06/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as000

[gap: effigies auctoris]  

image: as001

CHRISTIANI DAUMII PHILOLOGI ET POLYHISTORIS CELEBERRIMI EPISTOLAE PHILOLOGICO- CRITICAE, AD CL. VIROS, JO. ANDR. BOSIUM, JO. GEBHARDUM ET MARTINUM HANKIUM scriptae, et tribus Partibus absolutae, Quibus accedit PARS IV. seu APPENDIX ad DIVERSOS, nimirum CHRISTOPH. POMARIUM, ERNESTUM STOCKMANNUM, JO: FIDLERUM. VAL. MERBITZIUM, GEORGIUM SEIDELIUM, aliosque exaratae, Ex ipsis autographis diligenter erutae, indicibusque necessariis ornatae atque in lucem publicam emissae a JO. ANDR. GLEICH. CHEMNICII, Apud CONR. STOESSELIUM, An. 1709.



image: as002

[gap: blank space]  

image: as003

VIRIS Nobilissimis, Amplissimis, Excellentissimis, Doctissimis Dn. Joanni Buxtorfio, Linguae Sanctae in Academia Basileensi Profess. Publico. Dn. Martino Hankio, Vratislaviensium Scholarum Augustanae Confessionis Inspectori, Gymnasiique Elisabethani Rectori et Professori famigeratissimo. Dn. Thomae Crenio, Philologo atque Polyhistori Lugduni in Batavis longe celeberrimo. Dn. Adamo Erdman. Miro, Gymnasii Zittaviensis, quod in Superiori gravissimo. Dn. Conrado Adamo Winckelmanno, Lycei Senatorii Vitembergensis Pro-Rectori, et Poetae Laur. Caesareo.


image: as004

De Literatura et studiis bene meritis, Dominis, Fautoribus et Amicis meis honoratissimis DAUMIANIS olim atque olim Admiratoribus. Hoc Singulare DAUMIANAE Eruditionis Monumentum offert ac inscribit Editor.



image: as005

Candido et Benevolo Lectori S. P. D. JOANNES ANDREAS GLEICH, Ser. Reg. et Elect. Saxon. Theologus et Ecclesiastes Aulae Senior.

CUm ante Undecim, et quod excurrit, annos CL. Viri, Polyhistoris et Critici dum viveret longe celeberrimi, B. CHRISTIANI DAUMII, ad JO. FRIDERICUM HEKELIUM, Philologum itidem famigeratissimum scriptas Epistolas in lucem ederem et cum orbe literato communicarem, suscipiebantur istae non tantum ab exteris in Anglia, Italia, Gallia, Belgio, Helvetia, benevole, sed etiam in Germania Viris eruditissimis gratae erant atque acceptae. Deillis hoc reliquerunt elogium Collectores Actorum Eruditorum Lipsienses, ad Annum XCVIII. p. m. 373. scribentes: Omnino probandum


image: as006

eorum studium, qui clarorum Virorum epistolas colligunt easque faciunt juris publici. Cum enim in iis familiariter scribere ad amicos soleamus multa, quae scire ipsorum tantum interest, nec ideo statim in vulgi notitiam perferenda; inde fit evidens, exemplisque compluribus patet, recte ex E. pistolis peti arcana literariae rei, variorum etiam consiliorum et diversa Doctorum instituta. Quamvis simul idem hoc admonet, quod temere committendae typis et evulgandae non sint tales Epistolae, quae et Auctori et Editori possint esse damno, praesertim cum viventium, ut Vellejus Paterculus ait, uti magna admiratio, ita censura difficilis sit. Insons autem studium censendum est Editoris harum doctissimi Daumii, Scholae Cygneae seu Zviccaviensis Rectoris, epistolarum, quae neminem bonum laedunt, nec asperius de quoquam judicium aut sententiam adversam continent, varia tamen ad rem literariam pertinentia tradunt, e quibus nonnulla speciminis loco proferemus. JO. FRANCISC. BUDDEUS, Professor quondam Hallensis, Theologus jam Jenensis, in praefatione Supplementi Epistolarum D. Lutheri, Halae 1703. editi hoc fert Judicium de Epistolis


image: as007

Daumii: Ad Christianum Daumium accedo, Cygneae Scholae Rectorem, eundemque Polyhistorem atque Criticum exquisitissimum, cujus Epistolas quasdam selectiores edidit Vir Doctissimus JO. ANDREAS GLEICHIUS, Concionator Aulicus Electoralis Saxonicus Dresdae 1697. in 8. quibus et inseruit nonnullas ad Daumium scriptas, Casparis Alexandri, Georgii Matthiae Königii, Casparis Barthii, Nicolai Heinsii, Jobi Ludolphi, Jo. Petri Lotichii, aliorumque. Varia ad rem Criticam et Historiam quoque Ecclesiasticam in iis, si quis occurrere dubitet, is Daumium prorsus ignoret, necesse est, speciminisque instar esse possunt, quae p. 50. de Theophylacto disputat, quem schisinati, quo Spiritus S. processio a filio negabatur, accessisse contendit. Id neutiquam praetermittendum, quod hinc quoque discamus, Daumium Epistolas quam plurimas eruditorum, Erasmi, Melanchthonis, Camer arii, Fabri, Stephani, Rittershusii, Lingelsheimii, Putschii, Casauboni, Gruteri, Bongarsii, Heinsii, Salmasii, Neandri, Hekelii, Chytraei, Scaligeri, Barthii, Cornarii, Holoandri aliorumque possedisse, qui thesaurus, ne prorsus perierit, optandum esset. Superiore Anno


image: as008

celeberrimus Vir, JO. BUXTORFIUS, Ebreae Lingvae in Academia Basileensi Profess. Publ. literis d. 29. Jun. 1707. ad me datis, non tantum Epistolas Daumianas eximium plane et longe gratissimum munus appellitat, sed et mihi simul gratias persolvit maximas: Epistolas Christiani Daumit summa cum voluptate lego, et multa jam, quorum ignarissimus eram, ex illis didici, quare iterum de hoc munere gratias ago. Taceo alia testimonia satis luculenta, quae magno numero, ex Eruditorum diversorum commercio literario mecum instituto, in medium afferre possem. Posteaquam igitur animadverterem Epistolas Daumii ad Hekelium plurimorum Eruditorum favorem reperisse, sollicitus eram de novo earum Apparatu edendo.

Ultro enim mihi offerabat CL. Vir, M. Christianus Schlegelius, Illustrissimi Comitis Schwartzburgici in Arnstadt Bibliothecarius et Antiquarius, (cum apud nos familiae Lightwerianae ab institutione puerorum esset) Daumii nostri ad Jo. Andr. Bosium, Polyhistorem et Historiarum in Academia Jenensi Professorem scriptas Epistolas, quas acceperat a Dn. D. Jo. Andr. Schmidio, Profess. Theologo in Academia


image: as009

Helmestadiensi, haerede MStorum [abbr.: Manu Scriptorum]  B. Casparis Sagittarii, et Jo. Andr. Bosii. Accedebat benevolentia Amplissimi Viri, Martini Hankii, qui Daumii ad se, et Collegam quondam Jo. Gebhardum, Professorem Vratislaviensem exaratas, mecum communicabat, et descriptas transmittebat.

Denique Georgius Seidelius, Pastor quondam Wiessensium sub Ephoria Chemnicensi, Pastor fidelissimus, totum commercium literarium Daumianum secum institutum suppeditabat. Accipiebam et ab aliis ad diversos scriptas epistolas Daumii, colligebam et in Appendicem referebam. Ex his fragmentis literariis praesens enatum est volumen novum Epistolarum Daumianarum. Tantum vero abest ut operam me et oleum perdidisse earum Epistolarum collectione et editione putem, ut potius omnibus Eruditis eas gratas fore atque acceptas sperem. Emisi vero illas sub nomine Epistolarum Philologico-Criticarum, quia potissimum de ejusmodi Argumentis agunt, neque levia prorsus aut ludicra, sed matura de variis Autoribus antiquis et rarioribus quandoque scriptis judicia, judicio haud


image: as010

destituta, continent, solidamque et inusitatam ferme abstrusarum rerum cognitio. nem monstrant. Erat enim B. Daumius, (quamvis sub pallio Scholastico latitans,) ejusmodi literator, qui Casparis Barthii et Thomae Rheinesii, magnorum quondam virorum judicio, inter Criticos superioris aevi merito censendus atque referendus esset. Praeterea Stylum et censuras suas Daumius noster ita temperavit pro sua qua erat pietate atque integritate, ut neque vivos neque mortuos iniquo morsu vel calamo laederet, sed res secundum veritatem describeret, absque omni cerussa aut verborum lenocinio. Utere proinde, Benevole Lector, his epistolis et sphalmata a typographo (cui propter loci distantiam adesse non potui) commissa, pro tuo candore et favore, ipse emenda, ac bene vale, nostrisque conatibus fave. Dresdae, raptiss. inter plures et quasi concatenatas occupationes. A. O. R. M DCCCIIX. Calend. Octobr.



image: s001

CHRISTIANI DAUMII PARS I. EPISTOL. PHILOLOG. CRITIC. AD VIRUM CLARISSIMUM JOH. ANDR. BOSIUM, Historiarum quondam in Academia Jenensi Professorem, ut et Polyhistorem celeberrimum.



image: s002

Salut. plur. et officia paratissima! Clarissime Vir, Domine Fautor et Amice perhonorande.

NIhil jucundius nunc, et quod animum in afflicto nonnihil rerum nostrarum statu exhilararet magis, potuisse mihi advenire, quam Per-Eximiae Tuae Claritatis litteras, plane tibi persuadeas velim. Ex quibus, quemadmodum libens intelligo T. Clar. pronum in me affectum, quem sane habeo acceptissimum: ita causam video prorsus nullam, cur ea depraedicentur adeo, quae nullus in me deprehendo; nec praeter studium, idque pro viriculis, de Amicis (quid enim de litteris audeam?) merendi agnosco quicquam. Me sane hanc Cl. T. Praestantiae prensationem antevertere decuerat, qui ingenti ab Ea beneficio superiori me anno mactum fuisse gratus adhuc dum recordor. Obtulerat enim se mihi Exim. T. Claritatem per litteras adeundi, gratiasque


page 3, image: s003

Ei agendi pro usui meo aliquot hebdomadas Avito Sirmondiano, quem Dn. D. Rivini Excell. ab Ex. T. Cl. mihi puto impetraverat, concesso, occasio satis commoda. Verum nescio quis pudor, subrusticus utique ille, me absterruit, et jejuni praeterea styli atque inculti conscientia calamum bis terve arreptum manibus semper excussit. Tamen quas hactenus omisi, ago habeoque jam nunc, licet sero, uberes ac locupletes; referremque etiam, si id opis in me esset. Gratulor autem mihi ipsi occasionem datam tandem mentem hanc meam gratam significandi. Et de his hactenus.

Optimus Senex, D. Zechendorffius, cui senectus ipsa morbus est, et qui officio tamen suo pro viribus etiamnum fungitur, Per-Eximiam T. Clar. salutationis amicae cumulo remuneratur, titulosque illos Orientalium Librorum exspectat, citra E. T. Cl. incommodum tamen, avide, Excell. Dn. Hottingero proxima nundinarum oportunitate a se transmittendos. De Golii Arabico Lexico ad finem perducto et ipsus laetor. Sed nummorum curta supellex longum ab acquirendo hoc thesauro me arcebit: Nec Scholasticorum laborum concatenata series tantopere olim has Musas, quibus nunc prorsus desuevi, amatas recolere ullatenus permittit. Quod reliquum est, Te clarissime Vir, et Amice honoratissime, magnopere rogo, ut, quod facis, candore tuo et amore me prosequi pergas, et, quas adjeci, chartas exiguas, cum aliud nunc nihil praesto sit, sinistre ne interpreteris. Vale quam


page 4, image: s004

optime, quam diutissime, patereque, ut illud Synesii meum faciam: [gap: Greek word(s)]  . Dabam praefestinatim. Cygneae die 14. Sept. 1653.

Per-Eximiae T. Clar. Cultor studiosissimus Christ. Daumius.

Praesentes haud gravatim Ex. T. Claritas ad Excell Dn. Thomasium perferri curct; meque num responsum Ea Graevio meo facile Daventriam curare queat, et unde literas ejus acceperit, tribus saltem doceat, rogo.

II. S. P. et O. Eximie et Clarissime Bosi, Domine, Fautor et Amice perhonorande!

ECce T. Cl. ad Graevium meum litteras, quas, si recte curaveris, magno me beneficio obstringes. De [gap: Greek word(s)]   ne esto sollicitus. Vilis merx erat, quam misi, nec eo fine oblata. Nos pro opibus nostris struimus moenia. Aeneae Gazaei Graeco exemplo indigeo. Lego enim Barthianam Editionem, in qua alicubi periodum etiam in [gap: Greek word(s)]   desidero, ex ingenio neutiquam reponendam. Ea si ad octiduum vel ex divite tua, vel alterius amici Bibliotheca, bona fide, statim, et meo aere restituenda, succurrere posses, quid quaeso mihi faceres gratius? Ego vero pariare beneficium, si quid utile Tibi mea Libraria teneat, neutiquam negaverim. Opt. vale praestantiss. Amice, et occupatum nunc


page 5, image: s005

subitae ac subidae brevitatis excusa. Dabam Cygneae prid. Kal. Octobr. 1653.

Eximiae T. Clarit. studiosissimus C. D.

III. S. et O. Clarissime et Praestantissime BOSI, Dn. Fautor et Amice pl. colende ac honorande.

PRo officio hoc in curandis recte meis ad Graevium litteris mihi praestito gratias ago habeoque prolixissimas. Utere me, si quid potero, vicissim pro lubitu. Super Aeneae Erratis, quae jussu Nobilissimi Barthii enotata ad Typographum vestratem Bauerum misi, scripsi ad Ampliss. Dn. D. Rivinum; Verum responsi, praeter spem, nondum quid obtinui. Ipse etiam typographus, ut ferunt, accudere ea libro renuit. Cujus tergiversationes sane miror, cum abque [perhaps: absque]  eorum indicina Lectori non parum mancus is liber usum non ex omni parte commodum praebiturus sit. Nec reprehendere debebat superstitiosam forte ac nimiam alicubi diligentiam meam, quam futurum putabam, ut incuriae alicujus potius incusaret, quod loca nonnulla praeteriissem, licet cuivis fere correctu facilia, quaedam tamen ita comparata, ut citra inspectos ipsos Autores ibi laudatos, quibus destituor, temerarium sit omne ingenii tentamen. Nunc opera tota abstinuisse vellem, quamquam rogatus eam suscepi. Quare et schedas meas a typographo repetam. De Thesauri Fabro-Buchneriani


page 6, image: s006

excusione strenua libens intelligo. Golii Lexico, si vivo, ut compotiar aliquando, Deo volente, allaborabo. Interim Orientalibus ad tempus sepositis linguis [deficit enim hic librorum necessaria suppellex] horulas subsecivas, non multas quidem eas, quantum per valetudinem licet, non semper ex voto firmam, Indicibus meis Latinae Linguae Analogicis impendo. Cui labori maxime inserviturum Vossii Etymologicon quotidie exopto. Jis enim prius confectis opus habeo ad emendandum et pertexendum, quod juveniliter olim commentabar. Tu, si alicubi me juvare queas, in gratum contuleris beneficium. Locus ille, quem innuebam in Aenea est pag. 37. l. 15. Nonnihil ejus Periodi comparere vides in Animadv. p. 128. col. 2. Genesio Tuo quando beabimur? Bene vale, honoratissime Dn. et Fautor benevolentissime, et inter Eruditionis ac Claritatis Tuae Cultores commendatum de caetero habe amaque

Per-Eximiae T. Clarit. Addictissimum

Cygn. Kl. Novemb. 1653. raptim.

Christ. Daumium.

Sal. plur. Ampliss. et Excellentissimis Viris Dn. D. Rivino et M. Thomasio adseribo.

IV. S. et O.

LIbens intellexi, Clarissime et Per-Eximie BOSI, Domine Fautor et Amice pl. colende, sphalmatum a me enotatorum chartam in eruditas tuas manus incidisse. De vilioribus,


page 7, image: s007

cuivis obviis, et apices tantum, aut literas transpositas spectantibus Erratis non pugno. Omittantur sane. Etiam Numeros Romanos in barbaros mutet licet typographus. Omissa tamen et quae praeterea sensui necessaria sunt, et Nobilissimo Editori â Malevolis (quorum seculum hoc feracissimum est, et expertus est ille non paucos, nec de plebe,) imputari queant, cur omittamus? Typographo non puto eam rem fraudi futuram, sed majori potius lucro. Quicquid sit, si Dn. Barthii pace fit, qui diligenter Errata a me annotari voluit, jussitque post exhibitum specimen, cui tamen deinde nonnulla exemi, sic pergere, ejus rei totum pontificium Cl. T. Praestantiae ego libens transscribo. Hoc saltem oro, ut sive edantur, sive minus, chartas meas ego recipiam.

De Plutarchi emendatione, quantum in hac festinatione videre indoctus ego queo, [gap: Greek word(s)]  . Nosti querelas Virorum doctorum super monstrosis Aldini Codicis mendis. Et quidni resideant adhuc plura, quibus unus et alter Hercules non fuerint satis eluendis?

Caeterum lectu dulcia fuerunt, quae ad Zechendorffium nostrum scripsisti. Paria de Gaulmino, Regio Consiliario (cujus Psallum, Eustathium et Theod. Prodromum habeo) retulit mihi pronuper Amicus illius Per-Rev. et Excellmus Dn. D. Gerhardus, qui et se Sirmondum Parisiis aetatis annum 92. agentem et vegetum quidem adhuc, abhinc triennio vidisse, jucundo colloquio narrabat. Ad Indices meos poteris aliquando


page 8, image: s008

libris nonnullis (audio ex Tiseniana Bibliotheca, Gebhardi Crepundia et Berterii Pitsanon libros nactum) otioso mihi et poscenti benevole commodare. Ego contra, si qui in mea libraria praesto erunt, quibus Cl. T. opus habeat, officio non deero. Molior Catalogum. Schedas olim incepti Ampliss. et Excellmus Dn. D. Rivinus (cui cum Exc. Dn. M. Thomasio pl. sal. adscribo) ultra bimestre secum retinet, quarum absentiam, pertexturus integrum, aegre fero; aegrius autem de integro novos concinnem. Optime vale, Eruditissime BOSI, Dn. honoratissime, et utinam aliquando vidende! Dabam raptim Cygneae d. 23. Nov. 1653.

Clariss. T. Praestae studiosissimus C. D.

Cedreno et ipsus careo. Est apud me Petrus Siculus. Habesne Favonium Eulogium, et Freculphum?

V. S. P. et O.

DE Sphalmatis Aeneae sollicitudinem abjeci, Cl. BOSI, Domine, Fautor et Amice praemodum colende. Auctor enim Nobilissimus ipsemet, quid fieri velit, curabit puto jam praesens. De benigna librorum tuorum pollicitatione multum Te amo. Et sodes Favonii Eulogii illud fragmentum mitte nunc, et quidem meo sumptu. Restituetur brevi. Si quid vicissim studia tua juvare libris potero, neque cleses ero, neque faciam id invitus. Vale Praestantissime Amice, et Amorem tuum mihi persevera.


page 9, image: s009

Dabam Cygneae postridie Non. Decembr. 1653.

Clariss. Tuae Praestantiae officiosissimus cultor Christ. Daumius.

VI. S. P. et O.

LIteris multifariam scribendis, extra offcii pensum, defatigor, Clarissime Dn. BOSI, Dom. Fautor et Amice optime. Nec valetudo etiam votis meis, credo et tuis, respondet. Ideo negligentiam styli ubique affecto de industria, ne mihi ipsi majus accersam malum. Quod benignius interpretabere. Fav. Eulogium recte accepi. Percurram, sed et reliqua Schotti, quae meis Musis conducere videbuntur, perscrutabor. Restituam deinde brevi librum salvum. Dn. Zechendorffius et ad Dirembam tuum visendum suppeditavit, excerpsi paucula pro spatio indulto. Is se eo quotidie oblectat, cum Lexicis suis confert, et excerpit, remittetque brevi. Salutem Cl. T. Praest. adscribi jussit plurimam et officiosam. Quam et a me Ampliss. Dn. D. Rivino, qui responsionem proxime [gap: Greek word(s)]   habebit, et Excellmo Thomasio, cui desiderato illô Poetâ, modo indicetur, gratificabitur, nuncupabis plenis buccis. Erratorum curam semel abjeci, video enim Typographum refractarium, nec placet valetudini amplius dividias facere operoso, sterili et ingrato tali labore satis jam ante afflictae. Opt. Vale Vir et Amice


page 10, image: s010

praeclarissime et me ama, ego Te plurimum. Datae Cygneae die 14 Decemb. 1653.

Clariss. T. Praest. officiosissimus Cultor Christian Daum.

VII. Sal. plur. et Off.

PUtabam me totum futurum hac hebdomade in Schotto tuo, Clarissime BOSI, Domine Fautor et Amice perquam honorande. Verum quia sontica causa Zechendorffium nostrum ad Variscos avocavit, rediturum ante Ferias instantes, Scholastica is quaedam negotia mihi demandavit, quae diligentiae meae privatae remoram quandam injiciunt. Redegi tamen interea in Compendium expunctis levioribus Aeneae Errata, quae mitto. Poterant et alia nonnulla puto, omitti, quae rubrica notare, ut vides, incipiebam; sed otio ulteriore destituor, et taedio est tertia recensio, a qua hypochondriaca mea magis exacerbetur. Gratificaberis hoc famae Nobilissimi Barthii, et urgebis typographum, cujus sane est, commodis suis ne hac ratione deesse. Tuum librum ut quamprimum recipias, quantum potero expediam, et ad paria officia me promtum exhibebo. Bene vale, nec aegre fer, inficetis meis tua studia potioribus curis occupata toties interpellari. Dabam raptim Cygneae die 21 Decemb. 1653.

Clarissimae Tuae Praestantiae studiosissimus Christian. Daumius.



page 11, image: s011

Mitto indiculum nonnullorum librorum in [gap: Greek word(s)]  va forma inceptum nuper, quoniam ut pertexam, non vacat nunc. Remitti autem volo, ut perficiam.

IIX. P. S. et O.

REmisissem nunc Cl. BOSI, Eulogium tuum; sed quia Bohislaum nostro Thomasio, Columellam Comelini D. Rivino tradendos typographus nostras accepit; nec solum ille, sed Schottus excerpenda non pauca praebebant, hoc octiduo pace tuâ eo utar amplius. Habe autem interim alia fragmina Indicum meorum inceptorum hactenus; pertexendorum vero per otium. Quanquam vix ullum video pro amplitudine eorum; si exacte velim ex voto concinnari pro aliquot librorum millibus, quibus immensa Dei Benignitas praeter omnem opinionem et meritum ullum meum clementer adeo ditavit me, olim spei et rei omnis egenum prope. Ea ubi perlegeris, remittes. De Erratis AEneae quid actum sit, et an plagulae a typographo excusae compos queam fieri, edoceri rogo. Tabellarius noster sero rediit, capitis dolore in via et catarrhis afflictatus. Itaque otio exclusus, brevius scribo. Vale Clarissime Dn. BOSI, Amice ex animo dilecte et Fautor plur. honorande! Dabam Cygneae die 29 Dec. 1653.

Cl. T. Praestantiae officiosissimus Christ. Daum.

Zechendorffius rediit, Te salutat, Librumque Tibi tuum, se remissurum nunc affirmat.



page 12, image: s012

IX. S. P. et [gap: Greek word(s)]  .

ITane pactis stas, mi DAUMI? inquies, Clme BOSI, Domine et Fautor plurimum honorande, nec non Amice certissime; Certe memini scribere brevi me restituturum tuum Schottum. At ecce, dum Fastos inspicio tuasque litteras, video ultra mensem fere detinuisse. Idque piget ac pudet. Quicquid peccatum sit, non factum est data opera. De facili nosse domi poteris, quae causae cogitata nostra nonnunquam ex transverso intercipiant. Gratias autem singularibus verbis quid Tibi agam? cum beneficium hoc tuum magnitudine omnem verborum copiam, omne orationis lenocinium excedat atque deprimat. Id tamen in majus adhuc extuleris, si communicatione Berterii ad unam alteramque hebdomada exaugere Tibi placeat. Ego si quid tua causa possum, impetra ab obnoxio me et volente. AEneae sphalmata excusa misit Dn. Barthius. Göpneri nostri vasa, quae anxie expectavi, nondum appulere, sperantur cras. Ideoque quid Clarmus et Excell. Thomasius scribat, non divino: cui interea sal. plur. cum felicissimi Novi Anni voto, annunciabis; quo Te itidem macto, Annosque utrique precor Nestoreos. Dabam praefestinatim Cygneae die 17 Jan. 1654.

Clariss. Tuae Praestantiae studiosissimus Christ. Daumius.



page 13, image: s013

P. S. Ipso eo momento, quo has obsignaturus eram, affertur fasciculus ab Excell. Thomasio missus. Ei respondebo proxime. Berterium ergo hac vice non peto. Satis enim negotii, ut video, exhibebit Appendix Epistolarum Bouslai, quibus ego careo. Iterum vale!

X. S. P. et O.

COgitanti responsum Tuis Clarissme BOSI, Domine et Fautor perquam honorande, exhibuit noster Zechendorffius, nuper aliis occupatus, tuum librum in unius et alterius diei usum. Eum seposito denuo Excellmi Dn. Thomasii Bouslao volvi, non tamen integrum pervolvi, tot enim bonis rebus refertus est, ut quid e tanta congerie primum seligerem, haeserim ambiguus. Factum inde est, ut nec Dissertationem tuam, jucundum sane et peracceptum donum, pro qua largiter gratias ago, integram et quidem accurate perlegerim. Monitionum igitur, ut gratiam mihi facias, obnixe Te rogo. Quid enim Tuae doctrinae, quid diligentiae, quid copiae addam jejunus ego et inscitus homo? Cui in Scholastico hoc pistrino, libertate studiorum omni adempta, vix horulae spatium, ut sibi vivat, Musisque vacet cultioribus, in diem suppetit. Quod si annotare praesumam, [gap: Greek word(s)]   Pontificium pro Potestate usurpatum esse ab Auctoribus, etiam docere Alciatum 2. Parerg. 5. Henric. Steph. Noct. Parisin. p. 15. Barthium Advers. lib. 132. c. 20. Alard. Gazaeum p. 1122. ad Cassian. Bignonium ad Form. Marculfi p. 553. Lindenbrog. Glossario ad LL. antiq. p. 1458. et longe


page 14, image: s014

fusius Juret. ad 2 Edit. Symmachi p. 196. Pro Episcopatu autem legi etiam apud Radulphum Ardentem Homil. 43. p. 145. a. Wipertum de Vita Leonis IX. Lib. 1. Cap. VI. p. 22. Bernard. L. II. de Considerat. Cap. VIII. aliosque multos, et caetera hujus census: Nonne frivolam hanc esse in parvis jactantiam, meque meros sapere Indices Tu arbitrabere? Quamobrem volens abstineo, Tuaeque Clar. [gap: Greek word(s)]  ! merito accino. Unum est, quod ex Ea quaero, quae cum bonis et raris libris instructa sit, facile vel ex Salmasio, vel Vossio, aliisve quibus careo docere super eo me potest amplius. Carnifex, lego Th. 4. qui carnem, hoc est cadaver facit. Audivi, qui malebat: qui carnem occidit, hucque trahebat [gap: Greek word(s)]   Interficere pro occidere et Interfieri pro necari. Haesi ego, et haesitationis hoc aestu (si tanti) a T. Clte explicari sustineo. Berterium, si, cum rescripserit T. Cltas una mittet, in beneficio ponam. Barthii Confessio Germanice ante non paucos annos, ut ex [gap: Greek word(s)]   ob correctiones novas non ubique bene legibili constitit, scripta est. Ejus ut XV. Exemplaria sibi excusa curarem Nobilissimus Auctor rogavit. Feci ego excudi quinquaginta, quae universa fere jam distributa sunt. Censuram super Ea Tuam lubens inaudiam. Clarissmi et Excellmi Dn. M. Rappolti (cui perofficiosam â me salutem et observantiam deferes) observationes Philologicae num sint editae, et an Seldenus in Eutychii Origenes cum appactis adhuc venales prostent, haud gravatim doce. Catalogorum fragmenta


page 15, image: s015

mittam, alia ubi expedita fuerint. Nunc tabellarius calamum jubet sistere. Excellmo Thomasio itidem salutem plurimam dico, ad quem proxime cum libro reduce dabo literas. Novellas eas illubens audio, Deus dissipet consilia omnia eorum, qui oderunt pacem, nosque suae laudi diutissime imo perpetuo quietes asserat! B. V. Cygneae 8 Febr.

Cl. T. Per-Eximiae addictiss. Cultor.

Christianus Daumius.

P. S.

Graevius noster in litteris Amsterodami Eid. Jan. datis, quas D. Reinesius ad me misit, ait se exspectare etiamnum meas, quas superiore Octobri a me scriptas nondum accepit.

XI. S. P. et O.

PEr-Eximie et Clarissime BOSI, Domine et Fautor plurimum honorande. Indices meos recte accepi, et una tuum Berterium, quem salvum, ubi eo usus fuero, restituam. Gebhardi Crepundia non grandem animadverto esse librum, et decepisse me puto, qui imperialem excedere ejus pretium affirmarunt: Videtur tamen nonnihil temporis mihi esse ablaturus, si satis uti eo voluero. Ideoque benigne feceris, si, an in Bibliopoliis supersit, pretiumque verum simul haut gravatiam significaveris, vel per alium. Parabo enim mihi propediem, ut laborem excerpendi compendifaciam, tuusque codex eo citius tibi restituatur. Ad Graevium si hodie adhuc litteras scribere nequeo, dabo tamen proxime;


page 16, image: s016

mittamque uti voluit, ad D. Reinesium. Confessionis Exemplaria universa distracta sunt. Impetravi, quae supererant Typothetae duo. Ea ecce! Poteris, si placet, unum Excellmo et Clariss. Dn. M. Rappolto salutis honorificentiam praefatus a me offerre. Pro Disputatione ejus missa gratias ago habeoque. Non addidisti autem, an remittenda sit? Quod indicari etiamnum rogo. Indices Bibliothecae meos continuabo primo ad hanc rem otio indulto, mittamque. Anacreontem ex MSStis Bibliothecae Vaticanae et Florentinae auctiorem emendatioremque a Luca Langermanno edi jam narrat Graevius. Eum secuturam Graecorum Anthologiam, si non comitaturam. Adjicit Cornelium Tollium minari Val. Maximum cum MSStis pluribus commissum: Vossii postumorum quinquaginta Volumina prelo adornata superesse. Bene vale, Musarum delicium, et benevolentiam hanc tuam mihi persevera. Cygneae die 21 Febr. 1654.

Clariss. Tuae studiosissimo Christiano Daumio.

Habes hic inter chartas hodie repertam schedulam, nescio an ulli tibi usui?

XII. P. S. et O. Clarissime BOSI, Domine, Fautor et Amice magni aestimande!

PRo Gebhardi Crepundiis solvet Mercurialis noster septem grossos. Ea si per famulum mihi curaveris, rem praestabis singularis


page 17, image: s017

mihi gaudii. Pro Disputatione Excell. Dn. Rappolti gratias ago. Reliquas quas memoras praeter de Relig. Romanorum, non vidi. D. Reinesium, quod aegrotare ais, invitus audio. Cum tabellario nondum locutus sum, qui ab eo meum Fornerium et Ranchinum, dono Disput. de Sacrificiis M. Frischmuthii comitatos, sed absque litteris, reportavit. Valetudinem illi precamur et longaevitatem; ut et inposterum mansvetioribus Musis per eum bene sit! Ecce autem, tibi dum scribo haec, eum convaluisse narrant. Olaetum nuncium, et utinam perpetuo talem! Tollii Palaephatum nec dum vidi, usus huc usque veteri editione. Cinnamum vero prorsus ignoro. Gronovii Papinianas Diatribas habeo, manu Langermanni frequenter notatas. Sulpicii Severi Dial. de S. Martino collatos cum variis membranis a Theod. Pulmanno itidem possideo. Tibi vitae tuae dies producat benignissimus Deorum, sacrarum et humaniorum litterarum aeterno commodo. Schedulam meam liturariam, abjectitiam putare potuisti. Quare de remissione ne cogitationem quidem ad animum admittere debebas. Salutem adscribit Cl. Tuae Dominus Zechendorffius, qui Seldenum proxime remittet, et ad unam alteramque horam etiam mihi inspiciundum prius dabit. Optime vale, et si tibi tot jugis meis forte onerosus sum, ignosce, et favore complecti me tuô porro ne desine. Dabam Cygneae KL. Martiis 1654.

Cl. Tuae studios.

Christian. Daum



page 18, image: s018

Clariss. et Excell. Thomasio per occasionem pl. salutem meis verbis dices, a quo literas avide expecto.

XIII. S. P. et O. Clarissime et Per-Eximie BOSI, Dn. et Fautor honoratissime!

EN pro Crepundiis Gebhardianis, quae recte accepi, septem debitos tibi argenteos. Vix tabellarius abierat, cum reperi a Conjuge per oblivionem vel errorem potius, ei sisti neglectos. Moleste id quidem tuli, praesertim cum ne verbo quidem ea de re admonitus esset lator: sed factum jam illud revocare non erat amplius integrum. Nunc emendo nostrum erratum, et illius ignoscentiam precatus gratias prolixissimas ago habeoque Tuae humanitati, fidei atque benevolentiae. Super Carnificis etymo Tibi non absentio. Expositioni [gap: Greek word(s)]   interficere tuae etiam favere videntur [gap: Greek word(s)]   interimere, internecies etc. Dn. Zechendorffius Cl. Tuam plurima salute mactat, et octiduanum adhuc Seldeni usum rogat. Remittet proxime. Et ego Berterium, quamprimum absolvero. Mitto duo alia fragmenta Catalogorum meorum, dum alia expedio. Cynnamus quis scriptor, latinusne an Graecus, cujus, si sciri potest, aevi, et qua de re scripserit, paucis amabo doce, et per occasionem pretium, quo venit, haut gravatim indica. Vale dulce Musarum delicium, et favorem huncpersevera. Cygneae raptim Nonis Martii 1654.

Per-Eximiae T. Clarit. addictissimo Christiano Daumio.



page 19, image: s019

XIV. S. P. et O. Clarissime et Per-Erudite BOSI, Dn. Fautor et Amice honoratissime.

REmitto Berterium Tibi tuum, et gratias ago habeoque immortales, non solum pro communicatione tam liberali, sed et tam diuturna, spondeoque vicissim meam Tuae Clar. inserviendi promtitudinem. Disputationem praeclaram Tuam lubente manu menteque accepimus, agitque mecum gratias habetque plurimam salutem nuncupans D. Zechendorffius noster, quem aer inconstans iste vertigine et dolore capitis per intervalla nonnihil affectum, praeterita hebdomade abstinebat a publico, et lecto paene affigebat, nunc autem [gap: Greek word(s)]   scias. Deus senio illiusvaletudinem largiatur et robur! Freculphum si alicunde erutum, proximis nundinis per typographum nostratem Goepnerum ad me mittere dignaberis; brevi, ut salvum recipias, omni allaborabo opera. A Graevio nostro nondum responsi quid obtinui. In Catalogis meis pertexendis necdum perrexi. Nascuntur enim negotia ex negotiis, et coelo nondum miti molestius ea opera suscipitur. Scire tamen velim, an quaedam alia eorum fragmenta pridem ab Excmo Dn. D. Rivino legenda tibi fuerint tradita. Cui Amplissimo Viro, ut et Excmo Dn. M. Thomasio, a quibus his nundinis et literas et libros meos reduces exspecto, salutem haut gravatim annunciabis plurimam, et fasciculum insertum per famulum cures oro. Literas eram additurus,


page 20, image: s020

sed tabellarius, qui se hodie moras necturum ajebat, praeter opinionem consilium mutavit. Optime vale Clme Bosi, et favorem tuum Mihi perenna. Datae Cygneae ad V. April. 1654.

Per-Eximiae Tuae Clis studiosiss.

Christ. Daumius.

XV. S. P. et O. Clarissime BOSI, Domine Fautor et Amice honoratissime!

SIlentium meum tam diuturnum, ne prolixius excusem, fuit ea ipsa, quae hactenus me paene oppressit, nec nunc deserit, occupationum moles. Restant in Soliloquiis Barthianis liber prioris Tomi ultimus: Posterioris vero tres iique maxime ob [gap: Greek word(s)]  , crebrasque lituras, aliquando et properantiae [gap: Greek word(s)]  , quibus universis exstirpandis, absente autore, non sumus negotiosi; cum cogar vel mea manu multa describere, vel ab aliis relegere descripta, ut expediri tandem hac molestia votorum summa sit. Sed enavigandum hoc mare est, utinam meis mihi ventis ad littus sistendo! Pro Disputatione eruditissima et Inscriptionibus missis gratias ago habeoque plurimas. Exhibui exemplum Dno Zechendorffio, qui salutem et gratias non unas reponit. Bonus senex, velit quidem multa, sed annorum fessus pondere parum potest, ne quid dicam de curis, malevolorum tot insidiis hactenus ipsi obortis, quae et animum ejus olim Musas pro viribus juvare promptum, non parum infringunt. M. Hrabskius multa a nobis discedens


page 21, image: s021

pollicitus, pactis non stetit. Eum nec ad suas respondisse Zechendorffius conqueritur. Ubi nunc degat, scire avemus. De DEO MORITASGO nunc nihil occurrit. Crassi autem sit ingenii, pro DEO MARTI AUGUSTO, alterum istud tantopere a litteris recedens saxo insculpere. Non incommoda tamen, cum certior non pareat, correctio interim habeatur: quum tot alia sculptorum deliria in promtu sint. De re ipsa cogitabo, an quid alicunde huc faciens erui queat: Quanquam valde vereor Dianam huic venaturae non favituram. Commentarium Maximi Viri in Inscript. summis votis diu expeto, sine quo talia Musarum sacra [gap: Greek word(s)]   accedo: Et memini pridem ab ipso Editionem rogare. Forte quod alii non potuerunt, id Clar. Tua impetrabit. Quaedam ex ineditis ejus Variis Capita habeo, nemini tamen visa, praeter Graevium. Manilium Scaligeri recensitum tandem prodire voveo. De aetate Poetae nosti quid Gevartius Lectionibus Papinianis, et Jacob. Gothofredus ad Geograph. Vet, aliique senserint, qui Manlium Theodorum esse contendunt laudantque; quorum prior Graevio nostro coram sententiam suam pluribus repetiit: Et quid contra Barthius ad Claudianum p. 112. et Adversariis p. 498. 833. opposuit: Quae tua sit sententia haud gravatim aperi. Gevartio favere poterunt, quae Adv. p. 313. legis. De Membranis Rivini hactenus dubitavi; an ipse videris, una significa. Inter Membraneos meos Codices est Priscianus olim ab Aug. Hunnaeo possessus et P. Nannio usurpatus,


page 22, image: s022

in quo liber VIII. his verbis concluditur: VIII. LIBER DE VERBO EXPLICIT FELICITER. INCIPIT EJUSDEM LIB. VIII. DE GENERALI VERBI DECLINATIONE FELICITER THEODORUS DIONYSII MEMORIALIS Epistolarum et adjutor urm. questoris sp. scripsi artem Prisciani eloquentissimi Grammatici, Doctoris mei manu mea in urbe Roma Constantinopoli die III Id. Jan. MAVORCIO VI. CONSULE INDICTIONE QUINTA. De iis quid sentis? Erratum librarii facit, ut suspicer esse apographum illius exemplaris, quod Theodorus ille, quisquis fuerit, scripsit. Sed et illud urm et sp. non capio. B. Vale, et Commentarii Reinesii Exemplar proinserto argenteo mitte haud gravatim adhuc unum. Cygneaed. 14 Martii 1655. raptim.

Cl. T. studiosissimus Cultor.

Christ. Daumius.

XVI. P. S. Clarissime BOSI!

EXciderat festinanti argenteus praesens, de quo superioribus scripseram; Quem cum obsignatis et gerulo jam exhibitis litteris inter chartas in mensa repererim, domi retinere diutius nefas duxi. Sequi igitur jussi, rogans, ne [gap: Greek word(s)]   istud meum sinistram aliquam apud animum forte Cl. Tuae (quod non spero) gignat suspicionem. B. V. a. d. XIX Martii 1655.

Cl. T. Cultor assiduus C. D.



page 23, image: s023

XVII. S. et O. Clarissime BOSI, Dn. Fautor et Amice honoratissime!

BIs ad Te scripturo, nescio quae praepedicula calamum mihi extorserunt. Ne vero diutius sileam, summus tuus in me favor cum insigni munificentia conjunctus postulat. Nam quae pretio rogabam timide tot Inscriptionis Exempla, nec absque infortuniolo omissi aeris, Tu liberali manu gratis offers. Id quod equidem beneficium in memorem collocaveris. Interim quas referre non datur, verbis ago gratias, habeoque ingentes. Soliloquia prope ad finem spectant. Restat enim ultimus tantum liber. De Manilio Rivini quod scribis, gratum est. Memini et olim de Aratris mentionem ab ipso injectam. Commodam captabo occasionem, Virum non semper Musarum suarum fores patefacientem ea gratia ambiendi. Boecleri Editio ubi prodierit, de pretio me quaeso fac certiorem. De Prisciani MStis aurem non vellicabo. Inspicies ea tuo commodo, nec enim praefestina res est. Salutem Cl. Tuae adscribit plur. Dn. Zechendorffius, quam Excellmo Dn. M. Thomasio a me plenis faucibus annunciabis. Bene vale, Amice singugulari cultu prosequende, et amoris mutui perfeverantiam serva. Dabam Cygneae 18 Aprilis 1655.

Cltis Tuae Cultor Devotissimus Christ. Daumius.

M. Schiltero plurimam itidem salutem adscribo.



page 24, image: s024

XIIX. S. P. et O. Clarissime et Excellme BOSI, Dne Fautor et Amice plurimum colende!

MItto Nepotis Editiones, quas habeo a Nobiliss. Barthio annotatas. Addidi et Epistolas Cic. ad Atticum, quibus hujus vita adjungi solet, ne studia tua, cum excerpere non vacaret mihi, remorarer, et ut ipse codiculos inspicias, nec ampliora me possidere arbitreris. Notavit et aliqua ad Editionem Wechelianam cum Variorum Comm. in folio. Quae, ne molem libri gravetur tabellarius, fideliter describam proxime. Ad Longolii Editionem nihil fere annotavit, quod exscriptu dignum adeo esset. Quapropter operae, nisi Tibi aliter placet, parcam. Vidi olim Nepotinarum Lectionum ejus peculiari Commentario institutarum aliquot Capita: quae, quia forte non absolverat, ipsum in Adversaria retulisse omnino persuasum habeo. Si quid porro posces, gratificabitur lubentissime. De Professione Historiarum animitus T. Clarit. gratulor. Nec dubito, quin Spartam hanc eximie ac pro dignitate sis ornaturus. lnterim, ut Deus valetudinem Cl. T. Excellae largiatur, et Vitam, prolixis votis divinum ejus Numen assidue adibimus. Silentium diutinum hoc, mea culpa fovimus, qui Tuis minime responderam; cujus nunc me pudet pigetque. Verum audi, Amice optime! Quid reponerem homo nugator, totque interturbamentis a me ipso desciscens


page 25, image: s025

politis et doctis tuis oculis, lectu dignum quod esset? Quid? quod occupatissimus fui non solum Tomo V. Bibl. Patrum evolvendo a D. Rivino subministrato et Vossii Historicis ab Excell. Thomasio nostro: sed et typographicis negotiis, a quibus tandem paene abhorreo, et, quia omne otium mihi deperdunt, iis imposterum, quantum potero, me eripiam. His diebus a Graevio nostro Amsterodamo litteras habui. Is se nullas a Cl. Tua litteras, nec ipsas meas accepisse conqueritur. Zechendorffius qui Cl. T. Excam pl. salvere jubet et vetus illud FELICITER! novo Professori acclamat, podagra per octiduum et ultra nonnihil afflictus scholasticas obire operas minime potuit. Gratias pro Disp. uterque agimus. Ego vero unum adhuc exemplar pro Quaestore nostro Tacite amante rogo. Alcorani illae sectiones, quanti in Bibliopoliis vaeneant, doceri rogamus, ut et Grammatica novae Editionis Arabica. Nihil enim de iis nobis constitit hactcnus. Quaeso haud gravatim indica, ubi et quando Merici Casauboni Notae in Antoninum sint editae? Eas diu est, cum frustra post indicium Dni. Barthii quaesivi. Bene vale et cum Fautoribus meis singulis prolixe salve. Insubidae autem et praecipitatae scriptioni benevole ignosce. Dabam Cygneae die 7. Novembr. 1655.

Clmae Tuae Excellae observanter officiosus Amicus Christ. Daumius.



page 26, image: s026

XIX. S. P. et O. Clariss. Vir, Dne, Fautor, et Amice pl. observande et aestimande!

MItto quae Nobilissimus Barthius ad Wechelianam Nepotis Editionem notaverat, quanquam perpauca. Plura non reperio. Nam caetera mea manu adscripsi ex Rutgersii Var. Lect. aliisque ad Attici vitam. Nec in Ciceronis ad Atticum Editionibus, Aldi scil. Rob. Steph. Pauli Manutii, Popmae, Gothofredi, Ernesti annotatum quid video. De Nepotinis Lectionibus nescio an quid sperare habeas. Nec enim Nobilissimus Autor ad necessaria respondet nunc, propriis Operibus debita, nedum ad [gap: Greek word(s)]  . Cujus litterarum characteres vix dignoscere possum. Et eum tamen puros Jambos adhuc scribens miror. Commodius forte Cl. Müllerus tuus eas obtineat, cui tam facilem (nec invideo) se praebet is; Gronovii alioquin aliorumque plurimorum ob morositatem [legi Gronovii ad Reinesium litteras] aculeos non semel expertus. Caeterum si qua alia re studia tua juvare potero libris (aliter enim aegre) modo significaveris, non facile denegabitur, quicquid erit, Cl. Tuae. Golium, aut Antoninum, quos inspiciendos tam comiter polliceris, nunc petere non audeo, etsi unice eos videre, praesertim posteriorem, gestiam. Doleam enim eo magis, si tot modis occupatus eos solum inspexero, nec alicui usui meo aliquid inde excerpam.


page 27, image: s027

Habes itidem Avitum Sirmondi, olim per D. Rivinum ad me missum. Is nec a Francofurtensibus jam impetrabilis est. Quare (si nec imposterum) eum aliquando Deo volente a Te, etiam Jenae posito, per amicos Aldenburgenses, si commodior occasio non datur, otiosior petere audebo. Catalogum tamen tuum si miseris, res pergrata erit. Meis nihil hactenus adjeci, praeter quod nunc mitto. Conficiam autem integrum, quantum potest, vel in tui solius gratiam. Habet secum fragmentum aliquod a te non visum Quaestor noster, nunc absens. Id si recepero, videbis proxime, forte et cum novo. Lic. Meurerus novitius scholae nostrae Inspector Salutem Cl. Tuae prolixe remetiens gratias agit pro missa sibi Disputatione, officiaque sua contra offert. Sed heus, quod Sigalioni dicam, is cum Consule et Ephoro nostro in vicem Zechendorffii boni nec prorsus prostrati senis alium, nescimus an aptum (Discipulum olim ejus vel qs. specimen enim aliquod nemo nostratium vidit,) surrogare moliuntur, ipso Zechendorffio non parum repugnante. Ille, quem noto, cum superioribus annis Con-Rectorem aegrotum de gradibus praecipitare functioni se intrusurus non potuerit, vires experitur, in optimo sene. Quod si fortasse hic frustra futuri sint Dni Inspectores, de meo corio negotium, metuo, agetur: Eo, quod Zechendorffium et Praeceptorem agnosco, ejusque dogmata, qua proba, semper secutus tuitusque fuerim. Illi enim ob frivola nonnulla totum negotium invisum reddunt: sed haec,


page 28, image: s028

uti dixi, Sigalioni. Libellum meum de Radicibus Lat. Lingvae amissae (cui proxime [gap: Greek word(s)]   recensito comes dabitur Indagator Radicum cum aliis) vidistine? Tam rejiculum et exosum iis? Si vidisti, quaeso candide de ipsis rebus, non destilo, aut modo tractandi: est enim adolescentior fere labor, et ob favorem typographi subitaneus, qui nunc prorsus displicet, judicium tuum, Vir eruditissime, vel secretim habendum, ne me cela, Barthii enim et Buchneri, qui Orientales Linguas non callent, censurae mihi (quod pace eorum dixerim) non satisfaciunt, nec meis forte osoribus, etsi optimae alioquin eae sint: quia [gap: Greek word(s)]   magis, quam [gap: Greek word(s)]   respexerunt, hoc est, rei cardinem, deducendi nimirum modum legitimum, et inter Analogiam usumque discrimen habendum. Illum uberius, si vivo, explicabo Indicibus meis Latinae Lingvae Analogicis autoritatum omnis aevi scriptorum copia roboratis, quibus adhuc dum illaboro, sed [gap: Greek word(s)]   res utique confit, dubitoque an tam cito expedienda sit. Ad Graevium et Gionovium scribam primo otio. Litterarum ejus ecce apographum. Titulos quod excusas, modeste facis, et gratificabor sane volenti, aliaque re officiosum potius me geram: Sed et Tua Claritas contra mihi parcet iis nimiis mihi attribuendis, qui tenuitatem meam satis superque agnosco, nec scio, qua ratione Claritatis alicujus titulum meritus fuerim. Discendi cupidum me profiteor, non ullatenus doctum, nec ex ruditate mea clarum. Philomathum Ferrarium et Schaefer um an videris,


page 29, image: s029

et an Lipsiae eorum sit copia, haud gravatim me docebis. Bene et ex animo vale Musarum dulce Decus, et verbositati inconditae ignosce. Dab. Cygneae d. 14 Nov. 1655. raptim.

Cl. Tuae officiosissimus Cultor C. D.

Sal. adscribit Cl. T. Dn. Zechendorffius nonnihil a morbo articulari jam liber. Pro Dispp. gratias ago habeoque magnas. Salut. Excellmo Thomasio, Schilteroque meo.

XX. S. P. et O. Clarissime BOSI, Dn. Fautor et Amice plur. colende ac honorande.

PRo Disput. missa gratias ago habeoque ingentes. Mitto alia duo catalogorum fragmenta cum duobus olim concinnatis, quorum series in forulorum Systematibus nunc innovata est, ut illi denuo ad novum ordinem reconcinnati sint. Graevii litteras remittere non habes necesse. Ideo enim apographum, ut retineres, miseram. Ernstius meus Hafniae 1629 prodiit, appactus Septimino, quem Dictium vulgo dicunt, Merceri. Puto autem primam esse Editionem. Quae si non est, petes proxime, et mittetur. Ferrarium, si ad unam alteramque hebdomada eo carere potes, haut gravatim mitte. Apud Excellmum vero Thomasium, quem plurimum salvere jubeo, me excusa, quod Vossium ejus tamdiu mecum servo. Video enim ita esse comparatum, ut ob bonarum rerum et scitu dignarum copiam ipsum librum aere mihi parare opus habeam. Interim docebis me, an


page 30, image: s030

Exemplaria tum Graecorum, tum Latinorum Historicorum Lipsia suppeditare mihi queat prima pecuniae coactione illos petituro. Sin, vix erit, ut non aliquem cumulum inde per octiduum aliis omissis excerpam. Interim ex condicto schedulas apparo hinc inde inserendas. Mamerto cum Bibl. Patrum et aliis Edd. conferendis expeditus sum. Grande utique relictum mihi fuit Variarum spicilegium, neutiquam insuper habendum; de caeteris ut nihil dicam. Restant Indices Rerum et Auctorum conficiendi, quos brevi, Deo volente, puto typographo dabo. De Barthianorum Adversariorum negotio quid interea gestum sit, noli me celare. Bene vale Clme et Eruditissime BOSI, et si quid novi e Belgio habes vicissim mecum communica. Dabam Cygneae d. 21 Nov. 1655.

