituperatur bellum, Schola, palaestra, nuptiae, vestitus. In Hypothesi vero laudatur vel vituperatur bellum Pompejanum, Mithridaticum, bellum Maximiliani Caesaris contra Venetos, Schola Socratis, Platonis, Aristotelis, Nuptiae theodosii et Eudosiae, Stiliconis et Senecae, vestitus Germanorum, Gallorum, etc.

Facta tantum laudantur aut vituperantur in hypothesi: quia sunt res annexae certis personis.

Caeterum argumenta quibus aliquid laudamus vel vituperamus, omnia sunt Rhetorica Dialectico. Nam in utramque partem, nempe in affirmationem et negationem Oratori subserviunt. Possum enim laudare aliquem a parentibus, tanquam a causis, et rursus ab iisdem aliquid vituperare.

Loci autem e quibus petuntur argumenta communia laudationis et vituperationis sunt duo. Quidam sunt interni et rei, de qua dicturi sumus, quasi proprii, ut causae, effectus, adjuncta, circumstantiae. Quidam externi, et a rebus remoti, ut similia, paria, pugnantia sive contraria, testimonia.

Quantum ad priores attinet, sciendum est, quod Rhetor in argumento populari seu Demonstrativo respicit ad finem, nempe ad honestum, et quidem in singulis locis. Laudat enim rem propositam a causis: quatenus illae causae honestae sunt et pulchrae: Laudat item ab effectibus,


page 4, image: s004

quoad effectus illi sunt honesti et pulchri: quique a causis honestis proficiscantur, verbi causā ab animo honesto et virtutibus instructo. Laudat denique Orator suam materiam, de qua verba facit, a circumstantiis Loci, temporis, personae et similibus: quoad illae circum stantiae sunt pulchrae et honestae. Itaque in laudibus et vituperiis personarum Loci Dialectici appellantur vocabulis Oratoriis, verbi gratiā causae personarum efficientes dicuntur parentes; effectus dicuntur res gestae et facta; causae rerum gestarum dicuntur virtutes et vitia; adjuncta dicuntur successus et fortuna sive prospera sive mala; circumstantia loci dicitur Patria; circumstantia temporis dicitur aetas, et 4. aetatum discrimina; ut sunt aetas puerilis, juvenilis, virilis, senilis, de quibus vide Horat. Circumstantiae personarum sunt conjunx, affines, liberi, socii, amici.

Sunt igitur Loci Oratorii, quibus laudamus aut vituperamus personam, hi praecipui, Parentes, patria, tanquam communis parens, indoles, aetas prima et ejusdem studia, juventus, virtutes et vitia, ut pietas erga DEVM, probitas erga homines, res gestae in aetate virili et senili, successus rerum gestarum, matrimonium, affinitas, soboles, amici, casus adversi, morbi, mors, sepultura.

Etsi autem Historici ex iisdem locis argumenta suarum narrationum petunt, unde et Rhetores: tamen longissimo intervallo discrepant illi ab Oratoribus. Nam Historicorum Narrationes sunt simplices et nullis figuris exornatae. Sed Rhetorum laudationes et vituperationes sunt figuratae et variis illustratae ornamentis, quemadmodum nos exempla docent.

Loci laudationis in theside laudibus mulierum.

PRimus locus a parentibus. Communis et primus


page 5, image: s005

omnium parens mulierum est DEVS opifex humani generis; haec est causa efficiens: Causa materialis est costa viri, unde DEVS primam mulierem extruxit: Formalis causa, mens conformis imagini DEI; finalis ut fit adjutrix viri, et cum illo sociata propaget sobolem. II. a patria: communis omnium mulierum patria est terra, quam DEVS subjecit primis hominibus. III. Indoles, Nam tam sunt ingeniosae a natura, ut multae viros superent. IV. AEtas ejusque studia; Adhibentur mulieres aetate prima optimis studiis, ut literarum cognitioni, exercitio Religionis, lanificio, rei culinariae. V. AEtas juvenilis; Nubiles factae elocantur viris, et abeunt in matrimonia diversa quidem, sed honesta tamen. VI. Virtutes, Religionibus admodum sunt deditae: verbum DEI frequenter audiunt et sedulo orant: Temperantes sunt et sobriae: justae sunt et liberales erga pauperes naturae quodam ductu; Modestae sunt ac perpudicae. VII. Res gestae: Pariunt liberos, eosque magnis cum laboribus educant: administrant magnam partem rei familiaris, conciliant pacem inter maritos, praesertim in magnis familiis. VIII. Casus adversi: magnas sustinent molestias, dum ferunt uterum, majores dum pariunt: obnoxiae variis morbis, quibus viri carent; saepe etiam communes coguntur ferre aerumnas cum fuis mantis; ut carceres, exilia, mortem: Eventus prosperi, gloria, honos, opes et similia, quae inde consequuntur.

Inventio Exordii.

EXordium sumatur a persona dicentis, per collationem cum aliis Oratoribus: quorum pauci sint, qui laudent faeminas: plures qui eas vituperent, et multi etiam qui honestas et laudabiles. Deinde sumatur Exordium a causis impulsivis, quae Oratorem ad laudationem mulierum potuerunt ac debuerunt incitare. Earum una


page 6, image: s006

est, beneficia mulierum collata in Oratorem: quorum praecipuum est, quod a prima infantia nos fari docent nutrices et matres. Altera pietatis officium in Oratore, quod debetur mulieribus pro tanto beneficio. His causis subjungitur petitio seu captatio benevolentiae, ut propter expositas causas auditor in audiendosit benevolus. Postremo additur propositio specialis, quod sit dicturus de mulieribus, et inde sumpturus initium et ibi desiturus: Nam haec res inservit attentioni.

Collocatio Sententiarum.

PRima pars Exordii, in qua est collatio Oratoris cum aliis, absolvetur. 5. Sententiis; quarum I. est propositio collocationis, sed amplificata ab effectu paucitatis, nempe ab admiratione auditorum: Adeo pauci sunt ex Oratoribus qui mulieres laudant, ut si quis miratur, nullos esse mulierum praecones, is potius mirari debeat, si qui inveniantur. II. Huic amplificatae propositioni addatur ratio paucitatis sumpta a specie. Nam qui mulieres laudarint, ii possint perfacile numerari et nominari, ut Plutarchus, Basilius, Seneca. III. Rationi propositionis subjungatur amplificatio a majori turpitudine calumniatorum. Adeo enim nonnulli in sexum muliebrem invehuntur, ut ne honestis quidem matronis, et quas laudare debuissent, suis convitiis parcant. Postremo addatur propositio primaria in hac collocatione contraria, graece [gap: Greek word(s)] , adversativa. Hoc cum ita sit; dicam ego pro honore et gloria mulierum. Amplificatio a modo, quo solent agi gratiae pro maximis beneficiis.

Secunda pars Exordii, in qua afferuntur causae, tractabitur 10. Enthymematibus sive sententiis; quarum I. est ratio adversativae: Optime enim de nobis omnibus meritae sunt mulieres. II. Huic rationi subjungatur amplificatio a partibus, id est, recitentur duo maxima beneficia,


page 7, image: s007

quae in nos promanant a mulieribus, nempe vita et Oratio. Nam ex partu mulierum vitam accipimus et lucem hanc aspicimus; tum earundem opera nos adhuc infantes loqui et fari discimus. III. Amplificationi addatur conclusio, quae nihil est aliud, quam repetitio [gap: Greek word(s)] : AEquum est igitur, ut a quibus beneficia linguae primo accepimus, eas nostra lingua laudemus ac praedicemus. IV. Sequatur alia amplificatio seu remuneratio beneficiorum mulierum; ut quod nos gestant in utero, quod pariunt, quod in ulnis fovent, quod nutriunt, quod vestiunt. V. Huic enumerationi tanquam Antecedenti Enthymematis addatur conclusio, tanquam consequens Enthymematis: Iure igitur laudari debent foeminae. VI. Potest deinde addi amplificatio a simili, nempe a natura arborum, ubi Antecedens sit: Nam et arbores illis, a quibus sunt excultae, reddunt fructus: consequens ab absurdo; immaniores, duriores ergo erunt arboribus, qui nullum rependunt fructum nutricibus, a quibus sunt exculti. VII. Hanc amplificationem iterum sequatur conclusio, quae nihil aliud est, quam [gap: Greek word(s)] iterata; At nos ab illa immanitate debemus esse alieni et operam dare, ut simus grati nutricibus, et ut grato animo illarum laudes prosequamur. VIII. Subjungatur praeterea amplificatio a contrario vel quasi contratio, per occupationem, ubi Enthymematis antecedens sit pars concessiva: Etsi autem Plutarchus abunde recitavit virtutes clararum mulierum; consequens sit ista adversativa: Ego tamen nihilominus dicam pro meo ingenio de laudibus mulierum. IX. Annectatur ratio huic adversativae, quare orator velit post Plutarchum dicere de foeminis, sumpta a causa impulsiva, nempe a praecipuo illarum merito; Proptereaque mulieres jam olim usum sermonis et facultatem loquendi nobiscum communicarunt. X. Postremum Enthymema constans solo antecedente et


page 8, image: s008

petitum itidem a causa impulsiva, quae est pietas Oratoris, et gratus atque obsequiosus animus propter ingens istud beneficium.

Tertia Pars Exordii, nempe petitio, seu captatio benevolentiae, constabit duplici Enthymemate: uno propositione petitionis, quae est antecedens. Peto igitur a vobis; Auditores, ut orationem meam audiatis, tanquam piam, et a pio erga mulieres et matres nostras animo profectam. Huic addenda erit [gap: Greek word(s)] , limitatio, tanquam causa petitionis: Si quid vobis nimius alicubi visus fuero in mulierum laudibus percensendis. Alterum Enthymema erit propositionis ratio ulterior, sumpta a causis impulsivis, saepe commemoratis, quae aliis verbis repetentur: Nam justa et pia est Oratio, quae auditorem inflammat eorum hominum amore, e quibus summa omnes accepimus beneficia.

Postrema Pars Exordii, propositio est specialis, quomodo velis dicere: nempe in thesi. Haec pars absolvatur 4. Sententiis, quarum prima est ipsa propositio specialis, amplificata enumeratione partium: Dicam enim de universo mulierum statu, de illarum natura, moribus, res gestis. II. Ratio, quia alii dixere de singulis tantum membris. III. Amplificatio rationis a modo: Ita dicam de universo mulierum statu, ut nihil praetermittam, quod ad laudem hujus sexus pertineat. IV. Postrema sententia specialissima propositio. Atque ita dicam, ut rem omnem repetam a primo mulierum initio.

Elocutio.

QVi haec Enthymemata atque has sententias Oratorie cupit eloqui, nempe verbis propriis et apte collocatis, ut compositio membrorum sit periodica: Is imitari debet Ciceronem, qui simili exordio utitur, In oratione pro P. Sestio. Si enim illud Exordium resolvatur


page 9, image: s009

in res, unde petitum est, et in sententias, quibus res singulae constant; et sententiae rursus in ornamenta verborum et sententiarum: Tum apparebit magna rerum, major sententiarum, et omnium maxima similitudo membrorum.

ANALYSIS EXORDII SESTIANI. Inventio Rerum.

EXordium sumitur a persona Ciceronis Oratoris, per collocationem cum aliis Oratoribus et civibus, quorum paucos esse dicit, qui defendant statum civitatis et communem libertatem; plures, qui omnia divina et humana vexent, et qui viros optimos ac fortissimos in periculum adducant. Deinde sumitur a causis, quae Ciceronem impulerunt ad defendendum Sestium. His causis subjungitur petitio seu captatio benevolentiae, ut propter illas causas benevoli sint judices in andiendo Cicerone. Postremo additur propositio specialis, ex qua judices intelligant, quomodo Cicero sit dicturus pro Sestio et quas res tractaturus, et unde orationis sumpturus initium.

Collocatio Sententiarum.

PRima pars Exordii, in qua est collatio Ciceronis cum aliis Oratoribus, absolvitur quinque Sententiis, quarum I. haec est, propositio collationis amplificata, ab effectu paucitatis.

Adeo pauci sunt ex civibus qui fortiter defendunt Rempub. et communem libertatem, ut si quis miratur quid sit, quod tam pauci pro dignitate Romani Imperii forti animo inveniantur, is potius mirari debeat, si quem fortem et bonum civem videat, quam si multos timidos.



page 10, image: s010

Elocutio huius Sententiae.

HAnc sententiam Cicero, sic eloquitur, ut antecedens Enthymema omittat et ponat consequens, id est, propositionem amplificatam ab effectu paucitatis.

Si quis miratur, judices, quid sit, quod tam pauci cives forti et magno animo pro Reip. opibus et pro dignitate Imperii, id est, qui forti et animo magno Remp. defendant: is miretur potius, si quem bonum et fortem civem videt.

Deinde utitur Antithesi: Nam uni admirationi tanquam non necessariae opponit admirationem necessariam, tanquam inopinatum. Deinde opponit tempus praesens tempori praeterito: si quis antea mirabatur; is ex hoc tempore potius miretur. III. Opponit magnitudini Reip. paucitatem bonorum et fortium civium Postremo paucitati bonorum et fortium civium opponit multitudinem timidorum et sibi consulentium.

Simplex est propositio atque categorica: Non debes admirari, quod tam pauci sint hodie veri Christiani: [gap: Greek word(s)] , sed potius admirari debes, si quem verum Christianum vides.

Alia [gap: Greek word(s)] . Non debes admirari, quod tam pauci Principes sinceram Religionem tuentur. Opposita quin potius mirare, si aliqui inveniantur verae Religionis propugnatores. Item, non debemus admirari, tam paucos esse, qui studeant Oratoriae, sed potius miremur, si quem videamus politioris literaturae studiosum.

Inopinatum est, cum tu opinaris me, ex tua sententia aliquid dicturum esse, quod ego profero contra tuam sententiam.

Praeterea ex Categorica thesi facit Cic. Hypotheticam, si quis miratur etc. Adhaec utitur [gap: Greek word(s)] . Nam pro vocabulo duriori ponit mitius, item adhibet [gap: Greek word(s)] . Nam forti et magno esse animo pro dignitate


page 11, image: s011

Imperii et Reip. nihil aliud est, quam se et salutem suam in discrimen offerre pro statu civitatis ac libertatis Postremo ponitur [gap: Greek word(s)] , in quo opponitur magis necessaria admiratio minus necessariae admirationi.

Imitatio.

Si quis antea, Auditores, miratus fuit, quid esset, quod pro tanto mulierum numero, tanquam optimarum matronarum multitudine, nequaquam satis multi ex Oratoribus filii pio et grato animo invenirentur: qui studerent, aut potius vellent verba facere pro dignitate muliebris sexus, et pro communi parentum nostrorum honore et gloria: ex hoc tempore miretur potius, si quem pium et gratum ex Oratoribus filium videat, quam si quem impium, aut potius cujusvis alterius famae quam matris suae honori consulentem.

Elocutio 2. Sententiae Ciceronianae.

SEcundam collationis partem, quae est ratio propositionis, Cicero iterum tractat antithesi. Nam opponit desensores Reip. violatorib. et eversorib. Reip. deinde numerum seu paucitatem multitudini violatorum, praeterea fortunam defensorum affictam, fortunae oppugnatorum laetae et florenti. Deinde utitur praereritione, quod nolit dicere de fingulis; praeterea desensorum paucitatem exprimit a signo, quod pussint uno aspectu omnes capi. Adhaec eosdem defensores exprimit notatione. Item in hac ipsa notatione Cice. adhibet auxesin. Nam periculum patriae structum vocat latrocinium. Praeterea defensorum personam exornat a circumstantia adjutorum sociorum. Postremo ponit fortunam defensorum adversam, enumerando singulas calamitates, ut sunt maestitia et pericula iminentia, ut diminutiones capitis, amistionis bonorum, liberorum.



page 12, image: s012

III. Sententia collationis, quae est amplificatio rationis. et [gap: Greek word(s)] hujus [gap: Greek word(s)] . Hanc partem Cice. sic tractat, ut opponat violatores et hostes Reip. defensoribus ejusdem et numerum numero, et fortunam fortunae. Exaggerat autem fortunam oppugnatorum ab effectu. Nam elati prosperā fortunā latrones faciunt impetum in viros bonos. In hujus Antithesis elocutione, rursus utitur Cic notatione. Nam pro hoste patriae ponit ejus de fensionem. Deinde opponit numerum violatorum numero defensorum, usus vocabulo Metaph. volitare, scil. fortunam fortunae, alacres et tristes. Postremo ab effectu prosperae fortunae.

Imitatio.

NAm, ut omittatis, de quibusdam osoribus mulierum cogitando recordari: facili labore eos enumerare potestis, qui cum Plutarcho, cum Seneca, cum D. Basilio, cum bonis omnibus muliebrem sexum laudibus extulerunt; et calumniis iniquorum hominum liberarint. Eos autem qui in faeminas invehantur, qui mulieres execrentur, qui matronas suis publicis literis detestentur; non solum passim volitare intuemini, scil. libros eorum manibus legentium teri et magna cum voluptate tractari. Quarta sententia sive Enthymema Exordii, nempe Amplificatio personae contrariae calumniatoris sexus muliebris, sumpta a majore rei indignitate. Adeo enim nonnulli, etc.

Elocutio.

HAEc sententia debet efferri Antithesi trimembri: ubi uni indignitati opponatur alia major indignitas. Indignum est insectari faeminas: Sed multo indignius exagitare honesta.

In altero membro opponantur honestis matronis meretrices,


page 13, image: s013

in quas invehi aequum. Postremum membrum, in quo opponatur modus calumniandi. quo utuntur osores, modo laudandi, quem negligunt, ut sunt religio et authoritas.

Imitatio.

IN quo cum multa sint indigna, tum nihil minus est ferendum, quam quod jam non improbis, non scortis propudiosis, non egestate et scelere perditis meretricibus; sed honestissimis matronis et laudatissimis foeminis per quosdam Oratores et Theologos summos maledicitur: et quas illi oratione, quas voce, quas calamo, quas vi, manu et laterum objectu tueri et propugnare debeant; earum laudes sua autoritate, sua religione, suis sententiis se obscuraturos arbitrantur.

Postrema sententia Exordii nempe Adversaviva propositio.

Hoc cum ita sit, ego dicam pro honore mulierum et dicam eo modo, quo solent agi gratiae pro maximis beneficiis.

Ratio additur, quae est 1. Enthymema 2. partis: Optime enim sunt de nobis meritae.

Elocutio.

HAE duae sententiae, nempeultima primae partis Exordii et prima secundae partis, debet efferri unā periodo, ut secunda pars cum priore connectatur.

Ego vero Auditores, qua voce mihi in agendis gratiis, commemorandoque earum, quae optime de nobis omnibus sunt promeritae, beneficio esse utendum judico; ea nunc uti volo, in earum honore propugnando.

Elocutio 2. et 3. Enthymematis.

HIs igitur potissimum vox haec serviat, quarum beneficio et mihi et vobis caeterisque omnibus non


page 14, image: s014

solum vita concessa est, sed jam inde a prima infantia usque vox ipsa atque oratio conformata. Quae enim 10 menses gestarunt nos in utero; quae acerbissimis partuum doloribus usum hujus aspectabilis caeli nobis concesserunt; quae nos recens editos in lucem et humi prostraros in ulnas suas susceperunt; quae nos vagientes suis uberibus lactarunt; quae nudos in mundum ingressos suis manibus vestiverunt, quae famelicos et esuribundos nutriverunt; quae toties nostri causā somnum fregerunt; quae nos infantes usu sermonis destitutos loqui et fari docuerunt; quae nullis in educandis nobis laboribus pepercerunt: quae denique nos etiam dulcissi morum liberorum parentes et jam olim fecerunt, aut aliquando effecturae sunt: quomodo non gratam a nobis omnibus et singulis commemorationem tantorum beneficiorum suo quodam jure postulent? Arbores, quae omni sensu orbatae sunt, suis cultoribus rependunt fructum: quomodo nos inhumaniores simus ipsis arboribus et rigidis arborum corticibus, si nullum a nobis percipiant fructum mulieres: quos ipsae tanto studio tantaque cura excoluerunt.

Amplificatio per Expolitionem. Absit a nobis, Auditores, etc absit longissime, isthaec feritas atque immanitas: ut quae nos tot incredibilibus affecere beneficiis, in illas nos ingrati inveniamur. A [gap: Greek word(s)] constans repetitione propositionis. Quin potius tota animorum contentione in id elaboremus: ut quicquid in nobis est ingenii, quicquid Eloquentiae, quicquid virium, id omne ad eorum hominum, a quibus ista beneficia accepimus, arripuimus, hausimus, laudem et decus conferamus.

Elocutio 8. Enthymematis.

ET quanquam a Plutarcho Cheironaeo Clarissimo Viro atque eloquentissimo scriptore res gestae aliquot illustrium mulierum eleganter admodum percensentur,


page 15, image: s015

nihilque ab eo praetermissum est, quod ad illius aetatem commemoratione dignum pervenisset: tamen jpse etiam pro gloria faeminei sexus aggrediar ad dicendum, ne mea vox atque oratio, ei potissimum generi hominum defuisse videatur, per quod est perfectum, ne mihi ipsi, si quando ea indigerem, deesset.

Postremum Enthymema. quaa est causa, in oratore pietas, animus gratus, obsequium.

Atque ego sic statuo, Auditores, a me in hac causa atque hoc instituto pietatis potius, quam defensionis, gratae vocis, quam eloquentiae, obsequiique, ingenii partes esse susceptas.

Tertia pars Exordii, captatio benevolentiae. Itaque si aut parum moderate, neque pro virili dignitatem faeminarum laudare visus alicui fuero, aut si etiam liberius egero, quam propositae rei ratio requirit, peto a vobis, ut tantum orationi meae concedatis, quantum pio filio erga matrem, amori et justo liberorum in parentes affectui concedendum putatis. Alterum Enthymema tertiae partis. Neque enim unquam officio Oratoris conjunctior ulla vis dicendi in ullo esse potest quam ea, quae nos inflammet eorum hominum amore, quibus cum a primis vitae incunabilis consuevimus, et a quibus primum sermonis usum accepimus.

Quarta pars Exordii, propositio specialis. Sed quando sere singulas tantum mulieres non nulli veterum laudarunt, dicam ego de universo mulierum statu, deque primo illarum exortu, de natura, de moribus, de studiis, de rebus praeclare ab hoc hominum genere gestis. de incredibili amore mulierum in maritos: contendamque, si modo id verbis consequi potero, ut in hac oratione instituta nihil a me, quod laudem muliebris sexus, nil quod ad ornamentum matrum nostrarum pertineat, praetermissum esse videatur. Et quando cum ipso mundi ac rerum omnium


page 16, image: s016

exordio caeperunt esse mulieres: primum aggrediar ad illa maxima et antiquissima, ut intelligatis, quibus initiis ac fundamentis hae tantae in mulieribus laudes excitatae sint.

Enthymemata, quibus explicatur I. Argumentum sumptum a parentibus mulierum.

PRimum Enthymema sit Antecedens: a Deo parente sunt procreatae mulieres: addatur amplificatio a persona DEI. Imitare autem Cic. pag. 10. lin I. pro Sestio. II. Enthymema a pari, a procreatione viri, quem itidem DEVS produxit: addatur amplifi catio a circumstantia temporis, materiae, modi. Imitare Cic. de Vniversitate. III. Enthymema a causa impulsiva, quae fuit solitudo viri. Hoc amplificabitur a persona Adami, qui non potuit parem vitae socium reperire in toto animalium genere. Consequitur immissio soporis profundissimi. Haec exprimantur verbis S. Scripturae. IV. Enthymema ab effectu, seu consequentibus, ut agnitio, item copulatio matrimonii. Consequens Enthymema omittitur: Ergo mulieres sunt laudabiles. V. Enthymema a causis, quae DEVM impulerint, ut virum e limo terrae condiderit. Addatur ratio a causi finali, quae est humilitas hominis erga DEVM, cultus, imolatio. VI. Enthymema a causa, cur mulierem ex costa viri extruxerit. Additur ratio, quia tam virum, quam mulierem voluit admonere officii, ne alter in alterum exerceret imperium. Viro enim cogitandum fuerat, hanc esse sibi parem non subditam. Nam in statu integritatis nullius in quemquam fuisset imperium. VII. Enthymema a conjuncto, cum isda creatione, nempe a deliberatione. Hic fiat amplificatio per collationem: Tali deliberatione, non fuit usus in caeli et terrae creatione. Vide Cic. de universit. pag. 196. col. 2. lin. 5. Addatur etiam explicatio imaginis


page 17, image: s017

DEI ex Gregorio Nyssaeno. Nihil autem est imago DEI, quam perfecta justitia, summa sapientia, summa sanctitas. VIII. Enthymema a contraria opinione Hesiodi et calumniatorum, qui dicunt mulierem esse conditam ad imaginem canis. Propositio sit detestatio; Facessant ergo hinc omnes etc. Ratio additur ex sententia Hesiodi de Pandora. Imitare Cic. in Rosciana ubi explodit fabulam Poetarum, de furiis: Ratio additur a contrario, nempe vera Pandora, quae nihil est aliud, quam imago DEI. IX. Enthymema ab aliis sententiis scil. oraculis contrariis, quorum aliqui crediderunt, hominem esse conditum ad similitudinem mundi, ideoque dixerunt [gap: Greek word(s)] . Aliqui statuerunt homines esse conditos ad imaginem Deorum intermediorum a summo DEO ortorum. Vide Cic. pag. 202. col. I. de univers. X. Enthymema sit rejectio uttiusque sententiae tanquam impiae. Ratio addatur a veritate coelestium oraculorum. Lege Cic. pag. 202. col. 2. 18. de unives. XI. Reditus a Philosophis ad laudationem mulierum, in quo fiat collatio materialis et formalis causae, quod mulieres a costa virorum, viri a caeno et luto sint facti, scilicet utrique ad imaginem DEI conditi. XII. ab effectu, quem parit cogitatio de imagine DEI etiam in faeminis, exemplo Iulittae. D. Basilius hom. 5. Nam cum ad supplicium duceretur Iulii Tyranni jussu, propter Christiani nominis cultum, flammis examinanda, ipsa ad mulieres astantes conversa; nolite, inquit, ad labores pro pictate emollescere, nec naturae debilitatem praetexere. Ex eadem enim massa cum viris sumus: ad imaginem DEI factae sumus? et quomodo non omnia viris cognatae sumus? Neque enim caro solume viro ad mulieris structuram, sed etiam os ex ossibus: Quare soliditas et firmitas constantiaque et patientia aequaliter cum viris etiam a nobis Domino debetur.



page 18, image: s018

Tractatio huius argumenti.

PArente mulieres procreatae sunt DEO, ut vos omnes e sacris oraculis nunc condidicistis, architecto et sapiente et sancto et omnis boni fonte largissimo. Qui cum quinto die a mundi exordio hominem creare constituisset, et quidem hominem masculum ac saeminam, habitā deliberatione primum produxit virum, eique spiraculum vitae inspiravit, mentem illi indidit ac vitam ad imaginem DEI opificis, in qua relucebat summa justitia, summa sanctitas et summa sapientia. Cum autem ex omni pecudum brutorum numero, quas homini primo adducebat opifex ille DEVS, nullam is reperiret sibi consimilem, neque ullam inde vitae sociam vir justissimus, sanctissimus, et sapientissimus posset sibi deligere: iccirco DEVS ei immisit soporem altissimum, et costam ex illius latere revulsit, locumque illum carnea massa explevit; tum e costa viri faeminam extruxit; cui itidem vitae spiraculum inspiravit: et mentem indidit factam ad imaginem opificis DEI Opt. Max. Atque hanc mulierem a se conditam postquam DEVS primo homini jam e somno excitato adduxisset, statim agnovit ille, pro immensa sua sapientia, mulierem istam esse hominem et esse animal sui generis, atque a reliqua animantium natura diversum. Itaque et carnem esse dixit, de suacarne et os de suis ossibus; Quare etiam DEO authore et pronubo, primus homo DEI filius, primam faeminam DEI filiam, uxorem duxit; ex quibus postea immensum genus humanum est propagatum. Apparet autem singulari consilio usum fuisse DEVM opificem in extruendo utroque homine. Quod enim virum e limo terrae efformavit, voluit illum admonere suae conditionis, ut homo meminisset, e pulvere se prodire, ideoque de ortu suo cogitans DEVM patrem disceret revereri, colere et suis precibus invocare.


page 19, image: s019

Nam qui illum condidisset e limo terrae, quomodo non posset eundem, si quid peccaret in DEVM in eundem limum resolvere? Quod vero e costa viri, non e limo terrae faeminam condidit DEVS, hoc ipso tam faeminas quam viros sui officii commonefacere voluit. Faeminas quidem, ut cogitarent, non e faeminis virum, sed e viro faeminam esse procreatam, ac perinde nullum sibi esse imperium in virum commeminisset. Viros vero ut cum intelligerent, e latere viri desumptam esse faeminam, non putarent esse viro inferiorem faeminam, aut ei subjectam; sed omnino scirent, faeminam esse viro parem, et iisdem ornatam donis, quibus vir prae aliis cunctis animantibus praepolleret. Neque enim vir, si mulier prior non peccasset, ullum fuerat habiturus dominium in mulierem, neque mulier ullam imperandi potestatem in virum. Et inprimis est memorabile, quod DEVS hominem e limoterrae producturus et faeminam e costa viri aedificaturus tantam adhibuit deliberationem, quanta non fuit usus in procreatione caeli et terrae, omniumque rerum, quae utroque continentur. Quid enim? Faciamus, inquit, hominem, et faciamus ad imaginem similitudinemque nostri. Et quotsum ista deliberatio? Eo nimirum, ut ostendat DEVS, velle se quiddam peculiare et caeteris rebus omnibus praestantius in medium producere. Voluit enim DEVS in homine relucere imaginem sui, id est, perfectam justitiam, sapientiam, sanctitatem, agendique libertatem. Cum enim DEVS sit summum bonum, adeoque ipsum bonum: idcirco naturam humanam alia de causa non fabricavit ipse, quam ut perfecte perfecta bona esset. Nefas enim est et dictum horrendum, quicquid nisi optimum ac pulcherrimum facere, eum qui sit optimus. Quare facessant procul hinc osores nonnulli mulierum et faemi. generis calumniatores, qui solum vitum putant ad imaginem DEI conditum, faeminam autem


page 20, image: s020

ad imaginem canis. Nolite enim putare, Auditores, quemadmodum est in Poetarum fabulis, a Vulcano conformatum esse e terra simulachrum Virginis, ad quod exornandum caeteri Dii Deaeque omnes et singuli dona sua certatim contulerint; ideoque etiam Pandoram nominaverunt. Nugantur enim nonnulli veterum Poetarum, nescio, quae Minerva quod artificium texendae telae istam docuerit; de Venere, quod singularem quandam gratiam capiti mulieris conciliarit: de Suada; quod aurea monilia collo applicuerit; de Horis, quod e versis floribus contextam coronam muliebri vertici imposuerit: De Mercurio denique quod mentem caninam, et ingenium versipelle ac vafrum isti Pandorae indiderit. Sua cuique mens, suus animus ad imaginem DEI procreatus isthaec Pandora fuisset, si homo legem DEI non violasset. Nam DEI imago, quae in animis primorum parentum refulsit, Pandora fuit, quae mentes illorum animi justitia, omni sapientia illustravit. Fuźre quidem e Philosophis non pauci, qui hominem crediderunt ad similitudinem hujus mundi procreatum: ideoque [gap: Greek word(s)] , id est parvum mundum dixźre hominem. Alii vero primos homines, non ab eo DEO, qui omnes genuerit, sed ab aliis Diis, satu Deorum ortis putarunt esse progenitos. Itaque in hominum natura aliquid divinum et immortale esse prodiderunt, nempe animam; aliquid vero terrenum et mortale, nempe corpus. Sed nos Philosophis longum valere jussis, credamus illis veteribus ac priscis viris, Mosi et ejus majoribus: qui se progeniem DEI esse dicebant. Nosse enim generatores suos optime poterant, ideoque absurdum est a DEO ortis fidem non habere: quamquam nec argumentis, nec rationibus certis eorum oratio confirmetur. Quare ad mulieres redeo; quibus non minorem laudem ista de imagine DEI, ad quam sunt conditae, pia recordatio conciliat, quam quod e materia longe nobiliori,


page 21, image: s021

quam, viri procreatae sunt. Vir enim e pulvere et caeno factus est: mulier vero e costa viri. Equidem summae hujus laudis recordatio quasdam mulieres eo perpulit, ut mortem quoque subiturae sese, isthac imaginis divinae in mulieres transfusae, piā commemoratione etiam in extremo supplicio consolarentur. Quid enim dicam ego vobis de Iulitta, muliere beatissima (si modo mulier est appellanda) quae animi magnitudinem omnem faeminei sexus imbecillitatem occultavit. Nam cum ad supplicium duceretur Tyranni jussu propter Christianae religionis cultum, flammis examinanda, ipsa ad mnlieres adstantes conversa: Nolite, inquit, ad labores pro pietate emollescere; neque naturae debilitatem praetendite. Ex eadem enim massa cum viris sumus, ad imaginem DEI factae sumus; Et quomodo non per omnia viris cognatae simus? Neque enim caro solum accepta est e viro ad mulieris structuram; sed etiam os ex ossibus. Quare soliditas et firmitas, constantiaque ac patientia aequaliter cum viris etiam a nobis Domino debetur. O memorabilem vocem, et ultra sortem, quam quae faeminae competat! Possem hic multa dicere, Auditores, de ista imagine DEI, relucente in animis hominum, de dominio et imperio, quod DEVS tam mulieri quam viro concessit in omes animantes terrae, in omnes volucres caeli, in omnes pisces maris, de terra denique omnium virorum, omniumque mulierum patria: Sed cum haec omnia per lapsum primorum parentum amissa sint; praestat, ut de illis dicamus, quae adhuc a prima illa creatione reliqua habemus. Etsi enim majora illa jam dudum evanuerunt, manet tamen adhuc in hominum vita, conjugium, illa societas, ad quam homines initio producti sunt, ut mulier sit adjutrix viro, et cum illo juncta propaget conservetque humanum genus.

Noluit enim DEVS propter hominis peccatum tollere


page 22, image: s022

ordinem a se bene institutum: sed voluit irruptam esse matrimonii copulam, et vocem, quā primis conjugibus fuerat gratulatus, Valere ac ratam esse.

Argumentum Laudationis ab indole quibus Enthymematibus tractandum.

PRimum Enthymema: a causa Efficiente, quae est una animorum in viris et faeminis orgo. Ratio a causa efficiente. Cum enim una sit animorum vis et origo, quid obstat, quo minus sit una eademque studiorum ratio. II. Enthymema, a causa Efficiente, nempe Educartione, quae est quasi altera natura. III. ab Effectibus qui consequuntur hanc indolem, ut sunt lanificium. IV. ab exemplo Arachnes, quae hanc artem invenit apud Indios: Minervae, quae eandem docuit Atticas mulieres. Sic celebratur apud Homerum Penelope; apud Virg. Dido, Semiramis apud Babylonios. A proverbio, tanquam testimonio, quod laus lanificii sit propria, mulierem colus decet. A contrario, viris hoc vitio datur. V Amplificatio hujus, laudis a genere, nempe vestitu, ejusque necessitate. VI. a secundo effectu ingenii muliebris, qui conspicitur in victu et re frumentaria. Ratio ab exemplo Cereris, quae totam Siciliam, Roman. Remp. horreum docuit colere, arare, serere, metere. A majori, Eadem Ceres, misso Triptolemo in totum terrarum orbem docuit conficere panem. Nam antea homines vescebantur glandibus. Et propter hoc meritum postea fuit relata in numerum Deorum. Accedat amplificatio a beneficio panis. VII. ab arte pingendi. Propositio generalis: Magna conspicitur vis ingenii in exprimendis corporum lineamentis. Antithesis, sed haec ingenii praestantia non minus in faeminis, quam in viris conspicitur. Ab exemplo Irenae Aratini pictoris, Timaretae, Mironis, Aristarchae, Nearchae, pictorum filiae et discipulae fuerunt;


page 23, image: s023

Laeta Virgo Cycizena summae industriae. VIII. A scientia et Philosophiae et artium. Antecedens constat enumeratione. Plato Diotinam celebrat, quod etiam Socrates audiverit, Arita, Aristippi mater, quae filium in Philosophia instituit. Strabo lib. 17. Hippatia Alexandrina de Astronomia, Edesia uxor Siriani Philosophi Alexandrinae celebratur, Asuida tanquam docta et casta Losipatra, Lybica uxor Edesii Sophistae tam docta, ut crederetur a numinibus educata. Celebrat etiam A. Gellius Pamphilem 8. a studiis Eloquentiae. Antecedens iterunt probatur inductione. Aspasia Mylesia uxor Periclis magistra Rhetorices et Eloquentiae, de qua Plutarchus in vita Periclis, Laelio, Licinio, Mutia, Cornelia mater Gracchorum, de qua Cic in Bruto pag. 285. Quint. lib. 2. p. 1. Val. lib. 8. c. 3. de Hortensia. Plutarch. in vita Gracchi, Iuven. Sat. 6. Saenobia Regina Palmyriorum Graece et latine doctissima, conscripsit historiam Orientalem et Alexandrinam. Vide Pollionem Trebellium, Eudocia, filia Athenaei Philosophi, uxor Theodosii oratoris. Cassariffa mulier Historica et Graeca. Isotta Novarella Veronensis, tempore Nicolai 5. Pontificis, coaetanea Laur. Vallae scripsit dialogum de Adamo et Eva, uter gravius peccaverit. Genetina Veron. tempore Pii 2. Pontif. scripsit Epistolas valde luculentas. Constantia uxor Alexandri Sfortiae doctissima et eloquentissima. Cassandra filia Galeacii Malatestae Principis Pisauriensis, uxor Pidronis Velorii Ducis Vrbinatis libros edidit de humana fragilitate IX. ab eruditione Poetica: Praemittatur iterum generalis sententia de Eloquentia Poetica, de afflatu ex Archiana Cic. Ab exemplis, 1 Cleobulina filia Cleobuli, qui unus fuit e 7. sapientibus Graeciae, scripsit Hexametris aegnimata. 2. Paraxilla, de qua vide proverbium, stultior Adonidae Paraxillae. 3. Sapphio Lesbia puella, a qua nomen accepit carmen, Sapphicum. 4. Hujus


page 24, image: s024

socia Damophila, quae scripsit amatoria et laudes Dianae. 5. Polla argentaria uxori Lucani Poetae tam docta, ut maritum adjuvavit scribendis carminibus. 6. Claudia uxor Statii Papinii. Celebratur autem ex Poetriis Telesilla, Corilla, Anite. Amplificatio harum Poetriarum. Neque vero prophani gentium Diisoli habuerunt suas Poetrias: sed fuerunt etiam in Ecclesia DEI sanctissimae Poetriae. Maria soror Mosis et Aaronis, quae in Erythraeo littore carmen composuit pro felici transitu Israelitarum. Proba Valeria Centones scripsit de miraculis Christi ex Virgilio et Homero: Et Homeria Rosuitis puella Saxonica monialis fuit in monasterio Gandersheim circa annum Christi 960. composuit 6. Comoedias quadam Terentii imitatione, conscripsit item Heroicis versibus res gestas trium Orthonum. Alia amplificatio a recentioribus. Et quid opus est exemplis tam longe repetitis? Vixit Venetiis proxima aetate Cassandra Phideledis, ad quam scribit Angelus Polit. lib. 3. Episto. Constantia Alexandri Sfortiae uxor, Poetria fuit extemporalis. Tres filiae Thomae Mori, quarum meminit Erasmus in Epistorla ad Ioan. Morum. Olympia Ful via Morata Heidelbergae mortua, extant hujus epistolae et carmina Graeca et Latina edita a Caelio Curione, Anno 60 Basileae. Conclusio. Et quid opus est verbis, quando illi antiqui omnia doctrinarum studia nulli hominum generi retulerunt accepta, quam faeminis, puta 9. Musis, Minervae, quae cum fuissent virgines eleganter doctae, locum inter Deas meruerunt.

Imitatio.

HAEc argumenta exprimi possunt ex Oratione Archiana et omnibus orationibus, in quibus laudat viros praestantes. In primis autem ex libro, qui inscribitur Brutus, item ex Oratore perfecto, et libris de claris Oratoribus.



page 25, image: s025

Elocutio huius argumenti.

SEd, quid ego dicam de admiranda mulierum indole, et vi animorum ingenerata, quā illae non minus pollent, atque viri, qui sunt ingeniosissimi et quarumvis disciplinarum capacissimi. Cum enim eadem sit muliebrium animarum origo, quae est virilium, ut est demonstratum; quid prohibet, quo minus eadem quoque sit animorum in utrisque efficacia et virtus, praesertim si accedat a prima aetate laudabilis et recta institutio: quaeque a puerorum educatione nihil aut certe parum discrepat. Est enim educatio altera quaedam natura, quae hominem ex parentibus procreatum quodam modo regenerat, et nova quadam facultate imbuit. Quod enim in perdomandis et cicurandis feris, leonum domitores possunt; quod in ferocibus equis ad cursum et certamina traducendis pezorigae possunt; quod in canibus ad venationem assuesaciendis venatores possunt: quomodo non hoc idem Praeceptores et magistri in mansuetissimis et mollissimis puellarum animis possent? ***

SCHOLASTICA PRAEFATIO IN LATINAM GRAMMATICEN, AD CHRISTOPHORUM ET ACACIUM, a LAIMINGEN, Ioannem Florianum, Scultetum: Ludovicum et Meliorem, Iaegeros a Gaertringen. et Oeningen, etc.



page 26, image: s026

EN vobis Grammaticen meam, pueri nobiles atque ingenui: qua vos posthac in perdicenda Latina lingua non aliter uti poteritis, quam scirpeā rate pueri utuntur, qui nare discunt. Nam et paucissimis constat Regulis, et iis vetustissimis: et quibus nunc olim pueritiam in Scholis suis instituźre, Fabius, Porphyrius, Gellius, Acro, Servius, Donatus (non autem iste vulgaris et supposititius Donatus) Diomedes, Charisius, Priscianus; Valla, Linacer, Melanchthon: et istorum omnium Aristarchi, Iulius Scaliger, Saturnius, Ruscellus, Vives, et alii pene innumerabiles viri: qui hoc novissimo et literatissimo secuta, artem hanc ab innumeris mendis, maguā animi alacritate, repurgare caeperunt. Neque enim ideo novitatis nomine haec Grammatice nostra male debet audire: quia non eadem omnia tradit: quae a Prisciano perperam doceri ostendit L. Valla: et quae in ipso Valla reprehendit, magna cum libertate, Augustinus Saturnius: et quae in Linacro et Philippo liberrime castigat Iulius Caesar Scaliger: quo ego viro, a temporibus Aristotelis, in humanioribus literis, neminem creo in universo Orbe, doctiorem extltisse. Non enim ille e tenebroso ludo quodam repente prodiit, sed ex illustri Veronensium Principum familia ortus, tantum ad Latinitatem et literarum culturam attulit lucis, quantum etiam Varro Terentius, quantum M. Scaurus, quantum (cujus ipse nomen tulit) Iulius Caesar, Grammaticorum Grammaticus, Historicorum Historicus, Bellatorum bellator, Imperatorum imperator. Quapropter vetus, aut potius vetustissima erit vobis haec Grammatice: cum ea nihil proponat, praeter vetera, et cum prisca Latinitate congruentia: sed hactenus tamen minus, obvia, et praeteritorum seculorum barbarie mirum in modum obliterata. Deinde, non modo, vetus est haec Grammatice: sed etiam


page 27, image: s027

brevis et compendiosa. Nam ex hac Grammatice mea, et Orthographiae et Prosodiae praecepta, omissis ultra quam viginti regulis non necessariis, addiscetis summo compendio. In Etymologia Nominis, ubi alii tradunt 40. et plures Regulas, de generibus nominum, e cujusque significatione et terminatione cognoscendis: ibi vos e sola cujusque nominis Declinatione, addiscetis ejusdem genus. Ideoque in prima, secunda, quarta, quinta Declinatione traduntur a nobis fere singulae tantum Regulae: e quibus deprehendere poteritis cujusque nominis genus. Sicut et in tertia, ubi sunt decem terminationes, vos habebitis saltem viginti Regulas: quae uno eodemque compendio docebunt vos cujusque nominis genus, et Genitivum singularem, et penultimae Syllabae nativam quantitatem. Cumque Regulae istae ita sibi sint conformae, ut vix duobus aut tribus mutatis verbis, una discrepet ab altera, idcirco vos tam facile eas addiscetis, ut unā atque alterā perceptā, reliquas omnes, absque omni negotio, sitis percepturi. Sed et pluribus, quam quinquaginta Regulis, in eadem Declinatione, quae sunt de formatione Genitivi, posthac liberabimini. Quare ubi centum et Decem Regulae vobis fuissent antea ediscendae: ibi vos jam solum discetis viginti et quatuor.

In Etymologia Pronominis, levavi vos quatuor declinandi peculiaribus capitibus: et docui omnia Pronomina, quae in A definunt, pertinere ad primam declinationem Nominum: omnia in E, ER, VS et VM excuntia, pertinere ad secundam: omnia in AS et IS dissyllaba, ad tertiam.

In Etymologia verbi, liberavi vos prope quinquaginta Regulis de formatione praeteriti Activi et Passivi, in secunda et tertia Conjugatione. Nam quatuor Regulis in secunda: et quinque Regulis in tertia Conjugatione a me propositis, atque a vobis recte observatis, levi negotio


page 28, image: s028

scietis, cujuscunque Thematis, in utraque conjugatione, praeteritum Activum et Passivum. Optativus quoque modus, qui idem plane est cum Subjunctivo, nullum vobis posthac facesset negotium: Sicut et verba Communia et Impersonalia, quae nulla sunt, vos posthac nulla exercere poterunt.

In Adverbio, ubi triginta Significationes vulgo recitantur, vos rejectis octodecim plane supervacuis, contenti eritis posthac illis duodecim: quae a me secundum seriem Categoriarum sunt enumeratae. Nam omne adverbium, aut est Numeri, aut Loci, aut Temporis (quorum haec duo ad quantitatem concretam: illud ad discretam fere pertinet) aut qualitatis, aut incrementi, aut decrementi (quae utraque tam Qualitati, quam Quantitati proprie conveniunt) aut similitudinis aut comparationis (quae duo ad tertium genus Relatorum sunt referenda) aut affirmationis, aut negationis, aut dubitationis, aut interrogationis.

Quibus postremis Adverbiorum generibus etiam Qualitas Enunciatorum, seu Propositionum in Dialecticis, vulgo distingui solet.

Itaque, si vos praeter haec, quae jam dixi de Adverbiis, etiam didiceritis e meis Grammaticis, aliud nomen esse Proprium et aliud Commune (Dialectici vocant Individuum et Praedicabile) item aliud esse Substantivum et aliud Adjectivum (Dialectici vocant Abstractum et concretum (et ex Adjectivo aliud esse Absolutum (vulgo Positivum) aliud Comparativum, aliud Relativum (quorum illud referendum est ad genus substantiae, aut Quantitatis: haec duo posteriora ad primum genus Relatorum) item ex Pronomine aliud esse Finitum, aliud Infinitum: et rursum, ex Infinito, aliud Distributivum, ut omnis, nemo, nullus: aliud Partitivum, ut ullus, solus, aliquis uter neuter (Dialectici vocant SIGNA universalia et


page 29, image: s029

Particularia) praeterea a verbo, aliud esse Activum: idque vel Absolutum (ita enim Priscianus appellat Neutrum) vel Transitivum: et aliud Passivum, aliud deponens. Haec inquam, si vos e mea compendiosissima Grammatice didiceritis (discetis autem absque negotio) patefeceritis vobis aditum et aperueritis fenestram vobis ad doctrinam Praedicabilium, Praedicamentorum et Enunciatorum, citius meliusque suo tempore percipiendam: quam ego hactenus animadverti a pueris fuisse perceptam: aut etiam percipi potuisse. Praeterea ubi vos e Praepositionis Etymologia cognoveritis, quod omnes Praepositiones exprimant aliquem terminum Motus aut Quietis: verbi gratiā, terminum a quo; per quem, versus quem, ad quem, propter quem, sine quo, cum quo, in quo: statim etiam ex natura Praepositionum degustabitis Naturam Motus et Quietis praesertim in Actionibus et Passionibus: et ex hoc fundamento, suo tempore melius quoque perfectiusque discetis intelligere Praedicamentum Actionis et Passionis: aut etiam Physicae Motionis naturam.

Quid de Conjunctione dicam, quam vos jam deinceps uno die poteritis integram comprehendere? Sunt enim contra se invicem a me distinctae omnium Conjunctionum species. Nam alia Conjunctionum sunt, vel Copulativae, vel Disiunctivae: aliae sunt vel Concessivae, vel Adversativae. aliae sunt vel Causales, vel conditionales: aliae sunt vel Continuativae, vel Conclusivae. Atque haec vocabula, cum sint e mediis Rhetorum Scholis, condiscetis vos obiter etiam principia artis Oratroiae, et connexionem Periodorum: de qua multi multa loquuntur. Et quoniam ad ista octo Conjunctionum genera reliquae omnes possunt conferri: nihil vos fatigabunt vel etiam turbabunt posthac Conjunctiones Dubitativae, Completivae, Exceptivae, utramque rem tollentes, corrigendi, diminuendi, et similes.

Interjectionem porto, quae animi affectus exponit,


page 30, image: s030

quid opus est, praeceptit docere, vel e praeceptis addiscere, cum vos e quovis obvio rustico possitis percipere, quae sint Interjectiones gaudii, quae doloris, quae risus, quae vocantis, quae respondentis, quae optantis, quae exclamantis et fimile. Superest Syntaxis, in qua liberavi ego vos sedecim et pluribus generalibus Regulis. Sunt enim generale Regulae numero septuaginta et plures: quarum vos magno numero posthac poteritis commodissime carere, pro his substitui ego paucas de Pronominibus, praesertim Reciprocis, et de verbo Substantivo, deque aliis rebus scitu pernecessariis: quas ex ipso libro velim vos cognoscere. Quin imo, ne vobis omnia uno tempore proponantur: Signavi ego quasdam quaestiones signo unitatis, quasdam signo binarii, quasdam ternarii, quasdam quaternarii. Nam fignatas unitate volo proponi primano: signatas binario, secundano, et sic deinceps. Quae autem figno parentheseos indusa sunt, ea ut ediscatis, nihil est necesse.

Valete optimi et nobilissimi pueri. DEVS det vobis studiorum vestrorum in quae nunc totā mente atque animo insistitis, salutaria ac felicia incrementa: ut aliquando charissimorum parentum vestrorum virtutes aequaturi, prodesse possitis Ecclesiae et Reipublicae Christianae, et non obsesse vobis quoque ipsis. Tubingae Calend. Novemb. etc. 85.

IN GRAMMATICAE GRAECAE cum Latina vere congruentis partem primam Epistola, ad ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM, Dominum Henricum Iulium Ducem Brunsuicensem, etc.



page 31, image: s031

VTrum in hoc communi totius patriae luctu, potius mortem Illustrissimi Principis Iulii, parentis tui, doleam, an vero patriae ac tibi. gratuler de nova successione, Princeps Illustrissime, Domine clementissime, de hoc plane sum dubius. Ita enim ditionem suam administravit pater tuus, ut non modo fines territorii sui amplificārit, quantum potuit, sed doctrinam quoque religionis, a corruptelis pro virili sua et repurgārit et conservārit, tum studia etiam literarum egregie promoverit excitatā Academiā Helmstadiensi: quam de suo nomine Iuliam appellavit: ut hoc modo sem piternam sui memoriam, ad omnem posteritatem propagaret, Quae certe ornamenta in viro Principe, tanta sunt, ut sui amorem et admirationem in animis nostris merito possint, ac debeant excitare. Quare etiam tanti Ducis recordatio sine communi maerore vix potest existere. Quod enim in aliis rebus fieri consuevit, id vel inprimis hīc usu venit, ut homines tum demum bona nostra intelligamus, quando ea, quae in potestate habuimus, amisimus. De te vero Princeps inclyte, quoties cogito, cogito autem saepissime, non possum non gratulari civibus tuis, totique patriae, quod non modo ditiones tuae sed paterne etiam Virtutes, heredem suum habent. Nam ut nihil dicam de studio Pietatis, in propaganda sincera religione, de justitia et AEquitate, qua uteris erga omnes, nihil de singulari Prudentia. qua et te ipsum et alios gubernas: una res est, quae me mirifice movit, et ut hunc librum tibi dedicarem vel sola impulit. Cum enim Graecis Latinisque literis egregie sis excultus, quae quidem rara hodie merx est in viro principe, non dubito, quin quod hactenus egi isti, porro etiam acturus sis, ut literarum et linguarum artiumque studia, sine quibus ad superiorum doctrinarum genera perveniri non potest, sub felici gubernationis tuae auspicio, et incremento, bene prospereque succedant.


page 32, image: s032

Hanc enim curam esse, quae te praecipue exercet, jam pridem magnā voluptate percepi. Et quando ars Grammatica, quaedam quasi clavis est, quae nobis januam ad reliquas disciplinas aperit, visus sum mihi, operae precium esse facturus, si Grammaticum hoc opus, et nominis tui, et novi imperii auspicio, consecrarem. In eo opere quid praestiterim, id malo intelligi aut ex ipso libro, aut certe ex illorum, quae huic epistolae subjuncta sunt, judiciis. Quare nihil addendum putavi amplius, quod vel ad operis hujus, vel ad consilii mei rationem declarandam pertineret. Hoc unum te supplice ac demisso animo precor, ut pro tua singulari doctrina, et pietate illa, quam tu cum eruditionis laude conjunxisti, clementer accipias hoc quicquid est operis Grammatici. Etsi enim ea est cognitio in te linguae utriusque ut hisce praeceptorum adminiculis prorsus jam nihil indigeas, tamen facile intelligis, quam plurimos esse in tua. ditione, qui, cum adhuc literarum sint rudes, earumque participes reddi cupiant, sine regulis Grammaticis id, quod quaerunt, assequi nullo modo possint. Quibus si labor hic meus, tanquam scirpea ratis, pueris qui nare discunt, profuturus sit, non tam mihi auctori, quam tibi promotori, gratiae habendae erunt. DEVM Opt Max. totā animi contentione rogo et oro, ut is celsitudinem tuam, cum reliquis Illustrissimis Fratribus diu conservet incolumes, vobisque det salutaria negotiorum consilia, et fortunatam imperii administrationem: denique tum hujus vitae tranquillitatem, tum alterius beatitatem cum omnibus sanctis largiatur. Brunsvvigae. Calend. Iunii, 89.



page 33, image: s033

IN EIVSDEM GRAMMATICES partem alteram Epistola, ad ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM DOMINUM, Mauritium, Hassiae Landgravium, etc.

QVam difficile sit, Latinam et Graecam linguam addiscere, et quanto res ista labore constet, hoc ne tu quidem ignoras, Illustrissime Princeps Mauriti. Nam Adolescentiae tuae partem maximam hactenus consumpsisti, in percipiendis iis artibus ac disciplinis: quibus haec aetas ad superiora doctrinarum studia consormari solet: quanquam in illis quoque cum singulari laude es versatus. Verum in isto literario vitae cursu, eos fecisti progressus, ut non modo latinam linguam expedite et pervenuste loquaris: verum etiam Graecam intelligas: et ita quidem, ut (quae res admirationem in multis parit) tam Graecum, quam Latinum carmen hoc aetatis tuae decimo et septimo anno, pereleganter scribas. Nam haec nī audissem et coram cognovissem, nullus dicerem. Non enim mihi hoc in praesentia agitur: bullatis ut mihi nugis pagina turgescat, (quem admodum alibi Satyricus loquitur) sed ut veritatem rei profitendo, alios principes tuo exemplo incitem: quo et illi literarum studiis sese in prima statim aetate imbui patiantur. Quid enim habet Adolescentia isthoc vel melius quod agat, vel aptius quod tractet, vel utilius quod consequatur, quam ut iis artibus et linguis perpoliatur, quae in omni deinceps vita suum habent usum: et quae, nisi in ipso vere primoque flore aetatis, apte percipiantur, ad nullam postea maturitatem perveniunt. Sicut autem in agricultura non modo requiritur, ut fertile sit solum, et quod injicitur semen frugiferum et vivax, sed


page 34, image: s034

ut etiam bonus sit et diligens ac prudens colonus: qui in agro colendo, aptissima quaeque temporum momenta consideret: et quid quaeque regio ferat, et quid ferre recuset probe dispiciat: Ita etiam in cultu ingeniorum non modo videndum est, quae cujusque discipuli sit indoles, quae vires animi: Sed ut etiam praeceptor sit idoneus ac sapiens: qui talia praecepta artium et linguarum instillet, quorum auditor sit per aetatem capax, et quae suo tempore possint ad aliquam frugem perduci. Talis colonus tibi Illustrissime Princeps, Clementissime Domine, jam olim contigit, Vir clarissimus et doctissimus longeque optimus: D. Tobias Hombergius, (nam de Illustrissimo et optimo patretuo, Guilielmo, Hassiae Landgravio, Domino meo clementissimo: omnium Germaniae principum principe: ut a Lipsio meo appellatur: qui horum studiorum tibi dux et author fuit: Satius judico tacere, quam pauca dicere: (sicut veterum quispiam de Carthagine ajebat) Tobias inquam Hombergius praeceptor tibi contigit, qui summo cum judicio tibi artes dicendi proposuit et bonos quoque auctores, unde omnis Latini Graecique Sermonis elegantia ac puritas peti solet, summo cum delectu adhibuit. Huic doctissimo et integerrimo viro, cum tu post DEVM, et parentem tuum Illustrissimum, debeas pleraque caetera, quae ad animi vitaeque culturam pertinent: quomodo non amore summo illum complectaris, omnibusque officiis, quae tam bene educato principe digna sunt, jam deinceps in omni vita prosequaris Scitum est illud et pervulgatum Philippi Macedonum regis de Alexandri filii praeceptore Aristotele. Nam quod pene idem consilium secutus jam ante fuerat Hombergius, in te instituendo, quod ego post in publicis literis dederam Grammaticam docentibus: et quod recisis omissisque nugacissimis, quibusque Grammatistarum regulis [gap: Greek word(s)] tibi proposuit:


page 35, image: s035

quod denique meum consilium, postquam esset publicatum, semper laudavit, et mei ubicunque potuit honorifice meminit, tum insuper contra obtrectatores me insontem defendit, merito sim ingratissimus omnium mortalium, nisi aliquam vicissim illi exhibeam animi mei significationem, tanquam gratae mentis testimonium.

Quantum vero ad hanc Graecolatinam Syntaxin attinet, appobavit hoc propositum non Hombergius solum quem dixi, sed alii quoque veterani in his castris milites idem in me studium laudarunt: quibus quidem ego librum meum videndum exhibueram. Quorum e numero, ut de clarissimo viro Michaele Neandro, trium linguarum Phaenice, et de L. Rhodomano Graecae linguae peritissimo viro nihil dicam, prostremi haudquaquam sunt. Rudolphus Gochlenius, et D. VValperius Inclytae Academiae Marpurgensis Professores eximii: et prae caeteris nominandus Fridericus Sylburgius, [gap: Greek word(s)] qui suo quoque calculo laborem hunc meum mirifice comprobarunt. Nam horum ego judicio, ut paucorum, tantum censeo tribuendum: ut aliorum complurium sannas flocci pendam. Tuae quoque Celsitudinis eruditae censurae opus hoc Grammaticum subjicio: nihil dubitans fore, quin si liber perlegatur, statim apparitura sit et laboris mei magnitudo, et libri ipsius utilitas, quae si non destituatur suo patrocinio, etiam ad alios complures, qui in Scholis docent ac discunt, propediem aliquid sit allatura commodi. Et quia Graecolatinae novae Grammaticae author, ad Graece Latinequedoctum Principem scribo, libet mihi Graeco Carmine, licet minus accurato, quam sunt tua, hanc Epistolam claudere: filiumque DEI pro te, tuorumque saluto et incremento invocare.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] ,


page 36, image: s036

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] .

Tulisurgii Duliumniorum Calend. Iulii. 89.

DE PROPOSITIONIBVS Grammaticis Epistola, AD IACOBUM ANDREAE Theologum.

PEtivisti a me Reverende et Clarissime Vir, ut quas haberem de Grammaticorum solaecismis, falsis et superfluis praeceptis, absurdis definitionibus, et divisionibus, domi conscriptas, et forma quadam disputationis compositas Propositiones, eas tecum communicarem: sed politiori manu descriptas: quandoquidem mea esset paulo intricatior, quam quae a te possit legi. Affirmas enim te non solum filii tui Isaaci, quem tum mihi in conspectum producebas: sed etiam omnium aliorum puerorum causā sedulo id cogitare, et agere, ut juventus possit viā compendiosā, et doctā, ad solidam et priscam illam latinitatem pervenire. Meministi enim, quod tum dicerem tibi, esse hoc tui muneris, exterminare e Scholis praesertim patriis, et tuae fidei commissis libros juventuti perniciosos, ac pueritiae studiis detrimentosos et surrogare utiles, maximeque probatos. Tuae enim fidei ac fidociae concredita est, non Academia solum nostra: sed omnis illa Iuventus, quam Illustrissimus noster Princeps magno numero, et magno cum sumpru, passim in omnibus Monasteriis sustentat ac fovet. Gratulabar autem tum non tam mihi, ut qui hisce thesious, et meis praeceptis Grammaticis minus forte egeo,


page 37, image: s037

quam illi egent, qui se minime his egere arbitrantur: quam ipsismet pueris, qui in patriis Scholis hinc inde literas docentur. Sperabam enim per te unum effici posse: ut quicquid multorum annorum diligente lectione a me in latinitate esset observatum, et secus quidem quam nos docent nostri vulgares Grammatici, id aliquando in Scholas etiam nostras per te derivaretur. Neque sane ea spes concepta, animum meum adhuc destituit. Vix enim adduci possum, ut credam te, ubi has propositiones semel atque iterum legendo ponderaveris: jam deinceps veritatis osoribus ullam fidem esse habiturum. Accipe igitur a me, quas petivisti propositiones, et eas quidem ita terse et nitide descriptas, ut sperem, te in hoc Charactere nihil esse merito desideraturum. Sed quaeso etiam illud obiter recordare, quod super eadem caena dixi tibi: paratum me esse hasce propositiones defendere, in caetu, totius Scholasticae juventutis: ut scilicet adversarii mei, qui me clanculum mordent, habeant, quod publice pro se, et pro suis ineptiis contra me dicant. Nam hoc ipsum, jam denuo abs te repeto, et flagito; ut per te mihi via sternatur, hasce propositiones publice propugnandi. Si enim Academiae Senatus olim Iacobo Teletario, homini Italo, potestatem fecit, ut is in caetu Academico, proponeret Demonstrationes suas: valde paralogisticas, contra veritatem Euclydearum propositionum: quanto magis Academiam nostram decebit, copiam mihi facere defendendi veritatem, contra nuga cissimas Grammaticorum, sive veterum, sive recentium nugas. Quantum porro ad illos attinet, quos tu mihi scis, maligne adversari: etsi non ignoro, illos a te plus amari, et coli, quam me: tamen spero, te Aristotelis exemplo, vel tandem manifestam veritatem esse praepositurum familiaritati amicorum tuorum Nosti enim illud Aristotelis de Platone et Socrate: [gap: Greek word(s)] .


page 38, image: s038

Vnum est autem quod te rogo maxime: ut ne quod tibi praejudicium pariat, vel vetustas; quam illi pro se, et pro suis nugis contendunt; vel novitas, cujus me et veritatem ipsam falso insimulant. Nam contra vetustatem meminisse te velim illud Chrysostomi: [gap: Greek word(s)] . Pro novitate vero ut apparet illud Isocratis, quod etiam adversariis meis placere video: [gap: Greek word(s)] Vale, Calend. Feb. 86. Tubingae.

IN EASDEM PRAEFATIO.

QVoniam finis Grammaticae unicus est hic, atque etiam esse debet, ut secundum praecepta et Regulas artis sermo instituatur purus, seu pure re latinus: ideo valde est turpe Grammatico, si falsas proponat Regulas, et falsa praecepta: Longe vero turpius, si praecepta tradat, quae cum usu loquendi, et cum pura latinitate e diamentro pugnent: omnium vero turpissimum est, si etiam solaecismos, et barbarismos loqui, et scribere doceat. Cum autem isthaec omnia quae dixi committantur a vulgo nostratium Grammaticorum: ut qui non modo multa, ac fere inutilia praecepta tradunt, sed etiam falsa, et verae latinitati contraria, nos propositā hac disputatione primum ostendemus, quod in Grammaticis libellis per vulgaris doceantur complures, et intolerabiles solaecismi: quae certe res, ut deterrima; ita homine Grammatico est indignissima. Deinde vero recitabimus praecepta supervacua, atque inutilia: quibus Scholae Grammaticae, non modo percommode possunt, sed etiam debent carere. Postremo, cum pleraeque omnes


page 39, image: s039

Grammaticorum definitiones et divisiones sint absurdissimae, et pugnantes cum latini sermonis proprietate, adeoque cum ipsa dictionum natura; ostendemus nos, quanta sit in illis rebus Grammaticorum nostrorum oscitantia, quanta in ipsis Dialecticae et Philosophiae inscitia, et quam pernitiosa, tum arti ipsae pulcherrimae, tum inprimis tenerae pueritiae studiis.

IN NOMENCLATOREM trilinguem Epistola dedicatoria, ad ILLUSTRISSIMOS PRINCIPES, DOMInos, Guilielmum, Ludovicum et Georgium, Hassiae Landgravios, etc.

