08/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

ROLANDI MARESII EPISTOLARVM PHILOLOGICARVM LIBRI DVO. CVM ALIQVOT AMICORVM ad eum epistolis. PARISIIS, Apud EDMVNDVM MARTINVM, viā Iacobaeā, sub Sole aureo. M. DC. LV. CVM PRIVILEGIO REGIS.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

ILLVSTRISSIMO VIRO POMPONIO BELLEVRAEO SENATVS PARISIENSIS PRINCIPI.

QVOd plerisque aliquod opus edituris vsuuenit, vt diu multumque intra se de assumendo patrono disputent, PRAESES ILLVSTRISSIME, id mihi de Rolandi Maresij Epistolis edendis cogitanti non accidit. Cum enim id vunum spectem, vt debito erga eum officio fungar, qui mihi tum propter suum erga me amorem, tum propter affinitatem, quā cum coniunctus fui, (quippe qui sororis eius filiam vxorem duxerim)


image: as004

maximo semper studio, et pietate prosequendus est: Eo me nec functurum melius, nec ad voluntatem, nec ad gloriam eius accommodatius arbitratus sum, quam si tibi opus eius consecrarem, qui, cum praecipuum nostri saeculi ornamentum sis, et ab Auctore summā semper obseruantiā cultus es, et his epistolis multam commendationem tuo nomine es allaturus. Et vero si genus illud omne laudum, quae in te eximiae sunt, animo repetere liceat, quid Rolando Maresio gloriosius accidere vnquam potest, quam si eum sui operis vindicem habeat, qui mariorum ornamentis clarus, aui vtriusque Cancellarij virtutem in se, integritatemque colligit? quid fortunatius, quam si defensorem eum nanciscatur, quem tot populi vitae suae, fortunarumque omnium arbitrum agnoscunt, quique cum in augustissimo totius Europae Senatu principatum teneat, plus tamen ab eo in dignitatem splendoris, quam in ipsum a dignitate deriuetur? Quod si tuam virtuem, et sublimitatem mentis,


image: as005

quae omnium tibi vota cultumque conciliant, commemorem; quae res ad Maresij decus, et existimationem conferre magis potest, quam si foueatur ab eo, qui nationibus exteris, apud quas tot legationibus tanto Galliae honore functus est, non solum admirationem mouit, verum Reges adduxit nostros, vt praecipuam Imperij sui partem in discutiendis difficillimis negotiis ipsi committerent; et cuius diuinum ingenium, quod in politicis rebus tanta cum prudentia, et in forensibus tanta cum aequitate versatur, quidquid etiam in disciplinis omnibus elegantioris, aut delicatioris scientiae est, summa perspicacitate dispicit? Si denique summum illum amorem, quo literatos omnes prosequeris, considerem, quid commendabilius dehoc postumo foetu pronunciari potest, quam quod eum tutorem habeat, qui his temporibus fere solus sit, qui colit studia, studiosos amat, fouet et prouehit? itavt de te idem merito dici possit, quod Plinius Junior de Titinnio Capitone dixit,


image: as006

eorum qui aliqua componunt, portum, sinum, praemium, omnium exemplum, ipsarum denique literarum fautorem et assertorem esse. Hae sunt, PRAESES ILLVSTRISSIME, rationes quae me impellunt, vt hoc Maresianum opus. tibi offeram, quibus si addere fas est, id quod meo nomine tibi debeo, propter miram eam benignitatem, quā Aduocatis iunioribus patrocinaris, et summam eam beneuolentiam, quā seniorum obseruantiam adeptus es; nunquid tanto turpius mihi fuisset, gratiam non retulisse, quanto mihi honestior et maior causa referendae? Felix igitur si dum gloriae Rolandi Maresij consulo, tibi (quae votorum meorum summa est) meam erga te venerationem testari possim: et dum amico et affini iusta persoluo, id aliquo modo exsoluere queam, quod iure patronatus tibi vendicare potes ex clientela

Tibi addictissimi, et obseruantissimi IOAN. BAPT. DE PERCY, DE MONCHAMPS, in Senatu Paris. Patroni.



image: as007

PETRVS LALEMANT RECTOR VNIVERSI STVDII PARISIENSIS I. BAPTISTAE DE PERCY DE MOLLIBVS CAMPIS, in Senatu Patrono. S. P. D.

PERLECTIS iis literis, quas proxime a te accepi, equidem valde laetatus sum tali cum ingenio, quale tuum mihi iam perspectum est, talem etiam animum erga me plenum amoris, et officij coniunctum esse. quid enim est rerum omnium, quod nobis, qui bonus artes sectamur, bonorum, et doctorum hominum de nobis iudicio videatur optabilius? In quo tamen laetitiae meae pudor meus moderatus est, quod de Rolandi Maresij epistolis, quas mittebas, iudicium exquirebas nostrum. Nam quae potest esse vlla in nobis ingenij, ac doctrinae commendatio, quae ius tribuere possit, non dico iudicandi, sed existimandi de tanto viro? tibi vero quid opus est istarum editionem molienti, calculo nostro ad id confidentius perficiendum confirmari, cum tu oculatissimus ipse sis in eo genere, et te niti ipso


image: as008

tutissime possis? Obsecutus sum nihilominus in eo tibi, quod tam amanter exigis; ab epistolae tuae lectione statim ad Maresij epistolas me contuli, omnesque summa animi voluptate perlegi. De quo quidem opere, vt tibi vere exponam quod sentio, ita apud me sum arbitratus, eorum, qui in eo genere literarum voluerunt excellere, sane quam paucos et nostrā et superiorum memoriā aeque sapienter et erudite scripsisse, atque vxoris tuae auunculum, elegantius certe, ac disertius neminem Deus bone! quantus sermonis nitor, atque elegantia! sic profecto in his omnia placent, siue ingenium hominis et eruditio, siue cultus delectusque verborum, siue illud imprimis honestatis publicae, omnisque virtutis, ac disciplinae studium, quod vbique prae se fert, vt haec eadem omnia sensim sine sensu in legente succrescant, et incalescant, atque, vt Tullianis verbis vtar, non enim possum melioribus, impleatur animus iucundissimae lectionis voluptate. Tria vero sunt, quae praecipuam meā sententiā admirationem habent, et pariunt delectationem; contentum scilicet et aequabile dicendi genus, facile et perspicuum, purum denique et ab omni tum fuci tum peregrinitatis labe prorsus alienum. Fluit quippe sine vllis salebris Rolandi oratio nusquam extra alueum fertur, sicut inanis illa et inflata verborum volubilitas plena pigmentis et puerili ornamento quam neque dicendi modus retinet, neque regit iudicij clauus. Non sicut sciolorum et rabularum inaequalis loquacitas pluuiis aquis et collectitiis intumescit; sed Tullianae instar eloquentiae, gurgitis in modum ex intimo


image: as009

pectore tanquam ex proprio et viuo fonte exundat. Vis enim pectoris sola vis est, quae disertos facit; et quo quis plus haurit ex se se, plusque affert indolis ac ingenij proprij, et coalitae, vt ita dicam, eruditionis ad scribendum, eo plus eloquentiā valet, et eximiam illam nobis orationis aequabilitatem repraesentat magistrae, et se ipsam regentis eloquentiae certam notam et indicem. Et quemadmodum vultus aequalis, et constans in homine, bene affectae mentis, et probi animi argumentum est: sic huius ista eximia in dicendo constantia, et modus, quae virtus sese eius in epistolis primam offert, nos cogit in eo bonam animi valetudinem agnoscere, robustas vires, solidamque, et sublimem mentis eruditionem, quam assiduo meditandi labore, et primigenio veluti calore ingestam concoxerat, concoctam digesserat, digestam in se penitus transmutarat. Quid mirum igitur, si non vtatur nisi verbis perspicuis, propriis, significantibus, tum tantā facilitate profluentibus, vt videantur nata in labris, aut e calamo sponte fusa, procul amoto omni non modo lenocinio, sed etiam artificio; quod tamen ita fit, vt, cum naturali pulchritudine eius oratio exurgat, eas tamen vincat et obscuret, quae summā curā atque arte limatae ac perpolitae sunt. Scio equidem nihil operosius esse, nihil magis in lubrico, quam eius rei arbitrum fieri, quā vnā maximus quisque vir censetur; audacter tamen statuo, hanc oratori cuique praecipuam semper in scribendo ideam proponi debere, vt a stilo obscuro, et operoso, supra omnia orationis vitia abhorreat. Ego quidem mallem proprie communia dicere, et vulgaria facile, et perspicue, modo non vulgariter,


image: as010

quam rara anxie et exquisita affectate, et iuueniliter effundere. Quis enim Senecam ferre possit, qui, superiorum fortasse assequendorum desperatione, argutam illam, et vexatam eloquentiam saeculo suo ingessit? medium quoddam potius dicendi genus cum Tullio multo meliore istorum iudice renendum est; id est orationi mundicia adhibenda, non insolens, neque exquisita nimis, perinde ac corpori et vestitui; et danda opera, vt semper intra modum dicamus. Nam vt animi magnitudo remotā comitate feritas est quaedam et immanitas; sic eloquentia, si desit ei facilitas, et liber, quocumque vadat, incessus, clauda est, iniucunda, et illiberalis; offusa vero vniuersae orationi caligo, affectatus verborum tumor, aut imitatio inepta obsoletae vetustatis, illico creat aut male affecti, aut caligantis, aut tardi ingenij suspicionem. In quo quidem, si Rolandi Maresij sermonis facilitatem et puritatem satis exosculari non possum, nequeo non mirari, ac etiam non subiracunde inter nos reprehendere quorundam nostrorum hominum peruersam consuetudinem, qui non tarditate ingenij, non errore iudicij; sed merā quādam elocutionis incuriā, ac falso obtentu scholasticae subtilitatis in contrarium huic virtuti vitium incurrunt. Atque haec in aliis negligentia ferenda esset, quia siue bene siue male loquantur non magni Reipublicae interest; sed in nostris, quorum oratio pertinet ad exemplum, et quibus iuuentus ad bonas artes informanda traditur, omnino certe est intoleranda. Quanquam id dissimulare non debeo, quod cum Academiae laude vere praedicare possumus, redire iam ingeniis apud nos bonae gustum, vsumque Latinitatis.


image: as011

Paucissimi iam sunt inter Academicos, qui malint rudere cum Asino Apulei, quam bene loqui cum Oratore Ciceronis. Multos hodie Theologos videmus, multos Iuris peritos et Medicinae, multosque optimarum artium praestantissimos sane professores, nihil peregrinum, paedagogicum nihil sapientes, adeoque et ingenio, et moribus, et sermone politos, vt delicatiores possint aures tenere, ipsaque aulica ingenia fastidiosa quamlibet ad abstrusiorum scientiarum amorem inflammare. Infelix abiit illud saeculum, quo plurimos se vidisse Parisiis Philosophos Erasmus asserebat, latinissimum vero neminem, eoque minus oratorem: quoque nobilissima, purissimaque veterum Philosophorum decreta deformato inquinatoque stilo explicare, ita hīc solemne erat, vt, si quidem Ioanni Pico Mirandulae fidem adiungimus, barbare loqui, lingua Parisiensis et Academica vocaretur; dum illi scilicet, graues Philosophi, et Artistae, atque ex profundiorum Doctorum natione putabantur, qui tanquam clarissima mundi cymbala barbarum nescio quid, absonum et inconditum in scholarum angulis resonarent. Tulit vero haec aetas nostra non paucos, in quibus possis imaginem aut certe vestigia antiqui sermonis Latini agnoscere. Numerantur apud nos Gagnaei et Richerij, Quintini et Minois, Fernelij et Siluij, Mureti et Passeratij, Galandij et Borbonij, aliorumque talium virorum legitimi dignique successores: hos quotidie ante oculos habemus, horum viua vox quotidie aures nostras personat, horum quotidie monumenta tractamus; et quo magis eminent, eo minus indicari necesse est, idcircoque supersedeo appellare


image: as012

nominatim; ac praeterea, vt ait Velleius, paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio. Quod si quis tamen adhuc esset, quem aut iudicij imbecillitas, aut deprauatus animi gustus, aut falsus splendor adulterinae dictionis a recta et genuina loquendi ratione abducerent, huic profecto auctor essem, vt, quemadmodum ad Terentium Tullius, quem ille vicinum suum appollare consueuerat, ad Rolandum Maresium quasi cum testa, ignis petendi gratiā, saepius adiret. Nihil enim in hoc, vt in illo, non meracissime Latinum, nihil, quod optimi saeculi colorem nobis non repraesentet, quodqued hominibus huius aetatis proponi ad imitandum non debeat. Plura certe nec inuito animo, quia mirā sum ad disertissimum hominem laudandum alacritate; nec magno conatu, quia foecundissima est illius laudum materia; nec ineleganti fortasse stilo, quia recens sum ab eius lectione, congererem. Sed vereor, ne dum epistolam scribo, ea crescere in orationem legitimam videatur. Ad te redeo, vir clarissime, ac tibi impense gratulor, quod non siuisti occidere cum auctore clarissimum illud decus Latinitatis, sed curā tuā perfecisti, vt, quod modestia ipsius magnā ex parte domi ac in puluere continuerat, publicum fieret ac aeternum; quo suppresso sane ac extincto monimento iterum lingua Latina interire mihi, ac mori videretur, adeo in eo reuocata mihi ab orco et ad vitam excitata videtur. Quā in re praeter beneficij publici partem, quam in me suscipio, eo etiam nomine tibi priuatim debere me confiteor, quod, quam familiam et officio, et iudicio obseruo maxime, meae erga eam voluntatis ostendendae


image: as013

argumentum suppeditasti, propositā occasione laudandi apud te hominis ex ea optimi et clarissimi, et mihi iamdudum commendatione famae carissimi. Itaque de publico ago tibi gratias, aut potius, quas habent tibi ipsae musae Parisienses, interpretor: et de priuato item ago; ac vltra id quod debeo tibi ex causa familiae, cui te adiunxisti, polliceor etiam id tibi ipsi, quod a me egregiae dotes tuae humanitasque postulant, quod non magnum esse non potest: petoque vicissim, quod existimatio de te mea beneuolentiaque efflagitant, quod exiguum esse non potest. Vale. Pridie Kalendas Septembres M. DC. LV.



image: as014

ROLANDI MARESII ELOGIVM.

ROLANDVS MARESIVS Lutetiae Parisiorum honestissimo loco natus in saeculum incidit, literis quidem beatum ac florens, sed quod ab aureā illā ingeniorum aetate, quam Franciscus et Henricus eius filius Francorum Reges benigne ac diligenter fouerant, iam inclinari coeperat Ille, cum pro natalium et amplissimae ciuitatis conditione liberaliter educatus fuisset: et iis artibus, quas causarum publice agendarum ratio, et illa tempora postulabant, abunde satis instructus videretur, ex quadam parium et vrbis consuetudine potius, quam ex vllo certo consilio ad forensem militiam se contulit: et ei operam aliquam dedit. At cum illius tumultus et simulatae altercationes quietam ac seueram hominis indolem offendissent, ad actuosum priuati studij otium se recepit: et a cupiditare gloriae, reique studiosius augendae desiderio prorsus alienus, suae animi conscientiae testimonio ac domesticis copiis contentus, se modeste exhibere, quam operosis fortunae famaeque bonis auide captandis imminere maluit. In hoc vitae genere cum doctissimis viris, quorum multos ipsius epistolae indicant, studia communicauit: et amicitiam cum iis, praesertim vero cum Nicolao Borbonio Poeta laureato, et in omni saecularium literarum genere cultissimo; cum Henrico et Hadriano


image: as015

Valesiis, non sanguine tantum, sed etiam pari eruditione et vitae gloriā coniunctissimis fratribus; Iacobo Sirmondo, Dionysio Petauio, Ioanne Launoio, varie pereruditis Theologis; Petro et Iacobo Puteanis, egregiis studiorum ornamentis ac Promicondis; quin-etiam cum Daniele Heinsio, et Claudio Salmasio, et aliis non minoris notae viris cum ciuibus tum exteris, qua vitae consuetudine, qua scriptorum commercio suauiter coluit: et apud omnes tantum existimationis in operibus aliorum examinandis sibi quaesiuerat, vt eundem Borbonium, se sibi magis ab vno Maresio, quam a ceteris omnibus censoribus timere, saepe affirmantem audiuerim. Ingenio quippe vere Catoniano fuit: et eam morum seueritatem, ac gerendae censurae libertatem prae-se-tulit, vt nunquam suis, nunquam alienis aut in vitā, aut in oratione vitiis pepercerit. Eadem de causa, subtili ac deducto scribendi genere delectatus est: nec ad illud sublime, et eloquentiae pompā ornatum assurgere voluit: quod minus castum, vt dictitabat, ipsi videretur. In epistolis vtroque stilo ad amicos, AEgidio Menagio, aequissimo ingeniorum aestimatore, cuius consuetudine et eruditā sodalitate maxime vtebatur, suadente, conscribendis acquieuit: in quibus varia rerum vtilium argumenta pertractat, ac saepe viuendi aut studendi prauam rationem carpit. Emisit aliquas, velut in famae tentamentum: et, eā suffragante, multo plures exarauit, quibus Auctoris interitus lucem praeripuit. Sparsas et vbique iacentes Launoius et Valesij fratres collegerunt, et in ordinem digestis breuiaria, singulis propria, pro sua in eum amicitia et ruditione praefixerunt. Coelibem vitam amplexus


image: as016

est: et cum suis commode vixit: ac per otium Mariam Prataeam, sororis filiam, quae in tenerā aetate domestici vim ingenij et acumen haud obscure exprimebat, Latinis Graecisque literis non infelici successu informauit. Insigni vitae probitate et egregiā in suum fratrem Ioannem Maresium, Gallicae Poeseos studiis, ingenio, et operum cultissimorum multitudine clarissimu, pietate commendabilis extitit. Nec bonā nec malā valetudine vsus est: at, dum vigilias arescente per aetatem corpore subeuntes, iugi studio adiuuat, languore sensim irrepente contabuit, et sub finem Decembris anno 1653. Parisiis in Musarum sinu ferme sexagenarius decessit.

PETRVS HALLAEVS I. V. D. et Parisiis Regius Antecessor.



image: as017

LATIAE, Maresi, cultor impiger linguae,
Idemque Graij fons leporis exundans:
Quem non Palaemon vicit aut Aristarchus:
Cuius seuerum scriptor omnis examen
Criticamque timuit lecta charta censuram:
Tuus ille tandem fetus exit in lucem,
Heu non videndus, non legendus a patre;
Verum legendus et probandus a doctis,
Tuumque terris nomen vsque sparsurus,
Aliquis manebit dum bonis honor libris.
Laudum quidem securus, ac Deo plenus
Felicitatis nunc potiris aeternae,
Probaeque dignum praemium capis vitae.
At nos, amice, te dolemus exstinctum
Primo virentis limine in senectutis;
Et litterarum fata paene suprema
Tecumque raptas querimur anxij Musas.

ROLANDO MARESIO extremum hoc officium pro meritis reddebat

HADRIANVS VALESIVS amico optimo atque carissimo.



image: as018

IN OBITVM DOCTISSIMI ET OPTIMI VIRI ROLANDI MARSESII ELEGIA.

NI dolor inclusus prematimo corde querelas,
Et vetet in tristes ora sonare modos;
Exiguos flores Maresī iactare sepulcro,
Parua pio cineri munera ferre iuuat.
An querar eloquij puros arescere fontes
Romulei, et prisci pura fluenta salis?
Fraternis nil degeneres siluisse Camoenas
An querar, et dulcem conticuisse lyram?
Magna fuere quidem haec, magnoque erepta dolore;
Iacturamque grauem sentiet orbis inops.
Sed maiora queror: sancto meliora tegebas
Pectore, quae grauius iam cedidisse dolet.
Incorrupta fides tibi me, et sapientia mitis,
Et candor placidus iunxit amore pio.
Haec quamuis docto bona non vulgaria saeclo;
Hoc probitas rara est tempore, rara fides.
Et Musis animus sollers promptusque colendis;
Et verique auidus, iustitiaque tenaxk.
Dudum pulsa loco virtus, moresque vetusti
Cessere; et leges, sanctaque iura iacent.


image: as019

At tu cum paucis retinebas pectore mores,
Cum paucis artes, dulcis amice, bonas.
Officij constans cultor, iucundus amicis,
Fidusque, et comi simplicitate grauis.
Haud mollis vitiis censor, vindexque profani
Ingenij ac priscae relligionis amans.
Nec famae strepitu gaudens et inanibus auris,
Sed solida virtute otia tuta fouens.
Dum res Musarum, dum publica sedulus vrges
Commoda, et attentā qua potes arte iuuas:
Dulcibus immoreris studiis, pulcrique laboris
Mole fatiscens, cum luce relinquis opus.
Heu magnis aetas nimium funesta ruinis!
Atra nimis doctis tempora funeribus!
En etiam Maresi, tot iam post funera stragemque
Heroum, leto fers noua damna tuo.
Te quoque iam Pindi laurus, te flumina lugent,
Phoebus et ipse pater Pieridesque gemunt.
Mox et flebilibus magni, pia turba, sodales
Soluent iusta modis inferiasque ferent.
Flos te Doctorum et clarissima lumina lugent,
Teque suis maesti cladibus adnumerant.
Ornamentum ingens Patriae, decus vtile saecli,
Illachrymant sacra desse repente gregi.
Germani splendore micans, magis ipse coruscas
Luce tuā: et duplex splendet vtrimque decus.
Illi Musa vigens diuino animosior igne,
Auia Castalidum dat peragrare iuga.


image: as020

Insuetas calcare vias, solosque recessus,
Et vestigia per libera ferre pedem.
Ingenij stupuit quoties miracula et artis
Gallia? et ingenti prole superba fuit.
Nec tibi docta tuos inuidit Graecia vates,
Inuidit vates nec tibi Roma tuos.
Te quoque praecipiti fato quem flemus ademptum,
Haud minus egregium nobilitauit opus.
Seu tenues elegi sinceri pignus amoris
Manibus eximiis tristia dona ferunt,
Seu quondam assurgens maiori ardore Camoena
Post festos plausus, ingenuosve sales,
In scelera armatasque ad mutua vulnera dextras
Intorsit validis fulmina carminibus.
Seu bene scribendi praecepta exemplaque monstrat
Multa laborato litera ducta stilo.
Palladiaeque sinus arcanaque funditus artis
Explicat, et nitido lumine picta nouat.
Diuitias Latij veteris cultusque modestos
Fundit inexhausto pagina tota penu.
Vndique muneribus Musarum exuberat amplis:
Vndique Apollineo nectare plena fluit.
Instabas operi, assiduoque labore iuuabat
In commune nouas addere semper opes.
Inuidere decus Parcae; sed protinus omnis Post ventura aetas praemia digna feret.
Non aureis incisa notis tibi marmora vates
Auguror, aut titulos aera locuta tuos.


image: as021

Ardua non moles annis ruitura sepulcri
Insanā cineres ambitione premet.
Ingenij melius monumenta aeterna vigebunt,
Posteritasque memor pignora sacra colet.
Dum Latij interris maiestas pura leporis
Viuet et vrbanae simplicitatis honos.
Gloria dum Musis, Phoebo dum regna manebunt,
Augebitque artes debita fama bonas.
Viuent Maresij laudes, nomenque superstes,
Scriptorumque recens gratia semper erit.

AD PRAESTANTISSIMAM INGENIO ET DOCTRINA VIRGINEM MARIAM PRATENSEM De morte auunculi doctissimi viri ROLANDI MARESII ODE.

MITTE deformes stupidosque luctus,
Docta Musarum, Charitumque consors
Pulcra: Quem luges, superā beatus
Regnat in aulā.
Ille sublimis super astra splendens,
Luce fulgentes oculos potenti
Sordido fletu vetat, et serenos
Laedere vultus.


image: as022

Omnibus fati oppositam reliquit
Fluctibus vitam, facilemque solui.
Quam graues semper feriunt procellae,
Iraque caeli.
Quam per infestas inimica syrtes
Vsque sors versat, varioque dirae
Corporis pestes animique morbi
Turbine vexant.
Nunc tenet littus, placidique portūs
Otio felix, pelagi furentis
Naufragas cautes, tumidosque tutus
Despicit aestus.
Nunc bibit vitae latices perennis
Fonte inexhausto, liquidique in aeuum
Gaudij puris sitibunda lymphis
Proluit ora.
Inde securus miseros tumultus
Ridet, et curas strepitusque inanes,
Ima queis tellus populique et verbes
Vndique feruent.
Nec minus fato Maresī superstes
Fama per laudes memoresque fastos
Viuet, aeternumque vigebit omnes
Sparsa per oras.
Sacra nec Mentis monumenta magnae
Temporum lapsus variaeque sortis
Subruent casus, penitusve condent
Nocte silentī.


image: as023

Tuque Musarum sacra cui Magister,
Arduos cui Pindi aditus reclusit:
Cuius insuetos ad honesta prudens
Impulit ausus.
Gloriae in partem venies futurae,
Mutuum tanto decus ex magistro
Ducis ac reddis; geminat vterque
Luce refulget.
Ille sublimes tenerae puellae
Spiritus rexit, facilis benignam
Ingen venam nitidaeque mentis
Lumina iuuit.
Ille praeceptis studiisque magnam
Indolem firmans, vtriusque linguae
Limpidos fontes et opes repostas
Arte retexit.
Tu pio miros properans labori,
Virgo successus, propri docentem
Glori illustras, operaeque digna
Praemia reddis.
Sic super formae ingeniique dotes
Te quibus large Superi bearunt,
Fama doctrinae insolitos modestae
Addet honores.
Sic sequens aetas Mares aequa laudes
Dum canet, plausu et merito sacrabit,
Maximum has inter decus vsque Neptis
Docta feretur.

IOANNES VERIVSIVS.



image: as024

[gap: content]

image: as033

AD I. BAPT. AMATOREM RICHELIVM Maioris monasterij et sancti Audoėni Abbatem illustrissimum PRAEFATIO.

CVM mei consilij rationem in scribendis hisce epistolis, ABBAS NOBILISSIME, primā epistolā abunde aperuerim: qua scilicet re potissimum adductus de literarum studiis hīc agere, quam de quauis alia materia malui: haec praefatio non in aliud mihi instituta est, quam vt apud nonnullos me purgem, forsan improbaturos, quod ego exigui inter literatos nominis, in quibusdam arguendis Aristarchi partes mihi sumpsisse videar: quodque maximus temporis acti laudator virtutem annis aestimem, et apud veteres in literis omnia fere optima fuisse, apud recentiores vero pleraque esse mediocria, in epistolis meis saepe conquerar. Iamprimum, si omnium offensionem effugere voluissem, non quidem ingenij, vt ait Cicero, mihi fama abiicienda, quod in me sentio quam sit exiguum, sed omnino non scribendum erat: quod fortasse melius fuisset. Deinde nunquam tam bene cum rebus humanis agetur, vt non in iis plura culpanda sint, quam laudanda. Optandum vero erat, quantum ad nostros scriptores attinet, vt haec querela vana esset, haberemusque aliquid, quod Graecis, et Latinis opponeremus. Sed id nimis verum esse etiam nolentes summo cum nostro dedecore fateri cogimur. Illi enim vere, quod dicitur, Aquilae in nubibus, longe recentioribus praecelluerunt, quod ex eorum monumentis


image: as034

intelligitur, et in literis omnia melius viderunt. Quod tamen nescio quod modo contingit. Neque enim in hominibus ingenium decreuit, nec nos tarditatis natura damnauit: nisi id partim vitio puerilis institutionis, quae nunc est minus commoda, fieri dicamus: partim eo quod primum in scholis, deinde peromnem vitam literarum studia segniter capessimus, nec parem, ac veteres, diligentiam in illis, atque industriam adhibemus. qui etiam in eo meliore, quam nos, erant conditione, quod Latinam linguam, quam tot annis vix discimus, illi vt vernaculam nullo negotio addiscebant: Graecae vero notitiam in ipsa Graecia peregrinando, vel Graeci alicuius praeceptoris commercio, ac consuetudine, minimo labore consequebantur. Sed vt in viam redeam: quod mihi Censoris munus vsurpasse videor, id longe secus est. nec enim mihi has partes arrogo. at in gratiam tironum tantum, quorum commodis consultum esse omni ratione cupiebam, quaedam attigi: quae mihi de studiorum ratione cogitanti succurrerunt. neque enim haec, quae fere sunt de humanioribus literis, doctis scripsi, homo vt parui ingenij, ita non multae doctrinae, vtpote illā parte animi, quam idem Cicero reliquarum ingenij partium custodem vocat, valde debilis. Fungar igitur vice cotis, et minus prouectis, fortasse alicui in studiis vsui esse potero, tanquam caecus iter monstrare velit. Mirabile est enim, vt ille ipse Tullius inquit, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum, et rudem, quam non multum differat in iudicando. Itaque adolescentes nonomnem operam his legendis lusuros arbitror: quae si minus venustatis, atque elegantiae, at aliqua saltem vtilitatis, vt dixi, ratio commendare poterit. Eos ego cum ignaros viae, quam in literis insisterent, sempter miseratus essem, saepe in votis habui, vt aliquis doctrinā, iudicioque pollens, id


image: as035

munus susciperet: et quoties inter legendum aliquid offendi, quod huc pertineret, libentissime legi. Illi enim postquam e scholis egressi sunt, vbi prima disciplinarum elementa hauserunt, et qualemcunque vtriusque linguae notitiam adepti sunt, tum maxime monitore indigent, qui, quo pede in reliquo studiorum curriculo pergendum sit, viam commonstrent. Interea, vt eos quoque modo adiuuarem, mearum epistolarum id argumentum esse volui. Sed temeritatis fortasse damnabor ipse, quod in quibusdam damnandis iudicium meum fortasse liberius proferam. primum neminem e viuis nomino, nec designo. statui enim

Parcere personis, dicere de vitiis.

Quod qui non feret, nae ille potiori iure morosus, et [gap: Greek words], quam ego, habendus erit. Deinde in regno literario licuit, semperque licebit liberam ferre sententiam, quae neminem alliget, et si [gap: Greek words] fuerit, auctoris tantum periculo in medium afferatur: qui, si alicubi in iudicando errauerit, suam solummodo stultitiam traducat. Nes enim ob eiusmodi temeritatem vlli vnquam dica scribitur. Sane non video, quare, vt ait Horatius, sit ius, liceatque perire Poetis, aliis vero scriptoribus non idem concedatur. Ceterum meam sententiam ita profero, vt eam refelli non moleste feram: nec fremam, aut irascar, si qui contra sentiant. Nec obtrectandi animo nonnulla reprehendo, aut vt aliis solertiā, et iudicij perspicacitate me praestare ostendam: longe enim mihi alia mens est: sed haec omnia in medium attuli, et fortasse alia similis argumentis, si Deus dederit, afferam, vt pro virili parte communia studia iuuem, et quae in iis minus commode inualuisse animaduertero, num in melius mutari possint, tentem: simulque vt eruditorum industriam acuam, et ab iis in ea


image: as036

materia aliquid eliciam, quam longe melius tractare posse non dubito. Porro haec eiusmodi esse cuperem, ABBAS ILLVSTRISSIME, vt tibi in literarum studiis aliquantum prodesse possent. in quibus cum iam progressus magnos feceris, deinceps optimos scriptores assidue euoluendi tempus erit. quam ad rem si aliquid contulero, satis vberem mearum vigiliarum fructum videbor esse consecutus. quas in tuo nomine apparere volui, vt tenui, et ex se parum commendabili operi aliquid claritatis ex Richeliano nomine mutuarer: quod propter magni auunculi tui gloriosam memoriam, quamdiu Gallicum stabit imperium, maxime splendidum, et illustre erit: simul vt testarer, quantum excelsissimae domui tuae me etiam propter ea beneficia obstrictum sentiam, quae frater meus a summo illo viro, a quo adeo dilectus fuit, accepit. quem postquam fatorum iniquitas Galliae, sibique eripuisset, nouam experiri fortunam, nouumque adsciscere patronum non sustinuit, sed tibi, fratrique clarissimo, tum pueris altae indolis, et spei ingentis, quam nunc omni ex parte praeclare adimpletis, illius haeredibus operam suam addixit: quam, modo semper accepta sit, vobis eius nomine perpetuam spondeo. Quantum vero ad me attinet, satis superque fortunatus mihi viderer, si mea opera tibi alicui vsui esse posset. quod quando per virium imbecillitatem mihi polliceri non audeo, huc saltem animum, precor, boni consulas, obseruantiamque meam, quam per hoc munusculum tibi exhibeo, gratam habeas. Vale.

Lutetiae Paris. anno 1650. ineunte.



page 1, image: s001

ROLANDI MARESII EPISTOLARVM LIBER PRIMVS. ROL. MAR. IOAN. CAPELLANO S. P. D. EPISTOLA I.

Ait, cum tria sint genera epistolarum, se tertium sibi genus elegisse, nimirum serium et graue, vt exemplo Plinij Iunioris de studiis literarum scriberet.

QVOD nugas meas putas esse aliquid, et epistolas quas aliquando otij fallendi, simul et stili exercendi causa ad Menagium do, colligis, et exscribis, id me ad hocce scribendi genus inuitat.


page 2, image: s002

Quod me, fateor, aliquantum Suffenum posset reddere, nisi id ad humanitate potius quam a iudicio proficisci putarem: cum scilicet cogito hominem acri iudicio, haec tanquam alicuius pretij eo dignari honore, vt exscribenda, et asseruanda putet. Sed quam potissimum materiam mearum epistolarum eligam? Cicero in quadam ad Curionem epistola tria epistolarum genera connumerat. Vnum, cuius causa res ipsa inuenta est, vt certiores faceremus absentes, si quid esset, quod scire aut nostra, aut ipsorum interesset, nimirum quo priuata negotia tractantur: alterum familiare, et iocosum: tertium serium, et graue. De rebus domesticis literas scribere, easque postea in lucem edere, id mihi ineptum, et putidum videtur: quales [gap: Greek words] scribi oportere Marcus Imperator in suis libris ex Rustico se didicisse commemorat: quis enim, ait Seneca, accuratas literas scribit, nisi qui vult putide loqui? Iocari, vt materia suppetat, non semper libet. Tertium genus, quod est serium, vel ad Rempublicam, vel ad studia literarum pertinet. De Republica ij soli, qui ad eius clauum sedent, loqui possunt: si tamen omnino talia scriptis mandare expedit. Restant


page 3, image: s003

ergo studia, de quibus inter amicos per epistolas colloqui licet: ex quibus ea quae ad humaniores, et politiores literas spectant, magis quam reliqua epistolae conuenire mihi videntur. Nam de Philosophia ad amicos scribere, quod Seneca ad Lucilium luculenter fecit, id mea sententia minus est amoenum, nec satis festiuum, quales esse debent epistolae. In hoc genere Plinius Iunior in-primis excelluit, qui suarum epistolarum, quae iudicio meo argutae sunt, et elegantes, argumenta ex amoenioribus studiis plerumque desumpsit. Sunt etiam de moribus, in quibus plurima amicos suos commonebat, et sub exemplo docebat. Ceterae sunt de rebus publicis: nimirum si quid actum esset in Senatu cognitu dignum; si quod iudicium persona, aut crimine notabile; denique si mors alicuius illustris viri accidisset, de his rebus ad amicum quempiam ingenij exercendi causa scribebat. Quae sunt de studiis, eae de ratione studendi, scribendi, sua scripta emendandi, recitandi, et de aliis huc pertinentibus tractant. Illas vero literas accuratius scripsisse in hoc videtur, vt ederet, cum esset maximus sui ostentator, quique omnia ad gloriam, et vt sibi blandiebatur, immortalitatem referret:


page 4, image: s004

in qua sententia ab auunculi sui moribus longissime aberat. Miror equidem breues omnino literas, quas de rebus domesticis ad familiares scripserat, ab eo seruatas, deinde editas. Hunc auctorem sequor, sed longe, eius vestigia adorans, et vtcunque imitari conor: non de rebus publicis scribendo vt qui nullam reip. partem attingo, quique id moribus nostris non esse receptum video, vt libere de quouis loqui, et quod sentias, in publicum promere liceat: sed de studiis tantum, de quorum ratione sententiam meam sine fuco, vt soleo aperire mihi destinatum est: nempe quid in studendo, quid in scribendo sequendum putem, quod iudicium de scriptoribus cum antiquioribus, tum recentioribus, sed vita functis feram: denique quae mihi de literis cogitanti aliquando in mentem veniunt, amicis exponere, eosque de his consulere statui. Quae si tibi, mi Capellane, tuique similibus, vt hactenus prae te tulisti, non displicere cognouero, mihi ad pergendum in eo instituto non leue calcar additum esse sentiam. Vale.



page 5, image: s005

ROL. MAR. AEGIDIO MENAGIO SVO. S. EPISTOLA II.

Agit de ratione scribendi veterum atque nostrorum.

FERRE non possum, vt libere dicam quod sentio, illam quae hoc tempore apud quosdam inualuit, scribendi consuetudinem, vt argumento, de quo scribere in animo habent, non introrsus perspecto, sed obiter tantum considerato, nec prius omni materia ad id pertractandum comparatā, statim ad opus se accingant, nec quid, aut quo loco scribant, quidquam pensi habeant: sed quidquid in mentem venerit, vix vllo adhibito iudicio chartae illinant. Etenim ista scribendi ratio mirum quantum ab antiquorum norma discrepat. Illi siquidem, nisi prius aliquantum temporis de materia, quam sibi proposuerant, attente, et diligenter meditati, opus non aggrediebantur: nec hinc inde quod infercirent, aut congererent, corrogabant, sed quasi ex suo penu omnia proferebant, non aliter quam apes, postquam per campos volitarint, et variis floribus insederint, mel ex eorum quidem succo,


page 6, image: s006

sed per ipsas concocto, et immutato conficiunt. Certe Cicero, (nam quem potius in exemplum assumam?) cum de officiis scribere destinasset, quae essent ea de re a Philosophis, praesertim a Panaetio tradita, attente se legisse, et collegisse, tum demum operi se accinxisse ad Atricum scribit. Quod autem ad eos attinet, qui libros quosdam, quos thesauros appellant, si tamen hoc nomine digni sunt, compilant, festiue a quodam ex nostris dictum est, ex locis istis communibus non fieri nisi valde triuiales libros, et communes. Quorum quoties ingentia volumina ex variis auctorum locis consuta video, Plinij Maioris summum in scribendo iudicium mirari subit, (nam hīc nec doctrinam illius plane admirabilem, nec stilum breuem, et significantem, quique supra prosam assurgit, nec reliquas dotes attingo) qui de vniuersa rerum natura scribere aggressus, rem omnem, quae prope infinita videbatur, paucis libris, et ordine praeclaro complexus est; cum ex recentibus quidam minimas eiusdem historiae naturalis partes tot sint voluminibus persecuti. Nimirum ille auctorum, quos sequitur, verba nonnisi raro, idque breuiter, cum opus est, adducit: sed ab illis desumptae


page 7, image: s007

materiae stilum tantum suum accommodat, et opus quasi suo marte, non hians, neque interruptum conficit: Longe aliter isti: quamplurimos siquidem, et prolixos locos in libros suos conferre student: plerumque etiam grauibus rebus, quae minutias omnes respuunt, spinosas, et importunas Criticae disquisitiones, et Grammaticas, si Deo placet, quisquilias inspergunt: a quibus splendida materies refugit, et non aliter contaminatur,

Ac Arretinae violant crystallina testae.

Non dissimilibus quoque vitiis plerique ex iis, qui hostoriam hoc tempore scribunt, mihi laborare videntur: posthabita enim fere eloquentiae cura, quae historiam quam maxime decet, solummodo rerum rationem habent; quas tamen sine magno delectu congerunt, et ne quid praetermisisse videantur, minutissima quaeque, et historia indigna referunt: Et sicut Iurisconsulti sine alicuius legis auctoritate quid asseuerare verentur, ita nihil nisi laudatis auctoribus, et ipsis plerumque illorum verbis adducunt, tanquam aliter historico fides habenda non sit. Ad quam normam si veteribus scribere libuisset, Deus bone! quam elegantes historias nobis reliquissent! diligentiae


page 8, image: s008

forsitan, at eloquentiae palmam apud posteros relaturos non fuisse certo scio. Etenim illi auctorum verba, ex quibus res desumunt, non afferunt; quod his velut salebris perpetuus orationis cursus interrumpi videatur: nec illorum dissensum vnquam ponunt nisi in re magni momenti, quaeque propter grauitatem, variorum locorum collatione, quae semper iniucunda est, non prorsus indigna sit. Aliquoties etiam isti, quo maior sit moles, integras tabulas, et diplomata in calce operis apponunt, libros ex mole iudicari opinantes: cum contra apud antiquos percrebruerit verbum istud, [gap: Greek words]. Haec autem stulta persuasio bibliopolis fortasse compendium, scriptoribus vero gloriam, certe apud cordatos neutiquam conciliat. Superiores tamen, quas ex auctoritate veterum supra posui, regulae in illis, quae sunt de populorum origine historiis locum fortasse non habeant; in quibus res ob vetustatem obscurissimas nisi adductis testimoniis, et variorum auctorum collatione, quod facit initio antiquitatum suarum Dionysius, vix satis accurate explicari posse non diffiteor: quanquam Romanae historiae princeps, illius populi origines leuiter executus est, et tempus


page 9, image: s009

omne ab AEnea ad Romulum, quod est aliquot saeclorum, paucis verbis complexus est. Porro haec ad te, erudite Menagi, quem de literis consulere soleo, verbosius scribere volui, vt iudicium tuum de his rebus exquirerem, et an mecum faceres, experirer. Vale.

ROL. MAR. EIDEM. S. EPIST. III.

Suae in censendis ac plerumque improbandis recentiorum operibus seueritatis causas reddit.

QVONIAM apud quosdam in censendis quae quotidie in manus hominum exeunt scriptis, paulo seuerior audio: consilij mei rationem in examinandis eiusmodi scriptis tibi hacce epistola aperire statui. Iam primum quod aiunt ex illis mihi nihil quicquam probari, id inficior: sunt enim in manibus complura, quae proba iudico, et apud nos hodie sunt, qui eleganter Latine scribunt (nam de Latinis scriptis potissimum est sermo) versusque optimos, et ad veterum exemplar componunt. Quod in iudicando sim aliquanto rigidior, id non vsquequaque diffiteor, mihi non semper


page 10, image: s010

valde probari, quae a quibusdam magni aestimari video, ingenue agnosco. Nec vero in hoc iactantior tibi videri debeo. Nam dum exemplo boni illius, et prudentis viri ab Horatio descripti ea quae prodeunt, ad viuum reseco, alicubi etiam iudicio labi me posse scio: Nec id ago, quasi Aristarchi alicuius partes mihi sumam, qui iure imperij agat, et credi sibi postulet; sed inter amicos, magis inquirendi, et discendi, quam censendi studio. Ceterum quemadmodum si quid edo, perpendi, et si quid peccarim, moneri non moleste fero, imo gaudeo; sic aliorum scripta absque liuore, et malignitate, quae procul a meis moribus abesse tu ipse optimus es testis, pensitare soleo. Nec id quisquam, quantumuis sibi Suffenus videatur, grauate ferre, aut dolere debet: cum opus quod in lucem prodiit, publici iuris sit factum, de quo cuique quid sentiat, dicere licet; et duobus etiam in vtraque lingua Poetarum principibus non defuerint censores. Certe meā sententiā ille nunquam opus victurum emittet, qui si amicum non habeat, qui illius scripta castiget, saltem aliquem liberi pectoris hominem non nactus erit, qui manu non parcenre illa corrigat: quemadmodum Cynicus


page 11, image: s011

ille dicebat, vt quis saluus esset, amico, aut inimico ei opus esse. Ceterum hoc tempore non adeo magna est eorum copia, qui linguam Latinam exacte calleant, et emendate scribere illo sermone norint: in quo quidem, quoniam Romani nati non sumus, facilis est lapsus: nam pleraque opera, quamuis Latina videantur, tamen si propius inspicias, idiotismis scatent; qui error est communissimus. Muretus etiam alicubi conquestus est, maiorem fuisse suā aetate illius linguae ignorationem, quam vulgo crederetur. Deinde fere opera nostra properaridi studio, et laboris taedio inemendata, et vt ita dicam, cruda et mustea emittimus, nec donec deferbuerint, expectamus. Quod antiquis non factitatum comperiet, qui cogitarit Virgilium morientem AEneidem suam, vt incorrectam aboleri iussisse, ad quam emendandam paulo ante in Graeciam secedere cogitarat: et in mente habuerit quae Plinius Secundus de ratione sua opera emendandi in epistolis prodidit: de quibus, vt ille de tabula, manum tollere vix sustinebat. Porro me aliquantum fastidiosum, et delicatum reddit frequens auctorum antiorum lectio; a quibus nostri homines mirum quantum se ab esse, siue iudicium siue


page 12, image: s012

doctrinam, sed maxime si elocutionem spectes, ne ipsi quidem diffitebuntur. Sunt vero qui, dum coram aliis sibi probari fingunt, quae apud se minime probant, vrbanitatis famam, cum iudicij sui dispendio captant: id vero non fert natura mea aperta semper, et simplex: sed de scriptis quibuslibet, modo sint mei iuris, libere, at sine obtrectatione, et fidos inter amicos sententiam fero: et librum, si malus est, nequeo laudare, aut poscere:

--- nec dico, cur ego amicum
Offendam in nugis? nam hae nugae seria ducent
In mala derisum semel, exceptumque sinistre,

Te vero amicissime Menagi rogo, vt haec in ore habeas, si quando coram te, tanquam nimis tetricum, et importunum Criticum me traduci videas: nam apud te, qui me intus, et in cute nosti, nullā defensione meum propositum indigere confido. Vale.

ROL. MAR. EIDEM. S. EPISTOLA IV.

Menagium hortatur, vt Critice omissa ad Poeticam se conferat.

COMMODA quis nescit Critices vrbane Menagi?
Praesertim quum barbaries tot saecla per orbem


page 13, image: s013

Regnasset, veterumque sacrata volumina foedis
Turpasset mendis: Feritas nam dira Gothorum
Non solum res Romanas immanibus armis
Euertit; studiis etiam melioribus atram
Inuexit pestem, quae nunc quoque cuncta teneret,
AEgris ni Critice libris medicata fuisset.
Est tamen, vt verum fatear, morosa, labore
Nec constat modico, minime cui gloria compar
Respondet, nec quam sat praemia digna sequuntur.
Idcirco sapis, haec aliis studia aspera linquens,
Nec satis apta tibi: quanquam scripta optima, verum
Heu! nimium lacera, et truncis deformia membris
Aggressus fueras, quae vix Epidaurius ipse,
Vt quondam Hippolytum, medicā componeret arte.
O librum egregium! Princeps quo maximus armis,
Atque togā, studiisque illustris prodidit alta
Sensa suae mentis, sapientumque aurea dicta
Collegit, quae vitae essent sibi norma regendae.
Huic porro licet eximio non cesserit alter,
Quo vitas scripsit, priscorum et scita Sophorum
Diogenes, pro Dij! quam multa volumine paruo!
Nempe quod in studiis praeclarum Graecia docta
Vnquam habuit, dense congestum hīc cernere fas est.
Cum ratione fuit summa delectus vterque,
Quo temere vtilior reperiri, aut pulchrior alter
Vix poterat, tua cui insudaret cura, laborque.
Verum hos transcribas aliis, qui lumina perdant,
Descriptos calamo libros, carieque legendo


page 14, image: s014

Exesos, blattisque: in queis dum singula pendunt,
Saepe caput scabere, et digitos arrodere cernas.
Fac potius versus, quod iam facis, exere amoeni
Vim genij, scribens animo iucunda, placere
Quae cunctis etiam possint: paritura labore
Exiguo haud minimam laudem, modicumque fauorem,
Cum manibus populi volitabunt trita per vrbem.

ROL. MAR. HENRICO VALESIO SVO S. EPISTOLA V.

Veteres ac bonos libros legendos esse docet, malos nouos ac inutiles minime attingendos, quorum maximam molem ars Typographica nobis inuexerit.

EGo te eo nomine maxime beatum praedico, quod a prima statim adolescentia in optimos quosque auctores Graecos, et Latinos incideris, neque, vt fere fit, in tot vernaculis scriptis malis, et insulsis tempus, et operam perdideris. Quotus enim quisque non continuo vbi e scholis excessit, amatoriis fabulis, ridiculis narrationibus, aliisque ineptis, et inconditis libris legendis, quorum nostra aetas, et lingua admodum est ferax, otium omne impendit? cum iam


page 15, image: s015

imbutis, si minus Graecae, saltem Latinae linguae aliqua cognitione animis, et haustis Philosophiae elementis veteres scriptores in manus sumere, et ad eorum imitationem in scribendo se componere oporteret. Longe vero alia erat apud antiquos studiorum institutio: siquidem qua aetate nunc adolescentes magistros exuunt, ea illi grauiores alios sibi adsciscebant, nimirum Rhetores, qui sermonem excolerent, et Philosophos qui animum varia rerum cognitione implerent. Praecipuae igitur felicitati tribuere debet, si quis in tanta corruptela statim optimum iter ingreditur, et abiectis nouitiis scriptis, antiqua, et praestantiora complectitur. Plinij Maioris illam vocem aliquando miratus sum, nullum esse tam malum librum, vt non ex aliqua parte prodesset: quam ob id protulisse videtur, quod de vniuersa rerum natura scribere aggressus, ad tam vastum, et paene infinitum opus quibuscunque libris opus haberet, etiam malis: mihi tum demum ad malos deueniendum esse videtur, cum bonos omnes diligenter euoluerimus: quod quando vitae etiam longissimae curriculo vix contingere potest, insulsos illos nequaquam attingendos esse censeo. Sed vnde tanta


page 16, image: s016

librorum turba orbem inuasit? Ars Typographica alias incomparabilis vtilitatis, id secum non leue incommodum inuexit: illius quidem beneficio multos libros veterum, qui alioqui funditus interituri erant, seruatos habemus: illius beneficio optimus liber minimo labore, et tempore in infinita exemplaria transfunditur, et minimo impendio emitur: quo fit, vt longe meliore conditione in studiis, ac libris comparandis simus, quam antiqui, qua tamen ad nostrum commodum per ignauiam vti non nouimus: sed eādem etiam operā mali libri minimo negotio, et leui impensa in manus hominum exeunt, qui vt non ferant aetatem, tamen interea inconsulta iuuentus, et vulgus indoctum argumenti facilitate illectum, in hoc omnem operam, quam in melioribus ponere debebat, insumit. Quamobrem te non, vt ante dixi, beatum sed summa potius prudentia fuisse iudico, qui Sirenios istos scopulos, in quos paene omnis iuuentus incurrit, saluus effugeris, statimque ad optimos scriptores nullis aliorum illecebris retardatus te contuleris: quibus cum per omnem vitam sedulo incubueris, nihil mirum, si talis, qualem te esse cernimus, euaseris. Vale.



page 17, image: s017

ROL. MARES. HADRIANO VALESIO SVO S. EPISTOLA VI.

Hadrianum Valesium ad res Francorum persequendas hortatur.

NEMINEM esse arbitror ex iis, qui tuos rerum Francicarum libros attigerunt, praesertim Gallum, quin tacitis votis exoptet, vt in instituto opere pergere, et in reliqua Francorum historia pertexenda operam insumere velis: adeo diligenter, et Latine sunt scripti. Cum enim loca abrupta, et difficilia, id est nostras origines tam expedite euaseris; quam reliqua, vt magis nota, ornatiora futura sint, et iucundiora, vnicuique facile coniicere licet. Vt Criticis obseruationibus, et plurimis variorum auctorum locis stilus tuus quodammodo interrumperetur, hactenus fortasse necesse fuit: alioqui res tam profunda vetustatis caligine opertas satis ad plenum explicari, et euolui vix potuisse agnosco. Cum vero nostrorum Regum res magis iam apertas, et cognitas, quaeque ex locupletioribus auctoribus depromentur, attigeris, praecipue cum ad Caroli Magni, qui mihi Alexandro,


page 18, image: s018

aut Caesare rerum gestrarum gloriā nequaquam inferior esse videtur, imperium perueneris, omnino iucundum erit, videre sermonem tuum, qui prius aliquantum coactus videbatur, libere iam exspatiantem, et facta tam illustria quodammodo exaequantem. Hactenus sterilitas rerum ob penuriam historicorum fortasse fecit, vt ex Romanorum, et barbararum nationum historia multa admisceres: quae tamen proposito tuo omnino cohaerent, nec sunt inutilia: quinetiam, eo quod magis enucleate, et eleganter, quam antehac, tractata sunt, mirum in modum placent. Posthac res nostrae adeo sunt vberes, vt nihil externum arcessere necesse sit, sed diligenti, ac diserto historico ad ostentandas ingenij sui vires abunde sufficiant. Perge igitur Principum nostrorum gesta stilo exornare, quae satis ampla, et magnifica fuźre, sed bonorum inopiā scriptorum non ex merito celebrata. ex quo non elegantis tantum historici, sed boni etiam ciuis famam te consecuturum non vane augurari potes. Vale.



page 19, image: s019

ROL. MARES. EIDEM. S. EPISTOLA VII.

De stili vitiis atque virtutibus agit.

SAEPENVMERO mirari soleo, cum lingua Latina inpraesens nullius gentis sit propria, sed ex antiquorum lectione tantum addiscatur, plerosque homines non optimos quosque sibi in scribendo imitandos proponere, nec ex Quintiliani praecepto Ciceronem, et vt quisque erit Ciceroni simillimus, in exemplum assumere, sed stilum, et characterem ex maxime dissimilibus auctoribus varium, et inaequalem sibi comparare. Certe fere accidit, vt ea phrasi homines in scriptis vtantur, qua in sermone quotidiano: sic post Ciceronis illud aeuum, Plinij, Quintilianus, et alij, quamuis in deterius mutatum esse sermonem viderent, tamen in scribendo non alium fere ab eo, quo quotidie vtebantur, vsurparunt: sic etiam inferioribus temporibus, cum Romanae linguae maiestas simul cum imperio multum esset imminuta, Symmachus; postea cum paene tota corruisset, Cassiodorus, non absoluti illius sermonis formam,


page 20, image: s020

sed tum temporis vsitati sunt secuti: At in lingua non natiua, sed quae discitur, quae, malum, sinisteritas, aut stultitia est non optimum quodque exemplar sibi proponere, et, si Latine scribere velis, in Cicerone, Liuio, Curtio, et similibus exprimendis, non, quoad eius fieri potest, laborare? Non desunt etiam quamplurimi, qui verbis, si Deo placet, priscis, et obsoletis, ex Plauto, Varrone, Festo quoque, et Nonio collectis vti, quam notis, et vsitatis satius ducunt, et duodecim tabulas, vt ait Seneca, loquuntur: nec id quod a Caesare excellentis ingenij, et prudentiae viro scriptum est, in memoria habent, tanquam scopulam, sic inauditum, atque insolens verbum esse fugiendum: quasi neminem velint ea quae dicunt intelligere: quo morbo laborantem quemdam adolescentem a Fauorino festiue reprehensum refert Agellius, qui tamen ipse prudenti illius admonitioni non admodum obtemperauit, nimis antiquis, et a longo tempore desitis verbis aliquando vsus. Sunt etiam qui magnum quid se facere putant, quod, vt ait Horatius,

--- verbis Graeca Latinis
Miscent, quod sermo lingua concinnus vtraque


page 21, image: s021

Dulcior, vt Chio nota si commista falerni est.

Verum id summo cum studio cauerunt antiqui, Cicero praecipue: qui, si, quando verbum aliquod Graecum in locum Latini, quod deficit, aut non aeque valet, afferre cogitur, veniam petit: nec vnquam in orationibus, sed ne inlibris quidem Rhetoricis, aut Philosophicis, nisi raro extraneo sermone vtitur: In epistolis solis, iisque maxime, quas ad valde familiares, qualis erat Atticus, scripsit, hanc licentiam, quam epistolaris familiaritas admittere videtur, vsurpauit: quod fecit etiam aliquoties Plinius. Contra isti sine iudicio, sine vlla necessitate Graecas voces vbique inspergunt, et orationem quasi tessellato opere contexunt. Nostra aetate I. Lipsius magnus sane in literis vir, multisque librorum monumentis clarus, praecipue vero de antiquitate Romana, quam tot scriptis illustrauit, optime meritus nouam latinitatem affectauit, et cum argutias vndique captaret, et aculeos relinquere in lectorum animis concupisceret, concisum et abruptum scribendi genus, quam Ciceronianam vbertatem, et facilitatem sequi maluit: qua in re ob auctoritatem, quam in literis alias merito adeptus erat, imitatores ex sua gente aliquot habuit.


page 22, image: s022

Nuper cum illius epistolas sane elegantes, et argutas attentius considerarem, sermo mihi prope Poeticus visus est, et omnino Statium referre, quem ipse pro summo Poeta habuit; cuius scriptio valde est adstricta, et crebra parenthesi interrupta, vt itidem Lipsij. quod sit vero tuum, mi Valeti, de his iudicium ex libris liquido apparet, in quibus non inaequale, perplexumque, aut priscis verbis inspersum, sed Ciceronianum, vel Ciceroniano proximum scribendi genus mihi consectari videris. Vale:

ROL. MARES. PETRO LESCVRIO SVO, REGIO SECRETARIO. EPISTOLA VIII.

Tacitum et Lucanum ob graues crebrasque sententias laudat.

ALEXANDRVM ferunt Homeri scripta tanto in pretio habuisse, vt ea perpetuo secum ferret, quibus etiam seruandis pretiosissimum ex Darij praeda scriniolum selegerit: Plato quoque Sophronis mimos ceruicali subditos semper habuit. Consimiliter tu ex omnibus libris, quos propter negotia iamdiu deposuisti, paene vnicum


page 23, image: s023

elegisti Tacitum, quo otium, quando datur, oblectare, vel morbi nimium molesti, et peruicaciter recurrentis taedium, cum tandem se remisit, lenire posses. quae optio mihi a te summo cum iudicio facta videtur: nam scriptor est vere magnus; quem si quis attente considerarit, et legerit, modo sit eā mentis perspicacitate, et eo iudicio, quo tu es, praeditus, procul dubio summam ex eius lectione vtlitatem capere poterit. nam magnis mentibus maxime conuenit, et praecipue iis, qui ad Reip. clauum sedent: singulis siquidem paene lineis monitum aliquod politicum continetur, quod eruere non cuiusuis est: et quod de Thucydide dixit Cicero, ei omnino conuenit, ita crebrum esse rerum frequentia, vt verborum prope numerum sententiarum numero consequatur: in iudicando vero de iis rebus quas narrat, adeo sagax est, vt ad prudentiam comparandam vnus omnium instar auctorum esse possit, quique non obiter sit legendus sed paene ad verbum addiscendus. Cui quod Lucanum aliquando adiungis, id optimo quoque consilio facere videris. Poeta est enim, si modo est, in quo quamuis quaedam reprehendantur, longe tamen plura laudanda sunt:


page 24, image: s024

tumidum, et affectatum scribendi genus, declamatoria rerum etiam minimarum ad ostentationem amplificatio, et frequentes a proposito excursiones, vt omniscius esse videatur, fortasse in illo culpentur: at de rebus acres, et sanas habet opiniones, de virtute vero, non fere aliter ac Zeno loquitur, grauesque de ea sententias vbique inculcat, quae eo altius hominum mentibus insident, quod non sine aliquo acumine infiguntur. Porro hīc reputare subit, quam apto ad [gap: Greek words] disciplinas ingenio te natura finxisset, quantosque in iis progressus iam fecisses, cum cura rei familiaris, et grauiora negotia te a studiis retraxere. Docilitas enim mentis, [gap: Greek words] summo cum iudicio coniuncta, nec non memoria, quae scientiae est [gap: Greek words], cum in te maxime elucerent, linguarum Graecae et Latinae, sine quibus nihil ad plenum posse sciri fatendum est, notitiam satis exactam iam tibi comparaueras, optimosque scriptores sedulo contriueras, etiam principes Philosophorum Platonem, et Aristotelem attigeras: sed hanc philosophiae, et quidem pulcherrimam partem esse iudicasti, rebus agendis incumbere, controuersias componere, quaeque Philosophi doceant, quod


page 25, image: s025

Euphrates philosophus Plinio Iuniori dicebat, in vsu habere. Quod cum assidue magna cum laude facias, ex negotiis quae geris, longe honestiorem, et vberiorem fructum refers, quam ex studiis, totā aetate illis diligenter in cumbendo, capere potuisses. Vale.

ROL. MARES. IOANNI FRATRI. S. EPISTOLA IX.

Doctors etiam paucorum librorum lectione, atque attenta meditatione rerum fieri.

QVOTIES in aliquam instructissimam bibliothecam ingredior, et libros innumeros in forulis collocatos conspicio, animus primo tot voluminum aspectu paene, vt ita dicam, occaecatur. Cum enim tam infirmā sim memoriā, vt quod ei scriptum infigere velim, decies repetendum, ac relegendum sit, exemplo Martialis paucis, sed vt eligam, libellis contentus, tot librorum mole premi, et fere obrui videor: certus alioqui, quam paucis opus sit libris, non solum vt bene, beateque viuas, (quando Diogenes licet indoctus, eximie tamen philosophatus est) sed etiam vt doctus euadas.


page 26, image: s026

onerat enim discentem turba, non instruit: ideoque ad amicum scribit Seneca, cum legere non possit quantum habuerit librorum, sat esse habere quantum legat. Quod mihi in ingressu bibliothecarum vsuuenire solet, quin itidem tibi accidat, non dubito. Cum enim nunquam tibi a cura rei familiaris, et ab aliis occupationibus multum otij fuerit, multorum lectioni librorum vacare non concessum est: sed, quae longe est optima studendi ratio, meditationi, et tacitae rerum apud te considerationi praecipue incubuisti: ex qua fortasse, necnon ex vsu haud minorem vtilitatem cepisti, quam ex assidua librorum peruolutatione capere potuisses. Quod si tibi per negotia licuisset plus operae, et temporis in studia impendere, non postremo forte loco inter nostrates scriptores recenserere. Ingenio enim adeo felici, et foecundo praeditus es, vt ex illo quasi ex inexhausto fonte ea, quae profers, haurire videaris: quod in iis ludicris spectaculis, quae in theatris totā plaudente aulā exhiberi curasti, abunde patuit, et maxime in poematis, in quibus, quae praecipua poeseos pars est, mira elucet inuentio: eloquentiā vero tantum vales, nullis paene tamen


page 27, image: s027

Rhetoricae praeceptis imbutus, vt tuo exemplo manifestum fieri possit, quod plerique veterum affirmarunt, vim dicendi non tam arte, quam natura, et exercitatione constare: quod iis quoque libris ostendisti, quibus fabulosas narrationes profecutus es. Ad doctrinam quidem comparandam quin lectione opus sit, nemini dubium est: sed et attenta meditatio, et accurata naturae, et rerum quae ob oculos versantur, quotidianorumque euentuum consideratio non minoris forte est vtilitatis, modo prima disciplinarum elementa hauseris, et optimos scriptores saltem degustaris. qua in re tamen multum peccari video. non satis enim apud nos meditamur: quod nihilominus facile, et vbiuis exercere licet: sed omne nostrum studium in libris legendis impendimus, memoriamque variā rerum supellectile ornamus, iudicij nulla fere cura: et solum quid quis dixerit, retinemus, non quare dixerit, iudicamus. Homerus omnium artium inuentionem longo tempore praecessit, doctissimus tamen fuit, et illarum parens quodammodo habitus est: quod absque dubio vi ingenij summā, et assiduā rerum meditatione consecutus est. Intuere illos vulgo sapientes


page 28, image: s028

dictos, quorum incertus est numerus: hi non auxilio librorum, qui tum nulli, aut certe perpauci erant, sed sublimi ingenio, et indefesso labore plurimas artes inuenerunt, et tam multa egregia, hominumque societati vtilia prodiderunt. Porro haec omnia eo a me allata sunt, vt affirmem, nos non lectioni tantum librorum, vt docti euadamus, incumbere, sed etiam ingenium, iudiciumque exercere, et rerum quae aut a natura fiunt, aut ab hominibus aguntur, contemplationi vacare debere:

--- alterius sic
Altera poscit opem res, et coniurat amice.

Quorum vtinam alterum tibi abundantius contigisset, et per satis implexas occupationes tibi serio, et toto pectore libris incumbere licuisset: quamuis enim multa, eaque satis egregia scripseris, plura tamen, et absolutiora dubio procul edere potuisses. Vale.



page 29, image: s029

ROL. MARES. GVIDONI PATINO DOCTORI MEDICO. EPISTOLA X.

Publicas bibliothecas parum prodesse studiosis, quibus libri non commodentur.

PVBLICARVM bibliothecarum, officiosissime Patine, vsum antiquissimum esse constat: nam primus Athenis Pisistratus liberalium disciplinarum libros publice ad legendum praebuisse memoratur. Ingens postea voluminum numerus a Ptolemaeis regibus conquisitus est. Romae Augustus bibliothecam Graecam, Latinamque in Palatio publicauit: quod exemplum alij etiam ex Caesaribus imitati sunt, quā in re omnes liberalitatem suam cum literarum amore coniunctam testati sunt. Hac aetate quoque plerisque in locis, etiam apud nos sumptuosissimae bibliothecae omnium vsibus patent. ex quibus tamen, si verum dicere licet, minus vtilitatis, quam primā specie apparet, ad eos qui illuc commeant, redire solet. Nam quis illic, quaeso, studiorum profectus esse potest, vbi certis tantum diebus, et horis studetur, et plerumque


page 30, image: s030

in tumultu, ac turba; vnde librum asportare, quem per otium domi euoluas, nefas est? cum secretum, et liberum arbitris locum, et quam altissimum silentium studentibus maxime conuenire nemo dubitet. Quo fit, vt illic curiositati potius, quam vtilitati plerumque inseruiatur, dum tituli librorum tantum leguntur, et ipsi exterius inspiciuntur, aut certe leuiter perstringuntur. si locus dumtaxat singularis ex illis requiratur, aut scriptura antiqua ex manuscriptis codicibus petenda sit, quin id in bibliotheca fieri possit, non ambigitur: verum si liber euoluendus est, quo temporis spatio id contingere potest? Quod non eo dico, quod publicarum bibliothecarum vsum damnem, aut improbem; non enim adeo desipio, etiamsi inde nihil aliud commodi emergeret, nisi quod docti homines illuc conueniunt, vbi de literis inter se colloquia habent: verum haec mea sententia est, si libri aliquando commodato darentur, quibus per otium vti liceret, longe maiorem vtilitatem fore. Verum, inquient, libri si asportarentur, bibliotheca cito dilaberetur, ac dilapidaretur, cum quamplurimi reperiantur, qui libros alienos retinendo, furtum se non arbitrentur


page 31, image: s031

admittere: probatis tantum, et spectatis viris id concedi vellem, idque sub chirographo: alioqui res omnis mihi ostentationis magis, quam magni alicuius emolumenti esse videtur. Sed quorsum, inquies, ista? nempe vt tibi declararem, te non minus sapienter, quam humaniter facere mihi videri, quod praeter praecipuum illum fructum, quem ex libris tuis, sedulo quantum per occupationes licet, iis incumbendo, percipis, alium etiam illos communicando colligis: multum in hoc a quibusdam cani AEsopico similibus abhorrens, qui cum libros suos raro attingant, tamen illorum facere copiam, et aliis melius vsuris commodare recusant. Ex instructissima siquidem, quam possides bibliotheca, volumina leuiter etiam notis, nedum amicis vtenda liberaliter praebes: ex quorum numero cum is sim, qui his frequentius vtar; quamuis saepe alias, quantum eo nomine me tibi obstrictum esse sentiam, coram testatus sim, tamen hac etiam epistolā significare volui. Vale.



page 32, image: s032

ROL. MARES. OLIVARIO PATRV IN SENATV PATRONO. EPISTOLA XI.

Causas reddit, cur apud nos pauci sint diserti ac eloquentes.

CVM superiore saeculo liberales artes, quae tamdiu exsulauerant, quasi postliminio reductae fuerint, mirum profecto videri debet, Rhetoricam solam neglectam fuisse, et tam paucos apud nos exstitisse, qui etiam disertorum nomen obtinere potuerint. habuimus siquidem Philosophos tolerabiles, habuimus Poetas probabiles, Oratores non habuimus. Quod procul dubio eloquentiae excellentiam, cum praestantissima quaeque sint valde rara, liquido demonstrat. Cuius defectus haec potest assignari causa, quod non multus est apud nos, vt quondam erat apud Athenienses, et Romanos, Oratorum vsus: nempe quia sub Principe viuimus, ex cuius arbitrio cuncta pendent: Atqui Cicero scribit in regum dominatione deuinctis nasci cupiditatem dicendi non solere. In his autem vrbibus, in quibus summum imperium penes populum


page 33, image: s033

erat, eloquentiā tanquam fraeno oratores ad illum regendum, et quo modo libuisset, moderandum vtebantur. Nam e suggestu sacro conciones magis sermonis simplicitas cum vitae dignitate, et probitate coniuncta, quam oratoria facultas commendat, et ad persuadendum efficaces reddit: nec meo iudicio quidquam putidius esse potest, quam de rebus sacris declamatorio more disserere. In Principis vero consistorio vix accidit, vt cum sententiae de pace, vel bello, vel re quapiam alia graui dicuntur, fuse perorare, et in dicendo excurrere concedatur: quamquam nostram etiam secordiam in hoc quadantenus accusare licet. Nam in foro etiamnum aliquis patet eloquentiae campus: et quamuis moribus nostris receptum non sit, vt oratorum voce rei aut accusentur, aut defendantur, in quibus iudiciis Romae oratores omnia eloquentiae vela pandere solebant: tamen in reliquis causis, quales erant Centumuirales, mos Areopagiticus non ita stricte seruatur, quin aliquibus prooemiis, et epilogis vti permittatur. In omni certe causa res demonstranda, et controuersia constituenda est; tum id, quod intendimus, confirmandum; post quae contra


page 34, image: s034

dicuntur refellenda. Nam sermo cum purus semper, et tersus esse debeat, tum praesertim nitidior multo, et ornatior esse debet, cum in publico verba fiunt. quicquid vero hac in re peccatum est, a peruersa in scholis institutione magna ex parte manare certum est. Pauca enim quaedam Rhetoricae praecepta sine vllo vsu, aut exercitatione traduntur a magistris plerumque infantibus, et qui ne per somnium quidem, quid esset Rhetorica, viderunt. Ad extremum Dialectica nunc tota ad sophisticas nugas, et argutas concertationes, quae acumen irritum exercent, conuersa, sine vllo fructu, aut operae pretio tractatur: ex qua quomodo argumenta ad vnamquamque rem probandam apta desumenda essent, iuuentus ediscere deberet, si verus, et legitimus eius vsus doceretur. Romani vero post primas apud Grammaticum exercitationes, iam grandiores totos se Rhetori dabant, apud quem frequenter declamando, et stilo operam dando se exercebant, et ad dicendum se comparabant. Non mirum igitur, si tam pauci hoc tempore existunt, qui saltem disertorum nomen tueri possint. Quotus enim quisque est, si verum fateri volumus, ex


page 35, image: s035

magno Aduocatorum numero, qui in id studium operam insumere, et in aliqua eloquentiae mediocritate acquirenda insudare velit. plerique enim non satis attendunt, quod Crassum Scaeuolae fratri solitum esse persaepe dicere refert Cicero, illum in Iure Ciuili satis illi arti facere non posse, nisi dicendi copiam assumpsisset: nec facundi oratores videri curant, solo bonorum patronorum nomine contenti. Tu vero vir diserte, quamuis illa laus minime vulgaris sit, nec aspernanda, tamen hīc non substitisti: sed cum ea artium praesidia, quae sunt oratori maxime necessaria consecutus esses, sermonis curam, quae prima esse debet, praecipuam habuisti, illumque scriptitando, et vertendo magnopere excoluisti; cum Caesaris verbum, quod idem Cicero refert in Bruto, in mente haberes, verborum delectum originem esse eloquentiae. Postea in eloquentiae studio te non perfunctorie exercuisti, nec vnquam in causis grauibus, nisi paratus ad dicendum accessisti: quam optimam esse comparandae eloquentiae rationem saepius nominatus Cicero iudicat, cum illud vere dici refert, peruerse dicere homines, peruerse dicendo facillime consequi. Quae


page 36, image: s036

laus quo rarior est hac tempestate, eo etiam tibi gloriosior esse debet: quam in dies aucturum, cum de illo summo studio nihil remittas, facile confido. Vale.

ROL. MARES. IACOBO GAVDINO DOCTORI THEOLOGO. EPISTOLA XII.

Quī et quā aetate Dialectica discenda sit.

ANTIQVI Dialectici, mi Gaudine, omnium cauillis assidue perstricti sunt: ob eam nempe causam, quod plerumque in superuacuis tempus tererent, et circa multa leuia, et nugatoria versarentur, quibus quaedam vtilia essent admista. quapropter subtiles istos disputatores Ariston cancros edentibus similes esse dicebat, qui propter exiguum cibum circa plurima ossa occupantur. Dialectica quidem quin apprime vtilis sit, nemini dubium esse potest, vtpote, teste Cicerone, omnium artium maxima, quae doceat rem vniuersam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam, quā vera, et falsa iudicentur, et quae quibus


page 37, image: s037

positis sint, quaeque non sint consequentia. Verum quae in ea sunt inutilia Seneca scribit prospicienda, sed prospicienda tantum, et a limine salutanda, subtiliusque esse inuolutas quaestiones contempsisse, quam soluere, quas acutam delirationem vocat. Quid vero veteres dicturos putas, si vidissent quā anxietate modo haec ars tractetur, quamque ad ineptas cauillationes descensum sit? quibus tantum abest, vt ingenia vegetiora, et acriora fiant, vt his comminui, et concidi credat Fabius. Dialectica enim non in aliud disci videtur, quam vt de eā ipsā in scholis digladiemur [gap: Greek words], vt aiebat Timon Sillographus, et vociferemur, contentionis scilicet cupidiores, quam veritatis: quibus occini potest ille Homeri versus, quo Theocritus quemdam Dialecticum ipsi acriter, et contentiose respondentem repercussit,

[gap: Greek words].