Cl. Tuae cultor observantissimus C. D.

Sal. Cl. Tuae asscribit pl. Zechend. noster, qui Scholasticas operas proxima hebdomade redobiturum affirmat. Eâ autem vicarium Ejus introducendum nondum uxore de industria, Valetudini ejus tuenda, celante comperit.

XXI. S. P. et O. Clarissime BOSI, Domine, Fautor et Amice plurimum honorande ac magni faciende!

IMpedimentis asscribes dilationem responsionis meae. Spicilegium Variarum Mamerto adjiciendum non omittetur. Injurius enim essem non solum in Autorem, sed et Editorem, si id agerem. Quanquam variae lectiones non sint


page 31, image: s031

pro omnium palato. Tamen aegre iis carent, qui uti norunt, et libris destituuntur. De Vossio tempori mihi, [gap: Greek word(s)]  , prospiciam. Excmus Thomasius noster, cui salutem plurimam asscribo, proxime per Göpnerum suum recipiet, nec [gap: Greek word(s)]  . De Supplemento Reinesii [gap: Greek word(s)]   Vossiano utinam, uti jam olim mihi constitit, ita ususfructus ejus aliquis evulgatione ad nos redundasset! Catalogos meos repeto; puto enim a Cl. Tua perlustratos. Et est, qui communicationem horum rogat. Nunc alia bina accipis fragmenta. Barthius Adversaria sua nobis offert. Sed molem nescio annon abhorreat typographus, ad cujus loculos negotium istud non facit. De Ferrario videbis, quid e re tuâ sit. Si putas aliunde comparabilem esse, facile nunc ejus desiderium fero. Commendavi enim D. Scheibio Bibliopolae, qui octiduum hoc et ulterius hic egic bonisque libris (inter eos et Manilio, de cujus aetate et Salmasius ad Florum Gevartio absentit) nos collocupletavit, negotium conciliandi eum mihi unde-unde queat. Sin difficulter me alibi eo potiturum credis, ad octiduum quaeso saltem, ne occasio tam bella mihi elabatur, isto studia mea juva. Relictis enim omnibus illi dabo operam. Quod et de M. Antonino Casauboni dictum volo. Bene vale Clariss. Vir, et me, quod facis ama Tibi deditissimum. Raptim Cygneae prid. Luciae 1655.

Clar. Tuae studiosissimus C. D.

Discessus tui tempus, si ratum id habes, celare me noli.



page 32, image: s032

XXII. S. P. et O. Clarissime BOSI, Domine, Fautor et Amice plurimum colende.

REmitto tandem satis diu retentum Ferrarium, quo singulari cum fructu usus sum, sed non ad votum ac satiem. Legi enim et excerpsi multa, sed saltuatim fere, nec integrum (quod doleo) librum. Avocarunt et interturbarunt me id molientem infinities tum occupationes, tum alia, quae dicere non est. Forte liber, quia recens, Francofurto impetrabilis erit; Unde si spei respondebit eventus, votum meum facile explebitur. Utinam tanti Viri prodirent Electa, et reliquae hujus partes! In Catalogis meis pertexendis non perrexi, utut maxime voluerim; fiet prima occasione, quae me eo impellet. Nepotes mei, si satis iis usus non es, impetrabunt manendi ulterius spatium, si Antoninum Casauboni miseris, significaverisque abitus tui, si constitutum ac certum habes, tempus. Bene vale Amicorum et Fautorum meorum SIDUS! Scrib. [gap: Greek word(s)]   Cygneae die Gregorii M DC CLVI.

Clar. T. Excellae Cultor officiosiss C. D.

Scripsistine ad Graevium et num respondit is? Ferratius spero indemnis ad Te redibit. Pro ejus communicatione gratias ago quas possum maximas.



page 33, image: s033

XXIII. S. et O. Clme et Excellme BOSI, Domine, Fautor et Amice aetatem honorande.

PRo Programmate misso gratias ago habeoque magnas, et denuo Honoribus istis tuis Professoriis omnem felicitatem ac valetudinem apprecor! Debebant etiam Musae meae illis Carmen, sed ego procul a Parnasso nunc negotio involutus litigioso, de iis ne hilum quidem quod cogitem, habeo. Unus enim Collegarum, si non ego, perendie Dresdam abibit, ut supernumerarii Collegae, nescio an Gratiarum cum favore, sese ingerentis negotium, quoniam D. Zechendorffius, licet podagra nonnihil afflictus, de suo statu cedere negat, componatur. Mihi sane vix otii est tantillum, quo istas, ut incultas, scribam. Nolui tamen inanem dimittere Tabellarium. Forte expedient quid otiosiores. Ad vitam Agricolae nihil comparet, praeter quas mitto Barthii Notulas. Caeteris nimis puerilibus non poteris non carere aequo animo: Cui longe meliora in mundo sunt, uti ex eruditissimo Programmate perspicio. Et utinam Orationis illius tuae etiam interfuissem Auditor, quam commendarunt adeo Amici, ut scriptam daretur legere! Ferrarium a Scheibio spero. De eo, quae memoras lectu jucunda acciderunt. Philomathi Musas Norimberga accepi, sed non pro voto; Et sunt, qui Augenii Momenta Poetica, ac Masenii Argutias Poeticas et Palaestram


page 34, image: s034

Eloquentiae ligatae majoris faciant. Bene vale, Amice Praestantissime, et hanc Spartam commodo Reip. Litterariae, ad altiorem evehere donec, longos per annos orna. Dabam Cygneae praefestinatim die 9 Aprilis 1656.

Clae Tuae Excae Perennis Cultor C. D.

XXIV. [gap: Greek word(s)]  ! Clarissime et Excme BOSI, Domine Fautor et Amice aetatem colende.

ET libros meos recte et M. Antoninum tuum ingenti gaudio perfusus accepi. Hic quantopere placeat pauca non enarrabunt verba. Dederam hoc negotii Scheibio, ut si Francofurti reperiret, secum adveheret, spemque impetrandi alens supersedi hactenus excerpendo aliquid, praesertim cum interea temporis ad me Dresda Bernardus Morlanensis ex Flacii Illyrici prima Editione longe emendatior posterioribus, cum ipsius Bernardi praefatione, quae in caeteris Edd. deest, mitteretur. Spem autem meam decollavisse docuerunt postea Scheibii literae, qui quidem se desideratos a me nonnullos libros nactum, et ad me post caeteros in ordinem redactos, missurum esse: Aviti tamen Sirmondiani, et Antonini Casauboniani, nullam sibi potiundi fuisse copiam affirmavit. Serio igitur ut hoc agam, non potui non Cl. Exc. Tuae significare. me ad aliquot hebdomadas, sipace Exc. Tuae id fieri queat retenturum, descripturumque (dignitas


page 35, image: s035

sane id libri suadet) quaecumque potero, si non totum. Alcimum, praeter carmina, quae cum Argentinensi Editione contuli, totum describi feci: oblitus tamen conferre Homiliam de Rogationibus. Ea propter post remissum Antoninum et illum ab Exc. T. Claritate rogabo, conferendae, quam dixi Homiliae gratia, et ut adhuc unum et alterum locum inspiciam, in quo forte peccavit meus amanuensis. Interim tamen non desinam in utrosque apud Bibliopolas etiam exteros inquirere. Gronovii de sestertiis his diebus Graevius ad me misit cum ejusdem Statio, praeclarum donum. Sed absque litteris, quod miror. Scholae nostrae Extraordinarius Collega a Prodo-Synedrio Dresd. adjunctus, qui [gap: Greek word(s)]   munere se isto functurum pollicitus est. Lectiones mire confunduntur. Quas Dn. Zechendorffius praelectionum horas, quanquam invitissimus, ei cedere jussus fuit, eae Con-Rectori et mihi partim ab Inspectoribus sunt demandatae, partim ipse obeundas retinuit. Rivini obitum suis et mihi immaturum lugeo. Sperabam plura ab eo, quae misisset pridem, si plus mihi fuisset otii. Osi Manilii MSti ab haeredibus posses fieri compos! sed abrumpere filum Epistolae jubet, qui ad T. Exc. laturum promisit. Bene vale Excme Bosi, et a mea tenuitate cum debita observantia promta Tibi officia pollicere. Dabam Cygneae praefestinatim die 12 Maji 1656.

Clariss. T. Excellae Cultor Devotissimus C. D.



page 36, image: s036

XXV. S. P. et O. Excellentissime BOSI, Domine, Fautor et Amice plurimum observande!

QUae ex Papiniano Barthii Commentario, quem post Britonem, Deo annuente, typographus noster luci dabit publicae ad Nepotem spectantia, obiter observata excerpsi, ea lubens nunc mitto. Si plura post occurrent, nec iis excerpendis T. Excae deero. Marcum Antoninum, Avitum et Ferrarium Scheibius non est adeptus nunc. Attulit autem Schaefferum de Militia navali, cum aliis â me expetitis. Antonino ergo, tua comitate, uti et nuper per Studiosum Cygneum ad T. Excam scripsi, adhuc utor, et ubi descripsero describenda, salvum meo aere remittam. Bene vale, Vir clarissime, et ad nuperas meas, si accepisti, haud gravatim vel tribus responde, meisque officiolis, si utilia ea Tibi, vicissim utere. Prima occasione mittam et Catalogorum nova fragmenta. Iterum vale et festinatis hisce ignosce. Scripsi enim commodam nactus occasionem. Cygneae die 7 Junii 1656.

Cl. T. Excellae officiosissimus Cultor C. D.

XXVI. P. S. et O. Clariss. et Excell me BOSI, Domine, Fautor et Amice pl. observande, et colende.

EXhibitor harum cum a Gudio vestro attulisset literas, vicissim ad Excam Tuam meas expetiit.


page 37, image: s037

Percommoda ea occasio visa est; quia certa et propera: etsi ea propter incommoda, quod multis nunc occuper, garritusque cum novo isto amico temporis non nihil furetur. Narro igitur, ne et ab aliis avocatus forte, prorsus silere cogar, paucis, me abhinc sextiduum ad Geyerum sine literis misisse Theophilum Caelio Aureliano accompactum et Nemesium Ellebodii abs Te expetitos. Rogarem contra, nisi grave esset, et si carere ad nonnullas hebdomadas posses, Scioppii sive Grosippi Paradoxa, cujus libri desiderio fere tabesco: aut si illo uteris, ad octiduum interea saltem Avitum. Tres enim aut quatuor in illo paginae mihi restant conferendae olim praetervisae. E Scioppio multa describerem, usui meis Diatribis maximo futura. Despero enim impetrationem Libri e Bibliopoliis. In Britone excuduntur jam Indices, sed [gap: Greek word(s)]  . Graevium Cl. ad vos a me rediisse, arbitror. Brevior illa ejus mansio dolori sane fuit. Cujus Colloquiis nihil magis laetificum. Josephi Editionem et ipsus urgeo, qui Graeco prorsus destituor. Ea tamen apud Zechendorffium, qui Cl. Excam T. plurimum salvere jubet, et pro Disputationis Exemplo illo altero mecum agit gratias, extat. De Clinicis accepi, legi quaedam, legamque porro caetera cum voluptate, nec non commodo peringenti. Scribonius Largus Rhodii illic laudatur. Ecquando is editus? Nam sola Ruellii ego utor: Bibliotheca nostra publica aliam veterem habet in 8 vo. Volebam plura. Sed puer e Typographeo mediastinus


page 38, image: s038

plagulam Britoniani Indicis recensendam afferens manum de tabula clamat. Optime vale, Amicorum maxime colende, et me, quod facis, ama. Dabam Cygneae postrid. KL. Sept. 1657.

Cl. T. Excae perennis Cultor C. D.

Num libri recte allati sint, doceri cupio?

XXVII. S. P. et O. Excell me et Clariss. BOSI, Domine Fautor et Amice plurimum observande et honorande.

AVitum Sirmondi cum literis meis arbitror recte jam esse perlatum. Pro ejus communicatione denuo gratias ago singulares: Uti et pro Nepote tuo, qui recte exhibitus mihi est, et sane perplacet, optoque ad hanc faciem plures a T. Excell, edi bonos Scriptores posse. Helmoldus, quem in proximis tuis a me rogas, multis aliis Scriptoribus accompactus grandi Volumine, mensibus aliquot apud Amicum in proximo oppidulo haesit; Etsi autem avocarim, tamen insolita prodigiosae hujus hiemis nive praepeditus ad me redire negavit. Reversus tamen est hac ipsa hebdomade. Pauca admodum inibi annotavit D. Barthius, notat autem aliquot se ei Historico Capita dedisse in Tertio adversariorum Tomo. Si placet, et serum non erit negotium, ea omnia descripta ad Excam Tuam mittam.


page 39, image: s039

Codicem enim ipsum, quo cariturus inposterum propter appacta aegre videbor, ut tantillarum Notarum gratia in Saxoniam ad ignotum mittam, tanti vix esse existimo. Statius excudi inceptus est, et triginta quaterniones jam expediti sunt. Ad Thebaidem, in quo multa et prolixa e Graecis Scriptoribus loca in testimonium advocantur, charactere plerumque non bono Operisque mihique legibili opus est, ut recipiam Graecos meos Theophilum et Nemesium. De Scribonio Rhodii quae doces, pergrata accidere. Utinam et de aliis, quae rogavl laetum perciperem aliquando nuncium! Deus ter Opt. Max. bonis literis Excam T. mihique servet! Deproperabam Cygneae d. X Febr. 1658.

Exc. T. Clar. observantiss. Cultor C. D.

Ecce Reyheri nostri Epithalamia, in quibus in aemuli nostri insciti gratiam, et ipsus ineptire volui.

XXIIX. S. P. et O. Clme et Excellme BOSI, Dn. Fautor et Amice pl. observande et venerande!

QUas Lipsiam ad Dn. Parentem tuum destinavi meas, una cum Notulis ad Helmoldum, sive quemadmodum alii, ut Cujacius 8 Observ. 14 vocant Helmodum recte jam Tibi autumo redditas. Nunc ad nuperrimas paucis respondeo. Capita ex Adversariis Barthii illa ipsa exhibere descripta non possum. Deseritur enim a prelis Papinius, et ego una a Barthio,


page 40, image: s040

qui intra hunc mensem ad me litteras nullas dedit, etsi per alios perrectionem Operarum nimiopere urserit. Promiserat Adversaria, et credo jam manibus tenerem nisi sublesta fide egisset typographus: qui culpam tamen omnem in Scheibianos rejicit, promissum aes minime praestantes. Novi Operis Biblici in Anglia excudi coepti specimen videre aveo, simulque Programma illud. Quod si ad me miseris, non parvo beneficio affectus mox remittam. De AEmulo, qui sedem, honores hos consecutus, firmiorem apud nos figere videtur, silebimus. Forte enim unde damnum parat, inde salutem gignit, ut Mantuani illa usurpem. Et Geyeri parens in Fautoribus ejus principe fere loco est. Gratias potius Vestro AEsculapio, Viro ut mira doctrina, experientia et meritis maximis stupendo, ita Academiae vestrae Medicorumque omnium aeterno decori, ago ego summas, quod denuo ignotum me immeritumque Elogio suo tam benigno cohonestare non dubitaverit, omnemque ipsi prosperitatem vivacitatemque vegetam ex animo opto precorque! Scioppii Paradoxa, ne ad me mittere necesse habeas, ipsusque carens, si sit, qui desoribat, ita tamen ut paginae excuso exemplo respondeant, nulli parcam aeri, quo voto meo compotiar, quicquid pretii ille, qui a manu futurus, poscet, libenter erogaturus. B. vale et mihi favere perge Litterarum et meum Decus. Dab. Cygneae d. 14 Martii 1658.

Clmae T. Excellae ab omni officio et studio Christ. Daumius.



page 41, image: s041

XXIX. [gap: Greek word(s)]  . Excellme et Clariss. BOSI, Domine Fautor et Amice [gap: Greek word(s)]  .

GEminas tuas literas recte accepi. Remitto specimen Operis Anglicani ad memissum. De eo quid agatur, et num inceptum sit, aveo rescire. Programma de charactere universali non vidi adjunctum: aut non recte percepi tuam mentem. Certiora itaque etiamnum expecto. Praeter chartas enim istas, quas nunc remitto, nullas accepi. Gratias autem pro communicatione ago longe maximas, et in tali genere, si quid erit, officia mea spondeo reciproca. Schoppii illa quae desideras, commodo tempore non denegabo; licet iis ad meos Lat. Linguae Indices, ad quos universam paene meam Bibliothecam, ut commodatos taceam libros, adhibeo ipse satis usus nondum sim. Publicum enim facit subseciva mea studia [gap: Greek word(s)]  , utut aliter velim. Quare procedit tardius, quicquid molior. In tui autem gratiam ad id tempus alius facile occupabit me labor. Varro merus Textus est, tantum recensitus, nihil Scholiorum additum gerens. Nec multis adeo notis interspergitur Symmachus: Etsi textus longe Juretiano auctior emendatiorque est, quem expressit sua editione Pareus, nisi typographi officio suo defuerunt. Ei appacta sunt varia: Apicius nempe Humelbergii, Casaubonus in Apul. Apologiam, Manes Putschii et Rhodomanni. Priapeiabis


page 42, image: s042

habebam; accepit unum exemplum a me Lic. Gotsius, cognatus meus: a quo ego Vossium in Fragm. Tragicorum, et Senecam Scriverii: Alterum de Arte Critica exemplum M. Thönnikerus, meus olim discipulus, nactus est. Grammaticam ejus Graevius excusam promisit: qui apud me reliquit Sanctii Minervam, jam descriptam sed nondum relectam. Ejus literas desideratissime exspecto. Audio Magnif. Dn. D. Rolfinckium Graeco Rufo Ephesio potitum: utinam et par sors me bearet: aut ad unum et alterum mensem tali liceret uti: Certe vel mea describerem manu. Utinam meorum librorum integer confectus esset catalogus, et tuorum oculis usurparetur. In Statio Barthiano spero typographum proxime perrecturum: bene vale Excellme Vir, meumque Amorem, quod facis, persevera. Dabam Cygneae raptim die 13 April. 1658.

Clariss. Tuae Excell. ab omni officio et fide Christ. Daumius.

XXX. Sal. et Offic. paratissima, Amplissime atque Excellme Vir, Dn. Fautor et Amice aeternum colende et honorande!

OCcasione hac subita non potui non brevibus moras dilatae scriptionis meae excusare, quas tum infinitae occupationes, tum


page 43, image: s043

valetudo non ex voto firma pepererunt, ne quid dicam de tabellariorum ad vos commeantium raritate. Memini autem me debere adhuc gratias pro tam benevole commodato mihi Labbaeo, Codice sane tum temporis viarum tantum non injuriis exposito, nisi matura T. Excellae sollicitudo periculo imminenti obstitisset. Monitus enim ego vectorem illum compellavi, qui culpam neglectae missionis in suos transtulit. Gratias ergo etiamnum ago habeoque Excell. Tuae tantas, quas possum maximas, et indico simul, me non hujus Labbaei Codicem, qui tamen et sic acceptissimus fuit, sed Novam ejus Bibliothecam, quam a Domino Malspergero suo habet Ampliss. Excella Tua rogasse. Quo si adhuc beer ad unam alteramque hebdomada, esset cur denuo A. T. Excae magis magisque devincirer, felicitatique meae gratularer amplius Zechendorffio nostro, cujus beatum obitum, nisi fama (quod credibile) jam praenunciavit, intimabunt hic nostrae festinatissimae Threnodiae. Quibus si Fautorum ejus, qui vestrum Pindum colunt, Chorus accedat, quod moestissima honorifice orat vidua, suas miserias suumque luctum non parum hac vestra condolentia solabitur. Quam certe nobis, Concionem funebrem publici juris facturis non solum ab Ampliss. T. Excella et Excell. Dn. Frischmuthio, sed et a Per. Rev. et Excellmo Domino D. Gerhardo, a vidua [gap: Greek word(s)]   meque decenter-officiose salutandis, ut et aliis, qui apud vos Zechendorffiano Nomini cupierunt,


page 44, image: s044

pollicemur. Deus ter Opt. Max. largiatur scholae nostrae, (quod oramus-vovemus) successorem Zechendorffio dignum, paremque, si non superiorem. Bene vale, Vir [gap: Greek word(s)]  , et porro fave Dab. Cygneae prid. Kal. Martii 1662.

Ampliss. Tuae Excellae perenni Cultori Christ. Daumio.

Ecquid agit Genesius?

Quid Josephus?

Scioppianam Grammaticam et Paradoxa interea nactus sum.



image: s045

CHRISTIANI DAUMI PARS II. EPISTOL. PHILOLOG. CRITIC. AD VIRUM CLARISSIMUM JOHANNEM GEBHARDUM, Prof. et Bibliothec. Vratislav. ad D. Elisabeth. meritissimum.



image: s046

I. Salutem, Officia, Amorem.

OCcasio ad Tuas, Vir Cl. Excellque Fautor et Amice plur. honorande, mihi perquam acceptas, respondendi, etsi subita et inexspectata, commodissima tamen, praetermittenda temere non fuit. Harum enim exhibitor Vratislaviensis, civis nunc noster, cum ad vos abiturus his diebus diceretur, a me heri compellatus, si quid vellem sibi committere, optima se curaturum fide promisit. Gavisus igitur hac opportunitate, pro tuis eruditissimis Musis, cum, quod reponerem, nihil aliud ad manum esset, Catonem Opitianum a me rogatu tum Typographi, tum Bibliopolae interpolatum [gap: Greek word(s)]   mitto. Ignoscant autem mihi manes Germaniae nostrae Vatum Teutonorum Principis, si ejus purpurae hic pannus inscite assutus est. Post multas enim tergiversationes tandem mihi hunc extorserunt praedicti Librorum promotores omne Editionis periculum in se recipientes. De Alani vestra Editione, si maturius rescivissem, lubentius contulissem in communi, quae in mea erant potestate. Praesertim cum tum temporis paullo majore,


page 47, image: s047

quam nunc abundaremotio. Habeo enim Editionem Parabolarum Lipsiae per Melch. Cotterum An. 1502 in 4to. et 1507 apud eundem, cum Scholiis, utramque, qualia tempora ferebant, excusam. Et Jod. Badii Ascensii in eas Commentaria Lugduni 1492. in 4to majore edita, libellumque duodecimum Sylvarum Moralium (ita inscripsit Commentationes suas, in Virgilii, Horatii, Persii, Juvenalis, Mantuani, Sulpitii nonnulla, ut et integra Catonis Disticha, et Alani Parabolas) constituentia. Praeterea possideo Alani Opera Moralia Parenetica, et Polemica, quae reperiri potuerunt a Carolo de Visch Antwerpiae 1654 in folio evulgata, qui praeter MS. parabolarum Editiones nominat Daventriensem, 1492 Lugdunensem, cum Commentariis 1501 in parvo folio, Lipsiensem 1516 in 4to, sed sine Commentariis, Parisiensem 1536. in 16. in rhythmos gallicos translatam, et commentariis moralibus ejusdem idiomatis proditam. De caeteris Universalis ejus Doctoris, ut appellatus fuit, scriptis habeo Anti Claudiani Basileensem manu Hier. Wolffii alicubi emendatam, Antwerpiensem Trogurisii, manu Barthii passim illustratam. De planctu Naturae Membranaceum illum Codicem, qui olim P. Scriverii fuit, etsi non parum mendose descriptum, talem tamen, ut Vischianam Editionem longe vitiosiorem multis in locis juvare possit, quem et D. Reinesius et D. Rivinus, cum quibus communem feci, aliquot locis, tum emendarunt, tum illustrarunt. Ejusdem Alani Distinctiones Theologicae


page 48, image: s048

(Oculum sacrae Scripturae alii vocant) exstant in Bibliotheca nostra publica, antiquis libris non paucis referta, cui ego praefectus sum, anno et loco Editionis non nominato, in magno folio, ante 200 hos annos typis rudibus promulgatae. In qua Bibliotheca et Coloniensis Parabolarum, et alia [gap: Greek word(s)]   cum Germanica interpretatione Editio asservatur. Nigelliz Whirskeri (de quo Baleus in Cent. Angl. et Flacius Catalog. Test. Ver. consulendi) Brunellum ex veteri Editione itidem custodit praedicta Bibliotheca nostra, et ego Francofurtensem Anni 1602 in 8vo habeo: e quarum collatione nupera Vigilli titulo non parum emendari queat, si quis eam impendere velit operam. MStos membraneos, praeter Plauti sex Comoedias, Lucanum, Horatii nonnulla, Juvenalem, Persium, Priscianum valde vetustum, Juvencum, Aratorem, Gallerum, Matth. Vindocinensem, teneo etiam Petri de Riga Auroram, [gap: Greek word(s)]  , quam in superioribus Catalogis, nescio an apud vos edi promissam memini. Haec eo fine fusius refero, ut videas, non prorsus nihil esse nobis opis ad juvanda humaniora studia, modo Fautores et aestimatores non deessent. Et qui Bibliothecarii sumus, libenter de libris narramus, ut de ventis navita. In vestra Rhedigeriana animadverto esse Prudentii MStum, unde de nonnullis locis dubiis admodum fieri vellem certior. In Psychomachia v. 53. legitur in Augustana Edit. 1505. Hoc habe, et exclamat. Lego: Hoc habe exclamat. In Apoth. v. 734. Weitz. sola pendulus. Forte Sala pendulus.


page 49, image: s049

Hic Avienus perieg. 388. in Apoth. v. 660. Jamnostrum vagire sibi. Nam pusio nondum Norat. Forte, tam pusio. Hym. 13. (al. 8.) perist. de loco, ubi Martyres passi, abest a nonnullis tertius Versus. An et in nostro MSto? De his, amabo, doce, si per otium licebit, quae vestri Codicis sit Lectio. Essent plura, sed nolo tibi, Vir CLme, molestus esse. Archillaeum Hantwillensis ab Ascensio editum, Henricum Samariensem, vulgo pauperem, Ganfredi Poetriam, cujus initium: Papa stupor mundi, per multos annos quaesivi frustra, ut et Mar. Victorem Massiliensem e Morellii interpolata Editione, quorum ultimum tamen tandem a Nobiliss. Nic. Heinsio, interprete Graevio meo impetravi. An et horum quid apud vos exstat? Hactenus me occuparunt Indices in Statium Barthianum, quos tandem expedivi ego, sed nondum Typographi lentitudo. Et gaudeo sane me onere, quod tot annos me pressit, levatum. Accedam post, si Deus volet, et valetudo inconstans permittet, ad alia alacrius. Palponistam multis in locis repexui Notisque infinities auxi. Si faveret Typographus et otium esset, adderem Bernard. Morlanensem e prima optimaque Flacii Editione, cum Notis Barthianis, quas Chytraeanae Editionis marginibus adscripsit. Digessi praeterea Latinam Linguam in Indices Analogicos, autoritatibus et exemplis additis. Sed nondum ultimam recepit manum illud opus, et infinita adhuc quae in schedis observata jacent, sunt inserenda; nonnulli etiam Autores adhuc legendi, aut repetendi.


page 50, image: s050

Alia taceo. Dubito enim, ut tempora et homines sunt, an et illis gratia aliqua sit futura. CL. Dn. Mühlphortium Lipsiae superioribus annis compellatum amanter a me salvere jubebis. Vestratis olim Poetae Celeberrimi, Casp. Cunradi, opuscula puer adhuc in deliciis habui: puto autem me non vidisse omnia, quae edidit. Quaeso haud gravatim doce quo anno obierit, quot Epigrammatum Centurias publicarit, et num ei filius sit superstes, aut qui haeredes ejus fuerint. Sciscitatus id sum aliquando ab amico ejus Dn. D. Joan. Petro Lotichio, verum ille id indicare praetermisit. Fasciculum tuum ad Consulem nostrum D. Gebhardum curavi, sed responsi nondum quid tuli. Infortunatus fui, cum eum aliquoties hactenus frustra quaesivi. Habitamus dissitissimi, et quas ego horas vacuas habeo, illis maxime est occupatus, nec meae occupationes, brevibus his diebus spissae, Virum compellare permiserunt crebrius. Quod tamen sepositis aliis fecissem, si de hac scribendi opportunitate quicquam maturius mihi constitisset. Nunc abitus [gap: Greek word(s)]   urget: Faxo autem responsum proxima habeas occasione. Quanquam, ut paucis in aurem dicam, in Pragmaticis ille totus est, et mitiorum Musarum raram aut nullam curam amplius gerit, quas, meus in patria [gap: Greek word(s)]   olim cum esset, non plane aspernabatur. Sed alia aetas, alii mores. Non tamen arbitror tam inhumanum, ut responsum sit dedignaturus. Qua fiducia fasciculum ad eum curabam. Mea Poesis non multum lucri fecit, quapropter et culta mihi fuit remissius. Meis


page 51, image: s051

sumptibus maxima meorum quae edidi pars lucem vidit. Quae res an accendere queat animum per se satis ad haec sacra frigidum? Sed desinendum est nugarum. Tu Vir Cl. et Excell. jejunas has meas et impolitas amicitiae tuae pararias noli insuper habere: Sed me favoris atque amoris tui Zephyro afflare perge mutua facturum. B. Vale! Dabam Cygneae d. 10 Febr. 1665.

Clariss. T. Excell.

Studiosiss. et Observantiss. Cultor Christ. Daumius.

II. Sal. et Officia.

ETsi, ex quo Tuas Vir Clme Fautor et Amice pl. honorande, accepi, spatii ad pro ixe respondendum satis habuerim; tamen dum nescio qua infelicitate multimodis hactenus impeditus, et ad alia aversus, diem ex die traho, nunc in angustias temporis angustissimas, praeter spem et opinionem, redactus, vix paucula et subita haec responsi loco pono. Gratias ago ingentes pro a Te mihi missis omnibus et singulis mihi longe acceptissimis: quibus quid contra offerrem, diu quaesivi et dubius haesi. Convasavi tamen, cum nihil aliud nunc in promptu esset, paucula, quae vides, interque illa Vertumnum meum, unius alteriusque mensis immaturum foetum sive abortum potius, e libraria suppellectile Discipuli non ita pridem defuncti receptum, quum exempli alius copia prorsus nulla aliunde fieret. Tu


page 52, image: s052

Virhonoratissime, [gap: Greek word(s)]   haec [gap: Greek word(s)]   non aversaberis, sed usquedum meliora tempus suppeditabit [gap: Greek word(s)]  . Rectori Vestro Exc. et Venerabilissimo, ob Senium et Merita, et Nomine diu mihi notissimo, cui Sal. et Observantiam a me nuncupabis, hanc aetatem et sospitatem animitus gratulor; Deum Ter Opt. Max. veneratus, ut utramque in plures adhuc annos usque in placidissimi Senii Exodium clementissime conservet. Illius, queminnuis Tractatus, utinam seculo ne invideat conspectum fructumque! De Aurora Petri Rigensis, quaeso doce me, quodnam vestri Codicis initium sit. Meae Membranae Prologum ita incipiunt: Frequens Sodalium meorum petitio, cum quibus conversando florem infantiae exegi, ut Librum Geneseos Stylo metrico depingerem, et inde (AEg. et ut inde) aliquas Allegorias elicerem, instanter persuasit etc. MStum ab AEgidio interpolatum, quod Lipsiae in Paulina habetur, legit: florem aetatis meae in Franciaperegi, ut librum Pentateuchum Moysi stylo m. Liber ipse incipit: Primo facta die duo coelum, terraleguntur. AEgidiana interpolatio post Praefationem: Scire cupis Lector etc. quam ad Britonem Barthius attulit, sic incipit: Initium Mundi quales ab origine prima. Idem initium (quod miror) est apud Trithemium de Script. Eccl. et Sixtum Senensem. Deinde scire cupio, num et habeat Proverbia Salomonis, quae Albertus ab AEyb in Margarita sau laudat. Ea sane a meo et AEgidiano Codice absunt. Hiobini, Canticum Canticorum, Threnos Jeremiae, Actus


page 53, image: s053

Apostolorum ex AEgidiano supplevi. Iis enim meus Codex caret. Nec habeo vitam Crispini et Crispiniani, quam Jacobus Gaudensis Magdalius laudat. Pro locis in Prudentio indicatis gratificationem tuam gratissimam habeo. Unum et alterum adhuc rogo. Praefatio Peristephanôn in Weiziana Editione; Immolat Deo Patri, ab aliis, ut Aldo, Enchiridio praeponitur. Et ultimus versus: Quo regente vivimus, videtur superfluus utut asseratur e Bartsio. Quibusnam favet vester Codex? In passione Cassiani v. 50. legunt Heinsius et Gronovius: curva et humens pagina. An ita et vestrum Exemplar? In Hamartig. v. 666 opere instaurare. Ubi MSti, nonnulli opere restaurare secunda Syllaba abundanti. Quid si ibi staurare legamus voce etiam Boccatio usurpata? Sed quomodo jacet in vestris membranis? Erant alia, sed nunc producere vetor. Statiani Indices, etsi cum [gap: Greek word(s)]   annotamentis Typographo a me traditi sint, hactenus tamen ille insubidus homo neglexit, sumptis meis aliorumque ingratiis maximis in manum aliis, quae praesenti futura lucro sibi speravit. Omnino male habet me inepti, nequid dicam deterius, hominis, et famae et lucro pinguiori, utut toties blandis et duris verbis admonitione facta, male consulentis. Indices mei LL. Analogici non negligentur imposterum. Ast est opus hominis otio admodum abundantis, et vix ac ne vix quidem unius, quo ego solus cum caream, tam lento pede illi incedunt. Video n. et habeo infinita adhuc inserenda, si ad eam


page 54, image: s054

formam, quam intendo, opus nt processurum. Et opus praeterea est non uno Amanuense, rogo, fido, ac opto, qui ad typos munditer describat. Cl. Dn. Mühlpfortii Carmina admiratus sum, et doleo ita latuisse eum, cum una essemus Lipsiae. Sane si satis cognitus mihi fuisset, majoribus illum officiis mihi divinxissem. Ei, quae adjunxi haud gravatim exhibebis, ut et quae Amplissimo V. Dn. Cunrado inscripsi, quamvis itidem ut haec satis deproperata. Sunt enim plures his nundinis Epistolae curandae, ad alios scribendae, et [gap: Greek word(s)]   me mirum in modum vexat. Finio igitur B. Vale GEBHARDE pl. honorande, et me quod facis ama, nec tuarum Musarum me porro exsortem esse sine. Dabam Cygneae die 18 Maji 1665.

Clariss. T. Excell.

Cultor deditissimus Christ. Daumius.

Inscriptiones literarum si quae peccant, excusa me comiter, et mone. Heri nactus sum Norinberg â ex Italia missum novum et quidem satis prolixum Petronii Fragmentum modo Genuinum. Patavii id excusum est 1663. quinque octernionibus. Consul noster podagra extremis modis laborat, ita ut nonnulli de salute ejus desperent, nec quenquam ad se visentem admittit.

III. Salutem et Officia!

AD gratissimas Tuas, Vir Clarissime, Fautor et Amice pl. honorande et colende, rescripsissem citius, si per molestissimam Bartsiani Operis Expeditionem, et mille alia intercurrentia impedimenta licuisset. Heri tandem Dei ope


page 55, image: s055

(cui Laus dicta sit) absolvimus Indices cum praefixo Titulo, satis properato. Cujus exemplum eccum Tibi. Totum opus, quod quaeris, a Gopnero divenditur tribus Thaleris. Quî placiturum sit doctis, et eo uti valentibus, aveo resciscere. Ego in sinu gaudeo, me tam diuturna molestia liberatum, anheloque ad hactenus derelictas rursus redire Musas. Pro enotato initio Vestri Rigae gratias ago ingentes: stupui et miratus sum tantam Exemplarium discrepantiam: Quippe Autoris in omnibus pene superiorum temporum Scholis versatissimi tritissimique, cui nunc ne Nomen quidem satis notum ipsius tenuitas et longe meliorum Poetarum successio reliquit. Meus membraneus Codex ipsius Rigae est interpolatus. Initium ejus nuper significavi. In carmine cujus initium: Scire cujus Lector (quod et Barthius e mea communicatione ad Britonium pag. 755. edidit,) legitur versu XI.

Alter acu stipica distinctis versibus unum
Censuit in corpus atque revixit opus.

Scire velim an vester Codex variet hic et quî notatas voces representet. Illa Carmina: Stringere pauca libet. Et: Nil homini melius, neque in meo Exemplari, neque in AEgidiano Bibliothecae Paulinae Lipsiensis adsunt. Optarim, si fieri possit, ut meo aere, vel Genesin, vel particulam saltem ejus, secundum vestrum Codicem a puero aliquo descriptum habeam. Mitto nunc Lamentationem Jeremiae, et aliquas paginas ex Hirto, manu alicubi Dn. And. Rivini notatas, in quibus quae asterisco notavi, lacunas potissimum, si expleres per otium,


page 56, image: s056

rem certe gratam mihi faceres. Nolui plura addere nunc, ne Te satis alioquin obrutum molestia majore afficerem. Recapitulationem ex AEgidiano descripsi, eodem initio: Nam a meo Codice abest. Ad Prudentium emaculandum promittunt mihi Graevius meus Salmasiana e veterrimis Codicibus excerpta, et Heinsius eodem interprete a se observata, ut ex Graevianarum litterarum subitario Apographo, quod una mittere placuit, amplius vides. Quod si hi promissis stant, nec de vestro adjumento desperabimus. Amplissimo Vestro CUNRADO Sal. plur. et [gap: Greek word(s)]   propitiam, uti et Excell. Dn. Rectori et Praestantissimo Dn. Mühlpfortio, cui Titulum Alani, qui nupero fasciculo exciderat, exhibebis. Fessus sane adhuc Indicibus Statianis longe molestissimo Opere et tempore exclusus nunc non scribo. Scribam autem prima occasione. Ad vestra donaria quod nunc reponam nihil paret. Etsi enim diversa scripserim Carmina, typis tamen nulla sunt excusa. In posterum otium nactus magis in scribendo ero diligentior. B. v. et quod rogo gratificari haud gravare. Dabam praefestinatim Cygneae KL. Octobr. 1665.

Clariss. T. Excell.

Studiosissimus Christiansu Daumius.

IV. S. P. et Officia paratissima.

CLme Vir, Fautor et Amice plane singularis! Superiores meas puto te recte recepisse;


page 57, image: s057

Mitto hic ad Ampliss. Dn. Cunradum cum fasciculo literas, cujus fasciculum interea accepi, ob incredibiles avocationes valde festinatas. Non bene superiore mense valui, morbo nescio quo, Colicae passioni non absimili per biduum lecto affixus et aliquot deinde dies ob languorem domi cohibitus. Quo vix per Dei gratiam abspulso, ad me deferebantur Membranae Manilii cum Edito conferendae, quas frustra antea exspectatas nunc praeter spem obtinui. Accedebant alia ante has nundinas adhuc necessario expedienda; Quapropter et Dn. Miihlpfortius cui salutem et [gap: Greek word(s)]   a me apprecaberis, excusatum me silentii habebit. Alaniana, quae descripta jam missurus eram, nondum contuli. Dabo proxima [gap: Greek word(s)]   occasione eo largiores. Interea Valete omnes et singuli: Annate et Perannate felicissime. Dabam Cygneae praefestinatim d. 28 Dec. 1665.

Clmae Tuae Excellae

Addictissimus Christian. Daumius. Sch. ib. R.

Novi nunc nihil, forte Deo volente proxima vice.

V. S. P. et O.

OCcasionem hanc, quanquam a nupera brachii dextri invaletudine nondum firmus, praetermittere tamen nolui, mi Clme, et Excellme GEBHARDE! Gratias ergo ago pro gratificatione tam prompta ac benevola, quâ tu me illis ex Po. Rigensi fragmentis sive


page 58, image: s058

initio exhilarasti. Mitto tibi Geneseos initium, quod si forte contuleris variantiam Chirographi vestri, minime me celabis. Addidi et Susannae Historiam. Video meum Codicem esse ex prima Editione Rigae: Paulinum Lipsiensem exsecunda recognitione, sed ab Aegidio facta. Vestrum vero Codicem, ex 3 Editione novi illius Interpretatoris esse. Forte et nonnulla ab ipso Auctore, non ab aliis in alieno opere ingeniosis, unde tanta discrepantia est. Sequentur autem [gap: Greek word(s)]   sequentia per partes. Quae enim ex Aegidiano excerpsi, Schedis inscripta Membranaceo Codici suis locis interserui, daboque operam, ut sicuti hîc vides, reliqua sic pergantur, et totus Riga descriptus et collatus habeatur. Alioqui integrum Opus ad Te misissem. Vester a. Codex cum plura habeat quam meus, inutiliter meum mittam. ALANI initium Dno Mühlpfortio cum Sal. officiosa offeres, ad quem nec dum ut scripserim otium fuit, qui haec jam vix potui. Bis enim lectulo affixus a lectione, scriptioneque amotus fui. Succreverunt deinde negotia, ut quid primum quid deinde expedirem, vix subierit. Excusabit igitur nunc me. Pergam a. hoc modo, si sic ipsi placebit. Prologum Actuum Apostolicorum Rigensis (brevis est) velim ex vestro habere Codice. Ego Superiore Decembri Manilium cum bonis Membranis contuli, et non pauca observavi non negligenda, sed aliquando in ordinem digerenda, et variis meis [gap: Greek word(s)]   inserenda. Temporis etiam aliquid dedi Bibliothecae Patrum Coloniensi


page 59, image: s059

evolvendae, quam recens a Bartsio-Rivini Bibliotheca redemi. Quod [gap: Greek word(s)]   vicem tibi mittam, nunc nihil paret. Forte brevi si non renuet Typographus. aliquod ad typos opusculum adornabo. Vestro Excellmo Rectori, uti et Dn. Conrado, quem meas spero accepisse, Sal. plur. a me nunciabis. Vestro [gap: Greek word(s)]   Webero parentavit nuper Lipsiae D. Langius, qui Programma ad me misit. Ipsam Orationem ubi excusa fuerit, spero me itidem habiturum. Baptistae Mantuani et Fausti Andrelini, an quae scripta vestrae Rhedigerianae insint, et ubi quandoque excusa, ac qua forma, quaeso haud gravatim aperi. Graevius nondum ad binas meas rescripsit. Et ego occasionem ob raram rarius pariter scribo. Videbo tn. an Francof. hac panegyri aliquid possit in Belgium mitti, modo id non brachii nondum commodus usus prohibeat. Haec enim vix per intervalla possum. Subjiciam illi tum illud de Laubani Hesiodo, cujus in Homerum Analyticas tabulas nondum. Nescio an Tu? Haec hac vice. Deus valetudinem mihi tibique conservet integram, ut bonis literis et juventuti vacare possimus uterque, si ipsius Clementiae visum diutius. B. vale Vir Celeberrime, et me amare persevera. Dab. Cygn. d. 3 Martii 1666.

Clariss. T. Exc.

Perenni-Cultor Christianus Daumius, Schol. Cygn. Rect.



page 60, image: s060

VI. S. P. et O.

INgentes Tibidebeo gratias Excell. GEBHARDE pro Tuo tam pertinaci gratificandi mihi studio. Qui vero referam, equidem nescio? Variis aegritudinum obstaculis hactenus a proposito meo non uno retractus sum, invitissime sane. Sed quis contra fata! Mitto paucula e Rigae Genesi, ne te meque onerem alioquin satis occupatos. Dabo, si vivo, operam, ut integrum ab Aegidio interpolatum Opus describatur, quod dispersum per schedas habeo, ne quid mihi pereat et ut de eô agi tum possit, quod sit e re Seculi literati. At quid de puro tuo Jambo tam eleganti tam docto dicam? Sane obstupui, Te, quae Mühlpfortio tuo debetur opera, quamque in se Vir doctissimus pridem recepit, eam in me transferre, difficilius, cum vetus illa Lipsiensis Editio desit mihi, curandam. Ei iterum particulam mitto scripturus proxime, cum nunc ita negotiis cingar, distringarque ut vix respirare queam. Est hodie Carmen in nostri Ephori Natalem conscribendum, quod ut jam video centies interturbabitur, antequam ad finem perducetur. Hinc quid boni progignitur, cum Spiritus toties interstinguuntur? Vides ex tenui hac Oda Germanica, quam addidi, quam infacundus, quam inelegans sim Poeta, si talis! Nec tamen denegandum erat nostro Ephoro, etsi deproperatum satis hoc officium, et diu intermissum; quippe qui intra Novennium vix decem


page 61, image: s061

Teutonicos scripsi versiculos. Quare serena fronte aspicies saltem, si non leges, et alterum Exemplum Dn. Mühlpfortio tradi curabis. Potiora vellem, sed nunc non possum. De Mantuano et Andrelino quod injeceram, docere, modo vacet, ne denega. B. vale et brevitatis ac festinationis me excusa. Dab. Cyneae 4 Non. Maji 1666.

Clariss. T. Excell.

Addictissimus Christianus Daumius.

Accepi aliquando a Barthio involucri loco pagellam ad Christoph. Colerum vestrum scriptorum Carminum et Epistolarum, nisi fallor quarta et ultima est. Incipit a fine Carminis a Joh. Gruter. scripti: Sequuntur Seussii, Virdungi, Berneggeri, Buchneri, Mochingeri, Weitzii literae et Carmina! Illud Gruteri ante omnia vellem habere posse integrum. Quodsi scrinia tua id asservant, autaliunde adipisci potes, quaeso cura mihi describendum. Vicariam reddam gratiam, si qua in re Tibi usus mea est opera.

VII. Salutem et Officia paratissima, cum [gap: Greek word(s)]   voto amplissimo.

AMplissimâ redundo laetitiâ, quoties video. epistolari officio meo honorem parilem minus denegari, Cl. GEBHARDE, Fautor et Amice admodum honorande! Ideoque fas non est torpere meum Studium, quod favor tuus adeo excitat, utut varietas infinitorum avocaminum insidias struat meae diligentiae: quae sane superiorem rescribendi opportunitatem invitum praetermittere me fecit, nec tamen quo minus nunc officio meo adsim, inhibere potuit.


page 62, image: s062

Gratias itaque pro praestito beneficio tuo ago, habeoque ingentes, et tua benignitate amplius abutor, dum in Riga et Prudentio per occasionem operam tuam mihi praestandam ulterius urgeo. Super Alano exspecto indies Cl. Mühlpfortii literas, quas tamen a Chriragrico (quem illubens intellexi) poscere amplius verecundor, ideoque Salute et omnis prosperitatis incrementis per Te Ei nuncupandis vovendisque acquiescit contentus nunc stylus meus. Quanquam et Ethico-Politicae illae notae a tanto Viro eum Autorem dedeceant. Nam quotusquisque Symbolam nostram Critico-Philologicam, si adjiciamus curet? Odam meam a somnolento conscriptam Tibi probari admodum miratus sum, quam initio haerebam an mitterem? Vix viginti per omnem aetatem meam Germanica scripsi Carmina adeo aliis abreptus fui; eamque ob causam nihil nunc illubentius aggredior. Otio destituor, quo me in familiaritatem Germanorum Vatum intimem. Tametsi uti datur ejusmodi Clarorum Virorum foetus cupide volvo revolvoque. Id tamen fit rarius. Amplissimorum Virorum et Danielis Cunradi nescio an quid viderim? Certe id memoriam meam fugit. Quare eorum Poesis mihi prorsus ignota est, ut fere et nomina. Si tuo beneficio specimine aliquo, aut saltem indicio, ubi iis commode potiar, frui liceret, res admodum grata accideret; Nil tamen extra commodum tuum sollicito. Pro Exscripto Gruteriano illo Epigrammate et indicio Scriptorum Mantuani Te amo, ut qui maxime.


page 63, image: s063

At quid ego Tibi contra? Hujus et Bononiensem Anni 1502. (scripsisti 1520, forte calamo aberrante, quod tamen penitius cognoscere aveo) et Parisinam quorundam Operum 1507. Quanquam et Tertium Tomum omnium Operum Editionis Parisinae 1513 in folio. Et Antwerpiensem Anni 1576. quae Francofurdiensem An. 1573. (nec tamen ejus anni, nisi solis titulis tam vorsis quam prorsis operibus) per singulos Tomos adduxit. Unde et hodie rarissima est, nimirum propter incendium eo anno Antwerpiae exortum, quod omnia fere ibi adhuc restantia Exempla sustulit absumpsitque. Indago hinc inde veteriores Editiones; sed nuspiam favente Deliâ. Superioribus tuis injeceras mentionem Ampliss. Viri Sam. Clasii, qui Philelfum evulgaverit. Quis quaeso is Philelfi Liber, ubi et quando editus? An sunt omnia ejus Scriptoris opera? Nam et ejus non pauca ex vett. Editionibus habeo, sed non omnia. Id avide rescire expecto. Nostri Typographi, nisi ego nummos conferam, aliquid mei excudere tergiversantur, quod ab aere ad sumptus faciendos sint imparatissimi; Quapropter et meis mora aliqua indicitur: quam tamen ut tollam quantocius, si vivam, allaborabo. Seni Vestro maxime Venerabili, magno MAJORI Salutem et cum felicis novi anni voto [gap: Greek word(s)]  ! Cui pro acceptissima sui Jcone quod reponam, praeter unicam hanc meam Oden, cujus et pro Cl. Mühlpfortio addidi exemplum, non habeo nunc: Nobiliss. Cunrado ex parte nunc sum gratificatus. Sequentur proxime


page 64, image: s064

[gap: Greek word(s)]   caetera. Ut enim vara vibiam trahit, sic ex hoc labore in alium incidi, nimirum conficiendi accurate Bibliothecae meae Catalogum. Quae res primo aspectu visa facilis, tractatu difficilis et laboriosa reperta est, ut a caepto nonnisi per intervalla resumendo, mox resilierim. Alioqui illaborabo Linguae Indicibus Analogicis meis augendis, de quibus nescio an prius quid scripserim? Exiguum ecce specimen sive speciminis potius fragmentum, sed ab inficetâ manu, quod nuper inter Chartas meas pro Amico aliquando confectum reperi. De quo Judicium vestrum cognoscere opto. Bene vale, Vir multum honorande, et cum Tuis ac caeteris meis Fautoribus feliciter anna perenna. Dab. Cygneaed. 28 Dec. 1666. [gap: Greek word(s)]  .

