03/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

HERMANNI CONRINGII AD STEPHANVM BALVZIVM Tutelensem, ET Hujus ad Illum EPISTOLAE.



image: as002

[gap: blank space]

page 1, image: s001

I. Clarissimo et eruditissimo VIRO HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

INter familiares sermones, quos invicem miscemus ego et Johannes Capellanus Vir excellens in omni genere laudis, incidit persaepe mentio de te, Vir Clarissime; eaque mentio semper fuit honorifica, ut de Viro, quem omnes plurimum amare et revereri debeant ob egregias animi dotes et summam eruditionem. Cum autem ante hos dies illi aperuissem consilium, quod ceperam, scribendi ad Clarissimum Virum Joachimum Hildebrandum, ut is ad me mittere vellet variantes lectiones ex codice Concilii Remensis adversus Arnulphum, cujus vetus exemplar, illud ipsum nimirum, ex quo prima editio prodiit, extare in Bibliotheca Academiae Juliae affirmat Vir doctissimus in praefatione, ad libros Reginonis de ecclesiasticis disciplinis, obtulit se mihi Capellanus, effecturum se omnino confidens, ut tua mihi opera ad eam rem usui esset, neque dubitare se, quin tu pro eximia tua in homines bonarum literarum studiosos inclinatione lubentissime faceres. Quoniam vero jam pridem optaveram


page 2, image: s002

ut se mihi aliqua daret occasio intrandi infamiliaritatem tuam, propter variam ac multiplicem eruditionem, quam deprehendi in lucubrationibus tuis: facile istam amplexus sum, ut qui semper valde amavi literas et literarum studiosos, et memet in eorum amicitiam, non improbanda, uti reor, ambitione, insinuare cur a vi a primis adolescentiae meae annis usque ad hanc aetatem. Quo loco continere me non possum, quin mentionem faciam Illustrissimi ac celeberrimi Viri Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis, qui me admodum juvenem ad se vocavit, in domo sua per multos annos habuit, mecum studia sua liberalissime communicavit, denique, ut sui in me amoris abundantiam mihi ostenderet etiam moriens, cum supremis suis consuleret, omnium schedarum ac lucubrationum suarum curam et sollicitudinem mihi uni reliquit: quo nihil mihi praeclarius aut honorificentius contingere poterat. Deinde affirmare possum, quotquot sunt in Gallia et in hac praesertim urbe, qui famam aliquam habent inter literatos, eos homines mihi amicos esse, et studia mea adjuvare prosuo quemque virili. Idem a Te mihi polliceri ausim, Vir eruditissime, postquam a Capellano tuo meoque intellexeris quam magnifice sentiam de tuis virtutibus, et quantus sit meus erga bonas literas amor. In praesentiarum autem indigeo auctoritate tua, qua plurimum, uti opinor, vales apud Clarissimum illum Virum quem supra nominavi, Joachimum Hildebrandum, uti eum horteris, quod illum sponte sua lubenter facturum puto, sed tamen horteris, ut ad me transmittat variantes lectiones ex codice illo Concilii Remensis, et si quae alia venerandae antiquitatis monumenta hactenus inedita illic extant. Multi sunt anni, Vir Clarissime, ex quo in gravissimum et pulcherrimum opus incubui, nimirum in collectionem eorum Conciliorum, quae fugerunt diligentiam R. P. Philippi Labbei Presbyteri e Societate Jesu, qui aggressus


page 3, image: s003

erat amplissimam omnium Conciliorum editionem. Ea nunc curatur ab alio ejusdem instituti Viro, et jam pene perventum est ad finem operis. Institui autem, post per actam illam editionem, evulgare duos aut tres tomos eorum Conciliorum, ut dixi, qui collectorum istorum diligentiam fugerunt. Itaque cum illi, Severinum Binium secuti, omiserint in hac sua editione acta Remensis illius Synodi, nescio quam ob causam, editioque illius quae olim prodiit, nunc venerit in raritatem, existimavi esse officii mei, ut tam illustre Gallicanae Ecclesiae monumentum meae collectioni insererem: quod meum consilium laudant, approbant, et sua auctoritate incitant multi viri docti, et inter hos nonnulli etiam Episcopi. Fuere qui acta illa falsitatis arguerent, interpolataque esse pronunciarent fraude et ambitione Gerberti, qui per calcatum Arnulphum pergebat ad Cathedram Remensem. Sed ista gratis, ut opinor, dicuntur. Et necessarium sortassis erit istas hominum de Gerberto male sentientium cogitationes serio et graviter excutere. Qua in re magno nobis adjumento erit vetus ille codex Academiae Juliae, si modo ad me mittantur, uti spero, variantes illae lectiones quas a vobis efflagito. Adnotanda porro erit antiquitas libri manuscripti, ne quid editorem bonae fidei latere possit. Quod situ, Vir eruditissime, aliquid habes, quod huic meo instituto conducere possit, veluti Concilia aliqua provincialia hactenus inedita, aut veterum Pontificum Romanorum epistolas, praesertim si quas habes similes epistolis Leonis III. a te vulgatis, si istiusmodi monumenta habes, et mecum communicare velis, erit unde testatam facere possim universis bonitatem et humanitatem ergametuam. Ego vicissim, si quid tibi mea industria efficere poterit, tibi non deero. Vale, Vir Clarissime et eruditissime. Lutetiae Parisiorum III. Nonas Julii M DC LXX.



page 4, image: s004

II. STEPHANO BALUZIO Viro Illustri S. P. D.

EGo vero, Clarissime Baluzi, ab aliquot jam annis et magni aestimavi eruditionem tuam, et studium veri rectique dilexi. Simulac enim intellexi parte alterâ auctius prodiisse immortale Illustrimi Petri de Marcâ opus, quod prior editio desiderium excitaret, curavi illud ex Gallia mihi adferri; ibi vero statim deprehensum abs me est, eximiam illam indolem hospitis quondam tui quasi in te commigrasse. Ex eo usque magni te feci merito tuo: crevit vero tui amor, ubiaccepi Romanae censurae iniquitate non moverite ab instituto, imo fortiori hoc fulmen animo abs te acceptum atque olim sit factum ab ipsomet Marca. Plurimum itaque exhilaraverunt me literae tuae inexspectato oblatae: praesertim quia certo mihi illae testantur, me quoque apud Te non in nullo esse pretio, et jam tum aperta mihi omnia ad sanctiorem tecum amicitiam imposterum colendam. Et vero non equidem agnosco in me illam doctrinae vim, quam tua tribuit laudatio, nec quaenam scripta mea hunc affectum tuum expresserint novi: amicitiam tamen posthac justâ me pietate culturum, audeo bonâ fide polliceri. Ut proinde possis jam operam meam tuo etiam jure imposterum flagitare, si visum fuerit commodum. Hildebrando literae tuae erunt indubie acceptissimae. Non poterit autem ille exspectationi satisfacere, quia jam multos annos hinc abest, [gap: Greek word(s)] Ecclesiarum integri amplissimi Ducatus Lyneburgici administrans, nec quod equidem sciam hic variantes lectiones quas expetis olim collegit,


page 5, image: s005

codice autem illo mss. nostro nunc destituitur. Igitur quo desiderio tuo satisfiat, ipsemet ego laborem hunc suscepi: contulique adeo codicem illum nostrae Juliae Bibliothecae membranaceum, quem scribendi ratio significat, minimum esse quingentorum annorum et notae optimae; cum Synodici libelli editione Wechelianâ, quae post Flacianam, Centuriae Ecclesiasticae Historiae Magdeburgensis quam appellant Decimae cap. IX. insertam, altera et forte ultima est. Nec enim illa quam Chesnaeus quarto tomo Francicorum scriptorum p. 101. collocavit, cum pessimo exemplo sit mutilata, non indigna est, quae reliquis annumeretur. In conferendo notandisque variis adhibitam abs me justam industriam, sancte testor. Sed et jam tum utraque editio adeo est sibi similis, ut suspicioni sequiori non sit locus. Et sane quod Baronius scribit Tomo X Annal. ad ann. 991, primae editioni intextas esse alias blasphemias et annexa mendacia, mera est aerugo animi Curiae Romanae amore nimio infecti. Flacii vero bonam in edendo fidem abunde utique testari potest, adhuc etiam, qui nobis superest mss. codex, [gap: Greek word(s)] olim ipsius Flacii. Nec enim quod omiserit capitulum LVI, quod in codice nostro additum, a mala ejus fide est, sed errore; quia videtur credidisse Africana illa aliena esse a Gerberti libello, et a librario perperam assuta, quodque jam tum Centuriae quintae fuerint inserta. Vere tamen partem ultimam libelli constare Africanis illis, potuisset discere ex indiculo capitulorum, et fine capituli vicesimi septimi. Sed et, ceu ante dixi, in nostro codice Africanis illis titulus aperte est inditus Capituli LVI, quam vis a Flacio deletus. Ego cum observaverim, a Gerberto passim illa Africana laudari tanquam normam, ad quam Romani Papae potestas circa Episcopalia


page 6, image: s006

judicia sit exigenda, et ab illo esse libello conjuncta, nostrumque codicem hac etiam parte esse eximium; quo justa integritas libello possit per te reddi, etiam illorum varias lectiones notare, duxi pretium operae. Quoniam vero et Wecheliana editio destituitur illis Africanis, imo et codex MSS. unde expressa est, desiit in Capitulo LV; institui collationem manuscripti nostri cum illo Codice Canonum Dionysii Exigui, qui prodiit Lutetiae curâ Christophori Justelli anno seculi hujus quadragesimo tertio. Nisi quod Canones Concilii Nicaeni Africanis nostris inserti non potuerint a me commode cum Dionysiano illo codice conferri, quia in Canonum illo codice Nicaeni canones reperiuntur, quales illos vertit Dionysius, in Gerbertiani autem libelli Africanis, quales ex Graeco transtulerunt bini illi interpretes Africani; quae versiones nimis multum differunt. Poterit autem illa versio vetus facili negotio promi ex Conciliorum collectione Suriana: quae indubie ad manum tibi est. Omnes vero illas abs me notatas mitto: et quidem primâ chartae facie, primorum quinquaginta quinque capitum, subjuncto indiculo eorum quae continentur capitulo LVI: alterâ Africanorum quae dixi. Longe gratissimum fuerit, libellum illum tandem aliquando reliquis Conciliis nullâ mutilatum parte videre adjunctum. Optime profecto mereberis, doctissime Baluzi, isthac curâ de Sacerdotio pariter ac Imperio: et quo magis in odio est libellus Curialium, eo major erit apud intelligentes, bonos, et veri studiosos, nominis tui gloria. Et vero Romanae communionis nemo hactenus prae Curiae metu ausus fuit libellum illum publicare (nam et altera editio, nisi fallor, Bongarsio debetur, perinde atque Synodi Parisiensis de Imaginibus) imo nemo ausus fuit ejus omne argumentum vel recitare; ipsomet


page 7, image: s007

Marcâ l. 7. cap. 25 dissimulante, cum ea quae ab Arnulpho Aurelianensi cap. 28. acerrime dicta sunt adversus iniquos conatus Romanenses fictâ Damasi Epistolâ subnixos, tum illud Gerberti studium intra cancellos ab Africanis quondam Patribus positos Romanam jam tum gliscentem [gap: Greek word(s)] coercendi. Nusquam Baronius commotior est quam in confutando libello isthoc. De bono illo Gerberto non dubitavit aperte affirmare in historia anni 999. Nullum hactenus in Petri sedem fuisse promotum, qui eandem sedem ita prosciderit ut Gerbertus. Tantum abest; ausum quenquam vel laudare vel defendere ab Aurelianensi Arnolpho vel Gerberto dicta. Nec enim cum scriberet Archiepiscopus Spalatensis illa Baronio opposita, l. 4. num. 46. usque ad 62, Romanarum amplius erat partium, non certe cum ederet. Nescio an ferat tuum institutum, adjici Synodo illa quae in Francofurtensi editione annexa sunt Gerbertiana ad Walderodum Argentoratensem et Siguinum Seronensem. Si visum fuerit addere, ex re fuerit adjungere etiam orationem illam Gerberti, quam, ceu habitam in Concilio Mosomensi, Centuriatores ex nescio quo veteri codice (nec enim in nostro legitur) pag. 517. ediderunt; cum ejusdem sit argumenti. Interest sane veritatis, non perire etiam illa, imo cum cura legi. Caeterum perplacet profecto tuum praeclarum propositum de evulgandis Conciliorum hactenus praetervisorum tomis. Libentissime sane symbolam conferam, si quam potero. Vereor autem ut possim, cum parum instructi simus a manuscriptis, et in Germania rarissimae fuerint habitae Synodi, saltim ab aevo Gregorii septimi: Episcopis ad seculares curas Principalibus dignitatibus, quas sunt consecuti, protractis, et Papis Episcopalem auctoritatem sua nova monarchia


page 8, image: s008

e medio tollentibus. Excutienti tamen nunc adeo mihi Centuriam decimam, occurrit pag. 442. Synodus Romana â Joanne XII. contra Leonem habita. Expressit illam Flacius ex mss. veteri libro, quem legere me memini in Bibliothecâ nostrâ Juliâ. Illius editionem si parare placuerit, mittam quas reperero Varias. Quod si quae alia hujus argumenti inciderint in manus, significabo. Papalium literarum monumenta memini in nostris mss. complura mihi lecta olim: sed forte jam alibi illa sunt edita, jamque dudum non sunt inspecta. Ut proinde hac vice nihil possim promittere. Quoniam tamen in Codice isthoc mss. qui Reginonem et Synodum Remensem comprehendit, praeter Apologiam, qua causam suam Ebbo Remensis defendere est conatus, comparet Paschalis Papae illud Breve, quo Christianae doctrinae per Septentrionalia regna propagatio Ebboni est commissa, illud indicare Tibi, officii mei esse duxi. Nec enim morari te amplius hac vice quidem decet. Tu vero, eruditissime Baluzi, vale bono literario; et certo Tibi persvade, fore semper Tui studiosissimum

Hermannum Conringium.

Helmstadii 24 Julii 1670.

III. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

SVavissimae literae tuae mihi redditae fuerunt his diehus a Clarissimo Viro Joanne Capellano amico meo tuoque, Conringi


page 9, image: s009

Vir Clarissime. Dictu autem difficile est, quantame laetitia affecerint, qua voluptate perfuderint. Non solum enim humanissime ad meas respondisti, sed admodum erudite, ut decebat Virum eruditissimum, ac praeterea ad me misisti variantes lectiones Concilii Remensis adversus Arnulphum, denique mihi tuam omnem operam amantissime polliceris. Ad quae singula tibi respondebo pro tenuitate ingenii et eruditionis meae.

Primum gratias ago quod de me ita judicas ut in me putes esse aliquam bonarum rerum cognitionem ac studium recti: deinde quod laudas fidem ac reverentiam meam erga memoriam magni Viri Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis, optimi Patroni ac Maecenatis quondam mei. Ingratissimum enim vero me esse oportuit, si pro summis ejus in me beneficiis, praesertim pro eximio illo et non vulgari amore, quo me prosequebatur, non rependissem saltem gratias quas poteram. Poteram autem aliquas rependere occasione editionis librorum de Concordia Sacerdotii et imperii; ad quam insuper obstrictus eram supremo morientis mandato, qui paulo ante abitionem ex hac vita suam, mihi curam editionemque lucubrationum suarum commiserat. Feci itaque, quod imperaverat, ea fide et ea diligentia quae a Viro bono exspectari poterat. Viderint illi qui adversum me propter hanc editionem clamitant, quas justas conquerendi caussas habeant. Mea mihi conscientia pluris est quam hominum sermo, ut Tullianis verbis utar. Neque enim est cur me poenitere debeat istius editionis, tametsi adversum me propter hoc facinus excitata sit gravis illa tempestas, cujus rumorem etiam ad vos usque pervenisse intelligo ex literis tuis. Laudaverunt interim quotquot bonas liter as amant, quotquot veri ac recti amantes sunt. Adeo autem acceptus fuit hic liber iis qui bonarum literarum studio ducuntur, ut alter a illius libri editio procuranda fuerit, sic absorpta priore,


page 10, image: s010

ut ne unum quidem exemplar venale remanserit apud Typographum, Hanc porro postremam editionem variis observationibus illustravi ex antiquitate petitis, editis etiam illis aliquot veterum temporum monumentis, quae nondum in lucem prodierant, et inter alia, quod ad vestram Germaniam spectat, alligatione, ut tum vocabant, sive oratione Bonifacii VIII. pro confirmando Rege Romanorum Alberto, quae extat in veteri Codice Bibliothecae Colbertinae. Cum vero liber quintus, in quo agitur de dignitate et auctoritate Legatorum sedis apostolicae, imperfectus esset, illum supplevi, additis nimirum integris quadraginta capitibus. Quo loco vides, eruditissime Vir, incidisse me necessario in vexatissimam controversiam de Vicariatu Episcoporum Thessalonicensium per Illyricum, necessumque etiam praeterea fuisse, ut excuterem Vicariatum Episcoporum Arelatensium per Gallias et septem provincias. De sequentium seculorum malis exemplis, quae a Baronio ipso et aliis nostrarum partium scriptoribus damnantur, de rapacitate nimirum et ambitione fastuque Legatorum posteriorum temporum, admodum multa dixi, sed necessitate potius suscepti argumenti quam libidine detrahendi, tantum ne viderer deseruisse vadimonium. In fine vero libri septimi, in quo agitur de judiciis canonicis Episcoporum, addidi ex meo nonnullas observationes circa depositionem Arnulphi Archiepiscopi Remensis; quam nonnulli tum putabant nullam esse ipso jure, quia facta fuerat, ut ajebant, praeter Romani Pontificis auctoritatem. Redeo nunc ad Conciltum Remense, illud nimirum in quo illa Arnulphi dejectio decreta est; cujus variantes lectiones cum tu ipse adnotaveris, tum manu propria descripseris ex veteri codice Academiae Juliae, duplicatum beneficium tribuisti. Prima illius editio debetur Matthiae Flacio Illyrico, secunda Jacobo Bongarsio, uti tu quoque


page 11, image: s011

scribis, id quod apud nos est constantissimum. Editionem Duchesnii, utpote mutilam, superioribus duabus annumerandam non esse tecum omnino sentio. Vir ille doctus satis se consilio suo facere existimavit, si ea tantum excerperet quae ad historiam pertinebant. Mihi animus est Synodum illam rursum edere integram, et emendatissimam, quantum fieri poterit. Adjungam autem epistolas Gerberti ad Wilderodum et Siguinum, tum etiam orationem ejus in Concilio Mosomensi habitam, quam compertum habebam editam fuisse a Centuriatoribus. Multam profecto voluptatem percepi cum ad eam liter arum tuarum partem ventum est, in qua me admones extare in codice MS. Academiae Juliaecaput LVI. ejusmodi Synodi, quod deest in editionibus, illo autem contineri canones Africanos qui de judicandis intra provinciam Episcopis decreverunt. Nam canones Africani perdiu viguere ac vim legum obtinure in Gallia, nimirum, opinor, usque ad tempora Gerberti. Nam quis illos posthac laudare ausus esset, quando pro sanctissimis legibus irrepsit acre Legatorum imperium et saeva libido dominandi? Itaque omissa vetere disciplina, et exuta priscorum canonum, tanquam obsoletorum, reverentia, sola deinde per multum aevi valuit inter nos auctoritas epistolarum pontificiarum quae editae sunt in collectione Isidori, praecipue vero postquam Decretum Gratiani, quod ex istiusmodi decretis ut plurimum constat, publicae legis vim roburque obtinuit in Occidente. Sola, inquam. Nam quis tum meminisse poter at veterum regularum in tanta antiquitatis oblivione, quae omnium mentes excoecaver at per eas tempestates? Accessit postea immensa illa decretalium epistolarum farrago, quae post Nicolaum et Alexandrum secundum emersit. Sunt sane multa in his decretalibus, quae si fuissent bono seculo nata, poterant et ipsa inter bonas merces numerari. Omnino


page 12, image: s012

enim qui illas condidere, magni utplurimum Viri fuerunt. Quis enim Innocentio tertio, ut istum exempli causa sumamus, doctior unquam fuit inter eos qui Romanam cathedram tenuerunt? Occasio postulat ut, quoniam Innocentii III. mentionem feci, tecum, Vir clarissime, communicem consilium et institutum meum. Institui itaque nova editione donare epistolas ejusdem Pontificis, additis interim ad sex libros jam editos aliis quatuor qui nondum emissi sunt in lucem; quorum tres ultimos mihi ex veteri codice MS. suae Bibliothecae suppedita vit Vir illustrissimus et eruditissimus Franciscus Bosquetus Episcopus Mompeliensis. Addam huic editioni novam collectionem Decretalium ejusdem Pontificis, hactenus ineditam, ex regestis trium priorum annorum pontificatus Innocentii confectam a Raynero monacho Pomposiano, agente tum Innocentio quartum pontificatus annum. Et quia Gesta Innocentii, quae cum quatuor ultimis libris epistolarum ejus edita jamdiu fuerunt ab illustrissimo Episcopo, quem paulo ante nominavi, naevis ac mendis scatent ultra quam dici potest, dabo rursum illa emendatissima ope duorum veterum codicum manuscriptorum, quorum unus extat in bibliotheca Regia, alter in bibliotheca illustrissimi Viri Caroli Mauritii Tellierii Archiepiscopi Nazianzeni et Coadjutoris Remensis. Haec tecum, Vir clarissime, de editione illa, cujus magna pars jam confecta est. Puto Synodum Romanam a Joanne XII. contra Leonem IIX habitam bona fide editam fuisse. Si quid tamen in codice MS. repereris diversum ab editione, et ad me miseris, erit unde in no va mea Conciliorum collectione testatum publice non semel faciam amorem et affectum erga me tuum. Ebbonis Archiepiscopi Remensis Apologeticum ex codice MS. Eminentissimi Cardinalis Barberini edidit Dominus Lucas Dacherius monachus Benedictinus in tomo septimo Spicilegii veterum Scriptorum, sed aliquot in locis mutilum, ac valde depravatum.


page 13, image: s013

Quare magnam a me gratiam inibis, si variantes lectiones ad me miseris. Si tomum illum apud vos non babetis, aliquam Apologetici illius partem reperies in tomo secundo Duchesnii pag. 342. linea 15 usque ad lineam 33. et pag. 341 linea 22 usque ad lineam 32. Peto autem a te, optime Conringi, ut ad me mittas epistolam Papae Paschalis de legatione Ebbonis ad septentrionalia regna, quam extare ais in eodem codice Academiae Juliae, in quo descriptum est Concilium Remense adversus Arnulphum.

Causa Ebbonis me admonet, ut adhuc opem tuam postulem, et in re quidem gravissimi momenti. Depositionis ejus meminit Rhabanus Archiepiscopus Moguntinus in epistola ad Heribaldum Episcopum Antissiodorensem: quae, quia continet responsa Rhabani ad varias interrogationes Heribaldi, praecipue circa poenitentiam, sub titulo Poenitentialis Rhabani edita est a Stevartio in tomo singulari insignium auctorum. In capite XXXIII. illius epistolae suae Poenitentialis agitur de eucharistia. Nam Heribaldus consuluerat Rhabanum, ut ex eo sciret utrum eucharistia, postquam consumitur, et in secessum emittitur more aliorum ciborum, iterum redeat in naturam pristinam quam habuerat, ante quam in altari consecraretur. In responsione autem Rhabani, prout edita est, quaedam leguntur, quae videntur non esse Rhabani. Itaque si vetustum exemplar istius epistolae suae Poenitentialis extaret apud vos, operae pretium esset ad me quamprimum mitti varias lectiones praefationis saltem et duorum ultimorum capitum. Felices autem essemus omnes, sieodem tempore ad me mitteres epistolam Rhabani ad Eigilem Abbatem Prumiensem; de qua mentionem facit ipse Rhabanus in capite XXXIII epistolae ad Heribaldum, tum etiam vetus auctor anonymus, qui tractatum de eucharistia edidit per illa tempora, quem vero publici juris fecit R. P. Cellotius in appendice historiae Gottschalci.


page 14, image: s014

Nam epistolam illam ad Eigilem, tametsi diu quaesitam, nondum vidimus.

Satis longam esse epistolam video. Sed tamen antequam manum de tabula tollam, paucis tecum agam de collectione Reginonis, cujus novae editioni nunc incumbunt operae typographicae. Persvasum mihi omnino est Burchardum magnam partem suae collectionis, et id quidem quod pulchrius ac nobilius est, accepisse ex Reginone, ut ostendam in mea praefatione. Ad notavi autem in margine numeros librorum et capitum Burchar di in quibus extant canones et alia decreta collecta a Reginone. Adnotavi praeterea, quantum fieri potuit, ex quo quaeque Concilio et capitulari sumpta sunt. Tum aliquot in locis observationes meas affero, seu potius varias lectiones indico, ex vetustissimis libris Capitularium. Quod totum de industria suscepi faciendum, ut post editionem istam Reginonis nihil reliquum sit posteriori diligentiae. Animus est addere in calce epistolam Rhabani ad Heribaldum, cujus varia fragmenta diversis in locis adfert Regino, ut in eodem volumine lector eruditus habeat simul cum fragmentis epistolam integram. Spero editionem illam absolutum iri ante initium anni sequentis. Pollicitus sum amplissimo Viro Joachimo Hildebrando missurum me ad eum exemplar unum illius editionis, si modo mihi personam indicaverit, cui committi tuto possit. Simul autem mittere curabo aliud exemplar pro te, Vir eruditissime, velut pignus meae adversus te reverentiae.