CVm rerum omnium conditor ille, et opifex DEVS, illustrissimi Principes, Clementissimi Domini; Hominem e limo terrae produxisset; eique vitae Spiraculum indidisset: et ad suam imaginem cum procreasset: hoc est, summā illum ornasset Sapientiā, Iustitiā et Sanctitate: fecit primum humani ingenii, in quo divina illa relucebat imago, primum (inquam) fecit periculum: adductis ad primum hominem Adamum, cunctis terrae anim alibus: ut videret DEVS, quomodo illa nominaret: et utrum ipse aliquam vitae sociam et conjugem, ex tanto diversorum animalium grege, sibi esset electurus; an vero secus. Homo autem; ut primo statim intuitu, naturas omnium et singulorum animalium penitissime perspexit: suo illico unumquodque animal nomina vit nomine: idque a natura hominis diversum esse, vel ipsa sola Nomenclatura docuit: ideoque nullum ex ipsis, sibi, ad propagandum genus humanum, esse confor me censuit. Itaque ab eo tempore, etiamnum reliqua sunt, cuique


page 40, image: s040

animalium speciei, illa ipsa nomina, quae eis primus homo imposuit: quemadmodum hoc Moses, antiquissimus omnium scriptor, in sua Genensi testatur. Quare primus Nomenclator fuit Adamus: qui divinā mente ornatus, et perfectā sapientiā instructus, diversas animantium species diversis nominibus interstinxit. Neque enim frustra est, quod prisci illi Philosophi hominem eum summe admirantur: qui primus diversa rebus diversis imposuerit nomina. Nam aut DEVM aliquem, aut certe Filium DEI ipsum fuisse pro certo existimant. Nomen enim quo convenientius est rei maximeque proprium: eo propius ostendit rei cujusque naturam atque essentiam. Iraque omnium Dialecticorum perfectissimus fuit Adamus; qui tam prompte, tamque dextre unamquamque rem suo proprio potuit appellare vocabulo: ita ut primo statim intuitu formam illius, a formis aliarum naturarum dignosceret. Sed quorsum ista, dicat iliquis tam longe repetita? Eo nimirum, Principes Illustrissimi Domini Clementissimi, ut intelligatur, Nomina, quae rebus sunt indita, non extitisse temere, aut ex temerario cujus vis hominis arbitrio: Sed ea primam originem a primo traxisse homine: qui ut omnium hominum fuit primus; ita etiam omnium sapientissimus, justissimus et sanctissimus. Prudentis enim architecti opus sunt nomina, non rudis aut temerarii: quippe a sapientissima profecta mente, non a fluxa atque instabili exorta natura Sicut autem in primaeva illa hominum aetate, varii variarum rerum atque artium extitźre Inventores, quos recitat Moyses: ita etiam variae appellationes ab iisdem fuźre inditae rebus singulis: quarum illi Inventores atque auctores extiterant. Nam, quemadmodum parentes indere solent nomina suis liberis: ita primi isti Inventores nomina imposuźre rebus, a se artificiose atque ingeniose excogitatis. Constant igitur appellationes istae rerum omnium,


page 41, image: s041

in qualibet lingua, architecto atque opifice sapienti et solerte: qui diligenti consideratione naturarum, in singulis rebus adhibitā, suo quanquam rem nomine, tanquam propriā notā atque arrhā, insignivit. Et quanquam una lingua aliā est antiquior: ac proinde etiam cultior, et perfectior: ego tamen in hoc libro, trium linguarum tantum rationem habui: quarum duae nobis conservatae sunt, in monumentis veterum scriptorum: Graeca nimirum et Latina: sed amissae hodie ex ore matrum nostrarum: tertia vero nobis, in Germania degentibus, vernacula est, et materna: ut quae nullā institutione praeceptorum, sed solo vitae quotidianae usu addiscitur, et nobiscum quasi nascitur atque adolescit. Equidem Graecā Latinaque linguā omnes libri conscripti sunt: unde omnis divina humanaque sapientia proficiscitur: et sine quibus neque Ecclesia ulla, neque ulla Respublica, neque ulla vitae conditio potest consistere. Nam quoad primi hominis linguam attinet, fuit illa jamdudum aetatis aut prorsum amissa, aut omnino eadem cum Hebraea lingua: tametsi nostrā aetate Goropius quidam extitit, homo ingeniosus, et doctus: qui non contemnendis rationibus linguam Gothicam et Belgicam caeteris omnibus antiquiorem facit. Sed de hoc nihil in praesenti. Non enim nostri jam instituti est, de cujusque linguae vetustate disserere: quando sufficiens est huic proposito, ut sciat lector operis mei linguam Graecam esse Latinā antiquiorem: et Latinam a Graeca ortam, et literas quoque ipsas, a Graecis una cum Carmenta, in Latium esse delatas: et magnam insuper esse cognationem AEolicae linguae cum Latina. Quare ad id me confero: quod hujus loci est proprium. Cum enim rerum omnium, quae possunt nominari, et quae in sensus incurrunt species sint infinitae: an non etiam infinita esse oportet illarum specierum vocabula? Nam suo quanque rem, sive a natura, sive ab arte productum,


page 42, image: s042

appellare nomine, et quidem in una solum lingua. annon immensa res est: et quae omnem ingenil humani modum longissime excedit? Quam enim obsecro sunt diversae species rerum teriā nascentium? Quanta arborum varietas? quanta herbarum? quanta fruticum? quanta fungorum et tuberum? quanta metallorum? quanta animalium? terrae inambulantium? Et quam obsecro variis piscibus natantur flumina, et maria? quam diversis volucribus circum volitatur aer? Quod si etiam terram istim consideras, in qua nos habitamus, quam obsecro varia sunt Regionum, Insularum, montium et fluminum nomina? et quoties immutata? Quae tametsi ad Nomenelaturam rerum proprie non pertinent (neque enim sunt vocabula specierum, sive nomina quaedam communia, atque praedicabilia: ut in artibus vocantur) tamen utile est, et per jucundum habere etiam illorum aliquam notitiam, et non omnino nullam scientiam. Sin vero oculos a natura referas ad atrem: et si omnium artificum opera atque instrumenta aspicias: Deus bone, quanta se offerret tibirerum innumerabilium varietas! quanta copia quanta multitudo! Iam enim sola in agricultura, quot occurrunt res, quot instrumenta, quot agricolarum opera? ut nihil dicam de aucupiis, nihil de venatibus, nihil de piscaribus. Quid? quod et superioribus professionibus suae suntres, suae materiae, circa quas singulas. singulae versantur? Nam, quae Medicorum sunt, promittunt Medici: tractant sabrilia sabri. Et quam vastus est in Iure civili, rerum, quas sub arbitrium suum leges vocant, Oceanus: et quanta causarum, dequibus jusagit, varietas? quanta diversita? Quid de Theologisdicam? quid de Medicis? quorum materiam si quis contem pletur: is ne animo quidem porerit omnes complecti, nedum oratione et verbis consequi. Quot enim genera sunt morborum? quot cujusque morbi symptomata? quanta partium in humano


page 43, image: s043

corpore varietas? quam multis e membris conflata humani corporis compago? Atque haec omnia, quae dixi, et singula suis continentur certis ac peculiaribus nominibus; quibus tanquam notis a se invicem possunt ac debent etiam internosci, Nam hoc ni esset, quanta per immortalem DEVM oriretur in rebus confusio! quantum in omni vita rerum naturalium existeret chaos? Frustra igitur, frustra quaeritantur nonnulli: quasi plures sint rerum species, quam specierum, et rerum sub aliqua specie comprehensarum vocabula. Non enim juste praetexunt vocabulorum inopiam, qui vocabulorum laborant inscitia. Quod cujusmodi sit, ut vestrae celsitudines penitius pervidere possint, illustrissimi Principes: declarabo rem omnem paulo accuratius. Quaeram enim e quaerulis istis: qui igna viae atque ignorantiae suae praetexunt, nefcio quam verborum paupertarem, vocumque penuriam: quaeram (inquam) ex ipsis: Vtrumne ipsis in proptu sint omnia, omnium rerum nomina; quae apud Lations et Graecos auctores extant, atque ad hanc usque aetatem DEI ope et beneficio propagata sunt? Si enim objiciant mihi, in historia stirpium (verbi gratiā) esse infinitatem quandam specierum, quae nullis Nominibus possit definiri: respodebo ipsis; furstra illos expetere plura nomina stirpium, herbarum et arborum: qui nondum excusserint omnia nomina stirpium, herbarum et arborum: qui nondum excusserint omnia nomina stirpium; quae extant apud Dioscoridem, Theophrastum, Plinium et Ruellium. Neque enim me movet, quod ipsi novas, et veteribus incognitas proferunt stirpes herbarum et arborum. Si enim revera tales sunt, et si veteribus fuerunt ignotae species: nomina quid prohibet nova illis imponere? Nam eadem nobis est libertas; novarum puta, rerum inventoribus: quae fuit nostris olim majoribus: et quam ipsimet


page 44, image: s044

suo exmplo post se nobis reliquerunt. Vnum hoc vero fieri, ne ubi vetera non desunt, ibi nos frustra commentemur nova. Quam enim multa sunt rerum naturalium vocabula, apud Aristotelem, apud Plinium, apud Dioscoridem, Plutarehum, AElianum: quorum aut nulla, aut perexigua, ad studiosos literarum pervenire solet notitia in Scholis? et quam multas rerum rusticarum appellationes invenias apud Varronem, Catonem et Columellam, hactenus ignotas tibi: si modo tu istos auctores diligenter posthac excutias? Quid? an tu putas, eum omnes aedium et architecturae partes nominare didicisse, e vulgaribus Nomenclaturis: qui nondum e Vitruvio et Turnebo didicerit, unam catapultam, quae est machina bellica, quinquaginta constare partibus: quae suam prope singulae habent appellationem? An credis tu, illum posse omnes cibos, qui apponuntur, proprio appellare nomine: qui ne vulgares quidem nominare ex Athenaeo didicerit? Magna est, si ulla in re, certe in re metallica tum hominum et operariorum, tum instrumentorum, et machinarum varietas: magna in aere fodiendo, evehendo, fendendo, explorando, molendo, cribrando, lavando, cremando, urendo, excoquendo, et sgnando operum diversitas. Sed nulla tamen res est tam parva, quae non habeat in nostrate lingua Germanica propriam ibi et suam appellationem; quam tu in priscis illis scriptoribus Latinis vix reperias. Etsi enim Georgius Agricola de venis Metallicis primus, patrum nostrorum memoriā, commentari ausus est, quia tamen vocabulis Latinis fuit destiturus: propterea, quod nulli veterum de re metallica libri ad nostram aetatem pervenźre: idciro multis saepe verborum ambagibus felicissime solent exprimere. Attamen idem hic Agricola, in eadem materia pleraque non infeliciter extulite Plinio, e Columella, e Vitruvio,


page 45, image: s045

e Iulio Frontino, et similibus. Nunquam enim ille vir tantas res tamque diversas, et veteribus magna ex parte incognitas potuisset in Latinas referre literas: nisi horum, quos dixi, auctorum vestigiis institisset. Iam vero quot sunt in una re militari, et quam diversa rerum atque personarum vocabula? At ista tamen tam multa, tamque diversa non sunt, ut eflerri non possint Graece, si AElianum audias: et Latine, si Vegerium et Robortellum non negligas. Quid referam de vestitu tam virili, quam muliebri: quem si quis recitare velit, non lecto Bayfio, ne ille in multis hominibus turpissime hallucinabitur. Quid de re loquar vascularia, de navibus, de re nautica? Nam ne has quidem res citra Bayfium, rite percensebit bilinguis aut trilinguis Non enclator quispiam? Quid porro dicam de Gymnastice, et ludis: quibus se recreant et exercitant homines? Hanc enim vitae actionumque nostrarum partem pulchre illustravit Hieronymus Mercurialis: sine quo frustra tu tentabis; quicquid in hoc Nomenclaturae parte tentabis. QUid de venatione loquar; quam apud Graecos tractārunt, Xenophon, et Oppianus Poeta Graecus: et apud Latinos Gratius et Nemesianus? Quid de re equestri, quam pulcherrimo libro explicuit apis illa Atrica, Xenophon, quem modo dixi? Sed praeter hos authores: quos jam percensui, multisunt Poetae Graeci, ut Homerus, ut Orpheus, ut Nicander, ut Aristophanes, ut Callimachus: multi Latin, ut Plautus, Terentius, Virgilius, Horatius, Iuvenalis, Martialis: multi Oratores Graeci et Latini; ut Demosthenes, Isocrates, Lucianus, et Cicero: multi Historici, multi Cosmographi: ut apud Graecos, Herodotus, Thucydides, Xenophon, Diodorus, Dionysius, Xiphilinus, Herodianus, Cedrenus, et alii quam plurimi; apud Latinos vero, Caesat, Livius, Sallustius, Curtius, Suetonius, Tacitus: e quibus omnibus et singulis innumera depromi possunt


page 46, image: s046

vocabula; quae cum nostris rebus, et actionibus aptissime congruunt. Et quantum putatis, Illustrissimi Principes, numerum optimorum vocabulorum nos ad hunc diem latuisse; quae inde potuissent ac debuissent ad studia pueritiae et adolescentiae nostrae nunc olim expromi? Theologorum, ut de his quoque dicam, eloquentissimi sunt apud Graecos, Basilius, Chrysostomus, Nazianzenus, Nyssenus, Theodoretus et quidam alii: apud Latinos, Tertullianus, Augustinus, Hieronymus. Atque in his scriptoribus tanta est rerum verborumque copia: tanta orationis majestas, ut nihil vel in concionem popularem, vel in colloquium, vel in disputationem graviorem venire possit: quod ab illis non sit erudite, et eleganter nuncolim dictum scriptumque. Quid ergo est, quod quidam e nostris hominibus tantopere queritantur, de inopia verborum, de penuria nominum, de paupertate orationis? Apud Iureconsultos, ut etiam de his faciam mentionem, tantus in unis Pandectis rerum atque verborum est: apparatus: ut Valla ille Laurentius non immerito dixerit, tantum deberi hujus facultatis libris, quantum illis olim, qui Capitolium ab armis Gallorum, atque insidiis defenderint: per quos factum sit, ut non modo tota urbs non amitteretur, verum etiam, ut tota restitui possit. Itaque salvis Pandectis, et quotidianā lectione Digestorum incolumi, sperat idem Laurentius, linguam Romanam brevi suam dignitatem atque amplitudinem esse recuperaturam. Quantum vero ad Graecam juris Nomenclaturam attinet: non solum in ea profuźre nobis Novellae Iustiniani novissime emendatae constitutiones, sed etiam Cujacii, viri in legum studio incomparabilis, doctissimae commentationes. Et quando nos ex Historiis addiscimus, quod prisci illi Romani leges suas mutuati sint ab Atheniensibus, facile intelligunt eruditi, quantum adferat momenti, ad cujusque linguae cognitionem


page 47, image: s047

habere in promptu Graeca vocabula: quibus non solum veteres illi Athemenses in foro usi fuźre; sed quibus etiam in constitutionibus Graecis, Graecus Imperator Iustinianus utitur Vt nihil addam, quam utilis sit ista vocabulorum Graecorum et Latinorum in studio Iuris crudita collatio: praesertim si a nostra quoque lingua vernacula, accedat Germanica interpretatio, qualem nos e Pernedero, et imperialis senatus consultis aliis deprompsimus. Sed redeo nunc ad Medicos, quorum nuda vocabula magnam hujus Nomenclaturae partem occupaverunt. Quia enim Medicus naturae minster est: qui omnia naturae opera, ad sanitatem hominis, et singularum in homine partium salutem confert: praecavendo morbos, per commodam victus rationem: et propulsando eosdem medicamentis adhibitis, cuique morbo idoneis: idcirco sacile quivis intelligit, quam ingentem ille vocabulorum artis suae acervum congerat, qui quis nuda solum, et omnia vocabula artis medicae, velut in tabula quadam, conspicienda velit proponere. Etsi autem apud Graecos eloquentissimi et copiosissimi scriptores sunt Medici, Galenus, Hippocrates, Doscorides, AEgyneta, Oribasius, Trallianus: et apud Latinos Celsus et Plinius: tamen non sufficit Nomenclatori, istos tantum, quos jam recensui, diligenter evolvisse: nisi etiam legat Ioannem Gorraeum: qui nostrā aetate, pleraque Medicorum vocabula peculiari lexico, non altrer explicuit, atque Simon ille Schardius, Iureconsutorum verba, in suo, quod de ea re conscripit, lexico, summo cum labore et diligentia illustravit. Et quis possit Graeca et Latina herbarum nomina, cum Geimanicis apte conferre: cui non sit lectus Dioscorides et in Dioscoridem Matthiolus, Theophrastus idem, et in Theophrastum Iulius Caesar Scaliger: ut interim de Fuchsio de Gesnero, de Dodonaeo, de Carolo Clusio, et de plusculum audace Trago nihil jam dicam. At quis est omnium: qui sciat apta nomina volucrum singularum, et singularum, piscium, et singulatum quadrupedum


page 48, image: s048

ex Aristotele, Plinio, AEliano, et caeteris scriptoribus colligere: nisi etiam adhibeat accuratam Gesneri lectionem? Nam ut de hac re etiam Nomenclatores nostros obiter admoneam, non satis est solos auctores lectitasse, quos hactenus nominavi, et quidem omnes, et adhuc multo plures a nobis non nominatos: sed requiritur etiam, ut cum judicio legantur: quia enim vitio librariorum, et culpā seculorum barbarorum, quae eos insecuta sunt, et per quae una cum libris quam plurimis, etiam lingua graeca et Latina ex ore hominum amissa est; quia, inquam, illo vitio, atque hac culpā irrepsźre in optimos quosque auctores faedissima quaeque menda: quibus magna labes Latinitati et Graecitati aspersa est: iccirco navi atque industrii Nomenclatoris est, etiam libros illorum hominum legere: qui in restituendis bonis authoribus utilem nobis navārunt operam Fuere tales bonorum authorum instauratores apud Italos; P. Victorius, Angelus Politianus, Hermolaus Barbarus, Ianus Parrhasius, Philippus, Beroaldus, Caelius Rhodiginus, Antonius Muretus, Carolus Sigonius, Hieronymus Mercurialis, P. Manutius: apud Gallos, Adrianus Turnebus, Iulius et Iosephus Scaligeri, Dionysius Lambinus, Pet. Pithaeus, Ioannes Brodaeus, Robertus et Henricus Stephani: apud Belgas, Paulus Leopardus, Hadr. Iunius, Ianus Palmerius, et qui adhuc vivunt, Iustus Lipsius, Ludovicus Carrio: apud nos, I. Camerarius, Henricus Glareanus, Guilhelmus Canterus, et complures alii viri extra omnem ingeni aleam positi. Nam horum omnium operā, multae labes a prisca Latinitate abstersae sunt: multi obscuri in authoribus loci explicati sunt: multi depravati ac corrupti ab aliis, ab his in integrum restituti sunt. Atque hos omnes, quos dixi, nisi tu diligenter legas: et quid in singulis, ab unoquoque auctore emendatum, et restitutum sit, nisi sedulo pervideas, frustra laborabis in conscribendis vocabulis. Nam


page 49, image: s049

si tu aut vitio librariorum depravata, aut carie et aevo consumpta, aut alienissimo a mente scriptoris sensu accepta: si, inquam, tu talia pro veris et propriis lectori obtruseris: magnum in discrimen famae et honoris tui perveneris. Ex quibus omnibus, breviter a me commemoratis, facile intelligitis, Illustrissimi Principes, quanti laboris, quantaeque industriae res sit, idoneum discentibus utrumque linguam conscribere Nomenclatorem. Nam ad hanc rem non unius; aut duorum annorum tempus requiritur, sed plurimorum; et neque opera unius hominis, sed plurimorum: et quidem subacti ingenii virorum. Hoc enim est, quod initiodixi, oportuisse primum Nomenclatorem esse hominem sapientissimum et persectissimum. Ethodie quoque perfectos esse oportere, et quasi [gap: Greek word(s)] : qui perfectam cupiant Nomenclaturam in una tantum lingua concinnare: Sed et sumptus requiruntur, maximaeque impensae, in coemendis ad opus hujusmodi conscribendum pernecessariis libris. Nam quot putatis esse viros, Illustrissimi Principes, qui sibi haud stulte sapere videntur, apud quos vix decimam partem illorum librorum, quos ante nominavi, reperiatis, ut nihil de aliis libris dicam: qui ad tanti operis confectionem necessario pertinent. Nam isti libri, qui huc requiruntur; quibusdam magnarum artium professoribus, et harum operarum contemptoribus, ita sordent, ut quos ego centusse cogor emere, eos ipsi non redimerent asse: propterea quod libritales, quaestui illorum, cui soli student, non utiliter inserviunt. Sed nolim tamen haec a me ita intelligi, quasi ego perfectum opus in Nomenclatura proferam: aut quasi ego cornicis illius, Hadriani Iunii, oculos cupiam configere. Nam ut hujus viri Nomenclatorem caeteris omnibus, qui unquam prodiere in lucem, longissime antepono: et velsolum dignum esse judico: qui in Scholic legatur: ita meum hunc, quasi comitem quendam


page 50, image: s050

Iuniano Nomenclatori additum esse cupio. Meus enim hic aliis incedit passibus, quam Iunianus. Nam qui nunc primus a me in lucem exit Nomenclator, is a tergo expectant pedissequum, Nomenclatorem alium, de quo mox dicam. Ordinem quoque observavi diversum ab illo: sed eum tum naturae rerum, tum artibus ipsis per quam consentaneum. Primo enim res naturā subsistentes, et a natura produci solitas, in primam aciem colloco: et quidem secundum seriem et differentiam substantiarum. Inde ad artes me confero: quarum quaedam liberales sunt, quaedam illiberales: et ex his omnium primae: quae instrumenta parant caeteris. Ab aliis deinde proximae sunt, quae circa victum et corporis vestitum occupantur: quo etiam pertinet architectura. Succedunt deinde diversa hominum genera, quorum alii praesunt aliis, alii subsunt aliis; et quae deinceps ad finem usque libri consequuntur. Neque vero universalem tantum observavi in tradendis ejusdem generis vocabulis rationem (hanc enim volo accommodatam Dialecticae: ut jam statim monebo) sed in ipsis quoque capitibus hunc tenui ordinem; ut primum ponam vocabulum generale, vel totum: inde ejus species, vel partes: additis etiam differentiis specificis. Deinde cuique vocabulo, sive generico, sive speciario, subjungo suum diminutivum, si quidem in usu est, et apud probatum authorem reperitur. Et postremo etiam addo Denominativum ejusdem, tam secundum formam, quam secundum materiam. Atque haec omnia profero e probatis authoribus: de quibus jam saepe commemini. Cur enim proferam falsa nomina, ubi non desunt vera: aut cur comminiscar nova, ubi nulla est necessitas? Quin imo tocam hanc Nomenclaturae rationem, volo, ut dixi, quasi manum Dialecticae porrigere. Cum enim Praedicabilia et Praedicamenta non possint, intelligi absque exemplis: idcirco in mea Dialectica


page 51, image: s051

(quae nihil aliud est, quam Isagoge in Logicen Aristotelis, et aliorum copiosa et erudita compendia) in mea, inquam, Dialectica, addo ad regulas artis, ad definitiones et divisiones Praedicabilium, et Praedicamentorum, addo, inquam, exempla, hinc petita; et demonstro, quasi indice digito, e quibus Nomenclatoris hujus capitibus exempla possint tam adocentibus quam a discentibus ad regulas artis adjungi. Vbi enim caeteri uno atque altero exemplo, ad declarandum ahquod artis Dialecticae praeceptum, contenti sunt; ibi e meo Nomenclatore habituri sunt discipuli jam deinceps centena, et interdum ducenta, et plura exempla. Et quoniam ad Praedicamentum Actionis et Passionis pertinent omnia verba Actionem et Passionem significantia, submittam ego propediem huic libro alterum: in quo verba Actionum et Passionum ita recitantur; ut verbum nomini, caput capiti respondeat; Verbi gratiā: Servator, servo: Creator creo: genitor gigno: auditor audio: doctor, doctrina, doceo: sutrina vel sutor, suo: sartor, sarcio: eques, equito: dominus, dominor, etc. Volo enim, ut e singulis capitibus puero tantum proponantur ea, quae sunt maxime necessaria, et verba quotidianae consuetudinis: et ante meridiem quidem, Nomina aliquot, e libro primo: post meridiem vero, Verba, quae Nominibus respondeant, e libro secundo: et volo, ut puer utraque cum sua interpretatione ediscat, atque inflectat. Nam hac ratione puer, intra paucos menses, maximam optimorum verborum copiam sibi comparabit. Postremus liber constabit totidem Dialogis, quot capita habet liber Primus. Nam in illis Dialogis, proprietas phraseon, conflatarum e praecipuis Nominibus et Verbis, puero jam doctiori ediscenda proponetur. Sic enim assuescet puer linguaeque cujusque proprietarem cognoscere, et praeparabit se ad styli elegantoris exercitium: quod alioquin ignoratione propriorum


page 52, image: s052

cujusque rei vocabulorum, vehementissime impediri consuevit. Nihil enim est, quod cursum Latinitatis magis remoretur, quam ignorantia propriorum et idoneorum vocabulorum. Hoc autem opus meum, atque hunc laborem meum, si non perfectum omni numero: at certe elaboratum summo cum corporis et ingenii sudore, ego vestris Celsitudinibus, Illustrissimi Principes, dedico et consecro: vosque oro, ut studium hoc meum clementi vultu velitis respicere: et literas tam Graecas, quam Latinas vestro patrocinio jam deinceps, ut hactenus semper, fovere ac promovere. DEVS Opt. Max. largiatur vestris Celsitudinibus felicia negotiorum consilia, vitam prosperam et longaevam, et posthoc aevum, sempiterni illius cum Christo, et beatis Angelis immortalitatem. Francofurti ad Moenum: Calend. Septemb. Anno 1586.

EPISTOLA IOANNIS STVRmii, ad Carolum Lorcherum, Consulem Argentinensem, de Nicod. Frischlino in ordinem Professorum ibi recipiendo.

VEreor, ne mea commendatio Frischlino plus obsutura sit apud vos, quam adfutura, propter istud tempus meum. Cogor tamen ipsum commendare vobis, antequam ex hac vita decedam, cum propter illius doctrinam, tum propter curam meam erga Scholam vestram. Et fortassis saepius hoc anno ad vos scribam, si vita suppeditat, et literas meas relinquam apud vos testes meorum consiliorum, meaeque voluntatis. Sed de his alias. Nunc de Frischlino, quem opto apud vos vivere, et Scholam vestram illius

voce audiri: et erudiri juventutem, versibus illius, et illius, qua praeditus est, facultate et linguā Latinā, atque


page 53, image: s053

etiam in doctrina literarum. Versus facit bonos, cum genere verborum, tum etiam sententiarum. Vrbanitas crebra, sed ea mista cum gravitate, quoties est opus; quemadmodum intelligetis ex ipsius Iulio redivivo; quem Senatui nostro dedicavit. Analysin fecit sermonis Latini, verborum et rerum, qualem nemo nostrā aetate in lucem edidit: et eam, credo, jam prope confectam habet. Hujusmodi ego adjutorem semper optavi, dum vobiscum fui, sed nunquam fui assecutus. Velim non officere ei contentionem, quam habet cum quadam parte nobilitatis. Scio enim, ut ex ipso cognovi, quid ipse sentiat de veteri nobilitate: et in hanc litem incidit, a paucis compulsus. Sentit de nobilitate; quo illorum laus est vetustior, eo magis venerandam. Sed immaturam est genus hominum, quod aliis gradum ad nobilitatem non vult concedere; quam majores illorum sunt a Caesaribus assecuti. Nullius nobilitas tam est: vetusta, quin habeat initium. Sed quid opus est ipsum defendere in hac causa, cum tota aula Imperatoria, ipseque Imperator delectetur ejus ingenio et doctrinā, comprobante totā, quantum ego scio, nobilitate. Vt autem videatis, me vere et ex animo scribere, cum adversus me scripserit: tamen ad amicitiam receptum apud me habuit, absque ulla exceptione: nulla memoriā habitā nostrae controversiae. Oro te vir clarissime, mi Consul Lorchere, ut habito consilio cum collegis, concedatis ei apud vos locum suis studiis colendis, et vestris Scholis non solum adjuvandis, sed etiam exornandis. Vale Vir Clarissime; Northaemii 23. Ianuarii, Anno etc. 85.



page 54, image: s054

NICOD. FRISCHLINI IN DIAlogum Logicum contra P. Ramum, pro Aristotele ad Lectorem Praefatio.

NOli quaeso stomachari, candide lector, si pro Aristotele summo Philosopho, et pro sectatoribus illius, Cicerone, Ammonio, Philopono, Fabio, Gellio, Scaligero, et Schegkio meo Praeceptore: quas omnes P. Ramus in suis putidissimis Scholis, scelerate, et contumeliose flagellat, ac stolidissimis quibusdam Sophismatis nequiter oppugnat: si inquam, videor tibi aliquanto liberius dixisse, aut etiam crimma quae P. Ramus Aristoteli impingit cum mendacio, retorsisse in autorem suum cum veritate. Equidem justae huic [gap: Greek word(s)] , causam praebuit non ipse P. Ramus, qui alias ingenii quibusdam speciminibus laudem suam meretur: et excusari a nobis etiam in hoc argumento posset, si non serio rem egisse diceretur, sed tantummodo ingenii Oratorii exercendi causa isthaec crederetur scripsisse: aut studio quodam contradicendi Sorbonistis et Monachis Parisiensibus: qui ex Aristotele faciebant DEVM, praeponentes Philosophiam Theologiae, res humanas divinis, sapientiam hujus mundi sapientiae DEI. Quod si quaeras ex me, quae me igitur causa ad hunc Dialogum edendum impulerit, ut qui dicor genuinum nuper fregisse in Grammati cis, nunc etiam mordere incipiam Rami Logiecen: hoc tibi responsum habe: me neque illic genuinum fregisse ullum, neque hīc Ramum mordere, sed utrobique veritatem defendere: et cum veterrimorum Grammaticorum, Varronis, Gellii, Servii, Donati, ac similium: tum veterum Philosophorum, Aristotelis, Platonis, Ciceronis, Scaligeri, Schegkii, quorum hic mihi Praeceptor fuit, et similium autoritatem propugnandam suscepisse.


page 55, image: s055

Atque hoc ut facerem, impulit me pertinacia, et obstinata inscitia, ruditas, et malitia quorundam hominum, qui hoc tempore vel Ramum impudenter et Sophiste defendunt, vel Aristotelem contra Rami sectatores tam gelide, tamque jejune propugnant, ut multo satius esset, illos sapienter tacere, quam stulte respondere stultis, et modo non illorum stultitiae fieri similes. Sed existet fortasse aliquis e Schegkii discipulis, qui hanc causam deinceps melius agat, et accuratius. Nam hic Dialogus uno mihi die natus est: cum forte fortuna ab amico quodam rogarer, ut meum et sibi, et discipulis meis judicium de Rami Scholis Dialecticis declararem. Quod eo promptius faciendum putavi, quod animad verterem, non deesse etiam in nostris Scholis, qui a Rami sectatoribus et Sophistica, per imprudentiam possent produci.

Neque dubium est mihi, quin plerique omnes, vel mediocriter cruditi, ex uno hoc capite P. Rami, quod hīc refutamus, Ramum ipsum tanquam ex ungue leonem, aut ex latratu canem, quod dicitur, cognituri. Boni igitur consule, milector, hoc studium meum: et si quid contra hunc meum Dialogum volueris scribere, neque expectare reliquorum editionem; memineris quid te deceat: [gap: Greek word(s)] . Vale, et abjecto veteri subere aridoque Ramo, amplectere foecundissimam et vivam Philosophiae radicem, Aristotelem. Brunsviga 26. Iulii, Anno 88. E Schola Martiniana.

Quia Frischlini Dialectica lucem nondum aspexit, placet hīc interim loco praefationis, de Categoriis Dialogum inserere.



page 56, image: s056

IN P. RAMI DIALECTICArum Scholasticarum Librum quartum, Dialogus primus. INTERLOCVTORES, RAMVS, FRISCHLINVS, FAMULUS.

RAMVS. Quartus Scholarum Dialecticarum liber in Categorias nobis erit, ad quas animadvertendas, et considerandas, Aristotelis principia, de materia, deque forma artis teneamus. FRISCH. Quaenam principia de materia, et forma artis Dialecticae? RA. Quicquid in Categoriis illi fundamento congruet, ab Aristotele judicatum esse: quicquid repugnabit, ex Antisthene vel Eubulide aliquo, in bibliothecam Aristotelis collectum tantum, non judicatum. FR. Quaeso te, unde probas tu ista artis esse Logicae principia, sive ex Aristotele, sive e quocunque autore petita, et quibusnam argumentis. Tua enim haec sunt, tua, inquam, postulata: sed [gap: Greek word(s)] . Nam quod ad materiam et formam artis Dialecticae attinet, nullam assignat Aristoteles materiam Dialecticae propriam: ne ex ipsa faciat scientiam, neu ex Tropo [gap: Greek word(s)] : neque etiam illi pro subjecto tribuit omnem materiam, et omnem ENTIS amplitudinem, quod tu facis: ne ex Logica faciat scientiam scientiarum, sicut Petrus Hispanus. RA. Quaenam igitur est materia Dialecticae? FR. Ausculta. Artes Logicae, ut ex ipso cognomento intelligis, quatenus


page 57, image: s057

artes sunt, pro commum subjecto habent [gap: Greek word(s)] : Et Dialectica quidem aetenus [gap: Greek word(s)] considerat, quatenus aliquid de aliquo vere affirmatur aut negatur. Nam Grammaticus versatur circa orationem, et partes orationis octo, sub fine Syntaxeos: quoad istae partes sese submittunt aptae et congruae constructioni. Docet enim arte sua Grammaticus, membra orationis cujuscunque, sive Theologicae, sive Iuridicae, sive Medicae, sive Philosophicae, recte et apte inter se connectere, ne quis in ulla lingua aut disciplina Soloecismum committat. Habet autem Grammaticus peculiaria quaedam vocabula artis suae, tanquam vocabula instrumentalia et organica: circa quae ipse solus, neque quisquam alius artifex versatur. Quis enim disputat de generibus masculinis, aut foemininis: de casu Genitivo, et Dativo: de Declinationibus et Conjunctionibus, praeter Grammaticum? Haec enim principia sunt artis Grammaticae, ad quae tanquam ad normam et amussim ars haec revocat omnem orationem, ut in unaquaque perspiciat, quid sit congruum, quid non, quid citra Soloecismum dicatur, quid cum Soloecismo. Atque in hac parte principiorum credi debet Grammatico, et sua illi concedi principia. Nam his negatis, atque illi ademtis, nunquam poterit ipse instituere examen Etymologicum, et Syntacticum ullius orationis. RA. Concedo ista omnia. FR. Neque enim horum negare quicquam potes. RA. Quid ergo infers? FR. Quid? eodem modo Dialecticus (qui ut scis, aut scire debes, ibi incipit, ubi desinit Grammaticus) habet artis suae peculiaria vocabula: ut sunt praedicatum, subjectum, genus, species, substantia, accidens, Propositio, Syllogismus: quorum consideratio non pertinet ad Grammaticum, Rhetorem, Physicum, aut Ethicum, sed ad solum Dialecticum. Nam principia haec sunt Dialectici, et organica vocabula: quibus tanquam instrumentis, ille examinat omnium disciplinarum


page 58, image: s058

praedicata et subjecta, eaque resolvit in ista prima principia decem Categorias, sub fine orationis verae. Docet enim Dialecticus examinare quod vis praedicatum, sive Theologicum, sive Iuridicum, sive Medicum, sive Philosophicum: ut sciamus an praedicetur ut genus, an ut species, an ut differentia, an ut accidens. Rursum, si ut genus: an ut genus substantiae, an ut genus quantitatis, an ut genus qualitatis, etc. Quod si praedicatur ut genus, dicit Logicus praedicationem esse veram, et necessario veram: et quia sit necessario vera, ideo ex illa etiam aliquid necessario verum, tatiocinando posse colligi. Habet itaque Dialecticus, ut artifex, non ut sciens, pro materia peculiari seu instrumentali, vocabula artis suae, et regulas Catholicas, ad quas, perinde ut Grammaticus omnium aliarum scientiarum pronunciata examinat: quae si praeceptis suae artis congruunt, pro veris agnoscit: sin minus, pro falsis. Sicut enim Grammatico sufficit posse aliquid dicere citra Soloecismum: ita sufficit Dialectico, et disputatori Logico, posse rem quamque obninere, citra absurditatem. Ex quibus omnibus breviter a me commemoratis intelligitur, quae sit materia Dialecticae, et quae forma, qui item finis artis. Quicquid igitur, ut aliquid largiar tibi Rame, cum fundamento decem Categoriarum Aristotelis congruit, id nos pro vero et Aristotelico, et genuino agnoscimus, quicquid non congruit, id tibi, Rame, et tuo Eubulio, relinquimus. RA. Deinde quod secundo libro. a nobis disputatum et conclusum est, meminerimus duas esse partes Logicae: Inventionem et Iudicium, et quicquid Dialect caeseu Logicae fuerit, alterutrius esse, quod neutrius sit, Dialecticae et artis Logicae nihil esse. FR. Et hoc est [gap: Greek word(s)] . Nunquam enim tibi concedemus proprias et speciales Dialecticae partes esse Inventionem et Iudicium. Nam et Grammatico sua est inventio, suum item judicium: sicut et Rhetori, et cuicunque artifiri.


page 59, image: s059

Grammaticus enim habitu artis suae instructus potest discernere et dijudicare inter orationem congruam, et Soloecismum, inter Latinismum et barbarismum. Rhetor item habitu artis suae, et non alterius instructus, potest discernere inter orationem simplicem et figuratam: et quia de utroque potest judicare, ideo etiam utrumque invenire ex arte sua: et potest prosuo arbitrio loqui vel tropice vel proprie. Quid de mechanicis dicam artibus? quarum nulla est sine inventione, sine materia, sine judicio, licet habitu artis Dialecticae nullo sit instructus. At quaeso te, Rame, quis omnium mortalium est ita amens, ut propterea, vel Grammaticam, vel Rhetoricam, vel aliam quamcunque artem dividat in Inventionem et Iudicium. Nunc perge tu nugarier. RA. Quibus positis requiramus ex methodi ratione, ad Categoriarum intelligentiam, et disputationem, quid Categoria sit, quae sint ejus genera, et quae species. FR. Requiramus sane. RA. Neque Graecis interpretibus, Ammonio, Simplicio, caeterisque credamus, obscurum Aristotelem de industria esse, ab eoque de industria Logicas leges, a se praesertim latas, violari, Id enim secundo libro satis superque refutatum est. FR. Injuria gravis est, et Ramea veritas. Nusquam enim dicit Ammonius, nusquam scribit Simplicius, violari ab Aristotele Logicas leges, ab ipso latas. Absit enim ab illis tam gravis in Aristotelem injuria. Citasses eorum verba, homo impudens. RA. Aristoteles 6. Topic. ait definitionem obscuram esse, si nesciatur cujus sit definitio, Sed quemad modum veterum pictorum imagines, nisi quis praescripsisset, nesciretur quorum figurae esset. FRISCH. Recte hoc dixit Aristoteles. RAM. Aristotelis vero videtur mihi jam hoc opus, in illorum veterum pictorum numero ponendum esse: non solum quia quid definiat, aut doceat, ex eo ipso nescitur, sed ne titulus quidem operi praepositus intelligitur. In hoc enim libro


page 60, image: s060

nec Categoria in universum, nec in partibus sigillatim quid sit explicatur, aut definitur, sicut patebit. FR. Categoria est vocabulum artis, et Dialecticae quasi proprium, et praedicamenti vocabulum: quod definiri per vocabulum generis nullo modo potest. Nam unum est ex iis vocabulis, quae pro instrumento ad alias quascunque definitiones examinandas, adhibentur. Quomodo igitur Categoria possit definiri? An nescis quod artium vocabula non definiantur? Certe enim si principia artium possunt ac debent definiri, sicut tu crocitas, erunt definienda per alia principia: et si generum generalissimorum et summorum superiora sunt genera, ipsa non erunt summa, fietque hac ratione progressus in infinitum, neque habebit mens humana, in quo tandem consistat. Magna igitur est fatuitas tua Rame, qui ab Aristotele exigis definitionem Categoriae vocabuli Logici et instrumentalis, et talem definitionem, quae congruat ad leges aliarum definitionum, praescriptas ab Aristotele. Hanc stupiditatem tuam qui non vider, eum oportet lippire in rebus Logicis cucurbitas, quod ajunt. Possumus tamen Categoriae dare definitionem quid nominis, non quid rei, hoc est, nomen Categoriae per aliud nomen declarare, et rationem afferre vocabuli, quare Aristoteles decem ista summa genera dixerit Categorias, et nos Latine eadem praedicamenta. Atque haec [gap: Greek word(s)] Defininitio tum demum bona erit, cum erit rei ipsae [gap: Greek word(s)] , quod meminetis Rame. RA. Omnis scientia definitione comparatur ut ait Arist, 17. cap. 2. posterior. FR. Recte. Dialectica autem non est scientia definiendi suas Categorias: cum finis Dialecticae non sit scire Categorias, et quid sint, scire: sed veritatis conclusio ex aliis veris: quem ad finem nos Categoriae, tanquam artis instrumenta, deducunt Recte igitur praetermisit Aristoteles definitionem


page 61, image: s061

Categoriae. Nam realis, ut sic dicam, definitio dari nullo modo potest: cum non sit genus superius, per quod summum genus definiatur. Et quorsum opus erat Aristoteli praemittere explicationem vocabuli, et [gap: Greek word(s)] suis discipulis, quibus vox Categoria erat notissima et usu tritissima? RA. At vocabulum Categoriae usurpatur ab Aristotele aliter quam necesse sit ad libri titulum intelligendum. FR. Quomodo? RA. In capite de substantia Categoriae nomen bis usurpatur. Omnes autem ab his Categoriae, id est, attributiones, aut individuis attribuuntur, aut speciebus. A prima autem substantia, nulla Categoria vel attributio est. FR. Quid hinc infers? RA. Si ergo primae substantiae non sunt Categoriae, tum vocabulum Categoriae non competit omni substantiae. Et sic falsus erit titulus, a quo primum statim praedicamentum excludit. FR. Hem quid ais? quid natras? Quasi vero substantiae vocabulum quatenus est praedicamentum, et attributum rei, vel praedicatum subjecti, sit substantia prima, et substantia Physica, et individua; aut quasi non sit substantia logica, et secunda, quae praedicatur vel ut genus, vel ut differentia, vel ut species, vel ut proprium de re subjecta. Nam in eadem serie praedicamenti sunt differentiae, in qua sunt genera illarum, et in eodem praedicamento sunt propria, in quo sunt eorum subjecta. RA. Cur igitur Aristoteles non reliquit primas substantias in Physicis, cum non sint logicae? FR. Bellus es Logicus, Rame, quasi vero substantiam Logicam, et praedicalem atque dividuam, Aristoteles non potuerit, aut etiam debuerit distinguere a substantia Physica individua, et causae tam essentiae quam praedicationis incommunicabili: nisi videatur tibi confudisse inter se disciplinas? Tibi scilicet vocabulum pluribus scientiis commune apte distingere, est res confundere. Nam substantiae vocabulum praecipue congruit substantiae Physicae: Natura


page 62, image: s062

enim producit substantias Physicas: secundario competit substantiis quas producit mens intelligendo substantias, et discernendo eas ab accidentibus, Primae autem substantiae reductive, ut sic loquamur, ad praedicamentum substantiae pertinent, quatenus de illis secundae substantiae enunciantur, vel ut genus, ut cum dico: Socrates est homo: vel ut differentia, ut cum dico: Socrates est rationis particeps: vel ut proprium, ut cum dico, Socrates potest loqui. Quis autem non videt te spiritu vertiginis circumrotari et petrinum tibi caput esse, Petre Rame, qui dicas falsum et incongruum esse operis titulum, quo liber inscribitur nomine Categoriarum, quia videlicet prima et physica substantia non sit Categoria et praedicabilis, sed sola substantia secunda et Logica. Sophisma hoc tuum tam est evidens, ut seipsum evertat. FAMVL. Habes responsum tibi ab hero meo: nunc aliquid sycophantare amplius. RA. Duobus praeterea locis in capite de Qualitate in sententiam libri titulo congruentem, legitur vox Categoria. Nullo praeterea loco nomen Categoriae in hoc libro legitur. FR. An te Rame, hujus veritatis non pudet? quasi vocabulo [gap: Greek word(s)] , non centies utatur hoc Categoriarum libro Aristoteles, aut quasi non idem sit, rem verbo conjugato efferre, atque ipso nomine. Vide enim sis Rame, quoties in uno tantum praedicamento substantiae utatur verbo [gap: Greek word(s)] . Nam vicies quater leges in uno capite istud verbum, quod scelerate suggillas. Vbi igitur est frons tua? ubi est os tuum? qui titulum libri tam frivola et nugaci veritate ausis suggillare? RAM. Methodus et artificiosa doctrinae expositio, primo loco definitionem Categoriae expetebat: nulla est. FAMVL. Quia nulla esse potest, ideoque esse non debet, sicut demonstratum est tibi ab hero meo. RAM. Veruntamen sicut in Categorematis Porphyrii fecimus, sic in Aristotelis Categoriis


page 63, image: s063

faciamus. Non definivit Porphyrius, ipsi tamen definivimus: non definit Aristoteles, ipsi quoque ex organi subductione, et quinque locorum aliorum comparatione definiamus. FR, Age fiat, ut videamus, quid tu sapias, et quantum sapias, ultra Aristotelem. RA. Video autem Categoriam esse Categorematum homogeneorum ordinationem et descriptionem per generalissimum, subalterna, specialissima. FR. Mirabile genus in definitione, mirabiles differentiae. Et quaeso te Rame per immortalem Deum! quaenam sunt ista verborum [gap: Greek word(s)] ? FAM. Quaeso te mi here, fac operam, et excute isthaec singula. FR. Ita faciam vel tui causa. Primo autem omnium scire pervelim ex isto Ramo, e Sophistica radice nato, arido, et Vulcaneo igni dignissimo, sit ne aliquod discrimen [gap: Greek word(s)] : et si sit, quale nam sit? RA. Ego nullum statuo discrimen. Nam ut postea audies: eadem res ab Aristotele dividitur in decem genera, quae divisa prius fuit a Porphyrio in sex: individuum, genus, speciem, differentiam, proprium, accidens. FAM. Proh Deus! RA. Quid clamitas famule? FAM. Ergo quicquid praedicatur de altero ut quantum, praedicatur de eodem indifferenter, vel ut genus, vel ut species, vel ut accidens. Nam praedicamenta tibi non differunt a praedicabilibus. Item quicquid praedicatur de altero ut genus, praedicatur de eodem indifferenter vel ut substantia, vel ut quantitas, vel ut qualitas? Siquidem eadem res est [gap: Greek word(s)] quae [gap: Greek word(s)] : et si Porphyrii divisio est eadem, quae Aristotelis. RA. Ita loquitur. FAM. Papae quid audio, ex hoc arido Subere! Si igitur dixero: Magnes est lapis attrahens ferrum: Magnes est crassus digitum: Magnes est taurino sanguine illitus: Magnes est in solario: Poterunt ista [gap: Greek word(s)] et attributa Magnetis, promiscue esse aut genus, idque vel


page 64, image: s064

substantiae, vel quantitatis, vel qualitatis, vel relationist: aut poterunt etiam esse promiscue generis differentiae specificae, aut species ipsae: aut denique proprium. Quaenam haec est rerum omnium confusio, mi Rame? Ego enim ex Aristotele et Porphyrio didici: quod quicquid praedicatut de altero ut subjecto, id praedicetur de eodem aut ut substantia, aut ut accidens. Rursus si ut substantia, an ut genus substantiale, hoc est, exprimens rei, de qua dicitur, substantiam: aut ut species substantialis, aut ut differentiae substantiales, aut ut proprium substantiale. Item si ut accidens, aut ut quantum quid, aut ut quale quid, aut ut relatum quid, etc. praedicatur. Item si ut quantum, aut abstractiva praedicatione, et Synonymica, praedicatur ut genus quantum, aut ut species quanta, aut ut differentia quanta, aut ut proprium quantum: aut simpliciter ut accidens quantum de subjecto, de substantia, praedicatione paronymica in concreto. Idem esto judicium de reliquis octo accidentium generibus. FR. Recte haec didicisti ex Aristotele, mi famule. Nam lapis praedicatur de magnete, ut genus substantiale de specie substantiali: et attrahens ferrum de magnete dicitur ut proprium substantiale, de subjecto cui essentialiter inest: illud nempe genus [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] dicitur de magnete (dico enim magnes est lapis non lapideus) hoc nempe proprium dicitur de magnete [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] : dico enim magnes est lapis attrahens ferrum, non ipsa ferri attractio. Deinde quod magnes dicitur crassus digitum: praedicatio est accidentalis, non substantialis: pertines ad praedicamentum quantitatis, et ad speciem continuitatis. Nam continua magnitudo facit hanc magnetis crassitiem: non autem discreta quantitas, sive multitudo. Nam secundum discretam quantitatem dicitur magnes unus, duo, vel plures. Consimilis est praedicatio accidentalis, si dicam magnetem taurino sanguine


page 65, image: s065

illitium esse. Est enim in praedicamento passionis, et [gap: Greek word(s)] . Non enim dico [gap: Greek word(s)] : magnes est illa ipsa illitio taurini sanguinis. Praeterea praedicatio: magnes est in solario, est itidem accidentalis, e praedicamento Alicubi, et [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] , cum de magnete, ut re locata, non praedicatur ipse locus ceu genus vel species. Non enim dico: Magnes est ipsum solarium: sed est in solario, ut res locata in loco. Nam ista omnia accidunt magneti. Potest enim esse magnes etiamsi non sit crassus digitum unum vel plures, neque etiam taurino sanguine illitus, neque etiam in solario. Sed vel major, vel minor digito, vel illitus, vel purus, et non illitus, vel in hoc, velin alio loco. FA. Quaeso te, mi Rame, an non furis solenniter, qui ista Dialecticae artis principia, tam erudite et sapienter constituta, sive ab Aristotele, sive a Salomone, ut credo, audes tam furenter inter se confundere, et permiscere, ac tandem etiam prosus e medio tollere? Nam quod discrimen sit inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , ex his jam commemoratis vel caecus videat. RA. Ausculta. Ego e quinque locis Aristotelicis, definitionem meam Categoriae demonstrabo. FR. Quibus e locis? RA. Primus locus est in Porphyrio jam declaratus, ubi definitionem [gap: Greek word(s)] Phorphyrius in hunc modum describit. FA. At ego putabam Categoriam neque a Porphyrio, neque ab Aristotele describi. RA. Sine me pergere. Et exempla substantiae per genera et species divisa demonstrant, ut substantia Summum sit genus, a qua per intermedia et subalterna genera ad specialissima descendit, FR. Aut egregie doctum te esse oportet, aut splendide insanum. Neque enim vel Porphyrius, vel Aristoteles Categoriam definit, quando dividunt genus in genus summum, et genus intermedium, et speciem infimam, et speciem intermediam. Divisio


page 66, image: s066

haec est Logica Logici vocabuli, nempe [gap: Greek word(s)] : nequaquam vero definitio aut descriptio [gap: Greek word(s)] . Et quis unquam audivit, genus summum definiri, aut solere, aut etiam posse per genera intermedia, vel per species intermedias, vel infimas? Docet alias Aristoteles ut 5. Topic. vitiosum esse definiendi genus, quando genus definitur per suas species: ut si quis dicat: Animal est homo, equus, cervus, asinus, leo: Rame, perge. RA Secundus locus est ex ipso Categoriarum libro, unde constat Categoremata in Categorias distribui. FR. Imo constat ex ipso libro, ut etiam e Porphyriana Isagoge, non Categoremata in Categorias, sed Categorias distribui in Categoremata. Nam vocabulis primae intentionis, quae proprie ad Categorias pertinent, adhibentur vocabula secundae intentionis, nempe quinque illae logicae differentiae, vel modi praedicandi, tanquam instrumenta: sicut paulo infra iterum de hac re admonebimus. Quid ergo nugas agis in re omnibus manifesta? RA. Certe tertio capite ad illam Categorematum ordinationem duae regulae sunt. FR. Quaenam regulae, et ad quorum Categorematum ordinationem? RA. Quando alterum de altero dicitur ut de subjecto, quaecunque dicuntur de dicto (id est praedicato) totidem etiam de subjecto dicentur. FR. Vtrum ex hac regula Aristotelis possit tua stolida Categoriae desinitio adstrui, de hoc judicent vel illi, qui nondum asse lavantur. Nam in limine hujus tractatus de praedicamentis ponit Aristoteles discrimen praedicationis quoad nomen. Neque enim omnia ponuntur in praedicamentis: quia nomina ut suo loco explanavimus, neque res, quia res, sed nomina quatenus sunt rerum symbola et [gap: Greek word(s)] ; res vero quatenus sunt [gap: Greek word(s)] , notitiae rerum et conceptus quidam animi de rebus extra intellectum positis, et incurrentibus in sensum, respondent [gap: Greek word(s)]


page 67, image: s067

res praedicabiles. Est autem necessaria illa distinctio, quia Aristoteles omnem distinctionem praedicainnum causa nominis, dicit vel Synonymorum esse, vel [gap: Greek word(s)] esse, vel [gap: Greek word(s)] , sicut nos suo loco docebimus Petre Rame, contra quam ferunt tuae inepriae. lam ad regulam quod attinet a te citatam, sententia illius haec est: In omni prae dicatione in qua aliquid dicitur de aliquo, quidquid verum est de praedicato, est etiam verum de subjecto: ut cum animal dicitur de homine, quicquid vere dicitur de animali, id etiam vere dicitur de homine. Sicut autem prior divisio homonymorum, synonymorum, et paronymorum pertinet ad nomina: ita haec regula et quae sequitur pertinet ad res quae sunt praedicamenta, nempe ad [gap: Greek word(s)] , quatenus hae notitiae rerum dividuntur per intermedia procedendo a summo genere per differeatias ad imam speciem in qualibet Categoria. RA. Ibidem haec regula: Heterogeneorum et subalternatim positorum, diversae species et differentiae sunt. FR. Sententia est: Cum genera sunt diversa, nec alterum continetur sub altero, diversae sunt rerum, differentiae secundum speciem animalis et scientiae. Nam animal est in genere substantiae, scientia in genere qualitatis. Itaque animalis differentiae specificae, sunt itidem in genere substantiae: sicut differentiae scientiae sunt in genere qualitatis. Quae enim differunt toto genere, ea differunt etiam totis speciebus. Quantum igitur est discrimen inter animal et scientiam, tantum est discrimen inter hominem et Arithmeticam: et quantum est discrimen inter hominem et Arithmeticam, tantum est discrimen inter [gap: Greek word(s)] , rationale et irrationale: et inter numerum parem, et imparem. Quid autem istae regulae faciunt ad monstrosam tuam definitionem [gap: Greek word(s)] ? FA. Nihil prorsus. Nam istis tribus regulis constituit Aristoteles discrimem inter genera et species,


page 68, image: s068

itemque differentias specificas, quae vel in uno eodemque sunt praedicamento, Vel in diversis. RA. At hoc ipsumvolo: quod nimirum praedicamenta non considerentur aliter ab Aristotele, nisi ut ordinationes, et series quaedam vocabulorum, sub uno genere generalissimo: sicut etiam praedicamentum definit Melanchthon. FA. Definitio Melanchthonis nihil aliud est, quam declaratio nominis, non autem definitio rei per suum genus. Nam [gap: Greek word(s)] proprie ad forum pertinet, et nomen est forense, significans accusationem. Latini praedicamentum reddiderunt: quaevox plane nihil est in foro. Intelligit autem Aristoteles per Categoriam nihil aliud quam commune vocabulum, quod de suo subjecto praedicatur, vel ut substantia, vel ut accidens. Aliam definitionem non poteris dare nisi hanc relatam ex tertio genere relatorum, Nam quicquid est Categotia, id totum est respectu vocum quae Categorice possunt de re subjecta enunciari. Hujus autem Categoricae praedicationis sunt decem genera, quasi quidam peculiares, et contra se invicem distincti modi. Quid tu perplexatis amplius? RA Eodem capite docetur, nil eorum quae Categoriae capiant, enunciationem esse, sed eorum conjunctione affirmationem et negationem fieri: tanquam Categoriae non suppeditent propositiones, sed suppeditent terminos et materiam propositionum. FR. Eho! num tu igitur propositiones ipsas ponis in praedicamentis, non autem materiam propositionum RA. Imo propositiones ipsas, nempe dissentaneas, comparatas, item divisiones, definitiones, testimonia. FR. At vero ad Categoriam non pertinent nisi vocabula simplicia, ubi est neque affirmatio, neque negatio, sicut ad Orthographiam literae, ad Prosodiam syllabae, ad Etymologiam dictiones: in quibus tamen omnibus est neque bona, neque mala constructio. Et quemadmodum in Grainmatica per regulas Etymologiae


page 69, image: s069

considero proprios simplicium dictionum affectus seu accidentia citra Soloecismum et constructionem elegantem: ita in praedicamentis considero proprias affectiones simplicum [gap: Greek word(s)] citra veritatem aut falsitatem, quae duo sunt proprii affectus enunciatorum. Illic enim in Ety mologia viam sterno ad Syntaxin, et structuram sermonis, ut possimvitare Soloecismum: hīc in Categoriis viam paro ad complexionem vocum et enunciationum: ut instructus noticia Categoriarum post facilius devitem falsitatem in enunciando. RAM. Eodem capite res eadem dividitur in decem genera ab Aristotele, quae prius divisa fuit a Porphyrio in haec sex: individuum, genus, species, differentia, proprium, accidens. FAM. Responsum est tibi ad hanc tuam [gap: Greek word(s)] , et discrimen de monstratum tibi ad oculum inter [gap: Greek word(s)] . RA. Prima divisione (quae fuit in decem genera) rationes rerum communes divisae sunt: secunda (nempe Porphyrii) rerum in quibus rationes illae versantur, genera divisa sunt, ut Categoriae, Categoremata, Homogenea partita et distincta complectantur. FR. Miris temetipsum et alios in volvis labyrinthis, Rame. Nam si prima divisione nem pe Aristotelica, rationes rerum commune, id est, [gap: Greek word(s)] dividuntur in decem genera: et si secunda divisione Porphyrii rerum genera, in quibus illae rationes versantur, distinguuntur in Categorematate quando, obsecro te, una et eadem res dividitur in genera decem, nempe Categorias et quinque Praedicabilia? Vtrum ne tibi genus rei et rationes communes, et quae in oratione universales versantur, suntidem, an vero diversae? Quid? idemne tibi est Categoriae praedicatio, et modus seu differentia praedicandi? unus ne est tantum praedicandi modus? unane tantum differentia [gap: Greek word(s)] , et non quinque a Porphyrio et ipsomet Aristotele sunt


page 70, image: s070

enumeratae? Nam quaeso te per immortalem DEVM! Rame, cedo, quomodo una sit et eadem res, si dicam decem esse prima et simplicissima atque communissima rerum omnium genera, et si dicam illa ipsa genera summa, et res sub illis contentas de rebus aliis, et de se invicem quinque modis praedicari. Vbi est Philosophia tua? Nam quod dicis Categorias in se complecti Categoremata, id tuo modo verum, siquidem intelligas hic secundum regulas Aristotelis ante citatas. Nam de substancia falsum est. Illa enim in suo complexu non habet communia accidentia. Novem quoque genera accidentium habent in se quatuor differentias praedicandi, non alia ratione nisi quatenus praedicantur in abstracto, velut genera de speciebus, ut scientia de Arithmetica, vel ut species de individuis [gap: Greek word(s)] , ut differentiae de genere, et propria de suis subjectis [gap: Greek word(s)] . RA. Accedo ad tertium locum, qui est primi Analytici cap. 26. ubi a copia propositionum describenda, Aristoteles ad Categoriae descriptionem recurrit, et summo genere, imisque individuis omissis admonet media sumenda esse. Quartus est locus primi Posterior, capitibus quinque 15. 16. 17. 18. 19. Quibus magna illa quaestio ex Categoriae descriptione disceptatur. An individuis summoque genere positis et finitis media sint infinita. Quintus et postremus locus est primi Topici cap. 7. Cum quatuor genera Categorematum, accidens, genus, proprium, definitio, in quatuor problematis exposita et definita essent. Postea definienda sunt Categoriarum genera, in quibus sunt expositae quatuor disserentiae, et deinde cum Aristoteles decem Categoriarum genera recensuisset: addit, semper enim accidens, et genus, et proprium, et definitio in una harum Categoriarum erit, etc. FR. Etsi multa hīc sunt, quae abs te perperam ex Aristotele huc attrahuntur, tamen quia recidunt eodem omnia, quo prius argumentum: iccirco brevissime respondebo.


page 71, image: s071

Est enim hoc argumentum tuum Rame: Categoricae omnes et singulae habent in se quinque differentias logicas, quae vulgo dicuntur quinque praedicabilia: Ergo Categoria nihil est aliud, quam seties vocum intermediarum et infimarum, sub uno genere generalissimo positarum. Responsum est antea ad antecedens: tametsi in omnibus praedicamentis sunt genera, species, differentiae et propria, tamen non in omnibus esse accidentia communia et infinita, nulloque proprio subjecto determinata. Nam talia accidentia in Categoria substantiae non sunt. Deinde quoad illa accidentia opponuntur substantiae, eatenus non sunt propria, et determinata subjectis, sed infinita: eoque in praedicamentis non sunt, cum non sint [gap: Greek word(s)] genera: neque per mentem humanam logicam, e sua infinitate ad aliquam universitatem revocata: sicut exemplo Magnetis rem demonstravimus. Quare nihil opus est, ut rem quam tibi prolixe concedimus, pluribus argumentis demonstres. Nam qualissis definitio Categoriae, si dicatur ordo generum seu vocum sub uno genere generalissimo contentarum, id antea potuisti intelligere, videlicet definitio relata non absoluta, logica, et mere logica, non Physica, nominis non rei. Quis enim negat Categorias suo modo esse comprehensiones Categorematum: quando ipsemet Aristoteles peculiarem tractatum de praedieabilibus omisit. Et quando Porphyrius qui illum scripsit, tantum Isagogen vocavit introductionem in Categorias Aristotelis? At nondum probasti tu, quod Aristoteles Categoriam descriptione quadam nominali [gap: Greek word(s)] definiverit; aut definire potuerit. Multo autem minus tu nobis attulisti de finitionem Categoriae realem: cum nullum dederis genus, per quod Categoria tanquam species definiri queat. Omnium vero minime probasti, quod doctrina Aristotelis de decem Categoriis sit inepta, falsa et futilis: quia videlicet Aristoteles non definiverit Categoriam.


page 72, image: s072

Quae tandem est ratio consequentiae? FAM. Nulla, nulla, nulla, nulla. Nulla, quoties vis ut dicam tibi. An nondum sentis, an nondum vides, in quibus ignorantiae tenebris verseris Rame? RA. At nomen Categoria, non minus est incertum, quam res ipsa. FAM. Me miserum! quid hoc rei est? Voluisti tu Rame Categoriam definire definitione Quid rei: jam nunc ipsum nomen Categoriae tanquam ineptum aut incertum suscipis refutandum, et e medio tollendum. Nihilominus tamen novem Categoriarum constituis nobis genera. Quod si nomen incertum est, quomodo tamen tua genera Categorica erunt certa? FR. Quomodo istuc dixisti Rame, incertum esse nomen Categoriae? Nam ego ante dixeram vocabulum esse proprium fori, atque inde translatum ad Dialecticum. Equidem artifici liberum est suis instrumentis dare nomina in sua lingua: quae habet, et quae dare potest. Proprie enim ista principia, ut et omnium artium et scientiarum principia, ad primam pertinent Philosophiam, id est, ad naturalem et divinam quandam mentis humanae lucem, coelesti quadam sapientia divinitus irradiatam. RA. Cum Aristotelis libri, autore Sylla, sicuti primo libro diximus, publicati essent, liber hic videtur sine titulo et nomine fuisse: ut pictorum illorum aliqua vetus figura vel imago. FRISCH. Illud tuum videtur, solvi per nostrum non videtur. Nam librum hunc ita fuisse ab ipsomet Aristotele inscriptum, nempe [gap: Greek word(s)] , ejus rei argumenta suo loco contra adducemus quam plurima. RA. At in Philosophia prima, varium est hoc nomen. FR. Quomodo varium? Nam in prima Philosophia, ad quam proprie Categoriarum tractatio pertinet, ut principiorum (est enim primi Philosophi [gap: Greek word(s)] , Dialectici, vero [gap: Greek word(s)] ) nunquam aliter accipitur vocabulum, Categoria, nisi pro illa serie generis


page 73, image: s073

alicujus summi, continentis sub se genera inferiora. RA 1. cap. 10. Categoriae Entis dicuntur, 1. et 4. septimi vocantur [gap: Greek word(s)] , item [gap: Greek word(s)] primo septimi, ut capit. 1. tertii Physici: saepissime vero [gap: Greek word(s)] , ut 6. et 7. quinti, 2. sexti, 1. septimi, 10. noni, 3. decimi. FR. Ex his locis a te commemoratis demonstrare vis, vocabulum Categoriae esse varium, et quia valium, ideo incertum, et quia incertum, ideo nullum, et quia nullum, ideo Aristotelis doctrinam esse nullam de decem Categoriis. At vero quod ab Aristotele dicuntur Categoriae, certis non modo locisa te citatis, sed etiam cap. 1. lib. 3. Physicorum, hoc nihil facit ad destruendam veritatem Categoriarum. Nam sicut Dialecticus Categoriam sumit a primo Philosopho, ita etiam Ens, et Entis accidentia ab eodem mutuatur, quatenus sunt praedicabilia, et non per se considerata. Nam causa praedicationis [gap: Greek word(s)] :

Summus Aristoteles trutinando cacumina rerum,
In duo divisit, quicquid in orbe fuit.