Tuus ex animo

C. D.

IIX. Sal. et Officia. Cl. GEBHARDE Fautor et Amice pl. honorande.

SUperiores Tuae proprid. Kl. Maji datae XIII Kl. Junii demum appulerunt, non culpa quidem puto latoris, hominis certe officiosi, sed corum, qui merces ejus, quibus tuae adjunctae, serius curarant. Implicabar statim nescio quibus negotiis, et ex eo die magis magisque, ut vix tantillum hoc suffurari potuerim temporis, quo responderem perquam acceptis et jucundis tuis. Pro officio in Rigensi ac Prudentio conferendo,


page 65, image: s065

gratias ago habeoque ingentes. Mitto aliud fragmen, ut Te satis alioquin oneratum magis onerem. CUNRADO ac MUHLPFORTIO, Viris Ampliss. et Clariss. serio, licet forte sero, [gap: Greek word(s)]  , proque Epicediis itidem missis gratias meminero. Alterum illorum Exemplar Amplisso Styrzelio misi, Consulari Rotenburgensium ad Tubarim, cui gratum fuit. Ejus Elogia Claror. Viror. quorum Centuriam edidit, plures adhuc editurus, nescio an videris. Si non, curabo. De ALANO quid agimus porro? Et quomodo Varias excusi Exemplaris ego impetro? Cl. Mühlpfortius sane a me utriusque mei, tum excusi tum MSti exemplaris Sectiones nancisci potest, si hunc Laborem in se suscepturus est. Spondeo enim me, ut incepi, ita perrecturum. Marium Philelphum Norimberga impetravi: gratulorque mihi de tuo indicio, absque quo ignoratissimum mihi fuisset hoc Opusculum. Ejus Parentis FRANCISCI Sfortias in Bibliothecis Galliae latet, teste Labbeo. Utinam et inde publicum visat. Indicum meorum Analogicorum, ideo lentum negotium est, quia vastum est opus, et mea potissimum manu denuo describendum. Dum enim diverso tempore e diversa lectione quotidie adhuc crescente quae observo, calamo aliquando properante ingero, confusum fit opus, et nisi in ordinem concinniorem redigatur, et quae in schedis infinitis olim a me et Barthio annotata habeo, inserantur adhuc, quod nonnisi mea manu, opera ac judicio, fieri potest, indigestum et inutile


page 66, image: s066

fiet potius, et tale quod male emittatur. Proxime (nondum enim prorsus absolutum est) videbis Lexicon Latino-Germ. longe reliquis omnibus locupletius, G. Matth. Königii. Quo dum mei prodeant Indices, quorum tamen, ut dixi, lentum negotium est, aliquis forte contentus esse possit. Erant, qui tres Vertumni mei Millenarios recudere et quartum addere volebant, quo fine etiam in mundam descripseram, additis ex Anthologia Graecorum nonnullis sententiis infinities cum aliis talibus variatis. Sed nescio quid tricentur illi Lentuli. Etiam Marium Victorem Massiliensem ad typos descripseram: Verum et hic remorae interjectae fuerunt. De caeteris nunc sileo. Si quid apud vos novi edetur, fac sciam, ut a vestro Fellgiebelio imposterum possim petere [gap: Greek word(s)]   modo non iniquo id indicet pretio. E Catalogo meorum Poetarum in 8, licet nondum perfecto, ecce unam et alteram pagellam. Unde quid scripserint, et ubi illa edita fuerint, conspicere liceat. Londini. a 1648. editi sunt Libri VI Solymae novae in 8vo. Vidistine librum? Valde scire velim qualis esset? Reinesium ad plures abiisse, non clam Te erit. Vorstius Coloniae Brandenburg. edidit Epistolas ab eo ad se scriptas. Quas vidisse Te arbitror. Judicia de iis Virorum Doctorum exspecto, et inter eos tuum. B. Vale et favorem tuum Cl. GEBHARDE, mihi persevera. Dab. Cygn. Kl. Octobris 1667.

Cl. T. Excell. studiosissimus

Christ. Daumius, Sch. ib. R.



page 67, image: s067

Venerabili nostro Seni Dn. MAJORI salvum et tranquillum ac vegetum Senium precor! In Anagrammatum D. Casp. Cunradi 1. Centuria (reliquas nondum vidi) desunt in meo Exemplari pagina A. 1. A. 2. incipit enim a praefat. ad Lect. Ben. Eum defectum (alias vix resarciendum) si per Discipulum aliquando explere velles, beneficium gratus agnoscerem.

IX. Clme et Excellme Vir, Fautor et Amice pl. honorande.

LIteras tuas cum Alano et Senftlebio laetissimus accepi, die 14 Jan. Ex eo mature respondissem, gratiasque egissem maximas vestrae comitati ac munificentiae, nisi per integrum trimestre scabies admodum pruriginosa manibusque meis satis infesta, nec medicaminibus facile propulsabilis, nostras aedes pervagata, me quoque misere divexasset, ut Musis extra necessaria parum litare potuerim. Nunc dum ab illa paullum respiro me sextiduum hoc Nephritici dolores primum excruciant, ut lecto affixus vix hisce et quidem per intervalla par fuerim. Alani Lips. Editio cum MSto meo magis convenit, quam cum Vischiana Editione. Opus est propter Scholia non mali commatis: descripto toto autore, amplo insuper margine relicto, ut et variae et Scholia, quae Vischianum Exemplar non capit, ei injiciantur, et optima eruatur lectio, adhibitis etiam illis autoribus, qui loca ex hoc libello jam olim laudarunt. Quales sunt Thomas Hibernicus, Jac. Wimphelingius etc. Altera Senftlebiana mire me affecit, et Tibi editori Orbis literatus se devinctum ideo fatebtur.


page 68, image: s068

A Styrzelio qui ad bimestre nephriticis itidem doloribus decubuit, et morti proximus nunciatus fuit, nullas accepi literas, nec scio vivat ne an iverit, quo Divus Paulus et Adam? Rigae plura mittere nolui, ne te occupatissimum alioquin magis aggravarem. Inposterum tamen, nisi molestum, plura capies. Königius, cujus Lexicon ad literam V. habeo, ringitur, non pergi a Typographis, qui alia interjungunt. De Ver tumno nondum cum iisdem conveni, et molestia scabiei, etiam illius ultimam recensionem interrupit. De caeteris videbo quid agendum, si Deus valetudinem in solido locaverit. Pro Effigie vestri Dn. Pastoris gratias etiam meminero. NOBILISS. et Ampliss. VV. Dn. Conradum et Mühlpfortium, cui incolumitatem ex animo precor, salutem a me annunciabis plurimam. Plura per dolores recurrentes nunc non licet; nec tamen haec occasio praetermittenda erat, utut excruciarer. Quare inculta potius, quam plane nihil dare volui. Bene Vale Fautor et Amice aeternum colende. Dab. Cygn. [gap: Greek word(s)]  . die XI April. 1668.

Clariss. T. Excell.

ab Amore et cultu Christianus Daumius.

Quid boni Schulziana illa Bibliotheca adjecit?

X. S. et O.

QUod doles, Vir Clme, [gap: Greek word(s)]   bellissimam quondam a Gentilibus habitam Deam minus belle mecum convenire, idem ego


page 69, image: s069

doleo, multa enim sic omittuntur, quae invitissimus omitto, in litterarum studiis praestanda. Sed quis mortalium illius gratiam in potestate habet, aut verius, quis Jehovae aeterno, in cujus manibus vis salusque nostra, potest resistere? Paulo antequam tuas accepi erysipelate primum laboravi sinistro pede, ita ut per octiduum fere incedere nequiverim. Postea obstructiones a malo hypochondriaco supra modum flatulento me non parum exercuerunt, ut pauca peregerim, praesertim in literis. Deambulationes tamen in pagos, praesertim illos, in quibus aliqua amaenitas, et vicinorum nostrorum Zythus oppidanis nostris prohibitus divenditur, crebriores, et jucunda cum amicis comitibus colloquia multum de illo sustulerunt; nisi faeculenta nunc et medicata maxime nostratum Cerevisia morbum denuo irritarit. Alioqui potus paucitatem in me culpant, indeque hanc crucem esse affirmant. Sed potorem agere non possum, utut mihi, quemadmodum Martiali, quindecim Poetae non succurrant, et siccis Deum omnia dura proposuisse Horatius occentet. Mitto iterum aliquot e Riga Quaterniones. De Scholiis illis, ut Te mea causa angas, non est opus; sufficit, si Autore ipso compotimur. Qui tamen hoc solum Exemplum, quod ego possideo, videtur scripsisse. Alteram Editionem, quae in Lipsiensi Paulina est, Aegidius Levita, nescio quis, interpolavit, uti ipsius Praesatio clare docet. Utrum autem ipse, an alius tertiam Editionem, quam vestrum Exemplar repraesentare


page 70, image: s070

non obscurum indicium est, procurarit, mihi nunc non liquet. Nec juvat, quid Labbeus, Spizelius et alii talium curiosi. Quid Ampliss. Closius rescripserit, scire aveo. Credibile est, in Augustissima illa Bibliotheca multa talia latere adhuc [gap: Greek word(s)]  . Utinam si illic Bernhardi Geystensis delitesceret, ad alteram editionem aliquid opis sperare liceret! Habeo adhuc exemplum unum meae Editionis, quod submissurus essem. Utinam et inde vel Henricus Samariensis, vel Ganfredi Poetica prodiret, vel Archithrenius! Ne Galli soli et Britanni hanc laudem sibi arrogantes nobis praeriperent. Nosti forte, Vir Clme, a Nobiliss. Heinsio noviter recensitum PRUDENTIUM Riga et Alano millies praestantiorem Poetam, superiore anno in lucem prodiisse; qui et novam et politiorem, auctioremque, ubi nactus fuerit plura adjumenta, pollicetur Editionem. Quid si Tute Tibi id laboris sumas, et vestrum MS. integre conferas, vel speciminis gratia per partes saltem cum Heinsiana Editione, vel si illa adhuc destitueris, cum alia, quae ad manum, nominanda tamen; Variasque deinde ad ipsum Heinsium mittas, aut per me, eo, proxeneta Graevio meo, cujus jam Hesiodum credo te vidisse, mitti cures? Sane non exiguo beneficio hunc Virum Tibi devincires, et Nomen tuum meritumque in Belgio et Galliis magis extruderes. De quo velim tuam sententiam exponas. Lexicon Königianum Noribergae excusum jam Lipsiae prostabit 4 florenis, sive secundum nostrae monetae rationem, duobus


page 71, image: s071

Thaleris et sedecim grossis. De eo, ubi conspexeris, quid tibi videatur, celare me noli. His diebus ultimas pagellas accepi, et totum ita heri librum Compactori tradidi. Is Vir omnium Scriptorum Elogia, et vitas forte breviter meditatur augere et edere, meamque opem implorat. (Syntagma de de Viris literatis ordine Alphabetico in quod omnium autorum omnia scripta, elogia conjecisse se ait) Sed nondum quî tractaturus sit breviter tam amplam materiam perspicue percipio; Rogabo itaque, ut specimine quamvis exiguo rem manifestam faciat; sic et meam Symbolam me adjecturum, si vivo, non renuam. Ephorus noster Decem has Conciones adm. Rev. et Excell. vestro Dno PASTORI honorificentissime suis verbis et officiosiss. Salutando mittit, gratias una pro ab Ejus Per-Rev. Dignitate missis mecum agens, rogansque ne exiguitatem [gap: Greek word(s)]   respiciat, sed mentem potius affectuosissimam. Ego nostri, heu! Styrzelii funebria adjeci; sed meum Carmen nescio a quo, distichi omissione et immutatione alterius deturpatum est. Addidi et alterum Exemplum, nam plura non suppetunt, exhibendum a Te, cui libuerit. Nobiliss. Cunradus et Cl. Mühlpforthius, an cum valetudine, quod voveo, in gratiam redierint, gaudens cognoscam. Utrumque salvere jubeo plenis buccis. Ubi Königius, ad historica ut redeam, movebit, et Nobiliss. Cunradi memor ero. Amanuensium meorum lentissimum negotium est, et invaletudo, quae in publico privatoque munere


page 72, image: s072

omiseram, majore ut diligentia resarcirem, coegit. Hinc Alanus contra votum meum procedit tardius; Et literae amicorum multum absumunt temporis. Non tamen plane absistam coepto. Deus modo vitam et valetudinem, quae vera vita est, otiumque largiatur. Quam quodque et Clariss. Excell. precor ex animo. Vale Vir Clme et me porro ama. Dabam Cygneae [gap: Greek word(s)]  . IV Non. Octobr. 1668.

Cl. T. Excellae

Perstudiosus

Christ. Daumius, Sch. Cygn. Rect.

Noster Ephorus rogat T. Clar. Excell. una cum salute plurima sibi, suo aere, post pretii indicium redimendam comparet Beati Weberi Concionem funebrem. Ego faxim statim illud pericli, vel per nostratem civem, ante nundinas, vel citiore occasione per Studiolos, vel Mercatores curetur.

XI. Sal. cum Officiis paratissimis.

ET literas et adjunctum fasciculum, mihi apprime carum ac laetabilem, recte accepi, Clarissime GEBHADE, Amice pl. colende, et magni aestimande. Iis ut nunc responsionem parem, occasio commoda suadet, imo imperat. Pro opera in conferendo cum MSto Rhedigeriano meis pagellis impensa gratias ago quam maximas. Et hoc beneficio utique grandi contentus ero; nec opus puto, ut Amplissimo Closio, cum neminem nunc notum sive amicum mihi Guelferbyti habeam, negotium facessamus. De Prudentii vero conferendi tua promptitudine


page 73, image: s073

certiorem interim faciam Graevium nostrum, et ubi abs Te varias accepero, fratrum uni ejus, quorum alter Dresdae, alter vero, nisi fallor, Lipsiae jam haeret, committam, ut ipsus voluit, aut Sorori, qui quaeve optime curare sciunt. Nam iis, quibus hactenus fui usus, nescio an satis fidam. Pro Nobiliss. CUNRADO, Communi nostro, honorifice a me salutando, impetravi tandem ab amicissimo meo Sexto, olim condiscipulo hic meo, post amico per duodequadraginta fere annos fidissimo, homine officiosissimo, nec inerudito, et ea propter multis praeclaris Viris, ut D. Dorscheo, D. Mich. Walthero, Joh. H. Ursino, Styrzelio, Harsdorffero, Konigio, et aliis infinitis imprimis charo, Enderis olim per multos annos a correctura, Elogia diu desiderata Styrzelii, quae cum aliis ipsi per me tramittit, non sine officiosae salutationis honorificentia praemissa. Addidi ipsius ad me Schedulam [gap: Greek word(s)]   scriptam. Admodum Reverendus noster Ephorus Maxime Reverend. vestro Ephoro affectuose mecum [gap: Greek word(s)]  , et valetudinem et omnia felicia apprecatur. Nobiliss. v. DN. CUNRADO ingentes agit gratias pro Weberi Conc. Funebribus sibi adeo benevole transmissis, et quid contra ipsi gratum reponat, dubius haeret; Tu mone, si quid nosti: dabo operam, ut procurem. Quanquam praeter Conciones vix quid aliud parabit, puto. Restat, ut, quod principio debebam, nunc in fine Epistolae gratias agam Nobiliss. et Clarissimo nostro SCHOEBELIO, Floribus ex Tacito collectis


page 74, image: s074

pridem mihi cognito atque amato, pro acceptissimo munere, quo non solum suam Wratislaviam, sed et meam Bibliothecam, insigniter condecorare atque exornare voluit. Sane quid illi rependam pro praestantissimo ac pretiosissimo hoc [gap: Greek word(s)]  , prorsus me fugit. Sola animi devotio officiosa, et tanti Fautoris aestimatio est, quam reponere novi, qua ipsi obstrictus perseverabo, dum Spiritus hos reget artus. Quod si non displicet, nec malum factum censes, versiculorum meorum, quamvis horum me pudet pigetque, ne prorsus vacuus adventem, nonnihil, praemisso Salutationis officiociss. honore Eximio Viro ac Poetae porriges, usque dum elaboratius aliquando, si vivo, praehibere queam: Additurus eram literas pro Nobiliss. CUNRADO, (cujus [gap: Greek word(s)]   Cl. parentis Gnomologiam Latino-Germ. et Panegyrin Adventoriam in Matthiae II. Uratislaviae ingressum nuper demum nactus sum: Annalium v. Evangelicorum paraphrasis, quam Catalogi et Draudius exhibent, an excusa sit, explorare haud gravatim velis,) et Clariss. Mühlpfortio: Sed dum haec exaro, abrumpere cogor filum, uxoris meae invaletudine subito ad alias curas aversus. Quodsi tamen harum allator non properat, incertus quippe itineris, addam, si permittor, adhuc aliquid peculiariter ipsi tradendum. Interim hac Scheda notata tradi Amico Magno velim. Catonem meum nonnihil repexum et auctum Göpnerus recudi per operas olim suas hic faciet, si stabit promissis.


page 75, image: s075

Ego mallem alia: sed horum hominum ingeniis obsecundandum est, si iis uti velis benevolentibus. Forte tamen ab hoc ad alia perget, vel ille, velsuccessor ejus; si DEUS favebit. Cujus gratiae ac favori Clarissam T. Excell. cum omnibus mihi faventibus [gap: Greek word(s)]   rescribo. Optime vale, ac diu vive, Vir honoratissime, et votis tuis omnia felicia ac beata vicissim apprecantem me in fide et amore tuo perpetuo esse libens patere. Datae Cygneae, die Apostoli Matthiae. st. v. A. R. 1669.

Cl. Excellentiae T.

Cultor Officiosiss.

Christ. Daumius.

XII. S. P. et O.

ECce, Vir. Clariss. Excell. que, responsum ad Nobiliss. Dn. Cunradi Amici nostri Communis Svavissimas literas, quale quidem inter diversas occupationes potui, cum Concione Per-Rever. nostri Dn. Ephori, qui et Tibi pro Programmate gratiis singularibus actis, Exemplum cum salute plurima mittit, boni, cum melius quid non adsit, consulendum. Quid Ampliss. CLOSIUS responderit, rescire haveo. Caetera, quae nos docuisti, illubentes audivimus et [gap: Greek word(s)]  . DEUS â vobis avertat


page 76, image: s076

clementissime quicquid Evangelico caetui malum minitari videatur. Varias Prudentianas prima quaque certa occasione cum Exemplari Encaeniorum etc. in Belgium mittam, additurus et varias Psychomachiae ex veteri Augustana bona Editione Anni 1505. â me collata. Idque, si commode potest, et sine magnis sumptibus vel hac Lipsiensium Panegyri. Vellem et Inscriptionum cujusque libri varias semper addidisses, nisi cum Heinsiana Edit. concordant. Nam et ibi Viros illos celebres curiosos esse vides. Clmo. Schöbelio et Clariss. Mühlpfortio per occasionem salutem plenis buccis asscribo. De Archithrenio alicubi eruendo ut mecum sollicivus sis, valde oro. Item, ubi denuo dabitur, ab Ampliss. CLOSIO exscruteris, habeatur ne inter Augustea illa MSta Bernhardus Geystensis, unde lacuna mea ex pleri queat. Superest unicum ejus mihi Exemplum adhuc, quod mittere si opus sit, queam; repertum hodie inter nescio quas quisquilias; Interea [gap: Greek word(s)]   ejus emendabo; Nam nunc properandum est; Item Ganfredi Poetria nova, sive Rhetorica, et Henricus Samariensis, pauper dictus, Poetae aut Versifices ante quatuor, vel quinque haec secula celebres; ut, licet non impetremus tale quid, scientia tamen ejus animos oblectemus, et forte excitemus Virum aliquem ab hoc studio non abhorrentem, qui et hos in lucem apud nos protrahat, ne Galli soli et Angli iis fruantur. B. Vale, viveque quam diutissime, Cl. GEBHARDE mihi faventissime, et Amorem


page 77, image: s077

tu um persevera. Dab Cygn. (Dab. Cygn. raptim KL. Maji 1669.)

Clariss. T. Excell.

Cultori Officiosissimo Christ. Daumio.

P. S.

In Inscriptione literarum Nobiliss. CUNRADO destinatarum, dum insinities interturbor, et plures ad alios datas inscribo festinans erraveram. Qua propter hujus [gap: Greek word(s)]   apud eum comiter me excusabis; nec enim otium erat denuo res describere, gerulo praesertim ad iter accincto.

XIII. [gap: Greek word(s)]  ! Ampliss. et Excell. GEBHARDE, Fautor et Amice multis nominibus observande ac colende!

VEre [gap: Greek word(s)]   Tuae fuerunt mihi. In quibus studiorum tuorum promptitudo, quam non dulcedinem mellis instar praebuit? Quam amarum autem atque acerbum etiam fuerit ex iis percipere, Macrobium vestrum terras deseruisse, et exinde omne Recturae onus in Te unum, et eo quidem tempore, quo Te valetudo valde afslicta periculose exercuit, esse devolutum, dici aegre potest. Ego vero tacitis votis hactenus precatus sum, ut et Rectoris tui nunc [gap: Greek word(s)]   aetatem viresque attingas, publico bonisque literis diutius prosis, cum paucissimi hodie eo animo affecti, et in literas paene jacentes erigendas proni sint, qvali tu es affectus. Quin et adhuc precor, nec,


page 78, image: s078

dum vivo precari desinam, ut Te benignissimus Deus literis Tutamen, Amicum mihi diutissime servet. Quanquam et ego vitae dubius hoc anno cruciatu nephritico laborare et vexari serio, ter lecto affixus, superiore anno saltem tentatus, incepi. Nunc per DEI gratiam medicina et diaeta, ejectis plus centum calculis, non tamen admodum magnis, bellius habere videor. Deus porro adsit, et profliget, si ipsi placitum, quicquid vitae et Musis incommodare queat. Ad Heinsium scripsi, et Tua una misi, responsum indies avide exspectans adhuc. Perquam Rev. CLOSIO non amplius molesti erimus, cum nova sparta ipsi hanc gratificandi et occasionem et voluntatem nobis eripuerit; nec tibi negotium facessere sustinui, dum id vires tuas superat, conferendis Rigae membranis. Quamobrem et nunc brevis, non solum studio sed et coactus sum, dum aliis etiam hac Lipsiensium Panegyri vaco. Excellent. BOSIUS Prof. Jenensis, nactus bona scaeva Epistolas Virorum Doctorum ad Reinesium scriptas, cum ipsius responsis selectiores publico tradere animatus est; in quibus, et plures ad me datae. Inhiat et aliis ejus scriptis [gap: Greek word(s)]  , quae evulget. Deus faxit, ut feliciter, ut propere; Bibliopolae enim ad talia e Lentulorum familia hodie esse solent. Adm. Rev. noster PEISKERUS gratias pro ad se missis agit. Nobiliss. CUNRADO brevibus respondi, gratificaturus dato otio lubentissime, et proxima [gap: Greek word(s)]   occasione missurus, quae petit. Bene Vale, et Vive


page 79, image: s079

Nestoreos annos, nec me tot jam praeclaris Amicis orbatum, tuo contrista, et exanima denuo, (quod deprecor!) funere. Deus tibi sospitatem et Annos augeat; Iterum Vale ac vive felicissime! Dab. Cygn. 3. Octobr. 1669. [gap: Greek word(s)]  .

Ampliss. T. Excell.

Perennis Cultor Christianus Daumius,

Nob. Schoebetio et Cl. Mühlpfortio pl. sal. quibus et Versiculorum meorum in morbo deproperatorum exempla adjeci.

XIV. S. P. Clariss. et Excellentiss. GEBHARDE Fautor et Amice unice.

MIsi superioribus nundinis per Fellgibelium puto, ad Te meas, quas interea accepisse spero. Nunc ne molestus sim, et ut valetudinem tuam, quam longissimam firmissimamque Tibi precor, explorarem, paucis his te compellandum putavi. Addidi etiam Carmina mea nonnulla, inter occupationum tricas conscripta, pro Fautoribus, si tanti putabis, apud Vos meis, honoratissime a me salutandis. Schedam peculiarem Nobiliss. et Ampliss. Dn. CUNRADO, cui plura, proxima, si vivimus, Lipsiensium Panegyri mittam cum pl. itidem salute offeres. B. V. et vive quam diutissime


page 80, image: s080

Amicorum meorum jam Unio. Datae Cygn. d. 27. v. Oct. st. 1669.

[gap: Greek word(s)]   Christian. Daumius.

XV. Clarissime et Excellentissime GEBHARDE Fautor et Amice singulariter colende ac aestimande.

HAbes hic pro Nobiliss. et Ampliss. Viris sc. pro Dn. Cunrado schedam, (nam litteras quas volebam insperato non potui;) Versiculos autem pro Dn. SCHOEBELIO, properanter nec ex sententia scriptos â curis variis distracto, dum uxor mea per trimestre jam non belle habuit, et occupationes diversissimae me meum esse minus fuerunt passae. Eos tui judicii facio, si displicent, et non pro Dignitate Viri confectos arbitraberis, conscinde potius et disperde potius, quam ut me traducant. Quod si tamen, praeter opinionem, allubescent, et Typis mandabuntur, fac vel meo aere aliquot exempla pro amicis capiam. Id indicatum statim curabo. Non jactito me Poetam, sed scribo, quicquid incidit absque operosa cura et cogitatione, nec enim valetudo mea et impedimenta varia id aliter permittunt. Interim salutabis honorificentissime Viros praelaudatos, ut et Ampliss. Dn. Mühlpfortium, et si placet, novum vestrum Rectorem (de quo hi scazontes nunc incidunt:



page 81, image: s081

Majore Magno, dote major ELIA,
Majore Magno, dote major ô THOMA,
Et major annis sis quoque unice optamus!)

annexo ubique [gap: Greek word(s)]  , pro more et debito, fervidissimo voto. Te vivere adhuc, et valere, atque utinam solidissime! hilarissimus intellexi, precorque DEUM, ut literarum et Juventutis bono Te diutius servet sospitem maxime. Ab Excell. BOSIO ad ultimas meas integrum mensem responsum exspecto, forte culpa Tabellarii dilatum, quem hactenus non vidi. Unde quid Josepho, quid Epistolis Reinesianis fiat, juxta cum ignarissimis scio. Admodum Rev. Ephorus noster Lic. Peiskerus pro Programmate gratias agit perofficiosas, et felicissimum Tibi Novum Annum animitus apprecatur. De Riga nunc molestiae Tibi non ero. Si vivemus, et valemus commode, poterimus, si absque ingratiis tuis id fieri queat, bono cum Deo pergere. Meditationes Divorum Patrum in Festum Christi Natalitium nonnullas edo, quae ubi prelum exierint etiam ad vos itabunt. Sed maxime e Lentulorum prosapia est Typographus, quod me male habet. B. Vale, et non solum exortum hunc, sed longe plures annos sospes incolumisque transmitte, mihique pristinum tuum favorem amoremque comiter serva, de vicario oppido securus. Dabam Cygneae d. 29 Dec. 1669.

[gap: Greek word(s)]  

Christian. Daumius.



page 82, image: s082

XVI. [correction of the transcriber; in the print XXVI.]  S. P. et O. Clariss. Vir, Fautor, et Amice pl. colende.

MEas ad Te datas mense superiore Decembri puto Te accepisse, cum tenui Carmine, quo Nob. et Ampliss. Dn. Schöbelio festinans gratulabar. Nunc mitto scedam exiguam Nob. et Ampliss. Dn. Cunrado exhibendam cum Effigie Rectoris Norimbergensis, quam ille praemissa salute officiose Ei mittit. Expecto alia a Superint. Rotenburgensi, Hartmanno, quae promisit, et quae Lipsiae promiserunt Amici, licet hi admodum tardi. Meae valetudini frigus istud Dalmaticum paene, quod nondum mitescit, admodum nocuit; et fratrem mihi meum unicum, septuagenarium, jam Dresdae sustulit; uxoremque meam aliquot menses lecto affixam, nunc bellius aliqua habentem, domo tamen egredi vetuit; Quae res, quam oneri ac dolori fuerit, dici non potest. Aequanimiter tamen, ut omnia patiamur, utpote a DEO benigno patre immissa, par est; Ego edidi hactenus ab aliis persuasus Homilias Divorum Patrum Graecorum in Festum Natalitium, sed lentitudo Typographi, qui ad unam et alteram hebdomada coeptum opus deseruerat, nondum absolvit. Excusae sunt 10. plagulae restant 5. Mittam quam primum prelo exierint. Nondum enim Typographus exemplaria exhibuit; Alano hactenus aliquas horas dedi, sed iterum interruptas. Jenae luci dat publicae Excellmus BOSIUS Epistolas meas ad Reinesium, ejusque responsorias, etsi me non


page 83, image: s083

parum renitente. Accepi jam viginti Quaterniones; restare puto totidem, si non plures. Ipse BOSIUS valetudine utitur parum commoda, unde Editio protrahitur. Operas Scholasticas Con-Rector hemiplecticus, qui tamen bellius jam valere videtur, adauxit mihi. Unde parum subsecivi temporis restitit mihi hactenus. Nec calculi dolores, etsi leniores, plane remittunt. Haec paucis hac occasione perscribere placuit; proxime si vivemus, ut spero, longe plura, nisi grave est. Bene Vale, Amice candidissime, et diu sospes vive. Dabam [gap: Greek word(s)]   Cygneae die 20 Febr. 1670.

Clariss. T. Excell.

Studiosissimus C. D.

Civis noster ad vos ire solitus eo ipso die, quo traditurus eram, jam abiisse dicebatur. Retinui igitur faseiculum, et has Lipsiam misi per tuum, nisi fallor, cognatum, curandas. Inserui autem scedulam Nobiliss. Dn. Cunrado tradendam interea.

XVII. S. P. et Officia. Clarissime et Excellme GEBHARDE, Fautor et Amice singulariter colende ac aestimande.

ECce Tibi Homilias Vett. PP. Natalitias a me editas non pulchro tamen typo chartaque, ob hiemis saevitiam Typographi recula et operâ frigescente. Addidi et alia literis, quas per Lipsiensem quendam Studiosum Tibi, nisi fallor, cognatum destinavi pridem, quas interea Te accepisse


page 84, image: s084

arbitror, et quos pro Nobiliss. Cunrado consignavi Natales Obitusque Virorum Doctorum (nam caeteros nondum impetravi) avulsa. Opusculo huic, si quae inerunt menda, scias, me bis quidem diligentissime relegisse; sed Typotheta, homo nullius pretii, lingua factiosus, opera iners, non semper officio suo functus est, et videtur studio egisse, ut mihi male faceret; nec ego tot curis circumvallatus ab uxoris semestri fere decubitione, a fratris mei unici (me solo nunc in familia nostra superstite) exhac caduca in mansuram vitam abitu, a Con-Rectoris nostri hemiplexia correpti laboribus Scholasticis in meos humeros devolutis, a calculo meo, a tot occupationibus domesticis publicisque, ab amicorum interpellationibus animo industriam meam recusare nequii. Scribes judicium tuum, et an mereatur opusculum continuari. Vestro judicio stabimus cademusque. Ego sane, qui pro labore a Typographo vix viginti extorsi exempla, non admodum ambio id genus studii. Vincet tamen publicum commodum, si ex ejus re est, utut mihi laborandum sit [gap: Greek word(s)]  . Caeterum de sospitate et tua et Nobilissimorum Dn. CUNRADI et SCHOEBELII, ut et Clariss. Mühlpfortii admodum sollicitus sum, et precor ex animo illis eam constantem ac vegetam cum omni prosperitatis accremento, verbosior esse fugiens ne forte tibi molestiae exinde quid creetur. Ab Ampliss. BOSIO, cum valetudine adversa identidem conflictante, literas vix unas obtinui. De Josepho ejus nondum


page 85, image: s085

quid certi, qui Bibliopolam Jenensem, ut ipse correctioni, ne mendarum succrescat seges, praeesse ipsus queat, quaerit. Epistolae REINESIO Meae hactenus etiam quieverunt, et exspecto anxie ejus responsum, quid hactenus promorint operae; nam plura eo pertinentia ad ipsum misi. Ex Belgio etiam nihil (praeter Luciani Pseudosophistam a Graevio editum, sed absque literis) nactus sum. Pluribus ut dixi nunc parco, et post suaves et exoptatas tuas, quas voveo, laetiorem prolixitatem, si DEO visum, Tibi a me proxime poliicebere. Dab. Cygn. d. 22 April. 1670.

Clariss. Tuae Excell.

Cultor Deditissimus C. D.

XVIII. Clarissme et Excellme GEBHARDE, Fautor et Amice multis nominibus colende.

POst Nobiliss. et Ampliss. Schöbelii, cui ecce tenue et deproperatum responsum, accepi laetissimus et tuas. Oquam gratulabar tum mihi, quod summa DEI Benignitas et Te Amicum mihi vivum conservasset! Quot votis vovi, ut et porro conservet, et aestatem hanc indemnem Te prorsus, et omnis morbi expertem benigne transigere faciat, multosque insuper annos vitae tuae adjiciat! Fiat! Fiat! Fiat! Quas vero vobis pro Carminibus vestris elegantissimis doctissimisque agam habeamque gratias? Nihil sane novi nunc quod rependam. Mitto tamen quae ad manum sunt adhuc duo Homiliarum


page 86, image: s086

Exempla, unum pro Nobiliss. Dn. Cunrado cum Sal. plur. et alterum tradendum cui Tu voles; nunc enim plura mihi non suppetunt. Item nonnulla Exempla meorum versuum junctim, quod Exempla pro rogantibus deessent, recusorum partim, partim nunc editorum, adm. Rev. PEISKERI nostri Onomasteriis consecratorum; ea si Vobis placebunt, mirabor, cum mihi ipsi, utpote deproperata, ut mea fere omnia, displiceant. Sed obsequendum fuit mori recepto, et ingeniis hominum talia cupientibus. De Riga et Alano quod mones, quantum potest obsequar. Lexico vero sive Indicibus illis Analogicis major impendenda opera venit, quod et majoribus indiget apparatibus. Ei rei nostratium procerum nonnulli, cum ad me forte viserent, et unus eorum Bibliothecae publicae et meae rariora, unaque et hos meos inter caetera Indices conspicaretur, liberaliter vino, quo eos in Museo exceperam, suum [gap: Greek word(s)]   adjecit, chartaeque volumen, ei operae describendae nimirum, spopondit; nonnulli n. ob spatii angustias, praesertim primitus prae caeteris coepti, descriptionem relicto liberiore spatio desiderant; sed et caeteros, ut idem factitarent, adhortatus est, qui pariter suam partem promiserunt; etsi hactenus fidem eorum nondum expertus sum liberatam. Sperandum tamen est. At cura publicae Bibliothecae, libris non plane contemnendis, praesertim sub incunabulis Typographiae, cusis instructae, animum maxime omnium coquit, quae, tempestatibus superiorum annorum tectum ejus


page 87, image: s087

alicubi detegentibus, ipsorum pulpitorum librorumque damna persentit, nec habet qui, licet coram creberrime literisque monitus medelam afferat. Quanquam singuli ad curam hanc pertinentes de die in diem refectionem promittant, homines, ut quod res est loquar, in Majorum suorum cineres ingratissimi, et posteritatis prorsus immemores atque incurii Curiones. De successore tuo et Collega M. Mart. Hankio, cujus librum de Rom. Rerum scriptoribus nondum vidi, ut videam autem allaborabo, quodme mones, pergratum est. Salveat optimus ille Vir una cum Excell. Viro Dn. Rectore millies. Ad Eum ut nunc litteras mitterem gemina causa negavit, materiae sc. et scribendorum inopia. Nam Panegyricum laudum, quas captatores vulgo Amicitiarum, rerum jejuni, instituere solent, ipse abnuat, rideatque, si meditari vellem, otio excluderer et parasitaster forte parvulus aliquis censerer. Bono igitur affectu resaluto illum candideque et excusatissimum habeo. Pro Nobiliss. Cunrado etiam observata quaedam aderant. Sed nec illa brevitas temporis perscribere permittit. Deus faxit, ut queam proxime. De Hennemanno inquiram, et puto illum esse, per quem meus olim Discipulus superiores meas ad Tecuravit. Vale quam optime, [gap: Greek word(s)]  , et me, quod facis, amare persevera. Dat. Cygn. [gap: Greek word(s)]  . ideoque satis incompte die 25 Junii 1670.

Cl. T. Excell.

Studiosissimus C. D.



page 88, image: s088

XIX. S. et O. Prae-Clariss. et Excellme Vir, Fautor et Amice pl. nominibus colende.

NUperas meas cum adjunctis Numburgensi puto viâ recte curatas. Promisit enim hoc Müllerus Bibliopola Numburgensis. Nunc e Riga aliquot paginas mitto conferendas, cum Vestro MSto. Addidi et nonnullas alias chartas, etsi pauciores, quae nunc ad manum. Epistolae Reinesianae expeditae sunt. Sed integrum nondum accepi Exemplar. Exoptandum est proximis [gap: Greek word(s)]   nundinis. Clarissimi Viri, Collegae Tui, officiosissime et honorificentissime a me Salutandi Martini Hankii Librum de Romanis Scriptoribus optime concinnatum vidi, emique. Perplacet sane et vellem plura ab eo edi. Vidit enim et intellexit ipsos Libros, eosque aliquando rarissimos: Vossio in multis, at quanto Viro diligentior et circumspectior. Nam hic, etsi non male, tamen confufe, quicquid de Autoribus scripsit. Ille vero artificio egregio, omnia distincte, Vitam, scripta, Judicia; mire laboriosus et accuratus ita Vitas disposuit, ut nonnisi secundum ordinem Temporum collocet Testimonia veterum, additis annis, et Olympiadum, et urbis, et mundi, et Christi; ubique de ultimis maxime annis, quo quisque vitam perduxerit, sollicitus. Quod, quid utilitatis habeat, non videns, in literis Talpa sit. Et in his centum scriptoribus


page 89, image: s089

protulit plus quam quinquaginta, de quibus in Vossio nihil reperias. Accedunt Indices utilissimi, et alia, quae notaveris ipse laudanda maxime: quibus se primum Orbi literato ostendit. Ideo mihi et aliis me majoribus Salivam movet ad plura hujus exasciati Viri scripta, quibus specimen adeo bonum praemisit, degustanda. Quo minus ego miror, Illustri Joh. Christiano L. Baroni BOINEBURGIO valde arrisisse hunc librum, a NOBILISSIMO JONA SCHRIMPFIO Residente Saxonico Electorali, Viennae monstratum: quibus Viris ipse celeberrimus NICOLAUS HEINSIUS noster, horum e Belgio ad me in suis narrator, album adjicit calculum. De Tuis rebus ac Valetudinis statu velim, si potes, scribas, copiosius, nec meam imiteris jejunitatem. Ego opto Tibi [gap: Greek word(s)]   et longaevam praeterea Vitam. Viris Nobiliss. Ampliss. et Clariss. meis Fautoribus Salutem plenis buccis a me nunciabis. Novi, quod narrem, non est. Miror e Belgio nihil afferri ad nostras. Sed haec forte latorum culpa est. An haec Lipsiensis Panegyris quid sperare jubebit? Studiosum illum Hennemannum ajunt Lipsia discessisse, nescio quorsum. Addidi e Riga particulam e Novo Testamento, sive Aurorae II Tomo. Quod restat, ut porro feliciter vitam, omni morborum damnorumque immunem agas, ex animo precor. B. V. scrib. Cygn. d. VI Kl. Octobr. 1670.

Excell. T. Clar. [gap: Greek word(s)]   observantiss. Insertam Schedam Nobiliss. Conrado C. D.



page 90, image: s090

XX. Clme GEBHARDE, Fautor et Amice pl. honorande et colende!

NOstro Cronewizio iterum ad vos iter paranti non potui non, hodie monitus; Rigae, post praeterita Lipsiensi panegyri missas, hanc pagellam contradere, et unam atque alteram chartam, quae ad manus erat, una. Nam Reinesianarum Epistolarum ab Excello BOSIO duo tantum accepi Exempla cum munusculo insuper aureo; plura igitur eum poscere velle impudentia esset: in iis pluscula adhuc reperi Errata, quae dempta vellem, etiam quae BOSIUS in Praefatione emendari nuper voluit. Ego et quaedam abesse optarem, quae ad me perscripta non erant. Qui eas Lipsia leviore pretio (nam et hic Bibliopolarum [gap: Greek word(s)]   accusare habemus) curare debebant, nescio quomodo non suo officio functi sint. Exspecto a. Exempla post triduum demum, modo jam offieii meminerint. Valetudinem tuam in solido locatam animitus gratulor. Deum Opt. Max. animitus veneratus, ut haec Tibi propria sit. Affine Tuo in posterum, Deo volente, utar. Quae superioribus meis de Bibliotheca publica questus eram, indicta nunc sunto. Ab Adm. Rev. nostro Ephoro Lic. PEISKERO, cui Explr. missi programmatis obtuli, Salutem perhonorificam Clti Tuae asscribere jussus sum. Quam et ego omnibus benevolis Fautoribus meis asscribo, et dum inter haec ipsa avocor, abrumpo; Eos Tecum pancratice


page 91, image: s091

valere ex animo vovens. Datae praepoperatim Cygn. III Kal. Nov. 1670.

Clariss. T. Excell.

Studiosissinsus Christ. Daumius.

XXI. [gap: Greek word(s)]  ! Clarissme et Excellme Vir, Fautor et Amice plur. honorande.

PHilyras e Rigensi cum MSto vestro collatas recte accepi, gratias vobis pro collatione tam benevola ago habeoque ingentes, atque ecce alias. In posterum si Deus volet, fervebit hic labor, quia major pene pars exacta est. Disticha omissa puer a manu meus improvide meis ingratiis omisit, quae peculiari a me schedae inscripta ab ipso neglecta fuerunt. Imposterum hoc sedulo cavebitur, ne negotium vobis crescat, alioquin occupatissimis. Adm. Rev. et Excell. PEISKERUS noster mecum Nobilissimo CUNRADO pro Concione missa una cum honorifica salute gratias decentes agit, et quod nunc reponat, non habet, non immemor tamen futurus, ubi quod contra mittat, dignum quid sibi obvenerit. De iis quae calamo committere subvereris, nondum aliunde fama indice quid cognovi. Sigalioni commiseris, si peculiari schedulae vel tria, rem saltem innuentia, [gap: Greek word(s)]   concredideris. Suspicor aspera forte in Musas humaniores eorumque Cultores esse, quorum tamen [gap: Greek word(s)]  . Gavisus ex animo


page 92, image: s092

sum, cognito Excell. Dn. Hankium Auctores Graecos tali Schemate luci publicae stiturum, qua antea Romanos; statimque ubi editos percepero, Deo volente, mihi comparaturus sum, quo opere sane illubens carerem. Hactenus Politicus Graecus Imhofii non inacceptum nobis Opusculum fuit. Olim Barthius tale quid concinnarat, idque in manibus aliquando meis fuit, spoponderatque, se mihi missurum, coram, sed per Epistolam tandem renuit, et in ultima decubitione sua ejusmodi imperfecta scripta conseidit perdiditque. Quod si negotium trahatur forte, et is mea opera alicubi indigeat, non illubens contulero, quod meae opis sit; etsi mea paupertas procul dubio nihil ad vestras divitias. De Incendiariis illubens audivi; Etiam apud vicinos hic et alibi oppida nonnulla deflagrarunt, incuriâ tamen ipsorum incolarum ut ajunt. B. Vale, dabam Cygneae d. 29 Decemb. Anno 1670. Cujus Exodium felix, et insecuturi Novi Exordium omni ex parte felicissimum Tibi caeterisque benevolentibus a me honorifice salutandis ex animo apprecor.

Clariss. T. Excell.

Deditissimus Christ. Daumius.

Doce me, an. M. Christianus Hoffmannus Jenâ ad vos accesserit. Debeo enim humanissimis ejus literis responsum, quod proxima occasione, si sciam, ubi haereat, expediditurus sum.



page 93, image: s093

XXII. Clme et Excellme Vir, Fautor et Amice plur. observande.

QUem putabam recte curatum, fasciculus meus, dum ego responsum exspecto, ad me inopinato rediit, lacer et obsoletus fere, culpa mendacissimi nostri Typographi. Eum rescissum, nunc adjectis pauculis asiis, auxi, remittoque rogans una super valetudine tua, quam optimam voveo, et rerum vestrarum statu. Ego hactenus et Scholasticis et domesticis negotiis, gravedine insuper admodum ultra sesqui mensem molesta, valde abstractus sui a Musis meis extraordinariis. Rigae quae restant, puto hac si vivimus aestate me absoluturum, ut sic totum opus collatum habeamus; post visuri quid occasio datura sit de publicationis negotio. Excell. Hankius utinam et Graecos Autores ederet, quos Viri Clarissimi alibi expetunt. Ego nuper Philostratum Aldi, et Dionem Chrysostomum vetustae Editionis aere acquisivi. Laudatos in literis Dn. Fautoresque iterum honoratisfime saluto. B. V. scrib. Cygn. [gap: Greek word(s)]   die 15 Maji 1671.

Cl. Tua Excellae

ab omni officio et fide Christianus Daumius.



page 94, image: s094

XXIII. Clariss. et Excellme GEBHARDE, Fautor et Amice singulariter colende ac aestimande.

LIteras tuas mihi perquam acceptas cum fasciculo 15 Julii St. V. recte appulisse nuntio. Pro Programmatis vestris, quod nunc reponam [gap: Greek word(s)]  . De iis, quae bene narras, miratus sum: sane, si sic pergetur, humanior Eruditio paulatim, quod Barthius olim ajebat imbrutescet: praesertim, si cum iis, qui Barbariei et Inscitiae obviam omni conatu ire student, sic agetur. Sed quis non seculi denuo desipiturientis fatum satis deploret paulo gnarior. At nunc lamentandi locus non est. Mitto hac vice e Riga, quas expedivi interim philyras praesentia Virorum Doctissimorum D. Rappolti, Lic. Felleri, D. Telleri, Niemanni, Superint. Pegaviensis, Knüpferi Musici Lipsiensis, M. Köberi Rectoris Gerani, aliorumque his Canicularibus mirifice â Musis meis, non injucunde tamen abstractus. Restant, ut tandem integrum habeamus, Maccabaeorum historia, et Daniel usque ad Historiam Susannae, et quae in Novi Testamenti historia finem spectant, quae proxime [gap: Greek word(s)]   pariter mittentur. Deinde, si vivo, congeram in unum volumen mundius descriptum, totum opus. Spero ex Bibliotheca Paulina ope vel D. Rappolti vel Lic. Felleri mei Aegidianum illum Codicem denuo et una aliud Exemplum. Unde restituere integrum Autorem sic liceat.


page 95, image: s095

Nunc confero Membranas Claudiani Mamerti, ex quibus primam Editionem publicavit Petrus Mosellanus. Animadverto et hîc, quae ille praetervidit. De Eiresione egregie Tu. Vidi paucis diebus ante, quam tuas accepi Carol. Paschalium de Coronis. In quo opere, nisi memoria fallit etiam aliquot capita illi data fuerunt. Quem nescio an videris. Dubito a. quia ejus mentionem non facis. Opus sane perrarum, quod tamen Belgae publico nuper promiserunt in Catalogis, nescio an praestiterint etiam. Nondum enim meis objectum est oculis. A Studioso quodam vestrate per alium de Osore politioris literaturae, et Antecessoris, at quanti Viri! arrosore, nonnulla percepi, quae inandisti; Ejus stilum cum cogito, nescio an intelligat, aliud esse per se sapere, et aliud per alios. De Nobiliss. Hoffmanno nescio an credam, et mirum si se ita res habeat. Sed aliud mihi persuadeo. Clariss. Viro Dn. M. Hankio amorem et officiosissimam Salutem; Professor Altdorfinus Dn. Königius et ipse Graecos ejus scriptores expetit, qui et ipse Syntagma de Viris Eruditis tam antiquis quam recentioribus meditatur. Admodum Rev. et Excell. Dn. Peiskerus noster domihactenus non fuit, visitatoribus Chemnicensis Dioeceseos adjunctus. Ubi redierit (quod faxit feliciter Trinunus!) Tuis et Nobiliss. Cunradi, cui itidem a me Salutem officiosissimam, verbis a me salvebit per quam honorifice. Orationem de Eiresionis tuam quid quo minus publici fiat juris prohibeat, non video. Quin ede bono cum Deo,


page 96, image: s096

strenue Momo medium digitum ostensurus. Incidi his diebus in Concionem funebrem Setho Calvisio Lipsiae habitam, in qua reperi eum Gorslebii pago Thuringiae prope Sachsenburg 20 Feb. 1556 natum, obiisse a. 1615. 24. Novembr. quod primo millenario Cunradino inseri potest. B. V. [gap: Greek word(s)]  , et diu vive cum omnibus mihi faventibus. Scrib. Cygn. d. 19 Aug. 1671. raptim.

Clariss. T. Excell.

omni affectu et studio Christ. Daumius.

Reperi unam et alteram chartam Tuis reponendam, quas boni quaeso consulas.

XXIV. Clme GEBHARDE, Fautor et Amice praemodum colende.

VEstras pridie Kl. Octobris accepi, quam gratas nulla facundiae vis exprimat. Unum doleo, me quicquid est hoc responsi, ob brevitatem otii festinare cogi. E. Rigensi, pro cujus collatione gratias debebo, iterum nihil hactenus a me describi potuit amplius, etsi inceperim philyram: infinita n. id impedierunt. Faxo autem mittatur, quantum poterit, per Cronewitzium nostrum, proxima [gap: Greek word(s)]   occasione; promisit enim se curaturum mea. De [gap: Greek word(s)]   vestro valde animum legentis concitarunt, quae narrasti. Liber, non literae, scribendus esset, si in chartam, quae animum meum maxime indignabundi tum, cum Tuas legerem,


page 97, image: s097

subierunt, vellem conjicere. Et jam aliquid chartae permissum fuerat. Sed aliis, mox vi, quasi abreptus stylum quasi desii, et cum haec occasio non esset praetermittenda, aliaque undique ingruerent, certoque etiam, nonnihil ubi fervor ille resedit, consilio, retinui imperfecta. Lic. Fellero heri quae voluisti, transmisi. Mittit contra cum sal. pl. de Parodiis, et de Faeminis eruditis. Hac horâ accepi â M. Köbero literas, ad quas ubi responsum paravero, Programmata cum honorifica salutis â Te nuncupatione una mittam. Sartorii vestri [gap: Greek word(s)]   nunc sarta tecta res est, omnis pipuli in posterum secura, quippe in tali loco positi, ubi nemo Zeilastor, nec aliud malum in illum arietabit. At Musae, quarum genuina hic proles fuit, damnum passum in Manilio praesertim barbariei rursus damnato, dolere nunquam desinent. Contuli ipse superioribus annis, hunc Poetam cum veteribus membranis ordinem quidem versuum secundum vetera exempla servantibus, praeterquam in libro 3. ubi post versum 399. ex initio libri quarti versus stolide inserti, et ordo parumper mutatus erat: â librario tamen ad oram signis, quomodo collocandi essent versus notati. Reperi autem nonnulla, quae neque Scaliger neque Junius annotarant, non insuper habenda iis, qui capiunt, usur parique possunt, non prae nimia sapientia somniantibus Utopias et Ideas Platonicas. Clmi Hankii literas exosculatus sum, responsumque, nisi iterum interturbabor, vel paucis hac in festinatione


page 98, image: s098

expediam. Interim sal. pl. Heliconis Corculo, Nobiliss. et Amplisl. vestro Cunrado itidem salutis plurimum. Quod nunc reponam vobis dignum [gap: Greek word(s)]  . Haec ne prorsus tacerem, etsi turba avocantium silentium paene imperasiet. B. V. [gap: Greek word(s)]   GEBHARDE Eruditissime, et millies cum omnibus faventibus mihi salve. D. Cygn. d. 8. Octobr. 1671.