Habes, Vir optime et eruditissime, longissimam epistolam, nec insvavem tamen, opinor, nec inficetam, cum tractet de rebus literariis et ad Dei religionem pertinentibus. Vides autem quam familiariter intraverim in tuam familiaritatem, quam libere utar bonitate ac humanitate tua. Tu vicissim, si me amas, utere opera mea. Nihil enim erit quod in tui gratiam


page 15, image: s015

facere recusem. Nam illud tibi saepe dicendum est, Conringi Vir eruditissime, valde cupere me ut certus esse possis de cultu erga te meo. Velim etiam ut, sicubi se occasio obtulerit, meo nomine salutes clarissimum Hildebrandum, simulque illum admoneas, exspectare me ab eo varias lectiones ex codicibus Moguntino et Viennensi, quas edidit post Reginonem emissum. Vale, Vir doctissime, rem literariam ornare perge, et me semper ama tui nominis studiosissimum. Lutetiae Parisiorum VI. Idus Octobris M DC LXX,

IV. STEPHANO BALUZIO S. P. D.

LIterae Tuae, clarissime Baluzi, benevolentiae atque multae eruditionis nomine, quarum sunt plenissimae, supra quam dici potest, me exhilararunt. Serius tamen respondeo, quod in aulam ad consilium evocatum me iri conscius, ibi Augustam Bibliothecam, integro libro mihi laudatam, ac proinde nec Tibi forte ignotam, super desideratis manuscriptis, priusquam responderem, consulere, operae pretium duxi. Et vero factum illud est abs me cum cura, sed hebdomade demum praecedente et exspectatione falsus. Interea vero et Hildebrandum compellavi, aliumque amicum super variis lectionibus operis Reginonii. Quas cum impetraverim die hesterno, statim mitto; quo anticipent fortassis manum ultimam novae Tuae editionis. Quam ipse etiam velim emendatissimam esse, quia nostra justo negligentius a typographo habita, et tamen liber iste est praeclarus, et magnae olim auctoritatis. Desidero sane annotata Tua in opus utilissimum, etsi a cleri hodiernis moribus toto dissideat coelo. Rhabani ad Heribaldum


page 16, image: s016

epistolam quod addere institueris, gaudeo. Quaesivi etiam illius manuscriptum et in Augusta et in nostra bibliotheca: sed fui frustra. Perinde ac Epistola ad Eigilem, (qui videtur esse non Prumiensis, sed Fuldensis aliquis Abbas, et quidem is, cui proxime Rhabanus successit) non comparuit. Stevartianae editionis cap. XXXIII. indubie mendosum est: bona tamen parte videtur esse a manu Rhabani. Non a Stevartio autem primo Poenitentialis nomen illi est Epistolae inditum: sed ipse etiam Anton. Augustinus in notis illius Poenitentialis, quod Rhabanus Otgario Archiepiscopo inscripsit, videtur non distinxisse a Poenitentiali. Ubi otium fuerit inspicere illas eruditissimas notas, dabitur forte occasio ex Ivone et Gratiano nonnulla Epistolae loca emendandi. Nec enim dubito ad manum esse Canones poenitentiales cum A. Aug. notis Venetiis A. 1584. editos.

Ebbonis (ita enim rectius abs Te etiam appellatur, quam Ebonis ut vulgo audit: quod nomen hodieque Frisiis meis, ut alia veterum Germanorum nomina, per est familiare) apologeticus, cum Paschalis Papae epistola, hoc ipso anno apud nos ex MS. Academico me hortante additus est novae editioni Historiae Adami Bremensis. Mittam proximo vere librum integrum. Quin addam tum et mea nonnulla, quorum partem jam pridem Illustris noster Capellanus possidet: si quid eorum lectione non indignum judicaveris. Et vero ipse etiam desidero censuram Tuam, saltem super iis, quae libro de Origine Juris Germanici c. 14. 15. 16. disserui, de Civili et Ecclesiastico Jure, quale illud fuit Carolo M. et Ludovico Pio imperantibus. Poterunt autem sine sumptu et tuto ad Te omnia deferri, si Illustrissimus Colbertus curandi per mare negotium, Regio illi,


page 17, image: s017

quem vocant Agenti et Factori qui Hamburgi est, demandaverit. Imo possit ille et literas nostras quam optime curare, si fuerit jussus.

Romanam illam a Joanne XII. contra Leonem IIX. habitam Synodum conferam cum MSS. nostro. Utinam autem possem et qua alia parte Tuam Conciliorum collectionem adjuvare! Sed quantum hactenus quidem novi, apud nos ejus nihil est. Nisi forte nondum edita sit Epistola Ludovici Pii ad Episcopum Salisburgensem, qua simul Aquisgranenses Canones pridem vulgatos transmisit. Haec enim una cum illius Synodi Canonibus in bibliotheca nostra latet MSS. Ipsi Aquisgranenses, ut et Moguntini ejusdem aevi Canones magnâ copiâ etiam apud vos supersunt. Nec vobis possunt deesse Basileensis Concilii acta omnia: quorum nonnulla habemus MSS. In illa Decretalium sequioris aevi immensa farragine, nonnullas reperiri meliori dignas seculo, et ipse omnino agnosco, ut et, inter eos, qui Romanam cathedram tenuerunt, Innocentium III. fuisse tum doctissimum. Non ausim tamen dicere, Decretalium conditores ut plurimum fuisse viros magnos: si quidem eruditionem spectes, non dignitatem. Institutum Tuum de nova eaque auctiore editione Epistolarum Innocentii III. perplacet: nec enim mihi hactenus visi sunt, nisi libri duo, typis quidem excusi. Visae autem sunt et aliae quam multae ejusdem Innocentii ex Vaticano Codice descriptae ab Illustrissimo Principe et Episcopo Paderbornensi, melioris omnis literaturae peritiâ hodie illius ordinis longe maximo. Ex quo libro multa didici historiam rerum Imperii illustrantia: sed pridem desiit in usu meo esse. Fuêre autem res Germanicae, quod novisti, tum perturbatissimae, Principum de Imperiali dignitate funestis dissidiis, ab Innocentio


page 18, image: s018

excitatis partim, certe fotis. Usus illo Vatlca~no Codice videtur in Annalibus suis concinnandis Odoricus Rinaldus, Epistolis aliquot Pontificiis inde promptis. Memini me hujus Innocentii Epistolas aliquot legere in Codice MSS. nostrae Bibliothecae Juliae. Sed illae fortassis jam tum in lucem prodierunt Illustrissimi Busqueti cura (nec enim editionem ejus vidi) aut certe Tuos inter quatuor libros reperiuntur. Avide sane desidero novam Tuam editionem, saltim ad exactiorem parandam rerum Imperii notitiam: quanquam et alia quam multa hinc peti poterunt sacrae monarchiae monumenta.

Quod Gerberti Synodo Remensi addere velis Epistolas ejusdem ad Wilderodum et Siguinum, ut et orationem in Concilio Mosomensi habitam, perplacet. Mirum vero ni exstet utraque illa Epistola in Codice MSS. Massoniano, unde reliquarum Epistolarum volumen Parisiis prodiit. Videntur sane rejectae omnes, Remense illud negotium Romanae curiae invisum spectantes Epistolae, ab editore, offensae metu: Et non nisi per imprudentiam est adjecta iis Ottonis III. Imperatoris, Sylvestro facta donatio, quae usque adeo pupugit Baronium, et quam ipsimet Sylvestro, aequissimo Papalium rerum censori, tribuere equidem non dubito. Cum illa vero, quae dixi, adjecturus sis, non possum non sperare additum iri quod hactenus Synodo ad integritatem defuit cap LVI. quum et postulet idipsum libri argumentum, et citra justam Curiae indignationem possit adjici, utpote cum sit depromptum ex ipsomet Codice Canonum Romano, tot seculis olim recepti usus, et ab ipsismet Pontificibus Gallicanae Ecclesiae commendato, donec Pseudo-Isidoriana commenta praeplacere coeperunt. Optime vero judicas et candide, circa illa Gerberti tempora,


page 19, image: s019

praevalentibus sensim aliis Pseudo-Isidorianis, exspirasse sanctissimae Ecclesiae Leges veteres, proque illis acre Legatorum imperium et saevam dominandi libidinem irrepsisse. Et vero ipsa memoria Codicis illius Canonum secutis seculis periisse videtur. Nec enim repertustemere, qui ejus meminerit: et tandem non nisi rarissima exempla superfuerunt. Et vero illi qui Gregorii XV curâ Corpus Canonicum recensuerunt, non nisi tria illius veteris Canonum Codicis Exempla in Bibliotheca Vaticana sibi reperta tradiderunt, viriutique diligentissimi pariter et doctissimi. Is etiam qui Moguntiae anno seculi superioris vigesimo quinto Codicem illum primus edidit, quid ederet nescivit, et non nisi tribus MSS. summâ curâ conquisitis usus est. Vix totidem vidit in Gallia vestra Justellus. Non mirum vero, excussum tandem manibus illum Codicem, ejusque omnem autoritatem abolitam, cum illimitatae Monarchiae studium, quod ad summum fastigium est ab Hildebrando evectum, non possit ferre veterum Canonum cancellos, aut hactenus recepta legum jura: quorum utraque usque adeo a Monarchicis Curiae institutis dissident, ut, me quidem judice nulla possit sacerdotii illius et Imperii concordia unquam vel exspectari. Miror autem quam maxime singularem providentiam divinam, quae fecerit in ipsum Romanum Codicem Canonum recipi per Dionysium Africana, illa etiam, quae improbos Zosimi jam et successorum conatus aperte prodiderunt pariter et refrenarunt. Absque sane illâ Dionysii curâ fuisset, nec vola ejus rei amplius nec vestigium forte superesset: perinde ac reliqua perierunt monumenta plerorumque alibi improbe item dominandi gratiâ actorum Romanae sedis; vel certe ne in lucem prodeant prohibentur a superstitiosis Curiae cultoribus.



page 20, image: s020

Ea res cum gaudio me revocat ad initium Epistolae Tuae, ordine retrogrado. Mirifice enim me affecêre quae scribis de contemptâ illâ Romae adversum Te excitata tempestate et faventibus bonis omnibus Marcani operis non tantum nova editione, sed ejusdem etiam ab eruditissimo et candidissimo ingenio Tuo factis augmentis. Qui enim non complectar fortem adeo animum et studiosum veri rectique? Facit vero perspecta eruditio Tua, ut prope ardeam desiderio illius tertiatae editionis, cumprimis autem Tuorum augmentorum. Nec enim dubito, responsura exspectationi etiam illa, ut Tua, quae hactenus vidi, caetera. Occasionem Vicariatui Thessalonicensi hactenus credidi equidem datam, partim a Sardicensis Concilii duobus istis notis Canonibus, partim quod non tantum Occidentalis Imperii sex dioecesibus omnibus, sed etiam Orientalis duabus illis Macedoniae et Daciae, nullum Patriarcham, seu secundum, seu quartum Oecumenicum Concilium (in quibus primo omnium de Patriarchis aliquid est constitutum) dederit, quo Romana ambitio potuerit coerceri; Sardicensium Canonum improbo praetextu, jam tum olim Episcopalium controversiarum judicium primum per Legatos, deinde per Vicarios sibi vindicans: cumprimis ex quo primatum suum Juri divino non dubitavit tribuere, quod, nisi fallor, primum coepit circa initia seculi quinti Christiani, Sardicensibus Canonibus nihil tale agnoscentibus. Haec equidem credidi hactenus: sed jam Te audire vehementer desidero: eoque proximo vere [gap: Greek word(s)] novam illam Tuam editionem adferri curabo. Legam tunc et Bonifacii quam memoras Epistolam: superbam indubie et iniquam si non regno vestro saltim dignitati Imperii: ut tantum non omnia fuere Paparum a Gregorii Septimi aevo.


page 21, image: s021

Si non obruerer negotiis, possem facile justum volumen dare ex MSS. talium bullarum et brevium. Nunc hoc agere vetant infinitae aliae occupationes. Sed pecco in tempora etiam Tua, Clarissime Baluzi, melioribus dicata et impendenda, ista hac prolixitate mea. Agnosc o culpam et deprecor. Veniam tamen, spero, peccanti dabis, quia detinuit me et pristinus harum literarum amor, et Tui studium juvandi: imo et ille erga me Tuus animus amicus plane, qualemque nec merui, nec exspectavi. Hunc uti porro mihi serves, etiam atque etiam rogo. Habebis vicissim ad omnia amicitiae officia et prompta obsequia

aetatem omnem paratissimum T. Hermannum Conringium.

Helmestadii in Acad. Julia 19 Nov. ipso natali die sexagesimo quinto Anno 1670.

P. S. Qui hasce adfert juvenis, et genere apud nos natus est bono, ac insigni est, cum virtute, tum eruditione. Eoque rem et Te dignam, et mihi perquam gratam praestiteris, si quid illi benigne feceris. Poterimus illo, quamdiu Parisiis vixerit, fido uti internuncio et commodo. Illustrissimo Colberto et publici et mei quoque privatim boni caussâ vitam longam et firmam precor valetudinem. Illi me et mea studia quaeso commendes.

Jam clauseram, cum ex claustris Bibliothecae Academicae adferuntur Rabani MSS. duo: alterum est Poenitentiale illud Othgario Moguntino inscriptum, alterum audit summa doctrinae Christianae. Prius idem est cum eo quod publicavit A. Augustinus: Posterius num sit Rabani dubito,


page 22, image: s022

quia titulus est â manu recente, et habentur ipso libello quae non sapiunt Rabani aevum. Maluissem videre Epistolas ad Eigilem et Heribaldum, quas quaesieram.

V. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D

LOngissimas ad te nuper literas dedi VI Idus Octobris, ad quas cum responsum non sit a te Viro humanissimo, par est existimare illas tibi redditas non fuisse. Earum ergo exemplum ad tc mitto.

Absoluta tandem Reginonis editione, nihil mihi jucundius aecidere posset quam si se aliqua favorabilis occasio daret ad te mittendi unum ejus operis exemplar. Spero autem repertum iri posthac. Interim ad Te, Vir eruditissime, mitto praefationem meam, ut ex ea intelligas quid praestitum a me sit in hac editione. Simul videbis redditam aliquam gratiam tuae in me benevolentiae, et datam in publicum meae adversum te reverentiae testificationem. Quod ita interpreteris velim, ut existimes omnino dictum ex animo esse. Plurimi enim facio ingentes virtutes tuas.

Pollicitus in hac praefatione sum novam Capitularium Regum nostrorum editionem emendatam ad vetustissima exemplaria, quorum aliqua laudo inter Notas. Si quid habes nondum vulgatum, quod huic collectioni addi debeat, possem id ad te petere meo jure, ut tuis verbis utar. Attamen illud, qualecunque erit, debere malo tuae humanitati, quam juri meo, quod alioqui ex eadem humanitate tua profectum est.


page 23, image: s023

Praeterea si veteres Capitularium libros manu scriptos habetis, operae pretium erit variantes lectiones ad me mitti, ut etiam Germania vestra suam opem conferat ad donandas meliore luce vetustas Francorum ac Germanorum leges. Verum quoniam istud plurimi taedii negotium est, nolim ut illud in te suscipias, Vir clarissime, sed eam curam derives in aliquem juvenem ist arum rerum studiosum. Literas ad amplissimum Virum Joachimum Hildebrandum scripsi VI Kalend. Octobris. Nescio autem an ad illum pervenerint. Multam illi salutem ex me dicito, et simul vadem te ei pro me praesta missurum me ad eum exemplar Reginonis quod pollicitus illi sum. Vale, Vir Clarissime et eruditissime, et semper memineris studii erga te mei. Lutetiae Parisiorum XI Kalendarum Martii M DC LXXI.

VI. STEPHANO BALUZIO Tutelensi, Viro clarissimo et eruditissimo S. P. D.

QUum hodie traderentur, quas XI Kal. Mart. Lutetiae exarasti, Clarissime, eruditissimeque Baluzi, nescio equidem dolore magis an laetitiâ affectus sim. Magno scilicet dolori fuit, non redditum Tibi responsum meum, ad eas quas VI. Id. Octobris dedisti. Et vero longe prolixiores quam fuerant illae Tuae, reddidi statim 19 Novembr. de omni Tuarum argumento disserens. Imo misi, factâ a doctissimo amico diligente collatione MSS. nostri Reginonii Codicis cum Hildebrandina editione, quod haec Typographicis operis justo negligentius


page 24, image: s024

fuerit curata, numerosas varias lectiones. Sperans has in tempore adventuras, priusquam ultimam manum Tuae editioni adhiberes, quod ante Calend. Januarias futurum credidi. Illa mea cum accepisset curanda Vir Amplissimus, mihique amicus, qui filio suo per illa aditum ad gratiam Tuam parari voluit, mihique significari jussisset, jam tum XXVI Decembr. Lutetiam omnia salva advenisse: equidem vixi ex illo securus, tantum Juvenis illius Lutetiae degentis Epistolam unice exspectans, tuae longius indulgens tempus. Usque adeo igitur jam frustratus, plurimum sane turbato sum animo. Nec tamen meas iterum descriptas, ut nec Reginonias varias adhuc denuo mitto: quoniam spero nihil meorum periisse, sed haerere alicubi: brevi autem fore, uti recte tradantur. Quod uti fiat quantocius, filii illius, quem dixi, Patrem urgebo. Ut hactenus autem dolorem mihi pepererunt literae Tuae, ita, Clarissime Baluzi, eaedem grandi mihi sunt gaudio, luculentissimo non uno benevolentiae testimonio. Praesertim, quod advenerint in comitatu priorum humanissimi adfectus et eruditionis plenissimarum, simulque praefationis in Novam Tuam Reginonis editionem; quam immerita mei laudatione utinam tamen non maculasses! Enimvero non in levi felicitatis parte colloco, Tibi Viro Eruditissimo placere: probe tamen tenuitatis meae mihi conscius, scio illud, quo me affecisti, praeconium non temere inventurum fidem. Quae coetera praefatus es, illa vero ut sunt erudita, ita multum me delectant, et Reginonem ipsum, Tuasque notas faciunt me desiderare.

Capitularium Regiorum novam editionem qua parte potero, libentissime adjuvabo. Apud nos tamen collectio illorum, quam vel Ansegisus vel Benedictus instituit, MSS.


page 25, image: s025

exemplar nullum reperitur. Utrum in Bibliotheca Augusta Principis supersit, inquiram. Unum et alterum Capitulare cum Caroli M. tum Ludovici Pii habemus MS. Nihil tamen ineditum. Quod si, quae de his Capitularibus aliisque Ecclesiasticis Legibus magnorum illorum non minus nostrae Germaniae, quam Italiae et Galliae vestrae Regum libro de Origine Juris Germanici c. 14. 15. 16. aliisque disserui, tibi ad manum fuerint (nisi fallor autem misi ea Capellano nostro) quid abs me fieri in usum tuum debeat, rectius indicabis. Addidi autem illi libro et Capitulare Caroli M. de Ecclesiasticis Saxoniae rebus: quale illud accepia literatissimo Germaniae nostrae Episcopo ac Principe Paderbornense, ex vaticano Palatinae Bibliothecae codice suâ et Holstenii curâ editum Romae. Quod omnino meretur reliquis Magni illius Regis Capitularibus adjungi. Mittam vero ejus Capitularis et Romanum exemplum, si eo careas. Imo mittam, quocunque potero editionem illam tuam exornare: Tu modo audacter jube, quid abs me effectum velis. Hildebrando num quid Tuarum sit redditum, praeterunam Epistolam, nescio. Salutem, quam nunciari jussisti, erit illi (scio) longe gratissima. Vale autem, et salve etiam Tu, doctissime Baluzi, pergeque bene velle

Tui studiosissimo Cultori Hermanno Conringio.

Helmestadii 12 Martii 1671.

Illustrissimi Colberti gratiam perpetuare mihi no graveris, etiam atque etiam rogo.



page 26, image: s026

VII. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

POstremas tuas literas datas Helmestadii die 12 mensis Martii accepi XIX Kalend. Junii, plenas humanitatis, ut sunt tuae omnes; quibus ante quam respondeam, illud inprimis admonebo te, Vir clarissime, misisse me nuper ad te tum Reginonem, tum etiam reliquos libros a me editos, qui Hamburgo Helmestadium ad te deferentur meo nomine.

De Capitularibus gratias ago, ut debeo, quod polliceris te in bibliotheca Serenissimi Principis tui quaesiturum vetera illorum exemplaria. Duo illa quae habes Caroli Magni et Ludovici Pii, si edita non sunt separatim a libris septem Capitularium, valde velim ut ad me mittas, praesertim si annotatum est illic tempus, quo condita sunt. At si jam vulgata sunt in tomo secundo Conciliorum Sirmondi, qui plurima eorundem Principum Capitula dedit integra, satis erit si variantes lectiones ad me mitti curaveris. Nam praeter septem libros Capitularium, decre vi in unum volumen congerere quotquot Capitula Regum stirpis Carolinae nancisci potero. Vidi et cum summa voluptate perlegi quae seripta a te pridem sunt de hoc argumento in libro de Origine Juris Germanici; iisque utar cum serio me accingam ad editionem Capitularium. In illo tamen libro tuo non in veni Capitulationem de partibus Saxoniae, quam habeo ex editione Holstenii. Vale vir optime et eruditissime, et me semper ama Conringici nominis studiosissimum. Lutetiae Parisiorum XIV Kal. Junii M DC LXXI.



page 27, image: s027

IIX. STEPHANO BALUZIO Viro longe eruditissimo HERMANNUS CONRINGIUS S. P. D.

SImulac quas XI Kalend. Martii exarasti, in manus pervenerunt, statim respondi, meisaulae nostrae concreditis: cui perpetuum est cum Agente Parisiensi commercium, ut proinde non dubitem illas recte item curatas. Etsi autem Tuae multum me turbassent, eo quod nec tum accepisses fasciculum jam mense Novembri in commodum Reginoniae editionis transmissum: exhilaravit me tamen non multo post Capellanus noster literis vigesimo quarto ejusdem exaratis; narrans, et traditum Tibi fasciculum illum ad Te curatum, id quod vigesimo septimo Martii repetiit. Ex eo accepi etiam, ex juvene, cujus curae illum commiseram, quemque Tibi commendaveram, summâ sese abs Te humanitate exceptum non semel. Illa itaque curâ jam solutus, nihil perinde desidero, quam uti significes, num Residenti Regio Hamburgensi datum sit negotium, quicquid literarum miserim Tibi, probe curare. Habeo scilicet in tuos usus parata nonnulla; statim illa Hamburgum missurus, si Illustrissimi Colberti jussu via illa altera fuerit constituta. Absque hoc sane fuerit, non licebit tuto quicquam mittere; adeo saepe jam deceptus sum. Et vero animus est imposterum etiam Bibliothecae Colbertianae consecrare quicquid edidero: cujusmodi sunt jam tum illa quae nudius tertius absolvide Re Piscinaria, quaeve


page 28, image: s028

mox subsequentur [gap: Greek word(s)] . Vicissim saltim Reginonia tua integra exspecto. Vale Vir summe et perge favere

Cultori tuo

H. Conringio.

Helmestadii XI Maji Ao. 1671.

IX. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

LIteras ad te dedi III Non. praesentis mensis. Aprilis, quarum mittendarum curam in se suscepit Arnoldus Engelbrechtus nobilis Germanus, is ipse nimirum quem tu, Vir clarissime, mihi commendaveras, et quo fido internuntio, ut ipsa tua verba ponam, et commodo uti nos posse scripsisti, quamdiu Parisiis esset. Itaque omnino confido fore ut ejus opera postremae illae meae literae in manus tuas pervenerint. Pollicitus erat idem nobilis effecturum se, ut libri a me editi ad te perferrentur. Verum interim dum tempus illud exspecto, nactus sum oportunissimam occasionem eos mittendi, quam censui non esse praetereundam. Accipies itaque, Vir eruditissime et optime, primum secundam editionem dissertationum de concordia sacerdotii et imperii, secundam item editionem operum Salviani Massiliensis et Vincentii Lirinensis, opera Servati Lupi Abbatis Ferrariensis, opera Agobar di et Amulonis Archiepiscoporum Lugdunensium, Caesarii Arelatensis Episcopi homilias XIV nunc primum a me editas, Concilia Galliae Narbonensis, denique dissertationes tres illustrissimi Viri Petri de Marca


page 29, image: s029

Archiepiscopi Parisiensis. Hos libros tibi volens lubensque offero, Vir clarissime, reponendos in tua bibliotheca, ut, qui ad te accedent, hinc intelligant quae sit mea ergate reverentia. Simul autem adjunxi tria exemplaria Reginonis, unum prote, alterum pro Hildebrando, tertium denique pro Madero, quos oro te ut meo nomine plurimum salvere jubeas.

