10/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no acute and grave accents in French and Italian passages

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as004

[gap: illustration]

image: as005

ISAACI CASAUBONI EPISTOLAE insertis ad easdem RESPONSIONIBUS, quotquot hactenus reperiri potuerunt, secundum seriem temporum accurate digestae. ACCEDUNT HUIC TERTIAE EDITIONI, PRAETER TRECENTAS INEDITAS EPISTOLAS ISAACI CASAUBONI VITA; EJUSDEM DEDICATIONES, PRAEFATIONES, PROLEGOMENA, POEMATA, FRAGMENTUM DE LIBERTATE ECCLESIASTICA. ITEM, MERICI CASAUBONI, I. F: EPISTOLAE, DEDICATIONES, PRAEFATIONES, PROLEGOMENA, ET TRACTATUS QUIDAM RARIORES. Curante THEODORO JANSON. AB ALMELOVEEN. [gap: illustration] ROTERODAMI, TYPIS CASPARIS FRITSCH ET MICHAELIS BÖHM, MDCCIX.



image: as006

[gap: praeliminaria; vita]

page 1, image: es001

ISAACI CASAUBONI EPISTOLAE.

[note: +] EPISTOLA I. JOSIAE MERCERO.

[note: 1584.] TU vero, vir doctissime, ignotus mihi (quod ais) non es: cujus ego eruditionem atque ingenium, et ex multorum sermonibus, et ex nuperis ad Nonium notis probe habeo cognitum: cujus etiam ex quo tempore notas illas doctissimas legi, miro quodam flagravi semper videndi desiderio. Itaque quantum me Godofredo meo debere sentiam, quo Interprete et veluti parario, hic inter nos conciliatus est semper ut spero victurus amor, ne dici quidem potest. Tibi etiam gratias ago immortales, qui ad me, novum prorsus hominem, et eorum omnium, quae me possent apud viros doctrinā claros (quorum tu in numero es) in gratiam ponere, expertem, prior scribere dignatus es: quem ego sane a me lacessitum, literas meas responsione minime dignari, haud essem miratus: atque hoc unum nisi me semper deterruisset, jampridem factum esset, cum ego te literis meis interpellassem, et tecum de re studiorum contulissem: in quo, quando tu me (quae tua est humanitas) antevertisti, faciam ego sedulo ut quanti te tuamque amicitiam aestimem, crebritate literarum mearum intelligas. De Juvenale quae scribis, valde mihi fuerunt jucunda: sunt nimirum doctissime a te excogitata, et reliquis tuis notis simillima. Omnino autem mihi visus es in illis verbis Satyrae XL vers. 17. Ergo haud difficile est, etc. rem acu tetigisse; factusque mihi est lectione tuarum literarum locus apertissimus, in quo mihi nunquam potueram ipse satisfacere. Perplacuerunt etiam mihi, cum alia omnia, tum conjectura illa tua de Nerone apud Petronium intelligendo: maxime, quia memineram monuisse Scaligerum, idem hominis monstrum [note: 1584.] esse apud Persium Satyrae I. vers 98. intelligendum, illo loco:

Quidnam igitur? tenerum, et laxa cervice legendum?
Torva Mimalloneis, etc.

quae facile omnes intelligunt, fide historiae niti. Superest igitur, doctissime Mercere, ut tentatum opus, quando tam foeliciter cessit, strenue et gnaviter aggrediaris, paresque te ad duos illos aureolos poetas nobis exponendos, et tuis observationibus illustrandos: quod ut facias, te per Musas oro, obsecro et obtestor. Nam de me quidem, quod scribis, audisse te, esse me in eo, valde falleris. Neque ego satis intelligo quī hoc ad tuas aures pervenerit; nisi fortasse amicus magnus meus D. Godofredus, quia me vidit illorum poetarum esse paulo studiosiorem, inde primum sibi, deinde etiam tibi persuasit parare me eorum editionem: quod, ita me Deus amet, in mentem mihi nunquam venit. Varias quidem lectiones in utrumque poetam colligendi, et codices veteres, quando data est occasio inspiciendi, fui semper studiosus, sed non in eam spem. Quin ego quascunque nactus sim varias lectiones ex MSS. codicibus, si ita placeat, libentissime ad te mittam. Me alia studia, alia incepta mea aliorsum trahunt: studium praesertim earum linguarum, in quibus doctissimus, et piis omnibus venerandus parens tuus gloriam consecutus est immortalem: ad ea me conferre, ut in iis aliquandiu totus sim, nunc est animus: brevi uc spero rediturus ad Strabonem, quem, si Deus Optimus Maximus coeptis aspiraverit, et MSS. codicum ope, et meis nec mediocribus laboribus fretus, confido facturum ut haud paulo emendatius legatur, faciliusque intelligatur, quam fuerit hactenus. Sed haec [gap: Greek word(s)]. Est vero quod tibi pro nostra amicitia gratuler, charissime Mercere:


page 2, image: es002

[note: 15842] audio nimirum te Biturigas venisse ad maximum illum virum audiendum, cujus lectionibus non equidem dubito, quin tantos sis et in jure et in totius antiquitatis cognitione facturus progressus, ut ad summam doctrinam brevi nihil tibi sit defuturum. Deum oro, ut sit tibi haec felicitas diuturna: teque tui voti damnatum in perpetuum beet. Vale, et me quia semel coepisti, et tuā amicitiā et tuis literis dignum judica. Iterum vale. Genevae, a. d. XV. Kal. Majas CIC. IC. LXXXIV.

D. Godofredus, qui te etiam atque etiam salutat, hodie potionem valetudinis causā sumpsit, quae non ei permisit ut ad te scriberet. Sed nos brevi ad te literas dabimus; interea habebis eum excusatum.

[note: +] EPISTOLA II. EIDEM.

[note: 1585.] CUpiebam jampridem vehementer, charissime Mercere, tabellarium nancisci qui meas ad te perferret; quum ecce tandem post multos menses venit ad me amicus quidam meus, qui nuntiaret esse qui Avaricum Biturigum proficisceretur: sed eum jam petasatum et tantum non [gap: Greek word(s)]: hīc ego, etsi non parum impeditus, facere tum non potui, quin relictis rebus omnibus pauca haec ad te exararem: quae quo breviora sint, eo majorem vim ad declarandum amorem erga te meum habeant velim. Certe, qui te jampridem ob singularem virtutem tuam, summamque eruditionem diligere coepi, postea autem provocatus a te per literas, etiam amare, idque vehementissime, nunquam faciam, ut lenior in suscipiendā, quam constantior in conservandā, fovendāque amicitiā videri possim. Te orarem ut in eodem erga me animo permaneres, quam tuis nuperis literis abunde satis mihi patefecisti, si me ullo modo de tuā constantiā sineret dubitare suscepta semel de tuā probitate et morum integritate opinio. Illud peto a te, charissime Mercere, ne quem pro tuā singulari humanitate dignatus es prior per literas provocare, eundem postea indignum judices, cui lacessitus rescribas. Vale, et me, quod facis, amare perge. Iterum vale. Data Genevae Allobrogum, a. d. XI. Kal. Feb. CIC IC LXXXV.

EPISTOLA III. THEODORO CANTERO.

[note: 1585] CUm nuper significasset mihi Comelinus noster egisse te, vir ornatissime, secum, ut salutem mihi tuis verbis nunciaret; constitueram literas illi ad te dare. Sed dum ille discessum parat, ecce repentinā calamitate, ceu fluctu decumano aliquo, ita totus obruor, ut omnem continuo et scribendi et aliud quidvis agendi curam omitterem. Sic factum est, ut ille ad vos sine meis literis rediret: ac nunc quoque, quo minus pluribus ad te scribam, idem me casus tristissimus impedit. Quod si quando ad musarum studia quasi postliminio rediero, ac meas literas tibi non ingratas esse intellexero, efficiam profecto, ut earum frequentia, et quanti ego te faciam, et quanto studio tuam mihi putem ambiendam amicitiam, facile intelligas. Interea sic tibi velim persuadeas, eum esse te quem ego jampridem, et propter fratris tui [gap: Greek word(s)] memoriam, et propter insignem tuam virtutem, ac praeclaram in omni eruditionis genere doctrinam; (quae mihi partim ex multorum, qui te probe nōrunt, sermonibus; partim ex tuis eruditissimis scriptis nota sunt,) unice colam atque observem. Huc si accesserit, quod equidem (quae tua est humanitas) non despero, ut tu me tuā amicitiā digneris, habebis me ita tui studiosum et observantem, ut nemini hac in parte sim cessurus. Vale, vir doctissime. Genevae, a. d. Dec. Kal. Sept. CIC IC XXCV.

EPISTOLA IV. EIDEM.

[note: 1586.] ACcepi tandem, vir clarissime et humanissime Cantere, quas ad me dedisti literas: quae quam mihi gratae fuerint, facilius tu conjecturā possis assequi, quam ego verbis exponere. Enimvero ferreus sim, si me non mirum in modum delectent, cum singularis illa, quae in tuis literis elucet, humanitas, tum insignis tuus erga me amor, cujus vestigia in eisdem literis quoquo me verterem, impressa vidi. Equidem cum ita sim naturā comparatus, ut ab omnibus amari, nemini odio esse praeterquam malis a puero vehementissime semper optaverim, quanti tuum, ac tui similium virorum amorem faciam, haud facile verbis, in hac praesertim infantia, expesserim,


page 3, image: es003

[note: 1586.] et simul malo ex literarum posthac mearum frequentiā id tibi conjiciendum relinquere. Tu modo fac in amore respondeas, et, quod polliceris, reipsā praestes. Mihi, adsit tantum cui tuto dare possim, nec voluntas scribendi unquam deerit, nec argumentum. Nam si nihil aliud, de communibus certe, ut ais, studiis quod scribam semper suppetet. At quando tua praeclara opera literis tuis significare dignatus es, audebo ego quoque conatus quosdam meos tibi declarare: ea maxime fini, ut si potes (nec dubito quin possis quam plurimum,) sed tamen si potes, ante meorum editionem me adjuves, in Strabone praesertim: quem nos scriptorem magnis laboribus nostris emendatum, et perpetuis annotationibus illustratum, brevi [gap: Greek word(s)] edere paramus: libenter tamen dilaturi, si aut tu, aut alius tuo hortatu conatus nostros aut scripto codice, aut aliā ratione juvare in animum induxerit. Habeo et in Stephanum paratas notas, quae miserum illum scriptorem ab infinitis mendis aliquando, si Deo visum fuerit, vindicabunt. Habeo in alios scriptores Graecos, praesertim Tragicos, parata non pauca: sed ante omnia Strabonem edere gestio: in quo quid praestiterimus, doctorum hominum, ac tuum maxime, doctissime Cantere, esto judicium. Equidem hoc non dubitabo affirmare, ita eum hactenus esse lectum, ut a paucis videatur potuisse intelligi: ita praestantissimus scriptor jacuit hactenus mendis obsitus: quas miror nemini, in tantā doctorum hominum, quos haec aetas tulit, frequentiā curae fuisse eluere: et tamen, nisi me decipit amor in illum meus, is est scriptor Strabo, quem magni intererat reipublicae literarum legi quam emendatissimum. Sed de his alias: nam si dederit nobis aliquando Deus Opt. Max. ut luci donentur quae jam pridem in arcā nostrā latent recondita, faciam ut vel invito in oculos tuos incidant nugae nostrae. Mittam enim ad te exemplum unum, et ut nostra legere et emendare digneris, te etiam atque etiam rogabo. Quam quidem operam te mihi non esse recusaturum, (quae tua est singularis humanitas) audeo mihi polliceri. Utinam vero is ego essem, cujus opera in simili re tibi possit esse utilis: facerem, ita me Deus amet, ut intelligeres, quam sim tui honoris studiosus. Nunc mihi satis est tui erudita scripta ita legere, ut ex iis semper aliquid novi addiscam. Quamquam si edito Strabone [nam quae hactenus et in Laertium, et Theocritum a me profecta exierunt, ejusmodi sunt, [note: 1586.] ut vix ea agnoscam] notas tuas mecum communicaveris: dabo ego quoque operam, ut in ingratum te hoc beneficium contulisse queri non possis. De Ammiano quod scribis, per mihi gratum est, et est, mihi crede, te tuoque excellentissimo ingenio dignum coeptum. Sunt penes me aliquot Graeci scriptores, qui eandem cum Ammiano historiam eleganter et accurate descripserunt; qui, si cum eo conferantur, et illum multis locis meliorem facere, et ab eo saepe illustrari possint. Nec refugiam ego eum laborem, si tu in proposito manseris, et gratum id tibi futurum significaveris. Expertus affirmo non fore eum laborem tibi inutilem. Nihil autem tam difficile esse possit, nec laboriosum, quod tuā causā non libenter suscipiam. Vale, vir doctissime et humanissime, ac nos, ut facis, ama. Iterum vale. Genevae, a. d. Nonis Maji CIC IC LXXXVI.

EPISTOLA V. EIDEM.

[note: 1590.] FAcis ut te dignum est, et moribus tuis convenit, Cantere virorum optime, cum de nostris rebus es sollicitus, et statum nostrum scire desideras: quo nomine ingratus sim, nisi ex animo tibi gratias agam, habebo quidem certe [gap: Greek word(s)], dum spiritus hos reget artus. Sunt vero res nostrae Dei Opt. Max. beneficio haud paulo meliore loco, quam quando tuas priores, ante quinque opinor menses, accepi. Tunc enim civitatis nostrae res accisae et afflictae vehementer, spesque omnes [humanae quidem] [gap: Greek word(s)] admodum erant redactae, idque [gap: Greek word(s)] culpā, ne dicam fraude et persidiā, prorsus ut vetus proverbium usurpare potuerimus, [gap: Greek word(s)]. Sed quid agas? in ea nimirum tempora devenimus, ut nunc demum avolasse e coetu hominum sancta fides dici queat: adeo sunt omnia fraudis et perfidiae plena. [gap: Greek word(s)]. Et vero Harpocratem video, qui silentio ista premi imperat, praesertim cum Deus Opt. Max. istorum ignaviam [sic enim jam malo appellare] in gloriam suam et reipublicae nostrae salutem mirabili quodam artificio verterit. --- Quae postquam vidit se ab omni humano praesidio destitutam, cum omnium admiratione et hostium ac inimicorum stupore civitas nostra praestitit: sed Dei ipsius manus, quae paene [gap: Greek word(s)], quicquid gestum est adversus hostes,


page 4, image: es004

[note: 1590.] ipsa est executa. Nos interea, quod merito mireris, otio fortasse etiam majore quam ante fruebamur: et tempus omne vel in spectandis divinis miraculis, quibus saepe interfuimus; vel in recensendis Aristotelis scriptis, quae tum edebantur, consumebamus. Quod opus cum ad umbilicum esset perductum, incessit me voluntas visendae Germaniae; et nundinarum imprimis Francofurtensium. Itaque sine ullā morā itineri me statim accinxi: eo quidem libentius, quod spem mihi amici quidam fecerant fore, ut hīc D. a Fraxinis Regium Legatum reperirem, nec non D. Lectium, quorum cum utroque singulari sum amicitiā et familiaritate conjunctus. Accedebat et alius stimulus, isque acerrimus, rumor quidam de adventu Lipsii Francofurtum: quae omnes spes meae inanes et irritae hactenus fuerunt. Porro in Aristotele, [nam id scire cupies] quem amici viri Genevae ediderunt, hoc cursim et [gap: Greek word(s)] praestitimus, quod ex collatione codd. et Graecorum interpretum non pauca restituimus. Praestitimus et alia quaedam, quae non referemus; patent enim. De animadversionibus in Dionysium [note: Halicarnassensem, editum an. 1588.], quae scribebam nuper, intelliges, si novam versionem ejus auctoris, quam Stephanus et Vignon ediderunt, inspicias: cui sunt nostrae animadversiones adjectae. In Athenaeo totus nunc sum, cujus optima nactus exemplaria. Interea vero dum ejus editionem paro, observationum nostrarum libros exspecta. At tu, vir doctissime, quid tibi vis? cur tam diu observationes tuas doctissimas nobis invides? cur fragmenta illa pridem a te collecta et emendata? cur etiam Ammianum Marcellinum, aliaque multa, quae pridem moliri te omnibus notum est? An ut exemplo tuo alios doceas, quam sit lente festinandum? Ita hercle puto: itaque sicut Stesichorus [gap: Greek word(s)] et quae modo me brevi editurum dicebam, ea si supra nonum condam premamque in annum, sapiam a tuo exemplo. Vale, virorum optime, Cantere clarissime. Francofurti ad Moenum, a. d. XII. Kal. Majas CIC IC XC.

EPISTOZA VI. EIDEM.

[note: 1950.] QUid agis, suavissime et charissime amicorum? ut vales? ut musae tuae? quae quidem mihi nimis diu tacere videntur. Nam obsecro, quando erit, cum tuam fidem de fragmentis veterum poetarum liberabis? quod opus [note: 1590.] tam avide ab omnibus, qui his sacris initiati sunt, exspectari scito, ut jam multi paratum habeant, nisi hoc nomen dissolverim brevi, aedes pulsare tibi, et clamore rem poscere, nec dissimulabo tibi, in his me nomen profiteri. Tu igitur cave tibi. Interea si lubet, vide mihi hunc Callimachi locum, quem puto te non praetermissurum in tuis [gap: Greek word(s)]: apud Etymologici scriptorem sic legitur in [gap: Greek word(s)]; lego sic.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Nisi fallor animi, haud procul a verā lectione aberrat haec [gap: Greek word(s)] ex nostrā emendatione: quod tamen ita videbitur mihi, si te non aliter sentire intellexero. Haec scripsi autem tibi, quia aliud quod scriberem tibi non habebam: literarum inanium jam tanquam [gap: Greek word(s)]. De republicā vero nostrā, noli, amabo, quaerere, ne aut tu me, aut ego te in fletum adducam: conclamatum est, si homines respicimus: sed in Deo spes et opes nostrae sitae; itaque tam hilares vivimus, quam unquam fecimus. Vale, vir amicissime. Genevae, a. d. IX. Kal. Sept. CIC IC XC.

EPISTOLA VII. EIDEM.

[note: 1591.] REcreasti me nuper, Cantere virorum optime, literis tuis: quae eo gratiores erant, quo magis optatae et diutius exspectatae fuerant. Noli tamen, obsecro, deinceps differre mea gaudia: sed singulis nundinis fac me, amabo, de tuo statu vel verbo certiorem. Scis tu veteres solitos illo principio in scribendis literis uti: Si vales bene est, ego valeo: mihi haec sola a te scripta pro epistolā erunt. Non quo non idem soleam de tuis epistolis dicere, quod olim dictum est Aristophani de Archilochi jambis, optimam illam esse quae longissima: sed quia scio te hominem occupatissimum, ut cui saepe pluribus verbis scribere non vacet. De Callimachi loco alias quaeremus: iterum tamen tibi dico, aegre mihi eripi sinam, ita eos versiculos esse restituendos:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].


page 5, image: es005

[note: 1591.] Etsi, inquam, invitus facio, ut tibi non assentiar, cujus judicium merito facio maximi, eruditionem etiam admiror; tamen spero facilius te in meam sententiam venturum, ubi causas emendationis nostrae legeris, quam ut ego in tuam; quum alioquin ea demum a me profecta mihi placere incipiant, quae intellexerim tibi probata esse aut similibus tui. Vale virorum optime, et nos, quod facis, ama. Genevae, a. d. VIII. Cal. Sept. CIC IC XCI.

Clarissimi viri Lectius et Faius plurimā te salute impertiunt, inprimisque magnus noster senex [note: Theod. Beza.], imo semo, cui grata nuper a te salus.

EPISTOLA VIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1593.] DUbitavi diu, vir illustris, auderemne adire ad te, et amicitiam tuam palam petere atque ambire: quod ne hactenus facerem, pudor me semper inhibuit. Quoties enim te, virorum maxime, affari conarer, toties mihi [gap: Greek word(s)]. Vadum tamen tentare, et fores amicitiae tuae pulsare, tandem constitui. Nam et desiderio pridem ardebam tuas virtutes in omni genere summas propius noscendi, et ut auderem contantem impulit ingens illa tua humanitas, quae nihito est caeteris tuis plane heroicis virtutibus obscurior. Nihil enim quod in te sit, obscurum esse potest, quem unum quotquot in orbe, poene dixerim universo, [gap: Greek word(s)] sumus [gap: Greek word(s)], unice observamus, unice colimus. Nam quod pauci quidam reperti sint, qui summis tuis obstreperent laudibus, certum est non judicio eos, sed morbo agi rapique. Ut qui oculis parum valent, solis radios ferre non sustinent: sic fulgore [gap: Greek word(s)] nominis tui offendi eos mirum non est, qui et [gap: Greek word(s)], et animum aerugine tinctum habent. At tu, decus unicum literarum, [gap: Greek word(s)] per Deum immortalem, ne desere. Tua autem illa est provincia, tuum unius munus, arcana et mysteria literarum soli tibi nota, [gap: Greek word(s)] pandere mortalibus. Equidem, si meas literas tibi non ingratas fore intellexero, audebo dehinc compellare te nonnunquam, et super multis quae me in literis torquent, consulere. Tu modo obnixe petenti da mihi hanc veniam, ut adire nonnunquam ad te liberum mihi per te sit: et ut consulenti responsum dare digneris. Vale, vir maxime, et [note: 1593.] me dilige, qui te pridem [gap: Greek word(s)] amo, atque veneror. Genevae, a. d. XVIII. Kal. Jan. CIC IC XCIII.

EPISTOLA IX. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1593.] STimulabat me pridem late didita tui nominis fama, Thuane praestantissime, ut aditum ad te omni ratione quaererem. Flagrabam enim desiderio, qui te summā observantiā multos jam annos tacitus colerem, noscendi propius tuas virtutes, et, si fas optare, amicitiam recum jungendi. [gap: Greek word(s)], scis ipse, [gap: Greek word(s)], et quod Poeta ait, [gap: Greek word(s)]. Sed quid agerem? aut quam rationem inirem, ut mei me voti facerem compotem? verebar ne si frontem perfricarem, et prior appellarem, statim tu mihi: [gap: Greek word(s)]? merito; quid enim nos sumus, ut iter affectare ad tuam, eā dignitate viri, eo splendore, addam etiam eā doctrinā, amicitiam non dubitemus? Vadum tamen, etsi uti tum judicabam, periculosum, tentare aliquoties memini: nam et ante menses, opinor, XVI. recente adhuc Characterum Theophrasti editione, datum a me Hotomanno juniori exemplum unum, tibi meo nomine cum officiosissima salute offerendum. Saepe etiam calamum in manus sumsi scripturus ad ec, ut hunc saltem affectum meum tibi indicarem, et quod ajunt, palam procarer: sed meum hunc impetum pudor semper inhibuit. Hinc enim quoties hiscerem, et te, vir maxime, affari conarer, [gap: Greek word(s)]. Tacui igitur, et ignem hunc intra mea praecordia fovi hactenus, unicā illā spe fretus, si quando vir omnibus virtutibus ornatus, et de meis studiis optime meritus Ph. Canajus a Fraxinis isthuc veniret, fore tum, fore, ut ipse mihi tuae amicitiae talis tantusque pararius fores reseraret. Sic ego affectum in te meum sustentabam, cum ecce offeruntur mihi a D. Stabaterio tuae ad ipsum literae, in quibus non solum honorifica nostri nominis mentio facta, sed etiam amicitia tua, quam tanto ambiebam opere, amice adeo et benigne oblata. Quid dicam? non enim possum verbis gaudium hoc meum exprimere. Ten' meam amicitiam expetere? ten' priorem lacessere? sic me Sophia, [gap: Greek word(s)], amet, ut ego me [gap: Greek word(s)]. Habe igitur me deinceps, [gap: Greek word(s)], habe non


page 6, image: es006

[note: 1953.] amicum, [unde enim? [gap: Greek word(s)]:] sed unum ex iis qui te colunt, qui te observant: qui denique tuo nomini devotus pridem sim, ac porro sim futurus. Quod si Deus coeptis aspirarit, faxo ut quantum animo isto in me tuo glorier, omnes nōrint. Habeo autem [quando libenter te hoc quoque sciturum video] inchoata multa, affecta quaedam, pene perfecta etiam nonnulla; quae si olim publicavero, luminis fortasse aliquid nostro nomini, rei certe literariae lucis nonnihil videtur posse accedere: quo in genere sunt duo non indiligenter conscripta nobis monobibla: alterum de Venatione amphitheatrali: alterum de Circensibus. Lipsius enim, qui hanc provinciam pridem susceperat, uti vides, tacet: et sunt tamen non pauca, in quibus mihi neque cum illo, neque cum doctissimo Fabro convenit. Est in manibus et Suetonius, cujus novam editionem menses amplius bis novem parturimus: sed desunt praeter ingenioli vires omnia subsidia. Tu si quid habes, qui in tuā pueritiā ista omnia perdidicisti, oro, obsecro, adjuva. In Athenaeo recensendo feliciores fuimus: multa enim ex manuscr. codicibus habemus, quae mirifice nos juverunt. Vellem in Synesio, quem ego auctorem plus hisce meis oculis amo, par felicitas contigisset. Est in manibus etiam Arriani Epictetus, liber, ut nosti, vere aureolus, quem J. S. magni apud suos nominis homo, sic Latinum fecit, quasi jurasset omnia non vertere, sed pervertere. Haec aliaque id genus multa in hoc nostro qualicunque otio paramus, futura [gap: Greek word(s)] aliquando egregiae nostrae in literas voluntatis et [gap: Greek word(s)] monumenta. Non enim inficias iverimus, etsi quantum profecerimus hactenus nos sane poenitet, magnam tamen fuisse nostram ad bonas artes serio discendas [gap: Greek word(s)], magaum impetum. Caeterum tempora quae sint vides: quam inimica hisce studiis, quibus hodie nullus usquam fere gentium honos; quid honorem dico? verius dixerim, locum vix ullum esse, ubi tuto liceat his [gap: Greek word(s)]. Itaque [gap: Greek word(s)] involvo me in meos libros, et quando publice minus possum, mihi certe quotidie conor prodesse. Si tui similes, vir eximie, perdita, heu! perdita nostra Gallia multos haberet, non sic jacerent bonarum scientiarum studia: esset fortasse, esset tum nobis in aliquo charissimae patriae angulo locus. Nunc et illa funditus, nisi [gap: Greek word(s)] adjuvet, periit: et nos quoque cum patriā animo aequissimo, si ita visum [gap: Greek word(s)], interitum [note: 1593.] feremus. Interea Deum Opt. Max. venerari non cessabimus, ut te tuique similes illa [gap: Greek word(s)] oppido quam pauca amet, servet, aeternumque sospitet. Vale, vir maxime, et me ama. Genevae, a. d. VI. Kal. Nov. CIC IC. XCIII.

EPISTOLA X. THEODORO CANTERO.

[note: 1594.] BInas a te, clarissime Cantere, literas a nundinis autumnalibus accepi: ipse ad te toties ab eodem tempore scripsi. Meas te non accepisse tam indigne fero, quam laetor te meum silentium clementer adeo et benigne interpretari. Sic enim ais, sive scribam, sive non, de meo in te animo nunquam dubitaturum. O vocem mihi suavem et animi candidi certissimum testem! Nam fere ita fit, ut ex nostris moribus aliorum facta aestimemus. Tu vero, mi Cantere, non falleris, [gap: Greek word(s)]. Sive igitur crebras sive nullas a me literas contingat tibi accipere, sis certus, et illud alte imbibe, Canterum in imis medullis Casauboni esse inscriptum. Amavi vestrum nomen non multo post quam literas coepi posse per aetatem amare. Accessit postea grandis stimulus, notitia tui et morum tuorum; quos ego deosculor. Nam etsi de facie notus mihi non es, tamen ex multorum sermonibus et ex literis tuis [nam [gap: Greek word(s)]] tam mihi perspecta est simplicitas animi tui, quam ex libris pridem tuis cognita singularis eruditio. Jam vero cumulum attulit filius tuus, qui apud nos aliquot jam agit menses, de quo nihil aliud possum dicere, quam quod illa apud Comicum, esse illum [gap: Greek word(s)]. Equidem [gap: Greek word(s)], si vidisse unquam meminerim modestiorem, honestiorem, aut spei melioris adolescentem. Itaque cum has virtutes etiam in alio non potuissem non amare, quid censes facturum in eo, qui tua sit vera [gap: Greek word(s)]? Quod si pateretur fortunae nostrae tenuitas, facerem rebus intelligeret, non verbis meum in se animum. Ac licet voluntati non respondeat facultas, tamen quibus rebus cumque potero, officio meo non deero. Tu in utramque aurem, mi Cantere, quod ad hanc curam attinet, dormi. Obtuli illi a principio, uteretur meis omnibus, non secus ac fuis. At tu, quid tibi vis cum isto fidejussore Comelino? Novi sane probitatem et facultates D. Comelini; sed mihi instar multorum Comelinorum est Canterus. Quare haec missa


page 7, image: es007

[note: 1594.] face deinceps, et me amare perge. Omnia mea tua sunt et tuorum. Vale. Raptim Genevae, a. d. VI. Non. Mart. CIC IC XCIV.

EPISTOLA XI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1594.] AUsus eram nuper [note: Vide supra Epist. VIII. ad Scalig.] post longam contationem scribere ad te, maxime virorum, teque orare, ut me in eorum album recipere velles, quos amicitiā tuā dignaris. Fecerat me ut auderem singularis illa tua et admirabilis, cujus longe lateque famā didita, humanitas. Mox literas a Thomsone meo accepi, quibus et se ajebat salutem tibi meis verbis nuntiasse, et tuo me nomine vicissim salutabat. Laetabar jam immensum tali nuntio, et quod fores mihi ad tuam amicitiam patere viderem, gaudio, mihi crede, triumphabam. Ubi vero ad illam partem veni, quae erat de tuo judicio nostrarum scriptiuncularum, tum stupere ego, mirari, et in [gap: Greek word(s)] tuae [gap: Greek word(s)] contemplatione totus defigi. Nam quid aliud esse dicam, cur tu me iis oneres laudibus, quarum partem vel minimam sim impudens si agnoscam? O pectus vere aureum! ō animum vere magnum, vere divinum! voluisti nimirum, vir illustris, animos facere dubitanti; et sipecie laudationis hortari ad majora. Te sequor, maxime virorum; tibi parebo: ac licet ut credam quidem tibi de me plus quam mihi, nunquam adducar; tuā tamen auctoritate fultus audebo deinceps ea, quae absque te fuisset nunquam eram ausurus. Cujus enim reformidabo miniatulas ceras, si Scaliger meas esse aliquid putat nugas? Equidem Scaligero uni probari malim, quam caeterorum omnium suffragiis contra quemvis alium, atque adeo ipsum te, coronari. Si aliter loquor, ac sentio, tum me omnes Musae Gratiaeque omnes oderint. Sed de tuis laudibus non est hīc locus. Quin ego te potius oro, ut quando coepisti errare ac decipi in judicando de nostris scriptis, errare ac decipi porro te patiaris. Nam si semel ad meorum lectionem ignem illum acerrimum ingenii tui admoveris, ilicet, [gap: Greek word(s)]: nam etsi [gap: Greek word(s)], et earum artium, quae te in coelum evexerunt, studium acre insitum mihi a puero fuisse non negaverim: tamen quod ingenue fateor, neque illā ingenii praestantiā a Deo sum donatus, neque iis praesidiis fui unquam instructus, quae sunt illis [gap: Greek word(s)] necessaria, quibus inter proceres reipublicae literariae, [note: 1594.] [quorum tu princeps es] locus sit aliquando futurus. Itaque cum in adolescentia, [etsi [gap: Greek word(s)], et postquam a patre discessi [gap: Greek word(s)], quodque te non fugit quale sit, hic agens,] spem aliquam de meis studiis supra vulgus concepissem, nunc qui videam spem meliorum, quae me hactenus sustentabat, penitus esse ereptam casu patriae nostrae, quae ne te quidem retinere valuit: remitto paulatim acrem illam contentionem, quae me ante stimulabat, nec somnos carpere sinebat, tuos, domine, reputantem triumphos. Quo magis miror tantopere potuisse tibi quicquam a me profectum probari. Me vero ne sinat Deus [gap: Greek word(s)], si quo minus quicquam meorum ad te mitterem, aliā re factum, quam quod omnia illa, uti erant, ita judicata mihi sunt tuo conspectu parum digna. Scaligero enim aliquid legendum obtrudere, plus aliquanto semper quam publice edere putavi. Nunc quando mihi tuus amor notus est, tuaque ista tanta perspecta facilitas, audebo, si quid paullo curatius edidi, aut deinceps editurus sum, tibi offerre. Strabonem imprimis habere te munere meo volo: quem autorem cum ex tuis maxime scriptis coepissem admirari, conatus sum ex parte mendis foedissimis, quibus totus scatebat, liberare, ac praestitissem fortasse, quantum, te excepto, non quivis, [gap: Greek word(s)] alius, nisi omnia mihi tunc temporis adversa contigissent. Sed profecto illud opus non ut partus legitimus ingenioli nostri, sed ut [gap: Greek word(s)] haberi debet. Constitui igitur unum exemplar percurrere, et quaedam emendare, priusquam illud tibi trado. Quare sustine te, quaeso, paulisper, et adhuc a Strabone nostro oculos abstine: spondeo brevi te exemplum paullo melius et accuratius habiturum. Mittam, ut spero, et Suetonium, proxima foetura: scriptorem, ut scis, magnum, et quem molli brachio nimis videntur tractasse, quicunque hactenus ejus emendationem atque interpretationem sunt professi. Nos quid in eo praestiterimus nescio: diligentiam certe adhibuimus, ut in hoc rerum nostrarum statu, non parvam, [gap: Greek word(s)], ut docuit me gravis scriptor Strabo. Docuisti et tu, vir summe, exemplo tuo, cujus quidem longe vestigia semper adoro. Habemus et alia multa in manibus, cum in isto literarum genere, tum in aliis: sed et illis [note: Vide lib. I. Epist. Scaligeri, Epist. XXXV.] et nobis ipsis quid futurum sit, [gap: Greek word(s)]. Vale, Scaliger, augustum mihi nomen. Genevae, a. d. IV. Non. Mart. CIC IC XCIV.



page 8, image: es008

EPISTOLA XII. RICHARDO THOMSONI.

[note: 1594.] ACcusas silentium meum, charissime Richarde, immerito. Scripsi enim, et prorsus tecum, si aliis rebus nequivi, hoc saltem officii genere parem calculum ut haberem feci. Scripseram etiam ad maximum Scaligerum ante quatuor menses amplius: ac deinceps ad te etiam scripsi aliquoties. Si meae diligentiae mihi fructus periit, est ego cur doleam, non cur a te vapulem; qui persuasus esse debes, seu scribam, seu taceam, in amore tui constantem et [gap: Greek word(s)] me fore. Sin ita es comparatus, ut paucorum mensium [gap: Greek word(s)] labefactari posse amicitiam nostram putes, vide quomodo tui magistri, illius veteris dico ambulatoris, [gap: Greek word(s)], quibus te esse addictum scio, possis tueri. Sed profecto et tibi et mihi de meliore luto Titan praecordia finxit: quare [gap: Greek word(s)] quidem [gap: Greek word(s)]. Duas autem a te postquam Lugdunum venisti literas accepi: quae me quidem tantae [gap: Greek word(s)], ut jam triste nihil posse accidere mihi stultus ego crederem. Cum ecce sub idem tempus quasi fulmen [gap: Greek word(s)], quod me poene tibi meisque abstulit. Raptus enim est his diebus in sedes [gap: Greek word(s)] ille vere [gap: Greek word(s)] Petrus Chevalerius, dulcissimum mihi nomen; cujus in morte quantam jacturam fecerint mea studia, dicerem, nisi animus memoriam tristissimi casus refugeret. Sed et ille nimirum mortalis erat: et nos quoque illum, cum Deo visum fuerit, sequemur. Crede mihi, nunquam magis imbibi: Vitae summa brevis spes vetat inchoare longas: etiam illud accrede, amisisse te amicum de meliore notā, Sed redeo ad tuas, quae profecto maria quaedam gaudiorum mihi attulerunt. Primum illud quanti me aestimare putas, quod tuo nescio quo stratagemate factum, ut ille mortalium [note: Jos. Scaliger.] [gap: Greek word(s)] tanti nostras nugas faceret, quanti tu quidem ais. Scis ipse, me qui meorum pretia novi, ejus oculis dignum nihil judicasse quod esset a nobis profectum. Si ipsi aliter videatur, patiatur, amabo, me hac in una re [gap: Greek word(s)]. Sed tu nimirum hominem fascinasti. Quod scribis de Empirico [note: Sexto Empirico.], semel velim statuas, me meaque omnia tua esse, tibique patere ut tua. Sed quod ad [note: Id est, Henricum Stephanum, qui erat sicer Casauboni.] N. N. attinet, nosti hominem; nosti mores; nosti quid apud eum possim; hoc est, quam nihil possim; qui videtur in suam perniciem conjurasse. Nam quod tu putas eum hīc esse, falleris: [note: 1594.] postquam semel abiit ante menses octo aut novem, ex illo semper non quidem per Elysios campos, sed per Germaniam [gap: Greek word(s)], [gap: Greek word(s)]. Ita enim plane audio [gap: Greek word(s)] eum, ut neque domum redire, neque alibi aptas sedes reperire queat. O hominem dignum cujus te misereat! Spes illa, quam tuis literis facere mihi videris, tuum in me animum magis magisque mihi testatum facit. Sed quod Scaligerum scribere memini, quis [gap: Greek word(s)]? Tu nihilominus aeternum me tibi devinxisti; cujus amorem, fidem, et merira nunquam non praedicabo. Libros nondum accepi quos mitti a te, tua epistola ajebat. Nostrorum enim merces nondum venerant cum haec scripsi. Quicquid mea causā impenderis, id cui refundi velis fac me certiorem: alioquin carebo hoc fructu amicitiae tuae: tuā enim operā non utar. Mandaveram Probo nostrati, ut exemplar Concordantiae Graecae a Stephano editae, tibi curaret deferendum; reversus affirmavit fecisse. Ego nunc Arriani Dissertationes publice expono, cujus aurei libri neque Schegkius neque Wolfius umbram viderunt. O Philosophum! O dignum tuo excellenti ingenio campum! quare si me audis, rape mihi hanc palmam dum adhuc in medio est posita. Offero tibi quicquid habuero, quod juvare te possit. Moliebar ipse aliquid: sed melius hoc onus in tuos valentissimos humeros incumbet. Nos omnibus malis infirmi sumus, tamen quid fieri possit utcunque possumus animadvertere. Suetonium scis mihi esse ad manum: in eum si quid habes, quaeso, adjuva. Procopii libellum, quem tam blande offers, si semel pellegero, remittam statim. Agathias doctissimi Vulcanii ubi est? non enim comparet bis nundinis. Quid ille [gap: Greek word(s)]; quando exstabit? Beatum te qui talis viri [gap: Greek word(s)] fruaris. Ovum quod misisti, eo gratius fuit, quod et a tali viro erat, et me non semel valde vexaverat: non enim mihi stomachus passeris marini, ut cibos ferreos concoquam. Salus a Dousis, viris nobilissimis et doctissimis, item ab eruditissimo Vulcanio sic mihi grata, ut nihil queat magis. Spondeo tibi scripturum ad ipsos, ut primum occasio fuerit oblata: nam nunc quidem nullo poteram modo. Uxor, soror mea, et sororcula tua te ferunt oculis, et plurimum salvere jubent. Sulutat te et sapientissimus Lectius noster. Vale corculum meum. Geneva, a. d. VII. Kalend. Majas CIC IC XCIV.

Ante alios salutat te frater [note: Uxoris frater, Henrici Stephani filius.] Paulus Stephanus. Dionysia [note: Uxoris soror, Henrici Stephani filia.], cum ista maxime


page 9, image: es009

[note: 1594.] scriberem, sic aegrotabat, ut de ejus salute medici inciperent dubitare. Deus illi, tibi, nobisque adsit. Iterum vale.

EPISTOLA XIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1594.] EGo vero scribendis ad te literis non defatigabor, utut perfide mecum agant, quibus meas hactenus tradidi. Audio enim nullas te mearum adhuc accepisse: cum possim liquido jusare ternas jam ad te lireras esse a me datas. Nam postquam de tuo in me animo factus sum certior, habui nihil antiquius, maxime virorum, quam ut te assarer, et tibi gratias agerem. Multorum siquidem sermonibus, ac literis nonnullorum (imprimis autem Thomsonis mei) intellexi, probari tibi nostra studia, et, quod ille ait, nostras te esse aliquid putare nugas. Agnosco, vir illustris, candorem animi tui: qui tantus est, ut cum, fatente invidiā, mortalium sis [gap: Greek word(s)], videaris tamen in aestimandis alienis scripris, meis certe, plus [gap: Greek word(s)] quam [gap: Greek word(s)] adhibere. Mento igitur te a teneris annis unum colo, unum veneror, merito etiam unum te nunc amo, qui fores amicitiae tuae tam benigne aperuisti mihi: mihi, inquam, qui quidem invotis illud unum habebam, ut quā observantiā te tacitus prosequerer, ipse non nescires. Perit enim procari, aiunt, si latet. Nōrunt omnes qui me nōrunt, imo novit [gap: Greek word(s)], quam alte sit in corde meo Scaligerorum illustre nomen insculptum, quamque saepe factum, ut aut cum indoctis, aut perverse doctis, ut quisque obtrectare vestrum nomen ausus esset, res mihi fuerit. Vel Cornelius [note: Bona ventuva Cornelius Bertramus, de quo diximus in Orientali, pag. 68. et seqq. Colomes.] quidam tibi, sat scio, notus, testis sit meae [gap: Greek word(s)], ut ita dicam, [gap: Greek word(s)]. Verum ille et quicunque [gap: Greek word(s)], solemnia insaniunt, et animi sui morbum produnt nimis. Tu vero, summe virorum, perge, obsecro, rem literariam divini illius ingenii tui radiis illustrare. Quod si non ingratas tibi meas esse literas intellexero; non dubitabo posthac saepius te compellare, teque in multis, si per te licet, magistro uti. Atque utinam, iterum utinam fecisset Deus Opt. Max. ut [gap: Greek word(s)] te alloqui, et suavissimo atque exoptatissimo tuo conspectu frui liceret. O illos [gap: Greek word(s)], quibus tale conceffum est spectaculum; nobis non datum est [gap: Greek word(s)] esse tam felicibus! Quanquam fallor equidem; nam ego te, vir nobilissime, in oculis, in ore, in pectore habeo, habeboque [note: 1594.] [gap: Greek word(s)]. Scripsit nuper ad me adolescens eruditissimus, et mihi charissimus, Richardus Thomson, se isthic telam nescio quam esse orsum, quam si pertexeret, [gap: Greek word(s)]. Sed cur id consilium sperem exitum habiturum, caussam nullam video. Nam ego quis sum? aut quis [gap: Greek word(s)] Athenas? Quare ista quidem censeo omittenda: et, quod feci semper hactenus, me meaque studia Deo permittenda, qui si nos [gap: Greek word(s)] in his studiis voluerit, illud nimirum fortiter usurpabimus, [gap: Greek word(s)]. Interea tamen ne hīc nihil agamus, lectitamus semper aliquid, et amicorum [gap: Greek word(s)] impulsi, quaedam edere paramus. In his est Suetonius, quem pro virili nuper emendavimus, et locis multis illustravimus novā luce. Eum ut publicem urgent amici: nec deest interdum voluntas. Sed tu, mi Scaliger, stimulum acerrimum atque adeo [gap: Greek word(s)] aliquam admoveris, si aliquā juvare me hāc parte dignacus fueris. Quod ut facias, te etiam et etiam oro atque obtestor. Caetera quae in manibus habebamus, tantisper suspendimus, donec aliqua divinitus lux nostris studiis affulserit. Quod quando sit futurum, aut [gap: Greek word(s)] sitne aliquando futurum, novit ille [gap: Greek word(s)] summus rerum arbiter. Eum supplex veneror, maxime Scaliger, ut te nobis quam diutissime salvum servet et incolumem. Vale, et me ama. Genevae, a. d. VII. Kalend. Majas, CIC IC XCIV.

EPISTOLA XIV. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1594.] NOn eram scripturus ad te ante proximum mercatum Argentoratensem, neque enim argumentum habebam, et ego ita nunc sum occupatus, ut vix anima reciprocare liceat. Repente oborta multiplex [gap: Greek word(s)] scribendi. Nam et nobilis hic D. a Burghaussen, et praeceptor ejus Tobias Scultetus tibi per me voluerunt innotescere. Quare differre non potui, quin has ad te exararem. Peto igitur a te, ut et nobilissimum adolescentem, omnibus virtutibus insigniter ornatum, D. a Burghaussen, et praeceptorem illius, magnā eruditione virum, Poetam optimum, in tuam amicitiam recipias, ut tibi a me de meliore nota commendatos. Deinde gratias tibi ago gratissimas pro tuo munere, quo nihil mihi gratius, nihil oportunius poterat accidere. Ego jam per annum


page 10, image: es010

[note: 1594.] integrum et amplius cruciabar exspectatione ejus libri: nōram enim ante quadriennium fere missum fuisse ab Ursino ad Plantinianos: beasti igitur me, et sane juvabunt me nonnihil notae Ursini, etsi de Italis hodie, quod sit meum judicium, non expectas. Ursinus quidem doctissimus vir est, et de literis, si quis alius, optime meritus. Sed ego miror eum toties nostras Transalpinorum emendationes ignorare: emendat enim fere ea tantum, quae pridem sunt Turnebo, aliisque Transalpinis, ut ipsi appellant, animadversa. De Policratico per te primum intellexi: neque enim in eo catalogo erat, quem vidi. Mox librum accepi missum. a Comelino: quare libero te curā. Martyrologia expeto cupidissime; et dum in Germania es, quaeso te, erue mihi alicunde Nicephorum utrumque: nondum enim potui ullā diligentiā consequi, neque Leonem Africanum. Fragmentum quod misisti, etsi, ut judicas, nimis antiquum non est; erit tamen usui, extabitque hujus beneficii memoria. Quod castigas moram meam, scito auctore te me lentum esse: servo enim sub claustris epistolam tuam quandam auro contra caram, quā mones amicissime, existimationis meae rationem haheam. Castigas etiam levia quaedam mea, quae mihi exciderunt. Illam epistolam habeo pro tuae summae adversum me benevolentiae grandi testimonio: itaque tuo consilio uti in posterum constitui. Terrent etiam naufragia famae, quae video facta esse ab iis quos tu nosti. Suetonius tamen pene editus est: eramus in libro VII. cum ista scribebam. Supersunt animadversiones meae, opus, vere dicam, labpriosum: ubi fuerit editus, faxo habeas exemplum statim: modo sciam ubi sis futurus, et quo mittendum. De conditione Monspeliensi tibi prorsus assentior: et miror nonnihil ita eam extolli a D. de Fresnes. Equidem ita nullam spem hīc habeo, ut facile potuerim paulo meliorem conditionem probare. Sustinebo tamen me, et, quod feci hactenus, Deo atque amicis meis mea commendabo. Scaliger indicavit mihi, D. Busenvallium, tuis opinor, impulsum literis, multa meā causā fecisse in negotio Wottonico. Officii igitur mei esse duxi gratias illi agere. Mitto fasciculum, quem velim quam diligentissime fieri poterit, cures perferendum. Vale. Genevae, a. d. XIII. Kalend. Junias, CIC IC XCIV.

EPISTOLA XV. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1594.] NAE tu me non nosti, Vir doctissime, qui diu te cunctatione ais impeditum, quo minus ad me scriberes. Si tuae voluntatis ad me vel tenuis ulla suspicio pervenisset, ademissem tibi pridem dubitationem omnem, teque prius lacessissem. Quid enim mihi queat esse jucundius talis tantique viri amicitiā? Ego vero tacitus te pridem, etsi ignotus, amo; nempe ab illo tempore, quo primum licuit in manibus N. [note: Henrici Stephani, qui susceperat eas se suis descripturum typis. Vide Rittershusiis Praefationem in Graeca Scholia in Oppiani Halicutica.] nostri tuas in Oppianum lucubrationes leviter inspicere. Quod etsi leviter a me factum et raptim, facile tamen jam tum animo concepi praestantiam ingenii tui: quia non cadebat, opinione meā, tale institutum in plebejum et vulgarem animum. Quid enim aliquis de plebe Jurisconsultus literas Graecas curet? quid illi cum elegantia summi vatis? aut quid hoc [gap: Greek word(s)], quae sola vulgus quaerit? Merito igitur te amo, mi Rittershusi, qui nostras literas non ames solum, sed tam diligenter, tam feliciter colas. Atque ego non possum exprimere quantum perceperim ex eo gaudium, quod testandi amoris mei erga te tam opportuna occasio se obtulit. Quem enim amiseras, vereque perdideras ingenii tui foetum, ecce eum tibi meā operā et fide redivivum: postea enim quam de tua re et injuria, quae tibi facta erat, literis tuis sum certior factus, constitui illico omnem mihi machinam esse adhibendam, omnem lapidem movendum, ut tibi per me satisfieret: quin hoc vere possum affirmare, antequam ulla inter nos intercederet notitia, saepius me tuam vicem cum N. [note: Henr. Stephano.] expostulasse: quod non eo dico, ut mihi gratiae apponatur: neque enim captare illo facto tuam gratiam potui, cum tu mihi adhuc notus non esses: sed enim quia jus et fas ab amico violari intelligebam, quod in me fuit, obstiti. Falleris vero toto coelo rotāque terrā, si me putas apud senem illum optimum quicquam posse, aut ad ipsius bibliothecam ullum habere aditum: aeque ac tu, mi Rittershusi, qui tanto intervallo abes: nam etsi amicissime et conjunctissime vivimus, tamen ea hominis morositas est, ne dicam aliud, ut plane sit mirabilis in multis ejus vita. Quod igitur eo absente ausi sumus claustra revellere et omnia [gap: Greek word(s)], ut tuum librum tibi mitteremus repertum, mihi crede, Ilium expugnavimus. An tu nescis quā difficultate,


page 11, image: es011

[note: 1594.] cultate, quo annorum spatio Xenophontem suum Leunclavius ab illo receperit? Deterior tua erat futura conditio, ni [gap: Greek word(s)] meam audaciam Deus adjuvisset. Tu nunc mimum tuum agas vide: hoc est, caveas ne tuā operā de hāc re quicquam unquam resciscat N. [note: Henr. Stephanus.] noster, cujus ingenium sic est, ut si non refrices memoriam, de eā re verbum nullum sit facturus: sin facturus, sin ullā viā quod consciā ejus uxore et filio N. [note: Paulo Stephano.] gestum a me est resciscat, dici nequit quantum turbarum sit excitaturus. Ille vero [gap: Greek word(s)]. Quod superest, te oro, foetum hunc tuum ne diutius comprimas, sed liberes tandem, et ejus editione de studiosis bene mereri ne differas. Vale, et me ama. Genevae, a. d. IX. Kalend. Sept. CIC IC XCIV.

EPISTOLA XVI. JANO DOUSAE F.

[note: 1594.] ACcipe a me, Adolescens doctissime, tenue munus et levidense: verum amoris in te maximi testimonium fidelissimum. Non faciam tecum paria, fateor; neque [gap: Greek word(s)] ei rependam quo me nuper affecisti: sed nosti, mi Dousa, vetus verbum: [gap: Greek word(s)]. Tuum quidem illud carmen, quo me ante aliquot menses donasti, plane erat [gap: Greek word(s)]. Scriptum [note: Apologiam Apuleji, quam Josepho Scaligero dedicavit.] quod ad te nunc mitto, quanti sis aestimaturus nescio. Ego sane vereor ut satis prudenter fecisse vobis isthīc videar, qui praeter morem [gap: Greek word(s)] ausus sum, et temeritatis aleam subire: sed quid me ad hanc scriptionem impulerit, ab illis ipsis audies, qui hoc totum negotium mihi intriverant. Neque enim dubito, quin Canteros juniores, par fratrum excellens, et mihi charissimum sis visurus: illi [gap: Greek word(s)] tibi narrabunt. Unum scio probabis, pietatem meam in illum [note: Scaligerum.] quem ambo [gap: Greek word(s)] miramur: sed tua sors felicior, cui etiam praesentem intueri, et ambrosiā sermonum tanti herois pasci datum. Nobis non licet esse tam beatis: itaque quod solum licet, procul miramur et veneramur. Cum ab eo semone discessi, quicquid superest admirationis in te consumo, adolescens doctissime: facile enim ex iis quae adhuc vidi, quam frugem factura sit haec seges, quae adhuc in herba est, auguror. Deus Optimus Maximus, adolescens nobilissime, tua studia prosperet, tuam juventutem regat, vitam totam omnibus bonis cumulet. Quod [note: 1594.] superest, duo quae a te petam habeo: alterum, ut apud maximum parentem tuum in gratiam me ponas, alterum, ut me vestri nominis studiosissimum constanter ames. Vale, et diu vive, diu flore. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septembr. CIC IC XCIV.

Richardo [note: Thomsoni.] nostro, quem ego adolescentem juxta cum oculis meis amo, quid factum sit, et in qua illum quaeram proseucha, ex te scire cupio: nam post ejus Stadā profectionem nihil mihi de eo compertum. Hoc quoque a te peto, ut quid paret, quid moliatur magnus Scaliger, significes. Comelino mandavi, ut unum tibi exemplar Apologiae [note: Apuleji.] mitteret; item unum doctissimo Vulcanio, quem meis verbis salutes velim.

EPISTOLA XVII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1594.] MAgnā et insigni injuriā sum nuper a Comelino affectus, Vir illustris; literas enim ad me tuas, quas ego omnibus gazis praetulerim, non reddidit, sed perdidit. O jacturam gravem et magno aestimandam! Sed erat nimirum in fatis, ut superiores nundinae Francfordienses multis nominibus mihi essent aerumnosae: tot res adversae simul eodem tempore mihi evenerunt; quibus tamen magnā ex parte levatum me putarem, si tui colloquendi, hoc est, tuas literas legendi, et affectu pio [gap: Greek word(s)] osculandi facultas fuisset. Librum [note: Cyclometrica.] quoque dono a te missum audio, quem nondum accepi: nec mirum; libri enim nondum sunt Francfurto allati. Interea magnas tibi, imo maximas grates ago, vir maxime, pro isto tuo in me affectu; proque eo quod me tuorum subtilissimorum et gravissimorum scriptorum lectione dignum judicaris. Non omnino sane falleris: nam imitari nec scio, nec possum: at mirari scio, et Deum Opt. Max. [gap: Greek word(s)] orare, ut quia facultatem tibi dedit talium scriptorum, addat et voluntatem. Nos nostraque studia gravis quidam casus prope afflixit. Accidit enim ut Anglus [note: Henr. Woiton.] ille nobilis, de quo proximis meis ad te scripsi, in molestias maximas, non suā culpā, me conjecerit; sed perfidiā quorundam mercatorum, quibuscum illi res saepe fuerat. Propterea nunc ad illum scripsi in Angliam: easque literas, quia isthīc plurimum me a te amari confidebam, tibi misi; ut, si grave non est, eas tu quam primum in Angliam mittendas cures. Vides quam familiariter tecum


page 12, image: es012

[note: 1594.] agam, vir maxime, sed qui ita sim erga te affectus, ut tuā caussā libentissime omnia sim facturus, ausus sum (praesertim cum aliter facere non possem) te hoc rogare. Scribo etiam ad Thomsonem, studiosissimum mei virum, ut si quid poterit me hīc adjuver: eas quoque literas cures velim et mihi ignoscas. Caeterum accepisse puto te libellum [note: Apologiam Apuleji.] quem nuper misi, et cum eo literas meas: quamquam, ut hominum perfidia est, nescio quā fide eum fasciculum curaverint ii, quibus fuit a me commissus. Si vitam Deus largitus fuerit, et otium unquam usquam concesserit, non despero posse me aliquo insigni testimonio animum erga te qualem habeam patefacere. Tibi enim uni ac ferme soli quicquid in nobis eruditionis est [quod scimus quam sit exiguum] acceptum ferimus. Pater meus, vir optimus et vere pater, fundamenta jecerat: tui zelo quicquid accessit, superstructum est. Non defuit ad magna animus, non voluntas: defuere praesidia plane necessaria; defuit otium, quo nunquam abundavi; defuit ingenium: non ad hanc vulgarem meam et mei similium eruditionem; sed ad alia majora, ad quae me hortabatur animus, nisi frigidus obstitisset circum praecordia sanguis. Nunquam tuos aut maximi parentis tui libros in manus sumpsi, quin cupiditate audendi aliquid titillarer: nunquam eosdem posui, quin simul desperatione studiorum meorum adductus, vetus dictum, [gap: Greek word(s)], probandum tollendumque mihi censerem. Quae hactenus edidimus, ea pene invitis expressa nobis temporum et locorum iniquitate: semper enim conscii nobis fuimus, si cura et lima accederet, posse multa emendari et fieri meliora. Probari tibi adeo (sic enim omnes ajunt, et scribunt ad me) genium scriptorum meorum, testis mihi Deus accidisse id mihi praeter animi exspectationem. Sed puro Doctorum raritatem in causā esse, cur tantopere nostra dilaudes: nam qui hodie et jam per aliquot annos in his literis prope soli regnare visi sunt, ii, meo judicio, ingenii plus quam altae doctrinae habuerunt. Non semel de illis mihi in mentem venerit, quod de triumphis Asiaticis Pompeji dixisse Caesarem ajunt, postquam [gap: Greek word(s)] earum gentium est expertus. Sed satin' ego sanus qui te tamdiu a gravissimis tuis studiis avocem? parce, quaeso, Scaliger, venerandum mihi nomen, et da mihi hanc veniam, ut tecum aliquando garrire possim. Sic me Deus amet, ut ego ex omnibus meis aerumnis conquiesco, [note: 1594.] cum ad te scribo. Videor praesens praesentis os illud [gap: Greek word(s)] intueri. Verum desino, et tumultuariam epistolam voto claudo. Deum supplex veneror, mi Scaliger, te, literarum unicum praesidium, quam diutissime salvum servet atque incolumem. Vale, et me ama. Raptim in summis curis iisque molestissimis, Genevae, Idibus Octob. CIC IC XCIV.

Cum ad me scribes, vide, obsecro, cui literas trades: si iterum tuae pereant, ilicet; perii ego quoque. Iterum vale. In Suetonio et Athenaeo, aut Polybio si quae habes, vel potius, quae habes observata, ea mecum communices, precibus maximis a te contendo. Accedat haec meis scriptis commendatio, quod eorum autor et conditor privatim a te multa fuerit edoctus. O si quis me Deus isthuc transferat, ut te videre, tibi [gap: Greek word(s)] possim! Interea non possum dissimulare, exambire me, ut [note: Ad hanc respondet Scaliger, Epist. lib. I. Epist. XXXVIII.] editio nostra Suetonii aliquo tuo elogio ornata prodeat. Potes vel disticho, potes vel versu uno ambitioni meae satisfacere.

EPISTOLA XVIII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1594.] BInas ad te jam scripsi, nobilissime Bongarsi, post acceptas illas tuas priores ex Lotaringia, ni fallor: postea etiam alterae mihi sunt redditae, quae mihi qualem laetitiarum cumulum? Tu qui me aliquid linguā posse credis, hoc, mihi crede, in summis meis aerumnis, ob casum, de quo nuper ad te scripsi, expressisse a me tuas literas non gaudium tantum, sed etiam gestientem illam laetitiam, quae latere non potest. Merito quidem, mi mellitissime et [gap: Greek word(s)] Bongarsi: merito, inquam; soleo enim absque tuis literis in suavissima tui nominis recordatione ex omnibus molestiis acquiescere. Age igitur, amabo, virorum optime, perge me, pene dixerim, servare, et ex iis angoribus eripere, qui pene me absorpserunt. Nam, ut scripsi ad te nuper, Anglus [note: Henr. Wotton.] quidam nobilis meam rem familiarem pene afflixit: non sine aliquā meā culpā, quod doleo, qui in magna summa sic pro eo spopondi, quasi nescirem illud, [gap: Greek word(s)] vel illud, [gap: Greek word(s)]. Sed laudetur Dei Opt. Max. in me benignitas, quae oranti praesto fuit. Ille, ille me non fefellit, ut plerique meorum hīc amicorum, qui cum possent nullā suā incommoditate, nedum jacturā, testatum facere


page 13, image: es013

[note: 1594.] suum animum amicum, maluerunt vetus proverbium tollere, [gap: Greek word(s)]. Abeant vero illi et [gap: Greek word(s)], homines tam sancto et gravi nomine indigni. Sed satin' ego sanus qui hanc expostulationem apud te instituo? Enimvero dum totus animo et mente defixus sum in amoris tui fide, vi et constantiā, subiit istorum tui dissimillimorum recordatio. Macte, vir nobilissime, et hanc gloriam, quae paucissimis hoc tempore convenit, magis magisque tibi vindica. Sum autem, ne sis nescius, plane omni nunc molestiā exolutus. Nam hic omnibus satisfeci ad summam v 230. exceptis 48. quos meo nomine Parisiis soluturum se obtulit alter quidam Bongarsius, Bullionius, vir quem virtus et eruditio juxta commendant. Tu carmen votivum mihi concinna e tantis molestiis elapso. Eidem charissimo Bullionio pridem aliquot Apologiae exemplaria dedi Lutetiam perferenda, et iis offerenda qui me illīc amant: in his tibi unum inscriptum est, et aliud clarissimo Puteano, cui et misi eādem viā tuum Plinium cum Ennodii Panegyrico. Quid? tu me putas malae fidei debitorem, qui tot litteris de eo libro mittendo me appelles? nonne si meas omnes fortunas, si quicquid mihi carum est, a me peteres, nedum rem tuam, verbo semel voluntatem tuam indicasse esset satis? De Suetoniis, euge, euee, ō factum bene quod attulisti. Sed quando illos videbo? nam sane fervet opus. Heus tu vero, qui meam lentitudinem castigas; quid tibi vis? nonne tute mihi epistola quādam ante annum, et quod excurrit, auctor procrastinandi fuisti? illam dico epistolam quae sapientissime, mellitissime scriptiunculas aliquot meas nimis quam leves exagitabat. Mi Bongarsi, Deum testor, cum a te plurima mihi jucundissima sint in me profecta, nullā tamen re aeque me tibi obstrinxisti, atque illā aureā epistolā: quam ego servo non sub claustris, ut ille ait, sed [gap: Greek word(s)] inscriptam. Scias igitur me tuo consilio uti, et quae paro ad edendum, ea bene et naviter concoquere; ut, si fieri possit, nihil nisi bene coctum exponam. Ad Suetonium putavi me breves notas scripturum: ecce autem magnae molis surgit Commentarius; necdum tamen finis. In eo libro, amicissime virorum, periclitatur omnis nostra existimatio in his literis. Nam si, quod institui, Deus dederit absolvere, audebo dicere, nihil ad nostra, quae ediderunt interpretes priores. Sed quantis premar remporis angustiis, vides: cui quotidie docendum maximo [note: 1594.] cum labore et diligentiā: saepe ut vix suffurari privatis studiis aliquot horas singulis hebdomadibus possim. Et miraris meam lentitudinem? magis mirere si quid tandem, quod ad tuum gustum sit, possit a me elaborari. De Laertio [note: Est hic Diogenes Laertius Romae editus cum notis Thomae Aldobrandini formā majore, anno 1594.] Romano, quam doleo me eum vidisse necdum? ille mihi multis nominibus carissimus auctor. Quid autem isti per Deum novi praestiterint? nam jacent, ut scis, Graeca studia totā Italiā. Si potes, fac videam; sin, per alios curabo: quanquam nostrates quotidie in meis mandatis experior nimis quam negligentes, cum tamen nunquam sine magno suo lucro mecum paciscantur. Sed tandem manum de tabula. Vale, amicissime, charissime, optime amicorum. Genevae, raptim prid. Kalend. Nov. CIC IC XCIV.

EPISTOLA XIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1594.] NAE [note: Haec est responsoria ad Scaligeri lib. I. Epist. XXXV.] ego durā fronte fuissem, Virorum maxime, si tuas literas nuper legenti [gap: Greek word(s)] genas non suffudisset. Tune ut in meis lucubrationibus quicquam praeter [gap: Greek word(s)] mireris? tune ut ex animi sententiā ita nostra dilaudes? Non mentior, Scaliger praestantissime, sed quod res est dico: hāc tuā epistolā plane alium me, quam prius eram, fecisti: jacentem, inquam, erexisti, et ad audendum deinceps aliquid animos fecisti: tantum denique alacritatis ad scribendum adjecisti, ut quicquid unquam mihi respublica literaria debebit, [si quid debitura est] id totum uni tibi in solidum acceptum ferri debeat. Quantum tibi tribuam, ex eo potes aestimare, quod probe mihi conscius quam sit mihi curta supellex; tamen tibi de me ipso plus quam mihi credere incipio. Hoc tu unis literis assecutus es: quid me fiet, si, quod spero, plures miseris? Sed fallor: nam ut arbitror, quam ingenioli nostri admirationem [sic enim loqueris] Characterum [note: Theophrasti.] lectio excitavit, eam tibi ejusdem ingenii, sed non ejusdem genii, certe diligentiae non paris, opella adimet, quam ausus sum ad te musteam adhuc mittere. Apuleji Apologiam dico, quam hisce diebus, [gap: Greek word(s)], recensui ac paullo meliorem feci. Eum librum non dubitavi tibi, vir maxime, [gap: Greek word(s)], et de tui nominis splendore lucem illi foenerari: audenter nimis, fateor: nam, quid hīc dignum quod te a divinis tuis studiis vel tantillum avocet? sed fecit me audacem fiducia tuae illius immensae [gap: Greek word(s)],


page 14, image: es014

[note: 1594.] quā si videbor abusus, quaeso, ignosce et deprecanti veniam concede. Datam mihi seribendi ejus libelli occasionem, ne te pluribus morer, narrabit H. W. [note: Henr. Wotton.] nobilis Anglus, qui has tibi, ut spero, tradet. Narrabunt et Canterii fratres, clarissimi viri Theodori Canteri filii [gap: Greek word(s)]: et qui cum illis apud me erat Werkhovius, adolescens Ultrajectinus optimus et pereruditus. Hi sunt quos in [gap: Greek word(s)] epistolā testes allego: quos ego confido huic scripto [gap: Greek word(s)] patrocinium apud te paraturos. Equidem hoc unum vehementer laboro, ut animum tibi prorsus devotum et [gap: Greek word(s)] probem. Hoc si assequor, voti reus sublimi feriam sydera vertice. Quod si hoc amplius impetrare me a te siveris, ut meos errores [gap: Greek word(s)] castigare, et quae nescio docere me digneris, immortalitate me donatum putabo. Hoc majus a te expetere aut exspectare nihil postum: [gap: Greek word(s)]. Vale, unicum saeculi decus, et me ama. Genevae, a. d. VI. Kalend. Decemb. CIC IC XCIV.

Strabonem mitto, qualis ante aliquot annos est editus: hoc est, meis et typographi [gap: Greek word(s)] scatens. Volui aliquid emendare: deinde operā aliquoties negociis interruptā, mutavi sententiam, et me tibi totum aperui: hoc est, frontem serio perfricui. Salutant te vetus amicus tuus Johannes Pinaldus, Lectius et Tornaesius.

EPISTOLA XX. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1594.] POsthac igitur literis te meis appellare, Thuane praestantissime, non verebor, quando id tibi gratum fore ex mellitissima epistola tua intellexi. Mallem equidem praesens tui conspectu tuisque colloquiis interdum frui, meumque adversum te animum alio officii genere tibi testatum facere: sed quoniam omnem ejus rei in praesens facultatem, in futurum etiam spem patriae prope depositae status nobis adimit, non committam ut in hoc saltem cuicuimodi officio meam desideres diligentiam. Ac respondissem equidem maturius suavissimis illis literis tuis, nisi illis quoque idem usu venisset, quod iis quas anno ad te misi accidisse ajebas, ut lente adeo atque testudineo gradu ad te pervenirent: ocius aliquanto tuae ad nos, sed, ut arbitror, non multo. Accessit deinde et dilata in horas, in dies, in menses denique plures [note: 1594.] eruditissimi et charissimi Bullionii, cui meas traditurus eram, isthuc profectio. Ex illo intelliges (si modo est tanti) quo studio, quāque animi alacritate in hac publica temporum lue veteres nonnullos utriusque linguae auctores recensere, eorumque editiones concinnare pergam. In his est, ut nuper etiam scribere memini, Suetonius Tranquillus, scriptor [Deus bone!] doctus et accuratus; quod omnium minime te fugit, doctissime Thuane: vere enim ad caeteros tuos titulos adjici hic quoque potest. Eum tantum auctorem cum aliquando accuratius recensuissem, et non pauca prioribus censoribus invisa observassem, cepi ejus edendi impetum. Sperabam vero levi operā et molli brachio brevique tempore posse me eo negotio defungi, nunc cum ad calamum manum admovi, commentarium ferme justum scripsi prope citius quam sensi. Non lusero, uti spero, operam: id enim sedulo curatum mihi, ne actum egisse aequis existimatoribus et doctis possem videri. Caeteri quid sint judicaturi, [gap: Greek word(s)]. tibi tuique similibus lectissimi judicii viris si satisfecero, omne me tulisse punctum putabo. Hanc unicam mercedem jugis et indefessi studii in literis mei posco. Vale, vir maxime, et me tui observantissimum amare perge. Genevae, a. d. XIII. Kalend. Decemb. CIC IC XCIV.

EPISTOLA XXI JACOBO BONGARSIO.

[note: 1594.] ET discedens in Gallias literis meis tibi valedixi, Bongarsi, amicorum dulcissime, et nunc ex itinere Dei beneficio redux, ante alios amicos salvere te jubeo omnium primum: utique eorum, quos absentes per epistolam solum cogor compellare: isthuc si venissem, aut tu hīc esses, nullius meorum limen priusquam tuum accessissem. Cujus enim meorum in me vehementior quam tuus affectus est? qui praeter alia innumera beneficia quibus me tibi devinxisti, paucis illis diebus, quibus abfui, binas ad me dederas: totidem enim reperi tuas, simul sum domum ingressus. Prioribus pollicebaris mihi Africanum Leonem; posterioribus offerebas. Faciebas et de Nicephoro spem: quam ego non vereor ne decollet. Tuum est, quod saepe expertus dico, postquam aliquid promisisti, id quasi debiti loco ducere, et statim fidem solvere. Perge sane: neque enim te possum impedire, ac ne velim quidem, si possim, quominus tuus sim tandem


page 15, image: es015

[note: 1594.] [gap: Greek word(s)] asse et librā tibi quaesitus. Ego vero quid aliud possum quam amorem tuum et munificentiam praedicare? quod quidem nuper facere volui, cum occasione Ursiniani libri facerem tui mentionem: nam quod ais (volo enim binis. tuis sigillatim respondere) librum illum non fuisse tanti: ego vero sic me locutum putabam, ut Lectori planum facerem, multa alia, eaque eximia, tua fuisse munera, quibus studia nostra adjutum īsti: sed huic malo brevi, [gap: Greek word(s)], medicinam fecero. De loco [note: Sueton. Ner. c. 12.] pag. 132. 16. Citharam autem a jud. etc. recte mones exstare et aliam [gap: Greek word(s)] Citharae: nec omittemus; etsi alteram putamus veram esse, et rationes afferemus. In Nerone bene scriptum: Deinde in orchestram senatumque transit; nam orchestra in theatro Romano sedes senatorum: et ita loqui auctores solent, sedere in orchestra; sive, quod idem est, sedere in senatu. Veterem illam libelli de illustribus Grammaticis editionem Mediolanensem, quam laudas, tibi periisse, summo dolori mihi est: nam equidem nullos neque editos, neque scriptos libros hīc nancisci potui, quorum subsidio perpolirem illa [gap: Greek word(s)]. Sed nos aliud molimur in eo genere, et de Criticis veteribus ea parata habemus ex antiquis Hebraeis, Graecis et Latinis, quae non promit in suo de Criticis libello [gap: Greek word(s)] Stephanus. Venio ad alteram epistolam tuam. De Apollonio Tyrio et Eugippio libero te curā; nactus enim sum apud nostros mercatores. Magnam orexin excitaverunt mihi incogniti isti tituli: reperi autem vetus dictum, [gap: Greek word(s)]; sed editoris culpā nullā, qui vir gravis est, et a venditando fumo alienus. Camerarii de partibus corporis humani vidi nunquam: certe quidem non legi; nam vidisse quidem memini in manibus Stephani: ita tamen ut cum ille meis quotidie libris abuteretur pro suis, fas tamen mihi tangere, nedum pervolvere, non fuerit. Non dubito quin ex illo blattas ac tineas misellus in libraria, quam a multis annis non invisit suus dominus, paverit. En hominis! sed continebo me. Lipsii ad Polybium tandem vidi: et vis dicam libere quid sentiam? opus est, labore magno, judicio recto, ingenio denique talis viri conceptum feliciter ac formatum. Nemo negaverit unum illum hodie res veteris Reipublicae Romanae, et nosse eximie, et explanare omnium elegantissime: veruntamen, quod inter nos liceat, ( [gap: Greek word(s)]) mirari interdum subit, cur hanc potissimam rationem [note: 1594.] tractandi ejus argumenti elegerit? Nam ad Polybii lucem quid admodum attulerit sui, nondum videre potui. Multa ille quidem melius vertit quam priores fecissent interpretes: sed magnam eorum partem Turnebus, aliique sibi vindicant. De caetero, si quid in Graecis illis obscuri fuit, lucem id adhuc desiderat: non enim alluxit fax Lipsiana illis locis: fecerit fidem vel unum verbum [gap: Greek word(s)], de quo nihil notatum ab illo vidi pag. 170. non vulgare, non omnibus notum, nihil denique quod mentem Polybii explicet aut vim verbi. Mitto errores aliquot mihi notatos in explicandis locis Graecorum scriptorum: neque nos tamen studiose quaesivimus, sed casu in illos incidimus. Quare si tua me confirmaverit auctoritas, non desistemus ab incepto, et Polybium tandem nostris vigiliis illustratum publicabimus: praesertim cum publice nuper, inscius quid a Lipsio esset editum, fidem meam adstrinxerim, et quidem disertissimis verbis, ad librum, si memini, tertium [note: Tiber. cap. 65.]. De Tertulliano, ita est, ut dicis: possem ita illum suscipere explicandum, ut simul historiam Ecclesiasticam multum juvarem: sed eam provinciam audio jam a Francisco Junio esse susceptam: qui si acerrimo illi quo pollet ingenio, minus indulserit, non alium ille Afer vindicem poscere debet. Mihi saepissime ea res in mente fuit: et memini ante triennium egisse me cum collegio nostro, ut de Pallio, libellum sane quam obscurum, publice fas esset interpretari. Coetus noster in alia omnia transiit, me multum renitente: totus enim eram in eo. Sed postea relanguit ille impetus. Sic tamen ut ne nunc quidem omnem spem abjecerim. Quid? inquis, Stoici tui ubi sunt? hem: captus sum. Video enim calvere me amplius non posse, nec pedem struere: urges enim tu, et latitantem investigas semper. Quid igitur faciam? quid autem, nisi ut rem ipsam tibi explicem; et, si possum, morae adhuc aliquid a te impetrare coner? Equidem, charissime Bongarsi, debere me eam operam tibi, debere iis, qui me suis libris instruxerunt, non nego. Sed datam adhuc mihi esse exequendi, quod sum pollicitus, facultatem, hoc vero nego. Nempe hoc petis, ut novam Arriani et Simplicii editionem parem et adornem: atque id ego et volo, et [gap: Greek word(s)] spero. Sed quis nunc illam suscipiet? Condolus, qui nuper edidit minore formā Arrianum cum versione Schegkii, sine damno et fraude suā non potest: nam Schegkiana ejusmodi non sunt, ut si nostra ediderimus, (absit


page 16, image: es016

[note: 1594.] invidia verbo) illa futura sint assis unius. Possem alii typographo tradere: tum vero major etiam jactura facienda esset Condolo. Quid ergo faciam? dic tu, quaeso, et Homerico verbo [gap: Greek word(s)]. Sane tempus est eritque mihi longissimum, usque dum tibi aliisque amicis hāc parte satisfecero. Quod reditum in Galliam paras, Deus consilium fortunet. Quod me invitas ad societatem itineris, vellem ita felix essem, ut sperare tantum gaudiorum et amoenitarum possem. Sed res meae eo loco non sunt, ut aut mihi aut tibi promittere id queam. Tamen videbimus, aut Deus potius videbit. Sed, [gap: Greek word(s)]! inquies. Vale igitur, meum mel. Genevae, a. d. XVIII. Kalend. Januar. CIC IC XCV.

Quas huic adjunxi epistolae, velim cures perferendas: feceris, ut saepe, rem gratissimam: velim etiam legas epistolam, quae est ad Albericum, et rem promoveas.

EPISTOLA XXII. JOHANNI SARACENO.

[note: 1594.] BInas a te, Saracene eruditissime, post meum e Delphinatu reditum, accepi literas: dum enim cupide exspecto facultatem prioribus respondendi, nec tamen reperio, ecce oppressit me altera epistola tua, brevissima illa quidem et sermone scripta [gap: Greek word(s)] quorum utrumque cum sit praeter consuetudinem tuam, non vana fortasse suspicio mea est, te, posteaquam in celeberrimum illud emporium scientiarum venisti, coepisse nos nostrasque Musas contemnere, et pro indignis habere qui isthic parto industriā tuā nectare vesceremur. At nos antiquum obtinemus, et quia assuevimus Latine tecum loqui per literas, non imitabimur factum tuum: si modo permittis nobis ut tecum more nostro [gap: Greek word(s)], et ut quidquid in solum venerit, chartae impingamus. Sed misso joco consilium tuum de non migrando ut amoris indicium et testimonium grande habeo. Crede mihi, ubique est [gap: Greek word(s)]: sed mala consueta, ut ille ait, tolerabiliora. Audio scripsisse ad me Ranchium et Gigordium: literas nondum accepi, sed noster Joli affirmabat. Rescribam ubi accepero. Vale, et longiores a me exspecta. Nam quis tibi dixit me esse de numero eorum, qui dormierunt in Parnasso? ego vero haustum nullum unquam hausi de fonte Caballino. Vale: nam laciniā me tenet tabellarius, sive alius ejus nomine [note: 1594.] ad me missus, ut has acciperet. Vale. a. d. XIV. Kalend. Januar. CIC IC XCV.

EPISTOLA XXIII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1595.] ERgo tu iterum in Germania, Bongarsi praestantissime? O si quis me isthuc sistat superum! quo ego gaudio perfunderer, si te videre, alloqui, amplecti mihi divinitus concederetur? sed nobis non licet esse tam beatis. At jucundissimā certe interea fruimur atque adeo pascimur amoris nostri recordatione. Nulla enim abit dies, nulla (mirum dictu, sed verum) hora labitur, quā ego non suavissimam tui memoriam recolam, de te cogitem, de te apud amicos loquar. Ita alte sedet in nobis, virorum optime, tui amor: quem tu et alias saepe, et nuper munere declarasti, et magno et grato [gap: Greek word(s)]. Accepi enim tandem, quos doctori Lobetio commiseras, libros: pro quibus quas tibi grates agam, nescio. Nam usitata verba in hoc genere, vel frequentibus jam literis ejusdem argumenti pridem consumsi, vel etiam infra meritum tuum longe esse videntur. Quid enim tibi reponam pro ista continua juvandi mea studia cura? Sane bene de me mereri, et me tibi devincire non poteras aliā ratione tam efficaci: mihi enim [gap: Greek word(s)] sunt literulae nostrae: in quibus totum tempus atque adeo otium hoc qualecunque totum colloco. Deme literas mihi, et ipsas steriles Musas: tunc erit non amplius vita vitalis. Quid parem, quid adornem, pluribus exponerem, nisi haec rapidissime scriberem: et tamen nosti, illa scilicet, quae saepius ex meis literis didicisti. Suetonium enim ne ederem his nundinis, nihil admodum impediit quam tui codicis expectatio. Eum ante tres quatuor hebdomades nactus, operi me statim accinxi: et jam, cum ista leges, sis persuasus rem inibi esse, ut consummetur. Arrianum a me petis: non frustra eris, si Deus vires dabit! sed cum eum auctorem publice superiore anno exposuerimus, didicimus tandem, quantum [gap: Greek word(s)] esset ejus philosophiae. Multa alia sunt de quibus plura scribam ad te, otii plusculum nactus. Quae scribis de magnis illis amicis Parisiensibus, grata, gratissima fuere. At de maximo illo amicorum D. de Fresnes, quid taces? annus est et amplius cum de eo nihil ad nos. Vale, charissime Bongarsi. Genevae, III. Non. Martii CIC IC XCV.



page 17, image: es017

EPISTOLA XXIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1595.] AUsus sum ante aliquot menses, maxime Scaliger, libellum [note: Scilicet Apuleji Apologiam.] nescio quem, cujus editionem precibus, imo convitiis pene extorserant a me amici quidam, ad te mittere, et de tuo fulgore lumen illi foenerari. Eum acceperis necne incertus sum: tacuisti enim ab illo tu: ego certe tuas nullas accepi: cum Tamen aliquoties ad te postea literas dederim. Illum quidem librum oblaturum se tibi meo nomine receperat nobilis quidam Anglus [note: Henr. Wotton.], cui duo exemplaria a me fuerant tradita, alterum tibi, alterum Dousae Juniori. Quid illi Anglo, quid libris sit factum, juxta scio cum ignarissimo: plane enim [gap: Greek word(s)], sic ut de eo, postquam Francofurto exiit, nihil omnino scire potuerim. Is quantam mihi molestiarum Iliada Francofurti creaverit, ex iis literis, quas novissime ad te dedi, intellexisti. Verum ista Deus, uti spero, [gap: Greek word(s)] neque attinet vanis sermonibus diutius a divinis tuis studiis te avocare. Quare desino, et verbum non addo, si prius te oravero, ut sive librum illum acceperis, sive non, factum meum aequi boni consulere velis. Vale, Vir plurimum observande: Deus te nobis diu diuque praestet salvum valentemque. Genevae, a. d. IX. Kalend. April. CIC IC XCV.

Suetonius sub praelo est. Immortali beneficio me tibi devinxeris, si quas habes in eo autore castigationes et animadversiones, eas mecum communicare fueris dignatus. Hoc a te peto etiam atque etiam maximopere. Cum haec scribebam, aderat mihi Tobias Scultetus, excellentis ingenii vir, et nostris literis apprime culcus: qui iter ad te affectans, me interprete et admissario uti se posse credidit. Peto igitur a te, ut tu studiosissimum nominis vestri juvenem in numerum tuorum cultorum recipias.

EPISTOLA XXV. JANO DOUSAE F.

[note: 1595.] CUm ante aliquot menses literas a te accepissem, Dousa praestantissime, amoris in me tui indices, rescripsi mox, et pro praestantissimo illo carmine, quo me donaveras, musteum adhuc libellum nostrum misi: eas literas librumque illum acceperis necne haut scio: nihil enim ex eo tempore literarum ab eo nobili Anglo accepi, cui [note: 1595.] fasciculum meum commiseram; nihil item a te, nec a magno Scaligero, quem binis literis a discessu Angli compellavi: ego vero bene mecum agi putabo, si ternis quaternisque meis unas illius expressero. Novi enim quam peccent in publica commoda, qui heroem illum a divinis suis studiis vel tantillum avocant. Tuas vero, nobilium juvenum decus, paullo frequentiores expeto simul exspectoque: nihil enim jucundius mihi, nihil gratius accidere potest, quam si, quando aliter non possumus, hoc saltem modo invisamus nos et invicem colloquamur. Equidem etsi soleo esse occupatissimus, tamen in colendo hoc genere officii tecum, ne meam diligentiam possis desiderare, sedulo cavebo: tu ut parem mecum ponas calculum vide: aut ne me ita accendisses in amorem tui: plane enim ita me cepisti; eam flammam in animo meo qua amoris, qua admirationis tuae istius tam rarae indolis excitasti, ut cum ab eo discessi, quem nosti quantā veneratione prosequar, neminem habeam quem tibi anteponam, et a quo me amari magis cupiam. Vale, et nobilissimo parenti tuo plurimam a me salutem. Genevae, a. d. IX. Kalend. April. CIC IC XCV.

Clarissimos doctissimosque viros Junium et Vulcanium meis verbis salutes velim. Canteros juniores, si isthic sunt, plurimum salvere jubeo et bene rem gerere. Scripsi ad patrem: scripsissem et ad illos, si otium fuisset.

EPISTOLA XXVI. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1595.] COmmodum nuper cum tuis responderem, allatum mihi est, habere te, Hoescheli doctissime, Athenaei Epitomen MS. Eo statim adjeci scriptae jam epistolae preces meas, ut ejus libri usum mihi, concinnanti illius auctoris editionem, concederes. Misi illico eas literas Francofurtum ad Commelinum, obnixe rogans, ut eas tuto curaret perferendas. Sperabam sane, quae tua humanitas est, non denegaturum hoc te mihi, praesertim rogatum, et in communem utilitatem. At ecce opinione meā falsus sum: tu enim petitionem meam non exspectasti, sed ultro librum, quem habebas, utendum misisti. O benignitatem obviam atque prolixam! [gap: Greek word(s)]! Non tu imitaris ineptos quosdam homines, quibus nulla adeo gloriatio placet, quam liquid rari habent, id ut soli habere et sibi tantum dicantur. Odiosum, importunum


page 18, image: es018

[note: 1595.] [gap: Greek word(s)], et a Musis alienum genus hominum. Tales memini me experiri aliquoties magno cum stomacho meo. Tu vero ita me tibi facilitate hāc adjunxisti, devinxisti, atque adeo obstrinxisti, ut persuasissimum tibi cupiam esse, patere mea omnia tibi. Caeterum de Athenaei editione nondum cogitare possumus, quin prius Suetonium, qui nunc in eo est ut edatur, cum nostris Animadversionibus perfecerimus: multum enim scriptor ille eximius rerum Romanarum nos exercuit. Eo labore defuncti statim emittemus [gap: Greek word(s)] Athenaeum; et mox, uti spero, etiam Polybium maximā curā a nobis recensitum et illustratum. Sperabam hāc praeteritā hyeme posse me pleraque haec perficere: sed gravissimi casus ejus rei facultatem mihi eripuerunt. Vale, Vir clarissime. Genevae, a. d. VIII. Kalend. April. CIC IC XCV.

EPISTOLA XXVII. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1595.] QUam gratae tuae literae mihi fuerint, Vir praestantissime, non si mihi [gap: Greek word(s)], possim verbis satis eloqui. Equidem ita factus, ita ab optimo parente sum educatus, ut in colenda, [gap: Greek word(s)], Sparta semper ante oculos habuerimus publice prodesse; quamplurimis et magnis viris, quos etiam de facie incognitos ab ineunte aetate sum veneratus, me et studia mea probare: alterum quam sim hactenus assecutus, aut porro sim assecuturus haut scio: praestiti certe minus, quam volui. Facultas enim et ingenii vires, quaeque ad eam rem prorsus sunt necessaria praesidia omnia citra voluntatem steterunt. Quo maxime gaudeo tam abunde alterum mihi contigisse: video enim magnum istum omnium doctissimorum virorum consensum in probanda laudandaque alacritate animi, quā feror ad juvandas pene vergentes ad interitum literas. Tuae vero literae, Gillotte clarissime, tui hujus adversum me animi testes et indices, ita me affecerunt, ut iis lectis cumulus ingens accesserit studio meo priori de Musis bene merendi. Video enim magnā diligentiā opus esse, si vestram expectationem fallere noluero. Equidem det modo vitam, vires et otium [gap: Greek word(s)], mihi nunquam deero. Caeterum si eventus opinioni tuae, tuique similium, qui dignum aliquid vestris accuratissimis judiciis a me expectant, non respondebit, vobis imputate: neque enim verbis meis in eam opinionem estis inducti: [note: 1595.] sed omnis in tua humanitate mea sita spes est, tu scriptis nostris pretium addes. Nemo enim futurus est inter doctos, qui illa quantivis non faciat, quae tuam meruisse commendationem intellexerit. Quare illud unum te rogo, ut me meaque ornanda suscipias, aut potius, quia sponte tuā suscepisti, pergas porro tuum mihi patrocinium commodare, non aliam omnium meorum laborum mercedem postulavero. Suetonius tandem praelo commissus est: sequentur, si Deus voluerit, Athenaeus, Polybius, Dio, Arrianus, Epictetus, alii, quos ordine publicare stat mihi Superest, ut pacem et quietem non solum [gap: Greek word(s)], ut vocatur a poeta, sed et [gap: Greek word(s)] ab eo petamus, qui solus ruentem miseram patriam, et tantum non depositam fulcire, atque in priorem splendorem restituere potest. Vale, Vir maxime, et tibi persuade, eā cupiditate videndi tui me flagrare, ut si patietur temporum atque itinerum ratio, teneri diutius non queam, quin isthuc excurram. Vale itidem, et me ama. Genevae, Idibus Aprilis, CIC IC XCV.

Si grave non est, peto a te, ut praestantissimum virum Jac. Augustum Thuanum Amerium meis verbis quam officiosissime salutes: scripsi nuper ad illum, et Apologiam misi, non ut tu apellas [gap: Greek word(s)], sed vere nec minus [gap: Greek word(s)]. Mittam et tibi et illi Suetonium, ubi primum fuerit editus. Literas ipsius, quas amicissimo Bullionio tradidisse ais, scelerati homines interceperunt, meque tanto bono privarunt.

EPISTOLA XXVIII. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1595.] SIgnificavit mihi nuper literis suis clarissimus vir Jac. Gillottus, accepisse literas se a te, quas ad me scripsisses, quasque ipse tradiderit amico nostro Bullionio. Eas literas perīsse neque ad me pervenisse significavi nuper, cum per ejusdem amicissimi Bullionii servum a pedibus isthuc literas darem. Sed et impraesentiarum oblatam occasionem affandi te, Auguste vere auguste, et literis meis salutandi praetermittere nolui: praesertim cum spes esset tuto perventura quae scriberem in tuas manus. Qui enim tuum in me animum notum habeam, interesse mea judico, quam creberrime apud te et amoris mei et studii testimonium exstare. Ne pluribus scribam, facit Suetonii edirio,


page 19, image: es019

[note: 1595.] quae ante dies octo instituta totum me sibi vindicat mancipatque. Eo labore perfunctus habeo alia plurima, quae statim praelo, si ita [gap: Greek word(s)] videbitur, committantur: [gap: Greek word(s)], ut Lyricus Poeta inquit. Mihi vero nihil tam deest (et desunt tamen multa) quam libri ad ea, quae paro, prorsus necessarii. In his sunt Martyrologia vetera, quae equidem ita cupide expeto, ut si quis copiam mihi illorum fecerit, is mihi plane futurus sit alter Apollo. Sunt etiam alii libri ad rerum antiquarum lucem plane mihi necessarii, quos hīc reperire nec potui adhuc, nec potero fortasse unquam. Quare nil mihi aliud superest, quam ut illorum magnorum virorum felicitatem commemorem, qui eadem mihi studia tractantes, et ab ingenio et a librorum praesidiis melius fuere instructi: sed haec querela non est hujus loci. Volui tamen intelligeres, Vir maxime, si parum in literis praestamus, non tam ignaviā nostrā id fieri aut socordiā, quam quod instrumenta non sunt ad manum. Nam si quis est cui nostra studia probari cupiamus, tu profecto is es. Vale, et me ama, qui te colere et observare nunquam cessabo. Genevae, Nonis Maji CIC IC XCV. raptim.

EPISTOLA XXIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1595.] QUi adversis meis doluisti, gaude nunc laetis, Vir nobilissime. Recrearunt me proximae nundinae Francofurtenses, tam felices mihi, quam fuerunt superiores infaustae. W. [note: Wottonius.] satisfecit, meque eā molestiā liberavit, in quam, ut vere scribis, conjecerat me [gap: Greek word(s)] mea facilitas. Non male hariolatus eras: sed fueras hīc quoque, ut semper in omni re [gap: Greek word(s)]. Persuasus sum tuis maxime literis effectum et Busenvallii, nec non operā Thomsonis nostri, ut hāc sollicitudine liberarer. Quare immortales tibi ago agamque dum spiritus hos reget artus, gratias: dicerem relaturum me, si vel meae fortunae tenuitas, vel tuae splendor pateretur. Quod AEschines olim Socrati, id ego bonā fide nunc tibi: quid aliud tibi offeram non est ad manum: en me totum tibi totum tuum, utere me, abutere: res tua sum. Sed pergo [gap: Greek word(s)] meam tibi narrare. Acciderat autumnali mercatu, ut quas Commelino nostro dederas, non reciperem: quae tamen in meas tandem manus casu quodam miro pervenerunt: repertae siquidem in foro [note: 1595.] nostro a mendico puero sunt, qui eas aliquanto post ad me detulit cum literis Commelini, quibus multum se excusat, morbum accusat. His nundinis melius mecum actum est, binas enim a te eodem fere die accepi. Quare nulla tuarum, ut puto, epistolarum periit: salvae omnes, et salvus ego qui illas accepi. Quod video non ingratum accidisse tibi munusculum meum, mihi crede, coelum meruisse me puto. Nōram aequanimitatem tuam; nōram amorem illum singularem quo me prosequeris: quia tamen nihil ab eo tempore literarum a te acceperam, factum meum damnare incipiebam: et memet increpabam, quod meas nugas ausus essem tibi obtrudere. Perlata sunt et tua munera, libri quos dono misisti ad me: de quibus judicium meum [gap: Greek word(s)] non exspectas. Ego tamen divinam illam moderationem tuam in osores et obtrectatores tuos satis admirari non queo. Appendicem vero tuam ad Cyclometrica, legit nemo eruditorum, quin statim veniat ei in mentem, quod de medicorum Deo Celsus scribit libro ultimo, id in te dici nunc posse. Macte isto animo, Vir nobilissime, neque tamen putes te tantā hāc civilitare invidiam malevolorum et jejuni animi hominum posse effugere. Narro tibi, singulis diebus de te Lausannae vel ovationem vel triumphum duci: nuperus quidem solemni promotione scholae insignis fuit: nam et nostras hīc aures plaudentium et acclamantium io triumphe verberavit strepitus. Quin annos jam ipsos XI. paratur adversus te liber, cujus editione omnes tricones, rupices et opici sint vadimonia deserturi. Igitur nisi omnes Musae nos oderint, habebimus brevi novum opus non heptaplum quidem, sed [gap: Greek word(s)]: nam homo benignus, qui te diu inter Gallica arma audiit versatum, veritus est, credo, ne [gap: Greek word(s)]: propterea ut tuam sublevet imperitiam, Gallico-Latinum opus illud Daedaleum emittere cogitat. Epigramma tuum fuisse mihi gratissimum [gap: Greek word(s)]: puto enim patere tibi intimos animi mei sensus. Atqui ego maluissem doceri et erudiri a te quam laudari. Quare etsi fecisti mihi rem gratissimam, tamen noli, quaeso, putare defunctum te hāc operā omni officio. Itaque iterum peto a te, sed serio, ut in difficillimos Suetonii locos quosdam tuas mecum cogitationes communices: praestitisti id olim Opsopaeo, Aphorismos Hippocratis recensenti, quod ex ejus Notis apparet. Cur ille plus apud te gratiā quam ego valuerit, caussam


page 20, image: es020

[note: 1595.] nullam esse puto: nam ego me pietate in te nemini mortalium concedere, hoc vero scio. Vale, Vir maxime. Genevae, a. d. XIII. Kalend. Junias CIC IC XCV. raptim.

Suetonii aliquot loci.

Tib. cap. VI. pueritiam habuit luxuriosam. Quid censes de hac voce luxuriosam? nam ita constanter omnes libri.

Calig. cap. XX. Syracusis hasticos ludos. Nec de lectione satis sum certus, nec quid hasticos ludos vocet scio.

Ibid. cap. XXVI. decimas maturius dabat. Ita omnes libb. constanter: aut explica, quaeso, aut emenda: non deest quod suspicemur: sed nostris utemur si tua nos deficiant.

Ibid. cap. XXXIV. ne quid respondere possent praeter eum. Sic omnes vett. Itali, aequum: quidam eccum emendant. Tu quid?

Claud. cap. XL. Quid, ego tibi Theogonius videor et [gap: Greek word(s)]? Variant hīc veteres libri. In membranis sic repperi: Quid, ego tibi Theologonius videor? ***

Nero cap. XXVII. Indicebat et familiaribus coenas, quorum uni mellita quadragies constiterunt, alteri pluris aliquanto ab Syrtio rosaria. Haec lectio commentum est Italorum. Nam in omnibus libris vett. est constanter: mitellita, non mellita; repperi et Myrtellica. Sed et reliqua corrupta. Oro, obsecro, adjuva me. Plura parabam: sed qui laturus erat literas, pipulo eas flagitabat petasatus, ocreatus. Tu, si quid dignaris respondere, propera: nam liber sub praelo est per mensem jam integrum. Tuas sitio.

EPISTOLA XXX. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1595.] BInis tuis suavissimis literis unis hisce respondebo, Vir amicissime. Quod gratum tibi adeo de Oppiano, tantasque agis gratias, agnosco humanitatem tuam. Ego non poteram officio meo deesse, quin magni criminis me obligarem: peccassem in te; peccassem in publica commoda; peccassem in gravissimi et dilectissimi mihi poetae manes. Tu nunc peccas, qui adhuc sub claustro contines. Quid? ergo non erit istud [gap: Greek word(s)] carceris [gap: Greek word(s)], sed [gap: Greek word(s)] tantum? Vide fidem praestes; sin, pipulo flagitabimus promissum munus. Quod de Pindari aliquot locis scribis, ita me Deus amet, ut magnae mihi voluptati fuit: sed heus tu, non tibi metuis [note: 1595.] a tui ordinis hominibus, qui magnas tibi molestias creabunt, si resciverint malle te cum Pindaro, Homero, Platone, Aristotele, et id genus nihili homuncionibus colloqui, quam cum Bartolo, Baldo, Jasone et similibus? periisti si haec emanarit de te fama, eo enim res videtur aut rediisse jam, aut propediem reditura, ut nemo possit idem cum Musis amoenioribus colere amicitiam, et Jurisconsulti famam ac locum tueri. Sed misso joco, quod graviora studia tua insititiis istis oblectas deliciis, laudo vehementer. Sane qui cognitione nostrarum artium ita excellas, thesaurum defodere non debes. Quae disputas de Epicharmi loco apud Clementem, mihi epistolam tuam legenti valde placebant; item quae de locis Pindaricis: et perge, amabo, id genus literas ad me mittere; referam, si potero, par pari: sed alias, nunc enim ita eram occupatus et districtus editione Suetonii, ut vix his paucis raptim exarandis tempus repererim. Jam auctor ipse, Tranquillum dico, erat ad umbilicum perductus: supererat improbus labor in describendis nostris Animadversionibus, et colligendis. Multum sudamus, mi Rittershusi, his praesertim aestivis diebus, quos ex perimur hīc calentissimos: plus tamen ante sudavimus aliquoties in eo scriptore recensendo. Limam enim judicii adhibuimus: [gap: Greek word(s)]; neque enim [gap: Greek word(s)] ante decet, quam [gap: Greek word(s)] criticorum accesserit calculus. Tu in his, Vir doctissime: cui placere nostra, quae hactenus edidimus, vel ex eo conjicio, quod indicem eorum mitti tibi a me postulas. Vereor ne mihi potius optandum sit, ut in tam eruditas manus non veniant nugae nostrae; quare a me catalogum non habebis: mea quae hactenus edidi, tanti non facio; paucis exceptis, quae tibi nota esse prior epistola tua arguebat. Vale, et grandem a me exspecta brevi [gap: Greek word(s)] epistolam. Genevae, pridie Kalend. Junii, CIC IC XCV.

Si isthic est nobilissimus vir, Firxius Livonus, plurimam illi meis verbis salutem nunties rogo: item clarissimis viris Camerariis, et Jurisconsulto Poetaeque insigni Scipioni Gentili.

EPISTOLA XXXI. EIDEM.

[note: 1595.] NOndum libero me aere alieno, quod apud te, Vir amicissime, contraxi nuper, cum grandem aliquam tibi epistolam promisi. Scribebam enim


page 21, image: es021

[note: 1595.] has literas, quo tempore nostris mercatoribus Francofurtum petentibus ad plurimos amicos dandae erant. Ego vero vixdum bene excusso jugo quod mihi suetonii editio imposuerat, otio frui optabam quam uti. Scito tamen bonae fidei debitorem esse me. Ubi ad Musas rediero, quibus valedicere ad tempus animus est, nihil prius faciam quam ut tecum de nostris literis epistolā licentiore garriam. Nunc mihi tota in Galliis mens est: quo excurrere ad visendam optimam matrem certum mihi: det modo facultatem, et itinerum securitatem praester [gap: Greek word(s)]. Tentabo certe omnia, ut priusquam serio libros tractare instituam, voti quod est supra omnia mea vota, compos fiam: septimus enim annus agitur, cum ego parentem meam non vidi, cum interea neque ego ipsius, neque ipsa mei desiderium ferre possimus: quod eo tibi volui significare, ut deinceps silentium meum per aliquot menses excusares. De Oppiano satis superque proximis tuis fecisti mihi. Laudo propositum tuum, cujus, scio, te nunquam poenitebit. Sustinebimus igitur, et nostra gaudia adhuc differemus. Vidi et [gap: Greek word(s)] illud tuae interpretationis, quod ad Camerarium misisti: sapit nimis meo quidem palaro: si omnia, quod confido, ad id exemplum, multos spondeo tibi convivas; quotquot nempe sunt qui his epulis delectentur. In Querolo tua discam lubens, unde descriptus sit tibi Nicerae locus ad vocera Patus notatus tibi: nam in nostris libris aliter legitur, et sine dubio recte: [gap: Greek word(s)] enim non Nicetae vox est, sed [gap: Greek word(s)] ex veteri libro descriptum Wolfio: quod quare sit a te in contextum receptum doceri cupio. At falli doctissimum Gruterum, qui Mandrogeros vocandi casu ferre non potest, non te fallit: est enim forma Graecanica declinationis Atticae, quae in nominibus deductis a [gap: Greek word(s)] servari solet, ut [gap: Greek word(s)] dicit autor et Mandrogerontem: id quoque [gap: Greek word(s)], ut Homerus [gap: Greek word(s)]. Sed haec mitto. Vale, doctissime Rittershusi. Genevae, a. d. X. Kalend. Septembr. CIC IC XCV.

EPISTOLA XXXII. FRIDERICO LINDENBROGIO.

[note: 1595.] DE Notis ad Suetonium egi ante gratias, si memini, non semel: sed si illae meae literae in itinere, ut saepe fit, naufragium fecerunt, testor iterum fecisse te mihi rem gratissimam. Sum [note: 1595.] et publice id testatus, cum superioribus diebus notulas nescio quas recensitae Suetonii editioni adjicerem. Ejus exemplar Commelino curavi tradendum, ut is ad te mitteret. Utinam posses et in caeteris historicis, qui Tranquillo conjungi vulgo amant, nos adjuvare: quod quidem ut facias, si ullā ratione potes, per omnes Musas te oro atque obtestor. Hoc sic a te contendo, ut vehementius nihil possim: teneor enim quasi ex voto suscipere eorum librorum editionem: eo me adegit obsequendi magnorum quorundam virorum voluntati studium. Igitur vel ipse succede oneri, et melioribus, quam ipse sim, humeris, et aetate ad istos sustinendos labores commodiore: vel, si hoc impetrari a te non sinis, [gap: Greek word(s)]. Amabo, curae habeto hanc curam, et a Scaligero magno, ab aliis erue aliquid, quod ad rem faciat. Ut scias quam non [gap: Greek word(s)] alienam opem implorem, respondeo tibi de Catacrianis libris apud Spartianum, nihil habere me quod te doceam: omnino tamen satagemus aliquid, si in isto conatu docti nobis faverint. Tertulliani loci e lib. de Pallio non visi nobis magnam habere obscuritatem: et vidisti, puto, quae paullo post scripsit in illa verba doctissimus vir [note: Franc. Junius.], quanquam ego non plane illi assentior, in quibusdam vero nullo modo. Anni sunt amplius tres, cum id volui in hac schola praestare quod ille, cum eum libellum suscepit explicandum. Fateor multa me in ejus notis legisse, quae in mentem venerant nunquam: sed mihi in multis alia plane videtur esse mens quam ipsi. Uter melius, docti pronuntiabunt, si quando receperit me impetus ille prior. De loco capite XVII. de spectaculis amplius cogitemus. Vale, et me ama. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC XCV.

De Artemidoro quod me rogas, scire te volo, promissam ejus editionem a doctissimo Grutero.

[note: +] EPISTOLA XXXIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1595.] Quod maximo semper opere ambiisse non diffiteor, Vir praestantissime, ut amore tuo possem gloriari, id me consecutum esse, ex eo intelligo, quod multi ad te iter affectantes me primum adeunt, me interprete et parario uti volunt. In his est eruditissimus hic Frisius adolescens, Joannes Soeckma, qui domum revertens, et isthac transiturus egit mecum, ut meas


page 22, image: es022

[note: 1595.] ad te literas sibi traderem. Poteram excusatione uti: nam hāc ipsā horā dederam alias Commelino nostro, qui se illas cum Suetonio, quem a me accepit, curaturum sancte recepit. Sed malui [gap: Greek word(s)] tibi esse, quam committere ut parum gratiā apud te existimarer valere. Haec unica nostra gloriatio est. Quae ne falsa videatur, peto a te ut eo vultu amicum hunc meum excipias, quo ipsum me exciperes, si mihi fata tantum boni essent largita ut isthuc venissem. Quod tamen non penitus futurum olim despero: nam equidem tui desiderium ferre diutius non queo. Vale. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC XCV.

EPISTOLA XXXIV. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1595.] TAndem Suetonium habes a me: Hui, inquies, tam sero tam rude opus! fateor, Virorum optime: sed quis tibi dixerat, amabo, fore aliquid ejusmodi quod in arce poneretur? an ego sum sollicitus nostras nugas venditare? quin tu tibi imputas potius, si opinione falsus es, cum aliquid majus a me exspectares: etsi illud sane accidit perincommode, quod otium, quod speraram ad opus poliendum, mihi ademtum est. Id non unā occasione factum, quod pluribus tibi exponere supersedeo. In Athenaeo nunc essem [gap: Greek word(s)]: nisi et defessus essem animo, et necessitas visendae optimae matris mihi fuisset imposita: quo ex itinere simul rediero, dabo operam [gap: Greek word(s)], ut eorum memorem me agnoscas, quae saepius te mihi imposuisse, meque recepisse memini. De morbo tuo, optime Bongarsi, sic me Deus amet, ut pupugit me is nuntius, utque fui ab illo de te sollicitus [gap: Greek word(s)] sed ut spero et opto, convaluisti jam, et rediit ille animi corporisque vigor, qui te per longinqua terrarum semper est comitatus. Deum veneror verum sit hoc meum augurium: velitque is te nobis quam diutissime salvum et incolumem praestare. De Nicephoris sic res habet: est qui vocatur Nicephorus Callistus, quem ego his diebus nactus sum ab amico: sed scin' quomodo? pretio majore triplo quam aequum erat: quid facias? sic vivitur apud nos, ubi omnes sunt non homines, sed mera virtutum exempla, et recte vivendi norma. Est qui vocatur Nicephorus Gregoras, quem audio Graece editum [nam alter Latine solum] Basileae in folio: cum per mihi emi cupiam. De [note: 1595.] Leone Africano pergratum quod spondes. Sed quis erit finis tuorum in me beneficiorum? impudens nimis sim, nisi me pudeat. Sed age, si potes, mihi commodare aliquid hac in re, et reperire mihi, quae per alios nancisci non possum, utere, obsecro, pecuniā meā, operā tuā. Mandavi mercatori nostrati Probo ut solveret quod opus esset. Hoc si fiat, non dubitabo te orare, ut sicubi libros reperias, de quibus ante significavi, eos mihi compares. Monspessulanam conditionem tibi displicere eo magis laetor, quod omnium fere amicorum meorum eandem esse sententiam comperior. Itaque ne mihi quidem probari potest: etsi, quī D. a Fraxinis factum meum possim satis approbare, non parum sum sollicitus: sed de hoc viderimus. Ego malo isto qualicunque otio frui, quam temere me et meas omnes fortunas periculo exponere. Si quid accidat tamen, cur novo consilio locus esse queat, faciam te statim certiorem. Vale, Vir clarissime, et, quod publice sum testatus, cui nostra studia plurimum debent. Genevae, a. d. IV. Kalend. Septemb. CIC IC XCV.

Si amicum vere te mihi, quod fuisti semper, vis praestare, culpas meas in hoc opere qualicunque mihi deteges, apud alios excusabis.

EPISTOLA XXXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1595.] PRomissum Suetonium anno, ecce mitto tibi, Vir maxime: opus exspectatione tuā tanto inferius, quanto amor tuus in me major est, meritis meis, non dicam in te, quae nulla sunt, nec possunt esse; sed in rempublicam literariam, quae sunt oppido tenuia. Quid facerem? vetus dictum est: [gap: Greek word(s)]. Tu vero tibi imputa, doctissime virorum, si opinione tui falsus es: non enim ego autor tibi majoris spei, si quam forte de nostro hoc foetu conceperas, qui tamen poterat paullo saltem politior in vulgus exire, nisi imposita fuisset mihi brevi absolvendi necessitas, quam pluribus exponere supersedeo: nisi quod brevi me iturum in Gallias, ut matrem visam et quaedam negotia conficiam, nolo te fugiat: ne silentium meum forte mireris tantisper dum domo abero. Post reditum animus est, si Deus dabit, de Athenaeo fidem liberare: ne malae fidei debitores amantibus harum literarum videri queamus. Peto autem a te, nobilissime Scaliger, ut si quid in eo scriptore,


page 23, image: es023

[note: 1595.] eruditissimo vel [gap: Greek word(s)], vel [gap: Greek word(s)] emendasti, observasti, id mecum communicare ne graveris. Sane si quis est ex veteribus autoribus, qui tuum aut tuo par ingenium desideret, ille profecto est: in quo sexcenta sunt ita affecta, ut nihil aliud quam divinare, et velut in tenebris micare supersit: de quibus si non obstarent [gap: Greek word(s)], referrem ad te, qui solus [gap: Greek word(s)], meo quidem animo, ulcera ista desperantia solitus sanare: quae quidem plebeii Medici quā felicitate attingant, testis sit vel nuperus interpres Lugdunensis [note: Jacobus Dalechampius. Colomes.], vir, fateor, doctissimus, [gap: Greek word(s)] quare nusquam minus mihi satisfacit, quam ubi maxime ingenio est usus. Sentire te mecum, si quando tantum tibi abs re tua fuit otii, ut quaedam illius expenderes, non dubito. Mihi ne idem eveniat cautio est: malo desideres in me acumen et ingenium, quam temeritatem accuses. Atqui si propius a te abessem, poteram de tuo solvere quod domi deest. Verum obsecro, illustrissime Scaliger, juva conatus nostros, et per otium impende aliquot horas emendandis aliquot ejus Scriptoris locis, nulla nisi [gap: Greek word(s)] spes salutis. Hoc si me a te siveris impetrare, coelum te mihi dedisse putabo. Interea quod solum tuā caussā possum, Deum orabo ut te quam diutissime salvum et incolumem nobis praester. Vale, et me ama. Genevae, a. d. IV. Kalend. Septemb. CIC IC XCV.

Jam clausae erant, et prope Commelino traditae hae literae, cum allatae sunt mihi quas dederas IV. Non. Jul. Ex iis cognovi non pessime fortunam mecum agere, quae tuas omnes paullo quidem serius, sed tamen mihi omnes servat et perferendas curat: meas, ut puto, non omnes tibi reddit. Sed mearum levis jactura: nisi quod totidem pignora meae in te observantiae tibi pereunt: imo mihi, cujus plurimum interest, ut exstent quam frequentissima devoti animi mei virtutibus tuis testimonia. Cum omnia fecero, nullam partem assecutus fuero tuorum in rempublicam literariam, et privatim in me maximorum meritorum. Quod mihi trinis tuis gratias agis, desine, obsecro, talium sermonum: non ita durum mihi os, ut vel minimam gratiarum actionem meritum propterea me existimem. Ego scio et profiteor ingenue, tantum me [gap: Greek word(s)] parenti tuo et tibi debere, cum omnibus qui literas amant, ut neque ego neque quisquam alius celebrando nomini vestro sit suffecturus. Quod Plato de virtute solitus [note: 1595.] dicere, id ego in te experior: quem invisum sic veneror, ur virtutem ipsam par est. Sub finem epistolae tuae spem meliorem facere videris; curae certae esse tibi me et studia mea indicas: testatur idem studium tuum opera quam in W. [note: Wottonico.] negotio posuisti maximam: ago tibi, Vir nobilissime, gratias quantas possum maximas: et quia superat facultates meas haec tua ingens et [gap: Greek word(s)] benignitas, quā me fateor indignum, quid aliud possum quam Deum tibi debitorem delegare, quem precor ut gratiam tibi pro me referat? Caeterum permitto me tibi, et in clientelam trado lubens merito. Vale.

EPISTOLA XXXVI. FREDERICO LINDENBROGIO.

[note: 1595.] PRo eximio munere, quod superiotibus nundinis misisti ad me, gratias ago tibi maximas: sed magis pro amore non vulgari tuo in me, cujus mihi testes literae, quas muneri adjunxisti: amo hunc affectum tuum, et [gap: Greek word(s)] sincere atque ex animo [gap: Greek word(s)]. At caussas amoris, quas allegas, non admitto, neque agnosco: humanitati tuae acceptum fero, non merito ulli meo, quod meam notitiam et amicitiam expetieris. Habet hoc communio studiorum, ut et animos jungat, et ignotos atque in diversissimis oris positos conciliet invicem atque devinciat. Ex eo factum, ut tu me, simul nosti de libellis nostris, amare coeperis: idem et nos facturi eramus, etiamsi lacessiti a te non fuissemus, postquam nuperum illud [gap: Greek word(s)] tuorum studiorum vidissemus. Cum igitur constent nobis caussae institutae inter nos amicitiae, superest ut officiis inter nos certemus. * Tu ubi locorum sis futurus, et quo meas sim missurus, fac me ut sciam. Vale. Genevae, a. d. IV. Kalend. Septemb. CIC IC XCV.

EPISTOLA XXXVII. THEODORO CANTERO.

[note: 1595.] EXit tandem promissus anno Sueto: nius, cujus exemplar unum Commelinus noster se curaturum tibi nomine meo sancte promisit. Erit illud pertenue grandis amoris in te mei testimonium. Non pero a te, ut meas excuses culpas: ut accuses et mihi indices, ultro peto. Dico ingenue, non potes


page 24, image: es024

[note: 1595.] ullo officii genere majorem inire a me gratiam: praesertim cum sim mihi conscius, pleraque ex meis adversariis properanter promsisse me, cum otium ad poliendum praeter spem esset ademtum. Speraram enim in describendis quae pridem, ut sit, observaveram, lente me progressurum, et limam judicii singulis accuratius adhibiturum, quod totum casu quodam aliter evenit. Nunc inibi eram, ut in Gallias ad visendam optimam matrem proficiscerer: unde simul fuero, Deo dante, reversus, Athenaeum edere paramus. Nam quia publice fidem nostram de eo obstrinximus, jacta alea est: alioquin referrem fortasse pedem, metu laboris qui mihi ingens subeundus erit, si hydram illam [gap: Greek word(s)], quae eum autorem deturpavit, velim expugnare. Sed in aequitate doctorum virorum omnis mea spes: cum bonā fide [gap: Greek word(s)] praestitero, quis negabit mihi aequus judex [gap: Greek word(s)]. Sane non omnes eam diligentiam et fidem in bene de antiquis scriptoribus merendo adhibent: quod cum in aliis saepe, tum nuper non sine admiratione et indignatione deprehendi in eruditissimo illo viro, qui Dionem Latinum novissimus edidit; cujus errores maximos tam multos toto illo opere observavi, ut illa excidisse homini adeo docto, et in literis Graecis juxta et historia Romana versato per mihi mirum visum sit. Indicio fuerint quae ad Suetonium per occasionem saepe notavimus: sed plura potuisse observari, ipse, Vir doctissime, facile mihi assentieris, si quando periculum facere volueris. Erit fortasse aliud tempus caetera publicandi, quae sunt nobis cum cura observata, dum nobilissimum illum historicum studiose legimus, et cum Latinis contendimus. Sed de nostris nimis multa. At tu, clarissime Cantere, cur cessas? cur susceptam a puero provinciam ornandarum literarum gravaris? nam quando vel Ammianum Marcellinum, cujus aliquando spem fecilti; vel fragmenta Graecorum Poetarum, vel alia quae tamdiu premis, desines nobis invidere? Equidem tuas gravissimas occupationes novi: sed neque illud me fugit, pridem parata habere te non pauca, quae lima jam atterit potius, quam polit. Spero et a Lamberto tuo, juvene eruditissimo, uberem quandoque messem: modo tamen ille exemplo tuo cunctator esse non discat. Quid tu, quid ille, quid ejus paris indolis et spei frater agatis, paretis, vestris literis certior quam saepissime fieri vehementer cupio. Vale, [note: 1595.] Vir clarissime, et me ama. Genevae, a. d. IV. Kalend. Septembr. CIC IC XCV.

EPISTOLA XXXVIII. LAMBERTO CANTERO, THEODORI F.

[note: 1595.] ESt quidem ex animo, doctissime et jucundissime Cantere. Haeret enim adhuc, atque oculos ante meos uxorisque assidue obversatur eximia illa et vere expessa species virtutum multarum, quas in te praesente magna cum voluptate nostra intuebamur simul et amabamus. In primis capiebat nos singularis quaedam humanitas, et morum suavitas tuorum, quorum recordatio et nunc et semper nobis jucunda. Testantur eandem nuperae quoque literae tuae: quibus nihil humanius amiciusve scribi poterat. Igitur quod vobis saepe testati sumus cum hīc esses, id optamus tibi esse persuasum, omnia nostra tua esse, nobisque usuvenire nihil jucundius posse quam si omnia de te quam laetissima audiamus quam saepissime. Suetonius tandem exiit, utinam bonis et addicentibus avibus: non enim parum metuo, quid istic doctissimi Critici de hoc foetu nostro sint pronuntiaturi. Exemplar ad clarissimum parentem tuum misi per Commelinum, cui ipsus tradidi [gap: Greek word(s)]. De Athenaeo nunc cogitamus si Deus Opt. Max. esset facturus, sed prius in Gallias erat nobis eundum. De Lipsio, quam fuit jucundum quod scribis! non quam triste et molestum, ita nos ei ex animo nullo merito nostro excidisse: si esset tibi facultas appellandi hominem nostro nomine, agerem tecum obnixe, ut ipsum meis verbis salutares, et explorares, ecquid illi penitus [gap: Greek word(s)]; quod si est, testor [gap: Greek word(s)] et nullā culpā meā, et praeter exspectationem omnem id mihi evenisse. Verum desino querelarum, nam quicquid de nobis sentiat clarissimus ille vir, nunquam tamen efficiet quo minus a me ametur colaturque. Vellem hoc posses ipsi aliquā ratione significare. Facem ejus sic exspectamus, et tam avide, ut nihil supra. Vale, optime et doctissime Adolescens. Genevae, a. d. IV. Kalend. Septemb. CIC IC XCV.

Constitueram literas ad fratrem tuum dare, sed vix licuit istas obsignare: quaeso, apud ipsum me excusa. Valete ambo, et nos amate.



page 25, image: es025

EPISTOLA XXXIX. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1595.] SUetonium mitto, ecce tibi, Vir maxime, debitum non illi tantum singulari benevolentiae, quā tu me pro tua humanitate prosequeris, sed et beneficio illo quo me affecisti maximo, cum ab humanissimo Pithoeo ipsius exemplar mihi impetrasti. Is liber quam utilis mihi fuerit, res docet. Multum igitur illi, plurimum tibi debeo, cujus ope et operā thesaurum illum sum nactus. Quare non dubito, quin amaturus sis foetum hunc qualemcumque nostrum, cui concipiendo et in luminis auras producendo, tantum momenti attuleris. Etsi autem improbe fecero, nedum imprudenter, si fore sperem, ut in tantis tuis occupationibus quicquam temporis lectioni eorum impendas, quae ad illum scriptorem observata nobis; quia tamen divinum ingenium tuum harum quoque rerum cupidum esse scio, non sum veritus hoc exemplar ad te mittere, et oculis tuis hoc quicquid est operae nostrae subjicere. Volui nempe devoti animi mei et [gap: Greek word(s)] virtutibus tuis pignus hoc tibi offerre. Nam alioqui mearum affaniarum non ita me aut amor tenet, aut latet pretium, ut illas tuo conspectu dignas judicem. Ut olim Lucilius a Persio sua poemata, ita ego, quae scribo, a Scaligero, a Fabris, a Pithoeis legi reformido: [gap: Greek word(s)]; novi oris mei modum atque ingenii: frustra aliquid dignum vestris auribus tentavero, his praesertim locis, ubi praesidia ad eam rem necessaria deficiunt nos universa. Quare superest nihil nisi ut vetus verbum usurpemus, eoque nos solemur, [gap: Greek word(s)]. sed pecco in publica commoda, qui de re tam levi tam multa tecum. Vale igitur, Vir maxime et amplissime. Genevae, a. d. VIII. Id. Octob. CIC IC XCV.

EPISTOLA XL. PETRO PITHOEO.

[note: 1595.] SCripseram ad te hāc ipsā die, imo horā, Vir maxime, Lugdunensi viā, et simul Suetonii nostri exemplar tibi unum, alterum fratri tuo miseram: quia tamen D. de Changobert [note: Is est Nicolaus Pithoeus, Petri Francisci et Johannis frater, cui Portugalliae Historiam Authore Osorio, a se Gallice versam, dicat Simon Goulartius, Genevensis Theologus. Colomes.], frater vester, hinc discedens tuto se curaturum pollicebatur, ut hae literae ad te pervenirent, (nam de libris negabat seposse) [note: 1595.] prioribus adjeci hanc velut appendicem, [note: nis frater, cui Portugallia Historiam Authore Osorio, a se Gallice versam, dicat Simon Goulartius, Genevensis Theologus. Colomes.] indicem et ipsam meae summae in te observantiae. Tu ut me ames non peto: re enim expertus amorem tuum, facerem tibi injuriam si dissimularem. Ne constantiam quidem amoris tui petam: a tuis moribus alienum fuerit, quem ultro coeperis diligere, eum tui studiofissimum et semper amantissimum destituere. Illud te rogo, nostra studia velis ire adjutum, et eorum quae habes quam plurima, quibus ornari et augeri tuo beneficio nostrā operā res literaria potest, nonnulla communices: multum nostra studia recrearis, si ad tuam amicitiam et bibliothecam instructissimam aditum mihi liberum patefeceris. Ac ne te lateat in quibus nunc studiis simus, animus est, si Deus vitam viresque dederit, locos aliquot antiquitatis accurate tractare: cujusmodi sunt, de Circensibus; de venatione amphitheatrali; de re vestiaria, et alii id genus: duos quidem priores affectos pridem habemus; editionem tamen duo hactenus impedierunt: spes pene certa fore ut Lipsius promissa perficeret, et inopia quorundam librorum quos plane lectos prius velim: ejus generis sunt, martyrologia veterum, quae avidissime desiderans, nancisci hactenus nunquam quitus sim. Utinam tuā operā voto damnari tandem queam. Interea Athenaeum exspecta: in quo [gap: Greek word(s)] brevi eram futurus [gap: Greek word(s)]. Vale, doctissime et amicissime Vir. Genevae, a. d. VIII. Idus Octob. CIC IC XCV.

EPISTOLA XLI. EIDEM.

[note: 1595.] MItto ad te Suetonium nostrum, Vir doctissime: nostrum, inquam: nam et tuus ex parte ille est, atque haut scio an non potiore et meliore: ita me tuum illud exemplar juvit, quod anno per Jacobum Bongarsium, eximiā eruditione virum, accepi: quantos, Deus bone, thesauros attulit mihi illud tuum munus! Equidem sic semper judicavi, sic statui, qui ad hoc scribendi genus sine MSS. auxilio se applicant parum caute, ne dicam imprudenter, facere: sed in hac sententia magis magisque confirmavit me praestita in Suetonio opera. Quamobrem etsi multa nobis inter lectitandum observata in utriusque linguae scriptoribus, constitui tamen omnia non in nonum annum, sed in aeternum premere, quia universa ejusmodi fere sunt, ut soli ingeniolo nostro accepta ea feram: conjecturae,


page 26, image: es026

[note: 1595.] inquam, merae et observationes veterum librorum auctoritate non suffultae. Unde enim nobis eorum copia, in hoc terrarum angulo? Beatos illos, qui in alio velut orbe versantur; eos, dico, quibus licet esse tam beatis, ut tuā tuique fratris instructissimis bibliothecis, atque aliis, quarum ingens isthic copia est, uti liceat. At nos qui hīc vel unius veteris libri ope juvare queat, est nemo: nam N. [note: Henricus Stephanus. Colomes.] quidem noster, etsi vivens valensque, pridem numero hominum, certe doctorum, eximi meruit: ea est illius inhumanitas, et quod invitus dico, delirium: qui libros quos habet veteres, ut Indici gryphi aurum, aliis invidet, sibi perire sinit: sed quid ille habeat aut non, juxta scio ego cum ignarissimo. Non is animus tibi, Vir magne: qui ignoto, et quod maximi facio, non petenti ultro optimi libri fecisti copiam. Vellem sic tuo beneficio essem usus, ut id novum provocaret. Sed si aliud tibi probare nihil possum, candidum certe animum, et gratum iri probatum tibi confido. Hoc unum in me est, quod praestabo largiter, et in quo vinci me a quoquam non patiar: nam ut praestem aliquid in literis dignum quod in arce ponatur, hoc est, lectione tuā, non opis id nostrae. Ex animo loqui me et plane ita ut sentio, [gap: Greek word(s)] quem oro quaesoque, ut te fratremque tuum diu servet salvos et incolumes. Vale, Vir magne, et me amare perge. Genevae, a. d. VIII. Id. Octob. CIC IC XCV.

EPISTOLA XLII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1595.] NOn quod otio abundarem, sed quod ex insperato oblata erat certa occasio, scripsi ad te haec pauca. Primum ut me utramque epistolam tuam accepisse scires: quarum utraque, (nisi quod utraque nimis Laconica) longe fuit mihi gratissima. Gratus et libellus quem misisti. Puto te vidisse epigrammatia duo fine libri primi Animadv. in Suetonium inserta ejusdem argumenti: quae ut demerem, amici auctores postea, sed sero, fuerunt, nam, inquiunt, ita praepeditur iter libro isti in Italiam et Hispaniam: et puto faciam alterā editione: vel ut nōrint monitores mei quam sim [gap: Greek word(s)] et cereus flecti, cum aliquis mihi bonam mentem suggerit: quod eo dico, ut meas culpas mihi indicare ne graveris, certus non lusurum operam. De libris quod promittis, libens accipio, et gratias [note: 1595.] habeo. Quod jubes frontem perfricare, et audenter petere quae sint opus, agnosco summum tuum in me amorem. Sed cupiditati meae frenum injicit exigua, quae in me est, aut nulla potius gratiae referendae facultas. Libros sane proximarum nundinarum nullos admodum desidero: nam praeter unum aut alterum, quem spero habiturum me a nostris mercatoribus, nihil admodum reperio in catalogo, quod salivam moveat. Martyrologia ego vero plane habeo, nulla adhuc vidi: si potes alicunde ea mihi exsculpere, feceris rem gratissimam: cum hoc tamen, ne cum aliquo tuo incommodo id fiat. Memini etiam in superiore catalogo legere hos indices librorum mihi incognitorum et invisorum: Historia ab Eugippo ante annos circiter M. C. scripta etc. Augustae Vindelicorum ad insigne pinus: item, Narratio eorum quae acciderunt Apollonio Thyaneo, ex vetustis membranis: necnon, Clemens Alexandrinus cum commentariis Gentiani Herveti: Joachimi Camerarii commentarius de partibus corporis humani: horum nihil plane visum adhuc mihi. Sed facio inverecunde qui te postulatis meis onerem. Vale, Vir clarissime. Genevae, raptim a d. VIII. Iduum Octobris, CIC IC XCV.

Haec scripsi iter ad optimam matrem parans: si quid constituero, faciam te ut scias: tuas exspecto. Irerum vale, Corculum meum. Pithoei liber, quem laudo, (nam id quaesisti) is ipse est, quem tu misisti. Utinam talia subsidia a talibus viris saepe nanciscerer. Saepe ad utrumque fratrem scripsi; etiam Suetonium misi: verbulum tamen elicere non potui: meae diligentiae testis D. de Changobert, qui ternas vidit meas: vidit et libros, Gestit animus, si iter esset paullo liberius, excurrere Lutetiam, et salutare illos Semones, ac statim pedem referre: nam, ut vere dicam, suspicor ea imminere, quae iter illud [gap: Greek word(s)] sint praeclusura: Deus meliora. Richardus Thomson scripsit ad me, nescio vigilans an somnians, haec verba: Lipsium plurimum in edendo Polybio sudasse; multa tamen peccasse, ut paginā pr. etc. quid? Lipsius ergo Polybium edidit? per omnes Musas te oro et obtestor, inquire, investiga. Idem Thomson jussit salutem tibi verbis suis asscriberem: unice enim ab illo et amaris et observaris: scripsisset si scīsset ubi haereres. Uti video, fasciculus ille literarum, quem misi ad te per Tobiam Scultetum, ut ad Scaligerum curares perferendum, vel gradu testudineo delatus, vel potius periit: nam illis


page 27, image: es027

[note: 1595.] literis et ipsum et Thomsonem monebam de recepta tandem pecunia Angli. Adjeceram et literas ad D. Busenvallium, quibus gratias illi agebam. Scribam iterum ex commodo. In Athenaeo mox, si Deus dabit, eram futurus: negotium sane molestum vel ipso argumenti genere: nam illa quam tantopere olim ambiimus [gap: Greek word(s)], quae nusquam uberior quam in illo scriptore, nunc minus grata; quaerit enim animus in his publicis miseriis, aliud nescio quid, in quo acquiescat. Atque utinam esset copia librorum, quam sperare hīc non possum: conarer historiae veteris ecclesiae eam lucem afferre, quam sperare illius auctores Graeci, praesertim a quolibet de grege sacro, non possunt. Sed haec [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA XLIII. EIDEM.

[note: 1595.] SAlve, amicissime Virorum, et vale. Simul enim haec scribebam et equum ascendebam visurus optimam matrem, quae in Delphinatu agit, fortasse et usque in intimam Occitaniam ad D. Canajum nostrum excursurus: quanquam terrent me nuntii certi de rebus novis, quae illis in locis parantur. Non hoc dico ex vulgi rumoribus, sed quia certo scio. Venerat huc minister Monspessuli, ut me abduceret: dum ille hīc agit, venit ecce ad illum tabellarius ob id ipsum publice missus, qui nuntiat turbas et tumultus inceptos potius quam imminentes. Causa est, Praefectus recens a rege impositus, contra quam legibus conventionis nuperae ferebatur. Poterat iter meum frangere hic nuncius: cum praesertim in vicinia undique Hispani duo exercitus nos cingerent. Sed vicit tamen pietas, et [gap: Greek word(s)] cupiditas visendae matris. Deus, spero, aderit: qui si me ex eo itinere salvum et incolumem esse voluerit, alacri animo ad ea edenda me statim accingam [gap: Greek word(s)], quae habeo affecta paratave quam plurima. Vale, Ocelle mi, et me ama, qui te depereo. Genevae, die lunae, summo mane, XI. Kalend. Novemb. CIC IC XCV.

EPISTOLA XLIV. HIERONYMO COMMELINO.

[note: 1595.] BRevissimae epistolae tuae, vel schedio potius, respondebo non multo liberalius. Quod meā gratiā fratri [note: Paulo Stephano.] commodaveris, fecisti rem gratissimam mihi, [note: 1595.] et magnas habeo agoque gratias: feceris [gap: Greek word(s)] se fraude tuā, ut erat in XII. Utinam et Procopium, cujus spem fecisti, tradidisses ipsi. Nam Athenaeus noster opinione meā citius ad umbilicum, spero, perducetur: cujus quidem contextus omnis paulo post Jan. Kal. [gap: Greek word(s)], absolvetur. Supererunt illi tot indices, non omittendi quia necessarii: de iis ut tecum ageret frater, mandaram: mihi enim nihil unquam fuit cum indicibus, aut porro futurum est: [gap: Greek word(s)] labor ille [gap: Greek word(s)], quem jam sustinui in recensendo auctore, et qui superest adhuc non minor in Animadversionibus nostris colligendis componendisque. Spondeo mihi per Dei benignitatem et clementiam, futurum opus et me et te dignum. Sed cum illi ante absolutam editionem Athenaei manum admovere non possim, vel tacente me vides [gap: Greek word(s)] esse, ut ad vernum mercatum res ad exitum perducatur. Quod igitur in Senecā et Etymologico et Theocrito fecisti, separatim Athenaeum expones unum: vel paullulum exspectabis. Quid tibi animo sedeat, facies me quam primum ut sciam. Libellos a te non quos sperabam omnes accepi, sed istos: Heliodorum, Scaligeri in Theocritum, Pisidam, Philonem, Nonnium, Basilium Seleuciae Episc. etc. Codini excerpta a Dousa versa: non sine admiratione mea, cur novam in Curopalatem appendicem omisisses: cur item Eunapium. Crede mihi, amicissime Commeline, quod tuos libros mihi a te mitti cupio omnes, non facio quia hīc emere nolim; sed quia non possum. Nostris enim bibliopolis ita mens laeva est, ut tua quae fere [gap: Greek word(s)] non putant facere, advehere negligant. Fabrum excipio, qui non adeo omnino socors est. Ab eo emi quae ille habuit tuorum. De Chrysostomo non ante habebo gratiam, quam ad Tornaesium scripseris, ut eum mihi tradat. Hactenus inutilia mihi sunt quae misisti: ita ille obstinato animo pernegat daturum ante mandatum tuum. Jam haec quidem verbosa epistola est, non Laconica, ut proposueram. Est tamen quod adjiciam. Nuper cum isthic esset frater jussu patris [note: Henrici Stephani.], expertus sum non esse aptos curandae editioni Athenaei nostri, quorum fidei negotium ipse commiserat: quippe duo fuerunt juvenes, qui corrigendi laborem in se curamque susceperunt: atque alter eorum usu et peritiā linguae Graecae luculenter instructus, rudis artis typographicae, [gap: Greek word(s)] fuit: alter in hac satis versatus, [gap: Greek word(s)] merus


page 28, image: es028

[note: 1595.] [gap: Greek word(s)]. Omnis igitur humeris meis incumberet labor: cui ferendo cum propter studia, munus meum et gravissimum morbum in quem incidi, par non essem, cum etiam omnia experiunda putarem, priusquam operas dimitterem quas aegre tandem frater nactus erat, ut neque illae dissiparentur, et ego aerumnis liberarer, dum frater exspectatur, tradidi ipsis Turnebi illius, ut scis, [gap: Greek word(s)] quosdam libellos edendos: memor non fuisse ingratum tibi quod ante biennium simili occasione ausus eram apud Laimarium. Res est non magna: vix enim ad XIX. folia opuscula illa pervenerunt. Et tamen si quid in ea re contra tua commoda factum putarem, invenirem facile aliquam machinam, ut tibi [gap: Greek word(s)] ponerem: velis ergo agnoscere pro tuis, quae sunt edita, an non, si lubet indicabis. Est autem editus commentarius Turnebi in libros de Legibus et de Fato. Vale, et illud scito, cum haec scribebam, fuisse me inibi, ut post dies paucos Monspelium cum familia migrarem. Satis enim hīc cum ** [note: Forte, Senatu.] luctati sumus. Deus fortunet hoc consilium. Non est quod verearis offuturam Athenaeo nostro hanc migrationem: proderit magis: plura de ea re scribam brevi. En epistolam Laconicam. Iterum vale. Genevae, q. d. VI. Id. Novemb. CIC IC XCV.

EPISTOLA XLV. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1595.] SCripsi nuper ad Te, Bongarsi nobilissime, per nostros mercatores ad vestras nundinas proficiscentes: neque adhuc a te quicquam literarum [gap: Greek word(s)] receperam. Sed differendum non putavi quo minus mitterem ad te quamprimum D. de Fresnes epistolam hisce diebus mihi redditam: rogat ille me ut cum cura et fide eam eurem: et quantocius responsum tuum faciam, recipiat. Id primum in te situm: qui si scripseris et miseris, omni nitar diligentiā, ut mos ei geratur. Debeo hoc illi, cui omnia debeo. Debeo tibi, qui amore in me ne illi quidem concedis. Non desinit magnus ille amicus meus serio et saepe hortari, urgere me, exeam isto loco, veniam ad se, hoc est, Montempessulanum; ubi, etsi in praesens non usque adeo lauta offertur conditio, spes tamen certa ostenditur meliorum, et, ut ejus verbis utar, ille futurus est infimus fortunae meae gradus in Gallia, unde ad uberiorem et luculentiorem conditionem transitus brevi possit [note: 1595.] sperari: habere me in Galliis copiam amicorum, qui me ament, qui studiis meis cupiant consultum: posse aliquam rationem inveniri quā otium illud [gap: Greek word(s)], quod tam diu sitio, otium studiorum optimum coagulum consequar. Addit postremo, hīc posito mihi omnem etiam spem rerum laetiorum esse praecisam. Unde enim illa affulgeat? cui non nota et cognita nostrae Reipublicae non paupertas, sed egestas? et tamen sunt alia quoque non pauca quae vetent ab iis, qui hīc clavum tenent, [gap: Greek word(s)] quicquam [gap: Greek word(s)] sperare. Non diffitebor, Bongarsi charissime, ancipiti animo in hac deliberatione sic [gap: Greek word(s)], ut nunquam magis. Per igitur nostram amicitiam te oro, suscipias paulisper meas partes, et quā vales prudentiā deliberes, statuas demum quid e re mea sit futurum. Equidem tantisper respondere supersedebo, donec literas a te accepero, sententiae super hoc negotio tuae indices. Hōc gratius facere nihil mihi potes. Vale, Vir nobilissime, et me ama. Genevae, a. d. XIX. Kalend. Januar. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XLVI. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1595.] LIteris tuis, Vir amplissime, quas ante sex septem menses reddidit mihi D. Bullio, et sero et raptim respondebo: quod serius scribam, in caussa est spes quae me hactenus lactavit, posse me isthuc cum eodem Bullione ad vos revertente venire: nam et te id non nolle intelligebam, et ego hoc plane multos jam menses sitio, nedum cupio: verum ego quartā me puto lunā olim natum, cui quidem ita spisse et lente quicquid opto evenit. Saepius in longa vita hanc fatorum meorum inclementiam experiri memini: sed enim molestius evenire nihil fere mihi recordor, quam quod hoc consilium exitum habiturum sit nullum: mihi enim prorsus [gap: Greek word(s)] ante proximam aestatem exactam iter isthuc suscipere. Quae me impediant atque aliquot jam menses habuerint impeditissimum, narrare supersedeo; raptim enim ista et tumultuarie exaravi, fretus etiam eo non nihil, quod melius haec coram idem ille Bullio sit tibi expositurus: ex eo intelliges, Vir amplissime, [si modo ad tuam curam ea res pertinet] migrationem nostram ex ea urbe, quae nos hactenus fovit, in Occitaniam. Tandem enim constantiam nostram, et consilium [gap: Greek word(s)]


page 29, image: es029

[note: 1595.] fregit Monspeliensium, ad se nos vocantium, [gap: Greek word(s)]. Quod igitur bene vertere mihi, bene illis velit Deus Opt. Max. eo lares transferre constitui: quin haec ipsa Lugduni scripta mihi, cum eatenus pervenissem, et meos meaque omnia perduxissem. Simul illuc appulero scribam ad te, Vir amplissime, de nostris studiis plura. Vale, et me tui observantissimum amare perge. Lugduni raptim, XIV. Kalend. Januar. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XLVII. JOHANNI SARACENO.

[note: 1596.] ECce provoco te, mi Saracene, neque exspecto ut a te lacessar, et ad scribendi vices inviter. Ipse videris quā fide et diligentiā mecum paria sis facturus. Mihi quidem tuis literis gratius nihil potest poteritve unquam accidere. Quanquam id opto potius, ut ad nos redeas, et honesta aliqua tibi offeratur occasio vitae hīc nobiscum degendae. Id si, quod spero, (cupto quidem certe) eveniat, haud parvam Genevae partem in tuo patruo viro clarissimo, in te fratreque tuo recuperasse mihi videbor. Patrem tuum valere, possum tibi ex illius literis affirmare. Casserone enim reversus duas ejus epistolas reperi, ambas eā festinatione scriptas, ut neque ad fratrem, neque ad filios licuerit ei tum literas dare; omnes tamen plurimum salvere jubebat. Illum vero Deus Opt. Max. salvum servet atque incolumem cum omnibus suis. Equidem quantum illi debeam, nullā verborum copiā exprimere queam. Parum erat quod dum isthic fui, quotidie operā ejus sum ad meam aut meorum salutem usus, nisi in absentem pergeret esse officiosus. Utinam possimus et nos hunc animum nostrum erga vos eximio aliquo officio testari! Sed erit fortasse olim aliqua occasio. Interea peto a te ut meis verbis quam officiosissime salutes eos, quibus me isthic innotuisse atque adeo charum esse non ignoras. D. de la Mer, vicinum tuum imprimis, et Jugeum, nec non De la Grange, cui etiam offeres libellum, quem mitto tibi illi inscriptum. Salutabis et Rotanum, Vanleranum, et Fontanum, ac si quis alius est nostri amans. Vale, charissime Saracene, [gap: Greek word(s)]. Monspelii, pridie Kalend. Februar. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XLVIII. EIDEM.

[note: 1596.] NOn ago tecum pluribus, amicissime Saracene: eram enim, cum ista scriberem, variis negotiis [gap: Greek word(s)] occupatissimus: cum erit otii major copia, grandes ad te epistolas exarabo: tantum tibi gaudium meum indicabo, tibique gratulabor ob illam, quam confido te esse consecutum, non Bacchi lauream, sed Themidis. Macte proposito, Adolescens [gap: Greek word(s)] sic itur ad astra. Quod versus a me exigis, puto me parum tibi notum, qui tamen debueras totum intus et in cute novisse. Quis dixit tibi me esse de grege eorum qui dormierunt in Parnasso? falleris, et toto quidem, quod ajunt, coelo: adolescens olim delectabar interdum eo genere [gap: Greek word(s)] ne nihil agerem, cum aliud non agerem: maturior haec aetas abstulit mihi omnem ejus facultatem nescio dicam magis an voluntatem. Quid? nonne habes affinem (nosti quem dicam: ō misellum senem!) qui meam vicem versus satis multos quotidie evomat. Cur igitur me inani labore exerceam? ut scias quam exaruerit in nobis omnis [gap: Greek word(s)] vena, asscripsi versiculos quos inter prandendum heri rogatu fratris tui, cum aliud tempus non haberem, effudi: non mitto ut edantur: sed ut scias nihil esse tibi a me exspectandum in eo genere dignum quod edatur. Vale, et. patruum tuum, virum clarissimum, salvere jube. Genevae, prid. Id. Februar. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XLIX. JANO ANTONIO SARACENO.

[note: 1596.] QUam non capiat animus meus duas cogitationes, vide. Venit modo ad me quem miseras, ut me ad crastinum prandium rogaret: rogavit, promisi: immemor aliquot prius horis Comiti Hannoviensi idem me esse pollicitum: nempe alibi mens mea fuit: totus etiam eram inter prandendum in eo, ut filio tuo maximo natu satisfacerem, qui ternis literis versus a me petit, qui omnium minime sum poeta. Sed amor meus adversum illum expressit a me istos versiculos, quos tui facio judicii:



page 30, image: es030

[note: 1596.] [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

Si videtur esse tanti, mittes ad filium. Genevae, ipsis Id. Febr. CIC IC XCVI.

EPISTOLA L. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] BInas a te simul accepi literas, suavissime et [gap: Greek word(s)] amicorum Bongarsi: ego vero paria tecum faciam non numero epistolarum, sed prolixitate: tamen plures, sed breves et Laconicae scytalae similes: ego fortasse pauciores, sed [gap: Greek word(s)] et bene longas mitto. Quid facerem? Ut si isthic essem nihil facerem libentius, quam ut totos dies tecum transigerem, et soles conderem: ita nunc absens per epistolas garrio tecum quam lubentissime. Vere garrio. Nam plane quicquid venit in buccam, id stylus exarat. Tuum est [gap: Greek word(s)] et incuriam in scribendo meam facere aequi boni. Venio ad tuas, et quidem [gap: Greek word(s)]. Ain' tu, Sylburgius fuit? O factum male! ō gravem reipublicae literariae jacturam! en quo spes mortalium redeant: nam paucis ante diebus per Commelinum mihi significatum erat de multis ipsius coeptis et inchoaris laboribus. Habent Graecarum literarum amantes quod doleant: quanquam, ut nunc vivitur, paucos ea cura tangit; prorsus enim contemtae jacent nostrae Musae Graecae; et, si ita pergitur, pauci adhuc anni, et vel nomen Graecorum auctorum interierit. Viden' subolescentem istam juventutem, ut taedula est, ut molliter et delicate literas tractat? alii ambitione et gloriolae cupidine ducuntur, plerique ad quaestuosas artes properant lucripetae frugiperdae. Ita vivam, amicissime Bongarsi, ut haec res impetum meum saepe retardat, moratur, et frangit: nam quibus labores sudoresque nostros imputabimus? [note: 1596.] [gap: Greek word(s)]; de juventute loquor, cujus studia juvare erat animus. Verum ista querela non erat hujus loci, neque temporis: quanquam volui te scire quid me lentum adeo faceret in iis publicandis, quae sunt nobis in Graecos auctores observata: nam tu quidem non cessas latus fodere. Mihi vero [gap: Greek word(s)] vel obtemperare tibi, vel calamo et stylo longum vale dicere: nam si in Galliam me semel abdidero, quiescam, opinor, ab hac cura, et alias res agam, si tamen impetrare a me hoc possum, ut alias res agam. Noli facere, inquies, [gap: Greek word(s)] loca omitte. At rursus quae me hīc incommoda premant [ubi ne spes quidem meliorum videtur relicta] non te fugit. Quid igitur faciam? nempe quod Deus Opt. Max. quod amici in dies et horas suggerent. Annus quidem certe necessario hīc agendus, postquam senatori nostro ita me facturum recepi. Interea Athenaeum, Persium, et quaedam alia, si vivimus, et Deus aderit, edemus. Polybium eodem tempore publice explicabimus: cujus propterea separatim edi curavimus quae pertinent ad rem militarem Romanam. Vires ingenii contendemus, nobilissime Bongarsi, ut aliquid praestemus nostris certe auditoribus non inutile: etsi quis noster auditor erit? quis Graeca tractantem curabit? opinor vel duo vel nemo. Ut scias tamen quam alte radices in nobis egerit scribendi cacoethes, finem nullum faciemus tecum orandi, ut quae novissimis tuis pollicitus es Parisiis ad illius scriptoris editionem praesidia, cures atque communices. Hoc ita te rogo ut nihil possim studiosius. Addo amplius hoc unum, quod impudenter fortasse tibi imponam, sed imponam tamen: ut librum Ursini, quo marmora antiqua et statuas expressit atque imagines, mihi investiges. Dici nequit, quanto usui mihi illa antiquitatis specimina esse queant. Addes et Duillii statuae inscriptionem seorsim editam cum Commentario Ciacconii: puto libellum esse editum non ita pridem a Raphalengio, qui eum pollicetur in nupera editione Sallustii: amabo, fac habeam. Etiam illud a te peto, et quidem obnixe, ut cum Parisios ibis, magnis ibi viris aliquot salutem, a me dicas, quibusdam etiam Suetonii exemplaria nomine meo offeras, quae tibi Chouetus. nostrās dabit mandatu meo. Ego enim multos jam menses frustra quaero viam eorum mittendi. Tu igitur, si grave non est, accipies a Choueto exemplaria quatuor, et dabis unum Emerio


page 31, image: es031

[note: 1596.] Thuano, alterum Fabro, qui Simplicii in Epictetum copiam nobis fecit: duo reliqua duobus Pithoeis. Illud a te non expecto, ut munuscula ista nostra verbis tuis ornes: satis est, si nostram vicem illa offene digneris. Scripsissemus ipsi, ni defuisset qua otium, qua scribendi argumentum. Jam enim et ad Emerium virum amplissimum, et ad clarissimos Pithoeos ternas literas dedimus: pervenisse nostras in ipsorum manus, tam pro comperto habemus, quam mirari solemus, nullum adhuc tulisse nos responsum. Eramus tamen scripturi nihilominus, ni pridie quam has daremus, uxor abortum fecisset, et ex ea re gravissime adfecta decumberet: neque alibi ista mihi scripta quam ad spondam lecti illius accumbenti, et ipsam subinde appellanti affantique. Poteram aliquot adhuc dies scriptionem hanc differre, sed doctus multis experimentis literas quoque naufragium saepe facere, nactus tam oportunam occasionem praetermittere nolui. Parabam plura: sed somnus urget. Vale, Vir clarissime et amicissime. a. d. VI. Nonas Martias, CIC IC XCVI.

Tuas ad D. a Fraxinis Tornaesio commisi. Eam tutissimam esse viam experientiā habeo compertum. Is Lugdunum mittit ad suos, qui fideliter curare hactenus soliti, ut responsa arguunt a Praeside missa.

EPISTOLA LI. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1596.] Diu silui, nec silui, doctissime et amicissime Rittershusi. Silui apud te; non silui de te apud amicos, et Musarum [gap: Greek word(s)]. Ego vero nominis mei prius obliviscar quam Rittershusii: quem penitus [gap: Greek word(s)] inscriptum, et [gap: Greek word(s)], infixum circumfero. Omnia in te me capiunt; eruditio, industria, judicium: sed nihil aeque ac similitudo, quam animadvertisse mihi videor, in tuis meisque moribus. Quamobrem [gap: Greek word(s)] juncta inter nos haec amicitia est: [gap: Greek word(s)]. Suetonium nostrum tantopere tibi probatum fuisse, (sic enim ais) cum vehementiam amoris in me tui cogito, non nimis miror. Scis enim quām soleat [gap: Greek word(s)], et tamen gratum nihilominus fuit judicium tuum de nostra illa opella cognoscere: praesertim cum clarissimorum longeque eruditissimorum virorum, Philippi Scherbii et Scipionis Gentilis, suffragiis [note: 1596.] tuum hoc judicium comprobari scribas. Equidem is non sum, [gap: Greek word(s)], qui inanis gloriolae cupidine ad scribendum impellar: sed neque cornea nobis fibra est: ut si quid nostri talibus viris placuerit, non laetemur. Quod me hortaris, ut quae in Polybium aliosque auctores sint nobis observata, edam: currentem tu quidem: etsi sunt sane nec pauca nec levia, quae me interdum monent, ut his studiis sero quidem, sed serio renuntiem. Verum de iis agam tecum alias pluribus. Nunc in Athenaeo eramus: neque jam per nos stabit, quo minus post dies oppido paucos praelo liber subjiciatur. Absque hoc incepto foret, in Galliis fortasse nunc essem: unde nuper cum praesentissimis vitae periculis Dei ope sum reversus. Oppianum tuum avidius semper in dies et horas exspecto. Gratissimum vero mihi, quod narras de Gunthero, Poeta, ut tempora erant, eximio. Legi illius Ligurinum Wechelianae editionis: nec alia mihi nunc ad manum. Si esset, aut omnino haberem aliquid, quo ornari augerique tua posset editio, scias eā fide id me tecum communicaturum, quam praestari mihi ab amico in re simili postulo. Epigrammata nostra, quae fecisti de non pessimis fortasse Graecis Latina quam optima [note: Versus in Job. Castellum intellige, quos habes in Casauboniana Suetonii editione, pag. 46, et 230. Colomes.], sic mihi, sic aliis hīc placuere, ut mea tuis libentissime, velis modo, sim commutaturus. Merito te plurimum amo, amicissime Rittershusi, qui Poeta cum sis, nostra, qui ne versificatores quidem sumus, tanti feceris. Mitto ad te quae olim in Theocritum scripsi, et nuper rescripsi. Vale, et me ama, qui te vehementissime. Magnis isthic viris Scherbio Gentilique plurimam a me salutem. Scripsi nuper ad Joachimum Camerarium amantissime ab eo lacessitus: puto meas fuisse illi redditas: illi quoque et Philippo, dignissimis tanto patre filiis, salutem meis verbis, si grave non est, impertieris. Vale iterum. Genevae, a. d. III. Idus Martias, CIC IC XCVI.

EPISTOLA LII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] TRadideram paullo ante fasciculum tibi inscriptum Rapellensi illi viro doctissimo et honestissimo, qui liberos D. Sancii aliquando rexit: mox venit in mentem, non posse meas ad Firxium tutius cuiquam credi, quam tibi: igitur has ad te e vestigio cxaravi, ut, si grave non est, cures meas perferendas, quas his adjunxi. Tu vicissim


page 32, image: es032

[note: 1596.] quodcunque volueris, onus humeris meis impone, bajulabo eā fide quā debeo, homo tam multis officiis et beneficiis tibi devinctus et obstrictus. Tuas ante profectionem in Gallias exspecto paullo uberiores. Vale, amicissime Bongarsi. Deus te Opt. Max. servet ac brevi reducem [gap: Greek word(s)]. Argentinam sistat, quando prae ea, quae te tulit, placet patria. Iterum vale. Genevae, Idibus Martiis, CIC IC XCVI.

EPISTOLA LIII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1596.] CUm erit plus otii, scribam ad te pluribus, Hoescheli doctissime. Nunc occasione sese offerente praetermittere istud quasi legitimum carmen nolui, valere me, et omnia tibi felicia faustaque a Deo Opt. Max. optare. His diebus rusticatus sum cum Theocrito. Olim pene puer in eum eram aliquid muginatus. Putabam [gap: Greek word(s)] illum et vere [gap: Greek word(s)] ingenii nostri foetum in doctorum manus nunquam venturum, et me illi fore superstitem. Contra evenit: nam summus doctorum Scaliger recudi voluit; relegi igitur, et nescio quae interpolavi. Commelinus mittet tibi exemplar unum, rogatus a me. Proximis literis puto me tibi de inchoata Athenaei editione significaturum. Quicquid potero praestabo. Id ne nimis exiguum sit in tam difficili opere nimis vereor. Et, ut verum tibi fatear, [gap: Greek word(s)]. Sed quod mihi imprudenter intrivi, fortiter devorandum. Vale, Vir doctissime, et Velsero viro clarissimo plurimam a me salutem. Genevae, Idibus Martiis, CIC IC XCVI.

EPISTOLA LIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1596.] SEmestre hoc silentium tuum mirarer, nobilissime Scaliger, nisi conscius mihi essem, causam ei esse a me ipso praebitam. Memini enim ante menses, opinor, septem [note: Pag. 48. edit. Graevii] scripsisse ad te de itinere in Gallias quod tum parabam. Eo factum suspicor, ut cum huc literas dares post paullo ad Bezam et Goulardum, nullas ad me adjiceres, quem absentem putares. Ego vero mensem tantum abfui: postea enim quam matrem visi, quae non procul Valentiā habet, e vestigio pedem retuli, nec iter institutum [note: Pag. 57.] ad virum amplissimum Philippum Canajum a Fraxinis perfeci. [note: 1596.] Fueram ab eo non unis literis vocatus, ut quod adhuc persuadere per epistolas non potuerat, de migratione in urbem Montispessuli, verbis coram efficeret. Mihi ea conditio multis de caussis nondum satis probari potuit. Sum enim otii amantissimus: neque aliud a Deo Opt. Max. exopto, quam ut in alta et profunda quiete quod superest vitae exigere possim, et simul charissimis pignoribus meis consulere, non ut divitias illis congeram: abest a me [gap: Greek word(s)] illa cura: sed ut olim post funus nostrum sit, unde honeste et liberaliter educari possint. Tu, Vir summe, qui nostrorum Gallorum [gap: Greek word(s)], quid suades? stabo enim libentissime etiam in his rebus, judicio tuo. Magnam quidem benevolentiam erga nos duabus legationibus Monspelienses ostenderunt: conditio tamen non adeo lauta, aureorum ducentorum cum aedibus, et nescio quibus aliis rebus. Noster hic Senatus, ni deessent nervi non belli tantum, sed omnium fere rerum, facile illos in hac contentione superaverit: nunc in angustissimum locum redactae sunt res hīc nostrae publicae. Caeterum scripsit ad me nuper Commelinus noster autorem te sibi fuisse, ut in Theocriti quam parabat editione veteres quasdam nugas nostras non omitteret. Nae tu oculos habes Lyncaeos, qui latitantem inter sentes et rubos libellum inveneris. Ea fuit caussa, cur denuo eam opellam retexuerimus: sed profecto non majore otio quam ante texueramus. [note: Ad hanc respondes Scaliger l. 1. epist. 41.] Vale, [gap: Greek word(s)]. Deus te servet, rei literariae culmen et columen. Genevae, Idibus Mart. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LV. FRIDERICO LINDENBROGIO.

[note: 1596.] TErnas a te literas, doctissime Lindenbrogi, accepi, cum totidem eximiis et gratissimis muneribus tuis. Primis respondi pridem, tibique gratias egi pro carmine, quod primum fuit ex muneribus illis, quibus sum a te provocatus. Vinculum obligationis ejus nondum exolveram, cum ecce iterum atque iterum adstringis me novis beneficiis. Si ita pergis, non poterit, quin tui tandem sim juris et mancipii [gap: Greek word(s)]. Veruntamen si offert se occasio, certabo tecum iis artibus, quibus me primum es aggressus. Igitur alia alias cum Deo: nunc mitto tibi, quae olim in Theocritum scripsimus, et nuper rescripsimus, tenue et levidense


page 33, image: es033

[note: 1596.] prorsus munus, sed quod gratum fore spero, vel eo nomine, quia viris magnis id velut tyrocinium nostrorum studiorum non displicuisse scimus. Si de tuo consilio edendi Pauli Diaconi prius essem factus certior, juvissem te MS. codice, quem habeo non pessimae notae. De Isidoro fac, amabo, opus appareat, et illas tandem Glossas publica, quarum desiderio pene contabui. Glossarii editionem parari a Vulcanio, viro doctissimo, lubens intellexi: liberatus sum curā pridem mihi curatā maxima ex parte. Fuit enim animus non semel, idem conari, et in ea palaestra sudatum mihi non leviter: sed nec cum Vulcanio igne congredi libet, nec ita asotus existimationis meae sum, ut Apollinis ejus, qui Delphis relictis suum isthic tripodem collocavit, respectum non habeam: ut Junios, ut Douzas, ut alios taceam. Theodoreti locum, de quo per epistolam quaeris, attigimus ad librum primum Suetonii [note: Ad cap. 81. Jul. Caes.]: sed scito quod fugit nos tum monere, ut alia multa, non primum Theodoretum ita locutum. Dio Chrysostomus: [gap: Greek word(s)] [note: Orat. LIII. pag. 554. edit. Casaub.] [gap: Greek word(s)] [loquitur de Platone] [gap: Greek word(s)]. De loco Suetonii e Claudio cap. XXXIII. viderimus alibi. Tertullianus in Apologetico [note: Cap. 13.] cum scribit: nam et aruspex mortuis apparet: tangit veterem aliquem ritum circa mortuorum solemnia, quem ut obirent et exsequerentur aruspices, moris erat: id quale sit, alibi non meminimus [gap: Greek word(s)] expressum. Arnobii locus uterque, de quo me consuluisti, manifesto corruptus est, nec prius explicari potest, aut debet, quam emendari. Nihil nunc succurrit, quo me teque expediam. Tu, quem solis [note: Jos. Scaliger.] nostri radii propius tangunt, cur aliunde lucem quaesitas? illum adi, sodes: posterioris sane Arnobiani loci mens non est obscura. Habes [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)], sed [gap: Greek word(s)] meas. Vale, Friderice eruditissime. Genevae, Idibus Mart. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1596.] NUdius quintus cum ad te scriberem, Vir illustrissime, et animum variis curis [gap: Greek word(s)] haberem, duo praetermisi, de quibus vel maxime institueram tecum agere. Alterum fuit, ut gratias tibi agerem maximas, quod ad propositas tibi a me e Suetonio dubitationes respondere non [note: 1596.] insuper habueris; sed novissimis tuis abunde mihi satisfeceris: quae etsi serius ad me sunt perlatae, quam ut beneficio tuo possem in hac editione, quae jam ad umbilicum erat perducta, uti: constabit tamen nihilominus tibi operae tuae fructus. Alterum erat, ut novum a te beneficium, si pateris, extorquerem. Cupio enim (et cupio sic, ut nihil unquam vehementius) mecum a te communicari, quae haud dubie in Athenaeo [gap: Greek word(s)] olim observasti. Hoc mihi te non esse denegaturum, quae tua est humanitas et amor in me singularis, spero equidem atque adeo confido. Caeterum qui has tibi tradet, per est honestus adolescens, bono genere prognatus. Is cum ist huc se conferre studiorum caussā cogitaret, per me voluit tibi innotescere. Quare rogo te etiam atque etiam, ut tuā illum benevolentiā, vel meo nomine digneris. Vale, et vive diu quam felicissime [gap: Greek word(s)]. Genevae, a. d. XIII. Kalend. April. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LVII. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1596.] MUltis nominibus jucundissimae tuae mihi literae, Praeses amplissime, fuerunt; sed hoc amplius, te pro tua singulari humanitate nos et studia nostra curā tuā dignari: nam quod tam benevole me hortaris, ut bimestrem peregrinationem isthuc suscipiam, quanto id cessurum sit studiorum meorum commodo ac bono, non me fugit. Maximas igitur tibi eo nomine gratias et habeo et ago, teque obnixe oro, ut eādem benevolentiā me semper amplecti velis: non contuleris beneficium in pertusum animo neque immemorem: etsi quid ego possum tibi [gap: Greek word(s)]? sed tu cupientis paria tecum facere voluntatem spectabis, non facultatem. Utar vero beneficio tuo, Vir maxime, et tam bonam proficiendi occasionem ambabus, ut ajunt, manibus arripiam: etenim diu est, cum ego [gap: Greek word(s)] Lutetiam vestram visendi cupiditate totus ardeo: quod quia hactenus factum non est, mirari nemo debet hujus tantae infelicitatis impressas notas in nostris scriptis ubique apparere: nam quid [gap: Greek word(s)] ab homine exspectes omnibus subsidiis destituto, quae in hoc literarum genere vel maximis ingeniis sunt necessaria, nedum mihi. Equidem si quando isthuc venero, nullus dubito idem mihi


page 34, image: es034

[note: 1596.] usuventurum quod rusticis aut rure educaris solet, cum in urbem primum veniunt; omnia mihi vestra illa [gap: Greek word(s)] nova erunt; imo ego, puto, [gap: Greek word(s)] vel plane hospes in cognitione antiquitatis vobis videbor. Sedet tamen, si qua proximā aestate commoda offeretur occasio, eam non praetermittere: constitui enim, priusquam Athenaei editioni jamjam inchoandae me accingo, voti hujusce mei me facere [gap: Greek word(s)] compotem. Suetonium nostrum vidisse te, nec improbasse, ita vivam, ut libenter ex tuis didici: at illud molestum, nullam adhuc esse me nactum facultatem mittendi isthuc exemplaris pridem tibi destinati: tentavi multas vias: frustra: tandem cum doctissimo Bongarsio ad vos redeunte per literas egi, ut tibi mihique hanc operam navet, et, spero, faciet. Cupio sane exstare hoc in Museo tuo meae adversum te observantiae testimonium: tantisper dum Musis bene juvantibus aliud luculentius paro. Vale, Praeses amplissime, et me ama. Genevae, a. d. IX. Kalend. April. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LVIII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] ACcepi nunc ipsas quas Paulo Stephano meo dederas: et simul cum iis fasciculum librorum aliquot. Literis tuis, hisce meis respondebo. Pro libris quid possum aliud, nisi gratias tibi agere et habere multo maximas? Ego vero id facio: et ex animo quidem prorsusque medullitus. En erit unquam ille dies, cum ego luculento aliquo testimonio meum in te amorem summum testatum tibi facere, atque adeo omnibus potero. Tuus certe sum, aere tuo tibi quaesitus, partus, mancipatus. Sed quid ad te redibit inde boni aut commodi? nempe, ut quae in me singulis prope diebus confers beneficia, male ea collocata ne putes, quippe in rem tuam: quae ut indies augescat, crescat, melior fiat, tua interest non parum. O si mihi unus item et alter amicus! forem brevi ad illa, quae paro, instructior et paratior. Sed quo rarior in terris avis est amicus perfectus, et qui tanti nominis mensuram impleat; eo pluris tua mihi facienda merito, Bongarsi charissime, amicitia. Accepi igitur et Nicephorum pridem: et hisce proximis nundinis quicquid per varios tabellarios librorum et literarum misisti: quorum omnium gratiā, grates tibi quas maximas potui binis literis egi: alteras P. Sabaterio Lutetiam misi, quoniam [note: 1596.] te illuc brevi putabam profecturum; alteras Melchioris Junii, disertissimi viri, filius, qui hīc est, promisit se traditurum homini certae fidei. Mitto ternas quas proximo mercatu dedi: quarum primas puto periisse, quibus adjectum nescio quid fuerat nostrarum in Theocritum nugarum: simul epistola ad Rittershusium, et libelli ejusdem exemplar unum. De Notis ad de Pallio Judicium meum libere scripsi proximā epistolā. Quod nostras petis Notas, obsecro te, serio loqueris, an per jocum? hoc potius putem: tamen quasi aliter res habeat, et ex animi sententia id me roges, morem geram voluntati tuae. Igitur ternas exspecta cis dies paucissimos: unas de Polybio, alteras de eo libello Tertulliani, tertias de Aristaeneto. Viden' ut otio tuo abuti parem? Deus te servet, Vir amicissime. Genevae, raptim a. d. III. Non. Majas, CIC IC XCVI.