Clariss. T. Excell.

Addictissimus Christianus Daumius,

Ex literis Fellerianis d. 7. Oct. deproperatis: Jresione Dn. Gebhardi placuit mihi valdopere. Cui meo nomine et salutem dices et gratias, quas meretur humanissimas.

XXV. Clariss. Vir. Fautor et Amice singulariter colende.

FAsciculum meum, quem Lipsiam, ut Fellgiebelio traderetur, curavi, nunc nescio cuinam Mercatorum vestratium traditum esse audio, spero interea ad Te recte pervenisse. Hac vice quod in illis promisi reliqvum Rigensis Petri tandem accipis, pari cura, qua caeteras pagellas hactenus, cum Membranis conferendum. Caeterum â proposito vestro ne resiliatis, bonasque literas quas talium osores nequaquam intelligunt, propagare, quod soliti hactenus non sine insigni gloria fuistis, pergatis, magnopere inter alios et ipse vos hortor. Floruit


page 99, image: s099

hucusque iis studiis vestra Silesia, et praesertim ante Bohemicum bellum vix in Germania locus fuit politioribus Musis, quae sedem ibi fixisse videbantur, faventior, celebriorque. Nunc vero nescio qualis Eruditionis, certe ut quae vidimus produnt, satis incuriosae minusque judiciosae ac ad barbariem inclinantis, homo voluntati vestrae in honestas literas propensissimae obstare velit? Hic annon ut Musarum furcillis praeceps Parnasso ejiciatur, dignus sit? Sed cohibeo me, et vos sub Phaebi imo Christi potius munimine tutos valere, salvere, et ex usu bonoque publico diu rem gerere jubeo, mihique favere opto precorque. Dabam Cygn. d. 29. Oct. 1671.

[gap: Greek word(s)]  

Chr. Daumius.

Quae spes de Millenariis Nob. Dn. Cunradi: salveat Fautor Opt. Max. pancratice.

XXVI. Clarissime GEBHARDE, Fautor et Amice pl. colende!

GRatiarum ingentium tibi sum debitor, pro navato adeo diligenter tam molesto prolixoque studio, conserendi cum meis philuris vestras Petri Rigensis membranas. Eas quando rite soluturus sim, nondum video. Pro Petro reconcinnando otium opto commodum. Restat unum, quod abs te adhuc per


page 100, image: s100

officiose rogo. Differt ordo scriptorum Petri supra modum in quatuor Exemplaribus, vestro, meo, Lipsiensi, et quo Sixtus Senensis usus fuit. Lipsiensem peculiariter enodaram, sed scheda disparuit. Itaque opus erit dare operam, ut aliquando iis membranis denuo potiar. Vestri Codicis ordinem ac dispositionem, praesertim quemnam Librum Threni Jeremiae excipiant, valde vellem paucis adhuc significari. Cl. Dn. M. Hankio quae inserui, haud gravatim exhibebis. Etiam Cl. Viris, Dn. M. Pomario, et M. Wendio, singulis Exemplum eorum quae supersunt, praemissa salutationis officiosae honorificentiae et [gap: Greek word(s)]   voto, pro ad memissis eruditis eorum Musis. Nobilissimo Dn. Cunrado pariter, quem insingniter doleo Colicis torqueri passionibus, et ita institium ipsi a pertexendis tam expetitis millenariis quasi imperari. Salutem a Te perofficiosam L. Fellero, etsi seria cum gratiarum actione nuncupavi. Spero proxime responsum. Etiam noster Epopta L. Peiskerus salute vicaria CL. Tuam mactiat, polliceturque Exemplum Concionis funebris Consulis nostri Doct. Gebhardi p. r. ubi excusa fuerit. Uxor mea, exqua Tuas accepi, lecto non excessit, et nescio an valetudinem recuperatura sit, utpote septuaginta quatuor annos proximis diebus, Deo largiente vitam, expletura. Hinc cura domestica me a Musis extraordinariis plane avocat; ne quid dicam de mille aliis remoris. Quapropter jejunas nunc meas subitariasque boni consules, et me


page 101, image: s101

quod facis, amare perges. Scrib. [gap: Greek word(s)]   Cygn. IV. Non. Jan. anni recens exorti M. DC. LXXII. quem felicissimum Tibi cum multis secuturis ex animo apprecor.

Clariss. T. Excell.

perstudiosus Ch. Daumius.

XXVII. Clarissime et Excellme Vir Fautor et Amice pl. colende.

MEas cum fasciculo superioribus nundinis an per Lipsienses curatas recte acceperis, scire admodum haveo. Me hactenusinvale tudo uxoris meae, et novi Con-Rectoris miri mores, cui etiam noster Ephorus non parum infensus, at e diversa parte senatus nimis favens est, ab amicorum officiis valde removit. Accessit praeterea Cato meus, prelo denuo subditus, quem Bibliopegus et Typographus, nimis contra votum et occupationes meas urserunt, festinaruntque. Nec sane votis meis satis fecit, non tantum qua vitia Typographica quae remanserunt; sed qua totum opus, quod aliter cocinnare et reformare meditabar. Sed hanc curam inposterum seponam. Exemplum Tibi unum et Cl. Hankio alterum adjunxi. Ultra enim viginti Exemplaria pro toto labore â pleonectico illo sumptuario non impetravi. Quod me valde nunc piget pudetque. Sed sero sapiunt Phryges. Cl.


page 102, image: s102

Dn. Hankio salutem a me nuncupabis, et schedam insertam exhibebis. Scripturus ad ipsum eram, sed brevitas otii et festinatio ejus, cui has curandas commisi, non patitur, occurruntque jam alia agenda, ut et has praecipitare cogar, quare finio et optime ac diu vos una cum Nobiliss. D. Cunrado, caeterisque Fautoribus honorifice salutandis bene valere jubeo, Dab. Cygn. d. 28. April St. V. 1672.

Clariss. T, Excell.

Addictissimus

Chr. Daumius.

XXVIII. Clarissime Vir. Fautor et Amice pl. honorande et colende!

QUas Naumburgum Te ad me curandas misisse ais, ego nullas vidi. Et sane doleo, si perierint. Nam a quo post tantum temporis intervallum sperem? Uxoris valetudo meliuscule jam se habet, excepto quod aegre domo, bacillo licet innixa, pedem effert, nisi coelo meliore, intercurrunt et Catarrhorum, et alia senii incommoda, quae ferri oportet, ut inde indeclinabilia. Clariss. Viris ac Magistris, Pomario, Hankio, Wendio, pro gratis donariis gratias ago; quod vero contra reponam, nunc non suppetit, ne ipsius quidem Catonis mei Exemplum. Quam primum se


page 103, image: s103

quid obtulerit, asservabo, alia occasione, si vivam, mittendum. Consulis nostri Dn. Gebbardi Concio funebris non est excusa, nec excudetur facile. Haeredes volunt quaedam in illa aut tolli aut mutari. Quod noster Ephorus facturum pernegar, qui pro Programmate Tuae Excell. gratias agit. Mei Collegae mores non parum mutabit futurum Matrimonium. Habet enim non tantum speratam, sed et, ut ajunt, partam, invitis tamen nonnullis de Proceribus, sed et de pristino fervore jam multum remisit. Indicibus meis nonnullam dedi operam hoc anno, sed collatam ad aliorum annorum operam, nullam pene. Ita hic totus Annus periit domesticis scholasticisque impedimentis. Quod animo meo maxime aegre est. Quid? quod vires tenuis corpusculi mei in dies collabascunt; Nam quae contra calculum juvant, cujus dolores ope medicamentorum attriti et educti, ut nullos fere jam sentiam, ea aut stomacho, aut jecori, aut cerebro infesta sunt. Quod vel ex meis literis praesertim si propero conjicere habes. Accedunt et flatus hypochondriaci, qui continuis et cogitatis scriptionibus exacerbantur. Nonnullam tamen et operam impendi Catalogo Bibliothecae meae, tum mihi, tum posteris meis necessario, quem nondum absolvi. Nobiliss. Dn. Cunrado salutem dico, et perpetuam valetudinem precor, optoque, ut savente tandem beetur Typographo. Qua de re et Thomasium [gap: Greek word(s)]   monebo. Nactus sum nuperrime Jani Dubravii Theriobuliam a Beatiss.


page 104, image: s104

ipsius Parente editam, marginibus tamen admodum recisis, jucundum mihi opusculum. Mirifica apud nos Lipsiaeque fabula hactenus de Kirchhofio Grimmensi ICto qui se Altdorffii in Doctorem Juris hoc anno promotum ex scriptis suppositisque Programmate ac Disputatione mentitus fuerat: ego autem e veris Programmatibus inde acceptis apud nostros Proceres confutaveram. Qui uxore divite hic ducta, et deceptis nostratibus Doctor audit, Lipsiamque post nuptias profectus ob infinitas falsimonias carceri impactus fuit, nunc â socero et marita desertus [gap: Greek word(s)]   sententiam Doctoris de se exspectat. B. Vale. Deproperabam Cygneae die 22. Oct. 1672.

[gap: Greek word(s)]  

Chr. Daumius

XXIX. CL. V. JOHANNI GEBHARDO. Christianus Daumius. S. P. D.

TAndem ab Heinsio heri laetus obtinui responsum. Quod ut commune Tibi mecum esset, statim apographum curavi. Vides, ut tuae perierunt, ita et Heinsianas priores periisse. Quod insigniter doleo. Respondebo quam primum licuerit. Kirchhofii actiones nondum finierunt. Sed indignus is, cujus ulla habeatur ratio vel mentio fiat. Gratum est Fellgiebelii voluntatem in meis Indicibus


page 105, image: s105

procurandis intelligere, et libentissime ipse permitterem Editionem, modo sic in mundam scripti essent, ut absque naevis commode alibi possint excudi, praeterea nec ultimam manam passi fuerunt, et restant infinita e schedis multo tempore congestis, etiam in libris ipsis annotata adhuc inserenda: quae nollem abesse, licet ingenti illi operi sint et infinita, ne in immensum excrescat, contra eximenda. Quare si alibi, quam apud nos, me non praesente opus hoc esset typis exscribendum, omnino foret denuo describendum et maximam partem a me ipso. Sed de eo alio tempore plura. Nunc festinat praeter spem noster Crenowitzius, qui fasciculo se onerari negavit, et vel hanc invitus suscipere visus fuit. Proximis Nundinis [gap: Greek word(s)]   plura. Nobiliss. Cunrado et Clariss. Hankio salutem officiosam a me nuncupabis. D. Gebhardus, quod scire voluit, d. 15. Dec. 1671. obiit d. 20. Sepulturae traditus. Indicem Bibliothecae meae nondum perfeci, etsi non parum superiori mense illi conficiendo illaborarim. Emortuale tempus Joh. Cunrad. Dieterici frustra alibi indagatum, superiore mense exploratum ibam, ad M. Schurtzfleischium ejus discipulum, sed responsum adhuc exspecto. Spero certiora proxime; Haec in antecessum quam properantissime. B. Vale Amice pl. honorande et mihi cupere perge. Cygn. d. 16. Febr. 1673.



page 106, image: s106

XXX. Clme GEBHARDE, Fautor et Amice aestimatissime.

NArro Tibi non sine maximo luctu Martham meam amatissimam, uxorem concordissimam, faemineisque virtutibus apprime decoratam die VI. Martii, postquam per quinque dies ultimum decubuerat placide beateque inter astantium preces exspirasse, et 12mo terrae matri omnium mandatam, cum explevisset aetatis annum septuagesimum quintum, nata ex honestis parentibus, utut mediocris conditionis d. 21. Jan. 1598. Cöstritii prope Geram Ruthenorum. Eâ amissa, quam amara mihi vita sit, in tanta solitudine, et scholasticarum domesticarumque occupationum tumba, et tam varia valetudine, facile conjectura deprechendes. Sed sic Deo placuit: Ejus nomen sit benedictum. Ipsi post tot senii incommoda vitae saturae, potius est gratulandum, quod omnia adversa exierit. Me vero quid non mali hinc aggravat? Ei Epicedia e vestro Helicone mihi polliceor. Erunt mihi efficaci solatio Manibusque meae magno honori ac decori. Concionem funebrem a Max. Rev Peiskero nostro habitam typis exscribi curabo, quam primum ipse descripserit, et Typographus aliis sese expedierit, et Carmsna ego collegero. Dieterici Natalem nondum, quod doleo, pro CLmo Hankio officiosissime cum Nobilissimo Cunrado salutando explorare potui. Facile cogitabis, quantae calamitas domestica


page 107, image: s107

remorae fuerit, ne dicam amicos quandoque cessatores esse. Sed Schurzfleischio per cognatum Witebergam cras abiturum aures denuo vellicabo. Heinsii nunc Elegiam mitto, quam Typis exscribendam, ut essent exempla, curavi. Fürstenbergii principis Paderbornensis puto To vidisse elegantissima Poemata nuperrime recusa. Ad ea allusisse nostrum Heinsium deprehendes. Ego nunc nihil aliud possum, quam Deum ut venerer, uti omnem calamitatem, cujuscunque generis, â vobis amoveat, aut si amoveri per fata non licet, diu diuque differat, h. e. uti seri in coelum redeatis diu que intersitis bonorum ac eruditorum choreae. Quovoto luctus adhuc plenus, finio, et praesentes chartas boni consulere (nec n. Musae nostrae nitidius sapiunt) prolixe jubeo B. Vale mi CL. Gebharde una cum Nobilis. Cunrado CL. Hankio Amplissimo Muhlphorto, caeterisque amicis, quibus omnibus itidem salutem uti et M. Christiano Hoffmanno, si apud vos est, plenis faucibus annuncio. Dam propere Cygn. d. 18. April. 1673.

Vester

ab omni officio ac studio

Christ. Daumius.

XXXI. Vir Clarissime, Fautor et Amice Honoratissime.

COnsolatorias Tuas, Vestrorumque una Epicedia, pro quibus uti Tibi parario


page 108, image: s108

maxime, ita et singulis ago habeoque gratias, memor futurus, (Deus faxit in laeto utrinque statu!) vestrae [gap: Greek word(s)]   ac [gap: Greek word(s)]  , lubente manu menteque accepi. Mitto hic, quae excusa sunt Epicedia, quae singula singulis singularibus ac pl. Venerandis Fautoribus cum praefatione honorificae ac officiosae salutationis, cumque gratiarum actione debita, haud gravatus distribues. Sequentur quae restant Nostratium, Altdorffensium, et Noricorum cum Concione funebri. Quam serius exhibitam et quidem nuperrime sero etiam ad praelum admovere potutui. Ab Heinsio responsum nondum ad meas obtinui: Forte hac Lipsiensium Panegyri. Valerium Flaccum ejus ajunt esse editum, sed obtutui meo nondum oblatus est. Indicum meorum ob nimiam molem ad typos incultam lenta res est. Nisi enim mea manu in mundam describam, desperatum fere erit negotium. Dum enim diverso tempore ex diuersis Auctoribus, quae se offerunt insero, et spatium aliquando amplum chartae, aliquando nullum supersit, factum hinc, ut mihi quidem satisfecisse videar aliquando, non autem Typographorum filiis. Quid? quod multa erunt delenda, quae integra ex libris praesertim non meis descripsi, judicii ex collatione formandi causa; non autem moli vitandae sic in publicum producenda. Si me praesente excuderentur, facilius per schedas insertas, deletis intricatis malo huic mederer. Sane totius operis discriptio mihi admodum molesta erit, praesertim sestinata, nisi per


page 109, image: s109

partes. Restant unus et alter Index paene toti reficiendi. Mensem unum et alterum ei negotio sub Anni hujus initium impenderam, antequam uxor b. r. mea ultimum decumberet. Sed dolores hypochondriacos exinde adeo movi, ut totum hunc annum persenserim. In tantum tortor ille prolixis et continuatis loboribus infensus est. De nostris invicem curandis tuum in posterum sequar consilium, et omittam pleonecticum Ilum et inoffciosum Mercurialem. Pro a Te missis ultimis tuis gratias itidem meminero. Utinam prius missa, sic ad me ventitassent. Missurus ad Te eram Diatriben meam de nullitate Aoristi secundi. (Est enim Imperfectum Amissi in praesenti verbi,) et Futuri secundi, apud Graecos. Sed emendata adhuc, occupato insuper plurimis Typographo, typis exscribi non potuit; nec potui per Discipulos descriptam dare, cum [gap: Greek word(s)]   meum unicum apud unum et alterum Amicorum, in quorum gratiam scripsi, diutius haeserit hactenus, et illaboraverim Indagatori Radicum Graecarum, saepissime tamen interturbatus. Fiet, si allubescet, alia occasione. Interim vale exanimo, mi Charissime Gebharde et salve

a Clariss. T. Excell.

Dab. Cygn. d. 7. Oct. 1673.

Studiosissimo

Christ. Daumio.



page 110, image: s110

XXXII. Clarissime GERBHARDE. Fautor et Amice [gap: Greek word(s)]  .

VEstratium Epicedia, quae excusa superioribus nundinis misi, ad vos perlata esse arbitror. Hinc ipsam Concionem funebrem cum residuis Epicediis accipitis. Quae distribues singulis Fautoribus meis, Viris honoratissimis et mihi amatissimis, Carminum Autoribus. Quibus denuo gratias pro officiositate hac longe decentissimas ago habeoque, cum referendo non sim. Sed heus, Candidissime Gebharde, res meae non aliter tulerunt hactenus, quam ut de nova vitae Consorte mihi quaerenda cogitarem, quae rem domesticam ex voto meo gubernet. Ea est Amitini mei M Andreae Auerbachii, primum Collegae Tertii Illustris Ruthenei, quod Gerae floret, post Pastoris in Dieschiz et Ministerii Rutheno-Gerani Senioris, [gap: Greek word(s)]   Filia Anna Margaretha, virgo viginti novem fere annorum, quae cum ultra undecim annos rem familiarem meam fideliter industrieque administraverit, seque probe, pie ac pudice gesserit, mihi prae caeteris placuit, et morum morborumque gnara, et ipsa orphana a Patre ante obitum beatum suum mihi commendata, et ab ipsa uxore mea p. r. paucis ante emigrationem ex hac vita horis mihi quasi in manum tradita, indultuque clementissimo per Proto-Synedrium Ecclesiasticum


page 111, image: s111

Serenissimi Electoris mihi nubere gratis permissa, cum qua [gap: Greek word(s)]   nuptias parabo, d. 28. Jan. secuturi, utinam Tibi mihique felicissimi pacatissimique Anni, ad quas Te cum caeteris meis Fautoribus longe honoratissimis, quibus interim officiosissimam salutem plenis buccis a me annunciabis, invitarem, exoptatissimosque hospites ac Convivas expeterem, ut vestro vultu, colloquioque ad satiem animum explerem. Sed heu nimis loci distantia mihi maxime invisa id vetat. Eritis igitur animo et pio voto praesentes, si non corpore. Et ego pro vestra salute atque incolumitate vicissim vota cum Mea facturus sum indesinentia. Haec hac vice. Nam infinitae curae, laboresque diversimodi prolixum esse vetant. Post Nuptias libello aliquo edito mentem gratam Proto-Synedrio declaraturus sum. Is ubi prodierit, et vos habebitis Exempla. Delibero igitur, quemnam e diversis meis primum sumam. Consilium Deus, diesque dabunt. Forte edam Hieronymum Graecum Theologum de Trinitate, a Barthio in Adversariis non semel laudatum. Sed finiendum est. Bene cum reliquis Fautoribus et Amicis vale, et novum annum, uti felicissime interea incepistis, sic et transigite cum multis secuturis, omnis mali prorsus ac laesurae aetatem expertes. Dabam Cygn. d. 29. Dec. 1673.

CL. tuae

Cultor dedioatiss.

Christian. Daumius.



page 112, image: s112

XXXIII. JOHANN. GEBHARDO, S. P. D. Christianus Daumius.

PEtiit a me ex Belgio ad me pronuper scribens Joh. Georg. Graevius meus, ut sibi Programmatis illius, quod aliquando ad Heinsium cum variis Prudentianis misisti, de Bibliotheca Rhedigeriana copiam rogarem, et explorarem simul, Uratislaviaene haereant adhuc Bibliothecae Jac Monavii et Joh. Cratonis, an alio translatae sint, modo non mature distractae fuerint. Ei ut gratificeris quantocyus Te quaeso. Misit ad me ex Codice Trajectino varias Palponistae mei, unde lacunas explere et multa emendare possum. Meditatur et ille novam Ciceronis Editionem, et auxilia hinc inde veterum Codicum conquirit. Heinsius Val. Flaccum sub praelo habet, editurus et Fragmentum Petronii Tragurianum emendatius, et suo autori asserturus. Quae mitto aequi bonique facias, rogo. Hankium nostrum pl. sal. impertio, et doceo Dietericum, subjiciente id ejus Discipulo Schurtzfleischio, natum fuisse XIX. Jan. M DCCXII. Denatum XXIV. Jun. Anno M DCCLXVII. Hieronymum Graecum certis de causis distuli: Edidi autem prius Gerontica Barthii, quae vides. Cujus postea nactus sum Animadversiones in XI. belli palaestini Bongarsianos scriptores. Restant autem adhuc duo Gul. Tyrius, et Alb. Aquensis. Hos, ut latibulis


page 113, image: s113

suis pariter eruam, allaborabo, utinam favente Delia. Epithalamia aliunde, ut Lipsia, Witeber ga, Altenburgo, Gerâ missa non suffecerunt. Sed ab Affinibus meis in Nuptiis ipsis distributa, et ab aliis surrepta fuerunt, ut vix mihi Exemplum remanserit; Sed jactura illa facile ferri potest. Mitto, quorum major copia fuit, quae distribues, prout libebit. Sero suum misit Altdorfio Königius, et quidem Graecum, cui Tuum Epicedium Meae scriptum apprime placuit. B. V. Clariss. Gebharde, et hactenus multipliciter aliis occupatissimum excusa, et vestros bene mihi volentes a me plurimum saluta. Dabam Cygn. d. 7. Maj. 1674.

XXXIV. JOHANN. GEBHARDO. V. CL. S. P. D. Christianus Daumius.

HEinsius suarum superioribus annis ad Te datarum literarum, quae cum illis, quas ad me exararat, amissae erant, nuper cum novis, et Elegiâ, quam, ut Exempla pro Amicis haberem, recudendam hic dedi, ad me misit Apographum. Illud ipsum, quale nupperime accepi, ad Te, una cum Exemplo ad me datarum Epistolarum, exhibeo: orans, ut si, quae superioribus rogavi, pro Graevio etiam nunc Senftlebii Exemplo gratificari, et si non alia commodiore via, vel per me ea cures. Gratissimam


page 114, image: s114

rem ipsi feceris, nec immemorem hujus beneficii se Tibi praebebit. Bosium heu nostrum amisimus: quod non ignotum vobis reor esse. Ajunt enim inter successionis Candidatos et vestrum Hankium a Facultate Philosophica denominatum. Qua sparta, quam meretur, utinam ornaretur. Sic enim esset mihi vicinior. Eam, modo voluerit, prae caeteris ajunt consecuturum ex facili; quoniam in Aula Gothana, unde fuit aegre dimissus, bene meritus et aestimabilis Vir, praeter Consiliarios, praepotentem Patronum habet ipsum Principem: et in ipsa Academia Salana aestimatores scriptorum suorum propensissimos; inter quos ipse fuit B. Bosius. Ut nihil de Ingenio, Iudicio et caeteris dotibus addam, quas liberaliter a Deo consecutus est. At audivi, ipsum Patriam peregrino loco praeferre gavisum, recusavisse oblatam etiam ex Aula per Patronos veteres Provinciam. De quo si non citius Fama, tu me certiorem facias. B. V. et si [gap: Greek word(s)]   brevi rescribe; Iterum Vale, et mihi fave, mi amatissime et honoratissime Amice, et nobiliss. Cunrado, Cl. Muhlpfortio aliisque Fautoribus salutem a me nuncia. Dab. praepopere Cygn. III. Non. Jun. St. V. 1674.

Fasciculum augere nunc nolui, ut eo citius protraderem. Fiet proxima eccasione.



page 115, image: s115

XXXV. CLme GEBHARDE. Fautor et Amice pl. observande.

GEnimas tuas, 9. Maj. et proprid. KL. Jul. datas, uno die 13. Jul. nimirum st. Vet. junctim accepi. Pro additis [gap: Greek word(s)]  . Respondissem citius, nisi tum invaletudo impedivisset, quae me aliquoties lecto affixit, tum praesentia Felleri, qui cum socero suo D. Rappolto in Varisciam ad aliquot dies curru vectus fuerat, per quem in MStum Alani, quod hactenus neque vidi neque accepi, inquisitionem apud Trallesium institueram. Sed frustra. Ille primum de nupero intelligens fasciculo dixerat Felleri ancillae traditum fuisse; Sed deinde edoctus nos superioris anni fasciculum poscere, se Buschmanno, nescio cui, nunc in Lusatia degenti, illum ad publicum Rhedarium, qui Cygneam alias excurrere amet, transferendum tradidisse, Fellero ex itinere Lipsiam reverso dixit scripsitque. Ex Trallesio igitur ipso rectius cognosces. Nam Rhedarius ille quis sit, me fugit. Aderat superiori mense Limprechtus mihi, sed vix ad semihorulam, qui quid Libro factum esset, ignorabat. Gravissime igitur fero, sic tuum periisse officium, mihi beneficium, De Indicibus recte conjicis. Si ullum tempus unquam fuit, quo neglectius eos habuerim, hic ipse annus fuit. Adeo diversissima me abripuerunt a Musis consvetis. Paradoxon de A. 2. mitto. De quo velim accuratissimum


page 116, image: s116

Tuum judicium aperias mihi. Addidissem Indagatorem Radicum, sed cum nondum, ut velim, sit expolitus, et evolutionem nonnullorum Graecorum scriptorum is sibi postulet, nec habeam Exemplum descriptum, longe enim prolixior hac Diatriba est, non potui hac vice gratificari Tibi. Habes tamen hic ejus [gap: Greek word(s)]   quoddam. Latino itidem aliquid operae dedi, sed infinities interruptae. De Jota in Conjunctivi secunda et Tertia persona singulari subscripto, haec jam olim observavi, Praesens recte retinet, [gap: Greek word(s)]  . Ubi [gap: Greek word(s)]   in [gap: Greek word(s)]   mutatur et Jota subscribitur. Sic et in Aoristo vulgo secundo. At in praet. perf. tum Activo tum Medio, quaerat quis cur subscribatur. Esse enim, oggerere possit, [gap: Greek word(s)]  , â [gap: Greek word(s)]  , â [gap: Greek word(s)]   â [gap: Greek word(s)]   â [gap: Greek word(s)]  . Sic [gap: Greek word(s)]   A. 1. ab [gap: Greek word(s)]   ab [gap: Greek word(s)]  : In Medii a. Aorist, I. [gap: Greek word(s)]   recte Jota subscriptum possidere, quia ex [gap: Greek word(s)]   etc, Sed audi: Praeteritum et caetera Conjunctivi Tempora, uti et in Optativo, sic formationem et scriptionem a praesenti Conjunctivi desumunt. Alioqui si ab Indicativi praeterito et Aoristo formarentur, prima pluralis non [gap: Greek word(s)]  , et [gap: Greek word(s)]  , sed, [gap: Greek word(s)]   et [gap: Greek word(s)]   deberet formari. Theognidis nullum novi Commentatorem, praeter quos ipse nosti, Neandrum in Opere aureo, Camerarium, quem repetiit Seberus. Latinos carmine interpretes habeo Sesegkium, Hier. Osium, Petr. Tiaram,


page 117, image: s117

Casp. Barthium. Quod novo Conjugio meo fausta precaris, gratum habeo. [gap: Greek word(s)]  ! Est illud ad votum, et suo tempore Pater, et Prolibasius senior, (qua voce in Carmine ad Styrzelii primum Filium usus eram) DEO annuente audiam. Gerit enim ex me uterum mea Juno Deus prosperet partum, et servet matrem cum futura soboie. Sed frequens Affinium praesentia, qui me prius strenue deseruerant, multum mihi suffaratur temporis; quod musis meis molestissimum est. Programmata vestra mihi gratissima. Utinam autem Exercitiorum ipsorum specimen aliquod visere daretur. CL. Pomario salutem, Amorem ac officia, ut et CL. Hankio. Haec ad priores. Graevio tua misi. Verum gemino fasciculo ad eum per fratrem ejus curato, ad neutrum responsi quid appulit An Heinsii ad Te datas, a me 3. Non. Jun. St. V. missas acceperis, anxie scire laboro. Distuli ea propter meas ad illum. Superioribus tamen diebus rescribendum erat, occasione sic svadente. Querelam tuam de neglectu Graecae Lingvae, et ego iterarem prolixissme, nisi brevitas otii silentium potius imperaret Reales, quam non semper sint reales, accuratiores vident et acutiores; Habeo Dissertationem Barthii contra Reales Realissimos, super studiis suis Responsionem [gap: Greek word(s)]  . Ipsum Vo cabulum non a Re sed a Reo tam be e fictum, quam Logicorum illud praeceptloreitas,


page 118, image: s118

quod caret Autoreitate, ut jocari soleo. Sebisii vestri vaticinium et ipsus metuo, ne eventu comprobetur. Utinam ne fiat! In Academiis etiam superiorum facultatum multi alienis seornant plumis. Sunt tamen adhuc, qui Musis dextre operantur. Numerus apud nos Poetantium nunc etiam decrescit; nec habeo discipulos pari, ut antea, fervore in Musas ruentes; hinc et ego, praesertim senio et valetudine non semper commoda accedente, ad versus faciendos impigresco. Cum Versiculum illum Anthologicum: Multos Thyrsigeros paucos est cernere Bacchos, mille quingentis Hexametris, et trecentis solis Phaleucis olim variarem, saepe assidentibus mihi discipulis aliquot paginas uno die implevi. Nunc vix habeo, qui in mundum describat. Si quid vel Heinsius, vel Graevius, ad quem schedam tuam misi, rescriperit, faxo quam primum habeas. Nobiliss. Cunradi â me honorificentissime salutandi, quando prosopogr. Melicam viset orbis literatus? Joco ejus Gamico laetatus fui; Dietericum Hessum arbitror. Inquiram porro, ut certo sciat. Claret editis Antiquitatibus Biblicis, Commentario in Hesiodum, specillo Chrestomathias. etc. Diatribam meam Typis tradere hactenus nolui, iis indignam ratus. Quid Tu censes? Ornatu caret. Ornari res ipsa negat, contenta doceri, ut illo Manilii utar. Haec vel centies interturbatus scripsi, gravedine insuper molesta


page 119, image: s119

afflictus. Ignosces igitur inficetiis meis deproperatis et quidem satis garrulis. B. V. [gap: Greek word(s)]   Amice, et cum Tuo-Meis vive diutissime. Dab. Cygn. d. 9. Sept. St. V. 1674.

T. T. Christ. Daumius.

XXXVI. JOHANNI GEBHARDO, V. C. S. D. P. Christianus Daumius.

HEinsianas, quarum apographum jam pridem â me accepisti, leges nunc amabisque scriptas manu. Appropinquarunt hoc mense demum, dum ego ad Superiores meas responsum exspecto. In iis si quid ab apographo, de quo non dubito, variat, mihi indices rogo, aut potius hasce descriptas mecum per occasionem communicabis. Tuas hac occasione cum Senfftlebio denuo ad Heinsium Hamburgum transmitto, per Langemannum curandas. A Graevio enim hactenus nihil obtinui, fratrisne culpa, qui meas serius, quod suspicor, curavit, an culpa alterius, non exputo. Nam quibus id demando, ii negotium satis frigide agere videntur. De mea Diatriba quid sentias, anxie exspecto judicium tuum. Dum haec scribo, uxor mea, quae facili quidem partu filiolum Johannem Christianum 30. Octobr. mihi enixa fuerat, strangulatione


page 120, image: s120

uteri, qua jam unum et alterum diem laborarat, cum Epilepsia, ut videtur, adjuncta denuo admodum laborare coepit, nec videntur, quae opem latura sperabamus, aliquid efficere, remedia. Deus adsit illi benignissimo suo Numine, eamque mihi servet, nec me ite rum viduum faciat, privetque charissima et fidelissima Conjuge, quae, etsi senem, ardenter tamen amare non cessavit hactenus. CL. Martini Hankii nostri de scriptoribus Romanis secundum librum doctissimus Joachimus Gesenius, cujus opera est editum hoc opus, Lipsia mihi transmisit. In eo bene, imo optime supp Ievit omissa in primo Libro, Certe hi L. scriptores, quos C. prioribus addidit, praesertim Philo Judaeus pulcherrime descripti leguntur, adeo, ut hujus Viri cum vigore videatur crescere labor, quem mecum, ut audio, non Lipsienses tantum, sed alibi quoque summi Viri probant; cujus Lucubrationes in hoc genere Vossianis praeferunt, tanquam multo accuratius dispositas et perfectius elaboratas, et ad nostra Tempora continuatas. Hinc tanto majore jam ardore exspectamus ab eodem Autore scriptores etiam Graecos. Ei, ut et Nobiliss. Cunrado, et politiss. Mühlpfortio, Salutem plur. adscribo B. V. Dab. Cygn. d. 28. Decembr. 1674.



page 121, image: s121

XXXVII. Clme GEBHARDE, Fautor, Amice, et Evergeta pl. honorande et colende.

OBstupui munere tuo tam argenteo, quam chartaceo, utroque sane insigni, et inter [gap: Greek word(s)]   si quae erunt, reponendo, insperato prorsus, accepto, Clme et eximie Gebharde. Pro quo gratias egeram, rescripseramque statim, nisi Bibliopegus noster Stümpfeldius, cui fasciculus Lipsiae traditus erat, cistae suae, quod argentum literis inesse senserat, in clusisset, et illa sero Cygneam advecta, longeque serius mihi ille sed recte exhibitus fuisset. Ex hinc variis [gap: Greek word(s)]  , et occasione mittendi commoda minus apparente, nec valetudine semper optima nolens volens ad hoc tempus distuli. Quas vero gratias satis Tibi reponam? Non est certe mearum virium. [gap: Greek word(s)]  ! Quod si valetudine uteris jam firma, ex animo gaudeo et gratulor, optoque ac voveo eam diuturniorem. Heinsianarum mitto Epistolarum alia Apographa. Libros, quorum mentionem facit, salvos accepi. A Magliabecchio, cui Hieronymus meus, cujus alia tibi mitto exempla, perquam acceptus fuit, spero Florentiâ proxime ad meas responsum. Vidistine Fulgentium Jac. Loeheri, quem Munkerus tantopere expetit! Ego vilioris puto esse census. Habemus ejus Horatium et nonnulla Poemata, quae aversatur Gruterus


page 122, image: s122

praesatione partis V. Deliciarum Poet. Germanicarum. Si vidisti, quid de eo opineris, haud gravatim aperi. Nobiliss. et Ampliss. Cunrado salutem cum [gap: Greek word(s)]   voto, ad quem insertas deproperavi. Nec n. gravedo satis molesta plurima exarare nunc patitur.

B. Vale, salve et noviter inceptum hunc Annum cum longe pluribus, sed omni ex parte felicibus ac tranqvillis faustissime auspicare ac valide exige. Dab. Cygn. postrid. KL. Jan. A. MDCCLXXV.

Tuus

omni amore fide atque officio Ch. Daumius.

Caeteros Amicos et Fautores apud vos meos et salute, et [gap: Greek word(s)]   voto itidem decentissime a me mactabis.

XXXVIII. CLme GEBHARDE. Amice et Fautor [gap: Greek word(s)]  !

ALani, ut video, recuperandi nulla spes, neque â Rhedariis nostratibus, qui ignorant, neque a Trallesio, quem mea causa, qui denuo compellare jubentur, itidem, quod miror, silent. Doleo sane Codicem et


page 123, image: s123

Beneficium tuum tam insperatum, tam expectatum, meumque Commodum sic periisse; Utinam significasses maturius. In recenti enim facto facilius patuisset auxilium, et indagatio tutior feliciorque, certe opportunior fuisset. Sane quia tu literas tuas non addideras, suspicari, (si suspicioni hic locus) adigor, vidisse aliquem talium cupidum hominem apud Trallesium Codicem, atque ab ipso vel eo cui Trallesius tradiderat, si tradidit, sive precesive pretio usui suo ac possessioni etiam extortum obtinuisse. Sed hae Conjecturae sunt. Sperarem adhuc in manus meas venturum fasciculum, si obsignato Codice literae ad me fuissent additae, vel saltem inscriptio pertinere ad me fasciculum. Ita haeret Heinsianus fasciculus, superiore Martio ad Lucam Langermannum Hamburgum missus, adhuc in itinere, ut didici ex literis 25. Maji Greg. Hagae-Comitis datis 16. Junii Greg. ad me perlatis, sed non cum munere Alcimi Aviti Sirmondiani, quem mearum curator secum asservat, commodiorem mittendi occasionem captans. Sed et ipse Heinsius meum faciculum, cui Senftlebius tuus inerat, nondum accepisse miratur, doletque. Paradoxum meum de Aoristo mea pace retineas; uti ego retinui Nobiliss. Conradi literas remittendas, si reposces. Auxi interim illam Diatribam, firmavique ulterius, imo in ordinem concinniorem et magis perspicuum redacturus sum. Caeterum ob alios maxime tum veterum tum recentiorum scriptorum libros Gramma


page 124, image: s124

ticos, Philologosque, ut vetus Declinandi Conjugandique ratio retineatur, vel contra Wellerum, Wellerianosque, omnino svadeo. Potest n. nihilominus nova haec ratio, apud meliora et acutiora ingenia Veteri adjungi, longeque id utilius, modo dextre utraque Tironibus monstretur. Quod non semel feliciter expertus sum. Longe infelicius, qui post me contra nituntur. Uxor mea cum Filiolo amabili, adhuc vivunt, valentque, si valere est medicamentis non semper proficientibus adhuc vitam protrahere. Nobilissimo Cunrado, ex animo de amissa costa condoleo, pro Epicediis missis gratias ago, et ut ipse salvus diu superstitet, orbique literato memorata illa opera tandem communicet, unice voveo. Ejus tuisque votis pro meis subscribat Deus, ab omni damno vos tueatur! Sed quid Dn. CONRADI Frater CHRISTIANUS jam agit? Vivitne adhuc valetque? Musis ne adhuc pristinis operatur? Id rescire lubentiae esset; In Batavis vivunt valentque Junior Gronovius, Graevius etc. Samuel Tenullius Frontini Strategemata edidit; Theodorus Rychius Servio manum se admoturum pollicetur. Thomas Munckerus Antonini Liberalis Mirabilia sub praelo habet, quae nuper Boeckelius ediderat. Epoptae nostri conciones poenitentiales Gerae sub praelo sudant. Promisit ille, Sal. et Officia sua Tibi vicissim offerens, ubi exibunt, exemplum. Exercitia Declamatiuncularum apud nos habentur certo tempore, praesertim circa Festa primaria semper. Sed Programmata


page 125, image: s125

nulla scribuntur, neque e Proceribus quisquam interest. Et si excudenda talia essent, meo id aere faciendum. Qui gratis tot Exercitia emendare cogor, adeo aut pauperes, aut ingrati sunt nostrates. Rarissimus pro valedictoria aliquid nummorum solvit. Olim â convictoribus aliquo beabar lucro: Nunc aedes scholasticae, quas colo, laxae quidem satis, sed sine Conclavibus et commodis habitaculis pro hospitibus, et alia impedimenta tales non admittunt; Alia quae vellem, literis mandare vereor. Libet nunc hoc monere initium scripti Barthiani inediti ad Reales quosdam Realissimos tale esse: Cogitanti mihi et cum animo meo exactius disputanti, quae tandem capitalis illa causa foret, qua decepti plerique mortales, aliam in omni genere discilplinarum viam insisterent, quam quae plurimis obstaculis atque ambagibus ad caput fontemque ipsius expetiti boni traduceret, non alia apparuit ulla, quam defectus in nobis communis divini illius ignis, quo subigi consveverunt ingenia innocentia, et ad culmina â Deo profectarum scientiarum allevari. An idem sit exordium excusi illius Tractatus, quem anonymum legisse se ait Nobiliss. Cunradus, valde scire vellem. Est a. Fragmentum saltem quatuor aut quinque fere Quaternionum nondum ab ipso Barthio absoluti scripti, ut manu sua in Titulo, et asteriscis ad finem appositis testatur. Haec hac occasione deproperare placuit felici mihi,


page 126, image: s126

si non pereant literae hac via meae, quemadmodum tuis olim factum dolens memini. B. V. Cygneae d. 25. Junii St. V. 16 75.

[gap: Greek word(s)]   Chr. Daumius

CLmo Hankio sal. adscribo ut et caeteris Fautoribus.

XXXIX. CL. V. Fautor et Amice max. honorande.

SUspicioni Tuae de Alano deperdito non parum accedo, nisi forteunus aut alter, quos Lipsiae MStis inhiare novi quam maxime, clam intercessit. Sed hoc nonnisi sera dies aperiat. Vtinam Trallesio non commisisses, aut re recenti te misisse indicasses. Nunc doleo deperditum tam rarum volumen. Quod illustris Heinsius Virgilium Pierii Tibi commendat, conjicio eum ad Te denuo scripsisse, et quidem alia occasione. Ego praeter literas 21. Maj. datas, et Alcimum Avitum, et Elegiam, quam hic recusam cum aliud nihil pro â Te missis peracceptis munusculis possim, mitto, nihil ulterius ab eo hoc anno accepi. Nam fasciculus una cum literis mense Martio datus et ad Luc. Langermannum missus nondum allatus est. Scripsi ideo ad ipsum Langermannum. Sed an meae recte curentur, ipsus haereo, Aliquoties hactenus ad ipsum Heinsium literas dedi,


page 127, image: s127

nuper etiam cum grandiore fasciculo, sed responsi nondum quid appulit. Si ad Te novas dedit, quaeso fac Apographo ejus fruar. Polliceberis vicariam Tibi a me, si posces, operam. Costa mea et filiolus divino beneficio (cui [gap: Greek word(s)]  ) valent. Quod ut experiamur ulterius, votum facere mecum non cessabis. Cujus decrescentibus annis, accrescentes vires, cum omnis felicitatis augmento ex animo apprecor, hoc inter infinita et insperata avocamenta deproperans. B. V. Dabam Cygn. d. 13. Octobr. 1675.

[gap: Greek word(s)]   Christ. Daumio.

Fautoribus et Amicis apud vos meis universis ac singulis honorificam a me salutem!

XL. CL. Vir, Fautor et Amice pl. colende.

EO ipso momento, quo literas meas ad Heinsium exaratas, quibus respondi illis, quarum apographum mitto, obsignaturus eram, accepi tuas diu expectatissimas. Sed infelici fato. Nam Nobiliss. Cunradi adjunctas resignaturus, nescio quo glaucomate inter domestica interturbamenta lusus, tuas vice Cunradianarum aperui. Sed agnita manu tua, non legi, nec legere adeo potui, quod ob glutinosum atramentum paginae cohaererent. Statim igitur


page 128, image: s128

meis ad Heinsium literis subscripsi, errore, quem dixi, id me fecisse, speroque apud ipsum mihi, quam rogavi, paratam veniam. De Alano dum doleo, nec quis Puschmannus, aut ubi sit, vere comperi. Videbo an denuo aliquid explorare queam, praesertim cum Trallesius Epicedion Felleri Conjugi scripserit. Virgilium Pierii Valeriani, Parisiis apud Rob. Steph. in folio A. 1532. eleganter editum non ita pridem nactus sum. Utinam Horatio Londini ita potiri daretur. Si apud vos est, quaeso praefixam Politiani Odam, cujus Heinsius in litteris his meminit, exscribi mihi fac. Epopta noster plurimum salutis pleno cumulo remetitur. Conciones ejus poenitentiales Gerae excusae sunt, et paucis exemplaribus, quae omnia distribuit jam, a Bibliopego Pleonectico muneratus est, unde aegre Exemplum unum ab ipso dono abstuli, quod alioqui XV. grossis a nostro sumptuario divenditur. Si hic excusae fuissent, non pepercissem chartae, quo minus pro amicis aliquot Exemplaribus abundassem, Sed is lucri sui id fecit; qui pro Catone meo mibi etiam parum gratus fuit. Sane hoc avaro homine nescio, an ad talia unquam amplius utar. De senecta quod conquereris, facile credo Tibi, similia quotidie experiens, etsi biennio Te minor, etiam uxoris invaletudinem, quae post alterum puerperium, idque per Dei gratiam celetrimum, quo filiola Anna Rosina auctus fui, ulcere sinistrae mammae laboravit, post illud curatum calculo, qui serius tamen animad versus


page 129, image: s129

fuit, medicamentis variis utero, quem dolere arbitramur, sine profectu adhibitis. Et Amicis et Tibi pro transmissis cum pl. salute gratias ago, reponens exiguos meos versus, quorum Exemplum Nobiliss. et Ampliss. Dn. Cunrado, cum literis, exhiberi velim, nonnullaque alia. B. V. diuque ac salve, amatissime mi GEBHARDE et favere perge

Dabam Cygn. d. 26 April.

1676. [gap: Greek word(s)]   Tuo C. D.

Salutem Clariss. Hankio et caeteris amicis adscribo plurimam.

XLI. CLme GEBHARDE.

SErius voto forte tuo accipis ad tuas Heinsu Illustris responsum. Cujus tarditatis culpa in me non residet, sed amici est, quo talium curatore utor; qpud quem ultra sesqui mensem haeserunt, occasione mittendi, post primam praetervisam, serius oblata. Volui autem mittere absque fasciculo, qui seqq. [gap: Greek word(s)]   nundinis sequetur, nudas, ut eo facilius citiusque ad Te perveniant. Etsi quid forte responsi meditaris, ut ad nundinas, si vis, ad me transmittas. Tunc enim ad Heinsium meas dabo; Addidi Apographum ejus ad me exaratarum vicissim, ut et ad Te datarum Apographo, ceu prius a Te factum est, potiri queam. Palponistam Geystensis primum a me putabam editum: sed is Coloniae jamdiu Anno 1501. excusus fuit, extatque in Francofurtensi ad Viadrum


page 130, image: s130

Bibliotheca. Scripsi his diebus ad Bibliothecarium, ut describi curet per amicos ibi meos, et spero me impetraturum. Quod si erit, dabo operam, ut mea Editio emendatior auctiorque propediem recudatur. Noster Typographus pauperrimus et simul mendacissimus est, et mihi meum [gap: Greek word(s)]   non justo et tempore nec plene porrigitur: Ita studia mea sufflaminantur, et non obrepit interim non intellecta sene. ctus, sed veloci passu et pleno gradu adest. Binas nuperrime cum Enthelio pro Clmo Bigotio descripto, Heinsio misi, quas spero eum accepisse, aut quam proxime accepturum esse. Mag. Joh. Gottfr. Olearius Symmista Halensis amat Casp. Cunradi Prosopographiam Melicam, et ex me quaerit, an quartus et quintus prodierint. Eum, quae cognita de iis habeo, (nescio tamen an decimus perfectus jam sit a Nobiliss. Ejus Filio, a me honorifice salutando,) si non hodie, tamen post octiduum docebo. Est vir perquam doctus et antiquitatum Curiosus, ut vel ex iis, quae edidit, constat. Misit his diebus ad me Terentium, quem Georgius Fabricius Chemnicensis cum Membranis Romae in Vaticana contulit. Ejus Frater Orationes Herodoteas edidit, quas Heinsio miseram. B. V. et cum omnibus mihi faventibus salve. Dabam Cygn. praefestinatim d. XI Sept. 1676 inter molestissimas alias occupationes.

T.

[gap: Greek word(s)]   Chr. Daumius.



page 131, image: s131

XLII. Clarissime GEBHARDE!

AD meas expectabam responsionem per Fellgibelium afferendam. Sed ille amicis meis affirmavit, sibi nullas abs Te ad me datas fuisse literas. Interea doceor aliunde Te ad meas respondisse. Quod si est, doleo ad me non pervenisse vel Nobiliss. Heinsii causa, qui his diebus denuo scripsit, se dolere et indignari suas ab amico nostro Lugduni jam degente voto serius curatas vel suarum literarum ad Te mittendarum ergo; quibus merita gratiarum actio Tibi debebatur, ob excerpta Maroniani Codicis suos in usus collecta. Quaeso igitur doceas, num ad me tales praeteritis nundinis exaraveris; Exspectabam n. apographum Heinsianarum, quod abs Te rogaveram. Edo nunc Hieronymum de Trinitate graeco-latinum, de quo Adversaria Barthii consulere potes, una cum Gennadii nonnullis Opusculis. Excusi jam sunt tres Octerniones, restant quatuor. Quod Opusculum ubi praelum exierit ad vos curabo exempla. Bernardum Geystensem, vel Gestensem primum putavi me edidisse, sed Coloniae an. 1504 prodiit, quem mihi describi curavit nuperrime D. Becmannus Francof. Prof. et Bibliothecarius. Unde meum egregie et emendare, et explicare potero, praesertim cum Giossae illic accesserint. Unum doleo, folium in Francofurtensi Exemplari excussum esse. Cui tamen Membranarum Belgicarum Variantiae subveniunt. Amicis apud vos meis omnibus


page 132, image: s132

et singulis salutem officiosam. Haec inter varia impedimenta properatissime. B. V. et Salve. Dab. Cygn. d. 13 Dec. 1676.

T.

[gap: Greek word(s)]   Christ. Daumius.

XLIII. V. Clmo JOHANNI GEBHARDO, S. P. D. Christianus Daumius.

EXquo Tuas, V. Clme accepi, quod factum 15 Januarii hujus anni, nihil ab Heinsio literarum ad me allatum est; etsi duas Epistolas cum totidem fasciculis ad ipsum miserim; verum amicus in causa est, qui ob additos fasciculos meas curare, ut nunc comperior neglexit. Gratias a Te apud illum egi, si eas accepit; spero autem, si nondum id factum, brevi accepturum. Mitto nunc meum Hieronymum Graecum, cujus reliqua Exempla distribues cum Sal. plur. inter Nobiliss. et Ampliss. CUNRADUM, Exccmos et Clmos Viros HANKIUM, POMARIUM, MUHLPFORTIUM. Addidissem plura, nisi pauca mihi essent reliqua Exempla. Videbo tamen proxime, si apud vos accepta sunt. Brevi, DEO volente, et nisi [gap: Greek word(s)]   insperata id inhibebunt, capietis alia. Sententiam de hoc libello vestram lubens inaudiam. Heinsio de Parentis Natali, et Emortuali, etc. scripsi. Sed num responsurus


page 133, image: s133

sit, ignoro. Novae enim supervenientes literae veterum memoriam exstingvunt fere. Pro tuis ad me missis gratias rependo. Commendantur apud nos maximopere scripta vestri CASPARIS, Poetae et Oratoris praecellentissimi. Quae illa sint, si indicabis haud gravatim mihi, rem facies oppido gratissimam. Mihi hactenus Hoffmannus, (quanquam et hujus pauca vidi) et Mühlpfortii Germanici placuerunt adeo, ut ad satiem ea legere non potuerim. Mihi interea temporis furto militari periit Cistellula, vetera Numismata, et alia Antiquitatis Monumenta cum nonnullorum literis complexa, aliaque et una 13 praeter propter Thaleri, et vasa stannea e culina, rei domesticae non leve damnum. Natum et erat inter nos Collegas, et novitium Archi-Diaconum litigium, qui scholam aperire privatam meditabatur: quam tamen nunc morbus ejus interveniens recludere videtur. CUNRADI Prosopographiam utinam excusam tandem aspiceremus! Deus donet illi vitam, et sospitatem! Quam et Tibi ex animo precor, mi charissime Amice. B. Vale et Salve. Dab. Cygn. d. 9 Maji St. V. 1677 inter varias avocationes.