De Reginone cum bene multa dixerim in praefatione mea, quae nuper ad te missa est, nihil est quod nunc tibi respondeam, nisi quod aegre admodum tuli variantes lectiones ex codicibus Helmstadiensi, Moguntino, et Viennensi ad me tar de per venisse, nimirum post absolutam editionem. Servabo tamen folia illa, usui futura in altera editione, cnm illam par ari opus erit. Tum vero et tui in me amoris et diligentiae Maderi memoria renovabitur cum laude utriusque.

Editio epistolarum Innocentii III intermissa est. Nam Romani spem mihi faciunt nonnullorum librorum qui editi hactenus non fuere, qui vero extant in bibliotheca sedis apostolicae. Simul autem ac eorum exemplum accepero, tum rursum operae typographicae redibunt ad officium suum. Si quas ergo Innocentii epistolas habes nondum vulgatas, ad me mitte. Erit his quoque suus locus. Vale, Vir clarissime, et me semper ama. Lutetiae Parisiorum VIII Kal. Majas M DC LXXI.

X. Illustri et Reverendo plur. Domino STEPHANO BALUZIO HERMANNUS CONRINGIUS S. P. D.

QUas VIII. Kalend. Majas exarasti, jam X. Kal. Jun. recte sunt traditae. Nihil respondi tamen, quoniam hactenus


page 30, image: s030

in perpetua vixi exspectatione accipiendi liberalissimae manus tuae dona, quorum Tuae spem fecerant. Nec enim dubitavi recte omnia curatum iri: quum literas tuas misisset Regius qui Hamburgi est Residens, seque simulac Tua advenerint, protinus facturum officium promisisset. Sentiens vero frustra me esse in illa spe, interea vero dilatione responsi in tuam benevolentiam me peccare, abrumpo silentium. Et vero jam tum pertaesum longioris morae, invitant me ad scribendum quas hoc ipso momento accipio XIV Kal. Junii datae, plenissimae humanitatis, quales Tuae sunt omnes. Significo ipitur, intra triduum hinc Hamburgum abs me ad Regium illum Residentem missum iri arcam libris meis aliquot instructam; in Tuum quidem usum plaerisque, nonnullis vero Bibliothecae Illustrissimi Colberti, paucis et Capellano nostro et Perraldo et Menestrello destinatis. Illam spero majore diligentia curaturum virum; quoniam inscribetur arcae, omnia Illustrissimi Colberti, Bibliothecae deberi. Vellicabo autem et Tuo nomine Viri aures: additâ itidem Illustrissimi Moecenatis auctoritate: nisi et Tibimet ipsi idem agere placuerit. Urgendum enim est illud genus hominum, coeteroquin perquam negligens, sola Mercurialia si excipias.

De Innocentii III Epistolarum Vaticano Codice propediem etiam ex me fortassis accipies certiora. Exspecto enim de iis responsum Illustrissimi Episcopi et Principis Paderbornensis; quem ab nostrae Clero Germaniae inusitatâ eruditione, nisi fallor, jam tum Tibi laudavi, ipsemet vero etiam Tu maximi aestimabis, lecto ejus Poematum libro arcae cum meis incluso. Manu ille sua (si recte memini) codicem illum Vaticanum integrum descripsit: eoque tuos in usus illum petii. Imo impetraturum me confido, nisi ipse edere maluerit.



page 31, image: s031

Non displicuisse quae de Capitularibus Carolinis libro de Origine Juris Germanici disserui, equidem gaudeo. Miror vero, non repertum Tibi, operi illi meo annexum Capitulare Caroli de Rebus Saxonicis: nisi forte non inciderit in manus editio tertia. Hanc autem dabit Tibi arca. Daret eadem et Romanam Capitularis illius editionem, nisi jam tum esset in Tuis manibus, quantum nunc intelligo.

Quae nostra Academica Bibliotheca continet Capitularia, conferam diligenter cum Sirmondianis. In Augusta Bibliotheca illa quaerere, hactenus impedierunt turbae bellicae. Quamprimum autem in aulam fuero evocatus, non deero promissis. Juvare enim tuos praeclaros conatus mihi est acceptissimum. Deus Te, Vir summe, longum sospitet bono publico, et, si fas est addere, meo.

Tui studiosis simus

H. Conringius.

Helmestadii 19 Augusti 1671.

Etsi non memineris literarum quas XI Maji dedi, non dubito tamen recte traditas. Est porro in vicinia Vir doctissimus in nova ad codices MSS. instituta emendatione operis Fl. Josephi Graeco-Latini totus occupatus: jamque ex Caesarea Bibliotheca et aliunde nactus est manuscripta optima. Quaeso significes, num possit Vir Clar. et ex vestris thesauris adjuvari. Quod si denique advenerit patricius quidam Hamburgensis meoque Te nomine salutaverit, fac, sodes, uti et ille intelligat me frui benevolentia Tua.

XI. Illustris et perquam Reverende Domine.

HAEc epistola comitabitur arculam comprehendentem libros quosdam meos, quam literis ante hosce dies


page 32, image: s032

quatuor exaratis, et jam tum Lutetiam missis, Hamburgum ad Regium Residentem me curaturum promisi. Ac spero quidem maturatum iri hoc omne: quoniam tamen perendinationes mercatorias haud ignoro, toties scilicet eas expertus, incertus sum quandonam tandem et arcula et haec epistola in manus tuas pervenient, etsi non dubitem Residentem Regium, saltim Illustrissimi Colberti respectu, facturum officium, praesertim a me rogatum. Accipe vero libros meos, Clarissime Baluzi, ea qua me hactenus es prosecutus benevolentia: non scilicet eos aestimans suo merito, sed benigno affectu. Nec enim diffiteor, rudia omnia esse, sive doctrinam videas, sive typographicas operas, eoque indigna limatissimo judicio tuo, sive conspectu elegantiis Gallicis assveto. Mitto vero non omnia mea, sed ea duntaxat, quorum exempla conquirere potui, quorum numerus est exiguus. Tantum doleo autem, haec inter deesse quae scripsi: De Germanorum Imperio Romano, De Finibus Imperii Germanici, Animadversiones Politicas ad Machiavelli Principem Illustrissimo Lionnaeo consecratas, De Constitutione Episcoporum Germaniae, ut et Cassandrina ac Wiceliana mea de Pace Ecclesiae: non quod jactura eorum momenti sit ullius, sed quia in hisce omnibus abs Te optem erudiri.

Eorum porro quae accipies, utinam saltim plaeraque non omnino displiceant! Nec vero vel speraverim, omnia ut placeant. Agnosco scilicet, esse in iis quae a sacris tuis sententiis haud parum dissident, ac proinde nec possis non improbare. Verumtamen spero, non minus benigne Te judicaturum de meis si qui fuerint erroribus, atque de Gothis Arianâ labe infectis olim vester Salvianus censuit: errare nimirum me quidem, sed bono animo errare, et si haereticus


page 33, image: s033

sim non tamen scientem esse talem. Enimvero sancte tibi testor me sacrae doctrinae operam plurimam impendisse, nulla lucri, nulla honorum exspectatione, sed tranquillandae duntaxat tot inter religiosa nostri temporis dissidia conscientiae, et aeternae salutis causa; omnique partium seposito studio, id unice sectatum esse, quod ubique quod semper quod ab omnibus creditum, adeoque ex Vincentii etiam vestri sententia vere demum est [gap: Greek word(s)] : adhibita primo quidem divinae legis auctoritate, tum deinde Catholicae Ecclesiae, aurei cumprimis seculi, traditione, itidem ex vestri Vincentii consilio: sectatumque proinde pacem, cum omnibus iis qui Dominum invocant ex puro corde, procul omni in dissidentes aut segreges saevitiâ. Si nec ita ab erroribus mihi cavi, ut veniam tamen omnibus dedi, ita ab iisdem exspecto, vel saltim ab indulgentia Domini. Quin Tu cespitanti velis ignoscere, et salutem meam precibus Deo commendare, non equidem dubito: idem caritatis Christianae officium a me certo vicissim poteris tibi promittere. Quae Illustrissimi Colberti Bibliothecae, aut Cappellano nostro, Menestrello et Perraldo consecravi, illa suo loco tradi, ne graveris, quaeso, curare. Illa inter observabis et Poematum libellum Episcopi nostri Paderbornensis: quem unicum habet hodie Germania in sacro illo ordine literarum non perfunctorie peritum, et hoc nomine jam tum non semel tibi laudavi. Habeo jam nonnulla sub praelo: et si otium vitamque Deus concesserit, alia propediem sequentur. Quae omnia mittam, si haec intellexero haud fuisse ingrata. Ubi Tua advenerint, habebunt illa me diligentissimum lectorem. Vale Vir summe et perge favere

Tuo obsequentissimo clienti Hermanno Conringio.

Helmstadii 24 Aug. 1671.



page 34, image: s034

P. S. Jam clausa erat arcula mea, et scripta haec Epistola, cum pridem desideratus advenit fasciculus tuus librarius. Nondum licuit quidem illum excutere; jam tum tamen plurimum thesaurus ille me exhilarat: et ingentes tibi jubet gratias agere. Simul licuerit, nihil mihi prius erit omnium lectione. Quod si imago tua aere fuerit expressa, ejus fac me quaeso participem per illum quem novissime tibi commendavi, quo et illa justum locum inveniat in opere Illustrium doctrina imaginum quod colligere soleo. Illustrissimi Archiepiscopi de Marca imaginem petere non audeo.

XII. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

PRo tribus ultimis epistolis tuis unicam accipies, Vir optime et eruditissime, ea nimirum de causa quod duae posteriores ad me eodem ferme tempore pervenerint, superior non ita multo ante. Ago atque habeo tibi gratias pro eximio illo amore quo me pro tua humanitate honestas; faxoque ut intelligas, cum se occasio dederit, quantum pectori meo insederit sensus istius tuae in me benevolentiae, quantumve cupio ut omnino persvasum habeas me totum tibi ex animo addictum esse. Interea accipe hanc grati animi testificationem, et simul patere ut tecum pro amicitia nostra expostulem de injuria a te mihi facta. Vocas me identidem Virum summum. Scio, mi Conringi, id profectum esse ex summo tuo ergame amore; eoque nomine gratias


page 35, image: s035

ago. Attamen si me bene nosses, laudares quidem hominem bonarum literarum studiosum, sed tamen agnosceres me tantum abesse ab eo loco in quo constituti homines dici possunt summi, ut etiam vix merear consistere in imis subselliis, adeoque abstineres ab epitheto illo quod verecundiam meam onerat. Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, relinque obsecro, externa illa et ambitiosa vocabula, meque tuum appella. Erit istud svavius quam si me sexcenties virum summum vocaris, cum alioqui in vidiosum vocabulum sit in homine meae aetatis, et eruditionis perquam exiguae. Amemus, mi Conringi, sed simpliciter amemus. Honore invicem praeveniamus, sed quemadmodum Apostolus jubet, in caritate non ficta, hoc est, non fucata lenociniis verborum. Scio te amare sine fuco ac fallaciis, more majorum. Sed tamen magna illa epitheta habent aliquid ex adulatione ultimorum temporum. Haec apud te libere, ut apud hominem quem et plurimi facio et mirifice colo ac diligo. Nunc ad alia. Deosculor ex animo Christianum illud tuum pectus, cum video te ita rerum sacrarum et ecclesiasticarum studiis temet impendisse, ut non aliqua lucri cupiditate, nulla honorum exspectatione hoc faceres, tantum ut noscere posses, quid inter tot bella de rebus ad religionem Dei pertinentibus statuendum esset. Si isto animo ad idem negotium accessissent quicunque de controversiis sidei catholicae disputarunt, fortassis Ecclesia pacem haberet, fortassis unum esset ovile et unus pastor. Sed plaerique quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Hinc tot dissidia, tot bella, quae per universum orbem Christianum grassantur. Faxit Deus ut tota illa tempestas brevi conquiescat. Nos interim, mi Conringi, qui unum ducem habemus Christum, illi soli placere studeamus, ejus imperata faciamus; ut vinculis demum hujus carnis soluti, adregnum ejus pervenire mereamur.



page 36, image: s036

Gaudeo vebementer in manus tuas tandem pervenisse fasciculum librorum meorum. Quemadmodum autem non dubito quin statim eos evolveris, ita spero in legendo plurima indulgentia usum esse, cum in ea loca incidisti quae censur ae tuae obnoxia fuerunt. Ex eo tamen capite tibi placere posse lucubrationes meas certo scio, quod semper et ubique, quantum mihi per tenuitatem ingenii ac virium mearum licuit, veritatem sectatus sum, nullius addictus jurare in verba magistri, nullum sequens nisi qui idem simplex et apertus veritatis cultor esset ac fraudis inimicus. Avide exspecto tuos, quos ad me mittis. His, statim ac in manus meas pervenerint, non solum oculos pascam, sed et animum quoque satiabo. Intelligo enim magnam studiis meis accessionem factum iri et eorum lectione quos nondum vidi. Praeterea mihi gloriosum erit, babere libros tuos munere tuo. Faciam autem ut eodem tempore Viri clarissimi amici nostri habeant partem tui muneris illis destinatam. Jam vero illustrissimus Colbertus a me certior factus est de toto isto negotio. Exhilaravit me spes, quam mihi fecisti de epistolis Innocentii III Romani Pontificis. Nam nihil hactenus a Romanis extor quere potui, adeo ut etiam aliquando propter tarditatem moramque rerum spem omnem abjecerim. Sed nunc aliquis bonae aur aeradius hinc rursum mihi affulget. Nihil tamen certi mihi polliceri ausim, toties spe mea frustratus. Itaque finis imponeretur huic diuturnae petitioni, si epistolarum illarum exemplar ad me perveniret beneficio illustrissimi Episcopi Paderbornensis, qui codicem Vaticanum integrum, ut tu mones, sua manu descripsit. Statim operae typographicae redirent ad editionem Innocentianarum epistolarum. Istud tu cura diligenter, et meo nomine sponde doctissimo antistiti effecturum me ne illum poeniteat beneficii sui, si exemplar earum epistolarum ex suo descriptum mecum communicaverit. De nova Capitularium


page 37, image: s037

Regum nostrorum editione illud te monitum velim, Vir clarissime, Basilium Joannem Heroldum, qui primus in lucem emisit codicem legum antiquarum, in quo editi sunt priores quatuor libri Capitularium, testari in praefatione sua, se earundem legum exemplaria antiqua reperisse in bibliotheca monasterii Fuldensis, easque postea cum aliis quatuor decim aut amplius manuscriptis codicibus contulisse. Unde colligi certo debet, Fuldae et in vicinia repertos tum fuisse varios codices MSS. earundem legum et Capitularium. Fieri autem potest, ut iidem adhuc super sint in suis locis. Eos tu, Vir optime, reperire in meam gratiam stude. Et si repereris, cura ut libri Capitularium conferantur cum editionibus Heroldi aut Lindenbrogii. Et si quae praeterea Capitula inedita in codicibus illis descripta fuerint, operae pretium erit exemplar eorum ad me mitti.

Doctissimum illum virum vestratem, qui de nova operum Flavii Josephi editione cogitat, lubenter adjuvabo quantum in me erit. Heic in bibliotheca Regia habemus vetustissima et optima exemplaria Graeca istius auctoris. Verum quoniam illa mitti non possunt in Germaniam, operae pretium esset ut vir ille doctus adnotaret loca difficiliora quae conlata vellet cum vetustis codicibus, et nos illa conferremus summa fide et diligentia. Sed tamen illum moneas velim esse in Anglia virum doctum qui eidem operi incumbit, ut mihi nuper narravit juvenis quidam Anglus bonarum literarum studiosus.

Patricium Hamburgensem, quem mihi commendas, intelliges ita a me exceptum esse ut imperasti, si ad me venerit.

Ego, Vir clarissime, tanti non sum, ut imago vultus mei aeri incidenda fuerit. Haec gloria non debetur nisi summis viris et qui rebus praeclare gestis immortalitatem meruerunt,


page 38, image: s038

hoc est, tui similibus. Itaque desiderio tuo satisfacere non possum in hac parte. Mittam autem data occasione imaginem illustrissimi Viri Petri de Marca, quam valde miror missam non fuisse simul cum libro de concordia. Vale vir clarissime et eruditissime, meque semper ama. Lutetiae Parisiorum VII Kal. Octobr. M DC LXXI.

Post haec scripta, cum certior esse vellem de antiquitate et auctoritate veterum exemplarium Josephi quae exstant in bibliotheca regia, ea examinare curavi, et animadverti his quadringentis annis scripta esse. Sunt autem numero octo. Haec te monere volui.

XIII. STEPHANO BALUZIO Viro Illustri HERMANNUS CONRINGIUS S. P. D.

QUarto vicesimo die Augusti mensis hinc Hamburgum curavi arculam libris nonnullis meis refertam. Eam pridem navigio aliquo in Galliam esse missam spero equidem, quoniam Residens Regius id se facturum mihi sancte promisit. Gaudebo tamen demum, ubi ex te intellexero, recte omnia una cum meis ad Te literis esse tradita. Ex eo prodierunt nonnulla mea quae tum sub praelo erant. Mittam vero etiam illa, ut et quae jam tum alia affecta habeo, simulac votime compotem sensero, et mare responderit desiderio. Nunc terrestri itinere accipe profutura Tuae Capitularium novae editioni: tempestivius quantum spero adventura, atque Reginonia. In hisce


page 39, image: s039

operam suam commodavit mihi tibique diligentissimus Maderus meus: quam deprehendi relegens omni vacare culpa, ut possis tuto illi credere. Sensi me exspectatione falsum, de Regulis Vitae Canonicae et Monasticae Ludovicianis, sive Aquisgranensibus; quasi et illae in nostris membranis habeantur. Pro illis itaque mitto nunc duntaxat Epistolam ad Saltzburgensem Archiepiscopum, et Indiculum Capitulorum Regulae Monasticae: quorum utrumque pridem tibi indubie est in manibus. Et vero nisi memoria decipit, Epistolam Binius jam edidit, et Aubertus Miraeus inseruit suo Codici Donationum Piarum, sed mendosam. Variae Capitularis Carolini non inacceptae erunt, quantum arbitror: quoniam notatae sunt ex codice perantiquo ac notae optimae. Quod si posthac praeclaros tuos conatus adjuvare poterimus, faxo ne quid desit tuae exspectationi. Addo hac vice exemplum Privilegii quod Lindaviensi ad lacum Bodamicum monasterio creditur Ludovicus Imperator concessisse: in id tamen duntaxat, ut paucis me doceas, num te judice genuinum sit nec ne. Ego confictum arbitor, longo post Ludovicum aut Carolinae familiae Reges tempore, ad compescendos Advocatos coenobio illi seculari Sanctimonialium graves. Tua sententia si meae accesserit, omnis dubitatio cessabit. Scio enim quantâ in hisce valeas judicii acrimoniâ, longo usu subactus, neque mihi vacat in iis cum curâ versari. Avide sane censuram tuam desidero. Quos mihi destinasti libros, illos tandem recte curatos, jam tum significavi. Sunt vero illi non tam libri quam thesauri: quantum diligente eorum lectione deprehendi. Plurimum sane superasti exspectationem meam Eruditissime Baluzi, cum pereximiis tuis ad tam multos scriptores Annotatis, tum auro contra aestimandis


page 40, image: s040

Marcani operis supplementis: quorum nihil hactenus vel fando acceperam. Admirantur mecum omnes doctiores quique inusitatam doctrinae vim, et generosum recti verique studium professionemque. Macte illa virtute, Optime Baluzi, et perge ita bene mereri de Ecclesia et Republica. Ego Tibi aeternas debeo gratias pro donis usque adeo illustribus. Idem per me, juxta officiosissimam salutem, nunciari Tibi volunt Hildebrandus pariter et Maderus: uterque tuo dono beatus, et adstrictus ad praestantium tuorum laborum auxilia etiam in futurum. Utinam liceat saltim mihi aliquid commodum tibi praestare! Non patiar sane in me quidquam jure desiderari. Tu vero perge favere

Virtutis ac doctrinae Tuae cultori

H. Conringio.

Helmestadii 20 Octobr. Anno 1671.

Vir longe celeberrime

ET si Epistola Ludovici Imperatoris non pertineat ad res Gallicas, videtur tamen jungenda illi, quam habet Sirmondus Tom II. p. 427. ad Sicharium Archiepiscopum Burdigalensem, ut et alteri ad Magnum Archiepiscopum Senonensem quae ab eodem Sirmondo exhibetur pag. 675. Sunt enim omnes ejusdem argumenti. Capitula vitae Monasticae feci ex nostro codice integra describi, quoniam ab iis quae habet Sirmondus, plurimum discrepant. Quod si placuerit addere reliquis Capitularibus illa Carolina de rebus Saxonicis, quae non adeo pridem Romae ex codice Palatino seorsim sunt edita, et libro meo de Origine Juris Germanici


page 41, image: s041

adjecta, fortassis ex re fuerit, eruti illius libelli gloriam Ferdinando Paderbornensi Episcopo et Principi cum grato aliquo encomio vindicare, perinde atque a me est factum cum Praefatione illius mei libri, tum pag. 54. Qui illi opusculo subjungitur Indiculus superstitionum et paganiarum, creditus est quidem illi doctissimo Episcopo ad res Saxonicas itidem pertinere, eoquea me postulata est ejus quaedam illustratio. Ostendi vero, illa antiquiora esse primis Christianismi in Saxonia rudimentis: atque pertinere illum indiculum ad caput V Synodi Liptinensis celebratae anno 743. Id quod indubie etiam Tu probabis: mecumque corriges illam Sirmondianae editionis voculam Nedfrutres in Nodfyres, quorum fit mentio in Indiculo: cum hodieque Germanis nobis Nodfyr appelletur ignis magna violentia excitatus, confrictu lignorum, quo vulgus agrestium superstitiose abutitur adversus creditas pecudum fascinationes. Dum Salvianum video, veteres delitias meas, et Caesarii homilias, non possum non significare, inter MSS. nostrae Juliae reperiri S. Eucherii libros ad Veranum F. de mysticis verborum significationibus, et Caesarii admonitiones: Orosio item adscriptum librum super Canticum Canticorum, Alterumque Quaestionum cum responsionibus S. Augustini, nec non Sulpitii Severi de Vita S. Martini librum primae inter codices MSS. antiquitatis, aliaque illius aevi non aspernanda, etsi subbarbara. Sed quo me abripit harum rerum studium! Ignosce et longum vale, simulque Illustrissimi Colberti favorem patrociniumque mihi conservare ne desinas.



page 42, image: s042

XIV. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D

PRaeterito mense Novembri, cum gravi et periculoso oculorum morbo affectus essem, accepi postremas literas tuas; quas cum legere per me ipse non possem, per amicum quendam doctum effeci ut mihi legerentur. Tantus erat ardor sciendi quid in eis contineretur. Respondissem autem jamdiu, simihi licuisset per malam valetudinem, cum qua conflictatus sum per totam byemem. Nunc demum redit animus simulque redeunt intermissa tantisper studia doctrinae. Itaque nunc ad literas tuas respondeo, vir doctissime et humanissime.

Nondum accepi libros quos ad me scripsisti missos a te esse Hamburgum exeunte mense Augusto. Simul ac pervenerint in manus meas, evolvam illos avide ac diligenter, praesertim eum in quo tractas de origine juris Germanici, quem scio plurimum lucis allaturum editioni quam paro Capitularium Regum Francorum. Recordabor autem consilium tuum, cum edam Capitularia Saxonica Caroli Magni, ut omnes intelligant ea a tenebris vindicata esse studio et diligentia Illustrissimi ac doctissimi Principis Ferdinandi Episcopi Paderbornensis. Scio enim, tum ex literis tuis, tum ex sermonibus multorum, magnum virum esse et nostrorum studiorum fautorem. Velim porro, vir clarissime, ut ei meo nomine amplissimas gratias agas ob singulare benevolentiae ejus ergame testimonium, qui exemplar versuum a se compositorum in Regiam Luparam, sane perquam


page 43, image: s043

elegantium et doctorum, mihi cum laudibus, quas non merui donari jussit ab eo, cui illorum editio commissa est.

Multa sunt in privilegio monasterii Lindaviensis quaeillius falsitatem adstruunt. Nam praeter textum diplomatis, in quo bene multa sunt aliena a stylo cancellariae Principum illius aevi; non solebant tum apponere diplomatibus annos Incarnationis dominicae. Deinde annus imperii Ludovici II. non congruit cum anno Incarnationis dominicae illic annotato, sive initia ejus refer as ad annum DCCCL. quo in consortium imperii adscitus a Patre Lothario est, sive annos imperii ejus numeres ab excessu patris. Denique Indictio secunda non convenit cum anno illo Domini. Neque Ludovicus tenuit imperium per annos viginti sex. Itaque omnino accedo tuae opinioni, donec probabiliora hujus privilegii exemplaria adferantur.