Celasti me versionis Aristaeneticae autorem, et in incerta conjecturarum me conjecisti. Puto autem Josiam Mercerum esse, non alium, qui id stadium adeo feliciter decucurrit. Quisquis sit, in partem amicitiae illius venire tecum vehementissime cupio.

EPISTOLA LIX. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1596.] BInas post meum e Galliis reditum a te accepi: prioribus respondi nuper, et literas ad Bongarsium virum clarissimum misi, et simul nostrarum nescio quid in Theocritum nugarum: posteriores reddidit mihi Amandus Polanus vir eruditissimus. In Gunthero esse te intellexi iterum lubens: scripsi quid de eo proxime, quae nunc, ut repetam, non est operae. Conjectura utraque tua, quam mihi indicasti, judicio meo recta elt: et nae ego plurimum tibi debeo, qui cum hactenus rerum cassas literas semper a me acceperis, luculentas ipse mittere non cessas, ex quarum lectione doctior fiam: negare non potes, quin jure in te vetus dictum expetat, [gap: Greek word(s)]; verumtamen neque ego propterea Diomedes, neque tu Glaucus. Memini grandem aliquam epistolam minatum me tibi aliquando: nondum periculum effugisti: noli adhuc AEsculapio gallum: ubi primum occasio offeretur commoda, senties memorem. Haec scribebam occupatissimus, solum ut scires tuis literis nihil quicquam posse mihi accidere jucundius. Vale, doctissime Rittershusi, et


page 35, image: es035

[note: 1596.] plurimam a me salutem viris clarissimis, a quibus nos isthic amari, et quos a nobis coli non ignoras. Iterum vale. Genevae, III. Non. Majas, CIC IC XCVI.

EPISTOLA LX. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1596.] O [gap: Greek word(s)] de reditu [gap: Greek word(s)] exspectabam avidus et [gap: Greek word(s)] eum nuncium: praesertim ex quo intellexeram peregrinari illam non solum [gap: Greek word(s)], sed plane [gap: Greek word(s)]. Magna igitur Deo Opt. Max. laus, magnae grates, qui et illam, et te cum illa per tot pericula rerum servavit. Confido etiam cumulatum esse jam beneficio alio non minori prius istud sane magnum et luculentum. Spero enim te priusquam has legas, novā prole auctum [gap: Greek word(s)]. Ita esto, ō magne rerum omnium arbiter: et hujus quoque voti damnas esto, Praeses integerrime: non gaudebis solus tua gaudia: et nos illa tangunt, qui semper [gap: Greek word(s)]. Haec lex aeterna verae amicitiae: idem velle, idem gaudere, dolere idem. Igitur ut ego ex literis tuis factus sum laetior, ita te ex meis tristiorem fieri oportet: magnum enim cepi nuper dolorem ex obitu viri clarissimi et doctissimi Alberii [note: Est hic Claudius Alberius, cujus exstant Orationes de Animae Immortalitate, Resurrectione Mortuorum, de Charitate, et Terrae motu.] nostri. Is, si nescis, Divione ante mensem circiter hominem exuit. Beatum illum qui patriam sic affectam, ut spes salutis sit prope nulla, mature reliquit; mutans aliā meliore et semper quidem optanda, caeterum nunc maxime expetenda. Me vero angit illud maxime, talem tantumque virum ita multas frustra vigilias vigilasse, tot incassum sudores sudasse: nec literis, quod poterant eximie, quicquam unquam ejus labores profuturos. Nam ut alia omittam, Hippocratem certe et Aristotelem, ejus industriā illustratos, non videbimus. Schedae ejus et in eo genere scripta, si quā possum ratione, efficere conabor, ut tibi serventur, agamque de ea re cum illa, quam tuis literis indicasti, studiosissime. Res nostrae suo et solito loco sunt, nisi quod diem illum avidissime praestolamur, qui nos junget invicem. Quare persuasissimum sit tibi edito Athenaeo advolaturum me statim isthuc [gap: Greek word(s)]. Quod Montem Pessulum te meā gratiā venturum affirmas, tribui mihi a te amplius sentio quam vel pudor meus ferre, vel [note: 1596.] lingua possit eloqui. Tu ut ad me venias? Ignosce mihi, ipsam rerum naturam commutas. Quis enim ego sum? unus nempe illorum hominum, quos sapientissimus Imperator vulgo haberi ait [gap: Greek word(s)]. Tu autem quis? sed nolo tibi esse molestus. Veniam igitur ipse potius ad te, Vir maxime, neque mihi unquam longa via erit, quae ducet me [gap: Greek word(s)]. Omnino si quem exitum habere debet pridem institutum negotium, conveniamus prius necesse est: multa enim sunt quae malim tecum praesens quam per epistolas. Sciro tantum alta esse quae cogitamus, ardua, et magna. Deus ille, ille [gap: Greek word(s)], faveat conatibus, et coeptis benedicat: prodesse posteris, gloriam [gap: Greek word(s)] promovere, haec omnis mea cura, omnis amor. Sed enim quid nos sumus? iterum dico [gap: Greek word(s)] plane, imo [gap: Greek word(s)] et quod maximum [gap: Greek word(s)]. Verum ista coram. Nunc quid sit futurum, et quam [gap: Greek word(s)] Iccius portus, adeo turpiter amissus, sit allaturus, velim ex te scire: quatefecit et concussit animum meum magnitudo ejus casūs. Nisi igitur aliter ipse sentis, tibi huc, non nobis isthuc est cogitandum. Tuas exspectabo impatientissime. Vale, Praeses amplissime, et scriptionem [gap: Greek word(s)] boni consule. Ego et uxor pro tua et nobilissimae conjugis, suavissimorumque pignorum salute, et [gap: Greek word(s)] felicitate Deum precibus fatigare [gap: Greek word(s)]. Vale iterum. Genevae, a. d. III. Non. Majas, CIC IC XCVI.

Iterum dico tibi, tuarum exspectatio me cruciat; magnum enim est quod accedit: [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA LXI. EIDEM.

[note: 1596.] ECquid tantum tibi abs re tua otii erit, Canai amplissime, nostrum decus, ut tot literis legendis vaces, quot ego ad te scribo? puto enim me paucis his mensibus, qui a reditu meo fluxerunt, vicenas et eo plures tibi misisse. Ego vero, ut omnes meas legas non postulo: satis mihi satis erit superque, si quod spero, benigno semper vultu a te excipiantur: fuerit hoc ipsum grande satis tui adversum me amoris testimonium. Ipse quod nullum scribendi ad te finem faciam, multiplex caussa est: vel quia esse hoc aliquod officii genus vulgo creditur, quod equidem sine piaculo deserere posse


page 36, image: es036

[note: 1596.] haut putem: vel quia in ista omnium rerum perturbatione tu unus es meus amor, mea cura, in quo ammus moerore prope confectus acquiescat: tu unus es quem affari, quem appellare, quocum garrire, pro levamento omnium mearum aerumnarum soleam: tu unus denique imis animi nostri medullis inscriptus, impressus, infixus, quem dies noctesque ore et circumferam, atque in oculis gestem. Qui igitur tibi sic junctus haeream, miraris si garrulitate meā sim interdum submolestus? Quid fieret, inquies, si propius abessemus? Quid, si una essemus? denique subit aliquando vereri, ne hic metus ab eo quod institueras, te avertat. At ego interea amore tui et desiderio marcescam, tabescam, liquescam. Quam vellem quod inceperas, vel aliter cecidisset, vel tibi in animum venisset nunquam: mihi enim illud tantum ex eo contigit, ut quo propius a fruendi spe affui, eo nunc tuo conspectu tuāque [gap: Greek word(s)] impatientius caream. sed si Athenaeus fuerit semel ad umbilicum perductus, faxo [gap: Greek word(s)], quam haec vere loquar, re cognoscas ipsā. Vale et salve, Vir maxime, et tecum nobilissima uxor tua cum omnibus tuis. Deus vos servet. Genevae prid. Id. Majas, CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] SI novissimas accepisti meas, Virorum optime et amicissime, non dubito quin hanc brevitatem sis accusaturus, meque vel oblivionis, vel inconstantiae incusaturus: memini enim polliceri me tibi iis literis quas statim exaravi ad te, illis pellectis quas Paulus Stephanus adtulit, tres epistolas brevi tempore scribendas, unam de Polybio, alteram de Tertulliano de Pallio, tertiam de Aristaeneto. Ubi igitur illae sint, inquires. Ego vero oblivione, uti vides, hīc non pecco: sed curis obrutus molestis, et tempore destitutus spem tuam destituo: non facturus si plusculum otii essem nactus. Igitur ubi primum respiraro, eque negotiis illis me expediero, quibuscum nunc luctabar, praestabo me promissi memorem: nisi tamen tu gratiam prius feceris scriptionis ejusmodi, et ea me supersedere volueris. Id quidem esset melius: sed ego quī possum aliter obstrictissimum et gratissimum tibi testatum animum facere? mihi vero ardet pectus cupiditate, quā flagro dies noctesque declarandae meae adversum te [note: 1596.] [gap: Greek word(s)]. Ita meritus es, amicissime Bongarsi. Vale: neque enim plura nunc poteram. Scito autem quaternas jam misisse me ad te literas post nuperas Francofurtenses nundinas Item illud, accepisse me quicquid librorum misisti: quorum omnium nomine ago tibi habeoque multo magis gratias quas possum maximas. Iterum vale. Pridie Idus Majas, CIC IC XCVI.

Fasciculum Condolo traditum accepi, et tuas ad D. a Fraxinis curavi. Quod superest, Patritii Senensis velim sit tibi curae: ut possim integro beneficio tuo perfrui; utinam et quae Choulus quidam scripsit, haberem. Stephanus antiquum servat.

EPISTOLA LXIII. JANO GUILELMO STUCKIO.

[note: 1596.] LIteras tuas IV. Idus Majas datas accepi hodie, Vir doctissime et amicissime, quae mihi eo gratiores quo longiores erant. Ipse ne redhostirem te [gap: Greek word(s)], non occupationes, quas causari solemus; sed valetudo parum adhuc firma, faciet. Scribebam enim ista tibi vix dum satis recreatus e gravissimo morbo, qui superioribus diebus velut turbo quidam in me derepente incubuit, et [gap: Greek word(s)] nos admovit. Quid multa? magnā enim animi voluptate illam beatissimam beatitatem videor mihi digustasse, quae nos manet post hasce tot tantasque procellas et omne genus aerumnas. Quod superstitem adhuc me Deus Opt. Max. esse voluerit, et ipse habeo maximas agoque illi gratias: et te quoque habiturum pro nostra amicitia confido. Mihi tam diu vita erit vitalis et jucunda, quam diu conferre aliquid ad divini Numinis gloriam labores nostros posse spes erit. Vita ignava et otiosa nec placita unquam nobis: et ne aliquando vel necessitas, vel voluntas adveniat, serio deprecor. Quos mihi commendasti nullus vidi: si se obtulerint, et erit occasio, sentient tui amantissimum. Amandus Polanus te plurimum [gap: Greek word(s)]: reliquos nondum vidimus. Vale Genevae, a. d. VIII. Kalend. Junias. CIC IC XCVI.



page 37, image: es037

EPISTOLA LXIV. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1596.] REvocatus ex ipso prope [gap: Greek word(s)], quo morbus me detulerat, haec ad te scribo, Praeses amplissime. Statues ipse gratularine mihi debeas, quod ex violentissimo morbo tam facile emerserim: an vicem meam dolere; quod exoptatissimum portum tam prope accesserim, nec tenuerim illum tamen: me si unum spectes, dolebis, scio, cum dolente: meam et meos si intueare, non noles ita potius accidisse, et Deo Opt. Max. mecum, imo cum aliis quam plurimis gratias reddes et laudes. Det vero ille mihi pro sua infinita clementia, ut quod super volet esse vitae, totum ad nominis ipsius gloriam pro virili augendam, pio sanctoque animo a me conferatur. Ut diu vivam, non id est votorum meorum summum: ut bene vivam, id vero toto pectoris affectu opto, aveo, voveo. Spero equidem, si coeptis Deus aspirarit [gap: Greek word(s)], fore olim ut meorum laborum neque patria, neque Ecclesia fructu careant. Sed haec coram ut spero brevi, quanquam vota mea non parum moratur Athenaei, quam suscepi [gap: Greek word(s)] editio. Tunc de Monspeliensi negotio affatim agemus: quod equidem quem habere exitum queat nescio. scis enim in quibus studiis simus, aut esse potius velimus [gap: Greek word(s)]. Scripsit ad me et Nemausensis civitas, operam meam in restauranda Academia sua exposcens: respondi ut nuper Monspeliensibus faciendum praescribebas: illac nempe iter me brevi facturum dum ad te propero. Atque haec quidem ita habent: caetera Deo curae erunt, et ut sint precor. Eundem oro venerorque supplex, servet te, tuam et tuas ac tua [gap: Greek word(s)]. Hoc fac, Deus magne, per Jesum Christum, qui est vera Salus, et a quo omnis salus. Vale. Genevae, a. d. III. Kalend. Junias, CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXV. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] ITane etiam isthuc de morbo meo fama pervenit? etiam vos ea cura sollicitos habuit? Illa quidem vana certe non fuit. Nam repente ceu turbo aliquis in me incubuerat, vis morbi sane [gap: Greek word(s)], nisi Deus et Medici brevi succurrissent. Ei valetudini cholerae [note: 1596.] nomen est apud Medicos: ut mirer illi me, hominem ab ira alienum et felle, adeo fuisse obnoxium: quod enim scribit Celsus, [note: De Re Medica, lib. IV. cap. II.] non esse mirandum si primo impetu aeger tollatur violentiā morbi, id mihi [gap: Greek word(s)] evenit. Quod aliter acciderit, Deo gratiae, Deo laus et honor. Tibi quoque, Vir amicissime, pro ista sollicitudine tua, cujus index epistola fuit quam modo accepi, gratias ago et habeo quam maximas, Equidem prostratus ita [gap: Greek word(s)] omnibus viribus, magnam spem animo conceperam missionis honestae ab hac statione, in qua summus omnium rerum arbiter nos collocavit. Quoniam vero ad metam nondum pervenimus, neque adhuc stadium decucurrimus, fortiter [gap: Greek word(s)] pergam, et quae pridem orsi sumus, Deo adjuvante, ad aliquem finem perducere conabimur. Enimvero jam prope illud tempus est, quo missionem meriti esse videamur, qui, ut caetera taceam, tot jam annos sub matrimonii egimus jugo, quod tu necdum subiisti. Quid vis tibi? quando legi naturae parebis, et [gap: Greek word(s)]? Vetus Poeta dixit: [gap: Greek word(s)]: verius dixerim ego, [gap: Greek word(s)]. Bene igitur factum, quod tandem hac de re statuisti, et diu tractum negotium perficere decrevisti: quo nomine simul utrique toto pectoris affectu gratulor, et ut ea res tibi tuaeque non jam speratae, sed pactae et sponsae, bene eveniat, supplex Deum Opt. Max. oro quaesoque. De Polybio, dic obsecro, vigilans an somnians, illa scripsisti? Nae omnes me Musae amabunt, si serio, non per jocum vel tu, vel Pithoeus spoponderitis. Age igitur, effice, amabo, opus appareat, et prius quam re confectā desinere noli: languentem recrearis, jacentem excitaris, cunctanti stimulum admoveris: omnem denique, fateor, ansam excusationum praecideris, si librum illum, cujus spem facis, in manus mihi tradideris. Scribam etiam ad clarissimum Pithoeum, simul erit otium et tabellarii copia. Interea lubet quod nuper sum pollicitus, specimen aliquod nostrarum in eum scriptorem observationum tibi exhibere. Longe enim opinione meā falluntur, qui putant vel Ursinum, vel Lipsium sic expolīsse praestantissimum illum auctorem, ut neminis opera sit amplius necessaria. Prior ille quam leviter eā curā fit defunctus, nosti tu, Vir eruditissime; posterior neque totius operis illustrationem instituit, et in illa ipsa parte, quam tantā curā tractaverit, quaeso te, an semper [gap: Greek word(s)] litavit? mihi quidem


page 38, image: es038

[note: 1596.] non videtur: sed statues tu melius, cujus est, si ullius, hodie istarum rerum propria cognitio. Ego miratus sum saepe potuisse excidere Lipsio, tractatum quem suscepit explicandum, e Polybii alio opere, non e sexta historia, esse promptum: nam cur non habebitur ipsi auctori potius fides, qui tribus locis id diserte testatur? At hoc leve, inquies: imo gravissimum: leviter enim in Polybii versione oportet esse versatum, qui non animadverterit prudentissimum illius consilium et scopum, cujus gratiā in historia sua de Romana Militia tantā diligentiā tractaverit. Nollem etiam dissimulatam ab eodem difficultatem, quae in ipso principio occurrit. Ait scilicet Polybius, stipendia legitima peditum fuisse olim vicena, sive annorum viginti: sin gravius aliquid accideret, annorum viginti esse stipendia peditum. Quis ferat ita delirantem? neque enim delirare quid sit scio, si hoc non est. Atqui verba illius sunt ex interpretatione Lipsii: pedites vicena stipendia explere oportet necessario in annis XLVI. Paulo post: Quod si quando res et circumstans necessitas eo adigunt, debent pedites facere annua vicena stipendia. Nos qui istud tam subtile non quimus capere, duas rationes explicandi aestūs nostri excogitavimus: putamus enim alterutro loco mendum esse in numero, et legendum vel sic: [gap: Greek word(s)]. Statim post: [gap: Greek word(s)]. Mox: [gap: Greek word(s)]. Prioris Lectionis sententia est, fuisse in vetere Republica Romana ordinaria quidem legitima stipendia annorum XVI. extra ordinem vero propter necessitares Reipublicae, interdum et XX. Hanc lectionem cum alia confirmant, tum quidam e primo Annalium Taciti [note: Cap. 17.] locus: narratur ibi, milites tumultuantes post Augusti obitum inter alia hoc quoque flagitasse, ut stipendia redigerentur ad annos XVI. pro XX. Etsi autem non dicit Tacitus, eum quondam fuisse modum legitimorum stipendiorum: est tamen verisimile veterem legem reposuisse istos, et juris antiqui atque obsoleti mantelum suae seditioni praetexuisse. Non te fugit, hunc perpetuum esse seditiosorum hominum morem. Posterioris lectionis occasionem nobis praebuit Servius [note: Ad Virgil. AEn. lib. II. v. 157.], qui plenae militiae fines annis XXV. terminat; ut videatur non absurde conjici inde posse ordinaria stipendia fuisse annorum [note: 1596.] XX. in majoribus Reipublicae angustiis XXV. Sed non est novum numeros esse depravatos, cum et Galenus [note: De Antidotis lib. I. c. 17.] saepe de ea re queratur, et, ne longe abeam, paulo post aliud in Polybii verbis non dissimile mendum, quo loco scriptum est in equitum delectu explicando: [gap: Greek word(s)] legendum enim [gap: Greek word(s)]. Autor ipse Polybius, cujus sunt in tertia historia haec verba: [gap: Greek word(s)] neque dubium eam esse Polybii mentem, ut mirer Lipsium dissimulasse haec verba in versione prorsus cate. Sed sunt et alia pertinentia ad equites Romanos, quae novā luce opus habent: mihi enim adhuc nondum licuit videre ullius eruditi explicationem verborum Plinii e lib. XXXIII. cap II. quibus affirmat, Ciceronis temporibus, atque adeo per Ciceronem maxime natum esse Reipublicae tertium illud corpus; qua de re cum erit plus otii, agam tecum pluribus: nam nunc quidem satis, opinor, muginati sumus, ac patientiā tuā abusi, et alioqui eramus nunc maxime occupati: erant enim literae in Galliam scribendae necessario. Adde quod hodie primum folium incipit edi Athenaei nostri, quod velit Deus esse felix et faustum. Non facile credas, quantum laboris improbissimi in eo negotio mihi sit exanclandum. Ea editio morabitur profectionem meam in Gallias, cum absque ea esset vehementissime cuperem Lutetiam excurrere. O si te comite, imo duce, id possem! vel hoc me stimulare satis posset, ut tibi, omnibus rebus omissis, ad indictum locum et diem occurrerem. Verum haec [gap: Greek word(s)], neque enim tam felici fato natus sum. Literas ad te meas, quas Junio Juniori tradideram, valde suspicor periisse, et inique fero: nolim enim temere in aliorum manus venire quae tecum garrio; semper quidem [gap: Greek word(s)], caeterum saepe etiam [gap: Greek word(s)] sed persuasus sum in te vetus dictum expetere, [gap: Greek word(s)]. Cum haec maxime scriberem, rogatus ab uxore sum, ut suis verbis te et nobilissimam tuam sponsam officiosissime salutarem. Intellexisse enim ajebat literis D. Fequieres ad uxorem suam, D. de Chalonges pridem itineri se accinxisse, ut quoniam, tibi pedem efferre e Germania non liceret, filiam suam ad te deduceret: quod si est, spero te priusquam has legas, dulcissimum illud jugum, quod tam diu detrectasti, subiisse. Deus Opt. Max. coepta tua omnia, atque istud quidem maxime, fortunet. Vale, virorum


page 39, image: es039

[note: 1596.] amicissime, Bongarsi eruditissime. Genevae, a. d. XIV. Kalend. Jul. CIC IC XCVI.

Non dissimulo apud te gaudium meum, cum ex tuis literis intellexi divinasse me, quis fuisset interpres Aristaeneti. Macte tali amico, et in hoc amore patere me rivalem sodes. De Aristaeneto et Tertulliani de Pallio, maxime; nam et publice exponere eum libellum statui [gap: Greek word(s)]. Quas misisti D. de Fresnes inscriptas, eas curavi omnes, proximis exceptis, quae penes me sunt adhuc, sed non diu haesurae.

EPISTOLA LXVI. JANO DOUSAE F.

[note: 1596.] IN summis occupationibus meis, Vir doctissime, pauca haec ad te exaravi, vere raptim et [gap: Greek word(s)] sed qui scirem fratrem tuum literas ad te dare, facere non potui, quin significarem tibi dolorem illum insanum magnum, et prope dixerim [gap: Greek word(s)], quem mihi bonus ille senex imposuit, per quem factum audio, ne tu ad nos superiore hyeme venires. Crede mihi, charissime Dousa; crede, inquam, jurato, haut temere molestius quicquam mihi evenisse longo jam tempore. Sperabam fratris saltem tui, adolescentis [gap: Greek word(s)], praesentia effectum iri, ut tui desiderium lenius et patientius ferrem: contrarium plane usuvenisse video: nam ex quo probissima illius perspecta et cognita indoles, cupiditate tui videndi ac propius noscendi [gap: Greek word(s)] flagrare coepi. Tu si pari [gap: Greek word(s)] fuisses, nunquam factum esset, ut cum accessisses tam prope, pedem insalutatis nobis referres. Atqui aequum erat [gap: Greek word(s)] amaremus invicem. Sed video paratam tibi excusationem, cum ab iis sis revocatus, contra quorum voluntatem vel manum a te verti ipse quoque grande putarem nefas. Tuus sane adversum me amor satis mihi vel ex iis literis cognitus est, quas nuper amantissime scriptas misisti: plura ad illas tibi, cum plus erit otii, rescribam. Nunc illud [gap: Greek word(s)] scito, in editione Athenaei esse me occupatissimum: ea hoc ipso die [gap: Greek word(s)] inchoata est: si eā curā me semel expediero, meliora fortasse [gap: Greek word(s)] parabimus, et inchoabimus majus opus. Simul alia multa detexere conabimur, quae pridem sumus orsi: verum haec [gap: Greek word(s)]. Vale, amicissime et charissime Dousa. Geneva, a. d. XIV. Kalend. Jul. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXVII. AMANDO POLANO.

[note: 1596.] SAlus, quam a te mihi Lignarius noster nuntiavit, per mihi, Vir clarissime, fuit jucunda et grata. Spero te nostri memoriam et amorem quocunque loco, quocunque tempore conservaturum. Tui. certe suavissima et jucundissima recordatio in uxoris meoque animo semper recens vigebit, dum uterque nostrum spirabit. Ingrati nimis simus, si fecerimus secus: quod crimen abesse a nobis [gap: Greek word(s)], possumus, nisi fallor [gap: Greek word(s)]. Sed quid verbis opus? re velim ipsā animum nostrum experiare; probabis sincerum animi affectum, et nos tui amantissimos reperies. Deus te, Polane charissime, tuis, nobis, imo Ecclesiae suae universae quam diutissime salvum esse velit atque incolumem. Res nostrae post tuum discessum tristes semper et lugubres fuere: quasi enim abitus a nobis tuus [gap: Greek word(s)] et rerum laetarum finem attulisset, eā ipsā nocte quae profectionem tuam praecessit, in morbum inciderunt qua uxor, qua filiola Abigail. Sed conjunx quidem Dei gratiā, sine periculo, quod quidem hactenus provideri a peritissimis Medicis potuerit, aegrotat: filiola suavissima post cruciatus summos et sere continuos, cum maxime ista scriberem, eo loci erat, ut ante perscriptam hanc epistolam videretur beatam animam Deo, unde habet, redditura. Beatam, quae ad speratam paratamque piis felicitatem [gap: Greek word(s)] vocatur. Beatissimam, quae Creatorem suum, illum totius Naturae parentem et arbitrum, peccatis offendere brevi sit desitura. Nos tamen, mi Polane, homines sumus, et quamvis in Dei Opt. Max. voluntate parati simus acquiescere, [gap: Greek word(s)] desiderabimus, flebimus, lugebimus. Verum haec [gap: Greek word(s)] cui sit honos, gloriaque [gap: Greek word(s)]. Perrotti nostri negotium velim tibi sit curae. Spero fore eum usui illustriss. D. Baroni. Parcius de ejus studiis loquar necesse est, propter arctissimam amicitiam et familiaritatem, quae mihi cum ipso intercedit: tantum dicam, peritiam Graecae linguae esse in eo non vulgarem: quod non temere affirmamus: sed quod sic esse probe cognitum nobis exploratumque est. Illud nunc addam, siquid ejus caussa praestiteris, sic me illud interpretaturum, quasi mihi aut meis collatum.


page 40, image: es040

[note: 1596.] Vale, Vir clarissime, et me uxoremque [gap: Greek word(s)], et precibus apud Deum tuis adjuva. Clariss viro Jacobo Grynaeo plurimam a me salutem: velim etiam meis verbis salutes eruditissimum virum Feschium Juniorem, arctā pridem nobis amicitiā junctum. Zuingerum quoque, famā pridem mihi notum, a me salutes oro te quaesoque. Iterum vale. Genevae, a. d. VII. Id. Jul. CIC IC XCVI. raptim et animo confuso.

EPISTOLA LXVIII. JACOBO MONAVIO.

[note: 1596.] LIterae tuae, Vir clarissime, quas mihi Lovisius noster reddidit, singularis cujusdam tui adversum me amoris indices, singulari me gaudio affecerunt. Nam et is sum ego, qui amari, nedum aestimari a laudatis viris vehementissime semper optavi: et tu, Monavi clarissime, is es, cujus gratiam meruisse pretium operae sit. Ita merita virtus est tua: cujus praedicatores tot habes, quot sunt qui te propius nōrint, imo quot omnino sunt qui te nōrint. Ego in his nomen profiteor meum, cui etsi non contigit ut de facie notum te haberem, animo tamen, quae potior et melior nostri pars, sic mihi notus es, ut in admiratione tui nemini concedam. Peterem a te, ut me vicissim amares, nisi eadem illa virtus et humanitas tua juberet me esse hac de re securum. Nam etsi nullā re me id esse meritum fatear, quia tamen amare me semel coepisti, alienum a constantia tua foret animum hunc adversus me tuum mutasse, [gap: Greek word(s)]. Quod scripta nostra dilaudas, Vir doctissime, agnosco benevolentiam tuam, et gratias ago: Judicium non agnosco, et id potius desidero: doceri enim quam laudari, a te praesertim, hāc eruditione viro, longe malim. Quin ergo potius illud te velim oratum, si quando nostras legis nugas, memor sis pleraque omnia cruda adhuc et immatura nobis vel excidisse, vel esse casu aliquo extorta. Ita rem habere fidem fecerimus, si Deus Opt. Max. otium illud, otium quod tantopere expetimus, olim concesserit. Sed nos, Vir clarissime, trigesimum octavum annum aetatis jam agentes, vitae summa brevis spes vetat inchoare longas: alioqui habemus inchoata quamplurima, affecta etiam quaedam, futura, si quando illa ediderimus [gap: Greek word(s)], egregiae nostrae erga literas voluntatis haut quaquam levia testimonia. Nunc in Athenaeo sumus [gap: Greek word(s)] volumus enim [note: 1596.] publice obstrictam fidem liberare. Absit enim a nobis quorundam vanitas, multa promittentium atque adeo jactantium, de quibus praestandis ne cogitarant quidem unquam. Ea editio inchoata ante mensem jam alterum, lente quidem, sed procedit tamen: nisi quod hisce diebus remora magna studiis nostris objecta est per charissimae filiolae, et jam [hei mihi!] cum ista scriberem, conclamatae valetudinem. Ea me cura multos jam dies habuit mirum in modum sollicitum atque anxium; verumtamen et illi, et nobis quid sit futurum, [gap: Greek word(s)]. Salus mihi a Rhodomano, viro doctissimo, per te nuntiata gratissima fuit: amo illum et colo: est enim illius mihi nota eruditio. Scripsissem ad eum si otii plusculum fuisset: accepi namque superioribus diebus quas ante menses amplius decem scripserat: respondebo brevi, Deo juvante. Fieri illi injuriam a nostro sene [note: Henrico Stephano. Colomes.], id vero auribus invitissimis intellexi: sed profecto ita est, si quis fuit, qui vetus dictum tolleret, [gap: Greek word(s)], is ille est. Hoc dicere et sentire malo quam quicquam gravius. Nostras in Theocritum Tellenas tricas misissem nunc tibi, quando illas desiderare visus es, si per tabellarium licuisset. De nobilissimo Burghausio, et amicissimo Sculteto atque eruditissimo, gratum quod scribis: nescio an meum illi silentium accusent: ego ipsorum certe. Sed sarciemus, spero, brevi. Vale, Vir clarissime. Genevae, a. d. VI. Idus Julias, CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXIX. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] LIbros, quos muneri misisti mihi, accepi ambos, Bongarsi amicissime: simul literas non unas, sed ternas proximis Argentinensibus nundinis accepi. Utrum prius laudem, diligentiam in scribendo, an magnificentiam in largiendo, haud scio: plurimum certe et hoc et illo nomine me tibi habes devinctum. Utinam istum erga te animum meum re tibi, non solis, ut hactenus, verbis facere testatum queam. Interea te oro, quaesoque, Bongarsi suavissime, spectes voluntatem, quae sane eximia; non facultatem, quae oppido quam tenuis. Pervenere ad meas manus et tres illi libelli, quos misisti. Nae tu recte judicasti, qui eam Pelissonis opellam luce dignam censuisti: idem est et nostrorum hīc omnium judicium: quo magis dolemus virum illum, a quo multa poterant egregia sperari, ita immaturo


page 41, image: es041

[note: 1596.] obitu esse nobis ereptum: [gap: Greek word(s)]. Grata mihi quae de Polybiana editione a Vechelis suscepta narras. Serio affirmo tibi facturum in hoc negotio quicquid praeceperis: nam etsi non ignoro quanto id cum existimationis meae periculo sit futurum, si tibi de meis viribus plus credam quam mihi: tamen quia ita velle te video, constitui voluntati tuae morem gerere: cum hoc tamen si MS. librum mihi impetraris, si item alia praesidia, quae scis tute plane esse necessaria. Scripsisem ad Cl. Pithoeum: si illuc te putasem transiturum, cum in Gallias proficisceris. Dabo operam, ut aliā viā meae ad ipsum literae perferantur. Si Lutetiam veneris, amplissimum virum Jacobum Thuanum, caeterosque amantes mei viros, quos summā observantiā colo, plurimā salute meis verbis impertiaris velim. Josias Mercerus in his, quem virum amo pridem juxta et colo. De ejus Aristaeneto, deque Tertulliano de Pallio, satisfaciam, ne dubita, [gap: Greek word(s)]. In Athenaeo nunc sum totus: nisi quod his diebus Suetonium relegi, et nescio quid in eum notarum aliud agens effudi: mittam proximis exemplum. Vale, et me ama. Genevae, a. d. Kalend. August. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXX. DAVIDI KUGLERO.

[note: 1596.] GRatae mihi quas nuper a te accepi, Kuglere charissime. Mirabar sane silentium tuum, et tacitus apud me fidei non servatae reum peragebam. Memini enim sic a nobis te discedere, ut spem faceres assiduarum literarum, ex quibus de tua valetudine et studiis fieremus certiores. Amamus enim te ego et uxor: semperque jucundissimum nobis futurum est, si te valentem vigentemque, et in pietatis, virtutis ac literarum studiis quotidie promoventem intellexerimus. Hoc votum nostrum est: hoc a Deo. Opt. Max. tibi, charissime Kuglere, petimus, oramus. Nos valemus nunc quidem sic satis Dei beneficio: sed post tuum discessum graviter aegrotavimus, ego et conjunx: obiit etiam charissima filiola Abigail, non sine summo parentum luctu. Sed enim [gap: Greek word(s)] cujus voluntati non acquiescere summa amentia simul et impietas. Illum oro, te servet, regat, fortunet. Viro optimo parenti tuo et matri quoque plurimam a me et uxore salutem nuntiabis. Velim etiam verbis meis salutes clarissimos doctissimosque [note: 1596.] viros, Junium, Glaserum, Havenreuterum. Genevae, raptim Non. August. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXI. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] TUarum epistolarum nulla, opinor, periit, Vir amicissime: plures enim accepi a reditu nostratium mercatorum e nundinis Argentinensibus. Uni fuere adjecti tres libelli Patissoni: nam illas praetermitto, quas attulit D. Puis cum duobus fasciculis librorum Choulo et Patritio. Horum omnium egi tibi quas potui, non quas debui, proximis literis meis, gratias: quid aliud tibi impraesentiarum referam, ad manum nihil est. Ingratum tamen ne putaveris: sed animum potius intuere candidissimum tibique deditissimum. Accepi amplius quas juveni a Cornput perferendas tradideras, quas item paulo post scripsisti, quibus erant adjectae aliae ipsi Cornput inscriptae. Omnes salvae sunt, omnes cum fide mihi traditae. Novissimas simul accepi; illico pertuli ad Cornput suas. Persuadeas velim tibi, eum ex tua commendatione esse mihi ac fore curae. Video illum studiose interesse lectionibus Polybianis: quo fructu, hoc minus scio; quia quam sit eruditus, non satis novi: probus certe et ingenuus ex vultu et verbis videtur: si erit occasio, faciam sciat quantum apud me ponderis tua commendatio habeat. De Polybio scripsi tibi superioribus hisce diebus, quae nunc non repetam. Tu fac opus appareat, ego rem factam dabo. Suetonium relegi, his diebus minore formā a nostris editum: ita factum ut Appendiculam novam adjicerem. Videbis proximo mercatu [gap: Greek word(s)]. Incessit animum cupido, iis scriptoribus, qui Tranquillo solent adjici, Spartiano, Lampridio etc. opem aliquam ferre. AEgrotare eos, et desiderare medici manum, hoc te non latet: ipse quid praestare queam, moriar si satis adhuc scio: nec tamen in integro res est; nam quasi ex voto teneor. Quare advoco te in auxilium: fer suppetias, si me, si illos auctores amas. Scribam ea fine ad clarissimum par fratrum Pithoeos, aliosque amicos: rogabo, vel libris, vel consilio, vel observationibus suis juvent: ita spero fore, ut quod a me vix possem, solvam ab amicis. Quaeso te, habeas curae hanc curam. Non dubito quin si adnitaris, aliquid nescio unde sis investigaturus magno futurum usui, ea tua felicitas, ea solertia est. De Panegyricorum


page 42, image: es042

[note: 1596.] editione, quae a Puteano exspectabatur, quid spei reliquum, hoc quoque scire velim. Nam si ea spes decollavit, non patiar diutius in situ et squallore jacere eos elegantissimos scriptores. Servo enim tuum munus: hoc est, descripta ex tuo libro quae annotaveras: illum tamen utinam potius haberem! Inscriptiones quas repetis, mitto ecce tibi bonā fide: hoc est, sine ullius scedulae jactura. Vale, Vir amicissime, et diutissime cum tua domina felix vive: hoc meum, hoc uxoris votum est. Genevae, a. d. Non. August. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXII. PHILIPPO PARAEO.

[note: 1596.] ET serius et brevius tuis respondeo, Paraee charissime, quam voluntas mea, credoque tua, erat. Possum hujus morae et multas et graves excusationes afferre: sed eo labore supersedebo hoc tempore: eo quidem libentius quod Regium nostrum, adolescentem juxta tecum mihi charum, longioris epistolae vicem functurum apud te persuasum habeam. Novit me Regius: novit assiduas occupationes meas: et, quod caput est, novit idem quā benevolentiā, imo quo amore spem istam tuam amplectar, prosequar. Deus faxit, mi Paraee, bonorum et eruditorum virorum studia sic promerearis [gap: Greek word(s)], ut excitasti nunc [gap: Greek word(s)]. Quae scripsisti de studiis tuis, jucunda mihi grataque fuerunt: teque volo rogatum, pergas mecum de iis per literas agere. Ego de meis tecum quoties erit otium. Patri tuo, viro clarissimo, auctor esse ut huc te mittat (id visus es a me petere) equidem decreveram, eramque omnino facturus: cupio enim te propius nosse: sed duplex me, cum inibi essem, respectus inhibuit; loci ubi es, status et nostri: illic vigent florentque Musae et annona; hīc illae quidem fortasse non frigent penitus, at annona certe per est cara: ea si convaluerit, et nos inviseris, re experieris quam tibi cupiam. Serio dico, mi Paraee, si huc veneris, senties nos tui studiosos et amantes. Vale raptim. Parenti tuo plurimam a me salutem ex animo. Genevae, a. d. Non. August. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXIII. JACOBO GUILELMO STUCKIO.

[note: 1596.] NUnc ipsum petasato jam tabellario, qui has tibi tradet, factus sum de ejus profectione certior. Exaravi illico hoc schedium, ut scires [gap: Greek word(s)] tui memoriam conservare. Ipse ut valeas, quid agas rerum, pridem ignoro, et scire aveo. Nos Athenaeus, ante aliquor, menses praelo commissus, habet plus satis exercitos. Atque utinam brevi eā operā defungi concedat nobis, qui solus potest [gap: Greek word(s)]. Opus longum, asperum, taedii plenum, et prorsus virium non istarum: quas in dies languescere, et praeter aetatem minuere sentimus. Vix eam, quae censetur [gap: Greek word(s)] esse [gap: Greek word(s)] pars, attigimus, et ecce in [gap: Greek word(s)] nos versari mulca arguunt. Non faciemus tamen quod olim Theophrastus: sed quandoque jusserit magnus ille Imperator, stationem alacres deseremus, etsi fortasse propter [gap: Greek word(s)] erga nostros affectus? [gap: Greek word(s)] oculis non irretortis. Verum [gap: Greek word(s)]. Vale, Stucki clarissime, et me ama. Genevae, a. d. XVI. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXIV. JOANNI DRUSIO.

[note: 1596.] QUi te plurimum semper amaverim, ex quo primum cepi gustum aliquem sacrarum literarum habere, laetatus sum nuper non parum, postquam te conspirare in amore, et paria mecum facere intellexi. Id primum ex ea pererudita epistola cognovi, quā me publice affatus es anno. Accepi post illa, et chirographum, aliam epistolam tuam, priore illā, quamvis gratissimā, tanto gratiorem, quanto impressa altius tui adversum me amoris in illa vestigia apparebant. Crede enim mihi sine fuco et fallaciis affirmanti, is tu mihi es, Drusi doctissime, cujus judicio probari nostras scriptiunculas, imo vero ipsum me, serio gaudeam. Equidem studiorum vigiliarumque mearum nullum mihi unquam aliud praemium proposui, nullam optavi unquam mercedem aliam, quam ut [gap: Greek word(s)] bonis placerem, rudioribus prodessem: id si sum consecutus, quid est cur non ut [gap: Greek word(s)] serio triumphem? Atque ego sum mihi probe


page 43, image: es043

[note: 1596.] conscius, quam longe absit ab egregia voluntate mea literas ornandi facultas: ut illa taceam incommoda quae mihi sunt propria, tempora ipsa vides in quae incidimus, quam parum Musis nostris amica: in nostra utique Gallia, quae bonis pacis [gap: Greek word(s)] frui nescit: saevire in sese, ah! misera, et viscera sua lacerare more ferarum ab eo ipso anno, quo nasci mihi contigit, non cessat. Beatos illos viros doctos qui patrum aetate vixere: illis in patria, in pace, in otio, [gap: Greek word(s)] philosophari licuit, et literis [gap: Greek word(s)]. Nobis hactenus omnia, [gap: Greek word(s)] cum tamen nihil nos aeque torqueat ut veterum librorum inopia: quibus facile abundaremus, si per istos civiles furores in patria esse nobis liceret. At enim [gap: Greek word(s)]: illius voluntati acquiescere nos, nec [gap: Greek word(s)], verum est. Sed nostram interdum patientiam sollicitat insanus quidam aestus rei literariae juvandae: quod cum minus commode multis de causis praestare hoc loco possimus, sedet animo, sicunde spes certa otii majoris ostendatur, uti conditione. Nos quidem Monspelienses ad se pertrahere omni ope et operā conati sunt superiore anno. Nuper etiam Nemausenses, propositis conditionibus sane quam luculentis. Sed me adhuc terrent quae videntur universae Galliae imminere procellae: haeret etiamnum animo lanienae anni septuagesimi secundi memoria, cum puer optimum parentem per montes ac silvas aliquandiu sum comitatus. Suavissima sane recordatio, sed quae in posterum cavere moneat, quantum quidem humano consilio provideri potest. Sed abutor otio tuo, Vir clarissime. Vale, et me ama, qui te juxta amo et colo. Genevae, a. d. X. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXV. JOHANNI SAECKMAE.

[note: 1596.] ET praesens multis indiciis tuum erga me amorem patefecisti, Vir doctissime, et absens tuam in eodem constantiam satis nuper epistolā eā significasti, quam humanissime scriptam ad me misisti. Ingratus sim si propensum hunc in me animum vel non agnoscam, vel agnoscens non praedicem. Ego vero agnosco, et eo me tibi amplius tanto esse hoc nomine obstrictum fateor, quo minus tale quid a te promeritum me esse scio: quanquam illud equidem nullus negavero, si voluntatis, [note: 1596.] etiam ubi facultas deest, habenda sit ratio, posse me vel principem in amicis tuis jure locum postulare, et cum necessariorum tuorum quolibet [gap: Greek word(s)] nemini enim concedo eorum qui te amant, aut bene tibi cupiunt: nemo, inquam, illorum est quo sim hāc parte inferior. Sed cum aliud nunc quidem possim nihil, quod superest assidue praestabo, et Deo Opt. Max. preces votaque pro salute et felicitate tua fundam. Suetonium nostrum tulisse isthic plausum, [sic enim scribis] per mihi gratum est ac jucundum. Sic enim cogito, summis in literis viris placuisse non esse ultimam laudem: tales omnino sunt quibus vestra floret Academia. Quo magis miror venisse clarissimo Drusio, tibi aliisque nonnullis in mentem, arcessere me isthuc, et in tantorum virorum numerum cooptare. Obsecro autem te, mi Saeckma, serio id scribitis, tu et Drusius, an ex abundantia tantum amoris in me vestri? hoc potius putem; scripsi tamen super mutatione loci quis esset animi mei sensus, ad doctissimum Drusium. Scripsi autem aliud nihil quam quod ex me, cum hīc esses, audisti saepius: ardere me cupiditate juvandi [gap: Greek word(s)] rem literariam: id quia hīc minus possum, necessario, nisi impediat [gap: Greek word(s)], alio esse mihi cogitandum, sicunde honesti otii spes mihi ostendatur: otii dico; nam si id non potissimum quaererem, facile fuisset pridem apud Monspelienses, nuper etiam apud Nemausenses in Gallia iniquitatem istorum stipendiorum luculentā et optimā conditione mutare. Sed haec [gap: Greek word(s)]. Quae disputas super legitima aetate judicum ante Augustum, legi libentissime: quid autem ad illa responderi posse videatur, in altera Animadversionum editione, quae brevi [gap: Greek word(s)] prodibit, explicabimus. Nam ut nunc est, nihil habeo tuis addere. Peto autem illud a te, pergas mecum de istis rebus communicare. Non potes mihi gratius quicquam facere. Puto autem morum meorum ingenuitatem tibi esse perspectam: ut vereri nullus debeas dissimulaturum me per quem profecerim. Vale, Vir amicissime. Genevae, a. d. VIII. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXVI. MARCO VELSERO.

[note: 1596.] NAE ego, Vir praestantissime, in te sum expertus, quanta sit ad conciliandum amorem in virtute vis atque


page 44, image: es044

[note: 1596.] [gap: Greek word(s)] nam ubi primum scripta [note: Monumenta Augustana] illa tua videre mihi contigit, quibus patriae gloriam auxisti, tibi autem aeternum decus comparasti, simul mirari excellentissimum illud ingenium tuum coepi, et amare. Nihil dabo auribus tuis: sed profecto ita me lectio ejus operis totum cepit, itaque tibi adjunxit, ut videar mihi jure meo posse a te postulare, habeas me deinceps in eorum numero qui te amant juxta et observant: nam equidem nemini concessero illorum, quos novi habere te plurimos tuarum virtutum admiratores. Deus bone, quam mihi placuit ille candor, illa [gap: Greek word(s)], quae nusquam non apparet in eo scripto! Liceat mihi per te veram vocem mittere, unus tu mihi adhuc repertus es, qui ad ornandam patriam simul et veritatem inveniendam defendendamque accesseris. Caeteros enim qui de antiquitatibus vestrae Germaniae libros ediderunt, quis est judicio aliquo praeditus, quin videat plerosque omnes dum cupiunt patriae splendorem adjicere, [gap: Greek word(s)]; sive is coecus quidam patriae amor, sive judicii imbecillitas, aut potius utrumque: hoc puto verius: nam et [gap: Greek word(s)] certum, et plures esse qui ingenio valeant quam judicio, assensurum te mihi non dubito. Macte igitur esto, Velsere charissime, et perge bonis avibus, istoque ingenii ac judicii temperamento ad asserendam literis suam dignitatem diu felix utere. Boiariae descriptionem te nunc in manibus habere, didici nuper ex literis amicissimi et eruditissimi Hoeschelii: rogatus sum ab eodem, si quid in Museo haberem quod usui tibi esse posset, id tecum vellem communicare. Ego vero, si quid ejus generis haberem, vel ambitiosis precibus te orarem ut illo uti velles. Verum haec mea semper fuit infelicitas, ut libros fere nancisci nisi tritos et vulgo notos haud potuerim: quo mihi aequiores viros doctos esse par est, si in nostris scriptis reconditae cujusdam eruditionis, quae fere e blattariis libris hauriri solet, aut nullae, aut paucae notae reperiantur. Hoc in universum ab omnibus eruditis, privatim a te, Velsere clarissime, peto, quando te quoque nostras nugas solitum interdum in manus sumere ex Hoeschelii literis intellexi. Hāc spe mitto tibi quae his diebus in Suetonium exaravi, cum minore formā cusum illum relegerem. Vale, et me ama. Genevae, a. d. VII. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXVII. SIBRANDO LUBBERTO.

[note: 1596.] NAE tu, Vir clarissime, qui ad illustrandas res veteris Ecclesiae me provocas, surdo fabulam non narrares, si voluntati par suppeteret facultas. Scito enim, tibique ita persuade, quod hactenus in aliis studiis fuerim, casu quodam id factum potius, quam judicio aut voluntate meā. Nunquam enim ita desipui, aut mei oblitus sum, ut in amoenioribus istis literis putarem mihi esse acquiescendum. Quem cupio speroque vigiliarum mearum fructum, is profecto alius longe est ab ea jucunditate et voluptate, quam solam spondent suis cultoribus novem istae Sorores. Sed mihi cum admodum adolescenti prope invito imposita haec provincia fuisset, ad Sirenum scopulos obdormiscere, iisque adhaerere contigit. Sic mihi vitae pars melior in aliis quam volueram atque semper optaveram, studiis transacta. Est enim, ut nosti, [gap: Greek word(s)]: ut serum sit, cum trigesimum octavum jam prope excesserim annum, spes inchoare longas, aut novas. Grata mihi tamen tua, Sibrande doctissime, [gap: Greek word(s)]. Si me ad illa studia maturius amici et familiares mei essent hortati, pridem factum esset, ut extaret in eo genere industriae nostrae, (si qua ea est in nobis) aliquod specimen. Nunc in editione Athenaei toti occupamur: eā curā si Deus voluerit nos defungi, et reliquis coeptis faverit, ea paramus ac pridem cogitamus, quae tibi caeterisque bonis omnibus non ingrata fore speramus. Sed de nobis nimis multa. Tu, Vir doctissime, cui Deus dedit et velle et posse, perge de ejus Ecclesia, de omnibus piis bene mereri: hīc vere illud licet usurpare: Sic itur ad astra. Deum Opt. Max. quaeso oroque, servet te nobis quam diutissime salvum et incolumem. Vale, Vir clarissime, et me ama. Genevae, a. d. VII. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXVIII JANO DOUSAE F.

[note: 1596.] ERgo tu in patriam ante redibis, quam ad nos veneris? O nimium crudelis Alexi, cur tu nos spernis qui perimus? adeone tibi magnum esse visum ab instituto paululum deflectere, et nos invisere? Nae ego nunc scio quid sit amor, et quam facile qui amant


page 45, image: es045

[note: 1596.] sibi somnia fingant: postea enim quam relatum mihi est: de tuo Heidelbergam adventu, [gap: Greek word(s)] illum exspectavi diem qui te huc sisteret, et videndum mihi amplexandumque praeberet. At tu quid? obdurasti nempe, et Ungaros, Polonos, Turcas denique videre quam nos optasti. I nunc et dicere aude, te nos sic medullitus amare, ut ipsi te facimus, quibus vita adeo acerba est, quia voti hujus rei facti non sumus. Quoniam igitur haec spes penitus decollavit, quod superest, te oro, Dousa amicissime, literis tuis quam saepissime nos invisas, habeasque persuasissimum, esse me ac fore, dum fuero, tui amantissimum, tuique nominis et honoris studiosissimum. Igitur si plane tibi non sordemus, fac nos quam primum certiores, quid agas, quid pares, et quo scripto brevi nos lis beaturus: cessare enim te, aut etiam differre diutius nostra gaudia nefas. Ego quibus in studiis nunc sim, pluribus exponere tibi supersedeo; qui sciam fratrem tuum verbis id melius tibi significaturum. Vale, et vive diu felix, ō magnae spes altera Romae. Nobilissimo doctissimoque parenti tuo plurimam, si grave non est, a me salutem: iterum vale. Genevae, a. d. VII. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXIX. RICHARDO THOMSONI.

[note: 1596.] DIu exspectavi literas tuas, [gap: Greek word(s)] mirabar quid esset quod tam diu sileret tuus amor, et refrixisse illum ne suspicatus quidem unquam sum: humanae potius sortis memor, fingebam animo sexcenta pericula vel tua, vel earum quas ad me dedisses. Tandem metu omni et sollicitudine sum liberatus, cum tuas, a. d. Kalend. Jul. scriptas, accepi. Quid tibi nunc dicam quibus gaudiis elatus animus mihi sit, ubi tuas vidi, inspexi, legi? Erat tanti doluisse adeo et tam diu, ut postea tantis laetitiis [gap: Greek word(s)] afficerer. Quid? tu igitur ad nos aliquando reversurus es? O diem illum mihi laetum et festum, qui te mihi osculandum amplectendumque sistet. Tu, Deus magne, votis annue, et in illud nos serva tempus. In Italiam tendere te, cum voluptate haud mediocri ex tuis didici: negare non possumus, nutriculam olim eam fuisse, et veluti matrem, ingeniorum: nunc de iis quid sentiam, qui per Italiam soli sapere cluent, nolo tibi indicare: ne tu fortasse me apud Lucumones istos deferas, qui nos Transalpinos [note: 1596.] meros fungos et Musarum [gap: Greek word(s)] existimant. Cum inde reverteris, volupe mihi erit, quid ipsis videatur de nostris scriptiunculis, ex te audire. Sed ne quid dissimulem, praeter admodum paucos vere [gap: Greek word(s)], vix illuc nomen nostrum penetrasse putem: adeo diversa studia sunt quae colimus, ab iis quae sola ibi florent, et in pretio sunt. Catalogum quaerendorum mihi in illis oris librorum nullum mitto: nam etsi te meā causā omnia velle persuasus sum, mihi tamen etiam et etiam videndum cavendumque est, ne facilitate amici abusus dici queam. Accedit quod census omnis noster librarius [gap: Greek word(s)] tibi est notus; nam post tuum a nobis discessum paucos admodum e raris nactus sum: eos nempe quos vel tuus amor mihi dono misit, vel gratia Bongarsii. Duit Deus utrique [gap: Greek word(s)] pro ista adversum me benignitate: nam etsi duo fasciculi postremi tui perfidiā quorundam mihi periere, non tamen et tibi: cui pares gratiae etiam pro illis a me habentur, ac pro reliquis fide meliori curatis. Omnino siquid Graeci, Latini, Hebraici nobis invisum illic inveneris et mihi comparaveris, rem feceris gratissimam. At illud super omnia gratum et commodum, si brevi inde ad nos advolaris, priusquam tui exspectatione plane tabescamus. Vale, et me ama, ac creberrimas literas mitte si salvum esse vis. Uxor, soror, liberi te plurimum salvere jubent. Iterum vale. Genevae, a. d. VII. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXX. JOANNI A VOWEREN.

[note: 1596.] PEtronium, quem dono misisti nuper, Vir eruditissime, accepi, et gratias ago: exstabit hoc inter [gap: Greek word(s)] nostra eruditionis tuae simul et amoris erga me luculentum testimonium. Mitto [gap: Greek word(s)] sane quam leve, suetonium minore formā hīc cusum, cum recentibus quibusdam notulis nostris. Poteramus de facili plura adjicere: sed maluimus exspectare alteram editionem Animadversionum nostrarum, quam brevi prodituram [gap: Greek word(s)] speramus. Accedit quod toti nunc in aliis studiis sumus; Athenaeum enim habemus in manibus, scriptorem multis locis depravatissimum, et plane virium non istarum. Equidem unum unicissimum novi, cui satis ad subeundum id onus firmi humeri, florem illum dico illibatum Musarum, Josephum Scaligerum:


page 46, image: es046

[note: 1596.] quem ego quod viderim nunquam, vitam prope non vitalem, certe acerbissimam duco: [gap: Greek word(s)], quibus contigit studiorum ducem [gap: Greek word(s)] illum habere. Quid tu nunc pares, et quid proxime sis editurus, aveo scire: neque enim dubito fortirer te perrecturum in itinere, quod bonis adeo avibus es ingressus: futurumque animo jam praevideo, ut literarum sis mox [gap: Greek word(s)]. Ita velit, ac votis meis annuat [gap: Greek word(s)]. In hoc omine desiturus eram: sed habeo quod te rogem: at scin' quomodo? obnixe et [gap: Greek word(s)], sic ut nihil possim magis. Scito igitur susceptam nobis Spartiani, Capitolini, etc. editionem: quam ad rem cum a libris MSS. prorsus destituamur, peto a te, si quid potes me juvare, facias quam primum: mitte, inquam, sive aliquem veterem codicem, sive antiquam editionem habes; ac confide, Vir amicissime, non in pertusum animum te istud beneficium esse collaturum. Vale, et nos ama et juva. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXXI. HIERONYMO COMMELINO.

[note: 1596.] DEcimus sextus hic, opinor, dies, Commeline amicissime, cum postremis tuis respondi: eas literas Regio, adolescenti Anglo, Theologiae studioso dedi: neque dubito esse illas ad te perlatas. Quo loco esset suscepta nobis Athenaei editio, et quousque tunc pervenissemus, ex illis intellexisti: quid postea fit factum, frater Paulus Stephanus verbis melius narrabit. Cum igitur nullum mihi aliud sit relictum scribendi argumentum, pluribus non tenebo te; nisi ut te orem, sis promissi memor, et quod nuper omisisti penitus, id nunc tanto cumulatiore mensurā praestes. Cum primum una erimus, contractum apud te aes alienum, vel [gap: Greek word(s)] rependens, vel aliā ratione expungam. Apuleji Apologiam si quando pares sub incudem revocare, id mihi significes velim. Vale, Vir amicissime. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXXII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1596.] ECquas tibi, Vir praestantissime, pro nuperis tuis adeo eruditis literis gratias referam? docuisti enim me, [note: 1596.] quod suspicatus ex tuis scriptis pridem eram: sed de quo judicium ferre, et pronuntiare [gap: Greek word(s)], meum non erat. Tu fecisti, et veram tanti principis [gap: Greek word(s)] me privatim docere sustinuisti: ego statim postea alios: satis vel hoc nomine [gap: Greek word(s)], quod istā occasione tuus in me amor omnibus notus erat futurus. O si mihi Scaligero [gap: Greek word(s)] divinitus concederetur! sed nos tam felici sydere nati non sumus. Atqui sic habe, si me pia [gap: Greek word(s)] erga uxorem et liberos non teneret, pridem factum foret cum tuus essem: ita mihi animus est vere eruditionis [gap: Greek word(s)]: quam etiam in hac ingenii tenuitate videor mihi posse consequi non mediocrem tanto magistro. Tu me per avia Athenaei, ubi nunc nihil aliud quam erro, duceres inoffenso pede. Tu Polybii obscura, in quibus vetus amicus [note: Lipsius, Vide supra, Epist. XLII. et LXV. Ac infra, Epist. LXXXIII.] noster misere deliravit nuper, plana mihi redderes. Tu mihi Tertullianum de Pallio explicares. Tu denique infinitis Graecorum, Latinorum, Hebraeorum locis, ubi nunc erro aut haereo, luce illius divini ingenii, quod a Deo accepisti, mihi alluceres. Sed quid ego frustra [gap: Greek word(s)]; tantum enim boni optare nobis licet, sperare non licet. Amare certe, colere, venerarique absentem nihil vetat. Id faciam dum vivam summā fide, et ita dicam, religione. Vale Scaliger, saeculi decus; et libellum, quem mitto, ut summae observantiae pignus tenue, sed [gap: Greek word(s)], accipe. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

Per ego re Dei hominumque fidem obtestor, quae habes in Athenaeum et Strabonem, ea nobiscum communices. Quod possum pretium summum, id offero tibi, me ipsum aeternum futurum tuum. Suscepi et Spartiani, Capitolini ac caeterorum editionem, non sane viribus propriis fretus, sed Doctorum adminiculationibus. Appello igitur tuam fidem, mi Scaliger: firma nutantem, et labanti manum porrige.

EPISTOLA LXXXIII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] IGnarus ubi gentium esses, et quae te haberent terrae, has nihilominus ad te, virorum suavissime, exarabam. Malui enim perire mihi, si ita accideret, hanc opellam, quam committere ut officio defuisse videri possem. Boni tamen consules, si propter hanc animi incertitudinem fuero in scribendo brevior. Id nisi esset, suppetebat quamvis prolixae epistolae argumentum: parabam


page 47, image: es047

[note: 1596.] enim fidem meam apud te liberare, deque Polybio et Tertulliano multa eram tecum garriturus. Non te fugit, opinor, exponi a me publice illud ipsum Polybii fragmentum, quod Lipsius nuper edidit: in cujus opere illo quam multa quotidie observem, quae mihi vel meā, vel autoris culpā non satisfaciant, piget dicere. Quare ne dubita, si subsidia librorum adfuerint, editum a me iri [gap: Greek word(s)] excellentissimum illum autorem. Cur hoc tibi nunc scribam, non ignoras, si meministi quid ante sis pollicitus. Te amabo, opus appareat, et postea me vide. Scito autem ita me ardere visendae Lutetiae cupiditate, ut edito Athenaeo, non si omnia me morentur, diutius tamen id iter sim dilaturus. Sed enim ista molitio nostra sic lenta est, ut pene suscepisse pigeat: nam si ita pergimus, ante annum finis attingi nequit: quo temporis intervallo fore ut canescam, imo senescam, non dubito. Quī potest aliter? cum verum sit vetus verbum, [gap: Greek word(s)]. Suetonium, nuper minori formā a nostris editum, relegi: eā occasione notulas adjeci, quas cum ipso autore a Choueto accipies. Vale, Vir amicissime. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

Scripsi nuper [note: Pag. 87. edit. Grav. Vide supra, Epist. LXXI. LXXX. et LXXXII. ac infra, Epist. LXXXIV. etc.] de suscepta editione Spartiani, Capitolini, etc. Nunquam factum quicquam imprudentius; nulla enim ad manum adsunt tanti coepti subsidia. Te igitur ex lege sanctissimae amicitiae nostrae convenio, adjuves laborantem, et eruas alicunde aliquid futurum usui. Pithoei fratres Soli possunt regem me facere.

EPISTOLA LXXXIV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1596.] SCripsi his diebus notulas nescio quas ad Suetonium, recens minore formā editum. Ejus simul et illarum unum exemplum tibi, Velsero alterum mitto: non dubito te pro summo tuo in me amore muneris levitatem aequi bonique consulturum. Gravissimus et minus familiariter notus Velserus ne fastidiat nostras nugas, interdum vereor: sed aderis tu; et munusculo, quod a se non habet, verbis tuis pondus adjicies. In Athenaeo pridem sumus: et procedit ejus editio; verum ita lente, ut plane testudineus hic noster sit gradus. Interea suscepi quali invitus, sed suscepi tamen, Spartiani, Capitolini, et omnium id genus historicorum editionem. Appello tuam, appello Velseri fidem, [note: 1596.] ut me vel libris, vel animadversionibus vestris adjuvetis: hoc a vobis sic peto, ut majore contentioue nihil possim: sum enim parum ad id coeptum viaticatus. Expertus sum in Apulejo et Suetonio, quanto usui primae editiones esse possint: eam non habeo istorum authorum. Si vestrā operā mihi illa contigerit, immortali beneficio me affectum a vobis putabo. Libellos, quos mihi dono misisti, legi omnes: nec diffiteor paucula quaedam in iis mihi observata vel suspecta, vel manifesta mendi. Sed quia illa levia erant, et operis ascribenda, ideo notare neglexi: cum voles relegam, et monebo. Vale, amicissime Hoescheli. Genevae, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA LXXXV. CHRISTOPHORO FIRXIO.

[note: 1596.] ECquid vales, Firxi nobilissime? ecquid nostri viget adhuc aliqua in animo tuo memoria? Spero equidem, quod sciam de meliore luto tibi ficta praecordia: etsi miratus sum nonnihil, rateor, quod nuper cum Mombelgardum, sic enim audio, venisti, atque ad nos propius accessisti, prius inde pedem retuleris, quam nos vel verbulo salutasses: verum hoc malo magnitudini, et multitudini negotiorum tribuere, quibus in Illustrissimi Principis tui aula distringi soles, quam aut oblivioni aut neglectui. Ipse quod rarius ad te literas do, habeo paratam excusationem: nemo enim ad manum adest, cui meas committam; secus si esset, frequentiam illarum desiderare ne posses, efficerem: obtunderem te potius, qui meus est in te amor, et quae fere est amoris comes [gap: Greek word(s)]. Neque tibi, reor, ingratum esset de nostro statu fieri saepius certiorem: qui quidem impraesentiarum laetus sic satis est. Valemus enim ego, et uxor: at non superioribus mensibus valuimus: cum illa diu summos cruciatus perferret, ego non diu quidem, sed periculosissime aegrotarem: utriusque nostrum velut piamentum fuit filiola Abigail, paulo post fatali morbo correpta, ac nobis erepta. Ingemuimus ejus morti, atque etiam nunc oculis non siccis ingemiscimus. Sed quid nos sumus, ut Dei magni voluntati obstrepamus? feriat igitur ille uti volet, et quamdiu volet: nos Jobum imitabimur. Sed laetiora et experti postea sumus, et porro speramus. Oro illum, Firxi amicissime, supplexque veneror, te nosque salvos atque incolumes praestet. Vale. Uxor quam officiosissime te salutat.


page 48, image: es048

[note: 1596.] Genevae, a. d. v. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

Salutant te veteres amici, Beza, Lectius, Pinaldus, Colladonius.

EPISTOLA LXXXVI. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1596.] NAE est ita, Vir clarissime: omnium rerum est vicissitudo: fuit cum tu in scribendo diligentiā me vinceres: ego nunc eā re antecello tibi: nam post novissimas tuas scripsi ad te non unas. Testis mihi diligentiae meae Jacobus Bongarsius, ad quem binas literas tibi inscriptas superioribus mensibus mittere memini. Quid te mutavit? aut cur factus es minus vocalis? nisi tu fortasse [gap: Greek word(s)] sed fallor: non enim dubito, quod fuisti in hoc officii genere omissior, eo factum id esse, quod Guntherus tuus te sibi totum vindicaret, cupidus luce illā frui, quam tu ei pridem promissam praestare debes. Si ita est, libero te culpā: recordor enim similis indiligentiae reum fuisse me nuper, cum in Suetonii editionem incumberem [gap: Greek word(s)]. Essem fortasse etiam nunc, si operae, quibus in Athenaeo cudendo typographus utitur, non tam crebro interjungerent. Non enim nescis, opinor, praelo ante aliquot menses subjectum id opus. Caeterum adeo lente hactenus res cessit, ut vix ante [gap: Greek word(s)] finis futurus videatur. Enimvero is scriptor ille est, in quo nulla cunctatio longa videri debeat. Hoc tu optime nosti, qui Musas Graecas tantā felicitate coluisti: vitilitigatores ista nesciunt, qui nos putant [gap: Greek word(s)], quotquot in recensendis veterum scriptis operam ponimus [gap: Greek word(s)] nos maneamus [gap: Greek word(s)], et pro virili de literis bene mereri pergamus. Vale, clarissime Rittershusi, et omnibus amicis, viris clarissimis, Camerario utrique, Scipioni Gentili, et Philippo Scherbio Philosopho, plurimam a me salutem, nisi grave est, nunties velim. Iterum vale, nostri memor. Genevae, a. d. V. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

Quando proditurus sit Oppianus tuus, scire cupio: jam enim expectatio longa nimis.

[note: 1596.] EPISTOLA LXXXVII. JANO GRUTERO.

[note: 1596.] ACcepi nuper ab erudito quodam viro literas, quibus Artemidori editionem obnixissime postulabar. Revocavit ea res mihi veterem quandam tuam, doctissime Grutere, epistolam, quae susceptae a te illius provinciae mihi testis et index. Respondi igitur et tum illi, et postea aliis, idem a me petentibus, non me, sed Gruterum eo nomine esse conveniendum. Oro igitur te, Vir doctissime, maneas in sententia, et nos ejus voti reos facias. Habeo Astrampsychi quaedam cum Artemidoro: si me audis, conjungenda mittam et ista, et quicquid aliud etiam in potestate. Tu vicissim, [gap: Greek word(s)], juva me: plane enim tuo mihi auxilio opus in editione, quam suscepi [gap: Greek word(s)], Spartiani et caeterorum. Obtestor te, ut in hoc conatu mihi opem feras: idem petiturus eram a doctissimo et clarissimo Frehero; sed sedet mihi nullas ad eum literas dare, priusquam de Themistio, quod ei nuper sum iterum pollicitus, praestitero. Ipse interea si grave non est, meam apud illum causam ages. At tuus. Plautus quamdiu dormit? ut video, non aberis, quin pipulo sis poscendus. Quid tuae illae Observationes? Imperator quidam olim scripsit, Apud verecundam conscientiam mendacii genus est, promissa tardare. Hoc quam vim habeat intelligis. Vale, amicissime et clarissime Grutere. Genevae, a. d. V. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI. Scripsi raptim.

EPISTOLA LXXXVIII. THEODORO CANTERO.

[note: 1596.] MEmini, Vir praestantissime, scripsisse te aliquando ad me susceptam tibi Ammiani Marcellini editionem, cujus honestissimi consilii cur te postea poeniteret, causam nullam video, neque factum puto: reor magis propter gravissimas tuas in vestra republica occupationes nec te, nec nos voti hujus fieri adhuc potuisse compotes. Igitur cum alia praeclara exspectare nos a te scito, tum etiam eximii illius historici editionem. Atque utinam velles de una fidelia duos parietes dealbare, et cum Marcellino caeteros recensere omnes, qui Suetonio adjungi fere solent: Spartianum dico, Capitolinum, Lampridium, reliquos: non dubito futurum id tibi facile, (si modo per publica


page 49, image: es049

[note: 1596.] negotia liceat) positā jam sedulā in in Ammiano operā. Igitur si tu quidem illam in te provinciam suscipis, fac nos, obsecro, de tuo instituto certiores: sin tantum tibi otii non suppetit, scito impositam mihi postenoris hujus oneris necessitatem: edito enim Suetonio egerunt mecum amici quidam viri magni, ut pergerem ad insecuti temporis historicos illustrandos. Ne te multis morer, accidit mihi prorsus quod ait Seneca, ut [gap: Greek word(s)], quam ille frontis imbecillitatem vocat, faceret me liberalem, et onus in me reciperem, cui impares humeros haberem. Nollem, factum: sed [gap: Greek word(s)]. Atque scito penitus hīc esse me a libris veteribus destitutum. Quare oro obsecroque te, feras mihi opem, et quicquid habueris quod usui esse possit versanti in eo negotio, id mecum communices: feceris mihi rem gratissimam, fortasse etiam reipublicae literariae non inutilem. Ipse vicissim si aliquid habuero vel Marcellino illustrando, vel aliis scriptoribus, quibus tuam operam addixeris, id omne tibi bonā fide offero. Vale, Vir clarissime, et me adjuva. Genevae, a. d. V. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

Eruditissimos filios tuos, veteres hospites meos, cum Johanne Werkhoven plurimum salvere ego et uxor jubemus.

EPISTOLA LXXXIX. VERDERIO A VAUPRIVAS.

[note: 1596.] ETeruditionis tuae, et inclytae illitis quam habes bibliothecae, fama impulerat me pridem, ut tibi innotescere, et studium cultumque meum offerre cuperem. Eum enim esse te, Vir clarissime, ex multorum sermonibus intellexeram, qui, cum plurimum posses literis et illarum cultoribus prodesse, voluntatem facultate inferiorem non haberes. Facile igitur in eam spem adducebar, si contracta semel inter nos notitia esset, parata mihi in tua bonitare certa praesidia, ad ea praestanda, quae, nisi fallimur, bono multorum veterum scriptorum pridem conamur. Ardebam igitur cupiditate isthuc unius tui caussa veniendi; cum nuper vir clarissimus et amicissimus, Jacobus Lectius, Lugduno rediens, meam se apud te caussam egisse retulit: teque sibi omnia prolixe pollicitum esse affirmavit, quae in tua potestate sita usui nobis ad ea, quae paramus, esse possent. Ago tibi, Vir doctissime, pro ista tua [note: 1596.] humanitate gratias quas possum maximas. Simul te oro, atque adeo, si pateris, ex illa pollicitatione velut ex syngrapha te appello ac convenio, ut quod habere te audio Polybii exemplar manuscriptum, id nobis utendum concedas. Audivi et Athenaeum in libraria tua haberi: si ita est, ambos mittas oro te quaesoque: ambos. enim, si Deus faverit, edere sedet nobis: jamque hic praelo ante menses aliquot subjectus: alter non longo, uti speramus, intervallo sequetur. Molimur et Hilioriae Augustae scriptorum post Suetonium editionem. Si et hīc nos aliquid potes juvare, beaveris. Quam sit autem moribus meis alienum dissimulare, per quos profecerim, vel unicus, opinor, Tranquillus idoneus testis. Vale, et me ama, tui nominis studiosissimum. E Museo, a. d. V. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

Si quid missurus es, tuto id fidei nobilis hujus adolescentis, qui tibi has tradet, et simul cum istis Suetonii recens hic editi exemplar, commiseris, aut Tornaesii.

EPISTOLA XC. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1596.] TUas accepi tandem, Praeses amplissime, illas dico quas Kalendis ipsis Augusti ad me dedisti: quas enim triduo post te scripturum ajebas, illas ego nondum vidi. Cum reddita mihi tua est epistola, quādam [gap: Greek word(s)] factum, et bono nescio quo meo fato, ut statim mox afferrentur literae ab amplissimo Praeside Thuano, a clarissimo Gillotto, nec non a doctissimo Petro Pithoeo: omnibus idem fuit argumentum: serio enim mecum agunt, ut Lutetiam ad menses aliquot concedam: debere me hoc ipsorum causa praestare, qui tam avide me exspectent; debere mea et literarum, quibus juvandis idonior (agnoscis verbum juris) postea sim futurus quam nunc sum. Quippe reperturum ibi quae diu et frustra quaesierim. Ipsa sunt clarissimi Thuani verba: qui non unis, sed pluribus literis hujus itineris necessitatem mihi imposuit: nosti enim vestras [gap: Greek word(s)] esse. Quā enim fronte recusem? Sedet igitur [gap: Greek word(s)], cui nunc obnoxia urbs est, et illos et me voti hujus facere compotem: quod tamen sub hac conditione dictum aeeipias velim, si ita tibi videatur; tu enim solus omnium meorum consiliorum clavum tenes: tu mihi prora


page 50, image: es050

[note: 1596.] et puppis: tu mihi [gap: Greek word(s)]. Ac miror cum jam aliquoties hac de re tecum per literas egerim, nullis tamen esse a te responsum mearum. Ego vero persuasus sum multas epistolas ad te meas periisse: nullo quidem tuo, sed meo nonnullo damno: non enim assequor quod cupio, ut assiduitate scribendi meam erga te observantiam tibi faciam testatam. Athenaeus noster lente procedit: quae res summo mihi cordolio est. Nam quando fruar ruo, supra quam ego dicere, aut tu fortasse tibi persuadere queas, mihi exoptato conspectu? Scit Deus [gap: Greek word(s)] omnium mearum deliberationum summam eo niti cardine, et in eo solo itinere maximas, imo omnes, spes meas [gap: Greek word(s)] esse sitas. Atque utinam illum aliquando diem videam: nam aut aliquis tum erit mearum aerumnarum sinis; aut nullus unquam futurus. Tu igitur [gap: Greek word(s)]. Exorere, inquam, dies ille omnium mihi jucundissime dierum, qui mihi pridem illuxerunt. Non peto a te, ut de me inter ista cogites, et parandi mihi otii aliquam ineas viam. Illud Deum Opr. Max. oro, viam tibi aperiat, quae mihi adhuc patet nulla. Sed haec coram melius. Deus, idem ille Deus, ter Maximiis, ter Optimus, te tuamque nobilissimam [gap: Greek word(s)], et suavissima pignora server Genevae, a. d. V. [gap: Greek word(s)] CIC IC XCVI. defessa mente ac manu scribendis literis ad Francofurtenses nundinas.

EPISTOLA XCI. TOBIAE SCULTETO.

[note: 1596.] BInas omnino post tuum a nobis discessum, Scultete charissime, literas a te accepi: nec tu, opinor, a me plures. Mirarer et me et te ita fuisse officii hujus negligentes, nisi locorum ingens intervallum utrumque nostrum excusaret. Deinceps, uti spero, opto quidem certe, magis erimus assidui: quamquam ego culpā vacavero, nisi tu diligenter locum indicaveris, ubi sis proximam hyemem acturus. Coloniae Ubiorum te nunc esse, adductus novissimis tuis et Monavii epistolis, cum haec scribebam, persuasum habebam. Itaque cum Commelino nostro egi, ut illuc Suetonii nuper editi exemplar unum curaret perferendum, tibique reddendum: habebis illud tantisper amoris nostri pignus, dum prior Animadversionum editio sub incudem revocatur. Nolo enim nescias, tanto cum applausu doctorum, Gallorum praesertim nostrorum, priorem [note: 1596.] editionem fuisse susceptam, ut jam in manibus prope secunda editio sit nostris typographis. In Athenaei editionem toti nunc incumbimus: absque quo esset, pridem fortasse Gallia me haberet suum. Cum omnia expendi, et rationes omnes subduxi, inclinat eo animus: nec sine aliqua spe, posse me in mediis illic turbis otium studiis meis nancisci: nam id unum peto, quaero, sitio. Moveor copiā amicorum virorum clarissimorum et amplissimorum, qui totā Galliā me amant, me cupiunt, me vocant. Eo, si visum fuerit, edito Athenaeo lares conferre [nihil dum enim statui: et tenet me dulcedo hujus alterius patriae * * * gratissimae,] sed si eo visum tandem fuerit proficisci, denuntio tibi, sis memor veteris pacti conventi: agam enim tecum stricto jure. Crede autem mihi, Vir medullitus mihi chare, si manseris in sententia, nunquam te poenitebit. Habeo gravissimas, cur ita sentiam, caussas: sed de his post Athenaeum consummatum, si ita Deo Opt. Max. videbitur: cui quidem [gap: Greek word(s)] debes, hoc est, [gap: Greek word(s)], quod me superioribus mensibus e gravissimo morbo liberavit. AEgrotavimus enim eodem fere tempore ego, uxor, et charissima Abigail: morbus meus non sine periculo fuit, uxoris non sine cruciatu, filiolae suavissimae et dilectissimae fatalis et postremus. Ignosce piae [gap: Greek word(s)]: tertius jam is mensis, et tamen sine lacrymis ista non scribo. En quid sit patrem esse. Erigo me tamen, et divinae voluntati libens merito acquiesco. Uxor et liberi te oculis ferunt, et quam officiosissime salutant. Plurimam vero omnes nobilissimo, et nobis colendo Burghausio tuo salutem impertimur. Vale, corculum meum. Genevae, a. d. IV. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XCII. DIONYSIO GOTHOFREDO.

[note: 1596.] PUto accepisse te, Vir clarissime, quas ante dies circiter quindecim studioso cuidam Anglo tibi perferendas tradidi: eo nunc brevior ero: praesertim cum variis curis distrahar. Probus nec venit, nec scripsit: ut jam quid eo sit factum, hīc nemo sciat. Spero tamen Francofurri eum ad nundinas futurum: si ita est, tu illum in reditu videbis. Videor mihi intellexisse inibi esse te, ut cum Stephano initā societate Plutarchi editionem suscipias. Nollem id me celasses: juvissem fortasse vel re, vel


page 51, image: es051

[note: 1596.] consilio: et nos illum scriptorem [gap: Greek word(s)]: et nos aliquid in his literis videmus. Optimum senem [note: Henricum Stephanum. Colomes.] nostrum solum sibi videri sapere, nec miror, nec suam ipsi vel famam, vel doctrinam, vel sapientiam invideo. Paulum [note: Stephanum] fratrem id apud me tantopere dissimulasse demiror. Suetonium nuper relegimus: accipies ejus exemplar unum a fratre Paulo. In Athenaeo nunc sumus: quo absoluto, sedet animo nutantem rem familiarem serio firmare. Deus Opt. Max. coepta adjuvet: quem supplex veneror, servet te, tuam ac tuos. Vale, Vir clarissime. Genevae, a. d. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XCIII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1596.] HEri mane occupato mihi in claudendis iis, quas ad te scriptas fratri P. St. [note: Paulo Stephano.] eram traditurus, ecce afferuntur literae tuae Francofurti scriptae die XXVI. Aug. Hodie item exeunti mihi a lectione traditae sunt, quas scripseras XIX. ejusdem mensis. Gavisus sum superesse adhuc mihi facultatem respondendi, cum necdum frater esset profectus. Ago igitur tibi quas et quantas maximas possum gratias, pro ista sollicitudine tua conatus nostros adjuvandi. Non potes magis me tibi devinctum atque obnoxium reddere. Risi illorum stultitiam, qui schedas optimi Sylburgii tanti indicarunt tibi, pro quibus si vel assem Cajanum dedisses, non tulissem aequo animo. Nolo detractum quicquam memoriae pii viri, docti, amici: sed genus notarum ejus satis notum te habere opinor. Hoc autem cuperem, ut versio Amasaei, quam ille pressisse diu existimatur, tandem ederetur, quanquam et illam non esse in arce collocandam, facile credo D. a Fraxinis, qui olim sibi visam ac lectam affirmavit. De subsidiis e Gallia ostensis major mihi cura: de codice, inquam, MS. Pithoei, et altero quod Lugduni esse dicitur. De Pithoeano et scribam ipse, et tu omnia praestabis: de Lugdunensi certa fere mihi spes, cis paucos dies in meam potestatem eum futurum. Tum aliud nihil quam otium desiderabitur, cui parando longiore deliberatione opus. Deus providebit, mi Bongarsi: et tu quoque ut soles adjuvabis. Vale. Genevae, a. d. pridie Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.

Haec scripsi semiaeger, et prorsus, nisi Deus avertat, eodem morbo tentandus, quo paullo minus sum in beatas sedes delatus. Medici choleram [note: 1596.] morbum vocant, interque acutissimos recensent. Id vero [gap: Greek word(s)]. Omiseram de adolescente eo respondere, qui mihi fuit a te commendatus. Is apud D. de Piedmante habet. Invisit me, ego illum vicissim aliquoties: interesse etiam fere solet lectionibus Polybianis: ac videtur esse literarum cupidus. Vixit sane, dum hīc fuit, quam honestissime et modestissime: unum mihi molestum, quod non possum aliquo insigni officio erga te amorem illi facere testatum: sed quaeram occasionem. Deus te servet, Vir amicissime. Tuas ad D. de Fresnes curabo, ne dubita.

EPISTOLA XCIV. THEOPHILO RICHARDO.

[note: 1596.] AEQuius erat ut tu mihi prior, ego enim [gap: Greek word(s)], tu minor: diu propterea exspectavi, ecquid tui officii tandem veniret in mentem: frustra; obdurasti enim animum, et constanter siluisti. Non laudo, Richarde, tuum factum, culpo magis. Quid enim habes dicere quo te excuses? non puto factum tamen, ut animo penitus tibi excideremus: malo enim causam tuam adjuvare, et benigne interpretari tam diuturnum silentium, quam stricto jure tecum experiri. Ut igitur agnoscas defuisse te officio, ecce provoco ad mutuam scriptionem, quam fortasse alius eā aetate, quā tu es, non unis sollicitasset. Tuae nunc partes, sic postea mecum agere, ut posterior diligentia priorem negligentiam diluat. Quanquam quod fueris in scribendo lentus, levius id est: modo in studendo assiduitatem tuam desiderari non sis passus. Hoc ego mihi de te spondeo: hoc parentem tuum literis non unis, ut sibi de te promitteret, hortatus sum, tuaeque apud illum fidei et industriae quasi obses sum constitutus. Vide ne utriusque opinionem fallas: et spero meliora. Novi enim probam indolem tuam, et praeclara jacta fundamenta: fac vero semper ante oculos tibi haereat, quantum optimis parentibus debeas, qui tantā benignitate studia tua fovent. Impius in Deum sis, si istis tantis bonis non utaris bene. Sed tu potius spem nostram superabis, quam falles. Sic erit, modo opem divinam precibus assiduis implorare non cesses. Ita facito, et vale. Genevae, a. d. Kalend. Septemb. CIC IC XCVI.



page 52, image: es052

EPISTOLA XCV. FRANCISCO PITHOEO.

[note: 1596.] INcidi nunc ipsum felici quādam [gap: Greek word(s)] in tuam, Vir clarissime, sororem lectissimam, matronam D. a Vassan, a qua dum quaero, ecquid literas a te acceperit, aut de tuo statu et valetudine aliquid intellexerit; didici certum esse quendam hominem, qui istuc sit jamjam profecturus: posseque me, si quid vellem, ad te literarum dare, et tuto ei committere. Gavisus sum esse mihi oblatam adeo bonam scribendi ad te, quod pridem cupiebam, occasionem: nam etsi aliquoties ipse jam tibi scripsi; tu autem, quod equidem sciam, nunquam mihi, non eo tamen minus aut colam te, Vir magne; aut etiam amabo. Enimvero ante leves pascentur in aethere cervi, quam ego defatiger praestando officio erga te meo. Ita dico, officio; nam quod omnes literarum et [gap: Greek word(s)], in queis ego nomen profiteor meum, te depereunt, te observant; debetur is honos pridem tuis virtutibus et illi excellenti eruditioni tuae, cujus [gap: Greek word(s)] soli mirantur, [gap: Greek word(s)] In quorum album si tu me censueris esse referendum, nae ego tuo unius judicio verae gloriae amplius consecutum me putabo, quam sexcentorum aliorum elogia, ne dicam encomia, afferre mihi possint. Atque is tuus de nostris studiis si fuerit sensus, non dubito quin facile impetraturus a te sim, quod ut te rogarem, autor mihi Jacobus Bongarsius nuper fuit. Is mihi per literas significavit, habere te Polybii MS. exemplar, cujus copiam rogatus a me non difficulter esses mihi facturus. Ecce, rogo, obsecro obtestorque te, Pithoee eruditissime, concede mihi hoc beneficium, ut libro illo tuo uti aliquandiu possim. Paro enim (quod te non nescire arbitror) ejus gravissimi scriptoris luculentam sane editionem. Adjuva igitur, amabo, conatus meos, feceris mihi rem [gap: Greek word(s)] gratam, meque tibi immortali beneficio devinxeris. Vale, Vir doctissime. Genevae, raptim a. d. IV. Idus Septemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XCVI. PETRO PITHOEO.

[note: 1596.] QUas Bullioni dedisti, Pithoee clarissime, accepi nuper: eas vero nullus vidi, quas te ante misisse significas. [note: 1596.] Atque ea jactura multis nominibus per mihi est acerba et prope luctuosa: facile enim ex istis conjicio quales illae fuerint literae quae perierunt: quam doctae et eruditae, et quot quantarumque rerum incognitarum magistrae mihi esse potuerint. Quam multa enim didici ex hac tua epistola, quamvis properanter adeo scripta. Deinde tu me oras, veniam isthuc et te visam. Atqui ego vel si vetares, facerem tamen, infinitā quādam discendi cupiditate inflammatus. Sitio enim, ut si quis alius, rerum veterum cognitionem, bonarum, inquam, et quas cognovisse sit operae: quae cum sit in te et fratre tuo excellens adeo, ut in nemine magis, (possem amplius aliquid et verius dicere, sed nolo apud te) constitui [gap: Greek word(s)] quam primum occasio se obtulerit, isthuc venire, et oculos animumque vestri desiderio pridem saucium satiare atque explere. Sed nunc tempora quae sint vides: itaque necessario hanc cogitationem in alia tempora differimus. Redeo ad epistolam tuam: ex qua primum de Phoedro, Augusti liberto, cognovi: nam piane mihi ante id nomen incognitum: prorsusque de eo qua scriptore, qua scripto vel legi nihil, vel si est aliter, non memini. Quare tu, mi Pithoee, ad istud quod attinet, [gap: Greek word(s)] a me nihil excutere aut extundere potes. Sed urge, obsecro, editionem ejus auctoris; et prioribus tuis in rempublicam literariam meritis, quae maxima sunt, etiam hoc adjice. De Seneca quod scribis gratum mihi, imo gratissimum: etsi fateor ingenue, superare vires nostras id onus, quod tu, et clarissimus Nicolaus Faber, humeris meis paratis imponere. Cur non potius alter vestrūm, ambove rem perficitis? vere dicam [gap: Greek word(s)]: aut vos potestis, aut hāc tempestate potest nemo. Quod scribis de locis aliquot in [gap: Greek word(s)] fragmentorum Suetonii praetermissis, et cur praetermiserim quaeris: respondeo tibi uno verbo: nescivi nempe, qui ne libros quidem eos habui, unde tu illos excerpsisti. Quamobrem oro te etiam atque etiam, colligas quae eo facere judicabis omnia, et mittas. Oro etiam te, quia suscepta nobis Spartiani, Capitolini etc. editio elt, adjuves hīc quoque nostram industriam. et libris quibus poteris instruas ad id coeptum necessariis; nam ego plane a MSS. hīc sum destiturus. Plura tecum hac de re aliisque multis agerem, nisi vetarent temporis angustiae. Sum enim de hujus profectione sero, et casu a lectissima sorore tua, D. de Vassan, factus certior.


page 53, image: es053

[note: 1596.] Igitur festinationi meae ignosce, et vale, Vir clarissime, ac felix quam diutissime nobis vive. Genevae, a. d. IV. Idus Septemb. CIC IC XCVI. raptim.

EPISTOLA XCVII. JOANNI COCEO.

[note: 1596.] LIteras tuas, et eleganter scriptas, et omnis humanitatis notis tinctas, Cocee nobilissime, reddidit mihi nuper vetus hospes tuus, Perrottus noster. Laetatus sum, et Deo Opt. Max. gratias egi, quod valeres, quod viveres nostri memor, quod amicitiam nostram faceres tanti, ut etiam lacessere literis tuis, et provocare ad vices scribendi sustinueris. Antevertisti me, fateor, et occupasti partes quae meae potius erant. Nam ego in aere sum tuo, non mediocri a te beneficio affectus; tu a me nullo. Verum ego te, alti animi virum, arbitror sic tecum rationem putare, quasi acceperis ipse beneficium, quum dedisti memori, nec fortasse indigno. Macte, generosā istā indole esto: ac persuade tibi, si quis est ex omni necessariorum tuorum numero, qui te amet ex animo, et bonā fide colat, eum esse me. Puto autem in patriam te tandem cogitare. Itaque oro te, ut cum illuc veneris, apud nobilissimum Savilium et eruditissimum Dunaeum magis magisque ponas me in gratiam. Scripsi ad hunc saepius, ad illum semel: cujus mei officii testem videor mihi posse te laudare. Nisi enim fallor, adhuc nobiscum fuisti: et ego literas ad illos esse me daturum significavi tibi. Sane quanti Savilium faciam, non ignoras tu, qui ad eruditissima ipsius scripta intelligenda tantā me operā juvisti. Vale, Vir nobilissime, et me, quod facis, ama. Genevae, a. d. pridie Idus Septemb. CIC IC XCVI. raptim.

EPISTOLA XCVIII. GUILIELMO RANCHINO.

[note: 1596.] ET literas tuas, et quem muneri misisti libellum, Ranchine praestantissime, accepi nudiusquartus. Non puto exspectare te, ut de eo scripto quid sentiam, tibi aperiam: neque enim te fugit, etsi olim studio juris non parum sumus oblectati, tamen earum rerum judicium nostrum non esse; elegantiam certe sermonis, summamque antiquitatis peritiam, quā velut emblemate pulcherrimo graviora studia ornasti, agnovi et (ita me omnes Musae ament) miratus sum. Beasti igitur me [note: 1596.] quod exstare in Museo meo eximium istud singularis doctrinae tuae simul, et amoris erga me testimonium voluisti. Nam quod tu [gap: Greek word(s)] [sic enim interpretor] a cucullis periculum ei fuisse scribis: voluisti nempe, quid mihi de meis scriptis esset sperandum, comiter indicare. Illis vero eveniat quicquid lege fati quo nata sunt continetur. Vere et ex animi sententia dicam, non curat Hippoclides. Mens nobis animusque semper fuit, eritque porro, rem literariam pro virili ire adjutum. Caeterum Marti et Musis quam parum conveniat, nos non latet. Quo magis subit mirari constans adeo vestrum studium in hac rutuba, ut ait Varro; jacentes ubique bonas artes et literas e pulvere excitandi. Macte estote, viri magni et vere generosi, virturis hujus et constantiae. Pergite modo uti coepistis, et conatibus Deum adfuturum sperate. Quod autem visum vobis me potissimum eligere, cujus in eam rem operā utamini, albā nimis mente sim, nisi vestrum hīc potius erga me agnoscam studium, quam probem judicium. Novi enim ipse me: quam sit, inquam, mihi supellex curta, probe novi. Putabam equidem, dum me, dum seculum istud intuebar, satius fore, ut, quod pridem erat institutum, omitteretur: et jam scilicet in utramque securus dormiebam, cum ecce de improviso tale nihil cogitanti, vestrae mihi literae afferuntur. Mirum dictu quam sim repente illarum lectione immutatus. Existimavi enim non sine numine inditam vobis hanc mentem: ut si toties tam amanter vocatus haud sequerer, non optime tantum de nobis meritos viros offenderem, sed ipsum consilii autorem [note: Philippum Canaium a Fraxinis,] primum. Igitur (quod Deus Optimus Maximus bene vestrae reipublicae, bene mihi velit evenire) statui illico rem mox perficere. Ea fine certum hominem ad vos mittere visum, qui hunc animi mei sensum vobis indicaret. Erat namque multis gravissimisque de caussis prorsus necessarium, si quid hujus futurum est, fieri id quantocius. Illas tibi commemorare isto loco supersedebo; persuadeo enim mihi lecturum te quas publice civitati vestrae [note: Senatui Mompeliensi.] scripsi: quod quidem ut facias, te oro atque obtestor, meque ut in omnibus juves, quae ad mea et meorum commoda pertinere intelliges. Equidem ut vestrae obtemperarem voluntati, omnia uti par erat postposui et insuperhabui. Athenaeum ipsum, cujus pridem, ut scis, inchoata mihi editio, destituere animus est. Jure igitur meo facturus videor, si fidem tuam, Ranchine


page 54, image: es054

[note: 1596.] clarissime, appellavero, et te iterum per ipsum amicitiae praesidem Deum obsecravero, videas sollicite, ecquid e re cum vestra publica, tum etiam mea hoc inceptum sit futurum. Dein si ita sedet vobis, efficias pro ea quā merito polles gratia et autoritate, ut isthīc mihi meisque quibus rebus cunque poterit, consulatur. Sancte polliceor tibi, si nos curā tuā fueris dignatus, futurum nunquam ut te poeniteat. Fateor referendae pro meritis gratiae imparem et esse me, et semper futurum: sed habeo quem exhibeam fidejussorem; Deum dico immortalem, quem tibi debitorem delegabo, precibusque farigabo, ut omnia bonorum genera quam cumulatissime tibi tuisque praestet. Vale, Vir clarissime, et me ama. Genevae, a. d. IX. Kalend. Octob. CIC IC XCVI.

EPISTOLA XCIX. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1596.] QUintus dies hic est, Praeses amplissime, quum a Consulibus Mompeliensibus literae redditae mihi sunt, quibus peramanter ad se me vocant: simul binas tuas, et a clarissimo Ranchino unas accepi. Has omnes ubi legi semel iterumque; Dei primum invocato numine, dein cum jucundissima conjuge re deliberatā, cepi mox consilium, Deum sequi vocantem, et tuam, meum decus, fidem apud eos liberare, quibus eam obstrinxeras. Caussae quibus sum inductus ut nunc potissimum rem vellem perficere, multae eaeque graves sunt. Speroque me brevi [gap: Greek word(s)] illas tibi in primo nostro congressu narraturum, et probaturum. Interea mitto ribi exemplum literarum quas Consulibus M. [note: Mompeliensibus.] et quas Ranchino scripsi. Grave onus imponam tibi, si tesoravero ut ambas velis legere: sed mea interest quamplurimum, ut scias quid mihi praestari velim, et omnino quomodo in hoc negotio me gesserim. Audebo igitur te rogare ut illas legas. At illud equidem te non orabo adjuves me, et causam meam suscipias. Tu, amice magne, incepti hujus primum illis autor, deinde suasor mihi fuisti: tuae unius literae me horsum primo impulerunt, deinde etiam compulerunt: tuo, inquam, unius ductu atque auspiciis et inceptum et prope jam perfectum hoc negotium est. Itaque facerem, nisi fallor, gravem tibi injuriam, si tecum pluribus agerem, ut me in tuam suscipias clientelam. Ego vero pridem tuus sum; [note: 1596.] tu mihi jam per multos annos patrocinium tuum assidue praebuisti: ego cultum, observantiam, ac verum amorem et praestare conatus sum semper, et aeternum praestabo. Deus Opt. Max. faxit, redeat aliquis tandem ad te fructus officiorum omnium erga me tuorum. Ita fiet, ne dubita, Praeses amplissime, mihi quidem ego sic futurum persuadeo; [gap: Greek word(s)]. Vale, ō meorum studiorum unicum praesidium. Genevae, a. d. IX. Kalend. Octob. CIC IC XCVI.

EPISTOLA C. FLORENTI CHRISTIANO.

[note: 1596.] ACcepi ante paucos dies, Vir doctissime, Notas in Athenaeum aliquas, a clarissimo Servino missas: in queis ego cum tuum nomen non semel invenissem, arripui libens hanc occasionem scribendi ad te, atque, si tu modo non nolueris, amicitiam tecum instituendi. Equidem a quo primum Graecarum literarum amore sum captus, te quoque amare, observare et mirari nunquam desii. Nōram enim te, quam illarum rerum cognitione excellas, quarum cupiditate totus ipse ardebam. Atque hoc velim mihi accredas, [gap: Greek word(s)], acerbam mihi saepe vitam fuisse, quod te cum caeteris oppido quam paucis rei literariae fulcris et destinis videre, vestroque ductu proficere nondum quitus sim. Quoniam tamen [gap: Greek word(s)], non abjeci adhuc omnem spem. Sedet enim, nisi conatibus nostris summus humanarum rerum Arbiter adversetur, Lutetiam statim [gap: Greek word(s)] excurrere, et te, Vir doctissime, eadem invisere. Interea ago tibi pro illis in Athenaeum Notis, quas mecum nuper communicasti, gratias quas nullis verbis explicare possim. Hoc illud est, quod jure et merito semper dolui, adeo procul ab iis nos abesse, qui nostra studia poterant adjuvare. Mea vero praecipua fuit quaedam infelicitas, qui et consuetudine tuā carui, et doctissimorum scriptorum lectione, quae proximis hisce annis edita esse a te, Anglus quidam me docuit. Dici non potest quam male ea me res habeat. Frustra enim omnem ad hunc diem movi lapidem, ut illa mihi alicunde pararet, eo magis quod Athenaei quaedam fuisse in illis a te emendata, ex eodem eruditissimo juvene intelligere memini. Nam, quod te non fugit,


page 55, image: es055

[note: 1596.] ejus authoris editio suscepta nobis, studio haut dubie majore quam consilio. Sed, amabo, Vir doctissime, laborem meum [potes enim] tuo subleva. Hoc ego sic te oro quaesoque, ut nihil queam [gap: Greek word(s)] aut studio majore. Vale, et vive, ac floridissime [gap: Greek word(s)]. Genevae, a. d. VI. Kalend. Octob. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CI. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1596.] COnsilium nostrum super instituto pridem negotio, recens et ante dies viginti quatuor susceptum, puto jam tibi esse notum. Misi enim e vestigio certum hominem ad Consules Mompelienses, qui doceret ipsos, [gap: Greek word(s)] tandem literis eorum novissimis acceptis: eidem tabellario tradidi, et tibi, meum decus, inscriptum fasciculum: mandavique ut siquidem Montepessulo posset statim, viā certā mitteret; sin minus, ipse eum ad te perferret. Adjunxeram autem meis literis Suetonium, minore formā nuper hīc editum. Exspecto nunc hominis illius reditum: qui mihi quidem lentior Myrmecide jam videri incipit. Sed enim satis cito, si modo satis bene: cujus rei spem omnem in Deo Opt. Max. et secundum Deum in te positam habeo. Exspectemus igitur. Interea mitto tibi Bongarsii, viri optime de studiis meis quotidie merentis, epistolam, cui ut quam primum respondeas tuasque ad me mittas, rogo te atque obsecro. Sum enim ab eo vehementer oratus, ut responsum a te sibi curarem. Scito autem quas nuper ad illum scripseras, Argentinae periisse, cum integro fasciculo mearum, quem Melchioris Junii filio tradideram, et fidei hominis commendaram. Vereor ne et aliquot aliis mearum idem casus evenerit: forte et tuarum quae meis adjectae. Ut metuam facit Bongarsii affirmatio, negantis se ullas a te per istos octo menses accepisse. Quicquid ejus sit omni culpā vaco. Illorum omne scelus qui per summum nefas, aut vaegrandem certe negligentiam spei meae illuserunt. Vale, Vir amplissime, et diu nobis quam felicissime vive cum nobilissima conjuge et suavissimis liberis. Genevae, a. d. III. Idus Octob. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CII. GUILIELMO RANCHINO.

[note: 1596.] EXspectabam literas tuas, et reditum tabellarii, quem ad vos misi, animo suspenso praestolabar, cum de sua ad vos perfectione facit me certiorem qui tibi has redder. Is est Sarraceni nostri filius, et patris caussā, cui omnia debeo, et suo etiam merito mihi ex animo medullitus dilectus. Igitur facere non quitus sum, quin isthuc proficiscenti hoc schedium traderem, velut tesseram aliquam hospitalem, quā tibi de meliore nota eum commendarem. Quod equidem ita studiose et diligenter facio, ut nihil queam magis. Fac juvenis hujus periculum: praestabo vel periculo existimationis meae dignum tuā (cum ita dico, memini quem alloquar) amicitiā. Itaque peto a te, Ranchine clarissime, teque per eam, quā me prosequeris, amicitiam obtestor, ut optimo huic et nostrae disciplinae alumno adolescenti aditum ad te istis literis esse reclusum atque patefactum velis: quicquid ejus caussā feceris, id ego mihi praestitum interpretabor. Vale, Vir magne, et me ama. Iterum dico, [gap: Greek word(s)] vestras exspectabam cum ista scriberem. Scripsi raptim. Genevae, a. d. Idus Octob. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CIII. PETRO PITHOEO.

[note: 1596.] LIteras tuas, et quos misisti libellos accepi, Vir clarissime, et gratias ago. Tum primum videre mihi contigit Phaedrum tuum, scriptorem, meo judicio, politissimum, et vel propter antiquitatem luce dignissimum. Sed non unus Phaedrus alapas Pithoeis debet: debent jam alii quoque plures: et, ut spero optoque, alii porro multi debebunt. Deus Opt. Max. istud velit, et utrique vestrūm vitam longam beatamque duit. Gratus etiam mihi Hilarii libellus quem adjecisti, ad quem non minus quam ad Phaedrum notas exspecto tuas: est enim sane quam multis locis corruptus. Plurimam vero tibi senex noster [note: Henriricus Stephanus.] salutem nuntiari jussit, quem voluisti tuorum istorum [gap: Greek word(s)] fieri participem. Perge, Vir magne, in hoc literarum genere bene de omnibus probitatis et veritatis amantibus mereri. Debes hoc Christiano orbi: eo quidem magis quo majore perfidiā multos in id genus rebus vides


page 56, image: es056

[note: 1596.] grassari. Nos utinam tam felici sidere nati essemus, ut in eo studiorum genere aliquid possemus: animus certe in iis literis solis acquiescit, et omnino, nisi morimur juvenes, tentabimus aliquid. Sed haec coram melius. Nunc illud te, et simul doctissimum clarissimumque virum, fratrem tuum oro, si quid habetis quo ornari editio Athenaei (in ea nunc totus sum) possit, id velitis mecum communicare. Hoc mihi gratius facere nihil potestis. Scripsissem ea fine ad fratrem tuum, si plusculum otii mihi fuisset: sed neque ejus erat copia, et suberat suspicio non esse illum isthīc, quando trinis a me literis provocatus respondere adhuc distulit. Erat mihi aliqua spes de manuscripto Polybio, quem habere ipsum intellexi: ea spes ne decollet, in te uno situm puto. Verum plura de his brevi. De Phaedri [note: Lib II. Fab. 5.] versu: Multo majoris alapae mecum veneunt: non erat tuum quenquam consulere: qui verbulo uno veram sententiam indicasti intelligentibus harum rerum; non enim dubito [gap: Greek word(s)]: neque aptius ad sententiam potest quicquam: est quidem dictum duriuscule mecum veneunt, pro apud me: sed eam duritiem molliunt alia in eo libello non dissimilia. Vale, Vir clarissime, et me ama, qui te cum fratre tuo plane ex animo, ut [gap: Greek word(s)], veneror. Iterum valete. Genevae, Kalend. Novemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CIV. HENRICO SAVILIO.

[note: 1596.] ET ex literis non unis Richardi Thomsonis, Savili clarissime, intellexi pridem, et nuper ex ejusdem sermone plenius cognovi, me, qui tuam eximiam eruditionem maximasque virtutes amo juxtaque colo, vicissim a te non vulgarem in modum diligi. Beavit me vir amicissimus isto nuntio: non enim mihi aut gratius aut jucundius potest quicquam contingere, si nos nostraque studia iis probari sensero, quos sua virtus et scientia in eum evexit locum, quem tu, Savili, vel fatente invidiā, hodie inter [gap: Greek word(s)] obtines. Me vero ita novem Sorores ament, ut laetis hausi auribus, nostras te esse aliquid putare nugas. Cur enim ego apud te dissimulem, summae voluptati mihi esse, non improbari scripta nostra ei viro, quem certo scio posse talium rerum vindicare sibi judicium? Quod igitur a doctis hominibus nostri libelli interdum isthīc lectitentur, [note: 1596.] [sic enim audio,] id non auctori suo aeque debent ac tibi: plus enim ad illorum commendationem tuum unius judicium, quam nostrum ingenium attulisse nullus dubito. Quum itaque vel isto nomine tantum me tibi debere fatear quam exsolvere nunquam possim: tamen quia ingenui animi est, ut ille ait, cui multum debeas, eidem velle debere quam plurimum, petere a te non verebor, teque obnixe orare, ut in Polybii editione, quam [gap: Greek word(s)] molior, opem feras laboranti, tuoque labore meum adjutes. Posse te, hoc satis scio: non nolle, id quoque persuasus sum. Haec spes mea si non decollaverit, et coeptis Deus adfuerit, de eo praestantissimo scriptore [gap: Greek word(s)] jubeo esse securos: quantum enim cumque illud est, quod potero, (parum esse fateor) sed tamen quantumcunque potero ad ejus lucem conferre, bonā fide vires experiri certum est. Unum adhuc est quod nos moretur: sum enim in Athenaeo [gap: Greek word(s)]: eā curā simul liberati fuerimus, ad Polybium mentem animumque convertemus: velit modo Deus Opt. Max. Hunc veneror supplex, ut te quam diutissime velit esse salvum atque incolumem. Vale. Genevae, a. d. III. Nonas Novemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CV. GUILIELMO CAMBDENO.

[note: 1596.] NOn Anglos solum tuos, Vir doctissime, opere illo tuo semper victuro tibi obstrinxisti; sed omnes quotquot ubique sunt veteris historiae amantes et cupidi. In queis cum ego nomen profitear meum, persuasum velim habeas, ut literarum, sic tui, qui tantum in literis potes, studiosissimum me esse. Omnia in tuis scriptis mirifice mihi placent, ingenium, diligentia, eruditio, et, quod supra omnia est, judicium. Ut scias me non temere et [gap: Greek word(s)] haec scribere, sed plane [gap: Greek word(s)], et ex animi sententia, indicabo tibi, quod mihi aliquando venit in mentem tecum loquenti, hoc est, librum tuum legenti. Scribis enim, Brithaniam dictam a Brith et tania. Taniam esse Graecis terram, regionem: profers autoritatem Glossariorum: quibus equidem sine locuplete teste fidem arbitrabor nunquam. Aut igitur doceat me aliquis, [gap: Greek word(s)] apud scriptorem aliquem eā notione positum; aut mihi accredat eam vocem Graecam non esse, nec quicquam significare. Non dubito autem fingendae illi praebuisse occasionem


page 57, image: es057

[note: 1596.] dictionem [gap: Greek word(s)], quae est quando ponitur pro terrae lingula, vel ora: eam memini aliquoties apud Strabonem et alios etiam offendisse scriptam depravate. Inde origo figmenti et somnii ejus, qui primus in Lexicon suum [gap: Greek word(s)] annotavit. In eodem sermone quod ais praecise adeo, tria sola praeter Britaniam majorem regionum nomina quae in TANIA terminentur, reperiri: Mauritaniam, Lusitaniam, Aquitaniam: caussam non video, cur Capetaniam et Occitaniam omiseris. Haec et pauca id genus alia annotabam, dum eximium illud opus percurro: quae etsi levia sunt, tamen ut de iis te consulerem, pervicit amicissimi doctissimique, et tui studiosissimi viri, Richardi Thomsonis hortatio. Is mihi in sermonibus saepius affirmavit, fore tibi pergratum, si de communibus studiis tecum per literas conferrem. Ut illi deinceps constet apud me fides, in te nunc situm. Ita enim intelligam gratas tibi meas fuisse, si pari munere me redhostieris, et meorum errorum monueris. Sic mihi quicquid opto contingat, ut hoc gratius facere nihil mihi potes. Vale, Vir doctissime. Genevae, a. d. Nonis Novemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CVI. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1596.] QUas Francofurtum miseras, accepi, Vir doctissime, et libellum insimul, quem muneri misisti; eoque nomine et ago et habeo tibi gratias. Laudo factum tuum, quod etiam ad has minutias descendere non graveris, dum studiosae juventuti consulas. Sed te eximia eruditio tua multum in istis operae aut temporis ponere non patitur. Alīus generis sunt, quae a re omnes [gap: Greek word(s)] exspectamus et flagitamus. Habes amplum, in quo excellens ingenium tuum occupes, stadium; veteres dico Theologos, qui in nobili Augustana bibliotheca latent. Hos profer, sodes, in lucem, et novo nos semper aliquo bea munere. Athenaeus noster paulatim eo deductus est, ut serio nobis recensitus plus dimidiā parte jam sit editus. Mea ratio haec fuit: ut textum infinitis emendatum suppletumque locis ederem, cui e regione versionem Dalechampii cum notis non tam adjeci, quam passus sum adjici. Meas emendationes, quarum ratio reddenda erat, in libro Animadversionum servavi. Si votis Deus annuerit, spondeo opus fore non poenitendum. Quanquam illud moleste accidit, quod ante [note: 1596.] migrandum hoc loco mihi est necessario, quam res sit plane confecta. Sed in fide et diligentia Pauli Stephani affinis mei certa spes. Quae caussae ad hanc migrationem me tandem compulerint [gap: Greek word(s)], puro aliā epistolā breviter me tibi significasse. Deus Opt. Max. consilium approbet. Vale, amicissime Hoescheli. Genevae, a. d. VII. Idus Novemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CVII. MARCO VELSERO.

[note: 1596.] NEque ante biduum cum tuas accepi, Velsere clarissime, per gravissimas curas, quae totum me sibi tunc vindicabant, respondere illis potui: neque adhuc tantum otii sum nactus, ut bonā fide id nomen expungere queam. Quod igitur bona alioquin, sed lenta nomina postulare solent, ut dies solutionis proferatur, id sine me, quaeso, a te impetrare. Memorem me, crede, experieris debitorem, et cui non sit vellenda auris. Pro flagitatore serio erit qua summus amor iste meus, qua voluptas illa [gap: Greek word(s)], quam ex tuarum lectione percepi. Tam bona proficiendi, et novi semper aliquid addiscendi occasio ne mihi pereat, cautio est. Nam de Tolisto-Boiis [note: Vide Marc. Velser. Rer. Boicar. lib. II. pag. 38. et pag. 791. 792. et. 813. edition. Norimb. 1682.] quae disputas, et ex eruditae antiquitatis penetralibus eruisti, sic mihi visa proba et solerter indagata, ut operis illius desiderio mirum in modum torqueri incipiam. Verum ista pluribus [gap: Greek word(s)] paucos dies. Caeterum qui has tibi reddet, et admodum eruditus est, et tui nominis studiosissimus atque observantissimus. Eum si tui benevolentiā dignatus fueris, rem feceris, meo judicio, tuā humanitate dignam; mihi certe ipsique gratissimam. Vale, Vir amplissime, et me ama, qui te medullitus. Deus Opt. Max. te nobis [gap: Greek word(s)] servet. Iterum vale. Genevae, a. d. VII. Idus Novemb. CIC IC XCVI.

Post hac si quid literarum ad me daturus es, Monspelium viā Lugdunensi mittas oportet. Puto enim sub hujus mensis fine eo me cum tota familia migraturum, ad publicam professionem cupidissime, et honestissimis conditionibus eo vocatum. Deum veneror, bene vertat hoc inceptum.

EPISTOLA CVIII. ANDREAE DUNAEO.

[note: 1596.] NOvissimis tuis, quas Graeco sermone scriptas misisti, etsi non eādem


page 58, image: es058

[note: 1596.] elegantiā, linguā tamen eādem respondi pridem. Quid factum meis sit nescio: perisse in itinere illas ut suspicer, silentium tuum facit: nullas enim postea literas a te accepi. Obsecro te, Vir doctissime, colamus deinceps diligentius istud officii genus. Mihi quinem quaecunque a Dunaeo venit epistola, gratissima semper venit. Neque ego libentiusquicquam facio, quam ut tecum per literas (quando aliter nefas) colloquar. Sed me nunc breviorem facit negotium molestum et grave; in quo totus eram, cum, haec scribebam. Accedit quod de meo statu, studiis et propensa in te voluntate ut pluribus ad te jam scribam, nihil opus; quum ex hujus nobilissimi viri, qui has tibi tradet, sermonibus omnia te intellecturum confidam. Ex eodem migrationis meae in Narbonensem Galliam causas disces. Ita statui tandem, post longam et molestam aliquot annorum deliberationem. Deus Opt. Max. nostris coeptis [gap: Greek word(s)] velit concedere. Athenaeus nihilominus pedetentim ad umbilicum fere est perductus. Ac licet vix fore putem, ut, ad proximas nundinas impressa prostet editio, autequam Animadversionum nostrarum opus fuerit absolutum; scito tamen affectum jam esse, et [gap: Greek word(s)] absolutum Athenaei, uti vocant, contextum. Animadversionibus ne aliquam moram discessus meus ex his locis afferat, videbo. Cupio enim, imo sitio, hāc operā et curā quam primum, defungi. Vale, Vir doctissime. Raptim. Genevae, a. d. VI. Idus Novemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CIX. STEPHANO TREMULEO.

[note: 1596.] MEministin' eorum sermonum, quos nuper habuimus, quum negarem tibi posse me diutius hīc [gap: Greek word(s)]? Ecce nunc venit illud tempus quando dicta oporteat exequi. Adest Legatus Monspeliensium, qui me acriter vocat. Ego sequi Deum praeeuntem, etsi [gap: Greek word(s)], plane decrevi. Caussam consilii hujus mei unam esse, eamque necessariam, non te fugit. Erat enim aequum, ut tandem aliqua ratio iniretur a me prospiciendi mihi, uxori charissimae, suavissimis liberis. Atque utinam, iterum utinam [gap: Greek word(s)] huic solo et coelo licuisset: at non omnibus licet esse tam beatis. Quid facerem igitur? Atque scito quod olim in simili caussa tibi accidit, mihi nunc cum maxime evenire, ut multorum iniqua judicia experiar, pro libito quidvis fingentium, [note: 1596.] opinantium, garrientium. Fateor, mi Tremulee, non est mihi cornea fibra, et ad hos sermones movetur mihi interdum vitrea bilis: modice tamen, et sic, ut me statim colligam. Subit enim animum haec cogitatio, non primo auc soli haec mihi evenire, Solatur etiam me conscientia anteactae vitae. Quid enim non fecimus, quid non sumus experti, ut hīc nobis vivere liceret? Nec te fugit, [gap: Greek word(s)] Graecis dici, et vitam, et quaecunque sunt ad vitam necessaria. Ista qui nobis denegant, simul quantum quidem in ipsis est, vitam nobis auferunt. Haec maluissem coram: necdum, omnis mihi spes isthuc veniendi periit. Interea volui istud nescius ne esses. Simul te obtestor per nostram amicitiam, inquiras ubi lateant libri Alberii, et an aliquo pretio emi quicquam ex ejus bibliotheca possit. Scies facile a vidua Bouvs. Iterum a te obnixe contendo, curae habeas hanc curam, et me facias quam primum certiorem: sum enim totus in libris undique emendis. Vale, oculissime [gap: Greek word(s)]. Viris clarissimis collegis tuis plurimam a me, si grave non est, salutem. Raptim. Genevae, a. d. XIV. Kalend. Decemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CX. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1596.] BInas omnino literas a te, Vir clarissime, accepi: ipse ad te pro eo, ac debui, non semel aut iterum, sed saepius scripsi. Testes mihi diligentiae meae, praeter D. Bullionem, etiam alii idonei et locupletes viri, quorum fidei meas commisi. Qui enim te pridem colebam, et ad tuam amicitiam iter adfectarem, si tam amanter et benevole a te provocatus, officio defuissem meo, quin omnium bonorum amicitiā, non solum tuā indignus merito haberer, causam non dixerim. Me vero non sinat Deus ita officii esse incuriosum et negligentem, ut vaegrandi adeo culpae unquam sim futurus affinis. Scripsi igitur ad te, Gillotte praestantissime, et scripsi ter quater. Tu, quod nullas dum a me acceperis, sic enim intelligo, aliorum id perfidiā, qui mihi et aliis amicis imposuere, factum, non negligentiā. Verum hīc mea praecipua fuit infelicitas, per quam factum, ut mihi meae diligentiae fructus, periret: quanquam fallor; neque is mihi periit, aut peribit. Jubet me hoc sperare suavissima et elegantissima epistola, quam mihi a te reddidit suavissimus Bullio, cui quod sero adeo et, raptim respondeo,


page 59, image: es059

[note: 1596.] causam ex eodem Bullione disces, et hanc tumultuariam scriptionem pro legitima responsione tantisper, obsecro, feres, dum otii plusculum nactus de nostris studiis [quando te haec quoque cura tangit] pluribus tecum agam. Vale, Vir plurimum observande: et si quid posthac literarum ad me daturus es, Monspelium eas scito mittendas. Lugduni enim ista scribebamus, illuc cum familia migraturi, et studia vestrarum literarum ibi excitaturi. Deus Opt. Max. consilium fortunet, idemque te nobis quam diutissime salvum servet atque incolumem. Iterum vale. Scripsi raptim. Lugduni, a. d. XIV. Kalend. Decemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CXI. JANO GUILIELMO STUCKIO.

[note: 1956.] SErius, fateor, quam par erat tuis respondeo, Vir charissime. Sed lentitudinis hujus justas caussas habere me, velim mihi accredas. Unicam non proferam, ne et tibi et mihi otium pereat. Volui enim hisce literis significare tibi, quem tandem exitum Monspeliense negotium (de quo pridem ad te scribere memini) esset habiturum. Id vero nunc demum queo. Tertius enim dies est, cum amplissimus Senatus noster [gap: Greek word(s)] missionem concessit. Deus Opt. Max. coeptum fortunet, atque ad gloriam suam nostros deinceps labores non esse inutiles velit. Hic mihi est votorum omnium meorum [gap: Greek word(s)], nisi quod et meorum curam habere, et [gap: Greek word(s)], et pietas me jubet. Quid quantumque malorum exanclarim, ut hīc [gap: Greek word(s)] possem, et nōrunt familiares mei, et mihi apud Deum conscientia mea testis est. Senatus quam tenuiter et jejune mea studia foverit, nolo dicere, ne charissimae patriae et longe suavissimae succensere videar. Ego vero Genevensis animo magis quam nativitate sum, semperque ero dum spiritus hos reget artus. Sed cur Deum vocantem non sequerer, rebus meis eo me compellentibus atque adeo trudentibus? Nihil hīc propere, nihil cupide a nobis factum: biennium integrum est tractum istud negotium: toties ad me scripserunt Consules Monspelienses; toties Legatos suos partim ad me privatim, partim ad Senatum et Ministros miserunt: cur interea mihi non est consultum? Haec eo pluribus ad te, etsi raptim, Vir amicissime, scribo, quia non omnium aequa judicia nunc experior. Quod [note: 1596.] sane me male habet: sed ut dixi, [gap: Greek word(s)]. Athenaeus ad umbilicum vergit: fratri Paulo Stephano ea res curae: tamen propter indices multiplices et Animadversiones meas vix est, ut ante nundinas autumnales opus detexatur. Convivales tuos sermones, opus doctum, Deus bone! et laboriosum, recudi gaudeo. Vellem posse fieri, ut occasionem tibi praeberem inserendi nominis nostri tuis scriptis: amo enim te, et amari me a te, ut omnes sciant percupio. sed otium omnino deest. Vale igitur, Vir magne, et propter longius paulo intervallum noli in scribendo ad me esse omissior. Literas curabunt amici hīc nostri, vel viā Lugdunensi Antonius de Harsi, librarius Lugdunensis, et ibi habitans. Vale, vale, ō dilectum mihi caput: plurimam vero a me clarissimo Wolfio salutem. Genevae, a. d. X. Kalend. Decemb. CIC IC XCVI.

EPISTOLA CXII. JACOBO LECTIO.

[note: 1596.] MOnspelium tandem, Lecti sapientissime, pervenimus: ubi quam amanter, quam honorifice fuerimus accepti, propterea narrare supersedeo, quia vereor ne si omnia sigillatim tibi recensere instituam, tu me putes isto nimis honore gaudere, quo me plane indignum et agnosco et fateor. Nihil enim praetermissum est ad ingentis cujusdam publicae laetitiae significationem. Breviter, omnibus modis superatae sunt hactenus spes nostrae: ac nisi vis major obstiterit, nullus dubito, facturos Monspelienses omnia, quo me consilii poenitere nunquam possit. Id vero in Dei unius ter Optimi, ter Maximi voluntate et manu situm. Illum veneror supplex, fingat me eorum studiis utilem, qui tanta cum cupiditate meam expetierunt operam. Nos quidem publice de superiore loco vocem nullam adhuc misimus. Sed me omnes amici de successu professionis nostrae jubent sperare quam optime. Esse enim in hac urbe et studiosae juventutis non exiguum numerum, et virorum etiam, qui publicis muneribus fungantur, aut qui reis patrocinium suum accommodent, nostrarum literarum percupidorum. Hi sunt, mi Lecti, quos tui nominis fama impulit, ut de te huc vocando pridem cogitarent, quod tamen initio, cum exitum id consilium habere posse non putarent, ab hominibus tui studiosissimis spretum neglectumque est. At ubi mox ad juniorem Sarracenum, qui hīc


page 60, image: es060

[note: 1596.] agit, scriptum intellexerunt te istic non docere, erecti omnium animi sunt. Itaque inter salutationis prima verba et ab amplissimis Consulibus, et ab omni laude majore G. Ranchino, de Lectio me scito interrogatum. Respondi, non putare me, ita unquam futuram iis mentem laevam, in quorum potestate es, ut deserendae stationis tuae aut causam ullam tibi praebeant, aut facultatem concedant. Sin aliquid hujus eveniat, [quia [gap: Greek word(s)]] ipsorum fore tum partes, occasione uti. At hoc Deus ne sirit, ut Genevam Lectius relinquat: quin hoc potius toto pectore et opto et voveo, in florente tua meaque patria vigeas floreasque [gap: Greek word(s)]. Verum hac de re, ubi D. a Fraxinis videro, scribam ad te pluribus et accuratius. Video enim non ante Monspelienses desituros ab hoc incepto, quam re, si modo possit, confectā. Atque utinam, mi Lecti, iterum utinam, (quod sine fraude dulcissimae patriae meae fiat,) vel tu hīc mecum, vel ego isthīc tecum vitae quod superest degere, unaque soles, ut eramus soliti, condere aliquando possimus. Mihi quidem sine te, meus amor, ut animae sine corpore, vita nulla aut est, aut erit unquam vitalis. Joberti F. Consiliarium in Curia nescio qua [sunt enim hīc plures] eximium, tuis verbis salutavi: isque te vicissim peramanter [gap: Greek word(s)]. Scias literarum esse illum amantem nostrarum, qui ad milliare fere integrum cum caeteris ejusdem ordinis viris, et secundi loci Consulibus, obviam nobis procedere non sit veritus. Vale, oculissime Lecti, et me ama qui te pereo. Scripsi raptim. Monspelii, a. d. prid. Kalend. Januar. CIC IC XCVII. ut hīc tempora putantur.

EPISTOLA CXIII. RICHARDO THOMSONI.

[note: 1597.] QUas Lugduno ad te dedi, fuisse tibi redditas, [gap: Greek word(s)], confido: eo nunc ero brevior; nam et valetudo brevitaris me admonebat, et argumentum scribendi ad te nullum admodum suppeditabat: quod enim suppetebat solum de adventu meo in hanc urbem, id omne jam exhaustum est literis ad fratrem et sororem: quas tibi quoque ostensum iri nullus dubito. Omnino spem atque exspectationem nostram hactenus Senatus populusque Monspeliensis superarunt: [gap: Greek word(s)]. [note: 1597.] Quae mihi discedenti sunt a te promissa, eorum ut me esse futurumque memorem ipse memineris, oro te quaesoque. Ipse vicissim, quicquid tuā caussā potero, faciam memorem agnoscas et amicitiae et acceptorum beneficiorum. AEschyleas schedas nostras curae tibi esse cupio: cum fueris usus, Sarraceno trades, aut Paulo [note: Stephano.] fratri, ut ad me tuto curentur. Simul exspecto illa Servii [gap: Greek word(s)] excerpta; et si quid in eo genere habes quod usui mihi esse possit. Ego hīc meorum librorum exspectatione crucior [gap: Greek word(s)]. Octavus hic dies est cum appulimus ad portum, et adhuc (proh dolor!) quid sit illis factum nescimus. Atqui mecum advexi librorum scriptorum meorum ne [gap: Greek word(s)] quidem. Ita omnes meas fortunas una habet navis: quam Deus ter Opt. Max. servet, regat, sistatque huc quam primum. Nam si quid illis factum fuerit ... sed male omi nari nolo. Scripsisse te ad Scaligerum meam vicem persuasus sum. Mihi adhuc inter salutantium officia nihil otii fuit: scribam tamen hodie, spero, vel cras. Nobilem tuum, vere nobilem Robertum, ego, uxor, liberi tecum amantissime salutamus. Sororem meam bis viduam cupio tibi esse, dum isthīc eris, commendatam. Vale, Vir mihi ex animi sententia dilecte et probate. [gap: Greek word(s)]. Scripsi raptim. Ipsis anni novi Kalendis, quem tibi, imo vobis omnibus, cupio cum aliis quamplurimis annis illucescere quam faustissimum, Monspelii, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXIV. THEODORO BEZAE.

[note: 1597.] MOnspelium tandem salvi et incolumes, Beza [gap: Greek word(s)], ego, uxor, liberi pervenimus. Itineris difficultates propter anni tempus non mediocreis, nec minora pericula, singulari Dei benignitate ita superavimus, ut vix senserimus. Libri adhuc in exspectatione sunt: quae me cura sic angit, ut verbis exprimere non queam. Mihi enim sine illis [gap: Greek word(s)]. Sed venient spero brevi, et que nos rexit perduxitque Dei manus, eandem illos quoque servaturam confido. Absque eo sit, omnia adhuc nobis laeta et spei plena. Omnes hīc bonarum artium et literarum cupiditate flagrant. Omnes imminentem barbariem detestantur, atque abominantur. Ea Procerum voluntas, ea Senatūs, ea populi universi. Non desunt tamen quae habeant


page 61, image: es061

[note: 1597.] sollicitum, et huic incepto metuere cogant. Percellit enim animum meum religionis diversitas non mediocriter. Communi siquidem utriusque partes consilio regi cuncta atque admistrari necesse est. Quod quam sit difficile et periculosae plenum aleae, pro tua singulari prudentia non ignoras. Accendit ea res in meo uxorisque animo desiderium, quod Genevā attulimus, redeundi isthuc olim, si ita Deo Opt. Max. visum, et res nostras paullo meliore loco collocaverimus. Quod utinam a latere tuo, Pater venerande, discedere vis major non me coegisset! sed enim, ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Testor immortalem Deum, licet mihi adhuc omnia hīc ultra spem grata, tamen quod [gap: Greek word(s)] fructu careo, quod te non intueor, quod canos tuos praesens venerari non possum, vivendi prope omnes causas mihi periisse puto. Idem uxoris sensus: quam confirmo tibi sic in his locis vitam instituere, sic semper [gap: Greek word(s)] victuram, ut facile omnes Genevae natam, et in Ecclesia Genevensi educatam agnoscant: nam hīc quidem aliter vivitur. Sed de his alias. Deum supplex veneror, Vir maxime, servet te non tuis magis, quam universae Christi Ecclesiae. Vale, et me ama. Uxor et te et conjugem tuam quam officiosissime salutat. Monspelii, a. d. IV. Non. Januar. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXV. DIONYSIO GOTHOFREDO.

[note: 1597.] QUod diu multumque sunt moliti amici hīc mei, atque adeo Senatus populusque Monspeliensis, ut me huc pertraherent, id tandem, Vir charissime, esse perfectum, jam, opinor, nosti. Quod per alios potius quam per meipsum factus sis eo de consilio certior, condona, obsecro te, occupationibus maximis et plurimis molestrissimisque, quibus sub profectionem meam ab urbe sum paulo minus obrutus. Ita quod praestare ipse non poteram, id ut meam vicem exequeretur frater, rogatus a me vehementer atque obnixe est: ejusdem fidei et Juvenales tuos tres MS. commisi, ut eos tibi quando jusseris, perferendos curet. Magnae vero gratiae, quod illis me tamdiu uti volueris siverisque: etsi factum negligentiā med, ut illis nondum sic essem ut decreveram usus: dum enim diem de die duco, et alterum cras semper exspecto, expertus sum tandem [note: 1597.] quod ille ait, [gap: Greek word(s)]. Omnino si quantum in me harum rerum studium est, tantum ingenui pudoris non fuisset, excusare apud te factum meum, postquam illos huc attulissem, quam illis carere maluissem: valde mihi enim unum saltem utile illorum erat futurum ad multa, quae paro. Sed Deus ne sīrit, ut dici unquam studiorum curiosus, officii incuriosus jure queam. Redeo ad profectionem in haec loca meam, quam ego non dubito miram tibi visum iri. Atqui hoc, Vir amicissime, scito, itaque persuasum habeto, nihil hīc a me factum temere, nihil propere, nihil inconsulte: biennium integrum tractum hoc negotium est. Testis mihi Dominus, toco illo tempore aliud nihil optasse quaesisseque me, nisi ut liberalius paullo stipendium nactus curis rei familiaris liberarer, studiisque literarum me dederem [gap: Greek word(s)]. Hoc in coetu nostro, hoc apud Senatum, hoc ubique sum semper professus. Sperabam fore aliquando ut nostri aliqua haberetur ratio. Cum omnis tandem praecisa spes videretur, cum me privatim multa urgerent, cum instarent quotidie Monspelienses, nostri obsurdescerent, dedi manus, meamque operam iis addixi, qui illam tanto desiderarent opere. Accedebat eo respectus quoque matris, cujus negotia meam praesentiam expetebant: ea vero non longe hinc abest. Erant et alia nonnulla momenti quam maximi, quae mihi nunc [gap: Greek word(s)]. Habes caussas consilii hujus mei, cujus ne me poenitere unquam possit, facturos omnia spero, qui me huc vocarunt. Hactenus quidem certe omnia laeta, omnia spei plena, etiam ultra spem. Mirus enim omnium ardor in literas, nec minor cunctorum in nos amor: [gap: Greek word(s)] cui ego soli me, meos meaque omnia committo ac permitto. Hic te quoque, charissime Gothofrede, ac tuam et tuos servet, regat, fortunet. Vale, Scripsi raptim. Monspelii, a. d. Non. Januar. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXVI. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1597.] SImul in haec loca veni, Bongarsi, meus amor, habui antiquius nihil, quam ut amicos, a quibus partim discesseram, partim longius recesseram, de felici itinere adventuque nostro facerem certiores. Scripsi igitur ad plerosque meorum Genevensium, tertius hic, opinor, jam dies est, aut quartus.


page 62, image: es062

[note: 1597.] Ad te ne eadem scriberem, eo factum, quod Praesidem amplissimum, a Fraxinis, mox me credebam posse invisere: quod quia hactenus facere non quitus sum, cursim haec interea tibi exaravi, ut et felicitatem mihi hujus itineris gratulareris, et certo scires, quo longiore nunc disjungimur intervallo, eo impatientius amari te a nobis. Enimvero, Ante leves pascentur in aethere cervi, quam noster hic amor aut mutet, aut nutet, nedum minuat. Sola est quae sanctissimae amicitiae, pridem inter nos coalitae, vincula sit resolutura mors. Mors saeva, crudelis, et (absit verbo impietas) [gap: Greek word(s)], quae nuper maximum virum Petrum Pithoeum nimis, ah nimis cito nobis eripuit. O tristem et lugubrem casum! qui solus propemodum literarum dignitatem hodie sustinebat in Galliis, eripitur is nobis! Lugduni cum essem, literas super ea re lacrimarum plenas a Praeside amplissimo, D. Thuano, et clarissimo Gillotto accepi, quae me [gap: Greek word(s)]. Accepi simul et a fratre Francisco Pithoeo, quibus mihi suum offert Polybium: rescripsi in ipsa navi, facturum rem gratissimam, et reipublicae, nisi animi fallor, haud inutilem. Si quid ad illum literarum dederis, animos addas velim, et ut omnes moras tollat horteris. Vale, Bongarsi nobilissime. Monspelii, a. d. Non. Januar. CIC IC XCVII.

Quas discedens Genevae ad te scripsi, puto fuisse tibi redditas. Tuas ad Praesidem a Fraxinis heri traditas a me scito familiari ipsius atque intimo.

EPISTOLA CXVII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1597.] QUod mihi meisque, et civitati huic felix faustumque Deus Opt. Max. esse velit, tuo, Scaliger, Musarum decus, consilio usus sum. Paucis enim diebus postquam tuas accepi literas, quibus de conditione Monspeliensi quid sentires, amice significabas, lares meos in eam urbem transtuli, eamque sedem studiorum meorum elegi. Imo illi me potius elegerunt, honestissimisque conditionibus ad linguarum et humaniorum literarum professionem ad se vocarunt. Spero equidem cum volente propitioque Deo institutam hanc a nobis migrationem, foreque nunquam ut me consilii poeniteat. Quia tamen [gap: Greek word(s)], quicunque nos deinceps manet status, solatio certe illud semper futurum, quod in hoc tanti momenti negotio temere, aut [note: 1597.] propere, aut inconsulte nihil a nobis factum. Etsi scio non plane mecum sentire amicos, et familiares meos, qui me inviti invitum a se dimiserunt. Sed cum annos ipsos quatuordecim steriles ibi Camoenas coluissem, essetque omnis in posterum spes meliorum amissa, si meis meorumque commodis statin tandem consulere, ecquae, obsecro te, Vir aequissime, invidia est? aut quid hīc a me peccatum? At illos, de quibus me loqui nosti, viros sane optimos, et mei amantissimos, amoris ergo me vehementia iniquiores mihi reddidit. Caeterum animi mei candorem, et ingens erga illam civitatem [note: Genevam.] studium novit is, qui omnia. Mihi crede, Vir maxime, cum ob alias caussas molestissimus fuit nobis ab illis locis discessus, tum quod longius a te eram afuturus. Nam si auspiciis meis vitam possim instituere, nullus mihi gratior, imo nullus aeque gratus esse queat locus, ut ille esset, qui te, et omnes una tecum Musas haberet. Id quia eventurum nobis unquam plane desperamus, dolorem quem ex ea re capimus, hāc maxime cogitatione levare solemus, quod olim certe [gap: Greek word(s)] una sumus futuri. Me quidem ejus optatae mansionis corpusculum hoc subinde admonet: effoetum prope jam, semperque languidum, et superiore anno gravissimos ac fere continuos morbos expertum. Novus hic annus: quae secum fata vehat, [gap: Greek word(s)]. Principium quidem non nimis laetum ob distillationem [gap: Greek word(s)], atque interiora veterem et oppido contumacem. Vexavit me is morbus per hos dies vehementissime: nunc Dei beneficio habebam meliuscule, et iter ad sanitatem videmur ingressi Itaque licet semiaegri, audemus Casseronem ad amplissimum Praesidem a Fraxinis, mediā anni hyeme, perque obscoenissimas tempestates profectionem suscipere. Inde simul reversi cum Deo fuerimus, conabimur cum Musis, quas pridem ne salutavimus quidem, in gratiam redire. Vale, et me, Scaliger illustrissime, amare perge, qui te unice veneror. Monspelii, a. d. XIV. Kalend. Februar. CIC IC XCVII.

Lugduno discedenti nuper. redditae mihi sunt ab amplissimo viro Emerico Thuano, quibus de Petri Pithoei et Florentis Christiani obitu faciebat me certiorem, qui nuntius tantum moeroris nobis attulit, ut ne nunc quidem siccis oculis ejus meminisse possimus: dubitandum non videtur quidem de omni eruditione actum esse in Galliis.



page 63, image: es063

EPISTOLA CXIII. LEONI AB AITSEMA.

[note: 1597.] DIligebam te, Vir eruditissime, ex eo tempore quo mihi primum innotuisti. Mirifice enim conciliarunt me tibi singularis probitas, quae in vultu elucebat; et eruditio, quae in sermonibus. Non autem te fugit, naturā suā bonos bonis esse conciliatos: utique si ad pietatis et virtutis studia accedat hoc literarum vinculum, quod vel solum poterat me tibi adjungere. Diligebam igitur te antea: nunc etiam amo. Nam postquam hujus urbis juventus fidei nostrae est commissa, impositumque nobis hoc molestissimum Rectoris nomen, unum hoc vehementissime optamus, Praeceptores illi reperire fideles, et qui praelari ejus nominis mensuram impleant, ut ille ait. Multum igitur te amavi, qui ita candide et ingenue offers te nobis. Veni vero [gap: Greek word(s)], et tuum adventum mihi fore gratissimum confide. Omnino si quae nostra est in hoc negotio autoritas, locum tibi polliceor. Unum a te postulo, ne prius quod molimur in vulgi aures veniat, quam res erit confecta: quod fieri posse cis paucissimos dies, cum veneris ex me cognosces. Vale. Monspelii in Volcis Arecomicis, a. d. Kalend. Februar. CIC IC XCVII.

Ostendit mihi vir optimus, et tui amantissimus Bernardinus, quas ad ipsum dedisti. De Tirone quod monuisti, factum bene; nam ego aliud constitueram: nunc voluntati tuae morem geram.

EPISTOLA CXIV. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1597.] IN summis occupationibus meis scripsi haec ad te raptim, Bongarsi, virorum optime: raptim, inquam, sicut nihil unquam magis: sed religio mihi fuit, occasionem praetermittere mittendi ad te quas mihi nuper tradidit Cassenone Praeses a Fraxinis. Hoc unum te nunc volui. De mea profectione et abitu Genevae scripsi cum discederem: de adventu etiam in hanc urbem scripsi nonnulla post. De Polybio et notis ad Biblia Graeca ac Novum Testamentum alias [gap: Greek word(s)] pluribus. Vale, oculissime Bongarsi. Monspelii, a. d. VI. Id. Februar. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXV. RICHARDO THOMSONI.

[note: 1597.] BInas jam a te accepi literas, charissime virorum: ipse, opinor, a me non multo plures. Accepi et quas misit Aubrius [note: Wechelianus.] Basileā. Gratum fecisti quod illi responderis vicem meam: sed illud molestum, quod, in quam sententiam responsum illi dederis, non significasti: urget enim, uti video. Notulas nescio quas in Novum Testamentum non postulat, sed flagitat: quarum si facta ei est aliqua per te spes, non puto liberum esse jam mihi pedem referre. Ad Scaligerum quod scripsisti, id vero mihi longe gratissimum. Deus nobis illum semonem quam diutissime praestet incolumem. Non facile credas, mi Thomson, quam male me habeat quod longe adeo a te, ab illo, a caeteris doctis amicis meis sim semotus. Sed haec est conditio rerum humanarum: ubi uber, ibi tuber. [gap: Greek word(s)]. Professionis nostrae per hos dies [gap: Greek word(s)] celebravimus. Quid multa? multorum opinio est, illatas in hanc provinciam Musas adventu nostro. Ego me pede meo metiri et olim didici, et nunquam obliviscar sanus. Soror [note: Scilicet, Casauboni.] de tuis erga se officiis pluribus ad me scripsit. Duit tibi [gap: Greek word(s)] pro cumulo veterum tuorum erga me beneficiorum, quicquid [gap: Greek word(s)]. Gratius quidem certe facere nihil mihi potuisti, aut unquam poteris. Uxor et liberi te, et Robertum nobilem tuum quam officiosissime et peramanter salutant Hospiti tuo, viro hisce oculis mihi chariori, et ejus uxori graviter ob silentium istud pertinax succensemus ambo, qui scripsimus ambo ad ambos. Vale, meum delirium, meus amor. Monspelii, a. d. XIII. Kalend. Mart. CIC IC XCVII.

Scripsi nuper ad Scaligerum, et per occasionem literas ad Goulartium misi.

EPISTOLA CXVI. THEODORO BEZAE.

[note: 1597.] LIteras tuas, Beza [gap: Greek word(s)], a Deodati allatas, amoris erga me tui plenas accepi, nec sine suspiritibus legi. Revocarunt illae mihi in mentem prioris felicitatis meae tempora, cum licebat nobis suavissimā atque exoptatissimā consuetudine tuā adfatim frui: licebat quotidie ex tuis sermonibus aliquid, imo multa potius addiscere, quibus


page 64, image: es064

[note: 1597.] et melior fierem et doctior. Sed haec prius fuere: nunc omnis ejus rei adempta mihi facultas est. Quae cogitatio ita mihi molesta esse solet, ut licet in frequentissima et mei studiosissima urbe degam, in solis tamen locis mihi versari ipse videar. Sed quid ego dolore meo narrando te ad dolendum meam vicem impello? quin potius [gap: Greek word(s)] moerori meo modum faciam, et, quod unum superest, Deum Optimum Maximum supplici prece venerabor, ut te nobis, venerande Senex, atque universae Ecclesiae suae quam diutissime salvum atque incolumem praestet. Gratum mihi quod ex tuis aliorumque literis intellexi, florere Scholam nostram recens auctam trium doctissimorum virorum accessione: Lignaridi, Laurentii, et Deodati: det illis ingeniorum Pater, ut [gap: Greek word(s)] hanc ornent. Laurentium certe Gasparum facile spero effecturum, ut diligentiā suā nostram obliteret ex animis vestris negligentiam. Mihi vero ita divina benedictio contingat, ut ex animi sententia id opto et a Deo precor. Nos hīc professionem nostram hāc ipsā hebdomade auspicati sumus. Si caetera respondeant, est cur speremus non fore in his locis inutilem operam nostram. Suscepimus tractandum antiquitatis Romanae locum, de Magistratibus ejus reipublicae: opus profecto arduum, et virium prorsus non istarum. Sed erat; parendum Pindarico praecepto, quod jubet [gap: Greek word(s)] tantum ut valetudo nostra labores consuetos ferat: nam continua et contumax defluxio nescio quid minitatur. Verum hoc atque omnino [gap: Greek word(s)]. Non excidźre mihi sermones, quos una habuimus, de pellenda scholis obscoenizate: habendae ejus argumenti orationi tempus erit, cum dedicanda fuerit ea, quae nunc instituitur schola. Valere omnes patres et frarres coetūs vestri semper mihi observandi, ex tuis magno cum gaudio intellexi: jucundum etiam cum primis, servare omnes nostri memoriam, et nobis bene precari. Nos vicissim, ego, inquam, et uxor mea, pro vestra omnium salute vota facimus [gap: Greek word(s)]. Exaudiet nos, spero, Deus: qui si nostrorum votorum reos aliquando nos faciet, erit olim cum minus dolebimus. Vale, et vive diu felix, Pater venerande. Uxor et te, et conjugem tuam quam officiosissime et amantissime salutat. Monspelii, a. d. XIII. Kalend. Martias, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXVII. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1597.] PHilologia nostra Dei beneficio excepta blande et benigne ab omnibus, doctissimi cujusque et aequissimi judicio stat, et spero stabit. Nihil dabo auribus tuis, qui mea curas tanto opere, neque mihi ipse porro Suffenus ero: sed ita profecto est, ut quisque in hac civitate eruditissimus, ita nostras quoque nugas aliquid esse, et sentit et profitetur. Possem referre duorum summorum virorum elogia, Praesidis Philippi, illius optimi et doctissimi senis, et D. de Massilan, vere eruditi, et nostras literas callentis: possem chori totius musici, cujus longe princeps [note: Guilelmus.] Ranchinus noster, consensum et [gap: Greek word(s)] commemorare: sed me ista nihil afficiunt, nisi ut tanto [gap: Greek word(s)] Deum supplex orem, ne meā indiligentiā aut culpā committam, ut tuae de nostris studiis pollicitationes et [gap: Greek word(s)] probro tibi vertant. Hic mihi ad connitendum aculeus, hoc incentivum, haec fax esse solet. Omnino enim eo ventum, ut sine existimationis tuae imminutione frigere nostra studia non possint. Parum abest quin de te conquerar; adeo duram provinciam humeris nostris imposuisti. Nam equidem ad docendum nunquam accedo, quin ob oculos mihi obverseris, ut si possim, tuā quoque approbatione digna promam: eo quidem magis, quod Zoilum mihi non deesse terrae filium nescio quem, Philosophi nomen ementientem, per hosce dies compertum [gap: Greek word(s)]. De schedis sic habe. Concio, quam primam habuimus, ea nobis perscripta est, ut fere est habita: quam die alterā habuimus, de laudibus et necessitate Philologiae, ea jacet in schedis, quae [gap: Greek word(s)] continent. Erat animus polire utrumque sermonem, et, si ita videretur tibi, in vulgus edere. Sed me multa adhuc qua terrent, qua impediunt. Terret exspectatio tua et aliorum, quae summa est: impediunt quotidianae [gap: Greek word(s)] tantā elaborandae curā, ut multis non Philologus, sed Consultus juris videar. Hoc postulat susceptum argumentum. Leges enim exponimus, quas Cicero Lib. III. de Legibus conscripsit. Exspectemus igitur, amabo, reditum tuum; aut ista potius, si lubet, omittamus: quanquam hoc scito, fore me in tua semper potestate Libros fidei meae commissos a Tornaesio habeo, invenique inter meos omnes.


page 65, image: es065

[note: 1597.] Iterum dico, Corpus Juris Accursianum illud est quinque aut sex voluminibus constans. Eo si tibi non opus, scribam ad T. [note: Tornasium.] et cum ipso agam: caeteros mittam primā occasione: etsi qui properum tuum discessum adeo futurum videam, Cujacio tuo fortasse ad aliquot dies utar, et adventūs tui tempus [quod sit utinam quam brevissimum] exspectabo. Venio ad iter illud tuum, quod me quam habeat sollicitum noli quaerere. Si animum meum nosti, illud quoque nosti, tuis fatis mea quoque fata illigata esse. Noli igitur dubitare, pro celeri et fausto tuo reditu Dei Opt. Max. aures me esse fatigaturum. Duit ille tibi, ō meum decus unicum, et pervenire quo tendis feliciter, et perficere quae [gap: Greek word(s)] celeriter, et mox in uxoris amplexus redire quam citissime: ut rebus omnibus ex animi sententia rite confectis, Reipublicae commissa tibi gubernacula, quod hactenus fecisti, tractare et regere quam felicissime et diutissime possis. [gap: Greek word(s)]. Vale, et cum Lutetiam veneris, mei memor esto. Literas ad Praesides amplissimos Harlaeum, et Thuanum, et ad Gillottum brevi mittam. Iterum vale, mea cura. Monspelii, a. d. VI. Kalend. Martias, CIC IC XCVII.

Locus e Psalmi [gap: Greek word(s)]. epigraphe [gap: Greek word(s)], longam orationem desideraret, si quae divinus ille Basilius philosophatus est super illis verbis, cum in hac inscriptione, tum [gap: Greek word(s)]. commemorare vellem; sed nimis certum, ex imperitia sermonis Hebraici illa fluxisse, ut et vulgatissimum illud [gap: Greek word(s)]. Vox Hebraica organi nomen notat, quod ad lilii aliquam similitudinem erat effictum. De advocatis dies diffissus esto: meminero tamen post reditum tuum, quem celerrimum futurum et spero, et ut sit voveo. Exaudi, Deus Optime Maxime, et me hujus voti reum face.

EPISTOLA CXVIII. EIDEM.

[note: 1597.] QUo ordine meas literas acceperis, Vir maxime, quas post reditum ad te dedi, non scio: hoc scio, jam ter aut amplius factum, ut binas de eodem oleo et hora eadem exararem. Nescio enim quo casu factum, ut plures eodem temporis puncto literas meas a te expeterent. Quid facerem? negarem? sane ita faciendum fuit, si apertas vellem suscipere cum multis inimicitias. Tu, qui hominum quotquot [note: 1597.] terram colunt [gap: Greek word(s)], esses mihi ejus consilii auctor? Non jam ignoras quid velim: ferendum nempe tibi aequo animo, Praeses amplissime, si multos tibi quotidie commendem. Scio et profiteor nullum esse meum erga te meritum, cujus gratiā jure meo uti possim videri, cum tuam opem aliis imploro. Sed quia ita hominibus placet, ut ego frequentibus literis sim tibi molestus, sine me hanc servitutem honestam servire: ipse tuo jure utere, uti libuerit. Ne multa, qui has tibi tradet, commendatus mihi a Bernardino, cujus quotidiana exstant in me officia, tibi porro a me voluit commendari. Si quid precibus meis moveris, peto a te ut vel vultu paullo familiariore amorem erga me tuum illi testificeris, et caussam ejus [gap: Greek word(s)] adjuves. Vale. Deus Opt. Max. te, et foeminarum decus, conjugem tuam, tuosque omnes servet atque fortunet. Ad amicos magnos Parisienses cras, si Deus dabit, aut perendie scribam. Totum me sibi nostrae [gap: Greek word(s)] nunc vindicant: et quod inter nos liceat, in dies excitat auditor studium. [gap: Greek word(s)]. Monspelii, a, d. VI. Kalend. Mart. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXIX. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1597.] UNas omnino, postquam huc veni, literas a te accepi, Bongarsi, meus amor: ego plures ad te scripsi. Vix enim ulla mihi praetermissa occasio est, quam non arripuerim, ut de meis hīc rebus facerem te certiorem. Misi eadem et fasciculos aliquot Praesidis a Fraxinis: qui si naufragium fecerunt, non ipsius, non item meā, sed tabellariorum culpā et perfidiā factum. Scripsisse illum saepius, et ejus literas misisse me ad te, jurato velim accredas. Crede, inquam, mi Bongarsi, ita rem habere, [gap: Greek word(s)]. Scio hac de re et te esse sollicitum, et ipsum: at tu hoc amplius scito et tibi persuade, non ipsius negligentiā factum, quod tam diu nullas ab ipso acceperis. Accepi nuper ab Aubrio Wecheliano literas, quibus significabat mihi de aliquot Polybiis, quos se tradidisse nescio cui scribebat, qui eos ad me esset curaturus. Velim sane perveniant in meas manus. Nam si vitam et otium, quod spero, Deus dederit, ne ipsum poeniteat faxo. Nunc in [gap: Greek word(s)] nostris toti sumus. Tractamus enim publice, in eruditissimorum hominum et maximae dignitatis coetu, Leges a Cicerone


page 66, image: es066

[note: 1597] scriptas Lib. III. de Legibus, quibus descriptio. continetur omnium Populi Romani Magistratuum: tractamus autem sic, ut quod in nobis sit, nihil ad ornandam Spartam nostram omittamus. a. d. Kalendis Martii, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXX. EIDEM.

[note: 1597.] ACcepi nunc ipsum, Bongarsi, meus amor, fasciculum Polybiorum, quem misistis tu et Wechelius. Quid eo contineatur, vixdum scio; statim enim fuere haec exaranda, atque ei tabellario tradenda. Sed videro [gap: Greek word(s)]; et quid sperare a me debeatis, brevi faciam vos certiores. Equidem totus feror impetu magno ad libri ejus editionem. Caeterum exitus rerum [gap: Greek word(s)]. Sed haec pluribus, ut spero, brevi. Nunc te illud oro, significes mihi, si grave non est, acceperis necne duos literarum fasciculos, quos misi ad te post reditum Cassenone meum. Utroque continebantur literae Praesidis de Fresnes ad te et alios in Germania. Video sollicitum esse illum de istis negotiis: et, ni fallor, eā fine iter brevi Lutetiam cogitat: imo consilia omnia sua ipsius mihi aperuit: velle se vendere bonorum patriorum partem, ut aere isto se liberaret: quod ego affirmo tibi juratus certum et verum esse. Quare si illum, si nos amas, ipsius existimationem apud omnes strenue tuearis oro te quaesoque. Vale, Bongarsi amicissime, probissime et doctissime. Monspelii, a. d. XIV. Kalend. April. CIC IC XCVII. raptim.

EPISTOLA CXXI. CAROLO PERROTTO.

[note: 1597.] QUod me officio scribendi antevertis, Perrotte [gap: Greek word(s)], genas suffunderer, ni esset in promptu excusatio. Nam qui literarum argumentum nullum haberem, et possem per filium tuum te, quoties illuc literas daret, salutare, omissior fuisse hac in parte et fateor; et culpam, si culpa est, serio deprecor. Amare quidem certe et colere te nunquam desistam, [gap: Greek word(s)]. Testis mihi uxorique meae erit olim, cum ad vos redierit, Dionysius tuus, aut potius noster, quam feramus uterque impatienter tui et caeterorum istic amicorum desiderium. Omnia hīc etiam ultra spem, Dei beneficio, hactenus contigere laeta et prospera. [note: 1597.] Unum est quod nos urit priorum amicorum memoria, quae in animis viget, et, dum erimus, semper recens vigebit. Studia filii tui curae tibi esse, qui te nōrim, et sciam quid sit [gap: Greek word(s)], non miror. Sed tu illius nosti ingenium, quod non tam calcaribus quam freno videtur egere. Vidi quas ad ipsum dedisti, ac legi: nec diffitebor tibi, qui tuus sensus est, eundem et meum semper fuisse. Itaque hortari illum non cesso, ut studia medicinae feliciter adeo inchoata olim capessat denuo, et fortiter id spatium decurrat, quando semel est ingressus: sed dissimulare non possum, ipsum paullo mox, cum huc venit, repente immutatum, et ab eo consilio penitus aversum: quod etsi non damno, factum tamen auctore me non est, nec suasore. Atque hoc volui nescius ne esses. Vale, Vir venerande, et patrum ac fratrum coerum, summā observantiā colendum, etiam atque etiam meis verbis, si grave non est, saluta. Monspelii, a. d. XIV. Kalend. April, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXII. RICHARDO THOMSONI.

[note: 1597.] ERgo tu delicias facies? nam quid aliud dicam nescio. Accepi enim [gap: Greek word(s)] ab omnibus fere amicis, qui isthīc sunt, literas, te uno excepto. Putabam nescisse te de occasione literas ad nos mittendi tam bona quicquam, et jam pro excusato te habebam: sed postquam optimi hospitis tui literas legi, non amplius persuaderi id mihi sum quitus. Itaque quid causae sit, cur nullas ad me dederis, quaero adhuc, nec invenio. Tu me facies ut sciam, si putas esse tanti. Equidem cum semisomnis isthuc literas scriberem, et multis curis animum [gap: Greek word(s)] districtum haberem, quin tamen has ad te raptim exararem, facere non potui. Martialem exspectare me indies, imo in horas, [gap: Greek word(s)] ea spes ne decollet in te situm. Vale, ex animo et penitus dilecte Thomson. Uxor te, et nobilem tuam salutat quam officiosissime. Iterum vale, [gap: Greek word(s)]. Scripsi raptim [gap: Greek word(s)]. Monspelii, a. d. XIV. Kalend. April, CIC IC XCVII.

Ad summum Scaligerum scripsi nuper, et misi per occasionem ad Goulartium literas.



page 67, image: es067

EPISTOLA CXXIII. ISAIAE COLLADONO.