Quicquid enim praedicatur de altero, praedicatur ut aliquid, non ut nihil: et quia ut aliquid, etiam ut Ens; et quia ut Ens; ideo ut Ens, vel per se et substantiam, vel per accidens. Verum non est frustra, quod tu hunc locum citas ex Aristotelis Metaphysicis. Cupis enim tuae Sophisticae inde stabilimentum facere, nobisque persuadere totam amplitudinem Entis et non Entis, uni arti Logicae, logicae inquam, pro subjecto proprio et peculiari, astute. RA. At quid ad illud respondes, quod Categoriae locis citatis, dicuntur [gap: Greek word(s)] ? FRISCH. Neutrubi hic [gap: Greek word(s)] significat idem quod [gap: Greek word(s)] , sed utrobique significat praedicatum, quod de Ente tanquam de subjecto dicitur, vel ut [gap: Greek word(s)] , secundum


page 74, image: s074

Categoriam substantiae, vel ut [gap: Greek word(s)] , secundum praedicamentum Qualitatis, vel ut [gap: Greek word(s)] , secundum praedicamentum Quantitatis. Inspice locum, Rame, et noli crimen falsi committere. Nam [gap: Greek word(s)] mutuatur a primo Philosopho etiam Physicus: idque considerat, non quatenus est praedicabile [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] : sed quatenus est forma in materia, ex eadem Mobilis. RA. Saepissime tamen ut dixi [gap: Greek word(s)] vocantur [gap: Greek word(s)] . FR. Hoc nihil detrahit doctrinae Aristotelicae de praedicamentis. Tametsi in locis a te citatis. [gap: Greek word(s)] , non idem prorsus est quod [gap: Greek word(s)] . Significat enim [gap: Greek word(s)] non ipsam [gap: Greek word(s)] , sed formam et modum seu differeniiam praedicandi. Nam quod praedicatur ut substantia, non praedicatur uno eodemque modo, sed vel ut genus de sua specie, vel ut species de individuo, vel ut differentia essentialis de essentiali genere, vel ut proprium accidens de proprio et essentiali subjecto. Sed praestat, ipsummet audire Aristotelem: cujus tu verba mutilas et detruncas, more Sophistarum. Ita enim loquitur Aristoteles: [gap: Greek word(s)] . Dicit Aristoteles specie esse unum, quarum eadem sit definitio: et genere itidem esse unum, eadem forma praedicandi, nempe perinde, sicut specie sunt unum causa definitionis. Ex quo manifestum est Aristotelem per [gap: Greek word(s)] intelligere [gap: Greek word(s)] , et differentias seu modos praedicandi Logicos, non ipsas [gap: Greek word(s)] . Capite item septimo: [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)]


page 75, image: s075

[gap: Greek word(s)] : aut quod ambo eidem Enti subsunt, [gap: Greek word(s)] : aut quod illud ipsu sunt [gap: Greek word(s)] : de quo illud praedicatur [gap: Greek word(s)] , esse dicuntur [gap: Greek word(s)] , quaecunque significant formae praedicationis. Distinguit his verbis Aristoteles modum et formam praedicationis: qua aliud praedicatur de alio vel per se, vel secundum accidens: sicut ipsum Ens aliud est per se, aliud est per accidens. Nequaquam vero inter se confundit [gap: Greek word(s)] , id est, praedicationem et modum praedicationis. RA. Dico tamem ipse de verbis non esse certandum, dum modo res intelligatur, sitque Categoria homogeneorum per generalissimum, subalterna, specialissima, comprehensio et ordinatio. Quae Categoriae definitio nihil aliud est, quam artis et scientiae vera methodo dispositae definitio. FRISCH. Verissimum est quod Aristoteles dicit in Physicis: [gap: Greek word(s)] . Iam enim non erat satis Ramo, dedisse rudem declarationem nominis Categoriae (ipse vocat Logicam definitionem rem Carboniariam) nisi etiam aliam ex hac absurditate inferret. Solet enim error esse foecundus et multiplex: sicut veritas simplex. Equidem falsum ac plane futilem suam definitionem Categoriae ipse assignat etiam arti, quasi eadem definitione possit ars definiri, qua Categoria. Ex quo sequetur artem esse idem quod Categoria, et Categoriam esse idem quod ars. Quae enim conveniunt definitioni, etiam conveniunt definito. Qua sane re, quid obsecro potest ab nomine erudito dici aut excogitari absurdius, ineptius, stolidius? FAMVL. Artem tu dicis comprehensionem et ordinationem: quaeso te unde hoc genus peti visti? Annon omnes sunt habitus, secundum quos existunt artifices? an non arte


page 76, image: s076

a scientiis differunt ratione objecti, circa quod versantur: et ratione finis, qui utrobique non est idem? Nimirum hac de causa, tu Petre Rame evertisti decem summa et prima genera Aristotelis, ut illis e medio sublatis, ego miser famulus non possim posthac absurditates tuarum definitionum redarguere, macte! FRISCH. Comprehensio non est genus artis, sicut nec ordinatio: sed actiones sunt proficiscentes a suo habitu: quae ad praedicamentum actionis pertinet. Artes enim non sunt actiones sed habitus, per quos reguntur actiones artificiosae: sicut ars pingendi regit manum pictoris, instructam illius artis habitu. FAMVL. Atqui vero neque ars est comprehensio rerum homogenearum per generalissimum, subalterna et ima. Non enim omnis ars versatur circa generalissima, et prima rerum homogenearum genera, quo ad ea possunt dividi in subalterna genera, et infimas species. Nam hoc pro subjecto sive objecto, sive principio et elemento habet ars Dialectica. Hinc enim postea latius progreditur, ad examinandam enunciatorum veritatem et falsitatem. Sin autem, tu Rame, per generalissima intelligis regulas generales, et principia generalia, quae singulis artibus sunt singula, et propria, non communibus omnibus: sane concedemus tibi artem quamlibet esse quorundam universalium principiorum complexionem, quae colligatur ex rebus singularibus, sicut dicitur: Exempla pariunt regulas, non regulae exempla. FR. At si ita accipit Ramus istam rerum homogenearum comprehensionem: quam tamen non ita accipit (confundit eam artem cum Categoria) tum sane commune erit hoc omnibus artibus: ut nimirum ab aliquibus principiis, universalibus capiant initium, atque inde aliquid aliud extruant et colligant. Qua ratione etiam Dialectica ars est, et Grammatica, et Rhetorica, caeterae que artes, vulgo appellatae liberales. At non sequitur,


page 77, image: s077

mi Rame, si dicas, Dialectica convenit in eo, quod est artis proprium, cum caeteris artibus. Ergo aliae artes nihil discrepant a Dialectica: et adeo nihil discrepant, ut ars nihil aliud quam comprehensio quaedam summorum, intermediorum et imorum generum: nunc tu perge Sophisticari. RA. Sic Aritmethica numeros, Geometria magnitudines methodice traditas complectuntur. FR. Si de tua loqueris Arithmetica, non Euclidis, et de tua Geometria, non Euclidis, falleris Rame. Nam utramque disciplinam, optime traditam ab Euclide, tu Petre Rame, pessine tractasti: sicut nos tibi suo loco commonstrabimus, et ante nos tibi commonstrarunt vel doctissimi quidam Mathematici. FAM Memineris iterum P. Rame, quod Arithmetica et Geometria non sint artes, sed potius scientiae. RA. At Logica et inveniendae et disponendae artis, imo rei cujuslibet legem generalem et communem tradit: artes et res ipsas fingulas in logicis praeceptis non ponit. FR. Scimus nos, et sine tuo magisterio, quod Logica non versetur circa aliarum artium et scientiarum subjecta. At vero non sequitur quod propterea versetur circa omnia, quia non circa unum et proprium. Nam tota Entis amplitudo seu quaelibet res, ut tu vocas, non est subjectum Logicae. Hac enim re nihil potest dici absurdius, et a vero remotius. FAM. P. Rame ausculta tamen. Dialectica versatur circa aliarum artium et scientiarum subjecta, non ut ars (alias esset ars artium) neque ut scentia (alias esset scientia scientiarum) sed ut [gap: Greek word(s)] et modus sciendi, et ut instrumentum aut organon. Possunt enim hujus artis praecepta, veluti instrumenta causā indagandae veritatis ad rem quamlibet adhiberi sicut praecepta artis Grammaticae ad rem quamlibet accommodari possunt causā indagandae et examinandae aptae in sermone structurae. Quod autem addis Logicam tradere generalem legem, cujusque


page 78, image: s078

artis inveniendae et disponendae, hoc est, tam nugatorium, tam frivolum, tam mendax, ut se ipsum destruat. Non enim ponimus artes et res artium in Logicis. Id enim Catholicum non esset, nec Aristotelis principiis consentaneum. Generalia enim generaliter docenda sunt, ait lex Aristotelis: secus, Sophisma esto. FR. Ita certe. RA. Sed in partibus id accuratius disceptabitur. Tantum hic intelligatur. FR. Quid hic intelligatur? RA. Quod Aristoteles in Logicis tractavit res ipsas, et scientiarum subjecta. FR. Quomodo? RA. Quia in Categoria Substantiae tractat res Physicas, in quantitate res Arithmeticas, et Geometricas, in qualitate Ethicas et Politicas. Vnde vero tantus error ortus sit, si quis requirat, hunc fortasse reperiet. FRISCH. Heus subsiste parum. Vtrumne, Rame, Aristoteles Physicum agit in substantia? RAM. Ita dico. FR. Et Mathematicum in quantitate. RAM. Ita loquor. FRISCH. Et Ethicum in qualitate. RA. Videlicet. FR. Famule tecum ego agam. Nam Ramus in Logica tantum sapit, quam occisa sus. FAM. Vt lubet here. FR. An non proprium est famule, scientiae Physicae unius et solius, considerare naturam rerum naturalium, et quae rei naturali proprie insunt, earumque causam demonstrare, ex illarum rerum principiis? qualia propria sunt generari, corrumpi, moveri de loco, quiescere, in loco esse, in tempore, vigilare, dormire, sentire, senescere, mori. FAM. O here, istarum rerum consideratio omnium ad solum pertinet Physiologum. FR. Facitnet autem istarum rerum ullam mentionem in Logicis Aristoteles? FA. Nullam prorsus. FR. Quid igitur loquitur de substantia Logicus? FAM. Logicus non loquitur de substantia Physica, quae constat e materia fluxa et mobili: sed et e forma cum suo contrario permutabili: sed loquitur Logicus de substantia Logica et praedicabili: quae est conceptus mentis et


page 79, image: s079

[gap: Greek word(s)] : cujus gratia praedicatum de subjecto praedicatur, vel ut genus substaritiale, de substantiali specie, vel ut species substantialis de substantia prima et incurrente in sensum. Logicam enim substantiam non facit natura sed mens: Physicam non facit mens sed natura. Quae autem [gap: Greek word(s)] sunt praedicata, eorum consideratio pertinet ad solum Dialecticum, neque ad ullum alium artificem. FR. Quaeso te Rame, homo hominum omnium quos terra produxit audacissime et nugacissime, ubi est frons tua, ubi est mens tua, quod Aristotelem audes tantae insimulare inscitiae, ruditatis atque confusionis, quanta non cadit in quenquam, nisi in hominem stipitem, et ineruditum. Namque quod de substantia diximus, idem etiam de quantitate, et qualitate, caeterisque Categoriis omnibus potest dici. FAM. Tribuis tu Rame Dialecticae totam Entis amplitudinem pro subjecto. Quomodo igitur negas pertinere ad Logicam Ens Physicum sive substantiam, quae est pars Entis? FR. Habet hoc in se falsitatis studium, ut suis [gap: Greek word(s)] semetipsum evertat. RA. Ego sic statuo quemadmodum a Rhetoribus, sic a Philosophis inventionis artem instituta esse Illi primo loculos proprios conjecturae, ambigui, scripti, et sententiae, contrariarum legum aperuere. FR. Non nego sane Rhetores causarum civilium semina, non ex arte sua, sed ex juris prudentia in artem attraxisse. Nam Rhetorica olim fuit pars Politicae, ut ait Aristotel. Et omnino proprium oratoris officium erat, ut et hodie ars orare causas, et opus oratoris est oratio civilis et forensis: quales sunt Demosthenis et Ciceronis orationes fere omnes, in quibus argumenta tractantur, quae hodie solent tractari ā solis Iurisconsultis. Ac proinde non repugnarem tibi in illis propriis loculis iterum claudendis, in Schola Rhetorica et liberali: remitteremque lubens una tecum oratoriae forensis et artis rabulariae studiosum,


page 80, image: s080

ad Academiam Iurisperitorum. Nam quis melius instituat ex legibus discipulum, de conjecturis et praesum tionibus, de scripto, ambiguo, de contrariis legibus, earumque sententia, quam Iurisconsultus? Cicero certe ait, Gallum dicere fuisse solitum, si quando quaestio incidisset, in qua non de jure, sed de facto quaereretur, nihil hoc ad jus, sed ad Ciceronem: sed et si quando quaestio proferebatur, in qua de jure, non de facto esset contentio, Quirites illi prisci tanquam nihil id ad Ciceronem, ad Gallum rejiciebant. Veruntamen causas habeo, propter quas Rhetorum ista generalia praecepta de statibus non puto exterminanda e schola Rhetorica, sicut tu fecisti, qui omnem Hermogenem, omnem Ciceronem cum suis praeceptis, omnem denique Quintilianum, exceptis valde paucis, in unam fornacem Carbonariam concremando conjecisti. Primum enim optimae quaeque et perfectissimae orationes, unde nos exemplum faciendae orationis Rhethoricae oportet capere, constant argumentis civilibus et e jure petitis. Quare post omnem [gap: Greek word(s)] Rhetoricam, demum ad illa juridica principia pervenitur: et postquam omnis ornatus tanquam larva fuerit istis orationibus detractus, apparent demum fontes juridici. Cum autem tota ars, et omnis ars consistat in imitatione, quomodo nos Ciceronem et Demosthenem imitabimur, si illorum materias non intelligamus, aut quomodo ipsas intelligamus, si isthaec Rhetorum principia, quae illi a Iurisconsultis habent, e Scholis Rhetoricis exterminemus? Quid de Theologis dicam, D. Basilio, D. Chrysostomo, D. Nazianzeno: quorum artificiosissimae orationes constant argumentis Theologicis, et ab omni Philosophia remotis. Nam et illas si excutiamus resolvendo, tandem ad principia perveniamus Theologica, et ad rationes fori cujusdam coelestis. Atque haec est causa, quod in Rhetorum Scholas irrepsere aliarum scientiarum principia: quae


page 81, image: s081

propter [gap: Greek word(s)] , et propter imitandi studium hodie non possunt, neque debent ex arte profligari. Sed obiter tantum [gap: Greek word(s)] , in Schola oratoria proponi, sicut nos fecimus in primo libro oratoriarum institutionum nostrarum. RAM. Sed enim Rhetores aperuerunt etiam loculos proprios judicii, deliberationis et demonstrationis; FRISCH. Recte sane. Nam civilium causarum tria haec sunt genera, neque plura, neque pauciora. Atque etiam possunt alia scripta, quae extra forum Politicum et Ecclesiasticum versantur, aptissime referri. Nam multa sunt ejusmodi scripta, ut Epistolae quaedam, quaedam Elegiae, quaedam Orationes, apud Virgilium, quaedam Satyrae, quaedam Epithalamia, quaedam Epicedia, quae ad morem Rhetorum ex praeceptis oratoriae artis sunt composita. Caeterum omnis oratio ornata et splendida, quacunque de re, et a quacunque sit scripta vel dicta, ad unum aliquod ex his tribus causarum generibus referri, et in prima ejusdem [gap: Greek word(s)] et elementa resolvi atque retexi potest. Nam in genere demonstrativo perinde exornari et tractari Rhetorice potest aliqua Thesis atque Hypothesis et causa civilis. Quare ista tria civilium causarum et [gap: Greek word(s)] genera, nullo modo possunt ac debent exterminari e Scholis Rhetorum. Sunt enim proprium objectum Rhetoris, circa quod versatur orator, ut vir [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , moralis, quatenus inconvictu Rhetor versatur inter homines, et ad homines verba facit. Nam orator, quatenus orator, versatur circa causas agendas, vel in foro ad judices, vel in senatu, et curia, vel in concione ad populum. Prout igitur locus est agendi, et prout est et causa et auditor, pro eo dictionem suam accommodat. RA. Tum ad partes orationis venerunt. FR. Imo partes orationis inqualibet causa primo statim cum ipsa causa oecurrunt: Nempe propositio et thema,


page 82, image: s082

tanquam scopus totius orationis. Aut enim causam suscipimus laudandam, vel vituperandam: aut suadendam aut dissuadendam: aut defendendam aut accusandam. Quae cogitatio Rhetoris quid aliud est, quam propositio, et rei ipsius summa, et totius orationis futurae caput? Deinde succedit huic primae cogitationi statim altera cogitario de argumentis: quibus causam nostram tueri, et adversarii demoliri possimus. Ibi ergo vires suas exercent confirmatio ac refutatio. Quae oratoris sunt operationes et effecta, orationis vero partes. Has autem ambas uno nomine [gap: Greek word(s)] probationis dignatur Aristoteles. Postremo tandem cogitet orator de aditu orationis: quomodo velit sibi auditorem praeparare, ut attentus sit in percipienda causa, et causae probationibus. Quomodo item post omnes probationes, velit orationem suam concludere, addito Epilogo: quo praecipuos orationis aculeos repetendo, memoriae auditoris infigar, aut etiam novos stimulos addat. Ex quo intelligitur partes orationis non esse aliquid separatum, sed conjunctum cum causa, et causae ipsius tractationem. Longe igitur aliam invenies Methodum, sed Methodum convenienten, ipsius rei naturae, repetitam ex Aristotele, Hermogene, Cicerone, et Quintiliano, in nostris praeceptis, quam in quorundam aeruscatorum novitiis et putidis libellis. Quid vis amplius? RA. Tandem oratores ad omnium quaestionum, causarumque et partium orationis inventionem pertinentes locos accesserint. FR. Quosnam locos? RA. Ex causis, factis, subjectis, adjunctis, dissentaneis, comparatis, nomine, partibus, definitionibus, testimoniis. FA. Mirabile chaos locorum communium. FR. Dividit Aristoteles argumenta Rhetoris in propria sive insita: quae sunt in ipsa causa et ex ipsa causa tanquam e fonte suo nascuntur: et in argumenta remota atque communia, quae sunt argumenta quarumvis causarum, et nulli


page 83, image: s083

propria. Insita sunt quae petuntur vel ex Iurisconsultorum Scholis, vel e doctrina Politica, cujus pars est Rhetorica, autoribus Aristotele et Hermogene, vel etiam ex ipsa causa, vel quocunque tandem nomine insita argumenta declaremus. Remota sunt quae petuntur e locis Dialecticis, de quibus copiose tradit Rhodolphus Agricola, et Erasmus in libro de utraque Copia. Vt si quis ducat argumentum a causa remota efficiente et finali. Nam materia et forma sunt causae insitae, et quasi partes rei compositae. At nihilominus in actionibus justis vel injustis, honestis vel turpibus causae efficiente et finales, quibus impellunt homines ad agendum, ex sententia Rhetorum sunt insitae ipsis actionibus. Itaque oratori dant argumenta insita, et causae propria: vocanturque a Rhetore peculiaribus locorum nominibus, tanquam [gap: Greek word(s)] : et non communi appellantur causarum nomine, quae appellatio est Dialectica et Physica: mutuatur enim Rhetor istos locos ex aliis disciplinis. Remota sunt item argumenta, et cuivis causae communia, quae sumuntur a dissentaneis, comparatis, a pari, a majori, a minori, ab excessu per [gap: Greek word(s)] . Item similitudo, locus, item ab adjunctis, nisi contineat circumstantias facti, in statu Conjecturali, et Iuridiciali: unde probetur aliquid esse factum, aut non factum, juste aut injuste. Item in laudationibus rerum et factorum, et in demonstranda facilitate aut difficultate (nam in his omnibus locus iste adjunctorum causae oratoriae est insitus, et suppeditat oratoriae [gap: Greek word(s)] ) tum ad locos remotos et communes potest debetque referri. Nam in omnibus et singulis generibus causarum, non modo argumentari possumus ab aliqua circumstantia rei ipsi cognata: sed etiam argumentum insitum et proprium, quadam circumstantia remota tanquam uberiori argumento illustrare et amplificare. At locus a nomine totus est a Grammatico


page 84, image: s084

petitus, potestque referri ad argumenta insita. Nomen enim exprimit rei formam, et forma rei nomini respondet. Loci vero a partibus, definitionibus, et testimoniis, possunt argumenta dare tam propria et insita, quam remota. Propria quae Iurisconsultus in suo foro, et Rhetor in sua Schola aliis tantum vocabulis insignit, ut artifex sua instrumenta: appellando singula [gap: Greek word(s)] singulis nominibus. Remota quoties longe petuntur alia argumenta, ut cum partes et totum nom sunt de substantia causae, quam tractat orator: sed totum et partes extranearum rerum, ex quibus orator commune aliquod Dialecticum ducit argumentum. Sed et Definitio locus est Rhetori non tantum in legali statu proprius, ubi saepe de nomine, et de definitione causae quaeritur, sed in omni causa locum habet, propterea quod sua quadam definitione omnis causa est comprehensa. Possunt tamen etiam communia argumenta a definitione tradi: quatenus definitio illa non est causae oratoriae, et praesenti propria, sed arte quadam cum illa conjungi potest. Denique ad testimonia quod attinet, sunt ea in statu conjecturali pars quaedam confirmationis civilis et forensis, ac omnino quoddam [gap: Greek word(s)] . In caeteris vero generibus, quatenus sunt generales sententiae probatorum autorum sunt argumenta communia conjuncta. Breviter ergo ita se habent: Quaecunque argumenta orator accipit a civili et Iurisconsulto, et ex ipsa causa, ea sunt Enthymemata oratoria: quae vero e locis istis a te enumeratis mutuantur, ea sunt Dialectica Etnhymemata: atque hoc illud est, quod propter communes probationes, quae in singulis causarum generibus locum habent, Aristoteles dicit Dialecticam Rhetoricae esse [gap: Greek word(s)] . Nam Dialectica viam praeparat Rhetoricae: Omnis enim Rhetor est Dialecticus: sed non contra. Nam Rhetori est peculiaris


page 85, image: s085

et proprius verborum ornatus, quo carentilli ipsi a quibus Rhetor argumenta causae suae tam propria, quam communia mutuatur. Ac profecto nisi Rhetor habitu illo organico sit instructus, quomodo poterit videre, quid in unaquaque re de qua dicturus est insit veri aut falsi? aut quomodo illa ipsa Iurisperiti argumenta tractabit, si ea non possit ad Dialecticam amussim, tanquam ad Lydium lapidem examinare? Quid Sophisticaris tu amplius? RA. Sic in Scholis suis Philosophi res inibi disputari solitas contemplati, quosdam locos distinxere, substantiam, quantitatem, et reliquas Categorias: quia tractabantur in Scholis eorum Physicae artes de substantia, Mathematica, de quantitatibus. FAM. Ad hoc frivolum Sophisma tibi est responsum et demonstratum quomodo Logicus et Physicus diverso respectu considerant subitantiam. Nam Physico nihil est negotii cum substantia praedicabili, secundum genus, differentiam, speciem, etc. Logico autem nihil est negotii cum substantia mobili, id est, quatenus movetur. Logicus enim tantum loquitur generatim de substantia praedicabili, et per differentias dividua, non autem speciatim de principiis substantiae, materia et forma, itemque de proprietatibus, ut esse finitum seu quantitatis finitae: esse in tempore, esse in loco, moveri, quiescere, generari, corrumpi: et quicquid est ejusmodi, quod formis Physicis inest prompter materiam. FR. Ego vero etiam hoc addo. Sicut Grammatici artis suae constituerunt principia, octo orationis partes: Nomen, Pronomen, Verbum, Participium; etc. in quas oratio omnis Grammatica, tanquam in sua principia possit ac debeat resolvi. Et sicut Rhetores causarum civilium, nempe judicii sive deliberationis, et demonstrationis quaedam constituerunt [gap: Greek word(s)] , et argumentum principia, tanquam locos Rhetoricos, in quae possunt resolvi Rhetorum Enthymemata: ita Dialectici


page 86, image: s086

suae artis habent principia, has decem Categorias, in quas tanquam prima Elementa, omnis oratio Logica, causa veritatis inquirendae retexi atque tesolvi potest ac debet. Quod autem Rethor illis locis, quos mutuatur a Dialectico alia imponit nomina (nam circumstantiae sive ad iuncta loci, temporis, factorum, dicuntur Dialectico praedicamentum, Aliquando, Alicubi, Actionis, et locus a pari, a simili, sive a Comparatis Dialectico sunt relata primi generis, etc.) hoc non facit quicquam ad destruendas Categorias. Non enim hoc est consilium Rhetoris, istis appellationibus Dialectico destruere ista principia: quale consilium tibi fuit Rhetori et oratori regio, si diis placet. Sed mutuatur ista, ut dixi, Rhetor e Schola Dialectica, et nominibus suo foro competentibus insignit. Non enim Rhetor est disputator in Schola Philosophica, sed est rerum quae etiam in Schola disputari possunt, in foro, ubi Philosopho nihil est negotii, exornator et illustrator. Sicut hoc suo loco copiose docuimus. RAM. Deinde cum esset ab iis animadversum, haec genera. RE distincta esse, nec omnium quaestionum esse communia; altius perventum ab his est. Et loci illi reperti, causarum, factorum, et reliquorum: qui essent omnium omnino rerum communes. FRISCH. Haud quaquam praedicamenta contra se invicem, re, seu rebus distincta sunt. Non enim subjectis scientiarum distinguuntur praedicamenta, sed modo praedicationis, et [gap: Greek word(s)] , ut jam saepe audivisti. Deinde nugatorium est quod dicis, haec decem genera generalissima non esse quaestionum omnium communia. Nam in haec genera, tanquam in communissima principia omne Enunciatum causa veritatis vel falsitatis resolvi potest: et post omnem [gap: Greek word(s)] , tandem ad unum aliquod horum decem generum a Dialectico pervenitur: in quo tanquam in


page 87, image: s087

principio et elemento, mens humana logica acquiescit. Quid igitur garris Rame? quid crocitas? Nam quos tu locos ex Rhetorum Scholis affers, tanquam essent omnium rerum communes, age excutiamus omnes et singulos, ut videamus an omnis disputatio Scholastica et Philosophica, omnis item oratio Rhetorica, sive Enthymema oratorium in istos locos possit resolvi, veluti in simplicissima [gap: Greek word(s)] et elementa. FA. Proh hominum fidem quae res est, quid audio mi hete! Ramus hic dicit in fine 5. cap. Categorias Aristotelis esse rem ineptam. FR. Ita sane ineptit ipse. FA. Et dicit partitionem hanc esse falsam, e qua etiam falsae fiant Enunciationes. FR. Ita loquitur. FAM. Succidit igitur uno ictu omnem praedicamentorum sylvam Aristotelis; nobisque producit ex officina sua Carbonaria decem nova praedicamenta. FRISCH. Quaeso te, Rame, homo audacissime, quomodo propositiones, [gap: Greek word(s)] complexa et enunciata, ceu sunt contradicentia, sive dissentaneea, comparata, definitio, divisio, testimonia, quomodo inquam, isthaec sunt Categoriae, et simplicissima ac communissima Logicae artis principia? An non contradicenda resolvuntur in affirmationem et negationem, et haec ipsa in subjectum, de quo praedicatum enunciatur, et in praedicatum, quod de subjecto dicitur? Quid? An non comparata sive comparentur secundum aequalitatem, sive secundum similitudinem, sive secundum excessum aut defectum, resolvi possunt ac debent in relata ac correlata? Et an non omnis comparatio et similitudo constat ex duabus propositionibus [gap: Greek word(s)] ? Praeterea an non definitio quaelibet resolvitur in genus et differentiam, quomodo igitur definitio est principium, et Categoria, et res simplicissima et communissima? Divisio porro quomodo simplex sit, quae ad minimum est inter


page 88, image: s088

duo; et [gap: Greek word(s)] . Quid? an non divisio partium redigi solet ad totum, et totum retexi in partes? Denique testimonia quaecunque nonne in aliquod genus enunciati resolvuntur, vel Categorium vel hypotheticum, affirmans vel negans, verum vel falsum, necessarium vel contingens: et haec ipsa an non, ut omnia Enunciata, retexuntur in sua subjecta, in sua Categoremata? Quid? tu ne audes e simplicibus facere composita, e compositis simplicia, ex Enunciatis Categorias, ex propositionibus praedicamenta! O os, o frons! Tibi ne subjectum est praedicatum? Quid dicis? quid cogitas? quid mussas? Quid? Causae ne et facta tibi sunt Categoriae Logicae, ut quae possunt de rebus enunciari, vel ut species, vel differentiae, vel ut genera, vel ut propria, vel ut communia accidentia. Quod si tamen causas et effectus eodem modo accipis, quo Aristoteles in secundo relatorum genere, tum sane tibi non repugnabimus. Idem enim dicis quod Aristoteles, si item per adjuncta intelligis communia accidentia, quae rerum sunt omnium, tum sane neque in hoc tua adjuncta quiquam discrepabunt a novem praedicamentis Aristotelis. Sin autem discrepant: vide sis tu, qualia sint ista adjuncta, aut quo tandem titulo a novem accidentium generibus discrepantia. Nam quod ad nominum rationem attinet, negas tu ipse, sicut et nos, nomina pertinere ad Categorias: et nos causam hujus rei, suo loco in nostris Logicis demonstramus. Est enim Grammatici, non Dialectici, tradere rationes nominum. RA. Quomodo Grammatici? FR. Certe Grammatici, et omnino alicujus Cratyli, sicut Plato demonstrat. Nam nomina non sunt eadem ubique, neque sunt omnium temporum, ideoque etiam non sunt [gap: Greek word(s)] : quemadmodum species rerum genera, differentiae, proprium, et simmilia [gap: Greek word(s)] , quorum causa res et nomina


page 89, image: s089

sunt in praedicamentis. Valent igitur nomina [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , sicut et nominum ratio. Ac declinatus nominum, quo proprius est arti Grammaticae solum valet natura, sicut Varro ille Terentius docet. Verum mi Petre, mi Rame, mi Carbonarie, mi Parisiensis Sophista, quia nos suo loco tua ista pseudocategoremata copiosius et funditus evertemus, ac radicitus extirpabimus, rogatum interim et te, et tuos asseclas volumus, ut exiguam moram aequo feratis animo. Nam quod in uno hoc feci capite, id praestabo contra te, in omnibus caeteris capitibus Scholarum tuarum omnium, et singularum: praeterquam in una Schola Grammatica: ubi quae mecum faciunt, et certis constant rationibus, et exemplis probatorum autorum, ea non refellam, neque enim est opus, neque etiam fieri debet. RAM. Siccine agis mecum FRISCHLINE? haeccine mihi abs te refertur gratia, quod ego ante te oppugnavi plerasque Grammaticorum nugas, quas tu in tua Strigili Grammatica, suscepisti refutandas, et adhuc multo plures quam tu? FR. Rame, ego prius non videram Scholas tuas Grammaticas, quam eas mihi exhiberet Marpurgi Hessorum, clarissimus vir Rodolphus Goclenius in eadem Schola Professor anno 86. Nam multo ante ego Venetiis edideram meas in Grammaticos Animadversiones, quam ullam tuarum Scholarum vidissem. Et satis mihi tum fuerat, ut etiamnum hodieque, quod a meis partibus staret non solum tota antiquitas et latinitas conservata in bonis autoribus: sed etiam latinissimus Varro, doctissimus Scaliger, et qui post meum ex Italia reditum in Germaniam, mihi missus est a Lauterbachio, ingeniosissimus Saturnius, qui multo plures quam tu Grammaticorum nugas refutat: ut interim omittam alios complures veteres et novos. Quae enim tu una mecum, et cum aliis refutas in Grammaticis, ea sunt tam nugaria et inempta Grammaticorum commenta, adeoque cum omni


page 90, image: s090

latinitate e diametro pugnantia, ut asinum esse oporteat teterrimum et ignavissimum, qui ista vel nondum videat, vel adhuc propugnanda suscipiat. Vale igitur, et longum vale post hac mi Rame. Abeamus nos hinc famule, et in hac officina libraria dispiciamus, sintne libri Scaligeri omnium post Aristotelem Philosophorum doctissimi, contra Cardanum venales. FAMVL. Sequor. Tu Rame, ne a ramo aliquo fias pensilis, aut alio miserabili exitio pereas, cave. Consue vit enim DEVS vindex veritatis, homines qui sua dona et principia artium, ac veterum patriarcharum inventa ac priscorum, tam stolide et frivole, ut tu facis, explodunt, vicissim evertere, et diris suppliciis mulctare. Finis.

EPISTOLA DE PROFESSIONE RHETORIces sibi demandanda, ad Decanum et Collegium studii Philosophici Tubing.

SI de vestra in me, Spectabilis Decane, viri doctissimi, Praeceptores colendi, summa benevolentia dubitarem: pluribus verbis a Dominationibus vestris peterem: ut ipsae Rhetoricae Ciceronisque praelectionem, ad quam nuper aditum patefecerunt, mihi committerent. Sed ea est aequanimitatis vestrae erga me ratio: et ea vitae ac studiorum meorum conditio: ut neque de illa dubitare ausim: neque hanc verbosius confirmare et praemunire velim. Equidem totis illis octo annis, quibus in hac


page 91, image: s091

Schola Virgilium, Caesarem et Horatium juventuti praelegi, talem me docendo vivendoque gessi: ut operam meam non tantum nostri homines, sed etiam aliarum Academiarum et urbium proceres approbārint: et missis ad me literis saepius eandem exoptārint. Nam et privata exercitia, quibus optimos quosque autores aut vertendo, aut commentando illustriores feci ac facio, nunque mihi desunt: quorum lectio et diligens tractatio, quantum commodi atque emolumenti ad publicas praelectiones afferat: facile omnes intelligunt: qui Poetarum Scholas, a limine tantum salutārunt. Vt enim. Declamationum exercitia et in numeras versuum scriptiones: quibus in omni Carminum genere me hactenus exercui, omittam: quid obsecro studia laboresque meos, tam claros testatosque faciat: quam Persii, Horatii, Iuvenalis, Poetarum obscurissimorum luculenta paraphrasi: aut Latina Callimachi et aliquot comaediarum Aristophanis interpretatio cum commentariis? quid aliud ingenii mei vires et animi erga literarum studia provehenda alacritatem notiorem reddat: quam multiplex iste labor, quo nunc 4. annum in publicis Baccalaureorum disputationibus moderandis ita fungor: ut totam fere Cyclopaediam, quot annis in maxima studiosorum frequentia absolvam? Quae omnia, Clarissimi viri, non eo commemoro: quod aliorum operas, et ipsas summopere bonas, maximeque utiles, minoris existimem: et mihi ipsi praeconium concinnam: quod sordidum est: sed ut officii mei et vitae laborumque rationem reddam: quod liberale, et ingenuo homine dignum est: cum praesertim aliquos mihi claudestinos inimicos esse sentiam: qui consutis dolis ac mendaciis me apud optimos quosque suspectum reddere, et sua maledicta in me transferre conati sunt. Etsi autem alibi locorum mea commoda promovendi occasio non defuit: ego tamen patriae solum, et nostros homines, quorum nota benevolentia et amor, exterorum locorum incolis semper protuli: et meā


page 92, image: s092

modicā sorte, in his difficilimis temporibus, optime contentus: officium meum diligentius feci, quam malevolis nonnullis placuit. Intellectum enim fuit mihi ex multorum Academiae hujus procerum sermonibus, Amplissimo Scholae hujus Senatui, nihil in me juvando, praeter occasionem deesse: atque hoc eo maxime tempore: quo Illustrissimus Dux Ludovicus, Princeps ac Dominus, noster clementissimus pro me literis intercessit. Cum igitur commoda mei promovendi occasio nunc ultro se obtulerit: agite Spectabiles et clarissimi viri, colendi Praeceptores, vestro suffragio me adjuvate: ut vel ambae lectiones, quibus M. Burckhardus praefuit, vel harum alterutra mihi commendetur. Illas enim non minori successu, quam Poeticae artis facultatem, studiosae juventuti me propositurum confido Quod si cui dubium est, quid in hac ingenii facultate praestare possim: is veterum more, procos Rhethoricae in certamen provocet: et ne cui melior deteriorve Poeta, quam Orator seu Rhetor esse videar, victori palmam tribuat. Sed cum animorum ve strorum sententiae, de me, meisque studiis, mihi perspectae et cognitae sint: nihil addo, quam ut vos orem, ne quid de veteri erga me benevolentia remittatis: omniaque quae ad dignitatem et honorem nominis vestri pertinent, Vobis de me plane persuadeatis.

Spectabilis Dignitatis et Dominationum vestr. Studiosissimus cultor N. Frischlinus.



page 93, image: s093

IN ASTRONOMICORVM libros quinque, Epistola ad ILLUSTRISS. PRINCIPEM, ELECTOrem Dominum Christianum, Archimarschallum: Ducem Saxoniae, etc.

SEmper habuit, cum omnis Saxonia, tum inprimis Academia tua VVitembergensis, Illustrissime Princeps Elector, Clementissime Domine, viros, tum in omni artium ac disciplinarum genere, tum praecipue in studio Mathematico, excellentes. Nam quis Ioanne Schonero fuit unquam in hac arte praestantior? quis Iacobo Milichio clarior? quis Casparo Peucero, quis Vito VVinzemio illustrior? ut interim alios pene innumerabiles Mathematicos omittam Etsi autem non ignoro, quantum isti viritribuerint [gap: Greek word(s)] , divinationi Astrologicae, et quantum Philippus ipse: quia tamen rationes habeo non contemnendas (opinor) quae me ab illorum sententia retrahunt, et aliorum partibus accedere hortantur: idcirco neminem puto fore, qui aegre sit laturus, quod ego veterum et recentium scriptorum armis, contra Astrolgicas divinationes milito. Cum enim lectores hujus operis intellecturi sint, quibus ego rationibus nitar, et quorum hominum auctoritate easdem suffulciam, non dubito, quin de his rebus, certe maximis, diligenter sint secum deliberaturi. Nam quaecunque a me contra Astrologos disputantur, et quaecunque ex optimis quibusque Auctoribus hīc repetuntur, ea nullo cujusquam hominis odio, sed studio inquirendae veritatis, pro gloria DEI, quam coeli maxime enarrant, ex animo pio et religioso profecta esse, manifesto deprehendent. Magna enim est


page 94, image: s094

quorundam Astrologorum audacia, magna impietas. Nam eo progressi sunt nonnulli (parco nominibus) ut aperte ausint scribere, primos homines, non solo instinctu Diaboli et assensu liberae voluntatis ruisse in peccarum, sed etiam impulsu siderum, et sinistro Planetarum posiru, fuisse incitatos ad peccandum. Quae sane res non potest sine summa in DEVM contumelia cogitari, nedum dici, aut in literas referri. Quid hīc de Cardano dicam, quem non puduit Horoscopum Christi, ex astrorum positu meditari, et ex sinistris quibusdam, ac tetris aspectibus, qui nato Christo contigerint, fatale illi praedicere suspendium in cruce? Horrenda sunt isthaec, sed ex iisdem tamen sontibus promanant, unde omnis vaticinandi et divinandi ex astris scientia ducitur. Quare non immerito Alfonsus Aragonum Rex, cum Astronomos magni faceret (ab illo enim Rege nomen acceperunt Alfonsinae tabulae) nullum potuit ferre in aula sua Astrologum. Et memorabile est, quod de Henrico Angliae Rege, literarum monumentis est prodirum, quam scite eluserit quendam Astrologum, qui mortem illi praedixerat ante Natalem Christi diem. Cum enim Astrologus iste futurum casum, et Regis obitum pro certo ariolaretur, et Rex ipsum interrogaret, undenam sciret, Regem intra tempus tam breve esse moriturum? cumque respondisset Astrologus ex Horoscopo diei natalis sibi rem esse compertam atque exploratam; ibi Rex, Et ubinam, inquit, te futurum esse prospicis per ferias hasce Natalitias Christi? Cum amicis et cognatis meis, respondet Astrologus: Non, inquit, Rex, illis eris. Nam artem praevidendi et praedicendi futuros eventus longe melius ego didici quam tu. Simul ministris mandat, ut eum abducant in carcerem, et tantisper illīc detineat, dum festus Epiphaniae dies transeat. Quo die jam praeterito, Rex miserum vatem e carcere liberat, et se adhuc superstitem esse ostendit: ariolum vero istum, quae


page 95, image: s095

Rex sine Astrologica scientia praevidisset, non potuisse ex astris et Horoscopo suapte praecognoscere. Hortatur ipsum ut in posterum a divinandi studio abstineat, neque ulli hominum fata praedicat, ni gravius velit subire supplicium. Vtinam Illustrissime Princeps Elector, clementissime Domine, utinam Regis hujus Anglici laudabile exemplum omnes Reges ac Principes sequerentur: neque se a Phaebo isto et Pythone Astrologico ludificari patentur. Nam quis fuit in terris Salomone peritior unquam? Ille tamen se nosse futura negat, vere enim Xenophon [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Et Theocritus, [gap: Greek word(s)] . Quod si etiam vox aliqua occurrerit in hoc libro, quae Astrologis videbitur durior atque accerbior, velim cogitent ipsi, non quid ego dicam, sed quid Augustinus, quid Basilius, quid Chrysostomus, quid Aristoteles, quid Plato, quid Plutarchus, quid Gellius: quid item nostrae aetatis homines, viri doctissimi, Theologi, Medici, Philosophi. Ita enim ego scribo contra Astrologos, ut non in personam illorum in vehar, aut privata crimina ipsis objiciam: Sed ut artem ipsam, tanquam [gap: Greek word(s)] impugnem. Quare praemonitos volo illos, qui forte stylum in me sunt stricturi. ut intra limites ac metas consistant, et meminerint tantundem sibi a me esse expectandum et receptandum, quantum illi mihi dederint. Vere enim Homerus [gap: Greek word(s)] . Vates et divinatores in Ecclesia habemus Prophetas et Apostolos, eorumque interpretes Theologos, quos in rebus dubiis, splos jubemur audire. Nam hi futuros eventos, ex vebo DEI non fallibili, nobis praedicunt. Ac nescio profecto, quanta sit quorundam hominum insania: qui plerunque verbo DEI, quod est lucerna pedum nostrorum, temere neglecto, futuros casus, et hominum fata, ex astris illorumque positu et


page 96, image: s096

motu scrutantur. Nam ista praedicendi et divinandi ratio, sacris Prophetarum et Apostolorum oraculis, et interpretum sacrorum auctoritati plurimum detrahit. Quare saepe ego miratus fui, fieri posse, ut eadem insania cadat etiam in Theologos, et eos quidem, qui alios ab ista rabie divinandi debebant acriter et severe dehortari. Plus enim efficiunt sapientum et artis peritorum sobriae dehortationes, quam Cleonum et turbulentorum intempestivae vociferationes: qui cum nihil in his disciplinis, nihil in tota Philosophia intelligant (non enim didicerunt) audent tamen solentque omnia contemnere, et publicis clamoribus omnes honestas disciplinas condemnare. Quod igitur reliquum est, T. ego C. Illustrissime Princeps Elector, humiliter enixeque volo oratam, ut hoc totum opus, sereno vultu respicere, et clementi manu accipere a me dignetur. Nam si ullus liber fuit unquam, qui magni et potentis Domini patrocinio indigeat, certe hic meus est liber: quem ego de congruentia Astronomiae et Physiologiae, atque etiam Theologiae conscriptum, sub serenissimi nominis tui auspicio, in lucem nunc profero. Neque vero dubium est mihi, quin T. Cels. operam hanc meam, pro sua pietate, sit clementi animo acceptura, et pro sua sapientia contra calumnias Sycophantarum, forti manu propugnatura. DEVS Opt. Max. Celsitud. Tuam, paternis insistentem vestigiis, diutissi me nobis incolumem asservet, ad nominis sui gloriam, ad civium suorum salutem, ad domus Saxonicae incrementum, ad animae suae sempiternam immortalitatem. Francofurti ad Moenum, Calendis Septemb. Anni, etc. LXXXVI.



page 97, image: s097

PARAPHRASTICA Nicodemi Frischlini. IN PARAPHRASIN BVCOLIcorum et Georgicorum Virgilii Praefatio, ad ILLUSTRISS. PRINCIPEM, ET DOMIminum Ludovicum, Ducem VVirtembergensem, etc.

AGitur nunc annus quartus et decimus, Illustrissime et Clementissime Princeps, ab eo tempore, quo primum in ordinem Professorum, a Senatu tuo Academico receptus sum: non improbante hanc electionem Illustrissimo Principe, beato Christophoro, Patre tuo: qui me octo fere annis ante, in duobus Monasteriis, et postmodum Tubingae in suo collegio liberaliter foverat: studiisque artium bonarum et linguarum clementer adhibuerat. Interim dum ego meo officio pro virili fungor et Poeticen, cujus lectio et doctrina mihi praecipue fuerat demandata, una cum historicis juventuti Scholasticae trado et explico: factum est, ut P. Virgilii Maronis AEneida bis, ejusdemque Georgica semel praelegendo absolverim: Odas item et Epistolas Horatianas permutatis cum Virgiliana lectione vicibus, diligenter explanaverim: ex historicis vero C. Iulium Caesarem et Salustium, et cum Caesare etiam Lucanum Poetam, eadem fere operā publice enarrārim. Docui etiam, biennium fere in Paedagogio, linguam Latinam ex Ciceronis


page 98, image: s098

Epistolis ad familiares, atque orationibus ejusdem selectis. Caeterum in omnibus hisce praelectionibus, summo semper elaboravi studio: ut juventus ex Poetarum et Historicorum scriptis Latinae linguae elegantiam, ornamenta Oratoria, sermonis cultum, historias et fabulas, atque ex his virtutum et vitiorum exempla perdisceret. Itaque operam dedi, ut non modo sensum verborum explicarem, monstratā sermonis proprietate, et Metaplasmis: unde pueri possent inter tropicum et usitatum eloquendi modum apte discernere: sed ut figuras etiam et ornamenta, quibus propositae res et argumenta rerum illustrantur: adeoque totum sermonis artificium a me ostenderetur. Non contentus hac explicatione, etiam Paraphrasin dictavi: qua numeri Poetici ligatae orationi, tanquam vincula adimuntur, verba Poetica rejiciuntur, et in locum illorum propria substituuntur: quaedam etiam salvo Poetae sensu, (ut Quintilianus fieri jubet) uberioris explicationis gratiā adduntur. Postquam hoc modo, unum atque alterum AEneidos librum pertractassem: non absurde me facturum arbitrabar, si etiam Georgica discipulis meis consimili modo proponerem et explicarem: priusquam ad reliquos AEneidos libros accederem. Lectis igitur rerum rusticarum scriptoribus, Catone, Varrone, Columellā et Plinio, diligenter ea quae legeram, cum Virgilio caepi conferre: atque inde Paraphrasin instituere Nam easdem res ab illis describi animadvertebam: quae a Virgilio in 4. Georgicorum libris proponuntur. Itaque horum librorum enarrationem Paraphrasticam totam ex istis authoribus, quos jam dixi, ad verbum expressi. Postquam vero, et hos quatuor Georgicorum libros publice pertractassem: hortatu quorundam incitatus, etiam Bucolica mihi sumpsi, ut in his quoque operae praetium praestarem, et vires ingenii mei exercitarem. Cumque intelligerem genus illud sermonis, quo in Bucolicis utitur


page 99, image: s099

Virgilius, esse Dramaticum et scenae accommodatum, caepi Paraphrasin meditari Comicam, et quantum fieri potuit, rusticos et pastores de suis rebus collo quentes, ad exemplum Plautinorum et Terentianorum agricolarunt et servulorum conformare. In hoc studio, si quis a me requirit amplius, quam praestiti: eum ego oratum volo, ut priusquam mea reprehendat, ipse aliquid melius in lucem proferat. Satis enim mihi jam fuerit, aliis me occasionem praebuisse, ut meliora scribant: quam si me tacente, neque mea qualiacunque neque aliorum exquisitź scripta prodeant. Et quoniam non ignorabam sub pastorum colloquiis aliud quiddam latitare: et historias illius tempotis hoc Bucolico orationis genere, tanquam involucro, occultati ideo etiam de Allegoria cogitare caepi. Quare et alteram interpretationem, nempe Allegoricam instiui: et eam quidem de sententia L. Vivis propemodum expressi: cujus etiam verba interdum retinui: quamquam justā moderatione adhibitā: ne, quod alii fecerunt, falcem in alienam messem immisisse, ab aliquibus judicarer. Nam nuper admodum videram huic nostro conatui similem, ab alio quadam in explicatione Eclogarum, ante aliquot annos editum: cujus demum participem me fecit Leonh. Engelhardi, vetus noster amicus: cum jam opus hoc meum praelo esset adornatum. Quod autem praelo typographico hanc committere Voluimus, fecerunt amicorum exhortationes assiduae. Nam ut alios omittam: vel solus Eberhardus Bidembachius, Doctor et Antistes Bebenhusanus, olim praeceptor, nunc affinis meus, mutis a me vocibus hanc editionem extorsit. Vt enim horum studiotum et intel igens est, et amans, nunquam ille quicquam in me suscitando; et viribus ingenii mei extimulandis intermittit. Sed et aulae tuae Secretarius, quem vocant. Melchior Iaegerus, una cum L. Osiandro, Ecclesiaste tuo, postquam hoc institutum meum intellexissent, non


page 100, image: s100

modo ad operis editionem me exhortati sunt sedulo: sed a te quoque subsidium impetiārunt, quo labor Typographi posset levari, et sumptus imminui. Nam quae tua est, erga literas et studia humaniora, singularis clementia et liberalitas: dignum te Principe officium hoc judicasti: ut quae communibus literarum studiis profutura viderentur, ea per te quoque promoverentur. Quare quicquid emolumenti et commodi (si quid modo) ex hoc scripto meo ad Rempub. literariam proveniet: id omne et liberalitati tuae tribuendum: qui, ut haec ederem authores, suasores atque impulsores mihi fuerunt. Nam dissimili orationis filo etiam Horatianas Epistolas ante decennium explicui: et eas quidem Ciceronis imitatione, a numeris Poeticis liberas feci. Quibus ubi Satyras ejusdem adjecero, fortasse etiam de evulgatione illarum cogitabo. Sed et Persianus Satyras domi, privatā operā olim a me Paraphrasi reddites, et nunc denuo emendatas, hac aestate in lucem exire passus sum: ita postulantibus et efflagitantibus amicis meis quamplurimis. Caeterum, quod tuonomini, Princeps Illustrissime, Clementissime Domine, hanc operam meam, Virgilio explicando navatam, dedicare volui, causae me huc impulerunt gravissi mae et plurimae. Nam primo multiplex tua, in me beneficentia et largitas, qua mea studia quotidie ornas et promoves, grati animi specimen exigit Eā enim liberalitate meas operas, tibi praestitas hucusque remunerasti: ut ego non minus de te possim dicere: DEVS nobis haec otia fecit: quam Virgilius hoc ipsum dixit, de Augusto Caesare, omnium fortunarum suarum authore, inceptore et perfectore. Et quoniam in hujus etiam operis editione tua bonitas enituit: cuinam potius dedicandum et consecrandum id fuisset, quam sacratissimo et clementissimo tuo nomini? Deinde multa sunt in hoc opere, praesertim Georgico, quae de rebus utilissimis et sua vissimis


page 101, image: s101

te commonefacient. Nam ut de agrorum diversitate, natura, cultu, et frugum pro ventu nihil dicam (quanquam his rebus nulla vitae humanae pars carere potest) quam obsecro venusta sunt, quam jucunda lectu, quae Virgilius de natura arborum, de cultura vitium ac vini, de animalibus, praesertim equis et bobus proposuit? Atque ut de solis equis admoneam: an non venustissime et pulcherrime describit Virgilius illa omnia, quae ad generosi equi procreationem, educationem, domituram et morborum quoque curationem pertinere videntur? Mihi certe talia videntur, quae de istis rebus Virgilius conscripsit: ut ea digna judicem, quae memoriae tum ab allis omnibus mandentur: tum praesertim ab illis, qui re equestri delectantur et in illa prae aliis volunt excellere. Iam quid apum naturā, studiis et moribus sit pulchrius? quid ad Rempublicam laudate instituendam et administrandam accommodatius? Dubium mihi non est, quin lecto vel unico 4. Georgicorum libro, et teipsum sis oblectaturus, et vitae ac Reipub. tuae rationes, tanquam in speculo Naturae illīc contemplaturus. Apes enim et hactenus te imitatum esse gaudebis, et posthac imitari itidem studebis. Quare hoc quicquid est muneris literarii; quod tibi affero, clementer a me suscipe: et qualis in Virgilium fuit C. Mecaenas, cui Georgica sunt inscripta et dedicata, talis tu quoque in Frischlinum tuum esse pergas: cujus labore Bucolica et Georgica explicata, et propemodum nova sunt acta. DEVS Opt. Max. et te et conjugem, cum tota domo VVirtembergica, nobis diutissime salvos atque incolumes conservet. Tubingae, Calend. Augusti, Anno 1580.



page 102, image: s102

IDEM LECTORI S.

VBi animadvertero, Lector pie et aeque, meas hasce Paraphrases, in Bucolica et Georgica P. Virgilu scriptas, tibi non displicuisse: non deficiente sumptu necessario, etiam, libros, AEneidox, dabo explicatos, si vixero. Nam eadem ratione ex Livio, Caesare, Cicerone et consimilibus licebit versus Aeneidos resolvere: qua ratione pastoralia colloqua in Bucolicis de Plauto et Terentio expressimus: et qua ratione Georgica verbis Catonis, Varronis, Columella et Plinii extulimus-Equidem periculum nune in duobus libris AEneidos fecimus, et lectores atque descriptores illorum jam pridem invenimus. Tuum est favore tuo dare crescendi copiam: et Mecaenates a DEO mihi votis precibusque exposcere. Nosti illud:

Sin Mecaenates? non deerunt, Flacce Marones;
Virgiliumque tibi vel rura dabunt.

Vale.

EIUSDEM IN Q. HORATII FLACCI Epistolarum libros duos Paraphrasi Expositos: Praefatio ad Episcopum Spirensem, DOMINUM EBERHARDUM, SUPREMUM Camerae Imperialis Iudicem.

QVod veterum quispiam de Carthagine dixit, satius esse tacere de illa, quam pauca dicere: hoc vere ego possum de Horatio Poeta, quem


page 103, image: s103

tibi Reverendissime Episcope, Princeps Illustrissime, dedico, et de teipso, cui dedicatur, affirmare. Nam Horatio vix est inter Latinos Poetas tersior, nitidior, elegantior: te vero e magno Principum numero, vix quisquam humanior, moderatior, liberalior, addo etiam in omni fortunae habitu constantior et prudentior. Quantum enim ad Horatium: sententias ille habet graves, cum genere verborum, tum luminibus figurarum. In Odis quidem exhibet suavitatem, in Satyris vero gravitatem et in Epistolis severitatem, sed Philosophicam hīc, iliic Poeticam. Nam in Epistolis temperatus est Horatius, et habet in illis quiddam Satyricum, et quiddam Epistolare, et quiddam Philosophicum. Quanquam autem inter Cyrenaicos et Stoicos mediā quadam viā hic Poeta ingreditur: Nullius, ut ipse ait, adductus jurare in verba Magistri: tamen non paucas habet Epistolas, in quibus loci sunt integri, de verbo ex Aristotelis Ethicis expressi. Quare utilis est librorum horum lectio, etiam Philosophiae moralis studioso homini. Quid? quod nullus est fere status, nulla conditio vitae: quae non hinc possit aliquot saluberrima praecepta morum ac vitae repetere? Quomodo enim conversandum sit cum amicis, quomodo vivendum in aulis, quomodo tractandi principes: hoc Horatius noster multo pulchrius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Cum autem utile sit tales Poetas juventuti proponere, qui ad mores informandos praecipue pertinent, et qui terse etiam ac nitide scribunt: putavi ego, me facturum esse operae pretium: si hasce Epistolas, sua quadam obscuritate interdum non carentes, exponerem luculenta aliqua Paraphrasi. Id quod ante 15. annos a me praestitum est: cum ego hasce Paraphrases meis Auditoribus publice traderem dictaremque. Nam intelligebam multum posse hanc resolvendi versus rationem, tum ad recte intelligendum Auctores, eorumque mentes, tum ad exercendum stylum juventutis,


page 104, image: s104

ad acuendum judicium, ad comparandam tam rerum quam verborum copiam, denique ad acquirendam orationis sublimitatem et majestatem. Poetae enim suis verbis insurgunt: et saepenumero a vulgi sermone et populari dicendi genere discedunt. Itaque suos quosdam Metaplasmos habent: suas item metaphoras, non raro audaciores: quibus si parce et tempestive in orationibus nostris utamur Rhetores, multum gratiae et venustatis conciliamus nostrae dictioni. Sunt enim ista quasi condimenta quaedam aut quasi Emblemata, quibus nostra verba condiri, et nostra oratio, veluti picturā quaedam animi potest illustrari. Has vero Epistolas Horatii, duobus ab Auctore libris comprehensas, et perspicuā explicatione a me traditas, liberatasque e numerorum vinculis, cur R. T. C. potissimum consecrare voluerim, causae sunt quamplurimae. Nam et multiplex tua virtus, quam in te conspexi, et singularis illa tua beneficentia, quam toto hoc anno octogesimo sexto tu in me exerces, postulat a me grati animi publicam significationem. Quid enim ego memorem tuam in DEVM religionem et cultum? quid modum et vitae integritatem? quid nobilissimae familiae, e qua tu natus es, antiquitatem? quid patrem tuum Ioannem a Dinheim, quo viro Elector Palatinus, in omnibus Imperii, Comitiis, propter summam ejus prudentiam et rerum usum, suorumque in se suosque fidem, legato felicissime usus est? quid dicam te ipsum? quem non modo Canonici, propter summam animi moderationem, plurimasque heroicas virtutes, communi suffragio dignum censuerunt, cui supremus inter ipsos honor, qui Episcopalis est, tribueretur: sed ipse etiam D. Caesar idoneum judicavit, cui prope exquisitum judicium et literarum quoque cognitione haud exiguum, suprema Imperialis fori administratio committeretur. Sed ad me redeo: in quem haud vulgaria extant benevoli ac benefici


page 105, image: s105

animi monumenta: pro quibus, cum pares aut dignas vices non possim rependere: mitto ad T. R. C. hunc Horatium sed libere loquentem, et ita loquentem, ut qui ante hac non intelligebatur ab adultis, is nunc intelligatur a pueris. Suscipe igitur Poetam hunc alio incedentem habitu quam olim: suscipe illum eodem favore, quo vivum adhuc prosecuti sunt nobiles Romani, C. Mecaenas, C. Asinius Pollio, C. Lollius Maximus, et ipsemet Augustus Caesar. Non enim dubito, quin lectio hujus Poetae, et de multis gravissimis maximisque rebus T. R. C. sit admonitura: tum summam in animo tuo voluptatem excitatura. Deum Opt. Max. oro, ut te inter summos Germaniae Principes non postremum, diu nobis conservet incolumem: ut cum omnibus bonis et literatis, tum inprimis literarum cultoribus diu possis prodesse. Francofurti, Calend. Septemb Anno 1586.

EIVSDEM IN A. PERSII Flacci Satyras paraphrastice explicatas, Praefatio ad DN. ADAMUM BARONEM DE NOVADOMO, Dominum in Frauenberg etc. Regni Bohemici Supremum Cancellarium, etc.

QVod Iudaico populo fuźre Prophetae, et quod nobis sunt hodie Sacri Doctores et Concionatores: hoc erant olim paganis et Ethnicis hominibus Poetae: praesertim Satyrici et Comici. Nam hi magnā cum libertate in aliorum mores et vitia invehebantur: ac saepenumero consceleratos in Repub. Cives nominatim perstringebant. Ex herum numero


page 106, image: s106

non fuit postremus A. hīc Persius: qui nobis sex Satyras post se reliquit: plures editurus, nisi praematurā morte fuisset sublatus. Nam aetatis suae vigesimo nono anno mortuus fuisse perhibetur. Etsi autem commune est fere omnibus Satyricis, stylo uti subobscuro, et multa dicere tecte, multa concise, multa allegorice: tamen prae caeteris obscurior est Persius. Quare etiam ferunt D. Hieronymum, cum caepisset is legere Persium, abjecisse librum e manibus, et insuper haec dixisse: Si non vis intelligi, debes negligi. Ego sane nihil territus obscuritate verborum, et involucris rerum, ingressus sum nunc Labyrinthum filo Ariadnaeo, quod est historica temporum illorum, e Suetonio, et Cor. Tacito acquisita cognitio. Cui post attexui filum Ciceronianum, nempe perspicuum Orationis genus (ni fallor) ita ut jam pueri intelligant Persium: quem ante hac non intellexerunt senens. Quanto autem labore isthaec Paraphrastica interpretandi ratio constiterit, hoc ne cogitari quidem potest: nisi ab eo, qui idem tentavit, sive in hoc, sive in consimili Auctore explicando. Vere enim Quintilianus affirmat, hunc interpretandi modum opus esse consummatis Oratoribus difficile: quod qui commdode tractat, eum cuivis rei verbis exornandae sufficere. Cur autem illustri tuae Dominationi, Baro Generose, et Magnifice, hasce meas in Persium scriptas, et jam denuo a me Castigatas, Paraphrases, potissimum voluerim dedicare, causas habeo quam plurimas. Cum enim illustris T. D. partim ex aliorum relatu, partim ex me ipso cognovisset, quodnam esset meum institutum, in vertendis reliquis Graeci Aristophanis Comoediis, et in continuandā, Paraphrasi AEneidos Virgilianae, tum in absolvendis meis aliis operibus, non infeliciter caeptis (dum modo idoneus, non desit Mecaenas: qui liberales in me fovendo sumptus faciat) ibi Illustris T. D. Benignam et promptam erga


page 107, image: s107

me, meaque studia voluntatem ultro mihi obtulit. Quae certe res animum meum tunc perturbatum non mediocriter refecit ac recreavit. Video enim quod pauci sint hodio ex illis, quos DEVS non modo Rerumpubl. gubernaculis admovit, sed opibus etiam et divitiis ornavit: quibus haec literarum studia sint cordi. Nam multi res suas in alios usus, ac non raro in turpes etiam usus malunt profundere, quam in rem literariam et literarum cultores collocare. Quare merito laudandus es, illustris et generose Baro, quod tu non modo ipsemet studiis literarum egregie excultus es, sed quod haec eadem, quantum in te est, etiam omnibus modis, omnique conatu promovere non desinis. Accedit huc multiplex virtus tua: quae doctrinam et eruditionem tuam tanquam margarita et gemma quaedam exornat. Nam quid ego dicam de cultu Religionis, de integritate vitae ac morum, de prudentia in administrandis totius regni negotiis, de peritia multarum linguarum, de usu rerum, caeterisque ornamentis: propter quae non immerito omnes boni viri te colunt, suspiciunt, venerantur, admirantur? Nolo addere his plura: ne videar in os laudare, et adulari magis, quam rei ipsius veritatem narrare. Hoc tantum abs te humiliter peto, ut quae tua est illustris humanitas et bonitas, suscipias hunc Persium, libere et perspicue loquentem: et suscipias eodem animo, quo a me proficiscitur, habeasque me meaque studia tuo favori commendata. Si enim D. Augustinus de se dicere potuit, nunquam se effecturum, ut intelligat Persium, merito favere illi debes, qui effecit, ut Persium tu quoque jam intelligas. Quare te duce et auspice, etiam Iuvenalis Satyras, consimili Orationis filo, explicare constitui. DEVS Opt. Max. largiatur Illustri T. D. et generosae conjugi vitam longae vam et tranquillam, et post curriculum vitae hujus sempiternam alterius gloriam. Pragae. Calend. Iunii, Anno 1587.



page 108, image: s108

VERSIONES ET COMMENTATIONES. Nicodemus Frischlinus OB DVPLICEM INTERPRETATIONEM ac Commentarium in Callimachum, Dn. Philippo Ludovico, et Dn. Alberto, Comitibus in Hanau, etc. S. P. D.

IOannes Engelbertus, nobili et perantiquā Lauternatium familiā natus, Vir Ornatissimus et optimus, meus necessarius, cum nuper hāc transiret, haberetque iter suum e Saxonia, quam perlustraverat, in patriam, non putavit Brunsuigae sibi discedendum esse, insalutato Frischlino, Generosi Comites. Venimus igitur in colloquium quoddam maturum, et utrique nostrum longe gratissimum: in quo, cum multa diceremus de multis: opportune etiam de operibus quibusdam meis mentio incidit. De quibus cum dicerem praelo jam commissum iri Callimachum, quem ante aliquot annos Genevae edideram, et patri vestro, piae memoriae Comiti illustrissimo dedicāram, ibi forte quaerebam ex Engelberto, anne patri optimo superessent filii haeredes, et quaenam de illis spes, quaeve expectatio? Nam diu jam istis in locis non fui: neque quid illīc agatur, certus sum. Anni quidem complures ab eo tempore elapsi sunt, quo illustrissimus vester parens, in quadam non incelebri Academia docentem me audivit. Nam praelegebam ibi tum Caesaris, de rebus ab ipso gestis commentarios: quos etiam hīc Brunsuigae nunc interpretor, et praeter hos libros


page 109, image: s109

etiam Virgilii Augustum opus, de AEnea conscriptum. In his utrisque perdiscendis, et ex me audiendis, sedulum et attentum se praebebat tum is, quem dixi, pater vester, meque ad se fere quotidie vocabat, ut sibi una cum aliis conviva essem: ac multis insuper me beneficiis prosequebatur. Erat enim naturā humanus, et tali ingenio praeditus, quod et literas amaret, et literatos coleret, et in conversatione omnibus esset jucundum: in primis vero religionem, et pietatis cultum syncero studio complectebatur. Itaque memoria illius Comitis apud me sempiterna est, et si quid libro huic genii est, una cum illo ad finem usque rerum omnium perventura est. Gratissimum vero mihi accidit, quod ex Engelberto intellexi, vos et parentum majorumque vestrorum sequi vestigia, et cum studio pietatis, etiam humaniores hasce literas conjungere, moresque vestros ad virtutem et honestatem sic componere, ut omnes boni optimam de vobis spem concipiant. Solent enim plerumque studia in prima statim Adolescentia, tanquam in herbis, significare, quae virtuti maturitas, et quales fruges industriae sint futurae. Quare intermittere non potui, quin vos, in vestibulo hujus novae editionis, compellarem, vobisque in memoriam revocarem, quae jam olim mihi intercessisset notitia cum patre vestro laudatissimo, et quae hodieque sit mihi familiaritas cum illis: qui vobis, vestraeque saluti, et fortunis vestris omnibus rectissime consultum esse, ex animo cupiunt. Volui etiam hac commemoratione, quam vobis non ingratam fore plane confido, stimulum vobis addere, et veluti calcar equo currenti: ut in hoc studio laudis, quemadmodum cepistis, deinceps quoque strenue pergatis, neque ullo vos otio a literis sinatis abstrahi, neque ullis voluptatum illecebris a virtute a vocari, neque ullo somno, aut socordia, ab iis rebus, quibus aetas puerilis ad pietatem et humanitatem informari solet, retardari. Et


page 110, image: s110

quoniam hic Auctor gratissimus fuit patri vestro, cum tamen illo cultu nondum niteret, quo jam nitet, non dubitabo, quin vobis etiam hic labor meus, quem in Callimacho interpolando mihi jamdudum sumsi, futurus sit aeque acceptus. Nam [gap: Greek word(s)] , ut in Graeco est adagio. Quod superest, oro Christum, [gap: Greek word(s)] Opt. Max. ut is omnia caepta vestra suo numine prosperet, et ad laudem nominis vestri, ad decus patriae vestrae, denique ad Ecclesiae suae incrementum convertat. Brunsuigae, Calend. Iulii. 1588.

IN CALLIMACHVM PRIMAE editionis Praefatio, ad ILLUSTREM ET GENEROSUM DOMINUM D. Philippum Ludovicum, Comitem Hanoviensem et Rineccium, Dominum in Minsenberga.

QVae duae res, Comes Illustris et Generose, in omni vita recte ac sapienter instituenda plurimum possunt, has ambas una Poetice cum voluptate quadam exhibet: Optimarum artium et linguarum cognitio, et honesta ac laudabilis vivendi ratio: quarum altera mentem hominis, altera voluntatem instruit, conformatque. Nam et ea quae in contemplatione rerum divinarum et naturae, ac perspicientia veri, consistunt, quaeque ad societatem generis humani, et totam hanc vitae consuetudinem bene beateque degendam, pertinent, Poetae suavissimis numerorum et literarum monumentis prodiderunt: ut hac ingenii gloriā soli, caeteris scriptoribus merito anteferri possint ac debeant, eo quod maximas atque utilissimas res, admirandā


page 111, image: s111

quadam numerorum suavitate, tanquam condimento, coditas, hominum memoriae commendare voluerunt. Neque enim locus ullus a Poetis intermissus est, qui vel ad doctrinam, ingeniique humani cultum, vel ad mores ad disciplinam Reipub. pertineret: ut illi mihi omnem sapientiam prudentiam intelligentiamque tuam ad hos duos scopos, tanquam ad Cynosuram et Helicen, contulisse videantur. Quae quidem cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Etenim si oculos in universam hanc mundi machinam, ad remotissimas usque terrarum oras circumferas, nihil tibi uspiam occurret, quod illi versibus, ac dulcissimis numeris non celebrārint. Poetae enim rerum occultarum causas, varias mutationum vices, ad mirandasque specierum metamorphoses, primi omnium literis mandārunt: Poetae ventorum ortus, fontiumque et amnium ex terra in Oceanum fluxus, ac refluxus, jucundissimis figmentis proposuerunt: Poetae planetarum atque astrorum situs, ortus et occasus, qualitates et effectus, ingeniose confictis fabulis, tanquam picturis et imaginibus quibusdam delineārunt: Poetae terrarum limites, regionum distantias, gentium mores et origines, diversorum animantium naturas, herbarumque denique vires, primi in lucem ex tenebris eruerunt: et suavissimorum versuum monimentis, ad sempiternam posterorum memoriam transmiserunt. Quid multis? Poetae eam ipsam facultatem, qua feris et brutis animantibus praestant homines, vel soli excoluerunt: ita ut dispersos in sylvis homines a ferino victu, ad mansuetudinem, et vitae societatem primi revocasse credantur. Videntur enim mihi (ut vere dicam quae sentio) illi ipsi summi Oratores, quos tantopere admiramur, non modo linguae venustioris culturam, et vocum nitorem, verborumque pondera, ac figurarum ornamenta, sed omnem etiam animorum motum, in quo maxima Oratoris virtus cernitur, ex


page 112, image: s112

Poetarum libris perdidicisse. Id quod Homeri, Euripidis ac Terentii exemplo, et Quintiliani testimonio notius est, quam ut comprobari oporteat. Quibus sane ex rebus intelligitur, Poetarum virtute non solum omnia doctrinarum genera quodammodo inventa, sed etiam exculta, et ad hominum utilitatem augendam, literarum adjumento, ab iisdem propagata esse. Quae vero ad mores informandos, et ad vitae actiones laudabiliter instituendas pertinent, ea sic a Poetis exposita sunt, ut a nemine Philosophorum, abundantius, perfectius, exornatius. Hi enim, quid sit pulchrum, quid utile, quid non, plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicunt. Nam discrimen honestorum et turpium, dilucide ac perdpicue proponunt: idque non modo exemplis fictis et veris, sed etiam sapientissimis sententiis, quibus Poetici libri referti sunt: ad quas, tanquam ad normas et regulas virtutum, omnes hominum actiones referri possunt ac debent. Tum vero ad pietatem et religionis cultum cives suos, propositis et hujus et aeternae vitae praemiis cumulatissimis, invitant: eosdemque ab impio deorum contemptu, propositis poenarum; calamitatum, et aeternorum cruciatuum comminationibus deterrent. Quae quidem omnia, Homeri, Hesiodi, Pindari, Euripidis, Virgilii, Horatii, Ovidii, aliorumque vatum exemplis confirmare in proclivi esset: nisi unus hic, quem tibi, Generose Comes, offero, Callimachus ad fidem dictorum faciendam, oppido atque impendio sufficeret. Nam, ut nihil commemorem de fructu, qui ad linguae Graecae, et Oratoriae scientiae studiosos, ex hoc authore uberrimus redit: nihil de iis, quae ad Cosmographiam illustrandam pertinent (et quae de Arcadiae fluviis, de Gyrenaeorum Origine, de Cycladum et Deli situ, de Peloponnensi et universae Graeciae regionibus, urbibus ac fluminibus, exquisitissime hīc dicuntur) quid obsecro ad pietatem, et religionis observantiam, animos


page 113, image: s113

hominum magis accendere possit, quam illa in altera hymno expressa sententia, quā propositis vitae hujus amplissimis praemiis, felici rerum successu, opulentia, adeoque copiae cornu, Poeta noster omnes mortales ad cultum Apollinis sui invitat?

[gap: Greek word(s)] (inquiens) [gap: Greek word(s)] , etc.
Facile equidem pascuum sit plenum, neque caprae
Egeant hoedis, admixtae ovibus, in quas Apollo
Pascentes oculum benignum coniecerit; neque sine lacte
Oves, neque infoecundae fuerint: sed omnes sub se agnum habuerint
Et quae unipara erit, gemellipara repente fuerit.

Quid vero contra improbos, et profanos homines, saevius et atrocius dici ab ethnico potuisset, quam sunt tertii hymni versus aliquot, divino spiritu plenissimi: quibus bellum, pestem et famem, omnibus DEI contemptoribus, idem severissime comminatur? quum inquit:

[gap: Greek word(s)] , etc.

Frischlinus sic vertit:

Omiseros, queiscunque tuam tu impegeris iram!
Horum armenta lues perimit, grandoque labores:
Et tonsi lugent natarum funera patres.
Matresque aut partu pereunt, pariuntve fugatae.
E patria: ipsarumque nihil stat poplite recto.

Quid contra venustius ac dulcius, quam quae poenis malorum, ibidem praemia opponit sententiā, quibus piorum facta ornari et affici docet?

At quibus arrides foelix, et fronte serena,
Fertilis his seges est, iumentorumque beata
Foetura, et pleno promanans copia cornu.
Ante nec occumbunt, senior quam venerit aetas.


page 114, image: s114

Nec lis orta domum laedit, quae saepe penates
Dissuit unanimes: sed mensam suavis ad unam
Fratria concordi cum glote sedilia ponit.

Neque sententiis solum et praeceptis, sed etiam exemplis poenarum populares suos ab impietate dehortatur: ostendens, scelerate facta plerumque tragicos comitari eventus. Nam et Nioben, cum omnibus liberis, causā impietatis perditam, et Oeneum Calydoniun regem, una cum civibus suis, quod aram Dianae sprevisset, male mulctatum, et Erysichthonem horribili mediā confectum dicit, quod Cereris lucum violasset, et aras evertisset: impietatem et divini cultus negligentiam, praecipuam famis et penuriae causam innuens. Quin etiam statos sacrorum dies, ad quiequam rusticorum operum agendum feriatos, et soli divino cultui destinatos esse praecipit: nec impune eos violari, his versibus declarat:

[gap: Greek word(s)] , etc.
Ne tum pro mercede boves mihi pinguia lati
Iugera ruris arent: alieno subditae aratro.
Fracta labore aliās colla, et languentia membra,
Instabulum referent: quamvis Stymphalides essent,
Nonum annum natae, longos quae ducere sulcos
Prae reliquis possunt.

Sed et Magistratum divinā providentā rerum gubernaculis admoveri, sive is pie et juste, seu impie et injuste Rempubl. adm inistret, non erudite solum, verum etiam religiose docet: eidemque morem gerendum esse aperte admonet. Quod enim D. Paulus scriptum reliquit, ig DEI ordinationi resistit: hoc Callimachus elegantissimis versiculis dixit:

[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] .

Hoc est,



page 115, image: s115

Qui male coelicolis obstat, is regibus obstat:
Quique meo regi, is Phoebo temerarius obstat.

