03/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

HERMANNI CONRINGII AD FERDINANDUM Episcopum Monasteriensem ac Paderbornensem, S. R. I. PRINCIPEM L. B. de FURSTENBERG. ET Hujus ad Illum EPISTOLAE.



image: as002

[gap: blank space]

page 1, image: s001

FERDINANDUS EPISCOPUS AC PRINCEPS PADERBORNENSIS S. P. D. HERMANNO CONRINGIO Medicinae Doctori.

QUod in literis Tuis ad Franciscum Ottonem de Borgh consiliarium nostrum non ita pridem datis nostri mentionem feceris, perquam nobis gratum accidit, qui ingenii tui monumenta non solum magni aestimamus, sed etiam olim valde avide perlegimus: cum enim in obsequio summi Pontificis Alexandri VII. Romae versaremur, et Lucae Holstenii consuetudine et Bibliotheca familiariter uteremur, frequentes de ingenii tui praestantia ac doctrina inter nos sunt habiti sermones, quibus Julius Blumius non semel interfuit: summopere autem tuam patriae historiae et rerum Imperii nostri cognitionem in defendendo jure Moguntino coronandi Regem Romanorum sum admir atus. Qvare ingenio tuo ex animo gratulamur, et quandoquidem nostram erga bonas literas ac literatos viros propensionem ex nonnullis epistolis nostris collegisse te scribis, hunc ad te Poematum libellum mittimus, benevolentiae in te nostrae et juvenilis otii Musis olim in Italiâ impensi testem. Tu quicquid hoc est muneris aequi bonique


page 2, image: s002

consulas, ac persuasissimum insuper habeas velimus, nihil nobis acceptius fore, quam si occasionem tibi tuisque aliqua in re gratificandi nobis suppeditaveris. Vale.

Paderbornae Non. Decemb. 1663.

P. S. His adjicimus insigne antiquitatis patriae monumentum ex antiquissimo MS. codice palatino Bibliothecae Vaticanae bona fide erutum, â me diligenter inspectum, descriptum et evulgatum, cujus postrema pars seu Indiculus superstitionum ac paganiarum judicium ac interpretationem tuam desiderat. Iterum vale.

II. FERDINANDO EPISCOPO ET PRINCIPI PADERBORNENSI. Eminentissime Princeps, Domine Clementissime.

NIhil minus cogitavi, quam fore ut in manus tuas inciderent, quae ad Nobilissimum Borchium exaravi; itaque plane ex sententia scripsi nihil dans auribus: jam a multis annis suspicere me et colere eximiam tuam eruditionem, eoqve merito me amico gratulari, quod nactus Principem ac Dominum, qualem neminem hactenus in sacro Principum ordine Germania nostra habuit. Jam scilicet annos decem est et quod excurrit, cum in opere [gap: Greek word(s)] Allatianorum admiratus sum unum alterumqve carmen tuum, mole quidem exiguum, ast elegantia et venustate cum antiquitate comparandum. Ex eo vidi et literas ad Baronem Boineburgium scriptas: qvarum ille me pro amicitia participem fecerat, plenas itidem praestantis humaniorum literarum peritiae. Quare nec


page 3, image: s003

apud illum potui dissimulare laetitiam quam percepi, audito in Ecclesiasticorum Principum Germaniae numerum Terelatum esse: Cujus mei animi indices literas fortassis adhuc possit ostendere decus illud alterum Germaniae, et Germanicae Nobilitatis. Plane superatam vero etiam meam exspectationem, et neutiquam hactenus judicio me assecutum magnitudinem Eminentissimae Celsitud. Tuae, nunc sentio. Solet scilicet Magistratus demum virum ostendere: plerumque cum dignitate priscis mutatis moribus. At vero crevisse humanitatem dixerim, doctrinae vero melioris amorem nihil perdidisse, illo quod ascendisti fastigio. Quantus enim ille, qui isto positus loco, dignetur me hominem sortis tenuioris, nunquam visum vel auditum, non rogatus, nullaque praebita justa gratiae causa, sacrae manus Epistolâ simul et libro! Et Epistolâ quidem, refertâ plane iis moribus, quibus sese vulgus eruditorum excipit, nihil sapiente Principalis Eminentiae: imo et mearum laudum plenâ, quales solet amicitia exprimere, eaqve inter pares. Enimvero haud equidem verba invenio, quibus pro merito tantam virtutem praedicem, vel pro inusitato honore mihi exhibito agam gratias. Carminum ille additus liber plurimum me profecto affecit: quoniam omnia visa sunt Augusti aureum seculum referre. Laudabit omnis erudita aetas felicem vim Poeticam septem Plejadum illius voluminis, et aget gratias impensae in editionem curae, quae indubie Eminentiss. Tuae Celsitudini debetur. Cum non invenerim vero inter illa, quae Eminentissimum Tuum nomen referunt, illud rotundum [gap: Greek word(s)] operi subjunctum Epigramma, vereor ut editor omnium voluerit nos participes reddere: quod equidem doleo. Ego non potui me continere simulatque librum accepi,


page 4, image: s004

quin illum mitterem Nestori Germaniae, optimo Principi ac Domino meo, qui unus Augusti sui nominis mensuram implet: Qvandoquidem in Serenissimo illo ordine nemo temere et amantior et intelligentior omnigenae doctrinae, nemo studiosior thesauri librarii, quamvis omnes ante se natos inusitata congesta librorum vi jam superaverit. Exemplum Capitularis vetustissimi illius jam ante quadriennium Illustris Boineburgius mihi curaverat. Tantiqve â me semper factum est illud Carolini aevi monumentum, ut constituerim addere tertiae editioni libri mei de Origine J. Germanici, in Germania nusquam illius exemplis comparentibus, et Romae fortassis haud satis ex aeqvo aestimatis. Gaudeo me jam intellexisse cujus curae editio illius libelli debeatur. Neqve vero id abs me reticebitur ad Lectorem: in cujus gratiam nonnulla forte et subjungam de antiquis Saxonum superstitionibus: quanquam earum ut memoriam ita et intellectum longa aetas et felix Christianae religionis propagatio fere obliteravit. Simulac tertia editio viderit lucem, mittam. Imo propediem et alia quaedam mea transmittam; animum mihi faciente id uti audeam, quandoquidem reapse jam didici Eminentissimam Tuam Celsitudinem, meas esse aliquid putare nugas. Deum veneror uti Reip. (qvae sane in gravissimo versatur discrimine) bono Eminentiss. Celsitud. Vestram et hoc et secuturis annis plurimis sospitem incolumemque conservet.

Eminentis. Celsitudini omni obsequio dedit is simus H. Conringius.

Helmst. Kal. Jan. Anno 1664.



page 5, image: s005

III. FERDINANDO EPISCOPO PADERBORNENSI. Eminentissime Princeps, Domine Clementissime.

SErius quam initio institueram et par erat, mitto quidem librum meum de Origine Juris Germanici: quandoquidem tamen mora omnis nata est mihi invito ex sinistro de valetudine, imo vita Tua, rumore, non dubito â benevolentiâ Tua commissae fortassis culpae veniam mihi polliceri. Inprimis quoniam et quod mittere aliquid audeam, sola effecit quam scripta pridem Epistola testatus es, inexspectata erga me et libellos meos benignitas. Deprehendere autem in hoc volumine fuerit, cum bis in laudem Tuam, quamvis infra meritum (quî enim ego verbis exaequem virtutes tuas) nonnihil dictum, in praefatione scilicet ad Lectorem et capite tertio decimo; tum illa antiquissima Capitularia, quae Tuo dono possideo. Utinam vero tantum sit Tibi â negotiis Reip. otii, uti possis saltim cursim perlustrare etiam libri illius mei reliqua omnia! Quod si tamen id sperare haud liceat, rogo quam possum maxime, uti digneris saltim, quae capitibus duobus ultimis disputavi, acerrimo quo vales judicio expendere. Enimvero, est quidem argumentum libri omne curâ Principum haud fortassis indignum: isthaec postrema tamen prae aliis illam quasi exigunt. Tui autem unius judicio equidem fuerim contentus, id si nancisci mihi contigerit: qvoniam qviaeque aestimare talia possit, in Principum ordine noverim neminem.

Eminentissimae Celsitudini Tuae aetatem omnem devotissimus Herman Conringius.

Wolfenbütteli in Aula 13. April Anno 1665.



page 6, image: s006

IV. EMINENTISSIME et ILLUSTRISSIME PRINCEPS, Domine Clementissime.

HEsterno die Serenissimus Princeps ac herus meus, vere Augustus seculi hujus Nestor, non misit duntaxat nonnulla literarum tuarum, sed etiam desiderio Tuo satis me facere jussit. Ego vero visis illis Tuis non in levem sum dolorem conjectus. Etenim non tantum jam ante biennium et quod excurrit, Clementissimis literis tuis, quibus et Poematum librum, et insigne illud Saxonicarum rerum monumentum Romae ex Palatino Codice erutum junxeras, statim respondi: sed cum illud ipsum monumentum una cum libro meo de Origine Germanici juris anno proximo edidissem, illico exemplum operis Eminentissimae Celsitudini Tuae misi; saltem in signum prompti obsequii pariter et ejus quo prosequor praeclaram eruditionem ac humanitatem Tuam cum Principali fastigio rarissime conjunctam (quarum virtutum nomine ipso in libro non semel Te laudaveram) affectus et admirationis. Illa omnia pridem tradita esse, nullus equidem dubitavi: nunc vero sinistra quaeque non possum non suspicari. Misi autem ante hosce septem manses circiter etiam libri mei quem de Antiquissimo statu Helmstadii ac viciniae conscripsi, exemplar: quod proinde itidem periisse non possum non vereri. Quae res aegerrime abs me jam fertur: non quod jacturam fecerim librorum, sed quod Te, tantum Principem, non ex merito coluisse, et defuisse officio meo, queam videri. Nec vero dolore illo liberabor, nisi fortassis meliora mihi nunciari feceris. Jam


page 7, image: s007

tum autem neutiquam dissimulavi, sed aperte prodidi, veterum superstitionum et idololatrici cultus Saxonicae Gentis ignorantiam: ac proinde quae in isthoc abs te eruto monumento recensentur, illustrari a me haud posse. Quemadmodum scilicet pleraque Sacrorum Graecorum Romanorumque, Mysteria praesertim, nos hodie fugiunt: aliorum populorum Sacra illa profana fere omnia ignorantur; ita non est mirum periisse tandem memoriam rituum priscae [gap: Greek word(s)] nostrae. Praesertim quia omnia ejusmodi ex antiquis libris accipi duntaxat possunt: quales de Graecis et Romanis rebus superant quidem, non autem de Germanicis, nisi perquam rari. Eadem sane de causâ ignoramus hodie daemonolatricas ceremonias plaerasque Cananiticorum populorum, quos internecione deleri Deus jussit. Quod sane nonnulla Mosaicae Legis illis opposita esse hodie censent eruditi, id non tam testimoniis antiquis nititur quam sagace conjecturâ primi (quantum equidem novi) Moysis Maimonidae; quem non dubitavit ea in re sequi jam olim ipse Thomas Aquinas. Caeterum et quae recitantur ineptiae impiae Indiculo illo, utrum sint Saxonicae Gentis; equidem multum dubito. Imo non esse, ausim certo asseverare; si sane in Liftinensi Concilio Anni DCCXLIII. Indiculus ille est confectus: Liquido enim apparet, quae recitantur superstitiones non nisi reliquias esse veteris paganismi, sed in gente quae jam Christianâ religione erat imbuta. Quod vel illud unum ostenderit, de petendo quod boni vocant S. Mariae: item illud, de eo quod sibi sanctos fingunt quoslibet mortuos. At vero quo tempore habitum illud Concilium fuit, nondum vel facula in Saxonibus accensa fuit Christianae lucis: etsi isthoc ipso anno Carolomannus Caroli Magni Patruus expeditione in Saxoniam


page 8, image: s008

facta, ut in Annalibus quidem Francicis, qui appellantur, legitur, Hochsiburch castrum (quod in Reginone tamen rectius forte dicitur Ochsenburg) ceperit. Notum sane, Caroli demum Magni auspiciis coepisse in Saxonibus primordia Christianismi, et quidem ab anno seculi illius octavi septuagesimo quinto. Sed et quae Indiculo praemissa est Fidei professio, vel illâ quâ scripta est dialecto, facile indicat, non in Saxonicae Gentis usum quidquam ejus esse compositum. Ut nunc taceam, primos Evangelii in Saxonibus praedicatores non ex superiore Germaniâ sed ex Britannia aut Frisiâ adventasse. Etiamsi possem igitur nonnihil adferre lucis Indiculo illi, res Saxoniae tamen priscae isthoc ipso haud illustrarentur. Nihil coeteroquin mihi prius foret, quam Eminentissimae Celsitudinis Tuae desiderio obsequi: praesertim quia intelligo, meditari Te Historiam Paderbornensis [gap: Greek word(s)] , quod argumentum hactenus, quod sciam, nemo ex dignitate tractaverit, etsi ex regione illâ ipsi Nihemii et Reineccii, omnis antiquitatis curiosissimi scrutatores, prodiissent. Libentissime equidem juverim tantos conatus si possim. Quod si Celsitudo Tua Serenissimum Herum meum inviserit, quod desiderari scio ab illo sapientissimo Nestore, dabitur fortassis occasio coram explicandi animum inserviendi cupidissimum. Nunc Deum veneror, uti bono Germaniae publico, Te Principem, pacis et tranquillitatis tot inter Martios furores studiosum, diu conservet.

Eminentissimae Celsitudinis tuae devotissimus

Hermannus Conringius.

Helmstadii 3. April. 1666.



page 9, image: s009

V. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS. Coadjutor Monasteriensis S. P. D. HERMANNO CONRINGIO Viro eruditissimo.

MOnumenta Paderbornensia ex historia Romana, Francica, Saxonicaeruta et notis illustrata, quae in lucem publicam nunc prodeunt, tecum communico, mi Conringi, ut censeas et emendes, pro singulari tua eruditione et patriae antiquitatis notitia. Qvare majorem in modum te rogo, ut censur am liberrime exerceas, meque admoneas erroris ubi ubi deprehensi, quo suo tempore emendatius hocce opusculum possit recudi. Gratissimum etiam nobis accidet, si quibus argumentis et autorum testimoniis sententiam nostram confirmabis, eaque nobis suggeras, secundae editioni inferenda. Qvicquid autem operae hac in re collocabis, uti nobis perquam erit acceptum, ita non omittemus debitis officiis remunerari. Auctoris notarum titulus non est operi praefixus, qui latere mavult, quam laureolam in mustaceo quaerere, ea praecipue de causa, quod per negocia publica haud illi licuit limae immorari et mensuram nominis sui implere. Unum ex his exemplum Bibliothecae Wulfenbutelianae donatum velim, caetera tua sunto. Vale.

Paderbornae VII. Kal. April. M DC LXX.



page 10, image: s010

VI. EMINENTISSIME ET SERENISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

QUo magis praeter exspectationem advenit munus, ut inusitatae in Principum ordine eruditionis, ita simul immeritae Clementiae certum testimonium, eo impensius non possum non gaudere. Eminentissimam Celsitudinem vestram isthoc in argumento occupari, non adeo pridem narraverat mihi in Wolfenbuttelensi aula tum degenti Hervordiensis satrapa Arnoldus Ludovicus de Post: quem quia itidem Germaniae nostrae antiquitatum studio duci intellexi, simulque Eminentissimae Celsitudini vestrae brevi coram serviturum rogavi, ut quidem ante omnia humillima obsequia mea offerret, simul vero, cum de sedibus Francorum illorum, qui Germaniâ relicta in solum Gallicum commigravêre, incidisset sermo, conjecturas meas praebitâ occasione Eminentissimae Celsitudinis vestrae limatissimae censurae subjiceret, omnino vero calcar adderet in tam nobili stadio currenti. Id num ille jam tum fecerit nescio, facturum non equidem dubito. Nec ille autem mihi natravit nec ego credidi, jam eo usque argumentum hoc fuisse elaboratum, ut lucem haud defugere posset: haud ignarus scilicet, quae soleant esse Principum occupationes, quantumve illae animum â literariis curis seducant. Erit sane libelli lectio mihi omnibus prior negotiis hoc etiam ipso die; quantum per valetudinem quidem licuerit, quae ut semper vernali tempestate solet esse nonnihil infirmior, praesertim aetati jam in senium vergenti, et Regum Principumque


page 11, image: s011

rebus propemodum defatigatae. Censuram exvoto Eminentissimae Celsitudinis Vestrae scio a me praestari non posse: non deero tamen expectationi saltem pro virili, simulatque cum justa cura librum volvere licuerit: quod spero statim â feriis Paschalibus, quas solis sacris impendere jubet religiosa pietas, mihi permissum iri. Exemplar libri unum Augustae Bibliothecae Eminentissimae Celsitudinis Vestrae nomine, prout sum jussus, dedicabo, et quidem perendie statim literis ad Principem meum datis. Alterum dare Antonio Ulrico regentis Principis fratri, literato item et literarum literatorumqve magno aestimatori, animus est. Tertium die statim crastini Juliae Bibliothecae Academicae consecrabo, addito autoris elogio. De reliquis cogitabo. Absit enim ut indignis horum quidquam offeratur.

Deum veneror, Eminentissime et Serenissime Princeps, uti possit et integra valetudine et rebus prospere ceu hactenus succedentibus, Eminentissima Vestra Celsitudo otio literario interdum frui, animumque ad magna quaeque componere.

aetatem devotissimus servus H. Conringius.

Eminentissimae et Serenissimae Celsitudinis vestrae Helmstadii 23. Martii 1670.

VII. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO.

EX quo responsum tuum de redditis tibi monumentis Paderbornensibus accepi, cessavit coeptum literarum nostrarum


page 12, image: s012

commercium: ea enim interea, ut nosti, inciderunt tempora, quae potius justitium Musis nostris indicerent, quam otium facerent. Nunc itaque rebus iterum quietis resumo calamum, et hanc Rottendorffii nostri praesationem novae Monumentorum editioni, quam priori longe auctiorem ornatioremque Daniel Elzevirius Amstelodami adornat, praemittendam tecum communico, unaque judicii tui facio, quae inmonumentis Visurgis et Remae de Francorum et Saxonum origine sumus hariolati. Tuae erit bumanitatis ea censere et sententiam hac super re tuam nobis significare, quam tanti facturi sumus, quanta est ingenii et eruditionis tuae apud omnes et nos cumprimis existimatio. In monumentis porro nostris ad te missis non semel adverteris Henricum de Hervor dia â nobis citari, cujus historiae binae priores partes MSs. apud me sunt, sed postremam ejus partem, in quâ sui temporis res gestas pertractat, hactenus desidero. Qvare majorem in modum terogo, ut certiorem me facias, utrum in Bibliothecâ Julia, aut alibi apud vos hic Thesaurus lateat, de quo vix aut ne vix quidem dubitareme patitur Meibomius vester, qui hujus Autoris testimonium in suis editis libris passim adducit. Qvo itaque citius hac super re responsum nobis dederis, eo erit gratius acceptiusque. Vale

Neuhusii XV. Julii 1671.