Auctor fui Domino Jacobo de Anten, qui has literas tibi traditurus est, ut novam editionem Marculfi ne emeret, quoniam nihil in eâ novi adjectum est. Praeterea ego eundem auctorem multo emendatiorem daturus sum in nova editione Capitularium, formulas etiam veteres Marculfo adjectas daturus et emendatiores et multo plures. Nam quae hactenus prodierunt, quia in veteri libro Soloecismis foedatae erant, emendatae sunt ante editionem ad regulas Grammaticae. Ego suos illis naevos restituam ex vetustissimo codice MS. ex quo editae sunt.

Typographus meus nunc incumbit novae editioni dialogorum viri celeberrimi Antonii Augustini Archiepiscopi Tarraconensis de emendatione Gratiani. Addam autem et ego aliquot Notas et Emendationes, tum etiam praefationem de Origine no vi juris Canonici. Spero editionem illam absolutum iri proximomense Aprili. Valde autem necessarium esset, uti mihi certam aliquam viam indicares, quâ ad te pervenire


page 44, image: s044

cito posset unum illius libri exemplar. Saluta plurimum Hildebrandum et Maderum, et isti meo nomine gratias age ob operam mihi praestitam in decretis Concilii Aquisgranensis sub Ludovico Pio celebrati.

Vale Vir clarissime et eruditissime, et me semper ama tui nominis studiosissimum cultorem. Lutetiae Parisiorum XI Kal. Aprilis MDCLXXII.

XV. Illustris et Reverendissime BALUZI

EX literis Capellani nostri, magno cum gaudio, redditas tibi varias illas quas petiisti, cum dolore autem summo, nondum advenisse arcam illam librariam, quam curae Residentis Regii Hamburgensis commisi, intellexi. Maxime omnium in moerorem me conjecit sinistra de valetudine tua sparsa fama: etsi Capellanus me optima quaeque sperare jusserit. Cruciat profecto, mi Baluzi, animum illa sollicitudo, supra quam verbis possum exprimere. Eoque rogavi Nobiliss. Juvenem de Anten illum, quem antehac tibi laudavi, adeat et invisat Te, etiamsi adhuc forte (quod non speraverim) nondum cum sanitate redieris in gratiam, meoque tenomine salutet. Ex illo meliora omnia spero propediem me accepturum: pergam interea precibus Deo salutem tuam commendare. Quin saltim nunc advenerint libri mei, haud dubito: praesertim quia Residens ille Hamburgensis recte abs sese curata omnia asseverat. Ab Illustrissimo Episcopo et Principe Paderbornensi de Innocentii Epistolico volumine ac variis Capitularium,


page 45, image: s045

nihil accipio responsi. Videntur aures illius obsidere Jesuitae. Nec forte illi ignota, quae Romae gesta sunt Alexandro VII. Pontifice in caussa operis de Concordia Sacerdotii et Imperii. Fuit enim inter primos sacro cubiculo et familiaris Lucae Holstenio intimus, cujus proinde postuma de Regulis Monasticis, de Actis Martyrii S. S. Perpetuae ac Felicitatis, ut et Monumentorum Romanorum collectionem, publicavit. Sed quid ego tibi hisce nunc molestus sum, priusquam certo mihi constiterit recuperatam valetudinem? Valere itaque Te potius opto, optime Baluzi, idque cumprimis hoc quem ingressi sumus anno

Tui studiosiss. Cultor Hermannus Conringius.

Helmstadii, 12. Januarii 1672.

XVI. Illustri D. BALUZIO S. P. D. HERMAN. CONRINGIUS.

MUltum pridem me sollicitum habuit valetudo tua, eruditissime Baluzi. Eoque amici pene indies conquerentem me heu audierunt: nec tibimetipsi sollicitudinem istam dissimulavi jam tum anni hujus initio. Cum literae autem illae, quantum ex Antenio reduce intelligo, cum aliis interciderint, mitto nunc demum earum apographum. Caeterum ille quem dixi Antenius significavit mihi quidem jam dudum meliora, literas tamen tuas denique redux heicreddidit nudius-quartus. Iis visis autem


page 46, image: s046

prae gaudio (fateor) pene exsilui. Deum obsecro etiamnum, uti illum morbum jubeat esse longae valetudinis redintegrationem.

Librariam arculam ne tunc quidem, cum Tuas exarares, esse redditam, perquam doleo. Nunc tamen iterum spem mihi facit optimam Regius quem saepius dixi Residens: pridem scilicet illam nactum nobilem Parisiensem mercatorem Pierre Fromond. An credere homini debeam nec ne, fateor me etiamnum ambiguum esse: quoniam mercatoris illius fides et sedulitas, reverentia itern erga Illustriss. Colbertum laudatur. Quaeso, viro illi cures indicari quid Hamburgo mihi non semel significaverit Du Pre; et si me hic non fefellit, tandem aliquando facias arculam illam tibi tradi. Si fefellit me homo (nec enim fido Mercurialibus illis ingeniis) placeat quaeso, illum Illustrissimi Colberti nomine acriter increpari, et ab illo exigi arculae restitutionem. Nec enim video aliam rationem recuperandi perfide adeo curata. Simul vero homo ille saltim imposterum jubebitur fidelius sibi concredita administrare. Et vero habeo iterum, quae cupiam Bibliothecae Colbertinae Tuaeque consecrata: nec dubito posse illa Hamburgensi navigio, utut Oceani omnia infestis hodie armis turbentur, Rotomagum deferri per Regium illum ministrum, modo ille jussus fuerit Illustrissimi Colberti caussam agere justâ fide ac diligentia.

Eodem, quo Tuas accepi momento, magno me gaudio affecit quoque Illustrissimus Paderbornensium Princeps, significans, per Regium Legatum Verjusium missas tibi jam tum Innocentianas Epistolas. Non enim dubito illas recte curatas. Misi incomparabili illi Episcopo (qui solus inter nostros et doctus est et literas curat, reliqui quum toti sint seculares, nonnulli sanguinem humanum fundere, et omnia


page 47, image: s047

sive armis sive voluptatibus perdere, habeant in delitiis) partem literarum Tuarum. Recte feceris, si meo exemplo laudaveris illius Principis industriam in promendis Capitularibus Saxonicis. Illorum exempla aliquot misit Princeps mihi ultro ante annos aliquot in auctoramentum suae erga me gratiae, hactenus mihi ignoratae. Ut suaves illius mores cognoscas, mitto literarum quas ad me primas dedit, apographum: imo mittam et exemplum ipsorummet Capitularium Romanae editionis, si forte desideres.

Diplomatis Lindaviensis falsitatem tibi quoque probari, equidem gaudeo. Invitatus, argumentum hoc integro libro trado, cujus jam tum triginta quatuor plagulae excusae sunt. Quoniam vero simul Carolovingici aevi res Sacrae ac Profanae illustrandae veniunt, faxo, ut in tempore habeas omnia, quo possis oportune obelo configere minus recte dicta. Nam et tuae ad Agobardum et Lupum notae mihi non semel sunt laudatae. Institutum Tuum de Marculphi Formulis perplacet. Usus est locupletiore codice etiam Lindenbrogius. Mihi videtur opus illud variis sensim argumentis crevisse, Marculpho pridem jam defuncto. Illustrare fortassis Marculphum nonnihil aptae sunt, praeter Diplomata vetera, chartae Fuldenses et S Gallenses a Pistorio et Goldasto editae: quae haud dubie tibi ad manus sunt. Inter manuscriptos nostros nihil superat quo possis adjuvari. Novam editionem Emendationum Gratiani avide desidero: cumprimis Notarum Tuarum et Praefationis gratia. Quâ medonare cum velis, jam tum ago gratias maximas. Si Hamburgi, quo dixi modo, constitutum fuerit commercii negotium, per Hamburgensem nautam aeque secure librum illum ego accipiam atque reddam mea. Sin, de alia via cogitandum fuerit.



page 48, image: s048

Vale optime Baluzi in multos annos, et mihi favere perge.

Helmstadii IX. Kal. Jun. 1672.

Responsum (si quod reddere volueris) quaeso mittas Coloniam Agrippinam ad Regium Legatum Verjusium. Nolim enim incidere in manus infidas, quales hodie sunt plurimae.

XVII. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

TAndem aliquando libros accepi quos ad me misisti, Conringi Vir clarissime; pro quo tam magnifico munere gratias tibi ago quas debeo. Evolvi omnes diligenter, aliquos perlegi satis accurate, praesertim epistolas Leonis III. et librum de origine juris Germanici. Cetera per otium, si Deus dederit. Affirmare interim possum me bene multa legisse docta et utilia in libro illo de origine juris Germanici et in Notis ad epistolas Leonis. Vellem tamen ut alicubi stilum temper asses pro tua modestia, neque ad quamlibet occasionem insultasses Episcopis Romanae Ecclesiae. Fieri potest ut inter illos nonnulli mali fuerint. Scis tamen, cum doctus sis, praeclaram illam Leonis magni sententiam: Etsi diversa interdum sint merita Praesulum, jura tamen permanent sedium. Non nego quin nostra quoque aetate superesse possint aliqua quae emendatione fortassis indigeant. Sed sunt interdum aliqua toleranda pro bono pacis; modo


page 49, image: s049

ne interim sacrosancta fides violetur, neve scandalum in Ecclesia generetur. Tenes illud Tertulliani in libro de virginibus velandis: Sola fidei regula irreformabili et immutabili manente, cetera conversationis et disciplinae admittunt novitatem correctionis. Scimus omnes sanctam Ecclesiam puriorem quodammodo fuisse antiquitus, cum pauper erat. An ideo culpanda, quia Deus pro immensa sua bonitate eam locupletavit amplis latifundiis et agris? Non existimabat Salvianus divitias per se malas esse, etiam in Ecclesia, sed pravum earum usum damnabat. Non enim ipsae divitiae per se noxiae, inquit, sed mentes male utentium criminosae. Itaque studium divitiarum damnatur, non ipsae divitiae. Vellem itaque, vir optime et eruditissime, ut Notas tuas adeam regulam omnes direxisses, primum quia sic te decebat hominem sapientem, deinde quia evitasses gravem Philippi Labbei Presbyteri e societate Jesu censur am, qui in novissima et maxima collectione Conciliorum, cum ederet epistolas illas Leonis, haec in margine adnotavit: Hanc et novem sequentes edidit an. 1655. Helmstadii Hermannus Conringius. Sed pro solenni haereticorum more foedissimis adversus Ecclesiam catholicam ejusque supremos Pontifices criminationibus atque calumniis conspurcatas. Vides audaciam meam, Vir clarissime, et quam familiariter te moneam. Utere deinceps, obsecro obtestorque te, bonitate naturae tuae et ingenii tui, et istas acres exulceratarum mentium reprehensiones cave; simulque mihi condona hanc velut prolapsionem reverentiae erga te meae.

Significavi Illustrissimo Patrono meo Domino Colberto misisse te adeum aliquos libros a te editos, ut in Bibliotheca ejus reponerentur. Eam rem ipse valde gratam habuit, jussit porro, ut gratias tibi suo nomine agerem.



page 50, image: s050

Ceteros quos ad amicos nostros misisti, omnes acceperunt. Perraldus noster hoc epistolium ad te scribit pro gratiarum actione.

Dum ista scribuntur, reddita mihi est postrema epistola tua data IX. Kal. Junii, ad quam breviter respondeo.

Primum gratias ago quod ita me amas, ut etiam valde commotus fueris incommodo valetudinis meae, postquam ex Clarissimi Capellani literis audiisti afflictam illam ac miseram esse. Sane in eo tum statu erant res meae, ut parum abfuerit quin oculos amiserim, id est, potiorem ac jucundiorem vitae meae partem, ut ad te jamdiu scripsi. Melius nunc me habeo. Nondum tamen depulsa est penitus aegritudo illa, et adhuc quasi caligant oculi mei. Quo fit, ut intermittere cogar studia mea, et propter hoc ipsum deesse editioni dialogorum Antonii Augustini de Emendatione Gratiani, quae perfecta jam diuesset, si ex superioris anni morbo convaluissem. Exibit tamen, ut spero, mense Julio; et statim datâ occasione, mittam ad te, Vir Clarissime, exemplar quod tibi pollicitus sum et nunc quoque polliceor.

Quantum debeam humanitati Celsissimi Principis Episcopi Paderbornensis, non est hujus loci dicere. Alibi commodior erit locus. Illud tamen apudte silere nonpossum, captum esse me admiratione virtutum ejus, sed inprimis singularis humanitatis et amoris erga literas et literarum studiosos. Legi illius versus, homo alioqui minime Poeta, et lubens legi, et cum maxima voluptate. Neque dissimulavi inter amicos meos viros doctos. Deus illi tribuat longam vitam, quitam bene de Ecclesia et de literis meretur.

Vale Vir optime et eruditissime, et quod te facere certo scio, semper ama Baluzium tuum. Lutetiae Parisiorum III. Kal. Jul. M DC LXXII.



page 51, image: s051

XVIII. Illustris Domine.

QVas 3. Kal. Julii exarasti, recte quidem sed tamen pridie demum Kal. Septembr. redditae sunt; curam Illustriss. Dom. Legati Regii Verjusii morantibus negotiis cum alibi tum in castris infelicibus ad Groningam Monasteriensis militis. Adventantem huc viciniae in aulam Verjusium non licuit convenire prae nephriticis doloribus; non literas tamen duntaxat ad illum dedi, sed etiam fasciculum comprehendentem quatuor ultimae, ut ita loquar, foeturae meae libros, in usum Illustriss. Mecaenatis Colberti, et Tui, et nostri optimi Capellani bibliothecarum; si fas fuerit illic reponi. Ad Te tamen literas addere, prohibuerunt dolores, et sperato velocior Verjusii discessus. Quoniam vero ille promisit, sese propediem Lutetiam curaturum libros acceptos, vix dubito illos pridem jam esse traditos. Caeterum literae Tuae cum aliis nominibus quam multis tum statim initio suo perquam fuerunt acceptae; nunciantes scilicet, tandem aliquando ea quae superioris anni aestate misi, adventasse, nec hactenus displicuisse levidense munus. In Notis ad Leonis III. Papae epistolas si justo fui acrior interdum, veniam tamen, nisi fallor, mihi conciliabunt multorum veteris et optimi quoque aevi exempla, cleri ambitionem et [gap: Greek word(s)] acerrime insectantium, etsi illa utraque longe abesset tum a moribus aevi Carolovingici. Ex eo sane Clerus noster, omnis fere, tantum non undequaque factus est secularis, seposito mandato sibi a Salvatore sanctissimo munere. Forte vix poterit satis exprimi verbis rei impiae indignitas. Jura Romanae sedis absit ut ego sollicitem. Quae autem abs me reprehensa sunt, nec


page 52, image: s052

Tu, scio, jura appellaveris. Mussitanda multa, quae egent emendatione, omnino tecum sentio. Nulla Ecclesia universi orbis â copiosis zizaniis libera est: eorum exstirpatio divinae messi reservanda est: interim nefas fuerit zizania eodem atque triticum benigno oculo aspicere. Quae conversationis et disciplinae sunt, admittere debent correctionem; multo ergo magis severam increpationem, utpote haec si absit, nec correctio admitti potest. Non culpanda est Ecclesia ob divitias: sed usus divitiarum istarum praeposterus imo improbus, quî mereatur excusationem, haud equidem video. Perplacet igitur optimi Salviani sancta sententia; mentes vero utentium opibus et mundana potentia Pontificum, juxta mecum indubie fuisset criminatus Presbyter ille, si in seculum Carolovingicum secutamque aetatem incidisset. Quanto studio ex eo usque divitias et potentiam Clerus affectaverit, nemo te minus ignorat: eoque nec tu, scio, non studium illud damnabis. Labbei voculas iniquas non moror: est enim ille ex more suae sodalitatis, neminis nisi suorum benignus censor. Quanta calumnia est, me criminatum Ecclesiam Catholicam! qvum in eam nec verbulurn mihi exciderit. Non in omnes etiam Pontifices supremos aliquid acerbum dixi, sed in illos istius aevi mundanos terrarum piscatores eorumque sectatores. Sancti mores veteris Ecclesiae mihi, fateor, usque sunt adeo pridem probati, ut Labbeana convitia commiseratione potius prosequar quam indignatione. Ad illius Ecclesiae omnia jam tum juvenis animum composui: quae dissident, improbo, nullo partium habito respectu, etsi utrinque vapulem. Quoniam etiam Te, optime Baluzi, illius aurei aevi indole imbutum praeclara tua scripta produnt, ne dubites monita tua fuisse mihi quovis melle dulciora: sed et, quantum fas fuerit,


page 53, image: s053

temperaturum me calamum, ne quod asperius dictum exulceratas mentes irritet imposterum, praesertim si emendatio sperari a me nequeat. Quod si perrexeris monitis me tuis amice instruere, aeternum de me bene mereberis. Longe sane pluris mihi est talis monitor quam laudator. Si et alia libera judicia tua, pro eo quo vales acumine, communicaveris, rem facies longe gratissimam. Non dubito autem passim abs Te animadverti quae justam reprehensionem mereantur. In iis quae nuperrime misi, non semel offendes nomenetiam tuum: cumprimis in Lindavianis p. 186. 188. 190. 200. 214. 396. Quin ultimo loco reperies partem literarum tuarum publici juris factam. Id quod ne feras aegre, rogo. Quae in Lampadianis pag. 240. habentur, ante complures jam annos fuerunt scripta; sola illa paginae 295 nova sunt. Utinam se tibi probent! Certe unus cum hac parte valeas, uno te approbatore possum esse contentus. Tantum ne invideas mihi tuam censuram. Quae nuperrime Colbertinae Bibliothecae consecravi, spero non minus futura accepta atque priora. Sequentur forte brevi alia quorum pars jam tum sub praelo est. Eorum exemplum et Perraldo mittam: quia video priora isthaec haud displicuisse. Illustrissimi Mecaenatis consilium prudens veneror. Meditor nunc adeo scripti aliquid non minus utile: quod brevi curabo ubi tutum fuerit. Doctissimus Episcoporum et Principum nostrorum Paderbornensis in omnibus ad me literis mentionem Tui facit honorificam: duarum quoque epistolarum tuarum mihi fecit copiam: ut proinde jam totus ille tuus sit. Auctor ipsi fui, ut participem te faciat Monumentorum Paderbornensium, scripti perquam eximii. Id factum jam esse, haud equidem dubito. Misit epistolam Cossutii Soc. Jes. Presbyteri ad


page 54, image: s054

Christianissimum Regem in novam Conciliorum editionem: doctam sane et elegantem, forte tamen habentem plusculum adulationis, atque ita minus et sacro argumento et Presbytero dignam, nisi a seculi moribus facilis sit culpae excusatio. Oculorum tuorum vitium nondum omni ex parte curatum, equidem plurimum doleo. Spero autem non obstitisse, quo minus jam prodierit Antonii Augustini promissum opus. Supersunt in Bibliotheca Academica nostra, praeter exempla Cresconianae Canonum collectionis, tres quatuorve aliae MSS. De iis scribam aliquid proxime, si tanti esse videatur. Vale bono publico et perge favere Tibi

devoto aetatem amico

Hermanno Conringio.

Illustris Domine Helmestadii, 19. Octobr. 1672.

Illustrissimo Colberto perpetuam precor felicitatem.

XIX. Clarissimo et eruditissimo Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

ACcepi his diebus epistolam tuam datam die XIX. Octobris, Conringi Vir Clarissime, cum jam parata esset arcula ad Illustrissimum et Celsissimum Principem Ferdinandum Episcopum Paderbornensem ferenda, in qua reposui unum exemplar dialogorum Antonii Augustini de emendatione Gratiani, quod ad te spero missum iri ab eodem illustrissimo Praesule.


page 55, image: s055

Habebis eodem tempore imaginem Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis, quam tibi jamdiu pollicitus sum.

Praefatio mea ad Antonium Augustinum heic Lutetiae multis viris doctis satis arrisit, cum ob dignitatem materiae, tum quia libere decurrit oratio. Sane argumentum istud nondum ea methodo tractatum erat quam secutus sum. Cum illam legeris. oro te, Vir eruditissime, ut ad me perscribere velis tuum de eâ judicium, quod plurimi fecero. Scis enim eximiam esse meam erga te reverentiam, magnam de te tuaque eruditione opinionem.

Libertatem meam a te in bonam partem esse acceptam vehementer gaudeo ac mihi gratulor. Quanquam omnino persuasum habebam rem aliter non casuram, quod multum virtuti ac bonitati humanitatique tuae confiderem. Concedo autem tibi nonnullos veterum exclamasse olim adversus nimiam cleri ambitionem et amorem divitiarum. Neque ego nunc eos absolvere a culpa velim quibis rebus nimium student. Illud tantum contendo, utendum nunc esse lenioribus verbis, quantum suscepti argumenti ratio patitur; praesertim ubi nihil profici potest asperiori oratione, cum eo ventum sit, ut necesse nunc sit ista tolerari. Quod ita te intelligere atque existimare certo scio.

Eadem libertate qua tecum egi occasione Notarum tuarum ad epistolas Leonis III. Romani Pontificis, agametiam in lectione librorum quos ad me mittis per Verjusium, laudaturus quae benedicta fuerint, libere moniturus si quid occurrat quod me moveat. Quanquam vides nihil a me reprehensum esse in his Notis tuis praeter verba quaedam nimis dura et aspera, caeterum rem ipsam salvam esse, in quam non intendi accusationem ullam. Multa, mi Conringi, eaque praeclara disco in lucubrationibus tuis, in plerisque tecum sentio. Et si interdum


page 56, image: s056

dissentire cogor, imputandum istud est amori religionis, qui me non patitur ea omnia dogmata profiteri, quae vos forsan putatis esse optima et Christianissima. Deus, qui cordium et cogitationum scrutator est, quemque pro suis meritis judicabit. Interim amemus, mi Conringi; et tametsi diversas opiniones tuemur in causa religionis, moribus tamen diversi non simus, qui eadem literarum studia sectamur.

Quod Illustrissimus Princeps Paderbornensis, doctissimus, ut tu recte vocas, Episcoporum et Principum Germaniae vestrae, deme honorifice semper loquitur in literis quas ad te scribit, facit ille quidem pro more suo, cum singularis ejus sit humanitas svavissimique mores, sed tamen etiam, audeo dicere, facit pro meritis meis. Si enim bene meremur de his quos amamus, suspicimus, veneramur, haud dubie Princeps ille me benevolentiae suae testimoniis ornare debet, qui me captum et incensum profiteor admiratione virtutum ejus. Nondum se obtulit occasio inserendi nomen ejus in libris a me editis. Spero autem amplam occasionem ejus laudandi fore in editione epistolarum Innocentii III. et in Notis meis ad Capitula Regum Francorum, ubi magno mihi usui erunt Monumenta Paderbornensia. Quoties ergo in literis ad illum tuis incidet mentio de me, memineris, quaeso, commendare apud illum reverentiam et observantiam meam, vademque te pro me constitue.

Vale, Vir optime et eruditissime, et me semper ama, tui semper nominis ex animo studiosissimum. Lutetiae Parisiorum XIII. Kalendas Januarias MDC LXXIII.

Exspecto ut ad me aliquid scribas de collectionibus canonum quae manuscriptae extant in Bibliotheca Academiae Juliae.



page 57, image: s057

XX. Illustris Domine

VLtimas meas 19 Octobris exaravi: spero autem recte pridem esse curatas, quoniam Illustriss. Verjusio sunt missae et quantum intelligo, traditae. Ex eo aliquid dare vetuerunt turbae bellicae: quae simul dubium me reddunt utrum vel has sis accepturus, eoque vel liberioris commercii literarii ergo pacem meanxie desiderare adigunt. Et vero si itinera essent tuta, dudum non tantum perpetuae observantiae testandae causa, sed etiam uti abs te in nonnullis erudirer, non unas ad te exarassem. Horis scilicet succisivis dum recenseo librum meum de Antiquitatibus Academicis, eique integrum librum addo supplementorum de scholis omnium gentium vetustis, haereoque in scholis Monasticis et Episcopalium Collegiorum, videtur discedendum in quam multis mihi esse a vulgaribus mihique ipsi antehac placitis sententiis, nisi Tu, quem ego unum harum rerum intelligentem novi, me adjuves. Recenseo item Exercitationes meas pristinas de Republica Imperii Germanici: ubi multa disserui de Republ. antiqua Francorum Carolovingici cumprimis aevi, quorum censorem optimum Te itidem agnosco. Utrumque opus praelo commisi, desperans de Tua aliqua opera. Simul vero prodierint et haec et alia quaedam mea in lucem, quod spero vere proximo futurum, mittam omnia, etiam tunc paratus censuram tuam subire. Quae Illustrissimo Mecaenati promisi, expectant duntaxat commodam transmittendi occasionem et nonnihil compositas magis Imperii res. Id quod bona fide cum obsequii mei promptitudine potes polliceri. Utrum in hunc quoque annum Palladem benigno oculo respicere


page 58, image: s058

Christianissimo Regi fuerit constitutum necne, indubie novisti. Me adversa quaeque metuere faciunt sane haud pauca. Rem proinde gratissimam praestiteris, si quidquam docueris certi: saltim quo rectius componi possint mea. Nec enim de valetudine Tua sequius quidquam suspicor, multo minus de pristino in me favore. Perinde atque ego sum maneboque aetatem

Tuus perpetuus cultor H. Conringius

Optime et Illustris Baluzi Helmstadii, 13. Febr. Anno 1673.