Vagas quoque libidines horribiliter a DEO puniri, exemplis Tityi, Oti et Orionis, ostendit: quos fulminibus ad Tartarum praecipitatos esse docet eo, quod Latonae et Dianae vitium offerre non dubitaverint. Castitatem vero Dianae, Britomartis et Asteries mirifice commendat: suisque praemiis ornatam fuisse confirmat. Tum sacrilega furta Brenni Celtarum Regis, et Lygdamis Cimmeriorum ducis (quorum his Dianae Ephesiae, ille, Apollinis Delphici templum expilare et destruere conatus erat) atrocibus suppliciis punita fuisse commemorat. Quae quidem omnia jucundissimis fabulis passim admistis, ceu condimentis quibusdam, ita exornat et mitigar, ut omne lectoris taedium effugiat. Quid enim magis ridiculum, quam illud de personato Mercurio, quem vultu carbonibus foedato, filiabus Dearum in coelo timorem, matrumque reverentiam incutere fingit? quid risu dignius, quam quod de Herculis fame ibidem comminiscitur? Quid Cyclopum picturā elegantius? quorum vultus, ora et membra, tam luculenter depingit, ut nemo Apelles penicillo accuratius ea exprimere potuisset. Operas quoque fabriles ita recitat, ut non legere, sed malleorum ictus, et incudum sonitus audire videaris: quum inquit:

[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

Atque hanc Graeci carminis venustatem etsi vix interpreti affequi licet, nos tamen pro virium nostrarum exiguitate, quoad fieri potuit ita eam expressimus:

Quum simul incubuźre omnes, et brachia tollunt,
Candentesque rotant massat, atque ictibus aera
In numerum feriunt, valido impete pertundentes.



page 116, image: s116

Est enim (ut hoc quoque addamus) propria haec Poetarum laus, quod gravissimas res mellitissimis numeris descripserunt, et arduas obscurasque materias pulch errimis fabulis, tanquam picturis, exposuerunt. Nam quum Philosophiae praecepta rigidiora, et humana ingenia suapte naturā depravatiora sint, quam Stoicā illā severitate, ad virtutes extimulentur (quod Menenii Agrippae exemplo Livius declarat) omnem sane laudem Poetae promerentur, quod confictis a se monstris, vitiorum turpitudinem ac deformitatem exprimere voluerunt: ut hac ratione et viā animos hominum a flagitiis et sceleribus deterrerent, et ad vitae honestatem eosdem perducerent. Quid enim aliud esse Cyclopas dicemus, quam tyrannos? quid aliud Lapithas et Centauros, quam ebriosorum hominum violentam multitudinem? quid aliud Gigantes, coelum armis territantes, quam impiorum quorundam hominum, deos negantium, ingluviem? Quid multis? Ex uno Homero, tanquam fonte et humanae sapientiae Oceano, pene omnium non modo virtutum ac vitiorum vivas imagines, totiusque adeo moralis doctrinae praecepta et regulas promanare, sed etiam reliquarum scientiarum ac disciplinarum omnium, quibus humana sapientia absolvitur, principia certissima provenire, non modo Plutarchus, jam olim; sed etiam Politianus (qui avorum nostrorum memoriā vixit) aperte demonstrārunt: ut jam nihil de aliis commemorem, qui aut naturae arcana rerumque causas, et animalium naturas, ac gemmarum virtutes, versibus exposuerunt: ut Empedocles, Lucretius, Nicander et Orpheus: aut astrorum situs, et in rebus inferioribus varios effectus carmine prodiderunt: ut Aratus, Manilius, et passim Lucanus: aut descripserunt radio totum qui gentibus orbem: ut Dionysius. Non enim unius duntaxat rei scientiam, aut artem profitentur Poetae, sed omnium disciplinarum cognitionem sibi jure quodam


page 117, image: s117

vendicant: quia primi eas res, quae in contemplationem veniunt, literis mandārint: et quia soli prope in omnibus scientiis veritatem inquirentes, ad summum eruditionis fastigium conscenderint. Quo nomine Poeticam nonnulli, primam Philosophiam, nonnulli etiam solam sapientiam dixerunt: quemadmodum Strabo, diligentissimus Homericarum laudum scrutator, initio Cosmographiae testatur, cujus verba, quod instituto meo serviunt, adscribere placuit. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Sed quid vel testimoniis, vel etiam exemplis haec confirmare opus est? Vos appello, qui omnes artes ac disciplinas in Academiis et Gymnafiis Scholasticae juventuti proponitis. An non Poetarum sententiis ac versibus vos pronunciata vestra, aut confirmare aut exornare studetis? an non sua vissime dicere, ac optime docere is videtur, qui scientiae, quam profitetur, monumenta, et cumprimis Philosophiae rigorem, dulcissimis Poetarum numeris et fabulis, tanquam emblematis, venustiorem reddit? Nam si Flacco creditur, Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Intelligis (nifallor) Generose Comes, quantus se mihi ad dicendum campus aperiat, si omnia ea, quae Poeticae laudem aliquam conciliant, non dicam oratione persequi, sed obiter saltem attingere velim. Quod ut ne fiat, praefationis leges me prohibent. Vberius tamen de his maximis rebus lectorem admonere volui, ut quid a Poetis potissimum expectandum, et ad quos fines pleraque omnia illorum dicta referenda sint, non ignoret. Quum enim hoc literarum genus hodie, non modo ab imperita multitudine, sed etiam a nonnullis, qui prima in hominum coetibus subsellia aucupantur, ita contemptim habemus, ut tum ipsi a Poetarum lectione


page 118, image: s118

abstineant, tum alios quoque ab eadem suo exemplo absterreant: magni interesse arbitror, ut Adolescentum animi a quorundam calumniis, et maledictis praemuniantur, Etsi enim deploranda est priscorum vatum caecitas, quod tam praepostero animorum studio, profanos ac commentitios Ioves, Apollinet, Dianas, Cereres, et Minervas colere ac celebrare maluerunt, quam verum Israelis DEVM: tamen propterea e Scholis Christianis (ut multi censent) non erunt exterminandi ac profligandi. Nam primo nos de mentium humanarum caligine, et ingenerata nobis sacrae veritatis ingnorantia commonefaciunt: quae certe mortales visus ita hebetat, ut Deum agnoscere, et vere in vocare non possint: sed noctuarum instar, solis radios declinantium, caecutiant. Quae labes, quum omnibus hominibus, per lapsum primorum Parentum, aspersa sit, justam Deus causam habuit, non modo Callimachum et reliquos paganos rejiciendi, sed nos quoque omnes in universum reprobandi. Quare in nos ipsos descendentes, Deo grati esse discamus, quod ipse revelatā nobis veritate, digniores nos judica verit. quibus cum lucem Verbi caelestis, suamque Voluntatem communicaret. Deinde vero, quum tantum in antiquis Poetis, ad religionis cultum promo vendum, amorem ac studium fuisse intelligamus: merito nos illorum exemplo, ad pietatem excitemur, ut vires ingeniorum nostrorum non ad lascivos amores, aut turpia quaedam lenocinia, sed ad laudes Dei, et Servatoris Christi, convertamus. Quid enim toedius est, quam Poetam, qui se Christianum profitetur, infideli et ethnico haberi segniorem, ne dicam deteriorem? Etenim videmus, Poetas veteres, quibus excellens ad fundenda carmina ingenium fuit, venam suam praecipue ad laudes Deorum, quos tum communis superstitio colebat, admodum religiose contulisse. Nec enim ipsi modo summam Dei. erga genus humanum, bonitatem et clementiam, gratā mente praedicārunt, sed aliis quoque et suae cum primis juventuti precum, et cantium formulas praescripserunt, Vnde Horatius in Epistolis:



page 119, image: s119

Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces, vatem nī Musa dedisset?

Fuźre tales plaerique veterum Poetae Graecorum: ut Homerus, qui (ut Silius Ital cus de ipso canit.)

Carmina complexus terram, mare, sidera, manes,
Et cantu Musas et Phoebum aequavit honore:

Vt Orpheus sacer interpresque deorum: ut noster hic Callimachus: qui et ipse hymnis suis deos deaque mirificā quadam carminis venustate et gratiā factis, celebrandos sibi sumsit. Quo nomine sanctos appellasse Poetas Ennius, et deotum filios Adimantus apud Platonem mihi dixisse videtur: quod vidliecet de rebus sanctis et caelestibus, quasi divino quodam Spiritu afflati, cecinerint. Prima. enim pietas Deo, altera parentib. et qui parentum loco habendi sunt, regibus ac principib. debetur. Vnde factum, ut Poetae non solum deos et penates versibus celebrārint, sed etiam Magistratus et praestantes heroas suis ornarint praeconiis. Fuit enim haec Poetarum non minima cura, ut principum. regum et virorum fortium heroica facinora, et res praeclare gestas posteritati commendarent: et virturum exempla, quae posteri imitarentur, versibus laudata describerent: turpia vero et improba flagitia acerrime insectarentur, et hominum oculis, tanquam in theatro spectanda proponerent: ut hinc vitiorum infamia, inde vero virtutum et recte factorum gloria perspecta, alii vitam moresque suos ad honestas, et cum virtute conjunctas actiones componerent. Quare factum est, ut Poetae in maximorum Regum et Imperatorum familias asciti, et gravissimarum rerum deliberationib. ad hibiti sint. Id quod cum alii, tum Pausanias in Atticis testatur: Ante Euripidem, inquiens, cum Polycrate Samiorum tyranno vixit Anacreon, et ad Hieronem Syracusas AEschylus et Simonides se contulere. Dionysio postetiori Philoxenus, Antigoni Macedonum Regi Antagoras Rhodius, et Aratus Solensis familiares fuźre. Nam Hesiodus et Homerus regum familiaritates, aut nacti non sunt, aut


page 120, image: s120

consulto spreverunt: ille, quod agrestem vitam amplexus, ab erroribius ab horruerit: hic, quod in ultimas terras peregrinatione susceptā, potentium hominum opes, gloriae, quam sibi apud omnes gentes maximam comparavit, posthabuerit: quum alioqui et Demodocum Alcinoo familiarem inducat, et Agamemnonem Poetam, nescio quem, apud uxorem reliquisse commemoret. Haec Pausanias. Nonne vero et Alexander ille qui a rerum gestarum magnitudine Magnus est cognominatus, Homero tantum honorem habuit, ut libros etiam dormiens, capitis pulvino supposuerit, et Iliadem atque Odysseam expeditionis suae viaticum scite admodum dixerit? Nonne Ennius ingenio maximus, ore rudis Superiori Africano tam gratus fuit, ut mortuus Scipionum sepulchro inferretur? Nonne C. Marius nobilem Poetam Archiam, rerum Cimbricarum conditorem. Lucullus vero L. Plotium belli Mithridatici scriptorem: Pompeius item Theophanem Mitylenaeum rerum suarum praeconem: Augustus Caesar Virgilium et Horatium, incomparabilis ingenii viros; Domitianus pariter Iuvenalem et Statium, vates extra omnem eruditionis aleam positos: Bassianus quoque Antoninus Oppianum Cynegeti [gap: Greek word(s)] autorem: Numerianus item Imperator, qui Caio patri in Imptrio successit, Nemesianum, bucolici carminis venustissimum conditorem: Arcadius denique et Honorius Claudianum gravissimum Poetam, aliique alios, summis et amplissimis honoribus prosecuti, ac singulari benevolentiā complexi sunt? Quo magis deploranda est temporum horum iniquitas, in quibus Musarum antistites ab iis etiam negliguntur, quorum laudes omnibus ingenii viribus ab interitu vindicare, ac sempiternae posterorum memoriae tradere conantur. Nam hodie Principum et regulorum quorundam aulae; a carminibus non minus abhorrent, quam Iudaeus a porco, aut Samius ille Pythagoras a


page 121, image: s121

fabarum esu: Ita ut vere Ovidianum illud hac tempestate usurpare liceat.

Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
Si nihil attuleris, ibis Homere foras.

Atque hujus rei ( [gap: Greek word(s)] ) non tantum Lausus equum domitor, debellatorque ferarum, sed illi ipsi, qui augustissimum Poetae nomen sibi arrogant, praecipua causa esse videntur. Quod enim Persius in Satyra de suis popularibus quaeritur:

--- ecce inter pocula quaerunt
Romulidae saeturi quid dīa poemata narrent,
Hic aliquis, cui circum humeros hyacinthia laena est,
Rancidulum quiddam balba de nare loquutus,
Phyllidas, Hypsipylas, vatum, et plorabile si quid
Eliquat, et tenero supplantat verba palato.
Assensźre viri, nunc non cinis ille Poetae
Felix? non levior cippus nunc imprimit ossa?
Laudant convivae: nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumulo fortunataque favilla
Nascentur violae.

Idem plane mihi de nostris quibusdam Phoebicolis, non injuste usurpare videor: qui nescio quam popularem auram captantes, laudatissimam hanc ingenii facultatem apud imperitum vulgus prostituunt, quoslibet e mediis tonstrinis, Phormionum ritu, carminibus suis undiquaque commendicatis, impendio celebrantes. Vt nihil referam, quam immaturos interdum foetus enitantur, nimiumque festinando, caecos plerumque pariant catulos. Sed ne longius a proposito digrediar, ad Callimachum meum redeo, qui et ipse ob ingenii excellentiam et carminis venustatem Philadelpho et Evergetae, AEgyptiorum regibus (Strabone teste,) ita acceptus fuit, ut in intimam


page 122, image: s122

familiaritatem utriusque receptus, et regiae Bibliothecae, quae tum Alexandriae erat, magister sit constitutus. Qua quidem occasione factum est, ut multis ille a se doctissimis libris conditis, vetustissimorum temporum historiam et sacrorum origines ingeniose protulerit: quorum jacturam et interitum alicubi deplorat Coelius Rhodiginus. Cum autem ex omnibus operibus Callimachi nihil sit reliquum, praeter hymnos istos et pauca Epigrammata, sparsim apud alios extantia: non putavit committendum fore, ut istae reliquae quamlibet exiguae negligerentur. Quantus enim fructus ad lectorem Graecarum literarum et Philosophiae studiosum ex hoc authore redeat, tum ex supra a me commemoratis est evidens, tum ex ipso artifice, quem opus suum commendabit, apertissime intelligetur. Gratum igitur hunc meum laborem juventuti fore arbitror, quem istis reliquiis exornandis, pro virili mea, publicis inserviendo commodis, impendi: tametsi et maledicos olfacio, qui propositum meum odiose suggillent, et invidos, qui malitiose subsannent. Contra quorum morsus ut tuā. Generosissime Comes, ope et patrocinio, tanquam Ajacis chypeo, aut Palladis aegide, tutus sim, totum hoc quantulumcunque est Callimachi opus, Latinis versibus a me reddirum et annotationibus explicatum, tibi offero et commendo. Tu enim artium et literarum humanarum studio ita excultus es, ut non solum de propositis in convictu rebus, Latine et eleganter disserere, sed etiam aliorum dicta folerter dijudicare possis. Quo fundamento praeclare jacto, nuper ad legum et juris civilis studium feliciter aspirasti: in quo tantos fecisti progressus, ut ad rerum gubernacula dexterius gerenda, non parum commodi et emolumenti hinc allaturus esse videaris. Tum vero omnium, quae ad Religionis cultum pertinent, tanto amore afficeris, ut optimo cuique bene de te sperandi


page 123, image: s123

latissimam fenestram jam aperueris. Nam et legum literarumque discendarum ardens in te desiderium, et laudandus pietatis in te amor est: Etsi his rebus scio laudari Principes, et rerum dominos non solere: pium et eruditum hominem dici. hodie privata laus est: nec multum habet commendationis in rege aut viro principe: generosum, fortem, justum, severum, locupletem, beneficum, largum, magnificum: hae sunt regiae et splendidae laudes. Tu vero ne his quidem ipsis virtutibus orbatus es: qui quantum caeteros pietate et doctrinā, tantum et comitate ac munificā liberalitate antecedis. Id enim uno ore omnes Reipublicae Tubingensis cives mecum fatebuntur, tuaque in se maxima beneficia, cum omni posteritate, gratā memoriā perpetuo prosequentur. Sed quid mirum, te his maximis virtutibus excellere, quum ad generosam tuam indolem, optimorum virorum laudabilis accedat institutio? quos quum tu summo amore et veneratione colas, fieri non potest quin pulcherrimae virtutes inde proficiscantur. Habes enim duos vitae morumque magistros, tanquam Nestorem et Phoenicem, Iohannem Sylvagium, Dominum a Conbeke, et Matthaeum Delium Hamburgensem: quorum ille, et generis dignitate, et omnium virtutum ornamentis, tum optimarum linguarum, Latinae, Gallicae, Hispanae, et praeter vernaculam Belgicam, etiam nostratis Germanae peritiā pluriraum excellit: tum vero multarum rerum longo usu, et militari disciplinā, compluribus jam annis exercitus et promptus est: hic autem optimarum artium, Philosophiae, Poetices, musicae, linguarum et juris civilis doctrinā ita ornatus, ut nihil de eo tam magnifice dici possit, quod virtus ejus non superet. Sive enim linguam causis acuit, seu civica jura Respondere parat, seu condit amabile carmen: Prima feret haederae victricis praemia. Plura de his dicere


page 124, image: s124

singularis utriusque modestia prohibet: quorum virtutes vix ab ullo praedicabuntur, ut in adulationis suspicionem non veniat. Proinde, quod reliquum est, tuo favori et patrocinio, generose Comes, hanc qualemcunque lucubrationem commendo, te etiam atque etiam orans, ut eodem animo Callimachum Latine balbutientem complectare, quo AEgypti reges nobilissimi Graece dicentem jam olim complexi fuisse, literis produntur. DEVS Opt. Max. te patriae ac civibus tuis incolumem servet: ut te Comite, ac duce Christo, vera in agro Hanoviensi pietas et religio floreat, literarumque studia tuis quoque beneficiis augescant. Tubingae, Calend. Iulii, Anno M. D. LXXI.

EIVSDEMIN AVL. LVCINII Archiae Epigrammata quaedam Graeca, cum Latina interpretatione Praefatio, ad Gerhardum Paulinum Brunsuicensem.

Exposui tibi hactenus, Gerharde, ut et reliquis condiscipulis tuis, 2 libro. mearum Institutionum Oratoriarum, rationem locupletandi sermonem per copiam rerum, e locis Dialecticis, et praecipue e doctrina decem Praedicamentorum: quam et ipsam ex Aristotelis, et tota Peripateticorum Academia repetitam, ac paucissimis praeceptis comprehensam, multisque exemplis illustratam, non frustra praemiseramus. Quia vero ejusdem est artificis, posse aliquam rem dicere breviter, sermonemque contrahere in pauca capita, et posse aliquam dicere copiose: ideo nos utrumque hoc artificium, exemplis duorum diversorum


page 125, image: s125

auctorum, hactenus declara vimus in nostra Schola. Nam e Cicerone ostendimus, quomodo oratio sit facienda locuples et dives: ne cui videamur esse jejuni et aridi, et omnino rerum verborumque in dicendo inopes. E Caesaris vero Commentariis docuimus, quomodo et multae, et magnae res; paucis possint comprehendi, ne inani loquacitate, in re seria, lectorem frustra detineamus. Nunc idem hoc utrumque etiam in re Poetica ostendere aggressi sumus: proposito Homero, et Virgilio: hoc contractae et nervosae eloquentiae Poeta, illo saepe ad fastidium et nauseam loquace, et inani nonnunquam garrulitate, multisque otiosis [gap: Greek word(s)] , hominum aures obverberante. Sed nulla tamen ex re patet evidentius hoc discrimen, inter eruditam brevitatem, et elegantem orationis copiam, quam ex Epigrammatis et prolixis Poematis. Nam quae alii saepe multis verborum anfractibus et periodis vix possunt eloqui, ea Poetae Epigrammatographi in brevissimam contrahunt sententiam. et tribus, quod aiunt, verbis saepenumero res amplissimas exprimunt. Quae sane non minor est ingenii felicitas, quam altera illa sermonis opulentia, et nescio quae verborum ac sententiarum divitiae. Non enim omnibus grata est Attica et florida orationis ubertas: sed multos etiam delectat Laconica brevitas. Quid? quod suo loco adhiberi debet copia et splendor, et suo item loco brevitas? Cum autem Archias Poeta, ut tu ex oratione, quam Cicero pro illo Romae habuit, intellexisti utrumque potuerit praestare, hoc est, suo loco esse copiosus et prolixus, suo item brevis et contractus, praesertim in Epigrammatis, quae faciebat saepe ex tempore versibus alternis longiusculis: volui ego tibi, et tuis condiscipulis hanc apponere gratiam, et haec quae extant Archiae nomine ad nos propagata Epigrammata, Latina facere, et seorsim legenda dare: ut exemplum haberes, quod in consimilibus


page 126, image: s126

argumentis, quae a me quotidie proponi solent, imitari possis. Tu boni hoc studium meum consule, et Patrem Ioannem, ac patruum tuum Andream. I. V. D. Consiliarium Septemviri Saxonici, viros clarissimos et summos, viva exempla domestica, tibi assidue ob oculos statue, ut quorum hominum refers cognomen, et imaginem, eorum etiam virtutes et doctrinam ingenio et moribus tuis exprimas: olimque vestigiis illorum succedas. Vale. Brunsuigae, Calend. August. 1588.

DE TRYPHIODORO VERSO dupliciter latine Epistola, ad NOBILEM ET CLARISSIMUM VIRUM, Dn. Ioannem Engelbertum a Lautem, suum amicum.

ET amicitia dudum inter nos contracta, et virtus tua multiplex, nobilissime Dn. Lauternas facit, ut hunc Tryphiodorum meum, duplici veste amictum, ad te mittam. Tu enim unus es, si quisquam alius, qui meas lucubratioes aliquid esse existimat. Ego quidem, si quid in me est ingenii, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio in convertendis Graecis authoribus, in qua me fateor non omnino nullum tempus contrivisse, id omne hactenus eo contuli, ut quae ab aliis nondum vidissem tentata, ea solum mihi explicanda et interpretanda sumerem; caetera omitterem, neque oculos cornicum configerem. At quam feliciter istud praestiterim, de hoc non meum, sed aliorum esto judicium. Tryphiodorus certe ita hactenus est editus, ut quod Aristoteles de suis Acroamatis dixit, videatur in multis non esse editus. Nam quae ita prodeunt, ut sint,


page 127, image: s127

non dicam obscura, sed mutila, et saucia, et omnino deformia, ea tutius inter parietes suos latitarent, quam quod in publicum erumpunt. Atque ut de genere sermonis nihil dicam, certe argumentum ipsum, quod hic noster tractat, tale est, ut nos de ira DEI adversus peccata non obscure commonefaciat. Nam Herodoto teste, docet nos excidium hoc Illi, [gap: Greek word(s)] . Fuit quidem Priamus Rex Phrygiae justus, eximius, ac longe optimus, sed liberos tamen valde degeneres, aut certe multum inter se dissimiles habuit, Hectorem et Paridem, ut omittam alios: sicut etiam in Hebraeorum historia, optimo Iacobo fuźre filii nequissi ni, Ruben et Simecn: et optimorum Patrum Davidis et Ezechiae, filii fuźre teterrimi, Absolom et Manasses. Quid? quod neque e Graecis fuźre omnes boni, sed degeneres quamplurimi, et nonnulli etiam monstra potius hominum, quam homines: qualis Ajax, Oilei filius fuit, qualis Thersites, quale totum Vlyssis remigium. Est enim vetae nobilitatis (ut testatur Aristoteles in Rhetoritis) a natura non declinare: quod, ut idem ait non multis accidit nobilibus, cum eorum pars magna soleat vilescere. Quae sane ipsa cogitatio non me parum commovit, ut hunc librum Tryphiodori ad te potissimum mittendum putārim, quasi testem, et tui de me, et mei de te judicii. Cum enim tibi quoque, ut et aliis permultis fuisset persuasum, quasi ego sic de nobilitate sentiam, ut qui ab uno crimine dicam discendos omnes, ita ut si unum nōris, omnes nōris, magnam tu fieri mihi injuriam, e verbis meis, e toto orationis illius contextu, apertissime deprehendisti. Itaque quod in te hactenus fuit, non ipse solum me, pro excusato, et innocente habuisti; sed apud alios quoque quamplurimos diligenter excusāsti, et pro tua generosa ac vere nobili virtute, ex inimicis omnibus


page 128, image: s128

amicos mihi facere conatus es: pro qua re magnas tibi merito gratias et ago, et habeo, et debeo. Nam etsi aliquid scripsissem durius (quod certe non memini) tamen ita tu censuisti accipiendum, ut sermonem Academicum, non aulicum, ut Philosophicum, non castrensem aut forensem; ut Poeticum, non Politicum; ut Paedagogicum, non Iuridicum. Itaque, vicissim ego, sic de te judico, ut te unum prae aliis innumeris, habeam dignissimum: cujus nomen, per se amplum, etiam literis ac libris meis, si quid in ea re possum, longe lateque reddatur illustrius. Tu enim exemplo tuo, in ea legatione, qua contra me, ante septennium functus fueras, caeteros ex equestri ordine viros, unus omnes docuisti, quid illos in hoc toto negotio, facere et diligenter perpendere, aequum sit; neque dubito, quin, quod hactenus fecisti, id etiam deinceps cum laude utriusque nostrūm, neque sine magno Reipubl. literariae commodo, atque emolumento, sis facturus. Magna fuit Philippi, Macedonum regis, aequanimitas, magna animi moderatio, eaque cum in rebus aliis quamplurimis, tum inprimis in perferendis aliorum de se quaerimoniis, ac saepe etiam manifestis convitiis. Cum enim Smicythus, quidam ex adulatoribus aulicis, detulisset apud eum, nescio quem Nicanorem, quasi is Regi verbis detraheret: cumque amici eum hortarentur, ad sumendum de isto Nicanore supplicium, ita ut fit (ubi Gnathonici in aulis plus possunt, quam Platonici) ibi Philippus profecto ait, Nicanor non est deterrimus Macedonum; considerandumque est, ne penes nos aliqua sit culpa. Cognitoque, Nicanorem gravi premi inopiā, neglectum a se, dono aliquo jussit affici: rursum inde, Smicyto narrante, miris regem laudibus a Nicanore passim ferri: Videtis inquit, in nostra esse potestate, vel bene vel male audire? Atque hic idem Philippus Atheniensium Oratoribus, qui, ut quorundam Rhetorum mos, fert, graviter in eum


page 129, image: s129

invehebantur, gratiam ajebat se habere, quod crebris convitiis meliorem se redderent. Nam conari se tum verbis, tum factis suis, eos mendacii convincere. Vtinam, mi Lauternas, utinam omnes ii, qui se meā oratione de laudibus vitae rusticae putant esse laesos, hunc Philippum imitarentur, et reipsā potius, quam verbis et vociferationibus, ac minis, se ostenderent esse viros Nobiles. Quam enim multi superioribus annis fuźre proximis et adhuc passim locorum sunt viri nobiles, et caetera non mali, aut improbi, de quibus ego ne quidem somnians unquam cogitavi, et quorum ego neque nomina, neque mores, neque facta novi, qui sinistrā de me opinione inebriati, non cogitant vel de suis, vel de aliorum moribus emendandis; postquam audiunt a me non reprehensos fuisse alios, nisi quosdam extreme malos, et summe degeneres! Nam quid hoc furoris est quod aliqui adhuc rationem ineunt, quomodo me interfecto, sicut olim Prophetae a pervicacibus Hebraeis occidebantur; specimen edant suae virtutis, et bellicae cujusdam fortitudinis, aut potius parricidii, nempe, ut meam orationem, quam dixi, non refellant, sed veritatem ejus ipso facto comprobent. Audiunt interdum magni reges, ac principes, veritatem a plebeis et ignaris sui hominibus; et audiunt non modo cum risu et voluptate, sed etiam cum voluntate emendandi tam se, quam suos. Quid Antiocho in venatione quadam acciderit, Plutarchus refert. Nam is dum feras sectatur, a famulis et amicis fato aberraverat; casamque hominum egenorum ignotus intrārat; cumque inter caenandum mentionem regis intulisset: responsum est, esse regem alioquin bonum, sed qui pleraque amicis, pravis hominibus mandaret, ac prae nimio venandi studio saepenumero res necessarias omitteret. Tacuit quidem tunc Antiochus: sed cum exorto sole, venirent ad casam et satellites, et ipse allatā purpurā, atque


page 130, image: s130

diademate agnosceretur, inquit, die, quo vos recepi, heri primumvos didici agnoscere. Quid Landgravio cuidam Hassiae simili occasione evenerit, hoc qui nescit, is Cassellas abeat; et in illustrissima aula, pictam in pariete quodam, Landgraviorum genealogiam percurrat. Magna igitur est amentia illorum, qui cum reprehensiones meas, atque aliorum, ad se nihil pertinere intelligant, nihilominus tamen irascuntur; aut si omnino ad se attinere sentiunt, non potius de emendanda vita, quam de Philosopho et Poeta Frischlino occidendo cogitant. Verum omissis istis, ad Tryphiodorum meum redeo: quem ut ab homine, tui tuique similium, veraeque nobilitatis amantissimo, benigne accipias, ac tui similis esse pergas, etiam atque etiam oro. Vale. Peramanter saluta D. Casparum Sutterum, Ecclesiarum vestrārum antistitem, meum olim condiscipulum, virum optimum et pientissimum, omnique literarum cultu politissimum. Brunsuigae, Calend. Iulii. 88.

IN PRIMA ARISTOPHANIcarum Comoediarum partem Praefatio, ad D. Rudolphum II. Caesarem, Romanum Imperatorem electum, etc.

ETsi vereor, Dive Caesar, ne munus afferam Majestate tuā, Imperatoriā indignum, qui hasce Aristophanis Comoedias, ex illa veteri Graecia in Romanum theatrum a me productas, ante serenissimos oculos tuos tam audacter statuo: propterea, quod sacratissimo tuo nomine nihil dignum esse censeo, quod non sit summo perfectum studio, summāque elaboratum industriā: tamen non parum me recreat et refecit, in timore ac metu, singularis illa animi tui Caesarii aequitas, ac summa bonitas:


page 131, image: s131

qui profecto nec justitiae tuae putabis esse, quem auctorem potentissimi Persarum ac Siculorum Reges olim fuerunt admirati, eundem non lectum atque inauditum dimittere: nec sapientiae tuae, temeritatem ingratissimi hujus seculi, qua nunc uti solent nonnulli in aliorum laboribus atque impensis remunerandis, tuā auctoritate confirmare. Est enim vulgo hodie ita comparatum, inter homines caeteros, ut quae imperiti et iniquii rerum arbitri non intelligunt, ea negligant: et quae negligunt, eadem vituperent: et quae vituperant, eadem ab aliis omnibus negligi et vituperari expetant. A qua praepostera sententia quantum animus tuus, Dive Caesar, excultus optimarum artium ac linguarum literarumque studiis, ac vere animus heroicus abhorreat, nihil attinet hoc loco commemorare. De eo enim jampridem omnes mortales omnium generum, aetatum, ordinum ita judicārunt, ut propter summam tuam Sapientiam, Iustitiam et AEquitatem, unanimi consensu affirmant omnes, nulli potuisse clavum Imperii Romani, in his procellis ac tempestatibus negotiorum melius, quam Sacratissimae tuae Majestati, a Septem viris commendari. Quamobr em non dubito, quin meus hic Aristophanes, in hoc Romani Imperii, amplissimo theatro, aequissimum sit habiturus, si alium neminem, vel te solum atque unum Spectatorem ac Iudicem. Nam is Auctor est Aristophanes, qui magna cum libertate homines seditiosos ac turbulentos in scenam producit, eosque nominatim perstringit: qui principum in Republ, virorum dissensiones acerbe insectatur: qui temeritatem imperitae multitudinis, et licentiam plebis severiter castigat: qui denique nulli ordini, nulli aetati, nulli generi, nisi solis innocentibus atque immeritis suā libertate parcit. Itaque temporibus illis, quibus Graecia flagravit eo intestini belli incendio, quod a Thucydide describitur, totos annos viginti septem, ipse


page 132, image: s132

Cleonem, Brassidam, Lamachum, et similes Reipubl. testes nullā spes commodi, sole libertatis amore, ac pacis studio, in scenam productus, coram populo Atheniensi, dirissimis, et quibus digni erant modis, accerime exagitavit. Neque hoc fecit sine magna spectantium admiratione. Cum enim caeteri Poetae suis scriptionibus nihil fere carperent, sed pessimo cuique assentarentur: unus prodiit Aristophanes, qui contra principes Graeciae, a quibus ea discordia excitari videbantur, conscripsit suas Comaedias, easque populo exhibuit. Itaque huic uni in theatro applaudebatur, hujus unius nomen, oratio, vultus, incessus ab Atheniensibus amabatur. Darius quoque Persarum Rex, cognitā e suis Legatis Poetae hujus libertate, qua in depravatis hominum moribus reprehendendis utebatur, et laudāsse viri studium dicitur, et magno ipsum auripondere donāsse. Qui autem adversabantur ei, valebant ii quidemin Senatu multum, Sed civibus jucundi non erant; idque propter studium contentionis, et propter dissidia, quae ipsi movebant in Republ Plebs enim perfuncta gravissimis seditionibus atque discordiis, otium malebat: et ordo equester novarum rerum non erat cupidus, sed suā tranquillitate, et dignitate optimi cujusque, et universae Reipublicae gloriā delectabatur: sicut hoc videre est in Equitibus Aristophanicis. Omitto hoc loco dicere, quam severus iste fuerit censor, in castigandis forensibus rabulis, et nugis ac nebulis Sophisticis: quibus non modo civitas pervertebatur, sed etiam pueritia, inludis literariis, tum gavabatur tum etiam corrumpebatur. Qua in re etsi Socratem atque Euripidem, immicos suos et superciliosos contemtores, aliqua affecit injuriā: tamen caeteros Sycophantas et Sophistas, pro illorum in Rempublicam mentis, non inique tractavit. Eaque de causa tum grata fuit lectio Aristpphanis Divo Chrysostomo: ut noctu eum pulvino submoveret, et e somno expergefactus, eum


page 133, image: s133

tam nocturnā, quam diurna manu versaret. Quid dicam de Hierone, Syracusano Rege: cui ab Atheniensibus petenti eloquentissimum auctorem, unde ipse linguae Atticae leporem posset addiscere: misere illi non Socratem, non Demosthenem non Herodotum, non Thucydidem, non Xenophontem, non Platonem, non Aristotelem, sed Aristophanem. Neque mihi aliunde consecutus suam Eloquentiam videtur Divus, quem dixi, Chrysostomus, praeterquam e sola lectione Aristophanis. Quantum vero ad meam interpretionem attinet, dedi hanc ego operam, ut e Plauto et Terentio, omnem fere afferrem Latinitatem, qua cum permutarem Graecum Poetae hujus sermonem: idque exemplo ipsiusmet Terentii, qui integras Comoedias Graecas fecit Latina, et fecit suas, mutuatus eas a Graecis: ut Heautontimorunenon a Diphilo, Eunuchum a Menandro, Phormionem ab Apollodero. Etsi autem in Romanis hisce Scenis, ad quas accom modavi ego Graeca colloquia, distribuendo singula in suos quinque Actus, more Latinae Comoediae, non retinui ego purum Iambum (nam hoc ne Plautus quidem et Terentius praestitźre) ne videlicet gratiam sermonis, et lepore orationis amitterem; tamen in choris, ubi pleraque canuntur, observavi, ut non mod o sensum sensu, et quidem perspicuo orationis genere, sed etiam numerum numero. pedem pede, et modum modo commutarem. Ex quo intelligit Caesariatua Majeitas, quanto labore constiterit isthaec mihi interpretatio. Nam qui hujusmodi quiddam ante me praestiterit, in Graeco authore, et quem ego possim imitari, in veni inter Latinos neminem, vellem autem fuisse mihi exemplar correctius, unde meam instituere potuissem conversionem. Nam existunt hodie recentiores, quidam, viri caetera satis docti, addo etiam satis arguti, qui laboribus aliorum tum libententer insidiantur, tum frequenter eorundem laudibus obtrectant. Si enim diversam


page 134, image: s134

alicui inveniant lectionem in manu scriptis exemplaribus, DEVS bone, quantum ipsi exultant! et quanto cum supercilio bonas aliorum interpretum operas despiciunt! Quasi vero vel alii, vel nos hoc ipsum praestare non potuissimus, quod illi, si nobis libri idonei non defuissent. Tuam igitur Caesariam Majestarem supplex imploro, oro et obsecro, ut ea primam hanc Aristophanicarum Comoediarum partem, suo clementissimo patrocinio defendendam sibi suscipiat: mihique tantum pro meis laboribus atque impenis mercedem rependat, ut ego Caesariae T. Majestatis ope sublevatus, etiam reliquas hujus Poetae fabulas, consimili stylo possim absolvere. Si enim Scipio et Laelius, fortissimi Impp. Terentium adjutārunt, sive in conscribendis, sive e Graecia in Latium transferendis Comoediis: si veterum regum et Imperatorum haec fuit prope unica et summa oblectatio, ut extructis amplissimis et magnificentissimis Amphitheatris, possent spectare Comaedias et Tragoedias: si Darius et Hiero, potentissi mi reges, tanti fecerunt Arstophanem, quanti ab illis factum eum fuisse diximus: si Aristophanes ipse, ex quadringentis veteribus Comicis, qui omnes nunc olim perierunt, solus ad hanc aetatem superstes, et divinitus nobis conservatus pervenit: non dubitabo ego, quin Caesaria tua Majestas meum istum conatum clementissime sit promotura. Quod ut facere possit, DEVM Opt. Max. totā animi contentione precor, obtestorque, orando et rogitando, ut is Caesariae tuae Majestati largiatur Vitam, Salutem et Victoriam. Francofurdiae ad Moenum, Calend. Aprilis Anni etc. 86.

S. Caesariae tuae Majestati subjectissimus Nicodemus Frischlinus.

Sequuntur [correction of the transcriber; in the print Sequntur] V. Epistolae, singulae singulis Comoediis consecratae.


page 135, image: s135
PRIMA IN COMOEDIAM Plutum, ad ILLUSTREM ET GENEROSUM DOMInum, Dn. Adamum a Dietrichstem, Baronem in Holenburg, Finckenstein, Tallenburg et Niclausburg, haereditarium Carinthiae Ducatus Pincernam, S. Caesareae Majestati a Consiliis Secretioribus, et aulae Imperialis supremum Magistrum.

QVaeris, quis sit divitiarum modus? Illustris et Generose Baro: Primus (respondet Seneca) habere, quod necesse est: Alter habere, quod sat est. Nam avato tam deest, quod habet, quam quod non habet. Equidem reperias hodie quosdam inexplebiles pecuniarum gurgites, qui magis opibusper fas nefasque conquisitis, nunquam tamen possunt exsatiari. Tanta est in animis quorundam hominum auri sitis, tanta argenti fames. Etsi aute deploranda res est, quod homines obliti omnis humanitatis, aliorum bonis inhiant, eaque ad se rapiunt milvinis atque aquilinis unguibus, tanquam Harpyae quaedam: tamen hoc dolendum est maxime, quod opes et divitiae nullis dantur nisi divitib. et quod ii, qui minus habent, semper addunt divitioribus. Detestanda vero est et illa res, et ordo ille praeposterus, quod in hac naturae caligine, opes non obtingunt semper bonis et justis, sed saepenumero malis et improbis. Quae sane perversitas locum etiam fecit Proverbio, Vulgo enim dici solet: Quo quis deterion, eo etiam fortunatior. Hujus confusionis causam qui ignorant, illi accusant Fortunam, tanquam caecam, et nullo consilio administrantem res hominum. Itaque etiam Plutum fingunt, Duem quendam divitiarum, qui coecus fit, et qui inter bonos et malos non possit discernere. Hoc adeo videre est ex hac perfaceta et erudita Comoedia


page 136, image: s136

Aristophanis, quae inscribitur Plutus: et quam ille extremis vitae remporibus composuit, eā nempe aetate, quae omnes homines ad rem facit attentiores. Nam in Comoedia verum usum divitiarum commonstrat, et abusum earundem reprehendit. Quomodo enim quaerendae sint pecuniae et opes: quomodo inventis utendum; quomodo erogandae, et quibus, hoc Poeca noster planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Hanc autem fabulam Latinis versibus a me expressam, cur tibi potissimum, Illustris et Generose Baro, dedicare voluerim, causae sunt non omnino nullae. Primum enim tu unus es, si quisquam alius, qui opibus tuis, et quae tibi largitur DEVS, omnis bonitatis Fons et Origo, recte et liberaliter uteris, Nam egenis et pauperibus promptā et dapsili manu succurris: tum inprimis quae ad gloriam divini nominis, ad cultum religionis, ad studia literarum promovenda faciunt, in iis nulli tu parcis sumptui, nullis impensis. Accedit vero etiam notitia illa, quae mihi cum tuo fratre est, ejusque siliis. Quantus enim vir sit, quantā ornatus pietate, doctrinā, sapientiā, rerum usu. Illustris et vere Generosus Baro, Georgius Sigismundus Dietrich steinius, hoc ego ipsemet expertus sum. Amiseratis eo anno, quo una fuimus Holenburgi, filium Erasmum, Baronem pium, doctum, et ultra aetatem suam sapientem, atque hominem plane industrium. Cujus ego mortem cum in meis poematis peculiari Elegiā deplora verim, nolo jam dolorem istum vel mihi, vel aliis refricari: sed volo, ut quae mihi intercedit cum fratre tuo, viro incomparabili, notitia, eadem quoque tecum ineatur, ac deinceps in perpetuum duret, et mutuis offiriis subinde confirmetur. Quare hunc tibi, Illustris et Generose Baro, Plutum offero, ut non modo testimonium sit, meae erga te tuosque observantiae, sed etiam arrha et vinculum quoddam nostrae notitiae. Neque est, ut aliquis vitio mihi vertat, quod singulas


page 137, image: s137

Comoedias consecro singulis: universas uni. Quae enim a me Caesari debentur universa, eadem debentur singulis aliis singula. Volo enim posteritas, si qua est futura, nunc olim videat, quorum hominum consiliis hic Imperator sit unus, et quales in pace et bello negotiorum socios atque comites habuerit. Hoc consilium meum nemini bono displiciturum esse, plane confido. DEVS Opt. Max. te tuamque familiam diutissime conservet. Francofurti ad Moenum, Calend. Maii. Anno 1586

II. EPISTOLA IN COmoediam Equitis.

Ad Illustrem et Generosum Dominum, Dn. Ferdinandum Hofmannum, Baronem in Gruenenphyel et Strechau: Magnum et haereditarium Curiae Magistrum in Styria, Archimarschalcum Austriae et Styriae, Consistoriae Imperialis Praesidem, et Capitaneum Neostadiensem.

EQuites ad te mitto. Generose et Illustris Baro. Nam tu ex illustrium Equitum familia es natus, et re equestri non minus clares quam re forensi: tu Socerum quoque habes aurei velleris Equitem, Generosum illum et illustrem Baronem, D. Leonhardum ab Harrach, Baronem in Rorau et Piechenstein, S. Caesareae Majestati a Consiliis Secretioribus: nec non et fratrem Ioannem illum Fridericum. Hofmannum, cujus fama universum prope terrarum orbem praedaris in Ecclesiam et Rempublicam meritis nunc olim implevit. Sed quos nam equites? Athenienses, Generose Domine, viros nobiles, osores Cleonum et turbulentorum


page 138, image: s138

civium, amatores pacis et tranquillitatis, custodes salutis publicae, ac omnino tui perquam similes. Tu enim unus es, siquisquam alius, [gap: Greek word(s)] ; ut qui summis ornatus eloquentiae studiis, et variā multarum linguarum cognitione praeditus, tum juris et legum peritiā mirifice instructus totum aulae Imperialis forum cum laude administras gubernasque. Nam injuste oppressis opem fers legum praesidio, et improborum hominum conatus juris et aequi habenis coerces ac remoraris. Itaque multorum hominum oculi in te solum nunc respiciunt, teque observant, et suas in te spes atque fiducias collocant: ii praesertim, quibus tu jam ante aliquod signum tuae pietatis, virtutis et sapientiae extulisti. Cum enim non desint hodie, qui nihil nisi de pernicie Reipubl. cogitent, tu certe is es, oujus consilia non turbarum et armorum, sed pacis et publicae tranquillitatis sunt socia. Quo etiam accedit animi tui magnitudo atque alacritas: ut qui non modo considerate et sapienter agas, quicquid agis, sed etiam animose et fortiter. Quapropter a me accipe, Baro Illustris. hosce Aristophanios Equites, et contemplare in illis, quid Equestrem ordinem deceat in reprimendis, et legum repagulo cohibendis nostrae aetatis Cleonibus. Sed accipies isthaec aequo animo, et eodem, quo a me vides e scenis Graecorum produci in Romana theatra. Nam invenies. hīc (nisi valde animi fallor) quam plurima, quae te de statu Reipubl. de praesidibus, de ordine Equestri, deque aliis rebus aut utiliter poterunt commonefacere, aut certe suaviter oblectare. Nam eruditi ut scis,

Aut prodesse volant, aut delectare Poetae,
Aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.

DEVM aeternum, qui est Pater Domini ac Servatoris nostri Iesu Christi, totā mente atque animo precor, ut is te non modo familiae tuae, sed etiam Ecclesiae suae et Reipublicae


page 139, image: s139

Germaniae, quam diutissime reservet incolumem, felicem et fortunatum. Exaravi haec Francofurdiae ad Moenum, plenus occupationum, et remotus a libris meis, quae ut T. Celsitas boni et aequi faciat, atque in optimam partem interpretetur, iterum atque iterum rogo, oro, obsecro. XVI. Calend. Iunii, Anno 86.

EPISTOLA III. IN COMOEdiam Nubes.

AD Reverendos Magnificos et Nobiles Viros, Dominum Ioannem Cobenzelium a Prosseck et Mossau, Dominum in Leug, Equitem Tuetonicum, et Commendatorem in Lee, juxta Graecium, et in Brixia ac Patavio: Administratorem Cathedralis Ecclesiae in Myllstatt: Sacrae Caesariae Majestati, et Archiduci Austriae Carolo a secretioribus Consiliis, inferiorisque Austriae Praesidem judicarium: Dominum item Ioannem Achillem Ilsingium, Dominum in Chunenberg et Linda, S. Caesariae Majestatis Consiliarium, etc.

ET recens illa amicitia, Reverende et Magnifice Cobenzeli, quae admodum inter nos contracta est: et vetus illa animorum nostrorum conjunctio, Nobilis et Magnifice Domine Ilsingi, quae jam olim caepta, nuper VVormatiae redintegrata est, facit, ut utrumque vestrūm compellem audacter, et fortasse nimis familiariter. Nam ea est mentium vestrarum aequanimitas, et ea judiciorum vestrorum dexteritas, is animorum candor, ut vos non ipsi solum iniquissimae cujusdam diffamationis immanitatem, et meam innocentiam, ex literis et sermonib. tum meis, tum alienis, libenter cognoveritis, et cognitam, ac manib. deprehensam mirifice approbaveritis: sed apud alios


page 140, image: s140

etiam causam meam certe justissimam et aequissimam. contra popularium meorum calumnias, ut audio, strenue defenderitis. Et profecto ita est, ut scribo: conspectus ille vester, et mutua colloquia, omnem Austriacorum, Styriorum, et Carniolanorum procerum memoriam tuo mihi subito refricuerunt. Videbar enim mihi non in tractu Rheni, sed in ripis Austriaci Danubii, inter eos homines versari, qui a moribus hostium meorum (boni enim et bene morati me non oderunt) tantum discrepant, quantum modesta virgo ab impuro scorto dissidet. Nam, ut nihil dicam de literarum studiis, nihil de cognitione multarum linguarum, nihil de doctrina legum et juris, quid, quaeso possit majus esse in vobis, quid pulchrius, quam est illa vestra humanitas remota ab omni fastu Cyclopico? aut quid laudabilius, quam sermones vestri in convivio, docti, graves, sobrii: nonspurci, non leves, non turpi vino madidi? Equidem ista ego sic probo, et sic probanda esse censeo; ut digna esse judicem, quae etiam ad posterorum nostrorum si qui erunt memoriam devolvantur. Obiistis hactenus legationes quam plurimas, functi publicis muneribus, sub tribus Imperatoribus: et obiistis eas cum foenore et utilitate hujus Imperii, cum salute multorum civium, cum laude vestra singulari. Nam non solum apud Imperii Septemviros, apud Reges exteros. apud Duces, apud Principes, tam Ecclesiasticos quam Politicos, gravissima et plane indubia expedivistis negotia: alter e vobis etiam ad Turcicum Tyrannum periculosissimā legatione defunctus: sed nunc quoque VVormatiensem conventum, Caesariae Majestatis nomine, laudabiliter egestis. Merito igitur vos magnifacit Romanus Imperator: merito vos suspicit Aula Caesaria: merito vos amant omnes boni, et quicunque virtutem amant, quique nondum indixźre bellum literis legibus, honestis moribus. Ego sane, cum nihil habeam nunc


page 141, image: s141

aliud, quo meam erga vos observantiam, meumque amorem faciam testatum, praeter has Nubes, sed eas tamen minime nubilas, neque cito evanidas (durārunt enim ultra duo millia annorum) mitto eas vobis legendas. Cum enim Sophisticas Rhetorum, et Philosophicas argutias nihili facere soleatis, ut certe nihili sunt faciendae, non dubito, quin harum Nubium lectio, id est, omnium Sophisticarum nugarum reprehensio pergrata sit vobis futura. Qui enim gravioribus involuti estis negotiis, et multis fori turbis, onerumque publicorum molestiis conflictamini: habituri estis in hoc Dramate Aristophanico multos sales, multa dicteria, quae vos mirifice recreabunt. Accipite igitur hoc quicquid est chartacii muneris: et Latinum Aristophanem pari benevolentiā, parique amore complectimini, quo Graecum illum omnes Athenienses cives, omnes equites, Reges etiam exteri nunc olim prosecuti sunt. Quod restat, precor DEVM, ut is vobis largiatur felicia negotiorum Consilia, animos indefessos, corpora salva, et diutissime incolumia. Francofurdiae ad Moenum, Calend. Mati, Anno etc. 85.

IN COMOEDIAM RANAS Epistola IV.

AD MAGNIFICUM ET NOBILEM VIrum D. Sigismundum Viheuserum, Dominum in Oberlautenbach, Horneck et Mielchofen: S Caesariae Majestati a Consiliis intimis, et Imperii Romani Procancellarium.

SCribimus indocti doctique poemata passim: inquit Horatius de sui aevi Poetis. Non enim omnia fuerunt docta et erudita, quae etiam


page 142, image: s142

tum scribebantur, cum Horatius, Virgilius, Propertius, Tibullus, Manilius, Gratius, et consimiles, sua ederent poemata, eaque per Mecoenatem Caesari Augusto traderent. Nam et anseres tum erant, qui inter olores strepebant: plagiarii erant Celsi Albinovani, qui aliorum Poetarum libris parabant insidias. Quin imo, ne apud Graecos quidem temporibus Aristophanis, ejusdem notae fuerunt omnes Poetae: sed unus alio doctior et elegantior, et in dicendo sublimior. Cujus sane rei exemplum praebent luculentum hae Ranae Aristophanis: in quibus instituitur certamen de palma Tragica, inter AEschylum et Euripidem, nobilissimae famae scriptores Tragicos. Sed tale illud certamen est, ut in eo vincatur Euripides ab AEschylo, et hic proclametur illo longe [gap: Greek word(s)] , multoque grandiloquentior, et in rebus juxta ac verbis sublimior. Quare non est mirum, etiam hodie in tanto Poetarum numero, tam paucos esse inter se consimiles, ut vix centesimus quisque nomen Poetae jam mereatur. Hoc illos scire oportet; qui a Poetis hodie accipiunt libros et carmina, et qui praemia illis jubentur decernere ab Imperatoribus, a Regibus, a summis Principib. Est enim valde iniquum, conferre honorem, decus, divitias, indoctis: quae res solis debentur doctis, et docta poemata scribentibus. Nam bonus et prudens non ignorabit, quid distent aera lupinis. Multi enim hodie sunt Tyrsigeri, si numerum respicias Poetarum et Poetastrorum: at pauci Bacchi, si videas bonitatem operum. Quorsum vero ista? inquies, Vir Magnifice et Nobilissime: eo nimirum, ut intelligas, in vulgi judicio non esse semper acquiescendum, quando de Poetis pronunciant, qui ipsi aut non sunt Poetae, aut alias in literis non multum excellunt. Vulgus enim interdum recte videt: est, ubi peccat. Quod ipsum tamen non eo commemoro, quod ego judicii tui aequitati diffidam. Novi enim qui et quantus vir sis, et quam


page 143, image: s143

paucos tui similes habeas, in discernendis bonis scriptoribus a malis. Nam et optimarum literarum studiis a prima Adolescentia fuisti deditus, et Graecas literas cum Latinis utiliter conjunxisti. Quibus rebus postea confirmatus, ad studium juris et legum te mature contulisti, in quo non modo summum eruditionis et dignitatis Iuridicae gradum es consecutus: sed pro tua quoque singulari doctrina et sapientia, locum inter supremi Imperii Assessores meruisti: ita, ut tandem etiam Aulae Caesariae gubernaculis, et clavo Consistorii Imperialis sis admodus. Nec sane immerito, quando ad has ingenii dotes, etiam accedit animi tui aequitas, et singulatis quaedam bonitas, qua tu literarum humaniorum studia promovere summopere gaudes. Quare non dubito, quin tu, pro tua in me perveteri benevolentia atque favore, cum has omnes Comoedias Aristophanis, tum hanc quoque perfacetam fabulam, quae tuo nomini consecrata est, jam deinceps sis placide excepturus, et benigne promoturus, tum ab omni quoque injuria clementer protecturus. Idque ut facias, etiam atque etiam te rogo et obsecro. Salutat te vir doctissimus et optimus, Hermannus Lersnerus, I. V. D. Academiae Marpurgensis in Hassia Cancellarius, et ibidem in Iure Antecessor. DEVM ego tibi opto perpetuo propitium, fortunam perennem, vitam incolumem, animum indefessum. Scripsi Francofurdiae ad Moenum. 19. Calend. Iunii, Anno etc. 86.



page 144, image: s144

IN ACHARNENSES COMOEdiam ultimam Epistola V. AD NOBILES ET CLARISSIMOS VIROS ac Dominos: D. Andraeam Erstembergium, et D. Petrum Obernburgium, LL. Licentiatos: S. Caesariae Majestati a Consiliis Secretioribus, etc.

ERunt multi, qui dicent, et credent parvo constare labore et parvo sumptu Comoedias hasce Aristophanicas Graecolatinas. Nam sunt hodie etiam e numero literatorum, qui tametsi haud quaquam censent se natos in Vervecum patria, tamen de libris non aliter judicant, quam Megaricus porculator in hac sequenti Comoedia de porcis suis. Mole enim et chartarum crassitie atque pinguedine ponderant libros non bonitate et suavitate. At ego novi quantum requisiverit operae Latina haec interpretatio, praesertim auctoris a nullo hactenus tentati et valde obscuri, adde etiam multis in locis mendosi. Novi item quanto cum labore exemplar meum Latinum propter manum intricatam fuerit ab amanuensibus descriptum. Novi quanto cum studio relecta sint, quae amanuenses descripserunt, et quanta cum sedulitate recastigata, ne quid mendae, culpā ipsorum, relinqueretur in exemplari. Novi denique quantos fecerim sumptus, dum libros emo ad versionem necessarios, dum amanuenses alo, qui describunt: dum primo Basilaeam Tubingā, mox Tubingā in Carniolam, quo fueram vocatus, atque e Carniola Venetias proficiscor, iterum redux e Carniola iter facio Tubingā Francofurtum ut Typographum inveniam; qui hasce Graecolatinas Comoedias suis typis in lucem proferat. Nam Tubingenses tantum excudunt suorum Theologorum


page 145, image: s145

scripta, ut quae unis nundinis possunt distrahi singula et omnia, scripta valde lucrosa Typographis. Nam e Typographis nemo fere est, qui ubi naufragium fecerit. praetendit loco excusationis in edendo libro hujusmodi, damnum et jacturam. Itaque centum ego coronatorum impensas prius feci, quam Typographum invenirem idoneum et promptum, qui ista produceret. Quid jam dicam de sumptibus, qui requiruntur in ipsa editione, ut auctor Graecolatinus prodeat absque erratis typographitis? ut papyrus sit munda? ut character elegans? ut operarii alacres et prompti? Hīc nemo est lectorum, qui consideret labores, qui sumptus, qui impensas, qui molestias lucubrationum, relectionum, emendationum, viarum, itinerum, qui pericula morborum, qui risus et ludibria pessimorum sanniorum, ubi quid peccatum sit. Vere enim ausim jurare, quod Academicus Diabolus (habent enim et Academiae suos Alastores et Cacodaemones, praesertim qui me oderunt) editionem, et hujus operis et reliquorum omnium, quae hisce Nundinis prodeunt, summis viribus impedire conatus sit. Tot enim obstacula fuerunt, qui meos honestissimos conatus ad hoc usque tempus sunt remorata, ut totus mensis ad narrandum non sufficiat. Quare mirandum non est, viri Nobiles et Clarissimi, si quid in hisce Comoediis minus a me accurate sit scriptum. Cum enim rei familiaris ratio non ferret diuturniorem a domo absentiam, iccirco prius discedendum fuit ex officina, quam ultimam possim Acharnensibus manum admovere. Dolendum sane est, tam paucos hodie extare Mecaenates e caetu sumptuosorum hominum, qui liberales sint in haec studia. Quae enim hae sunt aetatis hujus sordes! quae labes! eo pervenire literarum humaniorum studia, ut nihil in iis illustrandis tentare ausis, nisi rei familiaris jacturam facere velis? Qua mobrem vestro mihi opus est auxilio, vestrā ope, Viri Nobiles et Magnifici,


page 146, image: s146

ut quae a fucis aliis contemnuntur, aut etiam devorantur, ea per vos apes conserventur, et summis in orbe viris commendentur tradanturque. Atque hoc non invitos esse vos facturos, promittit mihi vestra multiplex virtus, vestra singularis probitas atque humanitas, quam non parum auget in vobis varia multarum artium ac doctrinarum, et Iuris Legum cognitio, cum longo rerum usu conjuncta. Quo accedit etiam pius ille in literatos viros amor, qui vestros animos in nos quoque inflammat accenditque. Nam etiam ante hac quae vestra in me sit fides, qui candor, quae benevolentia, id e multis ego argumentis perspexi. Pro qua re cum dignas non possim vobis referre gratias, dedico vobis Acharnenses Comoediam Aristophanicam, quae caeteras propemodum omnes vincit urbanitate jocorum, gravitate rerum; varietate personarum. Deus Opt. Max. Virtuti vestrae clementer faveat. Spirae Nemetum. 10. Calend. Iunii. Anno 86.

COMMENTATIONES.

DE commentationibus Frischlini, quia nihil usque hac in lucem exiit, minus est, Lector bone, quod in has, praefationum quid aut dedicationum a me expectes, sunt quidem mihi ex Bibliothecā Frischlini, Homerus et Virgilius cum marginalibus quibusdam ac notis, Item authographa quaedam mutila Commentariorum in Caesarem; quia tamen constat Virgilium, Caesarem et Salustium, ad minimum praelegendo


page 147, image: s147

bis absolutos esse, existent fortasse quidem amantes Reipubl. literariae, qui bonum hoc, Studiosae Iuventuti ab ipso authore consecratum, non invidebunt. Quod tandem faciant, etiam atque etiam rogatos illos volo; non solum ob authores longe illos gravissimos, verum etiam resolvendi elegantissimam methodum, quam video a Frischlino in his fragmentis, non sine magno auditorum suorum fructu adhibitam. Vt summa esset utilitas Commentarios illos perfectos in manus hominum pervenire.

POEMATA FRISCHLINI.

NOtet hīc Christianus Lector, Opera Poetica Frischlini omnia esse, aut praecipua, edita in lucem, Scenica, Elegiaca et Heroica; quem et ego hīc ordinem sequar: Et ne doctissima illa Praefatio, quam Frischlinus in poemata sacra et nova Salomonis Frentzelii exaravit, de Poetarum Christianorum officio et authoritate, forte pereat, placuit eam hoc loco, tanquam generalem in universa poemata authoris, apponere quae sic habet:



page 148, image: s148

COntrovertitur hodie inter quosdam viros doctos, de Rhetorum et Poetarum Christianorum officio et authoritate, seu ut illi loquuntur, de illorum vocatione publica. Nam aliqui reperiuntur, qui sibi haud stulte sapere videntur: dicentes, Poetam esse solummodo Grammaticum, et ad hoc munus a DEO vocatum, ut aut in Scholis trivialibus, aut in Academiis artem Grammaticam, et imprimis Prosodiam doceat, ac rationem retexendi et conficiendi versus commonstret, linguaeque puritatem e bonis authoribus juventuti tradat. Alii contra sentiunt, quod Poeta non sit, qui tantum nōrit rationem conficiendi carmina, et elegantias Latinae linguae (nam hic tantummodo est Grammaticus) sed qui etiam sit excellens historicus, insignis Philosophus, et praeclarus orator: et qui integrum possit scribere Poema, in quo historiam sacram, aut civilem aliquam materiam tractet, et vel de laudibus Heroum agat, vel quadam Philosophicā gravitate, in mores hominum depravatos invehatur, aut etiam Drama aliquod conscribat, in quo communis hominum vita, tanquam in speculo proponatur. Vtrique suis quibusdam nituntur rationibus, quibus opinionem suam stabiliant. Nam priores illi qui Poetas Christianos intra tam angustos cancellos concludunt, eosque a rerum sacrarum cura, et a morum vitaeque humanae censura alienos esse volunt, sic dicere solent: Esse in Ecclesia et Repub. Christiana gubernatores a DEO constitutos: ac non modo pios verbi ministros et praecones, qui in Ecclesia Christi doceant, et vitam hominum regant, mores pravos ad normam legis divinae revocent, lolium infelix ex agro Domini in falce Spiritus Sancti evellant: sed etiam bonos principes et magistratus: qui LL. civilium capistro, subditos intra metas officii sui cohibeant, rebelles puniant, innocentes defendant. Ac proinde


page 149, image: s149

nihil opus esse Poetarum reprehensionibus aut admonitionibus. Non desunt ex his ita sentientibus, qui ubi Poetas, aut alios quoscunque scriptores audiunt, Satyricā libertate in hominum vitia fuisse invectos, erecto supercilio cramitant illos septa vocationis suae transiliisse, pedem in alieno choro posuisse, vitium [gap: Greek word(s)] incurrisse, odio hominum non scelerum scripsisse. Quae certe gravis est censura, gravis accusatio: et nostri seculi scriptoribus pene intolerabilis. Nam si Eccelsiastica et Christiana vitiorum taxatio, ad solos pertinet Theologos, et concionatores populi: tum sane omnes Iurisconsulti, omnes Medici, omnes Philosophi, omnes Oratores, omnes Poetae, qui praeterito hoc seculo, contra mores et flagitia humana vel in Scholis declamārunt, vel literis, ad posteritatis memoriam transmissis, aliquid in eam sententiam scripserunt: omnes hi inquam, sui officii limites excesserunt; pedem in alieno choro posuerunt: denique negligenter [gap: Greek word(s)] . Damnandus igitur Erasmus Roterodamus, qui in omnibus suis scriptis, pessimos quosque homines insectatur: damnandus Ludovicus Vives, qui cum vocatus esset ad Regem Hispaniarum instituendum, multis libris in lucem emissis, flagitia ac scelera hominum liberrime et accerbissime taxavit; damnandus Sebastianus Brandus et Thomas Murnerus, ambo Iurisconsulti, qui argumentum suscepźre Theologicum: et Satyricā libertate, in omnes ordines, in omnia vitae genera invecti sunt; damnandus Euricius Cordus medicus, qui patrum nostrorum memoriā, in adversarios suae religionis, pro Luthero arma Poetica induit; damnandus Vlricus Huttenus: qui cum unus esset ex ordine equestri, ingenii sui vires, pro gloria DEI adversus malorum hominum conatus, pro defendendo Luthero convertit: damnandus Eobanus Hessus, Stigelius, Fabricius,


page 150, image: s150

Siberus: qui non modo verbum DEI carminibus suis explicuerunt et illustrārunt: sed etiam in flagitia et scelera hominum passim invecti sunt. Quis enim illos vocavit ad munus docendi in Ecclesia: si modo docuerunt, et si quidam homines non mentiuntur, dicentes, nihil eos docuisse: nihil aliis profuisse: sed tamen inani numerorum sono aures ociosorum hominum demulsisse? Et quis hanc illis potestatem concessit: ut se pro Theologis gererent, non vocati i DEO, neque ab ordinariis magistratibus: non rasi: non uncti: non initiati in templis: non infulati: siquidem illis nasutulis, et superciliosis credendum est: qui dicunt, Poetas tantum esse Grammaticos? Quare minuenda est illorum opinio, qui sibi solis datum judicant, mysteria nosse coelorum: qui doctrinam caelestem ad se solos pertinere somniant: et qui censuram morum a Poetis, Philosophis et Oratoribus Christianis, alienam esse credunt. Quod si quis illis Horatium, Iuvenalem, Persium Satyricos opponat: continuo dicunt, aliam fuisse istorum temporum rationem, quam hodie sit: quando verbum DEI ubique sonet, et pii magistratus faciant officium suum. Quasi vero temporibus Horatii Augustus Caesar non fecerit officium boni principis, quasi vero tempore Iuvenalis et Persii, nullae fuerint leges, nulli magistratus, nulli religionum interpretes? Quasi vero non idem potuissent suis Prophetis objicere Romani flamines, pontifices, quod hujus seculi Poetis objiciunt homines. Neque vero pro illis facit, quod dicunt. Seb. Brandii, et Thomae Murneri temporibus, majorem fuisse scribendi ac dicendi libertatem quam sit hodie. Nam hoc ipso fatentur, majorem esse hodie libertatem peccandi: quandoquidem taxandi vitia minor est libertas? Equidem multi usurpant sibi potestatem scibendi, quos, exitus postea docet ipse, non fuisse ad scribendum et docendum vocatos. Quin enim sacras literas non legit, non intelligit,


page 151, image: s151

quomodo possit de illis loqui, judicare, aut etiam commentari? Multis non deest eloquentia et facundia, sed rerum intelligentia: contra multi res sacras intelligunt, et utcunque eas explicare possunt: sed quia illis deest eloquentia, et facultas oratoria: iccirco aut non scribunt, aut si scribunt, se non fuisse vocatos ad scribendum, ipso monstroso opere testantur. Quisquis ergo res sacras recte intelligit, et, qui intell git, ea idoneo orationis genere explicare potest: is sciat, se hac facultate ingenii a DEO propterea ornatum esse, ut eam non sinat torpescere: sed ut suo talento multos lucrifacit Christo. Atque ideo recte fecerunt omnes, quos supra recensui, qui suam eloquentiam ad res sacras, quarum usum habeant, contulerunt. Qui secus fecerit, is demum [gap: Greek word(s)] . Alii sunt in Schola constituti: qui iuventutem doceant; qui pietatem animis puerorum instillent; qui artes bonas et bonos mores pueritiae tradant. Quod si nihil ad eos pertinet sacrarum literarum interpretatio, veluti peculiare munus Ecclesiae ministrorum: cur quaeso pii principes et Rerumpubl. gubernatores, initia doctrinae Christianae in Scholis explicari, et juventuti tradi atque proponi volunt? Et cur non idem sentiamus etiam de aliis scriptoribus, a quibus aut boni laudantur, ut illorum exemplo alii ad virtutes incitentur; aut mali vitupetantur, ut alii a vitiis deterreantur: Nam hoc officium itidem non ad solos pertinet Ecclesiae ministios: sed ad omnes homines, qui de virtutibus ac vitiis e sacra scriptura, quam vocant, et e libris Philosophicis dextre judicare, et Latinā oratione, animi sensa eleganter proferre possunt. Sed ad Poetas recurro, qui cognition e oprimarum rerum, memoriā praeteriti temporis, doctrinā philosopicā eloquentiā oratoriā, et numerorum Poeticorum scientiā divinitus instructi atque ornati longe antecellunt, in hoc ipsi oratores ipsos vincant. Qui igitur talis est Poeta: is meminerit,


page 152, image: s152

ideo se hanc Spartam esse a DEO nactum: ut res animo comprehensas verbis explicet, virtutem et in virtute positos laudet, vitia et sceleratos culpet. Nam hoc Poetarum munus est, ad quod divinitus sunt ipsi vocati, et peculiari quadam dicendi scribendique facultate ornati prae caeteris, ut numeris dulcissimis DEVM et DEI amicos laudent: Diabolum vero, et mancipia ejus, Satyricā amaritie insectentur. Quod si Poeta etiam religionem interpretari a Praeceptoribus discit, et res sacras intelligit: DEVM cultum praestat longe acceptissimum: si etiam adversus haereticos arma sua Poetica stringat. Etsi enim non sunt in eo constituti loco Poetae: ut populum in templo doceant, et illum sacris ritibus mitient, aut jus in foro exerceant: tamen ad hoc a DEO sunt vocati, et vi Poeticā tanquam caelesti quodam Spiritu afflati: ut se Christianos oratores, Christianos Philosophos, Christianos Poetas, et Regale illud sacerdotium esse doceant, scriptisque suis comprobent: de quo sacerdotio Divus Petrus concionatur. Sed tamen ne hoc dono abutantur: sedulo caveant. Sicut enim Nequam sunt Poetae, qui Satyricā mordacitate virtutem coelestem obscurant, DEO conviciantur, innocentes et bonos laedunt: ita omnium nequissimi, qui nihil audent reprehendere, sed pessimo cuique solummodo assentantur: flagitiosos insuper ac improbos laudibus immodicis, contra conscientiam extollunt, pestis sunt hi Reipub. et Ecclesiae. Nam flagitiosi et scelerati, publicā laudatione, fiunt deteriores: ac sibiipsis in sua nequitia, tanquam Suffeni quidam mirifice placent. Hos Phormiones, qui e flamma cibum petunt, Persius in prima Satyra graphice depingit: et nos in ea Praefatione, quam Callimachi Hymnis praeposuimus, deiisdem non pauca diximus. Parem quoque incurrunt reprehensionem, qui privato odio adducti, falsa scribunt, aut alioquin suo ingenio abutuntur: sicut aliqui, exterorum populorum


page 153, image: s153

historici, odio gentis nostrae saepe apertissime mentiuntur. Interim tamen abusus nihil derogat usui; neque audiendi clamatores illi, qui hac de causa ipsam ingeniorum facultatem pulcherrimam aut damnant, aut intra metas, tam angustas, veluti intra carceres, et ergastula sua concludunt. Neque etiam posterorum judiciis deterreantur a suo munere Poetae. Si enim justum est, si aequum est, si officium Poetae est, versibus celebrare laudem DEI, et bonorum virorum, cur non sit ejusdem munus, vituperare malos et insectari flagitiosos? Licet Poetae calamum stringere adversus haereticum; cur non etiam adversus nequam et sceleratum? Licet Poetae Christiano scribere Comoediam, aut Tragoediam: in qua negocium aut veritas Religionis, adversus haereticos propugnetur et stabiliatur; cur quaeso, non eidem liceat in theatrum scenicum pruducere Cyclopas et Centauros: et exagitare horrenda illorum flagitia et scelera: ut hac ratione honestas vitae, et morum disciplina, conservetur, mali a. flagitiis deterreantur: boni in officio cohibeantur? Clamitant certe omnes boni et cordati viri gloriam DEI quaerendam ab omnibus. Quid ergo? an ad gloriam DEI propagandam nihil facit reprehensio vitiorum ac scelerum, et ea quidem acerbissima: praesertim ubi vitia, quae radicem egerunt, ferro sananda sunt, non leviore manu? Vbi rabidum canem homines vident: nemo est qui non prehendat lapidem, ut e medio tollatur animal pestiferum ac noxium: ac tum unus quisque suo se perfunctum judicat officio ac munere: quando in communi malo tollendo, strenuam navavit operam. Quae igitur caecitas est, illos reprehendere, qui adversus flagitia et scelera induerunt arma, et qui in profligandis animi morbis utilem sibi sumunt operam? Charitatis Christianae est, non curiositatis aut [gap: Greek word(s)] : ut quilibet alterum exhortetur ad pietatem et virtutem


page 154, image: s154

At cur obsecro, non liceret scriptori facere scriptis: quod aliis facere verbis licet, aut potius praeceptum est? Quasi vero laudanda sint omnia, nihil vituperandum: quasi Rhethorum praecepta in genere demonstrativo, de laudibus solummodo agant, non etiam de vituperiis? Enimvero postquam homines desiverunt laudanda facere, ne laudare quidem illos aequum est. Et nequior est, qui falsis elogiis nebulonem ornat: quam qui veris reprehensionibus pessimum quemque insectatur. At posteri (inquis) queruntur suae familiae labem a scriptore aspersam. Quasi vero Historici et Poecae quae rem gestam describunt, notam perfidis et sceleratis hominibus inurant? quasi non illi ipsi hanc maculam sibi ac suis asperserint? quasi vero Suetonio tribuendum sit, quod Nero fuit Imperator nequissimus. Nam iccirco voluit DEVS male facta parentum publicis literarum monumentis comprehendi atque ad nos transmitti: ut nos posteri, illorum exemplo admoniti, meliores, non deteriores reddamur: nisi eandem cum illis infamiam, apud omnem posteritatem, subire velimus. Quid? quod ipsemet Spiritus Sanctus Poetica scripta et Philosophica sibi grata esse, exemplo Syracidae, Tobiae, Susannae et similium testatus est? Nam horum autores Poetas et Philosophos fuisse certo constat. Syracides enim in Academia Alexandrina, sub Ptolomaeo Evergete vixit: qui, quamquam non esset Sacerdos Leviticus, aut infulatus Doctor, librum tamen composuit: et librum Spiritui Sancti tam acceptum ac gratum: ut is in societatem scriptorum propheticorum sit adscitus. Satis puto, ex his a me commemoratis constare: Poetarum (qui quidem Poetae sunt) officium se longe latius extendere: quam primi illi censores et iniqui rerum arbitri existimant: ac proinde judicia illorum parvi aestimanda esse: qui tam vili pendunt Poetas: contra vero eorum sententiam obviis ulnis amplectendam, qui


page 155, image: s155

idem, quod ego, et sentiunt et loquuntur. Nunc utri parti subscribendum sit potius: vestrum arbitrium, vestra existimatio valebit. Sed quorsum ista omnia? eo nimirum, pie lector, ut cognitā Poetarum Christianorum autoritare et officio, cognoscas etiam quanti Poetas istos facere aequum sit, qui suo officio probe perfunguntur, suāque authoritate non abutuntur. Si enim merito vituperandi sunt, qui lasciva scribunt carmina, qui amatoria tractant, qui turpia laudant, annon optimo jure laudandi sunt, qui mellitissimis numeris homines ad studium virtutis invitant, qui DEI et DEI similium, hoc est justorum et beatorum hominum laudes, et gloriam suā poesi illustiorem reddunt? Quorum ex numero cum sit SALOMON FRENZELIVS, juvenis pius, eruditus, et singulari virtute, ingenioque praeditus, tum perque modestus, et qui venam suam Poeticam optimis artibus excultam, et cum primis vera DEI cognitione perpolitam, non ad lasciva et impudica, aut ridicula argumenta converteret, sed ad laudes DEI et Servatoris nostri Iesu Christi contulerit: merito certe Poema ipsius ab optimis quibusque coli, et magnifieri debet. Estalias juvenilis aetas, praesertim hac divinā ingenii facultate instructa, valde proclivis ad tractandas res ludicras, et scurriles interdum, et subobscuras. At hic juvenis profecto eleganter doctus, et bene moratus, omnem industriam suam, omne studium suum, omnem operam suam, in unuis DEI laudibus figendam et locandam esse censuit. Quo nomine carmen ipsius a nemine potest improbari. Et quia ad sacram materiam genus dictionis attulit magnificum, atque in id elaboravit, ut res magnas pari orationis genere tractaret, et omnino veterum authorum vestigiis insisteret, ideo etiam hac de causa gratum erit legentibus hujus Poetae Carmen. Non enim satis est materiam versibus tractandam, quae pia sit, quae honesta, quae laudabilis:


page 156, image: s156

sed requiritur etiam, ut oratio sit honesta et laudabilis. Qui enim obsoletis, aut novatis, et rancidis utuntur Phrasibus, quales in Prisciano castigantur, ii res honestas et bonas foedo sermonis genere deturpant. Quae omnia cum ita sint, non dubito quin tibi, lector pie, chara et grata futura sit hujus Poematis lectio: cum intelligas nihil in eo tractari, quod non sit pium ac laudabile, nihil proferri, quod non sit tersum et elegans. DEVS Optimus Maximus, qui dona sua impertit hominibus, concedat nobis omnibus Spiritum suum aetherium, ut illo regente mentem et linguam et omnes actiones nostras, grata ipsi dicamus et faciamus. Vale Argentorati XVIII. Calend. Mart. Anno 1585.