VIII. EMINENTISSIME ET ILLUSTRISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

CUm nuper turbaretur ad Visurgim, dolui equidem, Eminentiae Vestrae litteraria studia non posse non simul turbari; cumprimis autem metuine et ipsa involveretur. Eo majore gaudio me affecerunt clementissimae


page 13, image: s013

litterae Eminentiae Vestrae cum adjectis plagulis. Vidi enim rediisse in pristinum otium Musas Vestras, neque per Martias turbas jacturam aliquam me fecisse pristinae gratiae. Cumprimis magnâ cum voluptate intellexi iteratum illud patriae monumenta excolendi illustrandique studium: rem et piam et utilem et ingenuo cuivis perjucundam. Etsi enim alibi splendidiora et sumtuosiora passim supersint; rerum tamen gestarum magnitudine illis aliis Paderbornensia vestra monumenta neutiquam in quam multis concedunt, quaedam et superant. Fuit sane ille Rhenum inter et Visurgim terrarum tractus â Julii Caesaris usqve aevo aliquot seculis Romanae Germanaeque virtutis palaestra. Et vero ipsos etiam Marcomannos, Harudes, et Sedusios antiquissimas sedes non alibi habuisse, ipsa earum nomina significare mihi videntur, ab oppidis scil. suae cujusque gentis ita dictos quorum vocabula etiam num superant. Qvemadmodum videlicet â Marca hodie comitatui Marcano, ita olim Marcomannis fuisse nomen: ab eo quod hodie Dusburgum audit, olim Sedusios fuisse appellatos; et Harudum oppidum illud quod nunc vulgo dicitur Rüden an der Har fuisse, mihi sane per fit verisimile. Illos autem tres populos in unum denique Marcomannorum nomen coaluisse, et Maraboduo iuclyto Duce occupasse Bojohemiam, pulsis trans Danubium Bojis, aut in servitutem redactis, notum est ex Historiâ Romana: nisi forte Sedusii et Harudes Qvadorum sibi cognomentum adsciverint propriâ conditâ Republ. Non cedit vero illis interamnatibus terris exiguae gloriae, si fortissimis illis tribus populis primos natales dedit; id quod ego suspicor, non vanâ forte conjecturâ. Idque etiam ideo, quoniam ipsi illi Marcomanni â Sarmatis Czechis licet Bojohemo suo pulsi denique videntur illi esse, qui occupato


page 14, image: s014

Norico Bojoarii post dicti sunt â Bojicis suis priscis sedibus. Francorum partem potissimam iisdem terris originem suam debere, omnino Eminentiae Vestrae assentior. Utique enim et Bructeri, nobilis Francorum populus, etsi quo tempore Francum cognomentum coepit, ad ripam Rheni fere circa Vangiones sederit, olim circa Luppiam et Amisiam habitaverunt: quin imo dicti, nisi fallor, sunt ab oppido Brock aut Bruck, quod nunc Comitatui Brocano dat appellationem. Citra controversiam autem Chamavi, et et Ampsivarii illas qvondam terras tenuerunt. Imo illorum oppidum fuisse id, quod nunc Camen dicitur; et Ampsivarios â fluvio quem accoluerunt Amser vel Emser, ut ab Ambro amne itidem cognominatos Ambrivarios, imo fortassis et Sicambros, dictos; opinor. Utrumqve autem populum Francicum esse certum est et notum. Nescio an Eminentia Vestra â Francico cognomento velit exclusos Angrivarios Tacito usqve adeo celebratos et Chamavis vicinos. Illos diversos esse ab Angris aut Angariis populo Saxonico, in Francicum autem nomen fuisse cooptatos, origine nominis accepto ab Angro fluvio, qui in Ducatu Bergensi Rheno mergitur, post â sese cognominata loca illa Angern, Angerhaußen, zum Angern : forte non futilibus argumentis probari potest. Utrum et Frisii mei, et qui Visurgim inter et Albim degunt, Franci unquam audierint, mulum equidem dubito. Cattos vero constat nomen Francicum induisse; nec forte difficile probatu, non tam Hassos, qvam illos ipsos qui post orientales Franci, nunc simpliciter nobis Francken vocantur, Cattos olim nuncupatos. Omnes porro Francos in Germaniâ Trans Rhenanâ olim vixisse, et eorum solos illos, qui inter Rhenum et Visurgim floruerunt, relictis patriis sedibus, Rhenoqve trajecto


page 15, image: s015

in Galliam commigrâsse, pridem judicavi, ac proinde Eminentiae Vestrae hâc etiam in re non possum non applaudere. Utinam non displiceant vicissim Eminentiae Vestrae quae â me libro de origine Juris Germanici de Francis illis priscis, eorumque legibus cumprimis cap. VII. sunt dissertata; nec enim vel nunc eorum qvicqvam muto: nisi quod legem Salicam in Ripuariis, non autem in Trans Rhenanis nostris terris esse latam, fecerint me postea suspicari nomina villarum istarum ubi lex illa fertur condita, reperta parum distantibus spaciis in Germaniâ secunda circa Moguntiacum et Oppenheimium. Cum ante qvinquennium miserim librum illum, fortassis adhuc in Eminentiae Vestrae latet Bibliotheca. De Saxonum originibus et in vestram [gap: Greek word(s)] adventu sententiam Eminentiae Vestrae itidem approbo. Et quoniam libro de antiquissimo Helmestadii statu eandem prolixius proposui, mitto nunc illum: etsi ne morer Eminentiae Vestrae jussa et desideria, cogar illum incomptum tradere. Quae magis propria sunt Paderbornensia, merentur sane singularem aliquam laudationem, quoniam et natura ipsa quaedam sua miracula illis oris largita est, et humanarum rerum multa per eximia ibi acciderunt. Cum ab Agrippinensibus redux et non multo ante terras istas peragrarem, magnâ etiam ipsemet cum animi voluptate in memoriam mihi revocavi, de Romanorum et Caroli M. gestis antehac studiose mihi lecta. Per item oculos affecit mirus Padrae fluminis ortus. Longe maximum proinde gaudium mihi pepererunt Eminentiae Vestrae Poetico et Historico calamo illustrata Paderbornensia monumenta. Quo Illustrissimae manus dono annus me superior ditavit. Enim vero ex eo quae jam tum noveram longe visa sunt solito splendidiora et certiora; alia quam plurima primum


page 16, image: s016

didici. Omnia coram quasi spectata animo apparuerunt. Usqve adeo illa exemplo nunc carens Epigrammatum rotunda suavitas eorumque longe eruditissima ex Historicis depromta illustratio, me delectavit. Cum ex transmissis pagellis itaque intellexerim, non tantum illius libri novam editionem in Batavis institui, sed multa etiam hactenus intacta secundis curis ornatiora proditura, incensum in me est grande omnium istorum desiderium. Proindeque acceptis Eminentiae Vestrae literis, nihil mihi fuit prius, qvam in Henrici de Herfordia libros inquirere; sicubi forte illi apud nos reperiantur manuscripti (typis enim nunquam sunt editi) quo justae exspectationi quantum in me est, satisfaciam. Nec vero non etiam ipsemet auguror, hominis illius in viciniâ nati labores Paderbornensibus illustrandis posse inservire. Verum in Juliâ nostrâ Bibliotheca Henricus ille non comparuit. Quid super eâ re consultus Meibomius noster responderit, mitto: nec memini ejus libri aliquod visum in thesauro Augustae Bibliothecae exemplum. Inquiram tamen et ibi diligenter. Videtur autem et inventu rarior esse, ac proinde nec [gap: Greek word(s)] Vossio inter Latinos historicos memoratus, imo per errorem creditus idem cum Henrico de Erfordia, homine nihil minus quam Historico. Verum quid in Augusta Bibliotheca sim reperturus docebit tempus. Mitto autem hâc vice, qui recentissima hic cura prodiit in lucem, Engelhusium: quandoquidem et ille in vicinia est genitus et diligenter satis res patrias persequitur pro captu aevi: et hactenus Typographum non invenit. Utinam possit ille Hervordiensis locum explere Vestraeque Eminentiae exspectationem! Quod si porro aliud quid demandatum mihi fuerit, curabo illâ qva par est sedulitate. Nec enim magis temere quid in votis, quam inservire praeclaris


page 17, image: s017

studiis Principis, cui eruditione parem aliquam multis seculis non vidit Germania, imo cui in vulgo eruditiorum nemo hodie antecellit, cum Poetica facundiâ tum Germaniae antiquitatum exactâ peritiâ. Non dubito autem in nova istac monumentorum editione actum iri et de Piermontanis; eoqve posse me tandem intelligere, verumne sit quod credidi hactenus; nomen Comitatus illius esse mere Gallicum Piermont signans lapideum aut petrosum montem: ac proinde illos, qui antiquis chartis Comites audiunt de monte Lapideo, Piermontanos Dominos veteres esse. Forte quod eorum conditor ex Galliâ istuc venerit, et locis Illis fuerit donatus a Ludovico Pio, quo tempore ex Aurea Gallorum Corbeia nostram Saxonicam construxit. Quin et docebit me spero illa monumentorum [gap: Greek word(s)] , quid sentiendum de Irmenburgo Comitatus illius; ab Arminione acceperit nomen, quod hodie nonnulli opinantur, an ab Irmin Saxonum Deastro, quod mihi est verisimilius. Nec vero Arminii aut Harminii vox non est diversa ab Irmin, etsi sono affines. Nec ipse Arminius vel ausus fuisset arcem condere sui nominis; nisi trahere huc velis quod Tacitus memorat: Arminium pulso Maraboduo et abscedentibus Romanis Regnum affectasse, ac libertatem popularium habuisse adversam, ut arx in libertatis frenum exstructa fuerit, mox a popularibus eversa; quorum et dolo peremptus est Arminius. Nec deniqve Cheruscorum vis fortassis adeo longe extra proprias sedes fuit diffusa, ut arce fuerit opus ad vicinos populos intra ordinem coercendos. Ex adverso Irmini cultum Saxonicis in terris imprimis fuisse familiarem, certissimâ constat Historiarum fide. Non dixerim tamen a Carolo M. hic perinde ut Eresburgi fanum aliquod Idoli illius fuisse destructum: quoniam nihil tale aevi illius annales


page 18, image: s018

memorant, ut nec castri alicujus ullam faciant memoriam, ac proinde jam ante Carolum destructum forte fuerit. Caeterum illa omnia luculente docebit me, scio, V. Eminentiae nova ista monumentorum editio, ut alia quam multa hactenus mihi ignorata. Quapropter etiam illa atqve etiam a me desideratur. Haec autem ubi Dioecesi suae Eminentia V. contulerit beneficia, speraverim daturam eandem luci publicae, et illud Epistolarum Innocentii tertii Papae volumen, quod ex Vaticana Bibliotheca descriptum et Sereniss. sanctae memoriae Duci Augusto communicatum aliquot ante annos cum curâ perlustravi. Exspectare illud jussi virum et multiplici doctrinâ et scriptis editis longe clarissimum Stephanum Baluzium Remensem Canonicum, qui jam a Bibliothecis est Lutetiae Parisiorum magno illi Regio Ministro Colberto. Idqve qvoniam et ipse proposuit, sex libris Epistolarum Pontificis illius jam editis, alios quatuor nondum emissos in lucem, sibi autem a Francisco Busqveto Episcopo Monspeliensi ex veteri Codice ms. Bibliothecae suae suppeditatos, adjungere. Quod si Eminentia V. maturare suam illam editionem voluerit, forte poterit Baluzius quiescere: sui illi libri praesertim si nihil habeant novi. Si tamen defuerit otium ipsimet Eminentiae V. in curandam hanc editionem, fortassis haud fuerit abs re optimi illius et doctissimi Viri consilium adjuvare. Innotuit ille indubie jam tum Eminentiae V. variorum librorum publicatione: multa alia praeclara meditatur, eaqve inter Conciliorum [gap: Greek word(s)] . In quibus omnibus ex Academicâ nostrâ Bibliothecâ ut et aliunde soleo pereximio illi Viro meam operam commodare. Ubi Eminentiae etiam V. placuerit, magnos et utiles conatus tanti Viri suis, quibus abundat, literariis divitiis adjuvare, poterit mea in id operauti. DEUS, Eminentissime


page 19, image: s019

Princeps et vitam et quietem a turbis prolixam bono publico largiatur. Eminentiae V.

humillime devotus Hermannus Conringius.

Helmestadii 24. Julii. Anno 1671.

P. S. Edidi hoc anno quaedam de Piscinis, ut anno praecedente Hermetica mea secundis curis aucta: si et talia non aspernetur Eminentia V. mittentur proxime.

IX. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis. S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO.

PRolixius responsum ad liter as tuas, mi Conringi, XXIV. Julii datas in aliud tempus magis vacuum curis rejicio, nunc gratissimo librorum tuorum dono poemata mea recens edita et hodie Amstelodamo allata rependo, adjectis aliquot aureis nummmis, ut sine incommodo tuo unum eorum exemplum Bibliothecae Augustae, alterum Juliae inserendum et tertium Henrico Meibomio offerendum cures compingi, caetera tibi reserves. Ubi monumenta Paderbornensia, quae jam sub praelo Amstelodamensi gemunt, in lucem prodierint, non etiam indonatus abibis. Si Henricus Meibomius in animum induceret, ut quae ex libro pergameno apud eum descripta Henrici de Her vordia monumenta extant, nobiscum communicarentur, ut in rem nostram nonnulla ex iis excerperemus, non solum haec opera nobis grata et instituto nostro fructuosa accideret, sed etiam gratitudinem nostram Meibomio maxime devinciret.


page 20, image: s020

Quare unice te rogo, ut per nuncium, qui has ad te perferet, Her vordiensis illius reliquias huc mittendas cures, et de fide restitutionis apud Meibomium caveas. Caeterum tantum de benignitate Principis Wolffenbutelensis mihi polliceor, ut non invitum fore confidam, ut si Hervordiensis integer in Augusta Bibliotheca supersit, ejus nobis fiat copia. Vale et Henricum Meibomium, cujus avo, utpote Lemgoviensi, dioecesis mea gloriatur, plurimum meis verbis jube salvere. Quae de piscinis nuper edidisti, ut omnia ingenii tui monumenta maximi facio, avide desidero una cum Hermeticis tuis. Vale iterum iterumque. Neuhusii ad confluentes Luppiae et Alisonis. III. Aug. M DC LXXI.

X. EMINENTISSIME ET ILLUSTRISSIME PRINCEPS. Domine Clementissime.

NOn inacceptas fuisse literas meas, iisqve Eminentiam Vestram vacuo a curis tempore aliquid reposituram, plurimum gaudeo. Et vero eorum, quae attuli, accuratam censuram unice desidero: a sola autem Eminentia V. poterit illa institui; a nemine profecto rectius; quia in isthoc Antiquitatum Patriae studio nemo par sit, nemo secundus, plerisqve talia fastidientibus. Interea mirifice exhilaravit me nuperrimus fasciculus, Eminentiae V. manu exaratis literis imaginibusqve, quibus nihil mihi pretiosius, ut et aliquot Poematum novae editionis exemplis, nec non aureo deniqve munere opulentus. Ideoqve pro isthac mihi exhibita Principali beneficentia gratias ago immortales. Poematum libellos, (fateor) prae multis negotiis, hactenus tantum licuit currente ut sic dicam oculo perlustrare:


page 21, image: s021

etiam sic vero suavitas carminum potuit taedium omne molestiarum discutere. Simul accepi autem, statim libellos omnes Bibliopegicis operis excolendos commisi: ab iisqve jam jam exspecto. Sequar vero in iis distribuendis ante omnia Eminentiae V. jussa: adeoqve quantocyus unum Augustae, alterum Juliae nostrae Bibliothecae, tertium Meibomio reddam, mihi quartum reservabo. Reliquos tres in Galliam destinavi: unum Regiae, alterum Colbertinae, tertium Cappellanae Bibliothecae consecrandum. Quibus addam duo exempla imaginis; tertio mihi retento, magnorum Regum et Principum, qui me patrocinio sunt dignati, aliis addendo. Quam rem viris in Galliâ praeclaris scio quidem futuram acceptissimam (nec enim in Principum aut Episcoporum ordine qui paria possit praestare, quisquam vel ibi, quantumvis prae Germania nostra Episcopis doctis abundet Gallia, invenitur) spero autem nec Eminentiam V. consilium meum improbaturam. A Meibomio nostro facile impetravi, quae Eminentia V. desiderat; igitur ille non Hervordiensem duntaxat, sed quaedam avita ac sua pariter cum Epistola jam me curante exhibet. Cum novissime Wolfenbutteli expedienda mihi negocia essent, quaesivi quidem in Augusto illo longe locupletissimo librario thesauro Hervordiensem istum; sed frustra fui. Adeo inventu rarus est. Quid autem? An Eminentia V. splendido suo aureo dono devincire me amplius sibi tentavit? Ego vero sancte juro, inusitatâ vestra virtute et doctrinâ motum, pridem me sponte in Eminentiae V. servitutem concessisse, neqve illi affectui quidquam addi posse. Apud me ergo illud quidem multo quamvis auri effici nequit: quoniam indicio tamen est singularis cujusdam Principalis gratiae in literarum cultorem, crevit Eminentiae V. virtutum


page 22, image: s022

admiratio, ut in posterum liceat majore animi confidentia debitum praestare obsequium. Id quod factum iri, uti certo sibi persuadere etiam V. Eminentia dignetur, omnem in modum oro et obtestor. Mea Hermetica et Piscinaria mitto. Non quod sint tanti, sed quia intelligo non inaccepta futura. Utinam simul usum aliquem saltem aquis vestris afferre sint idonea illa Piscinaria; cum praesertim per Visurgim fortasse liceat pisces marinos nonnullos in lacus aut stagna vestra more Romano antiqvo transferre! Quae de AEgyptiorum sapientia lib. Hermeticorum primo disserui, si non displiceant limatissimo Vestro judicio, dabo propediem libellum alium de sapientia veterum Chaldaeorum: etsi hodie nullum talia Reip. adferant commodum. Chemicarum dissertationum secundi libri examen Rottendorfius Vester V C. possit quam optime instituere si grave non fuerit. Nostrae Juliae schola Medica gloriatur adhuc isthoc alumno: ipsi ego mollem precor et vegetam senectutem. Eminentiae V. etiam atque etiam opto consimilem valetudinem et felicia quaeque

Eminentiss. et Illustriss. V. nomini

aetatem omnem devotissimus Hermannus Conringius.

Helmstadii 13. August. Anno 1671.

XI. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis. S. P. D. HERMANNO CONRINGIO Viro eruditissimo.