Cuius profecto rei gratiā Logica non est inuenta, sed vt aliis scientiis addiscendis tanquam [gap: Greek words]subseruiat. Cui etiam, si Deo placet, multa extranea admiscent, nempe ex Metaphysicis, credo, vt rem per se satis difficilem, et intricatam, difficiliorem, et


page 38, image: s038

intricatiorem reddant: quo rudibus, et indoctis maiori sint admirationi: quos idcirco Arcesilaus praestigiatoribus comparabat, qui acetabulis suis, et calculis spectantium oculos quasi fascinare videntur. sed vt ait Seneca, nihil acutius arista: quaedam inutilia, et inefficacia ipsa subtilitas facit, et acumen nimis tenue retunditur, et in se reclinatur. Ceterum cum haec ars duabus partibus constet: quarum vna in inueniendis in vnāquaque re probabilibus argumentis versatur, altera in illis examinandis, et explorandis, sintne proba, an fallacia: primam partem paene omittunt, saltem leuiter attingunt: in alterā, vt minus necessariā, ita quae longe minus habet negotij, toti sunt. Quamquam cum ratione mihi facere videntur, quod circa locos argumentorum non multum desudant homines plerumque [gap: Greek words], qui bonos scriptores, vt sibi incognitos fere exosos habent, et in alium orbem sibi delati videntur, si quis eos ab eiusmodi tricis ad studia paulo humaniora traducat. Cum enim multa auctorum lectione non sint triti, nec amplam ad disserendum de omni re materiem, vt ita dicam, in animum comportarint, in Topicorum cognitione acquirenda se torquere


page 39, image: s039

non multum necesse habent. Inde est, quod pueri Dialecticam mihi non videntur docendi, quod tamen nunc vbique in vsu est, sicut nec Rhetoricam (quando Dialecticorum, et Oratorum vnam esse vim scribit Cicero, et Rhetoricam Dialecticae [gap: Greek words]vocat Aristoteles). requirunt enim ambae animum multā lectione imbutum, et variā rerum notitiā instructum. Certe idem Cicero refert in Bruto, se, paulo antequam primam causam publicam diceret, tum plane adultum, cum dies ac noctes in omni doctrinarum meditatione versaretur, Stoico Diodoto dedisse operam, a quo cum aliis in rebus, tum studiosissime in Dialectica exercitum fuisse; quae quasi contracta, et adstricta eloquentia putanda est, sine qua illam iustam eloquentiam, quam Dialecticam dilatatam esse putant, acquiri non posse scribit. Et Xenocrates ei, qui neque Musicā, neque Geometriā, neque Astronomiā instructus, ludum ipsius frequentare cupiebat, Abi, inquit: ansis enim, et adminiculis Philosophiae cares: quidam dixisse ferunt, apud me lana non carminatur. Puerilis enim aetas, vt id obiter dicam, in Mathematicis disciplinis, quae memoriā maxime constant,


page 40, image: s040

prius occupanda esset, quam ad Philosophiam accederet. Notum est enim illud Platonis, [gap: Greek words]. Itaque vt Logica purius addiscatur, censeam ipsum eius auctorem legendum: sed quoniam adstrictus valde est, et obscurus, nec omnes eā sunt vi mentis, et acumine, quo Augustinus, qui Categorias per se intellexit, habemus illam Gallicam organi Aristotelici paraphrasim amplam, et luculentam, ab ornatissimo, et doctissimo viro Philippo Canaio compositam, quae omnia enucleate exponit, nihilque inexcussum relinquit. Quod si ea quibusdam difficilior, et prolixior videtur, qui his pleno ore se ingurgitare nolint, breuis quidem, sed explanata, addo etiam, pura, et elegans, quantum certe materiae obscuritas passa est, Molinei Logica mihi commoda videtur. Quod ad Topica attinet, quae pars est longe nobilissima, et maxime necessaria, illi certe male feriati homines fuerunt, qui egregios, quamquam mutilos Rodolfi Agricolae de inuentione Dialectica libros, quem virum Erasmus non alio, quam diuini nomine appellat, e manibus iuuentutis excusserunt; pro quibus, et aliis vsu receptis nouitios suo marte confectos, ne


page 41, image: s041

nihil ex se afferre videantur, Deus bone! quales subiiciunt, et obtrudunt. Sed antequam epistolae licet satis longae finem imponam, illud addam me mirari, quī fiat, vt homines qui prima se ratiocinationis elementa tradere profitentur, ipsi tam absurde saepe disserant, et qui quidquid velint, se probaturos esse gloriantur, in plerisque haereant, nec ad persuadendum valeant: sed quod mirum magis est, cum sint magistri sermonis, ipsi infantissimi deprehendantur: nisi forte id ex eo oritur, quod eius quam profitentur, artis vsum non peruiderint, etiam qui tota vita nihil aliud egerunt, nec ex illius praescripto disserunt, aut scribunt: cuius beneficio eius auctor, saltem perfector Aristoteles omnes scientias optime animo complexus est, et prorsus admirabiliter pertractauit: similiter Galenus, qui fuit [gap: Greek words], eiusdem praesidio Medicinam antea confusam facili methodo, et ordine perspicuo in artem redegit. Nescio etiam quomodo accidit, vt qui in istis argutiis penitus defixi sunt, rebus agendis minus idonei reperiantur: quod vidit sapientissimus ille Socrates, cum Euclidi, a quo sunt Philosophi, qui primo Megarici, deinde [gap: Greek words], postremo


page 42, image: s042

Dialectici sunt cognominati, circa [gap: Greek words]nimis occupato dixit, Sophistis poteris vti Euclide, hominibus nequaquam. De his autem plenius apud te agere volui, Gaudine doctissime, quoniam tu inuictus quidem es Dialecticus, talis tamen, vt iudicij tui acrimonia vsum legitimum Dialecticae probe perspexeris, quem, quoties habes orationes, vel scribis, pulcre exeris. Nimirum aliud quam sophisticen nosti, literisque humanioribus, quae philosophis tanto sunt ornamento, apprime excultus es: quas qui neglexerit, is certe magnum ex Logica fructum colligere nullo modo poterit. Vale.

ROL. MARES. IOANNI FRATRI. S. EPISTOLA XIII.

Sua de claris et illustribus Francis composita disticha fratri mittit.

CVM nuper quemdam epigrammata varij generis in viros illustres Gallos, quorum icones in porticu Richelianarum aedium conspiciuntur, composuisse viderem, mihi quoque incessit cupido in simili argumento versibus ludendi. eā maxime


page 43, image: s043

de causā, quod eximios viros, qui rebus domi, forisque gestis, sed praecipue bello claruissent, laudibus prosequi, eosque elogiis exornare boni ciuis esse iudicarem: quod etiam fecisse Atticum, in eius vita auctor est Cornelius Nepos. versibus enim, qui ceteris populi Romani, honore, rerum gestarum amplitudine praestiterant, ita exposuerat, vt sub singulorum imaginibus facta, magistratusque eorum non amplius quaternis quinisve versibus perscripsisset. Verum mihi visum est potius distichis rem agere; quae, quoniam nullum carminis genus breuius est, tabularum [gap: Greek words]maxime conuenire mihi videbantur. Disticha igitur quasi breuis elegij loco, singulis iconibus inscribenda composui: in quibus magnopere adnisus sum, quantum epigrammatis breuitas passa est, vnumquemque re maxime notabili, aut aliquo facinore valde memorabili designare, et notum facere, ita vt absque tabella fere cognosci posset. an operae pretium fecerim, tu videbis. Quod si ea Disticha non plane indigna iudicaueris aures oculosque viri eminentissimi morari, qui hīc, vt in ceteris rebus, est emunctae naris, et iudicij subtilis, seruabis praecepta, quibus Horatius


page 44, image: s044

Vinnium Atellam, ipsius libros Augusto oblaturum instruit, si vacuus, si laetus erit, tenes cetera. Hoc vero tempore commodissime id facere poteris, cum ruri degat, vbi infrequentior ei solet esse comitatus. Vale.

ELOGIA ILLVSTRIVM GALLORVM,

Quorum imagines in tabellis depictae cernuntur in porticu Richelianarum aedium.

HENRICVS MAGNVS R.

HESPERIAE terror, dum vixit, amorque suorum:
Gallia cuius adhuc tristia fata dolet.

MARIA MEDICAEA AVGVSTA.

Cernis, quanta graui maiestas splendet in ore?
Haec vna HENRICO coniuge digna fuit.

LVDOVICVS IVSTVS R.

Protegit auxilio socios, qui fortibus armis
Ante sua asseruit, laesaque iura Dei.

ANNA AVSTRIACA REG.

Principibus tot auis, nec coniuge rege superbit:
O rarum in tantā nobilitate decus!



page 45, image: s045

GASTO LVDOVICI R. FRATER.

Altera spes patriae, regali sanguine cretus:
Ambo per magni facta parentis eunt.

ARMANDVS RICHELIVS Cardin. et Dux.

Grandia qui tot facta vides, tollatur imago,
Dices, haec non sunt vnius acta viri.

SVCERIVS ABBAS SANCTI DIONYSII.

Antiquum est proceres tractare negotia sacros:
Huic rerum vtiliter credita cura fuit.

SIMON COMES MONTISFORTIS.

Relligio tanto iactat se vindice, maior
Armis quo nemo, vel pietate fuit.

BERTRANDVS GVESCLINIVS Comes Stab.

Debetur pulsis tibi laus aeterna Britannis.
Prō Dij! per te hostis nunc quoque regnat Iber.

OLIVARIVS CLISSO COMES STAB.

Illustrem peperit tibi fusus Belga triumphum:
Sed sub rege alio viuere dignus eras.



page 46, image: s046

IOANNES BVCICALDVS MARESC.

Hunc bene barbarico numen defendit ab ense,
Qui patriae validam postea ferret opem.

IOANNES AVRELIANENS. NOTHVS.

Ad laudem quid obest spurio de semine nasci?
Legitimis longe praestitit iste nothus.

IOANNA AVRELIANENSIS VIRGO.

Fama sui sexus, armis insignis Amazon:
Nulli plus debet Gallia salua viro.

GEORGIVS AMBACIVS CARDIN.

Consuluit populis Lodoicus, magnaque gessit,
Nixus consiliis, Ambaciique fide.

GASTO FVXIVS.

Morte tuā egregium corrumpis Gasto triumphum:
Gallia sic victrix se superasse dolet.

PETRVS BAIARDVS.

Pectore dum firmo pugnam sustentat, in hostem
Conuerso voluit saucius ore mori.

LVDOVICVS DE TREMOLIA.

Virtutis memor antiquae, iam grandior annis
Regi intercepto non superesse tulit.



page 47, image: s047

ANNAS MOMORANTIVS Comes Stab.

Felix, qui pugnans cecidit sub moenibus vrbis,
Pro patriā, et priscā religione, senex.

CAROLVS LOTHARINGVS CARDIN.

Iste decus procerum quos vestit purpura, regni
Fulciit inuicta mente labantis opes.

FRANCISCVS LOTHAR. Guisius frater.

Tam valide Metim propugnat, Caesar vt inde
Diffisus fatis cesserit imperio.

CAROLVS COSSAEVS Brissacus Maresc.

Alpinos populos Marte, Insubresque subegit,
Dux promptus dextrā, consilioque potens.

BLASIVS MONLVCIVS MARESC.

Ductor erat bello spectatus, et impiger, alter
Caesar; res etenim condidit ipse suas.

ARMANDVS GONTALDVS Bironius Maresc.

Militiā egregius, mortem qui fortis in armis
Oppetiit, felix, nī genuisset, erat.



page 48, image: s048

FRANCISCVS BONNENSIS Lesdiguerius Comes Stab.

Contigit huic tandem merces praeclara laborum,
Militiae a grato principe summus honos.

Haec Disticha iussu D. Cardinalis tabulis tum inscripta, etiamnum ibidem visuntur.

ROL. MARES. LVDOVICO NVBLAEO IN SENATV PATRONO. EPISTOLA XIV.

Aduersus multarum artium scientiarumque auidos, et desultoria lectione quaelibet variorum auctorum volumina delibantes.

POSTQVAM adolescentes qualemcunque vtriusque linguae, sed Latinae praesertim, vsum, Aristotelicaeque Philosophiae mediocrem notitiam, quod tamen non minimum est, in scholis consecuti sunt, nihil illis optabilius meo iudicio contingere potest, quam doctus, et prudens monitor, qui tirones, quo deinceps pede in literarum studiis sit pergendum, edoceat. Maxima enim pars ignari quam viam insistant, quos auctores in manus sumant,


page 49, image: s049

quove ordine, aut methodo progrediantur, caecorum more huc illuc feruntur: plerumque vero libris insulsis, et inutilibus, vtpote intellectu facilioribus, quique iuuentutem magis alliciant, se applicant: cumque tum maxime omnium artium leuem saltem cognitionem adipisci deberent, vt postea alicui ex his totos se dederent, de sultoria, quam vocat Seneca, lectione, nullo certo consilio per scriptores vagantur, leuiterque tantum, quidquid arripuere, delibant, et nihil penitus, atque ad plenum curant perdiscere. Postquam vero scientiae, quam colant praecipue, facta est electio, etiamtum quidam propositi sui obliti, quiduis aliud scire affectant. videas quosdam, qui Medicinae arti tam nobili, quaeque totum hominem sibi vindicat, se addixerunt, tanquam nimis angustis finibus claudantur, etiam Mathematicos fieri; quasi parum gloriae sit, vnam artem callere, et in ea excellere, quamque spartam nactus sis, vt est in prouerbio, illam ornare; aut quasi omnibus passim, et promiscue contingat, plures scientias animo complecti, et illarum perfectam notitiam acquirere: quod paucis quidem, quos aequus amauit Iupiter, concessum est, summa vi


page 50, image: s050

ingenij, et memoriae, aliisque mentis dotibus praeditis. Nec enim quotidie nascuntur homines Platoni, aut Aristoteli similes, qui indefessum laborem admirabili illi, quam a naturā habebant, animi solertiae adiungentes, id consecuti sunt, vt cum nihil ignorare viderentur, de omnibus fere scientiis possent scribere. Quae cum ita se habeant, miror in tot eruditis viris, qui nostro, et superiori aeuo libros sat multos ediderunt, tam paucos extitisse, qui communia studia iuuandi animo, de ratione illorum instituendorum plene scribere in animum induxerint. Quidam sane strictim alicubi hoc argumentum attigerunt: quod vellem vel Lipsius, vel alius similis doctrinae, et iudicij tractandum suscepisset: certe cuicunque eius rei in mentem venisset, nullo is alio munere studiosam iuuentutem magis demereri poterat. Te vero, doctissime Nublaee, vere cerebri felicem, non, vt scribit Horatius ironice de Bolano, dicere possum, quod optimam studendi viam ingressus, postquam variarum artium scientiā imbutus esses, linguisque, et amoenioribus literis excultus, in iure demum ciuili pedem fixisti: in quo discendo non leuiter, et perfunctorie versatus


page 51, image: s051

es: sed illud cum Pontificio coniunctum cum exacte didicisses, ita te comparasti, vt de iure consulentibus prudenter respondere, et litigantibus consilij copiam summa cum solertia praebere posses. Id vero in te maxime comprobo, quod in toto studiorum cursu id sedulo tenuisti, vt nullam materiem desultorie attingeres, sed cuicunque rei operam dares, eam ad plenum addisceres. Quae vnica est studiorum recte instituendorum methodus: quam qui seruare neglexerit, is certe fructus eiusmodi, quales ex his retulisti, se collecturum nequaquam sperare debet. Vale.

ROL. MARES. PETRO HALAEO POETAE ET INTERPRETI REGIO S. EPISTOLA XV.

Cur Luteciae pauci nunc sint docti artium professores.

CVM praesentem Parisiensis Academiae statum considero, nequeo mirari satis, aut me continere, quin exclamem hei mihi! qualis est, quantum mutata ab illā, ad quam velut ad celeberrimum bonarum literarum emporium vndique concurrebatur.


page 52, image: s052

Sed antiquiora tempora omitto, quibus in summa etiam barbarie viguit: illius solum aetatis memoriam repetam, quā Rex Franciscus tanquam aliquis Hercules [gap: Greek words] instituto Professorum collegio linguarum cognitionem, et liberalium artium commodiorem tractationem reduxit. Tum enim fuit quasi iuuentae flos, ac robusta Academiae maturitas, et Musarum opus maxime feruere visum est: nimirum cum ad audiendos Siluios, Turnebos, Lambinos, aliosque in suā quemque arte consummatos viros huc vndique adolescentes confluebant. Nunc vero plane consenuit. quot enim, quaeso, sunt eruditi professores, qui illius quondam florentis, famam, et dignitatem tueri possint? quod non vtique mirandum est,

--- quando artibus illis
Nullus in vrbe locus, nulla emolumenta laborum.

vere enim dictum est, honos alit artes, ferimurque ad studia gloriā. Cuius mutationis haec in-primis videtur esse causa; quod, vt ait Comicus, omnium rerum est vicissitudo, ardorque ille literas colendi, qui superiore saeculo passim animis incesserat, multum refrixit, et alia nunc vigent apud homines studia: qui sibi satis esse ducunt,


page 53, image: s053

si modo leui literarum notitia imbuantur, quas plerique non in id ediscunt, vt doctiores, aut meliores euadant, sed vt harum beneficio ad artes quasdam quaestuosas aditum habeant. Antea passim viros doctos cerneres, in emendandis, et explicandis veteribus scriptoribus occupatos, linguisque, et scientiis excolendis intentos: nunc illa omnia paene iacent: philosophicis tantum altercationibus scholae perstrepunt. Sed et pauci inueniuntur, qui Grammaticorum, et Rhetorum munere defungi, vt decet, literasque, et qualemcunque eloquentiam in scholis docere possint: Quod nisi tu Halaee, existeres, aliique non multi, qui magnā cum laude, et concursu profitemini, Academia nostra nunc plane concidisset. Alia etiam illius vastitatis causa assignari potest: nimirum tanta per Gallias scholarum nouarum multitudo, quae tanquam riui, Academiam Parisiensem, vnde ductae erant, exhauserunt, et quasi inanem alueum reliquerunt. Quod certe nullo modo ferendum erat. Lutecia enim semper habita fuit tanquam alterae Athenae, ad quam ex omni paene Europa adolescentes scientiarum cupidi confluebant: Nunc in omnibus oppidis, et sub ipsis fere


page 54, image: s054

oculis vrbis gymnasia instituta sunt: in quibus non elementa solum literarum, sed etiam Rhetorica, et aliae, si Deo placet, artes docentur: quam bene, alij viderint. Certe ij, per quos id effectum est, more Caesaris, qui iam Remp. nihil esse dicebat, appellationem modo, sine specie, ac corpore, gloriari possunt. Per illos enim Academia nunc vere nihil aliud est, quam magni nominis vmbra. Verum tu Halaee, et reliqui tui similes collabentem sustinete, et in instituenda iuuentute sedulo, quod facitis, laborate: quorum munus nequaquam leue, nec parui in Rep. momenti existimandum est; cum pueros aliquando magistratus, principaliumque onerum adiutores, et regni moderatores futuros literas edoceatis, sine quibus animis hominum virtus vix instillari potest. Vale.

ROL. MAR. EIDEM. S. EPISTOLA XVI.

Qua ratione linguam Latinam disci oporteat.

MAGNA vis est profecto consuetudinis, quae facit, vt ritus quoquomodo inducti, manifestum licet vitium, et


page 55, image: s055

incommodum habeant, antiquitate tamen defendantur. Quod mihi in mentem venit, dum meo iudicio non satis expeditam, quae ab aliquot saeculis vbique viget, linguam Latinam docendi rationem apud me reputo. Grammatica enim, vt nihil de illius obscuritate, et prolixitate dicam, non vniuscuiusque nationis vernaculo sermone, sed ipso Latino conscripta, nunc est in vsu: quasi iam pueri id sciant quod discere in animo habent. Quae methodus licet experientiā teste vsus valde incommodi, imo, si verum dicere licet, plane inepta sit, mordicus tamen retinetur. Paucos quidem ante annos quaedam Grammatica idiomate Gallico edita est, quae mihi cum hoc nomine, tum quod vulgari breuior multo est, et facilior, mirum in modum probatur: quam memini, cum ante aliquot menses apud me domi esses, tibi ostendisse, et aliqua in eam rem tecum disseruisse, quorum vt tibi memoriam refricem, visum est haec ad te perscribere, vt pro auctoritate, quā in Academiā polles, quamprimum huic malo mederi coneris, et si minus in-praesens, saltem cum eius supremum magistratum, qui tibi aliquando ex merito continget, consecutus fueris, veterem consuetudinem


page 56, image: s056

aboleas, hacce nouā substitutā, quam esse commodissimam, rem modo attentius consideres, haud dubie fateberis. Grammatica enim quae nunc omnibus in scholis docetur, ab homine quidem docto conscripta, nimium tamen est prolixa, quam videlicet pueri vix quatuor annis addiscant: plerisque vero in locis obscura, et intricata: cuius auctor cum nihil omissum vellet, multa non necessaria intulit, cum tamen pleraque vsui relinquenda essent. Verissime enim a Ramo proditum est, Grammaticae pauca praecepta, vsum vero in auctoribus legendis multum esse debere: sed maius incommodum in eo est, quod Latino sermone scripta est. Ille quidem Grammaticus, vt suas praeceptiones cum omnibus gentibus communicaret, non aliā linguā scribere debuit. sed mirum mihi profecto videri solet, nemini in mentem venisse, vt eas in suam transfunderet, quo a popularibus nullo negotio intelligerentur: donec tandem vnus apud nos extitit, (si modo vnus, nam plures audio operam contulisse) qui id nostris hominibus praestaret; mihi quidem ignotus, suum enim nomen suppressit, siue quod esset ab omni ostentatione alienus, et minime ambitiosus, siue


page 57, image: s057

quod ex huiusmodi scripto tanquam humili laudem capere aspernaretur, vir, vt quidem videtur, maiorum capax. quae modestia vulgus scriptorum ambitionis condemnat, qui fere in id solum scribere videntur, vt nomen suum posteritati commendent, et saepissime etiam in mustaceo laureolam quaerunt. Quam vero longum sit iter hactenus tritum, quam pueris inamoenum manifesto videmus: quorum plerique viā tam difficili a studiis absterrentur, cum tenera aetas potius omnibus illecebris ad literas allicienda esset. Verum sicut Grammatica Graeca Latino idiomate concepta in vsu est, nimirum iis vsui futura, qui in Latinā linguā profectum fecerunt, et eius iam vsum aliquem habent. Similiter Latina noto sermone scribi deberet. Quod si fiat, non minimum temporis sit compendium, cuius magna fit iactura in discendis versibus Latinis obscuris magnopere, et perplexis. Sed praeter id lucrum, quod vt rei pretiosissimae magni faciendum est, alia etiam vtilitas hinc emergeret, linguae scilicet nostrae exactior notitia, quam eādam viā consequeremur: cuius nobis turpior est ignorantia, quam Latinae, licet ob soloecismum in illā admissum non


page 58, image: s058

perinde, vt in hac, pueri ferulis obiurgentur. Quamuis enim nostram linguam omnes plane nosse videamur, tamen quid peculiare, nec cum aliis commune, quid elegans habeat, plerique ignoramus. Romani vero etiam suam in scholis discebant, nec solum [gap: Greek words], sed etiam Arma virūmque cano illis praelegebatur. Ceterum cum pueros in gymnasiis tot annos detineri considero, in quae tanquam in aliquot pistrinum detruduntur, et compinguntur, et ex quibus etiam pro illo studio, et amoris ardore, sine quo in vitā nihil quidquam egregium neminem vnquam assecuturum Cicero ait, literarum odium plerumque domum referunt; facere non possum, quin illius temporis dispendium conquerar, quo illi memoria tum maxime tenaci, simul Graecam linguam tam necessariam, et alia quae mox adultis ediscenda sunt, etiam tum edoceri possent. Sed de his hactenus. Nec vero me fugit, quod haec epistola sit de rebus etiamsi necessariis, vt ait Quintilianus, procul tamen ab ostentatione positis, vt operum fastigia spectentur, latent fundamenta. sed quae primo aspectu vilia, et abiecta erunt, ea diligentius inspicienti maxime vtilia esse videbuntur. Vale.



page 59, image: s059

ROL. MARES. HADRIANO VALESIO SVO S. EPISTOLA XVII.

Quī, et quando, et quibus instructo artibus Critica sit exercenda.

HIc fere mos est hodie adolescentium eruditulorum, vt, antequam penum aliquem doctrinae sibi compararint, et aliquandiu in scribendo se exercuerint, [gap: Greek words] statim animaduersionum, et emendationum aduersaria emittant. nam ab his fere auspicantur, quae nihil aliud sunt, quam Sibyllae folia, verbulis aliquot examinatis, aut correctiunculis leuibus aspersa. Quod studiorum genus equidem non damno. quid enim vtilius istiusmodi scriptis esse potest? modo auctores ex attentā variorum librorum lectione tantam sint eruditionem consecuti, vt in eo genere iam ordines docere possint: quales fuźre Politianus in Miscellaneis, Turnebus in vberrimo illo aduersariorum cornucopiae, Lipsius in operibus criticis, et alij innumerabiles. verum indignor, quod plerumque iuuenculi illotas manus


page 60, image: s060

ad libros admouent, quos idcirco tantum legere videntur, vt in iis mendas offendant. quod perinde est, ac si quis eā solum gratiā iter ingrediatur, vt scrupis, aut lapidibus incurrat, moleste ferens planā, nec impeditā viā incedere. Vellem igitur, vt antequam quis opus aliquod publici iuris faceret, diu tacitus se in scribendo exercuisset, ne imparatus, ac paene infans ad id accederet: deinde vt in omni ferme scriptorum genere versatus esset, antequam Grammatici partes susciperet, cui omnes paene artes saltem leuiter sunt attingendae. quae quidem partes in enodandis, aut corrigendis auctoribus consistunt. quod postremum corrigendi munus qui aggreditur, ad illud praeter variam, ac multiplicem doctrinam, iudicium, et acumen mentis haud vulgare afferre debet: quas dotes in adolescentibus non passim reperire est. Sed in adultis quoque, et perfectis Criticis quis tot notas, tot obseruationes ferat? quousque tot variis, ac saepe vanis lectionibus omnes librorum margines implebuntur? in his enim parergis magna fit temporis iactura, quibus dum vacat iuuentus, et circa voces haeret, res plerumque, quod praecipuum est, non satis attendit, et aliquando


page 61, image: s061

e manibus excutiuntur scriptores ipsi, antequam plene sint perpensi, et perlecti. certe citius totum Ciceronem euoluero, quam decimam partem notarum, et commentariorum in eum scriptorum. Quid? si tot Critici dum medicas manus adhibent, libros, quos sanatos volunt, peius perdunt? quibus si vocem mittere daretur, vt Imperator ille de Medicorum, sic de Criticorum turba vere conqueri possent. eorum enim temeritate libri ex inquinatis saepe inquinatiores fiunt, et omnino

Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere, manus:

itaut quod de moribus sui temporis dixit Tacitus, vt antea flagitiis, sic etiam legibus Romanos laborare, huc etiam accommodari possit, et recte olim Timon de libris Homeri Arato respondisse videatur, veteres illos quo minus correcti sunt, plerumque eo minus correctionis egere. Quod tamen non eo dico, quod Criticen minime necessariam esse iudicem: absque illā enim plerique libri, qui nunc manibus omnium teruntur, vt minime intellecti etiamnum in tenebris iacerent: tot annos profunda barbaries illos in puluere, et situ detinuerat. Sed post redditam literis lucem,


page 62, image: s062

cum plerique scriptores (de iamdiu editis, iisque emendatis loquor) satis commode legantur, et intelligantur, lectio non semper fluctuare, et incerta esse debet: nisi forte fortunā quis nanciscatur alicunde melioris notae codices, aut tantum coniectura valeat, et adeo felici sit ingenio, vt eius emendationes vno omnium consensu recipi mereantur. Sed cum bonā Criticorum veniā illud addam, maiorem, si fieri possit, diligentiam adhibendam esse videri in emendandis iis auctoribus, qui de artibus scripserunt, quam historicis puta, aut oratoribus, et periculosiorem esse lapsum in Hippocrate, Aristotele, Plinio, quam in Demosthene vel Liuio: nec enim multum refert in historiā Romanā aliquis Publius, an Marcus nominandus, res aliqua hoc vel illo modo gesta sit:

Ambigitur quid enim? Castor sciat an docilis plus.

At vero in iis, quae ad aliquem vitae vsum referri possunt, intelligendis non sine damno peccatur. Sed vereor, vt hanc meam super his sententiam tibi approbem. tuam enim in nostrā priscā historiā diligentiam noui, quem rerum Gallicarum auctorem religiosissimum merito nominare possum, vt Cicero Romanarum Atticum. verum


page 63, image: s063

de eā non loquor, quae ad nos, sed de Graeca, et Romana, quae iam ad neminem pertinet. Vale.

ROL. MAR. EIDEM S. EPISTOLA XVIII.

De malis scholiastis et interpretibus scriptorum veterum.

ALIAS alia me in literarum studiis culpauisse, et apud teipsum, mi Valesi, de quibusdam quae praue in iis inoleuerunt, conquestum esse memini. In-praesens de malis scholiastis, et enarratoribus, qui post renatas literas vndique agmine facto Poetas, Historicos, et alios classicos scriptores inuaserunt, et etiamnum inuadunt, apud te expostulare constitui. Nam quoniam

--- tenet insanabile multos
Scribendi cacoethes, et aegro in corde senescit,

cui etiam ob exscribendi facilitatem, et celeritatem, ars Typographica plurimum ancillatur, sitque per nostram ignauiam, vt aliena interpretari, quam propria cudere malimus: inde tot, tamque vasti, et prodigiosi exstiterunt commentarij, vt iam exclamare


page 64, image: s064

necesse sit, ohe iam satis est. Quorum scriptores si iudicio pollerent, quos sequantur habent. complures enim Graecorum, et Latinorum auctorum interpretes nobis fortuna seruauit. habemus siquidem, ne Graecos attingam, qui multi sunt, Asconium Pedianum, habemus Seruium doctissimum Grammaticum, habemus Donatum, et alios, qui nobis ad bene interpretandum praeire possunt. In his videre est, quam nihil superfluum, nihil longe petitum afferant: sed vt metnem auctoris, et verba, si quae difficiliora occurrant, quod verum est boni interpretis officium, explicare contenti, nihil [gap: Greek words], quo librorum helluones videantur, hinc inde corrogent. Quod nostrorum compluribus accidere videmus, qui etiam plane geminis locis, consimilibusque sententiis vndecunque petitis totas paginas implent, et quidquid priores dixźre, quidquid ipsi didicźre, etiam alieno loco in commentarios suos congerunt: quos postquam legeris, sensum auctoris, quod solum petebas, plerumque non es assecutus, animum vero plurimarum rerum fere indigestarum congerie impeditum potius, quam instructum refers. Cumque talis scriptio maxime


page 65, image: s065

simplex, et plana esse debeat, in quā

Ornari res ipsa negat, contenta doceri,

argutuli in scriptis videri volunt, et vndique captant acumina, vt plane fiat illud Graecorum prouerbium [gap: Greek words], eueniatque aliorum interpretes ipsos plerumque interprete egere, praesertim apud tirones, quibus tamen potissimum scribuntur commentarij. Sed saltem, inquient, amplae enarrationes in literis minus prouectos iuuabunt: id quidem non abnuo: verum de his quemadmodum antiqui statuerunt, ita nobis statuendum esse iudico. Commentarij apud illos fere vniusmodi sunt, quos mediocriter doctis scripsisse videntur, non vero tironum vtilitatis rationem habuisse. Viderunt enim gradibus ad doctrinam perueniri oportere: sic candidissimum quemque scriptorem, et maximem expositum initio legendum, et Liuium ante Sallustium attingendum esse scripsit Quantilianus, nec

Si quis adhuc vno partam colit asse Mineruam

eum Tacito, aut Persio statim manus admouere volo, nec pueros a Terentio linguam Latinam auspicari probo, quod praue nunc in scholis vsurpari video. quamuis enim summe purus, et elegans sit, tamen


page 66, image: s066

aliquantum est archaļcus, et Cicerone difficilior, quem illis in manibus semper habendum esse iudico: quoniam, vt ait idem Fabius, iucundus incipientibus, et apertus est satis: vt itidem ex Poetis Nasonem, quem, antequam ad Virgilium accedant, legendo contriuisse debent. Quo ordine pueri si progrediantur in studiis, eiusmodi prolixis commentariis non admodum indigebunt. Sed quando interpretes nunc mihi sumpsi incessere, illud etiam vitium notandum est, quod in probis quoque reperitur: quod nimirum si quid in aliquo scriptore a nullo fortasse animaduersum notauerint, id alieno loco infulciunt: maxime vero, si quam, vt ipsis videtur, palmariam emendationem excogitarint, eam inuitam obtorto collo, scilicet ne iis pereat, in scripta pertrahunt, quae fere lectoribus perit: quandoquidem, vt ait Horatius, non erat his locus. Sed antequam finem facio, non possum me continere, quin id quod initio attigi, exaggerem: scilicet nos ingenium non satis exercere, et nimis raro quid proprio marte excudere: si quos vero libros scribere volumus, non vere nostros, sed potius alienos scribere, et in aliorum opere ingeniosos


page 67, image: s067

esse: cuiusmodi nunquam auctores, semper interpretes, sub alienā vmbrā latentes, nihil habere generosi eleganter ait Seneca, nunquam ausos facere, quod didicerunt. Quorum quibusdam, si fas dicere, non ingratis accidisse reor, vt libri fere omnes per temporum iniuriam adeo corrupti sint, et passim medicina egeant; qui si sani essent, nihil quod scriberent haberent. Quae omnia non sic accipi volo, quasi omne recentiorum commentatorum genus improbem. quamplurimos enim habemus nouitios interpretes, qui minimum antiquis concedunt. sed de ineptis, et immodicis mihi tantum est sermo, quos tanquam ad veterum normam minime compositos reprehendo. quamquam non inficias eo antiquis illis nostros ampliores esse debere: quoniam multa nobis nunc sunt obscura, quae tum cuiuis erant notissima. et praecipua mihi querela est, quod scribimus indocti doctique passim commentarios, quorum iam nullus est modus. Sed vt ad exitum aliquando veniam, et ad te scribens, mi Valesi, de te aliquid dicam, non dubito quin posses absolutissimos, paresque antiquis commentarios componere, si ei scribendi generi incumbere velles.


page 68, image: s068

sed quandoquidem

--- te maioribus ire per altum
Auspiciis manifesta fides, ---

altioraque, et vberiorem tibi gloriam allatura aggressus es, macte animo, perge priscorum Galliae regum gesta immortali gloriae scriptis tuis commendare. Vale.

ROL. MARES. HENRICO VALESIO SVO S. EPISTOLA XIX.

Cur epistolae in-primis nostrorum ab epistolis veterum tantopere differant degenerentque.

CICERONEM, cuius scripta frequenter in manibus habere soleo, cum in omnibus operibus, tum maxime in epistolis admiror: non ideo quod pure, et Latine sint scriptae: hoc enim illi perpetuum est, et cum suae etiam aetatis hominibus commune: sed quod, cum pleraeque ex tempore, vt fit, ad amicos sint scriptae, eā tamen sunt elegantiā, vt in eas aliquantum temporis impendisse videatur, senteitiamque suam in iis, quae praecipua scripti laus est, apertissime ostendit, nihilque omittit, quo minus id quod vult, planum


page 69, image: s069

fiat. Sed, vt morem meum comparandi vetera cum nostris seruem, quantum in epistolis (non de omnibus loquor) ab antiquorum laude absumus! nostrae enim plerumque incompositae sunt, et sensum nostrum non satis explanate praeferunt: quarum si fiat [gap: Greek words], vt Dialecticorum verbo vtar, ad quam velut ad amussim omnia scripta sunt examinanda, sermo inconditus, et omnia inter se non valde congruere videantur: tantum abest, vt illam elegantiam, quae non in Cicerone solum spectatur, sed etiam in illis, quorum epistolae Ciceronianis sunt admixtae, aliquo modo imitemur: quae praeter iudicium, quod in iis maxime elucet, semper aliquid venustum, argutum, aut eruditum habent. Cuius dissimilitudinis causam, mi Valesi, dum apud me considero, hanc ferme comperio, quod nos scholis egressi, vbi in acquirendā qualicumque linguae Latinae cognitione plures annos terimus, fere studia deserimus, statim ad rem quaerendam attenti: nec nos in scribendo exercemus. quod si quando facere negotiorum necesse compellat, negligenter, et oscitanter facimus. Qui mos Deus bone, quantum a Romanorum institutione distat! Illi enim postquam


page 70, image: s070

linguam Graecam breuiore, et meliore methodo, quam nos Latinam, addidicerant, continuo ad Rhetoricam, et Philosophiam se conferebant: et quamuis statim ad munia Reip. se accingerent, non idcirco tamen studia omittebant: quibus etiam in castris, et medio belli tumultu dabant operam, tempus quod a militiae muneribus vacuum dabatur, non alea, vt fit hodie, sed literis fallentes: quod maxime illustri exemplo patet, nempe Augusti, qui, vt ait Suetionius, Mutinensi bello in tantā mole rerum, et legisse, et scripsisse, et declamasse quotidie traditur: Bruti quoque, qui in Philippicis campis paulo ante extremam pugnam, post obitas vigilias ad lucernam sedens Polybium legebat. Sed cur alium potius in exemplum assumo, quam illum ipsum, de quo est sermo, Ciceronem? cuius cum omnis vita exercitatissima fuerit, cum causis orandis, tum muniis Reip. obeundis, nec non maximis districta periculis, assidue tamen studendo tantum profecit, vt ex omni fere Philosophiae parte nihil intactum reliquerit, de quo non scriberet; vt ne quid de eloquentiā dicam, in qua regnasse visus est, et de quā tot libros composuit. Nihil mirum igitur, si ex tam


page 71, image: s071

dissimili institutione tam diuersa contingant, scilicet vt ineruditi per omnem vitam remaneamus, quod etiam ex epistolis nostris familiaribus deprehendatur: cum contra illi vulgo fuerint liberalibus artibus eruditi, quod itidem ex eorum epistolis incuriose, et [gap: Greek words] sciptis cognoscere liceat. Vale.

ROL. MARES. IOANNI FRATRI S. EPISTOLA XX.

De amatoriis fabulis agit.

AMATORIAE fabulae, quae nunc apud nos adeo frequentantur, non nudiustertius sunt inuentae. Graeci enim sophistae in his multum operae posuerunt, quarum inuentores merito dici possunt, nisi potius a Poetis Epicis fluxisse videntur. Nam poemata sunt mera, excepto quod prosā oratione ab eis sunt scriptae, doctrinaque aliqua, quo lectores illo lenocinio allicerentur, passim eis aspersa est. Sed et apud Latinos Petronius, quamquam sub nomine satyrici, et Apuleius Milesias fabulas condiderunt, vere sic dictas, turpia enim, et obscoena pleraque continent. Graeci paulo sunt verecundiores: in his Heliodorus


page 72, image: s072

castissimus: cuius opus omnibus numeris absolutum mihi esse videtur: Argumentum enim mire concinnum est, ac venustum, et omnia summo cum iudicio inuenta, et disposita: sed nec eloquentia deest, nec doctrina, verum cum modo, quam reliqui passim, et alieno etiam loco suis operibus inferciunt. quod fecit et ludicri operis apud nos auctor, qui multa de Medicina, et de Iure libro suo inspergit, ne lector inanis discedat, et omnem operam in eo legendo perdidisse videatur. qui si impius adeo, et profanus non fuisset, nec sermonibus tam obscaenis, ac praetextatis fabulas suas contaminasset, ob reliqua in quibus vitam hominum, et mores miro lepore, nec sine iudicio carpsit, fortasse non omnino lectu indignus videretur. Antea ridiculae narrationes componebantur, veri fidem excedentes, et anilibus fabulis propiores: quarum magni artifices fuerunt Hispani, qui eas ab Arabibus sumpsisse videntur; in quibus nec temporum, nec locorum ratio vlla habetur, sed omnia hippogryphibus, gigantibus, palatiis incantatis, et eiusmodi deliriis scatent. Ab aliquot vero annis verisimiliora secuti sunt istiusmodi scriptores: in quibus primas meo iudicio


page 73, image: s073

tenet Honoratus Vrfaeus nostras, homo nobilis, et quod in nostra nobilitate rarum est, admodum doctus: cuius Astraeā nihil in eo genere magis perfectum meā sententiā reperiri potest. Argumento enim, quod in-primis considerandum venit, nihil aptius, aut concinnius est; in quo nihil absonum, atque absurdum reperias: sermo purus est, et Gallicus, quamuis quidam aliter sentiant: eloquentia, quantam in nullo post priscos illos oratores temere reperias, quae passim in collocutionibus, et epistolis, sed maxime in orationibus elucet: doctrina summa, eaque tantā cum facilitate, et perspicuitate tradita, vt difficiles Philosophiae locos etiam foeminis intellectu faciles reddiderit: denique omnia tantā venustate, tanto iudicio condīta sunt, vt in paucis, quo probos habemus, scriptoribus merito censeri debeat; quem iuuentus nostra praesertim nobilis nunquam de manibus deponat velim, vt illam morum elegantiam, et in consuetudine vrbanitatem, quae in nobilibus praecipue spectatur, acquirat. Cuius, vt et Michaelis Montani, similes scriptores si multos haberemus, etiam quos priscis opponeret, Gallia haberet. Sed de illo satis: longius enim


page 74, image: s074

me eius amore progressum sentio, sed quem a iudicio profectum iudicaturos confido, qui libros illius aliquoties in manus sumpserint. Illud dumtaxat addam: cum plerosque a simili argumento tractando deterrere debuerit, contra euenisse cernimus. nullos enim hodie frequentiores libros videmus. At plerique eiusmodi operibus se accingunt, his omnino destituti praesidiis, quae maxime necessaria sunt: nimirum iudicio, ingenio ad inueniendum apto, doctrinā, et eloquentiā. Tu vero in simili materia iampridem, frater carissime, lusisti, nec quisquam fere est Gallus, qui de egregiā tuā Arianā non inaudierit; adeo manibus omnium est trita, et idemtidem repetitis editionibus vulgata. Sed et nunc

Inter tot curasque, catenatosque labores

eiusmodi scriptis animum reficis, et oblectas: tanta tibi est scribendi siue prosā siue carmine facilitas, quam qui te nouźre, summopere mirantur. Vt enim Hirtius de Caesaris Commentariis refert, ceteri sciunt quam bene, et emendate, illi etiam, quam facile, et celeriter ea, quae in lucem edidisti, confeceris: quae te viuente, atque sentiente satis placuerunt, et opinor, canescent saeclis innumerabilibus. Nam plerasque


page 75, image: s075

dotes, quae in huiusmodi scriptis requiruntur, satis cumulate mihi possidere videris. siquidem ad inuenienda venusta argumenta fertilis ingenij tibi vena non deest, nec ad ordinanda iudicium: sed nec eloquentiae facultas abest, nec sermonis puritas. Verum de his hactenus; plura enim addere sanguinis propinquitas prohibet. Vale.

ROL. MARESIVS EIDEM S. EPISTOLA XXI.

Elegiam suam de morte Richelij Cardinalis ad fratrem mittit.

CVM hinc summi viri, nunc [gap: Greek words] nomen virulentis carminibus lacerari, inde vero eius famam ab iis, a quibus maxime debuerat, non satis acriter defendi cernerem: ego etsi nullis ab illo acceptis beneficiis prouocatus, tamen indigne ferens viri tam excellentis, imo Heroļs potius virtuti, pro tot egregiis in Galliam meritis, non quam par erat, mercedem rependi, Elegiaco carmine, quale venae meae tenuitas passa est, defunctum prosecutus sum: quod si tanti videbitur, diuersae


page 76, image: s076

licet linguae, sublimis prorsus spiritus illi odae attexes, quam pro Epicedio in eum virum composuisti, qui quidem te adeo dilexit, et tanti fecit, vt in quo paene vnius ingenio, et carminibus a curis, et laboribus requiesceret. Quod si facit indignatio versum, qualemcunque potest, nihil mirum, si tu, non verebor dicere, in poesi satis exercitatus, in eo argumento te ipse superasse visus sis: ad quod licet omni ex parte locuplex, non minimum etiam ardens tua indignatio contulit. Alij quidem ex tuis operibus, prout cuiusque sensus est, alia laudabunt: quantum vero ad me attinet, ego omnibus illam oden prope antepono, ob argumenti omnino poetici nouitatem, versuum rotunditatem, denique ob alias, quae in carmine requiruntur, dotes, quae in eo elucere satis cumulate videntur. meum vero, qualecunque est, hīc habes:

ELEGIA De morte ARMANDI RICHELII Cardinalis Eminentissimi nec-non Ducis illustrissimi.

ERGONE Richelius patriae tutela, decusque,
Ante senectutis tempora raptus obit?


page 77, image: s077

Omnis cum reduci gratatur Gallia, frustra
Ipsius intentas in caput insidias:
Et cum post longi depulsa pericula morbi,
Nobis spes suberat sospite posse frui.
Cui quando aeternā gaudere aetate negabant,
Deuberant longos fata dedisse dies.
O vota incassum nobis concepta, precesque
Has surdā iratus respuit aure Deus!
Ille quidem nemus Elysium, sedesque piorum
Possessas vmbris, et loca laeta colit.
Laederet et sanctos manes iniurius, illum
Qui fleat, vt vulgo funera flere solent.
Non est lugendus vitā feliciter actā,
Cuius laus toto qua patet, orbe sonat.
Nos miseri, et sua sors quibus est deflenda relictis,
Cum tam praesenti tempus egeret ope.
Pro lacrymis igitur solitis in funere fundi,
Splendida sunt magni facta canenda viri.
Miserit vt populos sub regia iura rebelles,
Qui praetexebant Relligione scelus.
Et pridem amissas sine Marte receperit vrbes,
Principis auspiciis, consiliisque suis.
Sustuleritque sagax ciuilia funditus arma,
Quae scissa in partes Gallia passa diu est.
Vt deinde imperio pacato aggressus Iberum,
Passim victor opes verterit Austriacas:
Fregerit et Regem populis, terrisque potentem,
Europae impendens depuleritque iugum.


page 78, image: s078

Gallorum et Regnum felicibus auxerit armis,
Vndique promotis finibus imperij.
Semina ciuilis magnum extinxisse furoris,
Magnum est Hispanos edomuisse feros:
Vt sit nil aliud nisi fabula nomen Iberum,
Fastosae et genti grandia verba cadant.
Sed maiora vtique egisset, si dextra dedissent
Nobis optatā numina pace frui.
Non etenim ambitio vesana capessere bellum
Suaserat, vt Galli latius imperitent.
Publica libertas ad iusta coegerat arma,
Opprimere instabat quam violentus Iber.
Mens erat haec, ciues placidā componere pace,
Externo tuti cum sat ab hoste forent.
Tunc artes, moresque bonos florere videres:
Fugissent fraudes, et scelera, atque doli:
Legibus ornasset patriam, plebemque leuasset
Exhaustam, suffert quae graue Martis onus.
Talia si quando licuisset saecla videre,
O nos felices! sed vetuźre Dei.
Contigit huic certe merces satis ampla laborum,
Gloria tam celebris, nec moriturus honos:
Nec-non quae lacrymae ex oculis fluxźre bonorum,
Laudesque, inuito quas vel ab hoste tulit:
Fletum etiam visus Princeps effundere, quantam
Iacturam faceret, conscius ipse sibi:
Indoluitque illi, expertus compluribus annis,
Quantum praestaret consilio, atque fide.


page 79, image: s079

Sic non destituit morientem gloria, viuum
Perpetuo fuerat quae comitata virum.

ROL. MAR. IOANNI CAPELLANO S. EPISTOLA XXII.

Michaelis Montani laudes continet.

VALDE mihi iucundum est, quod exornandae Michaelis Montani scriptorum editioni, quam Elzeuirij parant, elogia, et testimonia eorum, qui de illo aliquid memoriae prodiderunt, colligis, et hac operā tanti viri nostratis gloriae pro virili parte consulis. tam elegantibus enim scriptis id hactenus deesse videbatur, vt tam elegantibus typis excuderentur. quae quanto in pretio semper habita sint, inde iudicium facere licet, quod eorum editio toties repetita sit. malus enim liber vetustatem non perfert. Nec vero sine ratione, aut felicitate quadam genij solum, scriptor iste tantam meruit famam. nam praeter alia multa, quae ex eius lectione haurire licet, attenti lectoris iudi cium maxime format, et instruit. quo nomine inter aliquot scriptores, quos Gallia tulit, praecipue numerandus, et, si fas dicere, primariis illis, qui de moribus antiquitus


page 80, image: s080

scripsźre, quodammodo accensendus venit. Quos cum ob oculos semper haberet, et ad eorum normam se componere cuperet, nulli alij rei totā vitā, quam sibi vacauit, et iuxta Apollinis praeceptum se nosse, et in se descendere studuit. Cum vero quid profectūs in virtute fecisset, qualesque mutationes in opinionibus, et moribus indies subiret, explorare vellet, denique vt imaginem sui amicis relinqueret, more Lucilij, de quo notissimi sunt Horatij versus, quos ipse citat, libris suis se totum, quantus erat, depinxit, et vitam suam prosecutus est; quamuis alioqui scriptor librorum haberi nollet, omnemque illam, quae ex operum publicatione venit, gloriam omnino respueret: quam vtinam adeo non neglexisset, aut ingenio suo homo omnium liberrimus, et solutissimus non tantum indulsisset, absolutissimos plane de Philosophia libros haberemus; nec qui illum culpant, qid carperent haberent; nimirum quod nullam materiam distincte, et ordine prosequatur, aut tractet, sed omnia apud illum sint inconnexa, et crebris digressionibus interrupta. quae pro mentis excursibus, per me licet, vel, si ita lubet, etiam pro somniis habeant (modo


page 81, image: s081

enim alioqui insolito scripta esse fateri cogimir) dummodo pulcherrima et iucundissima, nec aegri, sed excellenti ingenio hominis esse iudicent: doctrinamque in iis eximiam, quamuis ipse se indoctum esse vbique calumnietur, sensum, et iudicium profundum, vim ingenij summam, rerum minutarum, et difficilium, nempe quotidianarum ipsius cogitationum subtilem explicationem, super omnia elocutionem, ob audacem, sed non damnandam in sermone nouitatem, crebrisque figuris plane admirabilem, et inimitabilem esse agnoscant. Quae etiam in viro nobili maiora sunt, qui in aulā versatus, et vsu rerum tritus, variisque in regionibus peregrinatus, ea quae affert, non magis ex librorum lectione, quam ex propriā experientiā mutuari videtur. Cuius liber quamuis in molem satis amplam excrescat, tamen adeo non lassat, vt plerique legentium doleant, virum ingenij minime vulgaris non plura, quae minimo labore scribere potuisset, posteris reliquisse: cum etiam sermones illius familiares, et cum erudtis, cordatisque viris confabulationes minimum scriptis cessisse acceperimus. Itaque optimo consilio facere videris, quod virum nunquam


page 82, image: s082

satis ornatum, vndecunque potuisti conquisitis elogiis ornatiorem, editionemque illius operum per se satis commendatam, his additamentis commendatiorem facere conaris. Vale.

ROL. MAR. AEGIDIO MENAGIO SVO S. EPISTOLA XXIII.

Versus suos de obitu Nicolai Borbonij, et de Maria Iarsia Gornacensi mittit Menagio.

QVOD Nicolai Borbonij honorandae memoriae vndique elogia, et epigrammata conquiris, quae egregiae tuae elegiae attexas, et publices, eo nomine ab omnibus, qui illius boni iuxta ac docti viri notitiam aliquam habuerunt, magnam initurus es gratiam. Id, fateor, meretur eximia, quae fuit illi in versibus faciendis felicitas, quae ad Virgilianam aliquatenus accedit graditatem: sed et summa in consuetudine vrbanitas, et in sermonibus suauitas, quos de variis rebus vir doctus, sed maxime in nostrorum temporum historiā versatus, quique multa, vtpote senex, fando acceperat, magnā cum audientium delectatione habebat: cum


page 83, image: s083

ad illos nulli non, etiam paene ignoti facile admitterentur, essetque illius cubiculum, ex quo fere pedem non efferebat, [gap: Greek words] quo vndique homines docti, et venusti confluebant, et eruditas fabulas habebant. Ego hominem a longo tempore noueram, cuius etiam paene puer in Graecis discipulus fueram; ab aliquot vero annis illum propter viciniam frequentius inuisere solebam, et in angustā illā cellā iucundos omnino, et longos sermones miscere, donec me nox opprimeret, et receptui canere iuberet. Igitur vt hominis amici manes piā memoriā prosequerer, ego his nominibus illi deuinctus libentissime contuli hoc qualecunque epigramma, quod hīc habes.

DE MORTE NICOLAI BORBONII Epigramma.

BORBONII lugent non soli funus amici,
Flent quoque queis tantum nomine notus erat.
Tantā omnes, dum vita fuit, dulcedine cepit,
Heroo pangens carmina culta pede.
Praesertim at caros dictis mulcebat amicos
Suauibus, et grato commodus alloquio:
Quos etiam morum probitas sincera, fidesque,
Et non fucatus conciliabat amor.


page 84, image: s084

Deflźrunt omnes maturo funere raptum,
Ac si interceptus praecoce morte foret:
Et simul egregios communi sorte poetas
Subiectos parcis indoluere mori.

Simul etiam aliud eiusdem argumenti epigramma cum disticho ad te mitto, quo alterius manes, sed diuersi sexus honoraui, nempe Mariae Iarsiae Gornacensis: quae cum literata esset, quod rarum in sexu, ad extremam senectutem innupta pertuenit. Cum enim mihi dixisses esse quemdam, qui de foeminis, quae doctrina claruerant, scriberet, et quae de his essent testimonia, conquireret, officij mei esse duxi, vt quam, dum in viuis erat, coluissem, etiam fato functam hoc munere decorarem. Alij literas in illā mirabantur: ego non tam eas suspexi, quamquam id quoque, in eā, quae [gap: Greek words], et, vt credo, [gap: Greek words] erat, quam iudicium, quod in scriptis praecipue elucet. Porro cum parum commendationis ei, quam amoeni vir ingenij, simul et summae doctrinae I. Lipsius nostri saeculi veram Theano indigitauit, e meis versibus accessurum viderem, adiunxi alios melioris venae, Hadriani Valesij nostri, quos meo rogatu fecit, vt quam etiam non


page 85, image: s085

nouerat, celebraret. quamquam parum prudenter fecisse videbor, cum [gap: Greek words] mei quam inculti, et male nati sint, vnusquisque facile iudicaturus sit. verum id malui, quam foeminam, quam semper maximi feceram, elogio maxime illā digno fraudari.

DE MARIA IARSIA GORNACENSI Epigramma.

SANCTVM illibatae quod virginitatis amorem
Perpetuo coluit Gornacis, egregium est.
Non etiam infitianda viris, quod Apolline dextro
Carmina conscripsit Gornacis, egregium est.
Quod bene quae sensit, chartis mandauit in omne
Victuris aeuum Gornacis, egregium est.
Montano sed pulchrius est natam esse vocatam,
Iudicium et tanti promeruisse viri.

DE EADEM DISTICHON. Ipsa loquitur.

DOCTA fuit, verum non casta poetria Sappho:
Non ego docta minus, sed mage casta fui.

HADRIANI VALESII DE EADEM Epitaphium.

ILLA ego seruato virgo veneranda pudore,
Victurae sobolis Iarsia facta parens.


page 86, image: s086

Proque colo calamum tractare viriliter ausa,
Priscaque femineā voluere scripta manu:
Hoc condor tumulo, maturā morte soluta,
Quae post bisdenas venit Olympiadas.
Desinite, ō noti, titulis decorare sepulcrum:
Structa mihi in libris sunt monumenta meis.

MARIAE IARSIAE COGNOMINE GORNACENSI, NVLLI VIRO NOTAE; NVLLI DOCTO IGNOTAE: QVAM CORPORE STERILI, TAM INCENIO FECVNDAE: NEC MORTALIVM LIBERORVM, SED LIBRORVM SEMPER VICTVRORVM PARENTI.

HADRIANVS VALESIVS fecit virigini incomparabili.

Vixit annos obiit.

ROL. MARES. PETRO LESCVRIO SVO REGIO SECRETARIO. EPISTOLA XXIV.

Plutarchum, eiusque interpretem Amiotum laudibus extollit.

QVONIAM te Plutarchi opera Gallice versa, quamuis alioqui Graece


page 87, image: s087

doctum, ab ineunte adolescentiā legisse, et etiamnum si quando vacat, in iis libenter versari video: hocce scripto meam de auctore, et Amioto eius interprete sententiam aperire tibi constitui. Sed de Plutarcho breuiter. quis enim illius praestantiam ignorat? [gap: Greek words] omnino, et illiteratus sit oportet, qui tantum scriptorem non attigerit. Ego quidem de illo cum Theodoro Gazā sentio, qui interrogatus, si omnes libri perdendi essent, et ipsi optio daretur, quem seruatum vellet, Plutarchum dixit. est enim vere thesaurus eorum, quae praestantissima in omnibus aliis scriptioribus sparsim inueniuntur, siue Philosophiam, et alias disciplinas, siue historiam Graecam, et Romanam spectes. tanto vero iudicio pollet, quod vbique, sed maxime in comparandis inter se Graecis, et Latinis Imperatoribus, et eorum censendis actis liquido apparet, vt hominem minime Boeotum in crasso iurares aere natum. De moribus vero ea passim inculcat, quae ignauissimos quosque ad virtutem amplectendam possint impellere. denique omnia eius opera qui serio euoluerit, nae is se pro doctissimo venditare iuremerito potest. Sed de auctore satis; quem quis culpet? vt ille de


page 88, image: s088

Hercule dicebat, imo quis non plurimi semper fecit? Nunc de Gallico interprete. Ego vero de eo tam honorifice sentio, vt omnibus quos hactenus viderim, interpretibus, cuiuscunque sint linguae, anteferre non verear, et vnicuique pro normā recte interpretandi proponere. videtur enim expressisse, quod Cicero in AEschinis, Demosthenisque contrariis orationibus conuertendis se secutum dicit: quas non conuertit vt interpres, sed vt orator, sententiis iisdem, et earum figuris, verbis ad Romanam consuetudinem aptis, in quibus non verbum verbo reddidit, sed genus omnium verborum, vimque seruauit, nec ea annumerare lectori voluit, sed tanquam appendere. In quo mihi summo iudicio Amiotus vsus videtur, quod scriptorem difficilem, et obscurum, ad verbum (quod plerique nimium fidi interpretes faciunt) non reddidit, sed eius sensum fideliter expressit. quam licentiam non modestam dicam, sed paene necessariam, si non sumpsisset, nihil illā interpretatione iniucundius, et inamoenius esse potuisset, quae contra tersissima est, et pulcherrima. Veruntamen vir sui temporis in vernacula lingua elegantissimus, qui mirum


page 89, image: s089

in modum eam excoluit, et inhaerentem adhuc barbariem defricuit, in eo scriptore conuertendo non sibi tantum licere voluit, vt illi aliquid aut detraheret, aut adderet: quod qui faciunt, nimium licenter sunt in alieno opere ingeniosi. sed abruptum, et concisum scribendi genus quadam veluti paraphrasi molliit tantum, et dilatauit, adeo vt versio loco commentarij esse possit. Prouerbia etiam Graeca prouerbiis nostris extulit, nominaque magistratuum, aliarumque rerum, quantum fieri potuit, sed cum iudicio, verba denique, quod Cicero se fecisse dicit, ad nostram consuetudinem accommodauit. Quem qui ob aliquot, in quibus fortasse hallucinatus est, locos arguunt, nae illi quem auctorem conuertendum suscepisset, quam difficilem, quam corruptum, non satis attendunt, nec versus Horatiani meminerunt,

Opere in longo fas est obrepere somnum.

qui vellem vt periclitandi gratiā in simili argumento se exercere vellent: certus sum licet alioqui egregie doctos, satis superque sudaturos; nec scio, operaene pretium sint facturi. versio quidem vt proba sit, auctorem suum meā sententiā fere


page 90, image: s090

aequare debet. quod videre est in locis aliquot Platonis, et Xenophontis a Cicerone conuersis, in quibus auctorum elegantiam prorsus refert, et exprimit. Amiotus, si fas est dicere, Plutarchum superare mihi videtur: adeo lenis, et abundans illius fluit oratio. Cuius memoriae grates immortales Gallia agere debet, quod scriptorem tam vtilem, et qui vnus omnium instar esse possit, quem patriae suae offerret, elegit: quem dum in suam linguam conuertit, simul illam nitore, et elegantiā sui sermonis excoluit, et honestā audaciā locupletauit. Sed de his satis multa, et alioqui iam epistolarem modum excessi: quare verbum non amplius addam. Vale.

ROL. MAR. EIDEM S. EPISTOLA XXV.

Exsecrationem singularium certaminum Petro Lescurio Secretario Regio mittit.

SINGVLARIVM certaminum consuetudo, quae a tot annis Galliam tanquam gladiatoriam arenam, funestam reddit, et inde per Europam emanauit, abominanda semper, et maxime horribilis mihi


page 91, image: s091

visa est: quam ex comi adeo, et vrbanā gente originem duxisse mirarer, nisi eandem generosissimam, et bellicosissimam esse cernerem: quae prauo mentis errore iniurias concoquere, ignaui et imbellis esse, easque vel leuissimas, etiam verborum, cum discrimine capitis persequendas putat. Cum vero nuper horrendum duellum, quod totam aulam moestitiā conturbauit, inter duos nobilissimos iuuenes commissum esset, deque eo tacitus apud me cogitarem, et Galliae nostrae vicem conquererer, quae suis ipsa manibus perit, indignabundus prorupi in illa verba: Quis furor ō, a quibus suam Pharsaliam Lucanum primo exorsum serunt: deinde eādem indignatione percitus in morem hunc adeo barbarum, et detestandum hoc carmen effudi, quod ad te, mi Lescuri, mitto, quem in eādem mecum esse sententiā, et amphitheatralem istam lanienam vehementer auersari animaduerti; vt id cognoscas, et an dignum sit luce iudices, si forte gladios furentes coercere possit. quod vtinam contingat. verum id in tam inueterato errore, et, quod dolendum, istis gladiatoribus nimiiun amabili sperare vix audeam. Vale.



page 92, image: s092

EXSECRATIO SINGVLARIVM certaminum.

QVIS furor, ō Galli, quae vos insania versat?
More Lanistarum per mutua vulnera vosmet
Conficitis. simplexne furor, cum vos Nero nullus
Huc adigat, tristes velut in caueā edere pugnas?
Tanquam virtuti non sit satis hostis Iberus,
Belgaque, legitimo queis fas concurrere Marte;
Vos patriae lugenda, scelus! certamina initis,
Quae nec honor solidus, nec gloria vera sequatur.
Quernea erat merces seruato ciue corona:
At crudeli etiam mactatis morte sodales.
O victoria foeda, nec allatura triumphum
Victori, sanae sincera aut gaudia menti!
Ecquid Iber optes potius? certamina nostra
Specta hilaris, tibi res agitur, ferrumque reconde;
Gallica regna tibi residi sine sanguine cedent.
Sed rabies vnde haec animos, vnde ista phrenesis
Inuasit? nam nulla tenet tam barbara tellus
Tam dirum morem; quamuis gens dissita toto
Oceano, postquam in captos desaeuiit hostes,
Igni etiam tostos arrodat dentibus artus.
Occoepit, post certamen spectante duorum
Principe commissum, iustā qui numinis irā
Occubuit letho, pugnā dum ludit equestri.
Mox late, bello quamuis ardente cruentus


page 93, image: s093

Mos serpsit, qui corripuit nunc omnia passim.
Namque modo simili quondam certamina Galli
Non committebant: sed si haud intenta patebant
Crimina, tum Princeps nudo decernere ferro,
Et coram populo defendere dicta sinebat.
Missio sed nec erat pugnae, victusque luebat
Morte, cadens si non forte oppetiisset ibidem.
Quem morem fortasse hac tempestate referre
Expediat; plures qui deterrere furore
Possit ab infando; quando victoria certa,
Aut mors infamis, certaminis exitus esset.
Nunc temere leuibus causis, etiam inter amicos,
(Quod vix posteritas credat, cum barbarus olim
Cesserit ex animis error) certamen initur.
Cernere quondam armis, talesque lacessere pugnas
Nobilibus solis licitum: nunc ordine verso
Sic sese vlcisci quisque abiectissimus audet.
Quod si relligio, quae nos animo esse benigno,
Pacatoque iubet, nequaquam a caede nefandā
Absterrere potest; at saltem more vetemur
Humano. saeuae namque in discrimina pugnae
Nemo nisi insanus, nisi iustos prouocat hostes.
Quin potius Spartae nobis patientia cordi est?
Bellator populus conuicia acerba solebat,
Et probra, et plagas generose, et verbera ferre.
Nos vel dicta ioco laedunt; quin protinus amens
Nos iubet in quosvis vecordia stringere ferrum,
Vlciscique leuem offensam. Num segnius illis


page 94, image: s094

Pectus erat, forti qui opprobria corde coquebant?
Nimirum fallax oculos praestringit honestum,
Et mentes auidas decoris deludit, apisci
Quod properant, verum arte malā. Prō Gallia mortes
Deploras quot nobilium, qui Marte furentes
Occubuźre suo! poteras hoc sanguine fuso
Ad Rhenum, vt quondam, Regni producere fines,
Indomitosque tuas sub leges mittere Belgas.
Verum, nunc iusti detur cum copia belli,
Hostibus et quouis liceat concurrere campo,
Non cessant etiamnum in se conuertere ferrum.
Quin mediis etiam in castris, spectante Tribuno,
Decertant miseri; facinus vel morte piandum.
Hinc non iura valent, sacris hinc legibus vllus
Amplius haud superest locus; at vi cuncta geruntur
Barbariā velut in mediā, mensuraque iuris
Est gladius, passimque furens violentia toto
Grassatur regno: Iam non licet esse modestum,
Si modo vis rem seruare: insanire necesse est
Cum tot vaesanis: probitas ridetur, et ipsa
Calcatur virtus; adeo pessum omnia cedunt.
Hunc contra leges promulgauźre furorem,
Atque edicta pij sanxere minacia Reges.
Sed nil profectum; vis morbi inuaserat omnes
Tanta animos: qualis quondam vexasse puellas
Mileti fertur, cum aptarent vincula collo,
Praecipites saeuā rabie, caecoque furore.
Et capitis poenam infligens lex irrita mansit.


page 95, image: s095

Mitior at forsan, modo stricte exercita, rebus
Conducat magis, atque habito discrimine nullo.
Exilium? quid si indicat, vel carceris atri
Squalorem? leuis haec sine sanguine poena medelam
Afferat huic fortasse malo. certe arcta videtur
Non incommoda sanandis custodia Gallis.

ROL. MARES. PETRO HALAEO POETAE, ET INTERPRETI REGIOS. EPISTOLA XXVI.

Adolescentibus scholā egressis non Apuleium aut Barclaium, sed Ciceronem maxime sequendum.

QVANQVAM te nulli officio, quod ad praeceptorem pertineat, deesse intelligo, nec me fugit te nulla omittere monita, quibus discipuli ad optima quaeque in literis capessenda excitari possint: tamen inde ad te scribendae epistolae argumentum arripere volui, quod plerosque adolescentes video, cum primum scholis egressi stilum formare incipiunt, ad peiora animum adiicere, Ciceronemque qui illis quotidie praelectus fuit, et optimum quemque scriptorem fere negligere, nec sibi ad imitandum proponere: corruptos


page 96, image: s096

vero, quique affectatum scribendi genus secuti sunt, admirari, et effingere. Cuius rei causam dum apud me requiro, hanc fere reperio, quod adolescentibus Cicero propter nimiam facilitatem, vt ipsis videtur, sordescit: cuius puram, et leniter fluentem orationem assequi non difficile arbitrentur. quod plane falsum esse experti sciunt. Quiuis enim, vt ait Horatius,

Speret idem, sudet multum, frustraque laboret
Ausus idem.

Corruptus vero, et vitiis fractus sermo, vtpote non ita tritus, et fortasse argutior, illis ad stomachum magis facit. Qualis est Apuleij, quem iuuenes effingere conantur, et nescio cuius Euphormionis, qui illis summe in deliciis est. cuius satyricum magno Scaligero non magnopere probatum fuisse gaudeo, vt ex ipsius epistolis licet suppresso nomine apparet. nam mihi nunquam, nec rebus ipsis nec verbis placuit. qualibus scriptis, de vltimo loquor, qui maxime capiuntur neglectis optimis scriptoribus, eos, vt ait Martialis, mattya sola iuuat, panem cibis admiscere fastidientes: nec animaduertunt eiusmodi sermonem a communi recedentem, et alioqui vitiosum in Milesiis fabulis tolerari:


page 97, image: s097

cum longe purior, et Latinior ab eodem Apuleio in reliquis operibus vsurpetur: quod eiusmodi scripta ad solam delectationem comparata, floridiora esse amant, et vitia etiam quaedam, si fas est dicere, vt placeant, admittunt. quod in Graecis quoque Sophistis, magnis huiuscemodi fabularum artificibus, quales fuźre Heliodorus, Athenagoras, et alij, perspicere licet: qui publicam, et translaticiam loquendi formam plerumque non sequuntur.

Sed longe meliora monet, pugnantiaque istis, magnus eloquentiae magister, qui ex Liuij praecepto docet Ciceronem, et vt quisque erit Ciceroni simillimus, maxime sequendum. quod non magnopere arduum adolescentibus, vt mihi quidem videtur, esse deberet, quibus classici, et maxime probati auctores in scholis praelectisunt, si illa omnia, quae didicere, quod facile erat, memoriter tenere curarent. Nīl mirum vero, cum eā aetate iudicio non admodum valeant, quod ab annis praecipue robur, et firmitatem accipit, si in peiora labantur, et animo suo indulgeant. de quo frequenter admonendi sunt: quod te facere, vt initio dixi, non sum dubius, quo nomine


page 98, image: s098

eos qui se tibi in disciplinam dederunt, beatos existimo: quibus nimirum prudens monitor maxime necessario tempore contigisti. Huc vsque enim puerilia tantum exercitamenta fuźre: sed tum demum stilo danda est opera, altioraque studia capessenda, et in iis certā methodo progrediendum. Sed vereor, ne quae supra attigi, incassum dicta esse videantur. Quotus enim quisque ex adolescentibus nunc haec curat, aut de stilo cogitat? leuiter tantum studiis imbui contenti, perfunctorio more literis incumbunt, vt per illas dumtaxat ad honores accessum habeant. verum de his satis. hac ipsā enim de re aliā ad te scriptā epistolā me conquestum esse memini. Igitur quae hīc disserui, illis dicta sunto, qui vlterius quam vulgus solet, in literis progredientes, Latino sermone scribere proponunt. sed et reliquis eadem vsui esse poterunt, qui eiusmodi scriptores semper in manibus habent, quibus excussis optimos quosque terere suaserim. Vale.



page 99, image: s099

ROL. MARES. IOANNI FRANCISCO SARACENOS. EPISTOLA XXVII.

Io. Franciscum Saracenum hortatur, vt a versibus si ad prosam orationem transferat.

CARMINA factitandi honesta profecto est exercitatio, et homini literato nequaquam negligenda; cuius scilicet amoenitas animum grauioribus studiis fessum recreat, et exhilarat. nec vero Poetarum omnes veneres alioquin intelligendo assequi poterit, aut vere de iis iudicare, qui ipse in hoc studio aliquando se non exercuerit. Sed in eo non multum immorandum esse, et, vt Neoptolemus Ennianus paucis philosophandum dicebat, sic paucis versificandum esse censeo: nisi forte ei, qui sit ingenio ita ad poesim apto, vt magnum in eā se operaepretium facturum, nec longe inferiorem, quam veteres Poetae habuerunt, facultatem se consecuturum esse confidat. Nam vere scripsit Horatius,

--- mediocribus esse Poetis
Non homines, non Dij, non concessere columnae



page 100, image: s100

Quae enim ex illā mediocritate gloria speranda est, cum videamus ex antiquis Silium, et Statium plusquam mediocres Poetas, ex recentioribus vero tot Italos, compluresque alios omnium nationum, qui Latinos, vernaculosque versus elegantes composuerunt, nunc vix legi, ex nostris etiam Ronsardum, a quo nostra Poesis magnum incrementum accepit, totque illum secutos raro in manibus haberi? Poetarum certe communium gloria, ipsorum aetatis curriculo terminatur: nec secum male actum este existimare debent, si dum vixerint, aliquo in pretio fuźre. qui aeternitati carmina componet, eum ad celebratos antiquitus Poetas proxime accedere oportet. Sed qualiacunque carmina, dum gratiam nouitatis habent, leguntur: cum illam exuźre, in obscuro iacent. Porro non haec eo adduxi, suauissime Saracene, vta Poesi vernacula, in qua mire places, te abducam. alios siquidem dulcedine tuorum versuum demulces, et capis, te vero ipsum iisdem reficis, et oblectas: sed vt ad prosam orationem potissimum te adhorter; itaut haec tuum sit [gap: Greek words], illa [gap: Greek words]. Poeticae enim studia fortasse non male apud Tacitum Lepidus


page 101, image: s101

tanquam inania, et fluxa incessit: et Torquatus apud Ciceronem nullam in iis solidam vtilitatem, sed omnem puerilem delectationem esse dicit. Solutus vero sermo quantas habet commoditates! nullam certi materiem respuit. eo res gestae scribuntur: ad quod argumentum praecipue te voco, in eo iam exercitatum; siue veterem nostram historiam retractare, siue res huius aeui scriptis consignare velis: in quibus bellum, quod etiamnum cum Hispanis gerimus, latissimum facundiae tuae campum ad describendas tot nostrorum Ducum res egregias aperiet. prosā de rebus politicis, quae larga seges: de moribus, quae vberior: de ipsā etiam eloquentiā eloquenter scribere potes. quorum argumentorum quodlibet a te ea vi ingenij, quae in te est, et eloquendi facultate tractatum, lectoribus incredibilem voluptatem, nec minorem vtilitatem est allaturum. Ego ipse, vt de me aliquid dicam, non quo me in exemplum adducam, aliquando animi causa feci carmina, sed

Nunc versus, et caetera ludicra pono.

Quid enim vtilitatis ex his ad alios pertingere potest, ad me gloriae, cum etiam Poetarum nostri aeui sat egregiorum scripta


page 102, image: s102

aetatem non ferre videam? Ab aliquo igitur tempore statui stili exercendi, et otij consumendi causā ad te, et ad ceteros amicos similis huicce argumenti epistolas scribere, nimirum de literis. quae etiamsi leuissimae operae, nulliusque doctrinae, fortasse tamen lectorem inuenient. quod de versibus, licet melius nati essent, vix sperare ausim. Vale.

ROL. MAR. HENRICO, ET HADR. VALESIIS FRATRIBVS S. EPISTOLA XXVIII.

Ad Henricum et Hadrianum Valesios fratres suum pro pace votum mittit.

MVLTI sunt apud nos boni viri, qui bello, quod vniuersam prope Europam concutit, licet hactenus nobis satis secundo, tandem pace laetā finem imponi cupiant: cum eum in finem bella suscipienda sint, vt pax firmior, et securior consequatur,

--- pax optima rerum,
Quas homini nouisse datum, pax vna triumphis
Innumeris potior.

In quibus bonis ciuibus cum nomen meum


page 103, image: s103

profitear, hoc carmine, quod votum pro illā continet, testari volui, quantopere cuperem internecina illa odia, quae bellis immanissimis Christianos inter se committunt, in communem hostem conuerti, ex nostris calamitatibus suum hodie captantem commodum. qui, si tandem malo nostro edocti saperemus, omnium coniunctis viribus vltra Thracium Bosphorum expellendus esset. Quoniam vero vos pacis vehementer cupidos, et illa exitialia bella semper detestatos esse cognoui, id carmen ad vos mittere volui, certus magis ob argumentum, quod vobis arridet, quam ob versuum magniloquentiam, quae nulla est, vobis non displiciturum. Valete.

VOTVM PRO PACE.