XXI. Illustris Domine.

ANte hosce dies decem, exaravi ad Te literas. Ut hasce iterum dem, efficit ingens mihi hodie excitatum desiderium, ex Te aliquid certi cognoscendi de ea quae in Regno Franciae hodie perhibetur agitari inter dissidentes partes Religionis concordia. Mihi sane nihil magis est in votis; nec displicent quae de hoc argumento in chartam conjecta circumferuntur. Fortassis etiam Tibi, Optime Baluzi, idem est animus. Vix enim persvaderi mihi patior, serio agi hoc negocium, saltim a Clero, aut a quoquam apud quem Jesuitica sodalitas est in pretio: nec enim illa quidem societas solet sapere quidquam moderatum. Mirum etiam, media inter saeva arma Christianissimo Regi concordiam Ecclesiasticam cordi esse: etsi is animus fuerit Caesaribus nostris, Ferdinando primo ejusque sapientissimo filio Maximiliano, qui in id usi fuerunt Cassandri


page 59, image: s059

et Wicelii consiliis abs me editis. Quicquid sit, avide equidem desidero ex te intelligere. Nec vero speraverim grave futurum me docere. Vale ac salve plurimum

Cujus me perpetuum fore cultorem profiteor

Hermannus Conringius.

Illustris atque optime Baluzi Helmestadii 24 Febr. 1673.

XXII. Illustris Domine.

TUas XIII. Kal. Januarii exaratas quarto Martii mihi quidem destinavit Illustriss. Verjusius, accepi tamen denique die mensis illius tricesimo. Usque adeo innocentissima Palladis commercia viciniae nostrae Mars turbavit aliquamdiu. Etsi vero tunc et Tuae et Verjusianae mihi sint redditae, nunc tamen demum respondeo: quia serium responsum dare hactenus prae metu interceptionis non fuerim ausus, et praeter omnem exspectationem nunc mihi sese offerat commoditas aliquid ad Verjusium mittendi. Dedi enim quidem aliquid ad Te etiam et vicesimo tertio Februarii pariter et Martii quinto, aulâ nostra invitante, jamque spero recte tradita, ad Tuas tamen literas illorum nihil facit. Quantumvis autem justo tardius Tuae advenerint, fuerunt tamen longe acceptissimae compluribus nominibus; cumprimis quod et valetudinem, cujus cura pridem me habuit sollicitum, restitutam, et animum vere Christianum cum pristinâ benevolentiâ etiam mihi integrum patere, abunde significaverint. Non enim laetius quidquam Lutetia exspectavi: eoque DEUM veneror,


page 60, image: s060

ut utrumque et Tibi, Vir optime, et mihi sit diuturnum. De me vicissim, rogo, Tibi persvadeas, et justas increpationes et sententiarum dissidium ferre me animo aequissimo, jamque dudum Ecclesiae pacis fuisse studiosissimum, quamvis a zelotis fuerim dure propterea exceptus. Nisi grave fuerit, lege sodes Epistolici operis octavam ante hosce triginta sex annos scriptam, ut et sexagesimam quintam; nisi velis operam perdere in legenda etiam tricesima prima et quinquagesima septima aliisque nonnullis argumenti sacri. Simulatque dabitur commoditas mittendi, habebis et Cassandriana et alia mea, quorum exempla nunc demum recuperavi: ut eo rectius tibi probetur meum a factionibus et schismate alienum ingenium; salvo tamen integroque veritatis studio, quod in omnibus tuis etiam scriptis amplector equidem et exosculor, quoties illorum cunque in manus meas aliquid incidit, id quod fit frequentissime. Hinc eruditissime Baluzi, jam tum avide desidero quam polliceris censuram eorum quae nuperrime per Verjusium curavi: quoniam praesertim illa jam recte esse tradita, accepi ex literis Capellani nostri scriptis 30. Januarii: imo ea propter desidero etiam responsum Tuum ad meas quinto Martii datas, de iis quae in Germaniâ passim circumferuntur chartis, tantum non Christianissimi Regis nomine publicatis, de sopiendis Regni Ecclesiasticis controversiis. Tuam in Antonii Augustini librum praefationem ubi accepero, quâ soleo Tua omnia sedulitate legam protinus. Non enim dubito, Te justa [gap: Greek word(s)] persecutum Canonici juris historiam, quantumve illud jam Gratiani aevo a pristino deflexerit. In Bibliotheca nostra Academica tres antiquissimi codices membranacei supersunt, praeter Crisconianam, Collectionis Canonum. Uni inscripsit Flacius: Decreta


page 61, image: s061

Pontificum: Alteri, Diversa Decreta Pontificum: Tertio: Anacleti Papae Decreta: omnes enim quondam possedit Flacius. Primus continet tumultuariam variorum Canonum collectionem, videturque conscriptus Ottone M. Imperante praeterpropter. Sub finem enim ita legitur: Nomina Pontificum, qui ab ipso Principe Apostolorum S. R. E. praefuerunt usque ad miserum Benedictum exilio relegatum in Oceani littore. Continentur etiam hic acta Synodi Romanae Joannis XII adversus Leonem Papam. Ut non obscure pateat, collectorem Joannis illius et Benedicti partibus fuisse deditum. Habentur ibidem et Acta Stephani Papae Synodi Romanae contra Constantinum Antipapam, ut et Relatio missorum Adriani Papae in Angliam anno 786. Reliqua sunt exigui momenti. Alter multo est recentior, seculi forte duodecimi foetus, sed itidem anonymus. Constat autem duplici Collectione Canonum, alterâ ex Epistolis Pontificum Isidorianae foecis aliisque usque ad Urbanum II. desumptâ, alterâ ex Canonibus Conciliorum primo Generalium mox et Provincialium, quorum ultimum est Hispalense adeoque itidem ab Isidoro accepta. Illum locum hisce verbis claudit Auctor: Hactenus de Corpore Canonum: ea quae seqvuntur aut sententiae sunt Orthodoxorum Patrum, aut leges Catholicorum Regum, aut Synodicae sententiae Gallicanorum aut Germanorum Pontificum. Seqvuntur deinceps sententiae illae, per multos titulos, quorum ultimus inscribitur de causis laicorum, digestae. Earum nonnullae autem desumptae sunt ex Institutis, Pandectis, Codice et Novellis Justinianeis: atque ita Lotharii Caesaris aevum produnt. Tertius Codex constat libris octo Decretorum. Estque fortassis Panomia, quae Ivonis nomine audit: non enim contuli. Ultimus tamen liber octavus habet duntaxat undecim


page 62, image: s062

capitula: nec occurrunt nomina Pontificum recentiora Paschalis secundi. Habemus praeterea Epitomen Canonum Graecam Harmenopuli, [gap: Greek word(s)] olim Leonclavii: adeoque illud ipsum exemplar, unde in Tomum I. Juris Graeco-Romani libellus ille transiit. Utinam ex horum aliquo possit quidquam, Eruditissime Baluzi, cedere in usus tuos ac proinde et publicos!

De Paderbornensis Principis Episcopi virtute, doctrinâque inusitatâ, recte judicas: ideoque quo magis illum tibi conciliem, propediem partem istam epistolae illi mittam. Aliquamdiu ditionem ejus, ut tantum non omnem Westphaliam, miles pessime habuit: sed jam omnia paulatim redeunt ad pristinam tranquillitatem. Vellem posse illud abs me dici de omnibus armis, quae hodie infestant Christianum orbem! Ut sane pax redeat, Deum calidis precibus veneror. Ejusdem tutelae Te commendo, Optime Baluzi,

Tuus aetatem officiosissimus cultor

H. Conringius.

Helmstadii 24. April. 1673.

P. S. Nisi grave fuerit, quaeso attente expendas quae disserui ad Lampadium a pag. 21. ad 34. Scio enim multis videri [gap: Greek word(s)] : forte tamen aequis et doctis judicibus haud improbabuntur: quorum in censu Tu mihi es unus instar omnium. Brevi accipies judicanda, quae jam sub praelo sudant. Vale.



page 63, image: s063

XXIII. Illustri Domino STEPHANO BALUZIO Tutelensi HERMANNUS CONRINGIUS S. P. D.

VIcesimo quarto Aprilis respondi ad Tuas, Illustris Baluzi, quas XIII Kalend. Januarii Tu exarasti, curâ autem Verjusii ego tricesimo Martii nactus fui. Illud responsum meum misi eidem Illi Verjusio; Hasce mittam Paderbornam, et curae Eximii illius Principis committam, quoniam Verjusii tantum non perpetua itinera saepe longius justo morantur nostrum utriusque exspectationes: quia etiam commoda sese offert occasio libellorum aliquid Paderbornam curandi nunc, et nudius tertius inde Antonium Augustinum tuum a Principe accepi. Etsi enim nihil habeam ad manum quod jam perfectum, attamen existimatio ejus quo polles judicii compellit me quasi, etiam intempestive Tuae censurae subjicere mea: saltim uti in tempore fiat si opus fuerit eorum emendatio. Mitto igitur hac vice quicquid est typis excusum mearum cum Academicarum Antiquitatum, tum Exercitationum de Republica Imperii Germanici, reliqua imposterum additurus. Obnixe autem rogo, ne graveris non legere duntaxat illa quâ soles judicii acrimonia, sed etiam liberae tuae censurae participem me quam ocissime facere. Annos amplius viginti est qvum utrumque librum edidi prima vice: etsi igitur mihi non sit integrum, nunc omnia perficere justis numeris, recensionem tamen ita instituere est animus, ne quid enormiter exorbitet. Quam


page 64, image: s064

in rem Tu, doctissime Baluzi, mihi poteris esse usui prae mille aliis lectoribus: quandoquidem rari sint Antiquitatum, Reipublicae atque Ecclesiae gnari, imo paucis soleant esse illae alicui curae, quarum tamen peritia multum mihi laboris peperit. Si meam operam Tu probaveris, fortassis possit illa aliquando esse commodo restituendis Imperii rebus, si quis Caroli Magni aemulus velit iis manum admovere. Augustinus Tuus, etsi illum non nisi quasi per transennam atque errante oculo hactenus lustrare fuerit concessum, perplacet, ut hactenus Tua omnia. Quin igitur Tu, optime Baluzi, jam pergas consimilem diligentiam Capitularibus expoliendis impendere. Quaenam sit ratio earum, quae in Bibliotheca. Juliâ delitescunt, antiquarum Collectionum Canonicarum, nisi fallor, jam accepisti. Si quid earum desideraveris, faxo uti nanciscaris. Vale et me favori magni Mecaenatis, Illustrissimi inquam Colberti, perge commendare, nisi forte Martis cura omnem Palladis existimationem exstinxit.

Tui Illustris Domine

devotissimus cultor H. Conringius.

Helmstadii, 13. Junii 1673.

XXIV. Illustri Domino STEPHANO BALUZIO Tutelensi HERMANNUS CONRINGIUS S. P. D.

POst eas quas XIII Kal. Januar. proximi anni exarasti, nihil tuarum accepi, optime Baluzi. Nactus ego illas tuas fui quidem demum 30. Martii: a me tamen iis responsum


page 65, image: s065

est jam tum vicesimo quarto Aprilis. Jam antehac vero cum 23. Febr. tum 5. Martii aliquid ad te dederam. Illas autem tres, nisi fallit memoria, Coloniam misi a Legato Verjusio curandas: cujus frater Abbas coram quia retulit mihi pridem illas Lutetiam pervenisse, spero equidem recte tibi esse traditas. Tertio decimo Junii iterum non literas duntaxat, sed etiam partem cum mearum Exercitationum Academicarum de Republica Imperii Germanici, tum operis de Antiquitatibus Academicis accurato tuo judicio tempestive censendam, misi Paderbornam, ad literatissimum Principem: qui Nonis Juliis respondit, propediem se destinaturum ad te missum sibi fasciculum. Eapropter haud dubie etiam haec jam venerunt in tuas manus. Recenseo autem haec non exprobrandi tibi silentium animo, sed tantum ut intelligas, post tantum intervallum avide me vicissim tuas desiderare. Et vero cumprimis tenet me exspectatio promissae pridem censurae tuae eorum librorum, quos anno superiore per Verjusium curavi, recteque non tu minus quam Capellanus noster jam mense Januario accepisti. Exopto vero jam mihi et ultimorum, quae dixi celsissimo Principi Paderbornensi commissa, doctum judicium tuum. Utinam tandem aliquando voti fiam compos! Nec enim obstare arbitror valetudinem, quo minus more solito prompte respondeas: quia Capellani nostri postremae et recentes satis nihil sinistri memoraverunt. De constantia quoque affectus erga me tui dubitare nefas arbitror. Causam diuturnioris silentii existimo esse viarum incerta, omnia turbantibus infestis armis. Etiam vero mihi jam intercepta est commoditas aliquid mittendi per Verjusium, ex quo ille Coloniâ relictâ Berolinum commigravit, in aula Brandenburgici Electoris


page 66, image: s066

imposterum, donec pax omnino fuerit composita, jussu Regio commoraturus. Eoque hasce nunc mittet aula nostra Brunsvicensis postae, quam vocant, ministerio: quâ si et tu velis uti, recte omnino curabit Beckius Principum meorum Lutetiae degens Agens perpetuus, Capellano nostro haud ignotus, modo literis haud prolixis res possit expediri. Forte tamen haud deest tibi Coloniae, etiamsi Verjusius discesserit, in comitatu Regiorum Legatorum qui utrique nostrum literis curandis rem velit gratam facere. Sed et utrique nostrum libentissime beneficum sese praebebit Paderbornensis Princeps. Huic partem Epistolae tuae quam XIII. Kalend. Jan. exarasti, cum misissem, simulque aurem vellicassem quasi de illustrissimi Marca imagine, dono tuo, et monumentis Paderbornensibus tibi mittendis, hisce verbis mihi responsum est. Legi cum voluptate transmissas paginas Antiquitatum Academicarum, et per eum qui binas mihi epistolas tuas reddidit, mitto ad te imaginem Archiepiscopi de Marca â Baluzio promissam, ad quem etiam fasciculum tuum propediem destinabo. Is Monumenta mea jam possidet, et pluris merito mea videtur aestimare. De ejus Epistolii parte mecum communicata gratias tibi habeo, optoque ut porro ejus viri amicitiam ac memoriam mihi conserves atque custodias. Cum acceperim itaque jam desideratam pridem Marcae imaginem, gratias tibi pro dono habeo; etsi scripta Marcae longe mihi potiora sint, ceu imaginem animi virtute atque doctrinâ excultissimi, referentia. Peccem vero in te, optime Baluzi, si studeam conservare apud te Principum nostrorum longe doctissimi memoriam: praesertim quia illam Monumenta etiam Paderbornensia aeternam effecerunt, jamque etiam ab aliis apud vos colitur ille, ex quo innotuit; quod sane Epinicium Ludovico Regi


page 67, image: s067

dictum nostrique inscriptum nomini Caroli de la Rue, eximii sane poêtae, luculente testatur. Quin tu potius memoriam mei conserves atque custodias in animo Illustrissimi Maecenatis Colberti, quanquam Regiae munificentiae in me aliosque fontes videantur jam exarescere. Si intellexero haud aegre acceptum iri, scribam illi nonnulla quae forte usibus Regiis haud sint incommoda. Tu vero clarissime Baluzi vale et perge favere

Tibi deditissimo Conringio

Helmstadii 10. August. 1673.

XXV. Clarissimo doctissimoque Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

IN summa literarum tuarum exspectatione, Conringi Vir clarissime, redditae mihi sunt nuper quas ad me dedisti VI Kal. Februarii et III Nonas Martii, novissime autem eae quas scripser as VIII Kal. Maji; ad quas antequam respondeam, oportet primum me tibi gratias agere pro libris tuis ad me missis, quos vero Vir illustris Verjusius ad me bona fide et ea maxima quâ fieri inter tumultus bellicos potuit diligentia perferri curavit, unaque illos quos bibliothecae Colbertinae destinaveras. Majores tamen tibi gratias debeo pro honorifica mei mentione facta in Annotatis ad Lampadium et in censura diplomatis Lindaviensis; ubi me eo etiam honore dignatus es, ut meam de hoc argumento ad te scriptam epistolam illic edideris,


page 68, image: s068

tanquam isto testimonio confirmatam putares sententiam tuam de falsitate diplomatis. Legi tuum illud opus summa cum voluptate, propter multiplicem eruditionis copiam, et quia semper et ubique prae te fers studium veritatis adversus fraudes et technas mali aevi. Gavisus autem magnopere sum, cum legi testimonium a te in pagina XII. redditum ingentibus Ferdinandi Episcopi et Principis Paderbornensis virtutibus, quem jure meritoque vocas summum seculi nostri ornamentum, praecipue autem Germaniae vestrae. Vellem sane ut omnes Episcopi Ferdinando similes essent, otiumque suum, quod inprimis debent cur ando gregi, bonis etiam literis concederent, hoc est, meminissent se Episcopos esse. Sed quandoquidem aliis occupationibus se tribuere malunt quam studiis literarum, utantur libero arbitrio suo; nos Ferdinandum admiremur, colamus, imitemur pro virium nostrarum modulo. Accidit et illud gloriae excellentissimi Viri, quod illustrissimus Colbertus imaginem ejus, quam is ad me miserat anno superiore, in bibliotheca suareponi voluit in conspicuo loco, et quidem nulla socia imagine adhibita. Nullae enim virorum illustrium imagines in ista bibliotheca habentur praeter illam de qua nunc agitur. Ut vel hinc intelligant vestri Germani, Gallos non detrectare virtutes hominum Germanorum.

In pag. 190. ais tibi non probari sententiam meam de Archicapellano, quem in notis ad Agobardum monueram dictum olim sacri palatii Archiepiscopum, aisque tibi istud nondum esse persvasum si Archicapellanus non nisi Episcopus esset. Ego, mi Conringi, simpliciter scripseram quod in praefatione Concilii Moguntiaci scriptum videram de Hildebaldo Coloniensi Archiepiscopo, ubi ipse se vocat sacri palatii Archiepiscopum iu omnibus quae hactenus prodierunt istius Concilii editionihus. Quod sufficere mihi potest ad firmandam scriptionem hanc meam.


page 69, image: s069

Neque enim satis facit quod ais videri mendosum id esse, reponendumque ita ut legatur Hildebaldus Archiepiscopus Coloniensis et sacri palatii Capellanus. Nam praeterquam quod huic tuae conjecturae omnes editiones repugnant, et quod tu nullum veterem librum manuscriptum laudas tuae emendationis auctorem, patet ex praefatione illa Concilii Moguntiaci Episcopos qui ei interfuerunt, non fecisse mentionem sedium suarum, nominaque tantum sua posuisse, nota videlicet Principi ad quem scribebant. Sed praeterea notissimum est Angilramnum Episcopum Metensem, qui sacri palatii Archicapellanus fuit ante Hildebaldum, vocari Archiepiscopum in eapite LV Concilii Francofordiensis, et apud Alcuinum in epistola LXXIX. ad Usualdum. Haec sunt verba Alcuini: Nam olim per Angilramnum Archiepiscopum et Sanctae Capellae Primicerium me ipsum vestrae commendavi Sanctitati. Quin et in veteribus chartis monasterii Sancti Arnulphi Metensis, ut in historia Episcoporum Metensium narrat Episcopus Madaurensis, diserte nominatur Angelramus Archiepiscopus et Palatii Capellanus. Denique Drogo Metensis Episcopus, qui post Angilramnum in ea cathedra sedit, frequenter vocatur Archiepiscopus in annalibus et actis illorum temporum, quod nullo negotio posset ostendi. Idem in apologetico Ebbonis Archiepiscopi Remensis dicitur Archipalatinus Praesul in tomo septimo Spicilegii Dacheriani pag. 179. id est, Archipraesul palatinus. Denique veteres chartae Gonziensis monasterii a Chiffletio relatae in vindiciis Hispanicis pag. 16. eum vocant Archiepiscopum et sacri palatii Capellanum; seu verae illae sint, seu falsae. Nam David Blondellus contendit illas esse supposititias. Attamen Chrodegangus Episcopus Metensis, qui sub Pippino Rege floruit, vocatur etiam Archiepiscopus, tametsi nullibi legatur fuisse sacri palatii Archicapellanus.


page 70, image: s070

Atque hunc titulum ei tributum fuisse a Stephano III. Romano Pontifice, cum ei Pallium traderet, docet manifestissimis verbis Anastasius Bibliothecarius, qui dignitatem illam cum concessione Pallii conjunctam fuisse satis innuit. Dum in Francia esset positus, inquit, Rodigango sanctissimo Viro Episcopo Pallium tribuit et Archiepiscopum ordinavit. Quod confirmari posse videtur ex fragmento Chronici sancti Crudonis edito in Historia Episcoporum Metensium pag. 276. ubi occasione Pallii concessi a Walone Episcopo Metensi a Joanne VIII. auctor ait: Ex cujus rei enarratione liquet ex qua caussa praefati Metenses Episcopi (id est, Urbitius, Chrodegangus, Angilramnus et Drogo, qui Pallio ornati fuerant a Romanis Pontificibus) nomine Archiepiscoporum intitulati leguntur. Quod etiam notatum est ab Auberto Miraeo in Chronico Belgico ad annum DCCCXLIV. Eandem ob causam Theodulfus Aurelianensis Episcopus vocatur Archiepiscopus in Praecepto Ludovici Pii pro Ecclesia Aurelianensi, ut ob servatum a me est in praefatione ad dialogos Antonii Augustini de emendatione Gratiani. Unde colligi posse videtur Episcopos qui fuere sacri palatii Archicapellani, quique eodem tempore vocati sunt etiam Archiepiscopi, non ideo Archiepiscopos dictos quod essent Archicapellani, sed quia Archiepiscopi titulo et nomine donati fuerunt a Romanis Pontificibus cum traditione Pallii; praesertim cum videamus Ebroinum Episcopum Pictaviensem, qui sub Carolo Calvo Archicapellanus fuit sacri palatii, quique in Concilio Vernensi praesedit supra Wenionem Archiepiscopum Senonensem, simpliciter Episcopum vocari ubique, nunquam Archiepiscopum.

Vides, eruditissime Vir, non dissimulare me argumenta quae adferri possunt adversus id quod a me scriptum est, adeoque


page 71, image: s071

agere me bona fide. Haec tamen omnia nullatenus praejudicant adversus scriptionem meam. Tametsi enim videam Hildebaldum se vo are sacri palatii Archiepiscopum, Drogonem vero Archipalatinum Praesulem sive Archipraesulem Palatinum, non disputo tamen an ea appellatio illis obvenerit ob dignitatem palatinam, an vero ab externa quadam potentia. Mihi satis est quod, dum munere illo ornabantur, sacri palatii Archiepiscopi, et, quod idem est, Archipraesules dicebantur. Neque enim dixi id constanter ac perpetuo observatum esse ut Archicapellanus vocaretur Archiepiscopus. Haec ad te, Vir clarissime, scribenda esse putavi, ut apertior tibi esset mea mens, neque amplius tenearis suspensus. Redeo nunc ad epistolas tuas. Ac primum quidem ut ad id respondeam quod pertinet ad gloriam invictissimi Regis nostri literarum ac literatorum patroni, dona quae ille tribuere consvevit hominibus eruditis, etiam inter immensos gravissimi belli sumptus largietur, quae pro anno praeterito destinaverat, ut antea solebat; jamque perscripta ea de re sunt diplomata; inter quae et tuum vidi, Vir eruditissime. Itaque certus esse potes de munificentia regia. Dubium nulli esse potest quin is, pro sua in Deum pietate et in Ecclesiam amore, operam suam lubenter conlaturus sit ad sarciendam Ecclesiae concordiam, si sese occasio favorabilis offerat. Scripta tamen illa quae apud vos circumferuntur, non arbitror profecta ab auctoritate ejus. Utinam hinc Viri principes et magnates excitentur ad integrandas scissae religionis res!

