08/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
image: as001
EPISTOLAE FAMILIARES VARII THEOLOGICI POTISSIMUM ARGUMENTI NUNC PRIMUM EX MANUSCRIPTIS EDIDIT NOTISQUE ILLUSTRAVIT J. HERM. ab ELSWICH S. S. Theol. Licent. et ad DD. Cosmae ac Damiani in Urbe Stadensi Past. Prim. VITTEMBERGAE Apud HANNAVERVM M DCC XIX
image: as002
[gap: blank space]
image: as003
LECTORI BENEVOLO S. P. D. JO. HERMANNVS AB ELSWICH.
EX quo majori, quam antea, studio historia eruditionis, cum sacrae, tum humanae, passim est exculta, omnia, quibus ea juvari potest, praesidia, et in his epistolas, a viris scriptas praestantissimis, conquirere ceperunt. Nemo enim, ne de aliis dicam, negaverit, in ejusmodi epistolis multa reperiri, quae alibi frustra quaesiveris. Scribuntur namque ad familiares, quorum perspectam habemus fidem, et ea quidem potissimum lege scribuntur, in lucem ne unquam prodeant. Hinc fieri aliter nequit, quin in istis de sententiis, scriptis, ingenio, vita, moribus aliorum, tanta cum [gap: Greek words], sua exponant judicia, quanta publice nunquam forsan auderent. Neque tamen negari potest, opus quandoque esse circumspectione, ne mox omnia, tanquam vera, admittamus, quae in epistolis ejusmodi continentur. Nonnunquam enim, affectionibus abrepti, cum
image: as004male judicandum erat, bene, cum bene, male judicant. Aliquando, ut homines sunt suspiciosissimi, quaedam in pejorem, quam decebat, partem interpretantur. Tandem nec desunt. qui omnia pro veris habent, quae ab aliis, vel auribus, vel literis, perceperunt. Quod ipsum inprimis fieri solet, si viri sunt, cetera boni, et honesti, sed Papiae non absimiles, aut ea, quae narrantur, ejusmodi concernunt res, hominesque, in quos, sive bene, sive male, affecti sunt. At quis ignorat, multa quandoque incerto saltem rumore perferri, neque certi fide autoris niti, alia ex ingenio singi, ut optimorum nomini virorum inurant maculam, et eorum, qui istis delectantur narrationibus, gratiam, juxta ac favorem, aucupentur. Taceo, non raro epistolas supponi, aut studio, dataque opera, iterpolari, etiam ab illis, qui alioquin candoris prae se ferunt speciem. Quis credidisset, Burnetum, Virum summa, apud Anglos, dignitate conspicuum, epistolam Lutheri, ad Bucerum perscriptam, potuisse corrumpere, et hac corruptione eam Luthero affingere mentem, a qua alienissimus semper fuit, et per totam vitam penitus abhorruit. Factum tamen illud esse, Hochstetterus abunde confirmavit, qui, svasu incomparabilis Seckendorffii, ipsum [gap: Greek words], dum in Anglia
image: as005versaretur, inspexit. Neque causam habemus aliquam, quamobrem de rei dubitare veritate vellemus. Ipsi namque Angli, tantum abest, ut hoc inficientur, ut potius, quod a viris, fide dignis, accepi, exemplum epistolae peregrinantibus ostendant, et ea ratione fidem Burneti, in contexenda historia, elevare, ac suspectam reddere, conentur. Monenda haec erant, cum videam, afferri quandoque, non sine justa proborum indignatione, epistolas, privatim scriptas, quibus de eruditione, pietate, candore virorum, bene de republica, cum sacra, tum literaria, meritissimorum, detrahitur. Atque haec inprimis me movit ratio, quam ob rem epistolis, quas in praesenti exhibeo, Notas subjunxerim, in quibus res, in iisdem perscriptas, fusius persequor, ac illustro. Sic enim eo melius, puto, constabit, quo loco, quantoque in pretio, haberi debeant. Erunt forsan, qui existimabunt, satius esse, memoratu digna ex epistolis excerpere, quam integras describere. Quod Struvium, Rittmeierum, Fellerum, fecisse, aliosque, insigni Epistolarum ineditarum apparatu instructos, hodieque moliri, nemini ignotum esse poterit. At enim leguntur nonnunquam in epistolis quaedam, quae nullam mihi quidem, tibique, aliis tamen egregiam, afferre possunt utilitatem. Neque epistolae
image: as006tantum faciunt ad comparandum eruditionem, sed juvant etiam prudentiam, inserviuntque hominum ingeniis, quae scriptis publicis occultantur quandoque, privatis vero, iisdemque properanter confectis, exprimuntur, eo rectius cognoscendis. Num tu vero hunc usum, insignem omnino, rectius tibi promiseris ex epistolarum particulis, an epistolis, integre descriptis? Accedit, nos ita eo magis nostrum probare candorem lectoribus, neque ullum relinqui suspicioni locum, ac si alia autori, qui literas exaravit, affingatur sententia. Abundet tamen quivis suo sensu. Neque enim litem cuidam ea de re movebo. Tu vero, B. L., hanc Epistolarum farraginem, unaque Notas, varias inter occupationes, cum quibus mihi conflictandum est, enatas, aequi, bonique consule. Ita enim fiet, liceat mihi eum Plinio loqui, ut eas, quae adhuc neglectae jacent, requiram, et, si quas obtinuero, non supprimam. Vale.
image: as007
[gap: Index celeberrimorum virorum, quorum hoc fasciculo continentur epistolae]
image: as008
[gap: Index celeberrimorum virorum, quorum hoc fasciculo continentur epistolae]
image: s001
EPISTOLA I. J. HULSEMANNI ad DANIELEM HEINRICI. Pacem nostrae menti merito Resurgentis Christi distributam.
REverende Clarissime et Excellentissime Vir, Domine et amice singulariter dilecte et honorande. Doleo intermissum hactenus vel interceptum sane mutuum illud literarum inter nos commercium, quod praeventione humanitatis Tuae occeperat. Non est mihi tam cornea fibra, ut neglexerim aut dissimulaverim beneficium abs Te acceptum ante hoc quinquennium, quia illico per studiosum, hinc ex convictu Dn. D. Welleri Jehnam abiturum vel transiturum (nomen adolescentis profecto excidit, sed instar lanuginosi menti adhuc versatur ob oculos,) epistolae Tuae, quam disputationi
page 2, image: s002annexueras responderim: Neque exinde sollicitus fui, de redditione probe factâ. Gratulor autem [gap: Greek words]de illis studiorum incrementis, qua summi nominis fastigium non aliorum testimoniis, tantum impetrarunt, sed egregiae mentis specimine orbem quoque edocuerunt. Nondum licuit â negotiis aliis, quae hisce festis diebus ob graviter decumbentem Dn. D. Jacobum Martini, in meos humeros devoluta fuerunt, lustrare illas copias, quas in apricum produxti: Sed ego quidem mallem pomum hoc nunquam in scenam projectum. Credo faetorem nonnullis pro fragrantia imposuisse. Et horret animus, quando illustrissimum illud Jehnense jubar, quod ante tria lustra spargebat, ad modernam eclipsin exigo, subsidiario B. Gerhardi lumine D. Himmelio etiam extincto.
De specifica differentia [note: Daniel Heinricus, Theologus Lipsiensis, limatissimi plane judicii regenerationem, quam a justificatione distinguebat, in donatione fidei consistere arbitrabatur. Haerebat etiam in ea sententia, semel tantum fieri regenerationem, posse quidem hominem, ex gratia prolapsum, conuerti, sed non regenerari iterum. Quae cum adversarentur aliorum placitis, Theologos sibi, et in his Hulsemannum, et, quem quondam in Academia Jenensi habuerat Praeceptorem, Salomonem Glassium, consulendos duxit. Non tamen in sententiam Hulsemanni concessit, sed in Disputatione, de Regenerationis Forma etc. A. CIC IC C IL. hab. grauiter pro sua sententia propugnavit, quam copiosius persecutus est, in Oratione, ante ipsam, cum haberetur, dissertationem recitata. Incidit ea postmodum in manus Hulsemanni, a quo obelis passim est notata. Subiungemus illam epis tolis, quia multa continet, ad penitiorem argumenti cognitionem omnino facientia. Videtur vero deinceps aliquid dedisse Hulsemanno, ad autoritarem Formulae C. sese recipienti. Quod, ex Addendis colligo, Dissertationi isti, folio quodam peculiari subiunctis, in quibus ita. Notum est, Formulam Concordiae insolida, plana, ac perspicua repetitione, articulo tertio, vocabulum regenerationis ita dextre et proprie explicuisse, ut inter dum complecteretur remissionem peccatorum simul et subsequentem renovationem: quandoque solam remissionem peccatorum, et adoptionem in filios Dei significaret: deinde etiam saepe pro sanctificatione et renovatione, quae fidei iustificationem sequitur, usurparetur. Qua de doctrina orthodoxa nihil derogat definitio, quam aphorismo 9. attulimus, cum in illa regenerationem pro subiecto posuerimus, quatenus ea pro prima regenerationis parte per Synechdochen partis pro toto, usurpatur. Quae suppositio arbitraria partis nempe pro toto, aphorismo quoque sexto §. 1. 2. et nonnullis reliquis, qui sequuntur, est intelligenda Nec alium in finem dicta illa Scripturae classica fuerint allegata. Et enim ostendunt, quod collatio fidei ad formam regenerationis requiratur, quamvis latifundium eius non penitus exhauriatur, secundum Formulam Concordiae: Hactenus Heinrici. Hermannus Witte in Memor. Theol. Dec. XIII. p. 1568. unius saltim Disputationis, non totius Tractatus de Regeneratione meminit. Ipsum Tractatum cum notis MSS. autoris [gap: Greek words] possideo, dignum, qui formis iterum exscribatur.] inter regenerationem et justificationem, judicium
page 3, image: s003meum, quod petis, haut facile interposuerim. Si definitiones tamen aequum est extrui, ex inductione significatorum,
page 4, image: s004quae probi Autores Rei definiendae imposuerunt, sentio: Ex usu scripturarum
page 5, image: s005vocem Regenerationis latiorem esse vocabulo justificationis, et hoc complecti tanquam speciem, etiam abstracta homonymia. Quod inductione LL. Scripturae confici posse existimo, etiam quando Renovationi contradistinguitur. Quod Bt. Augustinus, Chemnitius aliique dixerunt: Semel nasci, semel renasci etc. id de renascentia per medium Baptismi, ipsi exponunt. Quum vero etiam alia regenerationis media sint, non diffitentur: Regenerationem iterari posse et augeri vidd. Ephes. III. 16. 17. Gal. IV. 19. C. V. 4. Ebr. VI. 5. seqq. quo posteriori l. vi contrariorum id, quod peccantibus in Sp. Sanctum denegatur, non denegatur aliis, [gap: Greek words]. Haec saluo meliori judicio. B. V. et commodo Ecclesiae, ornamento patriae prosperare
Reverendae Cl.ti Tuae
Wittenb. d. XIII. Aprilis 1642.
Studiosiss. in Domino J. Hülsemannus.
page 6, image: s006
EPISTOLA II. DANIELIS HEINRICI ad HULSEMANNUM. Salutem et pacem in Salute!
REverende plurimum, Amplissime, atque Excellentissime Vir, Domine, Fautor ac Patrone colende. Postquam ante biduum Dresdam fui reversus, non Epistolam â Tua Excell. sed thesaurum accepisse mihi visus sum, in tam effusa declaratione adfectus. Nec de eo in literulis proximis dubitavi, cum sciam, ad mutuum literarum commercium illum esse paratissimum. Tantum enim tabellarii negligentiam volui indicare. Et ille, quem dixi, T. Excell erga quosvis litteratos adfectus altioribus radicibus nititur, quam ut quicquam incrementi aut decrementi capiat ex crebritate vel intermissione litterarum. Quem etiam semper benevolum mihi polliceor et ei piissimam illam gratulationem debeo. Tuae autem Excell. ex animo apprecor incolumitatem, et faustissima quaeque.
Caeterum faetorem, quem credis pomum illud projectum nonnullis pro
page 7, image: s007fragrantia imposuisse, jam dudum est, cum abominati fuerint Amplissimi Dn. D. Heinricus Höpsnerus, Salomon Glassius et alii, quorum literas legi, imo ad os appressi, et ad pectus. De quo jam jam satis, nec decet crambem bis coctam apponere. Venio potius ad magnum T. Excell. de specifica differentia inter regenerationem et justificationem judicium, quod gratus exosculor. Quia tamen singula verba cuivis primo obtutu non sunt obvia, in sensum eorum vel tribus, id est, paucissimis inquiram. Quod mutum colloquium ut eo, quo instituitur, animo interpretetur, summopere efflagito. Primum R. T. Amplitudo sentit: ex usu scripturarum vocem regenerationis latiorem esse vocabulo justificationis, et hoc complecti, tanquam speciem, etiam abstractâ homonymiâ, et quando renovationi contradistinguitur. Quam sententiam quoque amplectitur Theologus ille magnus, Henricus Höpfnerus, Disp. 10. de justif. cap. 2. aphor. 2. Pronunciat enim, vocem regenerationis accipi (1) [gap: Greek words], et eo respectu notare totam hominis conversionem ad Deum, justificationem
page 8, image: s008item, et denique sanctificationem, ceu justificationis fructum 1. Joh. 3, 9. 1. Petr. 1, 23. 2. C. 1. v. 4. (2) [gap: Greek words], adeoque a renovatione, ut oppositam speciem distingui, et sub se tanquam species comprehendere, vel donationem fidei in Christum, vel donationis hujus, quae mihi vera est regeneratio, usum, in justificatione conspicuum, hoc est, fiducialem meriti Christi apprehensionem. Hoc est primum. Deinde R. T. Excell. sibi persuadet, regenerationem iterari posse et augeri, teste Apostolo, Gal. 4, v. 19. C. 5, 4. Ebr. 6, v. 5. seq. Divulgatum imo illud: Semel nasci semel renasci hominem, Augustinum ac Chemnitium secuta, exponit non de omni renascentia, sed ea tantum, quae fit per medium baptismi. Quamvis vero opinio haec utilissima sit, et caeteris praeferenda: Tamen quia Te, Fautor edecumate, Doctorem elegi, me autem discipulum, Tecum conjecturam meam piam communicare nullus dubitavi. Itaque si regeneratio quoad suum formale mihi esset exponenda, describerem eam primam donationem fidei in Christum, quae peragitur mediante sacramento
page 9, image: s009baptismi, aut etiam verbo, ceu testatur Joannes in Evangelio cap. 1. v. 12. 13. c. 3. v. 5. et post eum Petrus 1. C. 1. v. 23. Atque hoc modo necessarium antecedens justificationis erit regeneratio, quatenus in suo formali, quod dicunt, consideratur; neque etiam iterari poterit. [note: Hanc sententiam ille solus, ex nostratibus, habet, quam uel pressit secum, uel missam fecit, propterea, quod eandem in Dissertationibus, de Regeneratione, iunctim Lipsiae CIC IC CL. editis, propositam, quantum memini, nunquam invenio.] Ut enim homo semel nascitur, ita et semel mihi renasci videtur. Si infans est, per sacramentum baptismi, et si adultus, verbo mediante. Et quando homo renascentia excidit, et postea ad Deum per Sacram: Coenae ac verbum reducitur, reductio illa non appellanda est renascentia (considero eam formaliter) sed conversio, quam et poenitentiam appellare insuevimus. Certe si homo semel tantum ex statu naturae destitutae ut vocant, transferri potest ad statum naturae restitui coeptae, semel quoque renascitur, cum nemo renascatur, nisi qui sit natura filius irae, seu in
page 10, image: s010statu naturae destitutae. Loca adducta ex Epist. ad Galat. et ad Ebraeos quod concernit, ea mihi videntur loqui de poenitentia, non prima illa ad fidem Christi perductione, quam renascentiam appello. Unde et autor epistolae ad Ebraeos [gap: Greek words]. Et Paulus Galatas primum salutat filiossuos, ut pote quos semel in prima ad fidem productione, seu prima fidei donatione, Christo pepererit; adeoque filios spirituales sibimet ipsi conciliarit. Deinde autem addit; quos iterum [gap: Greek words], donec formetur Christus in vobis. Quod intelligendum est non de prima fidei donatione, sed fidei amissae restauratione, quae fit poenitentia. Summa eo redit, quod Spiritus S. in describonda poenitentia utatur vocabulis, ex physicis, ubi de regeneratione agitur, desumtis; qualia quoque renascentiae spirituali describendae inserviunt. Interibi tamen renascentiae stricte acceptae manet suum formale, quod est prima fidei donatio, et in propria regenerationis sede debet attendi, puta Joh. 1. v. 12. 13. C. 3. v. 5. Habes, Doctor magne, mentem meam apertam: ego antem informationem
page 11, image: s011Tuam jucundissimam expecto, simulque adfectum vere intimum mihi polliceor. Servet T. Amplit. commodo Ecclesiae diutissime JESUS CHRISTUS.
EPISTOLA III. D. S. GLASSII ad DANIELEM HEINRICI. Salutem in Christo!
REverende ad modum, Clarissime et Excellentissime Domine Doctor, Fautor, Amice et in Christo frater pl. dilecte et Honorande! Literae tuae mihi perquam gratae fuerunt, quod veterem et constantem amoris affectum insigniter spirarent. Cumque initum cum virgine [note: Matrimonium inierat An. CIC IC C XLII. d. XX. Sept. Heinrici cum AEgidii Strauchii, Theologi Dresdensis, filia, quam tamen uiduam, non uirginem duxit. Vid. Wittii Mem. l. c. p. 1565.] Strauchiana conjugium feliciter fuisse consumatum ex iis (alias enim, quae idem significaverint, hactenus non vidi) intellexerim, tibi de hac beatitate, quae in externis vel terrenis inter alia seculi hujus commoda maxime
page 12, image: s012eminet, ex animo gratulor, et cum longaevitate vestrum utriusque, divini roboris et benedictionis coelicae cornu ut vobiscum confortetur, cordicitus precor! Me contra divina providentia pari felicitate orbavit, et laudatissimam meam atque charissimam uxorem Catharinam Mariam [note: Erat haec Io. Denharti Icti Magdeburgensis et Isenacensis filia, uidua vero D. Georgii Mylii junioris, cui antea nupferat. vid. Wittius l. c. Dec. IX. p. 1219.] Denhardtinam, virtutum matronalium exemplar illud, morte beata quidem, at eheu! praematura et nimis mihi, viduo relicto, acerba 10. Julii sustulit. Quo equidem pectoris lugentis vulnere utut nimis consternatus fuerim, attamen in DEI, Patris benevoli [gap: Greek words]acquiescendum mihi patienter, et sciendum, amaras has esse sagittas, at ex amica DEI profectas manu. Caeterum duplex cum tibi bonum eminens divina benignitas hactenus concesserit, duplex etiam ut votum meum sit, necesse est, directum ad Professorii simul muneris in illustri Academia Lipsiensi impositam provinciam. Quae et ipsa ut exoptatos sortiatur progressus,
page 13, image: s013et multos faciat in vinea Domini fructus, animitus opto, et spiritus divini dona, adeoque Paulinum [gap: Greek words], tibi precor. De quaesito, quod Lipsiae enucleandum sumsisti, nondum mihi varias ob occupationes licuit exactius cogitare. Hoc tamen asseverare certo possum, ex animo me amplecti sententiam, quam Dominus Doctor Wagnerus Antistes Ecclesiae Eslingensis in publico scripto non ita pridem vulgavit, contra Fanaticum Warneri Pseudoprophetae Spiritum, quo in scripto cordatis, puto, abunde satisfecit. Alterum quod attinet petitionis tuae caput, de differentia formali, inter regenerationem et justificationem, conversionen scil. et adoptionem in DEI filios: Bene formalem vocas differentiam, realem quippe atque essentialem non facile reperire in iis datur. Ita igitur procedo breviter: Conversio ipsius hominis est, Regeneratio aut justificatio, et adoptio Deum agentem spirant. Quas divinas [gap: Greek words]dum in nomine exerit, eo ipso homo, qui [gap: Greek words]se hic habet convertitur. [note: In margine adscripserat Glassius Plura tamen ad Conuersionem seu poenitentiam pertinere (praeuiam nimirum Contritionem) quam Iustificationem, per se planum est.] Re vero ipsa hae
page 14, image: s014[gap: Greek words] divinae non differunt. Est enim justificatio non nisi justitiae, merito Christi partae, per fidem imputatio: Quod dum fit, ex filio irae filius gratiae Dei homo fit (quod terminus [gap: Greek words]seu adoptionis exprimit,) et regeneratur; quae vox, [note: Hic adiecerat in margine. Conf. Rhetor. Sacra p. 145.] metaphorice de Deo dicta, non nisi adoptionis donum exprimit, ab homine generante filios vel filias, ducta similitudine: atque id non Scripturae solum locis, Tit. III. v. 5. 1. Petr. 1. v. 3. Jac. 1. v. 18. sed et Apol. Augustanae Confess conforme, ubi pag. 73. Justificatio et Regeneratio, ut idem omnino denotantia accipiuntur. Latius hac de re ut agam, apud te, harum sacrarum rerum scientissimum, opus non est: Sufficiat petito tuo satisfecisse, et meam de his exposuisse mentem. Mendacia de nobis sparsa pro nubeculis habemus, quae cito transeunt, et pro nebulis, quae cum nebulonibus, ea maligne
page 15, image: s015spargentibus, a sole veritatis tandem penitus, propria cum confusione dispellentur. Adversus [note: Erat is haud dubie M. Elias Joannes Hesling, uerbi diuini apud Gunterslebienses Minister, qui catechismum, auspiciis Ernesti Pii confectum, recipere, et ad eius normam institutiones adornare catecheticas, nolebat, potius gravissimorum eundem errorum postulabat, inque ipsum Principem, eiusque Ministros, ordinis non modo Theologici, sed et politici inuehebatur. Quare in carcerem Heslingius est coniectus, et facultatem amisit sacro fungendi munere. Legi hic possunt Consil. Viteberg. T. II. p. 73. 74. 77. sqq. Add. El. Mart Eyringii vita Ernesti pii p. 58.] talem, qui in vicinia Pastor Ecclesiae est gravis modo adversaria nobis constituta in ducali nostro Consistorio, quem a Diabolo ad calumniandum tam principem nostrum pientissimum, quam ejus administros, ex orco conductum esse bene diceres. Portentosa sunt et omnino falsissima, quae sparsit, et immani prodigio scriptis publicare voluit, sed singulari DEI clementia talia sunt comperta, et actio adversus ipsum inquisitoria
page 16, image: s016instituta. Exquirentur de hoc negotio magni momenti quarundam facultatum tam Theolog. quam Juridicarum sententiae. Nos interim securi et de his diabolicis commentis [gap: Greek words] agimus quae nostri sunt officii, et Satanam res suas per organa sua agere sinimus, wäre er doch kein redlicher Teuffel wenn er sich nicht fein wacker denjenigen/ so ihm und seinem Reich widerstehen/ hinwieder durch Lügen und Lästerung wider setzen thäte. Sed de his plus satis. Reverendis plurimum et praeclarissimis Theologis, Dn. D. Höe et Dn. D. Strauchio, Patronis et Fautoribus meis magnis salutem adscribo in Domino Jesu, qui eos perdiu sospitet! et his in eodem valere te cum familia precor.
Gothae 9. Octobr. 1634.
R. T. Exc. Studiosis. S. Glassius, D.
page 17, image: s017
EPISTOLA IV. SALOM. GLASSII ad DAN. HEINRICI. Salutem in Domino JESU!
REverende admodum, Clarissime et Excellentissime Domine Doctor, Dornine Fautor, amice, in Christo frater honorande et dilecte! Qud ad amicas tuas 15. Sept. datas nondum a me responsum est, ejus causa gravissimus, qui me per quatriduum saltem, 23. -26. Sept. Deo ita volente, divexavit, morbus, et virium dejectionem concussionemque corporis tantam reliquit, ut per novem septimanas domi mihi delitescendum, atque valetudinis cura agenda fuerit. Jam vero receptis paulum viribus ad officii munia pedetentim redeo, et sic etiam amicis satis scribendo facere conar, etsi aegra, uti vides manu id fiat. Caeterum argumentum literarum tuarum primarium quod attinet, optandum sane serio, ut cum Dn. D. Horneji beata morte, expiret quoque et sepulta in posterum maneat odiosissima [note: Innuit procul dubio controuersiam, de necessitate B. O. ad salutem, quam post G. Maiorem Horneius, Theologus Helmstadiensis, resuscitauit. Eius historiam habes in Hist. Syncret. Calouio rel. p. 576. seqq.] illa controversia, quae in publicum
page 18, image: s018nota. De indicendo conuentu [note: Habendus erat iste conuentus Lipsiae auspiciis Ioannis Georgii I. ut de controuersiis, quae tum magna animorum contentione Helmstadienses, inter ac reliquos Theologos, agitabantur, dispicerent, et ita iunctis Theologorum iuxta ac Politicorum consiliis Ecclesia tranquillitati suae restitueretur. Videri hic poterit Calouius l. c. p. 588. et 1095. qui tamen ex hac Epistola uel supplendus, vel corrigendus. Dicit enim Pr. Electorem A. demum CIC IC CLI. ad Ducem Gothanum scripsisse, ut suos Theologos, una cum viris quibusdam, quos a consiliis habebat, ad conuentum, Lipsiae CIC IC C LII d. XIX. Ian. habendum, ablegaret. Sed enim factum illud iam fuisse A. CIC IC C XXXXVIIII. haec Glassii epistola dubitare nos non sinit.] Dn. Theologorum pridem serenissimi Domini Electoris Saxoniae etc. literae ad nostrum quoque principem illustriss. peruenerunt, et (qui laudati principis mos est) sine ulla mora de toto negocio, quid facto
page 19, image: s019opus sit, mature deliberatum, et Vinariam ad Principem Welhelmum etc. fratrem natu majorem, penes quem eorum, quae decreta inter fratres, expeditio sita est, res omnis transmissa est, spe concepta, primo quoque tempore responsum ad Sereniss. Electorem adornatum iri. Miramur vero nondum illo tempore, quo tuae sunt exaratae, factitatum hoc, confidimusque interea satisfactum in hoc esse Disputationes tres, de regenerationis articulo, abste habitas recte accepi, et perlegi etiam; proque communicatione donatitia gratias ago debitas. Ut autem salva amicitia dissentire amicis quandoque licet, in eo â R. T. Dig. me dissentire fateor, quod pro diversis beneficiis atque actionibus divinis regenerationem ac justificationem habet, quin et, quod regenerationem et adoptionem temporis successu se invicem sequi, quadam in thesi, ubi locus Hebr. I, 12. enervatur, affirmat. Paulus in locis praecipuis Rom. III. 4, 5. Gal. II, 3. Phil. III, 9. nihil de regeneratione habet, de justificatione loquens: Petrus contra de regeneratione disserens C. I nihil de justiticatione adjicit. Uterque
page 20, image: s020negocium salutis integrum explicat. Num igitur utrique alterutrius beneficii, si distincta sunt, tanta cepit oblivio, ut non utrumque connecterent arctissime? Egi de hac [gap: Greek words] ac identitate in disputatione quadam super Aug. Conf. quam etiam cum reliquis misissem, nisi exemplaria (quorum tot fere excusa eduntur, quot hujus provinciae pastoribus aliisque literatis suppetant) deessent. Reverendo plur. et Excell. Dno. D. Hülsemanno, ut et Collegis caeteris per quam reverendis. salutem adscribo honorificam et in Dno. JESU valere vos jubeo
T. Ampl.
Gothae 30. Novembr. 1649.
Studiosiss. S. Glassius, D.
Prolusio ad disput. de REGENERAT. DAN. HEINRICI. In nomine DEI Patris, DEI Filii, et DEI Spiritus S. Amen!