PRAEBEAT euentus quamuis Fortuna secundos,
Et circumuolitans nostras Victoria turmas
Assidue foueat: quamuis Rhenum inde bibamus,
Hinc Sicorim: et Gasto Morinorum fulminetarces
Parte aliā, certans Pupillo subdere Belgas:
Pacem fessa tamen diuturno Gallia bello
Exposcit superos, requiemque modumque triumphis.
Nunc certe, cum Christicolis fera vincla minatur
Hostis atrox, Melitaeque arces excindere tentat.
Latius haud etenim dominandi insana cupido


page 104, image: s104

Accinxit ferro, nobis aut induit arma.
Contentique iugum impendens depellere toti
Europae, fractum iam perdere funditus hostem
Parcimus, atque suae victoria temperat irae.
Nec bella ex bellis serere, aut confundere cuncta,
Sed cupimus pacem turbatis reddere rebus.
Nos etenim miseret tot cernere bella per orbem
Sparsa, et vbique mali contagia serpere morbi.
Nam quae istis damnis intacta, expersque tumult s
Est regio? tamen Arctoas bellum istud in oras
Praecipue incubuit, quaque occidit aequore Titan:
Noster miles aquas vbi casside potat Iberi,
Exhorretque tubas tremefactus Tarraco nostras.
Dij bene, quod clades, dirique incommoda belli
Auctorem incessźre suum: quique omnibus vnus
Intulerat Martem, nunc propulsare vicissim
Cogitur, et sua propugnat, qui aliena petebat,
Regnandi vetere, et vehementi incensus amore,
Carolus Austriaci generis quem maximus olim
Inseuit soboli. Regnis dotalibus auctus,
Cum totam paena Ausoniam iunxisset Iberis,
Germanas et opes Belgis, Rhenoque potitus,
Europae imperium appetiit: votique fuisset
Haud dubie compos, nisi Gallia fortiter audax
Coepta repressisset, vires atque arma potenti
Terrarum opponens praedoni. Moxque paternis
Instituit incoeptis, vestigia trita sequutus
Filius: hic arte, atque armis depellere auito


page 105, image: s105

Henricum aggressus regno. Sed tempora cerne
Quid faciunt: consuetus Iber longinqua per orbem
Bella inferre procul patriis a sedibus, hostes
Nunc videt attonitus proprios exurere campos,
Vastatasque vrbes, subuersaque moenia luget.
Verum aliquo semper redimuntur prospera da~no,
Nec quisquam est Princeps adeo praesentibus vsus
Coelicolis, vt non capiant incommoda quaedam
Ex bello populi, trahitur si pluribus annis.
Interius mores effusa licentia Martis
Corrumpit, curat dum externa, et finibus hostes
Rex arcere suis satagit: plebemque tributis
Exhaustam grauibus paupertas dura fatigat.
Quae pax est ideo victis optanda, recuset
Nec victor, componat apud se vt cuncta tumultu
Bellorum concussa, pius legesque reducat,
Quae plerumque solent inter media arma silere.
Pax meliux superūm est munus, Pax optima rerum.
Iura per hanc legesque valent, quae facta coercent
Suppliciis iustis scelerata, bonosque tuentur:
Ingenuaeque vigent artes, studia optima florent:
Antiqui redeunt mores, redit aurea virtus.
Tum sata rura beat foecundo copia cornu:
Agricola haud metuit segeti, non vinitor vuis,
Ne coniecta suos populetur flamma labores.
Commeat huc illuc liber, vacuusque timore
Mercator, volitant pacata per aequora Nautae.
Almam igitur superūm rector bonus annue pacem,


page 106, image: s106

Quae placidā componat apud nos cuncta quiete.
Nuncque adeo puero sub Principe, donec adultus,
Firmius et nactus fuerit cum robur ab annis,
Ipse suas acies ductor regat, ipse suisque
Militet auspiciis, nec auitis degener actis
Militiae pro primitiis mauortia signa
Vertat in Auroram, derisi numinis vltor:
Inferat et classes pelago, cui nomina fecit
Helle mersa vadis, pulso capiatque Tyranno
Moenia Byzantis, Gallis data fata sequutus,
Barbarici quibus imperij promissa ruina est.

ROL. MARES. AEGIDIO MENAGIO SVO S. EPISTOLA XXIX.

De conuertendis linguā Latinā Graecis Poetis agit; et quī id fieri debeat.

EVRIPIDIS Hecubam carmine institui reddere, quod ex veteribus ipsum Ennium tanti nominis Poetam facere non piguit. cuius versio quam libera fuerit, et soluta, ex paucis quae supersunt, reliquiis apparet. Nam adeo verba non curat exprimere, vt ne sensum quidem vbique reddat. Quam licentiam in Poetis vertendis vsurpare mihi conueniens esse videtur.


page 107, image: s107

alioqui, si illos ad verbum conuertas, nihil frigidius, aut inamoenius fieri possit. Diuersa ratio est in Oratoribus, et Historicis, quorum vestigia pressius sequi oportet. quamquam iuxta Hieronymum bono cuiusque operis interpreti non est haerendum in verbis, sed decor magis, et elegantia in translatione conseruanda est, quam veritas interpretationis. Quod minime seruarunt ex recentioribus Erasmus, et Buchananus tanti viri, qui aliquot eiusdem Euripidis tragoedias carmine reddiderunt, sed ita, vt plerisque in locis versus legere te non putes. Nam dum ita anxie verbis se alligant, vt interpretatio [gap: Greek words]esse videatur, paulo duriusculos versus fecerunt: nec caesuras in Iambis, qui praecipuus est illorum decor, cum studio seruarunt; contra vero in Anapaestis illas, quod maximum est vitium, admiserunt. quod se scientem prudentem fecisse in suā praefatione testatur Erasmus, nec sibi perinde probari illam in vertendis auctoribus libertatem, quam Tullius vt aliis permisit, ita ipse vsurpauit. Sed Ciceronis, quam Erasmi iudicium sequi tutius esse putaui. Liberius ergo transferendi genus, multum tamen infra Ennianam libertatem secutus


page 108, image: s108

sum. Nam Graecae linguae idioma Latinae proprietate exprimere conatus sum. tum aliquot loca, quae vel erant obscura, vel desperaui tractata nitescere, aut certe satis apte reddi posse, ex Horatij consilio reliqui: quod tamen in paucis ausus sum. Denique nescio num assecutus, certe adnisus sum omnino id efficere, vt haec minime translata viderentur. nam meo iudicio ea demum bona est versio, quae minime videtur esse versio. Porro hoc exercitationis genus commendat in epistolis Plinius, cuius plurima enumerat commoda. Ego illud eo praecipue consilio suscepi, vt me in sermone Latino, atque adeo versu exercerem: simul, quod idem annotat Plinius, vt quae legentem excellens poema fefellissent, transferentem fugere non possent. Cui studio non multum immorandum esse scio, nihilque aliud totā vitā quam auctores vertere, quod hodie a nostris hominibus nimis frequentari video, nequaquam probo. alioquin inuentio, cuius praecipuae sunt in scribendo partes, torpet. vt inspicias vero, operaene pretium in hocce studij genere fecerim, hoc instituti operis specimen ad te mitto: cuius, vltrane pergere, an hīc subsistere debeam, judicium erit. Vale.



page 109, image: s109

ROL. MAR. IOAN. FRANCISCO SARACENO S. EPISTOLA XXX.

Patrio sermone etiam cum laude ac vtiliter scribi a doctis posse.

ETSI, quoties scribo, non alio quam Latino sermone scribere soleo, tamen est mihi pergratum, cum ex nostris aliquem patriā linguā recte, quod tu facis, scribentem video. Vnicuique enim illam ornari, et excoli maximae est voluptati. quod fieri nisi elegantibus, et disertis scriptis nequit: qualia quo rariora sunt in tantā scriptorum turbā, eo acceptiora, et iucundiora esse debent. Quamquam optime norim, ei qui suos libros orbem peruagari, et omnium gentium manibus teri cupiat, eā linguā scribendum esse, quae licet nullius nationis iam sit propria, tamen multis in regionibus viget, et celebratur, nec a vetere suā possessione, nimirum vt toti fere orbi communis esset, excidit. Nec vero sum nescius etiam ei, qui aeternitati scribere velit, non alio sermone vtendum: propterea quod, quae Gallice


page 110, image: s110

sunt scripta, non ferant aetatem, et ob continuam linguae nostrae mutationem, cui nescio quomodo magis, quam reliquae, videtur esse obnoxia, paucissimis annis durent, et in pretio habeantur. quod in recentibus operibus, et quae patrum nostrorum aetate sunt edita, cernere licet: quae quamuis satis elegantia, nunc temporis non legi, superiora vero vix intelligi videmus. Quem linguae cursum non magis, quam fluminis alicuius sisti posse certissimum est.

--- mortalia facta peribunt,
Nedum sermonum stet honos, et gratia viuax.

Nam linguam nostram satis nunc excultam, et absolutam in eo gradu posse consistere quī sperare possumus, cum Latina, quae Ciceronis aeuo perfecta videbatur, non multo post adeo immutata, demum ad barbariem reuoluta sit? Nihilominus tamen etiam vernaculis, si sint tersa, et elaborata, non deest suus honos. Apud Italos siquidem Petrarcha, et Boccatius plus Italicis, quam Latinis gloriae consecuti sunt. Nonne in omnium manibus est Guicciardini historia, nec solum propter res quas continet, sed etiam propter auctoris eloquentiam, et iudicium in pretio


page 111, image: s111

habetur, et prope antiquis compatatur? Ariosti, et Tassi poemata nonne vbique lectitantur? Nos etiam, nam de nobis est sermo, egregios Poetas habemus, in his Ronsardum, et Bellaium: nec minus prosā oratione celebres scriptores, in his Montanum, et Vrfaeum. Nam superstites attingere, multae me causae vetant. Sunt tamen apud nos viri vtrāque linguā docti, qui nostram vt minime matricem, sed ex Latina maxime, et aliis desumptam contemnunt, et scripta Gallica attingere dedignantur. Quos ego libens ad Ciceronem delegem, qui suos Graecis literis eruditos, sed Latinas spernentes, et Ennij Medeam, aut Antiopam Pacuuij prae Euripidaeis reiicientes, paene Romano nomini inimicos vocare non dubitat: et rudem esse in Poetis Latinis, aut inertissimae desidiae, aut delicatissimi fastidij esse dicit. Nostrum quidem sermonem Graeco, et Latino longe inferiorem esse non diffiteor: tamen, vt nunc est, suauis est, et vber, et quibusuis sententiis eleganter, et neruose exprimendis sufficiens, rotundae etiam structurae, compositionisque concinnae, et numerorum capax. Quae cum ita se habeant, quamquam Latina eleganter


page 112, image: s112

scribis, linguam tamen nostram, quod est boni ciuis (nam patria simul ornatur) scriptis tuis decorare non desine, mollibusque versiculis, vt aliquando soles, lude. Sed quod praecipuum est, et ampliorem honorem tibi conciliaturum, quae ex priscā nostrā historiā desumpta, iam affecta habes, tandem absolue. Vale.

ROL. MAR. EIDEM S. EPISTOLA XXXI.

Suum Ludouicae Gonzagae R. Propempticon ad Ioannen Franc. Saracenum mittit.

HEROINAM illam ex nostris principibus foeminis, quae propter egregias, animi, corporisque dotes a potentissimo Rege abusque Sarmatiā ad nuptias expetita est, multi variis carminibus prosecuti sunt, et augusto illi matrimonio fausta omnia precati. In eo argumento, quod propter virginis eximias virtutes admodum locuples erat, ego quoque lusi. Et multi quidem, quod rem nuptiarum esse viderent, Epithalamia composuźre. Ego cum illas adhuc longe abesse cernerem, in quibus celebrandis tantum


page 113, image: s113

carmen nuptiale concini solet, aliammateriam sumpsi: et cum eo die, quo ciuitas vniuersa effusa ad spectaculum abeuntis Reginae concurrerat, ego prope solus domi remansissem, coepi cogitare, num esset conuenientius vota pro ea facere, quae hiemis initio iter tam longum, et incommodum per regiones rigore vicini septemtrionis horridas, et truculentas susciperet, et propempticum scribere. Admoui igitur manum, et hoc qualecunque carmen excudi, quod ad te summum versuum artificem mitto, vt de eo iudices, et aliquos versus in hoc, vel aliud argumentum a te eliciam, siue Latinos, siue vernaculos. nam es [gap: Greek words], et ad vtrumque paratus. Vale.

ALOISIAE GONZAGAE ad LADISLAVM Poloniae Regem sponsum proficiscentis PROPEMPTICVM.

OBVENISSE licet gratetur Rege marito
Gallia virtuti debita sceptra tuae:
Et meritum cessisse apicis regalis honorem;
Inter laeta tamen nonnihil illa dolet:
Cum te abscedentem longinquas cernit in oras,


page 114, image: s114

Quam blande in tenero nutriit alma sinu.
Tantum omnes probitas, tantum deuinxit honestas,
Morum et dulcedo mira, pudorque tuus.
Praecipue hae dotes regis sapientis amorem,
Corporis haud tantum promuźre bona;
Queis pulcras inter tamen insignita refulges.
Expetit in sponsā sed minus ista suā.
Te Gallorum alicui Procerum coniungere dudum
Connubio optasset: sed renuźre Dei;
Semper vt alloquio gaudere liceret amato,
Aspectuque tuo, luminibusque frui.
Quod quando haud per fata licet, solatur amantem,
Quod te Rex petiit victus amore tui:
Qui non nunc primum concepit in ossibus ignem:
Insidet ex multo tempore castus amor.
Sed quantus Rex, quamque potens! non vnius vrbis,
Angusti aut clausus finibus imperij:
Sed late dominans campis, quos Vistula lambit,
Et Viadrus claudit, Sarmaticumque fretum:
Qui Moschum immanem, Turcosque frequentibus armis
Contudit, et Regni limite abegit ouans:
Consilio tractat solerti cuius habenas:
Virtute, haud serie sanguinis illud habet.
Hic desiderium faciat tibi lenius Vrbis,
Et patriā doleas vt minus esse procul:
Linquere et agnatos dulces, caramque Sororem,
Augustam, et natae quae tibi iura dedit.
Nec gentem exhorre, quamuis declinet ad Arctos.


page 115, image: s115

Et Scythiae ex aliquā frigora parte ferat.
Asperat haud illi coeli inclementia mores:
Crede mihi, rigidae nil feritatis habet:
Quamquam amet assiduis bellis exercita Martem,
Cominus in solo quem petit hoste ferox.
Ipsa tuis credas oculis, vestigia in illā
Indolis vlla vides, ingeniique rudis?
Iam pompā ingenti, cum ingressus nobilis Vrbem
Orator, licuit cernere gentis opes.
Quis tot Grythraeo conspexit littore gemmas,
Patricius quot erat conspiciendus Eques?
Franaque lucebant, et ephippia picta lapillis,
His aurata, illis serica vestis erat.
Ergo laeta agedum, te ad Regem confer amantem,
Qui vix longa morae taedia ferre potest.
Ah! brumae iratus mala quanta precabitur vdae,
Cum faciet tardas imbre lutoque vias,
Quam lente hibernas ah dicet currere noctes,
Cum fugiet dulcis lumina fessa sopor!
Interea, dum grata beet praesentia vultus,
Te non visam, animo nocte dieque videt.
Praeparat inque tuum variā spectacula pompā
Aduentum, et ludos ingeniosus amor.
Cui plebs officio certatim indulget, equesque,
Dum studium Regi quisque probare cupit.
Nos tibi placamus ventos, hiememque precamur,
Mitius vt tecum frigidus imber agat:
Neve vias haustis remorentur flumina ripis,


page 116, image: s116

Aut nix cana cadens aethere turbet iter.
Flamina, speramus, Boreas violenta tenebit,
Non ille intactum pectus amore gerit.
Quacumque incedes, procul horrida bella facessant,
Vos furiae, et longe Mars truculente fuge.
At tu Pax festos comiteris candida currus,
Vbertas cornu diuite rura beet.
Ad Regem properat virgo generosa maritum,
Non miscere acies, saeuaque bella venit.

ROL. MARES. IOANNI FRATRI S. EPISTOLA XXXII.

De Comoediis priscis ac nostris.

COMOEDIAS, Tragoediasque, sed magis antiquis paene incognitas Tragico-comoedias hodie apud nos tanto in honore esse videmus, postquam his Cardinalis Richelius pretium fecit, et iis spectandis summopere delectatus est, vt ne florente quidem Graeciā magis viguisse existimem. sed quamuis multi huic studio totos se dediderint, tamen non admodum multi reperiuntur, qui in eo operae pretium fecerint. Verum Comoediam in praesentia relinquo, quae ob difficultatem inueniendorum argumentorum, apud nos vix vnum auctorem habet. de Tragoedia,


page 117, image: s117

et Tragico-comoedia loqui institui: quarum quoniam argumenta plerumque ex historiis, vel ex historia fabulari petuntur, multi, et inter hos etiam paene pueri in illis exercere se audent: et modo numeris concludere versum nouerint, Euripide, aut Sophocle se non inferiores putant. Verum multo aliter se rem habere, nec id sufficere luculentus est testis nouae Comoediae princeps Menander: qui cum ab eo quaereretur, num Comoedia, quae intra triduum erat agenda, composita esset, factam esse, versus enim solos restare dixit. Nimirum id quod Graeci [gap: Greek words], Latini fabulam vocant, praecipue spectandum est, et ipsius ratione, non numerorum dici Poetam scripsit Aristoteles, quam vero oeconomiam vocant, recte seruare adeo rarum est, vt in hac excellens alioqui Tragiens Euripides eidem peccasse visus sit. vidit enim vir ille inter alia summus Criticus, graues illas sententias, quae huic Scenici Philosophi nomen indiderunt, profundosque sensus, quibus paene vsque ad vitium scatet, mirabilemque prorsus eloquentiam non adeo considerari, si in compositione fabulae, quae veluti dramatis est fundamentum, peccatum sit. hodie quis


page 118, image: s118

hoc spectat? quis res primo sensim auditoribus insinuat, deinde argumentum pedetentim explicat, et tanquam aulaeum euoluit? id nempe praestare non cuiusuis est. pendet enim maxime ex iudicio, quod natura non omnibus passim, et promiscue indulsit. tum vero magni Tragici munus se implesse nostri existimant, cum argutias in Tragoedias acute, sed non satis tragice, quod de C. Titio ait Cicero, transtulerunt. quod Graecis, et Latinis Poetis incognitum primus Seneca, quisquis ille, induxit, nos ambabus vlnis amplexi sumus: cum Sophoclis graue, et sententiosum scribendi genus imitari nequiremus, eiusmodi acumina affectantes. nec valde laborant, vt quae ex se fingunt, admodum sint verisimilia, et spectatoribus enucleate proponantur, modo variorum affectuum certamina inducant, in quibus possint ludere, et tota argutiarum plaustra effundere. Quod vero ad te attinet, cum summus ille vir, de quo supra, cui placuisse non vltima laus est, a te id exigeret, fabulas iuxta antiquorum regulas composuisti. quas qui spernunt, satis suam ipsi inscitiam produnt, cum illi in literis melius quam nos omnia viderint. de quibus fabulis


page 119, image: s119

quid sentiam aperire mihi non est liberum. Nam quod plausum meruerint, non hinc iudicium ferre oportet; quem tulisse quasdam nouimus, quae pastoritiā fistulā dignae erant; ex aduerso vero

Rara coronato plausere theatra Menandro.

quod mirum nemini videri debet, cum inter eos qui spectant, et de iis iudicant, longe plures ineruditos, quam doctos numerare liceat. Ideoque boni Poetae, vt se miretur turba, laborare non debent, sed contenti paucis auditoribus dicere,

satis est equitem mihi plaudere, vt audax
Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.

Porro quoniam multum inter Tragicum, et Tragoedum distat, nec id scribendi genus dedignati sunt etiam summi, et principes viri, non te poeniteat illius viri iussis obtemperasse, cui quoniam Dij ipsi negare nihil potuerunt, hominem te denegare non erat aequum. quin potius duas, quas a longo tempore inchoatas habes fabulas, quando per negotia licebit, absolue: quarum altera inuentionis venustate, et machinarum, pegmatumque varietate, non minus quam versuum elegantia placitura est: altera sententiarum grauitate,


page 120, image: s120

carminumque magniloquentiā animos procul dubio capiet. Vale.

ROL. MARES. PETRO GASSENDO MATHEMAT. SCIENTIARVM, REGIO PROFESSORIS. EPISTOLA XXXIII.

[gap: Greek words] cuique, vt eruditus habeatur, necessariam esse: et de Gassendi doctrina.

LINGVARVM, et Historiarum accurata cognitio quin vtilissima, et praestantissima sit, nemini dubium est. Linguarum enim beneficio ad optimos scriptores nobis accessus patet. ex historiis praeter prudentiam, quae per has praecipue petitur, ordo temporum, et rerum ab orbe condito maxime memorabilium notitia colligitur. quo studiorum genere nullum iucundius, aut fructuosius esse potest. Verum vt quis absolute doctus appellari possit, longe alia, et maiora requiruntur; Philosophiae nimirum, Mathematicarumque disciplinarum, et aliarum sublimiorum artium cognitio. Per has enim, res addiscuntur, in quibus scientia proprie consistit: per linguas verba tantum.


page 121, image: s121

quas licet paene omnes, vt Iosephus Scaliger, calleas, et insuper humanis, et ingenuis artibus sis excultus: tamen, si hīc subsistas, non magnos profectus feceris. etenim hae artes circa sermonem tantum versantur, et ad reliquas aditum praebent. Si vero etiam historias scias omnes, tanquam vngues, digitosque tuos, nouisti quidem quid vnquam sit gestum historiā dignum: quamquam quot res memorandae hominum memoriam fugerunt. Sed quamplurima restant addiscenda: historia naturalis, quae prope infinita est: Mathematicae disciplinae, quae tam vaste patent: Theologia, quae primo loco nominanda erat: Medicina vnicuique ad tuendam propriam salutem tam necessaria: Ius denique non tam Graecorum, aut Romanorum, quam naturale, et omnium gentium commune. Igitur vt aliquis eruditi nomen merito sibi vindicare possit, [gap: Greek words] illam attigisse debet, sine qua absolute doctus non dicetur, quantumuis elegantioribus literis expolitus. Eapropter iuremerito (vir clarissime) doctus existimaris, vtpote qui Philosophiam, et Mathematicas scientias calles, easque longe aliter quam vulgus Professorum, doces. Relictā


page 122, image: s122

enim illā viā, quae ab aliquot saeculis obtinuit, et in scholas barbaram quandam Philosophiam induxit, de rebus pulcherrimis eleganter, quantum materiae difficultas patitur, disseris, nec rerum sublimitatem verbis sordidis dehonestari sinis. Quod testantur egregia tua monumenta, ex quibus altiorum scientiarum notitiam cum politioribus literis te coniunxisse manifeste apparet. Istiusmodi vero rerum mediocri cognitione minime contentus fuisti, sed eas penitissime peruidisti, et inuentis a priscis illis Thalete, Anaximandro, aliisque primis Philosophiae, et reliquarum artium auctoribus noua quotidie addis. Quae laus fortasse non multo minor est, quam inuenisse. quibus quidem summis viris eo tantum cedere videris, quod te tempore praecesserunt. Quae cum ita sint, non mirum, si a nostro Principe tibi Regiae Professionis munus delatum est: quod quondam honorificum, nunc tamen meritis tuis non satis congruit. Auditorium enim eruditione tuā dignum tibi non contigit. adeo praeclara illa studia nunc frigent, et tanta est Academiae vastitas, quam pueri tantum incolunt, qui primis literis dant operam, idque non valde serio,


page 123, image: s123

nec altiora attingere admodum curant. ij sane ad percipiendam eximiam tuam doctrinam non satis idonei sunt, et optandum erat, vt discipulos te dignos haberes. Verum huic querelae non est hīc locus. Itaque valebis.

ROL. MARES. GVIDONI PATINO DOCTORI MEDICOS. EPISTOLA XXXIV.

De priuatis bibliothecis, et de habendo librorum delectu.

QVONIAM aliā epistolā de publicarum bibliothecarum vus tecum disserui: nunc itidem ad te de priuatis aliquid scribere visum. Quod non abs re mihi facere videor. Bibliothecam enim librorum supellectile egregie instructam habes: quamquam ea non tam priuata dici debet quam publica, vtpote quae omnium vsibus promiscue pateat. In libris igitur id solummodo cuius gratiā comparati sunt, nempe vsum, considerandum censeo. Nec me valde afficiunt ornamenta, nec magnopere curo, vt volumina pellibus, pretiosissimis, et nitidissimis, etiam


page 124, image: s124

magna ex parte vnicoloribus vestiantur, aliisque rebus exornentur, quae cornuum, vmbilicorum, et bullarum vice sint, quae antiquitas vsurpauit. quod equidem non culpo in opulentis, et principibus viris, qui ad pompam, et ostentationem omnia fere agunt, et libros non in studium, sed in spectaculum, vt ait Seneca, comparant. Sed quantum est mediocris fortunae hominum, quibus, vt inquit idem, voluminum suorum frontes maxime placent, titulique, et exquisita, et cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum in speciem, et cultum parietum comparantur? Tantummodo sufficiat curare, vt librorum editiones sint elegantes, supra vero omnia vt quam emendatae. Quod si quem ornatum in bibliothecis requiram, statuae sint, aut imagines doctorum virorum, quales in tabulis depictas, Richelianaeque bibliothecae armariis superpositas vidimus. eorum, qui nostro, aut superiore saeculo doctrinā claruerunt quorum etiam icones non paucas, vt non huius modo aetatis, sed etiam superiorum eruditos viros singulariter amas, collegisti. Quod Asinij Pollionis Romae inuentum fuit, qui primus, vt inquit Plinius


page 125, image: s125

Maior, bibliothecam dicando, ingenia hominum publicam rem fecit. Naturā enim trahimur ad effigies, et corpora eorum noscenda, quorum immortales animae, vt idem ait, in iisdem locis loquuntur. Sed praecipue librorum delectum haberi velim, nec tam copiam quaeri, quam bonitatem: eosque qui quamplurimos libros colligunt, Epaphroditum Chaeronensem Grammaticum aemulari cupiam, quem Suidas tradit assidue libros ementem, ad triginta millia collegisse, sed optimorum tantum, et selectorum. Immensa enim omnis generis voluminum, etiam ineptorum, et futilium congeries impedimentum potius est bibliothecae, quam ornamentum. Quod si Seneca studiorum, quam liberalissimam impensam vocat, tamdiu rationem haberi vult, quamdiu modus habebitur, et Alexandrinam bibliothecam non, vt Liuius, elegantiae regnum, curaeque egregium opus, sed studiosam luxuriam appellat, cum tamen tunc malorum librorum non tantum esset, quantum hodie: quid dicendum de his publicis, et magnatum bibliothecis, in quibus nullo fere delectu, innumeri tantummodo libri accumulantur, et potius vt


page 126, image: s126

multis, quam vt bonis, et vtilibus sint instructae, cura habetur? cum contra ex more Grammaticorum, qui antiquitus nonnisi probatissimi bibliothecis praeficiebantur, qui illis hodie praepositi sunt, librorum quasi quemdam Senatum legere deberent, ne qua ineptorum hominum scripta in iis reponerentur. Istiusmodi enim infinita Typographiae beneficio quotidie suppullulant, quae omni ope supprimi, et aboleri oporteret, ne bonorum multo minorem turbam multitudine sua occultent, aut obruant. Quorum hominum praeposteram diligentiam dum considero, qui Caesios, Aquinos, saecli incommoda pessimos Poetas, demum omnia colligunt venena, nec vlla Librariorum scrinia inexcussa relinquunt: ex aduerso non possum facere, quin veterum Ecclesiae Antistitum nimiae, si fas est dicere, hac in re religioni aliquo modo subirascar; quos multa egregia Graecorum, et Latinorum monumenta vna cum ipsorum templis, flammis dedisse aiunt: dum verentur scilicet, ne hinc etiam minimum in nostram religionem damnum inueheretur. Certe I. Sarisberiensis auctor est, sanctum Gregorium non modo mathesim pepulisse ab


page 127, image: s127

aulā, sed etiam, incendio dedisse scripta, quae caelestium mentem, et oracula hominibus reuelare videbantur. Apertorum quidem nostri cultus hostium, quales Celsus, Porphyrius, Iulianus fuerunt, pestifera, et abominanda scripta quin optimo consilio, et ratione suppressa sint, non dubium est. Similiter quae ad morum corruptelam valebant, vt Elephantidis libelli, Aristidis Milesiaca, et talium portentorum omni ohscoenitate referta volumina: quorum tamen iacturam quidam Italus superiore saeculo sarcire conatus est. Sed quid Tacitus ad prudentiam ciuilem scriptor tam appositus commeruit? quid tot alij alioquin vtiles fecerunt, vt perirent? Profuit ergo nihil misero Tacito, quod gentilis, et cognominis Imperator eius opera in omnibus bibliothecis collocauerat. Ob aliquot scilicet loca, in quibus Iudaeos, et Christianos perstrinxit, paene nobis periit eximius Historicus, quem ideo Tertullianus mendaciorum loquacissimum vocat: quamquam ea ipsa loca in libris qui reliqui sunt, adhuc comparent. Leues tamen sunt eae clades prae lis, quas Gothica barbaries, quae postea vniuersum paene orbem inundauit, libris intulit.


page 128, image: s128

Gens enim omnis humanitatis expers, omnibus egregiorum operum monumentis, sed maxime literis, quae nos humaniores reddunt, bellum indixisse videbatur. Sed vt aliquando finiam, quandoquidem epistola non debet sinistram manum legentis implere, et eo, vnde digressus sum, redeam: bibliothecas ex mole non aestimo, modicamque cum delectu, quam amplam, promiscuis, et quibuscunque, etiam e triuio libris refertam, pluris facio. Alij vero vt aliter sentiant, per me licet. Vale.

ROL. MARES. PETRO, ET IACOBO PVTEANIS FRATRIBVS S. EPISTOLA XXXV.

De conuentibus prudentium ac doctorum virorum in bibliothecis, ac de eorum vtilitate.

ALII aliis quidem capiuntur, et, vt ait Poeta,

--- trahit sua quemque voluptas.

Mihi vero nihil in vitā dulcius esse, aut iucundius videtur, quam doctorum, simulque prudentium virorum coetus frequentare: in quibus de literis, aliisque


page 129, image: s129

rebus honestis sermones omni suauitate condīti habeantur. Et vero secta illa, quae voluptatem pro summo bono habuit, non aliam tam ardenti studio persequi visa est, quam eam quae ex amicorum consortio, et colloquiis in hortis vbi degebant, caperetur. Literati autem illi conuentus plerumque in bibliothecis fieri solent, vbi libri praesto, et ad manum sunt, si quando illis inspectis opus sit. Quae cum ita sint, non mirum, si in vestras aedes, viri clarissimi, vndique concurritur: cum vestri sermones adeo graues, suauesque neminem non alliciant, et praeter illam, quam in pectore circumfertis [gap: Greek words] bibliothecam, etiam ibidem sit non priuata solum vestra, omni optimorum librorum supellectile instructissima, sed etiam Regia manuscriptis codicibus referta, quae vere thesaurus est omni gazā pretiosior, et cuius custodia nulli melius credi poterat, quam vobis omni literarum genere ornatissimis, et qui in vsus publicos tam raras, et excellentes opes optime dispensare nouistis. Ibi de literis, et rebus ad literas pertinentibus iucundi omnino sermones habentur: Ibi de libris antiquis, sed praecipue de recentioribus a viris doctis iudicium accuratissime fertur:


page 130, image: s130

ibi renuntiatur, quid noui cudatur, quid quisque e numero eruditorum in literis cogitet: quos quidem, quā estis humanitate, omni ope adiuuare soletis, vt suis monumentis de hominum genere bene mereri pergant. Post decisa vero negotia literaria, etiam de iis, quae ad remp. nostram pertinent, et quae scire magis nostra interest, apud vos agitur, nec vero nostra tantum narrantur, sed etiam.

--- quid toto fiat in orbe,
Quid Seres, quid Thraces agant:

et de his rebus adeo cordatae, et prudentes sententiae feruntur, vt eiusmodi conciliabulum merito cos iudiciorum haberi debeat: ex quo plus prudentiae hauriri possit, quam ex assidua librorum lectione. vt enim ferrum si intactum iaceat, rubiginem contrahit, tractatum vero manibus enitescit; sic animi hominum dum frequenter per colloquia coeundo, quasi se mutuo contingunt, expoliuntur, et vsum quemdam rerum ex huiusmodi attritu colligunt. Itaque cum domum vestram celebrandis tam vtilibus, et iucundis coetibus praebeatis, iure vobis contingit, vt ab omnibus rerum honestarum studiosis maximam ineatis gratiam, famamque inde apud exteros


page 131, image: s131

tam luculentam reportetis, vt nullus paulo humanior, aut literarum cupidus huc adueniat, quin salutasse, et vobis innotuisse pro maximo ducat, et sibi gloriosum reputet. Valete.

ROL. MARES. EISDEM. S. EPISTOLA XXXVI.

Licet plurimi libri perierint, tamen satis multos et bonos nobis superesse.

MAGNA, fateor (viri clarissimi) iactura facta est in tot eximiis antiquorum libris temporis iniuriā deperditis. Verum, si aequi esse volumus, non ita male nobiscum actum esse videri potest, cum in omni disciplina praestantissimi quique sint superstites. Quid enim est excellentius in Philosophia Platone, et Aristotele? in Medicina Hippocrate, et Galeno? quid magis egregium in eloquentia Demosthene, et Cicerone? in Poetica Homero, et Virgilio? Quā tamen in re fortuna, vt semper, multum valuit. Quamplurimos enim libros non valde probos, quibus facile careremus, seruatos videmus, amissis tot bonis. quod vel ex ipso Cicerone potest intelligi, cuius de Rep.


page 132, image: s132

libri interciderunt, inter illius opera praestantissimi, vtpote ab homine scripti, qui non quidem, vt Plato, Reip. expers, sed in, eā per, omnem vitam versatus fuerat. Magnae igitur a studiosis omnibus habendae sunt bonis illis viris gratiae, penes quos solos tamdiu literarum imperium fuit, quod otium suum in libris describendis consumentes, tot alioqui perituros nobis quasi per manus tradiderunt: quorum beneficio sumus humaniores, et literis politioribus exculti. Quae cum considero, illa animum subit cogitatio, quod si mirum illud inuentum Typographia apud veteres fuisset, cuius operā libri tam facile seruari possunt, omnia iam scripta, vt hyperbole vtar, quae etiam in euangelio reperitur, ipse mundus capere non posset; cum Alexandrina bibliotheca tot voluminum millia habuerit, et omnibus saeculis infinita sint edita, quorum etiamnum numerus ob celeritatem exscribendi per Typographicam artem, in immensum crescit. libros enim faciendi, vt ait sapientissimus non Regum solum, sed etiam omnium hominum, nullus est finis. sed tot librorum qui perierunt, iacturam aequo alioqui animo, ferre debemus. yt enim aliarum rerum,


page 133, image: s133

sic etiam est studiorum intemperantia: nec ad acquirendam sapientiam, quo illa referenda sunt, innumeris libris assidue stipatum esse necesse est, et illos diurnā, et nocturnā manu versare. Qua in sententia fuit eximius quidem, quamquam non valde doctus Philosophus Diogenes, qui Hegesiae oranti, vt sibi quid scriptorum commodaret: Stultus es, inquit, Hegesia, qui, cum caricas quidem non pictas, sed veras eligas, verā tamen exercitatione neglectā ad pictam te confers. Herillus enim reiectus est, qui ad scientiam omnia reuocans, vnum quoddam bonum vidit, sed nec optimum, nec quo vita gubernari possit. Sed profecto ridicula est de tot amissis voluminibus querela: cum iis ipsis, quae habemus, plerique non multum vtamur; quorum numerus satis amplus etiam ardentissimam studiorum sitim posset restinguere. De maiore Liuij parte amissā omnes queruntur, pauci vero ea, quae de illius eloquentis historici scriptis supersunt, sedulo, et ad calcem perlegerunt. Itaque libris, quos non paucos fortunae beneficio ad haec vsque tempora seruatos habemus, contenti, illis grato animo vtamur: cum ad animum omnibus disciplinis


page 134, image: s134

excolendum, et ad virtutem informandum abunde sufficiant. necnon post depulsam barbariem, a duobus saeculis in omni scientiarum genere libri satis egregij conscripti sint, qui quodammodo facere debent, vt veterum iacturam aequiore animo feramus, cum quae illi dixere, iis illustrentur, et noua etiam afferantur. Valete.

ROL. MARES. CLAVDIO SARRAVIO SENATORI PARISIENSIS. EPISTOLA XXXVII.

Cl. Sarrauium Senat. laudat, quod non solum iuri dicundo, sed etiam literis humanioribus vacet.

QVOD assiduus in iure dicundo, etiam Musas colis, et otium, si quando per litigantes datur, humaniorum literarum suauitate oblectas, id non parum miror: cum rarum sit nunc temporis in tuae dignitatis hominibus, qui frequentius libellos, quam libros legunt: et pauci admodum curent rerum ad suum munus proprie non pertinentium cognitione animum exornare. Quod vero studiis non leuiter


page 135, image: s135

defungeris, sed etiam aliquando Criticae difficillimae Grammaticae parti das operam, et quos in manus sumpsisti libros inter legendum corrigis, id vero vehementius admiror. Cum eum qui id munus suscipiat, multā lectione instructum, et in literis non perfunctorie versatum esse oporteat: quod in actuosae vitae hominibus non passim reperire est. nec enim iam Fabri, aut Ranconeti inueniuntur, qui tempus, quod a iudiciis liberum datur, in eiusmodi studia impendant, nec sibi solum, sed etiam aliis scribendo prodesse velint, et Grammaticos agere non dedignentur. Nam studium illud literas colendi, quo passim homines superiore aeuo tenebantur, multum imminutum est. siquidem, vt ait Poeta,

Vertuntur species animorum, et pectora motus
Concipiunt alios:

nec idem semper in pretio est. His vero minime contentus in codicibus etiam manuscriptis conquirendis opes, et operam liberaliter impendis, literatosque viros, qui libros vel antiquos emendando, vel nouos condendo publicis commodis seruiunt, consilio, et auctoritate iuuas. Quo facto illustrium Senatorum


page 136, image: s136

Puteani, et Petauij recordationem renouas, qui quoad vixere, rem literariam, quantum in ipsis fuit, promouerunt: necnon digni aeternā memoriā Peyrescij, qui omnes quotquot literas fouerunt, amore in illas incredibili longe antecessit, et studiosos quotquot vnquam futuri sunt, singularibus beneficiis sibi in aeternum deuinxit. Sed cum otio abundare oporteat eum, qui literis vacet, plane nouum, ac mirum videri debet, vt dixi, te negotiis tantopere licet implicitum, adeo indesesso labore illis incumbere, et Themidem, quae apud nos praesertim tam rixosa Dea est, Musis quiete gaudentibus temperare. Quod tamen summā cum tuā laude facis: nec satis habes boni illius viri Horatiani munere fungi,

Qui consulta Patrum, qui leges, iuraque seruat,
Quo multae, magnaeque secantur iudice lites:

assiduo etiam studio consequeris, vt inter literatos, eosque eximios connumereris. Qua in re prudentiam tuam non possum facere quin magnopere commendem, qui optime nosti vitam sine literis, viui hominis esse sepulturam. Nec vero in studiis aliquando ac quiescere vllis magis conuenit, quam iis qui inoforo, quod plenum


page 137, image: s137

est tumultu, semper versantur, et coaceruatis litigantium saccis non stipati, sed verius obruti sunt. quorum vitā nihil miserius esse potest, nisi interdum se ad amoena literarum diuerticula referant, et inolestam litium amaritudinem Musarum iucunditate edulcent, quae praeter delectationem, vtilitatem etiam afferunt maximam. Vale.

ROL. MARES. EIDEM. S. EPISTOLA XXXVIII.

Vetera aliena nos compilare, nostra ac domestica in scribendo negligere.

POSTQVAM Typographia nata est, vir clarissime, nouorum librorum prouentus semper vberrimus fuit, qui etiamnum haud cessat. sed ex his quamplurimi aetatem non tulere, et multi nunc nascuntur eo genio, vt non diu victuri videantur: Et ij fere sunt vnius generis. Nam veteres auctores tantum compilamus, raro vero aliquid noui proferimus, et tum demum nobis non mediocriter eruditi videmur, cum innumeros scriptorum locos in librum congesserimus, qui mos scribendi longe ab antiquorum more distat. Illi enim, cum


page 138, image: s138

rem de quā alij scripserant, tractarent, auctorum Latinorum verba non exscribebant, nisi raro: Graeca vero cum afferrent, ea fere in suam linguam conuertebant, et iis quae ab aliis acceperant, saltem vt quid proprium dici posset, ordinem nouum, et stilum suum accommodabant. Nos vero innumeros ex variis scriptoribus et omnilingua locos accumulare contenti, non valde de ordine, qui tamen in omni scripto primum seruandus est, curamus, et saepe res crudas, et indigestas proponimus, centonesque verius quam libros consarcinamus, id solum curantes vt moles voluminis crescat; in quo nos varia legisse probamus, memoriamque nostram, sed cum iudicij dispendio ostentamus. Ad quam formam ingentes libros componere, nimirum per indices, non admodum difficile sit. Mira fuit antiquorum, sed praecipue Graecorum, diligentia in scribendo de omni paene materia, et de rebus etiam minutissimis: quae patet ex indice Plinij, Diogene Laertio, Athenaeo, et aliis tot scriptotes temporum iniuria deperditos laudantibus. Sed ij fere de suis rebus scribebant, et propria illustrabant: quamquam etiam externa, sed frequentius sua.


page 139, image: s139

Nos in rebus cum Graecorum, tum maxime Romanorum explicandis totisumus, moresque eorum, et institura scrutamur, dum vetera, vt ait Tacitus, extollimus, recentium incuriosi. quod equidem non damno. quid enim priscā historiā pulchrius? aut quī veterum scripta sine diligenti istarum rerum cognitione intelligemus? modo nostra quoque non negligamus, et superiorum saeculorum res prae amore Romanae antiquitatis, quae sane multum admirationis meretur, scriptis illustrare non dedignemur. Quantum vero ad me attinet, ego eum pluris facerem, qui, vt de Varrore ait Cicero, aetatem patriae, descriptionem temporum, sacrorum iura, Sacerdotum, domesticam, bellicam disciplinam, sedem regionum, et locorum, omnium denique diuinarum, humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperiret, atque, vt ait idem, varium, et elegans omni fere numero poema faceret, quam eum, qui de Romanorum magistratibus, et institutis cramben toties recoctam rursus apponeret. Nam cui haec non dicta? omnia ista iam vulgata sunt. Et tamen post tot veterum, et recentiorum scripta, etiamnum eruditi in his enucleandis


page 140, image: s140

multum se iactant, neglectis antiquitatibus patriis, et rebus recentibus, quibus operam impendere multo vtilius, et honorificentius foret. Iam vero rerum in artificiis nouarum, et priscis incognitarum inuentio, quam vberem nobis ad scribendum materiem suggereret, si illorum sedulitatem imitari, et recentia potius, quam antiqua scribere mallemus? In historia naturali quot miranda nobis ipsum tempus quotidie profert? sed vel superiore saeculo nouus orbis apertus, de quo ne veteribus quidem suboluerat, quantorum voluminum segetem nobis praebet? siue de gentibus ipsis, et earum ingenio, scribere velimus, quae non alium quidem solem, at certe noua sidera norunt: siue de animalibus, plantis, et aliis terra editis, quae a nostris mirum quantum discrepant. Sed iam sit finis. hoc enim praesenti epistolā tantum volui, primum, vt quando scribimus (quandoquidem raro quid est nostri martis, quod afferamus) saltem iis, quae aliunde mutuo sumimus, ordinem, et sermonem nostrum accommodemus: nec tam attendamus, vt quamplurimos libros componamus, quam vt bonos, memores notissimi de Persio, et Marso distichi:


page 141, image: s141

Deinde vt facta nostra cernere potius addiscamus, quam Graecorum, aut Romanorum, et ea quae in omni genere noua reperit aetas, satis digna legi, scriptis consignare, quam semper in antiquorum vestigiis pedem ponere, et proculcata, ac toties decantata persequi malimus. cui opinioni meae, vir ornatissime, si adhaeseris, quā doctrinā es, et iudicio, eam firmiter tueri vt certam, et indubitatam non verebor. Vale.

ROL. MARES. IOANNI FRATRIS. EPISTOLA XXXIX.

Io. fratri suam de morte Brezaei elegiam mittit.

EXIMIA adeo virtus fuit nobilissimi iuuenis Armandi Malliaci Brezaei, et adeo illustria illius in Principem, et patriam, merita, pro quibus etiam fortiter pugnando cecidit, vt quicunque apud nos orationes scribunt, [gap: Greek words], qui vero versus, epicedia in eum componere deberent; vt saltem fortissimi ducis memoriam debitis laudibus prosequerentur, et alios ad occumbendum animose pro patria accenderent. Ego licet parui


page 142, image: s142

inter literatos nominis, tamen ne huic officio deessem, a tenui ingenij mei vena hoc carmen expressi, quo aefuncti manes pro viribus honorarem. Id vero ad te mitto, mi frater, per magnum Armandum illius auunculum, isti domui iampridem innexum, cui, vt erga admirandi viri memoriam gratus esses, omnia tua obsequia deuouisti. Quod carmen meum excellentis indolis pueris [gap: Greek words] consobrinis ostendes, vt currentes, quod dicitur, incites, et ad fortitudinem, animique magnitudinem, iam suāpte naturā propensos magis magisque instiges. Vale.

DE MORTE ARMANDI MALLIACI BREZAEI, Regiae Classis Praefecti, ELEGIA.

SI sua nunc ipsi minime fortuna placeret,
Non foret in superos Gallia grata satis.
Terrarum tantum nobis pelagique paratum est,
Ex quo bella sibi tristia mouit Iber.
Hinc regni ad Sicorim prolatus terminus, inde
Captiuus Rhenus sub iuga nostra fluit.
At gratis non tanta tamen victoria constat,
Non sine sunt aliquo parta trophaea malo.


page 143, image: s143

Haud aliter, quamuis felicia bella geruntur.
Hoc dolet ARMANDI Gallia moesta nece.
Heu! periit pulsi tormento fulminis ictu,
Hostem dum trepide qui fugit, acer agit.
Dux, mira ā casus nouitas, fatumque sinistrum!
Inter tot solus millia paene cadit.
ARMANDI magni insistens virtutibus heres,
Largus, et in cunctos officiosus erat;
Comisque, et blandus, constanti et pectore fortis
Credebat redimi non male morte decus.
Et penitus defixa animo praecepta gerebat,
In bellum quae cum mitteret, ille dedit.
Sedulus haec tenuit, postquam primum induit arma:
Nec durum Martem destitit inde sequi:
Et toto semper victor volitare profundo,
Postquam illi classis credita cura fuit.
Quam rexit ductor vix pubescente iuuentā:
Et iam militiae, tiro magister erat.
Nam fractas puppes pelago disiecit Iberas;
(Emporiae testes, Herculeumque fretum)
Assuetus caelo pelagi, transtrisque iacere,
Dilectus Nereo, Nereidumque choris:
Cuius vt aspiceret vultum, saepe extulit vndis
Caeruleum os Triton, se comitemque dedit.
Filius ille tamen Neptunius, hoste fugato
Victrici sulcans aequora classe perit.
Prō Dij! non sat erat terras sparsisse cruore,
Hoc infecta etiam nī maris vnda foret?


page 144, image: s144

Fluctibus et saeuis adiuncta pericula Martis?
Annon in ponto mors erat vna satis?
Quin etiam finxit tormenta imitantia fulmen,
Gens hominum damnis ingeniosa suis.
Nī potius telum hoc inimica inuenit Erinnys,
Sueta dolens lentā perdere tela nece.
Prosternit totas vno simul impete turmas,
Cum fumum glomerans machina dira tonat.
Passimque horribili volitantia dissipat ictu,
Nec seruat nigris integra membra rogis.
Sic ARMANDE, sequens fusas toto aequore naues,
Ante hosti quam tu congrederźre, cadis.
Nec tua fata doles, nec tanquam ignobile lethum,
Quod prope non licuit conseruisse manum.
Nam patriae impendis vitam, morerisque priusquam
Fortunae varias experiare vices.
Obuius in superis te excepit Auunculus oris,
Felices sedes quas pia turba colit.
Et quamuis iuuenem properans te Parca peremit,
Non nimium te sic oppetiisse dolet.
Singula narrantem te illic attentior audit,
Nam sua nunc quid agat Gallia, scire cupit.
Praecipue, vt curat successor commoda Regni
Sedulus, insistit consili isque fuis.
Omniaque in melius laetus procedere discit,
Nec Regis versa, aut funere fata suo:
Sed Belgas domitos, perlataque ad vsque Batanos
Arma, quibus sociis iungere castra licet.


page 145, image: s145

Nominis hīc terrore sui late omnia bello
Proterere affinem, qui tot opima tulit.
Cladibus et variis hostes huc esse redactos,
Summissi vt pacem supplice voce petant.
Ergo te meritum prouexit ad aethera virtus,
Et duxit manes in loca laeta tuos.
At celebris totum volitans iam fama per orbem,
Plurima post etiam saecla superstes erit.

ROL. MAR. PETRO THEODORICO SOBRINO S. EPISTOLA XL.

De ratione legendi interpretes Iuris.

CVM iuris discendi causā aliqua tibi Academia petenda esset, Bituricensem te omnibus aliis praetulisse gaudeo. Vt enim initio Officiorum scribit ad M. filium Cicero, Athenas, vbi tunc Philosophiae dabat operam, illum exemplis instruere posse: sic illa vrbs, quae Iurisprudentiae domicilium semper habita fuit, in quā scilicet Duarenus, Contius, Cuiacius, totque alij Iurisconsultissimi Antecessores maximā laude floruerunt, officij tui te, licet alioqui non immemorem, admonere poterit. Ad illud igitur cum te satis attentum,


page 146, image: s146

et tua sponte propensum incitare nihil necesse sit, de ratione iuris Iustinianei interpretes legendi, necnon optimos scriptores, sine quibus illud vix intelligi potest, paucis tibi exponere volo. Interpretes autem alij sunt antiqui, alij noui. Antiqui, inter quos Accursius, et Bartolus principatum tenent, de sermone non valde anxij, rerum quas tractant, curam solam habuerunt: quas cum nossent, quantum in illa barbarie, et codicum deprauatione nosse poterant, explicare nisi incondite, et barbare nequiuerunt. quod non tam eis, quam saeculo illi tribuendum, quo linguae, et bonae literae prorsus iacebant. ex quibus nihilominus nonnulli, si modum in scriptis tenere potuissent, fortasse etiamnum lectione non indigni essent. Verum cum propter prodigiosam librorum multitudinem, ac vastitatem, tum propter illam infantiam, quae vtique illis, qui literis humanioribus eruditi sunt, fastidio est, studiosos iuris a se abalienauerunt. Recentiores mihi contrario vitio laborare videntur. In minutiis enim Grammaticis fere occupati, et in singulis vocibus haerentes, quod praecipuum est aliquando negligunt; quae vero sunt extra


page 147, image: s147

rem, et Grammaticorum, Criticorumque magis propria nimis curiose attendunt. qualibus idcirco nominibus velut per contumeliam appellantur ab iis, qui veterum partes adhuc tuentur: quos ipsi vicissim vlciscuntur, et paribus telis hostem consumentes, barbaros, et a studiis humanioribus alienos nuncupant. Nihilominus inter hos praecipui, et contractiores legendi. In omnis enim generis commentariis breuitas, certe non nimia, vt maxime studiis idonea mihi semper placuit. Cuiacius praesertim nouorum princeps legendus, vir non in iure tantum, sed in omnibus literis apprime exercitatus: quamquam meā sententiā magis aptus ei, qui animi causa, et Romanae tantum antiquitatis noscendae, iuri operam dabit, quam ei, qui in foro, et in litibus versari volet; legendus tamen ob iuris in doctrina excellentiam. Quantum ad veteres; vt nimium prolixos, et incultos, post renatas literas fere vndique explosos video: tamen ei, qui se iudiciorum palaestrae praeparabit, non prorsus abiiciendos, sed tanquam ad praxim; quam vocant, aliquomodo vtiles, ideo etiam attingendos esse iudico. Ceterum quamquam vtiles sint commentarij, memineris


page 148, image: s148

tamen ipsos auctores sedulo euoluere, et ediscere, et ad eos tanquam ad fontes recurrere, nec semper ex lacubus haurire: neque imitari huius aeui plerosque, qui cum Philosophiam Aristotelicam, et Theologiam, tenere se autument, ipsum tamen Aristotelem, et, quod mirum magis est, codices sacros vix attigerunt. Nam, vt dixi,

--- multum refert a fonte bibatur
Quae fluit, an pigro quae sedet vnda lacu.

Quoniam vero te non pragmaticum solum, aut rabulam tolerabilem fieri, sed etiam inter disertos patronos, quales hac aetate non admodum multi reperiuntur, censeri volo, ad quoscumque bonos scriptores in manus sumendos te plurimum adhortor: qui non solum ad sermonem faciant, quamquam hoc maximum est, sed etiam qui res, et exempla ad omnes causas apposita subministrent: quae non a solis Historicis, sed a Poetis quoque petenda sunt. Nam quin oratores legendi sint, non dubium est. Quamuis enim apud nos alia sint in vsu, nec idem qui apud antiquos, ordo in iudiciis seruetur, tamen omnino facundiam alent, orationemque tuam, cuius futuro aduocato praecipua cura


page 149, image: s149

esse debet, copiosiorem, et ornatiorem efficient. Huc igitur te etiam atque etiam voco. Cum enim hactenus Philosophiae egregiam operam dederis, quod in publicis concertationibus patuit, in quibus mentis tuae celeritas, et docilitas claro experimento testata est: nunc verba, quibus res quas tenes, conuestiantur, et exornentur, quaerenda sunt. nescio enim quo pacto hac tempestate accidit, vt fere dissidium sit inter ista, quae naturā tam connexa sunt, et coniuncta. certe Deus ille vester Aristoteles rerum cognitionem, vt ait Cicero, cum orationis exercitatione coniunxit: cuius cum hodiernae scholae in Philosophia sectam sectentur, tamen illius [gap: Greek words], et liberalium artium cognitionem, addo etiam, in scribendo elegantiam aemulari non student. Sed de his hactenus: quae tanquam ab animo tui amante, tuique profectūs studioso profecta accipies. Vale.



page 150, image: s150

ROL. MAR. FRANCISCO GVIETO S. EPISTOLA XLI.

Vti de scriptoribus indicium ferri conueniat.

QVANTA olim in literis Criticorum auctoritas fuerit, vel ex vno Quintiliano patet, qui eos ita seuere iudicio suo vsos esse scribit, vt non modo versus censoria quadam virgula notare, et libros qui falso viderentur inscripti, tanquam subdititios summouere familiā permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero. Quamuis vero id munus Grammaticorum quasi proprium esset: tamen illud aliquando summi etiam Philosophi non detrectarunt. Aristoteles siquidem doctor inclytus omnium Philosophorum, vt eum appellat Iustinus, fuit [gap: Greek words]. quod egregius de Poeticā libellus abunde testari potest, et Homerica emendatio [gap: Greek words] dicta, quam in Alexandri gratiam fecerat. A duobus autem saeculis, quoniam libri fere omnes per barbariem, et ignorantiam corrupti erant, ac deprauati, quamplurimi extiterunt viri docti, qui in illis qua ingenio, qua codicum manuscriptorum ope restituendis


page 151, image: s151

sedulam operam nauauerunt. De hoc Critices genere mihi non est sermo: de alio genere nunc agere volo: nimirum de censendis scriptoribus. quantum vero ad antiquos pertinet, id mihi minus necesse esse videtur, cum multorum de his iudicia extent, et de optimis quibusque ad suum vsque aeuum supra nominatus Quintilianus tam egregie quam breuiter censuram tulerit. Sed quod ad eos attinet, qui post reductas ab exilio literas libros scripserunt, optandum erat, vt de illis iudicare in animum inducerent homines Criticorum nomine merito digni: sed de illustribus tantum. fecit id quidem in Ciceroniano summi vir iudicij, summaeque eloquentiae nec minoris eruditionis, Erasmus in sui, et superioris aeui scriptoribus, sed transcursim, nisi quod in Pontano, et Sannazaro diutius immoratur. fecit quoque alius in literis item summus vir Iustus Lipsius, praecipue in epistolis: in quarum vna Bembi stilum seuero, sed aequo examine expendit: quod tamen apud quosdam ineptos obtrectatione non caruit. de quo ipso Lipsio ego ipse nuper in quadam epistola, sed cum tanti nominis veneratione, iudicare ausus sum. Fecerunt et complures alij. quod certe


page 152, image: s152

omni laude prosequendum est, modo cum modestia fiat, et in pridem functis, sine odio, et gratia: quorum causae procul habentur, cum de iis iudicatur, quos videre, quibusque proinde inuidere non licuit. Sed id in iusto opere, et ex professo facere, fortasse nimis inuidiosum sit: nimirum summorum virorum quasi censorem agere. Tantum epistolis, aut Criticis openbus illas censuras admisceri vellem. quanquam eiusmodi iudicia sic, vt dixi, exercita, non tam censurae, quam laudationes dici debent: quibus, quid in vnoquoque egregium videatur, ac laudabile, ingenue adnotatur, obiter vero tantum, si quid aliquando iidem peccauerint. Sed quis melius id exequi possit, quam tu, vir erudite, qui iudicium subtile, et [gap: Greek words] illam vim tuam semper in censendis tum priscis, tum nouis auctoribus adhibuisti. quo scriptorum genere non aliud vtilius esse possit, praesertim iuuentuti, quae inde iudicium exercere, et quid in vnoquoque auctore maxime notabile sit, animaduertere discat. Quamuis autem eam operam in egregios tantum scriptores impendendam esse supra dixerim: tamen ex praecepto Quintiliani, qui etiam corruptas aliquando, et


page 153, image: s153

vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum prauitate mirantur, legi palam pueris suadet, ostendique in his, quae castigatione digna sunt, interdum auctorem probum quidem iudicio vulgi, doctorum non item, examinandum sumi probarem. Cuius rei exemplum in vno scriptore afferre libet. Is est Paulus Iouius, qui mihi nequaquam eā existimatione, quam vulgo habet, dignus esse videtur. Quantum enim sentio, non bonus est historiae scriptor, nec iudicio satis valet: qui si vernacule scripsisset, nullo in numero haberetur. Latinus enim sermo quasi fucus quidam labes illius multas contegit: qui prima specie elegans videtur, nam belle sonat, et quibusdam imponit, mihi non item. vix enim Latinus est, certe minime purus, totusque idiotismis scatet; nihil fere proprie effert, sed plerumque [gap: Greek words] loquitur, nec paene vlla vox est sine epitheto. Id vero nominis ex hoc illi conciliatum puto, quod historia quoquo modo scripta delectat, et magis ea quae de rebus recentis memoriae scribitur. in quo tamen suo opere a Guicciardino omnibus numeris absoluto historico, qui de iisdem rebus scripsit, longe superatur. In elogiis doctorum virerum,


page 154, image: s154

pauca quaedam de his, nec admodum notabilia, aliquando etiam inepta affert. Deus bone! quantum Suetonio in eodem argumento dissimilis. sed de illo hactenus. Ad te redeo, qui optandum esset, vt scriptis mandare velles ea quae in literis sentis, (quod ego fortasse nimis temere in meis epistolis facio) hoc est, de vario scriptorum genere, de scriptoribus ipsis quid tibi videtur: cui si non propriae gloriae, at vtilitatis publicae ratio habenda erat. Sed, quantum video, tibi vni viuens, et tacitā doctrinae conscientiā contentus, vt te scire sciat alter, et vt eo nomine in posterorum ore sis, non admodum curas. Vale.

ROL. MARES. AEGIDIO MENAGIO SVO S. EPISTOLA XLII.

Suum de Dunkerka capta Epinicion ad Menagium mittit.

EPINICII quod ad Angiensem Ducem de Dunkerka capta composui, ad te mitto typis excusa aliquot exemplaria. in quo seuere examinando cum factus fuisses Aristarchus, acrior ista censura in


page 155, image: s155

causa fuit, vt male tornatos versus iuxta praeceptum Horatij inculi redderem. Cuius diligentiae me nequaquam poenitet: certe tu multum immutatos, et magna ex parte auctos esse agnosces. Ceterum tenuitatis meae mihi probe conscius sum, quamque minime elati spiritus poeta sim. sed tantum abest, vt me huius genij valde poeniteat, quando Virgilij more assurgere, et illius carminum maiestatem aemulari adeopaucis concessum est, vt eo nomine mihi vtcunque gratuler, quod verba sesquipedalia, et ampullas, quas etiamnum a quibusdam frequenter vsurpari video, reiicio, et versus per humum repentes, quales quibusdam mei fortasse videbuntur, quam nugas canoras pluris facio. Quantum vero ad argutias, et acumina, quae nunc fere apud omnes tanto sunt in pretio, nunquam me cepit affectatum illud scribendi genus. quod per quosdam poetas Hispanos post Augusti tempora in Latium inuectum est, ignotum priori, et meliori aeuo. nam Ouidius, qui primus argutis eiusmodi sententiis vsus est, parce, et cum iudicio illas vsurpauerat. Nimirum recentiores isti, cum ad superiorum stilum liquidum, puroque amni simillimum accedere desperarent,


page 156, image: s156

ad talia confugerunt, quibus homines iudicij minime probi facillime capiuntur: dum id vim ingenij esse putant, quod plerumque nihil aliud est, quam vana subtilitas. Porro haec, qualiacunque sunt, carmina cum illis, opinor, communicabis lectissimi ingenij viris, qui ad te, tanquam ad elegantiarum patrem, et amoenitatum promumcondum vndique confluunt. nam qui vni tibi mittitur liber, omnibus legitur. Quod si feceris, mihi gratum erit. sed hoc officium multo cumulatius futurum est, si quae liberius apud te de hoc scripto effutierint, ea pari libertare mihi referas. is enim sum, qui, vt probe nosti, amici censuram ferre possim, imo qui eam vltro prouocem, et ab illo scripta mea seuere castigari, quam impense laudari malim. Vale.

LODOICO BORBONIO ANGIENSI DVCI de Dunkerkā captā EPINICION.

SI laudes LODOICE tuas mea Musa sileret
Longius, haud parui, fateor, rea criminis esset:
Nunc adeo, cum tot faciet Dunkerka Poetas


page 157, image: s157

Dedita tam subito. nam quem non tanta disertum,
Sit quamuis rudis, atque infans, victoria reddat?
Sed cur cessaui, cum sint tam splendida facta
Digna cani, et totum famā volitare per orbem?
Heroūm quis enim, quos tempora prisca tulerunt,
Par collatus erit? nec se tibi magnus Achilles
AEquiparet, quamuis Vulcania gesserit arma
Matre Deā satus, atque superbiat Hectore caeso.
Vnam non potuit Troiam expugnare tot annis:
Multae vrbes adeo munitae tempore paruo
Succubuźre tibi, expertae victricia semper
Arma, manumque illam, cui nemo impune resistit.
Nec tibi rex Macedo famā licet inclytus obstat,
Aut cantatus vbique tuos obscurat honores:
AEuo maior erat, Persas cum Marte cecīdit:
At sunt acta tibi maiora minoribus annis,
Nec vero posthac, modo Diui incoepta secundent,
Inferiora geres. Iam quis sat carmine digno
Rocrouias acies, memorandaque praelia dicat?
Extincto cum Rege recens spes nostra labaret,
Atque vacillaret Regni fortuna quadrimo
Principe, qui nondum rerum par esset habenis,
Ausus es Hispanis aequo concurrere campo.
Illi cuncta suis spondebant prospera coeptis,
Despondisse animum nos, et sibi victa daturos
Terga rati: cum tu generoso ardore capessis
Certamen prior, atque tuos accendis in hostem
Exemplo, turmasque horrendi fulminis instar


page 158, image: s158

Proteris, ac fusas toto aequore cedere cogis.
Illa fatiscentes animos victoria nobis
Restituit, spes et penitus praecidit Iberas.
Ex illo pauidus, campis se credere apertis
Non ausus, validis se inclusit moenibus hostis.
Feruidus ast vrbes concussas ariete crebro
Deditione capis, nec dum tibi restitit vlla,
Arte licet munita, situ et confisia locorum.
Non ego commemorem, stupuit quae praelia Rhenus,
Atque Ister, cum te Germania vidit ouantem,
Austriacas vbi frangis opes certamine bino.
Nam me ad se Dunkerka rapit, nec caetera versu,
Sint licet admiranda, sinit detexere longo.
Verum hoc egregium facinus dum pangere tento,
Haereo, nec mihi mens sat grandia verba ministrat.
Ergo tu paucis vrbem expugnare diebus
Prima sub Autumni potuisti frigora, cum iam
Incipit hibernis fessus succedere miles,
Quae Belgis praebebat opes, quae commoda portu
Extremis terras Morinis iungebat Iberas.
Illa ergo pelagi regina, ars dira latronum,
Europae totius abundans diuite praedā,
Praecluso quae sustulerat commercia ponto,
Accepit nostras per te iam subdita leges.
Heu! quot mortales (numero comprendere non est)
Posccere mercedes, aut mendicare subegit
Omnibus exutos fortunis? horrida cunctis,
Scironis tanquam scopuli, aut Cyclopea saxa,


page 159, image: s159

Aut Cilicum portus, quam semper nauita pallens
Praeteriit, Scyllā inuisam magis, atque Charybdi.
Ergo tuae cedat piratica laurea Magni:
Piratas ablatā omnes statione fugasti.
Pacato posthac volitabunt aequore puppes,
Securus, liberque timore vltroque citroque
Mercator curret: nostras hinc copia pleno
Vrbes ditabit cornu, leuioraque multo
Hinc fient nimis, ah! diuturni incommoda belli.
Heroum soboles, Heros fortissime, cuncta
Haec accepta tibi referemus: Gallia gaude,
Contigit id demum, quod vota per omnia Diuos
Poscebas, ipsos praedones cernere captos,
Subiectamque vrbem, cunctis quae infesta fouebat
Piratas gremio, spoliisque opulenta tumebat.
Quod s itam valida est primo velut impete capta,
Desine mirari, ducis hoc virtute peractum est.
Et quae non prompte, quantumuis ardua, tanta
Perficiat vis ingenij, Martisque labori
Par corpus, fortisque animus qui vulnera temnit,
Parcāmque horribilem, laudis succensus amore?
Haec certe faciet bello victoria finem:
Istius compos, alias sine Marte domabis
Mox Belgarum vrbes, cunctarum victor in vnā,
Nunc igitur tot post ex hausta pericla, triumphum
Eia agito, qui decretus tibi iure merenti.
Et lauro cinctus, cunctis plaudentibus vrbem
Intra, quae multum tibi se debere fatetur,


page 160, image: s160

Personat et iam nunc clamoribus aera festis.
Puluere concretum sudorem absterge decoro,
Loricam depone humeris, et casside durā
Exonera caput, ac misso repete otia Marte.
Exonera caput, ac misso repete otia Marte.
Nunc tempus placidā corpus recreare quiete,
Nunc etiam post tot genio indulgere labores,
Defessumque animum laetis laxare choreis:
Vt brumā transactā alacer mox castra reuisas,
Et reliquas vrbes subigas, belloque peracto
Adiungas Belgam Celtae, et coalescat in vnum
Quae regio diuulsa suo est a corpore pridem:
Ni crebris fastum edoctus deponere damnis,
Quam damus accipiat legem, et sibi consulat hostis,
Et nobiscum iacturā decidere partis,
Quam totum amissa iam fama amittere malit.

ROL. MAR. NICOLAO HEINSIO S. EPISTOLA XLIII.

Belgis ac Germanis studiosis vtilissimas esse peregrinationes.

QVAMQVAM gratulatio de prospero tuo ex longa peregrinatione in patriam reditu sera sit, tamen seram, quam nullam esse malui. Gratulor igitur tibi reditum, nec id solum, se etiam quod in ea vrbe, quae eadem patriam tua est, sedem fixeris:


page 161, image: s161

quae quamuis in Batauia posita, paucis tamen ipsius Italiae vrbibus, quod non fando accepi, sed ipse olim vidi, amoenitate, et elegantia mihi cedere videtur. sed quod magis ad claritatem facit, quam nunc omnium liberalium artium domicilium vere appellare possumus: vbi scilicet doctorum virorum collegium Alexandrino illo Museo non inferius institutum est: Quae dum considero, temporum vices mirari mihi subit. Cum enim Athenae, et Graecia, atque adeo Roma ipsa omnibus humanitatis, et scientiarum studiis floreret, tum Bataui inter barbaras nationes, omnique artium cultu carentes censebantur: nunc tempora quid faciant, vide. Nam non dicam Athenae, quae iamdiu non extant, sed ipsum Latium tot literatis viris nuper frequens in has sedes migrasse mihi videtur: adeo illic literarum studia frigent, hīc contra feruent, quantum certe in communi isto torpore feruere possunt. Nam ineunte hoc saeculo coepisse fluere, et retro sublapsa referri, iam tum literati viderunt, et rerum conuersionem fieri, quae liberalium artium ignorantiam aliquando reduceret, conquesti sunt. quae quidem iam longe, lateque se diffudisset, nisi vos praesertim,


page 162, image: s162

aliique non multi apud nos, et aliis in regionibus viri docti, serpenti huic pesti obuiam iuissetis, et contra torrentem brachia direxissetis. Sed his missis ad tuam peregrinationem redeo, quam non possum facere, quin plurimum commendem, moremque illum vestrum valde comprobem, qui etiam Belgis omnibus, et Germanis communis est, per cultiores Europae regiones peregrinandi, priusquam certo in loco pedem figatis, officioque aliquo, vel grata matrimonij compede vos illigetis. Nam praeter externarum linguarum notitiam, et prudentiam, quae ex illo per varias prouincias discursu acquiruntur, aliud etiam commodum vos [gap: Greek words] consequimini: doctos nimirum viros, qui vbicunque degunt, salutando, cum illis amicitiam contrahendo, eorumque consuetudine, et colloquio fruendo. ex quo nonnunquam plus vtilitatis hauritur, quam ex librorum lectione. Qua in re tu tibi non defuisti: sed quidquid est apud nos hominum eruditorum, dum in Italiam is, redisque, videre, alloqui, quin et eorum beneuolentiam conciliare cura tibi fuit non postrema. Cui commodo aliud addendum est, vobis quodam modo peculiare, scilicet


page 163, image: s163

bibliothecarum excussio, librorumque rariorum, praesertim vero manuscriptorum sedula conquisitio. fatendum est enim vos, et Germanos indefesso prae ceteris labore in literarum studiis versari, et in emendandis, restituendisque ope veterum codicum bonis auctoribus diligentem operam insumere. Quo nomine omnium vbique studiosorum gratiam demeremini. Quam tu etiam peculiariter, patris tui studiis clarissimi vrgens vestigia, breui demereberis, cum Ouidium post tot emendationes etiam inemendatum, quantum ex libris, et ex ingenio fieri potest, nitori pristino restitueris. Quod te hortor quamprimum vt facias: inde simul ingeniosissimo Poetae lucem allaturus, tibique non minimam gloriam conciliaturus. Vale.

ROL. MAR. CLAVD. SALMASIO S. EPISTOLA XLIV.

De Claudij Salmasij laudibus.

NEMO est hodie, Salmasi eruditissime, ex literatorum numero, [gap: Greek words] tuam magnopere admiretur. ea enim tanta est, vt non solum artes ingenuas apprime


page 164, image: s164

teneas, Historicosque et Poetas contriueris, et cetera quae Grammaticorum sunt propria, sedulo edidiceris, sed etiam cum in aliis scientiis penitus versatus sis, vt de singulis fere libros composueris. Nam quod in literis humanioribus tam multa scripseris, non adeo mirum. in his enim semper regnare visus es. verum de Iure, de Medicina, de Astronomia, et aliis sublimioribus scientiis, tam docte te scribere quis non miretur? quarum vnam tantum edidicisse, homini satis superque sit. Neque enim nunc passim reperire est homines omnibus scientiis instructos, quales fuerunt; Plato, Aristoteles, Cicero, et alij: quibus nihil fuit intentatum, quique cum omnia tenerent, de omnibus scribere in animum induxerunt. quamuis idem Plato dixerit omnem doctrinam ingenuarum, et humanarum artium, vno quodam societatis vinculo contineri: idemque Cicero asseueret, quod distributione partium, ac separatione magnitudines artium sunt diminutae, inde factum, vt nemo genus vnum complecteretur, atque vt alius aliam sibi partem, in qua elaboraret, assumeret. Grammatico quidem, vt ait Quintilianus, excutiendum est omne scriptorum genus: verum


page 165, image: s165

Grammatica licet plus in recessu habeat, quam in fronte promittit, tamen exactam omnium artium cognitionem non requirit. Qua vero orbem illum doctrinae possideat, nec id tantum, sed de quauis materia, etiam minime vulgari possit scribere, is non supra Grammaticum solum, et Philosophum ascendere; verum etiam priscis illis tantopere laudatis doctrinā haud inferior esse mihi videtur. Quas partes in te esse, doctissime Salmasi, omnes non sine stupore vident. qui de rebus etiam abstrusis, et difficilibus libros minimo negotio conficis: quibus tibi nihil non lectum, nihil non intellectum, nihil non memoriā retentum probas, et disticho huic, quod Senator clarissimus, Musis, et idcirco tibi, et doctis omnibus amicus Cl. Sarrauius iconi tuae subscripsit, fidem adstruis,

Quantum scire hominem diuina potentia vellet,
Ostendit terris, Salmasiumque dedit.

Qua doctrinae, et ingenij laude passim iam frigescentes literas excitas, antiquamque barbariem, quae hoc saeculo omni via ad nos redire conatur, quantum in te est, repellis. eā autem in literis famā cum iam a pluribus annis effloresceres, e Gallia tua, in qua nunc illis minimus honor tribuitur,


page 166, image: s166

Bataui te in suam Academiam, in quam Athenae migrasse mihi videntur, euocarunt, vbi summis viris Lipsio, et Scaligero locum quondam insessum teneres, quem quidem non in schola docendo, sed scribendo, et studiosis adolescentibus tus de literis consilij copiam per colloquia praebendo, optime, et cum magno eorum profectu tueris. Quo nomine tibi gratulor, quem eruditionis tuae fama e patria istuc exciuit. Illam vero accuso, quod bona sua non nouit, et cum te frui possit, ab exteris possideri summo cum suo dedecore patitur. Vale

ROL. MAR. N. F. BALDO BVISSONIO ALBENAEO S. EPISTOLA XLV.

Buissonij notitiam Geographiae, et viarum militarium laudat.

AVLAE quae te subtraxit studiis, nonnihil succensere debent, quotquot sunt eruditi. Illa enim multa egregia opera, quae iam affecta habebas, tibi e manibus excussit: quibus vtique in illo tumultu vltimam manum imponere non licet. non enim sola



page 167, image: s167

Carmina secessum scribentis, et otia quaerunt: sed quaecunque alia scripta in aulicā turbā, et discursu componi vix possunt: et ea praecipue, ad quae conficienda quamplurimis voluminibus comportatis opus est. qualia sunt illa, quae de temporibus, et de rebus Geographicis in manibus tibi sunt: Deus bone, si edantur, quam vtilia futura! Chronologia enim, et Geographia sunt historiae quasi oculi: quas qui ignorauerit, in omnium rerum, quae ab orbe condito gestae sunt, cognitione caecutire necesse est: nec alioqui illa historia est dicenda, in qua tempora non scrupulose computantur, nec loca accurate describuntur. Quare qui ex antiquis de rebus tam vtilibus scripserunt, semper apud eruditos magnam inierunt gratiam. Nec vero minimam laudem etiam ij merentur, qui hodie in id suam operam conferunt, et de Chronologia, et Geographia magis enucleate scribunt. quod te praestitisse in iis, quae etiamnum supprimis operibus, ex varia tua eruditione, iudicio, et ingenij solertia coniecturam facere non est difficile; praecipue vero omnibus valde grata fore confido, quae de viis militaribus Romanorum, quarum etiamnum reliquiae in Galliis supersunt, scripsisti. quae


page 168, image: s168

quidem non ex aliorum auditione accepisti, sed ipse variis in regionibus viginti amplius per annos peregrinando inspexisti, more veterum Geographorum, et Historicorum, qui operi suo non ante manus admouebant, quam ea quae describenda habebant, loca adiissent, et ipsi omnium [gap: Greek words] fuissent. Sed quid dicam de antiqua tua Gallia? quae quin omnibus acceptissima, sed maxime Gallis futura sit, non dubium est. Nobis enim antiquitates patriae nostrae nosse iucundissimum erit: nimirum quae iam Reip. tempore, deinde sub Romanis Imperatoribus vrbes extructae essent, quae ex illis nunc supersint, quae nomen seruauerint, quae mutauerint: denique varias quae in eruendā locorum antiquitate occurrunt difficultates, enucleatas videre summae erit voluptati, et vtilitati. Nec vero est, quod tam egregiis operibus coronidem imponere amplius subterfugias. In secessu enim aestiuo amoeni alicuius ruris res confici potest. Cuius non vltra patriae tuae potes esse debitor. alioquin illius gloriam non satis magnae curae habuisse, sed et proptiam neglexisse videbere. Vale.



page 169, image: s169

ROL. MAR. FRANC. VAIERIO S. EPISTOLA XLVI.