Legi, prout optaveras, epistolas quas de eo ferme argumento scripsisti, octavam nimirum, XXXI. LVII et LXI. in quibus deprehendi sane plurima laude digna et consilium pacis studiosissimum. Sed homines sumus, mi Conringi. Itaque mirum non est si interdum nimio pacis studio bellum


page 72, image: s072

facis. Dandum est aliquid affectibus humanis. Etiam viri sanctissimi et sapientissimi pecca verunt aliquando in hac parte, bono quidem animo, ut existimandum est, sed parum felici successu. Ita nunc omnia exasperata sunt, ut vix agi possit de controversiis religionis, quin statim ab utraque prosiliatur ad contentiones et jurgia. Dabit Deus his quoque finem. Nam si huc descendere possemus ut amica collatione et, quod est in hac caussa praecipuum, bona fide res istae tractarentur, non dubito quin facile res ad concordiam adduci possent.

Moderatiora tamen sunt quae adnotas ad Lampadium a pag. 21. usque ad 34. Neque est quod heic mihi displiceat praeter paucas opiniones vestras, quae nobis Catholicis placere non possunt. Si Deus hunc tibi ardorem aliquando inspiraverit, ut fidei majorum tuorum te reddas, spero sanctam Ecclesiam plurimum utilitatis capturam ex lucubrationibus tuis, quae plurimum habent boni saporis.

Puto te jam diu habere dialogos Antonii Augustini de emendatione Gratiani, quos ad illustrissimum Episcopum Paderbornensem misi tibi tradendos cum imagine optimi Patroni mei Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis, ille vero ad me rescripsit cuncta ad te missa esse. Audio praefationem meam non admodum prohari Romanis ingeniis. Ego tamen vere dicere possum nihil heic a me scriptum esse malo animo aut libidine detrahendi, ut illic admonui. Utor jure quod publicum esse voluerunt ultima secula. Neque enim ea arrogantia imbutus sum ut me sapientiorem putem his qui ante me fuerunt. Istud tamen non vetat quin pro studio veritatis inquirere possim in historiam veterum temporum; praesertim ubi id fit citra contentionem, et servata reverentia quae debetur summis potestatibus. Si quid adversum me tempestatis excitatum propterea fuerit, silentio tegam quae infecta vellem, uti jam a me


page 73, image: s073

factum est occasione sententiae quae lata est adversus primam editionem meam librorum de concordia sacerdotii et imperii.

Intelligo veteres codices bibliothecae vestrae, in quibus collectiones canonum ac decretorum continentur, posse esse optimos. Verum his uti me impossibile est, quia fieri non potest ut ego illos evolvam oculis meis. Aliter autem nihil fieri potest: Abundat Gallia nostra collectionibus hujusmodi, quarum aliae ex aliis utplurimum desumptae sunt, praecipue vero ex Juone Carnotensi. Recte porro judicas tertium illum codicem bibliothecae vestrae, qui dividitur in octo libros, esse pannormiam ejusdem Juonis.

Vale Vir optime et eruditissime, et me semper ama Conringici nominis studiosissimum. Lutetiae Parisiorum VII Kal. Augusti M DC LXXIII.

XXVI. Illustri Domino STEPHANO BALUZIO Tutelensi HERMANNUS CONRINGIUS S. P. D.

TAndem a tuâ manu aliquid accepi Illustris Baluzi; quod nempe VII Kal. Augusti dedisti, recte curavit Illustr. Verjusius. Non tamen iis respondisti quidquam ad illa, quae XIII Junii et X Augusti â me sunt exarata: quorum prius cum adjunctis chartis Celsissimus Paderbornensium Princeps, posterius aula nostra curandum suscepit, ac proinde saltim nunc utrumque esse redditum, haud equidem dubito. In tuis nihil non fuit pergratum: nihil autem acceptius docta censura meorum libellorum.


page 74, image: s074

Nec vero non potest mihi svavissimum esse, tuo accurato et candido judicio saltim plaeraque mea sese probasse. Sed et illa, quae observasti de Archiepiscopi cognomento attributo etiam illis Palatinis qui duntaxat Episcopalis fuerunt ordinis, ingenue fateris, haud evincere, datum illud olim ratione Palatinae dignitatis, sed forte respectu pallii, Palatinorum illorum Episcoporum uni atque alteri â Papis concessi extra ordinem. Et vero in omnibus quae adfers accurate semper Palatinus Capellanatus seorsim notatur ab Archiepiscopali nomine. Plus satis vero mihi est etiam, saltim animum pacis Ecclesiasticae cupidum tibi placere, etsi sententias omnes meas haud admittas. Etenim nec ab ipso O. M. DEO aliud mihi expeto, conscius humanae tenuitatis meae ab erroribus neutiquam immunis, quorum veniam tamen ab indulgentiâ dominicâ, fretus sanctissimis promissis, non dubito mihi polliceri. Majorum apud me magna est reverentia: sed per [gap: Greek word(s)] infidum esse ad veritatem et DEO placentem religionem iter, tibi etiam, optime Baluzi, est notissimum. Ego me tuis precibus commendo apud DEUM: idem amicitiae officium tibi optima fide vicissim praestiturus. Pro imagine Illustrissimi doctissimique Archiepiscopi de Marca, ut et Antonii Augustini libro, habeo iterum gratias maximas. Imagini locum dedi suum inter eas, quas virtutis et doctrinae nomine facio maximi: praesertim quia simul insignem prae se fert animi integritatem [gap: Greek word(s)] . Quae ad Augustinum sive praefatus es sive annotasti, illa non mihi duntaxat, sed et aliis hujus loci eruditissimis quibusque, supra quam credideris, placent. Romanis ingeniis non admodum probari, haud miror. Veritas odium parit. Bene vero est quod pridem assveveris spernere


page 75, image: s075

non voculas duntaxat illorum hominum, sed excitatas etiam ab iis tempestates in Tarpeja arce, sat DEO felix amico. Quam mihi laudem tribuisti in Notis, haud equidem mereor: agnosco tamen et amo propensum in me affectum. Justo autem abs Te pretio aestimari, imo et ab Illustrissimo Colberto, Paderbornensem nostrum, id vero etiam atque etiam gaudeo. Mittam primâ occasione Celsissimo illi Principi verba tua, perinde atque novissimis meis inserui ad Te illa, quibus Nostrae illud Germaniae sacrum decus te est prosecutum. Ludovicum Maximum etiam inter arma non desinere munificentiam pristinam exercere erga Palladios alumnos, superat sane ut exspectationem ita et laudationem meam. Et vero ut plurima alia, ita etiam hoc est sine exemplo. Quod mihi â sanctâ illâ et forti manu est destinatum, optarim equidem adjungi iis quae Illustr. Verjusio mittentur: quia et in vicinia vivit ille, et de Reipubl. negociis frequentissimum mihi cum illo literarium commercium est. Ut proinde et meas ille res curare possit citra invidiam malevolorum, secureque. Rem sane feceris gratissimam si Illustrissimo Mecoenati Colberto hoc persvaseris. Si porro jam tum nactus fueris mearum de Rep. Imperii Germanici Exercitationum, ut et libri de Antiquitatibus Academicis, quas Celsissimus Paderbornensis noster sese curaturum suscepit, chartas, iterum rogo, ne graveris iis horas aliquas vacuas impendere. Cumprimis tamen desidero, abs te cum cura aliqua legi et expendi, quae jam eduntur de constitutione Episcoporum: sed video in manus illa tuas haud perventura prius quam libro ultima fuerit manus imposita. Id quod cum futurum sit propediem, frustra etiam forte exspecto censuram tuam eorum quae jam tum misi, etsi


page 76, image: s076

nullam magis mihi exoptaverim. Sed ferendum est, quod mutari non potest. DEUM obsecro, uti et publico et meo bono te, optime Baluzi, diu sopitet.

XI Septembr. 1673.

XXVII. [correction of the transcriber; in the print XVII.] Illustri Viro STEPHANO BALUZIO Tutelensi HERMAN. CONRINGIUS. S. P. D.

QUas ad tuas VII. Kalend. Aug. exaratas ego XI. Sept. reposui, spero pridem recte esse traditas, per Ducum nostrorum Parisiensem quem vocant Residentem Beckium. Silentium tuum non animi quidem mutati vel levissimam suspicionem movet, metum tamen aliquem incutit minus benignae valetudinis. Fortassis autem ad scribendum tardiorem te etiam facit illa proximo autumno adversus Christianissimum Regem ex Germania nostra Belgioque Hispanico insperato exorta plena periculi tempestas: nam et mihi illa subinde calamum manu excutit, et optatam studiorum quietem perturbat. Nec vero dubito etiam te mecum sentire; pacem cum Batavis potuisse aeternâ cum maximi Regis laude pariter et commodo statim post tot urbium inusitatae felicitatis occupationem componi, nunc autem periculum esse, ne sine ullo operae pretio non illa duntaxat sed alia quoque quam multa pereant. Pro solatio mihi est, quod annus proximus pacem sit redditurus. Id sane polliceri me facit illa, quae partis omnes


page 77, image: s077

urget, quantum arbitror, pecuniae in bellicos usus necessariae penuria. Nec enim nos fugit, cessantibus potissimis etiam Galliae commerciis, quae aerarii sit ratio, populo vestro penitus tributis et delectibus exhausto. Ea equidem de causa conjicio, et decollare spem quam feceras Regiae hoc etiam anno in literatorium ordinem, atque adeo et me, perrecturae munificentiae: non enim vel obulus advenit saltim hactenus. Quicquid hujus sit, equidem DEUM pergam calidis precibus venerari, uti reddere Europae velit pristinam tranquillitatem, turbatis omnibus belli improbis solique dominantium ambitioni velificantibus consiliis. Utrum nactus sis per Paderbornensem nostrum Principem chartas meas cum libri de Rep. Imperii Germ. tum Academicarum Antiquitatum, etiamnum ignoro. Priori operi jam manum ultimam admoveo, tuasque animadversiones unice desidero, eoque circumspicio exspectoque commodam mittendi occasionem. Propediem et alterum denuo aggrediar. Rogo autem, saltim ulterius ne me crucies silentio. Sufficient sane si significaveris, et Illustrissimum Colbertum et Te cum valetudine tum erga me benevolentia esse integra. Deuste servet, Optime Baluzi, in annos plurimos: sicut mihi concedit jam agere annum aetatis sexagesimum octavum.

XIV Decembr. 1673.

XXIIX. Clarissimo doctissimoque Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

ACcepi binas literas tuas datas XI mensis Septembris et XIV. Decembris, quas mihi Beckius vester tradi curavit.


page 78, image: s078

Recte autem existimas, vir optime, silentium erga te meum non ex animi mei mutatione profectum esse, cum noveris me tibi pollicitum esse observantiam in te meam aeternam fore. Sedpartim occasione istius gravissimi belli, tum propter occupationes meas, factum est, ut negligentior paulo fuerim quam oportuit. Inter occupationes porro meas numero inprimis editionem, quam paro, Capitularium Regum Francorum; ut vidisse te scio ex brevi praefatione mea ad eruditos, cujus exemplum tibi tradendum missum est ad Verjusium, is vero tibi traditum fuisse ad me rescripsit. Tot enim undique ad me veniunt eorum vetera exemplaria manuscripta, ut vix mihi ipse sufficiam. Certe tempus non sufficit. Spero autem editionem coeptum iri mense Junio proximo. Cum primum absoluta ea fuerit, unum ejus exemplar ad Te perferri curabo; in quo videbis me tuis lucubrationibus frequenter usum fuisse.

Delectavitme admodum illa literarum tuarum pars, in qua me doces praefationem et Notas meas ad Antonium Augustinum et Gratianum placuisse vestris hominibus, hominibus inquam, eruditissimis Academiae vestrae. Faxit Deus ut praeter aliquam voluptatem quam ex his percipere possunt lectores, etiam bonos fructus colligant. Quanquam audio reprobatam fuisse praefationem ab iis qui Romae curam gerunt configendorum librorum, et in numerum prohibitorum relatam, repugnantibus licet Eminentissimis Cardinalibus Bona et Estraeo, qui pervicerunt, ne nomen meum publice ederetur in Decreto Sacrae Congregationis per typographos vulgato. Haec mihi merces tribuitur investigatae veritatis.

Nondum accepi quos ad me mittis libros de Republica Imperii Germanici et de Antiquitatibus Academicis. Praeterquam quod autem omnia tua amo, tum inprimis cuperem videre exercitationem de Republica Imperii Germanici, in


page 79, image: s079

quâ haud dubie multa occurrent quae faciant ad institutum meum. Si ea mitteretur ad Simonem Pauli Bibliopolam Argentoratensem, is ad me perferri curaret cum aliis libris quos illum rogavi ut mihi emeret.

Illustrissimus et Celsissimus Princeps Episcopus Paderbornensis ad me misit numisma aureum in consecratione sua cusum, quod ego pro magno munere accepi; non quia aureum est, sed quia propensum Celsissimi Principis erga me animum ostendit, et aliquo me apud eum in pretio esse. Volui autem etiam hanc partem felicitatis meaetecum communicare.

Honorarium quo te singulis annis prosequi solet Rex noster, Vir eruditissime, tibi non deerit. Perscriptum ea de re est diploma, ut ad te jamdiu scripsi, et ei traditum qui pecuniam numeraturus est. Is vero ad te primo quoque tempore perferri curabit. Neque tarditas illius accusanda est, tametsi enim diplomata jampridem confecta et subscripta sint, sero tamen de numeranda pecunia imperatum est. Vale Vir eruditissime et optime, et me semper ama. Lutetiae Parisiorum Idibus Februarii M DC LXXIV.

XXIX. Illustris Domine.

PLurimum me exhilaravit cistriduum Illustr. Verjusius, missis literis quas Eid. Febr. dedisti: ultimae enim Tuae scriptae fuerant VII. Kal. Augusti, nec a Tua manu ex illo usque tempore quidquam ad me pervenit praeter illam plagulam unicam, qua editionem Capitularium Francicorum orbi, adeoque seorsim et mihi, promisisti. Perjucundae porro fuerunt mihi ipsaemet hae literae tuae, idque cum aliis plurimis nominibus, tum quod certum


page 80, image: s080

me reddiderint de constantia Tuae erga me benevolentiae: quam ut perpetuam esse velis, etiam atque etiam rogo. Illud tamen dolet, quod ne hactenus quidem acceperis fasciculum quem XIII Junii Paderbornam misi, ut nec literas X Augusti isthuc missas: quorum cito curandorum spem fecerat Princeps: indubie autem fuit impeditus hoc agere Optimus Princeps molestis reipublicae negotiis, et Caesarei militis in terris illius gravi hospitatione hyberna, quâ tantum non omnia ibi misere exhauriuntur et rediguntur ad incitas. Bene vero est, quod illas saltim quas ego XI Septembr. et XIV Decembr. Aulae nostrae curandas commiseram, recte acceperis. Et sane ex responso Tuo non sine singulari laetitia vicissim cognovi, feliciter Te nunc versari in recensione Capitularium: praesertim quia novae editionis Tuae jam tum accensum mihi erat desiderium, cum alias gnaro inusitatae tuae diligentiae, tum edocto per eam quam publicasti plagulam, rarae in conquirendis multis exemplaribus Tuae felicitatis. Ego cum non habeam quo Te adjuvem aliud, saltim Deum oro, ut largiatur Tibi ad utilissimum opus perficiendum, firmam valetudinem et fortem animum. Utroque enim Tibi opus fore arbitror; et posteriore quidem, quia praesagit animus, etiam hanc operam Tuam Censurae illi iniquae Romanae futuram obnoxiam. Laudanda nimirum Tibi veniet Carolovingicorum Regum circa res Ecclesiasticas impensa curatio: quae hodie Romanae sacrae monarchiae summe est invisa et improbata. Dicenda Tibi multa venient de Ecclesiae Regimine, quale tunc fuit, multis modis ab hodiernis placitis Romanis diversum, Et vero alia facile ferat curia; quae monarchiam vero tangunt, in iis est inexorabilis erga eos quos non metuit, etsi dissimulet iram si praepotentes adversentur.


page 81, image: s081

Eoque nonnihil meliora et clementiora etiam speraverim, si Tuis illis Capitularibus Privilegium aliquod Christianissimi Regis addideris, ut jam tum Tuae illi plagulae sacrosancta lilia praefixisti. Non minus sane haec valebunt mitigandae Curiae, atque solet daemonum saevitiam frangere crucis signaculum. Utcunque vero res ceciderit, non est quod illa Te cura mordeat. Quin Tu contra audentior ito, conscius bonae mentis, et certus praemii divini ob vindicatam veritatem. Haec sacra aliter non constant. Coeterum, quamvis velim, ad hoc opus Tuum, ceu jam tum saepius significavi, conferre, nihil equidem hactenus valeo. Video etiam illo non esse opus, cum jam tum adminiculis sis instructissimus. Si quid tamen re adhuc integra inciderit in manus, non equidem invidebo.

Romanum fulmen in Praefationem Tuam haud dubito abs te sperni; quum et praevisum fuerit, et jam tum spernere bruta illa assueveris. Pridem magni aestimavi Cardinalem Bonam, lectis cum curâ ejus Liturgicis, inque iis justo de Epistolis Pseudo-Isidorianis judicio; nec ignarus, hodie in omni illo Purpuratorum coetu illum unum edito in publicum scripto aliquo laudem commeritum. Nunc longe majoris facio virum; quod enim a nomine Tuo averruncaverit ignominiosam notam, indicium mihi est eximiae bonitatis et [gap: Greek word(s)] . Ne quid dissimulem, gratulor Tibi, quod jam secunda vice Confessor veritatis in solemnitheatro orbis fueris declaratus, idque indubie intelligentium quorumcunque Tuae etiam gentis applausu. Longe duriora fuerunt praemia sanctorum martyrum. Erit autem et tua cum illis merces magna in coelis.

Liber meus Exercitationum Academicarum jam demum integre in lucem prodiit. In eo plurima continentur


page 82, image: s082

de republica veteri Francorum aetatis Carolinae, sacrâ pariter ac seculari: quae vulgo hodie ignorantur quidem et contemnuntur, abs Te autem sciuntur indubie accurate, et suo pretio aestimantur. Eoque avide desidero Te et lectorem et censorem. Mittam librum illum igitur propediem, et quidem eâ quam indicasti ratione, per Simonem Paulum, simulac haud defuerit commoditas ad illum quidquam curandi, quia longe a terris hisce nostris abest Argentoratus. Ab illo missa pridem tibi arbitror Monumenta antiquae lectionis ibi edita, inque iis deprehensam abs Te partem Ansegisi versam Germanice, cujus memini libro de Origine Juris Germanici pag. 246.

Sui memoriam aureo aliquo nummo Tibi commendasse Paderbornensem nostrum Principem, etiam ipse gaudeo. Nec vero dubites ab illo magni Te aestimari. Misi illi 8. Novembr. illam literarum tuarum, quas mense Julio dederas, partem, qua significaveras, quanto ipse sit in pretio in ipsa Colbertina Bibliotheca. Iis meis reddidit haec Nonis Decembribus: Jam diu nihil literarum e Galliis a Baluzio nostro ad me est allatum, praesentis belli metu infestis itineribus: expecto tamen cistam inde insigni librorum supellectile refertam, quam Parisiis emi jussi. Utinam tandem pax redeat optima rerum et Musis nostris amica! Haec tunc ille. Ex eo nihil ab illo accepi, armis et calamitatibus omnia turbantibus. Ego vero idem et sentio et opto cum Eximio illo Principe: eoque quantum potui laboravi sedulo, ne et mei Domini Batavorum aut Caesareorum hortatu et propositis praemiis inducti nomen itidem darent illis partibus, sed pristinam amplecterentur tranquillitatem, etsi numeroso satis instructi milite. Id quod hactenus feliciter successit: non tamen sine nominis mei obtrectatione et odio. Nunc magis


page 83, image: s083

solito etiam pacem desidero: dum expendo Vertumni Britannici inconstantiam, et vereor longe majus malum.

De Honorario Regio consequendo jam, fateor, desperavi: haud ignarus videlicet, quantum Marti debeatur. Si praeter exspectationem tamen obtingat mihi bonum illud, feram bona ex parte id Tuae benevolentiae acceptum. Pridem enim et Capellanus noster spem omnem deponere jusserat. Illum optimum meum Patronum accepi apoplexia correptum, mox in lethalem morbum incidisse, et fortassis jam defunctum. Quod si adhuc superstes fuerit, quaeso cures illi tradi brevem hanc epistolam. Nunquam sane excidet animo grata Viri illius memoria. Deus Te in seram senectutem servet publico literarum bono. Ego maneo

Illustris Domine

dum vixero Tuus omni obsequis Hermannus Conringius.

Helmstadii, 3. Martii 1674.

P. S.

Dum non adeo pridem inspicio mappas Chorographicas, ejus tractus qui est circa Moguntiam et Oppenheimium Germaniae quondam secundae, forte fortuna deprehendi luculenta vestigia nominum, Bodeheim, Windelheim, et Saleheim; in quibus locis fertur olim condita Lex Salica. Et vero illas terras primus Francici juris fecit Pharamundus Rex. Ideoque muto sententiam de Legis Salicae primis natalibus Trans Rhenanis: praesertim cum et antiqua monumenta doceant, conditam Legem illam in Germania, quo nomine [gap: Greek word(s)] audivit Cisrhenana in solo Gallico, sequioribus Romani Imperii aetatibus.



page 84, image: s084

XXX. Illustris Domine

AD ea quae Eidib. Februarii dedisti, Baluzi fautorum optime, responsum meum 3. Martii misi Illustri Verjusio. Jam Francofurtum mitto bina exempla mearum de Rep. Imperii Germanici Academicarum Exercitationum, alterum Illustrissimi Colberti, alterum tuae Bibliothecae, si fas videatur, inserendum. Francofurti autem Simonem Paulum recte fasciculum hunc nacturum et porro curaturum Lutetiam proximis nundinis, equidem haud dubito. Utinam isthoc in libro deprehendas nonnihil quod placeat! Equidem pridem credidi, ut ad notitiam plenam cujuslibet singularis reipublicae pertinet ab omni retro memoria quaevis repetere: ita etiam nostrâ interesse rerum Germanicarum statum ab antiquissimis quibusque monumentis ad haec tempora deducere. Eoque dedi operam, quae Caesar Tacitus aliique veterum de Germaniae populorum republica tradiderunt, cumprimis vero quae de statu regiminis Francorum a sequioris aevi scriptoribus sunt prodita, cum aliqua cura ad res Imperii nostras transferre. Etsi enim multa mutaverint, multa tamen superant quoque institutorum veterum: ex re autem est, etiam quae mutata sunt haud ignorare, ut appareant causae mutationum, utque num illa in melius aut deterius verterint, possis dijudicare. Observabis igitur in omni Exercitationum illarum argumento adducta etiam illa, quae olim in Francorum Republica Carolinae praecipue tempestatis obtinuerunt; quia scilicet Imperium nostrum illius Francici Carolini nobilissimam atque amplissimam partem continet. Non omnia pro dignitate me exsecutum ultro agnosco:


page 85, image: s085

jamdudum autem cepi consilium, singulari libro rempublicam illam Francorum veterem majore cum cura illustrare. Imo pridem hoc egissem, nisi offensam veritus eorum, qui sua omnia, quamvis heri aut nudius tertius instituta, credi volunt antiquissima, abstinuissem manus. Perinde scilicet atque Roma hodie non fert, quae tu doces de mutato Ecclesiae regimine per mentitas Pseudo Isidorianas epistolas; credi volens id quod hodie obtinet, ab ipsomet S. Petro profectum esse. Ubi prodierint tamen tua Capitularia, et valetudo atque otium permiserint, fortassis operam illam subibo: si praesertim Tu judicaveris etiam in illis Exercitationibus me Francica isthaec non omnino male aut inutiliter docuisse. Nec vero dubito, novam illam tuam Capitularium editionem hactenus ignorata haud pauca illustraturam. Cumprimis vero laetabor, si calculo tuo saltim plaeraque probaveris abs me de Constitutione Episcoporum disputata, ut et ea quae praemisi isti tractationi Exercitatione septima a §. 9. ad 19. aliquantulum [gap: Greek word(s)] . Avide sane exspecto censuram Tuam: quippe quae una mihi erit pro multis: ac proinde ne illam mihi deneges rogo.

Proxime elaboranda mihi erunt, quae de Antiquitatibus Academicis jam sub praelo versantur. Etsi enim pridem illorum bonam partem misi curâ Principis Paderbornensis ad Te curandam, atque ita hactenus et illorum censuram Tuam me nacturum speravi, quia tamen decollare spem illam video, dum omnia Westphaliae milite sunt infesta, cogor in edendo pergere recte monitis tuis etiam hoc in argumento destitutus. Utinam pace constituta liceat literis operari! Vale eruditissime Baluzi et perge favere

Tuo Cultori Hermanno Conringio.

Helmstadii, 13 Martii 1674.



page 86, image: s086

P. S.

Non dubito Capitularibus tuis accessurum illud quod ex spoliis Heidelbergensibus eruit Romae optimus Princeps Furstenbergius, atque ex Romanis chartis expressum libro meo de Origine Juris Germanici continetur. Utrum operae fuerit pretium addidisse et illud, quod nomine Capitularis Carolini de Villis suis edidi cum Epistolis Leonis III. Papae, nec ipse dixerim: quia et argumentum est tenue et in MSto nostro abest Caroli nomen, tantumque inscribitur Capitulare de Villis Imperatoris. Quid me tamen suspicari fecerit de Carolo auctore, indicavi jam tum pag. 103.