CUjus DEI Trinunius adiuti gratia, nunc ad id accedimus, in quo nucleus doctrinae, de Regeneratione, orthodoxae, salutiseraeque uersatur. Formam namque Regenerationis sub Disputationem
page 21, image: s021reuocamus, quam si quis habeat perspectam, facile deprehendit, non tantum, quid regeneratio sit, sed quomodo etiam ea a reliquis salutis actibus, vocatione scilicet, justificatione, renovatione, conuersione, et poenitentia distinguatur. A vocatione ut exordiar, ea est vel proprie, et univoce sic dicta, vel communis. Illa equidem latifundium regenerationis non exhaurit; pro antecedente tamen ejusdem necessario est supponenda. Hanc autem si intueamur, nulla est alia, quam qua intentione voluntatis divinae antecedentis, et executione etiam hujus voluntatis per propositionem regiminis, et beneficentiae divinae in creaturas, atque inde resultantes conclusiones naturales, nec non per suscitationem conclusionum practicarum in mentibus humanis omnes, ac singuli adulti vocantur homines. A qua tamen, quia regeneratio sit distinguenda, nullum est dubium. Vocatio namque ejuscemodi fit per lumen naturae, et quicquid a DEO est conditum: Verum regeneratio per verbum et Sacramenta peragitur. Nullus est, qui non ad inquisitionem DEI, et ipsius cultus inde a condito mundo per ea, quae fecit, coeli, terraeque conditor,
page 22, image: s022sit vocatus, et hac in re (sic Maximus Tijrius, Philosophus Platonicus, ipse loquitur) Graecus cum barbaro, Mediterraneus cum Insulano, et sapiens cum stulto convenit. Sed non omnes, et singulos fuisse regenitos, nec hodieque regenerari, notius est, quam ut multa indigeat probatione. Nec minor occurrit diversitas, si effretum tandem perpendamus. Regenerationem sequi justificationem, adoptionem in filios DEI, renovationem, et salutem aeternam, aphorismo VIII. hujus Disputationis satis superque dedimus probatum. Effectus autem vocationis istius est inquisitio de vero DEI cultu, et coetu, in quo viget cultus divinus. Nec alia fini vocatio ista universalis dicenda est sufficiens, cum non sufficiat ad actus salutis obtinendos, qui in Justificatione, adoptione in DEI filios, renovatione, et salvatione consistunt. Post vocationem subjungimus poenitentiam, inter quam et regenerationem non parum discriminis quoque intercedit. Quisquis regeneratur, in statu naturae destitutae, seu corruptionis est constitutus, seu in peccatis mortuus est, ut cum Apostolo loquamur Eph. II. 1. Col. II. 13. At
page 23, image: s023poenitentia opus habet omnis etiam Christianus (T. I. fol. 14. teste D. Gerhardo in Loco de poenitentia §. 137.) seu, ut beatissimi Lutheri utar verbis, quotidie poenitet, quia quotidie peccat, non quidem admittendo peccata, sed non faciendo legem. In carne enim adversante vivit usque ad mortem, donec caro quoque et corporaliter, et spiritualiter tota intereat. Incipit igitur in poenitentia contritio, sed non cessat per totam vitam usque ad mortem. Et poenitentiam non tantum fides, cujus donatio pro forma regenerationis est supponenda, sed agnitio etiam, dolor, et detestatio peccati constituunt. Constat namque poenitentia (verba non sunt mea, sed August. Confessionis, Artic. XII.) proprie his duabus partibus. Altera est contritio, seu terrores incussi conscientiae peccato agnito, Altera est fides, quae concipitur ex Evangelio, seu, absolutione, et credit, propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam, et ex terroribus liberat. Deinde sequi debent bona opera, qvae sunt fructus poenitentiae. Imo bona opera, hoc est, renovatio, fructus sunt non tantum poenitentiae, sed etiam regenerationis, ut, qui dixerit, tale inter regenerationem, et renovationem
page 24, image: s024intercedere discrimen, quale est inter fontem et rivum, arborem et fructum, causam, et effectum, vere dixerit. Quod discrimen inter regenerationem etiam et salvationem est attendendum, si salvatio denotet glorificationem, quam beati in vita altera adipiscentur. Notum est salutem, et cognatum illius, salvationem de spirituali hominis salute quandoque dici, suoque ambitu complecti non tantum regenerationem, sed justificationem etiam, et renovationem. Quo si gaudeat significatu, salvatio, et regeneratio, tanquam totum, et pars, seu genus, et species, videntur inter se differre. Vnica superest justificatio, de qua non omnium, Theologorum etiam praeclarissimorum, una mens est, et sententia. Sunt, [note: Hic in margine descripserat ex S. Glassii literis, supra a nobis in IV. allatis uerba, quae p. 19. luguntur.] qui regenerationem, et justificationem habent pro Synonymis: Sicuti legere est apud B. Gerhardum in Comment. super c. I. prioris Epistolae Petri, p. 45. et Loco de Justificatione §. 24. Eandem sententiam sequitur D. Stegmannus in Photinianismo Disput. 33. qu. 2. p. 376. Conferri hic quoque potest Dn. D. Feurbomius, qui citat Augustinum,
page 25, image: s025et Lutherum in der Schrifftmäßigen Erklärung des H. Abendmahls p. 811. sq. Vnde et Stegmannus c. l. addit, regenerationem, et justificationem inter se convenire, hoc tantum discrimine, quod regenerationis metaphora ad mysterium hoc describendum ex physicis, ubi de generatione agitur, desumta est, altera vero justificationis similitudo ex politicis depromitur, ex actu scilicet judiciali absolutionis, atque condemnationis. Deinde in veniuntur, qui regenerationem justificationi postponunt: Sicuti vel sexcenta loca occurrunt in libro IV. pientissimi Joannis Arndts/ vom wahren Christenthum. Et qui ita sentiunt, videntur accipere regenerationem pro ipsa renovatione [note: In margine adscripserat D. Himmelius confuse videtur egisse de ipsa regeneratione et Synt. Disp. 22. th. 75. 76.] Unde D. Nic. Hunnius in Epit. Credendorum p. 382. actus salutis ita recenset, ut ponat 1. Den Beruff. 2. Die Busse. 3. Die Rechtfertigung. 4. Die Bekehrung. 5. Die Erneuerung. 6. Die Wiedergeburt. 7. Die Vereinigung mit Ehristo. Et idem p. 514. seq. dicit: duas esse partes der Wiedergeburt. Eines die Ertödtung der sündlichen Natur
page 26, image: s026etc. Das andere Stück ist die Erweckung der Seelen/ und aller ihren Kräfften zu einer Gott-wohlgefälligen Wirckung. Conf Dn. D. Balduinus in Comment. super epistolam ad Romanos p, 485. ubi regenerationem etiam videtur usurpare pro ipsa renovatione. Tertio Reverendiss. Dn. D. Hoe, p. m. erat in ea opinione, quod regeneratio, et justificatio unum essent et idem respectu infantum, inter se autem differrent, si adultos spectemus. Quarto Dn. D. Hülsemannus equidem regenerationem et justificationem habet pro Synonymis, in Breviario disp. II. §. II. et disp. 12. § 1. et 3. in dictatis autem publicis de justificationibus Sect, 2. §. 6. dicit regenerationis vocabulum differrea vocabulo justificandi non ratione termini ad quem, sed intuitu termini a quo. Quanquam enim subjectum adaequatum justificationis sit homo injustus, juxta illud Rom. 4. 5. Injustus tamen ille, necessum est, ut agnoscat impietatem suam. Sub jectum autem adaequatum regenerationis et vivificationis ratione termini a quo est homo plane mortuus in peccatis. Quod patet ex collatione Eph. II. 2. seq. etc. Quinto
page 27, image: s027sunt, qui ita regenerationem a justificatione distinguunt, sicuti causa ab effectu, et antecedens a consequente, distinguuntur quam sententiam verbis expressimis aperuerunt D. Henricus Hoepfnerus Disp. 10. contra Mayerum p. m. 52. seq. D. Brochmannus T. 2. p. 485. et D. Jo. Winckelmannus T. III. Gief. Disp. 13. §. 4. p. 398. Taceo tandem eos Theologos, qui dicunt, regenerationem sub se comprehendere non tantum justificationem, sed etiam renovationem. Videndi sunt B. Chemnitius, in Harm. Evangel. c. 28. Gerhardus c. l. Comment, super epist. Petri, et Jo. Arndt im wahren Christenthum L 1. c. 3. et Dn. D. Meisnerus in Antroph. Dec. 1. Disp. 6. §. 21. ubi docet, regenerationem hominis duo notare, 1. remissionem peccati, vel absolutionem 2. renovationem, novarumque virtutum elargitionem. Quod si autem, post Theologos, libros Symbolicos adeamus, docemur in Formula Concordiae p. 686. quod ea tres significationes vocabuli, regenerationis, adduxerit, quarum est (1) cum complectitur simul et remissionem peccatorum, et subsequentem renovationem, (2) cum denotat remissionem
page 28, image: s028peccatorum, seu justificationem, (3) quando denotat renovationem. Cumque Formula Concordiae ipsa fateatur, vocem regenerationis varie posse usurpari, nec DD. etiam amplissimi in tradenda, de Regeneratione, doctrina consentiant, arduum est, et difficile, rem istam controversam determinare: Significationes regenerationis, quas nobiscum Form. Concordiae communicavit non rejicimus, sed nosmet ipsi potius tradidimus, et enumeravimus, sicuti apparet ex Aphorismo I. §. 6. Proindeque Formula concordiae tres quidem recenset regenerationis significationes, non tamen addit, an tres tantum sint, an vero plures. Quomodo et Auctores Apologiae A. C. dixerunt, regenerationem sumi pro justificatione (vid. p. 71. 72. 73. 82. 83.) nec tamen prohibuerunt, quin plures regenerationis adderentur significationes, quarum duas in Form. Concord. fuisse additas, ex c. l. nunc apparuit. Nec praetereundum est, distinguendum esse inter res theologicas, quae ex professo in libris Symbolicis traduntur, et certis
page 29, image: s029includuntur capitibus, et eas, quae obiter, et in transcursu tantum annotantur: inter quos posteriores quin referendae sint variae regenerationis acceptiones, nullum est dubium. Cumque res ita sese habeant, ante me celeberrimi Theologi, nempe Hoepfnerus, Winckelmannus, et Brochmannus c. l. moti fuerunt, ut tale inter regenerationem, et justificationem ponerent discrimen, quale inter causam et effectum, consequens, et antecedens intercedit. Hoepfneri verba sunt haec: Attamen regenerationem [gap: Greek words] acceptam, prout est donatio fidei, immediate non sequitur dignitas haec, ut quis sit filius DEI etc. Et paulo post. [note: Adjecerat in margine. D. Weberus in Disp. de Converfione §. 90. specialius adhuc sumit regenerationem, nempe pro virium supernaturalium largitione, cuius respectu homo mere passive se habet. Quo etiam pertinet Gratia DEI incipiens et excitans. Vid. §. anteced. 70. 71. eiusd. Disp.] Nec renovatio, imo nec regeneratio, ut significat conversionem hominis, est justificatio; sed renovatio est necessarium consequens: Regeneratio vero stricte dicta, et renovationi opposita species, et antecedens justificationis. Et D. Winckelmannus inter effecta
page 30, image: s030regenerationis refert, homnis, ita fidelis facti, [gap: Greek words] justificationem, remissionem peccatorum, etsi in regenerationis gratia perstiterit, initiumque substantiae retinuerit, usque ad finem, haereditatem vitae aeternae Dn. D. Brochmannus [note: In margine. Ab hac [gap: Greek words] abscedit D. D. Brochmannus in Com. sup. Epist. Jacobi c. l. 18. q. 3.] c. I. p. 481. dicit, regenerationem tripliciter usurpari, hoc est, denotare. (1) Remissionem peccatorum, et in filios DEI adoptionem. (2) Remissionem peccatorum, et subsequentem renovationem. (3) Propriissimo sensu et significatu accipi pro spirituali nativitate, opposita carnali nativitati, quae spiritualis nativitas differt a justificatione, ut causa ab effectu suo, ut expresse addit p. 485. non procul ab initio. Haec cum aliis Brochmannus. Quo ipso Formulae Concordiae minime adversatur. Aliud enim est, aliquid proponere, quod est contra Libros Symbolicos, et aliud id docere, quod quidem verbis expressis non exstat in libris Symbolicis, per firmam tamen consequentiam exinde deduci potest, et cum analogia fidei optime concordat. Prius angue, et cane pejus,
page 31, image: s031jure merito, execramur; Posterius autem nemo Theologorum ibit inficias. Id enim si negaretur, nec dicendum esset, vocabulum regenerationis differre a vocabulo justificandi, non ratione termini ad quem, sed intuitu termini a quo, cum differentia ista in Formula Concordiae etiam non tradatur. Nec dubium, quin eundem ordinem actuum salutis, quem nos propugnamus, attenderit Formula Concordiae, h. e. regenerationem (seu, ut eam vocat, conversionem, vel fidei accensionem,) praeposuerit justificationi, ut verba produximus aphorism. 6. §. 27. Instas: donationem fidei esse partem regenerationis, ac proinde regenerationem ipsam non posse vocari, vel eidem accommodari definitionem, quae regenerationis est, prout ea tanquam totum consideratur. [gap: sign for Rec. (recipe)] . (1) Ponamus, donationem fidei in Christum esse partem regenerationis [gap: Greek words] acceptae: quae tamen fidei donatio optime potest dici regeneratio. Quid enim usitatius est, quam ut pars nomen totius sortiatur. Conf. D. Glassium in Rhetor. S. Tr. I. c. 16. (2) Si hoc valeret, necrenovatio, imo nec justificatio possent
page 32, image: s032vocari regeneratio, cum illae etiam sint partes regenerationis, quatenus ea [gap: Greek words] accipitur. Justificationem autem, et renovationem posse dici regenerationem, nemo negat, et Formula Concordiae ipsa non diffitetur. (3) Nunquam mihi, ne per somnium quidem, venit in mentem, regenerationi, quatenus est donatio fidei in Christum, posse aut debere accommodari definitionem regenerationis, [gap: Greek words] acceptae. Etiam regeneratio, si denotat justificationem, simul et renovationem, habet suam peculiarem desinitionem, si significat remissionem peccatorum, seu justificationem, gaudet sua peculiari definitione, et aliter etiam est definienda, cum pro reno vatione accipiatur. Cum vero in prarsentiarum nos consideremus regenerationem non pro justificatione, et renovatione simul, nec pro justificatione, nec pro renovatione, verum pro eo actu, qui justificationem antecedit, necessum est, ut regenerationi, hoc sensu acceptae, suam etiam peculiarem accommodemus definitionem. Quemadmodum et homo habet suam definitionem, nec tamen propterea manui, pedibus,
page 33, image: s033et aliis membris definitio est deneganda, quae eis competit. Et haec ad istam objectionem. Porro instas: meutem Theologorum allegatorum, h. e. Hoepffneri, Winckelmanni, et Brochmanni, esse aliam, quam quae est nostra, cum illi uideantur ad regenerationem requirere partim fidei donationem, partim regenerationis usum, in justificatione conspicuum; nos autem formam regenerationis posuerimus in sola donatione fidei in Christum. R. i. B. Hoepffnerus non dicit: regeneratio [gap: Greek words] accepta significat et (uel partim, aut cum) donationem fidei, et (uel partim, aut tum) regenerationis usum, in justificatione conspicuum: Sed haec sunt ipsius uerba: Regeneratio [gap: Greek words] a renovatione, ut opposita species, distinguitur, et significat uel donationem fidei in Christum, uel regenerationis hujus usum, in justificatione conspicuum. Ac proinde disjunctiue loquitur, ac dicit, regenerationem, si [gap: Greek words] accipiatur, iterum sumi dupliciter, uel pro fidei donatione, uel pro regenerationis usu, in justificatione conspicuo. Vnde et paulo post addit, regenerationem, [gap: Greek words]
page 34, image: s034accepram, esse donationem fidei, adeoque ab adoptione in Filios Dei, et justificatione distingui, imo regenerationem esse antecedens justificationis. Qu od uero Brochmannum et Winckelmannum attinet, uterque regenerationem a instificatione ita distinguunt, sicuti causa a suo effectu sequestratur. Sicuti igitur consequens non est antecedens, nec effectus, cansa; ita ex mente istorum Theologorum, regeneratio non est justificatio. Ouum ouo non tam est simile, quam haec sententia nostrae disputationi, in qua diximus, justificationem esse regenerationis effectum. 2. Largiamur ex abundanti, Theologos praedictos ad regenerationem requisivisse, cum donationem fidei, tum regenerationis usum in justificatione conspicuum, inter quos tamen, et disputationem nostram, nulla lis est, et contentio. Quam harmoniam, antequam demonstrem, monendum est, inter actus salutis, hoc est, regenerationem, seu donationem fidei in Christum, justisicationem, ac adoptionem in filios DEI, nullam temporis intercedere prioritatem. Simul enim ac homo donatur
page 35, image: s035fide, apprehendit ea Christum, et ob istam apprehensionem Christi a DEO justificatur, evaditque in DEI filium. Interim tamen non est negandura, quin inter actiones istas divinas ordonaturae sit attendendus, et signo rationis, quod vocant, illae inter se distinguantur. Vnde et factum ut Theologi nonnulli distinguerent regenerationem a justificatione, et hanc vicissim ab adoptione in filios DEI. Nec hoc solum moneo, sed addo etiam, actionem quandam aliquid in se continere [note: In margine. Conf. Hoepfneri Isagog. ad usum Coenae Dominicae Tract. 1. p. 300.] vel formaliter, vel materialiter, ut ista distinctio inter Theologos est nora, et a Facult. nostra Theol. usurpata, cum ad epistolas Theologorum Regio montanorum responderemus. Quibus praemonitis, dico, me quidem sub initium aphorism. 6. formam regenerationis posuisse in donatione fidei in Christum; attamen propterea receptionem Christi fiducialem non exclusisse. Vnde et vocavi regenerationem non simpliciter donationem fidei, verum donationem fidei in Christum, h. e. fidei, quae Christum
page 36, image: s036recipit. Itaque regeneratio, prout a nobis in praesentia consideratur, licet non sit justificatio formaliter, est tamen materialiter, quia est donatio fidei in Christum, seu quae Christum recipit, et ob quam homo solam justificatur. Natura namque fidei, quatenus justificat, tota dependet a Christo, ejusque obedientia, pro nobis legi divinae praestita, prout est nobis in justitiam, coram DEO valentem, imputabilis. Atque hoc ipsum probant sex scripturae dicta: quaeallegavi, et quorum nullum est, quin a Cl. Theologis in simili materia non fuerit adductum. De Jo. I. 12. 13. et 1. Pet. I. 3. res est certa. Interim adeantur D. Lutherus in praefat. Epist. ad Romanos, et Gerhardus, sub initio Comment. in Epist. Petri. De 1. Jo. V. 1. vide Dn. D. Feurbornium Fascic. 2. Disp. 9. §. 20. De 2. Cor. V. 17. adi Brochmannum C. I. p. 484. et de Gal. IV. 19. c. VI. 15. eundem cirato loco p. 574, col. 2. Et haec de differentia inter justificationem, et regenerationem sufficiant. Quod denique attinet conversionem, non primus sum, qui eam, si propriissime, et strictissime accipiatur, dixerit esse
page 37, image: s037[gap: Greek words] regenerationis. Ut alios nunc taceam, produco Dn. D. Weberum, qui approbante Facultate Theol. Lipsiensi, his ipsis verbis usus fuit in Disput. Doctorali de conversione hominis irregeniti. Sed opus non est verbis, ubi res tam est clara, quam sol est lucidus, cum claret in medio meridie.
EPISTOLA V. JO. ROD, WETSTENII, ad JO. CONR. DANHAUERUM.
S. P. Accepi, tua, ut credo, providentia, V. Rev. Clariss. Dn. plur. honorande, a nostris mercatoribus, Francof. reversis, Strabonem Casauboni, et D. Nic Hunnii libellum abs Te nuper literis meis petitum. Gratias ingentes Tibi me debere agnosco. Ceterum, hoc rogo, addas beneficii cumulo: ut, cum exemplar Strabonis imperfectum sit, mihi restituatur in integrum, Id, quia Reznerios honestos viros existimo, haut invitos, quod justum est praestituros autumo. Defectus est, quod
page 38, image: s038haec, quam isthic accipis, scheda bis adsit: ea vero, quae istam proxime sequitur (Lit. X. Y. num. 519. 520.) desit. Quaeso, imple gaudium meum, et fac, spe longa tandem potiar. Dicere enim sat nequeo, quamdiu jam Autorem illum desiderarim. Porro et hoc denuo a Tua, V. Rev., humanitate contendo, ut, quae tua est sententia, de dogmate [note: Moverat illam controversiam Josua Placaeus, Theologus Salmuriensis, qui in Disput de statu hominis lapsi ante gratiam, negauerat, primum peccatum, ab Adamo commissum, posteris imputari. Quam suam sententiam, in Tr. de Imputatione Primi Peccati Salmurii CIC IC C I. V. ed. ita interpretabatur, ut distingueret, inter imputationem actualis istius peccati immediatam, et mediatam, in haereditaria corruptione fundatam, quarum hanc admittebat, illam inficiabatur, tanquam iniustam, et a diuina bonitate alienam. Non paucos obeandem habuit aduersarios, quin imo in synodo Carentoniensi An. CIC. IC C. XLV, ut ut [gap: Greek words], est damnatus. Qua de re Martinus Puygarnerius, qui Elogium Iconicum Jos. Placaei, Tomo. III. Disputationum, pro Divinitate Christi, praemissum, conscripsit, haec habet. Hoc uno reus est uisus, quod suspectus, utique et iudicatus nec quidem auditus, sed eo mehercle gloriosior quod ab ipsis etiam Censoribus suis Iudicibusque, si non plene redintegratus, saltem mire postmodum fuerit subleuatus, ut plus satis ex clarissimi Drelincurtii Carentonensis Pastoris Epistolica ad eum consolatione iam iam liquet. Affert etiam quaedam ad excusandum Praeceptorem, quem purat aut non adeo multum a communiori abfuisse sententia, aut si abfuisse uideatur, non uulgaribus certe gloriatum culpae consortibus. Eiusmodi ipse Placaeus adduxit, inter quos apparet etiam, quo jure, quaue iniuria, uiderint alii, ex nostratibus AEgidius Hunnius. Quam alienum autem hoc dogma a Lutheranorum sit placitis, post Wolffinum id pluribus exposuit Celeberrimus laegerus, in lure DEI Foederali Quaest. XXIX. pag. 304. seqq.] hodie controverso, Adami peccatum
page 39, image: s039primum omnibus ejus posteris imputari, haut gravatim mihi impertias. Non omnes id pariter explicant. Bellarmini sensus et subdolus est, et ab antiquitate S. alienus,
page 40, image: s040et a vestris etiam Theologis Pelagianismi nota (justo merito) inustus. Montalbanensis ille professor, quem nurper designavi, (Garissolius) fundamenta eius dogmatis jecit, ab imputatione peccati alieni, in genere conatusque est, omnibus, quibus potuit, modis asserere: Justitiae DEI consentaneum esse, aliena peccata ALIQVANDO imputari, et Parentum peccata puniri in filiis. Ego vero, nec video solidam consequentiam (nempe, his omnibus datis, Ergo Vnum primum Adami peccatum, omnibus, semper seu ordinarie imputatur,) nec seu Scripturam S. attendam, seu Patres, seu Nostros Theologos, consulam, deprehendo; Eos Originis peccatum in alieni peccati impositione fundasse. Quinimo praecipui nominis Theologos, quoties illud objectarent Pelagiani: Filius non feret iniquitatem Patris etc. respondisse: Non ferre
page 41, image: s041parvulos suorum Patrum poenas; sed congenitam malitiam, si forte, luere etc. Ita Phil. Melanchton, Bucerus, Chemnitius, W. Frantz, Feurbomius (exacte) Nic. Hunnius etc. Cum quibus paria docuere Oecolampadius, Petr. Martyr, Calvinus, Bullingerus etc. Et certe cum Nostri, quod ad Peccatum Originis, in Conf. Helvet. Act. 8. diserte ad Augustinum provocent, quem constat eam doctrinam solide defendisse: non possum ego Alieni peccati imputationem, agnoscere in peccato Originali pro fundamento, cum disertissime Augustinus eam cum passim negarit, tum in hoc ipso scribendi genere. Vide, si placet, locum: de Peccato Merit. et Remiss. Lib. III. c. 8. Nihil solis radio scriberetur illustrius. Desino: Tuumque, V. Rev. de his judicium, ac, in superiori negotio, opem expecto: nullam suffugiturus operam, qua Tibi gratum me
page 42, image: s042possim demonstrare. Vale feliciter in Domino. Dab. Basil. d. IX. Octobr. 1649.
TIBI, V. Rev. Clariss. Cultu ac officiis deditissimus M. Jo. Rod. Wetstein.
Reuerendo, Praeclarissimoque Vo. Da JO. CONRADO DANHAVERO, Theologo et Philologo celeberrimo, Dno [abbr.: Domino] ac Amico plur. colendo.
Straßburg.
EPISTOLA VI. Ejusdem ad Eund. Reverendo, Clarissimoque Viro. Dn. JO. CONRADO DANHAVERO; etc. S. P. a JESU!
KAlendas circiter Novembres, tuas Reverende Clarissimeque D. D feliciter accepi. Ab eo tempore, difficilibus quibusdam negotiis isthic implexus, utut soepius cupiebam, nihil dum rescribere
page 43, image: s043potui. Debeo vero cum primis gratias, pro labore, in expetitos libros impenso. Si quid hic inuicem praestare queam officii, tuum fuerit illud deposcere. Porro, quod iudicium dequaesitis meis differs, prudenter, ut soles, facis. Ego ideo urseram, quia in eo plane versabar, ut sententiam promerem, publicoque darem. Ac, licet Hodosophiam, [note: Vid. Hodos. Phaen. IV. p. 365. ed. recentiss. p. 189.] quam significas, hic nemo dum viderit, nec illam invenerim: tamen conjicere potui ex tuis, Te quoque imputationem etc. statuere. Quam sententiam, cum tot praestantissimis Viris probari animadverterem, quam potui, commodissime proposui. Ejus, ut certior sis: mitto en! exemplum dissertationis meae nuperae etc. Vnde Tibi simul nostrorum impedimentorum ratio constet. Quaeso, boni consule: atque eo animo suscipe, quo mitto, i. e. [gap: Greek words]. Tuis certe cum Philologicis, tum theologicis dudum libenter utor. Ultimum contra Walenburgicos jam acquisivi, et opto Catalogum Tuorum
page 44, image: s044omnium habere, ut, quae mihi desunt, dispiciam. Nempe illud novimus:
Dissentire bonos interdum in rebus iisdem,
Incolumi licuit semper amicitia. Resalutat Te Cl. Buxtorfius noster. Optime vale in DOMINO, meque in Christo nostro redama,
Basil. d. 29. Xbr. 1649.
Tibi Rev. Cl. D. D. Obsequentiss, Jo. Rod. Wetstein. D.
Reuerendo, Clarissimo Viro etc. DN. JO. CONRADO DANHAVERO, Theologo, atque Philologo Argent. celeberr. DOMINO atque Amico honoratissimo
Straßburg.
page 45, image: s045
EPISTOLA VII. J. LUTKEMANNI [note: Usus quondam Lutkemannus Danh. fuit praeceptore in addiscendis rebus, cum Theol. tum Philosophicis. Et si vero a Danhauero dissentiret in illa quaestione, qua Rostochii multum sibi invidiae contraxit, nihilo tamen minus dignum illum habuit Dannhauerus, in quem multas, et invidendas propemodum laudes conferret. Nominat enim eundem, in Hodos. p. m. 317. miraculum hominis, quia rarissima coniunctione summae eruditioni summam pietatem egregie consociavit. Quaestio vero, ob quam Rostochio abire debuit, erat, de Christo, num in triduo mortis verus permanserit homo? Quod Lutkemannus negabat, a Cothmanno inprimis oppugnatus. Non tamen primus fuit, qui ita statuit. Pridem enim iam haec placuerat sententia Balthasari Meisnero, qui vero, re melius pensitata, eam non multo post retractavit. Cum Lutkemanno Joh. Rheinbothus fecit, cuius verba ex Praefatione, Sermoni Lonneriano praemissa, ita se habent. Es ist eine falsche Meinung/ die auch der/ so arborem Praedicamentalem verstehet/ erörtern kan/ den homo und mortuus termini incompossibiles, und das [gap: Greek words] mortuum eine determinatio alienans ist/ und nicht mehr ein Verstorbener/ ein wahrer Mensch/ als ein Gemälde der ist/ dessen Gemälde es ist/ und consequenter der Articul, Christus est mortuus, geleugnet wird etc. Quo considerandi modo nemo undquam Theologorum Christum, quoad in mortuis fuit, verum dixit hominem. Legantur, quae Dannhauerus loco antea dato, ad illustrationem istius controversiae affert.] ad J. C. DANHAUERUM. S. in Chr. Pl. Reverende, Amplissime et Excellentissime Vir, Domine Fautor et Amice honoratissime.
NEmini soleo inanibus molestus esse literis. Atque haec causa fuir, quod aliquamdiu scribendi officium omiserim.
page 46, image: s046Nunc autem tacere, cum illustris noster Princeps Antonius Ulricus ad vos iter parat, inhumanum prorsus mihi visum fuit. Nec tamen quod fignificem habeo, praeterquam Principem hunc nostrum istius esse candoris, pietatis
page 47, image: s047et humanitatis, ut eum merito ames. Gratulor Celsitudini ejus vestram conversationem, et vobis, tam probi Principis praesentiam. Faxit Deus ut non nisi laeta audiamus, isque te, Excellentissime Vir, server salvum diu et incolumem. Vale, et in Christo nostro vive feliciter.
Pl. R. T. Exc.
Wolferbyti 14. Jun. Anno 1655.
Observantiss. Joachimus Lutkemannus mpp. [abbr.: manu propria]
EPISTOLA VIII. J. C. DANHAUERI ad B. BOEBELIUM. Salutem â JESU!
SUavissimas tuas literas, Dilectissime Dne. M. Boebeli, non levicum oblectatione accepi, cum quod caleant ab affectu tuo in me flagrantissimo, tum quod sortes tuas secundas ex animi sententia fluxisse intelligam. Tecum veneror Deum, et rogo ut istam tuis fortunis constantiam largiatur, et gaudeo reliquas
page 48, image: s048meos, qui sunt Lipsiae, Amicos, Dn. Bosium, Dn. Meierum, ac praecipue Dn. D. Geierum, in commodis tuis procurandis, etiam ex mei amore obstetrices attulisse manus. Illis me hoc quoque nomine novo vinculo obligatum esse, significabis una cum amicitia et votorum refertissima salutatione. Consilium in polemica Theologia feliciter tractanda aliud suggerere non possum, quam quod forte â me non semel audiisti, Analysin genuinam, veram ac delineatam nondum tamen omnino exasciatam [note: Analysin Logicam Cornelii Martini aureum nominat tractatum Jo. Fechrius in Hist. Coll. Emmending. c. IV. §. 8. p. 73. Hermannus Nicephorus Scholae Susatensis Rector A. CIC IC C XXIV. Francofurti edidit de Analysi Logica librostres, quorum duobus hunc Cornelii Martini Tractatum salse, et per acerbe subinde perstringit. Oppugnaverat namque Cornelius Philosophiam Ramaeam, cuius summus Hermannus Nicephorus erat sectator. Hinc facile patet, plus de disse Nicephorum affectionibus, quam veritati, quando in Praefat, mox fatetur, se librum Cornelii ex parte lectum, vitiosum; perlectum, vitiosissimum, et in eo, quod verum esset, parum: quod Logicum nihil, deprehendisse. Habuit tamen et cum Balthasare Meisnero, propter hunc librum, controversiam, qui existimauerat, non esse semper formaliter, ut in Scholis loquuntur, disputandum.] â. Cornelio Martini, insigniter laudo:
page 49, image: s049Historia Ecclesiastica, seriem controversiarum cum inchoatarum tum continuatarum, huiusque statum controversiae liquidissime aperiet, consequentias ad quaestionem fluentes acumen analyticum examinabit. Principia falsa vel aliena vel male ex Scripturis exposita mea Polemosophia ac Hermeneutica resupinabit: Chemnicii Examen Concilii hic pro exemplo esse potest. Dn. D Dorscheus ad me literas mense Janua rio datas scripsit nuper demum acceptas, sed consilium mutationis ex illis quidem nullo vestigio subodorari, [note: Scilicet, quod ex literis a Jac. Schallero, ad Bebelium datis, intelligo, Dorschaeus occulte reditum ad Argentoratenses moliebatur.] potui. Cornaeus, [note: Melchior Cornaeus, ex numero Patrum gnatianorum Herbipolensium, multas habuit cum Danhauero controversias, qui eidem opposuit Aletheam Sanctam, et Victricem sui criminatoris Melch. Cornaei, Aristotelem ex ovo rediuiuum, contra Melchiorem Cornaeum, Vale Triumphale Melch. Cornaeo, Loiolitae Herbipol. novo perspicillifici dictum. Quod tum, quando ad Bebelium scriberet, acutissimus meditabatur Theologus. Idem ille Cornaeus in Jo. Georgium Dorschaeum insurrexit, sed mascule exceptus in Anti. Cornaeo, pro interventione, de Mysterio Trinitatis, a Pontificiic laeso.] Aristotelem recidivum
page 50, image: s050denuo adornavit, Aletheam autem Victricem videtur fugere, ait tam illam esse obscuram, ut indigna sit refutatione, perspicillo opushabet ille ipse, qui mihi perspicillum loco muneris misit, sed volente Domino, accipiet remunerationem. Sic vale in JESU, qui te et me constanter amare perget. Dabam Argentorati raptim VIII. Aprilis Anni M DC LVI.
Joh. Conrad Dannhauer, D.
Clmo Duo. Meiero me excusabis, quod nunc literas scribere mihi non vacaret, et meo nomine memorem me fore officii, sponde.
page 51, image: s051
EPISTOLA IX. TOB. WAGNERI, ad JO. CUNR. DANHAUERUM. [note: Cum hac Epistola iungi debent tres illae Epistolae, a Danhauero ad Io. Hulsemannum, et Iac. Wellerum datae, quae exstant, in Relat. Inn. A CIC IC CC XVI. p. 67. sqq. et lucem ex hac ipsa, quam nunc exhibemus, accipiunt.] [gap: Greek words]
ADm. Rev. et Excell. Vir, Dn. Doct Fautor, et in Christo Confr. honoratissime. Copia exemplaris literarum Electoris [note: Carolus erat Ludouicus, Princeps Elector Palatinus, qui desiderio flagrabat lites et controversias, nostras inter et Reformatas componendi Ecclesias. Eamque ob causam non modo cum Principe Electore Saxonico, et Duce Wurtenbergico coram ipse est collocutus, sed et Theologorum utriusque partis judicia, consiliaque requisivit. Sub finem Anni CIC IC C LVII. quo hanc Wagnerus scripsit epistolum. Io. Lud Fabricius, quem informando Baroni Saletoniensi praefecerat, in Galliam, et Salmurium quidem proficisci debuit, ut ibidem cum Amyraldo, ceterisque Theologis de concordia Ecclesiae procuranda, autoritate, et nomine Principis Electoris, consilia misceret. Quae commemorat Io. Henricus Hottingerus in Histor. Vitae et Obitus Io. Lud Fabr. p. 29. Additvero, non alios huic negotio tractando et conficiendo aptiores duxisse Principem El. Salmuriensibus, propter hypothesium quarundam congruentiam, et [gap: Greek words] forte nimiam. De successu, quem istud negotium habuit, non multo post. p. 30. Quem porro, inquit exitum Fabritii cum Amyraldo instituta de concordia Protestantium consultatio habuerit, divinare licet. Nullum enim ex ea fructum mibi aliisque promisit. Constabat enim iam, eos, qui a concordia auersum animum habent, in doctrina de universali gratia suam sententitiam ab hypothetica, uti appellant, Amyraldi universalitate manifeste seiunguere; neque rei cardinem in uno hoc, si maxime sibi constistisset, consensu verti. Ex quibus multa addiscere possumus, quo animo Reformati concordiam meditentur. Ipse interim Princeps El. minus aptos sanciendae concordiae iudicasse videtur Helvetos, qui durioris solent esse ingenii, et pro Calvini, Bezaeque sententiis vehementer admodum propugnare. Inde est, quod Heideggerus [gap: Greek words] nimiam in Salmuriensibus reprehendat. Quid? quod, Burneto teste, in Itiner. Epist. I. p. 120. apud Tigurinos, Bernates, et Geneuenses nemo ad officium sacrum admittitur prius, quam formulae cuidam, qua Mosis Amyraldi, de universalitate gratiae doctrina, rejicitur, subscripserit. Recte ergo, ut ego arbitror, scripsit hic Tob. Wagnerus, Reformatos antiquum obtinere. Epistolae, cujus hic Wagnerus meminit, summam, non pigrabor hic adscribere, propterea, quod de toto instituto plenius nos docebit, neque tamen vix alibi ea facile occurrat. Unsern etc. Ew. L. wollen wir Freund-Vetterlich nicht verhalten, wie das wir uns bisher hochstens Fleisses angelegen seyn lassen, unter den Reformirten, und Lutherischen in unsern Landen (weil ia in Fundament der Seligkeit sie ubereinkommen) hochnutzlichen und loblichen Religions-Frieden und Einigkeit zu stifften, weiln wir nun aus Ew L. Schreiben, und neulich zu Heylbrunn gefuhrten discursen vermercket, das Sie solches Ihr nicht ubel gefallen lasse, auch Verlangen trage die Mittel und Vorschlaege solches werckstelig zumachen, zu vernehmen, als haben wir hiermit mit deroselben unser Vorhaben communiciren wollen; und anzeigen, das alle Sach oder haupt-Wesen auf folgenden beruhe: Erstlich das wir unsers Ortes annehmen die Augspurgische Confession, wie fie Anno 1631. aufn Convent zu Leipzig von den damahls anvesenden Chur-Brandenburgischen, und auch Hessischen Theologis erklaeret worden. Den Artickul de Coena Domini fürs andere betreffend, lassen wir gelten den 10. Artickul in gemeldter Confession, in dem Verstand, wie er eben damahlen erklaeret, auch von Oberlaendischen und Schweitzerischen Staenden gelehret wird, ja wie ihn Lutherus selbst zu Fried und Einigkeit der Kirchen angenommen, und anzunehmem im besten gehalten. Drittens aber, weil von den 2. Articuln de persona Christi und praedestinatione Ewer seiten Theologi selbst nicht eins, als wollen wir, dass man in Kirchen und Schulen davon schweige, allem Schmaehen, und Laestern ein Ende machen, und verschaffen, dass man ein ander als Bruder und Glaubens-Genossen erkenne. Wann nun in Ew. L. und unsern Landen also mochte der Anfang gemachet werden, und solche lobliche Einigkeit gestifftet konten wir nachgehends solches auch mit anderen Reformirten, und Lutherischen Staenden communiciren. Wollen daruber Ew. L. Gemuths Meynung erwarten etc.] cum [gap: Greek words] Sereniss. nostro Principi missarum ad literam
page 52, image: s052correspondet: Sic enim referunt, qui [gap: Greek words] legerunt. A Consistorio Stutgardio mascule detecti sunt elenchi in iis latentes. Rediit noster Princeps
page 53, image: s053Heidelbergâ, et cum eo D. Zellerus, Conc. aulicus, qui circiter bihorium cum Electore collocutus est: Inter alia
page 54, image: s054intelligo Serenitatem ejus ex eo quaesivisse, annon citra dispendium salutis nesciri queant scrupuli controversi inter
page 55, image: s055Evangelicos et Reformatos? Et, an, si ab Reformatis erretur, hinc salutis jactura metuenda? Cui D. D. Zellerus responderit distinguendo inter simplices, [note: Ita recte ille respondit ex mente, et sententia nostratium Theologorum, quam explicat Praefatio Formulae Concordiae praemissa.] et eos, quorum intersit haec novisse imprimis ratione officii; Non istis,
page 56, image: s056sed his periculosum esse, scienda nescire, aut in sciendis errare; Quibus auditis Sereniss. Elector replicuerit; Utinam ex se fugerent hujusmodi scrupuli, et ipse referretur inter simplices etc. Haec D. Zelleri filius refert se habere ea ex relatione Patris: Devenisse et Dominum D. Zellerum cum D. Hottingero ad fortuitum colloquium in visitatione privata; quo in colloquio Hottingerus, ut Helvetiis crassiuscule sentire [note: Vere hoc dici, exempla docent Theologorum Helvetiorum, et vetustiorum non modo, sed et recentiorum, quorum testimonia summa cura, et studio collegit Vir pridem celeberrimus, Seb. Edzardus, in luculento, egregioque plane Tractatu, de Fugienda Unione cum Hodiernis Reformatis. Adjicio saltim Io. Henricum Hottingerum, Henr. ex Henrico Nepotem, qui in Typo Doctrinae Christianae A. CIC IC CC XIV. ed. c. V. adeo crasse horribile illud, ut Calvino merito nominatur, Decretum proposuit, ut nihil supra esse possit.] solitis, Calvinianismum, et quod ab absolutum Electionis et Reprobationis decretum, satis aperto ore fuerit professus.
page 57, image: s057Haec ex D. Zelleri filio, qui Patrem Heidelbergam comitatus est, habeo. Perindie Stutgardiae cum ipso Dn. D. Zellero colloquar, etiam his de rebus certior futurus; Ut ut sit, omnia eo spectant, Heidelbergenses suo sensu abundare, nec cessuros a placitis, quibus hactenus tenaciter [note: Ab hac spe non alienus fuit ipse Danhauerus, quam iniecerat Esdras Ezechiel Heiland, ut ex literis patet, ad Hulsemannum datis, in Relat, Innoc. l. c. p. 70.] inhaeserunt, adeoque lateres hactenus fuisse lavatos; et spem fuisse vanam, quâ ad nostra castra Electorem concessurum esse quidam sperarunt. Dn. D. Spanhemium visitavit Zelleri filius, Studiosus Theol. Magister Repetens in stipendio; Sed nihil de religione in conversatione inquit, fuisse motum. Quem quidem juvenem, sed doctum virum esse [note: Heideggerus in Hist. Vit. et Obit. I. L. Fabricii p. 24. idem fere de Spanhemio tulit judicium. Dicit namque Fabricium A. CIC IC C LVI. disputationem habuisse, Praeside Friderico Spanhemio, Theologo tum juvene, sed ingenii ardore, judicii acrimonia, et eloquentiae suada maxima quaeque promitttente.] autumat.
page 58, image: s058
Refert etiam hic Zellerus junior, cum Sereniss. Elector legerit Soceri mei D. Nicolai [note: Melchior Nicolai, Theologus Tubingensis, cuius vitam peculiari Oratione, a Wittio Dec. X. Theolog. p. 1282. seq. inserta, gener eius, Tobias Wagnerus, persecutus est, lingua vernacula ediderat Responsionem ad Palatinorum Evangelische Kirchen Brüderschafft, cuius quod nullam fecerit inter reliqua scripta mentionem Henning. Witte, merito miror.] scriptum Germanicum, protinus id ab eo fuisse remotum, cum in objectionem [note: Notum est, nostrates improperare Reformatis Nestorianismum. Quod peculiaribus ostenderunt libris Io. Schroderus, et Fridericus Petri.] Nestorianismi inciderit. Haec etiam praesens de hac ex peditione habeo; Nam praeter haec nihil de religione in hoc itinere fuisse actum: Caetera enim fuisse convivia, recreationes, comoedias.
Pichleri nostri ingenium satis facile est, sed hunc eundem typhum, in eo multoties taxavi, quem etiam Excell.
page 59, image: s059vestra in eo corrigi debere optime iudicat; quâ in pacte dubium etiam est ab Exc. Vra. omnem motum iri lapidem, ut paulo humilius se gerat, patris et patrui vestigia premens, quorum uterque, iste Regiomonti, hic Essingae sunt Viri humiles et modestissimi.
Quod restat, pietas voti est, quo Excell. Vestrae et valetudinis, et calami benedictionem, apprecor; animitus optando, ut, quod fecit, amare me pergat. Scripsi Tübingae raptiss. calamo in festo Matthiae anno 1657.
Exc. Vrae. [abbr.: Vestrae.]
addictiss. Tobias Wagner.
EPISTOLA X. TOBIAE WAGNERI ad JO. CONR. DANHAUERUM. Salutem â fonte Salutis JESU CHRISTO.