Non omnia antiqua, sed tantum necessaria ac vtilia examinanda esse, et ediscenda.

APVD antiquos (quod tu non nescis vir erudite) nemo absolute doctus habebatur, nisi qui ad Grammaticam, et liberalia studia ceteras artes adiunxisset. Tales nimirum quondam fuerunt summi illi viri, quorum [gap: Greek words] scripta abunde testantur, quibus nullius ingenuae artis cognitio defuit. Verum post multa saecula, temporibus demum barbaris humaniores literae neglectae sunt, et arida, totaque subtilissimis nugis consuta Philosophia, sine vlla sermonis, et amoeniorum studiorum cura, diu in pretio fuit: donec post lucem tandem literis redditam, alia prorsus contraria hominum secta exorta est, qui nimiam verborum, et antiquitatis curam habuerunt, et non vulgariter docti esse sibi visi sunt, si verba obliterata, et olentia e tenebris eruissent, et in veterum ritibus vsque ad superstitionem enucleandis multum operae posuissent. Inde illa hominum cordatorum, et solide doctorum


page 170, image: s170

conquestio, in priscis vocabulis refodiendis, quae sunt veluti faex, aut rubigo antiquitatis, omne tempus impendi, eosque solos haberi literatos, qui Romanorum ritus in ludis, conuiuiis, funeribus ad vnguem tenerent, et de ceteris huiusmodi rebus libros immensos quotide componi. Quod quidem non sic accipi debet, quasi id literarum genus improbent, quas qui ignoret, certe nunquam eruditus habebitur: sed quod ea ad minimas vsquo minutias excuti negant oportete: dolentque viros summo alias iudicio, nec minore doctrinā in his omne studium ponere: quae nimiā cum anxietate inquisita, ad bonam mentem nihil prosunt: qualia ignorasse non multum intersit, quaeque non nouisse Fabius fortasse inter virtutes Grammatici numerauerit: qui in eo Historiarum enarrationem diligentem quidem, non tamen vsque ad superuacuum laborem occupatam requirit. Nam quod quisque dixerit, persequi, aut nimiae miseriae, aut inanis iactantiae esse, et detinere, atque obruere ingenia melius aliis vacatura: In eandem sententiam Seneca sic ait, Euoluam annales omnium gentium, et quis primus carmina scripserit, quaeram, quantum


page 171, image: s171

temporis inter Orphea et Homerum intersit, cum fastos non habeam, computabo, et Aristarchi notas, quibus aliena carmina compunxit, recognoscam, et aetatem in syllabis conteram, quae si scirentur, dediscenda erant? Quod vterque de Historiis non scrupulose nimis inquirendis sensit, id etiam de populorum moribus sensisse putandum est. Cicero quoque vetat nimis magnum studium, multamque operam in res non necessarias conferre: et solum quod in rebus cognitione dignis, operae curaeque ponetur, id iure laudari scribit. Quae dum considero, subit illa cogitatio, si singulorum populorum qui fuerunt, libros sicut Romanorum, haberemus, ex quibus eorum instituta nosci possent, rem in infinitum processuram fuisse. Non negauerim tamen Romanis maiorem, quam quibuslibet aliis gentibus reuerentiam deberi, propter eorum in literis, in armis, in opibus, denique in aliis omnibus praestantiam; et ideo quales in omni vita, siue publica, siue priuata fuerint, quibusque ritibus vsi, omnes paulo humaniores non immerito scire cupere. Inde est illa diligens conquisitio, et religiosa asseruatio quorumcunque etiam vilissimorum monumentorum,


page 172, image: s172

quae eorum fuisse dicantur, vt nummulorum, et lapidum. Sed in his ad minima quaeque deueniendum non esse existimo; verum sufficere, vt ad auctores intelligendos ea qualitercunque noscantur. In quibus etiam quemdam delectum haberi velim: eorum nempe, quae vtilitatem quamdam parere possunt, et ad nostros mores referri: et cum illorum institutis nostra conferri cupiam, et vtra commodiora sint, iudicari: vt in legibus, in magistratibus, in aedificandi ratione, in disciplina militari, denique in iis, quae nobis alicui vsui esse possint. Verum de gladiatoribus, de circo, de comitiis quid iuuat tam studiose in quirere? cum ea omnia nostris moribus recepta non sint, sed a multis saeculis plane obliterata, quasi vero non multa vtiliora sint, simul et iucundiora, quibus ediscendis tempus, et operam impendamus. Nonne de Deo praestat, inquantum cognosci potest, disquirere? nonne nosmetipsos, et nostri animi naturam examinare? (nam de moribus non hīc ago, quorum tanquam praecipui literarum scopi prima semper cura habenda est) nonne de diuinis, humanisque rebus discere, de futuris, de caducis, de aeternis, de


page 173, image: s173

tempore, de quo tam multa quaeruntur, vt ait idem Seneca, satius est? ea omnia certe multo potiora sunt, vt quae mentem non inaniter delectant, sed vero, et solido cibo pascunt, et eximia quadam cognitione implent. Porro huic meae sententiae, quanquam non mea, sed grauium virorum est, totam Criticorum nationem refragaturam, mihique tanquam [gap: Greek words] cuidam, et bonarum literarum rudi reclamaturam esse certo scio; qui antiquitatis notitiam inutilem esse affirmem, et pristinam barbariem reuocare coner. Quod longe secus est: nam, si id sit, vineta egomet mea caedam, qui philologiae deditus, et in eiusmodi rebus multus semper fui: et optime noui eum certe doctum appellari non posse, qui postquam Graecis, et Latinis literis imbutus fuerit, in cognoscendis auctoribus, et in euoluenda antiquitate non multus versatus sit. sed iis veluti fundamentis alia superstruenda esse dico, nimirum variarum artium cognitionem, sine qua illa leuia videri possunt: vtique his non superstitiose immorandum esse sentio. Quod quidem, vir doctissime, luculenter comprobare videris: nam cum linguis, et bonis literis, quibus apprime


page 174, image: s174

instructus es, altiores scientias coniunxisti, et per omne scriptorum genus decucurristi, nec fere vlla disciplina est, quam non attigeris: quod in iis libellis, quos eximia variae eruditionis fruge refertos emittis, abunde perspicere licet. de tuo igitur iudicio, quod plurimi facio, ex scriptis tuis quodammodo certus, quid alij sensuri sint, minus extimescam. Vale.

ROL. MAR. ROBERTO SALMONETO S. EPISTOLA XLVII.

Salmonetum laudat, quod historiam belli Britannici nostrā linguā scripserit.

QVOD historiam propediem editurus es, a te scriptam de rebus, quae in Britannia tua ab aliquot annis acciderunt, id maxime probo, nec dubito, quin illa nostrae aetatis hominibus grata admodum futura sit. rerum enim nostris temporibus gestarum originem, progressum, seriem denique omnem vere, et exacte cognoscere vehementer cupimus. praeterea quid mirabilius esse potest, et magis historiā dignum, quam videre Regem a suis in ordinem coactum, et carcere inclusum: florentissimum


page 175, image: s175

vero regnum, et omnibus copiis abundantissimum per intestinas discordias adeo deformatum, vt pristinae felicitatis, quae vicinos etiam inuidiā accendebat, vix vlla vestigia supersint? Nec vero improbo, quod sermone Gallico, qui tibi iam pro vernaculo est, opus tuum condidisti. non ignoro enim difficillimum esse, imo paene impossibile, hominum nomina, locorum, officiorum, quae capi non possunt, vt ait Plinius, ore Romano, ceteraque nostri aeui a Romanorum consuetudine tantopere abhorrentia pure et Latine exponere: maxime vero Anglica, propter linguae asperitatem, quae cum Latinae suauitate nullomodo conuenit. quod videre est in Buchanano, cuius sermo cum mere sit Latinus, tamen ob eiusmodi barbara nomina aliquantum est insuauior. Adde quod nostra lingua, quamuis non ita late pateat ac Latina, tamen ab omnibus fere in finitimis regionibus honestioribus viris intelligitur. Porro cum duo sint scribendarum historiarum genera, vnum, quo antiqua tractantur, alterum, quo noua conduntur: si vetera, et scripta aliis, vt inquit Plinius Iunior, aggrediaris, parata inquisitio, sed onerosa collatio: si intacta,


page 176, image: s176

et noua, graues offensae, leuis gratia. In vno genere ex Latinis T. Liuium exemplar optimi historici habemus, qui summā diligentiā, parique eloquentiā historiam populi Romani ab vrbe condita ad sua vsque tempora deduxit: in altero ex Graecis Thucydidem, qui bellum Peloponnesiacum ipsius aetate gestum pari libertate, ac iudicio, nec minore facundia exposuit. hunc imitatus es, et turbas quae patriam tuam, prius vere [gap: Greek words], etiamnum caedibus, rapinis, ceterisque belli malis vastant, ac depopulantur, stilo prosequutus. quo nomine non modo ab huiusce aeui hominibus, sed etiam a posteris magnam initurus es gratiam, qui incredibilem percepturi sunt voluptatem, tantorum motuum causas, et progressus legendo, omnemque ciuilis illius belli historiam ab homine indigena scriptam: cui pro fide satis est animi: praeterea iis in locis degis, vbi sine metu offensionum vere omnia, et libere scribere liceat. te enim nihil gratiae, aut odio daturum, sinceramque historiam nobis, et nullo mendacij fuco adumbratam traditurum certo scio: simulque omnem diligentiam adhibiturum, vt nihil nisi compertum afferas, certisque auctoribus


page 177, image: s177

probatum. quibus Historici dotibus cum praecipuam, nimirum iudicium, quo maxime polles, adiunxeris, opus tuum omni ex parte perfectum foredebes confidere. Quapropter ne dubita illud in lucem edere, quod cum argumento, quod omnino scriptione dignum est, tum ipsa scriptione omnibus numeris absoluta, nulli non est placiturum. Vale.

ROL. MARES. AEGIDIO MENAGIO SVO S. EPISTOLA XLVIII.

Menagio de Etymologico eius scribit.

QVOD ad vocum nostrarum origines cognoscendas Etymologicum conficis, id valde probo, operamque in linguā nostrā melius collocatam arbitror, quam si eandem in Latinā posuisses: cum illam alioqui tot antiqui, et noui vigiliis suis excoluerint. Et quamuis in tenui labor esse videatur, tamen non tenuis est gloria, quam Varro Romanorum doctissimus non neglexit. Stoici certe tam graues Philosophi, vnde verba essent ducta, teste Cicerone, studiose exquirebant. Ego vero


page 178, image: s178

sum tibi auctor, vt nullum verbum etiam antiquissimum, cuius originem inuestigare possis, omittas: vt hac occasione voces, quae alioquin erant periturae, in memoriam hominum reuoces, cum sint hodie, qui omni ope non solum iamdiu desuetas, sed etiam nudiustertius desitas exterminare, et abolere nitantur. quas si quis vsurpet, eum ingens flagitium admisisse clamitent. In quam sententiam, quid possit illos impellere, me plane ignorare confiteor: cum e contrario illae veluti fugitiuae omni modo retrahendae essent, nec sit desperandum, licet ex vsu recesserint, aliquando reuiuiscere posse, cum scribat Horatius,

Multa renascentur quae iam cecidźre, cadentque
Quae nunc sunt in honore vocabula.

Quod certe non aliud est, quam linguam vernaculam, quae omni ratione ditanda est, ad extremam inopiam redigere velle: cum ex altera parte ad cudenda verba noua non satis audaciae habeant. Sed vt ad te redeam, confido id, quod prae manibus habes opus, non librum sed thesaurum fore, in quo multa recondita, et quae nostras antiquitates valde illustrent, reperire erit. quas quidem scrutari, et intelligere malim, quam Graecas, aut Latinas, licet


page 179, image: s179

fortasse illustriores: vt item nostros annales quamuis sordide, et barbare scriptos legendo magis delector, quam Thucydidis, aut Liuij historias: quibus tamen nullum ornamenti, aut lenocinij genus deest: quia nostra magis, quam aliena nos iuuant. Sed id opus quantis tibi laboribus constabit! quot enim volumina in omni linguā sunt euoluenda? quas fere omnes edidicisse debet, ob illarum inter se commercium, quisquis ab id opus se accinxerit: quot vero deuoranda sunt fastidia, et exhauriendi labores in legendis scriptoribus citimae latinitatis, plerumque barbaris, in quibus multae sermonis nostri origines reperiuntur? Sed quamdiu premes illud opus? quod nunquam editurus es, si expectes donec omnibus partibus sit absolutum. eiusmodi est enim, vt ei semper aliquid adiici possit: nunc vero, vt se habet, iusti voluminis mensuram implere potest. Quare ne diuturniore expectatione torqueas eos, qui illius gustum aliquem ceperunt: sed quamprimum emitte, quod Gallis praecipue vtilissimum, et proinde acceptissimum futurum est. Vale.



page 180, image: s180

ROL. MAR. NICOLAO HEINSIO S. EPISTOLA XLIX.

De Antiquariis, et de Ciceronis, Athenaei, Lipsiique dialogis.

CVM tam amanter, et tam sedulo, ad eas quas ad te dederam, rescripseris: quod tamen ab amicis exigere non soleo in eiusmodi epistolis, quae de nullis negotiis agunt, sed pleraeque ad praesentes datae, et animi tantum causā sunt scriptae: ea humanitas fecit, vt denuo te compellarem, et tecum de argumento aliquo literario more meo fabularer: quando id tibi non iniucundum accidisse video. Praesens igitur epistola de Antiquariis erit: iis nimirum, qui nimis vetusto scribendi genere vtuntur. Quod vitium apud Romanos a doctis, et cordatis viris semper exagitatum fuit. Sallustium enim vulgo culpatum, tanquam antiqui Catonis verba multum furatum, et Tiberium ab Augusto reprehensum, vt exoletas interdum, et reconditas voces aucupantem videmus. Quapropter nunc huiusmodi homines reperiri magis miror, qui exoletorum verborum foetoribus, vt idem Augustus appellabat,


page 181, image: s181

scripta sua contaminent, et nimiā priscarum vocum affectatione oblinant: cum nitidi quique auctores, et maxime puri soli sint imitandi: quales sunt Cicero, et ij qui post illum vsque ad Traianum, saeculo nimirum cultiore, et, vt ita dicam, Latiniore scripserunt. Videre est igitur literatos viros, fere quo doctiores sunt, eo magis hoc morbo teneri. Hinc enim aliqui, vt Fabij verbis vtar, famam eruditionis affectant: vt quaedam soli scire videantur: quasi noto, ciuilique, et proprio sermone vti, cum vulgo, non sit sapere, aut quasi neminem velint ea quae dicant, intelligere: quod vt abunde consequantur, vt apud Agellium Fauorinus ait, nonne tacerent? certe lectores hisce verbis torquere volunt: ideoque illa tanquam [gap: Greek words] quaedam, et solis suis [gap: Greek words] cognita effutire gaudent: iis scilicet, qui Varonem, Festum, Nonium, et vetera glossaria semper in manibus habent: ex quibus eiusmodi voces tanquam aurum legunt. Ex quo inconsulto archaismi amore fit, vt Plautum Terentio anteferre non vereantur. Cui sententiae accedere non possum, siue aliarum virtutum, quibus longe superior est Terentius, siue etiam


page 182, image: s182

sermonis ipsius ratio habeatur, etsi enim apud veteres ea dote sit Plautus maxime commendatus, tamen ad Terentij elegantiam, et puritatem, vt nimium archaicus, mihi nequaquam accedere videtur: quem Tullius ipse vbique exprimit, et cui in quibusdam versibus lectum sermonem, come loqui, ac omnia dulcia dicere tribuit, quemque C. Caesar puri sermonis amatorem appellat. Sed hoc cum vestrā, et Germanorum veniā dictum sit, qui Plautum prae aliis praecipue in deliciis habetis. Idem Cicero, in libris de Oratore scribit, non vtendum esse iis verbis, quibus iam consuetudo non vtitur, nisi quando, ornandi causā, parce: quibus loco positis grandiorem orationem saepe videri dicit. Idem quoque sentit Quintilianus, nempe illa verba sanctiorem, et magis admirabilem facere orationem, quibus non quilibet fuerat vsurus, eoque ornamento acerrimi iudicij P. Virgilium vnice vsum. sed ait vtendum modo, nec ex vltimis tenebris repetenda. At isti nullum seruant modum; nec haec manu spargunt, sed toto, vt aiunt, sacco: et quae cum iudicio inserta orationem quasi quibusdam luminibus, et insignibus distinctura erant, eandem passim


page 183, image: s183

inspersa contaminant. Quo vitio laborantes nunc passim reperire est, frequentius vero apud Germanos, et, vt libere tecum agam, quandoquidem id pateris, apud vestros etiam Belgas. Inde fit, vt aliquando versus paulo duriusculos faciant: quibus verba obsoleta, et Accio, Pacuuioque vsurpata, tanquam pulcrum aliquod emblema admiscent, et vt fere

Carmina nulla probent, dulci quae tramite currunt,
Sed quae per salebras, altaque saxa cadunt.

Enimuero Italos contrario morbo laborantes, et diuerso genere vitiosos magis ferre possim, eos quidem, qui superiore saeculo nescio qua superstitione constricti, nullis nisi Ciceronianis verbis vt sustinebant. Id enim licet vitiosum, aliquanto tamen tolerabilius est, quam ipsa scribere, quae Modestus ipse, et Claranus vix intelligant, quaeque interprete egeant, imo Apolline. Iustum equidem Lipsium summe semper amaui, propter eximias ingenij, doctrinae, iudicij, morum etiam integritatis, quae in eo enituere, dotes, eiusque pari fere, ac antiquorum opera in honore habui. verum maceror, et doleo illum verba antiqua nimis frequenti in vsu habuisse: sed magis eidem deesse sermonem


page 184, image: s184

purum, et mere Latinum. certe phrasis, quae corpus eloquentiae facit, tota ab illo est, et in ea nullum quem sequeretur, auctorem habuit. quod vtique in lingua, quae intercidit, et iam in nullius populi est vsu, facere non licet. naturae quidem suae, et genio vir vt doctus, sic nonnihil audax in scribendo, indulsit: cui laxum, et fluxum scribendi genus cordi non esset, concisa vero, et adstricta magis essent ad gustum, quique fracta, et elumbia, qualem esse Ciceronis compositionem olim Brutus iudicauit, reiiceret, atque aspernaretur. Inde oratio eius crebrā parenthesi interrumpitur, et tota interrogatiunculis scatet. Sed quando de tanto viro incidit mentio, hoc etiam, licet extra rem, annotare non pigebit, in eius dialogis, quos satis multos scripsit, id alioqui non placere, quod res dialogis non satis conuenientes eo scripti genere tractauerit: quo quidem ea tantum quae sunt de scientiis, aut moribus, deque omnibus Philosophiae partibus, demum de rebus, quae facile memoriā contineri possunt, exponi solent. quod ex Platone, Cicerone, Luciano, et aliis apparet. Illi enim sermones personis affingunt de rebus, quas vt


page 185, image: s185

prius animo comprehensas, a vero non abhorret aliquem posse orationes subita expromere. Lipsius vero de Romanorum ritibus per dialogismos agit, quos vt explicet, variorum auctorum infinita loca accumulat, quae ad verbum referuntur. quī porro verisimile est, quemquam tantā esse memoriā, vt in ipsis scriptorum verbis recitandis nusquam vacillet, tot praesertim adductis testimoniis: quibus etiam alieno plane loco Criticen admiscet. quae omnia contra dialogorum morem esse quis non videt? Nec vero aliquis mihi Athenaeum, et Macrobium obiiciat, quorum dialogi ex variorum auctorum locis toti contexti sunt. [gap: Greek words] enim sunt, nec vllam verisimilis rationem habuerunt: maxime Athenaeus, qui Timocrati se recitare fingit sermones habitos in coena diuitis illius Laurentij, cui interfuit, de variis rebus, praecipue vero de eduliis: qui nihil aliud sunt quam infinita testimonia, ex variis scriptoribus, praesertim ex Comicis Poetis desumpta, saepe longissima. quae fictio plane absurda est, nempe tot loca dum recitantur, a quoquam memoriter posse retineri: vt etiam transeam, sermones in ista coena nullo adhibito iudicio, nec vllo ordine


page 186, image: s186

interseri, et mille alia [gap: Greek words], quae non libet hīc connumerare. Ista vero de oeconomia libri tantum dicta sunto, qui alias variae doctrinae, nec valde tritae vere penus est. Contra vero quam minimarum etiam rerum in dialogis religiosus obseruator sit Cicero, ex eo apparet, quod ab Attico in historia docto saepe exquirit, omniane in illis inter se conueniant, praecipue personarum, quas adhibet, aetates: quod Plato summi alias iudicij, quique decorum accurate seruat, non semper tenuit, vt in Parmenide, et Timaeo, quos Socrate antiquiores, cum illo colloquentes facit. Sed de dialogis, et de Lipsio satis: quem nisi magni facerem, in eo expendendo tantum operae, et verborum non insumpsissem. quae enim minime probamus, ea plene examinare non curamus. hoc tantum addam, Quintiliani iudicium de Seneca, huic fortasse non male accommodari posse: cuius vt vitutes multas, ita etiam vitia aliquot non absimilia commemorat, quem Lipsius in multis quidem expressit, at non in eo, quod priscis verbis abstinuit. minime enim antiquarium fuisse Senecam notatum est. Verum vt post tam longum diuerticulum in viam redeam,


page 187, image: s187

et epistolam satis bene longam, imo libellum verius, quam epistolam tandem claudam, in his te mihi assensurum esse non dubito, qui sermone tam puro, et nitido scribas. Contra vero sentientibus Eueni Parij versiculum accino:

[gap: Greek words] Vale.

ROL. MAR. HADRIANO VALESIO SVO S. EPISTOLA L.

Nos opera nostra censurae amici docti ante editionem committere oportere.

NVLLA in re plerique eorum qui hodie scribunt, mihi grauius videntur peccare, quam quod in poliendis, et retractandis quae edunt, operibus limam non satis acrem adhibent: aut vnum aliquem amicum, doctum virum, et grauem, vel etiam plures parare non curant, quorum iudicio in his corrigendis vtantur. quod quia facere negligunt, in aliquos errores incurrant necesse est. nihil enim est tam proprium hominis, quam falli: et viros alioqui doctissimos grauiter aliquando impegisse


page 188, image: s188

videmus. Seneca certe, at quantus vir! aliquot [gap: Greek words], et similia [gap: Greek words] admisisse notatur: vt cum Alexandrum Antigoni nepotem vocat, qui inter illius successores fuit. qui naeui tam egregij scriptoris opera hodie non deformarent, si amici alicuius docti operā in iis recognoscendis vsus esset. Id vero insuper habere minime debemus, non praesertim qui Latine scribimus: cum Cicero ipse, qui suā linguā scribebat, et eam, vt opinor, optime nouerat, nihil tamen Pomponio Attico, et Tirone liberto viris doctissimis inconsultis ederet. quorum alterum suorum scriptorum canonem vocat, alterius se ceras miniatulas timere dicit. Quid de Plinio Minore dicam? [gap: Greek words] certe, et nimiae diligentiae accusari potest. scripta enim sua amicis aliis, atque subinde aliis legebat, et sub incudem identidem reuocabat, nec sibi fere vnquam in iis satis faciebat. Recitatio quidem veterum, quam etiamnum vsurpant conuocatis pluribus amicis, ad emendationem aliquid conferebat. verum priuata recognitio apud vnum, aut alterum amicum multo plus habet vtilitatis: nempe vbi interfari licet, scriptum in manus sumere, idque attentius considerare. sed


page 189, image: s189

magis etiam profuerit amico tradere domum asportandum, quod per otium euoluat. illa autem recitatio mihi omnis ferme ad ostentationem composita videtur: ad quam laudatores illud [gap: Greek words] acclamaturi conuocantur potius, quam admonitores. sunt vero qui se ab amicis admoneri non patiuntur, et praue pudentes nescire malunt, quam discere. Ego quidem, vt de ne aliquid dicam, libenter in ea quae scribo amicorum censuram admitto: praecipue vero tuam, amicissime Valesi, quem propter doctrinam, et iudicium plurimi facio, non in rebus tantum, et vniuerso complexu orationis, sed etiam in sermone: qui quoniam nobis non est vernaculus, fit aliquando, vt in eo labamur. Contra vero sunt, qui sua scripta corrigi aequo animo ferunt, tamen non reperiunt, qui id operae in suis immensis libris, quales plerique nunc componuntur, recognoscendis ponere velint. cum enim auctores ipsi ea quae scribunt, ob prolixitatem aliquando non relegant, vix certe serio emendent, amicissimus, aut valde patientis stomachi sit oportet, qui ad haec non nauseet, et eiusmodi fastidia deuorare possit. Veteres, qui nulla opera nisi


page 190, image: s190

emendata, et exactis minimum distantia, vt loquitur Horatius, emittebant, amicos dumtaxat rogabant, vt minuta opuscula examinarent, vt puta carmen, dialogum, orationem, vel historiam non admodum longam. nostra vero vt plurimum vasta volumina, quoniam fere alios scriptores compilamus, legendi, et examinandi taedium quis subire velit? Sed in hanc querelam, quia saepe datur occasio, et in eo multum peccari video, frequenter relabor. quam finiam, si id prius addidero, me breuis alicuius scripti, modo probi, et exacte correcti auctorem esse malle, quam eiusmodi inemendatorum, in quibus

oblita modi millesima pagina surgit,
et crescit multa damnosi papyro.

Vale.



page 191, image: s191

ROLANDI MARESII EPISTOLARVM LIBER SECVNDVS. ROL. MAR. AEGIDIO MENAGIO SVO S. EPISTOLA I.

Rationem Menagio reddit, cur epistolas pergat scribere: deinde de epistolarum scriptoribus cum antiquis, tum nouis agit.

CVM alterum episto larum volumen scribere aggrederer, vti pollicitus eram, a quo iustius erat auspicari, quam a te, mi Menagi, qui mihi huiusce instituti auctor extitisti? Nam cum antea versibus tantum faciendis aliquando


page 192, image: s192

tempus fallerem, lectā forte vnā, aut alterā meā epistolā perpulisti, vt in eo scribendi genere otium meum oblectarem, et quid de ratione studiorum praesertim circa literas humaniores sentirem, ac iudicarem, scriptis ad amicos epistolis exponerem. Cuius consilij, fateor, me hucusque nequaquam poenitet. fauorabilius enim quam putarem, a doctis, cordatisque viris haec excepta esse video: credo, quod meae opiniones cum ipsorum iudiciis satis congruere visae sunt. quibus scriptis argumentorum varietas, et aliqua scriptis argumentorum varietas, et aliqua quae ex his ad studiosos redundare potest vtilitas, nonnullam etiam fortasse gratiam conciliauit. Et vero quid potius scribam?

--- Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum labyrinthi?

hoc est in Plautum emendationes, quem Critici dum toties refingunt, prorsus diffingunt, ita vt, si reuiuiscat, ipse vix se sit agniturus: aut in Festum, aut Nonium obseruationes, quarum iam nullus est finis, nec futurus est. In eos enim Grammaticos semper erit nouae coniecturae locus, cum in plerisque, quos afferunt, locis sententia sit imperfecta, ac proinde corrumpi facilis. quod non ideo dico, quod haec


page 193, image: s193

damnem, in quibus tanti viri tantopere desudarunt, modo id fiat modice, nec tam anxie, ac scrupulose: sed quod etiamsi tantum in Critica valerem, vt hisce tractandis sufficerem, tamen meo genio magis arrideat proprio marte quid componere, quam in aliorum operibus ingeniosum esse: simulque studiis fructuosius esse iudicem, si viri iudicio, et doctrinā praediti, quod tamen mihi non arrogo, sententiam suam de literis, de scriptoribus, de methodo studendi scriptis prodant, quam si tot obseruationibus, et correctionibus praesertim in auctores toties emendatos operam impendant. Igitur epistolas pergo scrire, eo quod hocce scripti genus accommodatum mihi videatur ad id quod suscepi scribendi argumentum: in quo scilicet praefatione non opus est; incipias vbi velis, vbi velis desinas. Adde quod ipsae ad quas scribitur, personae scribendi argumentum plerumque subministrant. Quanquam non nescius sum nostras, et similes nostris epistolas minimum epistolarum nomen mereri, quae nimirum careant veris affectibus, nec vitam ipsam hominis repraesentent: quales sunt Senecae, et Platonis pleraeque, quae verius sunt libelli, quam epistolae dicendae:


page 194, image: s194

et quae Phalaridis, ac Bruti nomine circumferuntur, nihil aliud sunt, quam declamatiunculae. Epistolae vero, vt suum eis nomen conueniat, mores, fortunam, affectus, publicum simul et priuatum statum exhibere debent: cuiusmodi sunt Ciceronis, et Plinij, qui tamen saepiuscule lusit, quod ego semper facio, in argumentis quaesitis, et arcessitis. Sed de Ciceronis epistolari stilo silere melius puto, vt ait Sidonius. Dicam tamen breuiter illum in epistolis licet, vt videtur, non magnā adhibitā curā scriptis sui similem semper existere, hoc est, eloquentissimum: quarum quae ad familiares inscribuntur, mihi magis cultae, et elaboratae, si tamen in iis aliquantum elaborauit, videntur: nihilominus quae ad Atticum sunt scriptae magis me capiunt cum ob prudentiam politicam, quae in illis vbique spirat, tum quod statum Reip. qualis tum erat, describunt; ita vt, quemadmodum ait Corn. Nepos, qui eas legat, non multum illorum temporum historiam desideret. In Symmachi epistoli, quae fere breues sunt, et publicas res attingunt, haud scio quam idem Sidonius rotunditatem repererit: delectant tamen ob crebras, argutas, et concisas sententias, quod fortasse


page 195, image: s195

rotunditatem appellat; compositio vero minime rotunda esse videtur, et eius sermo, qualis illo saeculo erat, multum a germana ac pura latinitate desciscit, ac degenerat. Ipse Sidonius quanquam scabri, et molesti sermonis affectator, ob multae quae epistolis inserit suorum temporum acta nusquam alibi inuenienda, satis in pretio est. Quantumuis enim barbari scriptores (quod non de eo intelligi velim, non minus doctrina, et virtute quam dignitate, et genere claro) quorum libri viuentibus ipsis propter verborum squalorem, vel quod aliud vitium fortasse negligebantur, si historiam suorum temporum scripserint, vel quid historicum suis scriptis admiscuerint, postea tamen recipiuntur. Historia enim quoquomodo scripta delectat, et licet insulse scriptam, tamen quoniam notitiam temporum habere desideramus, et nos quidquam quod vsquam gestum sit, latere dolemus, ambabus vlnis amplectimur. Sed vt ad nouos veniam, inter illos Politianus mihi valde politus, et elegans videtur. At Erasmi quanquam fere extemporaliter, et ab occupatissimo scriptae epistolae mihi supra modum placent. Praeter eruditionem enim, eloquentiam,


page 196, image: s196

et tam in literis, quam in quibusuis aliis rebus prudentiam, quam continent, Lutheranae etiam sectae initiae, aliasque res tradunt: quas nescio cur auctor secundum temporis ordinem, qui in literis edendis omnino necessarius est, non digesserit: sed eius rei causas se habuisse dicit. Iosephi etiam Scaligeri epistolae iucundissimae sunt, cum ob elegantiam, tum quod ad viros literatos pleraeque, et de literis, aut re literaria scriptae sunt. Quod ad I. Lipsij epistolas attinet, eae mihi cum Plinianis venustate quodammodo certaturae videntur, nisi mala, cuius auctor esse ambiit, latinitas, vt pleraque eius scripta, ita etiam eas corrumperet, et infuscaret: tantum acuminis, et argutiarum, tantum doctrinae, tantum moralium documentorum iis passim aspersum est. Hīc quosdam, qui se Ciceronianos fortasse immerito et haberi, et dici voluerunt, non attingo, quorum epistolae subputidae mihi videntur, eo quod nihil fere praeter inanem verbotum sonum habent, sententias vero frigidas, pauca, historica aut ethica, sed de priuatis tantum rebus agunt, et ad conciliandam eorum, ad quos mittuntur, aut conseruandam beneuolentiam fere scriptae sunt.


page 197, image: s197

Nam si aliquid historicum, et memoria dignum epistolis non insit, aliquid saltem argutum, quod lectorem alliciat, aut eruditum, et quod [gap: Greek words] habeat, vt inter manus versentur, aut morale, aut politicum iis inesse debet. Inter eos Muretum non numero, cuius epistolae elegantissimae sunt, et vere Ciceronianae. Sed de omnium praesertim recentiorum epistolis commemorare non libet. Vanus enim, insuper et infinitus labor esset. Itaque vt tandem ad meas epistolas redeam, hoc scribendi genus mihi maxime aptum visum est, vt dixi, quo animi mei de literis, et studiorum ratione sensa, et iudicia aperirem. Quas tu istius consilij inprimis auctor, maxime tueri debes, sicubi fortasse liberior quibusdam visus fuero. Quanquam quis hac libertate offendi potest? cum de nemine viuo iudicem, et in eos solummodo id iuris mihi sumpserim,

Quorum Flaminia tegitur cinis, atque Latina.

quod modo modeste, et sine obtrectatione fiat, apud eruditos, et moderatos viros semper licuit. Vale.



page 198, image: s198

ROL. MAR. NICOLAO HEINSIOS. EPISTOLA II.

Petit vt libellum suum Suecorum Reginae tradat: deinde vt quid ipse, quid alij de eo sentiant, libere rescribat.

CVM epistolas meas, quas celebre Heinsij nomen insertum non parum illustrat, tibi mittere cuperem, nec qui libellum in regione tam procul a nobis dissita agenti deferret, facile reperire possem; commodum accidit, vt Menagius noster Balzacij librum illustrissimae Reginae nuncupatum ad te mitteret. Eum igitur rogaui, vt eāde operā meum quoque libellum ad te deferri curaret. Quem vt aequo animo, qualiscunque est, accipias precor. Huic etiam, quae mea temeritas est, exemplar Reginae offerendum adiunxi, si tibi tanti videbitur. Quod equidem non tam sponte, quam amicorum impulsu feci. Nihil enim minus cogitabam, quam eiusmodi apinas, tricasque Principi tam excellenti, tamque eruditae mittere: nec satis conueniens, imo paene improbum videbatur, libellum in quo philologa tantum quaedam tractantur,


page 199, image: s199

dare primum Reginae; (quanquam Pollucem Commodo Imperatori de vocabulorum significatione, philologiae infima parte librum etiam inscripsisse noueram) deinde non leuiter literis tinctae, sed vltra etiam communem priuatorum modum doctae, lingusque paene omnibus, et artibus imbutae. Verum cum animo perpenderem, quae fama ad nos tulit de tam effuso tantae Heroinae in literas amore, et tam propenso in literatos fauore, qui etiam luculenter patet ex tuis, et Salmasij epistolis huc allatis, minus vertitus sum rem licet paene nauci illi offerre. De qua eadem quoque fama talia vbique sparsit praeconia, vt cum sit adhuc puella, senibus tamen prudentiā non inferior esse; cum sit regni administratione districta, literatis tamen in otio desidentibus, doctrinā par esse; cum sit femina, viris tamen ipsis venandi, et corporis exercitandi studio non multum concedere existimetur. Quocirca aptissime in numismate sub Palladis effigie expressa mihi videtur, vtpote prudentiā, literis, nec minus armorum tractatione conspicua: in quod numisma hoc distichum scripsi.

Sol Christina sub axe micat nouus, altera Pallas:
Nempe bonas artes, nec minus arma colit.



page 200, image: s200

Verum quae in eius commendationem dici possent, epistolaris angustia non capit, et panegyricum Pliniano etiam ampliorem disiderant. Igitur de illa hacte nus, si prius testatus fuero, me tam sublimi maiestati summississimam venerationem ex intimo affectu exhibere, non magis ob supremum apicem, quo Regina inter homines effulget, quam propter virtutes vere regias, quae in ea agnoscuntur, quaeque in Regibus, nedum in Reginis non passim reperiuntur. Nunc cum tua bona venia pergam, et insuper petam, vt tertium exemplar, quod hīc habes, Vossio reddere ne graueris: qui quamuis mihi vultu minime notus sit, tamen patris sui tot scriptis illustris, et suo nomine notissimus est: cui etiam innotescere cupio. Cum libro igitur obsequium quoque meum illi deferas precor. Verum vnum te, optime Heinsi, etiam atque etiam rogo, vt doctorum, si qui istic, aut in patria tua in hunc librum inciderint, iudicia fideliter mihi renunties: praecipue autem a simplicitate tua peto, vt quod de eo aliis dicturus es, mihi dicas, quod ad quemdam amicum scripsit Plinius, et quid deeo sentias, vere, et ex animo mihi perscribas; qui optime iudicare de scriptis potes, modo


page 201, image: s201

sincere agere velis, neque morem nunc vbique inter scriptores receptum imitari, qui sibi inuicem adulantur, et non aliter quam muli mutuum scabunt, exemplo fratrum, de quibus sic Horatius scribit.

Frater erat Romae Consulti Rhetor, vt alter
Alterius serm one meros audiret honores,
Gracchus vt hic illi foret, hiuc vt Mucius ille.

Quod dum considero, miror quī fiat, vt nobis ad istum modum illudi sinamus, imo in id mutuas operas praebeamus. Sed nimirum illud est, veritas odium parit, et aures nostras mordaci vero radi non sustinemus. quod qui non feret, illi profecto iuxta Catonis dictum acerbis inimicus potius est optandus, quam dulcis, et assentator amicus, vt saltem aliquando verum audiat, et eorum quae deliquerit, libere admoneatur. In epistolis quidem, quae lucem aspecturae sunt, verum aliquando excedere, et aliquid in gratiam scribere licet. Sed apud vere amicum, quoniam sancta res est amicitia, cuius adulatio pestis est, ac venenum, nihil ad alterius sensum, ac voluntatem, omnia ad veritatem, cum priuatim scribimus, loqui decet. In quod tamen vitium nimiae laudationis, ex nimia humanitate, et in amicos benignitate se lapsum Lipsius fatetur.


page 202, image: s202

Quid vero de I. Aurato dicam, versificatore, quam Poeta, meliore? Ille mihi ex publico conductus videtur, vt sua aetate quotquot prodirent opera, qualiacunque essent, versibus praefixis commendaret, Ceterum plerumque contingit, vt talia [gap: Greek words] vltro deferantur, nihilominus tamen etiam aliquando exiguntur, nec tantum carmina, sed etiam praefationes laudatoriae ab amicis emendicantur. Quae praepostera ambitio tantum abest, vt fauorem scriptoribus conciliet, etiam inuidiam plerumque concitat. Non enim ex amicorum laudationibus, sicut nec ex obtrectatorum vituperationibus a rectis iudicibus scriptores aestimantur: quales tamen vix, dum in viuis agimus, sperare possumus. Propterea quod amici immodice fauent, ceteri fere inuident: suum vero cuique decus posteritas rependit, quae sine gratia, et odio iudicare solet. Quapropter, Heinsi doctissime, mihi pergratum feceris, simulque veri amici officio defungźris, si de meis epistolis sententiam tuam, sine strophis, ac fuco, more maiorum apud me expromas. Laudes enim tuae fortasse me inaniter tumentem, libera vero admonitio doctiorem reddere poterit. Vale.



page 203, image: s203

ROL. MAR. FRANC. BARBERINO, S. R. E. CARDINALI EMINENTISS. S. EPISTOLA III.

Eminentissimum Cardinalem Barberimum eo nomine laudat, quod non tantum sit literatus, sed etiam literatis faueat.

VERITVS fuissem, Cardinalis non magis ordinis dignitate, quam virtutum splendore inter homines eminens, te scripto adire, tuaeque amplitudini hoc quidquid est libelli offerre, nī Gabriel Naudaeus nostras, qui, vt te prope adiit, ita intime nouit, tuam humanitatem praedicando mihi animum addidisset. Quam etsi inter tot, tantasque tuas virtutes summam esse accepissem, tamen erga literatos praesertim viros tam propensam esse nesciebam. Is enim mihi retulit, et antea sub Patruo tuo Pontifice Maximo, cum quantum velles, posses quoque, te eximium eruditorum patronum fuisse, et nunc etiam eosdem omni beneficiorum genere demerendi nullam occasionem praetermittere. Quod in Luca Holstenio, Leone Allatio, aliisque doctrinā praestantibus viris, qui in


page 204, image: s204

tuo comitatu degunt, abunde testaris. Ego igitur quamuis in eo numero nequaquam censeri dignus, sed tantum Musarum affectu, tamen hac tam egregia comitate confisus, non dubitaui hasce leuis quidem operae epistolas, et doctrinae inopes ad te mittere. Licet autem, vt Plinij verbis Titum Imperatorem alloquentis vtar, faciem perfricuerim, tamen non profeci: quando aliā viā occurris ingens, et longius etiam submoues ingenij fascibus. Non enim tantum literatos foues, sed etiam ipse es literatus, variaque, et multiplici doctrina praeditus: nec inter grauissimas, quibus distringeris occupationes, cessas Musis operam dare. Praeclara res profecto, nec principibus viris hodie admodum vsitata: quibus plerumque ad nominis commendationem sufficit, si literas, quas ipsi non attingunt, amare, et prouehere, literatosque beneuolentiā prosequi videantur. Apud nos Franciscus Rex, qui Musas ex Graecia exulantes in suam Galliam deduxit, ob id parens literarum dictus, eas primoribus solum labris attigerat. Ille tamen tam effusus in literas, literatosque fauor eum in tantum orbi commendauit, vt etiam nunc in ore omnium sit, eiusque laus pluribus


page 205, image: s205

saeculis duratura videatur. Tanti est ad famam consequendam momenti, homines doctos, qui gloriae sunt praecones, amare, Musasque in honore habere; quae etiam minus dignos laude viros, quia suis alumnis faueant, nedum dignissimos vetant mori, vt ait Horatius. Quod si Magnates non solum caeco quodam amore: literatos colant, sed etiam ipsi literas nouerint, longe maximam apud posteros commendationem merentur; et vt ipsi studia multum exornant, ita inuicem ab eis summopere exornantur. Istiusmodi quidem virorum exempla apud antiquos passim occurrunt: apud quos ipsi etiam Reges, et Imperatores doctos non tantum amare, sed etiam literas scire sibi pulcrum, et gloriosum ducebant. Testis Augustus, qui ipse non vulgariter doctus, doctos in pretio habuit, et Virgilium, ac Horatium Poetas dilexit, et locupletauit, aliique innumerabiles. Nostro quidem saeculo id rarius est. Sed tamen non defuerunt nobis studiosorum Maecenates, ipsi studiis apprime exculti. Ac ne longius abeam, Patruus ille tuus, vt dignitate, it aet doctrinā summus, nonne vtrumque egregie praestitit, eximius eruditorum fautor, et idem tantum in literis


page 206, image: s206

prouectus, vt inter excellentes Latinos Poetas numerari meruerit? quod etiam studij genus inter sacras occupationes, et grauia Pontificatus negotia aliquando admisit, eorum interualla otio literario eleganter dispungens. Sed et te praecipue, Cardinalis amplissime, eo in numero recensere conuenit: qui domesticum exemplum imitatus, et tam grauem auctorem sequens, doctos viros habes in contubernio, quibuscum de studiis sermones miscere consueuisti: ipse interim apud te, quantum sinunt negotia, totus literis vacans: et bibliothecam quamplurimis, rarissimisque libris locupletem possides. Quod magnificentiae genus quibusuis aliis sumptibus merito praetulerim. Cum tu igitur, Cardinalis eminentissime, talis, tantusque sis, fortasse non omnino imprudentiae arguar, quod, dum tibi libellum offero, simul hanc epistolam ad te scribere ausus sim. Etenim, ne quid dissimulem, inter eos quibus epistolas scripsi, nomen tam magnum, tamque illustre reperiri, non parum honorificum mihi fore sum arbitratus: et quod post Horatij sermones lectos, Augustus ab eo praetermissum esse per epistolam questus est, id ego Horatio multo


page 207, image: s207

inferior, apud te tanta dignitate virum, non lacessitus facere non erubui. Hanc itaque audaciam tibi imputabis, et in nostra culpa tibi ignosces, qui tam obuia humanitate, a colloquio tuo, ne per epistolas quidem quemquam repellis. Vale.

ROL. MAR. ANTONIO HALAEO REGIO ELOQVENTIAE Cadomi Professori S. EPISTOLA IV.

De Ciceronianis agit: simul data occasione de coactis in poesi argumentis: quae improbat.

QVIBVS literis pro epistolarum mearum libello ad te misso mihi gratias agis, eae me, vt verum fatear, prorsus pudore suffundunt. Tantum enim in illis mihi tribuis, quantum nec agnosco, nec postulo. Scilicet me Latini sermonis vim omnem peruidisse, et illius lepores, ac veneres assecutum esse: nec tantum pure, et Latine loquendi, sed etiam recte, et cum iudicio scribendi facultatem mihi concedis. Quod paucis epistolarum scriptoribus, etiam praestantioribus contigisse dicis, cum plerique verhorum tantum elegantiam aucupari videantur, de sententiis non valde anxij:


page 208, image: s208

quanquam et admodum paucos reperiri, quibus hac ipsa in re cor sapiat, et germana latinitas, qualis est magni eloquentiae magistri, magis arrideat, quam praua, et affectata, qualis est Barclaei, et Lipsij. Quae ego omnia si agnoscam, plane desipere videar, vtpote mihi ipsi non satis notus, et ignarus, quam sit mihi curta supellex. Non diffitebor equidem, me semper in eo contendisse, vt Ciceronis [gap: Greek words] quoad possem, exprimerem: quanquam nec illius tantum, sed ex Liuij ad filium praecepto, quicunque esset ei simillimus, quique castigate, et Latine scriberet. Verum id si me assecutum esse glorier, plane impudens sim. Quod vero post P. Bunellum hominem Gallum, me effecturum esse dicis, vt Italiae Galliae suos Bembos, Sadoletos, et Manutios non inuideat, id quidem a te sincere, et ex animo dici vix adduci possum, vt credam. Nam quantum ad hosce Italos attinet, nota est omnibus illorum in literis praestantia, et in Latina oratione elegantia: in quibus me illis multum concedere libenter agnosco. Quanquam Bunelli, et Manutij epistolae, licet prima specie Ciceronianae, vt libere loquar, mihi non vsquequaque placent. Nam illorum


page 209, image: s209

sermo nimis laxus est et redundans: at pressus, vt Plinio placet, epistolis maxime conuenit. Tum epistolas plerumque ad familiares dandas, magno conatu conscribunt, nec secus verbis adornant, ac si non essent epistolae, quae accurate quidem, at sine molestia scribi debent, sed orationes de rebus grauissimis copositae. Manutio vero non possum quin succenseam, cum in quadam ad Saulium epistola lego praedicantem, se multum Bunello debere, quod cum Politianis, et Erasmis nescio quibus misere errantem, in recte scribendi viam primus induxisset. Nam cum eiusmodi viris errare malim, quam cum Bunello sapere: quorum epistolas non adeo fortasse verbis, at rebus certe Ciceronianas longe pluris facio, quam Bunellianas, aut Manutianas, rerum plerumque inopes, verbis canoras. Sed de illis satis: quos doctos quidem viros agnosco, et pure loquentes (quanquam ne hoc quidem Lipsius plerisque illis Italis plane concedit.) sed meo iudicio nimium superstitiose Ciceroni addictos, vt qui nusquam ab eo recedere, et nullum verbum nisi ei vsitatum vsurpare audeant. quod idem de Longolio sentio, docto quidem viro et eloquente, sed qui, si quis alius, hoc morbo


page 210, image: s210

maxime laborauit. In quo iudicio fortasse errare possum: sed haec mea sententia est, quam refelli non aegre feram: quanquam in eadem fuit Erasmus, de quo libellum conscripsit, et alij docti viri. Ad te vero, vir erudite, iam tempus est vt veniam, (quoniam de me, et de Ciceronianis satis iam dictum est) quo tester me tuam in scribendis versibus facilitatem imo potius granditatem, (nam in plerisque assurgis) magni aestimare. Quod quidem non nunc primum cognoui: antea enim omnino absoluta, et castigata tua carmina legeram. Sed te tantum Poetam euasisse iam minus miror, cum tum primum, vt existimo, adolescens ea scripseris, quae ad me nuper misisti, ante annos triginta composita, Deus bone, quam tersa, et elaborata! Non possum vero facere, quin admirer inuentionis tuae acumen, in eiusmodi argumentis, quale est quod ad me misisti, quae in vestratibus illis Poetarum certaminibus praescribuntur: in quibus certus versuum numerus, et aliqua historia, aut fabula semper eodem modo accommodanda exigitur. Videram etiam antea Arionis siue fabulam, siue historiam a te egregio carmine expressam, et eidem sacro argumento adaptatam.


page 211, image: s211

In his plane, vt dixi, mirandum est, quam nihil coactum appareat, sed omnia fluere videantur, ac si libera, et soluta essent, nec ex praescripto, et certa regula carmen componeretur. Haec, quales etiam sunt versus [gap: Greek words], Echoļci, [gap: Greek words], haec inquam omnia Martialis difficiles nugas vocat; stultum vero laborem ineptiarum esse ait. Et inepti quidem ac barbari fuerunt, qui eiusmodi Poetis argumenta proposuerunt: sed minime inepti sunt, qui, cum opus est, rem licet ineptam minime inepte tractare norunt. Posteriorum saeculorum hoc inuentum fuit: qui cum ad illam antiquorum in versibus maiestatem aspirare non possent, ad eiusmodi ineptias desciuerunt. Quanquam iam tum Martialis tempore tales ingeniorum lusus, apud quosdam in vsu erant, quos ille emunctae naris, et recti iudicij Poeta merito irridet, atque exagitat, et vt illepidos ad imperitorum circulos ablegat. Insulsis enim, et e plebe hominibus maxime congruit talibus rebus capi, quae prima specie ingenij aliquid ostentant, cum reuera nihil sint aliud nisi merae quisquiliae: recta vero, et minime vulgaria ingenia istiusmodi compedes detrectant,


page 212, image: s212

et libere ingredi amant. Idem enim Martialis apposite,

Quid si per graciles vias Petauri
Inuitum iubeas subire Ladam?

Simmias etiam quidam Rhodius in eiusmodi nugis antea luserat, ad oui, fistulae, et aliarum rerum figuram versus concinnando. Sed saeculo demum barbaro, postquam vera poesis prorsus ert abolita, in hisce illius imitamentis, seu potius dehonestamentis multum est desudatum. Inde versus condi coepere, quos Leoninos dixerunt, similiter desinentes, aut in medio, et fine in eundem cadentes sonum: vnde vernacula poesis, quae apud omnes Europae gentes hodie viget, originem duxit. Tu vero, vir doctissime, non circa haec occuparis, vt apud indoctum vulgus ingeniosi famam assequaris: sed quoniam haec est lex certaminis, illi te accommodas, ostendisque magna ingenia nihil non efficere posse, eumque, qui in antiquis Poetis contritus est, et ad eorum imitationem se composuit, etiam circa haec minuta versari, et in hisce coactioribus argumentis, si quando necessitas incidat, posse ludere. Vale.



page 213, image: s213

ROL. MAR. IOANNI FRANCISCO SARACENO S. EPISTOLA V.

De vitarum scriptoribus agit, quales esse debeant: ad quod scribendi genus Saracenum hortatur.

QVOD Regiae prosapiae Principi praestas obsequium, vir amoeni, et elegantis ingenij Saracene, vereor, ne studia tua interrumpat, et dum nos amici priuatim tibi auctam dignitatem gratulamur, eodem tempore literarum vicem cum omnibus dolere cogamur. Vix enim tibi a negotiis tantum otij sperare poteris, vt aliquot Principum vitas, quas scribere exorsus eras, ad exitum perducere liceat. Historiam quidem siue suae aetatis, siue ex antiquis repetitam temporibus scribere, viro prudenti simul, et eloquenti, qualis es, maxime conuenit. At id in discursatione, et tumultu aulico, quis etiamsi acri sit ingenio, et summā vigilantiā, attentare audeat? Verum breuem aliquam historiam, qualis est Sallustij Catilina, et Iugurtha, quale etiam est de Dunkerkana


page 214, image: s214

obsidione, quod nuper publicasti opusculum, vir industrius etiam in aula agens potest scribere: vitas quoque magnorum virorum, et bello praecipue illustrium componere: quae publicas quidem res, et bella ab iis gesta, sed in transcursu tantum attingere debent, (ea enim omnia annalibus, et historis luculenter exponenda seruare oportet) vberius vero exequi, qualis fuerit interior, et familiaris vita, qualis forma, cultus, mores. In quibus ne minima quidem omittenda esse monet grauis auctor Plutarchus: quoniam ex iis quae domi, et inter suos gesserint, saepe magnorum Imperatorum melius mores deprehenduntur, (qui praecipuus esse debet [gap: Greek words] scopus) quam ex illis quae in publico, et in magna luce egerint: in quibus dissimulare naturam suam, et animi habitum occultare amant. Idem tamen Plutarchus a proposito saepe digreditur, et in aliqua re ex Physicis desumpta, aut morali documento tractando exspatiatur, similitudines quoque, et graues ex antiquis scriporibus [gap: Greek words] contra morem historicorum interserit: sed tanta cum iucunditate, tantaque vtilitate, vt quantumuis properans lector, et historiae cupidus


page 215, image: s215

hisce sibi moram iniici non moleste ferat. Suetonius quidem omnibus numeris absoluti vitarum scriptoris exemplar esse potest. Vt enim omittam quod emendatissimus est, et elegantissimus, quodque ordine egregio singula exponit, summatim tantum bella, et cetera palam gesta attingit, ac tribus verbis de I. Caesaris bellis omnibus agit: quae vero ad vitam priuatam, quae ad studia, quae ad mores pertinent, ea plenius exequitur. Habemus etiam egregium de vita excellentium Imperatorum libellum, quem vt aliūs esse credam, quam Corn. Nepotis, animum inducere non possum: quippe cetera congruunt, sed praecipue inscriptio ad Atticum, et tersum valde, et elegans scribendi genus, quod non alij saeculo conuenit, quam, vt ita dicam, puro puto Latino, quale fuit Nepotis. Sed is contractius scripsit, resque summorum Ducum magnas, et illustres breuiore spatio inclusit: vberius vero, et elegantius, vt mihi videtur, vitam Pomponij Attici amici sui prosequutus est: qui quamuis a magistratibus abstinuerit, in priuata tamen sorte maximis Imperatoribus propter summam animi moderationem, prudentiam, aliasque virtutes mihi non inferior


page 216, image: s216

videtur. Ad eam autem formam non te, mi Saracene, voco, praesertim cum paucorum tantum vitas scribere aggressus sis. nec exigo, vt qui in eo se genere exercent, ita ieiuni sint. Id non fert hodierna consuetudo, quae a sicco, et contracto antiquorum scribendi more, qui tamen Atticus est, et vere sanus, longe abhorret, nec breuitati fauet, quam excellentissimi historici Sallustius, et Tacitus tantopere adamarunt. Nec rursus illos probo, qui vitae alicuius Ducis, quam scribendam susceperint, vniuersam rerum illius tempore gestarum, quibus ex parte tantum interfuerit, historiam admiscent, et obliti muneris sui, nec, quod quidam monuit inter scribendum frequenter esse faciendum, quem titulum operis sui esse velint, nec quid aggrediantur, satis memoriae infigunt: nec se non annalium, sed vitae alicuius scriptores tantum esse, cum animo suo reputant. Spero autem te in tuo opere id temperamenti seruare, vt nec nimia prolixitate fastidiosum, nec breuitate minus iucundum sit futurum. quod si per negotia licebit absoluere, non summum modo Principem, cui te addixisti, cuiusque in gratiam susceptum est, sed omnes etiam


page 217, image: s217

curiosos domesticae historiae Gallos demerebere. Vale.

ROL. MAR. CLAVDIO SARRAVIO SENATORI PARISIENSI S. EPISTOLA VI.

Longa instituitur comparatio inter Plautum, et Terentium, cui palma adiudicatur: tum breuiter Propertius, et Tibullus inter se comparantur.

VERBVM est, vt opinor, Iurisconsultorum, comparationes hominum inter se esse odiosas. Quod equidem de viuis verum esse confiteor: propterea quod per ambitum plerunque, nec sine gratia, aut odio fieri soleant. Verum inter aeuo functos, qui nobis sint nec beneficio, nec iniuria cogniti, non video quid institui comparationes vetet: cum nempe nulla subest causa, cur aut his fauere, aut illis obtrectare debeamus. Quapropter nemini verti vitio debet, si quis antiquos scriptores [gap: Greek words] inter se committat, et de illis iudicium ferat: cum grauis auctor Plutarchus rem longe audaciorem attentarit, omnis scilicet aeui illustrissimos domi, militiaeque viros


page 218, image: s218

Graecos, et Romanos inter se conferre, et de iis pronuntiare. Quod nunc facere mihi visum, et antea a multis agitatam inter duos, qui soli nobis supersunt, Comicos collationem retrectare. Quanquam, vt ab initio, quid sentiam, aperiam, haec mihi satis iniqua esse comparatio videtur, et Terentius longe omnibus numeris Plauto antecellere, et contra sentientibus Catullianum istud statim occlamare libet:

Tecum Lesbia nostra comparatur:
O saeclum insipiens, et in ficetum!

Inter quos virum tam politi, et limati iudicij reperiri I. Lipsium sane mirarer, nisi cuiuis manifestum esset, quid eum in suffragio dando corruperit. Mirum enim in modum archaismi morbo laborauit: quod omnia eius scripta exoletis, et reconditis vocibus inquinata verius quam exornata ostendunt. Quod profecto minus mirabitur, qui meminerit ex simili antiquitatis amore Hadrianum Caesarem Ciceroni Catonem, Virgilio Ennium, Sallustio Caelium: alios eidem Virgilio Lucretium, Horatio Lucillium praetulisse. Cum igitur Lipsius Plautum Poetam plane archaicum in manibus haberet, quod eo delectaretur, simul vt ex deprauatissimo emendationem


page 219, image: s219

redderet: inde ille vehemens in eum amor. Qui etiam morbus Varronem tenuit: cum tamen Ciceronis aeuo, quo sermo tam cultus erat, et nitidus, et rudis illa antiquitas defricata, viueret. Inde Plautum vbique in testimonium adducit, cuius etiam fabulas recensuit, raro Terentium, et priori in sermonibus palmam adiudicat. Quanquam non video, cur etiam hac in parte Terentio anteponi debeat, tam puro Latinitatis auctori, et tam eleganti, cuiusque ideo verbis frequenter vtitur Cicero. Plauto quidem sermonis Latini proprietatem inesse confiteor, et eo nomine, suo aeuo et paulo post maxime commendatum fuisse. Sed nunc prae Terentio, Cicerone, et aliis eius aetatis illius sermo adeo priscus videtur, addo etiam, ob deprauationem turbatus, vt eos quoque, qui illi plurimum fauent, eo in totum vti velle minime existimem. Terentium vero a Iulio Caesare puri sermonis amatorem dictum, qui etiamnum sequatur, eum omnino Latine, et eleganter scribere nemo infitias ibit. Sed Plauti aetati adscribamus, quod in quibusdam durior est, et nimis priscis verbis vtitur. necesse enim illi fuit eo sermone vti, quo tum


page 220, image: s220

Romae vtebantur: quinetiam in hoc eos inter se pares faciamus. Certe in aliis Comici dotibus, quae longe potiores sunt, in ethesin nempe, et in arte inueniendi argumenta, et disponendi quanto interuallo Plautum antecedit Terentius? [gap: Greek words] illi tribuit Varro summus alioqui Plauti fautor, quae vltimo adimit Criticorum acutissimus Horatius in his versibus,

--- aspice, Plautus
Quo pacto partes tutetur amantis Ephebi,
Vt patris attenti, lenonis vt insidiosi.

Haec enim sine dubio in illius vituperationem, tanquam minime personarum decorum seruantis, non in laudem sumenda sunt. At in hac parte mirus est omnino Terentius, cuius ideo omnes Comoediae moratae appellari debent: et graphice expressit eum a quo fere omnia sumpsit, Menandrum, de quo vere dixit Aristophanes Grammaticus,

[gap: Greek words]
[gap: Greek words]

Incredibili enim cum lepore, et iudicio ille Afer vitam hominum depinxit, et mores omnium personarum, cuiuscunque aetatis et sexus apte, et accurate descripsit. Nec abs re idem Horatius artem illi tribuit,


page 221, image: s221

quae in argumentorum, vt dixi, inuentione, et oeconomia consistit. Omnia enim apud eum ita inter se apta sunt, et connexa, vt nihil non optime cohaereat, et argumentum a principio ad finem summo cum artificio euoluatur, et explicetur, ita vt

Primo non medium, medio non discrepet imum.

Alter vero non admodum ingeniosus est in argumentis inueniendis, aut e Graecis Comicis desumendis: in disponendis vero [gap: Greek words], nec valde curat antiquorum regulas de vnico die, et vnico scenae loco obseruare,

Securus cadat, an recto stet fabula talo.

Sed praeter sermonem, cuius proprietatem illi concedunt, video quid illum tantopere apud quosdam etiamnum commendet: sales nimirum sunt, et ioci: in quibus tamen, tanquam id vnum sibi proposuisset, et eum esse Comici finem putasset, risum mouere, immodicus est, et nimius: et talibus plerumque vtitur, qui plebeculae magis quam eruditis viris placeant: eos ex quacunque re aucupans, et fere e verbis captans, quod dicacitatis genus saepe frigidum est: quae etiam frequenter nouat, et coniungit ridicule. Inde fit, vt in scurriles iocos, et obscaenos saepe delabatur, et in ea incurrat


page 222, image: s222

vitia, quae in Aristophane, cui similior est, quam Menandro, Plutarchus notauit. Contra Terentius hac in re optime sibi moderatur, festiuos iocos ex rebus, non ex verbis petitos hīc et illic tanquam condimentum admiscens, itaut vrbanus vbique appareat, et ingenio prorsus liberali, cum alter aliquantum seruili videatur. qui etiam vt doctrinam ostentet, crebras historias, et fabulas tangit. quod saepe obscuritatem parit, et cum fit frequentius, in vitio est. Sed vt rem absoluam, restat vt Lipsio, et aliquot e Germania antiquariis, qui cum toti in Plauto emendando essent, nimio illius studio flagrarunt, doctos viros opponam, Heinsium, qui Horatij iudicium de eo tuetur, et Andream Nauagerium. Francisci enim Asulani nomine praefixa vni Terentij Aldinae editioni elegantiam putatur esse scripta. Contra Volcatium autem Sedigitum ineptum illum Comicorum iudicem, quibus tam peruerse, et imperite sedes assignauit, vt etiam, si Deo placet, Atilium, quem Tullius durissimum scriptorem vocat, Terentio praeposuerit, Afranium egregium Togatarum auctorem statuo: cuius de eo vulgatus est iste versiculus.



page 223, image: s223

Terentio non similem dices quempiam:

Et inprimis Horatium, qui tam recte de Poetis Latinis iudicauit. Quibus etiam addere possum Donatum eximium Grammaticum, qui quaedam Terentij exponens, Haec Plautina sunt, inquit, cum in iisdem longa sit disputatio: sed mire a Terentio afferuntur ad eius exemplum, et, quod est plus, carent Plautinis nugis. Ceterum non haec eo scripsi, vt Plautum doctum, festiuum, et Latinae proprietatis seruantissimum Comicum a manibus hominum excutiam: sed quod Terentium tam venustum, tam absolutum Comoediarum scriptorem, per quem dulces Latini leporis facetias enituisse Paterculus scribit, et cuius fabulae, vt ait Cicero, propter elegantiam a Laelio scriptae putabantur, illi contumeliose postponi dolebam. Porro breuis quoque coronidis vice mihi visum est aliam inter praestantissimos Elegiae Latinae scriptores Tibullum, et Propertium comparationem adiicere. de quibus primum Quintiliani verba apponam, Elegia, inquit, Graecos prouocamus, cuius mihi tersus, atque elegans videtur auctor Tibullus: sunt qui Propertium malint. Durum mihi quidem est ab acris iudicij Critico discedere, qui Tibullum


page 224, image: s224

videtur praeferre. Sed tamen in iis me esse fateor, qui Propertium malint. Quamuis enim Tibullus mire sit iucundus, et elegans, Latinae etiam proprietatis amantior, quam alter, qui saepe Graecissat, et in carmine exactior, et rotundior: tamen Propertius illum eruditione, et ingenij suauitate videtur superare, blandus omnino, et lenis affectibus: in quibus etiam exprimendis nonnunquam, tanquam calidus amator, et amore deperditus, vehementior fuit. Haec autem ad tuum tribunal, Senator clarissime, diiudicanda defero, qui non tantum lites ciuiles, quas quotidie magna cum aequitate, et industriae laude terminas, iudicare potes, sed etiam de interioribus literis, et politioribus, ad quas tanquam ad amoenum a forensibus negotiis diuerticulum te identidem referre soles, optime sententiam ferre. quam si in hac controuersia tuleris, in eam me pedibus iturum, meamque, si opus sit, mutaturum polliceor. Vale.



page 225, image: s225

ROL. MAR. FREDERICO GRONOVIO S. EPISTOLA VII.

De duobus Critices generibus agit, nempe restituendorum auctorum, et studiorum methodi tradendae: In quorum priore Gronouium egregie versatum esse: posterius vero se tractare ait.

ALIQVOT sunt anni, vir doctissime, cum epistolam ad te scripsi, quam vt tibi curaret reddendam, clariss. Senatorem Cl. Sarrauium rogaueram: eam ad te non esse perlatam arbitror. qua enim es humanitate, aliquo saltem responso me, opinor, dignatus esses. Illi annexa erat emendationum in primum, et secundum T. Liuij librum scheda, quas eo ipso tempore, quo tuas sane mirandas legebam, non quidem ex manuscriptis libris, sed ex ingenio tantum, experiendi gratiā erueram. Eas autem, quae ad te ibant, iudicium tuum subiturae, ad te non peruenisse gaudeo. nunc enim me illarum pudet, pigetque, qui nunquam antea Criticum egeram. Ab eo tempore, vt ex libello meo cognosces, animi causā alij Criticae generi me dedi; quod si recte, et ab homine ingenio pariter, et doctrinā, sed


page 226, image: s226

praecipue iudicio praestanti tractetur, non minimas sane studiosis vtilitates afferre possit. Quas quidem dotes, quanquam in me non agnosco, tamen pro viribus conatus sum ego quoque hac in parte studiis iuuandis aliquid conferre. Criticum igitur ago non quidem manuscriptos codices excutiendo, ex iisque antiquos scriptores emendando: sed de ratione studiorum, circa literas praesertim humaniores scribendo: nempe quid in illis sequendum putem, tum quod ad auctorum lectionem, tum quod ad stilum attinet: quid de scriptoribus quibusdam antiquis, et nouis sentiam: denique cetera de genere hoc persequendo, qualia et hic libellus continet, aliique, quos eadem de re Deo fauente editurus sum, complectentur. Non dubium est autem, quin tu Criticae potissimam, et fructuosissimam partem susceperis, restituendorum scilicet, quoad eius fieri potest, integritati suae librorum. Quod munus, erudite Gronoui, praeclare sustines, vt ex Liuianae historiae emendatione meo iudicio optima, et absolutissima abunde patet; et recens ex Senecae editione, ad quem corrigendum tua etiam industria quod Mureto, Lipsio, aliisque tam multis viris doctis adderet,


page 227, image: s227

inuenit. Absque enim illa opera esset, quam a ducentis annis viri docti in bonis auctoribus instaurandis posuerunt, nunc omnino suspensis vestigiis per illos ambularemus: tot locis antea offendicula iter remorantia reperiebantur: et nisi medicas manus vulneribus, quae tam diuturna barbaries infliexerat, AEsculapij illi adhibuissent, vix nunc optimos scriptores tractandi nobis copia esset; tot vlceribus vndique scatebant. Optima igitur gratia illis debetur, quorum studio, et diligentiā consequimur, vt ferme inoffenso pede in antiquorum libris pergamus: quorum optimis quibusque suo nitori restutuendis vltima fere manus imposita est, tantum bonae operae illis insumptum est. Et quidem Grammaticorum semper officium fuit libros castigare, et mendas, quae illis tempore inoleuerant, tollere. Sic Homeri castigationes plures fuere: sed id leue erat, et minoris longe negotij priscis temporibus, quam nostris. tum enim sola fere librariorum ignorantia, aut incuria, qui tamen literati erant, mendas libris inurebat: posteaquam vero Gothica barbaries literas paene omnes internecioni dedisset, Bibliothecae magna ex parte clausiae, certe situ, et puluere oppletae fuerunt; in quibus quas


page 228, image: s228

strages caries, et blattae tineaeque ediderint, quiuis facile coniicere potest. Sed longe saeuiorem pestem intulit librariorum inscitia, qui diu non alij fere fuerunt, quam Monachi. illi enim tum paene soli literas colebant; quas sane mirum est, quomodo in tam profunda barbarie conseruare, et nobis quasi per manus tradere putuerint. Alterum vero illud Criticae genus quod tracto, nimirum de methodo, et via studendi, satis quidem multi sparsim et carptim attigerunt: sed, vt verum fatear, animo meo non satisfaciunt. Nam quod ad singulas disciplinas attinet, varij de iis tradendis sic egregie scripserunt. Cuius consilij quis non summam vtilitatem videt, in praeeundo viam scilicet, humanas, et ingenuas artes serio capessere volentibus? hoc nimirum est hominibus in vniuersum consulere, cum alij Critici singillatim tantum et per partes iuuent, nempe in hoc aut illo scriptore restituendo. Atque vtinam id argumentum suscipere Erasmo, Iosepho Scaligero, Lipsio, tantis viris in mentem venisset. Erasmus quidem ea de re pauca quaedam scripsit. Lipsius de institutione iuuentutis librum promiserat, quem aliis occupatus non composuit. At optarim profecto, vt hunc


page 229, image: s229

potius, quam alios aliquos scripsisset. Tu vero, vir erudite, si forte tot manu scriptis exemplaribus inspiciendis, et auctoribus emendandis defessus es, huic negotio manum admoue, quod non tanto labori tibi, sed fortasse non minori laudi, aut aliis vtilitati futurum est. Interim cum libello obsequium meum tibi defero: quorum vtrumque aequi, bonique consulas rogo. Vale.

ROL. MAR. NICOLAO TROIO S. EPISTOLA VIII.

De linguae Graecae cognitione, quam literato omnino necessariam affirmat, et de scribendo Graece agit.

LINGVAE Graecae cognitio quantas in literis habeat commoditates, imo potius quam sit necessaria, nemini mediocriter docto ignotum esse puto, nedum tibi, vir ornatissime, qui in studiis humanioribus, omnibusque adeo ingenuis artibus a teneris, vt Graeci dicunt, vnguiculis diligentissime versatus es. Quae enim scientia sine huius adminiculo plene, et absolute addisci potest, cum ipsarum etiam scientiarum,


page 230, image: s230

et eorum fere omnium, quibus illae constant, nomina Graeca sint, et praestantissimi artium auctores Graece scripserint? quos non suā linguā loquentes, sed tantum versos, quiam non tutum sit legere, docti sciunt, qui in quales, quamque pudendos errores incurrant, qui versionibus tantum nituntur, quotidie vident. Porro etiamsi aliqua versio possit esse tuta, et auctoris sui sensum plane assequi, tamen vix est, vt illius veneres omnes, et elegantias reddat; quibus semper in transferendo aliquid decedit, maxime si auctor multum ornamenti in opus suum contulerit. Poetae certe mihi nequaquam pari venustate, et elegantia reddi posse videntur, ac scripserunt. quod pariter de Oratoribus, et elegantioribus Historicis dicendum est, qui vt eleganter trasferantur, non minus doctos, et disertos, quam ipsi fuere, interpretes postulant. quod frustra speres. Nam qui tales sunt, ij profecto non aliorum operibus conuertendis, sed propriis condendis operam malunt impendere. De linguae vero Graecae necessitate non necesse est plura addere: cum haec mea sententia clare hoc argumento testata sit, quod profunda barbaries, et crassa ignorantia, quae tamdiu literas obsedit,


page 231, image: s231

magnam partem ex eius sermonis inscitia mihi manasse videatur; cum vibi Graeca in aliquo auctore occurrerent, appingi solebat, Graecum est, non legitur. Hīc vero mihi reputare subit, quo casu tantum in literas commodum a duobus saeculis inuectum sit. Nempe, vt damnum vnius lucrum est alterius, ex clade Graeciae, et excidio Byzantino linguae Graecae notitia per exules Graecos, qui patriae excidium effugerant, in Italiam primum, deinde in reliquam Europam illata est; et ipsa auctorum exemplaria importata, vt quos prius tantum conuersos habueramus, tum demum suā linguā loquentes videre liceret. Cum igitur manifesto pateat huius linguae vtilitas, dolendum est profecto, tam paucos nunc huic studio incumbere; quod etiam qui attingunt, id leuiter tantum, et perfunctorie faciunt; nunc adeo cum tot extent virorum doctorum in eam linguam commentarij, tot praecepta Grammatica, quae illius studiosos multum iuuare possunt, ac paene omnes scriptores Graeci, saltem praecipui, in Latinum sermonem translati sint: cum e contrario quo tempore istud studium renouatum est, viri literati, etiam magna ex parte hisce praesidiis destituti, tanto ardore


page 232, image: s232

id persequerentur. Sed haec querela non in Graeca tantum, sed etiam in Latina lingua locum habet, quam nunc, vt reliquas item bonas artes magno cum dedecore negligi videmus. Itaque haec missa faciamus, et in reliqua epistolae parte prauum meo iudicio morem, qui in scholis inoleuit, attingamus: scilicet, vt prius paene quam Grammaticam pueri didicerint, et Graece mediocriter intelligant, eā linguā scribere iubeantur. Absurdum autem mihi videtur, eo quemquam sermone scribere, quem non aliquatenus nouerit, in quo cum progressum aliquem fecerit, tum demum non valde laboriosa exercitatione ad scribendum se comparare poterit. Quanquam alias Graece scribere non admodum necesse esse arbitrer, et longe ea in re dissimilis sit ratio istius linguae, ac Latinae. Haec enim cum ab antiqua possessione non exciderit, vt Europae fere omni sit communis, si colloqui cum exteris, aut ad illos scribere velis, magnopere vtilis est: si vero quid scribas, et id toti orbi commune esse cupis, tum plane necessaria est. Graeca vero nunc ab ipsis Graecis, vt puto, vix intelligitur, quod vt consequantur, a magistris discenda est: a qua nimirum tantum fere ipsorum vernacula


page 233, image: s233

desciuit, quantum a Latina Italica. Igitur cum pueros gloriantes video, quod Graecas orationes componant, quorum plerique magistri non dico Demosthenem, aut Thucydidem, sed Isocratem, aut Lucianum scriptores magis apertos, et faciles vix interpretari possint, risum continere nequeo. Sed etiamsi magno studio, et longa exercitatione alicui contingat, vt Graeco sermone pure, et eleganter scribat, quae ex hoc labore ad ipsum gloria, ad alios vtilitas peruenire potest? Cum ipsi Graeci auctores nunc vix legantur, aut certe cum tanto fastidio legantur, et ipsius etiam Budaei in Graecis post Graecos doctissimi epistolae licet [gap: Greek words], nunc non sint in eruditorum manibus: tantum sufficiat in epistolis ad familiares inserere posse verbum aliquod Graecum, quod plus, quam Latinum elegantiae habeat, aut plus polleat. Nec vero probo Canusini more bilinguis scribere, (quod Casaubonus in quibuslibet scriptis nimium frequenter facit) tanquam magnum sit Latinis verbis Graeca miscere, et ea non [gap: Greek words], sed [gap: Greek words], vt aiunt, inspergere. Quod si Graece scribere oporteat, versiculos tantum componi velim, et epigrammata, quae quo breuiora


page 234, image: s234

sunt, eo sunt argutiora, et iucundiora: quorum vis omnis, et elegantia non in clausula arguta, et aculeata, vt apud Martialem, consistat, sed in natiuo quodam lepore, et gratia, quae ex more ipsorum Graecorum per totum epigramma diffundatur. Nec mihi etiam placeat ex Poetis Latinis carmina in Graecam linguam conuertere; cum semper receptum sit ex minus nota lingua in notiorem transferre. quod tamen fecit Iosephus Scaliger, quamuis optime, tamen satis inutiliter. Sed de his sententiam meam tam libere aperire fortasse veritus fuissem, nisi te mecum facere sensissem, qui legitimus earum rerum iudex esse potes, vt qui totā vitā Graecos auctores sedulo contriuisti, versus etiam Graecos scribis, quique ex Luciano tam amoeno et elegante scriptore aliquid in Latinum sermonem conuertisti. quod vtinam in publicam edere in animo tibi esset. a tam docto enim, tamque probi iudicij viro nihil non eximium, et ex omni parte absolutum expectare par est. Vale.



page 235, image: s235

ROL. MAR. HENRICO VALESIO SVO S. EPISTOLA IX.