XXXI. Illustris Domine.

QUas ad Tuas Eidibus Febr. datas ego III. Martii exaravi, haud dubie recte curavit Berolino Verjusius. Decimo post die Francofurtum, cum aliis meis ad Te literis, misi exempla bina mearum de Republ. Imperii Germanici Exercitationum, alterum Illustriss. Colberti, alterum Tuae Bibliothecae consecratum: spe ductus, in nundinis solemnibus etiam Simonem Paulum Argentoratensem bibliopolam, cui mea isthaec committere jussisti, compariturum, ad quem proinde aliquid etiam dedi literarum. Si illa spes haud fefellerit, non dubito etiam illos meos libros recte curatum iri. Vereor tamen, ne quid dissimulem, saltim moram aliquam injecturas illas, quae nunc demum praeter omnem exspectationem in Palatinis terris ad Rhenum moventur turbae: nec enim crediderim frustra omnino fore meum illud consilium. Tertias hasce ad te


page 87, image: s087

dare jubet benevolentia qua prosequor Nobilissimum Juvenem Greiffenkrantzium: quippe cum cujus patre, dum viveret, summa mihi intercesserit amicitia, quemque ipsum aliquamdiu domesticum habuerim convictoremque omnigenae virtutis nomine longe carissimum. Cum propter magni parentis praeclara merita cum alibi tum in Ducatu Bremensi, ubi amplissima dignitate Cancellarii functus est, primoribus Regni Sueonum esset acceptus, in comitatum receptus est illorum Illustriss. Legatorum, quibus componendae Pacis negotium a Rege commissum est. Illi vero tractatus quia (proh dolor!) lente procedunt et vix spiritum ducunt, in Galliam vestram proficisci, eamque, dum adhuc ibi omnia sunt tranquilla, perlustrare, juveni ex re futurum suâ persuasum est. Ut ipsemet ego institutum illud adjuvem, etiam Te atque etiam rogo, ne graveris amicum hunc meum excipere illo quo me prosequeris favore, atque adeo reapse etiam huic ostendere, non in nullo apud te esse pretio preces meas et laudationes. Absque dubio autem facile tibi est hospiti aditum quoque parare ad Magnates aliquot, et qui nunc est instar omnium, Illustrissimum Colbertum, ut et quos in ordine eruditorum venerari duxeris fore commodum. De vita Capellani nostri dubius, nihil ad illum nunc dedi: si tamen vitali adhuc vescitur aura, quaeso efficias, ut quoque Virum illum Illustrem invisere liceat. Quicquid sane juveni praestiteris, annumerabo ego reliquis tuis beneficiis. Si amisi porro Capellanum, fac amabo, ut in ejus locum alius mihi amicus succedat, et quidem illa instructus doctrina, cujus me studio duci novisti. Eripit scilicet mihi passim terrarum mors quamplures, quibuscum hactenus dulce per literas de re literaria fuit commercium: quos brevi fortassis sequar et


page 88, image: s088

ego, grave tamen fuerit amicis destitutum mori. Vale Illustris Domine et porro fave

Nomini Tuo devoto Hermanno Conringio.

Inciderunt in manus proximis hisce diebus plagulae aliquot libri, quem Danus nonnemo, Borrichius appellatus, Illustrissimo Colberto ausus fuit inscribere in id, ut Hermeticis meis detrahat suam existimationem. Quae hactenus vidi, non merentur refutationem, malignitate tamen apta sunt provocare indignationem. Si vacaverit, saltim unum alterumque eorum, quae homo ille de Chemiae vetustate et Hermetis AEgyptiorumque prae Graecis eruditione disputavit, cum meis quaeso contende; et procul amore judica. Quod si perdere tempus ipse nolis, cura amabo, uti alius quis ingenio et doctrina praestans, qualis est AEgidius Menagius, hoc agat. Nec vero dubito omne hoc Tibi Tuique similibus forensi ritu submittere, certus vestro judicio stare vel cadere. Idem animus est de Chemicis dissertationibus meis; quas idem Zoilus admordet: Si forte repertus fuerit Lutetiae qui cum peritia Graecorum medicinae conjunxerit Chemica: quod nisi fallor fecit G. Patinus.

Helmestadii, 28. Martii 1674.

XXXII. Illustris Domine.

CUm praeter omnem exspectationem hae transiens Illustr. Verjusius facultatem dederit aliquid ad Te curandi; quoniam ipse scilicet recta in Galliam redire constituit; ecce mitto duo exempla operosi indicis


page 89, image: s089

nuperrime confecti, eorum quae continentur voluminemeo Exercitationum Academicarum de Republica Imperii Germanici, utrumque addendum Colbertino pariter et Tuo libro. Non enim dubito, per Simonem Paulum, cui proximis vernalibus nundinis Francofurtensibus, ceu jusseras, et libros illos et literas meas ad Te exaratas commisi, omnia recte jam pridem esse tradita. Utrum curaverit etiam Celsissimus Princeps Paderbornensis plagulas jam superiore anno excusas operis de Antiquitatibus Academicis, adhuc ignoro, perquam vero desidero intelligere. Integrum constitui proximis autumnalibus Nundinis per Simonem Paulum transmittere: modo Tibi non displiceat. Si interea abs Te aliquid responsi accepero, erit mihi id longe gratissimum. Poterit autem haud incommode fieri, per Beckium Serenissimae Domus Brunsuico-Luneburgicae Parisiensem Agentem quem vocant: nec enim crediderim tacturum Te reipublicae ulcera, sed solam innoxiam rem literariam. Vale autem, et favere perge

Tuo cultori Hermanno Conringio.

Eruditissime Baluzi Helmestadii 23. Augusti 1674.

XXXIII. Illustris Domine.

IS qui hasce adfert Illustrissimi et Celsissimi Comitis Konigsmarkii ephorus Lutetiâ nihil mihi gratius retulit, quam et vivere Te ac valere. Multum enim metui aliquamdiu valetudini Tuae, quia integer annus sine literis tuis periit mihi; ut ne quidem ad epistolam illam, quam vicesimo tertio Augusti Illustris Verjusius heic loci suscepit


page 90, image: s090

curandam adeoque haud dubie recte est curata, quidquam responsi acceperim. Nunc suspicor, silentii tui causam fuisse tempestatem hanc bellicam, et simul incerta viarum: dum inter ipsos nostros Dominos non bene convenit. Mutasse enim et animum erga me tuum, absit ut suspicer. Saltim Martii furores Minervae sacra, quibus constat amicitia nostra, nihil attinent. Caeterum ex hoc amico et familiari meo rem omnem spero me intellecturum; num scilicet liceat vel placeat tibi etiam imposterum uti pristino literarum commercio, quemadmodum item sese habeant Capitularia Tua aliaque magni ingenii tui monumenta, et denique num ausis aut possis aliquid meorum scriptorum recentissimae faeturae a manu mea accipere. Rogo vero etiam atque etiam, uti Illustrissimo illi Comiti Juveni, ejusque ephoro, reapse ostendere ne dedigneris, non in nullo hactenus apud Te pretio me fuisse, nostraeque amicitiae saltim memoriam ingratam ne nunc quidem esse. Vale et plurimum salve.

Tui cultor dum vixero H. Conringius.

Helmestadii, Kal. Martiis Anno 1675.

XXXIV. Illustris Domine.

QUamvis iniquae belligerantium suspiciones vetuerint me literarum aliquid ad Te, Illustris Domine, aliquam diu dare, rumpere tamen illud silentium me jam facit affectus ille animi et cultus, qui numquam non memoriae obversatur. Urget quoque desiderium, intelligendi et valetudinem tuam, et fructus ingenii praeclarâ doctrinâ eruditi, adeoque numquam non Ecclesiae et reipublicae


page 91, image: s091

bono laborantis. Nec vero dnbito, pridem lucem vidisse Capitularia; et in aliis aeque utilibus vel jam occupatum fuisse Te vel etiamnum occupari. Sed et ita perspecta mihi est Tua erga me benevolentia, ut quamvis ultimae tuae literae fuerint Idibus Februarii ante biennium exaratae, nequeam mihi sinistri quidquam de mutato animo persuadere. Ac proinde existimo, etiam Te velle, nihil eorum quae Tibi evenerunt aut quae gessisti, abs me ignorari. Ea fiducia fretus rogo, uti ne graveris per hunc eximium juvenem atque amicum meum (si quidem id Tibi liceat) facere me rerum tuarum, ut et num meas de Republica Imperii Germanici Exercitationes et librum de Antiquitatibus Academicis recte per Simonem Paulum acceperis, certiorem. Spero redituram brevi auream pacem, et restitutum iri commerciorum libertatem inter gentes. Tunc sane illico transmittam quae inter hasce bellicas turbas ego potui elaborare: nec minus dabo operam ut Tua quibus careo mihi comparentur. Vale Baluzi optime et perge favere

Tuae eruditionis justo aestimatori H. Conringio.

Helmstadii 27 Martii 1676.

XXXV. Illustris Domine

VIcesimo septimo Martii ultimas meas dedi, Illustris Domine; Cum autem nec ille, qui curandas suscepit, nec Tu quidquam responderis, vereor periisse. Itaque mitto nunc earum apographum, saltim ut intelligas, quam ego et de tua sim valetudine sollicitus,


page 92, image: s092

et literarium commercium nostrum pristinum cupide desiderem redintegrari. Et vero quae tunc significavi omnia etiam nunc me sollicitum habent: quin imo tanto magis jam detestor hoc ferale bellum, quanto Pacis negotia praeter exspectationem procrastinantur, atque ita turbantur studiorum sacra. Nec tamen interea te feriari sum certus; et ego pergo subinde aliquid elaborare, et quidem nunc adeo conscribo, sive potius recenseo augeoque quem ante viginti annos conscripsi librum de Pace perpetua conservanda inter Imperii ordines religione quamvis dissidentes; huic subjuncturus alterum De Pace Ecclesiae: quia mihi nihil magis est in animo et voto quam Pax, ut brevi forte hinc discessurum dimittat me Dominus vitae arbiter in Pace. Quid Tu rerum agas aut moliaris, quaeso, saltim huic eximio ac docto juveni amico meo non e multis, indicare ne graveris. Est ille gente Ostfrisius, popularis meus, peritia cumprimis legum civilium excellens, et reliqua eruditione simul tinctus, eoque jam Doctoris titulo ornatus, imo etiam mihi arcta junctus necessitudine. Quapropter rogo, ita illum velis excipere, ut ipsemet reapse intelligere possit, non vane me gloriari tua benevolentia, et eum te esse, qualem te omnibus bonis soleo commendare, pari scilicet cum excellente doctrina humanitate, Id quod meus ille in eo deprehendet, si tuo ductu lustrare ipsi liceat Colbertinam Bibliothecam si non et Regiam aliasque Vale Vir optime et favere perge

Tuae doctrinae et virtutis cultori Hermanno Conringio.

In Academia Julia XI. Aug. 1676.

Mecoenati nostro opto omnia felicia.



page 93, image: s093

XXXVI. Illustris Domine

ET vicesimo septimo Martii et Augusti undecimo literas ad Te exaravi, Illustris Baluzi. Spero utrasque tibi redditas, etsi certiorem me ne illi quidem fecerint, qui curandas susceperunt. Jam addo tertias; quia non dubito saltim hunc juvenem probe curaturum, quod sibi est demandatum, praesertim cum ambiat per me benevolentiam tuam sibi comparare. Et vero is quidem illam meretur saltim studio eximiae sibi sacrarum rerum peritiae nanciscendae, quâ in re prae aliis tu poteris ejus desiderio satisfacere, cum insigni quâ vales eruditione tum bene de bonis merendi compertâ cupiditate. Non etiam dubito, ultro te hoc acturum: simul tamen etiam atque etiam rogo, ut ita hoc agere ne graveris, quo et hic intelligat tuum erga me affectum, atque adeo in mei quoque gratiam aliquid sibi beneficii contigisse. Id quod inter alia abunde praestabis, si aditum ipsi concesseris ad Bibliothecam Colbertinam, docuerisque nonnulla ad Ecclesiae Gallicanae hodiernum statum et rem literariam, cumprimis tuas operas, pertinentia. Meas curas jam tum significavi prioribus literis et narrabit eas plenius hic juvenis, eoque quidem non est necessum illas vel verbulo indicare. Utinam tandem aliquando, pace reddita, liceat non frequentiores duntaxat literas mutuo dare, sed etiam libros novissime elaboratos mittere! Unice equidem hoc opto, hoc spero, hoc DEUM precor. Tu vero vale, et, quod facis, perge favere

Illustris erudit ion is aec virtut is Tuaejusto cultori Hermanno Conringio.

Helmestadii XIIX. Septembr. 1676.



page 94, image: s094

XXXVII. Illustris Domine

COnstans in me favor hunc quoque juvenem benignitati Tuae commendare, audacem me facit. Est ille Eloquentiae apud nos Professoris, viri longe eruditissimi, filius, et doctrina pariter et virtute eximius; post peregrinationem Italicam ultimum illius sui curriculi complementum, ut ita loquar, apud vos consequi cupidus. Non dubito hunc non minus atque alios a me laudatos experturum perpetuam Tui erga me animi vim propensionemque. Poteris vero huic et narrare omnia et committere, quae et sciri a me et agi desideras: quoniam spero brevi huc rediturum. Ego sane jam tum videor me audire, narrantem juvenem res tuas, bono literario vel jam tum proximo biennio impensas vel propediem impendendas, cumprimis vero bonam valetudinem. Deum autem obsecro uti non hunc duntaxat annum, sed multos secuturos alios felices tibi praestet

Tui observant issimus Hermannus Conringius.

Helmstadii 4 Jan, 1677.

XXXIIX. Perillustris Domine

QUia bene atque ex voto successerunt meae commendationes, quas hactenus institui, audeo et hosce tres genere ac doctrina eximios Juvenes patrocinio tuo committere. Eorum unus, quod mirere, natus


page 95, image: s095

est Moscoviae, patre Archiatro magni Russorum Czaris: qui etsi ad juris disciplinam animum quam maxime applicuerit, fortassis tamen et in historia omni superabit exspectationem tuam. Quicquid beneficii trigae illi indulseris, mihi illud datum esse existimabo. Poterunt illi, si nec hoc nescire velis, narrare senectutis meae bona malaque, quodque pergam etiamnunc in studio bene de publico merendi calamo indefesso. Alterum operum est sacri argumenti, et adhuc versatur sub praelo brevi tamen visurum lucem, quod mihi expressit Capucinus quidam pro novo quodam Antonii Patavini Novenistico, quem appellant, cultu laborans. Alterum est Paci Civili Germaniae consecratum, quod mitto, et quidem ut simul illud censurae Tuae submittam. Capitularia intelligo tuâ operâ jam tum esse perfecta, et parari jam omnia ad editionem supplementi Conciliorum. Si hisce hospitibus omnia Tua isthaec narraveris, poter o per illos et ego rerum tuarum fieri certior: quanquam ne quid diffitear, malim ex te ipso isthaec addiscere. Vale Perillustris Domine et perge favere

Tuo Hermanno Conringio.

Helmstadii Anno 1677. Prid. Kal. Maji

XXXIX. Perillustris Domine

ANnus est, Perillustris Domine, quum et literas et libellum eximiis tribus juvenibus committerem ad te deferenda. Illos ex Britannia Lutetiam commigrasse certus quidem sum: curaverint vero commissa nec ne, nondum intellexi. Multo minus aliquid rerum tuarum


page 96, image: s096

accepi. Quod postremum quam maxime dolet: quia pridem nihil vidi a manu tua profectum, et tamen de favore tuo quidquam sinistri suspicari vetat qua te colo pietas. Ut proinde tuum silentium cogar imputare minus benignae valetudini, quae meae quoque senectuti est gravis, vel saltim omne commercium literarium turbantibus bellicis hisce turbis. Simul vero et vivere Te et valere docueris, mittendique aliquid occasio sese obtulerit, confestim cum responso meo mittam unum alterumque libellum recentissimae foeturae. Quaeso autem simul significes aliquid certi de Capitularium et Conciliorum nova tua editione. Vale et perge favere

Tuo cultori Hermanno Conringio.

Helmestadii 1678. prid. Ascens. Domini.

XL. Clarissimo doctissimoque Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

TAedet me durissimi istius belli, multis de causis, sed ob illam etiam quod illud interrumpit jucundissimum commercium literarum quod inter nos intercesserat. Antea quidem saepe ad te scribebam, tu vicissim frequenter ad me literas dabas, Vir clarissime. Nunc in diversum omnia mutata sunt, et omnino bellum istud fuit pestiferum et exitiale huic nostro vitae instituto. Accepi tamen aliquot tua epistolia, ad quae rescribere tandem juvat. Ac primum quidem gratias tibi ago


page 97, image: s097

quod nobilissimorum Germanorum amicitias mihi semper concilias. Possunt autem et illi fidem tibi facere humanitatis, quam illis exhibeo, qui tuas ad me literas perferunt. Deinde agam tecum paulisper de Capitularium editione, quae exeunte anno praeterito absoluta est et in publicum emissa. Habebis unum illius exemplar cum primum se occasio offeret mittendi libros ad Celsissimum Principem et Illustrissimum Episcopum Paderbornensem. Hac enim via uti decrevi, ut exemplar tibi destinatum facilius ac tutius veniat in manus tuas. Omnino haec collectio continet quaecunque pollicitus sum in foliis illis excusis ante editionem, quorum exempla habuisti. Sed multa sunt in appendice actorum veterum adjecta tomo secundo, quae tua curiositate indigna non sunt, et magnae utilitatis esse possunt. Videbis usum esse me interdum auctoritate nominis tui, tum etiam humanitatem amicitiamque erga me tuam praedicasse. In hoc nunc sum, ut propediem typographo tradam novam collectionem Conciliorum quam paro, in tria ut minimum volumina divisam. Si quid istiusmodi habes non editum, vel alicubi noveris extare apud amicos tuos, plurimam â me gratiam inibis, si mecum aut communicaveris aut communicari procuraveris. Interim vero dabo aliquid temporis absolvendae editioni epistolarum Innocentii III. quae jamdiu sub praelo sunt, et emendandis novaque editione donandis epistolis sancti Gregorii Papae Romani, quae mirum est quantis ac quam enormibus erroribus scateant etiam in emendatissimis editionibus. Accedent notae nostrae ad loca difficiliora, tum ut emendationum nostrarum rationem reddamus, tum etiam ut sanctissimam beatissimi seculi disciplinam ostendamus nostris hominibus, ut hinc admoniti mutent, quod â recta vivendi ratione deflexit. Magna enim documenta habemus in epistolis doctissimi et optimi Pontificis, magnum sanctitatis exemplar in vita ejus. Vale


page 98, image: s098

Vir clarissime et eruditissime, et me semper ama. Lutetiae Parisiorum VI. Idus Majas M DC LXXVII.

XLI. Clarissimo doctissimoque Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS Tutelensis S. P. D.

CUm Deus Opt. Max. pacem populo suo tandem dederit post tot turbidae tempestatis procellas, spero, mi Conringi, literarum inter nos commercium, quod nescio quo fato quieverat, rediturum, adeoque fruiturum me eximiae eruditionis tuae bonis. Audio interim non admodum lubens, nondum ad te pervenisse duo volumina Capitularium quae pridem ad te misi, simul cum illis quae ad Illustrissimum et Celsissimum Principem Ferdinandum Furstenbergium Paderbornensem tunc, nunc vero etiam Monasteriensem Episcopum misi; qvae non dubito qvin ille, quâ est in literas et earum Professores inclinatione, cum sit praeterea amantissimus utriusque nostrum, qvamprimum se dabit occasio, ad te mittat. Ab eo etiam accipies primum Miscellaneorum meorum librum, qui fine superioris anni emissus est in publicum. Secundus nunc absolvitur et ante medium Aprilem exibit. Volo autem te beare, mi Conringi, ut vel hinc intelligas perpetuam in te observantiam meam. In hoc secundo Miscellaneorum meorum libro primum locum occupat liber Firmiani Lactantii de persecutione, cujus mentionem facit Hieronymus, qvem docti omnes putabant periisse, repertus in vetustissimo codice MS. bibliothecae Colbertinae, Ne putes autem, vir doctissime, ludere me


page 99, image: s099

aut jocari voluisse, qvum dixi velle me te beare, ecce tibi Synopsin rarissimi operis. Lactantii institutum fuit in eo libro referre miser abiles eorum Imperatorum exitus qvi persecuti sunt Ecclesiam Dei, veluti Neronis, Domitiani, Decii, Valeriani, Diocletiani, et caeterorum usque ad felicissima tempora magni Constantini. Et eorum quidem historiam leviter perstringit, qvi Diocletiani aevum antecesserunt. Totus autem est in describendo principatu istius successorumque ejus usque ad annum Christi CCCXIII. qvo post victum fugatumqve Maximinum pax Ecclesiae data est a Constantino et Licinio. Docet nos hic liber diem, qvo Diocletianus fuit levatus Imperator, qvo tempore Constantius Chlorus et Galerius Maximianus facti sint Caesares, initium persecutionis, tempus vicennalium et triumphi qvem Diocletianus egit de Persis, morbum Diocletiani, annum qvo ille et Maximianus Herculius imperium deposuerunt et Severum ac Maximinum cognomento Dariam Caesares creaverunt.

Haec enim admodum incerta erant. Initia magni Constantini, in qvibus constituendis adeo gravia sunt certamina inter viros doctos, isthic certissima et apertissima sunt. Jam de crucis signo, quod ostensum est Constantino, qvum id nonnulli in Italia evenisse velint, alii circa Danubium, alii circa Rhenum, quidam etiam in Gallia, jam dubitare non licebit, cum ex ista Lactantii historia certo colligatur ostensum ei fuisse in castris prope Romam pridie qvam Maxentius victus est, hoc est VII. Kal. Nov. Infinitum esset omnia persequi. Haec tantum in antecessum ad te scribere volui, ut accendam desiderium, qvostatim ardebis videndi librum ipsum. Tu vide, vir clarissime, an per Argentoratum possim illum ad te mittere, ut quamprimum accipias. Avide expecto responsum tuum. Interim vale et me semper ama. Lutetiae Parisiorum IV. Kal. Aprilis M. DC. LXXIX.



page 100, image: s100

XLII. Illustris Domine.

QVum hesterno die Tuae mihi traderentur a Mehlbomio nostro, langvebam a pridiano animi deliquio: visus autem sum mihi convalescere haud parum ex primo statim Tuarum conspectu, multo magis ex lectione. Et vero ultimam epistolam Idibus Februarii anno septuagesimo quarto exaraveras: ac proinde a manu Tua, Illustris Domine, ultra integrum quinqvennium ego nihil acceperam. Quod pertinax silentium perquam me sollicitum habuit; non quod de animo Tuo benevolo sequius quid fuerim suspicatus, sed quod metuerim Tuae valetudini; praesertim, quoniam interea temporis etiam ego non semel graviter decubuerim, morbum morbo frequenter excipiente, imo hectico (ut ita loquar) laborem perpetuo affectu, sola morte avellendo, jam agens annum tertium septuagesimum: etsi Tu, nisi fallor, multo sis junior.