[note: 1597.] AMabo te, dic sodes, serio an per jocum illa scripsisti, quae in tuis literis questus de me es? visus enim de animo in te meo dubitare, et quae jocatus sum de silentio tuo accepisse non belle. Tu vero, Vir amicissime, dulcissime, suavissime, si adduci potuisti, ut de amore meo in te incertus dubitares, quid sit amare nescis. Nam quod tuas vehementius desideravi; quod earum longiorem exspectationem tuli impatientius, si ab alio fonte profectum putas quam ab amoris vehementia; [gap: Greek word(s)], et ipsum [gap: Greek word(s)]. Disce igitur, si lubet, [gap: Greek word(s)]; et memento simul, amicitiam quo arctior est, eo esse magis querulam, ut recte dictum Veteribus. Me quidem, et cordis mei intima, opinor, nosti. Sum enim, si quis alius, (esse quidem certe cupio) [gap: Greek word(s)], et minime factus ad simulandum. Persuasus igitur esto, meum delicium, quae fuit olim inter nos amicitia, duraturam in animis meo et uxoris [gap: Greek word(s)], nec metuentem solvi, dum spiritus hos utriusque nostrum reget artus; [gap: Greek word(s)]. Gratum nobis quod et tu, et lectissima uxor, frater, caeterique communes amici valeatis. Deus Opt. Max. vobis omnibus duit [gap: Greek word(s)], hoc est, benedictionem suam; in qua una [gap: Greek word(s)] omnia bonorum genera continentur. Quaeso, saluta meis uxorisque verbis Pinaldum, sanctissimā amicitiā nobis junctum, et omnem ejus domum, fratrem tuum cum lectissimis uxoribus vestris, sorore, affinibus et amicis. Si per otium liceret, quotidie literas ad vos omnes darem; adeo facio id libenter: sed omnem ejus rei facultatem adimunt mihi studia et professio quanto honestior, tanto onerosior: non enim cum pueris, ac ne cum adolescentibus quidem hīc nobis res est. Florere Scholam vestram, imo velitis nolitis nostram, quam gratus sit mihi nuntius, scit Dominus [gap: Greek word(s)]. Is faciet, spero, ut in dies incrementi potius aliquid accedat, quam decedat aliquid pristini splendoris. Sic voveo, sic opto. Vale, charissime Collandon, et me ac meos, qui te ac tuos perimus, ama. Monspelii, a. d. XIV. Kalend. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXIV. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1597.] TErtius hic mensis est, cum Lugduno transiens, dum haec loca, in quibus nunc sum, peterem, et literas ipse ad te dedi, Praeses amplissime, et tuas sub exitum ab urbe illa accepi. Quae etsi eo nomine quod a te erant, per mihi jucundae, ut semper, fuerunt; ob argumenti tamen genus ingratae atque invisae statim lectae evasere. Perculit enim me ac prope adflixit tristissimus ille de morte optimi, doctissimi, sapientissimi, et amicissimi Petri Pithoei nuncius. Inaudiveram quidem ea de re jam ante aliquid: narraverat enim eo ipso die Dominus Bullio, super illius obitu scriptum ad se nescio quid fuisse. Sed me tamen nonnihil adhuc vana illa et fallax dea, quam Sapientes [gap: Greek word(s)] indigitant, Spes lactabat, et meliora ominari jubebat, donec in ipso portu oram solventi tuae redditae sunt, quibus lugubrem hunc casum amanter adeo et ubertim defles. Quod si nulla mihi cum optimo illo virorum amicitiae jura fuissent; si me insignis haec jactura, quam res publica literaria facit, nihil tangeret; si Scytha denique aliquis essem aut Barbarus, tamen illae tuae literae in lacrymas me adducerent. Ea erant impressa ubique doloris tui [gap: Greek word(s)], et pene, sic enim ais, [gap: Greek word(s)] vestigia. Cum tu igitur, hac gravitate Vir, hoc rerum usu; tu, inquam, ille verae et sanctae constantiae Doctor tantus, ita animum dejicias, et ferendae huic aegritudini imparem te fatearis; quid nos censes fecisse, quibus nec cornea fibra est, nec ad manum ea praesidia luctui imminuendo, quae pridem tibi sunt parata. Adde quod major nobis et justior dolendi caussa quam tibi. Scribis tu quidem, Vir clarissime, quo familiarius tantum virum nosses, eo nunc ereptum impatientius gemere. Sed mihi aliter longe usuvenit: nam quia videre illum, sic praesertim mei amantem, non contigit, accendit ea cogitatio moerorem meum mirum quantum; eo quidem magis, quo propius, scis ipse, a spe fruendi tam optato voto abesse me rebar. Atque utinam, ō utinam res aliter cecidisset, neque ab instituto ad vos itinere desistere superiore anno essem coactus! Dolerem nunc levius, et imagine Semonis illius luctum meum solarer; quae tamen nihilominus oculis meis dies noctesque obversatur,


page 68, image: es068

[note: 1597.] non ex oculorum quidem intuitu suscepta; sed lectione scriptorum ejus concepta pridem in animo meo, et alte adeo impressa, ut [gap: Greek word(s)] ipsam nulla unquam dies sit redditura, nedum deletura. Recte autem judicas, Praeses amplissime, Pithoeo extincto vix hodie superesse, qui literarum dignitatem satis tueantur: tanta hominis fuit in jure civili, in vera Theologia, et veteris Ecclesiae historia, in artibus denique liberalibus et [gap: Greek word(s)] nostra praestantia. Sunt, fateor, etiamnum in vivis, et ut diu sint precor, quibus jure merito idem tribui elogium queat. Sed quos partim aliae occasiones, partim curae majores de literis assidue sic mereri, ut merebatur quotidie [gap: Greek word(s)] Pithoeus, non sinant. Tu in his, Thuane doctissime, qui unus, si gravissima et ad summam Rempublicam pertinentia negotia permitterent, Cujacium et Pithoeum potuisti exprimere, ac velut redivivos sistere, et damnum, quod morte eorum [gap: Greek word(s)], fecerunt, sarcire. Itaque etsi conclamata jam omnis videtur Eruditio, et jam triumphare victrix Barbaries incipit, te salvo tamen nunquam deerit, scio, Musis nostris firmum praesidium. Erit qui illas amet, colat, aestimet: erit qui a vulgi contemptu et fastidio illas vindicet: erit unde omnes discant, solida et vera eruditio quantum a fucata et [gap: Greek word(s)] distet. Vive igitur, ō Musarum decus unicum, vive felix, ac vige et flore quam diutissime. Deum Opt. Max. supplici prece veneror, votis annuat, teque nobis [gap: Greek word(s)] salvum esse velit atque incolumem. Literae nostrae (quando et haec ad tuam curam pertinent) propter nuperam in hanc urbem migrationem, cujus caussas aliā epistolā tibi exponere memini, nonnihil frigefactae; [gap: Greek word(s)] tandem paullatim incipiunt. Instituimus enim, in nova hac professione auspicanda illustrem antiquitatis locum de Magistratibus Populi Romani publice interpretari: et jam mensis alter est quod incepimus: quo successu, non scio: curā certe et diligentiā non mediocri; ut spes aliqua sit nobis, si totum id argumentum persequi nos Deus sīrit, posse nostras [gap: Greek word(s)] bono publico lucem videre. Nam qui eum locum perpolierit, vel exstitit adhuc nemo, vel mihi certe visus non est. Sunt enim multi nostrorum hominum libri tantum de nomine mihi noti: multi ne sic quidem. Qua res quanto impedimento sit nostris studiis, non facile credas: nam [gap: Greek word(s)] et bene dicta ab aliis reponere, pudentis hominis [note: 1597.] esse nunquam putavi. Hīc autem talium librorum aut nihil est penitus, aut minimum. Athenaeum cum MSS. collatum, et locis infinitis emendatum, Genevā discedens reliqui pene ad umbilicum perductum. Annotationes nostrae supersunt perficiendae edendaeque: opus lentum et sane quam difficillimum: sed quando [gap: Greek word(s)], et sera nunc poenitentia est, erimus bonae fidei debitores, et praestabimus [gap: Greek word(s)], Deo volente et propitio, aestate proximā. Dein ad Polybium et alias curas animum convertemus. Multa enim nobis in manibus inchoata, aut affecta: quibus detexendis otium semper, (quod totum nobis professio et hoc docendi munus eripit) saepe et voluntas deest. [gap: Greek word(s)], ut vocant Plato et Tacitus [gap: Greek word(s)], mature exuere incipimus: utique postquam a vobis, qui Reipublicae literariae tres veluti soles estis, te, Scaligero, et sene [note: Theodore Beza.] optimo nostro, longe adeo recessi. Voluntatem tamen ornandae pro virili spartae nec posuimus, nec ponemus, donec [gap: Greek word(s)]. Adest in hac provincia assiduus hortator et [gap: Greek word(s)] Praeses a Fraxinis, vir laudatione nostrā major; qui si quod pridem [gap: Greek word(s)] perficere aliquando potuerit, nae fecerit ille ut otium tandem nacti fiamus, absit dicto invidia, [gap: Greek word(s)]. Est et in hac urbe literarum nostrarum amator cultorque insignis, ut caeteros taceam, Guilielmus Ranchinus, cui has literas tibi perferendas tradidi; vir, sine dolo dicam, veterum morum, et altae eruditionis: qui ad munus suum, quo in supremo hīc Senatu fungitur, Regis Advocatum agens, publicam juris interpretationem junxit, magnaque ex ea re sibi laudem peperit. Hic cum nomine publico venturus isthuc sit, innotescere tibi, teque praesens praesentera salutare, quem pridem animo colit ac veretur, gestit. Quod si is ego essem, qui imputare aliquid tibi possem, orarem te etiam et etiam, ut ad tuam amicitiam charissimo mihi viro, et cujus multa exstant in me officia, aditum patere velles. Hoc quidem omni asseveratione confirmare tibi nullus dubitavero, si eum semel in tuorum numerum asciveris, fore nunquam ut eo honore parum dignus possit videri. Vale, Praeses amplissime, et nos, uti facis, amare perge. Monspelii, a. d. XII. Kalend. April. CIC IC XCVII.



page 69, image: es069

EPISTOLA CXXV. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1597.] QUam vellem, Vir clarissime, quidvis aliarum rerum nunciasses mihi potius, quam Pithoei obitum, quem novissima epistola tua deflebat. Abiit igitur, abiit in communem locum tantus vir, [gap: Greek word(s)] illud [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)], sed totius Reipublicae literariae? exstincta est illa saeculi nostri lux? periit illud Galliae nostrae decus prope unicum? O tristem et fortean fatalem nostris Musis casum! nam ubi hodie. Petri Pithoei sunt? Post amissum magnum Cujacium ille fuit cum aliis oppido paucis, qui dignitatem literarum in hoc regno tueretur: eo exstincto, ne brevi concidat Respublica literaria metus est. Nam caeteri viri magni, si qui sunt adhuc superstites, [sunt autem nonnulli, atque eorum unus tu, doctissime Gillotte, es et haberis] sibi docti, communem literarum utilitatem, quod [gap: Greek word(s)] semper fecit assidue, procurare, aliis curis occupati, non possunt. Agnoscamus igitur, omnium aliarum rerum, ita literarum quoque fatalem esse circulum: qui florere diutius ipsas loco in uno haud sinat. Fuit cum usque ad exterarum gentium invidiam laude literarum Lutetia vestra, totumque adeo hoc regnum floreret: nunc mutari tempora incipiunt, et fugientes jam Musas aegre pauci vos, [gap: Greek word(s)], laciniā tenetis. Tenere tamen, obsecro, Viri magni, et imminentem barbariem fortiter ac strenue, qui soli potestis, expellite, extrudite, et [gap: Greek word(s)]. Si nihil aliud, hoc certe effeceritis, ut exstet apud posteros vestri hujusce honestissimi et sanctissimi studii memoria et testimonium. Quod si necdum exhausta divina in Gallos clementia, sperate non penitus inutilem Reipublicae hanc vestram operam futuram. Sed quid ago? neque enim [gap: Greek word(s)] institui: nisi quod summus in literas amor meus haec mihi expressit. Vale, Vir magne, et me tui studiosissimum atque amantissimum redama. Monspelii, a. d. XII. Kalend. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXVI. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1597.] SI necdum persuadere quitus sum tibi, quae hīc cunctorum et de tuo in nos arnore esset opinio; ecce tibi, Praeses [note: 1597.] amplissime, luculentum ejus rei testimonium, et ut Tragicus ait, [gap: Greek word(s)]. Jobertus enim isthuc ad negotium nescio quod curandum sua putavit interesse, ne sine meis coram te se sisteret; vir, ut scis, et merito suo maximae autoritatis, et patris laudibus clarissimus. Si igitur [gap: Greek word(s)], nostra nihilominus [gap: Greek word(s)] ruam illustrem dignitatem sibi putavit conciliandam; quid superest, nisi ut quasi tuorum consors bonorum exultem et incipiam [gap: Greek word(s)]? Sed hem, ita tecum jocantem percellit tristis nuntius. Ecce enim a Wecheliis literas, quibus certior fio delicias nostras Bongarsium vivere illum quidem, sed vivere in languore, et situ ac squallore. Luctūs et illuviei caussa, obitus repens sponsae: quae diu sperata, cum tandem Argentinam advenisset, quatriduo post ipsā horā, quae celebrationi nuptiarum fuerat destinata, terris relictis in coelum peste correptā migravit. Cogita nunc quis amici nostri illius optimi animus, qui quantique gemitus: meipsum certe tangit iste dolor: et quamvis [gap: Greek word(s)], tamen [gap: Greek word(s)]. Haec verae amicitiae vis. Scripsi autem ad illum nudiusquartus, tantum ut si quid tuis literis esset factum, sciret nullam hīc culpam tuam. Sed bene est: scribit enim ad me Sarracenus noster Genevā, se et accepisse, et statim misisse. Nondum eram desiturus: sed vocor alio, nec res moram patitur, ac adest qui literas a Joberto postulet, quem ut vel mea caussā familiariore paullo vultu excipias, per ego te nostram amicitiam oro. Quanto mihi opere tuā auctoritate opus, ut hīc degere cum dignitate aliqua possim, scribam proximis diebus [gap: Greek word(s)] Ad D. de Farges, ut jusseras, adivi, etsi longe situm, nec reperi. Vale. Deus te, tuam et tuos servet. Monspelii, a. d. XI. Kalend. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXVII. EIDEM.

[note: 1597.] SEquitur vara vibiam, ait vetus dictum, et Tragicus ait, [gap: Greek word(s)]. In te et me, Praeses amplissime, si in quos unquam, haec dicta competunt: heri alium, hodie alium, cras item alium tibi commendem necesse est, et erit. Extra jocum dico, nisi effeceris ut pereat, atque ex animis hominum evellatur constans haec opinio, quam omnes habent de nostra apud te gratia, ilicet, conclamandi


page 70, image: es070

[note: 1597.] sumus: nullus enim modus erit, nullus finis. Semper tibi legendae [gap: Greek word(s)] nostrae, mihi scribendi incumbet necessitas. Aude igitur contemnere clientem, et frontem semel contrahe, ne quotidie necesse habeas. Prius tamen sine me hoc a te impetrare, ut causam doctissimi viri N. advocati nostratis, cujus frater isthīc est, [gap: Greek word(s)], suscipias cognoscendam, et pro [gap: Greek word(s)] tibi aequitate disceptandam. Hoc gratius facere nihil mihi potes. Interea exspecta longam epistolam, quā me tibi, non alios, commendem ante discessum tuum. Sunt enim non pauca quae te prius volo. De casu Bongarsii, et sponsae ejus morte [gap: Greek word(s)] atque intempestiva, satis heri. Deus, Pater misericordiarum, per Jesum Christum Filium suum te, tuam, tuos, ac tua servet, fortunet, regat. Vale, meum decus. Monspelii, a. d. X. Kalend. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXVIII. JACOBO LECTIO.

[note: 1597.] QUod de uxore ducenda [gap: Greek word(s)] tandem, et lectissimam virginem, pietate, moribus ac genere insignem, Baronatam, conjugem tibi assciscere stratuisti, et gaudeo ex animo, Lecti amicissime; et ut ea res bene ac feliciter tibi ipsique vertat, Deum Opt. Max. [gap: Greek word(s)], precor venerorque. Faxit ille, ut annos Nestoreos una exigatis [gap: Greek word(s)],

[gap: Greek word(s)].

Jecisti, scio, firma huic rei fundamenta. Pietatem enim in hac deligenda te potissimum esse secutum, novi ipse. Gratulor igitur et tibi, et illi toto pectore. Gratulatur vobis et uxor mea, quae tuorum in nos officiorum juxta mecum meminit, juxra mecum te amat, te colit, tibique et Cajae tuae factum cupit, [gap: Greek word(s)]. Scholam vestram silentio tuo, Vir magne, et Pacii abitu adflictam doleo. Et eo quidem magis, quo pauciores isthīc esse videntur, qui ista, uti oportet, accipiant. Avide exspecto quid tuus hic. Consulatus Musis nostris sit profuturus. Aut enim Consule te caput erigent, aut isthīc perpetuo jaceant necesse est. Fac me igitur quam primum certiorem de omnibus: [note: 1597.] ut aut quid sit sperandum sciam; aut, si res conclamata est, id quoque non nesciam. Vale, amicissime, dulcissime, et sine lachrymis ac suspiritibus nunquam mihi nomimande Lecti. Iterum vale, et scribe, si cupis salvum, [gap: Greek word(s)]. Monspelii, a. d. IX. Kalend. April. CIC IC XCVII.

Praeses a Fraxinis te amantissime novissimis suis salutabat, et ut diuturnum istud silentium aequi boni consuleres, obnixe rogabat.

EPISTOLA CXXIX. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1597.] EX literis amicorum intellexi nuper, nobilissimam sponsam tuam diem suum ante nuptias Argentinae obiisse: teque ex ejus obitu, pro eo ac par erat, summum dolorem percepisse. Non miror, Bongarsi amicissime, tanto et tam inopinato casu tangi te ac prope dejici. Homo non sit, quem non moveat et afficiat tristis adeo res, et mors ita intempestiva. Me certe pupugit hic nuntius, et ad ejus auditionem vix lacrymas tenere fui potis. Pridem enim est, cum Stoicorum [gap: Greek word(s)] renunciavimus, ac suas eam res habere jussimus Nobis placet [gap: Greek word(s)], displicet [gap: Greek word(s)]: quam vix putamus in hommem natum posse cadere, [gap: Greek word(s)]; et velimus nolimus, dum hominem fungimur, humanos animos geramus necesse est. Quae non eo a me dicuntur, ut luctum hunc tuum accendam et augeam: verum eā fine potius, ut animum meum atque amicitiam tibi probem. Est enim verae amicitiae. [gap: Greek word(s)]. Sed vin' tu, Bongarsi nobilissime, te respicere? neque enim longa dies exspectanda tibi est, quae dolorem hunc minuat, et te officii tui admoneat. Quo enim literae nobis, si tempore necessario nihil nobis prosunt? fac igitur, Vir doctissime, veniat tibi in mentem eorum quae adverum aegritudinem disputata, in scriptis veterum Sapientum pridem legisti. Intelliges ex facili, quam nihil sit, cur [gap: Greek word(s)] illam lugeas. Ut interea de praesenti nostrae Galliae statu nihil dicam: quam vides, et pro singulari tua prudentia agnoscis, certo scio, ita affectam, ut pro conclamata habenda videatur, nisi aliquis [gap: Greek word(s)], quod vix sperandum, brevi adfuerit. Qui igitur tantum imperium ruere, et lento igne consumi ac perire vides, unius mulieris interitum miraberis, aut feres ita graviter, ut [gap: Greek word(s)]


page 71, image: es071

[note: 1597.] nolis? Tu vero non facies, Bongarsi amicissime: sed Deo potius te tuaque regenda tuendaque committes atque permittes. Vale, et me ama, qui te pereo. Datum Monspelii, a. d. VIII. Kalend. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXX. ISAIAE COLLADONO.

[note: 1597.] ETsi redditas puto jam tibi fuisse, quas viā Nemausensi nuper misi: quia tamen haut facile patior vinci me a quoquam isto officii genere, en tibi paucis exaratum schedium, idque rapptim et inter multas curas. Quod igitur et tu, et tua [gap: Greek word(s)], (sic veteres Graeci, sic hodie Sabaudi) et caeteri omnes tui valetis, per id mihi, per uxori gratum et jucundum: [gap: Greek word(s)], qui vos omnes publice privatimque servavit a nostro discessu valentes semper vigentesque. Is vos in posterum quoque, spero, servabit, ac salvos incolumesque praestabit. Scholam isthīc florere, si quis est qui laetis auribus hauriat, is ego sum, Vir amicissime: sed dolet mihi apud vos jacere studia jurisprudentiae: non enim potest frater tuus, etsi vir doctissimus, et eo loco dignissimus, tantum onus solus sustinere. Sed hoc feramus, modo caeterae isthīc vigeant, ut audio, artes et disciplinae. Nos hīc Dei Opt. Max. virtute adhuc effecimus, ut suus nostris literis honos tribueretur. Terrebat, me initio vetus dictum: Ignoti nulla cupido. Sed ea literarum praestantia est, ut simul nosci amarique incipiant; ergo etiam nostrorum hominum animos mansuetiorum Musarum desiderio et cupidine inflammasse videmur: nobis certe ita in dies dulcia et jucunda studia nostra evadunt; ut hoc potissimum praesidio adversus imminentes procellas firmemur. Verum de istis alias [gap: Greek word(s)]. Doctissimo et amicissimo Thomsoni excuses me velim, quod scribere nunc ad ipsum quitus non sum: scripsi ante paucos admodum dies, nihil moratus quod nullas ab ipso pridem accepissem. Et ipsi, et ejus comiti nobili plurimam a me salutem. Uxor et te, et tuam conjugem, sororem, affines ac domesticos omnes una mecum salutat quam amantissime. Vale, Vir amicissime et suavissime. Monspelii, a. d. IV. Kalend. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXI. THEODORO BEZAE.

[note: 1597.] EX literis amicorum intellexi nuper, et valere te, Pater [gap: Greek word(s)], et omnes muneris tui partes, qua in Ecclesia, qua in Schola feliciter implere. Sustuli ad coelos manus, et Deo Opt. Max. gratias egi immortales pro hoc tanto in te et in Ecclesiam universam beneficio: oravi etiam supplex, quod et nunc quoque facio, pergat pro sua infinita benignitate propitium et benignum adeo se tibi et vobis omnibus praestare: spectat enim ad omnes pios fructus hujusce illius benignitatis. Locus Matthaei [note: Cap. XXVIII. vers. 17.], de quo nuper scripsisti, merito facessit tibi negotium, ob eas caussas quae epistolā tuā commemorantur: recte etiam judicas frigere magni Interpretis commentum, qui putat non de resurrectione Christi dubitasse Apostolos, sed venientem non statim agnovisse. Tua conjectura, si quā solitus es modestiā in annotationibus tuis eam retuleris, cur fraudi tibi esse debeat non video: est enim ejusmodi, ut literulae unius mutatione plurimum [gap: Greek word(s)] obscuro loco afferre videatur. Paucis tamen eam te probaturum arbitror. Objicietur enim consensus omnium Veterum, qui difficultatem loci et viderunt, et solvere laborarunt. Sic legit omnino Syrus interpres, qui [gap: Greek word(s)] vertit [gap: Hebrew word(s)]: sic Theophylactus auctor scholiorum Graecorum, ubi multa erudite super his verbis: sic etiam Hieronymus: Antiqui denique, nisi fallor, [gap: Greek word(s)] omnes. Jam quod quaeris, an [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] Graecum sit; sane: et multa ad manum exempla. Diogenes Laertius: [gap: Greek word(s)]. Alibi, [gap: Greek word(s)]. Idem, [gap: Greek word(s)]: et alibi saepe idem scriptor atque alii multi: nec dubium his similibusque locis [gap: Greek word(s)] esse, quod interdum aliis verbis dicit Laertius [gap: Greek word(s)]. Possumus igitur vulgatam lectionem ferre, et cum Theophylacto interpretari. Habes, Pater venerande, nostram de proposito loco sententiam. Sed nobis id demum probatum iri scito, quod tibi placitum esse intellexerim. Paraveram et alia nonnulla, de quibus tecum agerem: fui enim per hos dies in lectione epistolarum aliquot Pauli diligentior. Ac videor quaedam annotasse, quae non male tecum communicentur. Sed id esto alterius epistolae


page 72, image: es072

[note: 1597.] aut plurium potius, si Deus voluerit, argumentum. Nam si nostras tibi notulas legere et expendere vacaverit, assiduis literis esse tibi molesti non verebimur. Ego enim tum demum vero mihi gaudio frui videor, cum tuas lego, aut ipse ad te scribo. Uxor te conjugemque tuam, matronam lectissimam, salutat quam officiosissime. Sorores nostras; meam, quae olim Johanni Rigoto nupserat; et uxoris, Dionysiam, Stephani filiam, tibi cupimus, Pater venerande, esse commendatas. Coetum etiam patrum ac fratrum, quos unice observare atque amare dum fuero nunquam desinam, meis verbis ut salutes, etiam atque etiam te oratum velim. Deus te nobis servet. Vale, Monspelii, a. d. Kalend. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXII. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1597.] COgitanti mihi de acroasi, cujus hora imminebat, significatum est nunc ipsum, scriberem ad te, ō meum decus, si quid vellem. Dubitavi quid facerem: temporis angustiae urgebant, et ne scriberem suadebant: amor et cultus rapiebant in contrarium. Scripsi igitur paucula haec raptim, et quasi aliud agens, non ut in solutum illa veniant, sed ut futuram brevi numerationem ejus aeris, quod pridem apud te contraxi, spondeant. Ita ergo tibi persuade, Vir maxime, si Deus me sanum et valentem esse voluerit, scripturum ad te cis dies unum alterumve uberiore stylo. Exponam tibi tum, quo loco sit valetudo nostra: quae, ne quid dissimulem, sic videtur affecta, ut Veranaeus noster saepiuscule, scrio an per jocum, brevem, sed gloriosam polliceatur futuram. Omnino aliquid contumax defluxio minatur, quae pectus et latera ita jam opplevit, ut doloris, sed remissioris, nulla pridem contigerit intermissio. Eā re factum, ut omissis aliis studiis, in sacrarum literarum lectione, et cum ab illis vaco, Senecae per hosce aliquammultos dies fuerim: atque utinam det mihi Dominus Deus, possim aliquando proferre quae in utroque hoc literarum genere sumus meditati! Sed haec cernet ipse pro sui nominis gloria et utilitate nostra quam optime. Interea illi mecum gratias agas oro te quaesoque: decimus namque hic dies est, cum uxor charissima familiam filiolā auxit: hanc cum in Ecclesiam reciperetur, Sarracenus noster tenuit. De [note: 1597.] codicillis a Rege impetrandis ut dignitati nostrae consulatur, ne [gap: Greek word(s)] quidem ad amicos Parisienses scripsi: cujus tamen negligentiae non ita me poenitet ac dolet, ut quod de privilegio impetrando nihil mandaverim Ranchino nostro, cum absque eo multa quae habemus, quaeque [gap: Greek word(s)] vel projicere mortalitatis memores statuimus, edi vix possint commode. Si Deus dabit, plura de hac re tecum proximā epistolā. Scripsi enim haec non aliā fine quam ut silentium meum apud te excusarem. Platonis siquidem vera in primis sententia est: [gap: Greek word(s)]. Ergo et tu nobis ignosce, qui moerore ruentis patriae pene absorpti, quasi animum despondentes [gap: Greek word(s)] aliquamdiu tacuimus. Tandem collegimus nos, et ad solennia officia rediimus. Quare frequentiores posthac a nobis exspecta literas. Iter enim tuum putamus hoc rerum statu te esse dilaturum. Scripsi autem ad semones illus Parisienses ante aliquot dies, cum illuc Ranchinus, vir clarissimus, proficisceretur. Philologia nostra Dei beneficio stat, et videtur aliquam consequi dignitatem posse in his locis, nisi immineret nox atra, quae suis tenebris omnia involvens [gap: Greek word(s)] sit mistura. Caeterum [gap: Greek word(s)]. Illum precor [gap: Greek word(s)], salvum te saltem nobis et incolumem praestet cum tua et omnibus tuis. Vale, meum decus unicum. Monspelii, a. d. Id. April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXIII. EIDEM.

[note: 1597.] UT qui morbo [gap: Greek word(s)] sunt obnoxii, si qua bona scaeva longius paulo aliquod intervallum dilucidum experiantur, stupent: sic ego solitus turbā eorum inquietari, qui se et caussam suam tibi a me commendari vellent, miratus sum non semel, Praeses amplissime, quod per hosce dies aliquammultos nemo fores meas pulsavit, ut ego tuas pulsarem; nemo fuit mihi molestus, ut ego tibi essem: sed mirari desino; nam venit ad me nunc ipsum amicus summus meus, qui necessario cuidam suo has ad te meas impetrat: [gap: Greek word(s)]: simul enim rogatus sum, arrepto calamo paucula haec exaravi. Peto igitur a te, Praeses amplissime, ut caussae hujus tantum faveas, in quantum [gap: Greek word(s)] aequitas patietur. Sic te Deus Opt. Max. et tuam tuosque omnes protegat. Vale, meum decus. Monspelii, a. d. IV. Idus Apiril. CIC IC XCVII.



page 73, image: es073

EPISTOLA CXXXIV. JOHANNI PINALDO.

[note: 1597.] QUas scripsisti ad me, et Gregorio Benedicti filio dedisti, Vir observande, et ex animo dilecte, accepi. Gratum mihi supra quam verbis possum exprimere, quod nostri memoriam et amorem constanter adeo servas. Persuade vero tibi et penitus imbibe, neque me, neque uxorem meam te esse inferiores in mutuae benevolentiae contentione. Quamobrem gratius nihil mihi, nihil ipsi possit accidere, quam si de prospera valetudine tua et omnium tuorum saepissime feceris nos certiores. Equidem licet occupatus, et plane ad scribendum otio carens, ne meam tamen negligentiam possis accusare, aut officium desiderare, sedulo cavebo. Res nostrae quo hīc loco sint, ne pluribus nunc scribum, facit tabellarius istarum, qui omnia de nobis, si operae est sciscitari, certa referet. Verbo tantum dicam: postquam Genevā discedere Deus me voluit, non videri posse fieri, ut magis ex animi sententia usquam collocarer. Floret hīc, si usquam in Galliis, Ecclesia Dei: zelus et pietas, etsi longe infra praescriptum [gap: Greek word(s)], sic tamen vigent, ut nondum plane conclamatam esse religionem, vel unius hujus Ecclesiae argumento queat intelligi. Jam erga nos tanta omnium comitas, humanitas et benevolentia, quantum ne speraveramus quidem. Sed plura de nobis alias: scripsi enim raptim non solum semisomnis, verum [gap: Greek word(s)] plane [gap: Greek word(s)], ut Poeta nescio quis ait. Vale igitur, Vir amicissime, et me uxoremque meam ac nostros liberos, tuumque inprimis Johannem amare perge. Iterum vale. Monspelii, a. d. IV. Idus April. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXV. PETRO FABRO.

[note: 1597.] POsteaquam in hanc Provinciam lares meos transferre me Deus voluit, habui nihil antiquius, Praeses amplissime, quam ut tibi innotescerem, ac si possem, in tuam me amicitiam insinuarem. Diu enim est cum ego illustre nomen tuum [gap: Greek word(s)], ut ait Poeta, colo venerorque. Debetur id maximis tuis in omni genere virtutibus, et eruditioni illi summae, quam omnes in te [gap: Greek word(s)], quibus cor sapit, admirantur; pauci invident, quibus animus [note: 1597.] aerugine subfusus: sed si quisquam est qui doctissima tua scripta plurimi faciat, teque ex animo plurimum amet, plurimum colat, is ego profecto sum. Ac memini in tui admiratione defixum haesisse me saepe, dum stupeo, quī fieri potuerit, ut tu, ad gubernacula Reipublicae sedens, planeque mersus civilibus undis, tantum librorum legeris, tantum rerum abstrusarum observaveris, e tenebris princeps erueris, et clarā luce donaveris. Equidem sic censeo, cum haec aetas nostra plurimos eruditione clarissimos viros tulerit, unum tamen extitisse te, qui Varro seculi nostri appellari, et vir undecumque doctissimus audire possis jure, imo debeas. Ignorans sim et iniquus aestimator genii ingeniique tui, si aliter sentiam, qui ex tuorum librorum lectione tantum quotidie et honestae voluptatis et solidae eruditionis percipiam. Accedit eo quod non alienum esse te a nobis, ex verbis amplissimi Praesidis Philippi Canaii a Fraxinis, viri tibi simillimi et tui amantissimi, nuper cum ad eum venissem intellexi: quā re quam non delectatus, sed gavisus sim, noli quaerere. Ego enim, Vir maxime, tuam tuique similium amicitiam tanti facio, ut illam consequi [gap: Greek word(s)] fere statuam meae dum hominem fungar [gap: Greek word(s)]: petoque a te, et peto obnixe sic, ut nihil queam magis, recipias me in tuorum numerum, prorsusque tibi persuadeas eum esse me, qui secundum pietatem in Deum eas literas, quae te nobilitant, tanti faciam, nihil ut putem in rebus humanis cum illis comparandum. Vale, Praeses amplissime, et me non quia sim meritus, sed quia moribus tuis dignum est, tui observantissimum redama. Monspelii, a. d. VI. Kalend Majas, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXVI. PATRIBUS SYNODI SALVENDIS.

[note: 1597.] SI voluntati meae valetudo respondisset, Patres observandi, non mihi nunc literis vobiscum agendum foret. Constitueram enim venire isthuc, et vestrum consessum praesens affari ac salutare. Nam posteaquam ita Deo Opt. Max. visum, ut Genevam patriam dulcissimam, et Genevenses Pastores ac Professores, collegas mei amantissimos, aeternum mihi colendos, relinquerem, et in hanc provinciam venirem; in votis mihi semper unice fuit, ut vestram omnium amicitiam omni ope et operā mihi conciliarem. Videbar autem commode


page 74, image: es074

[note: 1597.] id facturus, si hoc tempore isthuc me transferrem. Nunc igitur quando per invaletudinem optati adeo voti compos fieri non possum; officii mei esse duxi, has ad vos scribere, meae adversus universum ordinem vestrum, et privatim erga unumquemque summae observantiae testes. Cujus animi cum mihi conscius ipse sim, facile venio in eam spem, fore neminem e vobis, qui in suam amicitiam me non recipiat, aut parum illā dignum judicet. Atque ut sciatis ex animo loqui me, neque, ut ait Poeta, [gap: Greek word(s)], en me totum in vestra potestate. Videte, quaeso, et vobiscum deliberate, ecqua in re opera mea publice Ecclesiae Dei, cujus administratio vobis commissa est, utilis esse poterit: ego me spondeo, sancteque recipio, vestris consiliis obtemperaturum; et pro virili effecturum, ut voluntati vestrae per me satis fiat. Equidem ita sum a natura comparatus, ita ab optimo parente olim institutus, ut studiorum et vigiliarum mearum nullum unquam alium sinem mihi proposuerim, nullam aliam mercedem aut speraverim, aut optaverim, quam ut illarum aliquis fructus ad [gap: Greek word(s)] matrem Ecclesiam rediret. Novit [gap: Greek word(s)] Deus hāc re nihil mihi jucundius, nihil gratius, dum adhuc terras colam, posse contingere. Sed et D. Bernardinus, quicum mihi summa fimiliaritas intercedit, animum meum penitus notum perspectumque habet. Is, si operae est, plura de nobis et egregia nostra voluntate erga sacrae Theologiae studiosos commemorabit. Verum de nobis nimis multa: simul vereri subit, ne si longiore epistolā vos tenuero, in publica commoda peccare videri possim. Unicum est; quod si adjecero, finem faciam. Nam cum Genevā nuper discederem, mandatum est mihi a venerandis Pastoribus et Professoribus, si qua se offerret occasio, vos omnes ipsorum verbis quam officiosissime et amantissime salutarem. Rogabant iidem obnixe, ut assiduis vestris ad Deum precibus Genevensem Ecclesiam, omni nunc cum maxime ope humanā nudatam, juvaretis. Accepi etiam postea non unas a magno et reverendo sene Theodoro Beza literas, quibus omnibus hoc ipsum a cunctis vobis, et suo, et totius Ecclesiae nomine petit, et summo contendit opere. Valete, Viri plurimum colendi, et res Ecclesiae [gap: Greek word(s)] feliciter gerite. Scripsi Monspelii, languente manu, a. d. pridie Nonas Majas. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXVII. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1597.] QUod sit foelix et faustum, hodie in aedeis Vochantanas migravimus. Si verum est, rerum principia habere omen, Gymnasium hoc mihi futurum video, in quo ad patientiam exercear. Ita hic dies ob varias caussas mihi uxorique meae illuxit illaerabilis. Sed haec Deus Opt. Max. qui solus potest, vertet in melius: sin aliter fata ferunt, confide Stoicum sapientem evasurum me. Sum enim, si quisquam alius, doctorum ejus sectae studiosus et avidus discipulus. In hoc quotidie adlaboro, in hoc me exerceo, ut quod illi suo sapienti [gap: Greek word(s)] tantum [gap: Greek word(s)], nunquam autem viso, tribuunt, id homini accommodem, rebus non nomine, Christiane Juvat nos, sapientissimorum virorum vestigia legentes, ab aliis principiis ad easdem conclusiones pervenire: atque eadem fere illis dicere, sed alio modo. Equidem sanctissimorum veterum Patrum laudo consilum: qui [gap: Greek word(s)] scripta vel eo nomine legenda nobis censent, ut sapientissima illorum praecepta et exempla laudatissima pudorem nobis incutiant, et nos nobis accinere cogant. Haec fecere, quibus verae lucis vix aliqua scintilla affulserat: nos, filios lucis, quid aequum est facere? nos, quibus ad omne virtutis genus dux, doctor Filius Dei, et ipse Deus; quibus (si tamen professionis nostrae nomen non ementimur) coelo immissa et infusa. vis Sancti Spiritus [gap: Greek word(s)] semper adest? Hujusmodi cogitationibus jacentem saepe animum erigere, et ad suam originem revocare soleo, Vir maxime: neque id, uti spero, frustra. Cum plus profecero, tentabo curatelas facere, et medicum profireri. Puto risisse te in hoc dicto, et vanitatis me arguisse. Et ita profecto est, curvi non est velle curva corrigere: haec igitur mitto, et narro tibi rem lepidissimam. Scripsit ad me clarissimus Ranchinus, se postquam in aulam venit, omnem movisse lapidem, ut codicillos quales nosti, mihi impetraret: amplius tamen efficere nihil potuisse, quam ut pretio aureorum quinquaginta eos liceat mihi redimere; hoc mihi ab aulae Proceribus pro summo beneficio concedi. Ego vero, magnae animae, beneficii hujus gratiam vobis facio: habete, servate vobis codicillos; quibus equidem eo solo nomine fateor me indignum, quod tam fatuus fui ut expeterem: [gap: Greek word(s)].


page 75, image: es075

[note: 1597.] At enim illud certum non quia istorum judicio parum dignus sim, eo mihi negari hunc honorem; sed quia auri sacra fames late grassatur per infelicem aulam. Queritur M. Tullius, vexatam suis temporibus Rempublicam ab infima plebe, quam ille hirudinem aerarii summi probri loco indigetat. Nostra hodie longe deterius habet Respublica, quam non alii regunt nisi merae quaedam aerarii hirudines, quibus pro Deo lucrum est, pro virtute regina pecunia. I nunc et aude boni aliquid sperare, dum [gap: Greek word(s)] sedebunt ad clavum. Et non est ea tamen nostri fundi praecipua calamitas: aliud est; aliud ulcus plane desperans. Verum ista [gap: Greek word(s)]. Caeterum (ut res est) de privilegio impetrando scriptis nostris non est quod cogitemus: bis enim in eundem lapidem impingere, sapientis non est: sedet autem nobis, literas non [gap: Greek word(s)]. Diu abutor patientiā tuā, nondum tamen finem faciam. Habeo enim quod te rogem. Scripsit ad me vir clarissimus Jobertus, Joberti filius, [gap: Greek word(s)] nostra multum apud te ponderis habuisse: optare autem se, ut tibi homini occupatissimo iterum de suo negotio aurem vellam. Quod igitur liceat mihi cum bona gratia tua, Praeses amplissime, peto a te, des illi aliquam tui in nos amoris significationem. Equidem quod tibi imputem aliud nihil habeo, nisi hoc unum, quod tibi uni accepta ferimus incrementa nostrae dignitatis. Hic meus de tuis erga nos meritis maximis sensus, hic animus, si nos Sapientum praecepta non fallunt, necessitatem tibi imponit in dies bene de eo merendi, quem semel ornandum et protegendum suscepisti. Non potes autem ullā ratione plus nobis prodesse, quam si intellexerint qui primas hīc tenent, esse nos tibi curae, et gratiā aliquid apud te posse. Fieri etiam fortasse poterit, ut tuā nobis opus sit commendatione apud, nunc Consules. Sed esto hoc argumentum alterius epistolae. Vale, et me ama, qui te niveo prorsus pectore colo, et veneror: quique pro tua et omnium tuorum felicitate [gap: Greek word(s)] sollicitare non cesso, non cessabo. Iterum vale, meum decus unicum. Monspelii, a d. Nomis Majis, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXVIII. JACOBO LECTIO.

[note: 1597.] TErtium jam, opinor, mensem siles, Vir amicissime, et ne lacessitus [note: 1597.] quidem respondere dignaris. Haeccine data fides? hoc sperare a te potui, quem ego plus meis hisce oculis amo; quique [gap: Greek word(s)] a te amari me semper credidi? [gap: Greek word(s)], et gravius quidem fortasse quam facile tibi persuadeas. Mihi enim postquam a te discessi, in moerore et squallore vita hactenus acta est: neque ullum aliud doloris levamentum quam in suavissima, ō meus amor, tui recordatione, aut tuarum lectione, Mirum dictu quam se quotidie exerat meus in te affectus; quam recrudescat quotidie dolor, qui animum meum vulneravit cum tibi valedixi. Et tamen spe aliquā sustentor, si Deus votis faverit, fore aliquando ut aut hīc, quod optant omnes; aut ist hīc, quod potius velim, una simus futuri. O illum beatum diem, qui te mihi, me tibi redditurus est! Propterea scribas cupio, quod sit isthīc literis in posterum sperandum. Persuade enim tibi, secundum patriam nostram, nullum hodie locum esse in terris, quem nostri ordinis homines isti praeferre debeant. Tu vero sic ab omnibus expeteris hīc, ut nemo queat magis. Melius autem Ecclesiae Dei, quae in Galliis est, consuli non poterit, quam si aut tu, aut tui aliquis similis in hac urbe jus profiteatur, et piam juventutem Tholosā revocet, ubi non sine corporis animique periculo multi nostrorum nunc degunt. Sed haec pluribus, exacto oneris tui anno. Vale, ō animae meae plus quam [gap: Greek word(s)]. Monspelii, a. d. Idibus Majis, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXXXIX. JOANNI PINALDO.

[note: 1597.] DIu est, Vir amicissime, cum tuas exspecto. Respondi enim non semel novissimis, quas a te accepi: etsi autem non clam me est, magnis multisque negotiis solitum te, occupari: nihilominus tamen peto a te, scribas ad nos de tuo et omnium tuorum statu quam saepissime. Ego vicissim eam praestabo diligentiam in scribendo, ut queri de me non queas: quanquam (nisi vehementer animi fallor) ea nos manent tempora quibus difficillimum sit futurum nobis, hoc literarum commercium exercere. Conemur tamen, obsecro, Vir amicissime; et mutuum amorem crebris allocutionibus, si fieri ullā ratione potest, focillemus. Omnes nunc isthīc, amici mei, videmini conspirasse, ut me vestro silentio torqueretis: neminis accufo negligentiam, omnium tamen desidero diligentiam. Atqui si


page 76, image: es076

[note: 1597.] persuasum haberetis, quam laetae mihi uxorique meae sunt quae isthinc veniunt literae, aut valde elanguit vester in nos amor, aut crebriores ad nos daretis. Valetudo mea eo adhuc in statu est, ut nondum constituerim, aeger an sanus dici debeam. Sed Deus dabit, spero, meliora: utique si operā notrā diutius uti illi placeat: inertem enim vitam non optamus. Uxor Dei beneficio filiolam [gap: Greek word(s)] ante sex septem hebdomadas peperit. De tua et omnium tuorum (qui et mei sunt) valetudine quam optima literas sitio. Etiam illud te oro, ut verbis meis venerandum coetum Pastorum ac Professorum salvere plurimum jubeas. Deum veneror supplex, benedicat vobis omnibus [gap: Greek word(s)]. Monspelii, languente manu, a. d. Idibus Majis, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXL. STEPHANO TREMULEO.

[note: 1597.] FAllor, an verum est quod audivi? venisse in haec loca fratrem tuum. Si est, miror ita excidisse tibi memoriam nostri, ut ne verbulo quidem salutare nos sis dignatus. Sed talione, ut video, pensare, imo ulcisci nostram negligentiam voluisti: nam quia nullas a me acceperas, nullas mittere nisi lacessitus voluisti. En igitur, provoco te; ipse ne officio nunc saltem desis vide: quanquam si scires, quam impeditus hactenus fuerim; quam parum belle me habuerim, postquam huc veni, silentio fortasse meo ignosceres. Sed id mitto: et magni beneficii loco a te peto, ut eum, qui has tibi reddet, in tuam amicitiam meā gratiā velis recipere. Cur isthuc sit profectus, narrabit ipsus tibi: quancum autem juvare eum tuā commendatione possis. scio ego: idque uti facias te oro. Vale, amicissi me et dulcissime Tremulee. Monspelii, a. d. Idibus Majis, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXLI. THEODORO BEZAE.

[note: 1597.] DIu est, Beza [gap: Greek word(s)], cum tuas exspecto. Respondi enim nou unis literis meis quas a te novissime accepi. Eae fuere, quas Benedicti [gap: Greek word(s)] filio dederas; qui cum ante menses tres, opinor, advenerit, dici non potest quam sit longa jam mihi tuarum exspectatio. Quod si mihi nunc plusculum otii fuisset, stratueram bene longam ad te epistolam mittere. Sum enim [note: 1597.] totus in tuorum scriptorum lectione: non possum aliter summum lenire dolorem, quem capio dies noctesque, cum cogito, quam dulci [gap: Greek word(s)], fructu caream. Sic me Deus Opt. Max. amet, ut me tui, Vir observande, desiderium angit et cruciat. Sed quid agam? [gap: Greek word(s)]. Contuli hisce diebus tuas in aliquot Pauli Epistolas observationes cum Syriaca versione, et veteribus aliquot Interpretibus: visus sum nonnulla annotare, quae si isthīc essem, tecum lubens communicarem: ea, qualiacumque sint, brevi describere est animus, et tibi mittere. Vale, venerande Senex. Monspelii, a. d. Idibus Majis, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXLII. DIONYSIO GOTHOFREDO.

[note: 1597.] POst longam, et mihi molestissimam exspectationem, tuas tandem accepi: quibus tunc et pluribus respondebo, cum et plus otii fuero nactus, et ex aula redierit Guilielmus Ranchinus, vir doctissimus, Juris Professor in hac Schola odinarius, tui amantissimus et studiosissimus. Is cum aliis multis omni studio, [gap: Greek word(s)] id agit, ut vel te, vel Lectium in hanc urbem pertrahat. De Lectio si qua fuerat spes, ea nunc valde minuit. Tu si animum huc appellere volueris, non erit, spero, cur te poeniteat. Me quidem mutationis non piget, aut poenitet, nisi quod [gap: Greek word(s)] veteris patriae amor urit animum persaepe. Atque utinam fieri olim posset, ut ego et tui, in pristinas sedes restituti, frui invicem amicitiā nostrā eo loci possemus, ubi eam inchoavimus. Id quoniam nulla spes est posse unquam perfici, habeo quod gaudeam, in eam vennisse me urbem, ubi et pietas viget, si usquam in Galliis; et ubi, quantum humanis rationibus provideri potest, habitatio securissima; ubi denique honestissimorum et literarum amantissimorum virorum magna copia est. Cogita igitur, obsecro te, meus amor; et si huc animum inclinaveris, fac me certiorem, et meis uxorisque verbis lectissimam conjugem tuam et filios plurimum salvere jube. Scripsi raptim. Monspelii, a. d. II. Kalend, Jun. CIC IC XCVII.



page 77, image: es077

EPISTOLA CXLIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1597.] ACcepi tandem quas ad me III. Idus Februar, dedisti literas [note: Vide Scaliger. n. 42.], Sealiger praestantissime, et cum illis tuas in aliquot veteres Scriptores notas. Beasti me isto munere, tibique sic obstrinxisti, vix ut queas magis: animum etiam adjecisti, ut jam suscipere editionem eotum scriprorum, ad quos illustrandos me hortaris, non verear: utut enim parum aut nihil futurum est, quod meopte ingenio sum praestiturus: quia tamen tuum illustre nomen opus nostrum est exornaturum, haud aberit, quin doctis id placeat: me certe tua cohortatio cum notis tuis [gap: Greek word(s)]. Sed rursus animo deficio, cum eogito, quam bonam discendi occasionem amiserim, qui tam longe a te abierim; praesertim quoties cogito, ea tempora imminere, exigua ut spes sit, aut nulla potius, exercendi inter nos literarum commercium. Itaque in solas terras venisse mihi videor: et cum magnam quotidie Magalonensium nostrorum in me benevolentiam experiar, tui tamen desiderio, aut certe literarum tuarum sic crucior, ut ipsa prope vita mihi sit acerba. Adjice eo, quod nulla hīc prorsus librorum edendorum facultas. Cogitabam de Lugduno aut Geneva: sed et locorum intervallum magnum, et pericula multa. Ut taceam, sie tractari eam artem in utroque loco, ut abstinere satius sit, quam typographorum hoc genus operā uti Verumtamen si minus aliis canere possumus, nobis certe et Musis. Quarum amor in nobis non ante minuet, quam desinemus ipsi esse. Hic erit [gap: Greek word(s)], quem exuemus postquam hora decretoria advenerit. Janum Doufam Juniorem abiisse, ex tuis literis primum didici; atque utinam quidvis aliud nuntiasses mihi potius quam hoc. O casum graevem! ō funus vere acerbum! nempe ita est, mi Scaliger, quod tu olim [gap: Greek word(s)] et scripsisti; vergunt doctae artes ad interitum, estque omnis jam in Europa eruditio vera et recta conclamata. Parum erat, quod Mars ubique pridem furens Musarum cultum et amorem ex animis fere omnium sustulit: parum erat, quod verae doctrineae loco [gap: Greek word(s)] regnum hodie obtinet. Hoc supererat, ut si qui restarent [gap: Greek word(s)], ii mature raperentur, et stationem desererent. Flevi ergo, et fleo adhuc tantae spei [note: 1597.] juvenem, cui equidem ex universa juventute literis operata parem novi neminem. Sed feramus necesse est quod mutari non potest: neque enim forte, aut casu ista evenere: sed voluntate et [gap: Greek word(s)] cujus [gap: Greek word(s)]. Illum obsecro et supplex veneror, Scaliger praestantissime, servet te nobis, et valere nunc ac semper velit. Tuum de Emendatione Temporum opus non exspecto, sed [gap: Greek word(s)]. Athenaei notas ut hactenus detexerem, valetudo non sivit: quae ne nunc quidem bona est: nisi quod graviter affectis sanitatis loco est bona remissio. Vale, Vir illustrissime, prorsusque [gap: Greek word(s)] mihi [gap: Greek word(s)]. Quod si me salvum cupis, noli committere, ut tuum in scribendo officium jure desiderem. Iterum vale. Monspelii, a. d. VII. Eid. Jun. CIC IC XCVII. raptim et languente animo.

EPISTOLA CXLIV. DIONYSIO GOTHOFREDO.

[note: 1597.] QUod a me postulasti binis tuis responsum, ecce illud tibi, Gothofrede praestantissime. Erit puto, parum gratum iis, quorum causae faves, et plane, quod ajunt, [gap: Greek word(s)]: sed animum hominis flectere nostrae opis non fuit. Si quid aliud tuā causā potero, confide esse me totum tuum. Nihil tam difficile imperaveris, quod non libentissime spe gratificandi tibi sim suscepturus. Expeti te hīc ab omnibus doctis, scripsi jam ante non semel: et est profecto ita: magnum enim merito nomen tuum, ubicunque purioris jurisprudentiae studia vigent. Spes est, si facilem te praebueris, posse eam tibi parari hīc conditionem, quam fortasse non sis aspernaturus. Sed quia vir clarissimus Ranchinus, qui tibi omnium cupit plurimum, et summam apud suos auctoritatem obtinet, ex aula nedum rediit, amplius de hoc negotio inpraesentiarum scribere supersedebo. Lectium quidem nostrum, Musarum illud delicium, vix spes ulla superest posse huc unquam cogitare. Ego dies noctesque hoc molior, hoc Deum oro, ut iterum una vitam aliquando possimus degere. O si ejus voti olim me Deus damnaverit, tum demum dicere incipiam, Nunc juvat vivere. Sed suspirituum [gap: Greek word(s)]. Vale, meus amor, et diu felix vive. Scripsi raptim. Monspelii in Volcis Arecomicis, a. d. Idibus Juniis, CIC IC XCVII.



page 78, image: es078

EPISTOLA CXLV. GUILELMO RANCHINO.

[note: 1597.] CUm a nobis discessisti, Ranchine doctissime, et brevi rediturum te sperabam, et literas isthuc me daturum ad te saepius: quod ne facerem hactenus, multa me impedierunt: morbus primum meus et uxoris proximi a tuo discessu temporis facultatem mihi eripuit. Deinde ubi in gratiam cum valetudine redii, mox te adventurum persuasus sum. Scripsi tamen [sic me Musae omnes ament] ante mensem: sed cum rumor de vestro omnium reditu in dies crebresceret, affirmassetque mihi matrona lectissima, uxor tua, nullas se amplius ad te literas daturam; meam epistolam ipse conscidi, ne in alienas fortasse manus veniret. Haec commemoravi tibi, non tam ut meam negligentiam irem excusatum, quam ut scires valde fefellisse te nostram exspectationem, qui caeteris revertentibus isthīc maneas. Id enim didici nunc ipsum cum ex aliorum sermonibus, tum ex verbis conjugis tuae. Non possum verbis tibi satis exprimere, quantum hic illam nuntius afflixerit; quantum lacrymarum fuderit, postquam novissimas tuas legit. Puto, qui tam miti animo sis et [gap: Greek word(s)], si scias quam inique tuam hanc moram illa ferat, haud alio fore tibi opus protelo, ut itineri te statim accingas. Sed non dubito, graves, quae te isthīc detinent, caussas esse: quare consilium tuum nullus reprehendo. Deum potius obsecro, servet te salvum et incolumem, tibique ea efficiendi quae [gap: Greek word(s)], det vires ac facultatem. Persuade tamen tibi, exspectatione reditūs tui nullum mihi unquam tempus visum esse longius. Nihil dicam de nostra amicitia, quae profecto nostrum hoc divortium aequo animo ferre non potest: hoc scito, multa post discessum tuum contigisse, quae tui acre desiderium in nobis excitent. Equidem expertus sum hisce diebus in re non maxima, homo homini quantum praestaret: nam cum de bimestri stipendio ageretur, mutire omnes, haerere, verba denique, aliud nihil dare. Tum egomet mecum cogitare coepi, si nunc tanta [gap: Greek word(s)], quid deinceps sperem futurum? Sed nimirum tu aberas, Ranchine amicissime: qui si adesses, facile viam aliquam inires, quā mihi id praestaretur, quod promissum est. Te igitur exispectabimus, verum accelera: ne, si diutius afueris, aliquid accidat plane contra [note: 1597.] animi tui sententiam. Fuisse te isthīc nostri memorem, ex iis intellexi, quas ad me scripsisti. Ago igitur tibi gratias quantas possum maximas. Nam quod nihil promoveris, non eo minus me tibi devinxisti. Video fatum esse omnium bonorum, ut in illis locis, ubi es, parum sine immensa auri copia possint. Quare omittamus, censeo, has cogitationes, et alia curemus. Literas meas curasse te cum fide, laetatus sum. Peto a te etiam atque etiam, salutem meis verbis omnibus illis nunties, ad quos scripseram. Quod si doctissimus Serranus isthīc esset, scripsissem ad illum; sed mihi frater ejus nuper significavit, se in dies ipsum exspectare. Veruntamen si aliter res habet, velim illum a me quam amantissime salutes. Vale, Vir praestantissime. Monspelii, a. d. Idibus Junii, CIC IC XCVII. raptim.

EPISTOLA CXLVI. JACOBO LECTIO.

[note: 1597.] SIccine te veteris amici memoriam abjecisse? [gap: Greek word(s)], et facinus facis non bellum. Scio quidem otio te non abundare: sed nunquam te sic impeditum putabo, ut duo saltem verba exarare, et vel hoc tantum scribere non possis, tibi si lubeat, non liceat. Habemus et nos quod jure caussemus: verum ea est amoris in te nostri vis, semper ut tibi vacemus. Itaque aut nunquam, aut raro factum, ut oblatam scribendi ad te occasionem non arripuerim. [gap: Greek word(s)]. Spero enim nunc certe, iter ad nos instituente Pacio viro clarissimo, tam bonam occasionem praetermittere fore tibi religioni. Exspectamus igitur illum diem. Interea. scito, expeti hīc te ab omnibus doctis; Juris praesertim studiosis: ac quoniam ita naturā comparatum est, ut qui amant ipsi fingant sibi somnia, efficit in multorum animis alte insitus tui amor, ut futurum plerique omnes sperent, hanc Academiam a te aliquando ornatum iri. Meorum votorum haec summa est, ut vel hīc, vel isthīc jungamur iterum, et amicitiae nostrae fructu invicem fruamur. Vale, Vir magne, et nos ama, qui te in oculis dies noctesque ferimus. Vale iterum. Monspelii, a. d. XIV. Kalend. Julias, anno [gap: Greek word(s)] CIC IC XCVII.



page 79, image: es079

EPISTOLA CXLVII. THEODORO BEZAE.

[note: 1597.] CRedo equidem, Beza [gap: Greek word(s)], si notas illas accepisti in aliquot Novi Testamenti locos, quas nuper misi, assentiri te mihi, et parum dignas censere eas, quae tibi legendae offerantur: quia tamen visus es aliquoties hoc officii genus a me postulare, facile feram conatus in literis meos tibi improbari, modo obsequium probetur. Nam si quis est eorum omnium qui hodie terras colunt, cui gratificari et parere cupiam, is tu profecto es. In ea ad Titum scribitur Cap. I. vers. 9. [gap: Greek word(s)]. Hujus versūs videtur haec esse sententia. Vult Apostolus, Episcopum [gap: Greek word(s)] hoc est, [gap: Greek word(s)] et diligenter vacare studio Theologiae. Ait, [gap: Greek word(s)], id est, sic ut ad docendum fiat in dies aptior et instructior. Nam potest aliquis addiscere aliquam scientiam non ad aliorum institutionem, sed suam tantum. Si hoc sentit Apostolus, nolim [gap: Greek word(s)] tenacem vertere, sed incumbentem, aut adhaerentem. Chrysostomus pulchre [gap: Greek word(s)] nec minus apte Syrus verbo [gap: Hebrew word(s)] hīc usus, quod respondet Graeco [gap: Greek word(s)]. Non probem etiam haec [gap: Greek word(s)] verti, qui ad doctrinam facit: [gap: Greek word(s)] enim ipsum docendi actum, nisi fallor, notat hīc; non doctrinam quae docetur. Ita nunc locum Chrysostomus accepit: quod mihi non improbatur. Ar Cap. II. vers. 3. frustra moveri videtur ab eo quaestio in voce [gap: Greek word(s)], quomodo hoc conveniat cum alio Pauli, ubi vetat sustineri a mulieribus docendi partes: neque enim ea Pauli videtur esse mens hoc loco, ut velit, docere quicquam foeminas in Ecclesia. Propterea placet versio tua, honestatis magistrae. Versu 5. non assentior iis, qui tollendam censent distinctionem inter [gap: Greek word(s)]. Duo requirit Paulus a pia matrona: ut sit [gap: Greek word(s)], hoc est, ut domi se contineat, sicuti a te est recte expositum. Veteribus Latinis [gap: Greek word(s)] est casaria, Hebraeis [gap: Hebrew word(s)]. Huic virtuti conjuncta est rei familiaris cura: propterea quidam [gap: Greek word(s)] exposucre, quae recte domum curat. Naumachius, Poeta elegantissimus, utrumque praeceptum hoc versu expressit:

[gap: Greek word(s)] [note: Grotius in Stobaei Florileg. pag. 317. [gap: Greek word(s)]] [gap: Greek word(s)]

[note: 1597.] Nam hoc vult, fac sis [gap: Greek word(s)]. Alterum quod requirit Apostolus a matronis, est, ut sint [gap: Greek word(s)], hoc est, benignae et faciles erga ancillas et famulos. Sic accipiunt Graeci vocem [gap: Greek word(s)], et Poetae [gap: Greek word(s)]. Naumachius [note: Ib. pag. 319.]:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Quod Gallice dicimus, źtre bon a ses domestiques. Syrus tamen aliter accepit, et tollit [gap: Greek word(s)] sed ita mangnus Chrysostomus. Versu 10. [gap: Greek word(s)], est fidem praestare: nam ostendere fidem parum Latinum videtur, et [gap: Greek word(s)] passim pro, facere et praestare aliquid reipsā. Sed videamus num [gap: Greek word(s)] scribendum sit hoc loco pro [gap: Greek word(s)] ita Vetus, opinor, legit: ita et Syrus, nisi erro, qui vertit, [gap: Hebrew word(s)] quibus verbis semper alibi exprimit [gap: Greek word(s)]. Haec nunc satis; imo plus satis: piget enim abuti diutius patientiā tuā. Sororem meam, Rigotii pridem viduam, tibi cupio esse commendatissimam. Magnus is accesserit tuis in nos meritis cumulus. Uxor et te, et conjugem tuam quam officiosissime et amantissime salutat. Uter nostrūm tui desiderium impatientius ferat, uter magis ex animo pro salure et valetudine tua vota quotidie faciat, [gap: Greek word(s)]. Universum coetum venerandorum Pastorum et Professorum meis verbis a te salutari, nisi grave est, percupio, idque ut facias te oro. Vale, Senex [gap: Greek word(s)], et me ama ac meos. Monspelii, a. d. XVI. Kalend. Jul. CIC CI XCVII.

EPISTOLA CXLVIII. PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1597.] DIu scribere ad te distuli, Praeses amplissime, ne ea, quae te scire nollem, scribere cogerer. Quia tamen unus tu mortalium portus mihi et praesidium es, quid acciderit post tuum discessum, celare non possum, non debeo. Scito igitur, Consules de nobis hactenus ita male meritos, ut certum consilium sit, nisi tu impedias, in veterem patriam pedem quam primum referre. Istas enim procrastinationes vanas et pollicitationes, imo illusiones ferre non queo. Ut paucis omnia tibi aperiam, omnium eorum quae per literas absenti fuerant promissa, praesenti nihil sine aliqua immutatione, hoc est, nihil bonā fide praestitum est. Domum erant daturi: eam impetrare nunquam potui,


page 80, image: es080

[note: 1597.] nisi venirem in partem pensionis. Ita hyems tota miserrime transacta in angustissimis cubiculis duobus, ut filiolum, quem habeo unicum, extrudere magnis impensis fuerim coactus. Tandem Vauchantianae aedes datae: sed eā lege, ut decem ipse annuos aureos darem; atque ii statim exacti. Suppellectilis nomine promissi aurei C L. detracto triente, redacta summa est ad centum. Ligni spes facta: vix adhuc quasi convitio extorquere decimam partem quitus sum. In antecessum semestre stipendium erant repraesentaturi: hoc nec factum in priore semestri, quod per minutas partes acceptum: et in isto nuper inchoato plane ostensum mihi, quid in posterum sperandum haberem: nummus enim exprimi adhuc ab illis non potuit. Non illi auctoritatem tuam reveriti sunt: non datae fidei rationem ullam habuerunt: amicorum denique omnium meorum incassum vigilavit industria. Scio non defore quod causentur. Sed istae [gap: Greek word(s)] mature praevidendae erant: nunc illis nullus locus. Quid enim ad me, si sunt occupati? si Rector Provinciae in urbe est? si rerum novarum occasionem quaerentes nonnulli salis commercia rupere? Quid ergo nobis fiet, si non belli metus sit, sed certum bellum? Invitus haec ad te scribo, Praeses amplissime: sed coactus vi doloris, ne aliud dicam. Expertus enim sum, genus istud hominum esse [gap: Greek word(s)], si quod est aliud. Paucos excipio veros amicos, Ranchinum, Serranum, et ipsum primum Consulem: quorum tamen nemo aut gratiā, aut ullā aliā re caussam nostram multum potest adjuvare. Ranchinus abest; Serranus apud istos, qui pecunias tractant, parum potest: suos ipse nobis loculos aperuit. Consul quoque partim morbo, partim senectute, quae est et ipsa morbus, [gap: Greek word(s)] domi jacet. Caeteris vel juvandi facultas nulla, vel voluntas. Hic est rerum nostrarum status, Vir maxime, quem semel aperire tibi visum, ut dares ipse ante discessum, consilium: vel si suppetit nullum, caussas haberes cognitas illius quod video mihi necessario capiendum. Est autem ejusmodi, ut vel Genevam, vel Basileam lares conferam, et vitae quod superest ibi degam. Puto repertum iri vacuam aliquam professionem, ut inde sit quo mihi et meis consulam. Moneor et cupiditate proferendi in lucem multa, quae hactenus in nostris adversariis male latuerunt. Sed nos cupiditas otii segniores efficiebat: quae spes cum jam nulla affulgeat ex ulla terrarum parte, cruda studia et extremae [note: 1597.] lineae egentia scripta nostra proferre certum. Haec sententia si placet tibi, quam primum exequi [gap: Greek word(s)] constitui. Scribe igitur, si grave non est, priusquam itineri te accingis; et tibi persuade, maximas et gravissimas mihi fuisse caussas, cur hoc consilii inirem. Sed mihi nullum unquam placebit consilium, cujus tu mihi dux et auctor non fueris. Quae duo ad dandum consilium necessaria sunt, amor et prudentia: eorum altero longe me superas, altero omnes homines: nemo enim est, cui chariorem me putem quam tibi. Vale, Vir maxime. Deum Opt. Max. supplex veneror, et te, et nobilissimam uxorem tuam, atque omnes tuos servet, fortunet, et omni bonorum genere cumulet. Iterum vale, et me ama. Monspelii, a. d. XIV. Kalend. Jul. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CXLIX. EIDEM.

[note: 1597.] OStendit mihi nunc ipsum literas tuas, qua erat in illis facta nostri mentio, Cabassus. Simul addidit, tabellarium qui suas ad te esset allaturus, jam esse petasatum et ad portam urbis. Igitur accipe, Praeses amplissime, non illud, quod postulabas, breve [gap: Greek word(s)] rerum nostrarum, cum Lutetiam veneris; sed querelas tantum de iis, qui conditiones omnes, quibus me huc vocarunt, [gap: Greek word(s)]. Scripsi ante dies sex septem ea de re plura: noli putare, eo tempore quod inde fluxit, resipuisse ad quos ista cura pertinet: constant sibi, et nos nostrasque aequissimas [gap: Greek word(s)] animo obstinato insuper habent. Consulum primus [gap: Greek word(s)] jacet pridem: alios ipse parum novi. Veni tamen ad secundum nuper deducente Serrano: exposui quid vellem: addidi, si ita mecum agerent, brevi me repedaturum, et ipsos nostri curā liberaturum. Quid promoverim, res loquitur. Omnes se mihi cupere, mirum quantum ajunt: omnes fidem Consulum appellant; multi quiritantur rem esse indignam, datam occasionem tam cito conquerendi: risuros et irrisuros omnes qui ista resciverint; magnum scilicet fore hoc protelum Goulardo, ad quem nuper scriptum; item Lectio, aut Gothofredo, de quorum altero scis nostros cogitare. Haec et similia his [gap: Greek word(s)] caeterum nemo proficit hilum. Quid ergo consilii capiam? dic tu, Vir maxime, amicissime; cui non minus quam mihi fieri ab istis injuriam, equidem doleo. Sed erat nimirum, ita


page 81, image: es081

[note: 1597.] ut multos praedicere memini, fore istum Monspeliensium impetum [gap: Greek word(s)], et vere, ajunt, [gap: Greek word(s)]. Dissimulare. non possum, magnum ex hac istorum inconstantia capere me dolorem. Nam si sinistrā ave huc pedem intuli, redeundum est nempe in veterem locum. Sed pudet nos mutatae tam cito sententiae: et hominum illorum nosti ingenia. Scis. quid ab illis sit, nunc praesertim, nobis sperandum. Sed feramus fortiter necesse est quicquid mutari non potest. Utinam tantum bibliotheca nostra hac occasione non male pereat: in multis variisque curis meis nihil habeo, quod me angat vehementius. Scis enim, absque nostris libris vitam nobis nullam vitalem. Exspecto igitur quid consilii in re crepera sis daturus. Quare, etsi non nescio, in hac praesertim tua profectione vacui temporis habere te nihil, peto nihilominus tamen a te, scribas tuam super nostris rebus sententiam ante discessum. Ad Consules ut de nostro negotio scribas, non postulo. Satis enim ipsis perspectus est tuus, quo uno glorior, in nos amor. Adjice eo, recentem esse in eorum animis illorum verborum memoriam, quibus me ipsis nuper tanto commendasti opere. Quid igitur epistolam tuam nunc abeuntis effecturam apud eos sperem, quos praesentis divini illa [gap: Greek word(s)] parum movit? Sed hoc statues ipse melius. Lutetiae quod nostrā caussā agas, jam unum superest, si tu nobis deserendae Galliae auctor, vel certe suasor. Literas enim, quibus civitatis Gallicae jure donor, quorsum expetam hoc statu rerum mearum? minus codicillis dignitatis nobis futurum opus, si opera nostra nullum opus Magalonensibus nostris. Solum privilegium est, de quo te exoratum velim, ut illud quam optimā lege et conditione fieri poterit, mihi impetres. Ego interea dies noctesque Deum Opt. Max. precibus [gap: Greek word(s)] fatigabo, ut te euntem, tuaque agentem, et mox redeuntem server, regat, et omni suarum [gap: Greek word(s)] genere cumulet. Vale, Vir maxime, et meum unicum decus. Monspelii, a. d. XI. Kalend. Julii, CIC IC XCVII.

[note: +] EPISTOLA CL. EIDEM.

[note: 1597.] EXpecto te, Praeses amplissime, si binas meas accepisti, quas superioribus diebus scripsi, miratum esse et illarum argumentum, et consiliorum meorum [gap: Greek word(s)]. Sed velim mihi accredas, [note: 1597.] fuisse graves caussas, quare eae cogitationes animum subirent meum. Earum summa haec est, si meam spem destituant, qui ita cupide, ita amanter huc me vocarunt, non potest nos non manere [gap: Greek word(s)], et aerumnarum pelagus. Quare si posthac ita mecum putarem actum iri, quemadmodum hactenus est actum, omnino prospiciendum mihi meis rebus foret. Sed hoc vetant me credere, aut etiam suspicari viri graves non pauci, nec mediocris apud nos auctoritatis. Videbimus igitur, et quoad ejus fieri potest, [gap: Greek word(s)]. Tandem enim inita ratio est, quā nobis debitum stipendium praestaretur. Idque ibam coeptum numerari hac ipsā die. Quod superest, de tuo itinere dies noctesque scito me esse sollicitum: accendit ea cura in nobis studium orandi Deum Patrem per Jusum Christum, Filium suum, ut tibi in omnibus, quae [gap: Greek word(s)], adsit: te et nobilissimam uxorem tuam, vestrosque summae spei liberos regat, et tegat. Vale, Praeses, praesidium, decus. Monspelii in Volcis Arecomicis, a. d. VI. Nonas Julias, anno [gap: Greek word(s)], CIC IC XCVII.

EPISTOLA CLI. JULIO PACIO.

[note: 1597.] ADventum tuum in hanc provinciam, Paci clarissime, omnes literarum amantes cupidissime exspectant. Equidem, etsi tui videndi desiderio nemini concessero, doleo tamen Genevae nostrae, suavissimae mihi patriae, vicem, quae talem necessario suo tempore jacturam faciat. Quid autem Schola illa fiet te abeunte, Lectio silente? Sed feramus quod mutare non possumus. Nunc igitur, postquam [gap: Greek word(s)] et jacta alea est, auctor tibi sum, adducas tecum, si fieri potest, typographum aliquem, typis praesertim Graecis instructum: nullus enim in his locis, qui aut tibi, aut mihi operam navare possit, penuriā Graeci characteris. Huic incommodo si medicinam, admonitus a me, feceris, cur te unquam mutationis hujus possit poenitere, nullus video. Non est autem quod dubitet nostrorum aliquis, te sequi: audebo enim spondere illi, non defore unquam quod agat: sit modo instructus necessariis characteribus. Atque hoc est quod te volui: feceris rem mihi gratissimam, omnibus utilissimam, in primis autem tibi mihique, si Volcis Arecomicis Typographum


page 82, image: es082

[note: 1597.] unum donaveris. Vale, Vir amicissime. Monspelii, a. d. IV. Eid. Julii, CIC IC XCVII.

EPISTOLA CLII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1597.] LIteris tuis mense Februario scriptis statim respondi, mi Scaliger, cum exeunte Majo eas accepissem. Egi autem tibi pro tuis non quas debui, sed quas potui gratias. Docuisti nos multa, de quibus absque te esset, in mentem forcasse nunquam venisset nobis. Ea non prememus, sed brevi [gap: Greek word(s)] proferemus; tibique morem geremus, qui ad editionem illorum autorum tantopere nos hortaris. Animus certe non deest, licet valetudine pridem utimur parum firmā. Typographum tantum desideramus, qui in Volcis Arecomicis nullus est. Itaque Lugdunum, aut Lutetiam nostra mittamus necesse; quod et longum, et periculosae plenum aleae est. Sed haec videbimus. Opus tuum de Emendatione Temporum avidissime exspecto. Non dubito, futuram illius [gap: Greek word(s)] omnibus ingenue doctis admirationi: cujus quidem prior editio vel eruditissimis expressit hanc confessionem; unum Scaligerum [gap: Greek word(s)], caeteros [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)]. At perge, obsecro te, Vir maxime, ea nos docere, quae potes unus. Nam linguae Arabicae, et Persicae item promissas dudum institutiones, a quo exspectabimus, si tu cessas? Si propius a te abessem, orandi finem non ante facerem, quam te exorassem. Quae de nominibus Persicis et Chaldaicis a te disputantur, satis magno argumento sunt, quantum earum linguarum cognitio hominibus verae eruditionis oestro percitis (in quies ego nomen profiteor meum,) sit necessaria. Et quaeso te, Vir magne, unde illa tibi eruta? quis tibi [gap: Greek word(s)] haec arcana [gap: Greek word(s)]; non enim ab Hebraeis magistris illa habes: qui suae unius periti, aliarum omnium imperiti fere sunt omnes. Nostrā autem memoriā, qui eas linguas vel [gap: Greek word(s)], quod ajunt, [gap: Greek word(s)] attigerit, novi neminem; nisi quod Postellum nescio quid muginatum esse de lingua Arabica memini. Sed illa quam tenuia, quam exilia: de Persica, quod equidem sciam, neque ille, neque alius quisquam vel [gap: Greek word(s)]. Miror igitur, ecqua tibi [gap: Greek word(s)] fuerit, illa studia primum tentanti. Sed nae ego stultus, qui tuum ingenium ex meo, aut aliorum metior: quasi nesciam, uni Scaligero [gap: Greek word(s)], quae aliis [gap: Greek word(s)]; uni [note: 1597.] [gap: Greek word(s)], quae caeteris [gap: Greek word(s)]. Fruere, Vir illustrissime, tanto bono: fruere, et ad publicam literarum utilitatem diu illo utere. Vale, et nos amare perge. Monspelii, a. d. Eid. Jul. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CLIII. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1597.] ETiamne in illud niveum pectus tuum nostri penetravit oblivio? Sapientis, ajunt Sapientes, non est, dicere, [gap: Greek word(s)]. Ego vero fateor, suspicatum esse me nunquam, fore ut tam raras ab amicis literas acciperem. Sperabam enim vel Lugdunensi, vel aliā quā viā posse me tecum, Bongarsi amicissime, et caeteris amicis isthīc meis literarum exercere commercium. Atque ego in scribendo negligens profecto non fui: fortasse neque tu fuisti; sed omnis penes tabellarios culpa, qui literas parum bonā fide curare soliti. Equidem conscius mihi sum, postquam in Volcis Arecomicis pedem posui, quinas aut senas dedisse ad te literarum. Vix binae tuarum in meas adhuc venerunt manus: posteriores habuere conjunctas, quas ad Praesidem Canajum scripseras: quasque ipse [gap: Greek word(s)] ante quindecim dies eidem tradidi. Venerat enim huc magnus ille utriusque nostrūm amicus; partim ut negotia quaedam sua curaret; partim ut amicis valediceret, brevi Lutetiam iter instituturus. Erat et tertia caussa, quae illum huc adduxerat. Expertus enim ante annum dolorem in alterius pedum articulis, ac bis ab eo tempore repetitus, ad nostros Medicos quaestionem detulit, ecquod genus id morbi esset? podagram enim esse, licet suspicaretur, vix tamen adduci posse ut crederet. Responderunt Asclepiadae uno consensu omnes, nondum liquere sibi de hujus morbi natura, aut nomine. Adhuc igitur exspectandum, priusquam in album [gap: Greek word(s)] referretur. Ita rediit Praeses domum, prorsus incertior quam dudum, fere tamen persuasus, meram et [gap: Greek word(s)] eam esse. Tuis ille discedens non respondit, sperans se cis paucos dies Lutetiā literas ad te daturum, via et tutiore, et breviore. Nutat et nostra valetudo per multos jam menses: urget enim nos destillatio molestissima et contumacissima. Docemus tamen et studemus, scribimusque aliquid semper. Typographum hic habemus, cujus operā utamur, nullum: qui adest, Graecis literis caret. Pergemus tamen nihilo segnius; ac vel Lugdunum, vel Lutetiam


page 83, image: es083

[note: 1597.] nostra mittemus, vel Basileam ad Aubrium [note: Wechelianum.]. Sed de his plura proximis literis. Vale, Bongarsi amicissime et clarissime. Monspelii, Id. Jul. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CLIV. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1597.] ET corpore, propter morbum, languebam; et animo magis, propter recentem charissimae filiolae obitum, cum haec ad te, Vir clarissime, exaravi. Sed vis amoris mei in te vires ad scribendum suggerebat. Non enim dubito, mirari te, atque adeo indignari, quod nullas a me, postquam in Gallias veni, literas acceperis. Sed oro te, per Deum [gap: Greek word(s)], quidvis potius putes silentii mei caussam fuisse, quam ullum frigus mei in te amoris: nam ille quidem, ut semper, et viget, et fervet. Valetudinem potius accusa, quae diu me exercuit, et nunc quoque parum prospera. Praeterea vides quantum locorum intervallum, quae itinerum pericula expertus sum, vix dimidium epistolarum, quas in Germaniam, aut Helvetiam scripsi, tuto fuisse perlatas. Quid ergo mirum, segniorem esse; cum metus sit, ne pereat et oleum et opera. Scribam tamen, Vir amicissime, et tuas vicissim exspectabo. Athenaeus adhuc nos habet: scriptor difficilis, et mihi certe molestus: si valetudo et negotia sivissent, sperabam in Deo posse nostras curas perfici multo citius quam nunc possint. Oppianum tuum videre non cupio, sed [gap: Greek word(s)]. Vale, et viros clarissimos collegas tuos, a quibus nos amari scis, plurimum a me salvere jube. Monspelii, a. d. VII. Idus Septemb. CIC IC XCVII.

Oppianum tuum sic exspecto, ut dies noctesque de eo cogitem: amo enim illum Poetam, ut si quis alius. Tum autem vigilias tuas videre, iisque frui opto vehementer. Si fuerit editus, spero per Lugdunenses mercatores me brevi habiturum.

EPISTOLA CLV. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1597.] ETsi ignarus eram ubi gentium esses, adductus tamen probabili conjectura, ut te isthīc esse crederem, has ad te, Vir amicissime, raptim exaravi. Valere nos, et in studiis esse assiduos, hoc te primum scire volo. Diu tamen siluere literae nostrae propter morbum et languorem, qui diu me tenuit. Postquam [note: 1597.] Dei benignitate meliuscule habere coepimus, ad dolium nostrum rotandum sumus reversi. Sed alacritatem nostram saepe minuit inopia Typographi, qui hīc nullus est. Mittere autem Genevam, quae volumus edi, longum iter est ac periculosum. Scripsi ad socerum [note: Henricum Stephanum.] Parisiensem, qui ante aliquot menses in hac urbe suam mihi operam ultro pollicitus est. Si potes, adjuva me in hoc negotio. Ante omnia de tuarum rerum statu fac me, obsecro, certiorem. Vale, Vir doctissime, et me ama semper tuum. Monspelii, a. d. VI. Eidus Octob. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CLVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1597.] RAptim haec exarabam ad te, Scaliger praestantissime, cum repente isthuc literas mittendi oblata esset facultas. Plura igitur [gap: Greek word(s)] cis dies paucos: neque enim deest quod scribam, cum multa quotidie in Athenaeo occurrant, de quibus cupiam te consultum: verum haec brevi. Nunc hoc volo tantum scias, valere me virtute Dei, et in literis esse quantum per varias ac graves occupationes licet. AEstatem quidem proximam experti sumus infaustam: nam et graviter ipse aegrotavi, et filiolam suavissimam et oculissimam ex morbo, cui aestus ingens caussam, ut videtur, praebuit, amisimus. Postea vero quam Sirius fervorem coepit remittere, et nos melius habere coepimus. Itaque cum alia coepta nostra [gap: Greek word(s)] urgemus, tum in primis Athenaeum. Quod si Typographi esset in his oris copia, diutius desiderari opus illud a studiosis hominibus non pateremur. Sed neque in hac universa Provincia adest qui nostra possit edere: neque adhuc alio mittendi fuit facultas. Quo autem mittamus, equidem non scio: nisi quod Commelinum appellabo, et ut curet emendate nostras Animadversiones edi, rogabo. Tuum opus de Emendatione Temporum tandem ad umbilicum esse perductum gaudeo, tibique eo nomine gratulor. Non dubito, aequos et doctos viros demonstrationibus tuis acquieturos, et gratiam, ut par est, esse habituros: hominibus [gap: Greek word(s)], qui serram reciprocare malunt quam discere, aegre satisfeceris. Sed pessimum veri argumentum est, placere [gap: Greek word(s)]. Librum tuum si Genevam, vel Lutetiam Parisiorum miseris, spero facile eum posse huc perferri. Mihi vero id munus non dicam aureum et [gap: Greek word(s)]


page 84, image: es084

[note: 1597.] videtur, sed [gap: Greek word(s)]. Vale, maxime virorum, et me quod facias, [gap: Greek word(s)] ama, tui nominis studiosissimum. Scripsi raptim. Monspelii, a. d. IX. Kalend. Decemb. CIC IC XCVII.

EPISTOLA CLVII. EIDEM.

[note: 1597.] NOvissimis tuis, Vir praestantissime, quas ante mensem, et quod excurrit, reddidit mihi Johannes a Wouweren, adolescens tui observantissimus, respondi non multo post, measque literas Petro Brederodio Belgae, Lutetiam pergenti, commisi. Ex eo tempore accepi a Thomsone nostro Athenaei mechanica; libellum paucularum chartarum, imo, ut dicam cum antiquis Criticis, [gap: Greek word(s)]; vel eo tamen nomine, quod lucem necdum vidit, [gap: Greek word(s)] et vere [gap: Greek word(s)]. Quare multum me doctissimo Thomsoni debere fateor, qui eo munere me donaverit. Egit autem ille mecum per literas, ut illud scriptum quam primum ad te mitterem; te enim, qui eo careres, hoc vehementer velle. Mihi vero, Scaliger illustrissime, hac re nulla erit [gap: Greek word(s)], quam ut tibi, quibus rebus cunque potero, gratificer. Mittam igitur, simul nactus fuero cui possim tuto dare. Si nosti aliquam satis certam viam, illam mihi, quaeso te, significa: nam ut rem ita charam periculis itinerum temere exponam, consultum non est. Opus de Emendatione Temporum, a te recentatum, exspecto adhuc. Quod si mittere exemplar erit animus, (id nupera quadam epistola tua ajebat, (poteris, puto, vel Genevensium, vel Parisiensium mercatorum operā uti. Nos quoque, nisi certior offeratur tabellarius, illis committemus, quae isthuc ad te perferri volemus. Sed nostrarum quidem curarum nihil adhuc possum polliceri. Nam quia Typographo hīc caremus, lente in iis poliendis pergimus, quae aliquando [gap: Greek word(s)] sumus edituri. Adde quod instituta pridem Athenaei emendatio difficilior indies nobis videtur; non enim leviter et [gap: Greek word(s)] eā curā defungimur. Sed erat istud onus tuarum, magne Scaliger, non nostrarum virium. Tu facile omnia confecisses, quae ego nullo labore possum assequi: quia tamen non e portu solum exiimus, et oram solvimus; verum etiam in altum jam sumus provecti, idque autore et suasore te, [gap: Greek word(s)], [eā tamen lege, ut liceat mihi brevi, de iis omnibus locis te [note: 1597.] consulere, ad quos mea adhaesit navis:] te Doctore non dubito, fore omnia plana, quae quidem sint [gap: Greek word(s)]. Vale, illustrissime Scaliger, [note: Ad hanc respondet Scaliger. Epist. XLV.] et me ama ex asse tuum. Monspelii, a. d. VI. Kalend. Januar. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLVIII. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1597.] POstquam isthinc discessi, Praeses amplissime, dies nullus fuit, hora nulla, ac ne [gap: Greek word(s)] quidem [gap: Greek word(s)], pene dixerim, quā non ante oculos versata mihi sit jucundissima imago tui, et suavissima tuorum in me beneficiorum recordatio. Ea enim exstiterunt erga nos officia tua, nobilissimaeque tuae conjugis, ut cum eorum praedicandi, pro eo ac debeo, finem nullum faciam, mihi tamen satisfacere non queam. Sed enim si paria tecum me posse facere sperem ullā ratione, frustra omnino sim: ego vero non spero; neque recuso, qui tot tantisque beneficiis tibi sim devinctus, tuus esse et usu et mancipio. Nihil literarum me a te accepisse dum, qui tuas nōrim gravissimas occupationes, non miror. Scripsi tamen aliquoties ad te, et Lugduno, et ex hoc loco; neque Deus sīrit, ut meam in hoc saltem officii genere diligentiam possis merito desiderare. Regiam pecuniam D. Vicquio fuisse tandem numeratam, ex ipsius literis intellexi. Miratus sum, non fuisse eidem traditas ad Consules nostros literas regias, ut de mea isthuc vocatione etiam aliunde quam ex me fierent certiores: hoc unicum est, quod me hīc nunc tenet, quodque nostrarum vigiliarum editionem moratur. Scripsimus autem, ex quo in gratiam cum Musis nostris rediimus, ea in Theophrasti libros de Causis Plantarum, quae tibi probari non diffidimus. Nunquam putaveramus, divinum virum Caesarem Scaligerum, quem qui non mirantur, Marrucini sunt, tantum spicilegium nobis reliquisse. Si isthuc venire Deus nos voluerit, agamus ea de re cum principe nostrarum literarum, ejus filio. Tuo atque illius judicio cum alias omnes nostras lucubratiunculas aut stare, aut cadere volumus, tum hanc maxime. Sed de his alias. Vale, Vir praestantissime, cum nobilissima uxore. Deus Opt. Max. omni bonorum genere magis magisque vos cumulet. Monspelii, a. d. VI. Kalend. Januar. CIC IC XCVIII.



page 85, image: es085

EPISTOLA CLIX. JACOBO BONGARSIO.

[note: 1597.] POst reditum in Gallias tuum, Bongarsi amicissime, unas tantum a te accepi literas, quas mihi Genevā attulit Johannes a Wouweren, adolescens tibi probe cognitus. Facis in iis mentionem fasciculi alicujus, in quo et Josiae Merceri literas ad me fuisse scribis. Illum scito periisse, aut necdum certe in manus meas venisse: quod equidem tuli, et adhuc fero valde iniquo animo. Si qui enim est, qui Mercerum amet plurimique faciat, is ego sum. Cupio igitur veterem amicitiam, quae mihi cum ipso est connata, renovare: quod te interprete et proxeneta spero facile mihi futurum. Aristaenetum ab illo editum scis quanti semper fecerim. Paucula sunt, in quibus mihi cum illo non plane convenit: vel quia ipse erro, vel quia Mercerus suae sententiae rationes nos celavit. Scripsi de nonnullis ad ipsum, non ut docerem, sed ut docerer. Eam epistolam huic adjunxi. De Bibliis Graecis, et aliis libris, quos donasti mihi discedens e Germania, ago tibi gratias quam possum maximas: etsi enim non unis literis id jam est a me factum, quia tamen eas tibi fuisse redditas non constat mihi, [gap: Greek word(s)] tibi potius debeo, quam vel in suspicionem animi ingrati venire. De studiis nostris non aliud tibi nunc dicam, nisi quod, si privilegium a Rege potuerit impetrari, brevi multa edituri sumus nostrae in literis [gap: Greek word(s)] monumenta: hoc spondeo tibi, et mihi credas volo. Si fallo, tum me omnes Musae male oderint. Quod necdum quae in Athenaeum scripsimus sint edita, et rei difficultas, et pericula itinerum, et parum firma valetudo sunt in caussa. Enimvero in tam arduo conatu, satis cito, si satis bene Sancte et liquido juro tibi, me nullum unquam molestiorem laborem sustinuisse. Sed sera poenitentia est cum jam in alto sumus. Vale, Vir amicissime, et omnium [gap: Greek word(s)]. Monspelii, a. d. IV. Kalend. Januar. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLX. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1597.] BInas tuas paucis diebus, Vir clarissime, accepi. Utrisque simul respondebo hisce meis, quando ejus rei facultas data ante non est. Amoris erga nos tui constantiam, imo vehementiam [note: 1597.] equidem, vel in praecipua felicitatis meae parte pono. Amari enim a Thuanis, Gillottis, Pithoeis, quibus vel innotuisse pretium sit operae, quantum est? Meo certe judicio, tantum, ut huic temere ullum aliud [gap: Greek word(s)] sim comparaturus, nedum antepositurus. Utinam esset in nobis aliquid tantorum virorum amore dignum, [gap: Greek word(s)], cujusmodi nihil agnoscimus, nisi quod voluntatem bene de literis merendi, pro re forte interpretari, libido est vobis. Ego videndum mihi etiam atque etiam, ne spem vestram aut destituam, aut fallam. Atque in eo sane omnis nostra dies noctesque industria occupatur. Athenaeum hāc fine recensuimus, et Animadversionibus illustravimus, quae si lucem aliquando, ut spero, viderint, non recuso, quin de ingenioli viribus ex eo opere fiat judicium. Mitto alia, quae hactenus partim inchoata, partim affecta; quam plurima, quorum nonnulla isthuc brevi sum missurus, si spes, quam habeo, excitandae hīc typographiae, decollaverit. Scripsi ea de re ad amplissimum Thuanum, qui et ipse suam mihi, quae est ipsius humanitas, operam prolixe obtulit, novissimis literis, quas ab ipso accepimus. Quod si ita accidat, ut nostri libelli necessario isthīc edendi sine, omnis mihi in vestro amore fiducia erit. Vos, spero, id operam daturos, ut et eleganter et castigate illi edantur. Sed id prius video mihi esse faciendum, ut a Rege impetrem privilegium, qua in re si tua gratia opus fuerit, suscipe, quaeso te, meā causā et studiorum meorum hunc quoque laborem, ut amicum hunc meum, qui has tibi reddidit, adjuves. Is enim discedens pollicitus mihi est, se facturum diligenter omnia, quo ego voti hujus compos fierem. Hoc quidem certissimum est, priusquam id impetravero, nihil omnino lucubrationum nostrarum posse lucem videre. Iterum igitur, iterumque hoc a te precibus contendo, ut ne siveris re infectā amicum meum ad nos redire. Vale, Vir clarissime. Monspelii, a. d. IV. Kalend. Januar. CIC IC XCVIII.

Peto a te per eam amicitiam, quam mihi saepe testatus es, ut, quas ad Josephum Scaligerum scripsi, cures tuto efferendas.

EPISTOLA CLXI. ISAIAE COLLADONO.

[note: 1597.] NOn ex otii abundantia, sed amoris vehementia haec mihi nata epistola


page 86, image: es086

[note: 1597.] est, amicissime, dulcissime, suavissimeque Colladone. Sed quia Lugduno literas ad te dare, ut eram pollicitus, non quitus sum, omnia postposui quo possem id nomen, ubi primum huc appuli, expungere. Mei sane moris non est, in isto genere officii (sic enim exstimatur) lentum esse procrastinatorem. Ut id non esset, vereri tamen non debes, quin sedulus et assiduus in scribendo ad te semper sim futurus: nam ut isthīc cum eramus, faciebam nihil libentius quam ut tecum; tecum, inquam, meus amor, meum delicium, garrirem: sic nunc per literas tecum sermones serere quam creberrime, et cupio, et faciam [gap: Greek word(s)] diligentissime. Faxit aliquando Deus, hac literarum vicissitudine opus ne sit nobis: sed aut tu hīc mecum, (quod mea in patriam charissimam pietas optare non sinit:) aut ego isthīc, quod [gap: Greek word(s)], vitae quod superest degere et peragere possimus. Vale, amice dulcissime, et de me merite quam optime. Doctissimo fratri tuo, uxoribusque vestris, sorori, affinibus, [gap: Greek word(s)] caeterisque amicis tuis, a quibus et nos amari non ignoras, plurimam a me et uxore mea salutem velim nunties. Deus Opt. Max. et publice omnes, et privatim quemque vestrūm omni bonorum genere cumulet. Iterum vale. Monspelii, raptim a. d. prid. Kalend. Januar. CIC IC XCVII. ut hīc tempora putantur.

EPISTOLA CLXII PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1598.] CUm ad hanc epistolam exarandam accessi, Praeses amplissime, non aliud mihi propositum fuit scribendi argumentum, quam ut Arriani promissum librum tibi offerrem. Sed mihi, uti video, non munusculum offerendum, verum deprecanda potius venia est, quod post longam adeo exspectationem ne nunc quidem illum mittam. In caussa est, iniquitas et angustiae ejus loci, qui mihi adhuc pro Museo est. Nam cum solutos nuper libros ubi collocem non habeam, susque deque omnia perturbata sunt, ut quaesitus mihi cum maxime, [ [gap: Greek word(s)]] ille liber inventus tamen non sit. Atqui ego illum casu in meas manus delapsum ante sex septem dies secreveram, et certo loco posueram, ubi facile eum reperire mihi futurum fuit, nisi vel tagax aliqua manus, [gap: Greek word(s)], eum mihi abstulit: vel imprudentia aut mea, aut alicujus meorum illum loco movit, et in aliorum turbam conjecit. [note: 1598.] Scio te pro tua singulari humanitate omnia consulturum aequi boni: sed me male habet, quod tantum quotidie temporis in quaerendis libris male ac saepe frustra collocem: etiam illud aegerrime fero, quod praestare quod promiserim, necdum possim. De aedibus, spero, brevi prospicietur. Si quid futurum est, scribam statim ad te, quando etiam haec levia, Praeses amplissime, ad tuam pertinere curam non dubito. Deus Opt. Max. et te, et nobilissimam heroinam, uxorem tuam, et omnes tuos ac tua servet, sospitet, semperque fortunet. Vale, nostrum decus. Monspelii, a. d. XII. Kalend. Mart. CIC IC XCVIII. ipso natali nostro trigesimo tertio ineunte, quem velit Deus ita felicem illuxisse, ut ad publicam utilitatem et hic vitae nostrae annus, et si qui alii futuri sine, referantur omnes. Iterum vale, Vir maxime.

Sed non differam diutius, quid nostri judicii sit super proposita quaestione e Psalmo [gap: Greek word(s)]. Initio statim abiisse videntur LXX. ab Hebraeo, cujus vestigia nostri propius sequuntur. Sed nos impraesentiarum omittemus quid secuti illi sint, cum sic verterent: [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)]. Hoc dicimus, sensum ex iis verbis non dissimilem posse elici: [gap: Greek word(s)] verbum insolens, et quod vulgo explicant, sitire: nempe aliquid dicendum est, etiam quum nihil quod dicamus habemus. Nos ita putamus; quam recte, ipse videris, [gap: Greek word(s)] est, area horti: [gap: Greek word(s)], nisi animi fallor, est [gap: Greek word(s)] dictio, quā denotatur hoc loco summum desiderium. Proprie dicetur hortus [gap: Greek word(s)], qui avide curam et manum domini exspectat: quasi dicas, velle in. [gap: Greek word(s)] distingui, hoc est, coli, et curā [gap: Greek word(s)]. Materia, inquiunt Philosophi, formam naturaliter appetit: heic forma est [gap: Greek word(s)]: est autem hoc desiderium vehementissimum animae piae, quā fertur erga Deum hac voce indicari. Plura poteram in hanc sententiam: sed nec ego stultus, qui non meminerim, intelligenti satis esse vel unicum verbum. De Psalmo [gap: Greek word(s)]. cum erit otioli tantillum, scribam. Vale, et me ama, ō puriorum Musarum delicium.

EPISTOLA CLXIII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1598.] MIrabar silentium tuum, optime idemque doctissime Hoescheli: nec mirabar tantum, sed et, ne quid dissimulem,


page 87, image: es087

[note: 1598.] succensebam. Est enim profecto vehemens omnis amor (ut meus in te) semper [gap: Greek word(s)]. Tandem accepi quas Kalend. Augusti ad me dederas cum [note: Plutarchi Operum Catalogo, Autore Lampriā, Plutarchi filio. de quo in Collectaneis sub nomine Suidae. Colomes.] Lampria tuo; cujus nomine ago tibi gratias magnas. Sed vide tuarum literarum peregrinationem: missae enim sunt ad me ex ultima fere Aquitania: neque eas videre mihi contigit ante illud ipsum [gap: Greek word(s)], quo haec ad te scribo. Commodum enim, cum illae mihi redditae sunt, aderat tabellarius petasatus, qui Lugdunum proficiscebatur. Censeo, hac viā posthac utaris, si quando volueris tuis literis me beare. Basilii orationem [gap: Greek word(s)] necdum vidi: et jam a lectione tuarum maceror, et crucior exspectatione illius. Ego totos dies sum tecum, te alioquor, te amplector. Ita bene de studiis meis es meritus, missa Epitomā Athenaei. Spero, [gap: Greek word(s)], cies dies viginti et quinque colophonem me impositurum Animadversionibus in Athenaeum; operi, Deus bone, laborioso et molesto. Cum absolvero, scribam statim, ut mihi gratuleris, qui tantum pelagus in hac corporis [gap: Greek word(s)] sim emensus. Quanquam ego, non quod volui, praestiti: sed certe, quod potui, bonā fide. A in' tu autem, esse te in eo, ut Photii Bibliothecam edas? ō munus vere munificum! ō te liberalem! facile est ex iis, quae sunt edita de illius libris, tanquam ex unguibus leonem aestimare. Audivi saepe ab H. Stephano, qui nunc [gap: Greek word(s)] quiescit a laboribus, habere se Photium MS. integrum. Si Genevae essem, eum tibi mittendo curarem: et faciam fortasse; nam illuc mihi necessario eundum erit, propter uxoris dotem. Meminero tum tui, et si potero, referam pro Athenaeo gratiam. Ad clarissimum Velserum scripsi nuper, et jam illius exspecto literas. Vale, amicissime Hoescheli, et a me magnum illum civem tuum salvere [gap: Greek word(s)] jube. Scripsi raptim. Monspelii, a. d. III. Eid. Martii, CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXIV. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1598.] COnstitueram, Vir clarissime, nullas ad te literas ante dare, quam Athenaei Animadversionibus ultimam manum imposuissem; [jam enim virtute Dei Opt. Max. opus ad umbilicum vergit;] sed oblatā scribendi occasione paucula haec raptim exaravi, ut scires, nuperas tuas mihi fuisse redditas. Scivi ex illis, quod et prius cognitum habebam, [note: 1598.] quantae curae tibi res meae essent. Ago igitur tibi, pro eo ac debeo, gratias gratissimas: eo quidem impensius, quod referendi spes nulla nisi verbis: sed enim impar gratiae reddendae sum, nec est operae pro factis verba pendere: sed specta, obsecro te, hunc animum, qui gratus tibi videri laborat. Crimen enim [gap: Greek word(s)] abominatur. Quod si ostensa mihi spes a Domino de Vicq istuc peregrinandi, cum ille ad vos redibit, non decollabit, fruar conspectu tuo, Vir clarissime, et caeterorum magnorum virorum, qui splendoris vestri lumine Galliam nostram illustratis. At Passeratium non videbo, cujus nuper audivi obitum. Nae vestra Academia vel praecipuum, nisi fallor, tibicinem amisit, quo fulciebatur. Nunc autem quis tanti viri locum occupabit? Stephani [note: Henrici.] etiam nostri obitum puto intellexisti, Commelini quoque. An parant Musae fugam ex Europa? Nam juventus ista, quae succrescit prioribus [gap: Greek word(s)], si quid judico, vix frugem faciet. Sed de his fortasse cis paucos menses [gap: Greek word(s)]. Quod utinam ita Deo videatur. Vale, et me constanter ama. Scripsi raptim. Monspelii, a. d. III. Eid. Mart. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1598.] QUas Lugdunum miseras, ut mihi Monspelium perferrentur, doctissime Hoescheli, accepi hoc ipso die Lugduni. Haec nunc nostra est sedes, eritque [gap: Greek word(s)], donec deducetur ad umbilicum nostrarum in Athenaeum Animadversionum editio. Fregit enim anno superiore conatus nostros, cum hoc ipsum moliremur, susceptum [gap: Greek word(s)] iter in aulam. Inde Monspelium reversi, scripsimus de nostris rebus epistolam bene longam ad amplissimum Velserum. Ne te multis morer, Regis voluntas, et amicorum consilium impulerunt me, ur Volcis Arecomicis longum vale dicerem. Rex Lutetiam nos vocat: amicus magnus meus, vir amplissimus, et omni laude dignissimus, deVicq, hac in urbe nos tenet, non ante dimisturus quam erit confectum, quod aestate superiore perfici non potuit. Dies pauculi sunt, cum adveni, et jam Dei beneficio operis specimen editum est. Faxit [gap: Greek word(s)], ut institutam semel editionem nihil moretur. Nostrorum nunc votorum ea fere summa est. Valde enim optamus, ex hoc nostrae [gap: Greek word(s)],


page 88, image: es088

[note: 1598.] et erga literas propensionis testimonio fructum aliquem provenire. Characteres me absente editi sunt: recte an secus, ipse judicabis: mitto enim unum tibi; alterum Velsero exemplum. Photium tuum in dies semper exspecto avidius. Si Genevam nuper, ut sperabam, fuissem profectus, facile, ut puto, confecissem de exemplari Stephanico, quod pridem sum pollicitus. Quia ante non potuit, promitto sancte tibi omnia me facturum, cum illuc venero, ut voto tuo satisfiat. Sperabam, cum haec scribebam, post unam aut alteram hebdomadem eo me iturum; et praemissa jam uxor adventum meum praestolatur: eadem curabo tibi mittendos, quos petis, libros. Virgilium illum, tamdiu doctis expetitum, esse tandem editum isthīc, lubens ex tuis intellexi. Vidi nuper Lutetiae aliquot chartas ejus Servii, qui a Petro Daniele edebatur. Ita erit plane ex [gap: Greek word(s)]. Liturgiae quas ais edi, scire velim, an adjunctas habiturae sint aliquas Margunii notas. Magnam vero res literaria. jacturam fecit in morte magnorum virorum, de quibus ad me scribis. Quaeso autem, nos quae tempora manent, cum sic [gap: Greek word(s)] exstinguuntur illa lumina literarum? Nam praeter nominatos tibi, obiit et Saracenus meus, omnis virtutis rarum exemplar, ut de literis nil dicam: neque enim dubito, vidisse te illius in Diosecoridem eruditissimas lucubrationes. Rem sane tristem, et verae literaturae amantibus lugubrem. Sed quid agemus? [gap: Greek word(s)]. Ille nobis magnum virum Velserum tuum, teque cum eo, et quicunque vere Musas amant, quam diutissime servet [gap: Greek word(s)]. Vale, charissime Hoescheli, et me constanter ama, constanter tuum. Lugduni, a. d. XIII. Kalend. April. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1598.] NArro tibi, Vir illustrissime, dies hic alter est, cum Dei virtute Animadversionibus in Athenaeum [gap: Greek word(s)]. Si me amas, et ingenii nostri foetus putas esse tanti, est quod nobis gratuleris. Magnā enim et molestā curā liberati sumus. Fateor ingenue, et semper fatebor, unum esse te, magne Musageta, cujus humeri tanto sint oneri pares. Itaque dici non potest, quam saepe in ipsis difficultatibus incepti nos poenituerit. Sed quid agerem? [gap: Greek word(s)] pudor vetabat, fortasse ineptus. [gap: Greek word(s)]. [note: 1598.] Quicquid hujus sit, quod publice eramus polliciti, bonā fide praestitimus. Magnum aequor sumus emensi: magnis tempestatibus jactati sumus: naufragium saepe fecimus: tandem portum tenemus. Nunc illud superest, ut freti benignitate tuā et amore erga nos, de locis quibusdam te consulamus: quorum morbus fuit [gap: Greek word(s)]. Nam quis homo natus speret se tot monstra posse superare? Veniam igitur ad te, summe Scaliger, cui Deus dedit humani ingenii [gap: Greek word(s)]. Tu, si grave non est, nostrā et literarum caussā hunc laborem suscipies: dabisque hoc mihi, ut de splendore nominis tui lucem foeneretur nostrum hoc (Deus bone!) laboriosum opus. Libros tuos de Emendatione Temporum prostare, ab amicis didici. Gratulor itaque tibi, mihi gaudeo. Tu labore immenso et inaestimabili defunctus tandem, nunc [gap: Greek word(s)]. Ego infinita mihi incognita, scitu dignissima, e densissimis tenebris eruta, te docente discam, animo juxta discendi avido et grato. Atque utinam adfectum adversus te meum officii aliquo genere possem tibi testarum facere. Scires, neminem unum esse, qui eruditionem, virtutem et pietatem tuam religiosius colat. Vale, et brevi literas a me exspecta, quae manum utramque tibi impleant. Vale iterum. Monspelii, a. d. XV. Kalend. Maj. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXVII. JOANNI SARACENO.

[note: 1598.] RIsi, et ipsum me irrisi, cum legi tuas novissimas, Vir doctissime et amicissime. Itane vero, ego mei nominis sum oblitus? O literarum oblivio! quid jam igitur magni de nostris conatibus in literis tibi spondeas, si [gap: Greek word(s)]. Possem caussari multitudinem negotiorum, quae me fere semper distrahunt, et [gap: Greek word(s)] obruunt. Sed malo culpam deprecari, et te rogare, ut negligentiam meam interpreteris clementer. Hoc quidem malo, oblivisci mei nominis quam tui: quod alte inscriptum [gap: Greek word(s)] deleri non metuit. Scripsit ad me vir clarissimus Jugeus de itinere ad nostram urbem. Si Domino sic fuerit visum, eo mihi proficiscendum esse necessario certum est: et jam non unis nec binis, sed ternis literis a clarissimo viro, parente tuo, sum illuc vocatus. Eamus igitur bonis avibus, hoc est, Deo Opt. Max. duce: sed eamus tres una: quā


page 89, image: es089

[note: 1598.] re nulla mihi possit esse jucundior. Vale, Vir amicissime, et meis verbis magni herois, quem scis coli a me religiose, uxorem nobilissimam plurimum saluta, et caeteros quoque isthīc amicos meos. Scripsi raptim. Monspelii, pridie Kalend. Majas, CIC CI XCVIII.

EPISTOLA CLXVIII. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1598.] ACcepi nunc ipsum, Gillotte praestantissime, quas ad me ante diem undecimum Kalend. April. dedisti. Beasti me hac diligentiā. Nondum enim, puto, cum eas scripsisti, novissimas meas tibi fuisse redditas. Quam diligenter cavendum mihi video, ne, qui omnibus a te vincor longo adeo intervallo, diligentiā quoque in hoc genere sinam me superari. Scribam igitur, quoties erit facultas, si modo per te licet [gap: Greek word(s)]. Nunc hoc tantum dicam, absolvisse me tandem virtute Dei Opt. Max. molestissimum, difficillimum, et taedii plenissimum opus, Animadversiones in Athenaeum. Si nostras nugas putas esse tanti, Vir magne, gratulare, quaeso, nobis. Multum enim sudavimus, multum aestuavimus, multum ausi sumus: nihil denique reliquimus intentatum, quo exiret hoc a manibus nostris opus vestrā summorum istic virorum exspectatione dignum. Quid praestiterim, nescio; nec si scirem, dicerem tamen. Quid conatus sim, et quā sim usus diligentiā, vide. Hoc vero scio: sed plura non addam. Vereor enim Nemesin. Nunc omnis spes mea in Domino de Vicq, qui admolitur, ut benignitate suā foetum hunc [gap: Greek word(s)] tollat, et publico donet. Vale, Vir magne, et me ama. Raptim. Monspelii, a. d. VI. Eid. Maj. CIC IC XCVIII.

Cum de reditu amplissimi Praesidis Thuani intellexero, scribam ad ipsum. Scripsi etiam nuper Jo. Sarrano. Puto etiam, Franciscum Pithoeum, virum clarissimum, et [gap: Greek word(s)], accepisse, quas nuper misi ad Dominum de Vicq istuc perferendas. En erit ille unquam dies, cum ego vos hisce oculis tuebor, prope dixerim, [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CLXIX. EIDEM.

[note: 1598.] PRimum tibi, pro eo ac debeo, gratias agam, Gillotte, quod tua officia adeo prolixe et humane immerenti [note: 1598.] mihi offers. Quid faceres lacessitus? Enimvero bene cum mortalitate actum iri censeam, si vulgo homines eo animo [gap: Greek word(s)], et accepta beneficia referant, quo tu bene de nobis quotidie mereris. Pace tuā dixerim, Vir prudentissime et consultissime, jura civilia, quoties ad me scribis, pervertis: qui meus creditor es, debitorem te fingis, et ea deinde usurpas verba, quae mihi conveniunt, non tibi: nisi tu id agis eo consilio et fine, ut omnem mihi praeripias occasionem [gap: Greek word(s)]. Nam si tu mea verba occupas, [gap: Greek word(s)], quid superest, nisi ut inopiā verborum [gap: Greek word(s)] tacito animi sensu te colam, et tuum hunc adversus me animum mirer? Erit fortasse olim ille dies, cum ego praesens foris verecundiā quantum me tibi debere sentiam testatum faciam. Gestit sane animus istuc peregrinari, et semel, priusquam morior, summos, qui istic estis, viros affari et coram ve nerari, quos absentes pridem miror. Sed mihi nondum ita propitius fuit coecus ille Deus, ut tantum iter sine magno rei familiaris damno possem conficere. Ingenue confitebor tibi, magne Gillotte, meam imprudentiam. Nam qui tot annos in colendis Musis desudem, nihil adhuc ex meis laboribus sum consecutus, nisi ut acceptas a patre mediocres fortunas valde labefactarem et imminuerem. Bonus pater familias non fui, neque ante hunc diem sollicitus unquam fui alia de re, quam ut spartam, [gap: Greek word(s)] (sic confido) pro virili ornarem. Annos ipsos quatuordecim, magnam humanae vitae partem, nullā fere mercede literas in ea urbe sum professus, quae nunc absentem magis desiderat, quam praesentem fovit: quanquam ego de illa non queror; non enim amplius poterat, quam praestabat. Nihil tamen minus bibliothecam non pro tenuitate nostra nobis comparavimus, cum aliter satisfacere discendi desiderio, quo mire flagravimus a puero, non possemus. Ita crescente bibliothecā et familiā, etiam minuit res familiaris. Possem hoc non curare, qui [gap: Greek word(s)] palmam nemini facile concesserim. Sed me amor in liberos, et illa [gap: Greek word(s)] non sinit esse securum. Verum quid ago? aut quid haec ad te? Ex his tamen intelligis, Vir optime, ut tanto a tot annis peregrinandi istuc desiderio percitus, domi adhuc haeream. Cogit me tamen Typographi inopia, ut brevi pedem domo efferrem, et ad clarissimum optimumque virum Dominum


page 90, image: es090

[note: 1598.] de Vicq me conferam, qui opem suam, tuo, opinor, impulsu, et magni Praesidis a Fraxinis, offert ad edendas nostras in Athenaeum Animadversiones. Itaque, quod bene vertat Deus Opt. Max. constitui ante diem decimum septimum Kalend. Jul. accingere me itineri, ut, si potest fieri, opus illud statim Lugduni edatur, aut si propter Graeci characteris inopiam vel inelegantiam id nequit, videbo an Lutetiam fas erit nostra deferre. Vellem certe, et ita vellem, ut haut sciam an aliquid vehementius cupiam, posse scripta nostra a doctissimo Morello edi, sive Patissonio. Sed quis me faciat hujus voti compotem? si aliud nihil possum, Characteres [note: Theophrasti.] saltem ad te mittere constitui, cum Appendice aliquot capitum hactenus ineditorum. Verum de his plura [gap: Greek word(s)], cum Lugdunum venero. Vivere adhuc doctissimum et ingeniosissimum Passeratium, magno cum gaudio ex sermonibus amplissimi Episcopi Monspeliensis, et literis tuis ita intellexi. Deum supplex oro, servet nobis adhuc singulare illud vestrae Academiae ornamentum. Veneror eundem [gap: Greek word(s)], ut tibi, Gillotte [gap: Greek word(s)], omnia duit laeta et fausta, [gap: Greek word(s)]. Vale, et me constanter ama, qui tuus sum [gap: Greek word(s)]. Monspelii, a. d. XIII. Kalend. Jun. CIC IC XCVIII.

Si quid adhuc ista curat [gap: Greek word(s)] ille Praeses, Praesidum princeps et ornamentum, potes illi sine tuo periculo adfirmare, absolutas ante mensem, et quod excurrit, nostras in Athenaeum vigilias nullā meā culpā tamdiu in forulis nostra bibliothecae delitescere. Reditum in urbem alterius magni Praesidis, quem expectari ais, ego quoque avidissime expecto. Si tibi cum doctissimo viro Josia Mercero notitia est, oro te, significa illi, habere me paratum quod a me petit. Sed otium adhuc ad describendum non fuisse. Erit [gap: Greek word(s)] brevi.

EPISTOLA CLXX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1598.] AThenaei Mechanica mitto ecce tibi, praestantissime Scaliger. Non dubito longam tibi visam hanc moram homini in talibus [gap: Greek word(s)]. Sed qui experiar quotidie, itinerum pericula quae et quanta sint, constitueram non ante e manibus meis illa mittere, quam tu mihi viam indicasses, quae satis tuta videretur. Cum igitur Nicolaus Gillottus, vir clarissimus, nuperis suis literis [note: 1598.] de tua voluntate certiorem me fecisset, morem illi statim, pro eo ac debui, gessi; et libellum Athenaei ad D. de Vicq, qui Lugduni degit, misi; rogavique ut ad Gillottum sine mora curaret perferendum. Puto illum ejusdem operā usurum, cujus ipse sum usus. Commodum enim accedit, ut D. de Montigni, finitā Synodo, Lutetiam ad suos rediret, ei fasciculum commisi Lugduni tradendum D. de Vicq. Nam is, cum ante paucos dies Gillotti literas ad me mitteret, studiose mecum egerat, ut suae hac in re operae ne parcerem: se tui studiosissimum a Nicolao Gillotto rogatum, ut curae haberet hanc curam. Pluribus haec tibi, [gap: Greek word(s)], expono, ut scias me [gap: Greek word(s)] sedulo cavisse, ne periret in tam longa via pulcherrimum istud nostri Thomsonis [gap: Greek word(s)]. Legi eum libellum, simul in meas manus venit, avidissime: ac quoniam ei describendo otium non suppeditabat, jussi amanuensem id facere: ille vero mendas [gap: Greek word(s)] sic multiplicavit, ut vere dici posset [gap: Greek word(s)]. Contuli equidem quā potui diligentiā: sed persuasus, te, qui potes hodie solus, id scriptum recensiturum, fui in eo negotio omissior, praesertim cum non esset ad manum qui figuras imitaretur ibi expressas. Audio latere alicubi Lutetiae: integrius aliquod ejus libelli exemplar. Quare, si eo me venire Deus siverit aliquando, [id esse votum et consilium magnorum quorundam virorum, non te fugit,] omnem movebo lapidem, ut illius tu meā operā compos fias. De nostris studiis scripsi nuper adfatim: atque haec jam quarta epistola est, quam post novissimas tuas, XV. Kalend. Septemb. anni superioris [note: Exstat n. 44.] scriptas, tibi misi. Prostare librum tuum de Emendatione Temporum, ab amicis intellexi: ipse adhuc videre quitus non sum; talium enim mercium nihil huc adfertur. Lugduni [gap: Greek word(s)] videbo: eo enim cogito multas ob caussas, de quibus scribam inde ad te oportunius. Vale, [note: Ad hanc responsoria Scaligeri exstat n. 48.] Vir maxime, et me ama. Monspelii, a. d. VI. Eid. Jun. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXXI. SIMONI BASTIDANO.

[note: 1598.] ME vero ita Musae ament, ut lectione tuarum capior, doctissime Bastidane: vel illud, quo Athenaicas nostras vigilias laudasti, epigramma, quam elegans! [gap: Greek word(s)], quam [gap: Greek word(s)]! Si me natura fecisset [gap: Greek word(s)], et invidiae angustiis pectus


page 91, image: es091

[note: 1598.] mihi arctasset, inviderem tibi hanc tantam, tam ex facili partam [gap: Greek word(s)]. Nos enim si quid in his literis supra vulgus sapimus, [gap: Greek word(s)], id sumus aegre tandem, quantulum id cunque est, consecuti. Tu, qui vix dum [gap: Greek word(s)] longe adeo provectus es, quo per Deum eveheris antequam aetatem illam assequaris, quae vulgo homines negotiis maturos solet reddere? Non hoc dicam, ut tibi blandiar; verum quia ita judico, neminem esse hodie tuorum aequalium mihi notum, de cujus ingenio majora sperare possim; quam de tuo. Crede mihi, Bastidane eruditissime, [gap: Greek word(s)] hanc studiorum viam es ingressus: i modo quo te fata, hoc est, Dei providentia vocat. Spondeo tibi, paratam esse laboribus tuis palmam et [gap: Greek word(s)]. Atque utinam ejus sponsae, quam video te tantopere ambire, rivales plures haberes, [gap: Greek word(s)]. Nunc quanta sit solitudo rectorum studiorum, vides: quo minus miror, novem Sorores, cum vulgo se sperni viderent, tuum hoc erga se studium probasse, et [gap: Greek word(s)] te amare coepisse. Habes igitur quod gaudeas: nos tui amici habemus, cur tibi grarulemur: ego in his et gaudeo tuo bono, et tibi ex animo graculor. Vale, amicissime Bastidane. Monspelii, a. d. XV. Kalend. Jul. CIC IC XCVIII.

Magni Praesidis a Fraxinis reditus in Provinciam cogit me iter adhuc differre.

EPISTOLA CLXXII. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1598.] TAndem Lugdunum me attraxit, Vir magne, Dominus Vicquius, in cujus aedibus eram, cum haec ad te scriberem. Merebatur sane tanti viri eximia virtus, ut rebus relictis ipsum viserem; atque haec vel praecipua mihi fuit causa, cur hoc iter susciperem. Nam haereditas soceri, viri de literis quam optime olim meriti, non erat fortasse tanti, cujus gratia uxorem relinquerem, dum uxoria bona prosequor: sed de una fidelia plures dealbare, frugi hominis esse videtur, et ejus, qui [gap: Greek word(s)], didicit aestimare. Quando igitur sic fata mea serunt, ut Typographo carendum mihi sit domi inter meos adfectus versanti, constitui, [gap: Greek word(s)], Animadversiones in Athenaeum prius edere, quam domum redeo; si modo tamen futura mihi ejus rei in hac urbe sit facultas. Neque enim [note: 1598.] te fugit, Gillotte clarissime, quam non magnum usum Graecorum characterum operae Lugdunenses habeant. Sed illis facit animum nunquam sine honoris praefatione mihi nominandus D. Vicquius. Ille me plurimis ad se literis invitavit, Ille me, postquam adveni, mira comitate et humanitate excepit. Ille etiam, Spero, faciet, ut superatis omnibus difficulcaribus nostra hīc edantur. Deus Opt. Max. et illi, et vobis omnibus, qui literas amatis, tantopere velit, faxitque [gap: Greek word(s)] Vale, et me ama. Lugduni, a. d. VI. Eid. Julias, CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXXIII. EIDEM.

[note: 1598.] EXcusationem stili tuam, Gillotte praestantissime, sic acciplo, ut tu illā es usus: [gap: Greek word(s)] nempe ea scripsisti: simul, nisi fallor, quales a me epistolas expectatis, [gap: Greek word(s)], more veterum [gap: Greek word(s)], indieare voluisti. Sed da mihi, quaeso, ut [gap: Greek word(s)] tecum loqui liceat. Polire impensā curā quaecunque scribas, praesertim autem epistolas, et de singulis vocibus ire in consilium, diligentioris est hominis, atque, ut ingenue dicam, [gap: Greek word(s)], quam ego sum; quem natura fecit, et institutio etiam ab omni ambitione quam alienissimum. Nobis a puero in votis hoc unum fuit, ut [gap: Greek word(s)] illud studium promovendae rei literariae, quo flagrabamus, Deo, et mortalium optimo, ac doctissimo cuique probaremus. Quae ad ingenii famam et pompam magis, quam ad [gap: Greek word(s)] facere videbantur; ea semper ceu specie inani blandientia insuper habuimus. Falsus sim necne, haut facile ( [gap: Greek word(s)]) pronunciaverim. Ita certe esse, ut dixi, etiam tacentibus nobis, [gap: Greek word(s)] nostri libelli produnt nimis. Testantur et quas ad amicos scribimus epistolae [gap: Greek word(s)], quas scimus [gap: Greek word(s)]. Iterum igitur, iterumque, Vir clarissime, te oro, condones genio ingenioque meo, si tecum per lireras non [gap: Greek word(s)] loquar. Quod gratularis de Animadversionibus in Athenaeum ad umbilicum perductis, ago tibi grates gratissimas. Si Deus fecerit, ut lucem aliquando id opus videat, et tibi, Vir doctissime, tuique similibus probetur, non erit, cur operae in eo positae nos poeniteat: sin aliter eveniet... sed [gap: Greek word(s)],


page 92, image: es092

[note: 1598.] et male ominari necdum nato partui nolo. Quicquid futurum sit, non exponemus eum foctum; sed [gap: Greek word(s)], alemus, si valemus: quanquam de publicatione [gap: Greek word(s)] nihil adhuc certi constitutum habemus. Nostra vota et tua quid nunc moretur, superioribus literis [gap: Greek word(s)] tibi exposui: scito tamen, id agere Dominum Vicquium, virum optimum, integerrimum, et [gap: Greek word(s)], ut sublatis omnibus longioris morae causis, brevi lucubrationes hae nostrae publicā luce donentur. Quid sit futurum absolutā Characterum nova editione, ante dies sex septem inchoatā, videbimus, et te statim certiorem faciemus. Ain' tu autem, sapientissimos viros, illa dico Galliae lumina, Harlaeum et Thuanum, teque cum his, clarissime Gillotte, spem aliquam de mea istuc peregrinatione concepisse? [gap: Greek word(s)], nisi nos tenuitatis nostrae conscientia vetaret id sperare. Sed mihi crede, [gap: Greek word(s)] serio affirmanti, neque ii nos sumus, qui eum honorem et locum mereamur, neque ea porro nobis frontis durities, ut onus in nos suscipere velimus, quod ferre humeri recusant. Noli putare, [gap: Greek word(s)], quam damnant Sapientes, dici haec a nobis; sed quia novimus nos optime. Enimvero adsuetum et innutritum obscuriorum locorum tenebris, tantam repente lucem posse ferre, naturae, ut scis, rerum repugnat. Quare, amabo, vide quem commendas. Rapini tui, viri doctissimi, et elegantissimi ingenii oden magna cum voluptate legi. Feceris mihi rem gratissimam, si ejus amicitiam mihi conciliaveris. Ego amo illum pridem, et [gap: Greek word(s)] colo ex sermonibus maxime Johannis Pinaldi, quem memini, de Rapini popularis sui probitate, integritate et ad omnia magna [gap: Greek word(s)] multa solitum mihi narrare. Vale, Vir plurimum observande. Lugduni, pridie Kalend. August. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXXIV. THEODORO BEZAE

[note: 1598.] FAcio invitus, venerande Pater, quod literas Bernardini nostri, quas [gap: Greek word(s)] tibi tradere gestiebam, ad te mitto. Quid me isthuc properantem sistere gradum coegerit, et plures jam dies hic continuerit, etiam tacente me satis nosti: neque enim potes ignorare sparsum de pestilentia per urbem vestram grassante (quod Deus ne sirit) rumorem; quem equidem oculis non [note: 1598.] siccis intellexi. Scis vero quam dissicilis sit nostrarum urbium aditus venienti e loco, qui eo nomine male audiat. Non enim Germani sumus, neque apud nos obtinet securitas et [gap: Greek word(s)] candidissimae gentis. Deum Opt. Max. supplex veneror, liberet urbem vestram, dulcissimam patriam meam, et hoc, et omni alio malo. Interea mitto ecce tibi, Beza [gap: Greek word(s)], quas mihi Monspelio discedenti vir optimus, et Ecclesiae Dei fidelis [gap: Greek word(s)] Bernardinus dedit. Si dabit mihi is, cujus in manu sunt omnia, ut priusquam pedem refero, coram te possim alloqui, exponam tibi Ecclesiae Monspeliensis statum omnem; quod ut facerem, rogatus sum a Seniorum lectissimo coetu. Quae tua pietas est et prudentia, facile intelliges, non sine gravissima causa esse factum, quod viri pietate insignes, et [gap: Greek word(s)], Seniores nostri, unum aliquem de numero vestro in suam Ecclesiam adsciscere, si vobis ita visum fuisset, toties tantoque studio sint conati. Equidem in hoc negotio quomodo sim verfatus, cum mea opera Monspelienses uti vellent, ut eo facilius viro eximio Goulartio potirentur, neque tu forrasse nescis, et sciunt optime quidam e vobis. Sed dissimulare jam nullo modo possum, eam esse praestantissimae illius Ecclesiae conditionem, ut rem Deo gratissimam facturi videamini, si aliquam ipsius rationem habueritis. Duos in praesentia Pastores frequentissima, et nulli alii e Gallicanis cedens Monspeliensis Ecclesia habet: alterum admodum senem, et non suo, sed aetatis vitio languentem: alterum vix dum [gap: Greek word(s)], et qui per aeras tem Episcopi locum tueri in tam illustri loco non facile possit. Gigerius, vir doctissimus, et nostrae Ecclefiae [gap: Greek word(s)], nunc abest. Eundem cum adest, partim studia, partim alia negotia sic occupatum habent, ut aliquando per mensem unum aut alterum vox ejus in sacra [gap: Greek word(s)] non sit audita. Mitto nunc alia commemorare, quae Seniores nostros impulerunt, vos respicerent, meque isthuc proficiscentem orarent, suam Ecclesiam vobis etiam atque etiam commendarem. Nam Rotanum nostrum imperrare a Synodo nulla [gap: Greek word(s)] potuerunt. Spes autem illa, quam in Peirolo, viro optimo, doctissimo, et quod homo de homine possit pronuntiare, [gap: Greek word(s)], posuerant, eos destituit. Aliter enim visum divinae providentiae: cujus etsi causas non semper capimus, semper tamen [gap: Greek word(s)] mirari, et in iis acquiescere deberaus. Quare obsecro te,


page 93, image: es093

[note: 1598.] Vir maxime, per Deum immortalem, et studium quo flagras promovendae ejus gloriae, si quid hic potes, enitere et demum perfice, ut beneficio tuo auctior apud nos sit numerus [gap: Greek word(s)]. Et quoniam de Goulartio post tot repulsas vel mutire nimis temerarium duco, de Manesserio quid tui judicii sit, quaeso, significa. Omnino opus nobis est eo viro, cujus perspecta et probata sit pietas, eruditio, et illa, quam omnes boni admirantur in tractatione [gap: Greek word(s)], vestra simplicitas. Formicum alumnum suum nostri repetunt; sed hac tamen lege, Si tuo et totius ordinis judicio hoc ipsorum consilium probetur. Hisce de rebus scripserunt [gap: Greek word(s)] ad vestrum coetum; casque literas, quando isthuc ire non poteram, istis adjunxi. Vale, Pater plurimum venerande, et cum omnibus tuis, acque universa isthic Ecclesia laetus valensque inter laetos et valentes, Nestoreos annos imple. [gap: Greek word(s)]. Scripsi Lugduni Convenarum, in aedibus maximi viri, et tui amantissimi, Vicquii, Kalend. August. anno [gap: Greek word(s)], CIC IC XCVIII.

EPISIOLA CLXXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1598.] LIteras tuas diu multumque exspectaveram, Scaliger, meum decus, cum binas fere eodem tempore Lugduni accepi. Alteras uxor misit e Volcis Arecomicis; alteras e finibus Allobrogum, Goulartius noster. Puto etiam, magnificum illud tuum munus, quo me beasti, fuisse meis redditum: quanquam eorum insigni incuriā factum, ut id plane adhuc non sciam. Interea dum exspectabam exemplar a te missum, aliud mihi impatiens morae etiam Monspelii paraveram. Non enim dubitabam, [gap: Greek word(s)] quendam [gap: Greek word(s)] eo in opere te propalaturum et publicaturum. Noram pridem tuorum scriptorum genium; sciebam vero, intendisse te hīc nervos: quare omnia maxima et nova exspectabam. Sed omnem spem meam et cogitationes omnes meas longe superavit tui illius admirandi operis lectio. O altam rerum abstrusarum cognitionem! [gap: Greek word(s)]! O ingenium plane in exemplum et admirationem natum! [gap: Greek word(s)], eo quidem magis, quod contigit mihi, dum Lugduni otiosus agerem, tuum opus cum Baronii Amialibus, nondum mihi tum visis, posse contendere. Ita demum didici, [note: 1598.] verisque argumentis [gap: Greek word(s)] inter [gap: Greek word(s)], et gratiae aucupium interesse tantum [gap: Greek word(s)]. Verum de Baronio et ejus Annalibus habeo alia, quae tibi narrare cupiam, si esset otium: et faciam [gap: Greek word(s)], ut primum ad libros me contulero. Nunc quidem cum Musis nullum nobis commercium: nam et absumus domo alterum jam mensem; et quando Museum nostrum simus visuri, incertum habemus. Lutetiae enim haec scribimus, cum significasset nobis amplissimus Thuanus, simul urbem sumus ingressi, esse qui isthuc proficisceretur: scriberem, si quid vellem. Raptim igitur ista tibi, Vir maxime, exaravi; plura cis dies paucissimos scripturus. Gestit enim animus, et de studiis meis prolixe tecum agere, et caussam mei in hanc urbem adventus tibi exponere. Quod quia nunc facere non possum, tantum nunc scito, non virtute, aut merito ullo meo, sed tuo unius praeconio adductos esse multos praestantes hīc viros, ut mihi et studiis meis factum cupiant. Eo sine Vicquius, vir magnus, et tui amantissimus, cum Lugduno iter facerem Genevam herciscundae familiae ergo, et rumor quidam esset (non vanus is quidem) de pestilentia per eas oras grassante, apud se voluit subsistere; si qua forte iniri posset ratio nobis melius consulendi. Substiti igitur, et homini de me optime quotidie merenti morem gessi: praesertim cum vehementissme cuperem, lucubratiunculas meas diversi generis publicare; quod Monspelii ne facerem, Typographi penuria vetabat. Institui igitur Lugduni alreram Characterum editionem, auctam aliquot capitibus ex MS: et nostrā curā paullo factam meliorem. Sed accidit perincommode, ut inceptum opus cogerer deserere. Regis enim literis subito revocatus Vicquius, oranino itineris hujus comitem me sibi esse voluit. Ita Lutetiam, quod felix sit, hodie primum vidi; et statim magni Thuani Museum ingressus, quam multa ignorarem; quam parum, aut nihil scirem, agnovi. Sed quid ab eo homine exspectes, qui natus et educatus, semperque hactenus versatus fuerit in loris, ubi bonorum librorum vix auditum sit nomen: qua re nullus dubito quin tibi contingat [gap: Greek word(s)], quod literulas nostras tantopere dilaudaveris. At tu ne fecisses, et tuis illis laudibus ne nos onerasses, quas video hic esse in ore omnibus. Sed cupientem eo nomine pluribus tecum expostulare amici non sinunt. Vale igitur, Vir multis nominibus mihi aeternum


page 94, image: es094

[note: 1598.] venerande. Lutetiae, a. d. IV. Non. Septemb. CIC IC XCVIII. Scripsi raptim, ut vides, et tuā benevolentiā fretus.

Aderat Vicquius, cum ista scriberem: egit igitur is mecum, ut te suis verbis quam officiosissime salutarem. Quantum vir ille praestantissimus te amet, et quanti te faciat, potes ex eo cognoscere, quod ita vehementer mihi cupiat. Nullam enim causam habet hujus tanti amoris, nisi quod nostras te esse aliquid putare nugas non ignorat. Memini etiam, ejus uxorem, foeminam nobilissimam et lectissimam, de te multa mihi Lugduni narrare, et suam adversus te benevolentiam saepius mihi esse testatam. Iterum vale. Athenaei [gap: Greek word(s)], puto, accepisti. De Zonarae Lexico subirascor tibi. Sic enim id petis a me, quasi diffideres daturum si possem. Tene id de me potuisse cogitare? facis mihi magnam injuriam, testor Deum. Videbo igitur quid possit fieri, et si ulla [gap: Greek word(s)] possum, statim id curabo ad te mittendum. Volo tamen, scias, nondum mihi visum [gap: Greek word(s)] [note: Ad hanc responsoria exstat apud Scaliger. n. 49.] Stephani [note: Henrici.] bibliothecam: non dico ab ejus obitu: sed omnino invisam esse eam nobis: tanta fuit in optimo sene [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CLXXVI. EIDEM.

[note: 1598.] AThenaei [gap: Greek word(s)] tandem fuisse tibi reddita, ex novissimis, quas mihi clarissimus Gillottus reddidit, non mediocri cum meo gaudio intellexi. Eram enim de eo fasciculo nonnihil sollicitus. Assentior autem tibi, Vir praestantissme, non respondere figuras, in eo libro descriptas, Autoris verbis. Suboluerat hoc et nobis, cum leviter illas inspiceremus, et cum descriprionibus Athenaei contenderemus. Constitui die crastino clarissimum Servinum adire, et illius exemplaria diligenter tractare. Si quid erit auribus tuis dignum, faciam te ut id quam primum scias. Non dubito, quin facile sit tibi futurum, si putaveris esse tanti, usum eorum codicum ab ipso impetrare. Est enim, quod tu, credo, non nescis, humanissimus vir, harumque literarum juxta amans et peritus. Si mihi in hac urbe diuturnior futura esset mora, et tibi rem gratam facturum me putarem, vel descriptum mea manu tibi mitterem, quicquid adhuc superest in Doctorum bibliothecis, quod te videre tua intersit. Tu modo vide, quid tua gratia me vel hīc, vel ubicunque tandem locorum sim futurus, velis praestare. Nam de [note: 1598.] Zonarae Lexico, si modo quod optas [gap: Greek word(s)] non fuerit, jubeo te securum esse. Simul Genevam venero, agam serio cum affine Paulo Stephano, ut liber statim ad te mittatur. Omnino eundum mihi illuc esse video, vel herciscundae familiae eaussā, vel ut Animadversiones in Athenaeum liberali tandem manu asserantur, et publici juris aliquando fiant. Infelicem hercle partum, qui suum parentem diuturnis adeo aerumnis cruciaverit, et lucem tamen videre non queat. Sed quid eo nobis sit faciendum viderimus, postquam de loco futurae deinceps habitarionis aliquid certi constituenmus. Certissimum est, Regis voluntatem hanc esse, ut relictis Arecomicis Volcis, Lutetiam migrem: an et [gap: Greek word(s)] ea sit voluntas, anceps adhuc animi pendebam, cum haec scriberem: imo vero amici mei, qui id optant vehementissime, ii sunt qui exitum negotii hujus solliciti exspectant. Nam ipse, qui ut hoc contingeret neque speravi, neque optavi unquam, [gap: Greek word(s)], iter ad meos post diem tertium, faciente Deo, instituturus, hoc mihi certum et [gap: Greek word(s)]. Neque enim Deus sivit, ut ingenium meum aulicis artibus velim accommodare: [gap: Greek word(s)] ille mihi, [gap: Greek word(s)], qui natus ad majora, eo tamen se dejicit. Egone ut regiorum [gap: Greek word(s)] aditus colam et limina teram? [gap: Greek word(s)]. Nosti tamen quomodo hic vivatur, et quibus difficultatibus ad reginam pecuniam perveniatur. Vidi quae de ea re scripsisti ad amplissimum Thuanum: miratus sum vehementiam tui erga me amoris, et summam prudentiam: sed [gap: Greek word(s)]. Manilium tuum exspectari a me [gap: Greek word(s)], scito. Sed haec alias: atque utinam, O iterum iterumque utinam aliquando de istis praesens tecum vel paucissimas horas possem fabulari. Esset mihi id [gap: Greek word(s)]. Vale, et diu felicissime vive, decus unicum literarum et omnis eruditionis. Lutetiae Parisiorum, Non. Octob. CIC IC XCVIII.

Heri deduxit me clarissimus Nicolaus Faber in eum pagum, ubi educatur Princeps Condaeus, magnae spes altera Romae. Post prima salutationis verba, quaesivit a me Princeps, Numquid scirem quomodo valeret Scaliger? quid nunc ageret? an reditum in Galliam cogilaret? Tantum virum non debere abesse Galliā. Haec ille, et similia his alia, vultu eo et gravitate tanta, ut plane admirationi sapientia haec ante annos veniens mihi fuerit. Ego illi spopondi, facturum me ut scires, in ipsius


page 95, image: es095

[note: 1598.] animo esse illustre tuum nomen inscriptum. Libri, quos scribis inaudisse te, haberi eos a clarissimo Servino, inspecti mihi sunt hoc ipso die: duo sunt satis grandia volumina, Autores varios rei militaris continentia; hi sunt AEliani [gap: Greek word(s)], Onosander, Julius Africanus, Athenaeus, Ctesibius, Bithon, Urbicius, et aliquot alii. Libris Mechanicis adjectae figurae, eaeque pictae variis coloribus. Qui libros illos diutius tractarunt, negligentissime scriptos esse affirmabant: quod et mihi raprim aliquid legenti est visum. Caeterum non Servini sunt ii codices, sed Regis: pertinent enim ad Mediceam Catharinae, nostrae olim Reginae, bibliothecam. Haec volui nescius ne esses. Vale, magne Scaliger, et me constanter ama, vere et animo tuum [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CLXXXII. EIDEM.

[note: 1598.] SUb ipsum discessum meum ab urbe ab haec ad te scribebam, magne Scaliger, cum biduo ante longissimam epistolam tibi misissem variis de rebus, quam amplissimo Thuano tradidi. Egi tecum iis literis variis de rebus. Nunc unum hoc a te peto, ut nobilissimum hunc adolescentem, bonum bonis prognatum, cum Praeceptore ipsius, doctissimo et tui observantissimo Paludio, hilari vultu excipias. Etsi ab omni ambitione absumus Dei beneficio [gap: Greek word(s)], hoc tamen a te contendimus precibus ambitiosissimis. Tua unius est, magne Scaliger, amicitia, qua glorior: neque parvum beneficium te mihi tribuisse judicabo, si tuae erga me benevolentiae aliquam signisicationem hisce dederis. Vale, meum [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, in ipso abitu et reditu ad meos, a. d. VI. Eid. Octob. CIC IC XCVIII. Ignosce, amabo, festinationi.

EPISTOLA CLXXXIII. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1598.] NEque Lugduni tantum habui otii, ut tecum, Vir praestantissime, per literas possem loqui; neque nunc multo major ejus copia est; sed penitus [gap: Greek word(s)] apud te uti, prope religio sit. Indignus sim ea, quam mihi toties demonstrasti benevolentiā, si ullam praetermisero occasionem testandi animi mei adversus te grati. Habeo etiam quod rogem te [gap: Greek word(s)], ut apud maximum et illustrissimum virum, D. Harlaeum, [note: 1598.] Praesidum principem, in gratiam me ponas. Multum tibi debuero, si tua opera hoc fuero assecutus, ut vir tantus benevolentia sua non indignos nos esse judicet. Si dederit Deus Opt. Max. dabo operam, efficiamque adeo omni genere observantiae, intelligat [gap: Greek word(s)], quantus sim virtutum ipsius, et merirorum in patriam admirator. Sed haec alias [gap: Greek word(s)]. Vale, doctissime Gillotte, et me amare perge. Scripsi Monspelii, Nonis Novemb. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA CLXXXIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1598.] NOn si mihi [gap: Greek word(s)] essent, possem tamen satis exprimere tibi, quibus incesserim laetitiis, cum binas tuas eodem tempore, praestantissime Scaliger, accepi. Aliis quid soleat evenire, cum tuas literas legunt, non scio: equidem ita semper affici earum lectione soleo, ut ei voluptati, qua tum fruor, nullam possim comparare. Utinam propuis a te abessem, nulla dies abiret, qua non id studiose agerem, ut tuas elicerem. Nullum huic nectar, nullam ambrosiam contulero. Sed de nostra migratione ex his locis, quae nunc maxime erat in spe, scribam ad te [gap: Greek word(s)] alias. Nunc scire te hoc volo, legisse me per hos dies libros Theophrasti de Caussis [gap: Greek word(s)] paullo diligentius. Visus sum non pauca in eum scriptorem emendare, quae divino viro, [gap: Greek word(s)] tuo parenti, fecerunt negotium. Sed cum ille [gap: Greek word(s)] in suburbano suo, grassante pestilentia, eos Commentarios conscripserit; mirandum non est, si quid ipsius diligentiam fugerit. Equidem qui omnia illus demirer, id tamen opus praecipue [gap: Greek word(s)] soleo. Hunc animi mei sensum esse, hoc judicium, faxo omnes intelligant, si quando illa edemus, quae nuper in eum praestantissimum scriptorem exarare coepi. Sed testor [gap: Greek word(s)], non aliter de ejus lucubratiunculae editione me esse cogitarurum, quam si tibi ita placere intellexero. Si dabit Deus, ut Lutetiam aliquando veniam, et tu nostras nugas putabis esse tanti, mittam ad te quae in hoc genere sumus meditati. Tu eris, si tanto honore nos dignatus fueris, nostrorum scriptorum non solum [gap: Greek word(s)], sed etiam [gap: Greek word(s)]. Atque ego non dubito, fore plura relinquendis tollenda. Sed bene mecum agi putabo, si meorum aliquid fuerit, quod judicio tuo stet. Accidit autem mihi, ut recreandi


page 96, image: es096

[note: 1598.] animi caussā fessus ex lectione subtilissimorum Philosophorum, Theophrasti, et tui parentis, Ciceronis ad Articum Epistolas in manus sumerem. Spes mihi facta codicis cujusdam non pessimi; quae spes si non decollaverit, audebimus et nos nostras divinationes publicare; quando, uti video, omnia nunc omnibus licent. Sed abutor patientia tua. Vale igitur, Vir summe, et epistolae hujus atque omnium mearum inelegantiam et [gap: Greek word(s)] boni consule. Non enim quia te parum revereor, sic scribo ad te [gap: Greek word(s)]; sed quia diligentius et elegantius aut non possum, [note: Ad hanc respondes Scaiger Epist. 51.] aut nescio. Vale iterum. Monspelii, a. d. VI. Kalend. Jan. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CLXXXV. EIDEM.

[note: 1599.] LIteris Regis Lutetiam vocatus, Vir praestantissime, Arecomicos Volcos reliqui ante menses duos, et quod excurrit. Erat animus, Parisiorum [gap: Greek word(s)] revisere; eoque familiam et bibliothecam meam trahebam. Posteaquam Lugdunum veni, sententiam mutare coegit amplissimus, nostrique amantissimus Vicquius. Is nobis manum injecit, et Regis adventum in hac urbe, atque adeo aedibus suis praestolari jussit. Igitur, quod bene vertat, non ante Lugduno proficisci constitui, quam editum fuerit nostrum in Dipnosophistam opus, cujus editionem priusquam instituerem, Genevam necessario excucurri. Multa me illuc vocabant; sed nihil aeque, ac spes videndi Bibliothecae [note: Henrici Stephani.] reliquias. Etsi pars magna illius periit non uno modo; reperi tamen in iis, quae supersunt, multa eximia, [gap: Greek word(s)]. At Zonarae, quod petebas, Lexicon non inventum est. Dolui vehementer duplici nomine; et quia poteram ejus libri lectione ignorantiam minuere; et quia adempta mihi facultas tibi gratificandi: quo nihil mihi, dum terras colam, futurum est unquam jucundius. Quas misi ad te [gap: Greek word(s)], an acceperis, nescio. Ego nullas a te jam diu. Itaque desiderio illarum scito me tabescere. Absoluta editione libri hujus, quid nobis futurum sit, [gap: Greek word(s)]. Lutetia rumores afferuntur in dies magis turbulenti. Dici non potest, quam [gap: Greek word(s)], quam ingens sit odium [gap: Greek word(s)]. Itaque nisi vanum augurium est Sapientum omnium, nondum Gallia nostra malis [note: 1599.] defuncta. Sed [gap: Greek word(s)] mitto. Dum hīc erimus, quasi in specula positi [gap: Greek word(s)]. Quicquid futurum est nobis, faciemus te ut scias. Amplissimus Vicquius te salutat, gloriae tuae favens, si quis mortalium. Vale, Vir illustrissime, et me ama, aeternum tuum. Lugduni, a. d, XV. Kalend. Majas, CIC IC XCIX.

EPISTOLA CLXXXVI. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1599.] GEnevam tandem veni, et quem petis librum, amicissime Hoescheli, vix quidem, sed tamen inveni. Duo sunt grandia [gap: Greek word(s)] volumina, magnam partem manu [gap: Greek word(s)] Henrici Stephani scripta. Egi cum Paulo Stephano fratre, ut ea curaret ad te perferenda; neque dubito facturum. Videar male de te sentire, si te nunc orem, ut de Stephano quam honestissime loquaris: scio quanti illum tu feceris; et scio, quibus moribus tu sis. Sed monet me improbitas quorundam, quibus video propositum esse, de illo viro detrahere, et manes illius violare. Equidem hominis morositatem excusatum non ibo: postrema etiam quaedam [note: Putem in primis innui, Apologie pour Herodote, et de Latinitate Justi Lipsii Palaestram.] illius scripta vellem non scripta. At enimvero quis mortalium suis naevis caret? Quid? nonne [gap: Greek word(s)]? Quantus ille vir fuerit in literis, si nesciebam ante, potui adfatim discere ex iis, quae reperta sunt mihi in bibliotheca [gap: Greek word(s)] prope incredibilia monumenta. Nae iste, qui nuper tam multa de optimo sene blareravit, et apud Belgas edidit, indignus est qui Stephano matulam praeberet. Sed contineo me, et oro te etiam atque etiam, excuses me apud doctissimum Velserum, quod nullas nunc ad ipsum mittam. Scripsi ista occupatissimus, Lugdunum repetens, unde statim ad vos solitā via sum scripturus, [gap: Greek word(s)]. Agam tum tibi gratias et amplissimo Velsero pro misso libro. Etiam quid de tuis eruditissimis emendationibus sentiam, scies tum ex me. Hoc inrerea, diu esse, cum Graecorum Bibliorum editionem cogito. * * * * Vale, amicissime Vir. Magnum Velserum a me saluta, [gap: Greek word(s)]. Genevae, a. d. XI. Kalend. Majas, novo, stylo, CIC IC XCIX.

Egit mecum his scriptis Paulus frater, significarem tibi, se et Photium, et Test. B. [note: Novum Testamentum Bezae. Colomes.] novissimae editionis, et quiequid aliud fuerit libitum tibi, ei traditurum, cui hoc negotium mandasses.


page 97, image: es097

[note: 1599.] Liber est, ut scis, [gap: Greek word(s)], nec nisi perspectae sidei homini committendus: Photium dico.

EPISTOLA CLXXXVII. EIDEM.

[note: 1599.] AGnovi manum tuam in eo, quod ad me misit magnus Velserus, magno munere. Ago tibi, optime et doctissime Hoescheli, gratias. Conabor etiam aut hoc, aut simili modo [gap: Greek word(s)], si ulla erit facultas. De Photii exemplari scribam ad [note: Paulum.] Stephanum Genevam. Non dubito, praestiturum illum, quod promisit: et puto jam id factum. Laertium ipse mittam. Onosandrum hīc non invenio. Acta Concilii Niceni edita audio, ipse necdum vidi: habeo scriptum manu exemplar, quo si lubet uti, e vestigio illud ad te mittam. Opus nostrum non multum adhuc promotum, sed id nulla mea culpa. Simul erit editum, ne dubita, rsthuc volaturum ad te unum exemplar. Si ingenium in nobis desideraturus es, candorem certe desiderabis nunquam [gap: Greek word(s)]. Appiani Illyrica fac legamus quam primum beneficio tuo Graece. Immortali beneficio Musicum omnem coetum obstrinxeris. Sed, amabo, gaudia nostra disserre noli: specimen, quod misisti, salivam movet; et, ut tibi aurem vellam, admonet. De filio tuo cogitabo, et ad amicos Genevenses scribam. Si ego isthic degerem, filium meum, charissimum mihi caput, tuae fidei concrederem, ut tu tuum meae. Proximis literis plura ea de re, velit modo [gap: Greek word(s)]. Vale, optime et doctissime Hoescheli, et tuum Casaubonum constanter ama. a. d. III. Eid. Jun. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CLXXXVIII. JOANNI MEURSIO.

[note: 1599.] GRatissimae mihi, eruditissime Meursi, literae tuae fuerunt. Postquam venere primum in meas manus lucubrationes tuae, nunquam ex eo destiti et amare te, et favere nascenti famae tuae. Multos habes, scio, qui tibi cupiant, et spei tuae omnia fausta ac laeta a Deo Opt. Max. precentur. Sed, mihi crede, eorum qui te plurimum diligunt, et tuos in literis conatus magni faciunt, nemini nos concedere. Vellem paullo citius epistola tua mihi fuisset reddita. Inseruissem libenter in locum suum tuam illam notam, cujus me admonuitti. Non enim dubium mihi est, [note: 1599.] veram esse tuam de Athenaei loco sententiam: etsi fateor ingenue, priusquam essem a te admontus, ejus mihi in mentem non venisse, Si habes similes huic alias observationes, feceris mihi rem gratissimam, si eas mecum communicaveris. Sed maturato est opus, siquidem aliquid missurus es. Jam enim nostrarum atiqua pars edita est; sed quia grandiusculum est opus nostrum, non potest ante vernas nundinas Francofordienses finis illi imponi. Itaque licebit tibi, si voles, rescribere. Quae suis locis non adnorayero, tua meaque in Diatribam unam conjiciam. Vale, mi Meursi, et parenrem tuum [note: Job Meursium. Pastorem Loosdunensem. Colomesi.] a me saluta. Lugduni Convenarum a. d. VI. Kalend. Aug. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CLXXXIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1599.] QUas ad me pridie Nonas Majas [note: Exstat in Scaliger, n. 51.] dedisti, praestantissme Scaliger, ante paucos dies accepi. Tibi cum illas scriberes, nondum, ut video, fuerant redditae, quas scripsi ad te, simul ac in hanc urbem appuli. Nunc cum te illas existimem accepisse, de meis rebus plura narrare supersedebo. Scripsi enim postquam huc veni, non semel aut iterum, sed saepius, teque de omnibus feci certiorem. Ac consilium quidem approbent [gap: Greek word(s)]. Caeterum de itinere Pansiensi jacta alea est. Sed nos adhuc detinet hīc suscepta et inchoata Animadversionum in Athenaeum editio. Ejus consilii autor mihi Vicquius, qui singulari amore nos complexus, id sedulo agit, ut otium tandem et praesidia ad vitam necessaria Regis munificentia nobis praestet. Lutetiae fore nobis assidue cum iis incommodis luctandum, quae sapientissime et [gap: Greek word(s)] ob oculos mihi ponebat novissima tua epistola, etiam ille vir prudentissimus dudum praevidit, meque admonuit. Sed putat idem satis futurum mihi ab omnibus periculis cautum; si impetrari a Rege potuerit, ut liber a docendi munere, eo stipendio fruar, cujus nuper cum in aula essem, spes mihi facta. Nam de quaestorum fastidio, quamdiu ipsi nostra futura sunt curae, non est fortasse cur multum sim sollicitus. Magis me illa Paedagogorum [gap: Greek word(s)] terreant Parisiensia. Nam si quod est omnino genus hominum, a quibus plurimum mores nostri dissideant, illud profecto est. Scis porro, neque amicitiae ullum esse glutinum validius, quam morum similitudinem: neque item ullum odiorum incentivum aut stimulum


page 98, image: es098

[note: 1599.] acriorem, studiorum et morum dissimilitudine. Possem tibi narrare lepidam historiam, quae Lutetiae accidit, cum ibi essem; ex qua intelligeres, quo supercilio isti [gap: Greek word(s)] me exceperint. Sed esto id alterius epistolae argumentum. Ridere enim nunc non vacat: etsi non possum abstinere, cum venit in mentem, qua vultus tristitia Paedagogorum Apollo [note: Theodorus Marcilius, Professor Eloquentia Regius.] jusserit, me si se vellem videre, ad se accedere. Cum imperio paruissem, et ad fores accessisem; ecce aliud [gap: Greek word(s)], ascenderem in Manlii hujus Museum; quod semper meminero, tegulis fuisse proximum. Veni igitur, et vidi tandem quem hodie plurimum miratur Parisiensis juventus. Quid ego tibi nunc commemorem sermones, se et sua solum mirantis, aliena autem omnia fastidientis? Monstrata est nobis incredibilis librorum edendorum copia; quibus omne scibile contineretur. Alii foruli commentarios in libros juris civilis continebant: alii Romanae [gap: Greek word(s)] locos communes sic elaboratos, ut nihil pote melius: alii interpretationem praecipuorum Aristotelis librorum. Sed omnium capacissimi fuere, qui capiebant Magistri hujus dictata in oprimos quosque Scriptores Latinae Graecaeque linguae: quae ille ajebat, annorum viginti spatio confecisse, et de superiore loco suis dictasse. Nam Pythagorae carmen, et Martialem, quae duo sola, opinor, sunt adhuc ab eo publicata, aliud agenti sibi juvein excidisse: neque se illa pro suis jam agnoscere. Toto genere [gap: Greek word(s)] quae lateant in scriniis, tunc demum publicanda, cum omnes Docti suos errores publicaverint. Hanc enim iste curvorum corrector gloriae suae segetem habet. Affirmo tibi, nullam ab eo [gap: Greek word(s)] prius siniri, quam aliquoties vapulaverint Scaliger, Lipsius, et [quod ego in praecipua gloriae parte pono] Casaubonus [note: Vide Epitres Francoises a Mr. de la Scala. pag. 102.]. Delata sunt ad me dictata quaedam. illius: inveni toties erroris argutum, Suetonii novum interpretem, ut non mediocriter gloriari soleam, nos quoque cirratorum esse dictata. Haec sunt ingenia Paedagogorum Parisiensium, a quibus jure scribis, mihi esse cavendum. Postquam erit opus nostrum editum, quid nobis futurum sit viderimus. Utemur autem tuo consilio: quod non minus prudens esse, quam tua scripta sunt erudita, saepius sumus experti. Amorem vero tuum in nos summum esse, dubitare non possumus. Hunc tu mihi, obsecro te, serva constanter. Ego tuam [gap: Greek word(s)] et omnium virtutum [gap: Greek word(s)] religiose colam semper, dum spiritus hos reget artus. Vale. Lugduni [note: 1599.] Convenarum, a. d. VI. Kalend. Augusti, CIC IC XCIX.

Manilium tuum edi, fama ad nos pertulit: audio etiam, Orationes tui patris a te editas nuper. Lugduneases mercatores negabant vidisse adhuc. Utinam posses efficere, ut omnia semonis illius, qui te sibi simillimum [gap: Greek word(s)], opera in unum collecta ederentur. Nactus sum in Gallia Narbonensi consultationem quandam illius super partu, qui dicebatur septimstris, edito a Maloscata, nobile foemina: si non vidisti repertam in illius bibliotheca, curabo describendam, ut ne solus his lautitiis fruar Vicquius, tui nominis studiosissimus, te salutat amantissime; scripturus ad te, si licuisset.

EPISTOLA CXC. GUITARDO RATAEO.

[note: 1599.] AMplissime Praesul, dinturni silentii et cessationis ab officio scribendi da, quaeso, vemam serio petenti Causam non praetexam, ut fieri amat in talibus, otii inopiam, argumenti penuriam, et id genus. Quare, etsi vere possem [gap: Greek word(s)], malo tamen culpam semel agnoscere et deprecari. Tu vero de me quidvis tibi persuade: modo ne obrepsisse animo nostro oblivionem aliquam putes tui adversum me meosque amoris: [gap: Greek word(s)]. Vivet vigebitque in animo nostro jucundissima tui et virtutum tuarum recordatio, dum terras colemus. Perge modo, Praesul clarissime, nos amare; non quia aumodum mereamur, sed quia convenit constantiae et commodissimis moribus: quos si quis, qui novit et non amat, is mihi sacer est atque interstabilis. Caeterum qui has tibi redditurus est, unice mihi commendatus a Baudio, uc tibi porro a me commendaretur. En illum tibi trado in clientelam: simul oro te, gratia tua dignum putes, quem eruditus adeo vir tam sollicite commendet. Vale, Praesul amplissime. Lug duni Covenarum, a. d. VI. Eid. Septemb. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CXCI. JACOBO LECTIO.

[note: 1599.] EX literis uxoris intellexi, Lecti sapientissime, magnum prioribus tuis in nos meritis cumulum superioribus diebus esse additum a te, cum nupera illius negotia confecisti. Quantum video, plus illa tibi debet quam mihi, qui dudum renuntiavi omnibus id genus


page 99, image: es099

[note: 1599.] curis. At tu, qui illas tua cura es dignatus, quantum me tibi devinxisti? Parum fuit tibi, quod me ac meos veteribus beneficiis plurimis tibi obstrictos pridem teneres, nisi hunc illis colophonem imponeres. Ago tibi, Vir amicissime, quantas possum maximas gratias, teque etiam atque etiam oro, persuadeas tibi nil me optare magis, nihil a Deo Opt. Max. [gap: Greek word(s)] expetere, quam ut det mihi [gap: Greek word(s)] tecum, ō amicorum amicissime, et urbi vestrae [gap: Greek word(s)], non inutilem Reipublicae literariae, cui me genius meus consecravit. En unquam erit ille dies, cum ego isthuc redibo, nunquam postea emigraturus? Sed rerum nostrarum statum nosti. Adhuc velim nolim tam optato bono carendum mihi est: adhuc obfirmandus animus est, et perferendum tui desiderium: quo equidem in dies crucior magis ac magis. Amici nostram moram increpantes, Lutetiam nos conviciis vocant. Libri, quem nosti, instituta editio sic procedit lente, ut ex dolore ejus rei cani quotidie mihi nascantur in capite. Et revera, mi Lecti, senscicimus, cum inrerea uxori charissimae et suavissimis liberis prospicere nondum inceperimus. Sed faciemus posthac, volente Numine: jam enim serio illa cura animum est meum. Verum [gap: Greek word(s)], quem oro supplex, te servet cum omnibus tuis, et beneficiis cumulet. Vale, et me ama. Lugduni Convenarum, a. d. XV. Kalend. Octob. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CXCII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1599.] ACcepi, quod misisti munus [gap: Greek word(s)], clarissime Hoescheli. Obtuli etiam magno Vicquio quod miseras exemplar. Agimus tibi grates gratissimas: relaturi animo lubentissimo, si qua se offerat commoditas. Dudum est, cum egit mecum Vicquius, viderem, si quid esset in bibliopoliis Lugdunensibus, quod Musarum patrono Velsero, tibique gratum futurum purarem. Velle se benevolentiam suam erga vos ambos testificari vobis. Nihil adhuc reperi oculis vestris dignum. Jacent enim hīc literae: si quid desideraveritis, quod hīc reperiri queat, facite ut sciamus. Atque hoc, ut Velsero significes, velim. De editione instituta pridem operis nostri scripsi nuper ad te, et nunc quoque ad Velserum satis multa. Adhuc paueorum mensium mora mihi operisque nostris concedenda. De [note: 1599.] Photio, spero Paulum Stephanum, quod toties est pollicitus, jam praestitisse. Illyricorum versionem nullo negotio poreras addere, Vir doctissime: sed alia videlicet moliris majora, quibus absolvendis longos tibi annos et felicissimam vitam a Deo Opt. Max. quotidie precor. Vale, optime Hoescheli. Lugduni a. d. VI. Nonas Octob. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CXCIII. FRIDERICO LINDENBROGIO.

[note: 1599.] CUm ante mensem, opinor, tuae mihi sunt redditae, in quibus tuum nomen non erat adscriptum, vonit quidem mihi in mentem non semel, esse alias a te profectas: quia tamen subverebar, ne vanus conjector essem, a scribendo supersedi. Nunc cum auctorem te illarum profitearis eo schedio, quod modo traditum est, nolui committere, ut officium meum in scribendo diutius desiderares. Scito autem, postquam semel relicta Geneva pedem in Gallia posui, ne [gap: Greek word(s)] quidem literarum a te ad nos pervenisse. Quas dedisse ais Servino, nullus vidi, et miror quid illis factum. Librum etiam illum, cujus facis mentionem, neque recepi, neque in ullo Lugdunensi bibliopolio invenire potui. Cupio tamen mirum in modum videre; ut qui omnia tua plurimi faciam. Igitur nisi grave est, sitim hanc meam quam primum seda. Nos in editione Animad versionum in Athenaeum toti nunc sumus: est enim et longum et molestum opus. Sudavimus in eo plus satis. Fidem, credo, et diligentiam, [gap: Greek word(s)] nostram omnibus bonis et aequis viris probabimus. Vulgus istud imperitum quid sit judicaturum, [gap: Greek word(s)]. Habemus alia, prope dixeram, [gap: Greek word(s)] per hos annos nobis instituta aut consummata. Sed de iis, absoluto quod nunc in manibus est opere, viderimus: imo potius ille [gap: Greek word(s)], qui [gap: Greek word(s)]. Historiae Romanae scriptores [gap: Greek word(s)] in manibus nostris haerent adhuc. Si tu, aut alius tibi similis anteverterit, habebo gratiam. Tu quid moliaris, fac me ut sciam. Vale. Lugduni, a. d. XVI. Kalend. Nevembr. CIC IC XCIX.



page 100, image: es100

EPISTOLA CXCIV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1599.] QUam gratum mihi fuit, munus a te, missum accipere, clarissime Hoescheli; tam fuit molestum intelligere, quae scribis de Photio. Itane affinis meus nullis meis precibus potuit exorari, ut sine ambagibus librum illum tibi utendum concederet? Non hoc ille mihi promiserat, cum eo nomine jure meo cederem in multis, quando soceri familiam ante paucos menses haeredes herciscerent. Quia socer intestatus obiit, quadrans omnium [gap: Greek word(s)], ad uxorem pertinuit. Ego veneratione domus Stephanicae motus, renitentibus omni ope atque opera cohaeredibus, effeci, ut omnes manu exaratos codices Paulus Stephanus praeciperet. Gaudebam, in ea domo, quae literis aliquando tantum profuisset, remanere instrumenta bene merendi de iis, qui publicam Reipublicae literariae utilitatem procurarent. Sperabam, nihil in ea re difficulcatis futurum, si aut ego, aut alius, qui uteretur me interprete, libro aliquo vellemus uti ex iis, quos ipse illi conservassem. Nominatim de Photio tibi mittendo millies inter nos convenit. Haeccine data fides? Sancte juro tibi, iniquissimo animo hoc me ferre. Die crastina, favente Deo, per literas cum ipso expostulabo, et faxo sentiat gravissime commotum. Mea certe culpa hīc nulla est: qui nihil non feci, ut voluntati tuae fieret satis. Redeo ad eximium illud tuum munus, cujus nomine ago tibi gratias, quantas possem, maximas. Sed quid ego tibi pro assiduis donis rependam? quod [gap: Greek word(s)]? Nostri bibliopolae hīc praeter rituales libros nihil. Pindari nuper editi exemplaria duo habeo: alterum tibi, alterum Velsero [gap: Greek word(s)] destinatum est. Sed in iis nihil quiequam invenies, cur vadimonium deseras. Prosecto si fuisset aliud ad manus, quod mitterem, istud non misissem. Opus nostrum Dei beneficio non segniter perficitur. En erit ille dies, cum ab isto improbissimo labore conquiescam? Mihi crede, optime Hoescheli, taedet jam nos laborum. Quae de Lexici editione nuper scripsisti, grata mihi. Persuasus sum, nihil unquam a te profecturum, quod Reipublicae literariae utile non sit futurum, et tibi honestum. Vale, Vir eruditissime, et si me amas, magno Velsero meis verbis salutem dices quam amantissime. Vicquius meus abest nunc domo, a Rege jussus [note: 1599.] cum Legatis Sabaudi de pendente apud Pontificem Maximum lite Salutiana tractare. Ejus nomine ago tibi gratias, et studium ipsius tibi ac nobilissimo Velsero bona fide offero, si quid est, quod vestra amborum cauffa possit. Nisi spes esset de imponendo brevi colophone Animadversionibus nostris, facerem, quod visus es nuper mihi author esse, ut facerem: ac libri mei quod jam editum est, Velsero mitterem. Sed nihil est causae, cur sitis [gap: Greek word(s)]. Iterum vale. Lugduni, pridie Kalend. Novemb. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CXCV. THEODORO CANTERO.