LIbellum poematum meorum cum imagine acceptum tibi fuisse, ejusque tria exempla in Gallias a te missa unice gaudeo,


page 23, image: s023

nec minus me libelli tui nobis donati, quam Analecta Hervordiensis ab Henrico Meibomio impetrata exhilar arunt, quae Germanâ side hero suo restituam. Interea tria poematum exempla, ne humanitas tua tibi sit damnosa, red dimus tibi, dum aliam optamus occasionem officio et amori erga me tuo respondendi. Piscinaria primo statim aspectu valde me oblectarunt. Utinam Rottendorffius olim noster, qui ante paucos menses octuagenario proximus, asperrimis, ut ait Plinius, cruciatibus calculorum â stillicidio vesicae extinctus, magno meo luctu et liter arum detrimento diem obiit, Hermetica tua perlegere et de Chemicis dissertationibus tuis judicare posset! magnopere certe eruditionen et intimam Medicinae peritiam tuam depraedicaret. Vale mi Conringi et me ut facis ama. In Collino meo. XXI. Aug. M DC LXXI.

XII. EMINENTISSIME ATque ILLUSTRISSIME PRINCEPS. Domine Clementissime.

OBsecutus Eminentiae Tuae mandato librum unum Poematum Tuorum Augustae Bibliothecae inserendum obtuli Serenissimo Principi ac Domino meo Rudolpho Augusto; alterum nostrae Juliae Bibliothecae Eminentiae Tuae nomine consecravi; tertium Meibomio dedi; tres ceu promisi, meo in id usus consilio, in Galliam curavi; uno mihi retento. Quo animo donum exceperit Serenissimus Princeps, indicant literae. Quarum [gap: Greek word(s)] mittere, judicavi non abs re futurum: uti nempe etiam Eminentia Tua certo sibi queat polliceri Optimi illius Principis in cultum sincerae amicitiae propensionem. Quod si placuerit, etiam alterum, qui expetitur in familiariorem


page 24, image: s024

usum libellum, aut etiam Principalium literarum aliquid meae curae committere, Eminentiae Tuae in id promptum ministerium et obsequium meum offero. Felicem praedicaturus me, si ad intimiorem Tantorum Principum amicitiam quidquam contulerim. Academia nostra pro honore sibi exhibito ipsamet gratias aget propediem: interea illius nomine Eminentiae Tuae habeo maximas. Idem mihi injunctum iri ex Gallia, equidem non dubito. Etsi enim illud Regnum multis Episcopis eruditis floreat, qui paria tamen Eminentiae Tuae bonarum literarum peritia fecerit, scio reperiri neminem. Is quem jam antehac laudavi Stephanus Baluzius Remensis Canonicus misit mihi libros aliquot ab se editos, interque eos novam [gap: Greek word(s)] operis Illustrissimi quondam Archiepiscopi Parisiensis Petri de Marca de Concordia Sacerdotii et Imperii: jamque parat editionem Capitularium Francorum Regum secundae familiae. Optaverim, esse illud Marcae opus et Baluziana reliqua in Eminentiae Tuae manibus. Cumprimis posse ex librario Thesauro Tuae Eminentiae adjuvari egregium novum illum conatum, perinde atque ex nostrae Juliae Bibliothecae mss. quaedam propediem abs me mittentur. Capitularia illa de rebus Saxonicis Romae edita jam tum habet Baluzius, eaque addet reliquis.

Eminentiae Tuae

aetatem omnem Servus devotissimus Hermannus Conringius.

Helmestadii 21. Augusti 1671.



page 25, image: s025

XIII. EMINENTISSIME AC ILLUSTRISSIME PRINCEPS DOMINE CLEMENTISSIME.

NOn displicuisse institutum meum tres libros Poematum in Gallias mittendi, equidem gaudeo. Quin imo non dubito, aeque illos acceptos futuros atque fuerunt, quos Serenissimo Hero meo Rudolpho Augusto in usum Bibliothecae Augustae, et Academiae Juliae Pro-Rectori ac Senatui jussu Eminentiae V. obtuli. Et vero jam tum spero traditum Serenissimi Ducis responsum ante quatuor dies missum, nunc vero mitto et Academiae nostrae literas. Trium illorum librorum qui in supplementum redditi sunt, unum Serenissimo Antonio Ulrico Duci, alterum Filio ejus primogenito Augusto Friderico, tertium Bibliothecario Academico destinavi. Idque quandoquidem iste non tantum magni aestimat doctrinam virtutemque V. Eminentiae, sed ipse etiam Germanicae nostrae Poeticae felicissimus est in omni genere cultor. Ille Paternis insistit vestigiis; Hic vero Eminentiae V. inusitatam eruditionem justo novit pretio venerari. Ut proinde confidam, hanc distributionem non futuram V. Eminentiae ingratam. Piscinaria mea utinam non lectione duntaxat, sed usu etiam aliquando oblectent! Ita sane memoria illorum possit esse justae diuturnitatis. Rottendorfium ereptum mihi censorem Paracelsicorum meorum, multum profecto ceu par est, doleo. Pridem enim etiam ipsemet Viri eximiam cum aliorum tum Medicae Artis peritiam feci maximi: simul vero haud ignoro, quam hodie rarus sit numerus eorum, qui ad illud laudis fastigium attingunt.


page 26, image: s026

Addat DEUS Eminentiae Vestrae illos quos optimus Senex non peregit duntaxat, sed etiam longe plures annos meritus fuit.

Eminentiae Vestrae aetatem omnem servus obsequentissimus Hermann. Conringius.

Helmstadii 27. August. Anno 1671.

XIV. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CORINGIO suo.

Binis epistolis tuis diverso tempore mihi redditis responsum debeo. Et primae quidem magnam mihi attulerunt voluptatem, allato nuncio, quo nos exhilar arunt, de Sermi Ducis Rudolphi Augusti judicio nostras esse aliquid nugas putantis. Quare tuo obsecutus consilio praesentem libellum ejus nomini inscripsi, Teque majorem in modum rogo, ut de nostro erga Principem optimum obsequio fidejubeas, ubi fuerit necessarium. Ex alteris literis tuis quando nunc iterum intelligo, meis Musis, te interprete, tam magnos conciliari patronos, ut porro de nostris studiis bene mereri possis, nonnulla insuper poematum exempla ad te mitto aliis donanda, quibus adjicio bunc libellum, qui etsi Parisiis sit recusus, prima tamen incunabula debet Romae, ubi in lucem prodiit, et mihi est nuncupatus. Accepi etiam ex Urbe inter alios libellos inde ad me missos Codicem Regularum quas Sancti Patres Monachis et Virginibus Sanctimonialibus servandas praescripsere et Lucas Holstenius digessit in tres partes ediditque, opus vicinis vestris


page 27, image: s027

Coenobitis, quam vestrae Academiae utilius. His adjecit Emmus Cardlis Franciseus Barberinus, singularis literarum et literatorum Virorum fautor, Collectionem Romanam bipartitam, veterum aliquot historiae Ecclesiasticae monumentorum ab eodem Luca Holstenio concinnatam et notis illustr atam, cujus unicum mihi superest exemplar, alterius vero de Codicis regularum complura suppetunt. Vale mi Conringi, et Academico vestro Senatui redditis hisce literis, etiam tuis verbis meam gratiarum actionem prosequere. Neuhusii XV. Septemb. M DC LXXI.

XV. EMINENTISSIME ATque ILLUSTRISSIME PRINCEPS. Domine Clementissime.

SImulatqve redditae sunt Eminentiae T. clementissimae Literae, nihil mihi fuit prius, quam exemplum Duci Rudolpho Augusto destinatum per tabellarium curare: neqve dubito, munus illud fore a tam amica manu longe gratissimum. Reliquorum exemplorum duo in Daniam, commodâ sese perquam tempestive offerente occasione, statim itidem misi, alterum Regiae Bibliothecae, alterum Griffenfeldii, Excellentissimi cum dignitate tum eruditione Regii Ministri armariis consecrans. Tertium dedi genero meo, summo Eminentiae Tuae incomparabilis atqve inusitatae eruditionis admiratori: cujus musteum librum argumenti rarissimi vicissim jam mitto. Spero autem in horum quoque trium exemplorum distributione nihil quod Eminentiae Tuae displiceat a me commissum. Senatui nostro Academico gratissimus fui, oblatione literarum Eminentiae Tuae, utpote singularis Clementiae et favoris Principalis


page 28, image: s028

locupletissimorum testium. Eoqve, ceu fui jussus, eâ, qua par est reverentia, Senatus illius nomine ago gratias, utque Eminentia T. affectum illum velit perpetuum esse, etiam atqve etiam rogo.

Muneri mihi destinatus liber plurimum me delectavit, non tantum quod a tanto Principe venisset, sed et, si quidem licet dicere quod res est, suo cumprimis argumento. Quoniam Parasceve Dominicae diei, ut alias, me invitaret (sera enim vespera mihi est traditus libellus) ad sacros labores, confestim illum quo potui studio volvi: et meo ingenio longe acceptissimum magna cum animi voluptate deprehendi. Pridem scilicet suspexi eruditionem eximiam Holstenii: quae et in opere hoc posthumo certe splendet: cujus vestigiis cum inhaereat Possinus non infeliciter, etsi forte non pari passu, non potuit non et ille mihi multum placere. Caeterum quam maxime gratum fuit sacrum libri totius argumentum, primae et vere aureae Ecclesiae, atqve ad cujus mores merito omnis etiam haec nostra aetas est componenda, acta moresque haut parum illustrans. Frastidii libellus dudum mihi fuit observatus inter spuria S. Augustini: suo auctori illum Holstenii curâ esse redditum gaudeo. Acta passionis Sanctarum Martyrum Perpetuae et Felicitatis plane mihi nova sunt: etsi pridem sint lecta, quae ad Martyrologium de iis commentatus est Barronius, et narravit Petrus de Natalibus. Haec ipsa Acta esse lecta in Ecclesiis Africae saltim S. Augustini aetate, per etiam mihi est verisimile. An et Tertullianus illis fuerit usus, dubium me reddit ipsum illud quod pag. 38. ex libro de Anima laudatur testimonium, referens, Perpetuam sub die passionis in revelatione Paradisi solos illic Commartyres suos vidisse: quale quid in hisce Actis non reperio. Imo in visione Saturi, qua Paradisus


page 29, image: s029

est oblatus pag. 24. diserte sic legitur: Et caepimus illic multos fratres cognoscere, sed et Martyres. Non temere etiam Tertullianus passus fuisset elabi sibi, quae de vulnere et cicatrice faciei Dinocratis hic narrantur pag. 14. et 16. ad probandam suam, de animae corpori conformi substantiâ, sententiam: nec enim ab aliis haec esse neglecta, apparet vel ex iis, quae ex l. 4. de Anima S. Augustini adducuntur pag. 53. et 54. Alia igitur esse haec Acta ab iis quae Tertulliano fuerunt in manibus, per est simile vero: atqve adeo, ut recentiora, minus certam mereantur fidem. Sed et haec ipsa Acta jam S. Augustinus a Canonicae Scripturae auctoritate multum differre, nec in eo esse ordine ut inde in quaestionibus fidei testimonia proferri queant, diserte docuit. Quod Sancti illius Doctoris judicium in hoc libello pag. 50. et 52. legens, haud injuria improbabit fortassis, quae Holstenius pag. 131. et 136. Possinus pag. 183. ausi sunt asseverare. Me vero etiam illud de Dinocrate sollicitum habet, quomodo ille poenis fuerit per preces sanctissimae Martyris liberatus, cum videatur sacro lavacro non ablutus. Habuit enim utiqve ille cum viveret parentem utrumqve idololatram. Imo et soror Perpetua cum utroqve fratre haesit tum adhuc in illo luto: alter enim fratrum demum Martyrium subeunte Perpetuâ fuit catechumenus, et Perpetua baptizata paulo ante quam caperetur, quod legitur pag. 6. Puerum itaqve illum Dinocratem ante obitum fuisse baptizatum, non est verisimile. Nec S. Augustinum de Baptismo illius fuisse certum, liquet ex pag. 51. et 52. etc. Vincentium pariter ac Renatum, ausosex illa Dinocratis historia, promittere etiam in Paganismo defunctorum animabus aliquam per Sanctorum preces ex infernalibus cruciatibus redemtionem, manifestum est. Quod equidem non miror, cum illa aetate, S. Augustino


page 30, image: s030

in Enchiridio ad Laurentium teste, nonnulli imo quam plurimi aeternam damnatorum poen am, et cruciatus sine intermissione perpetuos, humano miserati sint affectu, atque ita futurum esse non crediderint: ipsemet etiam S. Augustinus permittat credi, poenas damnatorum certis temporum inter vallis mitigari. Non possum non Eminentiae Tuae hîc recitare quae Vir doctissimus Dionysius Petavius l. 3. de Angelis c. 7. §. 7. scribit: cum appareat, non satis in errore constantem fuisse Origenem, ac trifariam omnino eum exposuisse, ut aut diabolos ac daemones pariter ac damnatos homines salvos aliquando fore diceret: aut solo excepto principe daemonum diabolo, caeteros omnes: aut denique solos homines, diabolo et Angelis ejus in perpetuum rejectis. Priores opiniones duas pauci Catholicorum amplexi sunt. Paragrapho octavo ait: de diaboli ac daemonum poenis terminandis futuraque liberatione pauci assensi sunt Origeni: de damnatis hominibus plures imitatores habuit opinionis suae, nondum per illa tempora haeresis inustae notis. Quam quidem non eadem firmitate omnes adsciverunt: quidam enim plenius, levius alii et quasi cunctanter assensi sunt. Primo ordini accenset mox Gregorium Nyssenum et auctorem commentariorum in Epistolas Pauli qui Ambrosio tribuuntur, quem esse Hilarium Romanum Damasi Pontificis Diaconum constat jam eruditis: alteri Hieronymum, Ambrosium, Gregorium Nazianzenum et Arnobium. Jam tum porro multis fuisse persuasum, precibus sanctorum ab inferni cruciatibus posse animas etiam paganorum liberari, indicant utiqve passim illa, quae in ore vulgi fuisse ex Damasceno constat, de liberatis per S. Theclam Falconillae et per S. Gregorium Trajani animabus: idem scilicet attestante vita B. Theclae, et quam Basilius Seleuciensis Isauriae Episcopus conscripsit a Petro Pantino edita, et quam


page 31, image: s031

Sophronius habet. Si ergo et suis precibus fratri defuncto, quamvis non Christianum in ordinem per Baptismum recepto, ex inferno liberationem aliquam impetrari posse crediderit Sanctissima Perpetua, non profecto vitio hoc verti illi potuerit, in illa communi tum adeo quamvis optimorum sententia: aeqvumque fuerit, condonare foeminae, hactenus catechumenae, et sororio tenero erga defunctum puerum fratrem affectui. Verum ita non fuerit divina revelatione Sanctissimae Perpetuae patefactum, quod de Dinocrate poenis liberato in Actis istis commemoratur: Sed forte insomnio, respondenti pio vigilantis de liberando fratre sibi quondam tenere adamato voto, imputandum; quod tamen visionis coelestis loco habuerit sanctissima foemina per errorem. Quale quid et tunc frequentissime factum, et contingere hodieqve, notum est prudentioribus. Hoc sane, malim dicere, quam fictionis et falsi accusare notis insertam illam Sanctissimae Martyris de suis insomniis narrationem. Absit enim, ut de tam antiquo monumento Ecclesiae, lectionibus publicis alicubi recepto, sequiora suspicer. Nisi fallor tamen, ob illa de Dinocrate suspecta narrata, ab Ecclesia Romana nunquam in sacros usus Acta illa sunt recepta. Nec enim illa alias delituissent hactenus in unius Cassinensis Monasterii tenebrosis loculis. Quantumvis autem, me quidem judice, illa sint qualia dixi, perquam tamen grata sunt; quandoquidem saltim illud, quo fervore martyres olim sacrum illum agonem peregerint, docere, atqve adeo ad parem constantiam me quoqve roborare tam illustribus exemplis, apta sunt. Ac proinde pro libello isto Eminentiae Vestrae ago gratias quas possum maximas. Eorum quae ex Urbe accepta memorantur, hactenus itidem vidi nihil. De Codice Regularum Holsteniano


page 32, image: s032

accepi tamen aliquid jam tum ex Ephemeridibus Gallicanis rei literariae, atqve ex doctissimo Commentario Steph. Baluzii ad Reginonis libros de disciplina Ecclesiastica, novissime Parisiis editos. Unde mihi illius operis comparandi magnum est desiderium incensum. Coenobitis nostris Ludgerianis vereor ut possit esse usui illius lectio: etsi enim non male se gerant, sintqve mihi isthoc nomine peraccepti, ad veteres tamen istas rigidas regulas illos velle componere, neqve patiuntur tot Pontificum quas vocant dispensationes, et pridem usu probatae diversae vivendi consuetudines; neqve aeqvum nunc fuerit. Mihi vetera illa saltim novisse per est jucundum. Atqve adeo hoc ipso tempore, in Baluzii, meditantis accuratam novam Capitularium Caroli Magni filiorumqve editionem, amici mei petentis gratiam, quae de vita Canonicorum sanxit Ludovicus Pius, per utiqve severa et a nostris moribus toto coelo diversa, qualia habentur in Tomo secundo Conciliorum Galliae a Sirmondo edito et in Academiae Juliae Mss. membranaceis, magna cum voluptate confero. De reliquis ex Holsteniana Bibliotheca ab Eminentissimo Cardinale Fr. Barberino depromptis Ecclesiasticae Historiae monumentis, nihil vel fando hactenus accepi. Utriusqve operis non mihi duntaxat sed Academicae etiam Bibliothecae cura erit comparandi. Utinam vero Tuo illi mihi longe acceptissimo dono possim aliquid non minus dignum Eminentiae Tuae oculis reponere! Nunc tamen nihil mihi tale ad manum cum sit, majorem in modum obsecro, ne ferat aegre sibi offerri vilia ista quae mitto: quaeqve adeo a typographicis operis adhuc madent ut bibliopegorum praelum non ferant. Quod si haut displicuerint, sequentur fortassis mox alia notae melioris. Deum obsecro, ut


page 33, image: s033

bono publico Eminentiam Tuam in seram usqve senectutem felicem conservet.

Eminentiae Tuae

atatem omnem devotissimus Hermannus Conringius.

Helmestadii 26. Sept. Anno 1671.

P. S. Jam jam obsignaturo hasce Litteras offertur Epistola N. N. optimi sane et doctissimi. Partem a me excerptam mitto: quo Eminentiae Tuae liqueat, quanto illa etiam apud hunc sit in pretio. Operam dabo ut et hujus Germanica, dramatici etiam generis, opuscula Eminentiae Tuae reddantur, et major solita amicitia Vos inter in bonum publicum coalescat.

XVI. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO suo.