Hac aetate plurimos scriptores doctos inueniri, paucos elegantes: cuius rei causas assignat.

Adubus saeculis post reductas tanquam ab exilio literas, scriptores docti in omni genere extiterunt innumerabiles. Sed non omnes profecto in scribendo iudicium adhibuisse, nec eloquentiam, quid eloquentiam? imo vero nec sermonis elegantiam cum doctrina coniunxisse, si verum amamus, fatebimur. Recte enim, et eleganter scribere nisi cum magno labore, et cum summa animi contentione non contingit. quas res cum ex istis plerique in scribendo non adhibeant, nihil mirum si libros non admodum egregios scribunt. Et certe quamuis in legendo, et in addiscendo praesertim difficiliores scientias non minimus labor sit, tamen in commentando, et scribendo longe maior mihi esse videtur. tum enim ingenio maxime contendimus, cum ex nobis aliquid producimus, et tanquam parturimus. Sed quis dicat eos


page 236, image: s236

animo valde contendere, qui de sermonis proprietate, et venustate non valde anxij, nec quid, aut quo ordine scribant, tantum infinitos auctorum locos vndique colligunt, quos nullo fere iudicio in libros congerunt. Ex veterum certe libris vix vllus nobis superest, in quo si minus eloquentia, at saltem sermonis nitor, et aliqua elegantia non insit. Nos vero fere negligenter, et sordide scribimus. quod ex eo manare credo, quod postquam aliquantum operae literis dedimus, et aliquos auctores verius deuorauimus, quam legimus, plane scribendi rudes alicui nos operi accingimus: cum ante diu nos exercuisse, et ex Fabij consilio vicissim nunc legere, nunc scribere deberemus. quod Cicero cum esset adolescens facere solebat, vt ipse refert in Bruto, quotidie et scribens, et legens, et commentans. Nec vero hīc me quisquam incuset, tanquam infelicitatis nostra, et superiora saecula damnantem. Non ignarus enim sum quamplurimos fuisse, et etiamnum esse, qui minimum antiquis scribendio gloriā concedant. Sed id volui tantum, longe maiorem esse numerum eorum qui nullo adhibito iudicio, ac ordine, et sermone inquinatissimo scribant. Porro haec mihi


page 237, image: s237

in mentem venerunt, nuper libros quorumdam inter recentiores [gap: Greek words] legenti, quos si nominem, eorum fortasse famae obtrectare videar. Illi mihi eruditissimi visi sunt, imo totius eruditionis, etiam reconditioris promptuarium, et eorum sane [gap: Greek words], variamque lectionem admiratus sum, vt qui nihil in omni paene scientia inexcussum reliquissent, scriptores quosuis, etiam ignobiles tractauissent, infinitos libros manuscriptos ad inuestigandam veram auctorum lectionem contruissent. Sed idem indignor, cum alium negligenter, et confuse, prauoque ordine, imo nullo scribere video; alium, quae magna pars est, aggerendae materiae intentum id solum curare, vt libri moles crescat, multa quae ad rem parum faciunt afferentem, itaut in eo memoriam suam, sed iudicij expertem ostentet. Eos equidem, de quibus innominatis ago, aliquantum scriptores vtiles esse iudico, omnino bonos vt appellem vix inducor, qui numeris omnibus non sint absoluti. Nam iis assentiri non possum, qui quemuis sordidum, et indigestum scriptorem, modo ex eo possis aliquid excerpere, inter bonos numerant: cum nullum tam malum librum esse, vt non aliqua ex parte


page 238, image: s238

prodesset, Plinius Maior dicere solitus sit. Quin vero in iis rebus quas superius attigi, mi Valesi, mecum facias, non ambigo. tua enim sententia ex libris clare patet. In iis siquidem quos scripsisti commentariis nihil [gap: Greek words], nihilque non necessarium affers, et vbique iudicium cum doctrina coniungis. Sed vtinam oculorum tuorum imbecillitas publico non inuideret lucubrationes, quas affectas habes. quanquam ne in ea quidem difficultate tibi dees, sed indefesso studio, quantum per anagnosten licet, literis vacas, continuoque in coeptis operibus aliquantum promoues: quae aliquando spes est ad calcem perductum iri. quod vt acceleres, sine tuo tamen incommodo, ego inter eruditos minimus te eorum nomine enixe rogo. Vale.

ROL. MAR. HADRIANO VALESIO SVO S. EPISTOLA X.

Vnam artem esse colendam vt in ea excellas: item vni literarum generi incumbendum.

NVNQVAM in ea fui sententia, mi Valesi, in qua quosdam esse video,


page 239, image: s239

qui liberos vixdum natos, nondum perspectā eorum naturā, et indole, alicui vitae generi destinant, studiisque ab eorum genio, ingenioque alienis se applicare cogunt. Vt enim ait Poeta satyricus:

Mille hominum species, et rerum discolorvsus,
Velle suum cuique est, nec voto viuitur vno.

Quapropter post perceptas vtcunque in scholis liberales disciplinas, cum adulti se suamque naturam aliqua ex parte nouisse coeperint, tum demum diuersis propositis studiis, et institutis, quod vitae genus eligant, consiliis eorum relinqui debet. quod enim tum libere, nec vlla vi, aut minis subacti elegerint, spes est postea ad id sese totis viribus, atque omni animi contentione applicaturos, modo in iis aliqui virtutis, et egregiae indolis igniculi subsint. nam verissime est dictum, nihil inuitā Mineruā fieri. Tantummodo monendi sunt, vt quam maturo iudicio professionem susceperint, eam postea animi inconstantia, et amore nouitatis ne deserant, sed vt quam nacti sunt spartam ornent, iuxta elegantissimum versiculum,

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat:

neve variis simul rebus, et artibus studeant, sed in vna, quod non parum est, excellere


page 240, image: s240

omnibus ingenij viribus contendant. quosdam enim videas, qui nihil non affectant, et studiis inter se diuersissimis se applicant, in quibus peraeque excellere non licet. vt enim iuxta Martialis dictum nusquam habitat, quisquis vbique habitat: ita qui per varias artes discurrit, in nulla eximius esse potest: et raro accidit, vt operaepretium faciat, qui plusquam vni deditus est. cui vitio nos Gallos esse obnoxios communi prouerbio iactatur, ex omnibus scilicet rebus aliquid scire cupere, quod ferme ad nihilum recidat. Nec sine causa Archidamus Agesilai filius Periandrum irrisit, quod cum bonus esset Medicus, Poeticae vacaret, et mala scriberet carmina. Idem de iis dicere possum, qui libros componunt; quibus suaserim, vt aliena a sua professione non scribant: vel si nullam sequantur, et animi tantum causā studiis dant operam, vt vni alicui literarum generi potissimum se addicant, ad quod omnia referant, et in quo ceteris antecellere satis honorificum esse existiment. Quamuis enim etiam hodie homines reperiantur similes priscis illis tantopere celebratis Platoni, Aristoteli, aliisque in omni literarum, scientiarumque genere versatis, qui itidem nihil


page 241, image: s241

ignorent, infinitos libros legerint, et cum res paene omnes mente comprehenderint, de iisdem recte possint scribere: tamen id admodum rarum est, et miror a Quintiliano Cornelium Celsum virum mediocris ingenij appellari, quem de omnibus paene artibus scripsisse ipse fatetur. id enim non vulgaris est ingenij, sed valde eximij, cui adiuncta sit summa memoria, et singularis doctrina accesserit. quae doctes cum iudicio coniunctae, quod raro contingit, ad praeclarum aliquod ingenij non communis specimen componendum concurrant simul necesse est. Quapropter postquam quis liberalibus disciplinis, et iis artibus aliquantum excultus fuerit, quas qui tenent, eruditi vocantur, debet se alicui disciplinae studiose mancipare, vt in ea demum excellat, potius quam animo desultorio per omnes volitare, et de omnibus velle scribere. Quod videmus hodie facere quosdam viros sane multiplici doctrina, itauit [gap: Greek words], viri prisci illi Eratosthenes, Gyginus, Ateius appellari mereantur, sed non tanto iudicio instructos: qui de rebus inter se longe diuersissimis, de Mathematicis scientiis, de Medicina, de Iure libros componunt: cum de quauis earum recte scribere satis


page 242, image: s242

superque esse debeat. Id vidisti, vir erudite, qui cum sis in Philologia egregie versatus, et varia eruditione replectus, tamen ad vnam historiam te contulisti: cuius cum virtutes omnes veterum Historicorum lectione perceperis, res Francorum ab ipsius gentis origine scribere aggressus es. quod quam vastum sit, quantamque populorum qui rebus nostris immisti sunt, et Romanum imperium in varia regna distraxerunt, omniumque eius temporis historiarum cognitionem exigat, nemini dubium esse potest. cui vnico studio cum incumbas, nihil mirum, te ea scribere quae omnium admirationem mereantur. Ego quoque, vt de me aliquid dicam, cum iis rebus, quae ad scribendum valent, doctrinā et memoriā non admodum sim instructus, huic vni tantum de studiorum ratione scriptioni me applicui: in qua an operaepretium faciam, aliorum esto iudicium: certe hoc scribendi genere otium meum oblectare, simulque obiter minus doctos in studiis aliquatenus adiuuare consilium fuit. Vale.



page 243, image: s243

ROL. MAR. CAROLO FERAMVSIO IN SENATV PATRONO. EPISTOLA XI.

Optime Feramusium facere, quod forensem laborem Poeticā exemplo veterum releuet.

CICERO in ea oratione, quam pro Archia Poeta habuit, dicit se hoc homine delectari, quia versibus suis ipsi suppeditet, vbi et animus ex forensi strepitu reficiatur, et aures conuitio defessae conquiescant: nec se ferre tantam iudiciorum contentionem posse, nisi eiusmodi doctrina relaxetur: Quare neminem sibi succensere debere, si quantum aliis temporis ad voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur, tantum ipse ad haec studia recolenda sumat. Quod Quintilianus confirmat, cum scribit, attrita quotidiano actu forensi ingenia optime Poetarum blanditiā reparari. Quod si M. Tullius post laborem forensem hac carminum legendorum remissione sibi opus esse dicit; quis te, Feremusi, reprehendat, aut quis tibi iure succenseat, si animum inspiciendis litigatorum tabulis, atque instrumentis perplexis, et intricatis defessum, libellisque, et chartis paene infinitis


page 244, image: s244

defatigatum versibus factitandis refacias, atque recrees? cum meo iudicio longe maior sit, et molestior hac tempestate, quam olim Aduocatorum labor. Quamuis enim a Romanis Oratoribus magnum studium, summaque diligentia in commentandis orationibus adhiberetur, quia tum apud Praetorem, aliosque iudices causae non sine pompa et apparatu dicebantur; tamen hic labor non erat quotidianus, sed magnis interuallis diffindebatur, summoque opere liberalis erat, et non parua iucunditate demulcebatur: hidiernus vero apud nos est, molestissimus. Nam praeter causas agendi laborem, nunc perpetua domi Aduocatorum occupatio est in excutiendis chartis plerumque difficilibus, et obscuris, et in euoluendis libellis, qui etiam in lite minima mole magna tument, et in immensum crescunt. nostris enim moribus maiori ex parte iudicia non palam, et in propatulo ex tribunali, sed post tabularum, et instrumentorum inspectionem quasi priuatim redduntur, et litigia saepius Patronorum scriptis, quam orationibus finiuntur. Qui labor cum sit iniucundissimus, vtpote a quo feriari fere non liceat, cum ratione te carmine remittis, non continuo, et


page 245, image: s245

longo, vt Plinij verbis vtar, sed arguto et breui, quod apte quantaslibet occupationes, curasque distinguit, ode nimirum aliqua, in quo genere excellis, aut poematio, quo te, simulque amicos oblectes. omnis enim seria occupatio iucundā aliquā, et amoenā remissione interpungi debet: nec animi nostri longam alioqui contentionem ferre possunt. nam vere dictum est,

Quod caret alterna requie, durabile non est.

Itaque summi Oratores, vt idem Plinius ait, versibus pangendis se aut exercebant, aut delectabant, imo delectabant exercebantque. et ille ipse eo modo saepe se oblectauit, vt videre est in eius epistolis, librumque hendecasyllaborum, qui versus sunt molliculi, emisit. Quare non sine exemplo veterum Patronorum facis, quod negotia eiusmodi otio dispungis, tempusque, quod alij aleā, variisque ludis fortasse fallunt, carminibus condendis insumis: nam, vt existimo,

Est tibi charta nuces, atque est tibi charta fatillus.

Vale.



page 246, image: s246

ROL. MAR. CAESARI ESTRAEO LONGIPONTIS ABBATI. EPISTOLA XII.

Quibus scientiis orantum esse conueniat Theologum ostendit: iis omnibus illustriss. Abbatem excellere.

MVLTA in Theologo requiri non te fugit, Abbas nobilissime, cum ipse, licet admodum iuuenis, sis inter eximios Theologos, nempe vt sit vndique perfectus, et ad priscos illos tam celebres proxime accedat. Sed inpraesentia de moribus, et vita, quae ab omni vitiorum labe pura, ac immunis esse debet, nimirum vt sit [gap: Greek words], qualem esse Episcopum iubet Apostolus, dicere supersedebo. De doctrina tantum agam, quibusque disciplinis ornatum esse conueniat eum, qui ex eiusdem Pauli praecepto velit esse [gap: Greek words]: quod profecto fieri nequit, nisi ipse sit doctus. Primum igitur institutus esse debet liberaiter educatione, doctrinaque puerili: quae in humaniorum literarum, linguarumque notitia consistit, quibus liberales, atque adeo reliquae artes veluti fundamento


page 247, image: s247

innitantur. Postquam vero edidicerit Philosophiam Aristotelicam, consuetudo inualuit, vt Theologiā, quam vocant Scholasticam, ad plenum imbuatur: quae cum res diuinas quasi in artem redegerit, vtilis est sane. licet enim verborum elegantiae secura sit, verumentamen acriter inquirit, et res methodo exactissimā tradit. Verum vt modum nulla in re tenere nouimus, innumeris disputationibus in tantum excreuit, vt iam mole laboret sua. Nam cum ad hanc Petri Lombardi collectanea sufficere viderentur, qui primus illius quasi auctor est, quique huc pertinentia ex veteribus doctoribus, et praecipue ex Augustino collegit, et ex his aphorismos, et quas ipse vocat sententias confecit: praesertim cum Thomas Aquinas multa, eaque egregia his adiecisset, accidit, vt Petri liber infinitos libros pepererit, et etiamnum pariat, qui nonnunquam quaestiones praestant magis, quam aedificationem Dei, quae est in fide, vt ait supra dictus gentium Doctor. At hīc vitium, de quo admonet Cicero, vitandum erat, ne nimis magnum studium, multamque operam in res obscuras, at difficiles, easdemque non necessarias conferamus. Sed vt ad rem redeam, sacris etiam voluminibus danda


page 248, image: s248

est opera, praecipue nouo quod vocant, Testamento: quae tanquam Theologiae fontes, paene memoriter addiscenda sunt. Ad illorum vero illustrationem veteres potius interpretes, quam nouos assumendos esse censeo. quoniam hi magna ex parte priores compilarunt, et raro aliquid ex sese afferunt: illi vero, qui non tam propter antiquitatis, quam sanctimoniae venerationem Patres appellantur, cum ob eadem ista, tum propter singularem, et variam eruditionem euolui merentur, non solum in his, quae tanquam scripturae sacrae interpretes scripserunt, sed etiam in concionibus ad populos, aliisque quibuscunque dissertationibus. Nihilo segnius historia sacra est ediscenda, sacri doctoris maxime propria, vtpote quae Christianae Religionis initia, progressus, seriemque omnem continet, vna nouis opini onibus refellendis idonea: quam qui attente volutarit, nunquam se ab vllis errorum procellis transuersum abripi sinet: in qua denique animus literarum sacratum lectione fatigatus, rerumque sublimium meditatione quodammodo exhaustus iucunde simul, et salubriter acquiescat. Concilia etiam legenda, illius historiae pars non postrema, in quibus ea quae ab


page 249, image: s249

Ecclesiae proceribus vndique congregatis circa doctrinam statuta sunt, tanquam certa, et indubitata proponuntur. Quam vero hīc absoluti doctoris imaginem delineaui, Abbas eruditissime, ea mihi longe petenda non fuit. In te enim tanquam in perfectum Theologi specimen, tuaque studia intuens, quarum rerum cognitio in Theologo requireretur, facile cognoui. Quippe cum humanitatis studiis non leuiter, vt assolet, incubuisses, Philosophiamque penitus edoctus esses, ad Theologiam illam scholasticam gnauiter te accinxisti. In qua, reliquisque Theologo dignis scientiis, propter admirabilem prorsus mentis tuae celeritatem, et singulare acumen ita excellere visus es, vt primam lauream, si nomen tuum inter candidatos profiteri voluisses, sine dubio relaturus fueris, etiam si non alias natalium splendore ceteris praecelluisses. tam eximia enim eruditio nisi per summam iniuriam debito honoris titulo defraudari non poterat. Ceterum post labores in palaestra Theologica feliciter consummatos, honoresque inde deportatos, otio, aut deliciis te nequaquam corrumpendum tradidisti: sed studia iam parta, aliorum gradum faciens, nihil eorum, quae Theologum scire


page 250, image: s250

par est, tibi vis esse ignotum. libros enim sacros, et eorum veteres interpretes diligenter conteris: et in historia sacra sedulo versaris. Sed ex supra memoratis, ea quae res Theologicas spectant, in sat multis nostri temporis Theologis fortasse inuenire licet. qui vero politioris literaturae, Graecae praesertim tantum possideant, quantum hactenus inter grauiora studia parauisti, paucos certe reperias. Quibus singularibus ornamentis cum eximia morum comitate, et humanitate coniunctis, cum insuper familiae tuae nobilitas tanquam lux, quo splendeant magis, superfundatur, et te alias vitae integritas praesertim commendet, nullum est in Ecclesia fastigium, quo tu, simul atque ad legitimos annos perueneris, merito adspirare non possis. Vale.

ROL. MAR. IACOBO SIRMONDO SOCIET. IESV THEOLOGO. EPISTOLA XIII.

Sirmondo gratulatur, quod corpore, et animo validus, cum tamen sit admodum senex, etiamnum literis vacet Ecclesiasticaeque historiae: in eo studium et notitiam commendat.

CVM eo aetatis processeris, optime, et eruditissime Sirmonde, quo pauci


page 251, image: s251

perueniunt, tibi ex animo gratulor, quod memoria, quae senibus plerumque debilis est, tibi firma sit, nec minus ingenium constet, sensusque adeo sint integri, vt non secus atque olim cum iuuenis esses, indefesse studiis literarum vaces. quod tamen non adeo mirum videri debet. Manent enim, vt ait Cicero in Catone Maiore, ingenia senibus, modo maneat studium, et industria. In quo mihi refers Platonem, qui, vt ibidem legimus, vno et octogesimo anno scribens mortuus est, et Isocratem, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse dicitur: cuius magister Gorgias Leontinus centum et septem compleuit annos, neque vnquam in suo studio, atque opere cessauit. quo quidem nomine te beatum praedico. Si enim, vt idem inquit Cicero, habet aliquod tanquam pabulum studij, atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Nec vero tu leuioribus studiis animum detines, sed iis quae Theologum maxime decent, Ecclesiasticā scilicet historiā, cuius cognitio maximi est in rebus Theologicis ponderis. Eius historiae te esse peritissimum, quos passim edidisti libelli affatim ostendunt, multaeque annotationes, et commentarij, quibus antiquorum libros partim per te recognitos,


page 252, image: s252

partim primum publicatos illustrasti. quamplurima enim veterum Ecclesiae scriptorum opera, quae in bibliothecis inedita situs informis premebat, et deserta senectus, vt ait ille Poeta, tu magno labore, et studio exscripsisti, correxisti, explicasti. quod quid est aliud quam istis scriptis vitam conseruasse? quam forsitan amissura erant, postquam diu cum tineis, blattisque conflictata essent. At vero istud officium qui bonis scriptoribus praestant, eā, quae in te est, eruditione ornati, quique parem tuae diligentiam adhibent, luculentiore plerumque beneficio homines demerentur, quam si nouos suo marte libros conderent. vix est enim, vt ad antiquorum praestantiam accedamus: nec alioqui metus est, ne libri noui quotidie excusi nos deficiant; cum tot vbique scriptoribus occurras, nec vilior vllius rei sit, quam chartae iactura: quam tamen plerique non solam, sed simul cum fama perdunt. Verum id de tuis, tuorumque similibus scriptis intelligi nolo, quae cum priscis eruditione, et elegantiā certare possunt. In alienis vero a te editis te patriae amantissimum ciuem ostendisti, quam maxime commendari cuperes. Non alia enim fere quam


page 253, image: s253

Gallorum opera publicasti. quod etiam manifestius testatur praeclarum Gallicanorum Conciliorum corpus tuā curā, et labore congestum, et digestum. In quo dum Gallicae consulis historiae, id est gloriae, quod nempe apud nos tot, et tam sancta habita sint Concilia, nos, posterosque nostros eo nomine tibi aeternum deuinxisti: simulque in iis, quas adiecisti notis te rerum nostrarum esse scientissimum, et in nostra historia diligenter volutatum esse, planum fecisti. Voto finienda est epistola, vt aetatem quam tam belle fers, Deus tibi adhuc in longum tempus proroget. Nec vero tibi Tithoni senectutem precabor, de quatanquam infelici Graecorum est prouerbium, sed Gorgiae illius, qui, vt ante dixi, centesimum annum excessit, etiamtum studiis vacans: non potest enim esse minus longa illius hominis vita, qui eam totam ad hominum vtilitatem confert. Vale



page 254, image: s254

ROL. MAR. DIONYSIO PETAVIO SOCIETATIS IESV THEOLOGO. EPISTOLA XIV.

Dicit raro nunc contingere, vt aliquis simul sit in Philosophia et Philologia egregius. quod tamen apud antiquos fuisse vulgare, et in Petauio reperiri.

VVLGO per scholas iactari solet, vir erudite, eum qui bonus sit Grammaticus, malum Philosophum; et contra, qui bonus sit Philosophus, malum Grammaticum esse consueuisse. quod verbum nimis quam verum esse quotidiano experimento comprobatur. hac enim tempestate qui se in linguarum, et Grammaticae cognitionem penitus insinuant, vix vnquam ad sublimiores Philosophiae speculationes animum attollunt. contra vero Physicis, Dialecticae, Metaphysicis, et quae ab his initium capit, Theologiae prorsus dediti, raro se ad politiores literas conuertunt, aut aliquam antiquitatis notitiam sibi comparare, et quae sunt Philologiae propria tractare curant. Quod profecto fieri non debuit. mirus est enim quidam omnium quasi


page 255, image: s255

consensus doctrinarum, atque concentus: quarum qui orbem illum non tenuerit, is inter absolute eruditos locum obtinere nequaquam poterit. et nostrā quidem ignauiā factum est, vt artes, quae vno quodam societatis vinculo continentur, separentur, ac dissocientur. Ex antiquis enim qui docti haberi volebant, quamuis se alicui scientiae potissimum addicerent, tamen reliquas non spernebant, nec cum iis inimicitias exercebant. quod nunc paene fieri pessimo sane exemplo videmus. Tales fuerunt apud Graecos Plato, Aristoteles: apud Romanos Varro, Cicero, et alij innumerabiles variis scientiis exculti, et in omnium paene rerum cognitione consummati: ex quibus Cicero licet Oratoriae arti praecipue se mancipasset, tamen nullinon Philosophiae parti vacauit, nec quicquam omnino, quod esset cognitione dignum, ignorasse visus est. Apud recentiores vero non ita multos reperire est, qui sublimes scientias, et literas humaniores pari studio, et diligentiā prosequuti sint. acre enim discidium inter eas intercessit, itaut qui his faueat, paene illis bellum indixisse videatur: cum tamen inter Philosophiam, et Philologiam summa debeat esse concordia, quae vt voce parum


page 256, image: s256

distant, ita mutua ope indigent, et Philosophiae sit ornamento Philologia, illa autem huic firmamento. Iam vero nostra aetate cum tam multi sint, qui Theologi, et Philosophi dici volunt, quotusquisque ex his Philologiae bonam dedit operam, et optimos scriptores diligenter contriuit? Ex aduerso cum nunc sint tot Grammatici, et Critici, in linguis, et antiquitate diligenter volutati, quotusquisque ex his vel leuiter est omnibus Philosophiae partibus imbutus? paucis certe contigit, vt Asteropaei more sint [gap: Greek words], hoc est, Grammatici simul, et Philosophi, paucis, inquam,

--- queis arte benigna,
Et meliore luto finxit praecordia Titan.

Qui cum ingenio, et memoriā valerent, quibus qui careat, ei certe literis interdici debet, nec iudicio carerent, hisce naturae dotibus vehemens studium, et indefessum laborem adiunxerunt. qua ratione factum est, vt nulla esset literarum, nulla scientiarum pars, quam non perdidicerint, et animo complexi sint. Turnebus nostrae Galliae aeternum decus, qui superiore saeculo vixit, quicquid ad antiquitatem, quicquid ad Grammaticam, quicquid denique ad interiores literas spectat, id omne studiose


page 257, image: s257

perdidicerat, et in numerato habebat. quod eius aduersaria, vere omnis eruditionis pandectae comprobant. Idem tamen in Mathematicis scientiis, et in omni Philosophiae parte detritus erat. quod quaedam de ea dissertationes editae liquido ostendunt, et Graecarum literarum professionis permutatio cum Lambino Philosophiae professore facta, cui alioquin iste non valde idoneus videbatur. Cuius vt id obiter dicam, Philosophiae inscitia Iosepho Scaligero doctissimo alias viro, ab obtrectatoribus obiecta est. Sed cur ab alio saeculo virorum, non minus reconditioribus, et altioribus, quam humanioribus disciplinis eruditorum exempla arcessam; cum tu nobis hodie, Petaui, viuus vidensque in oculos incurras, in omni literarum genere consummatissimus? quas etiam propemodum, omnes scriptis tractasti. orationes enim disertissimas scripsisti: varia etiam vtrāque linguā poemata. Quid de tot Graecorum scriptorum in Latinum sermonem conuersionibus dicam? quid de Psalterio Graecis versibus post Apollinarem reddito? quid de tot eruditis in varios auctores commentariis? Sed haec, quanquam sunt magna, tanquam minora omitto, vt ad maiora veniam.


page 258, image: s258

Sane quae de temporum doctrina scripsisti, talia sunt, et tam multa, vt ea vni homini scripsisse satis superque esse possit. quorum rationario edito magnam ab omnibus, etiam a doctis, iniisti gratiam, quibus vniuersam eam doctrinam velut in indice breuiter ob oculos posuisti. Sed rursus ea omnia quanquam eximia, parua videri possunt ad ingens, et praeclarum de Theologicis dogmatibus opus: cuius partem edidisti, partem adhuc prae manibus habes. quod quidem omnium huiusce argumenti scriptorum instar esse poterit; quo nempe continebuntur quaecunque ad rem Theologicam pertinent, et in ea tractari, et agitari possunt: eaque non ex recentium Theologorum lacunis hausta, sed ex purissimis veterum Ecclesiae Doctorum fontibus deprompta, neque rudi, et illoto sermone, qualis vulgarium Theologorum esse solet, sed puro, et terso scripta. In eo opere vero vt omnium praestantissimo, tuorum scriptorum catalogus finiatur. nam omnia persequi prope infinitum sit. Quae cum ita sint, merito te inter eos qui boni Philosophi simul et Grammatici fuerunt, quique non modo multum, sed etiam optimo scripserunt, quod non passim contingit, numerare possumus. Vale.



page 259, image: s259

ROL. MAR. IOANNI FRATRI S. EPISTOLA XV.

Fratris dotes tractat, vt ad Chlodoueum illius poema epicum veniat: vbi de Poetis epicis loquitur.

VELLEM, frater carissime, otij, quod mihi superest, portio aliqua tibi contingeret: vt legendi, scribendi, et ea quae in felicissimo, et foecundissimo ingenij tui solo proueniunt, expromendi tibi facultas esset. Fatendum est enim te iis a natura dotibus esse ornatum, quae ad scribendum non parum conferunt: inuentionis primo felicitate, quod in scriptis, praesertim poeticis caput est rei: deinde eloquij suauitate, et facilitate: postremo descriptionum ornatu, et magnificentiā, sine quibus poesis, quae pictura loquens dicta est, hunc titulum tueri non potest. Quae ad scribendum subsidia tam vbertim tibi contigisse minus mirabitur, qui nouerit etiam alias dotes a natura in te collatas, quibus cum poesi omnino conuenit: Musicam inprimis illius germanam sororem, cum olim iidem essent vates, et cantores, quam non vulgariter


page 260, image: s260

didicisti, vtpote [gap: Greek words]: Picturam, quam simili modo edoctus es, quaeque poesis muta dicta est, in descriptionibus maximi adiumenti: Architecturam, cuius ope tam admirabiles aedificiorum formas in libris tuis descripsisti. Quae ingenij ornamenta inter se conuenientia, et ex eadem animi facultate nascentia qui possident, eum non Musis iratis natum, sed ab iisdem ad poesim omnino factum iure merito dicere possumus: de qua Cicero vere dixit, ceterarum rerum studia, doctrinā, praeceptis, et arte constare, Poetam naturā ipsā valere, et mentis viribus excitari, et quasi quodum spiritu diuino afflari. Verum nescio quo fato factum est, vt tibi difficilium negotiorum mole semper obruto, vix vnquam tantisper studiis vacare licuerit: nec etiam nunc fortuna felicibus ingeniis nunquam satis aequa tantum tibi temporis, et otij indulget, vt varia, quae incoepta habes opera, possis ad calcem perducere. Inter quae minime licere Chlodoueo tuo manus interdum admouere, non tibi tantum, sed etiam omnibus Gallis dolendum est. in eo enim poemate patriae decus cum gloria tua coniunctum est: ad quod perficiendum animo aliquantum defaecato, curisque libero opus esset. poema namque


page 261, image: s261

epicum, qui est summus poeseos conatus, non leui brachio tractari debet; in quo nempe tot requiruntur, cuique ingenti spiritu prosequendo tam pauci etiam ex antiquitate suffecerunt. Post Homerum enim, et Virgilium, aliosque nonnullos, quis epici Poetae nomine proprie dignus est? siquidem Lucanus, et Silius, quanquam alias boni Poetae, vix in eo numero reponi debent. Lucanum dixit Martialis quibusdam sua aetate non visum Poetam. Quintilianus Oratoribus magis quam Poetis annumerandum. Silius maiore cura quam ingenio carmina scripsit, et historico paene filo bellum Punicum secundum versibus composuit, pauca historiae figmenta admiscens. At, vt ait Petronius, non res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius Historici faciunt, sed per ambages, Deorumque ministeria, et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est spiritus: vt potius furentis animi vaticinatio appareat, quam religiosae orationis sub testibus fides. Statius vtroque sublimior, vel potius tumidior, vt in argumento fabuloso plura quam illi, adhibet figmenta. Sed Historicorum more, non Poetarum, qui systerologiā fere vtuntur, carmen conscripsit, a discordia fratrum exordiens, et ad eorum exitium, bellique exitum


page 262, image: s262

rem deducens. Ex recentioribus duo Itali, Ariostus et Tassus, in eo genere maxime excellere visi. Prior multa habet egregia, in argumentis inueniendis valde ingeniosus, in carmine mire suauis, et iucundus: sed idem multa intexit lyrica, et quaedam [gap: Greek words], adde etiam obscaena, carminis epici seueritati minus congruentia: et ex vno argumento in aliud statim desilit, excursus tantum breues tentat. Tassus multorum iudicio aliquantum ad antiquos accessisse, et eorum artem satis videtur seruasse, nisi quod acuminibus sententiarum, et argutiis a recentioribus vsurpatis nimis indulsit, quae non satis poematis grauitatem decent, quam vbique seruare oportet. Nos vnum habemus Ronsardum, eximium sane Poetam, qui id animi, et spiritus sumpserit, vt poema epicum scribere aggrederetur. Sed minime expectationi, quam de eo reliqua opera fecerant, respondisse visus est, et prudenter incoeptum abrupit. Certe multa eo in opere reprehenduntur: primum ibi inuentio, quae potissima est, friget, nec quae fingit, magnopere legentibus arrident: vbique nimium seruiliter antiquis Poetis, vt in reliquis scriptis, addictus, nunquam ab eorum vestigiis latum vnguem


page 263, image: s263

discedit. quod cum aliquando sit laudabile, tamen si semper, et extra rem seruetur, putidum est. Orationes adeo longae sunt, quod et in Claudiano vitium notaui, vt Poetam ex sua persona loqui putes: in quibus etiam comparationes, si Deo placet, amplificandae rei causā admiscet: alicubi fingit praedici regibus nondum natis euentura; quae singillatim tanquam Historicus pertexit, non tanquam a vate praenuntiari facit. Cetera praetereo. Sed, vt ad te tandem veniam, Chlodouei baptismum, resque eius praecipuas bello gestas, carminis argumentum optimo consilio videris sumpsisse: in quo patriae tuae immortali gloriae non parum tua Musa subseruit, Virgilij exemplo, qui AEneam Romanae gentis, simulque Iuliae familiae auctorem celebrandum susceperat. Nam rex ille egregius fuit, et multa praeclare gessit, is qui primus nostrorum Principum veram Religionem amplexus sit, Galliarum maximam partem subactis incolis occuparit, Alamannos acie victos domuerit, Gothicumque Imperium in Aquitania euerterit. Harum rerum historia antiquissima, vtpote a mille et ducentis annis repetita, multa fabulosa, quae poemati inserantur, admittit. quod in


page 264, image: s264

rebus recentibus non perinde licet. quid, quod ipsa ex se quaedam habet fabulis propiora, vt de liliorum insigni e caelo delapso, et aliis quae Poeta ingeniosus oblata non sibi excidere patitur, sed mirum in modum amplificat, et exornat. In eo opere epici poematis leges satis exacte videris obseruare. Ibi enim omnia ex illarum praescripto, quanquam temporibus disiuncta, anni spatio includuntur, et per [gap: Greek words]referuntur: quamplurima meo iudicio satis apposite finguntur, et iucunda [gap: Greek words]exornandae rei, et delectando lectori passim adiiciuntur. quid de descriptionum varietate dicam? quid de comparationum magnificentia, quas suis locis venuste admisces? non iam de versuum rotunditate, verborumque granditate loquor. quibus omnibus virtutibus qui careat, is epici carminis maiestatem dedecorat, et versificator potius quam Poeta nominandus est. Effugiendum est enim, vt supra dictus Petronius ait, ab omni verborum vilitate, et sumendae voces a plebe summotae, vt fiat, Odi profanum vulgus, et arceo. Ad haec exequenda non malum exemplar tibi proposuisti Virgilium: quem tamen non seruiliter imitaris: quod quidam fecerunt, per singula illius


page 265, image: s265

vestigia euntes, quodque ipsi Virgilio in Homero imitando obiectum est: sed eius generalem ideam, et colorem, quantum in te est, exprimis. Verum de tuo poemate alij incorruptius iudicabunt. sentio enim me fraterno amore abreptum in tuis laudibus longius quam putaram processisse. Vale.

ROL. MAR. PETRO MARCAE CONSORANNENSI EPISCOPO illustrissimo S. EPISTOLA XVI.

Fructum praecipuum doctrinae, vtilitatem publicam esse ait: ac proinde illustriss. Episcopum commendat, quod non sibi solum sit doctus, sed etiam aliis doctrina sua prosit: deinde eius varia munera recenset.

SCIENTIA res est profecto praeclara, cuiusque possessio merito quibusuis rebus etiam pretiosissimis anteponi debeat. Sed illa diuersis ex causis ambitur. alij enim studiis nauant operam, vt rem suam familiarem constituant, et quae vitae sunt necessaria, inde comparent. quod propositum humile est, et illiberale, nec satis literarum


page 266, image: s266

nobilitate dignum. alij trahuntur ad scientiae cupiditatem, quā nihil est hominibus iucundius, vt animos suos varia rerum cognitione pascant, quae causa est legitima. alij literis exornari cupiunt, non solum vt doctiores, sed etiam potissimum vt meliores fiant, rectiusque et tranquillius viuant. qui scientiae parandae finis maxime spectandus est. studia enim nostra magis huc tendete debent, vt animum virtute, quam doctrinā instruant. Sed meo iudicio ij omne punctum tulere, qui scientiam suam ad actionem, aliorumque vtilitatem referunt. Et reuera generosum est, et magnificum, literarumque gloriae conueniens, hominem doctrinā ornatum, quae ex ea acceperit, in publicum conferre, siue bella geri oporteat, siue legatione graui pro rep. fungi, siue prouincias administrare. Talis es hodie inter nos, vir praestantissime; qui cum variis scientiis animum excoluisses, tibi tantum videri studuisse noluisti, sed hanc cognitionem ad publicam vtilitatem contulisti. quod certe recto iudicio, et generoso proposito a te factum est. Vt enim ait Cicero, veri inuestigandi studio a rebus gerendis abduci contra officium est. virtutis enim laus omnis in actione consistit. Itaque primum in suprema


page 267, image: s267

patriae tuae Curia Praesidis honorifico munere functus es: cum eam dignitatem tibi natalium splendor, Iurisque peritia, et virtutis fama a Principe conciliassent: ex qua ius dicendo, litesque terminando magnam aequitatis, et iustitiae laudem reportasti. Deinde cum Benearnia angulus ille Galliae, non satis amplum virtuti tuae esset theatrum, nominis tui fama latius emanante, idem Princeps euocatum te in Consistorium allegit: in quo grauissimis rebus tractandis magis magisque prudentia tua, et sagacitas enituit. Demum cum quaereretur aliquis animi, ingeniique magnitudine praeditus, et populos regendi arte instructus, qui Cataloniā recens in nostram fidem receptā, Barcinone negotiis publicis praeesset, eamque gentem nobis non satis fidam in obsequio contineret; tu statim occurristi, qui tam difficile munus optime obire posses. quod omnino praestitisti, et populum factionibus scissum, rerumque nouarum expectatione suspensum vsque adhuc in officio, et nostri imperij beneuolentia retinuisti. Quod vero in te maxime miror, inter difficillima negotia, grauissimasque occupationes studia nunquam intermittis, semperque tibi sunt aliquae horae


page 268, image: s268

subseciuae, quibus tibi, literisque vacas.

--- animusque vicissim
Aut curam impendit populis, aut otia Musis.

Quin etiam, quod adhuc mirabilius est, nullā negotiorum incuriā, nullo reip. damno libros scribis, qui variam tuam eruditionem, et diligentiam arguunt. doctos enim, vberesque commentarios, quibus antiquitates patrias tam enucleate explanas, composuisti, aliisque lucubrationibus in lucem editis, tum de concordia sacerdotij et imperij: tum de primatuum origine, tuam in vtroque Iure, et in reconditiore Ecclesiastica antiquitate peritiam ostendisti. In quo mihi summos illos Romanos viros refers, qui in castris, in prouinciis, in vrbanis magistratibus declamabant, stilo operam dabant, libros componebant: vt Caesaris exemplo patet, qui libros de Analogia in transitu Alpium, Anticatones sub tempus Mundensis praelij fecit. Nam de Commentariis mentionem non facio, quos facile et celeriter, vt ait Hirtius, scripsit. Sed, vt ad epistolae finem veniam, restat considerandum, vt Deo, rerumque diuinarum contemplationi vergentem tuam aetatem dicaueris. quod exemplo item magnorum virorum fecisti: qui egregiis rebus


page 269, image: s269

gestis aetatis clausulam Deo consecrarunt, et post actuosae, et exercitae vitae tempestates in portu mori optarunt. Verum ne tum quidem Princeps te tibi tantum vacare permisit, sed te etiam aliis consulere voluit. siquidem Episcopum renuntiauit. quoniam quem publica, et secularia negotia tam integre, et prudenter administrasse cognouerat, res quoque sacras, et Ecclesiasticas non minore probitate, et solertiā gesturum iudicauit. quanquam Cataloniae tempora dura et difficilia huc vsque non sunt passa te licet valde cupientem isto munere defungi: nec Rex ex prouincia discedere permisit, cum eam existimaret breui amissum iri, si tuo gubernaculo in tantis procellis destitueretur. Sed haec satis. benefacere enim, quam benefacta tua audire te malle plane confido. Itaque valebis, meque tuae virtutis, doctrinaeque admiratorem in numero tuorum habebis. quod vt facias, te etiam atque etiam rogo. Vale.



page 270, image: s270

ROL. MAR. IACOBO GAVDINO DOCTORI THEOLOGO, et Regio Philosophiae Professori. EPISTOLA XVII.

Gratulatur de noua Philosophiae Regia professione, suadetque vt nouam ineat eam docendi rationem.

ANTEA ad te scripsi, mi Gaudine, de prauo, vt mihi quidem videtur, Dialecticam docendi more, qui ab aliquot saeculis in scholis inoleuit: quasi animo praesagiens te aliquando honestiore conditione, et maiore mercede, quam antea fuisses, eius scientiae magistrum futurum: non quidem quod eiusmodi monitis opus haberes, qui verum Logicae vsum probe animo perceperis; sed tantum vt meam ea de re sententiam aperirem. Et antea quidem cum esses Theologiae candidatus, Philosophiam vsitato iampridem more docuisti, scilicet vt potissimum iis inseruires, qui ad Theologiam se conferre vellent. In praesenti vero cum regiis stipendiis sis Philosophiae Professor institutus, nouam tibi eius docendae rationem exponere volo. quamuis vero


page 271, image: s271

fortasse dicturus sis, sus Mineruam, vt est in prouerbio:

--- tamen aspice, si quid
Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

Consilio vtźris tuo arbitratu. Cum tot sint in vrbe magistri, qui discipulos suos ex more antiquitus recepto [gap: Greek words]et [gap: Greek words]illā Philosophiā instituant, et id tantum spectare videantur, vt eos studiis Theologicis praeparent, quae nunc tota ex argutatrice illa Philosophiā pendet; tu, si me audias, aliam viam insistes, veramque, nec adulteratam Dialecticam, reliquasque pariter Philosophiae partes docebis; nec quicquam ex lacunis recentium Philosophorum, sed ex ipso Aristotelis fonte omnia hauries; sermoneque puro, et terso quantum materiae difficultas patietur, vtźris, et passim ex bonis auctoribus huc pertinentia admiscebis, recisis infinitis quaestionibus, quae irritum tantum acumen exercent, et ad rem parum faciunt: demum ita te in docendo comparabis, vt qui se foro praeparant, aut liberalia studia, politioresque literas consectantur, te libenter audiant, malintque ex te legitimam Philosophiam, quaeque in ea Aristoteles vir tantae subtilitatis, et doctrinae inuenit, addiscere, quam


page 272, image: s272

ad alios Philosophos [gap: Greek words]accedere. Etenim, si verum amamus, iste mos disputandi, et altercandi priscis Peripateticis fuit incognitus: et quae nunc inualuit Philosophia, parum mihi videtur legitima. praesertim vero Dialectica longe ad aliud instituta est, quam vt de ea sine vllo quaestionum fine, aut modo argutemur, quae tanquam [gap: Greek words]reliquis artibus addiscendis inseruire debet: si vero male doceatur, nec eius praeceptiones ad vsum reuocentur, remora potius est, et in percipiendis scientiis impedimentum. Quare Simplicius recte monet, ne discipulus Aristotelicus in texendis argutiis, et sophismatis Logicae vsum positum esse putet, sed potius in praeceptorum Logicorum ad res quae in disciplinis tractantur, accommodatione, vt sophista potius euadat, quam sincerus Philosophus: Seneca quoque, et Quintilianus pariter docent, in Dialectica non esse ad minimam anxietatem, et ineptas cauillationes deueniendum: concidere enim illas ingenia, et comminuere generosam indolem in eas argutias coniectam. Itaque si viam istam tritam reliqueris, exquisitioreque, et elegantiore modo philosophari institueris, non dubius sum, modo in munere tuo assiduitatem, et diligentiam, quam nunc assolet, maiorem adhibeas,


page 273, image: s273

quo es ingenio, doctrinā, iudicioque praeditus, quin te docente non minor futura sit auditorum in schola Regia frequentia, quam olim Turnebo, Lambino, aliisque doctis viris profitentibus fuit. Cuius scholae cum incredibilem solitudinem conspicio, causasque tantae mutationis apud me exquiro, Plinij verba in mentem veniunt, de sui temporis negligentia circa agriculturam querentis: huius somni causas quis alias, quas publicas mundo inuenerit? nimirum alij subiere ritus, circaque alia mentes hominum detinentur, et auaritiae tantum artes coluntur. quanquam sunt aliae praeterea causae, quas hīc non libet commemorare. Sed tu, et aliquot, qui etiamnunc estis docti Professores, si vestro officio defungi serio vultis, auditorio celebritatem reddere poteritis. Quare, vt epistolam claudam, de munere in te collato non tam tibi gratulor, quam scholae Regiae. per te enim, illosque Professores antiquum eam decus, pristinamque gloriam recuperare posse fortasse non est desperandum. Vale.



page 274, image: s274

ROL. MAR. CLAVDIO HARDIO IN PRAETORIO PARISIENSI Consiliario S. EPISTOLA XVIII.

De litium multitudine, quae vbique, sed praecipue in Gallia viges; queritur quam magna ex parte Iuri Romano acceptam refert.

VEHEMENTER nonnunquam obstupescere soleo, vir clarissime, quī tanta labes, et corruptela in nostros mores inuecta sit, vt inter nos tot litibus omnia ferueant: quae variis hominum inde quaestum captantium artibus saepe plures in annos protrahuntur, itaut litigantium res longo litis sufflamine, vt ait Iuuenalis, atteratur. quanquam nec apud nos solos vigent lites, et in vsu frequenti sunt, (apud quos tamen vaenalitas magistratuum multum ad earum propagationem facit) sed etiam apud omnes fere Europae gentes, quas eodem laborare incommodo videmus, licet non omnino tam graui. Vt enim Medicorum multitudo iuxta Arcesilai verbum morbos parere dicitur: sic Iudicum, Patronorum, Procuratorum, et aliorum huiusmodi foro


page 275, image: s275

operam dantium turba, quae apud nos quotidie augetur, quo nummos in officiorum emptionem impensos reficiat, litibus gignendis, ac multiplicandis non parum confert. Cumque in hoc maxime reges instituti sint, vt populis ius dicant, et eorum lites quam citissime, et nullo cum impendio finiant, eae iam nullum finem habent, et apud nos eo deuentum est, vt qui nummos non habet, ei ius denegari iure possit, licet etiam parentem suum interfectum esse conqueratur, et apud iudicem cum sicario actione expostulet. quam barbariem moribus nostris esse receptam vix credituri sunt etiam barbari. Sed huc non vnis gradibus descensum est, et pedetentim morbus iste, vt etiam alij complures, inualuit. quod Gallici imperij senectutem arguit, cuius disciplina longo annorum curriculo labefactata sit. Alia quidem apud alios populos in iure dicundo desiderata sunt, et etiamnum desiderantur: sed haec vitia, et incommoda leuia sunt, si comparentur venalitati apud nos iudiciorum. quae tamen tolerabilior esset, si eapropter lites breuiori tempore ad exitum deducerentur. Verum contra euenit. lucri enim cupiditas facit, vt illis multiplicandis, et in longum tempus proferendis,


page 276, image: s276

omnibus technis, et artibus studeatur: itaut mirari interdum subeat, multos non inueniri, qui malint litem perdere, quam basilicas palatinas cum tot molestiis tamdiu frequentare, tantisque impensis iudicio contendere, et Martialis cum ratione exclamasse in Gargilianum mihi videatur.

Ah miser et demens! viginti litigat annis
Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet.

Quae peruicacia, et in litigando obstinatio in eo est detestabilior, quod sacris literis inter nos lites exercere vetamus, et ei qui iudicio nobiscum volet contendere, et tunicam nostram poscet, etiam pallium dimittere iubemur: quodque profanos, et nostrae Religionis hostes fere a litibus abstinere videmus: itaut Clenardus, qui in Africa fuit, illic prouerbio iactari referat, Christianos opes litibus perdere, Iudaeos festorum dierum conuiuiis, Mauros celebrandis nuptiis: nec illic vllas fere alias esse lites, nisi de diuortiis: quae tamen in foribus templorum statim, et de plano terminantur. Apud Turcos etiam ius confestim dicitur, aliquando fortasse inique: sed id non tanti est. ea enim iudiciorum iniquitas contra singulos, vtilitate publica rependitur. Nec eam consuetudinem improbo, quae apud quasdam


page 277, image: s277

gentes in vsu esse dicitur, vt viatores orent ius ipsis dicere, et quomodocunque libeat, causas ipsorum componere. quomodocunque enim litibus absolui satius est, quam eis tot annos cum taedio, et labore distineri. Audio etiam alicubi eum esse morem Nundinarum die aliquem eligi, qui ciuium controuersias summo cum imperiotollat, a quo non sit prouocatio. ad quid enim tot prouocationum, et iurisdictionis gradus, nisi vt cum damno temporis, et pecuniae, incommoda, itinera, et immensi labores suscipiantur? Nam causae toties agitatae, et discussae non aequius iudicantur. Sed vnde haec pestis Galliam potissimum inuasit? Vt libere dicam quod sentio, licet fortasse irritaturus crabrones, opinor inter ceteras mali causas eam esse non postremam, quod nunc non tantum flagitiis, sed etiam legibus laboramus: ex quarum multitudine litium examina nasci solent, vt scripsit Plato, vitaque, et mores praui existunt. nec satis nobis consuluisse Philippum Pulchrum existimo, qui postquam Academias Iuris instituisset, basilicam etiam adeo magnificam Lutetiae extruxerit, vbi ius a iudicibus ea in vrbe perpetuo commorantibus diceretur. nam antea fixas sedes non habebant,


page 278, image: s278

sed per prouincias vagabantur, plerumque, vt puto, in comitatu regio. Lipsius certe epistolā ad Robianum Senatorem dicit, dubium esse bone-ne consilio ius Iustinianaeum in vitam, et vsum a Lothario Imperatore reuocatum sit: quod seminarium esset ingeniis, ad calumnias, fraudesque pangendas. Vt enim Caecias ventus nubes quas debet pellere, attrahit, sic leges istae, quae tollendis discidiis, et controuersiis collectae erant, contra eas alere videntur. Certe quibus in regionibus ius istud magis in vsu, et pretio est, ibi quoque lites majorem in modum succrescere, et pullulare videmus: quae e Iustiniani libris nascuntur, non secus atque e sparsis a Cadmo serpentis dentibus armati homines suboriebantur. quod illustri patuit exemplo, cum Matthias Coruimis Pannoniae rex celebres Iurisconsultos ex Italia euocauisset. cum enim ex istis legibus magnam ad suos vtilitatem redituram putauisset, contra euenit, statimque in regionem litium semina per eas inuecta sunt. quod vbi rex prudentissimus perspexisset, continuo Iuris Antistites illuc, vnde malum pedem intulerant, redire iussit. non quin illis legum voluminibus multa insint bona, et a saeculo veteri, vt idem Lipsius ait: sed rursus quam multa


page 279, image: s279

sunt quae vsum non habent, quam multa implicata, quam multa inter se pugnantia! ex illis quidem Iurisconsultorum reliquiis antiquitatis cognitio, sermonis Latini elegantia, egregiae sententiae, et decreta ex intima Philosophia deprompta, quae quibuslibet institutis accommodantur; multa etiam Iuris Romani propria, quae sapienter fuerunt inuenta, peti possunt. Sed minima quaeque tanto studio, tantaque scrupulositate expendere fortasse minus necesse sit; cum pleraque sint obscura, et nullius apud nos vsus, vtpote a nostris consuetudinibus valde abhorrentia, multa ante Iustinianum toties immutata, multa ab ipso denique abrogata. Sed plura non ausim contra homines formularum peritos, qui mihi ex facili dicam impingant, maxime cum illos

Defendat numerus, cinctaeque vmbone phalanges.

Quanquam quod hīc affero, non tam ex meo, quam ex summorum virorum sensu promo, Iusti Lipsij, quem supra nominaui, viri doctissimi, et prudentissimi, Francisci Hotomani, et aliorum: qui quidem Hotomanus cum esset Iuris consultissimus, in quo nempe totum vitae tempus contriuerat, tamen vi veritatis adactus, et re doctus libellum composuit Antitribonianum nomine:


page 280, image: s280

quo vere aureo libello probare nititur ius Iustinianaeum longe a nostro recedere, et plane discrepare, ideoque nobis esse inutile, imo fortasse noxium, ob lites, quas ex eo oriri testis est experientia: quod si non ita esset, tamen ex eiusmodi centonibus parum inter se cohaerentibus, nec satis recte consarcinatis ius Romanum edisci non posse: ideoque in eo docendo male consuli iuuentuti, quae tot per annos, tantasque vigilias res addiscere compellatur, quae iam tum Iustiniani aeuo magna ex parte essent antiquatae, quaeque hodie ad vsum vix referri possint. Quam suam super his sententiam cum magno Galliae Nestori Michaeli Hospitali approbauisset, vir ille summus, et ipse Iuris peritissimus dicitur, si per turbas licuisset, in animo habuisse, quod de Caesare refert Suetonius, ius nostrum ciuile ad certum modum redigere, atque ex immensa, diffusaque legum copia optima quaeque, et maxime necessaria in paucissimos conferre libros. Ad te vero, de his rebus, vir doctissime, pluribus scripsi, quoniam cum iudicandi munere magna cum integritatis, et industriae laude fungaris, tamen non soli, quod huc confert, studio deditus es, vt nimis austero, et minus amoeno, si non alias


page 281, image: s281

simul literas tractes: sed postquam quotidiano munere defunctus es, in bibliothecam libris omnis generis refertissimam te abdis, ibique animum varia lectione pascis, vt qui non vulgatis istis literis tantum, sed etiam Mathematicis scientiis instructus es; neque solum linguis, quae nunc triuiales habentur, Graeca, et Latina, aliisque vsus vulgaris, sed etiam plane exoticis, quae Orientales dicuntur, es eruditus: quarum ope quidquid quācunque linguā scriptis proditum est, sine interprete intelligis. Qua in re prudentissime facis, quod actuosae vitae otiosam grata, commodaque vicissitudine interponis, et cum aliis ius dicendo prospexeris, tibi etiam isto labore solutus vacas. Quod cum rarum sit in tuae conditionis hominibus, quorum plerique non alias fere chartas, quam litigantium excutiunt, et inspiciunt, nec libros, sed libellos, vt ait Martialis, legunt, eo te illis sapientiorem, ac proinde beatiorem esse iudico. Vale.



page 282, image: s282

ROL. MAR. HIERONYMO BIGNONIO REGIS IN SENATV PARISIENSI Aduocato S. EPISTOLA XIX.

Regij fisci Patroni munus commendat, et in quo situm sit demonstrat: tum in Bignonij laudes exspatiatur.

EX omnibus supremarum Curiarum magistratibus, nullus est dubio procul, qui tantam difficultatem, paremque industriae laudem habeat, atque is quo tu, vir amplissime, fungeris, et qui proinde cum eo merito comparari debeat. siquidem non est alius in quo ingenij, doctrinae, iudiciique dotes magis explicari possint. qua enim ingenij celeritate praeditum esse conuenit eum, qui innumerabiles causas quotidie in mente et memoria habere cogatur, de quibus saepe non praemeditato, sed fere ex tempore dicendum sit? quo doctrinae penu instructum, qui de quacunque controuersia sententiam exponere semper paratus sit? quo iudicio subnixum, qui iudicibus quid sequantur, praeire soleat, in cuius verba


page 283, image: s283

saepe Senatusconsulta fiant? nam mitto qua auctoritate, et dignitate spectabilem esse deceat eum, cuius verbis a iudicibus indubitata fides habeatur, cum litem, quaeque inter litigatores transacta sunt, refert. Quid vero dicam de Censoris officio, quod quasi perpetuo exercet, non quidem cum potestate decernendi, sed referendi? dum quasi [gap: Greek words], semper vigilat, et diligenter obseruat, ne quid in moribus labet, neu quid contra regis regnique iura, quorum Patronus est, sensim irrepat et inducatur. Hoc tam difficili, tantaeque dignitatis munere, quod viri praestantissimi Menilij, Mariones, Seruini magna cum laude exercuerunt, tu non minore fama, vir clarissime, defungeris. In eo siquidem integritatem, prudentiam, illasque animi opes, et ingenij dotes exeris, quae cum tibi tam cumulate a natura tributae essent; postea ab optimo, et doctissimo patre sedulo excultae, maximam de te adhuc puero expectationem concitarant: quam quidem non fefellisti, sed potius vicisti, tecum ipse certando. nihil enim quod ad absoluti Patroni officium pertineret, tib i ignotum esse passus es. Iuris siquidem Romani, quod tam vastum est, tibi omnes amfractus


page 284, image: s284

perspectos esse voluisti: Pontificium etiam, cuius in foro multus est vsus, apprime calles: nec eam solum Theologiam, quae causis Ecclesiasticis diiudicandis inseruire potest, sed etiam vniuersam didicisti. Nam ius quo regimur, legesque nostras municipales, actionumque formulas, et fori vsum nosse hominem tanto ingenio, qui se huic studio penitus dediderit, minus mirum est. Sed praeterea, quod in quouis non temere reperias, tu antiquitatis omnis es sciens, et illius praecipue quae citeriora tempora spectat, cuiusque cognitio rebus quoque hodiernis potest esse vtilis: de qua etiam iamdiu in Marculphum commentariis scripsisti. Hīc vero animum subit illa consideratio, num optabilius esset te a publico munere vacantem libros scribere, an, quod facis, officio tam praestanti fungentem pro tua ciuili parte remp. iuuare. Non dibium certe est, studiosis vtilius futurum fuisse, te a rep. feriatum scribendo dare operam, et antiquitatem doctis commentariis illustrare. Sed profecto tibi pulchrius est, et honorificentius, Regno vero etiam salubrius, et fructuosius, te foro quasi praesidentem moderari iudicia, et in iudicando iudicibus esse velut ducem: denique bonum,


page 285, image: s285

vigilantemque esse fisci regij Patronum, quam totos dies in bibliothecam abditum, librisque inuolutum commentari, et scribere. Verissime enim Euphrates Philosophus Plinio Minori apud illum querenti de suis occupationibus, quod sederet pro tribunali, subnotaret libellos, conficeret tabulas, scriberet plurimas, sed illiteratissimas literas, affirmauit esse hanc Philosophiae, et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere, iudicare, promere, et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant, in vsu habere. quod cum tanta cum tua gloria, et regni vtilitate facias, optandum est, vt senectus tua semper viridis sit, ac vegeta, et ferendae muneris tam laboriosi moli sufficiens, cui etiam immori gloriosum est. Vale.

ROL. MAR. OLIVARIO PATRV IN SENATV PATRONO S. EPISTOLA XX.

De malis hodiernis scriptoribus agit, qui cogitationes suas nec bene disponere, nec illustrare norunt, nec delectare lectorem: deinde alia etiam eorumdem vitia notat.

NVPER incidi in Ciceronis locum, in quo considerando aliquantum immoratus


page 286, image: s286

sum: quod in hodiernorum scriptotorum vulgus non male quadrare, et eos satis insignite notare, et suis coloribus depingere mihi videretur. Est autem talis. Mandare quemquam literis cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis otio, et literis. Nam, quod hodie faciunt plerique homines male feriati, qui multos, magnosque libros edunt, id nonne, amabo te, est otio suo, et literis abuti? Quotus enim quisque ex his, priusquam operi manus admoueat, diu apud se voluit, et meditatur, quid velit, et in animo habeat? quotusquisque omnem extruendo operi materiam prius vnum in locum comportat? quotusquisque summa rerum capita rudi quasi penicillo delineat, partesque omnes si minus in charta saltem in animo dispositas habet? plerumque e portu soluunt

Incerti quo fata ferant, vbi sistere detur:

cum prius apud te non statuerint quo pede sint progressuri, quem operi finem imposituri. Iam quod ad illustrandas cogitationes attinet, quam pauci sunt, qui id praestare queant? quod certe sine aliquo Rhetoricae auxilio fieri non potest, quae docet de rebus subiectis copiose, et ornate dicere: cum ea


page 287, image: s287

nunc non discatur; et locutio emendata, ac Latina (nam de Latinis potissimum scriptis mihi est sermo) quod est quasi solum, et fundamentum Oratoris, in plerisque non reperiatur. Nam quod ad delectationem spectat, quae ex orationis genere venustatis et argutiae pleno, exemplisque, et aliis lectu iucundis petitur, quam multos hodie libros eā scatere dicemus? imo complures omni venere destituti, no~ne statim, et prima tantum fronte inspecti abiiciuntur, nec tantillium lectorem remorari possunt? Porro eiusmodi opera, sine ordine, sine venustate, et elegantia, vtplurimum nihil aliud sunt, quam centones ex variis pannis consuti, locorum nimirum ex diuersis auctoribus collectorum congeries; qui plerumque longe petuntur, nec ad rem multum faciunt; inter se vero non valde cohaerent, sed tantum arguunt scriptorem sarcinatorem esse summum, centonem consuere optime, vt ait Lucillius, et multa quidem legisse, iudicium vero nihilo magis ex hac multiplici lectione instruxisse, nec saltem mediocrem scribendi facultatem sibi comparauisse: quae congeries saepe magna ex parte constat ex Graecorum auctorum locis Latino operi nsertis. quod si crebrius vsurpetur, orationem


page 288, image: s288

nimis variam efficit. quod idem Cicero summopere cauit. quae enim aliunde citat, non aliā quam suā linguā citat, nisi forte in epistolis, et semper a se conuersa affert, et alicubi scribit se Graece loqui in Latinis non plus solere, quam in Graecis Latine. Quid de iis dicam, qui Hebraica, et Arabica, scilicet vt [gap: Greek words] videantur, admiscent, quae ipsa characterum nouitate, et insolentia lectorem absterrent, et ab iis etiam quae intelligit, propemodum refugere cogunt? Quibusdam etiam solemne est in medium sermonem criticas quisquilias, et Grammaticales, si Deo placet, nugas ex glossariis vtplurimum desumptas infulcire. cum talia in aduersaria sint reiicienda (quod optimo iudicio fecit vireruditissimus Hadrianus Turnebus) commentariisque, et eiusmodi Grammaticis scrptis reseruanda: at in perpetua oratione, quae omnes minutias respuit, et voluptate aliqua condīta esse debet, diligenter sunt fugienda. Sed quando iam bis Ciceronem laudaui, vt toto epistola non aliunde constet, hoc etim in malos huiusce temporis Oratores afferam, qui nulla dicendi necessitate adstricti orationes habent, quod ille de quodam declamatore Catulum dixisse


page 289, image: s289

refert, eos stultitiae suae testes quamplurimos domestico praeconio colligere. Nam quos officij sui ratio in publico verba facere cogit, ipsa sane necessitas excusat. Sed quis praecipue veniam tribuat easdem, quas habuerunt, orationes publicantibus? Ad id certe non coguntur. qui, si saperent, infantiam suam nosse deberent, non vero eam magis magisque scripto traducere. Nam dicta cito praeteruolant, nec orationes semper attentis, et vigilantibus animis excipiuntur: scripta maturius, et cum iudicio expenduntur. Ad te vero visum est ea perscribere, vir diserte, quod inter Patronos plurimum eloquentiae studuisti; quam, quotiescunque causas agis, luculenter ostendis: et simul quia, cum fert occasio, terse omnino scribis. quod si per forenses actiones liceret, frequentius fortasse faceres. nihilominus tamen aliquod ingenij tui, et eloquentiae monimentum posteris relinquere debes, maxime cum etiam aliquod tibi contingat otium, eo tempore, quo rebus prolatis rusticari soles. quod vt aliquando facias, te nomine multorum rogo. Vale.



page 290, image: s290

ROL. MAR. IOANNI TRISTANO SANCTAMANTIO S. EPISTOLA XXI.

De monumentis antiquitatis agit, et praecipue de nummis: tum Tristanum laudat ob editam Imperatorum ad Iouianum vsque cum Gallicis commentariis seriem.

TANTA est veterum Graecorum, et Romanorum apud omnes antiquitatis studiosos veneratio, vt etiam vilissimas res, quia illorum fuerint, magni aestiment, et inter pretiosa [gap: Greek words] apud se religiose asseruent. Et Romanorum quidem, vtpote rebus gestis, opibusque magis illustrium et recentiorum, quamplurima adhuc extant monumenta: quod minus mirum, cum ipsa etiam illorum imperij caput Roma supersit; Graeci vero tot, tantisque cladibus sint attriti, vt in ipsa Graecia nunc Graeciam quaeras. Inde illa multorum cupido Romam videndi, non tam vt beatorum Apostolorum limina adeant, et ad sanctorum Martyrum sepulchra procumbant, quam vt Romanae magnificentiae reliquias, et in ruderibus ipsis adhuc spirantem


page 291, image: s291

illis terrarum, gentiumque deae maiestatem quasi venerabundi aspiciant. Inter quos laudandi, qui peregrinantur, non tam vt oculos inani spectando voluptate pascant, quam vt antiquitatis peritiores euadant, et quae legerint, cum eorum, quae etiam nunc supersunt, operum fragmentis studiose comparent. Nec vero Romae tantum, sed in reliqua quoque Italia, aliisque prouinciis multa cernuntur. Templorum, amphitheatrorum, thermarum, porticuum, et eiusmodi substructionum reliquiae, quae doctos valde delectant, et ad intelligendos veteres scriptores magno sunt vsui. Extant etiam, aut eruuntur quotidie omnis generis inscriptiones, quae rem literariam mirum in modum iuuant: curā doctorum virorum in locos communes digestae, complectentes ea quae ad opera, siue aedificia, quae ad res diuinas, quae ad Imperatores, ad Consules, et ad reliqua eiusmodi pertinent; quarum ope multa in antiquitate perplexa, et intricata enodantur, multa in historiā dubia, et obscura explicantur. Illa vero inscriptionum monumenta quid sunt ad nummos antiquos? Nam, vt ille ait,

Mors etiam saxis, nominibusque venit.

At nummi vt diutius incorrupti, et integri


page 292, image: s292

manserunt, ita maiorem antiquitati lucem videntur afferre. Vt enim delectationem quae capitur, omittam, ora vultusque intuendo, simul cum variis figuris ab optimis artificibus scite effictos, summotum illorum virorum, qui stante Rep. tantas res gesserunt, et Imperatorum, dequibus tam multa est in historiis mentio: quanto iisdem accedere lux ex nummis potest, cum Romani quae apud se annalibus digna acciderent, vt eorum memoriam conseruarent, numismatibus tanquam aeternis tabulis mandarent? quot etiam in eorum moribus, et institutis antea non satis aperta, ex numismatum diligenti inspectione erui possunt; siue res sacras, et religionem spectes, in qua sunt sacrificiorum ritus, vestes, vasa: siue rem militatem consideres, ad quam pertinent arma, naues, machinae, signa, vexilla, trophaea: siue rem politicam, in qua sunt senatusconsulta, leges, magistratus, officia? Hinc etiam iuuatur Grammatica per [gap: Greek words], quae ex nummis tanquam ex indubitatis testibus certo peti potest. Addo et Geographiam, in qua multa ex veteribus nummis restitui possunt: in quibus multarum prouinciarum, vrbium, fluuiorum nomina reperiuntur. Quae cum


page 293, image: s293

ita se habeant, optimo sane consilio a viris doctis nummorum notitia vna cum linguis, et humanitatis studiis reducta est: cuius beneficio tot alioquin in libris difficilia explicantur, totque res, et tam iucundae in Romanorum historia, et institutis addiscuntur. Et in eo quidem studio ab eruditis viris, et multum in antiquitate longo numismatum tritu, et inspectione versatis Ant. Augustino, Goltzio, Occone, Vrsino, Vico, et aliis laboratum est, qui omnis generis numismata variis in regionibus peregrinando, magno labore, et sumptu congesserunt, et in libros, seu potius thesauros relata commentariis illustrauerunt: tu quoque, vir erudite, cum eiusmodi cognitionem nostris hominibus vulgarem, et communem esse velles, omnium Imperatorum a Iulio Caesare ad Iouianum Aug. seriem, cum suis, et vxorum gentibus, et familiis, qualem hactenus non habueramus, accuratissime collectam edidisti, cui addidisti vberes commentarios, Gallicā linguā scriptos, variam, multiplicemque tuam doctrinam abunde testantes. In quo quotquot inter nos sunt antiquitatis, et politioris eruditionis studiosi, quibus potissimum haec elaborasti, tantum demeritus es, vt eo


page 294, image: s294

nomine immortales tibi gratias agere debeant. Vale.

ROL. MAR. LVD. CANTERELLO FABRO APVD SVESSIONAS Thesaurariorum Praesidi S. EPISTOLA XXII.

Fabrum eo nomine laudat, et sapientem iudicat, quod negotiis dimissis literas colat, et libros scribat: actuosorum vero hominum miseriam ridet.

CVM te, vir clarissime, in illa cruda, et viridi senectute literas colere, ac libros etiam componere video, non possum quin tam sedulum, et pertinax studium valde comprobem, simulque mirer, vt actuosae vitae hominibus, qualis semper fuisti, omnino insolens, et inusitatum. Quis enim ex istis aliquando in portum se recipere? quis non tota vita ciuilibus vndis mersari, et laboriosis negotiis implicari cupit? quis sibi saltem extremo tempore aetatis post tot tempestatum procellas vacare curat? eiusmodi scilicet hominibus otium omne in negotio est, nec sibi tradi, et cogitationibus


page 295, image: s295

suis relinqui gaudent, mortuisque haud absimiles reputant eos, qui quiete agunt, et a rebus gerendis feriantur. Certe cum te post magistratus cum laude gestos, honorificaque munera obita, otium tuum literarum amoenitate oblectantem conspicio, mihi Romanos illos patricios videre videor, qui post decursos honores, egregiamque Reip. nauatam operam, siue mutatione temporum adacti, siue otij dulcedine pellecti, in literas se abdebant, et studia propter occupationes aliquandiu intermissa recolebant. Sic Cicero post occupatam a Caesare Remp. Cum, vt ipse ait, non amicorum negotiis, non Reip. procuratione impediretur, nihil in foro agere liberet, Curiam aspicere non posset, tum ad Philosophiam semper antea sibi cultam confugit, et tot egregios de illa libros composuit. Sic Silius Italicus post Consulatum, Proconsulatumque gestum quieti se dedit, et carmina condidit a rebus omnibus feriatus. Sic tot alij otium cum dignitate obtinentes, in vrbe, vel in alicuius villae amoeno secessu, aut historiis rerum siue a se, siue ab aliis gestarum scribendis, vel versibus faciendis, aliisve studiis vacabant. Igitur sapientiam tuam summe admiror, quod cum te vel honorum satietas,


page 296, image: s296

vel quaepiam alia causa a rebus agendis retraxisset, in Musarum sinum confugisti, et historiarum lectione temet oblectas, iam in portu nauigans,

Despicere vnde queas alios, passimque videre
Errare.

Prudenter enim Seneca ad amicum suum scribit ipse iam senex: Satis iam multum temporis sparsimus, incipiamus in senectute vasa colligere; in freto viximus, moriamur in portu. Nec vero solum lectioni das operam, sed etiam scriptioni, idque non oscitanter, aut vulgariter. Historiam enim nostram, resque Gallicas summo labore enucleasti, aliorumque in iis errata miro iudicio aperuisti, ac correxisti. quod vt posses, ex attenta, et diligenti Historicorum nostrorum peruolutatione consecutus es. Praeterea vt patriae amans ciuis iura Regum nostrorum in Lotharingiam exactissime rimatus es, de iisque librum confecisti. cuius rei eo maior tibi fuit facultas, cum in ea regione cum potestate, nempe aetario praefectus, satis diu commoratus es. Sic enim tibi Ducum Lotharingiae tabularia, et vrbium [gap: Greek words] excutere licuit. ex quibus eruta monumenta cum vulgatis historiis comparans, non paruam historiae nostrae lucem attulisti,


page 297, image: s297

Principumque nostrorum iura maiorem in modum confirmasti, ac corroborasti. Quid iam de Chronologia altero historiae oculo dicam? in qua cornicum oculos confixisti, et superiorum errores, rem exacte ad calculos vocando ostendisti. quod opus iam non amplius premere tibi licet, eorum omnium, qui doctrinā temporum impense delectantur, ardentibus votis expetitum. Ex aduerso vero cum plerosque e nostris hominibus cerno ambitioni etiam nunc in senectute seruientes, et cum omnibus copiis affluant, non minus tamen congerendarum opum auidos, quam cum rem facere incipiebant, tanquam ipsa copia famem pariat, nescio illorumne stultitiam miserari debeam, an ridere: vtpote quibus in ista negotiorum sollicitudine moriendum sit. qui cum totā vitā accumulandis diuitiis, et honoribus intenti nunquam sibi vixerint, ne tum quidem cum senectus receptui canere iubet, et saltem modicum tempus negotiis valere iussis, sibi quemque vacare admonet, apud se esse, sed in tumultu, ac semper nouis fluctibus mori praeoptant. vir quidem bonus, et [gap: Greek words] cum ab eo difficillimis temporibus opem poscit resp. patriae non deesse,


page 298, image: s298

et si in eius procuratione mors illum occupet, tum vitam bene impensam existimare debet. si vero operam illius non flagitet, aut si, cum res nec satis recte, nec ex voluntate geri videbit, ipse honestam missionem impetrare possit, sapientem iudicabo, si reliqua aetate sibi viuat, prorsus autem fortunatum, si literas sciat; quae, vt ait Cicero, adolescentiam alunt, senectutem oblectant. Quod quia, vir ornatissime, abunde consecutus es, eo nomine te beatum praedico; otiumque tuum literatum, aliorum actuosae, et exercitae vitae, quae nunquam sibi acquiescit, longe praefero. Vale.

ROL. MAR. LVDOVICO NVBLAEO IN SENATV PATRONO S. EPISTOLA XXIII.

Vt plures nunc quam antiquitus, ita peiores libros componi: cui morbo per leges etiam occurrendum esse.