[note: 1599.] QUi has tibi reddet, Vir clarissime, amicus meus est, Saraceni [gap: Greek word(s)] filius, qui ante biennium Dioscoridem recensuit, et versum a se edidit. Magna mihi pridem cum ea domo amicitia intercedit. Itaque euntem huc ad vos [gap: Greek word(s)] et literis meis, et mandatis oneravi. Is tibi, si putaveris esse tanti, omnem statum nostrum, omnia consilia palam aperiet. Nam quod scribis de nuncupatione operis nostri, quod nunc editur, habet id [gap: Greek word(s)] nonnullas difficultates, itaque tuo hac in re mihi consilio opus. Sed prius illum audias velim. Magno Vicquio quantum debeam, verbis satis explicare non possem. Uno verbo, nullum humanitatis aut comitatis genus praetermisit, quin erga nos uteretur. Libri porro argumentum, ut scis, ingrarum, opinor, [gap: Greek word(s)]. Polybius forcasse magis ad gustum faceret. At opus non est confectum, inquies; et recte quidem, quanquam multum sane promovimus. Sed ne quid dissimulem, aliquot mensium et fortasse plusculam moram ea opera desiderat. Hīc igitur [gap: Greek word(s)] inopia consilii haereo. Maneo tamen in sententia, si per vos licet, ut insignem hanc benevolentiam aliquo testimonio prosequar. Reliqua Saracenus meus [gap: Greek word(s)]. Voluntati tuae mos gestus a nobis est. Scripsimus ad fortissimum Heroem, D. Harlaeum, [gap: Greek word(s)] literas [gap: Greek word(s)], pro singulari ipsius erga nos benevolentia, cui tui mihi testis. Spero gravissimum virum factum meum non esse secius interpretaturum. Scripsi etiam ad amplissimum et doctissimum D. Thuanum. De Manilio summi viri (Scaligerum dico) nihil dum accepi, neque scio, sit is liber editus, an non. Si quid certi habes, fac me, quaeso te, ut sciam; simul


page 101, image: es101

[note: 1599.] de semonis illius statu quicquid fuerit tibi compertum. Nobis nunc non vacabat, ut literas ad eum exararemus. Et jam Dei beneficio vergit opus inamabile et inamoenum ad finem amoenissimum, [gap: Greek word(s)], quem oro supplex, ut te servet, et bonis omnibus cumulet. Vale, Vir clarissime, et me ama. Lugduni Convenarum, prid. Non. Decemb. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CXCVI. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1599.] AMoris tui erga nos constantiam, Praeses amplissime, ex omnibus clarissimi Gillotti epistolis intellexi hactenus: [gap: Greek word(s)] ex epistola ejusdem novissima. Scribebat enim ille, optare te nostrum isthuc adventum, et non votis solum, sed et consilio et re velle nos adjuvare. Ago igitur tibi, pro eo ac debeo, grates gratissimas: teque etiam atque etiam oro, pro tua singulari prudentia statuas, quid nobis in hac re opus sit facto. Quid nos hīc tot jam menses tenuerit, probe nosti: jam Dei beneficio ad colophonem inchoata editio vergit. Liberalitas et benignitas, summusque in nos amor magni Vicquii haec nobis otia fecit. Visum itaque nobis probe factum, si opus, illius beneficio luce donatum, illius merita in nos palam praedicaret, et gratum animum nostrum apud omnes testaretur. Alio nos literae non unae [gap: Greek word(s)] Gilotti vocant. Haereo igitur animi anxius et consilii incercus; si potes, Vir sapientissime, aestum meum expedi. Nostrum judicium semper fuit, nihil aeque fugiendum, nec sollicitius cavendum, quam ne aut ingrati, aut inconstantis animi maculam conciperemus. Plura super hoc, si pateris, amicus hic meus tibi narrabit. Filius est [gap: Greek word(s)] Saraceni, cujus Dioscoridem recens editum, et adhuc musteum, tuo beneficio primum vidi, et in Praetorio tuo avidissime, si memoriā tenes, [gap: Greek word(s)] percurri. It per vestigia optimi et doctissimi parentis filius ejus eruditissimus; quem si in eorum numerum receperis, a quibus coli et observari tibi gratum est, magno et me, et illum beneficio obstrinxeris. Vale, Vir amplissime. Lugduni, Nonis Decemb. CIC IC XCIX.

EPISTOLA CXCVII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1599.] FEcisti mihi rem gratissimam, Vir optime et eruditissime, quod Nunnesiana illa mecum communicasti. Pridem nota erat mihi illius viri eruditio: neque dubito, profuturam Reipublicae literariae hanc illius operam. Quare hortor te, atque adeo oro et obsecro, des sedulo operam, ne debeas publico diutius hunc ejus commentarium. Utinam bonā aliquā fortunā in tuas, aut magni Velseri minus illos decem Pauli Leopardi libros Emendationum conjiceret, quos scimus ab eo fuisse conscriptos. Eruditionem viri illius, et rectum judicium in literis nosti. Si quid est in nobis judicii, intererat omnium [gap: Greek word(s)], ne exstingueretur, aut tenebris damnaretur quicquam ab eo ingenio profectum. Quod scribis de notis tuis in Thucydidem, non memini quicquam tuā manu scriptum invenire, cum Stephanicae bibliothecae reliquias non poenitendas nuper recognoscerem. Sed fieri potest, ut id exemplar aut manus, aut oculos nostros fugerit. Spero Paulum Stephanum, ubi primum erit occasio, sub incudem magnum illum scriptorem esse revocaturum, et tuo beneficio usurum: me certe habebit hortatorem assiduum. De itinere Parisiensi dicam tibi [gap: Greek word(s)]. Sic est profecto, ut ais; et vota multorum Procerum eo nos vocant, et voluntas Principis nostri est, ut illuc cogitemus. Ipse disertissimis verbis hoc nobis dixit anno, cum essemus in aula. Et cum inde pene furtim nos subduxissemus, mox regio diplomate jussi sumus Arecomicis Volcis [gap: Greek word(s)], et Lutetiam iter instituere. Quod hīc tamdiu haeserimus, in causa fuit, ingens desiderium publicandi nostras in Athenaeum Animadversiones. Ducebamur enim magnā spe, posse id brevi tempore quam commodissime fieri, annitente praesertim viro maximo, et nostri amantissimo Vicquio. In hoc luto adhuc haeremus; unde si dederit Deus Opt. Max. pedem unquam efferre, quid postea simus super eo negotio statuturi, [gap: Greek word(s)], ipsi nescimus. Nam etsi honestissima conditio est, non pauca tamen nos ab eo incepto avertunt: utique si volente Rege pedem liceat referre: quod negant fieri posse, qui ad nos Lutetiā et ex aulā quotidie scribunt. Scito autem, ita amari nos ab optimo et praestantissimo Vicquio, ut omnium nostrorum consiliorum is unus


page 102, image: es102

[note: 1599.] jure merito prora sit et puppis. Quicquid futurum est, faciam te, ut scias. Josephi Scaligeri verba, quae epistolae tuae inserueras, non sine rubore legi. Sed Deus meliora, quam ut [gap: Greek word(s)] hic summi viri in nos amor nos corrumpat. Nobis studia et vigiliae nostrae non alium jucundiorem attulerunt hactenus fructum ullum, quam ut nos et nostra nossemus. Fatemur quidem fuisse illud aliquando tempus, cum de nobis fortasse poterat dici, quod de Olori filio scriptor Thurius: sed conatus nostros non fortuna destituit, verum arcana quaedam supremi Numinis providentia tardavit, ac prope fregit. Quoties nobis per civilia nostra bella omnis facultas erepta cit studia promovendi? Quoties de nobis desesperavit optimus parens, cui uni debemus, quantulumque est in nobis eruditionis? Mitto alia incommoda, quae experti sumus prope [gap: Greek word(s)]. Sed de nobis nimis multa; et haec ipsa melius fuerat tacuisse. Nam infelicitas studiorum nostris lucubrationibus satis tibi cognita: si non corrupto amore judicio illa legeris. Amplissimo Velsero, si grave non est, plurimam a nobis salutem. Volebamus et ad illum literas dare, sed otium deerat. Opus nostrum ad colophonem vergit. Itaque [gap: Greek word(s)] mihi para. Photium tuum avidissime exspecto. Non dubito, potuisse nostras Animadversiones aliquot flosculis ornatiores in lucem prodire, si nobis ejus libri pellegendi copia fuisset. Si operā meā uti vis, jure tuo impera. Sum enim tuus plane [gap: Greek word(s)]. Lugduni, a. d. v. Eid. Decemb. CIC IC XCIX.

Amplissimus Vicquius et te, et Velserum [gap: Greek word(s)] officiosissime salutat.

EPISTOLA CXCVIII. DOMINICO DE VICQUE, MERCII F. Abbati Beccensi.

[note: 1599.] SIlentium meum quomodo interpreteris, Abbas honoratissime, nescio. Me certe suppudeat tam serae scriptionis: nisi conscius ipse mihi sim multarum et gravium occupationum, quae me hactenus scripturientem impedierunt. Absque iis fuisset, frequentes meas habuisses: nam et tuas elicere cupio: et te, maximae spei Adolescentem, non possum, qui meus est in te amor, non hortari ad concupiscenda acriore in dies impetu literarum studia. Age igitur, mi Dominice, quam excitasti de te exspectationem, ne destitue, sed supera potius et vince. Id vero nisi ipse tibi desis, difficile tibi [note: 1599.] non est futurum. Primum te Deus Opt. Max. ingenii necessariis dotibus benignā manu instruxit: patrem deinde habes, cui nihil antiquius, quam ut omnibus te virtutibus ornatum videat. Taceo Praeceptoris tui diligentiam. Sileo etiam doctissimi Ribesti exemplum, jam tibi domesticum. Cum igitur talia et tanta irrita menta ad studia habeas, noli per Deum immortalem committere, ut tu tibi solus defuisse possis videri. Vale, et nisi tu non vis, brevi literas tui in literis profectūs indices, mitte. Uxor te amantissime salutat, teque una mecum orat, ut illustri et lectissimae matronae, Dominae matri tuae, nostris verbis plurimam salutem nunties. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Januar. CIC IC C.

EPISTOLA CXCIX. JACOBO LECTIO.

[note: 1599.] UT spectatae diu, ita gratae admodum, Lecti clarissime, tuae literae mihi fuerunt. Quantum ex tuis intelligo, et ex publico rumore, benignior tandem vos fortuna respexit. Jam enim, ut videtur, urbi vestrae securitas parta, et meliorum spes ostensa in posterum non incerta. Gratulor igitur vobis, Deoque Opt. Max. gratias ago, quantas possum maximas. Catarinam [note: Vide Rod. Botereii Commentarior. lib. VII. pag. 603. et seqq.] deditione captam constans hīc fama: eandem mox diruendam affirmant plerique omnes, Quare unum jam superest, ut aere alieno, quod publice contraxistis, liberati, pacis artes in vestram civitatem revocetis. Quod non dubito, Senatum amplissimum pro sua prudentia mature esse facturum. Itaque [gap: Greek word(s)] quandam veteris meae patriae videre mihi videor: atque ex ea re incredibile quoddam [gap: Greek word(s)] capio gaudium. Iterum iterumque supremum Numen veneror supplex, ut haec bona firma vobis praestet. Vale, amplissime Vir, et meis uxorisque verbis, uxorem tuam, quaeso, salvere jube. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Januar. CIC IC C.

EPISTOLA CC. FRIDERICO LINDENBROGIO.

[note: 1599.] DE Balsamonis loco et Rufini ingentes habeo gratias. Scient posteri, per quos profecerimus, sane quidem si nugarum nostrarum [gap: Greek word(s)] aliqua manet cura. Perge vero, eruditissime Vir, studia nostra adjuvare. Ego si


page 103, image: es103

[note: 1599.] quid tuā causā possum, [gap: Greek word(s)] ero tuus. Sed cum venit in mentem felicitas insignis tua, qui talem tantumque tuarum laudum praeconem nuper sis nactus, vereri subit, ne nos terrae filios fastidias. Quid enim accedere jam ad commendationem nominis tui potest, cui fortuna dedit complacere posse; cui sordent omnes quantum fuit hactenus hominum eruditorum? Scis quid dicam: et si te satis novi, taedet te illius [gap: Greek word(s)] non quin eo sis dignissimus, sed quia laudari te ab homine spurcae linguae fas non est. Nosti quid olim de Praeceptore suo scripserit Aristoteles: sed istum [gap: Greek word(s)] mitto. Ad priores tuas ne respondeam [gap: Greek word(s)], occupationes molestissimae faciunt, quae me nunc cum maxime distringunt. De amplissimo Calignone hoc unum intellexi, serius eum Lugdunum esse reversum ex itinere Massiliensi: ibi nunc illum agere, cum reliquis sui ordinis aulicis, nullus dubito. Scripsi [gap: Greek word(s)] ad ipsum, et responsum in dies exspecto. Nunquam autem literas ullas ad eum misi, quae amoris mei erga te notis non essent aspersae. Sic meritum est tuum; sic mores sunt mei. Vale, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. Januar. CIC IC C.

EPISTOLA CCI. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1599.] TArdius responsum ad gratissimam epistolam tuam, occupationibus velim meis imputes: quae ita frequentes sunt, ut videatur nobilissima urbs eo nomine futura nobis aliquando odio. Omnia nos quidem tentamus, ut nos nobis asseramus et studiis dedamus; sed vincunt [gap: Greek word(s)] amicorum officia, et Procerum [gap: Greek word(s)]: quas necessitate mixtas olim apud Platonem legeram, nunc autem usu. experior. Itaque omnia jam nobis hīc minus grata esse incipiunt. Nam absque libellulis nostris [gap: Greek word(s)]. Hinc adeo factum, ut mensem ipsum post acceptas tuas elabi sinerem, priusquam ad respondendum me accingerem: quod ne aliam in partem accipias, peto a te etiam atque etiam. Laudes quibus opus nostrum aspergis, eatenus admitto, ut amorem tuum in nos et candidum animum in ea tuarum parte deosculer. Non enim ita nos ignoramus, ut quo te [gap: Greek word(s)] adfectus provexerit, non agnoscamus. Est tamen (ne quid dissimulem) gratissimum mihi, quod tuo et magni Velseri judicio fretus, operam non male a me esse positam, persuasum jam habeo. Si [note: 1599.] dabit Deus alterius editionis facultatem, multa quae praetermisimus, adjicientur: multa fortasse, in quibus erravimus, corrigentur: utique si tu, Vir doctissime, juvare et emendare nostra quam commendare malueris. De Photii loco ita censeo. Evagrium fuisse domo Epiphanensem, nullus dubito. Urbs fuit Syriae Coelae, [gap: Greek word(s)] nomine, cujus multa apud Geographos et Hiltoricos mentio. Hujus [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)], ut scimus cum ex analogia, tum ex Stephano Recte igitur in editione Evragrii scriptum, [gap: Greek word(s)], recteque Interpretes, Epiphanensis. Hoc ipsum indicare voluit Photius, cum scriberet: [gap: Greek word(s)] est Epiphania, sive Epiphanea. Sic [gap: Greek word(s)], pro Megalopolis; [gap: Greek word(s)] est Antiochia; sic de aliis. Non tamen displiceat, si quis putet legendum esse: [gap: Greek word(s)]. Habes super hoc sententiam meam. Tu vicissim de Sidonii loco nuper a clarissimo Lipsio [note: Pag. 300. Tom IV. Oper. ed. 1637.] emendato ad Paneg. Plin p. 10. quid sentias scribe. Nam mihi videretur, insigniter vir doctissimus esse hallucinatus. Verba Sidonii: Ulpio incomparabili Principi comparabilem panegyricum scripsit. Placet illi: incomp. paneg. Non capiebat acumen dicti. Vult Sidonius, Trajanum nulli Principum esse comparabilem; sed illi ipsi comparari posse Plinii librum; hoc est, ut inter omnes sui ordinis excellit Trajanus; ita inter omnes Panegyricos, Plinianus. Nosti argutias Sidonii: est quando frigentis. Exspectabo tamen judicium tuum. De iis quae nunc in manibus habemus, proximā epistolā [gap: Greek word(s)]. Varia enim molimur: necdum quid edituri primum simus, constitutum habemus. Puto tamen aegre diutius nos repressuros [gap: Greek word(s)] Suetonium, qui pridem a nobis recensiti publicari per nos gestiunt. Quamobrem, mi Hoescheli, si quid in eos infelicissimos hactenus scriptores habes, brevi communcia [gap: Greek word(s)]. Vale, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Januar. CIC IC C.

EPISTOLA CCII MARCO VELSERO.

[note: 1599.] ITane, Vir nobilissime, miniatularum cerarum nihil a te exspectandum? Haec quidem plane est, quod ajunt, [gap: Greek word(s)]. Quoniam igitur ut per te proficiam, hac ratione non impetro, aliam ecce aggredior viam. Inter caetera, quae habeo nunc prae manibus,


page 104, image: es104

[note: 1599.] Observationes sunt nostrae in Spartianum, et ejus socios scriptores. Quam male hactenus cum illis sit actum, stultus sim, si pluribus tibi exponere instituam. Tentavimus nos, bene de illis, bene de Historiae Romanae studiosis mereri: sed libris, mi Velsere, deficimur. Nam praeter regium unicum non pessimae notae exemplar, ullum MS. eorum auctorum vidimus nunquam. Atqui librorum ope nobis opus, si feliciter et bono publico susceptam provinciam administrare volumus. Itaque peto a te, Musarum magne patrone, si quid ejus generis habeas in tua aut amicorum potestate, id mecum velis communicare. De tuo negotio saepe cum Thuano, viro amplissimo, et tui studiosissimo, sumus collocuti. Sed propter Regis absentiam, et aulae totius, nihil poterat ne tentari quidem a nobis. Posteaquam Rex, [gap: Greek word(s)] fuerint reversi, agam cum illustrissimo Cancellario, et quid spei sit reliquum explorabo: qui illius est in me amor, non dubito, datum iri aliquod ab ipso consilium, quod e re sit futurum. Erat autem, cum haec scriberem, constans fama, Regem post dies quindecim urbem cum Regina esse ingressurum. Vale, nobilissime Vir. Lutetiae Parisiorum, a. d. XI. Kalend. Januar. CIC IC C.

EPISTOLA CCIII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1599.] LAudes illas immodicas, quibus me oneras, Daniel eruditissime, posthac si mihi tuas vis esse omni ex parte gratas, velim omittas. Duo nobis literarum studia capessentibus contigerunt, quae vel maximo ingenio virum, nedum me, tardare poterant: ut et [gap: Greek word(s)] essemus, et [gap: Greek word(s)]. Scis vetus esse dictum vatis praecipui: [gap: Greek word(s)]: hoc nos expenmur in nobis esse verissimum: nam cupiditatem quidem discendi, et bene de literis merendi animo nostro insevit Naturae Parens: at facultatem proficiendi, et quae mente agitabamus perficiendi, non dedit. Sane cum eā aetate essem, quā te nunc esse ex magni Scaligeri literis conjicio, bonorum authorum nomina, paucis admodum exceptis, ne fando quidem audiveram unquam. Quod et libentius commemoro, ut [gap: Greek word(s)] et fati tui clementiam agnoscas. Fruere, eruditissime Adolescens, tanto bono: et studia tua sic compara, ut olim cum maturior aetas advenerit, inter literarum lumina [note: 1599.] merito tuo censearis. Hanc spem ut de te conciperem, divini Scaligeri literae effecerunt, quibus ille singularem tuam eruditionem mihi dilaudat. Accessit tanti viri commendationi erudita epistola tua, multis nominibus gratissima. Magni enim beneficii loco officium illud duco, quod tu mihi istic praestitisti. Nec tamen minus gratum, quod de Hesychii editione, quam moliris, nuntiasti. Equidem ita semper judicavi, omnium veterum Criticorum, qui hodie extant, eruditissimum illum esse. Perge igitur, per omnes te oro Musas, et tanto munere [gap: Greek word(s)] quam primum affice. Scriptum exemplar, quod sciam, nullum hīc extat: si fuerit inventum, experieris studiosum me tui et tuorum studiorum. De tuis poematis nescio quid ad me Scaliger: si me amas, fac ut illa videam: non enim usquam hīc, opinor, extant. Vale. Lutetiae Parisiorum, prid. Kalend. Januar. CIC IC C.

Meursius quid agat, scire cupio: amo enim illum vehementer, et eruditioni ipsius, ut si quisquam alius, faveo.

EPISTOLA CCIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1599.] ILlustrissime Vir, nisi mihi simplicitas animi tui perspecta probeque dudum cognita esset, adducerer nunquam, ut quae in tuis superiore mense datis super nostro opere non sine rubore legi, ea serio a te scripta existimarem. Tune enim? ut meorum quicquam mireris? culpas duntaxat excipio: quarum nonnullas nobis animadversas, et ipsi sane miramur. Quod igitur largā adeo manu rudes conatus nostros laudibus cumulas, sanus cerebri non sim, nisi indulgentiae et tui in me amoris istud esse agnoscam, non judicii. Cum aliquot horas in eo (ita enim scribis, quod equidem sum vehementer miratus,) percurrendo posueris, tum tu de lucubratiunculis nostris melius judicaveris, suumque illis pretium [gap: Greek word(s)] melius assignaveris. Ego vero nullus dubito, divinam mentem ingenii tui tam multa in opere illo, quae jure displiceant, offensuram,

Quam multa in sylvis autumni frigore primo
Lapsa cadunt folia. ---

Itaque censuram tuam cupidissime exspecto, ut si quando alterius editionis facultatem [gap: Greek word(s)] sit nobis concessurus, te magistro profecisse me publice possim gloriari: [gap: Greek word(s)]


page 105, image: es105

[note: 1599.] [gap: Greek word(s)]. Sed nos hoc a te beneficium flagitare [gap: Greek word(s)] gestientes, revocant occupationes tuae, quas non nescimus haud paullo et graviores et meliores. Eusebium enim. recoqui nunc a te, ex tuis ad amplissimum Gillottum cognovimus. Felicem scriptorem, qui tot obscoenis vulneribus confectus, [gap: Greek word(s)] tandem [gap: Greek word(s)]. Tu illi verus eris AEsculapius, tu illum Virbium [gap: Greek word(s)] praestabis. Utinam et Graecum exemplar Chronici Eusebiani tibi contigisset nancisci. Habui olim in manibus Graecum [gap: Greek word(s)], unde multa aliud agens restitueram. Commentarios panepistemonis tui parentis, quantā jam anxietate animi exspectemus, nulla verborum copia satis expresserit. Scribit ille semo, totum ferme Galenum suā se manu descripsisse: quod equidem saepe [gap: Greek word(s)]: nec minus tamen, quod scribis tu: post incepti operis profligationem, describendis patris commentariis operam te daturum. Hoc illud est, quod in utroque vestrūm [gap: Greek word(s)] ad stuporem me dedit: in divino ingenio supra hominem [gap: Greek word(s)]. Ego si isthīc essem, assiduis precibus te expugnarem, ut in partem pulcherrimi et utilissimi laboris me patereris venire: fero enim animo periniquo tantum temporis gravissimis tuis occupationibus perire. Oro autem te atque obtestor, tanti operis, aut potius thesauri publicationem quā poteris cunque viā et ratione procures, promoveas, urgeas. De notis in Novum Foedus, multum te amo: tua enim diligentia molestissimum mihi scrupulum exemit. Ante multos annos invito et reluctanti, [gap: Greek word(s)], Typographus, qui Strabonem erat editurus, hanc opellam nobis extorsit. Quod si ita Deo fuerit visum, observationes nostras in Libros Sacros aliquando sumus edituri. Scripsit ad me Daniel Heinsius tuus: quem eruditissimum adolescentem, et merito ipsius et ex tuis literis non mediocri amore sum complexus. Nemo jam dubitat, te, cum isthuc venisti, omnes tecum Musas abduxisse, et in Batavis [gap: Greek word(s)]. Ut mirum non sit, tantam isthīc eruditissimorum juvenum copiam paucis annis exstitisse: quanta hīc conspicitur culpa docentium in juventute [gap: Greek word(s)]. Quae mea est in patriam pietas, non possum quin exclamem: ō Gallia, maximorum ingeniorum quondam parens foecundissima, [gap: Greek word(s)]! Etiam nuper novum monstrum est editum; Mapsilacas quidam gouyobombix, qui veterem jurisprudentiam recenti scripto conspurcavit, praemium maledicentiae, improbitatis et [note: 1599.] illius [gap: Greek word(s)] vitiorum, quae ipsum nobilitavit, hoc est consecutus, ut inter regios Professores asscriberetur. Et erunt qui me hortentur ad provinciam eandem suscipiendam? mihi vero vel [gap: Greek word(s)] potius, quam ut collega talis viri audiam. Constantiae meae in vera religione fructum hunc percipio, quod nihil hactenus mihi cum istis negotii intercessit. [gap: Greek word(s)]. Vale, Scaliger, famae merito pars maxima nostrae. Lutetiae Parisorum, prid. Kalend. Januar. CIC IC C.

Deum supplex veneror, ut et proximum annum, et multos deinceps alios exigas quam felicissimus.

EPISTOLA CCV. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1599.] GRatae mihi, clarissime Vir, tuae literae, et item literae illae, quas a magno Scaligero acceptas ad me misisti. Accepi eodem tempore et a Lipsio sane quam amanter scriptas. Rescribam et huic, et illi, propitio Numine, cum plusculum otii nactus ero. Raptim enim ista, et [gap: Greek word(s)] exaravi, cum [gap: Greek word(s)] sese obtulisset, cui tuto possem dare. Scito igitur nihil esse, quod abitum ex his locis meum moretur. Misi exspectationem regii diplomatis ad nostros Consules. Interest enim existimationis meae, ne viros optime de nobis meritos temere, aut invitos derelinquam. Ut velint me bona cum gratia dimittere, unica efficiet Regis voluntas ipsis significata. Oro te, Vir amplissime, quid. in ea re futurum est difficultatis, causam nostram suscipe, et hoc quoque prioribus tuis in me meritis adjice. Vale, doctissime Gillotte, et [gap: Greek word(s)] Francorum Achillem [note: Harleum.] nostram memoriam ponere ne sinito. Iterum vale. Monspelii, a. d. Kalend. Januar. CIC IC C.

EPISTOLA CCVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1600.] VIr illustrissime, hodie tuas novissimas, [note: Vide Scaliger Epist. 52.] et Manilium, quem dono misisti, accepi. Habeo tibi agoque non quas debeo, sed quantas maximas possum, gratias. Etsi sum occupatissimus, paucis tamen horis magnam partem operis [gap: Greek word(s)] devoravi. Nae tu jure Virbium vocas. Quanta cum voluptate et [gap: Greek word(s)], et caetera omnia legerim, frustra coner tibi verbis explicare. Nunquam experior acerbius,


page 106, image: es106

[note: 1600.] quanta sit mea infantia, quam cum de te, aut scriptis tuis loquor. Sed eximie et [gap: Greek word(s)] exhilaravit me illa pars epistolae tuae, quā admonebas me de commissa transpositione in Quarto Athenaei. Menses sunt amplius septem, cum eā de re judicium nostrum et voce probavimus amplissimo Vicquio, et scripto exposuimus Diatribarum nostrarum libro IV. cap. XXV. Quibus igitur laetitiis incessere me nunc credis, cum tibi quoque idem videri intelligam. Idem fere accidit et in Senarus-Consulto Lacedaemoniorum, quod a te emendatum est in notis ad Manilium: nam et nos idem tentavimus libri VIII. cap. XI. quo successu, scibo, cum tuas divinationes diligentius contulero cum meis dubitatiunculis. Bone Deus, quoties ego, dum versor in hoc molestissimo opere, optavi aut tibi [gap: Greek word(s)], aut propius a te abesse: [gap: Greek word(s)] si nostra [gap: Greek word(s)] ope divini tui ingenii fuisser. sublevata, non desperassem, potuisse a nobis aliquid proficisci dignum, quod vel in arce poneretur. Sed haec studiorum meorum infelicitas non minoribus aliis incommodis juncta est: de quibus non est hīc dicendi locus. Raptim enim haec scribo: tantum ut scires, non periisse munus tuum, sed post longas moras tandem nobis esse redditum. Caetera, ut spero, brevi plur bus, ex minus remoto loco. Lutetiam enim cogitabam cum haec scriberem: non ut ibi lares figam, sed potius ut ostensae anno conditioni semel renuntiem. Nam quod ex literis amicissimi Vicquii non unis cognovi, omnia illi magnifica promissa [gap: Greek word(s)]: quoniam ii, qui nos amant serio, [gap: Greek word(s)]. Itaque de futura sede omnia incertiora quam unquam. Sed Deus, spero, providebit. Vale. Lugduni, a. d. XVI. Kalend. Mart. CIC IC C.

EPISTOLA CCVII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1600.] QUintus decimus, opinor, hic dies est, cum redditus mihi fuit, Vir clarissime, Photius tuus. Cujus rei dum te certiorem facere paro, tabellariumque exspecto, qui meas isthuc perferat, ecce literas ex aula, quibus lectis, Lutetiam versus iter sine mora cogor instituere. Itaque rebus relictis, paullo mox dedi me in viam: eāque celeritate usus sum, ut spatio dierum quinque Lugduno Lutetiam pervenerim. Inde has ad te dedi, in summis licet occupationibus. [note: 1600.] Sed nolui nescire te, quid agerem, et ubi locorum essem. Inter viaticas sarcinas Photium detuli per otium legendum: quod confide me facturum primo quoque die: mire enim allicit nos qua rerum varietas, qua verborum et orationis [gap: Greek word(s)] pauca adhuc legi: videor tamen posse aliquam symbolam ad illius lucem [gap: Greek word(s)], quod vel tuā caussā faciam lubentissime. Sed nos adhuc tenent occupatos Athenaicae Diatribae: quarum ultimus liber erat in manibus, cum opus interrumpere sumus coacti. Id vero aequiore animo ferimus, quia spem omnem jam ante amiseramus, posse vernis nundinis esse id confectum. Erit, uti spero, cis paucas hebdomadas. Ac statim. ad te, et ad clarissimum nobilissimumque Velserum promissa dudum, imo debita, mittentur exemplaria. Pithoeus, qui Photii Bibliothecam habet penes se, facturum se libri sui copiam promisit; ut cum editione tua conferatur. Quod negotium curabitur a nobis [gap: Greek word(s)] non negligenter. Vale, optime Hoescheli, et me apud Velserum tuum magis magisque in gratiam pone. Iterum vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. VII. Eid. Mart. CIC IC C.

Quid nobis futurum sit, proximis literis juvante Domino tibi et amplissimo Velsero significabo. Utrumque vestrum plurimum salvere jubet, optatque fautor studiorum nostrorum, magnus Vicquius.

EPISTOLA CCVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1600.] EN tibi, Vir inlustris, rerum humanarum [gap: Greek word(s)]. Nuper enim, cum ad te Lugduno scriberem, de conditione Parisiensi omnia deplorata, et extra spem posita nunciabam. Vix eas literas exarare desieram, cum evocatus sum in aulam, jussusque velis remis Lutetiam contendere. Veni igitur, et ut ne longum faciam, iterum magno Regis et omnium Procerum favore sumus excepti. Ac [gap: Greek word(s)] quidem [gap: Greek word(s)] caeterum cur hujus consilii nos poeniteat, caussam adhuc habemus nullam. Crabrones, quos nosti, irritare non est animus: est non semel demonstrarit nobis [gap: Greek word(s)] Princeps noster voluntatem suam, operā nostra utendi in restauranda hac Schola. Nos contra ab eo consilio sumus quam alienissimi: eā fine in remotissimam ab ea, quae fuit olim Academia, urbis partem concessimus. Ut, si fieri possit, inter [gap: Greek word(s)] illos ne nomen


page 107, image: es107

[note: 1600.] quidem nostrum audiatur. Si ex his tenebris in lucem mihi prodeundum erit, tute, magne Scaliger, hanc molestiam mihi creaveris, qui vehementia amoris tui erga me dum honorem [gap: Greek word(s)] studuisti, onus imposuisti humeris nostris [gap: Greek word(s)]; imo vero, quo ne opprimamur, metus est. Nam Rex, etsi ut scis [gap: Greek word(s)], quod olim de Hadriano dictum, illis tuis fidem veri excedentibus elogiis adductus, quae sunt illi quotidie in ore, nihil mediocre de nostris studiis sibi pollicetur. Jure igitur, nisi descendere in nos nescimus, nobis [gap: Greek word(s)]. Haec vel maxima caussa est, cur uxore, liberis, ac libris carere adhuc constituerim. Videndum enim, quorsum haec evadent: et quam bene sustinendae ei personae, quam tu nobis imposuisti, pares simus futuri. Interea librorum aliquot lectione otium nostrum oblectabimus. Manilium tuum hīc primum serio tractavimus. Quaeris quid censeam? quod olim de Gregorio Basilius: [gap: Greek word(s)]. Nam, Deus bone! quantus in eo libro, qui mihi quam [gap: Greek word(s)] visus est, abstrusarum et reconditarum rerum thesaurus? Catonem etiam tuum his diebus incredibili cum voluptate et legimus, et legendum aliis dedimus. Etsi mirabilis quaedam est [gap: Greek word(s)] Jamborum suavitas, plus tamen Graecos tuos miratus sum: plane enim, cum illa legerem, obstupui, ut ne verbum quidem possem hiscere. Atqui putabam, omnem tuorum scriptorum admirationem in animo meo dudum esse consumptam: quod tamen aliter esse, tum maxime sum expertus: nec minus hesternā die, cum Orpheum tuum, Latine loquentem, audirem; et alia quaedam legerem, qua Graeca, qua Latina; quae nisi tu brevi edis, nos faciemus, haud dubie de posteritate melius merituri, quam si rudes conatus nostros illi exhibuerimus. Quod si per amicos mutis nobis esse licet, post Diatribas in Athenaeum editas, pausam faciemus, et in penitissimum Museum nos abdemus. Ita sim foelix, ut haec fere votorum meorum summa est. Vale, decus nostrum, et nos constanter ama. Lutetiae Parisiorum, prid. Eid. April. CIC IC C.

Audio isthīc esse Jausandum, juvenem eruditissimum, et mihi amicissimum, qui Lugdunum bis ad me scripsit, ut [gap: Greek word(s)] a me impetraret ad amicorum meorum principem, te nempe. Si ille tibi aliunde innotuit, fac ut [note: 1600.] meam commendationem apud te ponderis aliquid habuisse cognoscat. Hoc accesserit caeteris tuis in nos meritis. [note: Ad hanc respondes Scaliger. n. 53.] Si certo scissem, illum isthīc esse, scripsissem et ad ipsum, facturus [gap: Greek word(s)], cum rescivero. Iterum vale.

EPISTOLA CCIX. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1600.] ACcepi, Hoescheli amicissime, quas novissime ad me scripsisti. Quod studium meum erga te proximis meis tibi probavi, gaudeo non mediocriter. Non is ego sum, quem [gap: Greek word(s)] admodum delectet; offendit magis: sed initam semel cum paucis probisque amicitiam, religiose semper [gap: Greek word(s)] colemus omni officiorum genere [gap: Greek word(s)]. Libros, quos desideras, et inquisivi jam diligenter, et posthac etiam vestigabo [gap: Greek word(s)]. Sed non credas facile, quam raro hīc inter vaenales prostent auctores, quos mandas quaerendos. Libanii [gap: Greek word(s)] hactenus reperire emendas neque mihi, neque tibi sum quitus. Pellegi nuper eum librum ante invisum mihi, (fatebor infelicitatem studiorum meorum,) et impetum edendi coepi, si Typographum in illo calore nactus essem. Verum neque tum ad manum fuit, cujus operā uterer: et ex eo tempore molestissima negotia, in queis operā nostrā Rex usus est, otium omne ad studia amoeniora nobis eripuerunt. Eo etiam factum, ut nuperis tuis opinione meā, ac fortasse etiam voluntate tuā serius responderem. Nunc vero cum per valetudinem nutantem plusculum otii essem adeptus, raptim ista ad te: ut voluntatem saltem obsequendi tibi, et egregios conatus tuos juvandi perspectam haberes. Photium tuum quantā poteram diligentiā inter aulicos strepitus, avidissime certe, percurri. Ostendi etiam munus tuum doctis magnisque viris, quorum in hac regia urbe numerus haudquaquam poenitendus. Omnes tibi et praestantissimo Velsero gratias agere immortales, quorum auctoritate et industriā utilissimum scriptorem proximo autumno se habituros sperant. Princeipem inter hujus ordinis viros locum obtinet Praeses Thuanus; quem ego virum divinitus datum censeo saeculo isti in exemplum pietatis, integritatis, probitatis, et ut uno verbo dicam, [gap: Greek word(s)]. Sunt et multi alii qua in aula, qua in Senatu Parisiensi [gap: Greek word(s)], omnes vestri studiosissimi, et purioris literaturae amantissimi. Omnes hi Photium vestrum


page 108, image: es108

[note: 1600.] cupidissime exspectant, eximie autem Franciscus Pithoeus, de quo nuper [note: Supra, Epist. CCVII.] scripseram, esse in ejus manibus Photii exemplar: collaturum me tuum codicem cum illo, et excerptas inde [gap: Greek word(s)] isthuc missurum: neque an illo, neque a me insuper habita ea cura. Sed paucorum foliorum comparatione didicimus, nihil aut parum omnino auxilii ad ornandam tuam editionem a Pithoei libro esse exspectandum. Quare aliud, censeo, agamus. Equidem si domi in Museo meo, quae sunt a te missa, legissem, aut otii plusculum ha buissem ad id negotium, plura et meliora in eo scriptore observassem, et tecum communicassem. Sed crede mihi serio affirmanti, nihil occupatius, nihil a studiis alienius eā vitā, quam in hac aula hactenus viximus. Ut scires tamen, etiam in summis hisce occupationibus nostris Photium tuum nobis esse lectum, paucula quaedam illevimus huic chartae, quae tum nobis in mentem venerunt. Nam gravius aliquid frustrra nunc a me exspectaveris. Vale, Vir doctissime, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Kalend. Junias, CIC IC C.

EPISTOLA CCX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1600.] DE altero libri tui exemplari, quod ante aliquot dies accepi munus a te, maximas tibi grates. Ex quo primum in meas manus venit id tuum scriptum, nullus dies abiit, cujus magnam partem in ejus lectione non posuerim: quo saepius enim illud repeto, eo magis me rapit. Utinam plura hujusmodi abs te habeamus: eā tamen lege, ut Eusebianae curae tuae caeteras omnes antevertant. En erit ille dies, cum devorabo corporis mentisque oculis tantopere exspectatum opus. Pusillum de Olympiadibus libellum quin acceperis, nullum mihi dubium. Temporario enim ante dies oppido multos tradidi. Magnā curā me liberaveris, si eo fasciculo quid factum sit, literis tuis significaveris; quod ut facias, etiam et etiam te vehementer oro. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, propridie Kalend. Jun. CIC IC C.

Amplissimo Buzenvallio, et viris clarissimis Baudio atque Heinsio, si feret occasio, plurimam verbis meis salutem ut nunties, te rogo.

EPISTOLA CCXI. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1600.] SPerabam, Praeses amplissime, posse me isthuc citius redire: sed mihi res hīc est cum operis non lentis solum, verum plane somnolentis Ego igitur [gap: Greek word(s)] aliorum culpā fio Myrmecidae simillimus, qui assidue currens digitum non promovebat. Nos tamen multa isthuc revocant, nec pauciora hinc expellunt. Quorum quidem maximum est, odium nostri conflatum in animis plerorumque [gap: Greek word(s)], cum in hac urbe, tum in vicinis provinciis. Mira quorumdam aut improbitas in fingendo, aut fatuitas in credendo ea de nobis, quae tu, Vir sapientissime, et [gap: Greek word(s)], nosti probe esse falsissima. Sed haec melius coram, cujus rei facultatem utinam brevi det nobis Deus. Omnem molestiam, quam istorum [gap: Greek word(s)] nobis attulit, sane magnam, tuum alloquium facile absterserit. Vale, amplissime Vir, et diu quam felicissimus vive, [gap: Greek word(s)]. Scripsi raptim. Lugduni Convenarum, a. d. v. Kalend. Jul. CIC IC C.

EPISTOLA CCXII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1600.] O Laetum nuncium, quem tuae mihi literae nuntiarunt! Itane Geographica illa [gap: Greek word(s)], certe [gap: Greek word(s)] proximo mercatu habebimus? Quantum alii eorum editione se tibi debituros existimaturi sint, non scio. Ego profiteor magnum eum accessurum cumulum tuis in nos meritis. Macte, mi Hoescheli, hoc animo et diligentiā istā. Opus nostrum [note: Athenaum.], cum superioribus diebus in ipso pene portu naufragium facturum esse videretur, tandem eo redactum est, ut faciente Deo post octo dies nihil futurum sit nobis cum illo; quod quidem ad hanc editionem attinet: quae eo minus grata nobis futura est, quod Prolegomena nostra, quia paullo erant uberiora, edi nunc non potuerunt. Sed haec proximis literis. Vale, amicissime Vir. Lugduni, Nonis Angust. CIC IC C.



page 109, image: es109

EPISTOLA CCXIII. RICHARDO THOMSONI.

[note: 1600.] ECce tibi, quem tantopere visus es optare, amicissime Thomson, Animadversionum nostrarum librum. Qui si spei tuae nulla respondeat ex parte, testor fidem tuam, non hanc esse meam, sed tuam culpam. Nam ego quid dixi, cur exspectationem tantam infortunatissimi icripti in animo tuo excitarem? Equidem [gap: Greek word(s)] fide bonā praestiti: sed magna optimo Deo gratia, quod quantum inter velle et posse meum interesset, serio tandem isto maxime experimento didici. Adde, quod otium et quietem altam studia haec postulant. Nos ab instituto opere variis casibus continuo jactati, vix mensem unum, vix diem tranquillum inter libros egimus. Quae summa studiorum meorum infeliciltas, facile spero, veniam a te, et ab omnibus aequis judicibus meis culpis impetrabit. Ego vero, mi Thomson, etiam illud a te pro mutuo amore nostro exspecto, ut quaecunque aut ipse animadverteris, aut ab aliis animadversa esse cognoveris perperam nobis scripta, ea omnia in schedam conjicias, et mecum [gap: Greek word(s)] communices. Hoc mihi praesta officium: et immortalitate me donatum abs te censebo. Quod scribis, te, si semel Lutetiam uxorem ac liberos produxero, ad nos advolaturum; serione, amabo, an joco a re scriptum! Si joco, cur me, cur uxorem, tui amantissimos, ludis? si serio, quid moraris? en hīc omnes, quos petis, adsumus, cupiditate tui videndi amplectendique incensi. Veni igitur, optime et amicissime virorura. Multa habeo quae in sinum tuum [gap: Greek word(s)] malim, quam [gap: Greek word(s)]. Gratissimum etiam, quod spem facis notarum in Epistolas ad Atticum. Legi ante biennium librum illum cum cura et attentione: scire enim avebam quid tuus N. novi attulisset. Scis quam illum virum vel solo pietatis nomine venerer. Ingenue tamen fatebor tibi [gap: Greek word(s)], cum illius notas legerem, ipsum aliud egisse cum illa scriberet, existimabam. Nos quoque nescio quid in eo genere sumus meditati. Verum haec levia; majora moliremur ad communem pii coetūs utilitatem, si otium nacti essemus. Nunc ita incertus noster status, ita instabilis fortuna nostra, ut praeter rei familiaris curam nihil nobis videatur cogitandum: eo demum res nostrae rediere. O divinum plane virum, [note: 1600.] Josephum Scaligerum, quem quidem omnia multo ante praedicere memini, quae nunc reapse experior: neque ego tam laevā unquam mente fui, ut prudentissimi viri monita insuper haberem. Sed quid agerem? ardebam enim incredibili quodam desiderio libellos nostros edendi: quod aliter fieri non poterat, quam ut e Narbonensi Gallia exiremus. Verum ista quando jam mutari non queunt, missa faciamus: Deus enim profecto est, qui nutu suo naviculae nostrae clavum, quo vult dirigit, et quomodo vult, regit. Polybianas et Suetonianas notas tuas sciro me tandem accepisse. Propositam a te quaestionem ante sex septem annos cum cura tractavimus Genevae, solemni promotionum publicarum die. Nosti morem. Quae tum nobis observata sunt, in adversariis habemus inter nostras chartas. Illae vero cum universa bibliotheca colligatae ad vecturam, nondum solutae sunt: domum enim adhuc quaerimus, quae Musas nostras hospitio excipiat. Simul ac [gap: Greek word(s)] esse desierimus, et libros revisemus, et voto tuo satisfaciemus. Vale, amicissime Thomson. Uxor et liberi plunrimam tibi toto pectore salutem precantur. Iterum, vel potius [gap: Greek word(s)] vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Octob. CIC IC C.

EPISTOLA CCXIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1600.] DIatribas in Athenaeum nostras in manus tuas, Vir illustrissime, puto jam pervenisse. Simul enim lento et infortunato operi colophon est impositus, dicatum tibi exemplar Francofurdum ad clarissimum Bongarsium misi, qui id perferendum isthuc curaret. Fides hominis saepe mihi perspecta, ne tibi quidem, ut arbitror, est ignota. Quare non dubito, consilium meum, cum viam hanc elegi, tibi quoque iri probatum. Utinam et quod misimus opus, exactissimo judicio tuo probetur. Sed nos, praestantissime Scaliger, tyronibus ac similibus nostri eo scripto voluimus consultum: eruditi homines neque nobis opus habent doctoribus, neque nos ipsis lectoribus. Te vero, doctorum doctissime, libelli nostri, [gap: Greek word(s)], sine rubore nunquam aspicient. Verum age, per Deum immortalem te oro atque obtestor, rudes conatus nostros adjuva: et hoc mihi praesta, ut ope tuā assequamur in scriptore difficillimo, quae ne proprio intelligeremus


page 110, image: es110

[note: 1600.] Marte, frigidus obstitit circum praecordia sanguis. En cupidissimum discendi discipulum. Tu modo [gap: Greek word(s)]. Testor supremum Numen, prae tanto bono omnia mihi [gap: Greek word(s)] fore non nauci. Scito autem, Lutetiam tandem reversos esse nos cum uxore, liberis, et libris. Diu multumque exercuit nos haec cura, veniremus huc, necne. Vicit demum eorum sententia, qui audendi erant autores. Itaque decimum jam diem in urbe agimus, [gap: Greek word(s)]. Caeterum quam spem habeamus in posterum, nondum satis exploratum nobis; adhuc enim haeret nobis inter spem metumque anceps animus. De his igitur alias: et quidem serio, ut puto, brevi. Quod scribis de congressu [note: Plessaei ac Perronii Colloquio. Colomes. Vide Rod. Botereii Commentar. Lib. VII. pag. 521. et seqq. et la vie de Monsr. du Plessis, liv. 11. pag. 263. 264.] Diomedis cum Glauco: sic est omnino, ut tu judicas recte. Vir optimus, si eum sua prudentia, Orbi Gallico satis explorata, non defecisset, nunquam ejus certaminis aleam subiisset. Nunc ea acciderunt, quae verissime dictum arguant a divino vate, [gap: Greek word(s)]. Nam in hoc negotio toto a principio ad exitum usque [gap: Greek word(s)]. Et scis quam sit [gap: Greek word(s)]. Atqui vir ille octodecim ipsos menses, et hoc amplius, in hanc unicam curam insumpserat, ut si quid in eo libro vel [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] inesset, id omne rimaretur, et in gloriae suae materiem verteret. Equidem in lacrymas prope adducor, quoties subit animo tristissima illius diei species, cum de ingenua nobilitate, de excellenti ingenio, de ipsa denique veritate pompatice adeo vidi triumphatum. Non desunt, qui [gap: Greek word(s)] hīc accusent: sed neque patroni illi delunt. Nos quoties apud ipsum amici viri caussam agere instituimus, responsum hoc tulimus: Sibi imputet: Ego quid feci? Atque haec, mi Scaliger, quia valde velle visus es, scribo ad te prope invitus. Nam et memoriam illius rei luctu refugit animus, et propter hoc negotium tot calumniis nostra integritas est appetita, ut seculi infelicitatem et aversa a simplici vero ingenia hoc maxime experimento cognoverim. Itaque [gap: Greek word(s)] ne a nobis exspectes. Deus Opt. Max. languentis Ecclesiae suae misereatur. Sed nos, nisi vanum augurium est, tenebrae manent densissimae, et ex quorundam peritia, aut perversa aliorum scientia errores [gap: Greek word(s)] [note: 1600.] [gap: Greek word(s)] Vale, neum decus unicum. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Octob. CIC IC C.

De Eusebio quae scripsisti ad Gillottum, incredibili cum animi voluptate legi.

EPISTOLA CCXV. EIDEM.

[note: 1600.] DE recepto Chronologo feci te sta tim certiorem, praeitantissime Scaliger, illo epistolio, quod liberandae apud te fidei suae caussā exegit a me is, qui librum attulerat. Sed dolet mihi [gap: Greek word(s)], non esse a te servatas eas schedas, cuicuimodi illae sint, quamdiu saltem in Eusebio tuo es futurus: nam profecto tanti non est iste [gap: Greek word(s)], ut in eo describendo vel minimam temporis tui partem poneres: quod cum debeatur totum melioribus curis et exercitationibus illis nobilioribus, quibus divinum ingenium tuum quotidie occupatur, magni criminis se obligat, qui ut vel tantillum ejus tibi pereat, quoquo modo est in caussa. Equidem, si isthīc essem, antiquius nihil haberem, quam ut tibi [gap: Greek word(s)], et operā meā tuum possem laborem sublevare. Absens quoque si quid tuis studiis possim commodare, [gap: Greek word(s)]: certusque esto, nihil unquam te mihi imperaturum adeo durum, ut ego tuum detrectem imperium. De proverbiis Arabicis quod aurem vellis alterā epistolā, quam his diebus accepi, sic habe: non illa solum, sed et multa alia misserum me ad te fuisse, si nactus essem cui recte darem: cupio enim vehementer, librum illum de anno Persico videas, quo de plura nuper ad te scripsi. Fallor, aut erit aliquid in opere satis magno, quod nolis non legisse. Quare etiam non exspectato responso ad postremas mearum, si aliqua se occasio tuta obtulisset, essem illā usus. Sed constet mihi de illius fide necesse est, cui rarum adeo [gap: Greek word(s)] sum commissurus. Velim agas ea de re cum amplissimo Legato: qui etsi isthīc positus, fortasse tamen pro sua [gap: Greek word(s)] et rerum usu [gap: Greek word(s)] aliquem inveniet. Si, quod pridem molitur, isthuc tandem iter instituat illustrissima [gap: Greek word(s)], Auriaci Principis vidua, tam bonam occasionem non praetermittemus. Notae in Historiam Augustam nostrae quotidie eduntur, sed lente, ut non totum praelum sibi vindicent. Enitemur ut ad vernas nundinas exstet


page 111, image: es111

[note: 1600.] opus prostetque: vereor tamen ut possimus, vel propter istas tot et tam frequentes [gap: Greek word(s)], quae me jam enecant: fecit nos lentitudo operarum praeter voluntatem nescio quomodo in eo opere [gap: Greek word(s)]. Institueramus criticas ferme notas: exibit, [gap: Greek word(s)], prope legitimus commentarius liber. Commentarium de Critica pridem affectum habemus, sed labore isto prius defungamur necesse est, quam aliud quid suscipimus. De illo igitur alias tecum plura: neque enim leviter praeclaram illam hypothesin sumus tractaturi, si dabitur nobis [gap: Greek word(s)] perficere quod instituimus. Vale, illustrissime Scaliger. Imo vero exspecta dum, quaeso te, et nisi grave est, [gap: Greek word(s)]. Legebamus hodie, ego, et eruditissimus atque optimus ille [gap: Greek word(s)], juvenis Flessingensis, quem ante menses aliquot mihi commendasti, in Arabe Geographo V. Climatis Sectionem secundam. Ubi cum alia multa offendimus ignara nobis, tum illud quid sit nescimus [gap: Hebrew word(s)]: nam in eo tractu quem describit, nullum locum ejus nominis meminimus. Putabam ego perperam scriptum [gap: Hebrew word(s)] pro [gap: Hebrew word(s)], et Visontionem intelligebam, quam ille autor Bezanson hodierno indigetat nomine. Ut Lugdunum idem [gap: Hebrew word(s)] In eadem pagina [gap: Hebrew word(s)] interpretamur Genevam, cujus nomen ut in tam bono autore non reperiremus, nihil esset suave meritum. [gap: Hebrew word(s)] Laussanna, opinor, est: [gap: Hebrew word(s)] videtur esse Langres: sed vix alii loci patiantur. Mons [gap: Hebrew word(s)] nescio quid sit. Juram postulat loci ratio, [gap: Greek word(s)]. Quod autem Alemannos in finibus illis statuat, videtur cum vetustioribus sentire, qui ibi primum [gap: Greek word(s)] eos locant. Oro te, mi Praeceptor, atque obtestor, legas meā caussā eam paginam, et obscuriores appellationes ibi nominatorum locorum mihi explanes. Ego interea, quod facio [gap: Greek word(s)], pro tua quam longissima vita, et perfecta felicitate Deum Opt. Max. supplex orabo. Iterum vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Octob. CIC IC C.

EPISTOLA CCXVI. EIDEM.

[note: 1600.] QUantum repeto memoriā, Vir inlustris, nullius unquam rei longior mini fuit exspectatio, quam epiltolae hujus tuae, quae nunc ipsum ab optimo Plumbeo nostro [note: Jacobo Esprinchardo, Rupellensi. Colomes.] mihi est reddita. Menses ipsos quatuor, et quod excurrit, silueras: certe tam longo intervallo [note: 1600.] nihil a te literarum acceperam Itaque [gap: Greek word(s)]: nam quas Abbaei fratres attulerunt, [gap: Greek word(s)] erant, et sollicitum de tua valetudine nihil admodum juvabant. Ad illas responderamus, et jam epistolam tradideramus, cum venit ad nos Plumbeus, tuas afferens. O merum mel! ō delicatissimas delicias! ubi sunt, qui voluptatibus omnibus docent abstinendum? equidem isti quid voluptatem appellent nescio: ego me, ajo, ex tuarum epistolarum lectione incredibili quādam affici voluptate: [gap: Greek word(s)]. Hanc tu mihi, divine Scaliger, ne invide: facile omnium gazas contempsero. Haec scribentem, [gap: Greek word(s)], febris, quam gravis tussis praecesserat, repente me corripuit, et lecto affixit: [gap: Greek word(s)] igitur ista adtexebam, cum urgeret tabellarius. Astrampsychum habes, et si meo consilio uteris, gratias ages amplissimo Memmio: cujus instructissima libris, praesertim Mathematicis, bibliotheca tibi patebit in posterum, si hoc officium non neglexeris. Hoc ego non sine caussa te vehementer oro. De libris Regiae Bibliothecae [gap: Greek word(s)]. Amplissimus Thuanus utetur suo jure: heri eo profectus, ut omnia explorarem, hominem non inveni: redibo et curabo. Multi jam sunt menses, cum Rex benignissimus ei curae nos destinavit. Et jam codicilli facti essent; quod scimus jussisse eum saepius: sed adhuc res odio Religionis infecta. Ego non urgebo, et jussum Regis exspectabo, quem scimus nostris studiis factum velle: plura cis dies paucos [gap: Greek word(s)]. Vale, inlustris Scaliger. Lutetiae Parisiorum, Kalend. Octob. CIC IC C.

EPISTOLA CCXVII. EIDEM.

[note: 1600.] PRaestantissime Vir, simul pedem domo extuli refocillarā valetudine, Bibliothecam Regiam adii, lustravi singula, quantum poterat fieri, diligenter. Inveni nusquam librum G. Monachi cum Theophane. Olim nos habuimus eum librum, et legimus. Nunc ille codex servatur in Bibliotheca Palatina. Solum offendimus breve [gap: Greek word(s)], nomen Georgii Monachi inscriptum, cum Choniatae Historia conjunctum, sine Theophane. Hunc quoque librum percurri. Inveni nihil admodum quod tibi usui esse possit. Igitur cum esset nihil ad manum, quod tibi mitterem, excerpta illa, de quibus aliquando scribere


page 112, image: es112

[note: 1600.] ad te memini, duxi esse mittenda. Liber, unde excerpsimus, satis grandis est: ille ipse, quem Sigonius et Onufrius semper Fastorum Siculorum nomine indigetant. Utinam eo libro uti posses integro. Id vero cum non posse videaris, en tibi [gap: Greek word(s)] nostras: quas memineris properanti calamo olim a nobis descriptas. Cum fueris usus, si placet, remittas velim. Vale. Lutetiae Parisiorum, discedente tabellario, qui casu se obtulerat, Kalend. Octob. CIC IC C.

Amplissimus Praeses Thuanus nullum non movebit lapidem, ut tuae voluntati satisfiat, sit modo in urbe liber ille.

EPISTOLA CCXVIII. EIDEM.

[note: 1600.] DE epistolis [gap: Greek word(s)] tui parentis ago tibi, praestantissime Scaliger, gratias immortales. Jam antequam in manus nostras munus tuum perveniret, librum totum [gap: Greek word(s)] pellegeram. Utinam et caetera omnia Semonis illius scripta e tenebris in lucem hanc tandem protrahantur! Qua de re quid spei sit reliquum, scire ex te aveo. Nuper quidem incredibili gaudio literis suis Thomson noster nos affecit; quibus significabat, commentarios panepistemonis illius Sophi in De Historia Animalium operā tuā isthīc edi. Id vero gaudium an solidum sit futurum, non autem [gap: Greek word(s)], incertus adhuc animi pendeo. Nam desiderium quidem meum illius operis legendi, verbis exprimere non queam. Hoc igitur nos tu proximis tuis, si grave non est, docebis. Sed habeo et aliud quod te rogem, atque obsecrem. Nam cum hesternā die Francofordiensis mercatūs indicem percurrerem, inter libros qui ad proximas nundinas ostenduntur, Novum Foedus inveni cum nostris notis. Eum librum pollicetur Raphelengius vester. Obstupui, mihi crede, amicissime Vir, ad tituli illius conspectum. Nam quae iniquitas est, [gap: Greek word(s)], me dicam invito, abortivam illam opellam sub incudem velle revocare? Significaret saltem consilium suum, et detrahendi adjiciendive, quae desunt aut superfluunt, faceret potestatem. Taceo publicum odium, quod mihi hisce in locis conflatura est repetita [gap: Greek word(s)] tempore alienissimo notarum illarum editio. Si tam infelix unquam scriptiuncula illa fuit, ut in manus tuas incideret, non dubito [gap: Greek word(s)]. Quamobrem, illustrissime Scaliger, [note: 1600.] si nos, si studia nostra, si salus denique mea ad curam tuam pertinet, noli, amabo, permittere, ut tam insignita injuria nobis isthīc fiat. Sin minus, persuasum habeat tuus familiaris, omnia me experturum, quī ipsum iniqui adeo poeniteat incepti. Vale, [gap: Greek word(s)], et an superiores meas, ante mensem scriptas, acceperis, fac me certiorem. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Novemb. CIC IC C.

[note: Ad hanc respondet Scaliger. Ep. 55.] De rebus nostris, quia novi nihil est quod scribam, nihil nunc ad te: studia quidem plane languent adhuc, et [gap: Greek word(s)] istud ob puriorem religionem odium non mediocriter nos sollicitat.

EPISTOLA CCXIX. [note: +] JACOBO LECTIO.

[note: 1600.] EX novissimis tuis, Vir clarissime, quas mihi Brossaeus noster reddidit, summam tuam cupiditatem mei isthuc reditūs cognovi: nec solum cupiditatem, sed etiam operam in eo positam navatamque a te [gap: Greek word(s)], ut publice vocatus, vester iterum fierem. Hoc ipsum literis accurate scriptis amicissimus utrique vestrūm Violetanus mihi significavit. Brossaeus vero rem omnem coram prolixe nobis aperuit. Ago tibi, Lecti praestantissime, non quas debeo, fateor, sed certe quantas possum maximas gratias, et quoniam ingrati animi crimen, victi tuorum in nos meritorum magnitudine, aliter amoliri a nobis nequimus; Deum Opt. Max. oramus supplices, rependeat ipse tibi tuisque, pro sua infinita benignitate, omnia illa tua beneficia, quibus et me, et omnes meos aeternum tibi devinxisti. Nam quod exitum istud tuum, Vir amicissime, inceptum non habuit, nihil quicquam propterea me tibi minus debere judico. Tu, quod in te fuit, abunde praestitisti: et quod ad te, diu factum est cum nos veterem patriam repetiimus. At viris optimis, et mei amantibus (sic mihi persuadeo) aliter visum: et his quoque magnam habeo gratiam; multumque me illis debere, serio agnosco. Nam si meis tuisque illorum vota accessissent, non fruerer nunc iis commodis, quae pax haec alta ubertim nobis largitur. Omnino sive studia mea spectem, sive rem familiarem, alibi quam Lutetiae (dum quidem per temporum conditionem licebit) degendum nobis non fuit Rex ipse, si maxime cupiam, ferat nunquam solum me vertere. Hoc ille nobis saepe affirmavit. Et ut serio nos illi cordi esse sciremus, misit nuper benignissimus Principum,


page 113, image: es113

[note: 1600.] et quidem ultro misit codicillos, quibus ad Bibliothecae curam designamur. Adjectum honorarium ducentorum aureorum annuorum. Ac ne quid liberalitatis deesset, in exactum prope jam annum hunc extendi jussit hoc beneficium. Quid dicam de optimis et rarissimis libris, quibus hīc fruimur? Censen' potuisse me alibi trimestri spatio tantos in Arabica Lingua facere progressus, ut jam ingentem sylvam observationum eo spectantium habeamus? Hīc, hīc, mi Lecti, oportebat nos esse, ut Ducem Maurum nancisceremur. Quid multa? [gap: Greek word(s)] quod in manu Dei, cui nos et nostros committimus, permittimusque. Caeterum ut nunc res sunt, non possum, quin exclamem et dicam, [gap: Greek word(s)]. Nam equidem ingenue fateor, post [gap: Greek word(s)] veteris amici diu mihi exosam fuisse hanc urbem, et ingratam inter tot hostes verae fidei habitationem. Ferebam animo iniquissimo, infaustos nescio quos et penitus falsos jactari rumusculos. Itaque Genevam aut Sedanum, aut nescio quo terrarum cogitabamus. Haud ita superis visum: queis chariorem hominem esse, quam sit ipse sibi, etiam Stoici docuerunt: nedum dubitemus nos, [gap: Greek word(s)]. Itaque immortali Deo toto pectore gratias agimus, nostramque illi naviculam permittimus. Sed abutor patientiā tuā, amicissime sapientissimeque Lecti: nisi quod et res nostras pertinere ad curam tuam certus sum. Iterum interumque [gap: Greek word(s)] Numen supplex veneror. Vale cum lectissima tua conjuge, et omnibus tuis. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIX. Kalend. Januar. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXX. [note: +] JOHANNI ARCERIO.

[note: 1600.] PEr mihi gratae fuerunt, quas ad me scripsisti, Vir optime et eruditissime. Nota mihi pridem erat [gap: Greek word(s)] tua in literis, et non vulgaris etiam cognitio: eoque nomine vel incognitum alias plurimum te diligebam. Ubi vero ex tuis literis singularem pietatem, probitatemque tuam pari erga nos benevolentiā junctam cognovimus, etiam amare te illico coepi, et illud serio optare, ut me posthac in tuorum numerum adscribas. Testis mihi animi hujusce mei adversum te, spei optimae juvenis Canterus, quicum memini non semel de te, et scriptis tuis verba facere. Quin etiam multo ante quam tuas acciperemus, [note: 1600.] cum ipso egeramus, ut tibi significaret, si quando de alera Jamblichi editione cogitares, et nostras observatiunculas usui tibi putares futuras, lubentissime eas nos missuros. Quod quidem eo studiosius nunc faciemus, postquam te quoque id vehementer velle significasti. Puto nondum inibi te esse, ut sub incudem illud opus revoces. Itaque facile me a te impetraturum confido, ut ex commodo meo ei opellae vacem. Sin est aliter, et hoc solum tuam editionem moratur, omnia postponam ut tuae voluntati satisfaciam. Vale, Vir optime, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVII. Kalend. Januar. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXI. [note: +] JOHANNI DRUSIO.

[note: 1600.] AIn' tu, Vir clarissime, venturum te brevi in has oras, et hanc ipsam urbem? O laetum non mihi solum, sed et aliis multis amplissimis viris, qui te hīc colunt, nuntium! Etsi enim jacet Academia haec, extinctis prope jam in illa linguarum studiis; non tamen regiae huic urbi sua desunt lumina, doctissimi videlicet viri, et literarum amantissimi. Possem nominare non paucos, et quidem [gap: Greek word(s)], quos scimus esse tui nominis amantissimos; eximie autem amplissimus Thuanus, cum eruditissimis scriptis tuis delectatur, tum etiam existimationi tuae ac famae plurimum favet. Nobis autem quantum gaudii tuus adventus sit allaturus, rebus ipsis quam verbis nostris malumus te cognoscere. Equidem in animum ita semper induxi meum, communione aut similitudine studiorum vix aliud esse firmius amicitiae coagulum. Quod scribis de imposito tibi ab Ordinibus munere novo, beasti me eo nuntio. Puto enim eādem operā tuas observationes te fore editurum. Discam lubens, quid judices de novis istis interpretibus, quibus religio est: cum vetere ullo in loco consentire. Mihi unquam [gap: Greek word(s)] haec tanta certorum hominum probari potuit. Ab illo fonte illae monstrorum plenae in Tertullianum notae prodierunt: quibus nihil aliud auctor, homo sane doctissimus, est consecutus, quam ut tali ipsius scripto amici dolerent, inimici gaudio triumpharent. Sed melius ista coram. Veni igitur, et vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVII. Kalend. Januar. CIC IC CI.



page 114, image: es114

EPISTOLA CCXXII. [note: +] SIBRANDO LUBBERTO.

[note: 1600.] MAgnum mihi gaudium literae tuae, Lubberte doctissime, attulerunt. Quod enim valere te intelligo; quod memoriam nostri servare; ita vivam, ut mihi uterque hic nuntius accidit gratus. Sollicitudo vero illa tua de fortunis nostris in magnam admirationem humanitatis tuae nos rapuit. Itaque ago tibi eo nomine ingentes gratias, relaturus etiam animo lubentissimo, si ulla se olim nobis tibi gratificandi occasio obtulerit. Vera autem sunt, quae super nostro, postquam huc venimus, statu scribis inaudisse: neque illa vana fuit fama. Nam cum benignissimus fortissimusque Rex cupide in Regiam hanc suam nos vocasset, delatā literis non unis quam honorificentissime scriptis publicā professione; tamen ubi advenimus, longe alium illi esse animum, et re ipsā, et ex ipsius sermonibus cognovimus. Quod etsi susque deque habeamus, ut qui ab professione publica gravibus de causis semper abhorruissemus, subiit tamen animum justissima indignatio: tantumne ne posse Romanam illam [gap: Greek word(s)], ut ejus respectu Princeps tantus sententiam mutare cogatur? Non enim dissimulavit Rex secum per literas R. P. expostulasse, quod obstinatos haereticos tam inlustri loco iret collocatum. Enimvero si scirent auctores hujus consilii, quam lubenter hīc quidem sileam; qui eorum est animus, poeniteat ipsos proculdubio sententiae. Regis quidem erga nos animum nihil propterea esse immutatum, multa quae deinceps sunt secuta, palam fecerunt. Habes, mi Lubberte, rerum mearum statum, ut quidem res nunc habent, haud fortasse poenitendum. In posterum plusne metuere mali, an sperare boni debeamus, pronuntiare non ausim. Optimum Principem ab omni vi alienum esse, certi sumus: e contrario [gap: Greek word(s)], odium nostri ex R. P. mandatis VIX posse jam continere, id quoque certo scimus. Sed erit, spero, salus piorum Deo Opt. Max. curae. Vale, Vir clarissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVII. Kalend. Januar. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXIII. [note: +] JOANNI KIRCHMANNO.

[note: 1601.] ANte horas, opinor, sex septem, mi Kirchmanne, tuas accepi, quibus [note: 1601.] jubeo te responsionem expectare bene longam; et quae, ut ille ait, utramque manum impleat. Sed dierum aliquot dari mihi veniam postulo, atque adeo flagito; sum enim occupatissimus: neque moram negotia patiuntur, quae me nunc cum maxime [gap: Greek word(s)]. Non diu te traham; omnino enim proximā hebdomadā, [gap: Greek word(s)] meas ad te solutiones, ad [gap: Greek word(s)], aut certe [gap: Greek word(s)] missurus sum. Interea pauca haec tibi scribenda duxi, ut de constantia mei in te amoris non dubitares. Ego vero, eruditissime Vir, et amo teplurimum, et studiis tuis plane ex animo faveo. Perge vera humanitatis studia cum severioribus Musis, [gap: Greek word(s)], maritare: neque dubita, hanc esse unam, hanc solam viam, quam seniores illi, [gap: Greek word(s)] calcarunt, quorum in omni genere literarum praestantiam orbis miratur. De Mercero me vide, et factum puta. Is mihi amicissimus est. Vale, Vir eruditissime. Lutetiae Parisiorum, Non. Mart. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXIV. [note: +] EIDEM.

[note: 1601.] ET obrutus negotiis, et curis confectus, haec ad te, Vir amicissime, scripsi; ut nihil mihi fide antiquius esse cognosceres; quae ut scis, ex eo nomen habet, quod fiat id, quod dictum est. [gap: Greek word(s)] tuarum quadrigam priorem relegi hodie: simul quae veniebant mihi in mentem, quo tibi satisfacerem, huic chartae illevi. Quaeris, quid sit in Lege Numae, fulmine occisum supra genua tollere. Nobis quoque id loquendi genus negotium persaepe fecit. Nam doctorum, quas affers, interpretationes plane sunt [gap: Greek word(s)]. Sed non est dubium, significari a Pompilio iis verbis, quod usitatius et brevius dici solet, justa facere. Est enim [gap: Greek word(s)] mens Legis haec: non licere [gap: Greek word(s)] illi [gap: Greek word(s)] quem occidisset fulmen. Putabat nimirum vetustas, [gap: Greek word(s)] Deorum odium esse promeritos: itaque ut superis exosos abominabantur; atque ut sceleratis hominibus aquā et igni interdicebant: ita illos fato functos funeris honore privabant: [gap: Greek word(s)] Sic suspendiosis justa facere fuit nefas; sic etiam apud Lacedaemonios [gap: Greek word(s)], ait Eustathius. Hoc voluit Numa [gap: Greek word(s)]: sicut etiam subjecta apud Festum verba declarant. Est igitur supra genua tollere [gap: Greek word(s)]: hoc est, [gap: Greek word(s)]


page 115, image: es115

[note: 1601.] [gap: Greek word(s)]. Proprie supra genua tollere iis convenit, qui corpus exanime nudabant, lavabant, ungebant. Muliercularum ea fuit cura ut plurimum: quae humi sedentes cruribus porrectis, tibiisque supra genua positum cadaver curabant. Omnino Legem Numae explicant antiquae statuae, quas in hac urbe aliisque videmus. Mulieres sunt, habentes Christi [gap: Greek word(s)] corpus cruci detractum, idque nudum, [gap: Greek word(s)]. Si hujusmodi imagines vidisti, non quaeres amplius, quid sit supra genua tollere. Nam ut dixi, ita fuit moris pollinctoribus aut mulieribus illis, quae mortuorum corpora [gap: Greek word(s)], ut Graeci loquuntur, et lavabant ungebantque. Nosti versum, Tarquinii corpus bona, foemina lavit et unxit. Morem cremandi mortuos non Imperatorum Constitutiones sustulerunt, sed religionis Christianae [gap: Greek word(s)]. Sidonius. Epist. III. lib. III. magis ad cremandi ritum allusit, quam significavit Christianis hominibus usurpatam fuisse aevo suo [gap: Greek word(s)]. Et aliter rem habere certum est. Fuere autem Macrobius et Sidonius aequales. Ambos sub Theodosio Juniore vixisse constat. Plinii locum, de ignoratis Iliacis temporibus unguentis, attigimus in Animadversionibus in Athenaeum, lib. XV. cap. XI. vide ibi Athenaeum; nam Plinius Graecum scriptorem habuit quidem ante oculos, sed parum ex fide sententiam illius expressit. Inter summi viri [gap: Greek word(s)], quae non parva sunt, nec levia, hoc quoque censeri debet. Quod de Anacreonte subjicis, mirum quo spectet; cum aliquot seculis ejus aetatem [gap: Greek word(s)] praecedant. Idem sentiendum de Legum XII. auctoribus. Non est neque obscurus, neque difficilis [gap: Greek word(s)]. Apud Servium lego, moris fuit, ut noctibus efferrentur ad funalia, nisi mavis natum errorem ab imperiti Critici emendatione, qui posteriori syllabae vocis noctu superscripserat te, quasi egeret scilicet emendationis vox illa. Malo illud prius. Habes ad priorem quadrigam: neque nunc plura poteram, urgentibus molestissimis negotiis. Sed de caeteris jubeo te esse securum: non enim conturbabo. Vale, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Eid. Mart. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1601.] HEri demum, magne Amice, tuae literae mihi sunt redditae, quarum etsi diu me cruciavit exspectatio, opportunius [note: 1601.] tamen in meas manus venire [note: Haec est responsoria ad Scaliger. Epist. LVI.] non poterant. Eram enim, cum illas accepi, animi aeger, et curis confectus. At tuarum lectio omnem prope mihi doloris sensum abstersit: certe quidem lenivit mirum in modum [gap: Greek word(s)] Omnium primum, quod vales et [gap: Greek word(s)], incredibili cum gaudio in tellexi. Nam qui religionem tuam in scriptione literarum probe novi, diuturnius silentium tuum mirari jam incipiebam, eramque de tua valetudine anxius et sollicitus. Nosti vetus verbum, Res est solliciti plena timoris amor. Sustuli igitur in coelum manus; et quod laeta omnia de te intelligerem, Deo. Opt. Max. grates egi gratissimas: quem etiam supplices veneramur, ut tuum illud, quod scripsisse ais, testamentum per lustra adhuc multa maneat irritum. Diatribas nostras in Athenaeum legisse te, sane quam mirati sumus vehementer. Quid? tantumne tibi ab rebus tuis esse otii. Quod autem non obscure significas, multa tibi inter legendum in mentem venisse, quibus nostri conatus emendari et corrigi possint; ita vivam, ut mihi is nuntius fuit jucundus. Enimvero quid [gap: Greek word(s)] gratius accidere queat, quam ut errore liberetur, et in veritatis indagine adjuvetur? utique a te, divine Scaliger, cui ego [gap: Greek word(s)] gestivi semper; et ut aliquando possem, a Deo saepissime petii. Testis mei hujus voti amplissimus vir, et tuarum virtutum maximus admirator, Jacobus Thuanus quicum serio nuper egi, ut per Regis voluntatem liceret mihi isthuc proficisci, et per aliquot saltem menses tibi operam dare. Atque hujus rei facultatem cum ab aequissimo Rege adhuc impetrare non simus quiti, ab iniquissimo Quaestorum Praefecto jam ferme consecuti sumus. Nam ut ne te lateat rerum nostrarum status, scito luctari. nos hīc cum iis incommodis, quae ante annum literis non unis ob oculos nobis posuisti. Itaque [gap: Greek word(s)] non ex animi levitate, sed justis necessariisque de caussis, cogitamus. Omnino enim de studiis nostris est actum, si cum hoc genus hominibus diutius nobis res est futura. Et tamen de Principis benevolentia erga nos certi sumus. Sed. longe nobis favor Regis, quoties ad illum accedendum est, qui in aerarii administratione omnes pariter, dignos, indignos; bonos, malos; bene, aut secus meritos; magnos, parvos, eodem loco habet, eādem vultus truculentiā excipit, aut fastidit potius. Quamobrem, nisi huic incommodo regii Consiliarii, qui et literas, et nos amant,


page 116, image: es116

[note: 1601.] brevi prospexerint, certum est, studiis meis quietem alibi gentium quaerere: et aliquo migrare, ubi quod superest vitae, procul ab aulico strepitu possim exigere. Non dubitamus multis e Proceribus molestum hoc nostrum consilium futurum: sed enim, mi Scaliger, ex eorum numero qui nos amant, atque etiam fortasse aestiment, multi sunt: qui juvare nos aut possint, aut curent, pudet dicere quam pauci. Trigam, opinor, verorum amicorum hīc habemus, Harlaeum [gap: Greek word(s)], Thuanum, et Petavium: caeteri omnes [gap: Greek word(s)], linguā factiosi, inertes operā; omnium autem maxime is, qui Eusebium tibi... Sed continebo me, [gap: Greek word(s)]. Eusebio tuo moram esse injectam, iniquissimo ferimus animo. Quod autem ais, non ex ullo MS. exemplari petendam esse illius operis illustrationem, equidem nunquam aliter judicavi, ac memini serio me ante mensem cum nescio quo jurgatum esse verbis, qui absque libro optimi viri Petavii editionem tuam futuram prope nihil audebat dicere. Nos contra, qui in legendis tuis scriptis operae plus posuimus, constanter affirmabamus, nihil adeo exquisitum ex ullo MS. posse afferri, quod cum una, aut altera tuarum profundissimarum observationum mereretur comparari. sed profecto ita est, qui magnitudinem ingenii tui, et praestantiam tuorum in Rempublicam literariam meritorum justis ponderibus aestimaret, et tuorum immortalium laborum sensum haberet, [gap: Greek word(s)] hīc adhuc reperi optimum, sapientissimum doctissimumque Thuanum; cui tamen illustrissimum Harlaeum merito adjunxero. Graecus [gap: Greek word(s)], de quo nuper scripseram, in Palatina Bibliotheca asservatur, nisi fallor; aut inter libros Sylburgii [gap: Greek word(s)] alicubi latet. Ante annos, opinor, octodecim, vivo adhuc parente meo, emeram eum codicem a Graeculo quodam; qui nactus cupidum emptorem, non prius a me discessit, quam aureis prope trecentis me emunxisset. Sed vitā functo optimo patre, et per bellicos tumultus parte maximā bonorum illius direpta, cum ipsi interea liceras Graecas Genevae nullis [gap: Greek word(s)] stipendiis publice doceremus, ea mox tempora inciderunt, quae me cogerent libris parum necessariis ad ea studia, in quibus tum eramus, alios libros plane mihi necessarios anteponere. Itaque [gap: Greek word(s)] et aliquot alios ad Fridericum Sylburgium misimus, qui eorum loco alios libros nobis Francofurti comparavit. Sed narrabat nobis [note: 1601.] idem Sylburgius, cum paulo post animi caussā in Germaniam essemus profecti, plerosque libros, quos a me acceperat, in Palatinam Bibliothecam esse conditos. Habes quid sit eo libro factum. Excerpta nostra ex illo propediem missurum me confido. Utinam et tu, quae in Athenaeum observasti; quorum cognoscendi desiderio vix est ut non tabescamus. Vale, magne Vir, et [gap: Greek word(s)] mearum boni consule. Lutetiae Parisiorum, Eid. Mart. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXVI. JANO GRUTERO.

[note: 1601.] VAlere te, Vir eruditissime, et gratulor tibi, et magnopere ipse gaudeo. Nos quoque beneficio Numinis valemus [gap: Greek word(s)]. Opus veterum Inscriptionum, quod curari a te audimus, omnes hīc avide exspectamus, quibus

De meliore luto finxit praecordia Titan.

Sed et observationes tuas cupidissime omnes te poscimus. Quid? Adeon' te inclementem esse adversus tuam prolem, ut tollere eam nolis? Si non moveris [gap: Greek word(s)], at solitudinem vide, quae est in Musarum aedibus; specta ingeniorum infrequentiam, et paucitatem [gap: Greek word(s)]. Equidem haud scio, quam isthīc caleant humanitatis studia: hīc illa non jam frigere, sed penitus esse exstincta, possum. tibi confirmare. Habet sane urbs haec non paucos, qui has literas et ament et aestiment, quum sint ipsi earum peritissimi. Sed haec scito esse [gap: Greek word(s)]: cui partim culpā docentium, partim arcanā lege fatorum, aetas successit ferrea, juventus nempe [gap: Greek word(s)]. Quamobrem, mi Grutere, stationem ne deseramus. Quin potius imminenti, et prope jam instanti Barbariei fortiter nos opponamus. Hoc agimus nos quidem pro virili nostra; assidue in eam incumbentes curam, ut si possumus nihil aliud, at egregiam certe voluntatem nostram posteris probemus. Verum de his [gap: Greek word(s)], qui te, Vir eruditissime, servet. Lutetiae Parisiorum, a. d. XI. Kalend. April. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXVII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1601.] HAve, Hoescheli eruditissime, et salve a me. Quid agas nunc rerum,


page 117, image: es117

[note: 1601.] ut valeatis tuque et praestantissimus Velserus, scire vehementer cupio. Jam enim multi fluxerunt menses, cum siletis vos. Ego scripsi interea saepius: etiam ante dies oppido paucos ad vestrūm utrumque literas dedi, multarum aliarum comites, quas e Pictavis acceperam, ad vos mittendas. Eum fasciculum an acceperis, velim facias me certiorem. Jam enim mihi via Lugdunensis incipit esse suspecta. De rebus meis atque studiis satis nuper. Mitto tibi quas fidei meae commisit homo, et de facie, et de nomine mihi incognitus. Vale, amicissime Vir, et amplissimo Velsero plunmam a me salutem, nisi molestum est. Iterum vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XI. Kalend. April. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXVIII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1601.] DE versibus Graecis, quos ad me misisti, et ago et habeo gratiam tibi. Sed ut quam commovisti [gap: Greek word(s)], sedes, etiam atque etiam vide: magnam enim ex eorum lectione cepimus voluptatem, et statim [gap: Greek word(s)] coepimus aestimare. Itaque optamus mirum in modum caetera, quorum spem facis, quam primum videre. Constitueram, si fuisset otium, docti cujusdam viri emendationes in Nonnum tecum communicare: et faciam cis paucos dies; cupio enim extare illius viri sane quam docti, aliquam in tuis lucubrationibus mentionem: de hoc igitur alias. Hesychium si pergis recensere, et nostras in eum authorem observatiunculas fore tibi ex usu judicas, faciam tibi [gap: Greek word(s)] earum copiam. Multa enim [gap: Greek word(s)] emendavimus in ora nostri codicis, cum aliquando eum Criticum [gap: Greek word(s)] percurreremus. Breviter, hoc velim tibi persuadeas, nihil mihi posse jucundius accidere, quam ut studia tua quā potero cunque ratione adjuvem. Atque utinam sexcentas in optimos scriptores nostras observationes, quae nobiscum interiturae sunt, tecum possemus communicare; ingens enim earum penes nos [gap: Greek word(s)]. Obitus Raphelengii magnum mihi moerorem attulit. Salus ab illius fratre mihi missa, gratissima fuit. Velim serio illi affirmes, si quid possim ejus caussā, plane me totum esse ipsius. De Artemidoro, ubi primum erit otii plusculum, meminero. Vix enim unus et alter dies est, cum tuas accepi, longo intervallo post epistolam Scaligeri, cui [note: 1601.] nuper respondi. Vale, eruditissime Heinsi, et me constanter ama. Meursio et Putschio amicissimam a me salutem. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. April. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1601.] VIr illustrissime, constitueram viā istā mittere ad te excerpta nostra ex illo Graeco Chronologo, de quo superioribus literis. Sed quia ipsum autorem malim te videre, censeo faciendum tibi, ut per Gruterum nancisci eum tentes. Puto futurum id non ita difficile: nam et nobis Athenaei MS. olim facta est copia ab illustrissimo Principe. Etsi autem non possum magnum aliquid de eo scriptore polliceri; non tamen affirmare dubitavero, ejusmodi esse, quem satius sit a te videri quam negligi, [gap: Greek word(s)] quam [gap: Greek word(s)]. Itali fastographi ei scripto nomen fecerunt, Fasti Siculi: nos in exemplari nostro hanc solum [gap: Greek word(s)] invenimus. [gap: Greek word(s)]. Liber est satis magnus. Nos praecipua tantum excerpsimus: [gap: Greek word(s)], et annotationem Olympiadum, Indictionum, Consulum, et alia id genus. Sunt in his nonnulla, ex Eusebii [gap: Greek word(s)] palam descripta. Si quidem igitur integrum librum potes consequi: sin minus, excerpta nostra, cuicuimodi illa sunt, statim missurus sum. De nostris rebus aut studiis nihil nunc: et vero satis nuper, hoc est, ante dies, opinor, octo. Si per inhumanitatem istorum [gap: Greek word(s)] licuisset, jam esset inchoata autorum [gap: Greek word(s)] Suetonium edtio: ad quam plurima nacti sumus e libris auxilia. Sed qui praevideam futuram brevi migrationem ex his locis mihi necessariam, quicquid temporis mihi aut negotia, aut amicorum officia vacuum relinquunt, totum colloco in lectione librorum alibi [gap: Greek word(s)]. Vale, illustrissime Vir, et diu multumque vive beatus, atque ex omni parte felix, ō literarum [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. April. CIC IC CI. raptim.

EPISTOLA CCXXX. JUSTO LIPSIO.

[note: 1601.] NOvissimas, quas ad te scripsi, acceperis necne, Vir praestantissime,


page 118, image: es118

[note: 1601.] non scimus: diu enim est cum siles: fuitque illa felicitas nostra [gap: Greek word(s)], cum binae [note: Epist. LXIV. et LXIX.Centur. ad Germanos et Gallos.] mense uno a te redditae nobis sunt literae. Atqui spem prope certam animo conceperamus futurum omnino, ut, dum hīc erimus, literarum commercium assidue tecum exerceremus. Quid igitur? an hoc potius censes faciendum, ut de communibus studiis per literas interpretes posthac conferamus? Equidem habeo quam plurima, de quibus si isthīc sim, sententiam tuam libentissime [gap: Greek word(s)] exquirerem. Nam etsi justis gravibulque de caussis magis ac magis in dies marcescit in nobis scribendi studium; discendi tamen cupiditas nobis [gap: Greek word(s)], et desiderium bene de literis merendi adeo nihil propterea minuit, ut contra quotidie, imo in horas gliscere videatur. Verum desino [gap: Greek word(s)] et te, mi Lipsi, oro, de tua valetudine praeclarisque inceptis facias nos certiores. De rebus nostris si quid est quod scire cupias, narrabit omnia tibi Baronius tuus, adolescens nobis eximie charus; primum quidem ex commendatione tua, postea vero ob ingenii dotes et [gap: Greek word(s)]. Vale. [note: Ad hanc respondet Lipsius Miscellan. lib. III. Epist. LXIX.] Lutetiae Parisiorum, propridie Kalend. April. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXI. [note: +] JOANNI KIRCHMANNO.

[note: 1601.] NOn feram, mi Kirchmanne, ut in aere tuo sim diutius. Atque utinam minus molestae, minus graves occupationes essent, quae nos assidue tenent: non responderem solum ad quaesita tua, verum quaestionibus ultro te fatigatum irem. Et erit fortasse brevi, cum otii plus habebimus ad generis hujus meditationes. Interea ad posteriorem quadrigam tuarum [gap: Greek word(s)] accipe, quae veniebant nobis in mentem, cum tuas legeremus. Scribit Festus: Funebres tibiae dicuntur, cum quibus in funere canitur: quas Flamini audire putabant illicitum. Repugnat istis, inquis tu, Noctium Scriptor, cujus verba: Flamini Diali funus exsequi non est religio. Et habent re verā contradictionis speciem hae assertiones: speciem inquam, non [gap: Greek word(s)]. Possunt autem variis modis haec inter se conciliari. Non inepte contenderit aliquis, de temporibus diversis locutos Festum et A. Gellium: hunc de suorum temporum sentire consuetudine: illum de prisco, et vetustate ipsa obsoleto more. Ideo ait, putabant, non putant. Si dicas non Festi eam esse vocem, sed [note: 1601.] breviatoris: etsi nihil video, cur ita existimare sit necesse, non in eo tamen solutionis cardinem constituo. Negabo potius sibi contraria esse, funus exsequi, et tibias funerum audire non posse. Primum quia non omnia funera ad tibiam ducebantur: scis enim in honestiorum funeribus tubam pro tibia esse adhibitam. Deinde illud potest dici: Pontifices raro itasse exsequias: qui si quando eo venirent, habitum esse ipsis hunc honorem, ut eorum gratiā tibiae removerentur. De solenni mulierum laudatione, quid tibi respondeam, animi pendeo: per enim mihi mirum videtur, tam longo temporum intervallo post latam legem, ignoratam Romae fuisse eam consuetudinem. Sed et Marcum Tullium idem miratum esse non dubito: ideo de Popillia est ab illo adnotatum: ceu res observatu digna. Et tamen non audet Cicero affirmare, primam omnium mulierum eam fuisse laudatam publice, verum ita se, ait, putare: quasi dicat, fieri posse, ut et aliis olim is honos esset habitus: sed quarum nulla extaret in historiis memoria. Sciendum etiam, non statim moribus receptum esse, quicquid per Leges licebat. Illustria exempla in Lege de Divortiis: et in illa, quae malum debitorem secare [gap: Greek word(s)] permittebat. Quod autem mulierum [gap: Greek word(s)] Romae non essent in usu, etiam Polybius et Dionysius Halicarnasseus indicant, qui de eo instituto multa scribentes, muliebris laudationis nullam fecerunt mentionem. Orcinos libertos lectum dominorum defunctorum solitos antecedere, Livius ait, aliique e Latinis. Dionysius Halicarnasseus: [gap: Greek word(s)]; hoc est, lectos prosequi. Aliud nihil [gap: Greek word(s)] significat hoc loco. Quare irent prae, an pone sequerentur, ex Dionysii verbis cognosci liquido non potest. Proprie [gap: Greek word(s)] est honoris causā latus tegere alicui: ponitur et pro, sequi e vestigio. Sed et in genere prosequi significat, quod aliā voce [gap: Greek word(s)] dictitant Graeci. Sic quod ait Capitolinus, Verum Marcus Imperator Capuam usque prosecutus est, possis Graece dicere [gap: Greek word(s)]. Hac notione apud Dionysium capiam. Non assentior Raevardo, qui verba Legis XII. Mortuo ne ossa legito, etc. ad morem illum restringit, de quo Festus. Aliud est digitum abscindere, aliud ossa legere. Etsi valde sunt res affines, et ab eadem causa manantes. Sed videtur utrumque olim factitatum, augendo luctui, uti ait Cicero. Erant qui ante [gap: Greek word(s)] mortuo digitum praeciderent: ad quem servatum


page 119, image: es119

[note: 1601.] justa fierent postmodum, quoties luctum vellent instaurare. Erant alii, qui ossa in condendis cineribus legerent, ac domum reportarent, fini eādem. Ita exponenda esse verba Legis, exceptio illa arguit, quae est apud Ciceronem: Bellicam, inquit, per egrinamque mortem excipit. Et scimus ita fuisse moribus receptum: nam peregre aut militiae defunctorum ossa legebant, et domum reportabant, inibique justum illis funus faciebant. [gap: Greek word(s)]. Quod superest, ubi primum erit otium, literas omnes tuas relegam; et si quid est, cui non sit responsum, erit illud proximae epistolae argumentum. Sequentur postea, quae ipsi observavimus: nam et illa cupimus omnia tecum communicata. Vale, Vir amicissime. Scripsi raptim, Lutetiae Parisiorum, Eidibus April, CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXII. PATRIBUS, AD SYNODUM GERGAVIAE CONGREGATIS.

[note: 1601.] ETsi facio invitus, Venerandi Patres, ut gravissimas curas et occupationes vestras interpellem; quia tamen ad Dei gloriam res, nisi fallor, nonnihil pertinet, faciendum omnino censui, ut testes animi mei literas hasce ad vos mitterem. Non enim dubito, pervenisse ad plerorumque e vobis, ac fortasse omnium aures, sparsum de nobis totā Galliā rumorem; quasi inibi essemus, (quod nec commemorare sine horrore possum) ut puriori religioni, quam ab optimis parentibus acceptam hactenus sumus professi, brevi cogitaremus renuntiare: hoc plenis buccis ubique locorum [gap: Greek word(s)] scimus praedicare: hoc libellis editis, quos variis ex locis pii homines ad nos miserunt, vidimus non dubitanter affirmatum. Sed ante annum, amici, quos habemus in Germania quam plurimos, per literas nos monuerunt, Gasparem Scioppium, juvenem amoeniorum Musarum [gap: Greek word(s)] amantiorem, quam gloriae Dei et veri Christianismi studiosum, Romā ad suorum multos scripsisse, quod religionem mutasset: plurimum se in ea mente esse confirmatum, cum et nos idem non multo post esse facturos cognovisset. Quid multa? tam constans fuit hīc de nostra in re pietatis inconstantia rumor, ut non aliis tantum in locis, sed et Genevae, ubi lucem hanc primum vidimus; ubi tot annos non obscuri, [gap: Greek word(s)], atque omnibus [note: 1601.] bonis charissimi viximus; ubi denique liberos nostros etiam nunc in religione ac literis educamus, multi tamen sint reperti, quos non mediocriter ea res commoveret. Nuper vero cum ad Pontificiorum partes vir magnā autoritate [note: Philippus Canaius a Fraxinis. Colomes.], magnisque in nos meritis, transitum faceret; quod non esset obscura amicitia, quae nos arctissime prius jungebat, jactatum hīc ulgo, et a multis etiam creditum, triste funestumque illius exemplum nos quoque propediem sequuturos, et uc vetus dictum est, [gap: Greek word(s)]. Tantum apud homines minime illos quidem malos, sed nimis profecto [gap: Greek word(s)], ut modestissime dicam, eorum callidissimae technae valuerunt, quos palam est [gap: Greek word(s)] propugnare [gap: Greek word(s)]. Quasi vero nota jam orbi terrarum non esset istorum tenebrionum [gap: Greek word(s)]. Hosce igitur sermones, Venerandi Patres, licet integritate conscientiae meae fretus poteram negligere, cum vel judicio Sapientum, vir bonus nihil praeter culpam teneatur praestare; tamen nihil unquam prius habuimus, quam ut Ecclesiae Dei omnia nostra qua facta, qua dicta approbemus, [gap: Greek word(s)] istorum fraudibus, quā poterimus cunque ratione, obviam ire constituimus. Quod si grandes non obstitissent caussae, fuit animus isthuc me sistere, et dolorem meum in sinum vestrum effundere; quem ex nonnullorum simplicitate et credula nimis facilitate capio gravissimum. Nunc cum mutare consilium fuerim coactus, oro vos, Reverendi Patres, atque obtestor per immensum Deum, et [gap: Greek word(s)] Jesum Christum, ut falsos esse fictosque hujuscemodi rumusculos [gap: Greek word(s)], et constanter credatis, et aliis porro pro vestra autoritate ita esse persuadeatis. Est Deo gratia, quod non adeo infeliciter in pietate fuimus a puero instituti, ut [gap: Greek word(s)] ex ignoratione veritatis necesse habeamus. Accessit deinde et studium, quod in ea parte posuimus, et nunc cum maxime ponimus impensius: quae quidem opera nostra, ut promovendae gloriae Dei olim inserviat, et optamus toto pectoris affectu; et si coeptis divina clementia faverit, etiam speramus. Sed non morabor vos pluribus. Deum veneror supplex, det vobis laborum vestrorum, quos in tuitione orthodoxae religionis sustinetis maximos, hunc exoptatissimum fructum, ut ad veritatis adquisitionem, et vere Christianam concordiam, Galliam universam


page 120, image: es120

[note: 1601.] videamus tandem conspirare. Valete, Patres Venerandi; et me, Ordinis vestri observantissimum, vestrā benevolentiā dignum habete. Lutetiae Parisiorum, pridie Nonas Majas, CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXIII. [note: +] DANIELI TILENO.

[note: 1601.] SIc est profecto, doctissime Tilene, ut ais: non fefellit te, non fallet unquam concepta de candore morum nostrorum opinio. Quod si vere dictum priscis Sapientibus, Vinculum amicitiae firmissimum esse [gap: Greek word(s)], confido equidem, teque pariter jubeo confidere eā lege, iisque auspiciis institutam hanc inter nos amicitiam, ut nullā unquam vi, nullā humanarum [gap: Greek word(s)] solvi metuat. Itaque, mi Tilene, non celabo te quod res est: quoties enim venit mihi in mentem, quae nos maneat vita, si voluerit Deus, quod supplex illum oro [gap: Greek word(s)], et in promovenda ejus gloria [gap: Greek word(s)], vix contineo me, quin moras omnes abrumpam, et in tuum tuorumque collegarum sinum convolem. Nimis, ah nimis diu inter [gap: Greek word(s)] habitatum est, qui [gap: Greek word(s)] habentes, re illam aut oderunt, aut contemnunt. Quid hactenus nostra moretur vota, ex iis inrelliges, quas ad Illustrissimum Principem scripsi. Sed dabit, spero, Deus Opt. Max. consilio huic exitum. In ejus manu sunt Principum corda. Ille Ducem Bullioneum, nisi fallor, impulit, ut hoc moliretur: ille idem Regem nostrum flectet, ut quod adhuc videtur nolle, quam primum velit. Tum ego, mi Tilene, e vestigio ad vos. Vale, Vir doctissime et amicissime. Lutetiae Parisiorum, CIC IC CI. Eidibus Junii.

EPISTOLA CCXXXIV. [note: +] DESIDERIO HERALDO.

[note: 1601.] ETsi dudum nobis perspectus exploratusque [gap: Greek word(s)] tuus, eruditissime Heralde, in nos amor; suave tamen fuit, Petrum Chabaneum meum [gap: Greek word(s)] narrantem audire, quae vehementia sit tuae adversum nos [gap: Greek word(s)]. Scis quid ad te multos ante menses scripserim: cum multa me ad vos allicerent, nihil tamen commovere nos vehementius aut violentius, mutuo isto amore qui nos jungit. Itaque, mi Heralde, confide, si mei arbitrii res est futura, tuum esse me [gap: Greek word(s)] [note: 1601.] sacrorum eorundem. Missionem impetrare adhuc a Rege non sumus quiti: sed movebimus constanter lapidem omnem, quo communi huic voto nostro quam citissime satisfiat: [gap: Greek word(s)]. Opus nostrum in Athenaeum lectitasse te non [gap: Greek word(s)], narrabat idem Petrus. Nempe, ut video, otio hīc plus satis abundatis. Nam scis profecto, non tibi, nec tui similibus elucubratum id fuisse quicquid est operis. Non dubito autem, multa te in Athenaeo, plura in nobis peccata observaturum: eoque nomine gaudio triumpho. Doceri autem quae nescio, (quantulum est autem quod scio?) pars magna est votorum meorum. Tu nos multa, scio, docebis: non ille canis impurus, qui ex intimo spelaeo suo nostrum nomen allatrare non cessat. Illum dico tenebrionem, telluris filium, cujus recentem in Persium commentarium vidisti. O male, quod indignus est indignatione nostrā! Nam si ita esset meritus, responsum tulisset. Sed [gap: Greek word(s)]. Tu autem, cum lectissima tua conjuge, vale, et longum flore. Uxor te et tuam salutat. Lutetiae Parisiorum, Eidibus Junii, CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXV. [note: +] DANIELI TILENO.

[note: 1601.] SErius redditae epistolae tuae, amicissime Tilene, serius respondere cogimur multis de causis. Nihil dicam de occupationibus istis, et gravissimis, et molestissimis, quae a literis me multas in hebdomadas avocant. Qua ex re tantum capio dolorem, quantum neque verbis exprimere, neque sane ferre possum diutius; ita me angit et cruciat temporis jactura, quam in hac infelici urbe facimus necessario. Sed fuit et alia ratio, cur non statim tuis responderem. Cupiebam enim de exitu instituti negotii certa omnia et explorata posse tibi nuntiare; quod tamen praestare necdum queo; adhuc enim voluntati nostrae Rex adversatur. Egi cum ipso primum per Rosnium [gap: Greek word(s)] deinde per Colladonium, virum integerrimum: tandem ausus sum et ipse animi mei sensum indicare; orareque obnixe, daret facultatem ab ea urbe excedendi, ubi me cum ipsi, tum in universum omnibus libera purioris Religionis professio reddebat inutilem, et tantum non [gap: Greek word(s)]. Adjiciebam multa in eam sententiam; quae, ut opinio mea est, Principem aliarum rerum quam literarum amantiorem de facili flexura fuissent,


page 121, image: es121

[note: 1601.] nisi esset incautius a non nemine injecta mentio. Tum vero Rex commoveri, et serio negare missionem me unquam impetraturum: velle se operā meā in bibliotheca sua ornanda uti: postremo non obscure significare, facturum rem ingratissimam, qui posthac de ea re verbum mutiret ullum: non animus nobis, non voluntas defuit experiundi aliā viā, si quid forte profici posset. Sed mihi hoc consilium [gap: Greek word(s)] visum satius, rem in aliud differre tempus. Persuasissimum quippe habemus, ut sunt hujus benevolentiae Regis erga nos causae parum firmae, ita et ipsam infirmam futuram atque [gap: Greek word(s)]. Id si eveniat, confide fore brevi, ut ego et tu communis voti damnemur, si modo coeptis faverit [gap: Greek word(s)]. Atque haec ad Illustrissimum Principem ante paucos dies scripta, ut rursus ex te cognoscat, et de nostri animi constantia ne dubitet, per ego te amicitiam nostram oro atque obtestor. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. VII. Kalend. Jul. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXVI. [note: +] JUSTO LIPSIO.

[note: 1601.] QUod literis tuis serius resbondeam, non negligentiā meā, Lipsi praestantissime, sed eorum culpā factum, qui epistolam tuam, IX. Kalend. Maj. scriptam, ante dies demum quindecim nobis tradiderunt. Haec fides est istorum vitiis aulicis innutritorum hominum. Antverpiensis via, nisi fallimur, est certior et expeditior. Eā nos posthac utemur; scribemusque ad te de studiis et inceptis nostris quam saepissime. Nam quod ante existimabamus, fore brevi, ut Lutetiā relictā, Lares alio, nescio quo, transferremus, omnino futurum non est, aut certe non tam cito. Missionem enim ab optimo [gap: Greek word(s)] impetrare sumus quiti. Et erant tamen graves caussae, quae me ut alio cogitarem, impellebant. Sed rationibus meis omnibus clementissimi Principum voluntas praeponderat: cui parere, et dicto esse obedientem, pars pietatis. Quamobrem id nunc agimus, ut stabilitis hac in urbe fortunis, nostris prioribus studiis nos dedamus, et illustrandis Veterum scriptis otium nostrum impendamus. Quo in genere habemus multa, de quibus sententiam tuam inquirere constituimus. Verum de his tum agemus tecum, quando in gratiam cum Musis redierimus. Nunc ita sumus occupati, ut [gap: Greek word(s)] [note: 1601.] locos Senecae vix raptim potuerimus inspicere. Inspeximus tamen, et de iis quid nobis videatur, nisi grave est, paucis accipe. Ingens Capitolii vectigal puto scribi sine vitio: tibique assentior, dictum existimanti per comparationem. Non dubium est, consecrationi numinis cujuscunque comitem semper fuisse vectigalium attributionem, ad sacrorum sumtus necessariorum. Romae Jupiter Capitolinus Deus habitus supra omnes Deos; ergo et vectigalia ejus Templi maxima. Eo Seneca respicit, quanquam et alio referri posse non negaverim. In quas per Templa aditur, interpretor vel [gap: Greek word(s)] quod nec tibi displicere video; et pluribus exposuerunt alii: vel hoc modo: In quas non prius aditur, quam ab introituris orati Dii in Templis suis fuerint, ut institutum iter fortunare, et Caesarem propitium praestare velint. Videntur et ipsis Imperatoribus sacra fecisse, qui erant eos adituri. Nōsti versus Ovidii in III. de Ponto:

Sed prius imposito sanctis altaribus igni,
Thura fer ad magnos, vinaque pura, Deos;
E quibus, ante omnes, AUGUSTI numen adora.

Translatus mos e Curia et Senatu ad defoedam Principum adulationem. Alexandrum cur Antigoni vocet nepotem Seneca, juxta tecum miror; neque interpretatione hic, sed excusatione opus illi esse existimo. De parmae veteris magnitudine assentiri tibi non possum: obstat enim vox [gap: Greek word(s)], quam [gap: Greek word(s)] esse usquam ab eruditissimo scriptore positam, adduci nequeo ut credam. Obstat et res ipsa: cum certum sit, [gap: Greek word(s)], ex interpretatione isita, inutilem futuram, aut non magno certe usui: nisi putas, eruditissime Lipsi, de his locutum Procopium in Militiae Romanae descriptione: [gap: Greek word(s)] quasdam [gap: Greek word(s)] commemorantem, quae faciei tantum et collo tegendis essent. Locum adscribam, quia Graecum, opinor, non habes: sic autem ille in prioris [gap: Greek word(s)], hoc est, totius operis praefatione: [gap: Greek word(s)]. In notis ad Polvbium pluribus ista disputamus;


page 122, image: es122

[note: 1601.] ubi etiam de altero loco, ubi [gap: Greek word(s)] exponis similiter, a te dissentimus: non contradicendi studio, quod hominis est aut improbi, aut invidi; desiderio veri cognoscendi, quod scimus esse in te maximum. Vale, doctissime et candidissime Vir. Scripsi raptim, et tumultuario stilo. Lutetiae Parisiorum, a. d. VII. Eid. Jul. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXVII. [note: +] DESIDERIO HERALDO.

[note: 1601.] DE rebus nostris ex iis, quas ad Illustrissimum Principem aliosque scripsi, intelliges. Novissimae tuae perculerunt nos: neque ea res nihil habet ponderis. Nam absurdum videtur, [gap: Greek word(s)]. Ut nunc res sunt, quid nobis sit futurum, juxta scimus cum ignarissimis. Rex [gap: Greek word(s)] abiturientem retinet, sed retinet blandis verbis. Consilii nostri causae dum manebunt, voluntas exequendi, quod orsi sumus, manebit. Quid igitur tandem statues? Hoc si me roget aliquis, jubebo pauxillum adhuc temporis expectare, et mecum [gap: Greek word(s)]. Deus, cui nos nostraque esse curae toties sumus experti, hīc quoque, spero, nobis aderit. Atque haec una spes in tot adversis nos solatur. Vale, amicissime Heralde. Uxor te, et tuam amantissime salutat. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Jul. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXVIII. [note: +] MARCO VELSERO.

[note: 1601.] NOn dubito, Vir nobilissime, quin cessationem meam tacitā cogitatione apud te reprehendas. Nam, quod ingenue fateor, tertius jam, opinor, hic mensis est, ex quo nihil ad te literarum dedi: itane oblitus nostri? inquies. Tu vero [gap: Greek word(s)], et tibi persuade, [gap: Greek word(s)] prius [gap: Greek word(s)], quam nos chari adeo [gap: Greek word(s)] capitis oblivio capiat. Sed me per hos superiores menses ita anxium, ita sollicitum, ita denique occupatum nostra negotia habuerunt, ut de silentio nostro conqueri jure nemo queat. Scis tu, nobilissime Velsere, quae sit eorum conditio, qui vel in [gap: Greek word(s)] aulis degunt: nostrum vero si modum teneas, si genus vitae [gap: Greek word(s)], mearum infrequentiam mirari, atque eo nomine mihi succensere statim desinas. Inquies nimirum, [note: 1601.] et igneus plane herois hujus animus neque ipsi, neque aliis laboris inducias concedit ullas, Atqui adeundus ille nobis saepius fuit, ut ex ejus voluntate de futuro statu nostro aliquid tandem constitueremus. Nam etsi propter optimorum librorum copiam, et praestantissimorum virorum consuetudinem capit nos incredibiliter regia haec urbs; praeponderabant tamen ei multae graves aliae causae, quae mihi non taedium solum, sed et odium praesentis conditionis afferebant. Itaque [gap: Greek word(s)] cogitabamus. Aliter, credo, superis visum: neque enim missionem ab optimo Principe, cum et ipsi, et per alios obnixe rogaremus, potuimus tamen impetrare. Ac consilium quidem fortuner Deus Opt. Max. Caeterum eam scito rationem esse hujus aulae, ut certior sit gravissimorum incommodorum ob certorum hominum [gap: Greek word(s)] metus, quam ullius commodi ex benevolentia Principis benignissimi expectatio. Tantum ille unus potest, qui unus ac solus regiae pecuniae promus est ac condus. Hic ille est, qui invisam hactenus Lutetiam nobis reddidit. Hic etiam est, quo repugnante promoveri adhuc quicquam in tua causa non potuit. Frustra enim jus aut aequitatem rei allegis apud eum, cui ad omnium voces quacunque ex causa pecunias repetuntium, aut poscentium aures obsurdaverunt. Nondum tamen de tuo negotio omnem penitus ex animo spem abjeci: adhuc superest una, quam heri primum tentavimus, via. Admoniti enim ab amicis, venisse ad Regem Lugdunensium Legatos, qui de veterum quorundam nominum solutione agerent, et in eam rem [gap: Greek word(s)] novos aperirent; ad illos accessimus, deque tuo negotio cum ipsis egimus. Quid hinc nobis sit sperandum, brevi faciam te ut scias. Vale, Vir amicissime; tibique nulla in re operam nostram defuturam, firmiter crede Lutetiae Parisiorum a. d. VI. Kalend. August. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXIX. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1601.] NOn utar longiore excusatione apud te, Vir amicissime, ut diuturnioris silentii culpam a me nunc amoliar. Confido enim, penitus tibi esse perspectum [gap: Greek word(s)]. Quare non dubitabis, vel si verbum non addiderim, quod plusculos menses apud te siluerim, magnis et continuis occupationibus meis id esse


page 123, image: es123

[note: 1601.] ferendum acceptum. Haec maxima, ac prope unica est caussa meae hac in parte indiligentiae. Accedebat, quod diu incerti de futuro statu nostro fuerimus. Itaque rerum nostrarum quis exitus futurus esset, priusquam ad te scriberemus, exploratum habere volebamus. Ac fuerunt quidem causae graves, cur missionem a Rege posse impetrare optaremus; sed cum omnia experti alienam ab eo consilio voluntatem illius esse cognoverimus, mutare sententiam plane [gap: Greek word(s)] constituimus. Multum studiis nostris hae cogitationes incommodarunt: absque quibus fuisset, absoluta jam foret, quae necdum inchoata est, [gap: Greek word(s)] Suetonium [gap: Greek word(s)] editio, nec non alia item non pauca: quae brevi, vitam atque otium praestanti Domino, emissuri sumus. Sumus nunc in Commentario de Lectis et Veste stragula: qui etsi majoris operis pars est, seorsim tamen [gap: Greek word(s)] edetur. Ita quidem constituimus nos, et jam per nos parata omnia. Caeterum operarum nostrarum ignaviam praestare haud possumus. De Photio tuo satis superioribus literis, et quidem non unis. Utinam, quod videris polliceri, Procopium pari elegantiā et fide susciperes edendum. Habeo regium exemplar in manibus meis: quod publici juris facere, si te alia studia sibi vindicaverint, pedibus manibus contendemus. Sed age, doctissime Hoescheli, subi huic quoque oneri, et me hac curā leva. Equidem ita studiosus sum ejus scriptoris, ut editionem illius omni studio atque operā procurare constituerim. Vale, amicissime Vir, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. August. CIC IC CI.

Quas accepi nunc ipsum a nobili Pictavo, eccum tibi: quicquid viā Lugdunensi missum a te fuerat post meam illa ex urbe profectionem, totum periit. Quae jactura, si nullo tuo incommodo sarciri potest, quid codici meo desit, tibi significabo.

EPISTOLA CCXL. [note: +] D. CONSTANTI.

[note: 1601.] DUo mihi in Epistola tua, Vir amicissime, placuerunt eximie: amoris notae, quibus illa tota est conspersa; et [gap: Greek word(s)]. Horum prius illud facile mihi praestare, et quidem [gap: Greek word(s)] posterius velim a me exigas: at non nunc certe. Scribimus enim ista inter plurimas occupationes; et scribimus more nostro, hoc est, [gap: Greek word(s)] ac sine cura. Non enim id agimus, ut recte [note: 1601.] scribere tibi videamur, sed ut amari te a nobis [gap: Greek word(s)], et singularem pietatem tuam, tot praestantibus animi dotibus junctam, justis ponderibus aestimari mihi persuasum habeas. Quod igitur in scribendi officio nos anteverteris, rem fecisti gratissimam; eoque nomine plurimum me tibi debere profiteor. Posthac ne pudorem nobis tua diligentia incutiat, cautio erit. Quanquam, si quis, mi Constans, quam vitam post abitum tuum hactenus vixerimus, cessationem meam aequiore animo feras. Dum enim serio id agimus, ut aulam hanc [gap: Greek word(s)] fugiamus, multas hebdomadas aulici, ( [gap: Greek word(s)]) aulici esse cogimur. O genus vitae non ad gustum mihi! ō jacturam studiorum gravem! quae quidem si diuturnior futura est, bonā fide affirmo tibi, de amico tuo conclamatum est. Et erant tamen ferendae arduae istae, si per has molestissimas molestias ad optatam quietem pervenissemus. Nunc spes meliorum relicta nulla. Detinemur enim, et sperato portu adhuc arcemur. At conditionem tuam fecisti meliorem, inquies. Testor aeternum Deum, non curo taceri. Solo enim hīc sumus corpore; animus quam longissime abest. Itaque languemus, et cum nos humana deficiant praedia, expectamus divina. En epistolam bene longam, et tui dissimilem. Vale, Vir praestantissime, et me constanter ama, constanter futurum tuum. Lutetiae Parisiorum, propridie Kalend. August. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXLI. [note: +] POMPONIO BELLIAEVRAEO, FRANCIAE CANCELLARIO.

[note: 1601.] CUm nudius quintus adiissem ad te, ut hominis conjunctissimi causam tibi exponerem, quae tua singularis benignitas est, jussisti me illico domum pedem referre, et literulis meis vacare; nolle enim te, ut propter istius generis curas a lucubrationibus nostris avocemur vel tantillum. Utar, Illustrissime Domine, beneficio tuo; et ne quid nobis temporis pereat, brevi hoc schedio ad praecelsam et illustrem Amplitudinem tuam homini amicissimo aditum patefaciam. Deus Opt. Max. Illustrissime Domine, annos tibi Nestoreos, omni felicitate cumulatos, largiatur. Amplissimae dignitatis tuae observantissimus,

IS. CASAUBONUS.

De Paris a Paris, au logis de Mr. le Chancelier, ce VII. d'Aoūt 1601.



page 124, image: es124

EPISTOLA CCXLII. JOANNI MEURSIO.

[note: 1601.] AIn' tu vero, nullas accepisse te a me literas post Exercitationum tuarum publicationem? Atqui scripsimus nos ad te, eruditissime Meursi, Lugduno Segusianorum non semel. Peri isse autem literas nostras in itinere, neque tibi fuisse redditas, ex tua primum epistola cognovimus. Nam si vel tenuis ejus rei suspicio ad nos pervenisset, officio, mihi crede, non defuissemus, quin iterum aut saepius et de accepto munere te faceremus certiorem, et gratias pro illo gratissimas tibi ageremus. Puto cum illis melius actum, quas ad amicum illum tuum dedi, qui Aureliano Lugdunum et epistolam tuam, et librum simul miserat: cum igitur quorundam, quibus meas commiseram, perfidiā factum sit, ne tempestivas tibi gratias agerem, accipe nunc [gap: Greek word(s)], seram quidem, sed seriam, et ab animo proficiscentem vere grato, vere tuo, gratiarum actionem. Neque enim parum me tibi debere sentio, qui amoris tui adversum nos tot exstare in eruditissimis scriptis tuis expressa vestigia volueris. Persuade autem tibi, mi Meursi, ex omnibus, quos eruditio tua tibi conciliavit, esse omnino neminem, cui nos in amore tui et tuarum virtutum praedicatione concedamus. Librum de Gloria tuum, multo ante, quam missum a te exemplar acciperemus, avide, ut omnia tua, legeramus, et amicis ostenderamus. Nunc etiam quid moliaris, quid ab ingenio tuo exspectare habeamus, laboro scire. Quod sit nostrum de lucubrationibus tuis judicium, facile inde colligas. Audio editum pridem esse ab eruditissimo Heinsio Silium Italicum: et jam in Hesychio eum esse. Velim ex te scire, vere haec, an falso hīc jactentur. Nam de Silio nihil nos docent isti Francofordiensium nundinarum catalogi, quos quidem viderimus. In Hesychio posse illius inceptum adjuvari nonnihil operā nostrā existimamus. Quanquam scio, qui magno Scaligero adeo familiariter utatur, posse eum non nostram modo opem, sed omnium [gap: Greek word(s)] quamlibet eruditorum contemnere. Proximis literis scribebat Scaliger, Heinsium aliquid ad nos literarum dedisse: quas vidimus adhuc nullas. Vale, amicissime Vir; et Grotio, Scriverio, Heinsio, adolescentibus supra suos annos doctis, plurimam a me salutem. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Aug. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXLIII. [note: +] PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1601.] CUm nuper discederem a te, ad Episcopum Ebroicensem profectus, convenire illum non potui. Post illa autem domi nos invaletudo multos dies continuit. Heri demum parantem iter ad te, certiorem me de tua isthuc profectione amicus fecit. Quando igitur praesens non possum, constitui per epistolam te orare, agas semel adhuc de negotio nostro cum Episcopo Ebroicensi, qui pro sua singulari humanitate opem operamque suam prolixe nobis est pollicitus. Scio multum te apud ipsum gratiā valere: itaque si nostras ad ipsum literas commendatione tuā adjuveris, non dubitamus, negotium, in quo tot jam menses frustra laboramus, et brevi, et de facili confectum iri. AEquitatem [gap: Greek word(s)] nostrae pluribus tibi exponere supersedeo: rem enim tenes omnem. Illud nempe unum agimus, ut nos Rex aut occupet, aut dimittat. Et optamus nos quidem ne tanti Principis judicio inutilis opera nostra ad promovenda studia literarum censeatur: caeterum si ita accidat, labentibus reculis nostris de amicorum sententia consulere pro virili conabimur. Verum de his melius coram. Vale, amplissime Vir, et amicissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVIII. Kalend. Septemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXLIV. [note: +] VINCENTIO PINELLO.

[note: 1601.] ET quidem, amantissime atque officiosissime, planeque, ut est apud Poetam, [gap: Greek word(s)]. Ea namque est, Venerande Senex, virtutis tuae praestantia; ea sunt tua in Rempublicam literariam merita, ut nemo hodie sit paulo saltem humanior, quin tuum illud Musis amicum nomen et nōrit, et suspiciat. Hoc facimus nos certe jam pridem, teque, etsi de facie ignotum, singulari tamen veneratione multos jam annos silentio prosequimur: prima nobis tua notitia ex doctissimorum hominum scriptis, qui praestantiam ingenii tui, et propensionem in literas, earumque amantes certatim dilaudarunt. Ferreus enim sit oportet, aut penitus [gap: Greek word(s)], qui eum non miretur, in cujus laudes tot exquisitae eruditionis viros, Italos, Gallos, Germanos videat consentire. Nos vero in ea mente non


page 125, image: es125

[note: 1601.] mediocriter postea confirmavit Petrus Galesius, Hispanus, [gap: Greek word(s)], tuus quondam, opinor, familiaris: quem de tuis laudibus multa saepe audivimus praedicantem: cumulus demum ingens admirationi nostrae tuarum virtutum per eos sermones accessit, quos de Musis et earum alumnis, ego et amplissimus vir, omnique laudatione major, Praeses Thuanus, quot diebus habemus. Sic enim tibi persuade, clarissime Pinelle, cum multos ubique gentium doctrina moresque tui merito tibi conciliarint; neminem tamen extare usquam, qui Thuano aut sentiat de te magnificentius; aut libentius, quoties de praestantibus Italiae vestrae viris sermo incidit, tuum nomen laudibus in coelum ferat. Idem sensus et caeterorum omnium, quos in hac urbe amor et notitia literarum supra vulgus extulit: eximie autem Francisci Pithoei, cujus singularem eruditionem pari junctam probitate, pridem tibi esse notam scimus. Ab hoc doctissimo viro cognovimus, esse penes te [gap: Greek word(s)] Procopii manu exaratum Codicem. Cujus libri invisi adhuc nobis, exemplar sicunde possemus aliquā ratione nancisci, faceremus libentissime, ut caeteris ejus excellentissimi scriptoris libris, quorum editionem nunc paramus, eum adjungeremus. Quamobrem oro te, praestantissime Pinelle, atque adeo per tuum in literas amorem te obsecro, ut exemplaris tui, de quo solo nobis aliquod compertum est, copiam nobis quam primum facias. Poteris, si videbitur, amplissimo Regis Legato, qui nunc ad vos proficiscitur, viro excellentis doctrinae, veterique amicitiā mihi conjunctissimo, tuum librum committere. Ille summā fide curabit, ut absque periculo ad nos perferatur. Feceris rem omnibus, opinor, literarum amantibus gratissimam, et tuis moribus [gap: Greek word(s)] convenientissimam: me certe, incredibili quodam novem Sororum amore succensum, immortali beneficio tibi aeternum devinxeris. Vale, Senex venerande; et Nestoreos annos, faciente Deo, felix imple; meque tui nominis studiosissimum, tuā benevolentiā dignare. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Septemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXLV. [note: +] JANO GRUTERO.

[note: 1601.] MAgnum mihi novissimae, quas a te accepi, Vir doctissime, gaudium attulerunt, quod de tua valetudine [note: 1601.] meliora expectatione significarent. Scis, credo, qui meus sit erga Musas et omnes illarum [gap: Greek word(s)] amor: tu vero ita mihi charus, ut vere dicere possim, ex omni tuorum numero paucos esse qui aut commodis tuis magis ex animo laetentur, aut adversis doleant: quod igitur videtur vetus illa tua infirmitas mutasse in melius, et gratulor tibi [gap: Greek word(s)], et summum [gap: Greek word(s)], oro atque obsecro, ut integram, numerisque omnibus perfectam sanitatem, et [gap: Greek word(s)] tibi benignus praestet. De magno opere, cujus urges editionem, quid nobis sit sperandum, cupio ex te scire: nam angit me quod scribebas de operarum tuarum lentitudine. Burgundicae illae inscriptiones, quarum meministi in tua epistola, tanti non sunt quae morari te debeant. Nobis adhuc illas posse nancisci, datum non est. Ex omnibus regni hujus provinciis vix ulla est, in qua paucos aeque habeamus notos et familiares. Itaque opera mea minus hīc tibi futura utilis: quanquam si ita lubet tibi, experiemur, quid possimus: fortasse enim [gap: Greek word(s)]: quod in rebus hujusmodi saepe sumus experti. At superiorem aestatem ita habuimus duram et difficilem, ut alia omnia quam studiorum amoenitates cogitare fuerimus coacti. Posthac, siquid humanis rebus fidendum, rerum nostrarum et certior et melior futura conditio. Quantum enim molestiarum quorundam imo perversitas nobis exhibuit, tantum optimi et benignissimi Regis amor spondet in posterum praesidii. Deus nimirum est, Deus Opt. Max. qui sui timentibus opportuno semper tempore [gap: Greek word(s)]. Sed teneo te diutius, amicissime Grutere, et in publica pecco commoda. Vale igitur, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, pridie Kalend. Septemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXLVI. [note: +] SCIPIONI GENTILI.

[note: 1601.] MItto tibi, Vir clarissime, Syntagmatium super Satyrica Graecorum et Romanorum Satyra, simul et scriptum nobis, et editum: nam ut Horatiano praecepto pareamus, per occupationes nostras non licet nobis. Et profecto res non erat tanti. Equidem soleo invitissimus ad scribendum trahi, qui probe conscius ingenii, doceri a mutis magistris, quam alios ipse docere praeoptem. Sed mihi per amicorum celeusmata otioso esse non licet. Itaque excitati illorum prope convitio


page 126, image: es126

[note: 1601.] quotidiano, aliquid scriptitamus, quod prelis statim subjicitur. Hic genius meorum scriptorum, doctissime Gentilis: quae si postulem tibi probari, jure exclames, frontem de rebus periisse. Nos certe tironibus scribimus: neque vos spectamus doctos, cum commentamur. Velut nuper cum Persium ederemus: nam etiam tirunculorum rationem habui tunc: nunc quoque propositum argumentum ita ubertim tractavimus, ut non multa desiderari putem, quae eo spectarent. Cur succenseatis, vos docti? non enim parata vobis haec mensa: exquisitiores epulas, scio, eruditum palatum vestrum requirit: nos has epulas iis instruximus, qui paupere coenā et simplici possunt esse contenti. Si tamen cum a gravioribus studiis vacabis, [gap: Greek word(s)] libellum hunc inspexeris, peto a te per nostram amicitiam, censorem induas, et judicium tuum de ea scriptione, seposito affectu mihi aperias. Hoc ego a te sic contendo, ut nihil possim vehementius. Tuum enim est, mi Gentilis, de istiusmodi rebus judicium: qui ad exquisitam eruditionem et Juris civilis scientiam, studium Poetices adjecisti. Poetam autem de iis, quae ad Poeticam spectant, judicem ferre, nulla est: invidia. Da hoc igitur amicitiae nostrae, ut non quasi amicus, sed quasi judex severus, in libellum hunc animadvertas, et libere me de omnibus moneas, quae improbaveris. De Judaeo vestro gratissimum fuit quod scripsisti. Utinam una essemus: sic agerem ejus discipulum, ut fortasse aliquid operā meā posset uti: non possum negare, amare me illas literas: etsi quantum adhuc profecerim, poenitet me. Gratissimum feceris, si de ejus inceptis feceris me certiorem. Miratus sum in inchoato Dictionario cur tantum vacuae chartae interponeretur, inter auctorum [gap: Greek word(s)] nam si ad hoc exemplum opus procedit, quis par erit tantis sumptibus? atque parci poterat dimidio hujus impensae. Iterum te rogo significes mihi, quid paret, quid habeat prae manibus. Vale, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Non. Septemb. CIC IC CI.

Inscriptio.

Clarissimo Viro, Scipioni Gentili, Jurisconsulto celeberrimo, amico plurimum colendo. Altorfium, cum libro.

EPISTOLA CCXLVII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1601.] ILlustrissime Vir, et literae tuae, quas superioribus diebus Labbaei fratres mihi tradiderunt, et multo etiam magis sermones ipsorum [gap: Greek word(s)] abunde testantur nobis. Agis nimirum, Vir sapientissime, convenienter moribus tuis: tibi, inquam, constas; et quem semel ornandum suscepisti, commendatione tuā et patrocinio non desinis honestare. Quid ego nunc tibi pro tantis beneficiis tuis gratias verbis meis agere instituam? Me vero ita ament [gap: Greek word(s)], ut quoties de tui erga nos amoris magnitudine venit in mentem, verba deficiunt: eo quidem magis, quod caussam hujus tui affectūs in me scio esse aut nullam, aut non magnam. Equidem conscius mihi sum, in aestimatione et veneratione tuarum, quas stupet terrarum orbis, virtutum nemini me cedere. Sed non ita insanio, ut gratiae id mihi apponi velim, quod tibi etiam cumulatius debeatur, quam praestari a quoquam possit mortalium. Nam is demum admiratione suā ingenii tui dotes aequabit, qui capiet. Quis autem ille est? aut in quo terrarum angulo nobis quaerendus? Ego adhuc novi neminem. Itaque longe alia, Vir excellentissime, conditio tua est, quam caeterorum, qui eruditione suā atque ingenio admirationem sui in animis [gap: Greek word(s)] (in queis et nos sumus) excitarunt. Illos non solum [gap: Greek word(s)], qui usum dicendi vel mediocrem habent, possunt, verum etiam [gap: Greek word(s)]: praestantiam vero animi tui nullus unquam Tullius satis laudaverit: nedum ut merita in Rempublicam literariam tua augere dicendo vel amplificare possimus nos. Vel hic Graecus Cato tuus, doctissime virorum, quem scimus non [gap: Greek word(s)], sed [gap: Greek word(s)], quid habet in eo genere aut par sibi, aut proximum? [gap: Greek word(s)]. Eant nunc Graeci, et suum Planudem nobis ostentent. sed de Planude minus sum miratus, quem ego scriptorem inter coryphaeos habui nunquam. Gazam vero, Graecorum omnium, qui a multis saeculis vixerunt, longe doctissimum, longo adeo intervallo esse a te superatum, et quidem in vernacula sibi lingua, frutura aetas mecum, scio, demirabitur. Hoc igitur tam eruditum carmen tuum, cum caeteris quae illi conjunxisti, ut quam emendatissime et elegantissime hīc edatur,


page 127, image: es127

[note: 1601.] ego et Labbaei fratres summo studio curabimus. Atque utinam, divine Scaliger, consuetudine tuā frui aliquando possemus. Diem nullum intermitterem, quin e thesauris ingenii tui rarum aliquid, et praeclarum, elicerem. Testor illum, qui omnia [gap: Greek word(s)] habet nota, non aliā viā quam tuorum inventorum publicatione, si mei sit arbitrii, ad tradendam posteris nostri memoriam fore grassaturum. Quod si per te licet, tentabimus posthac, etiam absentes, fructum hunc amoris tui percipere, ut quae nescimus per te doceamur. Dabis enim, spero, mihi hanc veniam, ut gravissima studia tua interpellare ne dubitem. Vale, Scaliger, meum decus, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Id. Septemb. CIC IC CI.

Memini superioribus literis, quas ante quatuor ferme menses ad te dedi, multis tecum egisse de loco Pauli [note: Philipp. cap. II. vers. 30.], ubi vulgo legitur, [gap: Greek word(s)]; [note: Scaliger. Epist. LX.] nos tecum affirmamus scribendum, [gap: Greek word(s)], [ut et in Puteani codice invenimus, cum hac interpretatione: parabolanus fuit de anima sua] et multos Chrysostomi locos similiter emendamus, ubi constanter hodie [gap: Greek word(s)] scriptum pro [gap: Greek word(s)] simplici. Nam quin ita scripserit Chrysostomus, non sinit nos interpretatio ipsius dubitare. Haec igitur, et [gap: Greek word(s)] alia nonnulla iis literis: quae an pervenerint in tuas manus, scire velim: responsum certe accepimus nos adhuc nullum.

[gap: Greek word(s)]

Invenio apud Rambam in praeclaro opere [gap: Hebrew word(s)] multam mentionem cujusdam populi, cujus alibi nomen non legi: Zabios [note: De his fuse Salmasius Prolegom. ad librum de Annis Climactericis, et Pocockius Notis ad Specimen Historia Arabum Abul-Faraii, pag. 138. et seqq. Colomes.] vel Zabeos vocat. Plurima de istis libro III. cap. XXX. et XXXVIII. et XLVIII. Doce me, obsecro, quae haec gens fuerit. Ego Hebraeum codicem ejus scriptoris vidi adhuc nullum. Sabaeos esse non puto, qui Hebraice [gap: Hebrew word(s)] per [gap: Hebrew word(s)], non [gap: Hebrew word(s)] aut. Arabs tuus Geographus de istis fortasse aliquid.

Etiam quae de vocibus Hacat et Hacaot disputat idem Moses, cum alibi, tum libro III. cap. XLVII. et XLVIII. non assequor; et ut rationem harum vocum mihi explices, te oro. Videtur esse aliquid affine voci Hebraicae [gap: Hebrew word(s)]; sed Interpretes Latini peregrinas voces, quas retinuerunt ut [gap: Greek word(s)], mire torquent: quod non semel observavimus.

Inciderunt in manus nostras octodecim paulo minus Mosaicae Geneseos capita, Hebraicis characteribus scripta, sermone, ut existimo, puro puto [note: 1601.] Arabico. Eae schedae magno nobis adminiculo fuerunt, [gap: Greek word(s)] tentantibus: cum praesertim puncta essent adjecta, deessentque nobis omnia alia praesidia. Nam Romanae editiones sunt [gap: Greek word(s)]. Cupio igitur, [gap: Greek word(s)] Scaliger, doceri a te, quantum istis [gap: Greek word(s)] chartis tribuere debeam. Eā sine pauca inde hīc descripsi, plane ut sunt a me inventa. Sic igitur illae:

[gap: Hebrew word(s)]

[gap: Hebrew word(s)]

[gap: Hebrew word(s)]

[gap: Hebrew word(s)]

[gap: Hebrew word(s)]

[gap: Hebrew word(s)]

Ad hoc exemplum caetera sunt exarata: bene an secus, scirem, si me Deus Opt. Max. tam voluisset esse felicem, ut vel pauculos solum menses tibi, divine Vir, possem [gap: Greek word(s)]. En erit unquam ille dies, cum voti hujus damnabor? Interea per ego te supplex oro, [gap: Greek word(s)] peregrinarum linguarum aut re juves, aut consilio. Cum in eo libro, quem de Critica fecimus, omnem Hebraeorum [gap: Greek word(s)] explicare sit animus, [gap: Greek word(s)], velim indices mihi, si quem Rabbinorum vidisti, qui in eo argumento operam non poenitendam posuerit. Ego praeter notas Bibliorum Venetorum, et eruditissimi [note: Ad hanc respondet Scaliger. Epist. LXII.] Eliae libellum, novi nihil hujus generis.

EPISTOLA CCXLVIII. THEODORO CANTERO.

[note: 1601.] ACcepisti, opinor, Vir amplissime, quas ante mensem unum, vel alterum ad te scripsi. Ex iis rerum nostrarum statum omnem cognovisti. Ut nunc res sunt, incolae hujusce urbis diutius quam persuaseramus nobis videmur futuri. Sed non ignoras, et omnium quidem humanarum rerum [gap: Greek word(s)]. Simul nōsti, superiorum motuum vel caussas, vel certe [gap: Greek word(s)], non esse sublatas. Itaque malis liberati, quae regnum hoc prope jam pessum dederant, metu nihilominus et suspicione [gap: Greek word(s)] non caremus. Nos tamen ista, mediocriter, atque adeo intra modum afficiunt: quippe longo usu jam doctos, unicum esse [gap: Greek word(s)], qui pro sua voluntate [gap: Greek word(s)] regat dirigatque. Sed et Regis maximi conversus ad otium et artes pacis animus,


page 128, image: es128

[note: 1601.] laeta et tranquilla spondet omnia; dum quidem tantus Imperator habenas tractabit: quod ut quam diutissime faciat, nemo est [gap: Greek word(s)], quin precibus suis a Deo contendat. Quicquid sit, quod nos maneat, in eadem, nisi fallor animi, et nos, et vos sumus navi. Sic enim judico: neque nostram, neque vestram florere posse Rempublicam [gap: Greek word(s)], quod omen abominor, [gap: Greek word(s)]. Caeterum [gap: Greek word(s)]. Quod scribis, paratos habere te de Veterum sacris opertaneis commentarios, ita nos Musae ament, ut laetati sumus jucundissimo eo nuntio. Meminimus enim, multa inter lectitandos auctores reperiri, propter ignorationem illorum rituum caliginosa, et ad intelligendum difficilia: quibus omnibus opera et diligentia tua claram iri illatam lucem non dubitamus. Pertinet eo Clementis Alexandrini locus, de quo ad filium scripsisti. Sed male in omnibus libris scriptum: [gap: Greek word(s)]: cum sit legendum, [gap: Greek word(s)]. Agra et Alimus vicini Athenis [gap: Greek word(s)] fuere, ubi mysteria parva peragi solita. De Agra diserte Stephanus, esse [gap: Greek word(s)]. Quare omnino sic emendandum. Illa vero [gap: Greek word(s)] habent hanc sententiam: Unius populi, Atheniensis nempe, finibus conclusa, minus nocent universo mortalium generi. Opponit sacra solis nota Atheniensibus, ludis sacris, qui celeberrimi erant, et maximo plurimorum populorum concursu celebrabantur. Hos vocat [gap: Greek word(s)], et in publicos omnium ferme gentium mores corruptelam magnam ab eo fonte ait manasse. Quod quaeris de ordine, qui tibi servandus in instituto opere, impraesentiarum quod tibi respondeam nihil habeo. Longioris epistolae, et otii majoris ea quaestio est. Etsi autem non ita [gap: Greek word(s)], ut operam aut consilium meum tibi hīc censeam exspectandum: quia tamen ita vis, cogitabo ea de re attentius, et ubi primum nactus ero plusculum otii, quid mei sit judicii faciam te ut scias. Vale, Vir amplissime, et me constanter ama. Ornatissimis filiis tuis, contubernalibus olim meis, et eruditissimo Werkhovio plurimam verbis meis salutem velim nuncies. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Septemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCXLIX. [note: +] ANDREAE LAMO.

[note: 1601.] GRatae mihi, doctissime Lame, multis nominibus, quas a te accepi. Quod reducem te in patriam, properā frui valetudine, nostri memoriam simul et amorem servare intelligam, capio ex ea re gaudium, pro eo ac debeo, maximum. Illud vero longe jucundissimum, quod de Regni vestri rebus, qua politicis, qua Ecclesiasticis, laeta omnia, et literae tuae, et Vir ille optimus atque eruditissimus, qui eas nobis reddidit, nuntiaret. Fueram diu de te sollicitus; qui non ignorem, quot quantisque periculis capita sua objiciunt, qui itinera, adeo praesertim longa, suscipiunt. Sed me a te mensem unum aut alterum curā de salute tua nescio quis liberaverat, visum te isthīc sibi salvum atque incolumem serio affirmans. Publicum rerum vestrarum statum ad firmam et stabilem concordiam esse perductum, coaluisseque omnium animos, qui leviter saltem videbantur in re non levi dissidere, ex tuis primum literis, deinde ex Spotisvodi tui, vel potius nostri, sermonibus cognovi. Egi statim, mi Lame, atque etiam nunc ago Deo Opt. Max. gratissimas grates, cujus immortali erga vos et universam, ipsius Ecclesiam beneficio factum, ut erumpenti jam incendio, quod late per regnum vestrum opinione hominum existimabatur grassaturum, iretur feliciter obviam, omnisque in posterum (sic enim speramus) fomes, omnia [gap: Greek word(s)] atque incentiva mature subtraherentur. O laetum illum, et candido lapillo notandum diem, qui vestros omnium animos, non obscure prius commoros, et magnum humanae imbecillitatis, nisi affuisset Christus [gap: Greek word(s)], exemplum daturos, unum sentire atque unum velle primus vidit. Iterum iterumque, vel [gap: Greek word(s)] potius agimus, Lame eruditissime, immortales Deo immortali gratias, qui hanc vobis piam mentem, hoc prudentissimum suggessit consilium. Sed et Serenissimum Regem vestrum plurimum pro sua pietate et prudentia ad tam praeclarum facinus momenti attulisse, laetis auribus accepimus, cum de tanti Herois praestantia multa Spotisvodus vester mihi narraret. Beatos vos! qui Regem nacti estis, qualem animo Plato conceperat, oculis nunquam viderat. Quid igitur ad consummandam omnibus numeris felicitatem vestram superest, nisi ut quam diutissime ille vos regat, vos ille secundum


page 129, image: es129

[note: 1601.] Deum [gap: Greek word(s)] pareatis? Caetera quae et Regem vestrum et vos manent, illi erunt curae, a quo pendent omnia. Vale, eruditissime Lame, et de meo in te affectu securus, constanter me ama. Lutetiae Parisiorum, Id. Septembris, CIC. IC. CI

EPISTOLA CCL. [note: +] ANDREAE MELVINO.

[note: 1601.] ET quidem amantissime, planeque, ut est apud Poetam, [gap: Greek word(s)]. Ea enim est, doctissime Melvine, tua pietas, ea eruditio, ut neminem arbitrer hodie extare bonum, et literarum amantem, cui non sit nomen tuum eximie charum, ne dicam notum. Genevae primum tua mihi virtus innotuit ex imgnorum virorum Bezae, et [gap: Greek word(s)], nec non eruditissimi Lectii, aliorumque sermonibus: quos omnes de tua integritate, probitate, ingeniique praestantia, quoties tui incidisset mentio, multa eximia memini solitos narrare. Scis tu, quos igniculos in animis [gap: Greek word(s)] excitare splendor virtutis sit solitus: ut mihi videatur sapientissime Majores pronuntiasse, bonos omnes sibi invicem conciliatos, invicem amicos, quantumvis saepe intercedat [gap: Greek word(s)]. Qui igitur pridem in te, doctissime Vir, in pietatem et literarum peritiam (quae duo flagrantissimis semper votis nobis quoque expetita) amem ac tacitus venerer; faciendum tamen duxi, ut affectus hujusce mei testes literas ad te mitterem. En igitur tibi leve quidem, sed certe [gap: Greek word(s)] amoris illius testimonium, quem a me, hoc est, ab nomine tibi ignoto, constans tuarum virtutum fama expressit. Simul accipe et meam, et omnium [gap: Greek word(s)], quibus de singulari tua eruditione compertum est, aequissimam querelam. Non enim dubitamus, multa in Sacris praesertim Literis tibi elaborata esse, quae magno Ecclesiae Dei bono in studiosorum manibus versarentur. Quid igitur est, cur illa tu premas, et vigiliarum tuarum fructus nobis invideas? At sunt nimis multi, inquies, queis hodie manus pruriunt. Sic est profecto, Vir eruditissime; qui scriptis suis innotescant, habemus hodie multos; at Melvinum tamen habemus, opinor, nullum; aut certe oppido paucos. Tu prodi, sodes: et quam personam Deus tibi imposuit, eam sic gere, ut ad nos quoque tuorum studiorum fructus perveniat. Vale, [note: 1601.] doctissime Melvine: in tuorum numerum me posthac habe. Lutetiae Parisiorum, Eidibus Septemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCLI. PETRO MATTHAEO.

[note: 1601.] SI quid ad curam tuam pertinet, Vir amicissime, Luretiam nos [gap: Greek word(s)] salvos pervenisse atque incolumes, scibis. Quindecim ipsos dies in itinere consumpsimus: cum adversus nos omnia elementa conspirasse viderentur. Aqua nos deficiebat: aer turbidus semper, et contrariis ventis infestus. Quid quod incendii periculum semel adiimus? taceo difficultatem producendae hucusque mulieris [gap: Greek word(s)]. Taceo frequentes [gap: Greek word(s)] Carolae, fidei nostrae ab illustri matrona commissae. Taceo alias [gap: Greek word(s)] aerumnas, nobis in hoc itinere exantlatas. Caeterum levia haec fuerunt omnia prae Charitatensium calumnia, qui riscos uxoris, et librorum meorum fasciculos, merces esse causati, in jus nos vocarunt, et misellum nauclerum quatuor, et amplius, aureis mulctarunt. Hoc erat per alienum latus nos ferire: nam illi infelici nummulus fuit [gap: Greek word(s)], unde judicatum solveret. En fidem, en integritatem Judicum Charitatensium, quibus pro hac insignita im probitate aut meliorem Deus mentem duit, aut [gap: Greek word(s)]. Aureliae primum versa in melius fortuna nostra. Urbs pulcherrima et amoenissima, amici in ea nobis reperti multi, [gap: Greek word(s)] libri denique aliquot [gap: Greek word(s)] eo loci nobis dono dati. Itaque laeti inde atque hilares profecti, Lutetiam nudius tertius [gap: Greek word(s)] appulimus. Hic fuit peregrinationis nostrae finis: hic et epistolae hujus finis erit. Non enim ex otii abundantia, sed amoris vehementia raptim ista exaravimus. Vale, amicorum intime, et me amare perge. Uxor pro tuo munere immortales tibi gratias agit. Vitam languentibus nobis inter navigandi molestias eo munere biduo fere fovisti, servasti. Iterum vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVI. Kalend. Octob. CIC IC CI.

EPISTOLA CCLII. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1601.]

AMplissime Praeses, tandem patuit nobis ad Regis Bibliothecam aditus: etsi propius nihil factum, quam ut optimi senis [note: Johannis Gosselini, Bibliotheca Regia Custodis.] morositas inutile nobis


page 130, image: es130

[note: 1601.] beneficium tuum redderet, [gap: Greek word(s)]. Jubebamur enim redire alias, et spem pro re domum reportare; quod eo futurum erat molestius, quia saepius illuc veneramus [gap: Greek word(s)] sed bene quod exoravimus. Invenimus autem, non quod quaerebamus, sed nescio quid aliud ejus generis: nam liber, qui Historias Monachi et Theophanis continet, de quo Scaliger ad te, et quem ajebat Faber, fuisse annos multos penes Franciscum Pithoeum; is, inquam, liber [gap: Greek word(s)], neque usquam hodie inter regios libros reperitur: quaesivi etiam an exstaret illius nomen in catalogo; inveni nusquam. Verum id non miror: video enim, multos libros in album illud non esse relatos: neque est quicquam eo catalogo ineptius. Reperi [gap: Greek word(s)] breve, cujus auctor dicitur Georgius Monachus: eum codicem ad dies decem utendum sumsi, ut inde excerperem, quae ad Scaligeri institutum facere judicarem. Sed non est hic ille Historicus, quem summus ille vir desiderat, quemque ipsi aliquando habuimus et legimus. Nos etiamnum habemus excerpta luculentissima, quae ante multos annos e Graeco illo Chronographo confecimus, quem Onufrius et Sigonius Siculorum Fastorum nomine indigetant. Liber magnus est, qui hodie in Palatina Bibliotheca asservatur: ex eo facile fuerit totum ferme Eusebii Chronicon in integrum restituere, quod non dubito Scaligerum ex ingenio felicissime praestiturum. Constitui tamen illa ipsa, quae sola in potestate nostra sunt, excerpta ad illum mittere. Perierius [note: Adrianus Perier fuit gener Christophori Plantini.] autem Bibliopola in Bataviam certum hominem post biduum aut triduum missurus est. Utemur eā viā, nisi melior interea se nobis ostendat. Tussis nostra adhuc nos vexat, cui curandae post pharmacorum potionem et [gap: Greek word(s)], rationem aliam inire suadet Medicus. Illo jubente, coenare levissime, vinoque in totum abstinere, nisi in prandio, instituimus: jamque meliuscule habere coepimus. Vale, amplissime Vir, et nos ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Kalend. Octob. CIC IC CI.

EPISTOLA CCLIII. EIDEM.

[note: 1601.] ACcepi, Praeses amplissime, utramque epistolam tuam, et quam ad Scaligerum, et quam ad me: hanc legi lubentissime, illam curabo diligentissime. Sed quod scribis, ut fidei tuae apud summum virum testimonium praebeam, nae tu, amplissime Praeses, frustra es. Scit Scaliger, [note: 1601.] unum te, aut certe cum oppido paucis; unum, inquam, esse, qui praestantiam ingenii illius aut possis pro tua eruditione, aut velis pro candore tuorum morum [gap: Greek word(s)] aestimare. Ego memini, non unis literis familiariter cum ipso agentem scripsisse ipsi, vixdum esse mihi inventum, te uno excepto, qui in pendendis ipsius meritis mihi satisfaceret. De hoc autem officio tuo scripsi nuper adfatim, et iterum quoque scribam primā occasione ubertim. Quod scribis de gaudio tuo ob natum puerum, nemo est bonus et Reipublicae amans, quem is nuncius non compulerit manus in coelum tollere, et Deo Opt. Max. gratias agere pro tanto hoc tamque insigni beneficio, quod utinam, iterumque utinam firmum praestet nobis ejusdem Supremi benignitas. Scis vetus dictum Sapientis: [gap: Greek word(s)] nos autem qui sumus, aut qui vivimus; aut quotusquisque est, qui tantum bonum satis grato erga Deum immortalem animo prosequatur? Verum haec illi curae, cui uni salutem suam servata Gallia toties debet. Librum tuum mitto tibi, quando sic voluisti: ego nondum absolvi ejus lectionem, factus lentior Patissonii nostri lentitudine, ut livorem uva ducit ab uva. Sperabam ruri per has vindemias hac oblectatione me fruiturum. Sed turbat valetudo: nondum enim febri caremus, quae eo suspectior, quo remissior. Domi nos continemus; nisi quod heri maximum virum Florium Senatorem invisimus. O doctum solide hominem! de quo plura coram: plura enim nunc febris non permittit, quam hac nocte solito graviorem sumus experti. Deus te servet, amplissime Praeses, et nos recum. Vale. Lutetiae Parisiorum, Kalend. Octob. CIC IC CI.

EPISTOLA CCLIV. CAROLO LABBAEO.

[note: 1601.] GRatum mihi etiam atque etiam, eruditissime Labbaee, quod de reditu in patriam tuo fratrisque fecisti me tuis literis certiorem. Posthac de studiis et inceptis vestris cum libebit, et quoties libebit, mecum [gap: Greek word(s)] pro necessitudine mutui inter nos amoris agetis. Mihi semper longissima quaeque a te, aut fratre tuo epistola, sicut olim de Aristophaneis versibus dictum, accidet gratissima. Neque deero officio, quin rescribam statim, et paria vobiscum faciam. Amo enim vos


page 131, image: es131

[note: 1601.] [gap: Greek word(s)]: et de utriusque vestrūm studiis nihil mediocre animo concepi. Pergite modo quo coepistis pede: et laborum, quos Musarum amore alumni ipsarum sustinent, ne vos ante pigeat aut poeniteat, quam [gap: Greek word(s)] in lucem protuleritis. Locus Glossarii, de quo ad me scribis, alium Oedipum desiderat, aut tempus certe ad deliberandum. AEger enim ista scribebam e lectulo; cum mensem totum, et quod excurrit, gravis [gap: Greek word(s)] nos vexasset. Accedit languor animi propter aulica negotia, quae etiam sic affectum prodire cogunt in publicum, magno valetudinis incommodo, rei familiaris autem commodo plane nullo. Jure, mi Labbaee, indignamur: miramur etiam, quī hoc fiat, cum nova quotidie testimonia non vulgaris benevolentiae Rex nobis exhibeat. Sed omnino latet aliquid [gap: Greek word(s)]. Itaque videbimus, et [gap: Greek word(s)] in posterum providebimus. Vale, et nos ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Eid. Novemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCLV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1601.] DE Phrynicho magnas et habeo, et ago tibi gratias. Nae multum tibi meliores literae debent, qui ipsarum illustrationi tantum operae impendas. Erat sane ille Criticus et Nunnesii, et tuae etiam opis indigus. Utinam ita res ferrent tuae, ut omnes ejus generis Criticos veteres recensitos a te, atque isthīc editos, beneficio tuo aliquando haberemus. Neque enim nescis quam multa sint apud Pollucem, Harpocrationem, Hesychium [gap: Greek word(s)], et alios similes, qua corrupta, qua obscura. Tibi porro facile futurum, hac diligentiā, hac eruditione viro, ea praestare in editione scriptorum ejusmodi, quae temere ab alio, [gap: Greek word(s)], si forte unum aut alterum excipias, exspectari non queant. Aude igitur, mi Hoescheli, et fac, obsecro, ut immortalibus tuis in rem literariam beneficiis accedat hic cumulus. Quod tamen non eā fine dico, ut ab editione Procopii, quam paras, te avocem; quin oro te potius, atque adeo obtestor, ut ab instituto consilio, nisi re confectā, dimoveri te non patiaris. Ego cum de illius nobilissimi scriptoris editione coepi cogitare, idem et tibi venisse in mentem nescivi: simul ex Notis tuis ad Photium de voluntate tua cognovi, mutatā sententiā, et tibi, et magnis viris, quos [gap: Greek word(s)] nactus es [gap: Greek word(s)], [note: 1601.] cedere constitui. Sive te intueor, et eruditionem, quae in te est; sive elegantiam librorum, qui ist hīc eduntur, cur tibi statione illā cedere debeam, justissimas caussas invenio. Satis hoc superque ad nominis nostri commendationem futurum, si observatiunculas nostras non censueris indignas, quae operi tuo a te intexantur: [gap: Greek word(s)]. Vale, amicissime et [gap: Greek word(s)] Hoescheli. Auctores post Sueronium dudum praelo subjectos, propridem a nobis exspectare te jubeo. Lutetiae Parisiorum, a. d. XV. Kalend. Decemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCLVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1601.] MAgnum amoris magni erga nos tui, Vir inlustrissime, argumentum est, sollicitudo illa tua de rebus nostris, cujus mihi et nupera epistola tua testis, [gap: Greek word(s)] amplissimus Vir, Legatus Regius. Agerem hoc nomine tibi gratias, nisi ea esset dudum tuorum in nos meritorum magnitudo, ut quoties de iis cogitare incipiam, (quod facio et lubentissime, et saepissime,) toties [gap: Greek word(s)] cogar obmutescere. Qui igitur [gap: Greek word(s)], in testimonium grati animi hoc unum afferre possum, quod gratiis tibi agendis verba me deficiant tuis paria meritis. Sunt autem res nostrae nunc quidem paullo, quam fuerunt hactenus, meliore loco. Auxit enim Rex stipendium nostrum aureis ducenis. Dedit etiam, et quidem non poscenti, ac ne cogitanti quidem, codicillos, quibus Bibliothecae cura nobis mandatur: cum hoc tamen, ut morosus ille [gap: Greek word(s)] [note: Joannes Gosselinus. Colomes.], qui thesaurum illum obsidet, loco ne moveatur. Itaque codicillos non magni facimus: nisi quod benevolentiae Regis erga nos non leve hoc testimonium. Quod si non obstaret P. R. [note: Forte Pontificis Romani.] respectus, pridem factum esset, ut Regis jussu publice doceremus. Sed mirum est, imo vero [gap: Greek word(s)], quantum in dies, ac prope dixerim, in horas adolescat in Procerum nostrorum animis illius reverentia, timor etiam et [gap: Greek word(s)], quem certum est clarissimis notis ante tot saecula fuisse demonstratum. Ergo etiam fidissimi illius emissarii brevi creduntur revocandi: sequetur mox Concilium Tridentinum, ut fama est. Quid post illa exspectare habeamus, quae tua est prudentia, facile divinabis. Sed ista omitto. Eusebium tuum nullā re amplius posse a nobis adjuvari, scito: nam


page 132, image: es132

[note: 1601.] ille liber, de quo scribis, in Bibliotheca amplius non reperitur. Excerpta quae habui [gap: Greek word(s)], misi nuper ad te: miseram et paucos ante dies Rabulium amplissimi Memmii. Qui libri an tibi fuerint redditi, cupio ex te intelligere. Velim etiam excerpta illa quam primum remittas, futura nobis interdum usui in recensendis Augustae Historiae Scriptoribus, quorum jam ad umbilicum vergit editio. Induxeram in animum non ante ei operae manus admovere, quam prodiisset in lucem opus tuum, cujus exspectatione nimium cruciamur diu. Sed invitum ad editionem hanc amici compulerunt. Atqui alia studia nos habebant. Nacti enim ducem ad studia Arabica, incredibili quadam cum voluptate paucos menses illis literis impendimus. Dux ille fuit Hubertus [note: Stephanus Hubertus, Aurelianensis. Colomes. Gall. Orient. Pag. 146. 147.], Medicus, qui Arabicam linguam jussus a Rege in hac Schola profiteri, cum a Quaestoribus nummum adhuc nullum potuerit extorquere, et Scholae et urbi coactus est valredicere. Vir est optimus, et qui in Africa linguae principia edoctus, alterum jam annum non infeliciter in eo studio est versatus. Ingratus sim, nisi me plurimum illi debere agnoscam. Quanquam nonnihil et nos eum juvabamus, propter aliquem usum Hebraeae et Syriacae linguae; in quibus ipse operam adhuc non posuit. Ausi sumus [gap: Greek word(s)] vocum Arabicarum in usum nostrum tentare: jamque crescebat moles, cum incepto desistere sumus coacti. Scimus quid in hoc genere sit a te praestitum, et stupemus ac prope dixerim, [gap: Greek word(s)], cum de praestantia divini ingenii tui cogitamus. Utinam isthīc essemus, abiret nulla dies, quin, et meliores et doctiores, per te fieremus: quod si Deum exorare aliquando contingat nobis, non ahibir, quin aliquando conspectu saltem tuo, [gap: Greek word(s)], fruamur. Oro supplex. aeternum Numen, servet te, et vividam Hanc senectutem tuam omni bonorum genere cumulet. Vale, et me constanter ama. Lutetiae Partsiorum, a. d. VI. Eidibus Decemb. CIC IC CI.

Haereo in sequentibus: tu, quaeso, me doce.

Heligobali nomen aliter scribendum esse, didici ex nummis, lapidibus, et verbi etymo. Sed constantem scripturam omnium librorum Graecorum (Herodiano excepto) et Latinorum an sollicitare debemus? Ego putabam, Graecos homines in hoc nomine consuetudine suā usos; qui soliti barbara vocabula sic efferre, ut ad suae linguae analogiam [note: 1601.] illa torqueant. Graecos Latini sunt secuti.

Salambon, in vita Halagabali, est Adonis. Didici ex Hesychio, Venerem dictam fuisse Babyloniis [gap: Greek word(s)]: inde ergo et hoc nomen. Sed quae origo vorcis? non enim me expedio.

Tiberius ille Africae Proconsul, de quo Tertullianus, Apologetici cap. IX. an est Imperator Tiberius? Ita omnes sentiunt: ego non possum adduci, ut credam illis. Obstant sequentia verba; quibus ait Tertullianus, se rem didicisse ab iis ipsis militibus Afris, quorum operā usus Tiberius: quod non ferat temporum ratio. Deinde Africae Proconsulem fuisse Tiberium Imperatorem nusquam lego. Falsissima et ineptissima sunt, quae nuper prodierunt in illum locum [note: Notata a Francisco Junio, edita 1597.]. O nugas nugacissimas! quod sane invitissimus dico: sed non possum non [gap: Greek word(s)]. Putabam intelligi alium quendam Proconsulem Africae, qui paullo ante natum Tertullianum, aut eo juvene Africam rexer rit. Invenio in Fastis: Ti. Julium Candidum sub Trajano iterum Cos. An hic est ille Tiberius? Habeo in illum autorem plurima, de quibus tuum judicium alias [gap: Greek word(s)] sum exploraturus.

Interea doce me verbum illud, quo utitur Arabs [gap: Greek word(s)], an sit a radice [gap: Hebrew word(s)] sprevit, an thema potius sit [gap: Hebrew word(s)]? Doce etiam nos, si quid hactenus praeter Postelli Grammaticam ejus generis editum videris. Iterum vale.

EPISTOLA CCLVII. [note: +] DESIDERIO HERALDO.

[note: 1601.] ERuditissimae epistolae tuae, doctissime Vir, et sero, et parum serio responderem, occupationes istae cogunt molestissimae, [gap: Greek word(s)]. Dies totos aut literas scribimus, aut amicos visimus, aut ab amicis visimur: quod quidem longe nos habet deterius. Nam ipsi quam rarissime possumus, pedem domo efferimus. Accedunt typographicae occupationes, vergente jam ad umbilicum. editione [gap: Greek word(s)] Suetonium. Erat animus, breves Notas adjicere, et levi operā opus illud recensere. Ubi ad rem accessi, serio sensi [gap: Greek word(s)]. Negotium enim mihi accersivi multo quam initio putabam. difficilius, et temporis longioris. Itaque mala nomina imitamur, et urgentem Typographum ludimus, eludimus. Qui tuus est candor, amicissime Heralde, jam scio longiorem [gap: Greek word(s)] exspectationem


page 133, image: es133

[note: 1601.] mihi condonasti. Cupiebam sane de eo loco Athenaei fuse tecum agere: sed frustra tempus adhuc ei scriptioni captavi. Alias igitur, si per te licet, et quidem, uti spero, brevi. Interea scito, eximiam videri observationem illam tuam: cui equidem similes alias multas sibi in mentem venire cupiam. Tu, si me amas, perge in instituto opere, et meos mihi errores animo benevolo indica. Ego mihi egregiae in literis voluntatis sum conscius: quantum praestiterim, aut omnino praestare in literis possim, aequi Judices (tuque in his) aestimabunt. Sed abit dies. Vale, Vir amicissime. Lutetiae Parisiorum a. d. VI. Eid. Decemb. CIC IC CI.

EPISTOLA CCLVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1601.] INlustrissime Vir, invenimus tandem quaesitum frustra hactenus librum, quem desideras. Cum enim hodie apud amplissimum Thuanum, audissem Franciscum Pithoeum affirmantem, visum sibi non ita pridem illum codicem in Medicea, quae nunc est Regis, Bibliotheca, constitui egomet mecum, nihil inexpertum relinquere, neque ante rem penitus exploratam conquiescere. Inde igitur e vestigio in Bibliothecam; ubi tandem [gap: Greek word(s)], latitantem istum Hylam invenimus, atque in lucem protraximus. Liber jam est in manibus [gap: Greek word(s)] Thuani; qui eo tandem inclinavit, ut ipsum exemplar ad te mittatur. Cras, opinor, aut post diem tertium fidei praestantissimi Busenvallii eum codicem sumus commissuri. Interea haec ad te scribenda duximus, ut scires, [gap: Greek word(s)], neque Thuano facultatem, neque mihi voluntatem deesse, aut defuturam unquam tuis studiis inserviendi. [gap: Greek word(s)]. Vale, et me ama constanter. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIX. Kalend. Januar. CIC IC CII. quem annum, cum aliis quam plurimis, cupio et inchoari et exigi a te [gap: Greek word(s)]. Iterum vale.

An meas omnes acceperis, velim scire. Quinta haec epistola est, quam duobus hisce mensibus ad te scripsi. Dedi ante quatuor dies amplissimo Legato fasciculum, ubi fuerunt et ad Meursium literae. Ab Heinsio nihil accepi literarum; neque illas vidi, de quibus tu nuper. Ausus sum etiam haefitationes quasdam meas tibi proponere: exspecto quid ad utramque [gap: Greek word(s)] sis responsurus. Vidimus hīc editum [note: 1601.] nuper Arabem Geographum, cujus versionem, puto, adhuc editam nusquam: neque hic est, opinor, ille, de quo multa Ramusius Venetus, vir doctissimus. Comperi tamen hunc esse, quem laudas tu variis locis; atque eo nomine librum illum pereo. O si isthīc essem! quod utinam concedat aliquando mihi [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCLIX. [note: +] GASPARI LAURENTIO.