CArmina, quibus, Frischlinus totum Opus Comicum consecravit, Regi Daniae: Rebeccam et Susannam Divis, Maximyliano et Rudolpho, secundis, Rom. Impp. vide lib. Elegiarum, 19. Elog. 1. 2. et 3. Item Elegia 8. Carmen in Priscianum, Eleg. 10. et 11. in Helvetiogermanos.

NICODEMI FRISCHLINI In Comoedias sacras Praefationes:

PRIMAM IN REBECCAM, AD COSS. et Senatores Vlmae, Civitatis Imperialis.

QVod veterum Poetarum quidam dixit, FIERI CONNVBIA Fato: hujus rei luculentum nobis exemplum proposuit, antiquissimus omnium scriptorum


page 157, image: s157

Moses, in sacra historia, matrimonium ISAAC et Rebeccae. Nam hoc memorabili exemplo, Spiritus sanctus pios conjuges docere voluit, sibi hoc vitae genus esse gratum: a se primum cepisse: et a se etiamnum hodie conservari atque gubernari. Cum enim multa accidant in vita piis conjugibus adversa, quemadmodum hoc Susannae et Hildegardis exempla declarant: voluit omnino Spiritus ille sacer, quem dixi, praecipuum hoc esse piis conjugibus solatium: quod scirent, se non casu, aut fortuito fuisse consociatos: sed certo sapientissimum Dei Patris consilio, suum se inivisse matrimonium. Nam haec cogitatio, omnes Labores, qui piis hominibus subeundi sunt, leviores reddit: haec omnes molestias lenit: omnes dolores mitigat: haec omnium aerumnarum, quae piis conjugibus occurrere possunt, dulcissimum condimentum est. Recordantur enim pii homines, se in eo vitae genere versari, in quo Deus ipsos versari voluerit, atque etiam jusserit. Itaque in adversis rebus ad solum Deum, hujus ordinis auctorem confugiunt: et ab eo solo opem atque auxilium petunt: in quo solo omnem spem, fidem fiduciamque collocant. Equidem gratum esse DEO, matrimonii statum: filius ipse DEI, servator et propagator humani generis, multis argumentis testatum fecit. Quomodo enim suam ille in hac re, [gap: Greek word(s)] , melius potuisset ostendere: quam quod Adamo, primo homini Evam suam, quasi Pronubus adduxit: et quod Isaaco Rebeccam suam, ductu Angeli, per manum servi Eleasari, copulavit: et quod Tobiae Saram suam, ministerio Raphaelis Archangeli, connubio junxit stabili, propriamque dicavit? quod denique nuptiis Canae, in Gallilea ipsemet interesse, easque miraculoso quodam dono honorare voluit? Neque est, ut Ethnicorum ac profanorum hominum conjugia mihi objiciat quispiam: quasi et illa DEO fuerint perinde grata, uti conjugia piorum et Sanctorum hominum. Nam


page 158, image: s158

quibus illa plerunque caeperint auspiciis, quibus artibus creverint: quos sortita sint exitus: annon praeter historias, etiam Poetarum fabulae ostendunt? Aut enim meretriciis moribus suas nuptias Ethnici conglutinabant: aut easdem adulteriis polluebant, aut Ievi de causa matrimonii copulam rursum divellebant. Et quanquam Terentius Plauto, in hac parte praeferri solet: quod honestiores introducit meretrices, quam ille. (Terentianae enim meretriculae copiam sui non omnibus, sed uni tantum faciunt, et eā quidem lege: ut vitiatae ducantur in matrimonium: et hoc modo in integrum restituantur: quemadmodum fere omnes Terentianae Comoediae in nuptias desinunt) tamen hanc rationem contrahendi matrimonia, DEO vehementer displicere: ut qui sexto praecepto Decalogi, omnes vagas libidines vetat, nos quotidiana exempla, quae ob oculos versantur, clare id docent. Sunt enim ejusmodi conjugiorum successus plerunque infelices, atque inauspicati: et perpetuae inter tales conjuges rixae, si multates, discordiae, perpetuaque jurgia. Quare nullam meretur excusationem Terentius: quod honestiores facit meretrices et scortatores, quam Plautus: et quod colore matrimonii, amores pingit meretricios. Longe honestiores sunt nuptiae, quas Spiritus sanctus in sua Ecclesia copulat. Nulli enim hīc sunt Ienones, nulli parasiti, nulli supparasitantes servuli, nulli senes irati, nulli placabiles. Hīc angeli sunt paranymphi: hīc filius DEI pronubus: hīc sponsi et sponsae, pientissimorum parentum pientissimi liberi. Quod cum ita sit, neminem ego fore arbitror, qui mihi vertat vitio: quod ego in meis Comoediis, Hebraeorum exemplo, spoliavi Terentium, et Plautum suā phrasi: eamque in meliorem et sanctiorem usum converti. Nam sicut Hebraei AEgyptios auro spoliārunt: idque in terram Cananaeam secum abstulerunt: ut aurea vasa ex illo conflarent, in


page 159, image: s159

usum divini cultus: ita nos Christiani Ethnicis sua dona, quae Deus olim illis concesserat: et quibus illi nequiter abusi fuerunt: rursum auferre, atque in pium usum conferre debemus. Quod autem vobis viri Nobilissimi, Coss. prudentissimi, senatores amplissimi, hanc Rebeccam dedicare: et vestrae, Reipub. Sempiternum deinceps monumentum esse volui: causae non sunt obscurae. Nam certo mihi cognitum atque perspectum est, cum omnia literarum studia vobis curae esse, tum inprimis ea, quae cum eleganti doctrina etiam pietatem habent conjunctam. Nam quid ego multa dicam de cultu religionis in vestra Ecclesia: de sacris doctoribus et pastoribus, viris tum piis, tum religiosis, tum doctis, tum disertis? quid de vestro senatu: in quo viget justitia, floret aequitas, regnat beneficentia? quid de vetustissimis familiis, de Crastiis, de Schadiis, de Ehingeris, de Hartliebiis? quid de Schola, in qua liberi vestri ad studium pietatis et optimarum artium linguarumque pulcherrime efformantur? et tam discipuli, quam magistri liberalissime foventur ac sustentantur? quid de tot Iuris peritis, de tot medicis dicam, viris clarissimis, et ad Rempub. regendam et conservandam natis, non factis hominibus? Satius profecto est, de his tantis rebus omnino tacere, quam pauca verba facere. Dies enim ad narrandum ea, quae ego in vestra Repub. non semel vidi, non erit mihi satis. Vnum hoc oro vos, ne avaritiā inductum fuisse cogitetis; ut a pristino Patrono, cui mortuo jam Rebecca haec tradita et commendata olim fuerat, eam ad vos nunc transferam. Sorditorum hominum hi sunt mores, ut novis praefationibus novum argentum, non novum patrocinium quaerant. Mihi vero longe aliud consilium est: longe aliud propositum, longe alia sententia. Si enim meae Comoediae, quas profero, eandem apud vos inveniant gratiam, quam invenźre jam pridem apud Memmingenses, meum ego


page 160, image: s160

finem probe me assecutum fuisse existimāro. Valete, viri nobilissimi et prudentissimi. DEVS Optimus Maximus vos vestramque Rempub. salvam esse velit. Argentorati. Calend. Octob. Anno 1584.

DE caeteris Comoediis sacris, Iosepho; Iacobo se ipsum excruciante: historia Ruth: Iuditha: Tobia: et Christo nuptiali, quia altissimum silentium est, neque spes a Frischlino eas unquam scribi fuisse caeptas, placuit de illis praefationum loco sanctissimum ejus propositum adjungere, et simul duarum Comoediarum Dispositionem, nunquam ante hac visam, primum nunc in lucem proferre: ut quanta in hoc viro voluntas, quanta facultas, quanta fidelitas fuerit, prae caeteris juvandi rem literariam cum maximā utilitate ac fructu, omnibus bonis innotescat. Sed ō desiderium et damnum irrecuperabile!

PROPOSITVM FRISCLINI in condendo Christiano Terentio.

DEliniavi jam olim pro Terentio isto profano: in quo pueri discunt artes meretriceas: delineavi, inquam, Eunuchum, Adelphos et Heautontimorumenon, tres Comoedias novas et sacras: in quibus omnis historia Iosephi continetur. Nam in Eunucho exponitur historia Iosephi, venditi a fratribus, amati et proditi


page 161, image: s161

a Putipharis uxore, conjecti in carcerem, liberati a Pharaone, et constituti in Principem locum, in regno AEgypti. In Adelphis negotiantur fratres Iosephi in AEgypto: Simeon luditur a Serapione, servo Iosephi, et ejusdem Graece loquentis, interprete: idem conjicitur in vincula: adducitur Benjamin: ad extremum Iosephus summa cum gratulatione, a fratribus agnoscitur. In Heautontimorumeno, Iacobus propter Iosephum, jam olim amissum, et propter Simeonem captivum, et propter abductum Benjaminem, feipsum excruciat: filii, reversi ex AEgypto patrem laetissimo nuncio exhilarant: dubius pater de profectione, confirmatur a Iehova: et tandem a Iosepho et a Pharaone, Senex pater summo cum applausu omnium AEgyptiorum excipitur. Consignavi etiam Hecyram: in qua historia Ruth explicatur, et in Scenam producitur. Verum, ut has Comoedias non absolverem hactenus: fecit tum infortunium quoddam meum: et mea illa in locis peregrinis negotii plena vita. Nam ad hujusmodi scriptiones requiritut non modo summum otium, summa vitae tranquillitas: sed etiam benigna Mecaenatum liberalitas: sine qua nullum unquam ingenium praeclarum potuit vires suas exerere. Atque hae causae sunt, propter quas inceptam illam quatuor Comoediarum quas dixi, telam nunc cogor retexere, atque omnino abjicere Non enim fruor jam illā vitae tranquillitate: quā fruebar olim, cum Rebeccam, et Susannam, et Hildegardin et Priscianum vapulantem scriberem: aut cum Aristophanem Latinitate donarem. Quare consimilia illorum, quae tunc scripsi, vix a me, nisi in tranquilliori vita posito, tentari jam possunt, etc.

Sequitur duarum Comoediarum Dispositio.



page 162, image: s162

GENETHLIA CHRISTI.

AVß den 2 ersten Cap. Matthaei vnd Lucae Evangelistarum in ein Latinam Comoediam zubringen/ welche alle Jahr/ auff den newen Jahrs Tag/ oder am nechsten tag hernacher/ kan mit grossem nutzen allenthalb agirt werden/ hab ich also disponirt.

ACTVS PRIMVS.

SCen. I. Zaeharias precatur Psalm. Davidis pro Ecclesiae conservatione, contra hostes DEI Romanos et Idumaei Herodis rabiem.

Scen. II. Gabriel Angeius promittit illi filium Ioannem, praecursorem Messiae. Ibi colloquium Zachariae cum Angelo et obmutescentia, ut sic dicam.

Scen. III. Elisabethae occursus, quae virum excepit mutum cum stupore. Nam sciscitanti nihil respondit, sed tantum annuit et renuit. Putat initio aut vitio mentis laborare aut passum apoplexiam. Itaque vult Medicum accersere: sed ipse renuit, et cibum expetit gestu.

ACTVS SECVNDVS.

SCen. I. Maria lanam ducens, canit ad colum no. Psalmum Davidis.

Scen. II. Gabriel Angelus ex improviso salutat et solatur, eique conceptionem Messiae denunciat. Ibi colloquium quod in Luca habetur.

Scen. III. Elisabetha gravida laudat DEVM, et gratis agit pro sterilitate remotā. Advenit Maria e civitate Nazareth, et salutat cognatam: insans exilit in


page 163, image: s163

utero. Narrat Maria quae audiverit ex angelo. Vbi sanctissimum inter duas faeminas colloquium. Canit Maria et laudat DEVM suo cantico, quod in textu habetur, cui non dissimile est canticum Hannae. I. Samuelis I. Tandem discedit Maria.

Scen. IV. Rebecca ancilla patrem Zachariam vocat: ipsique harrat recens natum filium; quaerit de nomine imponendo, sed nihil respondet, quia mutus. Properat ad uxorem, et vultu significat animi laetitiam: quaerit Rebecca ex Elisabetha, quo nomine velit vocare filium. Mater respondit, Ioannes vocabitur. Hoc idem significat scripturā suā pater in pugillaribus.

Scen. V. Canticum Zachariae.

ACTVS TERTIVS.

SCen. I. Ioseph sponsus Mariae narrat auspiciones suas et studium dissimulandi, ne aut igni cremaretur, aut lapidibus obrucretur secundum Legem Mosis. Exponit, Angeli verbasibi in somnis dicta, ne deserat, nec se illi unquam commisceat, potiusque aliam super hanc ducat de more gentis. Ibi caste respondet Iosephus et pie.

Scen. II. Advenit Maria vicina partui, rogay, ne se deserat: jurat se e nullo concepisse viro. Ipse quae in somnis acceperit, paucis repetit. Inde hortata, ut ad mandatum Caesaris Augusti, secum eat Bethlehemam et suum nomen ibi profiteatur. Quod etiam fit. Nam ambo se statim in viam conferunt.

Scen. III. Ioabus Bethlchemita cognatus Iosephi progreditur et quaeritur de multitudine hospitum et de loci angustia. Si quis tamen veniat nummatus, ei se non denegaturum hospitium.



page 164, image: s164

Sc. IV. Accedit Iosephus, quaeritur quod nusquam inveniat hospitium, ubi cum gravida uxore et partu vicinissima divertat. Ille deducit ipsum ut pauperem et fabrum in stabulum, ubi Maria per noctem parit Christum.

Sc. V. Corydon et Menalcas duo Pastores adveniunt summo mane: narrant, quae audiverint ex angelis. Ea magno sunt solatio matri Mariae et Iosepho: sed ostentui sunt Ioabo et caeteris civibus.

ACTVS QVARTVS.

SCen. I. Simeon ad aram procumbit et orat.

Scen, II. Advenit Iosephus cum Maria, quae adfert duos pullos columbarum et totidem turtures. Quaerit Simeon de nomine pueri: Respondent vocatum a se in circumcisione IESVM, ita mandante Angelo. Ibi Simeon recordatus promissionis sibi factae, irrumpit in hymnum: Nunc dimittis, etc. Simul vaticinatur Mariae dolores et aerumnas.

Scen. III. Accedit etiam Hanna, quae puerum complectitur et exosculatur, laudatque DEVM, etc.

Scen. IV. Rebus confectis redeunt in civitatem suam. Nazareth, et inter eundum gratias agunt DEO, cui se et puerum commendant.

ACTTVS QVINTVS.

SCen. I. Veniunt Magi Hierosolymam et de Messia Rege recensnato, quaerunt ex Herode. Herodes consulit Sacerdotes: iilocum ex Michaea nominant Bethlehem Reliqua extextu.

Scen. II. Abeunt illi Bethlehemam versus, sed Angelus in specie stellae procedit et eos deducit Nazareth ubi consistit fax super domo Mariae. Stolidi pictores deducunt Magos in stabulum Bethlehemiticum. Neque


page 165, image: s165

enim ibi domus Mariae fuit aut Iosephi, sed in Nazareth fuit, quod Matthaeus satis ostendit.

Scen. III. Ingrediuntur ipsi et offerunt suos thesauros. Ibi pulcherrimum colloquium inter Magos, Mariam et Iosephum.

Scen. IV. Digressis istis apparet Gabriel Iosepho in somnis et hortatur ipsum ad fugam, propter insidias Herodis.

Scen. V. Herodes iratus Magis non reversis ad se, mandat, ut omnes anniculi et bini interficiantur.

Scen. VI. Iosephus ex AEgypto recurrens narrat Mariae crudelem Herodis interitum et simul Angeli somnium repetit. Aguntur ibi gratiae DEO vindici malorum et tutori bonorum.

DISPOSITIO COMOEdiae Ruth.

ACTVS PRIMVS.

SCen. I. Colloquuntur Naema, Ruth, Arpa.

Scen. II. Naema et Ruth.

Scen. III. Sara, Abigail, Naema, Ruth.

ACTVS SECVNDVS.

SCen. I. Boas commemorat tempus messis et gratias DEO agit pro anni ubertate.

Scen. II. Philopono ut curet afferri cibum messoribus. Colloquium heri cum servo.

Scen. III. Ruth et Naema de colligendis spicis sive de spicilegio.

Scen. IV. Ruth precatur DEVM et incidit in agrum Boae: rogat Philoponum de spicilegio, qui annuit.



page 166, image: s166

ACTVS TERTIVS.

SCen. I. Hiras et Machir duo messores, de messe, de cibo, de aestu loquuntur: alter etiam de Mabiticā muliere ejusque venustate. Tractant fabrilia fabri.

Scen. II. Advenit Boas, salutat; respondent: quaerit e Philopono quaenam sit mulier.

Scen. III. Boae colloquium cum Ruth.

Scen. IV. Boas ad messores et Philoponum.

Scen. V. Ruth tollit spicas, et gratias agit Deo, properatque ad Socrum.

Scen. VI. Naema et Ruth.

ACTVS QVARTVS.

SCen. I Boashortatur fervos adtrituram, etventi. lationem hordei. Expediuntur Instrumenta, Philoponus jubetut caenam apparare Sichelhencke.

Scen. II., Naema subornat Ruth: ibi muliebre consilium, cui resistit Ruth, et tandem paret: seque induit et cum Naema intrat.

Scen. III. Philoponus adfert fercula in praedium sive horreum mulieri, et vinum ut caenam instruat.

Scen. IV. Boas constituit caenam sumere uberem, et jubet adomare mensam.

Scen. V. Ruth cum Naema de suo mundo loquitur et abit ut exequatur jussa.

ACTVS QVINTVS.

SCen. I. Boas ibi dimittit summo nunc Ruth cum hordeo, circumspiciens anxie, ne quis videat: exponit illi sua consilia.

Scen. II. Naema anxia reditum expectat Ruthae: ibi colloquiom utriusque, wie es abgangen.

Scen. III. Ascendit praetorium, ibique opibus cognatum Hochatum assumptis decem testibus et judicibus


page 167, image: s167

e Senatu Bethlehemitico, quibus indicat propositum animi sui.

Scen. IV. Advenit cognatus Hacha, ibi colloquium, ut est in contextu.

Scen. V. Ducit Boas Ruth, in uxorem et invitat Senatum ad nuptias.

EIVSDEM IN COMOEDIAM Susannam Praefatio, AD MEMMINGAE, CIVITATIS IMPERIAlis Consules, et Senatores.

NVllum vitae genus esse, cui hostis ille humani generis, Diabolus, vehementius insidietur, quam est conjugium: id vero quotidiana nos docet experientia. Scit enim Sathauas hunc ordinem a DEO fuisse initio statim, hoc consilio institutum: ut esset seminarium Ecclesiae et Reipublicae. Quomodo enim genus humanum propagari potuisset citra hunc ordinem? aut quomodo honestae familiae constitui: si nulli in hac vitae consuetudine futuri fuissent conjuges? Belluinam profecto vitam vixissent homines, et pecudum ritu, procreassent sobolem: nisi Deus rem ita ordinasset, instituisset, mandasset; ut duo essent in carne una: hoc est, ut esset masculus et totum foemina conjugium. At hunc pulcherrimum ordinem ut confundat perturbetque, auctor omnis [gap: Greek word(s)] , Diabolus, nihil relinquit intentatum, nihil inausum. Nam aut meretriciis amoribus nuptias inter homines conglutinat, et quibuscunque inhonestis atque, illegitim viis ac ratianibus potest, amantes inter se copulat: Deo ita permittente: aut ubi viam hanc sibi interclusam fuisse animadvertit, hoc tamen agit, ut lites inter


page 168, image: s168

pios conjuges serat: et concordiam illorum dissipet, atque interturbet. Sed quia hoc commodius non potest consequi: quam si ordinem divinum interrumpat: ideo omnibus ingenii nervis in id elaborat: ut aut maritum a fide uxoris, aut uxorem a fide mariti avertat: et vel ambos, vel si ambos non possit, alterutrum conjugem adulterii laqueis irretiat. Quomodo enim facilius possit animos conjugum divellere, quam vel utroque, vel alterutro in hanc fraudem atque perfidiam seducto? Quia vero piorum conjugum custodes sunt angeli: qui furorem Sathanae ab illis prohibent: ideo aliam ipse viam aggreditur. Nam quos adulterio et probro non potest implere atque dissociare: eos calumniis, et falsis suspicionibus adoritur. Est enim calumniator Diabolus: unde etiam nomen accepit. Cujus rei tametsi plurima habemus exempla, quae passim in omnibus omnium gentium ac populorum historiis obvia sunt: tamen omnium maxime conspicua et valde illustria sunt: Susannae et Hildegardis exempla: quae sive vera sunt, sive fabulosa: ita certe. Diaboli in hac re ingenium ac studia, moresque nobis repraesentant: ut nemo pictor accuratius ea possit penicillo delineare. Cum autem utile sit mores Diaboli et sociorum ejus habere cognitos: ut ex illis discamus pericula cavere: calumnias Diabolicorum bominum, qui concordiam piorum conjugum turbare volunt, probe internosse: nihil illis credere: nullas adhibere aures: iccirco duas ego Comoedias conscripsi, Susannam et Hildegardin: in quibus, tanquam in speculo, sycophantarum fraudes, calumnias, maledicta, contumelias licebit, cui libet, contemplari. Et quanquam hae ambae Comoediae, jam pridem una cum Rebecca, in hominum manus pervenerunt: ita tamen illuc pervenerunt, ut eas latuisse malim, quam sic prodiisse: non quidem meā, sed typographorum culpā. Nam ut nihil dicam de illis, a quibus istae Comoediae


page 169, image: s169

primum fuźre in lucem evulgatae: et qui suo magis studuerunt compendio, quam puerorum commodo: quid potuisset mihi tristius accidere: quam quod nuper admodum, e Carniola domum reversus, deprehendi hasce Comoedias, a quodam gregario typographo, me inconsulto et tum temporis extra patriam in Liburnia degente, denuo fuisse procusas: et procusas in papyro vilissima atque abjectissima: et ita procusas atque deturpatas, ut propter omissa alibi verba, omissos alibi integros versus ego memet, in quam plurimis Comoediarum locis, vix potuerim agnoscere? Quapropter operae pretium me facturum arbitratus sum, si hasce Comoedias, a mendis typographorum repurgatas, cum amicis meis, a quibus eas sciebam desiderari, meliori typo communicarem.

Vobis vevo, Nobilissimi, clarissimique et sapientissimi viri, alteram hanc Comoediam, novo et ipsam a me pumice expolitam iccirco, dedicare, et memoria; vestrae sempiternae consecrare volui: quod non modo ex humanissimi, et optimi, ac doctissimi, Viri Iohannis Langii, olim Paedagogii vestri Rectoris humanissime ad me scriptis literis, quarum exemplum subjunxi: sed etiam ex aliorum hominum sermonibus et linguis cognovi: meas Comoediolas vobis non esse ingratas: et de vestro consilio Rebeccam atque Susannam, pueritiae vestrae Scholasticae, pro Terentianis proponi jussas. Quod sane judicium vestrum de meis scriptis, eo mihi gratius est: quod Scio illud et a syncerissimis, et a sapientissimis animis esse profectum. Neque enim vos ii estis, qui nihil literarum intelligatis: et qui toti ab aliorum hominum arbitrio dependatis. Nam vestris oculis videtis neque alienos utendos foris accipitis. Quid enim ego viros dicam, in vestra Rep. summos et optimos? An quisquam sit Meliore Staebenhabero, viro Consulari: aut familiae splendore, aut doctrinarum studiis, aut rerum praeteritarum


page 170, image: s170

exprompta memoria, aut linguae facundia, aut ullo denique laudis genere praestantior? Et quis Albano VVolihardo, sene octogenario, sit venerabilior? quis illo prudentior, et longo rerum usu confirmatior? quis Raphaele Saetelino, quis Ioanne Cellario, viris Consularibus et Scholarchis sit humanior? quis pietatis et sanioris doctrinae amantior? quis literarum et literatorum hominum studiosior? quis omni virtutum et laudum genere ornatior? Quare non est mihi dubium quin vos eodem favore, eademque benevolentia. Susannam meam sitis amplexuri: qua suam amplexus est olim, Ioachimus: etiam adulterii, sed falsi criminis accusatam. Quod igitur restat unum oro precorque Deum Opt. Max. ut is pro sua immensa bonitate vos vestramque Rempub. in vera sui agnitione, et in ocio vitae tranquillo, quam diutissime servet incolumes. Exaravi Argentinae 20. Calend. Novemb. Anno 1584.

Frischlini Praefationes in omnes Comoedias Prophanas. PRIMA IN HILDEGARDIN primae editionis, ad REVERENDISS. ET ILLUSTRISSIMUM Principem ac Dominum, Dn. Eberhardum Abbatem Campidonensem, etc.

HIldegardin meam, Reverendissime Abbas, Princeps Illustrissime: inter Philosphica et Medica studia atque exercitia, aliasque occupationes plurimas, recens mihi natam Comoediam: cui potius dedicem, aut strenae loco, in hujus novi anni bono auspicio tradam, quam T. Reverendae Celsitati? Nam Monasterium Campidonense, ante octingentos annos, abhaec Hildegardi fundatam esse, et hanc historiam, quam nos Latino


page 171, image: s171

et Comico socco iuduimus, e Monasterii vestri penetralibus, et vetustissimis annalibus prodiisse, ejus demque fundationi nunc olim initium praebuisse, nemini est dubium. Quem igitur obtrectatoribus et calumniatoribus patronum meliorem aptioremque opponere potuissem: quam R. T. Celsitatem? Equidem hoc seculum, licet admodum sit doctum, et valde eruditum: tamen ad calumniandum et optima quaevis depravanda ita pra vum sit: ut a Sycophantarum morsibus nihil uspiam sit tutum. Nam nemo unquam sua scripta adversus contumelias et maledicta aliorum ita praemuniet, ut improbi Theones et Momi non habeant, quod suis dentibus arrodant. Itaque hac in Comoedia alius hoc, alius aliud (modo non Veneris Sandalium) reprehendet. Nam alius totam rem fictam et fabulosam esse dicet: alius Carolum Magnum tam iniquo in suam et alias faeminas, tamque impotenti fuisse animo non credet: et quae ille loquitur iratus, ea mihi adscribet, tanque ex animi mei sententia prolata sint. Erunt nonnulli, qui, cum sua vitia in Talando et Benzelone tanquam in speculo contemplabuntur: illis, aut injuriam a me fieri, probioresque ipsos fuisse dicent, aut ambos e mea, non sua, aut Parasitorum loqui sententia judicabunt. Omnium postremi accedent, qui hoc totum scribendistudium, tanquam inutile, frivolum ac stultum esse, vociferabuntur, et intempestiva convivia, ludos aleae, chartarumque aurigationes, et similia studia, quibus illi sunt dediti, impudentissimo ore hisce exercitiis anteponent. Contra quos omnes, etsi tuā, Reverendiss. et Illustriss. Princeps, autoritate, vel solā, satis, superque communitus essem: tamen propter imperitioresqui phateralis et torquatis sermonib. quorundam seduci possunt, pro defensione dignitatis atque existimationis meae, pauca in medium proferam: quae ut R. T. C. boni et aequi consulat, obnixe oro. Quantum igitur ad historiae argumentum attinet, etsi fabulae non dissimile videtur praesertim quod alii


page 172, image: s172

autores, qui de Caroli Magni rebus gestis, vita et morte scripserunt, nihil de hac re memorant: Tamen quia annalibus vestris fidem derogare, est temerarii hominis: nolui ego haec pro commentitiis et fabulosis hactenus agnoscere. Nam multa concurrunt, quae mihi narrationem verisimilem possunt reddere. Constat enim ex historia Rheginonis, Sigeberti Lamberti, Eginhardi, Cuspiniani, Stumpfii, et aliorum; hunc regem Carolum anno Christi 772. celebratis VVormatiae Comitiis, primum bellum fecisse Saxonibus, idola illorum destruxisse, et municissimum castellum Heresburgum destruxisse. Constat eundem sequente anno a Pontifice Adriano in Italiam adversus Desiderium Regem Longobardicum evocatum fuisse: ipsumque cum exercitu in Italiam ingressum, obsedisse Papiam, ubi nobilem postea Academiam, quae etiamnum hodie floret, constituit. Constat illis ipsis temporibus Hermingardin alteram uxorem, non sine magna matris Berthae indignatione, repudiatam esse. Constat Hildegardim anno eodem Monasterium Campidonense inchoasse: idque sequenti anno 774. a Carolo Magno confirmatum fuisse. Etsi autem in hac Comoedia Eberthalius octavi belli Saxonici historiam, quadam anticipatione recitat: tamen quia scenae tantummodo hacratione inservire volui, neminem fore arbitror: qui me propterea reprehensurus sit. Talandum ex concubina natum fuisse Pipino crediderim: cum Bertha uxor Pipini Regis et Carolomanni Carolique Magni mater anno demum 783 tribus circiter mensibus post Hildegardim e vita discesserit. Quod si quis mecum de fide Historica rixari voluerit: eum ego ad annales vestros remittam, quibus contradicentem, facilius vos, quam ego, confutabitis. Quantum vero ad personam Caroli Magni in hoc theatro scenico attinet: velim censores et Momos magnopere orato: ut Theodosii et Pulcheriae exemplum


page 173, image: s173

admodum conforme huic, probe considorent. Nam iste Imperator e re longe minori suspicionem corruptae uxoris concepit: quae nisi fugā salutem quaesi visset, nihilo mitius cum ea, quam cum Hildegardi, actum fuisset. Legant etiam, quid Othoni tertio in re uxoria acciderit: et quam praecipiti judicio Comitem quendam Lodronensem, falsi criminis apud se accusatum, non aliter quam Iosephum Potiphar condemna verit et capite etiam mulctaverit: ipsam quoque adulteram uxorem, tandem deprehensam, igni examina verit. Quam iniquus sit Laches Terentianus omnibus foeminis, propter innocentem et falso suspectam de re levicula uxorem Sostratam, id pueris notum est. Nemo tamen accusat Terentium veluti osorem mulierum. Ego certe ut mulierosum aut uxorium me dici nolim: ita neque foeminei sexus culpator aut osor existi mari velim. Venio ad Talandum et parasitum: qui similiter non ex mea, sed sua, hoc est, parasitica et nequam hominum loquuntur sententia. Nam probum fuisse Talandum: qui reginae Hildegardi stuprum offerre: qui, falsi eam propudii insimulare: qui in discrimen vitae adducere non erubuit: quis quaeso tam perfrictae erit frontis, qui cogitet, quicredat, qui dicat? Fuit ille quidem ex regia stirpe oriundus. Sed quis eum a parasitis et phormionibus seductum, et pra vis vitiis inquinatum fuisse non statuat? An nullos tum temporis parasitos vixisse putandum est? an post Plauti et Terentii tempora omnes Gnatones et peniculos emortuos neque jam ullos superesse censendum est? Errant profecto qui hoc ita cogitant. Habet suos parasitos quod vis seculum: habet Talandos suos quaelibet aetas. Quot enim hodie sunt in multis aulis nequissimi Benzelones: qui Reges et Principes optimos omnium generum voluptatibus, quasi quodam Circaeo poculo inescare et a majorum suorum tramite et vestigiis ad salebras et tesqua vitiorum abducere conantur?


page 174, image: s174

Quot sunt passim locorum consceleratissimi parasiti, qui offae causā, dominos et principe suos prodere non reformidant? Habent omnes Reges, omnesque principes aetatum superiorum domestica exempla, literatum monumentis ad nostram memoriam transmissa in quibus aulicorum et curialium quorundam erga dominos suos perfidia, tam aperte, tamque manifeste conspicitur: ut Tiresiā caeciores esse oporreat, qui ista non vident. Quare non mecum, sed secum ipsis expostulent, qui tales Parasiti sunt, aut qui consortio illorum delectantur. Restant postremi illi, qui Comica et Poetica scripta subsannare non erubescunt. Hi ob oculos sibi proponant homines nobiles: qui Terentium in conscribendis Comoediis adjutabant, assidueque una scribebant: quorum opera in hello, in ocio, in negocio. suo quisque tempore usus est sine superbia: proponant sibi Augustum Caesarem, qui et ipse in scribenda Aiacis Tragoedia vires ingenii tentavit: tandemque cum nihil aut parum profecisset, unā liturā omnibus, quae scripscrat, deletis, interroganti cuidam, quid Aiax illius ageret? respondit, eum non in gladium, sed in spongiam incubuisse. Possum et alia afferre: quae Poeticam, divinissimam humani ingenii facultatem a calumniis Momorum vindicent: Sed quia stulti sibi videntur egregie sapere, quando illis secundum stultitiam suam respondetur: hoc loco Salomonis praecepto morem geram, nec verbum amplius addam. Expediveram me a calumniatoribus satis superque nisi mihi subito, nec opinanti, occurrerent quidam nasutuli, qui me corrugata fronte, naribus crispatis, limis oculis, velut per transennam intuentur. Hi ubi in Comoedia Hildegardin aedes sacras voventem, Caenobia condentem, Regem ipsum apud pontificem commorantem legerint: et hanc Comoediam R. T. C. a me inscriptam viderint: Deus bonc! quib. illi in me verbis insurgent? Hem! isthic est, inquient, qui a Christo redemptore suo, ad Ro. Pontificem


page 175, image: s175

a religione sua ad diversam, a principe suo ad alios abscessit, defecit, descivit. Alii versipellem aut cothurnum calumniabuntur: ut qui utrisque inservire, et animum in ambas partes inflectere velim. Sed ego quid illis respondeam, omnes bonos et sapientes oro, ut probe percipiant. Etenim nihil in hac re novum a me fieri in confesso apud omnes est. Nam et illi, qui a nostra religione diversam profitentur, nostris principibus sua dedicārunt jam olim scripta: praesertim, in quibus non de religionis negocio agitur: et quae, praeter humanitatem ingenuarum artium et liberalium studiorum (quibus omnes homines merito delectantur) nihil sublimius redolent. Fuerunt item e nostris plurimi, homines docti et probi: qui illis sua vicissim nuncuparent. Neque tamen aut illi a sua religione propterea recesserunt: quando nostrorum scripta, de quibus dixi, benevole acceptārunt, et liberaliter ea remunerārunt: neo; nostri homines suam propterea fidem abiurārunt: quando lucubrationes et soetus ingenii sui illis dedicārunt. Georgium Sabinum Brandenburgensem, nostrae religionis hommem, Petrus Bembus, Episcopus Beneventanus, vir doctiss. et eloquentiss. mirifice amavit: et hunc ille mutuo: qui amor (ut quidam dixit) est omnium. optimus. Sed neque Bembus propterea suam religionem deseruit: ut postea Cardinalis presbyternon fieret: neque Sabinus a fide sua discessit, ut Illustrissimi Marchiones Brandenburgenses illum pro transfuga agnoscerent. Ornavit Sabinum Carolus Quintus Imp. ampliss. privilegiis et dignitatibus. Eundem nihilominus Marchiones, quos diximus, pari aut certe majori studio ac favore prosecuti sunt. Possem et alia non dissimilia exempla proserre: si praefacionis legibus non prohiberer. Hoc tantum addam, quod ego item, illorum exemplo, Divum Maximilianum, aeternā memor ā dignissimum Imperatorem, et jam olim vivum; et nunc mortuum, versibus meis


page 176, image: s176

celebrārim: nulla alia de causa, quam ut meum Imperatori optimo debitum studium, quoque modo declararem. Nam qua illi animi moderatione, in hoc perturbato Imperii statu, et hac tanta dissensionum varietate, erga utriusque Religionis homines, suos cives, usus fuerit: id nemini potest ignotum esse. Quare non immerito, ab utriusque etiam Religionis Oratoribus atque Poetis, etiam post mortem defleri, et lugubribus orationibus ornari debuit. Atque utinam ego tam praestantis Imperatoris laudes, eā verborum elegantiā celebrare potuissem: quam praeclarae illius virtutes merebantur. Hoc vere affirmare possum: nisi Ulustriss. Princeps ac D. D. Ludovicus, Dux VVirtenbergicus, etc. D. et Maecenas meus clementissimus, et Academiae Tubingensis Senatus amplissimus ac laudatissimus, mihi hujus rei occasionem praebuissent: nunquam ego tantorum Imperatorum (D. Maximiliani et Rodolphi) laudes aggredi, et ingenii culpa deterere, ausus fuissem. Nam alter superioribus proximis Comitiis Ratisponensibus, pro singulari suo erga humaniores literas favore et studio, datis ad Caes. Ma. literis, me Divo Caesari Rebeccam meam oblaturum, quasi Poetam domesticum, omnibus Imperii statibus officiosissime et diligentissime commendavit. Alter vero tam illustri et magnifico testimonio me abeuntem ornavit ac prosecutus est: ut ego in vita nihil magis exoptem, quam tot summorum virorum commendationi satisfacere. Quare quicquid ornamenti et dignitatis a Caes. Ma. pro meis laboribus reportavi: id non tam mihi, quam illis, quos dixi, acceptum fero. Verum enimvero alia quoque fuerunt incitamenta quae me ad illos labores, et hanc dedicationem impulerunt. Nam unius Imperii cives cum simus omnes, qui utramque Religionem amplectimur: cur amicitiam inter nos mutuis officiis non conservemus, et alamus tantisper, quantisper id salvo cujusque conscientiae jure nobis


page 177, image: s177

liceat? An piacularis sit Poeta Orator, Mathematicus, aut aliarum artium quarumvis humaniorum Professor: si operam suam in tali re, quae conscientiam neutiquam concernit, homini adversae religionis socio collocet? Licet Iurisconsulto, licet Medico inservire utrinque: cur non liceat idem Poetae? Illi aut jura et privilegia utrorum ab adversariis, aut corpora a morbis tuentur atque conservant. Neque eos quisque vir bonus propterea reprehendit. Nam partes officii sui ambo faciunt. Quod si aut prodesse volunt, aut delectare Poetae, aut simul et jucunda et idonea dicere vitae (nam hoc Poecarum officium est) cur tu, quisquis es, me intra hos limites tam angustos cohibere vis: ut meā Poeticā neminem vel honorare vel oblectare, vel ad morum et vitae integritatem informare audeam: nisi ille mecum eandem religionem colat et profiteatur? Quae haec impudentia! quae, malum, audacia! Dicas fortasse, alios Poetas ingenii sui facultatem ad res sacras et honorem DEI illustrandum contulisse. At fecimus nos idem: modo oculos in legendis nostris aperias. Dicas, aliquos hujus seculi Poetas in religio nis suae adversarios acriter esse invectos: et satyris ac pasquillis suas partes desendisse. Miseros profecto omnium religionum Theologos, si sua tueri prius non possint, quam ad auxilia et arma Poecarum confugiant. Ego certe (testor DEVM!) alium finem in meis poematis hactenus nullum habui propositum: quam DEI gloriam versibus illustrare: bonorum virorum laudes decantare: mores malos in comoedia taxare, ut nemo esset, qui in illis se perstrictum esse jure possit dicere. Honores inanes nunquam venatus sum, neque pecuniam aut opes unquam quaesivi. Quicquid optimi ac summi principes sua sponte obtulerunt, id grato animo accepi: hoc jam inde a pueritia edoctus, virtutem ipsam illos contemnere, qui praemia vir tutis contemnunt: Quare semper ita animacus


page 178, image: s178

fui, et etiamnum ita sentio hanc esse et fore perpetuam mihi gloriam: si de meis laboribus et scriptis boni bene et recte sentiant atque loquantur. Nam malorum et invidorum odia nemo in hac vita, quantumvis vir doctus et integer, unquam poterit effugere. Sed de Momis et calumniatoribus dictum est satis. Nunc ad te redeo, Abbas Reverendiss. Princeps Illustrissime: cujus amplissimo nomini hanc Hildegardin meam tum propter has, quas dixi, tum propter alias quoque causas dedicare volui. Nam intellectum est mihi ex sermonibus clarissimi et doctissimi viri Samuelis Milleri, Medici Campidonensis, amici mei veteris, R. T. C. iis ornatum esse virtutibus, quae omnes homines in sui amorem merito possunt rapere. Prudentiā enim tantā esse te retulit. quanta in viro principe requiratur: tum justitia et aequitate talem erga omnes, ut nemo jure quicquam desiderare aut queritari possit: in convictu et sermonibus non austerum, non tetricum, sed suavem et hilarem: liberalem erga omnes, tum praesertim erga inopes et pauperes. Pacis insuper et contordiae ita studiosum: ut omnes incolae, accolae et vicini meliorem loci istius principem exoptare non possent. Regiae sunt hae laudes: et dignae viro principe: eoque digniores ac majores, quod domesticus etiam generis et divitiarum splendor accedit. Nam ex ea familia natus es, quae multis seculis in omni Suevia claruit: et duo amplissima Coenobia jam olim condidit: alterum quidem Martaelense inter Rietlingum et Ehingum, oppida Sueviae, annis ab hinc quadringentis una cum Hugone Pane Palatino Comite Tubingensi, et nobilibus de Hoheneck: alterum verb, Vtonis villam, inter Riedlingam et Biberacum, sola suis sumptibus fundavit: in quo etiam primi conditores Berchtoldus, Conradus et Ioannes, de Lapide, viri quondam fortissimi, et equites Aurati conquiescunt. Pietatis haec et virtutum


page 179, image: s179

suarum monumenta esse majores tui voluerunt: quae posteros ad imitationem avitarum laudum invitarent: qua in re sua illos opinio non fefellit. Nam ut de R. T. C. nihil dicam amplius, quis nesciat, qua pietate qua sapientia, quo animi invicti robore ornati sint Bernhardus; Heinricus et Davides de Stain, fratres tui? in quibus justitiae ne prius mirer, bellive laborem, incertus sum. Ordines illi duxerunt in aliquot bellis summa cum laude: et Henricus quidem famā nominis sui et rebus praeclare gestis totum pene terrarum orbem comple vit: ut de hic tantis viris satius sit tacere (quem ad modum ille de Carthaginc dixit) quam pauca dicere. Quod igitur nunc restat R. T. C. per Musas nostras oro atque obtestor, ut Hildegardin Caroli Magni uxorem, Reginam laudatissimam, Campidonensis Monasterii fundatricem, post tot seculorum memoriam, quasi a mortuis a me resuscitatam, suo hospitio benignissime accipiat, placido vultu libentissime a spiciat, et sua vissimo complexu matronam sanctissimam liberalissime foveat. Pro quo hospitalitatis officio, omnem illa R. T. C. gratitudinem vicissim pollicetur.

Datae e nostro Musaeo. 15. Calend. Februar. Anni 1979. quem Hildegardis R. T. C. et toti Campidonensi Conventui felicem optat.



page 180, image: s180

ALTERA PRAEFATIO in Hildegardin, AD VRBIS IMPERIALIS, NORIBERGAE Consules et Senatores, Nobilissimos.

QVotiescunque de vastitate Liburniae atque Hungariae cogito (cogito autem quotidie) non possum non toto animo ingemiscere. Vbi enim regnum fuit quondam florentissimum: ubi urbes pulcherrimae: ubi arces munitissimae: ubi agri fertilissimi: ubi prata amoenissima: ubi vineae cultissimae: ibi nunc sunt urbium et arcium cadavera: ibi loca filvestria: ibi tesca: ibi lamae: ibi paludes: ibi vastae solitudines: ibi omnia spinis et sentibus obsita. El quis hominum sit tam corneis fibris: qui cum istam regnorum vastitatem aspiciat, sibi a lacrumis temperare possit? Non enim eo cum hoste bellum gerunt Liburni atque Hungari: qui regna constituat: qui urbes et arces instauret: qui Respub. in urbibus, praesidio legum et juris communiat: qui agros, qui prata, qui vineas conservet: sed cum eo hoste belligerant, qui regna evertit: qui urbes et arces diripit: qui Respub. bene constitutas destruit: qui agros, qui prata, qui vineas vastat: qui omnia sibi adversa, longissime latissimeque diruit ac dissipat. Nam exustis agris, abductis in servitutem colonis: vastatis circum circa agris: quid reliqui habere possunt, quo se defendant, urbes cinctae moenibus, aut arces, altissimis impositae montibus: quas ille hostis intactas relinquit? Felices nos, et terque quaterque beatos: qui ab ejusmodi incursionibus hostium immanissi morum tuti sumus: qui extra teli jactum sumus: qui iisdem periculis expositi non sumus: quibus Hungari et Croatae quotidie conflictantur. Fuit equidem et illud aliquando tempus, quo consimilis


page 181, image: s181

fere Germaniae fuit vastitas: immensae locorum solitudines: nullae urbes: nulla oppida: nullae arces. Nam ab eo demum tempore: quo Carolus Magnus, Romani Imperii dignitatem ad Germanos transtulit, coepit patria nostra caput efferre. Tum enim terrae, quae prius jacuerant, incultae, caeptae sunt coli tum deduci coloniae, ubi nulli ante habitabant homines: tum condi urbes amplissimae, arces munitissimae, vici pulcherrimi: tum fundari monasteria: constitui Episcopatus: tum Germania nostra ad eum splendorem, in quo nunc promicat, sensim paulatimque progredi. Felices nos, inquam, feliaees: si bona nostra intelligamus, et alienis periculis sapere discamus: felices, si Deograti simus, quod is per Carolum Magnum, patriam nostram tot amplissimis ornamentis auxit: atque ad hoc summum dignitatis fastigium evexit: felices, si illorum hominum, quos tam iniquo premi jugo videmus, nos quoque misercamur: felices, si nostris opibus nostroque auxilio illorum infortunia et casus adversos sublevemus.

Nam tua res agitur: paries cum proximus ardet:
Et neglecta solent incendia sumere vires.

Quapropter orandus est Deus ille, qui transfert imperia, et stabilit regna: ut is patriae nostrae dignitatem conservet, et Imperatorum ac Regum Principumque consilia regat: et mentem ipsis atque animum Carolinum addat: ne hostem ipsi latius grassari patiantur. Tam enim facile est Deo excitare huic seculo aliquem Carolem: quam facile est eidem hoc Germaniae solum aequare solo Croatico. Sed quorsum isti? dicet aliquis. Eo nimirum, ut intilligatis, viri Nobilissimi atque amplissimi, non frustra a me insertas esse Caroli Magni res bellicas huic Comoediae: quae aliās domest cum casum ejusdem continet. Quia enim constat nobis, quod Magn us ille Carolus, rebus


page 182, image: s182

maximis gestis, hanc Imperii Germanici dignitatem consticuit: et quoi Hildegardis, uxor ejus, filia Hiltebrandi, Suevomu Ducis; monasterium coadidit, in Alemannia amplissimum: ut esset sempiternum monumentum domestici hujus casus; ideo cogitemus, diligenter ac sedulo nobis in id elaborandum, ut his tantis Imperii ornamentis, per Carolum Magnum acquisitis, nos recte utamur, ac perfruamur. Nam, ut cum Poeta loquar.

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri:
Casus inest illīc, hīc erit artis opus.

Quod autem vobis potissimum vestraeque Reipubl. hanc Hildegardim commendare et consecrare volui: effecit non modo nominis vestri splendor, sed etiam Reipub. vestrae summa dignitas. Nam a parvis initiis progressa urbs vestra, ad eam amplitudinem excrevit, ut non modo semet ab aliorum dominatu liberārit: sed alias quoque urbes suo dominio subjecerit. Et quot sunt familiae in urbe vestra quas ad dignitatem equestrem evexit Henricus septimus? quot illius nepos Carolus quartus? quot hujus filius Sigismundus? tres fortissimi Impp. e regum Bohemicorum stirpe procreati? At tametsi nulla est totius Germaniae civitas: quae vel populosior sit, vel artificum operibus illustnor. quam haec vestra: tamen in tanta hominum frequentia, eam adhibetis justitiam, eam aequitatem omnibus et singulis: ut nemo civium de illata sibi a vobis injuria merito possit conqueri. Quid hoc loco dicam de vestra Academia: quam vos maximis sumptibus Alcorfii, quae una est civitatum vestrarum, nuper ante paucos annos condidistis: atque etiamnum liberaliter et benigne conservatis? Sed praeter haec, quae commemoravi, quae testata sunt et illustria: sunt alia multa Reipub. vestrae ornamenta: quae vix verbis possum exequi. Conradus Celtes, primus Germaniae Poeta,


page 183, image: s183

cum multas urbes Germamae perlustrasset in unius Norimbergae tantam pervenit admirationem: ut de ea peculiarem librum confecerit. Et quid Eobanus Hessus? Annon ille etiam luculento carmine laudes vestras mirifice concelebravit? Nihil dicam de aliis compluribus: quorum ingenia vestrae virtutes exercuerunt. Satis est mihi, quod meus Iulius redivivus, Norimbergam veteri Corintho exaequare non dubitat. Quod si haec commemoratio vobis grata est. quam ex primo percipietis Romano Imperatore, Iulio Caesare: grata sit etiam vobis haec Hildegardis, quae primi Germanorum Caesaris uxor fuit. Quam ne jure civitatis vestrae prohibeatis, ipsamet a vobis suppliciter petit: vosque omnes et singulos, cum tota urbe, divinae protectioni et sempiternae Angelorum custodiae commendat, Argentorati. Nonis Novemb. Anno 1584.

NOBILISSIMIS ET PRVDENtissimis viris, Dn. Ioa. Philippo a Kettenheim, Praetori: Dn. Carolo Lorchero, Consulari: et Dn. Nicolao Kniepsio, Quindecemviro Argentoratensib. S. P.

OVoniam ea, quae hanc sequitur, Comoedia, Iulius Redivivus, dedicata et consecrata est a me, nomini et memoria, hujus amplissimae Reipub. Argentinensis, sempiternae: iccirco non putavi committendum: ut sine vest opiaesidio, viri nobilissimi, atque amplissimi, prudenussimique. in lucem hominum abeat: atque ad manus prineipum et optimorum, in hacurbe, virorum iam temporii perveniat. Intelligo enim, mihi, e peregrinis locis


page 184, image: s184

domum reverso, opus esse cum multis ad conata perfidenda adminiculis, tum inprimis eorum hominum ope, atque auxilio: qui et perse. et per alios, in optimarum artium. et literarum studiis promo vendis, plurimum possunt. Non enim raro fit, ut quae optimo animo, a scriptoribus in literas referuntur. ea aut ad optimos quosque non perveniant: aut si perveniant, non perferantur eo, si ne malorum hominum calumniis. Est enim hujus exulcerati seculi ea perversitas: ut quidam improbi, e bonorum et innocentium virorum contumeliis atque injuriis, laudem se inventuros esse confidant. Ac tametsi non sum nescius plerosque optimatum, in hac urbe, de studiis literarum recte sentire: tamen praeteritorum annorum memoria hoc a me efflagitat: ut ego piscatoris icti morem imitari, ac damno accepto, sapere deinceps consuescam: non quod ante hac quicquam a me insipienter scriptum sit, aut quod alius quicunque aliquid, imprudenter a me scriptum esse demonstraverit: sed quod ego videam et reapse intelligam, eas calumnias, quae a malis, et malevolis proficiscuntur, etiam in aliorum hominum mentibus atque animis ita inhaerere: ut vix ullā deinceps oratione, quamlibet verā, rursum evelli possit. Cumque ignotussim ego, hujus urbis amplissimo senatui, aut non ita notus (quanquam famigeratorum culpa) ut esse cuperem: nullos certe aptiores mihi comparare potui patronos, per quos hic Iulius meus toti senatorio ordini commendetur; quam vos triumviros, homines praecoriā, etconsulari dignitate conspicuos: Academiae hujus pul cherrimae Scholarchas. Quis enim candidiori animo affectus sit, erga praeconem Germaniae. et laudum Germanicarum, quam praetor, quam consularis, quam quindecemvir, in primaria totius Germaniae Repub quis meliorem ferat sententiam, de laudibus rei equestris: quae in hoc Iulio celebratur; quam nobilis, et princeps civitatis? quis


page 185, image: s185

rectius judicare possit de libro, et de re libraria, quae itidem in hac Comoedia laudatur, quam literatus, quam Academiae Cancellarius, quam Scholarcha? Equidem magna, ut verum fatear, cum voluptate nuper audivi dicentem te, nobilissime et amplissime vir, Ioannes Philippe Kettenheimi, praetor hujus urbis: cum tu potestatem faceres Decano promovendi magistros. Mirabar enim, te ad veterem prosapiam, et ad eam, quam a majoribus accepisti lucem, caeterasque virtutes, quae in te praedicantur, pietatem, prudentiam, liberalitatem, justitiam, humanitatem, etiam adjungere studia literarum, et famain doctrinae.

Nec minori voluptate afficiebar, cum post in suave illud colloquium venissem: quod mihi, et oprimo doctissimoque viro, Poetae, Oratori et Iurisconsulto, D. Nicolao Reusnero, hujus Academiae Professori, et Scholarum visitatori, tecum fuit, Carole Lorchere: vir praeclarissime, et multis nominibus mihi colendissime: cum nos a solenni prandio, amice inter nos conversaremur, Nam ex illo statim perspexi, vera esse, quae de tuis praestantissimis virtutibus ego jam ante, hominum famā, et literis, quam plurima acceperam. Philipps Cniepsii, quae sit humanitas, quae in Deum, et omnes bonos viros pietasi quod de optimis quibusque bene merendi studium: quis quaeso in hac est Repub. qui nesciat, qui ignoret? Et quomodo ego meliores mihi, meoque Caesari Iulio et Ciceroni parare potuissem amicos et patronos quam vos ipsos, tot tantisque ornatos virtutibus. quantis ad meum institutum mihi opus esse video? Si enim ea velim in lucem edere: quae conscripsi: et quae tot amici a me efflagitant: si coepta velim absolvere: si absolutis ultimam manum addere. facile intelligo, quorum ego hominum patrocinio et praesidio indigeam. Et cur ego de benevolentia vel vestra, vel etiam totius senatus quicquam dubitem? Nam quid possit


page 186, image: s186

caeteris hujus urbis praetoribus esse, vel generis nobilitate, vel studio pietatis. vel fide. vel usu rerum vel humanitate antiquius? quid consulibus, quid Iurisconsultis, quid curialibus, vel pietate prius, vel sapientia praestantius, aut ullo denique laudum genere excellentius? Quod siqui erunt, qui argumentum hujus Comoediae extenuere aunnt: illorum ego animis hoc cogitandum relinquo, quanti illud sit, quod quicquid Cicero loquitur, suis loquitur verbis: quibus adhuc vivus uti solebat: quaeque etiamnum in hominum extant memoria: et quod Caesar, quicquid loquitur: id prope omne, e commentariis suis depromtum, loquitur. In Prisciano vapulante mirati sunt aliqui, Iavellum, Nevisanum. Barberium, nihil aliud loqui, quam quod olim scripserant: et Philonium atque Lilium aliis non uti verbis, quam suis, hoc est, quae in Lilio et Philonio Medicinali passim occurrunt, Quod isti in re ridicula mirandum esse censent: idem haud dubie in re gravi et seria nequaquam culpabunt. Sed ad vos redeo, viri Nobilissimi atque amplissimi: vosque oro et obtestor: ut quae vestra est, de literis et literatis viris, bene merendi alacritas, eam in hoc quoque Iulio promovendo usurpare velitis. Nam hac ratione, non mesolum, hujus Caesaris, atque hujus Ciceronis patrem, sed alios etiam quam plurimos, qui reliquos ingenii mei foetus, summo cum desiderio jamdiu expectant, vobis deinceps obstringetis. Christus, Deus et homo, Optimus Maximus: qui ante annos 1584. in hunc mundum pronatus est: vos vestrasque familias omnipotenti manu suā protegat atque gubernet. Argentorati, Idib. Novemb.

Nicodemus Frischlinus.



page 187, image: s187

IN COMOEDIAM IVLIVM Redivivum Praefatio, ad PRAETOREM, CONSULES, ATQUE Senatum liberae Imperialis urbis Argentoratensis.

SVam cuique patriam esse charissimam. nobilissimi, amplissimi et prudentissimi viri, ostendit nobis sapientissimus ille Poetarum Hometus: proposito exemplo Vlyssis: quicum multis annis domo patria abfuisset, tanto ad extremum desiderio videndae It hacae suae, quamlibet saxosae et asperae, tenebatur, ut etiam optaret fumum de patriis posse videre focis. Nam natale soluw, ut Poetae verbis utar, suā quadam dulcedine cunctos ducit. et immemores non sinit esse sui. Habet enim terra quandam cognationem cum homine, quem produxit et educavit: semperque nobis ii loci versantur ob oculos, quos a primis vitae incunabulis aspeximus atque intuiti sumus. Equidem illam ipsam lucem, quam cum vitae exordio accepimus, patria terra nobis videtur suppeditasse: ut nihil interim dicam de vitali illo aere. quem a prima nostra aetate hausimus: et cui peromnes pueritiae annos assuevimus. Quantam enim aer iste familiaritatem cum natura cujusque hominis habeat: id noc quotidiana experientia, et rerum omnium magister usus perdocet. Videmus enim quanto cum periculo, praestantissimae quaeque naturae, patrium et sibi congenitum aerem cum peregrino plerumque permutent. Quare nemini mirum videri debet: quod optimi quique patriam suam tanto semper amore complexi sunt: quanto fere amore liberi suo parentes prosequuntur. Nam prudentes viri, etiam mortem pro patria


page 188, image: s188

oppetere honestissimum esse censuerunt. Vt enim teterrimum est flagitium, deserere patriam. aut eam hostibus prodere: ita virtus est longe pulch errima defendere patriam: tueri pacem: consulere saluti civium: nocere nemini. prodesse universis. Et quoniam ortus nostti maximam partem Patria sibi vendicat: iccirco decet omnes mortales in id elaborare, ut unusquisque vires ingenii et corporis sui, ad utilitatem comunem conferat: alius quidem laterum objectu, vim hostium, a cervicibus suorum civium propulsando: alius salutaria Reipub. consilia dando: alius aegrotis hominibus, ex arte medica opitulando: alius juventutem in honestis artibus ac disciplinis instituendo: alius denique res majorum, praeclare gestas literis illustrando: et propositis praeteritorum temporum exemplis, homines ad virtutem et honeste facta incitando. Quod cum ita sit, nemine ego tam iniquum in me futurum, esse cofido: qui me vituperet, aut vituperandu ob hoc esse existimet: quod ego amore patriae meae impulsus, homo Germanus, hanc de laudibus Germaniae Comoediam institui. Cum enim patria me non procreārit militem castrensem: neque me docuerit lacertis et armis vim hostilem depellere: sane hanc gloriam et has agendi partes lubens illis concedo, quibus natura et vitae consuetudo studium rei militaris ingeneravit. Sed quando Poetam me fecit patria: omnino decere me arbitror, ut illam munere aliquo Poetico exornem. Nam si prisci vinitores Baccho, grati animi causā, obtulerunt racemos: si veteres agricolae Cereri spicam; si venatores Dianae ramosa vivacis cornua cervi: cur nefas sit, me Poetam dare patriae meae aliquod poema? Nolo igitur pluribus verbis instituti mei rationem reddere: ne, si malevolorum odiis atque calumniis pedem opponam, interim bonorum virorum rectis ac sanis, de meo poemate, judiciis videar non nihil diffidere.



page 189, image: s189

Vobis vero Nobisissimi, Amplissimi et prudentissimi viri, hanc Comoediam, propter duas potissimum cauSas dedicare volui: quarum altera est honorifica, ni fallor, mentio illa hujus amplissimae urbis quam Caesar Iulius et Marcus Cicero, in scenico ludo, satis admirari non possunt. Est enim urbs haec omnium fere laudum, quas reliqua habet Germania, quasi compendium quoddam. Itaque non dubito, quin ista mentio Reipublicae vestrae vobis pergrata sit futura. Altera causa, est amor ille vester et summum spectandi ludos scenicos, in vobis studium, Cui rei indicio est, magnificum illud theatrum, magnis sumptibus hujus Reipublicae extructum: in quo singulis annis aliquot Comoediae et Tragoediae, a studiosis juvenibus, laudatissimae hujus Academiae alumnis agi, atque exhiberi solent. Quod si exterarum gentium laudes, quae in Graecis Latinisque Comoediis atque Tragoediis extant, vos tanto cum studio, e vestris actoribus cognoscitis: minime dubitabo, quin etiam patriae nostrae universae et in primis vestras quoque laudes, ex hoc Iulio meo, et Cicerone: qui meo ingenio revixerunt, paratissimis animis sitis cognituri. Erurit quidem fortasse aliqui, quibus non satisfecero: eo quod non omnia patriae ornamenta, non omnes praeclaros heroes, non omnes fortissimos Imperatores Germanicos, non omnes literatos homines nominatim celebravi. At hoc si facere voluissem, eos imitari debuissem, qui de laudibus illustrium Germaniae virorum, integra nobis composuere volumina. Meo quidem Ciceroni mirum est, reperiri in Germania Socrates. Platones, Aristoteles Laelios, Tuberones, Trebatios, Praxiteles et Sosigenes. Qui autem isti sint, aut quibus appellentur nominibus, hoc qui nescit, is discat ex aliorum integris voluminibus. Sed ad vestrum theatrum redeo: quo si applausum. in venerit meus hic Iulius, animum addetis mihi, ut in hoc argumentis genere majora agrediar.



page 190, image: s190

Quod ergo reliquum est, oro vos viri Nobilissimi et amplissimi prudentissimique, ut Iulium meum, e mortuis resuscitatum, pro vestra clementia et aequanimitate benigne habeatis: meque in vestram tutelam et patrocinium benevole suscipiatis, Etsi enim suos ubique terrarum patronos habent artes et literae: tamen meas quoque literas in bac celeberrima totius Imperii Germanici urbe, habere patronos pervelim, Equidem si respiciam memoriam praeteriti temporis: video in hac Republica semper floruisse optimarum literarum studia, earumque cultores. Quamobrem meus Cicero, quem in scenam produco, sicut et Caesar Iulius, inter alia non possunt satis admirari, tum alias Germaniae Scholas, tum inprimis vestram Academiam: in qua tot summi et clarissimi viri hodie literarum studia profitentur; Fuit enim illis antiquissimis temporibus, quibus vixźre Caesar et Cicero: fuit, inquam, ea Germaniae barbaries. in qua viri et foeminae pariter ignorārunt literarum secreta, ut testatur Cornelius ille Tacitus. At nunc, per Dei gratiam, non Italia modo, sed etiam Graecia Alpes nostras transvolavit. De reliquo cultu patriae nostrae nihil attinet dicere. Nam is adeo conspicuus est, praesertim in magnis Imperii urbibus: ut nostra natio nulli alii videatur locum cedere. Quod si qui extiterint, qui laudes meas dicant esse sordidas. quia sint genti meae propriae: nihil ego movebor istorum oratione. Nam non modo exempla habeo exterarum gentium; in quibus idem fecere ipsarura scriptores: sed novi etiam quod vera hīc scripserim: nihilque nostris hominibus affinxerim vanae aut falsae gloriae. Atque utinam alii populi, aut minus essent nobis iniqui, dum nostris laudibus passim detrahunt: aut certe in laudum suarum praeconiis aliquanto parciores Sed quia de illis hominibus suo loco, et suo tempore dicetur a nobis: iccirco huic Epistolae finem addimus.


page 191, image: s191

Deus Optimus Maximus vos vestros que liberos, et hanc celeberrimam vrbem, ejusque Ecclesiam et Scholam, ad nominis sui laudem et decus, ad animarum vestrarum salutem, ad communis patriae nostrae emolumentum, quam diutissime conservet. Argentorati, Idib. Novemb. Anno 1584.