TAbellarius vester, mihi ad Visurgim Beverungae animi remittendi causa commoranti, literas tuas 26. Septemb. dat as reddidit, quibus citius dedissem responsum, nisi Neuhusium reversus Codicem Regularum ab Holstenio editum una ad Te mittere decrevissem, quem his adjunctum ac Bibliothecae tuae donatum tuis cymeliis literariis accenseas velim. Adjungo collectionem Romanam, cujus cum unicum hoc exemplum ad me pervenerit: mihi, ubi commodum fuerit et lectum, cupio remitti. De poematibus meis, quae in Daniam destinasti et


page 34, image: s034

alia in loca misisti, plurimum tibi debeo, ac summopere Terogo, ut data occasione hocce exemplar Vito Beringio Regis Daniae Historico, siquidemadhuc aetherea vescitur aura, tradendum cures, qui si ad plures abiit, Tuum esto hoc donum. Caeterum animadversiones in notas Holstenianas passionis SS. martyrum Perpetuae et Felicitatis valde sunt eruditae, ac dignae quae cum Possino communicentur. Certe ipsarum SS. Martyrum memoria in Ecclesia Romana jam olim fuerit inprimis celebris, utpote quae Canoni Missae, quod paucis sanctis obtigit, nominatim fuit inserta, et hodie dum recolitur. De honore, quem Sermus Princeps N. N. musis meis habere dignatus, plurimum etiam Tibi me debere profiteor. Ejus Principis poesin sacram mihi nuper dono de dit Hardenbergius Cellensis olim Minister primarius. Caetera dramatici generis adbuc desidero. Ut primum monumenta mea Paderbornensia prodierint, non negligam occasionem eadem cum hoc Principe communicandi; ut, qui meas esse aliquid putat Camoenas, historica etiam nostra recognoscat. Interim majorem in modum opto, ut de benigno judicio eidem Principi meis verbis in antecessum gratias agas, ac significes, me illius amicitiae percupidum nullam omissurum oportunitatem mea eidem officia probandi. Vale meque, ut facis, ama.

Neuhusii XXX. Octobr. MDCLXXI. De libris, quod poene exciderat, ad me missis gratias itidem tibi ago. Vale iterum iterumque et Henrico Meibomio nostro dicito, ejus etiam libellos, perquam mihi acceptos et gratos accidisse.



page 35, image: s035

XVII. Clarissimis et doctissimis Viris VICE-RECTORI et PROFESSORIBUS ACADEMIAE JULIAE HELMESTADII. CLARISSIMI ET DOCTISSIMI VIRI

REdditae sunt nobis vestrae literae humanitatis et immeritae laudis plenae, quibus nomine totius Academiae significatis libellum poematum nostrorum traditum vobis esse, et quod multo gratius accidit, admissum benevole inter Lycei vestri armarium interque tot eruditos et praestantes nostrâ aetate scriptores vestros invenisse etiam locum aliquem, ex quo aliquando in manus legentium nostra sumantur. Non id quidem partus ingenii nostri meretur, tenui ac juvenili antehac venâ Romae maximam partem effusus parumque exinde per succisivas hor as animi gratia formatus: ut tamen ad vos aditum haberet, fecit clarissimus et eruditissimus saeculi nostri scriptor, HERMANNUS CONRINGIUS, decus ac splendor Academiae vestrae, mibique hactenus ex his ipsis humanioribus studiis familiaris. Tum vel maxime si quid ex meis lucubr ationibus sit dignum oculis vestris, id cumprimis, ut vestris judiciis deferretur, poscebat a me jure suo aestimatio florentissimae apud vos Academiae Juliae, quae a primis statim exordiis suis omnium exinde disciplinarum et liber alium artium viris mirifice exculta floruit, ut dubium mihi nunqvam fecerim fore inter vos, qui haec mansvetiora literarum studia ac commercia ex aequo bonoque probaturi essent, ut quantum gentis Saxonicae affinitate et locorum vicinitate, tantum amore quoque honestarum artium conjungeremur: praesertim cum optima pars vitae inter amoenitates


page 36, image: s036

studiorum quaeratur, beatosque censeat Plinius, quibus Deorum munere datum est aut facere scribenda, aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque obtigit. Nobis in postremo, etiam quantum publicae Principis curae patiuntur, consistere satis erit. Monumenta, quae maturiori aliquo scriptionis genere, et patriae illustrandae bono dedimus, â vobis pari benevolentiae significatione recepta esse, haud minus nos oblectavit. Prodibunt illa brevi aucta lucubrationibus quibusdam, et si denuo vobis offerantur alia veste induta, prorsus confidimus accepta fore, quando cum his simul debita vobis bene volentia defertur. Neuhusii ex arce nostrâ XV. Septemb. M DC LXXI.

Vestri

Studiosissimus

FERDINANDUS EPISCOPUS ac Princeps Paderbornensis, Coadjutor Monasteriensis.

XVIII. EMINENTISSIME atque ILLUSTRISSIME PRINCEPS DOMINE CLEMENTISSIME

JAm constitueram die crastini ordinario uti tabellariorum officio, eaque occasione Tibi Eminentissime Princeps mittere, quae nudius quartus ante Lutetia acceperam a Stephano Baluzio, non semel jam laudato, nunquam autem satis laudando viro. Nec vero Viri optimi et longe eruditissimi desiderium morari velim, nec a quoquam tamen alio, quam ab Eminentia Tua, expleri illud possesum


page 37, image: s037

certus. Hinc plurimum me exhilaravit nuncius hic: neque ego non statim illum dimitto, simul ille advenit. At principio quidem officii mei esset, omnibus eloquentiae artibus uti in agendis submissi obsequii gratiis, cum pro novo illo Principali munere, tum inprimis pro continuatione Principalis erga me benevolentiae. Sed quia verba me deficiunt, et fortassis abs me nihil tale exigitur amplius, post satis exploratum ad omnia justa servitia paratum animum, nolo illud nunc agere. Plurimum vero me delectavit saltim inspectio instituta (nec enim ultra illam hactenus quidem mihi quid licuit) utriusque libri. Legam autem utrumque diligenter, ubi quid otii fuero nactus, et reddam alterum, additâ quae decet gratiarum actione. Beringius, nisi vehementer fallor, adhuc est in vivis. Certior factus, primâ quaque occasione mittam Viro Principale munus; quod indubie erit acceptissimum, quoniam, quantum ex libro Adoptivorum Carminum intelligo, jam ille dudum aestimavit Eminentiae Tuae rarissimas virtutes, in ejusque se dedit patrocinium. Exspectanda vero mihi erit commoda mittendi occasio: quae brumali hoc tempore solet esse infrequentior. Ea sane obstitit hactenus, quare neque ex Gallia, neque ex Dania acceperim quidquam de jam redditis, quos transmisi Eminentiae Tuae libellis. Simul autem aliquid significatum fuerit, statim, prout par est, communicabo. Interea vero Sereniss Antonio Ulrico indicabo Eminentiae Tuae propensum ad mutuam Principalem amicitiam animum: non dubitans, fore brevi, ut inter vos Tantos Principes propinquior quaedam intercedat quasi necessitudo. Monumentorum Paderbornensium novam illam editionem jam ad finem properare equidem gaudeo. Si fortassis autem et huic adjicientur


page 38, image: s038

tabulae illae Osnabrugenses et Paderbornenses, quae in calce primae editionis reperiuntur, vel aliae quae fuerint addendae, optaverim justam diligentiam in iis exhibendis praestari. Ne quid enim dissimulem, is qui expressit p. 262. Caroli Magni effigiem, perquam oscitanter videtur se gessisse; cum constet Carolum mento fuisse glabro, et barba rara genis adnata. Nec Ludovico Pio debuit laurea a pictore dari, sed fortassis diadema gemmis ornatum, ex more a Constantino M. introducto; quali usum esse et Chlodovaeum Magnum scio, de aliis Francorum Regibus non habeo compertum. Ut ad haec attendam nunc solito diligentius, facit mihi propositum diploma aliquod, ex seculo nono isthoc quod alii depromunt, alii [gap: Greek word(s)] censent. Qua de re singulari libro fortasse sententiam brevi feram. Non dubito, omnibus cum justâ cura inspectis, si qui fuerint commissi errores, emendari tempestive posse: ne quae sinistris suspicionibus praebeatur ansa. Ut autem ad initium Epistolae redeam, mitto partem Epistolae, quam illustris Baluzius ad me dedit: rogoque, nisi grave quid obstet, desiderio justo Viri perquam eximii satisfieri. Atque de Innocentii Epistolis scio, esse illas in manibus Eminentiae Tuae et optima fide spondeo, cum aeterna Eminentiae Tuae laude, illam sibi forte sactam gratiam, Baluzium compensaturum. Num Capitularium Carolinorum apud vos supersint mss. exemplaria, nescio. Quod si tamen etiam huic pio Viri optimi desiderio queat responderi, Eminentiae Tuae auctoritate, illud ne negligatur, rogo itidem obsecroque. Juvi ego hactenus Virum quantum potui collatione nostrorum msstorum: neque dubito, Tuae quoque Eminentiae judicio illi aequissimo desiderio nefas esse non obsequi.



page 39, image: s039

Deus servet in seram senectutem Reipublicae commodo Eminentiam Tuam, cujus ego sum

aetatem devinctissimus servus

H. Conringius.

Helmstadii propridie Kalend. Novembris, Juliani Ao. 1671.

XIX. EMINENTISSIME ATQ; ILLUSTRISSIME PRINCEPS, Domine Clementissime.

CUm a Serenissimo Principe mihi mitteretur Epistola ad Eminent. Tuam curanda, officii mei, quod utrique Vestrum debeo, esse duxi, sine mora, quod jussus sum, agere. Eoque non exspectandum Mercurii vestri reditum existimans, committo hasce Postae, quam vocant, fidei atque industriae. Non dubito autem acceptam fore Epistolam illam, non minus atque Serenissimo hero meo gratissimus fuit poematum liber; et inposterum frequentiore literarum commercio confirmatum iri amicitiam, quam vicinitas, et communis Reipub. salus exigit. Jussus equidem et ego sum, dare operam, ne quid illa capiat detrimenti: sed, quantum arbitror, non opus est ad id mea aliqua opella; Idque mandatum profectum est â Serenissimi Principis tenero erga Eminentiam Tuam studio. Quod ut magis magisque pateat, addo exemplar literarum Optimi Principis ad me exaratarum. Gaudeo tamen, praebitam abs me occasionem solito frequentius amicitiam mutuo inposterum exercendi Vos inter Principes; quin imo, si fas fuerit, addam ego calcar agentibus negotium vere sacrum et longe utilissimum.



page 40, image: s040

Mitto simul partem literarum quas ad me Lutetia dedit Stephanus Baluzius, jam tum saepius â me Eminentiae T. laudatus. Illi tum temporis nondum fuerat traditus, quem Colbertinae Bibliothecae cum aliis nonnullis consecravi, poêmarum vestrorum aureus libellus: quoniam vero indies pene jam tum ab Illustrissimo Colberto fuit exspectatus, non dubito, pridem et illum recte curatum proxime mihi significatum iri. Quum sentiat vero Eminentia Tua, quam incensum sit in Baluzii animo Innocentianarum Epistolarum desiderium, spero illi tandem satisfactum iri. Plurimum equidem etiam mihi gratulabor, id ubi evenerit; quoniam non Baluzius duntaxat, sed ipse etiam Illustrissimus Colbertus intelligent, recte â me Eminentiam Tuam laudatam, non doctrinae tantum partae sed studiose promovendae etiam, nomine, meamque non nihil valere existimationem apud Principem tantae dignitatis, pariter et eruditionis ac virtutis. In non immemorem beneficii et optime intelligentem talium, summaeque industriae Virum, vestram benignitatem iri collatum, ausim sancta fide polliceri. Quod si juverit Eminentia Tua etiam illud Baluzianum de Capitularibus Francorum denuo edendis institutum, factura etiam isthac in re fuerit insigne pretium operae. Qui Fuldenses Codices consulat, neminem novi: forte etiam nemo ibi reperitur ad exemplum Rhabani Mauri compositus, ut mores â prisco illo aevo degeneraverint. Contuli ipse nostrae Bibliothecae Academicae Capitularia MSS. si quae ad manum etiam Vestram fuerint, eorum varias mittam Baluzio itidem ubi accepero.

Quod nuper monui de errore commisso a pictore circa Caroli Magni imaginem, illo pertinet, quod optem illum in nova vestrâ Monumentorum Paderbornensium


page 41, image: s041

editione correctum, quo fides constet diplomati, me judice, genuino. Imago quae subsequitur Ludovici Pii possit quidem itidem videri justo juvenilior, memini autem et alibi illam videre plane similem. Utinam possit addi etiam Ludovici nostri Germanici effigies integra! nec enim illam hactenus conspexi.

De missis nuperlibris scribam plenius proxime, fortassis per vestrum Mercurium. Interea legam omnia cum cura, etsi plaeraque jamtum volverim. Beringium intellexi vivere: itaque mittendi librum primam quamqve commoditatem captabo.

Eminentiae Tuae

aetatem devotissimus servus H. Conringius.

Helmestadii 30. Novembr. Anno 1671.

XX. EMINENTISSIME ATQ; ILLUSTRISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

MAgna me sollicitudine liberavit Huxariensis V. Mercurius. Cum enim jampridem a Principali manu Vestrâ nihil acceperim, de minus prospera valetudine graves me curae invaserunt, vel ne quid respublica derrimenti fecerit, metui. Cum acceperim jam ergo, omnia esse salva, plurimum equidem gaudeo: gratias agens immortales Deo sospitatori. Dedi vero ego prid. Kalendar. Decembr. ultimas meas, easqve Postae qvam vocant commisi: qvoniam, quas addideram literas manu Serenissimi Principis mei Rudolphi Augusti ad Vestram Eminentiam exaratas, celerem curationem exigebant. Dubius tamen


page 42, image: s042

adhuc sum, num sint illae recte traditae: spero autem meliora, idqve me propediem intellecturum. Ego, si fas est adjicere, jam in duobus libris edendis occupor. Alter est de Antiquitatibus Academicis, atque adeo de propagatione studiorum: quem Eminentissimo Nomini Vestro consecrare consilium quidem est, dubito tamen num liceat. Altero censuram instituo Diplomatis quod attribuitur Ludovico Germanico Pii Imperatoris filio, me autem judice est supposititium. Eam in rem perquam utilia mihi fuerunt, quae habentur fine Monumentorum Paderbornensium, utriusqve Ludovici genuina diplomata: cumprimis illud Pii Imperatoris, quoniam et sigillum sive imaginem Caesaris exprimit, qualia perquam rara hactenus prodierunt in lucem. Utrumque in librum meum transtuli, addito encomio praeclari Monumentorum operis ejusqve Autoris. Hoc ipso autem vehementer in me accensum est desiderium Novae editionis: nec enim dubito accessuras ex veteris aevi thesauro Tabulas etiam alias. Deum veneror, ut rebus integris, et procul bellicis turbis, quae nunc sollicitam habent cum omnem Germaniam, tum maxime Viciniam Vestram, liceat Eminentiae Vestrae frui ceu antehac otio literario, quo nihil est dulcius.

Illustriss. Celsitudini Vestrae

aetatem devotissimus Hermannus Conringius.

Helmstadii 21 Martii Anno 1672.



page 43, image: s043

XXI. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO.

QUas ad me propridie Kalendas et XXX. Novembris superiori anno dedifii literas, accepi quidem una cum exemplo epistolae Stephani Baluzii, sed nullum iis reddidi responsum, quod eo tempore gravissimis dentium doloribus conflictabar. Interim Illustrissimus Vir Ludo vicus Verjusius Christianissimi Regis Legatus hic meconvenit, cui petitum epistolarum Innocentii III. P. M. exemplar de dissidio Ottonis IV. et Philippi Caesarum de Imperio decertantium, ad Baluzium prima quaque occasione deferendum commisi, qvi etiam hoc se libenter curaturum pollicitus est. De volumine Dramatico ad me misso plurimum tibi debeo, et serenissimo N. N. ex animo gratulor tam uberem in poesi vernacula ingenii venam, gratiasque ago quam possum maximas de dono hocce mihi acceptissimo. Magno mihi ducam honori, si librum de antiquitatibus Academicis nobis dedicaveris, qui bonas liter as tanti aestimamus et tantopere viros literatos diligimus. Censuram diplomatis Ludovici Pii, qvam meditaris, magnopere adjuvabunt monumenta nostra aliquot novis ejusdem Caesaris diplomatibus in hâc novâ editione illustrata, quae propediem in publicam lucem emissa tecum communicabimus. Vicini belli metus in apertam foeder ati Belgii et confinium provinciarum ruinam erupturi, hac aestate animum â Musarum consuetudine pro dolor! utique avocabit. Parcat iis Deus, qui tanto incendio materiam praebuere. Vale mi Conringi, meque in aere tuo cense. Neuhusii praepropere. XI. April 1672.



page 44, image: s044

XXII. EMINENTISSIME Atque ILLUSTRISSIME PRINCEPS DOMINE CLEMENTISSIME.

PRaecedentem hebdomadem agente me in aula N. N. commodum accidit, ut cum alia quaedam bona tum etiam libri pie nuper defunctae Principis inter heredes dividerentur, volumenque hoc Dramaticum autori ipsi cederet. Rogavi itaqve optimum Principem, permitteret mihi, librum illum Bibliothecae Vestrae consecrare. Aegre quidem ille passus est sese exorari: indigna sua judicans, quae legantur ab eo, qui nec Maroni ipsi Poetica facundia sit secundus. Quum impetraverim vero tandem id quod volui, jam adeo librum hunc mitto. Continet autem uno aut altero excepto, Dramata omnia eximii illius Principis, plaeraqve hodie repertu rara, ac proinde vix etiam mihi antehac visa. Quantumvis autem, non sint exacta ad limam Sophoclis vel Euripidis, vel Latinorum qvoqve cum Comicorum tum Tragicorum amussim: non dubito tamen haud displicituram Principis hanc operam. Quod ubi accepero, mittam et alia ejusdem manus sacra pariter et profana. Nunc quod jussus fui, opto Eminentiae V. illius Principis nomine felicissima quaeque, ac sancte testor, Eminentiae Vestrae raram virtutem atqve eruditionem justo pretio in aulâ N. N. aestimari. Deum etiam ego veneror, ut bono publico felicitas vestra si non immortalis, saltim in plurimos annos sit diuturna.

Eminentiae Vestrae

aetatem devotissimus H. Conringius.

Helmestadii 27. Martii Anno 1672.



page 45, image: s045

P. S. Addo et alios duos libellos ab eodem Principe confectos: etsi prae festinatione tabellarii non potuerunt a Bibliopego formari in aliquam elegantiam. Confido scilicet, rem ipsam potius aestimatum iri. Ne etiam hoc nesciatur, modi musici debentur N. N. jam viduae, foeminae itidem longe sanctissimis moribus et eruditae.