[note: 1601.] ACcepi, Vir clarissime, munus tuum, quod mihi abs te Concantius noster reddidit. Innotuerat jam mihi e quorundam [gap: Greek word(s)] sermonibus ingenii tui felicitas: ipsum quidem etsi cupide optaveram, nondum videram. Nunc vidi beneficio tuo, et totum [gap: Greek word(s)] statim legi. Utinam, mi Laurenti, quae sint a te pie, docte et sapienter observara, alte imbibant ii, quorum interest id genus praeceptis esse quam instructissimos. Nam ut in totum ab ejusmodi disputationibus abstineatur, recte judicas, fieri non posse. Et tamen quam periculosae res sit aleae, temere cum Sophistis [gap: Greek word(s)], et contentionis funem ducere, nimis, ah nimis frequens experientia palam fecit. Observatur adhuc animo tristissimae illius diei species, cum de Veritate, aeterni Dei filia, pompatice adeo vidi triumphatum: quod profecto accidisset nunquam si viri sapientissimi et praestantissimi omnia exacte servassent, quae super ea re prudenter a te sunt paucis chartis comprehensa. Certe multā cautione opus, quoties id agitur, ut [gap: Greek word(s)] cum arte fucatis, et cholobaphinis rationibus committatur: quandoquidem satis jam compertum, non alio fine hodie, [gap: Greek word(s)], disputationes institui, quam ut per altercationes de veritate veritas amittatur. Eximie vero placuerunt mihi, quae de auctoritate Verbi Dei praeclare disputas. Quam longe aliter vetus amicus noster sentit, qui ante aliquot menses Venetiis ad me scripsit, et post longam obsecrationem, ut [gap: Greek word(s)] per literas vellem agere, hanc in extremo conditionem adjecit, ne se obtorto collo ad Sacras Scripturas traherem. Satis enim, inquit, magnus ille Episcopus Ebroicensis fastuosam Scripturarum provocationem confutavit. Obstupui, steteruntque comae, et plane [gap: Greek word(s)], cum illa legerem. Itaque responsum a nobis tam portentosum scriptum nullum tulit, nullum feret, cui enim bono? Illius misereatur


page 134, image: es134

[note: 1601.] misericordiarum Pater: qui te servet, Vir amicissime, cum omnibus tuis. Venerandum Pastorum et Professorum Coetum meis verbis quam officiosissime falutes velim, et nominatim D. Bezam, D. Pinaldum, D. Goulartium, et D. Colladonium, cui nuper scripsi. Filium meum tibi illique velim esse commendatum, ut officii sui eum moneatis. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. Januar. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1601.] DIu exspectatas literas tuas nudius quartus tandem accepi, quibus si putas mihi accidere aliquid jucundius, necesse est te lateat, qui meus sit et: quantus adversus te amor, quae gloriatio mea de tua erga nos benevolentia: parum, inquam, me nōsti, si non habes persuasissimum, pluris esse apud me vel brevissimam epistolam tuam, quam ulla cujuscunque Principum diplomara. Sed de meo in te animo, et singulari admiratione tuarum tot tantarumque virtutum non instirui nunc agere, et malo apud alios quam apud te. De meis autem rebus agam tecum cis dies paucos uberius, cum aliquid erit certi, et quid nobis sit futurum, habebimus exploratum. Nunc cum maxime animi pendebamus, [gap: Greek word(s)]. Habemus enim gravissimas caussas, cur mora in hac urbe diuturnior sit nobis suspecta: sive meas unius res privatim spectem, nihil est, opinor, quod me hīc admodum detineat; piget enim vanas [gap: Greek word(s)], ut taceam [gap: Greek word(s)] alias gravissimas [gap: Greek word(s)] sive rem specto publicam, omnia [gap: Greek word(s)], omnia [gap: Greek word(s)], ut justissimi metus omnia sapientissimo cuique plena videantur. Verum ista pluribus, uti spero, brevi. Nunc narro tibi, quod tu apud Paulum Apostolum censuisti legendum esse, [gap: Greek word(s)], non ut editum est, [gap: Greek word(s)]; reperisse me eam scripturam in antiquissimo codice [gap: Greek word(s)] Puteani. Liber est venerandae vetustatis, majusculis literis exaratus: habens e regione versionem Latinam longe aliam ab ea, quae est edita. Cujusmodi est quod hīc invenimus: nam [gap: Greek word(s)] versum est, parabolanus fuit de anima sua. Nos autem priusquam de eo libro quicquam rescissemus, multos Chrysostomi locos correxeramus, ubi constanter editum [gap: Greek word(s)]; cum constet nobis, Chrysostomum Pauli hanc vocem usurpasse, et scripsisse [gap: Greek word(s)]. Asscribam [note: 1601.] ejus verba, ut judicio tuo sententia nostra aut corrigatur, aut confirmetur. Primum igitur, quod interpretatur eam vocem Chrysostomus, [gap: Greek word(s)]; non [gap: Greek word(s)], sed tuae lectioni ea interpretatio convenit. Nam alibi dixit Chrysostomus: [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)]. Perperam igitur in ea scriptum, [gap: Greek word(s)]. Male etiam, [gap: Greek word(s)] et alibi, [gap: Greek word(s)] etc. Omitto similes alios ejusdem magni Patris locos, ubi constantissime editum [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)], quod elegantissimum verbum videntur antiqui librarii quasi ex compacto voluisse de notione hominum tollere. Vidi antiquae manus Lexicon parvum, vocum apud Paulum obscuriorum, ubi similiter corrupte scriptum [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)]. Legi etiam incertum scriptorem, qui in [gap: Greek word(s)] Regiae Bibliothecae volumine habetur, haec verba: [gap: Greek word(s)]. Non dubito, autorem aliter scripsisse. Quid sit [gap: Greek word(s)], satis tu, magne Vir, nos docuisti. Invenio pro eodem [gap: Greek word(s)], quod [gap: Greek word(s)] usurparunt pro [gap: Greek word(s)]. Astrampsychus: [gap: Greek word(s)]. Et saepius idem scriptor, in libro, quem inscripsit: [gap: Greek word(s)]. Veneritne is codex aliquando in tuas manus, haut scio: hoc scio, dignum esse quem lectione tuā non dedigneris. Multa in eo vocabula Hebraica, plurima Persica. Autor dicitur Astrarnpsychus, librorum Bibliothecae Alexandrinae [gap: Greek word(s)]: sic enim ipse se vocat in titulo epistolae [gap: Greek word(s)] ad Ptolomaeum Regem. Sed videtur, e Persica aut alia lingua in Graecam opus translatum; nam sermo recentem Hellenismum sonat. Liber est in Bibliotheca Memmii: ubi alia multa praeclara vidimus. Si hunc non vidisti, et putas esse tanti, (nam res sane non magni momenti; [gap: Greek word(s)] nimirum [gap: Greek word(s)] ex positura signorum coelestium) lapidem movebo omnem, ut ab optimo et amplissimo Memmio eum tibi impetrem. Enimvero, divine Scaliger, non contineo me, quin dolorem animi mei tibi aperiam. Cum enim cogito, quantum studia mea semper infelicia fuissent adjuta, si vel paucos menses [gap: Greek word(s)] potuissem; Proceribus nostris gravissime succenseo, qui profectionem meam e Gallia manibus pedibusque impedierint. O invisum


page 135, image: es135

[note: 1601.] mihi diem, et nigro lapillo signandum: sed desino inutilium querelarum. Vale, [gap: Greek word(s)], et nos constanter ama. Lutetiae Parisiorum, CIC IC CI.

Legebam his diebus observationem tuam super loco Glossarii isto: desiderata, [gap: Greek word(s)] refers ad vora [gap: Greek word(s)], hoc est, Catechumenorum, et desideratam, explicas, [gap: Greek word(s)]. Nae tu homo divinus es: quis non demiretur ingeniosissimam conjecturam? Cum: ex Patrum scriptis certum sit, Catechumenos assiduas preces fundere solitos, quo liceret sibi ad beatissimum illum [gap: Greek word(s)] diem pervenire. Diserte Chrysostomus pag. 74. nuperae editionis, [gap: Greek word(s)] commemorat [gap: Greek word(s)]. Quae ad amplissimum Thuanum de Josepho scripsisti; impulerunt me, ut tuā ejusque gratiā conferenda exemplaria MSS. Regiae Bibliothecae promitterem me suscepturum, si ea mihi traderentur: quod etsi in ejus potestate debuit esse, non tamen puto tam facile futurum.

EPISTOLA CCLXI. THEODORO CANTERO.

[note: 1601.] EXcusationem tuam de literarum infrequentia, nobilissime Cantere, eo admitto lubentius, quod agnoscam ingenue, eadem et mihi apud te opus esse. Facit enim hactenus multitudo occupationum nostrarum, ut non quoties vellemus, sed quoties possemus, literas ad te daremus. scripsimus tamen, ex quo filius huc ad nos advenit, ternas. Quae omnes an ad manus tuas pervenerint, nescio: ex tuis novissimis suspicari coepimus, periisse unam aut alteram epistolarum nostrarum. Nam de praeclaro incepto tuo illo, et sacrorum opertaneorum commentariis nuper affatim scripseramus. Aliā item epistolā de Clementis loco sententiam nostram tibi exposuimus. Sed perge, obsecro te, Vir clarissime, et observationes illas tuas de Eleusiniis sacris, aliisque hoc genus adhuc liquido cognitis, in medium profer. Attuleris eādem operā et Ecclesiasticis multis optimae notae Scriptoribus lucem maximam. Nos in diversis studiis otium nostrum consumimus. Sed ante alia omnia observationes paramus in Spartianum, et reliquos ilius comites Historicos. Tu si quid habes, quo possimus in hoc incepto adjuvari, quaeso te, benigne imperti: feceris rem longe gratissimam. Studia filii tui mihi esse curae, malo te ex ipsius quam meis literis cognoscere. Omnino sic [note: 1601] tibi velim persuadeas, et tui et omnium tuorum, esse me quam amantissimum. Vale, Vir clarissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. Januar. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXII. [note: +] DANIELI TILENO.

[note: 1602.] LIbellum tuum, Vir doctissime, accepi, legi, relegi. Potes inde colligere, quod nostrum sit de illo judicium. Non enim sane ex otii abundantia, ut tempus falleremus, multi in eo fuimus; sed quia lectione elegantissimi et ingeniosissimi scripti miro quodam modo capti sumus. Itaque per multos dies ponere id de manibus non potuimus, cum assidue aut ipsi lectionem repeteremus, aut familiaribus et amicis invisum adhuc libellum magni loco beneficii traderemus legendum. Omnia me in eo delectabant: argumentum grave; dictio, supra quam de homine peregrino facile credi possit, pura, et minime exotica: tum autem illi sales, quibus totum opus est tessellatum, quem non capiant? Mihi quidem ( [gap: Greek word(s)]) in hoc genere solus prope videris regnare. Non enim e plaustro, aut e circo petiti, quales multos in gravissimorum aetatis nostrae Theologorum scriptis notavimus saepe, prorsus, ut ille ait, e compiro, e trivio, [gap: Greek word(s)]. Tui sales liberales sunt, in queis cum urbanitaris acumine certant eruditionis notae. Quid multa? Iterum dico, et quidem [gap: Greek word(s)], cepisti me, Vir eruditissime, et jam ex asse tuum, [gap: Greek word(s)] totum me tibi conciliasti. Utinam proficiat hoc catharicum illi [gap: Greek word(s)], cui est a te propinatum. Sed nimis vereor, ne vitales illas et [gap: Greek word(s)] ipsius partes pridem gangraena serpens sit depasta; ut jam ne precibus quidem, ac ne [gap: Greek word(s)] quidem sit locus. Illum igitur sinamus tortori suo, quem dies noctesque inclusum in pectore gestat, et sine dubio experitur. Tu, amicissime Vir, vive felix, [gap: Greek word(s)]. Vale, et pro tranquillitate studiorum meorum Deum Opt, Max. interpella. Nos ista exaravimus inter summos dolores, cum uxori [gap: Greek word(s)] adessemus, acutissimis [gap: Greek word(s)] vexatae doloribus. Res est in summum periculum adducta: sed recreamur [gap: Greek word(s)] spe illā, quam in Unius Dei ope positam, [gap: Greek word(s)] sumus experti non vanam. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. VII. Eid. Januar. CIC IC CII.



page 136, image: es136

EPISTOLA CCLXIII. [note: +] STEPHANO HUBERTO.

[note: 1602.] VIr amicissime, scripsi nuper ad te de tuis. rebus adfatim, neque ex illo quicquam habeo novi, quod ad te scribam. Domi enim me ab eo tempore gravissimus uxoris morbus continuit, quae et ante partum, et a partu pessime habuit. Tandem etiam pleuritide correpta, aeterno jam me luctu damnaverat, cum adfuit Dei manus, quae languentem liberavit. Illi honor, [gap: Greek word(s)]. Grassatur hic ille morbus [gap: Greek word(s)], qui superioribus diebus Amplissimo Praesuli Bellovacensi matrem abripuit. Itaque Vir optimus in luctu miro et lacrymis. Nobis quoque multum per conjugis invaletudinem temporis periit. Semper tamen ad libros, delicias nostras, oculos referimus. Legi adeo nuper Rabbini cujusdam de Romanis Imperatoribus libellum; ubi exercuerunt me obscuri quidam loci. Duos ex illis selegi, de quibus in consilium ad te irem. Ait de Tito, Vespasiani filio, fuisse hominem valde eruditum, cum aliis artibus, cum eā, quam ipse vocat [gap: Hebrew word(s)]. Quaero, ista sapientia quaenam sit, cujus nomen alibi in Romanorum scriptis aut non exstat, aut mihi non lectum. Puto esse artem distillatorum, quam iste vocat doctrinam alambic. Agnoscis articulum Arabicum. Si aliter judicas, fac, quaeso, ut sciam. Alter est locus, ubi de Antonino Pio loquitur, quem ait incidisse in morbum [gap: Hebrew word(s)]. Hīc mihi plane sunt tenebrae, nisi quod vocem esse Arabicam facile agnosco. Caetera tu doce me, Doctor meus. Atque utinam ex Avicenna tuo possis aliquid promere ei loco illustrando. Inseram illud laboriosissimis commentationibus nostris, quas scis esse nunc cum maxime nobis in manibus. Vale, amicissime et doctissime Huberte. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Januar, CIC IC CII.

Tuus toto pectoris affectu, IS. CASAUBONUS.

Amplissimo Tiballerio plurimam, nisi grave est, a me salutem.

Inscriptio.

A Monsieur,

Monsieur Hubert, Medecin du Roi, et son Professeur es Lettres Arabes: etant a present

A ORLEANS.

EPISTOLA CCLXIV. [note: +] RICHARDO THOMSONI.

[note: 1603.] TErtius, nec inficior, mensis agitur, amicissime Thomson, cum tuas mihi literas nobilis quidam Gallus reddidit. Quibus dum. uberius respondere cogito, et simul Regii Legati abitum praestolor, ecce tibi de improviso nuntius assertur mihi, esse iilum profectum, et itineri pridem accinctum, illud tandem [gap: Greek word(s)] inchoasse. Non facile dixerim, inopinatane ea res mihi acciderit magis, an molestior: [gap: Greek word(s)], tam bonam et certam occasionem, adeo praeter exspectationem, quasi de manibus esse mihi elapsam. Adde, quod te quoque diuturnioris jam silentii mei causam desideraturum non nesciebam. In hoc igitur animi aestu unum illud fuit, quod curam et dolorem (ita dico, dolorem) levaret meum: cum subiret animo, isthīc jam esse eruditissimum, et utrique nostrūm amicissimum Baudium, quem neglecti officii culpam omnem procul a nobis amoliturum confidebam. Omnino sic persuasum habeo, si modo invicem conveneritis, nullo amplius aut patrono, aut deprecarore apud te mihi esse opus. Cupiditatis siquidem meae dandi isthuc literas testis nobis locupletissimus ille idem, quem diximus, [gap: Greek word(s)] Baudius. Sed [gap: Greek word(s)] tanquam [gap: Greek word(s)]. De Epistolis ad Atticum ago tibi [gap: Greek word(s)] gratias. Scico tamen, haerere adhuc eum codicem in Labbaeorum manibus, necdum oculis nostris visum, nedum manibus tractatum. Sed mittent, spero, brevi e patria, ubi tertium jam mensem agunt, reduces e peregrinatione sua. Si cessaverint [gap: Greek word(s)] exequi, non cessabo ego te certiorem facere: duntaxat ut sui illos officii comiter moneas. Multa ante hos sex septem annos in eos libros notavimus: multa etiam in Junianis Notis falsa deprehendimus, de quibus ex veritate illud possum dicere, [gap: Greek word(s)]. Tuam fidem, Vir eruditissime, hoccine est corrigere libros, an corrumpere? Et tamen ista, cuicuimodi sunt, prae Notis in Cypriani Magistrum, laudem fortasse mereantur: adeo vir ille [gap: Greek word(s)] in illum infelicem Afrum est grassatus. Itaque aegre contineo me, quin eruditum virum [gap: Greek word(s)] pro commerita noxa publico scripto castigem. Si vidisti Jesuitae, nescio cujus, contra illas Notas, aliaque ejusdem scripta Diatribas, inceptum


page 137, image: es137

[note: 1602.] meum, scio, laudabis. Quam enim turpe, nobis unius ob noxam Calvinistas omnes (sic passim impurae illi Bestiae vocamur) acriter adeo et acerbe vapulare? Et tamen quotam iste partem attingit Junianorum peccatorum? Si absim a te propius, utar in hac re consilio tuo lubentissime. Nam plane mihi [gap: Greek word(s)] manus pruriunt. Verum de his alias. Nunc autem in Historiae Augustae Scriptoribus et animo et corpore sum totus. Id opus eā spe ante menses aliquot praelis subjectum, ut proximo mercatu Francofurtum deferretur; nihil jam, praeter Notas meas, moratur. Sed neque per occupationum assiduitatem, neque per operis dissicultatem tam cito eā operā licet defungi. Quid hīc praestiterimus malo te ex lectione, quam commendatione meā cognoscere. Habes ibi [gap: Greek word(s)] de proposita a te quaestione super Navigationibus Indicis judicium nostrum. Caetera de meis rebus, si Baudium vidisti, te non ignorare existimo. [gap: Greek word(s)], si res in deterius non verterint, [gap: Greek word(s)], cur nos praesentis conditionis poeniteat, aut pigeat, nihil video esse causae. Quod superest in dies vivimus, et [gap: Greek word(s)] nosque et nostros affectus animo aequissimo permittimus. Illius beneficio immortali (si quid hoc ad curam tuam pertinet) servata mihi superioribus diebus [gap: Greek word(s)] conjux, cum illam recentem a filioli partu [gap: Greek word(s)] octavo ab hinc die occupasset, atque ipsis prope jam [gap: Greek word(s)] admovisset. Vale, amicissime [gap: Greek word(s)] Thomson. Lutetiae Parisiorum, Id. Januar. CIC IC CII.

Accepi, non ita dudum, a Dunaeo Epistolam Graecam, suavissime juxta atque amantissime, planeque [gap: Greek word(s)] scriptam. Tanta autem fuit indiligentia illius, cui ea fuerat commissa, ut vix post quartum, opinor, mensem, quam lirerae scriptae fuerant, eas mihi reddiderit. Iis respondere impraesentiarum cum non possimus, obruti curis et negotiis, peto a te obnixe, ut a doctissimo viro, et Graecarum Elegantiarum Patre brevis temporis moram mihi impetres. Velim sit hoc tibi curae. Vale tu, mea cura.

EPISTOLA CCLXV. [note: +] HENRICO SAVILIO.

[note: 1602.] EGit mecum verbis tuis, Savili clarissime, nobilis Anglus amicus tuus, ut vellem ad te mittere catalogum omnium, [note: 1602.] quae in Bibliotheca Regia servantur, B. Chrysostomi Operum. Dixi illi statim, multa esse, cur voluntati tuae pro virili morigerari essem conatus. Nam et publicae literarum [gap: Greek word(s)] sum studiosissimus; et ille sanctissimus Scriptor, nescio quomodo, ex omnibus Patribus mihi acceptissimus. Te porro eum esse, cujus caussā nihil non sim facturus, possim modo. Pridem enim, nobilissime Savili, et innotuit mihi erudicio illa rara et alta, quae in te est; et nos illius gratiā amicitiam tuam ex illo semper ambivimus. Testes binae literae, quas ad te superioribus annis misimus: alteras Genevā, alteras Roannā ad Ligerim: cum forte se obtulisset occasio conscendenti jam navim, et oram solventi. Etsi autem nihil unquam abs te literarum accepi; tamen, quae tua est humanitas, favere te nostris conatibus in literis, et egregiam saltem voluntatem hanc probare, persuasum habeo. De Chrysostomo sic habe. Extare in Regia Bibliotheca Opera illius prope infinita; sed quorum bona pars [gap: Greek word(s)]: ut catalogum eorum accurate conficere difficile sit, et longi temporis. Accedit alia difficultas: sunt enim illius Bibliothecae claves penes hominem et aetatis vitio, (est enim [gap: Greek word(s)],) et magis naturā suā morosum, [gap: Greek word(s)], et qui Gratiis litavit nunquam. Itaque licet regio diplomate patefactus nobis eo aditus non tamen dictu facile, quibus difficultatibus constiterit nobis hoc, quicquid est, quod tibi tantisper mittimus: dum accuratiorem et uberiorem Indicem scriptorum illius Patris per otium tibi parabimus. Vale, et nos ama. Lutetiae Parisiorum, Eid. Januar. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXVI. LABBAEIS.

[note: 1602.] MItto vobis, eruditissimi Adolescentes, quas ex Anglia superioribus diebus accepi. Erat et in fasciculo eodem doctissimi Thomsonis epistola, ubi adscripta salus utrique vestrūm sane quam peramanter. Ille me judicium meum poscit super codice Epistolarum ad Atticum, qui adhuc penes vos. Respondi, non dubium esse mihi, quin primo quoque die eum missuri essetis; simul accepero, beneficio hoc illius usurum, et adfatim mox scripturum. Anni sunt, opinor, sex septem, cum in eo Ciceronis opere, ut mea sententia est, praestantissimo, multifuimus:


page 138, image: es138

[note: 1602.] latent enim in liturariis nostris observatiunculae, quas raptim tunc temporis exaravimus. Quas fieri aliquando publici juris studiosorum, nonnihil fortasse intersit, utique si opis aliquid nobis Thomsonianus hic codex attulerit. Eum igitur etiam commendo vobis, ut ne quid depereat, et ex commodo vestro eum mihi transmittatis. Spartiani et ejus comitum inchoata dudum editio, cum ad proximum mercatum Francofurti non possit perfici, lentius jam urgetur. Non accidit hoc mihi contra animi sententiam, cui perquam est: volupe, in medio opere velut pausam facere, et ut in salebrosa scruposaque via interjungere. Quotidie adolescit in nobis [gap: Greek word(s)] scribendi, et otii desiderium ad studia Sapientiae et Philologiae. Sed nobis non licet quietis esse, urgentibus subinde amicis, quibus denegare possumus nihil: sed de inceptis nostris plura alias, [gap: Greek word(s)]. Illum oro, ut praestanti viro, parenti vestro, vobisque liberali manu [gap: Greek word(s)] largiatur. Valete, Labbaei eruditissimi; et me, quod facitis, constanter amate. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Februar. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXVII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] UNicam, sed oppido gratam mihi epistolam [note: Exstat n. 62.] praestantissime virorum, multis jam mensibus accepi. Illam dico [gap: Greek word(s)], quā [gap: Greek word(s)] meis adeo luculenter satisfecisti. Quo nomine nisi gratissimas agam benignitati tuae gratias, bipedum sim ingratissimus. Docuisti me brevi chartā, magne Scaliger, quae neque ipse in venire, neque ab alio discere poteram. Perge vero, obsecro te, atque adeo obtestor, comitate hac erga nos uti: certe fores tuas pulsare constanter pergemus. Didici ex literis tuis, opus Rambanii [gap: Hebrew word(s)] Arabice ab Autore fuisse scriptum: quod nos, cum Latinum interpretem ante multos menses legeremus, vel non observaveramus, vel non memineramus. Postea incidi in magni illius Magistri verba in epistola ad Massilienses, quā non obscure de se hoc ipse testatur. Puto enim [gap: Hebrew word(s)], quod ait ibi se Arabien scripsisse, de opere illo esse intelligendum. Gratissimum etiam fuit, quod de diversis paraphrasibus Arabicis Veteris Instrumenti me docuisti. Sciebam exstare, atque adeo esse penes te Novi Foederis varias interpretationes. De libris [note: 1602.] [gap: Greek word(s)] ante literas tuas nihil compertum nobis; nisi quod Psalmos a Nebiensi [note: Augusstino Justiniano, Nebiensi Antistite, cujus vitam scripsimus in Italia Orientali, brevi ad umbilicum perducenda. Colomes.] editos vidimus. Assentior autem tibi, vere pronuntianti, difficilius esse quam videri voluerint nonnulli, vel mediocrem hujus linguae parare cognitionem. *** Quod eo ferimus in dies impatientius, quia videmus, [gap: Greek word(s)] homines de illorum erroribus, non secus ac de victa caussa veritatis, quotidie triumphare, [gap: Greek word(s)] Utinam viri optimi existimationi suae consuluissent melius. Sed redeo ad Arabicas Musas, quarum amorem sine invidia, credo, profitebimur semper; notitiam vero tibi relinquemus; et si quis alius, tua vestigia procul adorans, tantum in eo studio profecerit, ut nos alibi occupatos suā industriā adjuvet. Vale, praestantissime Scaliger; et nos, quod facis, ama. Lutetiae Parisiorum, Eidib. Februar. CIC IC CII.

De Georgio Monacho non repeto, quae scripsi jam toties, penes me illuin esse; mittendum tibi, ubi primum facultas fuerit oblata. Misi etiam ante multos menses excerpta quaedam [gap: Greek word(s)], quae an fuerint tibi reddira, necdum scio. Scripsi autem quaternas ad te literas ante has: de quibus non constat mihi, an ullas acceperis. Vidi, sed obiter, opus recens isthīc cusum, Dactyliothecam: magnā laude dignus illius Autor [note: Abrahamus Gorleus. Colomes.] Nescio an inciderit aliquando in manus tuas annulus, cujus [gap: Greek word(s)] mitto tibi: lapis est, quem onychem periti gemmarum vocant; opus solertissimae manus. Vidi et alium hisce diebus, in quo sculptum caput hominis arietinum cornu gestantis. Simul vidi, venerunt in mentem, quae de Alexandri appellatione Arabica [note: Fuit hac [gap: Hebrew word(s)] hoc est, Bicornis, quia nimirum Alexander Imperium suum ad utrumque Mundi cornu (Orientem dico, et Occidentem) extenderat. Vel, quod vero propius puto, a cornuta Alexandri effigie, apud Fulvium Ursinum in numismate argenteo expressa. Colomes.] a te didiceram. Sed negabant periti harum rerum, eam esse faciem Alexandri; Philippum ipsi indigetabant: tu quid censes? nam ecce et illius exemplum. Cum hoc autem ex te scire cupio, tum illud magis, quid de illorum Veterum scriptis judices, qui Alexandrum non Philippo satum, sed Rege quodam AEgyptio, qui ipsis dicitur Nectenabo, tanta cum asseveratione confirmant. Scio rem ridiculam; sed miror, quid fabulae originem dederit; nisi forte illae ipsae imagines, quae ad Ammonem genus illius referebant. Fabulam illam legere memini apud Josephum Hebraeum, editionis Italicae; Callisthenem quendam [gap: Greek word(s)], qui in Regis Bibliotheca; itemque in alio scripto de vita Alexandri, qui Georgio Monacho et Theophani adhaeret. Tangit et Cedrenus, et Hebraei quoque alii; sed


page 139, image: es139

[note: 1602.] quos nihil moror. Nactus sum Arabicorum proverbiorum libellum oppido elegantem: cujus exemplar, si ejus tibi copia non est, manu meā tibi describam hac mercede, ut quae in illo non capio, tu me doceas. Est quidem adjecta versio Latina, sed quā saepe nihil ineptius. Mense Decembri cum ad te literas darem, adjeci epistolam ad Meursium, sed periisse naufragio tabellarium, narrabat heri nobis amplisimus Busenvallius. Sed quia mense eodem saepius ad te literas dedi, scire ex te velim qui periit fasciculus? sitne is, in quo erant literae ad Meursium? nam ille pridem silentium nostrum accusat.

EPISTOLA CCLXVIII. [note: +] RICHARDO THOMSONI.

[note: 1602.] AMicissime Vir, per ego te [gap: Greek word(s)] oro, ne propter diuturnius silentium succensere mihi velis. Liquido affirmo tibi, neminem hominum multos jam menses impeditiorem curis aut molestis saepe negotiis, quam Isaacum tuum vixisse. Neque tu propterea putes, magnum aliquid moliri me in hac aula, aut aliquod a Principe beneficium captare. Nugae sunt, quae me occupant, et officia amicorum ac mutuae plerumque [gap: Greek word(s)], quas praetermittere [gap: Greek word(s)]. Itaque sic fere hactenus viximus; ubi illuxit, patent fores, veniunt amici, (si tamen amici sunt dicendi, qui studiis meis tantam afferunt perniciem) alius officii causā, alius ambitiosis precibus a me contendens, ut vel magno Thuano, vel alicui aliī Procerum nostrorum, quos velut majorum Gentium Deos colunt, suam causam commendem. Quid facerem? nondum enim frontem potui obdurare, et serio memet mihi et studiis meis vindicare. Verum enimvero [gap: Greek word(s)]. Nam certum est mores mutare, et omnes procul amandare, qui mecum alia de re quam de literis sint acturi. Tum igitur, amicissime Thomson, ero tuus, cum fuero meus: tum vocabo tibi, cum et mihi: et frequentes et longas feres tum a nobis epistolas. Nunc ista pauca raptim, et horis quidem matutinis, quas scis esse Musis sacras. Quod me ad libellorum editionem hortaris, de quibus obiter ad Athenaeum; scito, doctissime Thomson, [gap: Greek word(s)] non per inanem jactantiam illa nobis promissa, sed quia aut affecta, aut prope jam confecta penes nos, hoc est, in liturariis nostris ea habemus. Sed ad [note: 1602.] publicationem illorum non hoc est satis. Nolumus enim, si ullā [gap: Greek word(s)] possumus, [gap: Greek word(s)]. De Re Vestiaria opus ingens in manibus habemus: pars ejus libri est de Coloribus; quem tamen separatim animus est edere. Qui tuus est in nos amor, si acumen non laudabis, diligentiam tamen amabis in tam subtili argumento. Habemus item alia mulra, olim, si Deus Opt. Max. voluerit, edenda, sin minus, nobiscum sepelienda. Illud [gap: Greek word(s)] praedico tibi, temere nihil editurum me; nisi vis quaedam major coegerit. De novo Persii interprete tibi assentior. Impurus Ludimagister, [gap: Greek word(s)], doctissimum se mortalium et putat, et praedicat. Caeteri prae ipso fungi, bardi, bestiae denique, et vix [gap: Greek word(s)]. Soleo dicere, nequissimum plagiarium uno beatum, quod stomacho meo sit indignus. Nam si mereretur, et omnia illius essent tanti, non ferret inultum, quod in me, quod in magnum Scaligerum, et item magnum Cujacium, ut alios taceam, est ausus. Scis, opinor, ante decem annos exactissimae diligentiae Commentarium scriptum nobis in eum Poetam. Eo quid facturi sumus, viderimus. Iste quidem nebulo observatiunculas nostras non praeripuit nobis: quas tamen aspernari et facere non tanti, magis magisque indies assuescimus. Nunc in Spartiano, etc. sumus: de quo opere quid tu, quid docti gentis tuae judicaturi sitis, aveo jam scire. Sed mensibus adhuc aliquot nobis opus. Eā curā defuncti aliud agemus, [gap: Greek word(s)] cui volo te, amicissime Thomson, pro restituta mihi uxore [gap: Greek word(s)], et acutissimis [gap: Greek word(s)] mox a partu doloribus, gratias mecum agere. Illa mecum amantissime te salutat. Vale, meus amor. Scripsi raptim, et incertā spe, cum fama esset prope constans, Perrottum, qui tuas miserat, jam ex Anglia discessisse. Illi tamen fasciculum inscripsimus; cum nesciremus, an Baudius noster adhuc isthīc esset. Velim amplissimo Legato, qui recens isthuc venit, innotescas, ut per illum nostris literis ultro citroque tuta praestetur via. Et ad illum, et ad doctissimum Dunaeum paucis diebus scripturi eramus. Iterum vale. Lutetiae Patisiorum, pridie Non. Februar. CIC IC CII.



page 140, image: es140

EPISTOLA CCLXIX. DOMINICO BAUDIO.

[note: 1602.] PRimum tibi, pro eo ac debeo, amicissime Baudi, ex animo gratulor, quod ex ipsis pene Orci faucibus ereptus, salvus tandem atque incolumis isthuc perveneris. Habes igitur, [gap: Greek word(s)], luculentam materiam, in qua foecundum illud tuum et [gap: Greek word(s)] ingenium exerceas. Nam si [gap: Greek word(s)], quanto illud suavius, tantum Opt. Max. Dei beneficium fidibus tuis numerosissimis aptare, et memoriam illius posteritati consecrare? Deus bone, qui fluent numeri ex isto mellito plane ore tuo, si stylum semel in manus sumpseris? puto equidem, licet alte in animum tuum praesentis adeo periculi metum discendisse non dubito; longe tamen nobis, qui tua omnia miramur, descriptionem tui casūs fore suaviorem, quam acerbum fuerit tibi frementis undique maris et indignantium undarum murmur. Excusationem tuam lubens accipio. Non commisissemus ut esset ea opus, si hospitium tuum habuissemus notum; quod cum te saepius rogarem, semper sum expertus inexorabilem. Constitueram nihil non tentare, quī possem officio fungi, et domum te visere; sed consilium meum praeceps discessio tua antevertit. [gap: Greek word(s)]. Cum praesertim in nobis sit mutuarum literarum commercium exercere, quas vere dixit [gap: Greek word(s)]. Vale, doctissime Baudi; et, si me amas, viro amplissimo Maecenati tuo, quem ego juxta tecum et colo et observo, plurimam a me salutem. Equidem inter adversa mea refero, quod proficiscentem illum a nobis cum saepius quaesiverim, invenire tamen non potuerim, ut praesens praesenti valedicerem, et veteri [note: Ad hanc responsoria Baudii exstat Centur. I. n. 68.] verbo rogarem, nunquid vellet aut juberet. Iterum vale. Lutetiae Parisiorum, Eid. Februar. CIC IC CII. raptim, more meo, [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCLXX. [note: +] CAROLO PERROTTO.

[note: 1602.] SI plus esset otii, [gap: Greek word(s)] Perrotte, pluribus exponerem tibi, quam gratae mihi acciderint, quas a te Vassanus noster tibi reddidit. Sed nec verbis opus, cum animi mei candorem penitus tibi esse perspectum confidam: et [note: 1602.] nos ita multa urgent negotia, ut vix exarare haec paucula licuerit. Quod scribis, vivere in [gap: Greek word(s)] desiderium nostri; optasse etiam aliquando, ut publice revocatus vitae priori redderer; utinam quidem, amicissime Perrotte, is ego essem, qui operā meā et industriā fulcire Scholam vestram possem. Verum neque is ego sum, cujus absentis ratio haberi ab iis, qui summae rerum isthīc praesunt, debeat; neque ea nunc est temporum conditio, ut ei deliberationi queat esse locus: [gap: Greek word(s)] Illum supplices oramus obtestamurque, ut et nos fingat utiles promovendae [gap: Greek word(s)] gloriae suae; et te, mi Perrotte, hac pietate, his meritis virum, quam diutissime, quam felicissime servet, omnique bonorum cumulet genere. Vale; et venerandum mihi Coetum vestrum, nisi grave est, meis verbis [gap: Greek word(s)] saluta; nominatim autem D. Bezam, cujus reverentia gliscit in animo nostro quotidie,

Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.

Lutetiae Parisiorum, pridie Kalendas Martias, CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXI. [note: +] DAVIDI TILENO.

[note: 1602.] CLarissime et amicissime Vir, posueram spem omnem inveniendi otii ad exaranda vel paucula haec, quibus silentium meum diuturnius apud te excusem. Itaque egeram cum clarissimo fratre, ut meae ignaviae patrocinium apud te pararet. Postea vero plusculum nactus temporis, haec ad te [gap: Greek word(s)]; ut vel sic integerrimi animi mei, et summi erga te amoris leve aliquod tibi exhiberem testimonium. Librum tuum, etiam ante missum a te exemplar, devoraveram; posteriorem dico: nam de illo priore scripsi nuper [gap: Greek word(s)]. Sales tuos epistola illa memini laudare: at in altero hoc plus eruditionis et illius [gap: Greek word(s)] inveni, quam in priore leporis, etsi erat lepidissimus, et, si quid judico, [gap: Greek word(s)]. Utinam, mi Tilene, hanc provinciam sumere velles, ut omnibus [gap: Greek word(s)], quae parepiscopus iste hactenus tanto nisu foras emisit, responderes: faceres, mihi crede, rem Ecclesiae Dei utilem, et omnibus bonis gratam. Non possumus negare, hominem esse semidoctum, et qui id agat summā vi et conatu, ut acceptis


page 141, image: es141

[note: 1602.] [gap: Greek word(s)] ingenii dotibus in contumeliam auctoris magnā dexteritate abutatur. Miserum non [gap: Greek word(s)], sed [gap: Greek word(s)]! Quanto erat aequius, acumen istud et ingenium omne ad illius gloriam comparare, a quo acceperat? Sed purpurei pilei nulla, credo, [gap: Greek word(s)] spes ostendebatur. Qui propius nōrunt, etiam non e nostris, hunc illi esse propositum finem [gap: Greek word(s)] affirmant. Itaque [gap: Greek word(s)] felices et beati. Vale, Vir praestantissime. Uxor te salutat, redux [gap: Greek word(s)], Dei beneficio. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Nonas Mart. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXII. [note: +] DESIDERIO HERALDO.

[note: 1602.] CUm ad conjunctissimum fratrem P. Perillaeum isthuc necessario literas darem, quia non putabam fore otii satis vel pauculis istis scribendis; cum eo egeram, ut meum silentium apud te serio excusaret: sed vicit amor meus occupationes molestissimas, quae me plane multos jam menses absumptum tenent. Itaque, mi Heralde, vitam vivimus prope [gap: Greek word(s)], cum vix unquam interjungentes studiis tamen non vacamus: quae summa est infelicitas nostra. Quid ergo est, inquies? Audi, et miserere. Amicos visimus, ab amicis visimur: literas legimus, literas scribimus. Haec summa est: hae sunt diurnae, imo et nocturnae saepe occupationes nostrae. Ita senescimus: [gap: Greek word(s)], ut scis, [gap: Greek word(s)], vere [gap: Greek word(s)]. Quid enim aliud haec vita quam caligo quaedam densa, in qua plurimum offendimus, plurimum erramus. Testor Numen, nunquam me ita coepit vitae contemptus atque nunc; nisi quod affectus meos cum respicio, piam matrem, charissimam uxorem, suavissima pignora, dilectissimam sororem, sustineo lubens hoc quicquid est, aerumnarum; et me jam vitae non poenitet, ne illis [gap: Greek word(s)] creetur luctus. Verum haec nescio quomodo sub acumen styli venerunt: non enim id ago, ut dolore meo faciam te dolere. Opus a nobis inchoatum, causam non mutat: et poenitet profecto temeritatis. Quae enim imprudentia mea, non exspectasse editionem absolutam Scaligeri Notarum in Eusebii Chronicon, ubi omnia eadem? Utinam quod factum est, infectum fieri posset. Quod quia [gap: Greek word(s)], dabimus summā curā operam, ne illa tangamus, quae virum divinum scimus tractare. [note: 1602.] Multa de illo habeo, quae te scire velim: sed urgemur, mi Heralde: itaque de his alias. Vale, et me constanter ama. Lutetiae Parisorum, a. d. III. Non. Mart. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXIII. CAROLO LABBAEO, ET FRATRI.

[note: 1602.] HOc primum a vobis peto, amicissimi et eruditissimi Labbaei, ut silentii diuturnioris mei caussam aliam ne putetis esse, quam vel corporis languorem, vel continuas occupationes, quibus [gap: Greek word(s)]. Multos jam menses venit in parte curarum mearum opus institutum, quod non nescitis pridem esse subjectum prelis; sed illud ipsum quotidianis negotiis antevertentibus, ita lente procedit, ut saepe et me, et Typographum poenituerit incepti. Adde quod institurae ab initio breviores notae, currente stilo prolixae annotationes sunt factae. Videbit Lector meus, si quam impensioris operae gratiam mihi sit habiturus. Ego non possum a genio meo impetrare, ut studio brevitatis, quae scio obscura, praetervolem. De Epistolis ad Atticum habeo gratias; quanquam simul in eum librum oculos conjeci, nescio quomodo spes, quam conceperam de illo codice, coepit minuere. Sed expendam accuratius, et quid inde sit exspectandum, proximis, [gap: Greek word(s)], literis significabo. Quicquid autem sit, eruditissimo Thomsoni certum est gratias agere. De notis Polybianis multum vos amo. Oro enim, ut si quid posthac ejus generis in manus vestras inciderit, mecum velitis communicatum, eā quidem lege, ut omnia mea sciatis esse in vestra potestate. Quod ex animo, et sincere me loqui experiemini, cum periculum facietis. Gaudeo venisse in tam bonas manus Eusebii illud Cujacianum Chronicum. Sed amabo, si quid est, quod [gap: Greek word(s)] Scaligero possit esse usui, omnibus modis in eam curam incumbite, ut quam primum ad ipsum mittatur. Nam vix longiorem moram res patietur, ubi semel, quae nuper hinc misimus, receperit. Haec raptim exarata boni consulite, et valete, amantissimum par fratrum. Charissimo Parenti vestro, Viro clarissimo, plurimam a me salutem. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. April. CIC IC CII.



page 142, image: es142

EPISTOLA CCLXXIV. [note: +] JOHANNI SPOTISVODO.

[note: 1602.] FElicem tuum in patriam reditum, Vir amicissime, etiam antequam tuas acciperem, ab aliis cognoveram. Sollicitus enim de tua salute, nihil praetermisi, quo possem aestu et curā molestā quam primum liberari. Sciebam quo anni tempore discessisses: nec clam me est, quae sit inconstantia, imo quae perfidia (sic Poetae, ut scis, vocant) vasti illius elementi, quod ubi semel est commodum, implacabile juxta et ineluctabile multi quotidie experiuntur. Tu quoque, optime et doctissime Spotisvode, ut ex tuis intellexi, jactatus vexatusque diu, summum vitae periculum adiisti: cujus narrationem, cum in elegantissima epistola tua legerem, sic me Deus amet, ut horror membra invasit: [gap: Greek word(s)], ut ait Poeta. Sed magna [gap: Greek word(s)] gratia, qui te ex Orci faucibus reductum, amissae prope jam vitae restituit; et reliquum mox iter tuum [gap: Greek word(s)]. Illi igitur [gap: Greek word(s)]. Erant caetera omnia in tuis laeta, non minus mihi, qui lubentissime illa intelligebam; quam tibi, cui contigerunt. [gap: Greek word(s)], ut ajunt, [gap: Greek word(s)]. Veteri dicto fidem fecisti tu, qui tantā fide tantoque studio meas ad maximum Regem vestrum curasti. Nam quod benignissimus Principum adeo gratum officium hoc nostrum habuit; quod humanitate suā erga me, hominem peregrinum, ignotumque sibi, pietatem meam adversus ipsum, quem miratur hodie universus Orbis, superare sit aggressus; quod denique in eorum numerum nos dignatus sit recipere, a quibus coli propius et observari diligentius patiatur; totum hoc, mi Spotisvode, muneris est tui, non mei meriti. Ego vero toties erubesco, quoties venit in mentem, maximum Regem de nobis ea credere, non quae insunt nobis, sed quae tuus amor illi persuasit, esse in nobis. Qui si quando me, non qualis sum a te depictus, sed qualis re verā sum, agnoverit; quid te, quid me futurum sit, vide. Equidem in magno periculo utrumque nostrūm versari, facile prospicio. Sed me conscientia mea solatur; qui non aliā fine ad sapientissimum Principem initio scripsi, quam ut operā nostrā intelligeret, esse et in his oris quam plurimos, ad quorum curam res illius et gloria pertinerent. Tu, [note: 1602.] qui semel tanti Principis benevolentiam mihi conciliasti, ut eandem mihi in posterum conserves, oro te quaesoque [gap: Greek word(s)], enitere. Sed de ea re, cum erit plus otii, pluribus tecum. Eram enim, mi Spotisvode, cum ista raptim exararem, occupatissimus. Nam posteaquam a nobis discessisti, tot adversa [gap: Greek word(s)] in nos ingruerunt, ut illis tolerandis vix pares fuerimus, aut etiam nunc simus. Atque utinam hac fine stet Dei visitatio: imo vero, ut dicam melius, utinam et mea et meorum voluntas ex illius nutu semper pendeat. Hic certe quintus jam mensis est, cum uxoris morbus, matris meae tristissimi casus, et conjunctissimarum personarum mortes omnem ex animo alacritatem mihi excusserint. Sed haeret tamen animo firmiter illud Regii Vatis: Si vel in Orcum Deus meus me detruserit, in bonitate tamen illius sperabo constanter; neque confundi unquam verebor. Essem ingratus, nisi agnoscam praesentissimam illius opem inter haec adversa. Vel illud quantum est, quod Rex noster non leve nuper suae erga nos benevolentiae testimonium nobis dedit? cum, auctoribus multis, quibus nostra in vera pietate constantia per est molesta, ut nobis abeundi hinc faceret potestatem; ille vero non solum facturum se negavit, sed arctiore etiam benevolentiā nos est complexus. Et scis tamen, quam parum mores nostri sint aulici; quam alieni ab istis simus artibus, quae opes et dignitates solae propemodum conciliant. Me vero non poenitet privatae hujus vitae: conster modo pax Reipublicae, et Ecclesiae Dei tranquillitas. Quod et futurum adhuc videtur; licet nihil ab illius hostibus praetermittatur concitando Principi, et ad sinistra consilia impellendo. Nos scimus illius voluntatem ad pacem et pacis artes penitus inclinatam. Sed tam multa parari quotidie videmus, ut [gap: Greek word(s)] aliquid certi sibi promittere, insipientis esse hominis judicemus. Si quid increpuerit, stat sententia inter primos, [gap: Greek word(s)], solum vertere, et cogitare [gap: Greek word(s)]. Quod si aliquis casus nos isthuc detulerit, confidimus paratum esse nobis in benignitate Regis Serenissimi perfugium. Sed tristia ominari nihil necesse; et, ut quidem nunc res sunt, metuendum videtur nihil: dies postera quid vehat, [gap: Greek word(s)]. Vale, amicissime et doctissime Vir. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. April, [gap: Greek word(s)], CIC IC CII. Scripsi raptim, et in recenti luctu sororis charissimae, et filii ipsius; qui major jam natu, studia


page 143, image: es143

[note: 1602.] mea non mediocriter solitus sublevare.

Cum suppuderet Regi magno, vestro dico, diutius responsum debere, pauca ad illum inter hasce molestias meas exaravi; quae tuae fidei mando, ut non sine excusatione Majestati illius tradantur: simul verbis meis obsequium illi nostrum quam humillimum, et a devotissima mente offeras. De nostris ad Melvinum literis quid sit factum, scire cupio. Iterum vale.

His scriptis, accepi ab amico viro integerrimo scriptum libellum adversus illos, qui de Servatoris nomine se appellant. Putavi lectioneni aculeati et veri scripti Regi vestro fore utilem: misi igitur cum bona spe veniae, si quid hīc peccatur.

EPISTOLA CCLXXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] ACcepi, magne Scaliger, epistolam illam tuam [note: Exstat n. 66.], quā ad [gap: Greek word(s)] mea omnia luculenter adeo mense Januario respondisti. Quid prius in te admirer nescio, benignitatisne magnidinem, an [gap: Greek word(s)]. Fecit illa, ut etiam inter gravissimas occupationes tuas, ne mihi quidem incognitas, otium tamen iis literis [gap: Greek word(s)] aut invenires, aut sumeres. Per hanc, quā non me, qui tenuis et tenebricosi ingenii mei sum mihi conscius, sed vero omnes, qui [gap: Greek word(s)] genus hoc literarum tractarunt, aut nunc etiam in eo studio versantur, longe superasti: plurima docuisti me unis illis literis, quae neque ipse scivi, neque ab alio potui discere. Ago igitur tibi, divine Vir, pro hac tanta comitate tua non quas debeo; neque enim possum; sed certe quantas possum maximas gratias. Quantum autem gaudiorum epistola illa tua mihi attulerit, malo te ex nobilissimi et amplissimi Busenvallii sermonibus, quam verbis meis cognoscere. Et scis tu, opinor, non remissiore nos flagrare discendi cupiditate, quam fuere semper magna, et nunc cum maxime sunt, illa impedimenta [gap: Greek word(s)], quae me in hoc stadium ingressum [gap: Greek word(s)]. Non igitur dubitandum tibi, [gap: Greek word(s)] Scaliger, quin hoc jucundissimi officii genere, velut adamantinis quibusdam vinclis, aeternum tibi me obligaveris. Quod autem lucubrationum tuarum in Martialem aliquam spem nobis commoves; utinam quidem a gravioribus tuis curis tantum esset tibi otii, ut perficere quae video esse a te inchoata, [note: 1602.] posses. Caeterum si hoc Deus sīrit aliquando evenire, quid illo Bambalione infelicius? aut quis nobis felicior? nisi quod ille quidem [gap: Greek word(s)] dedecoris sui probrorumque sensum habet nullum; ego magnitudinem quotidie reputans tuorum in me tot tantorumque beneficiorum, cum ne testandi quidem animi mei adversum te grati rationem ullam inveniam saris idoneam, jure [gap: Greek word(s)]. De iis quae impendere nobis scribis, eo facilius tibi assentior, quod tumere jam negotia videntur. Possem de eo plura: sed malo [gap: Greek word(s)], et melius ista coram prudentissimus Legatus. Ita autem est: non cessat in horas per literas, per ministros suos [gap: Greek word(s)] [note: 666. Regem nostrum. Colomes.] [gap: Greek word(s)]. Ille quidem fidei tenacissimus, otiique amantissimus; sed mira est [gap: Greek word(s)], mira [gap: Greek word(s)]. Itaque, ut ais vere, in praecipiti stant res nostrae. Cujus rei quoties in mentem venit [venit autem, ut par est, saepissime,] aliud nihil minuendo meo dolori invenio, nisi hoc unicum, ut [gap: Greek word(s)], literulis me involvam meis. Quod tamen ne serio possim, multa obstant. Sum enim, mi Scaliger, occupatissimus, qui dies totos persaepe in nugis cogar ponere; maximo studiorum et inceptorum nostrorum damno, quorum propterea deserendi impetus nos saepe cepit. Conatus nostros in Arabicis literis non tam rei difficultas, quam Huberti mei discessio, et instituta editio Spartiani ac reliquorum hactenus interruperunt, ne dicam, abruperunt. Video longum esse iter, non dicam, ad cognitionem ejus linguae perfectam, sed vel mediocrem notitiam. Nam quod venuste sic, ut nihil possit magis, scriptum a te, in aditu blandiri hanc linguam; cum vero intus admissus fuerit aliquis, commendatitiis esse opus; id, inquam, experti reapse nos sumus. Initio cum huic curae primum adjecimus animum, comparationem quandam institueramus Hebraicae Arabicaeque linguae: quo incepto, fatebor enim ingenue, visi sumus nobis per dies aliquammultos belli homines, qui eramus saperdae meri. Fruantur illi sane opinione suā, qui ex aliquot pagellarum intuitu, non enim lectione, satis scio, repente prodierunt Arabes. Tu, Scaliger, unus Europaeorum, ne dicam, mortalium, eam linguam pariter cum tot aliis familiarem tibi reddidisti. Sed oro, obsecro te per Deum immortalem, ingens illud opus, quo dictiones Arabicas interpretatus es, publico ne invide diutius.


page 144, image: es144

[note: 1602.] Nam te silente, quis tam temerarius qui mutire audeat? Inciderunt in manus meas chartae quaedam, in quibus principium est Dictionarii Gallici, Arabici, Turcici; quae fragmenta si tuis studiis putarem aliquid profutura, omni ope contenderem, ut vel illas ipsas schedas, vel exemplar ipsarum manu meā descriptum haberes. Initium infra subjeci. Tu facile ex unguibus leonem. Scripsi etiam nuper de Arabicorum proverbiorum libello, sane venusto. Eum nobis descripsimus; missuri [gap: Greek word(s)], si facis tanti, aut eo cares. Arabem Geographum a te versum non esse, per mihi dolet. Ego, li isthīc essem, tuum agerem [gap: Greek word(s)]. neque abiret, quin aliquā [gap: Greek word(s)] extorquerem tibi illius libri interpretationem. Nam etsi possumus jam ipsi nihil, mirum tamen quantos nos innocentissimorum horumce studiorum amor teneat. De Tiberii Proconsule omnino acquiesco sententiae tuae; quae aut vera est, aut sic verisimilis, ut qui meliorem non attulerit caussam, dicere non queat, quin illa pro recta et certa sit nobis recipienda. Equidem nullus dubito ita esse, ut scribis; et Tiberii Proconsulem appellari, missum a Tiberio. Ergo etiam nomine hoc [gap: Greek word(s)]. Proconsulum appellatio, quae Imperatoribus quibusdam tributa legitur in saxis, me quoque in admirationem rapit: nam Veterum, quod sciam, nemo causam aperit tam insolentis appellationis. Hariolabamur nos repetitum ad honorem cujusque istorum Principum Senatusconsultum vetus, quo perpetuus Proconsulatus Augusto fuerat decretus. Dio extremo libro LIII [note: Pag 518. edit. 1606.]: Dedit, inquit, Senatus Augusto [gap: Greek word(s)] et notat ibidem, caeteris quoque Principibus honorem eundem esse tributum. Omnes igitur Proconsules: sed cur titulus hic a quibusdam solum, non in universum ab omnibus fuerit usurpatus, id vero dicere non possum. De Georgio Monacho velim scire, quid sis judicaturus cum legeris. Ego mihi videor nonnulla observasse, in iis praesertim, quae contra Eusebium disputantur, tuis eruditissimis oculis non indigna. Ad id tamen opus, quod nobis nunc in manibus, pauca inveni quae essent usui; et praeterea peccata non pauca in assignandis illorum Principum temporibus. Exspectabo tamen judicium tuum. Rabulium paucis diebus post novissimarum mearum scriptionem missionemque accepi. Quod tunc non significavi, [note: 1602.] nolim vitio mihi vertas. Nam etsi in urbe tum fuit, cum illam epistolam scriberem, ego tamen id penitus ignoravi. Nam ille nobilis, cui deferendum mandaras, post suum in urbem adventum dies plusculos servavit apud se, ut complutum in itinere siccaret. Dein venit ipse ad me, et cum multis summae tui observantiae indiciis, librum reddidit, quod et meae et illius quoque fidei caussā volui te non nescire. Vale, magne Vir, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. April, CIC IC CII.

Initium Lexici Gallico-Arabico. Turcici, a Massiliensi quodam instituti, qui pueritiam et adolescentiam egit, minister filiorum Fessani Regis.

Aage, [gap: Hebrew word(s)]

Abbaisser, [gap: Hebrew word(s)]

Abandonner, [gap: Hebrew word(s)]

Abandonnement, [gap: Hebrew word(s)]

Abatre, [gap: Hebrew word(s)]

Abbay, [gap: Hebrew word(s)]

Abbaier, [gap: Hebrew word(s)] erat subscriptum [gap: Hebrew word(s)]

Abbrege, [gap: Hebrew word(s)]

Abbreger, [gap: Hebrew word(s)]

Abreuver des chevaux, [gap: Hebrew word(s)]

Turcica ultra dimidium [gap: Greek word(s)] non sunt adjecta; hoc est, ultra vocem Changeur. Libellus proverbiorum, de quo dicebamus, dicitur. collectus e scriptis cum aliorum, tum [gap: Hebrew word(s)] Abuobed, [note: Hujus Arabicae l. guae idiotismi, metro comprehensi, ab Hottingero laudantur. Bibliothecae Orientalis pag. 262. Colomes.] si forre de hoc aliquid tibi compertum. Inveni in eo illud Pythagoricum, [gap: Greek word(s)]. [gap: Hebrew word(s)]

EPISTOLA CCLXXVI. JUSTO LIPSIO.

[note: 1602.] PAulus Prevorius, qui tibi has redditurus est, Lipsi praestantissime, disciplinae tuae cupidissimus [gap: Greek word(s)], etsi jam tibi notus, commendationem tamen nostram, neque tibi ingratam, nec sibi inutilem fore judicavit. Egerunt igitur mecum rogatu illius magni, et praecipuae apud nos digriationis viri, quos Prevotius cognatione attingit, ut meo et ipsorum nomine te orarem, velles [gap: Greek word(s)] juveni ad familiaritatem tuam aditum patefacere. Puto et amplissimum Thuanum, pro suo in cognatum conjunctissimum adfectu; hac fine literas ad te daturum. Mihi vero rem longe gratissimam feceris, si commendationem hanc meam aliquid apud te ponderis habuisse


page 145, image: es145

[note: 1602.] significaveris. Hoc volui hac epistolā; nam de studiis nostris, etsi quod scriberem non deerat, otii tamen inopiā cogimur [gap: Greek word(s)]. At Senecam tuum quando videbimus? jam enim prae desiderio et cupiditate ejus operis tui [gap: Greek word(s)]: sed non dubitamus, futurum hujus morae pretium grande. Vale, praestantissime Lipsi; et me, quod facis, ama. Lutetiae Parisiorum, Kalend. April. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXVII. [note: +] PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1602.] NIsi mihi certum conscientia mea testimonium suggereret animi in tui cultu, Amplissime Domine, firmi et constantis, verendum mihi putarem, ne diuturnius hoc silentium meum pristinum in nos amorem tuum immutarit. Nam defuisse me officio meo, adeo non nego, ut ultro etiam profitear. [gap: Greek word(s)] autem lentescere etiam bonorum, et ex virtute vitam agentium amicitias non nescio. Ut enim ignis, si fomitem subtrahas, non [gap: Greek word(s)], sed per Naturae ipsius leges primo marcescit, deinde etiam extinguitur; sic omnes humani ingenii impetus, omnes animi adfectus cessatione minui, tandemque etiam desinere, et ratio evincit, et quotidiana experientia palam facit. Si quid igitur et de tua adversus nos benevolentia longiore taciturnitate nostrā sit delibatum, ubi illius caussas acceperis, et diligentiam, quā deinceps uti cogitamus, fueris expertus, non dubito, qui tuus est candor, Amplissime Vir, sarciri, et quasi in integrum restitui priorem posse gratiam. Quod autem tot menses literis nostris carueris, per meam et meorum valetudinem, nonnullorum etiam obitus, quos necdum eluxi, scito accidisse. Nam a discessu tuo dies prope dixerim abiit nullus, qui novam subinde causam et materiem doloris non attulerit. Ita multa adversa [gap: Greek word(s)] proximis mensibus in nos ingruerunt. Huic fortunae meae, non mihi condonare te aequum est, quicquid apud te culpae indiligentiā nostrā fuerit admissum. Ipsi, audebo dicere, peccavimus nihil, qui dies noctesque etiam inter gravissimos mentis saepius, interdum et corporis cruciatus de te assidue cogitavimus, veteris amoris in nos tui memoriam sanctissime summāque religione custodientes. An simus defuncti tot malis, novit Deus, non ego. Sed quicquid illud sit, quod nos maneat, priorem [note: 1602.] cessationem emendare certum est; neque committere, ut nostrum in hoc genere officium posthac jure unquam, [gap: Greek word(s)], desideres. Felicem tuum isthuc adventum, quia serum et [gap: Greek word(s)] gratulari tibi praetermitto. Sed quod Venetus aer sanitatis tuae rationibus parum sit accommodus, magno cum dolore meo intellexi. Fama fuit, cogitare te eo nomine de reditu, quem modis omnibus faustum atque felicem opto tibi quam vehementissime. Mitto ad te integerrimi et praestantissimi Thuani literas, a quo amari te, et pro tantis ingenii dotibus [gap: Greek word(s)] aestimari, plane mihi compertum est. Quare non dubito, daturum te operam, ut in eo, quod a te petit, votis ipsius fiat satis: eādem me quoque, tot jam vinculis obstrictum, magis et magis tibi devinxeris. Nam etsi mens nostra, assiduis hisce casibus obtunsa, in fastidium saepe studiorum venit, cum tamen agere nihil non possit, urgere priora incepta, et nescio quae parare, posteris fortasse profutura, perseverat. Quamobrem oro obsecroque te, Vir amplissime, quod fecisti hactenus, porro etiam velis facere; meos ut conatus adjuves, et libros, quorum nulla hīc copia, ad magnum Thuanum, et ipsius, et meo etiam nomine, quam primum occasio dabitur, cures mittendos. Vale, praestantissime Domine, et me ama. Deus Opt. Max. te cum omnibus tuis servet beetque. Lutetiae Parisiorum, Kalend. Aprilis CIC IC CII.

Uxor, ex gravi et diuturno morbo nondum refocillata, et tibi, et nobilissimae tuae uxori laeta omnia mecum precatur.

EPISTOLA CCLXXVIII. HENRICO LINDENBROGIO.

[note: 1602.] TU quidem, eruditissime Henrice, sic ad me scribis, quasi nunc primum inter nos literarum institueretur commercium. Ego tamen videor meminisse, ante sex, credo, annos, antequam Genevam relinquerem, et accepisse literas a te, et statim respondisse. Perierunt, credo, meae; neque tibi unquam visae. At animo nostro jugis ex illo tui memoria haesit, et eruditionis tuae atque virtutum aestimatio. Quod igitur [gap: Greek word(s)] lacessis iterum, et ad scriptionem provocas, rem facis gratissimam: de notis vero, quas misisti, multum te amo. Sum sane nunc in eo, ut operā nostrā lucis aliquid nobilissimae Historiae Scriptoribus


page 146, image: es146

[note: 1602.] accedat: sed me [gap: Greek word(s)] destituunt multa necessaria praesidia. Et erat fortasse satius, Camarinam hanc non movere, nisi pudor vctaret inchoatum opus [gap: Greek word(s)] deserere. Piget certe incepti; cum possemus studiis melioribus hoc temporis impendere. Nam in ea urbe me nunc esse, quae invito licet ac reluctanti plurimum temporis suffuretur, scit optime Fridericus, frater tuus, quicum mihi vetus et arctissima intercedit amicitia. Vale, eruditissime Vir, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Non. Maj. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXIX. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1602.] DE Homiliis Chrysostomi magnas ex animo gratias. Legeram superioribus diebus plerasque illarum in Regis Christianissimi Bibliotheca, ubi beatissimi illius Patris scripta extant quam plurima, antiquissimā descripta manu, ut plurimum. Id eo dico, ut si quid posthac ejus generis sis editurus, et Regiis libris uti velis, scias licere. Dabo enim operam, ut codices nostros, quoties postulaveris, non desideres. Sed de Chrysostomo minus te jam laborare opinor, qui totus sis in Procopii editione adornanda. Laudo consilium, teque hortor, ut non prius, quam re confectā, quiescas. Curaveram describendum e Regio codice elegantissimum illum scriptorem. Nactus enim semel tam insignem thesaurum, parum me putavi consecutum, nisi extra periculum ponerer ejus quandoque carendi. Si putas futurum e re tua, ut mei exemplaris tibi faciam copiam; ubi primum dabitur occasio, id ad te mittam. Scio Josephi Scaligeri codicem indidem esse descriptum, sed illum homo imperitissimus, ut a Thuano accepi, descripsit: meum non multum variare a Regio, possum tibi affirmare. Adjiciam et notas meas ad oram libri, si per tempus licet. Fac igitur nos de tua voluntate quantocius certiores. Ad autumnales nundinas, aut, si possum, maturius, Francofurtum mittam ad clarissimum Bongarsium, quem scio curaturum ad te antiquā fide. Tuas igitur exspectabo. Vale, amicissime et eruditissime Hoescheli. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Eid. Maji, CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXX. [note: +] MARCO VELSERO.

[note: 1602.] DEsine, Vir praestantissime, Musas Arabicas incusare, quasi illae a prioribus studiis nos avocent. Utinam quidem ea felicitas fuisset nostra, ut quod ingenti voluntate in eo genere institueramus, ejus perficiendi data esset facultas. Sed qui fortunam in omnibus fere meis conatibus expertus sim novercam, hīc quoque nihilo indulgentiorem inveni. Incensum enim cupiditate earum literarum, spe etiam non levi inflammatum, in ipso propemodum primo conamine dux simul et otium destituerunt, duo sic necessaria praesidia, ut iis deficientibus animum velle obdurare, insani, meo judicio, sit hominis, et similis [gap: Greek word(s)]. Itaque inviti quidem nos et dolenter, sed fecimus tamen, ut saltem ad tempus novam hanc spartam relinqueremus, et quicquid nobis otii conceditur, veteri colendae ornandaeque bonā fide statueremus impendendum. Quod si per mutatam dudum valetudinem et molestissimas curas licet, dabimus, spero, nostrae in his studiis constantiae plura brevi tempore testimonia: multa enim simul paramus; si modo eorum detexendi, quae sumus orsi, Opt. Max. Deus facultatem nobis est concessurus. Proximis Nundinis, ut Caesareae Historiae Scriptores sex cum nostris Notis in lucem prodeant, sedulo enitemur: et, si quae mea valetudo est, quae negotii hujus pridem inchoati lentitudo, ne ultra dictum diem comperendinatione opus sit, nimis veremur. Plane etiam in hoc opere idem nobis, atque in Athenaeo usu venit: breves, et fere criticas ab initio notas institueram: ubi manum calamo admovimus, prope legitimus exiit commentarius: sed modum scriptioni imponam, et styli luxuriem serio coercebo. Quod quaeris de Pompeji et Cleopatrae amoribus, cui potissimum tempori verba Plutarchi sint accommodanda, de eo sic nobis videtur. Cnejus Pompejus, Magni filius, cujus [gap: Greek word(s)] cum Cleopatra magno illi scriptori narrantur Antonio, classi AEgyptiae praefuit, bello civili Pompejano: quod scriptum est diserte in tertia Historia ejus belli Latina. Hanc classem Pompejus a Rege puero et Cleopatra per Legatos impetraverat, ut non obscure significat Libro secundo Appianus. Nos autem putamus, legationem hanc non alium obiisse quam Cnejum Pompejum Juniorem.


page 147, image: es147

[note: 1602.] Tum igitur Cnejus in Egyptum venit, et eam cum Cleopatra consuetudinem habuit, de qua loquitur [gap: Greek word(s)]. Tibi, Vir maxime, si aliter videtur, non praeter opinionem acciderit. Meram enim, ut vides, conjecturam afferimus. Quare si quid habes super hoc exploratius, quaeso te, benignus imperti. De Procopio, urge, obsecro te, propositum, et quod olim Ambasius Hermogeni, id tu, Vir amplissime, esto Hoeschelio. Sic semper utriusque vestrūm votis Deus immortalis adsit benignus. Vale, et me ama: salve et a magno Thuano. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Id. Majas, CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXXI. FRONTONI DUCAEO.

[note: 1602.] SIc est profecto, ut scribis tu, eruditissime Ducaee: inter illos, qui de literis hac aetate bene merentur, non postremi, [gap: Greek word(s)], censendi sunt, qui in Graecorum Patrum illustratione operam ponunt suam. Quo in genere si nostrorum hominum praeclara ingenia hodie occuparentur, haut paullo fortasse meliore loco Orbis Christiani res sient. Nunc tam honesti studii, tam utilis, tam denique suavis ac jucundi quam paucos amor teneat, omnes videmus. Quo magis te ex animo, Vir doctissime, pridem amo; qui multorum beatissimi Chrysostomi scriptorum publicatione omnes meliorum literarum amantes aeterno beneficio tibi devinxisti. Sed perge, obsecro te, in hoc praeclaro incepto: et si quid aliud vel illius magni Patris, vel aliorum Veterum penes te latet, publice adhuc invisum, id ne invide nobis. Narro autem tibi, si forte nescis, Henricum Savilium, excellentis ingenii et admirandae eruditionis virum, in eo nunc esse, ut omnia [gap: Greek word(s)] Opera Graece Latineque in hac urbe edenda curet. Egit ille mecum per literas, ut si quid possim, ad tantum opus symbolam conferrem, seque aut re, aut consilio irem adjutum. Magna illi ex Angliae, Galliae et Germaniae Bibliothecis parata subsidia. Tibi quoque si compertum fuerit, quod scire illum melius sit quam ignorare, oro quaesoque velis ipsum admonitum. Feceris rem non minus publice utilem, quam illi gratam, et hac tuā humanitate dignam. Vale, Ducaee eruditissime, [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum Eid. Majis, CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXXII. JOHANNI TORNAESIO.

[note: 1602.] AIn' tu, quaternas te ad me literas dedisse? nam ita scribis in illis, quas nunc ipsum Drovardus noster mihi reddidit. At ego sancte tibi affirmo, Vir optime et eruditissime, unas solum tuarum in meas venisse manus, ad hunc diem, ex quo Lutetiae factus sum civis. Si fallo, tum me non ille fabularis Jupiter, sed [gap: Greek word(s)]... Quid? tu me putas tamdiu tibi debiturum fuisse responsum? supra modum aut inhumanus sim, aut officii negligens; quorum neutrum velim posse mihi vere objici, et spero sic hactenus vixisse, ut non possit. Nam quod ad illas non tulisti responsum, quas fateor et ipse accepisse, causam dicet tibi qui eas discedens a nobis mihi reddidit, amicissimus Vilartius, qui et Concautius. Is cum traderet, negavit responso opus, cum aliae tuae essent in exspectatione, quibus simul commodius posset responderi. Fatebor ingenue, nactus patronum meae [gap: Greek word(s)], concessi occupationibus, quae me assidue distringunt. [gap: Greek word(s)]. Librum, de quo scribis, nondum vidi: cum videro, consilium inibo, quī possit voluntati tuae mos geri. Sed mihi videbatur mirum, Regi inscribi Historiam, quae ad hostem ipsius pertinet, et hostem perfidiā, scelere, immanitate ante alios notum. Vel nunc quid molitus sit, vides. Deus talem terris avertat pestem. Quid faceret, si vires magni nostri Regis haberet? nae, mi Tornaesi, pridem esset cum non essetis. O bonum, ō justum Deum! ille suā bonitate virtutem Principis nostri novis quotidie cumulat beneficiis: ille suā justitiā novum Salmoneum suo sibi jumento malum quaerere sinit; ridet, et cum fatalis hora advenerit, [gap: Greek word(s)] perdet. O illius exspectationem longam! Sed viderit, qui omnia videt; qui te servet, mi Tornaesi. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Jun. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXXIII. CAROLO LABBAEO.

[note: 1602.] MEnsis, opinor, est, cum reverso mihi e Thuanaeo praetorio, ubi dies aliquot cum illo Semone egeram, tuae, eruditissime Labbaee, literae sunt redditae; quibus cum [gap: Greek word(s)] respondere cogitarem, nescio quo tamen casu hactenus scriptionem distulimus. Atqui


page 148, image: es148

[note: 1602.] negotia excusare nolo, quae huic curae postpositurus fueram, nisi casus aluis intervenisset. Hoc eo dico, ne tu me putes, charissime Adolescens, parum gratas habuisse tuas illas, eruditionis refertas notis, literas. Ego vero ita sum factus, ut nullum epistolarum genus praeter hoc unum probem, hoc amplectar, in hoc libenter tempus collocem: utique cum ad te scribo, charissimum mihi caput, [gap: Greek word(s)]. Quod igitur semel te volo monitum, quoties eveniet cumque, ut de literis interrogatus, responsum statim non mittam, persuade tibi, [gap: Greek word(s)]. De incepto illo tuo sententiam nostram et audisti saepius, et paucis nunc habe. Placet eximie nobis, quod paras in duo Glossaria omnes illas [gap: Greek word(s)] Glossas conjicere. Levaveris studiosos harum literarum labore, quem saepe experti sumus molestum, et taedii plenum. Recte igitur feceris, si Latino-Graecum alterum, alterum vero Graeco-Latinum concinnaveris; additis, ut ais, literis, quae sint futurae indices autoris cujusque [gap: Greek word(s)], puta P. Philoxeni, C. Cyrilli; et ita in aliis: nam et hoc valde probo; nec cuiquam eorum, qui olim in hoc argumenco operam posuerunt, fiat injuria. Non improbaverim certissimas quasque conjecturas statim repraesentari, caeteris in alium locum rejectis. Neque enim aut omnia margines capiant, aut in locis perspicue mendosis exspectatione suspendere lectorem aequum fuerit. At cum ad conjecturas, praesertim incertas, erit veniendum, notis, et quidem interdum uberioribus, erit opus. In hanc rem parata tibi scimus ea subsidia a divino Scaligero et propria industria, ut nostram operam non desideres. Si quid tamen est, quod a nobis expetas, nullius rei feres repulsam, quae quidem in nostra sit potestate. Aliorum emendationibus praeter Scaligeri quid fieri oporteat, quaeris. Ego vero nihil putem praetermittendum, quod ad emendationem aut illustrationem suscepti operis pertineat. Laudo etiam consilium tuum de Lexico Graeco recentioris [gap: Greek word(s)]: neque enim integrum cogitas Vocabularium Graecum, si recte ego tuas capio; et post tot eruditissimorum hominum vigilias res minus jam necessaria. Recentior vero hellenismus adhuc, si pauca excipias, manet indictus et [gap: Greek word(s)]. Bene igitur de studiis nostris meritus fueris, si aut Zonarae Lexicon, aut aliud [gap: Greek word(s)] undeunde extuderis, et publici juris feceris. [note: 1602.] Exspecto quid ad tuas sit responsurus amicissimus Thomson; quem memini literis non unis spem fecisse nobis Zonaraei illius Lexici. Eustathii locus de Philoxeno ita habet: [gap: Greek word(s)]. Colloquia e Bibliotheca magni Thuani mittam, cum voles, et quicquid meorum desideraveris; modo remittas cum usus fueris, quia et nobis talia possint, [gap: Greek word(s)], esse usui. [gap: Greek word(s)] laudavimus e libris editis, non MSS. Et vidisti, puto, nuperam Theodosii editionem, a juvene Helvetio profectam: aut si nec vidisti, faciendum tibi censeo, ut videas. Ille juvenis spem facit nobis diversorum Glossographorum, qui vix de nomine adhuc vel eruditissimis noti: [gap: Greek word(s)], cum prodibunt, inveniemus, quod est in proverbio, [gap: Greek word(s)]. Quare deterrere te nihil ea res debet. Macrobii locum [note: Saturnal. l. 11. cap. 16.] esse corruptum, judicas recte; sed de ejus emendatione aliter nobis videbatur. Nam ut lac sive lacte proprium sit ficorum, nunquam evincet Macrobius. Scimus enim, Graecos Latinosque Sapientes in describendis plantis [gap: Greek word(s)] quendam succum lac appellare. Is succus manat e diversis, qua herbis, qua arboribus. Quare falsissimum, ficis [gap: Greek word(s)] esse vocabulum. Putamus e libri ora in textum hanc vocem irrepsisse, cum studiosus lector paullo mox eam adnotasset ad sequentem versum: sumas ab alio lacte diffluos grossos. Caetera tu recte. De vocibus [gap: Greek word(s)] non dubium, quin recte exposita sint in Glossario. Scimus, viros eximios recessisse a vulgata lectione saepe levi, saepe nullā causā. Nollem factum: ut taceam, quae bonam interdum versionem non meliore, ne dicam aliud, mutarunt. Sed condonamus facile viris summis, qui profecto facile [gap: Greek word(s)]. Recte tamen feceris, si talia, cum se obtulerit occasio, notaveris, et lectorem tuum [gap: Greek word(s)] admonueris. Habes, opinor, ad omnia: finem igitur faciam, si te oravero, ut amplissimum parentem tuum, et charissimum fratrem meis verbis salvere jubeas. Vale. Lutetiae Parisiorum, pridie Kalend. Junii, CIC IC CII.



page 149, image: es149

EPISTOLA CCLXXXIV. [note: +] JUSTO LIPSIO.

[note: 1602.] MUnus accepi, Vir praestantissime, quod amoris tui pignus voluisti me habere, Epistolarum tuarum recens Syntagma, vel Syntagmata potius. Nescit enim modum tua liberalitas, adeo opes tuas non dispensas, sed effundis [gap: Greek word(s)]. Perge sane tuorum scriptorum studiosos, hoc est, omnes qui literas et humanitatem amant, [gap: Greek word(s)] numeris beare. Quod ut quam diutissime facias, et mortalitati quam tardissime renunties, supplex imo de pectore aeternum veneror Numen. Sed quas ego tibi, mi Lipsi, pro tam grato dono aut referam aut agam gratias? Prius illud possem, si par essem ingenio tibi; posterius, si linguā et [gap: Greek word(s)], quae cum in te sint maxima, in nobis modica, noli, quaeso te, a me exigere, ut vel re, vel verbis paria tecum faciam. Nam quod in tam eleganti opere tuum de nostris lucubratiunculis judicium palam fecisti, equidem sic interpretor, ut immortalitatem nomini meo existimem a te donatem. Quid igitur [gap: Greek word(s)] tibi rependam? quod [gap: Greek word(s)]? Sed nullum est in rerum natura; certe in potestate mea nullum. Quantum est vigiliarum nostrarum, si in unam contulero, et [gap: Greek word(s)] tibi obtulero, non tamen hoc nomen expunxero. Non igitur ut obligatione me exsolvam, sed quia videor facturus rem non ingratam, posthac si quid edemus, statim ad te. Sunt autem quae paramus sane multa, et diversi generis. Verum de aliis, cum Deo, alias. Nunc in Auctoribus sumus Historiae Augustae; quos Scriptores cum eo animo in manus sumsissemus, ut brevi tempore et operā levi eos recenseremus, nescio quomodo factum sit, ut inter manus opus excresceret. Quare mihi ipsi succenseo, et scriptionis hujus [gap: Greek word(s)] offendit me. Quid facerem? [gap: Greek word(s)]. Sed moderabimur, et styli luxuriem moderabimur. Senecam tuum avide sie exspectamus, ut nihil unquam avidius. Nam quod videris tu velle, nostram de scripto illo tuo expectationem minuere, nos contra persuasi sumus, futurum omnino, ut in tam excellenti opere pandas vela, ac si quando alias, toto ingenio veharis; et scimus alioquin, a Lipsio nil nisi Lipsio dignum posse proficisci. Vale, Vir clarissime, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Non. Jun. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] PLures [note: Scilicet 67. 68. 69. 70.] a te paucis diebus, praestantissime Scaliger, literas accepi: sed omnes brevissimas, et quae ad nullam trium epistolarum, quas ad te mensibus Martio et Aprili misimus, responderent. Erant in illis pluscula [gap: Greek word(s)], de quibus sententiam tuam exquirebam. Cum igitur nihil adhuc ad illa responsi a te tulerim, ut meae fuerint tibi redditae, vereri incipio. Sed nec de Georgio Monacho ex tuis adhuc potui cognoscere, perveneritne is liber in tuas manus, an necdum tui hujus voti sis compos factus. Quia tamen affirmavit mihi Tardiaeus [note: Aristarchus Tardiaeus. Scalig. Ep. 71.] noster, visum sibi conventumque Hagae Comitatensi amplissimum Legatum Busenvallium, confidimus ego et [gap: Greek word(s)] Thuanus, codicem illum pridem esse tibi redditum. Liberaveris utrumque nostrūm sollicitudine non mediocri, si ita esse, literis tuis nobis significaveris. Scripsi nuper ad te de Prisciano tuo, fidei meae a Francisco Pithoeo commisso, ut eum tibi deferendum curem. Quod et facturus sum, ubi primum, cui tuto tradam, nactus fuero. Defunctum eo labore te esse, quem veteribus Inscriptionibus impendisti, narrabat mihi Tardiaeus. Quare eo nomine tibi gratulor, teque etiam atque etiam oro, significes mihi, ecquando tantis illis laboribus tuis simus fruituri. Stat enim sententia, si modo ullā ratione facere possumus, affanias nostras in Spartianum, et reliquos Caesareorum temporum Scriptores, non ante publicare, quam tuum illud opus viderimus. Scimus probe, quantum Scriptores hi nostri ab illis commentariis tuis possint clarae lucis sperare. Quamobrem etsi urgemur [gap: Greek word(s)] ab amicis, ac multo etiam magis a Typographo, animum tamen obdurabimus, et quamdiu licebit, ad illorum querimonias aures obstruemus. Accidit sane, haud satis scio quomodo, ut meditatus notas breves in eos Scriptores, prolixum oppido commentarium scripserim. Sed modum adhibebimus, et pleraque, nisi mutamus sententiam, recidemus. Ne sic quidem a calumnia erimus, scio, satis tuti. Utinam omnino liceret esse Harpocrati! Deus bone, quam aegre mihi est, quod exiguum illud tempus, quod ab aliis curis reliquum fit nobis, non licet totum impendere melioribus studiis! Aristotelis Historias cum Semonis


page 150, image: es150

[note: 1602.] illius tui parentis commentariis quando habituri sumus? per Deum immortalem, Vir magne, incumbe serio in hanc curam. Sed et Eusebium tuum avidissime exspectamus, atque utinam ne exspectemus diutius. Deus Opt. Max. te servet, ō salus literarum unica. Vale. Lutetiae Parisiorum, prid. Eid. Jun. CIC IC CII.

Accepi nuper Heinsii tui Tragoediam. Miratus sum molitionem tuam, qui [gap: Greek word(s)], non quae nunc est, sed quae olim, isthuc transtuleris. O elegantem gravitatem! ō dignum tanto doctore discipulum! Parabam ad illum literas, et nescio quae in Nonnum et Hesychium, [sic enim vult ipse] item ad eximium Grotium tuum, et Meursium quoque. Sed impediit maturior quam putabam, tabellarii profectio. Velim illis me excuses, si grave non est, et magis apud amplissimum Legatum Busenvallium.

EPISTOLA CCLXXXVI. DANIELI HEINSIO.

[note: 1602.] AUriacum tuam, eruditissime Heinsi, ex literis magni Scaligeri primum mihi notam, vidi, legi. Quaeris quid sentiam? Ignosce mihi, dicere non possum: [gap: Greek word(s)]. Plane quod iis solet, qui lupum priores viderunt, id mihi accidit, cum Tragoediam illam [gap: Greek word(s)] percurrerem: tantā enim admiratione defixus obstupui, ut haereret vox faucibus. Tum demum cognovi, haud temere ab illo semone scriptum, eam esse compositam a te Tragoediam, cui scribendae unus tu ex omnibus qui literas nunc colunt, par esses. Mirabar adeo [gap: Greek word(s)] tanti viri [gap: Greek word(s)], et (fatebor enim (aegre accedebam. Diffidebam enim non ingenio tuo, sed aetati ad quaevis alia, ut rebar, aptiori quam ad tragicas [gap: Greek word(s)] et gravissimos cothurnos. At tu, doctissime Heinsi, non aequales solum tuos, sed omnes omnino, si quid judico, longe a tergo reliquisti, qui a multis seculis in hanc arenam descenderunt. Omnia in tuo dramate [gap: Greek word(s)] argumentum magno judicio electum, et iis, quae nunc geruntur, accommodatissimum: inventio totius [gap: Greek word(s)] ingeniosissima: [gap: Greek word(s)]. Deus tibi, [gap: Greek word(s)], has dotes. Illi igitur honos, illi gloria. Ille te novis subinde benedictionum [note: 1602.] suarum incrementis augeat; ille servet, fortunet; et in omnibus, quae institues, quae molieris, [gap: Greek word(s)]. Si quis est, qui gloriae tuae favear, is ego sum: quod serio persuadeas tibi velim. In Hesychio sedulam te ponere operam, vehementer gaudeo: neque video, ubi melius haec tua industria possit occupari: cum praesertim prope adsit Scaliger, quem non dubito vel propter barbaras voces saepe tibi vocandum in partes. Hoc magistro, quid potes ignorare? Quia tamen ita vis, pauca e nostris in illum Glossographum observatiunculis describam, et ad te mittam. Subjeci infra illarum [gap: Greek word(s)]. Scio posse te iis carere; sed mos gerendus est voluntati tuae. Nonnum habeo in manibus, ab erudito quodam viro multis locis emendatum: quem esse penes te optarem; et mittam fortasse, cum fuero nactus, cui tuto Priscianum [gap: Greek word(s)] Scaligeri committam. Theocritum ab aliquot annis non legi: itaque nihil hac in parte sperandum a nobis. Otio enim, mi Heinsi, in negotiosissima hac otiosorum matre destituimur. Quare lampada tibi cursu trado; unum illud a te petens, ut quotiescunque nostrorum scriptorum aliquid ob oculos tibi versabitur, nostrae in studiis infelicitatis veniat tibi in mentem: de qua memini alias ad te scribere. Vale, amicissime Heinsi, et vive quam diutissime, [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Jul. CIC IC CII.

Notas, quas eram adjecturus, cogit omittere tabellarius, horis aliquot opinione meā citius discedens, et literas sine mora sibi dari jubens. Hoc apud te me velim excuset: non fallemus expectationem, [gap: Greek word(s)]. Oro etiam te, apud amplissimum virum, D. Busenvallium, me excuses [gap: Greek word(s)]nam et ad illum scripturus fui, si per tempus licuisset. Etiam ad eruditissimum Meursium; quem meis verbis velim salvere jubeas.

EPISTOLA CCLXXXVII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] ILlustrissime Vir, ecquid futura mihi apud te liberioris dicti parata venia? Spero equidem: novi enim et [gap: Greek word(s)] tibi bonitatem, et vehementiam tui erga nos amoris. Hac fiduciā dico tibi [gap: Greek word(s)], nullis ambagibus, videri mihi te a moribus tuis discessisse, et [gap: Greek word(s)] An non ita est? plane ita; [gap: Greek word(s)], inquam,


page 151, image: es151

[note: 1602] quam, [gap: Greek word(s)] factus es. Videris ipse, quae te mala Circe mutarit: ego rem factam queror, [gap: Greek word(s)]. Crucior enim animi tam longa, ram insolitā literarum tuarum expectatione. Atqui solitus eras hoc quoque officii genere diligentiam nostram longe superare. Quid igitur accidit, cur ad datas sub hujus anni principium literas a nobis, necdum sit responsum? Sed perierunt istae fortasse. Illas certe accepisti, quas amplissimo D. Busenvallio discedenti in manus tradidi: quod tamen scire adhuc per te non potui. Binas omnino a quatuor jam mensibus accepi: alteras attulit Belga [gap: Greek word(s)]; alteras, Tardiaeus noster. Et hae, et illae paucissimorum verborum fuerunt; neque erat in illis quicquam, ex quo meas tibi fuisse redditas possem cognoscere. Quod si nobilissimi Busenvallii non esset fides nota, mire solliciti essemus, ego et amplissimus Thuanus, libro Regio quid esset factum: nunc non sumus; sed de tua solum valetudine, quam praestet tibi firmam et bonam, teque nobis et literis [gap: Greek word(s)] Deus immortalis servet; qui et te, et tua studia sibi curae esse, tot argumentis approbavit. Vale, illustrissime virorum. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Julias, CIC IC CII.

Scripturum ad clarissimum virum Bonaventuram Vulcanium, oppressit nuntius a tabellario, qui literas convitio poscebat. Volui illum monere, nuper cum apud Episcopum Bellovacensem ejus Bibliothecam spectarem, casu incidisse in Cyrillum MS. Graecum, cui erat adjuncta Latina versio, itidem MS. Inspexi; vidi in ima cera ejus nomen. Exilui gaudio, egique cum Episcopo, ut faceret potestatem remittendi ad autorem, qui, ut videtur, pridem opus illud suum amisit. Magna profecto jactura, quam posse per me restitui serio laeter. Sed fidem dedit Praesul optimus, impleturus, cum primum erit, per quem tuto mitti possit. Autor tamen sim clarissimo Vulcanio, ut literis suis beneficium ab illo postulet, quod scio facile impetraturum. Emit ille cum aliis libris, Basileā allatis. Hoc, si placet, Vulcanio nunciabis, et amicissimam simul a nobis salutem. Iterum vale.

EPISTOLA CCLXXXVIII. BONAVENTURAE VULCANIO.

[note: 1602] VIr doctissime, diu est, cum occasionem cupio mihi dari scribendi [note: 1602] ad te, non ex otii abundantia, sed amoris et honoris. Utrumque affectum large pridem tibi exhibeo. Ita meretur singularis tua eruditio, et earum literarum notitia, quas plurimi semper fecimus. Indignus sit quem Musae ament, qui Vulcanium, [gap: Greek word(s)], non amet. Ego facio, et ex animo quidem. Accipe igitur non minus gratum mihi, quam tibi futurum confido, [gap: Greek word(s)] de Cyrillo tuo, vere nunc tuo; erit enim, quando volueris. Allatus est is liber Basileā in hanc urbem, ante menses duos aut tres. Factum est autem [gap: Greek word(s)], et bono genio tuo, ut eum codicem Praesul amplissimus emeret, Bellovacensis Episcopus, mei amantissimus. In illius Bibliotheca cum Graece Latineque descriptum nuper eum librum vidissem, etiam ante quam in tuum nomen inciderem, suboluit mihi quod res erat. Memineram enim, commovisse te ante multos annos spem de Cyrilli editione. Ubi igitur nomen tuum legi, et nescio quo casu periisse tibi tantos labores cognovi, egi cum optimo Praesule, ut tuum librum tibi vellet donare. Non multum laboravi; est enim cupidissimus rei literariae juvandae, et tui quoque privatim amans. Omnia enim quae hactenus edidisti, et habet, et legit. Quare si eo libro cares, neque aliud exemplar habes, scito licere tibi istud repetere. Censeo tamen faciundum tibi, ut ad illum scribas: caetera mihi erunt curae. Vale, doctissime Vulcani, et ex his literis occupationes nostras agnosce. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. August. CIC IC CII.

EPISTOLA CCLXXXIX. GEVERHARTO ELMENHORSTIO.

[note: 1602] GRatae mihi, eruditissime Vir, quas a te accepi; ex quibus et eruditionem tuam, et amorem erga nos perspexi. Huic tuo affectui laudes fero acceptas, quas largā manu in nos conjicis. Non negaverim, pro ea ingenii sane modici copia, quod est in nobis, tentasse me omnia, quī posset opera nostra literis esse non inutilis. Sed hoc tanto studio quantum profecerim, non scio; illud scio, nulla ex parte egregiae voluntati nostrae facultatem respondere. Taceo illa tot incommoda, quae assidue sumus experti vel maxima. Verum ista mitto, et venio ad te, id est, Juvenalem tuum, quem edi a te quam primum cupio. Habeo aliquot manuscripta


page 152, image: es152

[note: 1602] exemplaria: quae si propius isthinc abessem, tibi mitterem. Nunc cum id commode non potest, videbo, si quid [gap: Greek word(s)] in illis possit reperiri. Addam et nostras in aliquot locos notas, si modo per otium licet; sum enim occupatissimus; sed nitar, et, spero, efficiam, ne officium hac in re meum possis desiderare. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. Sext. Juliani, CIC IC CII.

EPISTOLA CCXC. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602] VIr inlustrissime, nudius tertius cum [note: Responsoria ad Scaliger. Epist. LXXII.] apud amplissimum Thuanum essem, redditae sunt utrique nostrūm literae tuae, X. Kalend. Quintilis Juliani scriptae; quae cum voluptatem incredibilem mihi, ut semper omnes tuae, attulissent, cumulus heri accessit per aliam epistolam, III. Kalend. Jun. Julian. a te scriptam. Etiam ante paucissimos dies cum [gap: Greek word(s)] ad te literas exarassem, jamque illas complicarem, allatum est ab amplissimi Gillotti famulo [gap: Greek word(s)] quoddam tuum, VII, Kalend. Majas datum. Quod si omnes accepissem, quarum fieri a te mentionem video, et cumulatiore adhuc gaudio fruerer; et multa, quae ignoro, ex tuis addiscerem: nondum enim illae tuarum nobis redditae, quibus [gap: Greek word(s)] nostris respondisti. Sed venient fortasse aliquando, nec tantus mihi peribit thesaurus. Quicquid tamen futurum sit, ago tibi maximas gratias, teque oro obtestorque, ut [gap: Greek word(s)] meam aequo animo feras. Nam sane suppudet me, tantum tibi negotii in tantis occupationibus tuis exhibuisse. Centesima pars tuarum curarum alium obrueret: me certe, qui studiis et officiis istis [gap: Greek word(s)] jam par non sum: et profecto, misera conditio mea; qui dies noctesque occupatus, vix pauculas horas ex animi sententia quotidie colloco; saepe nullas. Lucubrationes tuas in opus Inscriptionum avidissime expeto. Illud nos superioribus diebus [gap: Greek word(s)] percurrimus. Proverbia Arabica mittam, cum nactus fuero cui recte dem: mittam autem, si potest fieri, [gap: Greek word(s)], unde nos descripsimus. Sin illud non impetramus, tuā gratiā describemus; est enim liber non ita magnus. Mitterem quod habeo exemplar, nisi esset a nobis insertum majori volumini, quo nugae nescio quae nostrae continentur. Est in urbe juvenis ille [gap: Greek word(s)] [note: Hadrianus Flessingensis.], qui tuas mihi nuper attulit. Huic copiam feci [note: 1602.] ejus libelli: sed ita, ut in meo Museo describeret. Cogito illum mihi in hoc labore socium adjungere. Quare confide, te brevi [gap: Greek word(s)] et hujus voti damnatum iri. Etiam de Lexicis operam dabo, ut tibi morem geram. Atque utinam esset ad manum, cui recte darem. De Spartiano parebo tibi, et jam folium primum nostrarum Observationum est editum; etsi maluissem tua exspectare: sed [gap: Greek word(s)]. En pro aureis tuis, plumbeas et scoriā plenas literas: sed aliter mecum non potes. Vale, illustrissime et nobilissime virorum; Deus te servet. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII Kalend. Sextil CIC IC CII.

Proxime cum ad te literas darem, adjeci et ad Grotium atque Heinsium, duos spectatissimos juvenes. Velim scire num ille fasciculus perierit, quod vereor ne in tuis meisque literis saepe accidat.

EPISTOLA CCXCI. [note: +] JUSTO LIPSIO.

[note: 1602.] DE tuarum Epistolarum gratissimo munere egi tibi, et nunc quoque ago gratias immortales. An priores illas meas acceperis, nescio. Dedi quidem illas amico certo, et Plantinianis vestratibus probe noto: sed quia hoc rerum statu nihil satis certum, nolui committere, ut meum tu hac in parte officium et animi grati testimonium posses desiderare. Sperabam missurum me tibi proximis nundinis levidense [gap: Greek word(s)] nostrarum in Spartianum et ejus socios Observationum. Et jam praelis subjectum est opus, et quidem multos ante menses; nondum tamen multum promovimus. Quod non meā culpā accidit, sed Typographi lentitudine. Etsi non nego, amore otii et taedio scriptionis non nimis vigere me. Nobilem adolescentem, quem posterioribus tuis mihi commendas, nondum videre mihi contigit. Dixi ei, qui tuas mihi reddidit, nihil esse tantum, quod propter te ejus caussā non scripserim. Atque hoc tibi serio velim esse persuasum. Vale, praestantissime Vir, et nos ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Sextilis Juliani, CIC IC CII.

Pene acciderat quod vehementer scire cupio, quis ille infrunitus lanapugnarius, cujus notae in Tacitum vere tum nuper prodiźre. Putabam Italum esse, et [gap: Greek word(s)] omnia interpretabar. Sed injicit scrupulum dissimulatus editionis locus; nam Basileā prodiisse comperior: aliud nihil expiscari adhuc potuimus.


page 153, image: es153

[note: 1602] Ne illud quidem praetermittam, quia commodum venit in mentem. Miratum me nuper non parum, illud tuum de literis Graecis judicium. Tene, hac eruditione virum, hac ingenii praestantiā, hac denique in literis auctoritate, hodiernae juventutis socordiae patrocinium tuum commodasse? Ignosce mihi, irascerer tibi, si possem, et pateretur meus in te amor et cultus. Feram hoc in alio; in te non fero. Iterum vale.

EPISTOLA CCXCII. [note: +] HENRICO WOTTONIO.

[note: 1602.] QUod silentium diuturnum excusas, nobilissime Wottoni, praeis exemplo mihi, ut in pari caussa idem et ipse faciam. Nam et ipse, nec dissimulo, longum jam tempus silui. Faciebat enim me incertitudo tui statūs in scribendo ad te omissiorem. Nam cum omnes diligenter, qui ex Italia ad nos venirent, percontarer, certe inveniebam nihil: aliis, Florentiae in Italia; aliis, in aula Imperiali et ultima Germania degere te, affirmantibus. Quo igitur meas dirigerem? otio porro, ut tute scis, non abundamus nos. Itaque tacui, sed apud te; non de te. Habeo testes multos populareis tuos, quibuscum prope quotidianos de pristina consuetudine nostra sermones habere soleo. Cujus exstare in animo quoque tuo memoria [gap: Greek word(s)], ita me Deus, ut maxima cum voluptate mea ex nuperis tuis cognovi. O mi Wottoni, quae fuere tempora illa, cum securi quid serus vesper veheret, dies totos liberatis fabulis transigeremus! cum ex ore tuo, [gap: Greek word(s)] narrantis, ego penderem; tu de literulis nostris non junctis aliquid a nobis audires. O vitam vere vitam! ō delicias et voluptatem sinceram! Ita quidem, ut temporis illius sine suspiritibus recordari non possimus. Nam quae post illa viderimus, quae subierimus vel mala, vel extremorum malorum pericula, horret meminisse animus. Melior tamen tua quam nostra conditio. Tu adversis tuis perfunctus, portum, ut videtur, nunc tenes. Nos, ut vides, in ipsis periculis cum maxime nunc versamur. Nuper adeo, quam pene absorpti sumus [gap: Greek word(s)] quādam [gap: Greek word(s)], haud dubie ipse nōsti: et magna quidem [gap: Greek word(s)] laus et honos, quod [gap: Greek word(s)] terrarum in ea tempora devenimus, ut necessario nobis et omnibus bonis sit [gap: Greek word(s)]. [note: 1602] Olim fuerit hoc otii honesti oblectamentum; nunc unicum, (divina semper excipio) hoc superest adversus imminentes verticibus nostris procellas praesidium ac solarium. Quo mihi gratius erit, ea videre, quae sunt a te, doctissime Wottoni, super ardua quaestione disputata, quae tot praeclara ingenia omnibus retro seculis habuit exercita. Durum profecto humeris tuis onus imposuisti; sed illorum valentiam et robur tum novimus nos. Prome igitur illa, sodes, et prome quam primum. Quod autem scribis, velle te nomine nostro erudiras lucubrationes tuas inscribere; equidem pro affectu hoc tuo in nos ago habeoque tibi gratias immortales [gap: Greek word(s)]. Sed unde hoc nobis, ut tu tanto nos honore digneris? Habes, scio, magnam amicorum copiam, virorum summorum, et omni laude florentium. Nos, qui, aut quid sumus? unica res est, in qua nemini tuorum concesserimus, magnitudine amoris erga te, et singularium tuarum virtutum admiratione. Verum hoc imputare tibi non possumus; debeo enim affectum hunc illis ipsis, quas dixi, virtutibus, et tuae ad versum nos benevolentiae: hanc tu mihi serva firmam et inconcussam. Deus tibi bonam valetudinem, omni felicitate cumulatam. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Sextilis Juliani, CIC IC CII.

EPISTOLA CCXCIII. JOHANNI CASELIO.

[note: 1602] ANni sunt ferme viginti, [gap: Greek word(s)] Caseli, cum adolescente quodam e vestra gente perhonesto, disciplinae tuae alumno, familiariter sum usus: qui de tua singulari pietate, probitate, et eruditione multa quotidie commemorans, magnam in animo nostro tui admirationem, et ex admiratione amorem excitavit. Legi postea varias, et diversi generis lucubrationes tuas, doctas, Deus bone! et elaboratas, planeque pro ea opinione, quam de tua praestantia ante conceperam. Nunquam ego ab illo tempore destiti de te rebusque tuis inquirere: et [gap: Greek word(s)] omnia tibi ac tuis studiis fausta et laeta optare. Adfari etiam te, et literis, quia aliter non poteram, compellare in votis semper habui, nisi me olim quidem juniorem pudor [gap: Greek word(s)] et; postea vero ingens locorum, qui nos habebant, intercapedo, et literarum mittendarum difficultas ab incepto revocassent. Nam quod te fortasse non latet, relictā ante annos sex septem suavissimā


page 154, image: es154

[note: 1602] patriā Genevā, in remotissimam a Germania vestra partem Galliarum, otii desiderio concesseramus; ubi aliquot annos obscuri, et prope dixerim, [gap: Greek word(s)] transegimus. Neque longum adhuc est tempus, cum optimi fortissimique Principum, Christianissimi Herois nostri jussu ex illis tenebris, et grato nobis secessu, in regiam hanc urbem, et clarissimam lucem transitum fecimus. Ita factum est, clarissime Caseli, ut licet nominis tui studiosissimi, nihil tamen adhuc literarum ad te dederimus. Quo in officio antevertisse humanitatem tuam cunctationem nostram, incredibiliter gavisus sum nuper, cum ante unum alterumve mensem literas tuas accepi. Tune, praestantissime Vir, hac aetate, his in Rempublicam literariam meritis, ut me provoces, ut meam amicitiam expetas? sic enim scribis, et quidem literis non unis; nam et altera jam nobis diebus superioribus reddita est abs re epistola. Haec nempe est comitas illa tanta, illa tam insignis benignitas, quam in te popularium tuorum multos memini praedicare. Nam in nobis quid est tanto hoc tuo dignum studio? literae? [gap: Greek word(s)]. Utinam, inquam, venerande Senex, ii nos essemus, quos tuus amor nos finxit. Sed me judicio huic tuo de nobis, et lucubratiunculis nostris vetat assentiri virium ingenii tenuissimarum conscientia. Ut taceam de studiorum nostrorum infelicitate; cum et sero ad literas accesserimus, et fere [gap: Greek word(s)] magisterio nostro profecerimus; si modo aliquid profecimus. Nam optimi et eruditissimi parentis, quo jure gloriamur praeceptore, operam diuturniorem statim initio publicae curae, quas ille, dum vixit, sustinuit gravissimas, nobis inviderant. Quatuor denique lustra aetatis nostrae praeterierant, priusquam e regni hujus procellis evadere, et Genevam, ubi nati, sed non educati sumus, studiorum caussā possem repetere. Sed quid verbis opus? Ipsa, quod ingenue fateor, scripta nostra [gap: Greek word(s)] authoris sui, et desideratam semper [gap: Greek word(s)], concessam vix unquam

[gap: Greek word(s)]

Magna igitur [gap: Greek word(s)] tua, Vir humanissime, et erga nos magna benevolentia, qui de nostris conatibus ea praedices, quae sine rubore a nobis nunquam legantur, nedum agnoscantur, ut debita, aut ex vero profecta. Nam de Josepho Scaligero [gap: Greek word(s)]. Ille vir divinus, quocunque ingenium converterit, aquilae instar coelum petit: nos [note: 1602.] in aliqua literarum parte, [gap: Greek word(s)]. Illud unum non abnuo, enisum me semper pro mea virili, ut, si minus possem ingenio, at modestiā certe bonorum judicia promererer. Sed de nobis nimium multa. Te vero, doctissime Caseli, ornare laudibus non aggredior. Nolo enim onus subire, cui me sciam futurum imparem. Quis enim, vel mediocriter eruditus, nescit non solum, quam eximia sit eruditio tua; sed etiam, quantis laboribus sit effectum, ut meliores literae, Graecae praesertim, illic floreant. Quis puriorem et veram Philosophiam per te maxime in illis oris conservatam ignorat? Audivimus enim agones tuos: pervenitque etiam ad nos ingens Principis vestri decus ac fama, qui pro sua prudentia ac sapientia Barbariem simul et [gap: Greek word(s)] e suis terris eliminavit. Hujus facti, aeternā memoriā dignissimi, prima laus Illustrissimo Duci vestro debetur, proxima tibi. Illius auspiciis, ductu autem tuo victi isthīc et triumphati duo illi [gap: Greek word(s)] hostes. Utinam hos animos et caeteri omnes Principes induant. Nam, ut nunc vivitur, mi Caseli, actum de literis: quibus nescio plus mali sit a neglectu Regum et Principum, an a perversis judiciis eorum, qui illas tractant. Sed longius abeo; quare desino. Deum Opt. Max, ut te quam diutissime incolumem praestet, oro atque obsecro: te, ut nos constanter ames. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Sextil. Juliani, [gap: Greek word(s)], CIC IC CII.

EPISTOLA CCXCIV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1602.] TErnis tuis, unis meis respondebo, non solum, quia occupatissimi, ut semper, sumus; sed etiam quia prope [gap: Greek word(s)] et tempore eodem illae nobis redditae. Gaudeo non mediocriter, perstare te in proposito tuo constanter; recentesque subinde animos adsumere, et novas quotidie palmas meditari. Deus tibi, mi Hoescheli, et magno Velsero, caeterisque tuis [gap: Greek word(s)] longam firmamque valetudinem, et omnibus numeris perfectam felicitatem. Hadriani [gap: Greek word(s)] Lugduni vidimus in Verderii Bibliotheca. Eo nuper defuncto, quid factum sit illo codice, non scio; sunt enim distracti omnes illius libri, et a pluribus Episcopis coemti. Et hic liber, et caeteri, quorum spem facis, elegantiā typorum vestrorum [gap: Greek word(s)] sunt dignissimi.


page 155, image: es155

[note: 1602.] De Procopio per mihi gratum est, quod longioris temporis moram nobis concedis: neque enim recuso in partem aliquam honestissimi laboris venire. Esto tu in hac militia tribunus; ego vel unius manipularium locum implebo. Sed tempore, ut jam dixi, opus nobis. Privilegium, spero, nullā difficultate me impetraturum tibi: quod si in rem tuam extenderis, [gap: Greek word(s)]. Ipsi auctores Juris sic docent, sic jubent. De Epicteteis si monitore opus haberes, instarem tibi, ut quam primum [gap: Greek word(s)] illum [gap: Greek word(s)] nobis proferas. Exspecto avide quid eruditissimus N. [note: Justus Lipsius. Vide supra, Epist. CCXCI.] ad N. suum; nam habet sane in illius scriptoribus, unde luculentas nobis dapes concinnet. Sed vidisti illius de literis Graecis judicium nuper in epistola quadam proditum? Decoras vult non necessarias esse. Hoc tu illi concedes? non facies: neque ego certe, qui de eodem atramento ante unam alteramve horam serio illo nomine cum ipso expostulavi. Et vis dicam, mi Hoescheli, quod res est, [gap: Greek word(s)]? Memini Plinium alicubi [gap: Greek word(s)] sic: Naturale est cuique, ut ea, quae quis adeptus est, ipsa quam amplissima existimari velit. Vir optimus, si quantum in Latinis operae posuit, tantum et in Graecis sudasset, nunquam ita pronunciasset. Eclogas [gap: Greek word(s)], oro te per Musarum sacra, ede quantocius. Memini ante viginti amplius annos videre illa ipsa Excerpta in Darmarii Graeci hominis manibus. Non dubito, multa ibi latitare, quae ad Caesareos Scriptores meos pertineant; maxime in Dexippo, cujus mentionem toties Graeci, Latinique Historici faciunt. Juvenis, quem mihi commendasti, si opis meae ulla in re indigus ad me accesserit, faciam experiatur reapse, qui meus sit in te animus. Sed heus tu, de Herodoto, quis tibi hoc retulit? non enim memini scribere. Proximo Septembri, cum amicorum rogatu in privatis aedibus ejus interpretationem suscepissemus horis succisivis, initio convenere sex septem, quorum gratiā, atque adeo rogatu, ut dixi, res instituebatur: deinde ubi rumor emanavit, concurrere omnes, qui literas hīc amant, etiam viri graves omnis et dignitatis, et aetatis. Sensi rem apud bonos gratam, apud malos invidiosam; qui praetextu Religionis non me, sed [gap: Greek word(s)] Maecenatem meum obtrectabant. Ille quidem, ut est benignissimus, et quod istis (de ludimagistris e trivio non loquor) dolet mei amans, meum arbitrium esse voluit, docerem an non. Sed caussas graves habui, cur valetudini meae [note: 1602] consulerem et abstinerem. Rex et Maecenas clementissimus paullo post codicillos misit ad nos, quibus Bibliothecae suae curam nobis mandabat, non sine benevolentiae testimonio haudquaquam vulgaris. Eos codicillos habemus nos, qui tamen onus illud hactenus subire noluimus. Ita nobis hoc ignavum otium placet, quod Dei benignitas et Regis liberalitas facit. Etsi quid dico otium? quo nunquam adeo carui. Cogor enim dies totos, ah miser! persaepe in nugis ponere. Adeo verum est, [gap: Greek word(s)] nam si Lutetiae non essem, ea praestare non possem, quae, spero, praestiturum per hanc optimorum librorum copiam: rursus alibi si essem, multa perficerem, de quibus in hac negotiosissima otiosorum matre ne cogitare quidem possumus. Locum Ciceronis, ab amplissimo Velsero indicatum, videbo; et si possum, satisfaciam: nunc ne id quidem poteram; nedum scribendi ad illum erat facultas. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Sextil. Juliani, CIC IC CII.

EPISTOLA CCXCV. ANDREAE SCHOTTO.

[note: 1602] DOmum reversus ex itinere duorum mensium, binas tuarum, praestantissime Schotte, simul accepi. Ex posterioribus cognovi, frustra nos fuisse, cum a Condolo tuum exigeremus librum, qui, uti narras, in ejus manus pervenit nunquam. Gaudeo non mediocriter [gap: Greek word(s)] in hoc negotio melius tibi quam ipsum te consuluisse. Nam tuus ille Bellerus, cujus fidem secutus eras, parum se tibi praebuit fidelem; cum te inscio, in remotas adeo oras, ut alia taceam, tuum codicem se missurum recepit. Quod quia aliter accidit, spero factum iri brevi, nisi jam factum, ut velut postliminii jure ad te redeat tuus hic fugitivus filius. At tu si me audis, nullā morā manu eum mitte, ne iterum publicae lucis avidus foras aliquā ratione te invito erumpat. Equidem si quid hīc tuum hoc inceptum possum juvare, opem atque operam meam prolixe tibi polliceor. Sed qui habeas facultatem typorum Plantinianorum, cur alium requiras Typographum? Nostratium certe hīc quanta sit negligentia, nuper sum expertus, cum Scriptores post Suetonium curarem edendos: in quibus frequentes adeo mendae sunt commissae, ut me, vere dicam, editionis illius prope pudeat. Declamationes Quintiliani,


page 156, image: es156

[note: 1602.] quarum in tuis meministi, olim edidit Patissonius, homo eruditus, et in arte fide singulari uti solitus. Ille viroptimus, cum ad plures ante biennium transiit, parem sibi fide, industriā, et aliis virtutibus in eam rem necessariis, neminem reliquit. Si tamen ita lubet tibi, et codicem tuum ad nos mittere constituisti, omni curā efficiemus, et, ut spero, praestabimus, ne te consilii unquam poeniteat. Vitam Demosthenis Augustae Vindelicorum edi laetor: non enim dubito, opus quam emendatissime iri editum. Fidem et amorem in literas summorum virorum, Velseri et Hoeschelii, satis perspectam habeo. Justum Lipsium post gravem morbum [gap: Greek word(s)] in tuos venisse amplexus, utrique vestrūm gratulor. Atque utinam tertius ego vobis accessissem: cupio enim, mi Schotte, et te, et illum praesentes aliquando, si voluerit [gap: Greek word(s)], tueri. Sed miror, nihil ad nos lirerarum Antwerpiā dedisse clarissimum Lipsium: nam scripsi ad illum ternas post ejus novissimas; misimus etiam operis, nuper a nobis editi, exemplar unum per Plantinianos; quod an fuerit ei redditum, nescimus. Scribam ad ipsum, ubi primum nactus fuero, cui meas recte tradam. Interea si quid de illo, aut ejus coeptis novi habes, fac me, quaeso te, ut sciam. Vale, Vir amicissime. Lutetiae Parisiotum, a. d. X. Kalend. Aug. CIC IC CII.

EPISTOLA CCXCVI. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1602.] AD ternas brevi spatio mihi a te redditas, duabus epistolis respondi; quarum alteram ad Bongarsium misi, alteram hodie traditurus sum Mago mercatori, apud quem habitat adolescens Augustanus, quem mihi nuper commendasti. Hujus unicum argumentum est, ut honestissimo et eruditionis amantissimo callentissimoque Tardiaeo meo isthac proficiscenti aditum ad te patefaciam. Ille, quia literas amat, te quoque et amat, et colit. Tu cum ipsum nōris, amicitiā tuā dignissimum judicabis. Hoc interim mihi accrede, et omni ex parte laetus ac foelix per lustra multa [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Aug. CIC IC CII.

EPISTOLA CCXCVII. EIDEM.

[note: 1602.] OMnibus tuis respondi iis literis, quas ad Bongarsium ante triduum misi; neque erat nunc, quod ad te scriberem, nisi mini ab alio praebita esset occasio. Is est mercator ille honestissimus et probissimus, cujus fidei concredirus est adolescens Augustanus, quem mihi nuper commendasti. Venit ille nudius tertius ad me, consilium petens super eo juvene et ejus studiis. Post longam deliberationem de ea re, ita visum nobis, futurum e re hujus adolescentis, si ad Galandium, Gymnasiarcham notae probitatiset eruditionis, demigraret, istiusque. eximii viri hospitio, mensā, et in studiis consilio atque disciplina uteretur. Cur illum omnibus aliis praeferam, causas habeo multas, [gap: Greek word(s)] amor denique erga nos; ut videatur vel eo nomine studio non mediocri traditum sibi a nobis discipulum prosecuturus. Audio optasse adolescentis patrem, ut illi ipsi mercatori maneret [gap: Greek word(s)] Sed cum longissime a studiis absit ejus domus, nullā hoc ratione fieri potest. Nōsti enim hujus urbis magnitudinem, ut taceam periculum valetudinis, si tam longum iter toties sit conficiendum. Habet illum adhuc apud se mercator, non dimissurus, nisi intellectā patris voluntate. Ille igitur statuat, et suae voluntatis silium admoneat; quem tuā gratiā, et quia meretur ipsius indoles, futurum nobis curae debes confidere. Vale. Hoc ipso die ad amplissimum Velserum scripsi per alium, cui et ad te literas dedi. Vale iterum. Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Kalend. Aug. CIC IC CII.

EPISTOLA CCXCVIII. EIDEM.

[note: 1602.] DOmum reversus ex itinere satis longo, inveni tuas, cum foliis, quae deerant integrando libro Eclogarum tuarum. Ex epistola autem tua cognovi, Notas nostras exspectari a te ad proximas nundinas: in quo vereor, ut expectationi tuae possim omni ex parte satisfacere. Miseram enim prorsus vitam hīc agimus; non inter libros, sed inter occupationes nescio quas, quae me vix interdum sinunt toto die librum aspicere; ut non possit mihi non acerba esse vita, eo solatio


page 157, image: es157

[note: 1602.] destituta, quo unice ac pene solo capimur. Quindecim jam lapsi sunt a reditu nostro dies; cum tamen vix adhuc horas toridem studiis impenderimus: reliquum omne tempus qua amici, qua officia quaedam humanitatis nobis eripuerunt. Itaque, quod in aurem dictum tibi volumus, non minimum ratione istā impellimur, ut negotiosissimam hanc otiosorum matrem aliquando valere jubeamus. Verum ea de re, volente et faciente Deo, alias plura. Constituimus sane caeteris curis omnibus haec praevertere, neque ante eum librum de manibus ponere, quam voluntati tuae omnino satisfecerimus. Nam etsi observationes nostras non magnifacimus, illud tamen vel maximi aestimamus jure ac merito, ne laborem ullum, quem imponere nobis volueris, detractasse possimus videri. Igitur ut de nostro animo melius tibi constet, quia opera nostra saepe interrumpitur, quicquid in dies scripsero, id statim ad te mittam. Tu boni consule, et nos ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Kalend. Aug. CIC IC CII.

* Habe haec interea, mi Hoescheli, dum caetera per otium parabo: etsi possem fortasse hoc labore supersedere, cum et ipse meliora queas, et aliorum paratas jam, ut arbitror, observationes habeas. Pergam tamen, si ita tibi videtur. De Origene contra Celsum, hortarer te, si opus esset, [gap: Greek word(s)]. Libanius hīc editur, et pars magna jam confecta. Editur et Dion [gap: Greek word(s)] [note: Seu potius, Dionis Chrysostomi Orationes.]. Sed Libanii Epistolas nondum omnes congessit eruditissimus Morellius. Haec alii: nos diversis curis intenti, otio indulgere aliquantulum optamus; ut tanto paratiores postea ad nostra incepta accedamus; quod quidem [gap: Greek word(s)]. Vale, delicium Musarum. Notas viri inlustris vidi, et pro munere gratias ago maximas. Non difficilis fuit conjectura de auctore. Si existimassem libro edito locum esse nostrae diligentia, et meas tibi observationes misissem. Faciam cum voles. Aretaeum isthīc editum vidi. Lib II. [gap: Greek word(s)], cap. [gap: Greek word(s)]. corruptissima haec esse, non vidit tuus civis, homo eruditissimus [note: Georgius Henischius.]: [gap: Greek word(s)]. Legendum, [gap: Greek word(s)]. Loquitur de nomine [gap: Greek word(s)], et ait merito sic morbum vocatum, qui [gap: Greek word(s)], et statim occidit. Lege, si lubet, sequentia. Talia nonnulla habemus, quae alios fugerunt; sed haec tu melius.

EPISTOLA CCXCIX. DANIELI TILENO.

[note: 1602.] LEgi librum tuum, eruditissime Tilene, eoque nomine tibi gratias ago maximas. Vellem referre possem, et [gap: Greek word(s)] mittere opus, in. quo tot menses sumus: sed non patitur operarum nostrarum lentitudo. Quod malum aliud quoque est consecutum. Nam quia inter manus nostras tamdiu haesit ista commentatio, factum est imprudentibus nobis, ut longe supra id, quod institueram, opus crescerer. Quid facerem? [gap: Greek word(s)] Nam quae videbantur obscura et implicita, dissimulare, candoris nostri non erat. Sed de nostra opera alias. Tuus vero liber, amicissime Vir, incredibiliter me delectavit, ut omnia semper tua, a quorum lectione nunquam nisi melior discedo et doctior. An erit unquam illa dies, cum [gap: Greek word(s)] Antagonista tuus [note: Cardinalis Perronius. Colomes.] veritati manus dabit? [gap: Greek word(s)] gloriosum, et quāvis melius victoriā. Sed vetat nos hoc sperare [gap: Greek word(s)] eorum hominum, qui agnitam veritatem infesto animo persequuntur. Miseret me illorum, maxime autem veteris amici mei [note: Philippi Canaii a Fraxinis, qui post Plessiaci et Pontisicius factus est. Colomes.], qui Venetiis nuper ad me literas dedit, accuratissime scriptas, ut me ad suas partes traheret. Ibi vir ingeniosissimus et facundissimus multis disputat, extra Ecclesiam esse me, quae una sit, Romana nernpe, omnibus numeris perfectissima: haec una Christo legitima sponsa; in hac una speranda salus; et hoc genus quisquiliarum. Nōsti enim repositam toties cramben. Ille autem non contentus immeritis laudibus Romanam Ecclesiam ornare, nostram insuper convitiis proscindit; et quantā maximā potest ingenii vi, nostros lacerat; improbos, impios, irrisores nominans, et turbarum auctores; et quid non? Heu miserum! [gap: Greek word(s)]. Ita me Deus amet, charissime Tilene, ut ad lectionem illam totus cohorrui. Videbar enim videre imminentem Dei dexteram, et ultricem manum. Ne nunc quidem extra pavorem sum, et illud cogito, [gap: Greek word(s)]. Det illi Deus rectam mentem. Idem te servet, et amorem tuum mihi. Vale. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Kalend. Sextilis Juliani, CIC IC CII.

Galenum vocari [gap: Greek word(s)] miror, virum tam assiduum in Dei sapientia praedicanda.


page 158, image: es158

[note: 1602.] Ego illum eo maxime nomine dignum laude et aeternā praedicatione semper judicavi.

EPISTOLA CCC. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] NUnquam ego ad libros confero me, quin multa statim occurrant, de quibus te, inlustrissime Vir, si liceat, velim consultum. Nam et multa ignoro, ne dicam omnia; et eum te scio esse, qui me non indignum judices, cui scientiae tuae facias copiam. Multa igitur habeo, de queis, ubi primum otii plusculum fuero nactus, per literas tecum agere constitui: quanquam, ut ingenue fatear, non tam occupationes meae impediunt, quam terrent tuae, quas scio esse gravissimas. Est mihi enim religio, vel [gap: Greek word(s)] a melioribus curis te avocare. Quamobrem cupiditati meae sibulam imponam, si hoc tamen unum oravero, dicas mihi de Johanne Medico, qui [gap: Greek word(s)] Graece scripsit, quid judices; puto enim sagacissimos oculos tuos non fugisse eum librum. Ait ille, [gap: Greek word(s)] e libro Persico totam illam artem se didicisse et transcripsisse; quod magnis ipsi laboribus constiterit. Totius Operis capita sunt XLVII. Argumentum cognoscas ex paucis, quae subjeci, lemmatis:

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

Potes ex istis de operis universitate facere conjecturam. In fine sunt [gap: Greek word(s)] quam plurima, magno labore confecta. Habeo etiam Michaelis Pselli libellum, nondum, ut puto, luce publicā donatum, cujus est index: [gap: Greek word(s)] Sunt hīc [gap: Greek word(s)] nonnulla, sed pauca, et. tuo conspectu parum, ut suspicor, digna. [note: 1602.] Hunc librum, quia meus est, si putarem tuis studiis aliquid profuturum, sine cunctatione ad te mitterem: illum, qui meus non est, [gap: Greek word(s)] offerre non possum, Offero tamen; fac me tantum de tua voluntate certiorem. Priscianus tuus in Puteanorum fratrum, tui observantissimorum adolescentium, manibus tam diu haerebit, donec erit, cui recte dari possit. Scripsi nuper ad amplissimum Legatum, et ad clarissimum Vulcanium, cum paucis ante diebus ad Grotium et Heinsium literas dedissem. An fuerint tibi omnes meae redditae, quas ab uno aut altero mense scripsi, velim fieri certior, et ut facias oro. Vale, aeternum mihi et omnibus bonis observande ac suspiciende Scaliger. Lutetiae Parisiorum, a. d. XI. Kalend. Septemb. CIC IC CII.

Didici e tuis in Catullum annotationibus, discedere te a Budaei calculo in aestimatione veteris pecuniae Romanae. Cum igitur tuam super ea re sententiam penitus cognoscere incredibiliter ardeam, oro te atque obtestor, proximā epistolā paucis illam mihi digneris indicare. Ignosce, quaeso, cupiditati meae; et serio tibi gratulare, quod [note: Ad hanc responsoria exstat n. 76.] longius absum a te. Deus te servet, aeternum saeculi decus.

EPISTOLA CCCI. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1602.] DE meo in te animo, Vir clarissime, malo ex sermonibus optimi et praestantissimi Gentilis nostri cognoscere te, quam ex meis literis. Enimvero saris exorbitavimus; redeamus, censeo, in viam, [gap: Greek word(s)]. Fidem fecerimus hactenus Tulliano dicto, [note: Cicer ad attic. Lib. I. ep. 17. (Optimorum.)] Bonorum animos facile esse irritabiles: nunc illud potius probemus, [gap: Greek word(s)]. Non clam me est, caussas habuisse te aliquas, cur existimationi [gap: Greek word(s)] [note: Henrici Stephani. Colomes.] faveres minus: illum impurum, qui de magni Dei certissima sobole, Veritate, triumphos nunc agit, quid impulit, ut virum de literis optime olim raeritum, et vel parentis Roberti [note: Stephani.] nomine praecipuo honore dignum, hac immanitate laceraret? Ingenue fateor, amicissime Rittershusi, cum illa primum vidi, vehementer sum commotus. Atque is ego sum tamen, cui uni optimi senis morositas plurimum displicuerit, plurimum offuerit. Sed praeponderabant apud me semper tot illa et tanta in rempublicam


page 159, image: es159

[note: 1602.] literariam merita, quibus commemorandis nolo vel patientiā tuā, vel otio meo abuti; et sunt omnia tibi, si cui alīi, probe nota. Omitto privatum hoc affinitatis vinculum [note: Uxerem duxerat Casaubonus Florentiam, Henrici Stephani filiam. Colomes.]; quod si contemnerem, magno me scelere, vel judice te, impiatum putarem. [gap: Greek word(s)]. Quod superest, oro Deum Optimum Maximum, clarissime Rittershusi, ut pro tua singulari pietate et probitate omni bonorum genere te cumulet, firmamque tibi valetudinem, mihi amicitiam tuam praestet. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Non. Septemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1602.] [gap: Greek word(s)], quam postulasti, ecce habes, optime Hoescheli; neque est, quod eo nomine magnas mihi gratias agas. Vix unum ea de re cum amplissimo Thuano verbum commutaram, atque ille statim auctoritate suā, nullo labore meo, rem confecit. Scis enim, qui ille vir it, quantus literatorum amator. Tui vero ita studiosus est, ut tuā caussā omnia libentissime sit facturus. Porro quantum ego et ille tua in literis merita aestimemus, scires, si praescripta a nobis verba formularii isti suis non mutassent. Historiae Augustae Scriptores nostri publicā luce adhuc carent; non tam profecto culpā aut cessatione meā, quam operarum nostrarum: nam equidem hac curā vehementissime cupio defungi. Procopium quia non urges, neque nos admodum urgemus; sumus enim impeditissimi: sed quod primum fuero nactus otium, id ponam in relegendo codice meo, quem statim sum tibi missurus. Deus modo te, amicissime Vir, et nos tecum servet, praestetque incolumes. Vale, et me ama. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Nonas Septemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCIII. [note: +] SCIPIONI GENTILI.

[note: 1602.] UT vales, optime virorum? ut hoc iter tibi successit? Spero quidem, ex animi tui sententia: sed me tamen levabis curā, si de tuis rebus ex literis tuis volueris me cognoscere. Ecce autem tibi ad clarissimum Rittershusium epistolam, quam ut verbis tuis ornes, pro meo jure postulo. Tu mihi scribendi auctor; non quod non et ipse [note: 1602.] cuperem cum veteri amico in gratiam redire, sed me veternus quidam tenebat, cui tu morbo AEsculapius fuisti. Peto enim abs te, ut de meo in ipsum animo ea referas, quae accepisti a me; constantiam etiam amoris in posterum spondeas, et ab ipso vicissim meo nomine stipuleris. Ego faciam, [gap: Greek word(s)], ne aut te, aut illum possit unquam poenitere. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Nonas Septemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCIV. [note: +] PHILIPPO CANAIO A FRAXINIS.

[note: 1602.] Amplissime Vir, quod Epistolae tuae nuper non responderim, cum Praeses Thuanus literas ad te dedit, causam cessationis meae ex illis ipsis literis puto tibi cognitam. Quare aliā excusatione non utar. Omni enim culpā vaco; qui vix tertio demum die post tabellarii profectionem de elapsa jam occasione aliquid rescivi. Quod autem ne nunc quidem justā Epistolā te compello, ignosce: [gap: Greek word(s)] da molestissimis occupationibus meis, quibus nunc cum maxime distringebar, ne fraudi mihi sit subita haec et tumultuaria scriptio. Ego enim post amissam superiorem occasionem securus, illud tempus expectabam, quo praestantissimus Thuanus iterum tibi esset scripturus. Nōram quippe hoc esse illi in animo. Sed cum forte ad illum venissem, et acceptum a te Hebraicorum librorum Catalogum tibi scirem remitti, religio mihi fuit committere, ut Indiculus hic sine meis literis ad te perferretur. Accipe igitur, amplissime Domine, non responsionem ad illam tuam accuratissime scriptam Epistolam; neque enim patitur [gap: Greek word(s)] sed fidum planeque certum observantiae pignus, ab eo profectum, qui cum in omni officii genere candorem simplicitatemque suam ac constantiam tibi cupit esse probatam; tum in eo maxime negotio, quo de tanta accuratione a te nuper est actum. Noli vero, per immortalem Deum te obtestor, hanc moribus meis notam inurere, ut alterplicum hominum more aliud me corde sentire, aliud fronte promptum gerere existimes: non facio, non feci unquam, neque unquam sum facturus: server modo Deus Opt. Max. quam indidit nascentis animo [gap: Greek word(s)] cujus ego vel praecipuum testem fueram te laudaturus, si fors tulisset, ut alieno testimonio [gap: Greek word(s)]


page 160, image: es160

[note: 1602.] [gap: Greek word(s)] haberem probandum. Putavi ego stultus, persuasissimum tibi esse ex veteris amicitiae, quā me dignatus es, longo usu, tuum Casaubonum caeteras quidem laudes, quas fortasse quorundam comitas illi adscribat, ut alienas, aspernari, et facere non tanti; caeterum id unum summopere semper contendisse, ut vivus, nec vivus, veteris Poetae dictum tolleret, [gap: Greek word(s)]. At tu, magne Vir, [gap: Greek word(s)] illis me adnumeras, quos Pater ingeniorum [gap: Greek word(s)] bonis ait exosos. Scribis enim, satis te acceptum habere, nos in re omnium gravissima [gap: Greek word(s)]. Mene? [gap: Greek word(s)], non scire me, unde ista tibi de nobis nata sit opinio. Convenio memoriam meam: ab illa omnes sermones exigo et garritus nostros: nihil invenio, nisi forte justissimas querelas in tuum sinum liberius olim effusas, de certorum hominum sinisteritate, et in bono caussa animo, ut videbatur, non bono. Si alia sit mens nobis, cur dissimulem? cum praesertim quod me hīc teneat, nihil quicquam eorum inveniam, quae in rebus expetendis solent spectari, praeter causae justitiam. Quid? tu me adeo insanum judicas, ut contra mea commoda et meorum, qui vitā meā mihi chariores sunt, animum in dissimulatione obdurem? O me vacui capitis, et judicii, si ita est, plane nullius! Sed et odio dignissimus sim tot Procerum et summorum virorum, qui pro sua in nos benevolentia et in literas amore tantopere tam saepe idem quod tu, a nobis exegerunt. Omitro illius divini capitis [gap: Greek word(s)], in cujus unius, secundum Deum, potestate ac nutu omnes spes, fortunae, vita ipsa nostra est posita. Huic ego tam benigno, tam clementi hero meo, sine ulla exceptione morem posse gerere, ipsa, mihi crede, vitā meā vellem redemptum. Sed scit ipse quid me impediat; et pro sua aequitate facilis ignoscit. Tu quoque, amplissime Domine, idem facias velim; tibique persuadeas, neque in hoc negotio, neque in tui cultu et observantia aliud unquam mihi linguam esse professuram, quam quod [gap: Greek word(s)]. Sed abeo longius, quam initio proposueram; neque enim tuis respondere nunc institui. Vale, amplissime Domine, et me ama, qui pro tua et omnium tuorum perfecta ornnibus numeris felicitate assiduas cum uxore, et tua quoque Philippa ad Deum immortalem preces dirigo. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Non. Septemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCV. [note: +] JACOBO LECTIO.

[note: 1602.] Modum tuum, clarissime Lecti, accepimus, legimus; et quamvis vetabamur, laudavimus tamen sine modo. Nam quis in hoc modum teneat? omnibus Musis invisus sit, quem non supra modum capit tam cultum, tam elegans, et quod nobis eximie placet, adeo [gap: Greek word(s)] poema. Acciderat, ut pridie quam fasciculum tuum acciperem, amici beneficio in meas perveniret manus [gap: Greek word(s)] illud carmen. Fremere igitur et indignari, et tacitis querelis tecum expostulare, quod per alios prius quam per te tuorum aliquid essem nanctus, Sed venit ad me postridie Parisiensis ille mercator, cui tuas commiseris, lentitudinem suam excusans; jam enim multum temporis esse lapsum, ex quo [gap: Greek word(s)] Genevam reliquisset; verum Lugduni necessario opinione suā diutius substitisse. Agnovi laetus errorem meum, et in amoris tui constantia, cujus testis erat luculentissima tua epistola, serio triumphavi. Igitur pro tam eximio munere magnas maximas tibi gratias, non meo solum nomine, sed et incomparabilis illius viri, cui exemplar alterum fuit a te adjectum. Utinam plura misisses: cupiebam ad Scaligerum, unum; alterum, ad Lipsium; quotidie enim scribimus invicem: sed illud ipsum, quod dono a te acceperam, vetus amicus tuus Plumbeus Rupellensis abstulit non invito. Avebam enim volitare per nostrorum hominum manus carmen tam bonum, tam comtum. Spartianus et comites ipsius Historici adhuc nos tenent; operae enim Parisienses plane illud servant, [gap: Greek word(s)] neque nos urgemus nimis: etsi mirifice diem illum videre optamus, quo molesto operi gratum finem, [gap: Greek word(s)], imponemus: cogito enim e vestigio ad vos, quo me pietas duplex vocat, ut piam matrem visam, et ut res uxoris isthīc, si potest, in tuto collocem. Addo et tertiam causam, ut te, [gap: Greek word(s)], dissuavier, et aliquot tecum dies condam. O longum illud mihi tempus, quo te praesens praesentem videbo! Sed certe videbo, aspiret modo votis qui solus facere ut possimus, potest. Ille te, amicissime virorum, servet, et quicquid tibi charum. Reverendo Seni D. Bezae plurimam, nisi grave est, salutem. Vale cum tua, quam una tecum ex animo salutat mea. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Septemb. properante calamo, CIC IC CII.



page 161, image: es161

EPISTOLA CCCVI. [note: +] JUSTO LIPSIO.

[note: 1602.] ET quod Libellum inficetum, Musisque iratis natum, responsione sis dignatus; et quod scripti illius tui feceris nos statim participes, utrumque juxta gratum. Ago igitur, praestantissime Lipsi, utroque nomine magnas maximas gratias. Erat omnino faciendum, ut semel saltem stili tui mucrorem in istos vere [gap: Greek word(s)] stringeres, quorum gregem [gap: Greek word(s)] ille ducit; qui olim Epistolā quādam a te laudatus, cotidianos ex illo triumphos de te ducere intermisit nunquam: Illum dico [gap: Greek word(s)], bipedem [gap: Greek word(s)] arrogantissimum, peculatissimum, insulsissimum, qui Persium nuper impuris suis manibus conspurcavit. Decimus annus agitur, cum gravissimum illum Poetam publice interpretati sumus haud mediocri diligentiā; extantque in liturariis nostris quae ad ejus lucem congesseramus quam plurima: horum publicandi si impetus aliquando nos capiat, vix est ut contineri possumus, quin furiosum Magistellum pro suis meritis accipiamus. Sed ne illucescat ille dies, qui me exorbitantem a verae virtutis semita, et eorum vestigia deserentem, quos [gap: Greek word(s)] quidem, sed tamen sequor, sit visurus: [gap: Greek word(s)]. Nam moderationem illam tuam, quā in ista Pelusiotae castigando aeterna cum laude usus es, mirari facilius possim quam imitari. Quis autem iste lucifuga tenebrio? Ego titulum totum puto falsum ac fictirium. Sed et hic, et quicunque alieni nominis obtrectationem gloriae suae segetem arbitrantur, [gap: Greek word(s)]. Plane autem sic est, mi Lipsi, ut scribis; cum primum in lucem insubidus libellus ille prodiit, mirari multi, diripere et assidue praedicare. Puto tamen, fore neminem adeo [gap: Greek word(s)] qui post lectam dispunctionem tuam, priorem sententiam non sit mutaturus. Nos non mutabimus, qui insipidum illud scriptum ab homine erudito esse profectum, credidimus nunquam, palamque aspernati semper sumus. Vale, praestantissime Lipsi. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Octob. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCVII. CAROLO LABBAEO.

[note: 1602.] NOn longior tibi, eruditissime Labbaee, mearum exspectatio fuit, quam molestum mihi est, quod tamdiu in aere tuo esse cogimur. Sed multitudinem occupationum mearum si habeas notam, aliā apud te excusatione mihi opus non sit. Scis librum edi a nobis, haud scio quanti pretii, certe difficilioris et longioris operae, quam initio putabamus. Atqui illud etiam scito, minimam fere partem nostri temporis hanc curam occupare. Potes ex eo conjicere, quantum nobis subcisivi temporis reliquum sit, quod scriptioni epistolarum impendamus. Venio ad tuas. In Regia Bibliotheca esse aliquid, quod tuo conveniat instituto, facile adducor ut credam; nondum tamen quicquam ejus generis in nostras manus incidit. Sed, mi Labbaee, in ea Bibliotheca, etsi regiis codicillis curae nostrae commissa, peregrini adhuc sumus: optimum enim senem [note: Joh. Gosselinum, Bibliotheca Regiae custodem. Colomes.], sed paulo morosiorem, offendere vitavimus, ac sponte hactenus nostro jure cessimus, ac porro etiam cedemus, nisi distincte jubeamur a Rege, [gap: Greek word(s)]. Si quando igitur in manus nostras ille thesaurus venerit, benevolentiam nostram experieris. De iis, quae in nostra sunt potestate, nullam dico caussam, cur non illis utaris ut tuis, sed quid a me sperare possis, ipse nōsti. Omnia enim vidisti, quae sunt penes nos. Placidius mihi est incognitus; quare [gap: Greek word(s)]. Quod editione Glossarii, quam parat ille juvenis Helvetius, ab incepto non deterreris, laudo constantiam, eoque nomine multum te amo. Fallor conjecturae, aut non multum illi cucullati, quorum copiā illum audio esse instructum, nos juvabunt. De Dionysio Gothofredo, [gap: Greek word(s)], et. quod vere dicere possum, [gap: Greek word(s)]. Quid videretur nobis de loco Macrobii, nuper scripsimus; nunc vel inspicere locum non licebat: si fallimur, et tua verior sententia, [movebamur cum tuas legeremus] [gap: Greek word(s)]. Placent quae disputas de vocibus ruma, rumus, et [gap: Greek word(s)]. In voce [gap: Greek word(s)] superest adhuc nescio quid scrupuli; sed cogitabimus. Caetera omnia, quae apud Isidorum, aut alios emendasti, perplacent. Atque ego ab hoc velut gustu in spem magnam adducor, et toto corpore venio ad alteram epistolam tuam. Quod putas, libelli, quem miseram e Bibliotheca


page 162, image: es162

[note: 1602.] Thuani [gap: Greek word(s)], auctorem esse Julium Pollucem, falleris, et cave credere. Ut Julius Pollux tam jejuni scripti sit author! At! recanta. Nam illa verba, quibus ait scripsisse, [gap: Greek word(s)], non ad Julii Pollucis Onomasticum referenda, sed ad breves illos tractatus Glossis subjectos, ubi congeruntur rerum nomina plane [gap: Greek word(s)]. Possum multis argumentis probare, multum distare a Pollucis saeculo, qui illa scripsit. Superaria scribas in Glossis an superalia, ciccum non interduim. Scis enim, duas has literas R. et L. in omnibus linguis in Manuscriptis esse permutabiles. Plagiarius et Frogana pro eodem posuisse Veteres, conjecturam facis e loco Glossarii. Ego non puto: monstrum hīc latere, nullus dubito. Nōsti tamen, non pauca apud hunc Magistrum legi, de quibus jure illud Jurisconsultorum usurpaveris [note: Constituta. lib. 20. ff. de Legib.], Non potest omnium, quae a majoribus dicta sunt, reddi ratio. Haec breviter et raptim ad tuas. Cum eā curā, quae me nunc exercitum habet, fuero liberatus, faciam libenter, ut si quid opera mea utilis tibi esse possit, tibi vacem. Vale. Amplissimo parenti tuo, et fratri optimo plurimam a me salutem. Etiam illud a te peto, ut virum eruditissimum Stephanum Claverium, a quo nuper literas accepi, meis verbis quam amantissime salutes. Scripsissem ad illum, nisi accepissem a Typographo, cujus operā est usus, in itinere eum esse ut huc veniat. Quod petiit a me, id tulit. Velim hujus ne obliviscaris: [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Eid. Octob. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCVIII. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1602.] AMplissime Domine, cum nuper tui ad nos venerunt, ita curis eram non occupatus, sed confectus, ut gestienti ad te scribere otium defuerit et tempus. Ad quotidianum pensum operis jam molestissimi, et alia furtiva studia, quae me devinctum tenent, accessit morbus uxoris vehementissimus. Dies enim decimus quintus agitur, cum illam capitis vexat dolor plane capitalis, et prope [gap: Greek word(s)], nisi dilucida quaedam illi velut reparandis viribus darentur intervalla. Itum ad Medicos, et tentatum nihil non. Profecere tamen tot remedia ad hanc diem non multum. Sed bono animo sumus, quia [gap: Greek word(s)] affirmant nobis [gap: Greek word(s)], [note: 1602.] extra periculum rem esse, Exspectamus igitur [gap: Greek word(s)], certi, frustra futuram omnem [gap: Greek word(s)], nisi, quod nomen ipsum nos docet [gap: Greek word(s)], humanis remediis Dei auxilium sit adjunctum. Ad haec tot impedimenta cumulus ingens die illā fuerat adjectus; jussi enim fueramus a Rege, Landgravium Hassiae in Bibliothecam deducere. Diei fere integri jacturā constitit mihi illud obsequium. Sed erat tanti: dignissimus enim est ille Princeps, quem omnes colant, qui Musas amant, Venimus igitur ad librorum principalium gazam: mirari Hassus tantam tot codicum notae tam bonae copiam, et multa de nobis quaerere; multa etiam ipse de suo in literas amore, et studio congerendae Bibliothecae. Ac congessit sane prope jam [gap: Greek word(s)] quam tamen, dum tuā licebit nobis uti, invisuri ipsi nunquam sumus: parare enim sibi vim librorum magnam multorum est, atque adeo omnium, qui a fortunae opibus non sunt destituti; eligere et discrimen facere non omnium; conficere vero numeris omnibus absolutam qualem habes tu Bibliothecam, tua unius quod equidem sciam, Vir summe, laus est. Accepi ab illustrissimo Principe rem meā tuāque admiratione dignam; nam cum libros Mathematicos versaremur, dixit ille mihi, Josephum Scaligerum libellum de anno Persico ante annum scripsisse, atque ipsi nuncupasse: eundem cum de peregrinatione Hassi brevi suscipienda inaudisset, obnixis precibus ab eo contendisse, ut cum Lutetiam venisset, Commentarii de anno Persico, quem sciret esse in Regis supellectile libraria, usum sibi vel a te, vel si opus esset, a Rege impetraret. Obstupui, cum haec audirem, Scaligerum librum edidisse, et quidem ante annum, et id me ignorare; nihil ab illo, nihil a te, nihil a quoquam mortalium de eo libro me rescivisse? Verum, nisi fallor, ne tu quidem oculatior heic quam ego: itaque vix sum adductus ut crederem, sed ita esse, non semel atque iterum, verum amplius decies sobrius Princeps affirmavit. De libro, quem perit, quid acturus sit, nescio: respondi illi, optare me prius de ea re tecum agere: nam si spes esset describendi ejus codicis, esset fortasse satius, rarum adeo [gap: Greek word(s)] aleae periculi eximi. Sed de his hactenus: nam de Hasso plura primo congressu; qui quidem iniquo animo ferebat, quod tui videndi spem factam sibi a Rege frustra viderat cadere. Venio ad Indices tuos, quos curavi reddendos suis autoribus. Cum libri venerint, dabo


page 163, image: es163

[note: 1602.] sedulo operam, ne quid eorum, quae notasti, desideres. De Avicenna vero, quid ego tibi dicam, aut quibus verbis tibi gratias agam? Sed videris, amplissime Vir, superioris epistolae meae verba in aliam partem accepisse, atque ego scripseram. Neque enim ita projecti pudoris sumus, ut munus tantum a te petere sustineremus;

Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni:

neque ita porro desipimus, ut magnitudinem tuorum in me ac meos beneficiorum non intelligamus. Quamobrem oro te atque obtestor, parce, Vir summe, verecundiae nostrae, et tanto hoc munere noli nos onerare. Satis est quod jam apud te contraximus obligationis. Eato Avicenna tuus [gap: Greek word(s)] meus, si placet, [gap: Greek word(s)] Possum illo uti, sine ulla chartarum injuria: utar vero nunquam, quin tui memor et beneficiorum tuorum animum ad Deum convertam, et ab illo fausta tibi ac laeta omnia, [gap: Greek word(s)] supplex precibus petam enixissimis. Vale, et parcius nos ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Novemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] ADvenit tandem ille dies, cum inlustrissima Princeps ad vos iter instituit. Exspectavi diu hanc occasionem, ut possem ad re mittere quae paraveram pridem. Ea fuerunt haec: Priscianus tuus, Pselli [gap: Greek word(s)] annorum Persicorum, et libellus Proverbiorum Arabicorum. Ex his priora duo en habes in fasciculo: duo posteriora cur non sunt adjecta, aequo animo caussam accipe. Constitueramus ego et amplissimus Thuanus, si eum librum ante non vidisses, (quod heri demum ex tuis cognovi) nemine conscio, e Regia Bibliotheca, quae fidei illius commissa, utendum tibi ipsum Regis exemplar concedere. Propterea cum nuper binis literis de eo ad te scriberem, cujus esset is codex, aut ubi lateret, non adjeci: magni enim et Thuani et mea intererat, scire neminem missum ad te herilem librum: [gap: Greek word(s)]. Quare cum emanasset casu quodam nostrum consilium, quia hac non succedebat, aliam inire viam necessario sumus coacti. Est hic Medicus quidam, Graece doctus, qui describendis [note: 1602.] Graecis libris misellus victum quaeritat: cum eo amplissimus Thuanus, heri solum a rusticatione vindemiali reversus, acturus est hodie aut cras, ut summā et fide et diligentiā eum codicem tibi describat: ego futurus sum [gap: Greek word(s)] et ut quidque erit descriptum, statim ad te. Quare de hoc fecurus, aliud age: habes meam et ter maximi Thuani fidem obstrictam; quam profecto cis paucissimos dies, faciente Deo, liberabimus. Arabica Proverbia quod nondum descripserim, oro te, ignosce mihi: occupatissimus enim sum; non in editione solum Notularum in Spartianum, et comites ejus; sed et curis aliis multis, et molestissimis quidem; cum praesertim menses jam aliquot ex gravi morbo decumbat uxor. Misissem quidem exemplar, quod mihi descripsi; sed neque illud est absolutum, et cum ultro adolescens Flessingensis ille [gap: Greek word(s)], quem mihi commendasti, onus describendi in se susceperit, peto a te, pauxillum temporis concedas adhuc nobis: tantisper dum nacti iterum illud. autographum, quo ipse usus sum, inde potius quam ex apographo meo libellum tibi describemus. Obsecro te, ne propter longiusculam hanc moram mihi succense. Juvenis ille, qui tuas heri mihi reddidit, non desuturam occasionem affirmavit, quoties vellem aliquid ad te mittere. Illi igitur, quem scio esse tui observantissimum, fasciculos meos posthac sum commissurus. En etiam tibi primum Eusebii folium [note: Vide Epistolas Gallicas ad Scaligerum, pag. 328.], Burdegalā ad me missum a certis hominibus, quos urit expectatio tui operis. Et ajunt illi, nihil esse caussae, cur in hac palaestra amplius te exerceas, quod cum Gurges tuus, [gap: Greek word(s)], mihi referret, pene in oculos involavi; a convitiis certe, etsi aderant magni et graves viri, non temperavi: erat enim indignum, institui aliquam comparationem divinorum tuorum scriptorum cum iis, quae ego aut Cluvienus praestare possumus, vel animo concipere. Sed negatur hodie, quicquam lectu aut fide dignum ab eo posse proficisci, qui palam veritati bellum non indixerit. Quare de tuo Eusebio comitia jam celebrata sunt, sententiae dictae. Quid quaeris? Episcopus Vasatensis [note: Arnoldus Pontacus. M. Velserus ad Joseph. Scaligerum, Epist. 26. pag. 802 Oper. Colomes. Gall. Orient. pag. 105.] si esses, omnes faterentur, quod res est, solum te in literis regnare; tuum unius esse, Eusebium redivivum praestare. Nunc dubitatur, an literas didiceris: nam Historiam Ecclesiasticam ut attingas tu, ingens nefas. O tempora! ō mores! Tu vero, magne Scaliger, cum haec vides, non rides?


page 164, image: es164

[note: 1602.] Non quo tendant illa, intelligis? Hortaret te, ut opus institutum acceleres, nisi otiosum putarem, [gap: Greek word(s)]. Obtestor potius te, ut valetudinem tuam cures, et ad ridendum te pares, cum illud [gap: Greek word(s)] prodierit, si tamen aliquando proditurum est; nam ego non temere dubito, et solium istud inane puto esse [gap: Greek word(s)]. Amicus Veneras [note: Philippus Canaius a Fraxinis.] furit [gap: Greek word(s)] urget nos epistolis; proponit gryphos; sic ipse vocat, et vere; sunt enim [gap: Greek word(s)], etsi ut de re gravissima enixissime petit a me, respondeam et solvam: Eā tamen lege, inquit, ne mihi satisfactum putes, si me ad Scripturarum tribunal obtorto collo rapueris. Ipsa verba illius posui; quae ut [gap: Greek word(s)], sine horrore non descripsi. Atqui ille addit, pridem explosam penitus a magno illo Eboracensi [Ebroicensem volebat dicere] Episcopo fastuosam provocationem Scripturarum. Judica nunc, et dic, quaeso, mihi, putesne aliquid posse huic impietati adjici. Vale, illustrissime Vir; et quod epistolam imprudens. produxi, ignosce. Amplissimo Legato plurimam, nisi grave est, salutem velim nunties. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Novemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCX. DANIELI HEINSIO.

[note: 1602.] ACcepi ante mensem, opinor, quas ad me a. d. v. Eid. August, dederas. Longiores illas, quarum spem facis, vidi nullas, quae si et scriptae a te sunt, non promissae tantum; habeo quod cum fortuna expostulem, quae literas tuas, rem mihi gratissimam, mihi invidit. Nam ut Aristophanis versum, Sic epistolam tuam, quo longior fuerit, eo meliorem fuisse, qui notum habeam tuorum scriptorum genium, dubitare non possum. Sed nulla fortasse periit mihi tuarum; neque post illas, quae redditae sunt, quicquam ad nos scripsisti. Si ita est, noli longiore expectatione tuarum nos cruciare; cupio enim de te, et studiis tuis, atque inceptis omnia [gap: Greek word(s)] cognoscere. Novā professione ornatum te, et Poeticam docere in Academia vestra, ex humanissimi atque eruditissimi literis Bertii primum cognovi. Gratulor igitur tibi, mi Heinsi, et quidem plane ex animo. Simul magnum illum [gap: Greek word(s)] veneror, fortunet benignus haec auspicia, tibique ad maxima nato, ut maxima quaeque donorum suorum largiatur, toto pectore ipsum oro. Hesiodi, quam [note: 1602.] curas, editionem cupide exspectamus, vel propter notas tuas, quas fore eruditissimas, hoc est, Heinsio dignas confidimus. Hesychius, si nos audis, sequetur postea; omnium veterum Criticorum, quos habemus hodie, longe, si quid judico, doctissimus, et serio Graecantibus apprime utilis. Multa obiter, ut fit, in eo scriptore emendavimus; quae, etsi posse te operā nostrā carere scio, quia tamen ita vis, colligam simul ac otium nactus fuero: nunc enim sum occupatissimus; plane ut studia nostra diversis curis obruta jaceant. Etiam in Nonnum multa habemus; quae ut describantur, brevi, cum Deo, curabimus, tibique mittemus. Vale, amicissime Vir. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Novemb. CIC IC CII.

Quid de isto Hesychii loco censes? [gap: Greek word(s)]. Scribimus: [gap: Greek word(s)] [vel [gap: Greek word(s)]] [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)], non [gap: Greek word(s)]. Et in fine: [gap: Greek word(s)]. Elegantissimum proverbium est, [gap: Greek word(s)] aut, si malis, [gap: Greek word(s)] quod tamen minus probo. De iis dicebatur, qui viderenter ab omni parte beati, et qui perficerent quicquid instituerent. Scis quid de Timotheo, Duce Atheniensium, jactatum sit, quem aemuli sui pingebant [gap: Greek word(s)], ut scribit Plutarchus in Sylla. In libello autem de Malignitate Herodoti, idem narrans, vocem [gap: Greek word(s)] usurpat.

Aliud etiam proverbium, in Hesychii Codice depravatum, ita scribendum: [gap: Greek word(s)]: ex eodem in [gap: Greek word(s)]. Sed haec tu melius. Iterum vale.

EPISTOLA CCCXI. GEVERHARTO ELMENHORSTIO.

[note: 1602.] ACcepi, eruditissime Geverharte, quas ad me dedisti, opinor, omnes. Primis respondi statim: alteris literis, quia eram, cum illas accepi, ut fere semper, occupatissimus, priusquam responderem, tertia tua epistola me oppressit in ipso articulo. Parabam enim isthuc fasciculum ad illustriffimum Scaligerum, ad te, et alios amicos meos, cum tuae mihi sunt redditae. Quod igitur diligentiā tuā officium meum antevertisti, velim persuasissimum tibi sit, nullā meā culpā factum; sed per assiduas occupationes meas, quae et plurimae sunt, et molestissimae. Quare neque de collatione exemplarium manuscriptorum


page 165, image: es165

[note: 1602.] fidem meam liberare adhuc possum; neque de poliendo commentario, quem scripsimus de Critica, vel cogitare. Urgemus enim nunc cum maxime Auctorum post Suetonium novam cum uberioribus Notis editionem; quae si ad umbilicum semel fuerit perducta, et vitam cum otio benignus Deus produxerit, multa, ut spero, quae habemus non inchoata, sed affecta, brevi edemus. In his est prope jam absolutio commentarius de Lectis et Stragula Veterum Veste; qui Liber non leviter nos aliquando exercuit. Sequetur postea is, de quo nuper scripsisti; nescio an accuratior, sed prolixior certe, nisi fallor, expectatione tuā futurus. Est enim pulcherrimum argumentum, et cujus notitia omnibus, qui in literis serio versantur, sit necessaria. Verum ista, quoniam tempore opus est, Deo permittimus. Vale, Vir eruditissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Novemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCXII. ANDREAE SCHOTTO.

[note: 1602.] BInis tuis, Vir optime et eruditissime, unis meis respondebo; quando antevertit diligentia tua occupationes nostras. Ante mensem, et quod excurrit, quum mihi fasciculum tuum bonestissimus adolescens traderet, spopondi illi, me statim librum a te missum esse lecturum, et brevi tuis responsurum; orare interea illum, ut suis hoc tibi significaret, et nostrae fidei velut [gap: Greek word(s)] apud te intercederet. Quae illius probitas est, amor in nos, in te etiam observantia, non dubito praestitisse quod prolixe receperat; ut valde miratus sim, cum ex posteriore epistola tua cognoscerem, nihil horum adhuc te intellexisse. Sed fuerit fortasse in caussa discessus tuus ab Antwerpia. Quicquid hujus sit, oro te, Vir humanissime, cessationem meam ne sic interpreteris, quasi parum mihi gratae accidissent literae. Illae vero, mi Schotte, longe gratissimae; nisi quod suppudebat, quod non provocassem ipse prior. Tu enim major, et tibi aequum erat me in hoc officio praeire. Nam merita in Rempublicam literariam tua quanti faciam, ne tu quidem nescis. Quo molestius fuit nobis, de tua oculorum aegritudine ea legere, quae nuntiasti. Dicerem, factum male, et non sic oportuisse, nisi certus essem, evenire omnia mortalibus, minima, maxima, ejus nutu et voluntate, qui sit non solum Maximus, sed etiam Optimus. Non [note: 1602.] dubitas, illi te chariorem esse, quam ipse sis tibi. Confide igitur, eruditissime Schotte, illius [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] benignitati ac clementiae, teque ipsi totum permirte. Sed quid ego [gap: Greek word(s)]? quasi vel de robore animi tui dubitarem, vel professionem tuam et piecatem ignorarem. Venio igitur ad librum Vitarum comparatarum Aristotelis ac Demosthenis, quem misisti; ac primum ingentes tibi gratias ago, quod usuram ejus, etiam antequam. publicatus esset, mihi concessisti. Eram quidem, cum illum accepi, occupatissimus; urgent enim nos operae typographicae, quas in editione Spartiani ac sociorum Historicorum occupamus; urgent et curae aliae molestissimae: ut taceam assiduas amicorum [gap: Greek word(s)], quae me in hac negotiosissima otiosorum matre enecant: taceam etiam de gravissima uxoris valetudine, quae menses jam duos corpus illi, animum nobis cruciat. Non tamen impedierunt ista, quin libellum tuum statim acceptum devorarem, quod cum dico, simul et judicium meum de illo tibi ostendo. In tantis enim et otii et temporis angustiis nunquam lectioni ejus vacassem, nisi et argumenti genere, et tractandi modo mirisice et initio cepisses me, et captum tenuisses. Hortor igitur te, atque adeo oro etiam et etiam, utilissimi scripti editionem omnibus modis acceleres. Nemo Aristotelem, nemo Demosthenem amat, aut in illorum lectione serio versatur, quin pro navata hac opera obnoxium se tibi sit agniturus. Sed, amabo, cui hunc ingenii foetum sis commissurus, vide: fidelem et diligentem opto tibi Typographum. Levia sunt scripturae peccata nonnulla, quae emendanda prius quam operis liber traditur. Si Plantinianis minus vacat, et Parisiensium operā volueris uti, ego futurus sum [gap: Greek word(s)], neque aliter curaturus quam si mea res ageretur. Utinam et Senecae controversias ad nos misisses. Nam quid tibi cum Lugdunensibus Typographis? Equidem cum nuper venisset ad me Candolus, et de tuo libro sermonem injecisset, vix illi fidem habere poteram. Illum nos et praesentem officii sui monuimus quam diligentissime, et absentem urgere literis non desinemus, priusquam res erit confecta. De fragmentis Polybii, etsi jam ante a Francisco Pithoeo illa acceperam, immortales tamen tibi et habeo et ago gratias. Anni multi sunt, cum eum Scriptorem nobilissimum magnā diligentiā recensuimus; sed quia versio a nobis exigitur, quae nos a melioribus


page 166, image: es166

[note: 1602.] et gravioribus curis avocatura est, impetrare ipsi a nobis nondum potuimus, ut ei negotio serio accingeremur: multa enim habemus in manibus, labore et industria nostra, si qua tamen illa est in nobis, fortasse digniora. Vale, Vir amicissime; et quae obtemperandi tibi studio de libro tuo infra subjecimus, eo animo accipe, quo scripsimus. Lutetiae Parisiorum, a. d. X V. Kalend. Decemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCXIII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1602.] VIr optime et amicissime, mitto tibi amici Pictonis tui literas, quas ab illo accepi; filii mitto nullas: caussam ex adjuncta. epistola cognosces. Vellem, mi Hoescheli, et plane ex animo vellem, quod accidit, ne accidisset; neque enim futurum dubito, ut confundat te hic nuncius, et magno afficiat moerore. Homo es, et homo humanissimus: pater eras; magna ista sunt luctus incentiva, magna, fateor; sed aliis: tibi mediocria, aut potius modica; habes enim parata praesidia minuendo luctui, quae nota sunt oppido paucis. His, oro te, nunc utere, Vir doctissime; et literas, quarum tanta in te notitia, a vulgi calumnia vindica, quasi illae nihil admodum cultoribus suis prosint. Tu vero proba exemplo tuo, [gap: Greek word(s)] vim hanc messe, ut ea praediti non solum de virtutibus disserere, verum etiam praecepta illarum [gap: Greek word(s)] possint exercere. Nemo est paulo saltem humanior Europa tota, quin sciat eruditissimum esse te, et omnia in numerato habere, quae adversus luctum e veterum Sapientum scriptis solatia peti queant. Fac nunc experimento isto cognoscant tui familiares et amici, illa te non legisse, verum imbibisse; non oblectationem ex iis quaesisse, verum adversus omnia fortunae tela certa inde remedia tibi comparasse. Super omnia veniat illius tibi in mentem, qui gravissima passes, auream vocem emisit: Dederat Dominus; abstulit Dominus: sit nomen Domine benedictum. [gap: Greek word(s)], qui totos se cum omnibus suis providentiae divinae permittunt sic, ut quicquid eveniat, ita melius esse, persuasissimum habeant: [gap: Greek word(s)] Deum supplex veneror, det tibi hunc casum sic ferre fortiter, ut posthac laude et omni genere bonorum florens inter ilorentes tuos, vitam producas quam longissime, quam beatissime. [note: 1602.] Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. X V. Kalend. Decemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCXIV. MARCO VELSERO.