AD mod. Rev. praeclariss. et Excellentissime Vir, Dn. D. Fautor et in Christo
page 60, image: s060Confrater honoratissime: Latorem harum, Dnum Lyserum, permodestum virum Juvenem, â Dn. D. Hülsemanno mihi commendatum, transeuntem ad vos sine literis dimittere non potui, tum ut ipsum Exc. tuae commendarem, tum ut argumentum superiorum mearum literarum repeterem et confirmarem, nihil periculi esse remissionis de confessione nostra apud Würtenbergicos in controversia Theologorum Heidelbergensium; isti antiquum obtinent, antiquum et obtinent nostrates; nisi isti accessuri sint ad nos, quod puto futurum ad calendas graecas, nostrates nunquam unientur cum illis. Equidem satis depraedicare non potest D. Zellerus [note: Non ita Danhauerus, qui in Epistola ad Hulsemannum l. c. p. 7. Audivit Celsiss. Principis Wurtenbergici Concionatorem aulicum D. Zellerum, sed an idem Electori satis fecerit dubito: non vult ille vulgariter tractari, controversias intime novit, et in studiis totus est, alienus ab aliis Principum deliciis, allotriis ac parergis.] Theologus et profundus cognitione, et prudens actione Serenissimi Electoris iudicium in
page 61, image: s061iudicanda religione, et ae quanimitate in optanda iudiciorum utriusque partis [gap: Greek words], cum cujus Serenitate ut nuper scripsi, integrum bihorium servatis sermonum arbitris consumpsit, dimissus tandem singulari gratia.
In eo nunc versatur haec res, ut ejus serenitas antiquitatis testimonium petat; Utrum etiam in superioribus et primis seculis nostra confessio in Ecclesia fuerit recepta: Quod ipsum ejus Serenitatis oculis remonstrabitur. Unum est, quod recordor, me in Heidelbergensium methodo Irenica, cujus exemplar Exc. Vetra mihi transmisit, observavisse, nempe objectio nostrae dissensionis de persona Christi; puto innui [gap: Greek words] superiori [note: De hac controversia, quae magna quondam animorum contentione agitata est, legi possunt Thummii [gap: Greek words], et Feuerbornii [gap: Greek words], quorum illa Tubingensium, haec Giessensium, causam agit, et sententias confirmat. Plenior eius historia habetur, in Actis Menzerianis, a Theod. Thummio editis, sed in quibus partium aliquando studium apparet. Ipse Melchior Nicolai, teste Tobia Wagnero, in Ejus Vita ap. Wittium, Dec. X. p. 1313. aliquamdiu in hac controversia maluit [gap: Greek words], postea tamen ad reliquorum Theologorum, Osiandri puta, Thummiique, accessit partes. Sed cum Giessensibus fecere Saxonici, ceterique, in Academiis Ienensi, Argentinensi, Rostochiensi, aliis, Theologi. Ex recentioribus vero Io. Ad. Scherzer. in Syst. Loc IIX §. XXV. Humanam Christi Naturam in statu Exinanitionis ubique praesentem fuisse docuit, quem Barth. Botsaccus pecul. Dissert confutavit, a Pfaffio Theologo Tubingensi vicissim oppugnatus. Quod si vero dicendum, quod res est, vehementer a Tubingensibus dissentit Scherzerus. Illi enim ita omnipotentiam adstruunt, ut Liberatorem, quamvis clam, et occulte, qua usum perpetuum, et constantem, dominium exercuisse, affirment. Quod Scherzerus inficiatur, qui illam omnipraesentiam per nudam, quam dicunt, [gap: Greek words] describit. Quam in re forsan Giessenses, pro omnipraesentia, stylo Biblico accepta, propugnantes maxime, non habebit adversarios. Tubingenses interim hodieque illam complecti sententiam, praeter Pfaffium, antea laudatum, sub ostendit exemplo Cel. Iaegerus, qui non dubitavit peculiari Dissertatione Quenstedium, suo in systemate de hac controversia exponentem, sub examen vocare, et majorum, praeceptorumque suorum placita, quantum potuit, tueri. Sed enim vindicias pro Quenstedio doctissimus Vir Christ paravit Reineccius.] tempore inter nostros
page 62, image: s062praeceptores de Exinanitione Christi
page 63, image: s063obortam. Equidem optandum [note: Hanc controversiam non Reformati modo, sed et Pontificii nostratibus subinde obiiecerunt. Et ex horum quidem numero inprimis id fecit Laurentius Forerus, virulenti homo ingenii, in libro, qui inscribitur, Lutherischer Katzen-Krieg. Ex Refotmatis Wendilinus aliique, et in his illi sigillatim, qui unionem cum Lutheranis meditati sunt. Hi enim semper obuertunt, non obstare dissensum, de persona Christi, quo minus unio conficiatur, propterea, quod Giessenses juxta ac Tubingenses pro fratribus habeantur, qui se Nestorianismi et Eutychianismi invicem postularunt. Sed his respondet Danhauerus, in Theol. Conscient. Tom. IV. pag. 641. Tobias Wagnerus, in Mem. Io. Ulr. Pregizeri ap. Wittium Dec. IX. p. 1183. monet, nullam partem hujusmodi consequentias alteri, ut practicas Sed tantum ut Logicas obijcisse. Hinc salva semper inter Tubingenses, et reliquos fuit fraternitas. Et Caspar Mauritius, dum Wendelino, idem. obuertenti respondet, non ueretur scribere P. II. Exercitat. Anti Caluin. p. 129. Saltem adiungant sese, Reformatos itelligit, in aliis doctrinae capitibus Ecclesiis Brunsvicensibus; Giesensibus, Wirtembergensibus, et rem totam fraternitatis, quam anxiis uotis expetunt, ex animi sententia confectam habebunt.] esset, ut nunquam oborta fuisset ista controversia: Ut ut autem sit, immota
page 64, image: s064utrique stat communium fundamentorum confessio de personali unione, ne quidem per mortem Christi soluta ut et de realissima communicatione idiomatum, statim â primo conceptionis puncto incipientem, nec desituram in aeternum; ipso etiam Exinanitionis tempore: Ut sola quaestio sit, de Operatione universali, an ejus usurpatio cum passione et morte Christi stare potuerit, nec ne, adeoque exinanita sit nec ne? Quia realissimam [gap: Greek words] usus illius Majestatis, qui passionem et mortem Christi impedivisset, utrinque confitemur; Quid si istam quaestionem inter
page 65, image: s065problemata [note: Quid? quod non desint, qui hanc controuersiam inter [gap: Greek words] numerant, ex quibus nominari potest Hartmannus Wilhelmus von Holleufer, in Ubiquit. Lutherana Triumphante p. 31. Sed mihi rem non satis assecutus uidetur.] referremus, quae Academice sine charitatis laesione, donec unanimis esset noster consensus, pro et contra disputari solent? Quod ideo fieri posse ego putem, quia salvia utrinque fundamentis tantum de consequentia inter nostrates quaestio est, quae vel tandem ex collatione argumentorum ultro citroque prolatorum sponte patescet: Id quod obiter ex amore tam vestri, quam amantissimae pacis nostratium monere volui, postquam ex vestris literis, non sine singulari gaudio intellexi, Exc. Vestram seriis in votis habere Würtenbergensium cum Argentoratensium
page 66, image: s066Theologis mutuam concordiam; Quae ut sancte inter nos colatur Deum animitus veneror, studiumque meum [gap: Greek words] sancte promitto: hacque promissione finio; Cum Exc. Vestram Deo, Ecclesiae, sibi, suisque diu superstitem esse voverem, hocque voto Eius Charitati me commendarem. Scripsi raptissimo calamo 4. Martii, anno 1657.
Exc. Vestrae. officiosissime addictus Tob. Wagner.
Nostrum Pichlerum denuo Exc. Vae. commendo; si foret occasio, dicatis ei meo nomine ut pius sit, ac diligens, patrisque et Patrui vestigia pre mat fore, ut in virum Ecclesiae perutilem sit evasurus.
EPISTOLA XI. IO. RUD. WETSTENII ad IO. CONR. DANHAUERUM. Gratiam et Pacema Christo Jesu nostro.
QUod non ita pridem R. T. Excell. placuit, Praestantissimorum Virorum
page 67, image: s067trigam elegantissimam ad me dirigere, gratias merebatur iam tunc: etsi aliis, atque aliis, quo tempore a nobis iidem discedebant, distractus, affectum exprimere nequiuerim; nisi quod recentem a prelo Tractatum Potteri de Numero [note: Scripsit de numero bestiae, cuius fit. mentio Apoc. XIII. com. ult. et in quo recto inuestigando plures sua exercuerunt ingenia. Tempore belli, a Ludouico XIV. Gallicorum R. crudeliter gesti, deprehendisse sibi non nemo illum numerum uisus est in Regis istius nomine, cuius uanitatem ostendit Sandhagenius, in Theol. Sendschreib. P. l. p. 143. Recentissime suas hic periclitari uires uoluit Leonh. Christoph. Sturmius. Sed quam, turpiter ille sese dederit, apparet ex Epistola Anonymi, ad Amicum data, et Flensburgi impressa] bestiae, subito conuolutum illis tradiderim, quo Reuerend. T. Excell. reale gratiarum Symbolum referrent: adeoque nobiscum frueris utroque (nam et priorem Jo. Medi de Apostasia libellum, eiusdem formae, ac materiae consimilis, credo, traditum) non uulgaris eruditionis, atque doctrinae opusculo.
page 68, image: s068
Praeterita hebdomade nos salutauit Ornatissi D. M. Espichius: [gap: Greek words]. Itaque nihil, praeter Titulum generalem: et pagellam in Potterum restituendam, ei committere potui: epistolam differre coactus: Dum illum excipio, Tractatus ille [note: Intelligit das Reformirte Salue, und Friedens Gruss.] tuus Irenicus nobis affertur; quem, opinor, Reu. T. Excell. literis suis significabat edendum. Ignosce, quaeso, si occasione aliquid ad iiciam, Helueticorum more, liberius, [note: Erat is praefectus militum, et multum poterat apud Principem Electorem. Hoc autore conscripserat Danhauerus suum Salue. Quod cum, nunc inprimeretur, diem ille suum obiit. Vnde et Danhauerus spem, quam de felici rerum successu animo iam conceperat, protinus abiiecit. Legenda eius est ad Jo. Hulsemannum epistola, in Relat. Inn. A. 1716. p. 67. exhibita, in qua ita. Paulatim meam spem, quam conceperam, migro, mutoque, inter ueniente praesertim repentino obitu Dn. Generalis Maioris Klug, quo Autore SALVE meum conscriptum est, cuius alias tanquam intimae admissionis Viri egregii ap. Sereniss. Electorem magna fuit et autoritas, e fauore, et parrbesia e candore. Caeterum manum ab aratro mouere, si maxime, uellem, non possum; iam enim ad finem decurrit inpraelo illud praenominatum Salus, quo successu illud emanaturum sit, Dei in manu est; sunt qui pro Salue mihi Vale obnunciatum iri ominantur. Quos non uanos fuisse siue uates, siue augures, euentus satis docuit. Quam parum illud Reformatis se approbarit Theologis, haec, et altera, quae sequetur, Wetstenii epistola declarat. Friderico Spanhemio in Elencho p. 335. nominatur Scriptum uirulentum, quo Danhauerus pacificum Electoris institutum interuertit. Nec aliter Sam. Strimesius, in Inge. nua in Controuers. Euang. Inquisit. p. 92.] aut, quam et alibi profiteris, Academica parrhesia. Inprimis doleo,
page 69, image: s069Stren. Klugium diem obiisse, dum ederetur: nam is forte intercessisset, ut non pauca siue prudentius, siue temperatius in publicum scripsisses. Certe, quantum obiter lustranti animaduertere licuit,
page 70, image: s070ita perstringis nostram religionem, ac nostrorum consulta irenica; ut praesertim Serenissimi, quem in praefatione allegas, Electoris Nomini ualde parum id sit honorificum, et a scopo eiusdem toto, quod dicitur, coelo aberret: ne quid augurer de plebis Christianae peiore scissura, et litibus dilatatis, ceterisque, nec Religionis reuerentiam, nec pacis amorem, nec rerum gerendarum, peritiam demonstrantibus. Bilanx saltem illa horribilis p. 242. omitti potuisset, donec stricturas Cl. Maresii excussas uidissemus. Misereatur Ecclesiae suae undique afflictae CHRISTVS: ac proin illustret faciem suam erga nos maxime, ut agnoscamus in terra uiam (etiam pacis) eius, in cunctis gentibus Salutare eius! Idem Te quoque, Excellentissime Dn. D aeternum seruet, ac felicitet! Ven. Buxtorfius noster E. T. resalutat amice. Vale in DNO. Doctor Celeberrime, ac Fautor honoratissime, hancque interpellationem, in Amici porritoris, (in Belgium tendentis) gratiam faciendam, boni
page 71, image: s071consule. Dabam Basileae d. XIII. Julii Anno CIC IC C LVII.
Reuerendae Tuae Excellentiae affectu, et studiis deditissimus. Jo. Rod. Wetstenius, D.
Reuerendo admodum, Excellentissimoque V. DN. JO. CONR. DANNHA WERO, SS. Theol. Profess. Celeberrimo, Dno, et Amico honoratissimo Argentoratum.
EPISTOLA XII. JO. ROD. WETSTENII ad D. JO. CONR. DANHAUERUM. Gratiam et pacem a CHRISTO JESU nostro!
REuerende admodum, Excellentissimeque Vir, Domine, ac Amice horatissime, Iterum atque iterum gratias ago, quod tot egregios Viros-Iuuenes ad meam tenuitatem direxeris. Excusabis autem, quod propter ipsorum praecipitatum reditum propemodum in
page 72, image: s072nullo ipsis gratificari potuerim. Monuerunt me statim de Responso referendo, et concessissem, nisi tuae potius, Excell. Dn. D. admonitioni denuo in culcatae morem gerendum existimassem, [gap: Greek words]. Ne igitur ista temere effudisse uiderer, cunctatus sum. Tristatum me fateor lectione tuarum: tum quod cordolium, ex meis conceptum, mox initio uiderem: tum quod ita perturbate legeris illas meas, ut non assecutus meum sensum sis in plerisque. Non erat mihi animus Te affligere: cuius DEUS mihi testis, et conscientia: et cur uoluissem, nihil causae prae caeteris habui. Repraesentare interim iudicia de tuo illo Salue, quod mihi laudaras ante, et eius non-nulla indicare incommoda, non putabam praeter Amici officium esse: maxime, quod usque adeo a scopo Serenissimi Principis abluderet, et modum consultandi (omnium, quos audiui, iudicio) theologicum non teneret; ut facem turbarum metuerent uniuersi, plerique summa cum indignatione respuerent, propter immanes et horribiles (ut aiebant) calumnias
page 73, image: s073etc. Nunquid satius erat, de his praemoneri eximium Amicum; quam inopinatum obrui aduersariorum telis? De tribus mihi constat, qui suas et suorum uindicabunt iniurias, abs Te, ut queruntur, acceptas. Quid hinc nisi litigia, et Disputationum feruor, et contentio, et animorum distractio? Ego, ut paucis sententiam referam, cum Theologis Anglis statuo: CONSILIO [note: Ita Dauenantius, Io. Duraeus, et Io. Hornbeckius, qui in S. C. L. IX. p. m. 709. quod ad Syncretismum, inquit, cum iis, qualem diximus, spectat, hoc non per disputationes fieri debere arbitror. Sed alia mens fuit Neostadiensibus, et cum his Paeraeo, qui cuncta ad disputationes reuocanda dicunt Vid. Paraei Irenicum c. X. p. 44. et c. X. p. 54. Ergone et hi, qui tamen pacis, et concordiae prae se ferebant studium, non fuere animis, ac studiis tranquillioribus? Neque ignotum esse potuit Wetstenio, quem in finem colloquia, Maulbrunnense, Mompelgardense, alia, et publica quidem autoritate, quondam sint instituta. Supersedere ergo his, ni ipse suos damnare uelit, potuisset facile, et pro prudentia debuisset.] esse opus, non DISPVTATIONIBVS, ad efficiendam concordiam,
page 74, image: s074quam optamus. Tibi, V. Reuerende, displicet omnis uia et ratio conciliandi, praeterque quae fit disputando. Credo, quia a teneris assueuisti his Exercitiis. Alia mens constat iis, qui tranquillioribus sunt animis, ac studiis: Illi pacem, ac amorem, beneuolentiam, et gratis charitatis officiis comparare mallent, quam concertationibus, ac iurgiis. Et nescio, cur ad omnipotentiam DEI (Salu. p. 592. etc) [note: Scilicet ut nunc se res habent, uix aliqua speranda est unio, nisi DEVS ipse corda hominum, pro sua potentia, flectat. Neque a Danhaueri sententia alieni sunt Reformati coetus Doctores. Io. Hornbeckius in Sum. Controu. LIX. p. 703. sunt, inquit, quorum unicum studium est contendere, dominari, dominare: cum his uti pacem inire [gap: Greek words] ita et de pace loqui, frustraneum arbitror. Loquitur de nostratis Ecclesiae Doctoribus, quos inter maximam partem hac mente praeditos esse contendit. Et quamuis non neget, esse etiam inter nostrates, quibus alia sedet mens, eos tamen numero adeo exiguo inter suos esse confirmat, ut ferme digitis computari queant. Quare mox subiicit. Unde simul apparet, quam difficile sit Syncretismi opus, quam inconstans, tenueque, cum aliquibus eorum longe paucissimis, etc. Ita Hornbeckius ex studio partium disserit. Sed quaero, num ab istiusmodi Doctoribus coetus Reformati sint immunes? Annon etiam inter eos dentur Maresii, qui uirus Universalismi cum sanguine uellent euomere? Annon amplius supersint uiri, Samueli Andreae similes, qui Masio aliquando, spem optimam de Anglis fouenti, ita respondit, Si absoluto Decreto nuntium mittunt indefinite, et gratiam uniuersalem se agnoscere fatentur, ideoqve NB. accessu ad partem aduersam quareunt pacem forte amicam fraternitatis dextram non poterunt, nisi pro se in indiuiduo afferre. Itane igitur spes concordiae esse poterit? Vident hoc facile alii, unde diserte cum Picteto fatentur, non quaeri concordiam, sed tolerantiam saltim mutuam. At audiamus etiam lac. perizonium, qui in Comment. Histor. Rer. per Europ. maxime gestar. p. 658. non ueretur scribere, per Formulam Concord. confirmatum esse illud inter Lutheranos et Reformatos Schisma, nunquam, ut uidetur, et ut se res habent hominum Theologicae, exstinguendum, nisi forsan ualida communium et utrique aeque infensorum hostium uiolentia.] absolute recurri sit necesse, dum quaeritur de concordia inter
page 75, image: s075Euangelicos sancienda. Etenim, si Euangelium utrisque pro fundamento fidei stat, et Utrique Christi et Apostolorum uocibus stare, atque cadere parati sunt;
page 76, image: s076cur non altera pars alteram doceat potius ex Euangelio Euangelice, quam truculenter insectetur, mordeat, laceret, atque (Gladiatorum instar theatricorum) rapiat in arenam, et uulneribus quassatam, sudore ac sanguine turpem conetur dimittere? Ecce! iam indignaris, iam irasceris, iam denique accusas me praeiudicii, confusionis, minarum, comminationum, iniuriarum. etc. tandemque ad tribunal DEI prouocas, et addis PROTESTATIONEM. Bona uerba, quaeso! Ministrum Christi, quippe missum saluare, non damnare, non adeo impatientem esse oportet, ac iracundum; Sed [gap: Greek words]
page 77, image: s077etc. Alioqui, quis uelit cum hoc homine disputare pro ueritate ad sanciendam concordiam, qui nollet audire alios? Ac licet, his praemonitus, facile auguror, quam sit difficile Tecum disputare: nec sperandum cuiquam sit, ut meliora Tibi demonstret: Vnum tamen et alterum excusabo, quae in meis carpis, ne in opinione de me, meisque uerseris alia, quam cum ueritate sentiendum est. Inquis inter alia: etc. Non distinxisses inter uiam ueritatis indagandae, et uiam pacis, et concordiae sanciendae: quasi hae sint uiae contrariae? At, quod explodis, nunquam dixi: et minor, si quae distinguuntur, Tibi protinus sint contraria. Nunquid exerte scripsi: Veritatem et Pacem iuxta sectandam? etc. Non sum ita rationis inops; ut quae iuxta-sectanda statuo, ea contraria putem: cum et sensus demonstret, contrarias uias non ducere ad communem terminum, nec iuxta sepositas, nec omnino insisti posse. Pergis: Oecolampadii scripta uix semel allegaui. Neque de his ego uerbulum. Nostrorum Doctorum nomina, eosque inter Oecolampadium, uobis,
page 78, image: s078sordere notaui. Putas fortasse, quos ais per titulos obiter tuum Salue aspexisse, cum in Indice nomen Oecolampadii non prostet, nec obseruasse, illum infaustis Auibns, ex inferni Cuculi ouis prognatis, aggregari? p. 119. et sqq. O tempora! O mores! Vbi estis primi Heroes Argentinenses, qui Euangelii facem accendistis his terris? Haeccine Vobis uisa unquam de illo nostro Theologo? Venio ad Diabolicum Symbolum ut nuncupas. "Vel, inquis, agnoscitis illas sententias, uel damnare pergitis. Si agnoscitis, ignoscetis, qui sic pacificare non possunt: Scio pax iam est sancita etc. " Egregia scilicet ad Concordiam methodus! Si damnare pergimus; nunquid uides, iam nos improbasse quae per calumniam impacta denuo, etiamnum conquerimur? Et cur pergamus damnare, h. e. scriptis amoliri, quae nihilominus a Vobis repetita subinde nostris obiiciuntur? Actum agant quibus feriatiores horae: nobis uinea nostra cum suis laboribus. etc. Denique, si damnare pergamus: annon animaduertis. Te calumniae Reum fore; qui toties, reiectas
page 79, image: s079opiniones, iterum nobis affrices? Verum, Optas; breui compendio constantem Nostri, et liquidam, minimeque generalem ederent Confessionem etc. Vsque adeo nimirum, nec satisfaciunt Biblia Sacra; quae Nostri non minoribus, ac Vestri, animis, scriptisque contra Anti-Christum, ceu Vnicum orthodoxae fidei principium, adseruerunt, uindicaruntque: neque Confessiones nostrae publicae, [note: Sed enim Confessiones uerbis non raro generalioribus sunt conceptae, nec ubiuis botinent, ut sane ex illis non semper de sententia coetus Reformati, eademque maxime communi, iudicari queat Hinc quotidie uidemus scripta, quae nonnulli publicis annumerant, ab aliis pro priuatis modo haberi.] in Syntagmate Confessionum expressae: Vt nondum ex his cunctis discere potueris, quae nostra de Religione, et fide Christiana sententia. At, si ex Heluetorum Confessionibus non constet de nostra fide, quamuis explicatissime scriptis quid de Augustana, quam unam hodie iactatis, fiet?
Ecquod apertius contra Te afferri posset testimonium? Nondum assequi
page 80, image: s080ualuisti nostram fidem, et innumeris uicibus eam damnas, illique insultas. Etiam hoc ad tribunal DEI deferes? Caue, ne appellatione cadas. Atqui ego, ut scribis, non intelligo: Fide illa, quae creditur, licet dammata, non statim hanc, quae credit, in iudicium uenire humanum; [note: Non uidetur satis assecutus Danhauerum Wetstenius. Num enim Wetstenius omnibus, in coetu Pontificio constitutis, fidem denegabit iustificam, quam nominant, et saluificam? Non credo. Et tamen doctrina, quae ibi obtinet, est proscribenda, et iuxta tenorem diuiniorum literarum condemnanda. Et quis nescit, Patres nonnunquam in grauissimis argumentis, sed nondum satis excussis, grauissime esse hallucinatos, quorum tamen fides, iustifica, puta, et saluifica, non est in humanum trahenda iudicium, etiamsi dogmata, quae fouebant, eidem fuerint obnoxia. Perpendantur saltim, ne de aliis nunc dicam, eorum de P. O. et Libero, ut tuocatur. Arbitrio, sententiae.] Nunquam, fateor, hoc intellexi, neque nunc capio, et admiror, si quisquam intelligat. Nam ego quidem putaui: Fidem, quae credit, sic tua phrasi loquar, etsi nec proba, nec usitata, quod norim. Augustinus:
page 81, image: s081Qua creditur L. XIII. de Trin. c. 2. etc. esse habitum mentis a DEO donatum: Fidem, quam credimus, esse ipsum obiectum, quod habet ille habitus. Nempe, ipsum DEUM: resque ad salutem nostram pertinentes, praecipue in his gratiam DEI in Christo Jesu. Haec uerbo DEI tradita, et Symbolis profitemur, fidei summam referentibus. Quid audio? Symbolum damnari potest: non iudicata fide. Quicquid confiteris, Petre, ab hominibus iudicari et damnari licet; ut in nullum tamen iudicium ueniat humanum tua fides. Quasi fidei ulla queat esse uel praestantia, uel culpa, nisi respectu eorum, quae creduntur? aut, damnatis, quae creduntur, salua possit esse Fides? Fac autem extra speculationem, in Concreto, Petrum damnari propter fidem (ut Haereticis accidet) quae salus fidei eiusdem sperabitur? Ignosce, rogo, meae tarditati qua haec non intelligo. Mirum ista uideri cuiquam, distinctionem antiquam Scholasticorum Voluntatis signi, et beneplaciti persequenti. An magis enim incredibile, Voluntatem signi aliquando discrepare a beneplaciti,
page 82, image: s082quam Symbolis fidei damnatis non iudicari fidem, nec personis noceri? Atqui, sic ego discurro quasi apud praesentem, cum epistolae recordari oporteat. Absoluam. Primo, gratias ago pro lecta disputatione, de Praedestinatione, Etiam pro [gap: Greek words], in ea ueteres opiniones iterari, nempe, Christi, Apostolorum, et inculpati hactenus eorum discipuli, B. Augustini, qui et olim seduxerunt Calvinum: Salu. 556. ete. Dein, ad quaest: Quid peccaui, si praedestinationis doctrinam primo Symboli Apostolici articulo inserui? Resp. Nihil. Nam sic quoque Nostri omnes. Nec ego de hoc, ut ais, dicam scripsi: sed idolum decreti absoluti, quod nobis erigis, p. 510. etc. indigitaui. De quo nec ego nunc disputabo. Tandem, D. Zwingerum, et D. Meierum vos lacessisse primos, publice non lacessitos; nemo credet, qui uiderit eorum scripta. Uterque enim diluit calumnias, a nobis nostris Antecessoribus publice factas. Tale quid accidit Maioribus Nostris ab ipso [note: Pessimum inimicorum genus laudantes. Idem iam ante Wetstenium fecit Caluinus, qui in Epistola ad Bulingerum, quae inter Epist. et Respons. p. 11. 383. agitur, ita de Luthero. Saepe dicere solitus sum: etiamsi me diabolum uocaret, me tamen hoc illi honoris habiturum, ut insignem Dei seruum agnoscam: qui tamen ut pollet eximiis uirtutibus, ita magnis uitiis laboret. Hanc intemperiem, qua ubique ebullit, utinam magis frenare studuisset. Vehementiam autem, quae illi est ingenita, utinam in hostes ueritatis semper contulisset, non etiam intrasset in servos Domini. Utinam recognoscendis suis uitiis plus operae dedissett etc.] Luthero, cuius memoria sit in benedictione!
page 83, image: s083Huc usque. Et ego huic parrhasiae ueniam precor. Ante omnia vero DEum ueneror, ac Dominum Nostrum IEsum Christum, Principem pacis, ut Ecclesiam servet, uniat, tranquillet, Nosque Spiritu suo S. ducat in omnem ueritatem, inflammet ad charitatem, donec retecta facie in eius gloriam intueamur beati! Amen Vale proin, D. et Amice Reuerende, honorande, amande in Domino, et Ecclesiae DEI uiue in diuturnum bonum! Scrib. Basileae
page 84, image: s084d. XXIIX. Augusti festis nostris, Augustino dicata. Anno etc. LIII.
Celeberrimi Nominis Tui obseruantissimus Joh. Rod. Wetstenius D.
Reu. T. Excell. resalutat amice Ven. Buxtorsius noster: cujus laborum specimen ac titulos isthic Vobis impertior; Vobis, inquam: quia Reu. Dn. M. Grossio nostro cupio communicari, non sine plurimum salutis nuncio, et meorum officiorum contestatione. Optimum ualete etc.
De vernacula, quod innuis saepius adhibita contra vos; dubio uacat. Sed Serenissimus non requirebat scriptum CONTRA, sed pro CONCORDIA consilium. D. Hoe cum oraculum suum Dodom redderet suo Principi, etsi uernacula scriberet, non in uulgus spersit prius etc. Etiam D Hottingerum et spanhemium, quos refutas, latine tantum scripserunt. Omnia Doctorum opera quae in illo Irenico negotio uidi, latine composita sunt. Denique Vale etc.
page 85, image: s085
EPISTOLA XIII. HENRICI MAYERI ad BALTH. BOEBELIUM. S. et Off. Vir Clarissime, atque Praecellens, Amice in paucis aeternum colende!
TAndem intelligo, quae silentii illius tui, non nihil ut uidebatur protractionis, sit causa, non mei obliuio, aut tepescens affectus, sed Sternbergeri peregrinatio. Petit Belgium, et Tuas, mihi reddendas, Francofurto discedens Gyamsio commisit, qui earum breui copiam spopondit mihi facere [note: Franciscus Iosephus Burrhi Mediolanensis. De quo exstat Relatio Fidei, actionum ac vitae Burrhianae, lingua Germanica edita, in quam ex Italica est tranfusa. Profugerat tum Burrhus Roma, ubi ob monstrosas plane sententias carceri erat datus. Et cum semel, iterumque uocatus sistere se iudicibus nollet, absens capitis poena est damnatus, quam. cius dare effigies debuit.] Burri interim fauor, et Gratia indies, apud serenissimum
page 86, image: s086crescit, penitus receptus in aulam, Giganteum (den Riesen-Saal) adeo ut Serenissimi conclavis, et eius ianuae, si ex aduerso spectent, hospitatur, prodeambulaturus, sereniss. Electoris, et Illustrissimae Coniugis eius curribus uehitur, Rechenberagerum, aulae Magistrum, et Frisios, intimos Consiliarios, praecedit, et non nisi stipatus Serenissimi fidissimorum corona seruorum publicum petit. Aurificem [note: Si Relationi habenda fides, lactauit suos, et inprimis magnates spe potiundi lapide philosophico. Et, quod ex eiusdem Mayeri intelligo literis, Norinbergae Dilherrum ducato donauit, quem ex auro, ut iactitabat, a se confecto, conflauerat.] se esse, constanter negat, Medicinam feliciter et in Electore quid fecit, et in quibusdam fidis quoque aulicis, nemini ad eum patet propemodum accessus, nisi multa polleat in aula fauore et gratia. Suos [note: Dicitur affirmasse, Mariam esse Deam, et quartam Trinitatis personam. In Relatione latione ante excitata eius sententia sequentem in modum proponitur Das die heilige Jungfrau eine Göttin waere, den weil das ewige Wort GOttes waere, müste er nothwendig eine Mutter haben die eine Göttin sey. Qui putidissimus error ab unoquoque, qui primis labris doctrinas Christianas degustauit, confutari potest. Mirum autem, istos, qui Romae de Burrhio iudicium tulerunt, tam male habuisse, quod Mariam ille dixerit Deam. Idem enim plus simplice uice fuerunt alii extra [gap: Greek words] in coetu Romano suspicionem constituti. Quid quod Monita Salutaria B. Mariae Virginis ad cultores suos indiscretos, in indicem librorum prohibitorum retulit Pontifex, in quibus Maria conquerebatur, se tanquam Deam aliquam haberi. Et quid dicendum de picturis, in quibus non raro Maria consortio personarum divinarum adiungitur. Qualis reperitur in editione Martyrologii Romani, quae Moguntiae impensis Ioan. Theobaldi Schönwetteri Anno. M. DC. XXXI. lucem adspexit. Conspicitur nempe ad dextram Patris, Filius, in cuius capite apparet spiritus S. et forma quidem columbina, sed ad dextram considet mater, corona redimitam et exornatam, inferius Viri sancti sublatis ad coelum oculis circumstant.] de B. Virgine errores, aut haereses
page 87, image: s087potius, clam fouet, nec uerbulum sibi de Religione excidere patitur, quo obtinet, ut a Ogis feratur quoque facilius. Haec omnia ex Dn. M. Stegeri nostri,
page 88, image: s088Dresdam nuper redeuntis, ore Tibi refero. Fama tamen est Electoralis dignitatis Haeredem, fereniss. Parentem nuper uisitaturum, pedem in limine Conclauis Paterni retulisse et interrogatum de reversione, respondisse: Doctorem Faustum reformido, cum Burrhium sereniss. Parenti colloquentem uidisset. Certum, nec ne, compertum non habeo. Praestolor anxie illas, quarum mihi fecisti spem, Holsteinii literas. Pluraque proxime referam, quando Dn. D. Wellero, qui proxime hic, inuestiturus, ut uocant, Dominum Hülsemannum, fuerim collocutus. Dices forte, ergo Hülsemannus cum ualetudine rediit in gratiam? Minime sane; sed cum in dies sentiat, uires, et corporis, et animi decrescere, supplices
page 89, image: s089ad serenissimum dedit, hoc sibi sub uitae finem haberet gratiae, ut in Episcopalem dignitatem inuestiatur, fore enim ut hoc facto et quietior moriatur. Annuit serenissimus, et diem actui huic dixit huius mensis XX. Faxit DEUS, feliciter res procedat, Dn. vero Hülsemannus, reddita sibi iuuentute, reuirescat. Quod enim Clemens Venerando nostro Dn. D. Dannhauero, quo nomine eius gratiae deuotas lito laudes, largitus est, id, ut et nostro Hülsemanno praestet, precor ardenter. Caeterum, affinem meum sedulo literis operam nauare, gaudeo. Utque eum in posterum consilio, ope, et informatione iuues, obnixe rogo. Nolim eum, ut uulgus solet, iuribus dare operam, studia vero seuera negligere. Illi enim se inuenisse putant, non quod pueri in faba, quando Legis conciliationem ingeniosam magis, quam ueram offendunt, ast ubi de Legis fundamento, ex aequitate, ratione, historia, pro renata petita, interroges, magis muti sunt quam pisces, ubi consilium ad Reipublicae bonum expetitur, uidentur sibi in alieno solo uersari. Nolumus
page 90, image: s090eum Leguleium, sed uirum doctum, prudentemque redire, qui commodus sit, uel Principi, uel Ciuitati, uel Clientibus, ut DEUS et sors tulerint, omnibus suam operam praestare possit, et ad utrumque, ut dicitur, paratus sit. Facundum eum esse oportet ex Auctorum lectione, et Styli cultura, iusti gnarum ex Ethicis praeceptis, et naturalis diuinique Iuris notitia, quam Protii liber de I. B. et P. ei suggeret; prudentem ex Politicis praeceptis, et Taciti experimentis, ita fiet, ut Ius Publicum ex Lampadii, et Conringii scriptis facile capiat, et Ciuile feliciter breui addiscat. At quid Tibi haec memoro, qui et me rectius uiam ad Iurisprudentiam nosti Regiam, et felix Hermes ipsi iam commonstras. Perge modo, ut coepisti cum manu ducere, et hoc persuasissimum tibi habeto, ubi eum hisce onustus mercibus remiseris, nos omnes et singulos Tibi non habituros saltem, sed et relaturos esse gratias. Vale Vir Cl. a Socra, Coniuge, Susannula suauissimis millios salutate, et Nos, quod agis,
page 91, image: s091amare perge. Dabam Lipsiae XV Septembris Anno 1660.
T. T. q. q.
H. Meyerus.
EPISTOLA XIV. EIUSDEM ad B. BEBELIUM. S. et Off. Vir plurimum Reuerende, et Clarissime, Fautor et Amice perpetim colende!