LECTORI PIO ET AEQVO SALVTEM.

Habes hīc, pie et amice lector, toties et tot amicorum literis a efflagitatam Comoediam Iulium, in qua fabula, siquid tibi displicuerit, non mirabor: mirabor autem, siquid placuerit, aut etiam placere potuerit. Nam si argumenti genus considerem, video multos multa desideraturos. Aliis enim videbor in laudibus Germaniae, fuisse nimius: aliis exiguus, aut certe modicus: praesertim ubi tor sunt illustres Germaniae heroes, qui singuli debuiffent nominari; ut multi judicabunt. Ego vero, ut hisce primo respondeam, non proposui mihi omnes Germanos, laude dignos, in hac Comoedia laudare.

Quomodo enim hoc fieri potuisset? Sed satis mihi fuit per Eobanum Hesum, omnes intelligere viros literatos? sicut per Herminium omnes Harminii similes, in Rep. et re militari claros homines. Quod si quos nominatim celebravi, nolim id ita a me accipi: quasi caeteros ego negligam, aut contemnam, quos non nomino. Omnes enim Hermanos, et omnes Eobanos, id est, omnes Germaniae cives sapientes, pios, literatos et fortes amo, colo et veneror; voloque, hujus animi mei, hanc Comoediam testem, et quasi quoddam sempiternum monumentum ad omnem posteritatem extare. Quod autem multa tibi displicebunt, sicut metuo: quaeso te, tribuas id temporum potius culpae, quam meae voluntati. Nam quo anno haec a me scripta est Comoedia, eodem erant res meae adeo affictae, adeo tragicae:


page 192, image: s192

ut animus meus ad quidvis potius meditandum; quam ad scribendam Comoediam fuerit longe accommodatior. Turcis enim, non Christanis, deploranda fuit tum vita mea: quemadmodum te docuit Epistola quaedam mea, nuper Patavii excusa, una cum qua tuor Panegyricis de victoria Sarmatica. Nam quid obsecro potuisset mihi evenire calamitosius, quam quod optime ab aliis dicta, et optime a me repetita, fuerunt pessime depravata calumniando: et quidem ab iis hominibus: qui cum eam fortunam, in qua me videbant, mihi inviderent; neque tamen causam haberent opprimendi me, arripuźre eam occasionem: cujus nunc ipsos merito pudet, piget et poenitet? Quid acerbius mihi accidere potuisset: quam me opprimi in eadem causa, ab iis: qui, cum defendere me deberent, hinc occasionem sumserunt: ut et me, quem ipsi oderant immerentem: et omnes meas Comoedias: et meas in Virgilium, Horatium et Persium scriptas paraplirases, et meum Latinum Aristophanem, meumque Latinum Callimachum, et meos libros, de arte Grammatica, atque Rhetorica confectos, possent radicitus extirpare? Ita enim suis libris, et suae auctoritati quam optime consultum putabant. Nolo jam de illis dicere: qui cum opetā meā fuissent in negotio, satis noto usi, post [gap: Greek word(s)] accusarunt: quasi alieni quippiam a meo officio commisissem: quod publicus Academiae Professor vitia taxassem, in publica oratione. Et quam tu putas acerbum mihi fuisse: quod Ecclesiae Magdeburgensis minister triginta mendacia adversus me publice scripsit: et publico scripto omnem totius Germaniae nobilitatem, adversus me unum, atque immerentem ausus est concitare? Carmina secessuim cribentis, et ocia quaerunt. Ego vero, cum hanc meditarer Comoediam; tam procul abfui ab ocio, quam prope tum affui negocio. Quare nihil prorsus mirabor, si tibi in hac Comoedia non satis fero: Est


page 193, image: s193

enim cum in omni scripturae genere: tum inprimis in Comico, fortuna scenica valde dubia: propterea quod nulla res sub Sole sit tam difficilis, quam scribere Comoediam: quae quidem summorum et solide doctorum hominum applausum mereatur. Atque haec causa est, quod ex tanto veterum Comicorum numero, tam pauci hodie supersunt: nempe unus ex Graecis Aristophanes, et duo ex Latinis, Plautus et Terentius. Et quoties explosus est cum sua Hecyra Terentius? et quis ille Terentius? nonne Afer ille, cui Romae educato, Latina lingua fuit materna: et quem homines nobilissimi in scribendis Comoediis adjutārunt: non autem oppugnārunt? Quod si tamen intellexero, tibi non omnia displicuisse, quae hīc afferimus: dabitur a nobis opera: ut propediem habeas meliora, atque emendatiora. Interim vale: et da novo Poetae crescendi copiam Argentorati. Idib. Novemb. Anno 1584.

IN PRISCIANVM VAPVlantem Praefatio, AD PERANTIQAE CIVITATIS IMPErii, Nordlingae, Consules, et Senatores.

CVm in Italia essem viri Nobiles: Consules prudentissimi non tam urbium magnificentiam, et agrorum fertilitatem regionumque situm, et amoenitatem admirabar, quam hominum ipsorum mores, mgenia et sermones. Nam permagno mihi eveniebat commodo, ut tum Venetiis, tum Patavii, in noticiam pervenirem summorum virorum, etiam illorum, quorum ego nomina prius, quam ora et vultus noveram: et quorum


page 194, image: s194

in hoc quoque Prisciano, non inhonesti, aut obscura a me jam olim facta fuerat mentio. Sed nihil tamen accidit mihi vel gratius, vel auditu jucundius quam quod intelligebam hanc ipsam mentionem non ingratam fuisse tam doctis, tamque eximiis in Italia viris: quippe qui ultro mihi gratias agerent: quod in hoc lepido et perfaceto Dramate tam honorifice illorum meminissem. Magna quidem est et detestanda quorundam Italorum superbia: qui nos Germanos tam elato supercilio audent contemnere: ut propter paucos, e nostra gente, bestiarum similes, omnes Germanos pro bestiis habeant. Veruntamen ea rursum est multorum Italorum humanitas, praesertim solide doctorum, ut ii praestantium Germanorum ingenia non solum admirentur, sed etiam diligant: neque solum diligant, sed etiam ament. Atque hic, quem dixi, Priscianus cum jam quartum esset in lucem proditurus, et quidem praeeuntibus ipsi trib. feminis castissimis, Rebecca, Susanna, et Hildegardi: comitante autem summo, invictissimo Imperatore, Iulio Caesare: sequentib. Vero ipsum a tergo duabus maximis reginis Venere et Didone: id ego operae mihi credebam dandum esse: ut tum emendatior exiret, quam ante hac tum eorum hominum Nomini atque memoriae consecraretur: quos sciebam hominis et saucii, et multis injuriis affecti, vere atque ex animo commiserescere: et vim manifestam, ab hominibus factiosis Grammatico immerenti illatam, prosua virili profligare, atque defendere. Equidem intellectum est mihi, cum ex literis, tum ex sermonib. Multorum amicorum, id vos agere: ut quam primum fieri possit, ludum literarium, in urbe vestra aut aperiatis novum, aut veterem, ac pene collapsam denuo instauretis. Quod si ita est, gratulor vobis, de hoc laudabili et pio instituto, ita ut debeo, quod vos Ecclesiae, et Reipub. vestrae tam bene prospectum, tamque probe consultum cupitis. Scholae enim, quod intelligitis, utriusque Reipubl. quoddam seminarium sunt: quae nisi recte constituatur, fere majus inde damnum, quam emolumentum ad Ecclesiam Christi


page 195, image: s195

redire solet. Deinde vero vos etiam atque etiam oro: et si quid possum, etiam moneo: ut in Schola sive constituenda, sive instauranda, primum hoc cogitetis, diligenterque cavendum vobis credatis, ne ubique locorum vapulans Priscianus, novo mo do etiam apud vos vapulet. Hoc cujusmodi sit quaeso viri Optimi et praestantissimi, nisi molestum est paucis accipite. Reprehenduntur a me in hoc Prisciano, et instrigili mea Grammatica, aliquot libri insulsissimi, qui passim huc usque in Scholis propositi sunt pueris, ad verbum ediscendi. Cum autem illorum librorum, qui optimus est, sexcentis abundet manifestissimis erroribus: an non intelligitis, viri Prudentissimi, atque Amplissimi, in hanc primam curam, vobis esse totis mentibus insistendum: ut ejusmodi libri futiles atque noxii, ante omnia e Schola vestra exterminentur. Nisi enim pueris proponantur idonei et utiles libri, unde ipsi Graecas et latinas literas addiscant: quid obsecro aliud efficitur: quam ut illi verba, et res obscuras, cumque omni latinitate pugnantes, pro verbis et rebus utilissimis atque optimis arripiant: aut quid aliud quaeritur, quam ut teneris puerorum animis ea venena instillentur, quae postea in omni reliqua vita, omnem illorum orationem defoedant, atque contaminent? Et quando e strigili, atque Prisciano meo intelligitis tot absurda, tot illatina, tot falsa, tot inutilia, tot damnosa tradi in Scholis, et quidem ex istis pervulgaris libellis: nolite quaeso committere Patres optimi, ut liberi vestri in cjusmodi errorum salebras consulto praecipitentur: aut propter res nullius pretii, cum vapulante Prisciano vapulent, et ferula indoctorum, atque adhuc docendorum hominum tam inique verberentur. Quod ut pluribus verbis vos moneam, nihil est opus: neque mihi conveniens, ne forte videar, aut prudentiae vestrae aliquid diffidere, aut consilium dare, non rogatus. Iesuitae, qui hodie vocantur, ut scudiis discipulorum suorum post


page 196, image: s196

hac melius consulant: jam nunc collatis sententiis, unam meditantur conscribere Grammiticen, unam Dialecticen, et unam Rhethoricen: quorum librorum deinceps communis sit usus in septuaginta Iesuitarum collegiis. Laudabile est sane hoc institutum, et consilium valde prudens, et quo uno majus illi damnum dabunt suis adversariis: quam centum annorum consultationibus et commentationibus dare potuissent. Vbi enim conjunctis viribus agitur: et ubi indoctior doctiorem audit: sem perque alter alteri manum praebet: ibi fieri non potest, quin tandem inveniatur id, quod quaeritur. Quo certe magis detestanda est nostrorum hominum rabies, quod suos illi errores ne quidem volunt agnoscere, ne dum emendare, sed illos aliorum hominum una errantium patrocinio adhuc defendere: et per vim in Scholis retinere. Itaque nihil tale sperandum est nobis, quantisper illae furiae in consilium Reipub. literariae adhibentur: quale et jam praestitum a Iesuitis vidimus: et propediem longe majus praestitum iri videbimus. Nam ubi civitates, ubi Scholae, ubi Academiae, ubi pro vinciae, de libris pessimis severiter ad monitae, nihilominus oscitantur, suumque officium negligunt: ibi Iesuitae, homines eleganter docti, et viri prudentes recordantur suum. Sed ad Priscianum redeo: quem turpiter vulneratum, et misere saucium vobis, viri praestantissimi, Consules, et Senatores amplissimi, de meliori nota commendatum esse volo, et fore quoque non dubito. Nam ea ornati estis prudentia, ea pietate, ea fide, ea humanitate: ut ista quae dico, sicut et alia Reipub. vestrae ornamenta in vobis sint summa. Quare nihil aliud restat, quam precari Deum, ut is vos omnes, cum uxoribus et liberis vestris conservet, vobisque et toti civitatis vestrae annum hunc octogesimum quintum jam jam neuntem felicem, atque auspicatum esse velit. Datae Argentorati 13. Calend. Ianu. Anno 1584.



page 197, image: s197

NICODEMVS FRISCHLINVS Salomoni Frenzelio Poetae L. salutem.

SCcribis inter alia ad me, circumferri Tubingas a quibusdam magistellis, nugacissimum, sordidissimum et stolidissimum Epigramma hexastichum: quod sceleratus quidam asinus in me scripserit. Sed quia tu nomen illius nebulonis non exprimis: ego nescio, quibus in latebris, ista tam virulenta vipera sese occultet. Gratissimum mihi feceris, si eum hominem mihi nomines, et eam mensam, ad quam volenti tibi istud Epigramma describere, illum, cujus erat, eripuisse, ais. Atque hoc ut facias, te non soulm oro, sed etiam hortor: et hortor per eam Palatii Caesarii dignitatem, cujus beneficio, tu summos in re Poetica honores assecutus es: etiam Doctoreis honoribus omni juris ratione aequales. Nam me quoque ejusdem Palatii Comitem esse, non ignoras. Interim vero nolim hoc tibi mirum videri: quod ejusmodi sunt nebulones et sycophantae, in patria mea, omnium nebulonum et sycophantarum longe nequissimi: qui N. N. pessimi ardelionis, exemplum secuti, omnis generis convicia in me immerentissimum aut ipsimet dicunt scribuntque, aut alios dicentes et recitantes cum risu et voluptate audiunt: ac non potius meam auctoritatem et famam, ut hominis de universa patria, fortasse non omnino male meriti: contra ejusmodi fures, et nequam sycophantas defendunt. Nosti illud: nemo propheta acceptus in patria. Sed consolatur me recte dictorum et factorum in omni vita mea, bona conscientia: tum inprimis aliorum quoque et meliorum hominum de mehononfica judicia atque testimonia: quae ego hisce Comoediis, pro vindicando honore meo, adjungenda duxi: ut et tu, et alli similes tui, jam deinceps habeatis, quod


page 198, image: s198

istis asininis crepitibus, quibus ego aliās sublato pede opipedere soleo, possitis opponere. Nam hac ratione istos teterrimos nebulones, crucemque meritos furciferos, perfacile irridebitis. Argentorati, Idibus Decembris. LXXXIIII.

AVCTORIS AD LECTOrem aequum admonitio.

NE quis in hoc Dramate existimet a me reprehendi, aut studia Philosophica, aut doctrinam medicam, aut Disciplinam juris civilis, aut denique hanc aliamve religionem: sciat aequus lector, nihil hīc taxari, nihil rideri nihil carpi praeter fordidum sermonis genus: quod superioribus seculis, omnia artium et doctrinarum studia, quasi diluvium quoddam inundavit. Equidem Thomas et Scotus tam profunde fuerunt docti: ut mihi videantur multa in Philosophia vidisse, quae ipsum Aristotelem latere potuissent: sed genus sermonis, quo utuntur tam ineptum est, tamque insulsum, ut nihil possit dici ineptius, nihilque insulsius. Quod autem mores Quodlibetarii sacerdotis e Malleolo carpuntur: id boni et innocentes, non ad se, sed ad malos pertinere sciant. Nam horum luxuriae, Naevisanus in sylva Nuptiali eandem, quam nos, medicinam adhibet. Neque Philippus aut Erasmus in hoc dramate de negotio religionis, aut de articulis fidei disputant: sed tantum de studiis agunt humanioribus, et de rebus, quae pertinent ad universos. Qua quidem de re breviter te admonendum esse putavimus, ne quis calumniator, aut sycophanta mentem et nostram, et nostrorum verborum temerario ausu possit invertere. Vale et Priscianum saucium pro tua virili, sana et cura. Argentorati, Anno etc. 84. Calend. Ianuarii.



page 199, image: s199

EPIGRAMMA IN COMOEdiam posthumam Phasmas: Cur sint tot haereses.

VNa fides: et vera fides estuna. quid, inquis,
Ergo tot Haeresium schismata ubque vigent?
Nempe Vnus DEVS est verus: sed plurima contra
Numina: quae falso mundus honore colit.

EX TRAGOEDIARVM [correction of the transcriber; in the print TRAGEDIOARVM] LATInarum tomo uno, duas tantum, Venerem et Didonem habemus; quarum praefationes hic annectemus. PRIMA EST AD GENEROSO ET ILLUstres Dominos, D. Conradum, Dn. Adelvvicum, et Dn. Hermannum: Comites a Tubingen: Dominos in Liechteneck, etc. scripta in Venerem.

CVm adhuc Tubingae, in mea Patria, praelegerem studiosis literarum adolescentibus, Virgilii AEneida: id negotii, credebam mihi datum: ut studiis discentium prodesset, quem tunc in praelegendo suscipiebam, labor. Nam et de rebus, quae in eo opere tractantur, et de verbis, quibus istae res, a Poeta exprimuntur, tum ipsemet cogitabam diligenter, tum auditores quoque meos diligentissime cogitare jubebam. Etsi enim res quae ibi tractantur, magna ex parte sunt fictae et fabulosae, tamen ita fictae sunt, ut aliquam veri habeant similitudinem: et ut moneant lectorem, de rebus veris, maximeque


page 200, image: s200

arduis. Sed quia nos jam olim, de varietate rerum optimarum et maximarum, quae in AEneide proponuntur, peculiarem orationem scripsimus: ideo lectorem eo remittimus. Iam enim de verbis, eorumque imitatione duntaxat aliquid hoc loco praefari constituimus. Nam in hac re omnis virtus oratoris perfecti consistit ut apte possit verba et Phrasin veterum auctorum imitari: et quasi consimilia quaedam opera antiquis operibus efformare. Quare in explicatione verborum primam dabam hanc operam: ut ostenderem, quid esset proprie dictum, quid figurate, quid usitate, quid Puetice. Deinde paraphrasin dictabam: cuismodi edita est a nobis, in Bucolica et Georgica Virgilii, et in Satyras Persii: et cujusmodi habemus scriptam a nobis, in Epistolarum libros Horatii. Postremo etiam hoc agebamus: ut absolutus liber in formam Tragoediae redigeretur: ita ut a me praelecta et a pueris percepta, possent in scenam produci. Nam hac ratione putavimus, etiam memoriae adolescentum exercendae, et aptae actioni comparandae, non male consultum iri. Etsi autem eam grandiloquentiam non sumus consecuti, quam Seneca in suis Tragoedii, et quam Buchananus noster, in suo Iephthe: id tamen operae a nobis datum fuit: ut Phrasin Virgilii retineremus: et quoad ejus fieri posset, nullum aliunde verbum quaereremus. Hoc studium nostrum, cum amicis nostris probari videremus. passi sumus annis superioribus, unam illarum Tragoediarum in lucem prodire: quae Dido inscribitur: et ex quarto Virgilii operis libro petita est. Hanc autem Venterem, ex primo ejusdem operis libro conscriptam Comoediam, ut vobis, generisi atque illustres Comites, potissimum dedicarem, causae fuerunt non omnino nullae. Nam Iulium meum, cum is Tubingae ageretur, me adhuc extra patriam apud Carniolanos commorante, vos applausu vestro mirifice approbastis: cumque is in lucem


page 201, image: s201

jam prodeat: volui hanc Venerem ei esse comitem: quando Venerem Poetae aliās dicunt gentis Iuliae, ab AEnea ortae, primam parentem extitisse. Accedit huc, quod vos me, meamque familiam, e peregrinis locis in patriam reversos, summa humanitate excepistis: et tantis affecistis beneficiis, quanta nos nullo unquam tempore compensare poterimus. Atque utinam coeptam in explicatione Dialecticae meae telam, licuisset mihi pertexere: quandoquidem vestram diligentiam, et studium discendi, tam ardens in vobis animadverti. Sed quia typographorum inopia factum est, ut huc proficiscerer, librorum edendorum causa: dabitis vos absentiae meae veniam: et hac Venere mea desiderium mei interim exatia bitis. Vbi Aristophanem et Callimachum meum videro in lucem editos, cum Paraphrastica interpretatione, Virgilii, Horatii et Persii: nec non meam utramque Grammaticen et meum Nomenclatorem, et meas omnes Comoedias, uno comprehensas volumine: ibi demum constitui meam revisere familiam. Nam hisce operibus meis extremam volo addere manum: et eam, quae in corrigendis Typographorumerratis insumitur opera, ipsemet mihi sumere: ut libri mei quoad ejus fieri potest, emendatissimi in lucem prodeant. Ante omnia autem huc me impulit splendor familiae et virtutum vestrarum, ut hanc Venerem vobis consecrarem. Nati enim estis ex ea familia, quae cum olim amplissimas teneret ditiones in omni Suevia, plaerasque possessiones suas, ad cultum religionis et ad studia pietatis contulit. Nam Rudolphus, Palatinus Tubingensis, circa annum Christi millesimum octogesimum, nobile illud et opulentum monasterium fundavit Bebenhusium: et Mangoldus atque Anshelmus, Palatibi Tubingenses, Blaubiriam ad fontes Blavi, et Anhusium, in valle Brentiana duo amplissima monasteria posuerunt. Marquardus item si nomen recte memini, comes Tubingensis,


page 202, image: s202

minorem Augiam, in lacus Brigantini insula, aedificavit. Quid dicam de Hugone, Palatino Tubingensi, comite Brigantiae, Domino Ruggae et Gerenhusii? qui adversus Guelfum Bavariae ducem potentissimum, arma gessit, et vim sibi inferentem, in Campis Tubingensibus, ingenti praelio superavit? Habetis, ni fallor, praecipuos familiae vestrae heroes, a sexcentis annis ad hunc usque diem repetitos, atque a me consignatos: quorum virtutes, tanquam domesticum exemplum, vobis quotidie versantur ob oculos. Sed cum inanis sit illa gloria, quae in veterum imaginibus posita est: nisi propria virtus ad illam accedat: vos certe omne punctum aufertis, qui acceptam a majoribus vestris lucem, vitae vestrae actionibus adeo non obscuratis, ut eam longe, quam fuit unquam, illustriorem reddatis. Quae enim haec est pietas vestra: qui amor doctrinae coelestis: quod vos sacras conciones non auditis tantum, sed etiam calamo excipitis? Quae ista humanitas vestra, quia viros doctos et literatos, tanto amore prosequimini? Quae isthaec discendi cupiditas, quod non modo publicas lectiones frequentatis: sed etiam privatis exercitationibus domi intra vestros parietes quotidie operam datis? Et quid ego te laudem, Conrade, aut quid te praedicem? Vereor certe, ne si in os te laudem, videar inimicis meis adulari tibi velle. Sed sive ita illis videar, sive non: dicam, quod me [gap: Greek word(s)] . Etsi enim tacere vellem de tuis laudibus, tamen non sineret me tacere illa virtus tua, quam nuper admodum declaravit oratio tua, tam docta, tam polita, tam sapiens, tam graviter a te dicta: cum tu in coetu Scholastico abdicares te magistratu Academico: quem praeterito hoc semestri, summa cum dignitate et summa cum laude, gessisti. Quid dicam de meo Adelvico, de meo Hermano: duabus illustrissimis animis? Nam quoties illius conversationis nostrae, tam suavis recordor: quoties nostrae Musicae: quoties


page 203, image: s203

colloquiorum: toties mihi refricatur summum illud, et vix effabile desiderium, vos revisendi. DEVS Optimus Maximus, vos cum vestro piissimo, et doctissimo praeceptore Casparo Kantengieser: viro integerrimo et amico meo suavissimo, non modo ad reditum meum, sed deinceps quoque per omnem vitam, diutissime servet incolumes: idemque studia vestra dirigat, ad Ecclesiae suae, Reique publ. utilitatem, ad civium vestrorum salutem, ad nominis vestri decus et ornamentum. Argentinae: Idibus Novemb. Anno 84.

SECVNDA IN DIDONVM AD NOBILEM ET ERUDITUM IUVEnem, Dn. Othonem Rosaecrantzium Danum.

OMnes Virgilianae AEneidis libros esse Tragicos, aut certe instar Tragoediarum, nemo ignorat, qui in hoc auctore paulo diligentius est versatus. Nam quod suis constent Dialogismis et colloquiis, quod personis sublimibus, quod verbis magnificis, quod denique suis quibusdam actibus, id vero tam est notum, ut ne pueri quidem nesciant. Sed et Tragicas esse catastrophas singulorum librorum, ex his, quae sequuntur, manifestum fiet omnibus. Nam etsi primus liber Comoediae videtur similior, quam Tragoediae, (fi ad laetam catastrophen respicias) tamen in aliis omnibus tristes sunt magnarum personarum exitus. Igitur secundus liber in fine, mortem Creusae continet: tertius Anchisae: quartus Didonis: quintus Palinuri: sextus interitum Marcelli: septimus ante Catalogum, recitat caedem Galesi et Almonis: octavus interitum Caci: nonus praeter occidionem Nisi et Euryali, etiam circa


page 204, image: s204

finem Numani casum exponit: Decimus vero morte Mezentii, undecimus nece Camillae, duodecimus caede Turni finitur. Haec cogitatio eo me impulit, nobilissime Rosecranzi, ut de Virgiliana AEneide in Tragoedias redigenda jam olim meditari mecum coeperim. Nam eodem modo Euripidem et Sophoclem, suas ex Homero confecisse Tragoedias animadverto, quo Caecilius, Actius, Ennius, et alii sua composuerunt apud Latinos Dramata. Nec dubito, quin hisce initiis cothurnatus Seneca, ad Latinam Tragoediam scribendam nunc olim prodierit. Quorum ego exemplum imitari constituo, et quidem multo, quam illi fecerunt, liberius: dum istud consequar, quod quaerito. Volo enim juventutem exercere in mea Schola Poetica, ut primo ediscant Virgilii phrasin, et genus illud dicendi grandiloquum, ac numeris vinctum. Deinde volo illos haec eadem, quae edidicerunt, in scena recitare: ut non solum memoria illorum crebro usu acuatur: sed etiam decori gestus, et apta pronunciatio condoceatur. Volo denique animum accendi et excitari in tenera aetate, ut aliquando viri facti, promtius et cordatius coram aliis, praesertim in coetibus et conventibus publicis, loquantur. Hoc animi mei propositum nulli bono ac sapienti displiciturum esse arbitror. Primam vero nunc edo e quarto libro Tragoediam, in quo explicando, et paraphrasi reddendo, nunc versor. Vbi videro hanc operam meam viris bonis probari: et studiosae juventuti non esse inutilem: idem praestabo in caeteris omnibus, quod in hoc quarto libro praestiti. Caeterum, cur tuo potissimum nomini has Tragoediarum primitias voluerim dedicare, causae sunt variae et multiplices. Primum enim, cum tu sis ex illorum grege, qui me Caesaris commentarios de bello Gallico explicantem audiunt: volo hunc ingenii mei qualemcunque foetum, mei in te, tuique similes, animi esse pignus, et sempiternum monumentum. Nam


page 205, image: s205

meos ego auditores et amo et diligo: ut qui non modo illorum linguas eleganti oratione, ex Caesaris et Virgilii libris, sed etiam vitam et mores eorundem, propositis exemplis virtutum ex iisdem, informare studeo. Deinde, cum tu sis ortu nobili satus, et antiquis majorum imaginibus niteas, volo hanc [gap: Greek word(s)] meae in te, tuique similes, observantiae publicum esse testimonium. Omnes enim, qui genus suum praeclare factis, virtutumque et optimarum artium et linguarum studio condecorant, ex animo colo, veneror, et ab omnibus bonis coli atque observari volo et jubeo. Fuźre tales apud nos, superioribus annis, tui populares, Biornos: vere nobiles adolescentes: et praeceptor illorum ipse etiam nobilis, ac vir apprime doctus: quorum memoriam nulla dies animo meo unquam eximet. Fuit talis et Frisius: nae! doctus et modestus e nobilitate Danica juvenis: cujus ego ex ore nunquam culpatam audivi orationem promanare. Accedit huc, quod Patrem tu habes GEORGIVM ROSAECRANTZIVM virum syncerae religionis studiosissimum, magnum pietate, consilio, doctrina, rerumque usu: lumen totius Daniae, et Regiae Majestati a secretioribus regni consiliis. Hujus te vestigiis insistere, et optimarum virtutum studio ad eundem scopum, quem ille attigit, tam diligenter collimare, jure optimo omnes boni laetantur, tibique prosperum negotiorum successum, et inoffensae vitae curriculum ex animo mecum optant. Accipias igitur aequo animo, quidquid hoc est chartacei muneris: et libri hujus pretium non ex mole, sed ex opere: studium vero autoris ex voluntate, non ex facto, judica. DEVS te, una cum praeceptore tuo NICOLAO FREITAGIO HADELENSI, viro pietatis, religionis, et omnium virtutum, servantissimo, multaque eruditione praestantissimo, tucatur ac protegae: salvos que et incolumes ambos in patriam reducat: et omnia


page 206, image: s206

coepta vestra dirigat ad nominis sui gloriam: ad Ecclesiae Reique Publ. utilitatem: ad familiae ornamentum: ad salutem animarum sempiternam. Tubingae, 25. Iunii. Anno etc. 81.

NICODEMVS FRISCLINVS viris nobilissimis et clarissimis, passim in Germania, Italia, Gallia; Dania atque Hungaria degentibus, amicis suis suavissimis, S. P.

SExcentas a vobis accepi epistolas, viri Nobilissimi atque clarissimi: in quibus aliqui vestrum me subinde exhortantur, ut si quas habeam novas Comoedias, eas in lucem proferam: si nullas habeam, ut novas componam: meque ad hoc scribendi genus, totum conferam. Alii me hortantur, ut meos Panegyricos: quos edidi de Austriacis Caesaribus et de victoria Sarmatica, et de Nuptiis VVirtenbergicis, et de Horologico Argentinensi: et quos domi scriptos habeo de Natali Christi, de Morte, de Resurrectione, et de ascensu ejusdem: eos uno volumine compraehensos in vulgus emanare patiar. Si qui vestrum ex Elegiis majorem voluptatem capiunt: ii hoc unice assidueque urgent: ut eas, quas diversis edidi temporibus, et nuper innovem libros digessi Elegias, rerum varietate jucundas, et argumentorum novitate amabiles: eas inquam, primo quovis tempore, cum lectoribus communicem. Plerique vestrūm auctores mihi sunt, ut ad paraphrasin Bucolicorum et Georgicorum Virgilii, etiam paraphrasin AEneidos adjungam: et ad paraphrasin, quam scripsi in Persium, et Horatium, addam quoque paraphrasin in Iuvenalem. Non pauci e


page 207, image: s207

vobis sunt, qui suis me calamis, tanquam stimulis et calcaribus quibusdam, eo conantur impellere: ut ad Hymnorum Callimachi versionem, jam olim in Gallia edidam, et nuper a quodam plagiario, mihi furtim ablatam: tum etiam ad quinque Comoedias Aristophanis priores, quas ante quinquennium verti, sex reliquas adjiciam. Non desunt e vobis, qui, postquam legissent meam Strigilem Grammaticam, et octo libros, quos de hac arte, in. Italia edidi, et quinque libros, quos de Astronomica disciplina confectos habeo, qui, inquam, sat bene longis Epistolis me quotidie fere monent: ut quicquid est ingenii mei id omne ad illustrandas artes humanitatis conferam: et post recusam Grammaticen, editamque Astronomiam, mox omnem animum, ad recognoscenda artis Dialecticae et Rhethoricae praecepta revocem. Quid? quod nonnulli vestrūm, lecto eo consilio, quod nos generosae indolis puero, D. Francisco a Batthyam, Hungariae Regulo, nuper in Pannonia dedimus: subinde me hortari non desistunt: ut Nomenclaturam meam in tres libros, secundum seriem decem Categoriarum distributam, omni morā sublatā, in lucem hominum emittam. Nam de meis in Ciceronem, in Virgilium, in Horatium, in Caesarem, in Salustium commentariis: deque orationibus et exercitationibus Scholasticis, nihil hoc loco vobis pollicitari audeo. Iacent enim ista omnia, adhuc in suis pulveribus: neque temporis hujus iniqua conditio, manum me illis admovere patitur. At quorsum tandem, viri optimi et humanissimi. tot admonitiones, tot exhortationes vestrae? Nam si vos, imperitos rerum aestimatores adhibeatis in consilium: facile intelligetis, nihil opus esse meis lucubiationibus, et commentationibus: praesertim in tanta optimorum librorum copia, tantaque scribentium multitudine. Credunt enim isti homines, posteritatem si qua


page 208, image: s208

est futura, tam commode carere posse meis libris: quam commode iisdem caruit aetas superior: in qua non minus docti viri extiterunt, quam hodie existunt. Quasi vero ante Erasmum et Philippum, nulli fuerint viri docti et literati: aut quasi post Erasmi et Philippi praeclaras, in artibus tradendis, navatas operas istorum imitatorum, et servarum pecudum furtivis lucubrationibus, et stolidissimis libris, haec aetas carere non potuisset: aut potius carere non debuisset. Iulius Caesar Scaliger, vir summo ingenio. summo judicio, et quo ego solide doctiorem, multis seculis neminem extitisse arbitror: in libro de causis linguae Latinae scripto, ultra trecentos et quinquaginta errores demonstravit: quibus Philippi et Linacri, optimorum proximis annis Grammaticorum libri referti sunt. Ego vero in mea Strigili, adhuc alios trecentos commonstravi: quibus novi compilatores, artem istam Grammacam turpissime conspurcarunt. Nam longe aliud est, mihi credite, artem aliquam comprehendere praeceptis: quorum adminiculo tradatur lingua Latina, aut Graeca a magistris: discatur a discipulis: et artem traditam proponere discendam pueris. Illic enim requiritur subactum judicium: et vernacularum causarum cognitio: quae sine exquisita Philosophiae scientia haberi non potest. Quomodo enim artem aliquam illi homines conscribant: qui solidae Philosophiae micam in se non habent? Et quotus quisque est, e tanto Grammaticorum numero, qui artis hujus principia intelligat. nedum ut ex iis possit idonea praecepta exstruere? Quamobrem mihil me movent imperitorum hominum de meis artibus, quas trado, inerudita et plane asinina judicia. Quantum vero ad vos attinet, viri optimi et doctissimi, qui de meis laboribus longe aliter judicatis: si vos putatis tantum emolumenti, quantum scribitis ad rempub. literariam e meis lucubrationibus rediturum: age morem ego vobis geram: et, si vos


page 209, image: s209

Typographum meum eo incitaveritis, ut operam suam praestet, edam omnia, quae domi conscripta habeo: et edam castigata, et absque mendis: quoad ejus fieri potest. Quia enim malorum et sutilium scriptorum culpa, Typographi toties in fraudem et damnum inducuntur: ideo fit, ut hodie innocentes libri pro nocentibus poenas pendant: et saepe optimorum librorum auctores, tinearum et blattarum dentibus corrodantur: quibus ejusmodi compilatorum sutelae potius erant discerpendae atque dilacerandae. Quod si etiam Moecenatem mihi inveneritis: qui liberales in me sustentando faciat sumtus: et qui me in ocio tranquillo constituat: polliceor vobis, quod omnia, quae coepta sunt, Deo vitam et sanitatem annuente, intra biennium, aut etiam citius sim absoluturus. Haec ad plurimas vestras, quas ad me dedistis literas, breviter respondere volui. Nam singulis ut responderem, pene unius mensis integri tempus efflagitaret Valete viri Nobilissimi et charissimi, amici colendi. Argentorati Calend. Decemb. Anno 1584.

SEQVITVR PARS ELEGIACA, In librum 2. Elegiarum de Poetis Lutheranis et Calvinianis, Epistola ad Lectorem.

EXhibitus, mihi fuerat Brunsuigae liber, Pie Lector, aestate superiore, redeunti domum ab exequiis, illustriss. Ducis Brunsuicensis, D. Iulii, piae memoriae. Ejus libri auctorem se si mulārat, quidam Silesius, M. Sebastianus Goblerus, homo aut in rerum naturā nullus, aut certe obscurissimus. Sed neque Typographi qui excuderant, nec loci, unde prodierat, nomen ei libro fuerat additum. Erat autem scriptus contra D. Polycarpi


page 210, image: s210

Leiseri Apologiam, quā ipse usus fuerat adverus Vesebeccianorum haeredum diffamationem. Vbi legere cepissem, nihil ibi inveni, praeterquam in singulis fere lineis, aut mordax aliquod scomma, qualibus uti solent publici Sanniones et Mimi, aut aliquod tetrum, et disputatore Theologo valde indignum convitium. Nam ut de Polycarpo solo dicam, omissis aliis, quibus in eodem libro maledicitur: vocatur is per contumeliam, mordax et virulentus calumniator, corruptor juventutis, contemtor Praeceptorum, blacterator futilis, Epicureus Spermologus, qui novos Deos, et novum cultum sit commentus, contra Augustanam Confessionem, superbus et inflatus Flaccianus, Scriptor librorum triobolarium, stipes et caudex, ac vix dignus, qui Vesembeccii sit calefactor, auctor libelli famosi in Vesebeccium cum sua funebri concione contumeliosā, vir levis et lubricae fidei, Asinus, Fur et Latro, beanus, cujus ruditas in nullo toleranda trivio, ac ne puero quidem, mendax, circulator et Agyrta in concionibus, quales sunt Seplasiarii et circumforanei, homo futilis, auctor seditionis, eversor Scholarum, et Ecclesiarum, impudens et mendax calumniator, Lutheri palpo, homo virulenti cordis, et amaro felle, fugitivus e stipendio Tubingensi, Poly crusius, genimen viperarum et scorpionum, helluo VVitebergensis, Diabolus odii et iracundiae, vespillo et pollinctor nobilium, Sacrilegus, propheta ardelio: et quid non? Sed et amici Polycarpi dicuntur homines leves, curiosi instigatores, ut omnia raptim et stulte agantur. Civitas ipsa Brunsuicensis aperte accusatur, quasi non alios praeficiat Scholis et Ecclesiis suis homines, nisi eos tantum qui Principum et Electorum Academiis et Ecclesiis indesinenter soleant convitiari. Qui quidem ictus, non tam alios, quam me quoque feriebant, ut qui eodem tempore Vitebergā una cum Polycarpo fueram vocatus Brunsuigam. Etsi autem nihil mihi acciderat


page 211, image: s211

novi, ut qui nōram ejusmodi ingenia, ab aliquot jam annis; tamen hoc mihi permirum videbatur, quod Philippus et Camerarius in eo libro dicerentur annumerandi Calvinianis, et quod Lutherus non modo Germaniae Principum calumniator appellaretur, sed quod multorum etiam teterrimorum errorum, de tota re Sacramentaria, quae praecipua est pars doctrinae Christianae, reus ageretur. Hos enim errores a Philippo fuisse deprehensos liber iste affirmat: tantum enim ab exitu Lutheri profecisse Philippum, ut par sit illius cum Luthero in religione controversa auctoritas. Noxum vero et hoc videbatur, quod ibidem dicitur, Furem et Latronem esse eum pastorem Ecclesiae Vitebergensis, qui Calviniano homini, sacram Coenam petenti, non ex illius sententiā largiatur. Sed et Academiae Vitebergensis, de S. Coena opinio, cum Calvino tam pulcre in illo libro congruit, ut ovum ovo non sit similius: quanquam se Calvinianos habere nolunt, et nomen hoc bis ter in illo libro deprecantur. Vt fere ad finem libri perventum, ibi atroces calumniae ingeruntur in omnes Reipub. Brunsuicensis Ecclesias de Scholas, in Senatum, in cives, in Chemnicium, in alios. Nam Brunsuicensis civitas omnis, accusatur defectionis ab Augustanā confessione, et a Melanthonis syncerā, hoc est (ita enim ipsi met interprerantur) Calvinianā doctrinā: tum novae insupe arguitur Religionis, et motae contra Electores et Principes seditionis, ac multorum in Ecclesiā excitatorum schismatum. Adduntur etiam minae, fore aliquando, ut Electores et Principes hoc nomine cum Brunsuicensibus expostulent. Ego tametsi initio librum illum, uti perpetuis scatentem convitiis, et ab incertis profectum auctoribus, nullo putabam responso dignum: quia tamen meum judicium a multis requirebatur, censui librum ridendum esse potius, quam refutandum. Quod si omnino aliqui respondendum arbitrarentur, mihi videri,


page 212, image: s212

respondendum de Salomonis consilio isti Goblero, ut stulto: secundum stultitiam suam, ne videatur sibi et aliis vir sapiens. Haec sententia mea, tum plaerisque omnibus amicis arridebat. Et quoniam Polycarpus in meum ludum, abisto Sannione, mittebatur instituendus et docendus literas, sed tam rudis tamen, ut vix mereretur tolerari in Scholā triviali, propter extremam inscitiam: nolui ego hasce partes mihi usurpare, cum praesertim non ita pridem, Doctoris hujus Theologi praefationem meae Graecolatinae Grammaticae praeponendam censuissem. Quod autem commodissimum mihi visum est factu, Poeticum feci facinus: et more Comico, Sannionem civitatis publicum intioduxi, qui facetis et ridiculis rhythmis, suaeque petsonae aptis, Gobleri istius personati nates pulsaret. Nam quod larvatus ille Goblerus scripserat, omnem plebem Bruasuicensem admirari Beanitatem Poly carpi, eamque pro relliquiis Sanctorum habere, non inique me facturum arbitratus sum, si e mediā plebe Brunsuicensium, talem Sannionem subornarem. Hos vero rhythmos, cum postea in conviviis aliquot recitassem, dici non potest, quantā cum voluptate, ab omnibus fuerint auditi, praesertim vero ab iis, qui magnum fastidium e Gobleri convitiis acceperant. Testor autem immortalem Deum! non fuisse initio scriptos a me, neque postea auctos, ut in lucem exirent, sed ut liber famosissimus Gobleri apud nos hoc modo eluderetur. Cum etiam a me peteretur, aut copiam describendi facerem amicis, aut in lucem emitterem, ego utrumque denegavi. Neque pro Republica Brunsuicensi, quae tam atrocium criminum rea agitur, quicquam fuissem additurus, nisi hoc a me petivissent, noti quidam pastores Ecclesiae Brunsuicensis, et cives Brunsuicenses. Dederam autem rhythmos illos pictori cuidam et sculptori, a quo librum Gobleri acceperam, rogāramque hominem, ut e meo idiomate faceret idioma


page 213, image: s213

Brunsuicense, quo melius personae decorum observaretur. Neque quicquam erat in toto opere rhythmico, quod quenquam hominem ullā posset contumeliā afficere, aut etiam alios facile offendere: nisi quod Philippus et VVitebergenses ex ipsiusmet Gobleri confessione, et communi hominum sententiā dicuntur Calviniani. Accedebat huc rumor, qui eodem tempore fere increbuerat, quod VVitebergenses Lutheri libros de re Sacramentariā scriptos, et a Matthaeo VVelachio, VVitebergense librario, seorsim excusos, prostare vetuissent. Caeterum ubi in Gobleriano scripto, tam ego, quam alii ministri Ecclesiarum et Scholarum Brunsuicensium accusamur apostasiae et defectionis ab Augustanā confessione et Flaccianismi: ibi ego istud crimen pro me et aliis negavi, et jure quodam Talionis in suos auctores regessi. Quis enim nescit Philippum partium Calvini fuisse, vel Calvino ipso teste? Quis nescit quod Augustanam confessionem suo quodam consilio in articulo de S. Coena immutārit? Quis tam remotus est a memoria praeteriti temporis, ut quod Philippus Palatino Electori, et Bremensibus, consilium de reforroandis Ecclesiis in Palatinatu dederit, non recordetur? Grave nimirum est VVitebergensibus et insuave auditu, ut recessisse ab Augustanā confessione dicantur, una cum Philippo Quid ergo? Vtrumve leve sit nobis, audire a VVitebergensibus quasi cum Chemnitio defectionem ab Augustanā confessione fecerimus, et novam religionem, novos Deos commenti simus? Ego certe istuc minime ferendum puto, qui nullius Vbiquismi mihi sum conscius, et a Flaccianismo, si quisquam alius, non secus abhorreo, quam Pythagoras a fabarum esu, aut Iudaeus a porco. Quod autem me in Hassiam profecto, et tres septimanas a domo mea absente, pictorquem dixi, incitatus vocibus discipulorum, et civium, qui rhythmos avide expetebant (fueraut enim in conviviis aliquot recitati)


page 214, image: s214

eos evulgavit, et in centum exempla retulit, non pauca etiam immutavit, et multos novos desuo adjecit, nemo non videt, quod hujus ego rei culpam nullam prorsus sustineam.

Has vero Elegias, pro caussa Lutheri exaratas, ideo do tibi legendas, pie Lector, quia dum caussam adhuc in foro ago, prodit VVitebergae (unde etiam Lutheri scriptum emerserat) crudelis in me Elegia, et valde sanguinaria: in qua Illustrissimus Saxoniae Elector monetur, ut me, quasi hostem Philippi Melanthonis in furcam aut rotam adigat. Quod ego supplicium, cum nullo modo sim promeritus, facile omnes intelligunt, quam necessaria sit mihi adversus crudelissimos istos Sicarios defensio. Nam quid illud sit, quod ab inclyto, et haud dubie insontissimo Electore Saxoniae jubemur omnis generis cruciatus expectare, quicunque PARTES Lutheri adversus Philippum defendimus, de hoc sane amplius cogitandum esse censeo. Habet nimirum Pontifex Romanus, habent Cardinales, habent Episcopi, habent lesuitae, quo jam deinceps saevissima quaeque supplicia, quibus in Lutheranos et Calvinianos juxta animadvertere solent, pulcerrime possunt excusare. Si enim in mediā Saxoniā licitum est, ut ipsi volunt, damnare doctrinam Lutheri, et libros ejus e medio tollere: Si Philippistis licitum, in omnes Lutheri propugnatores, non exilio tantum et carcere, sed virgis etiam et gladiis, imo furcis et rotis saevire: quid sibi non licere putabunt Pontificii? Quod si etiam capitale est Philippi et Calvini doctrinam in Electorali Saxoniā oppugnare, annon omnes cordati Principes vident, quantum sibi periculi ab isto MONETARIO et sanguinario spiritu immineat? Novo enim nomine, Melanthonio scilicet, tanquam larvā quadam amictus iste Monetarius, Elegiae hujus scriptor, in scenam redit, et quidem ex eodem loco, unde olim, in servili quoque


page 215, image: s215

tumultu erupit. Nam si VVitebergenses quidam ore Gobleriano audent minari Brunsuicensibus, fore ut aliquando vespera existat, in qua Electores et Principes cum ista civitate colloquium instituant, et rationes ab eā exigant, cur sibi et suis assidue convitientur, facile omnes ex uno hoc ungue Leonem illum rugientem agnoscunt. Det igitur operam Romanus Imperator, dent Electores et Germaniae Principes quicunque, ne quid detrimenti capiat Germania nostra ab isto sanguinario et MONETARIO spiritu, qui vitgas, qui gladios, qui furcas, qui rotas innocentihus minatur.

Te veto, pie et aeque Lector maximopere oratum volo, ut has Elegias eodem accipias animo, quo a me proficiscuntur. Suam enim Philippo laudem et decus tribuo, neque in illo aliud quicquam culpo, nisi quod non idem cum Luthero, in re Sacramentariā sentit. Vt autem Lutheranum nomen si quis eo me insigniat, nullo mihi probro duco: ita Calvinianum nomen nulli unquam verti crimini, neque illo quenquam unquam calumniari volui. Nim usu receptos diversarum Relligionum titulos esse agnosco, qui nihil in se habeant contumeliae, nihil injuriae, ob quam ullus hominum alteri possit actionem in soro intendere. Papistarum certe nemo est, qui isto nomine offendatur, cum Papista omnis Papam pro Ecclesiastico et visibili capite suo, libenter agnoscat. Tantum est, quod te jam scire volui, donec reliqua sequantur. Bene vale, Lector pie et aeque: meumque nomen adversus Sycophantarum morsus, pro tuā in Deum et Dei gloriam pietate, non gravatim defende.



page 216, image: s216

IN III. ET IV. LIB. ELEGIArum, in quibus Stipendium Tubingense Ducis VVirtenbergici, una cum Superattendentibus et domus Magistris omnibus: itemque gymnasia monastica, cum eorum Abbatibus, descripta habentur, Praefatio AD ILLUSTRISS. PRINCIPEM AC DOminum, Dominum Ludovicum, Ducem VVirtenbergicum et Teccensem, Comitem Montbelgardi, etc.

MAximus ille Prophetarum Isaias, Princeps illustrissime, cum 49. cap. multa graviter et praeclare, de secutura per Christum Ecclesiae restitutione praedixisset: inter innumera beneficia, quibus eam cumulat, Reges quoque nutricios et Reginas eorundem Ecclesiae nutrices affore pollicetur. Neque enim parum interest, quibus Ecclesia Dei, in hoc turbulento et exulcerato seculo, utatur hospitiis, quorumque tutelae ac praesidio commissa sit: cum pii in hac vitae miseria undiquaque hostium tyrannide imperantur. Et quanquam Deus Opt. Max. nullo humano ad oves suas protegendas adminiculo indiget: tamen ut ostendat se pro Ecclesia sua excubias agere, et ut pii de auxilio Dei minus dubitent, subinde in Ecclesia praestantes aliquos Heroas excitat, quorum opera ac ministerio cultum religionis syncerae et piorum hominum coetum tuetur ac defendit, Quod Dei summum erga nos beneficium, ut divinus Propheta luculentius hominum oculis subjiciat, non solum magnorum Principum tutelam ac patrocinium, sed omnis generis insuper ministeria


page 217, image: s217

et obsequia eorundem Ecclesiae promittit. Vultu (inquit) in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Nam cum antea Reges et Prindpes Christum e finibus suis expellerent, et sublatā pietatis doctrinā veros ejus ministros profligarent, tollerent enecarent: futurum ait, ut Christum deinceps agnoscant summum Regem, omnemque ipsi cultum et honorem deferant, et cum Ecclesia Christi sese officiose conjungant, superstitiones abrogent, impios et idolatricos cultus exterminent, regnum Christi promoveant, puritatem coctrinae conservent, scandala denique et caetera omnia, quibus Dei majestas imminuitur, quam acerrime submoveant. Quae quidem, dum laudati et excelsi Principes studiose procurant, nihil certe eorum praetermittunt, quae ad civium suorum salutem pertinent. Consulunt enim subditorum penuriae, egestatem sublevant; pastoribus et ministris verbi omnia ea suppeditant, quae ad victum cultumque requiruntur: instituunt Scholas, et doctoribus magnifica subornant stipendia: literarum cultoribus alimenta et caetera vitae praesidia decernunt, et generatim omnia peragunt, quae ad ruendam et propagandam Ecclesiam sunt necessaria. Atque hoc est Ecclesiae nutricium esse, hoc est prono in terram vultu adorare Ecclesiam, hoc est pulverem pedum sanctorum lingere, hoc est Dei exosculari filium. Alii opinionum suarum deliria sequentes, tum demum Reges Ecclesiae nutricios esse somniant, cum ipsis locupletes reditus, opimas possessiones et fructuosa praedia legaverint, quibus illi, tanquam fuci in alveariis, aut porci in haris saginentur. Verum nihil hīc de fucorum alveariis, nihil de Monachorum saginis, nihil de Sacrificulorum focis agitur: sed omnia de eultu pietatis et doctrina veritatis propaganda, de sublevanda hominum inopia, de alendis Ecclesiae ministris, et multis aliis, pio et laudato Principe dignis officiis accipienda.


page 218, image: s218

Sed quorsum ista commemoro? Eo nimirum, Princeps illustrissi ne Ludovice, ut, cum Prophetam Reges et, Principes Ecclesiae nutricios lenissimo verbo appellantem audimus, nobis in memoriam revocemus, qualibus nos in Ecclesia nostra et hactenus usi simus nutriciis, et etiamnum hodie Dci beneficio fruamur. Cum enim in hac ultima mundi senecta, veritas doctrinae coelestis rursus humano generi illucesceret, et in omnibus fere terrae partibus lucis suae radios emitteret: dici non potest, qualem Ecclesia nostra nutricium habuerit Vlricum, excellentis memoriae Principem, T. C. avum Illustrissimum, qui, ut pietatis cultum, antea ritibus et superstitionibus Papisticis, ipso exule, misere defaedatum, ab erroribus et omnium sectariorum corruptelis vindicaret, nihil intentatum reliquit. Atque ut eo promptius ministerium verbi progrederetur, initio Scholas restituit (hae enim sunt utriusque politiae quasi seminarium quoddam) et. ut verum se Ecclesiae nutricium esse comprobaret, magnificum in nostra Academia Stipendium erexit, in quo maximum honestissimorum adolescentum numerum, immensis sumptibus, ad studium pietatis ali et sustentari voluit, ut inde verbi divini ministri, et pii Ecclesiae doctores, tanquam ex communi penario depromantur. Quid de Christophoro T. C. patre sanctissimae memoriae, Principe commemorem? quem si nostra Ecclesia nutricium non habuit, neminem habuit. Nam ut, omissi aliis, quae innumerabilia sunt, in nostram Ecclesiam collatis beneficiis, unum duntaxat percenseam: quis est, qui nesciat quantā curā, quantoque studio Princeps Christophorus, impietate Papisticā, quae tempore INTERIM in hunc queque Ducatum irrepserat, fortissime profligatā, suis civibus et terrena et coelestia alimenta subministrārit? Quis ignoret quanto labore semper in hoc enixus sit, ut verbum. Dei ad omnem posteritatem syncerum et incorruptum


page 219, image: s219

propagetur? Etenim ut non tam suae, quam aliis quoque ditionibus honestos et eruditos verbi ministros educaret: Stipendium Tubingense a patre Vlrico fundatum, nova quadam et insolida studiosorum copia ampliavit, extructo magnifico et sumptuoso aedificio: et ne quid pauperibus et egenis, cum ad alias operas perficiendas, tum ad literarum studia colenda deesset, passim in monasteriis Scholas instituit, ut inde Ecclesiae mendicitate sublatā, et ociosis ventribus expulsis, ingenui adolescentes inibi studiis linguarum et artium humanitatis quasi initiati, ad munus docendi in Ecclesia praeparentur. Nihil hīc de nutricatione dicam, qua in exteris et peregrinis ob fidei professionem exulantibus, fovendis liberalissime est usus, nihil de munificentia erga omnes omnium ordinum homines. Haec enim coptose dicere, praefationis limites me prohibent. Atque hos Ecclesiae Christi et Scholarum nutricios, tu jam tertius sequeris, Ludovice princeps illustrissime, non tam regni aviti, quam etiam virtutum utriusque Principis haeres certissimus, cui omnia laudati et generosi Ducis ornamenta (quod sine omni verborum lenocinio verissime dicere possum) ex paterno semine, tanquam ex traduce ingenerata sunt. Nam et in caeteris omnibus T. C. parentum vestigiis insistit, et cum primis Scholasticis coetibus ita favet, ut suo patrocinio et munificentia studiis literarum plus cupere videatur, quam ante hāc nemo alius. Quae cum ita se habeant, non immerito hoc qualecunque carmen mihi deducendum sumpsi, quo Stipendium Tubingense, caeteraque summa erga Ecclesiam Dei beneficia, a summis heroibus profecta celebrare volui, ut ea sempiternae (si quid modo in meis carminibus est genii) posterorum memoriae innotescant, neque ullo obliterentur seculo. T. vero C. hoc quicquid est mei laboris et foetus dedicare visum est, cum propter multas, tum propter hanc potissimam causam, ut hoc, licet


page 220, image: s220

vili attritoque et chartaceo munere animum erga accepta a T. C. et totius patriae Patre, Duce Christophoro beneficia, gratum declarem. Cum enim illustrissima ejus Celsitudo, pro sua in honestas literas atque artes bonas munificentia, meam quoque egestatem et inopiam sublevārit, et primum in gymnasiis monasticis, deinceps in laudatissimo Scholae nostrae collegio (quod Stipendium vocant) studia mea tantisper foverit, usque dum ad lucem aliquam producerentur, omnibus iis, quae in Musarum castiis militantisunt opus, liberaliter subministratise quis non videt me gravissimis cansis, ut hoc carmen contexerem, fuisse impulsum? Quod ideo commemoro, ut plaerisque omnibus constet, quo animo consilioque istam scribendi materiam susceperim: ne quis [gap: Greek word(s)] aut insanabile illud scribendi [gap: Greek word(s)] mihi objicere possit.

Quare suscipe quaeso, Princeps Illustrissime, hanc meam quantulamcunque in avitis paternisque laudibus percensendis operam: non tam ut auspicato in publicum exeat, quam etiam Celsissimorum Principum in hoc libello celebrata memoria, mutuam quasi celebritatem ac commendationem operi reportet. Deus interim Opt. Max. C. T. una cum illustrissima Domina parente, et tota VVirtembergensi familia, diutissime incolumem conservet, idemque non modo felix regni auspicium, sed ejusdem quoque longissimum et pacatissimum cursum benevole largiatur. ut te Principe, vera religio et sacrosanctum pietatis opus cum in patrianostra florentissima perpetuo vigeat, tum etiam, ad seros VVirtembergicae domus nepotes prorogetur. Datae Tubingae, pridieldus Iunii, Anno Christi, M. D. LXIX.



page 221, image: s221

PRAEFATIONES IN PARTEM Epicam, In 12. libros Hebraeidos. ILLUSTRISSIMO PRINCIPI, AC DOMIno, Dn. Mauritio, Hassiae Landgravio, Comiti in Catzenelnbogen, Dietz, Zigenheim, et Nidda, etc. Domino suo Clementissimo.

SI quid unquam votis obtineri potuisset, Illustrissme Princeps, Domine Clementissime, optandum sane fuisset, eam sortem contigisse Nicodemo Frischlino, ut in tranquilliore vitae statu libros hosce duodecim, quibus universam de Regibus Iudaicis, et Israeliticis historiam complexus est, non solum elaborare, sed etiam in lucem proferre potuisset. Hac enim ratione opus ipsum absque dubio prodiisset multo limatius, et omnibus numeris absolutius, quam quod nunc e cineribus ipsius maximis laboribus recollectum in manus hominum evulgatur: quamvis ne fic quidem videre queam, quid huic operi deesse possit.

Sed haec fortuna Frischlino hac in parte cum Principe Poetarum P. Virgilio Marone, quem unice sibi in hoc volumine imitandum proposuit, communis fuit: qui licet meliore conditione extremum diem vitae morte confecisse scribitur, quam Frischlinus: AEnsida tamen suam ante obitum non omnino, ut voluit, absolvit, sed imperfectam reliquit. Quam, ut rem non emendatam, testamento comburendam esse cavisset, nisi Tucca, et Varus restitissent, qui praeclarum hot opus ab interitu vindicārunt, jussu, et mandato Divi Augusti Imperatoris excitati: quo nomine perpetuam apud omnem posteritatem laudem consequuti sunt vindices illi ut acerrimi, sic justissimi.



page 222, image: s222

Idem ne Frischlini eveniret Hebraeidi, saepius mecum perpendenti, quae via ineunda esset, ut opus, quod Authoris manu, literā non admodum legibili, conscriptum, multisque lituris inductum erat, in mundum redigeretur, rem tandem cum Vlrico Bollingero illustris Scholae Bebenhusanae Rectore contuli, qui hortatu meo opus hoc alacriter aggressus est, nec describendo destitit, donec ad umbilicum perduxit, sublatis undiquaque mendis, et lacunis expletis. Id quanto labore perfecerit, egotestari possum, qui [gap: Greek word(s)] saepius in manus sumpsi, et deprehendi quantā difficultate legi potuerit: ac mihi astipulabuntur omnes, quibus manus Frischlini nota fuit.

Postquam Bollingerus opus exegit, mihique remisitdenuo perlegendum esse existimavi, animad versurus num quid inesset, quod cujusquam famam, et existimationem arrodere posset: ut si posset citra bonorum virorum offensionem in publicum emitti, de edendo tanto securiores essemus. In qua relectioe cum nihil compererim quantum ego quidem deprehendere potui, quod non aequo, et candido Lectori gratum esse queat, et acceptum: non amplius differendum esse negotium ratus sum, sed in eo strenue elaborandum esse duxi, ut opus quam primum Typographo transmitteretur.

Quo vero melius Lectori constaret de methodo, qua Author in efformandis hisce, ad imitationem Virgilii libris Hebraeidos usus est, monitu meo Bollingerus subsequentem praefationem adornavit, in qua Lectorem de structura totius operis fideliter et abunde erudivit: quem ea propter admonitum velim, ne libros hos perlegat, quam praefationem illam prius diligenter evolverit: tunc enim gratior erit lectio quando viderit, quo digitum intenderit Frischlinus.

Quod autem, Princeps Illustrissime, Domine Clementissime, hos libros Hebraeidos C. T. inscribere, et dedicare


page 223, image: s223

volui, ut pro innata sua clementia consilii mei rationes patienter audiat: eā, qua par est, et decet, submissione humilime oro.

Ex principio operis patet Authorem Hebraeiden suam Illustrissimo quondam Principi, et Domino, Domino VVilhelmo Landgravio Hassiae, etc C. T. Parenti omnium seculorum memoria celebrando destinasse, quam dubio procul Gelsitudini ipsius nuncupasset, si non morte praeventus Frischlinus publici eam juris fecisser, priusquam Celsitudo ejus e vivis excessisset.

Verum utroque rebus humanis exempto, jure velut haereditario nunc opus ad C. T. devolvitur, quam iniquum esset eo defraudari, quod Illustrissimus Dominus Pater tantopere expetivit, ita ut vel ob solam ejus memoriam non charssimum esse possit. Proin sicut C. T. amplissimas rerum paternarum facultates ex successione est consecuta: sic libros quoque hos sacros quasi per manus traditos, et postliminio revocatos clementer accipiat, [gap: Greek word(s)] illā ad defuncti Domini Parentis Celsitudinem olim directā, nunc ad C. T. accommodatā: quam Bollingerus paucis immutatis in hunc modum eleganter expressit:

Tuque ō Cattorum decus immortale tuorum
MAVRITI Ducis excelso qui nomine gaudes
Huc ades, et mecum Reges mirare vetustos
Per longam seriem Francis qui Regibus ortum
Landgravius ducis, veterumque Imitator avorum
Laudibus ac veris animum virtutibus ornas,
Illustris Princeps doctus feliciter artes
Ingenuas, Graiae doctus commertia linguae
Psalmographi Regis cytharamque fidesque canoras
Sic te tractantem stupuźre Visurgis, et Albis.



page 224, image: s224

Causam, quae Frischlinum ad [gap: Greek word(s)] illam impulit, reperio fuisse hanc inter reliquas praecipuam quod C. T. Dominus Parens cum ipso egerit, ut ejusmodi opus sacrum moliretur. Volebat enim Celsitudo illius pro singulari sua pictate, sapientia, et cruditione, qua pollebat historiam Regum Hebraeorum aliquo illustri carmine tractatam, et exornatam videre. Quod sane prudens consilium fuit, quo Princeps literatissimus Christianis Scholis optime consultum voluit, in quibus sacra longe majore cum fructu, et emolumento leguntur, quam profana Ethnicorum Poetarum figmenta. Nam praeterquam quod fides historica in libris hisce omnem dubitationem excludit, quae a profanis historiis non omnino abesse potest: sunt certe in sacra historia pictatis, et omnium virtutum exempla multo illustriora, quam in aliis rerum gestarum scriptoribus. Et sicut praemia virtuti proposita: ita et poenae atroces atrocitati delictorum nusquam alibi magis, quam in sacris istis annalibus conspiciuntur. Commodum vero accidit laudatissimum Principem in Vatem egregium incidisse, qui Celsitudinis ipsius desiderio piissimo examussim satisfacere, omnium optime potuit: atque utinam Deus vitam utrique tantisper prorogasset, ut ambo editionem hujus operis oculis suis coritemplari, et semetipsos oblectare potuissent! Sed quia divinae ipsius voluntati, aliter de rebus nostris disponenti, sic visum fuit, aequo animo feramus id, quod in hac miseriarum valle amplius immutari non potest, et contenti simus doctissimis hisce reliquiis, quae ita comparatae sunt, ut merito cas gratis animis excipere debeamus.

Ego certe mihi gratulor, et magnae felicitatis loco pono, ut quemadmodum C. T. Dominus Parens Frischlino hujus praeclari operis primus author extitit: ita mihi obtigisse occasionem hanc minime aspernandam offerendi hos libros Hebraeidos C. T. quae me ab aliquot nunc annis


page 225, image: s225

eo elementiae favore prosecuta est, ut jam pridem cogitārim, qua nam ratione C. T. debitam animi gratitudinem declarare possem. Hoc cum dedicatione horum librorum me praestiturum omnino confiderem, eos C. T. in testimonium meae erga illam humilimae reverentiae offerre placuit: cum sciam C. T. studiis Poeticis quam plurimum delectari, et sicubi a gravioribus negotiis oppressa recumbit, ex iis semetipsam quodam modo reficere, et confirmare.

Id quod C. T. editione Psalterii vario Carminis genere redditi (cujus Bollingerus in versibus supra commemoratis [gap: Greek word(s)] meminisse voluit) palam testatum fecit: cujus exemplar cum ex C. T. munificentia, et liberalitate Cassellis ad me transmissum acceperim, me eidem ad [gap: Greek word(s)] aliquod, maxime in eodem argumenti genere obligatum esse ipsa naturalis aequitas postulare videtur: a cujus obligationis nexu me exhibitione horum librorum nonnihil liberare volui: quos ut C. T. laeto, et sereno vultu accipiat, et me, meumque Bollingerum sibi clementer commendatos habeat etiam, atque etiam oro.

Deus Optimus Maximus C. T. in hoc turbulento rerum statu contra omnes imminentes calamitates paterne tueatur, ac eidem salutarem, et tranquillam tribuat gubernationem ad nominis sui divini gloriam, et inclytae domus Hassiacae commodum, et emolumentum. Datae Studgardiae in festo Pentecostes, Anno reparatae salutis CIC IC XCIX.

Illustrissimae Celsitudini Tuae deditissimus.

Martinus Aichmann V. I. D. et in aula VVirtemberg. Cancellarius.



page 226, image: s226

VLRICVS BOLLINGERVS Lectori aequo, et benevolo, S.

POsteaquam superiore tempore, Lector humanissime, Magn ficus Clarissimus et Consultissimus vir, Martinus Aichmannus LL. Doctor celeberrimus Cancellarius VVirtemberg. dignissimus, etc. Hebraeidem Frischlinianam duodecim his libris comprehensam, mihi evolvendam communicavit, hoc consilio, ut [gap: Greek word(s)] manu intricatā scriptum, et nonnullis in locis vitiosum, sub incudem revocarem, exempluni transscriberem, et ad editionem appararem: praeterquam quod hujus viri, qui tanto studio erga rem Poeticam et humaniores literas tenetur, honestissimis jussi parere aequum erat, ipsa hujus operis dignitas et ex cellentia singularem aliquam alacritatem animo meo injecit.

Ego enim sic existimo, nec veterum, nec recentium Poetarum quenquam, quisquis ille fuerit, adeo sollicite observare Virgilium, sive ordinem rerum sive majestatem orationis spectes: est ingeniosa inventio, accurata dispositio, gravis et perspicua elocutio, nec est ulla virtus carminis, quam auctor praetermiserit. Verum enimvero video propositum fuisset Frischlino in his libris optimi Poetae, optimum opus exprimere, quod tantā quidem cum foelicitate praestitit, ut non Frischlinum sed Virgilium, non Hebraeidem sed AEneidem (nisi quod diversae sunt materiae) tibi legere videaris, itaque et librorum numero, et ordo ordini, quoad ejus fieripoterat, respondet.

Quod ad inventionem, Virgilio quidem unus AEneas pro scopo fuit, in quo decantando et ornando vires ingenii exercuit: Frischlino autem, non unus fuit Davides, cujus laudes pertexeret, et in cujus morte quiesceret, sed et successores et qui illum antecessit Saulus fuit celebrandus. Non


page 227, image: s227

enim minores res gessit Salomon in pace, quam Davides in bello, nec minorem pietatis laudem merentur Ioiaphatus. Ezechias, Iosias, quam vel Salomon vel Davides.

Deinde Virgilio multabcuit affingere, multas admiscere fabulas, ad delectandum et movendum Lectorem accommodatas, de Polyphemo, de Harpyiis, de Circe, et similibus nugatoriis: at Frischlino res gestae erant describendae, quibus nihil addendum nihil adimendum. Habuit tamen et hic Polyphemum, Goliam Philistaeum, et Circen, foeminam illam magicam quae simulachrum Samuelis more Pythonum evocavit.

Quare in rebus quidem toto Coelo discrepat Hebraeis ab AEneide, numerus tamen et ordo dicendique character plane idem.

Quod vero ad Dispositionem, textum quidem biblicum sic tractat Frischlinus, ut totam historiam quatuor librorum de Regibus Iudae et Israelis, omnibus partibus integram describat, suis pariterin locis insertis illis, quae in duobus libris Paralipomenon habentur: sed methodo Virgilianae perquam artificiosae, ubique insistit, quod equidem multis verbis in apertum producerem, nisi metuerem molestum id esse auribus tuis, Lector aequissime,quamobrem per singulos libros, summam rei, paucis ostendam.

Sicut Virgilius non incohat suam Narrationem ab ex cidio Trojano, et AEneae exilio, sed a naufraugio Siculo, quo ille vi tempestatis fuit rejectus in Africam ad Didonem: ita Frischlinus non a Samuelis historia, quam in librum septimum reservavit, neque a Davidae fuga, quae libro tertio tractatur: sed ab hospitio Achidis, quod barbarus ille Davidae exuli concessit, suam telam orditur: et sicut ibi narratur Sichaei interitus a Pygmalione occisi, quae caedes occasio fuit transmigrationis, quam Didorelictā Tyro in Africam suscepit: ita hīc libro primo, narratur


page 228, image: s228

tragicus exitus Sauli, quae res Davidae occasionem praebuit. Siclagium deserere, in patriam redire, et in urbe Hebrone novi regni auspicium facere.