XLIV. Clme Vir, Fautor et Amice certissime! S. V. B. E. E. R. V.

ECce Tibi commoda hac occasione Apographum Literarum Illustris Heinsii, quas Nobiliss. et Ampliss. CUNRADO, Fautori


page 134, image: s134

et Amico imprimis obiervando cum salute pl. legendas offeres. Meas cum fasciculo nonnulla Hieronymi mei Graeci Exemplaria complexo, puto Te accepisse interea. Quod si id non factum, vel tribus indica, ut inquiram, cur non recte fuerint traditae. Nobiliss. Marquardus Gudius, Ducis Slesviciae Holsatiae Consiliarius per Ampliss. Petrum Axenium (qui et coram me visit) Membranas Poetriae Ganfridi te vino salvo [gap: Greek word(s)]  , ad Catonem a me laudati, et cujus initium in Reinesii ad me Epistolis leges, ad me curavit, promisitque alia nondum publicata. Pluribus nunc tibi molestiam creare religio est, nec avocamenta id permittunt. B. V. et cum omnibus mihi faventibus salve. Salutem etiam Affini meo Lic. Fried. Ziegnero, si, quod reor, apud vos degit, et Tibi innotuit. Iterum Vale bellissime. Dabam Cygn. d. 26 Jun. 1677.

[gap: Greek word(s)]   Christian. Daumius.

XLV. CHRISTIANO DAUMIO, NICOLAUS HEINSIUS, S. P. D.

ANnui temporis spatium jam ferme exactum est, si probe recordor, Vir Clarissime, cum per literas Silentii diuturni ac protracti ad jucundissimas tuas rescriptionis moram anxie apud te excusabam, simulque Cl. Gebhardo gratias agebam pro subministratis,


page 135, image: s135

per quam officiosum in modum, ex vetusto Prudentii Codice, scripturae discrepantiis. Meus quippe in ultimos Europaearum gentium, Ruthenos, excursus rescribendi officium tardaverat multo tempore. Iis literis quid sit factum, adhuc ignoro. Interventu enim bellicae calamitatis ita publicae privataeque res hoc anno apud nos fuere turbatae, ut primarum etiam necessitudinum quisque pro se obliti simus. Ego do! ori justissimo juxta ac valetudini dubiae, dum solatium remediumque circumspicio, in Germaniam vicinam deflexi; atque adeo decreveram ad vos etiam visere, sed Francofurtum usque progressus, inveni omnia armata, dum arma fugio. Inter quas promoti tardius itineris cunctationes referre pedem ad meos jubeor. Quod unum igitur potui, te vel absentem per litteras summi amoris indices complectendum sum ratus. Tanta cum bonorum librorum hic conflictamur inopia, ut ne ex postumis quidem Reinesianis publici jam juris factis possint haberi nisi perquam pauca. De studiis communibus ut subtexam nonnihil, etsi minime, sat scio, exspectas de ornandis litteris in praesentissima rerum nostrarum calamitate a me cogitari. Virgilium ac Valerium Flaccum vere proxime decurso typis describendos curaram, additurus et animadversiones utrique poetarum, nisi propositum id bella interpellassent prorsus intempestiva. Haerere igitur sub praelo typographico libelli hi pergunt. Si quid interea peregre subsidii adfulserit, quo alterutrum


page 136, image: s136

scriptorem castigatiorem proferre in lucem detur, id equidem habebo longe acceptissimum. Maronem cum optimis compluribusque pervetustae notae membranis commisi; sed in iis ferme omnibus Catalecta desiderabantur, quae cum pudendum in modum sint depravata, medicinam iis certiorem adhuc circumspicio, quam quae conjectanda admovetur. Quid de Cl. Reinesii operibus postumis in publicum emittendis sperare debeamus, quid bibliothecae ejus sit factum, aut faciendum, et quem nacti sint assertorem codices veterum auctorum scripti, quos possidere complures dicebatur, denique quid tute moliaris, cupio doceri. Si in Belgium nostrum litteris tuis ad nos mittendis parum explorata est aut dubia via, Hamburgi si tradantur Lucae Langermanno viro mei amantissimo, spes est fore, ut ad me perferantur; nisi occasionem nosti, qua perveniant ad Danielem Elzevirium, qui apud Amstelodamios res meas agit. Ego cis dies trinos abitum hinc paro. Vale Vir Clarissime, et mihi bene velle perge. Francofurti ad Maenum M DC CL XXII. XIII Octobr. De poetis Christianis si edendis etiamnum cogitas, habeo nonnulla quibus ornari id institutum possit.

XLVI. Clarissimo Viro, JOHANNI GEBHARDO, S P D. CHRIST. DAUMIUS.

CUm Tuis grata mihi fuerunt, quae praeteritis


page 137, image: s137

Nundinis Lipsiensibus, Anni novi Auspicibus, mihi transmisisti Clarissimorum Professorum Vestrorum Carmina, et Programmata, praesertim Excellmi Martini HANKII. Hujus etiam iisdem Nundinis aliunde accepi de Byzantinis scriptoribus opus. Id in Belgio, et Anglia, quo superiore anno jam pervenit, pro merito aestimari, honorifice Nobiliss. HEINSIUS index mihi fuit, cui placuit admodum; et vel uni placuisse satius est, quam multis aliis minoris commatis. Id tamen Tibi dissimulare non possum: quidam nuper istud egregium opus in Programmate publico non vituperare quidem ausus est, sed satis frigide laudavit; maxime eo nomine, quia multa deberet VOSSIO. Hinc cum VOSSIO nostrum Hankium majore cura contuli; moxque sum expertus, id male dictum. Exemplo sint Eusebius et Photius. De his quid VOSSIUS? de priore quidem unius folii paginam; de posteriore autem ne paginam quidem dimidiam. At quam insignem de Eusebio et Photio confecit Hankius commentarium: cui plusquam XXX integros quaterniones impendit; Ubi plusquam centies plura, quam in VOSSIO reperias. Hocne est multa debere VOSSIO? Ad haec scriptores non adeo paucos habet de quibus vix ullum verbum Vossius, quos, etsi Graecos, nondum tamen editos, in MStis obvios penitus ignoravit. Igitur absit, ut actum egisle judicetur; ego certe non satis mirari possum Viri diligentiam, judicium, ordinem, styli elegantiam et parsimoniam,


page 138, image: s138

quae ubivis in hoc opere animadvertas, cui nondum vidi laborem aliquem in hoc scribendi genere parem, quo superavit suos ipse scriptores Romanos. Nam his equidem, etsilaudem non parvam merentibus, praepono Graecos istos: in quibus multa nobis Mysteria, praesertim in Photio Historica revelavit; vulgo et doctissimis etiam credita et honorata; quae figmentis esle accensenda primus nobis monstravit: ut arbitror, totius operis illius magni Byzantini perpetuus lector; in quo nondum hactenus magnam partem publicato invenire potuit, quae nemo ante ipsum protulit. Id opus, an habeat integrum, ut puto, rescire velim; ut inde Autorum et Editionum capiam justum Catalogum: quem non mihi denegaverit, puto, in aliis magnopere officiosus. Nimirum Censor ille, quanquam alioquin non incelebris, si non, ut assolet, inter doctos etiam fieri, livore correptus et corruptus fuerit, hoc nobile opus, ejusque usum non assecutus videtur; quod desultorie fortassis legerit, neque cum VOSSIO, ut ego sollicite feci, [gap: Greek word(s)]   comparaverit. Memineris illud: legere et non intelligere, (adde, velle) negligere est. Sed ego ipse, quod hac vice non potui, dabo occasione proxima [gap: Greek word(s)]   literas: ex quibus de scripto suo novissimo cognoscat meum, si non et aliorum de talibus ad me scribere solitantium Judicium. Ad tuas ut redeam: nondum quid vel reperi, vel aliunde accepi, quod tuis Quaesitis gratificaretur. De Beati Clauderi


page 139, image: s139

proposito per Amicum M. Wolf. Abrah. Stegerum, qui nunc cum ipso Claudero in coelo agit, brevi ante obitum ejus mecum actum fuit. Nam cum Parente ejus M. Josepho primum Rectore, deinde Diacono Altenburgensi Familiaritas mihi intercessit haud exigua. Sed Reinesiani, et Rivino-Barthiani dissidii causa, cum filiis non fuit continuata, quod illi Reinesio haererent. Ego BARTHIO, qui me prius sibi devinxerat; donec tandem interventu Ziegneri Affinis res composita fuit, ut ex Epistolis Reinesio-meis, aliqua liquet. Quid igitur de illo ejus opere sperandum sit, dicere non habeo. Suspicor vix proditurum. Bene vale, et novum hunc Annum, quem bono cum Deo nobiscum ingrefsus es, felicissime cum multis aliis bono Reip. literariae egredere. Adjectas ante chartas aequi bonique fac. Scrib. Cygn. d. 10. Febr. 1678.

XLVII. Clarissime GEBHARDE, Fautor et Amice praecolende!

AD binas tuas, quo minus responderim citius, impedimenta obstiterunt multifaria. Nunc ad Nobiliss. CONRADUM et Te, utut pauca, scribere me jussit noster amor. De Ganfredo inquirendi apud amicos laborem quod sumpsisti, non debebas adeo defraudare tuum otium, utut ego id rogaverim. Mihi illud in animo: Caius ubique valet, et quae sequuntur.


page 140, image: s140

Solemus Amicos rogare talia, a quibus aliquando sorte favente praeter spem impetramus, quod vix alioquin opinati fueramus. EPOPTA noster vixit, cuitum non belle valens deproperavi id quod vides, nec mihi satisfecit, et vix, credo, aliis. Adeo vires decrepitae hac aetate deficiunt. Exemplum trades Consultiss. Dn. Cunrado. Alia nova non suppetunt. Heinsii nuperrimas ad Te mitto descriptas. Buchneri Epistolas excuderunt Dresdae, in quibus et ad me scriptae. Amisi, nescio quo casu, ad Christ. Colerum scriptam, cui Gruterus versus adjecerat, quos aliquando mihi supplebas; alioquin cum rogantibus eam amicis itidem communem fecissem. In eo enim sunt, ut et alteram partem proxime evulgent. Ex Italia Barthol. Scalae Historiam Florentinam, Bibliothecam volantem Cinelli, et alia nactus sum. Sed nondum Septimellensem. Exspecto enim ad binas meas adhuc a Magliabecchio responsionem, quam proxima occasione mihi polliceor. Septimellensem nescio an dimidium suppeditavit Bibliotheca Lipsiensis, utinam integrum. Sed Librarius ultra 500 versus progressus non est. Petri de Riga sex habentur inibi exemplaria, etsi non omnia integra, ex quibus lacunas explere licebit otiosiori, si vita DEI gratia suppetat. Bene Vale, et Annum, qui apud vos jam novus est, feliciter inchoa, felicius perage, ac felicissime ac sine aegrore ullo huic adjice. Dab. Cygn. d. XXIII Dec. A. 1678. Styli Juliani.

Tuus omniofficio ac studio C. D.



page 141, image: s141

XLVIII. CL. V. JO HANNI GEBHARDO, S. P. D. CHRISTIAN. DAUMIUS.

QUemadmodum Tu, Amice Svavissime, coactus siluisti, ita et ego. Erat enim qui Lipsiae audiverat a Bibliopolane an alio? Te imposterum Senectute, morbis, et Scholasticis operis fractum commercio literarum supersedere velle; quare non esse, ut quid literarum abs Te mihi pollicear. Id an ita sese haberet, exploraturus eram per literas a Cl. HANKIO, (cui salutem et pro hac sua promptitudine gratias a me nunciabis officiofas.) unaque quae de Mantuani Editione illa a Te rogaram, ab ipso expetiturus. Verum dum diem ex die traho, occupant me infiniti aliunde labores, qui omne tempus eripuere hactenus. Eram editurus alium libellum Hieronymi graeci, unde et ejus aetas perspici poterit, quem Nobiliss. Heinsius nuperrime ad me miserat, sed brevi remittendum; qui et Valerium Flaccum a se in 12mo editum et Alcimum Avitum, nec non Marium Victorem Massiliensem Gagnejanae Editionis adjunxerat; nam Morellianam pridem dono dederat, ut conferrem cum vulgatis. Sed Typographus nondum absolvit, quae sub manibus habebat; differam ergo fas est ad pauxillum tempus. Miserat et alios libros visendos Carpzovius, ut Miscellanea Balluzii, in quibus Lactantii liber de Mortibus persecutorum hactenus [gap: Greek word(s)]  . Magnifi cus Fellerus


page 142, image: s142

diversos Membraneos Codices, ex Paulina; Magliabechius Florentia praeter alia Septimellensem, cujus tamen ultimas paginas admodum exspecto ex duobus Codicibus propria manu descriptum ac collatum. Ut alia infinita taceam obstacula. Interim Indicibus meis raram admovi manum, nisi quod aliquando observata ex illorum librorum evolutione potissima inseruerim. Prodiit interea Lutetiae Cangii Lexicon sive Glossarium tribus Tomis in folio ab Heinsio et Graevio mihi laudatum, Norimbergae XXII Imperialibus, si non pluribus venale. Quod utinam visui meo obtingeret! Etiam filiolo meo, qui jam Flexiones vocum ex Donato, cum bono Deo, feliciter auspicatus opera aliqua fuit danda. Nobiliss. Dn. CUNRADO, si datur, salutem plur. nuncio. De ejus rebus imposterum, si vacabit, nec grave est, me edocebis. Doleam si ejus scripta interitui futura sint obnoxia. Utinam Maecenatum aliquis exsurgeret, qui et illarum Musarum curam gereret. Cl. HANKIUS rem praestitit gratissimam enodatione hac sua. Tertium et quartum Tomum ejusdem Editionis Mantuani ipsemet possideo. Arbitrabar Lucienbergium unicum saltem exemplar pro sua Bibliotheca suo nomine insignitum procurare voluisse; sed falsum fuisse vestrum docet Exemplar, ejusdem quoque nomen Titulo praeferens. Mirari autem satis non queo Neandrum in altera parte Ethices scribere, Mantuani Opera Francofurdiae ex Wecheli prodiisse Officina. An duplici ergo


page 143, image: s143

Titulo prodierint, ut aliquando solet, haereo. Signaturae certae Alphabethicae me tenebant, et triplicem [gap: Greek word(s)]   saltem ratione Titulorum cujusvis Tomi innuunt. Suas ob causas, domi notas, valde id scire vellem. Catalogi hic nil juvant. Ex una Editione tres fecerunt Typographi. Hinc Autoris tanta raritas, accedente adhuc eo, quod Antwerpiensis vix dum vere prodita, autumno urbis incendio A. 1576 magnam partem periit. Qui in vestra editione, quam ego secundam puto, Tomus primus est, is fuit et primus in Prima editione signatus, A. B. C. etc. secundus autem est, in tertia Antwerpiensi Anni 1596. longe ex Mantuae 1516. excusis opusculis postumis auctiore; Qui in vestra secundus fuit in prima Tomus tertius, in Tertia primus signatur, Aaa, Bbb, Ccc. etc. Qui in vestra Tertius, etiam Tertius fuit in Tertia Antwerpiensi, in prima vero secundus signatus, Aa, Bb. Oportet autem primam illam intra 1561 et 1564 annum excusam esse, quod hinc colligo. Fastorum Libri, uti in vestra Lucienbergiana et Antwerpiensi editione exstant, desumpti sunt, (praefatione attestante p. 234.) ex Materni Cholini 1561 in 8vo excusa Norimbergâ aliquando ad me missa editione. Collectio autem omnium Catalogorum vel Librorum ab anno 1564, qui Catalogi primum inceperunt, ad annum 1592 nullam editionem praeter vestram Francofurtensem, 1573 et Antwerp. 1536 praeferunt, indicantque. Aut ergo intra illos annos, aut uno Anno 1573 bis primum


page 144, image: s144

a Wechelo, deinde mutatis primis et ultimis plagulis a Lucienbergio fuit edita. Haec satis taediose Tibi narro, ignoscas rogans, hoc fine saltem, ut ab Excellmo HANKIO impetres mihi initia Epistolarum Tomo II praefixarum, (suspicor Pici et Caprioli esse) consignare secundum otium suum ne gravetur, et indicare, an Tomo I Epistola vel Typographi vel editoris sit praefixa, quam valde vellem legere, quemadmodum Tomis Antwerpiensibus praefationes singulis Tomis praepositae sunt. Max. Rev. LÖSCHERUS noster pro tuo voto gratias agit, et salutem a me Tibi adscribit. HEKELIUS febri laborasse Dresdae his diebus dicebatur, nescio an vere. Popmae sui duas saltem ad me misit plagulas; A et H. An prodierit integer, nondum mihi exploratum est. Buchnerus in Iconem Animorum Barclaji Notas edidit, ob quarum publicationem Wittebergae a Kirchmeiero in Programmate vapulavit; at is procerum Aulae suffultus, ut ajunt, praesidio eo minime curasse fertur, et minitatur alia. Sed avocor. B. V. Dab. Cygn. ad XIII Maji 1680.



page 145, image: s145

CHRISTIANI DAUMI PARS III. EPISTOL: PHILOLOG. CR ITIC. AD VIRUM CLARISSIMUM MARTINUM HANKIUM, Gymnasii Vratislav. Elisabethani Philos. Pract. Histor. et Eloquent. Professorem celeberrimum.



page 146, image: s146

I. Clarissime Vir, Fautor et Amice admodum honorande et colende!

QUod Te diu nosse me ab ingenio, ab eruditione, ab industriâ ais, id abundantia forte amoris tui alicujus erga me, fautoribus meis me, nescio quam vere, depraedicantibus, concepti dictavit potius, quam ut re ipsa id ipsum ita sese habeat, cum nihil horum in me deprehendam, et sic aegerrime in publicum prodeam; et quando prodii, nonnisi coactus quasi prodii. Saepe autem miratus sum, qui famam aliquam habeam, quam non sum meritus; cum alii contra in obscuro sint, qui maxime mereantur vel meriti fuerint; sed haec sinamus. Juvat sane vel sic penetrare in amicitiam tuam, et tandem cognoscere simul non sine ingenti laetitia de perquam olim mihi aestimato caroque HELMIO, quae hactenus, etsi invitus, ignoravi, scire tandem avidus expetii. Nam post editum a me Statium Barthianum nullas neque a Gronovio, neque Heinsio, neque Graevio diu-meo, ullas accepi literas, etsi non semel libros; nedum ab Helmio,


page 147, image: s147

Gudiove amatissimo. Forte in itinere perierunt, ut primae Gronovii, quas per filium suum cum alteris denuo descriptas denuo post misit. Venio nunc ad amorem tuum, quem tuis indicas vicarium. Quo sane mihi nihil gratius esse potest. Nam nomen tuum etsi non plane ignotum, persona tamen in tanta eruditorum et scribentium turba fugere me ad tempus aliquod adhuc poterat, nisi Clmus noster GEBHARDUS, cui ideo ingentes meminero gratias, perjucundam fecisset ejus indicinam. Unde non destiti prius, quam Librum tuum Lipsia consequerer, acceptum, quantum negotia permittebant, excuterem, excussum probarem, et multa ejuscemodi commatis porro voverem. Quorum cum spem facias, age persta feliciter in proposito, et nostris desideriis, quantum potes, consule; nec ullos pertimesce lividos, utut exsurgant, forte brevi disparituros. Quando enim ignis sine fumo? et quando virtus sine invidia? Nos livori medium ostendemus digitum, tuaque legemus et relegemus; idque non ex affectu, quo Te prosequimur, quem tamen non excludimus; sed vere existimantes studia nostra multorumque adeo, qui id beneficii grati agnoscent, juvari abs Teplurimum. Pro a Te missis gratias magnas ago habeoque, doleo autem non posse referre. Nam quae mitto [gap: Greek word(s)]   sunt [gap: Greek word(s)]  . Desunt mihi exempla eorum, pene omnium, quae hactenus edidi. Nec forte ut adservarentur, tanti fuerunt. Syllabum in Schedula consignatorum mecum retinui.


page 148, image: s148

Nam quorum emortuales expetis, eos diu ipsemet inquisitos nondum reperi. Nec libros possideo qui adjutent. Pervolutavi Syntagma Georgii Matthiae Königii Prof. Altorfini de viris literatius nondum evulgatum. In eo tamen desideravi, quos Tu mihi profers; etsi alioqui satis id locuples, quodque indies augere non desinit. Edo Neuhusius natus 1581. 21 Octob. obiit 7 Martii 1638. ut refert Filius ejus Reinerus lib. 1. Epist. Fam. p. 189, qui et vitam ejus describit ibid. p. 84. De Dempstero etiam Andreas du Saussay in de scriptoribus Ecclesiasticis Bellarmini Continuatione Tulli Leucorum anno 1665. in 4to edita quaedam leguntur, quem ait suum praeceptorem fuisse, defunctumque (non a. addit annum) funebri oratione ab Ovidio Montalbano honorificatum sub Paulo V Pontifice maximo. Petrus Angelius Bargaeus Syriada suam edidit Florentiae anno 1591. codemque anno Notas in eam suas addidit Robertus Titius, in cujus controversos locos Scaliger sub Ivonis Villiomari persona animadvertit; sed neque ex Praefatione, nec ex Titii Scholiis quid elicere potui, quod defunctum tum indicet. P. Bizarri habeo Bellum Cyprium 1573 editum: Varia Opuscula, inter quae et Poëmata Venetiis apud Aldum 1565. in 8vo excusa, in quibus nescio qua audacia Lotichii Carmina de Spiritu S. sibi vindicat, suisque immiscet: Historiam Genuensem Antw. an. 1579 ab ipso publicatam. Ex his emortualis minime liquet. Caeterorum, etsi tempus, quo vixerint


page 149, image: s149

scire vel ex ipsorum libris, vel aliorum indiciis cognoscere potui aliqua, nondum tamen annum emortualem. Dabo tamen operam, ut si quid vel aliud agendo libros meos vel aliorum evolvens observavero, quod huc faciat, id annotare ne praetermittam, quo vel sero tibi gratificer. Dieterici obitum, quem deplorare, utpote discipulus, suis ad me SAREMASIUS politicorum publicus Censor h. e. SCHURZFLEISCHIUS solebat, ab ipso possem explorare, si rescirem ubi nunc degeret. Haec nunc inter molestias calculi, qui etsi multis hactenus medicamentis edomitus, nondum tamen sedes veteres penitus deserit. Interim B. Vale, salve, et me amare perge, Te imitus redamaturum, tenuitatemque meam aequi bonique fac. Deproperabam Cygn. d. 8 Octob. 1671.

T. Cl.

Addictissimus Christ. Daumius, Sch. ib. R.

P. S. Utinam ipsas oratiunculas legere daretur, quibus Silesii nostri tum Theologi, tum caeteri celebrati a te suerunt.

II. Clme HANKI, Fautor et Amice plur. honorande.

NOndum quid vel reperi, vel aliunde accepi, quod tuis quaesitis superioribus caeteris gratificaretur. De Beati Clauderi proposito per Amicum M. Wolf. Abt. Stegerum,


page 150, image: s150

qui nunc cum ipso Claudero in coelo agit, brevi ante beatum ejus ex vita excessum, mecum actum fuit, et suppeditavi ipsi tum nonnullas Conciones funebres, forte et alia. Ea enim memoriae jam exciderunt. Cum parente ejus M. Josepho primum Rectore, deinde Diacono Altenburgensi familiaritas mihi intercessit haud exigua. Sed Reinesiani et Rivino-Barthiani dissidii causa cum filiis non fuit continuata, quod illi Reinesio haererent: Ego Barthio, qui me prius sibi devinxerat: donec tandem interventu Ziegneri affinis res composita fuit, ut ex Epistolis Reinesio-meis aliqua liquet. Quid igitur de illo ejus opere sperandum sit, dicere non habeo. Suspicor vix proditurum. De Königii Syntagmate nil aliud novi, quam quod ipse his verbis ad me scripsit, 12 April. Anni superioris: Syntagma meum de Viris Claris fortassis carcere emerget. Spem facit mihi Cl. Arnoldus, et 3 Julii: Versor totus in Syntagmate V. C. quotidie alii atque alii occurrunt. Incidi nuper faustis avibus in Colomesii Galliam Orientalem, Guid. Pancirolli libros de Claris legum interpretibus, Labbei Tomos II de scriptor. Eccles. et Swertii Athenas Belgicas. Bone Deus! quanta accessio inde mihi facta est. Promittunt mihi et alia alii. Interim Typographus moram nectit; genus hominum ex mora natum: Et 5 Octobr: In Syntagmate de V. Cl. jam occupor. Quotidie aliquid affluit, quod addi meretur. Vereor, ne opus nimis crescat et Typographum absterreat.


page 151, image: s151

Haec ille, quibus certius quid adjicere non est; Haec cum ad Cl. GEBHARDUM literae essent dandae, tacere nolui, etsi praepropere; copia enim literarum exarandarum, et domestica impedimenta plura qui permittant? Bene Vale, et novum hunc Annum, quem Bono cum Deo nobiscum ingressus es, felicissime cum multis aliis bono Reip. literariae egredere. Adjectas autem chartas aequi bonique fac. Scrib. Cygn. postrid. Kl. Jan. [gap: Greek word(s)]   DCCLXXII.

CLi T.

ab omni officio et fide Christ. Daumius.

III. Clarissme Vir, Fautor et Amice pl. colende.

PETRI FABRI vitam a Nicolao Orlandino scriptam nunquam vidi, neque in Catalogis, quos perlegi multos, offendere memini; monui etiam alibi de ea amicos, utinvestigarent, sed frustra. Adeo non favet venaturis hanc feram invita Delia; doleo igitur gratam tibi faciendi materiam mihi ereptam hactenus; neque enim perdagare ulterius desistam. Viti Pibracii vitam a Carolo Paschalio descriptam, Paris. 1584 in 8vo parvo editam, possideo. Epistolas illas meas ad Reinesium illubens vidi editas. Sed quia repugnare Amico magno non potui, concessi tandem, meumque Reinesianarum Apographum permisi editioni.


page 152, image: s152

Meas autem maximam partem pertypos sic recepi; rarissime enim servavi Apographum, ob festinationem, contentus summam scribendorum illinere schedae alicui. In illarum editione, quae emendari adhuc velim, in schedula consignata vides. In indice Epistolae 85. ubi de indicibus Daumianis, scribe Barthianis. Bonus BOSIUS capere non potuit, quia non viderat. Misi ad REINESIUM, ejus ut sententiam infringerem, codiculum ipsum, Barthii manu scriptum, continentem Glossaria in varios Auctores, ab ipso confecta, ut esset [gap: Greek word(s)]  . Quem et remisit sua manu adnotatis nonnullis, utmulti apud me conspexerunt, et etiamnum conspiciunt, qui adsunt. Meorum Indicum exiguum vidit specimen, in quod inseruerat non pauca, in illos tamen non pertinentia sed referenda in alios. Vale! Cygneae d. 1 Mart. M DCC LXXII.

IV. Clarissime Vir, Fautor et Amice plur. honorande!

MIro fato, contra quidem votum meum, vestris officiis tam promptis tardus admodum cessator respondeo. Sed omnia obstacula recensere velle, sit novae morae occasionem quaerere; quare parco prolixitati, et Tibi, mi Clme Hanki, pro Tuo erudito Epicedio mihi gratissimo, prolixas, licet brevibus verbis, ago gratias. Quae excusa sunt, Epicedia


page 153, image: s153

praemitto; ne futuri fasciculi nimis grandescant. Nam quae restant, cum Concione, quam admodum sero exhibuit Ephorus noster, ubi praelo exierint, brevi [gap: Greek word(s)]   sequentur. Diem emortualem Dieterici hactenus explorare non potui. Et miror plerorumque quos consului tam diuturnum silentium; an et ipsi id aliunde sciscitentur interea. Orationes tuas Joach. Gesenius cum suis literis ad me misit, pro quibus mille gratiarum cumulos, cum nihil aliud jam in mundo sit, rependo. Exemplum Formulae Pylades Orestis, nec mihi occurrit hactenus, quod Tibi suggeram, etsi videar legisse alicubi. Memoriae tamen non fido. Nec tamen vel ipsus sic usurpare refugerem, quemadmodum memini me literas aliquando subscripsisse, Damon Alphesiboei. Quod procul dubio Lectio suggessit. Et quae causa alia praeter autoritatem illam, cui soli nescio an standum sit, vetaret. Non omnia observata sunt, quae in veteribus auctoribus adhuc exstant eruenda. At major meliorque auctorum pars periit, unde multa una interierunt, quae nos approbaturi essemus, si superessent Scriptores illi adhuc. Quod si aliquando adhuc occurret, si vivimus, non celabo Te. At ut vivamus, votis adeundum venerandumque erit coeleste Numen, cujus benignissimae Gratiae etiam atque etiam Te commendo. B. V. Deproperabam Cygneae d. VI Octobr. M DCC LXXIII.

T. Clarit.

Addictissimus C. D.



page 154, image: s154

V. Excellentissimo Viro, MARTINO HANKIO. S. P. D. CHRIST. DAUMIUS.

TRimestre praeterfluxit tempus, ut arbitror, ex quo non satisfeci promisso meo, cujus fidem CL. GEBHARDUS noster Tibi fecerat. Ut differrem Literas, invitum adegerunt occupationes quotidianae, quibus aliqua irrepsit etiam corporis imbecillitas. Silentium igitur ut excusatum habeas meum, oro et spero. Volvi hactenus et pervolvi tuum de scriptoribus Byzantinis Commentarium, qui quantopere mihi arrideat ex laudato amico perceperis. Ego ad amussim elaboratum censeo; et inter alia se mihi commendat, quod nihil afferas in eo, nisi quod idoneis Testimoniis confirmes, alienus a plurimis, qui multa dicunt, et nulla, vel pauca probant. Qui magnus in antiquitatum scriptoribus nocuus est. Sed nihil amplius de meo addam, ne Te in os laudem, quod ingenio Tuo, quantum ex scriptis et aliunde cognovi, non respondere scio, ideoque omitto. Id referri par est, aestimari scripta tua, praeter Oratoria, et poetica, quae simul Philosophiam et Theologiam sapiunt, non parvi, non dicam a Germanis, inter quos sunt apud Lipsienses Cl. Vir FRANCKENSTEINIUS, THOMASIUS, FELLERUS, alii, sed etiam ab


page 155, image: s155

exteris, Beigis (quanquam et hi Germanis annumerari merentur) Anglis, Gallis, et Italis Ejus mihi fuerunt Indices, quibus ipsis illud de Byzantinis opus mirifice placuit, NICOLAUS HEINSIUS, cujus famam et dignitatem non ignorabis, et celeberrimus Antonius Magliabechius, ille magni Florentinorum Ducis Polyhistor intimus: qui Te non ex eruditorum vulgo agnoscunt Virum, et ab aliis passim agnosci testantur. Hic addidit, tuam in libro de scriptoribus Romanis diligentiam narratione prolixa commendari in Ephemeridibus Italicis, Romae editis. an. 1677 in 4 to, p. 167, et sequentibus; alibi quoque passim Nomen tuum praedicari. Haec, quae putavi Te fugere, nota facere Tibi volui, ut et tanto minus movearis judicio illius sine judicio, qui talium studiorum ideo osor et contemtor, quia ignorantissimus est. Eum mihi depinxit GEBHARDUS noster, Censorem ejusmodi, qui meretur ipse virga censoria notari. Ego certe, si quid judicare possum, nihil in ejus scriptis, quae sunt a vobis mihi transmissa, singulare observavi, praeter confusum Chaos, stylum inaequalem et ineptum, interdum affectatam et superfluam elegantiam; Res plurimum ex diversis autoribus haustas, citra cohaerentiam dispositas, sicut in calamum sua, in manum aliena venerunt. Id mecum agnoscit Cl. JAC. THOMASIUS, qui suis eum Plagiariis adscribendum putat, quem deprehendit ex Dorschei admirandis aliorumque libris manifestum in uno eodemque scripto


page 156, image: s156

furem. Taceat igitur ille, ne suam prodendo Inscitiam irritet Censores, eam medio digito excepturos. Ejusmodi Turdus certe sibi ipsi exitium cacat, et se ipsum turpiter prostituit, dum honorem merentes ex studiis spernit, quae supra ipsius sunt captum. Caeterum me doceas, oro, cujus conditionis Editio sit Conciliorum Phil. Labbei, et Gabr. Cossartii, quam in Byzantinis citas pag. 368 etc. et quod ibidem allegas, quodnam sit Beveregii synodicum opus. Non enim dubito, quin tuâ, non alienâ fide scripseris, sicut omnia, quae profers: ut alicubi in praefatione tuorum librorum testaris. Neutrum opus, de quorum priore solo aliquid audivi, hactenus vidi. Adde etiam, si placet, quod te non latebit, utriusque pretium. Etiam mihi significes, rogo, an omnes veterum Autorum Panegyrici Parisiis An. 1676 prodierint, cum omnium Interpretum notis, ut olim Svetonius, Seneca, et alii, et an simili modo editus sit Claudianus. Non auderem id petere, nisi me adduceret humanitas et promptitudo singularis, qua me prosequeris; et illa ipsa in Te copiosa certaque novissimorum librorum notitia. Ceterum, quia spem nobis aliquam facis de Germanarum etiam rerum scriptoribus, eodem modo recensendis, ut eam mihi et aliis impleas, animitus et cordicitus opto. Bene igitur Vale, ut regno literario diu adhuc feras utilitates, mi Amice, quem amore magis magisq complector ardentiore. Saluta Cl. Gebhardum et quos Broslae habeo


page 157, image: s157

praeterea Amicos. Iterum Vale, et Salve. Cygneae Calendis Majis A. 1678.

Tuus

Christ. Daumius.

VI. Clarissime HANKI,

TRansitum ex terrena hac vita ad coelestem Cl. nostri GEBHARDI ob amissum tantum Amicum ex animo doleo, quem et coaevus, et hactenus calculo ac vertigine capitis mire vexatus, si malum non remittet, fortasse brevisequar. Fiat voluntas Domini! Ei non illubens, sed laetus obsequar. Dolorem meum significavi exiguis, quos inserui, versiculis admodum deproperatis. Quos si luci dare dignabimini, exempla et pro Nobiliss. Heinsio et uno alteroque amico mittite. Caroli du Fresnii Cangei ex utraque edit. vidi, altera Francof. editione induta gallico eleganti vestitu, muneratus est me Dn. Carpzovius, cui Paulinum Barthio-meum inscripseram. Quem et lubens si Exemplaria superfuissent, misissem. Nunc ejusvice, mitto aliquot [gap: Greek word(s)]   Hieronymi Graeculi Exempla. Desiderium Mantuani explere nondum quivit aliquis. Rogo itaque ut doceas, an Epistola sive Dedicatoria, sive Praefatoria primo Tomo praefixa sit; addasque initia Epistolarum Tomi II, ordinis causa, qui ibi servatus fuerit. Gratus ero. M. Acoluthi Obadiam non vidi. Accessit superioribus annis Acoluthus aliquis, a vobis Salutem amicissimam


page 158, image: s158

nuntians. Sed is, cum nescio quos hospites in Museo meo vidisset, illud intrare non ausus statim abiit, reditu promisso, quem frustra tamen praestolabar. A Nobiliss. CUNRADO literas Lignicio accepi et debeo invitus responsum. Quod proxime a me, uti et M. Schindlerus accipiet. Salvere eum â me jubebis, si occasio. Nunc ut has claudam scribendarum aliarum copia imperat. B. V. cum Tuis, et Salve. Dab. Cygn. d. 22 Junii 1681.

Tuus omni Officio et fide

Christ. Daumius.

VII. Clarissime HANKI.

PEr longum admodum Tempus ob contagium in nostro oppido, a milite obsessore circum cincto, et satis vexato superiori anno nihil literarii commercii inter nos habitum fuit. Nunc cum saeva illa lues penitus per DEI gratiam, cui aeterna laus sit dicta, apud nos desierit, redeundum putavi ad pristinum amicitiae cultum, quo nihil mihi jucundius. Significo igitur paucis, me cum meis DEI benignitate salvum atque incolumem perstitisse, licet unum et alterum Collegarum amiserim. Hinc cum Scholasticae operae hactenus intermissae fuerint, instauratio tardior negotii plurimum mihi facessivit, et parum otii mihi relictum fuit per nundinas Lipsienses, ut ad amicos hinc inde darem literas. Recordatus autem [gap: Greek word(s)]   GEBHARDI, cujus manibus


page 159, image: s159

tenuem Odillam scripseram, quid de illa factum fuerit, an lucem cum Cl. Titii aliorumque Epicediis adspexerit, percunctari volui. HEINSII Nobiliss. Obitum interea Te aliunde cognovisse existimo. Exspectamus vitam ejus ab amicissimo Joh. Georg. Graevio descriptam. Insigniter doleo amici admodum benigni obitum, sed Deo sic placuit. Mantuani Tomum primum video ex tuo indicio incipere a Carmine, cujus initium: O bona posteritas, quam post mea fata relinquo, quod in Antwerpiensi finem Tomi secundi conficit. Vellem autem scire, quae sint illa, quae explicationis gratia Anonvmum inseruisse ais. Nam in caeteris Editionibus non habentur. In Tomo III repeti Pontani et Beroaldi Epistolas, quae jam in II Tomo fuerant positae, mirum mihi, errore puto editionis primae immutatoris; Fuisse enim talem Francofordensi scil. 1573 anteriorem, conjicio ex signatura philurarum cujusque Tomi. Primae n. Editionis Tomi signatura fuit, A, B, C, quae et Francofurdensis primi Tomi est: secundi autem Tomi Antwerpiensis. Secundi Tomi primae edit. fuit aa, bb, cc etc. incipiens a libris Alphonsi, qui in Francof. et Antwerp. est Tertius. Tertii Tomi primae Editionis est Aaa, Bbb. Hic in Francof. est secundus, in Antwerpiensi Primus. An Lucienbergius eam ita immutarit, non divino. Oportet autem primam Editionem post Annum 1561, quo Fastos Maternus Cholinus Coloniae peculiariter excudit, quam Editionem amicus quidam possidet. Id clarum ex praefatione Fastorum


page 160, image: s160

p. 236 Tomil vestrae Editionis. Typus sane omnium Editionum idem, iidem Errores. Exceptis iis, quae Antwerpiensis ex Mantuani postuma editione Mantuana 1516 adjecit. Illa enim alium Characterem repraesentat; Verum ignosce Curiositati meae, quam inutilem ducis, nec injuria. Genio tamen meo indulgere lubet. Bene Vale Praestantissime Vir et Salve. Dab. Cygn. praepropere, Nonis. Maji 1683.

Tuus

Christianus Daumius.

IIX. Clarissime HANKI.

LItterae tuae 3 Septembr. exaratae, cum fasciculo, pro quo maximas meminero gratias, his diebus a nescio quo, me absente, meis traditae fuerunt, qui dixerunt responsum meum Chemnitium, ut ad Te Uratislaviam perferatur, curandum esse. Illud igitur feci, quanquam circa hoc tempus aliis obrutus. Doleo fasciculum, in quo forte mei Carminis Exemplaria fuerunt, ad me non pervenisse. Gratum tamen, quod alia conquisivisti, adjunctis tuis, aliorumque egregiis meletemasi. Quibus quid contra regeram, non reperio extra praesentem Concionem, cum Epicediis e Typographeo adhuc calentem, quam boni consulas, rogo. Gaudeo Te meum qualecunque ad latus Nobiliss. et Ampliss. Cunradi posuisse. Cui multam salutem, si quod opto speroque, vivit adhuc, a me nuncupabis. Utinam Prosopographia ejus Melica tandem prodiret! Caeterum ut tu mihi,


page 161, image: s161

sic ego Max. Rev. JOH. HANKIO Fratri tuo gratulor, eum malis publicis eluctatum adhuc vivere, optoque, ut Tecum diu sospes, et omnis mali expers vivat! Metu non simplice vos teneri facile credimus; et nescimus, an non ab altera parte majore, quam ab alia, cujus vis per DEI gratiam nonnihil retusa est; utinam in perpetuum obtundenda; quin et illius, si Christo adversari pervicaciter pergat! De Mantuano iterum Tibi molestus sum, Te rogans (quod haud gravate feras) doceas me, an Mantuani vita Tomo I praefixa sic incipiat: O bona posteritas, quam post mea fata relinquo; et quid explicationis causa insertum sit. Illas explicationes quaeso mecum communes fac, et carmen etiam, si aliud est, quod tamen non opinor. Illud miror in Tertio Tomo apparere duas Epistolas, quae jam positae erant in Secundo Tomo; Suspicor Erratum fuisse a Lucienbergio, qui Tomos immutarit, quod ex Signatura cujusque Tomi pagellarum apparet. Michael Neander praefatione in l. 2. Ethices suae ait, Mantuani opera prodiisse ex Officina Andr. Wecheli. At nemo hanc Editionem laudat; nec est, qui visam a se meminit. Suspicor igitur statim, ac prodierit, a Lucienbergio primis cujusque Tomi pagellis transpositis, immutatam esse. Fastorum Coloniensis Editio, cujus Praefatio in vestra Editione retenta est, prod. 1561. Et Norinbergae habet meus Burgerus: post illum ergo Annum Wechelianam puto publicatam; hinc Lucienbergius alteram: deinde Antwerpienses


page 162, image: s162

tertiam multis libris ex Mantuana Anni 1516 procuderunt. Hoc unum adhuc rogo doceas me, an vester Editor sive Typographus primo Tomo praefationem sive suam, sive alterius praeposuerit, quod quia ejus mentionem non fecisti, vix credo: tamen, si forte praeposuit, facito ejus me compotem. Praefatio Badii in Tomum II ad Bald. Braets. an. 1513 in Antwerpiensi editione omissa est. Habetur autem in ipsa Ascensii Editione 1513 in folio. Forte ergo Lucienbergius praefixit etiam primo Tomo Badii ad German. de Ganao cujus initium: Quae tuae Celsitudini etc. quam Antwerpienses itidem omiserunt. Haec ingrata tibi, qui indubie jucundiora maluisti, quorum tamen Argumentum nullum mihi suppeditatum, haud aegre oculis tuis permittas, et me porro tibi carum habeas, qui Te in oculis fero. B. Vale, et valde deproperatis hisce, si quid forte perperam scripsi (relegere enim aliis avocatus non possum) ignosce. Dab. Cygn. d. 7 Octobr. St. V. 1683

[gap: Greek word(s)]   Christian. Daumius.

Saluta a me bene volentes, et Fautores meos, qui apud vos sunt.

IX. Clarissime HANKI, Amice svavissime.

ULtimis tuis, quas mense Januario superioris Anni accepi, omnino arbitratus sum me reposuisse responsi quid. Si id non


page 163, image: s163

factum, variis intercurrentibus casibus et senili oblivioni tribues. Si interea valuisti, et adhuc bene vales, bene est, ego quoque Deo protegente, valeo, nisi quod superiore anno tum doloribus pedum ab Arthritide forte vaga laboravi, tum prolapsu e scamno in terram tibiam aliquanto laesi cui curandae sesquimensem impendi, ab alio lapsu dextrum cum fronte Brachium. Hoc ipso, quo scribo haec, mense sinistram manum cum sinistro genu. Vides vires deficere; quas superesse arbitratur non intellecta senectus. Divina tamen gratia, quam, ut pergat, veneror, studia, ut hactenus pro viribus colo. Doleo interim amisisse Amicos aestimatissimos, Heinsium, Thomasium, J. H. Conradum, Arnoldum; forte brevi hos secuturus. Fiat divina voluntas! Pro pergrata tua Poesi nihil possum refundere nunc, praeter, nisi jam acceperis, Textum Henrici pauperis; cui quam primum [gap: Greek word(s)]   addam Notas, quae citius exiissent, nisi promissas exspectassem a Magliabechio, e Cod. Lucensi, et Pataviensi, variantias Lectionum. Quae cur tardent, non exputo, nisi re faveant viales; sed exspectare diutius forte nunquam accipiendas, vanum futurum sit. Dabo igitur, quod potero; etsi Textus uno et altero loco aliorum MStorum, adhuc imploret opem, si potes et vis, me juva ingenio tuo, quo vales. B. Vale, et favore porro tuo me amplectere. Dab. Cygn. d. 20 Julii St. V. A 1685.

Tuus Chr. Daumius.



page 164, image: s164

Meis apud vos Amicis plur. honorandis multam a me salutem. Misi Germanica tua Lipsiam ad Lic. FELLERUM, cui admodum grata fuerunt.

X. Clarissimo Viro, MARTINO HANKIO, S. P. D. CHRIST. DAUMIUS.

POst superatas feliciter tergeminas eas vices, secutum fuit bimestre, quod me lecto saeviter et continue affixit, et quidem non uno morborum genere. Febris enim Catarrhalis cum gravissima tussi, et morbo tandem miliari, uti appellant, sive purpura scorbutica puerperarum, sicut primitus nomen sortiebatur, me non parum afflixit; nec plane liber tussi et gravedine ac me mbrorum lassitudine, per Dei gratiam, obambulo tamen. Textum Henrici Pauperis nunc mitto. Doleo excidisse fasciculo: in eo nonnulla obscura disticha invenies, in quibus, si potes, me juva. v. 861. per Fridericum primum Barbarossam dictum intelligo: an recte? v. 993. quid scotica ferula? 935. quis Titus, an leg. Cyrum? Typographus noster defunctus; antequam vero novus constituetur, tempusculum aliquod intercedet. Magliabechius in Italia turpiter vapulavit Satura â malevolis edita, qui et amicorum ad eum literas interceperunt, ut bonus vir coactus fuerit ad M. Burgerum Noribergensis Senatus Secretarium scribere et vetare, ne respondeat Ego v. nuperrimis ad Papebrochium Jesuitam


page 165, image: s165

Antwerpiensem, cui nonnulla ex membranis Lipsiensibus descripsi, literas Florentiam curandas, quod olim Magliabechius volebat, direxi, spem vovens fore, ut sic tutius curentur. Per praelaudatum Burgerum misit Poema ad me Amici sui Francisci Berretrarii Massae excusum, sed itidem sine literis. Vale et salve, et Salvatorem, si ulteriori vita dignus, pro me supplex venerare. Dab. Cygn. d. 18. Octob. 1685.

Pro svavissimis Tuis Carminibus gratias ago prolixissimas. Cl. et honorat. Dn. Gryphium a me plur. salvere jube, et literas proxime [gap: Greek word(s)]   a me expectare.

XI. Clarissimo Viro MARTINO HANKIO, S. P. D. CHRIST. DAUMIUS.

NEphriticos dolores Te, Vir aestimatissime, afflixisse, illubens ex Tuis intelligo, qui et me per aliquot annos non parum moleste habuerunt, nunc quidem minore, quam olim cruciatu et elapsu calculorum me exercentes, quia jam minorum. Dolor etiam quidam quasi podagricus superioribus annis me tentabat. Verum Medicus Arthritin vagam censebat; Nunc gravedo, et circa meridiem somnolentia quaedam, sed levis et facile transiens, praesertim, si scriptionibus abstineo, mihi gravis est. Dominus, qui optimus noster medicus,


page 166, image: s166

cui gratias pro praestita salute agimus, curam nostri porro agat, quamdiu nos volet in Theatro hoc miseriarum et mortalitatis versari. Ego, quae volui edere, propemodum despero, premente labores meos Senio ipso, quod mihi revera incepit fieri morbus. Tibi, me annis juniori, nondum collabascat aeque spes, etsi pariter aegrimoniis jam tentato. Imo hae monitrices Tibi potius sint, ut tanto citius publices Tuos rerum Germanicarum scriptores, etiam Silesios, quos dudum mihi commendavit Beatus Gebhardus noster. Alia memini mihi et Amicis promissa; In iis Tuas exercitationes de simulatione et dissimulatione Academicas, quas Philosophis non vulgaribus, nostroque Jac. Thomasio, cujus obitum mecum deploraveris, approbatas, a Juvene quidem scriptas, sed a Viro revidendas, et in majus meliusque mutandas exspectamus. Et quid agit Orationum Tuarum Parentalium, Nuptialium, et aliarum, ante hoc duodecennium editarum, interea cumulatarum augmentum? Quibus ego, sicut et transmissis olim, et nuper Programmatibus, Poematum Latinorum et Germanicorum libellis, et quicquid Tuorum ingenii foetuum possideo, majorem in modum deiector. Et cur nihil de moralibus Tuis e Philosophicis, praesertim a vulgari Sententiarum studio recedentibus, publicas: quae a Tuis Auditoribus ad nos digressis praedicari jam saepius audivi? Ita, qui me stimulavisti ad emittenda mea, Graeca et Latina, ego par pari referens,


page 167, image: s167

incito Te ad proferenda Tua, potiori jure. Pro Cl. Joh. Petri Titii Gedanensis Polyhistoris, Affinis Tui, transmissis gratias magnas; quem virum salutes a me officiosissime. Ejus Industria et [gap: Greek word(s)]   mihi valde placet, jam olim et Manuductione ad excerpendum perspecta. Est et ille Vir singulariter doctis nostro seculo accensendus. Horum ut diu in numero sis, imitus et animitus precor. Estne in vestra Bibliotheca Architrenius Joh. Hautvillensis, olim ab Ascensio in 4to editus? An vidisti alibi? Quaeso de hoc et aliis, ad quae responsionem desidero, me facias certiorem. Illius moram negotiis Tuis imputo, quae scio multiplicia. Quam Disputationem nunc mitto, ne vacuae hae abeant, eam benevole ut accipias, cum nihil aliud nunc in mundo sit, etiam atque etiam Te rogo. B. Vale et Salve. Dab. Cygn. festinante harum latore 3 Dec. 1685. St. Vet.



image: s168

CHRISTIANI DAUMI PARS IV. s. APPENDIX EPISTOL. PHILOLOG. CRITIC. AD DIVERSOS JOHANNEM GEBHARDUM, CHRISTOPH. POMARIUM, ERNESTUM STOCKMANNUM, JOHANNEM FIDLERUM, VALENT. MERBITZIUM, GEORG. SEIDELIUM, JOHAN. SCHELLERUM, Aliosque, quibus accedunt duae Epistolae Heinsianae ad eundem Daumium.



image: s169

AD JOHANNEM GEBHARDUM, Professorem Wratislaviensem etc. VIR Clarissime et Amplissime, Fautor et Amice singularis.