BUrrhus [note: Ex hac, et praecedenti Epistola Relatio, plus simplice uice laudata, supplcri optime potest.] Nundinas nostras uisitauit, et sibi, a serenissimo Electore nostro destinatum hospitium, ap. Dn. D. Welschium, occupauit, unde frequentissima cum Medicis nostris, praeprimis Michaele colloquia, solus enim uix semel prandit, uel coenauit, sernper habuit, Welschium, et Dn. D. Michaelem commensales, ex quibus accepi, eum insigni stochasmo praeditum, singulari pollere
page 92, image: s092discernendi uera a falsis medicamentis scientia, peculiaribus praecellere medendi artibus, et in omniscibili eum esse uersatum. Curandi per Characteres aut uerba modum, penitus improbauit, et quoties curationis facta mentio, quid naturae congruum esset, erudite edisseruit; ingentem copiam gummatam et Lapidis Bezoardici hic, cum nonnullis libris medicis, coemit. Ast nunquam tamen se omnes morbos curaturum. Hisce Medicis praesentibus, praesumsit, imo quibusdam, etiam opem suam implorantibus, uel frigiuscule, uel negatiue plane respondit, non esse in se, ut releuarentur; se autem aurum conficere posse, omnino negat. Iam, ut fertur, in eo est, ut LXXX. consilia sua Medico-Chymica, Principibus Viris data, typis publicis exscribantur. Ne tamen et hoc dissimulem Tibi, audio, eum nec ante, nec post cibum sumptum, preces ad DEUM fudisse, nec in re ulla pietatis indicia dedisse, inde ergo et monitionibus tam publicis, quam priuatis Clarissimi Boecleri, factum, ut ego in dubiis tutissimam uiam insistere doctus, eum
page 93, image: s093nec conuenerim, nec medicamentorum quicquam ab ipso petierim. Praestolabor exitum, non enim Aulici nostri desistent, ni uniuersam uitam eius inquirere, et ex Italia [note: Hinc etiam ex Germania in Hollandiam se recepit, et aliquandiu Amsteradami commoratus est.] gestarum rerum historiam breui comparabunt. Caeterum significa, quaeso, et id prolixe, quomodo Argentorati [note: Ibi enim aliquandiu pariter haeserat, cum Roma aufugeret.] eiecerit daemonium, et obsessam liberauerit, gloriatur enim de testimoniis in gestarum fidem a fide dignis datis. Quicquid in Nationali synodo Gallicana reformatorum factum sit, aperi, si de Moguntini, [note: Erat tum Moguntiae P. Walenburgius, qui unionem Lutheranos inter et Pontificios meditabatur. Scripsit eam ob causam, quod ex Mayeri mihi constat literis, Anno CIC. IC C. LXI. una cum Illustri Borneburgio ad Polycarpum Heylandum, uoluitque cum Io. Hulsemanno sua communicare consilia. Sed Hulsemannus, qua erat prudentia, datis ad Borneburgium literis, respondit, non licere sibi absque Pr. Electoris iussione istud tentare negotium, hoc uero iubente, paratum se esse una cum Ordine in Academia Lipsiae Theologico, uiam, modumque, quo sancire uellet unionem, audire, et quid sibi uideretur, quidque e re pacis futurum omnino esset, candide monere ac impertiri.] et Heidelbergensi
page 94, image: s094Syncretismo certi, quid habes, mecum communica, nec patiare mihi quicquam clam esse eorum, quae apud Vos scitu digna geruntur. D. Hülsemannus quoque noster nonnihil recepit Virium, postquam enim a Reuerendissimo Dn. D. Wellero, tribus abhinc septimanis inuestitus est, coepit item conciones habere ad populum, sed multum dissimiles ab illis, quas facundissimus Praesul, Te olim praesente, habuit. Et haec sunt, quae hac uice Te scire uelim; ut ex Te affinis meus, quem amanter saluto, resciscat, facies, me quoque non monente. Lipsiae Anno 1660. XV. Octobris.
T. T. quantus. quantus.
Meyerus mpp.
page 95, image: s095
EPISTOLA. XV. PHIL. IACOBI SPENERI Ad BALTH. BEBELIUM. Pl. Rev. Clarissime et Praecellentissime Domine, Fautor et amice Honoratissime.
IN eo eram; ut abituris ad nundinas Francofurtenses mercatoribus, ad te literas darem, cum gratissimae tuae mihi afferuntur, et ut quod institueram prosequerer plane imposuere necessitatem. Caeterum inprimis acceptum fuit, quod mei aliquod desiderium et semper me pristino in loco apud Te esse cognoui. Forte breui tempore fiet, ut aliquos una dies agamus: an tamen diu, nondum noui. Accessi huc praeceptorum meorum consilio et authoritate, ut linguam addiscerem quae nostrarum orarum theologo aliquid proficere posset. Et certe haesurus eram, quando in ea fecissem nonnullos profectus, nisi imbecillitas corporis alio me respicere cogeret. Ea me in tertium, usque mensem lecto affixit, ac ita rationes perturbauit omnes nimium, quantum: adeo
page 96, image: s096ut uix nisi unum alterumue mensem agere his in locis andeam, et dein reuertar in Germaniam, utarque medicorum consilio. A. Consilio Gallias ipsas intrandi hoc unum est quod me abstraxit: nisi quod Lugdunum et quae ei proxima sunt adhuc dante DEO, lustrare potero. Quo dein redux me conuersurus sim nondum uideo, sed illud patronorum meorum arbitrio decidetur: Forte Tubinga proxima erit, dein Lipsia. Sed Deus disponet de iis, quae propono. Interea quantulacunque apud amicos mora mihi iucundissima erit, ut solabitur diuturnam absentiam. Vestrae academiae status florens, et Excellent. Dnorum Professorum uarii labores, quos explicuisti, multum me recrearunt uicissim quae de, Schattelio scripsisti conturbarunt non mediocriter. Hominis ingenium aptum, ut aliquid praestaret, et credo profectus eximios fecisse. Quid Viennae praeter religionis alius professionem quaerere possit non uideo. Sed nunc ad nostra si aliqua Te eius tenet cupiditas. Situs huius loci eximius siue fertilitatem siue
page 97, image: s097amoenitatem siue securitatem spectes: medium fere uallis obtinet, quae a Jura ubi se Alpibus mediante Rhodano iungit, usque ad pylas Rhodanicas protenditur. Forma Reip. proprie Democratica est. Populus enim ne uno quidem ciue excluso, summam potestatem re ipsa habet, leges, bellum, pacem, foedera sciscit: et uiritim leguntur suffragia in electione primorum magistratuum. Modus administrandi aliquid Aristocratici redolet, cum XXV. uiri (ex quibus IV. Syndici) non nisi ex primorious legantur. Opificibus praeclusa uia, mercatoribus non nisi sero patere coepit, et quidem parce. Alius senatus CC. de rebus grauioribus quouis mense deliberat, et in certis causis ad hunc ab altero illo regressus datur. Sed in his multus non sum. In [note: Audire hic iuuat Sarauiam, hunc morem, simul et Bezam, in Apol. c. III. salse perstringentem, AEqualitatem, inquit, Ecclesiae Pastores, qui Apostolis successerunt, D. Beza esse oportere, aliique plures cum eo hodie contendunt, et eminentiam autoritatis Episcoporum damnant tyrannidis, cum ipsi interim aqualitatem quam profitentur, minine obseruent, nec enim, ut maxime uelint, possunt. Verum quidem illud est: naturam expellas furca licet, usque recurret; Constat enim ipsum D. Bezam collegis suis esse longe superiorem, et Lohannes Caluinus, dum uixit plus autoritatis in suos collegas habuit, quam hodie Angliae Primas in Coepiscopos exerceat.] Ecclesia eadem Democratia:
page 98, image: s098nulla Diaconorum uel Pastorum differentia: hoc nomine omnes censentur, et redeunte quouis hebdomade ordine singuli suo loco moderatores sunt conuentus Ecclesiastici. Soli rurales ab hoc moderamine, non tamen consistorio ipso, excluduntur. Mos quiquam plurimis [note: Notum est, quantopere Anglis, pro [gap: Greek words] dignitate propugnantibus, ille mos improbetur. Et Isaacus Casaubonus, in Epist ad Grotium, nullus affirmare dubitat, si in Gallia ea instituta esset reformatio, quae formam ueteris Ecclesiae non adeo immutasset, multa hominum millia Reformatorum accessura esse partibus, a quibus nunc sunt alienissima. Vid. Epist, ab Almelouenio ed. p. 448. Idem confessus illud est in colloquio, quod cum Ioanne Uytenbogardo Anno CIC. IC C. X. habuit. Exstat id in Epist. Eccles. et Theol. n. 143. ubi inter alia, Pour nostre Police Ecclesiastique, elle ne me semble pas accorder auec l' Antiquite. UYTENB. Icy ie consens. Addit Que Monsieur de Beze luy auoit dit, que Mr. Caluin, uoyant les abus de l' Eglise Romaine en cest endroit, auoit racle ce la; mais qu' en effet Mr. Caluin estoit Eueque de Geneue, et que peu deuant son tres pas il en a uoit nomme de Beze, qui n' envoulut point. Ex quibus ea, quae ex Sarrauia adduximus, illustrantur egregie. Vnde cum in Angliam uenisset, ita ad Danielem Heinsium in Epist. p. 369. Casaubonus Etiam illud solatio mihi est, quod in hoc regno speciem agnosco ueteris Ecclesiae, quam ex Patrum scriptis didici. Epistolam Casauboni ad Grotium laudat pariter. Paulus Colomesius, eandemque mentem Michaeli Hospitalio fuisse ex Edwino Sandio confirmat, in Theologorum Presbyterianorum Icone, qua multum sibi Colomesius inuidiae, contraxit.] inter ipsosmet displicet, unum perpetuum praesidem exoptantes.
page 99, image: s099Ita ut etiam Theodatus satis celebris
page 100, image: s100inter istos Theologus ob hanc causam illorum abstinuerit congregatione. Caluino et Bezae solis ad uitam ille habitus est honor, ut semper praeessent. Professores Theologiae simul Pastores sunt, nulla cum praeeminentia. Inter hos unns Ant. Legerus, in cuius hospitio aliquamdiu egi, authoritate Statuum Hollandiae Constantinopoli pastor fuit, unde multa de Ecclesia Orientali de isto discere licuit: Dein in Patria Valdensium pastorem egit, donec persecutione Sabaudorum inde se huc recipere cogeretur. Inter reliquos pastores fama eminet [note: Vita Ioannis de Labadie Anno CIC. IC C. LXXII. lingua prodiit Germanica, ex autore, non uno, confecta. Ceterum amicitia, quam Geneuae cum hoc homine habuit, plus simplice uice Spenero obiecta est.] Ioh. de Labadie, qui gente illustris adhuc Pontificius concionibus per totam Galliam inclaruit. Dein paulatim Jansenianis accessit, ultimo Montalbani Reformaris. Vir eloquentissimus et libertatis incredibilis in reprehendendo: unde adhuc Pontificius
page 101, image: s101plurimorum in se odia, inprimis Jesuitarum (quorum societati dederat iuuenis nomen) prouocauit, sola contra eos innocentia uitae tutus. Hie collegarum maximam inuidiam experitur, quod et alibi solenne. Caeterum admodum humani omnes sunt erga nostros, quinimo unus expresse contestatus tanto magis mihi stuclere uelle, quod aliam confessionem profitear. Sed utinam haec humanitas non illicium esset, quod multos nostrum seducit, qui raro satis intelligunt articulos fidei, antequam ad exteros abeunt. In Gallia Synodi [note: Habita est haec synodus, Anno CIC. IC C. XXXI. Decretum, quod ibi fecerunt, de admittendis ad S. Synaxin, absque praeuia abiuratione, Lutheranis, quantopere in sua commoda pertrahere conati sint Pontificii, ex epistola patet Io. Baptistae de la Barre, ad Samuelem Bochartum perscripta. Existimabat enim hoc ipso decreto obstringi Reformatos, ut ad Pontificiorum redirent castra. Quod peculiari, quam Iesuitae opposuit, epistola confutauit Bochartus. Certum interim est, non ita mites quondam erga Lutheranos se exhibuisse Reformatos. Tigurini namque nolebant iuuenibus, in Academia Argentoratensi Studiorum causa degentibus, potestatem facere utendi apud Lutheranos Sanctissimo hoc Epulo. Quod cum obiiceret S. Strimesio Thomas Ittigius, respondit ille in Inquis in Contr. Euang. p. 851. Tigurinos a Luthero, ipsisque Argentoratensibus, lacessitos, et ad iram prouocatos, ita sensisse, neque maioris quam communis infirmitatis reos agi posse Quid? quod animis eorum coelestibus, in domiciliis terrestribus adhuc commorantibus exprobari iure nequeat, quod humani aliquid poassi sint? Nondum uero ita satisfactum est Ittigio. Quaeritur enim hic, qua ratione Tigurini commoti, iuuenes suos usu Eucharistiae apud Lutheranos interdixerint? Et num putat Strimesius, rem esse tam facile condonandam, si quis impedit, quo minus alter ad Eucharistiam accedat, cuius est cupidissimus, simulque fieri potest particeps. Hoc dedecet maxime Theologum, cuius est homines ad frequentiorem S. Coenae usum admonere, ex quo tot, tantasque promittere sibi habent utilitates. Sequioribus temporibus multi quidem, absque omni temperamento, decretum Synodi Carentoniensis probarunt, quod tamen alii adiiciendum putarunt. Ad primam classem pertinent Moses Amyraldus, Irenic. p. 278. Conr. Bergius, in Praxi Cathol. p. 909. et 132. et Geneuenses, qui hodieque Luther anos, uerba sunt Strimesii l. c. p. 852.secum communicare gestientes, absque omni Fidei eorum de S. Coena renunciatione lubentes admittunt. Ad alteram Hundium referimus, qui, etiamsi decretum Synodi Carentoniensis admittat, tamen eos excludendos existimat, qui dogma, de uera corporis et sanguine Christi in S. Coena praesentia, tantae necessitatis esse putent, ut in contrariam euntes sententiam [gap: Greek words] adscribant. Peccant, inquit, hac ratione grauiter et Reformati Lutheranos admittendo, et Lutherani cum Reformatis communicando. Vid. Disp. IV. de Conseq. ex S. Sa. Coroll. III.] (ni fallor) Carentoniensis decreto
page 102, image: s102admittuntur nostrates, retenta sua
page 103, image: s103confessione, ad communionem Eucharisticam, nec desunt, qui utantur oblata. Non autem admodum tuti hoc tempore in Gallia sunt omnes Reformati, quia
page 104, image: s104hinc inde uidentur fieri, quae patientiam ipsorum tentent. Nuper annitente Archiep Rotomag. tanquam Ecclesiasticae synodi, quae Parisiis est, capite, acuria Parisiensi decretum emanauit, qua omnes ministri titulo orthodoxae religionis iubentur abstinere. Duobus autem Nemausensibus, a quibus programmate usurpatum erat hoc nomen, dies dicta Lutetiam, interea officio suspensi. Ex his alter est Celeberrimus ille Gallorum philosophus et iuratus Aristotelis hostis Derodon, qui etiam in Theologiam multa ex philosophia, improbantibus reliquis, temere intulit, et nuper contra omnem antiquitatem et integrum concilium Nestorii [note: Tractatum tamenillum, in quo id ostendere conatus est Derodon, insignem nominat Salomon Van Til. in Comp. Theol. p. 156. Verba sunt. De Nestorio res non adeo euidens est; ut insigni tractatu suppresso nomine ostendit Cl. Derodon.] innocentiam probare scripto suscepit. Caeterum multos iam sectarios nactus est, qui philosophiae eius adhaerent, et in ipsa nac ciuirate unus professorum, cui propterea cum altero
page 105, image: s105collega Aristotelis [note: Geneuenses alioquin addictissimi fuere Aristoteli. Ambebat aliquando munus in Schola Geneuensi professorium Petrus Ramus, sed ipe sua excidit, quod Geneuensibus certum ac constitutum esset et in ipsis tradendis Logicis, et in caeteris explicandis disciplinis ab Aristotelis sententia ne tantillum quidem deflectere. Haec ad Ramum ipse Beza perscribebat, in Epist. n. XXXVI. p. 202.] pedissequo perpetuae contentiones. Idem Derodon ob hanc turbam Nemauso discedere cogitat. Lausannam concessurum dicunt, cum ibi Resp. Bernensis academiam erigere habeat in animo, ad quam euocatus etiam ex Frisiis Maresius, nostri Praeceptoris Dn. D. Danhaueri aduersarius. De conditionibus nondum conuenit, cum homo arrogantia suis propriis intolerabilis, nimium opimas postulauit. Sed nimium prolixus sum, ac manum de tabula tollere conueniens duco: cum praesertim in propinquo spes sit, ut calami uicem lingua suppleat. Interea uale, Fautor et amice honoratissime,
page 106, image: s106ac diuina cura sospes affectum pristinum semper serua erga
Pl. R. Cl. T. Cultorem addictissimum M. P. I. Spenerum mpp.
De inspectione Wilhelmitani collegii siue praedicatorii Tibi demandata V. Cl. non tam Tibi, quia molesta admodum functio est, quam ipsi gratulor collegio, quod non parum inde proficere posse scio. Meo quoque fratri, qui ex numero est, tanto ampliorem fauorem promitto, quanto certiorem hactenus mihi Te amicum monstrasti pro quo mihi etiam debitorem substitui, si queam quoquo modo utrique praestita aliquatenus pensare. Caeterum non ualde miror etiam Tuis rebus, inuentos esse, qui inuideant, mirarer, si non inueniuntur, et hoc miraculi instar esse crederem. Latrent, non nocebunt! Dn. Wenckero et Dn. Frid. Dinckelio reditum suum, gratulor, illosque denuo Argentorati reperire pergratum erit, interea si sit occasio salutem meo nomine officiosam dici precor.
P. Hessus Francofurtensis etiam hic agit linguae causa. Geneuae 14. Mart. 1661.
page 107, image: s107
EPISTOLA XVI. I. C. DANHAUERI ad Facult. Theolog. Lipsiensem, et Wittebergensem. Spectabilis Dn. DECANE, SENIOR VENERANDE, Viri, maxime Reuerendi, Amplissimi Praecellentissimi, Dnn. Fautores, Amici, et, in CHRISTO, Fratres Honoratissimi.
QUod in me nuper contulistis beneficium, aque Serenissimo, ac Potentissimo ELECTORE SAXONICO, Dn. Nostro Clementissimo, cum interdictum famosae chartae, [note: Disputabat eo tempore J. C. Danhauerus cum Io. Reinbotho, summo sacrorum in Holsatia, quoad Seren. Duci Gottorpiensi paret, Praesule. Occasionem dederat Dissertatio, quam de Catechesi Veterum A. R. S. CIC. IC C XLV. pro consequendis summis in Theologia honoribus, Rostochi habuerat Io. Reinbothus. Hanc enim syncretismo blandiri existimabat Danhauerus, eamque ob causam, [gap: Greek words] licet, in Sigalione p. m. 167. his per stringebat uerbis, Fuit nuper qui eadem principia secutus ausus est scribere. Omnia dubia in dissidio religionis clara erunt, si ut litera sonat, uerba catechetica sumserimus, per quod caput ex Photinianis Christiani, ex Papistis Catholici, ex Caluinianis Lutherani, onmes et fratres in Christo, fient. Totam huius controuersiae historiam persecutus est V. Cl. Io. Mollerus, in Isag. in H. L. C. P. II. p. 190. omnia, quae ab utraque disceptantium parte edita sunt, scripta, accurato, ut solet, studio enumerans. Adiicio saltim Programma, a Danhauero A CIC. IC C. LXI. conscriptum, in quo, [gap: Greek words], controuersiae huius exponit capita. Non pigrabor pauca huc transcribere, ut summatim constet, qua de re disceptatum sit. Controuersias, ita inquit, agito, non de stillicidiis, sed de summis fidei momentis, a que ouili nostro longo longius propello [gap: Greek words] insidiosas et trabales errores, ut sunt denegata S. literis solitudo regulae fidei: sufflamen incrementi fidei: Athanasiani symboli repulsa: iactura articulorum fidei, processionis scil. aeternae et Spiritus Sanct. a Patre Filioque: Descensus Christi ad inferos proprie dictus: communicationis Idiomatum, et omnipraesentiae carnis Christi: addo impunem hodie ignorantiam de Papa Anti Christo: qualis etiam de Christo, ueneritue an uenturus sit. Insertum illud est Programma Succinctis et Solidis de Cherubim Diatribis Seb. Schmidii p. 217. Liber uero ille, cuius emendi, aut uendendi, libertatem permittere Pr. Elector noluit, erat Io. Reinbothi Wiederholte Schutz-Rede, oder Widerlegung der unnotigen Rettung D. Danhauers, wie auch des neuen, zu vor unerhorten wachsenden, zur Seeligkeit nothigen Glaubens, in einer Idea des Danhauerischen unartigen Disputir Wurms vorgestelt Scriptum profecto uirulentum, multisque dicteriis, ac sarcasmis, a quibus Theologos oportebat esse alienos, refertum, quod Danhauero, in Progr. antea laudato, haec expressit uerba, o mites Cornaei sannas! o delicatos Wirzii morsus! o sesama uerborum dicteria [gap: Greek words] Allophylorum! si ad haec quasi fraterna, at stygia sputa, ac immodicae bilis eructamenta conferantur.] in me ex Holsatia
page 108, image: s108iactae, humillme petiistis, felicissime impetrastis, tanti aestimo; quanti aestimare
page 109, image: s109debet suam sortem, is, qui, e Cerbereis
page 110, image: s110trisaucibus, ac latratibus, Herculea quadam ope, ereptus est. Ingratissimus sim; nisi Numini primum Immortali, post Serenissimo Imperii Archi-Mareschallo: Denique Vobis: Illi, quod, iusto Zelo, pectora adeo prona inflammarit; Isti, quod, se exorari, propitius sustinuerit; Vobis, quod, quanto in ueritatem, inque Amico, et Fratre uindicando, studio, flagretis, testati sitis: tam enixas agam gratias; quam qui enixassime. Tantundem gratiarum, ac benedictionum e coelo in uos depluant; quantum in me officiorum effudistis: Excitet Spiritus uestros Spiritus Sanctus, ut non duntaxat, synaspismo quodam, syncretismum, iam dum passim grassantem, refellere; sed et tempestates infestas, in Ecclesia nostra obortas, communi contesseratione, consilio, ope, componere, ac sopire, contendatis; Idque efficere, sicut uultis, possitis, quod constantissimi suffragatores Formulae concordiae, in fine Praefationis, sunt polliciti: Dabimus operam, aientes, si uel renascantur controuersiae, iam sopitae, uel nouae, in Religionis negotio, oriantur,
page 111, image: s111ut eae, absquelongioribus, et periculosis ambagibus, ad praecanenda offendicula, in tempore, e medio tollantur, et componantur etc. Id quod unice opto. Non Ego solus, sed tota Ecclesia, turbis Helmstadiensibus immaniter afflicta, Nostra praecipue Argentoratensis, quae ab omnibus quatuor uentis, ac angulis, Lupis cincta, ab Hyaena Friburgensi, [note: Thomas Henrici, Episcopus Chrysopolitanus, Friburgi uiuens, ediderat Irenicum Catholicum, in quo Lutheranos ad concordiam et unionem inuitabat. Hoc Irenicum confutauit Danhauerus, libro, qui inscribitur, Hyaena Freiburgica ab ouili Christi depulsa ed. CIC. IC C. LXI. Idem fecit Meno Hannekenius, Lubecensium Praesul, qui iam. An CIC. IC C. XXV. Thomae Henrici opposuerat Scutum Catholicae Veritatis.] euocatur; a fiistula syncretica, [note: De hac supra actum.] Palatina aeque; ac Heluetica, demulcetur. Utinam, clamamus omnes, Saxonia, (unde Euangelium, ad Nos, dimanauit) saxa moueret, ac prisco Majorum exemplo, quo Formula Concordiae
page 112, image: s112concinnata, quo Decisio Saxonica, [note: Io. Frid. Mayerus, in Epistola ad V. Placcium. quae Dissert. Sel. inserta est p. 433. Decisionem hanc ab Henrico Hoepfnero confectam scribit. Sed meliora nos docet S. V. Henr. Pippingius, qui in eleganti plane Epistola, ad Crenium data, ex monimentis, omni fide maioribus, ostendit, Matthiam Hoe, Summum ea aetate per Saxoniam Theologum, Decisionis fuisse autorem. Sed tantum aberat, ut in hac Decisione acquiescerent Tubingenses, ut in eandem Amicam, quam nominant, Admonitionem ederent. Vnde prodiit A. CIC IC C XXIV. Necessaria, et ineuitabilis Apologia, seu Assertio Decisionis, quaepariter ab Hoei calamo est profecta. Epistola ad Crenium; subiuncta est S. V. Pippingii Exercitationibus Iuuenilibus.] in Controuersia Wurtembergico-Hassiaca, prodiit, haec quoque, quae nunc feruet, synodice tractetur, ac definiatur tandem. Quis ciuis; an Hostis? Frater; an proditor? Ne in perpetuo ancipitio haereat Ecclesia dubia, quo se uertat? ut Nos, tanquam Cadmaeos Fratres, exsibilare desinant Aduersarii Nostri manifesti! Dum singuli pugnamus;
page 113, image: s113uniuersi consumimur. Lacessitus ego, in arenam descendi, pro Gloria Numinis, ac Aletheae uictoria, dimicare coepi; sed, quibus armis uenenatis, contra Ius Gentium districtis, fuerim exceptus, iam Orbi Christiano innotuit: si pergam, cum rabioso mihi concertandum erit; sin desistam, ueritatem, in controuersiis excitatis, (praesertim ea, quae est, de processione Spiritus Sancti aeterna) ac nodis aliis, uindice haut indignis destituero Suasoribus Vobis, ac Auctoribus, mihi opus est: Velitisne, ut solus pergam, [note: Nemo, si ab Andrea Kuhnio recedas, ex reliquis Theologis isti se immiscuit controuersiae. Cuius rei Io. Fechtius, [gap: Greek words] hanc inferre solebat rationem, quod unus in disputando vix agnoscebat parem, alter in antiquitate, ex qua quaestiones maximam partem decidi debebant, ad stuporem usque uersatus erat. Kuhnio uero tum ipse Rheinbothus, tum, qui a Rheinbothi stabat partibus, Io. Meierus, Gymnasii Bordisholmensis Pro-Rector respondit.] in hoc stadio decurrendo, an, ut manum de Tabula
page 114, image: s114tollam, ac operiar synodicam definitionem; Num, ut colligam omnium Facultatum Thelogicarum, et Consistoriorum Orthodoxorum, sententias, et suffragia, quibus, uel ad silentium, uel ad Palinodiam, adigatur is, qui hactenus impune latrauit, Anubis? Vestrum, praecipere; mil, iussa capescere, fas est. Stat sequi, quo ducetis: Si porro certandum erit, Numinis propirii auxilio confisus, strenne bella Domini persequar, senex [note: Tum annum agebat Danhauerus quinquagesimum nonum, natus namque erat A. CIC IC C III. d. XXIV. Martii. Neque tamen defuit respondendi officio, aut causam suam deseruit. Eodem enim, quo hanc epistola ad Theologos scripsit Saxonicos, anno edidit librum, ita inscriptum, wohlverdientes Schul-Recht, damit Doct. Conradus Horneius Doct. Borthenium, wegen seines ungeschikten Processes, discipliniret, und hingegen D. Duarenum von der Schuldigkeit einer kunsstigen Antwort absolviret.] quidem iam annis; nondum tamen animo, ac alacritate, per singularem DEI gratiam: Helciariis alias laboribus astrictissimus. Maximo
page 115, image: s115me, ac nouo, beneficio deuincietis, si me responso, et consilio dignabimini: Qui sim, maueamque, ad deuotas, pro uestra incolumitate, preces, ad mutua, si quae a me esse possunt, officia; ad obseruantiam, et amicitiae sincerae cultum.
V. V. V. V. maxime R. R. R. R. A. A. A. Anum.
Dad. Argentin. prid. Calend. April. Anni CIC IC C LXII.
Addictissimus Jo. Conrad. Danhauer, D. Viris
Maxime Reuerendis, Amplissimis et Praecellentissimis, Dnn. Decano, Seniori, Doctoribus et Professoribus, Facultatis Theologicae, in Incluta
Electorali Lipsiensi
Electorali Wittebergensi
Uniuersitate, celebratissimis etc. Dnn. Fautoribus, Amicis, et, in CHRISTO, Fratribus meis Honorarissimis etc.
Lipsiam Wittebergam.
page 116, image: s116
EPISTOLA XVII. D. Jo. WEINMANNI ad J. C. DANHAUERUM. [gap: Greek words]!
SIne dubio, Vir plur. Reuerende, Amplissime et Excellentissime, literas meas, mense Septembri superiori datas, accepisti rectissime, et ex eis intellexisti iustam meam indignationem, quod [gap: Greek words], qui probe nouit aliud calamo simulare, et aliud imo premere pectore, tot falsa ad Te scripsit de meo corollario omnipraesentiam Christi hominis explicante. Absi que dubio etiam mecum iustum dolorem percepisti, nostram tum Ecclesiam, tum Academiam post tot celebratissimorum Theologorum beatum obitum, uarios h. t occupasse Nouatores, qui uerbis nil nisi [gap: Greek words] crepant; re ipsa ab ea alienissimi pestilentissimum syncretismum, et similes uanitates, omnibus uiribus introducere nituntur. Nouum exemplum, Vir excellentissime,
page 117, image: s117hic exhibeo transmissione harum [note: Intelligit haud dubie Disp. Io. C. Durrii de Haereticis, Anno CIC IC C LXII. hab. et Argentorati, Praeside Balthasare Bebelio sub examen uocatam.] duarum disputationum, censura [gap: Greek words] approbatarum, et superiori septimana apud nos publice habitarum, quae stylo quide satis elegati conscriptae, sed eiusmodi nugamentis Calixtinis infertae, ut facile plur. Reudae. Tae. Excelliae. eas legenti nauseae molestiam sint procreaturae. Si forte apud uos est studiosus pie doctus (quam plurimos autem adesse confido,) faceret ille Ecclesiae Christi hodie, proh dolor! hisce nouitatibus passim afflictae, rem longe gratissimam, si theses plerasque rancidas ad lydium lapidem orthodoxae ueritatis examinaret, hancque suo nitori restitueret. Exemplaria post hac si habere patero, ero pro illis gratissimus et pro portorio quouis tempore soluam, quae debuero. Autor M. Durrius est uir iuuenis, Professor Ethices, intercessione [gap: Greek words] in locum nostri olim quoque Nouatoris Calixtini, Hackspanii, suffectus, qui ipse uix primoribus, quod dicitur, labris SS. Theologiae studium
page 118, image: s118degustauit, et tamen hodie apud nos eiusdem salutatur Professor publicus. Nec immemor erit plur. Reuda. Ta Excellia. eorum, quae in anterioribus binis literis monui de Nouatoris huius thesibus aliis, in disput. VIII. Theol. moral. [note: Leguntur haec in editione tertia, quam cum Praesatione sua dedit Io. Michael Langius, p. 161. 162. et ita se habent. Contingit autem uariis modis, ut schismata in Ecclesia excitentur, (1) si fundamentum fidei integrum retineatur, sed tamen simul obtrudantur alia credenda, quae nullum, aut non necessarium nexum uel respectum ad salutem in scriptura habere dicuntur: quod faciunt Pontificii, qui infallibilitatem Papae Romani, numerum septenarium Sacramentorum, enumerationem peccatorum mortalium, purgatorium, et alia dogmata, sub salutis periculo credenda persuadere hominibus conantur. Miror, haec a nemine, neque ab ipso I. F. Mayero, qui in Bibl. Scriptor. Theol. Mor. subiuncta Theologiae Morali D. AEgid Strauchii P. 309. Theologiam Moralem Io. Conr. Durrii admodum laudat, notata esse. Apparet autem facile, sapere haec Calixti scholam, qui in Consideratione atque [gap: Greek words], quam subiunxit, scriptis facientibus ad Colloquium Thoruniense § 5. diserte fatetur, fundamenta salutis. quatenus in articulis fidei ab intellectu apprehendendis sita sunt, apud quamuis illarum partium, Pontificios scilicet, Lutheranos, ac Reformatos, integre superesse. Plura facile obseruabit, si quis caput illud Theologiae Moralis Durrianae, cum Calixtina Consideratione, contenderit. Interim nolumus Theologiam hanc Moralem sua defraudare laude, quam [gap: Greek words] quondam suis proposuit Auditoribus Christianus Kortholtus. Eius enim Theologiam Moralem Hauniae nuper, ut titulus habet, editam, ex Durriana, maximam partem, esse decerptam, [gap: Greek words] unumquemque docebit.] transmissa, ubi pag. 222. seq. contendit: Pontificios fundamentum fidei
page 119, image: s119nobiscum retinere integrum, et alia simul nobis credenda obtrudere, nullum aut non necessarium nexum uel respectum ad salutem habentia, uti sunt infallibilitas Papae Romani, numerus septenarius sacramentorum, enumeratio peccatorum mortalium, puratorium,
page 120, image: s120missa papistica, ritus et ceremoniae, mere lege humana introductae, quibus Pontificii uirtutem iustificandi et expiandi (ut ipse Nouator loquitur) peccata tribuunt. Nullus dubito, Vir DEI Excellentissime, quin tuo salutari consilio iussu ac suasu, Studiosus quidam operam et laborem hunc, omni laude dignum lubens suspecturus sit, quem ipse Jehoua quoque coelesti sua benedictione certo certius compensabit. Vive ac Vale, Vir DEI Excellentissime, in Domino diutissime, et de hodierno pressae Ecclesiae statu optime mereri perge. Cursim inter occupationes dabam.
Altdorphi die 18. Decembris anni paulatim ex euntis 1662. cuius egressum, sicut et noui ingressum ac progressum, Tibi felicissimum esse iubeat is, qui sine annis uiuit in aeternitate nunquam terminanda!
Plur. Reudae. Tae. Excelliae. quoad uixero, studiosiss. Joh. Weinmann D.
page 121, image: s121
EPISTOLA. XVIII. SAMUELIS PUFENDORFII ad B. BEBELIUM. Vir Pl. Reuerende et Clarissime,
NIhil mihi unquam gratius potuit contingere, quam quod amicitiae inter nos quondam institutae memoriam penes Te ad huc uiuere cognouerim ex literis quas Dn. Lindemannus mihi reddidit. Eo magis dolet, priores Tuas, quas dicis, ad me non peruenisse. Nisi enim penitus me cognitum habuisses, facile me potuisses in erubescendi crimiuis suspicionem uocare, quasi per inhumanitatem talem adspernerer amicitiam, quae et omnibus modis ambienda fuerat. Sed nimirum credere debes, iunctos semel bonorum animos nunquam diuelli, etiamsi locorum aut temporum intercapedo beneuolentiae sensum aliquamdiu sopiisse uideatur. Eius per literas instaurandae quod abs me initium non fuerit factum, merito puderet, nisperarem, etiam inhumanitatis certamine deinceps uincere, aut
page 122, image: s122paria posse facere, qui sub initium uictus fuit. Quod si tamen eius negligentiae culpam gratis remittere grauaris, non deest color, quo eam utcunque excusare possim. Nosti in lege Diuina uacationem militia, fuisse indultam illis, queis primus matrimonii annus agebatur; scilicet quia durum uidebatur, in duobus castris simul merere. Sic et ego humaniter egi, qui temporis istius delicias quam parcissime interpellandas putauerim. Sed si quid fuerit cessatum, affatim a me pensatum dicas, ubi ad ferias usque aestiuales uitam perducere DEUS indulserit. Eo enim tempore, si DEO uisum fuerit, statui ad uos excurrere non magis ut urbem uestram, quam ut Te uideam. Ibi senties ex meo candore et hilaritate nihil esse diminutum, Audio Dn. Boeclerum notas suas [note: De hisce notis ipse Pufendorssius, in Specim. Controu. c. I. §. 5. Nonnulli commentarios in Grotium adornare instituerunt. Quos inter Boeclerus iudicium attulit, et doctrinam Grotiano operi parem.] ad Grotium praelo subiicere. Sed et illud scio, in quibusdam rebus eo
page 123, image: s123in opere ipsum a me dissentire. Si quisquam est, qui facile quemlibet suo sensu ut abundet pati queat, ego sum. Vellem tamen, ne asperiore aliquo uerbo perstringeret hominem, cui aeque molestum est, alios citra causam offendere, quam ab aliis temere offendi, et qui uix sibi imperaturus sit, quin paria reponeret. Id quod ex neutrius nostrum re foret. Sed cum alias sat benigne ipsum [note: Haec faciunt, ut credam, tum nondum uisas fuisse Pufendorfio binas illas epistolas, in quibus Boeclerus, quid de scripto Pufendorssiano sentiebat, Illustri Boineburgio exposuit. Utramque exhibet Io. Groningius in Biblioth. Iur. Gent. Europ. L. III. c. IX. et postillium CI. Io. Gottlieb Krause, in Animadu. in Bibliogr. Criticam Io. Henrici Boecleri p. 893. sqq. qui primam ex Mss. in locis quam plurimis a se emendatam dedit.] de me iudicasse cognouerim, nil rationis uideo, quare non potius me sibi amicum uelit habere quam citra necessitatem me offendere. Cum quo si Tibi familiaritas intercedit, uelim ut eum meo nomine officiosissime
page 124, image: s124salutes. Pro transmissis disputationibus gratias ago. Quo minus simile quid reponere queam frigus facit, quod nostratium hominum studia ignauo torpore adstrinxit. Virtuti tuae dignam obtigisse stationem ex animo laetor, quam eandem et uberiora deinceps praemia mansuram et uoueo et auguror. Bene uale, et inter Tuos perpetuo numera
Heidelbergae die 14. Febr. Anno 1663.