XXIII. EMINENTISSIME Atque ILLUSTRISSIME PRINCEPS DOMINE CLEMENTISSIME.

LIterae Eminentiae Tuae quo magis desideratae ita longe fuerunt gratissimae: quoniam uberrime significarunt pristinae gratiae nihil decessisse mihi, nec langvere curam rei literariae: etsi Mars Palladi perquam sit infestus et tantum non extrema minitetur. Baluzio missum esse exemplar literarum Innocentii III. Papae per Excellentissimum Verjusium, atque ita preces meas habuisse suum pondus, impense gaudeo. Laboravit Vir optimus et de Ecclesiastica literatura veteri praeclare meritus, aliquamdiu gravissimo oculorum affectu: eoqve aliquot mensibus nihil ab eo accepi literarum, donec nudius quartus traderentur, quas tamen jam XI Kalend. Aprilis exaravit. Partem earum descripsi, jamqve mitto. Inde dolens didici, libros quos arcae inclusos exeunte jam Augusto Hamburgum misi, ne nunc quidem Parisiis traditos Colbertinae Bibliothecae. Erant autem inter illos et Eminentiae Tuae Poematum libri, Regiae et Colbertinae et Baluzianae Bibliothecis consecrati. Arcam illam librariam pridem venisse in manus magni mercatoris Parisiensis cum aliis nonnullis, nunciavit superiore


page 46, image: s046

hebdomade Christianissimi Regis Hamburgensis, ceu appellant, Residens. Id proxime Baluzio indicabo: vereor tamen omnia sequiora. Auctor Baluzio fui, ut quia novam Capitularium editionem molitur, iisaddat Capitularia duo de rebus Saxonicis, Eminentiae Vestrae industriâ in iis eruderandis justo praeconio laudatâ: perindeatque â me est factum libro de origine Juris. Hoc facturum sese promisit: nec minus fideliter, scio praestabit. Quod si variae lectiones pridem editorum Capitularium possint Eminentiae Tuae jussu colligi et Baluzio mitti, cederet hoc ipsum ut in gloriam Tuae Eminentiae ita in commodum publicum. Quo animo acceperit Baluzius carmen in Regiam Lupparam, probat Epistola. Qui cum abunde hinc pateat, non opus arbitror, pro dono illo uti et ego hîc agam gratias. Incendit autem (fateor) Baluzius sua illa laudatione etiam in me illorum versuum acre desiderium. Fortassis vero et hujus votiero propediem particeps, una cum nova Monumentorum Paderbornensium editione. Qvam avidius etiam solito nunc exspecto, postquam intellexi Ludoviciana varia diplomata iri additum. Utinam accedant illa, quorum meminit eruditissimus Mallinckrotius l. de Archicancellariis Imperii pag. 23. Hervordiae impetrari posse non equidem dubito: modo Eminentiae Tuae non fuerit grave illa petere. Jam tum in libro meo laudavi fide iteratae editionis Paderbornensium monumentorum diploma Hervordiense memoratum ad monumentum Ramae n. 2. non sine justo praeconio. Nuper Tiguro nactus sum Ludoviciana diplomata duo optimae notae, et suis sigillis ac monogrammis, quae appellabant, instructa.

Illa censura Ludoviciani Diplomatis aliquamdiu abrupit curam operis de Antiquitatibus Academicis: nunc intellecto


page 47, image: s047

Eminentiae Tuae etiam in hoc meum volumen gratioso affectu, propediem redibo ad illos mihi quondam gratissimos labores, in monumentum meae erga Eminentiam Tuam obseqventissimae reverentiae et venerationis. Interea mitto hac vice libellos duos, neutrum licet meum: nisi quodalterum recensuerim ediderimqve, alterum meo consilio nonnihil juverim.

Martem turbaturum literariam rem omnem, non equidem dubito. Vereor autem, illud incendium non iis staturum finibus quibus aperte nunc imminet: sed universam simul rempublicam Imperii correpturum, daturumqve nobis novam faciem: utinam nostra hac meliorem! Quid fiet vero, si et Turca alterum latus infestaverit? O miseras hominum mentes! o pectora coeca! Deum veneror, uti saltim non involvantur regiones Eminentiae Tuae saevo hoc bello, sed liceat illi inter turbas frui otio et firma valetudine.

Eminentiae Tuae

aetatem devotissimus Hermannus Conringius.

Helmstadii 20. Maji Anno 1672.

XXIV. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO.

LIbellis tuis ad me missis rependimus septem monumentorum Paderbornensium exempla, quorum majus Bibliothecae Augustae, reliqva Rudolpho Augusto, Antonio Ulrico, fratribus


page 48, image: s048

et Ducibus Brunsvicensibus, Praeposito Helmstadiensi, tibi et Meibomio, et postremum Bibliothecae Academicae vestrae donamus. His adjicimus septem Illustrium virorum poemata, quorum grandius exemplar Bibliothecae Augustae debetur, caeter a ad modum monumentorum distribuenda, quae bibliopego illic compingenda tradas velim, qvam inrem latori harum literarum sex daleros dedi tibi reddendos. In bis omnibus aeqvi bonique facias ingenii nostri fiduciam, et solum fortasse probabis intentum nostrum de Republica literaria bene merendi studium. Quae ducibus Brunsvicensibus destinata: per hunc nuncium eo possent perferri. Baluzius Epistolas Innocentianas de dissidio imperii nostri accepit animo perqvam laeto et grato, quem binae ejus ad me datae literae abunde testantur, si qua praeterea in re ipsius studiis gratificari potero, non desiderabit certe operam meam amplissimis verbis ei promissam. Ipsarum epistolarum exempla, quod in iis destudiis suis agit, alias tecum communicabo, ubi hic nuncius redierit, et plus otii nactus fuero, quod praesentis temporis motus prope absumunt. Rex Christianissimus, paucos intra dies potitus Wesalia, Rhinoberca, Orsavia, Burica, munitis oppidis, jam toti Bataviae subjugandae minatur. Grolla et Brevorda â foederato milite obsessa, non diu obsidionem toleratura videntur, desperata Hollandici exercitus ope, qui jam campo excessisse, et munimentis ac oppidis se continere fertur, ut magna et fatalis rerum conversio illi florentissimae Reipubl. imminere videatur. Ego neutri parti obnoxius liberrimum mihi in omnem successionis Monasteriensis eventum servo arbitrium. Interim copiis Coloniensibus e vicino Westphaliae ducatu deductis, et cessante propterea armorum hic metu et periculo, tres veteranorum Equitum meorum turmas haud ita pridem exauctoravi, quae licet ad signa Monasteriensia postea transierint, nullo tamen


page 49, image: s049

modo animum meum ab his turbis alienum mutarunt. Vale mi Conringi et juxta mecum Deum precare ut brevi redeat Pax una triumphis innumeris potior. Ubi collectionem Romanam Holstenii satis degustaveris, mihi remittas velim et Meibomio dicas, me eadem occasione illi analecta Henrici de Hervordia optima fide restituturum. Vale iterum meque ut facis ama. Neuhusii XII. Junii. M DC LXXII.

XXV. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

NOn minus literae quam libri Tui summo me gaudio affecerunt. Intellexi enim ex illis statum prosperum Principatus et simul constantem ergame gratiam. Libri tamen doctrina et elegantia superarunt etiam, fateor, meam exspectationem. Quid enim splendidius et multa eruditione illustrius vel optari possit, novâ isthac Monumentorum Paderbornensium editione? Quanta amoenissimorum poematum non Eminentiae duntaxat Tuae, sed aliorum quoque, quae inter Torckii placent maxime, in altero libro facta estaccessio! Habuerunt me omnia, simulac incideruntin manus, lectorem admirabundum. Deum autem veneratus sum, ut, cum ab aliis Illustrissimi aut Reverendissimi Ordinis simile nihil sperare liceat, saltem Eminentiam Tuam Germaniae nostrae, in salutem et ornamentum servet incolumem. Pro mihi donatis libris gratias ago immortales. Reliquorum curam, prout sum jussus, habui. Libros sex poematum et aere vestro (quod tamen in rem tantulam nimis fuit liberale) curavi â bibliopego compingi, et suis locis jam tum ex parte reddi. Duos cum aliis, Principum Bibliothecis obferet nuncius, cui et literas


page 50, image: s050

meas in aulis curandas commisi. Non dubito, etiam illic gratissima fore eximia illa Eminentiae Tuae munera. Quod si placuerit per me etiam alibi, in Daniâ nempe aut Berolini (in Galliam enim jam proximior Eminentiae Tuae per Baluzium et Verjusium patetaditus) aut hîc etiam, tantis donis quenquam honorare, non patiar in opera mea quidquam desiderari. Et vero gener meus, cujus varias lectiones in Matthaei Evangelium alias misi, impense utrumqve librum desiderat, quoniam hîc non facile prostabit venalis; eoqve, si fas est, aliquod utriusqve libri exemplum ego petierim. Reddo opuscula postumae collectionis Holstenianae, cum justâ gratiarum actione. Legi diligenter: quaedam etiam curavi describi. Omnia esse genuina, non dubito. Fortassis etiam non fallor, si dixerim, praefationem et hujus libri et operis grandioris de Regulis Monasticis esse â manu Tuae Eminentiae. Baluzium esse jam in patrocmio V. Eminentiae equidem gaudeo. Res docebit, Virum esse non duntaxat doctum sed etiam bonum, quod rarius. Scripta illius sane ostendunt etiam aequum Judicem multarum hujus seculi sacrarum litium: ut equidem tales Nestores decem cum Agamemnone optaverim, componendis Ecclesiae rebus. Scio idem judicaturam V. Eminentiam, ubi legerit. Nisi fallor autem, facile curabit omnia Illustriss. Verjusius. Quod causam Petri de Marca tueri non dubitaverit, secunda editione operis de Concordiâ Sacerdotii et Imperii curatâ, multum quidem illi molestiae peperit Indicis congregatio: Sed Cleri Gallicani et Regiâ fretus autoritate, animo imperterrito curavit et tertiam editionem locupletiorem; quae utinam sit in T. Eminentiae manibus!



page 51, image: s051

Christianissimi Regis armorum felicitas hactenus sane inusitata est. Ego qui tanti Regis ab aliquot jam annis sum beneficiarius (quod fortassis Eminentiam quoque Tuam pridem docuit meorum Hermeticorum praefatio ad Illustrissimum Colbertum) dum optime cupio incomparabilis illius Monarchae felicitati, tamen vereor aleae vicissitudinem. Eminentiam Tuam minime latent res Romanae belli Punici secundi, et Venetae post foedus Cameracense; similiaque infinita. Deum castigandis foederatis Belgis misisse maximum Ludovicum, clarissimum est. Modus autem divinae indignationis fugit mortales. Non dissimulo apud ipsos magnates Regios, orare me omnipotentem DEUM, saltem ne quid adversi, quod in Regni damnum possit vergere, accidat. Si Deo placuerit plenam Ludovico victoriam concedere, certus sum destinatum eidem saltim totius Europae imperium, et Germaniam quoque eundem brevi habiturum Caesarem, etsi sine applausu Romanae Curiae. Eminentiae Tuae consilium et institutum laudo, non dubitans huc quoque pertinere illud Servatoris: Beati mites quia haereditatem accipient terrae, ac proinde majorem accepturam fructum quam antecessorem, magnum licet bellatorem. Faxit Deus, ut maneat ille animus Tuae Eminentiae, utque haec tranquillitas reipublicae sit perpetua.

Eminentiae Tuae

quoad vixero obsequentissimus servus Hermannus Conringius.

Helmestadii 27. Junii 1672.



page 52, image: s052

XXVI. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO suo.

HUmanitas tua, quâ donum monumentorum meorum accepisti, mi Conringi, nos excitat, ut non solum genero tuo unum monumentorum atque alterum poematum septem Illustr. Virorum, te ita optante, impertiamus, sed etiam te oremus, ut majoris formae exemplar Bibliothecae Regis Daniae inserendum, et reliqva tria Reinesio Lipsiae, Boeclero Argentinae et Madero primâ datâ occasione reddenda cures. Quicquid impensae in hanc rem feceris, grato animo restituemus. Binae Baluzii doctissimi viri ad nos datae Epistolae, non solum commercium nostrum liter arium, sed etiam editionis variorum operum consilium ejus facile te docebunt, quod certe omni ope foret adjuvandum. Remissam collectionem Romanam Labbaeus et Cossartius societatis Jesu sacer dotes novae Conciliorum editioni, Regi Christianissimo dicatae, et ante qvam Batavos aggressurus viae se commisit, Parisiis oblatae, haud dubie inseruerint. Opus per quam insigne et multis sacrae antiqvitatis monumentis auctum, mihique ab Auctore donatum propediemme spero accepturum, cujus dedicationem nunc ad te mitto magnificam sane et eruditam. Caeterum Christianissimi Regis de Batavis triumphi quotidie reportati, qvi plerosque omnes sua felicitate tenent attonitos, me excitarunt, ut Majestati ejus his versiculis gratularer, quos tecum solo communes facio ut censeas, ut emendes. De incrementis Dioecesis Monasteriensis


page 53, image: s053

mihi, si vita suppetet, aliquando obventuris ita laetor, ut illud Virgilii mihi maxime placeat: Laudato ingentia rura, Exiguum colito. Partitione praedae jam inter foederatos facta, Regi Christianissimo Trans Isalam Monasteriensibus armis occupata cesserunt oppida Campen, Hattum, Elburg et Hardevvick. Coloniensi obvenit Daventria cum dimidiâ parte Swollae, cujus altera pars Episcopo Monasieriensi cum Grolla Brevor da, aliisque compluribus oppidis et municipiis pagisque Twentiae et Trentiae concessa. Rebus ita compositis miles Coloniensis cum Francicis auxiliis ad regias copias recessit, Monasteriensi Principe, suis auspiciis, ductuque bellum administr ante; quare obsessa si nondum capta Covordiâ Frisia et Groninga nunc praedae destinatur. Qua de re nihil adhuc certi habeo affirmare: contrabrevi et forte ante exitum hujus mensis pacem inter Reges eorumque belli socios, et superstites foederati Belgii provincias coituram, minime est ambigendum, qvae si Batavos universos Gallico Imperionunc subdet, plurimum profecto eorum opes accidet, potentiam infringet et existimationem gloriamque antiquam labefactabit. Verum de his propediem certiores nuncios ad me mittet Legatus et nepos meus Plettenbergius, quem ante octiduum ad castra misi Majestati Regis Christianissimi de victoria et novo Regni herede haud ita pridem nato, meis verbis gratulaturum. Vale meque ut facis ama. In Collino nostro X Julii MDC LXXII. Quos elegos meo epigrammati inter septem Illustr. Virorum poemata edito reposuit Dux Montauserius, his adjicio, oppido elegantes et tam antiqvis pares, quam nostris versiculis superiores. Vale iterum iterumque.



page 54, image: s054

XXVII. EMINENTISSIME PRINCEPS. Domine Clementissime.

QUas X Julii exarastis, recte quidem, sed justo atque exspectato serius XXVII. mensis Augusti demum mihi sunt redditae. Usque adeo testudineum fecit nescio quid Mercurium Vestrum, nec alias alipedem. Cum plurimis autem de causis longe gratissima fuerint omnia quae missa sunt, tum praecipue me exhilaravit constans erga me meaqve Principalis gratia. Munus Monumentorum atqve illustrium Poematum genero meo jam est thesauri loco: eoqueve immortales Eminentiae V. agit gratias juxta mecum.

Bibliothecae Regiae destinatum grandius exemplum intra paucos dies Hamburgum atqve inde Hafniam curabitur. Faxo ut in ipsius Majestatis Regiae manus perveniat per illum, cui Bodiniana mea inscripsi; utpote qui Regi est familiarissimus, et hactenus a Bibliothecâ ut nunc a sanctioribus consiliis, meus amicus summus. Is cum sit literatissimus, nec minus Poeta et Historicus haud e vulgo, mittam illi et Monumentorum et Poematum libros Reinesio destinatos: quoniam hic pridem ad plures abiit. ld spero Eminentiae V. haud inacceptum futurum, etsi injussum. Boeclero et Madero propediem sua curabo. Exemplum Monumentorum auro ornatum habuit me sollicitum, quia ejus nulla fuit facta mentio. Quandoquidem autem ego suasissem offerri aliquod libri illius pereximii atqve elegantissimi exemplum Electorali Brandeburgicae Bibliothecae, quae Berolini magnis impensis instruitur a [gap: Greek word(s)] Principe; hoc meum consilium nec Eminentiae V. displicuisse suspicatus,


page 55, image: s055

misi illud ad Excellentissimum Kansteinium, primarium Consiliorum Electoralium Ministrum et summum aerarii curatorem, nunc adeo Electoris Legatum ad Conventum illum magnum, qui jam Brunsvici instituitur. Quibus verbis ad Generos. Dn. Kansteinium fuerim usus, indicat schedula adjecta. Docebit illa, metuere me nonnihil mali regionibus etiam Vestris ab adventante milite Caesareo atqve Electorali: eoqve studuisse me conciliandae, si fieri possit, amicitiae inter Electorem, exercitus universi supremum Ducem, et Vestram Eminentiam. Quod si peccaverim, non denegabitur tamen spero venia, studio averruncandi omnis mali a terris Vestris delinquenti. Utinam modo voti et consilii fiam compos! Certe omnibus Transvisurganis terris ingens videtur detrimentum imminere: quaecunque etiam pars vicerit. Ostfrisiam patriam meam hyberna concessuram militi, cujuscunqve ille fuerit partis, ne dubitem, facit egestas Monasteriensis ditionis universae, imo totius Westphaliae et Transisulaniae. Eoque mihi quidem fuerit utilissimum, si per Eminentiae Vestrae intercessionem a Monasteriensi Principe, meis et generi, Principalis Consiliarii, bonis Frisicis salvae quam vocant guardiae literae in omnem eventum queant impetrari. Etiam sane atqve etiam rogo obsecroqve, velit Eminentia Vestra hoc etiam patrocinio me fidelem clientem beare.