PEtiisti a me, ut JO. FRIDERICUM HEKELIUM, qui adhuc Lipsiae Musis amoenioribus, ut ajunt, strenue litat, Tibi amicum conciliarem, et ille a me, praemissâ salute officiosâ, petiit, ut meum JOH. GEBHARDUM sibi faventem redderem. Utrumque est possibile, modo si ad litteras ejus, quas mox ad te est seripturus, benevole responderis. Disputationes suas, quas Lipsiae hactenus summa cum laude habuit, ecce! Sed Palma virescens decst mihi, quae Laurui ejus nobili superiore anno plantata est a multis, magnis ac longe celeberrimis viris. Si ad eum scribes, forte exemplum ab eo nancisceris. Est enim homo pro virili liberalis, mansvetus, modestus, sincerus et unius cujusque Literatorum, quem sibi inprimis vere faventem atque amicum novit, valde studiosus: Quod hactenus saepe commodo meo sum expertus. Ipse HEKELIUS possidet D. Georgii


page 170, image: s170

Ederi Malleum Haereticorum, Ingolstadii apud Dav. Sartorium 1570. in 8vo editum, ex cujus Lib. II. Appendice Cap. IV. V. et VI. libenter mihi descripsit, quae de Evangelicorum Dissidiis, de Confessione Augustana â p. 479. usque ad 490. Haereticus ille inique compilavit, et Tu â me, quae hêic habes, descripta petiisti. Ephori nostri Excmi, PEISKERI, fasciculum concionum funebrium, ut spero, recte nunc acceperis, ut et Styrzeliana funebria, quae ego adjeceram, etiam atque etiam rogans, ut petitui PEISKERI satisfacere, et B. Dn. D. ANANIAE WEBERI Concionem funebrem pro aere suo (aliter eam non vult) emere velles. Vale et saluta CUNRADUM, POMARIUM, HANKIUM et MUHLPFORTIUM, imo omnes, quos apud vos nosti mihi bene cupientes. [gap: Greek word(s)]   Cygneae d. 9. Novembr. 1668.

T. T.

Christianus Daumius, S. Cygn. R.

II. AD CHRISTOPHORUM POMARIUM. Professorem Wratislaviensem, etc. Clarissime et Praecellentissime VIR, Fautor et Amice plurimum colende et honorande,

FAsciculos Tuos ad me et HEKELIUM nostrum probe accepi, quorum posteriorem


page 171, image: s171

non prius curare potero, nisi sciam, ubi jam locorum amicus iste haerebit. JOH. SEXTUS, Scholae Sebaldinae Noribergensis Collega valde industrius, nuper ad me scripsit, HEKELIUM, superiore vere Noribergâ Argentoratum abiisse, et ibidem inprimis D. Sebast. Schmidium, D. Isaac Faustum. D. Balt. Bebelium, D. Joh. Rebhanum, D. Balthas. Scheidium et Joh. Henr. Boecklerum, viros celebratissimos, humiliter salutasse, eosque offendisse valde humanos, officiosos atque mansvetos, imo invenisse eodem in loco quosdam amicos Academicos quoque, sacratioribus atque amoenioribus Musis tunc litantes, quos inter inprimis fuerint M. Heinr. Basilius Zeidler, Budissinus, Joh. Richter, Altenburgensis, et Schraderi Hallenses Sax. Fratres, M. Augustus nempe, atque M. Christophorus, qui jam laudati Scheidii Respondentes fuêre in Div. Lucae aliquot Capita, quae Graece impressa etiam Graece tam opponendo, quam respondendo publice ventilarunt: Quas Disputationes muneris loco a Dn. Praeside acceptas HEKELIUS ad Sextum amantissimum non ita pridem, ut eas curet in patriam, miserit. Argentorato eundem HEKELIUM excurrisse Tubingam, et Dnn. D. Wagneri, D. Raithii, D. Osiandri, D. Wolflini, D. Lauterbachii, (quem popularitate atque affinitate conjunctum praedicavit,) L. Pregitzeri, M. Caldenbachii et M. Cellarii, quos omnes ac singulos Professores esse nosti, sibi favorem atque amicitiam feliciter conciliasse, idem Sextus refert, additque


page 172, image: s172

familiaritatem ibidem contraxisse cum M. Benedicto Hopffero, amantissimi nostri Königii Sororio, et renovasse amicitiam veterem Scholasticam, quam cum Felice Spitzio, Ronneburgensi, Jurium Candidato eximio, et hodie duorum Fratrum nobilium ab Harstall Ephoro dexterrimo, Gerae, atque Friderico Naundorffio, quem Juvenem linguarum exoticarum callentissimum M. Christoph. Graefius Lycei Altenburgici Sub-Con R. fidelissimus, saepius laudavit, Altenburgi quondam coluit. An autem ad huc Tubingae degat, an in Italiam, ut fama, quae haud rarenter fallax est, denuo sit profectus, vel Altorfium studiorum caula Tubingâ se contulerit, adhuc cum ignarissimis scio. Interea fasciculum, qui HEKELIO meo â Te amanter est in scriptus, diligenter ac probe custodiam, donec is ad me scribet, ubi jam commoratur. Ephorus noster, PEISKERUS, resalutat, et candidam amicitiam promittit. Pro transmissis Programmatibus magnas quoque Tibi agit gratias, ut et ego, ut pote talium aestimator constans. M. Briccii Cressii Poemata Sextus Norinbergae expiscari non potest. Alias misissem. Hofii Variscorum Pfeilschmidianis literis ann. 1629. in 8 vo excusa sunt, et Barthio heu! quondam meo egregie grata. Si placent Johannis Majoris, Joachimici, carmina omnia, pro alio Libro ea redimenda mittam, ut et Martialem Scriverii, quô abundat suppellex libraria mea. Ut inter Cunradum, Gebhardune, Hankium et Mühlpfortium carmina inclusa


page 173, image: s173

cum salute plurima distribuas; Schoebelio a fasciculum tradas, amice Te rogo. A calculo et tussi vehementi nondum liberatus plura jam non possum. Vale itaque et salve cum omnibus Wratislaviensibus Tuis optime mei memoribus, in primis Gebhardo atque Hankio quos impense amo atque magni habeo. Dabam properans Cygneae d. 19. Jul. 1669.

Clarissimi Nominis Tui

studiosissimus Chr. Daumius.

III. Viro Clarissimo, CHRISTOPHORO POMARIO Gymnasii Magdalenaei Professori meritissimo, etc. Fautori et Amico suo honoratissimo. SAL. et OFFICIA! Vir Clarissime et Amplissime, Fautor et Amice svavissime.

OB instantes nundinas Lipsienses multis intentus pauca ad Te jam scribo, qui heri ad Cl. Gebhardum etiam has, quas inclusas videbis, celeriter dedi, quas recte tradi curabis. Fasciculum Tuum HEKELIO inscriptum similiter curavi, cui vere gratus et acceptus fuit, et quam primum ad Tuas respondere certo promisit. Salutat interim officiose, et mittit Disputationem Theologicam pro Te et GEBHARDO nostro, quam, JOH. CONRADO


page 174, image: s174

DURRIO, Theol. et Philosophiae Moral. Prof. Publ. excellenter merito, praeside, Altorfii d. 24. Aug. publice magna cum laude, ut KOENIGIUS et SEXTUS mihi retulerunt, ventilavit. Nunc scimus, ubi locorum hoc anno vitam suam transegit. Hodie Altenburgi Misnicorum apud dilectos Parentes vivit. An autem nunc hâc hyeme domi commorabitur, nescius sum, quia ipse hac de re est nescius. L. Ann. Sen. Flori Commeliniana Editio cum Jani Gruteri Notis impressa est 1597. in 8 vo tamen non prorsus vacua naevis typographicis. Prosperi Alpini de plantis Aegypti Librum non possideo, sed possidet eum Cl. noster HEKELIUS, qui Venetiis 1592. ad Joannem Maurocenum, Patricium Venetum nobilem, apud Franciscum de Franciscis, Senensem, in 4 to maj. form, impressum esse scribit, addens, autorem de Palma Dachel prolixe ibi agere cap. VII. p. 10. seq. ubi de hujus arboris pulvere haec verba invenienda esse testatur: Pulvis maximum usum habet peros sumpta ad diarrhoeam, lienteriam atque disenteriam, non minusque ad omnes alias vel sanguinis, vel alterius humoris innaturales vacuationes firmandas: praecipue vero ad hepaticum fluxum hemorrohidum atque uteri crisentam vacuationem atque ad sputum sanguinis. etc. BAUDII poemata, quorum sum possessor, sunt novae editionis Elzevirianae 1616. in 8vo tertiâ parte nunc locupletata, et in concinniorem redacta ordinem cum Autoris vita atque epitaphiis. An autem illa recentiora sint edita,


page 175, image: s175

certiorem Te minime possum facere. Novello Dn. Rectori vestro votum pro novo anno et pro adepta sparta honorifica nomine meo fundi et heri salutari eum jussi per Excell. GEBHARDUM, quem Tecum et Cl. HANKIO quotidie gero in pectore. Bene vale, et instantem novum annum feliciter incipe, media et fini, imo fave. Properanter Dab. Cygneae d. 30. Decembr. 1669.

Tui

studiosissimo Christiano Daumio, Schol. Cygn. R.

IV. M. ERNESTO STOCKMANNO, Superint. Alsted. Per-Reverende et Amplissime Vir, Fautor amicissime.

ET multa tibi debeo, non solum ob charissima mihi munera tua, verum et affectum in me propensissimum: Sed valetudo non semel interea adversa et occupationes hanc secutae crebriores id omne interverterunt, quod Tibi tribuendum erat. Et exspectavi occasionem ad Te literas dandi commodam. Nunc novae remorae. Quare hos clathros, ne nihil reponatur, vel vi ut perfringam necesse est. Quis Emblemata Artem Heraldicam nominet, non succurrit. Artem quidem Heraldicam emblematis gaudere vel


page 176, image: s176

ex Ludiloquiis Harsdörfferianis parte 3. et alibi constat. At contra omnia Emblemata quis artem Heraldicam nominet? Alios nunc, quoniam memoria senili exciderunt, et inquirendi rara oportunitas deficiente memoria non recenseo. Nec etiam mihi adsunt Speneri de Arte Heraldica Insignium Domus Sax. Elect. Commentationes: It. Joh. Christoph. Becmanni de Dignitatibus illustrium. Quare si non satisfacio, ignosces mihi comiter. Quod nunc mittam placiturum, non habeo: adjeci tamen nescio cujus census unam et alteram chartam: Forte et brevi, nisi viae tardant, et si Deo placitum est, ex Italia de Bibliotheca Medicea ab ejus Clariss. Custode mihi promissum Henricum pauperem, sive Septimellensem, cujus vitam e Manuscripto pridem is miserat, a me edendum mittam: Cujus hic versus:

Dulcia non meminit, qui non gustavit amara. Ut et vos post amara, si qua talia, gustata dulcium solatio recreemini, voti mei summa est! B. V. et perge, ut coepisti, amare, omnia fausta tibi precantem

Tuae Rev. Dignit.

Dabam Cygneae d. 16 Maji 1678.

Percultorem studiosiss.

Christ. Daumium.



page 177, image: s177

V. Eidem. Per-Reverende et Amplissime Vir, Fautor atque Amice honoratissime.

MIr aberis citra dubium tam protractum ad humanissimas tuas silentium. Pervenerunt ad me absentem tum Tuae Kal. Septembribus demum. Ad quas respondissem citius, si per scholastica et domestica negotia licuisset. Adhaec deerant, quae Nob. et Excell. D. Schultzii munusculis acceptissimis reponerem. Ea dum hinc inde acquirere laboro (apud me enim meorum nihil amplius fere exstat) frustra tempus indagandi dilapsum abiit. Constipavi igitur, quicquid habere potui; ne prorsus inanis primae ejus munificentiae occurrerem. De Arte Heraldica quae docuisti, apprime grata fuerunt. Careo n. adhuc omnibus iis Auctoribus, quos laudasti, cum mea nunquam divitis hominis libraria, quantacunque ea, sit constipata partim ex haereditate, quae a propinquo mihi venit, ex Barthiana partim Bibliotheca, cui quos tu laudasti Auctores, utpote recentiores, non inerant: coeteri tum aere, tum munere ac beneficio Fautorum mihi adjecti sunt libri. Unde multos adhuc bonos desidero; Etsi nunc ob ingravescentem aetatem languidius. Buchneri Epistolae poterant majore cum cura et judicio seligi edique. Insunt enim quae ex diverso conceptu, nec unis ex Schedis in unam coaluerunt;


page 178, image: s178

ideoque et minantur Dresdenses novam earum et emendatiorem Editionem. Habeo ego unam adhuc et alteram Epistolam jam excusas, quae illi Opusculo desunt. Quae ad me scriptae ibi jacent, impetraverat olim a me Otho Praetorius, cum de harum Editione nondum quisquam cogitaret. Graevius noster, cum superiori Anno e Belgio Patriam inviseret, literis Lipsia ad me datis improbabat operam istam, et alii una; qui singuli selectionem urgebant. Sic meas subito ac in subide ad Reinesium scriptas a Bosio edi, invitus vidi. Passus tandem id sum, victus ejus precibus, praesertim cum sic reciperem meas, quarum plerarumque Apographa jam perdideram. Henricum pauperem nondum accepi integrum. Nam Lipsiensis Bibliotheca dimidium suppeditaverat. Promittitur adhuc ex Marq. Gudii Manuscriptis omnium in Germania instructissima Bibliotheca ab Axenio, ad quem ea propter denuo his diebus literas exarabo. Magliabecchius hoc anno siluit. Per alios tamen Venetiis ac Florentia fasciculos ad me misit, quos tamen, quod doleo, non recepi. Si inter illos fuit Henricus ille Septimellensis, procul dubio actum erit de beneficio officosissimi hominis. De Epistolis Doctorum edendis et alii me hortati sunt. Tria autem praecipue, quibus ad eam rem opus, remorantur me: Otium ad selectionem et descriptionem illarum ad typos; Deinde promptitudo Bibliopolae alicujus, qui sumptus praebeat; Tertium


page 179, image: s179

copiae negotiorum indies sese accumulantium sublatio, quae et ne alia incepta scripta pertexere queam, obstaculo sunt. De quibus ideo lubentius taceo quam vana promissione hiantes eludo. B. V. et salve. Dabam Cygneae Kal. Octobr. 1679.

Per. Rev. T. Claris

Percultor studiosiss.

Christianus Daumius.

VI. Praestantissime atque Eruditissime Dn. J ACOBI Fautor atque Amice plurimum colende.

DUm ad Tuas perquam jucundas atque elegantes responsum debitum ac Te dignum meditor, remorantur me diversa: valetudo, occupatlones improvisae et praeterea quae dicere nolo. Ne igitur responsionem describendi omnium optimam elabi sinerem, satius duxi, scribere, quidquid in buccam, quam aut silere prorsus, aut meditata aliqua Epistola diutius officium meum differre. Laudibus meis omninô velim abstineas, Quantillum enim id, quod in me tam miserae a puero sortis laudari queat? Ego potius suspicio viros laude dignos venerorque ex animo, nec solum, qui viri rem suam in literis tam divinis quam humanis conservandis ac propagandis strenue gesserunt; Sed et eos de quibus spes post inde paria facturos. Inter quos et Te esse famapercepi jam pridem, et nunc ex doctis


page 180, image: s180

Tuis literis aliisque argumentis facile deprehendo. Cur igitur non faveam meae tenuitati faventibus, de quibus praesertim tanta spes? Cur non adsim opera aliqua, modo talis in me, qua eos juvare possim? Lexicon, de quali Tu quaeris, et ipse desidero ejusmodi. Scias autem me nondum omnium qui extant conspectu Librorum potitum. Et quis hoc sibi polliceatur? pro opibus igitur nostris, nostra struimus moenia. Interim tamen congessi ipsus in meum potissimum usum opus praegrande secundum terminationes vocum. Radices primum, deinde derivata a verbi Infinitivo, 2) a supino vel Praeterito Perf. Passivi 3) a Praesente Participii, 4) Futuro Participii tum Activi tum passivi. Tandem Particulas cum peregrinis vocibus etc. peculiariter. Lbi ne Barbara quidem aut Ecclesiastica aut sequiorum aetatum vocabula, Phrases, constructiones omisi. Adjunxi et Recentiorum praeterea vocum significationes et autoritates quae reperi, etc. De Historiarum et Ecclesiasticorum Patrum tali Lexico idem intelligas. Exhibent multa Vossius, Ludov. de la Cerda, Lydius ad Clemangem, Lindebrogius et Pithaeus in Glossariis et longe plures alii etiam in Commentationibus in Autores eorum. Infinita latent in ipsis autori bus a nemine adhuc excerpta. Utinam exstarent Barthii Adversariorum Tom. II. et III. Tomus et Reinesii multa [gap: Greek word(s)]  ! Sed hoc voti non spei est. Expectandum igitur ab aliis tale opus. Nam ut meum ea omnia


page 181, image: s181

complectatur, etsi maxime velim, tamen impedimento sunt senilis atas, valetudo non saris firma, defectus adminiculorum et Patronorum: nec unius hominis res est. Sane hactenus meo Marte rem gessi, infinities absterritus et quasi desperabundus; nec tamen semel susceptum plane deserui, etsi [gap: Greek word(s)]   procedatur. Additas has ad Cl. Petermannum Tuum si curaveris, de me bene meritum Te existima. Scripsi satis properanter et nescio an satis fecerim. Forte brevi, si vivo rectius. Quae jam Tibi destinavi miti severitate leges. Agnoscere facile potes ariditatis senii et venae a vario languore exsuccae imbecillitatem. Affines meos Dn. Krautium et Lembachium uti et Conterraneos meos imprimis Per-Rev. M. Schmidium et M. Seebischium ubi dabitur officiosissime et amantissime a me salutabis. B. Vale. Deproperabam. Cygneae d. 14. Maji 1673.

T. omni affectu Christianus Daumius.

VII. Praestantissime atque Eruditissime Dn. JACOBI Fautor et Amice perquam colende etc.

TUis, ut occupatissimus nunc paucis respondeam, noris tuam mihi derivationem vocis prae alterius placere, ratione a te ipso reddita. Si enim voces in [gap: Greek word(s)]   a vocibus in [gap: Greek word(s)]   derivandae essent, cum longe major sit numerus


page 182, image: s182

vocum in [gap: Greek word(s)]   quam [gap: Greek word(s)]   infinitae in [gap: Greek word(s)]   originationis gratia fingendae essent, a quibus illae in [gap: Greek word(s)]   deducerentur. Neque me movet Scaligeri aut Vossii, quos scio in originatione vocum, quemadmodum et Cicero Varroque non semel peccare, auctoritas. Nec potuerunt illi aliter ob causas multiplices, quibus recensendis otii brevitas me excludit, quas si vivo, Indagator Radicum meus, et Gymnasium Zechendorfianum, a me correctum auctum, et Indicibus, hoc est auctoritatibus vocum instructum, docebit. Sed qui tantae aetatis sum, vix puto tantam molem me emensurum, nisi placidis diebus magis fruar. Ad [gap: Greek word(s)]   praeprimis tuae sententiae, quam probo hoc addo, quod ejusmodi composita primario sive simpliciter significant, id etiam significare conjunctim. Auctoritas vocis hujus Lexica fugit, quia nescio an apud veteres reperiatur, nondum enim annotavi. Apud Recentiores vero, qui ad imitationem [gap: Greek word(s)]   Cumprimus, Imprimis, etiam praer mis dixerunt, creberrime occurrit. Verum ut dixi, negotia multiplicia neque de eo cogitare, neque amplius quid exa are haec festinanti permittunt. Libellum i ter spississimas curas malas extrusum, non hilari animo praeditum, meum a Te lectum fuisse gaudeo. Eum ut relegas, ecce tibi a me exemplum Magnificum Tuum Dn. Hospitem, quem diu magni feci, salutis honorificentia devote atque officiose a me veneraberis. Ampliss. Dn. Axenius exemplum a me accepit


page 183, image: s183

Magnif. Dn. GENERO mea manu inscriptum exhibendum, quod ei se exhibiturum, promisit qui ut sibi concederem rogavit. Is an adhuc Dresdae (quod vix puto) commoretur, quaeso me doceas. Ei fasciculum Librorum (quem nondum accepisse quum nuperrimas ad me dedit, conjicio) ad ipsum misi; bene, si accepit; nam sic non peribunt; Remittet enim ad me Lipsia. B. V. et salve. Dabam Cygn. prid. Kal. Maji, an. Chr. 1677.

T. Ds.

studiosissimus Christianus Daumius.

VIII. Per-Reverende Clarissimeque Vir, Fautor ac Amice plur. colende.

LItterae tuae, quo magis calamitoso hoc tempore inexpectatae appulerunt, eo nihil laetius, nihil gratius potuisset accidere. Gavisus enim sum ex animo te veterem amicum adhuc in vivis esse. Me meosque singularis Dei gratia hactenus salvos conservavit, ut ut vicinos nobis nonnullos [gap: Greek word(s)]   sustulerit. Dolemus tantum mali hujus nondum esse finem. Hac enim hebdomade novem funera sunt elata, praecedente eam septem. Fures, qui clausas domos spoliant, et subreptas plerasque reculas aliis divendunt, maxime, permissione divina in culpa sunt, ut et haeredipetae avari justo citius haeredia


page 184, image: s184

invadentes et propriis aedibus inferentes. Ego licet studia nostra apprime friguerint, tamen per triennium haec feriatus minime sum. Edidi enim Paulinum de vita Martini, cum Notis Barthii et meis Lipsiae cum ibi pestis saevissime grassaretur, accepique inde singulis hebdomadibus singulas plagulas impressas, Indicum et Gossarii quod tamen nondum praelum subiit, conficiendi gratia. Hoc anno praeter alia Henricum Pauperem, Poetam tertii seculi decimi, cujus Neander in Ethica sua meminit et alii, ex Membranis Florentinis, suppeditante V. illustri Antonio Magliabechio, Magni Ducis Hetruriae Bibliothecario, a quo hoc anno tres Epistolas, una cum nonnullis Libris accepi, et Editionem urgente, brevi [gap: Greek word(s)]   Lipsiae excudi faciam. Typographus enim noster etiam venenoso contagio exspiravit. Consul. D. Reyherus apud nos cum Uxore et Filia, Praetor, D. Claubartus, Archidiaconus, M. Conradus, M. Dittmannus Collega Scholae tertius, Cantor M. Creilius et ejus Filius, Baccalaurei vicem tum gerens, Filiaeque, Aedituus superior Paulus Meisnerus, Superioris Cantoris Trögeri filia, peste correpti occiderunt. Schola ob defectum Praeceptorum, et emansionem plurium discipulorum, dimissa ac desita fuit. Hinc cum videam idem apud vos factum velim me doceas, an [gap: Greek word(s)]   publico vestri Scholae ministri per id tempus carituri sint. Ad Hekelium, qui Reichenbachii in vicinia Rector est, si quid volo, Lipsiam ad


page 185, image: s185

L. Fellerum mittendum est, ut inde ad ipsum curetur. Is toto hoc tempore, quo militibus obsepti fuimus, ad me nihil, neque misit, neque exaravit, excepto hoc mense quo primum, quos Augusta Vindelicorum Plur. Rev. Spizelius ad ipsum a Magliabecho missos libellos et literas ad me pertinentes ad ipsum curarat, Lipsiensi via ad me perlata sunt. Quae misisti ut ut tristia, pergrata lectu, hac hebdomade eadem viâ ut nanciscatur, operam dabo. Malum pestiferum est nobis illatum e Varisca d. 14. Octobr. 1680. quo denascebatur Mulier herbis et radicibus divendendis quaestum sibi ac victum quaeritans. Id initio spernebatur, egoque et tota Schola sunus prosequebamur; Sed exacto mense dum interim Maritus et ancilla obeunt, malum innotuit. Qui in domo reliqui erant, postea ibidem fato suo functi fuerunt. Exinde domus a vicinis expilata cladem hanc auxit. Fusius haec describerem, si omnia ita, ut tibi vestra cognita atque explorata certo essent. Mendaciorum folles sufslantur in ipso oppido nedum extra illud. Deo ter optimo Max. gratias agimus pro conservatione tam clementi; Is et Te tuosque porro tueatur, et pacem territorio, sanitatem incolis largiatur, et faciem suam benignam rursus tandem nobis ostendat, sublato omni malo. Dn. M. Frischii Parens plurima te salute impertit. Halbau ni fallor, dicitur locus, in quo pastorem agit. Narratur non ita pridem futurum, ut in Neandri patria Sora, Pastor constituatur. Sed


page 186, image: s186

res adhuc in certa est. Ne steriles plane has mittam, ecce tibi munusculum a me. Paulino careo, et grandiusculus is est, addidissem alioqui. Bene et diu vale, cumque novo anno novam felicitatem, et omnia tam corporis quam animae commoda uberantissime percipe, meque amare perge. Dab. Cygn. festinantissime inter alia impedimenta, d. o. Decembr. an. 1680.

T. Per-Rev. Dign. ab omni amore, cultu et fide C. Daumius, S. C. R.

Amplissimus Dn. Hahnius fere solus in hac nostra indigentia in me munificus fuit, Deus retribuat ipsi omnia benefacta et servet illum Evergetam saluum quam diutissime. Ignosce subito stylo.

IX. Epistolam hanc exaravit M. TOBIAS PETERMANNUS, Rector quondam Scholae Pirnensis, ad M. JACOBI, quia in illa singulare Encomium B. Daumii occurrit, eandem inserere h. l. volui. Salutem!

GRatias ago quam plurimas pro transmissione Concionis funebris, in memoriam beatissimi [correction of the transcriber; in the print deatissimi]  Joh. Frid. Hanii habitae. Credas [correction of the transcriber; in the print Crebas]  mihi [correction of the transcriber; in the print midi]  velim, Sermone hoc Schmidiano ita me fuisse delectatum, ut et subinde in legendo


page 187, image: s187

lacrymas emiserim non unas. Schmidii Parentem satis novi, quis fuerit. Eô enim ipso tempore, quo me Deus benignitatis voluit esse Lipsiae, vivebat tunc et ipse, interfuique Collegiis quae habebat. Gratulor manibus ipsius, quitalem post se reliquit Filium. Forsitan mihi erit mox occasio, eundem salutandi. Literas ad Cl. Daumium recte fuisse curatas, hac ipsa hora satis intelligo. Scribit enim ad me, quae? qualia? quanta? Id etiam mihi credas velim; Viro hoc in toto Elector atu Sax. neminem esse doctiorem. Amo virum quia se praestat virum, vereque Daumium. Quid enim manus sine Daumio s. pollice. Sed nec et ipse me deamat, quia novit Petermannum; id quod dico sine jactantia. Transeant itaque haec ut transitoria in hoc Mundo transitorio. Id unice adhuc quaero utrum quae ad Dn. FLACHSIUM scripsi, recte curaveris. De istis hactenus fuisti mihi Piscis, aut eo magis mutus. Num in posterum quoque tibi erit occasio, meas deferendi per Te ad Dn. Daumium, et satis quidem commoda, me facito certiorem. Debitio mea hoc poscit, qui me tam amanter non solum salutat, sed et Epicedium flagitat in obitum, quem tu satis hariolatus es, uxoris desideratissimae. Hisce vale, meque, ut facis, ama constanter, ut pote quem Jova juvabit, et Te

T.

Pirnae d. 12. Apr, 1673.

M. Tob. Petermann.



page 188, image: s188

X. AD M. JOHANNEM FIDLERUM, Diaconum Ecclesiae Mugellensium fidelissimum, Amicum certissimum et summopere charum. S. et O.

LIteras tuas cum Fabricii Roma Geruli soror apud nos ancillans recte mihi exhibuit; Eas vero quas Lipsiam te misisse biduo ante scriptas, indicas, nullas vidi. Pro Carmine gratias ago maximas, sed mallem laudes eas temperatas. Sedulium, quem tantopere amas, eccum tibi descriptum totum, si addideris quae in Medd. Zehneri supersunt. Talem in aliis operam possum et volo tibi impendere, si benignitas Omnipotentiae vitam mihi et sanitatem prorogarit, supellectilemque meam librariam, ut hactenus (ei sit gratia maxima) custodiverit. Eximius est Poeta Marius Victor, et alias nullibi, praeterquam apud Fabricium et in Bibliotheca Patrum extat. Prosperum etiam impense amo praesertim libros de Providentia et contra ingratos elegantissimos. Descripsissem etiam Orientium, si jam otii plus superabundasset. Utinam tu Mantuani carmen de contemnenda morte aut de obitu Patris Friderici: aut de suscepto Theologiae gradu: aut de comparatione oratoris et Poetae: aut de obitu Petri Nevolarii (haec enim ex libris silvarum ejus mihi desunt)


page 189, image: s189

alicunde describenda mancisci possis, describerem tibi quicquid placeret, vei integra Opera. Adversaria Barthii prae Face Critica, ut eligas, suasor sum; ex illis enim plura et meliora addiscere poteris. Et autores Faci in sertos separatim in Bibliothecis offendere facile est. Facinum a Barthio jam habeo. Protevangelium confidebam me impetraturum hic a quodam, ut tibi mitterem; sed ea spes me frustra habuit. Lutheri praeter Tomum I. Latinum, nihil possideo. (Habeo VIII. Tomos Concionum MStarum, quae nondum lucem viderunt, a M. Georg. Rorario et Stolsio olim ex ore illo divino stilo exceptarum.) Eum tamen, quod in eo ea, quae initia repurgatae doctrinae Evangelicae narrant, et tractant, aegerrime dimitto. Mallem potius caeteros a Lengenfeldensi additos. Sed vix ab hospite meo impetravero. Stant etiamnum ii libri obsignati, nec scio nondum plenaria praestita solutione, quando sint resignandi. Quod si olim fiet, si Lucretius inibi, et alii libri, lubentissime te eorum faciam participem. Petronius magnas mihi curas minatur; sunt enim in meis exemplaribus multae ac variae notae, quales vix alii libri tenent, eaeque maximam partem optimae, etsi intricatae, quas non negligam, sed ubi plenius otium fuerit, in ordinem cogam, quod hactenus fieri non potuit. Ideo â me non dimittenda. Mallem abesset ab uno Visalis Gallicus et Querolus P. Danielis, mitterem tibi illum. Sallustium Carrionis et Duzae jam habeo;


page 190, image: s190

at Columnam illam Rostratam optarem iterum videre, ut et Dousam ad Horatium: sed nolo te nimis officiosum esse. Satis jam mihi benefecisti, nec sum rependendo. Dabo in posterum operam, ut redhostire queam, quacunque occasione sese oggerente. Roma Fabricii erit inter Lengenfeldenses forte. Itaque ubi illam accepero, statim ad te tuam redire faciam. Rapicium satis usurpare hactenus ob otii deficientiam non valui: quamvis maxime velim, prodest enim meis laboribus maxime. Sum in Indice Poetarum Christianorum. Sum in describendo e MSt. Riga. Descripsi Vindocinensem, et dimidium Alanum de planctu Naturae. Sum in Stichographia mea, amplo Opere, et Indice Prosodico. Sum in Gymnasio Zechend. elimando multus. Aliquando Orientales Musas reviso aliquando Graecas. Plurima et ê Bibliotheca nostra descripsi. Juvencus perturbatissimus est, si confero Fabricii, Veterem meam et eam, quae in Corpore Poetarum est, cum aliis, Editionem. Luberet et Collectanea colligere ê Criticis in Fragmenta Veterum Poetarum, si tempus superesset. De aliis non scribo. Tu meus totus es, dabo operam, ut tuus ego vicissim totus esse possim. B. vale et â me, ut et Dn. Zechendorffio nostro salve. Inficetiis scripturae et festinationi ignosce. Cygn. in vigilia Pentecostes 1639.

T. T.

Christianus Daumius.



page 191, image: s191

XI. Reverendo Praestantissimo, Doctissimoque DN. JOHANNI FIDLERO, Ecclesiae Mugellensium Diacono fidelissimo etc. Amico meo certissimo, et summopere charo. S. P. Mi Amicissime,

VIctorini nostri cras, ut ait, abituri uxor a me non solum recensendo Quinto Claudiani Barthiani Alphabeto, et Indice Auctorum concinnando, sed multis praeterea aliis negotiis occupatissimo literas poscebat hodie. Ne ergo prorsus inanis abiret has scribendi vices negligere nolui, optabili litterarum tuarum salute me remunerandum confidens. Tua Epigrammata e Graecis versa Anthologiae suae inseruit Gothae typis exscribendae D. Rivinus, qui primam, quartam, quintam et sextam paginas speciminis gratia ad me misit. Nova praeter quae adjeci nulla habeo. Catalogum autem tot eximiorum librorum, quos a Dn. Barthio hactenus impetravi, concinnandi nunc non est otium. Fiet alia occasione, nisi tibi silentii potior ratio est, quod ego quidem devoveo, tu tantopere adamasti hactenus. At tu, si me amas, illud valere jube. Sic ego te salvere, et cum tuis incolumem felicemque annare et perannare, voto quidem sero, sed serio jubeo. Cygn. d. 6. Febr. 1650.

T. T.

Christianus Daumius



page 192, image: s192

XII. Reverendo, Clarissimoque Viro DN. JOHANNI FIDLERO, P. L. Caes. Ecclesiae Mugellanae Diacono fidelissimo etc. Amico meo amicissimo ad manus. SAL. et OFFIC.

REverende, Clarissime Dn. Fidlere, Amice longe carissime. Tuas accepi. Schedulam Dn. Ephori vestri, cui officio sissimam salutem a me annunciabis, festinantissimique mei carminis tenuitatem una excusabis, remitto cum gratiis. Reinesius relicta Altenburgo Lipsiae nunc agit. Quae in Styrzelii effigiem scripsisti, per horam quaesivi, nec tamen in chartarum colluvie reperire potui, haereoque an jam dum ipsi miserim. Quam primum occurret scheda, si occurret, statim ad te ibit, ut transscribas. Barthii in Augustinum nihil ulterius praeter quod jam in adversariis extat, scriptum editum ve est. Idque ipsum D. Gerhardo prolixe probavit. Ecce ejusdem ad me nuperas, quas quantum potes remittes, nondum enim ad illas respondi. Adversariorum Barthianorum duos tomos adhuc Academia Lipsiensis custodit, litigio nondum finito. Cerdam ubi remisero, Tomos Gynaecrorum et Moschionem commodato, Deo volente, petam; Quem ideo ante non avoco, ne negotia mihi crescant, tibique tuum Cerdam longius


page 193, image: s193

differre cogar. Filio tuo Andreae quam hospitii spem faciam, equidem ignarus sum. Duo nuper adventores peregrini Plaviam se conferre necesse habuerunt, postquam hospitiorum spe excidissent. Arrogantissimus Lagius, qui tantorum Arcanorum a Barthio sibi apertorum notitiam publice jactitavit, edita nunc Oratione parentali, hiatu tanto dignas non praestat leges. Et rideo hominem formularum et phrasium sublegulum, cui nec Barthiana scripta, quae in publico, satis nota, secta et intellecta: nedum, quae tanto Heroi, qui neque fidissimo se aperire plane solebat, occultata. Miser tenebrio! Vult esse Dominus et Editor tam grandis Adversariorum operis, nec exiguas in Paulinum Petrocorium Animadversiones hactenus luci communi sistere potuit. Sed vae illis Adversariis, si in sagaces et insubidas illius manus incident, strangulationem passuris. Ego curam illam depono, cui contenta maximam partem jam cognita sunt. Videant haeredes. Magis ad propria propero. Anthologica tua remitto. Mea non potuerunt expediri hactenus utut conquisiverim nonnulla. Sunt etiam Barthiana inedita apud me. Sed obruor agendorum copia, nec quid primum quid ultimum habeam quod agendum mecum dispicio. Fragmentum Barthianum de obsessa Lipsia eccum. Ubi legeris, remittes. B. V. Cygn. Kal. Nov. 1661.

T. T.

Christianus Daumius,



page 194, image: s194

XIII. Reverendo, Clariss. et Doctiss. Viro, DN. M. JOHANNI FIDLERO, P. L. Caes. Ecclesiae Reichenbachensis Diacono fideliss. etc. Amico meo longe carissimo. [gap: Greek word(s)]  !

REv. et Clarissime FIDLERE, Amice mellitissime. De morbo tuo invitus audivi, atque ex animo certe condolens. Eramad te scripturus citius, nisi concatenatissima avocationum moles obstitisset. Semper enim de te cogito in tanta verorum amicorum penuria. Nunc gratulor valetudinem receptam, et ut in solido locetur Deum veneror. Etiam de sobole aucta gratulor, et ut in laudem Dei, gaudium parentum, decusque familiae crescat et vivat, serio precor. Pro donario vero tuo quas non debeo tibi gratias? Ita me semper obstrinkisti, ita etiamnum obstringis, ut qui aere tuo exeam, non reperiam prorsus. Remitto Juvenilia, nostri olim Amici Magni, cum inscripto, ut petiisti Epigrammatio qualiquali, invito certe Apolline profuso, quod boni tamen consules. Adjunxi Statiana et Scaligeriana, prius ad te missis supplendis cum Zechendorffii concione funebri, quae ultimum demeis exemplum. Quam miror equidem te non accepisse a Vidua. Ita enim narravit, se pridem misisse tibi. A Styrzelio ex quo tuas ad


page 195, image: s195

ipsum misi, nullas hactenus accepi, nec Anti-Schoppium recepi. Multas enim ad Sextum scriptas legi, in qua creberrima mei mentio, etiam nonnulla tui. Ille meas expectat: Ego illius. Scripsi enim interea aliquoties, etsi breviuscule. Puto non prius rescripturum, quam Anti-Schoppium descripserit, vir multis modis impeditus negotiis publicis. Forte his nundinis aliquid mittit. Vogelio Rectori Norimberg. Epicedion scripsi. Ad Dn. Sigismund. Betulium pariter Jambos misi. A Petermanno et Manicio Pirna varia accepi. Remisi illis varia, ut et M. Theilio Budissinae Rectori, qui me salvere jusserat. Capoferrei vidua me tribus libellis donavit, Censorino cum Variorum notis, Velleio Vossii, Diebus Cretensis Merceri. Ei contra exhibui Vallensem, in paupertatis ac viduitatis aliquod solatiolum. Responsum nondum vidi. Puto ad me venturum de postumis Mariti sui mecum collocutura. Plura dolores capitis non permittunt. Vale, vale mi carissime Amice, pancratice diuque, et quod soles amare me persevera.

T. T.

Dabam Cygn. d. 14. Maji 1663.

Christian. Daumius.



page 196, image: s196

XIV. VIRO Reverendo, Clarissimoque Domino M. JOHANNI FIDLERO, P. L. Caes. et Eccles. Reichenb. Diacono fideliss. etc. Amico meo veteri, vero et sincero. SAL. et OFFICIA! Mi carissime Amice.

PRae gravedine per oculos etiam destillante vix haec queo. Remisissem pridem Tibi Indicem Schneiderianum, quia Göpnerus et hunc et mea excusioni promissa, susque deque tamen habuit Typograheo divendito: nisi spes me tenuisset fore ut novis typographis aliquando persvadeam, vel potius Bibliopolis sive Nürnbergensibus, sive Naumburgensi. Hic quidem suis sumtibus Graecam Grammaticam excudi hic facit, post suas nundinas forte aliquid aliud traditurus. Ideoque ad octiduum adhuc retinebo, ut ipsis monstrem, et eorum animum explorem. Nec enim ob dolores capitis domo exire possum, qui his diebus mitigandis iis, nec ab aere asperandis, publico abstinui. Proxime recipies, sive excudi queant, sive minus. De mea fide nullatenus dubitetis. Novi e Belgio hactenus ob luem pestiferam nihil Francofurto accepi, nisi a Lotichio litteras cum Panegyricis. Scripsi nuper eo. Responsum [gap: Greek word(s)]   proximis nundinis praestolans. Tuis libris per intervalla usus


page 197, image: s197

sum mole negotiorum continuitatem vetante. Ideo autem iis adhuc adhaesi, quod e Graeco Crusio Garthium meum adauxi. E Cerda Indices LLae meos quorum particulam Prof. Königius, Altorffi olim nactus Lexicon edit jam non parvum infinitis ex iis vocibus auctum; quodque omnia quae hactenus exiere vocum copia superat. In eo non semel mea Diatrica de Radicibus amissis, Vertumnus, Catapalponista una cum Salmasii, Barthii, Reinesii scriptis allegantur. Excusum est usque ad literam I. Nihil tamen ad meos indices quadruplo locupletiores. Quibus quidem an moles Editorem procuratura sit, haereo. In grandi autem beneficio pono tam diuturnam tuorum librorum communicationem, qui in finita inde excerpsi, multa tamen adhuc restare video. Miror menullius horum librorum fieri potuisse hactenus compotem, ut tuos maturius remitterem. Etsi raros alios nactus fuerim. Recipies autem non sine gratis gratiis propediem et meo sumtu. Quod si tamen mature sine exceptione desideras, meo aere et quidem lubentissimo ad te propere redibunt. Quare rescribas. B. vale, et salve cum Tuis. Dabam Gygn. d. 17. Maji 1667.

T. T.

Chr. Daumius.



page 198, image: s198

XV. Reverendo, Clarissimo et Doctissimo Viro DN. M. JOHANNI FIDLERO, Ecclesiae Reichenbach. Diacono fidelissimo, Amico meo charissimo, SAL. PLUR. et OFFICIA! Per- Reverende et Clarissime Vir, Amice plurimum colende.

EO ipso temporis articulo, quo a Styrzelio chartas, quas vides, ad te cum plur. salute curandas accepi, tuae appellarunt literae. Sume igitur haec Tibi ea fide, qua ad me perlata fuere, et una Clariss. Schneideri Indicem Virgilianum reducem: Cui Typographum utut annisus maxime (optarem enim Opusculum excusum) hic reperire nequeo, neque alibi, qui sumtus ipsus faciat; qualis si quis alius homo esset, facile reperturus erat hunc; Quemadmodum Gabrias tuus eâ ipsa conditione, quam praefixisti, nostra praela post nundinas subibit, modo ad me interea curaveris bonum fabulonem illum. Reges tuos et sanctorum Epitaphia proxime remittam. Volo enim prius perlegere. A Cunrado, qui superiore vere aegrotaverat, nihil hactenus redditum est. Rescribam his nundinis. Plinium habeo itidem ex Geleniana Editione. Etiam ex Dalechampii sed incompactum adhuc. Hermolao potiri nunquam potui. Possidet autem Thomasius. Florum Salmasii scrinia mea servant, cui additus est Lucius Ampelius primum


page 199, image: s199

ab eo in lucem datus; cui appactus adhaeret Leo Allatius (is qui Heidelbergensem Bibliothecam Romam transvexit) de patria Homeri: Et Freinshemii, cui appactus Casaubonus in Characteres Theophrasti. Etiam Zerecotii, cum egregiis Notis Politis, quem cum geminum habebam, Peiskerus junior a me accepit. Pliniana Exemplaria in Bibliopoliis rarescere docuit superiore anno coram Stepnerus, [gap: Greek word(s)]  , cujus ecce Concionem funebrem. A Styrzelio nactus sum veteres membranas Poetae nemini fere non incognitissimi Conradi â Mure (de quo videndi Gesnerus in Bibliotheca, et Vossius in de Historicis Latinis) qui vixit A. C. 1465. Norimberga â Rev. Viro Christophoro Arnoldo itidem novam Editionem Fragmenti Petroniani Traguriensis, cum Epistolis super eo autore ex Gallia ad Arnoldum scriptis in 8vo. Cui respondebo proxime, nondum enim hunc inspexi. Reinesianam puto vidisti. At illa (ut fama obscure susurrat) strigili excipietur Joh. Schaeferi Professoris Upsaliensis. Occupor jam Operibus Alchwini sive Alcuini a Duchesnio, sive Quercetano editis, quorum crebram mentionem vides in iis, quae ad Catonem contulit Reinesius. Ea ad me utenda Jena misit Professor Bosius. Norimbergenses et quos Altorfi habeo, Amici, una cum Styrzelio expetierunt quartum meum Vertumni Millenarium. Eumaddixeram, sed hac lege, si curarent, qui sumtus faceret sive Endterum, sive alium excudendisjunctim


page 200, image: s200

IV. Millenariis, una cum aliis Anthologicis toties a me versis, cum nonnullis a Barthio, Styrzelio, Gudio, Te ipso etc. versis. Verum Enderus, etsi lecta tum Magnifici Rectoris Königii, tum Styrzelii commendatione, aures tamen alio dividit. Quid alii responsuri sint, exspecto proxime. Plura vellem, sed occupationes avocant. Vale quam optime, dulcissime Amicorum, et comiter ignofce tuis libris tamdiu tanta fiducia utenti. Non enim peribunt tibi, sed restituentur salvi quamprimum me iis tricis quibus hoc anno me involvi, expedivero. Ut indices meos exinde augere pergam, multa fuadent, imo imperant. Iterum vale. Dab. Cygneae raptim d. 25. Sept. 1667.

T. T.

Chr. Daumius.

De Filii Magisterio animitus gratulor. Expleat ille vota tot voventum. Quid filius tuus Daniel edidit? quid Catalogi praeferunt?

XVI. Ad Eundem. Salve mi Amicissime!

DEcies mille obrutus occupationibus rescribere nequeo, nec Zehnerum remittere, hactenus non satis inspectum, etsi non magni usus, potioris enim oratio funebris adjecta. Sequetur proxime. Interim antecedit eum Fabulatorum Biga Riviniana, cujus exempla, Ego, et sic Tu, et Styrzeliani haeredes


page 201, image: s201

soli possidemus. Caetera enim pars, quod fine ob dissidium Editoris cum typographo, manca essent, exempla segestribus Bibliopolarum cessit. B. V. Dab. Cygn. d. 28. August. 1668.

T. T.

[gap: Greek word(s)]  .

De libris quos emisti, gratulor, diu est, cum eos possideo, praeter Ditmarum quem ex Reinecciana Editione in folio habeo.

XVII. Clmo et Per-Eximio Domino M. JOH. VALENTINO MERBITZIO, Fautori et Amico suo plurim. colendo etc.

MUnusculum tuum perquam acceptum lubente manu recepi, cui praeter gratiarum verba, quod reponam nunc nullum paret [gap: Greek word(s)]  . Erit forte locus rependendi faventiore occasione. Ne nihil tamen darem interim, adjeci exiguas has chartas, quas boni consulas velim, utut fortasse ad gustum non sint. De Magnentio Hrabano quod quaeris, scas ea jam olim excusa esse, quae tuo Discursui adjecisti. Habeo certe Editionem Libri de Laudibus S. Crucis Phorzheimensem a Jac. Wimphelingio Ao. 1503. in folio procuratam: Ut et alteram, quam ex hac expresserunt, Velserorum dubio procul cura, Augustani itidem in folio A. 1605. Adjecit et secundae suae Editioni Venantii Fortunati Poematum Christoph. Browerus S. Jes. 1616. in 4 to,


page 202, image: s202

quam olim apud [gap: Greek word(s)]   Reinesium, videre memini. Habetur etiam inter Opera ejus omnia 6. Tomis Coloniae 1627, evulgata. Imitatus is Hrabanus Venantium Fortunatum fuit, apud quem paria reperies. Hic vero Publium Optatianum Porphyrium: cujus Panegyricum, Constantino Imper. scriptum, difficilius exilio Carmen, an tormentum? quo tamen reditum in Patriam impetravit, primum si rite recordor, Pithoeus evulgavit, deinde ex altera forte illius Panegyrici ab autore Editione Paulus Velserus Aug. Vind. 1595. Ejusmodi Daedaleum Carmen Stephanus Claverius, qui Porphyrium et Hrabanum vulgatis longe auctiores se possidere profitetur, publicavit a se, sed Gallica lingva scriptum in Figura Emblematica super Nativitate Ducis Aurelianensis, Paris. 1607. Vertumni mei video te mentionem facere, cujus quartus et quintus paene millenarii jam olim confecti in scriniis latitant. Facile totidem additurus, si pretium operae constaret. Alia talia memini ad Leibnützium olim mittere, quae nunc animo et memoriae paene exciderunt. Quo argumento Electorale MStum Hrabani [gap: Greek word(s)]   esse demonstretur, valde aveo cognoscere. B. V. Dab. Cygn. d. 29. Martii Natali meo LXV. cui vel Tu, utut sero, prospera quaeque precaberis A. 1676.

Per- Eximiae T. Clarit.

studiosissimus Christ. Daumius.



page 203, image: s203

V. Ampliss. Electoralem Bibliothecarium, meum Fautorem officiosiss a me salvere jube.

XIIX. Commercium Litterarium, CHRIST. DAUMII, ad GEORG. SEIDELIUM, [gap: Greek word(s)]  , GEORGIO SEIDELIO, Cognato meo dilectissimo, [gap: Greek word(s)]  !

HAbes hic, mi Seydeli, ad Praestantiss. Dn. Ursinum literas, quas salutem honorifice praefatus illi exhibebis. Quae ad me misisti, accepi singula, gratiasque pro iis ago mihi acceptissimis. At quid contra reponam? Certe nunc nihil, praeter concionem hanc et Carmina, ad manus est. Erit tamen, ut spero, alio tempore. Studiosus ille latro composuisse cantilenas nonnullas et Witebergae ante supplicium de se sumtum excudendas dedisse dicitur. Eas videre aveo. Si curare ad me potes facies gratissimum. Quod si Programma de ejus vel facinore vel supplicio propositum publice fuerit, illud ut factum penitius cognoscam, ad jice. Ut contra, data occasione quid transmittam mihi curae erit. Novi Poetae vestri Intimationes singulis festis publice praeponi consvetas, (quales olim Buchnerus plures ad me misit, paucas Kirchmaierus) videre desidero. Dn. Stepnero pro Disput. gratias ago prolixas. Exc. Kirchmajerum, ubi oportunum erit, a me honorifice salutabis. D. Lotichius Francofurti jam diem suum obiit, uti Norimbergae Dilherrus. Buchnerianis scriptis quid fit? An invidentur


page 204, image: s204

publico? An culpa Bibliopolarum est, quod nondum prodeunt. Doce me, quae de eis spes. Plura per occupationes infinitas non licet, et vix haec licuit. B. Vale Cygn. d. 29. Apr. 1669.

Tuus Cognatus C. D.

XIX. Juveni Pietate, Virtute Doctrinaque ornatissimo GEORGIO SEIDELIO, Opt. Art. et SS. Theol. in Alma Leucorea studiosissimo, Sobrino meo dilectissimo. [gap: Greek word(s)]  !

PRo tuis quae mecum communia esse voluisti, mi carissime Seideli, gratias ago satis locupletes, nihil tamen contra reponens praeter quae appacta hic vides. Quo Catone contentum Te nunc oportebit esse. [gap: Greek word(s)]  . Quod autem ad Tuas nihil responsum est, invaletudini partim, partim occupationum catenae indissolubili id tribues. Quis enim hanc frangat non-Hercules? SCANDATIO (an Scansionem vultis?) quae vox sit, et quorum autorum, quaeritis? Nos vix ullius, imo audacter liceat loqui nullius agnoscimus. Nondum autem, qui tot mille libros evolvi, observavi. Et quo quaeso significatu a vobis usurpata est ea vox, nemini huc usque audita et absque analogia formata, ideoque merito rejicienda, si vel Classicus aliquis Scriptor


page 205, image: s205

eâ uteretur, qua tamen non utitur. Autorem, qualem velis, qui verba in prosa vorsaque iterum iterumque variet, non capio. Itaque explicatius loquere, ut te intelligam. Sic facilius opem praestare potero. Nosti Vertumnum meum, qui versu unam sententiam quater millies variat; caetera ut taceam, quae vidisti. Non autem pariter in soluta. Qui tam prorsa, quam vorsa simul unam rem praesertim in Historicis variârit, non memini; nisi sparsim apud Auctores diversos hinc inde invenienda colligere velimus. Tuo suggestu, si clare indicaveris quid velis, facilior res fieri queat. Haec citius ad Te, si occupationes passae fuissent, et forte jam post festum, ceu dicitur, narrator accedo. Ecquando prodibunt Buchneri beatissimi Orationes, Carmina, Epistolae? Epistolae Reinesii â Bosio jam sunt editae: nondum autem integrum Exemplum ad me missum est. Id quod Excmo Kirchmajero una cum salutis plurimae nuncupatione significabis, et ex eo quaeres, num meas cum Homiliis PP. ad se missas acceperit. B. V.