Quandoquidem vero in literis nulla fit morbi mentio, aliiqve Lutetiâ reduces complures sanitatem tuam integram narraverunt, commercium nostrum literarium sola haud dubie turbaverunt quinquennalia arma Dominorum nostrorum. Cum plurimis igitur aliis nominibus tum hoc quoque Pax publica me exhilarat, quod imposterum liceat iterum et literis et libris tuis doctissimis frui, adeoqve hoc etiam impensorum abs me plurimorum laborum paci constituendae longe acceptissimo fructu. Et vero dum auro cariora mihi scripta promittis, jam tum primum pristinae felicitatis gradum vicissim attigi. Nec enim vel suspicatus sum, quidquam hoc quinquennio abs te


page 101, image: s101

esse elaboratum praeter Capitularium editionem: etiam haec vero hactenus heic locorum non comparuit, perinde ut Gallicum nihil bibliopolae tanti temporis intervallo huc attulerunt. Princeps Furstenbergius postquam bellatori Episcopo in Monasteriensi quoque Principatu successit, minus solito potest studiis vacare: itaqve vereor tarde me accepturum etiam ea quae per illum mihi destinasti. Neqve Argentorato, nisi aegerrime, huc poterit quidquam a Simone Paulio curari: ita infesta adhuc sunt Germaniae nostrae itinera omnia. Expeditissima fuerit utrinqve ratio mittendi, per Hamburgum et Rotomagum: si quidem Christianissimi Regis Hamburgensis Residens hanc curam suscipiat. Id quod, nisi fallor, facile ab ipso impetraverit Illustrissimus Colbertus. Si sane hoc ita fuerit constitutum, etiam ego utar hac commoda ratione, mittamqve et Illustriss. Colberto et Tibi nonnulla cum mea tum aliorum recentissimae faeturae, Tua aurea dona saltim aeneis compensaturus, in signum observantiae et gratitudinis. Quae de Lactantii libello narras, magnum mihi incenderunt desiderium secundi Tui Miscellaneorum voluminis: nec enim ejus vel nomen memoratum forte est nisi ab uno S. Hieronymo, nec iis quae indicas Chronologicis dissidiis componendis, aut stabiliendae fidei conspectae a Constantino crucis, (quae traditio multis est suspecta hactenus) quidquam magis est idoneum. Ubi nactus fuero volumen illud Tuum, habebit me avidissimum lectorem. In uno meorum videbis Notarum Tuarum ad Agobardum justum encomium. Ubi valetudo faverit, edam hac aestate Politioi argumenti libellos duos, alterum de summae potestatis civilis jure et officio circa religionem, alterum de Notitia singularis Reipublicae. Posterior haud


page 102, image: s102

fortassis indignus fuerit, qui consecretur nomini Delphini Regii: num liceat autem mihi tantum fastigium adorare, rogo me doceas. Avide sane desidero ad haec omnia mea Tuum responsum. Quod poterit quam commodissime curari Hamburgum ad Regium Residentem. Utinam haud grave etiam fuerit tunc nonnihil narrare, de Moralis Jesuitarum Theologiae Parisiis instituta censura, ut et de bulla Pontificis contra Molinistas: quia utriusqve facta est mentio in Novellis hebdomadariis Lutetiae exaratis. Vale et perge favere Tuo

Illustris Domine cultori H. Conringio.

Helmestadii 25. Maji. 1679.

XLIII. Clarissimo doctissimoque Viro HERMANNO CONRINGIO STEPHANUS BALUZIUS S. P. D

ACcepi ante hos dies epistolam tuam datam Helmstadii die 25. Maji, in cujus statim initio ais, nihil Te literarum â me accepisse post Idus Februarias anni septuagesimi quarti: Sane bellum illud multum interrupit commercium nostrum literarium. Reperio tamen me ad Te scripsisse III. Idus Martias anni MDCLXXV. et VI. Id. Martias MDCLXXVII. Valde a. doleo, mi Conringi, has epistolas Tibi non fuisse redditas, seu propter varios morbos tuos, sive fortassis occasione pestilentissimi belli, quod etiam concordiam literatorum aliquo modo conscidit. Sed nunc beneficio Regis nostri vere magni datâ ac stabilita pace suavissima per omnem Europam, tuti jam sumus libereque possumus resumere quod intermissum est.



page 103, image: s103

De Tomis Capitalarium quos Tibi nondum traditos esse scribis interrogavi his diebus R. P. Verjusium Jesuitam, qvi eos meo nomine misit ad Illustrissimum Episcopum Monasteriensem an ad eum pervenissent. Ille vero respondit existimare se pervenisse, sed nihil certi habere. Itaque tum, cum illos accipies simul uti reor, habebis priores duos Miscellaneorum meorum libros, nam illos qvoqve curavit idem Veriusius. De lucubrationibus qvarum editionem moliris, qvod ad me scripsisti, mihi gratum fuit audire: sed vellem magis ut ad me rescripsisses confirmatam esse bonam valetudinem, sine qvâ studia literarum constare vix possunt. Cum se occasio offerret, interrogabo, an Serenissimo Delphino dicare Tibi fas fuerit notitiam Reipublicae qvam ei destinasti: Interim cura valetudinem tuam diligenter.

Ego, ut etiam aliqvid de meis admisceam, nunc in hoc totus sum ut proximo mense Septembri inchoare possim editionem Tomi primi meorum Conciliorum; in quo inter caetera gravissima editurus sum commonitorium a Coelestino Papa Legatis Apostolicae Sedis in Orientem proficiscentibus adversus Nestorium nondum in lucem emissum, et in quo maxime elucet auctoritas Romani Pontificis in conciliis Ocumenicis. Dabo etiam nonnulla scitu dignissima, in causa Vigilii Papae quae nondum prodierunt. Haec ad Te Vir doctissime. Vale et me semper ama Tui studiosissimum. Lutetiae Parisiorum XIV. Kal. Septembris M DC LXXIX.



page 104, image: s104

XLIV. Illustri Domino STEPHANO BALUZIO Tutelensi S. P. D. HERMANNUS CONRINGIUS.

SUmmi illius gaudii, quo me beavit solstitii brumalis dies, non possum Te Vir optime non participem facere. Nactus nempe illo die sum thesaurum pridem mihi destinatum, hoc est duo volumina Capitularium et primum Miscellaneorum tomum. Et vero superarunt illa longe ipsam meam exspectationem multis modis.

In Tomo primo Capitularium tamen quam maxime affecit me Tua ad Lectorem Praefatio, cum ob variam eruditionem tum cumprimis propter intrepidam veritatis isthoc etiam loco factam professionem. Quae si Romae admissa est aequo animo, bene sperandum fuerit imposterum de septicollis Curiae emendatione. Fortassis tamen dissimulare censuram fecerunt Tria illa Christianissima lilia: quippe quae ipsimet Tarpejae arci non minus terrori esse soleant quam Satanae tria S. crucis signacula. Euge virorum cordatissime! Perge ita bene de republica et Ecclesia mereri. Deus Tibi erit merces magna. Ante annos triginta sex libro de Germanorum Imperio Romano etiam ego sic satis prolixe de Francorum Imperatorum in Papas prisca auctoritate disputavi: jamqve Tuis videor meexcitari ad libri recensionem pridem meditatam, quoniam exempla libri dudum sunt divendita, ringentibus Curiae Tiberinae adoratoribus, simul tamen mussitantibus. In Tomo primo Miscellaneorum nihil itidem non placuit.


page 105, image: s105

Prae aliis tamen me affecere Acta contra miseros Franciscanos, quorum ultra centum flamma sacra perierunt. Historiam illam omnem ex optimis illius aevi scriptoribus in hac Julia nostra Georgius Calixtus Vir magnae eruditionis simul et moderationis, late est persecutus: quam proinde velim etiam Tibi lectam. Caeterum pro illis Tuis donis amplissimis gratias ago maximas. Proximo vere [gap: Greek word(s)] mittam Hamburgo aliquot etiam mea scripta novissimi temporis: non in [gap: Greek word(s)] tamen sed tantum in signum aliquod venerationis qua Te prosequor. Curabo interea mihi ex Gallia adferri Tuas [gap: Greek word(s)] epistolarum Gregorii M. et Innocentii III. quia hactenus in Germaniam nostram haud pervenerunt. Num licuerit Christianissimo Delphino aliquid Politici argumenti consecrare nec ne; num item fas sit sperare renovationem Regiae munificentiae pristinae, scire ex Te cupide desidero. Non dubito etiam utrumque abste ingenue significatum iri. Quaeso hoc etiam expiscari ne graveris mihique indicare. Nec enim quidquam hujus agere Te inconsulto, mihi constitutum est. Ut proximus annus cum aliis secuturis plurimis feliciter Tibi fluat Deum precor, mansurus quoad vixero, Perillustris Domine, Tuo nomini devotissimus.

Helmestadii proprid. Kal. Jan. Anno 1679.

XLV. Perillustris Domine.

SImulae splendidum donum tuum nactus sum, quas debeo, gratias egi per literas, cum aliter non liceat. Verum ista epistola num recte sit curata, et non potius


page 106, image: s106

malâ fide intercepta, haud parum vereor. Itaqve nunc denuo mitto ejus apographum: simul omnium eorum quae tum scripsi quasi iterata repetitione. Et vero nunc majores tibi gratias agere me adigit, ex eo tempore e libris tuis major accepta instructio: quia ab iis nunquam nisi doctior discessi hactenus, ut et a quotquot hic vivunt doctis felix censeor tam praeclaris donis, quae in Germaniam nostram hactenus non pervenerunt. Deum veneror, uti possis integrâ valetudine, Ecclesiae ac Reipublicae bono, non duntaxat secundum Miscellaneorum volumen, sed etiam Conciliorum [gap: Greek word(s)] in lucem producere. Mitto tandem aliquando etiam ego nonnulla mea, proximis hisce aliquot annis, inter bellicos strepitus et improsperae valetudinis fortunaeque incommoda, elaborata. Non in [gap: Greek word(s)] tamen, sed in signum, quamvis leve, ejus qvâ te, et Illustrissimum Maecenatem Colbertum inprimis, prosequor devotae venerationis. Nisi memoria me fallit, jam tum pridem misi duo exempla mearum de Republica Imperii Exercitationum per Simonem Paulum, item cura Episcoporum nostrorum doctissimi librum de Antiquitatibus Academicis, nec non per juvenem quendam librum de Pace civili: num horum autem aliquid recte fuerit traditum, hactenus ignoro. Itaque nunc iterum eadem mitto, tuo arbitrio relicta: num scilicet illa tibi velis retinere an Mecoenatis Bibliothecae inserere. Invenies vero et alia fortassis hactenus non visa: quae si et in usum Bibliothecae illius, et in Tuum suscipere dignatus fueris, multum equidem mihi gratulabor. Recensui novissime quos ante hosce annos viginti sex edidi duos de Finibus Imperii Germanici libros: non mitto tamen, cum quia ad manum mihi nullum est plenum exemplum, tum quia


page 107, image: s107

propediem accedet liber Tertius supplementorum. Mittam igitur simulac licuerit opus integrum dare. Rogo autem etiam atqve etiam, interea temporis saltim illa quae nunc mitto et Tute aequo animo admittas, et meo nomine in signum humilis simul et grati obsequii Mecaenati nostro offeras, etsi non sint, perinde ac tua dona, aurata pelle contecta, sed pro more hujus terrae rudia atqve impolita. Si in pristinum Regiae gratiae locum receptus fuero, et jubear sententiam dicere de nonnullis Christianissimae Majestatis commodis, fortassis mittam propediem quae ex usu sint publico: quae nunc tangere nefas fuerit. Magno interim beneficio clientem tuum affeceris, si responso me dignatus fueris. Id quod tutissime fieri poterit misso epistolio ad Residentem Regium qui Hamburgi degit. Quamvis hac vice utar ego curâ Consiliarii Holsatici viri optimi pariter et doctissimi; qui inter Regios ministros petit recipi, saltim titulotenus, quo sit tutus a Danicis insidiis. Illustrissimo Colberto fratri innotuit pridem Neomagi Principis sui legatione fungens: itaqve nunc patronum illum suis literis adit, per me etiam nostri Mecaenatis favorem sibi parari etiam atqve etiam rogans. Quem Tu, Perillustris Domine, huic conciliare quaeso ne dedigneris, commerente hoc ipsum viri praeclara virtute pariter atque eruditione.

Praeter illum vero, nullâ commodi exspectatione, Te hic locorum tuo merito maximi faciunt omnes eruditi, quotquot me monstratore tua legerunt. Quos inter reperiuntur haud pauci inter longius dissitos quoque, quibus ex mea Bibliotheca Tua communicavi: cum alias eorum nihil fere hic compareat. Et vero prae aliis aestimat Te in Wittebergensi etiam Academiâ Zieglerus, Juris utriusque


page 108, image: s108

longe consultissimus, Ecclesiastici cumprimis antiquisine pari eruditissimus, sua quaedam tibi propediem missurus, ubi intellexerit haud id ipsum ingratum futurum. Epistolam Coelestini quam fortassis jam edidisti, legere equidem desidero (ut hoc etiam hisce addam.) Qvamvis enim haud dubitem censeri abs te genuinam, neqve ego temere sim refragaturus: novisti tamen Papam illum multa fuisse conatum periniqua, ac proinde ex illius monumentis tantum colligi posse quid fuerit molitus, non autem, quid ipsi reapse facere licuerit. Totum certamen Africanum Tibi abunde est cognitum; ut et, a nonnullis confictas esse Theodosii Imperatoris nomine de Concilio isthoc Ephesino per Coelestinum Papam convocando literas, quae in media Italia nuper plurimas turbas dederunt Henrico Norisio, Antiquitatum Ecclesiasticarum illic loci omnium et peritissimo et candidissimo judici. Ignosce, rogo, multa adeo nunc proponenti: praesertim quia non pecco nisi fiducia Tuae mihi pridem perspectae benevolentiae ut et optimae mentis. Faxit Deus, uti cum prospera valetudine tuum patrocinium perduret in multos annos. Ita foveo

Tuo

Perillustris Domine Nomini semper devotus Hermannus Conringius.

Helmstadii Saxonum, 25 Junii 1680.

P. S. In Discussione contra Capucinum p. 360. ubi agitur de adorando uno Deo, verba tua esse adducta confido Te haud improbante. Inprimis desidero sententiam tuam de iis quae p. 335. disserui de Epistola quae fertur Gregorii ad Secundinum.



page 109, image: s109

XLVI. Perillustris Domine

ANni praecedentis die vicesimo quinto Junii mensis non duntaxat prolixas ad Te literas exaravi, sed simul Hamburgum misi cistulam plenam variis libellis meis. Omnia probe curanda suscepit Sam. Rachelius Serenissimi Holsatiae Ducis Consiliarius, magnus Tui aestimator et meus amicus. Quin ille fecerit officium, non equidem dubito. Quoniam vero abs Te nihil responsi redditur, imo de vita aut valetudine Tua ne quidem per alios hactenus quidquam licuit resciscere, tristis ego et plenus sollicitudinum haec scribo. Si vivis adhuc et mihi faves, quaeso tandem aliquando facias me tanti gaudii participem. Ego quamvis senex, quamdiu vixero, manebo

Perillustris Domine

Tuae virtutis et doctrinae observantissimus H. Conringius.

Helmestadii XI. April. Anno 1681.

STEPHANI BALUZII EPISTOLA Ad Ferdinand. Episc. et Principem Paderbornensem, ne pagellae vacarent, adjecta.

JAm antea, Illustrissime Praesul et Celsissime Princeps, cum ex pluribus viri doctissimi Hermanni Conringii epistolis, tum ex aliorum sermonibus et fama vulgari acceperam, literas et literarum studiosos tibi valde cordi esse, et non tam principem locum inter tuos tenere te privilegio sedis ac generis tui quam propter eximias animi dotes et summam eruditionem ac humanitatem prope incredibilem. Sed nunc tuo maximo beneficio ornatus, intelligo cuncta infra famam fuisse et humanitatem tuam majorem esse quam ut percipi cogitatione possit. Quid enim illud est, Ferdinande Principum decus et virtutum ac literarum antistes, quod nullo hactenus aut officio aut obsequio in


page 110, image: s110

te meo provocatus non solum non rogatus, tantum quia a Conringio audiveras me dare operam novae editioni epistolarum Innocentii III. Romani Pontificis, regestum ejus de negotio electionis Imperatoriae ad me misisti ex tua Bibliotheca, sedetiam literas omni bonitate refertas primus ad me dedisti vir tantus, prior inter nos aperuisti commercium literarum? Profecto cum mecum reputo quo modo te adversum me gesseris in hac occasione, cum hinc colligo, quantus sit tuus ergabonas literas amor, quantus ardor ad promovenda studia nostra, gratulor Ecclesiae Catholicae, quaetalem ac tantum habet Episcopum, gratulor seculo nostro, gratulor et mihi, cujus ea est felicitas, ut ante benevolentiam susceperim summi viri quam quaesierim. Proista interim optima tua in me voluntate immortales tibi, Celsissime Princeps, gratias ago, enitarque posthac pro virium mearum modulo ut quam gratissimus erga te cognoscar, et ut omnes intelligant apud me memoriam beneficii tui sempiternam fore. Superest, doctissime Praesul, ut tecum paucis agam de editione epistolarum Innocentianarum. Octo sunt anni, nifallor, ex quo ea incepta est fieri, sed intermitti eam frequenter oportuit, partim propter occupationes meas, partim quia sper abam, Romanos mecum communicaturos aliquot earundem epistolarum libros qui nondum editi sunt, atque hic satisfactum mihi fuisset si res stetisset in arbitrio nonnullorum Cardinalium qui et meo nomini studiisque meis bene vo lunt. Nunc tandem fatigatus diuturna et inant exspectatione, spem omnem abieci, omninoque constitui absolvere coeptum opus, quantum mihi licebit per malam valetudinem oculorum meorum et occupationes quibus distineor. Post priores duos libros qui et Romae et Coloniae et Venetiis olim editi sunt, addam quae tertii libri vicem tenebit, primam collectionem Decretalium ejusdem Innocentii, ex tribus primis regestorum ejus libris compositam a Rainerio Diacono et monacho Pomposiano, quam inveni in vetustissimo codice MS. Theodorici Remensis. Deinde sequetur quintus liber, qui ad me pervenit ex urbe Divionensi. Tum decimus, undecimus et duodecimus ex Bibliotheca illustrissimi et eruditissimi Viri Francisci Bosqueti Episcopi Monspeliensis. Superiorum librorum, quorum copiam mihifacere noluerunt ii in quorum potestate sunt, locum utcunque supplebit collectio Decretalium quam tertiam vulgo vocant, ex duodecim prioribus regestorum Innocentii libris confecta. Tum liber tuus, illustrissime Antistes, quandoquidem illum publici juris esse sinis. Deinde libri quatuor editi Tolosae anno 1635. ab eo quem paulo ante nominavi Francisco Bosqueto Episcopo Monspeliensi. Idem tunc edidit gesta Innocentii III. ex vetusto codice MS.


page 111, image: s111

Collegii Junensis. Sed editio illa tot mendis laborat, tot erroribus scatet, ut dici vix possit. Itaque opus illud visum est recudi debere inter prolegomena tomi primi, emendatum ex fide duorum vetustissimorum librorum, quorum unus extat in bibliotheca illustrissimi Archiepiscopi Remensis Caroli Mauritii Tellierii, alter in Regia Addam autem fortassis aliquot notas huic novae editioni necessarias et utiles. Patere vir doctissime et humanissime, ut quandoquidem obtulit sese occasio disserendi de studiis meis, tecum adhuc paucis agam de nova, quam paro, collectione Conciliorum et de nova item editione Capitularium Regum Francorum. Quod duplici de causa facio, illustrissime Praesul. Primum ut tibi reddam rationem aliquam studiorum meorum, tibi, inquam, quem scio istis rebus mirum in modum delectari. Deinde ut admonitus a me quid mediter, symbolam tuam pro tua singulari humanitate conferas ad commentum suscepti consilii, remque publicam ecclesiasticam, pro tua pietate, eruditione, et auctoritate, quibus plurimum vales, promoveas. Quod attinet ad collectionem Conciliorum, in hoc sum ut propediem praelo committam tria magna volumina, in quibus continebuntur mille ferme Concilia provincialia ex omnibus aetatibus, et ex utraque Ecclesia Occidentali et Orientali quae nondum edita fuere in collectionibus Conciliorum quaeusque ad hanc diem prodierunt, neque etiam in illa omnium amplissima quam his diebus in publicum irefecit vir clarissimus Gabriel Cossartius Presbyter e societ. Jesu. Addam ingentem numerum epistolarum Pontificiarum, et tractatus quosdam ineditos veterum scriptorum de auctoritate Concilii generalis. Initio autem operis dabitur magni illius Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis dissertatio de veteribus Canonum collectionibus, quae nuspiam hactenus edita est. Hanc sequetur tractatus Guillelmi Durandi Episcopi Mimatensis de modo celebrandi Concilii generalis, emendatus ex fide vetustissimi codicis manuscripti. Colligam deinde in alio opere, ut dixi, Capitularia Regum Francorum secundae stirpis, id est, ab anno 741. usque ad annum 880. aut circiter. Opus erit divisum in partes tres. In prima locabuntur Capitularia ipsa integra, prout edita fuere a Principibus nostris, sive ea quae jam typis nostris vulgata sunt, sive quae adhuc habentur in vetustis codicibus. Sequentur postea libri septem Capitularium, non quales editi sunt a clarissimis viris Joanne Tilio et Petro Pithoeo, mutili et truncati, sed juxta veteres eosque optimos codices, et secundum numeros capitum a vetustis scriptoribus et in antiquis synodis Gallicanis et Germanicis laudatos. Tertium locum obtinebunt Capitula Caroli Calvi, olim quidem a doctissimo viro Jacobo Sirmondo edita,


page 112, image: s112

sed nunc in multis locis emendata et aucta ope veterum codicum ex Gallia et Hispania Tarraconensi. Et quia vir celeberrimus Hieronymus Bignonius existimavit, Marculfi et aliorum veteres formulas jungi debere cum libris Capitularium, quod illi plurimum lucis inde accipere possint, dabo novam istius auctoris editionem suo nitori, seu potius, ut dicam id quod res est, suae barbariei restitutam ex codice venerandae antiquitatis qui nunc extat in Bibliotheca Regia. Denique addam notas meas, quarum hic unicus ferme scopus erit, ut vetera et obsoleta medii aevi vocabula explicem quae in libris Capitularium et apud Marculfum aliosque veteres formularum editores occurrunt. Si quid ergo habes, Celsissime Princeps, quo me juvare possis, nullus dubito quin lubenter more tuo mittas, qui etiam non rogatus beneficia tribuere soles. Habebunt autem tibi propterea gratias quotquot in hac urbe et alibi bonas literas amant. Ad me quod attinet, aeternum ero devotissimus ingentium virtutum tuarum cultor, et sin minus exsolvere potero beneficia in me tua, certe animus meus eorum semper erit memor. Jusseras, illustrissime Praesul, ut nomine tuo salutarem optimum patronum meum Joannem Baptistam Colbertum. Feci, simulque ei et epistolam tuam ostendi, et beneficentiam tuam ea qua debui grati animi testificatione apud eum praedicavi. Voluit ille venire in partem beneficii mihi praestiti, jussitque ut etiam suo nomine tibigratias agerem maximas. Cum autem ostendissem etiam imaginem vultus tui, quam ad me misisti, Celsissime Princeps, admiratus est formam viro Principe dignam, mandavitque in illustri loco reponi in celeberrima et elegantissima Bibliotheca sua. Deus te per multos annos servet incolumem, Illustrissime Praesul et Celsissime Princeps, et me tua benevolentia perge porro honestare. Dab. Paris. III. Kalend. Maji M. DC. LXXII.

P. S.

PAulo post quam ad R. P. Verjusium Fesuitam miseram literas quas ad te dedi III. Kalendas, Illustrissime Praesul, et Celsissime Princeps, redditus est mihi liber poematum tuorum, hinc magis aestimandus quod munere tuo ad me pervenit. Confestim illum evolvi, avide legi, et miratus sum felicitatem ingenii tui, et facilitatem in versibus faciendis. Sed tamen istud in te mirandum non est, vir illustrissime, cum domesticum et familiare sit, ut qui summos in Furstenbergica familia Poetas ante habeas, Theodorum Episcopum et Principem Paderbornensem, et Casparum Westphaliae atque Angariae summo cum imperio olim Praefectum. Unde colligi posset verissimum esse vetus illud


page 113, image: s113

dictum: Nascuntur Poetae, fiunt Oratores. Multum autem voluptatis accepi ex lectione versuum, quos inscripsisti Monumenta Paderbornensia, ea inprimis de causa, quod, praeterquam quod elegantissimi sunt, continent memoriam rerum olim in ea parte Romani Imperii fortiter ac praeclare gestarum a magnis viris. Unum, ne quid dissimulem, aegre tuli, quod mihi ad manum eodem tempore non fuerit commentarius tuus, eruditissime praesul, ad monumenta illa tua, in quo uon dubito quin multa reperturus fuerim quae animum meum pascerent suavissima pulcherrimarum rerum cognitione. Efficiam autem, si per bellum istud licuerit, ut liber ille ad me quamprimum deferatur ex Hollandia, ubi intelligo secunda editione donatum fuisse. Ago interim tibi atque habeo gratias quam possim maximas pro isto tuo munere, quod diligentissime, quamdiu vita suppetet, servabo velut testimonium tuae in me benevalentiae. Legi totam integram praefationem nobilissimi cognati tui Christiani Theodori Plettenbergii Canonici Hildesheimensis, Celsissime Princeps, doctane sane et elegantem ac plurimâ bonâ latinitate manantem. Nescio quibus ille se studiis applicet. Sed persuasum habeo cuncta illi facilia esse qui et tam ornate scribit et erudite. Gratulor interim Germaniae, ubi video vestra omnium ope reflorescere studia literarum.

Dum hanc epistolam scribo, unus amicorum meorum, idemque Poeta optimus, Joan. Bapt. Santolius Canonicus regularis Sancti Victoris Parisiensis, qui jam audiverat te, Celsissime Princeps, in hac arte excellere, meum auxilium imploravit, ut tibi notus esse posset. Non recusavi hanc provinciam. Itaque mitto et selecta ejus carmina et epistolam quam is ad te scribit ut in tuam familiaritatem admitti possit. Vale Princeps Optime et eruditissime, et memor esse semper velis meae erga te reverentiae.

[gap: Index]