Tui Amantissimum Samuelem Pufendorff.
EPISTOLA XIX. D. ELIAE VEIELII ad. J. C. DANTHAUERUM. Maxime Rev. Ampl. atque Celeb. Vir, Dne. Patrone, Praeceptor, et Fautor summopere uenerande.
DUdum sane ad contestationem obseruantiae, et gratianimi significationem,
page 125, image: s125aliquas lineolas chartae illeuissem, nisi pudore meo praepeditus concatenatissima tua negotia interpellare religioni mihi duxissem: Id tamen liquido asseuerare ausim, me nunquam non uota pro incolumitate tua concepisse, et inposterum concepturum esse. Quod uero nunc clathra silentii uel uerecundiae perrumpere audeo, id praecipue est in causa, quod descriptam refutationem Exercitationis meae de Eccl. [note: Leo Allatius, scripto non uno, conabatur ostendere, nullum dari Latinos inter et Graecos in sanctioribus doctrinis dissensum. Eam in remtres edidit libros, de Ecclesiae Occidentalis atque Orientalis perpetua Consensione, qui Coloniae A. CIC IC C XLVIII. una cum Dissert. de Dominicis, et Hebdomadibus Graecorum, nec non de Missa Praesanctificatorum, Nihusii item Annotationibus, de Communione sub unica, formis sunt exscripti. Hos excepit alius, idemque Romae CIC IC C LV. editus, de Ecclesiae Occidentalis atque Orientalis, in dogmate de Purgatorio Consensione. Facile patet, id in primis Allatium dedisse operam, Pontificiis, ad quos defecerat, ut placerent, quos conscribebat libros. Hinc inuenti sunt nonnulli, qui consesum, quem iactabat Allatius, nullum esse, iustis, idoneisque monimentis declararent. Quos inter, ne de Hottingero dicam, fuit etiam Elias Veielius, qui moderatore Io. Conrado Danhauero, Exercitationem confecit, de Ecclesia Graecanica hodierna, An. CIC IC C LXI. habitam. Dici non potest, quam male ea Allatium habuerit, cuius Refutatio Exercitationis Iuuenis Vlmensis, una cum Tr. de Octaua Synodo Photiniana, cui annexa est, Romae CIC IC C LXII. prodiit. Sed non defuit sibi Elias Veielius, uerum Francofurti An. CIC IC C LXVI. Defensionem Exercitationis Historico-Theologicae, de Ecclesia Graecanica hodierna, emisit, una cum epistola Christophori Arnoldi, ad se data, quae eadem haud dubie est, cuius hic iniicitur mentio. Quo anno formis Francofurtensibus descripta etiam est Refutatio Iuuenis Vlmensis Allatiana, quae in Germania erat rarior, propterea, quod eius Romani copiam facere nollent.] Graec. ab
page 126, image: s126Ampl. Boeclero accepi. In cuius frontispicio Allatius scribit, assentatiuncula se sibi aliqua blanditum esse, quod uiderit,
page 127, image: s127inter uersatissimos uiros Arcudium, [note: Petrus Arcudius, Corcyrae oriundus, ad Pontificios se contulit, a quo in magno habitus est honore. Quibus ut suos eo magis approbaret conatus, septem edidit libros, de Concordia Ecclesiae Occidentalis et Orientalis in VII. Sacramentorum administratione. Quam grati autem illi fuerint, ida Iano Nicio Erythraeo edocemur, qui Pinacoth. p. m. 226. autor est, ex iis, qui ab Arcudio prodierunt magnum inprimis honorem hisce libris esse habitum. Vitam eius persequitur Erythraeus, cui iungendus est Leo Allatius, qui indicem scriptorum, ab ipso confectorum, dedit in Apibus Vrbanis p. m. 306.] Nihus alios se collocatum, tantique sua dicta aestimata esse, ut digna fuerint iudicata in Athenis Germanicis in solemnem congressum produci: aequam igitur se lancem expectasse, uerum aduertisse, illa omnia odio religionis Pontificiae plusquam nouercali pensata fuisse. In tota quidem disp. satis moderate mecum agit, sed in calce ungues leoninos, et caninos dentes ostendit, et praesertim in celeberrimum Nomen tuum inuehitur, eo quod immoderatam iuuenis licentiam
page 128, image: s128non represseris, sed efflorescentem iuuenem laudibus euehens, ad facta, a quorum commemoratione, aures etiam abhorreant, promoueris. Sed non mirum, ita finit, opponens aspidis coruique ouum est, foetus compar parenti. Hinc ille; Tum si quis Magistrum capit ad eam rem improbum, ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem adplicat. Verum haec Tu fortassis, Maxime Vir, in ipso opere iam legisti: de quo his diebus ad me scripsit Chr. Arnold Prof. Norib haec uerba: Id uero Romae Wagenseilius sedulo egit, ut exemplum refutationis tuae pro me exoraret; Sed denegarunt omnes: catalogum autem Scriptorum haereticorum Anni 1662. misit, in quo etiam tua comparet disputatio. Scribitur autem, Alatium urgere responsionem, itemque Abrah. [note: Abraamus Ecchellensis idem uoluebat saxum. Testis est liber, qui inscribitur, Concordia Nationum Christianarum per Asiam, Africam, Europam. Hunc Ecchellensem iuxta et Allatium pereru dita quondam disputatione, Vitebergae, Quenstedio Praeside, habita, confutauit, celeberrimi nominis, uastaeque eruditionis, Praesul Io. Diecmannus. Eius [gap: Greek words] ita se habet, Exercitatio Historico-Theologica, de Ecclesiarum Orientalium et Latinae, in dogmate de Purgatorio Dissensione, Leoni Allatio Chio et Abrahamo Ecchellensi Maronitae opposita. Non poenitebit illam legisse, ex cuius riuuli non unus sua irrigauit arua.] Ecchellensem Maronitam ad
page 129, image: s129multa me prouocare, quae quidem ego quasi Boeotico aere natus capere nequeo, nec fortassis ipsi trans alpini assequentur: liber sine speciali indultu Papae, ut sentit Wagenseilius, nemini conceditur, et nihilominus prouocant aduersarios, ut respondeant: nostri mercatores qui cum Italis negotiantur, operam suam mihi sunt polliciti, sed arbitror, eos frustra fore. Utinam per pauculas tantum horas, informatione Tua, et consiliis grauissimis, Venerande Vir, gaudere possem, et discere, quid facto opus sit. Si tamen fas est opem Tuam implorare, animum tuum mihi aperire potest M. Lersaeus, neque enim literas efflagito, haud ignarus, quantis occupationibus
page 130, image: s130indidem distraharis. Caeterum adhuc uiuo coelebs ob rationem non unam, accedit, quod Hieronymus, cuius [note: Hieronymum Iouinianus accendit, qui uirginitatem, cuius summus erat Hieronymus aestimator, nimium, quam decebat, eleuare uidebatur. Adeo graue est, in aestu disceptandi medium, quod in omnibus placet rebus, teuere.] alias dicteria et scommata in coniugium uehementer improbo, fere me in suam sententiam raptare posset, praesertim cum uideam, omni tempore apud ueteres [note: Nimiae laudes, in uirginitatem, ac continentiam a uetustioribus passim collatae, intulere tandem in Ecclesiam coelibatum Clericorum, quem deinceps Pontifices, ex rationibus, quas uocant, politicis, aut, quae Innocentii Gentileti in Exam. Concil. Trid. L. IV. p. m. 260. est fententia, ex adumbrata quadam frugalitate, seu potius parcimonia in bonis Ecclesiasticis administrandis et augendis, Viris sanctioribus ad motis muniis, iisdemque inuitis, sequiori aetate obtruserunt. Interim certissimum est, in uetustiore Ecclesia huiusmodi Viris potestatem fuisse contrahendi matrimonia. Qua in rem Calixtus, aliique, plura adduxere exempla, quibus haec subiungimus. Gregorius Nazianxenus, in Carmine [gap: Greek words], quod Tollius Insignibus Itinerarii Italici inseruit, ita u. 610. et 611. de Praesulibus, sua aetate uiuentibus, in quorum mores uehementius aliquando inuehitur [gap: Greek words] Ex quibus pater, Praesules istis temporibus habuisse uxores, et ex iisdem proceasse liberos. Idem confirmat Ambrosius, illos grauiter reprehendens filios, qui ad exemplum Patrum, a quibus sunt prognati, munus aliquod sacrum obire nolunt. Digna sunt uerba, quae ex Libr I. Offic. C. XLIV. hic describantur. Ita autem sese habent. Amat unusquisque sequi uitam parentum. Denique plerique ad militiam feruntur, quorum militauerunt parentes; alii ad actiones diuersas: In Ecclesiastico uero officio nihil rarius inuenias, quam eum qui sequatur institutum patris: uel quia graues deterrent actus, uel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia: uel quia aleacri adolescentiae uidetur uita obscurior: et ideo ad ea conuertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Et, ne exemplum desit, affero illud Memoris, Capuani, ut creditur, Praesulis, qui ex Iuliana filium suscepit Iulianum, cui Iam, AEmilii, Praesulis Beneuentani filiam, in uxorem dedit. Non potest haec inficiari Io. Garnerius, in dissert. II quam Iuliani Libello Fidei subiunxit. Putat tamen p. 75. matrimonium illud, quod Lector inierat Iulianus, ante, siue communi coniugum uoto, siue morte Iae esse solutum, quam Diaconus fieret. Et Vignerius, Augustini epistolam, in qua Iulianum suum dixerat Condiaconum, corruptam dicebat, et pro Condiacono Commilitonem substituebat. Quam [gap: Greek words] Garnerius proscribit, ipse castigandus, cum nemo non uideat, quam incerta ea sint, quamque aliena a temporum illorum ratione, quae in medium affert.] Christianos pro insigni
page 131, image: s131Ecclesiae ornamento reputatos fuisse
page 132, image: s132illos, qui omnibus prorsus curis rerum secularium renunciantes, et [gap: Greek words] meditationi coelestium adhaerentes omues uitae suae rationes seuere semper computauerint, disciplinae insuper austeritate delectati. Interim summopere
page 133, image: s133mihi de animo Tuo, Meritissime et celeberrime Vir, in me tam propenso gratulor, quam quidem beneuolentiam ex literis Dn. Lersaeii dedici: Id autem, de quo Lersaeum Tua Ampl. interrogauit, omnes in patria mea unice optant, sed obstat unus uir, qui nunquam patietur eo me emergere, nisi Dominus interueniente aliquo medio uotis Ciuium annuerit: Et haec fortassis est una ex causis, quare non cum meo magno commodo hactenus rem familiarem ordinare nequiuerim. Dabis mihi, enixe et obseruantissime rogo, Praeceptor et Patrone optime, ueniam, inposterum enim istiusmodi uerbositate nec aures, nec oculos tuos amplius defatigabo. Deus T. O. M. Pl R. Exe. T. prospera ualetudine, et prolixa adhuc annorum serie gaudere sinat, quandoquidem Ecclesiae suae salus per tales Heroas unice procuratur. Ita Te Deus seruet!
Scr. Ulmae die 5. Novembris. Anno. 1663. Mxae. Rev. T. Ampl. et Excell. obseruantissimus cultor AElias Veiel.
page 134, image: s134
EPISTOLA XX. ELIAE VEIELII ad JO. CONR. DANHAUERUM. S. et Obs. Magnifice, Pl. Reuerende, atque Amplissime Vir, Domine Patrone, Praeceptor, atque in Christo Pater maximopere uenerande etc.
QUam me bearint literae Tuae, d. II. h. m. acceptae, uerbis exprimere nequeo: non modo enim perennantem, erga me affectum et propensissimum, fauorem luculente declararunt, sed omnem quoque opem et subsidia pollicitae fuerunt. Credere non potes, Marxime Vir, quam serio mihi gratuler et triumphem ob conscientiam uitae inter Praeceptores meos, summos utique uiros, ita transactae, ut amorem eorum tanquam caput Medusae inuidis meis tuto obiicere possim. Eandem boni animi significationem constanter in me deprehendisse Viros alios insignes, quorum non paucos literre Tuae systaticae olim mihi conciliarunt, semper quoque gauisus
page 135, image: s135sum, quotiescunque saeua aliqua [gap: Greek words] tempestas in me ingruisset. Mira audires, Praeceptor Optime, si non ex me, sed ex ciue quocunque huius urbis, aduersitates meas cognosceres, Silentio tamen et occallescente patientia, uideo mihi supremi Numinis fauorem, totiusque ciuitatis amorem, magis magisque in me prouocasse. Et quod haud uulgare reputo, nihil fere mouendo res meas promoui, nihilque item fere agendo impetus aduersariorum, ita repressi, ut modo amplius in me non insurgant, sed iam uideri uelint impense mihi fauere: ast ego non credulus istis, quos satis iam noui, istud pro axiomate habere: bonam de altero opinionem ad sui contumeliam uergere. Sed desino: nolo enim ne incusare quidem amplius istos homines; cum uideam, Deum tantam mei curam habere, quantam non puto ullius unquam in hac ciuitate, ex meo quidem ordine Quae quantam Tibi, amplissime Vir, laetitiam sint allatura, (breui enim, si Dominus annuerit fausta admodum ad Te perscribam) non sinit me dubitare paternus in filium et
page 136, image: s136discipulum animus. Ut aduersus Allatium insurgam, monent me uiri doctissimi ex uariis locis, imprimis celeberrimus Hottingerns, [note: Augustana namque Bibliotheca, quae sunt ipsa Hottingeri uerba, in, Bibliothecario, ditissima est, Manuscriptis Graecis cumprimis ualde commendata Vidi, ita pergit, et magna cum admiratione obferuaui, tanta ibi extare copia Manuscriptos Codices Graecos, ut multis aliis palmam facile praeripiat. Et Hermannus Conringius, dum summis laudibus Bibliothecam, ab Augusto, Brunouicensium et Luneburgensium Duce, conditam, extollit, opus tamen habuit confiteri, fortassis Graecorum saltem Manuscriptorum copia uicerit Ingolstadiensis Bauarica et Augustana. Indicem omnium Codd. manu exaratorum, eorundemque tum Graecorum, tum Latinorum, summo studio, et cura confecit Antonius Reiserus, qui tum Reipublicae Augustanae a Bibliotheca erat. Volebat uero procul dubio Hottingerus, ut Allatii reprimeretur fastus, ac iactantia, qui Hottingerum ediderat fraudis et imposturae conuictum, eiusque Disputationem de Ecclesiae Orient. et Occident dissensu nimiumquantum exagitauerat.] id praesertim urgens,
page 137, image: s137ut Augustam Vindel. excurram et Mss. Codd. excutiam, quo hoc quoque armorum genere fastus Leonis reprimatur. Alii uellent a me euulgari epistolam ad Allatium, ut ipse mihi exemplum refutationis procuret, quandoquidem infrunite satis responsum urgeat, copiamque tamen libri nemini faciant PP. de propaganda fide uel persidia potius. Haereo, quid agendum sit. Bis terque satis ineptus est Allatius, reliqua merentur diligentiorem considerationem. In controuersia de [gap: Greek words] [note: Notum est, fuisse ex uetustioribus Christianismi Doctoribus, qui sibi persuaserunt, animas a corporibus solutas, dormitare quasi, nec beatitudine frui. Quod illi [gap: Greek words] nominant. Danhauerus in Christ. p. 270. catholicum fere omnium Patrum errorem nominat. Neque negant multi ex ipsismet Pontificiis, quorum loca dedit Io. Georg. Dorschaeus, in Theol. Zach. P. I. p. 71. ingentem Patrum turbam isti adstipulatam esse sententiae. Nos [gap: Greek words], egregie ex [gap: Greek words] ostendimus, non fecis se cum Pontificiis Patres, quando illi tantopere pro purgatorio propugnant, et Sanctos inuocandos, ut pro nobis apud Deum deprecentur, contendunt. Nam qui dormit, ille non patitur in purgatorio poenam sensus, nec potest nostras audire preces, easdemque ad DEUM deferre.] supra 80. scriptores graecos me legere
page 138, image: s138iubet, multos [gap: Greek words]: quod si uero hi nondum sufficerent obstinationi mentis meae, se alios in mei gratiam editurum, et nominat rursus plus quam 20. de eodem argumento agentes. Nullibi uero est operosior quam in ordinanda chronologia Liberii, [note: Liberius Pontifex fuit Romanus, qui exilii, in quod a Constantio eiiectus erat, aduersitatibus, et incommodis fractus, in impietatem Arianam tandem consensit. Mirum est, posse hoc in dubium a quopiam uocari, quod unanimi consensu ueteres tradunt, multique ex ipsis Pontificiis, qui aliis sunt cordatiores, fatentur. Horum nomina uideri possunt in Sandii Nucleo Hist Eccles. p. 228. qui tamen, ne quid dissimulem, in recitandis illis non praestitit candorem, uiro dignum ingenuo. Nam, ut exemplo saltim unico illustrem, uult etiam Petauium Liberium pro Ariano habuisse. Quod eius Animaduersiones ad Epiphanium p. 316. non permittunt, ubi totus in eo est, ut Liberium ab impacto Arianismo defendat. Potest autem faciliori opera numerus eorum, qui Liberium [gap: Greek words] Arianae postulant, augeri. Faciunt id Philostorgius L. IV. H. E. c. IV. Hartmannus Schedel in Libro Chronicarum p. CXLV. Bernardus Lutzenburgius in Catal. Haereticorum, Melchior Canus, in LL. lib. VI. c. ult. p. 214. quibus ex recentioribus addimus Cabassutium, in Notitia Conciliorum, Launoium P. VI. Epist. I. Maimburgium, in libro Gallice conscripto, Traite Historique de l' Etablissement et des Prerogatiues de l' Eglise de Rome et de ses Eueques c. X. Ludouicum Eliam du Pin, in Diss. V. de Antiqua Ecclesiae disciplina p. 347. alios. Quae in contrarium afferunt Bellarminus, Baronius, Petauius, ea satis superque discussa sunt, a Iacobo Gothofredo, in Dissert. ad Philostorg. L. IV. c. III. p. m. 202. ss. Io. Forbesio, in Instruct. Hist. Theol. L V. c. XXXI. §. 18. Ioanne La Placette, in Veteris Ecclesiae Sententia circa autoritatem R. Pontificis c. XXI. et, quem primo nominare loco debebam, Matthaeo Larroquano, qui peculiari Dissert. Geneuae CIC. IC C. LXX. ed. plenius, fusiusque hoc argumentum persecutus est. Liceat mihi hoc saltim monuisse. Petauius existimat, Liberium isti modo subscripsisse formulae qua id unum caueretur, ne quis consubstantialis uocabulo imposterum uteretur. Quae excusandi ratio si iusta est, ualidaque, uideant, quaeso, Papicolae, qua fronte Lutherum nostrum, ob uerba, si anima mea oderit uocem [gap: Greek words], non ideo forem haereticus, Arianismi incusent, a quo eundem uel solus Catechismus Minor, in puerorum, puellarumque confectus gratiam, satis absoluit. Sed frustra esse Petauium ex Philostorgio liquet, qui Liberium [gap: Greek words] subscripsisse confirmat.] ut
page 139, image: s139impacto eundem crimine eximat. Honorium
page 140, image: s140[note: Honorium I. Monotheletam fuisse ingenue ex ipsis Pontificiis fatentur Melchior Canus, loco antea laudato, Franciscus Combefisius, in Tr. pro Actis VI. Synodi, a Theophilo Raynaudo, in Tr. de Cyriacorum immunitate p. 276. eam ob causam reprehensus, Launoius, in Epistolis passim, et sigillatim P. I. Epist. V. IX. P. III. Epist. ult. P. V. Epist. II. alibi. Maimburgius l. c. c. XII multique alii. Dignum est comemoratione, quod, Maimburgio teste, in Breuiario Romano, Venetiis CIC. CCCC. LXXXII. edito, in secundo Nocturno d. XXVIII. Iunii festo Leonis II. haec legantur uerba. Hic suscepit sanctam VI. Synodum, in qua damnati sunt Cyrus, et Sergius. Honorius, Pyrrhus. Sed haec sequioribus temporibus, more Pontificiis non insueto, erasa sunt. et expuncta. Iungi his possunt La Placete l. c. c. X, et, quo uix alius in hoc argumento est fusior, Io. Forbesius, in Instruct. Histor. Theolog Lib. V. c. VIII. ad XXXI.] negat factum esse Monothelitam:
page 141, image: s141Cogitaui igitur prodromi loco disputationem edere de lapsu Honorii, sunt enim ex Academicis nostris, qui prouinciam respondendi suscipere uellent, et tum ad Allatium uel praefigi uel annecti posset epistola uel ipsi contextui per digressionem epistulatio interseri: nisi, quod spero et opto, inter ueniat aliud quidpiam, quod has me susgendere paululum iubebit cogitationes.
page 142, image: s142Stilum Vindicem [note: Liber ille An. CIC. CIC. LXIII. prodiit, et Io. Rheinbotho, qui necessitatem credendi processionem Spiritus S. a Filio eleuabat, est oppositus. Sunt, qui existimant, negasse Rheinbothum processionem Spiritus S. a Filio. Ita Quenstedius, Rudraussius, alii. Sed quo minus illud affirmem, uerba faciunt, quae leguntur, in Praefatione, Sermoni Loenneriano praemissa, ubi ita, der Occidentalium Meynung ist der Warheit aehnlicher. Ob aber die in Orient um solcher Unwissenheit Kaetzer, davon moegen andere streiten. Ex quibus id elicio, existimasse Virum, doctrinam de processione, non esse ita clare et luculenter in Scriptura propositam, ut absque omni dubitatione sit suscipienda, consequenter nec Graecos [gap: Greek words] postulari posse. Atque hac ratione actum omnino erat de necessitate credendi hanc doctrinam. Io. Adamus Osiander in Colleg. Syst. P. I. p. 454. motam fuisse in Holsatia dicit controuersiam, num Spiritus S. procedat a Christo etiam secundum Humanam Naturam? Sed si Rheinbothus illud affirmauerit, tum per processionem missionem saltim, eandemque que in tempore factam, intellexit, non autem, ut eandem alii interpretantur Theologi, communicationem essentiae. Ceterum uidetur mihi confudisse Osiander controuersiam Rheinbothianam cum altera illa, quam Vitus Besoldus quondam mouit, qui in ea erat sententia Spiritum S. ab H. C. N. procedere. Vid. Kromayerus in Th. Aphor. L. II. Aph. XXI. §. 4. et Scherzerus in Syst. p. 78. quorum ille Besoldum Christophorum, hic Gothofredum, uterque minus recte, nominat. Rectius ipsimet Kromayero in Scrut. Relig. Disp. XI. P. II. Th. IV. p. 277. Vitus, appellatur.] contra perniciosum
page 143, image: s143syncretistam legi, orthodoxae Ecclesiae sine dubio praeter complures alias rationes uel eo saltem nomine gratissimum, quod primus obscuram controversiam plenissime et accuratissime in apricum protulisti, in qua tractanda alias satis parci fuerunt Dd. qua in re agnosco illud ipsum, quod p. II. posuisti: occasione rabularum dubia solidius firmari, confusa distingui. Mihi uero domestica ratione percarum extitit aureum scriptum, quod multa contra Allatium ex eo de processione Sp. S. promere licebit.
page 144, image: s144Satis enim prolixe denuo ostendere uult, Graeco nunquam dissensisse in hoc articulo. Nihil autem maiores mihi ad hoc praelium facit animos, secundum opem scil. diuinam, quam Tua Excellentissime Vir, Benignitas quae tot, tantasque auxiliares mihi copias promittit. Sed nolo Te diutius detinere. Seruet TE MERITISSIME THEOLOGE, DOMINUS Ecclesiae suae uniuersae et religionis sincerae uindicem Maximum et fortissimum Athletam, itae ardentissime uouet
utinam Hodomor: [note: Huius etiam sit mentio, in Programmate Funebri, apud H. Wittium Dec XII. p. 1545. Sed quantum memini, nunquam ea lucem ad spexit, uerum in hunc diem ad Biliothecam Promissam et Latentem, quam Almelouenius, et Mehlfurerus compouerunt, pertinet.] Spir. Photiniani breui etiam uideremus!
Scr. Ulmo die III. Decembris. Celeb. et Meritiss. Nom. To. obseruantiss. et dicatiss. AElias Veiel.
page 145, image: s145
EPISTOLA XXI. D. JO. WANDALINI ad D. JO. CONR. DANHAUERUM. Salutem et incolumitatem in Christo perennem, cum cultu et officiis semper promptissimis.
VIr plurimum Reuerende, Magnifice, Excellentissime et Amplissime Dn. Praeceptor, Fautor et Amice instar Patris in Christo colende atque honorande. Ingratus profecto essem, inque eximiam humanitatem tuam iniurius, si non ueterum beneficiorum, quae in me contulisti, [note: Vid. Erasmi Vindingii Academ. Haun p. 400.] cum in incluta uestra Academia ante annos XIV. sanctioribus studiis operam darem, perennem memoriam, grato, Tibique aetatem addicto pectore conseruarem. Etenim cum Patris et Praeceptoris erga me officio Plur. Rev. T. Excell. et Amplit. egregie sit defuncta, meum erit filiali cultu tantis tuis in me meritis, quam diu uixero, respondere. Neque quicquam in humanis
page 146, image: s146mihi iucundius accedit, quam si occasionem, nancisci possim, re ipsa et opere declarandi affectum, quem me Tibi, debere profiteor. Literas tuas per amicas, ueteris amoris et beneuolentiae Tuae testes, dudum accepi, quibus etiam iam pridem respondi, epistola tabellario ordinario tradita, et Hamburgum, ac deinde Francofurtum destinata uerum an illa ad manus tuas peruenerit, dubitandi causam praebent posteriores celeberrimae uestrae Academiae ad hanc nostram Regiam literae, quibus prius postulatum repetitur, sine ulla responsi nostri ad priorem epistolam uestram redditi mentione. Malam eiusmodi tabellariorum fidem, etiam cum nostro damno alias experti sumus. Itaque denuo respondendum mihi est ad geminum literarum tuarum argumentum, cum spes affulgeat, has nostras responsorias per bibliopolam, nostrum Pet. Hauboldum, qui iam nundinas Francofurtenses inuiset, rectius esse curandas. Ad prius quod attinet, magna nos felicitate beauit eximia summi numinis clementia, dum pestiferum illum syncretisinum,
page 147, image: s147qui nobis [note: Iam A CIC IC C XXXIV. ad Syncretismum inuitabantur Dani per Anglos. Qua de re in pecul. ad G. Richterum epist. quae inter Epist. Richt Select. p. 168. legitur, Jo. Duraeus, scribebat, regno propensissimos habemus omnes tam in Ecclesia quam Politia status publici Doctores. Id literis nuper inde acceptis a Domino Anoterutheri, serenissimi nostri in istis locis Legati, Sacellano mihi constat; atque ea de re ad Reverendissimum Archiepiscopum nostrum Cantuar. etiam literas dedit. Respondebat Richterus, et Duraeo istam Danorum in uniendas religiones propensionem gratulabatur. Huic obtinendo ita l. c p. 170. non parum spei accedit, quod non tantum de Vestrorum Ordinum promptitudine singulari, sed etiam de assensu Procerum Regni Daniae scripsisti, qua media diuinitus oblata non insuper habere conuenit. Anno R. S. CIC IC C XXXIX. ipse Duraeus facta sibi per Detlouium Reuentlowina Christiano IV. potestate, Theologos Danos, sed irrito plane successu tentauit. Postularunt enim abs Duraeo Theologi, ut ostenderet capita doctrinae, de quibus huc dum disputatum erat, non concernere fidei fundamentum, ut efficeret, quo scripta non modo sua, quibus grauissimorum errorum, eorundemque [gap: Greek words] postulantur Lutherani, retractent Reformati, sed et ea omnia rata habeant, quae a Duraeo proponerentur. Ad quae cum nihil, quod rem concernebat ipsam, Duraeus responderet, ne resonsione quidem amplius dignati sunt Syncretistam. Inseruit haec omnia Duraeus Prodromo suo p. 116. sqq. Non tamen destitit ille a proposito, sed A. CIC IC C LXII. cum Prodromum suum ederet, Danos iterum tentauit. Patet hoc ex Epistola ad Danhauerum data, qua exstat in Consultat. Irenicar. [gap: Greek words]. in qua ita p. 43. Consilium de compellando rursum Daniae Rege et Maiestate Britannica, quamuis non putem te serio illud proponere, quod existimes hoc tempore apud eos aliquid effici posse, donec reliqui etiam Protestantes Principes et Magistratus rem intendant, dicam tamen me hac inparte meo defunctum esse erga illos officio, et erga omnes alios in dedicatione mei Prodromi, cuius exemplar illis et omnibus aliis misi.] quoque imminere videbatur, ab his Septentrionalibus Daniae et Norvegiae regnis profligauit,
page 148, image: s148et eius Praecones, qui nostra sacraria invadere conabantur, repulit, interque
page 149, image: s149hos [note: Spem inde capiunt, quae habent Theologi Vitebergenses in Praeloquio Antapologiae aduersus Rintelenses editae. Latermannus etsi lachrymis. profusis penes Hamburgenses Antistites dolorem testatus sit, quod a Calixto seductus fuerit, ad ingenium rediens (simodo unquam id exuisse credendus est) etiam in inclyta Dania, cui sese ingerere studuit, publice, atque adeo, coram ipsa S. R. M dissimulare non potuit mentem Syncretisticam. De Latermanno interim, et turbis, quas Regiomonte Borussorum dedit, copiosius exposuit Hartknochius in H. E. B. p. 604. sqq.] Latermannum, quem iam in Silesia mortuum audiuimus, Ecclesiam Dei non amplius turbaturum. Colluuiem sectarum perniciosam, vel Atheismi pestem, quam eiusmodi intempestiua falsorum fratrum studia promittunt Deum benignissimum â nobis porro auerruncaturum speramus. Quod ut fiat, Deum calidis suspiriis ueneramur, et uenerari pergemus. Vestram sortem magni Ecclesiae Dei per Germaniam Antistites, magnopere dolemus, qui iam
page 150, image: s150multis annis cum eo monstro conflictamini, et Dei causam strenue agitis, praesertim pl. Reu. Ta. Exc. quae inter primos jure meritoque numeratur. D. Reinbothi [note: De hac controuersia supra ad Epist.] maledicum stylum, quem adversus P. R. T. E. strinxit, boniomnes apud nos summopere detestantur, et damnosas eiusmodi [gap: Greek words] atque intestina certamina ab homine Theologo petulanter suscepta, etiam atque etiam aversantur. Precamur uobiscum ex animo, ut diuina benignitas tandem gregisuo halcyonia largiatur, et tantas clades clementer auertat. Est profecto [note: Tum temporis in Dania regnabat Fridericus III. de quo, cum adhuc Archi Episcopum Bremensem ageret, ita ad Richterum Gronouius, in Epistol. Sel. Richt. p. 227. Archi-Episcopatus noster Bremensis sub optimo Principe Regis Daniae filio Frederico nunc tandem revirescit. De cuius pietate, prudentia, clementia in subiectos miseros atque oppresissimos nihil potest dici, quod non eis minus.] quod nobis impense gratulamur de Rege optimo sapientissimo, Deique et
page 151, image: s151orthodoxae religionis [note: Fuisse Regem [gap: Greek words] amantissimum, et Syncretismo uehementer admodun infensum, uel unico hoc exemplo, constat, quod peculiari quodam mandato Holsatis, apudquos tum Regis obtinebat uices, necessitatem imposuerit, subscribendi Formulae Concordiae, cui inde a Pauli Eitzenii tempore nullus fuerat inter LL. SS. locus. Syncretismo autem nihil magis obest, quam Formula Concordiae, non diffitente id ipsum Io. Hornbeckio, qui in S. C. p. m. 689. Concor diae nostrae nihil adeo obiici posse uidetur: quam formosus liber Concordiae. Factum hoc est A. CIC IC C XLVII. Ipsa mandati uerba adduxi in Disquisit. Histor. de Form. Conc. num in Dania sit combusta p. 59.] amantissimo, nobis diuinitus dato, qui ea moderatione utitur in sua [gap: Greek words], ut syncretismum quidem, et religionum diuersarum colluuiem omni studio amoliatur; Sed tamen aegre patiatur acriores illas disputationes, et de rebus ad fidem pertinentibus contentiones, quibus multum carnis et humanorum affectuum immisceri solet, adeo, ut plus nocere ecclesiae, quam prodesse videantur, easque propterea
page 152, image: s152in regnis suis, quantum fieri poterit, declinari uelit. Quae mihi circa eam rem mens sit, nonnullis Germaniae Theologis per amicas literas pridem significaui, et publicis quoque documentis testatus sum. Illud uero etiam, si Deus uolet, pluribus propediem declarabitur, ubi occasio commodior tulerit. Sicut enim machinationes illae syncretisticae mihi semper suspectae et inuisae fuere, neque ullum alium, fructum nisi turbas in Ecclesia, simpliciorum plurimorum scandalum, et [gap: Greek words] ad Atheismum, inde exspectandum iudicaui; ita in ea sententia immotus in posterum per Dei gratiam, persistam, inque illa me vitam beato exitu clausurum spero.
Ad alterum gratissimae Epistolae tuae argumentum ut ueniam, de aere illo, quod Ciuis noster N. N. pl. Rev. T. Exc. debet, haud minus bona fide Ego iustissimam causam tuam egi, quam Collegae mei, Rector Magnis. et Dn Professores suum hac in re officium fecere. Ipse aliquoties ad me, uocaui hominem, monui, et acriter ursi, ut in re tam aequa
page 153, image: s153et liquida sine mora satisfaceret, memor beneficiorum acceptorum, et tot annorum patientiae, ne ingrati et perfidi hominis notam incurreret, neuegenti nostrae eam in exteris infamiae maculam inureret. Idem haud segnius fecere Rector et Senatus Academiae Regiae, sed nondum aliud ab eo impetrauimus quam excusationes de tardo nomine ob temporum difficultatem, et uarias familiae suae angustias, hactenus non ex puncto, simul amplam promissionem de solutione summae creditae certo praestanda ad diem XI. Junii proximum huius anni, qui est ordinarius solutionis terminus in hoc regno debitoribus praefixus. Quod solennis et apud nos receptus in eiusmodi causis processus requirebat, id ego tuo nomine dudum feci, et solutionem, publico instrumento per duos testes ipsi ad illum terminum praescripsi, quam etiam se certo praestiturum promisit, idque manu subscripta confirmauit. Quid hac in re actum sit in pl. R. T. E. gratiam, id ulterius docent literae responsoriae â nostra Academia ad Vestram inclutam redditae, et cum his meis
page 154, image: s154coniunctae, quibus etiam inclusae sunt literae ipsius N. N. ad pl. R. T. E. exaratae. Speramus eum, qui in caeteris homo non malae indolis est, sed tenuioris fortunae promissis suis sine fraude staturum. Quod si ille neglexerit, nec ego, nec Senatus Academicus nostro officio deerimus, sed secundum legum Academicarum rigorem et iura nostra, eum ut hominem malae fidei, ac ciuitate literaria indignum, coercebimus, et in omnibus causae tuae aequissimae ita uelificabimur, uti rei ipsius iustitia et nostrum officium postulant. Qua de re plur. Rev. T. Exc. securam esse iubemus.
Mitto iam per dictum Bibliopolam pl. R. T. Exc. chartacea quaedam munuscula, tenues qualescunque ingenii mei foetus, quos limatissimae tuae censurae submitto, obnixe rogans, ut pl. R. T. E. in primis materiam illam, quam de IURE REGIO pertractare coepi, iamque duos priores libros absolui, paulo accuratius expendere, et suum eruditissimum candidum ac exquisitissimum iudicium ea de re mecum communicare haud graue ducat. Quo beneficio nihil mihi exoptatus
page 155, image: s155accidere poterit, praesertim cum haud sciam hoc argumentum ab ullo nostrae Ecclesiae Theologorum hactenus ex professo esse pertractatum. Ne uero tempora tua pluribus morer, heic finio, et Iesum nostrum calidis votis precor, ut Te, Vir summe et de Ecclesia Christi optime merite, quam diutissime sospitem et incolumen seruet, in nominis sui gloriam, et maximum gregis sanguine suo acquisiti emolumentum. Dabam Hauniae ipsis Calendis Martii A. CIC IC C LXIV.
Plur. Rev. T. Exc. et Ampl. aetatem addictissimus Ioh. Wandalinus D.
m. m.