Deducitur hic liber primus per quatuor et decem capita, facto initio a vicesimo septimo capite libri primi Samuelis, usque ad caput decimum libri secundi. Hic etiam bona pars Psalmi centesimi quinti inseritur, nec non catalogus sociorum Davidae, conscriptus e vigesimo tertio capite libri secundi Samuelis, ad imitationem Virgilii, de Turni Ducibus, libro septimo AEneidos.

Eodem modo apud Virgilium in convivio Didonis, verba facit AEneas de excidio Trojano, de interitu Priami, de suo exilio, tum de variis periculis et calamitatibus, toto libro secundo et tertio: Sic Davides libro secundo in convivio regio introducitur, qui personam dicentis suscipit, et exponit Mephibosae filio Ionathae (ut Menelaus Homericus Telemacho, depatre Vlysse) initia regni Iudaici, ad cujus gubernationem Saulus asinas quaeritans vocatur, et deinde occiso Agago, genteque Amalechiticā prorsus extinctā, palmam refert ab hostibus: Haec omnia deducit Davides per novem capita, ab octavo usque ad decimum septimum libri primi Samuelis.

Libro tertio Davides in medium profert bellum Palaestinum, et suum cum Goliā Philistaeo duellum, quibus injurias et persecutiones addit a Saulo illatas: et hīc passim decantantur Psalmi tempore illo calamitoso scripti, ut sunt quinquagesimus secundus, quinquag esimus quartus, quinquagesimus sextus, sexagesimus tertius, etc. Continuatur hic liber per decem capita biblica, usque ad caput vigesimum septimum libri primi Samuelis, ubi Davides dicendi finem facit.

Porro, sicut Virgilius commemorat libro quarto, AEneidos, quomodo AEneas inciderit in amorem Didonis, et quae sint clades secutae: ita Frischlinus libro quarto Hebraeidos


page 229, image: s229

exponit, quam rem habuerit Davides cum Bersabeā, et quae miseriae domesticae mox irruerint, stupratā Thamare filiā ab Amnone fratre, et hoc ab Absolone fratre occiso, rursumque per hunc patre ejecto, et regnis pulso: extenditur hic liber a decimo capite libri 2. Samuelis (hīc enim supra libro primo substitit Poeta noster) usque ad caput decimum nonum, habetque Psalmos in istis aerumnis compositos quinquagesimum primum, et quinquagesimum tertium.

Coeterum quinto AEneidos describit Virgilius ludos funebres ad tumulum Anchisae celebratos, et incendium, classicum a foeminis excitatum: Huic argumento cum nihil respondeat in libris Regum, Frischlinus describit ea, quae intra caput decimumnonum libri secundi Samuelis, et caput secundum libri primi Regum continentur. Veruntamen sicut AEneas Virgilianus post mortem Anchisae parentalia exequitur: ita Davides constituit omnia, quae post obitum fieri vellet: Ibi Anchises in somnis filium hortatur, ut descendat in Elysium, hīc autem Davides suum filium Salomonem ex oraculo monet, ut templi Hierosolymitani structuram perficiat. Hic vero in margine annota vit Frischlinus Psalmos inserendos, decimum octavum et centesimum quadragesimum quartum, illi cum non extarent in [gap: Greek word(s)] auctoris, a me sunt adjecti, ut infra docebo.

Sextus liber Hebraeidos a medio secundo capite usque ad decimum libri primi Regum, methodo Virgilianā pertractatur. Vt enim sexto AEneid. Sibyllinum oraculum consulit AEneas, mactatisque hostiis Deos inferos veneratur: ita Rex Salomon veri omnipotentis DEI responsum capit, eique multas hecatombas facit.

Septimus Hebrae dos totus artificiosus est, partim e priore Regum septimo, quarto, et sexto, partim e priore Samuelis secundo, quarto, quinto et sexto, partim rursus


page 230, image: s230

e priore Regum undecimo concinnatus, videtur similitudinem aliquam habere cum primo et octavo AEneidos: ibi AEneas novam Carthaginem perluitrat, et convivio Didonis interest, hīc Regina Sabaea nuper conditam domum Salomonis, et regalem convivii luxum miratur. At enim ut libro octavo AEneidos Rex Evander hospitem AEneam sacris Herculeis adhibet, eumque caussas et ritus sacrificii edocet, locaque nobiliora demonsttat: ita Salomon circumducit Sabaeam in templi penetralibus eāque praesente victimas offert, simul et de ritibus Mosaicis deque divinā Arcā quaerentem instruit.

Octavus Hebraeidos, a divisione regni Israelitici incipit, et per octo capita biblica procedit ordine naturali, a duodecimo ad vigesimum caput libri primi Regum, ubi ea quae ad historias Regum Hebraeorum spectant, e libris Paralipomenon huc etiam referuntur. Hīc enim Imperium Rehabeae, Abiae, et Assae Regum Iudae, item Ierobeae, Nadabi, Baesae, Ellae, et Amrjii, Regum Israelis ob oculos ponitur. Non inepte comparatur libro septimo AEneidos, ubi repudiato Turno, profugus AEneas in regni Latini societatem recipitur, quae res occasionem dedit maximis bellis: ita hic Ierobeas filius Nebathi, olim servus, contra Rechabeam, a quo decem tribus defecerant, rebus Israeliticis praeficitur, unde successores distracti regni, perpetuis armis inter se pugnaverunt.

Liber Nonus Hebraeidos, cum praecedente cohaeret, a vigesimo primi Regum, usque ad sextum libri secundi pertexitur, ubi rursus e Paralipomenis, quae huc pertinebant immiscentur. Hīc enim Reges utriusque ditionis, Iosapha, Achabus cum uxore Isabellā, item Ahasias et Ioras versibus illustrantur: Affinis est hic liber septimo et octavo AEneidos: ibi Amata, hīc Isabellā turbas excitat: ibi AEneas ab Evandro, hic Achabus ab Iosaphā auxilia impetrat.



page 231, image: s231

Decimus iterum liber, a sexto usque ad decimumquintum libri secundi Regum est expressus, multa tamen e Paralipomenis desumit, quae ad eas historias requiruntur hīc enim quaedam Elisae miracula, et stirpis Achabicae internecio, saevo et festino gladio per Iehum confecta habetur, postea qui huic successerunt, Ioacha, Ioras, et Ierobeas suo loco ponuntur. Item Hierosulymitani gubernatores, loras, Ahasias Ioas et Amasias versibus mandantur.

Convenit cum libro decimo AEneidos, in quo magni Rutulorum acervi, AEneia dextiā jugulantur, hīc duo Reges, cum Reginā et omnes Belicolae Sacerdotes mactantur.

At vero libro undecimo res gestae, Asariae, Iothae, Achae, et Ezechiae, Regum Iudae nec non lerobeae Sachariae, Sallumi, Menoemi, Pecajae utriusque, et Hoseae, Regum Israelis inveniuntur, depromptae e secundo libro Regum. et Paralipomenon, ubi ista omnia copiosius leguntur. Vsque ad vigesimum primum caput libri secundi Regum pertingit hic liber, et potest conferri cum undecimo AEneidos, ut Venulus et Drances ibi coram Rege Latino, suadent societatem et confoederationem cum AEneiā; ita contrario modo Thartan et Rabsacis, legati Assyrii hocin loco, Regem Ezechiam ad deditionem hortantur.

Denique liber duodecimus reliqua quinque capita libri secundi Regum absolvit, et multas conciones, e vaticiniis leremiae, vicesimi secundi, sexti et septimi, tricesimiquarti, sexti, septimi, et octavi, item quinquagesimi secundi capitis accersit; commemorat Imperium Manassis, Ammonis, Iosiae. Ioachae, Iochimi, Iechaniae et Sedechiae, adeoque omnium Regum qui usque, ad everium, regnum excidiumque urbis Hierosolymae, sibi successerunt. Quadrat autem hic liber ad duodecimum AEneidos, ubi sagittā vulneratur AEneas, et Turnus pactum foedus rumpit, Ardea in ignes considit:


page 232, image: s232

hic vero Iosias jaculo figitur, Sedechias perjurium committit, et magnifica illa Hierosolyma ferro et flammā vastatur. Hoc tamen incendium ad imitationem conslagratae Trojae libro secundo AEneidos, auctor scripsisse videtur. Haec series, hic ordo duodecim librorum Hebraeidos compositionem Virgilianam luculentur prodit, quod magis evidens est, si quis observet Maronem singulos fere libros AEneidos, alicujus herois aut Tyranni morte claudere, Frischlinum similiter aliquo casu tragico his libris finem imponere.

Accedo ad tertiam virtutem hujus Poematis quae in Elocutione consistit, qua in parte hanc operam dedit auctor, ut inprimis nativam rerum mentem explicaret, verbis propriis et perspicuis, praesertim in Narrationibus. Deinde, ubi opus erat grandiore utitur genere dicendi, et metaphoras adhibet Poeticas, sed nihil affectantes nihil innovantes, verbis recte cohaerentibus, et phrasi elegantissimā: quod ipse auctor alicubi de septimo libro Hebraeidos affirmat, se isthuc congessisse omnem thesaurum latinitatis, per annos vigintiquinque comparatum. Sunt hīc descriptiones personarum, locorum, temporum: sunt comparationes et similitudines: sunt doctrinae et sententiae morales: sunt epitheta appositissima: sunt ingeniosa et absoluta caetera omnia. Habes insuper hoc in opere continuam quingentorum annorum historiam sacram, quam Regum libri quatuor, et uterque Paralipomenon complectuntur, insertis Psalmis et Propheticis vaticiniis, quae omnia pulcberrimis ornamentis Poeticis illuminantur, adeo ut mihi persuadeam, ejusmodi poema Ecclesiasticum, ab eo tempore quo donum linguarum cessavit, inmanus hominum non venisse. Quare me quidem operae non piguit in his libris emaculandis insumptae, quam tamen non sine labore mihi constitisse, Lectori paulo altius, repetam, quem rogatum cupio, ut animum eficere velit.



page 233, image: s233

Antequam primam manum apponerem, necessitas postulabat, semel atque iterum revolvere et relegere omnes libros, idque propter asteriscos et obeliscos, quibus omnia satis confuse ipsius Frischlini manu exarata fuerant, intricatissimis literis, quod viris doctis familiare est, qui [gap: Greek word(s)] quam [gap: Greek word(s)] haberi malunt.

Interea non minore diligentiā ipsa folia numeranda, et spacia singula accurate inspicienda fuerunt, ne quis defectus obrepat, nobis labore describendorum versuum occupatis, ubi in caeteris quidem nihil deprehendi, sed in medio libro quinto, auctor monuerat (praefixo signo) duos Psalmos inserendos, quos suo loco collocavi, stylo ad imitationem Poetae composito, addito tamen ad marginem nomine meo, ut ne sic quidem habeat Lector, quod desiderare possit.

Sollicitam pariter curam requirebat textus biblicus, in observandis concordantiis, quas vocant: sic enim libri Regum et Paralipemenon sibi respondent et subserviunt, cum quibus vates Ieremias nonnullis in locis coincidit, ut auctor nunc ex omnibus integras Regum historias conscripserit pulcherrimā harmoniā: non aliter quam citharoedus aliquis peritus, nunc unam, nunc duas, nunc omnes chordas simul tangit. Qua propternon me piguit, ad marginem annotare horum librorum capita et versiculos, unde primo intuitu Lector cognoscere, ubi locorum versetur, et solutum textum cujus cunque linguae, cum Poetā conferre possit: ubi manifestum erit, Frischlinum hac in parte oculos satis acutos habuisse.

De meis Argumentis et Monosrichis, non est ut multa verba faciam, de quibus Lectori judicium relinquo, quem nonnihil adjutum volui, ut summam omnium librorum brevibus perciperet: motus exemplo Herennii Modestini, qui hoc ipsum in AEneide Virgilianā praestitit.

His omnibus perfectis, alterā vice exemplum meā


page 234, image: s234

manu scriptum examinavi, et ad orthographiam revocavi, sublatis literarum erratis, quae si hactenus renata sunt, ut olim capita Excetrae, hanc oscitantiam Typothetis potius quam mihi adscribendam scias. interim tamen aequo animo amplector Ovidianam hanc sententiam:

Et ventiam pro laude peto, laudatus abunde
Non fastiditus si tibi Lector oro.

Quod si tamen viri boni hoc meum studium commendabunt non tam mihi, quam dignissimo Domino Cancellario Aichmanno, gratiam habere meminerint cujus foelici auspicio haec sancta Hebraeis e tenebris emersit: quod certe aequissimum erat, ut qui nobis est alter Virgilius, suum etiam Tuecam et Varum inveniret, qui hoc carmen ab interitu vindicarent. Qua in re Magnificus Dn. Aich mannus sacrae Poeticae Studioso omnes sibi devinxit, aeternam famam meruit, et divini nominis gloriam promovit. DEVS Opt. Max. hunc Reipublicae literariae et politicae vindicem, in plurimos annos, salvum et superstitem nobis esse velit. Dixi. E Schola illustri Beben husanā VVirtenbergicā: Anno post natum Christum 1599.

PRAEFATIO DE ASTROnomico Horologio Argentoratensi, ad ejus loci Magistratum.

SI devestra in literas humaniores voluntate, Magnifici viri, Proceres Amplissimi, et ea, quam in omnes liberalium artium ac disciplinarum cultores habetis, summa humanitate dubitarem: plaribus sane verbis consilii mei, et susceptilaboris rationem mihi reddendam


page 235, image: s235

putarem. Sed cum ea sit et aequanimitatis vestrae, et hujus libri, quem vobis offero, conditio: ut neque illa dubitationem aliquam in animo meo relinquat: neque hic verbosiorem excusationem requirat: brevitati potius consulendum, quam longo praesationis lenocinio studendum esse censui. Equidem omnis hic labor meus, quantuluscunque est. literariae Reipub. et cum primis vestrae dignitatis causa susceptus est non quod illi quicquam ornamenti e meis versibus accedere posse crederem: sed quod liberalitatis et magnificentiae vestrae praedicationem me dignam, et aliis fructuosam, vobisque non ingratam fore certo statuerem. Si enim honeste et liberaliter facta literis ornare, et memoriae posterorum commendare decet: quis me jure reprehendendum putet, quod ego novam istam Horologii Astronomici fabricam, quae vestrā liberalitate, in summo Templo urbis vestrae nuper exerevit. et multis admirandis operibus constructa atque exornata est: versibus non modo celebrandam, sed etiam describendam mihi sumserim? Poetae veteres, cum hujusmodi argumentis, in quibus ingenia sua exercerent, temporum iniquitate destituti essent: aut sabulosa tantum de Diis suis prodiderunt, ut Hesiodus, et prior ipso Orpheus: aut res fictas, tanquam gestas descripserunt, ut Homerus et Virgilius: aut obscoena et turpia proposuerunt, ut Catullus et Ovidius: aut ludicra et ridicula versibus celebrārunt, ut Martialis et Statius. Quod si igitur hoc illis laudi datur: an mihi vitio vertendum, quis putet: quod ingenii mei vires, in re gravi et utili, exercere volui? Etenim ea novi hujus operis est praestantia et claritas: ut non tantum animos doctorum Virorum in sui admirationem rapiat: sed etiam ineruditorum hominum et vulgi ipsius oculos afficiat, et plane in stuporem quendam convertat. Describit enim haec machina non modo singulorum temporum momenta, et horarum quartas,


page 236, image: s236

ipsasque horas tam inaequales, quam aequales: sed singulos etiam, cujusque hebdomadis et mensis, dies: Lunae item illuminationes: et spacia menstrua: tum Solis, et omnium Planetarum medios motus in Ecliptica. praeterea anni totius et coeli revolutionem integram: denique perpetuum et admirandum Calendarium, in centum annos accuratissime digestum repraesentat: ut nihil interim de pulcherrimis rerum maximarum simulachris et corporibus automatis: nihil de Parergis innumeris: nihil de solariis artificiosissimis: nihil de picturis elegantissimis dicam: quibus praecipuae historiae ab initio mundi ad finem ejusdem. in toto opere delineatae continentur. Quarum omnium rerum diligens et accurata descriptio quantum, non dicam ad historiae cognitionem, quae in omni vita necessaria est, aut ad morum et honestatis doctrinam: sed ad Mathematica et Astronomica studia pertineat. atque conducat, eruditi facile intelligunt. Atque utinam profecto tantum utilitatis ac fructus legentibus offerat: quantum laboris et difficultatis mihi scribenti exhibuit. Fuit enim partium singularum istius fabricae descriptiotum per se difficilis: tum praesertim ei, qui et longius ab opere ipso abfuit, neque id subinde ob oculos habere potuit: et alioquin in hac scribendi facultate caeteris Germaniae Poetis longe inferior est: tum vero ob ipsam rerum, quae in hac machina continentur, sublimitatem, et admirandam varietatem, per quam laboriosa. Nam ea est hujus Horologii ratio, ut hominem attentum, ac probe oculatum requirat: et laudum suarum praeconem ad omnes literarum angulos revocet. Quis enim globum coelestem, rotas calendarii, Lunae illuminationes et inaequales Planetarum motus in Astrolabio mobili, sine Astronomia intelliget? quis siderum naturas, et motuum differentias, ac proprios effectus sine Physica et Poetatum diligenti lectione versibus describet? quis solaria, eorumque usum


page 237, image: s237

fine Geometria et Sciographia dilucide explicabit? quis discrimina aetatum, et Christi cum morte certamen, sine naturae cognitione et Theologiae lumine utiliter exponet? quis tot picturas, tam affabre fictas atque pictas, sine Historia enarrabit? quis denique tot praeclarorum hominum, qui in hac fabrica elaborārunt, laudibus percensendis sufficiet, nisi ingenio singulari et plane subacto sit praeditus? Quibus omnibus cum ego desticutum me esse probe agnoscerem: dicinon potest, quantum laboris et studii haec lucubratio postulaverit. Omnium vero maxime hujus descriptionis difficultatem auxit operis ipsius novitas. Cum enim neque Horologia nostra veteribus agnita fuerint: neque Astrolabiorum idem usus: neque ullibires hujusmodi descriptae aut versibus expositae reperiantur; ego neminem ex tota vetustate habere potui, cujus non dicam elocutionem, et loquendi formulas, sed inventionem imitari licuisset. Cui incommodo etiam hoc accessit: quod, ut res novae, ita etiam rerum vocabula nova, et pleraque aspera, atque a natura et suavitate carminis aliena occurrerunt; cujusmodi sunt Astrolabium. Horologium, Calendarium, circuli progressionum seu Almiancarath, circuli verticales seu Azimuth, circuli dornorum coelestium, horarum inaequalium, Horizon, AEquinoctialis et similia. Quae tamen omnia ego Latinae elegantiae et suavioris soni studio, quantum fieri potuit, ita mitigavi: ut nihil in hac descriptione inesse judicem, quod merito in reprehensionem incurrat. Dicent fortasse aliqui, me aut prorsus inanem lusisse operam, aut rem, quae facili et plana via expediri potuisset, consulto difficilem atque inviam mihi fecisse. An non enim ista omnia soluto et genuino orationis genere melius disertiusque exponi poterant a viris eloquentibut: praesertim in ea Schola, quae et copiā talium virorum abundat, et oratoriae facultatis laudem et gloriam suo quodam


page 238, image: s238

jure sibi vendicat? Equidem non inficias eo, magnam inesse vim ad res obscuras explicandas, et animos hominum permovendos, in soluta et plana oratione. At multo tamen majorem carminibus inesse, non temere, aut absque ratione statuo. Nam et verba in carminibus graviora, et pulchriora, et metaphorae venustiores: comparationes item crebriores, et exempla liberiora, quam in aliis orationibus, adhiberi solent et possunt. Quibus cum numerorum accedit suavitas: fieri non potest, quin perfectum aliquid et absolutum constituatur. Animi vero auditorum venustate carminum plurimum affici, et quasi musico quodam sono incitari solent: firmiusque ea semper in memoria retinent, quae numeris inclusa: quam quae illis libera, et vago quodam orationis circumductu composita sunt. Quo sane factum est, ut Poetarum scripta ex profanis omnium sint antiquissima: et quaedam etiam sine literis, solā memoriā ad posteritatem transmissa fuerint. Est igitur verissime a Cicerone scriptum: quod nullius agricolae cultu stirps tam diuturna, quam Poetae versu seminari possit. Sed quid opus est carminum vel sublimitatem velutilitatem verbis confirmare? Equidem de hoc inter omnes constat, tantam olim versuum et Poetarum autoritatem fuisse: ut sapiens vetustas laudes Deorum, alio orationis genere, quam versibus, celebrandas esse non crederet. Cum ergo vestri Horologii structura coeli ipsius, quod Dei Opt. Max. sedes est, motus varios, et sidera, eorumque cursus repraesentet. quonam alio laudationis genere aptius aut dignius illustrari potuisset, quam versibus? Itaque hac una ratione satis me contra illos defensum esse arbitror, qui solutam orationem Poeticae suavitati hac in parte praeferendam fuisse statuunt. Et quoniam honori vestro qualicunque meā operā inservire, et publicae utilitati hac lucubratione consulere volui: neminem e sapientibus fore judico, qui laborem


page 239, image: s239

hunc meum aut temere susceptum, aut frustra collocatum esse existimet. Cum enim hoc tantum opus vestrae Reipub. maximis impensis, public commodi, et praesertim studii Astronomici illustrandi causā adornatum sit: minime committendum putavi, ut tam praeclari operis structura in uno templi vestri angulo lateret: sed omnibus mihi viribus in id elaborandum censui, ut publici juris fieret, et aliqua ejus utilitas ad plurimos homines longe lateque perveniret. Videmus enim hac extrema mundi senecta politiorem literaturam, et sublimiora artium ac disciplinarum studia paulatim vilescere: et hominum nostrorum animos aut ad luxum et voluptates. rapi, aut ad quaestuosas artes et splendida pecuniarum aucupia converti. Nam hodie

dat Galenus opes, fulvum dat Bartolus aurum:
--- haec Ianus summus ab imo
Perdocet: haec pueri recinunt dictata, senesque,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto;

quemadmodum alibi de suis Romanis Horatius conqueritur. Artes autem humanitatis, et Mathematica studia minus ubique florere, nec nisi a paucissimis excoli videmus. Solet enim pueritia ea, quae a superiorum ordinum hominibus negligi et contemptim haberi videt, ipsa etiam negligere atque contemnere quemadmodum longo jam usu et quotidianā experientiā docemur. Quare vestro exemplo, viri Magnifici, atque amplissimi Proceres, aliorum magistratuum animos mihi excitandos putavi: ut, quanti haec studia facere, et quas in res potissimum sumtus impendere debeant, hoc scripto admoneantur. Cum autem et veteri et novo more receptum sit, ut labores nostros Moecenatum et bonorum virorum patrocinio dedicemus et commendemus: ego certe neminem habui, cui potius, quam vestro ornatissimo ordini hanc descriptionem


page 240, image: s240

nuncuparem et consecrarem. Nam et in vestram maxime gratiam scripta est: et vestri clarissimi nominis autoritate, velut Ajacis clypeo, adversus malevolos obtrectatores tutissima esse poterit, Neque enim mihi dubium est: quin omne id, quod mearum virium imbecillitate huic operi decedit, vestrae claritatis magnitudine et magnificentiae splendore compensetur. Quod igitur unum super est, Magnificentias et Amplitudines vestras summis precibus oro atque obsecro, ut hanc operam meam boni et aequi consulant, et eadem benevolentiā, qua omnes literas bonas earumque cultores, me quoque deinceps complectantur. Datae Tubingae, Idibus Decemb. Anno reparatae salutis 1574.

Vestris Magnificentiis, et Amplissimis dignitatibus deditissimus

Nicodemus Frischlinus, Academiae Tubingensis Professor.

DIVO CHRISTIANO DVCI Saxoniae: Imperii Archimarscalco: Landgravio Thuringiae: Marchioni Misniae: Burggravio Magdeburgico: Domino suo Clementimmo, Vita Salus et Victoria.

HEroicum carmen, de quinque potentissimis Saxoniae Ducibus, recitatum ex eadem Cathedra, unde Divus Lutherus, heros invictissimus, pontificatum Romanum expugnavit, et omnia, cum luce Evangelii.


page 241, image: s241

renata, in agro Dei, zizania extirpavit, cui potius offeram, aut consecrem, quam tibi, Dive CHRISTIANE? Tu enim es, qui non tam ditionem paternam, in qua lux ista verbi divini primum effulsit, quam ipsam doctrinam coelestem. voce et calamo Lutheri nobis restitutam, non secus, ac ordinarius, et legitimus haeres, avitum Patrimonium, possides ac retines. Nam quae HENRICI avi tui fuerit pietas in religione, quae constantia in adversis, quae moderatio in perferendis injuriis, quis quaeso est tam remotus a memoria praeteriti temporis, ut nesciat? aut quis ignorat, quanta fuerit ae mulatio avitarum laudum, in patre tuo, Divo AVGVSTO, et pientissimo et sapiencissimo principe: ut qui toto gubernationis suae tempore, nihil prius, nihilque posterius habuit quam ut coelestem doctrinam, a Luthero traditam, ad nos propagaret sinceram atque incorruptam. Horum te vestigiis insistere, uti pulchrum est et aequum, ita nobis, qui avitam paternamque religionem, tecum sincere colimus, perneceslarium. Non enim unius Saxoniae oculi in te conjecti sunt, sed reliquarum etiam nationum totius Germaniae, mentes atque animi in te solum respiciunt. Quorum expectationi, et spei, de te conceptae, ut satisfacias, sicut jam ante facis, non parum interest. Itaque teipsum, et haec exempla domestica, de quibus meum est hoc carmen, rude quidem et impolitum, ut multis videbitur, sed a pio profectum animo, tu in administranda religione, et capessenda Repub. potius intuebere, quam ut alium quemvis in consilium admittas. Erunt fortasse aliqui nasutuli, qui in hoc carmine non pauca, ut fieri solet, reprehendent. Nam existunt alicubi hoc exulcerato seculo aliqui homines, praesertim ex illis, quos Divus Lutherus, extinctis Romanae curiae brutis fulminibus, e Papae tyrannide liberavit: qui nescio quam libertatem affectant. Volunt enim libere sentire, quod Iubet, libere


page 242, image: s242

loqui et scribere, quod lubet, libere item agere, quod lubet: neque interim errores suos ac vitia castigati aut reprehendi, ac de iis ne admoneri quidem volunt. Ac proinde una remissionis clave contenti; alteram, quae damnationis est, et quae ambae datae sunt Ecclesiae, prorsum abjiciunt ac respuunt: ipsosque concionatores, peccata hominum tam summorum quam imorum castigantes, et damnatas quoque haereses, verbo Dei refutantes, tacere jubent: ac modo non sacrosanctum illis imponunt silentium. Quantum ad me attinet, si quis est, qui in hoc carmine aliquid desiderat, eum amice rogatum volo, ut me candide moneat, et quid in me reprehendat. aperte doceat. Nam qui secus aget, et me vel occulte, more Sycophantarum, arrodet, vel etiam venenato morsu oblique perstringet, is sciat mihi, ubi de calummia fuero certior redditus, non defuturos ultores ac vindices. Quorum e numero, ut te quoque, Dive CHRISTIANAE, patronum ac defensorem vel praecipuum habeam, etiam atque etiam rogo, oro, obsecro. Non enim dubium est mihi, quin Tua Celsit. hoc meum religionis sincerae studium, et amorem hunc erga domum Saxonicam. clementer sit acceptatura: et suo quoque patrocinio me, contra malos ac malevolos, tutatura. Christus Opt. Max. te, tuamque illustriss. conjugem et sobolem, servet diutissime incolumes atque sospites: ut vobis ducibus et auspicibus, floreat avita religio, floreat Respub. floreant artes, artiumque studia, ad nominis divini gloriam. ad vestram laudem. ad patriae communis salutem sempiternam. VVitebergae Calendis Martii. Anno 1588.

Tuae Celsitudini

Subjectissimus

Nicodemus Frischlinus Doctor, et Poeta coronatus.



page 243, image: s243

PRAEFATIO IN VNDECIM libros Panegyricos de binis nuptiis VVirtembergicis, ad P. Virgilium Maronem, Poetarum Principem.

VIrgilii manes, et perpetis ossa favillae,
Etquidquid campis restat in Elysiis.
Vos ego compello, vos primo in margine libri
Alloquor: et testes ad mea verba voco.
Si mala FRISCHLINI laedent convitia Musam
Insontem: hanc vestra rite iuvetis ope.
Furta meis multi dicent haerere libellis:
Et mea quod fuerit praeda Maronis opus.
Duritiem versus censor culpabit iniquus:
Quam peperit numeris Teutona lingua meis.
Aut minus abiectas carpent mendacia voces:
Aut aliud dicent crimen inesse libro.
Sed quibus excuser merito rationibus, audi,
(Si me audire potes) summe Poeta Maro.
Dissimiles nostrum fortuna utrique: tuaque
Ab longe inferior sors mea sorte fuit.
Lingua Latina tuo vernacula fluxit abore:
Quae mihi difficili parta labore venit.
Tu cum perfectum posses componere carmen:
Vt legerem recte tunc mihi cura fuit:
Quosque tuo posses imitari rite libello:
Innumeri Vates pene fuere tibi.
Nam tua materies toti notissima mundo:
lnque Poetarum fabula trita choro.


page 244, image: s244

Multa sed et licuit cum fictis nomina rebus
Fingere: erant animi libera frena tui.
At mea materies est rebus plena novatis:
Nec prius hoc quisquam tramite fecit iter.
Nec fuit ulla mihi concessa licentia Vati:
Verba sed historicam iussa tenere fidem.
An levia haec credas? age perbreve respice tempus:
Quo labor hoc longum noster aravit opus.
Bis seni ex illo lapsi sunt tempore menses:
Cum thalami hoc fieret connubiale sacrum.
Tres mea Germano, Latioque ornata cothurno
Abstulit, a Syrio tracta Rebecca solo.
Est unus misero ploranti fata colono,
Et Variis linguis plebeculaque datus,
Nam varios pinxit Comoedia libera mores:
Plebeio quales cernimus esse gregi.
Comitiis unus datus est; cum Caesare rapto
Ipse Ratisponae (res ea nota) fui.
Maxima pars reliqui, tenerae concessa iuventae,
Temporis. est operis quae polienda meis.
Binas quoque die consumo naviter horas,
Dum doceo tenerum Romula verba gregem.
Nunc Cicero est manibus nostris sumendus, et illo
Deposito, magni Caesaris illud opus.
Caesare vix posito tua nos AEneia torquent
Arma, iuventuti rite canenda mea.
Dixerit hoc aliquis modico facile esse Poetae:
At iactura tamen temporis ista fuit.
Quin etiam sacri quando venere diei
Tempora: cum noster otia coetus habet.


page 245, image: s245

Tres ego continuas tribui sermonibus horas:
Socraticamque ivi per nemus omne viam.
Assiduo sic me iactatum cura labore
Abstulit, a Musis ad graviora meis.
Quidquid in his igitur poteris reprandere libris,
ld culpam exigui temporis esse puta.
Sed da pro septem septenos mensibus annos:
Sic numero libris conveniente meis.
Da mihi quanta tibi fecit Deus otia Caesar:
Ingenii vires experiźre mei.
Forsitan incudi cum parvos reddere versus,
Inque annos dabitur scripta referre novem:
Maturum censebis opus meliusque placebunt
Iudicio et limae carmina nostra tuae.
Interea volitet totum tua fama per orbem:
Et VVirtembergis te mea semper amet.
Tecolat, observet, semper tibi dedita subsit,
Et perdat naevos te poliente suos.

PRAEFATIONES DVAE IN Panegyricos IIII. de Victoria Sarmatica contra Moschos: quarum prima ad SERENISSIMUM AC POTENTISSIMUM Principem ac Dominum, Dn. Sigismundum III. Regem Poloniae, Magnum ducem Litvaniae, Russiae, Prussiae, Massoviae, Samogitiae, Kioviae, Livoniae: Designatum regem Sueciae, Gotthorum ac Vuandalorum, etc.



page 246, image: s246

EDite regis avi, nato de rege Sueco,
O rex, materno conspiciende throno!
Accipe, quam ferimus tibi, Sigismunde, salutem,
Et sine Phoebaeas pondus habere preces;
Sic tibi Sarmaticae sint prospera fata Coronae:
Sic eat ante tuas Moschia capta rotas.
Pauca peto, nec iniqua peto, nisi decipit error:
Tu modo ne nostris vocibus obde fores.
Iam bis quartus abit revolutis mensibus annus,
Ex quo Sarmatiae parta tropaea cano.
Parta tropoea cano Moschoque erepta Tyrannno
AEra: per has urbes versibus aucta meis.
Quid mihi Germano, vestra cum gente negocī?
Aut mihi quem fructum palma Polona refert?
Ceu nullos habeat sua Sarmatis ora Poetas:
Qui celebrent populi nomen et arma sui?
Absit ut hoc credam. quis enim felicior orbis
Angulus, ingeniis uberiorve bonis,
Quam tua Sauromatum tellus; quae barbara quondam
Nunc etiam Italicas arte lacessit opes?
Vnus amor gentis, veneror quam Teuto, Polonae
Vt facerem hos versus impulit unus amor.
Nam mihi cum multis commercia sacra Polonis:
Nec me iam primum Moenalis ursa legit.
Adde, quod e parto, quem canto Poeta triumpho,
Ad nos Germanos pax comes aequa, venit.
Nam nisi tum victus vertisset terga Ruthenus,
Hostica Marchiacos flamma cremasset agros.
Ergo quod hac fruimur tranquillā pace quieti,
Debemus meritis Sarmatis oratuis.


page 267, image: s247

Ipse ego, quo potui, tenui testatus amorem
Carmine, composui debitor istud opus.
Heu opus exiguum tantisque paratibus impar.
At certe ex animo verba profecta bono.
Tu si Germanum non aspernare Poetam,
Cantantem populi militis arma tui:
Hanc immortali mercedem redde labori:
Et sis Austriaco, quem precor essa, duci.
Non ille ereptum tibi tradita regna Sueco
Venit, et armato milito cinctus iit:
Sanguinis illum idem, qui te quoque copulat ordo;
Vincula te quamvis proximiora ligant,
Nec terrae inferior tenet illum cura Polonae,
Et studium in vobis est quoque gentis idem.
Illum amor, et magno quondam delata parenti
Impulit, heu captis lapsa corona comis!
Parce pio generi, et propius res aspice nostras:
Lubrica sors vario venditat orbe vices,
Qui tibi iam regnum felicibus annuit orsis,
Agnosci se vult et sua dona, DEVS.
Erigit ille humiles: et celsa a sede superbos
Deprimit: ac variis ludit ubique modis.
Cui ducis AEmathii non dudum cognita virtus?
At mens in captos quam fuit aequa duces?
Quam facilis victo, quam lenis dextera Poro?
Quam non in Cyri trux fuit illa lares?
Deme age, deme duci rex optime vincula capto:
Inque tuam facili suscipe mente fidem.
Caesaris est frater, magno de Caesare natus:
Fac tibi Caesaream, quam cupis esse, domum.


page 248, image: s248

Sarmatico non est, non indecor Austria regno,
Cui vicina tuae Pannona paret humus.
Si vestras dabitur potius coniungere vires,
Quam non optando dissociare modo.
Turcica vos metuet, metuet vos Moschia tellus,
Inque fide sociā Vesper et Ortus erunt.

R. T. Majestati

Subditissimus

Nicodemus Frischlinus Poeta coronatus, Calend. Decemb. Anno 88.

ALTERA PRAEFATIO IN Panegyricos, ad

ILLUSTREM ET MAGNIFICUM DOMINUM, Dn. Iohannem Zamoscium generalem exercitium regni Poloniae imperatorem, et Cancellaruum supremum, Castellanum Cracoviensem, Belsensem, et Capitaneum Mariaeburgensem, etc.

QVā occasione, et quo consilio hosce quatuor Panegyricos, ante octo annos conscripserim, Clementissime Domine, hoc ex meis literis ad Stephanum Claudiopolitanum missis Patavium intelliges Earum exemplar editioni Patavinae est praefixum. Editi enim sunt primum in Italia hi Panegyrici, et editi Patavii in officina Laurentii Pasquati, et editi a Polonis: qui tum illic erant studiorum et literarum gratiā. Cum autem


page 249, image: s249

Germani mei hosce Panegyricos avide legissent, neque exemplaria jam essent ullibi locorum obvia, rogantibus; imicis, demum in lucem exire passus sum, et quidem sub iuspicatissimo Serenissimi Regis tui nomine. Qua in re, si quid peccavi, peto veniam: si nihil, rogo ut clementi animo accipiatur, quicquid a me proficiscitur. Nomen mum aliquoties in hisce Panegyricis invenies, ubi si magnitudini rerum a te in illo bello gestarum non responderit mea oratio, quaeso te, inclyte Princeps, cuivis potius rei, quam voluntati meae culpam hīc tribuas. Eo enim tempore, quo haec scripsi, nihil adhuc erat de bello isto relatum in publicas literas, fuitque sola fama hominum, et rumoribus saepenumero mihi nitendum. Interea vero loci nunquam mihi licuit respirare ab inauditis persecutionibus, quae me et familiam totos annos octo assidue affligunt, de qua re malui privatis quam publicis literis quaedam committere. Certe enim si quod ocium mihi contigisser, ab eo tempore, quo haec scripsi, id tribuissem ego tum aliis meis studiis, tum inprimis operibus quibusdam meis heroicis. Sed ob causam, quam dixi, nihil huc usque mihi perturbato et afflicto licuit conari. Veruntamen dubium mihi non est, quin haec commemoratio laudum Polonicarum tibi, vel hoc etiam nomine sit futura pergrata: quod tu quoque cum hac gloria militari, conjunctam habes eruditionis et doctrinae famam. Nam in Italia Patavii nunc olim iis artibus animum tuum excoluisti, quibus olim posses in administranda Republica et regni negotiis uti, ac jam tum in ista juventute virtutis tuae praeclara edidisti specimina. Itaque etiam Scholae Patavinae gubernaculo de communibus suffragiis, non sine summa laude nationis Polonicae, tum admotus fuisti. Possem multa praedicare, quae in te praeclara sunt, et summam admirationem apud omnes merentur. Sed quorsum opus est? Nam uno ore omnes fatentur, quicquid


page 250, image: s250

gestum sit multos nunc annos in Polonia, domi et foris quod quidem aliquam mereatur laudem, hoc per te gestum esse maxime. Malo igitur in aliorum de te judiciis, acquiescere, quam te in os laudando assentatoris subire, periculum. Quod reliquum est, oro te per virtutem tuam plane heroicam, perque militarem istam gloriam, ut bellicum hoc carmen, et ipse, [gap: Greek word(s)] , benigno perlegas animo, et Serenissimo Regi Sigismundo, de meliori, quod ajunt, nota commendes. Deus Opt. Max. consilia et actione tuas regat, ad Nominis sui gloriam, ad regni Polonici decus et ornamentum, ad animae tuae salutem sempiternam. Brunsuigae 9. Decemb. 88.

Nicodemus Frischlinus.

EPIGRAMMA EIVSDEM ad eundem.

SI tibi det vitam, det opes, det denique pacem,
Pacis, opum, vitae fons et origo DEVS.
Accipe de patrio, mea carmina pauca, triumpho,
Duxque favevati Sarmata Teutonio.
Hoc qui scripsit opus, vestro fuit orbe remotus:
Hospes in Illyrico Carniolanus agro.
Invenies, quae te poterunt recreare legentem
Forsitan: est arti dulce laboris opus.
Tu modo Germanum, ne respue, Sarmata, vatem:
Carmen aemat, quisquis carmine digna facit.



page 251, image: s251

IN MISCELLANEA QVAEdam et Graecanica poemata sua, praefatio ad Ioannem Theodoricum Richium, Brunsuicensem.

PAuca haec tibi dono Epigrammata mea Graeca, Ioannes Theodorice, tanquam tabulas lacerae navis, reliquas e naufragio meo, quod feci post meum e Carniola in patriam reditum: ubi non minor tempestas me, cum familia reducem, turbatim obruit, quanquam praeter omne nostrum meritum, quam olim Graecos, e bello Trojano redcuntes, ad Capharium promontorium, vorticibus undarum, mare importuosum depressit. Quando scilicet nauclerus, scelestus patriae proditor, et homo perfidus, studo ulciscem di illatam sibi aliunde injuriam, omnes Graecos accensā face, e monte, quem dixi, tanquam ad vicinum portum adnavigaturi essent, in asperrimos scopulos pellexit, miserandoque naufragio viros innocentissimos, nocentissimo omnium elapso, scelerate perdidit. Nam ante meum e patria voluntarium discessum, cum ego inimicorum meorum surori, non aliter ac Cicero olim factioni Clodianae, cederem, multa adhuc habebam reliqua, tam Graeca, quam Latina poemata: quorum non pauca aliquando in Academia patria publice, maximā hominum doctissimorum frequentiā, recitvaeram. Verum ex omni illorum numero fere nihil mihi restat, praeter haec pauca: quae ne et ipsa mihi per infortunium aliquod pereant, hac editione cavendum esse duxi. Non quod ea tantum existimem, ut digna sint, quae ab interitu vindicentur, sed quod argumenta illorum judico esse talia, unde animi mei voluntas erga eos, quos semper dilexi, etiam in aliorum oculis elucere possit Nam in his Epigrammatis praecipuos videbis homines, qui de me et de meis, toto propemodum vitae tempore, praeclarissime


page 252, image: s252

sunt meriti. Quibus cum pares referre gragratias non possim, malui hac ratione impares referre, quam omnino nullas. Tibi vero, mi Richi, istas naufragii mei reliquias idcirco dedico, ut, quod in Latino carmine pereleganti componendo soles facere, hoc item etiam in Graeca lingua tibi tentandum esse cogites. Sed et mei amoris in te summi volo esse haec Epigrammata perpetuum, et immortale testimonium: quod ut te alacriorem reddant in studiis tuis, vehementer te et rogatum et admonitum volui. Quanquam te admonere quid opus est? aut quid denique necesse est? Nam officium tuum sponte facis, atque ita facis, ut non calcaribus, sed freno indigere videaris, quemadmodum de Aristotele Plato, et Aristoteles de Theophrasto dicere est solitus. Macte animi, mi Ioannes Friderice, quo bene caepisti pergere, pede perge. Non dubito ego, quin tu parentum tuorum luctum, quam illi e miserabili fratris tui casu jam perceperunt, propediem sis novā quodam Iaetitiā compensaturus. Idque ut si at, Christum Opt. Max. unice precor. Brunsuigae, Calend. August. 1588.

IN HYMNVM IN IESVM Christum, humani generis Servatorem: a Iuda Iscariote proditum: et a Iudaeis captum: Epigramma, ad NOBILEM ET CONSULTISSIMUM VIrum: Dn. Georgium Vlricum, ab Eud, Camerae Imperialis Assessorem, etc.

TRistia de passo ferimus tibi carmina Christo:
Quam conficta bosti crimina prodiderunt.
Scis bene, quid stimulis, Eudane, calumnia possit:
Frischlini quoties scis meminisse tui.


page 253, image: s253

Haec lege: mercedem furiosa calumnia, dices,
Attrahit auctori tristia fatasuo.

LECTORI IDEM S.

Si quis inest nostis, ut inest, inversibus error:
Error librarī, non meus error erit.

ORATIONVM Praefationes, I.

IN ORATIONEM DE PRAESTANTIA AC dignitate P. Virgilii Maronis Aeneidos, etc. ad Illustrem Dominum VVolffgangum, Comitem ac Dominum in Castell.

ROgantibus discipulis meis, illustris et generose Comes, ut et hanc orationem, quam Praefationis loco in Virgilii praelectione nuperrime habui, et quod argumenti vice in auditorio recitaveram, totius AEneidos historicum compendium, typis communicarem, ne ipsi (quod facere jam proposuerant) in his rebus describendis multum temporis insumerent, nolui ego petitioni illorum, quam honestam judico, temere adveisari, aut odiose refragari, sed morem ipsis tum in hoc, tum in similinegotio quocunque gerendum duxi. Cum enim officii mei sit, in hac Schola Virgilium et Caesarem explicare, omnibus modis in hanc curam insitrendum mihi puto, ut auditores non modo sententiam utriusque autoris et res


page 254, image: s254

ipsas intelligere, et ex iis disciplinis quae ab aliis proponuntur, addiscere queant, sed ut omnia haec in quotidianum usum tranferre, et ad cultum pietatis elegantiamque linguae Latinae, et honestatem vitae revocare consuescant. Quod studium meum si sorte optatum successum non consequitur, conatu tamen suo neutiquam destituitur: ac proinde gratam ipsis hanc operam meam fore non dubito, cum eam tantopere a me efflagitaverint: reliquis vero, qui Virgilianam AEneida propter alia studia aut non legunt, aut forte minus intelligunt, si non gratam, attamen non plane in utilem futuram arbitror. Quantum enim Poetarum lectio viro in Repub. versanti, non dico voluptatis, qua animi negotiosorum hominum liberaliter relaxari solent, sed utilitatis ac commodi praestet, tum in praefatione Latini Callimachi a me demonstratum est, tum hac oratione unius Virgilii exemplo satis superque elucescet. Quae enim Virgilianae AEneidos sit praestantia atque dignitas, sive rerum optimarum quae in hoc opere tractantur, varietatem admirandam, sive verborum quibus illae exponuntur, magnificentiam et venustatem summam consideres: quae item ad lectorem ex hoc Autore tum ad ingenii, tum ad vitae morumque, tum in primis ad linguae cultum redeat utilitas, id non modo exemplis ipsius scriptoris, sed etiam multorum gravissimorum in lingua Latina Autorum testimoniis planum feci, ut cramben appositurus esse videar, si plura hoc loco inde repetere velim. Hanc vero qualemecunque lucubrationem, T. G. D. cum ob multas causas, tum ob hanc potissimum offerre ac nuncupare volui, quod eam studiis his plurimum delectari atque affici intelligerem. Nam et meis praelectionibus, quibus Virgilium [gap: Greek word(s)] , pingui et crassa Minerva publice interpertor, ea diligentissime interesse hactenus consuevit, et exercitia carminum quibus orationis majestas et aptus in pronunciando sonus


page 255, image: s255

tomparari solet, sedulo et accurate domi conficit, ac publico dein loco mihi cum caeteris studiosis adolescentibus emendanda offerre non dubitat. Qua in re non Athalricum, regem Gothicum, qui aulicorum vocibus a Musarum, ocio ad venationes et corporis illecebras retrahebatur: neque Commodum, incommodissimum et pessimae notae Imperatorem, qui desertis studiorum et virtutum castris a satellitio suo seductus, voluptates et luxum sequebatur: sed Alexandrum Magnum, cui Homerica Poesis prope unica oblectatio, et Augustum, Domitianumque, et Alexandrum Severum, quibus unica voluptas Virgilius fuit, adeo ut ipsi etiam versus conscripserint, T. G. D. imitari solet, Neque id infeliciter. Quam enim facili et expedito tramite versus ab ea facti decurrant, id et mei discipuli qui eos publice a me recitari audiunt, uno ore omnes fatebuntur: et hoc XIV. Exodi caput, quod ego juventuti meae versibus exprimendum ex Virgilio nuperrime proposui, huic nunc operi ad calcem eo modo, quo a T. G. D. redditum est, subjiciendum curavi, manifestissime testabitur. Itaque iisdem verbis te alloqui mihi libet, quibus

Appollo nubesedens celsa, victorem affatur Iulum:
Macte nova virtute puer: sic itur ad astra.

Nequaquam enim T G. D. hoc, quod sua natura pulcram est, et mulri summi Reges atque Imperatores fecerunt, facere ac imitari pudeat: ceaeteros pudeat, qui cum nondum ad gener is tui splendorem et fortunae amplitudinem, ne dum ad Roniani Imperii summos honores conscenderint, ista ridere et aspernari audent. Melius quippe T. G. D. et omnes studiosi adolescentes facient, si paucorum bonorum exempla sequantur, quam ut plurimorum insulsorum hominum ineptias audiant. Fuerunt enim alii etiam ex primaria nobilitate summi viri, ut ante exposui, qui versus et legerunt, et ipsi etiam conscripserunt, et hodie quoque, onsimiles aliqui reperiuntur. Nam et superioribus annis


page 256, image: s256

duos nobilissimos et praestantissimae spei atque indolis barones habui, Dn. Ioannem Adamum Hoffman, et D. Andream VVolgangum a Polhaim, quos Virgilii audiendi et versuum faciendorum adeo non puduit, ut exercitia a me proposita diligentissime tractaverint, et industriae suae sempiternam in animo meo memoriam infixerint. Itaque libenter et saepe illorum meminisse, et honoris causā utrumque nominare soleo. Sed quid opus est externa, aut vetera commemorare? Habet T. G. D. omnium virtutum ac disciplinarum memor abile ac praeclarum exemplum domi natum, illustrem illum et vere generosum dominum, D. Henricum, comitem ac dominum in Castell, patruum suum: in quo viro summa conspicitur prudentia, rerumque usus longe maximus, tum eloquentia singularis, et in praecipuis linguis, Latina, Gallica et politiori Germanica admiranda facundia. Quibus sane armis atque praesidiis nostrum ille ducatum per aliquot nunc annos magna cum laude et admiratione foelicissime rexit, et etiamnum administrat. Nam et artium humanitatis intelligens atque amantissimus est, et juris ac aequitatis servantissimus: tum, quae in tali viro maxima virtus est, summa erga Deum et Principem suum fide ac pietate ornatissimus. Cujus viri, si T. G. D. vestigia persequatur, mihi certe dubium non est, quin eadem ab ipsa, quae nunc a patruo, in Christianam rempub. bona olim profectura sint. Nunc, quod superest, magnopere et omni subjectione a T. G. D. peto ac flagito, ut hanc grati animi mei significationem clementer ac benigne accipiat, et me meaque studia sibi commendata habeat: ego interim ardentibus votis Deum precabor, ut et patruum tum Ecclesiae et Reipub. VVirtembergicae diu incolumem servet, et studiis tuis propitio atque clementi numine aspiret. Tubingae XII. Calend. Iulii, Anno LXXIV.



page 257, image: s257

IN ORATIONEM DE EXERcitationibus Oratoriis et Poeticis, ad imitationem veterum, recte utiliterque instituendis.

AD ILLUSTRISSI MOS PRINCIPES D. Ernestum et Dn. Augustum, Duces Brunsuicenses et Luneburgenses. Nec non Illustres ac Generosos DD. D. Conradum et D. Alvicum, Comites a Tubingen, in Lichteneck. D. Franciscum Banfi Losoncium, Comitem Debocensem Hungarum, et D. Carolum, Baronem a Limpurg, etc. D. Vlricum Christophorum Baronem in Scherffenberg, et D. Andraeam Duditium in Horovvitz, D. Michaelem Forgacem Baronem in Gymes, et D. Andream Kochzyzki, Polonum, D. Ioannem Liberum Baronem a Buchaim, Dominos suos clementissimos et benignissimos.

ERunt fortasse, qui me reprehendant, Illustrissimi Principes, Generosi Comites, ac Barones clementissimi et benignissimi Domini, quod ego tot personis illustribus hanc unicam Orationem, nuper recitatam, dedicem: et tot parietes de una fidelia dealbem, sicut in veteri proverbio dicitur. Ego vero, me ab omni reprehensione puto, non immerito fore alienum, etiamsi plures huic uni orationi quaeram patronos. Qui enim tot habeo hostes, et tot inimicos innocens, quomodo sim culpandus,


page 258, image: s258

si multos et bonos mihi comparem amicos, ac patronos undique, ut eorum praesidio, contra multos malos, et malevolos, me meaque omnia tuear, ac protegam? Nihil enim a me fere proficisci potest, etiam rectissime dictum et scriptum, quod adversarii mei non teterrime calumnientur. Vel haec exercitandi ratio, qua nunc olim sum usus, in instituendis ingeniis, meae fidei, meaeque fiduciae commissis, quam obsecro, atrocia in me excitavit alioquorum odia? quam crudeles mihi conflavit inimicitias? Sed fit tamen, nescio quomodo, ut in hanc ipsam arenam, ubi tam saeva accepi ab invidia, et odio malorum hominum, vulnera, denuo descendam ac tocies ictus piscator, ne nunc quidem sapiam. Libet enim mihi Telephum illum nunc imitari, qui ab eadem hasta, a qua vulnus acceperat, remedium petiit. Conscripsi nunc olim tres de arte oratoria libros: in quorum primo docetur, quomodo argumentis propriis, seu oratoriis, et cum re ipsa natis, confirmanda, aut refutanda sit oratoria proposito, sive causa: quae est aut forensis, vulgo dicta Iudicialis, aut Senatoria, sive deliberativa: aut popularis, siv demonstrativa. Aristoteles inverso ponit haec ordine, et recte. Nam facilius est laudare aut vituperare, quam consultare: facilius item suadere, et dissuadere, quam accusare aut defendere. In secundo libro, ostenditur, quomodo ex locis Dialecticis, et cuivis materiae communibus, quodvis argumentum confirmationis, aut refutationis, sit illustrandum, et amplificandum. Qua quidem re efficitur oratio, non tantum vera, sed etiam copiosa. Nam haec utraque ad fidem faciendam praecipue pertinent. In tertio libro docetur, quomodo probata et amplificata sint exornanda luminibus sententiarum, verbi gratiā, interrogationibus, subjectionibus, repetitionibus, exclamationibus, et luminibus verborum, nempe Metaphoris, et omnis generis tropis. Nam in his duobus consistit omnis


page 259, image: s259

motus orationis. Atque hi libri ita sunt a me concinnati, ut eorum adminiculo possis quamvis orationem resolvere, et resolutam iterum componere, aut consimilem aliam scribere. Quam autem malam retulerim gratiam, pro his libris meis, quis est tam ignarus fortunae meae ut nesciat? Nullum est convicii genus tam atrox, quod invidi ac malevoli homines, in me publice ac privatim non conjiciant: nullum scelus, nullum flagitium tam horribile, cujus illi me non reum agant: nullum genus periculi atque aerumnae tam miserabile, quod ego pro optimis meis meritis, non sim indignissime perpessus. Hoc autem cujusmodi sit, nemo prius intelliget, quam scriptum illud meum, de quo dixi, perlegerit. Rogo igitur et suppliciter oro vos, Illustrissimi principes, Generosi Comites ac Barones, ut suspenso omni praejudicio, habeatis et me, et mea studia, cum omnia, tum imprimis Oratoria haec, vestroque patrocinio, si non diutius, at saltem tantisper commendata, dum peprodiem victrix causa triumphet. Pluribus haec a vobis peterem, nisi certus essem, quae sit animorum vestrorum pietas in Deum, qui amor erga literas, quae virtus in omnes. Deum Optimum Maximum, rogo et obsecro, ut is, in vestris commodis ac studiis provehendis, talem se exhibeat, qualem multiplex vestra virtus promeretur. VVittebergae VIII. Iduum Decembris, 87.



page 260, image: s260

IN ORATIONEM DE STVdiis linguarum et liberalium artium, ad Magnif. Rectorem et Amplissimum Senatum Academiae Tubingensis, etc.

CVm superiori proximo Autumno, Rector Magnifice, Patres Amplissimi, publicum doctrinae virtutisque testimonium triginta octo adolescentibus tribuendum, et pro veteri Scholae nostrae consuetudine, primae Laureae honor a me conferendus esset: summis ego viribus in id elaborandum mihi putavi: ut tum ipse aliquid e celebri loco, aliorum more, breviter dicerem: quod ad commune Reipub. literariae commodum spectaret: et ad fructum liberalium studiorum pertineret: tum vero et candidati, de quorum honore praecipue agebatur, res bonas, et cum suavitate quadam, ac voluptate audiendum conjunctas, (quantum quidem a me et illis fieri posset) in medium proponerent. Nam praeter honorum renunciationem, etiam quaestionum, seu Problematum, ut Graeci vocant, inspectio, emendatioque mihi tum commissa fucrat. Etsi autem quaestiones, quae mihi a plerisque offerebantur, graves, eruditae atque sublimes erant: et majori ex parte e Dialectica arte depromptae: ut (verbi gratia) de Genere et Specie: utrum utro prius, aut posterius, pars alterius aut totum: De Proprio, an pro differentia specifica poni possit in definitione: De Accidente: De primis et secundis Substantiis, Vtrum Deus in aliquo Praedicamento: Item, Res ne an verba in praedicamentis collocanda: et fimilibus. Tamen, quia ista sublimiora, et quae non ita [gap: Greek word(s)] tractari possent, neque fortasse omnibus


page 261, image: s261

grata futura videbantur: tum vero inprimis, quod eaedem saepe res a pluribus (ut fit in tanta copia) proferrentur, ego, relictis gravioribus istis, aliam rationem inire coepi: et qui priori loco dicturi erant, his materiam, quae a pluribus in utramque partem agitari posset, conscribendam tractandamque proposui: ratus fore id quod accidit: ut et majori cum fructu ipsi ea persequerentur: et alii majori cum voluptate audirent. Neque me mea fefellit opinio. Nam cum ista omnia, quae domi a me proposita, et diligenter a candidatis elaborata fuerant, loco publico dein recitarentur: ita Magnificentiae Tuae, et dignissimo Academiae nostrae Cancellario, et Ecclesiae Praeposito, Iacobo Andreae, caeterisque Doctoribus et Professoribus, qui honoris causa Actum illum frequentaverant, comprobata sunt: ut ea denuo revidere, emendare, et typis vulgare ab illis jussus fuerim. Qua in re idem fere mihi accidit, quod Turno isti Virgiliano, ad quem Iris dicit:

Turne, quod optanti divūm promittere nemo
Auderet: volvenda dies en attulit ultro.

Quis enim hoc unquam cogitasset aut animo praevidere potuisset: tantum me gratiae rebus ejusmodi consecutum fuisse: qui nec diligentius, propter temporis exiguitatem, et alias occupationes plurimas, de illis cogitaveram: nec publicare haec unquam in animum induxeram? Nam ad meam declamationem quod attinet: quae sane hoc fine a me scripta non fuerat, ut ederetur: sed ut juventuti Scholasticae inserviret: fateor certe, eam cum aliorum Academiae nostrae Professorum disertissimis orationibus, quae ex eodem loco antehac saepius recitatae sunt, comparari non posse. Etenim aliquot nunc annis, tanta facundia, tantoque rerum verborumque apparatu a Scholae nostrae Professoribus in publicis congressibus peroratum est: ut hinc meam ego balbutiem, et lubens agnoscam, et toto animo aliquem existere cupiam: qui ista


page 262, image: s262

omnia colligat, et in gratiam Iuventutis publici juris faciat. Si enim aliarum Academiarum discipuli, etiam leviuscula praeceptorum dictata, et quae foribus Auditoriorum praefiguntur, quadam veneratione recolligere et publicare solent: cur hoc ipsum nobis in rebus multo gravioribus non liceat? Quod igitur reliquum est, Tuam Magnificentiam, et amplissimam Dignitatem, Dominationesque vestras, quibus morem gessi, oratas volo: ut hunc meum laborem aequo suscipiant animo, et me meaque studia, sicut hactenus, ita deinceps quoque sibi commendata habere velint. IESVS Optimus Maximus, faxit quam clementissime: ut Academia haec in pace et tranquillitate quam diutissime vigeat ac floreat. Datae Tubingae, Idibus Novembris, Anno Domini millesimo quingentesi mo septuagesimo quarto.

LIBRI SELECTI IN Vsum Scholae Brunsuicensis.

NICODEMUS FRISCHLINUS CHRIstophoro Hagio Tertiae classis Paedagogo S. P.

SElegi tibi pauca haec, e multis veterum Philosophorum et Principum virorum Symbola, cum aliquot elegantioribus et brevioribus proverbiis, ut habeas, quae per hanc aestatem pueris tuis proponas. Cum enim Graecae linguae initium nunc fiat in tua classe, consultum censeo, ut ad exercenda Declinationum et Conjugationum paradigmata, proponantur discipulis tyronibus hujusmodi sententiae, tribus aut quatuor constanter verbis. Quae tamen ipsae ne sint ociosae, delegi haec


page 263, image: s263

Symbola, et quasi Apophthegmata atque haec utilia Proverbia. Nam quo sunt isthaec breviora, eo citius et facilius infiguntur puerorum animis: et quo utiliora, eo diutius ac firmius in haerebunt. Tu quod ante hac fecisti, in exornanda tua Sparta, id ut porro etiam facias, vehementer cupio, et si quid possum, etiam hortor, ac moneo. Christus Optimus Maximus, qui ipse etiam puer duodecim annorum, Scholam ingressus est, suo spiritu regat vocem ac manum tuam, ut omnia cedant ex voto tuo. Brunsuigae Calend. Iunii. Anno 88.

IN SELECTAS ORATIONES latinas, Idem Iuventuti Scholasticae in Gymnasio Martiniano apud Brunsuicenses S. P. D.

QVoniam artis Oratoriae praecepta, idoneis exemplis multo rectius ac melius, quam collatone multarum praeceptionum, e diversis Rheitorum Scholis, in medium allatarum, possint debentque illustrari: idcirco selegi vobis has orationes e tersissimis et Latinissimis quanque scriptoribus. Nam absoluto unoquoque genere causae Oratoriae, semper unum atque alterum ex hisce orationibus subjiciam; ut praecepta artis per illum reddantur explicatiora et illustriora. Locos quoque Inventionis dialecticae ex iisdem licebit explanare interpretando. Quomodo enim melius intelligat adolescens usum locorum in utramque partem, quam si exemplo proposito ostendatur illi, quam dextre argumentum affirmativum ducat ex eodem aliquo loco aut Cato,


page 264, image: s264

aut Scipio, aut Alexander, aut Caesar pro se, e quo loco contra ipsam fuerat argumentum allatum a Fabio, ab Hermolao, a Caesare? Et quando in istis orationibus seriem quandam habetis rerum, in secunda, tertia et quarta Monarchia gestarum, poterimus uno eodemque compendio, etiam cum Oratorio artificio, linguaeque latinae puritate, historias illorum temporum vel obiter, et quasi aliud agentes, cognoscere. Vt interim nihil dicam, de pulcherrimis sententiis moralibus, quae tanquam gemmae in istis orationibus lucent: nosque de omnibus vitae nostrae actionibus recte instituendis commonefaciunt: et ab hac Adolescentia ad grandrorem aetatem pulcherrime praeparant. Etsi autem utile esset, habere integros authores, und istae orationes sunt decerptae, tamen cum non sit cujusque ea vis, eaque opulentia, neque etiam hujus loci conditio, ut possint emi integra volumina: putavi me operae pretium facturum: si etiam pauperum et egenorum rationem aliquam haberem. Boni igitur hoc studium meum consuletis, et hasce orationes in manibus vestris assidue versabitis, memoriaeque mandabitis, ut cognito artificio, quod in illis est, oratorio, mox etiam refert in hoc stadio currentibus, quam multa legant singuli, sed quam multum universi. Praestat enim pauca legere, eaque in usum transferre, quam multa percurrere sine usu. Valete, Brunsuigae 20. Aprilis. Anno 88.

QVia reliqui libri in usum Scholae Brunsuicensis a Frischlino selecti ad manus nostras nondum pervenerunt, placuit illorum Praefationum loco hīc annectere Consilium ejus de instituendis pueris, quod sic habet.



page 265, image: s265

DE RATIONE INSTITVENDI PVERVM, AB anno aetatis sexto et septimo, ad annum usque decimum quartum: ita ut praeter duas, aut tres maternas linguas, etiam Latinam discat recte loqui, et scribere: Graecam vero mediocriter intelligere: insuperque rudimenta Dialecticae et Rhetoricae ab usum scribendi conferre. NICODEMVS FRISCHLINVS.

Quomodo possit puer, intra annum doceri, ut literas recte legat, et pingut.

NVlla est tam difficilis puero, quam ratio legendi, et pingendi literas. Nam hoc fundamento jacto, caetera omnia erunt faciliora. Quod autem literas tam tarde cognoscunt, fit magis praeceptorum, quam ipsorum culpa. Si enim pueri in sua infantia, possunt valorem pecuniae, ludicrarumque chartarum tam cito cognoscere: cur non eadem promptitudine literas cognoscant? Sed hīc primum obstat discentibus, quod literas et syllabas dictionesque docentur ex Tabulis elementalibus, ad hanc rem minime idoneis. Nam in illis non modo ineptissimarum, et a Latina consuetudine remotissimarum, tum effatu difficilimarum syllabarum juncturae discendae proponuntur:


page 266, image: s266

sed etiam syllabarum, quas dixi, similes dictiones, plerunque longiusculae, et duriusculae traduntur. Itaque primum hoc consulo, ut pueri ex novis Tabulis doceantur cognoscere literas, iisque cognitis, discat puer statim secundi capitis syllabas, ut sunt: ab ac ad af, etc. Item incipientes ab una consona, desinentes in vocalem, ut sunt: ba be bi bo bu: ea ce ci eo cu: da de di do du etc. Postea vero ex quarto cap. proponantur simpliciores dictiones, ut sunt: bibo cado cede dedi etc. Ac tum demum ad difficiliores syllabas dictionesque perveniatur. Praeterea, cum quodam naturae ductu trahantur, ad pingendum pueri: operae pretium erit, ut alphabetario praescribatur quotidie post alteram: donec puer omnes literas ordine possit stylo exprimere. Ad hanc autem rem plurimum conducet, si paedagogus literas pingat in tabla: praemonstretque puero rationem conformandi literas. Nam hoc duarum rerum erit compendium: ut et qui jam legunt, discant elegantiores pingere literas, et abecedarii figuras elementorum commodius imaginari assuescant. Neque hīc parum intererit, ut semper pares cum paribus conjungantur: et semper ejusdem profectus pueri una consideant: easdemque lectiones recitent. Nam hac ratione alius puer ad alio discit: et ingenium illud omnino hebes esse oportet, quod toties iterata capere non potest. Postquam vero ad hunc modum literas didicerit puer cognoscere, et pingere, et in syllabas colligere: ibi statim docendus est legere paradigmata Declinationum et Conjugationum e Grammatica: Sic enim memoriam sibi localem, quam vocant, faciet: et facilius tradet memoriae, quae toties iterata legit: velim autem, ut quas voces puer jubetur memoriter inflectere, easdem pingat in charta: sed non nisi unicas, ut mensa, amo, dominus. Praestat enim, ut puer discat singulas voces apte scribere, quam simul plures et omnes inepte.


page 267, image: s267

Nam ingenia puerorum turbantur, quando plura simul coguntur discere. Hoc consilium qui sequentur, ii posthac puerum plura docebunt anno, quam ante hac docuźre biennio.

CAPUT II.

Quomodo puer intra annum initia Etymologiae, et e nostra Nomenclatura, usitatiora nomina et verba non solum in flectere: sed etiam intelligere: et praecipuas loquendi formulas doceri, simulque ad Syntaxi praeparari possit.

ORthographiae et Prosodiae praecepta puero inculcari non debent. Nihil enim refert, ignorare puerum discrimina consonantium, et syllabarum tantisper, dum ejus rei veniat usus. Nam Orthographiae praecepta paedagogis tradimus: quorum plaerosque scimus istarum rerum esse tam rudes, ut nesciant ipsi recte scribere, et apte pronunciare, nedum ut rationem reddere possint, cur aliquam vocem sic scribere, et effari debeamus. Quamobrem veto ista tradi pueris ediscenda, quae usus quotidiano coparari addiscique possunt. Nolo item, ut pueri macerentur ediscendis definitionibus vocabulorum artis. Satis enim est, si puer ex propriis cujusque dictionis affectibus sive accidentibus, tanquam notis, possit unamquamque vocem discernere, et scire, an sit Nomen, aut Verbum: etiamsi quid sit Nomen, quid Verbum, quid Adverbium, ignoret penitissime. Neque ego meis Grammaticis talium vocabulorum definitiones inservissem: nisi aliorum Grammaticorum absurdissimae definitiones id a me postulassent. Et quoniam Nomina, Pronomina, et Participia cognoscuntur ex declinatione, Verba autem ex conjugatione, puer facile deprehendet discrimen inter haec quatuor. Si enim conjugatur, agnoscit puer esse Verbum: si declinatur, colligit


page 268, image: s268

ligit esse aut Nomen, aut Pronomen, aut Participium. Sed quia certus, ac definitus est Pronominum numerus: cito animadvertet ex numeratione, sitne Pronomen, an secus. Nam plura non sunt Pronomina Latinorum, quam novendecim: quae si puer in exprompta habuerit memoria, primo statim intuitu quodvis Pronomen agnoscet. Superest, ut possit Nomen a Participio discernere. Sed hoc aliquando difficilius est puero, propter similia utriusque accidentia. Itaque diligentis est praeceptoris, ostendere discrimen inter utrunque. Nam Participium habet eandem terminationem cum Nomine, et eandem significationem cum Verbo. Amans enim est, qui amat: amatus, quem aliquis amavit. Non dissimilis est ratio etiam reliquarum vocum, quae non inflectuntur, dignoscendarum. Nam Praepositiones perinde sunt numerabiles, ut et Pronomina. Possunt autem eo ordine tradi memoriae, quo in nostris Grammaticis recitantur, secundum proprios illarum significatus: quemadmodum et Conjunctiones, quae itidem sunt numerabiles, solent edisci. Interjectiones et rationes sunt usu, et cognitu faciles. Vbi vero puer jam scire potuerit, utrum aliqua dictio sit Praepositio, Conjunctio, Interjectio, an secus: poterit etiam scire, quae dictio sit Adverbium, quae non. Quantum ad significationes vocum attinet, valde praepostere agunt, qui tyronem Etymoligiae fere significatibus vocabulorum exagitant: utrum sit Nomen Substantivum, an Adjectivum, Pronomen Relativum, an Demonstrativum etc. Nam sufficit tyroni, si sciat, quanque dictionem, et accidentia illius cognoscere: ut verbi gratiā, an sit Nomen, cujus numeri, cujus casus, quomodo habeat in Nominativo singulari, cujus declinationis, cujus generis. Nam declinatio tam apud Latinos, quam apud Graecos ostendit genus: sicut hoc demonstratur in nostrae Grammaticae appendice. Eaque de causa omnes Regulas genericas, unā liturā delevi. In terti quoque declinatione cum


page 269, image: s269

regulis generum simul comprehendi formationem Genitivi singularis. Qvia vero exemplis vivunt Regulae, ideo tyroni damus quotidie aliquot Nomina usitatiora, e primo libro nostrae sexilinguis Nomenclaturae, ante meridiem ediscenda, recitanda, et secundum Etymologiae tyrocinia examinanda: addita semper unius atque alteris linguae maternae interpretatione. Verbi gratia: Deus pater, filius, spiritus. Post meridiem vero damus eidem ediscenda et recitanda totidem Verba, e secundo lib. Nomenol. quae recitatis Nominibus respondeant: gigno, creo, etc. Sicut autem recitata Nomina volui inflecti, ita volo etiam Verba recitata, cum interpretatione conjugari. Praeterea, cum hactenus in Scholis usitati fuerint Dialogi cujusdam Sebaldi Haiden, neque satis Latini, neque cum idonea interpretatione, velim illorum loco, pueris proponi quotidie brevem dialogum, e tertio libro nostrae Nomenclaturae: conflatum ex nominibus et verbis, ante recitatis. Postremo fuit hactenus in Scholarum usu, quidam Cato, sed hei mihi! qualis homo, quantum mutatus ab illo, qui fuit Ausoniae cultus dulcedine linguae? Nam ut ex multis proferam unum exemplum: Quid hoc Latinitatis est: Proximus ille Deo, qui scit ratione tacere? Annon dicunt Latini rectius, tacere cum ratione? Et quid hoc moralis Philosophiae: illum hominem Deo dicere proximum, qui sit taciturnus? aut quid stultitiae est, statuere taciturnitatem pro virtute primaria? Annon Deo proximus est vir justus? annon praeclarius est, sapienter posse loqui, quam vitam silentio agere, more pecudum? Equidem nulla re magis differunt homines a natura pecudum, quae muta est, quam ratione et oratione. Quid vero de taciturnitate? Annon Ovidianum ilud multo est elegantius, quam hoc pseudocatonianum?