T.

Cygn. 14. Kl. Octobr. 1670.

Chr. Daumius.



page 206, image: s206

XX. Praestantissimo Doctissimoque DN. M. GEORGIO SEIDELIO, Cognato suo amatissimo S. P. D. CHRISTIANUS DAUMIUS.

MItto specimen saltem vestrorum Epicediorum. Ubi Concio praela exibit (exsecraberis scio typographi moras) habebitis Exempla. Tuum serius venit his jam excusis. Distichon unum in eo mihi displicuit; Nec enim oleum camino est addendum, praesertim cum nunc mores ille valde mutârit. A Joh. Müllero ad vos profecto exspectabam responsum, ut scirem, an Excmo Kirchmajero et Jacobio meas reddiderit. Materias versuum ut vocamus, ex quo a nobis discessisti, nullas paravi; alioqui lubens misissem. Sunt et alii, qui rogarunt eas. Sed certissime nullas habeo anno 1670. et seqque elaboratas; nec otium hactenus illis conficiendis fuit. Pro Dispp. gratias ago et praesentes chartas contra mitto. Etiam a Jacobio responsum spero. Apud Excmum Schurtzfleischium diem obitus, si novit, Joh. Cunradi Dieterici, admodum urgeo. B. V. Cygneae d. 5. Octob. 1673. admodum ob infinita alia festinabundus.



page 207, image: s207

XXI. Praestantissimo Doctissimoque DN. M. GEORGIO SEIDELIO, SS. Theol. in Acad. Witebergensi Cultori Studiosissimo etc. Cognato suo amatissimo ad manus. Mi amatissime Cognate!

HAbes hic Concionem MEAE funebrem post longissimas typographi tricas hodie tandem expeditam. Exemplaria trade Exc.mis Kirchmajero (ad cujus nupperrimas literas per Dn. Hahnium, cum adjunctis aliis Dresda missas, proxima occasione respondebo; nunc enim non licet) et Carpzovio, Poetae Praestantissimo, ad quem prima occasione itidem literas dirigam. Dn. Schurtzfleischio et Jacobio suam per fratrem hujus proxime mittam. Nondum enim sufficientia Exemplaria hac vespera tradidit typographus: nec latorem hunc et forte fratrem tuum grandiori fasciculo onerare placuit. A Clariss. Scheffero ex Svecia munusculum, orationem scil. ejus coram Rege etc. habitam manu sua mihi in scriptam hodie accepi. Si occasionem nosti, quibus literas ad eum in Sveciam meas vel cum, vel sine fasciculo recte curare possim, indica quaeso mature. Mittam ad Te. Quod si nulla paruerit, etiam mone, ut aliam quercum excutere annitar, id est, aliam mittendi viam inquiram. Programmatis Kirchmajeriani in Praelectionem Plinii fac uno et altero Exemplo


page 208, image: s208

per Tepotiri queam. Addidi Concionis et Epicediorum unum adhuc Exemplum, quod Admodum Rev. et Excell. Dn. Hospitituo Dn. D. Meisnero, a noverca mea affini singulariter colendo, cum perhonorifica et officiosissima salute demisse, si placet, et consultum putabis, exhibebis. B. V. proxime [gap: Greek word(s)]   plura. Dab. Cygneae raptissime d. 21. Nov. 1673.

T.

C. D.

XXII. Praestantissimo Literatissimoque DN. M. GEORGIO SEIDELIO, in Acad. Witeberg. SS. Theol. Cultori gnavissimo, Cognato meo amatissimo etc. Sal. Plur.

SEIDELI Tibi tarda satis jam litera venit,
Apportans taedis Carmina grata meis.
Quae bene distribues, queis sunt inscripta, suoque,
Autori dices, Gratia magna siet.
Carpzovio quoque fasciculum hunc offerre memento
Praefatus multae verba salutis Ei.
Munere pro grato cochlearis uterque sonamus
Promeritas grates uxor et ipse Tibi.
Officii contra ratio tibi, spondeo, nostri
Constabit: promptos tempus in omne dabit.
Plura velim et meliora: negat rapida hora. Boni ergo
Consule pauca isthaec, firmus et usque vale.



page 209, image: s209

VEllem Exempla vestrorum Epithalamiorum unum et alterum saltim habere posse adhuc. Jacobii Carmen multis displicuit, inconsiderate injurii fere in nostras nuptias, quasi intra anni quadrantem sobolem sperare habeam. Quid censes? An verbis destitutus fuit, quibus rem aliter effari potuisset. Quid igitur illum ad haec scribenda impulerit, exputare non possum. B. Vale et brevitati ignosce, qui literis hodie scriptis tot defessus jam sum. Dab. Cygn. d. 4. Mart. 1674.

T.

Christianus Daumius.

SEXTUS meus (quod doleo) Noribergae obiit. Plura proxime.

XXIII. Praestantissimo Doctissimoque DN. M. GEORGIO SEIDELIO, Cygneo SS. Theol. in Acad. Witebergens. Cultori indefesso etc. Amico et Cognato suo carissimo. P. S.

OCcupatissimus vix haec. In meo O pusculo duo octerniones sunt excusi, quod vix ante novum annum (quae typographi lentitudo est,) absolvetur. Götsii Titulus qui sit, prospicies ex adjuncto. Programma illud Lipsiense Fellerus ad me misit, ne ullatenus dubites. Cras recipies caetera; Otio enim legendi omni jam excludor. In hiberno prima producenda est, quam vocem aegre emendo propter


page 210, image: s210

[gap: Greek word(s)]  . Odores autem cavebis imposterum ob uxorem, quae me cum literis hypocausto ejicit. B. V. Cygn. raptim die 16. Nov. 1676.

T.

C. D.

XXIV. Ad Eundem. Se sI stat toto et VIgeat paX InCLVta MVnDo!

LItteras tuas Amice et Cognate amantissime, recte accepi, uti et superiores. Pro Epithalamiis adjectis ago gratias pergratas. Mitto Epithalamium contra meum Lic: Fellero scriptum. Caeterorum nulla mihi copia est. Novi nihil â nobis excuditur. Versiculorum quos his addidi, ante biennium amisisse putabam omnia exempla: Sed miro casu nuper reperi inserta magno cuidam volumini. Ex Italia vitam Septimellensis accepi. Expecto autem et literas proxime. Scripta autem ea est Hetrusca lingva. E Belgio libros etiam accepi. Diatribam de Aor. 2. meam â te scriptam Graevio misi. Bulaeo successit Lucius, jam SS. Theol. Doctor. Greenius Concionator factus est aulicus. Ei succedet Schurzfleischius. Quisnam hujus sparta beandus sit, in incerto est. Döllingius scripsit M. Peiskerum eum fore: Lic: Fellerus autem M. Weisium Weisenfelsensem Professorem. Dies docebit. Cur noster Ephorus Curriculum illud vitae omiserit, non exputo. Epithalamia tua distribui prout jussisti. Sed


page 211, image: s211

mallem horum uni non dedisse. Causam ali quando coram. DN. D. Jacobi Dresda humanissimas ad me dedit literas, urgens mea et aliorum rara scripta. Ad supplices typographi literas rescripsit Elector Sereniss. Sacra jubens censeri ab Ephoro nostro: Philologica a me; nec quae ego editurus sum ullius Academiae subjici deberi censurae, notâ jam pridem ipsi, ut ait, in talibus dexteritate mea. Absque hoc Rescripto, coactus fuisset typographus jurejurando omnia ab eo excudenda subjicere Lipsiensium aut Witebergensium Censurae. Utinam nummosus essem, publico darem quam plurima, sed avocor. B. V. ac felicissimus Anna peranna. Dab. Cygn. d. 18. Jan. 1678. [gap: Greek word(s)]  .

T.

C. D.

Epithalamii tui alterum Exemplum remitto, cum nulla Tibi alia supersint, et ego vel uno contentus sim.

XXV. S. T. Herrn, Herrn M. GEORGIO Seideln, SS. Theol. Cultori etc. Meinen vielgeliebten Herrn Vetter, und sehr werthen Freund. [gap: Greek word(s)]  !

PRo munusculo, charissime Cognate, quo fidem tuam liberasti, Filioius meus mecum, et cum matre gratias agimus, memores ejus perstituri. Mitto nunc contra,


page 212, image: s212

quae ad manum sunt paucula. Brevi excudentur, puto, Conciones binae nostri Ephori, quarum Exempla Tibi, si vivo, servabo. Nam hactenus non belle valui, praesertim 6. Aprili, cujus invaletudinis causam cum removerem, melius habui postea. Novi nunc fere nihil habeo. Noster Con-Rector hodie Plaviam ad Parentes suos profectus est, non commode, ut ajebat, valentes. Nos putamus eos ipsum asciturum sive attracturum ad sponsalia proxime cum compatris mei Grammii Filia celebranda. M. Sigfridus ibidem decumbit morbo quo superiori anno Steinbachius Halas discessit, id quod multo ante subodoratus fui. Döllingius Witebergâ datis literis eum maxime mihi commendabat, et satisfecissem petitui ejus, oblatâ pridem peculiari mea benevolentia. Verum ille ea uti noluit, non enim unquam me peculiariter accessit, aut quid seorsim rogavit; ut eum fastidire tacite, etsi praese non tulerit, nostras Musas non obscure senserim. Nunc ajunt, et alios illum secuturos. Sequantur sane mea pace: non enim is sum, qui solus regnare mihi praesumam. Sunt enim et alibi Dii. Tamen extreme contemni ludum literarium nostrum, prorsus patinon queo: nam et ego de ejusmodi contemtoribus judicare sustineo. Nemo manere hic cogitur et quilibet suae fortunae faber est. Haec ad tuas in somnum pronissimus. B. V. Dab. Cygn. d. 22. Aprili, quo Tu tuas, et salve. A. 1678.

T. C. D.



page 213, image: s213

XXVI. Herrn, Herrn M. GEORGIO Seideln, SS. Theol. Cultori, Meinem freundlichen und geliebten Vetter in Auerbach. Mi Cognate carissime!

LIteris tuis statim respondissem, si non tot remoris fuissem detentus atque obrutus. Voces illae, de quibus quaestio erat, in quo vere essent Praedicamento, erant Vita et Evangelium. Illam enim ad Substantiam quidam, alii ad qualitatis Categoriam secundae Speciei volebant referre: Hanc utrum ad Qualitatem, an ad Relationem, an Actionem referendam dicamus, disceptare nonnullos memini. Vox Auctor ab Augendo recte sic scribitur: sed [gap: Greek word(s)]   emollivit, ut quemadmodum pro Quinctus hodie dicimus Quintus, sic et pro Auctor Autor, Sarctor Sartor, Farctor, Fartor. Sic Philippus se Melanthona appellavit, cum verius debuisset Melanchthona. Omnino non est ab [gap: Greek word(s)]  . Hoc enim in Genitivo [gap: Greek word(s)]   habet, Latinum Autor, autoris, quae Terminatio satis arguit esse a Supino; veluti Latina caetera omnia in OR, quae in Genitivo ORIS habent. To Author autem nulla ratione solide nititur. Qui ab [gap: Greek word(s)]   deducunt, debent mihi demonstrare, quod Pater a Filio sit, inverso naturae ordine. Antiquitas et Tempora Verborum, utrum alteri sit


page 214, image: s214

antiquius in Deductione Verborum debet observari. Exemplum vocis Rhoma huc non facit. Quanquam multi sint, qui aspirate scribant, et Roma pollentia dicatur apud Claudianum. Scribitur tamen a longe pluribus absque aspiratione. Sed haec latius ut deducam, otii nil superest. De Conditione sive Functione sperata apud Doct. F. quid scribam, plane nescio. Sortem Tibi voveo ex animo optimam. Sed an futurum sit, ut ibi ea Tibi contingat, haereo. Ipsum Doctorem non culpo. Est enim bene cuivis docto et bene merenti affectus. Sed interim non negligit prorsus profectus liberorum; quorum Maximus natu jam indiget homine non proletariae doctrinae, nec vuigaris ingenii et prudentiae. Praeterea Pater desiderat hominem, ut ex ipso audivi, Graecae Linguae probe gnarum, et adhibet Inspectorem non desidem, ad quem tu literas dedisti, quas legi, utinam accuratius pro istis hominibus exaratas. Itaque suadere quod expetis vix possum. Hoc scire queo, qui animatus sit ipse Pater. Ei igitur functioni ut admovearis sunt qui Tibi non dissvadent: sunt contra plures qui dissvadent. Et fortasse veritas illis magis patescit, quam nobis. Mihi placet versus ille:

Vive tibi, quantumque potes praelustria vita.

M. Opitius hic fuit: sed non receptus est; qui tamen functionem hanc ut susciperet 50 Imperiales, aut certe 30. poposcit, quos Halis accipit. M. Hausius, egregius homo, alii muneri


page 215, image: s215

sese adstrinxit. Ergo frustra exspectatur. Profectus liberorum omnium non novi; quos si nossem explicatius judicare ac censere possem. Ergo omnia tuo arbitrio transscribo, si requireris. M. Nislerus proximo die Jovis discedet. Rem bene perpende, et tranquilliora, ubi tuis queas vacare studiis, turbidioribus ne postpone. Dominus providebit, et unde vix speres, poterit obvenire alicubi commoda rerum tuarum statio. Vale prosperiter, salveque. Dab. Cygn. d. 17. Jul. 1679.

[gap: Greek word(s)]  

[gap: Greek word(s)]  .

XXVII. Clarissimo Praestantissimoque DN. M. GEORGIO SEIDELIO, SS. Theol. Cultori indefesso etc. Cognato meo charissimo etc. Carissime mi Cognate!

TOt una hebdomade conficienda a me exiguntur, quae ut trimestri aliis omnibus relictis absolvam, impossibile est. Jobus Ludolfus historiam suam Aethiopicam MStam grande opus ad me misit, ut intra geminam hebdomada perlegam censeamque. Sed una hebdomas praeteriit, nec inspicere potui. Vix id, ut video, fiet altera. Ut taceam, quae Islebiae D. Schultzius et alii exigunt. Domi satis negotiorum est. Et heri Synodalem Disputationem nostri D. Löscheri quod accurate emendare ob interturbamenta et festinationem


page 216, image: s216

non potuerim, id videbis ex sphalmatis Exempli adjuncti. Remitto unum Carmen. An in festmatione tali omnia perviderim dubito. Alterum adhuc retinui. Nam vix aspicere, nedum legere, multo minus emendare licuit. Miro autem mirius, quod percipio ex illis Fellerum esse Rectorem Magnificum, de quo ne per somnium quidem innotuit mihi quicquam. Rogo itaque doceri, unde habeas: Nam ego solus id ignoro. Frid. Bened. Carpzovius in Senatorum Lipsiens. numerum cooptatus est. Hoc scio. Sed finiendum est, urgeor enim ab aliis. B. V. et salve. Dabam Cygn. d. 5. Septembr. 1679.

T.

C. Daumius,

XXIIX. Ad Eundem. JESUM Salutis Fontem!

ARchidiaconus noster M. Conradus vixit. Heri circa octavam vespertinam epilepsia morbum ultimum superveniens animam ei subtraxit. Perendie terrae corpus ejus mandabitur cum Concione Funebri. Nudius sextus literas ad me â Davide Schmidio Cygneo Organaedo Angermundensi ex Borussia ad se exaratas, in quibus salutem mihi perhonorificam adscripserat, legendas dabat, cui non nulla illi cum salute remittenda constipaveram. Mox cum Dittmanno deambulatum ibat; Post coenam lectum iturum profluvium


page 217, image: s217

alvi cum vomitu continuo afflixit. Inde debilitas maxima corporis et post sacrum Viaticum, et paululum deinde cibum sumptum accedente, quam dixi, Epilepsia forti, placide expiravit. Haec res in novos moerores civitatem conjecit. Literas neque a Carpzovio, neque Fellero accepi, neque ille quid agat doceor. Hic vero dicitur Schneebergam profectus esse, forte et nostrum oppidum, Patriam suam visurus, uti et Roswormius, quem nondum vidi. Magliabechius inter alia miserat Cinelli delicias Florentinas (Bellezze di Firenze) librum quem Dominicus Mellani perdiderat. Nunc scribit se mittere Verini Poema Florentiae recusum cum alio libello. Sed non accepi. Medicamenta sumpta de morbo nihil abstulere. Manet pronitas in somnum post prandium, ceu prius, et alia Symptomata. Poenitet sumptorum. Hekelii Sponsa est Maria Josephi Scharschmidii Pastoris filia. Mihi impossibile fuit Epithalamia contexere, eoque mittere, qui vix quidem haec exaro. Caetera lectu pergrata fuere. Sed respondere non queo ob somnum irrumpentem forte a tempestate. Mir ist mehr jetzt nicht möglich, dachte viel zu schreiben. Aber etc. Resalutati este omnes. Forte Conradum brevi sequar, cum viribus adeo omnibus destituar. Fiat voluntas Domini. B. Valete omnes. Cygn. d. 10. Jul. 1682.

Relegere non potui. [gap: Greek word(s)]  .

Igne eas dele.

Ipse eas prius pene conscidissem.



page 218, image: s218

XXIX. S. T. DN. M. GEORGIO SEIDELIO, SS. Theol. Candidato, agenti jam Dresdae. [gap: Greek word(s)]  !

ETiam CLARA Doct. Ferberi Filia, M. Köleri uxor vix consolandi, hodie mane circa 3. matutinam post puerperium Epileptica vitam cum morte commutavit, quemadmodum et Affinis tuae Clarae Soror Rosina defuncta est, cras sepelienda semi funere, ut loquimur. Filium Fratris tui Collegae ad tempus abesse a schola hodie jubebant. Ego pede sinistro laborans quasi Podagricus per biduum calceos induere non potui, hodie in scholam quasi claudus sutoringressus sum. Nunc, dum haec scribo, iterum cruciatibus ejus affligor. Sic aliud ex alio malum nos vexat. Glossarium finivi. Sed Liber I. et principium Libri II. denuo revidendi sunt, nam initio non tam accurate excerpebam voces et phrases, uti in posterioribus libris factum. Si vivo et valeo aggrediar [gap: Greek word(s)]   alia. Machaeropoeus senex, sive uti vulgo vocamus, faber cultrarius, olim vicinus noster, metuens uxorem Annam Mariam, quae lue defunctam alibi, induerat, exspiravit: ipsa cum suis in Nosodocheum detrusa est. Deus avertat ulteriora mala. Heidlerus etiam decubuit ultra octiduum tussi et raucedine laborans. Sed jam meliora speramus, quae Deus largiatur! Haec res indigne nostrum oppidum magis magisque infamat, cum malum tamen


page 219, image: s219

nondum tam infestum, et metus re ipsa major fit. Quanquam spes foret, luem non ita grassaturam si malum hodie nomine boni non ita palliaretur, nec funera suspectorum tam splendide humarentur. Zechendorffius ante me habuit 219 fl. 2. gr. Erasmus Rudiger An. 1556. cum nondum bibliotheca publica esset constituta, habuit 200. fl. Ego autem etiam Bibliothecae praefectus sum et accipio tantum 182. fl. etc. Vale d. 17. Jul. 1682.

T.

[gap: Greek word(s)]  .

P. S. Saccharum et haleces accepimus, memores gratias reponimus.

Ihre Magnificentz Herr D. Carpzoven bitte bey gegebener guten Gelegenheit officiosissime et observantissime zu grüssen. Morgen will ich Magliabechio antworten.

Prof. Georg Schubart zu Jena begehrt meine Freundschafft, ich kenne aber den Menschen nicht.

XXX. Ad Eundem. [gap: Greek word(s)]  !

TUas cum Rabneri literis accepi. Respondebo, si quid temporis mihi supererit. Quaedam enim ipsi describenda sunt. Sin minus, sequenti hebdomade, [gap: Greek word(s)]  . Esset sane urbs nostra felicior, et fere jam depurata, si cives non adeo contumaces essent, nec veritatem adeo celarent. Mature enim multi servari sic potuissent.


page 220, image: s220

Wolfg. Brücknerum, qui a Lichtensteinensibus cum Tempero coria emisse dicitur et malum auxit, omnino sui cum Conc. Funeb. sepeliri voluerunt. Sed Senatus obstitit. Et D. Löscherus hodie pro concione homicidarum laudes ebuccinavit. Hodie nemo sepultus fuit: cras filiola Thümleri, quae variolis extincta est. D. Ferberi uxor cum liberis nec quid nec quare oppido excessit. Schola nostra floreret, nisi peregrini a suis plerique jam avocati essent. Hinc nulli ad eam accessores. Doctoris Reyheri filia sponsa octiduum fere decubuit variolis itidem, ut ajunt. Me credere oportet, quae referuntur. Divinus enim non sum, qui arioler veritatem. Heidlerus Dei beneficio convaluit, suo hodie officio iterum functus. Ad SS. Synaxin accesserunt hodie CCLX. personae, quod antea factum non memini. Felleri mater heri crus fregit, quod filio illaetabile auditu accidet. Damnum levius esse audio, et jam curatum. Sie hat die Kugel ausgefallen gehabt. De Salario rem ut festines non jubeo; Nec enim hac rerum facie aliquid alias expediam. Senatus enim quasi dissipatus est. Commode expiscaberis occasionem oportunam nactus. Pes meus consanuit post chelidoniae admotae usum. Fellerus Lipsiae mansit, a matre ne ad diversos excurrendo hinc inde divagaretur prohibitus. Hic recipis tuam schedam. Saluta â nobis Schedianam totam domum (utverba compendifaciam) et tu una salve et vive diu diuque et sortem experire


page 221, image: s221

ex voto fluentem. B. V. d. 23. Jul. quo tuas accepi. 1682,

Tuus Cognatus C. D.

Carpzovius Bibliothecarius audire negat. Etsi aliqua occupatus sit in Senatoria illa Bibliotheca constituenda et ordinanda.

XXXI. Ad Eundem. Salve mi Cognate!

Habes hic literas ad M. Rabnerum. Lues contagiosa serpit apud nos indies latius. Filius enim natu major M. Conradi etiam superiore nocte sepultus est. Cui tamen sepultura honoraria certo die instituetur. D. Reyheri filia, sponsa Clauderi hodie tumulabitur aede superiore. Ei Epicedion scripsi, quod si typographus absolvet, mittam unâ: Sin minus, sequetur. Excuditur et carmen M. Jacobi, quod dimidium emendavi. Ait et typographus de Nicod. sexti Carmine, sed an expediri a se possit, dubitat. Mortua est et hodie Eva Volstaedia. Ajunt et D. Claubertum laborare febri petechiali, alii dicunt eo morbo, quo M. Conradus. D. Löscherus suos majores liberos cum Praeceptore misit in Thanhoff. Temperi uxor etiam defuncta est. Reliqua ipse ignoro, nec admodum curo. [gap: Greek word(s)]   autem periit Beilschmidius, quo diu laboravit, qui forte cras aut perendie humabitur. Caetera forte, si qua sunt, a fratre melius cognosces. Quoniam igitur fata nostra in dubio versentur, commendamus


page 222, image: s222

merito nos divinae gratiae, et ipsi vestris precibus apud Deum nos adjuvabitis. Malum quidem non tam grave est adhuc Dei gratia ut anno 1611. fuit, sed metus rudium et audacium contumacia [gap: Greek word(s)]   adauget. Sane [gap: Greek word(s)]  . Saluta a nobis Schadianos et imprimis Johannam a qua Mea anxie expectat literas. Sed finiendum est nam emendatio Carminum ante exequias exhibendorum plura non permittit. Saluta omnes mihi benevolos, quocunque etiam nomine veniant. Si qua Carmina Schirmerus a me quoque salutandus edit, ea collige aliquando mittenda nunc enim non exigo. Quod si moriendum nobis, tu nostri memoriam fidus custos tuebcris. B. et diu vale Christo nostro benignissimo aeternum commendatus qui tuam sortem altius evehat. Dab. Cygneae prid. Kl. Aug. 1682.

[gap: Greek word(s)]   Christianus Daumius.

Properantiam ignosce.

XXXII. Salvo Titulo Herrn M. GEORGIO Seideln, SS. Theol. Candidato etc. Cognato amatissimo Salutem ab ipsa salute.

MI Cognate amatissime! Hodie cum adhuc pranderem tuae demum mihi fuerunt exhibitae. Statim igitur post perlectas ad respondendum accinxi me. Mox


page 223, image: s223

enim in funus Sabinae Felleriae, Lic: Joach. matris, qvae ex lapsu ante tres hebdomadas Morbum contraxerat eoque tandem sed placide exspiraverat procedendu est. Recipis, quae misisti. Creilii filia minima natu (non maxima) obiit. Ipse statim cum suis in aedes sagittariorum discessit, et adhuc salvus ibidem agit. De Ebertino falsa sunt quae scripsi. Sola enim filia obiit, nemoque praeterea (si homines vivant), aegrotavit. De fratre tuo nihil amplius audivi. Deus servet illum et nos omnes. Milite nunc circumcincti sumus admodum petulante, praeter omnem necessitatem quidem, saltem ut stultitia et [gap: Greek word(s)]   seculi eo clarius appareat. Si quae aedes novae inficiuntur, ipsimet incolae in culpa sunt. Heri juniori Cunrado lessus tandem est factus, et Concio Funebris a D. Löschero habita. Quomodo vinum huc curandum sit, nunc ignoro. Multi dicti hic suerunt mortui, qui post tamen vivi deumbulare conspecti sunt; adeo mendacia regnant. Hahnius a me officiosissime et amatissime salutetur. Gaudeo superesse e veteribus amicis et illum, quorum numerus indies decrescit. Vivat, vivat, et omnia felicia cum suis experiatur. Superiori hebdomade me pes sinister afflixit, non ex podagra, sed ex catarrhis: haec hebdomas sinistrum oculum suffusione molesta, et dextram maxillam a dolore dentium tumefecit. Adeo nulla calamitas sola. Susurrant Salarii praebitione nobis omnino carendum esse. Quod si futurum sit, mallem ex hoc orbe excedere,


page 224, image: s224

quam vivere diutius, et sic diutius torqueri, Sed finiendum est. B. V. Dabam 14. August. 1682.

[gap: Greek word(s)]  

[gap: Greek word(s)]  .

XXXIII. S. T. Praestantissimo et Eximio Domino M. GEORGIO SEIDELIO, SS. Theol. Candid. Amico et Cognato meo perquam amato agenti jam Dresdae. Sal. Plur. Mi carissime SEIDELI!

AD geminas tuas Epistolas paucis ob breve, nocte jam ingruente, scribendi spatium. Nos dubiis versamur in rebus auxilium divinum implorantes, et de bonitate ejus spem foventes. Fratri tuo Christophoro duae filiae oppetierunt. Lic. Valthero privigna. Petri Winteri uxor itidem. Dicitur et Tobiae Gebhardi uxor una fuisse mortua. Ebelii Typographi filia quindecennis Sybilla, cui heri dimidium thalerum cum pomo citreo et phylacteriis misi, Böswetteria autem octo argenteos, aegre decumbit, pro ea preces factae sunt. Imo dum haec scribo exspiravit. It. die Schlappenmacher Annel. Felleri pater etiam naturae debitum solvit. Joh. Gebhardus Doctoris Consulis filius, hodie etiam exfpiravit. Fuchsiam vicinam nostram, ante quinque hebdomadas


page 225, image: s225

humanis excessisse nosti: hodie ejus mater obiit (die alte Fuchsin) et maritus alter cum filiolo aegrotant. Schillingius et Seyffardus (der Weitz Bauer) ante octiduum ex urbe cum suis excesserunt. Ergo si vinum a vobis rogarem, qui ad nos curem, exploratum haud habeo. Prorsus deserti sumus. Et vereor, ne epistolarum cum Lipsiensibus commercium plane sit omittendum. Utinam ampliss. Carpzovius Morhofium suum ad me non misisset. Qui enim restituam, me prorsus fugit. Sunt miserrima tempora et longe miseriora timentur. Deus misereatur nostri. Quod si omnino sic ipsi placitum est, nos ex humanis evocare, et transferre ad coelestia gaudia, fiatid, et quidem beato fine et placido. In te Domine speramus, ne confundamur in aeternum. De novo Archidiacono nondum mihi constat quid. Ego malo hypochondriaco admodum vexor, nec in publicum provolo. Nos vere captivi sumus etsi per Dei singularem gratiam adhuc a [gap: Greek word(s)]   salvi. Pergat nos conservare ejus Omnibenignitas, imo patriam nostram tandem liberet ab omni pernicie. Salutem millies nunciabis omnibus, qui nobis cupiunt. Deus vivificet nos, et nomen ejus invocabimus depraedicabimusque. Vale ô Anime mi, [gap: Greek word(s)]  . Dabam ex patmo nostra. d. 15. Oct. 1682.

T. dum spiritus hos reget artus Chr. Daumius.

Ignosce subitae et insubidae scriptioni.



page 226, image: s226

XXXIV. Ad Eundem. Auxilium nostrum a Domino! Carissime Cognate!

VEllem hac vice ad Dn. Hahnii literas responsum expedire et gratias agere possem: Verum differendum est ad proximam hebdomada. Videtur Deus, cui aeternae sint gratiae, propitiore in posterum respecturus esse nos oculo. Heri enim tres personae, hodie quatuor defunctae sunt. Tobias Kirschius, noster vicinus, etiam die 18. Octob. naturae solvit debitum. Soror Rebecca et mater, quae per Semestre fere decubuit in aedibus suis adhuc agunt. Quid porro eventurum sit, Deus novit; qui bonitatem suam et coeptum auxilium perseveret; Occisoremque Angelum recedere tandem jubeat. Hac hebdomade a Magliabechio literas cum quinque libellis a diversis ipsi inscriptis, accepi. Cui respondi. Carpzovius Morhofii sui usum diutius concessit. Providentiam Dei et curam pro nobis mirificam gratus agnosco depraedicoque. Repleatur os meum laude tua etc. inter principes cantiones, quibus delector, pono. Utinam et a Choro Musico, quinunc silet, propediem intonet ur! Vinum exspectabo. Sed quid nos contra? De eo quid acturus, quomodo curaturus sis, me docebis. M. Kölerum ajunt Archidiaconum futurum, qui rumor tamen sine capite est. Barth. Klettii uxor etiamivit quo Divus Paulus


page 227, image: s227

et Adam; filia adhuc aegrotat. Jehova [gap: Greek word(s)]   et huic adsit. Ruswormius Lipsiae repentina morte exspiravit, postquam calculo, hydrope, et asthmate laboraverat. Sed finiendum est. Ad coenam enim vocor, post quam ad exarandas literas ineptus sum, et solemus canticis Dei psallere laudes peragereque gratias. Proxime, nisi impedior, plura. Dn. Schadium cum suis, Hahnium, et omnes amicos salvere ex animo jubemus. Uxor mea a Joh. Margaretha literas speravit sed frustra. B. Vale. Cygn, die 22. Octobr. 1682.

T.

[gap: Greek word(s)]   Chr. Daumius.

Heri perpulchra Iris conspecta fuit, Haec Tibi.

D. Hahnius in suis inter alia: Solte ich wissen, daß demselben ich nicht zu wieder lebte, wolte ich an diejenige Person, an die ichs zur diftribution übersendete, schreiben, daß er nach proportion seines Amtes auch etwas davon erlangen möchte. Sed qui tam incivilis et plenecticus sim, ut qui duos vallenses jam accepi, plusculum adhuc quasi poscam muneris. Grato animo accipienda sunt, quae acceperis; non praescribendum bene factoribus, quid ipsi largiriteneantur, sed quid velint, ipsorum arbitrio rescribendum est. Facile odorari potes, invidos futuros, si sciatur, queis aegre hoc praestito mihi beneficio faciat Maecenas. Multa Accidentia, quae vocamus


page 228, image: s228

hoc tempore emanserunt, quod osores non perpendunt. Ebelio filia obiit, de caeteris adhuc nemo aegrotat.

XXXV. Ad Eundem. [gap: Greek word(s)]  !

CArissime Cognate. Habes hic literas, quibus exarandis superiore hebdomade nihil de tempore spatii supererat, ad Dn. Hahnium, quas praemissa officiosa salutatione ipsi offeres. Ebelius noster vixit, praeterita enim die Jovis defunctus, sequenti vero elatus, cum duabus filiabus, quas procul dubio plures liberi, qui jam ad lectum et lethum se praepararunt, sequentur. Imo filius David jam mortuus, Anna Maria, mea profilia, decumbit. Magliabechio sic per longum tempus, etiamsi vivam, vix gratificari potero. Lugeo certe obitum ejus, ut qui maxime. Debiti ejus sic irrita fiet mihi solutio, et ego gratis ita meis laboribus ipsi inservivi. Hac hebdomade ultra quadraginta obierunt. Sic numerus imminutus est. Illa enim, quae hanc praecessit fuerunt defunctinumerati 75. Mag. Jacobi Pastoratum in Mariae valle accepit, renuente M. Wernero. De quo mirificus rumor per totam urbem sparsus fuit (cui tamen ego nunc non credulus) Cunradi Astygraphi viduam ipsi quam proxime nupturam, qui studio Medicinae


page 229, image: s229

se applicaturus, SS. Theol. Studio valedicere in animo habeat. Hunc sunt qui prope Merseburgum Conditionem lautiorem nactum affirmant. Haec superioribus. quas te accepisse arbitror, superadderc placuit. B. Vale et salve. Dab. Cygn. d. 29. Octob. 1682.

T. T.

C. D.

XXXVI. Clarissimo Praestantissimoque DN. M. GEORGIOSEIDELIO, SS. Ministerii Candidato, Amico et Cognato meo perdilecto. Mi Carissime

Vivit adhuc Frater tuus atque ut vivat in annos.
Nestoreos, votum DAUMIADAE esto tui.
Sospitet et plene mox hunc cum Conjuge Clara,
In cujus dextra vitaque Morsque Deus.
Teque simul, fratres reliquos, charasque So rores,
Meque meosque simul Jhova tuetor. Amen.

GEminas tuas nudius quartus una hora a fratris tui et compatris mei Petri filio accepi. Fasciculum Concionum, per Fratrem ad Te missum, spero interea appulisse. Si spectatiss. Dn. Hahnius a me observanter salutandus de â se dicto aere aliquid subsidii domui nostrae gratificabitur, id peculiariter ut denominet, quid et cui destinatum esse velit, opus


page 230, image: s230

esse arbitror. Nescio enim alioquin an a nostris hominibus facile obtenturus sim. Böswetteria denuo Plur. Rev. Dn. M. Schmidio pro uncialis dono gratias agit. Vinum expectabimus. Placidis Vialibus ac commodis ipsum prosperet vini ac Laetitiae Numen daton! A Magliabechio tres Poetas Bononiae ante octennium excusos nudius quintus, sed absque literis accepi. Est in iis Johannes Gandulphus qui ante sesquiseculum vixit, cujus carmina nunc primum prodierunt. Eiex conjectura adscripsit Edicor Leoninam sive. Rhythmicam Distichorum Catonis versionem. Sed bonus vir deceptus fuit. Exstant enim et ipse possideo disticha illa trecentis abhinc annis scripta, ante ducentos vero excusa; et laudavi ego ea ipsa pridem in meo Catone Editionem illorum aliam a Rob. Eurymodio foras datam. Sed his tibi forte molestus sum. Heri defuncta est nostri vicini e regione Ehrentrautii fillia junior Christina, quae die poenitentiali e templo aegra domum rediit, nausea ipsi, ut ajunt, oborta e suffumigio, dum aedes infectas praeteriisset. Parentes ab initio non curarunt, seroque medicina parata fuit. Pater cum filio statim domo excessit ad filiam natu majorem, matre sola apud aegram relicta. De hac quid futurum sit Deus novit. M. Sigfridus an adhuc vivat, et salvus sit, valde scire desidero. Hodie apud nos nemo, [gap: Greek word(s)]  , defunctus est. Heri in Libitinae tabulas quatuor relati erant, ut vides ex inserta schedula. Deus tollat tandem cruentatum


page 231, image: s231

flagellum, parcatque nobis satis diu afflictis. Sic ipsi aeternos grati cantabimus hymnos. Bene Vale, ac magnos meos illos Fautores omnes ac singulos, etiam quos non nominasti, honorifice, amanter ac buccis plenis a me salvere jube; inprimis et a me meisque Schadianam totam domum, ut compendifaciam salutationem verbis nimirum brevem, at animo longe amplius conceptam. Iterum vale. Dab. Cygn. d. 18. Nov. 1682. praefestinanter.

[gap: Greek word(s)]   Christian. Daumius.

P. S.

Preces pro fratre Christophoro publicae hodie in Ecclesia factae sunt denuo. Videtur igitur nondum plane convaluisse. Nec hodie aliquis e vivis excessisse memoratur. B. Vale, d. 19. Novemb.

XXXVII. Ad Eundem. [gap: Greek word(s)]  ! Carissime Cognate etc.

ET tamen tandem vitae finem fecit frater tuus Christophorus [gap: Greek word(s)]   die 29. Nov. mane circa sextam. Gaudeat ille se exsuperasse caducae vitae scopulos et ad verae felicitatis enavisse portum. Vivant superstites fratres procul ab ejusmodi lue, aliisve mortalitatis tormentis! [gap: Greek word(s)]  . Heri apud nos nemo defunctus. Imo vide schedam. Hodie an quis iis accensendus sit nondum comperimus. D. Reyherus morbo decumbit regio, cui alia


page 232, image: s232

symptomata accedunt, ut vomitus et alvi profluvium, adeo ut multi de sospitate recuperanda desperent. Ego voveo; Reconvalescat vivatque diu. Literae tuae 14. Nov. exaratae Argumentis Buchneri Epistolis praefigendis stipatae, d. 26. Nov. admodum lacerae, ita ut integrae duae lineae (sive versus dicas) perierint coeno allito, abrupta etiam chartae particula appulere. Agnosco ibi vix D. Löscherinomen, et salutandum Eum suspicor, sed a quonam cum verba praecedentia abscissa fuerint, divinando non assequor. Respondere autem statim uti in posterioribus tuis, quas postero die accepi, volebas, non potui, doluique amissam mittendi commodam illam occasionem. Primo enim die quaerebam Epistolas ipsas Buchneri, loco non eo, quo putabam repertas, ut conferrem. Postero die ut et seqq. ita calculus, catarrhi, malum [gap: Greek word(s)]  , et vertigines me exercebant, ut prorsus nihil neque legere, neque scribere potuerim; donec quiete, otio et somno me recrearim. Postea adventabant literae cum esculentis donariis a Geranis Amicis, inter quos et M. Köberus, vasculo Butyro oppleto me munerabatur. Ego vero ubi me recollegi, iis respondi, etsi sat properanter. Dum hoc facio, occasione data, ad Köberum scripsi, me ab Hubnero Argumenta illa accepisse, ea placuisse, sed quia admodum breviter et generaliter confecta essent, unum locum primo conspectum, mihi displicere (forte ab ipso non satis intellectum) innui, explicavique,


page 233, image: s233

liberum tamen relinquens priorane sinere vellct, prout jacerent, an aliquid ex mea explicatione mutare. Nunc remitto ea Dn. Hubnero cum sal. plur. et officiosa, mittoque binas Epistolas Buchneri duabus illis Centuriis non inditas. Hodie iterum a Magliabechio literas accepiper Hekelium. Vix credis, quam onerer hinc inde advolitantibus tot epistolis. Etiam Königius meas maximopere desiderat. Idem crede et de Arnoldo. Sed ego vix sufficio Carpzovianis et Fellerianis. Praecipitare igitur omnia cogor. Böswetteria thalerum accepit, et puto jam gratias per me egisse. B. V. et a me salve. Dab. Cygn. Kl. Dec. 1682.

[gap: Greek word(s)]   Christianus Daumius.

Der Herr Vetter wolle meinen großgünstigen und hochgeehrten Patronen, Herrn Jagd-Schreiber, wie auch das gantze Schadische Hauß, und offtgemeldte Herren Patronen, Freunde und Gönnes, denen ich alles Wohlergehen wünsche dienstfreundlich grüssen, darnebenst auch (S. T.) Herrn Hühnern, dem ich die argumenta wiedersende, hat an ein paar Endten etliche Buchstaben, so der Schreiber versehen, geändert, mit Herr M. Köders Vorwissen, auch einen Ort frey gestellet, ob er nach meiner explication das argumentum erweitern wolle, oder es stehen lassen wie es ist. Sende auch 2. Episteln Buchneri, die in diesen beyden Theilen nicht anzutreffen, übergebe sie ihm, damit zu machen, was ihm beliebet. Ob Tomus II. Orationum


page 234, image: s234

Buchneri heraus, und wie theuer, bitt ich zu erkundigen. Wenn die Posten besser gehen werden, wie wir bald hoffen, will ich ihm etliche Exemplaria Hieronymi Graeci de Baptismo zur Verehrung senden, zu dem andern de Trinitate, wenn er derer noch übrig hinzu zuthun. Ob auch dessen Poemata (die Heinsius so sehr verlanget) bald heraus werden kommen, möcht ich wohl wissen. Item wer diese Buchnerische alle digerire und dirigire.

Bey Schliessung dieses erfahr ich erst, daß ein Mägdlein in des Herrn von Scharffenberg Hauß gestorben, auch eine Frau darinnen kranck sey. Die närrischen Leute haben solches in des Herrn Abwesenheit aus einem Sterbhauß zu sich genommen. Soll nun das Gesind alles hinaus für das Thor, und hat der Herr schon einen andern Kutscher, der der Seuche schon längst loß. Ist uns also das Unheil wieder näher kommen. G Ott stehe uns in Gnaden bey. Interim salve tu mi Anime, et caeteri mllies milliesque d. 1. Dec. 1682. D. Reyherus post haec scripta defunctus esse dicebatur. Scripsi autem intra 9. et 10. antemeridianam Kl. Dec. Etiam nescio quae mulier obiisse ferebatur.

XXXIIX. Ad Eundem. Mi SEIDELI! ReIher Vt eXstInCtVs fVLges ter Dene NoVeMber.

CRas sepulturae in aede Mariana tradetur D. Reyherus, ictero ut ajunt, nigro


page 235, image: s235

oppressus, cum Conc. Funebri. Ut literae multis sunt sine Consule: Ita oppidum nostrum nunc etiam est sine Consule. Metuimus priora. Deus avertat. Ex aedibus proximis, quas Baro â Scharffenberg incolit, duae mulieres elatae sunt peste exstinctae. Inter quas Margaretha Starckia. Mathiae vicinae ancilla animam agere videtur epilepsia correpta, quemadmodum Ehrentrautii filia, ante tres hebdomadas, postquam octiduum decubuisset, tandem tamen occubuit, matre quidem adhuc salva, quae sola domum incolit. Nondum ergo [gap: Greek word(s)]   nobis canendum est. Deus servet nos, et jubeat â Cygnea nostra exesse [gap: Greek word(s)]  . Fasciculum Hübnero, cui sal. restituendum ante biduum Werdaviam misi. Doleo non potuisse citius. Verum impossibile erat id mihi: Et parco verborum ambagibus. Quid Geravienses civibus nostratibus pauperioribus miserint, habes consignatum a filiolo meo, ut cunque deproperatum. Haec omnia distributa inter pauperes fuerunt. M. Koeberus aliquid butyri et uxoris meae frater sororesque sex panes cum sex pomis citreis miserunt nobis, cum Alexipharmaco ex axungia puto confecto, quod tamen nostri stomachi vix erit. Böswetteriae addidit soror aliquot caseos et butyri pyxidem. Hac hebdomade iterum literas a Magliabechio accepi per Heckelium, in quibus tamen ut plurimum ea iterata, quae in prioribus scripserat, et Prof. Königius meas


page 236, image: s236

anxie desiderat, quibus responsio paranda Lipsiamque curanda, ut inde Reichenbachium dirigatur. In Argumento XCI. Buchneriano monui Köberum aliquid de Symposio, Poeta Aenigmatographo, quo, cum grande aliquod Carmen scripturus erat, lecto, omisso illo ad Aenigmatum scriptionem se dimiserit. Haec illa Metamorphosis etc. Nimis enim generale Argumentum illud, ut et nonnulla alia concepta; et juniores vix divinabunt in talibus, quid autor sibi velit. Alias non displicent. Responsum autem ab eo nondum accepi. Con-Rectorem cras, cum conveniemus salutabo. Haec enim statim post lectas tuas exaravi. Dn. Zahmseilius (cujus titulum, quem miseras, turpiter amisi, et repeto) donaverat me aliquot aviculis. Ego aliquot distichis egi gratias, et de Praetura simul ipsi gratulatus sum, omnemque prosperitatem advovi: Ille contra heri leporem pinguem cum literis remisit, quo hodie assato vescemur. Utinam nobis conviva ad esses! Interim unum et alterum poculum tibi inter coenandum pro salute tanti Evergetae absenti propinabo: Tu contra apud tuos idem factitabis. Sed finire alia agenda me jubent. Caetera in proximis meis, quas misisse indicavi supra. B. Vale ac diu et salve millies. Dabam festinanter Cygn. postridie KL. Dec. 1682.

T.

[gap: Greek word(s)]  .



page 237, image: s237

Den Herrn Proviant=Verwalter und Jagt-Schreiber bitte hinwiederum dienstfreundlich zu grüssen. Die Leipziger haben 200. rthl. geschickt, wie Hr. Lic. Feller schreibt, der sich beklagt, daß sein Bruder dessen wenig genossen. Nos e schola nisi singuli singulos thaleros a Praefecto Schwartzenbergico Christiano Kressio, accepimus, aliunde nihil. Sed haec Tibi.

XXXIX. Ad Eundem. Salutem a Salvatore! Mi Carissime SEIDELI.

TUis summo vespere acceptis, statim cum cras multa agenda sint, respondeo. Gaudeo Te meas recte accepisse. M. Dittmannus 4. Dec. apoplexiâ, ut ajunt, occubuit. Hodie mane discipulus meus diligens ac probus Paulus Sauderus, pistoris filius, mortalitatem explevit. Dn. Hahnio statim rescribam, ubi pecuniam accepero. Interim salveat ille non sine ingenti gratiarum cumulo. Utinam addidisses, quis distributor ejus esset futurus. Cras circa meridiem ipsum D. Löscherum adibo, expediturus, quae mandasti. Hübneri, quem salutabis, causa etiam Carpzovius ad me scripsit. Sed cum nihil eorum, quae desiderat, habeam, gratificari ei in meis viribus non est. Vinum exspectabo: sed utrum â Schadianis an a Te ad me perveniat, id me docebis. B. Vale et salve. Cygn. raptim d. 11. Dec. 1682.

Tuus sine exceptione C. D.



page 238, image: s238

XL. Ad Eundem. TransIgat hVnC faVste, VoVeo, SeIDeLIVs annVM:

QUas mihi vovisti felices, Care, Calendas
Jani, felices has Tibi et ipse precor.
Pax et dia Salus, Benedictio caeles, et aetas
Grandaeva et vegetum Corpus, et ampla penus:
Hoc tibi contingant anno; quin commoda Sparta,
Marthaque jungantur casta, venusta, pia.
Hoc Tibi, quo vix nunc vivit mihi carior alter,
Ut vovi, sic det vota ea Jhova rata.
Vivat Carpzovius, vivat Jacobius una,
Schmidius et Seebisch, Hahnius ac Schadius:
Aeternum veneranda mihi Sex Nomina Dresdae,
Numina quin dicam tempore difficili.
Adde Egenolphiaden, Merbitium et adde, meumque
Krauttiaden, cuivis prospera quaeque precans.
Omnibus his felix oriatur hic Annus, agantque
In vita hac longas divite sorte moras.

SEnilibus et vilibus extemporaneis his versibus exordiri libuit meas hoc Anno ad Te litteras, mi carissime Seideli, ut par nempe pari referrem, et Tibi gratias pro exoptato dono Buchneri, et Affini Schadio, pro vino, de quo


page 239, image: s239

Fratri tuo misi, quod pollicitus fueram, agerem ingentes. Fasciculum meum, in quo literae ad M. Jacobium erant inclusae, puto ad Te jam pervenisse. Lipsia nihil accepi, nec meae literae eo fuerunt curatae culpa Schillingii officii sui mirum immemoris, et nescio quid damni etiam in itinere passi. Me [gap: Greek word(s)]   vetus ac vertiginosum superioribus diebus immane quantum vexavit, praeserim postridie Kl. Jan. Nunc videtur remittere. Resalutant Te, quos salvere per me jussisti. D. Löscherus pretium Orationum Buchneri nosse gestit, quod me non celabis. Bene Vale. Dab. raptim Cygn. 7. Jan. Anno quo vovemus:

No Xla Cygnea De M Igret pest Is ab Vrbe:
Prospera perpet Vans fata fa Veto sa LVs?

T. C. D.

Hac hebdomade septem funera elata sunt ex aedibus pridem infectis. Biga virum, puer unus erat, quatuorque puellae. Hodie nemo.

Schirmerus vivitne et adhuc est Bibliothecae
Curio Saxonicae sidus amansque Ducis?

XLI. Ad Eundem. [gap: Greek word(s)]  !

BInis tuis, carissime Cognate, paucis et properanter respondeo, cum frater tuus mearum exhibitionem hodie adhuc urgeat. Pecuniolae si quid mihi adhuc accederet, res esset admodum grata, quia eget aeris Cappadocum Rex, et Accidentia, uti vocamus, prorsus adhuc emanent. Chorus Musicus in plateis adhuc


page 240, image: s240

silet. Ergo illa pecunia careo, qua me uti solere nosti sustentandae rei familiari. D. Löscherus qui Dominos Hahnios salutari jussit, misit tam librum quam Conciones ad Dn. Opelium ante KL. Februarii; Sed audivisse se nuper narrabat mihi, eum nondum Dresdam iter suum direxisse. Vinum si curaveris, valetudini meae commodabis maxime. Tu, quod enixe te rogo, indica quid â me Tibi mittendum sit pro vasculo et ipso vino, et â quo impetraveris. Trögeria aliquoties ex me quaesivit, an de filia sua mihi quid rescripseris. Quod si ipsa filia parentibus, quando gaudio eos recreabit. Aedes suas multi jam redintegrant. Deus faxit ut omnia in posterum bene se habeant, et urbs in veterem bonum statum restituatur. Ubi quid edidero (suspendo autem suis de causis) opem serente Carpzovio meo, mittam Magnif. Dn. D. Jacobio, quem cum D. Ferbero et caeteris observantissime salvere jubeo, exempla. Heinsianus Catalogus inspiciendus proxime, si non cras, curabitur â Carpzovio praelaudato, uti superiori habdomade promisit. Ego proxime si Deus vitam longius indulgebit, MStum quendam Codicem manu mea e Paulina Lipsiensi describam pro Patre Papebrochio S. I. Antverpiam mittendum, cui Magliabechius pridem me commendaverat. Nec id gratis fiet, si promissis stabit. Sed sinire jubet nox ingruens. Saluta Dn. Schadium et totam eius familiam â nobis. Uxor mea exspectat


page 241, image: s241

â Johanna responsum. B. Valete omnes et bene agite. Dab. Cygn. [gap: Greek word(s)]   die 11. Febr. 1683.

Tuus sine exceptione

Christianus Daumius.