P. S. Concio funebris in obitum Reu. et Clar. Dn. Pfeiffii [note: De Daniele Pfeiffio vid. Erasmus Vindingius in Academ. Hauniens p. 436. sqq.] nostri p. m. edita, ab ipsius Vidua per dictum Bibliopolam pl. Rae. Tae. Exae. mittitur cum officiosa salute. Iterum vale quam rectissime.
page 156, image: s156
EPISTOLA XXII. D. JOH. WEINMANNI ad D. JOH. CONR. DANHAUERUM. Salutem â salutis fonte JESU perennantem precor animitus!
VIr plur. Reuerende, Amplissime et Excellentissime, Domine, Amice, Fautor et in Christo Frater unitissime, honoratissime; Nisi mihi â plurimis iam annis probe constaret de tuo candore, integritate et humanitate plane singulari, possem imo deberem unam atque alteram inducere excusationem praetermissi hactenus per semestre literarum officii. Verum nulla nunc opus esse puto; cum Vir DEI Excellentissime! una mecum sine dubio fatearis, ueram atque sinceram amicitiam non epistolarum niti frequentia seu multitudine, quam modo immensa quotidianarum occupationum moles, modo inualetudo, modo haec, modo alia crux domestica inhibet, sicut â singulis huc usque nimio plus apud me meosque factum: sed potius intimo tenerrimi amoris affectu, cuius constantis orbitam
page 157, image: s157fortiter premam, quam diu DEUS hos reget artus. Pro transmisso munere chartaceo [note: Est Panegyricus Uranius, oder himmlischer Loh-Spruch der Ehre I. Christi, über den XIX. Psalm Anno 1664. 4. Argentorati a Dannhauero ed.] in Psal. XIX. debitas ago gratias, alia commoda occasione et quidem si citius fieri non potest, nundinis uestris proxime uenturis remissurus [gap: Greek words], quod erunt notae Hackspanianae [note: Theodoricus Hackspanius Theologus erat ac Philologus Altorffinus, cuius vitam, abipso Weinmanno conscriptam, habemus apud Henn. Wittenium in Memor. Theol. Dec. X. p. 1292. ss. Notae Philologicae, quarum hic meminit, post eius demum obitum, obiit autem A. IC C IC C LIX. d. XIX. Ianuarii, prodiere. In his non raro sententias G. Calixti, quo usus quondam erat praeceptore, incrustauit. Abraamus Calouius, peculiari quadam Dissertatione, sententias et interpretationes Hackspanianas notauit.] in libros biblicos V. ac N. T. Multa in earum lectione deprehendes, quae seriam adhuc emendationem desiderant, sicut olim Beatus noster Mentzerus
page 158, image: s158[note: Idem fecit Menzerus in peculiari quadam epistola, ad Wideburgium A. CIC IC C XX. data, quam exhibet Hulsemannus in Praefat. ad Dialys. Apolog. ante Menzerum D. Caspar Pfaffradius in Praefatione ad Lutheri librum de seruo Arbitrio Calixtum ob sententiam, quam de puris naturalibus, sua in epitome, proposuerat, castigauit.] in suo Anti-Crocio, Disp. V. de Epitome Calixti monuit, cuius sectatores apud nos ac Nouatores nihilominus omnia, â quodam imprudente, ac parum intelligente hinc inde collecta, pro oraculis habent, et ab aliis haberi uolunt. Huius Epistolii exhibitor est Justus Joannes Schwenter L. L. Studiosus, nepos magni olim nostri Schwenteri, linguarum [note: Linguas non tantum, quae ad Orientem spectant, sed et scientias Mathematicas apud Altorffinos professus est.] Orientalium apud nos Professoris celebratissimi, utrique nostrum notissimi, dudum [gap: Greek words], cuius Parens Vir Reuerendus Dn. M. Johannes Daniel Schwenter, Pastor Oestadensis in Marchionatu Onolzbacensi uigilantissimus,
page 159, image: s159qui superiori mense hic praesens summopere rogauit, ut filium suum, hocce tempore in uestra Academia, studiorum continuandorum gratia, commorantem, de meliori nota Tibi insinuarem, nec spero, sed confido, nunquam pro ueteri amore erga B. Auum huic nepoti operae tuae defuturam diligentiam, si forte aliqua in re haec uel saltem consilium aliquod recuiritur. Quod beneficium huic iuueni exhibitum, DEO gratum, et Reipublicae, cui suo tempore eius seruient studia, salutare erit, nec ego permittam, Deo dante, requiri studium ulla in parte meum, si post hoc beneficium uel officium simile alteri tuo nomine mihi sit praestandum. Numerus studio sorum, praesertim post obitum nostrorum quondam Doctorum Ludwelli [note: Hunc Rittershusius in Epist. ad Richterum nominat extra aleam controuersiae seculi nostri doctissimum Iuris consultum.] et Kobii, [note: Iunxerat is egregie cum peritia iuris cognitionem rerum Philosophicarum. Vnde et Rittershusius aliquando ad Richterum Nos, inquiebat, nesciuimus sub hoc Philosopho talem latere ICtum. Quod Rittershusio ipse in memoriam reuocat Richterus, cui Kobius erat in amore, in Epistol. Select. p. 202. Professus namque erat Kobius Logicam iuxta ac Methaphysicam.] in
page 160, image: s160iuridica facultate, hodie apud nos exiguus, imo ferme nullus est. Dum superiores nostri de successoribus cogitant, quaerunt et consulunt, menses atque anni praetereunt, nec tamen habere ac uidere nos possumus nouos collegas, unde omnia in nostro lyceo hoc tempore ad ruinam uergere uidentur, nec quicquam audimus de syncretismo, sed tantum de censu Turcico, ab omnibus promiscue, ab Ecclesiae Ministris et Academiae Professoribus aeque, ac ab aliis soluendo. Deus largiatur meliora! Cuius protectioni Te, Vir Amplissime, cum tota familia commendo, et in Saluatore nostro optime prosperrime ac diutissime ualere iubeo. Dab. calamo properante Altdorphi Noric. d. 16. Augusti, anno partus Salutiferi 1664.
Plur. Rev. V. Amplit et Exc Amantiss. et colentissimus semper
Johannes Weinmann D. et h. t. Rector.
page 161, image: s161
EPISTOLA XXIII. JOSUAE SCHWARZII ad D. B. BEBELIUM. Admodum Reuerende, Excellentissime, atque Clarissime Vir, Domine, et Fautor plurimum colende et obseruande.
SUnt quidem literae, amoris causa ad amicos scriptae, amantis animi tesserae: iis tamen aliquando deficientibus, non semper deficit amor. Ego enim Te, Vir Excellentissime, propter uirtutem amaui, quae certa, et stabilis est. Stante ergo uirtute Tua, stabit et amor in Te meus, nominisque Tui obseruantia. Sed illa non stare modo, sed exstare etiam, atque eminere incipit. Excellentiae
page 162, image: s162istius documenta sunt cum honores illi, ad quos post discessum meum ascendisti, tum inprimis labores, et scripta, quae ex fastigio illo in publicum retulisti. Etenim legentibus illa ex Boebelio meros Danhaueros, Calouios, Hülsemannos, similesque minantur. Macte esto hac uirtute, o amicorum maxime! maximorumque iam Luminum defectus, in Ecclesia, age, et luce Tua supple! Scilicet, eximet Te uirtus Tua e caligine hac terrea, atque inter astra coeli illius noui multo collocabit lucidiorem. Ego miser adhuc humi serpo, idque Dantisci, ubi inuidia mihi exiguum illud uirtutis, quod illi ferre prae me uideor, in uitium, ac damnum uertit; adeo, ut, honoris loco, infamiam iam iam, exilia, et carceres deferat. Nimirum enim, cum paucis abhinc diebus, instinctu Grossii, [note: Historiam istius controuersiae, quam cum Grossio habuit, petere licet ex Discussione Calumniarum a Wildschutzio contra Pufendorffium ed. item ex Decad. Epistol. de Syncretismo, quas auctiores edidit Flensburgi sui decus, Vir Venerandus, Henricus Brukerus.] Pomeraniae Superintendentis,
page 163, image: s163(ut ex impositis his, Tecum communicandis, intelliges) Brandenburgus de scripto quodam meo reum me seditionis, atque criminis laesae maiestatis, ad Senatum Dantiscanum detulisset, capitisque mei traditionem ab eodem, inaudito exemplo, petiuisset; illi, qui hic ex officio causam meam dicere debuissent, Magistratum optimum, nescio, qua inducti impietate, in proditionem innocentissimi hominis sollicitare studuerunt. Adeo enim uero homo homini lupus, et homo homini Deus est. Nam Deos in Reu. Ministerio habui, Theologos primarios, et seniores, qui causam meam (nam qui mea causa potentes habent amicos) pro maximis concionibus dixerunt: in magistratu uero omnes fere Seniores, qui traditionem Principi non modo sponte sua denegarunt, sed me etiam, ut uidetur, in
page 164, image: s164maiorem iam, quam antea, gratiam ac fidem receperunt. Id quod cum maleuolos maxime pungat, adeo, ut iam iam etiam Patronis quibusdam meis illidere uelle uideantur, ego circa futurum uer, si dederit DEUS, istorum cedam inuidiae, Wittebergam iterum profugiturus. Nam inter tantas irarum ac muidiae procellas, ab omnibus iam Prussiae, Pomeraniae, et Marchiae portubus exclusus, et repulsus, quem propriorem nunc petam, non habeo, nisi hunc ipsum, qui in Saxonia est. Habent quidem et Sueci suos in Germania portus, sed Portuni, quod ipsorum edicta docent, Syncretistae sunt. His igitur me committere non audeo. Quapropter ii mihi posthac sint fideles Dii, qui Praeceptores fuerunt: quemque in disciplinam receperunt, recipiant etiam in patrocinium. Tu interim, Vir pl. Reuerende, vale! Nam plura de me, uel potius de Ecclesia, patria mea, leges in his, quas ad Vener. Patrem Tuum scripsi. Qui si me in calamitate hac mea responso suo dignari Tecum uellet, magno profecto mihi leuamento
page 165, image: s165esset. Perferendum ad me curabit, si quid dabitis, ille, qui Tibi has reddit. Iterum vale! Dabam Dantisci ad d. VI. Kal. Octobr. Ao. CIC IC C LXIV.
Admodum Reu. Exc. et Clarit. Tuae ad officia omnia deuinctissimus Josua Schwartz, Pom.
P. S. Etiam atque etiam ualere cupio Adm. Reuer. et Excell. Virum, Dn. D. Schallerum, illum magnum Fautorem meum; nec non admodum Reuer. et Excell. Dn. D. Faustium, Collegam Tuam. His igitur pl. Rev. Excell. Tua haud grauatim nomine meo plurimam salutem dicet.
page 166, image: s166
EPISTOLA XXIV. D. JOH. WEINMANNI ad D. JOH. CONR. DANHAUERUM, Salutem, amorem, preces et officia nunquam non paratissima.
SPero, Vir DEI Excellentissime, Domine, Amice et Frater in Christo honoratissime! Te literas meas, superiore mense Augusto exaratas, accepisse rectissime, quibus de meliori, quod dicitur, nota commendaui Professoris quondam apud nos celebratissimi, Dn. Schwenteri, dudum [gap: Greek words] nepotem, h. t. apud uos studiorum continuandorum gratia commorantem, si forte consiliis et officiis tuis opus habeat, ei pro re nata succurrere ne dedigneris. [gap: Greek words], quod promisi, hic mitto. Noui probe, Vir Excellentissime! si notas hasce Hackspanianas perlegeris, Te in quam plurimis locis alias longe meliores, ceu animaduersiones ac correctiones additurum. Academiae nostrae status adhuc est, sicut proxime eum pauxillis descripsi, nempe, satis miser, aerum
page 167, image: s167nosus et calamitosus. Indies quidem meliora speramus, sed deteriora sequuntur, dum novis, et ante hac nunquam auditis premimur oneribus, etiam civilibus. Qui nostri deberent esse defensores, fiunt desertores, unde Studiosorum numerus quotidie decrescit, praesertim postquam in iuridica facultate nondum possumus uidere collegas, qui iurisconsultis olim celeberrimis, Ludwello et Kobio, succedant. Vocarunt intra anni curriculum (quod Tibi in aurem) Superiores nostri, postquam nullus Prophetarum nostrarum in Patria satis gratus et acceptus uidetur, modo hunc, modo illum, modo tertium, quartum, quintum et sextum etiam celebrem Virum: sed ab omnibus tulerunt repulsam. Unde facile coniicere licet, eos necessitate compulsos tandem in uacantes stationes Professorias surrogaturos, quos hactenus contemptim praeterierunt. Quid hi facturi sint, docebit dies. Interim, Vir Excellentissime! Te cum Ecclesiola domestica sub umbra alarum Altissimi perbelle uiuere ac ualere precor animitus! Cursim inter occupationes
page 168, image: s168dab. Altdorphi, 17. Decembris anni paulatim exeuntis 1664. cuius decursum et noui introitum, ac successum Tibi, Tuisque salutarem prosperumque esse iubeat is qui sine annis uiuit in aeternitate nunquam terminanda.
Plur. Excell. T. omni fide et officio deditiss. Joh. Weinmann D. et h. t. Rector.
EPISTOLLA. XXV. D. TOBIAE WAGNERI ad JOH. CONR. DANHAUERUM. [gap: Greek words] Plur. Reu. et Excell. Vir Dn. Doct. Fautorque plurimum honorande.
DEnuo rediisse ad Eccl. nostrae gremium Dn. [note: Mich. Litsichius Argentorati CIC IC C LXVI. Commentationem edidit de DEO Vnigenoit.] Litsichium proselytum ex literis Dn. D. Speneri intellexi, qui addit; desiderare Ampliss. Vestrum atque inclytum Magistratum certiorem fieri, qualem se ille, cum Tübingae esset, gesserit,
page 169, image: s169et qua de causa discesserit a nobis ut cognito Viri ingenio statui possit, quomodosit habendus. Rem ergo nihil dissimulabo, ut se habet, aperiam.
Postquam egressus fuit ante quinquennium ex Monasterio proximum eius post Deum refugium erat ad Ottingensem Comitem, a quo commendatus fuit Serenissimo nostro Principi, cuius Serenitas, ut Proselytis siugulariter favet, eum recepit clementissime, et singulari mandato tractari iussit in Stipendio Tübingensi, ut tractari fuerunt [note: Vergerius relictis Pontificiorum castris, ad quae Lutherum aliquando uerbis reducere blandissimis conabatur, ad Lutheranos sese contulit. Colloquium, quod hic Witebergae cum Luthero habuit, fusius persequitur Petrus Suauis Polanus, in Histor. Conc. Frid. p. m. 121. Laurentius Surius in Comment. Rer. in orbe gest. ad a. 1567. p. 733. commemorat Varegerium sub mortem teterrimos ex halasse foetores, ac douis instar horrendos edidisse boatus, issque commotum esse Gablerum, ut a Lutheranis ad Pontificios deficeret. Quae Suriana esse, id est, putidissima mendacia, quibus ubique Surius indulget, non est, quod dubitemus.] Vergerius, Reihingius Wintherus. Hinc toto, quod hic Tubingae
page 170, image: s170transegit, tempore, etiam commensalis et consalinus meus erat: Tunc etiam iuxta Cancellariatum adhuc oneratus eram inspectione huius Stipendii, curis et sollicitudine occupatissima. Ingenium in ipso deprehendi solers, imprimis Theologiae scholasticae optime et solide gnarum; Ingolstadii sedit ad pedes Jesuitarum, imprimis Hunoldi uiri insigniter docti, et accurati. Hinc non iniucunda inter scyphos frugales mihi cum eo in tercessit conuersatio. Tandem Fasciculum Canonico Theologicum me praeside publice defendit. Opposuit etiam sua argumenta et collegis et mihi haud infrequenter publice, ita ut pro solerti ab omnibus, qui rem intelligunt, frierit habitus. Hinc imprimis amore meo non carnit: Foui hominem, ubi, ubi, potui. Inter alia et propterea, quia fucatum ingenium in eo non deprehendi, sed apertum, et interdum apertius, quam ei ob maleuolos profuit: Quam
page 171, image: s171ob causam eum aliquoties monui, ut parcius sententiam interdum edissereret. Imprimis inter Stipendiarios cum in Stipendio degeret non omnes facile perferre ac pati: Sunt isti non omnes adeo morati, ut suspiciant hoc hominum genus, quod a Papistis ad nos transit, ut suspici desiderat. Non carent proselyti etiam hanc ob causam nostrorum liuore, quia hi metuunt ne nidos Ecclesiasticos occupent, ad quos illi aspirant. Hinc inter hunc Litsichium et stipendiarios aliquot iterata iurgia, in quorum compositione mihi aliquoties fuit laborandum. Res eo tandem deuenit, ut ille aliquoties animum suum mihi aperuerit de abitu in Saxoniam, impetrata tamen uenia a Serenissimo, quod ei identidem dissuasi, remonstrato egestatis et desertionis hominum eventu, quem experturus sit, si manubrium gratiae serenissimi Principis ex manu dimiserit; donec uel tandem cum odia stipendiariorum adversus eum, etiam eorum, quorum parentes ei nocere poterant, quotidie in maius augerentur, ipsius sententiam de ualedicendo nobis sederat, ut
page 172, image: s172supplice libello, promissa gratiarum actione, ob accepta, dimissionem a Serenissimo Principe petierit, petitamque obtinuerit, cum uiatico, si recte meminero, uiguiti imperialium; ita, ut uere cum bona Serenissimi gratia abierit. Dolui, ipsum abiisse, ob dona, quae in eo deprehendi egregia, quibus Juuentutem in egregio aliquo Collegio aut Gymnasio informare posset; Nec dubito, ipsum, si piam haberet coniugem (de suspecta conuersatione nihil potui experiri) et in oeconomia uersaretur, eum etiam fore Ecclesiae ministrum non contemnendum. Hoc unum, quod imbecillitatem interpretor, in eo obseruaui, quod non nihil de crista cerebri participat, qua sciunt docti, se esse doctos: inde etiam opinioni praeconceptae interdum pressius inhaeret, et sua non nihil admiratur. Sed quotusquisque nostrum est, qui nostros manes non patimur.
Haec sunt, quae in hoc Litsichio, donec nobiscum erat, quantum quidem hebetes mei oculi eius ingenium et mores penetrare potuerunt, obseruaui. Gaudeo eum ad nos esse regressum; quo
page 173, image: s173nomine ei gratulor, cum hac conditione, ut ob reditum ad ollas AEgypti ex animo doleat, et maneat nunc constanter, qualem se denno profitetur. Mitto libellum Fasciculi, quem apud nos publice defendit sub meo praesidio. Spero, illum, qui hactenus tanquam pila fortunae in aere fuit uersatus, nouissima sua tentatioue plures deposnisse infirmitates, quas prius forsan pro uirtutibus habuit, quia, ut est apud prophetam, uexatio dat intellectum, quo nomine eum Excell. T. et inclyto uestro Magistratui de optima nota et in meliori forcommendo. In eo sumus Tubingae et etiam Stutgardiae, ut Ecclesiae mox aperiamus, quid de consociatione Reformatorum cum Augustanae Confessionis Theologis statuamus. Approbatus est liber [note: Est Inquisitio in Acta Henticorum, liber multo studio, nec minori accuratione conscriptus. Prodiit. A CIC IC C LVI. 4. Occasione dederat Colloquium Casselanum, A. CIC IC C LXI. habitum, in quo Rhintelemus Petrus Musaeus, et Io. Henichius Marpurgicis, Sebastiano Curtio, et Io. Heinio fraternitatis dextram dederunt. Quod maximopere reliqui indignati sunt Theologi, eamque ob causam Rhintelensium sese apposuerut conatibus Witebergenses, Christianus Chemnitius, Iacobus Tenzelius, alii. Reformatis contra hoc colloquium maxime est probatum, quod scripta testantar et epistolae Mosis Amyraldi, Sam. Maresii, Io. Hornbeckii, aliorum, quibus addendus est Sam. Strimesius, in Ingenua in Controu. Protest. Inquis. p. 90. seqq. Interim Inquisitionem hanc Wagnerianum Io. Henr. Hottingerus in Disputatione quadam Synodali uelli care conatus est.] etiam a Stutgardianis Theologis,
page 174, image: s174quem hoc anno iussu Serenissimi scripsi, contra hanc nouissimam tentationem nostrae Ecclaesiae; propediem sub prelo labor sudare incipiet: Aperto ore edisserimus, quid de Rintelensium, Marpurgensium, D. Curtii, [note: Hic A. CICIC CLXIV. edidit Dissertationem Theologicam de fundamento Salutis et Articulis Fundamentalibus. Cui subiuncta est Breuis ac solida, ut titulus habet, ostensio, quod Reformatorum doctrina non euertat fidei fundamentum, et quod illa ab Euangelicis Lutheranis iure ac ei tra damnationem simul propriae causae tanquam haeretica haberi atque condemnari nequeat.] Maresii
page 175, image: s175[note: De huius conatibus Henoticis uideri potest Abraamus Calouius in Praefat. ad A. C. p. 35. rei non in pecul. quam contra Maresium habuit, Disputatione.] Hottingeri, Duraei, Melletti [note: Ioannes Meletus, Orona-Berna-Heluetius, Sant-Marianus in Alsatia Reformatae Ecclesiae Pastor, fidus Duraei [gap: Greek words]. Edidit A. CIC IC C LXI. Concordiae inter Euangelicos curandae, ac procurandae Medium Nouum. Sequebatur A. CIC IC C LXII. Ioannis Duraei et Ioannis Melleti in Concordia Ecclesiastica [gap: Greek words] Propemticum Irenicum, continens breuem Informationem de uero scopo et mediis Irenicis. Quod Propempticum, a Seldio examinatum, Anno CIC IC C LXIV. excepit Syndromus Irenicus.] somniis statuamus, ut sperem, etiam Vram Excellentiam nihil desideraturam esse in nostro calcula, quem orthodoxis Theologis adiicimus. Prosint Exce.
page 176, image: s176Vrae acidulae, quas, ut inaudio, bibit. Prosint, inquam, in Nestoris annos. Script. 27. Iulii A. 1665.
Exc. Vrae addictiss. Tobias Wagner D. Cancell. Vniuers. Tub.
EPISTOLA XXVI. D. E. VEIEL ad D. I. C. DANHAUERUM. Vir Maxime Reuerende, Amplissime, atque Excellentissime, Domine, Patrone, Praeceptor et in CHRISTO Pater summopere uenerande etc.
ACcepi ante hoc octiduum, pro declaratione insignis amoris et beneuolentiae, obicem et illicem Tuum; Librum [gap: Greek words], Dannhauero dignissimum. Omnia [gap: Greek words] accuratione exquisitissima. Quemadmodum uero de constantia favoris plurimum laetor, et gratias quantum possum amplas refundo; ita id sedulo etiam cogito,
page 177, image: s177qua ratione contestari queam, donum Ampl. T. homini, minime ingrato, tributum fuisse. Audio, Duraeum [note: Jo. Duraeus, inde ab Anno CIC IC C LII. Consilia sua Henotica cum Theologis Argentinensibus, sigillatim Jo. Conrado Danhauero, et Balthasare Bebelio, communicavit. Horum vero tandem partes suas Jo. Conr. Danhauerus, cum Duraeus nihil, quod ad rem faciebat magnopere, afferret, Anno CIC IC LXIV. edidit. Nuncium nuncio Britannico Jo. Duraeo missum a Jo. Conr. Danhauero, cui accessit Hypomnema Apologeticum B. Bebelii. Quo nuncio accepto, ita efferbuit Duraeus, ut Appellationem ad Tribunal Jesu Christi, supremi Judicis, Domini nostri, adversus accusationes et condemnationes Nuncii, emissi in vulgus a J. C. Danhauero, conscriberet. Sed tantum abest, ut hac territus Appellatione fuerit Danhauerus, ut edita, eodem anno, CIC IC C LXVI. Repulsa Appellationis, ejus vanitatem ostenderit.] appellationem ad supremum Judicis tribunal publicasse. Hic nos, per DEI gratiam, quieti vivimus. Destitit enim iste homo nos amplius lacessere per suos
page 178, image: s178emissarios. Inter alia vero bona, quibus nos divina prosequitur dementia, id neutiquam postremum est, quod omnes, quotquot sacro officio fungimur, in summa nunc vivimus animorum concordia. Adeo illud Ampl. Magistratus consilium et decretum, quod animorum alienationem commoturum esse non nullis visum fuerat, eventu fuit saluberrimum. Restitui, hoc autumnali tempore, coepta est visitatio, per XL. fere annos intermissa, cui, praeter Ampp. incluti Senatus delegatos, et Ven. Dn. Seniorem, Wolleibium, ego quoque adhibitus fui. Negotium, DEO sit laus, fructu egregio non caruit. Defensionem anti-Allatianam absolvi [gap: Greek words]. Male habetur adversarius, ad quem refutandum scriptis, sat multis, et in Germania haud multum visis, instructus, accessi. Si
page 179, image: s179quid boni praestiterim, TIBI, Vir Meritissime, secundum DEUM, illud praecipue debetur. Atque sic DEUS O. M. venerandos canos Tuos Bono Ecclesiae universae, ex voto meo, sero, sero admodum, decidere patiatur.
Scr. Ulmae A. 1665. d. 16. Nov.
Maxime Rev. et Ampl. T. Dign. atque Excell.
filiali observantia addictiss. E. Veiel, D.
Vener. et Ampp. Dnn. Colleg. et Praecept., inprimis Excell. Dn. Promot. meo, D. Bebelio, omnem promitto observantiam et salutem precor.
page 180, image: s180
EPISTOLA XXVII. EIUSDEM AD D. JO. CONR. DANHAUERUM. Vir Maxime Reverende, Amplissime, atque Excellentissime, Domine, Patrone, Praeceptor et in Christo Pater, summopere observande etc.
GRatias, dudum debitas, pro transmisso, contra ardelionem, Duraeum, [note: Erit procul dubio Repulsa Appellationis illius, quae, hoc anno, ut supra monitum, prodiit.] libro exasciatissimo, nunc persolvo, citius id quidem praestitissem, nisi occasio et tempus me defecisset. Per multas enim septimanas interfui, una cum Ven. Dn. Seniore meo, Visitationi examinique generali, in quo omnium et singulorum, a minimo ad senes usque, profectus, in fide et religione orthodoxa, explorare, rudiores breviter informare, et Pastores probare jussi
page 181, image: s181fueramus, quod negotium feliciter, et non sine ingenti fructu, tandem finitum est. Interim in vestram concessit Urbem et Academiam Ministerii nostri Reverendi Antistitis filius optimus. Judicavit igitur conjunctissimus mihi Dn. Collega, meam quoque commendationem aliquo ap. Tuam Ampl. reputatum iri loco, quam denegare Viro, optime merenti, et Filio probissimo, religioni mihi foret. Rogo itaque, quam possum observantissime, ut T. M. R. Ampl. juvenem, summa animi modestia, diligentia insigni, et probitate, praestantissimum, in clientelam et patrocinium suscipere velit. Ego me, illius, et Venerandi parentis loco, substituam debitorem, neque ipse juvenis tanti Fautoris et Praeceptoris parvi reputabit benevolentiam, vel eadem se indignum praestabit, adeo ipsius indoles omnia bona minatur. Denuo autem Tibi, Vir de me Meritissime, cum summa animi exultatione scribo, me cum saepius laudato Domino Wolleibio, caeterisque Dnn. Collegis, in summa animorum, seu sententiarum,
page 182, image: s182concordia vivere, et omnes officiis mutuis certare, quae res civitatem nostram mirifice exhilarat. Accepisti autem praeterea, Praeceptor Optime, sine dubio meum Tractatum Anti-Allatianum. [note: Inscribitur defensio Exercitationis Historico-Theologicae, de Ecclesia Graecanica hodierna, de qua supra ad Epist. XVIII.] Quod si vel T. PL. R. Excell. vel CLD. D. Bebelio, aliquid in eo placuerit, plurimum de judicio vestro mihi gratularer, neque tamen minores a me reportabitis gratias, si de hallucinationibus me, pro summa vestra in me benevolentia, monueritis, et quid porro faciendum, significaveritis. Interim Allatius novum emisit opus, nimirum exercitationes [note: Syropulus, unus ex Crucigeris, quorum dignitas, in Ecclesia Constantinopolitana, habetur magna, lingua Graeca Historiam conscripserat Concilii Florentini, Sec. XV., Graecos inter et Latinos, de illis doctrinae capitibus, quae utramque Ecclesiam, orientalem nempe, et occidentalem, maxime scindebant, habiti. Hanc a Vossio, qui eam in Bibliotheca Regia Parisiensi descripserat, sibi communicatam, primus edidit Rob. Creygthonus, Regis Angliae Capellanus. Sed enim cum Allatius in Historia non tantum, sed et Praefatione, ac Notis, ab Interprete adjectis, multa inveniret, qui Latinorum causae minus favebant, suarum esse, duxit, partium, calamum in Creygthonum stringere.] in Rob. Creygthoni, interpretis Syropuli, versionem,
page 183, image: s183notas, et apparatum, quod ex Italia nuper admodum accepi. Plura adhuc de Concilio isto minatur senex Graeculus. Non sine magno cordolio quotidie percipimus, quas factio Syncretistarum, in ditionibus Brandeburgicis, excitet tragoedias, novas autem videtur etiam minari temeritas Sauberti, [note: Joannes Saubertus, Philologus t. t. ad Elmum, jussu Principis Augusti, novam tum adornabat Bibliorum Versionem, eandemque Germanicam. Per fecit etiam ad cap. XVII. libri I. Samuelis, in quo, interveniente morte Augusti, substitit. Exempla vero omnia, quotquot impressa tum erant, in Bibliotheca sunt abscondita. Pleniorem hujus Versionis historiam dedit Venerandus Vir, Christ. Frider. Boernerus, ad Bibliothecam Sacram Jac. le Long. P. II. pag. 219. sqq. qui etiam, speciminis loco, caput IV. Geneseos integrum exhibet. Addi meretur Celeberrimi G. G. Zeltneri Dissert. Theologica, de Novis Bibliorum Versionibus Germanicis, non temere vulgandis, in cujus Appendice judicium, quod de Versione Saubertiana Abraamus Calovius tulit, legi potest.] novam Bibliorum versionem adornaturi, quem nuper suus defendit
page 184, image: s184socer, Conringius. Deus misereatur et succurrat naviculae suae, et TE, merentissime Theologe, et columen Ecclesiae, nobis porro diu sospitet, conservetque.
Scr. Ulmae d. 24. Aug. A. 1666.
Max. Rever. Excell. observantiss.
Elias Veiel, D.
page 185, image: s185
EPISTOLA XXVIII. D. PHILIPPI JACOBI SPENERI ad BALTHAS. BEBELIUM. Vir plurimum Reverende, Amplissime et Excellentissime, Domine, Fautor, Amice et in CHRISTO Frater Honoratissime.
NOn tristior nobis Argentina nuncius venire poterat, quam, qui Tuis, et soceri mei, literis mortem luctuosissimam Viri, tam bene de universa Ecclesia, ut jam privata nomina non memorem, meriti, indicavit. Casus est non vobis tantum, sed toti Evangelico populo, gravis. Pridem in arctum coivit numerus veteranorum Theologorum, nunc eum, quem totius collegii Decanum appellitandum fuisse, existimo, sepelivistis. Avertat omen Deus Opt. Max., cujus judicia in nos justissima sunt, ne, quod saepe contigit, praeclariviri mors Ecclesiae clades ampliores, vel Augustini, quando cum illo nostrum non injuria contulistis, dormitio Hipponi Vandalos portendat. Idem clementissimus regni sui Rex sarciat jacturam
page 186, image: s186pro sua sapientia, et spiritum Eliae, in Elisaeos transfusum, augeat, suorum bono. Opera affecta eum reliquisse, etiam est, quod doleamus. Verum non dubito, pleraque jam in schedas conjecta, Tua, dignissime laborum illorum successor, opera digestum et absolutum iri. Conscientiariam Theologiam et Decalogica meletemata imprimis profutura sunt, uti tam diu etiam expectata. Vidi etiam, in Programmate Hodomoriae Photinianae et Arminianae fieri mentionem, quas qui edet, sibi multos obstringet. Vivet certe vir non in illa tantum aeternitate, sed hic etiam, si vitae hujus conditio nunc illud permitteret, immortalitate dignus, ad finem usque seculi, in scriptis et rerum gestarum, apud eos, qui merita novere, felici memoria, nec animis excidet, nisi cum omnia. Scazon [note:
Dignus est, qui hic pariter legatur Scazon.
Adrepe Rheni margini mei, Scazon,
et ad Trebocos Jacrymis viam signa
qua claudicabis, cespitemque, qui nostri
ibi tegit parentis ossa communis,
large fluenti per genas riga rivo.
Nec est, ut erres, namque cespes in toto,
quo tot virorum conditur cinis, solus
agro eminet: dum non humus quidem aggesta,
nec marmor, aut vanum superstitum luxus
Solamen ornat conditorium clari
Antistitis: Sed ex eo bonae exhalat
indesinenter memoriae, tot in sacrum
ineritis gregem scientiaeque perfectae,
quam vita fert humana, gloria fragrans
odor, vetatque, dum ferit viatoris
nares, eum, cujus sit urna, nescire.
Sed fonte cum demum ille rivus exhausto
deficiet oculis, voxque laudibus veris
depraedicandis fessa gemitibus cedet
locum, tabellam appende debiti luctus,
in morte nostri patris indicem aeternam.
Hic qui cubat, columna dogmatis sacri
praeclara, veritatis hostium terror,
fortisque miles pro DEI fuit causa,
nec praeliis molestiisque, quae secum
semper trahunt haec bella sancta, lassatus
unquam, vel hosti turpiter dedit terga.
Tandem a supremo jussus Imperatore
Excedere acie, fossa in hac reclinavit
ad temporis requiem brevissimi membra.
Decretus in coelo triumphus, ad primum
Tubae propinquae (vox amica) clangorem,
statim sequetur, pluriumque palmarum
Solenniter suprema victor intrabit
palatia. Interim trophaea, devictae
Romae et Genevae gloriosa, tot libri,
veri potentes vendices, Dei in sacra
Suspensa fulgent aede, nec, quoad recti
superant amantes, nominis, ferent, unquam
oblivionem obrepere hujus ingratam.
Publicam vocem facit suam,
cum desideratissimi Praeceptoris, cui,
privuto etiam nomine, non parum se obstrictum
publice profitetur, mortem, toti Ecclesiae
(utinam vero huic post Eliam sublatum alios
Elisaeos sufficiat DEUS OPT. MAX.) lugubrem,Deplorat Francofurti ad Maen.
Philippus Jacobus Spenerus, SS. Th. D. et Minist. Francof. Senior.
] meus ad tumulum
page 187, image: s187properat, de quo pro lubitu statues. Esto saltem hoc, cum aliud negatum
page 188, image: s188sit, in Praeceptorem pietatis extremum testimonium. Quod nostrae civitatis statum attinet, haud dubito, per convictores subinde, quae scire operae pretium est, referri, neque pluribus illa, ne molestus sim, repeto. D. Sprengerus exscriptis, in quibus non pauci judicium saepe desiderant, notus, nuper ad Romanam Ecclesiam transiit. Levis hominis hujus jactura nobis est. Nam, nisi quod apud nos natus, cetera Evangelici non habebat. Sed et apud adversarios vix melius se geret, si ex priori vita augurari licet. In ejus solenni revocatione concionem habuit D. Breving, typis nunc excusam, in qua non tantum concionem meam, hac in urbe primum habitam, ita citat, ut ineptus homo, me aliquid adversariis primum
page 189, image: s189largitum esse, credat. Qui enim, explicans locum Rom. I, 16., Evangelio, uti scriptum illud est, et, videlicet juxta scripti regulam, in sacris sermonibus e suggestu praedicatur, efficaciam salutis attribui, imperito huic visus sum traditionibus, non scriptis, sed viva praedicantium voce propagatis, attribuisse infallibilem autoritatem, (quod nulla fidicula ex meis verbis extorquebunt.) Verum etiam Te, et jam beatum nostrum Praeceptorem, exemplo producit, quod disputationibus adversus Duraeum nihil ad veritatem profectum sit. Sed non ille homo est, cum quo componi et in arenam descendere [gap: Greek words] sit. Non plura cumulo, quam ut optime Te, Deo sospitante et benedicente, ualere ex animo precer. Scrib. Francof. 16. Nov. 1666.
Plur. Rever. Excellent. studiosissimus, addictissimus
Philippus Jacobus Spenerus, D. et Sen. Min. Francof.