[note: 1602.] LIteras quidem abs te, praestantissime Velsere, superiore mercatu accepi nullas; sed librum accepi, mole non adeo magnum, existimatione mea vel maximum. Habent igitur tandem Boji tui Historiam Rerum suarum, ea diligentia e tenebris erutam, ea stili felicitate compositam, ut quid amplius in ea quidem parte desiderent, reliquum sit nihil. Utri potius gratuler, illine genti, an tibi, nescio: sed gratulor certe utrique ex animo; tibi, quod opus susceptum, ut erat te dignum, graviter et ex fide perfeceris? genti nobilissimae et nostrae [gap: Greek word(s)], uti probas, quod virtutum suarum dignum tandem sit nacta praeconem. Praeses Thuanus, vir omni laudatione major, cum ex Indicibus Francofordiensibus de libri hujus editione cognovisset, non quievit prius, quam totum [gap: Greek word(s)] devorasset. Ex quo potes intelligere, quod sit ipsius de iis, quae a te proficiscuntur, Judicium. Nemo omnium mortalium est, qui majore judicio in literis versatur, et cum subcisiva tempora non multa habeat, quae musicis curis impendat, magna cura quae legit cumque eligit; ut qui [gap: Greek word(s)] virum norint, possint sine cunctatione pro optimo librum habere, quem ab eo sciant pellectum. Equidem munere tuo accepto, cum ad eum accessissem, ut de mustei adhuc libri editione facerem illum certiorem, ita sum exceptus: Vidisti ergo, inquit, Marci Velseri librum? ego verb ante aliquot dies totum legi. Quid istis subjecerit, tacere malo, quam in os tibi; et fortasse alias plenius de tota illa Historia quid vir summus judicet, prolixiore epistola sum expositurus. Nunc illud tibi narro, tristes me ad optimum Hoeschelium literas mittere, ex quibus de obitu filii sui est cogniturus. Oro itaque te, nobilissime Vir, ut alloquio tuo minus illi gravem nuntium hunc efficias. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Decemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] ILlustrissime Vir, cum de suo isthuc reditu Johannes Westhovius me fecisset certiorem, et operam suam ultro


page 167, image: es167

[note: 1602.] mihi obtulisset, si quid vellem ad te mittere, egi cum ipso, ut fasciculum paratum multos ante dies, ut illustri matronae, Auraici Principis viduae traderetur, isthuc deferendum vellet suscipere; taedebat enim longae adeo procrastinationis. Accipies igitur, maxime Vir, quae nunc mitto; et ad illa describenda, de quibus alteris (eae sunt Prisciano tuo inclusae) uberius scripsi, temporis paullo longioris usuram nobis concedes. Non deerimus officio nostro, neque ego, neque amplissimus et summus tui mirator, Praeses Thuanus. Sed per Deum immortalem, cura valetudinem tuam. Tristissimum his diebus nuntium accepimus de obitu trium [note: Lucae Trelcatii, Francisci Junis, Joannis Heurnii.] luminum Academiae vestrae. Deus Opt. Max. servet quod superest, teque imprimis, Scaliger, decus saeculi. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Decemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCXVI. MOLAEIS FRATRIBUS.

[note: 1602.] OMittite ista, quaeso, charissimi Molaei; neque aggrediamini ea mihi persuadere, [gap: Greek word(s)]. Equidem voluntatis cujusdam eximiae erga utrumque vestrum testis sum ipse mihi: sed vestra studia quam parum pro illa infinita cupiditate mea adjuverim, id quoque probe scio. Accidit enim, ut meministis, perincommode, ut necessariis curis atque occupationibus pene semper, dum heic essetis, obruerer. Olim fortasse erit aliqua occasio, re, non verbis solum testandi, quantum ego amplissimum parentem vestrum venerer, vos amem. Atque illucescat ille dies, cum studiis isthic feliciter peractis, solidam [gap: Greek word(s)], cui nunc incumbitis, cognitionem, ceu spolia quaedam opima domum deportabitis. Sic enim habere, [gap: Greek word(s)], esse neminem qui vos norit, quin de vestra indole rari aliquid sibi spoponderit. Quo diligentius enitendum vobis est, magnaque animi intentione efficiendum, ut hanc expectationem tantam non solum ne destituatis, sed vero enim superetis. Superabitis autem cum bono Deo facile, si adversus omnes juventutis illecebras mature animum obfirmaveritis, vobisque serio persuaseritis, [gap: Greek word(s)]. Nam quod omnia abunde vobis, quae natos ad magna adolescentes decent, contigerunt, genus, ingenium, educatio, alia; parum hoc tamen, nisi hisce Dei [note: 1602.] donis tantis recte utamini. Pergite igitur, optimi Adolescentes; et in ea vitae secta, quam jussu ductuque magni viri patris vestri ingressi estis, constanter permanete. Scitote etiam, verae laudis, quam assidue expeti par est a vobis, unicam esse rectam semitam, quae a principe Tragico certissime demonstrata, cum dixit:

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Valete, charissimi Molaei, et me [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Decemb. CIC IC CII.

Viro praestantissimo Tibal. [note: Forite, Tiballeric.] nisi grave est, plurimam verbis meis salutem nuntiate. Cum plus otii fuero nactus, separatim ad utrumque sum scripturus; [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCCXVII. [note: +] JUSTO LIPSIO.

[note: 1602.] VIx scripseram quas ad re mense superiore misi, praestantissime Lipsi, cum redditae mihi sunt tuae, a. d. VI. Kalend. Septemb. datae. Eo fui in scribendo omissior; cum praesertim curae multifariae et sollicitudo de uxoris longa valetudine, ab accepta epistola tua, continue hactenus me habuerint exercitum. Quam autem jucundae nobis literae illae tuae fuerint, noli quaerere. Equidem nunquam melius agi mecum arbitror, quam cum vel a te, vel a magno Scaligero literarum aliquid accipio. Sed hae novissimae tuae eximia voluptate me perfuderunt, propter adscriptum de literis Graecis judicium tuum [note: Confer supra, Epist. CCXCIV.]. O utinam norint omnes, qui tuam eruditionem, quanti par est faciunt, hanc tuam mentem et rectissimam [gap: Greek word(s)]. Ego certe dubicavi nunquam de tui judicii etiam in re ista rectitudine. Sed ferebam impatienter, istos, qui [gap: Greek word(s)] faciunt non tanti, vel contra animi tui sententiam verbis tuis posse abuti. De elegantissimo libello tuo scripsi nuper [gap: Greek word(s)]. Omnino siquid in ea scriptione peccatum a te, illud est, quod barbari hominis insolentiam parum pro commerita noxa exagitasti. Deum immortalem! Quanto melius cum humano genere ageretur, si parem modestiam ad docendum refellendumque afferrent omnes, qui Indices Francfordienses bis implent quotannis: [gap: Greek word(s)]


page 168, image: es168

[note: 1602.] [gap: Greek word(s)]. Vale, et nos ama, qui te [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend Decembris, CIC IC CII.

EPISTOLA CCCXVIII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1602.] CLarissime Hoescheli, salve; ac scito redditum mihi tuum fasciculum; quo nihil gratius, nihil opportunius poterat nobis contingere. Nam eo temporis articulo ille advenit, quo facta a nobis erat in Notis ad Lampridii Alexandrum [note: Cap. 49.] tui mentio, cum de Dexippo ali uid scriberemus. Olim ea fragmenta in nostras manus inciderant, sed tantum ut oculis cerneremus, non frueremur. Cum igitur tories Auctores, in quibus nunc sum, ejus meminerint, quo gaudio affectum me putas, cum ea accepi, quae fasciculo tuo continebantur? Perge vero, amicissime Vir, de studiis nostris, et omnium [gap: Greek word(s)] sic mereri. Legam vero quae misisti, et quicquid observavero, statim per literas communicabo. Opus nostrum sini jam proximum, beneficio Dei, qui si vitam et otium porro concesserit, et de Procopio fidem liberabo, et ita me comparabo, ut hujus honestissimi otii et Maecenati magno meo, et omnibus bonis rationem reddam. Literas teras turabo: sed jam non ignoras, opinor, quid acciderit. Scripsi nuper ubertim, et literas ad clarissimum virum Bongarsium misi, quas an acceperis, velim me facias certiorem. Scripsi et ad amplissimum Velserum, pro misso libro gratias agens, et de Privilegio scriptis nostris impetrando a sacra Majestate Caesarea consilium petens. Oro te, et saluta illum meis verbis, et ex commodo ipsius tuoque appella. Scimus ab eo non insuper haberi nostras nugas: has certe Notas fortasse luce non indignas judicaturus est. Vale, charissime Vir, ac me ama. Lutetiae Parsiorum, Kalend. Decemb. CIC IC CII.

EPISTOLA CCCXIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] SCripseram nuper ad te, nobilissime virorum, quasi literas meas alicui e familia Principis Auraicae traditurus. Erat enim mihi pro certo affirmatum, post unum alterumve diem ipsam ab urbe profecturam: quod cum aliter accidisset, paratum fasciculum Johanni [note: 1602.] Westhovio, Medicinae Candidato, isthuc redeunti commisi commendavique. In eo [gap: Greek word(s)] fuit Priscianus tuus, cum Pselli libello quodam mathematico, quem visus eras ex postremis tuis videre velle. Liber de anno Persico cur non esset adjectus, rationes exposui necessarias; etiam de libello Proverbiorum Arabicorum, cujus utriusque exemplaris spem certam memini tibi fecisse eadem illa epistola. Interea igitur, dum alter amplissimi Thuani mandatu tibi describitur, mitto Proverbia, amici manu descripta. Illius nempe juvenis [note: Hadrianus.] Flessingensis, quem ante sex, opinor, menses mihi commendasti. Is cum Medicinae professioni se paret, incredibili desiderio flagrat Arabicam linguam intelligendi: quo in studio tantum, meo judicio, jam profecit, ut spem eximiam de ipsius in hoc genere conatibus videamur posse coneipere. Scio autem consilium ejus esse, cum in his literis fuerit paullo versatior, de quibusdam difficultatibus ad te referre, teque obnixe orare, ut se illis solvas, velisque docere quae nesciat: quod eo libentiuste, illustrissime Scaliger, facturum confidimus, quia eadem me atque illum juveris. Sed hoc, postquam in lectione A vicennae diutius se ille exercuerit. Nostrae in Spartianum Notae fini jam, Dei beneficio, sunt vicinae, quo in opere nihil mihi accidit jueundius, crebra tui nominis commemoratione; cui praebuerunt occasionem observationes in hos Scriptores tuae, quas ante aliquot annos benigne mecum communicasti. O si possem a te idem beneficium in Athenaeo quoque impetrare! Cur autem non impetrabo? aut cur tu cuiquam potius quam mihi [gap: Greek word(s)] copiam facies? Scimus quomodo nascantur tibi vel conclamatorum locorum emendationes. Scimus aliud agenti tibi solita in hoc genere venire in mentem, quae nullo labore possimus ipsi exeogitare. Quare oro te atque obtestor, quae habes in Athenaeum aut Polybium observata, ea velis nobiscum communicare. Adjicerem, et Strabonem; nisi puderet me, tantum oneris tibi imponere: neque enim nescio, quam soleas esse occupatus, et quam gravibus curis. Quod igitur commodo tuo fiat, petitionis meae rationem ita habe. Super omnia illud a te contendo, ut difficillimis hisce temporibus, cum isthic pestilentia grassatur, valetudinis tuae curam habeas, teque cum bono Deo nobis, imo Reipublicae literariae serves incolumem. Audivimus de Academiae calamitate, et in obitu


page 169, image: es169

[note: 1602.] clarissimorum virorum [note: Vide supra, Epist. CCCXV.] ex animo ingemuimus. Sed melioribus literis unicum est in te praesidium; tu solus earum dignicatem tueris. Faxit vero Deus Opt. Max. ut bono publico natus, vitam in studiis literarum et agas semper quam bearissime, et producas quam longissime. Vale, maxime virorum, et me semper ama. Lutetiae Parisiorum, prid. Non. Decemb. CIC IC CII.

Annus fere est, cum misi ad te expressas imagines aliquot gemmarum; tuam super illis sententiam exquirens. Eas literas, ut et aliquot alias mearum, periisse, eo suspicor, quia ad dubitationes meas nihil a te responsum tuli. Nunc vero mittit ad te vir nobilis Racassius de Bagarris plura id genus [gap: Greek word(s)], cum suis super illarum interpretatione conjecturis. Feceris vero et illi, et mihi rem gratissimam, si judicium tuum de illius suspicionibus nobis, cum vacabis a gravioribus curis, aperueris. Vir ille et merito suo, ( [gap: Greek word(s)]) et quia magnus Thuanus vehementer illum amat, tua quoque amicitia dignissimus est. Rex illum elegit, quem praeficeret suis antiquarum Rerum [gap: Greek word(s)]. Iterum vale. Amplissimo Legato Regio salutem hic adscribere per te liceat, oro.

EPISTOLA CCCXX. THEODORO CANTERO.

[note: 1602.] LIterarum infrequentiam mearum, Vir optime, si inconstantiae meae in tui amore et cultu putas esse argumentum, nae parum aut ingenium meum, aut praesentem statum nosti. Nam animus quidem adversum te noster is est, eritque semper [gap: Greek word(s)], qui fuit hactenus; imo quem par erat, comitari opinionem, quam de tua virtute et singulari eruditione habemus. Sed ne faciam semper paria cum amicis in hoc scribendi officio, multa me impediunt. Valetudo toto ferme hoc anno adversa; deinde autem amicis dies solidos in hac negotiosissima otiosorum matre mihi solent adimere. Ut alia sexcenta occupationum genera taceam, quae ad desperationem studiorum meorum quotidie me adigunt. Adde quod verni et aestivi temporis partem in peregrinatione posui, quam ad piam matrem, in Delphinatus remotissimis oris degenrem, institueram. Ex eo innere domum reversus, inveni quas ad me Majo mense dederas. Iis literis quod non prius responderim, praeter superiores causas, etiam illam [note: 1602.] possum afferre, quod responsum a silio exspectavi, cui statim perferendas tuas curavi. Misi certe via tutissima Monspelium; quo ille se profecturum studiorum caussa, novissimis literis scripserat. Eae Saumuro, quo e Pictonibus le contulerat, datae erant, mihique ante profectionem meam fuerunt redditae. Ex eo tempore nihil me ab ipso literarum accepisse, soleo mirari; sed multa potuerunt cadere, cur ille non scriberet, aut non inveniret cui sua recte daret; maxime quidem ob absentiam meam ab urbe per aliquot menses. Scripsi tamen ad amicos Monspelienses, et rogavi, de eo significarent, si quid notum haberent. Est ibi Gigordius, Minister, vir pietare insignis, et mei amantissimus: est et Pacius, J. C. [note: Jurisconsultus. Vide insra, Epist. CCCXXV.] cujus notum tibi procul dubio nomen: ad utrumque horum scripsi, et in dies literas [gap: Greek word(s)] exipecto. De carmine Nazianzeni, quod sub Amphilochii nomine publicatum est, dabo operam, si potest fieri, ut tuae voluntati morem geram. Sed ne nos quidem, qui aliquot vereres codices ejus Parris tractavimus, Graece id carmen legimus, nostra fortasse culpa, qui aliud agentes, non attendimus. Soleo Regis Bibliothecam interdum adire; etsi, propter valetudinem, et loci distantiam, rarius. Cum primum ibo, meminero [gap: Greek word(s)]. Utinam aliud tua caussa possim. Tu si me posse judicas, en tuus sum, et tuorum filiorum, quibuscum mihi vetus notitia, ut scis, intercedit. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XI. Kalend. Januar. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1602.] QUum ante dies quinque tuas accepissem, inlustrissime Vir, rescripsi statim via eādem. Postea venit ad me alter Puteanorum, qui adhuc in urbe sunt, rogans ut suas ad te curarem tibi perferendas. Etsi recens eram a scriptione, feci tamen lubenter, ut hanc quoque occasionem arriperem te appellandi. Nulla enim temporis pars est, quam tanta cum voluptate transigam, atque cum ad te scribo, aut tuas lego: quanquam tu profecto, cui uni acceptum fero, si quid in literis didici, et vigilanti et somnianti ob oculos semper versaris. Quotidie magis magisque in tuis scriptis versanti nova subit admiratio tam altae, tam abstrusae eruditionis. Si per amicos liceret ex voto tempora mea disponere, constitueram


page 170, image: es170

[note: 1602.] Opus tuum non prius de manibus ponere, quam eo penitus intellecto. Cum a lectione Sacrorum Librorum discessi, nihil invenio, in quo majore cum fructu aut voluptate operam ponam. Christophori Laureti Chronologiam si non vidisti, faciam ut videas, et prima occasione mittam. Interest vericatis, exstet de eo novo Chronologo judicium tuum. Non omnes, scio, illo stabunt; at illi certe, quibus cordi [gap: Greek word(s)]. Eusebium tuum, per omnes te Musas oro, accelera. De Chronicis excerptis scripsi nuper: et scis tu, jus tibi esse in me et omnia mea; ut et mihi omnia imperare, et meis uti ceu tuis possis ac debeas. Sed optarem ipsum opus in tuas manus venire, unde nostras Eclogas excerpsimus. Gruterus posset id praestare tibi; qui haud dubie vel in Palatina Bibliotheca, vel inter libros [gap: Greek word(s)] Sylburgii id opus reperiret. Nisi tu vetas, prima occasione mittam nostras chartas, quas cur nuper non servaveris, miratus sum. Nos nescio quas veteres nugas recoquimus, et in Persium commenrarium paramus, non sane ad exemplum ullius Interpretum priorum. Si per valetudinem licet, et alia simul edemus [gap: Greek word(s)], quae in liturariis nostris diu pro derelictis jacuerunt. Vale, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Januar. CIC IC CIII.

Est in hac urbe minister quidam [note: I. Nautonnerius a Castello Franco. Colomes.], e Provincia Narbonensi, qui librum a se compositum editumque Regi ea lege obtulit, si praemium opera dignum vellet rependere. Liber inscribitur, Mecographie du Guide-Aimant. Autor mirabilia promittit de inveniendis nova arte locorum longitudinibus non per ecclipsium observationes, sed hujus inventi sui ope, certaque notione magnetici, ut loquitur, poli, et a mundi polo distantia. Coeli et nauticae rei periti in consilium adhibiti, et autorem et inventionem [gap: Greek word(s)] dilaudarunt; quam merito, Hollandi tui judicabunt.

EPISTOLA CCCXXII. DOMINICO BAUDIO.

[note: 1602.] LEgi, mi Baudi, quam misisti orationem, quae vel si [gap: Greek word(s)] fuisset, tamen cupidos adhuc nos dimisisset, nec plane dum satiatos. Equidem hoc mihi non sumo, ut de talibus judicium putem ferre me posse: si quid tamen usu longo consecuti sumus, neque in totum linguae Latinae sumus [gap: Greek word(s)], quid sit Latine scribere, non [note: 1602.] scimus, nisi hoc est, ita loqui, ut tu loqueris. Sive versibus, sive [gap: Greek word(s)] a te scripta lego, videor colloquentem mecum audire, sine fuco, sine cincinnis et meretriciis ornamentis, quibus insana haec juventus [gap: Greek word(s)] metitur. Quod autem novum vitae genus institueris, et ad colendas Musas, tam propitias tibi Deas, tocum te contuleris, ita vivam, mi Baudi, ut ex ea re gaudium insanum magnum capio. Bene sit viris illis magnis, qui tibi isthic manum injecerunt, et in tua te castra, etsi fortasse obtorto collo, reduxerunt. Quantam enim passura fuit Respublica literarum jacturam, si tam excellens ingenium in tenebris et inter forenses rabulas, aut aulae alicujus mancipia consenuisset? Scito vero, ex omnibus, qui rebus sequdis tuis laetantur, neminem esse, qui magis ex animo tibi gratuletur. Vale, praestantissime Baudi, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Januar. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXIII. [note: +] FRONTONI, DUCAEO.

[note: 1602.] QUod serius paullo ad tuas respondeo, Vir eruditissime, eo factum, quia expectabam Savilii ad tuas responsum. Sed illo cessante, pauca haec ad te libuit scribere, ut scires, et quas ad me, et quas ad ipsum dederas, tuto fuisse curatas. Chrysostomus veteris Bibliothecae vestrae, de quo mentionem facis, in cujus tandem manus venerit, nescio. Audire memini a multis, totam supellectilem vestram, etiam Librariam, misere fuisse dilapidaram: [gap: Greek word(s)]. Inde accidit, ut disjecta membra vix possint colligi. Equidem liquido jurare possum, Bibliothecam meam ex casu illo incremensum nullum accepisse, ne pili quidem unius. Eusebius Scaligeri prelo jamjam subjiciendus erat, cum ante mensem ad me scriberet. Opus est magnum, et tanto viro dignissimum. Pervenerunt in manus meas chartae quaedam, ex quibus dabitur fortasse mihi occasio scribendi ad Episcopum Vasatensem, qui isthic aliam Eusebii editionem molitur. Sed ignarus morum hominis, adhuc supersedi. Curopalatae codex Graecus non alius mihi visus, quam [gap: Greek word(s)] uterque liber editus postea est. Sed aliquanto luculentius est exemplar meum. Panegyricos in Josephum et Susannam incidisse [gap: Greek word(s)] in manus tuas, vehementer


page 171, image: es171

[note: 1602.] gaudeo. Non enim imitaberis, scio, infrunitos quosdam, qui [gap: Greek word(s)], atque eorum usum nobis invident. Georgius, qui ad Scaligerum missus est, ille ipse est [gap: Greek word(s)], cujus meminit Cedrenus in ipso principio. In eodem Libro et Theophanes habetur, de quo etiam Cedrenus. Cave autem putes, quicquam ex omni vetustate extare cum Georgio conferendum, [gap: Greek word(s)]. Codex vaegrandis est, antiquae manus, et characteris [gap: Greek word(s)]. Vale, Vir doctissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Januar. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXIV. [note: +] JOANNI A WOUWEREN.

[note: 1602.] LIbros, quos misisti muneri, accepisuperioribus diebus; cum multo ante eos vidissem, et tuum in iis genium facile agnovissem. Gaudeo quod ad ornandas hujus generis literas videris te serio contulisse, quae et jam olim in deliciis mihi fuere; nunc autem ingravescente aetate, solae, [gap: Greek word(s)], cordi ac voluptati. Nos quoque ad illustrationem illius Historiae symbolam fortasse non poenitendam poteramus conferre, nisi animum et curas nostras multae ac graves causae alio traducerent. Eae cujusmodi sint, non difficile erit tibi divinatu, qui et nōsti me intus et in cute; et inter quos degam, non nescis. An enim putas, heic versanti fas fore, teneras quorundam auriculas mordaci radere vero? Nam quae in eo argumento hinc inde prodiźre hactenus, negare non possumus, partim rerum ignoratione, partim auxiliandi videri vitiosa. O quando exorietur aliquis vere doctus, vere [gap: Greek word(s)], et ab omni partium factione alienus, qui positam adhuc in medio palmam occupet? Equidem spero, te hoc animo et consilio isto ad haec studia accessisse. Deum oro, hanc tibi mentem duit, et coeptis aspiret tuis. Quod superest, diuturni silentii mei causam paucis accipe. Cum in hanc urbem secundum veni ante annos quatuor, relatum mihi ab amicis familiaribus aliquando tuis, te, quandiu heic versarus es, solitum de me, de uxore, de liberis jocosos sermones cum nequissimo bipedum, qui Sidonio tuo tantum debet, habere. Non sum veritus virtute Dei, ne honestati domūs meae talibus sermonibus posset noceri. Ipse virtutis et literarum amorem professus [note: 1602.] semper, cur riderer, materiam, quod sciam, nemini mortalium dedi. Uxor pietate, probitate, et aliis muliebribus virtutibus conspicua: pudicitiā autem adeo insignis, ut ne fabulae quidem occasio vel minima sit ab illa data. Liberos vel aetas tam adhuc tenera ab eorum urbanis dictis, qui parentes parum amabant, tutos praestare debuit. Atque haec eo tibi nunc aperio, non quod aut novum, aut admodum mihi videatur [gap: Greek word(s)] extitisse, qui me riderent, aut mea; sed ut causam agnosceres, cur ad varias epistolas tuas, quas ex Italia et Germania ad me misisti, respondere hactenus supersederim. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Januar, CIC IC CIII. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano.

EPISTOLA CCCXXV. THEODORO CANTERO.

[note: 1603.] EXspectavi diu occasionem scribendi ad te, amicissime Cantere, quia uberiores filii tui literas incertae fidei hominibus nolebam committere. Eas ille misit ad me e Pictonibus, profectus illic tuo, ut audio, nonnihil etiam meo consilio, non tam studiorum causā, quae parum ibi calent, quam [gap: Greek word(s)]. Novissimis literis, quas ab eo accepi, cognovi cogitare ipsum in Narbonensem Galliam, habereque in animo, Monspelii aliquot menses subsistere. Laudavi consilium, cujus et auctor ei fuissem, si sponte suā illud non cepisset. Inveniet ibi Julium Pacium [note: Vide supra, Epist. CCCXX.], qui sere solus hodie in nostra Gallia cum laude Jus Civile profitetur; et est alioquin ea pars Galliarum, si qua alia digna, quam [gap: Greek word(s)] ducant visendam. Equidem in filio tuo eas pietatis et ingenuae probitatis scintillas animadverti, ut non multo aliter ac si meus esset, fausta ipsi omnia optem, et laeta. Libros tuos de Mysteriis et opertaneis Veterum sacris cupidissime expecto: oro te et attestor, ne velis hanc operam publico diutius debere. Nos hisce diebus finem imposuimus notis in Spartianum et comites Historicos; quae si politissimo judicio tuo et paucorum aliorum fuerint non improbatae, erit cur me non male tempus existimem posuisse. Vale. Lutetiae Parisiorum, initio anni, quem tibi tuisque felicem precor, CIC IC CIII.



page 172, image: es172

EPISTOLA CCCXXVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] SPero tibi redditos omnes fasciculos meos, quos a tribus menisbus ad te misi; cupio tamen ex tuis literis id cognoscere; teque oro, ut me facias ejus rei certiorem. Misi autem ad te per quendam Medicinae Candidatum Pselli, quem visus eras desiderare, libellum: deinde cum Princeps Auraica isthuc proficisceretur, viro nobili Van der Mylio Proverbia Arabica, et aliquot veterum qua nummorum, qua gemmarum rarioris figurae [gap: Greek word(s)] tradidi, ut tibi deferret. Scripseram etiam aliquanto prius literas non unas; quas an acceperis, nescio. Novissimae enim quas a te accepi, eae sunt, quas Eremita tuus, adolescens eruditissimus, attulit. Is si ad te scripserit, quantum apud me [gap: Greek word(s)] tua ponderis habuerint, significabit. Non enim prius conquievimus, quam fuit ei optime consultum. Liber de anno Persico in tuam gratiam jussu magni Thuani describitur. Constitueram, operis partem ad te mittere; sed consilium meum casus impediit. Sed brevi te habiturum librum integrum, cujus pars magna jam descripta, sancte tibi polliceor. [gap: Greek word(s)], quae sunt quam plurima, sollicitos nos habent: nam ille Medicus [note: Vide supra, Epist. CCCIX.], qui operam suam mercede addixit, [gap: Greek word(s)] rudis, eorum transscriptionem in se noluit recipere. Cum librum ipsum legeris, statues necessaria sint, an non, ea [gap: Greek word(s)]: quae si desideraveris, [gap: Greek word(s)], quo voluntati tuae satisfiat. Tu modo, Vir illustrissime, ne tuarum desiderio diutius cruciemur, vide. Hoc mihi nihil jucundius possit accidere. Sum enim de te et tua valetudine non secus sollicitus, ac si pater sis meus: et meretur sane summa in studiis praestantia tua, ut omnes, qui illas colimus, te amemus, te veneremur, ut communem et literarum et literatorum parentem. Ego faciam sedulo, dum spiritus hos reget artus. Vale, Vir maxime, et nisi grave est, amplissimum Legatum meis verbis salvere jube. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Januar. CIC IC CIII.

Jacobus Lectius, Senator Genevensis, misit ad me carmen, meo judicio, non inelegans: ejus exemplum volui isthuc venire. En illud tibi. Quid nuper Genevae acciderit, puto esse tibi notum. Deus certe est, qui illam servavit. Mitto etiam exemplum Psalmi, Arabice hīc editi, ipsius Typographi [note: 1603.] [gap: Greek word(s)]: ab eo enim accepi, ut deferendum tibi curarem. Plane hic [gap: Greek word(s)] homo est, qui [gap: Greek word(s)] prorsusque literarum expers, ranto exarsit tamen Musarum Arabicarum amore, ut curas omnes ei studio [note: Ad hanc respondes Scaliger. Epist. LXXVIII.] videatur postponere. Itaque tantum profecit, ut suapte industriā characteres hosce ipse inciderit, et quandam etiam Grammaticen sibi collegerit.

EPISTOLA CCCXXVII. BONAVENTURAE VULCANIO.

[note: 1603.] VIr clarissime, accepi literas tuas, quas mihi tabellarius hic reddidit: priores, quarum mentionem facis, vidi nunquam. Mirabar sane quid esset, cur mearum tamdiu responsum nullum ferrem. Atque hoc silentium tuum non mediocriter sinistrum rumorem firmabat, qui de tua valetudine allatus ex Anglia in Galliam, diu tui amantes torsit: multos enim menses publica fama frequentavit, te gravi morbo implicitum, [gap: Greek word(s)] studiis et literariis curis in totum renuntiasse. Nec deerant, qui tristiora etiam loquerentur. Quamobrem post scriptas superiores meas, egerunt varii Typographi cum Episcopo Bellovacensi, ut tuum Cyrillum sibi traderet edendum. Erant in his Perierius quidam, Parisiensis, et affinis ille [gap: Greek word(s)] Commelini, qui ei Typographio nunc praeest. Erant et alii: sed omnibus restituimus nos; cum facinus immane dictitaremus esse, cuiquam potius quam tibi parenti hunc excellentissimi ingenii tui foetum committi. Impetravimus vero non aegre ab humanissimo viro, ut tuas exspectaremus. Idem cum epistolam tuam legisset, et rescripturum se, et voto tuo, ubi primum esset occasio, satisfacturum affirmavit. Cum igitur ante triduum de tabellarii hujus opportunitate eum monuerim, et literas ab eo, et librum ipsum in horas jam exspecto. Nondum tamen, cum haec scribebam, quicquam ab eo acceperam: sed lentitudinem hanc excusavit nudius tertius, mandavitque puero meo, ut occupatum se in curando matris funere nuntiaret. Urgebo tamen, daboque operam sedulo, ne prius discedat tabellarius, quam librum tuum abstulerit. Atque utinam aliud quid tuā caussā possem: scires, Vir doctissime et amicissime, ex omnibus, qui summam eruditionem tuam in Rempublicam literariam merita maximi, pro eo ac debent, faciunt, neminem esse


page 173, image: es173

[note: 1603.] unum, cui ego in amore tui sim concessurus. Tu vicissim ut nos ames, te oro. Vale, praestantissime Vulcani. Lutetiae Parisiorum, a. d. Eid. Januar. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXVIII. CAROLO LABBAEO.

[note: 1603.] DIctum vetus est, humanissime Labbaee, morae lenocinium esse magnum: quare non dubito, et meas, et [gap: Greek word(s)] Thomsonis, quas nunc mitto, literas eo gratiores tibi futuras, quo exspectatiores venient. Qui fasciculum a Thomsone attulit, Photium idem mihi attulit. Quatuor, et quod excurrit, sunt menses, cum amicus quidam Thomsonis et literas, et librum ab illo acceperat, ut ad me deferret: sed cum ille praeter opinionem in Anglia remansisset, neque ex ea Insula pedem extulisset, post [gap: Greek word(s)] expectationem suam repetiit [gap: Greek word(s)] Richardus; qui aliā epistolā, quam amicissimo Puteano ostendi, moram longiorem excusat. Habemus ergo tandem Lexicum illud [gap: Greek word(s)] Photii; quod mittam ad te, mi Labbaee, ubi primum occasio se obtulerit bona et tuta. Qua in re tuum, et optimi Puteani consilium sequar. Velim autem cum in tuas manus ille liber pervenerit, eo utaris statim, et postea remittas. Nam ut ad ea, quae nunc sunt in manibus, parum ex usu is codex nobis est; sic ad proximas curas, quibus me jamjam, cum bono Deo, accincturus sum, magnae utilitati videtur futurus. Probo consilium tuum de inserendis Placidii Glossulis illis, quas edidit Vulcanius. Sed opus hīc tuis Notis: nam pleraque eorum, quae adscripsisti, sine dubio detorta sunt ex Varronis et Festi libris; quod facile, si attendas, observabis. Actarii sunt Actuarii, de quibus in Jure, et saepe in Historia Romana. Arse verse, non est proverbium; sed est formula averruncandi incendii, ut docet Festus. Carminatores a carendo dicti, de qua voce Varro, et magnus illius Interpres [note: Josephus Scaliger.]. Quae de vocibus deribere, et deribitio, et deribitorium ibi leguntur, non sunt [gap: Greek word(s)]. Sed notum est, quid sit diribere et diribitorium. Mussus inepte pro amussis. Omitto reliqua, ad suos fontes a te in Notis revocanda. Chrysostomi [gap: Greek word(s)], cum libuerit mittere, utar gratus, et reddam fide bonā. Scis omnia mea tibi patere: hoc volo tibi esse persuasum, et ut me ames. Deus [note: 1603.] Opt. Max. te servet cum venerando patre et charissimo fratre tuo. Vale. Lutetiae Parisiorum a. d. XI. Kalend. Febr. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXIX. JOANNI PORTHAESIO.

[note: 1603.] EGo vero, mi Porthaesi, te consulere, quam a te consuli malim. Tu enim major; tibi me est aequum cedere: quod et libentissime facio: nec tibi solum, vel propter aetatem, [ut de eruditione nihil dicam] viro venerando; sed vero etiam cuivis e trivio, qui me aliquid docere fuerit paratus. Equidem non inficias eo, quantum per furores nostrorum plus quam civilium bellorum licuit, id sedulo egisse me, ut aliquid addiscerem, sed omnium laborum meorum hic jucundissimus ad me redit fructus, quod descendere in memet didicisse videor, et nōsse, quam sit mihi curta suppellex. Ingentem enim et prope infinitam discendi cupiditatem, quā flagramus, facultas comitatur oppido quam tenuis. De proposita quaestione sic paucis habe. Plane divina res est Hebraeorum Critica, quam ipsi Massoram vocant. Sepem Legis solent Rabbini hanc indigetare [gap: Greek word(s)]: quod tu non ignoras, qui, ut video, in hac palaestra te exercuisti. Originem Massorae varie explicant Judaeorum Magistri. Vidisti, credo, quae super ea re scripsit Elias Levita, in Praefatione suae Massoreth Hammassoreth. Vir ille doctissimus et acerrimi judicii haut dubie sensit recte hac de re, etsi scripsit non satis recte. Videtur enim tandem eo revolvi, ut eorum accedat sententiae, qui putant traditam Massoram Librorum Sacrorum ab ipsis eorum Auctoribus: quod non solum falsum, sed et ridiculum est. Neque hoc non videbat Elias; quod facile ex ejus verbis apparet: sed nihil difficilius est, quam usu confirmatum errorem vel agnoscere, vel libere repudiare. Atqui omnino verum est, Autorem non esse Mosem [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew word(s)] [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew word(s)]; estque [gap: Greek word(s)] existimare, ab ipsis autoribus esse profecta, quae in arte illa docentur. Similior veri est eorum Rabbinorum opinio, qui inventionem [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew word(s)] et [gap: Hebrew word(s)] ad sapientissimum illum Legis Scribam Ezram referunt. Sed hoc verum fuerit in Libris duntaxat Mosaicis et aliis antiquioribus. Nam ut disputat Elias recte, in scriptis recentiorum Prophetarum vix opus adhuc fuit correctorum diligentiā. Horum sententiam putamus nos aut veram,


page 174, image: es174

[note: 1603.] aut verae proximam; neque dubitamus, vel Ezram, vel alios circa illa fere tempora, initium dedisse huic Hebraeorum Criticae; quam postea doctissimi quique e Judaeorum Scholis tractarunt. Quemadmodum autem Philosophorum apud Graecos, atque etiam Grammaticorum Sectas legimus fuisse; ita et Massoretarum diversae Scholae, ac velut familiae extiterunt. Nam quae in Oriente remanserunt Synagogae, praecipuum hujus eruditionis autorem secuti sunt Jacobum, Nephtali filium. Qui in Occidentem et veterem patriam redierunt, conditorem Massorae suae laudant Aaronem, filium Ascher. Ita scissa est haec disciplina in duas [gap: Greek word(s)], [gap: Hebrew word(s)] et [gap: Hebrew word(s)]. Qui existimant, Massoram corruptorum Librorum [gap: Greek word(s)] esse argumentum, nae illi magni criminis se obligant; cum potius certae fidei et integrae testimonium divino Verbo haec ars praebeat. Quod aliquando, [gap: Greek word(s)], nostro quodam exactae diligentiae commentario sumus probaturi. Orbiculi, de quibus scripsisti, nullum alium usum habent, nisi ut Lectorem admoneant, ut oram libri consulat, inventurus ibi notam Massoreticam. In magnis Bibliis tamen Veneticis notae Massoretarum, non ut fieri amat, ad contextum in margine sunt adnotatae: verum partim in eo intervallo, quod est inter Hebraicum textum, et Chaldaicum Targum; partim utrique illi pagellae subjicitur. Solent marginales Criticorum notae singulis fere literis scribi; ut videbis eo, quod diximus, interstitio. Exempli gratiā: Circulus [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew word(s)] impositus rejicit ad notam, quam illo loco habes: quid autem illi numeri significent, declaratur in altero, quem indicavimus, loco. Cum hic orbiculus duabus dictionibus interjicitur, scire licet, ad utrumque verbum adjectam notam criticam pertinere. Non minima sane difficultas est, omnes has notationes ejus artis recte intelligere: quā re excelluit olim divinus vir Joannes Mercerus, omnium Christianorum nostri seculi sine controversia Hebraice doctissimus. Speramus non mediocrem aliquando lucem operā nostrā accessuram huic studiorum generi: verum hoc [gap: Greek word(s)]. Nunc quidem aliae curae nos habent. Vale, et nos ama. Lutetiae Parisiorum, propridie Kalend. Februar. anno [gap: Greek word(s)], CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXX. JOHANNI VASSANIO.

[note: 1603.] QUam gratae mihi literae tuae fuerint, charissime Vassani, vel ex eo conjicere potes, quod semi-aeger haec ad te exaro, postpositis aliis curis multis. Sed nolui tam bonam praetermittere occasionem tuis respondendi, ut et laetari me amore tuo intelligeres, et mutuae benevolentiae significationem a me vicissim acciperes. Gratiarum actionem, quā apud me uteris, eatenus admitto, ut animi mei te potius rationem habere censeam, quam meritorum: quae agnosco et ipse tenuia, cum esset ille magnus, et tuorum studiorum adjuvandi cupiditas vehemens. Sed incidit tuus ad nos adventus in ipsam negotiorum nostrorum [gap: Greek word(s)], ut tute scis probe. Quare succisiva temporum, quae tibi impenderemus, habebamus prope nulla. Nunc abundabimus, spero, otio, postquam ex hac valetudine vires receperimus; quod brevi confidimus futurum, [gap: Greek word(s)] Opus institutum [note: Notas in Spartianum, etc.], mediocri diligentiā usi, inter curas plurimasque et molestissimas longumque [gap: Greek word(s)] morbum, absolvimus tamen ante dies ipsos octodecim, eoque nomine Deo laudes diximus: non quasi aliquid [gap: Greek word(s)] praestiterimus; sed quia scriptionem experti longiorem, quam initio conceperamus animo, dici nequit, quoties prius quam pervenimus ad umbilicum, taediaverimus. Exspectari scimus eum librum a multis; quorum exspectationi si minus lectio responderit, eo nos solabimur, quod bonā fide [gap: Greek word(s)] in continuis interpellationibus ad ejus Historiae lucem contulimus, quod ante nos fecerat nemo. Osores horum studiorum, de quibus aliquando garrire una tecum memini, aut Marrucini obtrectatores nostri nominis quid judicaturi sint, ne curamus quidem. Verum de his plura alias. Vale, mi Vassani, et silentium meum apud lectissimam matrem tuam patrocinio tuo subleva. Uxor illi tibique plurimam salutem. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Eid. Februar. CIC IC CIII.

Senem summopere reverendum Bezam, et clarissimum virum, mihique conjunctissimum Lectium meis verbis salutes velim. Scripsi ad illum nuper: nunc quoque fui scripturus, si aliter habuissem.



page 175, image: es175

EPISTOLA CCCXXXI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] ONerasti magno onere pudorem meum, divine Vir, literis iis, quas a te paucis diebus amplissimus Thuanus binas mihi reddidit. Equidem in animum induxeram, beneficiis illis immortalibus, quae me tibi devinctum tenent, cumulum nullum posse tantum accedere, cur ego propterea fierem tibi obligatior: tantum enim debere tibi me intelligebam, quantum plurimum cuiquam deberi ab aliquo mortalium potest. Sed me ratio longe fugit, ut tum primum intellexi, cum novissimas tuas accepi. Nam etsi et plurima, et maxima sunt priora tua in nos merita, unius tamen hujus accessione ceu vaegrandi quodam cumulo, praeterita omnia videris obruisse. Quare noli exspectare, ut munere tuo dignas tibi gratias agam. Superasti hac benignitate et insigni comitate non exspectationem solum meam, sed et vota etiam. Nunquam enim venerat mihi in mentem, ut vel optarem beneficium a te tantum: occupationes enim tuas nōram; neque autem vel mea, vel omnino cujusquam privata studia esse tanti unquam putavi, ut eorum a te ratio haberi deberet. Quanquam si per te licet, non uni mihi aut alteri amico Flessingensi [note: Hadriano.] eam operam navaveris, sed omnibus qui his literis delectantur. Habeo in adversariis meis Graecorum praesertim Proverbiorum non mediocrem sylvam. Est animus, si consilium probas, centuriam unam inde excerpere, et brevi publicare. Praeponam meis tua haec, et de collato in me beneficio publice tibi gratias agam. Sed priusquam liber praelo subjicitur, proximis literis indicabo tibi, quomodo Maronitae Romanenses illa verterint, quae alibi negas tibi lecta. Habeo enim et illorum versionem; sed quae, cum tua collata, vetus dictum tollat: [gap: Greek word(s)] nihil enim ineptius; addo etiam, imperitius. Haec igitur proximis literis. Nunc mitto tibi librum de anno Persico, beneficio magni Thuani descriptum: ipsi cum vetere codice [gap: Greek word(s)] comparavimus. Sed quia urgebat optimus et tui observantissimus Eremita noster, institutam collationem ad umbilicum perducere non potuimus. Diagraphas; quae plurimae sunt, non adjecimus; quia necdum repertus, qui illarum descriptionem vellet suscipere. Si eas desideras, [gap: Greek word(s)], nos jussa capessere fas est. Certe operam [note: 1603.] dabimus, atque adeo efficiemus [gap: Greek word(s)], ne fidem, diligentiam, pietatem denique nostram tibi defuisse possis aliquando queri. Parabam alia multa, de quibus tecum garrirem. Sed adfuit haec scribenti Eremita noster, qui prope convitio fasciculum poscebat. Vale igitur, illustrissime Scaliger, et diu vive quam felicissimus. Si otii plusculum fuisset, ad amplissimum Legatum de furore amici Venetensis [note: Philippi Canaii a Eraxinis.] ea scripsissem, quae ille esset admiratus. Clarissimo viro Vulcanio, nisi grave est, salutem a me velim nunties; serioque illi confirmes, vel ipsius caussā, quem amo et colo, vel quia tu jubes, cui non per omnia obsequi, impietati proximum ducam, curae mihi esse et futurum ejus Cyrillum. Sed mira quaedam est hominum improbitas: nam cum rogatu Episcopi Bellovacensis ad illum de hoc negotio primum scripsissemus [note: Vide supra, Epist. CCCXXVII.], postea incessit hominem superstitio; et quod ultro obtulerat, id nullā adhuc vi, nullis machinis extorquere potuimus. Sed omnia experiemur; neque ante quam re, ut spero, confectā conquiescemus. Vale iterum. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. Mart. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXXII. EIDEM.

[note: 1603.] CUm ante menses ferme duos munus incomparabile a te accepissem, divine Scaliger, Arabicorum Proverbiorum interpretationem, etsi jacebam tum [gap: Greek word(s)], surrexi tamen, et quam primum fieri potuit, ad te scripsi, gratiasque tibi, pro eo ac debui, gratissimas egi. Adjunxi illi epistolae librum de anno Persico. Atque hunc fasciculum Eremita tuus, si tamen tuus, Belgae cuidam mercatori tradidit, isthuc e Sangermanica panegyri redeunti. Spero omnia recte curata esse: literas tamen tuas, quae sollicitudine omni me liberent, avide exspecto. [gap: Greek word(s)], quae mitti tunc non potuerunt, si plane ita vis et jubes, faxo habeas: audebimus enim tuā gratiā [gap: Greek word(s)]: praesertim si aliquem tibi notum mihi indicaveris, cujus fidem habeas exploratam. Accepi ex eo tempore binas tuarum; alteras Bibliopola vestrās attulit, alteras ante septem dies [gap: Greek word(s)] ad nos misit. Ex iis cognovi sollicitudinem tuam de valetudine nostra. Quid? tu ergo [gap: Greek word(s)], et certus vates? Nam quis tibi dixit, parum valere me? Atqui gravissime tum aegrotabam, cum


page 176, image: es176

[note: 1603.] illae tuae mihi amoris [gap: Greek word(s)] notis plenissimae literae redderentur: ut ingens [gap: Greek word(s)] animo subierit, unde tibi haec suspicio sit oborta: nam vicini mei de valetudine mea nihil dum cognoverunt; etsi dies jam viginti vel lecto, vel certe cubiculo continemur. Quamobrem haec quoque [gap: Greek word(s)] tua obstupefecit nos. Amoris vero tui vehementia [gap: Greek word(s)]. Principibus placuisse viris, inquit ille, non ultima laus est: amari vero a te, Literarum unico Rege et Imperatore summo, amore praesertim adeo vehementi, quantum est? Sed tu, qui morbum nostrum [gap: Greek word(s)] conjecturā divinasti, caussam tamen illius veram, mihi crede, assecutus non es. Nam studia nostra adeo non sunt immodica, ut per illa aeternitatem nobis liceat sperare. Olim fortasse paullo vehementius aliquid conati sumus; sed [gap: Greek word(s)] pridem desimus: nec jam aliter quam [gap: Greek word(s)] Musas colimus. Si fidem mihi non habes, at operi novissimo, quod superioribus diebus ad te misimus, scio, credes. Sex enim Historiae Augustae Scriptores sic accepimus, ut corporis animique languorem, et hoc amplius [gap: Greek word(s)] scriptio ipsa primo aspectu prodar. Ajunt vero [gap: Greek word(s)] morbum hunc, [gap: Greek word(s)] est vehementissimus et contumacissimus) non magis a contentione in studiis, quam ab acrioribus curis et molestiis solere prosicisci. Multa autem publica quotidie accidere, quae virum bonum luctu et moerore possint conficere, non clam te est; ut de sollicitudine [gap: Greek word(s)], tot imminentibus procellis, nihil dicam. Enimvero ad caeteras molestias nostras gravissimas superioribus diebus cumulus accessit per Eremitam, quondam tuum, nunc tuo et omnium, queis pietas cordi, odio dignissimum. Is juvenis insanum magno [gap: Greek word(s)], cum prioribus conditionibus, quas studio et commendatione meā nactus est, sane luculentas, non acquiesceret, casu quodam non tam volente me, quam non repugnante, in Vicquii Legati Helvetiensis domum [gap: Greek word(s)]. Est autem Vicquius optimus vir quidem, et [gap: Greek word(s)] sed superstitionibus [gap: Greek word(s)] supra fidem obnoxius. Monueram igitur Eremitam, videret quid ageret, et ad quotidianas velitationes se compararet; ante omnia animum obfirmaret, et ex constantia non solum [gap: Greek word(s)] mercedem certam; verum etiam ab hominibus, et ipso imprimis Vicquio laudem ac certissimam gloriam sibi sponderet. Ille vero vix adhuc novum hospitium fuerat ingressus, [note: 1603.] cum et puriori religioni, et amicitiae meae simul nuntium remisit; in quo tanto usus est astu, ut ante discessum ipsius cum uxore Vicquii tantum [gap: Greek word(s)] me latuerit: tanta item impudentia, ut semel a novo hospite admissus, post illa nos nunquam adierit, nobis insalutatis abierit: cum tamen ipse Vicquius pridie quam uxorem praemitteret, ad nos venerit, et de sua profectione nos fecerit certiores. Adde, quod ipso, quo discedebat die, rogatus meis verbis ab uxore mea, et. silia et aliis meorum, ut ad me accederet, et literas peteret, quas in ipsius commendationem Stuckio, et Polano scripseram, ad officium compelli non potuit. Et cum in ipsis Vicquii aedibus uxor, quae eo venerat officii caussā, de ejus [gap: Greek word(s)] aliquid inaudisset, ac statim vocatum gravissime increpuisset, tui etiam nominis injectā mentione, dissimulare ille, et quo poterat modo, factum excusare. Sed mox filia audivit, cum Lusitano cuidam Franciscano, homini imperitissimo, impudentissimo, ochlagogo et plano insigni, gratias ageret, quod sibi oculos aperuisset. Haec sunt perditi juvenis verba. Habebam alia multa, quae vellem super hoc ad te scribere; sed quia premimur qua angustiis temporis, cum urgeat Plumbeus noster, qua languore corporis, parum adhuc confirmati, cogor finem facere, et aliud tempus exspectare. Vale, [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. April. CIC IC CIII. raptim, ut vides.

Quaeso te, silentium meum apud amplissimum Legatum excusato. Tradidi Bibliopolae vestrati, qui mihi tuas reddidit, exemplaria tria; unum tibi, alterum Legato, tertium Heinsio nostro inscriptum. Scribam, ubi primum per valetudinem licuerit. Vale.

EPISTOLA CCCXXXIII. EIDEM.

[note: 1603.] HEri literas ad te dedi, inlustrissime virorum, ex quibus de valetudine nostra cognosces, et de perfidia Eremitae tui in caussa pietatis. Omnino vel modus ipse, quo usus est in hac mutatione facienda, tuo et omnium bonorum odio reddit illum dignissimum. Nam adolescentem [gap: Greek word(s)] et bene doctum, ab imperitissimo plano, cui nullus inest melioris eruditionis sensus, primā congressione devictum esse, indignissme fero. Sed nimirum fecit iste, quod fere omnes, qui certo consilio veram religionem deserunt.


page 177, image: es177

[note: 1603.] Victi enim a cupiditatibus suis, id agunt, ut vulgo credantur edocti quae antea nesciverint. Ita plane ante biennium Legatus Venetensis [note: Philippus Canaius a Fraxinis.]; ita quotidie alii; in quibus utinam hic juvenis non fuisset. Ego illum semper, tuā maxime gratiā, habui charissimum, et quibuscunque potui officiis sum prosecutus. Sed erat mihi dudum hoc ingenium suspectum, propter incredibilem in ea aerate opum sitim, quam non levibus notis in eo deprehenderam. Collocaveram ipsum in honesta conditione, ubi praeter victum quinquaginta annuos aureos habebat. Hoc ipsi initio magnum est visum, mox mediocre, postea nihil. Itaque ante duos menses aegre eum impedii, quo minus Ebroicensi Episcopo operam suam addiceret. Ab hoc incepto cum eum avertissem, ecce alium Episcopum, cujus nomen scire potui nunquam, qui pene abduxit eum in Italiam. Tandem et hoc consilium nostrā autoritate fractum est. Erat animus mihi, nobilissimi viri De Montarere liberos ejus fidei commirtere: jamque res erat prope confecta, cum mala quadam scaeva in aedes Vicquianas illum induxit. Quanquam non potuit tale ingenium diutius contineri; jam enim magna signa dederat hominis [gap: Greek word(s)]. Vir fide dignus, et tibi notissimus, his diebus narrabat mihi, audisse se cum diceret: Omnia sibi quae hodie disputantur, aeque et probari et improbari; paratumque se ad omnia pro tempore, et rerum suarum emolumento. Cum vir pius hanc vocem abominaretur, cachinno Eremitae est exceptus, stultitiam eorum [gap: Greek word(s)] ridentis, qui nescirent [gap: Greek word(s)]. Haec ante alterum fere mensem. Eo ex tempore vix semel, aut iterum ad nos accessit: nos ad illum semel, cum tuas illi deferremus, et amore quidem ipsius, sed multo magis nominis tui reverentiā ducti, ut ejus gratiā nihil non vellemus factum. Miseret me parentis ejus; qui si virum se praestiterit, nondum de salute filii spem omnem abjeci. Ego primus aurem vellam. Significavi etiam hesternis literis, tria operis nostri exemplaria vestrati Bibliopolae fuisse a nobis tradita; unum tibi, alterum D. de Buzenval, tertium amicissimo Heinsio: quibus ne nunc quidem ut scribam, per valetudinem aut otium licet. Clarissimo Vulcanio velim significes, diligentiā et operā nostrā tandem effectum esse, contra magni Thuani spem, qui conatum hunc meum ridere solitus, ut Cyrillum ipsius Bellovacensi Episcopo eriperemus de manibus: et Graecum [note: 1603.] et Latinum codicem dedimus eidem Bibliopolae Vulcanio deferendum. Lex mihi libros recipiendi haec imposita, ut operis quandoque editi duo exemplaria vel sumptibus meis tenerer dare partim Episcopo, partim Advocato cuidam L'Eschasserio, qui Componendae huic inter me et Episcopum liti bonam operam navavit. Hodie tuas accepi, quibus de recepto libro facis me certiorem. Quod de omissis schematibus quereris, obsecro, ne verbum posthac: constitui enim voluntati tuae morem gerere. Sed opus hīc silentio: quare aliud cura, et me vide. De Eusebio tuo beasti me; atque utinam exstet opus quam primum. Etiam de Martiali jucundissimum est quod scribis. In extremis Notis [note: Ad Flavii Vopisci Carinum, cap. 16.] contineri non potuimus, quin nequissimum morionem [note: Theodorum Marcilium.] perstringeremus. Is nunc Iliada [gap: Greek word(s)], vel certe [gap: Greek word(s)] dicitur in nos meditari; et jam opus editur. Nobis certum est, furiosi Orbilii rationem habere nullam. De versione Maronitarum Romanensium plura proximis literis, si Deus volet, ut cum valetudine, quod sperare incipio, in gratiam redeam. De editione Proverbiorum eādem epistolā plura. Vale, unicum seculi decus. Lutetiae Parisiorum, a. d. v. Eid. April. CIC IC CIII.

Nunc ipsum venit ad me optimus adolescens Christophorus Puteanus, de Eremitae fide conquerens, qui acceptum librum commodato, abstulisset ut proprium. Etiam ex eo cognoscere est [gap: Greek word(s)]. Deus illi bonam mentem.

EPISTOLA CCCXXXIV. DANIELI EREMITAE.

[note: 1603.] DEfuisse te adeo officio tuo, ut nos parum dignos judicares, quibus discedens valediceres, miratus sum: sed multo magis, quod a profectione tua primum cognovi, purioris Religionis professionem deseruisse te. Equidem affirmanti hoc mihi uxori non poteram adduci ut crederem: donec advenit meorum aliquis, qui tibi adfuit, cum Monacho Lusitano gratias ageres, quod primus oculos tibi aperuisset. Agnoscis ipsa verba tua, quibus apud illum es usus. Ergo, mi Daniel, Lusitanus iste mirabile aliquod pietatis arcanum te docuit, antea tibi incognitum? Ego, qui hominem intus et in cute novi, satis acceptum habeo, non te ab illo, sed ipsum a te potuisse doceri: non acumen in eo tantum, non eruditio, non lectio Patrum, ut ad primum ejus congressum


page 178, image: es178

[note: 1603.] herbam porrigere cogereris. Victus igitur es, non quia resistere non poteras; sed quia volebas optabasque vinci. Si adeo erant valida argumenta illa Achillea, quae ad mu Lucilianum te adigebant, cur ad amicos non adibas? cur rem tantam iis inconsultis [gap: Greek word(s)]? cur denique consilium hoc tuum ita studiose nos celasti? Sed mitto amicos, et in his ter maximum Scaligerum: patrem tuum, senem infelicem te filio, nisi resipiscis, cur in consilium non adhibuisti? Heri ostendit mihi pictor quidam Belga probe tibi notus, epistolam ab optimo parente tuo sibi scriptam, quam equidem cum legerem, lachrymas vix tenebam; tanta apparebat probi et providi senis sollicitudo de te, et tua in virtute ac vera pietate perseverantia. Diceres vatem esse, qui imminentem mutationem tuam animo praesagiret. Cogito nunc quid animi futurum illi sit, postquam omnia intellexerit, quae binis jam literis, etsi aegro corpore, prolixe ad Scaligerum scripsi. Oro te, mi Daniel, redi ad te, et ex lubrico, quem insistis, loco pedem refer, priusquam toto corpore concidas. Deus Opt. Max. [gap: Greek word(s)]. Vale. Praestantissimum virum, D. Riberium, meis verbis, quaeso te, saluta. Scribam ad illum, ubi cum valetudine in gratiam rediero; quod videor brevi facturus, volente Domino. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Eid. April. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXXV. CL. DOMINO, [note: +] ISAACO CASAUBONO, D. EREMITA.

[note: 1603.] QUanquam et levitatis nomine, et imprudentiae suspectum tibi me esse doleam, propterea quod tantis abs te beneficiis affectus, male gratiam retulerim, teque discedens insalutato parum sim visus tua in me officia recognoscere. Tamen cum certae me quaedam causae in peccatum impulerint, videbam mihi locum aliquem esse relictum excusationi, eamque ob causam Aureliis statim a discessu, ac subinde Lugduno literas ad te dedi copiosiores, quae meam apud te causam agerent, testimoniumque meae perhiberent simplicitatis. At quanto melius suerat, bene egisse semper, quam bene excusasse. Accidit interea mihi, quod certe sine dolore immenso vix possum profiteri, ut ex tuis ad me datis etiam alienissimo tempore literis peccasse me demum gravius cognoscerem quam putaram, doloremque conciperem plusquam humanum, [note: 1603.] cum commotum te exacerbatumque, licet merito, intelligerem; ac praeterea illustrissimo Scaligero ante auditum me communicasse. Respondi tamen ad illas, prout tum res erat, et occasio ferebat, quae utrum in manus tuas venerint, dubitare cogor, cum sciam me incerto commisisse. Vix aliquot dies intercesserant ab hoc justo meo dolore, cum novis obruor literis parentis, quem illustrissimus Scaliger hac de re tota fecerat certiorem; in eo tamen adhibito, ut nihil quicquam de religione, credo, satis sibi constans, vix in me tale quid posse cadere, cujus ipse ingenium cottidianā pene consuetudine perspexisset, eoque calumniae esse potius. Quae quidem omnia inopinatum me ita commoverunt, ut etiam poeniteret vixisse. Eheu me miserum! quid agam nunc, aut quo me vertam! Itane tandem omnes illico spes meas concidisse, ut ne apud ullum quidem profugium aliquod restet mearum miseriarum! Quid autem hoc? in quorum ego sinu spes omnes meas, quas in re percepi literaria, deposueram; quorum exemplo doctus, consuetudine instructus, officiis adjutus, me aeternum devinxeram, eos omnem omnino de me ejecisse animum, ut conciliari prorsus non queant! Quod quidem si merito meo accidisset, unum restaret, ut deprecer culpam; et certe deprecor, quia in crimen deveni, existimoque id mihi accersivisse vitio meo, a quo prorsus sum alienus. Nam ut tandem aliquando rem totam aperiam tibi, et ad singula tuarum literarum capitae respondeam; agre te video tulisse, quod te insalutato iter ingressus sim. Jam peccatum id quidem est, sed habet tamen aliquem modum: si rem ipsam spectes, maximum est; si animum, certe nullum: sed est aliquis error in causa, in re non est, quem priusquam declarem, deprecor, quaesoque te, ne propterea me damnes; nam non respondit eventus. Nōsti quo me loco constitueris, cui me Domino (ut duriuscule dicam) emancipaveris, cujus ut animus omnino esset in me, quem optarem, religionis tamen diversitas abalienaret. Hinc cum ita compararem me, ut placere paulatim magis magisque inciperem, measque cuivis actiones probarem, monere quotidie me, hortari, instare etiam, ut animum meum a religione averterem, et ineptissimas illorum et absurdissimas opiniones induerem. Nec caruerunt monita promissis; ipse mihi Dominus Legatus prolixiora spondebat. Ego, qui facile a ratione persuadebar, quam esset is religionis cultus rei veritate alienus, munquam adducere animum potui ad illas partes. Nihilominus tamen cum gratiam Domini mihi vellem mereri,


page 179, image: es179

[note: 1603.] remisi animum, et moderatius paulo ut de illis rebus loquebar, ita auribus levibus illorum dicta excipiebam, atque id quidem ex consilio tuo, si meministi forte mihi dixisse, ne partes ullas foverem, neque illis quicquam per asperitatem adversarer. Ita moderatum utrique, et spes favoris et gratiā plenioris, et novitatis etiam studium, animum labefactatum cottidianis interpellationibus in Missae auditionem pertraxerunt, non eo animo, ut reclamatā alterā parte, hanc profiterer, sed ut ista res importunas illorum hortationes componeret et inclinaret. Nec vero adeo abieram in partes, ut existimarem conscientia posse me prohiberi audire homines loquentes; nam certe alīus rei causā Missam non accessi, nisi ut rem incognitam explorarem. Casus etiam aliquis me impegit in Monachum Lusitanum; cujus ut imperitiam cognovi, memetipsum damnavi, quod vel aures sordidis ipsius sermonibus praebuissem: in quo quidem si peccatum est, est certe aetatis: juveniliter lapsus sum; ut juvenis excusandus sum; praesertim cum ita nunc mihi cum Domino Legato conveniat, ut arbitrio meo relinquat res religionis. Caeterum cum ita se haberent res, et jam nostris hominibus eam excitassem opinionem, ut existimarem nihil mihi prius fore, quam ut me prorsus ad religionem, ut vocant, Catholicam traducerem; jamque dimanabat ista opinio, et abibat in homines. Ego itaque conscius mei erroris, quod ita parum esset prospectum rebus meis, ut ista jam venirent in publicum, rebar etiam idem ad te, aut a Riberio, aut alio quopiam esse delatum. Ita cum praesens judicii tui censuram subire non sustinerem, sperabam id fore tolerabilius, si absens tibi ejus rei rationem exponerem. Vides hīc candorem meum; quam nihil dissimulem etiam, quod minus in rem sit meam, quique subterfugerim coram te praesente erubescere. Quare cum peccasse me, inficias ire non possim, solum est in humanitate tua praesidium: oro te quaesoque, clarissime Casaubone, per humilem meam voluntatem, quae tibi semper fuit expositissima; per sacras illas Musas, quas tu cum tanta tui nominis magnitudine ad nostri exemplum coluisti; per tua illa, quibus me devinxisti, innumera beneficia; per facilem denique tuam illam, suavemque naturam, oro atque obtestor, ne vitiis meis, in quae aetatis vitio lapsus sum, adductus, pristinam tuam de me exuas voluntatem; sed eum, quo me meaque studia erexisti et incitasti, favorem in me continues. Ego, si quid de me habeam polliceri, velim existimes me esse plane eum, qui res, famam, me totum sim pro nominis tui dignitate [note: 1603.] ac incolumitate expositurus. Unus mihi restat scrupulus, ut eximatur haec opinio magno Scaligero, quem cum ita suspicerem, ut locum non existimarem esse relictum admirationi, tanto miratus sum magis, quod ita temperavit justae indignationi, ut ne patri quidem nisi obscure perscripserit. Ad me quod attinet, facile patri hanc eximam opinionem, et erit cum satisfactis vobis, apud reliquos etiam hanc maculam deluam, nisi quod ter maximi illius viri, Scaligeri dico, offensum animum non audeam etiam tentare per litteras; ne consopita illius mei malefacti memoria obstrepero meo interventu excitetur; tamen ubi conciliatum mihi aliquo, vel etiamsi libet, te ipso intercedente, paulum cognovero, non deero mihi, curaboque ut sim apud illum eo loco, quo fui. A te vero etiamsi quod peto obtinere non possim, ut redeam tecum in gratiam, tuumque mihi antecedentem favorem non intercludas, facere tamen non potero, quin tibi vel invito gratum me praestem de tuis meritis, quae quotidie mihi ob oculos versantia, me erroris mei admonent: cum namque otium contemplor meum, quod tua mihi gratia conciliavit; cum libros meos inspicio, quos tuus labor mihi reddidit utiliores; cum denique me ipsum intueor, omnia mihi clamant, me, quantus quantus sim, totum id esse beneficio tuo. Itaque iterum quaeso te, respicias humilem tuum clientem, cujus verecundiā interveniente adversa fortuna malo illi fuit; cujus imprudentia intempestiva actis rebus tuā facilitate corrigi expetit; qui denique, quod jure obtinere non potest, a sola tua humanitate exquirit. Vale, Literatorum spectatissime. Soloduri in Helvetiis, CIC IC CIII.

Tuae Humanitatis addictissimus,

D. EREMITA.

EPISTOLA CCCXXXVI. [note: +] JACOBO, MAGNAE BRITANNIAE, SCOTIAE, etc. REGI.

Rex Maxime,

[note: 1603.] SI Majestatem Tuam animum erga ipsam meum parum habere notum existimarem, totis ingenii viribus id nunc agerem, ut seriā et accuratā gratulatione meam tibi devotionem probarem. In tantis enim bonorum omnium, qui utique terrarum tibi gratulantur, adclamationibus faustissimis vocem nostram non [gap: Greek word(s)] audiri, turpe mihi, atque adeo impietati proximum censerem. Ego vero, Jacobe, Rex Maxime, et seculi [gap: Greek word(s)], pro


page 180, image: es180

[note: 1603.] eo ac debeo, piosque omnes decet, toto intimi pectoris adfectu plane sic medullitus Majestati Tuae gratulor, ut ne tuorum quidem subditorum quenquam esse contendam, cui majorem laecitiam imposita nuper sacratissimo Tuo capiti corona attulerit, quam mihi. Sed gravissimarum curarum memor, quas nunc cum maxime divina mens Tua necessario sustiner, defungi apud me tacitus, Numine solum conscio, hoc genere officii satius duco, quam importunā scriptione vel tantillum Majestatem Tuam a publicis negotiis avocare. Scit sane vir eruditissimus, cui has tradituri eramus, quā reverentiā et veneratione cum caeteras excellentissimas virtutes Tuas, tum inprimis Orbi terrarum universo notam Pietatem, et in prioris Religionis amore constantiam Tuam, multos jam annos prosequar. Nam istos ex mendaciis consutos rumigerulos, qui candidissimam nominis Tui famam miris inventiunculis maculare conantur, non ego solum, qui animi tui testes literas habeo, quibus anno me beasti; sed vero boni omnes incredibili consensu [gap: Greek word(s)]. Oro obtestorque Deum Opt. Max. per [gap: Greek word(s)] Filium suum, Dominum nostrum Jesum Christum, ut qui tot Regna tibi commisit, idem Spiritum illum suum [gap: Greek word(s)] magis magisque in dies Majestati Tuae impertiat, Eam regat, et ab omni insidiarum, aut cujuscunque noxae genere server, diutissimeque praestet incolumem. Valeas, Rex Serenissime, Potentissime, et quod res arguit ipsa, [gap: Greek word(s)].

--- Quem si modo posse videre
Fata semel dederint, coelum accepisse videbor.

Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend.

Maj. anno Juliano, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXXXVII. MOLAEIS, FRATRIBUS.

[note: 1603.] CUm mihi amplissimus Praeses, parens vester, eruditissimo Molaei, literas se isthuc die crastini daturum signisicasset; feci lubentissime, ut haec raptim ad vos exararem. Nam quod longo adeo tempore nullas ad me dederitis, equidem quam in partem interpretari debeam, anceps animi interdum haereo. Scio vix cadere in candidissimos vestros mores, ut quem adfectu non mediocri complexi aliquando estis, ejus memoriam ita repente ex animis vestris deleretis: et tamen diuturnioris [note: 1603.] hujus silentii caussam aliam non esse, [gap: Greek word(s)] aliquis, haut forsitan sine ratione, suspicetur. Ego non ita; qui, vel quod mihi ipse blandior, vel quia de virtute vestra secius aliquid cogitare nefas duco, omnia alia fingere potius constitui, quam de vestra in amore mei constantia vel mediocriter dubitare. Enimvero male jacta sint oportet illius amicitiae fundamenta, quae propter intermissum scriptionis officium labefactari, nedum solvi metuat. Quamobrem, charissimi Adolescentes, etsi mihi semper literae vestrae charissimae sunt futurae; hujus tamen officii ultro gratiam vobis facimus, ne vel tantillum temporis, quod totum studiis vestris dicatum est, vobis pereat. Quin illud potius ab utroque vestrum peto et contendo, ut temporis, rei pretiosissimae, quantam maximam fieri poterit rationem habeatis. Rex Medicorum [note: Hippecrat. Aphor. l. 1.] dixit olim, [gap: Greek word(s)]. Vere prorsus, et pro sapientia illa sua divina! Neque sola est: Asclepiadarum ars, cujus longitudo aut difficultas ejus studiosos reddere debeat temporis avaros: quod sapientissimus senex de sua dixit, de omnibus potest dici; maxime autem de illa, cujus nunc studium; mox, ut speramus, notitiam professuri estis. Porro autem generosi animi est, in ea quam profitearis arte, velle excellere; [gap: Greek word(s)], ut Aristoteles ait, [gap: Greek word(s)]. Vos Vero, quae gloriae hujus cupiditate incendant, multa sunt vobis, scio, probe nota. Haec cogitate, optimi Adolescentes; haec dies noctesque meditamini: ante omnia autem patris, viri praestantissimi, exemplum facite ob oculos vobis assidue proponatis: illius eruditionem, probitatem, et [gap: Greek word(s)] si olim expresseritis, bonorum omnium votis et exspectationi, quam de vobis conceperunt, abunde satisfeceritis. Valete, eruditissimi Juvenes, et me plane medullitus [gap: Greek word(s)]. Scripsi raptim, et languido adhuc corpore e gravissimo morbo, qui viventium numero prope nos subduxerat, ni fuisset visum aliter Deo magno, penes quem unum sunt [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, prid. Kalend. Maj. CIC IC CIII.

Gravissimum et doctissimum virum Theballior meis verbis salutetis velim. Iter mihi necessario instituendum cis paucos dies, cujus occasione fortasse et ipsum, et vos isthīc visurus sum.



page 181, image: es181

EPISTOLA CCCXXXVIII. CAESARI BARONIO, CARDINALI.

[note: 1603.] IMpulere nos amici quidam, inlustrissime Baroni, ut Historiae Augustae Scriptorum, qui Suetonium sequuntur, editionem concinnaremus, ipsosque cum observantiunculis redderemus ad intelligendum faciliores. Eram quidem et a scriptis codicibus [nam editos [gap: Greek word(s)], nōsti tu optime] et ab aliis ei incepto necessariis praesidiis parum instructus, sed cum hoc me ii viri rogarent, quibus denegare poteram nihil, voluntati ipsorum pro virili morem gessi. Contuli enim dictos Autores cum Regiae Bibliothecae exemplari, cujusmodi illud esset; ac Notas etiam in eosdem scripsi, illas quidem uberiores longe quam ab initio cogitaram. Ac quoniam persuasi sumus, nostras te esse aliquid putare nugas, librum editum confestim ad te mittere voluimus, et ut possemus, occasionem hactenus studiose quaesivimus. Verum ea est locorum intercapedo, ut ejus rei aut nulla hīc, aut oppido rara facultas existat; nos certe invenimus adhuc plane nullam; deinceps si se aliqua forte obtulerit, eā utemur. Speramus enim, non involupe futurum tibi, si quando a gravioribus curis vacas, his literis otium tuum oblectare, quarum juxta amantem et peritum esse te, scripta tua loquuntur. Itaque profecisse nos per te, non semel sumus professi. Quod si leviter aliquando rationes aut expositiones nostrae a tuis dissident, modestiam in scriptis nostris desideraturum esse te, amplissime Baroni, non putamus. Errare, falli ac decipi facile, ut homines et [gap: Greek word(s)] possumus; cognitae veritati repugnare, neque in hoc, neque in ullo literarum genere unquam, cum bono Deo, convinci poterimus. Vale, praestantissime Vir. Lutetiae Parisiorum, Nonis Maji, [gap: Greek word(s)] anno, CIC IC CIII.

[note: +] EPISTOLA CCCXXXIX. MUTIO RICCERIO [note: Forte, Riverio.]

[note: 1603.] ET epistolam tuam, et quod ei adjunxisti, eruditionis ac [gap: Greek word(s)] tuae specimen utrumque accepi, Vir eximie: quae omnia quam mihi acciderint grata, literis meis statim significassem, nisi obstitisset hactenus valetudo, a tuis acceptis, semper adversa, et prope adflicta; ac, [note: 1603.] si Asclepiadis nostris fides constat, in periculum adducta maximum. Quod eo scribo, ut ne silentium nostrum diuturnius aliorsum trahas, aut interpreteris secius. Equidem haud facile cuiquam sim concessurus, qui hoc officii genus aut diligentius, aut majore, quam nos facimus, religione colat: et tamen ut hoc non esset, eam de ingenii tui praestantia opinionem dudum concepimus, ut amicitiam tuam, adeo praesertim humane et benevole oblatam, non mediocris beneficii loco ponam. Nos quidem tuorum scriptorum pauca adhuc vidimus: sed ea judicio omnium ita heic probata, ut facile sit nobis, leonem, quod ajunt, ex unguibus. Quod Pauli Jovii Historias persequi paras, laudo inceptum, et [gap: Greek word(s)]: nam hujusmodi [gap: Greek word(s)], ut cum Diodoro Siculo dicam, ab alio tentari nefas, nisi ab eo, qui ad [gap: Greek word(s)] bona, doctis omnibus communes dotes, alia item multa et varia praesidia in eam rem necessaria comparavit, quibus te non dubitamus abundare. Sed nesciebas fortasse, mi Ricceri, cum tantae molitionis opus susciperes, ab amplissimo Praeside, Jacobo Augusto Thuano, Galliarum nostrarum unico lumine, scriptionem eandem non tentatam, sed prope jam ex omni parte confectam. Hic quippe vir divinus, et [gap: Greek word(s)], si quis mortalium, cum multos jam annos in eo argumento occupatam habuerit industriam suam, ad umbilicum fere universam post Jovium Historiam perduxit. Totum id corpus librorum futurum octoginta, ut ab ipso accepi; quorum jam septuaginta, et eo plures, sunt conscripti: pars etiam praelo subjecta. Quamobrem si res easdem oratione solutā persecutus fueris, videndum ne actum agas: si numeris adstrictā, ingentem video paratam tibi laudem; sed fidei, ut scis, minus. Verum ipse pro tua prudentia melius statues. Vale. Lutetiae Parisiorum, Nonis Maj. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXL. DANIELI HEINSIO.

[note: 1603.] QUas ad me XIV. Februar, dedisti, eas accepi; priores, quarum mentionem facis, vidi nullus: quod eo ad te scribo, ut si potes, repetundarum agas cum illo, qui curaturum se promiserat, et postliminio receptas, ad nos iterum mittas: nullius enim tuarum jacturam patienter ferimus. Quod si per valetudinem et has [gap: Greek word(s)] occupationes


page 182, image: es182

[note: 1603.] liceret, quotidianis epistolis nostris lacessereris. Orationem item illam et Odam, cujus spem commoves, nondum accepimus: quare oro te quaesoque, et haec, et quicquid a te publicatum fuerit, quam primum tutissimā viā nobiscum communices. Theocritum autem tuum quando editurus sit Commelinus, scire percupio; novi namque hominis alioquin optimi [gap: Greek word(s)] itaque opus illi monitore. Hesiodum confidimus esse jam ad umbilicum perductum. De Hesychio et Nonno quin expectationem, quam excitasti, superes, non dubito. In eos Authores missuri eramus aliquot notulas, nisi per valetudinem et curas assiduas fuissemus hactenus impediti. Genevā reversi, quo proficiscebamur, cum haec raptim exararemus, promissorum memores erimus. Vale, praestantissime Juvenis, et nos constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Maji, CIC IC CIII.

Dies sunt sex septem, cum eruditissimi Meursii eruditissima Poemata accepi: quo nomine gratias illi acturus eram, si per otium licuisset. Quaeso te, verbis meis illum salvere jube.

EPISTOLA CCCXLI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] BInas paucis diebus, virorum inlustrissime, literas ad te misi; quas quoniam tibi fuisse redditas mihi persuadeo, non repetam ipsarum argumentum. Valetudo nostra, cum diu etiam Medicos habuisset sollicitos, usu balneorum non parum videtur confirmata. Speramus etiam non mediocriter profuturum iter in Delphinatum, quod crastinā die, volente Deo Opt. Max. suscepturi sumus, ut optimam matrem, et jam annis gravem visamus. Erant multa, quae huic consilio adversarentur. Sed vicit facile omnia [gap: Greek word(s)], aut potius, pietas. Est animus, et Genevenses amicos hac occasione salutare; vel eo nomine, ut urbem divino miraculo [gap: Greek word(s)] servatam videamus. Mense uno, aut spatio non multo longiore totum iter confectum iri confidimus. [gap: Greek word(s)] quae mitti cupis, si fuerimus nacti, cujus fidei recte committantur, mittere constituimus: hactenus quidem inventus nemo. Plombinensis noster, tui vir studiosissimus, hoc negotium in se recepit. Verum heic alto silentio opus, propter eas, quas ante significavimus, caussas. Eusebium tuum praelo esse subjectum, non dubitamus; atque ut ita [note: 1603] sit, tuque clarissimum seculi sidus, ut longos annos inter mortales fulgeas, superos oramus, et [gap: Greek word(s)] veneramur. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Maj. CIC IC CIII.

Quia spe facta fuerat amplissimo Thuano alicujus adolescentis, qui Chrysococci [gap: Greek word(s)] describeret, ideo adduci necdum potuit, ut itineris periculo Regius ille liber committeretur, quare longiusculam moram, quaeso, feras aequo animo: omnino enim de fide ejus constet oportet, cui hoc [gap: Greek word(s)] sumus tradituri: sed confide, [gap: Greek word(s)], voluntati tuae morem iri gestum.

EPISTOLA CCCXLII. PETRO JUNIO.

[note: 1603.] EGit mecum Joannes Pinaldus, vetus amicus meus, cum nuper Genevae essem, ut suas ad te curarem: quod eo libentius recepi me facturum, quia ex multorum sermonibus, literis etiam Spotsvodi nostri, viri praestantissimi, cognoveram, non innotuisse solum tibi nostrum nomen, verum etiam studiis conatibusque nostris favere te (quae tua est singularis humanitas) non mediocriter. Ago tibi, amplissime Juni, habeoque grates gratissimas; oroque etiam et etiam, ut cui ultro aditum ad amicitiam tuam visus es offerre, eum virtutes tuas admirantem, omnibus notissimas, qui rerum vestrarum non sunt plane rudes, et credas esse tui amantissimum, et mutuo amore tuo non penitus indignum. Meae erunt partes, si hoc abs te impetro, omni diligentiā efficere, ne te judicii, quod de literulis nostris habuisti, aut comitatis, quam exhibueris, unquam poeniteat. Scripsit ad me Sporsvodus, esse in manibus tuis nonnulla, quae ad illustrationem Strabonis pertineant; uterer, si modo vellem; paratum enim te omnia [gap: Greek word(s)] communicare. En igitur supplicem me tibi, doctissime Juni: mitte, [gap: Greek word(s)], si quid habes hujus generis; et simul confide, neminem esse mortalium, qui aut discat libentius ab aliis, aut qui magis ingenue eorum, per quos profecerit, nomina profiteatur. Vale, et nos ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XV. Kalend. August. CIC IC CIII.



page 183, image: es183

EPISTOLA CCCXLIII. [note: +] JOANNI SPOTSVODO.

[note: 1603.] QUod Epistolae, quam a te novissimam accepi, serius respondeo, Vir praestantissime, non voluntate meā factum, sed per impedimenta varia, quae mihi semper hactenus sunt oblata, quoties aliqua extitit occasio literas isthuc mittendi: ut de valetudine interea nihil dicam, quam ab acceptis tuis adversam fere, interdum et afflictam sum expertus; quo maxime nomine iter in remotissimas Galliae oras ad visendam piam parentem meam nuper institui: neque amplius sunt quam tres dies, cum ex eo itinere salvus, atque refectis non mediocriter viribus, benignitate Supremi Numinis, domum sum reversus. In reditu etsi multa me urgebant, non potui tamen temperare mihi, quin [gap: Greek word(s)] recenti adeo servatam miraculo Genevam viserem. Deum immortalem! quantae mihi voluptati fuit, veteres amicos meos, pietate insignes viros, velut ex imis Orci faucibus virgulā divinā extractos, et luci redditos posse amplecti, et debitas Supremo Numini gratias communi cum ipsis voce, animo atque affectu reddere. Suave erat, singula civitatis illius loca oculis usurpare, insigni aliquo coelesti benignitatis testimonio jam notabilia. Jam illa tot immanium et persidissimorum hostium capita, quibus praetexta sunt moenia, incredibili quodam cum gaudio, neque aliter, quam sublatis in coelum manibus, a nobis spectata. Unum tamen Bezam, mi Spotsvode, super omnia sumus mirati. Hic enim vere [gap: Greek word(s)] vir in hac decrepita aetate sua, (quintum siquidem supra octogesimum annum agit) omnibus humanis curis exutus, quarum etiam in totum ferme amisit memoriam, ita nunc vivit, ut futuram beatitudinem mature inchoare videatur: omnis illi vita continua quaedam concio est: Deum unum cogitat; de illo solum loquitur; ad illius amorem ac timorem se continuo stimulans, alios hortans. Equidem nunquam ab eo discessi, non obstupefactus rei novitate, cum viderem tam obliviosum in caeteris senem, tam recentem Literarum, praesertim. Sacrarum, servare memoriam. Loquitur Latine ac Graece, ut ante annos viginti: verborum ac textuum Sacrae Scripturae, maxime autem Foederis Novi, sic meminit, ut olim cum doceret et concionaretur assidue. Autor ei fueram, ut ad Serenissimum Regem vestrum [note: 1603.] literas daret; meam illi spondens operam, ut per amicos ipsius studiosos Majestati Regis ejus literae offerrentur: sed aetatem homo modestissimus excusans, exorari adhuc non potuit. Urgebo tamen per literas, ut tibi, mi Spotsvode, et aliis piis viris, qui apud maximum Principem gratiā et auctoritate valetis, detur occasio provocandae erga venerandum senem regiae liberalitatis. Hujusmodi subsidiis fulcitur ejus domus, alioquin brevi ruitura: nōsti enim, credo, Ecclesiae illius paupertatem. Sed haec alias pluribus. De meis rebus, et incerto earum statu nihil scribam: omnia narrabit, si tanti facis, ut velis cognoscere, amicus hic noster. Ex tuis literis, et multorum sermonibus intellexi, multis isthīc operā tuā nomen innotuisse nostrum. Itaque ago tibi non quantas debeo, sed certe quantas possum maximas gratias. Nam de Regis benevolentia, quam unus tu maxime mihi conciliasti, quid tibi dicam? Superat enim [gap: Greek word(s)] nostram magnitudo beneficii hujus tui. Oro supplex Opt. Max. Deum, et Regi, et regno vestro, aut regnis potius, cum publice, tum privatim, modis omnibus benedicat. Vale, praestantissime Vir, et nos amare perge. Lutetiae Parisiorum, a. d. XV. Kalend. August. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXLIV. [note: +] GUILIELMO BEDWELO.

[note: 1603.] IGnotus fortasse tibi etiam de nomine, te appello, Vir doctissime. At tu non ignotus nobis: tuum enim nomen auditione pridem accepimus, cum multi viri docti isthinc venientes, et de caeteris tuis virtutibus, et de peritia atque usu, quem habes linguae Arabicae, eximia quaedam et rara praedicarent. Atque hanc famam confirmavit non mediocriter eruditissimus hic Lago, tibi probe notus, et tuae in eo genere literarum praestantiae [gap: Greek word(s)]. [note: Alii Atque.] Itaque certior ab illo factus de suo ad vos reditu, committendum non putavi, ut tempus aliud exspectarem adfectus adversum te mei expromendi. Diu namque est cum inire tecum amicitiam, eruditissime Bedwele, percupio. Meretur tua singularis doctrina, ut omnes te ament ac colant, qui virtutem ac literas, quos inter nomen nostrum ab ineunte aetate professi, sic vitam hactenus instituimus, ut eorum amicitiā nihil antiquius duceremus, quos pietas eruditioni juncta commendaret. Quod si benevolentiā tuā non indignos nos judicaveris,


page 184, image: es184

[note: 1603.] de iis literis, in quibus tu cum oppido paucis excellis, frequentibus posthac epistolis tecum agemus. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. August. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXLV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] ET cupienti tecum per literas pluribus agere, et habenti non pauca, quae velim tecum communicata, unicum obstat [gap: Greek word(s)] temporis mopia et otii. Recens enim ex itinere satis longo reversi, variis curis et occupationibus sic distinemur, ut necessario exspectanda mihi sit alia occasio. Sed non diu exspectabimus: modo enim hinc abit nobilissimus Legatus, qui de suo ad vos celeri reditu spem injecit. Sustinebimus igitur nos, et his literis hoc solum a te, illustrissime virorum, petemus, ut adolescentem hunc tuā benevolentiā ne putes indignum. Quis sit, et cujas, ex ipso melius scies. Ego hoc illi tantum recepi, aliquem ad te epistolā hac me ipsi esse patefacturum: caetera ipsum praestare, est aequum; ut tanto bono ne parum tibi videatur dignus. Hoc etiam addam: post eas, quas attulit Legatus, nihil me literarum a te accepisse: itaque an librum nostrum acceperis, nondum scio. Scripsit tandem ad me Eremita, et culpam deprecatur, petitque sibi ignosci. Spero equidem, nondum conclamatum esse eum adolescentem; sed ad frugem quandoque perventurum. Faxit hoc Deus Opt. Max. qui te servet, Vir divine, et mihi tuum amorem. Lutetiae Parisiorum, propridie Kalend. August. CIC IC CIII.

Miseram et ad eruditissimum Heinsium, exemplar unum; de quo etiam intellexi nihil; sed neque de Cyrillo, quem clarissimo Vulcanio misi: de quo magis sum sollicitus, quam de nostris libris; qui si perierint, jactura sane levis. Velim facias me ut intelligam, eo fasce quid sit factum. Vale, [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCCXLVI. EIDEM.

[note: 1603.] LEgi modo quas ad me a. d. sexto Nonas Quintilis Juliani [note: Scaliger. Epist LXXXII.] dedisti; quae etsi magnā voluptate me perfuderunt, ut a te scriptae, percepi tamen ex earum lectione non mediocrem dolorem, quod periisse videam librorum fasciculum, quem ante profectionem [note: 1603.] meam vestrati cuidam Typographo tradideram. Erant in eo Historiae Augustae, nobis nuper editae, exemplaria tria. Sed horum jactura non nimis moveor; nam et mihi facile erit, alia mittere, si tu et alii amici, quibus ea fuerant destinata, desideraveritis; et opus ipsum, scio, non est tanti, ut sui desiderium apud te possit concitare. De Vulcanii Cyrillo, quem tantis cum difficultatibus nupero emptori extorseram, et cujus caussā graves inimicitias susceperam, quid factum sit, jure sum sollicitus. Ipsum Vulcanii silentium ut periisse existimem, me impellit. Sed oro te, si quid spei ejus recipiendi superest, fac me quam primum ut sciam. Mihi nomen excidit ejus sive Typographi, sive Bibliopolae, cujus fidei et Cyrillum, et reliqua commisimus. Is mihi literas a te attulerat; quo fui pronior ad haec illi commirtenda. Mitto nunc tibi et quos petis Fastos Siculos, et diu promissum Chrysococci librum. PraesesThuanus, etsi tui amantissimus, propter caussas tamen et graves, et multas aegre adductus est, ut eum librum isthuc deferri pateretur. Tandem amor tui et publicae utilitatis respectus omnia, quae in hac deliberatione occurrebant pericula, pervicerunt. Adjeci Proverbiorum Arabicorum exemplar, ex autographo descriptum uberius multo et correctius. Latinam versionem hactenus describere non licuit. Ubi primum fuerit otium, eam quoque ne desideres praestabo. Nunc ita sumus occupati, ut plura non possimus. De Geneva hoc solum dicam, singulari benesicio Dei concessam illi superioribus diebus pacem. Debetur ea laus Helveticae genti; illi namque, omissā quaestione de religione, componendam pacem miro consensu susceperunt, neque ante quam re confectā quieverunt. Scio cum perfidissimo hoste nullam stabilem posse sperari pacem. Sed quid facerent miserrimi Genevenses? quos in summam inopiam redactos ubi videre Proceres nostri, per se ruentes conati sunt impellere. Scis quid velim. Scripsi ad te Genevā, et iterum simul ac reversus sum ex itinere Lutetiam. Vale. Lutetiae Parisiorum, Non. Sext. CIC IC CIII.

De notis Dominicani Alcoranicis, quia oblitus sum in epistola, hīc accipe. Chartae sunt paucae, eaeque solutae ac semiputridae. Continentur iis aliquot Scharath versae, nescio quā fide, certe non ad verbum. Legi enim, et quaedam studiose comparavi. Cum molem videas, putes magnam operis partem esse versam: quod non ita est; nam


page 185, image: es185

[note: 1603.] in iis scidis, quas nacti sumus, vix tertia pars aut quarta reperitur versa; et, quod me deterius habet, series passim interrupta, amissione foliorum. Sed auget libri molem textus Arabicus, e regione descriptus in multis. Ego et Flessingensis amicus, sive magister meus, constituimus, [gap: Greek word(s)], omnia [gap: Greek word(s)], ac referre ad te. Atque utinam interpellare mihi licentius tuas curas, fas esset; consulerem te de multis, quae mihi valde magnum negotium facessunt: nam saepe in verbis non laboro; de mente non constat: adeo [gap: Greek word(s)]. Ne longe abeam, in Avicenna aliquid opellae posui; et tamen quam multa sunt in Praefatione, quae non satis assequor? Quot quantisque auri montibus anteponerem tuam ejus [gap: Greek word(s)], vel dimidiati versionem [gap: Greek word(s)]? Porro in his scidis ne [gap: Greek word(s)] quidem exstat.

EPISTOLA CCCXLVII. MOLAEIS, FRATRIBUS.

[note: 1603.] GRatum mihi, eruditissimi Adolescentes, literas accipere, cum praesertim non inanes, sed [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] sint; cujusmodi erat epistola vestra, quae nudius tertius mihi fuit tradita. Quaeritis super istis Amorum Magistri versibus sententiam nostram:

Porrige et ancillae, quae poenas luce pependit
Lusa maritali Gallica veste manus.

Quid si ego vos jubeam [gap: Greek word(s)]? neque enim ita sumus nos [gap: Greek word(s)], ut arcana ejus doctrinae omnia calleamus. Scite admodum ac vere [gap: Greek word(s)] Plato in Poetarum interpretatione [gap: Greek word(s)] censuit consulendos: [gap: Greek word(s)]. Quin igitur potius de amatorio poemate alium in consilium adhibetis? Sed misso joco, non intellectum vobis eum locum Poetae ingeniosissimi, haud miror. Nego enim, ullam vel tolerabilem sententiam ex edita lectione posse, quoquo te vertas, elici. Nos igitur ita scribendum emendandumque posteriorem versum judicamus:

Tunsa maritali Gallica reste manus.

Jam pulsae tenebrae, jam lux reddita. Omnes, inquit, [gap: Greek word(s)] demerearis officiis oportet: ancillam utique, quae saepe herae suae ac tibi fideliorem quam hero se praebet, dum pensum non explevit, aut nescio quid aliud deliquit, flagellata a marito tuae dominae, [note: 1603.] tenuis alicujus munusculi dono solanda recreandaque a te est. Gallica nomen ancillae est. Pro veste omnino legendum reste; et pro lusa, tunsa, nisi malis caesa. Quoties apud Plautum et alios leges, caedi reste? quod erat supplicium servile, modo gravius, modo levius: illud grave, cum sublimes columnae alligabantur, et a conservis domini jussu caedebantur: hoc leve, cum jussi manum porrigere, eā solum corporis parte poenas luebant. Utriusque generis supplicia apud Comicos et alios Veteres non raro occurrunt. Possemus super istis multa adtexere: sed et haec ne nimio plura sint quam oportuerit, vereor. Valete, et natalium vestrorum memores [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. XV. Kalend. Septemb. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCXLVIII. A MONSIEUR. [note: +] DE FRESNE, a Venise.

[note: 1603.] AMplissime Domine, etsi constitueram nihil ad te literarum dare, qui certo scirem, non meā, sed alienā culpā alienatum a nobis animum tuum; quia tamen intellexi, epistolam, quae mihi hodie a viro praestanti Francisco Maria Illyrico reddita sit, certe cum tuis isthuc fuisse missam; non potui responsionem earum literarum ad te mittere, quin simul pauca haec raptim etiam ad te exararem. Primum igitur tibi pro hoc officio gratias ago; reque oro, ut pro caetera humanitate tua cures ad eximium virum deferendas, quas hisce adjunxi. Deinde illud a te etiam atque etiam peto, persuadeas tibi, nullis machinis aut te, aut quenquam mortalium efficere posse, quo minus grata sit nobis recordatio veteris amicitiae tuae, et meritorum in nos tuorum. Quod si in ea re, quam nōsti, assentiri tibi non possumus, multo minus in animum inducere, ut exemplum tuum sequamur. Obtestor fidem tuam, ne me pervicacem potius credas quam [gap: Greek word(s)], et earum, quas [gap: Greek word(s)], sententiarum tenacem. Caeterum [gap: Greek word(s)] cum nemine velitari unquam, pridem [gap: Greek word(s)]. Vale, Vir amplissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. Septemb. CIC IC CIII.



page 186, image: es186

EPISTOLA CCCXLIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] PErcurrenti mihi nuper Johannis Chrysostomi Commentaria in Actus Apostolicos, occurrit non semel aut iterum, sed saepius, vox [gap: Greek word(s)], quam fateor non intelligere, ideoque ad te adeo, teque oro, eam mihi explices. Verba ejus sunt, Homiliā XI: [gap: Greek word(s)]. Sequitur: [gap: Greek word(s)]. His locis quid vox [gap: Greek word(s)] significet, plane ignoro. Erat facilis emendatio in [gap: Greek word(s)], aut nescio quid aliud; nisi moveremur autoritate codicis Thuanei, vetustissimi et prorsus [gap: Greek word(s)]. Etiam illa non satis capio, quae de numero [gap: Greek word(s)] philosophatur idem Pater, Commentariis in Epistolam Pauli ad Timotheum II editionis Comelinianae, pag. 1676. Memini tamen, similia quaedam legere apud Anastasium Sinaitam. Nam is in quaestionibus, vel potius [gap: Greek word(s)], postquam ostendit, omnia Dei opera ad sex classes posse referri, addit: [gap: Greek word(s)]. Ac quoniam coepi tibi esse molestus, [gap: Greek word(s)] doctor meus, amabo, dic mihi quid judicii tui sit super Rabbino illo Haccados, unde probat Galatinus, omnia [gap: Greek word(s)], maxime autem [gap: Greek word(s)], atque id genus [gap: Greek word(s)] fuisse antiquissimis Judaeis cognita. Ego rationibus ut existimo non levibus adducor, ut et quae ex hoc adducuntur, et quae ex aliquot aliis [gap: Greek word(s)], credam esse [gap: Greek word(s)], non minus quam [gap: Greek word(s)], quae ab antiquissimo illo AEgyptio esse profecta, tum credam, cum [gap: Greek word(s)] nuntium remisero. De his si quid sentias, hoc est, quid sentiendum sit, me docueris, cumulum vaegrandem prioribus beneficiis tuis, quae fateor esse maxima, adjeceris. De interpretatione [note: 1603.] Alcorani quod me monueris, ago tibi gratias maximas. Inveni autem disjecta quaedam folia, semiputrida, et prope [gap: Greek word(s)] quod utinam opus totum exstaret! Sed pars maxima periit; paucula enim, ut dixi, inventa sunt folia; quae tamen alicui futura mihi usui, reapse jam sum expertus. Itaque fateor, indicinam et [gap: Greek word(s)] me tibi debere. Enimvero quicquid est in nobis melioris literaturae, quod scio quam sit exiguum, sed tamen quicquid id est, tibi, magne Vir, tibi uni a nobis debetur. Erant alia sexcenta, de quibus tecum agerem; sed. pudet me [gap: Greek word(s)]. Vale igitur, et diu vive quam beatissimus, ac me ama. Lutetiae Parisiorum, anno Dionysiano, CIC IC CIII. a. d. V. Kalend. Septemb.

Qui has tibi reddet, nobilis est, literarum amantissimus, quem si rogatu meo benevolentiā tui fueris dignatus, et ipsum maximo, et me non mediocri affeceris beneficio. Sed et Vassanium Genevensem, qui isthuc brevi venturus est, etiam atque etiam tibi commendo. Mater, matrona lectissima, Pithoeorum soror, tenuem fortunam cum libertate conscientiae magnis opibus anteponens, Genevae ab anno septuagesimo secundo habitat, et tres filios ab optimo marito sibi relictos, summā curā educavit. Nunc eo loci fortunae ipsius sunt redactae, ut sublevanda sit potius a liberis, quam oneranda. Itaque si qua honesta conditio offeratur, velim huic adolescenti eam concilies. Iterum vale. Narrabat quidem mihi non ita pridem, incidisse in suas manus Simplicii Epistolas, aut nescio quae alia fragmentas quae cum sint adhuc invisa nobis, velim ex te scire, quid ejus rei sit; nam libellum esse editum, ille ajebat. Atque hoc impensius quaero, quia illustrem illum locum a te laudatum in divin operis, et vere [gap: Greek word(s)], pag. 345. non memini legere in ipsius Commentariis in Aristotelem, quae tamen olim non negligenter lectavimus.

EPISTOLA CCCL. [note: +] DOMINICO BAUDIO.

[note: 1603.] BInas a te accepi, Vir eximie, postquam ex Anglia isthuc trajecisti: quod serius respondeo, quaeso te, ne interpreteris secius. Multa enim quotidie impedimenta objiciuntur, quae me in hoc officii genere obmissiorem plane [gap: Greek word(s)] reddant. Accedit morbus diuturnus, et peregrinatio eum insecuta plurium mensium. Quod igitur hactenus non potui, nunc tibi,


page 187, image: es187

[note: 1603.] praestantissime Baudi, toto intimi pectoris affectu grarulor, non in patriam solum reditum, sed etiam ad illud vitae genus, quod nunquam a te fuisse derelictum, omnes, non dicam, tui, sed omnino literarum amantes magno vellent redemptum. Nemo est vir bonus, cui tuum excellentissimum ingenium innotuerit, qui non literarum caussā, in quibus tantum potes, omnia tibi fausta ac laeta optarit. Sed agimur nimirum arcanā quādam fatorum lege; neque est semper in nobis situm, ea eligere ac sequi, quae ratio suggerit tanquam utiliora ac potiora:

[gap: Greek word(s)].

Equidem non dubito, quo serius ad hoc vitae genus accessisti, eo fore admirabiliores studii ac diligentiae tuae fructus; qui utinam in publicum brevi prodeant, cum studiosorum utilitate, et nominis tui aeterna fama! Faxit hoc Deus Opt. Max. mi Baudi, tibique modis omnibus [gap: Greek word(s)] benedicat. Vale. Lutetiae Parisiorum a. d. v. Kalend. Septemo. CIC IC CIII.

Eruditissimo Heinsio plurimam meis verbis salutem velim nuncies. Hesiodum audio ab illo editum, et nescio quae alia, quorum hīc ne nomina quidem novimus. Si quid nunc ab eo paretur, me feceris certiorem, habebo gratiam. Nonnihil nisi exquisitum ab illius ingenio exspectamus.

EPISTOLA CCCLI. JOHANNI VASSANIO.

[note: 1603.] QUod me rogasti, ut literis meis ad illustrissimum virum Josephum Scaligerum te ipsi commendarem, scito factum accurate eā epistolā, quam amico huic meo tradidi. Itaque optarem, si fieri posset, ut ipsi adesses, cum ad Scaligerum est venturus. Sed ut hoc non fiat, vereri non debes, quin memor commendationis meae sit futurus, quotiescunque ad illum accesseris et quandocunque. Non semel aut iterum, sed saepissime experti scimus, eo viro neminem esse alium, qui amicorum preces plures faciat. Tantum illud vereor, ne rarae isthīc conditiones reperiantur, quae possint tibi esse commodae. Hīc certo ita difficile invenias, ut nihil supra. Itaque ubi fratrem tuum collocaremus, adhuc invenire non potuimus. Quaesivimus tamen, ut et porro quaeremus: cupio enim quibus potero cumque rationibus honesta, incepta vestra adjuvare, et lectissimae foeminae, matris [note: 1603.] vestrae, voluntati, quod in me erit, facere satis. Vale, mi Vassani. Lutetiā Parisiorum, a. d. IV. Kalend. Septemb. CIC IC CIII.

Velim verbis meis salutem nunties clarissimo viro, Paulo Merulae, meque facias certiorem, situe adhuc praelo subjectum opus insigne ab eo compositum in Geographia: sic enim accepi, et jam videndi ejus scripti cupiditate ardemus. Quid igitur spei sit, fac me ut sciam.

EPISTOLA CCCLII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] NArrabo tibi hesterni diei [gap: Greek word(s)]. Rogatus ab amico, adolescente nobili, et literarum amante, literarum aliquid ad te dare; posteaquam [gap: Greek word(s)] exarassem, esque statim tradidissem; ecce tibi [gap: Greek word(s)], advenit Gallus quidam juvenis cum tuis, a. d. XII. Kalend. Sext. datis [note: Scaliger. Epist. LXXXIII.] Laetatus sum, pleraque eorum, quae mihi mandabas, jam esse expedita, nam et Chrysococci [gap: Greek word(s)], et Fastos Siculos confido te pridem accepisse ab amplissimo Legaro Buzenvallio. Quanquam velim, nisi grave est, id ipsum ex literis tuis cognoscere; ne etiam in hoc fasciculo idem usu nobis veniat, quod in alio ante quatuor ipsos menses isthuc misso, qui an pervenerit unquam in tuas, aut Vulcanii manus, scire adhuc non potui. De Dioscoride Regiae Bibliothecae scito saepius nos cogitasse; et quod praecipis, aliquoties tentasse. Quod necdum rem confecerimus, duo sunt in caussa; nam et scriptura est [gap: Greek word(s)], ac molestissima, et ex paucis, quae sunt descripta, videmur olfecisse singularem imperitiam ejus, qui voces Arabicas apposuit. Cum primum erit otium, et morositati [gap: Greek word(s)] senis litaverimus, dabimus operam, ut voluntati tuae fiat satis. De Eusebio tuo male narras: sed bene tecum agitur, cum naturam in omnibus aliis rebus expertus matrem indulgentissimam, in istiusmodi sentis novercam. Nobis potius hac [gap: Greek word(s)] dolenda; qui cupiditate ejus divini operis [ejusmodi sunt omnia tua] incensi, dies omnes hujus morae pro annis totidem ducimus. De schedis Alcoranicis superiore epistolā satis. Tu, oro, ne graveris illi respondere, et nos [gap: Greek word(s)] docere, quae nescimus. Sed de Simplicio gratiam facio: neque enim jam dubito, Vindicinum illum, qui de fragmentis a se visis narraverat, vanum fuisse et [gap: Greek word(s)]. Locus autem, cujus


page 188, image: es188

[note: 1603.] in epistola mentionem faciebamus, hodie inventus nobis, cum secundum Commentarium [gap: Greek word(s)] percurreremus. De rebus Genevensium nuper ad te scripsi paucis verbis [gap: Greek word(s)]. Utinam stabilis sit pax, quam Dei beneficio, et Helvetiorum ministerio sunt consecuti. Etsi non est profecto Geneva, quod olim fuit; mihi tamen incredibili cuidam voluptati fuit, post insignem adeo casum, veteres amicos [gap: Greek word(s)] reduces videre atque amplecti. Multus ibi cum Beza, cum Pinaldo, cum Goulardo de te sermo; qui non semel, sublatis in coelum manibus, Deo Opt. Max. gratias egimus, quod hoc potissmum seculo, contra veritatem obstinatissimo, te voluerit nasci, bonis in exemplum, aliis [gap: Greek word(s)]. Quod vehementer sum admiratus, non tacebo. Venerandus senex, Theodorus Beza, cum per longin quitatem aetatis factus sic obliviosus adeo, ut post frequentes de novo Rege Angliae sermones, subinde me rogaret de Regina, an verum esset, quod fama jactaret, illam fatis concessisse, idem tamen in literis visus nobis is esse, quem ante annos viginti noveramus. Loquitur Latine, interdum et Graece, ut antea: audivimus de Historia veteri disserentem e re nata luculentissime; ut videretur recens esse a lectione Plutarchi et id genus Autorum. Jam textus Biblicos, maxime autem Novi Foederis, in numerato habet. Longum sit omnia persequi, quae sumus in optimo sene mirati. Vale, inlustrissime Scaliger, et nos constanter ama. Quas ad Buzenvallium scripseras, remitto ecce tibi. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Kalend. Septemb. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLIII. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1603.] QUas ante annum scripsisse ais, scito, clarissime Rittershusi, eas nunquam fuisse nobis redditas. Quod cum admodum mirarer, quia meas fuisse tibi Francofurti traditas, ex literis communis amici Scipionis Gentilis didiceram, etiam antequam superiores tuas acciperem, cessationis hujus culpam omnem in tabellarii fluxam fidem conjiciebam. De illa igitur priore epistola tua quid sit factum, is viderit, cujus diligentiae est a te commissa. Posteriorem ante paucos dies accepi, cum ex Allobrogico itinere domum rediissem. Et literae, et munus a te adjectum, [note: 1603.] gratissima fuerunt. Dedi amplissimo Thuano, quod fuerat illi missum, qui te salutat peramanter, et [gap: Greek word(s)] muneris nomine gratias agit. Ex eo cognovi, posse te sine ipsius offensa, imo etiam cum bona gratia, quod cogitasse scribis, exequi, et tua cum ipsius Poematis sacris conjungere. Clarissimo Bongarsio inscriptum ei exemplar nondum dedi, abest enim ab urbe, Regem et Aulam comitatus, nec ante viginti plus minus dies ad nos videtur rediturus. Scripsi nuper ad praestantissimum virum, Scipionem Gentilem; a quo integro jam ferme anno lirerarum accepi [gap: Greek word(s)], quod ajunt. Scripsissem nihilo tamen minus; nisi et otium defuisset, et argumentum. Oro te, plurimam ipsi et amicissimam meis verbis salutem nunties. Velim etiam, quid ille, quid tu paretis [gap: Greek word(s)], ex literis vestris cognoscere. Nos quid primum edituri simus, nondum constituimus; discendi enim cupiditas a scribendo nos avertit. Vale, Vir clarissime. Lutetiae Parisiorum, pridie Kalend. Septemb. anno Christi Dionysiano, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLIV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1603.] DE Origenis foliis magnas et habeo, et ago gratias: etsi inciderunt illa in manus nescio cujus, qui vecturam utriusque fasciculi tui [gap: Greek word(s)] Lugduno Parisios aestimavit: nam qui Lugduni recipit literas vestras, saepius oblatam a me pecuniam pro vectura accipere nunquam voluit: at quae inde ad nos afferuntur per equos dispositos, interdum [gap: Greek word(s)] vaeneunt: quod fere accidit, cum alias in Photii aliquot foliis, tum nuper in istis. Sed mandavi amicis Lugdunensibus, ut aliā viā tuos ad me fasciculos, praesertim si fuerint grandiores, mittant. Nondum contigerat mihi, ut ejus scriptoris Graece quidquam legerem: quo majore cum voluptate tuas schedas statim devoravi. Inveni pauca, quae vel tuam, vel meam operam desideraent: quaedam ab operis peccata, de quibus moniturum te non dubito. Heraclidis [gap: Greek word(s)] apud Veteres in magna fuit fama, ut olim notare meminimus ad Praefationem Diogenis Laertii, qui libri ejus meminit. De Procopio integrum jam mihi non est, ut hoc mercatu voluntati tuae morem geram: tuas enim multo post accepi, quum nostrates mercatores sua [gap: Greek word(s)] Francofurdum curaverant. Adde, quod


page 189, image: es189

[note: 1603.] si notas scripturi sumus, vellem eas posse simul cum libro mitti. Caeterum paratum est exemplar; et, si ita vis, ad Argentinenses nundinas mittetur. Notas ad Legationum excerpta, obrutus curis a reditu meo, non absolvi. Misi nuper [gap: Greek word(s)] quod an acceperis, velim scire. Sic est, ut ais, excuditur hīc Origenes: at noli putare, ad ornandum opus tuum aliquod inde tibi esse sperandum praesidium. [gap: Greek word(s)] a Rigaltio impetrabo tibi hodie, aut aliunde faxo habeas. Liturgiarum exemplaria Graeca difficillime hīc inveniuntur: sed attendendum erit ad occasionem. De Privilegio sic accipe: cum ea de re amplissimum Thuanum convenissem, respondit, auctorem se tibi esse, ut aliud denuo impetrares, in quo libri omnes continerentur, de quibus quandocunque edendis cogitas. Mitte igitur ad nos Indiculum, et rem factam confide. Vale, amicissime Vir. Lutetiae Parisiorum, prid. Kalend. Septemb. CIC IC CIII.

His scriptis Rigaltium vidi, qui se curaturum isthuc unum exemplar promisit.

EPISTOLA CCCLV. [note: +] JOANNI MATTHAEO WACKERO.

[note: 1603.] MAgnum prioribus suis in nos meritis cumulum vir summus Marcus Velserus adjecit, cum commendatione suā effecit, ut non innotesceremus solum tibi, maxime Wackere; sed hoc amplius, ut eos esse nos judicares, qui benevolentiā tuā essemus non indigni. Testes mihi hujus animi adversum nos tui binae tuarum, quas a te acceptas, nobiscum idem ille [gap: Greek word(s)] Velserus communicavit. Ex iis cognovi, quantum studii operaeque impenderis, ut libellis nostris a Caesarea Majestate privilegium impetraretur: quod negotium etsi exitum non habuit, ego tamen non ita sum imperitus rerum aestimator, quin plus consecutum intelligam, quam optare ausus sim, nedum speraverim. Nam Principum diplomata scimus dignis indignis saepe concedi; ut ad veram laudem non multum, aut nihil potius in eo sit positum momenti, sive quis impetraverit, sive repulsam tulerit. At de amore tuo cur laetemur, gloriemur, atque adeo serio triumphemus, justissimam nos habere causam, nemo ambiget, qui tuas, excellentissime Vir, summas virtutes, pari dignitate junctas, habuerit notas. Ecquis autem est totā jam Europā paulo saltem [note: 1603.] humanior, cui tuum illustre nomen sit incognitum? Nihil igitur jam nos movent, qui nostris in promovenda Republica literaria conatibus parum favent. Nam istorum morosae [gap: Greek word(s)] judicium tuum opponimus. Id vero nos tanti meritissime facimus, ut hac propositā mercede nullus queat esse labor tantus, quem pro facili ac levi non ducamus. Quod superest, te oro, obtestorque, praestantissime Wackere, quod cepisti ultro, aut rogatu alieno, ut me amares, id ipsum petenti mihi studioseque ambienti ita concedas: si prius tibi persuaseris, in tui cultu, observantia, ac reverentia neminem esse mortalium, cui simus concessuri. Vale, et quam diutissime terras colens, communem Literatorum omnium Maecenatem age. Lutetiae Parisiorum, pridie Kalend. Septemb. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] DE Augusta Historia quae dictavit; amor in nos tuus, legi pene invitis, certe verecundis oculis; eo quidem magis, quod subiit animum metuere, ne superioribus meis aliquid ejusmodi exegisse tibi videar; quod ne in animum velis inducere, per ego te omnes Musas oro. Sed habui justam caussam, cur de clarissimi Vulcanii libro essem sollicitus, quem totius Reipublicae literariae intererat incolumem isthuc pervenisse. Quod ita accidisse, lubentissime ex ipsius literis cognovi: nec minus jucundum, quod traditum amplissimo Legato fasciculum recepisti. Equidem praecipuam soleo voluptatem capere, quotiescunque aliquid ex animi tui sententia tibi evenisse intelligo. Gaudeo igitur mirum in modum, [gap: Greek word(s)], quae desideraveras tamdiu, potitum esse te tandem aliquando. Utinam detur mihi aliqua alia facultas voluntati tuae et nobilissimis studiis inserviendi. Tuus is erit labor tantum, ut imperes: ego quicquid jusseris, sedulus exequar. Itaque de vocabulis Arabicis [gap: Greek word(s)] ne dubita, futurum iri, [gap: Greek word(s)], quod postulas. Sed moram feras oportet paullo fortasse diuturniorem; idque multas ob caussas, quas facile tibi conjecturā assequi. Scito pridem tentatum id ipsum a nobis: verum prae rei difficultate parum hactenus promovisse, cum judicaremus oleum et operam nobis peritura. Nam aut fallimur, aut valde erat [gap: Greek word(s)] imperitus, qui


page 190, image: es190

[note: 1603.] illa vocabula appinxit. Verum hoc tu melius, vel potius, solus bene. De schedis Alcoranicis scripsi nuper, et scribam alias, uti spero, plura. Nunc mitto tibi vocabula quaedam, mihi oblata, ut illa explicarem. Quod cum opis nostrae non sit, (multa enim ex illis ignoramus, peto a te doceas me, et operā eādem, cum amicum illum meum, qui et te veneratur, et me amat, tum me veterem discipulum tuum hoc insigni afficias beneficio. Sunt penes me Hebraicae quaedam inscriptiones, quas, si facis tanti, mittam. Vale. Lutetiae Parisiorum, Eid. Septemb. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLVII. BONAVENTURAE VULCANIO.

[note: 1603.] QUod de reddito tibi, clarissime Vulcani, libro tuo fieri certior optavi, nolim in eam partem interpreteris, quasi ego gratiarum actionem aliquam a te exspectarim. Debui hoc officium tibi, viro de literis adeo insigniter merito merentique: debui et literis ipsis, quas promovere instar triumphi mihi est, eritque porro semper [gap: Greek word(s)]. Quare noli de moribus meis adeo male existimare, ut [gap: Greek word(s)] in animum inducas tuum. Sed expertus [gap: Greek word(s)] sublestam hominum fidem, jure de re tam chara tibi mihique fui sollicitus. Sed bene, quod omnia tuto sunt isthuc delata. Nunc tuae erunt partes, Vir doctissime, ut quam primum caeteris immortalibus tuis in Rempublicam literariam meritis cumulum hunc addas, et pressum tamdiu Patrem illum manu tandem mittas. [gap: Greek word(s)]. De foliis missis ago magnas gratias. Deum immortalem, quanta cum voluptate praeclarum illud Cyrilli Prooemium legimus! Utinam ita hodie sentirent isti, qui nihil nisi Cyrillos et Chrysostomos crepant. Verum illi [gap: Greek word(s)]. Tu perge, per Deum, in hoc potissimum genere scriptorum industriam tuam occupare. Procopium quoque brevi ut absolvas, oro te: dignus plane liber tuā operā. Vale, et me ama aeternum tuum. Doctissimo Heinsio salutem velim a me nunties. Lutetiae Parisiorum, Eid. Septemb. anno [gap: Greek word(s)] vulgari, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLVIII. FRIDERICO LINDENBROGIO.

[note: 1603.] AMicus quidam meus, singularis vir probitatis et pietatis, cujus causā fortunas suas omnes amisit in Lotharingia, homo et natalium, et facultatum honestarum; is igitur rogavit me, ut sibi de conditione aliqua prospicerem, ubi ministerio non prorsus vili occupari cum aliquo commodo suo posset. Recepi cum amicis ea de re acturum me, et pro virili operam daturum, ut illi aliquis alicubi pateat locus. Ea propter constitueram ad amplissimum Calignonem adire, ut egenum hominem, sed fidei plenum, ipsi commendarem. Cum autem per negotia non licuerit isthuc venire, famulum ad te misi, qui rem omnem tibi aperiet. Oro autem te, si potes aliquid hujus causā, velis et illum et me aeterno beneficio tibi devincire: in primis autem illud, ut meis verbis hoc ipsum [gap: Greek word(s)] Calignonem roges. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVI. Kalend. Octob. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLIX. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1603.] AMplissime Domine, exspectatam diu lucubrationem tuam hodie, nescio an missu tuo, beneficio certe eruditissimi Rigaltii vidi, et aviditate magnā statim percucurri. Qui sum aliquando in meis nugis expertus, hujusmodi praecentiones quam sint molestae, gratulor tibi, quod hac curā sis defunctus. Sed non puto ultimam adhuc manum ei scripto luculentissimo esse adhibitam. Narrabat enim Rigaltius, in animo esse tibi, copiam illius nobis per aliquot dies facere: quod etsi necessarium non putamus nos, qui beatissimi nobis videremur, si nostra omnia ad exactissimi judicii tui obrussam possemus exigere, si tamen ita lubet, dabimus sedulo operam, ut nostram de singulis sententiam exponamus; atque adeo [gap: Greek word(s)] fortassean ista in re peccabimus. Unum interea, amplissime Vir, pro mea in te pietate, ne dicam officio, tacere nequeo, etiam atque etiam diligenter videndum tibi, ne benevolā adeo immerentis mei commemoratione certorum hominum sermonibus occasionem praebeas; qui, ut sunt hodierna plerorumque ingenia, optima quaeque


page 191, image: es191

[note: 1603.] et admiratione dignissima traducere quoquo modo, in deliciis habent. Equidem scio hoc tanto honore plane indignam tenuitatem ingenii, cujus sum ipse mihi conscius; sed ut maxime ii essemus, quos tuus amor nos esse fingit, caussa tamen, ut scis, non deerit, cur multi factam nostri mentionem tam illustri loco secius sint interpretaturi. Quare te iterum oro atque obtestor, nolis committere, ut amor, quo nos pro tua bonitate prosequeris, divino operi frigus aliquod conciliet; quod non tu vehementius optas quam nos in publicum prodire omnibus acceptissimum. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Octob. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLX. EIDEM.

[note: 1603.] AMplissime Domine, de Avicenna, quando ita [gap: Greek word(s)], age, mos geratur voluntati tuae. Ego, quod possum, animo gratus, [gap: Greek word(s)] debitorem tibi delegabo, qui non metus est ne decoquat, aut rationes conturbet. Deum dico Opt. Max. cujus naturam nullā peraeque re ac [gap: Greek word(s)] posse mortales imitari, constat inter Sapientes. Quantum utilitatis studiis coeptisque nostris tuum hoc munus sit allaturum, non scio; vix enim adhuc eas literas degustavimus. Quod tamen apud te liceat, si conatibus adfuerit Ille, quo sine nil alti mens inchoat, his praesidiis subnixi ea videmur posse praestare quae ab hoc Literatorum vulgo non possint expectari: sed tardat vota nostra institutum opus, ad cujus finem totis ingenii viribus vehor. De libello Josephi Scaligeri, idem quod tu, ego quoque conjiciebam, cum primum de eo accepi ab illustrissimo Principe. Verum ille rogatus a me sexies septies, essetne typis editus liber, quem narrabat, constanter affirmavit, esse. Cum sollicitus quaererem, accepisset illum, an speraret? (nam initio missum forte sibi, non acceptum, dixerat) ille ad haec verba, Ego vero, inquit, accepi, legi, habeo. Cum quaesissem, haberetne inter viatorias sarcinas, negavit, sed domi reliquisse in Bibliotheca sua. Quare de hoc nullum jam potest esse dubium. Quid cum Rege sit actum super libro mittendo, nondum habeo compertum: codex penes nos est; nec insciis nobis negotium potest transigi. Iveram hesternā die apud Principem Hassum, et officii caussā, et ut quid sit actum rescirem. Cubiculum ingressus, [note: 1603.] inveni ludentem aleā; et quia [gap: Greek word(s)] dicebatur lusurus, [gap: Greek word(s)] pedem retuli. Accepi, diutius moraturum illum in hac aula; nec puto esse caussae, cur de rustico urbanus fiat. Equidem sic existimo; rectam mentem [gap: Greek word(s)] facilius posse corrumpi, quam ut unius exemplo assuescant multi, suum pretium virtuti et eruditioni ponere. Vale, Vir amplissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalendarum Octobrium, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLXI. EIDEM.

[note: 1603.] AMplissime Vir, scriptum tuum ad eruditissimum Fabrum, in suburbano praetorio adhuc rusticantem, curavi perferendum. Literas etiam ad eum dedi, quibus illum moneo de eo, quod fieri voluisti apud [gap: Greek word(s)] Episcopum. Non dubito, fore ei curae, ut ex voluntate tua res geratur, si modo, quod non puto, [gap: Greek word(s)]. Puto narrasse tibi doctissimum Rigaltium sermonem, quem super tuo opere nuper cum eodem illo Praesule habui. Nam cum perbella se obtulisset occasio, dixi illi, meminisse me audire a te aliquando, haerere etiamnum memoriae tuae infixa, quae de concordia Ecclesiae in Galliis ambo olim una locuti essetis; teque dicere solitum, si qua operis tui pars unquam esset publicanda, praefationis tuae non aliud argumentum futurum, quam ut pium hoc tuum votum palam faceres. Probavit hoc Episcopus; qui non obscure significavit, magni se honoris loco ducturum, si quid forte harum rerum sibi abs te communicaretur. Quare consilium, quod sponte tuā pridem cepisti, laudo; teque oro, sive ille adest, sive abest, rem tamen non negligas. Non dubium est, invidiae levandae, [gap: Greek word(s)], non inefficax telum futurum tanti viri nomen. Libros Francofordo allatos vidi; sed semel, et paucos; non enim licet nobis, nisi raro, exire per [gap: Greek word(s)], quā mensem fere integrum domi continemur: id nisi fuisset, hospitem omnino me habuisses. Tuum reditum eo cupidius exspecto, quod confido, in tuo Museo me visurum aliquot libros, qui alibi nondum mihi reperti. Dionysius Gothofredus scripsit ad me, se magnā cupiditate patriam repetere cogitantem, mirifice conturbatum esse, cum in eandem urbem Jesuitas brevi admissum iri intellexit: petere igitur a me consilium. Respondi igitur, de Loyolitis nihil mihi adhuc constare: consilium


page 192, image: es192

[note: 1603.] non a me, sed a se ipso peteret, qui suum illic, ubi nunc degit, statum unus optime nōsset: me, cum ante aliquot annos in simili deliberatione versarer, tandem decrevisse, [gap: Greek word(s)] necdum consilii poenitere: caeterum [gap: Greek word(s)] in unius manu et notitia esse, qui solus [gap: Greek word(s)]. Vale, amplissime Domine. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Non. Octob. anno salutis Dionysiano, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLXII. EIDEM.

[note: 1603.] AMplissime Praeses, [gap: Greek word(s)] narro tibi; Avicennam Arabice loquentem brevi habebimus: tu, inquam, habebis et frueris: ego, si per te licet, utar, et occasionem [gap: Greek word(s)] plane divinitus oblatam nobis, non dimittam. Quanquam sumus occupatissimi, constituimus tamen, omnia temporum succisiva per hanc hyemem ei studio impendere: experti enim non semel jam sumus, quantum eā re conatus in literis nostri possent adjuvari. En vero tibi recentium librorum Indicem, nunc ipsum mihi allatum a Drovardo. Percurri leviter; nec multa ad gustum meum inveni: [gap: Greek word(s)] pleraque omnia, et dissidiis nostris fovendis nata. Ergo finis malorum nullus? per istos quidem [gap: Greek word(s)] prius quam turbatae res componantur. Agnovi ibi nuperum Arnaldi contra Loyolitas libellum. Fallor, an aliquid magnus Scaliger ad editionem ejus versionis contulit? Videbimus, cum liber venerit. Meministi vero, dixisse me nuper tibi, cum isthīc essem, non satis capere me Pannoniae dsecriptionem, quae septimi libri initio habetur. Sperabam posse omnia facile ex Bonfinii comparatione intelligi; sed non memineram, Bonfinium cum magna parte Bibliothecae nostrae in Arecomicis Volcis adhuc esse. Qui igitur praesidio ejus libri destitutus, [gap: Greek word(s)] non potui, paucula, de quibus dubito, huic chartae illevi. Folii XXVIII. priore facie, Mauromorusios montes, alibi legere non memini. Ibidem, Arrhabo Ptolemaeo semper [gap: Greek word(s)]. Cur mutemus? nam in XI. Strabonis [gap: Greek word(s)] alius est. Mamorisus videtur ejusdem folii postica in facie Marusius dici: cogitandum igitur. Fol. XXX. pro sui, scripsimus omnes circa ipsum. Displicebit fortasse [gap: Greek word(s)] sed ita Suetonius amat loqui. Fol. XXXII. in aversa pagina totum locum [note: 1603.] de vectigalibus salinarum non assequor. Haec sunt, de quibus censui ad te referendum. In caeteris, si quid forte occurreret, usi sumus eo jure, quod tuus amor nobis concessit. Legatum Helvetium, virum amplissimum, tuique studiosissimum, atque, ut ipse loquitur, observantissimum, semel vidi. Multa ille de tua valetudine nos statim percontatus, salutem suis verbis quam officiosissimam tibi a nobis mandavit nunciari. Vale, amplissime Domine, et nos ama. Eruditissimum Rigaltium jubeo salvere, et serio [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Eid. Octob. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLXIII. CAROLO LABBAEO.

[note: 1603.] QUod epistolae tuae, ante aliquot menses acceptae, nondum responderim, eruditissime Labbaee, morbus primo fuit in causa; deinde iter, in quo plures fuimus menses; postremo [gap: Greek word(s)] istae occupationes, quae nos assidue hīc enecant: ut saepe mihi optare in mentem venerit, eveniret tale aliquid, quod me in negotiosa hac otiosorum matre [gap: Greek word(s)] non sineret. Non enim nobis vivimus, sed aliis; qui nullo studiorum nostrorum respectu, tempus omne sic nobis suffurantur, ut succisivas horas non multas habeamus, quas curis melioribus impendamus. Quod si studere, nobis vivere est, ut profecto est, cogita quantam quotidie faciamus vitae jacturam; qui et matutini et pomeridiani temporis meliorem partem cogamur perdere miserrime. Sed haec mitto: [gap: Greek word(s)]. Tu, mi Labbaee, fraterque tuus feliciores, qui, ut accepi hodie a charissimo Puteano, institutum Glossariorum opus ad umbilicum jam perduxistis. Macte estore hac diligentiā et [gap: Greek word(s)]. Aveo, si quis alius, exactum et publicatum opus videre. Sed tamen illud occinere non desino, [gap: Greek word(s)]. Plane eximia provincia est, quam suscepistis; verum ejusmodi, opinor, quae properanter administrari nolit: quid enim latius fusum eo argumento? Video enim, vos non segniter et [gap: Greek word(s)] eā curā velle defungi; quod consilium etiam atque etiam vehementer laudamus. De Isidoro, quae communicasti, perplacent. Nos cum olim cum Auctorem percurreremus, pauca ad oram codicis nostri adnotavimus vere [gap: Greek word(s)] quae non dubitamus, vobis esse animadversa. Est quidem is Scriptor necessarius


page 193, image: es193

[note: 1603.] potius quam doctus; sed non male de literis fueritis meriti, imo vero, ut judicium nostrum est, quam optime, si illum operā vestrā fueritis dignati. De oratione [gap: Greek word(s)] magnas habeo gratias. Legi, sed quaedam superant [note: Forte, supererant] adhuc excerpenda. Excerpam, et statim remittam. Vale, et meis utere, si quid est quod velis. Amplissimo patri et fratri multam salutem. Lutetiae Parisiorum, Eidib. Octob. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano, CIC IC CIII.

Photio cum usus fueris, ipse lubens utar.

EPISTOLA CCCLXIV. ANDREAE SCHOTTO.

[note: 1603.] PEr mihi gratus fuit, Vir praestantissime, Anagnostae tui adventus; quanquam longe gratius futurum erat, si venisses ipse, et tui amplectendi copiam fecisses. Quid vester Ordo de Gallia sit meritus, aut quae sint vulgo hīc hominum de isto judicia, non laboro: hoc tibi omni asseveratione affirmo, et te, et tui similes, qui [gap: Greek word(s)], omnibus bonis venerationi esse. Equidem ubi primum tua scripta juvenis olim legi, de singulari morum probitate, quae in te est, eam opinionem concepi, quae postea multorum sermonibus est confirmata. Itaque licet nulla mihi dum notitia esset tui, nisi quam lectio tuorum scriptorum mihi conciliaverat, jam ex illo tamen te amabam, et magni faciebam: quid censes nunc, cum de tuo in nos affectu benevolo certi sumus? Magnam igitur voluptatem ex adventu cepissem tuo, si ita res tulissent tuae: verum istud quidem [gap: Greek word(s)]. De munusculis vero, quae misisti, magnas tibi ago gratias. Etsi accidit sane quam incommode, ut Senecae codex iste eo tempore mihi concederetur beneficio tuo utendus, quo eram [gap: Greek word(s)] curis diversi generis occupatus. Unde factum, ut Tantalo similis delicias mihi appositas viderem, non gustarem; nisi quod paucula quaedam sublegi, velut canis e Nilo. Repetenti tamen librum Anagnostae tuo lubens reddidi, ne rem alienam invito domino contrectasse dici possem; quod longe abest a moribus meis. Vellem, si fieri posset, paullo longiorem usuram ejus codicis impetrare a [gap: Greek word(s)] haeredibus: quod te facturum aut nunc, aut quando erit commodum, spero: sin alia mens illis, tibi tamen illibata [gap: Greek word(s)] beneficii hujus gratia. [note: 1603.] Nunnesii, viri doctissimi, scripta hīc posse edi, tecum opto; et si quid ponderis in commendatione nostra futurum, scito eam rem, vel tuā gratiā, fore nobis curae; aut potius, jam fuisse: nam heri Bibliopolas nostros, quod raro facio, adii ob id ipsum, si quem forte invenirem, qui voluntati tuae faceret satis. Offendi adhuc neminem; sed nondum spem omnem abjeci. Hoc facile video, prensandos fore illos nobis paullo diutius. De Plethone item curabitur a nobis diligenter; eo quidem impensius, quod habemus nonnulla illius, nondum, quod sciam, edita. Misit enim ad me ex Italia Anglus quidam ante annos aliquot, Diatribam non indoctam Plethonis, in primos Strabonis libros. Habeo etiam penes me libellum hoc Indice: [gap: Greek word(s)]. Sed liber est [gap: Greek word(s)]. Strabonis enim est tota illa descriptio, non Plethonis. Videor mihi in Regis Bibliotheca nonnulla ejusdem vidisse [gap: Greek word(s)]. Quod si editorem invenero, omnia colligam, et in unum corpus congeram. Vale, Vir doctissime, et nos amare perge. Lutetiae Parisiorum, anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano, CIC IC CIII. a. d. XV. Kalend. Novemb.

EPISTOLA CCCLXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] INlustrissime Vir, quas ad me XIII. Kalend. Octob. [note: Scaliger. Epist. LXXXV.] dedisti, eas accepi nudius tertius; illas nondum, quibus [gap: Greek word(s)] disseruisse ais. Opto illi adolescenti, cui eas tradidisti, fausta omnia, et celerem in hanc urbem adventum; ne mihi tuae amicitiae tam preciosum cimelium diutius sit exspectandum. Ipse an acceperis novissimas mearum, cupio vehementer scire; eas dico, quas scripsi statim lectā epistolā illā tuā, quā de Historia Augusta scribebas. Scripsi tum et ad clarissimum Vulcanium; misi etiam tibi Sylvam quandam vocabulorum Arabicorum, de quibus erudiri a te cupiebam. Quare si eae literae tibi sunt redditae, obtestor benignitatem tuam, ne molestiam docendi me velis defugere, nec te poeniteat facilitatis et [gap: Greek word(s)], quam hactenus sum in te expertus. Scito autem, in eo nunc nostram occupari industriam, ut divinum opus tuum de Emendatione Temporum possimus tandem intelligere. Jam in eo conatu menses aliquot impendimus, et multum sudavimus. Quaeris quid profecerim? Multum sane, sed illud eximium,


page 194, image: es194

[note: 1603.] quod accuratā tuorum, et parentis tui scriptorum lectione, mea et similium mei scripta disco [gap: Greek word(s)] aestimare. Narro tibi quod res est, lectione ejus operis ita me perculsum, ut constituerim, cum bono Deo, non ante quiescere, quam ea mihi comparaverim praesidia, quae ad intelligentiam tuarum demonstrationum sunt necessaria. Nam ubi melius succisiva mea tempora locem? Quid possum discere, cujus utilitas latius pateat? Quid jucundius, quid nobilius earum rerum cognitione? Atqui non desunt, qui urgeant, ut in aliis potius operam ponam, et nescio quas nugas veteres meas edi, a nobis cupiant: sed quia tanta fuit studiorum meorum infelicitas, ut quae puer scire debueram, ea nunc prope seni sint discenda, enitar, si potero, emendare quod peccatum est. Operarum in tuo illo aureo libro [gap: Greek word(s)] alicujus momenti observavi; de quibus per otium alias ad te scribam. Legi etiam [note: Joannis.] Temporarii et [note: Christophori. Vide supra, Epist. CCCXXI.] Laureti Chronologias; de quibus, si isthīc essem, tuum judicium lubentissime cognoscerem. Nobis nullae hīc judicandi partes; nisi quod Temporarium [gap: Greek word(s)], et tuis plumis dissimulanter se ornare, fero admodum impatienter. De Laureto quid dicemus, qui LXX. anteponit Hebraicae veritati? Haec feres tu, magne Censor, neque notam appones? O si mihi aliquando contingat quod opto! De Summatis epistola, miratus sum famam etiam ad te pervenisse, in quo vere possum affirmare, nullam meam esse culpam, qui ne tuas quidem, quas longe pluris facio, cuiquam solitus sum ostendere. Sed quas tibi gratias, [gap: Greek word(s)], prae [note: Forte. Pro.] tam salutari consilio referam? nam quae scribis, ea nobis quoque suboleverant. Quis autem ille, quem designas? An conjecturā sum assecutus? qui de illo docto viro accipio, quem non ignoras Chrysostomi editionem meditari. Quisquis ille sit, [gap: Greek word(s)]. Ne dici quidem potest, quam opportuna fuerit tua admonitio. Merito igitur pridem ego te

[gap: Hebrew word(s)] Lepidium.

[gap: Hebrew word(s)] Ranunculus.

[gap: Hebrew word(s)] Anemone.

[gap: Hebrew word(s)] Argemone.

[gap: Hebrew word(s)] Anagallis.

[gap: Hebrew word(s)]

[gap: Hebrew word(s)] Hedera.

[gap: Hebrew word(s)] Chelidonium.

[gap: Hebrew word(s)] Othonna.

Ita passim, opinor, cum in Oriente voces Gracae aut Latinae usurpabantur.

[note: 1603.] parentis loco veneror. Venio ad Arabica studia, quae mihi jam tecum futura, si coeptis faverit Numen, communia: verum ita, ut cum annos multos ei curae impendero, vix tandem sim dignus futurus te magistro. Nunc quidem [gap: Greek word(s)] nam errorem tuum multum risi nuper, cum tu me [gap: Greek word(s)] argumento scripturae: divinabas. Non enim memineras, eam esse manum juvenis, omnium quos vidi, optimi et integerrimi, Hadriani Flessingensis, qui tantā diligentiā in Arabico Avicenna, et paucis aliis libris est versatus, ut profectum illius mirari satis nequeam. Is adolescens probissimus, et omni laude cumulatissimus, tantā modestiā est; praeditus, ut nullo hortatu, nullis precibus meis impelli potuerit, ut ad te scriberet: neque enim aliter te veneratur, quam ut [gap: Greek word(s)] quendam inter mortales versantem. Cum hoc egi, ut ad Bibliothecam iret, et vocabula Dioscoridi adscripta describeret; quod et confectum jam esset, nisi repentinus quidam casus ante triduum pene illum nobis, quod Deus avertat, eripuisset. Fueramus una totum diem; sub vesperam cum domum repetiisset, invenit, in vicina domo quosdam pestilentiā fuisse extinctos; duos in hospitio suo aegrotare: hoc ego nunc ipsum didici, eo narrante. Venit enim ad me, ut cessationem suam excusaret: quanquam omnia ab eo descripta, sed in liturariis, ut alius vix queat legere. Liber Regius neque perfectus est, neque recte colligatus; chartae enim, sive membranarum [gap: Greek word(s)] praepostero ordine collocata; quo nomine difficilior est collatio. Subjeci paucula, ex quibus facile erit tibi, de caeteris facere conjecturam. Vale, inlustrissime Scaliger, et me, quod facis, ama. Amplissimum Legatum Buzenvallium, clarissimum Vulcanium, et [gap: Greek word(s)] Heinsium, salvere jubeo, et plurimum valere. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIII. Kalend. Novemb. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano, CIC IC CIII.

[gap: Hebrew word(s)] Auricula maris.

[gap: Hebrew word(s)] Isatis.

[gap: Hebrew word(s)] Glycorriza.

[gap: Hebrew word(s)] [gap: Greek word(s)].

[gap: Hebrew word(s)] Hyssopus.

[gap: Hebrew word(s)] Spina alba.

[gap: Hebrew word(s)] Abrotanum.

[gap: Hebrew word(s)] Acinus.

[gap: Hebrew word(s)] Ruta.

[gap: Hebrew word(s)] Coccus baphica.

[gap: Hebrew word(s)] Silphium.

[gap: Hebrew word(s)] Melanthium.



page 195, image: es195

[note: 1603.] Caetera quae non explebunt, scio, tuam sitim, proximis literis manu Hadriani mei. Audio parari isthīc Lexici Arabici Raphelengiani editionem; quod an ita sit, et omnino an aliquid in eo genere literarum isthinc sperandum sit, oro te, significa. Sed ante omnia de Eusebio tuo, quae res, quae spes sit reliqua: nam quamdiu [gap: Greek word(s)] exspectabimus? Editor Aquitanus [note: Vide supra, Epist. CCCIX.], Antagonista tuus, ( [gap: Greek word(s)]) aliquot millia MSS. Eusebiorum congerit, et eorum diurnā nocturnā collatione suis persuasit unum se sapere. Non rides?

EPISTOLA CCCLXVI. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1603.] AMplissime Praeses, quod vales, gratissimus mihi nuntius est; Deumque oro, praestet tibi firmam valetudinem, et annos Nestoreos duit. Novi quod ad te scribam, habeo nihil, praeter hoc unum, Illustrissimum Landgravium cum a Rege multa de te cognovisset, itemque ab aliis, aegerrimo animo tulisse, quod te insalutato cogeretur hinc discedere. Sed eum repentina calamitas domum revocavit: cogitantem enim diutius hīc morari, atque hinc Britanniam petere et Belgium, nuntius de uxoris obitu sententiam coegit mutare. Statim enim audito morbo illius graviore, equum ascendit, vix Rege salutato, ut mihi postea dictum est; nam ego illum non conveni a reditu e Bibliotheca. Sed narravit mihi nobilis Anglus, qui absente Anglico Legato res heic agebat Reginae, multa se ab eo audivisse de suo tui videndi desiderio. Cum nuper ad te literas dedi, jam ille in urbe non erat, itaque sera erat tua consalutatio. Hoc habui unum, quod ad te scriberem; quae tecum garriam, ubi adveneris, multa. Veni igitur, amplissime Domine, quam primum. Equidem in eremo versari mihi videor; ita solus sum, quoties abs te diutius absum. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, pridie Nonas Novemb. CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLXVII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1603.] QUae in Theocritum scripsisti, doctissime Heinsi, hodie vidi: nam cum in tuum librum casu incidissem, arreptum statim devoravi. Non ego is [note: 1603.] sum, qui praeter animi sententiam solitus sim cuiquam ancillari. Sed me profecto tuum illum libellum legentem admiratio incessebat, cum aetatem praesertim tuam cogitarem. O perge, magne Juvenis, et literarum spes altera, quo coepisti pede: nam quid sperari a te viro, nedum sene, queat, facile iis aestimare, qui eximiam eruditionem, quae in iis, quae edidisti, hactenus apparet, non possunt satis mirari. Quod autem operis partem [note: Vide Daniel. Heinsii Notas in Theocritum, pag. 98. edit. Commel. 1603.] nomini meo volueris inscribere, hoc est, immortalitate me donare, agerem tibi, ingeniosissime Heinsi, gratias pro tanto beneficio, si verba suppeterent, [gap: Greek word(s)]. Quamobrem [gap: Greek word(s)]: verum illud a te contendam, ut confidas paratissimum me esse, [gap: Greek word(s)], ut tu operā meā uti velis. Interea quod unum possum, illud faciam assidue, ut pro studiorum tuorum [gap: Greek word(s)], Deum orem, utque incepta omnia tua benignus semper secundet. Scripsi haec [gap: Greek word(s)] cum melius habebo, uberius ad te scribam. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Novemb. anno [gap: Greek word(s)] Dionysiano, CIC IC CIII.

EPISTOLA CCCLXVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603.] HAbebam quae ad te scriberem multa. Sed admonet me silentium tuum, ut occupationibus tuis parcius obstrepam. Tertius hic mensis est, ex quo binas a te solum accepi, etsi plures a te scio scriptas; nam illas [gap: Greek word(s)] scito necdum mihi fuisse redditas; quas tamen puto non periisse. Paratus sum etiam in hac fortunae mediocritate [gap: Greek word(s)] redimere. Meae si parem fortunam sunt expertae, aliquot horarum jacturam lucrifecisti: erant enim pleraeque omnes [gap: Greek word(s)], et Platonis verbo [gap: Greek word(s)]. Illud doleo, si ita sit, simul chartas Dioscoridis periisse, quarum habendi desiderium in te fuisse magnum, non unae tuarum indicium fecerunt. Exspecto igitur, quid sis ad omnes meas rescripturus. Scripsi nuper et ad doctissimum Heinsium, simul ac in manus meas ejus Theocritus incidisset. Exaravi ista raptim [gap: Greek word(s)]. Deus te servet, magne Vir, et nobis amorem tuum. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. Decemb. CIC IC CIII.



page 196, image: es196

EPISTOLA CCCLXIX. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1603] ACcepi, Vir clarissime, et quos viā Francofordiensi, et quos Lugdunensi misisti fasciculos. Sperabam, me quas flagitas Notas citius missurum, quam sim facturus; neque haec meā culpā; sed valetudinis, quae tertium amplius mensem sic affecta est, ut a severioribus studiis, et intentiore meditatione abstinendum mihi sit necessario. Sub anni principium ictero molestissimo [gap: Greek word(s)] fere [gap: Greek word(s)] laboravimus: nunc cum [gap: Greek word(s)] nobis res est contumacissima, quam hactenus sistere [gap: Greek word(s)] non quiverunt. Sed jubent illi bono esse animo; et jam cum literis in gratiam incipimus redire. Itaque tertius hic dies est, cum Persii editionem adornare, [gap: Greek word(s)], institui. Olim eum Poetam publice exposuimus: nunc ut juveniles nugas nostras ne contemneremus, efficit [gap: Greek word(s)] ille impurus [note: Theodorus Marcilius.], qui ante annum, opinor, alterum aut tertium eum Poetam conspurcavit. O stolidum caput! O inutilem [gap: Greek word(s)]! Est animus, paucos dies huic curae impendere. Ad nundinas Francofordienses, spero, opus editum iri. Velim haec cum amplissimo et praestantissimo Velsero communices, et meam cessationem apud illum excuses. DeLibanio, ego et Morellus magnas gratias. Utetur ille, nec abutetur. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Non. Decemb. CIC IC CIII.

Chartas Origenis accepi, ad pag. 248. Caetera velim mittas viā Lugdunensi: providi enim, ne mea ibi non curarent, quorum de side nuper sum apud te conquestus. Quare aliam viam eligere non debes.

EPISTOLA CCCLXX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603] QUas ad me a. d. VIII. Kalend. Novemb. [note: Scaliger. Epist. LXXXVII.] dedisti, hodie accepi: illas nondum, quibus scripsisse ais [gap: Greek word(s)]. Utinam veniat tandem qui illarum est bajulus! exspectatus juxta et gratus veniet, cum propter commendationem tuam, tum propter tuas illas literas, quarum exspectatio longior non parum nobis molesta. Interea ago tibi gratias quantas possum maximas pro hoc beneficio: [gap: Greek word(s)], dico, [gap: Greek word(s)]. Vides ver quam bene tecum agatur, quod absum a te longius; nam si isthīc essem, dubitationibus [note: 1603] meis tibi negotium assidue facesserem. Lexicon Nebrissensis Hispano-Latinum neque habemus, neque unquam hactenus nancisci vel utendum potuimus. Collegimus non pauca id genus [gap: Greek word(s)] vocabula e libris aliquot Hispanorum, quos eā solum fine legimus, maxime autem ex Historia de Arabico versa a Michaele Luna. Sed difficile est, quae Hispanice sunt scripta, etiamsi pure sint Arabica, cognoscere, et in ordinem cogere. Hoc potes tu praestare; nos ne conari quidem: itaque aliud curamus. Scripsi ad te nuper de morbo, qui multos menses studia nostra retardavit. Nunc cum beneficio Dei meliuscule habeamus, constitui, impellente maximo Thuano, veteres chartas evolvere, et aliquid subinde publicare. Possum melius collocare honas horas, quas invitum me ponere in talibus scit, qui nihil non scit. Sed infelicitatis meae pars magna est, quod ad aliorum potius, quam meam voluntatem, studia mea cogor disponere. Eo factum, ut Persium nunc ederemus, qui in aliis libentius operam poneremus. Legi his diebus quae in eum Poetam ante biennium bipedum arrogantissimus, Ludimagister [note: Theoderus Marcilius.]: Parisinae cujusdam Scholae, effutivit. Equidem sciebam cum librum in manus sumerem, nihil exquisiti ab illo morione esse exspectandum; sed tantam hominis esse imperitiam, et tam stupendam asinitatem (non enim possum aliter vocare) putavi nunquam. Miseram diligentiam [gap: Greek word(s)]! Arqui scito, ante mensem dedecus illud hominis in publicum fuisse productum, et in eam cathedram impositum, ex qua olim Turnebi, Merceri et alii summi viri oracula edere soliti. Beatum te, qui haec non vides: quanquam jocus et risus haec sunt prae aliis, quae singulis diebus oculos nostros incurrunt; nam de Loyolitis puto accepisse te ab aliis rem omnem. Hem, Vir divine, quo tandem ista evadent? Audistine aliquid unquam [gap: Greek word(s)]? incredibile enim dictu est, quam sit in eorum potestate is, [gap: Greek word(s)]. Fateor tibi, vix parem esse me [gap: Greek word(s)], quas ex impendentium malorum cogitatione praecipio. Quoties charissimam uxorem, quoties suavissima pignora, quoties denique libros meos inspicio, subit animo diei illius infausti species, quo furor Dei hostium ante annos triginta et unum in bonos crudelissime est grassatus. Et avertent quidem superi, spero, tantam a nomine Gallico infamiam. Caeterum, ut sunt ingenia hodierna,


page 197, image: es197

[note: 1603] maxime autem [gap: Greek word(s)]. Verum haec [gap: Greek word(s)]. Quod ad [gap: Greek word(s)], omnem pone metum: consilio enim utemur tuo; neque commitremus, ut illi [gap: Greek word(s)] nos objiciamus [gap: Greek word(s)]. Excerpta Chronologica nuper recepi; et sum miratus, cur tam cito remitteres. Si ita placet tibi, dabo operam, ut brevi ad te referantur. Utinam prodeat aliquando tandem Eusebius tuus! Utinam tuos illos Isagogicos Canones, priusquam supremum obeam diem, inspicere, et admirabilem doctrinam tuam percipere possim! Nos quidem animati egregie, et [gap: Greek word(s)] sed infelices conatus nostros cum adversa valetudo, tum istae [gap: Greek word(s)] anxietates penitus frangunt. Unicum in malis solatium habemus non leve, quod de tuis scriptis et meritis in rem literariam divinis longe aliter quam vulgus hominum et judicamus, et pronuntiamus. Chronicis Excerptis utere, abutere, ut voles. Vale, et me ama, [gap: Greek word(s)]. Deus Opt. Max. te servet omnibus modis [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum CIC IC CIII.

Oro te, liceat mihi cessationem meam hīc excusare apud Heinsium, cujus libellos nuper accepi, et maxima cum voluptate legi. Rescribam cis tres quatuorve dies, et gratias agam. Soleo de eo dicere, pusillus Scaliger hic est: olim si vivat, [et ut vivat oro] iturus per vestigia tua, praestiturus quae aliis tentare nefas. Rescribam etiam ad Dominicum Baudium, qui Orationem suam [note: Auspicalem in Plinii Panegyricum. Colomes.] purissimae Latinitatis misit. Et hi, et nobilis adolescens Henricus du Piu, cum ad te accedent, ex istis, nisi molestum tibi, cognoscent suas mihi fuisse redditas. Novissimae, quas ad te scripsi, ad Buzenvallium missae sunt, cui etiam scripsimus. Is fasciculus habuit Lindenbrogii literas adjunctas. Iterum vale, tuque, et [gap: Greek word(s)] Buzenvallius, cum caeteris, quos nominavi.

EPISTOLA CCCLXXI. EIDEM.

[note: 1603] CUm nuper, post longam plurimorum mensium exspectationem, literas a te, inlustrissime virorum, accepissem, rescripsi paullo post, et Arsenio meas tradidi, qui se curaturum promisit. Nunc ista raptim exarabam, cum isthuc Mauricius noster proficisceretur, ex quo de rebus nostris plura, [note: 1603] si lubet, intelligere poteris. Omnino [gap: Greek word(s)], non ex levitate, sed propter multas gravesque causas. Quod si me vetus illud Viri sancti in monte, Deus providebit, non solaretur, tantae: sollicitudini par non essem. Scripsi nuper de obitu Gosselini: quae postea acciderunt, si referre incipiam, nimis te morer. Certum est, [gap: Greek word(s)] omnem lapidem movisse, ut ejus ministerii, cujus codicillos ante triennium domum a Rege missos acceperam [note: Vide supra Epist. CCLVI.], alius fieret successor. Quid objiciatur, non ignoras; neque nihil profecerunt, neque effecerunt tamen quod moliebantur. Adhuc sub judice lis est. Ego securus in Museo exspecto quid jussurus sit, cujus est imperium; nam ut ea de re verba cuiquam faciam, nemo a me impetraverit: [gap: Greek word(s)]. Ego digitum non porrigam eā causa. Caeterum quo haec spectent, et quid rerum paretur, imprudentissimus sim, si non videam. Sed omnem mimum tempus aperiet; et quidem, ut arbitror, brevi discemus multa. Ego de vestris rebus, et tuo statu non minus sum sollicitus, quam de fortunis meis. Deum veneror, saluti Ecclesiae suae velit prospicere; teque ut nobis quam diutissime servet, virorum maxime, et mihi amorem tuum. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIX. Kalend. Januar. CIC IC CIV.

Scripsi nuper ad clarissimum Heinsium, et de pridem tradito exemplari Dionis [note: Chrysostomi.] Beisio seci certiorem. Opto illi omnia laeta et magna.

EPISTOLA CCCLXXII. FOPPIO AB AITSEMA.

[note: 1603] ETsi gratum mihi fuit, cum tuas heri accepissem, amicissime Foppi; dolui tamen, eo potissimum tempore tua Poematia mihi fuisse allata, quo minime vacuum supererat tempus ad ea legenda. Nam etsi facile intelligo, ejusmodi tua esse, ut censore opus non habeas; fecissem tamen lubentissimo animo, utqui aliter nequeam, hoc certe officii genere amorem meum tibi testarer. Sed nos impraesentiarum cum aliae molestae curae habent exercitos, tum etiam Regia Bibliotheca, cujus custodia superioribus diebus nobis fuit demandata. Itaque non voluntatem, sed otium defuisse nobis scito; cupidis alioquin voluntati tuae morem gerendi. Epistolam vero super obitu Hadriani. [note: Flessingensis.] [gap: Greek word(s)], quam ad Josephum Scaligerum scripsi, cum non iuvenirem,


page 198, image: es198

[note: 1603.] ut scires memorem me esse illorum sermonum, quos una habuimus, cum proxime una essemus raptim aliam exaravi argumenti ejusdem: quam si ejusmodi esse putas, ut amicitiae nostrae testem apud posteros illam extare cupias, judicio tuo utaris per me licet. Ego neque eam, neque quicquam meorum facio tanti, ut dignum judicem oculis eruditorum. Verum ipse pro tua prudentia statues. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Januar. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXIII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1603] QUum in manus meas forte Theocritus tuus incidisset nuper [note: Vide supra Epist. CCCLXVII.], praestantissime Heinsi, non distuli, quin statim et gratias agerem meritissimas, et admirationis, quam exprimunt mihi tua scripta, testes literas ad te mitterem. Accepi postea et epistolam tuam novissimam, et libellos, quibus me beasti. Quid tibi dicam, quibus incesserim laetitiis? quanta cum voluptate et Poemata, et Orationes, et Epistolam tuam legerim. Nae tu merus Asteropaeus vere [gap: Greek word(s)], qui prorsa et vorsa aeque polleas. Cum versus Graecos tuos lego, Homerum, non Heinsium puto me legere; cum Latinos, Ovidium aut Propertium. In oratione, utrum potius admirer nescio, [gap: Greek word(s)], an purissimam Latinitatem. O longum fruaris, amicissime Vir, tantis hisce dotibus. Imo vero fruatur Ecclesia Dei hoc divino ingenio tuo. Audio enim, id te cogitare, eoque nomine immensum capio gaudium. Quod si quid apud te gratiā possem, non desinerem molestus esse, antequam Davidis Psalmos Graece versos tibi expressissem. Vides quam multi nostro saeculo rem tentarint, et quam vel infeliciter, vel ridicule. Obtestor te, et obnixe oro, accinge te operi, cui secundum [gap: Greek word(s)] [note: Scaligerum.] unus tu hodie par esse potes; imo, si pateris, quod sentiam, libere dicam, haut scio an a plurimis seculis sit repertus, qui Graeci Poetae titulum mereretur: ne Apollinarem quidem excipio, quem Nonnus in Paraphrasi sua, si quid judico, longe a tergo relinquit. Sed tuum hoc potius judicium est. Vale, [gap: Greek word(s)] Heinsi. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Januar. CIC IC CIV.

Persium a nobis edi scito, non segni operā post tot ineptias Interpretum illustratum. Non erat animus, veteres [note: 1603.] illas curas retractare; sed ita lubitum amicis. Legi quae Marrucinus [note: Marcilius. Colomes.] iste, de quo elegantissime scribis, ad illum effutiit. Moriar, nisi opinionem meam de hominis insania res ipsa longe superarit. Quando autem prodibit scriptum, de quo spem facis? velim de eo proximis literis aliquid.

EPISTOLA CCCLXXIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603] DE Autore operis novi [gap: Greek word(s)], non meum, sed aliorum judicia tibi indicavi, missis ipsorum literis, qui rem ad te referebant. Atque illi saepe me conveniunt, ut suas acceperis necne, cognoscant. Ego etiam valde sollicitus sum de hoc diuturniore tuo silentio. Sed bene erit, modo valere te intellexero, quod ut ita sit, pari affectu a superis peto, ac vota pro salute uxoris iisdem facio. Porro mitto nunc tibi illum ipsum, de quo dixi librum, ab Autore tibi dona datum. Is mecum diligenter egit, ut rogarem te atque obtestarer, iis literis velles respondere, quas ad munus suum adjunxit. Omnino vir optimus est, et pietatis rarae: nam et [gap: Greek word(s)]. Multa ille per tuum divinum parentem profecisse profitetur; te quoque reverentiā, quā debet, prosequitur. Spopondi illi, librum suum ab humanitate tua benevole iri acceptum. Quod ut temere affirmasse ne videar, per eam benevolentiam, quā me complecteris immerentem, etiam et etiam te vehementer oro. Vale, illustrissime Scaliger. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Januar. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXV. DANIELI HEINSIO.

[note: 1603] PRimum tibi pro eximio carmine gratias ago, quod in Commentarium nostrum Persianum scripsisti. Fateor equidem, id studio non vulgari conatum me, ut tenebricosum Authorem vel pueris clarum redderem: sed an quod volui, sim assecutus, tu judicabis, si tanti facis scriptum verbosissimum, ut pauculas horas in ejus lectione putes tibi esse perdendas; quod tamen ne facias, mature te moneo: nihil enim eruditis tuis auribus dignum in eo libro te inventurum praedico, qui in tyronum gratiam et susceptus est et confectus. Ut taceam, quod vere possum dicere, eo jam pervenisse te eruditionis ac scientiae, ut a lectione


page 199, image: es199

[note: 1603.] nostrorum librorum doctior non possis discedere: cum contra nunquam tuas lucubrationes de manibus ponamus nos sine ingenii et [gap: Greek word(s)] tuae summa admiratione. De conditione quod nuper scripsi, ita res habet: posteaquam ex Foppii Sceltonis, familiaris tui, sermonibus cognovi, cogitare te brevi in Galliam, tantum ex nuntio concepi laetitiae, ut non continerem me, quin apud amicos de tuo adventu multa loquerer. Est in urbe vir, pietate, doctrinā, et magnis in Rempublicam meritis insignis, D. Caligno, Navarrae Cancellarius, qui hoc cognito, mecum egit, simul ac venisses, ad se te deducerem: facturum enim ne aut te poenitere posset, aut me, cui tua commoda majori futura sunt curae quam tibi. Jam olim, hoc est, ante annos quinque commendatione nostrā idem vir amplissimus in aedeis suas recepit N. N. exindeque eo loco semper habuit, ut nunc quoque lubentissime ibi haereat. Sed conditione illius, etsi oppido lauta est et perhonesta, tua longe melior futura. Est enim Caligno aequissimus ingeniorum aestimator, [gap: Greek word(s)]. Quare si nihil te moratur aliud, iter tuum diutius ne differ, securus omnium rerum: deerit enim nihil tibi, non magis quam mihi. Sin commodiorem anni rempestatem mavis expectare, non diffido posse fieri, Deo Opt. Max. vota mea exaudiente, ut habeas me itineris comitem, quando a magno Scaligero revertar, ad quem vere proximo visendum jam parata mihi sunt omnia. Faveant modo coeptis Superi, et hujus voti me damnatum velint, quo nihil potest mihi aut optatius contingere, aut gratius et jucundius. De Loyolitis quod metuis, multum te amo: sed libero te metu; nam illa [gap: Greek word(s)], etsi merito [gap: Greek word(s)] tamen hactenus quidem: [gap: Greek word(s)]. Ex iis, quas ad illustrem Heroem scripsi, intelliges, quam pene sit factum, ut in contumeliam nostram Grotius vester huc vocaretur, quod profecto si e re illius esset futurum, optarem esse factum: amo enim non minus quam admiror stupendum illius ingenium. Verum de his, ut spero, adfatim [gap: Greek word(s)]. Vassani fratres de tua humanitare, quam isthīc quotidie experiuntur, multa ad me scribunt: quamobrem illo nomine me tibi devinctissimum fatear necesse est. Dionem [note: Chrysostomum.] an acceperis a Beisio, velim significes. Vale, meus amor. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Kalend. Januar. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1603] QUia persuasissimum mihi est, pertinere ad partem aliquam tuarum curarum, illustrissime Scaliger, reculas nostras; facere non possum quin fortunam meam hujusce diei tibi narrem. Gaudebis, scio, meo gaudio, et Deo Opt. Max. gratias mecum ages. Angebar non mediocriter, atque adeo acrius quam literis meis significarem, ob raritatem tuarum, quas multis jam mensibus unicas acceperam. Scis quam sit amor, utique vehemens, solliciti timoris plenus. Itaque [gap: Greek word(s)] vivebam; soleo enim, si quando molestioribus curis animum confectum velim reficere, tuarum lectione me oblectare. Jam vero ex postremis mearum, si modo eas accepisti, non clam te est, quo loco fortunae nostrae heic essent: pene enim conflagravimus eo incendio invidiae, quam nobis excitarunt boni viri illi [note: Loyelita.], quos nōsti. Atqui tempore ac prope momento eodem et literas a te juvenis quidam mihi attulit, et Perrotus, Regis Secretarius, cum regiis codicillis ad me venit; quibus non solum in tuto fortunae nostrae collocantur, sed etiam aliquanto meliore, quam hactenus fuerint, loco. Scripsi nuper tibi de Gosselini tristi obitu. Id muneris quum ante triennium mihi esse a Rege ultro demandatum, nos tamen, ne venerando seni dolori essemus, ne verbum quidem ullum unquam super eo cum ipso commutavimus. Accidit vero sane quam perincommode, ut tunc ille fatis concederet, quando flamma illa cum maxime ardebat, quā propemodum ustulati sumus. Fremere igitur boni Patres, et clamare indignum fore facinus, si tantus thesaurus obstinatissimo Haereticorum [sic enim vocitant] permitteretur. Est quidem Princeps noster fidei tenacissimus etiam erga humillimos; concussus tamen est illius animus istorum vocibus. Ac quoniam periculosi res exempli fore videbatur, si religionis caussā delata semel provincia abrogaretur; exstitere homines ingeniosissimi, qui inventiuncula nova malo mederentur: fuere enim autores, ut ad cernendam hanc hereditatem Hugo Grotius usque inde ex Haga Hollandorum vocaretur: ut intelligerent omnes, non religionis, quam profiteor, sed mei privato odio hoc fieri. Cum haec agerentur, plures amicorum ad me venerunt, qui monerent, irem in aulam, et cum optimo Principe agerem;


page 200, image: es200

[note: 1603] quod cum impetrare a me non possent, illud facile obtinuerunt, ut literis de Gosselini morte amplissimum Villaregium facerem certiorem. Praeterierunt septimanae aliquot; cum interea alii gratiā, alii pecuniā rem tentarent. Post illa venit Rex in urbem; quem statim pro more et officio adii; quo loco Bibliotheca esset, aperui; de me ne verbum feci. Sensi voluntatem illius erga me non leviter immutatam; neque enim familiari illo vultu nos excepit, quo prius solebat, quae singularis ipsius est comitas et benignitas. Postridie adiit ad illum magnus Thuanus; qui animum ejus cum vidisset nutantem, nullo negotio firmavit. Non diu deliberatum est post illa; nam altero die venit ad me idem Perrottus, qui nuntiaret, placere Regi, ut pristinum beneficium ratum maneret; ut ejus rei testes codicilli, prout moris est, quam honestissimā formā perscriberentur; atque adeo jussisse ipsum, ut Thuanus et Villaregius ei negotio finem imponerent. Erant meae jam partes, ut ambitiosis precibus a summis illis viris obtinerem, quod Rex sponte suā dederat. Sic enim in hac aula vivitur; ubi nulla unquam mihi fuit molestia, si quid vellem a Rege mihi concedi; plurimae, si Procerum aliquem vellem conventum. Hac omni sollicitudine [gap: Greek word(s)] Thuanus sic me liberavit, ut rem prius confectam intellexerim, quam in animum inducerem, cuiquam eo nomine supplicare. Hodie igitur cum tuas, XII. Kalend. Novemb. datas, legerem, et de te fabularer cum illo adolescente, qui eas reddiderat, allatum diploma est, quo praeter verborum honorem, quadringentarum librarum stipendium priori pensioni adjicitur. Id vero mihi eo gratius accidit, quia Villaregius nullo meo rogatu, imo vero nescio me, hanc [gap: Greek word(s)] mihi procuravit. Nunc si per Dei benignitatem liceat, constitui Bibliothecam illam propius inspicere, adhuc enim hospes in illa sum ac peregrinus. Hoc solum vereor, ne quo paratior a libris ero, eo tempore atque otio magis deficiar. Ejusmodi sunt [gap: Greek word(s)], quibus semper plus aloes quam mellis solet esse admixtum. Quo enim mihi illa librorum optimorum copia, si uti non datur? Conabimur tamen, neque nobis deerimus. Habes, illustrissime Vir, praesentem meum statum; qui nisi praesidio fulciatur divino, mutari in dies, in horas potest. Quicquid acciderit, feremus aequo, ut par est, animo, et te de omnibus certiorem faciemus. De profectione [note: 1603.] isthuc, consilio tuo utar; etsi longum mihi est, Majum exspectare, ut te praesens venerer. Eusebium Burdigalensem sunt qui affirmene sibi visum; ego non vidi, ne amplissimus quidem Thuanus, qui tamen studiose quaesivimus. Utinam tuum brevi legere contingat nobis; possumus alterius illius desiderium patientissime ferre. Dionem an acceperis, tandem nescio: ea scriptio ut repentina fuit, ita brevis. Nunc Commentarium edimus in Persium, iis scriptum, qui vix primas literas nōrunt. Itaque [gap: Greek word(s)] meae serio me pudet. Addemus libellum de Satyrica Graecorum Poesi et Satyra Romanorum, quae opella si tibi non displicet, satis justam [gap: Greek word(s)] nos putabimus esse consecutos. Vale, [gap: Greek word(s)], et diu vive quam felicissimus. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Kalend. Januar. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXVII DANIELI HEINSIO.