XLII. Ad Eundem, Salutem a JEsu! Mi Carissime.

LIteris tuis hodie demum acceptis paucissima haec propter breve temporis spatium ad rescribendum indultum regero. Fasciculum a Dn. Hahnio acceptum statim ad D. Löscherum curavi, qui exemptam inde â Juniore Hahnio Concionem mihi inscriptam una cum ipsis ad se missis literis legendis ad me misit. Gratias a me interea Tu utrisque age. Nam ob alia impedimenta nullus rescriptioni nunc locus. Fiet autem [gap: Greek word(s)]   proxime. Interim salveant prosperrime. Vinum laetus exspectabo, et solvam quae petierint Schadiani. Interea et hi salveant â nobis. Vasculum prius his diebus depletum est. De Salario noli quid urgere amplius. Praesolvit enim mihi clam de suone aere an missis illis 500. florenis nescio, integrum illud mihi in suo Museo D. Löscherus, (vide Fautoris benignitatem et DEI imprimis providentiam, cum vestitus novus pannoso mihi omnino parandus esset, nec afforet pecunia) verum cum severissimo interdictu, ne Collegarum quis unquam


page 242, image: s242

rescisceret. Tibi ergo quod concredidi, id ne mihi eliminatum noceat, Harpocrati committe, nec unquam foras effer. Trögerus a filia literas accepit. Mense Februario nemo peste obiit, praeterquam die 4. ancilla Köhleri, die voller, Flecken funden worden, et d. 7. Februarii Anna Maria, Eliae Klanflügelii filia, si modo peste. Nec de infectis aliquid porro auditur; per totum Januarium 14. tantum, et praesertim Nonis et Idibus hac lue exstincti fuerunt, tres de his ultimi in Nosocomeo suburbano. Deo sit laus et gratia pro clementiae suae ostentatione. Is pergat benigniter, et largiatur meliora. Catalogum omnium defunctorum â primo principio nactus sum a D. Löschero. Doctores honorandissimos, Carpzovium, Jacobeum et Ferberum a me plenis buccis salvere jube, et has subito scriptas, sive praecipitatas post lectionem perde. Dab. Cygn. d. 19. Febr. 1683.

T. T.

Christianus Daumius.

Reoudunturne Epistolae Buchnerianae cum Argumentis Köberi?

XLIII. Ad Eundem. Salutem â Salutifero!

HAbes hic, mi SEIDELI, ad Dn. Hahnium literas, sed admodum deproperatas. Ad Dn. D. Löscherum per aliquot dies minime accessi, quod ob intensum frigus, ne nephriticum malum irritem, quod minis suis me


page 243, image: s243

exterruit, domi manere coactus fuerim, de catarrhis ne quid dicam. Tabellarius Schillingius, qui ante quatuordecim dies, acceptâ â me pecunia tincturam Amelungii Lipsia afferre jussus erat, desiderium meum nondum explevit. Interim eam anxie exspectabamus ego et uxor, quae idem mecum malum patitur. Vinum nondum appulit, ubi accepero, fratris tui non obliviscar. At quid Tu differs indicium pretii? Id proxime secuturum spero. Magnif. Dn. D. Jacobius, si quid ad me mittet, de peculiaribus gratiis agendis cogitare me oportebit. Catalogum Heinsianum Carpzovius dono mihi Lipsia misit. Ille meditatur Editionem Buchneriani Commentarii in Taciti Agricolam. De rebus tuis et promotione an aliqua spes, velim perscribas. D. Löscherum abs Te salute impertiar cras vel perendie, ubi eum accessero. Nam hodie vel cras si quid Lipsia accepero, id responsum postulabit quod statim expediendum est, ne Schillingii Excellentiae bilis moveatur, et fasciculi mei hic relinquantur. Habuit olim M. Deccerus p. r. librum quendam in [gap: Greek word(s)]   vo, nisi fallor, methodus quadruplex Rhenii erat in [gap: Greek word(s)]   vo, cui appacti erant Severus Endeleichius Weitzii et sortes Virgilianae libelli parvi. Ejus libros credo haereditario pervenisse ad Dnn. Hahnios. Illis sortibus Virgilianis uti ad negotium aliquid vellem. Sed deest mihi exemplar. Sodes explora, an ad M. Hahnium is Liber pervenerit, et si, rogarem, sed non nisi post unum et alterum mensem, si vitam protenderit


page 244, image: s244

benignum Numen, otiosior, ab eo hujus libelli usum saltem ad octiduum, non ultra: quem tunc meis sumptibus statim essem remissurus. Non rogarem, si aliunde habere possem. Facies autem id commoda occasione, nec enim festina res est. B. Vale. Dabam Cygneae [gap: Greek word(s)]   d. 26. Febr. 1683.

T.

C. Daumius,

XLIV. Mi carissime SEIDELI.

REsponsum ad tuas serius acceptas nuper expedire non poteram, quod nunc accipis. Vinum die 4. Martii inclinante recte appulit. Sed Tabellarius, Martinus nisi fallor dictus, poposcit apud obsessores nostros, pro eo exhibendo quinque grossos, quos tum famulus meus rei ignarus, de suo porrexit, exceptis aliquot nummulis. Gratias Schadianis a me ages, quas peculiaribus meis ipse persolvam. At pretium ejus et vasis indicare quid differs, quod scire mea interest, si vel gratis mihi mittatur? Heri etiam decem vallenses exsolvit mihi Georg Ferberus Poligraphus, nomine Consistorii Dresdensis, quos ad se misisse dicebat Magnif. D. Ferberum. Gratiarum actionem ex tempore praestare non possum; Explorandum mihi prius est, an et aliis de Collegio nostro quid missum fuerit; an mihi soli. Et utrum a solo D. Jacobi, an toto Consistorio, praebiti fuerint hi nummi. Forte ad huc hodie tuas accipiam, e quibus edocear. Librum a Dn. M.


page 245, image: s245

Hahnio, quem cum Patre â me officiose salutabis, non tam anxie et festinanter desidero; occupatus enim sum aliis jam et obsessores urbis nondum discesserunt. Sufficit interea scire, an id libri penes ipsum adhuc sit, et sic pro otio meo illum ad octiduanum usum avocabo. D. Löscherus, apud quem cum uxoremea et Archidiacono M. Wagnero pransus sum, (Vo Xt Va grata sonat Mart II VVagnere CaLenDIs,) Te resalutat. Eum et ab Hahniis cras vel perendie jubebo salvere. Spem promotionis tibi apparere nullam doleo. Sed Deus tamen tandem providebit si homines sunt incurii; Freundium puto successurum Dittmanno; nam Feustelius petitorias differt, vereturque forte frustraneas futuras. Cantorem quendam Richterum ajunt Creilio successurum. Baccalaureum autem futurum Joh. Müllerum Crorisgrunensem, meum olim famulum, quod Consul Winterus, qui nuper ad me visebat, mihi dixit. De Trögeri filio idem mihi Winterus dixit, quod Thilius vobis. Haec in somnum pronus, post tuas acceptas superioribus adscripsi charactere insubido, quare ignosces. Impossibile erat mihi eas denuo describere B. V. Cygn. d. 11. Martii 1683.

T.

C. D.

Das von der Zwickauer Trancksteuer verstehe ich nicht gar wohl wie es gemeynet. Has nemini


page 246, image: s246

quaeso monstrabis. Carpzovius edit Buchneri in Taciti Agricolam notas suppeditante Jenae Schubarto. Ideo et meum Henr. Pauperem differt. Der sehr grosse Wind hat mir heut die Flüsse sehr rege gemacht, daher der Kopff wüst ist, und nichts guts schreibt. Tacere tamen nolui.

XLV. Praestantissime SEIDELI, Cognate Carissime.

ECce Tibi geminas Epistolas ad Carpzovium, et D. Jacobi. Quas cum salute plurima ipsis offeras, meque incomptae scriptionis excuses. Non enim admodum belle ob mutatum aerem per hos dies habui. Fui superioribus diebus cum Lic. Valthero in Bibliotheca publica ultra trihorium. Non sensi ibi frigus ullum; at reversus in hypocaustum dolores nephritici et stomachici exorti docuerunt diutinam ibi mansionem mihi noxae fuisse. Ergo coactus, ne diutius differam, scripsi, quod scripsi. Superiores tuae serius â fratre ad me missae fuerunt. Propridie Richterus novus Cantor advenit, quem neque vidi adhuc, neque audivi. Weisiorum paedagogum Försterum, cui consul Winterus cupit, ajunt sperare Tertiatum. Sed haec [gap: Greek word(s)]  . Tu quid Carpzovius, quid Jacobeus responderunt paucis indicabis et pancratice valebis. Dab. Cygn. [gap: Greek word(s)]   d. 25. Mart. 1683.

T. [gap: Greek word(s)]  

C. D



page 247, image: s247

A Consanguinea Johanna Margaretha exspectamus literas; quaeso cum otium adsit ad plura, hanc schedulam ipsi exhibe.

XLVI. Christum Patientem, Et Tibi patientiam!

GEminas tuas, mi Cognate ego et uxor accepimus. Illa petitui tuo satisfactura jam timet milites lintea fumigare si non perdere solitos, et differri petit usque ad illorum, quem indies speramus discessum, libertatis cupidissimi. Meas geminas spero te interea obtulisse Carpzovio et Jacobeo. Richterum non vidi sed audivi die Jovis, scil. 29 Martii, et meo natali post vespertinas preces in templo primario Musicae suae Artis experimentum nobis praebuisse. Qui vocis granditate Creilium nescio an aequet. Sed haec mihi curae non sunt, penes quem jus vocandi non haeret. Eodem die mane post tertiam domus 31. Werdaviae conflagrarunt igne. Infortunium tetigit duos Consules, Pharmacopolam, Quaestorem, Conradi viduam, quosque non exacte novi. Fumum nos ipsi circa 7. horam conspeximus. Dn. Hahnium a me honorifice salutandum, Dia salus podagra quam primum liberet. Papae Bibliothecarius Schelstratenus contulit in gratiam Magliabechii Paulinum de Vita Martini, cum codice vetustissimo, qui in Vaticano est, olim Heidelbergensis Bibliothecae [gap: Greek word(s)]  , quem Barthius ibi viderat. Unde varias lectiones, si Magliabechius submiserit, et vitam adhuc traxero, secundas


page 248, image: s248

Curas Paulino debeo, et Glossarium emendatius ex correctiore Textu dabo. Ottonis vita jam descripta est. Uxor mea mecum a Johanna literas anhelat, uti et Böswetteria, quae pinguem Tibi parochiam cum praedivite Amasia vovet. Saluta, quos salutare solemus, praeprimis domum Schadianam, ex animo. B. V. et has itidem laccra Dab. Cygn. Kl. April. 1683. admodum pluviis.

T.

[gap: Greek word(s)]  .

Christianus Daumius.

XLVII. [gap: Greek word(s)]  !

SIlentium tuum, mi Carissime Cognate, adeo pertinax, miramur sane, et causam ejus nequaquam comminiscimur. Hodie cum Onomasteria tua celebrantur, quibus felix aspiret Numen, linteo praesenti qualicunque Te uxor mea donat, ut boni consulas, mecum enixe rogans. Quid de Epistolis meis factum sit, certior fieri velim. Caeteraque quae scire desideravimus una addes. Litterae ad Magliabechium, a quo nuperrime literas cum libro, rescribendae plura non permittunt. Curavit is in mei gratiam Romae per Pontificis summi Bibliothecarium Abbatem Schelestratium conferri Paulinum meum cum vetustissimo MSto. Variantes Lectiones proxime ad me missurum promisit. De tuis rebus, quo in loco sint, aperies. Saluta omnes Maecenates, Fautores Amicos


page 249, image: s249

et benevolos, etiam Schadianam domum quam decentissime. B. V. Dabam Cygn. d. 23. April. 1683.

T. T.

[gap: Greek word(s)]  

Christian. Daumius.

Hübnerus cui sal. plur. misit mihi suas ad Hekelium curandas. Eas ad Peiskerium Schönfelsiam misi, et spero curatas. Ab ipso Hekelio intra quadrimestre et ultra nihil responsi accepi.

XLIIX. [gap: Greek word(s)]  !

PEr Schadii fratrem Ephippiarium duo doliola Schadiae remisi, quae spero eam accepisse. De Promotionetua certiora exspecto, cui Deus faveat. Pro M. Pezolto, qui hydrope laborare dicitur, preces publicae hodie in Ecclesia fiebant, et ajebat Lic. Valtherus, vix biduum supervicturum, aquam enim intercutem jam diaphragma superasse. An in ejus locum, si quid humanitus ei fieret, surrogatum iri Scharlachium, Pastorem Mauritianum credamus, quem non pro dignitate tractant? Dn. Hahnium ut podagra deserat tandem, voveo ex animo, et salvere jubeo. Merbitii et Birnbaumii, quos a me salvere jubebis, fasciculos exspecto. Sed quando is Cramerus ad nos appellet? Freundius Te resalutat et gratias pro gratulatione agit. Vellem plura sed Scholasticae occupationes vetant. B. V. Dab. Cygn. d. 13. Maj. 1683.

T. T.

C. D.

Mei Te resalutant.



page 250, image: s250

XLIX. [gap: Greek word(s)]  !

TUas, mi Carissime, ut accepi, statim ad respondendum me accinxi, veritus ne aliunde avocatus silere cogerer. Fuerunt sane praeteritis diebus hic uxoris meae frater Christianus Auerbachius. Haeserunt apud nos ad octiduum sororum ejus filii duo, 10. Andreas Gleichius et Paulus Andreas Hemman. Compellarunt me L. Fellerus, M. Jacobius, Concionator Lipsiae Sabbatarius cum Parente suo, Ruswormii olim socero. Aderat M. Winterus cum conjuge et filio, item M. Seebischius. Conviviis exceptus sum â D. Löschero cum Lic. Fellero et M. Wintero; â consule Wintero cum M. Seebischio; â M. Wintero, vel potius ejus matre cum Heydlero, Mich. Richtero et M. Jacobio etc. â D. Zach. Nic. Götsio, cum Licent. Fellero; â D. Sal. Götsio, cum D. Löschero et Con-Rectore in Suburbano, quod in Abieto colit, etc. Vides me Studiorum et literarum oblitum Genio litasse potius, quam Musis. De novo Diacono altum plane silentium. Dicitur M. Fritschius per alios eam prensare Spartam; aliis M. Scharlachius. Certi nihil referre possum. Schola nostra pessum ire videtur magnam partem. Caremus adhuc Baccalaureo. In Secunda unus superest discipulus, qui interea Baccalaurei vices gerit; Et sic in Secunda nemo est. Reschius abiit Jenam, eum mox sequetur major Klopferus,


page 251, image: s251

nam minor cum Ehrentrautio nescio quorsum discessit. In tertia quinque tantum supersunt. Inferioris Cantoris olim erat informare Septimanos, sed is vix Sextanos informat. Novitii nonnulli, qui advenerant, quales quales etiam, Choro tamen Musico utiles et vel numerum augentes, nec tamen prorsus nulli rei erant. At illi plagis etiam in templo â Collegis, quos novisti, onusti, Scholam deseruerunt. Et vix retinui meum famulum paria passum. Videntur, post secutum damnum hoc, esse mitiores prudentioresque. Sed sapuissent, si id fecissent prius. Ego nihil aliud possum conjicere, quam futurum, ut brevi careamus et coeteris. Sed haec omnino Tibi. Vellem insinita, si coram essem. Sed hoc non datur. Horae privatae meae fere intereunt. Nam ultra quinque discipulos non habeo, si filium meum et famulum adjungam. Interim hoc meum esto: In silentio et spe. Deus faxit, ut salarium justo nobis tempore pendatur: alioqui status meus peior erit, quam qui superiore anno. Sed finiendum est. Saluta Schadianam domum et omnes amicos, ut ego tuos, et post perlectionem haec conscinde. B. Vale. Cygn. d. 6. Aug. 1683.

L. Mi amatissime Cognate.

QVas VI. Augusti prolixiusculas ad Te scripseram per tuum fratrem dirigendas,


page 252, image: s252

nescio an acceperis. Inquires in eas sollicitius. In iis exposueram causas silentii mei; nimirum magna exparte causabantur illud praesentes Amici, M. Seebischius, M. Winterus, Fellerus, M. Jacobius Lipsia. De fratre uxoris meae, et sororum filiis nequid memorem. M. Birnbaumius dicitur hic esse et me convenire velle. Concionem proxima die Jovis hic habebit. Exspectabo eum. Ad novellas, quas germanice scripsisti, exhorrui. Revera pessima nobis instant tempora, ab utroque hoste, tam Turca, quam Papa; Orandum est. Deus suos conservare novit etiam in mediis malis, ut restent, qui ejus sacro sanctum Nomen depraedicent. Excuditur Consulis Winteriae Concio funebris, cujus emendatio ob minutam, et vix agnoscendam D. Löscheri scripturam sive manum multum mihi facessit negotii. Scripturus eram ad fratris mei filias. Sed ita compellationibus urgeor, ut vix haec liceat. Si novi quid praeterea alicunde quid cognoveris, ea ut pariter sciam cura. Ego nihil nisi tristia (Deus faxit, ut falsus sim!) ominor. Optime vale et salve. Dab. praepropere Cygneae d. 20. Aug. 1683.

[gap: Greek word(s)]  .

Christianus Daumius.

Hekelius factus est Con-Rector Rudolphipolitanus. Ante S. Michaelis Reichenbachio discedet.



page 253, image: s253

LI. Amatissime Seideli.

QVo tuas accepi die, dici non potest, quam multa expedienda mihi sese accumularint. Breviter ergo, quod breve tempus postulat, ut singula conficiam, res ipsa, nisi negligenda est prorsus, omnino postulat. Petermanni ergo Opusculum retinebo, literas proxime remittam, et Epistolam ad ipsum Petermannum una dabo. Interim salveant uterque M. Schmidius et Petermannus, et una mecum tecumque vivant. Ampliss. Frid. Bened. Carpzovius Lipsiae distillationibus et tussi febriculaque languit, sed valetudini videtur restitutus, quae utinam perstet perenniter! Rescripsit hodie. Quae res gaudio mihi fuit maximo. Misit Concionem Funebrem â fratre suo Doctore [gap: Greek word(s)]   M. Köttnero habitam, quae mihi peraccepta fuit. Max. Rev. ejus fratrem D. Samuelem et Tu salute honorifice plurima mactabis. Rerum tuarum statum mutet Deus Ecclesiae suae bono in longe alium, imo optimum. De novo Diacono nihil dum auditur. Concionem habuit nescio an [gap: Greek word(s)]   M. Birnbaum qui per quinque horas mecum egit, ut et M. Fritschius, qui Wildenfelsii M. Wagnero, successurus esse dicitur. Nova de Turca, utinam pessundando, certa hactenus vix audivimus. Doct. Löscherum, ubi accessero, quod cras fiet, â Te salutabo, ut et Freundium; Con-Rectrix diem


page 254, image: s254

suum obiit, et heri sepulta est. Ecce meum Chronodistichon:

LelsnerI UXor obIIt CLara, heV! Con-Coi Dla DULCIS, LVXIt VbI AVgVsto faX sVa sena qVater.

Baccalaureum Schola nostra nondum nacta est. Discipuli in 2. et 3. classibus Musarum numerum non excedunt. Utinam Musae essent Clioque, Euterpeque, Thaliaque etc. Sed ridere noli. Quin potius bene vale et salve. Dab. Cygn. d. 27. Aug. 1683.

[gap: Greek word(s)]  .

Chr. Daumius.

LII. Ad eundem. Carissime mi Seideli!

INfinitis occupationibus impeditus et ego silere coactus hactenusfui. Quid quod senii imbecillitas literarum exarandarum nauseam non parum parit. De Saulo isto multa coram dicerem, si daretur. Literis enim haereo an tuto fidendum sit. A fronte [gap: Greek word(s)]   est, retro [gap: Greek word(s)]  , imo [gap: Greek word(s)]  . Nec habui in vita mea unquam hominem, qui me incivilius tractarit, aut agrestius erga me se gesserit, quasi ejus essem famulus, beneficia sic mea compensans homo arrogantissimus, fretus solo suo hospite et Patrono. Orbiliorum [gap: Greek word(s)]   sane initio; nunc longe alius. Alius eum primum in me ut suspicor concitarat, postea mutatis


page 255, image: s255

rebus et in ipsum insurrexit. Methodus ejus de plebe est ultra quam non assurgit, quicquid ajant, qui ipsi favent. Crede mihi, schola nostra intra aliqueuot annos florem suum vix recipiet. Si non tota interibit [gap: Greek word(s)]   culpa. Utinam superiore anno vitam cum aliis finiissem. Ego multa tuli ac tacui, paci saltem conservandae. Caremus adhuc Baculario. Septimani pene omnes emanent. Nemo est, qui nos docet. Discipuli ex secunda et tertia classe, huic rei, ut verum dicam, impares sunt et tamen admovendi. Olim haec cura inferioris Cantoris erat. Sed Creilii facinus hoc immutavit, queuod olim praedixi, malo scholae nostrae, quod nunc experimur. Chorus Musicus unicus nunc temporis brevibus diebus debitas suas operas non potest. Cogitur igitur horas sequentium dierum adjungere. Saulus ille ex horis privatis suis demittere negat. Nec horas pomeridianas scholae publice debitas Ephorus illis permittit. Quaenam igitur horae restant? Peregrini tenentur hospitum filios informare, alioqui beneficio suo casuri. Est confusissima res. Bacularius novus, qui ingratus olim e nostra schola excessit, nunc ob testimonium vitae suae nondum allatum ab Ephoro hactenus non admissus fuit, quem Senatus tamen recepit. Haec tibi nulli homini nato efferenda satis confuse scripsi in somnum pronior. Eventum enim non videmus, sed expectamus. Ego terrestrium molestiarum satur, cui ideo omnia studia


page 256, image: s256

taedio sunt, ad coelestia anhelo, utinam quam proxime iis inferendus! Interim patienter omnia toleranda sunt et meliora speranda. Otempora, o mores! Haec omnia [gap: Greek word(s)]   ille procuravit. Literae enim Dresdae missaehumaniores erant, et omnia aliadocuerunt. Utinam mihi obsecutus fuisses cum Auerbachii esses. Forte et nunc res tuae in mesiore essent statu. Sed finiendum est. Omnino has perde post lectionem, et bene vale. Dab. Cygn. d. 11. Nov. 1683.

T.

[gap: Greek word(s)]  .

oncionem funeb. Winteriae, si non accepisti, mittam proxime.

LIII. SeIDeLI paX hVnC, VoVeo, tIbI prosperet annVM!

TUas insperato accepi. Et quia plures per Opelium curandae, exarare me oportet, brevibus ad Te defungor. Rector Freibergensis scribebat ad me, se audivisse, Pastorem Te Castrensem factum. Ei fidem adhibendam non esse ratus sum; eo quod super ea re nihil ad me scripsisses, nec aliunde aliquid de hoc mihi innotuisset. Fasciculum adjunctum velim M. Egenolpho exhibeas. Insunt fasciculo Carminis mei. Exempla diversis tradenda, ut D. Carpzovio, M. Schmidio, M. Seebischio, et M. Merbitio, quos omnes [gap: Greek word(s)]   voto et plur. salute macto. De Saulo poenituit aliquid scripsisse. Nam multum nunc


page 257, image: s257

mutat, nisi simulat. Ille tamen cum Collega, quem nosti, nondum plene reconciliatus est, etsi annitente D. Löschero. Culpam puto utriusque esse, neutro de suo jure cedente. Itaque quae scripsi non scripta puta. Speramus ubique meliora! Utinam non deteriora sequerentur. Schuslerus Commendationem sui deproperatam ad D. Carpzovium rogabat, sed ego renui alioqui occupatissimus et memor illius: Qualem commendes, etiam atque etiam aspice etc. A Magliabechio praeterita hebdomade ternas simul accepi literas, cum delineatione Septimelli ad D. Cinelli descriptionem, quam et una misit, eleganter facta â Pro tasio Felice Salvetto Italo; Qui Henrici Pauperis Editionem maxime urgent, quemque vel hac septimana typographo traditurus sum. Concionem M. Cunradi funebrem Tibi mitto. Carmina his diebus excudentur. D. Falcknerus Epistolas VV. Cl. Cl. urget. Sed omnibus simul expediendis ego par non sum. Caetera quae scripsisti cognitu grata fuere. Perge sic et vale. Dab. Cygn. d. 22. Jan. Filiolae meae Natali Nono. 1684.

T. T.

C. D.

Der Herr Vetter wolle sich nicht beschweren/ beygefügtes an Herrn M. Rosenberg zu bestellen/ entweder durch die Muhme oder Herr M. Egenolphum.



page 258, image: s258

LIV. Mi carissime SEIDELI.

VAletudo mea nondum est in solidum plane locata. Pes dexter adhuc, et quidem per vices dolores sentit vagos, et aliquando insignem pruritum; etiam sinistri pedis circa talos tumor aliquis est, sed tamen absque dolore, ibidem feminum aliqua exulceratio fuit, curata quidem ante octiduum, attritu tamen vestium recruduit, et peior nunc facta gressus meos valde impedit. Accessit et fastidium stomachi ob cararrhos in eum destillantes, et sic in publicum nondum prodeo, etsischolam intrare ante octiduum coepi. Spe Tua Te iterum excidisse sane doleo. Forsan et Tibi fortuna tandem aliunde favebit, quod opto, quod voveo! M. Conradi Conc. funebrem, cum Epicediis compactam dedi fratri tuo Petro, ut ad Te curet. Quod si hac vice eam cum his non accipies, potes avocare. Nam cum charta apud me rarescat, pauca Exemplaria mihi excudi feci. Excuditur jam Columnesero habita Concio parentalis. Mensis fere integer studiis meis perit. D. Götsius putabat Arthritida vagam esse, et medicamenta ei pellendae praebuit. Deus, ut consanescam, queuam primum duit! Bene vale et salve. Dab. Cygn. d. 24. Febr. 1684.

T.

C. D.

An Petermannus ab Egenolpho, quibus salutem, acceperit, explora.

M. Seebischio gratias ago pro Disputatione et Programmate. Saluta amicos omnes.



page 259, image: s259

LV. Suo M. GEORGIO SEIDELIO, S. P. D. CHRISTIANUS DAUMIUS.

MItto aliam Concionem Funebrem, cujus hoc exemplar unicum superfuit, quam boni consules. Quod vero imprimis quaeris de Fischero, error personae est. Cantor noster novitius Joh. Adamus Richterus Freibergensis Wesensteinii illam, quam innuis proxima Quasimodogeniti hebdomade ducet. Schadius affinis a me salutandus cum suis me depingendum hic curavit. Poteris apud eum videre. D. Ferberus per Graizensem Pictorem me itidem depingi curavit, longe splendidius quidem praesertim quoad habitum sive pallium; sed facies, ut alii judicant (quamvis D. Ferberus neget) Martiniano sive Schadiano Exemplari non adeo accurate respondet. De Catechismo mira, quae narras. Nihil de eo audiveramus; Si quid porro de eo Tibi constat, id quaeso narra. Impeditissimus nunc sum et plura nequeo. B. V. et salve. Dab. Cygn. Feria II, Paschali, 1684.

Ad Cognatam Johannam, cui interim salutem, uxor mea proxime literas dabit.

LVI. Mi carissime SEIDELI.

MEas 14. Julii datas, quas non memini, utrum Schadio, an tuo Fratri curandas exhibuerim, Te non accepisse insigniter doleo.


page 260, image: s260

In iis per me Böswetteria infinitas cum voto omnigenae felicitatis, et retributionis plur. Rev. M. Schmidio pro thalero donato agebat gratias. Etiam M. Hahnio noster Ephorus cum salute plurima offerebat mittendas Conciones, Columnesero, M. Conrado, Köhleriae et Schlegelio habitas, si nondum eas possideat: Ego ultra tertiam hebdomada Chirurgo utor, domo exire impotens ob lapsum, statim post meas a Te amandatas, de Scamno fornicis hypocausto proximi, et laesuram sinistrae in crure tibiae. Hinc simul incredibilis pedum pruritus, accedente novo tumore, et spasmo dextri pedis, ut Museum meum prorsus ascendere, inde quid petiturus nequeam. Also sind mir meine Hunds-Tage recht verhuntzet worden. Pastoris in Langen-Hessen obitus puto tibi innotuit. D. Carpzovium, M. Schmidium et Seebischium perhonorifice et amice a me salvere jube. B. V. Dab. Cygn. 11. Aug. 1684.

Tuissimus

C. D.

Fasciculum adjunctum quaeso Budissinam cura, Calovii filius quis est, qui obiit? An Magister?

LVII. Per-Reverende Vir, Cognate Charissime.

EX quo superioris anni trimestri morbo lecto periculose affixus haesi, valetudinem quidem recuperavi, at non vires, quae valde decreverunt, minores factae ex accedente luctu a tristifico pientissimae uxoris ex hoc orbe discessu. Acquiescam placitu divino par est,


page 261, image: s261

Numenque rog em, ut soletur me sua gratia ac roboret, ut quod mihi restat vitae in laudem ejus possim traducere. Typographeum hactenus prorsus jacuit. Jam redincipientur excudi non quidem libri, sed schedae et carmina. Quicquid Schneebergae excuditur, ad me non pervenit, nec quicquam superest, praeter quas chartas mitto. Obrutus sum incredibiliter parum aliquando gratis negotiis. Sed sic fata mea me trahunt. Plura alio tempore. Nunc salutem renunciat Böswetteria et Liberi mei, et ipse Te salvere jubeo, quando felix conjugium gratulaturus? quod cur tam diu differas, ego, meique una miramur. B. V. Dab. [gap: Greek word(s)]   Cygn. d. 24. Octob. 1684.

T. T.

C. D.

LIIX. Ad Eundem. Amatissime Cognate.

QUod superiore hebdomade occupatissimus praestare non poteram, id nunc facio. Recipis cum gratiis Rosenbergii literas. Exspecto ejus responsionem. De Sparta tua divinitus Tibi oblata animitus gratulor, et ut in Ecclesia Christi multum fructifices, serio precor. Adventum ad nos tuum, nobis pollicemur. Misi superiore hebdomade ad Consistorium Lipsiense literas super residuo salarii mei. Qua de causa, si otium fuisset, libenter literas scripsissem ad Magnif. D. Jacobeum, ut negotium meum apud D. Bornium Lipsiae juvaret; sed id omne


page 262, image: s262

defecit. Si potes, saluta Magnum Patronum a me, et, quod ipsi aliquando coram aperui, in memoriam revoca de non integre praestito salario. Ego spero, quod bona causa nitor, me solutionem impetraturum, nisi Senatus tricetur in eo solvendo, quod debet. D. Carpzovium, Schmidium et Seebischium resaluta a me. Mitterem literas Petermanno Pirnam cum nonnullis Carminibus a Claudero ipsi destinatis, modo otium esset. Sed forte et hoc brevi Deo volente, indulgebitur. Uxor mea Nuptiis filiae D. Götsii hodie aderit. Epithalamia quae jam excuduntur, habebis proxime. Filiola nuper Nuptias Virginis Ehrdmanniae vicinae celebrabat. Caeteri etiam recte valemus, et tumor pedum meus per Dei gratiam resedit. B. Vale, datae Cygn. d. 17. Nov. 1684.

T.

C. D.

Feustelius hodie scribit, Lic. Fellero per duos integros dies et noctem sanguinis stillicidium perpetuum tantum non omnes vires residuas corpori debilitato excussisse.

Litteras ad affinem Schadium quantocyus cura cum Sal, Plur.

LIX. Ad Eundem. SelDeLIVs prosper VoVeo hVnC ô fInIat AnnVM!

HAbes hic festinatum Gelenio tuo responsum, non fortasse pro exspectatione, sed longe tenuius. Verum quid faciam ego hoc aetatis, quae arida est et exsucca? quid agam aliud hoc seculo, quo Studia jacent, nec eriguntur,


page 263, image: s263

ut in speciem juvare velle jactent atque erigere, queuibus tamen haec res serio cordi raro est. M. Seebischius, cui Sal. plur. frustra sperabit petitum Librum. Nullius enim exempli copia mihi fieri potest. Quemadmodum et Magnifici Ferberi uxor, Commater mea jam ante biennium exemplum quaesivit, nec hactenus tamen impetravit. Inquisivi, ubi potui, ubique tamen frustra. Responsum a Senatu nondum accepi. Scripsiautem ad Consistorianos, si quid ad eos appulerit, copiam ejus uti mihi facerent. Sed id forte post ferias futurum est. De rebus tuis quid agatur, doce nos, et vale pancratice, novum Annum felicissime mox exorsus. Dab. Cygn. d. 25. Dec. 1684.

Tuus ex animo C. D.

His scriptis Florentia a Magliabechio, et Luca a Patre Beverini collationem Henrici accipio, et promittuntur proxime plura.

Bey Herr Hübnern wolle er Nachfrage halten, ob er noch exemplaria von meinem Hieronymo de Trinitate habe, und wie theuer, ich wolte deren etliche abholen lassen. Oder thue es der Herr Vetter in seinem Nahmen, ich will sie ihm gewiß bezahlen; Er möchte mir sie irgend zu theuer bieten. NB. Irgend ein 6. oder 8. exemplar; ein ander mahl mehr.



page 264, image: s264

LX. Ad Eundem.

Elapso tuitus qui nos est mitis in anno,
Ejus nos servet gratia dia novo.

GElenio meas fuisse gratas, audire volupe est. Seebischio liber, quem petit, nisi casu aliquo offeratur, inimpetrabilis est. De Felleri valetudine certiora proxime audiemus. Est qui meliora pollicetur: sunt et qui secus. Deus in solidum eam locet vel boni publici causa. Brunswigi nunquam fui, sed Hornhusii in Saxonia. Fuit autem Brunswigae famulus meus Christoph. Fackius ex nostra schola eo se conferens. Is et Zephelium eo abduxit. Mitto 5. grossos pro de re Monetaria Tractatu, quem mihi parabis. Salute redimpertire Viros maximoset Perreverendos Humanissimosque, qui ea me impertiti fuerunt, eosque voto [gap: Greek word(s)]   in optima forma macto. B. V. et a nobis omnibus eodem esto mactus. Cygn. 29. Decemb. 1684.

T. Christianus Daumius.

LXI. Ad Eundem. Amice Carissime.

Felicem hunc, SEIDELIADE, Tibi comprecor Annum,
Quaeque voves, in eo sint tibi cuncta rata.
Sis sospes, dives, longaevus; denique pronus
Ceu spartam, Martham sic quoque Jhova duit!



page 265, image: s265

HOc deproperato Tetrasticho, dum occupor Carmine pro D. Löschero, Tesub initio novi Anni, non sine peractis pro tuo Carmine gratiis, salutare placuit. Recipies illud [gap: Greek word(s)]   proxime. Interim votis Deus annuat istis. Quinque illos grossos compactos, ut traditas tuas literas in mensula reperi, indolui. Id causatae fuerunt grandes occupationes, et gravedo simul, quae obliviosum me fecerat. Potes octiduum adhuc differre. Forte enim a Carpzovio consequar exemplum. Sin minus, mittam tunc ad te nummos. Buchneri Epistolas avide exspecto. De Salario videbo, quid post peractas ferias eventus docebit. Remp. nostram commodis suis indies magis magisque privari auditu injucundum est, sic et aere publico defectis Patronis, despero ego quasi de solutione mei debiti, utut debere se fateantur. Nam defi ciente pecu-nosti caetera. Intensum hoc frigus et me aliquando â publico abstinnit. Sereniss. Elector d. 29. Decembris huc appulit, sequenti die discessit: quorsum ignoratur. Literas non solum Florentia a Magliabechio, sed et Luca a Religioso quodam Barthol. Beverino accepi, qui ab Equite Lucensi Mario Florentinio Henrici Pauperis sumsit MStum et nonnulla obscura loca, cum meo Excuso contulit, additis ex MSt. glossis, cumque Sal. plurima transmisit. Exspecto secundum promissum plura, imo totum Henricum collatum, et Ambrosii Camaldulensis Sermones nunc primum publicatos. Deus faxit feliciter! Pluribus


page 266, image: s266

nunc otium non est. Salveant tecum cum voto [gap: Greek word(s)]   omnes Patroni, Fautores et Amici. B. V. Dab. Cygn. d. 4. Jan. 1685.

T.

C. D.

LXI. [sic]  Auspicatissimis Nuptiarum Solennitatibus Reverendi, Humanissimi juxta ac Doctissimi DN. JOHANNIS WIDEMANNI, Cygnei, Pastoris apud Selingstadenses vigilantissimi, cum Pientissima, Pudicissima, Lectissima optimeque morata Virgine MARIA, Viri admodum - Reverendi, Clarissimi Excellentissimique DN. VITI WOLFRUMII, SS. Theol. Doctoris eximii, Pastoris et Superattendentis quondam in urbe et agro Cygnensi, [gap: Greek word(s)]  , relicta Filia.

WIedemanne, dum jugali vinculo jungit tibi
Se Maria, nata Patre Re Probo atque Nomine,
Stella qui nostrae Sionis, Urbis et decus fuit,
Fama cujus hoc in orbe disperire nescia est,
Vinculo, inquio, jugali dum MARIA se Tibi
Jungit, ecquid nostra Cleio Nuptiis ferat tuis,
Vota praeter? Vota NUMEN audit, approbat, beat,


page 267, image: s267

Vota candido profecta mentis e purae sinu:
NOBILE ergo PAR sit, opto, perpetim vobis BENE.
Floreatis atque vestros ambiat lares salus,
Gliscat atque Eros perennet, exulet ferox Eris,
Nec quid atra possit Ate! Sit secundus hic Torus,
Opto, sit fecundus, atque lumina aequet astrica,
Sive arenarum profundi grumulos scatentium
Vestra Proles, quae Parentes et referre Avos queat
Moribus, Virtute, Fama, quin piae vitae bono.
Quaeque cum Vobis Sibyllae vincat annosae dies.
Ista vovi. Christe Votis quaeso mitis annue!

DN. SPONSO Amico suo honorando vovebat et [gap: Greek word(s)]   fac.

C. Daumius, 23. Oct. 1672.

LXII. Viro Ampliss. Maesenati max. honor ando DN. DANIELI ZAHMSEILIO, etc. etc. S. P. D. CHRISTIANUS DAUMIUS.

ALite Sparta bonâ nova cui Praetoris in Urbe
Cygnea evenit, prospiciente DEO
ZAHMSEILI Themidos laus et lux fulgida, nec non
Wiesenburgiaci non leve agalma Ducis,


page 268, image: s268

Daumiadae alitibus missis, gratetur ut ille
Ex animo inde Tibi, prospera quaeque vovens,
Materiam ostendis. Grates agit ergo perennes
Ille Tibi, et quot aves cepit ovante manu,
Tot bona, tot paces, tot lautia, totque Salutes
Accipe millenis, Numine dante, modis. d. 17. Nov. Anno
AVgVstos DVCat VoVeo ZahMseILIUs annos!
Peste haVD eXsVCtVs ZahMseILIVs ô agat annos!

LXIII. AD JOH. SCHELLERUM, Scholae Cahlensis Rectorem solertissimum. Praestantissime, et Praeclare SCHELLERE, Fautor et Amice inprimis chare,

PErgratae ad me perlatae sunt tuae, mi optime Schellere, quem, si aliae causae deessent, ut non desunt, vel beati Parentis nomine Amici olim mei et Fautoris amatissimi honoratissimique, amarem. Tuum igitur amorem, ut mihi serves, Te rogo. Qvanquam ego septuagenario major, viribusque indies decrescens, parum contra officii praestare potero, gliscet tamen Amoris in Te mei scintilla semel accensa, seque explicabit latius. Valetudo mea, quam noscere aves, hoc anno non parum afflicta fuit aliquoties. Laboravi enim per Februarium integrum pedibus. Sub ortum Canicularium dierum laesi ex lapsu crus sinistrum,


page 269, image: s269

cui curando Chirurgus sesquimensem insumsit. Calendis Sept. de scalis prolapsus sauciavi frontem, et paene una, quo per Dei gratiam (altero jam olimlvisu orbato) adhuc salvo utor, oculum. Cujus clementiae mecum gratias ages, qui me servavit. Qui tuas hodie attulit, â meis me absente non fuit agnitus. Suspicor Flemingum fuisse, celeberrimi Poetae fratrem. Is etsi reditum cras promiserit, maluissem tamen vel tria prius cum illo colloqui potuisse. Nam cras forte aliunde impediar. Haec igitur pauca ab Amico magno, non autem tanto literatore, quantum vos facitis, qui fasciculum adjunxistis, D. Söffingii, M. Schwimmeri et Hekelii mei munusculis stipatum, cape, quae forte ad manus fuere; Quorum hic proxime a me literas recipiet. Plura uxoris invaletudo non permittit, nec divino, an lator Tuarum sit diu apud nos commoraturus. B. Vale, et si desiderio Tuo forte non satisfeci, ignosce benevole. Dabam Cygneae d. 13. Sept. 1684. properantissime

T.

Chr. Daumius.

Diem obitus et annum B. Tui Parentis quaeso haud me cela.

LXIV. Ad eundem. Per-Reverende et Clariss. Vir, Fautor et Amice plur. colende,

PEr sesquimensem Catarrhali febri decubui: in qua decubitione tussis vehementia me pene


page 270, image: s270

enecavit. Post secuta est Scorbutica purpura, quam nonnulli morbum miliarem vocant, ad quatuordecim dies. Hic morbus nondum plane abscessit, etiam post multam sudationem. Hodie tamen, (quod bene vertat!) lectum primum deserui, vestituque consueto me indui. Deus valetudinem in solido quam primum locet. Interim infinitae appulere literae, sed nullis nisi cum magna molestia respondere potui prae nimio languore. Accesserunt et dolores nephritici, ne calamitas haec esset sola. Pastoratum Tibi gratulor: et ut multo cum fructu vineam Christi excolas, precor. Interim brevis incomptaeque scriptionis me excuses, et bene diuque vivas, rogo. B. V. Dab. Cygn. d. 20. Sept. 1685.

T.

C. D.

Superiores quidem Tuas accepi, sed quonam in tanta literarum congerie eas mei rejecerint, nondum comperi.

LXV. CHRISTIANO DAUMIO. V. CL. NICOLAUS HEINSIUS. S. P. D.

TArdius aliquanto, atque adeo praeter spem duabus Tuis rescribo, Daumi Clarissime, obnoxius valetudini aliquandiu, deinde et ob rem familiarem curandam avocatus ab aula frequenter. In praecipuis tamen responsi procrastinati causa fuit, quod spe per amicos facta Abdiae Babylonii abs Te desiderati


page 271, image: s271

e latebris bibliopoliorum apud Roterodamios eruendi, cum exemplar ipsum, quod efferebat se venale, inspexissem, deprehendi invitus carmen illud Poetae Christiani incerti, in fronte libri a Wolfgango Lazio e membranis pervetustis juris factum publici, cujus a me mentio facta jam non semel esset, illic haud quaquam comparere. Unde fit, ut omnino suspicer errorem eundem per plura dispersum exempla, Parasinis aliisque Lazianam editionem secutis typographis ansam dedisse omittendi hujus carminis. Sed bene habet, quod non multo post aliud sese exemplar apud Leidenses in auctione publica, quod tibi vindicarem, offerebat. Nam quamquam liber ipsi Abdiae adglutinatus eo in volumine parte sui mutilatus exhibetur, nihil ego illud ad Abdiam ejusque socios a Lazio editos ratus pertinere, redimendum vel sic duxi, quod spero me fecisse te non nolente. Rogatus interim a me nonnemo est ex amicis Leidensibus, ne quam negligeret occasionem libri quam primum Amstelaedamum mittendi ad Danielem Elzevirium, unde mox Lipsiam ad humanissimum Carpzovium curaretur, quando is utrique nostrum in his talibus gratificari pro coetera sua benignitate non alienum abs se ducit. Carmen ipsum e versibus plus minus quadringentis constat, sed fortassis aut a Georgio Fabricio incorpore Poetarum Christianorum jam denuo exhibitum, aut ab aliis post luce publica donatum, quod tuum erit curiosius indagare quando nec Fabricii opus,


page 272, image: s272

nec alii codices, unde id liquere certius nobis possit, nunc sunt admanum. Ejus initium sub finem hujus Epistolae designatum invenies. Theodulphum jam pridem ad vos delatum oportet: Nam de Theone miror, tantillum libellum tam diu in via haerere. Rarius Leidam excurro, quo tamen sub dies cogito proximos, ad curam meam revocaturus, ut aut opera Danielis Elzevirii, quae feliciter jam nobis cessit non semel, liber ad Te perferatut, aut si is periit, aliud consequamur exemplar, quod factu arduum non erit. Ethaec quidem hactenus. Nunc veniendum est ad Tuas longe jucundissimas, quarum alterae Maj. mense, Julii alterae erant exaratae. D. Hieronymi de Trinicate opusculum cum aliis eidem additis habui, ut tua omnia, perquam acceptum: Cujus Graevio nostro Rychioque ac Monachio exemplaria jam divisi, divisurus et propediem sua Bigotio Spanheimioque. Ipse Graevius, ut est Tui amantissimus, Ciceronis sui exemplar per Elzevirium tuos in usus Lipsiam mittendum, jam curavit; quod ut significarem tibi me obsecrabat nuper. De Josepho Stephani Monachii lentum, ut adparet, erit negotium. Britanni tamen de editione scriptoris hujus nova cogitare pergunt magis ac magis: eamque in rem aere suo redemta cupiunt, quae Bosius ad Scriptorem illum meliorem reddendum e variis Bibliothecis complura collegerat, quod negotium curandum Graevius suscepit. Bosii ipsius scripta possideo perpauca atque in


page 273, image: s273

his Cornelium Nepotem editionis primae, ac dissertationem de Pontificibus urbis Romae, deque Clinicis Ecclesiae veteris, quantum memini: Unde eruditionem hominis ad praeclara nati colligere arduum non fuit, quo magis satoejus tam praecipiti ingemisco. E libris, quos Tibi fore usui obtestatur, jam Basilii Zanckii poemata sum nactus, quae una cum Abdia Babylonio ad Tecurabo perferenda. Reliquorum plerosque, nam de omnibus polliceri nisi temere nil possum, ut consequaris aliquando, pro meis facultatibus curabo. Editio Lugdunensis anni MD IX. varios posteriorum temporum versi ficatores complexa, exstat, ni fallor, in armaliis meis. Sed illam alia posterior in eademurbe procurata excepit, quam et ipsam me reor possidere. Vossius de vitiis sermonis praelo Elzeviriano nondum, quod sciam, est commissus. Interim Gallicanos typographos exercet Lexicon ejusdem fere argumenti, a viro quodam gentis illius doctissimo operose contextum, cujus specimen Bigotius pridem ad me misit. Prodiit hic nuper in lucem libellus postumus Everhardi Feithii antiquitates Homericas complexus: ejusdem Atticas antiquitates Bibliopola nos jubet sperare. Jacobus Gronovius Livium Parentis tui typis describendum curat cui de suo multa est additurus. De Graecia Palmerii alias puto egi, cujus editio parte sui majore est profligata. Sed partem Graeciae tantum comprehendit: reliqua autor morte praeventus non perfecit. Thomas Munkerus post


page 274, image: s274

editos in Britannia mythologos Graecos, vere proximo latinis notis eruditis illustratos typographo Hagano vulgandos permittet. Graevius praeter Ciceronem in Floro edendo pridem occupatur, etc. Vale Vir Clarissime, et feliciter aetatem age.

Hagae Comitum. M DC. LXXVII. Nonis Octobris. De Cotippô Rittershusii non est, quod multum labores. Weitziana in Museum et Theocritum nunquam vidi. (Mirum Lazium ignorasse auctorem qui Hieronymus Paduanus est toties hoc nomine ante Lazianam editionem Lipsiae, Viennae etalibi excusum, etiam a Pulmanno Antverpiae.)

De passione Domini nostri Jesu Christi carmen heroicum luculentum ad Donatum Episcopum incerto auctore.

Maxime Coelicolum supera qui celsus ab aula
Aeterno imperio superes, fortique tridente
Res hominum, divumque regis, quo turbine diro
Judaei irruerinti rabies quae traxerit illo;
Tanta, tuo nato poenas inferre nefan las
Horrendumque genus mortis, crudelius ipsa
Terque quaterque nece, est animus describere versu.
Tu modo fluctiferum, pater, haec rege vela per aequor,
Primitiasque meae, si qua est, en accipe Musae.



page 275, image: s275

LXVI. CHRISTIANO DAUMIO, V. C. NICOL AUS HEINSIUS. S. P. D.

LAetor me hercules, ut qui maxime, cum Theonem parentis mei, cum Sirmondi Theodulphum ad Te salvos pervenisse, idque cura ac beneficio praestantissimi Carpzovii, cui hoc nomine uterque plurimum sane debemus. Ab hoc successu augurium capio non vanum mox fore, ut et Basilii Zanckii Poemata et Abdias Babylonius, jam dudum viae commissi, fato utantur pari. Coelerorum, quos desideras codicum, ratio a me habebitur, cum venales offerentur. Quas vero grates, Daumi clarissime, tibi nunc agam pro Cotippo Rittershusii, quem librum in Bibliopoliis heic terrarum nequicquam quaeras? quas pro S. Hieronimi de Trinitate opusculo? cujus copiam et Jacobo Gronovio quod jubes et Emerico Bigotio sum facturus. A Bigotio, quod miror, jam totis sex mensibus literarum nihil ad me perlatum. Diu est, quod Aegidius Menagius significabat per litteras lugere inconsolabiliter fraternam mortem: sed et id vulnus jam cicatricem duxisse doluit. Jacobus Gronovius praeter Livium parentis sui, et suum, observata peculiaria typis describendacurat, ut audio, super Livianis locis compluribus rem Geographicam tangentihus. Habet et sub praelo Gisbertus Cuperus quartum observationum philologicarum librum. Tres priores longe auctiores castigatioresque posset publico simul


page 276, image: s276

dare, sed, ut sunt tempora, typographum huic rei frustra circumspici opinor. Amstelaedamenses Bomil fratres tamen Callimachum dicuntur luci parare, Animadversis Annae Fabrae Tanaquilli filiae illustratum. Ciceronianas Graevii Epistolas jam debes accepisse. Ejusdem Florus lucem propediem quoque videbit, quem et alia proxime excipient. Ferunt et Luciani libellum de Calumnia publico datum, cum notis Jacobi Tollii, sed quem nondum videre mihi contigit. Thomas Munckerus amicus meus adsiduus est in mythologis Latinis recognoscendis, quos in unum volumen conjectos aestate proxima in publicum, ut opinor, emittet. Nunc post Hyginum absolutum Fulgentio manum admovere coepit, cujus codicem vetustum, et multis locis sibi utilem e Leidensi bibliotheca nactus, subsidia conquirit majora, sed irrito hactenus conatu. Conqueritur in suis ad me litteris nec Baptistae Pii in hunc scriptorem commentaria, nec Jacobi Loeheri quae Ao. MDXXI. in Germania superiore dicuntur prodiisse, reperire se posse: Loeherum praestare si nobis potes, et me non minus, quam Munckerum ipsum, et rem litterariam omnem perpulchre demereberis. Volebam plura, sed recens â morbo, qui me aliquam diulecto habuit ad fixum, vires scriptioni non satis respondere invitus intellexi. Vale Mi Daumi. Hagae Com. M. DC. LXXVII. Kal. Decembris.

[gap: indices]