CONSIDERANTI mihi ingentem librorum multitudinem, quae quotidie exit in vulgus, subit aliquando apud me exquirere, num ita passim, et promiscue, vt nos hodie, Graeci, et Romani libros olim


page 299, image: s299

scriberent. Sed cuiuis promptum est iudicare, per typographicam artem, quae multos ad scribendum inuitat, multo plura hodie, quam antiquitus volumina prouenire, et in lucem edi. In quo obiter indignandum est, vtilissimam, et excellentissimam artem, quae simul cum renascentibus literis diuino beneficio in orbem venerat, vt eas iuuaret, aliqua ex parte ipsas non parum laedere, tot insulsorum qui eduntur librorum, cum aliquot bonis permistione: qui quamuis aetatem non ferant, interim tamen indoctorum manibus teruntur; ex quibus magis, magisque suam inscitiam augent, et nihil sapere discunt. Vt enim beatus Hieronymus ait, nullus imperitus scriptor est, qui lectorem non inueniat similem sui, multoque maior pars est Milesias fabulas reuoluentium, quam Platonis libros. Multo igitur nunc plures, sed et peiores, et indoctiores quam olim, libri componuntur. Cuius rei haec mihi praecipua causa esse videtur, quod non parem diligentiam, et studium, ac veteres, in literis adhibemus; ad quas tamen addiscendas maiora, quam etiam nobis subsidia, breuior nimirum, faciliorque methodus, iis suppetebant. quanquam etiam frequenter eos de malis suorum temporum


page 300, image: s300

libris, tanquam de magno aliquo malo conquerentes videmus, quos paene omnes, perinde ac merebantur, simul tamen cum multis praestantissimis, et immortalitate dignissimis aeuum aboleuit. nam ex sat multis, qui nobis nescio quo bono fato supersunt, paucos habemus, qui lectu omnino indigni sint. hodierni quoque scriptores non satis magnam sermonis curam habent, nec stilo sufficientem dant operam: (de vulgo loquor, nam praestantissimos habemus) sed plerumque, vt Graeci dicunt, [gap: Greek words], ab omnibus rebus imparati ad scribendum se conferunt, nec priusquam ad aliquod opus se accingant, longa se scribendi exercitatione macerant, et exscribunt verius quam scribunt: ea quae afferunt, aliunde sumentes aliquando clam, plerumque palam: nec se in inueniendo multum torquent, ab aliis dicta accumulare contenti: demum opera non satis composita, et elaborata temerario editionis honore vulgant, praecepti Horatiani de premendis in nonum annum scriptis immemores: quibus postea plurima per properationem emissa adiiciunt, multa mutant, ita plerumque in secundis editionibus omnia interpolantes,


page 301, image: s301

vt alia opera videri possint. Quod scribendi cacoethes a malis quidem est moribus, et male affecti regni nota, in quo multi otio se dedunt, et bonas horas male perdunt, futilia, et inutilia scripta componentes: proinde legibus, vt vineta egomet caedam mea, coercendum: quae cum recte exercentur, volunt vnumquemque etiam otij sui rationem reddere. In malos certe Oratores ad Lugdunensem aram dicentes haec olim poena erat instituta, vt scripta sua spongiā linguave delerent, nisi ferulis obiurgari, aut flumine proximo mergi maluissent. quae delendi poena si mihi irrogaretur, non valde mihi esset laborandum. cum enim scribo, chartae, quantum possum, parco, et, si nugas scribo, saltem operam do, vt sint quam breuissimae. Quod si malos scriptores temeritatis suae poenas dare non placet; at saltem aliqui viri docti librorum censurae praeponi deberent, ex Platonis in sua [gap: Greek words] edicto, qui non solum scripta religioni, bonisque moribus officientia edi prohibeant, sed etiam libros, quales ego fortasse scribo, vel Eluuiones inconditos, et in quibus vix sensus communis nota reperitur, virgulā censoriā notent, et in ignem coniiciant. Verum, opinor,


page 302, image: s302

difficile esset inuenire homines, quibus abs re sua tantum esset otij, vt tam prodigiosae multitudini legendae vacare liceret. Enimuero non quibusuis profecto etiam infelicissimis, et aduerso Apolline natis ea licentia esse deberet, vt quidquid in mentem venisset, chartis illinerent, sed tantum praestantissimis esset concedendum, ingenij sui monumenta posteris relinquere. Ceterum quae totā hac epistolā tractaui, te optime perspicere certo scio, doctissime Nublaee, querelamque meam de malis, qui nunc totum orbem inundant, scriptoribus iustam esse iudicare, qui antiquos auctores sedulo contriueris, antiquitatemque omnem optime calleas, ius Romanum praecipue, cui te potissimum addixisti: quique, si in animum induceres cogitationes tuas mandare literis, et opus aliquod emittere, id recte facere posses. Sed nescio quo pacto fere accidit, vt qui scribendi munere optime defungi possint, ab eo siue modestia, siue taedio laboris refugiant, et aliis minus idoneis eas partes relinquant. Tua igitur modestia te adhuc in silentio tenuit: quam tamen fortasse aliquando precibus amicorum expugnari sines: quibus etiam meas, si apud te satis valituras putarem, libenter adiungerem. Vale.



page 303, image: s303

ROL. MAR. NICOLAO PERROTO ABLANCVRTIO S. EPISTOLA XXIV.

De translationibus agit, quales esse debent, vt placeant. Deinde monet Perrotum, vt post tot versiones editas aliquid ex se componat.

ADMIRABILIS est prorsus illa tua [gap: Greek words], mi Perrote, in tot scriptoribus in nostrum sermonem conuertendis, itaut vno absoluto, alius continuo in manus sumatur. Neque vero hanc operam praestas in vulgaris notae auctoribus, sed in primariis, et intellectu, translatuque maxime difficilibus. Certe Tacitus, quem Gallice interpretatus es, propter obscuritatem quae in eo passim occurrit, mihi vix satis commode posse conuerti videtur. Illa autem oritur partim ex auctoris deprauatione: qui licet a quamplurimis viris doctis, et praecipue a Iusto Lipsio correctus fuerit, tamen in integrum adhuc non est restitutus: partim etiam procedit ex breuitate, quam affectauit aemulatione Sallustij, quem sibi ad imitandum proposuerat, et ex sensuum profunditate, sententiarumque


page 304, image: s304

robore: quas vt quis pari pondere, ac grauitate possit reddere, pari mentis vigore ei opus est, atque magnus ille Historicus, et [gap: Greek words] praditus fuit. Porro hunc scriptorem tam excellentem, in quo quot verba, tot sunt sententiae, sed difficilem, solitā illā tuā audaciā optime reddidisti: quae si in vllo alio, in eo maxime adhibenda fuit. nec ea libertas culpanda est, modo in licentiam aliquid auctori aut detrahendi, aut addendi non erumpat. nihil est enim simplici versione putidius, cum tanquam a fido interprete verbum verbo redditur. Audendum vero est in verbis, modo sensus sit integer, et attendenda solum est proprietas eius linguae, in quam fit translatio, et recedendum a consuetudine alterius e qua transferimus. exemplum autem elegantis, fidae tamen versionis habemus in Cicerone, qui quotiescunque locos adducit ex Platone, aut Xenophonte conuersos, non videtur ex alio quid transferre, sed ipse ex se scribere: adeo nihil est inaequale, aut salebrosum; sed omnia plana, et vno tenore fluentia. Idem quoque bene conuertendi praeceptum dedit in praefatione, quam Demosthenis, et AEschinis orati onibus contrariis a se exercitationis gratiā conuersis


page 305, image: s305

praemisit. sic enim scribit: Nec eas conuerti vt interpres, sed vt Orator sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis, in quibus non necesse habui verbum pro verbo reddere, sed genus omne verborum, vimque seruaui. non enim me ea lectori annumerare putaui oportere, sed tanquam appendere. Vt vero a nostris non recedamus, habemus apud nos exemplar aliquantum audacis, boni tamen, et egregij interpretis, Iac. Amiotum. Ille enim Plutarchum exprimit, virtutibus illius vtens omnibus, id est, sententiis, et earum formis, et rerum ordine, verba eatenus persequens, vt ea non abhorreant a more nostro: quae si e Graecis omnia conuersa non sunt, tamen vt sint generis eiusdem, elaborat, et cum in scriptore difficili, et aliquantum salebroso versetur, illam asperitatem breui paraphrasi quodammodo emollit; demum efficit, vt opus non ex alio conuersum, sed ab ipso scriptum esse videatur. Nam vt Poeta Philoxenus dicebat carnes maxime sapere, quae minime viderentur carnes; sic ea versio, quae minus videtur esse versio, meo iudicio excellit. Sed vt hunc de translationibus sermonem finiam, de quibus multa in epistolis meis dixi,


page 306, image: s306

volo tibi consilium exponere, quo, si in hoc scriptionis genere me exercere vellem, vterer. Primo loco auctorem, quem vertendum suscepissem, [gap: Greek words] et ad verbum interpretarer: postea cum certus essem, me illius verum sensum expressisse, ex rudi, et incompta versione alteram efficerem paulo liberiorem, et elegantiorem, quae non iam verba auctoris attenderet, sed idiona tantum linguae, quā scriberem, sequeretur. Iam vero, mi Perrote, satis huc vsque tot translationibus ostendisti, quam exacte linguam Graecam, et Latinam calleres, nec non in patria quantum eruditus esses: quam etsi Cicero dicat non tam praeclarum esse scire, quam turpe nescire; tamen ipsemet id non tam parui facit, quin multos in Bruto ex eo tantum laudet, quod Latine eleganter dicerent. Nunc igitur scribe aliquid quod sit vere tuum, et quo testeris te tuis vestigiis etiam posse insistere, nimirum historiae superioris aetatis partem aliquam: nam res nostrā memoriā gestas prosequi vix incorrupta fide licet: vel vitas hominum domi, vel foris illustrium, aut in studiis praestantium compone. Certe vt alia argumenta deficiant, liberales doctrinas tractare, de naturis etiam rerum, de hominum


page 307, image: s307

moribus, de rebusp. disserere licet. ex quibus scriptis fortasse gloria non minor eā, quam ex translationibus consecutus es, quae certe non minima fuit, ad te est peruentura. in quamcunque vero materiam incumbes, quae scripseris tibi honori futura certus esse potes. Vale.

ROL. MAR. MICHAELI MAROLIO VILLALVPENSI ABBATIS. EPISTOLA XXV.

Agit de translationibus, et maxime Poetarum, ac varias Abbatis nobilissimi versiones connumerat. postremo probat, quod opus de viris doctrinā claris susceperit.

QVI scriptoribus antiquis in vernaculum sermonem transferendis nauant operam, ij profecto multum publicae vtilitati consulunt, et suae nationis homines linguarum ignaros magno beneficio sibi deuinciunt; cum egregia scripta, quae in communi, quae regnat, inscitiā alioqui ignorarent, iis ignora esse non patiuntur. quanquam auctoribus Graecis, et Latinis in versione multum gratiae decedit: ex quibus sunt, qui vix posse videntur reddi:


page 308, image: s308

ij nimirum, quibus in sermone plurimum inest leporis, et venustatis, vt sunt summi Poetae: nisi forte eam vsurpes licentiam, quae veteribus in vsu fuit. Illi enim in conuertendo tantum sibi licere voluerunt, vt quaedam coarctarent, quaedam diffunderent, quaedam omnino relinquerent. credo, quod tractata posse nitescere desperarent, vt ait Horatius: demum multa suo arbitratu immutarent. quod manifestum est ex Ennij reliquiis, qui Euripidis tragoedias simili libertate transtulerat. Tu vero, Abbas nobilissime, quod fieri vix posse hactenus putaueram, summos Poetas, Lucretium, Virgilium, Horatium, Catullum admirabili ingenij dexteritate ita Gallice vertisti, vt nihil ex eorum maiestate, et suauitate periret. et, quod est magis mirandum, id prosā, non carmine praestitisti: vt et olim fecit in Homeri Iliade, et in Hesiodi Theogonia, teste Suida, Demosthenes Grammaticus. Qua in re a tuis popularibus magnam iniisti gratiam, qui per te tantorum Poetarum lectione animos explere poterunt. Vt omittam quae ex sacris paginis vertisti, Deus bone, quam difficilia! sed alio genere. Ista enim profano sublimia, haec humilia videntur: quae tamen explanate


page 309, image: s309

reddere, propter sensuum alititudinem maximae est difficultatis. In his praecipue doctorum iudicio probari video nouum Testamentum, quod e Graecis fontibus summā diligentiā, et industriā transtulisti. Sed ne alienis tantum vestigiis insistere viderere, nec ex te quicquam parere posse, ad aliud studium animum applicuisti, quod mihi summopere probatur. Scribendi enim argumentum sumpsisti vitas clarorum, sed maxime doctrinā virorum a primis vsque temporibus, quorum dumtaxat extent imagines. Sed de antiquis pleraque vulgata sunt: quanquam ea non vulgariter, certo scio, tractabis. cui enim non noti sunt Cicero, Virgilius? qui vero a duobus saeculis post restitutas literas doctrinae laude claruerunt, non perinde noti sunt. Eorum mores, fortunam, opera noscendi summo semper arsi desiderio, quo factum est, vt quamplurimos leuiter saltem inspexerim, qui de iis scripserunt, seu [gap: Greek words], seu vt nunc vocant, quanquam minus proprie, elogiorum scriptores. nam elogium inscriptionem, et testimonium tantum significat non magis honoris, quam vituperationis. Sed, vt libere more meo quod sentio aperiam, paucissimos inueni, qui in hoc argumento


page 310, image: s310

omni ex parte stomacho satisfacerent. Iouius in hoc genere aliquam laudem habet: sed pauca, nec valde notabilia refert de iis quos recenset. et eorum tempus mortis non anno, vt fieri solet, sed re aliqua inter Franciscum Regem, et Carolum Imperatorem transacta periphrastice notat. Nostrorum vitas Sammarthanus scripsit, versu, quam prosā melior, cuius soluta oratio etiam poesim redolet. Eae fere sunt vniusmodi: et in doctorum catalogum multos e Senatu, et alios refert, qui nulla scripta reliquerunt, quique alioqui non magni fuerunt in literis nominis. Germani, gens laboriosissima, et studiosissima, in eiusmodi elogiis multi sunt, et in ea materia, vt in aliis fere [gap: Greek words]. Ex his quidam eorum, de quibus scribunt, parentes referunt, diem, et aliquando horam quā nati sunt, et talia quae in Regibus solum, et viris maxime illustribus requiruntur. In quo Suetonium optimum auctorem non sequuntur, qui in libellis de claris Rhetoribus, et Grammaticis, relictis eiusmodi inutilibus, ea tantum, quae ad rem faciunt, adducit, nempe de eorum conditione fortunae, de scriptis, et aliis rebus maxime notabilibus. Tu vero, vir clarissime, non mihi


page 311, image: s311

dubium est, quin hac in re modum sequaris, nihil superfluum aggerendo, nihil que necessarium praetermittendo. Quapropter vt opus omnibus valde placiturum acceleres, te totius Galliae nomine rogo, Vale.

ROL. MAR. HADRIANO VALESIO SVO S. EPISTOLA XXVI.

De [gap: Greek words]et centonum consarcinatoribus agit, quos damnat: et ait attendendum, non quam multum quis, sed quam recte scribat.

NVNQVAM ex iis fui, qui libros ex mole aestimant, quique scriptores ob id solum quod sint [gap: Greek words]magni faciunt: quod compertum habeam, difficile esse magnum librum conficere, in quo multa, si non inepta, saltem inutilia non reperiantur. Bonus quidem liber, vt ait Plinius Minor, melior est quisque, quo maior, vt aliae bonae res: sic Ciceronis orationum optima quae maxima. Sed non adeo multi sunt Aristoteli similes, qui complures libros composuit, vt ex eorum indice apud Diogenem Laertium


page 312, image: s312

patet: in quibus ordo ob crebras partitiones plane mirus est, et quamuis nullus sit adhibitus ornatus, tamen elocutio propter verborum proprietatem prorsus egregia est. Nec passim nunc nascuntur homines Galeno similes, qui tam multa de Philosophia, et Medicina scripsit, quae nec omnia extant, cum esset summi iudicij, indefessi laboris, et doctrinae incomparabilis. Et paucos habemus Ciceroni pares, qui, vt ipse ait, plura, quam quisquam ne in Graeco quidem otio scripsit, sed omnia erudite simul, et ornate: quique in epistola quadam Attico suo affirmat, se paruo temporis spatio plus scripsisse, quam alius legere posset. Illi multa quidem scripserunt, sed egregia: (quanquam si cum libris nostrorum comparentur, pauca dicenda sunt) et quae scripserunt, ex suo penu attulerunt, nec hinc, et inde corrogarunt; quod nostri scriptores plerumque faciunt, qui veteres, et recentes etiam tantummodo compilant, multaque non scribunt, sed verius exscribunt. quod fecisse etiam Chrysippus, ipse [gap: Greek words]perhibetur, qui in quemdam suum librum totam Euripidis Medeam contulerat. quanquam diuersam Epicuri rationem minus probo, qui nihil aliunde in sua scripta,


page 313, image: s313

nulla exempla, nulla auctorum testimonia, congerebat, sed omnia ex se proferebat. Quos vero superius nominaui, Aristotelem, et Ciceronem, similesque amplector: qui cum opus est, varia ex aliis loca adducunt, sed tamen plurima suo marte conficiunt, magnamque ordinis, sed et sermonis, elegantiaeque curam habent. Ex Christianis vero scriptoribus multos habemus, et inter eos Hieronymum, et Augustinum, Deus bone, quales viros, quam doctos, quam disertos! vt Latinos tantum attingam, qui multa quidem scripserunt, sed ex se pleraque afferendo, non infinita aliunde accumulando, vt recentium plerique: inter quos quidam Hispanus duodecim amplius, quos nunc vocant, tomos de rebus Theologicis composuit: ex quibus si demas aliunde sumpta, nihil fere reliquum superfuturum sit. Sed recentes [gap: Greek words]recensere cui vacet, cum sint innumerabiles? vnum, aut alterum tantum attingam. quamplurima Conradus Gesnerus in omni literarum genere, in Medicina praecipue scripsit, etiam multa antiquorum scripta in lucem protulit, aut in Latinam linguam conuertit; quorum omnium catalogum, qui vere libellus est, ipse contexuit, cum


page 314, image: s314

tamen ad quinquagesimum annum non peruenerit. Idem de omnium animalium historia fusissime scripsit: quam similiter materiam Vlysses Aldroandus immanibus voluminibus prosecutus est. Sed, libere dicam, Plinij paucos de animalibus libros pluris fecerim, quam istorum de iisdem infinitos. Plinius enim omnia egregio ordine complexus est, et singula in suas classes apte distribuit: quae vero ex aliis excerpsit, digesta, et stilo quasi concocta, sua quodammodo fecit. Gesnerus vero ex scriptis non tam ingenij, quam laboris et industriae laudem tulit, vt sunt omnes Germani in studiis laboriosissimi: quippe transcripsit quae priores de his rebus dixerant, et ipsis eorum verbis retulit. Sed inter recentes, qui multa egregie scripserunt, nemo meā sententiā Erasmum praecessit, siue iudicium, siue eruditionem, siue eloquentiam spectes, quem non verear cum quouis antiquorum conferre: qui, si totā vitā cum Theologis quibusdam, et Monachis conflictatus non fuisset, meliora etiam quam edidit, orbi communicare potuisset; et si tam mordax, aut in quibusdam tuendis tam pertinax non fuisset, nihil in eo viro illa aetas quod desideraret, habuisset. Haec autem


page 315, image: s315

ad te visum est perscribere, mi Valesi, quoniam tu in ea sententia mihi esse videris, vt recte scribere tantum probes, multum vero nihil moreris, vt de se refert Horatius. quod in tuis historiarum libris cernitur, quos diligenti studio perficis, et perpolis, nihil praecipitans, sed omnia singillatim sub incudem reuocans: in quibus non id curae habes, vt mole magna tumeant, multis etiam non necessariis referti; sed vt resectis eiusmodi, ea tantum quae ex lege historiae notatu digna sunt, contineant. In qua ego quoque sum sententia, nescio enim quomodo a magnis libris abhorreo: siue hoc mihi naturā contingat, siue memoriae imbecillitate, quae vix etiam pusillis retinendis sufficit: et semper in animo meo obuersatur illud antiquorum prouerbium, magnus liber magnum malum: propterea quod fere contingere soleat, vt tales libri multis inutilibus, aliquando etiam insulsis rebus scateant. quod in libris recentiorum vtinam non tam passim esset obuium: quotiesque ingentia illa volumina conspicio, Persianum illud in mentem venit, Quis leget haec! Cum iactura enim temporis eiusmodi libri fere leguntur, quod sapientissimus quisque, cum res sit longe pretiosissima


page 316, image: s316

optime dispensabit. Sed de his satis: quanquam vix satis dici potest. Vale.

ROL. MAR. NICOLAO HEINSIO S. EPISTOLA XXVII.

Heinsio gratias agit, quod libellum suum Suecorum Reginae tradiderit: deinde petit, vt suam epistolam eidem reddat; postremo exquirit, qui nunc sint in Batauia, et omni tractu Septentrionali viri docti.

OFFICIOSAE tuae sedulitati multum me debere fateor, humanissime Heinsi, quod libellum meum illustrissimae Reginae captata tam opportuna occasione reddideris, cum illa animi relaxandi causā deambulatum processisset, et num quid libelli tecum attulisses, quaesiuisset: optimi prudentiae, et vrbanitatis magistri Horatij in hoc consilium sequutus, qui Vinnium Asellam monet, vt libellos suos Caesari reddat,

Si vacuus, si laetus erit, si denique poscet.

Sed cum eam audaciam non omnino male cessisse viderem, ecce tibi aliud factum longe inuerecundius, vt culpa laudata, vel certe condonata aliam facile prouocat. Ad


page 317, image: s317

ipsam enim Reginam epistolam scripsi, quā gratias illi ago, quod libellum meum euoluere dignata sit, simulque data occasione, in illius laudes excurro, quantum capere potuit epistola, satis quidem longa: nam eas omnes ne iustum quidem volumen complecti possit. Vereor autem quorsum id acceptura sit. fortasse enim ita iudicabit, me non satis pudentem, nec meae tenuitatis, illiusque maiestatis gnarum, temerario ausu ipsam scripto compellasse. sed hīc habes epistolam, quam concerpes, aut donabis Veneris marito, vt temeritatis poenas luat, si eam forte Reginae displicituram cognoueris: quanquam cur displiceat? illius certe laudes continet, modo ne, vt ait idem Horatius, eas culpā ingenij detriuerim. Sed haec satis. Quoniam vero me hortaris, vt in meo instituto epistolas philologicas scribendi pergam, meque amice inuitas, vt ad te ipsum scribam, epistolae reliquum insumam, vt a te exquiram, quinam docti viri nunc Batauiam vestram, atque adeo totam illam Septemtrionalem plagam incolant. Nam iis in locis frigidissimis Musae quae alibi frigent, satis calere videntur: apud vos iamdiu satis, apud Suecos vero non ita pridem, ex studio et liberalitate sereniss. Chtistinae.



page 318, image: s318

Sola etenim tristes hac tempestate Camoenas
Respexit.

Noui equidem quotquot apud hos studia literarum elegantiorum tractent: quorum numerus quotidie decrescit, aliis studiis nunc hominum mentes occupantibus. Italia vix credere est, quantum a vetere sua laude desciuerit, cum Politianos, Barbaros, et his recentiores Victorios, Sigonios ostentabat. Nuper quidam Italus tres libros de viris illustribus edidit, fere omnibus Italis, qui his quinquaginta annis circiter vixerunt. Inter hos vix quinque sunt in literis saltem Latinis tolerabiles. Hispania quidem olim viros literis celebres tulit, sed paucos: nunc fere non alios habet nisi in barbara Philosophia, et Scholastica, quam vocant, Theologia contritos. Anglia quos doctos habeat nescio. illud scio in tanta rerum perturbatione vix illic Musis otio gaudentibus locum esse posse. Nam quid hīc recenseam Germaniam, quae huc vsque tot homines tulit in studiis exercitatissimos, qui indefessis suis vigiliis, et prodigiosis laboribus rem literariam multum iuuerunt? ea calamitate belli per amplius triginta annos continuati sic afflicta est, vt pauci supersint, per quos nunc cum pace


page 319, image: s319

reflorescere incipit, literas instaurare possit. Scribes igitur, si graue non est, qui sint istic literarum columina; sed me praecipue certum facies, quid mediteris, num Ouidio tandem supremam manum imponere licuerit, inter Regiae inaugurationis pompas et apparatus. Epistolā, vt ante dixi, vtźris tuo arbitratu, siue Reginae reddendam iudicaueris, siue non. De cetero me amare perges, qui te ex intimo affectu diligo. Vale.

ROL. MAR. CHRISTINAE SERENIS. SVECORVM REGINAE S. EPISTOLA XXVIII.

Reginae Christinae pro euoluto suo libello gratias agit. Inde captata occasione breui quasi panegyrico in eius laudes excurrit.

CVM libellum meum ad N. Heinsium transmitterem, quem, si ei videretur, maiestati tuae offerret: vix tantum mihi, et ab operis, et ab auctoris tenuitate polliceri ausus eram, vt a te inspiceretur, aut attingeretur. Verum cum idem Heinsius mihi rescripsisset, te, cum forte extra vrbem deambulandi gratiā progressa esses, librum


page 320, image: s320

sat opportuno tempore oblatum in nemore euoluisse: ad tam insperatum nuncium exilui gaudio, fateor, et prae immodica lae titia paene mihi excidi: cum scilicet cogitarem te tantam Reginam, nec tam sceptro, quo tamen late dominaris, quam virtute, et doctrinā conspicuam hasce nugas Philologicas eo honore dignatam, vt non obiter inspiceres, sed euolueres: praesertim inter tot curarum, sollicitudinumque moles, quibus comitiorum regni tempore, quae de grauissimis rebus habebantur, vndique distringebaris. Cum vero prius factum licet satis audax, et improbum non male cessisse mihi viderem, aliud longe audacius, quae mea temeritas fuit, in me suscipere non sum veritus. Hanc siquidem epistolam ad serenitatem tuam exarare non dubitaui: quā tantae benignitati tuae, et humanitati ex intimo affectu gratias agerem: simulque, vt nunc fert occasio, faustis populorum tuorum in tua augusta inauguratione acclamationibus vota mea e longinquo adiungerem: quibus tibi, regnoque tuo prospera omnia ex more precarer. Quae quidem non vane, nec inani coniectura augurari videbor, si modo Plato tantus Philosophus non falso dixit, tum demum respublicas


page 321, image: s321

beatas fore, quando reges philosopharentur. Nam cum tibi in purpura nasci contigisset, et ante reginam nuncupari, quam per aetatem quid esset imperium scire posses: tamen in illo literarum neglectu, qui fere aulas comitari solet, statim ab aetatis initio tanto ardore studiis incubuisti, vt per liberalium artium gradus ad omnium reginam Philosophiam tu hoc aetatis perueneris: quam qui reges optime animo comprehensam in consilium rerum suarum adhibent, ij sapientiam solio suo semper assistentem se habere merito gloriari possunt: quā edocti tum sibi, tum aliis melius consulant, vitamque beatam exigant, subiectisque gentibus eam felicitatem conficiant, vt dum ipsi supersunt, tanquam praesentissima numina colantur, cum vero e viuis excesserint, in animis hominum nihilominus, et memoria perpetuo viuant. Ad animum vero Philosophiā imbuendum optimum magistrum, nempe Platonem, assumere mihi visa es. (nam hunc propter Graecae linguae cognitionem, quam Latinae adiunxisti, familiariter a te teri, qui in aula tua degit Vossius, nobis retulit.) Ille siquidem Philosophorum Homerus, et diuinus vocitatus, sermones vel priuatim ad mores vniuscuiusque


page 322, image: s322

fingendos, vel publice ad imperia recte administranda vtilissimos scripsit, vel ex hac [gap: Greek words], quam ingenio finxit, complura peti possunt, quae reges, et rerumpublicarum moderatores in vitam, et vsum optime traducant. hoc igitur prudenti iuxta, et fideli monitore vteris. Nec dubius sum, quin Xenophontem illum Socraticum, bonum pariter et Ducem, et Philosophum diligenter euoluas: cuius [gap: Greek words], quam non ad historiae fidem, sed ad iusti imperij effigiem scripsit, semper in manibus Principum esse debet: vt et Agesilai [gap: Greek words], in quo propius ad verum expressam omnibus itidem numeris absoluti Principis imaginem effinxit. Nam Plutarchum tam excellentem Philosophum, et [gap: Greek words]te assidue euoluere certus sum, (vt Homeri poemata Alexander ceruicali subiecta semper habuit) reliquosque vtriusque linguae Historicos, nec minus etiam aetatis mediae, vel infimae quoscunque alios. Historiarum enim lectio Regum est maxime propria: ex quibus consilia capiant, siquando vsus sit, exemplo Imperatoris Alexandri, qui, teste Lampridio, consiliis togae, et militiae literatos adhibebat, et eos maxime qui historiam nouerant. Accepimus quoque te


page 323, image: s323

Tragicorum praestantissimos Sophoclem, et Euripidem praecipue in deliciis habere: sed maxime Euripidem ob sententiarum grauitatem Scenicum Philosophum appellatum: cuius singulos versus singula esse testimonia putabat Q. Cicero. In quo eximium tuum iudicium admiror. nusquam enim alibi [gap: Greek words]inueniuntur, quae melius vitam, et mores hominum instruant: praesertim Regum, quorum funesti casus, et miserabilia infortunia in scenis exhibentur. quos minime ob regnum fastu turgere, et prosperis insolescere sub grauibus exemplis tragoediae docent. Sed ista non vulgaris eruditio, licet in te alioqui omnibus regiis virtutibus ornata summe sit commendabilis; tamen etiam sine hac incredibilis erga literatos viros beneuolentia, et liberalitas toti te orbi commendare poterant: vt quidam Principes alias haud valde suspiciendi, ob istam tantum animi propensionem, perpetuae hominum memoriae traditi fuźre. quorum etiam aliqui bibliothecas libris vndique conquisitis adornarunt: vt Ptolemaei, et Attalici Reges, fortasse in pompam, et studiosae, vt appellat Seneca, luxuriae ostentationem. Tu vero instruis bibliothecam, et codicibus manuscriptis,


page 324, image: s324

aliisque pretiosis, et inuentu raris locupletas, non per ambitionem, sed in vsum tuum. quanquam etiam hoc elegantiae tuae, curaeque egregium opus, aliorum vtilitatibus destinatur. quam in rem quidquid vspiam est in hoc genere rarum, et eximium per homines eruditos vndique corradis, nullis sumptibus parcens. quod studiosae magnificentiae monumentum ad tui nominis immortalitatem plus collaturum est, quam vllae aliorum operum moles, aut palatia regali sumptu exstructa. Tantus vero est ille tuus in literas, literatosque amor, vt e Gallia nostra, et Batauia viros literarum gloriā florentes, ad te arcessas, vt eorum iucundo colloquio, literatisque sermonibus fruaris, ad te proficiscentes amplo viatico dones, a te discedentes lauto congiario prosequaris. quae praemia quanquam sunt regia, et tuis opibus digna, tamen vt ad te accedant, non tam his docti viri ducuntur, quam cupiditate serenissimum, et augustissimum tuum vultum contemplandi, et in puellari aetate tantam prudentiam cognoscendi, quodque nostra aetate omnino visendum existimant, in principali culmine tantam eruditionem aspiciendi. quamuis enim quamplurimas antiquitus foeminas doctrinā,


page 325, image: s325

et literis excelluisse sciant, et etiamnum aliquot excellere compertum habeant; tamen in iis reginas fuisse, aut regiis domibus oriundas admodum paucas meminerunt. Ex his enim pleraeque corporis, quam animi maiorem semper curam habuerunt, praeoptaruntque pulcritudine, quam literis censeri. Tu vero licet in aula regnatrice educta, tamen virilibus curis foeminarum vitia exuisti, luxum, et delicias. nec te palatinis delenimentis, et illecebris corrumpi siuerunt primum egregia tua indoles, ad omnem virtutem composita: deinde Gustaui patris exemplum, qui tanquam alter Hercules, aut Alexander spretis regiae aulae voluptatibus, ad immortalitatem virtutis via grassatus est: postremo ingenium gentis, quae ex caelo ob Septemtrionis vicinitatem horrido mores trahit, non quidem feros, aut truculentos, sed ad seueram grauitatem, rigidumque animi robur compositos. quae quidem animi dotes, prudentia nimirum in regni administratione supra sexum, et aetatem, voluptatum legitimarum abdicatio, supra vero omnia incredibile literarum, et optimarum artium studium, vndique doctorum praeconia, et laudes quanquam minime a te ambitas excitarunt,


page 326, image: s326

itaut nulla non in parte orbis sonet nomen Christinae eruditorum fautricis, et in qua nunc paene sola, spes, et ratio studiorum sita est: tuaque Holmia tanquam alterae Athenae omnium scriptis celebretur. quae licet in Septemtrionali littore posita sit, tam literatam, tamque omni virtute excultam Reginam tulit: vbi nunc Musae iamdiu e Graecia expulsae, et in ipsa Italia, et alibi non satis honoratae, tutum, et honestum perfugium habent. Porro quamquam tantopere es literis dedita, tamen ex illarum contubernio vitia, quibus studiosi nescio quomodo esse obnoxij videntur, non contraxisti, inertiam, et desidiam: sed studiis exercitia prope militaria apte interponens, equitationem, venationem, aliaque eiusmodi, vtriusque Palladis sacra vicibus colis, doctae nimirum, et armatae. Quapropter appositissime sub eius habitu in numismate es efficta. Sed ne peccem in publica commoda, si longiori sermone morer sacras tuas occupationes, serenissima Christina, nihil mihi aliud superest, quam populorum tuorum felicitati ex animo gratulari: quibus tanto Rege in medio victoriarum suarum cursu extincto orbatis tam benigna, tamque sapiens Regina obtigeris:


page 327, image: s327

quae patris licet absolutissimi Principis vt desiderium minus esset, effeceris, sapientissimos, et nobilissimos Sueciae senes in consilium adhibendo: nec hos solos, sed etiam mortuos, quos Rex ille optimos Consiliarios esse dicebat, a quibus, cum neque fallant, neque adulentur, semper optima consilia sumere licet. Ab his edocta, ingeniique dexteritate, et iudicij firmitate adiuta, Germanico bello flagrante, in puellari etiamnum aetate tantae rerum moli ferendae par fuisti, vt de L. Lucullo scribit Cicero, qui rebus gestis legendis factus Imperator in Asiam venit, cum esset Romā profectus rei militaris rudis. Tu iisdem Consiliariis vsa, in mediis successibus victoriae tuae moderata es, et non minus prudenti, quam benigno consilio pacem petentibus hostibus concessisti, cum quascunque liberet, pacis conditiones praescribere liceret, in mente habens hos excellentissimi Poetae versus:

Tu regere imperio populos Romane, memento:
Hae tibi erunt artes, pacique imponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.

Nam, vt ait Liuius, in bonis tuis rebus, hostium dubiis tibi ampla, ac speciosa danti pax est. Ea igitur de causa tibi gratulor, bello


page 328, image: s328

ingenti, quod magnus Gustauus pater tuus inclytae memoriae, cum tanta fortitudinis gloria gessit, te non minore moderationis fama gloriosum finem imposuisse. Voto epistola iam nimis longa finienda est, quo Deum precer, vt Sueciae hunc statum perpetuum, hanc pacem firmam esse velit, tibique, optima Regina, hoc statu, hac pace longum frui concedat. Vale.

ROL. MAR. PET. HALAEO POETAE, ET INTERPRETI RECIO S. ERISTOLA XXIX.

Haec epistola vniuersam puerorum in literis institutionem continet.

MARCVS TVLLIVS ad M. Varronem scribens illum hortatur, vt si nemo ipsorum operā vtetur, vna secum in studiis viuat, et scribat, et legat [gap: Greek words]: et si minus in Curia, atque in foro, at in literis, et libris, vt doctissimi homines fecerunt, nauet operam reip. et de moribus, ac legibus quaerat. Hoc certe praestare poterant homines excellenti ingenio, et in rep. versati. Ego vero illis tanto inferior, et reip. expers, quid aliud in hoc meo literario otio in commune


page 329, image: s329

conferre queo, nisi consilia quaedam, quae studiosos iuuenes in literarum studiis aliquantum iuuare possint? vt hacce, quam ad te do, mi Halaee, epistola, pueros a primo vsque literarum tirocinio, donec illud deponant, instituere mihi destinatum est. quae quidem praecepta magnam partem noua quadam ratione, meoque arbitratu trado: sed quae, opinor, non magis valitura sint, (neque enim sum Academiae rector, aut legislator) quam Platonis [gap: Greek words], quae nullam ciuitatem inuenit, quae eius legibus vti vellet. Initio igitur cuperem, reiectā illā, quae iamdiu in scholis obtinuit, Grammaticā, vt prolixā, obscurā, et, quod est importunius, Latine scriptā, vel eam substitui, de qua antea ad te scripsi, quaeque mihi vsus valde commodi esse videtur, vel similem: quae pueros nec prolixitate, nec obscuritate offendat, quaeque Gallice scripta sit. in quo non parum momenti positum esse existimo: quoniam praecepta Gallice scripta facilius addiscent, cum non sit opus interpretatione, et fidelius retinebunt: et in eo non minimum temporis, rei pueris praesertim pretiosissimae, fiet compendium. Cum verō ad auctores Latinos aditum habebunt, tum illis vehementer inculcandum


page 330, image: s330

est, vt orationem, quae in ea lingua inuerti solet, per [gap: Greek words]grammaticam exacte resoluant, et verba omnia in suo ordine collocent. Nam persuasum habeant oportet, sine ea exercitatione nullum auctorem a se recte intelligi posse. At post aliquantum temporis, et aliquem in ea lingua progressum, verba ipsis noua, et quae adhuc non legerint, quotidie in commentariolo scribant, quae identidem relegant. sic fiet, vt intra vnum, aut alterum annum magnum vocabulorum numerum in memoriae thesauro reconditum habeant. Nam morem receptum, iam tum a principio phrases, vt vocant, colligendi minime probo: tanquam id vnum studeant magistri, vt discipuli paene prius Latine loquantur, aut scribant, quam intelligant. quod sane praeposterum est, et ridiculum. Ego vero ita sentio, primum in docendo scopum esse oportere, vt Latine sciant, auctoresque recte interpretari possint. cuius rei cum erunt compotes, tum demum minimo negotio, et paruo temporis spatio Latino sermone scripturos esse, et locuturos arbitror. et alioqui pauci sunt, quibus vsuueniat Latine loqui, aut scribere: Theologi nimirum, qui tamen non exquisito, sed rudi, et impexo


page 331, image: s331

sermone vtuntur, et Medici. Nam in Germania peregrinantibus illotus sermo, vt facilior, magis quam tersus, et elegans ad colloquendum est idoneus. quae non in medium affero, tanquam barbariei fautor, et sermonis amator horridi, ac sordidi, quive quemquam a Latine scribendi exercitatione abducam. Id enim a mea mente longe est alienum: sed vt ostendam, vt prius est Latina intelligere, quam scribere, ita antiquius et potius esse debere: nec statim pueros ad id esse cogendos, quod propter difficultatem eos a studiis, in quae suapte naturā non nimis propendent, auertere potest, priusquam linguae mediocrem notitiam adepti sint. Quod ad confabulationes, quae eo sermone fiunt, attinet, eas puerorum cum praeceptoribus, non ipsorum inter se esse velim. alioqui barbare loqui, non Latine assuescent. Porro interim nos esse Gallos meminerimus. quapropter liber aliquis Gallice scriptus a magistro in manus aliquando sumendus est: in quo praelegendo linguae nostrae proprietates, et elegantias doceat, quid cum Graeca, quid cum Latina conueniens, quid discrepans habeat: in qua admissos soloecismos non minus sedulo arguat, nec minus seuere puniat,


page 332, image: s332

quam in Latina. certe apud Romanos linguae suae, quam Graecae potior erat cura: cui omnes, saltem honesto loco nati sub doctis Grammaticis non perfunctoriam operam dabant. Illud vero repetens, iterumque, iterumque monebo, vt quae semel ipsis praelecta fuerint, ita inculcando frequenter, et repetendo memoriā teneant, vt nunquam excidant. id in primis erit vtile. Nam si exempli causā quinque, aut sex Ciceronis libros firmiter in mente habeant, nullibi in eo deinceps haerebunt: raroque quid in Latinioribus scriptoribus occurret, quod non intelligant: nec fere quicquam erit, quod Latino sermone pure, et eleganter exprimere non possint. Et in vniuersum apprime vtile esse arbitror, bonis aliquibus auctoribus se potissimum addicere, quos semper in manibus habeas, et paene adverbum ediscas: vt supra dicto Ciceroni, cuius aliquot libri memoriter sunt addiscendi, et Terentio, cuius paucas tantum Comoedias habemus, tam bono Latinitatis auctori, omniumque venerum patri: quem, opinor, Erasmus aliquoties exscripserat, et totum memoriā tenebat, vt Thucydidem Demosthenes octies descripserat, et Tacitus Sallustium, quem ad


page 333, image: s333

imitandum sibi proposuerat, diligentissime videtur euoluisse, cuius infinita verba, et loquendi genera exprimit. quod non eo dico, vt excludam alios. vagandum est enim per omne scriptorum genus: sed vt paucis egregiis praecipue inhaereamus, quos legendo conteramus, et ediscamus. Quod ad linguam Graecam attinet, eam Musarum alumno ita necessariam iudico, vt si illius expers sit, vix in eo numero censeri mereatur, nec vnquam eruditi nomen assequi possit, sed in literis caecutire, et frequenter impingere cogatur; cum Latina lingua magnam partem ex ea desumta sit, et scriptores, quos etiamnum praestantissimos habemus, Graeci sint. Ergo postquam pueri aliquantum in Latini sermonis cognitione progressi fuerint, tum ad Graeci elementa acriter sunt instigandi: quae, si dum in scholis sunt, neglexerint, postea cum adulti erunt, iis aliquam operam impensuros nulla spes est reliqua. Et inde oritur quae nunc passim regnat inscitia, quod adolescentes scholas relinquunt, Grammaticae praeceptis, et linguarum cognitione non satis instructi, itaut possint nare sine cortice, et classicos auctores sine interprete intelligere: ad quae tanquam puerilia, et ipsis non conuenientia,


page 334, image: s334

siue pudore, siue socordiā postea recurrere nolunt. Itaque mirum non est, si nunquam postea ad solidam eruditionem peruenire possint, et in multatum rerum ignoratione versentur: cum iis elementis, quae sunt velut scientiarum fundamenta, destituantur. Sed iam locus est de prosodia dicendi: quae cum plane necessaria sit, cum ob accentuum rationem, in quibus si quis offendit, statim literarum ignarus deprehenditur, tum vt versuum mensuras, et genera dignoscas, Poetasque melius comprehendas, quorum intelligentia ex ea aliquando pendet, sedulo addiscenda est. Nam quantum ad versus factitandos attinet: ad eos quidem omnes adhortari, sed neminem compellere oportet. Nam in iis natura multum valet, quae, si te destituat, frustra elabores. Deinde nihil est passim malis Poetis frequentius. quanquam ad id lusūs genus eos qui in eo naturā aliquid possunt, omnibus modis adhortor, tanquam omnino liberale, aptumque animos grauioribus studiis fessos suauiter reficere, et demulcere. Figuras etiam, et tropos addiscere prorsus necesse est, in quibus omnis orationis ornatus consistit, saltem praecipuos, vt apud Poetas, et Oratores, quibus


page 335, image: s335

frequentiores sunt, aliosque scriptores agnosci possint: quos, qui postea plenius cognoscere volent, Fabium adibunt, qui eos copiose persecutus est. Qui autem hodie seruatur ordo postulat, vt de Rhetorica hoc loco dicam, quae scilicet post partam qualemcunque linguae Latinae cognitionem doceri consueuit, sed meo iudicio, aut antiquorum potius, praepostere, quia praepropere. Illi enim variarum rerum scientiā instructi, ad Rhetores se plane adulti conferebant. Nam quid pueri commentari, et ex se scribere possunt, in omni genere artium rudes, qui nullum Poetam nouerint, nullum legerint Oratorem, nullum Historicum attigerint? nihilominus tamen ab eis aliquando exiguntur orationes, qui vix sententias, chrias, et ethologias subiectis dictorum rationibus possint componere. Primo igitur Latina scripta in Gallicum sermonem conuertant, et vice versa vernacula in Latinum. Deinde in eiusmodi dicendi primordiis, seu progymnasmatis, qualia sunt quae Aphthonius composuit, Rhetoricae tironibus aptissima, se exerceant. Nam alioqui, per Deum immortalem, quae est ista, quae nunc docetur Rhetorica a praeceptoribus, qui ne eloquentiae


page 336, image: s336

quidem vmbram forte viderunt, ipsi plerumque infantissimi? Itaque studiis absolutis, tum demum more veterum adolescentes Rhetoricae incumbant, cum ex varia lectione aliquem doctrinae penum sibi comparauerint. quam in rem Ciceronis partitiones oratoriae praesertim, et reliqua eiusdem argumenti opera, Quintilianique institutiones, si aliquam dicendi facultatem parare volent, sunt euoluendae. quanquam nunc fere nullibi est eloquentiae locus. Nam in iudiciis res agitur formulis per procuratores, et aduocatos: quibus, quando causas orant, vtique longum perorare non datur. Consilia de rep. per homines habentur, in quibus plus est prudentiae, quam eloquentiae, quam etsi habeant, ostentare non sinuntur. Sacros vero Concionatores simplex, et minime fucata oratio cum vitae integritate coniuncta magis commendat, quam diserta. Igitur nunc minimus est eloquentiae locus, nisi forte in scribendo: ad quod tamen magis vsus, et exercitatio, atque optimorum scriptorum lectio, quam vlla ars est collatura. Sed quod iam expositurus sum consilium fortasse quosdam nouitate sua offendet. Censeo enim vt pueri, antequam ad Philosophiam accedant, quae


page 337, image: s337

maturius iudicium exigit, dum adhuc solā fere memoriā valent, Mathematicis scientiis imbuantur, et earum primordia Arithmeticam, et Geometriam ex praecepto Platonis, cuius eā de re dictum percrebuit, et ex consilio Quintiliani ediscant. qui in Geometria fatetur esse partem vtilem teneris aetatibus. agitari namque animos, atque acui ingenia, et celeritatem percipiendi inde venire: sed prodesse eam, non vt ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur. Quid, quod Plato, et Aristoteles sine ea in plerisque suis libris vix intelligi possunt? ex qua tanquam ea tempestate vulgata, et ante disci solita, quam Dialecticis opera daretur, exempla sumunt. His etiam adiungi potest leuis Astrologiae, ea nempe parte, quae de sphaera mundi agit, tractatio, vt Solis, et Lunae cursus, ceteraque vulgaria noscantur, tabularumque Geographicarum habita caeli ratione vsus, qui omnino necessarius est, percipiatur. nam alias res est facilis, et solā memoriā constans, nempe ex earumdem tabularum inspectione, et Geographorum lectione. Sed fortasse aliquis inquiet, ista quae proponis in medium, in scholis quae hodie institutae sunt, obseruari non possunt. Fateor equidem alias in eis seruari leges, sed qua


page 338, image: s338

facile aliis legibus subuerti possint. Et reuera, quoniam scio morem qui ab antiquo inoleuit, aegre conuelli, haec omnia quae hīc proposui, non iis scripsi, qui in scholis, sed iis qui domi, atque intra priuatos parietes instituuntur. Sed iam tandem ad Philosophiam accedendum, quae vulgo in tres partes diuiditur: vnam quae rerum omnium diuinarum, atque humanarum vim, naturam, causasque nouit: alteram quae omnem bene viuendi rationem prosequitur: tertiam quae artem recte disserendi demonstrat. Quoniam vero satis audacter ex meo sensu consuetudinem publicam paene in omnibus immutaui, hīc quoque receptum morem minime sequendum puto. Illam enim Dialecticam, quae iampridem est in vsu, sermone barbaram, argutatricem, et infinitis inuolutam quaestionibus fere superuacaneis, vt parum Aristotelicam, sicut et reliquas Philosophiae partes, quae simili modo tractantur, vt vere dicam, minus me probare fateor. quod tamen iudicium nec meum est tantum, nec nouum. Iamdiu enim est, quod viri cordati simul, et docti huic sophisticae, et contentiosae Philosophiae, et scriptis et sermonibus reclamarunt. Nam quod ad Aristotelem attinet,


page 339, image: s339

is in verbis purus est, et elegans, nec ad molestias, quae ex materiae difficultate, et obscuritate oriuntur, taedium etiam illoti sermonis adiungit: nec in labyrintho quaestionum subtilium, quae acumen tantum irritum exercent, vt ait Seneca, versatur, futilia, et superflua consectans, sed circa propositum suum sedulo occupatur. Itaque breuiorem, puriorem, elegantiorem, minus intricatam, minusque in nugis occupatam Philosophiam, qualis est Molinaei, aliaeque nonnullae, doceri optarem: Ad haec ipsum Aristotelem legi, saltem periphrastice versum, quomodo Philippus Canaius illius Organum egregie nostro sermone exposuit. quem Philosophiae totius eximium doctorem, et insuper sectae quam sequuntur, auctorem plerique magistri, quod maxime mirandum est, minime attigerunt. Super omnia vero legitimum, et verum Dialecticae vsum demonstrari vellem: quae ad hoc reperta est, vt reliquis artibus discendis inseruiat, non, quod isti putant, vt de ea ipsa argutemur, et inter nos sine fine digladiemur. Hunc vsum optime peruidit Aristoteles. Sed quid mirum, quando eam artem magna ex parte condidit? Eundem etiam cum animo recte comprehendisset Galenus,


page 340, image: s340

admirabili prorsus methodo scientiam Medicam explicauit. Huius igitur beneficio, isti excellenti ingenio, et doctrinā viri, quas exposuerunt disciplinas singulari plane ordine tractarunt, artemque inuenerunt, quā omnia clare, et exacte explanarentur. At hunc Dialecticae vsum percipere non cuiusuis est, sed hominis doctrinā, atque inprimis iudicio praestantis: quod quam raro in hominibus inueniatur, nihil attinet dicere. Sed longissimae epistolae, seu libello potius tandem finis imponatur: quae quidem de paruis rebus agit, sed quas si negligas, non sit maioribus locus, vt ait Quintilianus. nec enim ad vllius rei scientiam nisi praecedentibus initiis peruenitur. quas licet minutas praeceptiones qui seruarit, nisi fallor, non omnino inauspicato ad altiores scientias, Theologiam, Iurisprudentiam, Medicinam se conferre poterit: ad quas passim hodie homines illotis, vt aiunt, pedibus accedere videmus. Neque vero nescius sum quosdam, qui noua ipsis, et insolita primā statim fronte, nulloque adhibito iudicio exhorrent, ista improbaturos. quos tantum rogatos volo, vt rem mature perpendant, nec sententiam suam serio examini praeuertere sinant. alioqui quae hīc exposui


page 341, image: s341

consilia neminem alligant: sequetur qui volet. Ad te vero ea misi, mi Halaee: non quo in erudiendis nobilibus, qui tibi in disciplinam traditi sunt, adolescentibus, monitis cuiusquam indigeas. meliora enim ex te afferre potes. Sed quoniam de Grammatica, et aliis rebus ad literas pertinentibus ad te scripsi antea, hanc itidem epistolam, quae vniuersam puerorum in literis institutionem continet, dare volui. Vale.

ROL. MAR. PETRO LESCVRIO SVO REGIO SECRETARIO S. EPISTOLA XXX.

Quaerit causas, cur tanta sit inter veteres et recentiores scriptores differentia, quantum ad vigorem sententiarum attinet: idque contingere ait, eo quod recentiores in studendo iudicium non satis exercent.

NOBILIS ille scriptor Gallicus, a te olim studiose perlectus, qui tam liberam, et apertam in libris sui depinxit imaginem, scribit se paucos e nouis scriptoribus attingere; propterea quod in eorum scriptis non ea sit sensuum vis, ac robur, sententiarumque densitas, quae in antiquorum


page 342, image: s342

libris cernitur. Idem cum antea semper sensissem, ab aliquot annis in ea opinione magis magisque confirmatus sum. Cum enim per epistolas de studiorum ratione scribere coepissem, praeterque antiquos recentiorum quoque vellem de ea re iudicia experiri, necesse mihi fuit praecipuos ex illis percurrere: tum etiam, vt quo scribendi genere vterentur, cernerem, et eos cum veteribus contenderem: cum in animo haberem, nostra quantum liceret, ad antiquorum normam reuocare. In nouis igitur scriptoribus quam plurimos quidem doctos viros reperi, sed non admodum multos disertos, paucissimos vero, qui acriter, viuideque, et robuste sentirent, ac dicerent. Quis enim eorum in sensuum profunditate, et vigore ad Plinium Maiorem, et Tacitum aliqua ex parte accedit? nisi forte ille ipse de quo initio egi, qui in sensibus est acer, et sententiis creber, praefractus tamen, nec satis rotundus; aliique non multi? Cum igitur mihi prorsus mirum videretur, tantam inter nos, veteresque in sensu, iudicioque intercedere differentiam, coepi animo agitare, vndenam id contingeret: ac primo putaui id fortasse accidere, quoniam optimi quique antiquorum libri tantum superstites


page 343, image: s343

essent, cum ceteri tempore intercidissent: nunc vero Typographicae artis beneficio infinitos succrescere, et malos etiam, qui antiquitus exscriptores non inuenissent, minimo labore, et impendio excudi, et in publicum exire. Sed conuenientius esse duxi, confiteri id vitio nostro contingere, qui primum in scholis multos annos in ediscenda lingua Latina terimus, memoriamque tantum percipiendis aliquot scientiis exercemus, iudicij nulla cura: quod maxime exercendum erat, et formandum, si bonos praeceptores, quique officium suum probe nossent, haberemus. quos ex Platonis dialogis sumere exemplum oporteret: in quibus Socrates, cuius exemplum postea secutus est Arcesilaus, discipulos suos primum loqui, et de rebus propositis quid sentiant, expromere iubet, deinde eos docet. Sed tales praeceptores nunc profecto non reperiuntur. Xenophon quoque in ea Cyri institutione, quam non ad fidem historiae scripsit, fingit apud Persas scholas fuisse, in quibus pueri variis quaestionibus exercebantur, per quas eorum iudicium instrueretur, et mores recte instituerentur. At nos male a malis magistris edocti postquam e scholis excessimus, iudicium nihilo


page 344, image: s344

magis exercemus, nec res iudicare assuescimus; sed tanquam Pythagorei, qui praeceptori erant addictissimi, cruda et indigesta, prout alij dixerunt, proferimus, nec satis attendimus iis, quae legimus, aut quae quotidie in oculos incurrunt, nec in singularum rerum contemplatione, et discussione satis immoramur, aut adhaerescimus. quo fit, vt iudicium in nobis in dies non crescat. quod maxime fieri debuit. Et quamuis in auctoribus probis, et omni dote eximiis frequenter versemur, tamen inde nec stilum meliorem facere, nec ad eorum normam scribere addiscimus, propterea quod illorum in scribendo virtutes non attendimus, nec quid potissimum secuti sint, spectamus: sed fere oscitantibus animis libros euoluimus, perfunctorieque tantum studemus. Quae vero tua sit de veteribus, nouisque scriptoribus sententia, mi Lescuri, non dubius sum, cum te videam legendis Tacito, et Plutarcho otium, quod tibi per morbum frequentius contingit, quam velles, terere. quanquam quod ad Historicos attinet, nulli non sunt attingendi, etiam barbari: similiter qui de scientiis scripserunt, si quid noui in eis, et priscis intacti ex se protulerunt. nam quae superius dixi,


page 345, image: s345

de iis, qui de vita, moribusque, aut Rep. libros composuerunt, potissimum intelligenda esse non ignoras. Vale.

ROL. MAR. GABRIELI NAVDAEO MAZARINIANAE BIBLIOTHECAE Praefecto S. EPISTOLA XXXI.

De librorum praestantia agit, et de bibliothecis, ac de bibliothecae praefecti officio: cui maxime idoneum esse Naudaeum affirmat.

EXIMIA profecto res est, et magni facienda, librorum supellex, et gemmis, auroque pretiosior, cuique comparandae, si res ita ferat, aliqua etiam patrimonij portio non male impendatur. quid enim nobis pretiosius, aut carius illis esse potest, cum rerum memoriam seruent, et omnes scientias quae nobis tantae sunt oblectationi, atque adiumento, contineant, praeceptis vitam instruant, denique nos ad humanitatem, atque virtutes fingant? Eorum quoque possessio iucundi omnino est vsus, et commodi. iussi enim loquuntur, et iterum iussi tacent, semperque ad omne imperium


page 346, image: s346

praesto sunt; a quibus nihil vnquam, nisi quod velis, et quantum velis, audias: quosque idcirco mutos Consiliarios recte vocare possumus. In iis tamen, vt in ceteris rebus modus est optimus, neque eos in immensum accumulari probo, nisi forte vsibus publicis destinentur. Ista enim lectio multorum auctorum, et omnis generis voluminum habet aliquid vagum, et instabile. praecipue vero in adolescentibus, et literarum tironibus, qui vt plurimum amoenitates studiorum quaerunt, haec cupiditas varios libros deuorandi mihi improbatur: quibus optimi quique tantum in vnoquoque genere attingendi sunt, nec more apum omnia libandi facienda copia: quod solum veteranis, et in studiis longo vsu exercitatis licere oportet. Habent quidem proceres nostri maximas bibliothecas, et non instudium, sed in spectaculum, vt ait Seneca, et in speciem, ac cultum parietum libros plerumque comparant. Ceterum humanitati, et comitati valde conuenit, vt qui magnum voluminum numerum comparauerunt, illa cum amicis communicent, et Virgilij benignitatem imitentur, cuius bibliotheca, vt refertur in eius vita, non minus aliis doctis pacebat, ac sibi, cum Euripidis illud antiquum


page 347, image: s347

saepe vsurparet, [gap: Greek words]. quod qui bonis viris denegant, his versiculis merito obiurgari possunt,

Quid vetat apposito lumen de lumine sumi?
Mille licet sumant, deperit inde nihil.

Libri enim, si modo dum leguntur, caute habeantur, et cum cura seruentur, nihil detrimenti accipiunt. hoc tu beneficium notis, et amicis egregie praestas, humanissime Naudaee, qui eis libros, quos multos, eosque eximios habes, tam liberaliter commodas. quo nemo, vt reor, maiorem [gap: Greek words]vnquam habuit: de qua Telephus quidam olim librum composuerat. neque vero tantum librorum indices tenes: quos Conradus Gesnerus vir laboriosissimus, et vere alter Didymus [gap: Greek words]dictus non confecit primus. Nam id in iis quae suo tempore extabant, voluminibus Callimachus Grammaticus diu ante praestiterat. Polemon quoque, Hypsicrates, et Antigonus, vt refert Diogenes Laertius in Chrysippi vita, de librorum indicibus, quos [gap: Greek words]vocant, scripserant. nec illos exterius tantum more Bibliopolarum, sed etiam intus nouisti: nec magis es [gap: Greek words], quam [gap: Greek words], quod de Appelliconte Teio, qui Aristotelis opera exscribendo deprauauit,


page 348, image: s348

Strabo dixit. Id luculenter testantur tot volumina, quae longum sit recensere, a te edita. Itaque haec librorum notitia, quam longo vsu consecutus es, cum non vulgari eruditione coniuncta te Romae Cardinalibus, proceribus, aliisque viris doctis gratum, et acceptum reddidit; praecipue excellenti viro, quem Maecenatem tuum appellare soles, Cardinali Bagnio, qui te bibliothecae suae praeposuit, et quamdiu vixit, valde dilexit. Eadem te causa ad nos reuersum magnatibus nostris conciliauit, et, vt numerosissimae, et instructissimae omnium, quae vsquam sunt, bibliothecae praeficereris, effecit. Id autem praestantium doctrinā virorum semper munus fuit. quod etiam apud Ptolemaeum Philadelphum, vt refert Iosephus, exercuit Demetrius Phalereus, Alexandrinae bibliothecae praefectus, probatissimus Grammaticorum Tertulliano dictus, quamuis insuper Orator, et Philosophus, ac gerendae reip. peritissimus fuerit, et patriam suam Athenas pluribus annis rexerit. I. Caesar M. Varroni Romanorum doctissimo bibliothecarum Graecarum, et Latinarum comparandarum, et digerendarum, quas publicare destinauerat, curam dedit. Augusto quoque delegante C. Melissus


page 349, image: s349

Grammaticus eandem curam suscepit. Id vero munus praeclare sustines, egregiamque eminentissimo viro domino sumptuosissimae illius bibliothecae nauas operam, libros vndique conquirendo, eosque optimo ordine in classes digerendo, et summa cum cura asseruando: simulque doctis hominibus huc ventitantibus officium praestando, dum libros, qui poscuntur, non cunctanter porrigis, et consilij tui copiam facis, siquando de libro quopiam, quandoquidem cunctorum nomina, tanquam vngues, digitosque tuos nouisti, aut de re aliqua in literis recondita interrogeris. quam comitatem cum antea famā accepissem, nuper reipsa expertus, quantum tibi eo nomine deuinctus essem, hocce etiam scripto testificari volui. Vale.

ROL. MAR. IACOBO MENTELIO DOCTORI MEDICO PARISIENSI S. EPISTOLA XXXII.

De mirabili Typographiae inuento agit, eiusque vtilitates recenset.

GRAECI homines, qui, vt ait Cicero, non solum ingenio, et doctrinā, sed etiam


page 350, image: s350

studio, et otio abundarunt, plerasque scientias inuenisse dicuntur. Iidem etiam pleraque artificia repererunt, cum Romanos tempore praecessissent, essentque sagaces, ac diligentes: quo nomine a Plinio vbique celebrantur. De his artificiis mihi nunc est sermo: ex quibus quaedam in vsu esse desierunt, quae tempus rerum edax, vt ait Ouidius, et vetustas inuidiosa aboleuerunt, vt purpurae vsus in tingendis vestibus, specularium ex lapide speculari, et alia. quorum tamen loco, velut in solatium, tempus idem, quod perpetuis vicissitudinibus gaudet, longe plura substituit: natura enim nequaquam effoeta est, et ingenia nostra, si modo segnitiem excutiamus, non minus quam antiquorum, solertiae habent, nec minus variarum rerum inuentione vitam iuuare possunt. Verum ex his, quae recens aetas reperit, (vt omittam magnetis vsum tanti ad nauigandum commodi, cuiusque operā terrae antea nobis inuiae, audacter aditae sunt, aliaque multa non minus vtilia,) duo mihi praecipue miranda esse videntur, Typographia, et bellica ex aere tormenta, quorum alterum quantum est vitae commodum, tantum alterum est damnosum, et pestiferum. sed de eo instrumento perdendis


page 351, image: s351

nece horribili hominibus tam accommodato mentionem facere non est animus: cuius non homo, sed aliquis malus genius dicendus est auctor. nec vero iste nominatur, seu ipsum sui inuenti puduit, quod omnium execrationem, nedum laudem meretur, seu diuino Numine factum est, vt abominandi illius monstri, quod in veneficiorum inuentoribus, pestibusque similibus numerandum est, nomen ignoraretur. De altero inuento lubens memorabo: quod, vt studiis vtilissimum, literati omnes summis laudibus debent in caelum tollere. quae enim in iis maior vtilitas esse potest, quam libros facili negotio, breui tempore, et minimo sumptu in infinita exemplaria transfundi, itaut vnus vno die Typographus plus operis conficiat, quam mille scribae. quae profecto celeritas, facilitasque homini inexperto paene incredibilis videatur. Istud autem compendium omnem ad studia pigris segnitiei excusationem adimit, pauperibus quoque: cum nunc paruo pretio, praeut antea vaenibant, volumina mercari liceat: quae etiam ipso characterum nitore, et elegantiā lectorem alliciunt, cum prius inamoeno, et plerumque compendioso literarum ductu propemodum absterrerent.


page 352, image: s352

quale vero, quantumque est istius artis beneficium, quod per eam habemus libros quamplurimos, qui dudum hominum negligentiā alioquin interiissent, vt tot nobis interciderunt, iique praestantissimi? fatum enim scriptorum antea pendebat ex arbitrio hominum plerumque illiteratorum, ad quos tamen omnis res literaria reciderat, qui instar Aristarchorum, prout animo collibitum erat, alios auctores exscribi curabant, alios intercidere patiebantur. quo factum est, vt tot egregia scripta amiserimus, cum supersint, quae vix seruari, et exscribi merebantur. Atque vtinam tam egregium artificium iam tum veterum Graecorum tempore extitisset. (verum etsi id fortasse minus quis expetendum fuisse dicat, nimiā enim librorum copiā laboraremus.) quod si extitisset, non dubito quin illius artis, vt rei mortalibus vtilissimae, inuentorem fuerint consecraturi, sicuti Cererem, et Bacchum caelo donauerunt. qui quidem auctor, et inuentor cum antea incertus esset, multis hunc honorem ambientibus, nonnullisque claris ciuitatibus de eo in certamen venientibus, nunc, mi Menteli, euidentibus libri tui argumentis, quem de Typographiae origine composuisti, generi tuo


page 353, image: s353

assertus est. quod cum pridem nobile apud Argentoratenses esset, postea multo nobilius hocce inuento factum est. quo nomine primus eius auctor ille ex tuis proauis Mentelicis illustri ad stemma gentilitium additamento ab Imperatoribus donatus est. non enim sola militaris fortitudo coronari debet: sed quicunque ingenio suo, aut industriā aliquod eximium beneficium in societatem hominum conferunt, nullo non honoris insigni decorandi sunt, et posteritati commendandi. Cuiusmodi quidem maioribus non indignum te praestas, cum in hac vrbe magna cum industriae laude medicinam facis. ex iis enim est artibus, quae, vt summe nobilis, hominum quippe generi subleuando inuenta, diis adscripta est, cuiusque princeps Hippocrates ex illustri, et vetusta Asclepiadarum gente oriundus fuit. Vale.



page 354, image: s354

ROL. MAR. FRANCISCO VAIERIO SERENISS. DVCIS ANDEGAVENSIS Praeceptori S. EPISTOLA XXXIII.

De puerorum regiorum in literis institutione agit, et Sereniss. Duci gratulatur, quod illi talis praeceptor obtigerit; Vaierio, quod talis discipulus.

CVM in priuatorum liberis instituendis non parua sit adhibenda cura, tum summam, et praecipuam Regum filiis educandis, et erudiendis operam impendendam esse certissimum est. In hoc enim maxime populorum salus vertitur, si tenera regiorum puerorum ingenia, qui Reip. gubernaculis aliquando admouendi sunt, ad virtutem informentur. Ea vero cum per literas optime, et suauissime animis inseratur, omni ope contendendum est; vt pueri in tantam spem educti, mature studiis imbuantur, et leuem saltem bonarum artium cognitionem adipiscantur: quibus cum adoleuerint, tum animum suum oblectare, tum sibi, aliisque melius consulere possint.


page 355, image: s355

Quare nihil populis optabilius esse potest, quam si Principum liberis contingant sapientiā, doctrinaque conspicui praeceptores. nec sine summa ratione Philippus Macedonum rex epistolā ad Aristotelem scriptā, quae etiam nunc extat, non tam se diis gratiam habere testatus est, quod sibi natus esset filius, quam quod ipsius temporibus eum nasci contigisset. Simili plane modo, vir docte, nobis gratulari possumus, te serenissimo Duci Regis fratri praeceptorem esse appositum. Eae enim in te dotes elucent, quae te hoc munere dignum maximo reddunt: linguarum praecipue, et optimarum artium cognitio. nam tuae potissimum partes sunt, humanitatis, et omnium Principe dignarum artium studia regium puerum docere. quanquam et rectoris, siue custodis officio, quod mores praecipue spectat, aliqua etiam ex parte fungeris. neque enim, vt Plutarchus scribit, Aristoteles magnum suum discipulum tam exercuit in texendis syllogismis, aut Geometriae principiis addiscendis, quam per amoena Philosophiae praecepta ad magnanimitatem, fortitudinem, et temperantiam informauit, Docebis igitur, sat scio, illustrem tuum discipulum ea quae maxime Principem scire


page 356, image: s356

par est, et ita eum omnibus scientiis imbues, vt tamen teneat ex sapientia modum, nec ex studiis literarum vltra quam Principi concessum est, hauriat. nec enim scholasticum, aut graeculum fieri probem, quo nomine Imperator Hadrianus appellatus est, eo quod Graecis literis impensius esset eruditus: quia fere contingit, vt qui Musarum sacris penitius sunt initiati, otij amantes, et in rebus gerendis remissi sint, nec perinde ac decet, prompti ac efficaces. quamquam hoc vitium in regibus, aut summatibus non valde est formidandum. plerique enim opinionis errore, qui omnes fere nobiles inuasit, non turpe sibi ducunt literas nescire, rati eas animi vigori, ac robori obsistere; et Agrippinae opinioni adhaerent, quae Neronem a Philosophia auertit, monens imperaturo esse contrariam: aut saltem Neoptolemum Ennianum sequuntur, qui dicit philosophandum esse, sed paucis. quanquam Plato sapienter dixit, beatas fore resp. in quibus Reges philosopharentur: et literae cum vitam tranquillius, ac beatius agere, tum etiam alios melius regere doceant, sine Philosophiae commercio, sine historiarum lectione, quae, quod illa praeceptis docet, exemplis commonstrant. Nam quod


page 357, image: s357

Proceres nostri studiis literarum animos emolliri dicunt, illustribus documentis refellitur. siquidem nec Epaminondae, nec Alexandri Magni bellicosos spiritus liberales disciplinae, aut Philosophia infregit: nec earumdem artium notitia Augustum, et Marcum, totque alios Imperatores administrando imperio ineptos, imo multo aptiores reddidit. Ceterum tu, mi Vaieri, tibi gratulari debes, quod eximium agrum colendum acceperis, praestantemque indolem nactus fueris in eo Principe, cuius spei admotus es, et ingenium, celeriter percipiendis disciplinis, et altius memoriae infigendis maxime idoneum. Nos vero vtrique, imo nobis duplici nomine gratulari debemus, quod talis discipulus egregiis a natura dotibus instructus tibi obuenerit: quodque tu omnibus eximij praeceptoris virtutibus ornatus illi contigeris. ex tali enim indole, talique disciplina, multa, magnaque commoda in remp. aliquando redundatura plane confido. Vale.



page 358, image: s358

ROL. MAR. PETRO, ET IACOBO PVTEANIS FRATRIBVS S. EPISTOLA XXXIV.

Sarrauij mortem deflet apud Puteanos, iisdemque illius carmen sepulcrale mittit.

CVM satis diu clarissimi Senatoris Sarrauij mortem animo voluissem, quae mihi adeo inopinanti nuntiata est, vt tum maxime eum ex peregrinatione reuersum inuisere cogitarem; et non tam ipsius, quippe calamitoso tempore erepti, quam vrbis bono ciue, et integerrimo iudice orbatae vicem misertus essem: vt egregio viro, quem viuentem coluissem, mortuo qualicunque munere parentarem, hoc sepulcrale carmen exaraui. Et sane omnibus omnium, quotquot vbique sunt, virorum doctorum laudibus decorari meretur: quos, dum vixit, summo semper in honore habuit, coluit, et quantum in ipso fuit, adiuuit: vir et ipse doctus, qui non solum Latinis, sed etiam Graecis literis non vulgariter esse eruditus, nec leuiter bonos scriptores attigisset, in quibus magnam aetatis partem contriuerat. Non iam hīc commemoro,


page 359, image: s359

quantum in Romano iure, et nostro, ceterisque in rebus, ad iudicis munus pertinentibus consummatus, et in litibus diiudicandis aequus, et incorruptus fuerit. Quantum vero ab iis qui literas colerent, ipse coleretur, ex eo manifestum est, quod nullus fere exterorum literatus in hanc vrbem venit, quin Sarrauium tanquam literarum, literatorumque fautorem conueniret, et vicissim ab illo omni comitate, et beneuolentiā exciperetur. Quod etiam magis luculento testimonio patuit; quippe illa saeculi nostri decus, quae non tantum literis fauet, sed etiam iis eximie culta est, Christina Regina tanto virum honore affecit, vt non solum de studiis, et libris cum eo per literas ageret, sed etiam grauissima negotia, quae apud nos habebat, ipsi committeret. Quae cum ita sint, doctorum hominum, vt dixi, scriptis eximij viri memoria prosequenda est, et immortalitati commendanda. Cum vero animo perpenderem, cui hos non satis elaboratos versus, nec illo dignos mitterem, (poeticam enim iamdiu abiectam eius tantum causā repetij) vos inprimis, viri clarissimi, occurristis, qui cum viuum eximio amore complecteremini, ab eo mutua caritate, et beneuolentiā semper culti


page 360, image: s360

estis: quos vt iucundis vestris, literatisque sermonibus frueretur, libentissime, cum esset commodum, inuisere solebat. Quare habete vobis quidquid hoc est carminis; cum neminem, cui rectius daretur, inuenerim. Valete.

CLAVDII SARRAVII SENATORIS PARISIENSIS sepluchri inscriptio.

ANTISTES legum, vir seruantissimus aequi
Mortuus hoc tegitur marmore Sarrauius.
Assecla qui pariter Phoebi, pectusque poliuit
Artibus, et linguā doctus vtrāque fuit.
Ante diem, necdum matura aetate peremptus,
Gnauus, et ad patriae commoda fortis adhuc.
Ergo virum ex animo regina Lutetia ploret:
Iudex iura ipsi reddidit aequa bonus.
Quem Musae, Phoebusque suum defleuit alumnum,
Tutorem legum fleuit et ipsa Themis.



page 361, image: s361

ROL. MAR. GVIL. LAMOINONIO Regi a supplicibus libellis S. EPISTOLA XXXV.

Literarum legitimum esse vsum, cum ad publicam vtilitatem conferuntur: ideo virum ampliss. commendat, quod cum sit doctus, ad publica munia accesserit.

LITERAE, quod tu non nescis, vir amplissime, si verus earum vsus quaeritur, praecipue colendae sunt, vt nos sapientiores reddant, et ad bene, beateque viuendum instructiores. non enim sola delectatio ex eis petenda est; nec valde commendandae sunt, quae ad sapientiam doctoribus suis non profuerunt. Sed, quoniam, vt praeclare scripsit Plato, non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, cognitionem nostram, et scientiam ad aliorum vtilitatem referre debemus: nec imitari priscos Philosophos, qui discendi studio impediti ad remp. non accedebant, deserentes vitae societatem, in quam nihil studij, nihil operae conferebant: sed aemulati potius illos egregios duces, et rerump. administratores, Graecos, Romanosque: quorum


page 362, image: s362

plerique cum literis essent eruditi, et Philosophiae cognitione imbuti, studia sua non suis tantum, sed etiam publicis vtilitatibus consecrarunt. Horum vestigia, vir clarissime, sequeris, qui cum e familia illustri, et Senatoria natus esses, maiorum tuorum exemplo ad magistratus, et publica munia te accinxisti: in quibus vt cum maiore dignitate, et in commune vtilitate versarere, omni literarum genere excoli voluisti, et ad studia non segniter animum adiecisti: quae amas, vt pauper, quod Plinius Minor de sui temporis viro lauto, et diuito dixit. Ista vero in studiis instantia, et sedulitas mira profecto videri debet in viro nobili, et omnibus fortunae bonis affluente: cum iuuenes nobiles, aut diuites, qui hodie magistratus ambiunt, magnam partem vulgari doctrina contenti sunt, quae ad dignitates dumtaxat aditum praebeat: quas cum semel adepti fuerint, in literarum cognitione profice re non admodum curant, vt muneri suo iudicandi satis difficili magis sint idonei, sed omne studiorum genus plerumque deserunt, curā rei familiaris, aut voluptatibus abducti, et ea relinquunt mediocris fortunae hominibus: quorum pars vt facultates sibi comparet, vel certe augeat,


page 363, image: s363

pars modicis opibus contenta, vt otium suum honesta occupatione fallat, aut oblectet, literas colit, et scientias amplectitur. Tu vero neglectis in iuuenili aetate voluptatibus, vitaeque amoenitatibus, indefesso studio, et ardore incredibili in libris versaris: quorum magnum numerum tibi comparas, non vt eis egregie miniatis, et inauratis bibliothecae parietes exornes, vt quidam faciunt, sed vt eorum assiduo vsu mentem scientia magis, magisque excolas, et subsidia pares, quibus instructus non solum ciuiles controuersias recte, et ex aequo iudicare possis, quanquam id non minimum est, sed etiam in Senatu, cum de Rep. agitur, sententiam grauiter, et ornate dicere, quodque his adhuc maius est, cum ad exteras nationes, vel etiam ad nostras prouincias nomine Principis missus fueris, legationis munere rite, et honorifice queas defungi. quae pro Rep. munia vt virtutibus tuis debita cum aliquando tuo loco sis obiturus, nunc vt accelerentur bonis omnibus optandum est, cum patria bellis externis exercita, intestinisque discordiis agitata, tui similibus viris, qui eam consiliis suffulciant, et operā iuuent, maxime indiget. Vale.



page 364, image: s364

ROL. MAR PETRO COSTARDO SVO S. EPISTOLA XXXVI.