Eximia est virtus, praestare silentia rebus:
At contra gravis est culpa, tacenda loqui.



page 270, image: s270

Atque his de causis, novum ego collegi Catonem propueris. Nam omnia exempla Syntaxeos meae, redegi in ordinem virtutum Decalogi. Quae si proponantur pueris ediscenda, ipsi non modo elegantiores habituri sunt sententias, quam sunt pseudocatonis: sed etiam faciliori via addiscent postea Syntaxin. Afferent enim secum exempla ex inferiori ordine ad superiorem: ubi solas post ediscent regulas. Sicut autem supra consuli, ut puero legenti ea Nomina et et Verba, quae jubetur inflectere, praescribantur in charta, manus exercendae gratiā: ita hīc volo praescribi puero illum vrsiculum, quem jussus fuerit ediscere. Nam hac ratione commodius dabit versum illum memoriae, quem saepius in charta descripserit. Et omnino assuefacienda est pueritia, ut a teneris unguiculis discant elegantes pingere literas: seque in hoc studio quotidie exerceant.

CAPUT III.

Quomodo adolescens docendus sit reliqua Etymoligiae praecepta: et praecipuas regulas Syntaxeos, unā cum declinationibus et conjugationibus Graecis simplicioribus: quomodo item usum mediocrem Latinae linguae, ex Dialogis sacris, et selectioribus epistolis Ciceronis possit sibi comparare.

QVam primum puer intia Etymologiae didicerit, ita ut jam Nomina et verba possit inflectere, et cujusque dictionis accidentia percensere: ibi demum reliqua praecepta Etymologiae ipsi tradentur: qualia sunt differentia Nominis Adjectivi et Substantivi: item absoluti, (vulgus Grammaticorum vocat positivum Nomen) comparativi et superlativi. Praeterea in Pronomine traduntur illi similiter differentiae


page 271, image: s271

significatuum. Aliud enim Pronomen est demonstrativum, aliud Relativum, aliud Reciprocum. Sic in Verbis, aliud est Activum, aliud Passivum, aliud Deponens. Itemque ex Adverbiis, aliud loci, aliud temporis, aliud quantitatis, aliud qualitatis: et ex Praepositionibus, alia localis, alia temporalis, alia causalis, alia comitativa, alia privativa: ex Conjunctionibus quoque alia copulativa, alia disiunctiva, alia causalis, alia ratiocinativa. Quibus brevi tempore cognitis, post eidem proponuntur trigintz Regulae Syntaxeos, quas intra unum mensem, aut duos poterit animo comprehendere. Quotidie item docetur unā horā Latinitatem interpretari suā linguā, e Ciceronis epistolis selectis. Et quoniam in exercitio pingendi literas, retineri debet, consultissimum fuerit, ut brevissimam lectionem, e Cicerone auditam, scribat in chartam: et aut vernaculam interpretationem solam, aut cum Latinis verbis conjunctam paedagogo exhibeat. Paedagogus autem in examine Etymologiae non modo Nominum et Verborum inflectionem urgebit, sed etiam formulas dicendi, et hoc atque illud Latine efferendi puero commonstrabit: ac semel in hebdomade brevissimam styli exercendi materiam ex illis phrasibus colliget, pueroque proponet. Sed et haec opera danda puero: ut quas loquendi formulas, e tertio libro Nomen claturae didicit anno praeterito, eas nunc in usum quotidianum transferat. Atque hīc liberum est paedagogo, ut puero proponat ediscendos difficiliones, e tertio libro Nomenclaturae Dialogos, aut sacros dialogos Castolionis.

Praeterea cum adolescentibus anno superiori dederit memoriae elegantiores versus e Catone Novo: poterit hīc pulchriora ediscere Martialis Epigrammata, collecta a Gesnero, aut reliquos versus e Catone Novo addiscere. Nihil enim istis, veterum Poetarum versibus elegantius, pulchrius, accuratius, ingeniosius, et ad omnem vitam accommodatius.



page 272, image: s272

Postremo cum Graecae literae Latinis respondeant: et tres quoque declinationes Graecae simplices (neque enim plures sunt) tribus Latinis sint consimiles: etiam isti puero proponenda erunt paradigmata declinationum Graecarum. Incredibile est dictu, quam cito apprehendat puer rationem inflectendi, Nomina Graeca, ut sunt AEneas, Anchises, Musa, Epitome: quando videt primae declinationis Latinae cum prima Graeca congruentiam. Nam cur propter unius Genitivi singularis diversam terminationem, qua Masculina diserepant a foemininis, duas faciamus declinationes? Similis est ratio secundae declinationis Graecorum, quam vulgus Grammaticorum facit tertiam. Nam et haec cum Latinorum secunda egregie congruit. Et profecto puer iste, qui expedite poterit inflectere vocem Dominus et lignum: poterit etiam brevi negotio addiscere inflectionem vocum Kyrios et Xylon: et qui poterit secundum tertiam Latinorum inflectere vocem audax, princeps: poterit etiam inflectere secundum tertiam Graecorum, thorax, cyclops, et similia. Quarta Grammaticulorum declinatio est Dialectos tertiae: ubi pro o parvo, ponitur ō magnum, manentibus iisdem casuum terminationibus. Cum autem Dores; Ioles, et AEoles, etiam in prima, secunda et tertia declinatione, a communi Regula discedant: miror cur isti ingeniorum puerilium carnifices, non etiam finxerint declinatione Doricam, Ionicam, et AEolicam. Quantum vero ad Conjugationes Graecas attinet: sufficit omnino, si puer apprehendat unum paradigma vocis Activae, Mediae et Passivae. Sicut autem puerulus jam ante e libro primo et secundo Nomenclaturae didicit Nomina et Verba Latina: quae etiam inflectere solitus fuit, cum interpretatione vernacula: ita hīc ex iisdem libris Nomenclaturae quotidie aliquot Graeca Nomina et Verba, per vices suas ediscet: sed non nisi vulgatissima: quae etiam declinando


page 273, image: s273

et conjugando, addita interpretatione Latina inflectet. Nam hoc pacto et Latinas declinationes repetet, et Graecas addiscet, et vocum Graecarum noticiam sibi comparabit. Haerent enim tenacius in memoria, quae per hanc aetatem illi semel imprimuutur.

CAPUT IIII.

Quomodo puer, quinto disciplinae Scholasticae anno, reliqua praecepta Latinae, et praecipua Graecae Syntaxeos possit, una cum reliquis declinationibus et conjugationibus Graecis apprehendere: nec non ex brevissimis Regulis Prosodiae carmen retexere: et insuper ex Cicerone et Terentio, laudabile scriptum conficere.

PVero in hunc modum instructo, proponi debent quarto aut quinto disciplinae anno, reliquae Regulae Syntaxeos Latinae, quarum fere sunt quadraginta: et loco selectiorum Epistolarum, exponi Epistolae Ciceronis familiares, sive ad familiares, aut commentarii Iulii Caesaris: item loco Catonis Novi, Odae elegantiores ex Horatio, aut Bucolica Virgilii: denique loco dialogorum, Comoedia aliqua Terentii. Atque ex his auctoribus ostendi debet proprietas verborum et phraseon, pueroque dictari, et ab illo repeti: singulis item hebdomatibus duae, aut tres materiae alicujus scripti proponendae, quae ultra ex periodos non excedant: Cum autem nullum exercitium, ad comparandam Latinae linguae noticiam, sit accommodatius, quam ut puer hoc anno Latina verba transferat in vernacula: idcirco paedagogi erit, ut puerum quotidie in hoc exercitio retineat, jubeatque auditam lectionem efferre in lingua materna, et scriptam in charta. Nam hac ratione etiam in exercitio


page 274, image: s274

pingendi literas retinetitur. Inprimis autem operam dabit puer, ut Latino utatur sermone. Qua in re plurimum adju vabitur, si paedagogum audiat Latine secum loqui. Paedagogus enim Latine debet alloqui puerum, et errantem docte et suaviter castigare.

Deind evero etiam Prosodiae praecepta huic puero tradenda, ut auditos Poetarum versus discat in pedes resolvere: et cujusque syllabae nativam quantitatem investigare. Nihil enim indignius est, quam si doctus quispiam erret in syllabarum quantitate: et Latinas voces inepte pronunciet. Postremo eidem proponendae sunt Graecae declinationes contractae: quae e tertia declinatione simplici parum discrepant: itemque conjugationes contractae, et Verborum in miexeuntium: Quae a simplicibus non differunt, nisi in praesenti tempore. Et quoniam fere dimidium Graecae syntaxeos, cum Latinis Regulis examussim congruit: debet adolescentulus istas Regulas omnes non ediscere (jam enim tenet) sed statim interrogantibus respondere e Latina Syntaxi. Reliquas vero Regulas, in quibus Graeca et Latina Syntaxis variant, addiscet exiguo tempore, et citra laborem. Cumque usu magis vigeant linguae, quam regulis: consultum erit, ut huic puero exponantur dialogi Luciani, aut Isocratis Demonicus, aut Cyropaedia Xenophontis, aut aurea carmina Pythagorae. Nam ex ejusmodi Graecis scriptoribus non modo assequetur linguae Graecae proprietatem et phrasin, sed etiam praecepta morum et honestae disciplinae.

CAPUT V.

Quomodo puer sexto, aut septimo disciplinae anno, praeter exercitationem Graecae et Latinae linguae etiam possit apprehendere rudimenta Dialecticae et Rhetoricae: et praeparari ad perfectam istarum artium cognitionem, facili negotio post obtinendam.



page 275, image: s275

QVoniam Graeca et Latina lingua, sunt primariae, ut pote quibus optimi ac sapientissimi libri sunt conscripti: ideo hoc anno non minus, quam superioribus in aerum exercitio retinendus est adolescens. Ac proinde pro Epistolis familiaribus, praelegenda erit illi Oratio Ciceronis pro Archia, aut pro Ligario aut pro M. Marcello, aut pro Dejotaro, et consimiles: pro Bucolicis Virgilii, ejusdem AEneis, aut epistolae Horatii: pro dialogis Luciani, Oratio aliqua Demosthenis aut Isocratis: ex qua liceat quotidie exercitare Etymologiam et Syntaxin utriusque linguae. Inprimis autem necessaria est quotidiana styli exercitatio. Quare huic adolescentulo paedagogus, quavis hebdomade, tres materias scripti, ex praelectionibus auditis vertendas proponet. Posset etiam loco versionis non inepte institui exercitium reddendi carmen in prosam, aut prosam in carmen. Nam hoc exercitio praesertim paraphrastico nihil est utilius, nihil ad Latinam linguam perfecte addiscendam patius.

Deinde vero huic adolescenti tradenda sunt quotidie Elementa nostrae Dialecticae, ante meridiem: et rudimenta nostrae Rhetoricae, post meridiem, idque hoc ordine. Primo omnium doctrina Praedicamentorum explicanda est: et loco Prolegomenon, ostendendi modi seu differentiae praedicandi. Nam quidquid de altero praedicatur, praedicatur vel ut Species de individuo, vel ut Genus de Specie, vel ut differentia de Genere et Specie, vel ut proprium Accidens de proprio et uno subjecto, vel ut Accidens commune, de communibus et multis subjectis. Definitiones et divisiones Praedicamentorum discendae sunt ex Aristotele, summo artifice. Eadem namque facilitate puer apprehendet bonam, et perfectam definitionem, qua facilitate apprehendit ineptam et plane absurdam.

Et quoniam Nomen clatura nostra, de qua aliquoties memini, secundum seriem decem Praedicamentorum conscripta


page 276, image: s276

est, poterit industrius praeceptor fere ad quod vis Praedicamentum, ejusque species explicandas, aliquot centena exempla ex illo libro afferre. Quae sane docendi ratio eo facilior erit puero, quod ipse Nomenclaturam istam jam pridem perdidicerit.

In Rhetoricis autem, primo omnium explicandi sunt Tropi: quandoquidem ex Praedicamentis ii nascuntur. Nam hoc pacto adolescens discit, ante meridiem proprios vocum significatus, post meridiem vero tropicos et figuratos. Absolutis praedicamentis, et voculis simplicibus, pervenitur ad Effata, quae vulgo dicuntur Propositiones, et partes Syllogismi. Quibus explicatis, praeleget paedagogus Schemata. Nihil enim aliud sunt Schemata, quam Propositiones figuratae. Vbi vero ad doctrinam Syllogismorum faciendorum, et judicandorum fuerit perventum: ibi praeceptor ostendet puero post metidiem argumenta Rhetorica: Quibus aliqua finita quaestio confirmari aur tefutari possit. Et quoniam Rhetorica argumenta non sunt Demonstratoria, seu Apodictica, neque simpliciter vera: sed tantum causa loci et temporis vera: ideo absoluto tractatu Syllogismorum, statim commonstrabit puero paedagogus discrimen inter Apodictica et Tropica argumenta. Quamobrem ante meridiem praecipuos locos, e Topicae nostrae Elementis, discipulo praeleget: ostendetque, quomodo ex quolibet loco Disputator et Orator trahat argumenta, tam negativa, quam affirmativa: et quomodo ex uno eodemque loco, aliqua Propositio possit confirmari, autrefutari. Item, quando valeat consequentia, et quando non valeat: hoc est, quo modo probabilem veritatem Syllogismi Topici, a probabili falsitate possit adolescens dijudicare. Atque ad hanc rem pertinent Regulae paucae, exempla multa: quae quotidianae Auctorum explicationes paedagogo suppeditabunt.

Post meridiem doceat paedagogus rationes amplificandi


page 277, image: s277

argumenta propria Rhetori, ex locis iisdem ostendatque quibus Nominibus Rhetor appellet istas amplificationes: verbi gratia: Amplificationem petitam a simili, similitudinem. a pari comparationem: a contrario antithesin: petitam a circumstantia personae prosopographiam, vel prosopopoeiam: a circumstantia loc Topographiam, vel Topothesiam: a circumstantia temporis, Chronographiam. Quod si diligens fuerit adolescens, addiscet intra annum, aut ad summum intra biennium, quomodo oratio aliqua sit resolvenda in Syllogismos, Syllogismi in propositiones, propositiones in subjecta et praedicata: Praedicata et Subjecta in Genera et Species Praedicamentorum. Addiscet praeterea discrimen, inter Praedicatum proprium, sive Dialecticum, et inter Rhetoricum, seu Tropicum. Item discrimen inter Propositionem simplicem, et figuratam Schemate. Quid? quod etiam animadvertet, ex quo loco quaelibet probatio, atque amplificatio petita sit? Quin imo si ad diligentiam pueri, accesserit praeceptoris industria: puer brevi tempore condiscet aliquid consimile efficere: et imitando Ciceronem, conabitur materiam aliquam propositam confirmare argumentis: argumenta amplificare ex locis: verba propria permutare Tropicis: simplices propositiones exornare Schematibus. Quantum vero ad Catechismum attinet, qui omnino huic aetati inculcandus est: cuperem ego in ea Schola, in qua sunt Germani, Itali, et Slavoni: Catechismum haberi quinquelinguem. Nam hac ratione optim consuleretur studiis linguarum: quando singuli pueri una cum Latino Catechismo, recitarent suae linguae Catechismum: semperque unus ex altero linguam peregrinam auscultando perdisceret. Et quoniam diebus Sabbathi, proponitur Evangelium sequentis Dominicae: pium est, et utile, ut superioribus seu doctioribus adolescentibus detur e Graeco contextu Evangelii, sententia Graeca, inserioribus e


page 278, image: s278

Latino, sententia Latina: quae in illo Evangelio, tanquan gemma elucet. Sic enim intra biennium, aut triennium, adolescens comparabit sibi optimarum, et sacratissimarum sententiarum copiosum thesaurum. Hoc consilium qui approbat, etiam sequatur: qui improbat, impertiat melius.

GRAECOS NON CArere Ablativo. NICODEMI FRISCHLINI demonstratio.

ERontem caperant severitudine nostrates quidam Grammatici: quod ego meis, et Fabii Quintiliani, et Augustini Saturnii. et Iulii Scaligeri, sculponeis, ora illorum nonnihil obverberavi. Credunt enim se defendi posse, et ipsorum nugas excusari, praeteritorum temporum consuetudine, in quibus semper ita sint tradita [gap: Greek word(s)] : quae nos proabsurdis, et inconcinnis jam olim castigaverimus. At nobis (inquit Augustinus) qui ratione vincimus, frustra consuetudo objicitur: quasi consuetudo major sit veritate. Nam possessor malae fidei (ut est apud jureconsultos) nunquam potest praescribere. Quare nihili faciendam censeo frontem Grammaticotum: quam illi jamdudum, ut video, perfricuerunt. Quin imo, ut videant isti, se a me negligi, et negligi oportere: idem nunc in Graecis literis aggrediar: quod in repurgandis Latinis nuper non infeliciter tentavi. Sed quoniam in Graecae linguae rudimentis tradendis, alucinantur in rebus quam plurimis: iccirco nos de singulis acturi sumus suo, et loco, et tempore: quasique per capita, et rerum summas.


page 279, image: s279

Nam et Articulum falso dici partem orationis Grammaticae, sive Speciem dictionis (est enim loquacissimae gentis flabellum quoddam, ut ait Scaliger) et post positivum articulum esse nullum: sed [gap: Greek word(s)] , pronomen esse Relativum: et tres tantum esse Declinationes non contractas: quae tribus Latinis prioribus examussim respondeant: haec inquam, et consimilia prope innumera, quae a vulgo Grammaticorum perperam, et magna tum discentium pernicie traduntur in Scholis, nos tam aperte, tam liquido demonstrabimus: ut vanitas nugarum Grammaticarum vel caeco possit apparere. Nunc quoniam veritas istis hominibus, qui vetustam, tanquam foedam aniculam, et lippam et rancidam, ita exosculantur, ut omnia ejus vestigia adorent: quoniam, inquam, veritas ipsis tam aegre facit; docebo illos, vanissimum esse Grammatistarum commentum: quando negant ipsi Graecis esse Ablativum. Primum enim in confesso est apud omnes, solidae quidem eruditionis Grammaticos perveteres: quod Dativus tam apud Graecos, quam apud Latinos semper significet acquisitionem, sive commodi sive incommodi: nunquam autem instrumentum aut causam, modumve agendi Nam hic significandi modus est Ablativi unius: in quo maxime iste casus discrepat a Dativo. Tot enim casus sunt, quot officia significandi. Verbi gratia: [gap: Greek word(s)] : Invideo tibi: Dativus est; qualem invenies etiam aliis verbis, tribuendi significationem habentibus, additum. At [gap: Greek word(s)] : Subuenio tibi re, et corpore: Dativus est quidem [gap: Greek word(s)] : Ablativus autem [gap: Greek word(s)] , nempe Ablativus instrumenti. Demost. [gap: Greek word(s)] . Quomodo. n. possis hīc dicere, esse duos Dativos: cum alter, ex his duob. casibus, significet acquisitionem, alter instrumentum. Sic apud Arist. [gap: Greek word(s)] Opitulare mihi argento et auro. Item AEschines in


page 280, image: s280

Ctesiphontem: [gap: Greek word(s)] . Nemo est tam stupidus qui inter Dativum et Ablativum pendentem a verbo [gap: Greek word(s)] non possit discernere. Deinde vero Graecis Ablativis, etiam Latini utuntur: apud quos etiam melius conspiciuntur. Nam quia eadem est terminatio Ablativi quae est Dativi, apud Graecos; ideo non possunt tam facile isti casus terminatione discerni. Cic. lib. 1. ad Att. Quas historias de [gap: Greek word(s)] habes. Idem lib. 4. in [gap: Greek word(s)] lib. 10. a [gap: Greek word(s)] mea; lib. 16. Nunquam in majore [gap: Greek word(s)] fui. Ibid. prudentia cum [gap: Greek word(s)] , ib. Nemo hīc, opinor, tam est stupidus: qui dicat Latinis praepositionibus additos esse Dativos. [gap: Greek word(s)] Genere. En Graeca Praepositio cum Latino Ablativo. Id. lib. 3. ad Q. Fr. Iam [gap: Greek word(s)] nihil alsius, nihil muscosius. En Comparativum nomen Latinum, cum Graeco Ablativo. Nam quis sit adeo amens: qui dicat Comparativo Nomini Latino jungi posse casum Dativum, qui possit exponi per particulam, quam, [gap: Greek word(s)] Id. Cic. lib. 6. Famil. Non enim sejunctus est locus a Philologia, et a quotidiana [gap: Greek word(s)] . Sic etiam Graeci sunt Dativi, et Ablativi: quibus utitur Prop. lib. 1. El. 19. Dryasin, Hamadryasin, Thyniasin. De quibus vide Lips. lib. 1. Ant. cap. 4. Pessime igitur delirant, qui apud Graecos excogitārunt Praepositiones Dativi casus. Nam omnis Praepositio Graeca aut Genitivo, aut Accusativo, aut Ablativo jungitur: sicut etiam apud Latinos quaedam Praepositiones, et quaedam Adverbia junguntur Genitivo: ut crurum tenus: interea loci: nusquam gentium. Vt igitur in Ablativo dicimus cum Deo, et in manibus. Ita etiam dicimus in Ablativo, [gap: Greek word(s)] . Praeterea Ablativum dicere similem Dativo, quantum ad terminationem, sed diversum


page 281, image: s281

ab illo, quantum ad significationem, nihil vetat. Nam et Ablativus apud Latinos similis est Dativo: ut, huic Domino, ab hoc Domino: huic Epitome, ab hac Epitome: his scamnis, ab his Icamnis: huic igni ab hoc igni: his sacerdotibus, ab his sacerdotibus: his fructibus, ab his fructibus: his diebus, ab his diebus. In singulari item apud antiquos: huic mensa, ab hac mensa: huic fructu, metu: ab hoc fructu, metu: huic die: ab hoc die: quae tamen vulgo per apocopen dicta censentur. Quin imo Graeca etiam quaedam habent apud Latinos Ablativum Dativo similem, ex consuetudine linguae sae: ut huic genesi, ab hac genesi. Neque vero discrimen istud aliter apud Latinos deprehendi potest; nisi e sola significatione, puta acquisitionis aut instrumenti: quam significationem ostendit adjunctum verbum: a quo vel Dativus, vel Ablativus dependet. Idem esto judicium de Graecis casibus, quos dixi. Postremo nihil obstat, quod Graeci quibusdam verbis addunt Genitivum, quibus Latini addunt Accusativum: ut [gap: Greek word(s)] , video te: [gap: Greek word(s)] , audio te. Nam hoc saltem in quibusdam habet locum: ubi Graeca scilicet PHRASIS, a latina variat. Sed varietas illa phraseos, haud quaquam tollit Ablativum quo Graeci homines in aliotum verborum structura non carent. Nam sicut Latini dicut, uti exemplis: ita et Graeci dicunt, [gap: Greek word(s)] . Atque his argumentis demonstratum est, Graecos non carere Ablativo, ac proinde vulgares istos Grammaticos, qui tam diversa a Latinis tradunt Graecae linguae praecepta, non recte sapere: quando libris suis titulum indunt, de utriusque linguae congruentia. Quid enim tam dissimile est, quam Ablativus instrumenti, Dativo acquisitionis? Multo melius volunt consultum studiis pueritiae, qui conformes tradunt in utraque lingua Regulas, tam Etymologiae, quam Syntaxeos. Vt interim non dicam, quam atrox sit spolium, ex omnibus linguis unam


page 282, image: s282

Graecam, privare Ablativo, contra omnem rationem, et aequitatem. Quam autem timidum sit animal, Grammaticus: qui propter conformem Dativi et Ablativi terminationem, nulla habita ratione diversissimae significationis, inter acquisitionem, et instrumentum (hīc enim est audax contemtor naturae rei) non audet Graecis Nominibus dare Ablativum, quem tamen habent: id vel hinc patet; quod ipse in omnibus aliis linguis, etiam in Hebraea, admittit Ablativum: ubi tamen eadem est omnium casuum terminatio. Id quod hīc obiter saltem monuisse sufficiat. Non enim mihi negotium est cum illis hominibus: qui disecre nolunt, quod nesciunt: et qui docere volunt, quod non possunt: neque enim didicerunt. Vale lector: et studium nostrum boni consule. Feriis natalitiis. 85. Tubingae.

BREVE RESPONSVM NICOdemi Frischlini, Comitis Palatini Caesarei, Poetas L. Professoris in Academia Tubingensi, ADVERSVS INIURIOSAS CONTUMELIAS, QUAS Lambertus Danaeus, ex aliorum relatu acceptas, circa initium et finem suae fuliginosae Encausticae scripsit.

PRAEFATIO AD LECTOREM.

QVoniam Lambertus Danaeus, spongia Osiandrinorum militum, e quorum numero me quoque audivit unum quasi antesignanum esse, adeo vehementer irritatus est: ut in me solum (qui certe minimam culpam offensarum


page 283, image: s283

sustineo) summa vi verborum, et tota animi contentione, omnem Theologicam suam bilem effuderit: idcirco neque potui, neque debui tacere ad ea, quae mihi in sua Encaustica objecit crimina, convitia, contumelias, et graves injurias. Quam obrem hunc Prodromum vice prologi fungi volo, in hoc theatro orbis, ubi Danaeus Eunuchum, in gratiam nobilitatis contra me concitatae, agere instituit. Placuit enim Danaeo, accusare me in foro totius Christiani orbis: et quidem Poetice et Encaustice. Nam

--- pictoribus atque Poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

Erit ergo respondendum Danaeo, et Poetice, et Encaustice: sed seorsim tamen, ne res privatae cum publicis, prosanae cum sacris, imae cum superis, superae cum imis permisccantur. Hoc consilium meum tibi, lector pie et candide, non puto displiciturum. Vale.

BREVE RESPONSVM NICOdemi Frischlini adversus injurias sibi a L. Danaeo illatas.

ERepsit e cavernis Sabaudiae, nescioutrum dicam, carbonariis an caminariis, liber quidam parvus et pravus, quasi proserpens, bisulea et bilinguis bestia, liber ad fratres Tubingenses, a Lamberto Danaeo emissus. Ita. n. autor ejus libri nos, qui Tubingae vivimus (dubium, honoris ne causa, an quod plerique putant, per contemtionem) appellitat. In eo pravo et parvo volumine inserta est etiam carbonaria quaedam Encaustice: in qua nomen meum non exprimitur solum, sed etiam carbonario atque fuliginoso atramento denigratur. Quae res, cum praeter meam expectationem et meritum mihi accidetit, non potui ego neque etiam debui intermittere, quin


page 284, image: s284

istas labes tam atras, tamque foedas, mihi immeritissimo aspersas, quam maturrime abstergerem. Quid enim ad me, quae alii in Lambertum Danaeum, et Ioannem Sturmium scripserunt? Et quid intersit: sive immerentem, sive nocentem calumnietur Danaeus? ita enim scribit ipse: Sive igitur proprio nomine Laonicus Antisturmius appelletur, sive nomen proprium dissimulans proprio dicatur Nicodemus Frischlinus, sive hic idem sit, qui Epistolam Terentianam, id est, ex alienis dictis ineptissime (quia suis non poterat) consutam, in Virum Clarissimum, Ioannem Sturmium, nuper evomuit, mihi perinde est. Audin? perinde est Danaeo, sive nocentem, sive innocentem calumnietur. Terentianam illam Epistolam (de hac enim prius dicam) scrisit Hector Abusiger. Quod si nominis literae transponantur, facile autor illius deprehendetur. Ioannes Sturmius Robertum fuisse suspicatur: qui illas infacetias facetias compilaverit, ut alibi refert. At non est Robertus, experto credo Roberto. Lambertus Danaeus eundem cum Laonico Antisturmio esse censet. At si literas recte transposuisset, nunquam ille ex Iacobo Nicodemum, ex Graethero Frischlinum, ex pastore Ecclesiae, militem castrensem fecisset. Ego si quid libri pro meo adversus Danaeum in lucem dare velim: neque nomen meum (cujus me nunquam puduit) dissimulavero: neque convitia in cum regessero, sed modeste et sine iracundia (quod hīc etiam facturus sum, quantum fama laesa patietur) ei exprobravero. Sed quia perinde est Danaeo, sive ego, sive alius sit author spongiae: dummodo hominem ille habeat, in quem sua maledicta ingerat: facile videt Christianus et pius lector, quo ille animo. viam ad me affectaverit. Quid enim haec sibi volunt? pag. 28. Hoc igitur, ut te monerem, fecit tum mea in te benevolentia, tum ipsa nobilitatis, cujns etiam privilegiis sum Gallicorum Regum beneficio, ego quoque decoratus (cogis enim, me tecum, ut cum Paulo loquar, in istis insanire,)


page 285, image: s285

nobilitatis, inquam, communis defensio et causa. Quid audio? communem sibi ait Danaeus defensionem et causam nobilitatis: quam in fine sui maledici toni a me contemptam, et contumelioso libro petitam esse affirmat. Ego credideram Lam. Danaeum esse insignem Theologum, et virum doctissimum, et Ecclesiae ministrum. Nunc audio, quod sit causidieus, et rabula, et patronus quorundam adversus me conjuratorum nobilium: pro quibus verba in foro totius mundi velit facere. Quid enim illa maledicta? aut quo tendunt? quae in fine carbonariae hujus et famosae Encausticae in me tam acerbe dicuntur. An non ex eorum hominum ore conviciatur me, quibus falso persuasum fuit, nobilitati universae a me datam injuriam, quod in oratione de vita rustica, vitae veterum agricolarum opposuissem vitam quorundam nobilium, qui a virtutibus suorum Majorum recedunt. At ego hanc culpam a me remotam, et hoc me crimine falso jam dudum liberatum, et nobilium Optimatibus satisfactum credebam. Nunc autemvideo, quod Lampertus Danaeus bipenni armatus, non Tenedia (haec enim contra mendacia stringitur) neque Theologica, (haec enim suas res [gap: Greek word(s)] secundum analogiam verbi Dei,) neque Iuridica (haec enim secundum leges et jura lites secat) sed bipenni armatus Sathanicā (satyrica volui dicere) causam pene sopitam denuo sibi perorandam sumit: et hominum frustra adversus me irritatorum patrocinium suscipit. An hoc non est e choro in forum, e templi suggestu, in puteal Libonis transire? Adeo ne inermis fuit Danaeus: ut spongiam illam rejicere et consutare non potuerit, nisi vitam authoris, de quo ille fama hominum incerta acceperat, suis carbonibus et atramento sutorio commacularet? Objicit mihi, quod panniculum istum e culina Osiandri surripuerim: quoniam frequenter apud eum esitem, et quod hanc spongiam conscripserim, animo assentandi Osiandro, homini


page 286, image: s286

apud Principem suum hoc tempore gratioso, et quod nobilitatem ipsi falso tribuerim, cum sit teterrimi Franciscani Monachi filius: et quod ego eandem dignitatem et laudem falso acceptem, et de meipso mentiar: quod praeter scurrilia, et profanorum Poetarum sales nihil possim tractare: quod in conviviis Illustriss. Ducis VVirtembergic morionem agam: quod offendiculose cum sacrificulis Friburgensibus congrediar, (nam in Antiosiandro Pontificios ille generatim pro sceleratis habet hominibus) quod denique nimiram coluerim familiaritatem cum ancilla, more illius Terentiani Chaereae. Quis non animadvertit quo ille animo hanc Encausticen suam in me scripserit? Quis non animadverit, e qua pharetra haec jacula deprompserit? a quibus hominibus istae sint amentatae hastae, quas in me torqueret Danaeus, tam iracundus Theologus? Et tamen iste de his rebus ita affirmat, ut sibiipsi in plerisque contradicat. Si enim istum panniculum ex Osiandri culina subripui: si assentandi animo ad scribendum veni: quomodo Osiander id, quod recte curatum voluit, mihi demandavit? quomodo illius stipendiis ego conductus, milito? Et si ego nobilitatis laudem falso capto, et de me ipso mentior, quomodo Danaeus ex beneficio Galliae regum aeque sit nobilis, atque ego sum? Nam si credit falsam esse nobilitatem, quae beneficio summorum Principum, in alios confertur: an non ipse etiam de seipso falsa jactitat, et de seipso mentitur: et juxta Pauli sententiam, vere id facit, quod dicit, et secum ipso insanit? Quod si etiam scurrilia, et sales profanorum Poetarum me tantum tractare posse credit Danaeus: cur exprobat mihi tanquam gravi viro, quod falsas laudes mihi arrogem? Si enim morio sum, si scurra sum, si homo profanus sum: nihil a morione, nihil a scurra, nihil ab homine profano feci alienum, talia faciendo, dicendo, scribendo, quae Danaeus mihi exprobrat, et viro gravi turpia esse decit. Quod enim


page 287, image: s287

gravi viro turpe est, id morionem et scurram decet: et quod scurram decet, id virum gravem dedecet. Postremo affirmat, amicos se meos nominare posse. qui mihi operas commodārint in tegendo et pernegando facinore. Quis credat ullum esse amicum, qui perpetratum ab amico facinus velit dissimulare et tegere: et interim e Germania in Galliam perscribere, ut quod tectum esse cupiat id per Lambertum Danaeum, edito in torum orbem libro, disseminetur? quae nam haec integumenta? quae nam haec perforata sunt pallia? Sed age, ostendamus Lam. Danaeo, quam vera sint isthaec, quae mihi intentavit crimina, ut et ipse, et alii viri boni intelligant, quantum sidei habendum mendacissimae famae, quae hunc doctum aliās, et sua laude dignum hominem huc impulit, ut de me, et L. Osiandro, quem mihi familiarem esse audivit, tam foeda scripserit, et quae ab utroque aliena esse omnes nōrunt, quibus ulla nobiscum intercedit notitia, et vitae quotidianae usus ac necessitudo. Nam et famae ratio, et nominis mei decus a me postulat: ut ad maledicta quamprimum respondeam. Hīc enim in foro mihi versandum, et intentata crimina aut diluenda, aut in suos autores retorquenda, aut certe ob bonam conscientiam irridenda erunt: praesertim cum in Theatro Ortelii Eunuchum et Phormionem agamus. Lucam Osiandrum dicit Lambertus Danaeus, Monachi Franciscani teterrimi esse filium, et nomen a caligis habere. In qua re ego Danaei miror impudentiam: cum Andreas Osiander hunc filium Lucam, Noribergae in matrimonio ex honestissima uxore genuerit, toto decenio post, quam Papatus Noribergae prorsus fuerat abolitus: neque Andreas Osiander unquam Monachus fuerit. Vnde autem isthaec habet Danaeus? ex hominum fama arbitror, et vulgi rumoribus. At eadem fama, tam ficti pravique tenax, quam nuncia veri, pro certo refert, Lambertum hunc Sacrificuli Gallicani esse filium: et matrem Alemenam, neque ex Amphitrione,


page 288, image: s288

neque ex Iove, neque ex Sacerdote Iovis, sed e sacrificulo concepisse hunc Herculem: ut non modo contra duos esset, sed omnibus juxta, Pontificiis Sacrificulis et Lutheranis Superattendentibus, hoc misero rerum statu malediceret. Sed quid hi rumores vulgi ad Vbiquitatem vel destruendam, vel adstruendam faciunt? Audivit Lampertus me assentandi studio conscripsisse, atque etiam edisse spongiam, (quod non est a me factum,) quoniam frequenter apud Osiandrum esitem? Ego ne frequenter apud Osiandrum esitem: qui, ex quo tempore aetatem inter mortales dego, neque prandi, neque coenavi unquam in Osiandri aedibus? Ego ne assenter L. Osiandro: qui me neque ditare, neque depauperare potest? Si cui assentari volo, id agam, quod Danaeus innuit, et quaestum uberrimum assentando quaeram. Sed ad tua, aut potius aliorum, Lumberte Danaee (te enim jam compello) frater, scilicet, charissime, crimina respondendum est mihi, quae tu ex aliorum ore mihi intentasti: ut tua Encaustice, non tam Vbiquitatem, quam meum nomen obfuscares.

Primum est de nobilitate, quam dicis me affectasse: propterea quod nomen authoris sub fictitio titulo Equitis a Sturmeneck occultatum sit Antiosi andrum tuum, Danaee, praecessit veltiati Hermanni Sturmiani, quod nosti. Quid igitur culpas, si Antidanaeo Gerlachii praeivit equiratio Laonici Antisturmii? Ille vester voluit esse Hermannus, et Imperator tui exercitus: hic noster voluit esse Laonicus, victor Hermanni istius popularis: Ille Sturmianus, hic Antisturmius esse debuit: ille veles, hic eques: ille velitare, hic equitare. Quid tum postea Danaee? an adeo nefarium hoc crimen est, nomini ficto, aliud fictum opponere? At, inquis, nomen quasi familiae adjectum est, a Sturmeneck? Si qua est nobilium familia, cui sit hoc gentilitum cognomen, ea jure me conveniat. Dic mihi Danaee, nonne duae homiliae, Sacramentario veneno tinctae, editae sunt


page 289, image: s289

sub nomine Nathanaelis Neseccii: quae erant Theodori Bezae? Cur tu non aut Bezam ea in re, aut amicos ejus accusas? Scripsit et Matagonides de Matogonibus, contra Matharellum: et tu Danaee, quis sub illa larva occultetur, non ignoras. Ego tamen vitio illi dandum, et tanto vertendum crimini, minime arbitror. Neque enim lectori cogitandum est, qui dicat, aut quis scribat: sed quid dicatur, aut quid scribatur. At turpissimum, inquis, facinus est, et hominis ex ima faece, nomen suum dissimulare, sicut Selneccerus de profligatissimo quodam homine dixit. Primum illud nihil ad me: qui meum nomen in meis libris, quos antea edidi, neque dissimulavi, neque dissimulandum censeo, neque sub ulla larva latitare cupio. Deinde etiam nihl haec reprehensio ad illos pertinet, qui larvato veliti tuo, personatum equitem, et communibus armis instructum, et communitum opposuerunt. Liberum enim illis suit nomen fingere, quod maxime videbatur idoneum. Sin autem tu de omnibus simpliciter accipiendum judicas, quod de homine pessimi commatis Selneccerus scripsit: quaeso dicas mihi Danaee, e qua hominum faece sit tuus iste Iatrotheus [gap: Greek word(s)] , qui suillum rostrum suum, vitae meae stercoribus, si qua sunt, tantopere oblectare voluit? quaeso dicas mihi, e qua faece sit ille Hermannus, qui ne quidem ipsum nomen fictitium semper retinet, modo se Pacificum, modo se Sturmianum nominans? Sed video, quid aegre tibi faciat: et quid hanc bilem tibi moverit, ut tu in me insontem sic insurgeres. Nam dicis, te etiam esse nobilem, et nobilitatis defensionem et causam tibi esse communem. Et circa finem toni tui, dicis te non latere in tenebris, sed in luce hominum vivere. Ego nomen tibi magnificum et praeclarum non equidem invideo: miror magis. Nam ante hac, quam tu esses vir mobilis, quam nothus, omnes ignoravimus, neque de te quicquam hīc Tubingae audivimus, nihil tuorum monumentorum vidimus, neque


page 290, image: s290

nomen tuum in nostra Schola prius innotuit, quam tu Ecclesiis et Scholis nostris, et manibus D. Brentii in Antiosiandro tu minime modesto, atrocissima maledicta ingereres. Sic etiam inclaruit Simei, cum Davidem proscinderet convitiis: Sic Hymenaeus et Philetus facti sunt celebres, cum Paulo maledixissent. Quid in hanc sententiam Theodoretus in prooemio Catecheseos scribat, tu non ignoras. Ego liquid affirmare possim, neque me, neque Gerlachium, neque Osiandrum, neque aliorum Theologorum aut Professorum hīc quemquam scivisse, utrum Lam. Danaeus, Gallus esset, an Capo, ater an niger, carbonarius an Caminarius, Diogenes an Aristippus, Heraclitus an Democritus, juvenis an senex, scurra an morio, pedes an eques, fraterculus an filius Sacrificuli. Itaque huic etiam ignorationi ascribat Danaee, quod aliqua in te dicta sunt inclementius. Etsi autem ab hac calumnia, quae ad te in Galliam delata est, per quadruplatores et sycophantas quosdam, facile me possem liberare: si, quae arma, quam lauream, quem Palatinatum invictiss. Rom. Imp. accepi, tibi vellem opponere: malui tamen hisce communibus rationibus me defendere, quae etiam pro amicis et fratribus nostris faciunt: ne (quod alii de me criminantur) vere facere, et arroganter de me loqui viderer, et omnino tecum insanire. Spongiae nomen cur libro sit inditum, mirari te video, Danaee. Causa in promptu est: quia fratres nostri praelium hoc Academicum sine sanguine (scilicet, ut Comicus loquitur) fieri non posse arbitrati sunt: et omnino spongia opus fore praeviderunt, in his velitationibus, equitationibus, oppugnadonibus, qua vulnera illa abstergerentur. Tu libellum tuum famosissimum, quo nominis mei decus obliterare voluisti, vocas Encausticem: quae vox, ni fallor, ex Apulej i afino aureo deprompta est: quae autorem Philippus Melanchton, rudere quam loqui maluisse dixit. Et quia encaustum ex materia adusta capitur, ideo redolet etiam aliquid


page 291, image: s291

carbonarii et caminarii. Tonon etiam vocas, quasi colorem inter lumen et umbram: quae vox apud Plinium lib. 35. cap. 5. num 2. extat. Glaucoma ob oculos fuit objecta: cum in Lexico numerum lineae, pro numero capitis arripetes. Sed in fine apparet, cujus sit toni. Propositum enim hoc tuum fuit, atris coloribus, et succo loliginis, famam meam obscurare, et periculum augere, propter iratam mihi nobilitatem: ut meam causa mihi in [gap: Greek word(s)] , id est, nervum iret. Non enim Laonicum tu cupiebas fuliginosa tua Encaustica denigrare, sed Nicodemum: non spongiam. sed Frischlinum: non Antisturmium, sed militem Osiandricum: non equitem larvatum, sed Professorem Tubingensem. Placuit etiam tibi nomen strigilis usurpare: quo meum tu equitatum extergeres. Recte istuc feceris Danaee, si equitatum et nobilitatem meam probe extergas et collustres: ut melius posthac niteat, quam in tua Encaustice. Nam quantum video, tuae nobilitati magnum in me erit praesidium: quandoquide etiam alii Ecclesiarum filii, et gigantum fraterculi privilegiis Comitum Palatinorum possunt gaudere. Ad quaeso te, Danaee, ne strigilis tua Plautino careat Epitheto, voca eam rubiginosam: ut lectori appareat, ex officina Caminariis Sabaudici prodiisse.

Respondi huc usque ad primum crimen, et sic respondi, ut credam, neminem posthac, ne te quidem ipsum, pro vero habiturum, quod ira tua mihi, innoxio, et ab hac calumnia alieno perperam objectavit.

Transeo ad alterum fulmen Dictatorium, quod mihi idem hic Danaeus intentat: ex pictore carbonario, credo, factus consul Romanus, aut Censor populi, aut Patronus novorum clientum. Dicit enim librum a me contra nobilitatem esse editum: in quo hunc ordinem contemnendum esse doceam. Vbi est frons, ubi os, ubi conscientia illorum, qui hoc ad te perscripserunt, Danaee? Liber nullus (in quo universus ordo Nobilium contemnatur) a me editus, nullus


page 292, image: s292

a te lectus, nullus visus est. Suspiciones ex mutilato orationis cujusdam loco, et acerbe converso, hominum imperitorum animis innatae sunt: praeposteri orti rumores: male accepta res: causam omnem nobilitas male persuasa, ad suum Iudicem retulit: ea dicta est: cognita res est: nihil tale inventum est: cujus tu et alii me reum agere vultis. Quod si te et illos dicerem mentiri pergulam, sicut Matagonides ille de suo Matarello facete dixit, nulla vos afficerem injuriā. Sed nolo quicquam dicere, aut scribere in te et alios gravius. Amice me purgabo: et hoc me liberabo crimine, absque aliorum crimine. Spero me et tibi et illis, a quibus initium hujus controversiae ortum est, hac oratione satisfacturum. Nam propositum mihi non fuit, ordinem cum ordine, statum unius vitae, cum statu alterius: sed nobilium Quorundam vitam ac mores, cum vita et moribus veterum agricolarum conferre. Si quis enim totam illam meam orationem exacte perpenderit: intelliget, animum meum non fuisse, ipsam nobilitatem, et ordinem a Deo institutum vituperare: multo minus calumniari. Huc accedit, quod suo loco probi et boni expresse atque aperte a reprehensionibus istis excipiuntur. Sic enim scribo: Sed dicat forte aliquis mihi: utrum ergo tu illos, qui praeclaro loco sunt nati, et Majorum clypeos et insignia gestant, ejusdem assis omnesaestimas? utrum eodem ingenio omnes judicas? utrum in uno ludo ad malitiam omnes edoctos censes? Absit: ut ita de omnibus sentiam. Nam etiam inter illos ipsos novi aliquos, qui Deum timent, pietatem colunt, Principes reverentur, justiciam amant, literatiores ac doctiores se in honore habent, nulla Majorum opinione, sed suā virtute, suo ingenio nituntur. Erga inferiores sese faciles et humanos praebent. Vitam domi sobriam et castam, soris modestam et gravem agunt, etc. Viden' Danaee, ex his commemoratis, nihil a me scriptum, quod bonis possit nocere Nobilibus: cum


page 293, image: s293

omnes probi tam perspicue reprehensionibus excipiantur. Etsi autem pleraque omnia verba, et omnes sententiae ex aliorum libris depromptae fuerant: tamen, cum quaedam ab aliis vehementius et liberius dici viderentur, quam hujus seculi molles et delicatae aures possent perferre: idcirco tota res ordinarii Magistratus judicio subjecta fuit: cui ego etiam libenter acquievi. Nam etsi pauciores dixeram bonos, et similes Majorum, quam multos et degeneres: tamen hoc nulli bono debet cedere in praejudicium. Nolim enim hac oratione offendi bonos. Quin potius Deum precor, ut numerum bonorum conservet, et quotidie augeat, ac studium virtutis in eo ordine, qui a virtute cepit initium, promovere ac provehere velit. Quid? quod hoc ipsum me a crimine objecto excusat potius, quam accusat? Si enim paucos dixi bonos et pios: aliquos dixi: et, si dixi aliquos bonos, non omnes censui malos: si non omnes censui malos, quomodo contumeliosus erit liber, Danaee: qui scriptus est, ut nemini bono, noceat?

Vna est sententia, quae maxime offendit imperitos: quam ego e Terentii Phormione sumptam, verbis Erasmi (qui idem argumentum in libro ad Reginam Angliae de Christiano matri monio, tractaverat) addideram. Illos enim, qui conspiratione facta, malam causam vi tuentur, nec jure agunt, his verbis depingit Terentius: Similia omnia: omnes congruunt, unum cognōris, omnes noris: hic in noxa est: caeteri ad defendendam causam adsunt: tradunt operas mutuas. Etsi enim probos ego manifeste a vituperiis exceperam: tanta tamen animorum fuit commotio, ut ii, qui Germanicum tantum legissent interpret amentum, hoc unum assidue in ore haberent: Contumeliosum est: quia scriptum est: unum nōris, omnes nōris. At illi non percipiunt vim verborum Terentii, quae malos tantum, non autem bonos perstringunt. Etsi enim ipsimet nobiles pro calumnia hoc habent, si quis dicat, omnes eodem habendos loco: tamen taciti


page 294, image: s294

fatentur, esse aliquos tales, quibus cum ipsi conferri et comparari nolint. Sed et L. Vivis dictum non placuit: quod illis ego opposueram, qui sola opinione Majorum nituntur, et alios prae se contemnunt omnes. Ita autem scribit L. Vives: lib. 2. de veritate fidei: De Nobilitate, inquit, nullum verbum faciam: quoniam nihil puto, ab hominibus stultius et inanius excogitatum, quod minus haberet solidi, quod apprehendas. Hactenus Ludovicus Vives. Sententia Philosophica et Scholastica est, non aulica. Vives enim, ut Christianus Orator et Philosophus, in sua Schola dicit: Nobilitatem, ut alia bona, fluxa et caduca, per se inanem esse, et nihil in se habere solidi, quod apprehendas: ac proinde nihil quicquam stultius ab hominibus excogitatum, si pro solido et perfecto bono nobilitatem apprehendendam quis judicet. Ego te, Danaee, tam argutum Theologum, tamque excellentem in Philosophia morali virum interrogo, an tu hanc Vivis sententiam calumniae obnoxiam esse credas? praefertim si eo animo proferatur, quo a me depromptam esse intelligis? Meminisse etiam te decebat, ipsum L. vivem, qui haec scripsit, apprime fuisse nobilem: neque illi in mentem venire potuisse, ut et familiam suam nobilissimam, et honestissimos suos Majores contumelia afficeret. Quae ego ex Nauclero, Trithemio, Funccio, Hedione, Stumpfio, e commentariis Tettingeri, atque aliis attuleram, a me non sunt conficta: sed neque eo animo commemorata, ut totam nobilitatem, aut ullum bonum virum cuiquam Principi suspectum redderem. Et certo scio, multo esse praeclaros viros nobiles, qui talia facta ipsi improbent atque detestentur. Optavi etiam circa finem, ut existeret Hercules, qui exemplo Maximiliani I. Caesaris, Centauros et portenta illa in ordinem redigat: ut vitiis extirpatis, honestas et virtus in hoc ordine possit efflor escere. At de vere nobilibus nihil dixi: sed de iis tantum, qui moribus sua nobilitate indignis, nobilitatem dehonestant.


page 295, image: s295

Et fuit olim disciplina quaedam in exercitiis ludorum Equestrium observata, ut ad illa non admitterentur, quorum vita aliqua turpitudine erat contaminata: nec dubito, quin vere nobiles disciplinam illam severiorem ad corrigenda vitia instaurari optarent. Legat aequus judex, quae Poggius Florentinus scripsit de Nobilitate: quae AEneas Sylvius: quae in suo Theatro Zvvinggerus: quae Schopperus in Reinica: quae ante ipsum Argentinensis quidam Scriptor: quae Io. Bohemus Aubanus, etiam Lugduni in Gallia edita et approbata: quae Erasmus Roterodamus passim: quae L. Vives: quae Lutherus hinc inde: quae post Lutherum Selneccerus: Legat, inquam, et cum iis, quae a me sunt scripta, conferat: et deprehendet, nihil a me scriptum esse acerbius. Quare nullus est liber a me editus, qui Nobilitati sit contumeliosus: nulla mea maledicentia, quae me ullo jure possit infamem reddere. Oro autem per Christum, et propter Christum omnes Nobiles, praesertim Germanos, et qui tales sunt, quales memetipsum nosse affirmavi in exceptione: et quicunque tales esse et haberi volunt: ut conceptam de me opinionem, animis suis ejiciant, et me Germaniae civem, amicum bonis omnibus, inimicum nulli, veteri suo favore et benevolentia, deinceps amplectantur et prosequantur. Quod si adhuc quidam non erunt contenti: saltem id mihi concedant, quod S. Populusque Romanus Christophoro Longolio permisit: ut si quae duriora sint, liceat mihi mollire, si quae asperiora, lenire, si quae impertinentia, ex libro tollere. Et haec de altero crimine sint dicta

Accedo ad tertiam calumniam: ubi tu de me tibi ignoto affirmas, nihil me, nisi spurca, et sales profanorum Poetarum tractare posse. Vocas etiam me profanae Poeseos professorem. Quod si contumeliosum est, interpretari Poetas in Academiis, tum sane isthaec calumnia mihi cum multis erit communis: At quid nam ego tractare possim, et tractare soleam: nemo melius novit, quam illi, in


page 296, image: s296

quorum oculis quotidie obversor. Qui sim Poeta, aut quid in poematis tractem, libri a me editi testantur. Neque crediderim, teipsum Danaee, culpaturum esse, quae scripsi et edidi: si tu conceptam opinionem de me abjeceris: et sine praejudicio, aut pravo affectu mea legeris. Recordari autem debuisses, cum isthaec velles mihi objicere: quam scurrilia sint, quae extant poemata, olim Meliori Volmario, cujus filiam meus vitricus primam uxorem habuit, ab autore dedicata. Eum ego neque tum, cum scriberet, adeo profanum a te habitum credo, ut sales illos certe spurcissimos, publice illi exprobandos censeas: neque in hac aetate exagitanda judices, quae olim ille scribendo admisit: cum adhuc in eadem fere esset aetate: in qua ego sum. Iracundiae tuae tribuo: quod adeo acerbe carpis et reprehendis omnia Quale enim hoc, sive Superintendentis, sive superattendentis, sive summi Pastoris, sive Pontificis Gallicani, sive Gallorum Apostoli Epigramma est: quod extat pag. 88. ad quandam, forte sororem tuam, Danaee?

Qualis prunasinus coniungit sape gemella:
Qualis Apellaea linea ducta manu,
Tale tibi quiddam levem discriminat alvum,
Tale tibi quiddam iungit utrumque femur.
Imo fallor ego: nam nulla, hic linea prorsus,
Inque utero pars est nulla pudenda tuo.
Aurea, quanam igitur descendunt parte fluenta?
Languidulus, quanam parte quiescit amor?
Haereo, si qua tamen tibi rimula, rimula si qua est
Rimula, (dispeream) ni monogramma tua est.

En tuum illud, dispeream? Et quale hoc in Ligurinum tuum. Pag. 86.

AEdilis ille Ligurine, qui tua
Repertus a te nudus est cum coniuge,


page 297, image: s297

Nil hercle fecit praeter officium suum,
Qui evincere a te rem voluerit publicam.

Quid? An hoc non salsum de Candida: quae, ut scis, Mercatoris Lugdunensis filia fuit, Thais Gallorum Apostoli. Pag. 82.

Nuper candidulam meam salutans:
Salve, inquam, mea mens, mei et lepōres,
Corculumque meum, illa tunc disertam
Cum sese cuperet mihi probare.
Salve, inquit, mea mentula, ō disertam
Et docto bene foeminam cerźbro!
Nam si dicere corculum solemus:
Cur non dicere mentulam licebit.

Ostende tu Danaee, in omnibus meis poematis aliquid simile: quod bonis moribus officiat. Reliqua, quae sint ejusdem farinae, tibi relinquo domi lectitanda, et tono atque, Encausto tuo collustranda.

Sed video, te nondum satisfecisse tuo stomacho. Nam dicis, audire te (audis enim valde multa, sed male audis) quod in conviviis Illustrissimi Principis ac Ducis VVirtembergici morionem agam. Quod si hoc ita est, et tu me morionem esse certo credidisti, ut certe credidisti (aliās enim in publica literas non retulisses) cur morioni et stulto respondendum judicasti, secundum stultitiam suam? Nunquid ut tu illi fieres similis, et vel invitum haberes fratrem? Dicta morionum contemni, non confutari solent. Et profecto valde mirantur quidam, quod Spongia illa, et ista (ut tu putas) vexatio Osiandrina tibi intellectum non dederit, sed ademerit: et ita ademerit, ut tu in innocentes omnem bilem tuam evomeres. Vocas tu Spongiam inanem: cur ergo cum re inani, quasi cum larva luctāris? Longe melius, quam tu, sapuit Ioannes Sturmius: qui maluit istum Laonicum appellare Poetam facetum, et


page 298, image: s298

elegantur doctum; quam scurram et morionem aulicum.

Iussus es etiam a tuis clientulis, mihi exprobrare congressum cum Friburgensibus sacrificulis, plenum offendiculi. Quasi vero omnes in ea Schola Professores sint sacrificuli? Eosdem alibi appellas meos fraterculos: et in Antiosiandro Pontificios generatim dicis esse sceleratos. Ego Friburgum veni invitatus ad promotionem Doctoralem, anno 79. neminem offendi, quod sciam: si sciam, deprecabor: nec illi me offenderunt, sed summis affecerunt beneficus ut viri sunt humanissimi, doctissimi, clarissimi, pro quibus acceptis etiamnum ago gratias, et inprimis pro illorum de me praeclaro judicio: quod absque Religionis et consci entiae meae jactura, tam praestantes viri, regio in ea Schola loco dignum me censuerint. Vixerunt olim in ea Schola viri eruditi, qui neque Pontificii, neque scelerati fuerunt.

Multa hīc possem dicere, de causis, tam diuturnae in Germania pacis et concordiae: quam Pontificii et Lutherani (ut vocantur) inter se colunt. Sed remitto Lectorem ad praefationem Hildegardis meae. Quid autem haec, Lamberte, faciunt ad probandam de Osiandrino negotio, vel meam, vel tuam, vel aliorum sententiam?

Praeterca objicis mihi: quod uxor mea sane castissima (quo nomine etiam gratias tibi ago, quod eam non sis calumniatus: cum sit e familia Brentii: nam te laudare illam noluisse certum est) cum querimonia iverit ad quadruplatores meos, tuos testes, propter nimiam familiaritatem meam cum ancilla.

Parcius ista viris tamen ohijcienda, memento.
Novimus et qui te, trausversa tuentibus hirquis,
Et qui, sed faciles Nymphae risere, Sacello.

Profanum hoc videbitur tibi, e prophano Poeta: audi Christum ipsum te alloquentem: Hypocrita, ejice prius trabem ex oculo tuo, quam festucam eximas ex oculo fratris tui. Quaeris ex me, quis partus inde natus? Poeta


page 299, image: s299

sum, non obstetrix. Quaere hoc ex illa Candida, a suo amatore impraegnata; quid illud sit: sive utero lateat faemina sive puer. Si tu partum nosti, quaeso te, ut non Byrrhiam, sed Davum, aut alium parasitastrum parvulum, pro gravitate tua Theologica, agas: et puerum, qui tam scitus est natus, Pamphilo apponas ante ostium. Vxor mea, quicquid ex me natum est, vult tolli: et ego partum illegitimum: cum sit Mamzer, cupio fieri legitimum: sicut te etiam. Dicis te producturum amicos et testes, qui istud facinus voluerint tegere. Egregii sane amici. Nam qualis tu frater es: tales et hi mihi sunt amici. Ego vero, quantum intelligo, te aut Phormionem Terentianum repraesentare voluisse video: qui Chremetis itiones in Lemnum (quales tuae sunt, non meae) Nausistratae velis dicere, ut habeat, quod marito suo, dum vivat, usque ad aurem ogganniat: Aut Diabolus ille fuisti: qui in Plauti Asinaria (legisti enim Asinariam) maritum uxori Artemonae prodit: aut, quod Fratres Tubingenses dicunt, Spiritus tui lenis et pacifici documentum dedisti: qui non tantum in Ecclesia et Republica pacem turbare: sed etiam piam inter conjuges concordiam distumpere conaris. Testes illi, quos tu habes, ex suo ingenio alios judicant, et culpam suam in insontes transferunt: ipsi omnes aedium suarum angulos meretricibus complent. Hisce dicas velim: ut suos mihi spurios legitimandos prius afferant, quam de me mentiantur. Colores, quibus illos homines in officina tua Encaustica depingas, ego ex Plauto tibi subministro. Is enim de famigeratoribus illis in hanc loquitur sententiam.

Nihil est profecto flultius, neque stolidius
Neque mendaciloquius, neque argutum magis
Neque confidentiloquius, neque periurius:
Quam Vrbani assidui cives, quos scurras vocant:
Atque ego Danaeus me adeo cum illis unā ibidem trahe,


page 300, image: s300

Qui illorum verbis falsis acceptor fui,
Qui omnia se simulant scire, nec quicquam sciunt:
Quod quisque in animo habet, aut habiturus est, sciunt
Id, quod in aurem rex reginae dixerit,
Sciunt: quod Iuno fabulata est cum Iove,
Quae neque futura, neque facta sunt, tamen iisciunt.
Falson' an vere laudent, culpent, quem velint,
Non floccifaciunt dum illud, quod lubeat, sciant.
Quod si exquiratur usque ab stirpe autoritas,
Vnde quicquid auditum dicant, nisi id appareat.
Famigerator iure siet cum damno et malo.
Hoc ita si fiat, publico fiat bono.
Pauci sint faxim, qui sciant, quod nesciunt:
Occlusioremque habeant stultilo quentiam.

Vide, mio fratello caro: ut tuum hoc tam crassum Encaustum, ad pictoris rutrum continuo adhaeserit. Omnes ancillae meae, quod sanctā fide affirmo: aut in matrimonia honesta abierunt: aut e domo mea in alia servitia per venerunt. Ea vero, quae jam biennium familiae meae ancillatur, tam proba est: ut si tu illi talia objiceres, tibi venefico continuo involaret in oculos. Vxor etiam mea tibi irascitur: quod de illius querimoniis, quae nullae sunt, tu tam audacter ausis scribere. Ancillae apud nos non concubitum cum maritis, sed coctum, sed operatum, sed ancillatum conduci solent. Qui mos sit quorundam Gallorum, et quos illi pullos e conductis gallinis soleant excludere, ego nescio: tu qui melius scis, doce me. Discere enim a te cupio, non pati convitia.

Addis etiam aliquid his omnibus grandius: nempe factam in hoc Caesareae Majestatis imminutionem: quia spongia dicat: enumerata a te in Antiosiandro regna, cum Helveticis Ecclesiis, non pertinere ad Imperium. Hoc quam leve


page 301, image: s301

sit et veteratorum cavillum, suo commonstrabitur loco, Neque ego credo, Pagos Helveticorum, quae libera gens est, aut reges a te enumeratos, magnam tibi gratiam habituros: quod illos in ordinem Germanici Imperii, redigere, et potestati Caesaris Germanici (de Germania enim fit solummodo mentio) velis subjicere. Quid autem isthuc comminationis? An tu etiam Imperatorem vis in me excitare? Bona verba: Ego melius confido fore. Nam Divus ille Rodolphus, quod scias, me rectius novit, neque tibi fidem est habiturus. Plures enim ex tuo grege Majestatem Caesaris laeserunt: ut Cleinvvitius, hostis Heshusii: qui editis in Maximilianum rythmis, Metiano supplicio dignis, habitu Caminarii Sabaudici ex Imperio aufugit: et tandem apud tuos iste Caesaris calumniator hospitium invenit.

Postremo Oenopolia, cerevisiaria et vinaria hypocausta, trullisationes et potationes mihi objicis: (sicut et Selneccero et sex viris epulonibus) ac tibi ipsi pulchre videris sobrius, quasi non sciremus, qui nam aut quales sint homines isti: qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt. Fronti nulla fides, ait Iuvenalis: Castigas turpia: cum sis inter Socraticos notissima fossa Cinaedos. Primum Lamberte, apud nos nulla sunt cerevisiaria hypocausta: quoniae nulla hic cerevisia coquitur, sed vino nos utimur: quod licet tenue sit et modicum: bonum tamen et suave est. Id adeo e nostris collibus pronascitur, qui Tubingam undequaque cingunt: etiam e meis vineis colligitur: ne tu adeo pauperem me credas esse equitem. Deinde, Oenopolia ingredi mihi potaturo, non est opus. Nam vinum e mea cella possum promere. Hīc quoties lubet Germanice et Poetice inter amicos bibo: sed ita tamen, ut nihil de commisso mihi munere decedat. Germanice quidem; quod gentis hoc vitium est, ut Germani plus bibant, quam edant. Poetice vero: quod malus est dithyrambus, si aquam potet. Atque en propino tibi, Danaec, [gap: Greek word(s)]


page 302, image: s302

pro confir manda nostra fraternitate. Bene me, bene etiam te. Hui aquilae senectus. Video geminem solem: duos Danaeos, alterum fratrem, alterum non fratrem. Video duos Lambertos, alterum Iudicem, alterum non Iudicem. Video geminas se ostendere Thebas: in quibus nulli sunt adulteri, sicut neque olim Lacedaemone fuerunt. Age tibicen, prius quam tibi vertigine tectum ambulet, et geminis assurgat mensa lucernis: quando bibisti, refer ad labia tibias, suffla celeriter tibi buccas. Si meus L. Danaeus nolit saltare cum Pythia mea, poculo fraterno multabitur. Quid renuis tu Danaee, mi fratercule? asside una, bibe una mecum: et frontem exporrige. Ego crimina illa tua, quae iratus projecisti, jam remitto: forum, putealque Libonis commendo siccis: adimo cantare severis. Bene inter nos convenit: fratres sumus: aequales sumus: ego morio Principis, tu civium: scurror ego ipse mihi, populo tu, ego Aristippus aulicus, tu Diogenes Cynicus: ego Chaerea in Eunucho, tu Chremes in Phormione: ego fraterculus Sacrificulorum, tu illorum filius: uterque nobilis, uterque eques: uterque privilegiatus, per omnia pares, hoc uno excepto, quod mea nobilitas tuae videtur magno deinceps fore ornamento et adjumento. Nunquid hoc pulchrum est sodalitium? Nunquid elegans pictorum et Poetarum hoc est contubernium? [gap: Greek word(s)] . Sed satis jocorum: nunc ad seria rursum. Respondi hactenus ad objecta crimina: et demonstravi, nihil a me arroganter, nihil temere factum, nullam a me falsam laudem captatam, nihil contumeliose in nobilitatem a me scriptum, aut editum: sed ista crimina ad te, Danaee, per alios Genevam fuisse delata: ut ipsi privati odii venenum in me, per idoneum calumniatorem expuerent. Quae de potationibus, amationibus, jocationibus, et aliis rebus inimici mei ad te retulerunt,


page 303, image: s303

ea sunt ejusmodi, ut bonae conscientiae risum, non iram demereantur. Volui autem peculiari hoc scripto ista comprehendere: ut si posthac tu Danaee, aut alius quicunque mecum aut cum alio quocunque Lutherano scriptore, sive equitante, sive pedante in arenam velit descendere, et de rebus seriis literaria colloquia instituere: a convitiis et injuriis abstineatis: aut si criminari me velitis, pileum Theologicum deponatis: et Satyricum indatis capiti. Nam turpe est Theologico integumento, convicia, crimina, maledicta et injurias palliare: quasi isthaec pro Christi fiant gloria. Veniat tibi in mentem, Danaee: quod Heshusio olim a Cleinvvitio, tui sodalitii fratre, obtigit. Nam furti accusa verat Heshusium iste Cleinvvitius: et publico scripto hanc infamiae notam viro innocentissimo inusserat. Fratres Heshusii profecti in locum, ubi ille Pastor Ecclesiae fuit, hominem accusant, ob injuriam fratri illatam. Sed cum diffamator crimen no posset probare: scite admodum respondit: se pro gloria et honore Christi scripsisse, quicquid scripsisset. Quod si par pari libźret referre: an non putas, me in Theatrum Ortelii posse novam Eunuchum, novos Chremetes cum suis Pythiis, novos Thrasones cum candidissimis Thaidibus, novos Gnathones, et Parasitastros parvulos, novas Alcmenas introducere? Et certe, nisi tu furoris Theologici habenas presseris, et a criminando, pertinacem stylum inhibere nolueris, faciam ego, ut tuae te operae nunquam poeniteat: neque quisquam mihi hanc fabam, sed tibi lacessenti, omnes possint incudere. Nam facile amuletum inveniam, quo veluti baccare frontem, adversus maledicta tua illinam. Vale mi Lamberte: et a novo fratre primum hoc [gap: Greek word(s)] , et pro strena tua hoc [gap: Greek word(s)] , pro jentaculo asini, hanc merendam, bovis vel vaccae, a me accipe. Tubingae 12. April. Anno 81.

FINIS.