P. S. Reverend, et Excellentiss. Dnos Collegas, pio cum voto, obsequiorum meorum, si Te interprete uti liceat, certos fieri, rogo.
page 190, image: s190
EPISTOLA XXIX. DAVIDIS ANCILLONII ad BALTH. BEBELIVM. Reverendissime atque praestantissime Vir, Fautor mihi plurimum colende! Salutem et officia!
ILlustrius est nomen tuum, quam ut mihi sit ignotum, orbis literatus, quem tuis operibus ditas, eximiae tuae eruditionis nequit esse ignarus. Hic me multum debere et Excellentissimo vestro Berneggero, ultro profiteor, qui effecit, ut me non nescires. Quod se tibi probaverit Sorbonista, Launojus, gaudeo, popularibus erroribus liberatus est Launojus, et alios illis erroribus liberare conatur, vix ullum curat edendum librum, quin omnia exemplaria, statim atque exstant, occupent et abstrahant Lojolitae, ea celeritate, ut et rarius deinde, et carius prostent. Habes penes me D. Launoji [note: Indicem scriptorum, a Jo. Launojo confectorum, contexuit celeberrimus J. A. Fabricius in Praefatione, quam Jo. Mabillonii Itineri Germanico, et Jo. Launoii, de Scholis celebribus, a Carolo M. instauratis, libro praemisit.] dissertationem,
page 191, image: s191de varia Aristotelis fortuna, dissertationem, de Simonis Stochii viso, dissertationes duas, quarum una est, de veteri ciborum delectu, altera est, pauperibus potius esse dandum, quam Ecclesiis, dissertationes duas, de auctore vitae Sancti Mauritii et de Renati Andegavensis historia, dissertationem, de vero autore professionis fidei, quae Pelagio, Hieronymo, Augustino, vulgo tribui solet, disquisitionem disquisitionis de Magdalena Massiliensi advena, discussionem, de duobus Dionysiis, dissertationem, de autore libri, de imitatione Christi. Si quo, ex his tractatibus, tibi sit opus ad conficiendam vel perficiendam operis alicujus designationem, tuus, o Vir magne, quid optes, explorare labor, mihi jussa capessere fas est, et tractatum curare ad te perferendum. Ita se res habet, ut dicis, antiquitatem sine intermissione ostentant, de antiquitate assiduo gloriantur Pontificii, sed quotidie antiquitatis laruam Pontificiis detrahunt Protestantes. Non te latent Dallaei nostri accuratissima scripta, non te fugit, Claudium nostrum scripto effecisse Gallico, ut nullus in
page 192, image: s192posterum sit dubitandi locus, Paschasium, Corbejensem monachum, noni seculi hominem, fuisse Patrem dogmatis de transsubstantiatione, et patronum illius fuisse novitii dogmatis. Deum veneror, quod Luthero, cujus laus est in Evangelio, peromnes Ecclesias, te succenturiarit, qui tanti herois sequereris vestigia, et cum magno tum applausu, tum fructu excipietur tuum volumen, ubi prodierit. Ne vero te fallat opinio, quam concepisti, me aliquid Launojo additurum. En corollarium Franciscus Bosquetus, praetor Norbonensis Tomo primo historiae Gallicanae Ecclesiae, primatibus ejusdem Ecclesiae dicato L. 1. p. 64. asserit, incertum esse, quibus annis venerint, aut a quibus legationem acceperint primi Gallicanae historiae institutores, et L. 2. p. 65. dicit, se emissum ex antiquitatis incertae, primi seculi nimirum, tenebris. Ceterum, nec bibliotheca mea, nec officia mea, tibi deerunt. Eruditorum nostrorum amicitiam tibi facile conciliabit Eruditionis similitudo. Vale et fave Tuae Rever. Dignitatis justo aestimatori, et tibi ad officia paratissimo, Davidi Ancillon,
page 193, image: s193in Ecclesia Reformata Metensi verbi divini Ministro.
Scribebam Metiae anno, 1668. die 22. Decembris.
EPISTOLA XXX. JO. CONR. DURRII ad BALTH. BEBELIUM. Perquam Reverende, Amplissime et Excellentissime Dn. Doctor, Domine et Fautor multo honoratissime.
QVem ego, a plusculis annis, in deliciis habui M. Müllerum, h. t. Alumnorum Noricorum Inspectorem, eum nunc majore pretio aestimo, vel eo imprimis nomine, quod primus mihi fores aperuerit ad tuam amicitiam, quam nuper luculentis muneribus mihi declarasti. Venerabar Te, Vir Excellentissime, hactenus tacito cultu, subinde excubans ad occasionem, qua, fusis habenis, meum tibi affectum et cultum palam declarare possem. Equidem multi jam anni sunt, cum ego, inter alia [gap: Greek words], scriptorum tuorum limatissimorum possessione fruerer: nunc amoeniore utique jucunditate pascent animum, ubi subierit recordatio, ab ipso
page 194, image: s194Autore muneri esse missa. Pro aliis mirifice me affecit erudita dissertatio de Scepticismo [note: Hanc Dissertationem Bebelio Praeside, Gabriel habuit Wedderkoph, quam et Morhoffius laudat.], eoque sacro et profano, cujus illius consideratio, ante hoc biennium, mihi materiam suppeditavit orationis panegyricae, quae cum deposceretur a Nobil. Proceribus nostris ad subeundum periculum lucis publicae et eo fere ipso tempore offerretur mihi visenda dicta disputatio, ego omnibus viribus laboravi, ut mea vel in nonum premeretur annum, vel aeternis damnaretur tenebris. Qui me intimius norint, judicium facient, me, ex animi sententia, haec talia scribere, nec palpum obtrudere, et efficiam aliquando, ut reapse experiaris, Vir Excellentissime, si visum fuerit porro, me in numero amicorum tuorum habere, me odisse illos, ceu claustra Erebi, quicunque loquuntur
Ore aliud, tacitoque aliud sub pectore condunt.
Parem candorem a Te sperare me, facit laudatus Müllerus noster, praesertim,
page 195, image: s195cum referret juvenis cujusdam conatus, qui, cum minus ad ejus palatum esset mea de haereticis, vel potius hae reseos ratione formali, sententia, et, ad eam oppugnandam, tuo uteretur praesidio, monitus fuerit, ut, adversus praeposterum seculi nostri morem, temperaret sibi ab aculeatis, minusque nos Christianos decentibus, cavillationibus, quibus non nunquam amplius, quam par est, indulgeri, quivis pie prudentum non ingemiscat. Ego ut saltem tribus quatuorve lineis declarem sententiam Tibi meam, scripsi, cum vocabulum haereseos sit [gap: Greek words], non posse aequaliter tribui iis, qui summa fidei mysteria, quae sunt Trinitatis et Incarnationis, negatum eunt, et alteris, qui cum ista admittant, in aliis Christianae doctrinae articulis enormiter errant. Hoc ita more Academico disputari posse, putavi, quod nec S. Augustinus determinare rationem formalem haereseos fuerit ausus, et ex nostratibus G. Mylius, Meisnerus, Stegmannus, judicium de illa difficillimum sibi, existimaverint, esse. Quin et illud addid, non
page 196, image: s196nisi ex falsa hypothesi [note: Haec gratis dicantur. Legantur modo scripta nostrotium, in quibus illud argumentum est explicatum] Scholasticorum et Pontificiorum, ad nos derivatam esse sententiam, qua asseritur, ad rationem formalem haereseos pertinere pertinaciam, quae opinio, fateor, jam a multis annis fuit mihi suspecta. Liceat ergo dicere mihi, cum S. Augustino, L. I de Trinit. c. 3. Quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum, ubi haesitat, quaerat mecum, ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me, ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul carit atis viam, tendentes ad eum, de quo dictum est: Quaerite faciem ejus semper. Ignosce, Vir Amplissime, confidentius, et spe ulterius persequendae amicitiae, disserenti, et meliora candide suggere, ac demum ex animo uale. Scrib. Altdorffi d. 14. Mart. 1669.
Adm. Rev. Exc. T. observantiss. Joh. Conradus Dürrius S. Theol. et Phil. PP.
P. S. Paucas et minus limatas praesentes disputatiunculas, opto, aequi bonique consulas. Nam et Diomedis et Glauci permutatio apud Homerum celebratur.
page 197, image: s197
EPISTOLA XXXI. TOBIAE WAGNERI ad BALTH. BEBELIUM. Salutem a fonte salutis JESU CHRISTO! Plurimum Reverende et Excellentissime Vir,
TAntum non sine rubore ad amantissimas literas Excell. Vestrae respondeo, ob dilationem fere semestralem, qui, lethen bibisse, videri possum, quia tantum non ingratus, tanto tempore, non respondi, simul atque iterum, ob occupationes, et gravem crucem domesticam, factum est, ut tabellarius ordinarius Argentoratum abiverit, quem abiturum putaram. Crux mea domestica est hydrops dilectissimae conjugis quo, XLVI. annos integros, fidissima mea contoralis correpta fuit, et, praeter [gap: Greek words] beatam, nihil spei habet, qua liberetur ab onere, a Deo imposito. Interim Patientia, et, quae in tam tristi casu omne punctum ferunt, piae ad Deum preces. Studiosum! (ut ad rem veniam) quod concernit, qui, cum salute, Exc. Vestrae indicavit, me desiderare ejus Antiquitates Ecclesiasticas, non possum recordari,
page 198, image: s198quisnam ille sit, cui talia in mandatis dederim. Quod ad salutem attinet, non repugnem, me non nemini abiturienti ad vos, quisquis mortalium ille sit, eam in mandatis, ad expediendam, dedisse, quod autem ad opus Ecclesiasticum, impudens essem, si tale quid a quoquam flagitarem, quod, ut liberum, sic pretiosum est. Sed gratis datum gratis non accipiam, compensaturus munus munere, si non aequali, saltem, qualiquali. Neque enim ausim jactare, calamum meum, cum calamo accuratissimo, solertissimo, qua hoc opus scriptum est, et continuari amat, esse comparandum. Sancte affirmo, me auribus nihil dare, et abstinere a palpo. Eo pretiosius hoc opus aestimo, quo accuratius antiquitatem antiquitatis inexpertis exhibet, ut, si cui copiam voluminum antiquitatis possidere non est datum, huic operi tuto fidere possit, quod inquisitione in aliquot allegata mihi jam constat. Dici non potest, quam odiosam dicam Jesuita, [note: Christophorus Besoldus, Academiae Tubingensis Professor, desertis Lutheranorum sacris, peculiari libro, pro more Apostatarum, suae defectionis causas exposuerat. Quem librum cum censura notaree Tobias Wagnerus, Theologus Würtembergicus, vindicias pro Besoldo dare conatus est Henricus Wagnereckius, Loiolita. Sed huic Anna CIC IC C XLVII. respondit Wagnerus in Evangelica Theologia Patrum, in qua mascule a Loiolitae insultibus sese defendit. Wagneri contra Besoldum librum Jac. laudat Thomasius, in Origin. Histor. Philos. et Eccl. ad §. 55. cui Wagnerus excellens dicitur Theologus.] Wagnere, jam ante XX. annos
page 199, image: s199mihi in vindicando Besoldo scripserit, incusando me, quasi effrons falsator Conciliorum et Patrum fuissem, quem vero in Evangelica mea Theologia Patrum ad ruborem adegi, qui labor, ob inquisitionem in allegata, magno sudore constitit, sed et valde fuisset imminutus, si in resutatione hujus Antagonistae tam commodo cortice Antiquitatum Ecclesiasticarum natare non potuissem. Gratias ergo habeo denuo magnas pro hoc libro, meo aere reliquas partes, quae sequentur, comparaturus, sed et compenset Deus, quam Exc. Vestra mihi dedit.
Sed qui possum hac mea penna tam tarde aperire sollicitudinem, quam pro honoratissimo nostro Domino Doct. Schmidio, juxta crucem meam domesticam,
page 200, image: s200animo concepi. Decendium jam est, cum noster Bibliopola, Cotta, ex nundinis Francofurtensibus mihi, per suum ministrum, offerret honoratissimi Theologi JOBUM, sed sine literis, addito tamen, ipsum, apoplexia tactum, male habere, affectu tamen remisso, ut valetudine in melius vertente. Sane, juxta gemitus, oculis non licuit esse sIC Cis, hoc tam tristi nuncio percepto. Continuo id nuncium scripsi Augustam Vindelicorum, [note: Anno CIC IC C LXIX. Augustae Vindelicorum mota est de sanctificando Sabbatho controversia. Autor ejus Baierus erat, verbi diuinioris, in illa urbe, minister, qui, tanto quidem rigore, Sabbathum, dicebat, colendum, ut omnes nundinationes, quae inde a longo tempore ibidem certo instituebantur tempore, quam acerrime damnaret. Ad hanc dirimendam evocati sunt Tobias Wagnerus, et Sebastianus Schmidias, ille ex Tubingensi, hic ex Argentoratensi Academia.] unde propediem mittentur acta Argentoratum, quorum pars et ipsa juxta me magna est, ad ea recolligenda, judicanda et expedienda. O si Virorum honoratissimus valeret, ut par esset, accuratissimo, quo valet, judicio transmissis legendis, expendendisque! Dici non
page 201, image: s201potest, quam odiosissime [note: Scilicet D. Jo. Adamus Osiander, et Jo. Conradus Zellerus, Theologi Würtembergici, minus probabant sententiam, secundum quam Wagnerus et Schmidius de lite ista judicoverunt. Quid? quod Osiander latine, Zellerus germanice, eandem, trienuio post, perstringerent. Hinc Schmidius peculiari scripto suam adstruere sententiam voluis. Quod tamen nunquam in lucem prodiit, propter ea, quod quidam aulae Würtembergicae minister, qui tum, negotiorum causa, Argentorati fuerat, omni asseveratione affirmabat, non habuisse Wurtembergicos animum Schmidio sese opponendi, eamque ob causam fieri non posse, quin, eundem injuriarum sint postulaturi, siquidem sui tenax futurus sit propositi. Interim Fechtius, [gap: Greek words], peculiari Exercitatione, Scheditasmatibus deinceps illata, pro Wagneri juxta ac Schmidii sententia propugnavit. Quae fusius ipse exponit in Praefatione, Dorschaei, in IV, Evangelistas, Commentario praemissa.] exagitemur ipsi, et ego, ob fidelissimas et conscientiosissimas nostras actiones, quas Augustae expedivimus. Veneror Deum, ut dignissimo Viro et corporis et animi vires sufficiat, huic actioni sufficientes, de qua, quia Excell. Vestra, ab ipsamet etiam, audiet, nolim addere plura, hoc uno addito, si communicabit is cum Excell. Vestra, summam rerum, ut puto, eam communicatumiri, ut argumenta, quibus ex Scriptura, ex Augustana Confessione, Luthero, in Form. Concordiae
page 202, image: s202adducto, Brentio, Chemnitio, adiaphoriam feriarum (non sanctificativam) dierum dominicalium, Dn. D. Schmidius, et Ego, Augustae, fuimus, contra inquietum Bavarum, professi, expendat, et, quid sentiat, mentem suam aperiat. Nullus dissensus est, diem Dominicum esse feriandum: nemo nostrum hanc thesin inficiatur: de causa, cur, et de jure, ex quo id fiat, lis est. Scilicet, an jure divino, an vero positivo constitutionis Ecclesiasticae, in Apostolica primitiva Ecclesia sancitae, et jam ultra sedecim secula, in universo orbe Christiano, constanter observatae? Posterius nos adserimus, dissentientibus, et jus divinum urgentibus, ob id, hostiliter non contradicentes, sed iis permittentes, ut suo sensu abundent, modo ut etiam nobis liceat abundare sensu nostro.
Quod reliquum est, plus in votis non habeo, quam ut aliquando mihi liceat Vobis Theologis, de Ecclesia meritissimis, esse praesenti. Quod Dn. D. Danhauero tantum non spopondi, me ipsum visitaturum esse in aedibus, hoc (ni DEus impediverit id) praestabo, si honoratissimus
page 203, image: s203noster Dn. Schmidius valuerit, et procul dubio acidas aquas Greisbagi, ad fovendam valetudinem, biberit.
Interim Sanctus in Israel totum Facultatis Vestrae Collegium incolume conservet; cujus protectioni et Excell. Vestram devote committo, rogitans, ut, quod facit, amare pergat. Script. Tübingae, mane, Calendis Maji, Anno. 1670.
Excell. Vestrae officios. Tobias Wagner.
EPISTOLA XXXII. JO. OLEARII ad BALTH. BEBELIUM Salutem a JESU! Maxime Reverende, Amplissime et Excellentissime Vir, Domine, Fautor, Amice, et in Christo Frater honorande et dilecte,
QUamvis nullus dubito, quin responsum meum, super Mensibus, ad manus vestras pervenerit, non potui tamen exhibitorem hujus, Dn. G. Volemarum Hellerum, L. L. Stud., qui denuo Musas Argentorat., quibus studiorum initia debet, salutare decrevit, sine siteris
page 204, image: s204dimittere, quia ex numero Alumnorum, inspectioni meae commissorum, est, et Pastoris hujus filius, commendatione et promotione, ob candorem et diligentiam, non indignus. Forsan in posterum aliqua se offeret occasio, ut et ipse studia sua Vobis commendare, et benevolo favore tanti Promotoris exoptatissimo, frui possit. Qua de re nihil addo, sed filio meo exponendi hoc negotium partes committo. Longe enim uberiorem is scribendi materiam offert, dum Vestram vere paternam providentiam grato animo res ipsa agnoscere jubet. Neque enim, verba hic sufficere, fateor. Summum itaque Evergetam precor, ut omnia et singula vestra beneficia largissima manu retribuere, et vota, quaecunque possunt esse Theologi, implere dignetur. Addo libellum, quem, desiderio piissimi [note: Est is Eruestus, qui amore, in DEUM et religionem haud infucato, Pii commeritus est nomen. Vitam ejus Elias Martinus. Eyringius summatim conseripsit.] Principis ita exigente, edere debui, non, quod, vel nova, vel ante ignota, contineat, sed, ut judicium vestrum
page 205, image: s205cognoscere liceat de praxi psalterii, toties a nostris expetita. Addidi, eandem ob causam, formulas tres,
1) breviorem, expsalmis poenitentialibus.
2) paulo pleniorem, ex psalmo XXVII.
3) uberiorem, cum usu, ex eodem psalmo XXVII.
Vestrum erit judicare, et monere, quaenam ex his continuanda sit. Primam vel maxime expetit is, cujus instinctu haec exarata sunt. In quo judicio facile acquiescerem, si omnes et singulae psalmorum particulae tam feraces essent suspiriorum, qualia in poenitentialibus deprehenduntur. Quicquid vero sit, quia, omnibus omnia fieri nos, jubet Apostolus et ipsa charitas, non detrectabo laborem, si vitam concesserit Altissimus. Neque enim gratum magis invenio laborem, quam ejusmodi meditationes, instar viatici, ad coelestem Patriam tendenti vel maxime necessarias. Sed satis de his.
Aliud adhuc restat negotium, quod maxime urget Piissimus Princeps, Ernestus, Dux Sax. quod est consilii Hun
page 206, image: s206niani [note: Haec fusius persequitur Mart. Eyringius, in Vita Ernesti Pii, Cap. XIX. p. 110. sqq.] executio. Quae equidem longe facilior fuisset, cum in manu Potentiss. Regis Sueciae et Sax. Electoris (quibus hoc consilium fuit oblatum A. 1632.) situm erat religionis Evangel., ratione emolumentorum ejusque propagationis et defensionis, directorium. Sed, quia et nostris, nec voluntas, deest, nec mediorum apparatus, nec Magnatum Consensus, existimo, salvo tamen meliori judicio, non esse impediendos Optimi Principis conatus, sed potius summo studio juvandos. Novi equidem, obstacula non postrema esse quaestiones de directorio, verum, quia consensus nostrarum Academiarum atque autoritas et hic viam ostendit, non dubito de successu, etiamsi vel universale, vel particulare, hoc, ratione initii, futurum sit negotium. Consentiunt nonnulli, si pax servanda esset inter Witteb. et Helmstad. Theologos, quae multis desperata esse videtur, quod concedo facile, si omnia, hactenus ventilata, examinanda essent. Sed, quia recordor, superioribus annis, inter B. Meisnerum,
page 207, image: s207et Cornelium Martini agitatas controversias amnestia abolitas fuisse, et quidem jussu superiorum, facta restitutione in integrum utriusque partis, cogitandum relinquo, num Helmstadiensibus, si juxta normam Corporis Julii sua tractarent, sine nostrorum taxatione, ille status non invidendus sit, in quo vixerunt ante illa certamina, et, num satius sit, de hoc, vel simili medio, cogitare, quam digladiationes illas, cum scandalo, tam nostrorum, quam adversariorum, continuare, schisma perficere, et forsan syncretismum, cum Reformatis affectatum, promovere. Sunt quidem illa altioris indaginis, de quibus varia hactenus legi et audivi judicia, non tamen a meditationibus cordatorum aliena, de quibus forsan, suo tempore, plura addam, si, haec non ingrata fuisse, cognovero. Et syncretismum, et controversias, per modum retorsionis et actionis injuriarum, inter Theologos, agitatas, ex animo detestor, Deumque veneror, ut ipse medium ostendat vel finiendi hoc bellum intestinum, de quo animi exacerbati, nisi fecerint hoc alii, cogitabunt vel raro, vel nunquam.
page 208, image: s208
Deus vero Te servet, Vir Excellentissime, ut, post sublatos tot Ecclesiae nostrae Promachos, ipse existas longaevus, tanto oneri objiciendus! Fiat! Vale in Domino, et prolixitati ignosce. Dabam Hal. d. X. Octobr. Anno 1670
M. R. T. Fxcell. addictiss. Johannes Olearius, D.
EPISTOLA XXXIII. L. THOMAE STEGERI ad BALTH. BEBELIUM. Vir Maxime Reverende, Ampliss. atque Excell. Domine, Fautor, atque in CHRISTO Frater obnixissime honorande.
DUm responsionem Tuis paro literis, quas XIII. Febr. ad me dederas, ecce aliae superveniunt, XII. Martii perscriptae. Primo omnium pro insigni adfectu tuo ac efficacissima consolatione ingentes ago gratias, ac Deum rogo, ut acerbitates ejusmodi abs Tuo Conjugio abesse prorsus jubeat, Teque, cum suavissima uxore, ac liberis, salvos ac sospites servet diutissime. Nec rainores Tibi debentur gratiae pro navata opera in
page 209, image: s209exigendis a Nagelio et Boeclero nominibus. Habebis me vicissim in omnibus, queis Tibi inservire potero, promtissimum observantissimumque. Ac quod Nobil. quidem Salzmannum attinet, optarim, me Tuis aeque ac illius votis ad nutum respondere posse, veruntamen, quum nulla jam innotescat ejusmodi con ditio quae tam egregio digna sit juvene, expectandum tantisper erit, quid tem pus ferat et fortuna. Ampliss. Beckerus, post Menekenium, olim jam dudum filio Magistrum legit, Virum doctissimum, ac in aliquot annos adstrinxit. Sedulo interim inquiram, ac, quam primum sese aliquid obtulerit, mox ejus Vos reddam certiores. Circa privatos Theologi [note: Est is Phil. Jac. Spenerus, qui tum temporis Collegia sic dicta Pletatis insticuebat, ut ita pietatem, penitus collapsum, restitueret.] cujusdam conventus quid statuam, pene ambigo. Videntur illi equidem, quoad Materialia, haud prorsus rejiciendi, quanquam vel ideo haud parum suspecti esse possint, quod Meditationes et Colloquia, non expraelectione Textus Biblici, sed Libri Practici, instituantur, ac verendum, ne aliqua inspergatur
page 210, image: s210[gap: Greek words]. Quodvero formalia attinet, non unum habeo scrupulum: (I) quod instituti absque publica Magistratus auctoritate, cui inspectio sacrorum competit, ac cujus omnino interest, nosse, quales illi conventus sint, quid in iis agatur, et quem in finem instituti etc. (2) quod, sine ordine personarum et dignitatis, habeantur, ac a nemine dirigantur. Videant igitur, qui illis intersunt, ne inter [gap: Greek words] (2. Thessal. III. 6.) referantur. (3) Privata conventicula non legibus saltem interdicta, sed et Patribus improbata, imo ipse Paulus 2. Tim. III, 6. [gap: Greek words] notat. (4) Haud parum quoque periculi subest, [note: Hunc metum vanum haud fuisse, aut inanem, ipsa docuit experientia. Neque inficiari illud potuit Spenerus. Quae causa est, quamobrem alii ex Theologis a Collegiis istis pietatis animo facti sint alieniore, quae antea probabant, et, ut pietati promovendae idonea maxime, laudabant.] ne tandem in contemtum Ministerii et publicorum coetuum, nec non in depravationem ipsius doctrinae et cultus, quum ex devotione et intentione etiam pia cultus fabricari possit, vergant, immo tandem in Schisma Quakerorum
page 211, image: s211seu Weigelianorum abeant. Colloqui de rebus sacris, et sancta conversatione alios aedifucare, pium equidem et laudabile, quin et sacris admonitionibus Apostoli conveniens, verum, ut ordine omnia fiant et decenter etc. etc. Habes paucis, Vir venerande, quid sentiam. Nolim tamen hoc meo qualicunque judicio piae cujusvis intentioni molestus esse. Rogandus interim clementissimus Deus, ut sanctam Ecclesiarum nostrarum unitatem ac integritatem salvam velit esse ac perpetuam, Teque, ac alios, coelestis Veritatis Vindices strenuos, spiritu suo corroborare. B. V. Vir aestimatissime, et me porro inter Cultores tuos numerare perge.
Dabam Lipsiae d. 23. April 1671.
Max. Rev. Amplit. et Exc. T. observantissimus L. Thomas Steger.
Amplissimos Collegas Tuos ac Amicos nostros salutari, decenter peto. Salutant Te vicissim nostrates.
page 212, image: s212
EPISTOLA XXXIV. M. DAN. SEVERINI SCULTETI ad BALTH. BEBELIUM. S. P. Vir Pl. Reverende, Amplissime, atque Excellentissime, Dn. Praeceptor, et Patrone, filiali cultu prosequende,
EX itinere suscepto maturius quidem, ac vellem, feliciter tamen, redux, non possum non Tuam Excell., et consequenter reliquos Dnn. Praeceptores meos, summe devenerandos, laeti hujus nuntii facere participes, eo quod vestrum in me paternum vere affectum promitto mihi perpetuum. Redii, inquam, et redeo jam in amplexum librorum, diu, ut mihi quidem videtur, aegreque desertum. Sed tamen non dimanavit nullus ad studia ex itinere isto fructus. Dare possem quam plurima, quae chartae angustia non capit, ne dum plene. Sed aliqua tantum, pro temporis ratione, idque compendio, exponam. Magnopere nos munit, in Anglia, contra torvos Praecisistas, suavis rituum harmonia, contra perversos Particularistas frequentia Doctorum, secus sentientium, quos, dummodo non moveant
page 213, image: s213lites adversae parti, et in praesenti Ecclesiae liturgia acquiescant, functionibus Ecclesiasticis praeesse sinit Ecclesia. Huc accedit augusta, de efficacia sacramentorum, sententia, eximium Episcopalium de Lutheranis, eorumque doctrina, judicium, praecipuus in eos affectus, concessus nostris templi cultusque publici usus, et odium in Praecisistas, quos Calvinianos indigitant, acerrimum. Equidem Quakeris et Presbyterianis sua permittuntur jam conventicula, hactenus frustra, ob maximam eorum frequentiam, impugnata, arma tamen militum manus cavet, ne qua vis publica iterum ab ipsis fiat. Sed et habes, quae doleas. Auditores in concionibus parum sunt attenti, parum pii, complures Pastorum (cujus tamen rei fidem penes autorem esse volo) minus sunt docti, minusque in coelibatu suo voluntario probi. Qui enim promittunt operam Ecclesiae pro qualicunque stipendio, ad uxorem alendam vix sufficiente, saepe saepius advocantur, Londini, ab Ecclesiarum Patronis, in Pagis, ab Episcopo, ad officium. Oxonii studiosos quamplurimos a
page 214, image: s214debita abstrahit industria coeli solique clementia, tum victus commoditas. Hinc plerique, etiam, qui ad Magisteria promoventur, in Philosophia parum sunt versati, plerique parum in Theologia. Titubant adeo et ineptiunt in examinibus Candidatorum Magisterii, itemque in disputationibus, et solemnibus, pars utraque, cujus rei auritus sum testis. Ne ipsi quidem collegiorum Decani, Theologi Doctores, satis apti erunt ad opponendum. Ex his, aliisque similibus, enatum, puto, Presbyterianorum zelum, in plerisque praeposterum. Eorum vero, qui paulo majus in literis collocant studium, alii utilem praestant operam, alii abeunt in Socinianorum et Arminianorum partes, alii suis circa Philosophiam ingenii nugis capiuntur. Migremus in Belgium. Hic vitiis quidem videas calvos inter Calvinianos, mireris tamen, in plerisque Ecclesiarum Ministris, eximiam, in suo genere, rerum Theol. peritiam, magnum catechizandi artificium, accuraram et circumspectam docendi methodum, temperatam monitorum et dehortationum acrimoniam, sacram styli elegantiam, precum
page 215, image: s215devotionem, mores ad probitatem compositos, mutuam, in aedificanda Ecclesia, aemulationem et concordiam. Quae quoties mecum reputo, illud succurrit, [gap: Greek words] etc. Sed vero, qui mihi Doctores Theologi querebantur de nostratium rigore, rigidissimi erant ad versarii, exprobrantes Pelagianismum, atque devorandum exhibentes Jansenium etc. Tum vero inter se sunt [gap: Greek words], idque [gap: Greek words], in praesens quidem super Philosopnia Cartesiana. Sed non licet plura, utinam coram liceret, per horulum! De nostra urbe hoc tantum addo. Videmur nobis in vado esse. Deus faciat id ratum. Vestram quoque urbem, cum illo suavissimo Civitatis Ocello, ejusque lucidissimis tribus Radiis, in cathedra pariter et suggestu sacro promicantibus, servet incolumem. Saluto quam reverenter, una cum Dn. Parente meo, T. pl. Rev. Exc., reliquosque Dnn. Praeceptores meos. De cetero is sum, qui fui, quemque me esse, par est. Hamb. 1671. d. 6. Sept.
Pl. Rev. atque Excell. nominis Tui observantiss. et studiosiss. discip. M. Daniel Severinus Schultetus.
page 216, image: s216
EPISTOLA XXXV. M. DAN. SEVERINI SCHULTETI ad BALTH. BEBELIUM, Th. P. P. Argent. S. P. Maxime Reverende, Amplissime, atque Excellentissime Dn. Doctor atque Professor Theologiae, Praeceptor et Patrone, omni cultu prosequende.
QUam benigne, etiam alteram meam epistolam, felicis reditus nunciam, Rev. T. Exc. exceperit, satis loquitur ea, quam, Martio mense, reponere placuit, responsio. Ubivis hic vestigia propensi affectus patent expressa, ubivis ferme magna exstant laetitiae argumenta. Gratulor cumprimis de Filiola, familiae addita, Christi sanguine perpurgata. Faxit Deus, gaudium, quod hactenus in prole optima habuit laborum solamen Rev. T. Exc., sit perpetuum! Quod et ipsa novum eximium foetum, eumque sacrum, ad sacram antiquitatem spectantem, nuper luci dedit, atque in praesens in 4. et 5. seculo enarrando occupatur, res est, pio applausu, votisque calidis, prosequenda. Queritur B. D. Dorscheus, in praef. Patronis
page 217, image: s217Theologi, Baronii vastum opus nondum esse confutatum, [note: Multi confutandum sibi Baronium sumpsere, sed non pari omnes eruditionis cum apparatu. Omnes autem in primis fere initiis, quod dolendum est, substitere, quamvis vix ab unico plenior Annalium consutatio exspectari possit.] in pluribus intactum, nebulis potius ac fuligine obductum, quam ullo evidenti fundamento concussum. Ad quem unum debellandum plures, vult, communibus sumtibus, coire viros doctos. Rem quidem plane non intelligo, vel ob aliorum, quae detinent, studiorum difficultatem, vel non sine mea somnolentiae culpa. Quid vero si unus debellet, qui non ubivis habitare velit, sed proprium sibi faciat hunc laborem? Habes jam, Vir optime, ab ipsis adversariis testimonia, in exordio operis, splendida. Quid si porro hanc solerter, ac feliciter, depugnes pugnam, atque Launoio isti, (cujus praeclara [note: Launojus non raro veritatem agnoscit. Quod egregie ostendit Ant. Raiserus, in Launoio, Veritutis Confessore.] instituta, mirum in modum, animum exhilararunt,) laxiorem adaperias viam, in majorem DEI gloriam et Papatus confusionem? Spero
page 218, image: s218equidem. Adsit largissima Spiritus gratia ex alto! Incredibilis erit fructus, satis ostendisse, quod isti antiquitatis helluones fallaciam ponant receptum suum, et in mendacio se abscondant. In nostra urbe [note: Georgius Haccius, Uthlebia Schwarzburgicus, Minda, ubi Scholae Pro-Rector, et ad D. Mariae sacrorum Antistes fuerat, Hamburgum abiit, et sacra ibidem ad D. Mariae Magdal. moderatus est. Rintelii, habita de Christo Sacerdote solenni Dissertatione, A. CIC IC C VI. licentiam consecutus est assumendi summos, quos Theologia impertitur, honores. Qua re de Syncretismo se suspectum fecit. Mortuus est. A. CIC. IC CLXXXI.] Lic. Haccius suas, in [note: Historiam hujus controversiae habes in Jo. Mulleri Introd. in H. L. C. I. IV. p. 597. sqq.] canticum Mariae, olim habitas, et impressas, conciones primariis, ante anni quadrantem, misit civibus, cum addita nova praefatione, qua vindicat sua quaepiam dicta, a falso fratre heterodoxias postulata. Innuit vero Dn. D. Klugium [note: Erat Pastor ad D. Catharinae, et Ordinis sacri, in urbe Hamburgensi, Senior. Inscriptionem sepulchralem vid. in Inscript. Hamburg., ab Anckelmanno quondam editis, et ab Jo. Alb. Fabricio Orig. Hamb. Lambec. cum insigni Auctario subiunctis p. 48.], qui, in ipsius examine, et recte quidem, aliqua, imperite ex papicolis, atque aliunde, convasata, objecerat.