Liberalium artium laudes tractat: quas tamen non sufficere ait, vt quis absolute sit doctus, sed adiungendas grauiores scientias.

HVMANITATIS studia, politioresque literas tanti semper feci, vt eas ne nunc quidem deseram. quod quare culpandum sit, non video, nec cur aliquis dicat haec studia tanquam amoeniora iuuenilibus tantum annis conuenire, cum Cicero scribat illa adolescentiam alere, senectutem oblectare, secundas res ornare, aduersis perfugium, et solatium praebere, delectare domi, non impedire foris, pernoctare nobiscum, peregrinari, rusticari. qua viri eloquentissimi commendatione, quae maior vlli arti tribui potest? his prorsus consona tradit bonus item eloquentiae magister Quintilianus, cum Grammaticam, quae magnam liberalium studiorum partem continet, dicit necessariam pueris, iucundam senibus, dulcem secretorum comitem, et quae vel sola omni studiorum genere plus habet operis, quam ostentationis. Quamobrem


page 365, image: s365

nemo eas literas vt pueriles, et tenues, ac ieiunas cauilletur, neque ita angustis finibus concludat, ac quidam hodie faciunt, qui [gap: Greek words] non magni aestimant, nec aliud quam vulgaria, et parua consectari putant. Nam, vt idem Fabius ait, Grammatica tenuis a fonte, assumptis Poetarum, et Historicorum viribus, pleno iam satis alueo fluit: cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam, prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit: et ignauia nostra fit, vt eiusmodi artes inter se disiungantur. Etenim, vt idem qui mihi frequenter in ore est Cicero ait: Illa omnes artes quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur: et vt quis optimus Grammaticus euadat, efficiendus est ille doctrinae orbis, quam Graeci [gap: Greek words] vocant. quod tamen non eo valet, vt is Dialecticam, verbi gratiā, Geometriam, et alias artes, quae sunt ex numero liberalium, exacte tenere, sed iis tantummodo tinctus esse debeat: de quibus, quando incidat, non tanquam earum artifex, sed tanquam alieni artificij non stultus existimator possit disserere. Vt vero quis pro perfecte erudito se venditare possit, cum Philosophia, et


page 366, image: s366

altioribus scientiis ingenuas artes coniungat necesse est. quales quidem post antiquos illos, si verum dicere licet, non admodum multi extiterunt: adeo nunc haec studia inter se dissociata sunt, et [gap: Greek words] in paucis floret. Nam qui nunc se Philosophos profitentur, Grammaticam, et huic connexas artes, tanquam Philosophiae grauitati parum conuenientes aspernantur: cum contra haec illarum ornamentis destituta, nuda, et sine vllo decōre appareat, et prisci Philosophi iam inde a Platone, et Aristotele eiusmodi studiorum venustatem cum Philosophiae cognitione coniunxerint, nec eam dedecere sermonis lenocinium existimarint. Hodierni vero Theologi, credo, altissimae scientiae maiestatem imminui arbitrarentur, si ad eam elegantes literas adiungerent: nisi potius id faciunt desidiā, laborisque taedio, qui non minimus exhauriendus est in linguis ediscendis, et tot scriptoribus euoluendis. Deus bone: quantum in hoc antiquis illis Theologis, Graecis praesertim absimiles, qui cum omnes seculares, vt vocant, literas nouissent, eas non incongruum esse censuerunt cum rebus sacris miscere, vt nihil non etiam profanum in summi Dei gloriam conferrent


page 367, image: s367

Sed quorsum haec, inquies erudite Costarde, tam alto repetita principio? Nimirum vt dum liberalium artium, et humaniorum literarum [gap: Greek words] texo, tuum etiam ei adiungerem, qui his adeo es expolitus, vt nullus fere ex antiquis Poetis, Histpricis, aliisque optimis scriptoribus tibi non sit studiose perlectus, nullum egregium opus vulgari aliqua lingua scriptum, tibi sit intactum. cum quibus amoenioribus literis seueriores etiam scientias, Philosophiam nempe, et Theologiam, vt omni ex parte in doctrina absolutus esses, copulasti. hoc luculenter ostendunt lucubrationes tuae vernaculo sermone scriptae, quae per manus elegantium hominum volitant: quarum aliquot beneficio Menagij nostri, qui tibi hanc epistolam curabit, quoque conciliatore ad ineundam tecum amicitiam vtor, aliquando videre licuit. quas quidem certus sum te in isto alto secessu, et honesto otio, quod munificentiā eximij Praesulis tibi contigit, quotidie amplificare. neque enim te in medio cursu restitare credibile est. sed nihil dum, quod sciam, emisisti: quo facto nos tacite condemnas, qui temere quicquid in buccam venerit, vulgamus, dum aliorum in scena saltantium spectator


page 368, image: s368

esse mauis, quam ipse spectaculum praebere. Verum tua scripta sunt eiusmodi, vt censorem etiam molestissimum vereri non debeant. Quare aliquid tandem ede, habiturus me, si quid hoc ad rem pertinet, tuorum operum approbatorem. Vale.

ROL. MAR. AEGIDIO MENAGIO SVO S. EPISTOLA XXXVII.

Quorumuis monumentorum inscriptiones linguā patriā fieri debere.

PERSAEPE miratus sum, mi Menagi, cur sepulcrorum, aut aliorum monumentorum inscriptiones hodie plerumque Latinā linguā fiant, cum vernaculo cuiusque nationis sermone meo quidem iudicio fieri deberent, vtpote in eorum gratiam factae, et iis ad legendum propositae, apud quos positae sunt; quemadmodum apud Graecos Graecis, apud Romanos Latinis verbis conceptas videmus. Nec est quod quis ob continuam linguarum mutationem id fieri dicat, Latinam vero linguam vt iam nullius gentis propriam, sed tantum in scriptis vsurpatam, et in commercium omnium


page 369, image: s369

populorum quasi communem factam, nullis amplius mutationibus esse obnoxiam. quamuis enim confitear linguas omnes, quae sunt in vsu, vt nostram praesertim, post aliquot saeculorum cursum valde immutari: nullum tamen est tam vetus apud nos munumentum, cuius inscriptio etiam nunc non intelligatur: nec credibile est etiam vllum marmor tamdiu durare posse, vt ei linguae quā sit inscriptum, supersit. Non alia est igitur huius rei causa, quam nimius linguae Latinae amor: quae propter Romanorum praestantiam, et propriam elegantiam, ac suauitatem cum nobis summe sit venerabilis, tamen patriā linguā potior esse non debet: quam colere, amare, et quocunque loco, aut occasione adhibere debemus, more ipsorum Romanorum, qui suam linguam per omnes terras propagare summo studio nitebantur. Ex ea quoque erga nomen Romanum veneratione oritur, quod quidam cum vetustate corrosum nummulum vident, tanquam attoniti suspiciant, aut vilem aliquam supellectilem cum illis rerum dominis aliquando vsui fuisse cogitant, non minore fere quam res sacras honore prosequantur. Quamobrem docti viri ex vehementi illo erga linguam,


page 370, image: s370

ritusque Romanorum studio quaeuis monumenta illo sermone inscribi volunt: quorum [gap: Greek words] eo magis Romanis similes futuras putant, quo obsoletioribus, et antiquioribus verbis conditae fuerint: itaut quae omnibus nota esse cupiant, ex aduerso ea non intelligi prauo iudicio affectent. Verum non vident, quantum recentiorum familiarum, et maxime Germanicarum nomina sint aspera, et quam parum illis cum linguae Latinae suauitate conueniat, itaut pleraque ore Romano concipi nequeant, quod Mela de locorum nominibus dixit. neque enim omnia tam facile formationem Latinam, ac tuum, Menagi, nomen accipiunt. non cogitant iidem, quam difficulter verbes, et quaeuis loca Latine exprimantur: quam munia, et magistratus, qui nunc apud omnes populos constituti sunt, a Romanorum dignitatibus longe recedant: denique quantum ab eorum moribus, qui postea inoleuere ritus discrepent. Igitur quae ad memoriam hominum, rerumque perpetuandam, inscriptiones positae sunt, eas ad illam prorsus obliterandam valere videmus, itaut qui fuerint, quo nomine, quasve res gesserint, plerumque vix intelligi possit. Itaque si patris


page 371, image: s371

tui, mi Menagi, viri optimi, atque doctissimi, qui apud suos Andegauos alter Scaeuola, aut Papinianus habitus est, memoriam magis illustrem, et cunctis conspicuam, magisque durabilem, vt pium filium decet, esse cupis, inscriptionem, quam eius tumulo insculpere paras, nostrā linguā facies. quae quo breuior, et simplicior fuerit, hoc etiam melior meā quidem sententiā futura est. Vale.

ROL. MAR. ANTONIO GODELLO GRASSENSI EPISCOPO S. EPISTOLA XXXVIII.

Poeticae laudes breuiter tangit, et sacram poesim non dedecere Episcopum exemplo veterum docet.

VETERES Poeticam tanto in pretio habuerunt, vt Apollinem carminis inuentorem caelo adscripserint. Et sane vetus est hoc inuentum, et Poetica primo quaedam fuit Philosophia, quae salubribus monitis, quibus admista voluptas esset, hominum vitam instruebat, affectus regebat, et mores formabat. Vnde factum, vt Graeci, et Romani quoque a Poetarum lectione puerorum institutionem auspicarentur


page 372, image: s372

quam in rem ita scripsit Horatius:

Os tenerum pueri, balbumque Poeta figurat,
Torquet ab obscoenis iam nunc sermonibus aures,
Mox etiam pectus praeceptis format amicis.

Fuit vero stricta oratio etiam ante numeris solutam in scriptis vsurpata: et prisci Philosophi, qui iidem erant Poetae non alio sermone sunt vsi in natura rerum exponenda, hominibusque ad virtutis amorem impellendis; Primusque Pherecydes Syrius, vt ait Plinius, prosam orationem condere aggressus est; quae ideo pedestris dicta est, quod a fastigio quodam, et quasi vehiculo ad solum esset deducta. Poetae autem nihil a se alienum putant, nullumque esse argumentum, quod non pro suo iure tractare possint: et licet poeseos [note of the transcriber: in the print with Greek omega: poese ws] vis, et facultas in iis argumentis, quae imitatione constant, vt est Epicum poema, Tragoedia, et Comoedia, maxime eluceat; tamen alia etiam argumenta Poeta sibi desumit, vt Empedocles, et Lucretius de rerum natura scripserunt, Theognis de moribus: quin et humilia non dedignatur, vt Nicander Theriaca, Virgilius Georgica composuit. Falluntur vero, qui poesim tantum volunt habere locum in rebus fictitiis, ludicris, et amatoriis, et a seriis, grauibusque, etiam sacris vt minime conuenientem


page 373, image: s373

ablegant: contra sermo pedestris, qui supra vulgarem loquendi modum non assurgit, summi Dei maiestati non satis congruere, carmen vero sublime Numinis sublimitatem magis videtur decere. Certe Dauid Rex idem et Vates Dei laudes versibus scripsit: ne Poetas profanos attingam, qui deorum suorum praeconia hymnis cecinerunt. Hanc versuum factitandorum exercitationem amplexi sunt pij, et simul docti Episcopi, nec indecoram suo tam graui muneri existimarunt; apud Graecos Gregorius Nazianzenus, qui multa eo genere scripsit, et Synesius: apud Latinos Paulinus, Sidonius, et alij: quorum hymnos, et sacra carmina sanctā cum animi delectatione, magnoque cum pietatis sensu legimus. Quare, Antistes pie iuxta, ac docte, tui etiam ordinis viros, quos sequaris, habes, dum summi Dei gloriam cultissimis versibus praedicas, hominesque ad illius reuerentiam, et amorem hoc etiam illecebrae genere allicis, et diuini Psaltae cantica vario carmine Gallico in popularium tuorum vsum exprimis. quod pium, simulque amoenum exercitium, te a conuertendis nostrā linguā Paulinis epistolis, quo vtilissimo opere patriam tuam non parum demeritus


page 374, image: s374

es, minime auertit. nam metuendum non est, ne te a tuo munere fungendo auocet, quod populum tuae curae commissum per conciones docendo, exhortando, aliaque officia pia, et Episcopo digna obeundo, rite exequeris. Perge igitur religionis cultum per sacram poesim in animis hominum accendere. quod cum pie simul, et eleganter praestes, non pij tantum Episcopi, sed etiam elegantis Poetae, quanquam te ea gloria non valde tangit, nomen consequźre. Vale.

ROL. MAR. PETRO LESCVRIO SVO REGIO SECRETARIO S. EPISTOLA XXXIX.

Antiquos Historicos cum nouis comparat: et recentiorum quaedam vitia notat.

CVM Historicos, qui post Romani Imperij occasum, omnium gentium, nationumque res gestas scripserunt, considero, verissimum esse, quod Plinius Minor dixit, comperio, Orationi, et carmini paruam esse gratiam, nisi eloquentia sit summa, historiam quoquomodo scriptam delectare. plerique enim quamuis rudi, et impexo sermone


page 375, image: s375

scripserint, tamen quoniam, vt idem Plinius ait, sunt homines naturā curiosi, et quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur, vt qui sermunculis etiam, fabellisque ducantur. has etiam licet plerumque inconditas historias auide legimus, gratiasque habemus qualitercunque scribentibus Historicis, quorum operā contigit, vt rerum, quae temporibus ipsorum gestae fuerint, memoria aliqua extaret. quorum cum plerique essent monachi, penes quos solos diu regnum literarum fuit, et sacris dediti, qui duabus illis rebus, quas prorsus in Historico requirit Lucianus, politicā prudentiā, et dicendi facultate non multum pollerent, nihil mirum, si inordinata, et inornata rerum gestarum monumenta, sicut potuerunt, posteritati commendarunt. Atqui, vt recte historia scribatur, opus est, scriptorem rebus gerendis interfuisse, vel certe similia gessisse, aut vidisse, reipublicaeque partem aliquam attigisse: quales fuerunt celebres illi Thucydides, Polybius, Sallustius, totque alij Latini, quorum historiae interciderunt. Nec sane cuiusuis est hominis historiam scribere: nec id praeclarum munus satis conuenit scholastico, aut in vmbra educato, sed praecipue spectat ad virum honestum, et reip.


page 376, image: s376

non expertem. Certe antiquitus apud Romanos historia nonnisi ab honestissimo quoque scribi solita erat, quam Otacilium Pilitum primum omnium libertinorum scribere esse orsum, ex Cornelio Nepote Suetonius obseruat. Sed quamuis in historia, modo sit breuis in expositione, et aperta, et probabilis, non prorsus exigatur eloquentia; tamen, si adsit, maxime probatur, illamque valde decet. quod patet exemplo veterum Historicorum, in quibus, si primos excipias, qui memoriae tantum publicae retinendae causā simplici stilo scribebant, et dum intelligeretur quid dicerent, vnam dicendi laudem putabant esse breuitatem, nullus Historicus fuit, qui si non magnam, at saltem aliquam eloquentiam ad scribendum non attulerit. Inter eos vero qui post restitutas literas historiam scripserunt, multos egregios, et Historici virtutibus instructos agnosco, neminem tamen habemus, qui ad priscorum Historicorum laudem accesserit, Herodoti, aut Thucydidis inter Graecos, Sallustij, aut Liuij inter Latinos. reliqui fere nec eloquentes, imo nec elegantes quidem fuerunt, incurioseque, nec satis exacte scripserunt, circa parua, et memoratu indigna nullo


page 377, image: s377

delectu saepe immorantes, maioribus praeteritis, aut leuiter attactis. quod vitium commune est, cum nescirent historiam tantum in rebus magnis, memoriaque dignis versari: quae, vt ait Marcellinus, assueta est discurrere per negotiorum celsitudines, non humilium minutias indagare causarum: quas si exponi voluerit quispiam, indiuidua illa corpuscula per inane volitantia numerari posse sperabit. Nam cum vtilitatis tantum gratiā rerum gestarum memoria scriptis consignetur, illustria, et maxime notabilia, ex quibus exempla capere possis, exponenda sunt, inutilia vero, et humilia omittenda. frequens etiam illud vitium est nouorum Historicorum, quod consilia, acta, euentusque non explanate perscribunt, cum Cicero in libris de Oratore praecipiat in historia, de consiliis significari quid scriptor probet; et in rebus gestis declarari non solum quid actum, aut dictum sit, sed etiam quomodo: et cum de euentu dicatur, vt causae explicentur omnes vel casus, vel sapientiae, vel temeritatis. Sed mihi consilium non est, cum de quorumdam vitiis ago, de singulis Historici virtutibus dicere, vt verax esse debeat, vt affectu omni vacuus, et res huiusmodi attingere, quae nemini non notae sunt. quaedam solum, in quibus


page 378, image: s378

plerique mediae aetatis, et recentes Historici peccarint, strictim notare volui, quo tuum, mi Lescuri, iudicium magis probarem, qui morbi nimis molesti taedium non aliūs fere scriptoris, quam Taciti lectione discutere soles. qui enim hunc prudentiae, et iudicij magistrum attentius perspexerit, ea mentis acie, quā es praeditus, is si inferioris, nostrique aeui scriptorum sit fastidiosus, mirum profecto videri non debet. Sed de Tacito, de quo ad te antea luculenter scripsi, non opus est plura dicere. Vale.

ROL. MAR. NICOLAO RIGALTIO SENATORI METENSI S. EPISTOLA XL.

Plinij naturalem historiam effert laudibus: sub finem Rigaltium ad integram eius emendationem hortatur.

QVANQVAM in meis epistolis aliquoties Plinij naturalis historiae scriptoris mentionem satis luculentam feci, ea tamen est huius operis praestantia, vt ei considerando, et pro dignitate commendando integram epistolam dicare constituerim. Primum igitur auctoris propositum in


page 379, image: s379

mentem venit, qui mihi Herculeā audaciā orbem terrarum aggressus videtur, vt Iustinus in praefatione suae Epitomes de Trogo Pompeio ait, de historia mundi, et omni rerum natura scribendo: cum plerisque auctoribus, de singulis quae in mundo existunt, scribentibus res satis ardui laboris videatur. Et quidem Plinij opus diffusum est, eruditum, et tam varium quam ipsa natura, vt de eodem Plinius Minor dicit. Nam a mundi elementis, et sideribus exorsus, et per singulas orbis regiones, et vrbes peruagatus, perpensoque homine, et cuiuscunque generis animalibus, plantarumque diuersarum naturā consideratā, post traditas etiam medicinas, et remedia, quae experientia peperit ex omnibus rebus, quas natura producit: post varias artes relatas, quas humanum ingenium excogitauit, et diuersa opera, quae manus effecit: tandem postquam metalla, et ea omnia, quae terra in visceribus suis abscondit, rimatus est, opus prope infinitum absoluit: sic nihil indiscussum relinquens omnium, quae supra terram eminent, quaeque super eam existunt, et quae infra illam. Hoc opus quamuis satis longum videri possit, tamen pro argumento breuissimum est. In quo obiter summum viri iudicium, et


page 380, image: s380

ingenium admirari libet, qui res prope innumeras septem et triginta libris complexus sit: praesertim cum noui quidam scriptores de vna aliqua mundi parte, puta de animalibus, aut piscibus adeo prodigiosae molis commentarios reliquerint. In quos sane laboris aliquantum, et ingenij parum contulisse vere, et sine obtrectatione dici possunt, cum ipsa auctorum verba, et totas interdum paginas in sua scripta infarciant. quod ei qui in opulenta aliqua bibliotheca innumerabilibus libris stipatus sit, non admodum est difficile. quamquam, vt de ingenio sileam, Plinius mihi in libris naturalis historiae conscribendis plus operae, et laboris videtur insumpsisse, quam illi in suis. Ille enim ordinem plane mirabilem sequitur, singula in classes distribuendo, et ad certa quaedam capita reuocando: deinde opus quamuis ex diuersis sumptum auctoribus, quodammodo suum facit, dum sensum tantum, sententiamque aliorum accipit, verba vero, stilumque ex suo peculio confert. At hi cruda plerumque omnia, et indigesta, et ipsis fere eorum, ex quibus mutuantur, verbis afferunt: quasi aliter scribenti fides haberi non debeat. quod qui magnopere laudant, ij profecto in veterum


page 381, image: s381

scriptis se hospites esse, ac peregrinos ostendunt. illi enim libros proprie dictos, non centones, vt isti, componebant: cum alioquin ex eiusmodi libris alienis verius, quam suis, non magnum industriae fructum se reportaturos esse certo scirent. Iam vero genus scribendi, quod Plinius sequutus est, mihi prorsus incomparabile videtur, medium inter prosam, et carmen, quod de Platonis sermone dixit Aristoteles: breue, et concisum, floridum, et figuratum, itaut saepe res viles, et humiles, quales pleraeque res naturales videntur, verbis grandioribus per translationem exornet, et extollat. Miror vero tam maturum, et grauem scrptorem, a quibusdam tanquam exigui iudicij hominem suggillari, vt qui multa ipsis incredibilia, sibi non satis comperta fide aliorum referat: cum eum mentis, et iudicij acumine multum excelluisse, ex omnibus locis, in quibus sententiam suam de quacunque re interponere voluit, manifestissime constet. quod passim, sed maxime in praefationibus librorum quam breuiter, tam acriter facit. Criminationi autem isti vt occurreret, et ne credulitati hominum imposuisse putaretur, quod nullus ante ipsum fecerat, initio operis post expositum cuiusque


page 382, image: s382

libri argumentum, auctores singulos recenset, ex quibus materiam desumit, penes quos vult esse omnium fidem. Vt autem temeritatem hominum coerceret, qui rerum naturam suae mentis modulo metiuntur, et quae ipsis incredibilia videntur, aut ipsorum captum superant, nullo modo fieri posse censent, alicubi haec verba scripsit. Naturae rerum vis, atque maiestas singulis paene momentis fide caret, nisi eam vniuersam animo subiicias. Atque tale est meum de Plinij opere iudicium, quod inter omnia veterum scriptorum monumenta maxime suspicio: primum ob variam, multiplicemque auctoris eruditionem, et argumenti granditatem, quod, vt dixi, vniuersam rerum naturam continet: deinde ob elegantiam, ac venustatem, quā scriptum est. quod si quis vir scholasticus, nulli alij rei praeterquam literis deditus composuisset, satis erat superque ad nomen illius posteritati commendandum. Cum vero Plinius tot alios praeterea libros scripserit, distentus alias, impeditusque qua officiis maximis, qua Principum amicitiā, et anno sexto et quinquagesimo decesserit, credendum est illius sororis filio affirmanti, acre ingenium, incredibile studium, summam vigilantiam in eo viro fuisse. quod ex eo


page 383, image: s383

manifestum est, quod idem refert, nullum ei tempus a studiis vacuum fuisse, non coenae, non balinei, non itineris, nihil vnquam legisse, quod non excerperet, et electorum commentarios CLX. ad scribendum paratam materiam reliquisse. Sed profecto dolendum est tam excellens opus, qui thesaurus est, non liber, et omnis doctrinae cornu copiae, post Hermolai Barbari, cui vni Plinius plus, quam reliquis omnibus debet, et tot virorum doctorum curas, etiamnum foedis vlceribus esse deformatum. quod tamen mirum videri non debet, cum maior eorum quos excepsit, auctorum pars interierit, et bonum Plinij emendatorem ei fere doctrinā esse parem necesse sit. Non defuerunt quidem diuersis temporibus docti viri, qui integram eius emendationem promitterent. Sed haud scio quo malo fato acciderit, vt eae spes frustra fuerint. Tu vero, vir doctissime, fato seruatus videris ad Venerem hanc corruptam reficiendam. Cui prouinciae te esse aptissimum varia tua eruditio spondet, Tertullianusque ferreus scriptor, et salebrosus, aliique per te correcti. quid, quod id iam orbi promisisti? Itaque te omnes eruditi ex promisso conueniunt, et a te Plinij emendationem quasi pro suo iure exposcunt: nec iam


page 384, image: s384

tibi tergiuersari liberum est, praecipue cum sis tam arduo negotio par, et idoneus. Igitur si laudi literariis tuis laboribus partae non paruum cumulum addere cupis, incumbe operi, quod immortalem nomini tuo gloriam conciliaturum esse tibi asseuerare audeo. Vale.

ROL. MAR. IACOBO GAVDINO DOCTORI THEOL. PARISIENSI, et Regio Philosophiae Professori S. EPISTOLA XLI.

Liberales disciplinas etiam Theologis necessarias esse confirmat, nec solum rerum curam habendam esse, sed etiam sermonis, et elegantiae: et eo nomine Gaudinum laudat, quod humanitatis studiis excultus sit.

LIBERALIA studia, quae Grammaticā, Rhetoricā, Poeticā, et aliis eiusmodi constant, cum omnibus, qui literas attingunt, tam sint necessaria, miror maximam Theologorum partem hodie his admodum leuiter defungi, contra morem tamen, et exemplum veterum Theologorum, qui omnibus his disciplinis egregie instructi ad


page 385, image: s385

scientiarum reginam Theologiam accedebant, et quae ab exoticis auctoribus sumpserant, iis veluti subsidiis, vel certe tanquam ornamentis, ad summum Numen honorandum vti non dedignabantur. quanquam hac etiam aetate non pauci reperiuntur Theologi humanitatis studiis, et bonis artibus imbuti. Ceteri vero superioris saeculi morem sequuntur, quo Theologum literas humaniores scire pro miraculo, vel etiam pro crimine habebatur. nam postquam Philosophiam, quae nunc est in vsu, didicerunt, ad scholasticam, quam vocant, Theologiam se conferunt; cui postquam aliquot annos operam dederunt, a linguis, et politiori literatura non satis parati, cruda adhuc studia sua in auditoria Theologica propellunt, vt postmodum in doctorum numerum cooptentur. Tu vero, mi Gaudine, Theologiam scholasticam haud neglexisti, vtpote sine qua, quantumuis doctus, doctoris laureā non donatus fuisses; imo in hac argutarum disputationum palaestra apprime te exercuisti: sed his minime contentus, et aliorum trita vestigia relinquens, etiam ad [gap: Greek words] disciplinas te applicuisti, sermonem excoluisti, et optimos scriptores


page 386, image: s386

in manus sumpsisti. Aliam autem intelligendi, aliam dicendi disciplinam esse, et ab aliis rerum, ab aliis verborum doctrinam quaeri, ait Cicero. Verum hac in re post restitutas literas in vtramque partem multum peccatum est. Hodierni enim Philosophi, et Theologi solam rerum curam habere videntur, sermonis nullam: cum ieiuna, et arida esse nolit Seneca, quae de rebus magnis dicuntur, neque enim ingenio Philosophia renuntiat. Contra Philologi circa voces paene consenescunt, Philosophiam vero, et reliquas disciplinas negligere videntur, ac verba prisca, et iam tum Ciceronis aeuo desita colligunt, quibus cum vtuntur, solos se sapere, et plus aliis scire arbitrantur: et cum inter Grammatici virtutes esse dixerit Fabius, quaedam nescire nihil ex antiquitate sibi ignotum esse volunt: talia interim adnotantes plurima, qualibus suae aetatis Grammaticos Tiberius experiebatur, quae didicisse non magnopere intersit. Hīc vero faciendum videtur, quod a Q. Scaeuola Iurisconsulto factum esse refert Cicero: Ille enim cum Dialecticam, quam idem Cicero omnium artium maximam vocat, quasi lucem ad ea quae ab aliis Iurisconsultis aut respondebantur, aut agebantur, attulisset, etiam literarum scientiam, et eloquendi elegantiam


page 387, image: s387

adiunxit. quae humaniorum studiorum, et politioris eruditionis cum sublimioribus scientiis coniunctio, quorumdam recentium nomini tantam apud omnes gloriam conciliauit. nam antiquos scriptores praetereo, non minus sacros, quam profanos, apud quos ingenium seorsum a lingua non exercebatur. quid enim iuuat res didicisse, nisi quae didiceris, si minus ornatis, propriis saltem, et aptis verbis enuntiare possis? Aristoteles, quem nunc scholae tanquam aliquem Deum venerantur, et pro vnico magistro habent, eloquentiā ipsum Isocratem lacessiuit, Poetas idem tam sedulo contriuerat, vt etiam in Homerum quaestiones composuerit, et de Poetica scripserit: Nunc quidam adeo sunt vaecordes, vt paulo humaniores, et in elegantibus literis aliquatenus versatos, Grammaticos contumeliae causā appellent. Thomae quidem Aquinati, qui summa vi ingenij, et singulari doctrina praeditus fuit, quod linguas, politioresque literas ignorauerit, condonandum est, et illius saeculi, quod profunda barbaries occupauerat, infelicitati tribuendum. Nunc vero post illas quasi postliminio reductas, in tanta ingeniorum luce, quae sinisteritas est, ad sublimiores artes discendas


page 388, image: s388

earum subsidium non aduocare, et infantes velle permanere? sed si prisca iuuant alios, et non pauci etiamnum reperiuntur, qui post repertas fruges glande etiam vesci sustinent: tu mihi prudentius fecisse videris, quod humaniores literas cum Theologia coniunxisti, et sermone Latino eleganter scribis, quod in iis orationibus abunde patuit, quas Sorbona plaudente frequentes habuisti: quid in vernacula eloquentia possis, quod licet minus mirum, tamen non minimum est, luculenter apparet, quoties legitimo veri Theologiae doctoris fungens munere, ad populum conciones habes. Vale.

ROL. MAR. IOANNI FRATRI S. EPISTOLA XLII.

Fabri Pibracij laudat tetrasticha: simul de gnomologis Graecis, et Latinis agit.

CICERO quamdam ad Leptam epistolam his verbis claudit, Lepta suauissimus Hesiodum ediscat, de illius filio puero loquens. Eodem plane modo hancce meam ad te, frater, epistolam auspicari libet, Armandus suauissimus Pibracium ediscat:


page 389, image: s389

quin totus sermo de hac ipsa re tantum futurus est. Ille igitur cum iam eius sit aetatis, vt salubribus monitis ad virtutem sensim, ac pederentim informari debeat, huius sapientis viri tetrasticha memoriter addiscat: quibus fuerintne aliqua apud antiquos paria, siue sententiarum grauitatem spects, siue carminum elegantiam, non satis compertum habeo. Apud Graecos quidem complures fuerunt [gap: Greek words]. nam praeter supra dictum Poetam, qui agriculturae praeceptis graues de moribus sententias inseruit, Phocylides, et Theognis ex professo id argumentum tractarunt. quanquam Theognidis elegiacis versibus turpes puerorum amores admisti sint: quos tamen Graeca licentia non eo numero habuit, nec vitiosos putauit. Circumferuntur etiam sub nomine Pythagorae carmina, dicta aurea, quae tamen an illius sint merito dubitatur. doctiorum enim est sententia, summum istum Philosophum nulla omnino scripta posteris reliquisse. Apud Romanos tam paucos extitisse [gap: Greek words] profecto mirum est. nam praeter Pisyri Mimi senarios versus, qui inter theatrales lusus iactati sunt, graues quidem, elegantes, et prorsus saeculo auctoris dignos, et Dionysij Catonis disticha, nihil


page 390, image: s390

huius argumenti Latinis versibus exprressum habemus. quae licet pleraque vix satis Latina sint, nec vbique sensum valde exquisitum habeant, aliquando etiam obscurum, tamen non sunt indigna pueris praelegi, praesertim cum antiqua sint, vt quorum meminerit Vindicianus Comes Archiatrorum in epistola ad Imperatorem Valentinianum. Catonis vero nomen praetulisse ea de causa arbitror, quod qui sapientes habebantur, vulgo Catones appellarentur: vnde est illud, Tertius e caelo cecidit Cato. Sed vt ad nostrum Pibracium reuertamur. is sane hoc opere paraenetico multum verae laudis meruit; cui, vt dixi, haud scio, num par vllum apud veteres in eo genere fuerit: certe nihil simile vulgari aliqua lingua scriptum hodie reperiri indubitatum est: cum quae de moribus praecepta versibus mandauit, non tam ex antiquorum lectione, quam ex vsu, atque experientia optima magister hauserit: vir non in vmbra educatus, sed qui in puluerem, atque solem exierat, magnisque in rebus versatus fuerat: non tantum in iure dicundo aequitatis laude conspicuus, sed etiam in obeundis apud exteras nationes legationibus, industriā, et prudentiā clarus. Hae vero [gap: Greek words] vt grauissimae


page 391, image: s391

sunt, et magnam spirant sapientiam, ita etiam elegantissimis, et venustissimis versibus sunt scriptae; vt earum auctor praeter [gap: Greek words] scientiam, omnibus literis erat expolitus, nec vulgariter Poeticam attigerat, quemadmodum alia ipsius carmina ostendunt. Igitur Armandus tuus, vt glorioso isto nomine, quo vir inter homines eminentissimus, illum e sacro fonte susceptum insigniuit, aliquomodo se dignum exhibeat, Pibracij tetrasticha memoriter teneat, mox literis initiandus. in quibus operaepretium facturum non vane nobis polliceri possumus, tuas dotes quodammodo expressurum, cum ingenio valeat, et in pictura, musica, et aliis tuis artibus paene sine praeceptore profecerit. quod vt aliquando eueniat, teque patre se dignum exhibeat, Deum etiam atque rogo. Vale.



page 392, image: s392

ROL. MAR. IOAN. CAPELLANO S. EPISTOLA XLIII.

Academiarum proprie dictarum morem commendat: quarum exempla apud veteres extare ait: et Capellanum laudat, quod huius instituti Cardinali Richelio inprimis auctor fuerit.

COETVS eruditorum virorum ad sermones de literis habendos, quae Academiae cum alibi, tum praecipue in Italia proprie dicuntur, non recens sunt instituti. Romae enim stante Rep. fuit collegium Poetarum, si Valerio Maximo credimus: postea sub Augusto quoque. Hi in aedem Apollinis Palatini conueniebant, ibique versus suos recitabant, et de iis inter se certabant. qua de re Horatius in sermonibus scribit. Martialis etiam non semel scholam Poetarum memorat, in qua similiter carmina sua recitarent. Et Agellius priuatorum collegiorum mentionem facit, in quibus sua aetate veterum libri legerentur, et examinarentur. Horum literatorum conuentuum morem nobis retulit Italia praeclarorum ingeniorum mater, et optimorum studiorum


page 393, image: s393

altrix, vt cui Graecarum, Latinarumque literarum in integrum restitutio, simulque ingenuarum disciplinarum instauratio debetur. Ex his conciliabulis quin summa oriatur vtilitas nemini dubium esse potest: nihilque in iis mihi displicet, praeter cognomina plane absurda, et ridicula, quae sibi assumunt Itali: quod cur faciant, prorsus ignoro, sed vtilitas ex eo manifesta est, primum quod declamando, et orationes habendo veterum Sophistarum morem renouant, varia vnde libet argumenta desumentes, quae pro viribus ingenij tractent. qua exercitatione ad dicendum se comparant, et eloquentiam non parum alunt: deinde quod Poetarum suorum aliorumque scriptorum opera seuerā lance examinant, et quid in iis laudandum, quid vituperandum collatis sententiis iudicant. quod ad bene de literis iudicandum plurimum confert. Sed incomparabile commodum in eo est, quod illuc scripta sua in medium afferunt, et ea omnium examini subiiciunt, quae quisque libere reprehendendi ius habet. Haec vero emendatio est optima, tot eruditorum virorum iudicio facta: ex qua etiam consequuntur, vt postea emendatius scribant. Nec vero quis haec tanquam


page 394, image: s394

parua contemnat, quod in lingua vulgari fiant, quamuis enim Latina, eruditorum lingua existimetur, tamen ipsi etiam eruditi, patrij quisque sermonis non minimam curam habere, sed in ea scriptis elegantibus amplificando, et exornando multam operam ponere debent, Romanorum exemplo et aemulatione; qui, licet sermo Graecus vberior esset, tamen linguam suam vt inferiorem despectui non habuerunt, sed locupletiorem, et comtiorem omni ope efficere contenderunt. quanquam quid prohibet eiusmodi coetus etiam ab eruditis viris, qui Latine tantum scribunt, institui? imo si instituantur, vtilissimum fore arbitror, saltem ad operum emendationem, quae aliquando praecipitata editione, tanquam nullum amicum doctum habeant, cuius consilio vtantur, inemendata emittunt. Ad te vero vt veniam, mi Capellane, sane mihi laudibus omnibus exornandus videris, quod summo viro, imo Heroi potius instituendae Francicae Academiae inprimis auctor fueris: quae licet Armandi praesidis sui, et tanquam alterius Herculis [gap: Greek words] interitu orba remanserit, tamen eruditis, ex quibus constat, viris suffulta etiamnum viget, ac floret. Illa non vrbi tantum,


page 395, image: s395

sed etiam toti Galliae est ornamento, quod multos viros sinu suo complectatur, qui scriptis siue stricta, siue soluta oratione operibus linguam patriam exornando, genti nostrae non parum decoris, et commendationis addunt. Cum vero inter eos poesi maxime excellas, aliunde etiam tam laudabilis instituti suasor praecipuus fueris, hancce epistolam ad te dare non abs re videor. Vale.

ROL. MAR. GVIDONI PATINO DOCTORI MEDICO PARISIENSI Facultatis Decano S. EPISTOLA XLIV.

Haec epistola superiori est attexenda, quae est de puerorum in literis institutione. nam methodum continet, quā adultiores in studiis vtantur.

CVM tibi ante aliquot menses meam de puerorum in literis institutione darem epistolam, memini te dicere, id recte quidem, et ex vsu a me esse factum, quod pueris viam muniuissem, quā facilius, et melius in literis progrederentur, verum magis


page 396, image: s396

ex vsu fore, eosdem, postquam scholas reliquissent, monere, quid iam esset faciendum, et quo pede deinceps in studiis procedendum: ad quod tum respondi, non mearum esse virium, adultiores studendi methodum docere, quove pacto tradendae essent disciplinae, praecepta dare. Verum nunc, mi Patine, mutato consilio mihi visum est, non quidem de singlis disciplinis dicere, quomodo sint docendae, (id enim longe meum superat captum, et fecit inter alios Ludouicus Viues vir doctissimus, et multi in sua quisque arte:) sed pauca quaedam generalia praecepta tradere, quae omnibus prodesse possint, cuiuscunque professionis sint, vlterius quam vulgus solet, in literis, studiisque humanioribus progredi cupientibus, et maxime Philologis, ac iis qui nulli scientiae proprie addicti per omnescriptores volitare destinant, [gap: Greek words] que, et [gap: Greek words] aliquando dici ambiunt. Optimum igitur esse iudico optimos quosque scriptores siue Graecos, siue Latinos initio strictim attingere, et ex iis quaedam delibare tantum, vt eorum gustum aliquem capiant, et de illis possint iudicare, postea singulos, cum per tempus licuerit, a capite ad calcem percursuri. alioqui si velint in


page 397, image: s397

principio totos sedulo, vt par est, euoluere, maior fortasse vitae pars ante elapsa fuerit, quam vniuersos potuerint inspicere. Secundum id consilium vtile erit, antequam vberes Geographorum commentarios legant, mediocrem cognitionem parare Geographiae antiquae, et recentis ex tabularum aliquot inspectione, et Geographorum lectione, qui summatim terras omnes descripsere, vt Melae, qui de antiquo situ orbis scripsit, Cluuerij, qui de nouo. Chronologia etiam, quae tempora numerat, ex compendio aliquo carptim est attingenda, quale est Petauij Rationarium temporum, quod cum sit satis amplum, huic rei sufficere potest. breuiter quoque omnium populorum historia per epitomas est addiscenda, vt Sulpitij Seueri, qui ab orbe condito ad sua vsque tempora sacram historiam deduxit; Iustini, qui Trogum in compendium redegit; Flori, qui res Romanas pari grauitate, et elegantiā attigit: ad quam rem insuper assumere iuuabit aliquem ex recentibus, qui totius orbis historiarum breue corpusculum fecerunt. nam res omnium gentium ex singulis Historicis petere res est infiniti laboris, et cui vita etiam longa vix suffecerit: quibus tamen singillatim noscendis,


page 398, image: s398

propter historiae vtilitatem, et iucunditatem, opera, quantum licebit, postea erit insumenda. neque enim in his epitomis est subsistendum, per quas strictim res discuntur, vsquedum liceat auctores ipsos, qui omnia plenius persecuti sunt, per otium euoluere. Sed praecipue rebus gestis Romanorum animum intendere oportet. cum enim amplae, et magnificae fuerint, et aliunde tam multos scriptores Latinos quotidie in manibus habeamus, notiores quam reliquae nobis esse debent. nam suae cuique nationis historiam maxime legendam esse, et praesertim eam, quae nostra tempora propius attingit, monere non operaepretium esse existimo: idem de finitimarum gentium rebus dictum puta: quae vt melius, et sine interprete noscantur, illarum nationum linguae sunt addiscendae, praecipue Italica, et Hispanica, quae, cum, vt et nostra, a Latina proficiscantur, non debent ignorari: cum Italica praesertim egregios siue in stricta, siue in soluta oratione scriptores habeat. Hīc quoque ob iter monebo ex nostris auctoribus etiam eximios esse legendos, ne velut domi peregrini simus, et hospites, et in patria lingua, quod turpissimum est, siue scribendo, siue loquendo


page 399, image: s399

peccemus. desultorium autem studium maxime vitandum est. Habet enim, vt ait Seneca, ista lectio variorum auctorum, et omnis generis voluminum aliquid vagum, et instabile, et delectat, non prodest. Itaque cum librum aliquem in manus studiosi sumpserint, eum non statim abiiciant, et ad alium recurrant, nisi forte post difficilem aliquem auctorem animum diutino studio fessum, et exhaustum, amoeniore aliqua lectione recreare velint. Delicatos vero, et multo fastidio suauiora quaeque degustantes faciet ampla, et locuplex bibliotheca, qualem initio minime comparandam esse iudico. Vt enim in lauta, et opipara coena a variis cibis, qui plurimum stomacho nocent, manum abstinere difficile est, sic in voluminum ingenti copia varios libros, quod studiis obest, non attingere. Cum autem aliquis bonus liber perlectus fuerit, eum vtique ex integro resumere ne pigeat. Vt enim cibos mansos, ac prope liquefactos demittimus, ita lectionem non crudam, sed multa iteratione mollitam, et velut confectam memoriae tradendam esse Quintilianus monet. Per omnem vero vitam, sed praesertim initio studiorum, auctores antiqui maxime legendi: et siquando ad nouos diuertere libuerit, quorum delectum


page 400, image: s400

habere oportet, statim ad priores redeundum. in his enim multo abundantior, et certior est doctrina, politius, et firmius iudicium, robur sententiarum fortius, et vegetius, eloquendi facultas maior, et vberior. Cum vero paulum in studiis progressi fuerint, omnia noua, modo sint proba, sunt degustanda: nam si liber ineptus, et futilis in manus incidat, quod intra primos statim versus deprehendi potest, abiiciendus est, nec tempus in eiusmodi scriptis terendum, quod bonis, et praecipue veteribus insumere oportet. Quantum ad commentarios attinet, vasti, qui omnes antiquos scriptores vndique inuaserunt, praecipue deuitandi, nec vlli nisi breues inspiciendi, et si quos veterum Grammaticorum etiamnum habemus: praestat enim locum aliquem non intellectum praeterire, quam multum temporis in verbosis istiusmodi, et plerumque inanibus interpretibus consumere: et citius duos, aut tres auctores, quam vnum istorum commentariorum legeris. Plinij autem in studiis sedulitatem, et instantiam plane incredibilem, eum qui in literis nomen aliquod habere volet, imitari conuenit. Ille perire omne tempus arbitrabatur, quod non studiis impartiretur, et nihil vnquam


page 401, image: s401

legit, quod non excerperet, vt de eo refert sororis filius. Itaque vt fructum aliquem ex studiis colligat, et ex varia lectione aliquid in penum, quod sibi vsui esse possit, congerat, ex omnibus libris, qui lectione non indigni sint, maxime insignia excerpere, et adnotare oportet. sua autem cuique pro arbitrio excerpendi est methodus: mihi vero probatur in rebus, et sententia notabilia excerpi, et in commentarium referri, nimirum ritum aliquem insignem, in historia res memoriā dignas, scite, et argute dicta, gnomas graues ad mores, aut ad prudentiam pertinentes: nam quae ad Grammaticam pertinent, seorsum sunt adnotanda, vt si qua [gap: Greek words] occurrat, si qua vocabuli significatio non vulgaris, aut verbum aliquod rarum. Eorum excerptorum praecipua, quae electa vocabant veteres, postea sub titulis certis ordine collocari poterunt, vt, cum opus erit, ex quibus locis in vnaquaque materia res petendae erunt, statim agnoscatur. Sed in studiis meā sententiā praecipuum est, non tam memoriam plurimarum rerum cognitione implere, quam iudicium instruere, ingeniumque excolere. nec plurimorum huius aeui etiam eruditorum morem aemulari conuenit, qui toti


page 402, image: s402

sunt in apicibus syllabarum examinandis, vocibusque appendendis, et in criticis quisquiliis, et Grammaticis: nec in vllius libri licet accurata editione vnquam acquiescunt, sed semper haerent; aliunde etiam nimij in antiquorum ritibus vsque ad minutias, et extremam anxietatem enucleandis, et obseruandis: quorum pleraque talia sunt, vt ea ignorare Quintilianus fortasse inter Grammatici virtutes habiturus fuerit, et longe maiora, ac potiora in libris quaerere, nec circa voces, resque minimi ponderis, et inutiles consenescere oporteat. Cum summa igitur cautione, et iudicio studiis incumbendum est, ne in vanis, et futilibus addiscendis tempus, et operam perdamus, ac intemperanter otio nostro, et literis abutamur. Quoniam autem non solum lectioni, sed etiam stilo danda est opera, idque vicissim exemplo Ciceronis faciendum, qui cum esset adolescens, nunc legebat, nunc scribebat, et commentabatur, nunc declamitabat, in ea re veteres optimos, vt ceterorum omnium ad studia pertinentium, ita scribendi magistros imitemur, et maxime eumdem Ciceronem, qui cum omnibus praeclari scriptoris virtutibus effulgeat, et in eloquentia sit princeps, assidue manibus terendus


page 403, image: s403

est. Vt igitur illius formam exprimamus, non tam eius verba consideranda sunt, et ornata orationis concinnitas, (hoc enim non praecipuum est, licet magnum) quam ordo, et perspicuitas sermonis, et contextus rerum minime implicatus, sed liber, et expeditus: maximeque attendendum, vt nihil in sententiis sit puerile, nihil longe arcessitum, nihil putidum, aut ineptum, sed omnia sana, sincera, et grauia. Cauenda vero sunt inprimis plerorumque nostrae aetatis scriptorum vitia, qui non diu considerato, nec apud se digesto, quod tractandum susceperunt, argumento, nec prouisis rebus operi necessariis statim ad scribendum se accingunt, et id tantum agunt, non vt boni, et elegantes scriptores, sed vt librorum helluones videantur: cumque antiqui omnia ex se afferant, et quasi gignant, et raro testem proferant, nisi cum opus est, et dignus vindice nodus incidit; illi contra nihil ferme adducunt, quod sit proprium, et in rebus claris, et testatis, non vnum, sed omnes quos norunt, testes producunt, ipsis etiam eorum verbis prolatis; quod inaequalem, et nimis variam reddit orationem. quidquid vero priores dixere, quidquid ipsi sciunt, in materiam, quam tractandam susceperint,


page 404, image: s404

vndecunque congerunt, licet longe petitum sit, et ad rem parum faciat. quod non magnum videri debet, nec admodum laudabile, cum ea res non ingenio constet, sed tantum memoriā, et multorum librorum possessione, et inspectione. Sed in hoc maxime peccant iudicio, quod vt nihil non legisse videantur, ignobiles etiam scriptores, qui nec legi, nec expendi merentur, citant, et, si Deo placet, illis quoque refutandis operam impendunt, et correctionem alicuius loci, vel aliquid petitum e glossariis, aut e Grammaticorum tricis in medium sermonem plane alieno loco inferciunt. Haec tironi studiose attendenda sunt, cum primum ad scribendum se applicabit, et quantum ab antiquorum forma discrepent, considerandum; qui nihil fere scribebant, in quo iudicium cum doctrina, et elegantia non certaret. Sed vt finiam, (neque enim omnia quae ad hanc rem spectant, congerere mihi propositum est) quibusdam fortasse temerarius, et audax videbor, quod dum consilio tuo, mi Patine, obsequor, quasi pro magistro me venditarim, monendo quo pacto adultiores in studendi methodo, et viā progrediantur. verum qui me nouerit, non id arrogantiae tribuet, aut audaciae,


page 405, image: s405

sed facilitati morum, et libertati, quā soleo quidquid in literis videtur, forsan temere, effutire, et consilia libenter dare. Igitur haec non tam praecipiendi animo scripsi, quam vt sententiam hac in re meam exponerem: quam refelli non indignabor. imo si quis meliora afferat, gaudebo: certe quin multa his adiici possint, non nescius s m. Vale.

ROL. MAR. GVIL. COLLETETO S. EPISTOLA XLV.

De vitarum scriptoribus agit, quorum quaedam notat vitia.

NON diffiteor equidem vitarum scriptoribus, Criticis, et iis qui de auctoribus libros componunt, tantam ad scribendum materiam hodie non suppetere, quanta olim apud veteres fuit. Nam cum antiquitus tot essent Oratores, tot Historici, tot varij generis Poetae, tot diuersarum sectarum Philosophi, iis quidem, qui de aliis scribere, quam ex se aliquid componere magis essent idonei, scribendi seges nullomodo deesse poterat. non tamen argumento deficiuntur hodie, qui [gap: Greek words], et commentarios


page 406, image: s406

mentarios de vita, et scriptis aliorum relinquere volunt, multos enim ex recentibus in omni literarum genere habemus, qui praeclare scripserunt, nostrā etiam linguā aliquot. Certe Poetae satis egregij nobis non defuerunt. de quibus, dumtaxat iis quorum aliquod opus extet, quod scribere aggressus es, gratum omnino nostris hominibus fecisti: quibus eorum studia, mores, fortunam nosse, quos aliqua cum delectatione legunt, erit iucundissimum de eorum autem scriptis, tu qui egregia facis carmina, recte iudicaturus es. nam eius quisque rei bonus est iudex, cuius est artifex, et in qua frequenter versatur: vt Horatius de Poetis, ipsemet Poeta optime sententiam tulit. Latinorum quidem Poetarum vitas Suetonius scripserat: cuius etiam de claris Rhetoribus, et Grammaticis libellum habemus. ex his tantum Horatij vita superest: nisi forte quae sub nomine Donati vulgo edita est Terentij vita, a Suetonio, vt quidam opinantur, quoque scripta fuerit. In his vir minime ineptus breuitati studuit, et nihil superfluum attulit. Hodierni vero [gap: Greek words] in contrarium labuntur. nam multa non necessaria, nec digna memoriā congerunt. nempe si is de quo scribunt, peregrinationem


page 407, image: s407

aliquam susceperit, omne illud iter singillatim describunt, et quos quoque loco conuenerit, quosve cum quoque sermones habuerit, cum fastidio legentium commemorant: cum praecipua tantum, quae in vita contigerint, referre sufficiat, et quales hominis fuerint mores, qualia studia, et scripta. Cui vitio etiam maxime obnoxij sunt plerique, qui vitas Ducum rebus gestis illustrium hodie scribunt. nam tanquam non vitas, sed historiam scribant, vberrime exponunt omnia quae Principum, sub quibus illi vixerunt, tempore gesta sunt: quoniam iis rebus gerendis fortasse interfuerint, aut aliqua ex parte praefuerint. verum talia annalibus, et historiis seruare oportet, et summa tantum rerum gestarum eius de quo scribitur, breuiter contexenda est, et quae illi insigniora contigerint, adnotanda: maxime interior vita, vt quali fuerit ingenio, et moribus appareat. Tu vero, sat scio, mediam viam insistes inter veterum siccitatem, et recentium prolixitatem. nam ea de nostris Poetis referes, quae illis non naeuo aliquo, aut crepundiis, sed corpore omni cognoscendis sufficiant; et solum necessaria, atque ad rem pertinentia afferes. Ne differas igitur extremam operi


page 408, image: s408

manum imponere: quod praesertim a te tractarum, propter argumenti iucunditatem omnibus Gallis est eximie placitutum. Vale.

ROL. MAR. IOANNI LAVNOIO DOCTORI THEOL. PARISIENSI S. Epistola XLVI.

De scholastica Theologia agit, quam quaestionibus nimium subtilibus, et curiosis oneratam esse ait: Deinde Launoium laudat, quod hac relicta ad Ecclesiasticam historiam se applicarit, eamque scriptis illu strarit.

SAEPENVMERO miratus sum, Dialecticam, quae ad omnes scientias ex aequo pertinet, ab aliquot saeculis Theologiae quasi propriam esse factam, itaut nullus, quantumuis in ea doctus, Theologus nuncupetur, nisi in sophistica veterator, et in ea multos per annos apprime exercitatus: cum Dialectica tamen nulli minus conuenire videatur, et Paulus Apostolus a Philosophia, quam elementa huius mundi vocat, tot locis nos absterreat. Theologia enim diuinis testimoniis tota nititur, non commentis hominum, aut argumentationibus:


page 409, image: s409

quibus siquando vtitur, in subsidium tantum vti debet, non iis praecipue inniti. nunc vero illis sic est obsepta, vt hinc tota pendere videatur, et Aristoteles in ea vtramque paginam faciat. Sed, vt id obiter dicam, si ad res Theologicas humana Philosophia aduocanda erat, cur in ea non Platonem potius sequimur, quam Aristotelem? cum Plato de Deo, de animis nostris tam praeclare scripserit, vt inde diuini nomen reportarit; alter nullibi supra naturam assurgat, de animorum immortalitate semper ambigue loquatur, et summum bonum magna ex parte in rebus externis collocet. Plato igitur mihi potius assumendus videbatur, cuius doctrinā Theologia muniretur. Verum id non factum esse crediderim, maxime propterea quod Aristoteles [gap: Greek words] scripsit, licet nimium presse, et subtiliter, et aliquando obscure, multaque eius opera in omni Philosophiae parte etiamnum supersunt: Plato vero dialogos composuit; quo genere non est aliud ad docendum minus appositum. Sed vt ad propositum reuertar, nunc in Theologia res huc recidit, vt omissis aliis magis necessariis, in eam inuectae sint quam plurimae subtiles, et curiosae quaestiones, quas idem gentium


page 410, image: s410

doctor apposite [gap: Greek words] vocat, et [gap: Greek words], et in quibus nos [gap: Greek words], seu [gap: Greek words] vitare iubet. Verum non in sola eiusmodi Theologia, quam Scholasticam vocant, meliores iuuentae annos, et studiis magis idoneos collocare oportet. In ea enim multa, quae iuuenes didicimus, senes perdenda fateri cogimur. Certe constat antiquos Theologos siue Graecos, siue Latinos, quos honoris causā Patres appellamus, non ita [gap: Greek words] tractasse. Nec vero haec in medium afferrem, nisi graues viros de iisdem conquestos scirem, et nuper inter eos ipsos quosdam viderem esse exortos, qui hanc rationem, et methodum quodammodo improbare videantur: dum nimirum multa nimis ad viuum resecantur, nimiumque subtiliter disputantur. Sed quorsum haec tendunt, fortasse dices optime Laupoi? nempe vt tibi gratuler, quod cum ex more apud Theologiae candidatos recepto aliquot annos in Thoma, Scoto, Durando, et qui his multa adiecerunt Hispanis, consumpsisses, ex his [gap: Greek words] labyrinthis feliciter pedem extuleris. nec vt plerique faciunt, in his consenescere, vel etiam immori volueris: sed talibus valere iussis, quae magna ex parte dediscenda sunt,


page 411, image: s411

si hominibus vti volumus, vt Euclidi aiebat Socrates, et in scholis tantum vsui sunt, ad partem vt amoeniorem, ita etiam vtiliorem te transtuleris, nempe ad Patrum lectionem, et Ecclesiasticam historiam. quae eo potior est, quam profana, quod praeter communem, quem ex omni historia fructum referimus, animos quoque nostros rerum caelestium amore incendit, Deique in nos singularia beneficia ostendit, et hominum pietate, morumque sanctitate spectabilium exempla nobis ob oculos proponit. Neque vero sacram historiam legendam tantum, sed etiam tractandam suscepisti: nec id leui brachio, aut more vulgari, verum enucleatius, et exactius multo quam ceteri. nihil enim inexcussum relinquis, sed iugi, et attenta lectione, et sedula variorum auctorum inter se collatione, si quid in ea ambiguum est, soluis, nec labori parcis, dum rariores codices, frequenter etiam manuscriptos vndecunque colligis, et diligenter inspicis. In quibus dum totus es, quaedam piā hominum credulitate recepta, et per manus tradita non satis firmis antiquitatis testimoniis niti animaduertisti. quod modo sobrie attentetur, licitum est. nec enim temere conuellenda sunt,



page 412, image: s412

Relligione patrum multos seruata per annos.

Qua in re iudicio te valere ostendisti; dum modeste reiicis, quae indubitatā scriptorum auctoritate non confirmantur. Quaedam enim sunt, si verum volumus, quae homines pij quidem, sed nimium creduli non satis comperta religionis studio scriptis prodidere. quae tantum abest vt illam iuuent, vt etiam obsint, dum tanquam falsa et temere credita, veris etiam apud profanos homines, et haereticos fidem abrogant Tu vero perge commentariis tuis historiam sacram illustrare. eā siquidem es pietate, et iudicio praeditus, vt nihil hīc sis temere, aut cum religionis periculo facturus. Vale.

ROL. MAR. FRANCISCO OGERIO S. EPISTOLA XLVII.

Quaerit causas, cur nunc minimus sit eloquentiae locus, quae nunc fere locum non habet, nisi in panegyricis: exinde de sacris Ogerij panegyricis agit.

CVM eloquentia vna cum reliquis liberalibus disciplinis inundante orbem barbarie extincta fuerit, mirum videri possit, cut simul cum illis postea non reuixerit,


page 413, image: s413

nisi in promptu causae essent: primum eius artis difficultas, quae incredibile studium, summam eruditionem, longam exercitationem requirit; quibus rebus per nostram ignauiam iam pares non sumus: deinde quod pleraque pars orbis Christiani sub Principibus viuit, quorum sub impeno minimus est esoquentiae locus: itaut ex tribus causarum generibus, quae vulgo a Rhetoribus assignantur, solum restet demonstratiuum, quod nunc vsum aliquem habeat. Quantum enim ad deliberatiuum attinet: in regnis, vbi omnia ex vnius arbitrio pendent, Princeps, si quid in deliberationem veniat, proceres suos, aut consiliarios sententiam rogat, quam breuiter, et sine ornatu vnusquisque dicit: et in illis magis prudentiam, quam facultatem dicendi requirit. Quantum ad iudiciale: cum criminum capitalium accusationes, et defensiones, in quibus olim eloquentia maxime vires exerebat suas, nunc per aduocatos non peragantur, et in ciuilibus controuersiis affectus mouere composita oratione, longo que prooemio, aut peroratione vti non concedatur, minimum quoque loci huic generi relinquitur. Solum igitur superest [gap: Greek words], sic dictum ab ostentatione, quod


page 414, image: s414

etiamnum aliquando vsurpetur in panegyricis, qui ex variis occasionibus dicuntur, vt legationis, inaugutationis, aut diei Sancto alicui consecrati causā, cum Martyris generosi, aut pij, doctique Antistitis memoria in Ecclesia celebratur. quibus locis eloquentiae vela laxare licet. In aliis quidem sacris concionibus, in quibus sublimia nostrae religionis mysteria declarantur, aut populus a vitiis deterretur, et ad sanctitatem morum sectandam accenditur, nescio quomodo subputidum videtur, et minus conueniens eloquentiam affectare: cum in iis simplex, et facilis oratio, modo sit grauis, cum integritate concionantis coniuncta, magis ad animos hominum commouendos valeat, quam vlla ars, aut facultas dicendi: vnde etiam apud Graecos [gap: Greek words] nomen retinent, quod sint quasi familiares cum populo collocutiones. In eiusmodi orationibus e sacro suggestu habendis, quid in dicendo valeres, diferte Ogeri, ostendisti: sed maxime in Panegyricis, quos, vt Sancti alicuius memoriam laudibus prosequereris, et ad eius imitationem populum, quantum fieri posset, adhortareris, dixisti. Nam in iis antiquos Oratores aequiparare visus es, qui suos heroas, et viros egregiis facinoribus illustres


page 415, image: s415

praeconiis suis in caelum extulerunt. Cum enim ipsa per se materia satis esset ampla, et locuples, tu eam adhuc mirum in modum arte oratoria amplificasti, et exornasti. quamuis vero tuae orationes, cum ad populum sunt habitae, multum vtilitatis, et delectationis auditoribus attulerint, absque dubio tamen, cum scriptae legentur, licet gestu, et pronuntiatione destitutae, magis etiam iuuabunt, et delectabunt. nam quae audientium animos aliquando praeteruolant, legentium oculis idemtidem retractata, animis firmius inhaerent. Sed eum, qui quas habueris orationes, audeat legendas proponere, profecto eloquentiae suae maxime confidete oportet, cum Cicero scribat in Bruto summos alioquin Oratores nihil scripsisse eum se satis magnam adeptos esse gloriam putarent, eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venirent. Tu vero eapropter panegyricos tuos edere ne verearis. tales enim sunt, vt ex iis non pij solum, et eruditi doctoris, sed etiam eloquentis oratoris nomen reportaturus sis, et tibi polliceri possis eiusmodi tua scripta ad inflammandos Dei amore animos non parum momenti habituta. Vale.



page 416, image: s416

ROL. MAR. ISMAELI BVLLIALDO S. EPISTOLA XLVIII.

De Mathematicarum scientiarum paestantid agit, et inter nouos Mathematicos Bullialdum laudat.

STVDIA Mathematica, quae commune aliis artibus [gap: Greek words] nomen propter certam demonstrandi rationem proprie sibi vindicarunt, adeo sunt praestantia, vt primis eorum inuentoribus, atque adeo iis, qui inuentis aliquid postea addiderunt, et etiamnum quotidie addunt, homines magnas gratias agere debeant. Et certź si ita loqui fas est, diis potius, quam hominibus sunt annumerandi, qui tam difficilia, tamque sublimia vi summa ingenij, et longa obseruatione ad hominum delectationem simul et vtilitatem primi prodiderunt: quales fuerunt Thales, Anaximander, Anaximenes, Pythagoras, quibus addere licet Archysam, Euclidem, Archimedem, totque alios clari in Mathematicis nominis, qui rebus a priscis illis heroibus inuentis multa, et egregia superstruxerunt. Mirum vero est, cum optimae artes passim frigerent,


page 417, image: s417

has tamen paene solas tum etiam viguisse, pud Arabes maxime: qui cum ex media essent barbarie, nihilominus in Mathesi, et in Philosophia, ac Medicina diu regnum obtinuerunt, et eo tempore Latium ipsum barbariei condemnarunt. quod procul dubio Mathematicarum scientiarum pulchritudinem, et claritatem, addo etiam necessitatem arguit. Quamuis autem delectatio summa ex Mathese [gap: Greek words] vsu, et effectu capiatur ob vtilitatem inde emanantem, tamen maior voluptas ex eiusdem sola contemplatione oritur, itaut Plato Archytam, et Eudoxlim increpuerit tanquam Geometriae corruptotes, quod dignitatis illius non satis memores eam manuario operi seruiliter addixissent, et a rebus incorporeis, et [gap: Greek words] ad [gap: Greek words] indigne traduxissent. Certe quaecunque in mechanica exhibuit, quae omnibus miraculo fuerunt, vir in ea summus Archimedes, ea Geometriae ludentis [gap: Greek words] fuisse scripsit Plutarchus. Sed quamuis Mathese [gap: Greek words] inuentores, et illorum successores iure primas teneant, tamen sua laude non sunt fraudandi, qui in illo interregno iacentibus literis, ac postea etiam restitutis de ea scripserunt. quorum multi rerum caelestium cognitione praecipue spectabiles


page 418, image: s418

fuerunt, Inter quos plane mirandum est Regiomontanum, Copernicum, Tychonem Braheum, homines Germanos, Cimbrosque sub Septemtrione, caelo nubilo multa priscis incognita in siderum scientia perspexisse. nostra etiam aetas tulit multos in his artibus egregios: inter quos, vir doctissime, propter Theonis quaedam, quae hactenus latuerunt, edita, et proprio etiam marte scripta opera non postremum locum tenes. Sed, quod minime vulgare est, cum his sublimioribus, et difficilioribus scientiis, humaniora etiam, et elegantiora studia coniunxisti. Noui enim Mathematici studiorum amoenitates minime consectantur, et maxime Arabes, cum essent inculti, talia neglexerunt. Tu vero in hoc antiquos sequeris, qui nullis non bonis artibus simul exculti fuerunt. quod quo rarius est in aliis, hoc in te est praeclarius. Vale.



page 419, image: s419

ROL. MAR. NICOLAO HEINSIO S. EPISTOLA XLIX.

Huc vsque satis operae in bonis auctoribus corrigendis insumptum, alia nunc cruditis tractanda. Heinsium vero monet, vt ex se aliquid componat.

CRITICA olim satis magno in vsu fuit, cum Grammatici, qui et Critici dicebantur, mendas, quae libris librariorum incuriā inoleuerant, tollerent. Sed eadem a duobus saeculis longe maioris fuit adiumenti. Cum enim aeuum, et scribarum inscitia propter diutinam barbariem sacra veterum monumenta misere foedassent, doctorum virorum opera omnino fuit necessaria, vt ea integritati suae, quoad eius fieri posset, restituerentur. Sed iam omnibus fere optimis auctoribus tantum bonae operae impensum est, vt in iis non admodum multa restent, quae Criticorum manum adhuc exposcant: et plerorumque classicorum scriptorum emendationes etiam fastidioso stomacho satisfacere possunt. aliquibus enim editionibus tandem acquiescendum est, nec semper fluctuandum.


page 420, image: s420

neque alioqui magna spes est, meliores codices, quorum ope veteres libri prorsus sanentur, posthac posse reperiri, omnibus fere bibliothecis antea excussis. Quocirca iam tempus est, eruditos viros in aliis operam collocare, et ex se aliquid proferre. Homines enim melioribus idoneos semper in Festo, et Nonio conteri, nec aliud, quam eiusmodi critica tractare, ipsis profecto indignum est, et literis damnosum. Certe tu, Heinsi, aliud potes quam puluerulentas Chartas euoluere, et in iis syllabas captare, vt antiquos scriptores emendes (quod quam egregie facias, testis est Claudianus a te recens ex quamplurium exemplarium collatione editus.) epistolae enim tuae mere Latinae, et elegantiā plenae probant, te non necesse habere semper in alienis operibus scribendi materiam quaerere, et inde famam petere, sed ex tuo etiam aliquid afferre posse. Nec vero est, quod argumentorum sterilitatem causeris. Nonne enim liberalia studia tractare licet? nonne moralem Philosophiam? nonne politica? quid de historia naturali dicam? quae certe mater benignissima est. nonne etiam in vnaquaque disciplina illustres viri infinitam scribendi, cum de ipsorum vitis,


page 421, image: s421

tum de scriptis materiam suppeditant. non enim adeo nostrum, aut superius saeculum doctrinā sterile fuit, vt claros bonis artibus viros, qui scriptis prodi digni sint, non extulerit. Vt mittam quod de viris in rep. cum laude versatis, et siue in bello, siue in toga spectatis scribere licet, et hanc saltem historiae nostri aeui partem attingere, vel certe superiora tempora memoriae mandare, si minus res nostrā aetate gestas exponere liberum sit. Sed fortasse tibi videbor minus decore facere, quod quasi praescribam tibi quod scribas, cum ipse melius per te eligere possis, quae genio tuo magis arrideant. Historiam quidem patriam I. Lipsius scribere in animo habuit, quam mallem scripsisset, quam aliquot critica, in quibus bonam aetatis partem insumpsit. vir enim ille vt magno ingenio, ita non minore iudicio fuit, nisi quod scribendi [gap: Greek words] parum Latinum, et nimis concisum affectauit. Ad idem quoque te argumentum voco, sed maxime ad historiam, quae narret bellum a vestris cum Hispanis gestum, cuius exitus tam gloriosus vtpote patriae vestrae libertas extitit. quamnis enim plures variā linguā in ea materia sane luculenta se exercuerint, tamen aliis de iisdem


page 422, image: s422

rebus adhuc scribendi facultatem non praeripuerunt. Haec autem lacius prosecutus sum, vt ostenderem hominem doctrinā, et ingenio praeditum, inopiā materiae, ad scribendum non laborare: quamcunque vero tractandam suscepisses, vt dotes habes scriptori necessarias, eam te optimo executurum. Vale.

ROL. MAR. IACOBO LAMBINO IN SENATV PATRONO S. EPISTOLA L.

Munus Patroni apud nos honestum, et vtile docet esse, apud Romanos tamen maiore in pretio fuisse.

CVM te conspicio, disertissime Lambine, subit mihi recordatio illius temporis, quo ambo adolescentuli curarum expertes sub iisdem praeceptoribus in schola Nauarrica literis operam dabamus. Inde, vt variae sunt hominum voluntates, nec voto viuitur vno, vt ait Persius, forum te excepit: in quo cum ex familia esses literata, non degenerans a laude auita, labore peruigili, et studio indefesso eos progressus fecisti, vt hoc tempore inter nobilissimos


page 423, image: s423

Aduocatos connumereris, facilitate, et perspicuitate sermonis in causis orandis, quam primam eloquentiae virtutem esse, scribit Quintilianus, inter alias dotes praecipue commendatus. Ego vero philologiae, et humanitati, quae multum amoenitatis, et delectationis habent, a teneris annis deditus, studiis ignobilis otij si non, vt Virgilius merito de se gloriari potuit, florui, at certe animum oblectaui, in iisque literis aetatem contriui, ab omni honorum, et diuitiarum cupiditate alienus. Sed, vt ad te redeam, inter diuersa vitae genera, quae homines literati sequuntur, causarum patroni munus maxime honorificum, et ad opes parandas saris accommodatum videtur. quamuis enim nunc apud nos per illud non sit ad magistratus aditus; vt olim cum celebres, notique aduocati virtutis tantum fuae, et doctrinae suffragio a Principe ad summa Curiae munia assumerentur, quae laborum merces erat amplissima: tamen etiamnum ciuium causas defensitare egregium est, omnium fortunas, vitam etiam nonnunquam tuendam suscipere, denique totius ciuitatis in litibus, sed et in aliis, quae ad rem familiarem pertinent, negotiis quasi oraculum esse; et hic labor forensis praeter


page 424, image: s424

dignitatem, non minimam etiam vtilitatem affert, diuitiasque interdum non contemnendas conciliat, sed sine inuidia partas. Non equidem nescius sum, antiquitus praesertim apud Romanos oratoris nomen longe maiori in pretio, et hopore fuisse, et non aliud studiam velad vtilitatem fructuosius, vel ad dignitatem amplius extitisse, vt ait auctor dialogi de causis corruptae eloquentiae: cum nempe patroni, qui iidem erant principes in rep. viri, reos magno apparatu defenderent, vel causas apud Centumuiros orarent, quod certe mirandum non est. nostrae enim leges non sinunt, vt causae capitales, in quibus illi oratores praecipue omnes eloquentiae opes explicabant, aduocatorum voce defendantur: (quod fortasse rectius est, nimirum cum tantum testibus, aut tabulis res agitur) nec quas vulgo ciuiles causas vocamus, nunc tanta cum pompa aguntur: nec qui eas agunt, sunt reip. proceres, aut publica tractant negotia, vt oratores Romani. Sed tamen non leuem hodie honorem consequuntur, qui in iudiciis, si quam in dicendo facultatem habent, exerunt. nam rem dilatare oratione, et exornare, exordiisque interdum vti paulo longioribus, et perorationibus vehementioribus


page 425, image: s425

in causis grauioribus licet. Et vt Romae Iurisconsulti transuerso foro ambulantes, vel domi in solio sedentes consilij sui copiam consulentibus praebebant; sic apud nos videre est celebriorum aduocatorum domos concursu omnis generis hominum, etiam splendidissimorum plenas semper et frequentes. Non est igitur, vt dixi, aspernandum aduocati in foro munus, in quo si quis excellat, dignitatem parat, et opes non modicas, sed minime inuidiosas acquirit. Quod cum, mi Lambine, pari cum fidei, facundiaeque, et industriae laude exerceas, merito omnibus praeconiis dignus es. Nam si, vt ait Horatius, actor causarum mediocris tamen in pretio est, quid, si minimum absit a virtute diserti Messalae, vel sciat quantum Casellius Aulus? Ceterum hoc vitae genus vt gloriosum, et egregium, ita maxime laboriosum est, et exercitum, et forensis opera vere togata militia a quodam Poeta nuncupata est. Contra vero vita mea vt obscura, ita tranquilla, et quieta fuit, in studiis nempe, iisque amoenioribus, et mira dulcedine animum demulcentibus transacta: quorum vt aliquod saltem leue monumentum extaret, ab aliquot annis coepi epistolas ad amicos dare, quae fere aliquod argumentum


page 426, image: s426

literarium tractant: qualis est ista quam ad te mitto, quae tibi vetusti, quod mihi tecum intercessit, in studiis sodalitij memoriam renouaret: quae quantum mihi iucunda sit, etiam publice testatum esse volo. Vale.

ROLANDVS MARESIVS I. BAPTISTAE PERSIO MONCAMPIO SORORIS GENERO in Senatu Patrono S. EPISTOLA LI.

Ingenio magis, et exercitatione, quam Rhetorices praecepis eloquentiam comparari ait.