Novam Conciliorum editionema Labbaeo pridem coeptam, nunc tandem curante Cossutio prodiisse in lucem, equidem gaudeo: si non lector saltim perlustrator eorum diligens futurus, ubi huc advenerint pretiosa illa volumina. Praefatio editionis Cossutiana multum placet: etsi plusculum habeat fortassis adulationis, quam sacrum argumentum patiatur. Indubie autem ne illa quidem volumina exhauriunt


page 56, image: s056

omnem Conciliorum thesaurum: qvum Baluzius jam tum congesserit aliquot [gap: Greek word(s)] tomos, quibus etiam ego adjeci Symbolam ex manuscriptis codicibus Juliae nostrae Bibliothecae. Multa ex Actis et Canonibus Conciliorum omnis aevi possunt accipi, bona malaqve Ecclesiae. Quod copiam mihi fecerit Eminentia Vestra literarum Baluzianarum, in beneficiis acceptis numero. Cum primis autem gaudeo, me parario commercium hoc literarium coepisse. Poterit Baluzius a nemine perinde, in Germania quidem nostra, adjuvari quam a Vestra benevolentia. Et vero incubant nostri homines suis thesauris draconum iustar; plerumqve tamen prae inscitiâ et socordiâ, in tanto licet hominum literatos sese profitentium numero. Epigrammata bina illa perquam placent suo acumine et elegantia, ut omnia Vestrae Eminentiae. Ne quid autem dissimilem, vix crediderim, Caesari aut Hispano, aut ipsi Pontifici, victorias Gallicas acceptas esse Religionis propagatae causa. Felicitas Ludovici excitat invidiam et aemulationem quamvis maxime religiosorum: ut non dubitent illi jam tum cum Protestantibus pro Batav iâ conspirare. Quod si solito modo perrexerit Ludovicus: haud tamen, quantum arbitror, in Religionis causam impinget; monitus infelici exemplo Philippi et Ferdinandi nostri, qui ad illum lapidem offendentes tantum non maxima quaeqve sua perdiderunt. De partitione eorum quae Monasteriensibus auspiciis occupata sunt, stupendo sane successu, jam tum acceperam. Mihi in animo est illud Flori: Difficilius est Provinciam retinere qvam facere. Sed et mirum, si aerarium Principis suffecerit alendo militi praesidiario in tot urbibus: ubi animi civium domiti quidem sunt nonnihil ut pareant, neutiquam vero ut serviant. Mihi etiam tuta quaeqve videntur


page 57, image: s057

timenda, hoc praesertim novo rerum statu. Pax optima rerum. Quotidianae frequentissimae meae preces sunt: Da pacem Domine in diebus nostris. Nec dubito eadem esse et Vestrae Eminentiae vota. Nisi sane Deus pacem conciliaverit, illa quae nunc ineuntur foedera et parantur arma in summum discrimen et Galliae et Germaniae res brevi adducent, ut nostrum tamen periculum videatur altero futurum majus. Sed quid hisce tristibus chartas hasce impleo? Elegi Montauserii Ducis suaves sane sunt, et quales a Ducum aliquo non temere confecti. Nisi fallor tamen non asseqvuntur gloriam sex illustrium Virorum. Septimum enim Virginium jam non moror, ut cujus Poemata videantur aliquid contraxisse ex lue, qua ipse laboravit. Cum nihil habeam ejus argumenti, quod reponam, mitto Lindaviana mea, recentissimae faeturae. In iis conficiendis usum me Eminentiae V. Monumentis Paderbornensibus primae ac secundae [gap: Greek word(s)] , non dissimulavi, pag. 12. 26. 83. et 334. alibiqve. Quod si vestro judicio probabuntur, aliorum sinistras censuras non pertimescam. Sunt jam sub praelo quae de Antiquitatibus Academicis commentatus fui, V. Eminentiae nomini consecranda: sed sperato lentius procedunt operae, ob multitudinem alienorum negotiorum, quae me occupatum ex officiis aulicis habent. Ubi paulum otii nactus fuero, et faverit valetudo, et haec et alia [gap: Greek word(s)] prodibunt in lucem. Non desinam interea Deum venerari, ut pace publica constituta, Te patrono liceat mihi frui in annos quamplurimos.

Eminentiae Vestrae

devotissimus Hermannus Conringius.

Helmstadii 31. August. 1672.



page 58, image: s058

P. S. Hisce jam scriptis mittit Illustriss. Verjusius literas cum alias Parisiis acceptas, tum etiam Baluzii, sed jam vetustiores, III. Kal. Julii nempe exaratas. Earum partem illam, quae Eminentiam V. attinet, adjicio. Tum primum nactus fuerat ille superioris anni autumno missam Rotomagum Hamburgo arcam meam librariam, cui aliquot exempla Poematum Vestrorum addideram, interqve ea unum Bibliothecae Colbertinae et alterum Baluzio destinatum. Videtur Eminentia V. nondum Parisios misisse Monumenta sua Paderbornensia. Si ita est, rogaverim ne gravemini etiam illud facere.

Illustrissimo et Excellentissimo FERDINANDO FURSTENBERGIO EPISCOPO PADERBORNENSI, COADJUTORI MONASTERIENSI S. R. I. Principi CAROLVS SANCTA-MAVREVS DUX MONTAUSERIUS S. P. D.

DUm meritas memori meditor sub pectore grates,
Et voco Pierias in mea vota Deas.
FERDINANDE, negant viresqve, animosqve, nec ipsae
Carminibus referant carmina digna tuis.
Dum caneres cultos Capitoli in culmine Divos
Indecores illae deseruere lyras.


page 59, image: s059

Angariae invidit Latium, teqve incluta Roma
Audiit, et civem credidit esse suum.
Insonuere tuis Tarpejae cantibus Arces,
Et Tyberis laetas plaudere jussit aquas.
Romuleusqve licet magnarum pondera rerum
Ferret Alexander, non grave sensit onus.
O si quis Superum priscos mihi suscitet ignes
Et reddat nostris laurea serta comis!
Sed nec Apollineum meminit me Gallia vatem,
Nec mihi desuetam Musa ministrat opem.
At te frondenti praecinctum tempora lauro
Jam resonat totis Sequana littoribus.
Dum gravidum bellis saeclum fremit undique, et orbi
Vindictam, laesi Numinis ira, parat.
Tot strepitus inter, duriqve minacia Martis
Classica, mansuetis Artibus ipse vacas.
Seu priscos Superum ritus, arasqve tueris
Qua surgens nitido Luppia fonte fluit.
Pacatosqve regis populos, animasqve sequaces
Exempli sanctâ relligione trahis.
Seu Lodoicum armis, animisqve opibusque potentem,
Et pace et bello prospera regna canis.
Sive altam Luparae votivo carmine molem
Laudas magnifici nobile Regis opus.
Credita seu nostris memorans sacra pignora curis
Augusti pueri fata futura refers.
Vincat avos utinam meritis, et Regibus olim
Imperet, et solo sit Genitore minor.
Te Duce, nunc placidas sectetur Apollinis artes,
Et durum post hac sub patre Martis opus.
Et qui jam laudare tuum, jam discere carmen
Incipit, ille tuo carmine digna gerat.


page 60, image: s060

XXVIII. EMINENTISSIME PRINCEPS DOMINE CLEMENTISSIME.

OPortune praeter sententiam hîc commoratus est testudineus Mercurius. Hesternâ enim demum vespera nactus sum quatuor hosce libros, quibus suas fabulas complexus est, ingenio et virtute optimus Princeps. Jussit illos cum plurima salute et officiorum amicitiae prompta oblatione, suo nomine consecrare Ferdinandinae V. Bibliothecae; Id quod cum facio, non equidem dubito praestare merem haud ingratam. Idem Princeps, ut et Serenissimus Dominus meus, Eminentiae V. nuperrima dona exceperunt singulari cum indicio eximiae laetitiae. Eoque, ceu fui jussus, utriusqve nomine ago gratias. Quod si visum fuerit alia quaedam Monumentorum et Carminum exempla per me Viris doctis (hi enim valde quidem illa desiderant, sed cum non prostent venalia, frustra) impertiri, curabo ea, qua par est diligentiâ. Rogo vero iterum precorqve, si fieri possit, me generumqve meum in Ostfrisiâ, facias adversus omnem injuriam literis tutelae sive Salvae Guardiae quam vocant muniri. Divinae tutelae Vestra omnia vicissim commendo.

Eminentiae Vestrae

devotissimus

Hermannus Conringius.

Mitto responsum Generosi Kansteinii quod jam redditur. Helmestadii 5. Sept. 1672.



page 61, image: s061

XXIX. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO suo.

GRatias tibi ago, mi Conringi, quam possum maximas de egregiâ censura falsi diplomatis Ludoviciani, et de honore nobis insuper attributo, tamque magnificâ factâ mentione. Quae de antiquitatibus Academicis par as nobis dedicare, erunt gratissima, modo absit titulus Eminentiae et Eminentissimi solis Ecclesiasticis Electoribus et Cardinalibus conveniens. Ego eo sum contentus, quem septem Illustr. Virorum poemata mihi inscripta praeferunt. N. N. multum me debere profiteor, de insigni munere, bibliothecae meae donato; quare etiam terogo, ut ei propterea meis verbis amplissimas agas gratias, persvadeasque me ipsius amicitiam, conciliantibus musis initam maximi semper facturum et quibusvis officiis conservaturum. De praediorum tuorum securitate curam geram, ubi necesse fuerit: nondum enim mihi possum persvadere, Episcopum et Principem Monasteriensem Frisiae orientali gravem fore, utpote Galliarum Regi propter amicitiam et obsequium Ducis Wirtenbergici singulariter ut mihi constat, commendatae. Plus periculi imminere videtur â Caesareis et Brandenburgicis copiis, isthic Bataviae laboranti fortasse opitulaturis, et hiberna capturis. Inde illic vigilandum. Quoad me, sum eroque neutri parti obnoxius, hoc enim expedit hoc tempore ditioni meae. Exercitus quidem ultro citroque commeantes magnam vastitatem agro inferent, nullam tamen hostilitatem metuo, Caesari


page 62, image: s062

ac Regi Christianissimo aeque carus et aestimatus ob spem successionis Monasteriensis. Plura scribere vetant curae publicae, quae me circumstant. Vale meque in aere tuo cense. Neuhusii XVI. Septembr. M DC LXXII.

XXX. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

ET literas et quinqve Monumentorum totidemqve Poematum libros recte quidem accepi, nudius tamen deniqve tertius. Conqueritur tabellarius, se in via vestibus ab infesto milite in Hildesheimensi ditione exutum, domum reverti compulsum, atqve ita secunda jam vice iter instituisse. Eo factum, ut ex illo deinsolentia Auxiliarii qui audit exercitus, in vestris etiam terris patratâ, multa potuerim accipere, foeda dictu et factu improba: quorum in literis nulla facta mentio. Indubie vero longe tetriora successissent, nisi nescio quae spes nova consilium atqve iter coeptum turbasset, et a Visurgi evocasset infestas illas copias ad Rhenum. Ubi tamen aeque frustatur illas successus: miserâ Germaniâ pereunte in gratiam pecuniae Hollandicae, nullo tamen ipsiusmet etiam Hollandiae commodo. Infelicem vero Imperii rempublicam ubi tantum non omnia licent omnibus potentioribus! Nisi infaustum aliquod praelium repulerit, non spero, vel Saxoniae vel Westphaliae graves futuros illos Auxiliatores hybernis. Ac proinde et patriae meae minus ab illis jam metuo, perinde atqve a Monasteriens. securum me reddit Vestra Eminentia. Cui tamen nihil minus mea Ostfrisica etiam atqve etiam commendo: gratias agens maximas benignissimi


page 63, image: s063

promissi ergo. Lindaviana mea haud displicuisse, plurimum gaudeo. Academicas antiquitates brevi iterum aggredientur Typographicae operae, sepositis iis quae jam praelum fatigant. Eminentiae titulus in quantum sit ex Urbani IIX. constitutione receptus, haud me fugit: eoqve in publico ejus usu temperabo calamum ad illum morem: ante tamen octingentos annos Episcopis quam multis solere tribui id nomen, certum est. Celsissimo Principi N. N. scribam illa quae sum jussus. Indubie vero peraccepta ipsi erit Eminentiae Tuae amicitia. Librorum quos antehac accepi, nihil penes me superat, praeter illum Boeclerianis manibus destinatum. Pridem illum curassem nisi inopinatus magni Viri obitus mutare consilium jussisset. Faxo autem ut haud indigne collocetur et liber ille et qui nunc missi sunt. Deum veneror, uti pace publica constitutâ, liceat Eminentiae Tuae plusculum otii etiam imposterum rei literariae impendere, non minus atqve tranquillo ditionum regimini.

Eminentiae Tuae

aetatem omnem servus devotissimus

H. Conringius.

Helmstadii 19. Octobr. Anno 1672.

P. S. Qvum desit secura mittendi literas ad Illustr. Verjusium commoditas, non dubitem autem, sub vestra, Princeps Eminentissime, tutela Coloniam facile posse curari, ausus fui illas addere. Submisse autem rogo, ne feras hoc aegre, imo deferri illas jubeas ad suum locum. Jam clausuroliterarium hunc fasciculum offertur Epistola Berolini scripta et edita: quam mittere jubet argumentum.



page 64, image: s064

XXXI. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO suo.

COmmendatas mihi literas tuas, mi Conringi, ad Verjusium misi, qvi Hannoverae jam praesens, et illac fortasse transiturus eas se accepisse tibi poterit testari. Postquam Elector Brandenburgicus invasajam Dioecesi Coloniensi et Monasteriensi utrique Principi hostilia denunciavit, propediem maximas turbas his in oris formidamus, eo periculosiores, quo certior fama circumfertur de copiis Brandenburgicis relicto Rheno huc redituris et in vicinia hiberna capturis, quae Gallorum vires ad tutelam Coloniensis et Monasteriensis ditionis utique huc sunt attracturae, cum extremo viciniae excidio. Tantum potest pecunia Hollandica, cui omnia videntur obedire. Interim pacis componendae spes nondum decollavit, cujus arbitri nominati sunt â Svecis Elector Moguntinus, Bavarus, Palatinus et Dux Wirtenbergicus, Rege Christianissimo ab honestis pacis conditionibus non alieno, quas solae Hispanorum rationes poterunt praepedire, qvominus accipiantur. Ita innocens Patria externae cupiditatis poenas luet, Caesare Hispanorum rationibus illigato, quod non semel Germaniae nostrae damnosum fuit. Vale meque ut facis ama. Neuhusii Kal. Decemb. M DC LXXII.



page 65, image: s065

XXXII. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

QUae Kalendis sunt exaratae literae, illae quidem demum vicesimo quinto hujus Decembris sunt traditae, per tamen fuerunt acceptae, constantiam Principalis Tuae gratiae dum confirmarunt. Verjusio curatas meas, in non levi colloco beneficio. Hannoverâ ille huc viciniae non venit, sed et si venisset, abstinendum mihi suisset ab ejus conversatione, quô evitarentur malevolorum calumniae, qui aegre ferunt sua abs me consilia improbari. Coloniensi et Monasteriensi denunciata hostilia, non tam miror, quam adeo sero factum esse. Statim initio enim expeditionis ad Visurgim tales minae spargebantur, et Batavi id futurum jam tunc certo exspectabant, imo in id miles Hollandicâ pecuniâ fuit auctoratus: nec poterant alia promtiora Hollandis auxilia exspectari. Ex eo versa ad Rhenum arma, nullo Batavorum bono; imo interim in summum discrimen conjectis Frisiorum saltim et Gröningensium rebus, et ab Hollandis ne vico quidem aliquo recuperato: quasi a Coloniense et Monasteriense non haberent Batavi quod metuerent, aut vero opitulatoribus adversus Principes illos non indigerent. Et tamen contra quosvis hostes grandi aere conducti sunt auxiliarii. Nunc cum hyberna quaerantur in Westphalia, per sane intempestive ibi mota sunt hostilia: utpote quia hybernare soleat et debeat miles in locis tutioribus, procul ab hostili periculo, nec hactenus quidem eae fuerint ibi Brandenburgicae vires, quae hostem impune aut secure possint lacessere. Id quod probavit


page 66, image: s066

infelix armorum illorum qui proximis fuit hebdomadibus successus. Nisi fallor, ille a Rheno redux miles jam penetravit in Westphaliam. Nec dubito, illum aeque ibi grassaturum, atqve factum in Wetteravia, et illa quae ad Lonam, Moenum, Rhenumqve est Hassia; nec sine insigni damno etiam Tua, Princeps Optime, evasura, nisi quae Caesaris praevaleat intercessio. Simulac tamen Rheno trajecto ad opem ferendam ostentaverit sese vel eminus Regius miles, equidem arbitror Auxiliares istos Westphaliâ relictâ cis Visurgim ad nos redituros: perinde atqve hactenus Galli vocem Leones isti horruerunt. Ita haec ipsa hyems etiam nobis jam extrema quaeqve minitatur. Utrum brevi pax sit secutura et qualis, hariolari nondum licet fortassis. Utriqve illa parti expedit, quantum intelligo: parti victae aut male pugnanti etiam necessaria est. Satius forte fuisset, si nemo Germaniae Principum hisce turbis sese miscuisset: adeo potentem autem victorem in Germaniam parvâ manu et alienis nervis provocare, cum longe securius liceat publico consulere, vereor ut prudens aliquis laudaverit. Ne quid apud Te, Sapientissime Princeps, dissimulem, videor mihi observarein omni hoc negotio perpetuam consiliorum labem: idqve fato aliquo fieri, ac proinde Germaniae fortunam lapsui esse proximam, quale quid jam tum olim gentiles deprehenderunt, et monuere Paterculus pariter et Ammianus. Idem quid in Batavorum rebus etiam nunc haud difficile repertu est: Itaqve non illis minus male equidem metuo. Si propius abessem, de omnibus hisce tecum, Princeps, justa agerem et libertate et prolixitate. Nunc multa me jubent silere. Pergam autem precibus Deum venerari, uti saltim Te, Princeps Optime, tuaqve clementiore dextrâ a gravibus quibusqve calamitatibus benigne


page 67, image: s067

defendat: ut omnino enim maneas illaesus, sperare non audeo. Tuus

Eminentissime Princeps

aetatem servus devotissimus

H. Conringius.

Helmstadii 27. Decembris, Anno 1672.

P. S. Ante hosce dies tres ex Dania accepi, Monumentorum Paderbornensium donum a S. R. Majestate benignissime exceptum, et in Regia Bibliotheca dignum locum invenisse. Quae ego istuc Tua misi, laudibus magnis docti proseqvuntur et admirantur. Mihi vero curam rei litterariae pene expectorant curae reipublicae.

XXXIII. EMINENTISSIME PRINCEPS, Domine Clementissime.

QUartus jam mensis agitur qvum ultimas exararem. Interea nunquam non calidis votis et precibus pacem tranquillitatemqve ditionum vestrarum simulqve integram corporis animiqve felicitatem Deo commendavi; et indolui vestra etiam, id quod pridem metui, malialiquid perpessa esse. Non licuit tamen hunc animi affectum epistolâ aliqua testari, prae malignitate eorum qui omnibus viis obsessis etiam literis insidiabantur. Quoniam vero nunc omnia sunt securiora, saltim gratulari non possum non Eminentiae Tuae, recuperatam pristinam fortunam, quodqve mitiorem nonnihil experta sit aliis vicinis nonnullis Bellonae insolentiam.