[note: 1603.] ACcepi, clarissime Heinsi, et quod misisti, Theocriti folium, et quas scripsisti, literas. Hae, quod erant amoris notis plenissimae, ut omnes tuae, magno gaudio me affecerunt: illud, quod spem faceret accuratae editionis Poetae ejus, quem vehementer amo. Gratissimum etiam mihi, pervenisse ad umbilicum Hesiodum tuum; quem, si tuo missu brevi consequor, plurimum me debiturum tibi profiteor. Nam qui isthīc eduntur libri, raro admodum, nec nisi post [gap: Greek word(s)] hīc inveniuntur. Itaque magni Scaligeri Proverbia, isthīc cusa, necdum nancisci potui, quamvis summā et cupiditate et diligentiā quaesierim. Memini etiam, questum nuper apud me amplissimum Thuanum, quod Orationes tuas nusquam reperisset, quae ipsi tamen famā sunt notae. Est ille vir tuorum omnium studiosissimus, neque ei quicquam, opinor, deest eorum, quae a te sunt edita hactenus, praeter Orationes, et si qua hoc genus ex ingenii tui fonte prodierunt mole minutā, quantumvis re magnā et vere [gap: Greek word(s)]. Velim significes proximis literis, de Martiali Scriverii quid jam spei sit reliquum; nam annus, ni fallor, praeteriit, ex quo scripsit ad me Josephus Scaliger, inchoatam ejus editionem. Nos Commentarium in Persium jamjam edituri, [gap: Greek word(s)], sumus. Vale, charissime Heinsi, et me [gap: Greek word(s)], ut tuus ait Poeta. Clarissimum Vulcanium, et praestantissimum


page 201, image: es201

[note: 1604.] Baudium meis verbis salutes velim. Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Januar. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] VIr illustrissime, enecaverat me superior Epistola tua, quā omnem spem fere videbaris amisisse de editione Eusebii tui, quem ubi prelo jam esse subjectum, ex novissimis tuis intellexi, incredibile dictu, quo gaudio exultaverim. Oro coeleste Numen, det tibi, quam orsus es, telam detexere feliciter, et debitā summis tuis in rem literariam meritis laude frui in terris quam diutissime, [gap: Greek word(s)]. De Excerptis Siculorum Fastorum miror adeo sollscite ne semel a te scribi. Adeon' ignotum esse me tibi, ut hoc nomine veniam tibi orandus? Tune fieri posse existimasti, ut quod te velle rescierim, id ego nollem? Utinam [gap: Greek word(s)] mihi sint [gap: Greek word(s)], [gap: Greek word(s)], ut quā te veneratione colam, pietate amem, possem tibi significare. De Antagonistae [note: Arnoldi Pontaci.] tui cessatione non magis tu sollicitus es quam ipse sum. Omnino cumulus aliquis gloriae tuae accedet, si praecedat ejus editio. Sed bono animo esto: nuntio tibi fervere opus Burdigalae, nisi decepit me nuper nescio quis, a quo mihi communicati sunt loci aliquot in Eusebio conclamati, quorum restitutionem ostiatim totā urbe petit per suos novus ille editor. Quid multa? cum nullus esset AEsculapius repertus, Ventura ad me. Erant quaedam, de quibus non censui eundum in consilium. Pag. 3. editionis Basil. Latona Jovis conjux tunc palitia fugit: respondi statim, legendum esse: conjux usurpatitia, hoc est, [gap: Greek word(s)]. De caeteris responsum a me, adiret ad alios, quibus otii plus quam nobis. Sed quoniam tam bella occasio est oblata, volo eā uti, ut penitius omne hoc negotium cognoscam, et tibi certo referam, quo loco res sit. Confide fore mihi hanc rem curae, nec defuturas rationes omnia explorandi et certo cognoscendi. Vale, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Januar. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXIX. CAROLO LABBAEO.

[note: 1604.] ETsi per mihi gratum esse solet, literas ad amicos scribere, eruditos praesertim, quo in numero tu, Labbaee [note: 1604.] doctissime; accidit tamen persaepe, ut eo in genere officii accusandae cessationis meae occasionem illis, quorum amorem plurimi facio, praebeam: ne aliis dicam, ipsum te expostulare [gap: Greek word(s)] mecum, et quod novissimis tuarum adhuc non responderim, caussam requirere, nullus dubito. Ego vero multa habeo, atque adeo plura quam vellem, non [gap: Greek word(s)], sed vere [gap: Greek word(s)] quae cum ex superioribus meis confidam tibi esse nota, iis repetendis supersedebo. Valetudo certe nihilo firmior; occupationes vero et [gap: Greek word(s)] legitimarum curarum adeo non minuunt, ut indies crescere videantur. Quid faceres? [gap: Greek word(s)] qui me nihil tale cogitantem huc migrare voluit, damno studiorum meorum haud scio majore, an commodo. Copia librorum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] alibi, hīc vere [gap: Greek word(s)], animos mihi initio addiderat, et spem in animo meo excitarat magnae cujusdam [gap: Greek word(s)], quā nihil in rebus humanis possit accidere jucundius: rursus vero haec tot et fere continua impedimenta, quae heic experior, incredibile dictu est, quantum animos mihi dejiciant et moerore involvant. Quod igitur non statim, ut quaeque tuarum mihi est allata, sed ex commodo meo tibi respondeo, aequum est te ignoscere, nec secius interpretari. Ego, si ita fors unquam tulerit, ut vel re, vel consilio tibi possim prodesse, facile vincam, ex omni tuorum numero neminem esse unum, qui te [gap: Greek word(s)] amet, rebus nempe, non verbis, aut literis, amor verus aestimandus. Dositheum, si penes Lectium virum clarissimum, et mei amantissimum, esset, facile eum tibi impetrarem: verum quid heic aut ego, aut Lectius possimus, non video; si tamen jubes, tentabimus: [gap: Greek word(s)], ait Siculus Poera. Vale, amicissime Labbaee. Literas a magno Scaligero tibi mitto. Tu si quid ad illum, mitte, et factum puta. Patri, viro amplissimo, et doctissimo fratri salutem, amabo, verbis meis. Lutetiae Parisiorum, Eid. Januar. CIC IC CIV. raptim.

EPISTOLA CCCLXXX. CHRISTOPHORO PUTEANO.

[note: 1604.] GRatissimas accidisse mihi literas tuas, amicissime Puteane, etiam tacente me confido tibi esse exploratum. Praeter arctissimae amicitiae, quae mihi tecum intercedit, jus sanctissimum, sunt et aliae plures causae, cur iis


page 202, image: es202

[note: 1604.] acceptis gauderem; sed illud eximium, et mihi crede, magnum, quod post intellectum morbum, quo isthīc laborasti gravissime, sollicitus semper vixi: ut nihil ferme potuerit evenire mihi jucundius, nullum [gap: Greek word(s)] suavius, quam ut eā curā liberarer, factus de convalescentiā tuā certior. Ago, mi Puteane, ex animo, si quisquam tuorum, magno Deo gratias, qui te servavit, et porro etiam (sic spero et voveo) servabit. Tu quoque siquidem [gap: Greek word(s)] nos [gap: Greek word(s)], meo nomine eidem [gap: Greek word(s)] vero [gap: Greek word(s)] debes. Nam si nescis, a tuo discessu vix unum egimus diem a morbo vel uxoris, vel amborum immunem: quin et nunc quoque jacenti, et tantum non conclamatae adsumus, cum has scribimus. Quintus hic est dies, cum [gap: Greek word(s)], viri in arte sua excellentistimi, pro deposita eam habebant. Adsuit velut [gap: Greek word(s)], cujus ope effectum confidimus, ut jam spei non dubiae sit aliquis locus. Nos ab eo tempore pedem extra cubiculum ipsius vix extulimus; quo factum ut apud amplissimum Praesidem tuam, sicut optare te scribis, causam agere non potuerimus. Verum nostro patrocinio nihil opus tibi, cum neque offensa sit ulla admodum contracta; neque, si maxime esset, alio deprecatore opus haberes, quam lectissimā matronā, parente tuā, quae apud sapientissimum virura tantum porest, quantum et virtus ipsius meretur, et commune cognationis vinculum. Quod scribis, impetum cepisse te, noscendi propius et penitius Historiam Ecclesiasticam, laudo inceptum, atque adeo, qui meus est in te amor, serio tibi gratulor tam generosae mentis. Nam quotus quisque est ex hodierna juventute, ejus praesertim, cujus es tu, loci, eorum majorum, quem haec tangat cura? Omnes ad forum properant, omnes illud [gap: Greek word(s)] ut nescio quis Veterum dixit, amplectuntur, mirantur; eo cruda studia deferunt, eo cogitationes omnes suas referunt. Melius tu, mi Puteane, qui animum tuum ad vere sublimia, vere coelestia paras appellere, aut jam potius, appulisti: [gap: Greek word(s)]. Quicunque ille fuit, qui tam salutaris consilii fuit auctor, hunc sequere, et propitio Numine aggredere studium utilissimum simul ac suavissimum. O mihi praeteritos referat si nunc Deus annos! testor, nihil mihi eo genere literarum antiquius: sed nobis, cum erat adhuc [gap: Greek word(s)], dux defuit atque hortator. Tu i, cui virent genua; i bone, quo tua te virtus vocat. Spero equidem [gap: Greek word(s)] [note: 1604.] obortum in animo tuo rei tam praeclarae desiderium. Amabo autem, serione an joco petis a me, ut rationem tibi aliquam indicem feliciter ingrediendi hujus studii? Ego ut in hoc genere aliquid praecipiam tibi? Ut obliviscar aut ipse qui sim, aut tu ubi sis? [gap: Greek word(s)]. Prorsus sic est, rem magnam me rogas, et cui praestandae parum sim idoneus. Quanquam si mihi ista scribenti plusculum otii fuisset, nec tam gravis aerumna omnem animi mentem mihi excussisset, totis ingenii viribus in eam curam incubuissem, ut quā ardeam gratificandi tibi cupiditate, non nescires. Nunc cum ista raptim exarare cogar, in sponda lecti sedens, cui affixa est consors mea, acerrimis vexata cruciatibus, da, quaeso, hanc. dolori meo veniam, aut etiam si ita vis, me quoque, sed alias consulas. Si de lite, quamvis parvae rei, in consilium ad te aliquis adiret, et multis et molestis districtum curis, huic tu consulendum te praeberes? Non [gap: Greek word(s)] juberes? Et merito quidem: [gap: Greek word(s)] Feres igitur animo aequo, Vir amicissime, si voluntati tuae impraesentiarum non facio satis. Omnino ingens, immensum, vastum est pelagus illud, cui navim tuam cogitas credere. Sed nihil tam arduum aut difficile, quod labore et diligentiā non sis superaturus: nihil est rerum omnium, quod non sit [gap: Greek word(s)]. Multum autem et operae, et temporis periturum tibi, nisi mature certam rationem inieris, quae ad optatum portum te dirigat. Quaenam autem illa? Nempe hoc est, quod tu me rogas, de quo cum jam non possim sententiam meam tibi aperire, non recuso quin liberatus hāc tantā molestiā voluntati tuae morem geram. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Februar. anno Messiae [gap: Greek word(s)] CIC IC CIV. Dionysiano.

Si mihi librorum Indicem miseris, qui isthīc Arabice sunt editi, aut qui putentur brevi edendi, facies mihi rem gratissimam. Velim etiam, si tibi notitia cum D. Spondano intercedit, verbis meis illum salutes quam officiosis. Accepi ante aliquot dies, illustrissimi Cardinalis, D. Baronii literas, quas curavit ipse: his nos respondebimus cis breve tempus, [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCCLXXXI. ANDREAE SCHOTTO.

[note: 1604.] LIterae tuae, quas ante paucos dies accepi, non voluntatem, sed occupationes


page 203, image: es203

[note: 1604.] meas anteverterunt. Diu namque est cum scribendi ad te et otium, et occasionem capto. Nam donatus a Grutero nomine tuo Senecae libro [note: Scilicet Notis in Senecae Rhetoris Controversias et Suasorias.], quem nuper publicasti, ingratus sim nisi gratias tibi agerem. Ego vero grates tibi, doctissime Schotte, et ago et habeo, quantas possum maximas; cum propter munus, quo me privatim affecisti, tum multo etiam magis ipsius Senecae nomine, quem immortali esse effectum a te beneficio, nemo negaverit harum literarum intelligens. Perge sane, Vir eruditissime, hujus generis monumentis decus et famam tibi parare. Quam sis enim in utraque lingua exercitatus, satis superque probant, quae sunt hactenus a te edita; eximie autem, si quid judico, opus illud, quo duo illa Graeciae terrae lumina, Aristotelem et Demosthenem, descripsisti. Equidem pro mea virili multum me tibi debere propter operam in in eo argumento positam, ingenue profiteor. Exemplaria, quae jusseras mitti Augustā Vindelicorum, missa non sunt. Verum nihil in eo peccatum; imo etiam pudori meo consultum, qui tot jam nominibus tibi obstrictus sum, ut [gap: Greek word(s)] rationem nullam inveniam: quid enim rependam? Meorum aliquid? Hoc quidem erit [gap: Greek word(s)]. Mittam tamen tuo amore fretus, quae in Persium jamjam, [gap: Greek word(s)], sum editurus. Expresserunt a nobis amici, ut quae ante multos annos, cum publice eum [gap: Greek word(s)] Philosophum interpretaremur, nobis scripseramus, relegeremus, et publicaremus. Quid praestiterimus, judicium erit tuum. Marrucinus [note: Supra Epist. CCCLXXIII.] quidem ille, qui ante biennium in hac urbe eum conspurcavit, non multo melius Persium intellexit, quam aliquis de vervecum patria. Sed valeat [gap: Greek word(s)]. Te, mi Schotte, Deus Opt. Max. server, et felicem praestet. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Februar. CIC IC CIV. [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCCLXXXII. [note: +] JANO LERNUTIO.

[note: 1604.] ITa vivam, clarissime Lernuti, ut acceptis literis tuis, gestiente quādam laetitiā sum elatus. Ipsum primo nomen tuum non mediocri voluptate nos affecit, cum missam ab eo salutem magni faceremus, quem inter praestantissima saeculi hujus ingenia meritissime celebrari non nesciebamus. Ubi vero epistolam tuam amanter adeo scriptam legimus, tuumque adhuc adversus nos [note: 1604.] amorem; non enim dicam, benevolentiam, cognovimus, [gap: Greek word(s)] mihi crede, [gap: Greek word(s)]. Nam id si vetabat tenuitatis meae conscientia eorum, quae liberali manu nobis tribuis, quicquam agnoscere de amicitia tamen tua, unde hoc [gap: Greek word(s)] judicium intelligebam esse profectum, jure merito triumphabam. Quid ego tibi, Vir eximie, pro ista tanta humanitate possum rependere? Qind autem aliud nisi ipsum me? qui profecto et jam olim dulcedine carminum tuorum captus, nunc autem novā hac tui erga nos adfectūs significatione ita sum tibi conciliatus, ut vere possim affirmare, sine fuco et fallaciis esse me jam tuum. Perge igitur, eruditissime Vir, quod ultro cepisti tuo amore nos complecti; nos te semper fide summā colemus, quodque unum possumus, fausta omnia tibi ac laeta optabimus. Adolescenti nobili ac docto, quem mihi commendasti, et tuo nomine, et propter ipsius virtutem omnia officia mea libentissime detuli, si quidem esset aliquid, in quo meā operā vellet uti. Laetatus sum, quod ex eo intellexi de tuorum Poematum editione sibi commissa. Nos si quid possumus, et tibi et ipsi luculenter satisfaciemus. Narravit ille mihi, incidisse in manus ipsius Plinii Historiam Naturalem, cum Victoris Giselini emendationibus ex antiquis Membranis; seque eum librum ad te misisse. Oro te, Vir praestantissime, facias me certiorem, illae notae cujusmodi sint. Nam viri magni, quorum petitioni aegre resistimus, prope invitis nobis onus imponunt similis laboris. Quod si [gap: Greek word(s)] Giselinus eam palmam occupavit, [gap: Greek word(s)] ejus vigiliis fruemur; teque per sacra Musarum orabimus, ut opus illud primo quoque tempore in lucem edatur: hoc nihil mihi facere possis gratius. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Februar. CIC. IC CIV. [gap: Greek word(s)]. Dionysiano.

EPISTOLA CCCLXXXIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] VIr illustrissime, heri tuas accepi, quas mihi tradidit Pastor gregis Arausionensis. Omnes tuas statim reddidi; ac quoniam eodem temporis articulo, quo tuae mihi reddebantur, admonitus sum de tabellarii hujus profectione, molestissimis negotiis, quae me sibi totum vindicant, tantulum temporis suffuratus sum, quantum satis erat hisce exarandis; brevi, si Deus voluerit, uberius et animo tranquilliore scripturus.


page 204, image: es204

[note: 1604.] Nunc illud tantum significabo tibi, publicatum esse tandem Burdigalensem Eusebium, cujus editionis Autor duo exemplaria mihi cum primis tradi jussit: alterum eorum tibi ut curarem, obnixe sum rogatus; simul ut significarem, operis patrem et summopere ingenii tui dotes admirari, et amicitiam suam offerre, si modo tu illam non dedigneris. Qui libros tradidit, et domum meam curavit afferendo, Fronto Ducaeus, statim prolato indice, tanquam conscriptis tabulis, Pontaci judicium de tuis in Rempublicam literariam meritis, mihi probavit. De ipso quidem opere non adeo impudens sum, ut quid ipse sentiam, profiteri prius ausim, quam a te doctus fuerim, quanti illud sit faciendum. Mitto etiam tibi Guilielmi Nautonerii, qui [note: Venet. 1603. in fol.] Mecometriam edidit, epistolam; cui si respondere non fueris gravatus, non solum ipsi, verum et mihi rem feceris gratissimam; est enim vir bonus, et qui in magna felicitatis parte amicitiam tuam ponit. Quod superest, dum otii plusculum nanciscar, apud clarissimum Heinsium meum silentium ut excuses, te etiam atque etiam oro. Dionis exemplaria an vobis fuerint reddita, eo velim scire, ut si fraus mihi facta, injuriam hanc cum Drovardo et Beisio possim expostulare. Persii unicum superest folium; sed homo catus, ne judicia vestra isthīc subeat, tuum potissimum, virorum maxime, non invitus in Typographio latitat: atque utinam semper latuisset; nos enim profecto prolixitatis serio poenitet pudetque. Vale, ilustrissime Vir, et me amare perge. Lutetiae Parisiorum, a. d. Eid. Februar. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXXIV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1604.] ACcepi hodie utrumque simul fasci culum tuum. Gaudeo, impositum a te finem libris eruditissimis contra Celsum; quorum lectione mirum in modum sum delectatus, ut prioribus meis tibi significavi. Gregorii Thaumaturgi, quam adjecisti, Orationem, accurate legam; et quae videbuntur notatu digna, si qua illa sunt, statim ad te. Jam enim beneficio Dei Opt. Max. ex aerumna gravissima respirare incipio, meliuscule in dies se habente uxore, quae ab octava hujus anni die periculosissime et gravissime aegrotavit. Equidem pro conclamata eam non semel habui, neque quicquam potest fingi adflictius, quam fuimus nos ab illa die [note: 1604.] ad istam continuo fere semper, cum ab ejus lecto non discederemus. Itaque Persius, quem Typographo jam tradideramus, jacet, et omnino mea languent studia. Nunc, si ita [gap: Greek word(s)] fuerit visum, ad solennia redibimus, et brevi fortasse aliquid edemus. Verum de his, et de tuo Privilegio, ac superioribus literis plura brevi. Vale, doctissime Vir. Amplissimo et nobilissimo Velsero salutem officiosam velim nunties. Lutetiae Parisiorum, a. d. XV. Kalend. Martii, anno [gap: Greek word(s)] CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCLXXXV. EIDEM.

[note: 1604.] PAucas hodie impendi horas lectioni chartarum, quas ante triduum, ut statim significavi, abs te accepi. Incredibilem in modum delectarunt me cum Origeniaca, quae nondum legeram; tum etiam [gap: Greek word(s)], quem adjecisti, S. Patris Gregorii Thaumaturhi. Nondum, ut existimo, illa Oratio, cujus apud Veteres celeberrima mentio est, publicā luce fuerat donata; etsi facis tu mentionem nescio cujus interpretationis, quam equidem vidi nunquam. Ne illi quidem, opinor, viderunt, qui de rebus Ecclesiasticis hactenus scripserunt, post literarum [gap: Greek word(s)]. Diligentissimus certe vir, Caesar Baronius, lectione hujus Orationis Annales suos poterat locupletiores reddere et emendatiores. Perge vero, mi Hoescheli, de literis, praesertim vero ejus generis, mereri bene. Quod ut perdiu facias, et [gap: Greek word(s)], Deum ex animo precor. An extet is liber in luculentissima Regis Christianissimi Bibliotheca, non scio: scirem, et diligenter inquirerem, si per gravissimum uxoris morbum, qui alterum fere jam mensem me angit cruciatque, liceret. Abest enim longius Regia Bibliotheca, quam ut illam adire post acceptas tuas adhuc potuerim. Accedit, quod in tanta librorum copia pusillum adeo scriptum diu quaerendum erit, priusquam inveniri queat. Indices quippe librorum mendosissime facti sunt et negligentissime. Meminero tamen, cum primum illuc veniam, et ut voluntati tuae morem geram, [gap: Greek word(s)], quod ajunt, [gap: Greek word(s)]. Interea quae percurrenti mihi eam Orationem, in mentem venerunt, paucis accipe, et boni consule. Vale. Amplissimum et nobilissimum virum Velserum verbis meis, nisi molestum est, salutabis. Lutetiae Parisiorum, a. d. XII. Kalend. Mart. CIC IC CIV.



page 205, image: es205

[note: 1604.] Haec sunt, eruditissime Hoescheli, quae inter molestissimas curas, cum uxori gravissime aegrotanti adsiderem, dum elegantissimam Orationem rogatu tuo percurro, observabam; quae singulari tuo in his literis judicio fretus tibi mitto, ut illis arbitrio tuo utaris. Vale, et me, quod facis, ama.

EPISTOLA CCCLXXXVI. [note: +] PETRO TERLONIO.

[note: 1604.] QUod fieri solitum in stadio, non te latet, Vir eruditissime, ut [gap: Greek word(s)], et togarum jactatione, multiplicique plausu spectatores incitarent; id ego nunc erga te accuratā oratione facerem, teque in studio virtutis atque literarum confirmarem, hortarerque ad perficiendum quod feliciter adeo coepisti, nisi idem me impediret, quem habeo consilii hujus auctorem: patrem tuum dico, virum clarissimum, et longe doctissimum, qui isthuc rediens, pro ea, quae inter nos recens instituta est amicitia, mecum egit, ut literis meis te appellarem, et sponte suā [gap: Greek word(s)] succensum animum tuum magis magisque inflammarem. Feci lubens, ut optimo viro, quem multis de causis veneror, morem gererem. Sed ut tecum pluribus agam, utve longiore oratione literas tibi commendem, quas scio [gap: Greek word(s)], neque nunc per occupationes licet, nec, si maxime liceret; facerem tamen; cui enim bono? cum neque ipse monitore opus habeas, et domi studiorum tuorum auctorem eum habeas, et consiliorum tuorum rectorem, eā cum eruditione, tum prudentiā, ut [gap: Greek word(s)] non desideret. Id unum dicam, quod dissimulare non possum, et me, et omnes parentis tui amicos, qui de ejus laboribus in formanda juventute tua ac recte instituenda mandavimus, ingentem quandam de te spem concepisse; quae spes ne nos destituat, secundum Opt. Max. Deum in tua diligentia positum est. Nam ingenium et caeteras animi dotes, quales a Natura acceperis, scimus; quantum etiam hactenus profeceris, id quoque scimus. Quid igitur restat? nempe hoc unum, ut quam ingressus es viam, fortiter insistas, neque unquam movearis tot aequalium tuorum exemplis, qui nomine literarum, aut [gap: Greek word(s)], aut [gap: Greek word(s)] turpiter abutuntur. Dent hoc superi, faxintque ut annis crescentibus, ipsum, qui te bis genuit, parentem tuum, pietatis eruditionisque laude superes. Vale. Lutetiae [note: 1604.] Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Mart. CIC IC CIV. [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCCLXXXVII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1604.] PRocopium dudum promissum mitto tibi: cum usus fueris, remittes; est enim mihi ille liber eo charior, quod manu optimi adolescentis, sororis meae filii, Petri Chabanaei, scriptus est, paullo ante, quam extremum diem obiret. Amavi vivum, luxi mortuum, et hoc velut pignus [gap: Greek word(s)] inter [gap: Greek word(s)] cupio servare. Notas non misi neque in Legationes, neque in Procopium, quod velim mihi condones: enimvero si scires, quam sim quotidie in nugis occupatus, quamque misere dies, menses mihi pereant in hac damnosa studiis meis civitate, tibi quaedam mei misericordia incesseret. Adde nunc valetudinem, tum meam, tum uxoris, quae mihi vitā meā charior. Illa vero tertium jam mensem, imo fere semper, ex quo huc venimus, lecto adfixa haeret. Quod eo dico, ut scias non deesse nobis voluntatem tibi obsequendi, facultatem hactenus defuisse. Quanquam nuper notas nescio quas in Gregorium Thaumaturgum ad te misi, de quibus exspecto, quid sis judicaturus, nam et raptim scriptae sunt, et Auctor ille mihi visus est [gap: Greek word(s)] salebrosus. Persium ante tres menses Typographo dederam; sed uxoris morbus alacritatem omnem scribendi nobis abstulit. Scripsi tamen his diebus Diatribam in Dionem Chrysostomum, rogatu Morelli, qui eum Auctorem ediderat. Promiseram pauculas notas ejus scholiis inserendas; sed dum illas describo, librum imprudens feci qui si in tuas manus venerit, velim memineris, eam esse lucubratiunculam [gap: Greek word(s)], quod et titulus praefert. De Privilegio puto [gap: Greek word(s)] Bongarsium scripturum pluribus. Res erat impetrata Thuani amplissimi operā: sed repertus in aula, qui rem factam nescio quā simplicitate judicii redderet irritam. Hodie ad Cancellarium iveram, expostulaturus hanc injuriam; sed per valetudinem conveniri non potuit. Cras mane ibo, et rem conficiam, [gap: Greek word(s)]. Vale, et apud amplissimum Velserum silentii mei caussam redde. Lutetiae Parisiorum, a. d. XV. Kalend. April. CIC IC CIV.

Amicum hīc habeo adolescentem, et magni Scaligeri [gap: Greek word(s)], qui ingens volumen composuit ex omnibus antiquis


page 206, image: es206

[note: 1604.] Glossariis: hujus si potes coepta juvare, feceris et mihi et illi gratissimum; nec facti, spondeo, unquam poenitebit.

EPISTOLA CCCLXXXVIII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] HEsiodum tuum quā cupiditate expectem, puto, non ignoras; qui scias non obtusa adeo gestare nos pectora, ut de genio scriptorum tuorum judicare nequeamus. Magnus Scaliger, cum paullo post acceptum a se librum illum literas ad me scriberet, non continuit se, quin suam tui admirationem indicaret. Cogita nunc quam longum mihi futurum sit tempus expectationis hujus. Mitte igitur quam primum, si quid me amas, et mitte quam tutissimā viā. Nos [gap: Greek word(s)] missuri sumus non invenustum; Dionem Chrysostomum, magnā formā editum heic a Morello nostro. Adjecimus et nos Diatribam [gap: Greek word(s)], cum opus consummatum ab editionis authore oblatum esset legendum. Erunt, spero, emendationes, quae se tibi approbent: nihil prorsus quod mireris; raptim enim illa scribimus: nondum enim opus totum perlegi. Sed. mitto ista. In ea epistola [note: Scaliger. Epist. LXXXIV.], quam nudius tertius accepi ab illustri Scaligero, [gap: Greek word(s)], quorum mentio in recentiorum Graecorum scriptis, redigebantur ad aestimationem hodiernae pecuniae nostrae. Revocavit id mihi in mentem, quod a multis acceperam, [gap: Greek word(s)] illum virum de toto illo argumento scripsisse aliquid. Vidi qui affirmarent, habuisse se illud scriptum. Ego scio saepe factum, ut rogatu amicorum similes quaestiones et locos antiquitatis Scaliger tractaret. Quare te oro per omnes Musas, omnia conquiras ab eo perfecta, et nisi grave est, mecum communices. Ego nonnulla nactus sum, digna prorsus tanco Heroe, quae si voles, curabo describenda, et ad te mittam. Vale, magne Juvenis. Amplissimo et nobilissimo D. Buzenvallio, itemque simillimo tui Grotio amicissimam salutem a me velim nunties. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. April. CIC IC CIV.

Persius noster Typographo jam traditus ob uxoris morbum periculosissimum excidit nobis de manibus, nec videmur repetituri, antequam promissis a te versibus fuerimus excitati. Studium ad illustrationem ejus Poetae attulimus sane magnum; sed non tam nostra fortasse laudem merebuntur, quam asinus ille [note: Theodorus Marcilius.] dignus omnium bonorum [note: 1604.] odio, qui eum Poetam conspurcavit heic ante annos duos aut tres. Idem [gap: Greek word(s)] in Horatium scripsit his diebus; quae velim videas, praesertim ubi Graeca attingit. Miraberis hominem [gap: Greek word(s)] oro, lege.

EPISTOLA CCCLXXXIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] ACcepi tandem, Vir illustrissime, quam putavi diu periisse epistolam tuam [note: Scaliger. Epist. LXXXIV.], quā petitioni meae super Chrysostomi loco fecisti satis. Incredibili a te affectum me esse beneficio sentio, qui docendi mei laborem non sis gravatus: discipulum certe habes ingenuum, et cupidum sic, ut nemo queat magis. Omnino autem verum est tuum de optimo illo Patre judicium. Nos sane multa in ejus scriptis adnotavim, quae [gap: Greek word(s)] manifesto arguant: ut de Historia nihil dicam, in qua pene puer aliquando possit videri. Sed nos in viro sanctissimo hos naevos facile ferimus, qui sciamus, omne illius studium in eo positum fuisse, ut sine jactantia, [gap: Greek word(s)] praedicaret. Longe diversis moribus coaxatores isti sunt, quorum tribunitiae conciones plenae ostentationis quotidie audiuntur. Etiam de Galatino judicium tuum accepi lubens; nam profecto non ferendi sunt, nec qui Rabbinis minus tribuunt quam par sit, neque item illi qui minimas maximas ceremonias, quae hodie obtinent, antiquissimis Judaeis, et si fidem illis habemus, etiam ante [gap: Greek word(s)] notas, et multo ante descriptas, nedum cognitas fuisse volunt. Ex tuis literis primum didici, Galatinum ex Raimundo Sebone multa esse mutuatum. Utinam extarent Sebonis Opera! Quaedam illius esse edita accepi, quae ex tua commendatione quaeram et legam diligenter. Equidem non dubito, multa in Sacris Literis ex Judaeorum scriptis posse, atque adeo debere illustrari. Sed quotusquisque nostrūm est, qui de eo vel cogitet, vel qui eum usum [gap: Greek word(s)] habeat, ut par sit tanto incepto? Olim in eo studio aliquid operae atque olei consumpsimus, usi Magistro Petro Cevallerio Genevensi, quo nihil probius, nihil [gap: Greek word(s)]. Verum amisso morte immaturā amicissimo Praeceptore, non multum post illa profecimus. Tu vero, illustrissime Domine, quem etiam in eo genere literarum excellere scripta testantur, et maxime illa Appendix divina;


page 207, image: es207

[note: 1604.] noli, per Deum immortalem, committere, ut in excolendo agro Dominico lentitudine usus possis videri. Fuit mihi aliquando familiaritas cum Santandreano Abbate, probe tibi noto. Is mihi solitus cum stupore magno referre de peritia tua id genus literarum. Et erat ille, si quid in his video, judex [gap: Greek word(s)]; homo, ut natalibus, sic etiam animo Judaeus merus. Quare etiam amore [gap: Greek word(s)] Venetias aliquanto post se contulit. Ex illo nonnulla didici de aliquot ritibus, qui in Novo Testamento perstringuntur. Sed nōsti ineptissimas ineptias [gap: Greek word(s)], quibus nihil persaepe stultius aut magis ridiculum posse fingi videtur. Equidem vel paucos dies tibi [gap: Greek word(s)] malim, quam omnium, quotquot nunc vivunt, Magistrorum scientiam esse consecutum. Quamobrem te oro atque obtestor, studiosis Sacrarum Literarum tuas in hoc genere vigilias ne velis invidere. Vidi quae super Decimis sunt a te scripta, et item alia quaedam [gap: Greek word(s)], quibus mirandum in modum cupiditas mea incenditur. Eusebium tuum omnes arrectis auribus exspectamus, qui rerum veteris Ecclesiae cognoscendarum studio ducimur. Episcopus Vasatensis [note: Arnoldus Pontacus.] scripsit nuper, brevi se editionem suam missurum; quam ego statim ad te. Ejus literarum pars magna fuit de te, quem popularem suum appellat: sic autem magnifice de tua in literis singulari praestantia loquitur, ut ne ipse quidem, cujus interiorem animum confido esse tibi notum, possem magnificentius. Atque hoc volui nescius ne esses. Quaesivi de illo Medico, quem nuper scribebas ex sermonibus amplissimi Buzenvallii de Lexico Hispanico spem facere; adhuc tamen, quis ille esset, rescire non potui. Velim, nisi grave est, nomen significes: quod si semel notum habuero, quid sit inde sperandum, faciam te ut scias. De editione Fastorum Siculorum nihil adhuc cognoveram. Doleo te inanem sustinuisse laborem; cum posses nostra servare, et tibi parcere. Heinsii Hesiodum valde cupio videre: non dubito ejusmodi opus esse, quod exspectationi nostrae facile respondeat; qui ab ejus ingenio nihil exspectamus nisi exquisitum, et magnum, [gap: Greek word(s)] Sed nimis te obtundo. Vale, unicum literarum lumen, ac decus. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. April, CIC IC CIV.

Johannes de Laet, quem mihi tanto studio commendasti, referet tibi cum isthuc redierit, quā comitate me ipsi obtulerim utendum fruendum. Etenim iis moribus, eā pietate adolescentem esse [note: 1604.] video, ut merito suo amorem nostrum mereatur. Nunc cum accessit toties repetita, tam accurata commendatio ejus, cujus in potestate omnes animi mei sunt motus; propemodum eo compellor, ut optem aliquid heic exhiberi ipsi negotii, quo possit operā nostrā uti. Nam ut nunc est, vereor ne prius hinc abeat [note: Vide Scaliger. Epist. CCCC XXXVIII.] quam fructum ullum tuae commendationis percipiat; non quod ipse officio meo, sed quia utrique occasio defuerit; quod ne mihi sit fraudi, te obtestor. Quia autem Eremitae in hujus commendatione meministi, scito neminem hodie vivere Missarum inexplebiliorem, aut sitientiorem. Quare illa [gap: Greek word(s)] simulata fuit, mendax et [gap: Greek word(s)]. In dies ejus herus [note: D. de Vicq. Vide Epist. CCCXXXII.] exspectatur; quō praesente, veram vocem audiet a me iste Proteus. Morellus Dionem edidit elegantissime, Scriptorem, ut scis, elegantissimum: de Chrysostomo Dione loquor. Absolutā editione ventum ad me, si quid forte in eo Scriptore observassem. Promisi pauculas notas, quas dum describo, crevit earum numerus adquindecim, aut plura etiam folia. Volo ad te Dionem mittere; sed velim indices mihi, si quem nōsti, cui tuto possit dari. Ego interea omnia explorabo. Vale.

EPISTOLA CCCXC. EIDEM.

[note: 1604.] EX iis literis, quas mihi a te Medicus [note: Hac est responsoria ad Scaliger. Epist. XCII.] Supervilla reddidit, Vir illustrissime, et ex sermonibus illius de tua prospera valetudine cognovi. Nulla omnino res mihi potest nuntiari, quam lubentius audiam. Proximum vero illud, quod Eusebii tui editionem diligenter isthīc curari intellexi. Non possum verbis exequi, quā flagrem cupiditate illius libri, aut verius, thesauri. Opto tibi, illustrissime Scaliger, tot annos, quot opus futurum est, ut infinitam illam eruditionem, quae in te est, expromas. Ita habebimus post Eusebium, Josephum; post illum item alios, quos illustrare potes tu solus, alius mortalium nemo. De opere [gap: Greek word(s)] [note: Arnoldi Pontaci. Colomes.] nuper ad te scripsi, et de singulari honore ac reverentia, quam ipse tibi praestat. Quin etiam de faro suo conqueritur, quod in mentem unquam sibi venerit, ut hanc subiret provinciam; nunquam facturus, ut sancte affirmat, si de tuo consilio ante rescisset aliquid. Equidem ut ne dissimulem, misericordia me quaedam illius incessit, nam ex paucis, quae vidi, foliis Renus scriptionis totum cognovi.


page 208, image: es208

[note: 1604.] Ausim affirmare omni asseveratione, cum in eundem Autorem scribatis, nihil tamen dicturos eodem modo. Quod si augurium me non fallit meum, aeque vitabitis uterque, ille, ne dicat aliquid non protritum; tu, ne aliquid, cujus ante notitiam vel doctissimi habuerint. Non istud minabatur tuus ille Gurges, cujus, [gap: Greek word(s)] tibi non sunt ignoti. Sollicitudinem tuam de valetudine uxoris ademerant tibi superiores meae literae, si illas, ut spero, accepisti. Per mihi gratum, quod etiam ea res ad tuam curam pertinet; amorem enim tuum ex eo [gap: Greek word(s)] agnosco. Illa autem adeo [gap: Greek word(s)] ab octava hujus anni die, ut ne nunc quidem priori valetudini sit restituta; [gap: Greek word(s)] ac valde vereor ne diuturna sit futura haec illius [gap: Greek word(s)]. Morbus fuit vehementissimus: semel etiam per initia spes omnis praecisa a Medicis, viris suae artis peritissimis. Sed ipsam forti quoque animo [gap: Greek word(s)] huic vitae, vitae restituic qui poterat solus, [gap: Greek word(s)]. Utinam tanti beneficii praestemus nos memores, ego, inquam, et liberi mei. Vale, et me, quod facis, ama. Lutetiae Parisiorum, Non. April. CIC IC CIV.

Amicus meus [note: Guilielmus Nautonerius.], vir eruditus, cum de Magnetis Directione sermo incidisset, optavit scire te, quid sperari posset de nupero inventore; et misit ad me chartam, quae hīc est adjuncta. Accepi nuper a praestantissimo Baudio, et aliis amicis literas. Ab Heinsio nullas accepi; cui tamen amantissimam velim a me, nisi grave est, salutem nunties: ego illum in oculis fero, et summopere admiror. Dio Chrysostomus, de quo nuper scripsi, nondum [note: Ad hanc ressondet Scaliger Epist. XCIV.] editus est: Autoris quidem pridem editio absoluta; sed nostrae notuiae adhuc eum morantur.

EPISTOLA CCCXCI. EIDEM.

[note: 1604.] VIr illustrissime, etsi vereri subit, nete frequentiā mearum obtundam; ternas enim paucissimis diebus tibi literas scripsi; non potui tamen differre, quin statim acceptam ab amico epistolam tibi deferendam tabellario traderem, et simul paucula haec exararem. Qui epistolam scripsit, vir est: tibi de facie notus [note: David Rivaltius a Florentia, de quo plura in Gallia Orientali, pag. 110. Colomef. Scaliger Epist. XCIII. male Rinaldus.]; fuit enim isthīc cum Comite Saltensi ante alterum, opinor, annum. Si propius hominem nōsses, haud dubie non minus amares, quam te suspicit ac veneratur. Nullum est literarum [note: 1604.] genus, quod non attigerit; etiam Arabicas, et heic, et cum Romae esset. Ille imputat mihi libellum Proverbiorum Arabicorum. Sed praecipuum illius studium fuit [gap: Greek word(s)] in quo multa ipsum scripsisse, testes nos sumus oculati. Archimedem etiam Latinum fecit et Gallicum, ut Nobilitati nostrae gratificaretur. Hic igitur, cum apud me vidisset epistolam tuam [gap: Greek word(s)], eā occasione utendum putavit, ut te appellaret. Spero fore tibi rem non ingratam. Ego affirmo tibi, et modestissimum virum esse, et tuā benevolentiā, si quid judico, dignissimum. Vale, illustrissime Vir, et nos ama. De nostris rebus, deque uxoris valetudine, parum adhuc confirmata, superioribus meis satis: eas dedi juveni cuidam, qui perferendas, credo, curabit, ersi vereor, ne paullo serius. Erat adjunctus fasciculus, quem tradiderant Labbaei fratres. [gap: Greek word(s)] Heinsium [gap: Greek word(s)] Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. April. CIC IC CIV.

Non possum quin rem jucundam tibi narrem. Is, quem nuper in Historia Augusta [note: Ad Flavii Vopisci Carinum, cap. 16. sc. Theoderum Marcilium. Vide Epist. 174. clarissimorum Epist. a rissimo Petro Burmanno edit. pag. 247.] perstrinximus, Horatium edidit, ubi multa in nos, etsi moderatius, audio; nam Rex ipse id sibi displicere significavit. Ille, inquam, heri suas in Catullum notas dono misit cum iis elogiis, quae vel ab amicissimo viro profecta, odiosa fuissent. Adjecit mandata ei qui detulit, velle mihil amicum esse; poenitere, quod temere lacessisset; orare, paterer mihi satisfieri; posthac alium fore. Respondi, si mores mutaret, et bene meritos de literis, ut par est, coleret, me virum putaturum, et amaturum. [gap: Greek word(s)] Catullum mittam, nactus cui dem.

EPISTOLA CCCXCII. EIDEM.

[note: 1604.] ILlustrissime virorum, non unis, aut alteris literis, sed quatuor, credo, vel etiam quinque epistolis te interpellavi superioribus diebus: ut jure nunc parcere verbis debeam, et tuarum occupationum rationem habere. Non potui tamen, cum ad Heinsium tuum literas darem, non et ad te aliquid, [gap: Greek word(s)] exarare. Exspecto Eusebium Burdigalensem, cujus nuper facta spes fuerat; qui si in manus meas venerit, enitar ut statim ad te perferatur. Mittam etiam Dionis exemplat nuperae editionis, quam Fredericus Morellus curavit. Nos quoque in aliquam


page 209, image: es209

[note: 1604.] laboris illius partem vocati sumus, et paucissimos dies impendimus Diatribae componendae, quā totum Autorem [gap: Greek word(s)] percurrimus. Opus est tenuissimae indicaturae, vel potius, nullius. Sed meretur elegantia editionis, ut tuo conspectu non conseatur indigna. Nostra dudum sunt edita; eodem enim tempore et scribebantur a nobis, et ab operis typographicis [gap: Greek word(s)]. Ea fuit vel [gap: Greek word(s)], vel temeritas mea: quamvis moerore tunc cum maxime occupatum animum haberemus, [gap: Greek word(s)] cujus valetudo etiam nunc valde nos habet sollicitos. Cum absolutae fuerint Morelli notae, quaeram cui tuto possim tradere, quae isthuc mittere constitui exemplaria. Mox ad Persium, [gap: Greek word(s)], redituri sumus. Sed aveo prius videre Stoica Lipsii, quibus lucem ait fecisse cum aliis Scriptoribus, tum etiam Persio; sic enim ad me scribit. Interea [gap: Greek word(s)] nos oblectamus, si oblectatio est, inter spinas versari et sentes. Sed reficimur cognitione plurimarum rerum, quas aliunde non erat reperitare. Itaque animum obduramus. Verum quid ago? [gap: Greek word(s)] institueram, et ecce altera jam procedit pagina. Vale, illustrissime Scaliger. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Kalend. Maj. CIC IC CIV.

Amplissimo et nobilissimo Legato Buzenvallio salutem, nisi grave est, velim nuntiari.

EPISTOLA CCCXCIII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] ECce tibi a Brugensi quodam juvene literas, qui, ut audio, aliquā te cognatione attingit. Dignus certe est, quem propter mores et eruditionem ament, quicunque probitatem et literas. Ex commendatione [note: Jani] Lernutii, viri clarissimi, ille nobis innotuit; sed postea accessit usus aliquis et familiaritas, ut jam inter charissimos nobis censeatur. Cum igitur de eruditione tua et scriptis [gap: Greek word(s)] mentio incidisset, quod saepe solet, ille de vestra conjunctione retulit. Ea fuit occasio literarum scribendarum, quas ad te mitto. Hesiodum tuum in Francofordiensi Indice vidimus adnotatum: ipsum avemus atque adeo gestimus videre, et legere; quod cis paucos dies futurum speramus. Diatribam nuper in Dionem Chrysostomum scripsimus, ac simul edidimus. Expresserunt a nobis amici, quibus negare nihil scimus, tenuem illam operam, in qua nihil invenies [note: 1604.] praeter Lego et Scribo: quia tamen singularis est ejus editionis elegantia, exemplaria aliquot isthuc missurus sum, simul ac Morelli notae erunt ad umbilicum perductae. Mox ad Persium redibimus, si per Dei voluntatem, et mearum charitatum valetudinem ac meam ipsius liceat. Vale, et me ama, qui te plane [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Kalend. Maj. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCXCIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] ACcepi tuas, [gap: Greek word(s)], literas; illas, dico, trium paginarum, a. d. VII. Eid, Januar. [note: Epist. Scaliger. n. XC.] datas; quarum lectione ita sum oblectatus, ut viderer mihi [gap: Greek word(s)] eo potissimum tempore, cum propter uxoris periculosissimum et [gap: Greek word(s)], morbum moestissimus essem, tanto munere abs te donatus. Itaque per multos dies illas in manibus, et ob oculos semper habui; cum neque legendi, neque admirandi ullum finem possem facere. Jam primum de consilio illo saluberrimo, quod non unā jam epistolā dedisti mihi, quas possum tibi satis dignas agere gratias? adfectum enim tuum, et amorem incredibilem erga nos, sic ea pars tuae epistolae exprimit, ut mihi videar hisce oculis te videre, de meis et meorum commodis non aliter sollicitum, quam si tua res ageretur. Illud pietatis est tuae, et cum admirabili prudentia conjunctae sapientiae, quod ab illo uno me vis pendere, in cujus manu sunt omnium [gap: Greek word(s)]. Te sequor, Vir divine; tibi parebo; et futuri securus, [gap: Greek word(s)] me ac mea permittam omnia. Quare de translatione fortunarum ne cogitamus quidem; ut nihil mihi metuere debeas ab *** Eodem tempore ex tuis discebam, et ex Herois incomparabilis *** [gap: Greek word(s)] fuisse jucundum mihi, judicium et verba utriusque conferre, plane consentientia. Eusebium tuum senlim persici, ego et magnus Thuanus mirifice gaudemus: equidem rarius nunc, quam solebam prius, ad illum adeo. Sed quoties una sumus, non alii fere sermones nostri sunt, quam de te et tuis stupendis scriptis. Omnino amplissimus ille vir unus adhuc mihi repertus, qui magnitudinem ingenii tui videretur capere. Vidisti, opinor, ejus Historiam, cujus fidem haud dubie et [gap: Greek word(s)], ac constantiam in dicendo vero, nisi fallor, miraberis. Quae turbae post editionem ejus libri illum exceperint,


page 210, image: es210

[note: 1604.] malo ex aliorum sermonibus te agnoscere, quam ex literis meis. Tantum quidem potuit odium veritatis, ut consilium reliqua publicandi repente ac necessarias ob caussas mutaverit. Disputationem tuam de Magnetis Directione manu meā descripsi, ut cum Mathematicis nostris de sententia tua agerem. Videro an aequiores sint futuri judices tuorum nobilissimorum inventorum, quam illi, de quorum supercilio scripsisti. Ego ex diligenti tractatione librorum de Emendatione Temporum nescio quid ejusmodi suspicatus eram, cum animadvertissem in Meridianorum certa constitutione vel praecipuum totius quaestionis cardinem verti. Eusebium Vasatensis Episcopi ad umbilicum esse jamjam perducendum, ex Ducaei Frontonis literis nuntio: constitui, quod primum nactus fuero exemplum, id statim ad te. Vale, meum decus, et felix Nestoreos annos imple. Lutetiae Parisiorum, CIC IC CIV. a. d. Non. Majas.

Doctissimum et amicissimum Heinsium [gap: Greek word(s)] cupio, optoque.

EPISTOLA CCCXCV. EIDEM.

[note: 1604.] NOn diu est, cum ad te literas dedi; quod saepius feci superioribus diebus, cum nulla in re acquiescam lubentius ex hac ingenti aerumna, quam crudelissimus uxoris morbus mihi affert, quam in tuo colloquio. Ita enim mihi videor te praesens alloqui, cum ad te scribo. Sed quamvis aegre occasionem tam bonam sine longioribus literis sinam praeterire; plura tamen nunc non possum, obrutus dolore et luctu, propter summos cruciatus, quos multos jam dies experitur illa, de cujus valetudine te quoque sollicitum esse, ex postremis tuarum didici. Oro Deum immortalem, te server [gap: Greek word(s)] illam autem mihi et liberis nostris restituat salvam et valentem. Vale, inlustrissime Vir, et me ama. Lutetiae Parisiorum, Eid. Maj. CIC IC CIV.

Qui has tibi redditurus est, frater est Vassani, illius juvenis, quem ante aliquot menses pluribus tibi commendavi. Meretur et indoles adolescentum horum, et singularis virtus Pithoeae matris, uc tuā benevolentiā indignos ne judices. Spero facturos ipsos, ut cum propius nōris, illis etiam cupias. Atque hoc te etiam atque etiam oro.

EPISTOLA CCCXCVI. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO.

[note: 1604.] CUm nuper Janum Gruterum per literas rogarem pro nostra verere conjunctione, ut Codicis Arabici usum mihi impetraret, quem nōram in illa [gap: Greek word(s)] illustrissimi Principis vestri Bibliotheca servari, quo minus etiam a te, Vir nobilissime et praestantissime, summis precibus id contenderem, non alia res me deterruit quam pudor quidam et [gap: Greek word(s)]. Veritus enim sum, ne parum intelligere tuas gravissimas occupationes videri possem, si studiorum meorum causā te interpellare sustinerem. Sciebam alioquin, tantum te isthīc pro tua excellenti virtute gratiā valere, ut unus omnium maxime posses, velles modo, conatum hunc meum adjuvare. Didici postea ex iis, quas ad clarissimum Bongarsium misisti, benignitatem tuam antevertisse petitionem meam. Sic enim. scribis, daturum te operam, ut voti istius mei fiam compos. Ago tibi, Vir sapientissime et humanissime, non quas debeo, fateor, certe quantas maximas possum gratias; teque etiam et etiam oro quaesoque, sic tibi de me persuadeas, humanitate hac tuā adeo obviā et prolixā ita captum me, ut habeas heic neminem, qui plus se tibi debere agnoscat, quam ipse faciam; aut qui lubentius praedicatione beneficii cui ingrati animi crimen amoliri conetur, quam ego sim facturus, [gap: Greek word(s)]. Equidem si oratus a me passes esses te exorari, magni pro eo ac debeo aestimarem; meque eo nomine aeternum tibi devinctissimum futurum affirmarem. Quid nunc cum ultro benevolentiam tuam defers, et operam polliceris? Sive igitur quod peto, sum impetraturus, sive aliter eveniat, [gap: Greek word(s)], advigilandum mihi intelligo, ne te judicii hujus tui unquam possit poenitere. Adjicerem preces [gap: Greek word(s)], nisi confiderem favere te studiis nostris, et nobis cupere: simul vereor, ne longiore scriptione in publica peccemus commoda: hoc unum si dixero, finem faciam. Illustrissimum et omni laudatione majorem Principem, si petitioni meae annuerit, fidem meam laudaturum. Deus Opt. Max. Celsitudinem illius quam diutissime [gap: Greek word(s)], velit concedere: idemque te servet, et mihi amorem tuum. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XI. Kalend. Jun. anno [gap: Greek word(s)], CIC IC CIV.



page 211, image: es211

EPISTOLA CCCXCVII. CAROLO LABBAEO, ET FRATRI EJUS.

[note: 1604.] VIri doctissimi atque amicissimi, per mihi fuit heri molestum, quod in urbe cum essem, vos non poteram videre. Sed vastitas negotiosae urbis hac me voluptate privavit. Accessit et aliud praeter voluntatem, quod [gap: Greek word(s)] meo, qui literas ad magnum Scaligerum mittendas vobis detulit, epistolam Gruteri non tradiderim, quam vestra interest, ut legatis. Eam igitur nunc mitro. Habeo vero aliquid non leve, quod vos rogem. Didici heri, versari inter Typographorum manus novum Commentarium in Persium: affirmavit Stephanus [note: Robertus Stephanus Roberti filius, Roberti nepos.], uxoris meae cognatus, vir eruditissimus, per aliquam multos dies eum librum in sua potestate fuisse, jam non esse. Qui igitur nolim actum agere, oro vos atque obtestor per omnes Musas et amicitiam nostram, rimemini de hoc negotio [gap: Greek word(s)], quis Author, quae res, quae spes sit? Utinam quidem possetis librum ipsum videre: quod vestrum acumen est, spero, levi inspectione posse vos, quis sit genius scripti ac Scriptoris, deprehendere. Si quid igitur nos amatis, in hanc curam incumbite, et rem exploratam vel perscribite; vel, si hoc possum a vobis impetrare, ad philosophicum venite prandium, ubi fabularum literatarum plus futurum, quam cibi aut vini. Valete, et [gap: Greek word(s)]. Fasciculos Scaligerianos vobis etiam et etiam commendo. [gap: Greek word(s)]. Madriti, pridie Kalend. Jun. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCXCVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] ILlustrissime Vir, post longiorem tuarum exspectationem, ternas tandem simul accepi; quae etsi abunde cupiditatem meam explere poterant, huic tamen [gap: Greek word(s)] accessit insigne corollarium Graecorum Poematum tuorum; quem foecundissimi ingenii tui foerum divinum, quod [gap: Greek word(s)] nobis volueris, tanti aestimo pro eo ac debeo, quanti a cordatis viris [gap: Greek word(s)], et nominis immortalitas aestimari solet. Etsi autem nunquam eo dementiae, aut typhi venimus, ut dignum aliquid notitiā [gap: Greek word(s)] posse a nobis praestari speraremus; quin tamen ejus voti cupiditate jam a prima fere adolescentia [note: 1604.] titillati fuerimus, diffiteri non possumus: sive is est communis [gap: Greek word(s)] error, sive propria stultitia mea, qui licet spes omnis cessaret, desinere tamen [gap: Greek word(s)] nequibam. Nunc igitur cum immortali munere tuo consecutum me videam, quod sperare ab ingenio meo non poteram, quā fruar laetitiā, quo gaudio triumphem, facilis tibi conjectura. Ago itaque tibi, virorum maxime, pro inaestimabili hoc beneficio, non quas debeo, (unde enim?) sed certe quas possum, et quantas possum maximas gratias, [gap: Greek word(s)]. Simul re illud oro atque obtestor, persuadeas tibi, nihil mihi in omni vita magis fore propositum, quam ut quotidie vehementius te de me optime meritum esse laeteris. De praestantia autem aureoli muneris, quo me beasti, si dicere incipiam, dies me potius deficiat, quam tuarum laudum argumentum. Etsi non is ego sum fortasse, qui [gap: Greek word(s)] plene percipiam, si quid tamen supra vulgus earum elegantiarum sumus intelligentes, pronuntiare non vereamur, editione ejus libelli palam fecisse te, nemini cuiquam illorum Veterum, quos jure omnes mirantur, de laude ingenii, et scribendi quicquid volueris facultate, te concedere. Est omnino is genius tuorum scriptorum, ut quicquid instituas, ita in eo excellas, quasi illud unum toto vitae curriculo agere didiceris. Equidem cum tuos versus lego, et simul cogito quā facilitate velut [gap: Greek word(s)] eos fundites, totus stupeo. Quid cum caetera tua scripta lego, [gap: Greek word(s)]; ut saepe in tuis libris versanti mihi, quod familiares mei sciunt, acciderit ut manus in coelum tollerem, ac Deo Opt. Max. gratias agerem, quod hac potissimum aetate sum natus, quā poteram tantum naturae [gap: Greek word(s)] non ignorare. O utinam faxit idem [gap: Greek word(s)], ut vitam in terris tantisper agas, donec omnia quae orsus es, aut porro ordiri paras, detexueris, atque in commune contuleris! Permolestum fuit, quod scribis de operarum, quibus uteris, lentitudine. Tu tamen, [gap: Greek word(s)]. Sed ego eā spe me solabar, quod Commelinum, cujus res agitur, non commissurum existimabam, ut ejus officium hac in parte posses desiderare. Nostra longe durior conditio, qui partim ob valetudinem uxoris, partim ob nugatorias plerumque occupationes, maximam hujus anni partem amisimus; qua ex re intolerabilem dolorem perciperemus, nisi


page 212, image: es212

[note: 1604.] longā hujus mali patientiā occalluissemus, prope jam [gap: Greek word(s)] facti similes, qui [gap: Greek word(s)] malorum tamen sensum nullum habent. Quid facerem? [gap: Greek word(s)]. De studiis quidem nostris, si nondum spem omnem posuisti, vereor ne in caeteris perspicacissimus, minus in hoc videas: sed experiemur quae secessum hunc nostrum fortuna sit exceptura. Quia enim Medicis autoribus loci mutationem afflicta conjugis valetudo postulabat, Madritum, volente Rege, concessimus; quod consilium si ex voto cesserit, speramus paucis mensibus nos ea praestare posse, quae aliquot annis in urbe nequissemus. Dionem, de quo nuper spem feceram, tenet adhuc captivum Morellus noster; qui cum initio confirmasset mihi, se vix tres aut quatuor chartas notarum meditari, postquam lucubratiunculam nostram vidi, quae eo scripta fuerat, ut vir optimus labori suo parceret; ille contra, sententiā mutatā, [gap: Greek word(s)] inchoavit, cujus principium habemus, chartarum, ut audio, jam ad quadraginta, vel amplius. Finem quando simus habituri, ne ipse quidem operis pater compertum habet, nedum sciamus nos. Suspicor tamen, vel ad has proximas nundinas aliquem illarum annotationum fore finem. Persium toties susceptum, quoties ab octo proximis mensibus respiravimus, serio poenitet attigisse; magis, promisisse: [gap: Greek word(s)] in eum Poetam notata habemus, e quibus dum pauca eligere, et obscuro Autori lucem interpretationis afferre conamur, ita opus crescit, ut taedio [gap: Greek word(s)], quae jam descipta erant [gap: Greek word(s)], non semel consciderimus. Sed tenerae frontis sumus; neque audire sustinemus pollicitatores inanes. Itaque obdurabimus; et quod nobis ipsi intrivimus, exedemus. Moror te. Vale, illustrissime virorum [gap: Greek word(s)], Madriti, propridie Kalend. Jul. CIC IC CIV.

Velim scire an liber de Magnetis Directione, quem Autor tibi misit cum bene longa epistola, fuerit tibi redditus. Vir ille optimus tuas avidissime exspectat. Florentius tuis acceptis gaudio exiluit, brevi gratias acturus.

EPISTOLA CCCXCIX. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] MUnus a te missum, clarissime Juvenum, accepi superioribus diebus: Hesiodum dico tuum, de quo cum salivam mihi commovisset semo [note: 1604.] noster [note: Josephus Scaliger.], ex lectione operis cognovi, virum divinum non solum ex animi sententia, [gap: Greek word(s)] quae scripsit, scripsisse; verum etiam [gap: Greek word(s)] quādam usum, nec plane quanti tuum illud scriptum faceret, indicasse. Equidem sic discessi a tuorum lectione, ut nondum constituerim, utrum prius mirari debeam, judiciumne supra annos, an exquisitae eruditionis copiam, vel in sene admiratione dignam. Qui talia id aetatis praestas, obsecro, quid facturus es [gap: Greek word(s)] Ergo extitistitu, eruditissime Juvenis, qui post tot secula primus nos doceres, [gap: Greek word(s)] quid essent? Qui nugas Grammaticorum solide confutares? Qui Proclum (at qualem et quantum virum!) de vicinia veritatis aberrantem, comiter in rectam viam deduceres? Liquido constat mihi, virum magnum, si viveret, in disciplinam sese tibi traditurum: nedum id facere debemus nos, [gap: Greek word(s)] prope dixerim, si cum tanto viro componamur, [gap: Greek word(s)] de me loquor, et mei similibus, qui tam multa, de quibus vix leviter cogitaveramus, cum in tuis scriptis legimus docte adeo observata atque exposita, quid aliud possumus, si grati sumus, quam te magistrum agnoscere, et omnia laeta ac fausta tibi optare. Viderint alii, quo animo tuis laboribus fruantur, ego praedicatione tuorum in Rempublicam literariam meritorum aliis fortasse, mihi certe ipsi satisfacere non possum. Dio [note: Chrysostomus.] noster pridem frontem perfricuisset, et magnum censorem, teque ejusdem dignitatis candidatum adiisset, ni per Morellum staret; qui nescio quid magni [gap: Greek word(s)] in eum Authorem molitur. De Persio quid scribam, nescio; ita multa impedimenta oblata sunt nobis, quoties vel [gap: Greek word(s)] veteres in eum, Philosophum nescio dicam an Poetam, nostras curas coepimus attingere. Nunc autem cum in secessu hoc amoenissimo sumus, [Madriti enim habitamus, quod Regis suburbanum est Praetorium] videbimus quantum otii Dei benignitas sit nobis concessura. Quicquid illud erit, studiis certum est impendere. Vale, charissime Heinsi, et me ama. Propridie Kalend. Jul. CIC IC CIV.

Oro te meis verbis salutes virum clarissimum, et mihi amicissimum, Dominicum Baudium; quique ejus, nisi fallor, est [gap: Greek word(s)], Hallierium Pinaeum, nobilem Gallum; nec non Vassanos fratres. Nobis ad eos scribere [gap: Greek word(s)].



page 213, image: es213

EPISTOLA CCCC. [note: +] PETRO SCRIVERIO.

[note: 1604.] MAgni Scaligeri Graeca Poemata, tuā curā in lucem edita, doctissime Scriveri, superioribus diebus accepi. Nescio utri vestrūm plus debitura sint publica studia; illine, qui sine edendi voluntate illa scripsit, an tibi, qui parentem [gap: Greek word(s)] coegisti prolem agnoscere, dignissimam, ita me omnes Musae, quae tolleretur. Multum sane universum genus hominum, quibus cor rite salit, tibi deber, quod vel suasore, vel impulsore te, tantus elegantiarum thesaurus publicam lucem aspexerit. Equidem ejus levitatis non sum, ut de semonis illius scriptis judicium feram; quantulumcunque tamen est, quod in iis literis profecimus, videmur sine arrogantia id posse nobis sumere, ut quid inter Graece loquentem, et [gap: Greek word(s)] distet, agnoscamus. In quo si judicii non fallimur, ita excellit hic liber, ut mediis Athenis cum Aristophane, et Sophocle, atque Euripide Auctor vixisse queat videri. Enimvero intererat Reipublicae literariae, extaret ejusmodi aliquod exemplum, quod [gap: Greek word(s)] juventus ad imitandum sibi proponeret. Nam qui versus Graecos factitent, multos scimus et semper fuisse, et nunc esse; qui Graece loquantur, a multis seculis repertos esse oppido paucos. Quare pro opera tam bene locata immortales tibi ago gratias; cum publico [gap: Greek word(s)], in queis nos semper optavimus censeri, nomine; tum etiam privatim meo: quando illi ita placuit, ut summis suis in nos meritis hic accederet tam ingens, tamque insperatus cumulus, quo quidem munere nominis nostri immortalitatem, quam ab ingenio tenui nostro sperare non poteramus, nos confidimus esse consecutos. Tu quoque, doctissime Scriveri, eruditā illā tuā epistolā multum nos tibi devinxisti; qui eam benevolentiae tuae erga me significationem dedisti, ut facile omnes intelligant, ab amoris abundantia, non a merito ullo nostro ea esse profecta, quae nobis tribuis. Quod me adeo obnixe rogas, ut de Critica quae polliciti sumus, publicemus, agnosco etiam in eo affectūs tui vehementiam: neque enim ejusmodi nostra sunt, quorum causā vos docti vadimonia deseratis. Illa autem lucubratio peculiarem habet difficultatem, cum et spinosa sit tota, et quaedam in eo contineantur liberius adversus eos disputata, qui scelere immani [note: 1604.] de Sacra Pagina audent detrahere. Adde quod otium desiderat adhuc is noster foetus, si volumus [gap: Greek word(s)] eum non esse. Laetatus sum nuper, cum viderem Joannem Wouwerium, juvenem eruditissimum, ex parte idem argumentum suscepisse tractandum: magis vero laetatus essem, si, quae paramus omnia, essent ab illo occupata, ut legitimam occasionem haberemus supersedendi ab eo labore; quod quia ab eo factum non est, dabimus, [gap: Greek word(s)], operam, ut tuo desiderio quam primum satisfaciamus. Nunc Persii editionem parabamus, audebo dicere, penitus novam. Vale, doctissime Scriveri. Madriti ad Lutetiam propridie Kalend. Jul. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] ILlustrissime Vir, scripseram ad te ante horam, et Illustrissimorum Ordinum Legato Arsenio meas tradideram, cum advenit tabellarius hīc, rogavitque nunquid vellem. Arripui statim calamum, et haec exaravi, mihi enim religio est, ullum ad te sine meis dimittere tabellarium. Parem diligentiam a te non exigo; sed tamen oro te, ne sinas nos diutius ignorare, quo loco res tuae sint; tu, ut valeas, tuus Eusebius quam feliciter isthīc procuretur. Omnes heic eruditi illum tanā cupiditate exspectant, quantā par est opus tuum. Deus Opt. Max. te servet, virorum maxime, et nobis amorem tuum. Vale. a. d. XV. Kalend. Aug. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCII. EIDEM.

[note: 1604.] NOn dubito invitum esse te lecturum, quae invitus et moestissimiss scribo. Nuntio enim tibi obitum Hadriani Gulielmi, Flessingensis; juvenis supra annos docti, supra fidem probi ac pii. Ex tua primum commendatione innotuerat ille mihi; sed is postea accesserat usus, ea inter nos familiaritas, ut hominem intus atque in cute nōssem totum. Quod sane difficile mihi non fuit; nam apertior illo, aut [gap: Greek word(s)] nemo vixit unquam. Itaque ea coaluerat inter nos amicitia, ut cum ego illum filii charitate complecterer, ille et me et uxorem non aliter quam parentum loco amaret et coleret; quo fuit molestior utrique nostrūm hic casus tam inopinatus funeris tam acerbi. Sed me non tam privata


page 214, image: es214

[note: 1604.] amicitia movet, quam respectus publicae rei literariae; quae in hujus adolescentis morte incredibilem, si quid judico, fecit jacturam. Ardebat [gap: Greek word(s)] amore flagrantissimo cum universae [gap: Greek word(s)], tum illius praesertim partis, quae in cognitione rerum naturalium est posita; quo in studio eos jam fecerat progressus, ut aequales suos sine controversia superans, paucos vel senes peritiores illarum rerum videretur posse invenire sibi magistros. Imprimis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] operam impenderat; tantā quidem felicitate, ut paucis antequam obiret diebus, praestantissimis Academiae luminibus, Mareschoto, et Pietro, ipsius genero, miraculo esset, cum in saltu Madridano, quo ad visendam uxorem meam convenerant, obvias omnes plantas agnosceret, et nominibus tam vulgatis, quam veteribus Graecis, Arabicis et Latinis designaret. Ego vero, qui studia illius nota habebam, longe majora et sperabam, et aliis recipiebam. Sciebam quā diligentiā Medicos Arabes, Avicennam, Serapionem, Rasis, alios legisset, ac cum inter se contendisset, tum cum Graecis comparasset. Testis eram pulcherrimarum observationum, quas in eo genere fecerat. Nam in Arabicis literis quantum profecisset, sine lacrymis recordari non possum. Tantum affirmo tibi, magne Scaliger, eam [gap: Greek word(s)] fuisse adeptum, ut pauca legeret, quorum mentem non caperet, ubi paululum attendisset. Avicennam usu contriverat: Alcoranum ita familiarem habebat, ut cum a te discessi, neminem Europaeorum fuisse illi putem secundum. Sed quod maxime sum admiratus, praeceptiones grammaticas ejus linguae eximie callebat. Nactus erat mea, aut amicorum meorum, Huberti [note: Fuit hic Hubertus Medicus, et in lingua Arabica Professor Regius.] et Florentii, virorum eruditissimorum,. ope quatuor aut quinque Arabum Grammaticas manu exaratas; in his ille se anno exercuerat, ut exceptis oppido paucis, caetera omnia posset ex tempore in Latinum sermonem vertere. Quod cum sit per se difficile, et dignum admiratione, magis tamen mirareris, si scires quam difficili charactere Africano, quam corrupte scripti sint illi libri, unde hanc tantam ejus artis notitiam hauserat. Egeram cum eo persaepe ut quaecunque legerat ejus argumenti, in unum colligeret, et postquam tuum consuluisset oraculum, cum studiosis ejus linguae eam operam communicaret. Sed diu modestissimus juvenum consilio ac voluntati meae reluctatus est; cum diceret, rudem se omnium [note: 1604.] rerum, et me in ea opinione, quam de ejus studiis conceperam, falli vehementiā amoris, contenderet. Quid multa? adeo sui negligens et [gap: Greek word(s)] ut literas ad te scribere, etsi cupidissimus, et tui, si quis mortalium, [gap: Greek word(s)] admirator, ausus tamen sit nunquam. Scimus paratam illi fuisse dubitationum sylvam, quas relaturus ad te fuerat; sed pudor adhuc inhibebat. Expugnaveramus tandem ejus modestiam; et assiduis hortatibus, ac prope dixerim, convitiis quotidianis impetraveramus, ut meum potius consilium quam Judicium suum sequeretur. Jam igitur ad Grammaticam Arabicam edendam animum appulerat. Itaque itineri Constantinopolitano, quod ante aliquot menses instituerat, profecturus cum regio Legato, cui de meliore nota ego, et amici illum commendaveramus, ea fine renuntiaverat: atque ut majore otio frueretur, in Regis Praetorio Madridano, quo propter uxoris morbum concesseramus, nobiscum venerat. In eo secessu cum dies circiter quindecim jucundissime inter libros egissemus, jamque operis istius [gap: Greek word(s)] ei esset absoluta, quaedam etiam capita diligentius polita; ecce tibi languor eum occupat, et [gap: Greek word(s)] potius quam morbus quo factum ut venienti mihi in urbem negotiorum caussā, comitem se adjungeret; rediturus, ut existimabamus, vel mecum, vel biduo, aut ad summum, triduo post. Ita inter nos convenerat: sed [O caecas hominum mentes! ō spes inanes!] non ita Illi visum, cujus nutu minima maxima geruntur. Lutetiam igitur hilares venimus, viae laborem fabulis literatis levantes; hilares item apud amicum pransi sumus. Deinde cum ego amicum Medicum vocassem, et mentionem suae valetudinis Hadrianus, etiam tum meus, quasi aliud agens injecisset, jussus linguam ostendere, et manum praebere, gravissime aegrotare statim a Medico judicatus est. Ridere ille, et negare aegrotum se; verum levis tantum [gap: Greek word(s)] indigere. Erat illi non multo ante conductum hospitium in altissima urbis parte, prope illius aedes, qui characteres sculpsit Arabicos, quibus se brevi usurum sperabat, ac propterea e Sangermanico suburbio illuc migraverat: eo igitur se recipit, me redeunte. Lapsi sunt dies pauci priusquam gravius quicquam Medici, quorum operā usus est assiduā et fideli, metuendum precisā spe pronuntiarent. Ego tamen per sororis filium fere quotidie curavi eum visendum; deinde ipse etiam veni. Hīc me verba poene deficiunt, cum illius diei venit in mentem, quando


page 215, image: es215

[note: 1604.] illum gravissime affectum vidi [gap: Greek word(s)], et tormina infra umbilicum acerrima perpetientem. Adii ad Medicos; consului de genere morbi: responderunt, aut longam fore [gap: Greek word(s)], siquidem esset evasurus; aut cito vitam cum morte commutaturum: quod et accidit; sed velocius quam vel ipsi Medici opinarentur. Postridie enim ejus diei, quo illum videram, et quo erat ille me amplexus quam arctissime, ut vix remissurus videretur, scripserunt Medici, et certum hominem miserunt, qui nuntiaret, si vellem vivum videre, accurrerem; jam enim in extremis eum versari. Conscendi equum sine mora, etsi alta jam vespera erat, et accurri. Inveni non mortuum, sed morientem; et dum preces Pastor funderet, animam beatam Deo autori suo reddentem. Aderant illi amici multi, viri pii, quibus ipse propter virtutem et eruditionem ac praecipuam pietatem fuerat charissimus. In his erant Molinaeus et Desiderius Heraldus, quorum unum ex scriptis, alterum etiam ex vultu scio tibi notum. Hic fuit obitus juvenis optimi, et cum summis viris, si longiorem vitam fata indulsissent, merito suo mox comparandi. Nunc praeclara omnia tanti ingenii incepta [gap: Greek word(s)] nam qui lucubrationes suas non per simulationem, ut nonnulli, sed ex vera modestia, sperneret, solitus erat quaecunque observabat, in minutissimis scidis adnotare; quae post ejus obitum collectae sunt a nobis, vere sparsa Sibyllae folia, et nullā penitus inter se connexione cohaerentia. Haec nos adeo chari capitis monumenta, cuicuimodi tandem illa sint, jure amicitiae vindicavimus nobis, cum caeteram ejus omnem supellectilem, quae quidem varie sparsa potuit inveniri, coram amicis curaremus describendam, et amplissimae dignitatis viro, Arsenio, Legato Illustrissimorum Ordinum, tradendam. Haec autem eo pluribus ad te scribenda duxi, praestantissime Scaliger, quia fidei, quam praestare tibi debeo, interesse judico, ut scias nulla in re officia nostra ei defuisse, quem tua primum commendatio nobis conciliaverat. Deinde illud cogitavi, fore isthīc fortasse illius amicos, quibus volupe esset, [gap: Greek word(s)] plenius cognoscere; sed de re tam tristi plus satis. Vale illustrissime Vir, et me, ut semper, ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. August. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCIII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] DE praestanti munere, quo me donasti, egi nuper tibi, doctissime Heinsi, gratissimas gratias; etsi illis longe impares, quas animo habeo: sed et animum ipsum meum tibi confido esse notissimum. Nunc raptim haec exaravi, ut per omnes Musas te orarem, atque obrestarer, veteris amici tui [note: Hadriani Guilielmi, Flessingensis. Ipsum vero carmen exstat, pag. 67. edit. 1640. Poemat. Danielis Heinsii.] memoriam versibus tuis ad posteros transmitteres. Quis ille sit, ex iis, quas ad [gap: Greek word(s)] Scaligerum scripsi, cognoscere poteris. Ex eo intellexi, singulari amicitiā vixisse vos aliquando conjunctos; neque illi ullum erat jucundius [gap: Greek word(s)], quam cum de tuis laudibus praedicantem me audiret. Paucis adeo diebus prius quam fatalis hora illum corriperet, cum in Hesiodo tuo penitus defixum me videret, incredibilem ex ea re voluptatem capere se significavit, et de vestra conjunctione multa mihi tum narravit. Saepe etiam audire memini, cum disceret, se quicquid in Graecis sciret, tibi fere uni acceptum ferre. Igitur qui te tantopere et amabat, et colebat, dignissimus est, qui praeconem te virtutis suae et incredibilis eruditionis habeat. Vale, amicissime Heinsi, et dolorem meum quam primum solare. Lutetiae Parisiorum,. a. d. XIV. Kalend, August. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCIV. CAROLO LABBAEO.

[note: 1604.] LAnguenti mihi e febricula, tuae redditae sunt, et magni Scaligeri literae. Sensi non mediocriter sublevatum me utriusque epistolae lectione; nihil enim mihi jucundius, quam cum amicis colloqui; ambo autem amicissimi. Gaudeo tergeminum illum Heroem valere, et opus institutum urgere. Scribere nunc ad illum non possum; et non valde opus; cum pridie, quam Lutetiā exirem, binas eodem die dederim, quod velim tuis illi significes. Addas etiam, de Eusebii Chronico Burdegalensi plane inaudisse me nihil a tribus mensibus, et quod excurrit. Omnino suspicio illius de eo opere recta est. Convenźre et capita contulźre quam plurimi, et communi operā faciendum decreverunt, ne quid Respublica, hoc est, E. R. [note: Ecclesia Romana.] detrimenti caperet, si [gap: Greek word(s)] aliquis ea praestaret, quae non posset homo [gap: Greek word(s)]. Id igitur est,


page 216, image: es216

[note: 1604.] quod paratam pridem et absolutam editionem moretur. Illi vero [gap: Greek word(s)] nunquam tamen efficient, ut non caeteris avibus aquila regnet. Sed haec melius coram. Tunc et tibi satisfaciam de illius epistolis, quas daturum me, iterum iterumque confirmo: sed prius in ordinem eas redigere est animus; quod brevi faciam: si cessavero, en! veni huc, et illas aufer: non enim vacuus redibis. Vale, et fratrem tuum a me salura peramanter. De carmine ago gratias: Autorem Scaligerum esse, nolim praestare: cujuscunque est, [gap: Greek word(s)] est opus. Iterum vale. Madriti, a. d. XII. Kalend. August. CIC IC CIV.

De Glossariis melius coram: si de sententia Scaligeri vobis constat, quid vultis [gap: Greek word(s)]; quae tamen videbuntur, congressu primo dicam vobis, [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCCCV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] CUm ante menses fere tres munus [gap: Greek word(s)] a te accepissem, praestantissime Scaliger, egi tibi per literas non quas debebam quidem, sed quantas maximas certe poteram gratias: ut si nihil aliud possem rependere, in eo saltem officio meo non deessem, neve committerem, ut quanto honore essem abs te affectus, parum viderer intelligere. Opto scire, an tibi eae fuerint redditae; item aliae, quas paullo post moestissimus scripsi de re lugubri, cum de obitu certiorem te feci adolescentis optimi et doctissimi, Hadriani Gulielmi, Flessingensis, in cujus morte quantam severiores Musae fecerint jacturam, quam magis cogito, tam magis intelligo. Itaque non secus affectus sum hoc casu, quam si filius mihi aut frater periisset. Quam incredibiles in literis Arabicis fecisset progressus, pluribus nuper significavi. Ego profiteor, eo magistro me multum profecisse, aut ut verius dicam, potuisse proficere, nisi mens laeva fuisset, ac [gap: Greek word(s)] plena; nam magisterio illius, quantum ipse cupiebat, usus non sum; cum partim illi parcerem, partim alia studia me impeditum tenerent: [gap: Greek word(s)]. Amisi enim stultitiā meā occasionem, quam desideraturus sum aeternum, recuperaturus nunquam. Coeperamus Geographiam Arabicam vertere; quod, paucis locis exceptis, erat ipsi sane facile. Alia item multa aggressi eramus; quae persequendi et facultas mihi nunc deest et animus. Tu quoque, illustrissime [note: 1604.] Vir, [gap: Greek word(s)] amisisti tuae summae eruditionis admiratorem. [gap: Greek word(s)]. Quod superest, te oro atque obsecro, digneris amicitiā tuā nobilissimum virum, qui tibi has reddet. Hic quoque eorum unus est, quibus de meliore luto finxit praecordia Titan. Cum narrantem audies, [gap: Greek word(s)] miraberis tantum illi superfuisse otii ad disciplinarum et Historiae veteris cognitionem parandam. Quod si quid in nobis judicii est, non multos hodie Germania ejus ordinis et nobilitatis viros habet, quorum amicitia possit tibi gratior esse aut jucundior. Eusebium tuum duobus prelis urgeri, suspicabamur ex novissima epistola tua. Atque utinam ita sit! bonorum omnium, et [gap: Greek word(s)] desideriis satisfeceris. Nunc enim suspensi animi nostri sunt exspectatione tanti muneris; opes enim editoris, et in regia gaza [gap: Greek word(s)] habemus satis notam. Burdegalensi editione quid factum fit, nescimus; et virum optimum ( [gap: Greek word(s)]) non implesse quae promiserat, miramur. Sed est profecto ita, ut tu conjecisti, [gap: Greek word(s)] Quasi summa Respublica ageretur, comparantur undique praesidia, et publicis consiliis privata res agitur. Illi vero [gap: Greek word(s)] nunquam tamen aquilae in aves imperium abrogabunt. Nos quoque quid agamus, fortasse quaeres: agimus vero nihil, quod quidem tuā curā aut notitiā sit dignum. Persium nuper recensuimus, et libro commentario sumus interpretati. Sed dum rudiorum studiis consulimus, ita nescio quomodo opus exerevit, ut eā lucubratione quid simus facturi, nondum constituerimus. Dioneas tandem notas absolvit amicus noster [note: Fredericus Merellus.]. Agam cum hoc viro nobili, ut si potest fieri, ipsius operā isthuc curetur tibi dicatum exemplar. Amplissimum Legatum Buzenvallium in aula esse multas jam hebdomadas, his diebus primum didici. Heinsium quoque [gap: Greek word(s)] brevi venturum, affirmabat mihi quidam ejus familiaris nudius tertius. Ego illi de conditione prospexi, non minus lauta quam honorifica, et cujus ipsum minime poeniteat. Vale, illustissime Heros, et nos amare perge. Lutetiae Parisiorum, quo ex secessu suburbano veneramus, a. d. XV. Kakend. Septemb. CIC IC CIV.

Mathematicus [note: J. Nautonnerius. Vide supra, Epist. CCCXXI.] qui de Magnete scripsit, te obnixe rogat, respondeas epistolae ipsius.



page 217, image: es217

EPISTOLA CCCCVI. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] EX sermonibus amici illius tui, qui salutem a te nudius quartus mihi nuntiabat, cognovi multas epistolas meas, quas ad magnum Scaligerum et ad te scripsi, aut omnino periisse, aut in vestras manus sero pervenisse. Affirmabat enim ille mihi, te, cum ipse discederet, nihil literarum pridem a me accepisse. Atqui superioribus mensibus saepius me ad te scripsisse, sciunt Labbaei fratres, quibus meos ad Scaligerum fasciculos solitus sum tradere tabellariis deferendos. Sed postea fortasse accepisti [gap: Greek word(s)] plures simul epistolas meas. Quod quidem an ita sit, velim facias me certiorem, neque existimes potuisse in me tantam [gap: Greek word(s)] cadere, ut de luculento munere tuo non agerem tibi statim gratissimas gratias; quas equidem longe uberiores habeo, et porro semper sum habiturus. Audio te in eo esse, ut profectionem ad nos instituas. Utinam quidem quam primum ille exoriatur dies, quo tam charum mihi caput potero suaviari! Sed audin'? sive ego in urbe sim futurus, sive Madriti, recta statim ad me: nisi vis reus fieri gravissimi criminis violatae amicitiae nostrae; quam injuriam quibus potero cunque modis ulturum me, pro certo habe. Est mihi amicus [note: Sofredus Caligne, Navarrae Cancellarius. Colomes.], vir illustris dignitatis, sed pietate et eruditione longe major, apud quem hospitium tibi metatus sum, quamdiu volueris in urbe esse. Itaque veni [gap: Greek word(s)] spondeo fore, nunquam ut te consilii poeniteat; [gap: Greek word(s)], cui te et studia tua curae esse, nullus ambigo. Dionis notae amici nostri [note: Fred. Morelli.] tandem ad umbilicum sunt perductae. Itaque id nunc ago, ut inveniam, cui tuto tradam, quod tibi missurus sum, exemplar. Amplissimum Buzenvallium sine tuis ad nos venisse, [ita audimus; nondum enim vidimus] miramur. Sed eo suspicor illud accidisse, quia nihil a nobis pridem literarum acceperas, quod nollem ita accidisset. Vale, amice [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Septemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCVII. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1604.] DE versione [note: Epistolarum] Turnebi ita sentio, ut videatur magis non indigna tanto viro, quam satis digna. Fidelis [note: 1604.] est, et nihil peccat; sed minus exquisita et ornamentis carens quam tibi assentior, [note: Synesci. Vide Epitres Franaeoises a Monsr. de la Scala, pag. 101. et 109.] amplissime Vir, et omnino faciendum judico, ut titulus praefigatur, qui quod res est, dicat. Audio nescio cujus operā emendata quaedam in illa fuisse. Ego vero male vereor, ne [gap: Greek word(s)] illae extiterint magis, quam [gap: Greek word(s)]. Nam in Graecis palam corrupta quaedam, non casu animadverto. Si quid juvanda fuit Turnebi interpretatio, ut quae ex tempore fusa erat, vellem ea provincia mihi fuisset demandata; non quia id mihi tribuam, ut acutius haec videre potuerim quam ille, quisquis est, qui eam recensuit; sed quia pro ea reverentia, quā semonis illius manes prosequor, diligentius fortasse in eo negotio essem versatus. Ego enim Turnebum non [gap: Greek word(s)] solum, verum etiam [gap: Greek word(s)] colo. Quidquid est, multum tibi posteri pro munere hujus editionis sunt debituri. Perge vero, amplissime Gillotte, et Musas demereri, et nos amare, qui te ex animo observamus. Madriti, a. d. IV. Non. Septemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCVIII. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEMIO.

[note: 1604.] NObilissime Vir, si quas habeo tibi gratias animo, agere verbis instituam, longum faciam, et tamen minus omnino, quam quod sentio, dixero. Tu me ignotum, nihil unquam de te meritum, non solum tuā benevolentiā dignum judicasti; sed etiam effecisti, ut illius fructum perciperem, et ante meas preces ejusmodi beneficium mihi praestitisti, quod nullis precibus posse me a te impetrare semper existimaveram. Enimvero alii aliis capiuntur, et ut ille ait, voto non vivitur uno: tuum vero beneficium ejusmodi est, ut vix aliud videatur potuisse in nos a quoquam conferri adeo [gap: Greek word(s)] ac gratum. In literulis enim nostris omnes nobis positae sunt voluptates atque amoenitates; quibus aerumnosae hujus vitae [gap: Greek word(s)] edulcamus. Spero autem ad studia nostra non mediocre momentum esse allaturum illustrissimi Principis Codicem Arabicum, cujus usum tua mihi benignitas impetravit. Ex aliis Arabum libris pridem mihi illius Autoris nomen innotuerat, quod liber Palatinus fronte praefert; sed an ille sit, quem Abisenae [note: Aliis Abensina: vulgo Avicenna vocatur.] Interpretes passim laudant, nondum affirmare ausim; aliis enim studiis impeditus adhuc fui, neque eum Codicem serio adhuc


page 218, image: es218

[note: 1604.] versavi. Brevi faciam, propitio Numine, et satim illum ad vos, ut omnes intelligant, fide nihil mihi esse antiquius. Vale, praestantissime Vir, et me ama, qui et sum, et sum futurus aeternum tuae virtutis admirator, dignitatis cultor. Madriti, a. d. III. Non. Sept. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCIX. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1604.] HAvebam scire, ut valeres, et quid ageres, clarissime Rittershusi; mirabarque binis meis superioribus nullum a te responsum esse datum; ut nec a Scipione Gentili, Academiae vestrae lumine, quicquam literarum accepi, postquam ex itinere Gallico isthuc est reversus: eramque adeo de utriusque vestrūm valetudine ac statu sollicitus, cum misit ad me Bongarsius, [gap: Greek word(s)], epistolam illam tuam, quam utrique nostrūm communem esse voluisti. Gavisus sum non mediocriter, et quod valentem te intellexi, et quod ita in literas animatum, ut bene de illis merendi finem nullum facias. Nam quod scribis de repertis Beati Patris, Isidori Pelusiotae, epistolis, et tuā curā descriptis, atque ad edendum paratis; beasti me, mi Rittershusi, hoc euangelio. Macte hoc studio atque hermaeo isto. Multa quidem tibi jam Respublica literaria debet, propter egregia ingenii tui monimenta, quibus illam auxisti, ornasti; sed magnum cumulum prioribus tuis meritis adjeceris, si tam pium et eruditum Scriptorem [gap: Greek word(s)] nobis dederis; quod quidem ut facias, non hortor te solum, sed etiam rogo atque obtestor; eo quidem vehementius, quo pauciores hodie sunt, quorum palato dapes istae sapiant. Sed male sanorum hominum voces insanas, qui literas Graecas faciunt non nauci, pro tua prudentia facile intelligis esse contemnendas; atque illud potius nobis, qui illarum praestantiam ac necessitatem intelligimus, esse enitendum, ut fugientibus manum injiciamus, et si possumus, suam aestimationem ac pretium illis apud [gap: Greek word(s)] vindicemus. Quod autem edi cupis Lutetiae opus tuum, (vere enim tuum dixerim) de ea re quid certi spondeam tibi, non habeo; nam lente heic Graecorum editio procedit, etsi non deest quibusdam nostrorum Typographorum animus, et Isidorum, et reliquos Patres Graecos edendi. Itaque cum omnia a te fuerint [note: 1604.] parata, fac me ut sciam, et confide pari diligentiā in eo negotio versaturum, ac si mea res ageretur. Vale. Madriti ad Urbem, a. d. III. Nonas Septemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCX. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1604.] CUm superiore mercatu Francofurdiensi Procopium manuscriptum tibi misissem, Hoescheli clarissime, quia post illa nihil a te literarum accepi, fui aliquandiu sollicitus, eo libro quid factum esset. Postea vero ex iis, quas ad [gap: Greek word(s)] Bongarsium scripsisti, didici tuto illum ad te fuisse curatum; quod non mediocri me voluptate affecit; nam et exemplari, quod isthac miseram, metuebam; et ne ea retardaretur tuum inceptum, anxius eram. Nunc spero brevi nos beneficio tuo optimum Scriptorem typis illis vestris elegantissimis editum habituros. Fallor, aut de Republica literaria mereri non potes melius, quam editione cum hujus, tum aliorum similis notae Scriptorum. Quod autem novissimis tuis me rogabas, de versione Gregorii [gap: Greek word(s)], puto Jacobum Bongarsium quae illi super eo dixi, tibi significasse; fuisse me, quod petebas, facturum, nisi vidissem in Indice superioris [gap: Greek word(s)] Francofordiensis promissum a nescio quo vestrae gentis omnium eximii ejus Scriptoris operum versiones. Itaque actum agere non placuit; qui praesertim adeo essem occupatus; et variis distractus curis; de quibus apud te non semel queri memini. Omnino vivit nemo occupatior, quam nos sumus. Ut taceam de charissimae uxoris [gap: Greek word(s)] morbo, qui etiam ab urbe me expulit, et in hanc regiam domum compulit sedere, ubi tertium jam mensem habeo. Atque ego initio mihi gratulabar, quod relictā urbe liberatum me crederem importunis visitatoribus, per quos nulla fere mihi erant tempora succisiva; cum totos dies persaepe in nugis [gap: Greek word(s)] cogerer insumere. Sed jam me experientia docet, longius nescio quo in solas terras fugiendum mihi esse, si vivere cum Musis tendam. Veruntamen quicquid nobis vacui temporis conceditur, id totum in ornanda Sparta, [gap: Greek word(s)] ponimus. Quod si per Typographos licuisset, Persianum Commentarium isthuc misissemus, et simul alteram Suetonii editionem, priore aliquanto fortasse meliorem, Sunt et aliae curae graviores, quae nos exerceant; sed quarum publicatio non est [gap: Greek word(s)]. Tu, Vir eruditissime,


page 219, image: es219

[note: 1604.] quid agas, quid jam edas, quid mox sis editurus, aveo scire. Nam qui a quinque, aut sex mensibus tuas non acceperim, quam uberrimas cupio illas accipere, [gap: Greek word(s)]. Vale. Madriti, quod regium est ad urbem Praetorium, a. d. III. Non. Sept. CIC IC CIV.

Amplissimo et nobilissimo viro, Marco Velsero, plurimam salutem verbis meis nunties velim. De Privileglo, quod a nobis petiisti, scito [gap: Greek word(s)] (hominem e senio prope jam obnoxium Graecorum proverbio, sed [gap: Greek word(s)] meticulosum, adeo ut omnia, etiam tutissima, timeat,) rogatum ab amplissimo et sapientissimo Thuano, ut Privilegium ejus meāque curā conscriptum Regis sigillo firmaret; quia ego veniebam in partes, statim coepisse suspicari, tot librorum editione, de quibus cogitare te significaveramus, culmen Romanae Arcis peti, et haeresim [sic enim Veritatem Dei vocant] stabiliri. Risimus ego et Thuanus, cum haec nobis referrentur a Perrotto, Regis Secretario, nominis Germanici studiosissimo. Ivi igitur ipse ad [gap: Greek word(s)] et quam longe abessent tuae curae ab eo genere scriptorum, quae orbem Christianum misere lacerant, exposui. Adjeci, neque Thuanum, neque Velserum, duos summos viros ejus professionis, fauturos tuis coeptis, si eo spectarent. Quid multa? Pervici non tibi debere hoc negari. Promisit igitur, si per eundem Perrottum mitteretur, facturum, quod rogaremus. Ecce vero rem suavem; nam ubi venit Perrottus, responsum tulit ab optimo et alioquin venerando sene, permissurum se tibi, ut tua isthīc ederes; at ut impediret, ne nostri possent edere cum vellent, nullis conditionibus adductum iri. Quo quid magis [gap: Greek word(s)] potest fingi? quid enim Privilegium est eā parte demptā? Sed alia caussa est profecto, quae illum terret. Ego certissimum habeo, simul ac Regi rem aperuero, jussurum, ut fiat. Sed vix in urbem ex eo tempore Rex venit, aut nos casu tum aberamus.

EPISTOLA CCCCXI. JACOBO GILLOTTO.

[note: 1604.] AMplissime Vir, non mediocriter gaudeo, quando studium et fidem cogito erga me [gap: Greek word(s)] Turnebi. Omnino autem faciendum videtur, ut ejus honori quam commode fieri poterit, hujus libri editione consulatur. Ego et illius causā, quem valde colo, et [note: 1604.] tui, quem observo, unice paratus sum ad omnia, quae volueris, sit modo temporis plusculum, ne urgeamur nimis: sed de his coram. Quod ut possimus, ultimā hebdomadis die isthuc veniam, et te invisam. Tum quid opus factu sit, videbimus, et de communi sententia statuemus. Velim interea de Josepho Scaligero aliquid addiscas; valde enim longum videtur esse tempus, cum ab illo nihil literarum accepi. Opto servet Deus et te, et illum [gap: Greek word(s)]. Vale, Vir amplissime, et me ama. Madriti, a. d. VII. Eid. Septemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXII. FOPPIO AB AITSEMA.

[note: 1604.] HEri reverso mihi a Synaxi sacra reddita est epistola tua, eruditissime Foppi. Gaudeo non mediocriter amore tuo in nos; qui etsi vehemens, non tamen sinemus nos hac parte abs te vinci, parati de omni alia laude tibi concedere. Hoc vere tibi affirmo, simul innotuit mihi tuus ille verecundiae virginalis plenus vultus, sensi captum me amore tui; hoc est, tuae et modestiae, quam prae se ferebat et tacentis vultus. Postea vero quam de pietate, de literis et virtute eos sermones habuimus, quorum ne te quidem video esse oblitum; tum vero auxit adeo meus in te affectus, ut jam nihil mihi posset gratius accidere, quam abs te amari. Enimvero delectant alios alia: nos secundum [gap: Greek word(s)] in prima parte felicitatis ponimus amorem bonorum. Quare duobus nominibus gratissima mihi fuit epistola tua, et quod me tibi charum esse abunde testares; et quod memoriam [gap: Greek word(s)] Hadriani Guilielmi [note: Flessingensis.], conjunctissimi, heu! nuper mihi et summe chari, eleganti carmine ornasti. Omnino dignus erat optimus ille juvenum, quem amarent vivum omnes, quibus sereniores Musae sunt cordi; et quem nunc [gap: Greek word(s)] fato defunctum lugeant omnes earundem Dearum [gap: Greek word(s)]. Literae Arabicae quantum in illo capite jacturam fecerint, nemo facile dixerit. Pietas vero probissimi adolescentis quanta? quam singularis? ut sine lacrymis recordari tristis illius diei nequeam, qui tantum thesaurum nobis eripuit. [gap: Greek word(s)]. Verum de his quando et quoties voles, plura coram. Unum te rogo, nobilissimum et generosissimum, et studiis melioribus accurate excultum adolescentem, qui nuper ad me una tecum venit, meis verbis quam officiosissime


page 220, image: es220

[note: 1604.] salutes. Valete ambo, et me amate. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Septemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] ILlustrissime Vir, ex trinis literis, quas ad te scripsi novissimas, spero tibi notum esse nostrum secessum in regiam arcem, cui Madrito nomen. Tertium jam mensem ibi agimus, quo toto spatio temporis unicas a te accepimus: nos jam quater scripsimus, et quidem satis prolixas duas epistolas ad te misimus, quas an acceperis, velim, nisi grave est, ex tuis cognoscere. Priore illarum gratias agebam tibi de luculento munere, quo immortalitatem nomini meo tua illustris benignitas conciliavit. Erant in eodem fasciculo etiam ad clarissimos viros, Scriverium, Heinsium, et Joannem a Wouweren literae, quae si, ut vereor, interceptae sunt, non possum effugere justam criminationem vestrūm omnium. Altera epistola tristissimum argumentum habuit, nuntium de obitu Flessingensis adolescentis, de quo cum multa scriberem tibi, nullam tamen partem sum assecutus debitae laudis ejus pietati, virtuti et summae eruditioni. Ego, mi Scaliger, amisi socium ac ducem studiorum meorum in literis Arabicis. Quod eo mihi est molestius, quia praeclarorum ejus inceptorum, de quibus ad te nuper scripsi, [gap: Greek word(s)], quae ob oculos meos quotidie versantur, vulnus pridem acceptum coire non patiuntur. Ille nobis Arabicam Grammaticam brevi daturus fuit, ex multis Magistris improbo labore collectam. Ille in Medicinae studiis ea suit praestiturus, quae omnes mirarentur. Quid faceret vir, qui adolescens eo pervenerat? Modestia vero doctissimi juvenis et respectus omnium, qui de literis essent bene meriti, fidem omnem superat. Te certe ita suspiciebat, ut sine stupore de tua in literis praestantia nunquam loqueretur. Itaque cupidissimus scribendi ad te, nunquam est ausus; cum diceret, nondum eo eruditionis accessisse, ut deberet te interpellare. Inveni inter ejus chartas paucas omnino, quae possint esse usui; quasdam tamen offendi [gap: Greek word(s)] verius quam praecepta, excerptas ab eo, cum Arabum Grammaticorum libros legeret. Ego constitui, volente Deo Opt. Max. et faciente, primo vere te invisere, et tecum omnia communicare, quae futura sint alicui usui. Illud scio, et Caphiam [note: 1604.] et Giarrum jam potuisse ab illo edi, cum non poenitendis notis et versione Latina: nisi maluisset quicquid apud alios legerat, in unum corpus colligere, et digesta omnia simul edere. Sed studiorum ejus mira quaedam fuit ratio; nam quae inter legendum observabat, solitus in minutissimis schedis annotare, atque illa diu circumferre, deinde in cistam conjicere, atque inter sarcinas suas servare. Nos autem studio transmittendae ejus memoriae ad posteros, utilia ab inutilibus selegimus, et cum tui videndi desiderium ferre diutius non possimus, cum isthuc veniemus, consulemus oraculum tuum, num quae possit iniri ratio, ut aliquod lucubrationum eruditissimi juvenis extet in publicum monumentum. Quare si nos servassit [gap: Greek word(s)], et coeptis faverit, [gap: Greek word(s)] me exspecta. Quod si de profectione amplissimi Legati Buzenvallii aliquid rescissem, fortasse, quod mente paro adhuc iter, jam esset confectum. Sed venisse illum Lutetiam non ante scivi, quam reditum ad vos iniisset, quod eo molestius fuit, quia simul erepta mihi facultas, exemplaria Dionis isthuc mittendi. Est in urbe Bibliopola quidam Beis, cui dederam id negotium ante mensem; atque ille se curaturum receperat, ut brevi et tu, et Heinsius dicata vobis exemplaria reciperetis. Haec quoque spes decollavit; nam Beis, quia Morellus lentior erat me absente in tradendis libris, re infectā Francofurdum abiit. Id cum rescivissem, egi cum Drovardo, quando eodem se accingeret, ut vestrati Typographo vel duo, si posset, vel unum saltem traderet tibi reddendum. Exspecto quid factum sit, ut aliā viā prospiciam, si et ille, quod vix futurum puto, fidem fregerit. Velim clarissimus Heinsius haec ex te cognoscat. Accepi ex iis, qui Buzenvallium convenerant, libellum esse a te editum contra Serrarium. Opto ita sit, et ut brevi cum illam lucubrationem tuam, tum etiam Eusebium tuum videamus. Vale, illustrissime Scaliger, et ad nos scribe. Scripsi raptim, cum Lutetiam casu venissem, a. d. III. Eid. Septemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXIV. FOPPIO AB AITSEMA.

[note: 1604.] LIteras tuas, eruditissime Foppi, futuras per se gratas, reddidit mihi gratissimas adjectum carmen, quod in Hadriani Guilielmi, Flessingensis; juvenis multis nominibus, dum viveret,


page 221, image: es221

[note: 1604.] mihi charissimi, obitum immaturum scripsisti. Nemo illum nōrat, quin iis laudibus fateatur dignissimum, quibus est a te ornarus. Ego, quem ille heic unicum, ac prope solum testem habuit pulcherrimorum inceptorum, ad quae dies noctesque se strenue comparabat, tristissimo hoc casu in tantum doleo, in quantum virtutem amo; et studia literarum, quibus nihil mihi charius, industriā felicium ingeniorum cupio promoveri. Quae Belgicae vestrae propria quoddammodo videtur esse virtus, morum simplicitas, ea sic in Hadriano excelluit, ut vere possim affirmare, neminem eo probiorem, aut magis [gap: Greek word(s)] mihi fuisse unquam notum. Eruditio vero supra annos plane stupenda. Omitto Graecae Latinaeque linguae summam peritiam, et omnium honestarum artium, quae liberaliter, et quidem Lugduni Batavorum educatum doceant. At in rerum naturae universae et [gap: Greek word(s)] cognitione quos et quantos, Deus bone! fecerat progressus? Hoc tantum dicam, Medicis excellentibus, qui praestantiam ipsius in hoc genere animadvertebant, fuisse miraculo. Nos vero nihil impensius in eo mirabamur, quam literarum Arabicarum notitiam. Paucis enim annis studio, labore ac diligentiā eo jam pervenerat, quo vix tota Europa quemquam adhuc pervenisse, si unum aut alterum excipias, notum habemus. En, mi Foppi, qualem quantumque juvenem Respublica literarum amisit! Nam qui in ipso adolescentiae flore adhuc erat, et omnia, quae diximus, fuerat consecutus, quid censes facturum fuisse, si eum [gap: Greek word(s)] non rapuisset? Lugenda sane publica sors literarum, quae in uno hoc capite tantam fecit jacturam. Ipse vero non lugendus, sed beatus potius praedicandus; qui onere [gap: Greek word(s)] mature liberatus, caducam et malis obnoxiam vitam meliore mutavit. Sed redeo ad carmen tuum, mi Foppi, tibique etiam eo nomine gratias ago, quod exemplo tuo popularibus tuis, nobilissimi ingenii juvenibus, [gap: Greek word(s)] praeivisti ad celebrandam posterisque tradendam Hadriani memoriam; quo nihil potest mihi gratius accidere. Vale, Vir doctissime, et quod supra omnia est, [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Kalend. Octob. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXV. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] NOn dubitarem mirari te, quod promissum pridem exemplar Dionis nondum acceperis, nisi confiderem, eas literas, quas super ea re scripsi ad illustrissimum Scaligerum, et acceptas ab illo, et tibi fuisse ostensas. Ex iis didicisti, nullā meā culpā accidisse, ut duae occasiones libros isthuc mittendi, quae solae hactenus post absolutam ejus Authoris editionem se obtulerunt, praetermitterentur. Una illarum fuit, cum ad vos rediret amplissimus Buzenvallius; de cujus adventu in urbem, aut abitu tunc demum factus sum certior, cum ille propior vobis quam nobis erat. Altera fuit, cum Beis, Bibliopola Parisiensis, [gap: Greek word(s)] quaedam isthuc mitteret. Ego vero ne ea occasio mihi elaberetur, satis cavisse videbar; cum Morellum [gap: Greek word(s)] jussissem duo exemplaria ipsi tradere; quae se ab illo exacturum, ille ipse Beis sancte promiserat. Uter eorum officio defuerit, nescio. Ego faciam, [gap: Greek word(s)], ubi primum data erit facultas, memorem me facto, non verbis tibi probem. Sed oro te per omnes Musas, quid sibi vult hoc tam diuturnum silentium tuum et magni Herois nostri? Quinas minimum ad te, septenas aut eo plures ad eum literas dedi, ad quas responsum tuli nullum; et fuere bene longae quaedam illarum, quaedam tristissimi argumenti, quibus significabam vobis Hadriani mei obitum; Hadriani, inquam, Flessingensis adolescentis, quo nullum alium meliorem, aut majoris spei sol videbat. Itaque ejus desiderium amore literarum ferre non possem; nisi illud cogitarem, [gap: Greek word(s)] item illud, [gap: Greek word(s)] hanc unam esse causam [gap: Greek word(s)] illius abitūs [gap: Greek word(s)]. Ille te inter praecipua hujus aetatis lumina suspiciebat, et tuo magisterio in literis Graecis gloriabatur. Tu illum ne pro populari quidem tuo videris agnoscere, qui ad frequentes adeo epistolas meas, luctūs mei testes, ne verbum [gap: Greek word(s)] tot mensium spatio sustinueris. An tu ad nos cogitas? et pro literis spectandum fruendum dare cogitas? Ita nuper Scel. [note: Foppius Scelto. Colomes.] Phrysius, eruditissimus adolescens, cum a te veniret, affirmabat. O illum diem suavem mihi ac jucundum, cum ego te amplectar, ac vel in medio foro suaviabor. Veni igitur, mi Heinsi, neque dubita, etiam in media hac barbaria reperturum te paucos quidem, sed tamen


page 222, image: es222

[note: 1604.] reperturum, quibus tua commoda futura sint curae; cui rei scito jam abunde esse a me prospectum. Quare aliud cura, neque de hoc sis sollicitus. Ego, si Deus faverit coeptis, primo vere ad magnum Heroem sum excursurus. Persius serio jam excuditur. Miraberis [gap: Greek word(s)] hominis fortasse [gap: Greek word(s)]. Vale, et me ama. Vassanos fratres tibi cupio esse commendatos. Iterum vale, et aut rescribe, aut veni. Lutetiae Parisiorum, Non. Octob. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] AUdi rem novam, illustrissime Vir, et assem para. Qui hactenus propter constantiam in purioris Religionis professione [gap: Greek word(s)], si quis alius, fui exosus, nunc Loyolitis ita charus sum, ut nihil supra. Sive nos urbs habeat, sive rus concedimus, non effugimus, quin sit nobis cum illis versandum, colloquendum. Nuper venit ad me Gonterius cum nescio quot Episcopis: postridie cum in libris totus essem, ecce tibi Frontonem Ducaeum. Deinde cum ex negotio in urbem venissem, quin dies totos cum illis contererem, vitare non potui. Haec quo spectent, non est quod exponam tibi pluribus. Fronto vero sancte affirmabat post prima statim salutationis verba, se jussum a Rege id conari et urgere; hoc enim valde se cupere. Ego illis hoc unum respondi, [gap: Greek word(s)] semper. Veris argumentis locum daturos lubentissimo animo: grariā vero Principis, aut pollicitationibus nihil quicquam moveri: mirari tamen, cum de animo nostro omnibus constet, quid esset cur toties sollicitatam constantiam nostram is vellet, a quo mittebantur. Haec res quem exitum sit habitura, nescio: suspicor tamen haud temere ista tentari, videturque is suturus eventus, ut alius Maecenas nobis brevi sit quaerendus, quod quidem coelesti Providentiae [gap: Greek word(s)]. A Frontone didici, Eusebium Burdigalensem ad finem esse perductum, et cis dies paucos in urbe futurum. Puto eum virum tibi vel de facie notum esse, vel e scriptis. Utinam hoc ingenio effent ejus Ordinis caeteri omnes! nam vir optimus praeter editionem veterum Patrum Graecorum aliud nihil videtur curare. Utinam perficiendi, quod cupio, det facultatem [gap: Greek word(s)]. Videro te brevi, et praesentem fuero veneratus: tum de multis tecum [note: 1604.] agam melius, quam nunc possum per literas. Dionem [note: Chrysostomum.], quem Francofordo jussi ad te mitti [gap: Greek word(s)], quia hinc non potuerat, confido te accepisse. Ego tuarum desiderio [gap: Greek word(s)], dum semper aliquem exspecto, qui earum fasciculos diu detentos (sic enim mihi persuadeo) tandem reddat. Vale, illustrissime Vir. Lutetiae Parisiorum, Non. Octob. CIC IC CIV.

Literas, quas adjeci, commendo tibi. A. Bibran, Eques Silesius, isthuc aut venit, aut venturus est brevi: oro te, meas ad illum cures. Ego Deum venerabor, ut te servet.

EPISTOLA CCCCXVII. JACOBO DAVY PERRONIO, CARDINALI.

[note: 1604.] LIbros remitto tibi, illustrissime Cardinalis, quos nudius tertius commodasti; eoque nomine gratias ago gratissimas. Optarem, eo cimelio diutius frui posse; neque dubitarem, [gap: Greek word(s)], fore non inutilem Reipublicae literariae, quam ibi ponerem, operam. Nunc pauculis horis, idque raptim inter negotiorum strepitus, ex Arabica Epistolarum Divi Pauli interpretatione quaedam descripsi: nonnulla item cum editis Romae Arabicis Euangeliis contuli. AEgyptiacae vero linguae miram observamus rationem: sic enim e Graeca et vetere AEgyptiorum est conflata, ut puris putis vocabulis Graecis multa sint mixta, quae neque [gap: Greek word(s)] sapiunt, neque ullam omnino earum linguarum, quae sunt ab Hebraea derivatae. Omnes Graecorum characteres in ea deprehendimus, et alios insuper quam plurimos; ut necesse sit, illius linguae [gap: Greek word(s)] esse oppido multa. Equidem aedes Crassi, aut Licinii campos non meream, ut tantum thesaurum non tractarem, quamvis modico tempore. Sed tuum istud beneficium, illustrissime Cardinalis, prope nobis reddunt invisum rumusculi a tuis, ut audio, et aliis nonnullis dissipati. Viderint illi, qui tale nihil cogitantem, et studia longe diversissima omni contentione animi urgentem, [gap: Greek word(s)] interpellarunt, quam sit professioni ipsorum ea jactatio et [gap: Greek word(s)] conveniens. Ego, qui vigilias omnes meas amori veritatis in quocunque genere literarum semper impendi, non [gap: Greek word(s)] comparatis, re jam experior, quod apud gravissimum virum Gregorium Nazianzenum saepe legeram; vix ac ne vix quidem hujusmodi [gap: Greek word(s)] allum unquam extitisse fructum. Mihi


page 223, image: es223

[note: 1604.] persuasissimum est, eam demum esse pietatem Christianam, quae [gap: Greek word(s)] insuper habens, [gap: Greek word(s)] doctrinae adhaeret Divinā Scripturā contentae. Haec una est, quae doctrinae regulam figit, ut alicubi ait Augustinus; et illa Ecclesia vera, quae non est egressa de finibus suis, id est, de Scripturis Sanctis, ut ait diserte Hieronymus. Porro autem [gap: Greek word(s)] Spiritūs Sancti efficacia, docente Paulo, Deus est ipse. Quae enim adversus hanc [gap: Greek word(s)] disputari audivi, nuce cassā viliora judico, quoties vel ad divina promissa, vel ad fidem antiquam oculos mentis refero. Hanc nostram [gap: Greek word(s)] si quis est qui labefactare cupiat, age, quod saepe nuper dixi, rationes suas scripto complectatur: nos, freti virtute Dei, parati sumus ostendere, frustra antiquitatem ab illis jactari, qui Sacrae Scripturae miris modis, ut quidem videtur nobis, detrahentes, vetustatis authoritatem pro ratione obtendunt. Nuper, non sponte quidem meā, quod tute scis, neque enim eā fine veneram, sed impulsu tuo quaedam proposui [gap: Greek word(s)], quae viderentur esse [gap: Greek word(s)]. Idem nunc quoque affirmo; et doctrinam de sacra Eucharistia vestram cum aurea Veterum simplicitate pugnare, non disputandi gratiā, quod semper sum aversatus; sed quia sic credo, [gap: Greek word(s)] confirmo. B. Augustini, et Theodoreti loca, quae mihi nuper in mentem forte venerant, et de quibus singulari subtilitate multa sunt a te disputata, ut amplius de iis cogitandum pro meorum morum candore dicerem, non temere, neque contra Auctorum mentem a nostris laudari, eorum rationibus aequā lance expensis, patebit. Jam de Imaginibus, et hodierno earum cultu, quid in me nuper receperim, quantumvis obstrepentibus cunctis, scio, meministi; non recusare me, quin ex Historia Ecclesiae luce meridianā probarem clarius, prodigio videri posse simile, quod quidam patrocinio veterum Orthodoxorum illas tueri sustinent. Dei hominumque fidem! hoccine est veritatem propugnare, an quod Philosophi ajunt, [gap: Greek word(s)] nam quae in eam rem nuper afferebantur, solerter esse excogitata non negamus; cum Dei verbo, et quod toties assertum est, cum antiquae Ecclesiae usu convenire, hoc vero praecise negamus. Quod non capropter dicimus, ut tuum a nobis animum alienemus; magni enim facimus, pro eo ac debemus, amorem tuum: sed ut verissimum esse cognoscas, quod saepe [gap: Greek word(s)], unicam [note: 1604.] esse flectendi nos, atque alio traducendi rationem, si Ecclesiae, cui sum innutritus, doctrina [gap: Greek word(s)] Dei Verbo et primaevae Ecclesiae consensui, ad capita fidei quod attinet, probetur esse contraria: de quo cum nullum unquam dubium animum mihi incesserit; cumque ad alia omnia praeclusas aureis nos habere, cunctis, qui me non ignorant, confidam esse notissimum; quid est, quod in eam spem quenquam mortalium adduxerit, quasi abduci ab accepta fide possemus? Illud equidem assiduis a Deo Opt. Max. precibus postulo, flagitoque, ut mentis meae tenebras velit non [gap: Greek word(s)] luce illustrari, sed verā; hoc est, illā, quam in Verbo ipsius lucere, tota vetus Ecclesia unā voce pronunciat. Eo si quis ducem mihi se profiteri gestiat, maximam, testor [gap: Greek word(s)] Deum, iniverit a me gratiam; praeeat modo recte, et itineri illi insistat, quod Sanctos Patres, quorum nomina vereor, esse ingressos, trivisseque, certissimum apud me est. Caeterum, si quis me nonnullorum hominum similem arbitratur, [gap: Greek word(s)], neque ille me novit, et ego ejus amicitiam, libere loquar, nihil moror. Quid multa? nemo, opinor, est, quin sciat quae studia profiteamur, quarumve literarum notitiā Regi Christianissimo innotuerimus. De his qui voluerit cumque mecum agere, gratissimus semper fuerit; nam neque ad discendum ullam ducimus aetatem seram, et ad docendum nulla potest cuiquam propensior esse voluntas, quam mihi. Sed moror te. Unum illud adjiciam, teque per eam benevolentiam, quam ultro (quae est tua humanitas) et detulisti, et praestitisti mihi, obtestabor, ut scriptionem hanc aequi bonique consulas. Ego Dominum Jesum toto pectoris affectu veneror, ut quas in te collocavit ingenii dotes excellentissimas, eas ad conciliandam Ecclesiae ipsius pacem constanter referas. Vale, illustrissime Cardinalis, et me, quod facis, ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Id. Octob. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXVIII. FOPPIO AB AITSEMA.

[note: 1604.] OCcupatissimus eram, cum tuas accepi; dictabam enim aliquid, quod jam ad Typographum erat deferendum. Sed nulla unquam fuerit occupatio tanta, quae me a tuo colloquio avertat. Jucundissimae igitur mihi fuerunt literae tuae. Atque utinam propius abessemus;


page 224, image: es224

[note: 1604.] effudissem in sinum tuum dolorem meum propter scelerata mendacia profligati pudoris hominum, qui astu me adorti sunt, ut facilitate ac modestiā meā abuterentur in detrimentum veritatis. Ego stultissimus et inconsultissimus fui, qui aliquid candoris putavi in illorum animis posse reperiri. Obstupui cum mihi eorum sermones referrentur; neque silui: sed statim ad Cardinalem Perronium epistolam scripsi, cujus exemplum cupio dare, cum primum te videbo. Spero non ingratum fore. Hoc tibi erit [gap: Greek word(s)] pro tuis elegantissimis versibus, quos legi magna cum voluptate inter has molestias. Eorum, quae mihi de consilio tuo dixisti, meminero. Et fortasse tibi mihique simul prospiciam. Sed quoniam ex aliorum deliberatione res pendet, nihil addam de ea re amplius, nisi quod tibi persuasum velim, ardere me cupiditate eo veniendi et migrandi, ubi liberum erit putidissimis otiosorum hominum commentis respondere. De puero nihil adhuc constituimus; neque puto tuae peregrinationis tempus adeo esse propinquum. Vale, et me ama. Madriti, pridie Eid. Octob. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXIX. A MONSIEUR [note: +] DU PLESSIS.

MONSIEUR,

[note: 1604.] PAr vos dernieres, que je receus il y a quelques mois, vous me semondes a vous escrire, en quoy j'employe le loisir que la bonte de Dieu me donne pour estudier. A quoy n'ayant eu loisir de vous respondre jusques a present, j'ay pris ceste occasion pour escrire cette-cy, et vous dire que je repute a beaucoup d'honneur que desiries saeavoir, quelles sont mes occupations: mais je suis bien marri, que je ne vous puis par ma response donner le contentement, que peut-estre attendes. Car si je vous parle des Escrits que puis avoir faits des que je suis icy, ou imprimes, ou a imprimer, je ne respondray, comme je croy, a ce que desiries de moy. Aussi certes ne fais-je conte du temps, que je mets a tels subjets, sinon pour le regretter, estimant que je pourrois le mieux employer, pour le moins avec plus de contentement pour moy, qui plus je vais en aage, tant moins prens de plaisir a la curieuse recherche des choses, qui ne concernent le salut de mon ame. Et toutesfois telle est ma condition, qu'il me faut necessairement y mettre la pluspart de mes estudes, pour tesmoigner au Maistre que je sers, que je [note: 1604.] ne vis du tout inutile; et aussi pour satisfaire a la cupidite de ceux, qui m'importunent tous les jours de mettre quelque chose en lumiere. J'ay donc fait imprimer il y a quelque temps, tous les Autheurs qui suivent Suetone, avec. asses amples Annotations; lesquels si n'aves encore veu, je vous envoyeray par la voye que m'adresseres. Morel aussi imprimant Dion Chrysostome, j'y ay adjouste Diatribam in Dionem; Ouvrage leger, et fait en moins de jours, qu'il ne contient de fueilles. Je fais maintenant imprimer un ample Commentaire sur Perse, qui sont des leaeons qu'ay fait a Geneve, il y a passe dix ou douze ans. Et ainsi voyes, Monsieur, comme je reviens a ma jeunesse, lors que je suis avant en l'aage. Si tost qu'il sera fait, je le vous feray voir, si tant est que daignies le voir en passant, pour la nouveaute des interpretations de ce dissicile Poete. Je suis sur le point de faire un Polybe, Grec-Latin. Mais je ne puis gagner sur moy cela, que docere alios malim scribendo, quam ipsum me erudire legendo. Et outre l'aage, les assauts que je soustiens ence lieu tous les jours pour ma Religion, me font juger tout temps perdu que je n'employe a des meilleurs estudes. Joint que l'obstination de nos adversaires et ingenieuses inventions a soustenir leur fausse et abominable doctrine, doit inciter une ame Chrestienne a apporter a la defense de la verite autant de zele, que ces gens icy en apportent a deffendre leurs puans mensonges. Que pleust a Dieu que nos Eglises eussent ou la volonte, ou le moyen de dresser en quelque lieu une Academie consacree a la gloire de Dieu, et y voulussent retirer ceux qui desireroyent y servir. Certes si j'estois juge capable de pouvoir apporter quelque pierre a ce bastiment, je me resoudrois de finir mes jours hors des tentes de Cedar. Mais si le Seignew veut disposer de moy autrement, il est bien raisonnable de le laisser conduire, et vouloir tout ce qu'il luy plaira ordonner de nous. Je ne saeay si quelques faux bruits que nos adversaires ont feint de moy depuis peu, sont parvenus jusques a vous. C'est merveille de l'industrie de ces gens a procurer l'avancement de leur parti. Je ne veux vous amuser des merveilleux artifices, qui ont este pratiques envers moy depuis que suis en ce pais; mais je puis dire en bonne conscience, et comme Dieu l'oyant, que j'ay tousjours fuy telles compagnies, non pour peur d'estre seduit par eux; mais pour crainte de scandale. Que si je me suis trouve entr'eux, je leur ay tesmoigne avec toute franchise, que j'abominois leur doctrine, contraire a la Parole de Dieu. Et quant


page 225, image: es225

[note: 1604.] aux grandes promesses qui n'ont jamais manque, Dien saeait que je n'ay permis entant que possible m'a este, que mes oreilles en fussent polluees. Et quand on s'est addresse a ma femme, ce qui a plusieurs fois este fait, ses oreilles n'ont este plus ouvertes, que les miennes: de quoy je loue le Seigneur, lequel je supplie vous combler et toute vōtre maison de ses saintes graces. Tenes moy, s'il vous plaist,

MONSIEUR,

Vostre tres-umble et affectionne Serviteur,

IS. CASAUBON.

A Paris, ce 25. d'Octobre 1604.

EPISTOLA CCCCXX. N. N. [note: Ex hujus, et sequentium epistolarum non indiligenti lectione, conjicimus, N. N. esse Paulum Petavium, Senatorem Parisiensem. Perpendant sagaciores. Colomes.]

[note: 1604.] NUper cum ad te scripsi, etsi raptim atque inter colloquia variis amicis, scribebam; tamen si tanti fecissem [gap: Greek word(s)], quas nōsti, quanti aestimatas esse ab aliis cognovi; non commisissem, ut ex aliorum sermonibus potius quam ex literis meis aut ore etiam, quae gesta fuerant, intelligeres. Sed ridiculum mihi videbatur, sermones [gap: Greek word(s)] inter res serias ponere; nam serio quidem nihil actum esse, vel tu mihi testis es, qui intimorum animi nostri recessuum conscius, satis exploratum habes, si quis mihi in fidei rebus esset obortus scrupulus, non ad eos magistros fuisse me aditurum, quorum fides optimo cuique suspecta, et [gap: Greek word(s)] cupiditas notissima. Sed accidit nescio quo modo, ut ii, quos nōsti, dum meum de suo, fortasse veteris mei amici, Legati Venetensis [note: Philippi Canaii a Fraxinis.], ingenio metiuntur, in animum inducerent, vanis rationum coloribus et magnis pollicitationibus dimoveri nos facile posse. Hinc illae [gap: Greek word(s)], et exquisitae inventiunculae, ut pene quotidie una essemus. Quod equidem initio bene interpretabar, et Frontonis maxime caussā non invitus [gap: Greek word(s)]. Dissertationes de rebus ad Religionem spectantibus non aliter accipiebam, quam ut e re natas, et nullo consilio certo institutas. Atqui falsum me fuisse, et ex compacto esse omnia illa gesta, atque, ut illi volunt videri, illius jussu [gap: Greek word(s)], exitus palam fecit. Nam cum nuper a Cardinali Perronio ad prandium vocatus fuissem, et inter epulas de iis rebus velitatio esset instituta ab illo; [qui a quatuor aut quinque annis [note: 1604.] verbum nullum de Religione mihi secerat; ut facile intelligerem, aliorum, qui aderant, impulsu rem agi, et meae simplicitati structas esse insidias,] vehemens fuit inter nos contentio: eo mihi molestior, quod coronam corrogatorum eo hominum ignaram occasionis, quae me eo detulisset, suspicabar credituram me illorum esse similem, qui certi mutare fidem, praetextum ex hujusmodi disputationibus quaerunt, atque hoc praetexunt nomine culpam. Non fui augur vanus; nam simul ac pedem inde extuli, didita per urbem fama est, quasi omnia essent profligata, omnia debellata; alius me victum affirmare; alii, dedisse manus asserere, et statim alium futurum. Cum haec ad me referrentur, principio ridebam; nam profecto risu res erat digna: postea vero cum silentio meo existimationem meam prodi viderem, faciendum duxi, ut de ea re cum C. P. [note: Cardinali Perronio. Colomes.] expostularem. Scripsi igitur ad illum triduo post eas literas, quas tibi mitto. Caeterum oro te, amplissime Vir, de ea re nemini potius credas quam mihi, qui proximā congressione omnia verissime tibi narrabo. Quod si vel ille, ad quem scripsi, vel quiquis alius scripto nos provoeaverit, rebus relictis conabimur, atque adeo, favente Numine, efficiemus, ut quantum intersit inter veram antiquitatem, et adulterinam ac spuriam, non ignorare nos, aequi homines cognoscant. Vale, Vir amplissime. Madriti, a. d. XIV. Kalend. Kovemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXXI. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] QUod Dionis dudum promissum exemplar nondum acceperis, caussam ex iis confido tibi esse notam, amicissime Heinsi, quas nuper ad te scripsi: binis enim literis, ex quo facultas mihi est adempta, cui fidebam, de ea re tecum egi. Nunc autem Beis, Bibliopola nostrās, jubet me sperare, brevi operā suā me, quod cupio, consecuturum. Quartus hic mensis est, cum nullas ab illustrissimo Scaligero literas accepi; pene quintus, cum nullas a te. Ego interea non cesso meis vobis esse molestus. Sed movet me leviter hoc tam diuturnum silentium vestrum, cujus caussam gestio ex tuis cognoscere: simul illud, an meae vobis fuerint redditae: liquido enim jurare possum, eo spatio temporis octies ad Scaligerum [gap: Greek word(s)] scripsisse me, nec multo rarius ad te. De nostris rebus, quae satis turbulentae


page 226, image: es226

[note: 1604] erant, cum ista exarabam, si lubet, ex eo cognosces, qui tibi tradidit. Proxime cum ad vos scriberem, epistolam adjeci ad A. Bibranum, Equitem Silesium, quem sciebam isthuc iturum. Velim illi reddendas cures, quas jam mitto. Vale; et me ama. Madriti, a. d. XIII. Kalend. Novemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXXII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] INlustrissime Vir, etsi pridem nihil a te literarum accepi, ipse autem scripsi ad te pene singulis septimanis; erat tamen etiam nunc, quod ad te scriberem, et quidem magna de re, si per inopinatum tabellarii discessum liceret. Tantum igitur te obsecrabo, significes mihi, measne acceperis, quas ad te scripsi diversis de argumentis a quinque mensibus diversas, et frequentes admodum. Multum tibi debebo, si, quas mearum acceperis, per te cognovero. Vale, et me ama. Madriti, a. d. XIII. Kalend. Novemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXXIII. JACOBO AUGUSTO THUANO.

[note: 1604.] AMplissime Praeses, mitto tibi Rittershusii librum, quem ab eo accepi, ut illum tibi [gap: Greek word(s)] traderem; quod lubens fecissem, nisi longius abesses. Puto laudaturum te candorem hominis eruditi, qui cum universa gente sua virtutem doctrinamque tuam suspicit. Scio neque vino generoso opus esse hedera, neque viris gravibus [gap: Greek word(s)] probari; sed condonandum aliquid moribus nationis illius; cujus vitia si cum nostris conferamus, vercor ne levia admodum videri queant. Quae de nova Epistolarum Isidori Pelusiotae editione idem ad me scripsit, cum una erimus, ex me intelliges. Mihi tandem inventum hospitium, illud quidem angustum, et non nimis commodum; sed in quo tamen ego atque uxor, hoc praesertim rerum statu, acquiescimus. Dominus aedium est Senator Gallus, sive Coque qui vastissimam domum sibi nuper aedificavit, et angulum quendam a reliquo corpore separavit, quod mercede locaret. [gap: Greek word(s)] est aureorum centum; non ulla contractui lex apposita, quam jure aliquis [gap: Greek word(s)] gravetur; sicut in illa fiebat, cujus caussā tantum laboravit amicissimus noster Rigaltius. [note: 1604.] Nunc illud superest, ut per eos, qui me nimium amant, liceat mihi otio illo heic frui, quod Dei benignitas et Regis liberalitas mihi hactenus concesserunt. Vale, Praeses amplissime. Lutetiae Parisiorum, propridie Kal. Nov. CIC IC. CIV.

EPISTOLA CCCCXXIV. EIDEM.

[note: 1604.] AMplissime Domine, dolui nuper cum te non inveni domi tuae. Cupiebam enim tibi narrare de munere quodam, et datum et acceptum esse. Ausus sum appellare nobilissimam Dominam [gap: Greek word(s)], ut Veteres dicebant, et illam orare, ut referret tibi quod fui dicturus. Adjeci consilium, si modo tenuitatis meae est prudentiae tuae consilia suggerere. Proxime cum tuo conspectu fruar, referam tibi [gap: Greek word(s)], quorum vereor ne is sit exitus, ut qui nunc mei sunt amantissimi, (volunt certe videri) mox animum mutent. Sed haec melius coram. Nunc haec ad te scribo, ut si quid potes optimi viri, a quo has accepisti, caussam juvare, auctoritate tuā eum protegas. Omnino videtur rationi consentaneum, ut de ejus negotio non aliud quam de Bibliotheca statuatur. Verum metuo, ne haec ad te, sit [gap: Greek word(s)]. Si auctor es eundi Fontainebleuam, possum nullo meo incommodo cum Mercerio nostro ire, et salve Regi dicere, quem ab octo mensibus non vidi. Vale, Vir amplissime, cum Domina [gap: Greek word(s)], et amicissimo Rigaltio.

EPISTOLA CCCCXXV. CLAUDIO SALMASIO.

[note: 1604.] VIm amoris erga nos tui, eruditissime Salmasi, abunde cum alias declarasti mihi, tum vel maxime epistolā illā, quam ante paucos dies abs te accepi. Nam quas mihi laudes tribuis, nimis sim Suffenus ipse mihi ac [gap: Greek word(s)], nisi quo ex fonte manent, agnoscam. Ego vero agnosco probe, et in te verum experior, quod dulcissimus Philosophorum dicebat, [gap: Greek word(s)] caecutire. Opto tibi, non ut minus nos ames, [gap: Greek word(s)] sed ut brevi ad eruditionis id culmen pervenias, unde rudes conatus nostros liceat tibi recte aestimare. Fallor, aus pretium illis non aliud pones, quam quod ipsi facimus, qui egregiae voluntatis nobis conscii, illud tamen non ignoramus,


page 227, image: es227

[note: 1604.] quantum inceptis nostris frigidus obstiterit circum praecordia sanguis. Sed haec mitto. Tria ex me quaeris, de quibus quae nostra sit sententia, accipe. Locus Sulpitiae Poetriae obscurus est; ut fere sunt omnia [gap: Greek word(s)] dicta, ad quorum illustrationem nihil possis ex aliis Scriptoribus mutuari. Omnino ejusmodi est hic versus de Imperatore Domitiano per contumeliam factus: (vers. 36.)

Non trabe, sed tergo prolapsus, et ingluvie albus.

Apparet [gap: Greek word(s)] dictum; sed cui simile alibi nihil memini legere. De eo igitur sic videtur nobis: alludit ad Graecorum proverbium: [gap: Greek word(s)], vel [gap: Greek word(s)] nam utroque modo urbani homines efferebant. Vis tota adagionis est in verbo [gap: Greek word(s)] quod cum proprie corpori conveniat, venuste ad animum transfertur, et de eo dicitur, quem rectā ratione excidisse volumus videri. Simile est apud nos, quod de male sano dicimus, mentem illi eversam aut subversam: ratio enim in summo capite, et cerebro collocatur: hac qui carent, jure dicitur istis excidisse ratio. Gregorius Nyssenus de vita Mosis: [gap: Greek word(s)]. Hanc paroemiam alludens Sulpitia venustate, ut mihi videtur, admirabili, dixit Domitianum non quidem de trabe esse prolapsum, sed de tergo; quod interpretor, pronum in os cecidisse, et quadrupedum ferarum esse factum similem, instar Nabuchodonosori illius, quem Literae Sacrae narrant. Quoniam quae cadunt alicunde, ea necessario illud, unde ceciderunt, supra se relinquunt; non male usa est poeticā licentiā Sulpitia, cum tergo prolabi posuit, pro [gap: Greek word(s)] nam brutis quadrupedibus proprium, ut suprema eorum pars sit dorsum, cum contra homini os sublime Naturae Parens dederit. Aliter exponere hunc versum nequeo; et de hac interpretatione quid tibi videatur, cupio scire; judicium enim tuum pluris aestimo quam pro aetate, in qua nunc es. Sequitur Juvenalis locus e Satyra VII. (vers. 86.) Sed cum fregit subsellia versu, etc. ubi recte judicas de interpretatione magni illius semonis Josephi Scaligeri. Olim ad Domitianum Suetonii [note: Cap. 4.] eum ex mente nostra exposuimus, atque expositionem nostram paullo post ipse Scaliger in opere magno [note: De Emendatione Temporum, lib. V. pag. 484. Comlomes.] confirmavit. Utrumque librum, si lubet, [note: 1604.] consule; non enim repetemus quae ibi scripsimus. Tertium [gap: Greek word(s)] erat super altero ejusdem Juvenalis loco e Satyra VI. (vers. 377.) in quo pro tundendum alii libri habent tondendum. Sententia est spurcissima, et nefandae obscoenitatis plena, quam tamen in gratiam tuam, cujus caussa omnia cupio, etsi [gap: Greek word(s)], pluribus persequerer; nisi animadvertissem, novissimum Interpretem ejus Poetae recte illum versum esse interpretatum, certe quidem ex sententia mea. Ad illum igitur adeas, obsecro te. Vale, ac me ama. Madriti, a. d. III. Non. Novemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXXVI. JOANNI MEURSIO.

[note: 1604.] ACcepi nunc ipsum, quas XV. Kalend. Octobris scripsisti ad me, Vir eruditissime. Gaudeo valere te, et in literis [gap: Greek word(s)], ac nos amare constanter. Oro Deum Opt. Max. det tibi cum aetate majorem in dies et voluntatem, et facultatem literas ornandi, et ipsi serviendi; quod quia video te quoque serio cogitare, tuaque studia eo te ferre, amo te, mi Meursi, etiam eo nomine [gap: Greek word(s)]. Equidem sic a puero sum persuasus, ut omnium laborum, quos studiis impendimus, nullum fructum alium optarem, quam ut non plane inutilis promovendae gloriae Dei viverem. Sed nostra vota genus vitae incertum, vagum et [gap: Greek word(s)], quo hactenus sumus usi, impediit. Quo igitur vivo ipse inutilior, eo vehementius delectari soleo, si quos videam felicioribus auspiciis eandem viam esse ingressos. Caeterum Meditationes [note: In Psalm. CXVI. et CXIX. edit. 1604.] tuas, diligenter quaesitas, nondum reperi. Videro, sicubi possint adhuc inveniri; sed necdum visus mihi, qui in eas incidisset. Et eum ingenii tui foetum, et quicquid aliud a te prodibit, exspecto avidissime. Nos nugas agimus; sic enim vocaverim jure Persianum Commentarium, olim a nobis scriptum, quem nunc edimus; quem, si invenero, cui tuto dem, tibi mittam. Doleo periisse, quas ante menses quatuor aut quinque ad te scripseram: sed illae non perierunt solae; nam ab illo tempore decem minimum fasciculos ad illustrissimum Scaligerum misi; qui obstinato silentio suo non mediocriter me angit: neque enim possum adduci, ut credam, e tot numero fasciculis non aliquos saltem fideles tabellarios esse nactos. Fuere in iisdem ad te, ad Scriverium, ad Heinsium, literae: fuere


page 228, image: es228

[note: 1604.] item ad alios: saepe etiam libri fuere adjuncti, quos ab aliis acceperam ipsi mittendos. Unis mearum de obitu mihi tristissimo Hadriani Gulielmi, juvenis Flessingensis, certiorem illum feci: adjeci etiam ad te, ad Heinsium, epistolas, quibus petebam a vobis, ut adolescentem, omni majorem laude, naeniis prosequeremini, [gap: Greek word(s)] deinde eadem de re saepissime per literas ad eosdem, Scaligerum atque Heinsium, egi, cum interea verbum illi nullum. Itaque crucior animi, nam multa erant, de quibus cupiebam ad divinum illum virum scribere: sed [gap: Greek word(s)] et si ab illo nequeo, a te certe ut quam primum literas accipiam, de ipsius valetudine ac statu, vehementissime exopto; teque per amicitiam nostram oro, ut hac curā me liberes. Vale. Scripsi raptim, statim a lectione tuarum. Lutetiae Parisiorum a. d. IX. Novembris, CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXXVII. PETRO BERTIO.

[note: 1604.] PEr mihi gratae fuerunt, eruditissime Berti, quas superioribus diebus a te accepi literas. Sed vellem tanti nos fecisset ille, cui eas tradideras, ut nos convenisset. Cognovissem ex ipso de tuis rebus plura fortasse, quam ex epistola tua. Mihi autem nihil suavius solet accidere, quam de iis, quos amo et colo, omnia cognoscere. Non enim dubito, quin hoc otio, quo frueris, utaris sic, ut eā pietate atque eruditione virum decet. Itaque cupiebam animo praecipere gaudium illud, quod tua nobis afferent, cum in publicum prodibunt. O fruere, mi Berri, hac felicitate tuā, et ad gloriam Dei Opt. Max. aliquid pange [gap: Greek word(s)]. Nos iis in locis sumus, ubi bonis vivimus inutiles; et, quod me pessime habet, per cos quiescere nobis non licet, qui omnem lapidem movent, quo abducant nos a recta fide. Longum faciam, si narrare tibi incipiam, quibus technis negotium nobis quotidic facessatur. Et tamen ferrem omnia facile, nisi illud enecaret me, quod de futura apostasia nostra [ [gap: Greek word(s)]] novos subinde rumores alastores isti singunt, tantā quidem confidentiā, ut, qui me non nōrunt, rem factam purent. Haec maxima ratio est inter alias nonnullas, quae me hinc expellent et aliquem inter [gap: Greek word(s)] locum quaerere cogent. Verum haec [gap: Greek word(s)]. Illum dies noctesque veneror, uc veritatis suae facem [note: 1604.] isthīc, et ubique gentium, velit magis magisque lucere. Vale, amicissime Vir. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVII. Kalend. Decemb. CIC IC CIV.

Peto a te significes mihi, quomodo valeant illustrissimus scaliger et clarissimus Heinsius, quando a multis mensibus denis meis nihil literarum ab ipsis possumus exprimere.

EPISTOLA CCCCXXVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1604.] ACcepi nudius tertius, illustrissime Vir, quas ante mensem ad me dederas. Perculisti me nuntio molestissimo tot adversorum, quae te brevi tempore oppresserunt: atque ego supplex Deum veneror, velit [gap: Greek word(s)], ut haec omnia, et similia his inevitabilia [gap: Greek word(s)] istius vitae stipendia eo animo feras, ut qui caeteras virtutes tuas stupent, fortitudinem etiam et [gap: Greek word(s)] jure mirentur. Vellem, si per fatorum legem licuisset, quod evenit in fortissimo tuo cognato, ne evenisset; utque ille vivus valensque eā gloriā frueretur, quam inusitatae fortitudinis exemplis editis, et toto vitae suae curriculo jure optimo erat consecutus. Nunc cum aliter summo et clementissimo Parenti visum est, faciendum tibi censeo, ut Regem, Prophetam, Davidem illum [gap: Greek word(s)] imiteris; cum praesertim in ea tempora devenerimus, eaque jam parari videamus, ut sors illorum praedicanda videatur, qui mature impendentibus malis eximuntur, de quibus ne cogitare quidem sine cruciatu animi possumus. De nobilissimo Dousa male narras: ergone vir praestantissimus in vivis prius esse desiit, quam ego praesentem praesens potui venerari? Amisisti, scio, antiquae fidei amicum; eoque etiam nomine gravior mihi hic nuntius accidit. Literas vero vix reparabilem in ejus obitu jacturam fecisse nemo dubitat, erat enim, ut accepimus, Academiae vestrae fulcrum ac columen eximium. Equidem eo gravius commotus sum isto casu, quod recens haec plaga vixdum bene obductam cicatricem refricuit, luctumque renovavit tot maximae spei filiorum, quos [gap: Greek word(s)] Dousa paucis annis amisit. Nam Jani Dousae filii ne nunc quidem [gap: Greek word(s)] queo meminisse; tanta spes fuit, quam de divino ejus ingenio conceperam: nunc vero quid spei supersit de superstitibus ejus fratribus, aveo ex te cognoscere. De meo isthuc itinere, quod das consilium accipio, eoque utar; si quidem dederit [gap: Greek word(s)], ut


page 229, image: es229

[note: 1604.] quod constanter cupio, ac spero, etiam possim exequi. De hospitio, quod tua mihi singularis humanitas offert, immortales ago tibi gratias: etsi autem consilium meum est, nemini, nedum tibi, esse oneri; vereor tamen, ne faciliorem me sis in hoc experturus, quam ut laciniam mihi frangere opus habeas. Verum de his viderimus; det modo Opt. Max. Deus, quod totā mente cupio, possim praestare. Ego si te semel amplexus fuero, Regem Regum me putabo. Habebam multa gravia, de quibus te consulerem, sed malo in illud differre tempus, quando una erimus. Interea scito, gravissimas esse obortas caussas, cur suspecta mihi et molesta in hac urbe mansio sit facta: tandem enim illud [gap: Greek word(s)], non amore literarum nos huc esse accersitos; verum ut de veritate Dei per nos triumpharetur: [gap: Greek word(s)]. Interea Gosselini tristissimo obitu [relictus enim a famulo decrepitus senex ante focum, semiustulatus et vitae expers postridie est inventus] redit ad nos cura Bibliothecae. Heic vero fremere multi, [gap: Greek word(s)] nōsti caetera. Exspecto quid Rex jussurus sit; nam ut in aulam propterea irem, aut omnino manum verterem, nunquam impetrare a me potuerunt amici. Sed moror te. Vale, illustrissime Vir, et Nestoreos annos felix imple. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Decemb. CIC IC CIV.

Eusebius Burdigalensis in dies, in horas exspectatur: acta transacta jam pridem omnia: quod serio tibi confirmo; etsi nullum, quod sciam, in urbem adhuc est allatum exemplar. Eusebium tuum, et quae scripsisti [note: Elenchum Trihaeresii Serarii, edit. Franeq. 1605. in 8.] in Serarium Jesuitam, exspectant arrectis. auribus omnes boni. Dionem [note: Chrysostomum.], credo, habes. Persium mox missurus sum, faciente Deo; opus tyronibus elaboratum, nec dignum oculis tuis, aut cogitatione.

EPISTOLA CCCCXXIX. DANIELI HEINSIO.

[note: 1604.] DE Theocrito, quem accepi a te his diebus, agerem tibi, juvenum doctissime, gratias, si me verba non deficerent. Nunquam infantiae meae sum mihi magis conscius, quam cum ad gratias tibi agendas, quod saepe mihi faciendum est propter crebra in me beneficia tua, accedo. Sane si, prout sentio, me tibi obstrictum, et quas animo habeo, verbis agere gratias instituam, [note: 1604.] librum, non epistolam fecero, et tamen ne sic quidem expressero, quanti te faciam, quantumque amore tuo gloriari soleam. Nam quod nugas nostras in eum Poetam fecisti tanti, ut cum tuis et magni Scaligeri Notis censueris edendas; fungus sim et lapis, nisi vim amicitiae tuae [gap: Greek word(s)] agnoscerem. Equidem si mihi ipse Suffenus vixissem hactenus, tamen ex comparatione tuorum facile potui intelligere, quid distent aera lupinis. Dionem quod nondum acceperis, amabo, ignosce; et mihi accrede, non meā id factum culpā, sed illorum, de quibus ante scripsi. Spero Beis, nostratem Bibliopolam, probe isthīc notum, quod a me accepit, exemplar cum fide curaturum. Persius brevi sequetur; jam ex parte editus, et quidem ita prolixus, ut jure optimo vestros doctorum oculos videatur jam horrere: [gap: Greek word(s)]. Tu quid jam pares, scire aveo: etiam illud, nisi grave est, an quas nuper ad clarissimos viros, Bertium et Meursium, scripsi, acceperint ipsi. Scripsi etiam ad Vassanos fratres, quorum miror silentium, etsi scripsisse audio, et Lipsii literas misisse, quas ego nullus vidi: solent enim eorum literae quarto mense, postquam ab illorum amicis sunt acceptae, nobis reddi. De epigrammate in Hadrianum olim meum multum te amo. Ego obitu tam chari capitis sic nunc quoque afficior, quasi fuisset hesterno tantum die elatus. Sed de ejus virtutibus multa brevi, ut spero, opto quidem certe, coram. Deus te servet, maxime Juvenis, et quicunque isthīc cum literis veram pietatem colunt. Hugoni Grotio, adolescenti tibi simillimo, plurimam salutem a me nunties velim. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Decemb. CIC IC CIV.

EPISTOLA CCCCXXX. NICOLAO VASSANO.

[note: 1604.] LIterae, quas ante dies perpauco a te accepi, et mihi et uxori meae fuerunt permolestae. Sic enim scribebas, quasi de matris tuae, foeminae lectissimae, valetudine aut nullam, aut oppido tenuem spem haberes. Illa vero, sive terras adhuc colit, sive coelo recepta est, beata potius praedicanda, quam deflenda. Quid enim illi defuit eorum, propter quae non [gap: Greek word(s)], sed vere [gap: Greek word(s)] aliquis potest? Sed alias dotes omitto; pietate vero, quae virtus est omnium virtutum mater, et


page 230, image: es230

[note: 1604.] ut ille ait, [gap: Greek word(s)], sic excelluit, ut vel exemplo sufficeret. Quanta enim illius constantia, cum nullā re potuit adduci, ut charissimam alioquin patriam repeteret, quod auditione verbi Dei carere nollet? neque illam tot exempla etiam virorum, et quidem gravissimorum, qui praesentia bona futuris anteposuerunt, movźre. Quid dicam de educatione tot liberorum, et studio optimae foeminae in eam rem adhibito? Itaque, mi Vassane, habes cur potius tali parente natum te glorieris [gap: Greek word(s)], quam cur lacrymis et lamentis te maceres. Qui eo etiam nomine habes cur Deo gratias agas, quod te isthuc salvum atque incolumem pervenire eo maxime tempore voluerit, quo pietatis hoc officio posses defungi. Sed quia post tuas literas nihil de ea intellexi, nondum fortasse hujusmodi sermonum est tempus. Deum oro, universam domum vestram ab omni malo protegat, et vobis omnibus benedicat. Vale. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Jan. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXXXI. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1605.] PRimum tibi, pro eo ac debeo, gratias agam, et meo, et magni Thuani nomine, de misso munere mercatu superiore; quae duo maximi fiunt ab utroque nostrum. Pietas et eruditio, ea in tuo munere, clarissime Rittershusi, eximia sunt; nihil sanctius argumento: tuis vero carminibus ea [gap: Greek word(s)], is lepos, ut [gap: Greek word(s)] sit facilius, quam [gap: Greek word(s)]. Utinam similibus curis industriam suam occuparent, qui suis de Religione sciptis id videntur agere, ne ulla brevi in animis hominum reliqua sint Religionis vestigia! Nam quo censeas tot [gap: Greek word(s)] et virulenta scripta spectare, nisi ut coelum terrae misceatur, et irritatis omnium animis ad caedes mutuas, si qua adhuc restant pietatis [gap: Greek word(s)], ea penitus exstinguantur? Equidem vates non sum, neque [gap: Greek word(s)] me pater, vel mater [gap: Greek word(s)] et tamen affirmare tibi omni asseveratione non dubitem, nisi imminentem [gap: Greek word(s)] Deus averterit, praesentem rerum statum non posse diuturnum esse. Hoc quaerunt, hoc pedibus manibusque agunt, qui hodie apud plerosque Principum possunt plurimum; tum autem nostrae [gap: Greek word(s)]. Itaque laudo consilium tuum, qui piis meditationibus ac studiis plurimum tribuis. Deum oro, praestet [note: 1605.] tibi otium [gap: Greek word(s)] ad id genus cogitationes: eidem egi, et nunc quoque ago gratissimas gratias, quod te nuper e tanto periculo eripuerit. Multum tibi debeo, quod casum tam insignem ex tuis voluisti me cognoscere potius quam ex aliorum sermonibus. Iterum, iterumque [gap: Greek word(s)], qui te pene [gap: Greek word(s)], in integrum restituit. Nos quoque in uxoris valetudine Numinis benignitatem [gap: Greek word(s)] sumus experti; quod futurum tibi jucundum [gap: Greek word(s)] non dubito. Certe quicquid literae nobis debent, aut debiturae sunt, illius virtuti, secundum Deum, jure potest adscribi. Vale, Vir clarissime. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Non. Jan. CIC IC CV.

De Isidoro et locis a te propositis, nactus plusculum otii, scribam ad te; etsi quae te lateant, si putas posse me non latere, ipse profecto neque te, neque me nōsti. Sed mos gerendus est voluntati tuae; quod brevi, [gap: Greek word(s)], sum facturus. Nunc absolvetur editio nostrorum in Persium Commentariotum; quos statim ad te mittam.

EPISTOLA CCCCXXXII. JOANNI CASELIO.

[note: 1605.] QUo rariores abs te literas accipio, optime et clarissime Caseli, eo magis exspectatae veniunt et gratiores. Equidem cum mihi nuper epistola tua traderetur, manu statim agnitā, ingenti elatus sum laetitiā. Quid censes, quum illam legi tot refertam notis, non dicam benevolentiae tuae, sed amoris cujusdam insanum magni? Aliter interpretari non possum, nisi sum ipse mihi Suffenus, quas liberali adeo manu tribuis mihi, laudes; quae quum in nobis locum non inveniant, ad autorem suum meritissimo se convertent. Si quis unquam mortalium vere potuit de se, ego possum illud de me proedicare verissime: Deum Opt. Max. [gap: Greek word(s)] ut literas amarem, et doctos viros ex animi interiore sensu colerem, hoc dedit; ut praestarem ipse aliquid dignum in arce poni, hoc vero nequaquam dedit. Itaque metimur nos nostro pede, nihil caventes diligentius, quam ne de nobis cuiquam plus quam [gap: Greek word(s)] accedamus. [gap: Greek word(s)], ait ille, [gap: Greek word(s)]. Atque utinam me probe nōrim; ardua enim res est, ut nōsti, sapientissime Caseli, et quae ab omni aevo paucissimis contigit. Quae scribis de summo viro, Josepho Scaligero, etsi gratissima sunt, (nullā enim re aeque


page 231, image: es231

[note: 1605.] glorior, atque illius amore hoc tam insigni) magis sollicitudinem mihi augent, ut benevolentiā ipsius praestem me non indignum, quam spiritus attollit, quasi judicium tanti Herois ullā re promerito. Nempe illi accidit, quod et tibi, ut caligantibus amore oculis libellos nostros lectitaretis; ut non mirer, tanti fieri me a vobis non quanti ipse sum; sed quantus est, quo me amplectimini, amor. Ego vero, qui utrumque vestrūm pari affectu veneror, atque ipse me a vobis amari sentio, quī satis possim vestra in Rempublicam literariam merita praedicare? Plura fortasse, quam tu, venerande Senex, scripsit Scaliger [gap: Greek word(s)] sed tua non minor laus, qui tot annos tam feliciter id egisti, ut exstarent in Germania vestra, qui scripta ipsius et aestimarent, quanti par est, et ad illa capienda eruditione necessariā essent instructi. Ita mutuum facitis, ut equidem judico, atque praeclarum uterque praebetis exemplum publicae utilitatis procurandae. Quod ut quam diutissime faciatis, meque constanter ametis vestri observantissimum, Deum venerari nunquam desinam. Vale, [gap: Greek word(s)]. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Nonas Januar. anno Dionysiano [gap: Greek word(s)], CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXXXIII. SCIPIONI GENTILI.

[note: 1605.] PErjucundae mihi fuerunt, quas a te proximo mercatu Francofordiensi accepi. Nam ex eorum numero, quorum amicitiā gloriari soleo, es profecto tu, mi praestantissime Scipio, merito tuo inter primos. Equidem singularem eruditionem tuam, et in utroque genere scribendi facultatem admirabilem pridem nōram: sed me ista minus afficiebant, quam illa, quae postea summa in te esse deprehendi, cum de facie te novi, et ut sermones tecum sererem, mihi contigit: pietatem dico, et elatum longe animum supra ista caduca et inania, quae hodie quis non miratur, quis non sectatur? [gap: Greek word(s)]. Illa vero lux, quam Patres nostri videre immortali Dei Opt. Max. beneficio excitatam e densissimis tenebris, ne ingratis auferatur, cautio est. Quo ardentius conspirare inter se oportet eos, quibus dedit [gap: Greek word(s)], ut mutuis allocutionibus se invicem solentur, et ad veram constantiam hortentur. Ad illorum numerum [note: 1605.] cum et me et te pertinere confidam [gap: Greek word(s)], clarissime Scipio, nihil potest mihi gratius contingere, quam ut vel tuas legam, vel ipse ad te scribam. Atque utinam non essent [gap: Greek word(s)] non tenerem me, quin te aliquando inviserem, quo possemus una de praesenti rerum statu qua gemere, qua laetari. Verum id quia nobis ne sperare quidem licet, certe quod superest, ac licet, crebris literis [gap: Greek word(s)], quaeso te, [gap: Greek word(s)]. Ex tuis didici, esse isthīc Judaeum gente, professione Christianum [note: Julium Conradum Ottonem, prius vocatum R. Nephatali Margolith, hoc est, Margaritam, quo nomine plures fuerunt apud Juaeos. R. David Ganz in Chronico, pag. 151. editionis Vorstianae, meminit Isaaci Margolith, Pragensis Synagogae Rectoris, anno 1530. et inter Epistolas Reuchlinianas una legitur Hebraice scripta Jacobi Margolith, Judaeorum Ratisponensium Primatis. His adde Antonium Margaritam, qui ad Christianismum conversus, Germanice librum edidit de Fide, vita, et moribus Judaeorum. Colomes.], qui edendis Rabbinorum libris det operam. Beasti me, mi Gentilis, hoc nuntio. Nam ego, qui in elencho Francofurdiensi libri ab eo promissi titulum legeram, cum neminem invenirem, qui aut librum illum vidisset, aut de eo quidquam haberet compertum, miris modis angebar. Est enim ejus generis liber ille, ut nihil mihi possit ejus lectione aut optatius, aut jucundius contingere. Quare te per omnes Musas oro, obsecro, horteris illum meis verbis, ut quicquid nactus fuerit Magistri illius, qui ipsi Rabbenu Hackados nominatur, publici juris quam primum faciat. Sequantur velim R. Nechonijae, filii Hakkanae [gap: Hebrew word(s)], et incomparabilis Rabbenu Mosis, Maimonis filii [gap: Hebrew word(s)]. Habet divinus Scaliger hoc opus et Hebraicum et Arabicum, quomodo est ab Autore editum. Horum, et similium Autorum editione mirifice literarum meliorum studia iri adjutum, nos quidem judicamus. Quod me hortaris ad observationum sacrarum scriptionem, agnosco et pietatem erga Deum tuam, et amorem erga me. Nam quod tibi persuades, posse me in eo genere aliquid, benevolentiae est tuae adversum me, non mei meriti. Etsi non iverim inficias, plusculas vigilias nostras ei curae fuisse impensas, atque adeo hoc unicum esse jam pridem studium, quo capimur, quo pascimur: sed ubi locorum sim vides, mi Scipio: neque ignoras, quam odiosa res sit veritas iis, quibus ultro se fecere obnoxios, qui nos alunt. Sed de hoc genere toto proximis literis, Deo favente, plura. Habeo enim quae tecum velim communicata. Vale, clarissime Scipio. Lutetiae Parisiorum, a. d. II. Non. Januar. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXXXIV. FOPPIO AB AITSEMA.

[note: 1605.] COmmodo cum has ad te cogitarem exarare, et jam calamo manum


page 232, image: es232

[note: 1605.] essem admoturus, ecce tuas, ante diem in. III. Non. Januar, datas. Quis domum illas attulerit, nescio; sed miratus sum, tuis fuisse adjunctam epistolam Heinsii, de qua nullam faceres mentionem. Acceperam hisce diebus literas a fratre tuo, quibus orabat, curarem tibi deferendam, quam in hoc fasciculo invenies, epistolam. Ex omnibus cognosco magnitudinem tuae erga nos benevolentiae. Nam quod mihi aliquid te debere existimas, gratis profecto hoc facis. Nam quā re ego te unquam juvi? quid unquam tibi amicitia mea profuit? Ego, mi Foppi, te amare coepi, ubi primum te vidi, et de pietate ac literis loquentem audivi. Hoc si interpretaris beneficium, concedam; sed eā lege, ut non minus ipse tibi debeam, qui non dicam [gap: Greek word(s)], sed vere [gap: Greek word(s)] non enim aliter de tuis literis possum judicare. De ** quaeso te, bona verba. Amor noster [gap: Greek word(s)]. Quod ut serio dictum velim accipias; simul ut tibi persuadeas, nullā re defuturum me tibi, quae quidem in potestate fuerit. Vale, et me ex animo ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIX. Kalend. Februar. CIC IC CV. raptim.

EPISTOLA CCCCXXXV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] QUid factum sit Regiā Bibliothecā, nuper scripsi prolixe, et scire percupio, an illae literae tibi fuerint redditae: totam enim historiam perscripsi tibi ab ovo: et profecto non invitus, qui tuus in me est amor, epistolam lecturus es, siquidem illa tibi est tradenda. Nunc reversus e Bibliotheca, cum incidissem casu in librum, multa ac diversa complectentem, Graeca, Latina, veterum, recentiorum, haec raptim exaravi, ut facerem te certiorem, invenisse me in ea farragine tractatum Graecum [gap: Greek word(s)], De successionibus Regum fere omnium, qui initio tui Eusebii leguntur, Sicyoniorum, Atheniensium, Cretensium, Persarum, et caeterorum. Hoc amplius, est in eo libro brevis enumeratio Olympiadum, a prima ad [gap: Greek word(s)], et tempus Antonini, filii Severi; ita enim ait. Statim cum librum aperirem, adnotavi haec verba:

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Venit e vestigio in mentem loci Artemidori e libro primo, ubi [gap: Greek word(s)] ponit [note: 1605.] inter [gap: Greek word(s)] de quo nunquam dubitavi errare amicum nostrum, qui emendat [gap: Greek word(s)]. Lectis igitur quae adscripsi, calamum arripui, ut significarem tibi, si illud fragmentum non vidisti, et utile futurum putas, nec serum jam est; omnem operam daturum me, ut omnia descripta manu meā tibi mittantur. Hoc tantum volebam; imo etiam illud, ut valeres, et meo nomine corculum meum Heinsium salvere juberes. De Mahomedis Albategnio nihil dum confeci, sed meminero. Lutetiae Parisiorum, Eid. Februar. CIC IC CV. raptim.

In eo, quem dixi, libello paucissimorum foliorum nulli [gap: Greek word(s)] adnotati; sed solum [gap: Greek word(s)]. Misi tibi ante sex dies Chronicum Eusebii, donatum tibi ab Episcopo Vasatensi, quem paullo post obisse supremum diem, heri intellexi. [note: Ad hanc respondet Scalig. Epist. 101. et 102.] Eum fasciculum dedi cuidam Du Temi, qui negotia hīc agit araplissimi Buzenvallii Legati; cui opto omnia fausta, et mihi amorem ipsius. Iterum vale.

EPISTOLA CCCCXXXVI. EIDEM.