CVM nuper Demosthenis Olynthiacas orationes legerem, verum esse comperi quod Quintilianus scripsit, pectus esse quod disertum facit, et vim mentis. Ille enim oratorum omnium longe princeps, ac paene lex orandi ab eodem Quintiliano dictus, tamen in illis orationibus non multam artem adhibuisse videtur: in quibus tantum summa prudentia hominis [gap: Greek words] vbique enitet. nihil insolens, aut ineptum sed omnia sana, et sincera, (quae Atticorum


page 427, image: s427

est virtus praecipua, vt ait Cicero,) et ex ingenio, ac iudicio magis, quam ex arte oratoria prouenientia. nam de sermone nihil dico, quod est solum, et quasi fundamentum eloquentiae, qui in eo est vere Atticus, et ita elaboratus, vt singulorum verborum ponderadictus sit examinare. Quod vero non arte, et scientiā, sed longe magis facultate, et meditatione eloquentia contineatur, summi etiam oratores in ea sententia fuerunt Lysias, et AEschines, qui cum Rhodi exularet, rogatus a Rhodiis, vt eos artem dicendi doceret, negauit se eam scire. Antonius etiam inter oratores Romanos praecipuus nullum esse artificium dicendi passim apud Ciceronem in libris de Oratore affirmat; praesertim cum nemo artis scriptor ne mediocriter quidem disertus fuerit, eloquentissimi autem innumerabiles extiterint, qui nec ista didicissent, nec scire curassent. Tacitus fuit eloquens, et inter saeculi sui oratores habitus, quod vel Galgari oratio in Agricolae vita abunde confirmat, quā Lipsius censet nihil prudentius, disertius, argutius in omni Romana lingua extare. Credibile vero est etiam quas ipse habuit orationes, concionibus quae in eius historiis sparsae sunt, non multum ab similes


page 428, image: s428

fuisse: crebrae sunt sententiae viuidae plane, et: acres, vbique pectus illud apparet, vbique vehemens est, vbique perorare videtur; demum, qui finis est oratoris, persuadet, et quod de Pericle dictum, pungit, et aculeos in animis hominum relinquit: verum omnia sunt abrupta, nec multum artis in eo comparet. Itaque vt quis disertus euadat, non multum meo iudicio inistis Rhetoricae praeceptis, quae sunt infinita, se torquebit: sed cum erit communi illa eruditione imbutus, quae in artibus ingenuis consistit, et Philosophiam praecipue moralem attigerit, quas Socraticas chartas appellat Horatius, tum demum frequenter se in dicendo, et scribendo exerceat. exercitatio enim, quod potentissimum discendi genus vocat Quintilianus, sine multis praeceptis aliquem eloquentiae vsum afferet ei, modo indolem habeat, et naturam ad eam idoneam, quae praecipue hīc multum valet. iudicium etiam, quod idem Horatius recte scribendi principium, et fontem esse dixit, non parum corroborabit. Sed magno cum studio priscorum oratorum libri sunt euoluendi, et praecipue Philosophorum commentarij legendi, praedictus enim Cicero fatetur se oratorem, si modo sit, aut quicunque


page 429, image: s429

sit, non ex Rhetorum officinis, sed ex Academiae spatiis extitisse. In quo quidem omnia sunt admirabilia, sed maxime suspicio incredibilem illam vbertatem in rebus amplificandis, et singularem verborum elegantiam in exornandis, in disponendis mirum ordinem, et in exponendis summam perspicuitatem. quae dotes, quantum sentio, nostris oratoribus maxime sunt imitandae, praecipue dispositio, et perspicuitas, quae iudicio, et vsu magis, quam vlla arte comparantur. reliqua ad delectandum, et affectus permouendum instituta, quanquam in iis magnum momentum antiqui esse voluerunt, vt apud nos minus necessaria omittamus, et summis illis oratoribus relinquamus. Ceterum quae supra de exercitatione attuli, quae magis, quam ars a me in oratoribus requiritur, tu ipse vera esse, mi Persi, perspicere potes. quotus enim quisque etiam ex nobilibus fori aduocatis in Rhetorica multam operam posuit? quotusquisque tot praeceptiones magno studio imbibit? maxima pars, si quam dicendi facultatem habent, eam vsu, et exercitatione, quae eloquendi facilitatem peperit, et ingenio magis, ac vi mentis, quam institutione consecuti sunt. Quare tibi auctor


page 430, image: s430

sum, vt quam a natura vim dicendi habes, eam exercitatione, quod etiam facis, magis magisque adaugeas. quod frequenter scribendo, stilus enim, vt ait Cicero, optimus est dicendi effector, ac magister, at dicendo, modo praemeditatus ad causas certe grauiores accedas, consequźris: vere enim dictum est, vt peruerse dicant, peruerse dicendo homines facillime consequi. Nam sat multos aduocatos videre est, qui ius Romanum, qui nostrum, qui fori vsum, et actionum formulas, quod certe praecipuum est, nouerint: qui vero aliquam eloquentiae facultatem ex attenta rerum obseruatione, et recto dicendi vsu sibi compararint, fortasse non multos reperias. Vale.

ROL. MAR. MARIAE PRATENSI VIRGINI SORORIS FILIAE S. EPISTOLA LII.

Feminas ad literarum studia aptas, idoneasque esse, et doctrinā meliores fieri, exemplis, rationibusque probat.

SVETONIVS refert Augustum de rebus grauioribus sermones cum Liuia sua, et liberis ex scripto habere solitum. Id erga te


page 431, image: s431

vsurpare, cum quaedam tibi exponenda habeam, mea Maria, statui. Nam licet praesens sis, et sub eodem mecum tecto verseris, tamen, quo distinctius, et enucleatius ea quae volo, expromam, simulque vt animo tuo fidelius inhaereant, et penitius inculcentur, hancce epistolam tibi conscripsi. Cum te, suauissima Maria, iam tum a prima aetatula pupis mature dimissis, a reliquis puellulis secretam, nec lusibus pueritiae conuenientibus intentam, lectioni librorum incumbere viderem, piaculum fore existimaui, si in legendis leuibus magna ex parte vernaculis scriptis [gap: Greek words] illam vanescere sinerem, praesertim cum praeter ardorem illum legendi te ingenij docilitate, ac memoriā, quae praecipue in discendo valent, non carere intelligerem. Tum igitur mihi visum Latinis literis te instituere, sine quibus nullus vnquam doctus euadere potest, statimque te Grammaticae elementis initiaui: quae cum celeriter percepisses, inter occupationes domesticas licet perfunctorie studens, tamen eo progressa es, vt iam Ciceronem, Ouidium, Curtium, Iustinum satis commode intelligas. Quae fundamenta cum tibi iacta sint, tuum erit ingenuarum artium,


page 432, image: s432

quae praeter Grammaticam iam dictam Rhetoricā, et Poeticā maxime constant, aedificium his superstruere, et frequenter legere, ac scribere, vt Latinus sermo tibi tam familiaris fiat, quam Gallicus. mox cum Philosophiae praecepta delibaris, non huius hodie in scholis receptae, sed paulo defaecatioris, et elegantioris, tum demum nare sine cortice poteris, nec iam amplius in reliquis studiis praeceptoris adminiculo opus habebis. quamuis vero satis per te sis inflammata amore discendi, et literarum studia multo acrius, quam antea haurias, tamen statui te currentem, quod dicitur, incitare, et reiectis quae a quibusdam [gap: Greek words], et praesertim mulierculis contra muliebria studia disputari solent, ad doctrinam capessendam magis magisque impellere. Igitur si verum est, quod a Platone in libris de Rep. scriptum est, eandem virorum, et foeminarum esse virtutem, idem ingenium, easque pariter ad omnia esse idoneas, nec a bello gerendo, republicaque administranda remouendas, profecto non recte literarum cognitione illis inter dicimus: cum non minimum nostra intersit bonas fieri, et ad virtutem informari, ad quam parandam artes liberales magno esse adiumento tradidit


page 433, image: s433

Aristoteles. Annon vero potest inuidia videri feminas, quae nostrae consortes sunt, non sinere in hoc nobis aequiparari, sed scientia, sicut ceteris rebus superiores esse velle? At vulgo iactatur, (vt statim iis, quae obiiciuntur, occurram) feminas eruditas, quod aliis in hoc se praestare sentiant, arrogantiores esse solere, virisque suis intolerabiles, nec satis morigeras, reique familiaris, et domesticarum occupationum tanquam viliorum negligentes. Iuuenalisque versus ex ea satyra, quā feminas tam acerbe exagitauit, afferuntur, in quibus Poeta satyricus doctas declamatorio stilo insequitur. Sed ille tantum Criticas, antiquarias, et quae nimis doctae, et facundae videri cupiunt, incessit, vt quae non teneant ex sapientia modum, et studiorum intemperantiā laborent. Nam, vt ait ibidem,

Imponit finem sapiens et rebus honestis.

Multum vero abest, vt inde feminae deteriores fiant, virisque suis, et aliis importuniores. contra, vt Nasonis versiculos vsurpem,

--- Ingenium plarida mollitur ab arte,
Et studio mores conuenientereunt.

Totque exempla mulierum in omni virtute


page 434, image: s434

egreiarum ex Historicis, aliisque scriptoribus feminae literarum amantes possunt colligere, vt si aliqua inde magis commoda, et frugi non euadat, miraculo propius videri debeat. fuerint sane aliquot eruditae minime probae, fuerit Sappho, excellens Poetria, moribus infamis; fuerit Aspasia Periclis eadem amica, et in dicendo magistra, funestissimi belli Peloponnesiaci concitatrix. At

Parcite paucarum diffundere crimen in omnes.

Nam quod historiae peccare, vt ait Flaccus, docentes aliquando in libris occurrunt, fateor, id omnium vitium est, nec fere vllus tam sanctus scriptor, et salubris reperietur, qui alicubi non possit corrumpere animum, sed iam peruersum, et corruptum: nimirum, vt ait Comicus, haec perindesunt, vt illius animus, qui ea possidet, ei qui vti scit, bona, illi qui non recte vtitur, mala. alioqui si sic in rebus humanis agatur, res etiam vitae vtilissimae abdicabuntur. At, vt ait Quintilianus, non aequum est id haberi malum, quo bene vti licet. Milesiacis quidem Latinis, quae nobis restant, Ouidij arte, elegiisque aliquot lasciuioribus, Iuuenalis satyris plerisque, Martialis plerisque epigrammarts tibi interdio, et ipse praemonet, quae


page 435, image: s435

a matronis, pueris, virginibusque tuto legantur: quanquam ingenitus pudor, morumque honestas satis haec, scio, te vetabit attingere, quae lecta ingenuos puellarum animos valent corrumpere, nec sinunt nequitiae suae esse rudes, vt Propertij verbis vtar. nam

--- venerandaque, sanctaque verba
A pueris debent, virginibusque legi.

Sed nescio quare a priscis Historicis, et Poetis tantum puellis impendere periculum seueri censores vociferantur, cum permittant illis fabulas amatorias, versiculosque vernaculos, quorum fere argumentum est amatorium, in manibus semper habere: quae quam innoxie legantur, ipsi viderint. Ceterum cum Aristoteles in feminis [gap: Greek words] non illiberalem requirat, quando non perpetuo operi affixae esse possunt, quod honestius leuamentum esse potest, quo otium recreent, et tempus fallant, quam librorum lectio moribus formandis vtilium, simulque oblectantium? Sed iam tempus est vt apud Graecos, et Romanos feminas literis claruisse ostendam, et te earum exemplo ad disciplinas capessendas accendam: quarum tamen paucas maxime illustres enumerare contentus ero, nam omnes


page 436, image: s436

recensere paene infinitum foret. Inter antiquissimas Graecas Cleobulina, Cleobuli Sapientis filia, et Theano Pythagorea, quae prima philosophata est, numerantur. inter Platonis discipulos Lasthenia Mantinea, et Axiothea Phliasia. Arete vero Aristippi filia omnes claritudine superauit, quae patri in schola successit, et filium item nomine Aristippum docuit, ob id [gap: Greek words] appellatum. Quid tot Poetrias praesertim lyricas dicam? quarum Corinna praestantissimum Poetam Pindarum quinquies vicit. Ad Romanas veniam, quae pariter sunt innumerae, sed paucas item ex numero excerpam. Corneliam Gracchorum matrem scribit Fabius filiorum eloquentiae multum contulisse, et Laeliam in dicendo paternam eloquentiam reddidisse. Polla Argentaria Lucani vxor in corrigenda Pharsalia virum adiuuit, et Sulpiciae Martialis carminibus celebratae satyram habemus de Domitiani temporibus compositam. Sed quid ab vltima memoria exempla repeto, cum superiore saeculo, praesertim apud Italos, tot feminae in literis praestantes fuerint. apud nos etiam inter alias exstiterit Margarita Nauarrae Regina, Regis literarum parentis soror, quae non solum


page 437, image: s437

ipsa literatis fauerit, sed etiam scriptis editis claruerit: et nostra aetate Maria Gornacensis floruerit, Lipsij praeconio laudata, non tantum libris editis celebris, sed etiam maxime summi viri Michaelis Montani iudicio, qui eam loco filiae habuit. Hac etiam tempestate sunt aliquot: inter quas praecipue eminet in Batauia Anna Schurmanna virgo, varias scientias, et linguas animo complexa, et quae more Hippiae sophistae praeter disciplinas etiam artificia plurima mulieribus conuenientia nouit. In recensione literatarum illustrissimam Septemtrionis Reginam, maximum nostrae aetatis ornamentum, silere capitale est; quae literis intantum exculta est, vt inter dotes vere regias, quibus effulget, hac etiam laude censeri debeat, cum inter regni curas studiis vacet, et in eorum amore priuatis non cedat. Sed haec sufficiant ad te in literas impellendam, cum satis tuāpte naturā in illas propendeas. ad quas vt te in principio admouerem, fecit indoles tua ad virtutem, moresque honestos propensa probe mihi cognita, quae mihi spem dedit, disciplinas tibi vsui, et ornamento futuras; fecit etiam in re familiari curanda, muniisque domesticis obeundis sedulitas ex matris feminae


page 438, image: s438

sanctissimae praeceptis, et exemplo, quae nunc tibi paulo adultiori domus curam magna ex parte commisit. Nam cum haec perspexissem, auguratus sum te propter scientiae opinionem non vanam, et arrogantem, aut otiosam, et desidem fore. Perge igitur qua coepisti: nam cum salebras euaseris, deinceps iter facile est, et apertum: cum certa esse debeas studia tibi praeter vtilitatem, commendationem non leuem allatura, et dotibus minime poenitendis, quibus a natura satis liberaliter instructa es, etiam decoris, et ornamenti aliquid adiunctura. Vale.

ROL. MAR. PETRO COSTARDO S. EPISTOLA LIII.

Costardum, ceterosque doctos hortatur, vt exemplo suo epistolas Criticas scribant, et a quibus in eo scribendi genere adiutus sit, aperit.

LEGI summa cum voluptate, doctissime Costarde, Apologeticum Vincentij Veturij scriptorum: (sic enim Latine appellari debere opinor, cum alterum nomen sit Latinum, alterum etiam Romanum) primum quod a te, quem plurimi facio,


page 439, image: s439

sit docte, et eleganter compositus: deinde quod de eo viro, quicum mihi intercedebat amicitia, iam tum ab eo tempore contracta, quo ambo pueruli, vtpote vicini ad eumdem ludum literarium itaremus: postremo quod in eo scribendi genere versetur, quod maxime sequor, nimirum in Critica potissima Grammaticae parte, quae in scriptores censuram exercet. Nam cum mearum epistolarum id sit argumentum, vt de studiorum ratione agant, et de iis quae ad literas pertinent, iis passim admista sunt de scriptoribus praesertim antiquis iudicia: quo non aliud studiosis vtilius esse potest. vt nuper ad Menagium nostrum de Valerio Maximo quid sentirem, per epistolam satis luculente exposui, simulque vt in eo scribendi genere se exerceret, adhortatus sum, quemadmodum eruditos viros saepe soleo, pro vtilitate publica non veritus eos in eodem argumento habere aemulos. Critica quidem olim summa erat in auctoritate, vt cui in quosuis auctores, sed in Poetas praecipue censoriā virgulā vti liceret: et docti illi Grammatici Aristophanes, Aristarchus, Crates iidem dicti Critici ius sibi arrogabant veterum scripta censendi, et recensendi. At hoc saeculo, et superiore


page 440, image: s440

Critici tantum versati sunt in emendandis libris, qui propter diutinam, quae vniuersum fere orbem occupauerat, barbariem magnum acceperant incommodum: quotum quidem opera adeo fuit vtilis, vt sine illa res literaria restitui non potuerit. Sed vt antea morbis, sic nunc remediis laboramus, et classici scriptores ex assidua medicarum manuum tractatione nouas nonnunquam plagas accipiunt, tantum abest vt sanentur. Nunc igitur cum eruditorum vigiliis satis emendati auctores circumferantur, doctos libenter adhortarer ad hoc Critices genus scriptis prosequendum, quale per epistolas tracto. Ad quod quidem exequendum sane non ita multos reperi, qui mihi alicui essent adiumento, aut viam praeirent, saltem qui hoc argumentum ex professo tractare aggressi essent. Ex antiquis certe Quintilianus plerisque in locis huic rei facit, egregius iuuentutis studiosae institutor. Huc etiam multum conduceret Seneca pater in libris Controuersiarum, si eos integriores haberemus. Graeci quoque Critici Dionysius Halicarnasseus, Hermogenes, Longinus huic negotio sunt vtiles, quamquam toti invariis sermonis ideis, siue characteribus subtiliter exponendis. Nec itidem


page 441, image: s441

ex nouis scriptoribus quisquam mihi valde auxilio fuit, quamuis multi praecipue Germani, gens laboriosa, et [gap: Greek words] multa de scholarum et iuuentutis institutione, multa de methodo studendi scripserint. Itaque in plerisque mihi ipse dux fui, et quae ex longo librorum vsu, et diutina meditatione animo conceperam, inepistolas retuli. At tu, erudite Costarde, quando saepius experimentum dedisti, quid in Critica posses, perge, fungere officio Critici in Poetas nostros, et alios scriptores, quod summo cum fructu faciunt Itali: adnota praecipuorum ex his virtutes, aut vitia, si qua sunt, veterumque diligentiam imitare, apud quos nullus doctrinā paulo clarior fuit, qui non vnum, aut plures nactus sit, qui de eo scriberent: vnde tot [gap: Greek words] extiterunt. Nec vero metuendum est, ne ea res vituperio tibi, fraudive sit. Nam de vita functis iudicare non debet esse inuidiosum. De Italis etiam scribe, quando eius gentis linguam calles. Quin etiam cum te iudicio, et eruditione pollere Apologia tua ostendat, potes de veterum scriptis vel patriā, vel Latinā linguā, cuius etiam habes vsum, scribere. At, scio, in eiusmodi scriptis [gap: Greek words] quidem ostentatur, facultas vero


page 442, image: s442

dicendi minus, quod istius generis oratio frequentibus auctorum, et illis ipsis qui examinantur, locis allatis interrumpi soleat, nec libere exspatiari possit, vt riuuli cursus crebris intercurrentibus lapillis tardatur. Verum id da literarum studiosis, qui inde non minimam vtilitatem consequentur, in aliis paulo iucundioribus, et solutioribus argumentis vim eloquendi tuam explicaturus. Vale.

ROL. MAR. PETRO COSTARDO S. EPISTOLA LIV.

Monet, quos auctores ediscendos putet.

QVAEDAM scripta adeo sunt praestantia, et omnibus partibus absoluta, vt paene memoriter addisci mereantur. Sic Plinius in operis sui praefatione Ciceronis libros de officiis ediscendos, et in manibus semper habendos esse dicit. In eo numero fuit antiquitus Poetarum princeps Homerus, qui tum adeo familiaris erat, vt in communi sermone passim homines illius versus prouerbialiter afferrent, in scriptis vero etiam frequentius vsurparent. quod Cicero in epistolis ad Atticum saepe facit. Peruulgatum est de Alexandro, qui eum semper


page 443, image: s443

expeditionum suarum comitem, et puluino subditum habuit, et de Arcesilao, qui cum iret cubitum, aut e lecto surgeret, aliquid ex eo legere solebat, ad amasium ire se dicens: Ex eo etiam ordine fuit Hesiodus, quem pueri memoriter tenebant quod eius filio esse faciendum Leptam monet Tullius: fuit et Phocylides, atque alij gnomologi. Sed quoniam hoc tempore lingua Graeca non est vulgo omnibus familiaris, sed tantum doctis quibusdam, satis nobis erit, si praestantissimos ex Latinis scriptores memoriā teneamus. Ex quibus Terentius meo iudicio totus ediscendus est, cum propter elegantiam, tum propter reliquas, quae in eo praestantissimo Comico effulgent veneres, quod summus vir Erasmus se fecisse in scriptis testatum reliquit. Poetarum etiam praecipui Virgilius, et Horatius, et ij praesertim, ex quibus multa, quae cum moribus nostris conueniant, depromi possunt, vt est Iuuenalis. Ex Historicis vero Sallustius grauis scriptor, ac pressus, et Tacitus, in quo sententiae fere verborum numerum adaequant. denique grauissimos in vnoquoque genere auctores, maxime si sint breues, attente legere, et quantum fieri potest, ediscere conuenit: si quos vero Graecos memoriā


page 444, image: s444

complecti placet, inter alios id facere suadeam in aureolo libello ex Epicteti dictis ab Arriano collecto ob excellentiam doctrinae, et breuitatem, (vnde etiam Enchiridij nomen accepit) et in Aristotelis Rhetoricis, in quibus materia est densissima, et doctrina incomparabilis. Post hos praestantissimi quique diligenter euoluendi sunt, et ex his praeclarissima adnotanda, et excerpenda. Nam ex reliquis plerique sunt tantum in transcursu legendi, vt de illis, si quando inciderit mentio, loqui possis; et si quid insit notabile, colligas: nullus est enim tam malus liber, vt aiebat supra memoratus Plinius, qui non aliqua ex parte prosit. Ex iis autem auctoribus, qui post Latinae linguae nitorem, aut etiam vsum perditum scripserunt, sane paucissimos habemus, qui edisci mereantur, multos, qui legi, et euolui, sed infinitos, qui, vt eorum tantum gustum capias, et quid, aut quomodo scripserint, cognoscere possis, inspiciendi, et leuiter attingendi sunt. Ad te vero de his scripsi, vt tuum super eiusmodi iudicio iudicium exquirerem, et elicerem. Cum enim harum rerum sis consultissimus, earumdem es iudex idoneus, praesertim cum innumerabiles libros in illo secessu, et alto, quo


page 445, image: s445

frueris otio euolueris: ex quibus praeclara quaeque excerpsisti exemplo eiusdem Plinij Maioris, qui nullum librum legit, quem non excerperet, quique Electorum commentarios CLX. confecerat quod omnino ei faciendum est, qui absolute doctus euadere cupiat. quamuis enim dictum sit, nos tantum scire, quantum memoriā tenemus, nulla tamen est tam tenax memoria, quae credita cum fide seruet, et reddat. ei vero qui scribere quid in animo habeat, eiusmodi commentarij sunt plane necessarij, qui deinde vtiliter in locos communes, quos vocant, digerantur: ex quibus tanquam ex penu, cum opus erit, hauriat. Valde igitur comprobo, quem in adnotando, et excerpendo sumpsisti laborem, vt homini literarum studioso summe vtilem. Quantum vero ad superiora, si eam, quam assignaui, auctorum in classes distributionem calculo tuo confirmaueris, pro certa, et indubitata habere non dubitabo. Vale.



page 446, image: s446

ROL. MAR. IOANNI FRATRI S. EPISTOLA LV.

Praefationem epico carmini addi non oportere, exemplis veterum Poetarum docet; sed ab argumento operis, et inuecatione numinis inciptendum esse.

NESCIO, frater carissime, quos in consilium adhibueris, cum poematis tut exordium, quod belle habebat, immutasti, breuem praefationem addendo contra morem epicorum Poetarum, cum veterum, tum nouorum, qui statim ab inuocatione numinis alicuius, et propositione operis exordiuntur. hoc nimirum est meo iudicio opus suum non corrigere, sed deprauare. Cum enim Chlodouei tui principium magnificum esset, et altisonum, vt poetico verbo vtar, quatuor illi versus in fronte positi, poematis maiestati non satis conuenientes, illud quodammodo languidum reddunt, et enerue, contra Pindari praeceptum, qui [gap: Greek words] esse iubet. At veteres Poetae, vt ab Homero, et Hesiodo incipiam, statim a principio simul cum Musarum inuocatione argumentum


page 447, image: s447

operis sui exposuerunt, et qui longo post vixit tempore Apollonius Argonautica sua non absimiliter inchoauit. Et Virgilius, vt ad Latinos veniam, sic quoque AEneidem exorsus erat. nam quae nunc comparet praefatio, prorsus indigna tam egregio poemate (quod vnicum fortasse exemplum habes) non ipsius est auctoris, sed Varij, et Tuccae, qui immortale opus, quod vt imperfectum Virgilius edi vetuerat, correxerunt. Id vero ex eo manifestum est, quod Poetae, et alij scriptores AEneidem semper designarunt illis verbis, Arma virumque cano. quibus cum aliquid deesse putarent illi Grammatici, (et sane omnibus principium istud claudicare videtur) insolitā audaciā, et profecto non ferendā alieno operi de suo leues istos, et nugatorios versus addiderunt. quā tamen licentiā in supplendis versibus imperfectis non sunt vsi. Sed, vt reliquos Poetas persequar, Ouidius Metamorphoses, Statius Thebaidem, Silius Bellum Punicum, et his multo recentior Claudianus Proserpinae raptum similiter exorsi sunt. quos etiam secuti sunt, qui patriā linguā poemata composuerunt. apud Italos Ariostus, et Tassus, apud nos Ronsardus. Quare tibi auctor sum, vt resectis


page 448, image: s448

quatuor illis versibus, qui non satis decere tam egregium opus videntur, vt antea, exordiaris. Cum enim tam graues adstipulatores habeas, aliter sentientium iudicia contemnere debes. quorum rationes contra ipsos facere iudico. Nempe id nimis vulgare esse dicunt, et omnibus tritum, semper aliorum vestigiis insistamus. At ego nouitatem reiiciendam censeo, nec velim auctor esse rei, quam a nullo grauiorum auctorum attentatam esse videam: quos si quis sequatur, securus sit: contra vero si quid inusitatum vsurpet, in multorum reprehensiones fortasse incurrat. Vale.

ROL. MAR. IOANNI FRATRI S. EPISTOLA LVI.

Fratrem suum monet, vt quos libros intraduos menses scripsit obsessus, per otium retractet, nec carminis sui editionem festinet.

PROTOGENES dictus est Ialysum sub gladio pinxisse: quod Demetrio rege Rhodum obsidente, ipse non interpellatus praeliis inchoatum opus omnino intermiserit. Idem de tuo Chlodoueo, frater carissime,


page 449, image: s449

vsurpare licet, cuius magnam partem inter arma composuisse dicźris: nempe Lutetiae cum obsideretur, et in Santonici littoris oppido tuto quidem, sed tamen hostilibus copiis vndique cincto. Quod plane mirandum est, cum pacata tempora, et otium, et liberum curis animum maxime carmina expetant, scilicet te tui in tantum esse compotem, vt nullis molestis occupationibus auocatus, tanquam in summa tranquillitate rerum, inter bellicos tumultus versus componas: maxime cum in eo argumento verseris, quod vt in poesi praecipuum, et valde difficile, summam curam requirit, quae nonnisi ab animo defaecato, et securo adhiberi potest. Quod vero duobus mensibus quatuor libros composueris, id non minus mirum videri debet. Nam maximus Poetarum (absit inuidia comparationi) AEneidem, quam tamen inemendatam reliquit, vndecim annorum spatio confecisse dicitur; et Statius Thebaidis suae duodecim libros totidem annis absoluit. Idcirco quamuis te totas ingenij vires contendisse, et in eam scriptionem insumpsisse dicas: tamen vereor, ne quae in ipso calore scribendi placuerunt, ea cum refrigerato inuentionis amore diligentius repetita quasi lector


page 450, image: s450

perpendes, vt ait Quintilianus, non tam absoluta videantur, quam primo visa sunt. Omnia enim nostra nobis dum nascuntur, placent. Verum cum operi finem imposueris, non praecipitabis editionem, certo scio, sed ex Horatij consilio in aliquot annos premes: memor quanta cum cura, et diligentia veteres poetae in corrigendis suis operibus versati sint, et superiore saeculo Tassus Italus Poeta, quam exactus et diligens fuerit: qui complures tota Italia doctos viros de singulis poematis sui partibus consulebat, et in eo tam superstitiosus exstitit, vt absolutum cum animo non satis faceret, totum denuo reformarit. Sed de his tum erit agendi locus, cum operi tuo summa manus demum erit imponenda. Licet autem bellum in causa sit, vt poemati tuo manum admoueris, et si diutius duret, fortasse possis Chlodoueum ad calcem perducere: tamen id non est tanti, vt bellum optandum sit; publicaeque rationes, et priuatim tuae exposcunt, vt haec discordia intestina, et internecina quamprimum sopiatur. Vale.



page 451, image: s451

ROL. MAR. NICOLAO DOLEBELLO CANONICO LINGONENSI S. EPISTOLA LVII.

Plurimos reperiri alienorum operum interpretes, ac enarratores; qui inuentis suis nitantur, ac per se noui aliquid audeant, paucissimos.

CVM tu, mi Dolebelle, sis in Aristotelica Philosophia non indiligenter versatus, iu euoluendo illius vnici scholarum magistri codice, non dubito quin incideris in eorum iudicem, qui in illum paraphrases, metaphrases, commentarios, quaestiones composuerint, aut sub quouis alio titulo eius scripta illustrarint, cum antiquorum, tum nouorum, sed horum longe plurium: quorum omnium tanta est multitudo, vt trecentorum numerum excedat. Veritm nescio, cum tantam interpretum copiam videres, an idem quod mihi, in meutem tibi quoque venerit, nempe non temere reperiri, sed semper rarissima fuisse ingenia, quae aliquid inuenire, et ex se componere queant, nec necesse habeant aliis inniti, aut aliena interpretari, et explicare, cum aliqiud scribere velint. Non enim vulgo


page 452, image: s452

nascuntur homines Homero similes, qui poema tam egregium ante inuentas artes, nullo praeeunte quem sequeretur, suo marte composuit: non Platoni, qui multa praeclara in Philosophia inuenit. At in ambos innumerabiles scripserunt, satis habentes, si eorum praestantiam aliis ostenderent, et quae minus dilucida, aut intellectu facilia essent, fusius explanarent. nec alij fere scriptores nunc prodeunt, quam qui priores interpretantur, illorum tantum vestigiis insistere contenti: sed nullus ex antiquis auctoribus plures interpretes habuit, quam Aristoteles, vir, vti iudicat Cicero, longe omnibus praestans (Platone semper excepto) et ingenio, et diligentiā, eo quod sensus suos in multis obscurā caligine inuoluit, et de difficillimis quaestionibus quid sentiret, incertum reliquit, vt si illā vrgeretur, hac elabi posset, et sermonem tanta breuitate constrinxit, vt in plerisque Delio natatore, hoc est, interpretis operā indigeat: qui si dilucidius scripsisset, nihil isti fortasse quod scriberent, habuissent. Is cum solus vna cum Platone ex tanta Philosophorum turba nobis supersit, quod vtriusque, credo, opiniones aliis tolerabiliores in physicis, et moralibus, magisque communes ac vitae


page 453, image: s453

accommodatae viderentur, et socium iamdiu ex regno scholarum eiecerit, quod eo [gap: Greek words] scripsisset: non mirum si tot interpretes nactus sit, praesertim cum multos per annos nullae aliae artes praeter Philosophiam colerentur. Est et alius scriptor pressis vestigiis Aristotelem sequens, illique tanquam fundamento innitens, qui non pauciores, opinor, enarratores habuit, Petrus Lombardus, ob hoc nobilitatus, quod primus Theologiam antea inordinatam et indigestam, in methodum redegit, et ad certa capita reuocauit. In eum infiniti Theologi, ex iis qui Scholastici vocantur, gens otio magis quam studio abundans, cum in plerisque hominibus sit ingens scribendi cacoethes, quaestiones composuerunt, et libros ediderunt, in quibus fere nihil nouum, sed omnia protrita et ab aliis inculcata afferunt, mutatis tantum quibusdam et interpolatis, vt nouus liber videatur. Haec igitur liquido ostendunt paucos semper fuisse primarios auctores, qui inueniendo, et ex se aliquid componendo aliis praeiuerint, tanquam agminis duces, viros nimirum,

--- queis arte benigna,
Et meliore luto finxit praecordia Titan.



page 454, image: s454

Reliquos vero velut vmbras volitare, qui scilicet scriptis nomen suum famae inserere volentes, ad aliena opera recurrunt, in quibus, si quod ingenium, doctrinamve habeant, ostentent. Cuius rei non alia est causa, quam quod scientias multo quidem labore et studio comparare possumus: ingenium vero et iudicium, quae partes praecipue in scribendo valent, natura fingit, quamquam cura, et ars aliqua ex parte excolit. Vt enim hoc addam, magnorum virorum, qui in Philosophia, et in Mathematicis varia adinuenerunt, nomina omnes tenemus, quoniam non adeo multi sunt: at qui eorum vestigia secuti aliquid inuentis addiderunt, aut interpretum functi sunt officio, fama obscura recondit, vt ait Virgilius. Principes item in vnoquoque genere, in poesi Homerus, et idem Virgilius: in eloquentia Demosthenes, et Cicero: in historia Thucydides, et Liuius, et his proximi nulli non noti sunt: at qui in eos, et de iis scripserunt, quoniam sunt innumeri, vulgus ignorat, et doctorum dumtaxat sunt in notitia. Et etiamnum videre est multos, qui varias scientias calleant, doctos aliorum interpretes: at quotum quemque reperias in Philosophia insignem, qui aliquid aliis indictum


page 455, image: s455

inuenerit? quotumquemque disertum Oratorem, aut Historicum? His quae hīc tractaui, te vtique assensurum, quo es ingenio, ac doctrinā, mi Dolebelle, non dubito, adstipulatore etiam fratre meo, qui tecum apud eximium illum iuuenem Ducem Richelium agit: quem posteritas fortasse etiam inter eos repositura est, qui ingenio excelluerint, nec aliorum inuentis incumbere, quod saepius miserum est, vt nomen suum memoriae proderent, necesse habuerint. Sed haec satis sint. Vale.

ROL. MAR. IOANNI VERIVSIO THEOLOGO S. EPISTOLA LVIII.

Theologis Graeci, Latinique sermonis, et liberalium artium notitiam conuenire.

CVM te video, mi Veriusi, humaniores literas cum arduis Theologiae studiis coniunxisse, et illius scientiarum reginae austeritatem Musarum suauitate condiisse, non possum nostrorum temporum felicitati non gratulari: quibus cernere in Theologis contingit, quod vix fieri posse renascentibus passim liberalibus artibus


page 456, image: s456

sperabant summi viri Erasmus, Viues, Budaeus, et alij literarum instauratores. exoriente enim illa amoeniorum studiorum luce, in retinenda tamen barbarie tantam in plerisque Theologis ineruditis, et superstitiosis pertinaciam cernebant, vt nunquam huc descensuros putarent: cum repetris frugibus glande adhuc vesci miseri sustinerent, et ex linguarum, ac politioris literaturae cognitione magnum religioni impendere periculum praedicarent. At nihil tale veriti sunt ab humanitate, et philologia prisci illi Antistites, iidem in omni literarum genere consummatissimi, et vitae sanctitate conspicui, inter Graecos Origenes, Basilius, Gregorius, Chrysostomus: inter Latinos Ambrosius, Hieronymus, Augustinus. Hi tantum abest, vt artes ingenuas sacris literis obesse putarent, vt contra qui his adminiculis, et velut ansis careret, ei ad Theologiam aditum praecluderent: Deus bone, quantum inpetis illis e schola Theologis absimiles! qui putabant germanum Philosophum, et Theologum [gap: Greek words] disciplinis opus non habere, sed omni alia cognitione vacuum esse debere. Ingens profecto fuit, et exitiabilis Italiae, reliquisque Europae partibus a Gothis illata


page 457, image: s457

clades, quae non solum tam florens, tamque amplum imperium euerterit, sed etiam incensis bibliothecis tam atrox literis bellum intulerit, vt post Boethium, qui vltimus eruditorum dictus est, per mille annos vix vnus, aut alter certe apud Latinos commemoretur, qui aliquod in liberali doctrina nomen habuerit. In quo interregno, ac velut literarum deliquio scientiae imperium penes barbaros Arabes per amplius sexcentos annos fuit: quorum beneficio scientiarum principes habuimus qualitercunque conuersos, donec vir amoeni ingenij, et plusquam illa tempora ferebant, doctus Franciscus Petrarcha absterso diutino ex bibliothecis puluere reditūs literarum spem aliquam faceret. quas aliquanto post Graeci Othomanicam tyrannidem fugientes, in Italiam, et mox in reliquam Europam reduxerunt. His enim magna ex parte accepta ferri debet liberalium artium instauratio. nam sine Graecis literis Latinae etiamnum iacerent, nec resurgendi impetum cepissent. Nunc igitur quoniam temporum conditio est immutata, nec iam Theologo crimen est, sed laus potius liberalibus studiis imbui, philologiamque Philosophiae, et Theologiae conciliare, perge


page 458, image: s458

sublimes illas scientias cum amoenioribus literis coniungere. vt enim peritus es artifex, profana, et, vt vocant, saecularia summi Dei gloriae, cui omnia ancillari debent, vt inseruiant, facies. Vale.

ROLANDI MARESII IN GABRIELEM NAVDAEVM EPICEDION.

NAVDAEVS patriae tangebat limina carae
Paene redux, miserum cum fera Parca rapit:
Plurima post exhausta maris, terraeque pericla,
Securus portum cum tetigisse putat.
Grandibus Arctoo ditatus ab axe redibat
Christinae donis, quae referebat ouans.
Qui sibi doctrinā deuinxerat ante, fideque
Purpureos Proceres, officiisque suis.
O nimium foelix! Nymphae placuisse potenti,
Et potuit tantis qui placuisse viris.
Magnum heroinae tantum meruisse fauorem,
Magnum est iudicium promeruisse graue:
Tam procul a patria magnum tellure vocari,
Reginae aspectu, colloquioque frui.


page 459, image: s459

Sed quae vir studiis celebris non dignus habere
Praemia, vel quo non dignus honore fuit?
Nemo illo melius digesta volumina sciuit
Ordine per classes quaeque locare suas.
At labor haud paruus librorum nomina nosse,
Nec digesta honor est bibliotheca leuis.
Caesar Varroni munus mandauerat istud,
Vel doctum potuit quod decuisse virum.
Suscipit hanc etiam curam mandante Melissus
Augusto, nec se dedecuisse putat.
Ille quoque eloquio pollens, qui pulsus Athenis,
Digessit libros ō Ptolemaee tuos.
At Naudaeus scriptores non in cute tantum
Nouerat, aut titulis, indicibusque suis.
Gloria namque leuis solet haec, si est sola, videri,
Quam iure attribuat bibliopola sibi.
Ast aliorum noscendis clarescere libris,
Aut disponendis non putat esse satis.
Sed propriis etiam scriptis innotuit orbi,
Quae quisque in manibus doctus habere cupit.
Prō dolor! heu! sed obit caris defletus amicis,
Quo operā iuuit, consilioque bono.
Qui, si forte libros, seu aliud quodcunque rogares,
Promptus, et in cunctos officiosus erat.
Mors post lustra decem, tamen immatura videtur,
Funere quae indigno mersit acerba virum.
Nam qui, dum vixit, studiis fuit vtilis, aetas
Cui diuturna foret, dignior ille fuit.


page 460, image: s460

Sed quid cessatis, vos qui coluistis amici?
Cur non defuncto carmina moesta datis?
Laudibus hunc meritis sublimem ad sidera ferte,
Et sertis tumulum cingite perpetuis.
Illi ego desuetos impendo in funera versus
Vltimus ingenio, primus amore pio.
Inferias etiam tenues, et munera libo,
Inscriboque breues has super ossa notas.
Hīc situs est dura Naudaeus morte peremptus,
Dum redit ad patrios auctus honore lares.


page 461, image: s461

AMICORVM AD ROL. MARESIVM EPISTOLAE. V. C. ROLANDO MARESIO NICOLAVS HEINSIVS S.

MIRVM quam accepta mihi fuerit nupera illa compellatio tua, Vir clarissime. Ex ea enim deprehendi affectum tuum vltro mihi conciliatum, quem sperare frustra votis ambitiosis videbar. Amplector igitur libens atque exosculor tam obuiam humanitatem. quod praeuenisti tamen me in hoc officio moleste, vt par est, fero. Caeterum cum eo sis candore, vt inutiles etiam nec profuturas amicitias acquiras, vir omnium amore dignissimus, magnum istis virtutibus tuis preium a me poni volo intelligas. Non committam


page 462, image: s462

certe, vt vllum in me desideres obsequium, quo propius conungi tibi queam. Si nitore atque elegantiā epistolarum certare tecum non licet (quis enim certet?) at constantissimo affectui licebit. In caeteris herbam porrigemus: hīc aspirabimus ad palmam. Bene vero sit Menagio nostro: cui hoc [gap: Greek words] acceptum refero. Nihil illo mei amantius est: quod non nunc primum deprehendo. Vide tamen ne imponat tibi; vt nimius est in amicis aestimandis. Quae de peregrinationis fructu ac vtilitate grauiter ornateque a te disseruntur, ipsā peregrinatione iucundiora mihi visa sunt. Quid expectas tamen vt respondeam? subduco me certamini, nec extemporaneae confabulationis terminos excedo. Tuum ac Balzacij nostri hoc regnum est, qui posteritati, non amicis, scribitis. Ego vero, Vir clarissime, ex nupera peregrinatione id potissimum vtilitatis consecutus videor, quod amicos conciliarim mihi in externis oris et multos, et praestantissimos. quos inter principem si tibi locum deferam, in alios nequaquam sim iniurius. Recte profecto arbitramur nos Bataui necessarias nobis peregrinationes, quorum mores plerumque multum trahunt a


page 463, image: s463

crasso illo caelo, in quo nascimur: vobis haec superflua, qui cultam indolem et elegantiam domesticam in patrimonio numeratis. Si quid hīc proficimus, id ab inuitā Naturā quodammodo extorquemus: vobis sponte domi nascitur. Nam Academiam nostram viris eruditis non male instructam vt fateamur, ita negare non possumus, vobis plurimum hinc deberi, qui praecipuam illi famam in Scaligero contulistis. Sed cum publice etiam grati haec agnoscamus, priuatim repetita fastidium haud dubie paritura tibi sint. Finem igitur facio. Ea tamen lege, vt Poetae summo fratri tuo me commendes. Vale. Lugd. Batauorum, CIC ICC XLIX. A. D. IV. Kal. Ian.

NICOLAVS HEINSIVS ROLANDO MARESIO V. CL. S. P. D.

POTISSIMA aestatis huius pars foris exacta mihi, Vir clarissime. Domum reuersus, post Flandriam, vicinasque perlustratas prouincias, epistolam tuam offendi, gratam sane illam et acceptam, sic vt nihil magis. In ea quod antiquarios nostros, et obsoleta passim verba captantes reprehendis, placet miris modis argumentum. Afflauit


page 464, image: s464

iampridem labes illa, ceu pestilenti sidere, non solum eruditorum vulgus, sed plurimos etiam praecipuosque rei literariae antistites. Quorum numero Iustus Lipsius recte a te accensetur: vir, vt subacti limatique in caeteris iudicij et vere magnus, ita indulgens hīc nimium sibi, ac existimationis suae plus aequo securus. Nec defuerunt tamen illi suae veneres. Habet nescio quid, quo lectorem trahat, et quod prorsus improbare non possis. vt non tam illi succenseam, quam ineptissimis mortalibus, qui imitandum sibi illum proponunt, idque tam praepostere, vt vitia eius exprimant plerumque, virtutes non assequantur. Imitatus neminem Lipsius, ac proinde nemini imitandus. Hanc ipse legem seruis istis animalibus posuisse videtur. Sequuntur tamen inuitum, et quodammodo obluctantem exprimunt. quasi desint inter antiquos, quos sequaris, et quidem longe tutius. Ita existimo, Maresi politissime, Genium esse quendam, siue bonum illum, siue malum, sine quo victura non scribantur. Multos aeternitati nugae nequitiaeque consecrarunt, cum ex seriis scriptioribus plurimi nobis erepti sint: multos etiam peruersum dicendi genus, et quod sani nemo iudicij velit


page 465, image: s465

imitari. Quam multi interciderunt temporis iniuriā, qui superesse merebantur! quam multi supersunt, quos intercidisse praestaret! Pressit, premetque semper hoc fatum miseros scriptores, vt cum lectorum captu conflictentur. quid quod iudicia illa ne constant quidem sibi, (vt in humanis rebus diuturni nihil est) et cum hoc vniuerso quasi circumuoluuntur. Floret quandoque orationis nitor et in pretio est, quandoque iacet ac contemnitur. Iulij et Augusti aeuo laxum flaccidumque dictionis probatum genus. post abrupta argutaque scriptione capi coeperunt. et si dicendum quod sentio, primi Declamatores eloquentiam Romanam, masculam illam viuidamque, perdiderunt, dum non tam bene quiduis, quam succincte, acuteque proferre conantur. Cogor igitur hīc a te dissentire, mi Maresi, qui ad Traiani Imperatoris vsque tempora Latini eloquij limites protendas: tam paucos post Augusti mortem inuenire est, qui terse nitideque scripserint, si Iuniorem Plinium excipias. Sed ne tam alte haec repetantur, saeculo superiori apud Italos flagitium habebatur, Ciceronem non sequi. qui nullos nunc aut paucissimos imitatores inuenit.


page 466, image: s466

Apuleium pessimum Latinitatis auctorem quis legebat? at omnium nunc in manibus est. erit, cum rursus negligetur. Caeterum, vt illos non ferendos existimo, qui malos imitantur scriptores, cum bonos possint: ita praeter ordinem etiam fieri nonnunquam contento, vt bois quantumuis auctoribus seruilem prorsus in modum quidam adhaereant, in illorum verba iurent, nihil ausint promere, quod ab illis ante dictum non sit, illorum deinque ore loqui malint, quam suo. Formandus quidem mihi videtur dictionis character ex tribus quatuorve aeui optimi scriptoribus, quos vbi in succum sanguinemque conuertisti, naturae tuae non alienae instinctum sequaris necesse est: ita tamen, vt neque nimium luxurieris, nec abruptae isti breuitati plus aequo studeas, sed eum consistas intra terminum, quem ex optimis omnes, non vnus, sibi praescripserunt. Quis tam abiectae indolis est, vt seruire velit, cum libertate frui possit? Cum eae tamen facultates domi non sint, vt iuris tui possis viuere, rectius omnino feceris, si generosum optimoque loco natum quaeras herum, quam si plebeio homini operam addicas. Vilis mediocrium scriptorum imitatio est,


page 467, image: s467

cum supra illum non possis emergere, quem imitandum proposuisti. Sic ab ingeniis quibusdam non contemnendis sui desperatio expressit, vt Claudianum quam Virgilium aemulari mallent. Habes hīc sententiam meam, vir praestantissime, non quam secutus ipse sum, sed quam sequerer, si eloquentiae studerem, et cuius tute leges omnes felicissime expressisti in eleganti, cui nunc respondeo, epistola. A Lipsio quod dissentis, nihil periculi est. modeste enim id facis, vt offendi non posset ipse, si viueret. Memoriam ego tanti viri sancte veneror. nec negarim tamen, magna illi ex parte labem eam deberi, quam tu Belgis nostris non immerito adscribis. Quod nisi [gap: Greek words] Scaliger iuuentuti nostrae pessum eunti salubribus succurrisset monitis, in Lipsij locum a Curatoribus huius Academiae opportune subrogatus, futurum vix erat, vt tantam tot praeclarorum ingeniorum, quae annis quinquaginta proximis in Batauia nostra eluxerunt, messem mirarentur exteri. Nec labes tamen illa solos Belgas et Germanos, sed Gallos etiam vestros infecisse videri possit. Noui virum doctum, popularem vestrum, quem nonnulli ex vobis Solem Galliae suae


page 468, image: s468

appellatis, tam impolite, sordide, negligenter scribentem, vt voces non modo Accianas ac Pacuuianas, pro vnionibus et gemmis passim ostentet, sed Tertulliani, Arnobij, ceterasque infimi aeui faeces cum iis tam frequenter confundat commisceatque, vt dictio eius chaos quoddam omnium saeculorum appellari iure possit. Accedunt huc verbosa illa et non ferenda loquacitas, continuaeque illorum, quae abunde iam dicta erant, repetitiones, quae lectorem obtundunt potius enecantque, quam fatigant, vt Echo sui ipsius mera videatur. Atque hunc tandem toties iteratae [gap: Greek words] fructum fert, dum nimis anxime cupit intelligi, vt ne intelligatur, dumque omnia exacte fecisse sibi visus est, mera faciat mapalia. Hoc felicior certe Lipsius, quod AEternitatis Genium propitium expertus est, etiam cum male scriberet. alterum totā curā id credas agere, vt vix nata pereant, quae scribat. tam negligens est omnis elegantiae. Sed nimius iam sum, et alienae garrulitatis notam mihi inuro. ferendum tamen hoc tibi, quia prouocasti. Satis superque, puto, hac epistola expertus es, quam non impune ad literas scribendas inuiter. Vale, clarissime Maresi, cum fratre tuo, illibato


page 469, image: s469

illo flore Gallicae poesios, meque, vt hactenus, affectu tuo complecti perge. Lugduni Batauor. A. D. XIV. Kal. Septembr. An. nati Christi CIC ICC XLIX. Gregor. Lituris, pro comitate tua ignosces. Vrgebat enim tabellarius, vt non vacaret epistolam describere: et metuebam, ne mihi succenseres, si responsionem diutius protraherem. Iterum vale.

CL. V. ROLANDO MARESIO DIONYSIVS PETAVIVS S. I.

ITA prorsus est, vt scribis, erudite Maresi, neque valde mirari attinet; perpaucos aetatis huius homines in vtroque doctrinae genere esse praestantes, tum eo, quod elegantibus ac politis artibus constat; velut Grammaticā; quam Criticem Polybius appellat, et variarum linguarum scientiā: tum nobiliore altero, cuius regnum Philosophia, et Theologia inter se partitum obtinent. Atqui summa est, inquis, amborum consensio, et vsu secum, ac consuetudine copulantur; vt a se mutuo diuelli, ac dissociari neutrius intersit. Vere id quidem a te commemoratum arbitror. Sed cur mirum videri non debeat, causae sunt


page 470, image: s470

admodum multae. e quibus vulgares, et obuiae sunt istae, amplitudo singularum, ac propemodum infinitas; breue spatium aetatis; necessarij ad otium subsidij, reique familiaris angustia; corporis imbecillitas; turbulenta tempora, et studiis inimica pacis; complura id genus alia, quae ingenij retundunt, et hebetant aciem, ardoremque restinguunt. Sed est vna reconditior adhuc, et solis alumnis nota Christianae sapientiae; quae ex summi, et hominum amantissimi creatoris prouidentiā petitur. quae quidem, similiter ac terrarum per diuersas regiones indolem, et vbertatem; sic animorum procliuitatem, captumque mirabili varietate dispensat, vt non promiscuam omnibus omnium copiam indulgeat. De huiusmodi dissimilitudine locorum praeclare hoc alicubi Chrysostomus; Deum certarum rerum prouentum quibusdam dedisse terris, negasse ceterarum: ac vicissim quod his detraxit, aliis attribuisse: ne contenta suis opibus, et nullius egens aliqua, exterorum contemptum incolis suis afferret: atque vt alterna illa copiarum egestas, et compensatio omnes inter se conciliatos, et pacatos haberet: ex quo longinquae peregrinationes, commeationesque gentium,


page 471, image: s471

et commercia terra marique negotiantium: quibus mutua generis humani caritas, et societas alitur.

Licet istud ipsum ad ingenuo dignas homine disciplinas transferre. Nam alios praestare aliis artibus, et inuentis voluit Deus; nec ab vno, tanquam communi fonte, quae scire cuperent, haurire singulos: ne se ille arrogantius efferret, atque inter homines cuiusdam principatum diuinitatis assumeret. Vide, amabo te, quam multi sint in vna quapiam etiam inferiorum artium, qui, quod multis anteferri se vident, infra se positos omnes despiciunt, proque nihilo ducunt. Est in historiis fuisse Medicum nescio quem: Menecratem, opinor, vocabant; qui cum ex professione hac aliquantum et ad quaestum, et ad nominis gloriam profecisset, amore, opinioneque sui misere perditus, Deum se appellauit ipse, et appellari ab omnibus voluit. credo quod vitae necisque, itidem vt Deus est, arbiter haberi cuperet. Quid in reiquis studiis? Duo epistola tua commemorauit, vnum Grammaticorum, siue Criticorum: alterum Philosophorum. Nam de Theologis [gap: Greek words]. Ergo vt vtrosque paucis perstringam; scis priorum postremis


page 472, image: s472

his saeculis duobus quanta vilitas fuerit: in plerisque vero quae animorum feritas, et immanitas: quanta in eorum libris libido rixandi; quanta stili petulantia; quam saepe paruis de rebus, de litterulis, ac voculis internecina orta sint odia, et certamina: tanquam de salute patriae, deque capite suo, et ciuium omnium agatur.

De Philosophis nihil ad hoc testimonium addi potest, quod in eā, quae est ad Romanos epistolā grauissimum, ac verissimum dixit Apostolus. vbi postquam illos in omni doctrinarum genere perfectos extitisse docuit, eoque peruenisse, vt ex intima rerum creatarum contemplatione ad creatoris se cognitionem attollerent; tandem ipsis refert suam fuisse fraudi excellentem, et prope diuinam scientiam: quā elati et inflati in horrendam caecitatem prolapsi sunt. Quoniam cum cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias egrerunt: sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.

Verum ne longius in istis eruditorum persequendis ruinis sermonem protraham, et vt eo me reuocem, vnde sum ad illa delapsus; non alia mihi visa causa verisimilior


page 473, image: s473

est, propter quam Deus, cuius vnius nutu infima quaeque, praesertim humana, gubernantur, terminis quibusdam definiri voluit ingeniorum modulum, atque captum: vt aliorum egentes operā, vicissim et ipsi de suā libenter accommodent: nec se solos [gap: Greek words], et fortunatos existiment.

Atque haec bene perspecta, et considerata ratio id quidem potest, ac debet efficere, vt literarum cupidi in omnibus disciplinis excellere se posse diffidant; nec huius rei gratiā nimium doleant: non autem vt certo delecto genere, in quo habitent, et praestare studeant, non ex ceteris illius, quam arripuerint, adiumenta vel ornamenta conquirant. Scitum illud est apud Xenophontem Socratis; non omnes omnibus perfecte discendas et exhauriendas esse artes: sed tantum de singulis capiendum, quantum necesse videbitur. Quod si fieret, plus esset eruditionis in plerisque, ac perturbationis, et molestiae minus. Hoc igitur sequantur qui bene docti esse cupiunt, et vnam de cunctis amplectantur scientiam, inqua sedulam et praecipuam operam collocent: ex aliis vero, et, quoad fieri potest, vniuersis, tantum deriuent, ac degustent, quantum satis


page 474, image: s474

sit ad excolendam, illustrandamque primariam. Ita fieri poterit vti compos omnium sit vnus: qui quidem sobrie, tanquam vino, sic illarum cognitione vti velit ad salubritatem, non ad ingenij ostentationem, et iactantiam. Tum illa vero epistolae tuae querela praecidetur; quae arctissimo inter se nexu colligatas, et foederatas artes distrahi non aequo fert animo; et ad pristinum orbem reuocari iubet; vt mutuo sibi emolumento, et splendori esse pergant. Tunc et boni Philosophi, non mari Grammatici; et hi vicissim, si id curent, Philosophi probabiles esse poterunt: quales et olim fuisse, tibi assentior; et hoc tempore si me audierint, non despero fore. Nec de Philosophiā duntaxat ita sentio; sed etiam de peruagatā in scholis diuinarum rerum scientiā: cui et ipsi plurimum ex humanitatis studiorum commercio adiumenti comparare licet; praesertim ex Grammaticā: saltem vt in rebus suis explicandis detersā barbarie, condītam nitore aliquo sermonis orationem afferat. Quanquam non is ego sum, qui inconcinne, ac subrustice loquentem Theologiam, deridendam, vel damnandam omnino censeam: quod nonnulli fastidiosi, ac delicati stomachi faciunt:


page 475, image: s475

Et quoniam meum tractandae illius institutum commendabat epistola tua, idque placere sibi significabat, quod in Theologicis exponendis dogmatibus sermonis offensionem vitare studuissem, paululum hīc immorari volo, ac tibi illos excusare munditiae in loquendo negligentes, et eorum apud te causam agere.

Ac Latinitatis quidem in scribendo purae, elegantisque copia quam non paratu facilis sit, nemo te melius existimare potest: qui et in eo multum elaborasti, et laboris fructum hac aetate singularem es assecutus. Illud vero cum per sese, et in omni genere argumenti spissum operosumque sit, tum multo difficilius est, cum obscuris, nec politae antiquitati cognitis in rebus disputandis adhibetur. Quod equidem duabus de causis euenire arbitror. Altera est, quod eodem tempore in duo, et quidem genere dissimilia, scribentis animum diuidi necesse est: cum et rerum subtilissimarum intricatas notiones euoluere; et quibus eas verbis ornet, ac vestiat, cogitare interim oporteat. Altera est causa inferioris aetatis, et nostrae propria: quod spinosae, ac perplexae commentationes illae, in quibus enodandis defuisse nostris Latinae


page 476, image: s476

cultum dictionis docti homines queruntur, nouae sunt, et priscis illis Romanae concinnitatis auctoribus inusitatae, ac propterea nullo ab iis ornatu sermonis expolitae. Ita sit vt cum viuere iamdudum Quiritium lingua desierit: nec aliunde, quam ex illorum monimentis exquisitarum vocum, et locutionum copia suppetat, hoc destituta praesidio nostrorum industria nihil dignum vetere opulentia possit expromere. Quo minus irasci conuenit acutis illis, et sollertibus viris; qui cum philosophicas, et theologicas quaestiones enucleare instituissent, ita se penitus in earum contemplationem infixerunt, vt omni cura elocutionis abiecta parum Latine sint locuti. Quos enim in talibus edisserendis adhibere magistros ex eruditā antiquitate potuerunt? aut quibus tandem vocibus illa declararent, quorum nullum istorum in libris vestigium relictum cernerent? Itaque necessitatem verterunt in legem, et inuenta, cogitataque sua rudi, et incomposito stilo sic insueuźre proloqui, vt iam Philosophorum, et Scholasticorum more sermocinari, sit idem quod barbare, opiceque dicere. Atqui fuit aliquando tempus, cum Scholastici nomen, et, quod ab eo deflexum


page 477, image: s477

est, Scholastice loqui, in praecipua docti et elegantis sermonis laude poneretur. Nam et Scholasticum appellare mos fuit eruditum, et in bonarum artium disciplinis exercitatum hominem: et Scholastice dicere, vel scribere idipsum erat quod ex arte, praeceptisque Rhetorum affabre factam orationem contexere. Nunc mutata sunt tempora, cumque his vsus, et consuetudo loquendi. Quod arbitror moderate ferendum vobis esse lepōris, et vrbanitatis amatoribus, ac cum Latinae facultatis inopia compensandam tot acute inuentorum sollertiam. Quanquam non ad omnes generis istius, et sectae Theologos querela vestra pertinet. Nam aliqui inter eos extiterunt, si minus, quam vos, facundi, et ornati, non tamen putidi, ac satis commode, bonisque verbis diuinis de rebus explicantes. Quis autem amplius aliquid ab illis requirat? Nisi forte dicendi veneres, et oratorios calamistros disciplinae vtriusque natura desiderat.

Verum de hoc argumento non est propositum hīc agere: quod in Prolegomenis tomi primi theologicorum dogmatum cumulate praestiti: vbi illud exposui, quodnam sit theologicis quaestionibus tradendis


page 478, image: s478

accommodatum dictionis genus; et cuiusmodi in illis conscribendis sim ipse persecutus. Cuius ad extremum summa haec est confecta: neque turpiter, ac non Latine loquentem decere esse Theologum; vt de Philosopho modo taceam: neque tamen oratorio illo fuco, et pigmentis pueriliter excultum. Quod decōri, et ad vsum congruentis sermonis temperamentum cum essem meis illis in dogmatibus exprimere conatus, inuentus est tamen ex illa faece Armacanorum Theologorum, cui nostra haec in Latine scribendo cautio ingenua, vt opinor, et necessaria displiceret; ac mihi quod nimis disertus, et, vt interpretabatur, Ciceronianus esse mallem, quam trito, inueteratoque more inamoenus, et incomptus, probro verteret. Adeo difficile est satisfacere omnibus, et infectum, inolitumque non minus animis, immo multo his magis, quam corporibus, morbum, et vitium eluere. Ego vero aspernari leuissimos homines, et eorum conuiciis nihil moueri quotidie condisco: praesertim in illis, quae tu cum tanti facias, et ab ea, quam morosus iste vituperauit, parte commendes, ineptus sim, si priori illi meo subscriptione corroborato tuā obscuri, et ignoti


page 479, image: s479

theriacopolae iudicium anteponam. Vale, meque, vti facere instituisti, amare perge.

A MONSIEVR DES MARES.

MONSIEVR, Ie me flaterois du iugement que vous faites de moy par la lettre Latine dont il vous a pleu m'honorer, saeachant de quel poids sont parmy les sēauans les auis que vous suiuez, et les faueurs qui partent de vostre main, ą cause de la parfaite connoissance que vous possedez des bonnes choses et des belles lettres, et de la rigueur que vous gardez en vos iugemens; si ie ne considerois que la bonté d'vn riche naturel se laisse surprendre, lors qu'elle veult faire vne nouuelle amitie. Ie n'ay pas l'honneur de vous estre conneu en personne, quoy que mon nom soit venu iusqu' ą vous: de sorte qu'il vous a esté loisible de former sur le bruit commun, vne idée, qui ait pū vous satisfaire. Ie prendray pour vn modele de ce que ie dois suiure, les regles qu'il vous a pleu me marquer par vostre lettre: et profiteray des autres qui sont éparses dans ce corps que vous m'auez enuoyé: oł i'admire également la netteté de la pensée, et


page 480, image: s480

celle de l'expresion, auec le charme secret qui accompagne chacune de vos lettres. Il attire vers vous l'amour de tous, et le mien particulierement, qui suis,

MONSIEVR, Vostre tres-humble et obeļssant seruiteur MARCA E. de Conserans.

A S. Hierome de la Murte pres Barcelone, ce 27. de Mars 1651.

IOHAN. FREDERICVS GRONOVIVS ROLANDO MARESIO S. P. D.

QVAS nonis Octobribus dederas, eruditissime Maresi, a. d. pri die nonas Martias huius anni demum accepi: quas autem ante complures annos dedisse scribis, earum ne odos quidem ad me peruenit: vt recte colligis ex eo, quod non responderim. Ego a quoquam, non dico literis dedito, sed probo tantum et frugi homine de amore mutuo appellatus vt cunctarer? vt supinus reticerem? Nunquam eā superbiā fui; quin potius, si quando id accidit, occupatum me piget, et quasi peccarim pigritiā, contendere soleo, vt, quantum tempore


page 481, image: s481

vincor, tantum reddendo affectu obsequioque exsuperem, resarciamque quod cessatum est. Id quod rebus et experiundo te percipere, quam verborum meorum lenocinio credere malo. Libellum tuum gratissimum habeo munus, et summa cum voluptate percurri. Atque vtinam sint multi, qui tam sanis consiliis obtemperare in animum inducant. Nam cum tot sint Academiae, scholae, collegia, tot millia iuuentutis partim a parentibus, partim publice, sumptu liberaliter praebito, in hoc alantur; quod tamen tam cara est annona doctorum hominum, quid est aliud causae, nisi quod literae, vnicum omnium scientiarum instrumentum, ignorantur, et sedibus suis exsulant? At tu recte ac sapienter ad veteres nos reuocas: qua in re adeo me subscriptorem habes, vt qui me rogant, quid sit studere, immo, quid primum, medium, vltimum sit in studendo, vt ille princeps oratorum de officio interrogatus oratoris ter idem respondit, nihil aliud audiant, quam cognoscere veteres, eorumque probatissimos cum vitā, tum ingenio aemulari. Cui rei, vt planiorem et expeditiorem viam facerem, sane multum laboraui: si profligaui parum, non animus


page 482, image: s482

mihi, sed facultas defuit. Exsulto autem quotiescumque alios, et sua eodem auxilia consiliaque conferentes video, idque argumentum duco, minus minusque fidei manere praesagiis illorum, qui literarum interitum ominantur. Sed de hac materia si tecum agere vellem, pro copia illorum, quae partim mihi sunt meditata, partim vsu deprehensa, dum has historiae et facundiae Romanae scholas habeo, si edisserere, quid in ordine studiorum, in magistris ac doctoribus, etiam illis, qui ad veteres vocant, desiderem, quam ipse viam insistam (et vellem sane, si vacaret) libellum, non epistolam conficerem. Tu pro singulari eruditione tua satis hoc argumentum sine optione implebis, dum me antiquo ludo Liuius (minantur enim describere typis iterum Elzeuirij) continet, grauiterque exercet. Tantum negotij est, quasi nihil antea in illum molitus essem. Atque en gustum. Lib. 1. cap. LV. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est crediderim, quadringenta ea sola talenta fuisse; quam Pisoni, qui quadraginta millia pondo argenti seposita in eam rem scribit: QVAM summam peciniae neque ex vnius tum vrbis praeda sperandam, et nullius ne horum quidem magnificentiae


page 483, image: s483

operum fundamenta non exsuperaturam. Postremum membrum est refutatio eius, quod tradidit Piso: itaque male cohaeret praecedentibus: neque enim subaudire possis [gap: Greek words] crediderim, et quia remotius est, et quia [gap: Greek words] horum Liuij tempora, non Fabij, respicit: et multo minus scribit, nisi eundem Pisonem sibi faciat aduersarium. Viderunt hoc Rhenanus et Sigonius quorum ille corrigit: quia summam pecuniae: hic, quia summa pecuniae, et caetera in recto casu. Nos delemus pronomen, quam, ab asino librario adiectum, et censemus Liuium per epexegesin, quam appositionem vulgo Grammatici vocant, quadraginta illa millia pondo argenti appellasse summam, quae neque tum posset sperari ex praeda vnius vrbis, etc. Lib. II. cap. XXXI. Equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem, QVA dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus ACIEM firmauerant. Quae battologia? aciem, qua aciem firmarant. Lego: aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmauerant. Et eodem capite, auersas valles, quippe ab tergo, non aduersas. Lib. IV. cap. XIII. Tela in domum Maelij conferri, eumque conciones domi habere, ac non dubia


page 484, image: s484

regni consilia esse. Veteres ignorant conciones domesticas. legendum, coitiones, id est, coetus, concilia priuata legibus interdictas. Et sequitur mox: quod eas largitiones coetusque plebis in priuata domo passi essent fieri. Lib. v. cap. XXVI. Videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, nī fortuna Imperatori Romano, simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen, et maturam victoriam dedisset. Nemo veterum tanto in honore posuit fortunam, vt eam magnis viris dedisse diceret specimina virturis. Ipsi nonnunquam per modestiam res virtute gestas ad fortunam referebant. Caeterum occasiones, locum, tempus, spatium virtuti dedisse fortunam saepe dicunt scriptores: virtutem ipsam aut eius specimina, a fortuna dari nefas habent dicere. Sed nec bellica virtur Camillo victoriam de Faliscis dedit, sed iustitia et fides. Ergo scribendum: ni fortuna Imperatoris Romani simul, et cognitae re non bellica virtutis specimen, ei maturam victoriam dedisset. Duas res ait Camillo prosperasse victoriam, fortunam suam et specimen virtutis demonstratae re non bellica, seu iustitia et fide: bellicae namque res, quibus victoria paratur, sunt obsidio, opera, oppugnatio, cuniculi, insidiae,


page 485, image: s485

acies: hae omnes non coegerunt ad deditionem Falerios, sed admiratio iustitiae eius. Talia habemus complura in singulis libris. Pudet etiam errorum, quos in nominibus Romanis ex superioribus editionibus in nostram nescio quae mea securitas transfudit: illos accurate vt corrigam, laboro. Sed heu! vnde mihi Aualciae alterum Comitem Memmium, cui haec probem? O luctum Galliae, pacis immo Christianae (quam, si consilia illius valuissent, gloriosissimam haberetis Galli) denique literarum, et priuatim meum sempiternum! Sed moror te iam cupientem scire, quid horridi, confragosi, asperi munusculi, ex Latio quantum religione emendato tantum sermone degeneri deprompti, reddam tibi pro tuo culto, nitido, expolito. Qualecumque est, habe velut vadem obsidemque mei animi, beneuolentiae, obseruantiae erga te insignemque tuam doctrinam et mei amorem: et vbi vacat, perge mecum hoc literarum commercium exercere, meque doce interdum, quid istic Musae proficiant, quid gerant literarum principes viri, quae seges illis succrescat. Ego me vobis emortuum dudum putabam: adeo longo tempore nihil inde accepi. At hercle Notarum


page 486, image: s486

mearum in Senecam exemplaria ad Sarrauium, Valesium, Naudaeum, Balsacium misi per diuersos hinc proficiscentes; nemo ad me verbum. Omniane igitur illa perierunt? Certe respondit vnus humanissime, vt solebat semper, diuinus ille ac beatissimus Memmius, quas quidem literas post annunciatum eius excessum decies cum lacrimis relegi, nec vnquam apud me desiderio illius herois erit pudor aut modus. Nunc quoque plura huius libelli exemplaria mitterem, et mittam, si sciero esse, qui accipere velit. Me persaepe admonet dulcis ante omnes terras Lutetia, nisi quod illic te non cognoui: atque vtinam mensem agendi vobiscum, et veteres illos membranaceos Liuios iterum terendi mihi copia esset. Sed aliter visum superis. igitur quod praesens sors dedit, feramus. Habes pro diserta loquacem epistolam. quam, vt ostendas te amare me, boni consule, et vale, Vir praestantissime. Dauentriae v. Eid. Mart. Iul. CICICCLI.

Addidi exemplar alterum, quod dabis, ex tuis meisque amicis, qui maxime illo delectabitur.



page 487, image: s487

FRANCISCVS OGERIVS ROLANDO MARESIO S. D.

QVAESITVM est ab antiquis de causis corruptae eloquentiae; quam nimirum puram atque integram habuerant, eius degenerantis causas aequum erat conquirere: nobis vero apud quos nunquam bene adoleuit, aut senescentis aut iam intermoriturae fatum conqueri, quod nonnulli faciunt, non modo superuacaneum, sed et ridiculum foret. Quinimo id vnum inuestigandum erat quī factum sit, vt caeteris artibus e diuturno veterno ante annos centum quinquaginta experrectis, sola eloquentia serio non euigilauerit. Id tu in illa quam ad me dedisti epistolā, quā es ingenij sollertiā, paucis, sed accuratissime persecutus es. Omnino ita se res habet, eruditissime Maresi, duae potissimum res in causa fuere, cur quae apud Graecos et Romanos altius caput extulit eloquentia, ac omnes vires suas exerere visa est, apud nos minimum conata sit. Ipsius videlicet artis difficultas, quae tot artes suo ambitu complectitur, ac status ille rerum nostrarum, in quo sub Principatu maxima quaeque


page 488, image: s488

negotia a prudentibus administrantur, longum valere iussis eloquentibus: Quorum alterum nos a conatu bene dicendi deterret; alterum facit, vt ne quidem conari velimus, in eo maxime cuius nullum, vel leue admodum operae pretium futurum sit. Attamen, quod ingenue mihi fatendum est, semper istius flexanimae incredibili amore exarsi, neque aut vllis laboribus deterritus sum, aut praemiorum desperatione adigi potui, quo minus gratiam eius exambirem. Quum vero et vitae totius instituto et ingenij propensione a litibus et foro abhorrerem, reliquum fuit, vt in sacro suggestu operam meam venditarem. In quo profecto mirum est, hominem imparatissimum ab his rebus, quae maxime ad publicam dictionem necessariae sunt, aliquem plausum meruisse. Eni muero vt concesserim me ex frequenti Rhetorum et Oratorum melioris aeui tractatione nonnullam veteris eloquentiae imaginem animo concepisse, ab his destituebar, sine quibus nemo sanus, me iudice, ambonem conscenderit; confidentiam dico et memoriam. Meticulosum me adeo ab infantia, seu corporis temperamento, seu animi vitio, memini, vt quae etiam optime callerem, nonnisi


page 489, image: s489

summā trepidatione atque oris confusione eloquerer; ad conspectum vero superioris loci, vnde recitandum, vel declamandum erat, totus cohorrescerem. Supererat adhuc ante paucos annos bonus Senecio ex sodalibus sancti Benedicti, Canonicos vocant; sub quo tirocinium Grammatices posueram. Is quum me in ista aede iam iam dicturo, in funere Ludouici XIII. magno omnium ordinum concursu et expectatione sederet, ac togam componeret, iactabat ad circumstantes; nullum ex tot auditoribus maiore vel gaudio, vel miraculo auditurum, quam se, qui Concionatorem erudiisset, quique de puero meticulosissimo ac publicae lucis impatientissimo, saepius pronuntiasset; nunquam hominem aut in summum Imperatorem, aut in summum Oratorem euasurum. Memoria vero labilis ac supra modum infida, cui nec minimum vnquam crediderim, quod bona fide in tempore repraesentarit. Nihil est tritius homini Theologo verbis sacrae Scripturae, ipsa se vltro ingerunt, quae millies legimus, audiuimus, cecinimus; attamen ne integram quidem vnam periodum citare possum, quin Latinitatem meam inferciam, eo sane putidiorem, quo fortasse


page 490, image: s490

melior est. Habet enim editio nostra quae Vulgata dicitur, in horrida illa simplicitate, dignitatem quandam, quae nullis Rhetorum pigmentis aut verborum lenociniis sarciri potest. Tantum abest, vt vllam ex concionibus meis quae bene longae sunt, quantauis contentione adhibita potuerim memoriter recitare. Atqui noui quantum illa, quae ad monendum, praecipiendum ac instituendum mores dicuntur, altius in animum descendant, si simplici, natiuo, ac velut extemporaneo genere orationis proferantur, quamque parum ad catechesim conferant pompaticae illae figurae, et scrupulosus verborum delectus. Verumenimuero fateberis in panegyricis longe aliter rem se habere, quod genus ferme totum ad pompam et speciem comparatum est, nihilque tritum, vulgare, hiulcum patitur, omnia ad vnguem perfecta sint oportet, vtpote ad voluptatem composita. In his porro habendis, si te mater illa Musarum deserat, ruit prorsus magnifica illa rerum et verborum structura; ruit omnis ille concentus tot vigiliis superbissimo aurium iudicio elaboratus; vix est vero, vt quis vel in dicendo exercitatissimus possit ea ex tempore sufficere, quae ciuili turbae, nedum


page 491, image: s491

vobis doctis imponere queant. Quot autem mihi inter dicendum eiusmodi [gap: Greek words] acciderint, non possum sine dolore meminisse, cum toties in medio orationis cursu, quasi curru, excussus memoriā, perturbatis rerum imaginibus, per salebrosa loca iter pedibus ingredi coactus sum; atque instar Euripidei Telephi ad metam saltitando et claudicando, tandem, peruenire. Quo fit, vt satis mirari non possim, vllam ex meis orationibus tibi probatam fuisse, cum eae omnes plus minus eiusmodi, vt ita dicam, obliuionis maculis defoedatae in publicum prodierint. Sed quis non boni consulat errorem, an fauorem vestrum? Ego certe nouis ad editionem quam adorno, stimulis, tuo suffragio vrgeri me sentio. Quanquam enim satis perpendo quantum intersit auditorem, an lectorem habeas; alterius auribus et oculis mirum quantum imponi, voce, gestu, pronuntiatione; alterius iudicium morosum et quodammodo statarium neminem impune subiisse; persto tamen in edendi sententiā, certus si quid oratione [gap: Greek words] illecebris destitutae, decesserit, abunde ex his, quae in dicendo effluxerant, et chartae illita remanserant, superfuturum Vale. Eidib. Sextil. M. DC. LI.



page 492, image: s492

SVMMA PRIVILEGII Regis Christianissimi.

CAVTVM est auctoritate Regis, ne quis in regno suo, aliisve locis suae ditioni subiectis intra nouem proximos annos, librum qui sic inscribitur: ROLANDI MARESII Epistolarum Philologicarum libri duo, etc. absque Ioann. Bapt. de Percy de Monchamps permissum imprimat, aut diuendat, a die publicationis horum exemplarium: qui secus fecerit, mulctā indictā, provt amplius in diplomate regio continetur, mulctabitur. Datum Parisiis die 30. Octobris 1655.

Sic signatum, IVLIARD.

Ioannes Baptista de Percy de Monchamps iure sio cessit in gratiam Edmundi Martini Parisiensis Typographi.

Prima editio absoluta fuit die 6. Nouembris 1655.