Mirum vero si inter illos strepitus et graves ditionis calamitates potuerit interdum ad suas Musas Eminentla T.


page 68, image: s068

flectere oculos! Non sane nisl paucas horas succissivas, prae animi aegritudine, ego quamvis ab aerumnis remotior, potui literis impendere: praesertim quoniam Aulicae occupationes simulqve valetudo minus prospera subinde impedimenta varia injecerunt. Ne nihil videar egisse, mitto plagulas aliquot ejus operis quod Eminentiae Tuae nomini pridem animus consecravit in perpetuum obsequii testimonium. Utinam liceat etiam Tibi, Princeps eruditissime, volvere illas et nonnunquam inspicere! quo Tuo judicio instructus vel pergam alacrior, vel desinam ineptire. Cis paucos dies Illustr. Verjusius me reddidit certiorem de literis meis, cura Eminentiae Tuae sub medium Februarium sibi missis; ideoqve hoc nomine gratias ago submisse quantas possum maximas. Accepi tunc et a Baluzio literas XV. Kal. Decembr. Lutetiae exaratas: quarum partem excerptam Eminentiae Tuae jam vicissim reddo. Fecit in iis mentionem et editi ab sese operis Antonii Augustini emendationum Gratiani: jussitqve ab Eminentia Tua ejus exemplum cum imagine Illustrissimi Petri de Marca exspectari: fortassis autem illa nondum advenerunt. Ego desidero lectionem praefationis Baluzianae: non dubitans deprehensurum me Viri praeclaram [gap: Greek word(s)] , ut quam ipse profitetur justa libertate Gallicisqve auribus grata esse conscriptam. Sed quid hisce moror Tua negocia, quae respublica jam unice expetit, Princeps Optime? Ignosce quaeso et fave Tui admiratori. Manebo autem simul

Eminentissime Princeps

Tuus aetatem servus devotissimus Hermann. Conringius.

Helmestadii 24. April. Anno. 1673.



page 69, image: s069

XXXIV. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

EXhibebunt Ludgeriani nostri, amici mei, fasciculum, quem ante sex amplius hebdomades curandum susceperat Bonnensis quidam Academiae hujus Juliae aliquamdiu civis, sed territus periculo viarum Hildesheimio hucremisit. Interea temporis defuit secura mittendi commoditas; ut proinde mihi gratuler de ea quae nunc offertur occasione. Et vero tamdiu abs me nihil est missum literarum, ut neglecti officii haud immerito possim accusari: quamquam haud dubitem apud Te aeqvissimum judicem, Princeps Optime, etiam culpae commissae, si qua sit, veniam mihi polliceri. Oportune vero accidit hesterno die, ut debeam quoque gratias agere pro beneficio abs Te, Eminentissime Princeps, iterum mihi praestito. Obtulit scilicet Serenissimi Ducis Joannis Friderici Legatus hac Berolinum transiens et fasciculum Principali sigillo Tuo munitum sinuqve suo comprehendentem cum literas Illustr. Verjusii tum bina elegantissima epigrammata, qualia solent ex Tua, Princeps, venâ promanare (sane saltim brevius illud Tuum esse haud dubito,) et librum â Baluzio pridem mihi destinatum ac cum imagine Illustrissimi Archiepiscopi Petri de Marca, quam tamen videtur non misisse, ex aula Paderbornensi expectari jussum. Quo nomine plurimum sane Tibi, Eminentissime Princeps, debeo. Verjusio statim denuo aliquid jam redderem, nisi ejus ad comitia Brunsvicensia adventum plaeriqve Legatorum certo polliceantur. Baluzium in suis ad A. Augustinum Praefatione ac Notis jam tum deprehendi qualem antehac semper; Petri


page 70, image: s070

nempe de Marca genuinum discipulum atqve aemulatorem, si [gap: Greek word(s)] spectes et Ecclesiastici regiminis accuratissimam peritiam. Non dubito, quo vales judicii acumine, etiam Tibi, Princeps, studium viri placiturum. Saxonici nostrijam deliberant de pace Imperii publicâ servanda staruminandaqve. Utinam cum felice successu! DEUS Te quoque sospitet in quam multos annos et publico, et meo etiam (si fas est adjicere) bono. Ita voveo et obsecro

Eminentissime Princeps

Tuus aetatem servus devotissimus H Conringius.

Helmestadii 12. Junii Anno 1673.

P. S. Nisi grave fuerit, submisse rogo, commodâ occasione quem Baluzio destinavi fasc culum Lutetiam deferri. Quodsi placuerit addere, Princeps Optime, Monumenta Paderbornensia, laudatum abs me ideoqve jam desiderarum opus, multum sibi Baluzius gratulabitur.

XXXV. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO suo.

INea, mi Conringi, tempora incideramus ut necessario omittenda nobis literarum commercia tecum et cum aliis doctis Viris tantisper fuerint, et de salute propria magis quam de literis cogitandum. Reddita vero nunc pristinâ tranquillitate et pace Electori Brandenburgico concessa, reflorescunt studia nostra;


page 71, image: s071

At Patria metu ultimae calamitatis liberata plurimum debet Regi Christianissimo, qui per Turenianum exercitum harpyas illas hinc fugavit. Quae fuga etsi mihi et multis perqvam utilis acciderit, quia tamen ad ignominiam et dedecus Germanicae nationis nostraepertinet, valde mihi displicuit. Ita vis consilii expers mole ruit suâ. Jam Caesarei etiam sine suppetiis Brandeburgici se in Germaniam propediem redituros minantur. Contra Turenius composita pace Brandenburgica ditionibus quidem Electoris excessit, attamen cum insigni exercitu aestiva habet in proximocomitatu Waldecensi, ut Caesareis consiliis et foederatorum Principum securitati in vigilet, tam exacta disciplina, ut proximus miles dioecesi meae nullum afferat incommodum, imo hanc ditionem nemo Gallorum ingressus fuerit, aut ingrediatur, nisi praesenti pecunia coemendi necessariam annonam causâ. Interim capto jam Trajecto ad Mosam magis ad pacemres videntur inclinare, quae tam victis necessaria, quam victoribus expedit. Illustriss. Verjusius tui perqvam cupidus cras hinc Berlinum abibit, et ex itinere fortasse Wulfenbutelam divertet. Legi cum voluptate transmissas mihi paginas antiquitatum Academicarum, et per eum, qui binas mihi epistolas tuas reddidit, mitto adte imaginem Archiepiscopi de Marca â Baluzio promissam, ad qvem etiam fasciculum tuum propediem destinabo. Is Monumenta mea jam possidet, et pluris merito mea videtur aestimare. De ejus epistolii parte mecum communicata gratias tibi habeo, optoque ut porro ejus viri amicitiam ac memoriam mihi conserves atque custodias. Vale Neubusii Nonis Juliis. M DC LXXIII.

P. S. Inclusas ad Maderum datas, ubi legeris, ad eum mittas velim.



page 72, image: s072

XXXVI. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro JOACHIMO JOHANNI MADERO.

JAm ante, mi Madere, virtute et eruditione tuâ mihi eras notus, qvam Epistolam tuam superiori anno et mense Septembri datam paucis adhinc diebus accepi, una cum Dithmaro Mersburgensituo ad me misso, de quo dono gratias tibi habeo plurimas et tantum debeo, quantum respublica literaria universa tibi propterea se debere fatetur. Perge itaque hocce praeclaro antiquitatis illustrandae studio, de patriâ, de literis, et de posteritate bene mereri. Meum patrocinium, mea opera nunquam tibi deerit: etsi enim parum otii nobis supersit â Reipubl. curis, quod bonis literis consecremus, amamus tamen ejusmodi studia et eorum cultores tui persimiles. Ita nunc historia Paderbornensis ductu nostro et auspiciis conscribitur. Cujus primus tomus ab Augusto usque ad excessum Caroli M. jam tum est absolutus, et alter nunc componitur de Episcopis Paderbornensibus, cui facile centum et triginta antiqua Caesarum primorum diplomata nunquam hactenus visa nec edita inserentur, praeter centum et viginti Bullas Pontificias et innumera aliarum literarum publicarum monumenta. Qvare rem nobis gratissimam feceris, siquid in schedis tuis repereris et nobiscum communicaveris, quod ad historiam Paderbornensem facere videatur, praesertim de Episcopis nostris Antecessoribus. Monumenta nostra tibi cum poematibus meis non displicuisse, magnopere nobis placuit, et quoniam Typographus novam


page 73, image: s073

urget editionem, exemplis primis facile divenditis, majorem in modum â te peto, ut si quid in iis emendandum, delendum aut addendum censueris, nos tempestive moneas. Vale Neuhusii Non. Julii. M DC LXXIII.

XXXVII. EMINENTISSIME PRINCEPS DOMINE CLEMENTISSIME.

QUas per Ludgerianos nostros una cum aliis misisti jam tum mense Julio, ad eas pridem respondissem addito illo libro quem Bibliothecae Tuae, Princeps Optime, destinavit Antonius Ulricus Dux, nisi commoditas hactenus defuisset fidei meae concreditum donum offerendi. Non scilicet Mercurius ille Huxuariensis prout solebat, ad nos aliquamdiu excurrit: nec quamvis studiose indaganti obviam factus quisquam, qui in terras vestras vellet proficisci. Eoqueve plurimum me profecto exhilaravit hic homo: cui, cum commodam quaereret rationem tuto Tureniano exercitui sese jungendi, utpote gente Gallus, auctor fui Agrippinates petendi itinere per Paderbornenses facto. Mitto igitur jam tandem Optimi Ducis Antonii Ulrici munus, simulqve ejus nomine plurimam Tibi, Princeps, salutem opto dicoqve: haud dubitans librum haud fore inacceptum, idqve cumprimis quia venit ab illa manu benevolâ et amicitiam Tuam in magno pretio aestimante. Utinam possim jam tum addere â memetipso consecrata Eminentissimo Patrocinio Tuo! quoniam intelligo partem eorum placuisse. Verum ea me occupationum moles aliquamdiu exercuit, ut de Antiquitatibus Academicis vix cogitare licuerit. Si quid porro subcisivi fuit otii, id impendendum fuit, ex consilio, ne dicam jussu, Legati Caesarei


page 74, image: s074

Comitis de Windischgratz, operi alteri de Republicâ Imperii Germanici, quia et in Caesareâ Aulâ dicitur exspectari imo desiderari. Spero tamen propediem saltim illo me onere levatum iri; ubi nempe prodierit favente Lucina: atqve ita posse me reverti ad Academica. Nihil sane fuerit mihi prius, nisi nova jussa Caesaris me turbaverint ad Fines Imperii iteratâ curâ tutandos, argumentum et difficile et obnoxium odiis hâc praesertim tempestate, qua Germania nostra passim in Galliam aliaque vicina regna commigrat, Republica ipsa Imperii nec vitia sua ferente nec vitiorum remedia. Conficiunt me sane quamvis extra armorum strepitum positum, loco hactenus tranqvillo, communis patriae aliae ex aliis emergentes adversitates. Tantum pro solatio est pacis propinquitas quaedam major, vel saltim illa ejus quam mihi feci promissio. Ne quid nempe dissimulem, existimo equidem omnibus belligerantibus partibus brevi defuturos gerendarum rerum nervos, si fas est hac voce pecuniam appellare: atqve ita fessos languidosqve non multum iniquis conditionibus redituros in concordiam. Quod meum augurium utinam Tuae etiam, sapientissime Princeps, sententiae sit consentaneum. Illustrissimum Verjusium et Brunsvigae durante adhuc Saxoniae nostrae Procerum conventu, et hic cum Berolinum peteret, salutavi, ut et fratrem ejus Abbatem, utrumqve virtutum Tuarum ex merito laudatores. Et vero jam non Italos solos et Germanos nostros sed etiam Gallos tenet Tui admiratio. Quid in novissimis suis Baluzius de te retulerit, significabit injecta schedula: aliorum sententias magnâ cum voluptate intellexi ego ex libellis Poematum, pro quorum communicatione gratias ago maximas. Sed et Caesareum Legatum usque adeo rarae eruditionis Tuae


page 75, image: s075

cepit veneratio, ut, quo nonnihil explerem ejus desiderium ego ipsi miserim Monumentorum Paderbornensium primae editionis exemplum quod reliqvum erat; alia nimirum ex sacrario meo promere vetuit religiosior Tui cultus, etsi impense ille desideraret. Vir sane est egregius, nec indignus Tuis etiam muneribus: et vero eorum non equidem dubitavi, fiducia Tuae erga bonos quosqve benevolentiae, illi spem facere, gavisurus siex Daniâ reduci liceat illa offerre. Baluzio si fasciculus meus fuerit transmissus, multum laetabor: quoniam omnis pene commoditas aliquid Lutetiam curandi praeter nudas epistolas hodie intercepta est. Sed et literae quoque nunc solito rarius inter nos commeant prae novis hisce Germaniae motibus. Faxit DEUS, ut brevi redeat pax aurea, idqve ex voto et augurio meo. Idem vero Te longum sospitet et Reipubl. et doctrinae melioris bono. Hoc equidem Deum obsecro

Eminentissime Princeps

Tuus aetatem servus devotissimus Hermannus Conringius.

Helmstadii 8. Novemb. Anno 1673.

XXXVIII. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO suo.

SEcur am nactus occasionem literis tuis 8. Novemb. ad me datis et sero mihi nunc redditis respondeo, et binos hos fasciculos Monumentis Paderbornensibus graves ad te mitto, ex


page 76, image: s076

quibus unum Illustrissimo Comiti Windesgratio, Hafniâ revertenti poteris largiri, eique meis verbis testari, illius praeclaras ingenii dotes et doctrinam, ut toti Germaniae nostrae cognitas, ita nec mihi esse ignotas, meque esus amicitiam magnopere expetere, te interprete nobis comparandam. Plurimum debeo Optimo Principi Antonio Ulrico de liter ario dono ad nos misso, gratiis insuper actis de perpetuâ nostri memoria, quam conservat.

Jam diu nihil literarum e Galliis a Baluzio nostro ad me est allatum praesentis belli motu infestis itineribus: exspecto tamen cistam inde insigni librorum supellectile refertam, quam Parisiis emi jussi. Utinam tandem pax redeat optima rerum et Musis nostris amica! Gallicus exercitus Duce Luxenburgico, jam Hispanis et Batavis copiis, trajecto Mosa ad hiberna deductis, recta in Caesareos movet, ut propediem de magno praelio quid simus audituri, quod DEUS Optim. Max. meliori causae jubeat bene evenire. Huxaria nunc a Gallis relicta et destructo funditus ponte illic Visurgi instrato, vestris ditionibus in omnem casum melius quam nobis est cautum: timeo enim ne superioris anni hospites has regiones sint invisuri denuo: ita qvicqvid delirant Reges, plectuntur Achivi. Vale meque de studiis et laboribus tuis porro redde certiorem. Neuhusii Non. Decemb. M DC LXXIII.

XXXIX. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

SPectatâ manu Tua equidem plurimo sum gaudio perfusus: cumprimis vero ubi ex literis ipsis intellexi, et Tua hactenus omnia salva et mei patrocinium integrum superesse. Legato Caesareo, simulac ex Daniâ, ubi


page 77, image: s077

praeter exspectationem diu detinetur, redierit, reddam quae jussisti additis verbis tuis. Quae indubie per illi erunt grata, et cum aliis Caesareae Aulae Ministris communicabuntur, in nominis Tui, Princeps Optime, cultum praecipuum. Antonio Ulrico Duci proximâ hebdomade reddam itidem Epistolae Tuae verba: quo amicitia vestra magis magisqve confirmetur in Reipublicae bonum. Pontem Huxuariensem ab ipsismet Gallis esse destructum, bene est: alioquin is labor â nostris debuisset suscipi. Vestris terris hac quidem hyeme nihil adversi metuo, praesertim si modeste sese gesserit Monasteriensis; idqve quoniam ad Rhenum excubans Luxenburgicus non patitur Caesareum militem copias suas dividere. Praelii aleam ancipitem ne Gallos quidem ausuros subire, equidem arbitror; quoniam Turenianus exercitus perquam est debilis, et si Luxenburgico res haud successerint, tota Gallia in magnum discrimen perveniat, multis de causis. Utinam moderatis consiliis auris in tempore fuisset praebita! A Baluzio pridem nihil accepi, ipsum innoxium literarum commercium novis hisce periculi plenis motibus, ut Galliam omnem, multum turbantibus. Eoqve ignoro adhuc num mea nactus sit nec ne. Ego per Legatum a S. C. Majestate jussus sum edere denuo et quibus licet accessionibus perficere meumde Finibus Imperii opus. Quod onus mihi erit molestum: ferendum tamen, quantum video. Indubie vero facilius ego calamo Imperii fines tutabor, quam Caesar gladio. Nisi valde fallor, est prima operis editio jam pridem in tuis, Princeps Optime, manibus: ideoqve submisse rogo, quia non mea sed Imperii causa agitur, cujus tu, Princeps, nobile es membrum, ne graveris eruditis tuis auxiliis me adjuvare. Quas in Academia hac nostra habui olim de Republ. Imperii Exercitationes,


page 78, image: s078

unum in volumen coactae propediem ultimam manum meam consequentur. Quicquid ejus est editum, hâc vice mitto: reliqua commode brevi sequentur. Opus hoc et meum et non meum est: permisi scilicet bonam curae partem auditoribus pro aetatis et ingenii modulo. Hâc novâ autem recensione plurima mutavi auxiqve. Etiam in hisce observabis indubie pro eâ quâ vales doctrina, literatissime Princeps, haud pauca non bene dicta: ignosces tamen cespitanti, imo docebis me rectiora: quia in Principum saltim ordine unus tu id potes. Non tantum sane de me, sed etiam de Imperio hoc ipso haud parum mereberis. Deus et novum imminentem et plurimos alios secuturos annos addat constanti tuae felicitati. Ego manebo

Eminentissime Princeps

aetatem Tuus fidelissimus servus Hermannus Conringius.

Helmstadii 15. Decembr. Anno 1673.