[note: 1605.] VIr inlustrissime, quae scripsisti in scelestum hominem [note: Nicol. Serarium. Vede Scaliger. Epist. 295. 296.], si homo est, accepi, et statim, quoad ejus fieri poterat, omnia percurri. Erat quidem liber parum aptus legi; utpote nondum compactus, et qualem acceperam; sed illectus paucorum lectione, in quae forte oculos conjeceram, imperare mihi non potui, ut semel in manus acceptum prius ponerem, quam totum cognovissem, saltem [gap: Greek word(s)]. Equidem cupiditate ejus videndi a multis mensibus incredibiliter ardebam; neque dubitabam opus te dignum futurum, hoc est, eo, cujus inexhaustam doctrinam, et animi ac styli parem [gap: Greek word(s)], nemo unquam satis poterit mirari. Praeterea sciebam quid possis, quoties justa caussa te commovit, quae etiam infantes solet reddere disertos: neque ignorabam, quam benigna materia sit, in eos dicere, quos impudentia plus quam canina omnibus bonis reddit exosos. Itaque impatientissime ferebam longam adeo tui hujus scripti exspectationem. Sed enim, divine Scaliger, omne id, quod animo fingere potueram, longe superavit tuus hic ille admirabilis libellus. Quid prius mirer nescio, facundiamne an eruditionem? Liceat mihi, quaeso, veram vocem apud te mittere, et quod sentio, [gap: Greek word(s)] illam heroicam


page 233, image: es233

[note: 1605] virtutem redolent, quae te vulgi mortalium numero exemit. Et ausi sunt isti [gap: Greek word(s)] te irritare? ausi sunt bilem tibi ciere? Sed fecerat longa tua patientia, ut licere sibi putarent stercoreis suis scriptis ex illustris tui nominis obtrectatione gratiam apud fatuos aut improbos, quibus solis probantur, conciliare. Quid nunc dicturi sunt? quid molituri? quanquam stultus sim, si frontem superesse illis aliquam, aut ignominiae sensum, putem. Memini cum ante annum ad Lipsium scriberem, graviter apud illum queri de injuria literis et virtuti facta ab impurissimo et deterrimo, arque imperitissimo mortalium, Del-Rio, cum illa de te, et de Thuano scriberet. Ac licet ad alienum arbitrium vir optimus et facta et dicta omnia sua [tanta est hominis infelicitas] componere necessum habeat; quin tamen literis suis significaret, vehementer id sibi displicere, teneri non potuit. Ego quoties inter ejus sodales sum versatus, et sermo de illo incidit, nunquam sine detestatione [gap: Greek word(s)] ejus nomen usurpavi; neque honestius de illo sum locutus apud Gonterios, Frontones, et alios [gap: Greek word(s)], quam nunc ad te scribo. Ex eo conjicies, quanta cum animi laetitia illa legerim, quae sunt abs te de monstro illo scripta. Sed quid ago? nam adest qui hasce poscit, et finem garriendi tecum facere jubet. Desino igitur, et Deum Opt. Max. supplex veneror, servet te literis, Reipublicae et Ecclesiae suae. [gap: Greek word(s)]. De [gap: Greek word(s)] catalogo securus esto: mei nominis oblivio me potius capiet, quam ullam praetermittam tibi inserviendi, et mandata tua exequendi, occasionem. Quin id nunc ago, ut quaeram sedulo, si quid lateat in nostris forulis, quod possit tibi esse usui. Vale, et me ama. Raptim, Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Mart. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXXXVII. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEIMIO.

[note: 1605.] QUantum sincerae voluptatis tuae illae literae, Vir praestantissime, mihi attulerint, quas ante menses aliquot accepi, puto non ignorare te. Nam qui sine gravi causa occupationes tuas vererer interpellare, et scirem [gap: Greek word(s)] Bongarsium brevi ad te scripturum, cum eo egi pro mutua necessitudine nostra, ut meis verbis quam officiosissime te salutaret, et quantum [note: 1605.] hoc tuo non vulgari amore gloriarer, tibi significaret. Ex tuis cognovi etiam isthuc famam pervenisse de temerario quorundam ausu, qui [gap: Greek word(s)], et nescio quibus parum validis machinis labefactare paulo ante fuerant conati. Equidem graviter accusarem ipse me, si ullius aut dicti, aut facti conscius mihi essem, quod facere posset ipsis animos, aut spem ullam afferre, quasi arte aliquā [gap: Greek word(s)] essemus. Nunc cum testem Deum habeam [gap: Greek word(s)] meae, quā semper usus sum, cum apud Regem ipsum, quoties de eo negotio verba mihi ab illo facta; tum apud omnes alios; demirari satis nequeo eorum impudentiam, qui flecti posse nos, persuadere tibi audent. Sed nōsti, puto, os atque [gap: Greek word(s)] illius familiae. Accedit veteris cujusdam amici [note: Philippi Canaii a Fraxinis. Vide supra, Epist. CCLIX. et CCXCIX.] mei exemplum, qui non contentus ire Se perditum, de me etiam eos sermones ubique jactavit, quos nōrat fore gratos illis, quibus suae non fictae mutationis fidem facere cupiebat. Hic igitur non dubitavit et praesens, et postea literis constantiam nostram persaepe sollicitare, aliisque auctor esse, ut idem assidue facerent. Confido equidem in bonitate Domini Jesu Christi, non magis aut hunc, aut quemcunque alium profecturum in posterum, sive apud me, sive apud meos, quam profecerunt hactenus. Sed fero tamen animo iniquissimo licentiam mentiendi istorum hominum, qui putant sibi licere quicquid libitum fuerit fingere, ac pro vero apud veritatis ignaros, et qui me non habent notum, disseminare. De potestate mihi a te facta utendi adhuc Arabico libro, quem beneficio tuo primum vidi, ago tibi gratias maximas. Omnino remissurus illum fui hoc mercatu, nisi prorogatum mihi tempus fuisset: cum usus fuero, statim remittam; aut si propter rei difficultatem et occupationes lentior fuero, admonitus a te, sine mora fidem praestabo pacto. Vale, nobilissime Vir. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. Mart. CIC IC CV.

Veteres meas in Persium recitationes, quas in auditorio Genevensi habui, nuper edidi; opus tyronibus elaboratum, non doctis, nedum tibi, qui doctissimus es, quia tum nihil aliud ad manum erat, quod tibi mitterem, et ita moris est, accipe, quaeso, [gap: Greek word(s)], quod mitto tibi exemplar, et aequi boni confule.



page 234, image: es234

EPISTOLA CCCCXXXVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] VIr illustrissime, cum ex inopinato haec mihi oblata est facultas, id agebam, ut aliā viā literas ad te darem; quod et facturus sum, Deo propitio, post duos ad summum dies. Tradam illas Temporario, qui regiam pecuniam isthuc mittendam curat, et amplissimi Buzenvallii negotia heic procurat. Accipies per illum cis dies paucos, Eusebium [gap: Greek word(s)] Episcopi [note: Supra, Epist. CCCXXXV.], qui hoc munere te donavit. Accipies etiam Persium nostrum, ante allquot dies ad umbilicum perductum, de quo aliis literis plura: est enim ejusmodi hoc munusculum, ut tuum conspectum valde reformidet. Misi isthuc aliquot exemplaria, quae, spero, brevi in manus tuas effe perventura. At Dionem Chrysostomum post longam adeo exspectationem an tandem acceperis, scire cupio. Et velim, nisi grave est, ejus me facias certiorem. Scripsi nuper de libello, a me in Bibliotheca invento, qui continet [gap: Greek word(s)], et quaedam [gap: Greek word(s)] de quo voluntatem tuam exspecto, et quid me jubeas facere. Ego his diebus cum longo admodum intervallo Arabicos libros revisissem, impetum cepi, exercendi mei caussā, transferendi in Latinum sermonem Geographum Arabem; et statim operi manum admovi. Itaque totum ferme primum clima absolvi; nisi quod vacua multis locis spatia sunt relicta, ignorantiae meae [gap: Greek word(s)] quam tu solus potes sanare, velis modo: quod si per te licet, de nonnullis tecum proximis literis agam; doceri enim cupio, et doceri a te. De Albategnio scito non cessasse me; sed extare nusquam apud Bibliopolas. Itaque cum hac viā non succederet, aliam sum aggressus; egi enim cum insigni Mathematico, et viro pio, Abelmio [note: Lege, Alealmo. Colomes.], ut sui codicis copiam tibi faceret; quod sine ulla tergiversatione promisit facturum. Vellemus aurem, et serio curabimus. Vale, illustrissime virorum. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Non. Mart. CIC IC CV.

Ad amplissimum Legatum, et [gap: Greek word(s)] Heinsium literas cum libris sum hodie, vel cras daturus. Equidem si paterentur gravissimae occupationes tuae, frequentiores tuas optarem; ut hoc unum intelligerem, valere te: quod ut facias, assidue Deum Opt. Max. veneror.

EPISTOLA CCCCXXXIX. CAROLO LABBAEO,

[note: 1605.] PRiusquam me totum accingo scriptioni illi, de qua heri locuti sumus, et quae dies aliquot meas omnes horas occupabit, placuit, quod superest, de ratiuncula expungere, et fidem meam apud te liberare; memineram enim in tuo aere esse. Accipe igitur quod tibi debeo, aut ut melius dicam, quantum vires meae ferunt, ut tibi nunc solvam; nam alias, [gap: Greek word(s)], meliora exhibebimus, et uberiora. Quaesisti a me, quid sibi divinus vir velit, cum scribit, verba Apostoli Divi Pauli, [gap: Greek word(s)], sic esse accipienda, ut vox [gap: Greek word(s)] significet tractatum, quod Perek, aut Chelek, id est, [gap: Greek word(s)] Thalmudistis dicitur. Ego vero non miror, facessisse haec verba negotium tibi, hoc est, ei, quem meliora studia tenent, quam ut in nugis R R [note: Rabbinorum.]. tempus perdas. E quorum putidissimis scriptis [paucos Magistros excipio, et omnium maximum Mosem Rambam, quem ego cum paucis demiror sic, ut nihil supra:] si qua utilitas capi potest, (et potest sane:) ad professionis tamen tuae homines nihil admodum genus hoc literarum pertinet. Atqui etiam illorum, qui Hebraice docti sibi videntur, multos scio fore, qui illa non capiant. Hoc autem vult noster magnus Doctor: cum dicit Paulus [note: Ad Coloss. II. vers. 16.], [gap: Greek word(s)], idem esse ac si diceret: Nemo de vestra pietate statuat e tractatu Magistrorum super observatione festorum. Hoc autem est dicere: Nemo exigat a vobis observationem eorum praeceptorum, quae libris doctorum continentur, capite de Festo die. Hic sensus, quem indicat Scaliger, et qui mihi quoque perplacet, ut omnia illius. Ergo [gap: Greek word(s)], ut scribit, erit [gap: Hebrew word(s)], vel [gap: Hebrew word(s)], sed illud potius; nam minores [gap: Greek word(s)] Thalmud partes vocantur a Magistris [gap: Hebrew word(s)]: vocantur et Halekim, quod idem est; sed [gap: Greek word(s)] et magis usitate Perakim. Longum faciam, si incipiam dicere, quid sit in Thalmud [gap: Hebrew word(s)] sive [gap: Greek word(s)], unde [gap: Greek word(s)], in vestris etiam libris: aut quid [gap: Hebrew word(s)] aut [gap: Hebrew word(s)], quo nomine dictae sunt sex partes, quae totum illud corpus absolvunt: quid [gap: Hebrew word(s)], in quas dividitur vario numero una quaeque partium, quas diximus. At Massacthoth secantur singulae in sua capita, quae ipsi, ut dixi, Perakim appellant. Quare Apostolus cum dicit, [gap: Greek word(s)], alludit ad duo capita Rabbinicae superstitionis, cujusmodi sunt hodieque


page 235, image: es235

[note: 1605.] multa in septimam et octavam Massacthoth II. Seder relata, quarum alteri nomen est, [gap: Hebrew word(s)], Tractatus de bono Die, ( [gap: Greek word(s)] ita vocant;) altera inscribitur [gap: Hebrew word(s)], Tractatus de Capite Anni Harum duarum Massacthoth, et reliquarum fere omnium II. Seder capita, sive Perakim singula ritus explicant, ut plurimum [gap: Greek word(s)], quas vetustissimi Judaei Legi Dei, ut pannum purpurae assuerunt. Quare nihil verius quam quod observat eo loci Scaliger, B. Paulum eo allusisse, cum illa scriberet. Ab eadem voce Perek, quod pene oblitus eram, nomen invenerunt illi [gap: Greek word(s)], quorum meminit Justinianus in Novella de Ebraeis CXLVI. [note: Cap. I.] quo ex loco apparet, inter Doctores, sive Expositores Legis fuisse, qui vocarentur [gap: Greek word(s)], quasi dicas [gap: Greek word(s)], quod particulatim capita doctrinae exponerent, aut coram populo legerent. Horum Decani vel Primicerii Justiniano dicuntur, [gap: Greek word(s)]. Ipse explicat, [gap: Greek word(s)]. Pythagoraeam legem, de qua alicubi mentionem fecimus, (nam et de hoc quaerere te memini) in nostro de Critica tractatu fuse exponimus. Extat apud Synesium in Dione, quod pulcherrimum est illius mellitissimi Scriptoris opusculum. De subscriptione illius Critici, qui Vegetium recensuit, multum te amo. Disseremus in eodem opere de toto illo genere multa, et quae observavimus eodem spectantia, in medium afferemus: velit modo [gap: Greek word(s)], ut instituto pridem operi colophonem aliquando imponamus. Habes, credo, ad omnia. Nunc illud accipe [gap: Greek word(s)]. Adeo verum est, quod scribit Scaliger, pag. 102. [gap: Hebrew word(s)] vocem, quae creaturas proprie significat, ex usu Hebraeorum, homines signare [gap: Greek word(s)], ut manarit eadem phrasis et in alias Orientalium linguas. Nam in Geographia Arabica sexcentis locis frequentiam urbium ita designatam invenimus, ut dicat Auctor esse in eis multas [gap: Hebrew word(s)] [gap: Greek word(s)], creaturas, hoc est, homines. Hinc illud etiam illustrandum Marci XVI. 15. Annuntiate Evangelium [gap: Greek word(s)]. Atque hanc elegantiam vernacula nostra lingua, ut scis, retinuit. Poteram his alia adtexere, quae strictim a maximo virorum indicata, non omnes, qui legent, intelligent. Sed de omnibus cum voles, [gap: Greek word(s)]. Vale, [gap: Greek word(s)]. In Museo, a. d. V. Eid. Mart. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXL. DANIELI HEINSIO.

[note: 1605.] PErsium tandem mitto tibi, juvenum doctissime: Persium, dico, eā mole Commentarii a me oneratum, ut quod jam ante scribere memini, operis me serio pudeat. Sed scito, [gap: Greek word(s)] eas esse, quas ante multos annos in Academia Genevensi habuimus, cum praeclarum illum Poetam frequenti auditorio exponeremus. Putabam, cum illa praelo subjeci, viginti plus minus foliorum opus futurum; qui numerus praeter opinionem meam mire auxit. Quare hoc primum te oro, liceat mihi de te vetus illud Lucilii usurpare, Persium mea nolo legere. Hac exceptione vos doctos summoveri comiter volo, ne haec putetis esse vobis scripta, quibuscum nihil heic mihi negotii est. Quod nuper scripsisti de epistola ad Perronium [note: Vide supra, Epist. CCCCXVII.], vehementer sum admiratus, pervenisse eam usque ad vos, quae non aliā fine scripta esset, quam ut uni illi, ad quem fuit missa, innotesceret. Qui nesciunt quae mihi occasio scribendi fuerit, quae bonis viris typis edendi, et quodammodo publicandi privatam scriptionem, ii non possunt non mirari factum, et fatuissimae vanitatis nos accusare. Quid enim in illa infelici charta publicā luce dignum? Itaque postquam scivi, ad magnum Scaligerum eam fuisse missam, tibique et aliis isthīc lectam, erubui et vehementer dolui. Te igitur etiam atque etiam oro, suavissime amicorum, ut patrocinio tuo sarta tecta existimatio nostra isthīc maneat; persuadeasque tibi, atque omnibus confirmes, invitum me gravissimis de causis ex Pastorum hujus Ecclesiae consilio compulsum esse, ut illa tum ad Perronium exararem; quo semel omnem et Regi, et omnibus, qui summā contentione id agebant, spem in posterum praeciderem traducendi me alio: de quo cum ne per somnium quidem unquam cogitaverim, nescio quā tamen infelicitate meā factum, ut multis, qui de suo animo meum metiebantur, perquam facile hoc mihi posse persuaderi, saepe sit visum. Itaque spei hujus pleni [gap: Greek word(s)] certi homines negotium mihi exhibebant: quā molestiā ut me semel liberarem, commodiorem aliam rationem inire non potui. Pastores vero nostri, cum ne sic quidem os obturatum esse intelligerent istis [gap: Greek word(s)], qui de nobis miros toto hoc Regno rumores dissipabant, edendi eam epistolam consilium ceperunt. Volui


page 236, image: es236

[note: 1605.] haec nescius ne esses, ut te patrono, stultissimae ambitionis isthīc absolverer. Vale, mi Heinsi, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Mart. CIC IC CV.

Quas ante mensem, et quod excurrit, ad te scripsi, an acceperis, scire cupio. Iis literis familiariter tecum agebam de Bibliotheca Regia nuper mihi demandata; nec non de illa conditione, cujus in prioribus meis feceram mentionem.

EPISTOLA CCCCXLI. JANO GRUTERO.

[note: 1605.] PErsium heic a me editum, et meos in eum Commentarios mitto tibi, clarissime Grutere. Non dubito miraturum esse te, quod tantulus Poeta tantam Commentarii libri molem pepererit: nos quoque, ne quid dissimulemus, saepe nostram in hoc opere [gap: Greek word(s)] risimus, posteaquam serio animadvertimus, plurium longe chartarum opus futurum, quam initio cogitaveramus. Olim Genevae cum essemus, pulcherrimum eum Poetam frequenti auditorio accurate exposuimus: hinc illa scriptionis hujus prolixitas; quae te profecto offendere non debet, doctissime Vir; quia non tibi, neque tui similibus, [gap: Greek word(s)], ista scripsimus; sed tyronibus rudibus et indoctis: [gap: Greek word(s)]. De Chalcondyla quod exspectationem commoves, vide, quaeso, ne nos ea spes destituat: est enim Scriptor dignus qui Graece legatur. Etiam de Tacticis consilium laudo; teque hortor, ne in eo, quod praestare ipse potes, delegatione utaris: nam noster quidem Rigaltius in foro regnum obtinere praeoptat, quam hederā frontem praecingi: non quo literas non tanti faciat, quanti par est; est enim vir doctissimus, sed quia vulgo sic persuasum multis apud nos est, [gap: Greek word(s)] nihil commune esse cum caussidicina. De codice Arabico beasti me. [gap: Greek word(s)] tuas politicas avide exspecto, ut omnia tua. Quae ad nobilissimum Bibranum scripsi, fidei tuae commendo. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Mart. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXLII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] PAucis diebus multas epistolas ad te dedi, Vir maxime. Soleo enim, ut quaeque offert se vel scribendi occasio, vel literas isthīc mittendi facultas, [note: 1605.] operae non parcere. Duos fasciculos dedi Arsenio, totidem Temporario; item alios aliis; unum ei, qui in aere tuo est, quem puto virum probum, sed in tenui re. Itaque flagitatore opus ne sit vereor. Ego tuas ita accipio, ut Dionem acceperis necne, adhuc ignorem: quod ideo solum cupio scire, ut cum eo agam, cui est a me traditus, si fidem non servavit. Persium nunc mitto, non ut legas: [gap: Greek word(s)] sed ne officio meo defuisse possim videri. Olim cum Genevae essem, non levi operā eum Poetam auditoribus meis exposui: inde illa tanta libri moles; quam nolim te offendere: non enim profecto tibi; quid dico, tibi? non mediocriter doctis eam operam navavimus: quare bonum factum, ne illa tu attingas, quae nihil ad te. De itinere meo isthuc proximis literis plura, [gap: Greek word(s)], qui te servet, maxime virorum. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Mart. CIC IC CV.

Peto a te, ut, quas Drusio scripsi, cures mittendas cum adjecto libro. Omnes heic tuam contra Serarium lucubrationem exspectamus. De Eusebio Pontaci, qui nuper obiit, saepe jam scripsi. Paraveram libellum hoc titulo, De Satyrica Graecorum Poesi, et Romanorum Satyra; sed casu quodam dilata est ejus editio. Ex ipsa epigrapha satis intelligis, quantum ex tuis scriptis profecerim: nam unica tua admonitio excitavit me, ut illum librum scriberem.

EPISTOLA CCCCXLIII. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1605.] PUto accepisse te, Vir clarissime, quas ante mensem unum aut alterum ad te scripsi. Respondi tum et iis, quas Francofurti scriptas a te acceperam, et iis, quas post casum illum tuum memorabilem ad me dederas. Agebam, quod et nunc quoque facio, plane ex animo, Deo Opt. Max. gratias, quod te ex tanto periculo servasset. Sed quoniam nondum penitus confirmato corpore eras, cum illa mihi scriberes, cupio ex tuis cognoscere, quomodo postea tecum sit actum. Non autem dubito, quin ea res inceptum tuum de edendo Isidoro Pelusiota tardaverit. Itaque hoc quoque negotium, uti se habet, ex tuis opto cognoscere. Ego Persium hīc edidi cum veteribus [gap: Greek word(s)] meis, quas Genevae ante multos annos habui, cum frequenti auditorio illum Poetam exponerem: quod ideo commemoravi tibi, ut prolixitatem Commentariorum


page 237, image: es237

[note: 1605.] ne mireris. Nōsti enim libertatem commentationum ejus generis, quae non aliud spectant, quam ut rudiorum studiis consulatur. Tale est nostrum hoc scriptum, quod ad vos doctos nihil pertinet. Quod igitur musteum librum ad te mitto, non ita insanio, ut velim illum a te legi; sed ut memorem me tui et amantissimum tibi probem. Misissem et ad clarissimum virum Scipionem Gentilem exemplar, nisi intellexissem, factum id jam ab optimo et amicissimo Bongarsio. Velim, nisi grave est, illum verbis meis salutes; nunc enim scribere non poteram, facturus brevi, [gap: Greek word(s)], qui vos servet Reipublicae literariae quam diutissime. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Mart. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXLIV. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1605.] ETiam antequam tuas acciperem, Idibus Januarii datas, incogitantiam meam animadverteram; qui cum eā maxime occasione ad scribendum tibi appulissem animum, ut de recenti munere gratias agerem, propositi tamen essem nescio quomodo oblitus. Non dubito, quin hujusmodi [gap: Greek word(s)] familiaria mihi sint, cum literas ad amicos exaro, cui negotio non aliud fere tempus impendo, quam quod curis aliis possim surripere. Itaque aequitate animi tuā heic mihi opus, ne in crimen culpa mihi vertat, quam imprudens commisi Nam equidem tuas in Syrachum vigilias tanti facio, ut autor tibi sim, teque adeo orem, ut parem diligentiam ad reliquos ejusdem generis libros illustrandos adhibeas; quae tibi sententia si sedet, offero tibi Regiae Bibliothecae opes, quarum esse promum condum Rex optimus nuper me jussit. Quod si hoc otio (si tamen otium dici potest vita adeo quotidie occupata) diutius frui, Dei Opt. Max. benignitas nos sinat, dabimus operam, ut quae adhuc latent, multa praeclara Vetustatis [gap: Greek word(s)] in lucem proferantur. Procopium edi a te quam primum opto. De Polybio scripsi nuper ad nobilissimum Velserum, ad quem literarum nihil nunc dare possum. Tu, nisi grave est, meis verbis illum salutabis. Persii nostri unum tibi, alterum ipsi mitto exemplar, quae velim ita accipi a vobis, non tanquam lectione vestrā dignum existimem opus illud; sed ne officio meo hac parte vobis defuisse videar. Olim cum Genevae essem, impensiore curā eum Poetam publice exposui: hinc [note: 1605.] illa Commentarii moles; quam apud praestantissimum Velserum, si me amas, excusabis. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Mart. CIC IC CV.

De Privilegio sic habe: Creatus est superioribus diebus a Rege non Cancellarius quidem, sed [gap: Greek word(s)] tamen alius praeter illum priorem, de quo ante ad te scripsi. Is est Silerius, apud quem videmur gratiā aliquid posse. Ille igitur, cum munere suo fungi incipiet, quod nondum facit, preces meas, scio haud difficulter admittet.

EPISTOLA CCCCXLV. DANIELI HEINSIO.

[note: 1605.] PRaestantissime Heinsi, accepi jam nunc divinam tuam Orationem, quam misisti: quod si prius illam non legissem, quid de illa judicem, hoc est, admirationem meam de elaboratissima illa scriptione tua significare nunc non possem. Simul enim fasciculus ille est traditus, et haec [gap: Greek word(s)] scribendi isthuc occasio est oblata. Sed jam aliquot dies sunt, cum magnā diligentiā frustra quaesitam, ope Labbaei nostri tandem inventam, cupidissime legi. Quid quaeris? [gap: Greek word(s)]; nihil enim heic ab alio occupatum; omnia tua; qui mirus es artifex dicere [gap: Greek word(s)] nam [gap: Greek word(s)] quidem [gap: Greek word(s)] scripsźre, et scribunt quotidie multi; sed ut tu scripsisti, hactenus profecto nemo. Sed de hoc scripto tuo et aliis brevi plura; nam nunc quidem iniquis excludimur temporis spatiis. Deus te servet, ō literarum spem alteram, et mihi amorem tuum. Vale. Raptim, urgente puero, qui literas flagitabat. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Maj. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXLVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] ILlustrissime Scaliger, mitto tibi promissum ante aliquot septimanas veteris Scriptoris [gap: Greek word(s)] libellum. Optavi posse citius illud [gap: Greek word(s)] tecum communicare, sed inciderunt caussae graves, quae me [gap: Greek word(s)]. Spero non ingratam tibi, neque alienam ab incepto tuo fore eam scriptionem. Mihi quidem hoc gratius nihil possit contingere, quam si ulla in re operam meam tibi esse utilem animadvertero. Velim certe persuasissimum habeas, non aliam fidem, imo pietatem in exequendis tuis jussis adhibiturum me semper, quoties aliquid imperaveris, quam quae cum deceat, qui te alterius parentis loco


page 238, image: es238

[note: 1605.] pridem veneratur. Quare si quid est, quod curari heic velis, [gap: Greek word(s)], mihi jussa capessere fas est. Neque vero occupationum mearum rationem habueris; omnia enim lubentissimo animo [gap: Greek word(s)] qui non sunt hoc modo adversum te affecti, eos ego nunquam dignos putavero, qui inter [gap: Greek word(s)] nomen profiteantur suum. Utinam majus aliquid tuā caussa possem, scires quam sis mihi [gap: Greek word(s)]. De libris Bibliothecae nostrae sedulo operam dabimus, ne cupiditatis tuae parum rationem habuisse possimus videri. Id vero tanto facilius mihi futurum, quia praesto est Labbaeus noster, ad omnia paratissimus, quae tibi fore grata cognoverit. Exquisitam illius eruditionem testantur chartae, quas tibi mitto: sunt enim manu ipsius e malo libro quam fidelissime descriptae. Contulimus siquidem, et studiose [gap: Greek word(s)] ipsius cum autographo contendimus; ut de fide lectionis dubitare non debeas. Quod si quaedam occurrent mendosa, [occurrent autem nonnulla] scito, non aliter in Regio codice esse scriptum. Stat vero sententia nobis; mihi, inquam, et optimo juvenum, et tui observantissimo Labbaeo, communi operā [gap: Greek word(s)], quo aliquid inveniamus tuis inceptis accommodum. Hactenus quidem nihil ita exquisitum se obtulit, quod rua putem interesse, ut videres; nisi forte quaedam de ratione anni excipias, cujus generis multa offendimus. De tuo divino in Serarium libello egi nuper [note: Supra, Epist. CCCCXXXVI.] gratias, non pro sensu quidem animi mei, sed quantas potui tamen maximas. Bone Deus, quam sum ego captus lectione illius? et negabit aliquis, [gap: Greek word(s)] istos fuisse, cum te provocarunt? negabunt [gap: Greek word(s)] esse? Quae de Pseudo-Gorionide disputasti, saltem ex parte mihi quoque dudum observata: nam Munsteri error, sane pudendus. Etiam de voce [gap: Greek word(s)] nunquam aliter sensi; et apud Graecos Conciliorum Interpretes memini eam vocem reperire explicatam: cui nescio an sit affinis Latina Cura, apud Corippum, et fortasse alios; etsi diversa nonnihil notione. Sed Eusebium tuum quando videbimus? Nimium moror te. Vale, virorum illustrissime. Amplissimo Legato, et charissimo Heinsio, nisi grave est, plurimam salutem. Vale iterum. Lutetiae Parisiorum, Kalend. Maj. CIC IC CV.

Proxime cum ad te literas dedi, scripsi et clarissimo Baudio: nunc velim scire ipsum, Boisosam et Pinaeum in eo nunc esse, ut certum hominem isthuc [note: 1605.] mittant. Ego vero id ago, ut idem ille, qui mittendus est, liberet te ejus negotii curā, de quo ad Labbaeum saepius, ad me nunquam scripsisti: non enim mediocriter ea res me quoque pupugit.

EPISTOLA CCCCXLVII. JOANNI MEURSIO.

[note: 1605.] ACcepi tandem, hoc est, ante paucos dies, quem misisti dono librum, et: quam scripsisti epistolam. Videram pridem id syntagma tuum: neque enim potest me fugere quicquam tuorum, a quorum lectione nunquam recessi, nisi doctior. Itaque opto tibi omnia fausta ac laeta; ut et quae jam habes in manibus, detexas quam primum; et alia porro suscipias perficiasque, cum publico bono literarum, et laude ingenii tui. Nos Persium nuper edidimus; cujus exemplar unum, tibi destinatum, nescio quo casu tam diu haeserit inter manus meas. Mittam vero cis paucos dies ad amplissimum Buzenvallium; quem confido curaturum, ut tibi turo reddatur: etsi non tanti operam illam nos quidem facimus, ut legi nostra a te velimus; tyronibus enim illa scripsimus, non viris doctis; qui melius ista per se capient, neque operā nostrā habent opus. Cras Temporario, qui Domini Buzenvallii res heic procurat, eum librum, [gap: Greek word(s)], sum traditurus. Tu ita accipe levidense munusculum, tamquam abeo profectum, qui se a te amari maximi faciat. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Maj. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXLVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] TErnas jam scripsi tibi, virorum inlustrissime, posteaquam libellum tuum accepi; cujus lectione adeo expleri nequeo, ut ponere de manibus non possim: [gap: Greek word(s)]! quam magis lego, tam magis stupore et admiratione rapior: cogito enim quo ex fonte rivus hic manavit; neque dubito Eusebium tuum omnium mortalium spes et cogitationes longe superaturum. Opto, atque adeo assiduis precibus Deum veneror, det tibi, ut illi operi colophonem quam primum imponas. Equidem diligenti tuorum lectione hoc videor assecutus, ut animi tui mentem melius quam vulgus hominum capiam. In hoc quidem certe libro tuo licet mihi [gap: Greek word(s)], et me venditare: ago


page 239, image: es239

[note: 1605.] enim apud amicos [gap: Greek word(s)] et Proscholum, qui [gap: Greek word(s)] Mystagogum me praebeo [gap: Greek word(s)]. En erit ille dies, cum cupiditate operis, quod premis tamdiu, nos levabis? Puto accepisse te [gap: Greek word(s)] octavus hic dies, cum Temporario fasciculus est traditus. Ego tuas exspecto, brevi plura scripturus, volente Numine. Vale, [gap: Greek word(s)]. Heinsium, virum clarissimum, salvere jubeo. Scripsi raptim, Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Eid. Maj. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCXLIX. FOPPIO AB AITSEMA.

[note: 1605.] SAlmurium te profectum esse intellexeram ex tuorum popularium sermonibus, qui nuper cum inde reverterentur, salutem mihi abs te nuntiarunt. Deinde tuas accepi, quae mihi, ut omnia semper, quae a te veniunt, fuere gratissimae. Gaudeo, atque adeo tibi gratulor, quod familiaritatem consecutus sis nobilissimi illius, atque omni laude dignissimi viri, de quo ad me scribis. Nullus dubito, quin ex illius sermonibus doctior semper sis rediturus et melior. Itaque autor sum tibi, ut quantum res tuae ferent, eam potissimum Galliae partem probes, eam inhabites, ubi nobilis ille, qui tuae fidei creditus est, pietatem simul cum lingua possit addiscere; quod isthīc commodissime illum facturum esse, habeo persuasum. Sed haec tu melius statues, doctissime Foppi; quem scio ego non minus a prudentia instructum, quam pietate ornatum et doctrinā. Vale, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Eid. Maj. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCL. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] HEri tuas accepi, a. d. v. Kalend. April, datas [note: Exstat l. 1. n. 104.] Jam ex aliis, quas ante paucos dies accepi, cognoveram, Persium, et quicquid est, quod tibi curandum Temporario tradideram, probe fuisse curatum; quod gratissimum mihi vel eo nomine fuit, quia Eusebium Aquitanicum video tibi non displicere. Doleo vicem illius viri [note: Arnoldi Pontaci. Vide supra, Epist. CCCIX.] qui magnam dubio procul percepturus fuit, si vixisset hactenus, ex aequitate judicii tui voluptatem. Equidem existimo, non infelicem ab eo positam in eo operam, ut Chronicum Eusebii legeretur, quale ab Hieronymo est olim publicatum: [note: 1605.] sed quale ab ipso Eusebio debuerat concipi, hoc vero est, quod a te uno exspectamus. Sed, bone Deus, quid est, quod scribis? longe, adhuc abesse te ab operis fine? ut video, omnes omnium Bibliothecarum opes in hunc thesaurum paras conjicere. Quod etsi vehementer et probo, et laudo; exspectationem tamen adeo longam esse, fero molestissime; sed animum, si possumus, obfirmabimus. Quae scripsisti de Persianis nostris nugis, moverent me, ut a te profecta, nisi ipse justum pretium ei scriptioni multo ante statuissem apud me. Neque unquam a sententia mea dimoveri me patiar. Veterum notarum, quas adjeci, eclogarium te fuisse, non scivi; non dissimulaturus alioquin, si rem habuissem notam. De tuis Graecis versibus, quas agam tibi gratias nescio: rem certe fecisti mihi longe longeque gratissimam. Cupio iterari libri ejus editionem [gap: Greek word(s)], ut sit locus meum de tuis versibus judicium exponendi. De tuo in Serarium libro scripsi nuper: sed quasi recens allatum adhuc habeo in manibus. Quam magis lego, tam magis admiror. Abraham ille Judaeus, quem laudas, et unde tam multa describit Drusius, ubi sit editus, velim significes; nam ego nescio, neque heic habeo, a quo discam. De Dione [note: Chrysostomo.] tibi reddito cognovi jam ex ternis tuarum: vellem diligentiam tuam imitatus fuisset Heinsius [gap: Greek word(s)]. Adhuc enim ignoro, quid eo exemplari sit factum, quod Beisio tradidi ipsi mittendum: ideo autem rescire id cupio, quia non ita ante multos dies narrabat mihi aliquis, haerere adhuc illum librum Rothomagi. Veterem libellum [gap: Greek word(s)] scito pridem esse traditum Temporario, et puto jam tibi fuisse redditum. Descripsit Labbaeus noster, qui in cultu et reverentia tui mecum certat, ut [gap: Greek word(s)] videatur velle [gap: Greek word(s)]. Haec una est inter nos aemulatio. Si quid invenero, quod tuis inceptis putem fore conducibile, confide eo te non cariturum. Clarissimi viri Vulcanii Cyrillum, et Procopii [gap: Greek word(s)] quando habituri simus, velim a te certior fieri. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Eid. Maj. CIC IC CV.

[note: Ad Hanc respondet Scaliger lib. II. Epist. CVIII.] De schedis Latinis Alcorani, indicio tuo tandem majore ex parte inventis, proxime tecum agam pluribus. Deus te servet.



page 240, image: es240

EPISTOLA CCCCLI. A MONSIEUR DU PLESSIS.

MONSIEUR,

[note: 1605.] PAr vos dernieres et par le rapport de mes amis, je scay qu'aves pris quelque goust au livre que vous envoyay dernierement. Ce que je n'attribue a autre chose qu'a la bonne affection qu'il vous plaist me porter, pour laquelle je vous remercie de tont mon coeur. Quant a ce que desireries que j'employasse le temps en autre chose, qui servist a l'avancement de la'gloire de Dieu, je vous supplie croire que je n'ay plaisir icy, contentement aucun en nul autre estude qu'a celuy-la, et particulierement ay employe du temps a l'Histoire Ecclesiastique, pour l'illustration de laquelle peut-estre pourrois-je quelque chose plus qu'autre du commun, si le lieu, ou je suis, le me permettoit; mais n'ayant entretainement d'ailleurs, que de la ou scaves, je ne puis faire ce que desirerois. Cependant je ne cesse d'y penser, estimant que, si Dieu le veut, il me donnera un jour autre commodite. Pour le moins ayje ce contentement de descouvrir mille et mille signalees impostures de ceux qui nous appellent Novatores, cum sint ipsi veteratores vaferrimi, comme les a nommes Mr. Scaliger, du quel je crois qu'aures veu le livre tres-admirable contre Serarius, Jesuite, qui l'a attaque sans propos, mais comme je crois, non sans la Providence de Dieu, afin que luy et ses semblables fussent descrits de leurs couleurs par cest excellent personnage. Pleust a Dieu que j'eusse pareille liberte qu'il a 3 car je porte impatiemment tant de puantes mensonges, que je trouve en ceux qui ont tant travaille pour nous faire croire, que de tousjours l'estat de l'Eglise a este tel qu'il est aujourd'huy entr'eux. Mais ne pouvant ouvrir la bouche, je verray volontiers qu'un autre le face mieux que je ne le pourrois. Or nul ne le peut mieux, ny si bien que vous, qui desja aves avec tant d'heur si long temps travaille pour la gloire de Dieu, lequel je supplie de tout mon coeur vous donner en fante et tout heur tres-longue vie. Tenes moy, s'il vous plaist,

MONSIEUR,

Vostre tres-humble et affectionne Serviteur,

IS. CASAUBON.

A Paris, ce 12. May, 1605

EPISTOLA CCCCLII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] DE altero libri tui exemplari, quod missu tuo accepi, proximis literis gratias tibi egi, et nunc quoque ago. Est sane aequissimum, ut qui aliquid discam a te quotidie, quam saepissime fieri poterit gratum animum meum tibi tester. Scripsi et ad N. ut suum quoque librum a te sciret me accepisse. Miratus sum, adeo eruditum virum, et tibi familiarem, tanti Thevetum [note: De hoc Andr. Theveto vide Thuanum lib. XVI. Hist. pag. 335.], furigum illum, non hominem, fecisse, ut ejus potissimum autoritate AEgypti probaret appellationem; de qua erat pridem a te scriptum adeo accurate. Ego memini saepe legere in Arabe Geographo eam vocem, quae nullum mihi negotium facessit unquam; prius enim didiceram illius interpretationem e libris tuis, quam de lectione illius Geographi vel cogitarem. Scripsi ad te non semel, ausum esse me studio ejus scientiae, et amore linguae aliquot horas ponere in ejus libri interpretatione, jamque adeo pars magna peracta est: si quidem hoc est: interpretari, ad singulas prope voces haerere, et ibi fortasse, ubi plurimum sapere mihi videor, plurimum ineptire. Cum exaudiet vota mea Deus Opt. Max. et praestabit tui visendi facultatem, quaesitis meis ac dubitationibus non verebor tibi esse molestus. Interea oro te, nisi grave est, doce me, quī verti possit illa non infrequens in eo libro [gap: Greek word(s)], [gap: Hebrew word(s)]. Exempla sunt frequentia extrema pag. 96. 97. et 101. 102. et alibi. Facile conjicio, ex ipsa sententia duplicem diversitatem denotari; alterius brevioris, alterius longioris. Neque me latet, [gap: Hebrew word(s)] esse verticem montis, aut promontorium. Alteram vocem suspicor esse a [gap: Hebrew word(s)], quod [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)], nisi fallor, significat. Sed neque rectam interpretationem utriusque vocis capio; neque rationem, quam analogiam vocant. Itaque iterum a te peto, ut hoc me velis docere. Beneficii praemium hoc feres, ut etiam de aliis non verear te consulere: quam multa enim nescio, ac ne per somnium quidem capio in illo libro? Est: ubi cum verba teneam, insolentia locutionis me cruciat: alibi haereo in verbo, aut penitus ignoto, aut notione ignotā. [gap: Hebrew word(s)] scio esse montem Arabibus; et tamen quid faciam illā voce statim initio sectionis II. clim. III. nescio: nisi quod hoc scio, etiam alibi ita positam legi in eodem libro. Sexcenta sunt talia. Sed moror te. Vale, [gap: Greek word(s)].


page 241, image: es241

[note: 1605.] Deus tibi annos Nestoreos. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Eid. Jun. CIC IC CV.

Legebam superioribus diebus apud Baronium, in anno Domini CCCCXV. fabellam oppido lepidam, in qua plura sunt vocabula Syriaca; quorum partem facile assequor, partem non satis capio. Utinam in Eusebianis tuis locus occurrat attingendae illius [gap: Greek word(s)] Historiae: sin est aliter, esto, [gap: Greek word(s)] hoc argumentum unius epistolae ad nos tuae. Viden' os aeneum, frontem ferream mihi esse? qui te tam multa non [note: Ad hanc respondet Scalinger, lib. II. Ep. 109.] dubitem rogare. Tu vicissim jube, et si quid me vis tuā caussa curare, impera; potes enim.

EPISTOLA CCCCLIII. FRANCISCO VERTUNIANO.

MONSIEUR,

[note: 1605.] CE mot est pour vous advertir, que j'ay faict tenir a Monsieur Scaliger Celles, que m'avez envoye. Je desire en chose plus grande pouvoir estre employe pour vostre service et le sien. J'ay este grandement aise de voir ce que m'escriviez de luy, lors que m'envoyastes la vostre autre, me la recommandant fort. J'estois en peine, que ce pourroit estre, n'apprehendant moins ses incommoditez, que je fay les miennes et de ma famille; pour le respect, que je porte a son Auguste, non envers moy. Si j'eusse sceu le subject, duquel luy escriviez, je luy eusse escrit aussi de beaux contes sur ce propos. Car la partie a este dressee pour luy et pour moy ensemble, et pour ce que j'estoy sur les lieux, on m'a attaque le premier, comme pour sonder, quelle esperance il y auroit. Un des Lojolites vint a moy, il y a plus d'un an, me dit, Qu'il avoit propose a sa Majeste de r'appeller mon dit Sieur; et qu'il estoit facile, pourveu qu'il creut conseil, et conclusti se faire Chrestien. Haec sunt [gap: Greek word(s)] ad quae obstupui, neque dissimulavi, quid de tanta insolentia sentirem. Sed quae postea secuta sunt, magis eorum mentem mihi aperuerunt. Longum sit narrare quid moliti sint homines confidentissimi, ut mihi persuaderent, meridie non lucere. Tandem sensźre quam fuerint impudentes, qui ausi essent [gap: Greek word(s)] iis nixam radicibus, ut concuti nesciat, [gap: Greek word(s)]. Quant au tesmoignage que Monsieur Scaliger rend en ses lettres de mon āge et de mes estudes; pour l'un je l'avoue a demi; car un homme de mon āge n'est pas eloigne de la vieillesse, si il n'y esc du tout [note: 1605.] porte. Je nasquis l'an 1559. 8. Fevrier, dans Geneve, ou mes bons pere et mere s'estoient retirez de Gascongne, ayant failli d'estre bruslez a Bourdeaux. Mais quant a l'autre point, c'est a mon grand regret, que je ne puis advouer vel millesimam partem eorum, quae divini illius viri amor mihi tribuit. Mais il fault se contenter de ce peu, qu'il a pleu a Dieu me donner, et de dons naturels, et de commoditez pour estudier. Car ayant este instruit par mon pere, homme tres-capable, mais tres-occupe des affaires de l'Eglise, a laquelle, par la grace du Seigneur, il a servi heureusement en Dauphine, et quelquesfois este absent de sa famille deux ou trois ans, chasse, pille presque toutes les annees; je puis dire avoir commencź mes estudes, lors que āge de vingt ans je fus par luy renvoye a Geneve. Ainsi estant [gap: Greek word(s)] et quasi [gap: Greek word(s)] au lieu de l'erudition que la bonte de Monsieur de l'Escale m'attribue, j'ay cette consolation, d'avoir perdu le meilleur de mon āge par les persecutions pour la verite, la memoire desquelles m'est plus douce, que miel ny sucre. Ce m'est assez, d'avoir appris de mon pere, de ne juger mal des lettres, et admirer ceux qui excellent en icelles: supra omnes vero, atque adeo supra omnia omnium aetatum ingenia, uno Aristotele, aut fortasse et altero excepto, Scaligerum utrumque. De quibus dum dies noctesque vigilans et dormiens cogito, hoc saltem consecutus sum, ut si quid scribimus, omni contentione ingenii caveamus, ne falsa pro veris scribamus; si modo possumus ad verum pervenire, neque fucum lectori facimus. Mais c'est trop vous tenir sur un si maigre subject. Je finiray donc la presente, vous ayant recommande a la garde du Tout puissant, et offert mon humble service tant a vous, qu'a Monsieur vostre beau-fils, et aussi a Monsieur son frere, s'il est de par de la. Tenez moy, s'il vous plaist,

MONSIEUR,

Vostre humble et tresaffectionne Serviteur,

CASAUBON.

A Paris, ce 12. Juin, 1605.

EPISTOLA CCCCLIV. DANIELI HEINSIO.

[note: 1605.] ANte horam cum ad te scriberem, coactus sum, adstantibus multis, quasi aliud agens, eam epistolam exarare. Unde evenit, ut de Maximo Tyrio,


page 242, image: es242

[note: 1605.] cujus gratiā scribere potissimum institueram, nihil adjicerem. Ut igitur admissum peccatum emendarem, [gap: Greek word(s)] haec prioribus adjeci. Est in Bibliotheca, Maximus Tyrius antiquae manūs, et admodum bonae in speciem notae. Pauca adhuc contuli: non inveni multas varietates, quasdam tamen. Ordo sermonum est alius. Si de edendo cogitas, brevi mittam collationem [gap: Greek word(s)]. Fac me tantum ut sciam: de caetero vide. Sed ō quando illud erit, cum hac tantā librorum copiā mecum frueris? Opto quam primum eum diem illucescere, qui te mihi sistet praesentem. Caetera partim scripsi ante horam, ut dixi; partim brevi sum scripturus, ut spero. Ad magnum Heroem prolixe scripsi modo: si haec epistola fasciculum priorem anteverterit, quam officiosissimis illum verbis meis salutabis: itemque virum Poetamque clarissimum Baudium, veterem amicum meum. Raptim, Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Eid. Jul. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLV. EIDEM.

[note: 1605.] TAndem accepisse te Dionem gaudeo sed intererat munusculi levidensis, (de meis loquor) ne longioris expectationis taedio gratia omnis consumeretur. Ego tuam [gap: Greek word(s)] Orationem accepi, et simul legi. Non putabam, tibi tantum esse masculae bilis, ut in hosticum venire auderes. Macte hac virtute, et [gap: Greek word(s)]. Censeo tamen, parcas tibi; quando in tuo capite prope unico omnes literarum Veneres periclitantur. Ego mittam tibi cis paucos dies, volente Numine, opellam librorum duorum, cujus titulum [note: Scriptum de Satyrica Graecorum Poesi, et Romana Satyra. Colomes.] ex Prolegomenis in Persium fortasse notum habes. Hui! dices, tantum verborum de re tam levi? Sic est: posteaquam enim persuasisti mihi, eam, quā apud Persium usus sum, [gap: Greek word(s)] tyronibus non fore inutilem, verbis non parcere constitui, et horum in scribendo rationem habere semper. Ita factum, ut ex argumento Prolegomenōn (sic enim initio constitueram) duo libelli nascerentur; quorum editio adeo elegans et venusta, ut lenocinio alio non sit opus. Amphitheatrum Honoris [note: Caroli Scribanii.], librum sacerrimum, non dubito vidisse te: de eo quae sint isthīc hominum judicia, scire ex te cupio. Non dissimulabo apud te gaudium meum, cum in tuum nomen incidi. Spero enim fore te memorem: sed de his brevi fortasse plura. De mea [note: 1605.] isthuc profectione scripsi nuper ad magnum Heroa; nempe sententiam mutare multis de causis sumus coacti, et iter differre, cui nos jamjam eramus accincturi. Aliquid Bibliotheca potuit, ne tam cito tam longe abirem: sed graviores aliae causae fuerunt; de quibus nunc scribere non vacat. Sperabam me in reditu ducem tibi futurum itineris in Gallias: nunc quid consilii tibi dem, non satis scio; cum praesertim raptim haec scribam: illud spondeo, adventu tuo nihil mihi posse aut gratius contingere, aut exspectatius: sin isthīc adhuc moraris, filium ad te mittere constitui, cum bono Deo. Sed de his brevi proximis literis. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Quint. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] NUdius quintus accepi tuas: longe illas quidem, ut semper, gratissimas; sed in quibus tamen illud mini molestum fuit, quod te libellum [gap: Greek word(s)] necdum accepisse significabas. Hoc me male habet; quoniam cum temporis rationem ineo, metūs caussam invenio. Quare si, quod opto, evenit, et voti hujus factus es compos velim me hac curā liberes. In re quidem non magnum periculum, si moram excipias, cujus tu in hoc negotio non es impatientior, quam ipse sum: [gap: Greek word(s)]. Sin aliter acciderit, dabimus operam, ego et [gap: Greek word(s)] Labbaeus, ut tuae quam primum satisfiat voluntati. In Bibliotheca nihil adhuc mihi inventum, cujus desiderio moveri te admodum putem debere, ad id praesertim opus, quod nunc paras. Mathematica nonnulla de anni ratione in aliquot libris offendi; et in his procul dubio quaedam non poenitenda: sed tamen ejusmodi, opinor, quae magno tibi esse usui vix queant. Si jusseris, agam tecum de illis accuratius, proxime cum ad te scribam, [gap: Greek word(s)]. Vidisse te non dubito Stygii cujusdam canis Amphitheatrum Honoris. Eo Satanico libro nos quoque vocamur in partes: quanquam equidem, si maxime ambitionis fermento turgerem, non alium gloriae cumulum optaverim, quam ut dignus possem merito videri, qui tecum nominarer: quem honorem scelestissimus ille Loyolita persaepe in ea scriptione mihi detulit: [gap: Greek word(s)]


page 243, image: es243

[note: 1605.] [gap: Greek word(s)]. Miror tamen quis sit hic furor, quae rabies, quietos homines atque [gap: Greek word(s)] sine caussa invadere, atque ad certamen provocare. Possem haec facile contemnere, nisi securo somnum adimat illa cogitatio: qui talia dicant scribantque, hos quid censendum est moliri? aut quis potest dubitare, homines Cerbereos nihil nisi flammam et ferrum meditari? Ego non dubito, omnia eorum consilia eo referri; id agere, id studere unum, id assidue urgere, ut in bonos impetum faciant; piorum sanguine, quem pridem sitiunt, [gap: Greek word(s)] proprias maculent manus; [gap: Greek word(s)] denique illius diei, quae sola ipsis placet, lanienam instaurent. Scio tamen ab hoc consilio quam alienissimum esse illum, cujus recenti beneficio ita feroces sunt facti: sed profecto in ea devenimus tempora, ut sit [gap: Greek word(s)]. Itaque fatebor tibi, quod res est; quotidie magis magisque commoveri me, ut non tam mihi, quam meis metuam, et prospectum cupiam. Hoc cum rescivissent Consules Nemausenses, certum hominem ad me miserunt cum mandatis literisque, scriptis quam honestissime, ut me suum facerent, persuaderentque mihi, ut penates meos in suam urbem vellem transferre. Offeruntur mihi in stipendium annui sexcenti aurei, quae summa, ut quidem ipsi pertendunt, pluris isthīc aestimari debet, quam quicquid est, quod a Rege hīc praestatur. Addunt insuper de hospitio, cujus gratiā libras pendo annuatim in hac urbe quingentas. Nunquam adeo aestuasse me, recordor, atque in hac deliberatione multos jam menses [gap: Greek word(s)]. Quoties studiorum meorum venit in mentem, hoc est, [gap: Greek word(s)] heic vivere, heic mori mihi suave est, et profecto tam longe a te abesse, mortis instar mihi futurum. Accedit magni Maecenatis mei reverentia; nam ingratum me illi non esse, unicā re exceptā, certo scio. Thuanus vero [gap: Greek word(s)] quo animo abitionem meam sit laturus, satis declaravit superioribus diebus, quum pro nostra conjunctione aestum meae mentis cum illo communicassem, et consilium ipsius expetiissem: non enim dissimulavit, nullo modo sibi videri ferendum, ut de ea re vel cogitarem. Haec fere sunt ab hac parte: quae etsi pro eo ac debeo, duco esse gravia; vereor tamen, ne si in alteram lancem contrarias rationes contulero, facile sit praeponderatura. Omitto justissimas metuendi caussas, de quibus [note: 1605.] ante dicebam: certe cum liberos meos, cum uxorem respicio, quid est [gap: Greek word(s)] ei loco debeam, ubi neque vivus consulere eorum possum commodis, et moriens in summa solitudine atque amicorum inopia afflictissimam domum sum relicturus? Magni enim illi amici, quorum gratiā pollemus, altiore loco sunt collocati, quam ut [gap: Greek word(s)] meis ipsos conveniendi ulla sit futura facultas; nedum ut in ipsis fore ullum praesidium miseris paratum existimare debeam. Ego ipse duobus exceptis viris optimis maximis, caeterorum [gap: Greek word(s)] esse, non semel sum expertus: [gap: Greek word(s)]. Regis liberalitas etsi non contemnenda, propter loci tamen, ut scis, damnosissimi conditionem haeredes non multum est adjutura. Est mihi liberorum parvus quidam populus: filios heic in Dei timore, et literis curare instituendos, sine maximis impensis non possum; filias si sperem conditiones heic reperturas pro honestate familiae nostrae, quod praefiscine dictum sit, pro cerrito sim circumferendus: nam quae alibi luculentae censeantur dotes, cerdonum Parisiensium, et tomaclariarum filias vix deceant. Haec me cogitare, et non minoris momenti quam ista sint alia, quae, ne longior sim, missa facio, pietas jubet et [gap: Greek word(s)]. Te igitur convenio, sapientissime Scaliger, teque per hunc tantum, quo me dignatus es, amorem oro obtestorque, velis ad [gap: Greek word(s)] punctum temporis fingere te, quasi hīc sis, et agitatā apud te deliberatione istā, consilium mihi impertiri tuum; non enim vereor, ne cujus consilii te habuero auctorem, ejus me jure unquam poeniteat. Deus te servet, fortunetque etiam atque etiam, venerande Senex. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Eid. Quint. CIC IC CV.

Eduntur heic aureola Opuscula tua, quae Labbaeis fratribus, quum a te discederent, tradidisti: eduntur autem studio, fide et diligentiā Caroli Labbaei et Puteanorum fratrum; qui me quoque urgent, ut proverbiorum mihi observatorum centuriam aliquam eodem conjiciam: id enim vehementer cupere Typographum, cujus operā utuntur. Ego vereor, ne arrogantiae crimen incurram, si meas quisquilias tuis margaritis adjungere non erubescam. [note: Ad hanc respondet Sealiger, lib. 11. Ep. 111. Et 112.] Quia tamen videtur mihi ratio habenda voluntatis optimorum adolescentum, per te licet, frontem perfricabo. Iterum vale.



page 244, image: es244

EPISTOLA CCCCLVII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1605.] DE libello Graeco, quem dono a te accepi superioribus nundinis, ago gratias. Quam autem mihi sint omnia grata, quae a te proficiscuntur, non est, quod pluribus tibi narrem: nam amorem meum in literas, et te quanti faciam, confido esse tibi notum. Ego tibi mittam proximo mercatu libellos duos, De Satyrica. Graecorum Poesi, et Romana Satyra, de quibus jam nunc tuum judicium opto cognoscere. Equidem si Dei benignitas nos propius junxisset, tu [gap: Greek word(s)] esses [gap: Greek word(s)] nam et ingenio parum fidimus, et ita distracti sumus quotidianis impedimentis, ut sancte jurare possim, quae edimus, citius prope praelo subjici, quam sint a nobis mente concepta. Rapimur enim cupiditate discendi ad legendum potius quam ad scribendum. De Procopio, gratissimum est, quod nuncias. Deus tibi, optime virorum, annos Nestoreos duit. Franciscus Pithoeus habet excerpta [gap: Greek word(s)], quae in potestate olim fuerunt magni Pinelli. Utinam quidem librum integrum posset tibi parare nobilissimus Velserus: sed si id non potest, et Pithoeana excerpta placet adjicere, promisit ipse missurum, quando velles. Inveni his diebus in Regia Bibliotheca alterum Procopii exemplar, nisi fallor, melius aliquanto illo, cujus exemplum misi. Bavaricum, puto, utrumque nostrūm superabit. Quicquid erit, in quo opera mea tibi poterit esse usui, [gap: Greek word(s)] omnia postponam, ut tuae voluntati morem geram. Perge modo, [gap: Greek word(s)], quod fecisti hactenus. Vale, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVI. Kalend. August. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLVIII. HEBELO BRVNERIO.

[note: 1605.] QUantae voluptati mihi epistola tua fuerit, Vir doctissime, vel ex eo cognoscas, quod eidem lectae statim responsum hoc exaravi, quamvis occupatissimus: sed facere non potui, quin grati animi hanc cuicuimodi significationem tibi darem. Ago igitur tibi gratias ex animo pro ista humanitate, quam mihi exhibes. Noli enim dubitare, fuisse mihi gratissimum, ea intelligere quae scripsisti. Pervenerat jam ad manus meas inscriptio libelli adversus [note: 1605.] me scripti, quae simul Autoris [note: Scioppii.] nomen, et insignem ejus rabiem prae se ferebat. Miratus sum primo, potuisse reperiri hominem, qui nullā injuriā, non dicto, non facto a me provocatus, animi causā stilum in me stringeret; tam violenter praesertim, tam furiose, et [gap: Greek word(s)]. Mox tamen collegi me, et semel apud animum meum constitui, omnium canum latratus contemnere. Itaque neque legi, neque legam unquam scelesti illius vesana scripta: quid enim mihi cum illo? Serio tibi confirmo, nunquam fore ut obliviscar, hominem me esse, illum canem; neque in certamen adeo turpe sum descensurus. Erunt alii, erunt scio, qui meam vicem et ipsum et eos, quorum ille est emissarius, suis coloribus depingant. Ego si ad pugnandum convertam animum, paratum jam habeo majoris dignationis [note: Baronium.] Antagonistam, quicum in rerum pulcherrimarum disquisitione me exerceam. Verum haec [gap: Greek word(s)]. De itinere, quod in Graeciam et Asiam cogitas, gratum fuit ex te cognoscere: atque ego Deum veneror, ut te server, et incolumem ad nos reducat. Non dubito, fore tibi aliquam vel Romae, vel Constantinopoli occasionem proficiendi in Arabicis; si minus quantum cupis, certe quantum alibi non potuisses. Scis eo in genere nullam rem aeque desiderari ac Lexici alicujus auxilium: nullum enim adhuc est: editum. Josephus Scaliger, vir divinus, et quem soli spernunt hostes literarum et veritatis, ingens opus confecit; sed de cujus editione quid sperare possimus, nescio: imo hoc potius metuo, nullam admodum tanti thesauri fruendi spem nobis superesse. Ego autem miratus sum persaepe, quī factum sit, ut viri magni, qui eam linguam illustrare isthīc ceperant, ab incepto destiterint: quod sane non oportuit factum: et oro te, si quid potes, accende viros doctissimos, quos tibi notos jam esse non dubito, cupiditate operis perficiendi. De Laurentio Archiatro, viro clarissimo, memor ero, ut si potest fieri, tuis commodis aliquo modo consulatur. Vale, et scribe, ut coepisti. Lutetiae Parisiorum, a. d. VII. Kalend. Sextil. CIC IC CV.

De Hottomanno quae isthīc jactantur, falsa esse scito. Ille in eadem mecum domo habitat, et mihi intus et in cute est notus.



page 245, image: es245

EPISTOLA CCCCLIX. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1605.] SAlvae sunt, quas periisse putas, epistolae ad me tuae, quarum novissimis literis mentionem facis, omnes, ni fallor. Serius quidem, sed tamen accepi tandem: pro quibus omnibus satisfaciam tibi, ubi primum otii aliquid fuero nactus. Nunc enim raptim, et sane quam occupatus [gap: Greek word(s)] pauca haec ad te exarabam. Ago igitur tibi magnas maximas gratias, pro jugi hac nostri recordatione et frequenti scriptione, quae eo magis obnoxium tibi me facit, quo minus per occupationes hasce meas paria tecum in hoc officii genere possum facere. Mihi crede, si de tuis commodis ageretur, omnia missa facerem, ut animum meum tibi probarem: nunc quo sum de tua erga me benevolentia certior, eo minus laboro, ut scriptione literarum fidem meam tibi probem: quod semel dicendum mihi fuit, quia saepe accidit, ut neglecti officii hujus jure me possis reum facere: [gap: Greek word(s)]. Carmina tua accepi, credo, omnia, legique magna cum voluptate: etiam illud, quod non ad me, sed ad communem amicum miseras [gap: Greek word(s)]. Vidisti, puto, Amphitheatrum, [note: Honoris, Caroli Scribanii.] quod aliquis eorum composuit. Non quaero de eo libro judicium tuum: non ita male te novi, ut probari tibi posse putem ulla ex parte nefarii hominis [scimus quis ille sit] partum, blasphemiis in Deum et in constitutos a Deo Reges plenum, in omnes bonos contumeliosissimum. Hae sunt artes Cerbereae illius familiae, quam non pudet [gap: Greek word(s)] illud nomen usurpatione suā contaminare. Nam quid homines [gap: Greek word(s)] movit, cur in magnum Scaligerum tanta cum [gap: Greek word(s)] inveherentur? Me vero quod nominatim traducere tanti putarunt, non pluris equidem facio, quam olim Socrates asinum [gap: Greek word(s)]. Hoc doleo, non eo loco esse me, ubi possim [gap: Greek word(s)] literarum causam adversus hanc pestem defendere. Est mihi cum Frontone Ducaeo, ejus quidem [gap: Greek word(s)] viro, at non eorum morum; et praeterea doctissimo, familiaritas magna. Is juxta mecum Auctorem libri, vel potius Auctores et approbatores abominatur execraturque. En, mi Rittershusi, infelicium temporum diram sortem! quando veritas non cuniculo, sed palam oppugnatur; mendacium publicos professores habet, maledicere [note: 1605.] Deo hominibusque; rixas serere in bella mox erupturas, pietas censetur; [gap: Greek word(s)] haec enim sola bonis spes et consolatio relicta. Quam petis Thuanaeae Historiae partem, habebis cum mantissa: tota enim priore illā formā hīc cuditur in folio, uti vocant. Totam mittemus mandatu Thuani, ubi fuerit editio absoluta. Cum totam dico, omnia dico, non quae scripsit Thuanus, sed omnia quae sperare possumus, eo vivo editum iri. Multorum enim annorum Historiam prius editis nunc adjicit [gap: Greek word(s)] annum tamen LXXII. non transcendit, ne absolvit quidem. Is te amicissime salutat, et una tecum clarissimum virum, Scipionem Gentilem, cui brevi et scribam, et opusculum mittam, in quo sum nunc totus, De Satyrica Graecorum Poesi, et Romana Satyra. Exspecta etiam tu exemplar unum, et me [gap: Greek word(s)]. Scripsi raptim, Lutetiae Parisiorum, proprid. Eid. Sextil. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] QUod raro memini accidere, nunc evenit, ut ternas a te literas acciperem, priusquam ad respondendum me accingerem: caussae cessationis insolitae, plures ac variae, quarum commemoratione supersedeo. Libellum [gap: Greek word(s)] accepisse te cum aliqua voluptate, incredibilem in modum gratum mihi est. Scio, quantum tibi omnes boni, quantum omnes literarum studiosi debeant; postremo quantum ipse, qui si aetatem tibi inserviam, omnia tua jussa exequens, nullam tamen partem tuorum in me meritorum fuero assecutus. Denique quod pater filio, hoc tu mihi es; quod devinctissimus cliens optime merito patrono, hoc ego tibi sum. Potest fieri, ut quod sui hactenus, inutilis tibi sim etiam porro: ingratus ut sim, et parum intelligens officii mei, hoc vero, dicam audacter, fieri non potest:

Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni.

De quaestiunculis meis, quod illas mihi expedieris, immortales ago tibi gratias. Provocat me tua benignitas, ut ne dubitem tibi interdum esse molestus. Sexcenta sunt in Arabicis, in Annalibus mythistoricis, imo ubique, quae leviter a te adjutus aut intelligere, aut emendare possim, nisi fallor. Nunc


page 246, image: es246

[note: 1605.] quia capitale illud ingenium, quo excellis, nobiscum non habitat, cum turba jactamur incertis opinionibus: saepe etiam, de quo non dubito, decipimur specie veri. Judicio tuo de Theveti laudatoribus subscribo lubens: et profecto aliter nunquam judicavi. Quam multa possem afferre argumenta? Neque de literis solum loquor; in queis parum videre si crimen ducerem, miserrimum mortalium me crederem. Sunt alia, quae facio longe pluris. Noli putare, offendi nos convitiis Loiolitarum; ut ex iis, quas hodie accepi, videor colligere a te judicari. Ego vero quid dicant homines [gap: Greek word(s)], susque deque habeo; abstineant modo manus humani sanguinis avidas: quod quidem Deo Opt. Max. permittimus. De cognomine Burdenii, etsi legeram quae scripta sunt in illa divina epistola de [gap: Greek word(s)] parentis tui vita, lubentissime tamen quae a te sunt scripta, legi, et amicis ostendi legenda. Equidem vix putaram cadere in humanum ingenium tantum sceleris, et [gap: Greek word(s)] posse: apparet enim studio plurium inventum, et sparsum id mendacium; cujus architecri illi Itali, aut Italici [gap: Greek word(s)] omnes omnium saeculorum sycophantas malignitate longe superasse mihi videntur. Exstat in Bibliotheca, Pseudo-Callisthenis Historia Rerum Alexandri. Observavi hoc [gap: Greek word(s)] totidem fere verbis in Ebraeum sermonem versum a Pseudo-Gorionide, [note: Supra, Epist. CCCCXLVI.] et sane cum voluptate quaedam contuli, multaque in textu etiam Italico emendavi; praesertim virorum et locorum nomina. Admiror vero imposturam. Habeo librum, qui inscribitur, [gap: Hebrew word(s)] [note: Liber Piorum, cujus Author R. Samuel-Claruit anno Christi 1180. Colomes.] quem a te non invenio laudatum: puto tamen tibi visum; est enim Basileae editus. Uteris meo, cum voles: sed vercor ut sit tanti; pleraque enim abbi legi. Eusebiana tua prope jam convitiis a me flagitantur: atque utinam brevi tanto fruamur thesauro. Vale, illustrissime Scaliger. [note: Ad hanc respondet Scaliger, lib. II. Epist. 102.] Lutetiae Parisiorum, a. d. XVIII. Kalend. Septemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXI. DANIELI HEINSIO.

[note: 1605.] ITa plane est, suavissime Heinsi, [gap: Greek word(s)] tibi debeo propter nuntiatam mihi editionem Canterianae [gap: Greek word(s)]. Deus bone, quem tu nobis erudicionis thesaurum dabis? Athenaeum pene totum id opus continebit; sic enim, velitis nolitis, instituti ratio postulat. Oro igitur te, obsecro, obtestor, nihil praetermittas, [note: 1605.] quo possit optimo Scriptori consuli. Tres isthic viri estis, qui pares futuri vel singuli oneri, quamvis magno; nunc operis junctis quid non praestabitis? te dico, nobilissimum Canterum, et [gap: Greek word(s)] Heroem nostrum [note: Jofephum Scaligerum.], qui etsi gravioribus curis horas suas impendit; tamen vel succisivis temporibus ea inveniet, quae omnes simus jure miraturi. Si quid igitur preces meae apud te valent, editionem operis pulcherrimi urge, et omnibus modis adjuva. Postea idem a te contendemus de opere a magno Dousa instituto; cujus manibus hoc officium debes, ut sis ipse ejus editionis [gap: Greek word(s)]. Dum in his occupaberis, et consuetudine illius semonis, quem ego et tu pari reverentiā colimus, frui poteris, non video, ut ingenue et amice, quod sentio, tibi aperiam, quid sit cur alibi quam isihīc esse malis. Et profecto longe falleris, si putas heic te reperturum aliquid, quod vel ad paucissimos dies levare tibi desiderium queat eorum, quae domi reliqueris. Novit clarissimus Baudius, quam hīc literae frigeant; quam pauci recte de illis judicent. Unica est Regia Bibliotheca tuis oculis dignissima; quae si heic sis, aeque patebit tibi ac mihi. Sed quoties venit in mentem, quam utilem, istīc Reipublicae literariae operam naves, qua docendo, qua scribendo; etsi cupiditate tui videndi incredibili sum incensus; quia tamen [gap: Greek word(s)], non possum tibi author esse, ut prius istinc pedem efferas, quam illa perfeceris, quae prae manibus nunc habes. Sin aliter animo sedet, hanc meo quodam jure legem impono tibi, ut nullum aliud, Lutetiam ubi veneris, prius ingrediaris hospitium, quam meum. Notissima est Franciscanorum [gap: Greek word(s)], in qua regione habito prope aedem illorum. Maximum Tyrium, ubi est otium, confero; et proximis literis quae inveni, haud sane ita multa, mittam. Vale, nobilissime juvenum, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVI. Kalend. Septemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXII. CLAUDIO SALMASIO.

[note: 1605.] PRimae, quas post, tuum a nobis discessum accepi, illae fuerunt, quas ante paucos oppido dies mihi tradidit Gilbertus noster. Utinam vero possim verbis exprimere, quam gratae illae mihi fuerint, et quia valere te, ex illis cognovi, et quia profectum in literis tuum ex iisdem magis magisque peripexi. Hactenus.


page 247, image: es247

[note: 1605.] enim quid in pangendis Graecis Latinisque versibus posses, praeclare ostenderas; nunc vero ad solidiorem eruditionem accedere te, et jam aliquid meditari, quod posteri loquantur, incredibili cum voluptate ex tuarum lectione intellexi. Quae de Callimachi editione scribis, nihil plebejum sapiunt: at quae in Athenaeum sunt a te animadversa, ita me Deus amet, ut mihi fuere grata, et [gap: Greek word(s)] sunt visa. Quare te hortor atque adeo obtestor, pergas in illa te exercere palaestra. Nec te moretur, quod aliquid ipsi occupavimus, plus enim verae laudis ex spicilegio te manet, quam ipsi opere tam longo simus adepti. Ego ingenue tibi fateor, emendationes tuas primā specie statim mihi se probasse; magis autem, cum ex intervallo illas relegi. At non est profecto cujusvis, Graecos Auctores emendare, nec omnes [gap: Greek word(s)] habent; sed pauci, quos Jupiter aequus amavit. Miserunt ad me multi suas observationes in eundem Auctorem, post nostrorum editionem. Sed, Deus bone, quam frigida aut absurda nonnulli? Iterum igitur te convenio, et ut pergas, quo coepisti, pede, etiam atque etiam te vehementer oro. Deus te servet, charissime Adolescens. Clarissimum parentem [note: Benignum Salmasium, Senatorem Divionensem, cujus extat Dionysii Periegesis, carmine Gallico accurate expressa. Colomes.] a me jubebis salvere, ni grave est. Vale. Lutetiae Parisiorum, pridie Kalend. Septemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] ** JE ne scay que diront les Doctes de par de la de mon livre: [note: De Satyrica Graecorum Poesi.] mais pourveu que in tam jejuna et scholastica scriptione, vous y ayez trouve quelque chose a vostre goust, ce m'est assez. Unus enim tu mihi [gap: Greek word(s)]. Si je jouissois de pleine liberte, vous scavez, a quelles estudes je me plairois. Escrivant ce mot de preface qu'ay fait, je ne saeay comment ma plume s'est esgaree a dire un mot de ce Satanique livre [note: Amphitheatrum Honoris.] que m'aviez donne, et qui est maintenant entre les mains de Monsieur de Rosny: d'autant que le Roy en ayant ouy parler, il avoit este instruit par son Cotton, que tout ce qu'on en disoit, estoit faulx, et l'a hardiment soustenu Jesuiticā fronte a Monsieur Servin en presence de sa Majeste. Tellement, que si mon livre, qui des long temps crottoit par la ville, ne se fust en fin trouve, la verite estoit mesme en cela triomphee. Tant ces bons peres ont familier de combattre pour le faulx; et qui pis est, vaincre en defendant le mensonge. Je n'ay voulu dire [note: 1605.] qu'un mot, et ce touchant les lettres, laissant pour le present ce qui est le plus abominable en cet iscrit la, lequel je desire de scavoir, si on a tellement supprime, que les foires de Francfort ne doibvent rien grossir. Il importe, ce me semble, que ce monstre la soit veu de tous, pour faire cognoistre ces Peres. Je vous envoye une espreuve du Tolybe, afin que scachiez, que c'est a bon escient que m'y suis mis. Si Dieu nie donne vie et sante, je ne cesseray, depuis qu'une fois il sera sur la presse, que n'aye acheve: ayant enfin resolu de devorer ceste fascherie de faire une version, laquelle j'espere donner fidele, si elle n'est ornata aut calamistris inusta: ce qui pourra se faire a une autre edition, si Dieu le veult. Je me remets du tout a vous, pour faire ma condition la meilleure que pourrez, avec Monsieur de Marne: le travail est grand a la version, plus grand sans comparaison aux annotations; ausquelles quittant presque tout ce qui est de Grammaire, je suis resolu de monstrer l'usage scientiae civilis en la lecture des Histoires. Brief, si je ne me trompe, ce sera un livre de ce temps. * De Paris, le XXXI. d'Aoust, CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXIV. EIDEM.

[note: 1605.] ** NOus n'avons veu icy encores aucun livre de ceste foire, si non la responce de Serarius, qu'avez envoye a Monsieur de Bordes, qui a servy pour plusieurs communs amys. Je l'ay devoree soudain, non sans y apprendre des choses que je ne saeavois pas, desquelles la plus veritable et plus notable est, que Henricus Stephanus fuit gener Casauboni: adeo fibulatis patribus etiam, ubi nihil intererat verum dicere, mentiri solemne est. Ceux qui liront cela, me cuideront plus quam senem depontanum. Je croy que tous ceux qui verront ce magnifique livre la, s'ils ne sont diaboliquement ensorcelez, come celuy, duquel m'avez escrit, ils jugeront aisement, quid distent aera lupinis. J'y recognoy une grande finesse: car afin que les livres de Monsieur Scaliger et Drusius ne soient leus par les leurs, il insere dans le sien tout ce qu'il a juge de plus beau et tare. C'est un [gap: Greek word(s)], caeteris simile. Je prie Dien que ces bonnes gens la me laissent en repos: eu s'ils ont a m'attaquer, qu'ils me donnent loisir d'achever le Polybe, qui a present me tient tout occupe a soy. Croyez Monsieur, l'asseurez a tous, quibus haec curae, que je ne cesseray, si Dieu le veult,


page 248, image: es248

[note: 1605.] avant que j'aye mis fin a ce labeur, duquei je commence a veoir la grandeur et difficulte, que certes nul devant moy, n'a, que je scache, gueres amoindrie. * Kalend. Octob. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXV. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEIMIO.

[note: 1605.] ESsem fortasse veritus, Vir sapientissime et nobilissime, eruditis oculis tuis librum [gap: Greek word(s)] objicerc, quem heic recens edidi; nisi cum ex aliis tuis, tum maxime e novissimis, quas a te accepi, certo cognovissem, non improbari tibi genium scriptorum nostrorum. Nam qui Persianam lucubratiunculam facias tanti, ne hunc quidem, opinor, ingenioli nostri foetum penitus aspernaberis. Eā spe mitto tibi, quae de Satyrica Graecorum Poesi, et Satyra Romana nuper scripsi; tenue, ut vides, argumentum, et scholasticae doctrinae; in quo tamen tractando mihi ipse indulsi, neque prolixitatis crimen reformidavi. Qui nomen oderunt nostrum, [gap: Greek word(s)] esse hanc interpretabuntur; amici fortasse, [gap: Greek word(s)]. Id enim egimus, ut quantum per angustias temporis, quod nobis ipsi praescripseramus, liceret, non multa missa faceremus, quae ad propositi argumenti illustrationem spectarent. Multi anni sunt, cum multos Antiquitatis locos pari, aut majori etiam diligentiā illustrare conati sumus: sed admonet nos haec aetas, ingravescere jam incipiens, ut hoc genus amoenitates, quae ne antea quidem nimis me capiebant, nunc etiam fastidiam. Quod si stili libertatem haberemus, testor Deum immortalem, Vir nobilissime, nullum fore genus studiorum, quod meas omnes curas sibi vindicaret, nisi illud, ad quod gravissimā oratione nuper me hortabaris. Memini audire saepe a parente meo, viro insignis pietatis, optare se, minimum quid in eo genere potius praestarem, quam aliud quidvis in aliis literis, quantumvis [gap: Greek word(s)], aut magnum. Haec illius vox quotidie auribus meis insonat; gliscitque indies in animo meo ingens desiderium, symbolam aliquam eo conferendi; pudetque me, cum videam, quā contentione mendacium multi cant defensum, non parem alacritatem et animi contentionem ad veritatis propugnationem pro mea virili a me afferri. Quod si aliis prodesse ea in parte non possumus, nobis certe ipsi non desumus, neque quicquam lubentius facimus, quam ut in cognitione [gap: Greek word(s)] [note: 1605.] [gap: Greek word(s)] quotidie proficiamus. At vir divinus, Josephus Scaliger, quantus etiam in hoc eruditionis genere esset, edito nuper in Serarium libro luculente probavit. Deum immortalem! quam multa tantulus liber rara, exquisita, ignota aliis continet? Quid igitur de Commentariis Eusebianis sumus dicturi? quo opere venerandus senex secum ipse certavit, et priores vigilias, si posset fieri, voluit superare. Et negabit quisquam mortalium [gap: Greek word(s)]? non tu certe negabis; cujus judicium de tanto Heroe lubens legi in postrema epistola tua. At isti Amphitheatrorum nuperi Scriptores, si veritatem non odissent, et [gap: Greek word(s)] illi non indixissent, Scaligerorum nomen venerarentur cum omnibus bonis. Deus et illum, et te Reipublicae literariae quam diutissime servet incolumes. Vale. Lutetiae Parisiorum Kalend. Septemb. CIC IC CV.

De libro Arabico [note: Vide Casaubon. Ad Pers. Nsat. IV. Vers. 21.] illustrissimi Principis, cujus usuram mihi impetrasti, quod id effeceris, ut prorogaretur [gap: Greek word(s)], et praefixum utendi tempus, immortales ago tibi gratias. Utar, et bonā fide reddam.

EPISTOLA CCCCLXVI. MARQUARDO FREHERO.

[note: 1605.] DE libro tuo eruditissimo super Re monetaria immortales tibi ago gratias. Sed Pomponium tuum scito nos exspectare quam cupidissime; atque adeo oramus te, ut cum primum nactus fueris otium, id opus cum studiosis nominis tui ac scriptorum communices. Nos superioribus diebus Commentarium scripsimus simul ac publicavimus, quo Satyricae et Satyrae rationem ac differentias uberius, ac nisi fallor, [gap: Greek word(s)], quam esset a quoquam adhuc factum, explicuimus. Eum librum tibi mittimus, petimusque a te, ut semoto affectu, tuum de ea scriptione judicium nobis aperias. Habemus alios quam plurimos Antiquitatis locos, pari, aut longe etiam majori diligentiā tractatos, quos fortasse aliquando publicabimus, si tamen tanti facturi sumus, aut possumus a nobis impetrare, ut ad poliendas veteres illas curas meliora studia intermittamus. In Polybio nunc sumus, ad quem illustrandum eo animo accedimus, ut civilis scientiae usum simul doceamus; hoc enim a me exigunt, qui jubere possunt, vel potius, quibus non parere nefas. Amphitheatrum Lojolitarum vidisti. Ego ita sentio, interesse


page 249, image: es249

[note: 1605.] Reipublicae, ne eximatur hominum oculis tam insigne monumentum Jesuiticae impudentiae, [gap: Greek word(s)], impietatis erga Deum, contumeliae in Reges ac Principes; furiosi denique odii, quo literas et virtutem persequuntur [gap: Greek word(s)]. Non dubito tibi quoque idem videri. Heic certe optimus quisque etiam inter Catholicos, uti vocant, plurimum et librum, et libri patres abominatur. Itaque qui hīc sunt ex illa familia, mentiri nescia, deos deasque dejerant, [note: Vide supra. Epist. CCCCLXIII.] non se, neque suos tam abominandi libri esse Autores; verum istos nequam Haereticos, qui verecundae familiae atque probissimae invidiam voluerunt conflare: et cum astu illorum omnes libri essent subducti, tum frontem perfricuerunt, et apud Regem fortiter negarunt, vel talem aliquem librum fuisse scriptum, vel in eo quicquam eorum legi, quae vulgo jactarentur. Quid multa? [gap: Greek word(s)] homines sunt: adeo facile est ipsis efficere, ut ne sit factum, quod factum est. Haec principia quo tendant, non te fugit: sed [gap: Greek word(s)] Deo permittamus. Vale. Lutetiae Parisiorum, Kalend. Septemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXVII. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1605.] NOn dubito accepisse te, quas ante mensem, et quod excurrit, ad te misi. Itaque de magni Thuani in te affectu, et desponso tibi exemplari ejus Historiae, cum fuerit absoluta, quae nunc cuditur editio priore duplo auctior; de his, inquam, et caeteris, quae proxime scripsi, nihil jam dicam. Te potius orabo, ut munusculum non magnae rei, quod tibi mitto, Syntagma quoddam nostrum de Satyrica et Satyra, [gap: Greek word(s)] accipias. Argumentum quam sit jejunum vides; quod tamen prolixe et accurate tractavimus. Non deerunt scio, quibus [gap: Greek word(s)] videatur esse supervacua: ego tuam et paucorum solide eruditorum sententiam exspectabo, assensurus haud dubie, quamcunque in partem pronuntiatum a vobis fuerit. Sexcenta talia argumenta, sive Antiquitatis communes locos habemus affectos; qui modico labore poliri, atque in publicum protrudi quirent, si tanti mea facerem, ut illa publicari, Reipublicae literariae magnopere putarem interesse. Sed enim, mi Rittershusi, vita, quam hīc vivimus, propter frequentes occupationes, non multas horas ad studia succisivas nobis [note: 1605.] reliquas facit. Nos autem ita naturā sumus comparati, ut discere quam docere, legere quam scribere longe malimus. Verumtamen, quoniam per amicorum [gap: Greek word(s)] nobis non licet esse negligentibus, excitabimus ipsi nos, et juventuti studiosae prodesse contendemus. Nunc, quod Deus fortunet inceptum, in Polybio sumus; brevi, ut speramus, prelo magnum illum Scriptorem subjecturi. Dabimus hoc publicae utilitati, ut Auctorem hunc Latinum faciamus; magno sane aliarum nostrarum curarum haut paullo graviorum damno: sed obdurandum est; aleam enim jecimus. Fidei, credo, in hoc negotio litabimus, securi de elegantia et calamistris, quos ii curent, qui otio abundant, si volent: ego ad alia propero [gap: Greek word(s)]. Notae uberiores erunt, et si possemus, non inutiles iis, qui notitiā Antiquitatis oblectantur. Isidorum tuum strenue edi, partim ex tuis cognovi, partim ex literis clarissimi viri, Georgii Remi. Is nuper scribebat, ita assiduum esse te in opere Musico, ut [gap: Greek word(s)] laborandi finem nullum facias. Quid tibi vis, mi Rittershusi; cur te is perditum? cur non te respicis? Quin exemplo utere potius meo, qui postquam huc veni, et minus in studiis assiduus esse coepi, factus sum [gap: Greek word(s)] quam essem prius. Tu quoque, ut quod agis, diutius agas, age remissius, et valetudinem tuam sedulo cura. Scripsi nuper, nullas tuarum videri periisse, quas a mensibus sex septem mihi scripsisti: nam et illas accepi, quibus erant Oppiani flores adjecti, cum Latina interpretatione tua, qui liber tuus, si ullo modo heic edi poterit, non deero mihi, quando placuit tibi eam lucubrationem tuam pulcherrimam meo nomini inscribere. Sed ad talium editionem mire hīc frigent Typographi nostri, quae gens [gap: Greek word(s)], nisi lucrum praesens aliud nihil curat. Accepi vero a te multo ante literas, quibus de Isidori aliquot locis me consulebas: iis literis nunc, quia ante non licuit, paucis respondebimus. Recte emendatum est a te frustum illud ex Epigrammate in Archidicen, quod in editione Parisiensi non semel corruptum legitur. Habetur integrum Epigramma apud Thucydidem, lib. VI. [note: Cap. 59. Archedice.] unde disci potest, quod de Archidica ista scire cupis. Fuit et Archidica nobile scortum, de qua Herodotus [note: Lib. 11. Cap. 135.] et Athenaeus [note: Lib. XIII. cap. 7. pag. 596.]; sed quae nihil ad hanc tuam. Illud autem Epigramma esse a Simonide compositum didici ex Aristotele,


page 250, image: es250

[note: 1605.] Rhetor. lib. I. cap. IX. Quem vocas Hymnum in Plutum, Hymnus non est, sed Scholium [gap: Greek word(s)], alibi quoque mihi lectum; etsi locus nunc non succurrit. Lex Solonis, quam quaeris ad illustrandam Epistolam CCXV. lib. II. A Plutarcho tangitur in ejus vita; nam plane eadem est sententia istorum: [gap: Greek word(s)] hoc solum differunt, quod minus dicit Plutarchus quam tuus Scriptor. Quae ad [gap: Greek word(s)] Persarum spectant, non dubito desumta e libris Xenophontis: quibus similia etiam apud alios de disciplina Persica invenias. Regis apophthegma, qui utilitarem [gap: Greek word(s)] sequebatur, legisse memini: ubi legerim, nunc non memini. Haec fere erant, quae ad [gap: Greek word(s)] tua responderem. Vale, Vir eruditissime, et me constanter ama. Lutetiae Parisiorum, Kalend. Septemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXVIII. GEORGIO REMO.

[note: 1605.] THemistium esse tandem a se editum, Vir doctissime, majorem in modum gavisus sum, postquam ex tuis id cognovi. Amo illum Scriptorem propter eloquentiam, doctrinam et candorem erga Orthodoxos, quantumvis esset ipse a fide alienus. Utinam hunc animum afferrent ad controversias nostras, qui pietatis magni Magistri volunt haberi. Ego sic naturā factus sum, ut cum in omnibus veritatem solam putem spectandam, quae omnium animi perturbationum est inimica; tum in rebus Religionis pati non possum eos, qui dum studio veri se duci volunt videri, adversus verum portentosa fingunt mendacia: quo in genere quantum [gap: Greek word(s)] illi excellant, quos extremā epistolā tuā designabas, nemo potest ignorare. Eosdem auctores esse harum turbarum, quae Germaniam vestram nunc maxime agitant, facile affirmantibus viris probis accredo. Qui illos Deus Opt. Max. aut ad meliorem mentem revocet, aut [gap: Greek word(s)] perdat. In notis tuis, quas non dubito eruditionis [gap: Greek word(s)] fore, si quid forte invenero, quod negotium facessat, de eo scribam ad te serio ac sine mora: non quia putem me aliquid inventurum, quod te fugerit; sed ut voluntati tuae hac parte morem gerens, ad simile officium mihi praestandum, te provocem; quo nihil mihi gratius unquam fuerit. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. II. Non. Septemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXIX. DANIELI HEINSIO.

[note: 1605.] COnstitueram nihil ad te literarum prius dare, quam possem [gap: Greek word(s)] Maximi Tyrii mittere. Sed cum nuper Beisio, nostrati Bibliopolae, exemplar unum tradidissem libelli recens a me editi, quo illud tibi perferendum curaret, facere non potui, quin de ea re, te certiorem facerem, ut si videbitur, a Raphelengio librum illum petas. Videbis, quod nuper scribere memini, nihil quicquam esse praetermissum a nobis, quod de proposito argumento notum haberemus. Et tamen sancte jurare possum, nullam unquam scriptionem ita mihi inter manus crevisse, atque hanc: nam initio [gap: Greek word(s)] in Persium eam fore existimavi hypothesin: deinde cum sententiam mutassemus, unā, et quidem mediocri, Diatribā rem posse absolvi autumabamus: tandem quo processerit [gap: Greek word(s)] nostra, vides. Utinam vere possem hoc abs te impetrare, ut tuum de ea lucubratiuncula judicium, et magni Herois nostri proximis literis mihi significares. Habeo quam plurimos Antiquitatis locos, accuratiore diligentiā in meis adversariis expositos, de quorum editione nihil adhuc constitui. Sed a vobis admonitus, judicium vestrum libenter sequar, sive authores fueritis, ut in hoc genere scribendi pergam, sive contrahenda nobis vela esse existimaveritis. Hoc igitur magni beneficii loco a te peto, ut eum me credas esse, qui non simulate, verum plane ex animo proficiendi caussā doctorum de nogis meis judicia exquiram. Vale, et scito promissi memorem fore me, ubi primum otii aliquid fuero nactus: nunc quidem occupatissimus eram. Raptim. Lutetiae Parisiorum, Non. Septemb. CIC IC CV.

Tradita sunt Beisio sex libelli nostri exemplaria, quae velim a Raphelengio recipias, et illis tradas, aut perferenda cures, quibus sunt inscripta. Ad Meursium nostrum scribere nunc non licebat; neque ad Johannem Drusium: verumtamen quae missa illis sunt exemplaria, nisi grave est, curabis; et me apud doctissimos viros excusabis. Scribam proximā occasione, volente Deo. Iterum vale.



page 251, image: es251

EPISTOLA CCCCLXX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] HEri, cum esset apud me Labbaeus noster, tuas accepimus cum versione Mimorum Publianorum. Doluimus ambo majorem in modum, non aliquanto prius eum fasciculum fuisse nobis redditum; nam voluntati tuae gestus mos esset a Labbaeo, qui amore tui flagrantissimus, jussa tua exequi, instar putat esse regni. Sedvetus illud non te fugit:

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].

Quare nolim te indignari, aut moleste ferre, in tuo negotio idem accidisse: nam aliquanto ante quam de tua voluntate constaret, erat tuorum pulcherrimorum Poematiorum absoluta editio: neque hoc solum; sed pars quoque Francofurdum missa; ut infecta fieri res non posset. Ego non video, cur de eo multum debeas esse sollicitus; nam procul dubio brevi corrigetur, quicquid heic peccatum fuerit; si tamen peccatum dici potest, quod Pithoeanam potius quam Gruterianam secutus sis editionem. AEqui judices nunquam plus a te exigent, quam ipse ultro offeras; et erit, si quid intelligo, in iis, quae edita sunt, plus satis quod mirentur et stupeant harum rerum intelligentes. Equidem quae heic cusa sunt, summā attentione legi, ut typographica errata colligerem, in quo eā fide sum usus, ut non putem apicem unum praetermissum, qui emendationis opus haberet. Sed vereor, ne diligentia mea Typographum offenderit; nondum enim potui impetrare, ut illa ederet, quae adnotaveram. Heri ad ipsum adii, ut cum eo hanc injuriam expostularem; sed quid profecerim, nondum scio. Optarem placere tibi, ut omnium tuorum id genus Opusculorum accurata editio heic cuderetur: ego [gap: Greek word(s)] ero, et ut cum dignitate opus prodeat, sedulo efficiam. Si placet consilium, leges praescribere, tuum erit, quas exacte servatum iri spondeo. Ingolstadiensem, quam narras, editionem nondum vidi; et miror, quī fieri possit, ut nihil te in literis fugiat. Gestit animus, si per te licet, posteris testatum relinquere, quanti ipse faciam tua haec [gap: Greek word(s)] nisi quod pudet me ingenii culpa tuas laudes iri detritum: itaque metui, ne [gap: Greek word(s)] meā te offenderem. Sperabam ex prioribus tuis, [note: 1605.] brevi Eusebiana tua esse proditura: nunc, quum scribas, multum superesse viae ad metam, vehementer doleo, adeo longe abesse me, ut exoptatissimo illo thesauro fruar. Deum oro, te servet incolumem, et pares tantis laboribus vires largiatur. De Vettio Valente, quem ais [note: Lib. II Epist. 112.] descripsisse manu propriā, velim, nisi grave est, plura ex te cognoscere: nam hoc uno excepto, quod Astrologicum scripsisse invenio observatum, caetera de eo Scriptore plane mihi sunt ignota. In Bibliotheca nihil adhuc occurrit dignum, quod tibi mitterem: non enim puto desiderare te [gap: Greek word(s)] quaedam de Ratione Anni, quae nihil non plebejum continent. Eruditiora si quae sint, quaeram, et faciam te certiorem. Quae scripsi de Satyrica Graecorum, et Satyra Romanorum, mitto tibi. Sex ejus libri exemplaria Beisio tradidi, qui confirmavit, paucis diebus te illa habiturum. Inscripsi amicorum nomine, quibus velim eures perferenda. Scio non solere tibi accidere ingratas nostras nugas; sed oro te et obtestor, maxime virorum, si oculos in eum libellum conjeceris, censorem age, et me mone; adjeceris prioribus tuis in me meritis summis ingentem cumulum, fecerisque mihi rem longe gratissimam. Constitueram extremo libro [gap: Greek word(s)] adjicere locum e tuis in Manilium Commentariis [note: Pag. 450. edit. 1600.], ubi de Satyra disputas, cujus suo loco facta est a nobis mentio: sed nescio quomodo id folium prius editum est, quam ego animadvertere. Nunc ad Polybium animum serio convertimus; si quidem ita Deo placuerit, ut ad operis illius absolutionem vita superet, et publica haec tranquillitas maneat. Vale. illustrissime Vir. Lutetiae Parisiorum, Non. Septemb. CIC IC CV.

Oro te, judicium tuum mihi scribe de lacunis ab Ursino expleris in prima Polybii pagina. Optarem, si per gravissimas occupationes tuas liceret, versionem tuam Arabicorum Proverbiorum relegeres, et recensitam mecum communicares; nam posset hīc, cum bona venia tua, non inelegans ejus libelli editio curari.

EPISTOLA CCCCLXXI. CAROLO LABBAEO.

[note: 1605.] DIxine tibi, post nostrum discessum in solitudine me futurum? Ita plane evenit: non quia desunt, qui mea studia a mane ad vesperam interpellent; sed quia solus esse mihi videor, cum te non habeo, quicum de literis fabuler.


page 252, image: es252

[note: 1605.] Caetera, postquam a nobis discessisti, in continuis terroribus scito nos esse versatos; quin superiorem noctem perpetem insomnem traduximus ego et omnes mei; cum e variis locis accepissemus, caedem nostram parari, et veteris lanienae instaurationem. Audisti puto de publico Programmate, et quidem typis edito et affixo V. D. P. L P. quo studiosi convocabantur ad necem Hablone redeuntium, e quibus unus saltem, etsi ab aliis, est occisus. Quid mulca? Boni nihil [gap: Greek word(s)] ista praesagiunt, Deus consilia improborum frangat. Hodie accepi literas a magno amico [note: Josepho Scaligero.], qui incredibiliter me exhilaravit literis suis; et quia valet, et quia affirmat, proximis vernalibus nundinis absolutam fore editionem operis [note: Eusebii.], quod loquentur posteri. Mitto tibi, quas simul accepi. Deum oro, venerandum Senem, parentem tuum, fortunet, et te cum tuo fratre servet. Vale, et veni. Lutetiae Parisiorum, a. d. X. Kalend. Ostob. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] BInas paucis diebus a te accepi: quae posterioribus illarum fuere adjunctae, omnes curatae sunt probe, aut curabuntur; nam propter vindemiales ferias plerique urbe aberant, ut Gillottus, Petavius, Labbaeus. Puto accepisse te, quem misi nuper, [gap: Greek word(s)] libellum de Satyrica, et Satyra; qui si in tuas manus pervenit, et oculos in cum conjeceris, censuram tuam ne mihi invideas, omni contentione a te peto. Pseudo-Callisthenes non est ille Scriptor, quem habes codici Monachi adnexum; sed alius haut paullo [gap: Greek word(s)], et qui decenter [gap: Greek word(s)] mimum agit. Demiror impostores istos; nam ante multa secula prodiisse id figmentum, satis constat; etsi autem libro, quem habes, idem [gap: Greek word(s)] continetur: Pseudo Gorionidem tamen, qui non semel Callisthenem laudat, hunc potius, qui penes me est, transcripsisse [gap: Greek word(s)], non dubito; sive Graece eum legerit, quod non puto; sive Latine, aut Gallice. Priora secula, cum late grassabatur ignorantia, incredibilem in modum fabulis hujuscemodi esse delectata, vel unica Regis Bibliotheca arguit, ejus farinae librorum plenissima. Atque utinam eā fine stetisset malum; neque pietas Christiana in fabulas plusquam aniles foret conversa. Sed quid hoc querimur? gravior et intolerabilior eorum amentia, qui veritatis doctrinam [note: 1605.] palam ab illo petunt, qui [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)]. Accepisti, credo, indiculum [gap: Greek word(s)] [note: Lege Thuanum ad annum 1604. et Gillottum in Episiolis Gallicis ad Scaligerum, pag. 442. et 432. Colomes.], [gap: Greek word(s)]. Historiam tibi nuper scripsit amicus noster Biturix; et simul quaestionum exemplum misit. Noli de re dubitare, ipse [gap: Greek word(s)] vidi hisce oculis apud Gillottum; neque veritus est Autor, factum tueri apud Thuanum. Possem ea de re multa adjicere, quae mirareris, atque adeo stuperes; nisi satius esset, tantum [gap: Greek word(s)]; quemadmodum et de Panicis terroribus, qui nuper heic Orthodoxis oblati, nihil adjiciam, nisi hoc; per aliquot dies vulgatum fuisse rumorem, quasi instauranda esset per absentiam Regis laniena piorum. Programma etiam palam esse affixum, quo ad caedem redeuntium Hablone studiosi convocabantur: atque adeo die illā unum saltem e nostris fuisse occisum; caeteros (et me in his) aliquot noctes egisse insomnes, dum percussores exspectantur. Autor Programmatis fugā sibi consuluit; dimissi sunt circumcirca [gap: Greek word(s)], qui inquirant, et in urbem reducant. Is si captus fuerit, spes est, usque inde a stirpe prima autorem horum motuum iri exquisitum: nam, quod omnes bonos solatur, habemus et Regem, et Senatum, et omnes Magistratus bonarum partium defensores acerrimos. Itaque [gap: Greek word(s)] exspectamus exitum. rei in speciem quidem jocularis; sed quae, nisi Deus omen avertat, impendentium malorum certum sit indicium. Vides igitur, virorum optime, sapientissime, quam longe ab eo sim, ut nuperam deliberationem abjicere penitus debeam. Atqui animo ad editionem Polybii concinnandam serio converso, nihil jam tale cogitabam: ingens enim cupido animum mihi incesserat, bene merendi de magno illo Scriptore, quem aliquando non somniculose tractavimus. Ac licet non mediocriter conturbatae sint consiliorum nostrorum rationes, saepeque veniat in mentem, ab omni scriptione abstinere hoc rerum statu, peto tamen a te nihilominus, quae habes in nobilissimum Historicum observata, ea velis impertire; et viam indicare, quam debeam insistere. Tandem imposui mihi hanc legem, ut novam conficerem versionem; quae si elegans futura non est, ut certe non erit, at fidelis fortasse erit, et Graecis [gap: Greek word(s)] adhaerens. Perrottus enim Latine quidem loquitur, sed longe ab Autore discedit: de Musculo nihil dico, in quo praeter egregiam voluntatem nihil invenio, quod laudem. Habeo in manibus Pompilii Amasii versionem


page 253, image: es253

[note: 1605.] eorum, quae ex interpretatione Musculi vulgo leguntur. Vellem vidisses, ut consilium dares, acquiescendumne in ea sit, annon. Elegans profecto est et compta; sed vir probus hac cautione usus est, ut obscurissimas quasque [gap: Greek word(s)] non attingeret; contentus Lectorem monere, peti posse eorum versionem a Musculo. Nobis vero non licet esse tam securis. Itaque [gap: Greek word(s)]; stat enim sententia, alienum opus nolle nos interpolare. Dic igitur, magne Cato, quid censes opus facto? quaeso, da consilium, quod sequemur religiose. Utique de Eusebio tuo quid jam sperandum sit, fac me ut sciam; nam spem ex prioribus literis conceptam prope ademit postrema tua Epistola; quod iniquissimo ferimus animo. Deus te servet. Scripsi raptim, oblatā ex inopinato occasione. Vale, illustrissime Scaliger. Lutetiae Parisiorum, a. d. V. Kalend. Octob. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXIII. CAROLO LABBAEO.

[note: 1605.] NIhil erat, quod ad te scriberem: nam quae a discessu tuo acciderunt, sane quidem nova et [gap: Greek word(s)], paucis diebus ante significavi, cum Epistolam magni Herois [note: Josephi Scaligeri.] nostri tibi mitterem. Ex eo tempore fasciculum alium accepi satis grandem, in quo erant, quas jam mitto. Vides meam fidem et diligentiam. Itaque vel tuas; vel, quod malim, te ipsum jam expecto; non deerit, quod una garriamus, cum adveneris; atque utinam deteriora non contingant interea, quae nobis conveniendi facultatem eripiant: [gap: Greek word(s)]. In hoc omine desino, et Deum veneror, ut te cum clarissimo parente et fratre servet fortunetque. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Kalend. Octob. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXIV. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] MAgis pro more et amore has nunc tibi exaravi inter plurimas occupationes, quam quod suppeditaret argumentum scribi dignum; praesertim ad te, illustrissime Scaliger. Sed quum domum e Bibliotheca reverso significatum esset, adfuisse paullo ante unum e Ministris Illustris Arausionensis Principis, qui moneret, esse aliquem in procinctu, ad vos tendentem; non potui non aliquid scribere. Simul faciendum esse duxi, ut te curā et sollicitudine liberarem; [note: 1605.] cum exploratissimum habeam, si postremae mearum recte fuerint curatae, de me et rebus meis fore te sollicitum. Erat enim novissima Epistola mea [gap: Greek word(s)], et metūs plena; utpote scripta eo tempore, cum mentes piorum nescio quis terror Panicus tenebat: non ille quidem sine aliqua caussa temere conceptus; sed, quod omnino fatendum est, longius quam oportuit progressus. Audisti, credo, de Programmate variis locis publice affixo: id scriptum improbum adeo nostros terruit, quod praesertim eodem die aliquis Hablone reversus esset trucidatus, ut non dubitarent plerique, diei Bartholomeae immanitatem per Regis absentiam reperitum iri. Fuit hactenus, et erit, spero, vanus hic timor noster: re enim ipsā apparuit, publicae tranquillitatis studiosissimos esse non solum Principes, verum et Magistratus quoque caeteros. Si quid igitur priores meae te, qui tuus est in me amor immensus, commōrunt, nolo diutius angi te hoc nomine; quum Dei beneficio non jam deteriore loco res nostrae esse videantur, quam prius fuere. Hoc volui nescius ne esses. Vale. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Non. Octob. CIC IC CV.

Fui hodie in Bibliotheca cum Frontone et Fabro, viris eruditissimis. Multus ibi sermo de te, et nuper heic editis Poematiis tuis. Visus mihi Fronto [gap: Greek word(s)] tuas laudes fuse persequi; quum quidem mirari diceret se, quis furor sui Ordinis homines in hanc dementiam impulisset, ut te irato, quam pacato uti mallent. Se contra acceptam ab suo parente [note: Senatore Burdigalensi. Colomes.] certam per suasionem de praestantia ingenii tui ac divini parentis, servaturum ad finem usque; neque adeo insanum fuisse unquam, ut aliter sentientibus ulla ex parte accederet. Haec fere verba illius; quem doleo equidem in eo luto sic constanter haerere.

EPISTOLA CCCCLXXV. [note: +] ANDREAE MELVINO.

[note: 1605.] CUm percupide tuas expectassem satis diu, doctissime Melvine, incredibili tandem affectus gaudio sum, quando illam Epistolam tuam accepi, quam adolescenti cuidam tuo populari tradideras. Gavisus sum valere te, et [gap: Greek word(s)] hanc felicissime ornare, ac simul nos amare; quo nihil mihi gratius, aut optatius: pridem enim est, cum ad nos tuarum virtutum, atque inprimis tuae singularis pietatis fama pervenit; quo efficacius nullum est amoris coagulum; inter bonos utique, et in eodem


page 254, image: es254

[note: 1605.] pietatis sensu conspirantes. Quod cum egregie faciamus, Vir eximie, nihilque habeamus antiquius Dei gloriā et veneratione eorum, quos haec cura tangit; ne dicere quidem possum, quanto cum dolore ea de Ecclesiis vestris audiam, quae vulgo heic jactat fama. Sed Deus meliora, quam ut tantis ornatus virturibus Princeps a se discedat, et temerarii erroris illos arguat, qui in praedicando ejus pietatem sinceram satisfacere sibi non poterant. Sane amici viri graves, qui ex Anglia ad nos scribunt, pietatem ipsius et [gap: Greek word(s)] tollunt in coelum laudibus: vetantes quicquam eorum credere, quae fidei orthodoxae hostes multis non solum suorum persuaserunt: [gap: Greek word(s)]: quinimo speramus, fore omnino, ut generosus animus, ac Dei plenus, irritatus his de se dissipatis de industria rumusculis [gap: Greek word(s)], et in odio falsi, amoreque veri confirmatior in dies evadat; suique hujus sensūs ac studii ea monumenta ad posterorum memoriam transmittat: quae [gap: Greek word(s)] invictum illius animi robur testentur. Haec nos et optamus, et assidue a Deo Opt. Max. exposcimus: nec minus illud, ut Ecclesiam ipse suam, tot hodie locis diffisam, in pace et concordia sibi grata, ab omni noxa, aut contagionis labe immunem servet, ac benigne protegat. Te quoque privatim valere, praestantissime Melvine, atque omni laude florere, ut meritum est tui, vota facio, quae audiat [gap: Greek word(s)]. Vale, et nos ama. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Eid. Octob. CIC IC CV.

Inscriptio.

Praestantissimo Viro, ANDREAE MELVINO, Theologo, amico plurimum observando,

In SCOTIAM.

EPISTOLA CCCCLXXVI. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] MItto tibi, quas accepi a Vertuniano et Labbaeo, viris tui observantissimis, amantibus mei. Etsi autem non diu est cum literas ad te dedi, quia tamen ab illo tuas accepi, non deerat quod ad te scriberem, neque quod ad amplissimum Buzenvallium aliosque amicos, nisi temporis premerer angustiis. Brevi igitur et ad te, et ad illos plura, [gap: Greek word(s)]. Nondum erant allati, cum ista exararem, libri Francofordienses [note: 1605.] superiorum nundinarum; inter quos unum eximie notavi, cujus desiderium aegre ad hanc diem sustinui, Geographiam Pauli Merulae, viri clarissimi ac doctissimi, ad cujus libellos ornandos te symbolam contulisse, fama jactat, quae tuorum nihil patitur esse obscurum. Unicum adhuc ex istis nundinis librum vidimus, Minerval tibi et Drusio appensum a Serario; qui ferae intra retia captae similis, foedum in modum jactat sese, nodum magis etiam astringens. Deum immortalem! quantum ineptiarum, quantum [gap: Greek word(s)]. Ut doctior, sic melior longe et [gap: Greek word(s)] Balforeus [note: Robertus, Gymnasiarcha Burdigalensis. Scalig. Epist. II.], qui nuper Cleomedem illustravit. Amavi eum Scriptorem propter judicium de te, et tuo parente, Heroe, absque te foret, incomparabili; cujus Commentarios in Historias Animalium, quaeso te, quando videbimus? Utinam quidem me adhuc vivo opus illud in lucem prodeat! et si quid aliud tanti Philosophi adhuc usquam latet. Sed quid ago? nam vix tria verba initio institueram. Vale, illustrissime Domine. Deus te servet quam diutissime. Nescio an sex, quae isthuc misi ad doctissimum Heinsium, exemplaria libelli nuper a nobis editi, adhuc ei fuerint reddita: in his unum fuit tibi inscriptum. Iterum vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Novemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXVII. DANIELI HEINSIO.

[note: 1605.] QUae isthuc misi exemplaria libelli nuper a me editi, an reddita tibi fuerint, scire cupio, Vir amicissime. Ea inter alios libros mittebantur ad Raphelengium ab Hadriano Beisio, Bibliopola probe isthīc noto; ac puto equidem curata illa probe fuisse. Verumtamen propter incerta viarum, quas et hostis, et anni tempus reddunt infestas, aveo ex tuis cognoscere, acceperis illa necne. Omnia enim ad te direxi, ut tu amicis isthīc nostris curares tradenda, quae cuique erant inscripta. Etiam illud scire percupio, quid nunc pares, et quid proxime, quid mox sis editurus: tantum enim ingenium, bono literarum natum, quiescere nefas. Nos in Polybio sumus; quem ut vertamus, a nobis tandem impetravimus, postquam nemo est inventus, qui hoc molestissimo onere nos vellet liberatos: dabimus, si modo possumus, loquentem Latine; nam ut eleganter loquatur et diserte, hoc non recipimus. Etiam in Notis nostris si


page 255, image: es255

[note: 1605.] protrita omnia scripserimus, paratum habemus patrocinium N. N. [note: Forte, Frontonis Ducaei.], qui hanc optimam esse viam interpretandi Auctores, acriter disputat, et quidem tot loci, ut [gap: Greek word(s)] nulla sit suspicio: de quo tamen expecto [gap: Greek word(s)]. Vale, et me ama. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, pridie Non. Novemb. CIC IC CV.

Cum jam clausae hae literae essent, accepi nuntium de morte magni viri, Theodori Bezae. Rogatus sum a clarissimis viris, qui Genevae habitant, ut illustrem Heroem nostrum, et te, et Baudium, caeterosque Poetas, qui Hollandiam vestram illustratis, ad scribenda carmina epicedia hortarer: quod ut facias ipse, utque aliis author sis faciendi, te oro quantā maximā contentione possum. Quae scripseritis, si ad me mittatis, rem gratissimam feceritis.

EPISTOLA CCCCLXXVIII. JOANNI VASSANIO.

[note: 1605] BInas literas eodem fere argumento abs te accepi; quibus respondissem prius, si per occupationes meas licuisjet. Miratus sum, quod scribis, veteres illos amicos nostros, quorum imperium tam angustis finibus circumscriptum est, usque ad ultimum Rheni ostium cognitionis ac jurisdictionis suae terminos ivisse extensum. Hem! mi Vassani, quid est [gap: Greek word(s)], si hoc non est? Ego memini audire multos viros graves, qui ne tum quidem eos laudandos semper fuisse dicerent, cum autoritate subnixi virorum summorum, et Heroum omni veneratione dignissimorum, qui cum terrarum angulum quondam illustrarunt, aliena curarent, [gap: Greek word(s)]. Sed omnino praeteritorum temporum alia ratio est: nam qui memoriae non faveat illorum, quos dixi, Heroum, [gap: Greek word(s)], impius est, atque indignus cujus rationem boni habeant: nunc vero quo freti, quae isthīc agantur satagant, et de clarissimis viris, qui isthīc versantur, suas edant [gap: Greek word(s)], equidem non capio. Atque utinam, mi Vassani, ab hoc principio majus aliquod malum non erumpat: nam ex minima scintilla ingens incendium solere excitari, nemo ignorat. Deum oro, det Ecclesiae suae [gap: Greek word(s)], et publicae concordiae studiosos. Recreasti vero me posterioribus tuarum, quibus narras, virum illum doctissimum et excellentissimi ingenii, qui isthīc docet, nullā re a Collegis suis dissentire; optimamque pacem eos inter se colere. Mihi cum illo nulla [note: 1605.] intercedit notitia; sed postquam de summis animi dotibus, quibus ornatus a Deo est, ex fama publica et multorum sermonibus cognovi, nunquam destiti laeta illi omnia ac fausta precari; quod nunc quoque facio plane ex animo; teque simul ut servet, et tuis coeptis benedicat, Deum oro atque obsecro. Vale. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, pridie Non. Novemb. CIC IC CV.

Virum clarissimum, Baudium, a me salvere jubeas velim. Scripsi nuper ad illum, neque nunc suppetebat aut res, aut otium.

EPISTOLA CCCCLXXIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] LEgi his diebus, quae a te accepta edidit nuper vir clarissimus, Carolus Clusius [note: Exoticorum librosdecem, item Petri Bellonii observationes.]: itaque non possum facere, quin gaudium meum tibi aperiam, quod eorum lectio attulit mihi vel maximum; multa enim didici, quae ante nesciebam; quaedam etiam, quae diu me torserant, in iis exposita inveni. Contulimus enim aliquando Garciae ab Horto libellos cum editione Arabica Avisenae; in quo non fuit difficile nobis animadvertere, quod ante ad Manilium tuum nos docueras [note: Pag. 440. edit. 1600.], virum illum Arabismi penitus imperitum fuisse. Jam vero in iis, quae de Arabe Geographo vertisti, quam multa didici? pleraque enim illorum iis continentur, quae Larina facere sumus conati. Sed quod alias scripsi, nostra interpretatio notis compuncta est multis, testibus ignorantiae meae; quam nonnihil adjuvisti illis locis interpretandis: illud certe effecisti, ut infelicitatis meae, quod [gap: Greek word(s)] tibi non possum, acrior me sensus pungeret. Tuam vero inexhaustam rerum omnium scientiam, magne Heros, quis satis mirabitur? quis tua in Rempublicam literariam maxima merita satis digne aestimabit? et negabit aliquis, luce hac indignos esse, qui illustrissimo SCALIGERORUM nomini obtrectant? At tu istos terrae filios irā tuā parum dignos aspernare, virorum maxime; et quod fecisti hactenus, arcana literarum tibi uni nota pande mortalibus. Deum Opt. oro, annos det tibi Nestoreos, et Omnibus modis venerandam tuam senectutem fortunet. Vale. Lutetiae Parisiorum, pridie Non. Novemb. CIC IC CV.

Coepi his diebus, quod faustum sit, Polybium docere Latine loqui, ipse haud dubie adhuc docendus. Sed vetus nomen expungendum tandem est. Peto


page 256, image: es256

[note: 1605.] autem a te, si quid habes, quo auctior editio nostra prodire queat, id mihi benignus impertias. Typum Castrametationis, a te confectum, a multis accepi: quaeso, communica, si est ad manum. Iterum vale. Pene eram oblitus, quod praecipuum ferme fuit, cum haec ad te scribere institui. Heri enim venit ad me Fronto Ducaeus, dixitque nanctum se codicem Marcellini Comitis, notae optimae, et qui tibi, ejus editionem paranti, posset esse usui: eo consilio coepisse conferre, ejusque operae specimen velle tibi mittere, ut si e re putares, in caeteris pergeret. De moribus illius viri, plane alienis [gap: Greek word(s)] Patrum [gap: Greek word(s)] Societatis, nuper scripsi [note: Supra, Epist. 474.]; neque unquam cum illo fui, quin tuas laudes praedicantem audiverim.

Illustrissime Vir, clausae erant literae, quas tibi mitto, cum allatus est nuntius de obitu venerandi viri Theodori Bezae, de quo certiorem volui te facere. Historiam obitūs et mortis placidissimae, quam longa dies attulit, naturā repente deficiente, et quidem inter pios sermones, ab aliis accipies, aut ipse aliā Epistolā scribam. Rogatus autem sum publice per literas Jacobi Lectii, ut scriberem ad te, et carmen epicedium te poscerem, per jura amicitiae illius, quae tibi cum magno Sene intercessit. Ego testis sum [gap: Greek word(s)], amisisse te in illo ex iis unum, qui tuam praestantiam, quod paucis datum est, recte aestimare nōrant. Raro apud illum fuisse memini, quin de te multus nobis esset sermo; et ut ingenue fatear, non vidi in illo tractu quenquam, illo uno excepto, qui satis intelligeret tuorum in Rempublicam literariam meritorum magnitudinem. Oro igitur te atque obsecro, ut testimonium hoc tuae benevolentiae illi ne deneges; atque insignes Poetas, Baudium, atque Heinsium, horteris ad carmina epicedia scribenda, utque illa, nisi molestum est, mihi mittant.

EPISTOLA CCCCLXXX. PETRO BERTIO.

[note: 1605.] GRatissimae mihi tuae literae fuerunt, Vir clarissime, et quia amari me a te, tanti facio, quanti par est eum, qui tuas virtutes et egregias animi dotes inter seculi ornamenta ponat; et eo etiam nomine, quia dignus sum tibi visus, quem de praeclaris inceptis tuis faceres certiorem. Cognoveram jam ante de iis, cum ex publica fama, tum ex literis eruditi, et mihi charissimi adolescentis, [note: 1605.] Vassanii: sed longe fuit mihi gratissimum, eadem ex tuis uberius et melius nōsse. Laudo vero consilium tuum et propositum illustrandi omnes [gap: Greek word(s)], et ut fibras universas periculosissimi erroris, quo multorum, et veterum, et recentiorum, mentes implicatae miserabilem exitum fecerunt. Equidem ita pridem apud me statui, ac curatam cognitionem omnium haerese [gap: Greek word(s)], quae ad hanc diem emerserunt, suntque a piis hominibus damnatae, ad veram pietatem sartam tectam tuendam, mirum quantum profuturam. Saepe enim et olim, et nostrā quoque memoriā observo evenisse, ut ignoratione ejus partis Ecclesiasticae Historiae, homines minime mali, in ejusmodi sententias, aut formulas loquendi incogitantes inciderent, quas defendere sine erroris contagione non possent. Heic enim vere et proprie locum illud habet, [gap: Greek word(s)], quum in talibus formulā excidisse, persaepe idem sit, atque haeresin vel novam generasse, vel veterem revocasse. Sicuti autem dignissimi omnium odio sunt, qui scientes prudentesque falsum tuentur; quod multi hodie faciunt animo scelestissimo, [gap: Greek word(s)] sic profecto qui ignoratione potius quam voluntate offendunt, operā atque industriā bonorum, [gap: Greek word(s)], merentur adjuvari. Non enim est omnium, sed oppido paucorum, alicujus perversae ac reprobae opinionis cunctas intelligere [gap: Greek word(s)]. Itaque perge, Vir doctissime, ut coepisti, facem minus peritis accendere, quae per brevia et syrtes navigantibus tutam ostendat viam. Nemo erit de propria salute sollicitus, aut rerum veterum Ecclesiae studiosus, quin magno se beneficio abs te fuisse affectum, sit agniturus. Quod petis a me de Bibliotheca, velim sic tibi persuasum, nunquam officio meo defuturum me, si quam occasionem nactus fuero, doctorum virorum conatus adjuvandi. Quamobrem si quid in tractandis ejus gazae librariae codicibus invenero, quod possit esse tibi usui, dabo operam, ut quantus sim et literarum admirator, et Literatorum cultor, tuamque adeo amicitiam quanti pro eo ac debeo faciam, reapse experiaris. Sed non memini, in iis, quae adhuc legi, quicquam observasse, quod proprie ad susceptum a te argumentum. Meminero tamen, et te faciam de omnibus certiorem. Vale, et me ama. Lutetiae Parisiorum, pridie Non. Novemb. [gap: Greek word(s)], CIC IC CV.



page 257, image: es257

EPISTOLA CCCCLXXXI. GOTHOFREDO JUNGERMANNO.

[note: 1605.] QUod superiore mercatu Francofordiensi nihil ad te literarum dedi, Vir eruditissime, non tam per occupationes meas factum est, etsi etiam per illas; quam quod ubi locorum esses, ignorabam; nam Heidelbergae amplius non esse, intellexeram. Ex tuis de praesenti statu ac conditione tua cum gaudio cognovi: spero enim, et honesti otii copiam tibi futuram, et occasiones non defuturas bene illo utendi, et ex utilitate publicae rei literariae. Quod ut facias, et quidem [gap: Greek word(s)], pro meo in te amore, Deum veneror [gap: Greek word(s)]. De nostrae Bibliothecae scriptis codicibus Eustathii nihil scripsi ad te; quia recepit in se id oneris eruditissimus noster Rigaltius. Vocem [gap: Greek word(s)] non dubitamus patriam designare Autoris. Parembole, urbis in AEgypto nomen; cujus, praeter Itinerarii et Notitiae Auctores, meminit Beatus Athanasius Apologiā II. [gap: Greek word(s)]. In multis libris veteribus ita scriptum reperimus; in aliis, [gap: Greek word(s)] quod si verum putarem, similiter exponendum dicerem; nec deessent rationes probabiles: nam ut a castris Parembole est dicta, sic potuit alia urbs inde nomen nancisci, quod esset sita ad [gap: Greek word(s)], sive [gap: Greek word(s)]. Sed malo alterum, ac puto verum esse. Scito autem, extare Romae ejus Auctoris codicem, ubi non solum [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] scriptum; sed etiam [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)]; quod olim iis imposuit, qui Conrado Gesnero, viro maximo, auctores fuerunt, ut Eustathium et Eumathium duos diversos faceret Auctores. Nolo credas hoc mihi; at crede oculis tuis, et principium accipe Romani codicis feliciter descriptum. Vale. Lutetiae Parisiorum, Eid. Novemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXXII. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1605.] DE Origenis libro, quem recens misisti, magnas tibi et ago et habeo gratias. Non putabam tanti te facturum, quae raptim scripseram in Thaumaturgum, ut luce digna censeres. Existimavi enim te ea demum, quae judicio tuo probarentur, Notis tuis inserturum. Nunc vereor, ne amore nostri [note: 1605.] minus perspicax fias, quoties [gap: Greek word(s)] nostra legis. Ego nullam aliam ex illis laudem postulo, quam ut omnes sciant, quanti te faciam, et amari me a te, quanti, pro eo ac debeo, aestimem. Locum Syrachidae, de quo ad me scripsisti, diligenter inspexi: omnino placet versūs illius additio, quem tua primum editio probavit. Utinam Hebraea extarent, unde ille liber est desumptus! haud dubie magna deprehenderemus exscriptorum flagitia. Sed tua editio, omnium longe optima, longe praestantissima, multa meliora fecit, et in his hunc quoque locum. [gap: Greek word(s)] quid aliud sunt, nisi quinque sensus? quae [gap: Greek word(s)] dicuntur, vel ut a Deo accepta, vel quia etiam Deo [gap: Greek word(s)], ut quicquid [gap: Greek word(s)], tribuuntur. Locus est illustris et philosophicus; ut alii in eo libello nonnulli. Procopius te, nos Polybius exercet; in cujus editione dabimus operam, [gap: Greek word(s)], ut isti Amphitheatrorum Scriptores [gap: Greek word(s)], si quid illis frontis superest, quod vix puto, egregiam nostram voluntatem cogantur agnoscere. Hoc satis magnum nobis est, neque aliud profecto unquam tot vigiliis quaesivimus, quam ut studiosis literarum opera nostra posset esse utilis; quod si assecuti sumus, aut porro assequemur, quid jurati hostes verae eruditionis et omnis pudoris de nobis sentiant, quid loquantur, quid scribant, non curamus. Codicem Procopii, qui in Bibliotheca, conferemus cum tuis libris, si aliquot folia miseris. Cupio scire quid factum sit Indice Kircheri [note: Id est, Coradi Kircheri, Concordantiis Veroris Testamenti.], et quando simus illum habituri: plura volui; haec potui, et quidem raptim. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Decemb. CIC IC CVI.

EPISTOLA CCCCLXXXIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1605.] VIr illustrissime, exspectabam literas tuas, quibus ad meas responderes, quas superioribus diebus ad te dedi. Scripsi vero tibi, a novissimis tuis, minimum quater; jamque mihi longum esse tempus incipit, cum de tuo statu ex tuis cognoscam. Orarem te, ut frequentius scriberes; nisi tuam etiam in hoc genere diligentiam prope [gap: Greek word(s)] notam haberem. Tantum Deum supplex veneror, ut te praestet valentem, et quam diutissime servet incolumem. Eusebium tuum foras jam spectare, puto equidem, eoque nomine vehementer gaudeo. Quid dicturus est ille vetus tuus amicus, opinor et meus, qui nuper


page 258, image: es258

[note: 1605.] ad * tantum verborum perdidit, ut probaret eos demum scriptorum Interpretes cor habere, qui nihil saperent. Nescio an legeris Epistolas, quae ad ipsum, si superis placet, probandum, plures jam dudum ab eo sunt scriptae editaeque. Quid illum movit? quae haec judicii sinisteritas? Deus meliora, quam ut in literis quicquam mihi eximium arrogem: puto tamen paucos esse veterum Auctorum, in quos repentinā operā tales Notas effundere non possim. Sed fruatur ille suo judicio; quod tamen futurum multis pro lege, non est dubium. In Polybio jam esse me totum, non semel ante scripsi. Non fui profecto [gap: Greek word(s)], cum opus sum aggressus longum, molestum, et huic aetati jam ingravescenti parum aptum; erant enim alia studia, quae me magis caperent. Sed si voluntatis habenda fuit ratio [ut sane fuit] magni mei Maecenatis, et [gap: Greek word(s)], [gap: Greek word(s)] [note: Forte, Silerii: vide supra, Epist. CCCCXLIV.], nihil potui melius. Quod igitur faustum esse Deus Opt. Max. velit, novam versionem Kalendis hujus mensis institui scribere; ac licet pars maxima temporis aut aliud, aut nihil agenti periit, primum tamen absolvi; perrecturus in caeteris ad finem usque, si per fata licuerit. Nihil adhuc memini invenire, quod negotium facesseret, hisce verbis exceptis: [gap: Greek word(s)] quorum mentem nullus video. Si isthīc essem, sine dubio ex te discerem, quae nescio: et audebone tantum tibi oneris imponere, ut locum illum velis inspicere? [gap: Greek word(s)] esse Adherbalem, puto cum Perotto, viro non inerudito. Sed tu rationem nominis et hujus diversae [gap: Greek word(s)] tenes. [gap: Greek word(s)], Perotto, Hipponis incolae. Sane etiam Latini veteres in ea Historia, in vita Hamilcaris id confirmant. Sunt majora alia, de quibus cum vacare tibi sensero, ad te referam, qui mihi magnus es Apollo. Scripsi nuper de obitu optimi atque [gap: Greek word(s)] Bezae; in quo parentem ego alterum, tu amicum certum, et magnum tui admiratorem amisimus. Ecclesia Domini quantam jacturam fecerit, nihil attinet dicere. Petii a te proximis literis, ut memoriam [gap: Greek word(s)] paucis versibus prosequi dignareris, et omnes Academiae Poetas ad simile officium excitares: idem nunc iterum peto, teque ut ita facias, vehementer oro. Scripsi cadem super re nuper ad clarissimos viros, Baudium et Heinsium; a quo nihil literarum per menses jam plurimos accepi: sed novi [note: Ad hanc respondet Scaliger, lib. II. Epist. 117.] occupationes illius serias. Vale, Vir illustrissime, et nisi grave est, amplissimum Buzenvallium, Baudium, Heinsiumque [note: 1605.] salvere a me jubebis. Lutetiae Parisiorum, a. d. VI. Kalend. Decemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXXIV. EIDEM.

[note: 1605.] MIsi nuper ad te notulas quasdam in Marcellinum Comitem, eā fine mihi a Frontone traditas, ut ad te mitterentur. Cupio scire, an is fasciculus mearum tibi fuerit redditus: et si putas tanti esse, ut caetera tibi describantur, certiores a te fiamus oportet: nam Fronto, penes quem est ille codex, [gap: Greek word(s)] ad te misit. Nos jam non sine molestia tuas exspectamus; postremae enim, quas a te accepi, ante menses fere quatuor erant scriptae. Quare diuturniore hoc tuo silentio valde commoverer, nisi cogitarem anni tempus et difficultarem navigandi. Ego saepe ad te non ita multis diebus scripsi; neque ignoras, opinor, quibus in studiis nunc sim; et quiādiligentiā in adornanda Polybii editione meum istud occupem otium. Utinam conatui respondeat eventus! dabo certe operam, ne operae pepercisse videri queam. Tandem imperavi ipse mihi, et versionem a me expressi; vel potius initium versionis. Kalendis enim Novembris prima ejus ducta est linea. Scis quam non contemnendus Perottus sit, qui vir, si Graecarum literarum cognitionem habuisset, in eo genere scriptionis pene mihi regnare videretur. Sed rudum fuisse [gap: Greek word(s)], reapse deprehendimus: sic tamen, ut [gap: Greek word(s)] Musculum, qui fragmenta vertit, multis parasangis anteiret. Ego id praecipue operam do, ut idem Latinus Polybius dicat cum Graeco: proxima cura est, ut, si modo possum, Latinitati consulam. Jam notas ejusmodi paramus, ut studiosae juventuti nonnihil profuturae videantur. Sed moror te; hoc tantum addam, incredibili cupiditate me flagrare tui Eusebii videndi, qui ut claustra brevi perrumpat, opto: illud etiam magis, ut valeas, illustrissime Senex, et me ames. De negotio tuo cum perfido et scelerato adolescente [note: Scaliger, Epist. 334. et Jeqq], qui tibi os sublevit, non dubito accurate ad te perscribere Labbaeum, cui ea res unice curae est. Sed nolim putes defuturum me officio meo, si ulla in re utilis tibi opera mea possit esse: dolet enim mihi, non posse me idem in tua caussa, quod ipse olim in mea; qui, nisi re confectā, non conquiesti. Conveni jam aliquoties Illustrem Principem Arausionensem, quae jubet bene


page 259, image: es259

[note: 1605.] sperare: et profecto sententia mea semper fuit, ope Ducis Tremolliae hoc negotium facile posse expediri; quod nuper recepit, se tentaturam Princeps Arausionensis; ad quam si de ea re scripseris, non male, opinor, tibi consulueris. Vale, illustrissime virorum, et me ama. Lutetiae Parisiorum, Eid. Decemb. CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXXV. EIDEM.

[note: 1605.] ILlustrissime Domine, diu tuas exspectavi: deinde eas [note: Scaliger, lig. II. Epist. 115. et ad diversos, pag. 381. Opusc. varior.] accepi, quibus adjunxeras notas in Cyclopem. Quid dicam? nisi quod aeternis beneficiis ita me devinxisti, ut quantum me tibi debere sentiam, verbis explicare non queam. Nam quam grata illa opera tua mihi fuerit, sciunt amici, quibuscum Notas [gap: Greek word(s)] communicavi. Si dabit Deus, ut mevivo libellus ille sub incudem revocetur, scient posteri, quanto soleam triumphare gaudio, quoties me docere aliquid dignaris. Mirum vero, tantopere libellum nostrum tibi potuisse probari, qui profecto scriptus non erat, ut oculis tuis objiceretur. Sed novi infinitum illum amorem erga me tuum [gap: Greek word(s)] aut, ut melius dicam, et verius, [gap: Greek word(s)]. In Polybio scis me nunc esse, cujus versionem ne me poeniteat fuisse aggressum, Perotti Interpretis fatuitas facit, qui mille amplius locis omisso Polybio, Livium descripsit nobis: quare merito Itali tui Latinitatem hominis sunt admirati. Sed de fide illius, quod praedicat Jovius, quis ferat aequo animo? Irascor, et vehementer quidem. Gavisus sum, quod me hortatus sis ad hanc versionem suscipiendam; quae utinam satis Latina sit! paucorum enim est, Latine scribere. Graeco textui futuram [gap: Greek word(s)], pene affirmare ausim. Sed obtundo te, et otio tuo abutor, ipse nunc cum maxime impeditus, et varie occupatus. Vale, illustrissime virorum. Lutetiae Parisiorum, a. d. VIII. Kalend. Januar, CIC IC CVI.

Eusebium tuum exspecto in dies prope jam; et quod jam tibi operae satisfaciant, incredibiliter laetor. Deus te servet, [gap: Greek word(s)]. Quod scribis de Chronico hominis Germani [note: Sethi Calvisii, cujus Chronicon impense laudat Scaliger, Prolegomenis in Canones Isagogicos et alibi, Epistol. 240. et 439. Colomes.], mihi crede jurato, non majorem te ex ea re laetitiam cepisse, quam ipse fecerim. Itaque crucior exspectatione ejus libri, quem semel nactus totum devorabo. Nae patrem illius juxta doctum, et probum esse oportet. Sed profecto, [gap: Greek word(s)] [note: 1605.] nōsti caetera. Loyolitae quid: dicturi sunt? [gap: Greek word(s)] Heic etsi plerique hostes tuae doctrinae, nemo tamen non abominatur Paedagogum Serarium. Bis scripsi de obitu magni Bezae, et te et alios vestrates Poetas, Baudium, Heinsium, alios epicedia poscens: si quid ejus factum, quaeso, mitte.

EPISTOLA CCCCLXXXVI. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1605.] GRegorium Thaumaturgum nuper editum, et nos vidimus. Apparet, eruditum Interpretem codice usum longe meliore, quam tuus esset: itaque multa emendate ibi scribuntur, quae corrupta in tuo. Sed fallor, aut Interpres ille [gap: Greek word(s)] non est; multa enim cum obiter percurreremus, signa animadvertebamus [gap: Greek word(s)] quod non dubito, multo melius esse tibi animadversum. Mihi gratissimum feceris, si et notulas meas, et illius interpretationem serio castigaveris; quo labore lubens te levarem, si isthīc essem, aut omnino per occupationes liceret. De Legationibus narro tibi, quod fortasse nescis. Est in urbe vir, dignitate et cognitione literarum conspicuus, Cantoclarus [note: Carolus Cantoclarus, Consiliarius Regius, et in Curia Libellorum supplicum Magister.], qui olim Juliani quaedam vertit: is Auctores aliquot e Legationum libro jam vertit; atque adeo jam, nisi fallor, praelo subjecit. Ab eo optimo et venerando sene sumus non semel consulti; etsi fortasse alienā ope illi opus nihil erat. Origenis codicem per multos menses Heraldus habet, vir doctissimus, et singulari amicitiā mihi conjunctissimus. Ostendam illi, cum ad me veniet, [quod saepe facit] Epistolam tuam, et rogabo, si quid habet, commodus impertiatur. Graecas enim literas exquisite doctus est, ut te quoque scire confido. Beasti me nuncio illo de Fastis Siculis, quos Raderus convertit. Olim in potestate nostra fuit is liber: postea, cum [gap: Greek word(s)] excerpsissem, aliis libris illum mutavi cum beatae memoriae viro, Sylburgio. Laudo consilium, quod clarissimo viro Grutero suggeris: ego per literas cum ipso agam, ut tibi obtemperet. De Dione agam cum Morello: si nihil perficio, dabo operam, ut meā curā tuae voluntati fiat satis. De Privilegio meministi, quae nuper scripsi: sed jam alia rerum facies; nam [gap: Greek word(s)], vir integritate insignis, voluntate Regis, non dignitate, sed labore muneris sui alteri cessurus est eis dies paucos. Ille autem alter multum


page 260, image: es260

[note: 1605.] nos amat, et literas colit: [gap: Greek word(s)]. Nam praeclari aliquid te praestiturum ope tuorum librorum, facile conjicio ex iis, quae ante plusculos menses scripsisti, super aliquot locis e Carmine aureo et Phocylidis. Quare da hoc mihi, ut liceat [gap: Greek word(s)]. Vale, amicissime Vir. Amplissimum Velserum meis verbis salutes velim. Persium brevi ad utrumque vestrūm, volente Deo, mittam, et simul ad illum scribam. Iterum vale. Lutetiae Parisiorum, [gap: Greek word(s)], CIC IC CV.

EPISTOLA CCCCLXXXVII. CLAUDIO SALMASIO.

[note: 1606.] BInas post tuum discessum literas a te accepi: prioribus statim respondi, et meas Gilberto nostro dedi; posterioribus ne responderem hactenus, per illam spem tui adventūs factum est, quam ex tuis literis conceptam [gap: Greek word(s)] idem ille utriusque nostrūm amantissimus Gilbertus. Non igitur potes jure de silentio meo queri: et profecto non is ego sum, quem eo nomine amici soleant incusare. Quod si quis est, quicum literarum commercium lubens exerceam, tu, crede, cum primis numeraris. Grata nobis, vel potius, longe gratissima, quae de tuis studiis novissimā Epistolā scribebas. Cum ad nos redieris, non prius hortari atque urgere te desinam, quam a te impetravero, ut specimen aliquod tuarum lucubrationum edas in publicum. Callimachus, Petronius, itemque alii veteres Scriptores tuam operam deposcunt. Ego illorum vicem [gap: Greek word(s)] ero; quia certus sum, [gap: Greek word(s)], quicquid institueris, publico bono et honori tuo cessurum. Sed ante omnia illud a te exposcimus, et si pateris, pro amicitiae nostrae jure exigimus, ut cures valetudinem. Si te non respicis, at canos respice venerandi tui parentis, qui pro omnium suorum in te meritorum [gap: Greek word(s)] hoc te rogat, tibi imperat, ut in studiis tuis memorem te veteris dicti probes, [gap: Greek word(s)]. Sic igitur animo indulge, ut corporis quoque rationem habeas. Hoc nihil gratius facere mihi queas. Vale, et amplissimum parentem a me saluta. Lutetiae Parisiorum, Kalend. Januar. CIC IC CVI.

EPISTOLA CCCCLXXXVIII DANIELI HEINSIO.

[note: 1606.] ACcepi proximis diebus, quas scripsisti ad me post acceptum libellum de Satyrica, eruditissime juvenum. Etsi autem nihil eorum agnosco, quae tuus amor [gap: Greek word(s)], mihi tribuit; eā tamen elegantiā, eā arte scripta Epistola tua mihi est visa, ut vereri subiret, ne si iterum eam legerem, plus tibi de me quam mihi ipsi crederem. Omitte igitur, quaeso, illud argumentum; et permitte mihi, ut meo me pede metiar. Sane vel quod nunc in manibus est, opus, tenuitatis meas satis me admonet: Polybium enim dum Latine loqui docere cupio, quam sim docendus ipse, quotidie magis ac magis agnosco: mirum enim, quam saepe levicula macula, aut ignota verbi proprietas impetum meum currentis remoretur. Quanquam nihil sane nos remoratur, quando semel constituimus eā operā quam primum defungi. Itaque paucis diebus partem maximam absolvimus. Sed de hoc alias. De Maximo Tyrio, per Deum immortalem te oro, ignosce; non enim meā adeo culpā factum, ut tamdiu in aere tuo essem, atque eorum ignaviā, quorum operā in ea collatione utor. Vale, [gap: Greek word(s)] Lutetiae Parisiorum, a. d. XVI. Kalend. Februar. CIC IC CVI.

Amicissimo et clarissimo Baudio salutem ex animo, et Vassanio nostro, ad quem nuper scripsi, et nunc quoque scriberem, si esset otium.

EPISTOLA CCCCLXXXIX. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1606.] ILlustrissime Vir, accepi hodie literas e Narbonensi Gallia, quas tibi mitto, ac si per occupationes tuas licet, te oro, ut viro optimo [note: I. Nautonerio. Colomes. Scaliger, Epist. 118.], tuique observantissimo, respondere ne graveris; eo magis, quod neque a Plancio, neque ab aliis Belgis, ad quos literas dedit non semel, responsum ullum tulit. Orat igitur te, atque obsecrat, ut sis illi [gap: Greek word(s)]. Nos heic in dies, ac prope jam in horas tuum opus exspectamus: neque memini facile ullum unquam tempus tam mihi fuisse longum, atque hoc erit, donec voti hujus fiam compos. De illo scelerato, qui pecuniam tibi debet, nolim sis nimium sollicitus: nam etsi lentum nomen ille est, imo vero nullius fidei homo; quia tamen illustris Heroina Tremollia in urbem


page 261, image: es261

[note: 1606.] brevi est ventura, apud quam omnia potest [gap: Greek word(s)] Thuanus, non debes dubitare, quin brevi, [gap: Greek word(s)], ad tuum pervenias. Vale, illustrissime Vir. Lutetiae Parisiorum, a. d. XVI. Kalend. Februar. CIC IC CVI.

EPISTOLA CCCCXC. EIDEM.

[note: 1606.] QUas postremas a te accepi, eae datae erant Kalendis ipsis Januarii [note: Scaliger, lib. II. Epist. 117.]. Ex iis cognovi, plurimas mearum aut periisse perfidiā eorum, quibus fuerant traditae; aut negligenter certe curatas, nam a Kalendis Septembris anni prioris decies minimum scripsisse me ad te, liquido jurare possum. Egi etiam pro munere tuo Notarum in Cyclopem suavissimo mihi, non quas quantasve debui, sed certe quantas poteram maximas gratias. Tu vero non credideris posse mihi aliquid gratius accidere, quam cum me docere aliquid dignaris. Sancte autem affirmo tibi, in plerisque scopulis haesisse cymbam nostram, quos tu in illis tuis notis attigisti et explanasti. Itaque expeto cupidissime occasionem illas publicandi, quod quidem brevi facturum me confido, [gap: Greek word(s)]. Balforius [note: Robertus Balforius, Gymnasiarcha Burdigalensis.], de quo nuper scripsi, Commentarium in Cleomedem edidit; nisi fallor, bonae frugis plenum, et vel eo nomine dignum approbatione bonorum, quod tuam, et divini parentis tui praestantiam aequis ponderibus pensare videtur. Scio istis non moveri te; puto tamen vestra quoque Heroum pectora gaudio aliquo tentari, quoties labores vestros paucis cognitos prodesse mortalibus, et omnem sequiorum ingeniorum invidiam superare intelligitis: propterea optavi de eo Scriptore Judicium tuum cognoscere. De N. N. [note: Thoma Lydiat.] homine, uti vocas, abreptitio, nihil ante lectionem hujus tuae Epistolae didiceram. Auxit ea res cupiditatem, quā totus pridem flagro videndi tui operis Eusebiani. Atque utinam superi faxint, ut brevi fiam voti hujus compos! utar vero, utar consilio tuo, quod super instituto a me opere dedisti, neque committam, si viam et vires [gap: Greek word(s)] fuerit largitus, ut dignitatem literarum polluisse queam judicari. Quod quidem eo diligentius conandum mihi censeo, quia existimationis meae vadem praedemque apud bonos te, virorum optime, illustrissime, habeo. Tu enim profecto es, qui amicis meis persuasisti nostras esse aliquid lucubratiunculas. Equidem in hac versione atque interpretatione magni [note: 1606.] Scriptoris quotidie experior, (cur dissimulem?) quam habeam adhuc magistro opus. Quod si isthīc essem, Deus bone, quid non possem? quid tam altum, quo tuis sublevatus alis non facile pertingerem? Tum vere liceret Polybium [gap: Greek word(s)], quod in nostras manus incidisset. Sed non capit tantum bonum fortunae nostrae tenuitas. Itaque quod unum restat, in fide et diligentia et subsidio. literarum tuarum [quas eliciemus crebras, ubi te arduo labore defunctum senserimus,] spem omnem ponimus. Una res est nostris conatibus perincommoda; quod gravissimas causas habemus, cur ad operis finem, cujus in primordio vix stamus, [gap: Greek word(s)] contendamus: verum de his alias, Deo volente, plura; juvat enim, in sinum tuum meas querelas expectorare. Heri venit Lutetiam illustris foemina, Domina De la Tremouille. Illa sola efficiet, ut ad tuum pervenias, aut... sed ominari secius quicquam nolo; cum praesertim in potestate magni Thuani sit totum negotium: nam ejus consiliis plurimum regitur nobilissima Heroina; cujus autoritate facile compelli poterunt tui Cercopes, ut tibi satis faciant. Non peccaveris, neque operam luseris, si ad Thuanum ea de re scripseris. Epistolam tuam de Gallia vidimus; quae si esset emendata, pluris a Thuano, aliisque fit, quam ingentes aliorum molitiones. Vale, et me consuetā benevolentiā dignare. Lutetiae Pariorum, a. d. XIV. Kalend. Februar. CIC IC CVI.

Est in aula vir nobilitatis praecipuae, M. De la Bourdaiziere, quicum mihi familiaritas et amicitia non vulgaris intercedit; est enim earum literarum amantissimus et intelligentissimus, quas pauci, non dicam e Proceribus ejus Amplitudinis, sed ex iis, qui literarum notitiā sunt celebres, nōrunt, nedum tenent. Cum eo multus mihi de tua praestantia sermo: nuper vero, cum mihi [gap: Greek word(s)] sua [gap: Greek word(s)] ostenderet, jaspidem unum inter caeteras antiqui operis gemmas spectandum exhibuit, itemque achatem unum, quorum lapillorum alterum ait tibi quondam fuisse visum, et prodiisse a te doctissimum scriptum ad illustrationem ejus gemmae. Falaiseau, opinor, fuit Medicus Turonensis, cui illa scripseras. Is igitur vir nobilissimus te plurimā salute impertit; oratque, ut si forte in adversariis tuis vestigium aliquod superest ejus scriptionis, velis eam secum communicare; et hoc beneficio ipsum demereri. Idem nos quoque a te contendimus, quod tuo commodo fiat.



page 262, image: es262

EPISTOLA CCCCXCI EIDEM.

[note: 1606.] DEderam viro nobili, qui isthuc iturus me convenit, quae est ejus humanitas, fasciculum tibi perferendum; cum postea Scotus quidam, vir eruditissimus, ostendit mihi Epistolam, Arabice scriptam ad Antonium, Lusitaniae quondam Regem. Hanc percurrenti mihi non omnia quidem negotium facessebant, sed certe plurima; adeo ut de sententia Epistolae mihi non constaret; ac, nisi fallor, multa non vulgarem Arabismi dialectum praeferunt; quae longe discedunt ab Arabismo librorum editorum. Puto et multa scripta perperam, non in apographo tantum, quod videbis; sed in ipso autographo, cujus mihi facta est videndi potestas. Ejus Epistolae exemplum ad te misi, ut si per negotia tua liceret, doceres me, quid sibi illud velit; nam ego ne manum quidem satis assequor. Vale, illustrissime Heros. Lutetiae Parisiorum, a. d. XIV. Kalend. Februar. CIC IC CVI.

Oro te, partem saltem aliquam digneris vertere, haereo enim in plerisque, [note: Ad hanc respondet Scaliger, lib. II. Epist. 119.] plurima penitus ignoro, et quis ille sit Abloala: non enim satis scio, an qui temporibus illis regnabat Miremunim Scariphius, ita vocaretur.

EPISTOLA CCCCXCII. EIDEM.

[note: 1606.] QUam crebas a me literas accipias, haud scio; puto tamen saepe factum superioribus mensibus, ut oleum mihi et opera perierit. Multa enim de multis rebus scripsi, de quibus nihil possum cognoscere ex novissimis tuarum, ecquid reddita tibi illa fuerint, an non. In his fuit Diploma, sive Epistola quaedam Arabica, a Rege Marroci, opinor, ad Antonium, Regem Lusitaniae scripta, de qua dubitationes meas tibi aperui. Fuere in his et Notae e vetustissimo codice Marcellini Comitis, quas a Frontone acceperam tibi mittendas: misi praeterea et Epistolas amicorum, ut Vertuniani, Nautonerii, et aliorum. Nunc libellum tibi mitto viri optimi, qui in chronologicis te magistro aliquid sibi videtur supra vulgus didicisse; quod cujusmodi sit, ipse judicabis. Eusebium tuum ex iis literis, quas ante mensem acceperam, certā spe jam pene devoraveram: nunc, quia in iis, quae ante quatuor dies mihi [note: 1606.] abs te fuerunt traditae ab eruditissimo adolescente Forestio, nulla illius fuit mentio, quid sperem nescio, scio quid metuam. Valde enim [gap: Greek word(s)], ne spes nostrae in multos menses sint rejectae. Quicquid hujus sit, Deum suppliciter oro, te servet, destinam et coumen literarum unicum. Vale. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, Non. Februar. CIC IC CVI.

Clarissimo Heinsio amicissimam salutem mitto. Scripsi ad illum ante dies perpaucos.

EPISTOLA CCCCXCIII. EIDEM.

[note: 1606.] MItto tibi, quas accepi a Vertuniano, tui, illustrissime Vir, studiosissimo. Adjeci libellum hominis optimi et probissimi; quem spero tibi non ingratum futurum. Is unus est ex eorum numero, qui te [gap: Greek word(s)] colunt. Ut res heic sunt, mirum est, posse quenquam reperiri, qui super talibus liberam vocem mittere ausit. Ruimus enim, ruimus in servitium infame infamis illius Scorti, quod [gap: Greek word(s)] insidet; cujus monarchiam in temporalibus, ut loquuntur, novis subinde scriptis ex illa urbe, aut locis vicinis prodeuntibus, videmus confirmari: ut jam quid adjici possit, non intelligam. Eo spectant illi tot Annalium tomi; eo quicquid hodie fere editur: denique hīc est hodie [gap: Greek word(s)]. Sed haec mitto [gap: Greek word(s)] Quanta cum fame tuum librum exspectem, non dicam; et profecto, quicquid dixero, cupiditate meā inferius erit. De tuo negotio scripsi nuper. Res in periculo quidem versatur, sed spe tamen non caret. Si Tremollia vellet negotium suscipere, sola potest illud conficere; qua de re plura nuper scribere ad te memini, neque sententiam muto. Vale, illustrissime Heros, et nisi grave est, salutem clarissimo Heinsio. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Eid. Mart. CIC IC CVI.

Narro tibi, quotidie monstra in literis nascuntur, quorum nullum saeculum aeque ferax, ut hoc nostrum. His diebus liber Gallicus prodiit jocularis insaniae, satis amplus. Conatur Autor omnes linguas revocare ad Hebraicam originem: ipse eam linguarum notitiam habet; quam potuit haurire e suis Lexicis, Calepinis, Dictionariis, quae omnia ad unguem tenet. Mirum hominis inceptum, qui a [gap: Hebrew word(s)] deducat ovum, et caetera ad hunc modum. Ferrem aegrum animi, nisi viderem studium dissentiendi a te, quanquam id quidem


page 263, image: es263

[note: 1606.] modeste. Porro hujus monstri pater, vir est probus, pius, [gap: Greek word(s)] quo mihi res molestior est.

EPISTOLA CCCCXCIV. SCIPIONI GENTILI.

[note: 1606.] ET literae tuae gratissimae mihi fuerunt, ut semper, clarissime Scipio; et illae quoque jucundissimae, quas a Conrado Ottone [note: Vide supra, Epist. 433.], viro eruditissimo, mihi misisti. Spero fore utilem Ecclesiae Dei et Reipublicae literariae hominis tam docti conversionem ad Christianismum. Atque utinam ita viveremus nos veteres Christiani, ut probitas nostra miseram gentem ad expetendam veritatis notitiam alliceret! Huic certe viro optimo [e scriptis videor cognoscere] opto laeta omnia, ut quae orsus est ad illustrationem earum literarum, ad umbilicum brevi possit perducere. Scripsi ad illum sane quam [gap: Greek word(s)], non ostentandae eruditioni, sed benevolentiae declarandae. Eas literas tibi mitto, teque oro, ut de meo erga ipsum animo prolixe omnia pollicearis, quae ab homine tanto intervallo terrarum separato potest exspectare. Amplissimus Thuanus te peramanter salutat. Is amari se et aestimari abs te, persuasissimum habet: quare illos sermones, de quibus ad me scripsisti, (scripserunt et alii) quaeso, omittamus: satis enim compertum habemus, et illius, viri alioquin magni, genium atque ingenium quicum sunt habiti. Omnino veritati satis aequus esse non potest, qui istos illius hostes manifestos tanti faciunt. [gap: Greek word(s)]. Vale, Vir clarissime, et me ama. Lutetiae Parisiorum, a. d. IV. Kalend. April, CIC IC CVI.

EPISTOLA CCCCXCV. GEORGIO MICHAELI LINGELSHEIMIO.

[note: 1606.] PUdebat me nuper, nobilissime Lingelsheimi, cum leviculum et pene nugatorium scriptum tibi mitterem. Cogitabam enim, qui et quā gravitate vir esses; neque putabam posse fieri, ut ad Satyrorum spectaculum sine aliqua indignatione descenderes. Magis puduit me, cum tuas legerem, quibus pro levidensi munusculo non secus mihi gratias agis, quam si palmarium aliquid praestitissem, et opus edidissem dignum in Minervae arce poni. Obsecro te, Vir nobilissime, quae haec tua comitas est? Ego spem omnem meam in tua [gap: Greek word(s)] [note: 1606.] ponebam, quae facile veniam indulgeret temporis fortasse non optime positi; tu nos iis laudibus ornas, quas nullā ingenii contentione sum unquam meriturus. Quid faceres, si ejusmodi esset argumentum, quod pro se placere tibi posset? Cujusmodi fortasse erit opus, quod prae manibus nunc habemus: Polybium dico; in cujus editione adornanda pridem sumus. Versio magna ex parte paucis mensibus jam profligata est. Caetera brevi expedientur, [gap: Greek word(s)]. Supersunt notae, ad quas dudum nos comparamus. Scriptorem enim magnum magno studio illustrare aggressi sumus; modo vitam et otium Dei benignitas sit concessura. Nam quae nos pericula circumstent, vides: et profecto, id agitur a nonnullis, ut clementissimi Regis beneficio uti diutius non possimus. Quod si aliquid ingruat, et pateat via, statui in Germaniam vestram me recipere; saltem ut Polybii editionem ibi curem, tantisper dum Deus Opt. Max. certam aliquam mihi, et meis sedem ostendit. Vale, amicissime Vir, et pusillum quendam libellum cis dies paucos a me expecta, quem vel propter genus argumenti non dubito fore tibi acceptum. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Kalend. April. CIC IC CVI.

EPISTOLA CCCCXCVI. DAVIDI HOESCHELIO.

[note: 1606.] INfrequentiam mearum excusarem, nisi confiderem notas esse tibi occupationes, inter quas vitam heic traho. Possum hoc tibi vere et sancte jurare, pestem hanc esse meorum studiorum, quibus nescio profueritne plus ob copiam [gap: Greek word(s)] librorum, an nocuerit ob jacturam [gap: Greek word(s)] temporis, mea in hanc urbem migratio: nisi quod illud melius esse credimus, quod Deo [gap: Greek word(s)] placuit. Scripsi antea de acceptis Procopii chartis usque ad paginam sexagesimam. Coepi cum altero MS. eas conferre, nec plane operae poenituit. Pergam igitur, [gap: Greek word(s)], et quae invenero, ad te mittam. Tu velim significes, quo tempore absolutam eam editionem fore putes; ne serum sit meum auxilium. Nos in Polybio vertendo pergimus; quā molestiā pridem defuncti essemus, si Monspelii, aut Genevae viveremus. Nunc vix dimidia pars operis confecta; et supersunt Notae, labor ingens, si Deo placuerit otium praestare. Non enim auscultabimus viro docto, qui nuper in editione magni Scriptoris id egit, ut


page 264, image: es264

[note: 1606.] leviter et [gap: Greek word(s)] tractandos esse magnos Auctores hominibus persuaderet. Damus hoc ejus aetati et meritis, ut hoc ipsi per nos liceat. At consilio illius in adornanda editione nostra non utemur. Quanquam, mi Hoescheli, nolim te fugiat, aliam esse potiorem curam, quae mihi cor urat, cum ea videantur imminere tempora, de quibus ne cogitare quidem sine horrore possumus. Verum haec [gap: Greek word(s)] quem oro, ut tuam senectutem omnibus rebus fortunet. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Kalend. April. CIC IC CVI.

Doctissimum virum, Eliam Putschium, cujus ingenium et eruditionem maximi, pro eo ac debeo, facio, velim salutes meis verbis quam amantissime. Scripsissem ad illum, si mihi constitisset, ubi locorum nunc degat.

EPISTOLA CCCCXCVII. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1606.] NOn putabam fore mihi vel tantillum otii, ut te compellarem, Vir clarissime. Jamque egeram cum communi amico, doctissimo Gentili, ut patrocinium meum apud te susciperet. Sed [gap: Greek word(s)], effecitque ut quamvis occupatissimus, haec pauca raptim ad te exararem, cum praesertim a superioribus nundinis, neque scripserim ad te, neque tuarum quicquam acceperim. Cupio ex te de tuis rebus et praeclaris inceptis cognoscere; non enim dubito aliquid moliri te ad publicam literarum utilitatem adjuvandam; quod cum feceris hactenus magno cum fructu et publica utilitate, Deum oro, ut etiam porro [gap: Greek word(s)] facias idem; et magis magisque in dies de posteris merearis. Isidorum nemo adhuc in hac urbe vidit. Eum librum ego et Thuanus [gap: Greek word(s)] quanta cum cupiditate exspectemus, ne ipse quidem nescis, nisi nos ignoras. Vale. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, pridie Kalend. April. CIC IC CVI.

EPISTOLA CCCCXCVIII. JOSEPHO SCALIGERO.

[note: 1606.] EX iis, quas a. d. XV. Kalend. Mart. ad me dedisti, cognovi, redditas fuisse tandem tibi [gap: Greek word(s)] multas Epistolas meas, quas pridem putaram periisse. Grata mihi fuere cum primis, quae de [note: 1606.] Arabico Diplomate scribis; nam et ipse [gap: Greek word(s)], non ex certa scientia, pene eadem responderam. Si quid postea aliud inveneris, et id significare fueris dignatus, futurum id quoque longe gratissimum: nam etsi cura et sollicitudo [gap: Greek word(s)], ut studiorum oblivisceremur, prope jam effecit; cupiditatem discendi tamen non penitus in animo nostro exstinxit. Quis jam sit heic rerum nostrarum status, neque tu nescis, et ego malo, ex aliorum te cognoscere, quam ex meis literis: in posterum vero, quae bonos maneant, scit unus Deus, cui et nos curae fore confidimus. Epigrammata, quae misisti, dudum me accepisse, opinor, te non latet. Amicis illa ostendimus [gap: Greek word(s)] qui tanti illa fecerunt, quanti omnia tua. Sed dolemus omnes seculi infelicitatem, quo illud maxime placet multis, quod maxime falsum. Hinc illa profanae gentis fiducia, fabulam de Burdonio iterum ventilandi: nam ea de re librum abominabilem edi in Germania [note: Authore Scioppio. Colomes.], et Bongarsius noster literis suis nuper querebatur. Te vero, [gap: Greek word(s)], si haec moverent, equidem mirarer. Quid? potuisti in hoc fastigio virtutum et eruditionis constitutus, aliud tibi de scelestissimis hominibus [note: Jesuitis.] polliceri; qui bellum atrox cum Deo palam gerunt; qui Reges [gap: Greek word(s)] in ordinem cogunt, et quoties lubet, occidunt; ii tibi parcent? Mihi crede, in eorum potestate si esses, dentes eorum [gap: Greek word(s)] non effugeres. Nunc quia Dei benignitas in tuto te collocavit, omnia exspectare ab illis debes, quae ab hostibus veritatis crudelissimis possunt proficisci. Oro te, sapientissime Scaliger, moveri his contumeliis noli; non deerunt, qui tuā et semonis illius tui parentis caussā in arenam cum id genus monstris velint descendere: tuae heic nullae sunt partes; nisi ut, quod fecisti hactenus, pergas constanter de hominum genere bene mereri; quod ut perdiu facias, Deum Opt. Max. supplex veneror. Miratus sum, te in dubium vocare, quod legisti in literis hinc missis de colloquio Gossypieponymi cum [gap: Greek word(s)] [note: Patris Cottoni cum Hadriana Fraxinea. Colomes.]: credideram te pro veris habiturum, quae ego tibi confirmassem esse certa. Scripsi autem dudum ad te, his oculis vidisse me hominis [gap: Greek word(s)], quo nihil verius, nihil certius. Habebam multa, de quibus te consulerem, sed pudor vetabat: cum non ignorem, quantam occupationum molem sustineas. Proxime, [gap: Greek word(s)], de nummis Arabicis, quos vidi cum variis figuris, tecum agam. Vale. Lutetiae


page 265, image: es265

[note: 1606.] Parisiorum, Kalend. April. CIC IC CVI.

Erat animus ad doctissimum Heinsium literas dare; sed id nunc minime potui: peto a te, ut, nisi grave est, hoc loco fas mihi sit, salutem ei adscribere.

EPISTOLA CCCCXCIX. CONRADO RITTERSHUSIO.

[note: 1606.] SCripsi nuper ad te, Vir clarissime, viā Francofordiensi, priusquam tuas acciperem, exeunte Februario datas; quae cum paullo post mihi fuerint redditae, laetatus sum occasionem tam bonam mihi se obtulisse literas isthuc mittendi; quas equidem uberiores darem, multumque de communibus studiis tecum garrirem, nisi otium deesset: eram enim, cum ista exarabam, occupatissimus. Quare [gap: Greek word(s)] da mihi hanc veniam, ut diem diffindere liceat. Scribam enim brevi, [gap: Greek word(s)], et quidem [gap: Greek word(s)], ut puto. De Diogenis Codice et opera tua, beasti me hoc nuntio. Amabo, quae inveneris, benignus imperti; amo enim illum Scriptorem, vel eo nomine, quia per cum mihi aditus primus ad doctorum amicitiam fuit; sed multo magis, quod meminisse illius non possum, quin parentis mei, viri, cui similem me liberosque meos esse opto, [ea fuit illius virtus, sapientia et eruditio,] jucundissima recordatio animum subeat. Quod si otium aliquando Deus fuerit largitus, posse videor editionem concinnare non poenitendam. Sed haec alias. Nunc scito, quaesiisse me diligenter de eo Germano, ad quem literas dederas, quem quia brevi isthuc intellexi rediturum, mitto tibi, quas scripseras, literas: sic enim jussisti, et ita est aequum. Vale optime, doctissime Vir. Scripsi raptim. Lutetiae Parisiorum, prid. Eid. April. CIC IC CVI.

Exspectamus ego et [gap: Greek word(s)] Thuanus Epigrammata in scelestissimum librum isthīc scripta, quorum in tuis meministi. Qui librum non oderunt, Auctorem non habent pro sacro et intestabili, bonorum odio dignos puto. Paratur nunc, ut audimus, Ingolstadii liber in magnum Scaligerum, quo nihil sol vidit scelestius, hoc est, iis hominibus dignus, quos [gap: Greek word(s)] genuit, [gap: Greek word(s)] produxit in lucem. En magistros Romanae pietatis! en Petri successores! Thuani Historia adhuc sub prelis est, quae si fuerit absoluta, memorem agnosces, cum bono Deo. Clarissimos [note: 1606.] viros, Scipionem Gentilem, et Georgium Remum, nisi grave, e verbis meis salutabis; nec non doctissimum virum, Conradum Ottonem, ad quem nuper scripsi [note: Vide supra, Epist. CCCCXCIV.]. Iterum vale.