page 219, image: s219Indignitas rei movit Ministerium nostrum Reverendum, ut Haccii librum examini Theologorum Wittebergensium et Giessensium subjicerent. Hic, eadem ipsa, et plura alia, graviter sunt animad versa. Acceptis responsis, monitus est Haccius ab universis amice, agnosceret errores, notatos etiam a Doctoribus Academicis, saltem, istos sopiri et taceri, peteret. At ille nil quicquam cessit. Nunc eo res devenit, ut theologica [note: Quod et factum hoc ipsi, quo Scaltetus scripsit, anno, Raceburgi, in Lauenburgicis.] imprimantur judicia. Metuo, ne majus inde sit malum. Deus omnia, in sui nominis gloriam, et Ecclesiae emolumentum, vertat. In vicinia, Altenoae, [note: Scilicet postquam Hervordia per sententiam Spirensem ejiciebatur, Altenoam, hoc anno, cum asseclis, sese contulit, Vid. Moller. in Intr. in H. L. C. P. II. p. 121. sqq.] famosus ille Labadie (per anagramma ferme Diable) in praesens versatur, cum syrmate varii generis hominum [note: Habebant bona communia, quae ad pedes Jo. de Labadie, et Annae Mariae Schurmanniae abjicienda erant illi, si quis in societatem recipi vellet. Legitur ea dere narratio, quam ex ore pictoris cujusdam, sed ab Laba dismo emendati, accepisse, refere Cl. Zach. Goeze, in Observ. ad Arnoldi Hist. E. et H. p. 176.] atque
page 220, image: s220celebrata Schurmannia. Miramur, mulierosum hominis flagitium, tanto jam tempore, sanctioris vitae velamine feliciter uti. Magus esse creditur, eo quod quam promtissime, quavis de re, confestim, e suggestu, ut fama fert, disserit. Ceterum sacris ipsius nemo facile admittitur. Helmaestadio nuper perscriptum est, de pace istam, et Wittebergensem Academiam, inter se, tractare, et Wittebergenses suum remoturos esse [note: Consensum haud dubie intelligit Repetitum, qui tamen Theologos Vitebergenses non agnoscitautores. Confectus enim est a Dan. Heinrici, et a Kromayero germanice conversus. Quod in Historia Syneret. ipse fatetur Calovius.] consensum. Nescio, quid veri insit. Ex Anglia altera pars epitomes [note: Poli Synopfin Criticorum intelligit.] criticorum sacrorum jam tum ad nos est perlata. Tertia brevi dicitur absolvenda. Etiam Misnae Judaicae, in latinum sermonem fundendae, Cantabrigiae, Judaeus quidam, Abendana, praeest. Dn. Lic. Anckelmannus, jam integrum annum, perlustrat Hispaniam et Portugalliam,
page 221, image: s221cumprimis Academias. Potissimum ideo illuc abiit, ut perfecte disceret utramque lingvam, pro instituendo felicius sacro, cum Judaeis, in posterum commercio. Significavit nuper literis, Conimbriae [note: Pontificios quondam literas, Graecas juxta ac Hebraeas, in tanto, quanto debebant, haud habuisse pretio, omnes opus habent fateri, qui rerum, ante nos gestarum, notitia, vel leviter, sunt instructi. Testor controversias, Reuchlino motas, et a celeberrimis Viris, Jo. Henrico Majo, nec non Hermanno von der Hardt, copiosius expositas. Fridericus Furius Cariolanus Valentinus, in Bononia p. 292. commemorat Sorbonam, Parisiensem ejusmodi interposuisse decretum, ut diceret, Graecam lingvam haeresium esse seminarium. Quae ratio haud dubie est, quamobrem Nicolao Ellembogio, Ottemburae Gymnasium instituenti, permittere Abbas noluerit, ut Latinis literis Graecas et Hehraicas conjungeret. Quod Mabillonius narrat, in Itineris Germanici Descriptione, a Celeb. J. A. Fabricio seorsim nuper edita, p. 48. Inprimis Hispani istas neglexisse videntur lingvas, veriti haud dubie, ne per illas in [gap: Greek words], nescin quam, inciderent, et pretium versionis, ut nominatur, Vulgatae, tanti a Pontificibus hahitae, elevarent. Ignatius Loiola, homo ex Hispanis oriundus, teste Ribadeneira, ab Hulsemanno in Anti-Bellarm. c. V. excitato, etiam necessaria Hebraeae lingvae cognitione suis interdixit. Quod institutum cum sequerentur Lojolitae, Paulus V. et Urbanus VIII. P. P. R. R. opus habuerunt, eorum negligentiam in excolendis illis lingvis notare juxta ac coercere. Utriusque mandatum legitur in Julii Clementis Placentini, de Potestate Pontificia in Societatem Jesu, libro, quem Scherzerus Bibliothecae Pontificiae Tomo inseruit, P. III. C. V. §. 8. et 12. De Paulo V. ita: Idem Paulus V. anno 1616. die 31. Jul. praecepit, ut in Studiis omnibus Regularium, Hebraeae, Graecae, et Latinae, atque in majoribus et celebrioribus, etiam Arabicae lingvae Doctores constituerentur ex suo ordine, sin minus, seculares aut alterius Ordinis Regulares. Gravius est mandatum Urbani VIII., de quo ita, Urbani VIII. speciali mandato Congregatio de propaganda fide anno 1623. d. 16. Oct. praecepit, etiam Generali Societatis, aliisque ejus superioribus, sub poena privationis officiorum, etc. ut Hebraicae, Graecae, literalis et Communis, Latinaeque ac Arabicae, Chaldaicae, lingvae studia, instituerent, institutaque conservarent, et, ubi fieri potest, ampliora efficerent, et praecipue id executioni mandarent, in Urbe Roma, et aliis civitatibus, quibus celebriora Gymnasia, seu Universitates, constituta sunt, ut Bononiae, Patavii, Parisiis, Tholosae, Valentiae, Viennae, Ingolstadii, Salmanticae et Compluti, et denique in iis, in quibus generalia et insigniora Regularium studia erecta sunt, jussitque praeterea, ne ullus Regularis ad Magisteria, vel Gradus, vel Dignitates, promoveretur, nisi Theologiae per biennium, et uni saltem ex praefatis lingvis, operam dederit, eamque sufficienter calluerit, super qua a persona, per Congregationem deputanda, examinari debeat, priusquam ad ea, eos, easve, assumeretur. De Campanella, qui Regi Hispaniae id dedit consilii, ut Scholas lingvae Graecae et Hebraicae claudat, quia hae imperio exitium tulerunt, atque haereses, hodie potissimum, illis nituntur, plura ad Simonium de Lit. Pereunt. p. 88. sq. dicta sunt.], jam a viginti annis,
page 222, image: s222in magna studiosorum frequentia, ne Graecae quidem lingvae Professorem
page 223, image: s223extitisse. Alia, quae alicujus ponderis sunt, in praesens recensere non habeo. Quae enim de bellicis motibus dicenda forent, deque respirante (quod Deus velit) Batavorum, post repressos altos hujus gentis spiritus, fortuna, in omnium sunt ore. Ad me venio. Hactenus, ferme per annum, intra patrios dego lares. Habui, non una vice, nec citra successum, per Dei gratiam, sacras conciones, sed, nescio quis, me amor Academicae vitae occupavit. Parentes, consangvinei, Patria, functio Ecclesiastica, reditibus suis amplissima, nec tam cerebrum meditationibus, quam corpus aliis laboribus, fatigans, (quae forsan et mihi patere posset) quem non retineant? quem, si minus attendat, a stultitiae crimine, stante penes vulgus judicio, liberent? At vero dulcedo Exegetici et Polemici studii usque adeo animum adhuc detinet mecum, utriusque eminens nobilitas, et exsuperans utilitas ita plane in sui me amorem
page 224, image: s224traxit, ut non possim me ipsum vincere, nec etiamnum aliud vitae genus, atque Academicum meum, desiderem, et, nescio, quid mihi metuam, si contra istos animi motus aliis me applicem laboribus, privato ductus emolumento. Neque Venerandus meus Dn. Parens, se adeo, significat, abnuere, si voti compos reddar. Unde jam, si fas erit ac licitum, expromam aliqua liberius. Vacat apud vos Hebraeae lingvae professio. Nescio, num huic recte praeesse queam muneri. Velim quidem. In eo enim, si verser, discam scripturas, discam firmare rite fidem sacram ex vivo Dei verbo, praesertim, cum ad manus habeam tantos Praeceptores, qui, et in sacris literis, et in antiquitate, haerentem, expediant quam facile. At vero juvenis sum, Talmudem, rituales, historicos, Judaeorum libros, nunquam attigi, nec attingere unquam institui, quod fructus non respondeat laborum magnitudini apud me, qui forsan alia utilius tractare queam. Solos commentatores litetales adii. Forsitan hoc non sufficit. Fortasse sunt inter vestros, qui istam functionem
page 225, image: s225obire cupiant, quibus ego eam praeripere nec volo, nec debeo. Saltem ergo ea mihi sit venia, ut ista in Tuae Reverendae Excellentiae sinum effundere paulo audacius licuerit. Eam enim tuam erga me benevolentiam esse, credidi, ut, secretiorem mihi ac cessum patere, existimarem. Quicquid jam Plurimum Reverendae Tuae Excellentiae, et reliquis Dominis meis Praeceptoribus, Theologis, re (si non, praestiterit, eam plane, tanquam puerilem, et frivolam, taceri) commnnicata, de ea visum fuerit, in eo lubentissime acquiescam. Veniam iterum obnixe peto, nec minus spero, si quid, hac in re, committo, modesto homine minus dignum. Salutem, quod restat, etiam Domini Parentis mei nomine, dico reliquis Dominis Theologis, Professoribus celeberrimis, Domino D. Faustio, Philosopho, officiosam. Nec minus universam familiam ornatissimam peramanter saluto, quam Dominus Jesus porro regat, ornet, atque amplificet. Datum Hamburgi Anno 1672. d. 28. Julii.
T. Plur. Rever. Excell. observantiss. discip. M. Daniel Severinus Schultetus.
page 226, image: s226
EPISTOLA XXXVI. L. THOMAE STEGERI ad BALTH. BEBELIUM. Vir Maxime Reverende, Amplissime atque Excellentissime, Domine, Fautor, Patrone, atque in CHRISTO Frater, maximopere suspiciende,
JAmpridem in aere me tuo haerere, lubens profiteor. Neque enim, respondisse me, memini, quas nuper, commendatus abs Te, Dominus M. Strohlius, huc attulit, literis. Culpam tarditatis ingenue deprecarer, nisi fiducia amoris tui ac humanitatis, haud rigorose vicem semper exigentis, veniam mihi certo promitteret. Consulto autem responsum aliquantum distuli, num uberiorem forte scribendi materiem interea nanciscerer, quod, hisce certe nundinis, fore, augurabar, quanquam nec nunc suppetant, quae scribi admodum mereantur. Nihil enim, vel parum, mutationis, in Republica, vel Ecclesia, praesens, apud nos, tempus attulit. Ex Ungaria huc nuper venit Dominus Titius, Pres burgensis Ecclesiae Pastor primarius, pulsus inde ob religionem, vir eruditus et gravis, qui multa nobis, et tristia,
page 227, image: s227de misero Evangelii fato, in illis terris, retulit. Ferunt, Legatum nostri Electoris, Illustrem Dominum a Gersdorf, in aula Caesareana, inter caetera Legationis suae capita, praecipue in mandatis habere, ut pro Statibus Regni Ungarici Evangelicis efficaciter intercedat, ac pro avertenda ulteriori Reformatione omnem moveat lapidem. Hamburgensi Ministerio recens quidam [note: Erat Georgius Haccius, de quo supra.] Collega Licentiatus, applausu populi suffultus, plurimum negotii facessit, mortalitati interim, ac omnibus seculi scandalis et rixis, dum suggestum [note: Die, qui Michaeli sacer est, Mullerus verba pro concione facere volebat, et jam in eo erat, ut, cathedram ascensurus, progrederetur. Tum vero vis morbi subito eum corripuit, qua, dum ambulare conabatur, esset prostratus, nisi retractus assedisset. Domum igitur relatus, eodem die, animam, placida defunctus morte, DEO reddidit. Vid. Witte in Mem. Theol. Dec. XIV. p. 1776. et Inscriptiones Hamburgenses n. CXXXIV.] ascendere vellet, vale dicente D. Mullero, praeclaro isto Theologo, et venerabili Ordinis istius Seniore. Adeoque duo primaria Germaniae inferioris Ministeria, Lubecense [note: Istam provinciam tum sua vacuam morte Meno Hannekenius fecerat, quippe qui, A. CIC IC C LXXI. pridie emortualis Magni nostri Lutheri, die nempe XVII. Februarii, diem suum obiit.], dico, et Hamburgense,
page 228, image: s228orba jam et privata suis cernimus capitibus, queis et tertium addere licebit, Magdeburgense, ubi D. Bottigeri locus itidem adhuc vacat. Lubecense equidem de lacuna ista, digne resarcienda, serio esse solicitum, percipio, eumque in finem Amplissimo Senatui, more consveto, aliquot praeclari nominis Doctores denominasse, inter quos, quum, et tuum [note: Non tamen Balthasar Bebelius, sed Samuel Pomarius, qui tum, religionis ergo, Hungaria ejectus, Theologiam extra ordinem Vitebergae Saxonum profitebatur, isti muneri est admotus, cui et praefuit ad annum usque LXXXIII. successorem nactus Augustum Pfeifferum, quem, fatis defionctum, Vir multis, magnisque in rem sacram et literariam meritis, jure quodam suo conspicuus, Summe Venerabilis G. H. Goezius, o quam dulce mihi ac venerandum nomen, excepit.] inclytum nomen esse, cognoverim, felicem ejus rei, ac Tibi Tuisque salutarem, voveo, eventum. Dantisci etiam veteranus iste Theologus, D. Botsaccus, ob ingravescentem aetatem, rude donatus nuperrime, libero interim hospitio, et M. thalerorum [note: In memoria Jo. Botsacci, quam Witte exhibet Dec. XIV. p. 1821. haec modo leguntur: Cum vires indies magis magisque deficerent;, a Mecoenatibus suis perbenignisis honestam obtinuit dimissionem, annoque MDCLXXII rude donatus, ac pro eme rito declaratus est, largo ipsi relicto, in singulos annos, salario. Cujus summam ex hisce Stegeni literis cognoscimus.] dono, quotannis,
page 229, image: s229fruens. Cui quum, in summo templo, successerit vetus quidam amicus meus, Dominus Abrahamus Heyseus, Domino Dilgero, in Pastoratu summi Templi, adjunctus, adeoque, in ministerii ordine, praelatus Dom. D. Strauchio, factum est, ut hic ab omnibus mihisterii conventibus abstineat, priorem alteri locum illubenter cessurus. Speraveram, hisce nundinis, abs Te videre Antiquitates Evangelicas, quarum certam jam pridem literae tuae, ac recens etiam Catalogus Francofurtensis, spem nobis fecerant. Num igitur lucem nondum adspexerint, scire gestio.
Res nostras quod attinet, pergit adhuc civitas nostra robustis ac praegrandibus fortalitiis muniri, quibus perficiendis ultra D. homines quotidie adhibentur. De ampliandis etiam, ultra dimidium, Urbis pomaeriis consilia agitantur, quae res quidem plurimum et
page 230, image: s230temporis requirit et sumptuum. Tres iterum dies poenitentiales publicos, pro avertenda Numinis ira, ordinavit Serenissimus noster, hoc anno adhuc finiendos. Is Torgae jam degit, ubi Coloniensis Electoris et Episcopi Monasteriensis legati appulerunt. Accepi nuper ex Anglia Volumen secundum Synopseos Bibliorum Criticorum, a Matth. Polo adornatae, quod in Cantico Canticorum finitur. In praefatione auctor honorificam facit mentionem Commentariorum Geieri et Calovii nostri, quibus et hinc inde usus est. Sequentur adhuc duo Tomi, quorum unus Prophetas, alter libros Novi Testamenti, complectetur. Num Launojus, Sorbonista, post controversiam de audiendis Confessionibus, in Galliis, aliquid ultra ediderit, resciscere optaverim. Est scriptor egregius, cujus ego quam plurimos possideo Tractatus, de diversis materiis, in antiquitate potissimum Ecclesiastica. In Epistolis, quarum sex edidit Partes, ut plurimum disputat contra Rob. Bellarminum de potestate Rom. Pontificis. Celeberrimi Boecleri vestri obitum dolens percepi,
page 231, image: s231quippe in quo universa Resp. literaria, ac Vestra praeprimis, egregium perdidit ornamentum. Sed quid tandem-Professione vestra Hebraica decernetur? Quis aliquando Boeclero succedet. Quaeso etiam Te, Vir Excellentissime, an nondum ad manus tuas pervenere literae meae, mense Martio, scriptae, quas Domino Weidknechto mittendas tradideram? erant eae aliquantum prolixiores, ac varia continebant, quaedam etiam, quae ad alienas manus pervenisse, nolim. Sed et amicae gratulationis tuae svaviter adhuc recordor, qua fausta mihi ac laeta Nuptialia adprecari voluisti. Utinam autem sponsam ipsemet nossem, quam fata tandem in amplexus meos datura sint! Hactenus enim nihil, nisi in vulgi opinione, hac de re, actitatum. Tuam equidem. Vir venerande, benevolentiam ac piam pro me solicitudinem grato exosculor pectore, nec dubito, quin Tuis, et aliorum uotis, suum aliquando pondus daturus sit supremus connubiorum arbiter. Interim nostros rideo homines, qui ejusmodi vos ludunt fabellis. Ita solent apud nos quidam, rerum novarum avidi, quicquid volunt,
page 232, image: s232(quod de Sabinis verbo veteri dicitur) somniare, singulis pene mensibus novas mihi sponsas tribuentes. DEO sit laus, qui, per istud viduitatis meae fere biennium, sua mihi meisque gratia ac benedictione clementer adfuit, ut nec gravis admodum et taediosa extiterit rei domesticae curatio, nec ad secunda adeo properare vota necesse habuerim. Quae tamen, tantum abest, ut abjurarim penitus, ut divino, si quem sensero, tractui, et amicorum, inter. quos Te primum veneror, monitis, sive hic, sive alibi, recta vadentibus, refragari minime animus sit. Sed tanti haec non sunt, queis Te, Vir occupatissime, morer ulterius. Tuae interim benevolentiae, curae atque precibus me ac mea desideria sedulo commendo. DEus Te server, cum svavissima Familia, et laeta omnia in vos largiter transfundat. Amplissimos Collegas Tuos, et, quos Mensa habet, Lipsienses, observanter et amice saluto. Mittet Dominus L. Carpzovius quoddam Concionum suarum Poenitentialium exemplar, qui, cum ceteris nostri ordinis, salvere Te cupit. Aliquem abs me fasciculum, Tibi potissimum
page 233, image: s233et Salzmanno destinatum, exhibebit quidam vestrorum mercatorum, Passe vantus. Vale iterum, Vir horande, et perge amare
Dab. Lipsiae d. 17. Oct. A. 1672.
Max. Reverendae Amplitudinis et Excellentiae Tuae observantissimum Thomam Stegerum, L.
EPISTOLA XXXVII. EBERHARDI ANCKELMANNI ad BALTH. BEBELIUM. Maxime Reverende, Amplissime atque Excellentissime Vir, Domine, Fautor, et Hospes, devote semper colende et Honorande,
LIterae Tuae Excellentiae, XIX. Aug. 1671. ad me missae, fuerunt mihi gratissimae, praesertim, cum mihi redderentur eo ipso tempore, (anno 1673. mense Junio) cum primum in Patriam ex Hispania reversus essem. Gravi enim, de causa, et omnis periculi praecavendi gratia, frater meus ad me, in Hispaniam illas transmittere non est ausus. Nunc demum diuturnum illud silentium rumpo. Quippe, praeter exspectationem,
page 234, image: s234hodie ad me venit Patruelis meus, Franciscus Vasmer, vir juvenis, omni laude et commendatione dignus, indicans, se, hoc ipso die, (citius, ac putaveram,) circa vesperam, profecturum esse Argentoratum. Qua occasione hoc, quicquid est, literarum lubens exaravi. Iter meum in Hispaniam, Deo favente, ex sententia confeci. Lingva Lusitana, sit Deo gratia, biennali hac peregrinatione sic satis mihi reddita est familiaris. Spero itaque, impiae illi exceptioni satis fieri, qua Hamburgenses, cum Dominus D. Dorscheus p. m. illos olim urgeret, ut propagandae gloriae Christi, inter infideles Judaeos, invigilarent, usi sunt, non adesse Lusitanicae potentes. In Hispania, cum disputarem cum Pontificiis obviis, Clericis nonnullis, summo usui fuisset mihi (si ad manus habuissem) Ecclesiastica Tuae Excellentiae Historia, illaque augmento seculi quarti et quinti locupletata, quam videre et legere volupe erit. Olyssippone, ubi per sesqui annum substiti, tantum abest, ut mihi lectionem biblicam prohibuerint, aut inviderint, ut mihi etiam ipsi Clerici Biblia Ariae Montani
page 235, image: s235miserint, quibus, per anni vertentis spatium, non tantum ad meum profectum, verum etiam imprimis ad ipsorum informationem, fui usus. Quidam enim ex illis Doctoribus jubilatis, nomine Joh. Suaretz, Franciscanus Senior, singulis hebdomadibus, aliquoties me convenit, ut se, in studio lingvae Hebraeae, meo ductu, exerceret. Nam lingvarum studium, ut et lingvae Latinae, et Graecae imprimis, ac Hebraeae, ibi locorum planissime jacet. Illi, qui ex Germania, magno numero, in Hispaniam et Portugalliam, negotiorum causa, se conferunt, quamvis in maritimis locis, sive emporiis, libertatem conscientiae habeant, (excepta urbe Hispali, ubi ad confitendum, communicandum etc. obligantur, ob inquisitionem, non adeo Ecclesiasticam, quam domesticam herarum, et matrum familias), nihilominus tamen plerique omnes, pro levitate ingenii sui, ad Monachorum et Clericorum (qui indefessi sunt in alliciendis teneris animis, solido veritatis fundamento destitutis,) obsequia captivos se reddunt, veritatem Evangelicam, et per consequens, ipsum Christum abnegant,
page 236, image: s236atque innumeras blasphemias, proh dolor! in verbum Dei effutiunt. Ego, per Dei gratiam, quantum in me erit, id operam, dabo imposterum, ut sedulo moneam Hamburgenaes meos, ne porro rudes, et male informatos filios suos, tanto animarum periculo, in illas terras mittant, eoque ipso illos Pontificiorum Molocho consecrent. Dominus Lic. Edzardus, qui officiosissime Tuam Plur. Reverendam Ampl. salutare jussit, DEO adjuvante, optimo cum successu, pergit in disseminanda veritate Hebraica inter Christianos, ut ne desinamus promovere gloriam Christi inter infideles Judaeos. Nuperrime virgo judaica Brasiliensis per Dei gratiam est conversa, quam sequentur, Domino Jesu felicitante, aliae quatuor virgines, quarum duae sunt Anglicanae, una Posnaniensis, una Yprensis, et illarum tres a Judaeo Amsteoldamensi converso, Carolo Antonio de Florentia, Edzardi olim discipulo, commendatae ipsi sunt ut fundamentis fidei instruerentur. Christus Jesus eas instruet vera fide in ipsius passionem et redemptionem, Ille etiam servet Te Vir.
page 237, image: s237Excellentissime, tuosque omnes, quos observantissime saluro. Vale Vir Amplissime. Vale ad finem usque seculi, Deo volente, et fortunante, ut de reliquis etiam, (quae supersunt edenda,) seculis Ecclesiasticae tuae historiae nos gaudere queamus. Dabam Hamburgi 22. Augusti 1673.
T. Pl. Rev. Dignitatis observantissmus Eberhardus Anckelmann, S. Th. L.
EPISTOLA XXXVIII. CHRIST. FRIDER. KNORN ad BALTH. BEBELIUM. Maxime Reverende, Nobillissime et Excellentissime Vir, Fautor, ac in CHRISTO Frater, aetatem observande atque colende.
CRedo, Te valere, ac bene beateque rem gerere, equidem valeo ex sententia. Sed quomodo succedunt desideratissimi Tui, in elaboranda historia Eccl. hactenus exantlati, mihique usque ad secul. IV. alphab. 7. exclusive communicati, labores? pro transmissis offero, cum gratia, tanto muneri debita, hoc est, prolixissima, nummulum aureum,
page 238, image: s238pro transmittendis, in operis tam splendidi continuationem, meum, ceu par est, gratum animum imposterum porro declaraturus. Pace nunc demum terris vestris redonara, confido, fore, ut res literaria caput eo felicius engere, ac ex incommodis, quibus hactenus laboravit, vestra Academia, pedetentim emergere queat. Accessit modo ad aulam Gvelphicam Episcopus Rom. [note: Intelligit haud dubie Finensem, ortu Belgam qui Hispaniarum Regi erat a consiliis, et Patris Roccae nomine vulgo veniebat. De ejus conatibus plura exstant in Hist. Vitae et Obit. Jo. Ludou. Fabricii, ab Heideggero conscripta p. 78.], ea legatione instructus, ut desiderium Pontificiam Protestantiumque, Ecclesias, invicem uniendi, ac schismata, indeque emanantia scandala, componendi, verbo, pacem secularem pace religiosa obsignandi Serenissimis nostris Principibus propinet, mox ad alias aulas statusque Imperii progresturus. Qualia consilia ad tantum, saepiusque a Majoribus frustra agitatum negotium produxent, equidem nondum satis novi, hoc unicum, quod praecipuum Legationis capur est, scio, quod nostram Ecclesiam amplissima emolumenti
page 239, image: s239[note: Multa ille promisit, ut palpum faceret Lutheranis, quae nunquam praestare poterat. Quae inter et illud referendum, quando spem fecit Lutheranis novi Concilii, in quo decreta Concilii Tridentini examinanda partim, partim in melius mutanda forent. Quis vero crederet, in illud consensuros esse reliquos Pontificios, qui, saltim qua dogmata, Concilio Tridentino tenaciter adbaerent. Masius sane autor est, in Gallia, multis modis Lutheranizante, §. 23. tantopere hoc quibusdam in Gallia Praesulibus displicuisse, ut rem, offensione plenissimam, proclautarent.] spe inducere pertentet, ut Pontificem pro capite Ecclesiae agnoscere ac venerari non reformidet. Cui artificiose confictae recoctaeque Romanensium cantilenae illud Epicharmi reponendum judico, [gap: Greek words], si vel centies promittant, quod hac ratione nostrum ministerium, hactenus pro spurio, a meretrice Babylonica, habitum, legitimum ac vere divinum enunciare, universamque Protestantium Ecclesiam non excommunicationi, sed fraternae potius societati devovere velint. Celeberrimus D. Titius, Helmstadio Gvelpherbytum evocatus, aliquoties cum dicto Legato fuit congressus, saltem, ut, quae in commissis habet, expiscari, suamque, de praesenti instituto conceptam, sententiam Serenissimis a
page 240, image: s240perire queat. Dominus Musaeus, ex morbo apoplectico, cum quo aliquandiu vehementer conflictavit, nonnihil respirat, Deus ad pristinam valetudinem reducat Virum, de Ecclesia Christi egregie meritum, cujus protectioni etiam atque etiam commendatus, vale, Vir maxime Reverende. Saluta, quaeso, perquam observanter Excellentissimum D. Schmidium, reliquosque Tuos Collegas, mei adhuc memores, una cum Conjuge, matrona honestissima, quidque in re literaria passim moliaris, si placet, rescribe. Salve interea ex animo
Osterodae, VII. Apr. S. V. A. 1679. a Max. Reverendae T. Excellentis. ad preces et obsequia obstrictissimo Christ. Frider. Knorn.
EPISTOLA XXXIX. M. HECT. GODFR. MASII ad BALTHAS. BEBELIUM. Vir Summe Reverende, Amplissime ac Excellentissime, Domine, Praeceptor ac Patrone, jugiter devenerande,
ETsi jam dudum, et ab abitu statim meo scribendi officio fungi contritueram,
page 241, image: s241quo minus tamen illud hactenus praestare potuerim, morbo impeditus sum, non negligentia. Vix enim pedem Belgio intuli, cum, quartana febri correptus, per XII. hebdomadas, Amstelodami, Ultrajecti et Lugduni, decumberem, adeo, ut in Patriam reverti, et destinatum in Angliam iter differre fuerim coactus. Et ab ipso tempore, hic etiam, eodem malo, aliisque [gap: Greek words], satis graviter afflictus, sed ante aliquot hebdomades demum liberatus sum. Unde et, moram nullam interponendam esse, putavi, quin ad officium redirem, meamque pietatem, et debitam Patrono observantiam, Summe Reverendae Excellentiae Vestrae hisce literis obsignarem. Idque satis argumenti esse, putavi, licet aliam scribendi materiam fere nullam haberem. Nam quae olim, in Belgio, ad bonas literas pertinentia, collegeram, nunc, procul dubio, interprete fama, satis superque apud vos nota sunt et divulgata, quas ibi novas librorum editiones videram, postea nundinae Francofurtenses Germaniae etiam exposuerunt, et quae tum recentia erant, isto temporis intervallo, ferme situm contraxere.
page 242, image: s242Nec dubito, quin Coccejanorum et Voetianorum mutua, nec muta tamen, certamina dudum apud vos fama vulgarit. Id ego praecipue, in ista lite, miratus sum, nostratium quoque scripta in praesidium causae a Voetianis vocari, et Domini Alberti dissertationem de Coccejanismo et Carthesianismo, Ultrajecti, cum summo applausu, recusam esse, Prodiit etiam pridem Theologi Ultrajectensis, Leideckeri, tractatus in quarto, inscriptus: [note: Leydeckero respondit Petrus Allinga, duobus libris quorum unus Fax Dissidii Extincta, alter Vis veritati illata repulsa inscribitur. Quorum in illo partim Cartesii, partim Cocceji, in hoc solius Cocceji causam agit, et ab insultibus Leydeckeri defendit.] Vis veritatis etc. et postea, Fax veritatis, in quo, Coccejanorum errores, jam in antiquis haereticis, damnatos esse, ostendit. Qui autem Lugduni supersunt Crypto-Coccejani, metu Principis Auriaci, Voetianorum parti faventis, publice in arenam descendere non audent. D. Heidanus diem suum obiit. Superstes hactenus Frid. Spanhemius, sed valetudine parum prospera utitur, adeoque nec studiis tanta animi contentione incumbere potest, quanta opus esset. Meditatur
page 243, image: s243historiam Ecclesiasticam, cujus quasi prodromum emisit Introductionem in Historiam Ecclesiasticam. Wittichius, ibidem Theologiae Professor, nuper, contra Sandii [note: Ediderat Sandius A. 1678. Problema Paradoxum de Spiritu S. annon per illum Sanctorum Angelorum genus colligi possit? Vult nemper per Spiritum S. non unam personam, sed congeriem, seu turmam plurium intelligi, eandemque non aliam esse, quam ipsum genus Sanctorum Angelorum. Quam sententiam, vere [gap: Greek words] confutavit, Christophorus Wittichius, in Causa Spiritus S. A. 1678. ed. cui cum Sandius non modo, sed et [gap: Greek words] ille, cujus Addenda Problemati Paradoxo subjunxerat, in Epistola, partim manu exarata, partim literis impressa respondere conati sunt, Wittichius, ne causae deesset optimae A. CIC IC CLXXXII. Causam edidit Spiritus S. Victricem. Ex nostratibus Sandium oppugnavit J. C. Schomorus, in Assertione Endoxa Fidei Christ. de Spiritu S.] paradoxon, de Spiritu Sancto tractatum edidit, cui responsum minatur Sandius, ut ipse ex eo, cum Amstelodami essem, audivi. Querebatur tunc etiam, se passim ab Excellentissimo Viro satis dure tractari, nec tantum in Tract. contra [note: Scripsit Sandius Tractatum de origine animae, qui Cosmopoli, ut titulus mentitur, apud Libertum Pacificum MDCLXXI. prodiit. In hoc totus in eo est, ut ostendat, animas in principio singulas simul esse conditas. Quam sententiam praeter Jac. Thomasium, sub examen vocavit Balthosar Bebelius.] prae existentiam animarum,
page 244, image: s244sed et in Antiquitatibus Ecclesiae Evangel. plus vice simplici impugnari. Negotiis aliis se impediri, dixit, quo minus adversariis suis, quos multos habeat, satis facere posset. Parat responsum adversus [note: Sam. Gardinerus erat Theol. Professor et Regi Magnae Britanniae a sacris. Occasionem huic controversiae dedit Nucleus Historiae Ecclesiasticae, CIC IC C LXXVI. editus, in quo evincere volebat Sandius, omnes coetus Christiani Doctores, qui ante Concilium Nicaenum vixerunt, sententia Arianorum fuisse addictos. Unde suarum duxit partium Gardinerus, istos Doctores, de re sacra meritissimos, ab impacto Arianismo vindicare mascule. Quod et praestitit in Responsione Brevi, quam subjunxit [gap: Greek words], sive Catholica circa SS. Trimitatem Fidei Delineationi, ex scriptis Patrum Ante-Nicaenorum defunctae. Commercium literarum, quod, eam ob causam, inter Sandium et Gardinerum intercessit, legitur in Appendice ad Nucleum Historiae Ecclesiasticae A. CIC LCC LXXVIII. ed. Finem tandem controversiae imposuit Gardinerus Responsione Valedictoria ad secundam Sandii Epistolam, in Vindiciis Nucli sui Historiae Ecclesiasticae conscriptam quae Londini CIC IC C LXXI. prodiit.] Gardinerum, Anglum, qui, in Tractatu, cujus titulus, Hypotyposis, seu Catholicae fidei, circa mysterium Trinitatis, delineatio. Londini 1677. Sandii errores Arianos nervose perstrinxit. Est alias ille Sandius ingenio satis acri praeditus, ut videtur, sed Spinosae principiis imbutus, et ab Atheismo parum
page 245, image: s245alienus. Quod de Academiis vicinis scribam, vix occurrit. Rostochiensis, Siricium, Doctorem nacta, Studiosorum numero augeri videtur. Kiloniensis autem. discentium paucitatem etiamnum accusat. Simul ac fractae vires meae majora incrementa ceperint, denuo, volente Deo, iter in Angliam aggrediar, hinc forte, per Galliam, ad vos rediturus. Faxit Deus, ut sartam tectam urbem vestram, Tuamque Summe Rev. Excellentiam incolumem, florentemque, offendam. Non desinam ego pro salute vestra vota facere quotidiana, et cui multa debeo, Academiae, vestrae propriam perpetuamque precari felicitatem. Vale in Domino diutissime et fave
Lubecae Ao. 1681. d. 25. Febr. Summe Rev. nominis Tui observantissimo Cultori M. Hect. Gotfr. Masio.
EPISTOLA XL. A. REISERI ad BALTHAS. BEBELIUM. Immanuel. Vir Maxime Reverende, Amplissime, Excellentissime, in Domino JESU Frater, multis meritorum et elogiorum titulis colende,
UTrumque ab amicissima manu tua
page 246, image: s246epistolium rite accepi, citius ad prius responsum daturus, nisi anceps, ab aliquo tempore, civitatis vestrae status calamum inhibuisset. Inter id posterius quoque traditum fuit, ex quo ea iterato legi, quae hactenus per aliquot dierum heptades non parum taediosa fuerunt oculis auribusque nostris. Equidem videri haec potuerant tela dudum praevisa, an vero minus nocitura, docebit dies. Doleo inprimis vehementer, quod illud Templum, in quo Triumviros quondam nostros, nunc triumphantes in coelis, saepius verba facere, plurima cum auditorum aedificatione, percepi, imo, quod idem mihi quoque non semel, horum indultu, praebuit auditorium, redierit ad pristinum Idolei statum, equo, ante hoc sesquiseculum, et quod excedit, DEI gratia et Majorum pietate fuit liberatum. O si laudatissima haec Triga viveret adhuc, scio, prae animi dolore deliquium aliquod paterentur. Sed nondum dememini tristis vaticinii illius, quod B. Schmidius, angelicae [correction of the transcriber; in the print angeliaae] pietatis et vitae Theologus post Lutherum, Germaniae, nominatim urbi etiam vestrae, ob fastidium Mannae coelestis, et summam pro singulari
page 247, image: s247hoc beneficio ingratitudinem, ac Politicismi, ad turpem Atheismum delabentis, vafritiem, minatus est, quem quidem plerique tum risu exceperunt, at, tum non vanum fuisse augurium, tristis, proh dolor experientia, testatur. Ah, utinam Numen benignissimum caetera posthac apud Vos Templa praeserveta fermento, quod summum nunc, in totum, occupavit. Conservet Idem vestram Universitatem, quam studiorum meorum Matrem et Nutricem benignissimam, grata celebrabo memoria, quoad vixero, divino eam favori ac tutelae cordicitus commendans. Ceterum, quod communi dicitur proverbio, in magnis urbibus magna etiam regnare, et obtinere, peccata, nefandos bonorum abusus, atque consvetudines depravatissimas, si ullibi, hic certe, prae aliis, habet locum. Ego dum, divina vocatione me huc missum, hactenus credidi, non destiti, officio Praeconis, ad poenitentiam serio vocantis, facere pro viribus ex asse satis, inprimis autem, quia turpis e Gentilismo et Papismo Theatromania [note: Ediderat Reiserus, hoc anno, Theatromaniam, oder die Wercke der Finsternüss in den öffentlichen Schauspielen, von alten Kirchen-Lehrern, und etlichen Heydnischen Scribenten, verdammt. Ob quem librum nonnullos nactus est adversarios-Historiam controversiae persecutus est Jo. Mollerus, in Introd. in H. L. C. P. IV. p. 599. sqq] utramque coepit facere paginam,
page 248, image: s248cum praesenti residuae adhuc pietatis impedimento, non publice solum huic furori me opposui, justo indutus Zelo, sed insuper etiam publicae eum censurae exposui. Quod factum etsi multos excitavit animorum motus, Theathrosophistis praesertim, uti volunt nominari, ringentibus, in nupero tamen Indice Francofurtensi jam promisi, me, bono cum DEO, causam, quam semel, invocato Ejus nomine sanctissimo, suscepi, non deserturum. Tu, Virorum amicissime, precibus juva conatus meos, ac certo crede, me etiam Tibi, Excellentissimisque Collegis, quos multum salvere ac valere jubeo, debita pietate non defuturum, scilicet
Hamburgi Dominica XXIII. p. SS. Trinit. MDCLXXXI.
Tui nominis Excellentissimi cultorem candidissimum. L. Ant. Reiserum