P. S. Prodiit nuper [gap: Greek word(s)] scriptoris libellus vernacula nostra lingva conscriptus titulo: Eröfnete Französtsche geheime Rathsstube . Is, si quis hujus argumenti alius, me judice, dignissimus est quem etiam Tu, prudentissime Princeps, cum curâ legas. Nisi fallit conjectura, editus est libellus Francofurti. Fortassis jam est in manibus. Sin, faxo ut nanciscaris, si etiam Tibi, Princeps, ita videatur.



page 79, image: s079

XL. EMINENTISSIME PRINCEPS, DOMINE CLEMENTISSIME.

CUm XV. Decembris Tuae cum sex Monumentorum Paderbornensium exemplis mihi traderentur, confestim respondi. Ex eo autem a Clementissima Tua manu nihil accepi. Ego quoqve silui: non alia tamen de causâ praecipue, quam quod defuerit meorum libellorum mittendorum commoda occasio; imo, ne quid dissimulem, quod sine dudum promisso et debito libro Antiquitatum Academicarum in conspectum Tuum prodire erubescerem; illi autem absolvendo vacare, neqve mihi partim prae valetudinis vitio partim prae infinitis negotiis, neqve operis typographicis, permitteretur. Et vero demum hisce proximis sex hebdomadibus ultimam manum licuit admovere, nec impositus est finis nisi die hesterno. Remoto igitur tandem aliquando isthoc quasi obice, qui scribendi officium, integrum semestre spacium est remoratus, nihil jam quidem decens magis esse arbitror quam redire ad pristinam scribendarum literarum diligentiam. Non enim speraverim decessisse aliquid isthoc temporis intervallo Tuae in me gratiae; Quod si autem offensam aliquam commerui, submisse veniam mihi concedi peto atqve obsecro: neqve Tu, Princeps Optime, mihi rogantieam, scio, denegabis. Enimvero etsi liber meus nondum eâ qua par est ratione sit politus, atqve adeo indignus qui in manus Tuas veniat (nec enim recentissimae plagulae patiuntur compressionem vimqve illam quam bibliopegi munus exigit) ita tamen cupide revertor ad solitum obsequium, ut hac quidem vice malim peccare in rudi libello offerendo,


page 80, image: s080

quam longiore literarum scribendarum intermissione. Non dubito autem, Eminentissime Princeps, hoc quoqve haud futurum Tibi ingratum: praesertim quia, simulac adornare librum licuerit, novâ missione ille Bibliothecae Tuae consecrabitur, juste expolitus.

Interim quod in Epistola dedicatoria pariter et supplementorum fine supplex rogavi, id nunc eriam repeto eodem animo: nempe ne dedigneris clemente oculo excipere leve hoc munusculum, donec majore testimonio ad posteritatem referri abs me possit qua te prosequor pia reverentia.

Illustriss. Legatus Caesareus Windischgratius et legit Epistolam Tuam et Monumenta Paderbornensia accepit cum summa voluptate et Tui nominis laudatione. Jussit suo nomine gratias agere pro habito hoc honore, et obsequia sua quovis tempore paratissima polliceri. Dedi vero eidem et alia bina Monumentorum exempla; et quidem alterum Comiti de Lamberg Caesareorum Ministrorum tantum non potissimo offerendum, quia hujus eruditionem multum laudavit Windischgratius, alterum destinavit ipse itidem Aulico cuidam literato. Quartum exemplum a me nactus est Joannes Andreas Bosius, perquam doctus Jenensis Academiae Professor: quia constituerat Tuo, Princeps, nomini consecrare Cornelium suum Nepotem simulqve justâ Te laude prosequi. Etsi autem fefellerit me isthaec expectatio, praematura enim morte vir doctissimus est ereptus; non improbabis tamen, scio, consilium meum. Quinto donavi virum et genere et dignitate et doctrina perillustrem Gebhardum de Alvensleven, generosae illius familia hodie principem: idque quoniam Tua jam tum magni aestimabat primae editionis diligens lector, et simul studiosissimus est rei genealogicae indagator. Mitto quae mihi


page 81, image: s081

respondit vir Illustris etiam de origine suae familiae; quo expendi possit rectius, eorum quae abste sunt eodem de argumento narrata, veritas. Si sane et hunc annumeraveris Tui admiratoribus, non fallêris Princeps Optime. Sextum exemplum cui donem, nondum invenisatis dignum: faxo tamen ut et hujus lectorem reperias, doctrinae Tuae justum aestimatorem.

Cum illi quod ultima vice misi Exercitationum Academicarum volumini nonnulla desint, plagulas aliquot jam addo in supplementum. Magna libertate in iis disserui, fateor, de plaerisque Imperii Germanici negotiis: quoniam omnino mihi persuasum est, communi reipublicae vinculo consistere adhuc quicquid superest, nec quidquam etiam singulis magis esse noxium quam nimiam libertatem, ad quam tamen multi nimis adspirant. Proindeque exegi tantum non omnia ad salutem communis illius corporis: atque adeo non potui dissimulare, quantum, me judice quidem, hic sit aberratum hactenus ab Imperatoribus pariter atque Ordinibus Imperii, quidque cavendum sit imposterum ne respublica tota corruat. Fortassis meorum quam multa paradoxa censebuntur, et audientur aegris auribus: Saltim plaeraque tamen confido haud improbatum iri iis qui et prudentia valent, et serio amant Imperii conservationem. Quicquid sane eorum tu probaveris, Princeps sapientissime, id probe abs me dictum arbitrabor, spretis aliorum voculis. Si displiceant nonnulla etiam Tibi, saltim rogo veniam mihi indulgeas amore boni publici aberranti, nullius autem privati commodi exspectatione.

De praesente Imperii statu quidquam adjicere, horret animus luctuqve refugit. Usqve adeo fere nihil est quod omnino placeat. Pax optima rerum. Utinam brevi nos respiciat


page 82, image: s082

benigno vultu, idqve in diuturnitatem! Saltim Tua omnia, optime Princeps, vigeant floreantqve!

Ita Deum obsecro Tuus Eminentissime Princeps

devotus servus

Hermannus Conringius.

Helmstadii 23. August. Anno 1674.

P. S. A Baluzio pridem nihil accepi literarum: ego etiam cogora scribendis literis quamvis innoxiis manus abstinere, ne animos suspicaces irritem. Verjusium Berolino aut jam discessisse, aut decedere cum Sereniss. Electore, quem ajunt die crastini Magdeburgi exspectari, non equidem dubito. Rogo etiam atqve etiam, Princeps Optime, ne graveris, per aliquem tuum mihi significari, num is Fasciculus, quem Neuhusium destinavi ante annum praeter propter, Lutetiam fuerit curatus et Baluzio traditus.

Hoc monumento vagatur hic fama de atrocissimo praelio Faederatorum et Condaei: quodtandem illorum ingens victoria exceperit. Orerum vicissitudines! ôfructus ambitionis et infinitae imperandi cupidinis!

XLI. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

ET literae et quae iis adjunxi, quae inter et Verjusii fuit epistola, quoniam Augusto jam tum mense Cancellariae vestrae tabellioni curanda sunt tradita, haud dubie pridem in Celsitudinis Tuae manus recte pervenerunt. Jam mitto exemplum consecrati Nomini Tuo eminentissimo


page 83, image: s083

libri, expolitum nonnihil ut in Bibliothecam recondi possit. Submisse autem rogo obsecroqve, ut digneris huic locum aliquem inter reliquos Tuos concedere. Etsi enim honorem illum et gratiam haud mereatur mea in conficiendo illo adhibita opera; confido tamen, nec argumentum, nec quod voluerim publicum aliquod meae in Celsitudinem Tuam devotae pietatis indicium et monumentum exhibere, ingratum futurum.

Quod si quâ parte, sive in hoc libello sive in aliis chartis, videar peccasse, veniam mihi clementer indulgeri, iterum iterumqve obsecro. Et vero non prius erit animus de pristina gratia tua securus, quam solito more a manu Tua literarium beneficium fuerim consecutus. Utpote qui studeam et esse et haberi

Tuus Eminentissime Princeps

servus fidelissimus Hermannus Conringius.

Helmestadii in Acad. Juliâ 13. Novembr. 1674.

XLII. FERDINANDUS EPISCOPUS ET PRINCEPS PADERBORNENSIS Coadjutor Monasteriensis S. P. D. Cl. Viro HERMANNO CONRINGIO suo.

EPistolam tuam XXIII. ad me datam cum dono Antiquitatum Academicarum, quas mihi inscripsisti ac dedicasti, accepi quidem, sed debitum ei responsum distuli, usque dum alterum promissum exemplar mitteres, quod nunc una cum literis tuis XIII. Nov. exaratis mihi est redditum. Quare ut hanc qualemcunque


page 84, image: s084

moram excusatam babeas rogo, et nunc gratias tibi ago amplissimas de hoc erudito opere nobis dedicato, quod Bibliothecae nostrae, praeter caetera tui ingenii monumenta non minus erit ornamentum, quam tuae erga nos voluntatis apud seram posteritatem testimonium sempiternum. Munusculum quod tuis licet meritis impar rependo, quaeso aeqvi bonique consulas nostri erga te amoris pignus. Caeterum plurimum etiam tibi debeo de conciliata mihi amicitia Nobilissimi Gebbardi de Alvensleven, cujus judicium dere genealogica non parvi facio, gaudeoque non infirmiora illi quam nostrae genealogiae Autori fortasse argumenta suppetere illustrandi stemmatis. Ut hoc etiam scias, Epistolam Verjusii, quam te primis literis adjunxisse scribis, non accepi, non parum mirato Verjusii fratre qvi ante discessum hic me salutavit. Vale meque ut facis ama. Neuhusii 4. Dec. 1674.

XLIII. EMINENTISSIME PRINCEPS DOMINE CLEMENTISSIME.

QUae quarto Decembris mihi destinasti, recte quidem, sed sero admodum, nempe demum secundo Februarii, reddita sunt. Etiam sic tamen plurimum me exhilaraverunt; cumprimis quod Iuculentum praebuerint testimonium gratiae tuae erga me integrae. Nec vero opus fuerat in id probandum splendido quod addidisti munere: neque ego quidquam aliud quam epistolam manu tuâ scriptam in signum pristinae benevolentiae exspectabam. Quia autem Tibi placuit vincere meam exspectationem, non equidem invenio verba quibus et me vicissim expectorem, et justas tibi agam gratias. Patere igitur, Domine, nunc quidem sacro silentio id praestare quod verbis nequeo: non minus tamen sancte promitto, in hominem memorem et gratum beneficium abs te esse collatum. Librum ipsum haud displicere, gaudeo plurimum. Cum enim eximiâ multum doctrinâ valeas et acerrimo polleas judicio, potest mihi isthaec tua approbatio esse pro


page 85, image: s085

aliis omnibus: nisi forte exuberans gratiosus affectus dictaverit tam bona verba. Mitto nunc ejusdem prope argumenti et alium libellum, impolitum tamen, quia nondum aptus est tolerare violentiam bibliopegi. Quo excuso typis, convertere mejam cogor ad perficienda nonulla [gap: Greek word(s)] . Et quidem jam pene constitui, initium laborum istorum facere a re Nummariâ, quae hodie, summo Imperii detrimento, est perquam turbata. Quae de Finibus Imperii ex aula Caesareâ perficere sum jussus, illa hoc rerum statu vix tangere audeo. Utinam maneant nobis integri sa Itim illi Fines, qui pace Monasteriensi fuerunt constituti! sed vereor pejora. Qvum literas suas Verjusius mihi conerederet, jam clauseram fasciculum tibi, Princeps, destinatum. Intra extimum tamen operculum illas protrusi; sic satis tuto eas ibi recondi arbitratus. Nec vero inde potuerunt eripi, nisi manus iniqua accesserit. Quid factum nec ne, poterit Cancellariae vestrae tabellarius narrare, qui ex manu mea fasciculum curandum accepit. Nolim equidem fidem meam in suspicionem adduci. Cum Gebhardo Alvenslevio colloquendi dabitur proximâ hebdomade Wolfenbutteli in aulâ commoditas. Haud dubie laetabitur, etiam abs Te, Princeps Optime, non improbari videns suam stemmatis illustrandi operam: ut est praestans omnigena virtute et agendarum rerum dexteritate, gentis suae magnum decum. Deum veneror, ut non tantum hunc sed multos etiam secuturos in seram senectutem annos feliciter tibi decurrere jubeat. Hoc opto, hoc Deum precor.

Tuus Eminentissime Princeps

devotus servus Hermannus Conringius.

Helmestadii 6. Febr. 1675.

XLIV. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

QUas sexto Februarii exarayi, spero una cum libello pridem esse curatas. In iis significaveram, fore propediem ut in aula cum generoso Domino Alvenslevio possim agere de Tuo, Princeps,


page 86, image: s086

judicio super ejus studio circa illustrationem illustris illius stemmatis. Fefellit autem exspectationem incommoda magni illius viri valetudo Itaqve partem illam literarum tuarum descriptam, per epistolam illi communicavi. Usqve adeo autem Tua, Princeps, sententia, virum optimum excitavit, ut haud dubitaverit, quem mitto fasciculum, Tibi destinare; veneratus tamen simul ita est Principale Tuum fastigium, ut non nisi per me voluerit aditum sibi parari. Ego vero, conscius inusitatae Tuae cum tanta dignitate conjunctae benignitatis erga quosvis, me parario non esse opus existimo, sed omnino fasciculum hunc benevolâ manu acceptum iri, cum ejus quo Te, Princeps, prosequitur Alvenslevius noster devoti cultus, tum etiam argumenti ipsiusmet nomine. Addo autem non etiam jussus, ab eodem Nobilissimo Alvenslevio mihi nunc missam etiam alteram chartam, qua consignavit eos qui eundem Tecum natalem annum habent: quoniam haec etiam curiosa opera significat animum, Eminentiae Tuae omni studio deditum. De proprio meo addere nihil nunc possum. Veneror autem Deum, uti pace iterum constituta, liceat Tibi, Princeps Optime, frui, juxta Reipublicae curas, suavi tranquillitate literaria; et mihi perpetua Tua gratiâ, quia sum

Tuus Eminentissime Princeps

aetatem devotus servus Hermann. Conringius.

Helmestadii d. 8. Martii Anno 1675.

XLV. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

HAud me fugit, quae hodie intemperies rempublicam Imperii exagitet, quaeque proinde etiam Tibi ut Principi creentur molestiae: eoqve vix audeo curas tuas interpellare; quoniam tamen Serenissimus Princeps Antonius Ulricus Tibi mittere jussit, quae in sacris nuptialibus primogenitae filiae nuper in Orchestra sunt ad saltum cantata, non possum illa non offerre. Addo autem et partem


page 87, image: s087

Epistolae manu Principis ad me datae; non quo commendem ejus erga te affectum, utpote quem esse summum jam tum Tibi constet; sed in id, quo magis magisque inter vos Principes crescat mutua benevolentia; Persuasus scilicet, absque concordibus Principum studiis rempublicam salvam esse non posse. Quae rei literariae usui nunc paro, simul viderint lucem, ea qua par est humili observantia offeram censenda; Deus te servet, Princeps Optime, in seram senectutem reipublicae commodo, simulque reddat Germaniae pacem saltim in multos annos. Ita precor; quia perpetuam pacem ne sperare quidem ausim.

Eminentissime Princeps

Tuus erofidelis servus quamdiu vixero Herman. Conringius.

Helmestadii 25. Martii Anno. 1675.

XLVI. EMINENTISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

QUae mitto, madentadhuc aliqua sui parte a praelo: quum occasio tamen mihi offeratur mittendi nonnihil, judico officii mei esse illam haud negligere. Non quod illae meae chartae sint tanti, sed ut conservem mihi munusculo aliquo Tuam Principalem gratiam. Forte etiam poterunt haec levare aliquantulum molestas reipubl. curas, tantum si perlustraveris: praesertim quia haud dubito, etiam ad haec argumenta capax ingenium tuum solere se demittere. Ego sane multum gaudebo, ubi ne haec quidem inaccepta fuisse intellexero. Proxime mihi denuo agendum esse de Finibus Imperii Germanici, etiam publice non dissimulare fui coactus. Spero quoque, posse jam meos illos conatus saltim excusari, quia praeter exspectationem res Imperii restitutae nonnihil sunt in integrum hâc aestate, ut liceat meliora quaeqve ominari. Rogo autem etiam atque etiam, Principum Imperii literatissime, uti ne graveris suppeditare ea quae ad tam nobile argumentum excolendum facere videbuntur. Nec vero mea sed Imperii res agitur: et haud dubie plurima supersunt vel intacta mihi hactenus vel perperam tradita. Quae mense Martio bis misi, spero recte


page 88, image: s088

curata et manu benigna esse accepta. Alvenslevius noster avide desiderat sententiam Tuam, Princeps, de suis per me transmissis: verentem offensam Tuam securum esse jussi ego, gnarus Principalis tuae benevolentiae, etsi solito diuturnius fuerit silentium tuum. Deus te servet, Princeps Optime, bono publico.

Eminentiae Tuae

fideli obsequio aetatem devotissimus H. Conringius.

Helmestadii 7. Octobr. Anno 1675.

XLVII. CELSISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

ADventus Nobilissimi Buschii nulla ratione mihi magis est acceptus, quam quod offerat, sese librum meum ultimae foeturae Celsitudini Vestrae curaturum. Illum itaqve nunc mitto, debita summissione animi rogans, etsi ille sit fortassis non ex Celsitud. V. sententia omni ex parte confectus, ne gravetur tamen Celsitudo V. saltim ea quae mihi imputavit adversarius, factâ cum defensione mea contentione, aequo judicio arbitrari. Habeo nunc sub manibus novam Editionem operis de Finibus Imperii, idqve jussu S. Caesareae Majestatis: vereor autem intempestivam hanc operam esse Imperio ad finem ultimum ruente. Utinam liceat si non coram saltim per literas querelas libere in sinum Celsitudinis V. super his aliisqve Reipubl. malis effundere! Sed Deum potius veneror, uti Celsitudinem V. in seram usqve senectutem conservare, vel saltim hunc annum feliciter decurri, faciat, jubeat.

Celsitudinis vestrae

aetatem omnem devotissimus servus Hermann. Conringius. D.

Helmestadii 3. Jan. 1678.



page 89, image: s089

XLVIII. REVERENDISSIME AC CELSISSIME PRINCEPS Domine Clementissime.

QVum fama publicâ acciperem, Celsitudini Vestrae Monasteriensem qvoqve sacrum Principatum obtigisse, graviter quidem decumbebam; egi tamen Deo Optimo Maximo gratias, simulque summum illud Numen sum veneratus, uti felicitatem hanc velit jubeat in seram usqve senectutem, et publico et privato commodo, constantem ac perpetuam esse. Non dubitavi etiam preces illas meas rati habiturum clementissimum Deum: dolui vero, prae morbi saevitiâ non posse me Celsitudini Vestrae, quo par erat modo, gratulari, meumqve illum affectum calamo significare. Et vero nunc demum mihi per valetudinem permittitur, exponere cum gaudium, tum vota isthaec mea. Sero quidem, fateor: haud dubito tamen mihi polliceri, hoc serum judicium serii humilis animi clementissimâ gratiâ exceptum iri. Nunc itaqve tantum opto, ut cumprimis hic proximus annus Celsitudini Vestrae feliciter decurrat: idqve quoniam respublica quasi stat in praecipiti, hoc ipso temporis momento, uti nisi sapientibus consiliis imminens malum caveatur, tantum non [gap: Greek word(s)] merito sit metuenda. Si sane hic annus pacem reddiderit, licebit imposterum optima quaevis expectare: quapropter equidem pergam Deum precari, ut saltem hic annus voto meo respondeat.

Celsitudinis Vestrae

quoad vixero fidelissimus servus H. Conringius.

Helmestadii 29. Decembr. Anno 1678.



image: s090

[gap: Index]